Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung September VII           Band September VII           Anhang September VII

25. September


SEPTEMBRIS DIES VIGESIMA QUINTA

SANCTI, QUI VII KAL. SEPTEMB. COLUNTUR.

Sanctus Cleophas, Christi discipulus.
S. Anatalo episcopus Mediolanensis conf., in Insubria.
S. Herculanus Martyr, Via Claudia in Italia.
S. Firminus episc. Mart., Ambianis in Gallia.
S. Bardomianus M. in Asia.
S. Eucarpus M. in Asia.
SS. Socii XXVI MM. in Asia.
S. Paulus M. Damasci in Syria.
S. Tatta, uxor ejus M. Damasci in Syria.
S. Sabinianus, eorum filius M. Damasci in Syria.
S. Maximus, eorum filius M. Damasci in Syria.
S. Rufus, eorum filius M. Damasci in Syria.
S. Formerius M., cultus in vico de Vañares, in Alava Hispaniæ provincia.
S. Principius Episcopus Conf., Suessionibus in Gallia.
S. Solennis Episcopus Conf., Carnoti in Gallia.
S. Lupus Episc. Conf., Lugduni in Gallia.
S. Aunarius seu Aunacharius Episc. Conf., Autissiodori in Burgundiæ ducatu.
S. Ermenfridus, primus abbas Cusantiensis, in comitatu Burgundiæ.
S. Ceolfridus, abbas Gerwensis & Wiremuthensis in Anglia, prope Lingones in Campania Galliæ.
S. Aurelia Virgo Anagniæ in Italia.
S. Neomisia Virgo Anagniæ in Italia.
S. Barrus vel Finbarrus, episcopus Corcagiensis in Hibernia.
Forte alius episcopus Cathenensis in Scotia.
S. Austindus, archiepiscopus Ausciensis Conf., in Vasconia Superiore.
B. Maria de Cervello, vulgo de Socos, Virgo, Ordinis S. Mariæ Virginis de Mercede Redemptionis captivorum, Barcinone in Catalonia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Pelagii Papæ mentio est in Mss. additionibus Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Duo fuerunt Pelagii inter summos Pontifices; sed neutrius cultum invenio. Benedictus Papa XIV, quem divina bonitas Ecclesiæ suæ diu conservet, diligenter enumeravit summos Pontifices, qui coluntur in ecclesia etiam aliqua particulari. At in toto ipsius Opere de cultu alterutrius Pelagii nihil invenio. De Pelagio I plura dicta sunt in Prætermissis ad 2 Martii & XXVIII Augusti.
De Pelagio II consule Prætermissos VIII Februarii.
S. Euphrosynæ virginis, quæ sub veste virili diu latuit, & cum monachis vixit, hoc die festivitas fit apud Græcos in Menæis impressis & in Anthologio. In annuntiatione etiam fit mentio Paplmutii, non ut Sancti aut Beati, sed ut Patris Euphrosynæ. In Menologio tamen Sirletiano Paphnutius pater seorsum etiam annuntiatur, ut Beatus. Verum, cum in Officio nihil fiat de illo Paphnutio, & memoria Euphrosynæ sine mentione Paphnutii etiam legatur in Martyrologio Arabico-Ægyptio; & apud Moscos, qui hodie similiter Euphrosynam celebrant, de Paphnutio patre nihil etiam fiat; nequeo illi attribuere cultum proprie dictum. Ceterum si omnino coleretur, nihil de gestis ejus addi posset ad ea, quæ leguntur in Vita S. Euphrosynæ, data ad Februarii.
S. Quinidii ep. conf. translationem hac die celebrari jussit Thomas du Prat, episcopus Claromontanus, edito ad hoc decreto, quod datum est ad 8 Junii, in Commentario de S. Mario presbytero. Vita vero ipsius Quinidii apud nos data est ad XV Februarii.
S. Hippolyti martyris Officium fit hoc die in ecclesia Antoniana, diœcesis Viennensis in Gallia, ob reliquias ibi conservatas. Nullus hodie colitur alias Hippolytus: cumque Officium dicatur de communi unius martyris, & plures reperiantur Hippolyti; edicere nequeo, cujus Hippolyti ibi conserventur reliquiæ. At de eo, reliquisque ibidem ob reliquias cultis breviter actum est pag. 262 ad diem XIII Martii.
S. Rodberti episcopi & conf. mentio est in Ms. Martyrologio, quod olim fuit abbatiæ Centulensis, deinde S. Vedasti Atrebatensis. Puto, designari festum translationis S. Ruperti sive Roberti Salisburgensis, cum illud ab aliis 24 Septembris, ab aliis hoc die celebretur, ut dictum est ad Acta die XXVII Martii.
Formerii & Sigismundi, ut monachorum martyrum, memoria annuntiatur apud Ferrarium in Hispania apud Victoriam. Verum satis negligenter hæc coacervavit Ferrarius, qui jam ante Formerium martyrem, de quo hodie agimus, annuntiaverat. Occasio repetendi Formerium fuit, quod Marieta de eo agat primum lib. 1 de Sanctis Hispaniæ, & rursum lib. 22 de civitatibus Hispaniæ, ubi fol. 52 in civitate Victoria memorat Formerium & Sigismundum. At Formerium clare martyrem vocat, non monachum, eumque locat in vico comitatus Trevinniensis, non in ipsa civitate Victoria; nec ullum est dubium, quin idem sit, de quo antea Ferrarius egerat, & de quo hodie nos agimus. In Sigismundo etiam accuratus non est: neque enim apud Marietam martyr dicitur, nec Victoriæ annuntiatur, sed in vico Bolivar. Verba Marietæ Latine reddita ita sonant: In alio vico Alavæ (provinciæ) prope Victoriam, dicto Bolivar, servatur corpus sancti monachi Benedictini, qui vocatur Sigismundus. Agit de eodem Sigismundo Marieta lib. 18 cap. 13, ibique vocat abbatem Benedictinum; sed nihil de ipso innotuisse ait præter capitis translationem, non diu ante factam, nec indicat diem, quo colitur. Porro nec dictis Marietæ de S. Sigismundo fidem adhibere possum, cum Ægidius Gonzales Davila in Theatro ecclesiastico Hispaniæ tom. 2 pag. 338 asserat de Sigismundo multum diversa. Consentit de loco Bolivar, ubi corpus servari dicitur in ecclesia parœciali; sed Sigismundum vocat regem & martyrem, additque, credi ab incolis Sigismundum fuisse nationis Gallicæ. Hæc autem omnia clarissime designant S. Sigismundum Burgundionum regem, qui non quidem ex Francorum natione prodiit, in Gallia tamen regnavit. Quare videri possunt apud nos Acta S. Sigismundi regis & martyris, cujus corpus servari in vico Bolivar, Alavæ provinciæ, necdum ibi inveniet. Inveniet tamen, nonnullos voluisse, S. Sigismundi corpus in Cataloniam fuisse translatum. At alii illud sibi non minus attribuunt. Tot disputationes & contentiones frequenter oriuntur, quia omnes fere volunt reliquias suas majores credi, quam revera sint; dicuntque nonnulli se corpus habere, quando ne decimam quidem partem habent. Verum de S. Sigismundo actum apud nos ad I Maii.
S. Quadratus Atheniensis episcopus ad hunc diem refertur in Appendice Adonis. De eo actum est ad XXVI Maii.
Zachariæ episcopi, sine ullis adjunctis, meminit solus Grevenus, qui ipse verisimiliter ignoravit, quem vellet designare Zachariam. Datus est Zacharias Viennensis ad XXVII Maii.
S. Maiani episcopi translatio memoratur apud Saussayum in Supplemento Martyrologii Gallicani, ubi ait natalem celebrari Kalendis Juniis. Pauca de illo Maiano dicta sunt in Paralipomenis ad 1 Junii, quæ sunt ante tomum 2 Junii pag. LXXXV; si ulterior de illo notitia accedat, plura dici poterunt in Supplemento Operis ad I Junii.
Juditha, virgo sanctimonialis Ordinis Præmonstratensis in Bohemia, & soror B. Hrosnatæ martyris ejusdem Ordinis, hac die obiisse dicitur, & beata subinde vocatur a Balbino in Miscellaneis Bohemiæ Dec. 1 lib. 4 § 38 pag. 59; sed ipse Balbinus satis innuit, Juditham non coli ut Beatam. Vide itaque de Juditha Acta beati Hrosnatæ fratris ipsius, data ad XIV Junii.
Franco de Laken, conversus Villariensis in Brabantia, beatus vocatur apud Chalemotum. Jam ut cultu carens in Prætermissis est ad XX Aug.
S. Marcellus, episcopus Tungrensis, est in Florario Ms. Breviter de Marcello actum ad IV Septemb.
S. Euphemia V. M. Vicentiæ hodie annuntiatur apud Ferrarium in Catalogo generali. Vide dictæ de S. Euphemia Vicentina in Prætermissis ad XVI Septembris.
S. Ludmillæ M., aviæ S. Wenceslai Bohemiæ ducis, memoria est in Florario Ms. Acta data sunt ad XVI Septembris.
S. Meletii, aut potius Mileti, episcopi Trevirensis, meminit hodie Ferrarius. De S. Mileto apud nos actum ad XIX Septembris.
S. Faustam virginem in Luca hodie memorant additiones Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Accedit Arturus a Monasterio, qui translationem Faustæ virginis annuntiat Lucæ, & in Annotatis observat, non esse eam Faustam martyrem Cyzicenam, quæ cum Evilasio die 20 Septembris colitur; sed Faustam conjugem S. Cassii Narniensis episcopi, quæ perpetuam cum viro virginitatem coluisse creditur. Ea sententia jam tribus locis in Opere nostro probata est, videlicet in S. Juvenale episcopo Narniensi ad 3 Maii; in S. Cassio episcopo item Narniensi ad 29 Junii; & demum in Fausta & Evilasio MM. ad 20 Septembris. Cum enim Franciotus aliique, qui Lucensibus attribuunt S. Faustam Cyzicenam, agnoscant corpus Faustæ cum corpore S. Cassii Narnia Lucam fuisse translatum, nec umquam Narniæ videatur fuisse corpus S. Faustæ Cyzicenæ; omnino existimamus, Lucam potius translatum fuisse corpus Faustæ Narniensis, quod certo Narniæ fuit, & apud quod sepultum fuerat corpus S. Cassii, quocum Lucam delatum est. Verum, quia de Fausta Narniensi non innotuerunt plura, quam quæ dicta sunt locis jam allegatis, in Juvenale, Cassio, Fausta & Evilasio, consuli possent illa Acta ad III Maii,
XXIX Junii
& XX Septembris.
S. Adamnani, ut episcopi, meminit hodie Camerarius. Vide Acta S. Adamnani ad XXIII Septemb.
S. Paphnutius M. celebratur in plerisque Fastis Græcorum. Nos eum dedimus cum Martyrologio Romano ad XXIV Septembris.
Germani abbatis & confessoris, sine aliis notis, meminit Grevenus. Erit verisimiliter Geremarus, alias subinde Germanus vocatus, de quo actum ad XXIV Septembris.
S. Gerardi, episcopi M., festivitas hodie celebratur in Hungaria, ut habent impressa Officia patronorum regni Hungariæ. At de S. Gerardo cum Martyrologio Romano egimus ad XXIV Septemb.
Anatolius, Antolius, aut potius Antiolius episcopus, ut vocatur in Epistola Sidonii, ex qua innotuit, ponitur inter Sanctos Lerinenses ad hunc diem a Vincentio Barrale in indice. At pag. 370 fatetur, nullam in albo Sanctorum de Antiolio apud Lerinenses fuisse notitiam; & consequenter nullum cultum. Epistola vero Sidonii, quæ est lib. 7 Ep. 14, de vivente loquitur Antiolio. Ex illa igitur sanctitas aut cultus erui nequit. An autem omnia de Antiolio dicta fuerint, quæ de ipso explicat Barralis, examinabitur hodie in S. Principio Suessionensi, ad quem illa Sidonii Epistola data fuit.
Antoninus de Valentia, Ordinis Prædicatorum, cum titulo Beati refertur apud Marchesium, ut hoc die & anno 1530 defunctus. Eumdem ut venerabilem dat Lafon in Anno Dominicano ad hunc diem, ubi plures alii venerabiles videri possunt.
Ægidius, S. Francisci discipulus, alius tamen a B. Ægidio laïco, memoratur apud Arturum a Monasterio in Martyrologio Franciscano, ut Beatus, Sagii in Neustria, sive in hodierna Normannia. Fortunatus Hueberus in Menologio videtur eidem Ægidio titulum Beati tribuere. Quod verisimiliter fecit præter morem suum, quia reperit Beatum nominatum apud Waddingum. Hic enim in Annalibus Minorum ad annum 1226 num. 62, agens de conventu Sagiensi, ita loquitur: Jacet in ecclesia beatus Ægidius ex Francisci sociis, sed alius ab Assisiate. Verumtamen nec plura de Ægidio dat Waddingus, nec ulla invenio publici cultus indicia apud alios; imo nec nomen hujus Ægidii apud Saussayum aut Castellanum, etiamsi hi non raro aliquos solum venerabiles commemorent. Plures Ordinis sui viros & mulieres de more dat Arturus cum titulis Beatorum, quorum cultum non invenimus. Itaque ad ipsum aut Hueberum studiosos lectores pro illis remitto.
Aurelii Cassiodori, cum titulo Sancti, memoriam hodie celebrat Bucelinus in Menologio Benedictino. Novimus Cassiodorum, ut virum celeberrimum, & ex senatore monachum, non item ut cultum inter Sanctos.
Cæsarius Heisterbacensis cum titulo Beati memoratur apud Henriquez in Menologio Cisterciensi, & apud Bucelinum. Imo & Henriquez Barnabæ de Montalbo hæc adducit verba de Cæsario in suo monasterio sepulto: Ubi sepultus jacet, & ut Sanctus colitur, per quem Dominus noster aliqua miracula fecit. Verum cura investigandi veritatem facit, ut Montalbo dicenti non facile credamus, & Cæsarium solum cum Chalemoto veneremur ut virum piæ memoriæ.
Dedicatio ecclesiæ cathedralis Conchæ in Hispania, annuntiatur hoc die in Martyrologio Hispanico.
Enkua-Marjamus, & Stephanus filius ejus, leguntur in Fastis Coptitarum apud Jobum Ludolfum. Priorem adoptavit Castellanus in Martyrologio universali. At neuter nobis est cognitus, nec legitur in aliis earumdem partium Fastis Mss., apud nos servatis.
Francisci Suarez, viri Societatis Jesu doctissimi, & theologicis scriptis celeberrimi, memoria hodie recolitur in Menologio domestico Ms. Societatis, in quo non minorem virtutibus & pietate quam doctrina laudem obtinuit. Plura de eo videri possunt in Bibliotheca Scriptorum Societatis Jesu, & apud alios scriptores.
Gerardi, ut viri vitæ sanctæ, ac bonæ memoriæ, & Ordinis Minorum mentio est apud Grevenum, Canisium, & Gelenium, ex quo Coloniæ videtur defunctus, etiamsi id nullus edicat.
Joannes Baptista Vitellius, Fulginii natus, & anno 1621 hoc die defunctus, celebratur ut vir venerabilis & maxime pius apud Jacobillum in Sanctis Umbriæ tom. 2, ubi pag. 281 ait, corpus ipsius anno 1653 integrum fuisse repertum & incorruptum.
S. Romani passio commemoratur in Kalendario Neapolitano nuper invento. At, cum plures sint martyres istius nominis, sed nullus aut Neapoli hodie colatur aut in aliis Fastis celebretur, dici nequit, quis sit ille Romanus.
Rogeri & Theodorici, abbatum Ordinis Præmonstratensis, cum titulo Beatorum memoria habetur apud Joannem Chrysostomum Vander Sterre in Natalibus Sanctorum Ord. Præmonstratensis, ubi annuntiantur in cœnobio S. Pauli Virdunensis. At nulla proferuntur publici cultus indicia.
Susanna Casta legitur hoc die in Fastis Alexandrinis apud Ludolfum. De ea videri potest Prophetia Danielis cap. 13, ibidemque interpretes; cum ex Sanctis Veteris Testamenti illos tantum demus, quos annuntiat Martyrologium Romanum.
Sergius hegumenus, sive abbas Ruthenus, hodie reperitur in Ephemeridibus Moscorum figuratis, ibique Papebrochius noster ipsum pro Sancto habuit Verum dubitamus modo, an colatur apud Ruthenos Catholicos, imo secundum instructiones nobis missas non colitur a Catholicis.
Theodoricus abbas, Elfgetus diaconus, Savinus subdiaconus, Egelredus & Wlricus pueri ceroferarii, Askerus præpositus, Lethwinus subprior, Grimketulus & Agamundus senes, aliique plures cum ipsis in Croylandia, Angliæ insula, a Danis occisi, memorantur a Menardo & Bucelino, tamquam beati Martyres. At nullum allegant Martyrologium vetustum, nec alio modo ostendunt, ipsos umquam fuisse cultos. Castellanus Theodoricum & socios annuntiat ut venerabiles.
Theodorus patriarcha Antiochenus memoratur in Martyrologio Arabico-Ægyptio, quod Latinum fecit Gratia Simonius. At nullum ex patriarchis Antiochenis Theodorum invenio in Fastis Latinorum aut Græcorum, ut dubitem, an forte Theodorus ille non fuerit patriarcha Jacobita, de quo consuli potest Catalogus Patriarcharum Antiochenorum ante tomum 4 Julii pag. 114.
Urraca, regina Lusitaniæ, ponitur cum titulo Beatæ apud Arturum in Gynæceo, ubi in Annotatis ait, uxorem fuisse Alphonsi; sed nulla dat indicia cultus publici.
Terræ-motus celeberrimi, quando raptus in aëra puer trisagion protulit, Sanctus Deus, sanctus fortis, Sanctus immortalis, miserere nostri, mentio fit in Menæis, & in Menologio Græcorum. Res contigit sub Theodosio II, & nota est apud Historiographos.
S. Eusebius Papa in aliquot apographis Hieronymianis ad hunc diem refertur, in aliis, uti & in Romano Martyrologio, ad sequentem XXVI Septembris.
S. Senator similiter in quibusdam ad hunc, in pluribus Fastis ad sequentem annuntiatur XXVI Septembris.
Apollinaris, episcopus Arvernensis, videtur in codice Epternacensi apud Florentinium in Annotatis referri ad hunc diem; sed in plerisque ad sequentem, ubi in Prætermissis examinabimus, quis videatur esse ille Apollinaris, XXVI Septembris.
S. Luxurius, martyr Sardiniæ, & alii tres, ad hunc diem referri videntur in codice Epternacensi; sed in aliis Hieronymianis ad sequentem, ubi de illis plura dicentur, aut in Prætermissis, si jam dati sunt, aut sub eorum titulo XXVI Sept.
S. Liobæ Virg. memoria est in Florario Ms.; in Romano ad XXVIII Septembris.
Mariæ pœnitentis meminit Arturus in Gynæceo, ut Beatæ, quia memoratur in Vita S. Quiriaci eremitæ, de quo agemus ad XXIX Septembris.
SS. Sergii & Bacchi MM. memoria est in codice Bruxellensi Usuardini Martyrologii, in uno similiter Adonis Martyrologio Ms. & in Ms. Florario Sanctorum, ubi recte additur, ipsorum passionem alias notari VII Octobris.
Marci, sine loco, fit mentio in Martyrologiis Hieronymianis, & addita voce depositio videtur potius confessor designari, quam martyr. In Florario Ms. dicitur: Depositio S. Marci episcopi. Fateor, me certo edicere non posse, quis designetur Marcus. At omissio loci persuadet, memorari hic die sibi non proprio; ideoque suspicor, S. Marcum Papam, qui colitur 7 Octobris, potuisse a VII die Octobris ad VII Calendas Octobris transponi, posteaque die suo repeti, ut alii plurimi frequenter redeunt in Fastis Hieronymianis. Quidquid de his sit, non dubito, quin Marcus ille alio die sit notior. De S. Marco Papa agetur ad VII Octobris.
Abraham, Jsaac & Jacob patriarchæ leguntur in Fastis ecclesiæ Alexandrinæ apud Ludolfum, qui notat, ipsorum memoriam repeti singulis mensibus hoc die apud Æthiopes, apud Coptitas tantum semel die XVIII Augusti. Nos de Abrahamo agemus cum Martyrologio Romano, in quo duos alios non invenio, ad IX Octobris.
S. Sanctini doctoris translatio his verbis memoratur in Mss. additionibus Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. De S. Sanctino episcopo Meldensi, quem designatum credo, agetur ad XI Octobris.
Balduinus de Bocla, primus abbas Baudeloënsis in Flandria, ut beatus, memoratur apud Chalemotum, Henriquesium & Bucelinum. De cultu nihil novimus, & jam mentio in Prætermissis facta est ad 13 Aprilis, & rursum ab aliis ponitur die XVI Octobris.
S. Nepotiani, episcopi Arvernensis, memoria est apud Ferrarium. De eo agendum ad XXII Octobris.
S. Ammon vel Amon, episcopus Tullensis, hodie memoratur a Ferrario. Eumdem repetit, ubi & alii plures Amonem memorant, ad XXIII Octobris.
S. Hilarius, episcopus Gabalitanus, ad hunc diem refertur a Castellano; sed eumdem repetit cum Martyrologio Romano ad XXV Octobris.
S. Pharaonis, (lege Faronis aut Pharonis) episcopi Meldensis, memoria ad hunc diem est in Mss. additionibus Cartusiæ Bruxellensis; in Martyrologio Romano ad XXVIII Octobris.
S. Aurelii episcopi corporis inventio annuntiatur hoc die apud Ferrarium, apud Hirsaugiam in Suevia. Trithemius in Annalibus Hirsaugiensibus, aliique plures asserunt, id esse corpus S. Aurelii Armeni, qui defunctus est Mediolani. Quapropter res examinanda veniet ad Acta S. Aurelii die IX Novembris.
S. Cuniberti ep. ordinatio, memoratur in editionibus Usuardi Lubeco-Coloniensi & Greveni: eadem est apud Canisium. Natalis S. Cuniberti Coloniensis episcopi celebratur in Romano ad XII Novembris.
S. Reolum, episcopum Remensem, ad hunc diem refert Ferrarius: nos de eodem agemus ad XXV Novembris.
S. Vivinæ Virginis translatio in Brabantia annuntiatur in Fastis Benedictinorum, & apud Ferrarium. Natalis est in Martyrologio Romano ad XVII Decembris.

DE S. CLEOPHA DISCIPULO CHRISTI

Sec. I.

SYLLOGE

Cleophas, Christi discipulus (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Memoria Sancti in Fastis Latinis & Græcis: cultus: Gesta ex Euangelio, & aliunde addita.

Baronius in Martyrologio Romano ad hunc diem primo loco sic habet. [Cleophas a Latinis ad XXV Septembris] In castello Emmaus natalis beati Cleophæ Christi discipuli, quem tradunt in eadem domo, in qua mensam Domino paraverat, pro confessione illius a Judæis occisum, & gloriosa memoria sepultum. In Annotatis martyrologos laudat Bedam, Adonem, Usuardum, aliosque Latinos; Græcos vero in Menologio ad III Idus Octobris. At Græci S. Cleopham memorant, non ad XIII Octobris, sed ad ejusdem mensis diem XXX. Præterea genuinum Bedæ Martyrologium de S. Cleopha non meminit. Primus fuisse videtur inter Latinos auctor Romani Parvi, per Rosweydum editi, in quo ad XXV Septembris ita legitur; Cleophæ, cui Dominus post resurrectionem in via apparuit. Eadem habet Ado ad illum diem. At in libello de Festivitatibus Apostolorum plura de S. Cleopha memorat hoc modo ad VII Kalendus Octobris: Natalis Cleophæ, qui unus fuit de septuaginta Christi Discipulis. Cui post resurrectionem eunti cum alio condiscipulo in castellum nomine Emmaus, quod Nicopolis nunc dicitur, Dominus apparuit. Quem tradunt in eadem urbe in eademque domo, in qua mensam, quasi peregrino, Domino paraverat, pro confessione illius, quem ipse ibi recognoverat, a Judæis occisum, & gloriosa memoria etiam sepultum. Eadem paulo brevius habet Usuardus, ad cujus textum Sollerius noster antiquos martyrologos, qui S. Cleopham aut omiserunt aut annuntiarunt, enumerat his verbis: De Cleopha nihil est apud Hieronymiana, Bedam, Florum, Rabanum, Wandelbertum. Primus eum signavit Auctor Romani Parvi,… Ado in suo Martyrologio, .. & ita ferme descripsit Notkerus. At Usuardi elogium ex Apostolorum festivitatibus ad verbum contractum est. Qua autem fide assertum ab Adone martyrium nitatur, hactenus non reperi.

[2] Petrus de Natalibus lib. 8 cap. 118 eadem fere tradit, [in Martyrologiis memoratus, a Græcis ad XXX Octobris.] ita scribens: Cleophas discipulus unus ex septuaginta duobus fuit. Hic unus ex illis duobus exstitit, quibus, in castello Emaus euntibus, in die resurrectionis suæ Dominus apparuit; & ab ipsis invitatus, cum eis discubuit: quem & ipsi in panis fractione cognoverunt. Alius vero Lucas euangelista fuisse dicitur. Hunc autem tradunt apud ipsum castellum Emaus in eadem domo, qua mensam Domino paraverat, post Discipulorum in Judæa dispersionem pro confessione Christi a Judæis occisum, & gloriosa memoria sepultum: qui passus est VII Calendas Octobris. Hæc in Martyrologio Adonis, sumpto ex Hieronymi scripturis & Chronicis antiquis. Martyrologium Autissiodorense editum a Martenio tom. 6 Collect. Amp. eadem brevius habet. Similia etiam tradit Auctor Florarii Ms., additque occisum esse anno Salutis XXXVI. Verum nec ille annum mortis S. Cleophæ noverat, opinor; nec diem Petrus de Natalibus. Hic diem, quo ab Adone signatum videbat, dixit emortualem: sed ille dies ab auctore Romani Parvi electus videtur pro arbitrio, quia de die obitus non constabat. Alter vero ex conjectura plerisque Sanctis annum obitus solet assignare, sed raro sine errore. Mitto recentiores martyrologos, qui S. Cleopham passim annuntiant. Græci in Menæis & in Menologio Sirletiano brevissimam de S. Cleopha mentionem faciunt ad XXX Octobris, & Apostolum more suo nominant.

[3] [Cultus S. Cleophæ in Ordine Teutonico,] Colitur S. Cleophas in Ordine Teutonico, ut dudum annotaverant Majores nostri, & mihi ulterius confirmatum est ex Breviario gemino dicti Ordinis, in cujus Kalendario festivitas S. Cleophæ habetur ad XXV Septembris. Totum Sancti Officium ex gemino Breviario Ordinis Teutonici, altero anni 1500, altero anni 1609, exscriptum mihique Mechlinia transmissum est cura R. P. Martini Raepsaet S. J. In utroque celebratur, ut Domini discipulus & martyr, Officio trium lectionum, in quo antiphonæ ad Magnificat & ad Benedictus ex verbis Lucæ sunt compositæ, oratio vero hæc habetur. Beati Cleophæ martyris tui atque discipuli, quæsumus, Domine, supplicatione placatus, & veniam nobis tribue & remedia sempiterna concede. Per Dominum &c. Lectionibus antiqui Breviarii in illo, quod anno 1609 editum est Oeniponti jussu Maximiliani archiducis, qui Ordini Teutonico tunc præerat Magister, tres aliæ fuerunt substitutæ, eæque breviores. Priores ita inchoabantur: Hodie natalem B. Cleophæ martyris atque discipuli Domini Ecclesia celebrat. Qui fuit vir Mariæ, sororis Genitricis Dei: & fuit frater custodis Domini nostri Jesu Christi: & fuit etiam unus ex septuaginta duobus discipulis: qui Dominum post resurrectionem in fractione panis cognovit: qui etiam apud castellum Emaus in eadem domo, in qua Domino mensam paraverat, pro confessione illius a Judæis fuerat occisus, & cum gloriosa memoria sepultus. Hæc omnia de S. Cleopha creduntur, & infra prolixius disputabuntur. Reliqua mitto, quia historica non sunt; sed dicta generalia de martyrio, aut monita moralia.

[4] [& lectiones Officii ejus.] Lectiones posterioris Officii totas subjungo: Cleophas unus ex discipulis, quibus euntibus in Emaus, & de his, quæ Hierosolymis in Christi morte gesta, sermonem conferentibus, Dominus noster Salvator ita apparuit, ut non cognosceretur ab illis, donec, Scripturis & Prophetis ab Christo explicatis, sensim ad majorem Domini notitiam proficerent. Die jam igitur in vesperam inclinante, cum coëgissent Dominum, fingentem se longius ire, una secum manere, tandem inter cœnandum oculi eorum aperti sunt. Quippe recumbentem simul ad mensam cognoverunt in fractione panis. Cujus rei nuntium ipsi, mox Hierosolymam regressi, ad undecim Apostolos pertulerunt, quodque Domini fuissent conspectu potiti, testati sunt. In locis Hebraïcis non dubitat S. Hieronymus tradere, sanctum Cleopham Emmauntis, nobilis quondam oppidi, fuisse indigenam. Hinc & veterum Actis proditur, beatum Cleopham Christi discipulum in castello Emmaunte, eadem domo, in qua mensam Domino paraverat, pro confessione illius a Judæis occisum, & gloriosa morte sepultum. Hactenus lectiones, in quibus plane omissum est, quod de consanguinitate ejus cum S. Josepho ejusque sponsa beatissima Virgine Maria in prioribus legebatur. At de omnibus istis latius disseram.

[5] Quæ sola fere certa sunt de gestis S. Cleophæ, tradit S. Lucas in Euangelio cap. 24. [Cleophæ, eunti in Emmaus cum socio, apparet Dominus ignotus,] Locus ille evincit, S. Cleopham fuisse ex Christi Discipulis. Cum autem non fuerit ex duodecim Apostolis, oportet dicamus, fuisse unum ex Septuaginta duobus. Ibat ipso die Resurrectionis Christi cum alio Discipulo ad castellum Emmaus, ubi domum S. Cleophæ fuisse videbimus. Cum autem spem de Christo conceptam per mortem ipsius fere abjecisset, videtur interim domum se recipere voluisse, forte cum uno ex filiis (nam & filios habebat Christi Discipulos, si fuerit frater S. Josephi) ut ibi maneret, donec disceret, quid sibi deinceps esset agendum. Sic dubitanti per viam Christus apparere dignatus est, omnemque paulatim eximere dubitationem, quemadmodum refert laudatus Lucas his verbis: Et ecce duo ex illis (Christi Discipulis) ibant ipsa die (qua resurrexit Dominus) in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta (sive itinere duarum horarum & mediæ) ab Jerusalem, nomine Emmaus. Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus, quæ acciderant. Et factum est, dum fabularentur, & secum quærerent: & ipse Jesus appropinquans ibat cum illis: oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent. Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, & estis tristes? Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei. Tu solus peregrinus es in Jerusalem, & non cognovisti, quæ facta sunt in illa his diebus? Quibus ille dixit: Quæ? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere & sermone, coram Deo & omni populo: & quomodo tradiderunt eum summi sacerdotes & principes nostri in damnationem mortis, & crucifixerunt eum. Nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus Israël: & nunc super hæc omnia tertia dies est hodie quod hæc facta sunt. Sed & mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum, & non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum: & ita invenerunt, sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.

[6] Et ipse dixit ad eos: O stulti & tardi corde ad credendum, [eosque in via instruit: eum in cœna agnoscunt, & Apostolis omnia referunt.] in omnibus, quæ locuti sunt prophetæ: Nonne hæc oportuit pati Christum, & ita intrare in gloriam suam? Et incipiens a Moyse, & omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quæ de ipso erant. Et appropinquaverunt castello, quo ibant: & ipse se finxit longius ire. Et coëgerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, & inclinata est jam dies. Et intravit cum illis. Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, & benedixit, ac fregit, & porrigebat illis. Et aperti sunt oculi eorum, & cognoverunt eum: & ipse evanuit ex oculis eorum. Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, & aperiret nobis Scripturas? Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem: & invenerunt congregatos undecim, & eos, qui cum illis erant, dicentes: Quod surrexit Dominus vere, & apparuit Simoni. Et ipsi narrabant, quæ gesta erant in via: & quomodo cognoverunt eum in fractione panis. Relata autem Christi apparitio apud Marcum cap. 16 ita breviter narratur: Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam: & illi euntes nuntiaverunt ceteris: nec illis crediderunt.

[7] [Non adfuisse sequenti quoque apparitioni Cleopham, probabilius est;] Cum autem apud laudatos Lucam & Marcum continuo referatur alia Christi Domini apparitio, quæri potest, an huic quoque adfuerit S. Cleophas, & consequenter, an bis Dominum ipsa resurrectionis die viderit. Si verba solius Lucæ perpendenda venirent; omnino dicerem, illam contigisse, quando Cleophas cum socio suo erat apud Apostolos, illisque exponebat visa in itinere ac in domo, dum cœnabant cum Jesu. Nam apud Lucam ℣ 36 hæc de sequenti apparitione mox subduntur: Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, & dicit eis: Pax vobis &c. Hæc sane videntur insinuare, apparuisse Jesum in medio Discipulorum, dum Cleophas cum socio apparitionem sibi factam exponebat Apostolis. Verum ex reliquo capite luculenter patet, S. Lucam ibidem facta in variis apparitionibus ita consequenter narrasse, ut non nisi unica videatur apparitio, ipsaque Christi ad cælum ascensio cum eadem quoque apparitione connecti videatur. Quapropter considerandum est, quid aliorum Euangelistarum relatio exigere videatur, cum illa verba, Dum autem hæc loquuntur, facile intelligi valeant de Apostolis, qui post abscessum Cleophæ ejusque Socii pergebant loqui de illorum & Petri visione; nec fidem illis præbebant, saltem plerique, ut Marcus testatur, verbis mox datis, Nec illis (nimirum Cleophæ & socio) crediderunt. Hæc autem incredulitas plerorumque, quam ipsis Christus in sequenti apparitione exprobravit, utcumque insinuat, abscessisse S. Cleopham & socium, postquam frustra laboraverant, ut Christi resurrectionem Apostolis persuaderent. Nimirum Apostolis cœna erat sumenda, quam illi jam sumpserant, eaque forsan occasione abscesserunt, ut fatigati ex itinere quieti se darent.

[8] [quia Marcus eum omnino excludere videtur;] Quæcumque porro fuerit abeundi ratio, laudatus Marcus ℣ 14 Cleopham sequenti apparitione omnino videtur excludere, ita scribens: Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: & exprobravit incredulitatem eorum & duritiam cordis; quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. Hanc apparitionem refert etiam Joannes cap. 20, ita ordiens ℣ 19: Cum ergo sero esset die illo (Resurrectionis) una Sabbatorum, & fores essent clausæ, ubi erant Discipuli congregati propter metum Judæorum; venit Jesus, & stetit in medio, & dixit eis: Pax vobis. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus & latus. Gavisi sunt ergo Discipuli, viso Domino &c. Jam vero eamdem esse apparitionem, quam refert Marcus, cum relata a Joanne & Luca, omnino dicendum existimo, cum verba ipsa id luculenter insinuent, etsi nullus Euangelistarum omnia illius apparitionis adjuncta narraverit. Apparitionem, quam Lucas & Joannes narrant, ipso die Resurrectionis Dominicæ contigisse omnes consentiunt.

[9] [Marcus autem æque ac Lucas & Joannes de illa apparitione videtur agere.] Verum S. Augustinus lib. 3 de Consensu Euangelistarum cap. 25 multa ambigue in utramque partem disserit, an eadem quoque apparitio relata sit a Marco. Primum movet illud novissime, quod omnium postremam apparitionem videtur designare; sed illam difficultatem levem fatetur, cum facile possit intelligi de postrema illius diei apparitione. Altera difficultas est, quod Undecim apparuisse Dominum Marcus dicat, cum non adfuerit Thomas, ut constat ex Joanne. At hæc objectio rursum evanescit, si consideremus undecim sumi pro collegio Apostolorum, qui undecim erant post lapsum Judæ, ut Lucas eamdem vocem sumit ℣ 33, & invenerunt congregatos Undecim. Tertia difficultas ab Augustino mota est, quod Marcus memoret eo modo ascensionem Christi, acsi contigisset post illam apparitionem. At idem rursus facit Lucas, & posteriora Marci verba non minus facile possunt ad aliud tempus referri, quam verba Lucæ. Quapropter exprobratio incredulitatis, quam in apparitione refert Marcus, videtur istis omnibus præponderare, cum primo illo die incredulitatem decem Apostolis exemerit Dominus, & post octiduum etiam Thomæ. Itaque illa exprobratio non videtur congruere ultimæ apparitioni, quando omnes Apostoli resurrectionem Christi firmiter credebant. At quam maxime congruit ultimæ diei Resurrectionis, quando Apostoli nec Mariæ Magdalenæ, nec aliis mulieribus, nec Petro, nec Cleophæ ejusque socio, qui omnes Dominum resuscitatum viderant, nec demum oculis suis, secum stantem videntibus, fidem habebant, donec pluribus verbis, manusque & pedes & latus ostendendo, & demum cibum petendo ac manducando, iis incredulitatem eximeret. Quare vix ullum mihi relinquitur dubium, quin eamdem apparitionem narraverint Marcus, Lucas & Joannes; licet duo priores aliqua posteriora statim subjunxerint. Jam vero S. Cleopham non adfuisse dictæ apparitioni, sed cum socio & forte cum S. Thoma & aliis exivisse, antequam veniret Dominus, insinuat relatio S. Marci, qui solos nominat Apostolos discumbentes, præsertim cum nec Joannes nec Lucas alios memorent, eaque tunc Dominus dederit mandata, quæ videntur solis congruere Apostolis.

[10] Quis fuerit S. Cleophæ socius in itinere, certo dici nequit, [Socius Cleophæ forte fuit Simon ejus filius,] cum de eo scriptores antiqui, æque ac neoterici, in diversas abierint sententias. Cum autem Cleophas domum iret, ut mox probabo, suspicor, unum fuisse ex filiis ejus, quos Domini discipulos fuisse novimus. Quare nec Lucam fuisse crediderim, nec Nathanaëlem, nec S. Petrum. At præplacet sententia Origenis lib. 2 contra Celsum num. 62, ubi Simon vocatur. Huic etiam assentitur S. Basilius in Isaiam cap. 6 num. 186. Nam inter filios Cleophæ (si idem hic sit cum Cleopha S. Josephi fratre, ut plerique credunt) fuit S. Simon aut Simeon, secundus episcopus Hierosolymitanus, & Christi discipulus, qui cum patre suo domum ire potuit. Domum enim Cleophæ fuisse in oppido Emmaus, quod postea instauratum est a Romanis, qui Nicopolim nominarunt, testatur S. Hieronymus in libro de Locis Hebraïcis, ad vocem Emmaus ita scribens: Emmaus, de quo loco fuit Cleophas, cujus Lucas euangelista meminit: hæc est nunc Nicopolis insignis civitas Palæstinæ.

[11] Rursum Hieronymus in Epitaphio S. Paulæ, sive in Epistola 108 (alias 27) ad Eustochium num. 8 de S. Paula hæc scribit: [cum videatur se recepisse in domum suam, quam habebat in Emmaus.] Repetitoque itinere Nicopolim, quæ prius Emmaus vocabatur, apud quam in fractione panis cognitus Dominus, Cleophæ domum in ecclesiam dedicavit. Calmetus in Dictionario Biblico ad vocem Cleophas contra illa S. Hieronymi asserta hanc ponit observationem: Verum si Cleophas pater SS. Jacobi, Judæ, Simeonis & Jose, nec non frater Josephi credatur, non alibi potius, quam in Galilæa, unde originem traxisse videtur, illius domicilium statuitur. At ego non video, quare velit, Cleopham ex Galilæa originem traxisse, cum fuerit ex tribu Judæ, æque ac S. Joseph, & ex stirpe Davidis, qui originem trahebat ex Bethleem Juda, licet habitaret in Nazareth ob rationes nobis ignotas. Si autem Joseph origine erat ex Bethleem, erat & frater ejus Cleophas, ut hac ipsa ratione multo verisimilius fiat, Emmauntis fuisse incolam, quam Galilææ. Unica igitur occasio potius, quam ratio, qua ex Galilæa oriundum voluit Calmetus, hæc est, quod nonnullos ex nominatis ejus filiis inter duodecim Apostolos recensere velit: qua etiam de causa alio nomine Alphæum credidit dictum ad vocem Alphæus. Verum de illa Calmeti opinione satis actum est in Dissertatione præcedenti tomo præfixa.

§ II. Cognatio Cleophæ cum S. Josepho, Beata Virgine, Christo Domino: ejus filii Fratres Domini passim vocati: si tamen ille idem sit cum Discipulo.

[Cleophas fuit S. Josephi frater, ac patruus Christi:] Restant inquirenda nonnulla de cognatione S. Cleophæ. Hegesippus, antiquissimus scriptor, apud Eusebium lib. 3 cap. XI asserit, S. Josephum, beatissimæ Virginis sponsum, & S. Cleopham, quem Græci Clopam & Cleopam vocant, fuisse fratres. Nam, inquit Eusebius, Cleopam fratrem fuisse Josephi testatur Hegesippus. Hinc ipse Eusebius, Hegesippo consentiens, Simeonem, Cleophæ filium, quem episcopum Hierosolymitanum electum docet post Jacobum, ait credi patruelem fuisse Christi Domini, eo nimirum sensu, quo S. Josephus Christi pater dicebatur, ut sponsus Mariæ ejus Matris. Idem variis locis apud Eusebium dicit Hegesippus, nimirum lib. 3 cap. 32, ubi agitur de martyrio S. Simeonis, qui bis ibi vocatur Cleopæ filius, additurque uno loco ἐκ Θείου τοῦ Κυρίου qui filius erat patrui Domini, sive qui natus erat ex patruo Domini. Idem rursum dicit Hegesippus apud Eusebium lib. 4 cap. 22, ubi Simeonis electio narratur, qui & Simeon Cleopæ ibi vocatur, & ex patruo Domini natus dicitur, & tandem ἀνέψιος fratruelis Christi nominatur, ut nullum remaneat dubium, quin Hegesippus Cleopham crediderit fratrem S. Josephi, patruumque Christi Domini secundum opinionem hominum, ejusque filium Simeonem Christi fratruelem. Posset quidem hic dici, voces Græcas Θεῖος & ἀνέψιος ambiguas esse, ac priore significari patruum vel avunculum, secunda fratruelem vel consobrinum. Verum ambiguitatem illam abstulit ipse Hegesippus, dum docuit, S. Cleopham fuisse fratrem S. Josephi, ut non maneat dubium, quin patruus vocetur Christi, non avunculus, ejusque filius Simeon fratruelis, non consobrinus. Hic autem Simeon, aut Simon, quod idem est nomen, fuit unus ex illis, qui in Euangelio vocantur Fratres Domini. S. Epiphanius Hær. 66 cap. 19 S. Cleopham similiter S. Josephi fratrem esse dicit, Christique patruum, ac patrem S. Simeonis. Quapropter gravissima in hisce ob ætatem Hegesippi auctoritas videtur sufficere, præsertim consentientibus Eusebio & Epiphanio, ut sententiam illam de fratribus Josepho & Cleopha pro historice certa habeamus, uti passim modo habetur ab historicis præcipuis.

[13] Habemus fratrem S. Cleophæ & unum filium. Progrediamur ad uxorem investigandam, ut ejus ope alios quoque filios inveniamus. Apud S. Joannem in Euangelio cap. 19 hæc leguntur: [Maria Cleophæ, quæ soror erat Matris Domini,] Stabant autem juxta crucem Jesu Mater ejus & soror Matris ejus Maria Cleophæ & Maria Magdalene. Matthæus cap. 27 ℣ 56 ex mulieribus has recenset, omissa sanctissima Virgine Maria: Inter quas erat Maria Magdalene, & Maria Jacobi & Joseph mater, & mater filiorum Zebedæi, quæ Salome vocabatur. Marcus cap. 15 ℣ 40 easdem sic exprimit: Inter quas erat Maria Magdalene, & Maria Jacobi Minoris & Joseph mater, & Salome. Ex allegatis locis duplex oritur dubitatio, nimirum an eadem sit Maria Cleophæ, cum Maria, quæ a Matthæo & Marco vocatur Jacobi & Joseph mater, sicut certo eadem est Salome & mater filiorum Zebedæi. Altera est, utrum Maria Cleophæ a patre suo, an a marito, Cleophæ dicatur. Hoc enim in feminis ambiguum est. S. Hieronymus in libro contra Helvidium, qui Matris Domini virginitatem ex allegatis locis oppugnabat, ubi nonnulla disseruerat in utramque partem ad solvendum Helvidii argumentum, quæstionem propositam tandem relinquit indecisam his verbis: Verum in hac parte contentiosum funem non traho: alia fuerit Maria Cleophæ, alia Maria Jacobi & Josetis, dummodo constet, non eamdem Mariam Jacobi & Josetis esse, quam Matrem Domini. Hac sane de re nemo Catholicus dubitat; sed in quæstione, quam ibi Hieronymus junior noluit decidere, multum divisi sunt eruditi posteriorunt seculorum.

[14] Videtur tamen postea S. Hieronymus quæstionem decidisse, [eadem videtur cum Maria Jacobi & Josetis matre,] quando scribebat in Euangelium S. Matthæi, ubi ad allegata verba sic habet: Sed videamus, quales comites (mulieres Christus) habuerit: Mariam Magdalenam, … & Mariam Jacobi & Joseph matrem, materteram suam, sororem Mariæ Matris Domini &c. Unde noverat S. Hieronymus, Mariam illam esse sororem Matris Domini, nisi ex allegato S. Joannis loco, ubi Maria Cleophæ nominatur, & soror Matris Christi dicitur. Ex nullo certe alio Scripturæ loco id habere potuit Hieronymus. Hoc autem ex Joanne se habere Hieronymus ipse luculenter alibi insinuat. In Catalogo Scriptorum ecclesiasticorum cap. 2 ait de S. Jacobo Fratre Domini, Ut autem mihi videtur, Mariæ sororis Matris Domini, cujus Johannes in libro suo meminit, filius. Meminit Joannes Mariæ Cleophæ, quam sororem Matris Domini asserit; sed nullam præter hanc memorat sororem Matris Domini, ut jam luculentissime eamdem faciat Hieronymus cum Maria Jacobi, de quo ibi agit, & Joseph aut Josetis matre. Eadem est sententia Chrysostomi, qui, ut infra videbimus, Jacobum Fratrem Domini credit Cleophæ filium: eadem aliorum omnium, qui Cleopham credunt S. Jacobi patrem.

[15] Mihi quoque probabilissima & quasi certa videtur ob has rationes. [ut variis rationibus ostenditur:] Primo præter Matrem Domini, Magdalenam & Salomen, nullibi duæ simul commemorantur Mariæ, nec sub cruce, nec in emptione aromatum, nec in visitatione sepulcri; sed in his omnibus altera Maria cum Magdalena frequenter memoratur, ut mirum sit duas illas, Mariam Cleophæ & Mariam Jacobi, si distinguantur, numquam simul fuisse commemoratas. Secundo necesse est, ut Maria Jacobi & Josetis mater cognatione aut affinitate proxima fuerit conjuncta cum Matre Domini, cum illius filii fuerint vocati Fratres Domini. Constat autem, Mariam Cleophæ sororem fuisse Matris Domini, sive sanguine sive affinitate per maritos. Ex hac igitur parte verisimilimum est, Mariam Cleophæ ipsam esse Jacobi & Josetis matrem, ne cogamur beatissimæ Mariæ duas attribuere sorores, ambas Marias. Baronius in Apparatu num. 67 Mariam Cleophæ a Maria matre Jacobi distinguere voluit, aitque de aliis mulieribus loqui Joannem, de aliis Matthæum & Marcum, cum Joannes dicat, eas stetisse juxta crucem, alii stetisse a longe. Verum Maria Magdalena ab omnibus dictis mulieribus annumeratur, ut certum sit, de iisdem agi a Joanne & aliis Euangelistis. Itaque aut ita longiuscule steterunt, ut possent dici a longe stare, aut etiam stare juxta crucem: aut forte initio præ metu longe a cruce abfuerunt, ac deinde per tenebras propius cum Joanne accesserunt. Utcumque se res habeat, Baronii argumentum ex Maria Magdalena ostenditur vitiosum, & verisimillima opinio nostra ex dicendis etiam magis firmabitur.

[16] [Maria Cleophæ videtur fuisse uxor Cleophæ,] Progredior ad alteram dubitationem, utrum Maria Cleophæ uxor fuerit, an filia Cleophæ; aut potius probare aggredior, uxorem fuisse, non filiam, uti etiam censuit Baronius loco mox allegato. Primo varii Patres S. Cleopham S. Jacobi Fratris Domini patrem existimant, & consequenter Mariam Cleophæ, quæ ejus est mater, existimant S. Cleophæ uxorem. Chrysostomus in Commentario Epist. ad Galatas cap. 1 observat, Jacobum a Paulo honoris causa vocari Fratrem Domini; aitque, alio nomine vocari potuisse Jacobum Cleophæ, quod cognomen posuit Euangelista, nimirum Joannes, dum matrem Jacobi vocavit Mariam Cleophæ, id est, Cleophæ uxorem. Theodoretus in eum Epistolæ ad Galatas locum Chrysostomo consentiens, Jacobum similiter filium dicit Cleophæ, & sororis Matris Domini, id est, Mariæ Cleophæ. Eusebius lib. 3 cap. 32 eamdem sententiam obscurius insinuat, cum colligat, S. Simeonem Cleophæ filium, Christi fuisse discipulum ob Mariam Cleophæ in Euangelio memoratam, utcumque insinuans, hanc Domini discipulam Simeonis fuisse matrem & Cleophæ uxorem.

[17] [hic vero pater quatuor illorum, qui Fratres Domini vocantur:] Quod laudati Patres existimarunt, sacra Scriptura probabiliter insinuat. Marc. 6 ℣ 3 Christus Dominus vocatur frater Jacobi & Josephi & Judæ & Simonis. Certe hic loquendi modus insinuat, omnes istos quatuor fuisse fratres. Aliunde quoque confirmatur, omnes fuisse fratres, saltem ex eodem patre. Nam Simon erat filius Cleophæ, ut constat ex Hegesippo. Jacobus & Joseph sive Jose erant filii Mariæ Cleophæ, & consequenter etiam Cleophæ. Nam si quis contendere voluerit, Mariam fuisse Cleophæ potius filiam, Simonem faciet duorum aliorum avunculum, & sic non fuerunt in eodem consanguinitatis gradu cum Christo, quod improbabile est, cum eodem modo fratres vocentur. Nihil igitur probabilius dicere possumus, quam tres illos fuisse Christi fratrueles, utpote filios Cleophæ, qui S. Josephi erat frater. Idem rursum dicendum de Juda, qui initio Epistolæ suæ Jacobi fratrem se asserit. Accedit hæc ratio, quod nomen fratrum Domini, quo frequenter honorantur in Scripturis, omnino suadeat, propinqua admodum cognatione Christo fuisse conjunctos. Non potest autem probabiliter inveniri cognatio magis propinqua, quam si Cleophæ filii, & sic Domini fratrueles credantur. Nam opinio illa quorundam antiquorum, qua S. Josephus statuitur pater quatuor Fratrum Domini, passim ut improbabilis a recentioribus repudiatur, ut contraria virginitati S. Josephi. S. Hieronymus in cap. 12 Matthæi ℣ 47 eam explodit his verbis: Quidam Fratres Domini de alia uxore Joseph filios suspicantur, sequentes deliramenta apocryphorum, & quamdam Melcham vel Escham mulierculam confingentes. Falsitas illius opinionis brevi ratiocinio sic ostenditur. Vivebat ultimis Christi annis mater Jacobi Minoris & Josetis, vivebat & beatissima Virgo Maria. Quare aut S. Josephus priorem uxorem repudiasset, ut alteram duceret; aut duas simul habuisset uxores. Utrumque est æque absurdum, & de Josepho, viro justo, prorsus incredibile.

[18] Alia rursum ratio, quæ suadet, Mariam Cleophæ fuisse hujus uxorem, [videtur Maria Cleophæ soror Matris Domini, quia duobus fratribus erant nuptæ.] petitur ex eo, quod a Joanne vocatur soror Matris Domini. Etenim probabilior sententia asserit, beatissimam Virginem Mariam fuisse unicam suis parentibus filiam, nullosque eidem fuisse fratres aut sorores, quemadmodum expositum est in S. Anna ad XXVI Augusti. Accedit utriusque nomen Maria, quo minus fit verisimile, sorores fuisse stricte dictas. Et certe Cleophas non erat pater Matris Domini, ut jam nequeat esse soror stricte dicta beatissimæ Virginis, si fuerit Cleophæ filia, ut volunt illi, qui contendunt ejus non fuisse uxorem. Nam si Maria Cleophæ hujus erat filia, Mater Domini erat ejus amita, non soror. Quare undique intricatas invenient difficultates, qui non admittent, Mariam illam fuisse Cleophæ uxorem. Contra in opinione nostra nihil est insolens, nihil inusitatum, nihil intricatum. Etenim duæ illæ Mariæ dicuntur sorores, quia uxores erant duorum fratrum: quod adeo usitatum & ordinarium est nostris etiam temporibus, ut nesciam, an ullæ mulieres, tali affinitate conjunctæ, aliis uti soleant nominibus. Quapropter existimo, omnes facile hanc sententiam amplexuros, nisi alia consideratione retinerentur. Perspexerunt nimirum, Fratres Domini non posse Cleophæ simul & Alphæi filios esse. Cum autem omnino velint, Jacobum Alphæ & Jacobum Fratrem Domini eumdem esse, pro Cleopha libenter Alphæum aliquem Mariæ Cleophæ maritum assignarent. Verum neque ex Scripturis, neque ex Hegesippo aut simili scriptore antiquo, oritur illa necessitas, sed ex opinione, quam contra totam antiquitatem (vide Dissertationem præcedenti tomo præviam) defendere conantur.

[19] Breviter igitur consideremus, quam multa fluant absurda ex illa opinione, [Refutatur opinio, qua Maria Cleophæ statuitur hujus filia.] quæ Mariam Jacobi & Josetis matrem, statuit Cleophæ filiam, & Alphæi Scripturis incogniti uxorem. Primo Simonem Cleophæ filium faciunt Jacobi & Josetis avunculum, ut jam dixi. Hoc autem est improbabile, quia sic ille solus aut cum solo Juda fuisset Christi fratruelis, & duo alii uno gradu remotiores a Christo. Præterea filii Cleophæ fuissent ætate multo majores, quam Jacobus & Joseph. Hæc autem incredibilia sunt, cum omnes eodem modo vocentur Fratres Domini. Secundo Maria Cleophæ filia Matrem Domini, ut jam dixi, habuisset amitam. Hoc rursum incredibile est, cum quia soror ejus vocatur, tum quia filii ejus Jacobus & Jose fuerunt natu majores, quam Christus, ut certe communior habet sententia. Tertio, cum eumdem faciant Cleopham cum eo, cui Dominus apparuit; non videntur considerasse, quantam eidem ætatem attribuere debeant post Passionem Domini, si fuerit avus S. Jacobi Minoris. Tillemontius tom. 1 Nota 3 in S. Jacobum Minorem de hujus ætate disserens, ex conjectura undecim aut duodecim circiter annis Christo seniorem facit, id est, annos quadraginta quatuor aut quinque eidem attribuit. Si ergo avum ejus quadraginta solum annis majorem credamus, quod certe parum est, erat annorum octoginta quatuor aut quinque, dum iter sexaginta stadiorum bis eodem die confecisse legitur. An autem satis verisimile sit, senem adeo grandævum quinque unius horæ milliaria pedibus emensum esse, prudentibus considerandum relinquo. At illi in omnibus, quæ de S. Cleopha narrantur, non invenient ulla tantæ ætatis indicia. Non respondebo iterum illis, qui S. Cleopham alio nomine Alphæum dictum voluerunt, aut nomen Cleophæ & Alphæi idem esse Syriace dixerunt: nam ea commenta dudum refutavit Papebrochius noster ad XXVI Maii in S. Alphæo.

[20] [Silentium. Hegesippi non obest,] Restat, ut examinemus rationem, quæ movit Baronium in Apparatu num. 67, ut crederet, Jacobum Fratrem Domini & Simonem aut Simeonem Cleophæ filium non esse fratres. Meminit sæpe utriusque Hegesippus apud Eusebium, & non dicit eos fuisse inter se germanos, inquit, eaque de causa credit, fratres non fuisse. Verum est, quod Eminentissimus scriptor observat, Jacobum & Simeonem nullibi fratres disertis verbis vocari ab Hegesippo. Verum hæc ratio non urget, cum nec Judas, unus ex Fratribus Domini, qui se ipse fratrem Jacobi dixit, ab Hegesippo vocetur frater Jacobi, licet de eo ejusque posteris meminerit lib. 3 cap. 20 & 32. Quare dicendum est, Hegesippum non exposuisse genealogias & cognationes illorum, de quibus scribebat; sed solum subinde aliqua de eorum cognatione breviter insinuasse, ut eos ab aliis synonymis distingueret, aut illos ipsos clarius indicaret. De Jacobo, quem aut Fratrem Domini cognominare solet aut Justum; quibus nominibus maxime notus erat, nullibi dicit, quo patre fuerit natus, quosve habuerit fratres. Ex Scripturis tamen certum est, duos saltem Jacobo fuisse fratres, Josetem scilicet & Judam. De Juda ait Hegesippus, unum fuisse ex Fratribus Domini, nec tamen patrem aut fratres ejus nominat. De Simeone variis locis edicit, natum fuisse ex patruo Domini, ejusque fuisse fratruelem; sed non indicat disertis verbis, unum fuisse ex illis, qui Fratres Domini vocabantur. At asserta cognatio cum Christo satis insinuat, Simeonem ex illis esse, præsertim cum ætas Simeonis congruat, qui, cum ætate centum & viginti annorum circa annum 107 passus dicatur, Christo Domino certe aliliquot annis natu major erat. Quare silentium Hegesippi obesse non debet.

[21] [quo minus quatuor fratres Domini credamus Cleophæ filios:] Verum Hegesippus apud Eusebium lib. 4 cap. 22 utcumque etiam insinuat, fratres fuisse Jacobum & Simeonem, dum hæc Græce scribit: Καὶ μετὰ τὸ μαρτυρῆσαι Ιάκωβον τὸν δίκαιον, ὡς καὶ Κύριος ἐπὶ τῷ αὐτῷ λόγῳ, πάλιν ἐκ Θείου αὐτοῦ Συμεὼν τοῦ Κλωπᾶ καθίσταται ἐπίσκοπος· ὃν προέθεντο πάντες, ὄντα ἀνέψιον τοῦ Κυρίου δεύτερον. His verbis insinuatur, Jacobum æque ac Simeonem fuisse fratrueles Domini, ideoque simul innuitur, fratres eos fuisse, præsertim cum nullum alium Domini patruum commemoraverit Hegesippus præter Cleopham. Interpretationem Latinam, quæ minus accurata videtur apud Valesium, dabo ad verbum. Postquam martyrio sublatus erat Jacobus Justus, quemadmodum & Dominus, ob eamdem rationem, iterum natus ex patruo ipsius (Domini) Symeon Cleophæ constituitur episcopus: quem prætulerunt (vel proposuerunt) omnes, utpote fratruelem Domini secundum. Primum voce iterum innuitur, Jacobum similiter fuisse ex patruo Domini natum, idemque clarius insinuatur, dum fratruelis Domini secundus vocatur Simeon. Valesius sensum verborum liberiore dictione exprimere voluit; sed a vero sensu aberravit, dum secundum antistitem renuntiatum dixit: vox enim secundum omnino videtur referri ad fratruelem. Nihil igitur prohibet, quo minus omnes istos quatuor, qui fratres Domini vocantur, credamus fuisse Cleophæ filios, ut communior & verior habet sententia.

[22] Minus certum est, an omnes etiam fuerint ex eadem matre Maria Cleophæ. Etenim Marc. 15 ℣ 40 Maria dicitur Jacobi Minoris & Joseph mater. Illi quoque ejus filii tantum nominantur Matth. 27 ℣ 56. [at minus constat, an omnes sint ejusdem matris.] Hinc oritur suspicio, alios Mariæ filios non fuisse, sed Judam & Simonem ex priore quadam conjuge Cleophæ natos fuisse. Hoc tamen admodum incertum est. Cum enim Euangelistæ non susceperint ibi enumerandos Mariæ filios, sed illos duos nominarint, ut Maria innotesceret, & a synonymis distingueretur, quod per illos satis fiebat, necesse non est dicamus, aliorum quoque matrem non fuisse. Hoc igitur dubium relinquere malo, quam sine idoneis rationibus alterutram partem amplecti.

[23] Ceterum aliam rursum de S. Cleopha dubitationem motam video, [Dubitari etjam potest, an pater fratrum Domini] nimirum, an idem censendus sit Cleophas, cui apparuit Dominus, cum patre fratrum Domini & marito Mariæ. Papebrochius noster ex ætate S. Cleophæ, qui pater fuit fratrum Domini, aliquot locis suspicatur, hodiernum esse Cleopham quemdam juniorem & alium. Addi posset hæc ratio. Hodierni Cleophæ domus fuit in Emmaus prope Hierosolymam. At fratres Domini habitarunt cum Jesu & Maria Matre Domini in Galilæa. Videntur igitur alterius Cleophæ fuisse filii. Certe Nazarethani Matth. 13 & Marc. 6 dicunt, quatuor Jesu fratres apud se esse, ut nullum sit dubium, quin notabili saltem tempore apud beatissimam Virginem habitaverint in Galilæa. Verum hæ rationes dubitationem quidem ingerunt, sed certo non evincunt, alium fuisse Cleopham Fratrum Domini patrem, alium vero discipulum, cui apparuit Dominus. Nam verisimile est, hunc provectioris fuisse ætatis, cum non legatur Euangelium prædicasse, aut diu post Passionem Domini superfuisse. Ætas autem filiorum ejus non exigit, ut majorem Cleophæ ætatem attribuamus, quam intra sexaginta & septuaginta annos.

[24] [idem sit Cleophas cum discipulo, cui apparuit Dominus.] Qua vero de causa Cleophæ filii habitaverint apud beatissimam Virginem, & antea fortasse apud S. Josephum, certo edicere non possumus. At nepotum apud patruum aut amitam habitatio non est tam insolens aut inusitata, ut ea de causa cogamur alium quærere Cleopham, præsertim cum præter alias rationes Cleopham movere potuerint amabiles Jesu & Mariæ mores ad eo mittendum filios, ubi perfectissima virtutum omnium haberent exemplaria. Vel sic tamen minime fit certum, hodiernum Cleopham eumdem esse cum fratre S. Josephi & patre Fratrum Domini, qui dudum poterat esse defunctus: neque enim ullus S. Scripturæ locus id certo indicat: nec Hegesippi aut aliorum antiquorum auctoritas. Quare non intelligo, qua ratione id nonnulli plane certum & indubitatum velint. Malim ego fateri, incertum videri, an Cleophas Christi discipulus, an alius senior fuerit pater Fratrum Domini. De illa cognatione disserendum tamen censui, quia ea saltem probabiliter hodierno Cleophæ attribuitur; cum nullus antiquorum asseruerit duos fuisse diversos; nec ulla ratio id certo persuadeat. Si forte duo fuerint, de utroque simul fuerit disputatum; sed præter Discipulum nullus colitur.

DE S. ANATALONE, MEDIOLANENSI EPISCOPO ET CONFESSORE
IN INSUBRIA

Probabiliter anno LXI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Anatalo episcopus Mediolanensis conf., in Insubria (S.)

AUCTORE C. S.

§ I. Sancti memoria in aliquot Martyrologiis: cultus Mediolani & Brixiæ: gesta edenda.

Sanctum Anatalonem, qui ab aliis nonnumquam etiam Anathalo, Nathalo, Anatolo, Anatholius, & Anathalonus appellatur, [Mediolanenses & Brixienses hunc ut suum episcopuum colunt.] duæ antiquæ insignesque in Italia ecclesiæ, Mediolanensis scilicet ac Brixiensis, velut episcopum suum venerantur; non quod alterutra ipsum sibi soli vendicet, sed quod idem ipse utrique præfuisse credatur. Mediolanum veteris Insubriæ caput, nominis sui celebritate, quam hodieque sustinet, urbs vulgo notissima est, ideoque plura de ea notare hic supersedeo. Nota pariter est & ab antiquis scriptoribus celebrata ejusdem Insubriæ civitas Brixia, de cujus vetustate & fundatore varias opiniones refert Elias Capreolus, seu Cavriolo, lib. 1 Historiæ Brixianæ, ubi consuli potest. Hæc ampla munitaque civitas, quæ nunc in dominio serenissimæ reipublicæ Venetæ est, & ab Italis Brescia vocitatur, cum cognomine agro suo, cujus caput est, jacet inter agros Veronensem ad Ortum, Bergomensem ad Occasum, Cremonensem ad Austrum, & Vallem Telinam comitatumque Tirolis ad Boream, inquit Baudrandus in Lexico, eam sese pluries vidisse affirmans. Inter alia decora episcopatum perantiquum habet sub archiepiscopo Mediolanensi.

[2] [In Martyrologio Romano & aliquot aliis annuntiatur] In vetustioribus Martyrologiis nulla de S. Anatalone exstat mentio, ne in Auctariis quidem Usuardinis, quæ Sollerius exhibuit. Inter recentiores tamen martyrologos Petrus Galesinius ipsum ad diem XXV hujus mensis Septembris Romano his verbis inscripsit: Mediolani, sancti Anathalonis episcopi, qui B. Barnabæ discipulus tum Mediolani, tum Brixiæ, Christi fidem propagavit. Post hunc Cardinalis Baronius eumdem hoc etiam die in Martyrologio suo ita recensuit: Eodem die, S. Anathalonis episcopi, qui B. Barnabæ apostoli discipulus, in ejus locum ecclesiæ Mediolanensis episcopus successit. De die consentiens Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, sequens ei elogium texuit: Anatholo genere Cyprius, S. Barnabæ apostoli discipulus, & in episcopatu Mediolanensi successor, eam ecclesiam, Lino Pontifice, aliquot annos sanctissime administravit, multis in ea urbe ad Christi fidem perductis, cum prius ecclesiæ Brixiensi, cujus primus fuit episcopus, ab eodem Apostolo præfectus fuisset. Ubi multa a fidei persecutoribus passus, illud effecit, ut civitas, abjecta inanium deorum superstitione, Christianam religionem maxima ex parte susciperet. Denique multis pro utraque ecclesia laboribus perfunctus, VII Kal. Octobris vita fungitur, & sancto fine quievit, Brixiæ sepultus. Ita ipse, laudans Breviarium Mediolanense, & utriusque ecclesiæ monumenta, quæ inferius examinabimus.

[3] Ex similibus tabulis sua etiam hausit Constantinus Ghinius, [hoc die, quo Mediolani colitur,] qui in Natalibus sanctorum Canonicorum quasi hic canonicus Regularis fuisset, dicto die sic ait: S. Anathalonis episcopi, qui natione Græcus, B. Barnabæ apostoli discipulus, in ejus locum ecclesiæ Mediolanensis episcopus successit, Mediolani & Brixiæ, aliisque Cenomanorum locis Christi fidem prædicavit, propagavit, ac miraculis confirmavit. Tandem post labores ad præmia volavit in cælum. Cujus sacræ reliquiæ in ecclesia cathedrali Brixiæ asservantur, & honorifice ipse colitur, tamquam primus ejusdem urbis episcopus. Ad eumdem Septembris diem sancti Anatolonis episcopi memoria signata est in Kalendario Mediolanensi, quod Dominicus Georgius ex Breviario Ambrosiano, scripto, ut inquit, initio anni MCDLXV, depromptum edidit post Martyrologium Adonianum Rosweydi nostri, recusum & illustratum. Consonat Petrus Paulus Bosca in Martyrologio Mediolanensi, in quo verba Baronii adoptavit, & Joannes Baptista Carisius in Diario ejusdem civitatis, in quo Italice ait: S. Anatalon archiepiscopus Mediolanensis. Festum ad sacrum fontem S. Barnabæ ad Portam Ticinensem. Hactenus de Martyrologiis, quæ S. Anatalonem annuntiant die XXV Septembris, quo Mediolani colitur.

[4] Brixienses eumdem pridie celebrant, sive XXIV, ad quem diem Bernardinus Faynus in Martyrologio Brixiano de eo hæc ait: [in Brixiano pridie, quando Brixiæ honoratur.] Brixiæ, natalis sancti patris Anathalonis in cathedrali, qui primus hujus ecclesiæ episcopus ab apostolo Barnaba consecratus, oves suas apostolicis virtutibus auxit & enutrivit; quod etiam Mediolani effecit. Multos autem labores & ærumnas perpessus, Nerone imperatore, episcopale munus sancto fine coronavit. Quod ad diem attinet, in catalogis episcoporum Mediolanensium & elogio ipsius Sancti, infra memorandis, quibus etiam consentiunt recentiores Mediolanenses scriptores, dicitur ipse depositus VIII Kalendas Octobris, quo die Brixienses ipsum colunt. Faynus in Annotatis ad Martyrologium Brixianum credidit, S. Anatalonis natalem a Brixiensibus, a Mediolanensibus vero ejusdem depositionem celebrari. Contra Papebrochius noster ante tom. VII Maji in Exegesi de episcopis Mediolanensibus in S. Anatolone censuit hujus memoriam Mediolani in diem XXV translatam fuisse, quia S. Thecla solemniori festo ibidem pridie colebatur; quæ ratio mihi præplacet.

[5] Porro quam antiquus apud Mediolanenses sit cultus S. Anatalonis, [In diœcesi Mediolanensi colitur Officio] certo assequi non potui. Si constaret, inscriptionem, num. 16 referendam, a S. Myrocle Mediolanensi episcopo revera factam esse, dicenda esset ejusdem sacra veneratio sub finem seculi III, vel initio IV ibidem jam recepta fuisse; sed de hac inscriptione infra sermo recurret. Quod ad ejusdem ecclesiasticum Officium annuum attinet, hoc non admodum vetustum in ecclesia Mediolani esse, suspicari me jubet antiquum Antiphonarium de universis festivitatibus anni circuli Mediolanensis ecclesiæ, in quo nulla de Anatalone fit mentio. Festa in hoc Antiphonario signata recensuit Mabillonius tom. 1 Musei Italici, parte 2, pag. 109 & seqq., ubi illud exstare ait in codice bibliothecæ Ambrosianæ, quem ante annos quingentos, sive seculo XII exaratum fuisse judicabat. Verumtamen annuam ejus memoriam ibidem seculo XIV recoli jam soluisse, colligimus ex Calendario Breviarii Mediolanensis, quod ex Dominico Georgio num. 3 laudavimus.

[6] [& Missa, ritu Ambrosiano & Romano &c,] Exstat in Museo nostro Missale Ambrosianum insigne, anno 1522 typis editum, in cujus Kalendario sancti Anathalonis archiepiscopi Mediolani memoria die XXV Septembris recolenda præscribitur, sed sine Missa propria. Eodem die cum Officio ex Communi signatur in Breviario item Ambrosiano Musei nostri, anno 1539 Venetiis excuso. Crevit deinde sancti Episcopi veneratio sub S. Carolo Borromæo, qui in Breviario Ambrosiano, quod anno 1582 vulgavit, quodque Federicus Borromæus S. R. E. Cardinalis & Mediolanensis archiepiscopus deinde recognitum recudi jussit, solemne ipsi Officium cum Lectione tertia propria dedit. Anno 1642 Cæsar Cardinalis Montius, ejusdem sedis archiepiscopus, idem illud Officium, Romanis ritibus accomodatum, sub ritu duplici ad omnes diœcesis suæ clericos, qui Ambrosiana liturgia non utuntur, extendit. Eadem utrobique est Lectio, quæ hic quarta est, ceteris ex communi adjectis. Peculiarem denique ritum sequebantur Religiosi Humiliati, quorum Ordinem S. Pius V Papa exstinxit; sed supersunt adhuc in diœcesi Mediolanensi ejusdem Ordinis moniales, in quarum Breviario, a Paulo III Papa olim approbato, & supra laudati Federici Borromæi jussu ab iisdem retento, S. Anatalonis Officium ritus duplicis cum tribus Lectionibus secundi Nocturni propriis hoc die XXV Septembris assignatur, saltem in ejusdem Breviarii exemplari, quod anno 1751 Mediolani recusum in Museo nostro habemus. Hæ autem Lectiones eadem prorsus continent, quæ habet Lectio unica Breviarii Ambrosiani, quam hic subjungo.

[7] [cum Lectione propria quæ hic recitatur.] Anatalo Græcus, B. Barnabæ apostoli, a quo primum Christi sacris civitas Mediolanensis imbuta est, discipulus, in ejus locum episcopus successit. Cum autem & Euangelii prædicatione & præclara sanctitatis laude & divinarum virtutum splendore non modo eorum, qui a Christiana religione aversi erant, ingentem multitudinem per annos tredecim, quibus ecclesiæ Mediolanensi præfuit, ad Christum Dominum perduxisset, sed hæsitantes Christianos confirmasset, atque adeo in omnium animis charitatis divinæ studium excitasset ardentius, demum fidei propagandæ studiosus Brixiam venit, ubi etiam id curavit, ut, idolorum superstitione abjecta, omnis civitas Dei religionem susciperet. Itaque pro fide multis perfunctus laboribus, sancte quievit in Domino. Ejus corpus sepultum est Brixiæ. Desumpta hæc maximam partem sunt ex Vita seu elogio ejusdem Sancti, quod infra discutiemus, postquam cetera, quæ ad ejusdem cultum pertinent, exposuerimus.

[8] [Brixiæ olim Officio martyris, nunc confessoris, colitur.] Jam diximus supra, S. Anatalonem Brixiæ coli pridie, sive die XXIV Septembris. Faynus in Observationibus ad Martyrologium suum Brixianum laudans Ms. Catalogum episcoporum ejusdem (nisi fallor) ecclesiæ, per Joannem Franciscum Florentitinium, notat sanctum Episcopum nostrum ibidem præteritis seculis Officio unius martyris celebratum fuisse. Verum addit, a S. Carolo Borromæo, dum is Apostolica auctoritate visitatorem ageret, re maturius consulta, sancitum esse, Officium hujus sancti Antistitis deinceps de confessore & pontifice tantum celebrari debere. Nullum hujusmodi Officium, quo S. Anatalon velut martyr umquam cultus fuerit, ad manus meas pervenit; nec defuere tamen scriptores, quorum aliquot inferius recensebo, qui ipsum martyrio coronatum fuisse, ex temporum, ut existimo, conjectura affirmarunt. Utut sit, in Ordine divini Officii ecclesiæ Brixiensis, auctoritate illustrissimi Bartholomæi Gradonici episcopi anno 1684 Brixiæ vulgato, S. Anathalonis primi episcopi confessoris Brixiensis Officium eodem die sub ritu duplici præscriptum est. De Sancti corpore Brixiæ deposito, elevato & hactenus culto opportunius infra agemus.

[9] Papebrochius noster ante tomum VII Maji in Exegesi de episcopis Mediolanensibus scribit, [Gesta Sancti scripta per anonymum] in perantiquo codice membranaceo bibliothecæ Ambrosianæ Mediolani, signato P. 246, exstare quasdam Vitas Sanctorum, præsertim Mediolanensium, sive Historiam Ms. primorum episcoporum ejusdem civitatis, quam seculo circiter VI scriptam opinatus est, & ad illustrandum eorumdem episcoporum Catalogum adhibuit. Tantam tamen istius Opusculi antiquitatem minime persuadere potuit Cupero nostro, uti hic ipsemet fatetur in Actis S. Materni, Mediolanensis episcopi, tom. IV Julii ad diem XVIII illustratis. Nec magis eam suasit Ludovico Muratorio, qui tom. 1 parte 2 Rerum Italicarum scriptorum Opusculum istud ex Ms. codice bibliothecæ Ambrosianæ signato C. 133 typis edidit, & in præmissa Præfatione non contemnendis argumentis illud ad seculum potius IX vel X referendum esse. Auctor, qui alicujus episcopi Mediolanensis jussu scripsisse se profitetur, quis fuerit, non indicat, imo ut lateret, nomen suum siluit, In tota hujus, inquiens, materiæ fabrica titulum frontis eradam, ut muta sit pagina, nec loquatur auctorem, retexens rei gestæ tenorem.

[10] Josephus Ripamontius Hist. eccles. Mediol. decade 1, [multis seculis ab ejus ætate remotum,] lib. 1 censuit, Michaëlem Picolpassum laudati Opusculi auctorem esse. Sic enim ibidem pag. 46 ait: Est in Ambrosiana bibliotheca scriptus manu codex, auctore Michaële Piccolpasso Bononiensi, quo in codice de Anatholonis Vita & institutis ad eamdem pæne formam omnia, de reliquiis autem contraria & diversa penitus traduntur. Et rursus pag. seq. de eadem Vita loquens, ait: Id consensu Galvanus & Piccolpassus affirmant. Habeo & ego Vitam S. Anatalonis Ms. ex quadam, ut notata est, antiqua membrana, cui subscriptum: Michaël Picolpassus. Hæc eadem prorsus continet, quæ laudatus Ripamontius in isto Ambrosiano Picolpassi codice referri memorat; sed & eadem est cum edita a Muratorio. Porro Michaëlem Picolpassum, vel de Pizolpassis, floruisse seculo XV, discimus ex Philippi Argelati Bibliotheca Mediolanensi tom. 2, Col.amp; 1083, ubi occasione Francisci Picolpassi, archiepiscopi Mediolanensis, de eodem mentio fit. Non esse tamen ipsum laudati Opusculi auctorem, luce clarius est ex Præfatione Muratorii mox laudata, in qua hic ostendit, id ipsum a Landulpho seniore, qui Historiam suam Mediolanensem post medium seculum XI conscripsit, manifeste laudari velut annosum librum. Dicendum itaque est, Picolpassum anonymi lucubrationem descripsisse vel describi curasse, atque ex adscripto ipsius nomine in eum errorem Ripamontium inductum esse, ut ipsum ejusdem auctorem crederet.

[11] Ex dictis collige, laudatum anonymum a S. Anatalonis ætate longius abfuisse, [quæ ex Ms. Mediolanensi] quam ut ejusdem gesta feliciter tradere potuerit; nisi dum aliquot seculis vetustiora monumenta habebat, quæ an & qualia hic habuerit, nescimus. In fine elogii S. Barnabæ, in quo aliqua etiam de S. Anatalone præmisit, apud Muratorium tantum ait: Huc usque de primis ecclesiæ Mediolanensis propagatoribus, prout parvi tulit captus ingenii, ex diversis collecta utriusque linguæ paginis, ceu discolor in amœnis solet pratis compingi coronula, satis adnotasse & conglutinasse sufficiat. Nunc vero ab ipso Anatelon tempore usque ad hæc, quæ in præsenti decurrunt, secula gressu, licet pendulo, stili hujus cursum dirigam, quem nisi tu, præsul excellentissime, dexteram extendens, benedicas & acuas, asperitate retusus incedet per devia. Inter scriptores, quos hic generatim laudavit, pseudo-clementem fuisse, mox dicemus. Ceterum obiter hic observo, scriptorem hunc, qui in S. Dionysio desinit, ad sua, ut promiserat, tempora historiam hanc non perduxisse, nisi quis suspicari malit, ejusdem partem longe maximam deperditam esse aut adhuc latere.

[12] [collato cum editione Muratorii excudemus.] Verisimile quoque est, quod de toto illo Opusculo censuit Muratorius in Præfatione, ipsum etiam traditionem sui temporis secutum esse, & ex suo ingenio ac probabilibus conjecturis quædam addidisse, ne lectores suos sæpe sæpius nimis jejunos dimitteret. Nihilominus fatendum est, eumdem in hoc toto Anatalonis elogio satis parcum & veritatis amantem apparere. Sic dum de ejusdem corpore ac sepultura loquitur, candide profitetur, sibi nihil certi hac de re constare, ideoque eam divinæ providentiæ relinquere. Hanc itaque Vitam, qua vetustiorem non habemus, ex apographo nostro Mediolanensi, cum editione Muratorii collato, edam; quæ vero de eodem Sancto laudatus anonymus in elogio S. Barnabæ, ut mox monui, apud Muratorium commemorat, huic Commentario inseram. Sed antequam id agam, præcipua Vitæ edendæ capita pro more nostro discutienda sunt.

§ II. Controversia de ecclesiæ Mediolanensis fundatione, cujus primus episcopus S. Anatalo fuisse videtur: tempus episcopatus & obitus ejusdem.

[An S. Barnabas cum S. Anatalone Mediolani prædicaverit,] Anonymus noster, laudans epistolam S. Clementi suppositam, S. Barnabam apostolum Romæ prædicantem facit. Deinde eumdem cum aliquot sociis, inter quos S. Anatolo eminebat, Mediolanum deducit; ubi dum ipse fundaret ecclesiam, Anatalonem prædicandi gratia Brixiam misit, ac tandem post felicia cœpta eumdem episcopum ordinatum utrique præfecit ecclesiæ, atque in Palæstinam regressus est. Verba ejus dedit Papebrochius noster in S. Barnaba apostolo, tom. 2 Junii pag. 429 & sequenti, ubi legi possunt. Itaque laudatum Apostolum ecclesiæ Mediolanensis fundatorem primumque episcopum, ejusdem successorem proximum S. Anatalonem statuit; quam sententiam Mediolanenses scriptores passim omnes tuentur. Dixi passim omnes, quia Tristanus Chalcus lib. 1 Historiæ patriæ, seu Mediolanensis, ea de re satis dubie loquitur. Invaluit, inquit, apud quosdam opinio, Barnabam, Pauli apostoli socium, ejus rei (susceptæ Mediolani Christianæ religionis) principem fuisse; memorantque id scriptum a D. Hieronymo in Epistola ad Cromatium & Heliodorum ; item a Dorotheo, Dionysii Areopagitæ discipulo, in libro, quem is fecerit de Actibus Apostolorum. Alius ex Epistola Clementis idem constare adstruit; quæ ego testimonia, etsi alieno quoque studio usus peravide conquisiverim, hactenus tamen non inveni.

[14] [fundaveritque ecclesiam,] Unum quidem apud Clementem in Itinerario observavi, Barnabam Roma in Gallias profectum Christi nomen primum vulgavisse, ex quo facile potuit in amplissimam tunc urbem Mediolanum divertere. Cæterum magis convenit, Anathalonem, genere Græcum, primum in episcopatu a Barnaba ipso institutum, qui injuncto munere constanter perseverans, ad octavum Neronis annum pervenit. Opuscula hic a Chalco citata, laudantur in Catalogo episcoporum Mediolanensium, a Muratorio typis edito tom. 1 parte 2 Rerum Italicarum pag. 228, sed supposititia sunt & ad fidem faciendam inepta, etiamsi ista in iis legerentur. Multo favorabilius de S. Barnabæ Apostolatu Mediolanensi judicavit Baronius tom. 1 Annal. Eccles., ad annum Christi 51, num. 54, ubi de S. Barnaba indubitanter hæc ait: Ipsum in Italiam venisse, & in Liguria prædicasse Euangelium, nobilissimamque Mediolanensem ecclesiam erexisse, ac longe lateque Christi fidem feliciter propagasse, firmæ traditiones, ejusdemque ecclesiæ monumenta, complurium scriptorum testimoniis confirmata, fidem certam atque indubitatam faciunt. De monumentis tamen istis ac scriptoribus plura non addit, quod instituti sui, ut ait, non esset privatarum ecclesiarum historias prosequi.

[15] A Baronio longe dissentit Tillemontius, tom. 1 Monument. Eccles., [merito in dubium revocatur;] Nota 4 in S. Barnabam non dubie asserens, nullo argumento probari, hunc sanctum Apostolum Mediolani umquam prædicasse, censensque S. Anatalonem fuisse primum Mediolanensium episcopum, saltem qui notus sit; sed de ejusdem gestis nihil singulare traditum fuisse. Eamdem quæstionem pluribus tractavit Papebrochius noster ad diem XI Junii § 3 in S. Barnaba, ubi considerato S. Ambrosii Mediolanensis, S. Gaudentii Brixiensis, aliorumque utrobique & in vicinia primis post illos seculis scriptorum ea de re silentio, expensisque monumentis, quæ pro ejusdem Sancti Mediolanensi Apostolatu faciunt, non audet ipsis certam fidem adhibere, suspicaturque, eam traditionem non alium forte auctorem habere, quam pseudo-Dorotheum in Synopsi, nullius fidei fabulo sumque scriptorem. Deinde mentem suam ulterius sic aperit: Certius igitur credam, Anatalonem Cyprium fuisse & discipulum S. Barnabæ, ut fortassis Mediolanensis ecclesia solum hanc causam habuerit suam originem a Barnaba accersendi; nempe quod Anatalon S. Barnabæ auditor, ac ab eodem missus, fidem ibi primus prædicaverit & fundaverit ecclesiam. Papebrochii rationes ibidem videri possunt; neque enim ego eas hic, ne actum agam, repetiturus sum. Solum addam hic aliqua, quæ pro Mediolanensibus præterea adduci possunt.

[16] Cardinalis Baronius in Notis ad Martyrologium Romanum hoc die monumentum quoddam profert, [neque id evincit inscriptio a Baronio laudata;] ex quo quæstio solvi posset, si constaret, illud vere genuinum esse. Libuit, inquit, hic describere pervetustam inscriptionem S. Miroclis, ejusdem civitatis (Mediolanensis) episcopi, de S. Anathalone in lapide incisam juxta ejus imaginem, his versibus, quos præsens inscriptio præcedit:

D. ANATHALONI ATTICO SECUNDO EPISCOPO.

Petri hospes, sancteque Anathalon, domne probate,
      Atque idem socius Barnabæ Apostolici:
Qui Mediolani Verbi mysteria tradens,
      Te jubet agnatos visere Cenomanos.
Dum tua membra metu rigidis subducta tyrannis
      Brixia vicino detinet in loculo:
Hic titulum & picto venerandos pariete vultus
      Mirocles reddit, præstitit alma fides.

MIROCLES EPISCOPUS.

Alibi legitur: Miroclis reddit præstitis alma fides.

Tum denuo subdit Baronius: Accepimus ex Ms. Commentario Andreæ Alciati, quem scripsit de Rebus patriis, non edito. Erat apud illustriss. ac R. D. Franciscum Alciat. S. R. E. Cardinalem.

[17] [quia non constat, eam, ut præfert,] Enim vero insigne hoc foret ac venerabile monumentum, si, ut dixi, certo constaret, illud S. Myroclem, qui initio seculi IV Mediolanensi ecclesiæ præerat, auctorem habere. Verum unde id probetur, nihil profert Baronius; qui nec locum quidem indicat, in quo ea inscriptio insculpta lapidi vel ab Alciato reperta fuerit. Faynus in Martyrologio Brixiano, & Argelatus in Bibliotheca Mediolanensi, eamdem Brixiæ in ecclesia SS. Gervasii & Protasii exstitisse, ajunt, sed solum Baronium laudant, ex quo præter dicta nil habemus. Adhæc ipsam Alciati Historiam Mediolanensem, in quatuor libros partitam, ex Ms. codice bibliothecæ Ambrosianæ edidit Georgius Grævius in Thesauro antiquitatum & historiarum Italiæ tom. 2, parte 1; sed in hac nec inscriptionem ipsam, nec ullam de ea mentionem factam reperio; licet Alciatus ibidem lib. 2 col. 35 de S. Anatalone ejusque sepultura, & lib. 3 col. 52 de S. Myrocle, utrobique magna cum laude, meminerit. Hinc nescio, utrum laudata inscriptio ex Alciati Opere sponte exciderit, an ab editoribus ex industria prætermissa sit.

[18] [a S. Myrocle positam fuisse. Catalogus episcoporum] Argelatus tom. 1 Bibliothecæ Mediolanensis in Andrea Alciati scribit, idem Opus ante Grævium a Joanne Baptista Bidellio Mediolani excusum esse; quæ editio cum mihi ad manum non sit, non potui eam consulere. Forsitan etiam Baronius Commentarium de rebus patriis ex memoriæ lapsu laudavit pro Mediolanensium monumentorum Inscriptionibus, quarum collectionem per eumdem Alciatum factam in duobus codicibus Mss. in dicta bibliotheca Ambrosiana exstare, mox laudatus Argelatus affirmat. Denique utcumque hæc se habeant, inscriptio, de qua agimus, non satis asserta nobis est, ut a S. Myrocle initio seculi IV posita fuisse sine certiori argumento credatur. Venio jam ad veteres Mediolanensium episcoporum catalogos. Ludovicus Muratorius tom. 1, parte 2 Rerum Italicarum, pag. 228 & sequentibus unum edidit ex pervetusto, ut ait, codice Ms. bibliothecæ metropolitani capituli Mediolanensis, in quo cum ceterorum episcoporum nomina cum tempore sedis, dieque ac loco depositionis, obitus vel sepulturæ tantum breviter recenseantur, de S. Barnaba tamen primo omnium loco sequens elogium exhibetur.

[19] [a Muratorio editus, in quo S. Barnabas] Primus pontifex Mediolanensis ecclesiæ extitit B. Barnabas, apostolus Jesu Christi, sicut B. Hieronymus inter alia, quæ scribit Cromatio & Heliodoro, attestatur, dicens: “Barnabas, qui cum Paulo verbum ministravit, primum in Roma Christum prædicavit, & post Mediolani episcopus factus est.” Quod etiam B. Barnabas fuerit primus pontifex Mediolanensis ecclesiæ, B. Dorotheus, B. Dionysii Areopagitæ discipulus, in libro, quem composuit de Apostolorum Actibus, asserit manifeste: “In ipso namque Apostolo Mediolanensis ecclesia est fundata.” Legitur etiam in antiquissimis Historiis, quæ hodie habentur in civitate Mediolanensi, quod ipse B. Barnabas de Romana civitate ad urbem Mediolani transtulit se, & in ea verbum vitæ prædicans, cives Mediolanenses ad cultum Christi convertit, & fide & moribus informavit; & Brixienses cives per Anathelonem, suum socium, ab ipso Apostolo ad eos missum, similiter ad Christum convertit.

[20] Qui quidem B. Barnabas Mediolanensem ecclesiam metropolitanam ordinans, sanxit, ut ipsa principalis culminis sedes, [primo loco necensetur,] & aliarum in sua provincia ecclesiarum metropolis perpetualiter haberetur, ac primum post ipsum præfatum Anathelonem præfecit & consecravit in archiepiscopum Mediolanensis ecclesiæ, & primum episcopum ecclesiæ Brixiensis, committens sibi curam simul utriusque ecclesiæ; unde versus:

Mediolanensis præclarus Barnabas urbis
Præsul Pontificem sibi consecrat Anathelonem,
Metropolitano quem sublimavit honore;
Ad fidei lumen ducit morum quoque lucem.
Primum pastorem accepit simul Anathelonem
Brixia, quæ Christo fuerat fide juncta per ipsum.
Nobilis hæc regio, tanto fundata patrono,
Ipsum collaudet merito, reverenter honoret.

Deinde sequuntur ceteri episcopi, ac primo loco: Sanctus Anathelon sedit annos XIII. Depositus VIII Kal. Octobris, & jacet apud Brixiam urbem in monte S. Florani. Hæc ibi, quæ quanti valeant, modo inquirendum est.

[21] Hujus Catalogi scriptor certe antiquior non est seculo XIII, [non est seculo XIII antiquior, ejusque auctor] cum teste Muratorio desinat in morte Philippi de Lampugnano, quæ in id seculum paucis annis inchoatum incidit. Quæ deinde sequuntur usque ad annum 1251, (forte annum 1257 & paulo etiam serius voluit dicere Muratorius; nam eo usque catalogus deductus est) ab alio quopiam addita fuisse monet. Non esse autem eumdem reliqui catalogi ab initio usque ad prædictum Philippum auctorem, manifestum ex stilo est: nam a S. Anatalone usque ad S. Honoratum, qui anno 570, vel ut aliis placet, paucis annis serius defunctus est, semper vox depositus, deinde vero voces obiit, & sepultus est occurrunt. Dicendus itaque est, primam Catalogi partem descripsisse ex vetustiori instrumento, quod in S. Honorato terminabatur. Ne tamen hinc inferas, S. Barnabæ elogium, quod supra dedimus, in eodem illo vetusto instrumento ab eodem repertum fuisse, vetat ipse auctor, dum pro stabiliendo ejusdem sancti Apostoli episcopatu Mediolanensi meminit de antiquissimis Historiis, quæ, ut ait, hodie habentur in civitate Mediolanensi.

[22] Etenim, ut recte observavit Muratorius in Præfatione, [supra dictas Vitas episcoporum laudat.] antiquissimæ illæ Historiæ sunt ipsum Opusculum de Situ civitatis Mediolanensis, sive Vitæ primorum episcoporum, de quibus supra egimus, & inter quas Vita S. Barnabæ eadem habet, quæ dicti elogii auctor commemorat. Itaque cum Vitæ istæ, ipso judice Muratorio, ad seculum X, vel ut summum ad seculum IX tantummodo referendæ sint, non potuit catalogi Muratoriani compilator elogium istud in tam vetusto monumento reperire, nisi forte jam tum additum fuisset a recentiori interpolatore, cujus tempore eædem illæ Vitæ jam pro antiquissimis Historiis habebantur. Ut vero hoc certum est, ita mihi multo verisimilius apparet, ne Barnabæ quidem nomen in vetustiori illo Catalogo, quem dicti elogii auctor descripsit, exaratum fuisse. Rationem accipe. Henschenius noster cum anno 1662 Mediolani degeret, vetustum episcoporum ejusdem civitatis catalogum propria manu transcripsit ex perantiquo codice bibliothecæ Ambrosianæ signato P. 246. Hoc Henschenii ecgraphum Papebrochius noster cum originali diligenter denuo conferri curavit per eximium ac R. D. Petrum Paulum Boscham, dictæ bibliothecæ præfectum, sicque examinatum observationibus suis illustravit, ediditque ante tom. VII Maji.

[23] In hoc catalogo stilus eodem loco & modo, quo supra diximus in Muratoriano, mutatur in Laurentio, [In vetustioribus catalogis S. Barnabas non legitur,] qui post Frontum vel Frontonem S. Honorato successit; unde merito suspicari licet, utriusque catalogi scriptori idem aliquod vetus instrumentum, aut hujus simile exemplar præluxisse. Occurrunt quidem hinc & inde aliquot lectiones variantes, sed eæ partim transcribentium incuriæ adscribi possunt, partim etiam pro additamentis haberi. Præcipuum discrimen est in prædicto Fronto; nam ubi Papebrochianus Catalogus habet: Frontus, sedit annis XI, depositus in Genua ad S. ..; in Muratoriano legitur: Frontus sedit ann. XI. Iste primus ascendit cathedram Ambrosianam simoniace, cui condigna pœna pro meritis respondente, ipsum terra absorbuit, sicut Dathan & Abiron; nec corpus ejus ultra visum vel repertum, Catholicam sepulturam recepit. Verum videtur tantum additio esse illius, qui eumdem Catalogum continuavit. Verane tamen, an falsa sit hæc narratio, quæ in duobus aliis catalogis mox laudandis non exstat, hic non inquiro, quia ad propositum meum non pertinet.

[24] [nisi in Mabilloniano, cui recentissima manu adscriptus est.] Illud vero huc spectat, quod Papebrochianus catalogus, nulla facta S. Barnabæ mentione, episcoporum ordinem a S. Anatalone sic ordiatur: Anatolon, sedit annos XIII, depositus est VIII Kalendas Octobris. Simili modo in Muratoriano legitur: S. Anathelon, sedit annos XIII. Depositus VIII Kal. Octobris; ac tum additur; & jacet apud Brixiam urbem in Monte sancti Florani. Dum Papebrochius laudatum catalogum jam commiserat prelo, Mabillonius tom. 1 Musei Italici suum edidit, quem ex ejusdem bibliothecæ Ambrosianæ veteri codice signato B. no. 245 deprompserat, quemque Papebrochius tam similem suo deprehendit, ut non obstantibus variis hinc inde lectionibus, variaque codicis adscripta nota, utrumque ex eodem codice transcriptum esse opinatus sit. Sed sive hic idem, sive alius fuerit, in eo quoque S. Barnabas, teste Mabillonio, non occurrit, nisi manu recentissima primo loco, & unica voce Barnabas adscriptus. Nulla quoque de S. Barnaba exstat mentio in altero catalogo, a Muratorio tom. 4 Rerum Italic. pag. 141 & seqq. edito, qui in S. Galdino, anno Christi 1176 defuncto, desinit, atque ita orditur: Anatolon sedit XIII; obiit VIII Kal. Octobris.

[25] [Auctor supra dicti Catalogi Muratoriani,] Verisimillimum itaque est, nec auctorem alterius catalogi Muratoriani S. Barnabam in illo vetustiori reperisse, sed pro suo sensu addidisse, ac laborasse, ut sanctum Apostolum suæ patriæ ecclesiæ fundatorem fuisse, ceteris persuaderet. Videamus igitur, quam feliciter id præstiterit. In primis ex epistola S. Hieronymi ad Cromatium & Heliodorum laudat sequentia: Barnabas, qui cum Paulo verbum ministravit, primum in Roma Christum prædicavit, & post Mediolani episcopus factus est. Verba hæc non leguntur in prædicta epistola S. Hieronymo supposita, sed eadem, paucis mutatis, legere est in Synopsi de Vitis Apostolorum, Opusculo fabuloso, sanctoque Dorotheo episcopo Tyrensi ac martyri falso adscripto. Exstat illud in Bibliotheca Patrum editionis Lugdunensis tom. 3, ubi pag. 427 hæc habentur: Barnabas, cum Paulo verbi minister constitutus, primus Romæ Christum prædicavit, & postea Mediolanensium episcopus factus est.

[26] [cujus sublesta fides ostenditur,] Deinde subdit anonymus ex Dorotheo, ut inquit, S. Dionysii Areopagitæ discipulo, aliud testimonium: In ipso namque Apostolo Mediolanensis ecclesia est fundata. At nescio, quem hic Dorotheum S. Dionysii discipulum, aut quod ejus Opus laudet; nisi forte id ipsum sit, quod mox memoravimus, quodque, ut diximus, ex fabulis consutum est, & Tyrensi Dorotheo perperam adscriptum. Non habentur quidem ista in dicto Opusculo; sed anonymus, qui supra memorata, quæ in illo legebantur, paululum mutata S. Hieronymo adscripsit, facile potuit etiam ista aliunde desumpta, Dorotheo, nescio cui, S. Dionysii Areopagitæ discipulo, attribuisse. Tertium denique testimonium anonymus ille petit ex libello de Situ urbis Mediolanensis, sive de Vitis primorum episcoporum ejusdem civitatis, de cujus exigua antiquitate supra egimus, quique Opusculum Clementi suppositum laudat. Ex hisce utique concludere licet, Catalogum illum Muratorianum, qui tam ineptum, nec seculo XIII antiquiorem scriptorem habet, Mediolanensium opinioni de fundato per S. Barnabam episcopatu suo patrocinari non posse; nec ex eo verisimile fieri, quod Muratorius ibidem in Præfatione pag. 202 velut certum affirmavit, Ambrosiano Catalogo (per Mabillonium & Papebrochium edito) ex una incuria primitus adjectum non fuisse Barnabæ nomen.

[27] Nam ut prorsus insolens fuisset incuria primum ecclesiæ suæ fundatorem & episcopum Apostolum, [S. Barnabam adjecisse videtur.] si is vere fuisset, in Catalogo episcoporum prætermittere; ita pronum erat recentiori cuidam eumdem post aliquot secula ex qualicumque traditione scriptisque apographis ad ecclesiam suam illustrandam adsciscere; nimirum simili modo, quo etiam alias ecclesias episcopatuum suorum origines ab Apostolis vel Apostolorum discipulis olim perperam repetiisse, hodiedum exploratum est. Id autem hic quoque factum esse, suadent rationes a Papebrochio in S. Barnaba allatæ, ac inter ceteras S. Ambrosii silentium, qui istum S. Barnabæ episcopatum nec ignorare potuisset, nec videtur fuisse taciturus, quando in Concione adversus Auxentium Arianum, cui ecclesiam tradere a Valentiniano imperatore jussus erat, sic effatus est: Absit, ut tradam hæreditatem patrum, hoc est, hereditatem Dionysii, qui in exsilio in causa fidei defunctus est, hereditatem Eustorgii confessoris, hereditatem Myroclis, atque omnium retro fidelium episcoporum. Enimvero opportunus hic, si umquam alias, locus erat S. Barnabam commemorandi, si sanctus doctor ipsum suæ sedis fundatorem credidisset.

[28] Probabilius itaque credimus, S. Anatalonem ecclesiæ Mediolanensis primum episcopum fuisse, [Nostra de hisce conjectura. Sanctus dicitur sedisse] uti etiam appellatur in illa ipsa sæpe laudata Historia primorum episcoporum Mediolanensium apud Muratorium, ubi S. Anatalonis Vitæ præfixus hic titulus est: Depositio sancti Anatalon episcopi Mediolanensis primi. Non tamen negamus, ipsum S. Barnabæ discipulum aliquando fuisse, & ab eodem forte missum ad prædicandum. Imo hinc forsitan lapsu temporum factum est, ut Mediolanenses eumdem sanctum Apostolum pro ecclesiæ suæ fundatore primoque episcopo habuerint. Nomen Anatalon vel, Anatelon certe Græcum est, ab ἀναθάλλω vel ἀνατέλλω, germino, orior, similive verbo deductum. De sedis ejus tempore ita habet Catalogus a Papebrochio editus: Sedit annos XIII, depositus est VIII Kalendas Octobris; consentiuntque ceteri Catalogi, Mabillonianus scilicet & ambo Muratoriani, quos supra laudavimus. Eumdem depositionis diem notat etiam auctor Vitæ edendæ, qui de initio ac fine episcopatus ejus hæc præterea memorat: Fuit autem in pastorali cura utrarumque sedium (Mediolanensis ac Brixiensis, de qua infra) annis tredecim, ab anno septimo Claudii usque ad octavum Neronis.

[29] Verum hæ notæ chronologicæ difficultatem patiuntur. Annus septimus Claudii imperatoris cœpit a die XXV Januarii anni 47 æræ vulgaris; Nero autem annum imperii sui octavum non nisi a XIII Octobris anni ejusdem æræ 61 auspicatus est. [annis 13, ab anno 7 Claudii] Jam vero, etsi S. Anatalonis episcopatum ordiamur a Januario anni 48, cujus die XXV annus septimus Claudii expletus erat, jam habebimus annos tredecim episcopatus ejusdem completos eodem mense Januario anni Christi 61, cujus die XIII Octobris annus octavus Neronis primum inchoandus erat. Ut hæc inter se concilientur, dicendus est anonymus per ista verba usque ad annum octavum Neronis indicare voluisse non annum octavum jam tum inchoatum, sed haud ita multo post inchoandum; nimirum quid inter diem XXIV Septembris, quo S. Anatalonem depositum fuisse cum Catalogis asserit, diemque XIII Octobris, quo Nero octavum imperii sui annum exorsus est, solum dies octodecim intercesserunt, ac propterea S. Anatalon ad annum circiter octavum Neronis reipsa pervenit.

[30] [usque ad 8 Neronis, quæ notæ chronologicæ] Hac interpretatione admissa, poterit, stantibus prædictis notis chronologicis, episcopatus ipsius a Januario anni æræ vulgaris 48 usque ad diem circiter XXIV Septembris anni 61 perduci; sic tamen, ut tunc octo circiter mensibus supra annos tredecim sedisse debuerit. Fateor equidem, dubitari posse, an notæ istæ omnes sinceræ sint; nam quis spondere pro re tam antiqua sub fide testis tanto posterioris ausit? recte hic inquit Papebrochius. Quia tamen anonymus noster eas ex vetustioribus ecclesiæ Mediolanensis catalogis aliisve monumentis forte didicit, contemnendæ non sunt, quando recte conciliari possunt, nec quidquam aliunde producitur, ex quo falsitatis arguantur. Objici tamen hic posset idem ipse anonymus in Vita S. Caii, qui S. Anataloni in episcopatu successit. Ait enim Caium, dum anno episcopatus sui quinto Romam peteret, in via divinitus cognovisse, SS. Petrum & Paulum martyrium consummasse. Porro hosce duos Apostolorum Principes passos esse die XXIX Junii anni 65, non uno in loco Operis nostri ab Henschenio & Papebrochio probatum est, consentiente Pagio in Critica Baronii. Secundum hæc S. Caius mense Junio anni Christi 65 numerabat annum quintum episcopatus sui; atque adeo non potuit primum sub finem Septembris anni 61 mortuo Anataloni successisse.

[31] [expendantur.] Ad hæc respondeo primo, anonymum eo loco satis insinuare, sibi hac de re non satis constitisse, cum addat: Ut fertur. Secundo locus iste certe vitiosus est, cum annus quintus Caii cum Neronis ultimo ibidem componatur his verbis: Qui erat Neronis ultimus, quæ Papebrochius a sciolo quodam adjecta censuit. Tertio denique observandum est, S. Caium, etsi Anataloni dicto tempore primum successerit, ab eodem tamen, teste anonymo, episcopum & successorem suum ante, non addito tempore, ordinatum fuisse. Fuerit igitur ante diem XXIX Junii anni 61 episcopus ordinatus; ita annum episcopatus, seu ordinationis suæ quintum inchoasse potuit, quando SS. Petri & Pauli martyrium in Romano itinere, ut fertur, divinitus intellexit. Minus etiam difficultatis est in sententia Tillemontii, qui eorumdem martyrium anno Christi 66 affixit: sed nihil cogit nos ab ante dicta recedere. Itaque S. Anatalonis episcopatum ab anno 48 usque in Septembrem anni 61 ex allatis notis chronologicis deducimus, donec quis certiora protulerit. Papebrochius in Exegesi fere nobiscum sentit, dum in Catalogo prævio eosdem terminos, deinde vero annum 49 & 60 assignat.

[32] At longe a nobis dissidet Tillemontius tom. 1 Monument. eccles., Nota 4 in S. Barnabam, ubi initium ac finem sedis S. Anatalonis multo serius collocavit, sic scribens Gallice: Catalogus patris Mabillonii non nisi novem episcopos inter ipsum (Anatalonem) sanctumque Ambrosium recenset; [Respondetur ad argumenta Tillemontii,] & quamvis aliquibus eorum annos LIII & LIX episcopatus tribuat, omnes tamen simul solum annis CCLXV sedere facit: secundum quæ mors S. Anatalonis anno CIX illiganda esset, & initium (episcopatus ejusdem) anno XCVI; cum tredecim anni ei assignentur. Hoc valde serum est, ut a S. Barnaba ordinatus fuisse credatur. Quin & ab ista antiquitate aliquid recidendum est: Catalogus enim annos LXVIII inter mortem S. Myroclis sanctique Dionysii reponit. S. Myrocles tamen etiam anno CCCXIV interfuit concilio Arelatensi; S. Dionysius vero non serius, quam anno CCCLXII, obiit; quod (spatium intermedium) non nisi annorum XLVIII est. Et revera patet ex tempore, quod Catalogus ille SS. Ambrosio & Simpliciano adscribit, in eo episcoporum tempora ampliari potius, quam imminui. Hactenus Tillemontius, cujus dicta perpendamus.

[33] Fateor equidem, solum annos 265 novem episcopis, qui S. Anatalonem inter & S. Ambrosium sedisse dicuntur, [qui ejusdem episcopatus initium] in Mabilloniano Catalogo assignari; in Papebrochiano vero tantum 262; quia in hoc dumtaxat anni 22 S. Protasio tribuuntur, cui apud Mabillonium dantur 25. Non inficior etiam, si istos annos 265 vel 262 subducamus ab anno Christi 374, quo S. Ambrosius ordinatus episcopus est, proditurum annum Christi 109 & 112; sed nego, inde quidquam contra prædictam chronotaxim nostram statui posse. Non advertit scilicet Tillemontius, vacantis sedis tempora in laudato Catalogo non annotari, sed tantum, quot annis quilibet episcopi sederint; non advertit etiam, in iisdem Catalogis non esse adscriptum nomen Auxentii, episcopi Ariani, qui Mediolanensem cathedram multis annis occupavit, & quo mortuo, S. Ambrosius ad eamdem evectus est. Quid mirum igitur, si nulla habita istorum omnium annorum ratione, multo minus temporis spatium quam dicta chronotaxis exigat, inter S. Anatalonem sanctique Ambrosii ordinationem ex hujusmodi calculis prodierit.

[34] Nolo hic ista pluribus exponere: adeat modo lector laudatam Papebrochii Exegesim, [& mortem] ac facile perspiciet, nihil deesse, quo minus tota illa annorum series, qui secundum chronotaxim nostram a S. Anatalone usque ad S. Ambrosium effluxere, commode expleri possit. Nec dubito, quin Tillemontius argumentum istud suum non fuisset objecturus, si dictam Exegesim consuluisset. Alterum Tillemontii argumentum errorem in Catalogis probat, quo in eadem Exegesi per Papebrochium aliunde correcto, nostra chronotaxis salva manet. Nimirum in laudatis Catalogis Myrocles proxime sequitur Monam, deinde Maternus; quem tamen sæpe dictus auctor Historiæ episcop. Mediol. proximum Monæ successorem diserte facit, ac revera fuisse, probat Papebrochius, assentiente Cupero in S. Materno ad diem XVIII Julii, quos & ego ad diem XVIII Septembris in S. Eustorgio I, Mediolanensi item episcopo, secutus fui. Hoc autem posito, clarum est, S. Myroclem concilio Arelatensi annno 314 interesse potuisse.

[35] Ceterum facile admisero, in annorum numero, singulis episcopis adscripto, [multo serius figenda esse] errores aliquos cubare; at non propterea tamen credam, S. Anatalonis episcopatus initium ad annum Christi 96, ac mortem ad 109, aut etiam ulterius protrahenda esse, ut suadere voluit Tillemontius. Nec aliter visum est Papebrochio, qui tom. 2 Junii in S. Barnaba pag. 430 num. 32 post expensas ipsius rationes in sua sententia perstitit, Vide, inquiens, in mea ante VII tomum Maii Exegesi illius (S. Anatalonis) episcopatum definitum intra annos XLIX & LX: neque inde recedimus propter calculum Tillemontii pag. 1192 (in editione, qua utor, ista habentur pag. 657) quo initium Anatalonis differtur usque in annum XCVI. Porro, ut in hujusmodi incertis rebus fieri assolet, inter neotericos alii alium mortis annum, seculo tamen primo, assignant. Ughellus tom. 4 Italiæ sacræ auctæ col. 36 annum Christi 64 statuit; Puccinellus in Zodiaco annum circiter 63; Ripamontius in Hist. Mediol. decad. 1, pag. 47 annum 70; Paulus Morigia lib. 2 Hist. Mediol. annum 93; Joannes de Deis in Successoribus S. Barnabæ in ecclesia Mediolanensi nullum annum consignans, S. Anatalonem sub SS. Petro & Lino sedisse memorat.

[36] [opinatus fuit.] Petrus Galesinius in Tabula archiepiscoporum Mediolanensium ex decreto quarti concilii provincialis ejusdem ecclesiæ edita, ac deinde aucta, S. Anatolium annis tantum decem, & sub S. Lino Pontifice sedisse statuit. Denique Carolus a Basilica Petri, deinde Novariensis episcopus, in Historia item Mediolanensis ecclesiæ pariter fatetur annum ejus certum determinari non posse; videri tamen sibi, ipsum usque ad annum 8 Neronis, qui fuit Christi 61 & 62 vivendo pertigisse, ac forte superasse. Neque ego Historiæ episcoporum Mediolanensium sæpe laudatæ tantum tribuendum existimo, ut sine omni erroris periculo ipsi in omnibus tuto credi possit; attamen nihil video obstare, quo minus S. Anatalonis episcopatus intra eos terminos statui queat, quos ex eadem & Catalogis supra assignavimus. Hactenus de sede ipsius Mediolanensi egimus, nunc de Brixiensi inquirendum est; nam & Brixienses hunc sibi a S. Barnaba apostolo primum episcopum datum, & utramque ecclesiam rexisse affirmant, eumdemque ut episcopum suum annuo Officio ecclesiastico venerantur, uti superius dictum est. Iidem etiam ex dicendis sacrum ipsius corpus jam a multis seculis, imo ab ipso ejusdem obitu possident.

§ III. Controversia de SS. Anatalonis, Antigii & Evasii episcopatu Brixiensi: Anataloni martyrium olim perperam adscriptum: corpus ejus Brixiæ.

[Dicitur S. Anatalo a S. Barnaba] Historia episcoporum Mediolanensium in Vita S. Barnabæ ad propositum nostrum hæc habet: Tum (S. Barnabas Mediolani) alloquens præclarissimum virum Anatelon, æque Apostolico dogmate fartum; Perge, inquit, ab urbe hac ad Orientalem versus plagam, lapide sexagesimo Brixiam, quæ est Alpibus contigua, & una ex Venetiarum urbibus haud ignobilis, civibusque ejus salutaria verbi pabula impertire. Credo equidem, collatam tibi a Domino gratiam; & non modica post paululum ibidem adolescet, te prædicante, turba fidelium. Quam ille gratanti mente jubentis legationem suscipiens, ad eamdem properanter accessit urbem. Cumque agrestibus & ferocibus gentilium animis dulcia vitæ perennis relatu mellifluo mysteria reseraret, mox, cooperante ineffabili Omnipotentis providentia, aliquanti ex plebe fidei monumenta perceperunt ore sagaci. Quod ubi Vir Dei aspexit, illico ad magistrum rediens, prosperatum iter sui legati nuntiavit. At ille immenso repletus gaudio, festivas bonitati Creatoris gratias egit; iterum iterumque commonens, ut insisteret credita sibi talenta cum nummulariis erogare; quatenus cum bono ac fideli servo vocem illam desiderabilem audire mereretur: “Euge, serve bone & fidelis, intra in gaudium Domini tui;” alludensque ad nomen ejus Anatelon, ait: Frater & coapostole, super multa constituendus, plura oportet lucra tua Domino repræsentes.

[38] Orans ergo, & imponens illi manus, episcopalem deinceps curam commissarum sibi a Christo ovium vigilanter exercere jussit inter Mediolanenses ac Brixienses accolas, [etiam Brixiensibus] doctrinæ magisterio & fidei Christianæ institutis delegatum. Hinc factum est, ut secundum quod præceperat, impleretur; scilicet ut omni tempore, quoad viveret, utriusque ecclesiæ plebibus pari tenore pastoralem curam impenderet. Præter quod sanxit, ut Mediolanensis, quam ipse fundaverat, principalis ecclesiastici culminis sedes, aliarumque in ea provincia ecclesiarum metropolis perpetualiter habeatur. His ita decursis, beatissimus Christi apostolus Barnabas suam cœpit accelerare profectionem, accitisque discipulis indicat diem festum Paschæ adventare, & se, Christo opitulante, una cum confratribus & coapostolis ex voto celebraturum esse. Fit mœror ingens tam Christianorum quam paganorum, qui se totius in eo felicitatis detrimentum pati clamabant, hoc est, si discederet, si illos pauxillum relinqueret.

[39] Præcipue vir Dei Anatelon lacrymaliter ac graviter ingemiscebat pro eo, [primus episcopus datus.] quod dixerat, se non ultra reversurum, quia reliquo vitæ tempore cum suis esset compatriotis ac fratribus permansurus, illum suæ semper resolutionis diem gratabunda mente operiens, quo sui laboris a Christo coronam recipiat immarcessibilem. Quem ita consolabatur magister, ut diceret: Quid tantum mea delectaris præsentia, cum tibi Christi Jesu, Domini mei, numquam defutura sit? Sic enim nobis polliceri voluit: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi. An non de omnibus ejus dictis & operibus, ut ego a beatissimis Petro & Jacobo, magistris Ecclesiæ, sic & tu a me eruditus es? Numquid aliquid tibi deesse poterit in vinea Patris-familias desudanti? En cum doctrina fidei virtutum quoque tibi efficacia non deerit, & quæ postulaveris, impetrabis. His & hujuscemodi allevatum adstipulationibus dimisit in omnibus diligenter instructum; protinusque ad Romanum regrediens portum, ingressus navim ad Palestinæ gremium repedavit. Hæc ipse, de quibus consule Papebrochium ad diem XI Junii in S. Barnaba. Ego de Sancti episcopatu Brixiensi hic tantum ago.

[40] Ughellus tom. 4 Italiæ sacræ recusæ ab eodem Sancto, [Horum Catalogi contra Ramperti auctoritatem] quem Anathalonem vocat, Brixiensium episcoporum seriem orditur, habetque consentientes scriptores Brixienses fere omnes, qui de hoc argumento tractarunt. Dissensit tamen ab illis eruditus vir Paulus Galeardus, Brixiensis canonicus, censuitque, S. Anatalonem ex ecclesiæ suæ episcopis potius expungendum esse, nec aliter ipsi præsedisse, quam ut metropolitanum, sive ut Mediolanensis ecclesiæ episcopum, cui suberat Brixia. Hanc sententiam suam in Annotatis ad prælaudatam Ughellianæ Italiæ sacræ editionem Venetam his verbis exponit: Si jam anno a Christi nativitate LI Mediolanensem cathedram conscendit D. Anathalonus, ut vult in Mediolanensibus Ughellus, seu potius anno XLVII, ut ibi diximus ex Papebrochii calculo, quomodo constitutus est a S. Barnaba Brixiensis antistes anno LIII, ut hic asserit auctor? In eam equidem propendo sententiam, quæ S. Anathalonem e Brixiensium episcoporum numero expungit, Ramperti innixus auctoritate, qui Philastrium septimum Brixiensem episcopum vocat in Sermone, quem in ejus translatione habuit. Quod utique verum esse nequit, nisi omittatur præfatus Anathalonus: neque enim alter ex ejus antecessoribus dubius esse potest. Eam vero Ramperti, qui adolescente seculo IX claruit, auctoritatem esse hoc in loco censeo, ut sine temeritatis nota eludi nullatenus queat. Anathalonus porro præfuerit huic ecclesiæ, non ut urbanus episcopus, sed ut metropolitanus.

[41] [tribus episcopis] Hæc ipse, quæ modo paulo pluribus examinanda & illustranda sunt. Rampertus, quem hic laudat Galeardus, quemque Ughellus col. 532 anno Christi 814 episcopatu Brixiensi initiatum esse scribit, corpus S. Philastrii, ejusdem sedis episcopi, solemniter transtulit anno 838, eamdemque translationem scriptis consignavit in Sermone, quem ea occasione ad clerum populumque suum habuit. Hunc laudatus V. C. Galeardus una cum S. Gaudentii, Brixiensis episcopi Sermonibus & Adelmanni ejusdem ecclesiæ antistitis Opusculis correctius edidit Patavii anno 1720, ex eoque Cuperus noster in S. Philastrio ad diem XVIII Julii recudit. Porro Rampertus in eo Sermone de S. Philastrio inter cetera sic ait: Etenim hic septimus episcopus, Brixiensem ecclesiam Christo tunc prædicando congregans, sanctum dogma custodivit. &c. Antiquus quoque hymnus, Ramperto multo vetustior, quem Galeardus & Cuperus exhibent, de eodem S. Philastrio hæc habet: Septimus sedis solio resedit Brixiensis. Hinc laudatus Galeardus in Annotatis ad Italiam sacram Ughelli, & Cuperus in S. Philastrio meririto monent, corrigendum esse Ughellum, & quotquot cum ipso S. Philastrium inter Brixienses episcopos decimum fecerunt. Adi, si lubet, Cuperum nostrum loco supra citato.

[42] [in priori parte aucti sunt.] Videamus itaque, an S. Anatalo inter tres illos censendus sit, qui Brixiensium episcoporum catalogo perperam inserti fuere. Ughellus catalogum suum usque ad S. Philastrium hoc ordine texuit: 1. S. Anathalonus; 2 S. Clathæus; 3 S. Viator; 4 S. Flavius Latinus; 5 S. Apollonius; 6 S. Antigius; 7 S. Evasius; 8 S. Ursicinus; 9 S. Faustinus; 10 S. Philastrius. Contra Galeardus, omisso S. Anatalone, seriem orditur a S. Clathæo, ac præterea SS. Antigium atque Evasium ex eadem tollendos statuit. De S. Clathæo seu Clateo breviter egit Henschenius noster ad diem IV Junii; nec ulla ratio se offert, ob quam hunc ex dicto Catalogo expungendum opinemur. De S. Viatoris episcopatu Brixiensi consentiunt non modo Brixienses scriptores, sed etiam Bergomates, qui hunc inter suos quoque episcopos reponunt; sive quod is ex Brixiensi sede ad Bergomensem post S. Narnum translatus fuerit, ut censuit Ughellus; sive quod post ejusdem S. Narni obitum utramque sedem aliquo tempore rexerit, quod verisimilius apparet. S. Narnus colitur die XXVII Augusti, ubi de ipso apud nos Actum est; sanctus vero Viator ad diem XIV Decembris Romano Martyrologio inscriptus est.

[43] [Eorum unus, S. Antigius, qui] De S. Latino, seu Flavio Latino, sanctoque Apollonio, Brixiensibus episcopis pariter consuli potest Opus nostrum ad diem XXIV Martii & VII Julii. S. Ursicinum ejusdem sedis episcopum fuisse, constat etiam ex concilio Sardicensi anni 347 apud Labbeum tom. 2 Collect. Concil., col. 659 & 664, ubi Ursacius appellatur, legiturque subscripsisse Ursacius ab Italia de Brixia. Hujus gesta illustrari poterunt ad Kalendas Decembris, ad quas colitur & in Martyrologio Romano locum habet. Similiter constat de S. Faustino, cujus memoria celebratur die XVI Februarii, ubi & Majores mei de eodem egerunt. Jam vero videamus, cur SS. Antigium & Evasium Galeardus ex Brixiensium episcoporum serie expunctos velit. Antigium hunc, inquit in Annotatis ad Ughellum, non fuisse Brixiensem episcopum, edocemur ab Adone Ms. ecclesiæ Telonensis, postea Reginæ Sueciæ, in quo codice de S. Antigio ad XVIII Kalendas Decembris hæc legi testantur collectores Actorum Sanctorum, Februarii tom. 2, pag. 808, num. 15.

[44] “Lingonis, civitate Galliæ, in territorio Magnomontense transitus S. Antigii, [apud Lingones obiit, & Normannorum metu] confessoris & episcopi, qui primo ibidem sepultus, postea vero inde translatus & in Caiciaco villa in ecclesiam S. Mariæ & S. Martini a domno Haymone, venerabili sacerdote, honorifice reconditus est. Deinde post non plurimos annos ob metum Nortmannorum, qui tunc maximam partem Franciæ ac Burgundiæ vastaverunt, ab ipso sancto sacerdote perlatus, & in Italiam adductus, atque in civitate Brixia, in monasterio sanctorum martyrum Faustini & Jovitæ, quod ipse jam dictus venerabilis abbas * postea per annos octo, menses IV, dies XXIII honorifice rexit, venerabiliter quiescit.” Hæc ipse, verbis, quæ virgulis distinxi, ex citato ab ipso Operis nostri loco ubi ea ex dicto Martyrologio reipsa transcripta sunt, relatis. Porro hunc S. Antigium eumdem esse cum illo, quem Ughellus aliique inter Brixienses episcopos sexto loco recensent, omnino suadent dies cultus, & locus, in quo sacra ipsius ossa quiescere dicuntur.

[45] Eodem enim die, quo in laudato Adonis auctario Lingonis transitus S. Antigii confessoris & episcopi annuntiatur, [Brixiam inde translatus est,] nempe XVIII Kalendas Decembris, etiam in Martyrologio Brixiano memoratur, & Brixiæ colitur ut episcopus confessor ritu semiduplici, uti habet ejusdem diœcesis Ordo divini Officii, jussu Bartholomæi Gradonici, Brixiensis episcopi, anno 1684 vulgatus. Eamdem quoque ecclesiam, in qua hujus Sancti corpus honoretur, prædictum Martyrologium & Brixienses assignant. Brixiense Martyrologium ad præcitatum diem XVIII Kalendas Decembris sic habet: Brixiæ, S. Antigii episcopi; in sancto Faustino Majore. Consonat Ordo Officii divini ad eumdem diem: Antigii episc. conf. Brix. Habetur in SS. Faustino & Jovita. Faynus ejusdem Martyrologii collector, in Cælo Brixiano, in catalogo secundo episcoporum: S. Antigius… Brixiæ quievit in Domino die XIV Novembris… Ejus ossa divisim, sed honorifice collocata, in parochiali SS. Faustini & Jovitæ sunt in honore. Certum itaque videtur, S. Antigium, quem Brixienses ut episcopum suum colunt, eumdem esse cum illo, de quo Telonense in Provincia Martyrologium meminit; cum & nomen & confessoris episcopi titulus, & dies obitus cultusque, & depositi corporis locus omnino consentiant.

[46] Hunc autem Brixiensem episcopum non fuisse, sed potius Gallum, [non fuit episcopus Brixiensis,] supra dicta Martyrologii Telonensis annuntiatio satis edicat; quippe secundum quam is non aliter ad Brixienses pertinet, quam quod sacra ejusdem ossa ob Normannorum metum Brixiam transvecta sint. Hinc etam factum reor, ut nonnulla Usuardini Martyrologii in Galliis auctaria, inferius memoranda, S. Antigium eodem die annuntient, & Castellanus eumdem in Martyrologio suo universali inter Galliæ Sanctos recensere non dubitaverit, Gallice ipsum Antege, Latine Antidium appellans, atque ita inquiens: Lingonis, S. Antidii episcopi; cujus corpus tempore irruptionis Normannorum translatum fuit Brixiam in ecclesiam S. Faustini. Porro Normanni post medium seculum IX Burgundiam dire depopulati sunt; eoque tempore etiam aliorum Sanctorum corpora asportata fuere, ne in eorum manus inciderent. Ut vero hæc translatio etiam verisimilior fiat, juverit hic pauca annotasse.

[47] [nec ut talis] Rampertus Brixiensis episcopus paulo ante medium seculum nonum ad ecclesiam SS. Faustini & Jovitæ monasterium ædificaverat, tradideratque Leutgario abbati & Hildemaro monacho, quos ex Galliæ partibus evocaverat, ut monasticam disciplinam ibidem inducerent. Consule, si lubet Ughelli Italiam sacram auctam tom. 4, col. 532 & seqq., ubi fundationis charta, signata anno 841 recensetur. Ad hoc itaque monasterium potuit Haymo ille, verisimiliter monachus, cum sacris Antigii lipsanis, velut ad fratres suos refugere, iisdemque in ecclesia SS. Faustini ac Jovitæ depositis, deinde eidem loco annos octo, menses quatuor, dies viginti tres, abbas præsidere, uti in laudato Martyrologio diserte asseritur. Porro licet Martyrologium illud Telonensis in Provincia ecclesiæ primum fuerit, Brixiam tamen jam olim delatum, ibidemque auctum fuisse, merito suspicatus est Henschenius noster loco superius laudato, sive in Commentario prævio ad Acta SS. Faustini & Jovitæ tom. 3 Februarii pag. 808 num. 15, quod, ut ibidem inquit, accuratissima de Sanctis Brixiensibus encomia conplectatur.

[48] [ab ipsis Brixiensibus antiquitus agnitus;] Hoc ipsum quoque certum videtur de prædicta S. Antigii annuntiatione, in qua & ipsius transitus sive obitus, atque sepultura Lingonis, & translatio primum ad villam Caiciacum, deinde Brixiam per Haymonem facta & hujus denique prælatura in Brixiensi SS. Faustini ac Jovitæ monasterio tam accurate memorantur, ut ego quidem dubitare nequeam, quin ea annuntiatio Brixiæ addita sit. Quo tamen tempore ea primum facta fuerit, ignoro, verum ex ea ipsa satis liquet, S. Antigii episcopatum Brixiensem auctori illius ignotum fuisse. Neque hic satis solide reponi potest, S. Antigium, Brixia peregre profectum, apud Lingones obiisse; etenim si id ita esset, haud dubie auctor, qui cetera diligenter annotavit, verbulum addidisset, ex quo Brixiensis episcopatus ipsius innotesceret, aut saltem non ita scripsisset, ut S. Antigius, si non Lingonensis, certe cujuscumque alterius loci episcopus credi potius debeat, quam Brixiæ, prout consideranti manifestum erit.

[49] [sed vel Lingonensis fuisse videtur,] An tamen Lingonensis episcopus fuerit, non ausim asserere, cum eum in istius sedis antistitum catalogis, a Claudio Roberto, & a Benedictinis in Gallia Christiana editis, non reperiam; quamquam & in his aliquot episcoporum sola nomina referantur, nec locus desit, ubi S. Antigius inseri posset. Nescio, an prædictum Martyrologium idem sit cum eo, quod Mabillonius tom. 2 Annalium, ad annum Christi 843, num 75 laudans, ait Telonense fuisse, sed tum temporis in bibliotheca Ottoboniana servatum, ex quo eadem fere, quæ retulimus, verbis suis memorat, sed S. Antigium confessorem tantummodo appellat, & memoriam ejus ibidem ad diem decimum septimum Kalendas Decembris signari affirmat. Nescio, inquam, utrum illud idem sit Martyrologium, an diversum; & an Mabillonius ex facili memoriæ lapsu unum pro alio diem notaverit & episcopi titulum prætermiserit, an vero istud Ottobonianum exemplar accurate secutus sit. Id unum asserere possum, annuntiationem illam, prout eam ex Henschenio retuli, integriorem esse, quam periodum Mabillonii, ut utramque conferenti patebit.

[50] Diem XVIII Kalendas Decembres cum Henscheniano exemplari etiam servant aliquot Usuardi auctaria apud Sollerium, [vel certe Gallus.] sed episcopi titulum prætermittunt. Codices Aquicinctinus & D. du Cheval habent: Ipso die natalis sancti Antigii confessoris: Caudiacensis: Natale sancti Antigii confessoris: Grevenus: Attingi confessoris. Sed utut hæc se habeant, quæ ad prædictum Novembris diem latius examinari poterunt, ex dictis satis liquere arbitror, S. Antigium, quem Brixienses eodem die colunt, non alium esse ab illo, qui in sæpe laudato Telonensi Martyrologio memoratur, & hunc non fuisse Brixiensem episcopum. Forsitan id ipsum suboluit Baronio, qui S. Antigium, etsi apud Galesinium ut episcopum Brixiæ memoratum reperisset, Romano Martyrologio minime inseruit, in quo is etiam locum nondum accepit. Hæc eadem infra confirmabuntur, postquam quæ ad S. Evasii episcopatum speciatim spectant, paucis recensuero.

[51] Ughellus de eo hæc habet: S. Evasius episcopus Brixiensis anno CCVI, [S. Evasius, quem Brixienses pro suo episcopo colunt,] de quo in eodem Martyrologio (Brixiano) IV Non. Decemb.: “Brixiæ S. Evasii ejusdem civitatis episcopi & martyris;” ut in cedula vetustissima reperta in arca, ubi etiam requiescit corpus ipsius sancti martyris apud ecclesiam S. Petri in Oliveto. Hæc ipse, quæ Galeardus ibidem sic excipit: Hunc S. Evasium martyrem tantum & non episcopum fuisse, satis abunde docet inscriptio in schedula vetustissima, ejus arcæ inclusa, reperta anno MCDLIII, hujus tenoris, ut ex publicis monumentis patet: Evasius sanctus martyr; quæ utique de ejus præsulatu, si re vera episcopus fuisset, præter morem nequaquam tacuisset. Præterquam quod si septimus ex Ramperto locus S. Philastrio assignandus est, nullus huic Evasio hic potest obvenire. Martyrologii vero Brixiani nupera inscriptio, quam Ughellus profert: & in qua episcopus & martyr dicitur, nullo antiquo teste fulcitur.

[52] Faynus in Annotatis ad Martyrologium Brixianum, ubi S. Evasii episcopatum propugnat, [non videtur episcopus fuisse, sed tantum martyr;] eamdem inscriptionem, Evasius sanctus martyr eodem anno 1453 in ejus arca inventam esse consentit, additque, ob eam multos de ejusdem episcopatu incertos redditos fuisse. Sed cum ex antiquis, subdit, monimentis & ecclesiastica traditione acceptum fuerit, Evasium hanc Brixianam sedem tenuisse; propterea ibidem ad omnem tollendam ambiguitatem addita fuit sequens alia, ab Obicio Capuccino relata, inscriptio: Corpus S. Euasii episc. et martyris Brixiæ. Ad manum mihi non est Martyrologium Brixiense præter mox laudatum Fayni, in quo nec martyris nec confessoris ulla facta mentione, tantum dicitur: Brixiæ, S. Euasii episcopi, in sancto Petro Oliveto; qui sedem suam prædicatione verbi Dei, & vitæ sanctimonia exornans, bonis operibus cumulatus, migravit ad Christum. In Ordine quoque Officii divini pro eadem diœcesi, anno, ut dixi, 1684 typis edito, ad diem 2 Decembris legitur: Euasii episc. conf. Brix. semid. Hab. in S. Petri in Oliv. Credunt itaque Brixienses, istud S. Evasii corpus, quod in S. Petri ecclesia in Oliveto servatur, sui episcopi esse, quem tamen non ut martyrem, sed ut confessorem venerantur.

[53] Laudatus Faynus id ipsum admiratus, Quare autem, [nec proferunt illi de episcopatu ipsius] inquit, hic Sanctus Officio martyris non colatur, ut cedula illa indicabat, non invenimus. Sed forsan, quia illa sola non erat sufficiens testimonium ad probandum martyrium; vel ne antiquitati, quæ illum ut solummodo episcopum celebrabat, detraheretur. At mihi contra videtur, ex ista schedula sic inventa potius statuendum fuisse, aut sacrum illud corpus Brixiensis episcopi non esse, aut si esset, hunc non confessorem sed martyrem fuisse. Quod ad antiqua monumenta & ecclesiasticam traditionem, a Fayno generatim laudata, attinet, vereor, ut ea tam vetusta sint, quam scriptor ille præferat. Certe ea, quæ ibidem nominatim laudaverat, inventione corporis posteriora sunt; aut si qua sint vetustiora, oportet hæc obscura atque ipsam traditionem admodum incertam fuisse; cum Faynus in Vindiciis Mss. Martyrologii Brixiani apud me pag. 44, ad Jacobi Malvecii & Eliæ Capreoli in suis Chronicis de S. Evasio silentium, non dubitaverit reponere, id mirum non esse, eo quod horum primus ante dictam inventionem scripserit, alter vero quidem post, sed tamen eam schedulam non viderit.

[54] [antiqua monumenta; nec consentiunt] Quid hoc est aliud, quam dicere, aut nullam aut exiguam de S. Evasii episcopatu memoriam apud Brixienses fuisse, antequam sacrum istud corpus inventum esset, quod tamen Brixiensis episcopi esse, quomodo ex addita schedula probabit? Contra utriusque Sancti, Antigii scilicet ac Evasii, episcopatum Brixiensem pariter facit scriptorum Brixiensium partim de utroque silentium, partim in iisdem episcoporum catalogo inserendis de loco & tempore diversa opinio. Laudatus Capreolus, qui ceteros Brixienses episcopos recensuit, non magis de Antigio, quam de Evasio meminit. Per Capreolum hic intelligo Historiam ejus Brixianam, libris quatuordecim Latine scriptam, editamque in novo Thesauro scriptorum Italiæ per Grævium & Burmannum tomi 9 parte 7; a qua multum discrepat ea, quam Patricius Spini Italice versam vulgavit. Evasium pariter prætermisit Joannes Franciscus Florentinius in Indice sive Catalogo episcoporum ejusdem sedis; Antigium vero ibidem sic memoravit, ut satis innuat, hujus quoque episcopatum Brixiensem sibi non probari.

[55] [de tempore & ordine, quo sederit, nec eorumdem opiniones] Verba ejus accipe: S. Antigius. Hunc anno DCCC, cum SS. Faustini & Jovitæ corpora ex æde eorumdem, nunc S. Afræ, eo, ubi etiam nunc coluntur, transferret, inter orandum animam Deo reddidisse, quidam, sed minus probabiliter, asserunt. Neque hic a Ramperto memoratur. Celebratur XVIII Cal. Dec. De utroque similiter silere Camillum Maggium in Chronico de Rebus patriis, & Hieronymum Covum in antiquo Catalogo, fatetur Faynus in laudatis Vindiciis Mss. apud me fol. 41; sed neutrius Opusculum legi. Dixi supra, non convenire inter scriptores Brixienses de tempore, quo duo isti Sancti episcoporum suorum albo inscribendi sint. Florentinius, cujus verba mox dedimus, S. Antigium proximum successorem facit sancti Deusdedit, qui versus finem seculi VII floruit. Consentit Ascanius Martinengus in Vitis Sanctorum Brixiensium &c. pag. 230 & seq., ubi deinde S. Evasium proxime post Antigium collocat. Verum hæc opinio manifesti erroris convincitur ex Ramperto, ejusdem ecclesiæ episcopo, in Translatione S. Philastrii, ubi omnes venerabilis memoriæ episcopos, qui ipsum inter eumdemque S. Philastrium sederant, nominatim recensens, de SS. Antigio & Evasio non meminit.

[56] [cum Ramperti dictis componi possunt.] Eodem argumento confutantur illi, qui corpora SS. Faustini & Jovitæ anno 806 a S. Antigio translata esse scripserunt, confundentes hunc cum Amphridio vel Amphrigio, cui laudatus Rampertus se post Petrum successisse asseverat. In horum sententia etiam fuit Jacobus Malvecius, qui dictam translationem ab eodem S. Antigio tempore Caroli Magni factam ait. Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad diem 2 Decembris SS. Antigium & Evasium post Rampertum sedisse statuit, non alia ductus ratione, quam quod alium iis locum ob Ramperti dicta assignare non posset. Denique Faynus in Cœlo Brixiano & in Annotatis ad Martyrologium, & Ughellus in Italia sacra, quibus Octavius Rubeus in Historia Ms., teste Galeardo in Præfatione ad Rampertum, præiverat, SS. Antigium atque Evasium post S. Apollonium, ubi in Catalogis multum vacui occurrit, sexto scilicet & septimo loco reposuerunt, atque ita S. Philastrium decimum Brixiensium episcoporum fecerunt, quem laudatus Rampertus, seculi IX episcopus, septimum dumtaxat fuisse, disertis verbis affirmaverat.

[57] Nunc itaque judicet æquus lector, an duo isti Sancti, [Hinc videntar ambo e Catalogo expungendi; & S. Anatalo] Antigius & Evasius, quorum primum Lingonis mortuum, atque inde circiter seculo nono Brixiam allatum; alterum ex invento sacro corpore cum schedula Sancti tantum nomen cum titulo martyris exhibente, cognitum ostendimus; judicet, inquam, æquus lector, an hi Brixiensium episcoporum catalogo inscribendi sint, dum vel ipsi Brixienses scriptores partim eos ignorarunt, partim de tempore, quo sedisse dicendi sint, non conveniunt, & Ramperto refragantur. Ego quidem erudito Paulo Galeardo, Brixiensi, ut dixi, canonico, hac in parte assentior. Nunc ad S. Anatalonem, cujus causa hæc paulo latius tractanda fuere, redeamus. Expunctis ex Brixiensium episcoporum albo SS. Antigio atque Evasio, S. Philastrius, qui a Ramperto septimus tantum numeratur episcopus, etiam octavus erit, si a S. Anatalone eorum series inchoatur. Hinc & id mihi quoque verisimilius apparet, quod laudatus censet Galeardus, Anatalonem Brixiensibus præfuisse, non ut urbanum episcopum, sed ut metropolitanum, sive ipsum potius, dum Mediolanensi ecclesiæ præsideret episcopus, Christianum Brixiensem gregem per se suosque etiam curasse, donec S. Clatheus eidem præficeretur.

[58] Nec aliud indicasse videtur sæpe laudatus antiquus auctor Historiæ primorum episcoporum Mediolanensium, [tantum ut Mediolanensis episcopus Brixiensibus præfuisse.] dum ait: Orans ergo (S. Barnabas ex Italia discessurus) & imponens illi (Anataloni) manus, episcopalem deinceps curam commissarum sibi a Christo ovium vigilanter exercere jussit inter Mediolanenses ac Brixienses accolas, doctrinæ magisterio & fidei Christianæ institutis delegatum. Hinc factum est, ut secundum quod præceperat, impleretur; scilicet ut omni tempore, quoad viveret, utriusque ecclesiæ plebibus pari tenore pastoralem curam impenderet. Præter quod sanxit, ut Mediolanensis, quam ipse fundaverat, principalis ecclesiastici culminis sedes, aliarumque in ea provincia ecclesiarum metropolis perpetualiter habeatur. Hæc ut vera sint, neutiquam necesse est, ut hic geminum episcopatum institutum, sanctumque Anatalonem utrique simul præfectum esse dicamus. De ejusdem vero episcopatu Brixiensi ante susceptum Mediolanensem idem auctor non meminit. Denique, ut hisce finem imponam, hac ratione S. Philastrius tantum septimus fuerit Brixiensis episcopus, uti asserit Rampertus, vetustissimus scriptor, quem de hoc argumento habemus, & cum eo primorum episcoporum Mediolanensium historicus recte consentiet.

[59] De tempore sedis jam egimus § 2. De beato ejusdem obitu auctor Vitæ edendæ hæc ait: Migravit ad Christum, perpetua laborum suorum præmia recepturus, depositusque est VIII Kal. Octobris. Quo etiam die venerabiliter colitur sancta depositio ipsius ad Concilia Sanctorum. [Idem Sanctus non martyr, sed confessor obiit.] Hæc satis clare indicant, ipsum non martyrio, sed naturali morte e vivis sublatum fuisse, secus atque aliquot crediderunt, de quibus Faynus in Annotatis ad Martyrologium ita loquitur: Abbas Gaëtanus, Joannes de Deis, Eugenius Cataneus, Donatus Bossius, Mediolanenses scriptores, & alii, in hanc conveniunt sententiam, Anatalonem sub Anolino præside pro fidei splendore martyrio interiisse; & quidem præteritis seculis is Officio unius martyris colebatur, ut refert Franciscus Florentinius in Catalogo Ms. episcoporum. Sed speculator ille sublimis S. Carolus Boromeus archiepiscopus & visitator Apostolicus, re maturius consulta, Officium hujus sancti Antistitis deinceps de confessore & pontifice tantum celebrari debere sancivit. Credo equidem, eam de S. Anatalonis martyrio opinionem non aliunde ortam olim fuisse, quam ex tempore, quo obiisse dicitur, nempe anno VIII Neronis, ut in Vita edenda legitur.

[60] [Corpus ejus, de quo controversia fuit,] Ejusdem Vitæ auctor locum Sancti emortualem non memorat; de sepultura quoque ipsius ac reliquiis nihil se scire diserte profitetur his verbis: Nam de sacratissimi ejus corporis gleba quia nihil certi usque ad præsens comperi, Dei solius, cui cuncta patent, relinquo notitiæ. Verisimillimum est, quod auctor Vitæ suspicatur, nimirum sancti Episcopi mortales exuvias ob gentilium ejus temporis atrocitatem metumque obscuro loco depositas fuisse. Verum hinc Mediolanenses inter ac Brixianos aliquando orta contentio, utri sacrum illum thesaurum possiderent. Ita testatur Josephus Ripamontius, Hist. Mediolan. decade 1, lib. 1 sic scribens: Sacri corporis reliquiæ in magno sunt ambitu, vetustaque contentione Cenomannos (id est Brixienses) inter & Mediolanenses. Hinc D. Babilæ, inde Floriana ædes Hominis divini servare mortalitatem dicuntur. Ego secundum Cenomannos judicare non dubitaverim, inductus vetustissimi carminis auctoritate, quod ab episcopo Miroclete additum Anatalonis ipsius imagini Andreas Alciatus magnus patriæ (Mediolanensis) rerum indagator, enotavit atque retulit in litterarum monumenta, diffisus marmori contra temporis injuriam.

[61] [Brixiæ olim sepultum, elevatumque,] Quidquid sit de ea inscriptione, quam S. Myroclis nomine circumferri diximus supra num. 16 & 17, quamque etiam auctor Historiæ primorum præsulum Mediolanensium ignorasse dicendus est, ipsum Breviarium Mediolanense Ambrosianum, jussu S. Caroli Borromæi editum, de sepultura ejus Brixiensi consentit his verbis: Ejus corpus sepultum est Brixiæ. Brixiensibus etiam consonant præter Ripamontium Paulus Morigia Hist. Mediolan. lib. 2, cap. 2, Placidus Puccinellus in Zodiaco eccles. Mediolan. parte 1, Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, Franciscus Orlendius in Orbe sacro & profano parte 2, Ughellus in Italia sacra, aliique. Hi passim consentiunt, S. Anatalonis corpus ex persecutionum metu absconditum diu latuisse; sed quo tempore, quave occasione inventum fuerit, non edicunt. Laudatus Puccinellus scribit, repertum illud fuisse incorruptum, suavique fragrans odore, quando e priori suo tumulo ad ecclesiam S. Floriani translatum est; ast vereor, ut hæc incorruptio odorque satis firmo testimonio nitantur.

[62] [ibidem in ecclesia cathedrali colitur,] Faynus in Annotatis ad Martyrologium Brixianum de translationibus ejusdem hæc ait: Ossa ejusdem apostolici Præsulis in obscuro loco (ne ab infidelibus deperderentur) humata, post aliqua sæcula in jam S. Floriani ecclesia asportata fuerunt; non autem Mediolanum, ut aliqui aiunt. Hincque anno MDLXXII ad ecclesiam cathedralem in ara sanctarum Crucium, Dominico de Dominicis Brixiæ episcopo, translata. Demum in altare S. Martini collocata fuisse a Dominico Bollano episcopo, sequens inscriptio astipulatur: “Divi Anathalonis primi Brixiæ episcopi corpus huc ex alio hujus templi loco anno ejus instaurationis translatum, sedente DD. Dominico Bollano ejusdem civitatis episcopo, MDLXXII.” Eadem inscriptio cum aliquo vocum discrimine, quod ad rem nil facit, exstat apud Puccinellum in Zodiaco & Ughellum in Italia sacra. Dominicum de Dominicis, cui translationem ex S. Floriani ecclesia ad cathedralem factam adscribit Faynus, eo tempore Brixiensem episcopatum tenuisse, etiam apud Ughellum aliosque legi; qui cum de prædicta translatione sub eodem facta non meminerint, eam Fayni fidei relinquo.

[63] Sed quocumque tempore ea contigerit, factam tamen esse, [ubi & brachium ipsius separatim asservatur.] habemus etiam ex aliis scriptoribus, inter quos Joannes Franciscus Florentinius in Indice episcoporum Brixianorum sic ait: Ejus corpus cum inde, ubi primo sepultum fuerat, in ecclesiam S. Floriani translatum esset, mox in cathedralem delatum, in altare sanctissimæ Crucis Auriflammæ; deinde anno MDLXXII in ara, S. Martino tunc erecta, collocatum est, ejusdem brachio in priore loco relicto. Consentit eruditus Galeardus in Annotatis ad Ughellum, ubi iisdem pene verbis usus, Anathalonis corpus, inquit, in cathedralem delatum, primum in altare sanctissimæ Crucis Auriflammæ, deinde anno MDLXXII in ara, S. Martino tunc erecta, collocatum est, ejusdem brachio in priori loco relicto. Ceterum eo tempore in Brixiensi cathedra sedebat laudatus Dominicus Bolanus, eques Venetus, a quo cathedralem ecclesiam, vetustate collabentem, restauratam esse, videri potest apud Ughellum. Ea igitur occasione S. Anatalonis corpus præter brachium ad novam S. Martini aram transtulerit, ut supra dicta inscriptio docet.

[Annotata]

* al. abba

VITA
Auctore anonymo
Ex Ms. Mediolanensi Michaëlis Picolpassi collato cum editione Muratorii.

Anatalo episcopus Mediolanensis conf., in Insubria (S.)

BHL Number: 0416

A. Anonymo.

[Mediolanensis episcopus factus,] Anathalon a episcopatus apicem sui magistri sanctissimi Barnabæ b vice, velut Christo donante, suscipiens, apostolicis formavit operibus, probisque actibus c adornavit. Erat quippe divinæ charitatis igne fervidus, virtutum nitore splendidus, jugis parsimoniæ ac vigiliarum instantia præcipuus, verbo Dei indesinenter intentus; ita ut commissas sibi plebes & assiduis orationibus ad alta subveheret, & admonitionibus saluberrimis ex profano simulacrorum ritu eruere non cessaret. Et quamquam de sui absentia magistri non modice angeretur; ejus tamen fidelissimis refocillatus promissis, sanctæ Dei Ecclesiæ agrum instantissime excolebat, & infidelitatis antiquæ procul tribulos d abjiciens, novellæ plantationis fructiferas jugiter vites inserebat. Habens denique secum Gajum e, condiscipulum suum, æque summæ f sanctitatis virum, quem ob prædicandi gratiam, jam Magistri cohæres factus, fideli violentia magis, quam pertinaci superbia, ad suum præripuerat adjutorium.

[2] [munere suo strenue fungitur:] Hunc, condigno jam tunc presbyterii honore cumulatum, firmissimum suo lateri in opus verbi comitem ascivit. Aliquantos etiam ex eis, qui crediderant, fidei Christianæ decore g nitidos & omni morum honestate probatos, diaconos instituit. Ocius quoque illis invigilantibus, & ovile Dominicum sollicite providentibus divina Majestas h annuit, & fidelis populi cœtus ex improviso multiplicari cœpit. Quamquam inter credendum ad eorum, qui rebelles Christo existebant, infinitam multitudinem paucissimi viderentur hii, qui interdiu * ad audiendum verbum convenerant. Porro tam nobilibus, quam vulgo, indifferenter viam salutis vir sanctissimus Anathalon prædicabat, degens maxime in suburbano civitatis ob paganorum rabiem ac spurcitiem evitandam; ubi & sacri Baptismatis signacula & Missarum orationumque solemnia cum his, qui fidei juncti erant, sub dio exequi solitus erat.

[3] [successorem sibi, & Brixiensibus episcopum ordinat:] Fuit autem in pastorali cura utrarumque sedium i annis tredecim, ab anno septimo Claudii usque ad octavum Neronis k. Quo in tempore ordinavit sibi successores duos; alterum Mediolanensis, alterum Brixiensis civitatis, episcopum. Constituitque condiscipulum, in divinis dogmatibus apprime eruditum, civem Romanum l, Mediolanensi urbi ante suum decessum metropolitanum antistitem. Cui profecto urbi tantum privilegii a suo noverat magistro concessum, ut, sicut inter reliquas Italicarum provinciarum urbes earum dumtaxat, quæ Occidentalem versus marginem ab Italiæ sinu protenduntur, post Romanam arcem nitentis structuræ eminentia atque aulicorum conventu frequentissimo principare videbatur; ita ecclesiasticæ ditionis prærogativa post Romuleam Sedem cunctos excelleret. In hunc modum & ipse præfatus Antistes, nil a suo institutore discrepans, metropolitanam ibidem cathedam pro futuris temporibus Christi statuit esse fidelibus; quatenus affinium populorum antistites, hoc est Venetiæ, Liguriæ, Æmiliæ, Retiæ *, alpis Cottiæ, quotquot fuerunt in sancta matre Ecclesia futuri, per has sæpe dictas provincias caput quoddam & decus insigne post Romanum Pontificem habere debeant Mediolanensis sedis præsulem m.

[4] [moritur: ejusdem corpus latet.] His ita sancitis migravit ad Christum, perpetua laborum suorum præmia recepturus; depositusque est VIII Kalendas Octobris: quo etiam die venerabiliter colitur sancta depositio ipsius ad Concilia Sanctorum n. Nam de sacratissimi ejus corporis gleba quia nihil certi usque ad præsens comperi, Dei solius, cui cuncta patent, relinquo notitiæ. Quod quare acciderit, nulli mirandum; cum per idem tempus toto pene orbe ad nomen Christi incognitum pavefacto & turbato, si qui erant ex credentibus, per latebras quasdam, & quas invenire poterant cavernas, divinis excubiis fideliter insistebant, non persecutionem immanissimam pavescentes, sed potius ob credentium augmentum passioni se ad tempus substrahentes. Ita factum est ob paganorum evitandum furorem, ut Christi Sacerdotis funus preciosissimum occulte * a Christianis sepulturæ traderetur; præsertim cum ea temporis instantia Neroniana tempestas o Christianorum incrementa atrocissime depasceretur, delegatis per unamquamque provinciam tam diri operis executoribus, ut initiatæ cultores Ecclesiæ sevissimis quaterent furiarum suarum procellis. Quo etiam curriculo temporis Petrus & Paulus, gloriosissimi sanctæ fidei præceptores & inclyti Christi certaminis bellatores, cruento Cæsaris occubuerunt præcepto p: non quia devicti hostibus colla submisere; sed quia suis sequacibus tam valide dimicandi normam relinquere voluere.

ANNOTATA.

a In editione Muratorii anonymus sic orditur: Anatalon igitur; quia nimirum Historiam suam prosequens hæc connectit cum iis, quæ de S. Barnaba, & hujus occasione de S. Anatalone dixerat, quæque nos in Commentario prævio num. 37 & seqq. ex eadem editione recitavimus: nam apographum S. Anatalonis elogium tantummodo continet.

b Consule Commentarium prævium § 2. In eadem editione pro vice sequitur vices.

c In editione legitur: actis.

d Ibidem: germina; & mox vites perperam vitas.

e Sanctus hic S. Anatalonis in Mediolanensi sede successor Martyrologio Romano inscriptus est, coliturque Mediolani die 27 Septembris, ubi de ipso agemus.

f Apud Muratorium pro æque summæ habetur summæque.

g Vocem decore supplevi ex laudata editione;deerat enim in apographo nostro.

h In Ms. nostro legebatur Majestate, uti & supra prævidentibus. Utrumque ex Muratorio restitui.

i Mediolanensis scilicet & Brixiensis, de qua ultima consule Commentarium prævium § 3.

k Vide dicta in Commentario num. 28 & seqq.

l Apud Muratorium pro civem Romanum dicitur Cajum Romanum.

m De amplitudine metropolis Mediolanensis, antequam Ravennensis & Aquileiensis metropoles erectæ essent, consule, si lubet, eruditum Emmanuelem Schelstratium tom. 2 Antiq. Eccles. dissert. 4, cap. 5, num. 9 & seq. An tamen hæc ita ordinaverit S. Barnabas vel Anatalo, non inquiro.

n Ubi is locus sit, non edicit anonymus. Porro S. Anatalonem Brixiæ mortuum & sepultum fuisse, in Commentario prævio dictum est. Faynus in Cælo Brixiano, Catalogo quarto, meminit de vetusta Brixiensi ecclesia, quam Sanctorum Concilia vocitatam fuisse asserit, additque, aliis aliam suo tempore assignantibus, sibi non constare, quæ ea fuerit.

o Neroniana persecutio non nisi anno Christi 64, tribus circiter annis post S. Anatalonis obitum cœptaest, ac propterea potuerunt quidem Christiani corpus sancti Episcopi sui ob dictam persecutionem absconditum tenuisse, at non propter eamdem, si de prima ejus sepultura agitur, tunc abscondisse.

p Adi Commentarium prævium num. 31.

* Murat. interdum

* Murat. Rhetiæ

* Murat. occultæ

DE S. HERCULANO MARTYRE
VIA CLAUDIA IN ITALIA
Ex Martyrologiis & Actis S. Alexandri episcopi martyris.

Seculo II

[Commentarius]

Herculanus Martyr, Via Claudia in Italia (S.)

AUCTORE J. P.

Strenui hujus Athletæ ad Christum conversionem, [Sanctus, cujus Acta data sunt 21 Septembris;] proque ejus fide inclytum certamen jam nunc exhibuimus ad diem XXI Septembris occasione S. Alexandri, in via Claudia dicto die martyrio coronati; ea quippe erat inter ipsos gestorum connexio, ut separari ab invicem haud commode possent. Quapropter hic pro insertis habentes, quæcumque ibidem disputata sunt de Actis martyrii, deque horum pretio & auctore, qui se omnium pene testem oculatum profitetur, adjicimus dumtaxat ea, quæ ex sacris Fastis tunc, nam dies is S. Herculano proprius non erat, afferenda non judicavimus. Primus inter martyrologos ejus meminit Ado, at occasione etiam dumtaxat S. Alexandri ad diem XXVI Novembris, quo neutrius natalis recolebatur, sed translatio tantum S. Alexandri. Memoratur quidem hodie Sanctus noster in tribus codicibus, quibus ad illustrandum Rosweydianum Adonis Martyrologium usus est nuper Dominicus Georgius, & de quorum auctoritate, collata cum auctoritate codicum Mosandri ac Rosweydi, paulo plura dicenda venient hodie in S. Aunario, sed annuntiationem Adoni tribuendam non putamus. Dux est itaque hac die Usuardus, sic ipsum annuntians: Ipso die sancti Herculani militis, qui in Passione Alexandri episcopi legitur. Sequitur auctor Florarii nostri Ms. paulo fusius: Ipso die sancti Herculani militis, qui, jubente Anthonino imperatore, a Cornelio * præside, grandi lapide ad collum ejus colligato, in lacum jactatus, submersus non est; sed Dominico ductu reductus ad litus: tandem post diversos cruciatus gladio consummatus est anno Salutis CLI. Hujus passio & conversio in beati Alexandri episcopi gestis describitur infra VI Kal. Decembris. Hæc ille, quæ nec ex solo Adone, nec ex solis Actis nostris S. Alexandri, imo, si epocham martyrii spectes, neque ex utrisque didicisse potuit omnia, ut ostendam, postquam cum ceteris martyrologis absolvero.

[2] [recte signatur hodie in Fastis,] Quotquot recentiores S. Herculanum suis Fastis inscripsere, sunt autem plurimi, in eo conspirarunt, ut eum hoc die signaverint; at non omnes æque recte in adjunctis temporis ac loci, quo martyrium subiit. Utrumque subticuit Galesinius, sicque mendo obnoxius non fuit: Hoc ipso die S. Herculani martyris: Canisius in Martyrologio Germanico, Castellanus in universali & Baronius in hodierno Romano martyrii palæstram statuunt ipsam Urbem, quamquam ex Adone, & ex Actis S. Alexandri sat clare erui videatur, tam Herculanum, quam Alexandrum, passum esse in via Claudia. Baronii annuntiatio hæc est: Romæ S. Herculani militis & martyris, qui miraculis in passione beati Alexandri episcopi ad Christum conversus, sub Antonino imperatore post multa tormenta gladio cæsus est. Manifeste hallucinati sunt & minus cautis errandi ansam præbuerunt Belinus aliique nonnulli in Auctariis Usuardinis, Alexandro episcopo substituentes Alexandrum Papam, ut sequitur: Ipso die sancti Herculani militis, qui in Passione Alexandri Papæ legitur.

[3] Hinc verisimiliter deceptus Petrus de Natalibus, duos Herculanos sibi finxit, [cum adjunctis tamen hinc inde erroneis.] nostrum, cujus & Alexandri episcopi martyrium sub Antonino imperatore narrat lib 8 cap. 102; alterum, quem ab Alexandro Papa ad fidem conversum & hoc ipso die XXV Septembris martyrii palmam consecutum isto elogio exornat, ibidem cap. 120: Herculanus martyr passus est Romæ sub Aureliano imperatore, qui a beato Alexandro Papa ad Christum conversus est & baptizatus; cum idem Alexander in custodia teneretur apud Quirinum tribunum: quapropter Aureliano accusatus & ab eodem comprehensus atque fustibus cæsus, in confessione nominis Domini tandem gladio cædente martyrii palmam percepit VII Kal. Octob. Cujus corpus via Numentana VII ab urbe miliario a Christianis sepultum est. Acta S. Alexandri I Pontificis sub annum 117 martyrio affecti, non ab Aureliano imperatore, qui ad seculum 3 pertinet, sed ab alio cognomine, qui a Trajano, id temporis imperante, judex constitutus fuit, illustrata sunt apud nos ad diem III Maii: & vere in iis legitur Pontifex ille ad fidem perduxisse Hermetem præfectum, ipsumque Quirinum tribunum, pro eadem capite plexos, & captivos circiter octodecim, quos omnes in carcere baptizatos Aurelianus cum navi vetusta in altum mare duci jussit & illic ligatis ad colla lapidibus mergi. At nihil ea Acta continent, unde Herculanum aliquem hoc die & eo modo passum elicias, quod tamen necesse foret, si mendosa non esset Belini aliorumque annuntiatio. Hæc una ratio sufficeret, ut suspicaremur, totum elogium, ex Petro de Natalibus recitatum, gratis fuisse confictum; etiamsi ex puro Martyrologii textu non constaret, ab Usuardo designari Herculanum, in Passione S. Alexandri episcopi memoratum, & hoc ipso quidem die martyrio coronatum; sed secundum hoc punctum aliqua elucidatione indiget.

[4] Ado, sicut superius monui, S. Herculano diem proprium non concessit, [Elogium ex Adone;] & ad diem XXVI Novembris exponens passionem S. Alexandri, minus distincte de eodem Herculano locutus est, quam ut ex verbis natalem ejus in cælis certo assequamur. Narratis quippe variis cruciatibus ab Alexandro fortiter ac miraculose superatis, prosequitur in hunc modum: Tunc Antoninus de fornace sanctum virum eductum decollari præcepit. Cumque jam duceretur a militibus, quidam juvenis ex officio Antonini, Herculanus nomine, exclamavit dicens: Antonine, insensate tyranne, cur cæcus & surdus perduras? Ecce famulus Dei post virgas, post equuleos tuos & lampades, atque ungularum attactus, post templi & idoli tui ruinam, post leonum & ursorum rabiem devictam, post fornacis ignem extinctum, nunc ad decollandum gaudio repletus vadit: quis dubitet, verum Deum esse, qui ita suos confortat? Antoninus hæc audiens; Infelix, inquit, juvenis, quid tibi factum est, ut tales sermones loquaris? Et iratus, jussit Juvenem teneri, quem cum diversis cruciatibus afflixisset, gladio consummavit. Beatus vero Alexander, cum duceretur … positis genibus suscepit gladium via Claudia … cujus depositio celebratur undecimo Kalendas Octobris.

[5] Hæc apud Adonem vel similia apud alium legens Petrus de Natalibus, [dies martyrii multis ignotus,] existimavit, utrumque Sanctum eodem die simul gladio percussum esse: etenim lib. 8 cap. 102 relatis similiter tormentis ac miraculis S. Alexandri, subdit: Et Herculanus miles, hoc viso, ad Christum convertitur: statimque ambo ipsi ab imperatore decollari jubentur. Paucis deinde interpositis: Sicque, inquit, gladium cum præfato Herculano suscepit: inde quoque apparet, cur idem auctor in corrupto Usuardini Martyrologii apographo Herculanum cum Alexandro Papa conjunctum reperiens, alium esse a nostro sibi persuaserit. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad diem XXI Septembris presse adhæret Equilino antistiti, quoad diem mortis ambobus Sanctis communem, in eademque sententia persistit die XXV ejusdem mensis, utrobique eumdem Herculanum rectius quam ille intelligens, sed ignorans, cur hoc die recurrat in Martyrologiis, istam Annotationem subjicit: Licet ex Actis S. Alexandri (iis nimirum, quæ ante dederat desumpta ex Petro de Natalibus) Herculanum simul cum eo die XXI hujus passum appareat, in Martyrologio tamen Romano, hac die martyrium ipsius recolitur, forte quod hac die corpus ejus sepulturæ datum fuerit. Hæsitavit hic quoque Sollerius noster in Observatione ad Usuardum, non sic quidem, ut putaret ambos Sanctos simul necatos fuisse die XXI, sed ita, ut visus sit ipsi Usuardus pro mero suo arbitrio posuisse hodie S. Herculanum, cum certe in Adonis elogio indicium non detur majus pro hoc quam pro altero, nec in antiquiore Martyrologio compareat Herculanus XXV Septembris.

[6] [ostenditur ex Actis S. Alexandri,] Dubium omne tollunt, remque planam faciunt Acta S. Alexandri, quæ excudimus die XXI, quæque sicut Adoni in multis, ita & Usuardo in hoc puncto præluxerunt: in iis enim tam clare significatur hoc die coronatus Herculanus, ut sine justa causa Usuardus non potuerit recte in alterum transferre ejus commemorationem. Audiamus verba, quantum ad id probandum sunt necessaria. Num. 13 post Herculani in Antonini crudelitatem invehentis orationem ista habemus: Iratus Antoninus, Juvenem teneri præcepit: inde nulla facta Sancti nostri mentione, pergit auctor exponere S. Alexandri passionem & sepulturam usque ad finem num. 15, ubi Herculani historiam resumens, sic loquitur: Die autem quarto depositionis Alexandri (quam ante fixerat XI Kalendas Octobris seu XXI die Septembris) Antoninus Corneliano Juvenem tradidit dicens: Quemadmodum optime nosti, pœnaliter interfice eum, & corpus ejus in alto loco absconde, ne Christiani inveniant, & Martyrem sibi faciant eum. Mandati exsecutionem distulit Cornelianus usque ad sequentem noctem, qua sanctus Martyr, traditus militibus, alligato ad collum lapide, in lacum projectus est, &, inde miraculose liberatus, animam Deo reddidit, ut ibidem pluribus exponitur num. 16. Numero autem 18 dicitur, corpus ejus divinitus demonstratum viro Christiano, qui id tollens in cœmeterio suo sepelivit die sexto Kal. Octobris.

[7] [& alia quædam eo spectantia] Est & aliud apud plerosque recentiores martyrologos, quod aliquali expositione vel correctione indigeat; in eum quippe modum scribunt, acsi Herculanus, visis miraculis in passione S. Alexandri divinitus patratis, tum primum ad Christum conversus sit. Id sane neque docet Usuardus, neque aperte innuit Ado verbis supra citatis: Cumque jam duceretur a militibus (Alexander ad necem gladio subeundam) quidam Juvenis ex officio Antonini, Herculanus nomine, exclamavit dicens: Antonine, insensate tyranne &c. Ea ut minimum æque intelligi poterant de homine antea occulte Christiano, qui miraculis & heroïca Alexandri fortitudine animatus & incensus fuit, ad palam profitendam fidem suam, exprobrandamque tyranno cordis duritiem, quam de ethnico, qui iisdem ex causis Christi fidem tum primum amplexus sit: imo priore sensu intelligenda esse, declarant denuo Acta num. 13; ubi Herculanus Antonini verba ista: Infelix juvenum, quid tibi factum est, ut tales sermones loquaris, qui te Christianos dicebas exosos habere? hoc responso excipit: Ego Christianum numquam persecutus sum, quia inter ipsos gratias Christi percepi: nam quatuordecim annis fui in officio tuo, tecum templa intrabam, sed Christum Deum meum occulte orabam. Unde me non potuit diabolus occupare.

[8] His observatis ad elucidanda martyrologorum quorumdum dicta, [observantur.] redeo ad Florarium nostrum Ms., cujus hodiernam annuntiationem recitavi num. 1, sed quam auctor, ut monui, nec ex solo Adone, nec ex solis Actis nostris S. Alexandri, nec ex utrisque simul totam accepisse potest. Primum liquet ex eo, quod congruenter ad Acta dicat, S. Herculanum, ligato ad collum lapide, jactatum fuisse in lacum, nec tamen submersum esse: horum enim ne verbo quidem meminit Ado. Secundum, quod cum Adone asserat, eumdem Sanctum gladio martyrium consummasse; quorum expressa mentio non fit in Actis. Tertium, quod neque Ado neque biographus noster certum martyrii annum designent, ipse tamen hic determinate illud affigat anno Salutis CLI, addatque ad diem XXVI Novembris persecutionis tertiæ anno XLIII, in quo satis congruit Eusebii calculis, tertiæ persecutionis initia consignantis anno 10 Trajani, Christi 107. Verum, sive id ex proprio seu ex amanuensis errore ortum sit, die XXI Septembris in Alexandro ad verbum describens Usuardum, adjicit anno Salutis CXL: quapropter nolui, silentibus Adone & biographo, quidquam determinatius statuere hic quam ad dictum diem XXI, ubi ob rationes allegatas in Commentario prævio ad Acta Alexandri num. 12 & tribus sequentibus, ipsius Alexandri & per consequens Herculani martyrium late signavi seculo secundo intra annos 138 & 180. Forent & alia nonnulla, maxime ad genus mortis a S. Herculano obitæ spectantia, hoc loco notatu digna, nisi super iis mentem meam exposuissem in Annotatis ad partem tertiam Actorum sæpe memorati S. Alexandri a lit. d usque ad lit. k, quo, ne acta agam, lectorem remitto.

[Annotata]

* l. Corneliano

DE S. FIRMINO EPISC. MART.
AMBIANIS IN GALLIA

Circa an. CCXC.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Firminus episc. Mart., Ambianis in Gallia (S.)

BHL Number: 3008, 3009, 3011

AUCTORE J. S.

§ I. Diversa Actorum exemplaria, eorumque in quibusdam notabilis varietas: non sunt scriptoris contemporanei, nec defectibus aliquot carent.

Bollandus noster ad XVI Februarii mediam fere partem Actorum S. Firmini episcopi martyris edidit, [Acta S. Firmini, quæ habemus in 8 Mss., editaque sunt a Bosqueto,] ut daret gesta S. Honesti presbyteri, qui ex illis fere solis innotuit. Eadem, opinor, opera Commentarium conscripsit de hodierno S. Firmino ad Acta ejus illustranda. Possem facile totum illum Commentarium huc transferre, eaque adjungere, quæ ex documentis postea erutis addenda occurrerent. Verum sic & prolixiorem facerem dissertationem, quam necesse sit, & minus concinnam, cum nonnulla disputaverit Bollandus suo tempore necessaria aut utilia, nunc vero eruditis satis nota. Quapropter insistam solum Bollandi vestigiis, cum omnia videatur recte ordinasse, daboque Commentarium paulo prolixiorem pro hodierno more nostro. Exemplaria Actorum S. Firmini habemus ex codicibus Mss. quinque, sic enumerata a Bollando, Nimirum ecclesiæ cathedralis Audomaropoli, parochialis S. Firmini in Valle Ambiani, monasteriorum S. Maximini Treviris ac Bonifontis in diœcesi Remensi, Domus professæ Societatis Jesu Antverpiæ, qui olim fuit abbatis Valcellensis Ordinis Cisterciensis. Hisce deinde accesserunt tria alia exemplaria, nimirum duo codices Musei nostri, quorum alter notatur P. Ms. 55, alter Q. Ms. 5, & demum exemplar octavum ex codice Ms. abbatiæ S. Galli, anno 1752 perhumaniter cum aliis pluribus ad nos missum. Eadem Acta dudum edidit Franciscus Bosquetus part. 2 Historiarum ecclesiæ Gallicanæ.

[2] Quod jam spectat ad consensum tot manuscriptorum & editionis illustrissimi Bosqueti; [in Mss. pro nonnullis factis dissentiunt:] in gestis S. Firmini codices omnes plerumque consentiunt; in vocibus tamen non raro variant, & subinde in nominibus propriis; imo etiam in adjunctis aliquot, quibus Actorum fidem ex editione Bosqueti oppugnavit Tillemontius. Etenim in plerisque exemplaribus ita inchoantur: Temporibus Maximiani & Diocletiani imperatorum, quo tempore tyrannica rabies in Christiano populo sæviebat, erat vir vitæ venerabilis &c.; uti edidit Bosquetus. In plerisque item exemplaribus dein præses Sebastianus laudat edicta Decii & Valeriani contra Christianos. Verum, ut jam observavit Bollandus ad XVI Februarii in S. Honesto, aliud est initium manuscripti Ambianensis, & alterius reginæ Sueciæ, cujus lectiones variantes solum habuit. Aliud similiter principium est in codice nostro, qui notatur P. Ms. 55. In iisdem quoque tribus Mss. nulla deinde fit mentio Decii & Valeriani, sed tantum imperatorum generatim. Totum initium, quale est in tribus laudatis Mss., huc transfero: Temporibus priscis, quibus fides Christiana, illustrante Spiritus sancti gratia, per diversa orbis climata cœpit florere; unde perfidorum tyrannica rabies in Christianum populum sæviebat, erat in urbe Hyberiensi, nuncupata Pampelona, vir vitæ honestate venerabilis, genere & ordine primus inter senatores, nomine & opere Firmus &c. [edendaque sunt ex duobus Mss. consonis cum aliorum collatione.]

[3] Hæc sane lectio concinnior & aptior est, quam altera, imo & verisimilior. Cum enim auctor in tota Vita plura narret de conversione infidelium, quam de persecutione Christianorum, & in priore parte de sola fere infidelium conversione agat; verisimilius est, de incremento fidei Catholicæ exorsum fuisse, quam de persecutione gentilium. Præterea circa finem Vitæ notabilis rursum est in exemplaribus dissensio. Nam in laudatis Mss. multo plura leguntur de martyrio S. Firmini in carcere, quam apud Bosquetum & in exemplaribus ejus editioni magis consonis. Contra apud Bosquetum & in plerisque Mss. multa sub finem narrantur de S. Firmino confessore, quæ parum spectant ad S. Firminum martyrem; in tribus vero jam dictis Mss. longe pauciora tantum, quæ non poterant omitti, quod utcumque ad S. Firminum hodiernum pertinerent. Hæc iterum ratio suadere videtur, præferenda esse tria illa exemplaria reliquis omnibus. Verumtamen, cum in his quoque exemplaribus nonnulla occurrant, quæ displicent magis, quam in aliis; non ausim certo edicere, utra exemplaria primi scriptoris lucubrationem rectius exhibeant. Cum tamen id magis credam de tribus jam sæpe memoratis, quorum dictionem in collatione simpliciorem inveni, ut phrasim in ceteris nonnihil expolitam suspicer; edam hanc Vitam ex codice nostro & Ambianensi; eosque cum reliquis omnibus conferam, diversasque lectiones notabiles accurate in Annotatis assignabo.

[4] Quod spectat ad ætatem auctoris, ipsum initium Vitæ satis ostendit, [Acta videntur scripta seculo V aut VI,] auctorem non esse contemporaneum; ex iis vero, quæ circa finem dicuntur de S. Firmino confessore, clare colligitur, scriptam esse satis diu post mortem hujus Sancti, circa 370 aut 380 defuncti, ut omnino scripta non videatur ante seculum V. Bollandus solum observavit, Vitam fuisse scriptam ante inventionem corporis, quam figemus sub initium seculi VII. Hoc luculenter eruitur ex illis, quæ circa finem in plerisque Mss. dicuntur. Quæ si forte non sint primi scriptoris, sed postmodum addita, saltem scripta fuerunt ante corporis inventionem. Benedictini auctores Historiæ litterariæ Franciæ tom. 3 pag. 410 suspicantur, Acta scripta esse sub finem seculi VI. Bailletus in Tabula critica ad XXV Septembris seculo VI aut VII conscripta existimat, & vel sic satis antiqua vocat. At mihi non videntur satis antiqua, nec tamen credo, scripta fuisse seculo VI exeunte, & minus seculo VII. Stylus ipse Actorum renuit illam epocham, cum seculo VI & VII litterarum studium in Gallia prorsus deciderit, successeritque mira scriptorum in factis exponendis barbaries. At Vita S. Firmini, licet scripta non sit sermone eleganti & puro, longe tamen abest a barbarie exeuntis seculi VI, videturque ea de causa potius referenda ad seculum V aut VI. Nam eo tempore non deerant eruditi, qui satis bene sermonem Latinum noverant, ut Vitam S. Firmini conscribere possent eo stylo, quo scriptam habemus. Fateor, hanc rationem non esse talem, ut rem certam faciat. At nihil quoque in tota Vita reperio, quo potius ad seculum VII aut ad finem VI referenda videatur.

[5] Tillemontius tom. 3 Monumentorum in S. Saturnino agnoscit, [& aliquot vitiis laborant,] Acta S. Firmini gravitatem habere; sed ait, prolixa esse in discursibus, multaque in iis legi facta particularia, ob quæ parum fidei merentur. Deinde Nota 3 in S. Saturninum exponit facta illa particularia. Primum ait, Sancti martyrium aliquando figi sub Diocletiano, aliquando sub Decio & Valeriano. Ad hanc objectionem jam satis respondi ad 1 Septembris in S. Firmino confessore num. 3, ubi ostendi, non sequi ex laudatis apud Bosquetum edictis Decii & Valeriani, auctorem indicare voluisse, S. Firminum sub Decio aut Valeriano fuisse passum, ut nimis leviter asseruit Tillemontius. Præterea in codicibus, ex quibus Acta daturus sum, nulla Decii aut Valeriani fit mentio, nulla item Diocletiani aut Maximiani. Displicet secundo Tillemontio, nec immerito, quod S. Saturninus asseratur Pompelone convertisse quadraginta hominum millia. Potest tot millium conversio magis incredibilis videri ex silentio Actorum S. Saturnini. Si quis tamen consideraverit brevitatem illorum Actorum, in quibus de Apostolicis S. Saturnini laboribus nihil fere legitur, non statim ex iis inferet, Saturninum Pompelone non fuisse. At contendere nolim, numerum conversorum Pompelone non fuisse nimium exaggeratum, sed potius dubitare vix possum, quin supra verum exaggeratus sit, si per triduum, ut habent Acta, tot millium conversionem factam voluerit auctor.

[6] [ut minime primigenia, sed solum probabilia sint:] Si vero triduanam illam S. Saturnini prædicationem dicamus principium fuisse conversionis multorum, qui ad quadraginta fere millia paulatim excreverunt, & partim a S. Saturnino, partim ab ejus discipulis deinde baptizati sunt; magna quidem erit hominum conversio, sed minime incredibilis. Quidquid sit, scriptor, qui duobus seculis post Saturninum vivebat, tantam certe auctoritatem non habet, ut satis fiant certa, quæ refert de gestis S. Saturnini Pompelone. Eodem fere loco habet Tillemontius conversiones S. Firmino attributas in variis Galliæ civitatibus. Verum in illis nihil invenio, quod fidem superet, si verba scriptoris benigne magis quam stricte interpretari velimus. Addit rursum Tillemontius, & recte meo quidem judicio, plura alia in illis Actis occurrere, quibus eorum fides minuitur. Ego nihil gravius invenio, quam sit ætas auctoris, qui forte duobus seculis post S. Firminum floruit, forte etiam fere tribus. Quæ vero se offerent minus probabilia, in Annotatis assignabo. Ex dictis colliget studiosus lector, me Acta S. Firmini non habere ut primigenia, & certæ in omnibus fidei; sed solum ut probabilia, & admittenda in iis, quibus gravior auctoritas aut ratio non resistit.

[7] [varia dictorum Actorum compendia.] Præter Acta jam dicta, exstant etiam quædam Actorum compendia. Tale habemus unum ex Ms. Lectionario ecclesiæ Audomarensis, alterum ex Ms. Ultrajectino, plura in Breviariis Ambianensibus pro lectionibus Officii concinnata. Verum ejusmodi compendia, cum fuerint ex Actis contracta, & aliquando non sine erroribus, nequeunt prodesse, nisi ad judicandum de diversitate lectionum, ubi codices dissentiunt, eumque in finem subinde laudabuntur in Annotatis. Exstat etiam Sermo in festivitate S. Firmini habitus, cujus principium est: Auxiliante Dei omnipotentis misericordia &c. Habetur hic Sermo in codice nostro olim Valcellensi, & video ex eo aliqua saltem adoptata esse in vetustis Breviariis Ambianensibus pro lectionibus Officii per Octavam. Verum dictus Sermo parum nobis prodesse poterit, cum sit pro majori parte moralis aut generales enuntiet laudes. Nequit etiam multum auctoritatis habere, cum pluribus seculis post martyrium S. Firmini fuerit compositus ad imitationem cujusdam Sermonis S. Leonis de S. Petro. Demum compendium Actorum S. Firmini martyris dedit Vincentius Bellovacensis in Speculo lib. 12 cap. 79: alterum Petrus de Natalibus in Catalogo Sanctorum lib. 8 cap. 119. Uterque videtur Acta antiqua habuisse; sed neuter ea accurate contraxit.

§ II. Patria S. Firmini: vitæ qualiscumque chronotaxis: tempus martyrii.

[Sanctus Pompelone natus,] De patria S. Firmini multis disserendum non est, cum omnia Actorum exemplaria consentiant, natum esse Pompelone in Hispania sive in Iberia, ut Hispania etiam nominabatur ab antiquis. Hodiernum urbis nomen Hispanis est Pamplona, Gallis Pampelune, nomenque in codicibus Mss. varie expressum, ad illa magis accedit, quam ad antiquum Latinum, quod est Pompelon, aut etiam, ut nonnulli volunt, Pompeiopolis a Pompeio instauratore urbis. Apud Petrum de Natalibus lib. 8 cap. 119 fuisse legitur ex civitate Hiberniæ, quæ dicitur Pampilonia. Urbis nomen ostendit, ex Iberiæ, pro quo Hiberiæ multi scripserunt, errore satis vulgari, unius litteræ interpositione scriptum fuisse Hiberniæ. Non inquiro, illene error sit ipsius Petri, an editorum Operis ipsius: solum moneo, adoptatum fuisse a quibusdam recentioribus, sed magis esse apertum, quam ut longiore refutatione opus sit.

[9] Circa ætatem S. Firmini longissime a vera chronotaxi aberrarunt plerique scriptores Hispani & aliquot Galli præcedentium seculorum. [perperam ab aliquibus seculo 1 aut 2] Bollandi verba, eorum opiniones referentis, rescissis tamen brevitatis gratia nonnullis, huc traduco. “Prudentius Sandovallius, episcopus Pampelonensis, in suorum catalogo decessorum S. Firminum oppetiisse martyrium scribit anno Christi 80, haudquaquam probabili computo, etsi foret S. Saturninus, primarius Pampelonensium apostolus, ab ipso (quod ille minime dubium censet) S. Petro Tolosam, & in Hispanias missus. Joannes Marieta lib. 1 Ecclesiast. Hist. Hispan. cap. 16, imperante Traiano, retulisse Firminum martyrii lauream affirmat, annum certo definiri non posse. Chronicon Hispaniense ab imperito rhapsodo contextum, quod temere atque injuriose Flavio Dextro viro doctissimo recentiores quidam adscribunt, ad annum Christi 110 num. 3 ita habet: S. Firminus, Pampelonensis civis & episcopus, discipulus S. Saturnini, S. Petri similiter auditoris, Ambiani sub Juliano præside patitur: prius tamen per Hispanias Toletum usque prædicans, provinciam longe lateque pervasit. Adnotat tamen in Commentario Franciscus Bivarius, Dextrum non agere hoc anno CX de eo, quasi nunc martyrium passus sit, sed quia virtutibus & prædicatione florebat adhuc juvenis. Similia reliqui fere Hispanicarum rerum scriptores tradidere. Piget hic omnes referre, quia, cum S. Firmini Actis carerent, neque certas haberent, quibus stylum regerent, notas, in multis hallucinatos haud mirum.”

[10] Mox tamen etiam laudat Ambrosium Moralez & Joannem Mariana, [fixus fuit, cum floruerit post S. Saturninum,] qui ad Decii fere imperium vitam protraxisse S. Firminum conjecerunt. Hæc Bollandus, ex cujus verbis de Chronico pseudo-Dextri facile videbit lector, non aliud fuisse ejus de illo judicium, quam omnium majorum nostrorum. Ille vero mox pergit ad fontem tot errorum detegendum. Habebant Hispani Acta S. Saturnini fabulosissima, quæ S. Saturninum faciebant ex septuaginta Christi Discipulis. Hæc autem cum vera crederent aliqui, non poterant non S. Firminum S. Saturnini discipulum ad seculum Christi primum aut secundum referre, illi præsertim, qui fictitia Chronica pro veris habebant. Galli etiam non pauci crediderunt ex Actis vitiosis, S. Saturninum a S. Petro apostolo in Galliam fuisse missum. Hinc Petrus Louvet in Historia Bellovacensi lib. 2 cap. 5 mortem S. Saturnini figit anno 70, & S. Firmini sub Antonino Pio, id est, circa medium seculi secundi. Verum, postquam Acta S. Firmini edita fuerunt a Bosqueto, & meliora S. Saturnini a Surio, critica etiam arte interim magis recepta, dicti errores paulatim cessarunt, & eruditi passim agnoverunt, martyrium S. Saturnini figendum saltem non esse ante Decium, sive ante medium seculi III; quamvis de certo martyrii anno necdum consenserint. Quapropter huc non transfero, quæ disputavit Bollandus ad refutandos errores jam dudum desertos.

[11] [circa medium seculi III passum;] Cum tamen quidam eruditus Pompelonensis, cujus humanitati satisfacere desidero, in observationibus huc nuperrime missis, instanter rogaverit, ut consideraremus pro ætate & episcopatu S. Firmini ea, quæ Josephus de Moret de iis disseruit in Opere Hispanico, cui titulus Investigationes historicæ antiquitatum Navarræ, post visum Ms. Bollandi Commentarium; non possum non breviter aliqua de ætate S. Firmini huc transferre, & pauca de conatu laudati scriptoris observare. Itaque uno solum utor argumento, quo constet, S. Firminum vixisse post medium seculi III, non primo aut secundo seculo. Fuit S. Firminus S. Saturnino posterior, & baptizatus a S. Honesto, S. Saturnini discipulo, ut omnes tam antiqui quam neoterici admittunt. Atqui de ætate S. Saturnini ex S. Gregorio Turonensi & probatis S. Saturnini Actis tam certo constat, ut nomen eruditi critici non mereatur, si quis hoc tempore S. Saturninum a medio seculi III multum amovere, & ad aliud seculum transferre contendat; quemadmodum facile probari poterit ad XXIX Novembris. Nullum igitur superest prudens dubium, quin S. Firminus floruerit post medium seculi III.

[12] [frustra laboravit, qui contrarium probare voluit.] Ut vero laudatus Moretus in dicto Opere lib. 1 cap. 10 aliam voluerit stabilire chronotaxim, qua S. Saturninus Apostolorum fit discipulus, eique suppar S. Firminus, non aliunde evenit, quam quod scripserit eo tempore, quo crisis Historica nondum satis erat perfecta, maxime in Hispania. Hinc Moretus vix distinguit inter documenta probata & fabulosa aut supposititia. Laudat plura Acta S. Saturnini apertissimis fabulis fœdata. Laudat supposititium & fictitium Dextri Chronicon, cum aliquo quidem scrupulo, quem tamen eximere laborat. Laudat æque fictitia Additamenta Maximi, & quidem sine ullo scrupulo sub nomine S. Braulionis Cæsaraugustani. Breviariis & scriptoribus recentioribus eam attribuit auctoritatem, quam non merentur, ut ex illis Gregorium Turonensem & Acta probata velit corrigere. Fultus autem documentis jam relatis, partim fabulosis, partim omnino fictitiis, nititur aliqua invenire in Actis probatis & in Gregorio Turonensi, quæ ratiocinando in suam valeat trahere sententiam, ut ea claris ipsorum assertis opponat, & sic documenta illa sibi non contraria ostendat. Hæc ratiocinandi methodus ostendit, auctorem non caruisse ingenio subtili; sed non satis imbutum fuisse arte critica, qua falsa aut dubia documenta a veris certisque distinguuntur, nec lubet omnia ejus ratiocinia excutere.

[13] [Cum S. Saturninus sit passus inter 250 & 260,] Nihilo magis inquirere lubet, an certus martyrii S. Saturnini annus inveniri valeat, quod fiet ad XXIX Novembris, ubi de S. Saturnino erit disputandum. Satis ad propositum nostrum erit ostendisse, martyrium S. Saturnini ab eruditis figi inter annum 250 & 260. Baronius in Martyrologio Romano martyrium S. Saturnini temporibus Decii collocat, uti & in Annalibus ad annum 254, & quidem consulibus Decio & Grato, quorum consulatum ille figebat anno 252, sed Pagio aliisque recentioribus is est annus 250. Tillemontius tom. 3 in S. Saturnino, missionem hujus sancti episcopi in Galliam anno 250 figendam credit, martyrium vero aliquot annis serius contigisse anno incerto. Hanc opinionem sequitur Bailletus ad XXIX Novembris in S. Saturnino; aliique plures. Castellanus in Martyrologio ad XXIX Novembris martyrio S. Saturnini assignat annum 258. Joannes de Ferreras in Historia Hispaniæ, quæ anno 1700 Hispanice impressa est, martyrium S. Saturnini refert ad annum aliquem anno 254 posteriorem: nam anno 254 narrat adventum S. Honesti & mox S. Saturnini in Hispaniam, conversionemque Firmi senatoris, qui pater erat S. Firmini, ut certo crediderit, S. Saturninum post illum annum martyrio coronatum. Hunc laudo, ut liqueat, non minus doctiores Hispanos, quam Gallos, modo agnoscere S. Saturninum non primo aut secundo seculo floruisse & prædicasse, sed circa medium seculi III. Hæc autem sententia certa est, solidisque argumentis confirmabitur in S. Saturnino, ubi & de anno martyrii plura disputari poterunt, simulque investigari, utrum epocha anni 250, Actis S. Saturnini inserta, de missione, an de martyrio intelligenda sit.

[14] Ex dictis vero abunde colligitur, conversionem Firmi, [videtur S. Firminus natus circa medium seculi III late sumptum,] patris S. Firmini, relatam in Actis num. 1 & seq., contigisse circa medium seculi III, id est, annis non multis ante 250, si hoc anno S. Saturninus palmam adeptus est; aut aliquot annis post 250, si tunc Saturninus primum venit in Galliam. Deinde Acta num. 7 agere incipiunt de S. Firmino, clareque insinuant, eum longe abfuisse ab anno ætatis suæ decimo septimo, dum conversus fuit Firmus pater ipsius. Cum enim esset decem & septem fere annorum, litteris & doctrina Catholica instructus erat ab Honesto, & jam ante erat baptizatus. Quare Acta prorsus innuunt, non nisi infantem aut puerulum fuisse tempore conversionis paternæ, præsertim cum non dicatur cum patre suo baptizatus. Imo Acta dubium relinquunt, an non fuerit natus post patris conversionem: de ejus enim nativitate agitur post relatam Firmi conversionem, ut certo statui nequeat, natusne fuerit ante patris conversionem Firminus, an postea. Quare conjectura fieri potest late extendenda de nato S. Firmino circa medium seculi III. Si autem natus est circa 250, episcopus fuerit creatus circa 280, cum circa trigesimum primum ætatis annum dicatur num. 10 patriam suam reliquisse, non post multum temporis a suscepta consecratione episcopali.

[15] In prædicatione Euangelii tum reliquam vitam consumpsit. [& prædicationi Euangelii, circa 380 cœptæ, usque ad mortem institit.] At exacte computari nequit, quot annos Apostolicis illis laboribus impenderit, cum verisimile sit, eum in variis locis diutius mansisse, quam insinuat auctor Actorum, qui junior fuit, quam ut accuratam laborum S. Firmini chronotaxim conscribere valeret. Didicerit forte ex traditione aut ex scriptis antiquioribus, quibus maxime in locis Euangelii semina jecerit; sed certe claram & distinctam non habuit notitiam de tempore, quo in singulis urbibus manserit. Ne commorationem quidem Ambianensem scriptori Actorum satis notam fuisse existimo. Nam paucis diebus multos ibi conversos memorat, omniaque sic enarrat, acsi vix aliquot hebdomadis aut mensibus Ambianis prædicasset. Verum, cum S. Firminus habeatur primus Ambianensium apostolus & episcopus, fidesque ab eo ibidem plantata firmas egerit radices, uberemque tulerit fructum, magis existimo, Sanctum annis aliquot in ea civitate prædicasse, & sic facile intelligemus, tria fere millia hominum, ut asserit auctor num. 12, a Sancto converti potuisse Ambianis; interque illos familias aliquas præcipuas & illustres.

[16] [Cursus prædicationis in Gallia, ut refertur in Actis,] Scriptor Actorum, qui tribus continuis diebus tot millia dicit conversa, fidem suam in similibus maxime suspectam reddidit, dum num. 5 asseruit, tridui prædicatione a S. Saturnino conversa esse Pompelone fere quadraginta millia, imo & baptizata. Tanta hominum ad fidem conversio forte inchoata fuerit a S. Saturnino, & ab ejus discipulis continuata. At noster hic scriptor videtur libenter magna exiguo tempori innexuisse, si non ipse rebus gestis, quas acceperat, tempora etiam affinxerit pro suo ingenio. Quapropter non solum tribus aut quatuor annis fidem a S. Firmino in Galliis disseminatam existimo, ut insinuare videtur biographus, si quis verba ejus stricte interpretari voluerit, sed multo pluribus. Etenim primum num. 10 legitur prædicasse Agenni in Aquitania ad Garumnam fluvium, ibique populum docuisse aliquantis diebus. Inde num. XI dicitur profectus in Arverniam, & plurimam partem illius terræ ad Christi fidem convertisse. Hoc autem si verum est, necesse est, diuturnam fuisse Sancti in Arvernia commorationem. Ex Arvernia auctor Firminum ducit ad provinciam Andegavensem, ibique anno & tribus mensibus eum mansisse, & maximam partem illius provinciæ ad fidem perduxisse asserit. Tanta illius provinciæ conversio non est incredibilis, si civitas Andegavensis suum jam habebat episcopum, ut auctor secundum omnes codices Mss. asserit. Jam vero, si similem laborum suorum fructum collegerit in Arvernia, ut affirmat auctor, verisimile fit, ibidem quoque ultra annum fuisse commoratum. Hisce vero si addamus moram Agennensem, & itinera satis prolixa, quibus verisimiliter moras aliquot breviores in aliis urbibus Sanctus interposuit, habebimus jam tres fere peregrinationis ac prædicationis annos, & fortasse plures, cum scriptor multa omittere potuerit, eaque solum videatur narrasse, quæ vel ex antiquioribus documentis, vel ex traditione acceperat.

[17] [potest quidem annis quatuor aut quinque circumscribi,] Ex Andibus deinde recta profectus dicitur ad urbem Bellovacensem, longo rursum terrarum intervallo dissitam. Hac in civitate dicitur prædicasse, carcerem & flagra pertulisse, ac demum ecclesiam exstruxisse. Prædicatam a S. Firmino fidem Bellovacis, consentiunt Bellovacenses & Ambianenses. At Morlierius in Antiquitatibus civitatis Ambianensis lib. 2 pag. 158 existimat, Sanctum dumtaxat Bellovacos transivisse, statimque venisse Ambianum, atque ibi statuisse sedem episcopalem; deinde vero ad civitatem Bellovacensem rediisse, ejusque etiam curam habuisse. Incerta admodum est hæc conjectura, & Actis clare contraria, cum dicatur ad urbem Bellovacensem recta se contulisse ob persecutionem ibi exortam; multaque in eadem persecutione passus asseratur. Quo autem tempore Bellovaci excitata fuerit illa persecutio, nimirum utrum sub Aureliano circa annum 273, an sub primis annis Diocletiani circa 285, an sub imperatore quodam illis intermedio, Acta nullo indicio insinuant. Attamen ipsa persecutio plane evincit, prædicatam ibi fuisse fidem ante adventum S. Firmini, verisimiliter a S. Luciano, qui primus Bellovacorum habetur apostolus, & ibidem martyrio coronatus est. Sanctum notabili tempore mansisse in ea civitate, innuunt gesta ipsa, maxime constructa ecclesia. Mauritius du Pre Ordinis Præmonstratensis in Vita Ms. Gallica, cujus excerpta aliqua ad Bollandum fuerunt missa, voluit aliquot annos prædicationi Bellovacensi S. Firmini attribuere. Fuit etiam a nonnullis catalogo episcoporum Bellovacensium insertus, ut refert Loiselius cap. 3 pag. 66, illam opinionem reprobans. Laudatus Mauritius du Pre credidit, S. Lucianum Bellovaci martyrio coronatum sub Aureliano: de quo si mihi constaret, existimarem eo venisse S. Firminum post mortem S. Luciani. At hanc alii figunt sub initium Diocletiani circa 286 aut 287.

[18] Quidquid porro sit de tempore, quo S. Firminus ad Bellovacenses venit, [sed plane incertum est, quot fuerit annorum.] ex ea tandem civitate Ambianum venisse tradunt Acta, ibique martyrio coronatum. Mauritius du Pre illum adventum figit tempore Probi imperatoris anno 277, vultque eum Ambiani & in vicinis locis ac oppidis prædicasse annis duodecim. Conjecturæ illæ sunt non quidem omni prorsus verisimilitudine carentes; sed quæ nullo tamen argumento probari valeant. Acta tempus prædicationis apud Ambianenses non definiunt, eoque omnia enarrant modo, acsi paucis potius mensibus, quam multis annis ibi prædicasset. Attamen existimo, aliquot annis Ambiani prædicasse S. Firminum, cum illius urbis episcopus & apostolus communi omnium judicio habeatur, eaque ibidem fidei Christianæ semina jecerit, quæ uberem ad nostra usque tempora fructum protulerunt. Quot vero annis ecclesiam suam instruxerit, nulla ratione edicere possum; & nihilo magis, quot annorum fuerit totus prædicationis S. Firmini per Galliam decursus. Nam Acta non vetarent illum quatuor aut quinque annis circumscribere, si aliunde de tanta brevitate constaret. Acta rursum facile exponi possent, si documenta antiqua haberent, ad annos decem, quindecim, aut etiam viginti & plures apostolicis laboribus insudasse S. Firminum. Quare ab annis illis determinandis prorsus abstineo. Solum moneo, annum martyrii non dependere a pluribus aut paucioribus prædicationis annis; sed tanto citius natum fuisse S. Firminum, tantoque provectioris fuisse ætatis, quanto diutius prædicaverit.

[19] De tempore martyrii variæ sunt auctorum sententiæ. [Non est passus S. Firminus sub Valeriano aut anno 258,] Mitto jam illos, qui olim S. Firminum ad seculum primum aut secundum retulerunt. Satis etiam refutati sunt, qui circa Decii tempora martyrem fecerunt. Eruditi Benedictini, qui Galliæ Christianæ editionem continuant, tom. 10 Col.lures enumerant aliorum sententias, & de Actis ita loquuntur: Acta apud Bosquetum (martyrium S. Firmini referunt) ad annum CCLVIII sub Decii & Valeriani nuncupata persecutione, licet initio de Diocletiani & Maximiani persecutione loquantur. Acta Ambianensia ad Diocletianum & Maximianum, nulla anni facta mentione. Verum hæc accurata non sunt: neque enim in Actis apud Bosquetum ullius anni fit mentio, nec S. Firminus ibi dicitur passus in persecutione Decii & Valeriani dicta, sed solum edicta Decii & Valeriani laudantur, quod fieri poterat, etiamsi imperatores illi dudum essent defuncti, ut ipsi agnoscunt laudati scriptores his verbis: Quia tunc (sub initium Diocletiani) sola Decii & Valeriani edicta contra Christianos vigebant, & persecutio a Maximiano in Galliis incepta anno CCLXXXVI promulgationem edictorum, ab ipso & ab Diocletiano factorum, longe præcesserat. Si hæc vera sunt, ut sunt verissima, & dudum a nobis observata in S. Firmino confessore ad 1 Septembris, non video, cur iterum Actis affingatur error, perperam ipsis imputatus a Tillemontio. Certe quæ vera sunt, quando firmanda est chronotaxis Tillemontii, non fient falsa, quando alium ejus lapsum ostendunt. Quapropter Acta, prout a Bosqueto edita sunt, & in pluribus leguntur codicibus, non ad Decii aut Valeriani, sed ad Diocletiani & Maximiani tempora martyrium S. Firmini referunt. Ambianensia vero, quibus unus ex codicibus nostris, & plures alii consentiunt, ut accepi ex litteris Ambianensibus, Ambianensia, inquam, nullius imperatoris nominatim faciunt mentionem, ut videri poterit ex nostra editione. Ceterum opinio de anno 258 non est ulterius refutanda, cum fundamento careat, & eo anno forte puer esset Firminus, aut certe necdum episcopus.

[20] [nec anno 268: nec sub Aureliano circa 272,] Nihilo magis fundata est sententia Malbranci de Morinis tom. 1 pag. 616, ubi figit martyrium S. Firmini anno 268, & præter conjecturas minime urgentes nihil allegat. Juvenis verisimiliter eo anno erat Firminus, & probabilius necdum episcopus, ut satis colligitur ex dictis de natali tempore. Eruditus quidam Ambianensis, cujus Dissertatio Ms. mihi anno 1746 missa fuit, credidit, sub Aureliano passum esse S. Firminum, & chronotaxim hoc modo disponendam. Credamus, inquit, Firmum S. Firmini patrem fuisse conversum a S. Saturnino circa annum 255, eo tempore Firminum, annos natum 17, traditum fuisse S. Honesto erudiendum, eumque post septem studii annos, sive anno 262 missum fuisse Tolosam ad S. Honoratum, ab eoque ordinatum episcopum, deinde ætate annorum triginta & unius anno 266 profectum fuisse in Galliam: sic post quatuor aut quinque prædicationis annos martyrio fuerit coronatus anno 272 aut 273, antequam edictum Aureliani in Galliam fuerat perlatum. Præcipua ratio, quæ viro eruditissimo persuasit, tali fere modo ordinanda esse S. Firmini tempora, petitur ex silentio de edicto Aureliani. Neque enim, ut observat, Sebastianus præses citasset sola edicta Decii & Valeriani, omisso edicto Aureliani, si hoc fuisset promulgatum. Hæc ratio vim haberet, si constaret, edicta Aureliani similia fuisse edictis Decii & Valeriani, atque ubique promulgata. At de promulgatione illa merito dubitamus; nec scimus, an eadem suis edictis contra Christianos præcipere voluerit Aurelianus cum Decio & Valeriano.

[21] [ex cujus edicto contra Christianos hæc epocha nequit statui,] Quam sit dubium, an edicta Aureliani per Galliam fuerint promulgata, liquet ex Eusebio & Lactantio. Eusebius lib. 7 cap. 30 docet, Aurelianum initio imperii bene affectum fuisse erga Christianos; sed mutatum circa finem vitæ persecutionem movere voluisse. Sic tamen loquitur, ut videatur dicere, divina ultione prohibitum fuisse, quominus edictis contra Christianos subscriberet. Lactantius de Mortibus persecutorum cap. 6 insinuat, edicta fuisse scripta, & ad aliquas provincias missa, sed non ad magis remotas, dum ita loquitur de Aureliano: Verum illi ne perficere quidem, quæ cogitaverat, licuit; sed protinus inter initia sui furoris extinctus est. Nondum ad provincias ulteriores cruenta scripta pervenerant, & jam Cœnofrurio, qui locus est Thraciæ, cruentus ipse humi jacebat, falsa quadam suspicione ab amicis suis interemptus. Hæc dubium faciunt, an in Gallia Belgica edictum Aureliani umquam fuerit promulgatum, aut exsecutioni datum. Non quidem negavero, edictum eo etiam pervenire potuisse post mortem Aureliani: sed, mortuo imperatore, præsides provinciarum poterant edictum facile supprimere, si persecutionem ipsi movere non cupiebant, quales procul dubio multi erant. Itaque dubia admodum est edicti promulgatio. Deinde, etiamsi constet, edictum fuisse latum contra Christianos; non novimus, an illud satis conduceret ad propositum præsidis Sebastiani, qui ea protulit Decii & Valeriani edicta, quibus omnes sacrificare idolis cogebantur, aut mortem post varia tormenta subire. An tale fuerit edictum Aureliani, nescimus. Si autem tale non fuerit, mirari non debemus, de eo tacuisse præsidem, etsi illud habuisset. Tertio eruditissimus dominus, cujus opinionem expendo, credit, Diocletiani & Maximiani nomina fuisse Actis addita, quia in aliquot Mss. non leguntur; at in iisdem Mss. similiter non leguntur nomina Decii & Valeriani, ut jam tota illa ratio prorsus corruat. Nam codices, ex quibus data est editio nostra, nulla habent imperatorum nomina. Alii vero iique plures de Decii & Valeriani edictis meminerunt; sed martyrium aperte referunt ad Diocletiani tempora.

[22] Quod vero spectat ad enumerationem temporum, quæ inter conversionem Firmi & martyrium filii ejus S. Firmini fluxerunt, [eaque contraria est ætati & gestis S. Firmini,] ea nos deducunt ad imperium Diocletiani, nec omnia contingere potuerunt ante edictum Aureliani. Gratis dicitur Firminus septemdecim fuisse annorum, dum conversus est Firmus. Si eam habuisset ætatem, fuisset procul dubio cum patre baptizatus, cum etiam ante eam ætatem baptizatus sit, sed verisimiliter aliquo tempore post patrem. Puerum aut vix natum fuisse Firminum, ut jam num. 14 dixi, omnia insinuant. Quippe secundum Acta num. 7 cum esset decem fere & septem annorum, non cœpit instrui, sed erat litteris & doctrina Catholica instructus, & tunc cœpit religionis studio proficere; huic vero profectui septem attribuuntur anni, post quos ipse alios docere cœpit, nimirum dum viginti & quatuor fere erat annorum. Tota igitur instructio per S. Honestum dicitur facta, antequam septemdecim annorum esset: ante hanc instructionem præcessit Firmini baptismus; nam dicitur Honesto presbytero instruendus traditus, quia & antea in baptismo filius ejus erat. Si modo quæramus, cur non statim post baptismum Honesto commissus sit instruendus, non alia occurret ratio, quam quod puer esset, nec eam haberet ætatem, qua litteras & doctrinam Catholicam satis caperet. Erat igitur puer aut decennis aut decenni minor, quando baptizatus est, nescimus quanto tempore post patris conversionem. Præterea S. Honestus dicitur num. 8 senectutis tempore gravatus, dum S. Firminus annos natus viginti quatuor ad ignorantes docendum ab eo mittebatur. At initio Actorum, ubi de conversione Firmi agitur, Honestus non exhibetur ut senex, sed ut florens ætate presbyter, & Saturnini discipulus. Itaque non septem tantum anni a conversione patris fluxerant, dum viginti quatuor annorum erat Firminus, sed forte viginti, aut etiam plures.

[23] Quare, si Actis inhærere velimus, ne decem quidem annos Firmino tribuere possumus, [cujus martyrium sub Diocletiano figendum] quando conversus est pater; eaque de causa, etiamsi eam conversionem figere velimus anno 250; non poterit natalis S. Firmini merito locari, nisi post annum 240. Cum autem ageret annos triginta & unum quando venit in Galliam ad prædicandum; hæc prædicatio cœpta non fuerit, nisi post annum 271, & sic, licet prædicatio tantum tenuisset annos quatuor aut quinque, ut vult auctor dictæ chronotaxis, semper martyrium S. Firmini figendum est post decretum & mortem Aureliani, anno 275 defuncti. Verum probabilius est, S. Firmini natalem viciniorem fuisse anno 250, quam 240; & sic initium prædicationis figendum circa 280, martyrium vero sub Diocletiano & Maximiano, quorum primus imperium adeptus est anno 284, alter biennio serius ab illo collega electus. Attamen non existimo, passum esse S. Firminum in generali persecutione, cœpta anno 303, ad quem num. 130 Sancti martyrium narrat Baronius. Acta etiam non sinunt, ut credamus passum esse sub præside Rictio Varo, ut asserit Usuardus in Martyrologio & cum eo Baronius.

[24] Hoc unum dici posse videtur, passum esse prioribus annis Diocletiani & Maximiani simul imperantium, [anno incerto circa 290.] verisimiliter antequam Constantius cæsar Galliam administrabat. Tillemontius tom. 5 in Persecutione Diocletiani art. 2 martyrium S. Firmini refert ad annum 287. At non invenio rationes idoneas, quæ magis militant pro illo anno, quam pro sequentibus usque ad 292, quo Constantius venit in Galliam. Quare malim Sancti martyrium late figere circa 290. Hæc epocha ceteris probabilior apparet, quia paucissimi in Gallia fuerunt martyres, administrante eam Constantio, etiam in persecutione generali; & quia persecutio aliqua in Gallia fuisse videtur notabili tempore ante martyrium S. Firmini, qui in ea Bellovaci carcerem & flagra pertulisse dicitur num. XI. Si hæc sit persecutio a Maximiano circa 286 in Galliis suscitata, in qua partes suas crudelissime egit Rictius Varus, ut satis est verisimile, passus fuerit S. Firminus post mortem Rictii Vari sub alio persecutore, ut habent Acta, ideoque nec primo nec secundo illius tempestatis anno, sed anno incerto circa 290.

§ III. De episcopatu S. Firmini, & aliquot successoribus.

[Episcopalis S. Firmini dignitas certa est.] De dignitate episcopali S. Firmini nullum debet esse dubium, cum Acta num. 9 testentur, episcopum consecratum, atque huic Actorum testimonio accedat vetustissima traditio plus quam mille annorum, multis documentis declarata. Quapropter apertus est lapsus Petri de Natalibus, a quo presbyter solum vocatur, nec natus dubitationem ingerere, cum ille reliquis omnibus sit contrarius, & non raro a vero aberret. Verum dubitari potest, an pro aliqua nominatim ecclesia consecratus fuerit episcopus. Pompelonenses S. Firminum inseruerunt catalogo suorum episcoporum, & primum ecclesiæ suæ faciunt antistitem: idem similiter fecerunt Ambianenses; nec tamen duarum simul ecclesiarum episcopus fuisse videtur. Prudentius Sandovallius in Catalogo episcoporum Pompelonensium primum ponit S. Firminum, sed addit: Quot hanc ecclesiam annos gubernarit, in obscuro est. Haud tamen facile inducar, ut credam, biennio solum hic commoratum, cujus esset ita necessaria opera ad disseminandam in adeo ampla provincia fidem. Hinc Tolosam revertit, atque in Galliam ingressus, gentes plurimas doctrina Christiana imbuit, multa perpessus aspera, qualia plerique ecclesiæ primitivæ doctores. Tandem Picardiæ metropolim Ambianum, quam nunc Franci Amiens vocant, convertit. Illic domicilium fixit, habeturque primus ejus urbis antistes atque apostolus &c. Mitto reliqua Sandovallii asserta, in quibus non raro labitur; sed illi errores ex Actis facile corrigi possunt. De episcopatu Pompelonensi scriptores quoque alii Sandovallio consenserunt; sed hos enumerare longum magis esset, quam utile, cum res ipsa veniat examinanda.

[26] [At non videtur consecratus fuisse pro ecclesia Pompelonensi;] Si S. Firminus pro aliqua ecclesia nominatim ordinatus fuisset episcopus, plane verisimilis esset opinio Sandovallii; cum Pompelone fuerit Tolosam missus, indeque, accepta manuum impositione, Pompelonem redierit, ubi aliquo tempore, forte mensibus aliquot, mansit. Verum Acta num. 9 clare indicant, consecratum fuisse, ut verbum vitæ & salutis gratiam in gentibus prædicaret. Hinc S. Honoratus ad eum dixisse scribitur: Perge itaque in dispersionem gentium &c. Hæc non significant, episcopatum Pompelonensem Firmino creditum fuisse, ubi S. Honestus cum aliis, quos ibi verisimiliter discipulos habebat, interim utcumque sufficere poterat; sed pergendum esse ad gentes, quibus fides prædicata necdum erat, aut quibus certe idonei deerant doctores. Eventus Actis consentit, cum constet, S. Firminum non diu Pompelone mansisse: & semper magis magisque ab ea urbe recessisse ad eas Galliæ partes, quibus fidei Christianæ doctores erant necessarii. Accedit Actorum silentium: neque enim taceri debebat, si consecratus fuisset S. Firminus pro ecclesia aut urbe aliqua particulari. At Acta non modo de ea silent; sed oppositum etiam asserunt. Hinc Ambianenses, opinor, non contendent, de Ambianensi urbe cogitatum fuisse, aut pro ea nominatim consecratum fuisse S. Firminum, quando manuum impositionem accepit. Ob rationes jam datas laudatus ante Ferreras in Historia Hispaniæ episcopatum Pompelonensem S. Firmino plane abjudicat, eique Ambianensem non negat.

[27] Bollandus in suo Commentario existimat, pro nulla nominatim ecclesia consecratum fuisse S. Firminum, [uti etiam censuit Bollandus, quem refutare conatur Moretus.] eamque opinionem aliquot argumentis confirmavit. Communicatum habuit Bollandi Commentarium laudatus supra Moretus, & ex eo hausit, quantum voluit; quod vero ecclesiæ Pompelonensi minus honorificum credidit, fuse conatus est refutare, ut jam dixi de ætate SS. Saturnini & Firmini; & nunc dicendum est de episcopatu Pompelonensi, quem omnibus viribus S. Firmino asserere nititur Moretus. Hic ea sibi refutanda elegit Bollandi argumenta, quæ voluit, omissis nonnullis, ex quibus discere potuisset, quam fragilibus episcopatus S. Firmini nitatur fundamentis. Facile amori patriæ hoc condonabimus; sed omnem veritati patriam postponimus, ideoque fundamenta Moreti quam solida sint, juvabit examinare, maxime cum ad illum nos remittat vir amicissimus & eruditus; cumque hæc Moreti opinio non tam aperte sit improbabilis, quam rejecta superius de ætate. Quare sequar hic presse Moretum, qui refutationem Bollandi orditur a pag. 194, ut videamus, an levissima sint, ut ait, fundamenta Bollandi, cujus alias eruditionem multum commendat.

[28] Dixerat Bollandus in Commentario: Quo autem jure ei (S. Firmino) licuit Pampelonensem ecclesiam, [Bollandi priora & præcipua argumenta, ad quæ nihil responsum.] sponsam suam, relinquere; inque longinquas gentes tendere, si illi erat a S. Honorato præfectus? Verum multa recitaverat ex Actis, ex quibus illius argumenti vis crescit; antequam ita ratiocinaretur. At Moretus, omissis Actorum verbis, ad relata Bollandi verba solum respondet. Quare argumenta priora repeto. Vita edenda num. 9 habet, S. Firminum ordinatum episcopum, ut nomen Domini in Occidentis partibus prædicaret. Atqui prædicare in Occidentis partibus, non est prædicare in urbe sola Pompelonensi. Non est igitur urbi Pompelonensi ordinatus episcopus, sed partibus Occidentis, quibus prædicatio ejus videretur necessaria. Secundo Acta asserunt, episcopum ordinatum esse, quia ad hoc prædestinatus & electus esset a Domino, ut verbum vitæ & salutis gratiam in gentibus prædicaret. Atqui ad prædicandum in gentibus non erat necessarius episcopatus Pompelonensis; sed magis episcopatus Apostolicus nulli loco affixus. Tertio S. Honoratus Firmino ordinato dixit: Perge itaque in dispersionem gentium. Atqui pergere in dispersionem gentium, non est ire Pompelonem ejusque ecclesiæ curam habere. Quarto Firminus Pompelonem ad S. Honestum reversus non dixit, curam Pompelonensis ecclesiæ sibi mandatam ab Honorato, sed ab eo sibi præceptum, ut verbum prædicationis & nomen Jesu Christi in dispersionem gentium annuntiaret. Hæc omnia recitavit Bollandus, ac præcipuum ex iis argumentum & primum desumpsit. Tum adjungit ipsam mandati exsecutionem, ad quam S. Firminus, relicta patria, perrexit in Galliam, idque non post multum temporis a sua consecratione. Hæc Bollandi argumenta maluit indicta relinquere Moretus, quam attingere aut refutare, cum tamen & prima sint & præcipua, ut sola sufficiant ad episcopatum Pompelonensem Firmino abjudicandum, præsertim cum nulla in Actis fiat mentio de prædicato ibidem Euangelio post susceptam consecrationem, ut solum eo videatur reversus ad parentibus valedicendum, & de necessariis ad peregrinationem sibi providendum.

[29] [Alterum ejus argumentum & tertium,] Post hæc petiit Bollandus, quo jure licuerit S. Firmino sedem suam relinquere, si pro ea erat ordinatus. Etenim si Honoratus illum Pompelone judicasset necessarium, non permisisset, ut post non multum temporis inde recederet. Frustra igitur facultatem illam ab Honorato repetit Moretus in sua opinione. Voluit revera Honoratus, ut apud varias gentes prædicaret Firminus; sed, quia id voluit, non ordinavit eum pro Pompelonensi ecclesia, sed pro gentibus necdum conversis. Tertium argumentum Bollandus ita proposuit: Demus tamen, licuisse S. Firmino ecclesiam suam relinquere, facultate a Romano Pontifice hujusve legato Honorato obtenta; cur non illi ecclesiæ, si jam in ea erat sedes pontificia erecta, alius præpositus est antistes, saltem post S. Firmini martyrium? Primus enim, cujus mentio uspiam exstet, Pampelonensis episcopus Liliosus est, qui concilio Toletano III, æra DCXXVII, sive DLXXXIX Christi anno subscripsit. Ad hoc arrgumentum, quod Bollandus proponit, ut prioribus adjunctum augeat improbilitatem episcopatus Pompelonensis S. Firmini, multa verba reponit Moretus, sed rationem nullam, qua verisimile fiat, omnes S. Firmini successores trium seculorum ignotos mansisse.

[30] [quibus minime satisfacit Moretus.] Ait, nomina episcoporum Hispanorum in conciliis frequenter fuisse prætermissa. At non ex solis conciliis innotescunt episcopi, sed alii sua sanctitate, alii doctrina, alii litteris scriptis aut acceptis, alii aliis modis, nec desunt primorum seculorum episcopi Hispani sat multi, qui ex conciliis innotuerunt, ut prorsus mirabile sit, nullum Pompelonensem totis seculis IV & V ac majore parte seculi VI innotuisse. Ait secundo, episcopatum Pompelonensem reperiri in omnibus antiquis divisionibus episcopatuum Hispaniæ. At nihil hoc est, cum illæ divisiones non sint satis vetustæ. Nam quæ sub Wamba, id est, seculo VII, facta est divisio, certe evincere nequit, episcopatum Pompelonensem seculo VI vetustiorem esse. Quid igitur illa ad rem facit, quid aliæ recentiores? Tertio ait, in multis episcoporum catalogis, quos recenset, aliquot seculorum episcopos desiderari. Verum dixisse sufficiat, nullam diligenti inquisitione inventam ab eo ecclesiam, in qua tanto tempore nullus assignetur episcopus, quanto nomina suorum episcoporum ignorat ecclesia Pompelonensis, si Firminum cœpit habere episcopum ejusque successores episcopos constanter habuit. Imo in ecclesiis, quas enumerat, imaginarios magis, quam veros, hiatus invenit, nimirum quia illas æque ac Pompelonensem suam primo seculo sive Apostolorum temporibus fundatas perperam credidit, cum illæ potius seculo III initium habuerint, saltem pleræque, quas nominat. Quare silentium de episcopis Pompelonensibus usque ad seculum VI senescens tanto fortius urget contra Pompelonensem S. Firmini cathedram, quanto apertius ipsa Acta insinuant, S. Firminum non esse consecratum ad prædicandum Pompelonensibus ante conversis, qui habebant doctorem S. Honestum; sed ad convertendum gentes.

[31] Audiamus modo argumenta Moreti ex Actis S. Firmini deprompta. [Prima ratio Moreti invalida est,] Observat primo, S. Firminum Pompelone missum esse ad S. Honoratum, ut eum in episcopatus gradu & gratia impositis manibus constitueret. Tum vero addit conjecturam ex verisimilitudine petitam, non alterius civitatis creatum fuisse episcopum, quam illius, ex qua erat missus, in qua habebat parentes, & cui neccessarius erat episcopus ob quadraginta hominum millia jam conversa a S. Saturnino. Hæc quidem verisimilia sunt, sed exiguam vim habent, cum S. Honoratus Firmino ordinato non legatur dixisse, Curam habe ecclesiæ tuæ Pompelonensis, sed, Perge itaque in dispersionem gentium. Præterea reversus Pompelonem Firminus retulit Honesto illud ipsum Honorati mandatum. Quare parum præsidii pro sua opinione habet Moretus in ista ratione, maxime cum Christus Matth. 13 ℣ 57 dixerit: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, & in domo sua. Nam vel sola hæc ratio movere poterat S. Honoratum, ut Firminum potius ad civitates longe dissitas mitteret. Et quanto plures erant conversi Pompelone, tanto magis ibi sufficere poterat S. Honestus presbyter cum aliis, qui in tanto conversorum numero deesse non poterant, discipulis. Itaque se vertit ad aliud argumentum, ex chronotaxi petitum, quod revera fortius esset, si probari posset.

[32] Secundo igitur observat, S. Firminum suscepto episcopatu, [altera nequit probari, & Actis est contraria,] reversum esse Pompelonem, quod certum est. Tum contendit, eum Pompelone mansisse annis circiter quinque aut sex. Hoc autem negamus, ut Actis contrarium. Ait ex Actis num. 7 & 8, fuisse septemdecim annorum, quando erat instructus, tum alios septem annos magis profecisse, missumque fuisse ab Honesto per vicos ad prædicandum. Non multo autem tempore post hoc septennium figit consecrationem episcopalem, ut sic inveniat annos quinque aut sex, antequam haberet triginta fere & unum annos: qua ætate prædicationem in Gallia exorsus dicitur. Verum huic chronotaxi quod faveat, in Actis nihil habetur. Secundum Acta litteris & doctrina Catholica instructus erat, dum agebat annos septemdecim: religionis studio profecit septem aliis annis, & ad virtutum culmina prominebat. Post septem hos annos, ætate erat viginti quatuor annorum. Tum ab Honesto cœpit mitti per vicos & suburbana civitatis ad populum docendum. Hoc autem docendi munus quot annis obierit, non dicitur; sed in eo perseveravit, donec mitteretur Tolosam, ut consecraretur episcopus. Consecratione accepta, reversusque Pompelonem, non post multum temporis dicitur in Galliam profectus. Ordinatus igitur videtur, dum annos triginta impleverat ætatis, & non alia de causa reversus Pompelonem, quam ut ibi omnia ad iter & ad obeunda munia episcopalia pararet, ac parentibus valediceret. Hac de causa Acta, quæ præcedentem ejus prædicationem per vicos non omittunt, de gestis tunc Pompelone pro ea ecclesia ne verbo quidem meminerunt. Quare gratis quinquennium illud aut sexennium fingitur.

[33] Tertio Moretus nititur aliis auctoritatibus cathedram Pompelonensem S. Firmino asserere, [auctoritates ab eo allatæ partim fictitiæ, partim levissimæ.] sed æque infeliciter. Primo loco ponit S. Braulionem, qui floruit, inquit, elapsis plusquam mille annis. Novimus & veneramur S. Braulionem ejusque ætatem, sed Additamenta ad Maximum, quæ Braulionis nomine, inter ficulneas merces circumferri ait Nicolaus Antonius in Bibliotheca veteri Hispana tom. 1 pag. 28, posterioribus seculis conficta esse, æque ac Chronicon Dextri, quod subjungit Moretus, etiam novimus. Post Opera illa ficitia nominat Breviaria Pompelonensia & traditionem regni Navarræ. Quam vetusta sint illa Breviaria, non edicit. At ego dubitare nequeo, quin sint posteriorum seculorum. Etenim habeo Officia S. Firmini ex quatuor vetustioribus Breviariis Mss. fideliter nobis transmissa, nimirum ex Breviario anni 1331, ex secundo anni incerti inter 1349 & 1354, ex tertio anni 1383, & ex quarto anni 1440. In nullo autem ex his Officiis, etiamsi omnia fere sint propria S. Firmino, ullum reperitur verbum, quo vel obscure insinuetur, episcopum fuisse Pompelonensem. Itaque non admodum vetusta erunt Breviaria, in quibus illud asseritur, & traditio fortasse nihilo vetustior. Unica igitur expendenda est auctoritas alicujus ponderis. Nam Petrus episcopus Pompelonensis, qui anno 1186 decrevit, ut festum S. Firmini solemnius, quam ante, celebraretur, ut exponam § 10, inter rationes hanc allegat: Quia prædictus Martyr … etiam in episcopum ejusdem civitatis asseritur ordinatus. Verum timida hæc senescentis seculi XII mentio de episcopatu Pompelonensi causam Moreti parum juvat: nam silentium Breviariorum, quæ recensui, omniumque scriptorum, forte usque ad seculum XVI, magis ostendit, ne ipsis quidem Pompelonensibus persuasum fuisse, S. Firminum suæ ecclesiæ fuisse episcopum.

[34] [Potest S. Firminus merito dici Ambianensis episcopus,] Quæret modo aliquis, qua ratione S. Firminus dicatur episcopus Ambianensis, si hæc civitas, ut superius insinuavi, singulari titulo eidem non fuerit commissa. Respondeo, Ambianensem dici, quia in hac civitate ultimis vitæ temporibus prædicavit, officia episcopalia obivit, & vitam beata morte finivit. Potuit ordinari ea conditione, ut gentibus prædicaret, & post qualemcumque infidelium conversionem in civitate aliqua primaria, ubi episcopus videretur necessarius, sedem suam stabiliret. Si eo modo sedem suam Ambiani posuit S. Firminus, quod fit verisimile ex celebritate urbis, quæ erat inter primarias numeranda, ut lector intelliget ex collectis de ea tom. 10 Galliæ Christianæ in ipso initio; strictissime Ambianensis fuit episcopus. Si vero sedem ibi non stabiliverit, sed cogitaverit ad alias rursum urbes proficisci post instructos Ambianos, relictis ibi aliquot discipulis, minus quidem proprie, non tamen immerito, dicitur episcopus Ambianensis, cum saltem non processerit ad aliam urbem episcopalem; sed ibi labores episcopales & apostolicos finierit una cum vita. Nihil igitur est, cur non dicamus, Ambianensem fuisse episcopum; etiamsi non credamus, eo titulo primum fuisse ordinatum.

[35] [cujus sedem anno 346 tenebat Eulogius,] Quod vero spectat ad successores; vacaverit annis pluribus cathedra Ambianensis, forte quod nullus ibidem esset sufficienti doctrina imbutus, qui statim posset substitui, nec aliquis forte vicinus episcopus, qui ordinaret. Certe mirandum non esset, si tali de causa episcopo caruissent Ambianenses ad annos decem aut viginti, aut etiam diutius, cum eo tempore exiguus fuerit operariorum numerus in Gallia, & multos abstulerit persecutio. Attamen non nimis diuturna videtur fuisse sedis Ambianensis vacatio, cum certe anno 346 suum haberet episcopum Eulogium. Voluit quidem eruditus aliquis Ambianensis dubitationem mihi injicere de Eulogio, an præfuisset cathedræ Ambianensi. Ratio præcipua est, quod non reperiatur in catalogo aliquo Ms., qui procedit usque ad seculum XII, & in quo postremus est Gervinus. Verum catalogus ille, cujus apographum mihi transmisit laudatus dominus, plurimis laborat defectibus, ut nequeat obesse Eulogii cathedræ, quod ibi fuerit omissus: nam & alii quidam in eodem catalogo sunt omissi, & plures inverso ordine positi. Nimirum omittitur Edibius, qui anno 511 fuit in concilio primo Aurelianensi: omittitur Theodefridus, qui certo præfuit Ambianensi ecclesiæ, vergente ad finem seculo VII, ut probavi in S. Firmino confessore tom. 1 Septemb. pag. 185 & 186: omittitur demum ex gemino Fulcone alteruter. Duo autem consequenter Fulcones cathedram Ambianensem rexerunt seculo X exeunte & magna parte seculi XI. Quod vero spectat ad ordinem, post S. Firminum confessorem nullus suo loco positus est usque ad finem fere seculi VII, ubi ab Ursiniano vel Ursimano debitus ordo inchoatur.

[36] Ex solis quidem Actis concilii Coloniensis, quæ aliquot vitiis laborant, [ut ex Coloniensi & Sardicensi conciliis constat,] innotescit, Eulogium præfuisse cathedræ Ambianensi; hisce tamen pro Eulogio pondus additur ex concilio Sardicensi, quod sequenti anno 347 habitum est. Nam ibi Eulogius inter episcopos Galliarum subscripsit. Quapropter Acta Coloniensis concilii, cum in iis plerique episcopi recte suis sedibus attribuantur, videntur sufficere, ut Eulogium habeamus pro episcopo Ambianensi; præsertim cum nulli alteri sedi umquam attributus fuerit, aut merito attribui possit. Nam fingamus tantisper, Acta concilii Coloniensis prorsus esse fictitia, saltem nomina episcoporum, qui in illis Actis recensentur, fictitia non sunt; cum omnia fere etiam legantur in concilio Sardicensi, & plerique episcopi aliunde innotuerint. Si quis igitur Acta illa confinxerit, & episcopis ex concilio Sardicensi, ubi generatim Galliis attribuuntur, cathedras suas aliunde cognitas apposuerit, vel sic Eulogius censendus est Ambianorum episcopus, cum non debeamus sine ulla ratione credere, auctorem in Eulogii cathedra magis errasse, quam in aliis plerisque, quas recte recensuit. Itaque, etiamsi ecclesiastico cultu careat, secundus episcopus Ambianensis habendus est Eulogius, qui cathedram tenere potuit usque ad medium circiter seculi IV.

[37] Circa medium seculi IV statuendum est initium episcopatus S. Firmini confessoris, [tertius fuit S. Firminus confessor:] ut in hujus Actis dixi ad 1 Septembris num. 13 & seqq.; ubi etiam monui, inhærendum non esse dictis Sigeberti chronographi, cum luculenter pateat, Sigebertum sua hausisse ex Vita S. Firmini confessoris. At hic scriptor tempora tam aperte confundit, ut, si vera essent omnia, quæ inepte coacervavit, S. Firminus vixisset ultra duo secula, id est, a seculo IV aliquot annis inchoato usque ad tempora Vigilii Papæ, sive usque ad medium fere seculi VI. Jam vero ex Vita illa hausisse sphalmata sua Sigebertum, clarum fit ex aliis ejus assertis: nam & Ambianum ab Antonino Pio conditum asserit, & nomen urbis a Gratiano mutatum, & Ambianum dictum ab ambitu fluminum, ac demum Faustiniano, S. Firmini confessoris patri, præfecturam Gallicam attribuit. Hæc non finxisset ipse Sigebertus, sed omnia ex vitiosis S. Firmini Actis profluxerunt, ex quibus eadem narrat Bellovacensis lib. 16 cap. 89, laudans ipsa Acta; quod observo, ne quis putet, Acta illa minus esse vetusta. Itaque & Sigebertus & cum eo Bellovacensis majorem non habent auctoritatem, quam Acta vitiosa, quorum errores adoptarunt, & præfecturam Gallicam Faustiniano commissam fuisse a Gratiano imperatore ejusmodi Actis non credimus. Certe in Actis S. Firmini martyris, quæ longe minus vitiosa sunt, Faustinianus S. Firmini confessoris pater non alio quam senatoris ornatur titulo. Si autem Faustinianus conversus & baptizatus est a S. Firmino martyre, ut habent utriusque Firmini Acta, aut defunctus aut senex decrepitus erat, quando Gratianus anno 367 adeptus est imperium, etiamsi adolescens aut juvenis circa annum 290 fuisset baptizatus. Itaque pro chronotaxi S. Firmini, sequendus non est Sigebertus, sed præferenda Acta S. Firmini martyris, secundum quæ natus videtur S. Firminus confessor post conversionem patris, forte sub initium seculi IV, episcopus vero factus post Eulogium. Quamdiu episcopatum tenuerit, certo dici nequit. In pluribus codicibus dicitur vixisse annos 67.

[38] [hujus successorum ordo minus certus.] Quis fuerit proximus S. Firmini confessoris successor, certo edici nequit. Recte suspicantur novissimi auctores Galliæ Christianæ, nomina aliquot episcoporum excidisse. Nam pauciores innotuerunt, quam ut verisimile fiat, reliquum seculi IV & totum seculum V ab iis impletum, licet hoc fieri omnino potuerit, si modo constaret, diuturnum quorumdam fuisse episcopatum. Nam ad illud tempus videntur spectare Leodardus & Audoënus, qui revera in Gallia Christiana proxime post S. Firminum confessorem in catalogo ponuntur: ad eadem tempora forte spectant Deodatus & Dado, qui ibidem ponuntur decimus tertius & decimus quartus, ubi locum vix invenire possunt inter Theodefridum & Ursinianum, ut auctor ipse satis vidit, insinuavitque his verbis: Uterque forte extra ordinem positus est. Itaque verisimile est, illos quoque seculo V sedisse, cum ibi catalogus sit vacuus, & vix ullo alio seculo locum inveniant, saltem si pluribus annis sederint. Neque multum movere nos debet, quod in vetusto catalogo Ms. serius ponantur, cum liqueat, ordinem in illo catalogo esse perturbatum, non solum quia omnes Sancti recensentur primi, sed etiam in aliis nonnullis. Quapropter probabile est, illos quoque duos ad priora tempora pertinere. Sic habebimus quatuor episcopos inter S. Firminum confessorem, seculo IV senescente mortuum, & Edibium, anno 511 concilio Aurelianensi præsentem. Itaque mirandum non esset, si hi quatuor, Leodardus, Audoënus, Deodatus & Dado, consequenter sedissent ultra seculum, & sic totus Ambianensium episcoporum catalogus esset plenus. Nam sequentia secula suos ubique in novissimo catalogo exhibent episcopos. Verum hæc, quæ de quatuor istis episcopis, solo nomine cognitis, breviter disserenda censui ob difficultates mihi olim propositas, pro meris conjecturis velim æquus lector accipiat.

§ IV. Memoria Sancti in Martyrologiis & cultus diebus pluribus.

[Memoria Sancti ad XXV Septembris in plerisque] Quamquam de die, quo passus est S. Firminus, codices in Actis non omnino consentiunt, communis tamen est sententia, passum esse die XXV Septembris, ut Acta in aliquot codicibus habent; atque idcirco illo die præcipue colitur, & in pluribus celebratur Martyrologiis, cum vetustioribus tum recentioribus. Hieronymianum apographum Corbeiense sic eum clare annuntiat: In Gallia Ambianis civitate, passio S. Firmini episcopi & martyris. Hæc in breviori Corbeiensi similiter leguntur, uti & fere in antiquo Kalendario. Apud Martenium tom. 6 Collect. Ampl. col. 646 in Martyrologio Trevirensi S. Maximini ita legitur: Natale S. Firmini. Ibidem deinde in Kalendario Anglicano: S. Firmini martyris. In antiquo Kalendario Stabulensi: Passio S. Firmini. In Verdunensi: S. Firmini martyris. In Marytyrologio Autissiodorensi: Ambianis civitate natale S. Firmini episcopi & martyris. Hisce posterioribus antiquior Rabanus habet: Natale S. Firmini martyris. Wandelbertus:

Ambiana micat Firmino martyre plebes.

Usuardus plura dat hoc modo: In civitate Ambianensium, beati Firmini episcopi, qui sub præside Rictiovaro post varia tormenta capitis decollatione martyrium sumpsit. Prolixius elogium texit Florus, aut fortasse Floro additum, quod ita exhibetur apud nos ante tomum 2 Martii ad hunc diem: In Ambianis civitate depositio S. Firmini episcopi & martyris: qui tempore Diocletiani & Maximiani imperatorum patriam parentesque relinquens, Galliarum confinia aggressus, Arvernorum, Andegavensium, Belvacensium atque Ambianensium populum, multitudine prædicationis & miraculis effulgens, convertit. Ubi & pro Christo passus est, & insidias persecutorum plurimas sustinuit. Hinc a Sebastiano præside comprehensus, post vincula & dira flagella custodiæ traditus, clam noctis silentio in carcere est decollatus. Hæc, sive Flori sint sive alterius, clare ex Actis sunt contracta.

[40] Dicta Martyrologia, exceptis prioribus aliquot, jam coacervaverat Bollandus in Commentario suo, [Martyrologiis annuntiata.] & pleraque ex Mss. sed ea postmodum sunt edita. Adjicit & nonnulla alia, quæ partim huc transfero, omissis brevitatis gratia aliis. “Ms. ecclesiæ S. Lamberti Leodii, & quædam Adonis exemplaria: Ambianis S. Firmini episcopi & martyris. At Ms. aliud, in Italia (ut conjicimus) ante quingentos aut sexcentos annos exaratum: In civitate Ambianensium B. Firmini episcopi. Ms. S. Martini Treviris: Ambianis Firmini episcopi, qui post varia tormenta decollatus. Ms. ecclesiæ Morinensis sive Taruanensis: Ambianis civitate natale S. Firmini episcopi & martyris, patroni civitatis ipsius. Ms. Centulense, sive monasterii S. Richarii in ipsa Ambianensi diœcesi: Ambianis S. Firmini martyris, primi illius urbis episcopi”. Mitto Hagiologium Franco-Gallicum a Labbeo editum, Belinum de Padua & Auctaria Usuardi, Petrum de Natalibus, Florarium Sanctorum Ms., Galesinium, Maurolycum, Felicium, Canisium, aliosque recentiores ac nominatim Saussayum, qui in Martyrologio Gallicano prolixum dat elogium; sed hoc variis erroribus, qui ex collatione cum Actis corrigi poterunt, utcumque fœdavit. Unicum igitur addo Martyrologium Romanum, quod ita habet: Ambiani in Gallia beati Firmini episcopi, qui in persecutione Diocletiani sub Rictiovaro præside, post varia tormenta, capitis decollatione martyrium sumpsit.

[41] De cultu S. Firmini hæc Bollandus collegit: “Colitur Ambiani S. Firminus XXV Septembris Officio duplici, [Eodem die Ambiani colitur, & aliis tribus:] religione ad octavum diem continuata. Plurimæ olim Belgicæ ecclesiæ venerari eum ecclesiastico Officio consuevere, trium lectionum Antverpiensis, Audomarensis, aliæque; duplici Brugensis; semiduplici etiamnum Atrebatensis; duplici item plurimæ in Gallia, Noviomensis, Rotomagensis &c. Scribit Joannes Marieta lib. 1 Histor. eccl. Hispan. cap. 16, coli eum Pampelonæ in patria sua X Octobris. Ast Ambiani, ut ex Breviario ejus ecclesiæ, anno 1650 excuso, cernere est, solet illo die anniversaria memoria Ingressus S. Firmini in eam urbem Officio trium lectionum celebrari. Inventio autem reliquiarum ejus die XIII Januarii Officio duplici recolitur, itidem producta ad dies octo solemnitate. Sed de hac infra plenius, deque festo Repositionis earumdem reliquiarum, quæ anno 1107 contigit; peragiturque Officio novem lectionum die XVI Octobris.” Hæc Bollandus de variis Ambianensium festivitatibus ex antiquis Breviariis, in quibus omnia illa festa suis locis notata sunt. Festivitatis Ingressus non alia est ratio, quam quod in Actis num. 12 S. Firminus Ambianum die X Octobris dicatur intravisse. De festo Inventionis plura volebat postea afferre Bollandus, uti & de festo Repositionis; hoc tamen non fecit, sed Commentarium imperfectum deposuit, verisimiliter ob controversias de possessione corporis necdum decisas, de quibus ante tempus agere noluerit. De iis mox agam, ubi memoriam Sancti, aliis quoque diebus Martyrologiis adscriptam, examinavero.

[42] [nimirum XIII Januarii, XVI Octobris, & X ejusdem mensis;] De inventione & translatione S. Firmini ad XIII Januarii agunt varii martyrologi recentiores, enumerati ad illum diem in Prætermissis. Ad alios quoque dies Inventio illa & translatio fuit relata, nimirum ad X Januarii ex errore a Ferrario; ad XIV in pluribus Fastis, quod forte illo die celebrata fuerit in aliis aliquot ecclesiis, quemadmodum certe celebrata fuit ad XV Januarii in ecclesia Cameracensi. Hæc fusius observata videri possunt ad tres dies prædictos in Prætermissis. Ceterum, an Inventionis festivitas etiamnum eodem die XIII Januarii, & cum eadem solemnitate ad hæc usque tempora fuerit celebrata, non inquisivi. Porro translationem S. Firmini episcopi Ambianensis & martyris notari etiam in Ms. quodam Adonis, & in Florario Sanctorum Ms., observatum est in Prætermissis ad illum diem. Agitur certo de S. Firmino hodierno; at tanto minus nosse valeo, qua de translatione agatur, quanto incertius est testimonium illorum Mss.: nam Adonis, qui in genuino Martyrologio de S. Firmino non meminit, certo non est assertum, & auctor Florarii facile exscripsit, quæ invenit. Altera corporis in novam thecam translatio, quam nomine Repositionis XVI Octobris celebrari diximus, in Auctariis Usuardi ad eumdem diem ex codice Ambianensi sic annuntiatur: Eodem die Repositio S. Firmini episcopi & martyris. Ex eodem rursum codice ad X Octobris festum Ingressus viventis Firmini ita memoratur: Eodem die, Ingressio B. Firmini martyris in civitate Ambiana.

[43] [commemoratio aliqua XIV Julii.] Demum memoria S. Firmini martyris codici Ambianensi adjecta legitur, ut observavit Sollerius, ad XIV Julii his verbis: In ista ecclesia (Ambianensi) hac die veneratur principalis sanctæ Dei Genitricis Mariæ & sancti Firmini senioris nostri commemoratio, pro bello, in hujus civitatis suburbio nobiliter peracto, anno ab Incarnatione Domini DCCCCLVII. An annus recte fuerit notatus, non inquiro, nec quale id fuerit bellum, ut procedam ad ea, quæ propius spectant ad S. Firminum. Bailletus ad XXV Septembris in S. Firmino martyre refert aliam festivitatem ad XVIII Augusti, sive Ordinationis, inquit, sive cathedræ, laudatque Saussayum in Supplemento. At erravit Bailletus, quandoquidem Saussayus agat de ordinatione S. Firmini confessoris; non de ordinatione hodierni Firmini martyris. Ceterum de antiquissimo S. Firmini martyris cultu constat ex Actis num 18, ubi S. Firminus confessor ecclesiam supra sepulcrum S. Firmini exstruxisse legitur. Attamen deinde orta est dubitatio de loco sepulturæ S. Firmini martyris, ut ibidem dicitur in Annotatis lit. z ex pluribus codicibus. Dubitatio vero sublata est per inventionem corporis, de qua modo agendum est.

§ V. Inventio & translatio corporis.

[Inventio & translatio corporis ex Vita S. Salvii.] De invento corpore S. Firmini martyris in Vita S. Salvii Ambianensis episcopi, data ad XI Januarii, num. XI hæc leguntur: Postmodum vero ignorantibus populis, ubi corpus almi martyris Christi Firmini requiesceret, Spiritus sancti gratia edoctus, perrexit ad locum, ubi Martyr Christi quiescebat, erigensque oculos ad cælum, vidit quasi radium solis ab arce præcelsi throni exire, & in eo loco, in quo S. Firminus requiescebat, inenarrabili terrore fulgere. Qui mox immensas divinæ misericordiæ referens gratias, cum magna reverentia cœpit fodere, ac sepulcrum almi Martyris aperire. Odor quoque suavitatis illico tantus excreverat, quasi illic omnia genera pigmentorum contunderentur & aromatum, & ager virens amœnitate diversorum florum adesset. Cumque elevassent eum a sepulcro; & iter carperent deferentes populi sanctum Martyrem ad urbem; obviam plurimæ occurrentes catervæ, sternebant vestimenta sua in via, & voce magna clamabant: Osanna in excelsis, benedictus, qui venit in nomine Domini. Quem in ecclesia, quam ipse beatissimus præsul Salvius construxerat, in crypta Orientali, in honore ejusdem Martyris miro opere insignita, collocavit, & digno cum honore tumulavit, insuperque sepulcrum ejus auro gemmisque nobiliter decoravit. Hactenus Vita S. Salvii de inventione & translatione. Habentur aliquot relationes uberiores, in quibus longe plura narrantur, sed mira cum exaggeratione, ut exiguam videantur mereri fidem in iis omnibus, quæ datis ex Vita Salvii fuerunt addita

[45] Quæ ex hisce prolixior est reliquis, ignoti auctoris est Sermo, [Sermo alius de eadem inventione editus,] dictus in ipsa inventionis festivitate. Editus est hic Sermo a Cointio ad annum 687 num. 17 ex codice Ms. Corbeiensi, ex quo apographum etiam habemus. Laudatus Cointius auctorem illius Sermonis veterem vocat, nec tamen exprimit, qua ætate videatur vixisse. Verum hodierni auctores Benedictini Historiæ litterariæ Franciæ tom. 4 pag. 72 de ætate anonymi illius concionatoris disserunt, asseruntque primo, non esse certe contemporaneum. Hoc ipse auctor satis ubique insinuat. Deinde vero plusquam annis quinquaginta rebus gestis in inventione posteriorem faciunt, & ætatem ipsius dubitanter referunt ad seculum VIII fere medium; sed sine ullis argumentis. Laudati scriptores tom. 8 pag. 449 etiam agunt de Vita S. Salvii, hujusque auctorem vixisse credunt sub finem seculi XI. Quare, si utraque epocha sit recte fixa, aut si neutra longe aberret, vixerit auctor Sermonis tribus facile seculis ante biographum S. Salvii. Verum auctores laudatæ Historiæ tom. 4 pag. 50 Vitam S. Salvii fixerunt circa annum 720, & sic ibi Vitam S. Salvii antiquiorem faciunt Sermone Anonymi de Inventione S. Firmini. Nescio, cur a prima sua opinione recesserint. At video, idem fieri circa ætatem S. Salvii & translationem S. Firmini. Nam duobus locis allegatis, ubi agunt de S. Salvio, ætatem hujus figunt sub initium seculi VII; Translationem vero S. Firmini tom. 4 pag. 72 cum Cointio credunt contigisse anno 687, cum tamen peracta sit a S. Salvio.

[46] Ego sane dubitare nequeo, quin & Vita S. Salvii & Sermo Anonymi de Inventione, conscripta fuerint longo tempore post rem peractam, sed argumenta, quibus alterutri certam epocham assignem, [in quo eadem de inventione leguntur,] idonea non reperio. Quapropter, cum multo plura legantur de S. Firmino in Sermone Anonymi, quam in Vita S. Salvii, id unum mihi ad propositum meum videtur investigandum, utrum ex duobus illis monumentis sit vetustius, & consequenter utri major sit attribuenda auctoritas. Ut autem breviter mentem meam indicem, dico, non videri dubitandum, quin Vita S. Salvii sit vetustior: hoc enim ex utriusque collatione facile deprehenditur. Etenim clarum est, alterum ab altero nonnulla mutuatum esse, cum eadem subinde verba proferant. Locum unicum affero, licet plures non desint. De odore, qui ex aperto S. Firmini sepulcro exhalatus dicitur, uterque plane his verbis utitur: Odor quoque suavitatis illico tantus excreverat, quasi illic omnia genera pigmentorum contunderentur & aromatum, & ager virens amœnitate diversorum florum adesset. Sic multa alia alteruter ex altero desumpsit, & multo etiam plura verba sine mutatione ullius vocis, ut nullum possit esse dubium, quin alteruter ex altero multa hauserit. Atqui nec verisimile est nec credibile, biographum S. Salvii hausisse ex Sermone Anonymi; cum prætermittat plurima ad Salvium & Firminum spectantia, quæ in illo Sermone asseruntur. Necesse igitur est, ut auctor Sermonis plurima acceperit ex Vita S. Salvii, ut etiam ostendit inæquabilis ejus stylus, modo satis Latinus, in iis videlicet, quæ ex Vita Salvii sunt exscripta, modo hiulcus & asper.

[47] [& alia multo plura addita,] Ut autem videat lector, auctorem Sermonis multa addidisse, quæ in Vita S. Salvii non debuissent omitti, pergo, post verba mox data de odore, cum Anonymo Sermonis auctore: Putabant omnes, qui astabant, intra sepulcrum tanti Martyris candida lilia & vernantes rosas, aliosque virentes herbarum flores pulchre pullulare: & quanto plus ad sacrum mysterium accederent, tanto amplius immensus odor flagrabat *, & totam diœcesim urbis Ambianensium irrigabat, & usque ad omnes comprovinciales civitates late spargebat amœnitatem largiflui odoris. Omnis quidem multitudo urbis Taroanensium, Cameracensium, Noviomensium & Belvacensium, repleta fuit in ipsa hora suavitate & delectatione ipsius amœnissimi odoris sic, quasi in paradyso delitiarum se adesse putarent. Non enim alius nuntius intonuit populo harum quatuor civitatum, quod tam sacrum mysterium in urbe Ambianis per revelationem sancti Spiritus Salvius venerabilis præsul & religiosi sacerdotes & clerici, devotusque populus celebrarent, nisi odor immensus & inæstimabilis suavitas. Sed omnes quidem sacerdotes & clerici, populusque diversorum sexuum præfatarum urbium statim surrexerunt cum cereis & palmis, hymnorum psalmodiam decantantes, celeri gressu Ambianis obviam tanto martyri Firmino venerunt sic indubitanter, quasi ut unusquisque suum habuisset præceptorem & ducem. Appropinquantes autem civitati Ambianensium, viderunt talia miracula, qualia nec antea nec postea visa, neque alicujus relatione in toto orbe audita fuerunt.

[48] [eaque prorsus incredibilia,] Mox ut venerabilis Salvius pontifex & religiosi sacerdotes martyrem Christi Firminum a sepulchro elevaverunt, omnis elementorum substantia mutata est, & tam fervidus calor mundum invaserat, ita ut, qui tunc præsentes aderant, stupefacti in extasi mentis mirarentur. Æstimabant enim divino imperio totum mundum ab imminentia caloris dissolvi, & ad nihilum redigi. Ipse quoque mirabilis calor, quod dubium non est, mansit quoque spatio trium horarum. Erat enim tempus hiemis & glacialis asperitas ac nivalis inundatio ipsa die valde imminebat. Sed repente una hora immutatis temporibus, sol in centrum contra naturam flammigeris evectus quadrigis æstivali fervore nimietatem frigoris in uno momento dissolvit. Hæc miracula valde admiranda sunt, quia in die Iduum Januariarum facta perhibentur. Mox iisdem verbis, quibus in Vita S. Salvii, narratur delatio sacri corporis ad urbem. Tum vero auctor ex fœcundo fabularum ingenio addit sequentia: Et subito respicientes apparuerunt omnes arbores amœnitate florum vernantes, & nobilitate suavitatis redolentes, quasi ut prope jam formatum fructum depromerent, ita fundendo flores pleniter emittebant. Cacumina vero arborum cum floribus assidue gliscentibus summissa astabant, & inclinando obsequium in adventu tam clarissimi Martyris præbebant. Et omnis plebs admirans, confestim frondes cum floribus de arboribus evellebant, & in via humili devotione spargebant. Omnia quoque prata circumquaque Ambianis, & campi in puncto unius momenti plena affuerunt rosis & liliis, & diversis generibus olerum & florum &c.

[49] De hisce omnibus nihil in Vita S. Salvii legitur, in quo etiam fere omnia omissa sunt, [serius conscriptus est & fide indignus;] quæ refert Anonymus facta a Salvio ad corpus inveniendum. Quare nequeo dubitare, quin Sermo ille fuerit conscriptus post Vitam S. Salvii & post hanc Vitam amplificatus. Etenim si biographus S. Salvii illum Sermonem vidisset, & mirabilia in eo relata credidisset vera, non potuisset omittere adventum Taruanensium (sive incolarum urbis Morinorum dein excisæ, quod observo, quia nuperus scriptor Gallice Tornacenses substituit) Cameracensium, Noviomensium & Bellovacensium. Nihilo magis omisisset æstivum calorem subito exortum, frondesque & flores agrorum & arborum, nisi quis credere malit, ipsum omnia illa pro figmentis habuisse, & sic magis criticum facere, quam seculo præterito fuerunt Cointius aliique nonnulli, qui relata in illo Sermone vera crediderunt. An tanta crisis fuerit illius biographi, certo edicere nequeo. At saltem non prætermisisset triduanum jejunium, quod a Salvio indictum habet Sermo, si hunc Sermonem habuisset, & ex eo aliquid mutuari voluisset. Tam clarum igitur videtur, auctorem Sermonis ex Vita S. Salvii multa ad verbum desumpsisse, iisque sua figmenta stylo hiulco & scabroso addidisse, ut nolim afferre plura ad id probandum argumenta. Dudum hoc agnovit Lestocquius in Dissertatione de Corpore S. Firmini confessoris cap. 1, ubi etiam observat, oratoriam esse amplificationem relatorum in Vita S. Salvii, quidquid in illo Sermone de inventione corporis dicitur. In Dissertatione secunda, sive prioris Apologia, cap. 2 pag. 54 Gallice hæc edicit: Sermo de inventione corporis S. Firmini martyris non est nisi exaggeratio poëtica relatorum ea de re in hac Vita (S. Salvii.) Quare necesse non est Sermonem illum recudere, cum nullam fidem mereri videantur omnia illa, quæ dictis in Vita S. Salvii addidit, sive illa ex alio sumpserit, sive licentia poëtica, qua aliqui etiam in gestis Sanctorum perperam usi sunt, ipse confinxerit.

[50] Omnia tamen illa adoptavit Vincentius Bellovacensis lib. 16 cap. 90 & 91. [licet multa adoptaverint ex eo Bellovacensis & de Natalibus.] Petrus de Natalibus lib. 2 cap. 70 ex eodem, ut videtur, Sermone agit de inventione S. Firmini martyris, quem non noverat, & ex illo Sermone difficulter nosse poterat. Cum brevis sit relatio, totam huc transfero, ut simul studiosus lector videat, quot corruptiones a recentioribus soleant monumentis antiquioribus addi: Firminus martyr, inquit, fuit sub tempore paganorum: sub qua tamen persecutione vel judice, aut quibus suppliciis interemptus, ignotum est. Et sepultus fuit in Ambianensium civitate: locus tamen, ubi requiesceret, ignorabatur. Tempore autem S. Salvii episcopi corpus ejusdem Martyris repertum est. Nam, cum idem episcopus una cum clero & populo triduo ad Deum exorasset, ut eis corpus S. Firmini martyris revelaret, nimio odore fragrante, & lumine celitus super locum effuso, defossa ibidem humo, corpus sacrum inventum est. Ad quem locum civitates Charoan. (Taruanensis) Cenoman. (Cameracensis) Novion, (Noviomensis) & Bobacn. (Belvacensis aut Bellovacensis,) eodem odore conspersæ, ad visendum corpus Martyris concurrerunt: quod ab episcopo levatum, ad ecclesiam condigno honore translatum est. In cujus translatione glaciale frigus, videlicet mense Januario, in æstum maximum conversum est. Arbores nudatæ subito frondes protulerunt & flores, de quibus ægri sumentes sanabantur. Factum est autem hoc Idibus Januarii: nam dies passionis Martyris, sicut & cetera, incognitus est usque in præsens. Ita ipse, ignorans eumdem esse Martyrem, de quo agit lib. 8 cap. 119. At id ignotum non erat Ambianensibus. Præterea male dixit, in civitate sepultum fuisse, cum prima sepultura fuerit extra civitatem. Deinde civitates, quæ accurrisse dicuntur ad Sancti corpus, corruptis nominibus ita expressit, ut pro Cameracensi videatur substituisse Cenomanensem; & reliquas ex ipso vix nosceremus. In reliquis satis fidele est compendium.

[51] [Alia de iis Ms. relatio æque inepta, aliaque male addita.] In codice nostro Ms. olim Valcellensi, qui conscriptus videtur seculo XIII aut exeunte XII, habetur alia relatio inventionis S. Firmini, cujus hoc est initium: Sollerti indagatione intuendum &c. Auctor est plane ineptus, qui ne Latine quidem sensa sua expromere noverat. Omnia autem adoptavit, nisi prior ipse confinxerit, quæ in prædicto Sermone leguntur de subito calore, de frondibus & floribus arborum, de accursu Taruanensium, Cameracensium, Bellovacensium & Noviomensium. Non tamen addit, odorem corporis in quatuor istis civitatibus fuisse perceptum. De ceteris nihil profert, quo scriptum illud locum mereatur in Opere nostro: neque enim ad relata in Vita S. Salvii adjungit aliquid præter errores aut figmenta insulsa. Cointius, qui sine crisi admittit omnia illa mirabilia, rejicit tamen a Malbranco & aliis addita. Malbranco, inquit, non possumus assentiri, qui Cenomanensem episcopum quatuor prædictis adjungit, nec opinionem suam ulla fulcit auctoritate. Et mox: Ætatem Salvio longe recentiorem sapiunt illa, quæ de dominis Balgentiaci * & Pinchonii * (quos eo tempore sanatos dixerunt) circumferuntur hodie, nec in codice Corbeiensi supra laudato reperiuntur. Quapropter insignium donationum, quas ab iis Ambianensis ecclesia post accepit, atque etiamnum possidet, examen in aliud tempus rejiciemus. Hæc quidem recte, nam si domini illi aliquod sanationis beneficium patrocinio S. Firmini impetrarunt, id serius factum fuerit, & alia occasione nobis ignota.

[52] [Prædictæ fabellæ perperam a Cointio defensæ,] At non video, qua crisi confirmare tentaverit accursum quatuor civitatum, quas solus odor ad corporis translationem evocaverit. Nam tanta est illarum civitatum ab urbe Ambianensi distantia, ut iter illud uno die pedibus perficere vix possint homines robustissimi. Attamen, si fabulatori credimus, Ambianum cucurrerunt omnes quidem sacerdotes & clerici populusque diversorum sexuum, … & obviam tanto martyri Firmino venerunt. Cumque citatis equis eo tam cito non venissent; ipsi venisse insinuantur psalmodias decantantes. Odor percipi cœpit, dum apertum est sepulcrum, atque omnes Taruanenses, Cameracenses, & ceteros adfuisse insinuat auctor, antequam corpus ad urbem deferretur. Ut dicam paucis, sic fabulator narrat accursum Taruanensium, Cameracensium, Noviomensium & Bellovacensium, acsi quatuor illæ civitates, tanto intervallo dissitæ, totidem fuissent suburbia civitatis Ambianensis, ut videatur ipse nescivisse, aut certe non considerasse, quid diceret. Quapropter ad ejusmodi accursum vindicandum prodesse nequeunt, quæ Cointius disserit hoc modo: In illius rei memoriam Morinensis ecclesia quotannis Idibus Januarii augustiores ritus instituit, ut hymnis odisve sacris & lectionibus inventio S. Firmini recoleretur, idque Malbrancus ait in extremum usque Taruannæ excidium servatum fuisse. Morlierius observat, in usu etiam esse, ut, si quis supradictarum quatuor sedium, Morinensis videlicet, Cameracensis, Belvacensis & Noviodunensis, episcopus Ambianum adeat, in illius ingressu, singularis honoris gratia, cathedralis ecclesiæ major campana pulsetur. Hæc inficiari nolim, cum alia de causa potuerint inchoari: imo etiam ex his aut similibus fabula cudi potuit.

[53] Porro, dum considero versiculos, insculptos arcæ, [forsan oriri potuerunt ex versiculis] in qua S. Firmini corpus servatur in ecclesia cathedrali Ambianensi, in eam inducor suspicionem, ex dictis versiculis fabulas illas hauriri potuisse. Arcam illam circa finem seculi XII compositam, Theobaldo cathedram tenente, infra dicemus. Continet autem in utroque latere duodecim versiculos, quibus breviter insinuantur præcipua Sancti gesta, & tribus ultimis gloria posthuma. Quæ vero versiculis indicantur, opere sculptili simul repræsentantur. Versiculus decimus indicat sepulcrum S. Firmini a S. Salvio inventum, ut simul innuunt voces additæ: S. Salvius. Sepulcrum S. F. Versiculus hic est:

Hic patet oranti locus & pausatio Sancti.

Sequitur undecimus versiculus, ubi sculptura exhibet translationem cum vocibus S. Salvius. Versiculus obscurior ita habet:

Res nova, laus magna, flos pro nive, plebis Osanna. Hæ voces, flos pro nive, oratori aut poëtæ occasionem comminiscendi ingentem calorem, floresque & frondes, præbere potuerunt, cum forte nihil insinuare voluerit poëta, nisi terram Idibus Januarii nivibus caruisse, & flores in aliquot arboribus fuisse visos, aut fortasse flosculos per viam fuisse sparsos. At certo non dicit, calorem subito fuisse exortum, frondesque & flores unico momento productos.

[54] Duodecimus versiculus, apud quem sculptura repræsentat quatuor populos, [arcæ insculptis, quæ tamen recte exponi possunt.] ad corpus S. Firmini accurentes, cum his vocibus: Belvacenses. Noviomenses. Morinenses. Kamaracenses. Duodecimus versiculus, inquam, ita sonat: Fert pia pleps vota sua quæque propinqua remota. Insinuat autem hic versiculus, non solum incolas diœcesis Ambianensis donis votivis honorasse S. Firmini sepulcrum, sed homines etiam accurrisse ex aliis diœcesibus, in circuitu positis, quales seculo XII reliquis viciniores erant Bellovacensis, Noviomensis, Morinensis sive Taruanensis, & Cameracensis. Verum versiculus nequaquam indicat, illos adfuisse ipso translationis die, aut accurrisse solo odore excitatos. Cum tamen nonnulli suis imaginationibus indulgeant, & ex aliis alia sibi fingere soleant, forte nonnemo sibi persuadere voluerit, ipso inventionis ac translationis die populos illos ad Sancti corpus accurrisse. Et ulterius, cum post inventionem corporis nullus ad eos invitandos tam longe mitti potuerit, solo odore excitatos venisse. Non auderem ejusmodi suspiciones formare, nisi diuturna experientia didicissem, quam miseris ratiociniis frequenter usi sint homines creduli, ut ex vocibus aliquot obscuris desiderata sibi fingerent somnia. Verum, undecumque Anonymus auctor Sermonis de inventione, aliive, qui aut ipsum præcesserunt aut secuti sunt, sua hauserint mirabilia, non credimus, plura de iis lectori prudenti proponenda, quam quæ leguntur in Vita S. Salvii.

[Annotata]

* fragrabat

* Baugency

* Piquiny

§ VI. Tempus episcopatus S. Salvii, sive inventionis S. Firmini.

[Tempus translationis sive ætas S. Salvii jam fixa sub initium seculi VII.] Restat, ut disseramuss de tempore inventionis, cujus epocha non innotescit ulla alia nota, quam episcopatu S. Salvii. At de episcopatus S. Salvii tempore multum disputarunt eruditi, cum alii voluerint, Salvium sedisse circa initium seculi VII, alii seculo VII ad finem vergente. Controversiam illam examinavi tom. 1 Sept. in Gloria posthuma S. Firmini confessoris, cujus corpus S. Salvius similiter transtulit, ibique § 2 ostendi, longe probabiliorem esse sententiam, qua S. Salvius creditur sedisse sub initium seculi VII, quam sit opposita, quæ cathedram ejus figit sub finem ejusdem seculi. Rationes desumpsi non ex sola Vita S. Salvii, cujus auctor, cum duobus saltem aut tribus seculis post S. Salvium scripserit, facile errare potuit in notis aliquot chronologicis, sed etiam ex ipsis catalogis episcoporum Ambianensium, in quibus nullus reperitur vergente ad finem seculo VI, nisi tunc ponatur S. Honoratus, quem omnia documenta vetustiora decessorem S. Salvii faciunt, & eo tempore sedisse innuunt. In iisdem rursum catalogis post S. Honoratum locus invenitur Salvio. Contra iidem catalogi tam pleni sunt sub finem seculi VII, ut dictis episcopis, qui notabili tempore cathedram tenuisse videntur, locus nulla ratione reperiri possit. Hæc latius disputata videri possunt loco assignato. Etenim, considerato diligenter novo catalogo episcoporum Ambianensium, qui nuperrime prodiit tom. 10 Galliæ Christianæ, nihil in dictis mutandum invenio, & Honoratum ibidem ac Salvium eodem ordine locatos video, licet serius positi fuissent a Sammarthanis.

[56] [Cointii, eam versus finem seculi VII removentis,] Cum tamen in laudato catalogo utraque sententia proponatur, ut res admodum ambigua, & ex litteris Ambianensium olim intellexerim, ipsos etiam de ætate S. Salvii hæsisse ambiguos, certe ante publicata a nobis S. Firmini confessoris Acta, lubet paucis ostendere, quam omni idoneo fundamento destituta sit opposita sententia Cointii, quamque contorta sit tota ejus chronotaxis episcoporum Ambianensium inter medium & finem seculi VII. Ad annum 686 num. 2 Bertefridum episcopum, qui ante & post medium seculi VII cathedram certo tenuit, adhuc superstitem fuisse dicit anno 668, ac Bertefridi anno incerto successorem facit Dadonem, tum Dadoni anno 686 subjicit Salvium. Hujus epochæ tres rationes allegat, sed omnes ejusmodi, ut non magis probari possint, quam illud ipsum, quod iis probare intendit Cointius. Perpetuum id quidem est Cointii vitium, incerta frequenter per æque incerta probantis: sed ea scriptoris confidentia nullam prudentibus imponit necessitatem claudendi oculos, & asserta arbitraria pro veris probationibus admittendi.

[57] Examinemus igitur rationes ab ipso allatas. Ordinatus est enim, inquit, adepto jam Noviomenses infulas Hautgario, qui post S. Mummolinum XVII Kalendas Novembris anno Christi DCLXXXV mortuum, [argumentum primum examinatur,] sedere cœpit. Verum etiamnum exspectamus idoneum argumentum, quo evinci possit, aliquem Hautcarium, distinctum a S. Achario, qui sedit sub initium seculi VII, umquam præfuisse sedi Noviomensi. Etenim modo inspiciamus Noviomensium episcoporum catalogos antiquiores, quales editi sunt a Joanne Demochare, Joanne Chenu, Claudio Roberto, & Jacobo le Vasseur in Annalibus Noviomensibus Gallice scriptis; statim videbimus, plenissimos episcoporum nominibus reperiri catalogos illos ab initio usque ad finem, imo in toto episcoporum Noviomensium catalogo nullum apparere hiatum, sed ipsa etiam nomina episcoporum Vermandensium, quibus Noviomenses successerunt, sede Vermandensium Noviomum translata, in vetustis catalogis fuisse conservata. Itaque ejusmodi episcoporum Catalogo non temere, nec ex levibus conjecturis inserendi sunt alii episcopi, in vetustis ecclesiæ Noviomensis catalogis non reperti; sed opus est argumentis certis & evidentibus, ne succesio episcoporum recte stabilita temere perturbetur.

[58] Atqui clarum est ex dictis catalogis, nullum post S. Mummolinum in vetustis catalogis Noviomensibus repertum esse Hautcarium, [ostenditurque Hautcarium, a quo illud desumit,] sed in iis S. Mummolino statim subdi Gunduinum, qui Mummolinum mox sequitur in omnibus jam laudatis catalogis. Etenim nec alii omnes omisissent Hautcarium, nec eum certe prætermisisset Vassorius, qui antiquos catalogos Mss. præ oculis habuit, si in his fuisset repertus. Quare, cum Vassorius in Annalibus cap. 126 mortuo Mommolino subjiciat Gunduinum, uti faciunt Demochares, Chenutius, Robertus, & Theodoricus Pauli, auctor seculi XV, in catalogo Ms; manifestum fit, nullum in vetustis catalogis Hautcarii fieri mentionem. Examinemus igitur, an justa & evidens fuerit ratio Hautcarium postea inserendi. Id primi fecerunt fratres Sammarthani in Gallia Christiana tom. 3 pag. 812, neque alio argumento, quam ex corrupta primum episcoporum Ambianensium chronotaxi. Nam, postquam tom. 2 pag. 93 in catalogo episcoporum Ambianensium Honoratum & Salvium a loco suo avulserunt, & versus finem seculi VII removerunt, orta erat necessitas Hautgarium aut Hautcarium, qui electioni S. Salvii adfuisse dicitur, intrudendi catalogo episcoporum Noviomensium, in quo ipsum non inveniri fatentur. Itaque pro omni argumento habemus primum errorem ex corrupta chronotaxi, alioque errore magis manifesto ibi locatur inter S. Eligium & S. Mummolinum. Postremum hunc errorem Cointius vidit, & corrigere voluit, statuens Hautcarium post S. Mummolinum: aliam vero rationem non attulit Hautcarium Noviomensibus inserendi, quam allatam a Sammarthanis ex Vita S. Salvii, ad cujus electionem missus dicitur a rege Francorum Theodorico.

[59] At nec Vita S. Salvii, utpote aliquot seculis post ejus mortem scripta, [perperam intrusum in catalogum episcoporum Noviomensium.] & variis erroribus fœdata, tantæ auctoritatis est, ut necesse sit ejus causa perturbare catalogos Noviomenses & Ambianenses, nec deest Theodoricus Francorum rex, Childeberti filius, de quo omnia sub initium seculi VII possunt exponi, si cui tanti facienda videatur Vita S. Salvii. Mabillonius in Annalibus Benedictinis tom. 1 lib. 18 num 37 in Privilegio Emmonis Senonensis pro monasterio S. Columbæ invenit nomina plurium episcoporum, qui illud anno 695 confirmasse dicuntur, atque inter illos Hectarium aliquem, atque hunc credidit Hautcarium Noviomensem. Jam observavi in S. Firmino confessore, incertam esse eam Mabillonii conjecturam, cum ipse fateatur Mabillonius, Hectarium subscripsisse sine sedis nomine, ut plerosque alios. At scriptores Benedictini, qui Galliam Christianam hodie recudunt, tom. 9 col. 985 rursum Hautcarium episcopis Noviomensibus post Mummolinum inseruerunt, acsi ex dicto apud Mabillonium Privilegio satis certus fieret episcopatus ejus Noviomensis. Necesse igitur est iterum dicere, Hectarium illum sine ulla ratione Noviomensem fuisse creditum a Mabillonio, eumque prudentius fuisse facturum, si Hectarium cum quatuor aut quinque aliis incertarum sedium episcopis nulli assignasset sedi. Inspexit, opinor, catalogos Sammarthanorum, atque ibi Hautcarium inter Noviomenses invenit, nec inquisivit fortasse ulterius; sed similitudo nominis effecit, ut Hectarium crederet Noviomensem. Verum supra ostendi, non esse ejusmodi vetustos catalogos Noviomenses; ut tam levibus conjecturis mutari debeant.

[60] [Alia Cointii dicta refutantur, & chronotaxis ipsa.] Alterum argumentum Cointii, quo Salvium anno 686 episcopum credit factum, petitur a translatione S. Firmini, quam figit anno 687. Verum hoc dicenti Cointio non credimus. Tertia ratio, quod anno 688 subscripserit concilio Rotomagensi. At rursum non credimus, eum fuisse Salvium Ambianensem. Nam omnes passim agnoscunt, eum fuisse sedis ignotæ, uti etiam hactenus incertæ cathedræ præfuit Salvius, qui in concilio Aurelianensi circa annum 639 confudit hæreticum monothelitam. Ejusmodi igitur conjecturis incertis a S. Honorato avelli non debet S. Salvius, nec ab initio seculi VII, ut ostendi in S. Firmino confessore. Jam vero, si ulterius chronotaxim Cointii examinemus, plane improbabilem deprehendemus. Nam ad annum 689 num. 15 S. Salvio substituit Theodefridum, ut non nisi tres episcopatus annos tribuat S. Salvio, ac Theodefrido brevem similiter episcopatum; neque longiorem attribuere potest, cum jam anno 692 memoretur ejus successor. At nec probabile est ex gestis S. Salvii, tam brevem fuisse ejus episcopatum, neque rursum probabile est, tam brevem fuisse episcopatum Theodefridi, cum saltem supervixerit constituto pro se Corbeiæ abbati Chrodegario, quem similiter intra biennium occidit contorta & arbitraria Cointii chronotaxis. Demum, cum Theodefridus circa annum 657 factus sit abbas Corbeiensis, ad id munus gerendum ex monasterio Luxoviensi accitus, nec probabile nec credibile est, anno demum 689 factum esse episcopum, nimirum postquam annis triginta duobus numeroso monachorum gregi præfuerat, ut non posset non esse senex grandævus aut decrepitus, si vitam usque ad illum annum produxerit. Quare minus a vero aberravit novus catalogus episcoporum Ambianensium, in quo initium Theodefridi figitur circa annum 670.

[61] [Ostenditur S. Acharium præesse Noviomensi] Si hæc paulo fusius disserui, id feci ob dubitationem Ambianensium, & vel maxime ob Hautcarium, perperam rursum in catalogum episcoporum Noviomensium intrusum. Nam in S. Firmino confessore satis probavi, locum non esse Salvio sub finem seculi VII, eumque necessario relinquendum sub initium dicti seculi. Ceterum Cointius num. 10 sine probatione asserit, S. Acharium Noviomensem non nisi post mortem Theodorici Burgundiæ regis, anno 613 defuncti, fuisse promotum ad episcopatum Noviomensem. Respondi, nihil obstare, quo minus episcopus esse potuerit ab initio seculi VII. In illo asserto nihil hactenus mutandum video, quandoquidem mirari non debeamus, si forte episcopatum tenuerit ab anno 600 usque ad 639 aut 640. Præterea nullus alius Noviomensis episcopus ullo hactenus facto innotuit multis etiam annis ante seculum VII, ut liquet ex Annalibus Noviomensibus Vassorii, ex Historia Tornacensi Joannis Cousin, & ex omnibus catalogis episcoporum Tornacensium & Noviomensium. Quapropter ex parte decessorum nihil innotuit, quo minus Acharius cathedram Noviomensem obtinere potuerit pluribus annis ante seculum VII. Video tamen, a plerisque recentioribus initium episcopatus S. Acharii figi circa annum 621, eisque favere argumentum, quod speciosum videri possit, si locus non explicetur. Fuit nimirum S. Acharius S. Eustasii discipulus sub S. Columbano abbate. Hoc autem recentiores ita referunt, acsi sub S. Eustasio, post S. Columbanum abbate, monachus vixisset, ac tum demum factus esset episcopus. Hoc si verum esset, certo episcopus non fuisset ante annum 610, quo S. Eustasius Luxoviensibus præesse cœpit, recedente S. Columbano.

[62] Verum Jonas monachus in Vita S. Eustasii, ex qua innotescunt prædicta, [cathedræ potuisse ab initio seculi VII.] non asserit, S. Acharium vixisse sub abbate Eustasio, sed solum dicit, Acharium cum aliis S. Eustasii facundia eruditum. Nimirum hoc factum est, dum S. Columbanus erat abbas, ut clarum fit ex Vita S. Agili abbatis, data ad XXX Augusti, in qua num. 5 S. Agilus dicitur commissus Eustasio sacris litteris erudiendus cum aliis nobilium virorum filiis: quod ibi in Commentario num. 17 circa aut paulo post annum 590 fixi. Inter hos autem, eosque, qui postea magis claruerunt, recensetur etiam S. Acharius, quemadmodum fit apud Jonam in laudata S. Eustasii Vita. Jam vero clarum est, S. Agilum tunc Eustasio non esse traditum abbati, sed ut magistro, cui Gallorum institutionem commiserat abbas S. Columbanus. Itaque ex Vita S. Eustasii, in qua similiter recensentur viri magis insignes, qui diversis temporibus sub disciplina S. Eustasii profecerunt, plus inferri non potest, quam S. Acharium fuisse circa annum 590 aut inter 590 & 600 S. Eustasii postea abbatis discipulum. Hoc autem nequit obesse, quo minus fuerit episcopus factus circa initium seculi VII, præsertim cum nec in Vita S. Columbani aut Eustasii, nec in ullis aliis documentis alia fiat mentio de Vita ejus monastica: ex quo silentio verisimile fit, eam non admodum fuisse diuturnam, sed post debitam instructionem cito ad episcopatum fuisse promotum. Hæc interim de tempore episcopatus S. Acharii ad refellendum Cointii assertum sufficiant. Totum accuratius examinari poterit ad XXVII Novembris, quo Sanctus ille colitur. Ceterum quod asseritur de Achario aut Hautcario ad electionem S. Salvii misso, tam certum non fit ex Vita S. Salvii, ut ea de causa aut S. Salvii aut ipsius Acharii episcopatus a loco suo amoveri debeat, si quæ reperiri possint notæ temporis certiores, qualis pro S. Salvio est proximus decessor S. Honoratus. Ex dictis colligitur, translationem S. Firmini contigisse sub initium seculi VII anno incerto.

§ VII. Translatio corporis in thecam magis pretiosam, aliaque ad gloriam Sancti posthumam spectantia.

[S. Firminus in somno visus dicitur S. Godefrido,] Vita S. Godefridi Ambianensis episcopi, quam composuit Nicolaus monachus Suessionensis, scriptor coævus, varia habet ad posthumam S. Firmini gloriam pertinentia. Primum lib. 1 num. 2 refert visionem, ante episcopatum S. Godefrido oblatam, qua jubebatur a S. Firmino episcopatum suscipere & diligenter administrare. Cum Vita S. Godefridi danda sit & illustranda ad VIII Novembris, integram illam visionem huc non transfero; sed solum, quæ cum Godefrido semisopito S. Firminus apparens asseritur egisse, postquam ille de futuro episcopatu ab aliis erat monitus. Hæc atque alia illis dicentibus, inquit auctor, vir Dei (Godefridus) sublatis oculis videt in editiori regiæ loco quemdam sublimi residentem solio, vultu ac habitu, supra quam capi possit, luculento ac splendido. Ad quem cum accedere vereretur, ille manu innuit, ut veniat. Cumque propius accessisset; & ad ejus pedes abjicere se vellet; ille non permisit; sed, O Serve Dei, inquit, accipe, quæ dicturus sum & tenaci memoria complectere. Ego sum cujusdam civitatis Gallicanæ primus episcopus, & Christi martyr invictus, qui pro ejus amore innumeras sum perpessus injurias & mortem ipsam. Hanc ego tibi committo, huic sedi tu diligenter præesse curato. Volebat vero Godefridus ex eo cognoscere nomen ejus & civitatis, cujus meminit, sed neutrum ab eo impetrare potuit. Atque interim expergefactus, valde admirabatur visionem. Hæc ego ab ore reverendi patris Andreæ accepi, qui post Godefridum tertius præfuit monasterio Novigenti, & se ex ipso Godefrido hæc audisse sancte asseverabat. Narraverit illa, opinor, S. Godefridus, ut somnium divinum, postquam electione sua ad episcopatum visa in somno videbat completa. Nam ex abbate B. Mariæ de Novigento electus est anno 1104 episcopus Ambianensis, ut mox in Vita sequitur.

[64] [qui magna pietate Sanctum colebat,] Laudata Vita lib. 2 num. 2 luculenter etiam insinuat, quanta esset S. Godefridi in S. Firminum pietas. Referens enim primum Godefridi episcopi ingressum, hæc observat: Ubi ad B. Acioli martyris ædem, quæ extra urbis muros est, accessit, a jumento desiliens, per asperrimam viam, utrumque latus ejus stipantibus Lamberto & Johanne episcopis, quos supra diximus, usque ad B. Firmini martyris ecclesiam nudis pedibus, cunctis cernentibus, ingressus est, ab imo pectore interim suspiria trahens: ubi ad populum sibi commissum egregiam concionem habuit &c. Rursum num. 5 quærentibus, ubi esset Godefridus, responsum est a ministris, eum pro more in beati Firmini martyris æde precari. Quænam hæc fuerit S. Firmini martyris ædes, de qua auctor variis locis meminit etiam circa finem Vitæ, inferius examinabo. Transeamus interim ad enarrandam ex Vita transpositionem corporis S. Firmini martyris, ab eodem Godefrido peractam. De hac etiam scripsit Guibertus abbas Novigenti. At hujus asserta examinabo, ubi agetur de controversia necdum finita de corpore S. Firmini martyris.

[65] [Hic populum hortatus ad ornandum S. Firmini loculum,] Vita S. Godefridi lib. 2 num. 26 sic habet: Firminus martyr insignis, & Ambianorum primus antistes, exacto felicis agonis cursu, in eadem urbe tumulatus (non prima sepultura, sed secunda a Salvio) se cum Christo in cælis vivere, innumeris præstandis beneficiis egregie declarat. Cum autem quodam die B. Godefridus pro more ad populum concionaretur, oculos interim vertens ad beati hujus Martyris sacras reliquias (hactenus enim humili continebatur loculo) ita exclamavit: Cernite, filioli, quantum debeamus sanctis martyribus, quorum nos & patrocinio a vitæ hujus periculis eripi, & suffragiis cælestem beatitudinem consequi posse confidimus. Itaque, dum hic sumus, crebro eorum memoriam usurpemus, ut & illi apud Dominum nostri memores sint. Inde est, quod majores nostri in illorum honorem basilicas condiderunt, monumenta eorum auro, argento, & gemmis ornarunt; non quod iis illi indigeant, aut quod hinc clariores fiant, (hæc enim illi, ut Christum pauperem imitarentur, & ejus inopia ditari mererentur, ceu lutum contempsere) sed ut his suum erga eos amorem, studium & devotionem declararent. Et vos igitur angustiam loculi, qui B. Firmini episcopi & martyris atque patroni nostri ossa retinet, contemplantes, ut possit congruum ei præparari receptaculum, aurum promptis animis conferte. His beati viri sermonibus omnes egregie incensi, aurum, argentum, armillas, annulos afferunt, plerique vasta terrarum & marium spatia emetiuntur, ut, quæ ornare Martyris basilicam possent, comparent.

[66] Postquam loculus accurate confectus fuit, ad eum diem, [donisque acceptis, corpus solemniter in thecam pretiosam transfert,] quo erant transferendæ reliquiæ, tantus eo advenit hominum cœtus, ut tota Europa confluxisse videri posset. Tum episcopus Godefridus cum aliis sacerdotibus accessit ad loculum, ubi cælestis ille servabatur thesaurus, sacrasque reliquias cum multo tremore omnibus visendas exposuit. Eas cernens fidelis populus, cum multis lacrymis laudat Christum, quod Testis ejus reliquias videre mereretur. Porro beatus Godefridus hortatur omnes, ut Sanctorum loca crebro invisant, illic sua vota persolvant, illorum patrocinio se suosque commendent. Inde enim innumera, inquit, fidelibus accedunt beneficia: deinde populum dimittit. Huic autem spectaculo non interfuere, qui Ambianensis urbis suburbana loca habitabant, alii aliis rebus impediti. Accedunt igitur ad Godefridum episcopum: orant, ut ipsis quoque B. Firmini sacras reliquias ostendat. At ille valde admirans: Ubi, inquit, nudius tertius fuistis, quando mea manu eas omnibus contemplandas exhibui? Afferunt alii alia, sed cum eum permovere non possent, cum lacrymis commemorant, quæ dona obtulerint, quos labores susceperint, ut Martyris templum & loculus ornarentur, & subjungunt: Ergone a Martyris contemplatione excludemur, qui Martyris causa tanta & fecimus & perpessi sumus? Flectitur tandem vir pius, & in celebritate omnium Sanctorum, præmisso jejunio, ait se illorum precibus satisfacturum.

[67] Per id tempus regionem illam jugis nebula densaque adeo obsedit, [ac deinde iterum populo ostendit, manumque seorsum locat.] ut sol a cælo migrasse videri posset. Totis enim viginti & eo amplius diebus nullus ejus splendor apparuerat. Metuebant omnes, ea re dira ac tristia portendi. Ubi advenit omnium Sanctorum solennitas, ad B. Firmini ædem mane advolant; adest & Godefridus episcopus; capsam, in quam paulo ante transtulerat beati Martyris reliquias, jubet in terram deponi, vestibusque pontificalibus indutus, nudis pedibus & lacrymabundus ad eam reverenter accedit, (in ejusmodi enim rebus admodum religiosus & pius cernebatur) sacras reliquias in pannum purpureum effundit, stansque loco editiori, ubi ab omnibus videri posset; En, inquit, dilectissimi, hæc sunt Firmini martyris & protectoris nostri sacra ossa. Quod cum ille dixisset, mox basilicam omnem serenissima solis lux perfudit, cum jam pene mensem unum, ut diximus, radios suos omnes prorsus retraxisset. Ad tam evidens miraculum una omnes prorumpunt in laudem præpotentis Dei. Porro episcopum Godefridum rogant, ut dexteram Martyris separatim ponat, ut eam opportuno tempore & intueri & osculari facilius possint. Nec id eis vir pius negare voluit. Tandem omnes domum eunt. Hactenus Vita S. Godefridi de corporis in pretiosam thecam translatione, & gemina ostensione. Lucas Acherius in Annotatis ad Opera Guiberti varia objicit contra relationem jam datam, & Guiberti auctoritatem in contrarium allegat. Sufficiat hic dixisse, rationes Acherii plane esse invalidas, ut inferius probabo.

[68] [S. Godefridus in visione ex S. Firmino intelligit futuram urbis ruinam:] Laudatus Nicolaus lib. 3 num. 19 de S. Godefrido hæc refert: Cum autem nocte quadam … coram reliquiis B. Firmini martyris se lacrymabundus prostravisset, pro peccatis subditorum suorum deprecaturus, gravi pressus somno, vel potius mentis excessum patiens, vidit se extra urbem positum, ibique videbatur habere visionem oblatam, quæ urbis ruinam portendebat, ut refert auctor, deinde sic pergens: Cum autem multum horreret urbis eversionem, subito quemdam videt adstare sibi heroïca forma virum, pontificalibus indutum, annulum aureum palmamque manibus vibrantem, coronam e rosis atque liliis, cui Dominicæ crucis signum præclare insertum esset, in capite gestantem. Volenti vero ad ejus pedes se sternere, & quis esset, perconctanti, ille ait: Vide ne feceris, Godefride sacerdos. Ego sum Firminus, hujus urbis primus episcopus & martyr, qui etiam pro viribus ei excidendæ auxilium ferre paratus sum. Sciscitanti autem Godefrido, quam ob causam tanta ira Dei urbi impenderet, dixit Martyr: Peccata plebis tuæ nimium increverunt. Tu igitur ea, quæ vidisti & audisti, libera voce denuncies: argue, increpa, obsecra, insta opportune importune, mecumque pariter Christi clementiam deprecare, ut avertat furorem suum a populo. Addit, ex hac visione vestem Godefridi episcopi lacrymis madefactam fuisse, eumque monitis & exhortationibus institisse, ut populum ad meliora converteret; sed frustra.

[69] [non diu post urbs tota comburitur, exceptis paucis & ecclesia S. Firmini,] Tum subdit: Ecce autem pridie ejus diei, quo beati apostoli Bartholomæi solennes ferias celebraturi erant, nubes densissima totam obsedit urbem, lucem omnem in noctis tenebras commutans; moxque inde erumpens ignis, immensos frugum acervos passim in agris corripuit, & momento temporis absumpsit, flanteque vento vehementissimo, in oppidum invasit, & lapideas haud secus atque ligneas depascens ædes, tanta vi bacchatus est, ut nemo ad sedandas & extinguendas flammas propius accedere auderet. Omnia igitur terribili illo incendio depopulante, nihil relictum est præter ædem B. Firmini martyris, & domum Godefridi episcopi, & pauperum quorumdam casas, & quod prope incredibile videri possit, diversorum animalium pelles in flumen depressæ, contra aquarum naturam inde semiustæ extrahebantur &c. Lubet hic examinare, fueritne ecclesia illa S. Firmini, quæ sola incendio superfuit, ecclesia cathedralis, in qua S. Firmini martyris aliorumque Sanctorum Ambianensium servabantur corpora. Multum enim initio ea de re dubitavi, quia nec Morlierius nec alii scriptores, quos quidem vidi, id exponunt.

[70] [quæ erat cathedralis.] Consideratis tamen documentis omnibus, quæ se offerunt, vix dubito, quin sit ipsa ecclesia cathedralis, quæ sola in terribili illo incendio fuit conservata. Certe cathedralis Ambianensis eo tempore dicata erat beatissimæ Virgini Mariæ & sancto Firmino martyri, ut colligo ex charta Roriconis Ambianensis episcopi, data anno 1085 in concilio Compendiensi, quam recitat Labbeus tom. 10 Conciliorum col. 407. Nam præter alia in favorem ecclesiæ SS. Acei & Acheoli ibidem statuta, de dicta ecclesia sic loquitur Rorico: Et quia, ut præfati sumus, ecclesia hæc Genitrici Dei dicata fuerat, & hujus cathedræ pontificum pulvis diu in ea latuerat, canonicorum B. Mariæ & almi martyris Firmini, quorum prius fuerat, ditioni tantum committatur. Canonici ecclesiæ cathedralis dicuntur canonici B. Mariæ & almi martyris Firmini, ut nequeamus dubitare, quin ecclesia illorum utrique esset dicata. Jam vero vix dubitare possum, quin eadem sit ecclesia, quam nomine S. Firmini martyris ubique laudat Nicolaus in Vita S. Godefridi. Etenim lib. 2 num. 2 S. Godefridus in urbis primo ingressu ad B. Firmini martyris ecclesiam nudis pedibus statim accedit, ibique sermonem habet ad populum. Idem num. 5 pro more in B. Firmini martyris æde orat. In eadem num. 26 & 27 concionatus est, & bis Sancti reliquias populo ostendit. In eadem sæpius orasse dicitur, & nominatim lib. 3 num. 10, ubi sola memoratur ab incendio illæsa. De ecclesia vero alia B. Mariæ Virginis nullibi in Vita fit mentio, ut necesse sit dicere, hanc illam ipsam esse, sed nomen S. Firmini, utpote urbis patroni, tunc usitatius fuisse, ideoque solum usurpatum a biographo. Postmodum tamen sub Everardo episcopo combusta fuit dicta cathedralis, ut tom. 10 Galliæ Christianæ Col.egitur, ubi id dicitur contigisse anno 1220.

[71] Laudatus Galliæ Christianæ auctor Col.memoratam corporis S. Firmini translationem in thecam pretiosam figit anno 1107, [Dicta translatio videtur contigisse circa annum 1110, incendium anno 1115;] nescio qua ratione, cum annus non exprimatur in Vita S. Godefridi, nec a Guiberto abbate, quem laudat. Si ordo narrandi recte servatus fuerit a Nicolao biographo, figenda potius veniet circa annum 1110. Incendium urbis Ambianensis in laudata Gallia Christiana figitur die XVI Octobris anni 1107. Hic annus forte sumptus fuerit ex Breviario Ambianensi, ubi alius tamen notatur dies. Etenim in Breviario, quod habemus impressum anno 1554, ad XVI Octobris habetur Officium de Repositione S. Firmini, ibique lect. 5 & 6 hæc leguntur: Igitur anno Dominicæ Incarnationis MCVII, die videlicet, quo beati Stephani protomartyris celebratur inventio (id est, die III Augusti) adversarius noster diabolus ad malitiæ suæ vota pervenit. Nam quædam de exterioribus nostris igne consumpsit, sed interiora nostra, divina prohibente gratia, non attigit. Ejus quippe instinctu tota pene civitas cum ecclesiis, peccatis nostris exigentibus, quasi Sodomitanis ignibus hinc inde cremata fuit. Verum minoris auctoritatis est illud Breviarium. Eadem quidem epocha ponitur in antiquiore Breviario, opinor, eoque Ambianensi Ms., aut certe in Ms. Ambianensi, cujus apographum huc spectans ad nos missum est. At præferenda est auctoritas Nicolai biographi, qui asserit, incendium contigisse in pervigilio S. Bartholomæi, id est, XXIII Augusti, illudque refert paulo ante mortem S. Godefridi, ut videatur contigisse ipso anno 1115, quo S. Godefridus obiit, non totis tribus mensibus ante beatum ejus obitum.

[72] Quapropter sub aliquo Godefridi successore factum crediderim, [quæ vero corporis tentata est circircumlatio, post mortem S. Godefridi,] quod in Breviario impresso datis de incendio verbis subjungitur hoc modo: His ita gestis, clerus & populus, damno temporalium graviter læsi, sapienti (si judicio collectoris credimus) sunt usi consilio, ut B. Firmini martyris corpus infra ambitum suæ potestatis (id est, per territorium Ambianense) ad restaurationem ecclesiæ suæ honorifice portaretur (ad colligendam nimirum pecuniam.) Statuta igitur die omnes pariter ad ecclesiam pervenientes, sperabant proprio privari Patrono. Unde tam majores quam minores vehementer dolentes, clamabant dicentes: Cur nos Pater, deseris, aut cui nos desolatos relinquis? Heu! de tua absentia major erit nobis molestia, quam de bonis, quæ juste nobis divina abstulit sententia. Cum autem prædictus Martyr ad portam, quæ vulgo dicitur ULTRA PONTEM, turbis comitantibus, pervenisset, adeo stetit immobilis, ut nulla humana virtute efferri potuisset. Illi vero, qui portabant, vellent nollent, steterunt. Quo comperto, omnes adstantes valde gaudentes, clamabant dicentes: Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, & fecit salvationem plebis suæ. Ibi vero & in foro ac in ecclesia precioso Martyri preciosa munera offeruntur, aurea monilia, lapides preciosi, & ea, quibus festivis diebus utebantur, vestimenta. His itaque gestis, thesaurus desiderabilis cum honore & reverentia in sede sua reponitur: & cum immensa lætitia omnes ad propria revertuntur. Hæc eodem fere modo leguntur in Ms. mox laudato. Facta fuerint post mortem S. Godefridi, forte ante electionem successoris, aut sub Ingeranno, qui Godefrido successit, aut etiam serius sub Guarino.

[73] [Beneficia aliquot miseris præstita:] In eodem Ms. item referuntur nonnulla miseris præstita beneficia, de quibus acturus auctor anonymus, sic orditur: S. Firmini miracula, quæ in textu Passionis atque Inventionis ejus etiam contra naturæ cursum facta scribuntur, repetere superfluum ducimus. Pauca tamen, quæ coram positi vidimus, literis decrevimus annotare. Omne enim bonum pulchrius tum elucescit, cum in commune deducitur, & ad notitiam plurimorum pertingit. Nostris itaque temporibus, cum prata & campi circumquaque nimio solis ardore tabescerent, & usque ad internecionem piscium aquæ funditus siccarentur; cleri & populi consilio decretum est, ut corpus beati Martyris circa urbem honorifice deferretur. Quod cum magno devotionis studio fieret, quædam vetula, quæ longo tempore contracta fuerat, tanti Martyris auxilium ex intimis præcordiis cœpit implorare: & quæ prius alienis manibus infirma ferebatur, continuo surrexit & nobiscum ad processionem, cunctis videntibus, laudans Deum ambulavit. Altera die, dum synodus in ecclesiam nostram, Warino nobili viro cathedræ pontificali præsidente, convenisset; quædam juvencula, pluribus annis muta, soluto per B. Firminum linguæ vinculo, apertissime locuta est. Quo item die quidam provectæ ætatis, caduco morbo diu detentus, in hanc civitatem ante salutiferam Martyris urnam adductus est, divinaque impendente misericordia, recepit sanitatem. Hæc tria videntur ab eodem auctore, qui se vidisse testatur, scriptis mandata. Episcopatus autem Warini aut Guarini, cujus tempore beneficia illa contigerunt, in novissima Gallia Christiana Col.xtenditur ab anno 1127 usque ad 1144.

[74] [aliud incerti temporis.] Si consilium de circumferendo S. Firmini corpore per ditionem Ambianensem sub eodem Guarino episcopo sumptum est, potuit idem auctor etiam scribere, quæ de incendio Ambianensi & de corpore immobili in porta jam ex Breviario sunt recitata: nam hæc in Ms. sequuntur verbis paulo prolixioribus, quam data sunt superius. Verum saltem dubium mihi videtur, an illa ejusdem sint auctoris ob qualemcumque styli diversitatem, & quia dissentit a Vita S. Godefridi in designandis die & anno incendii Ambianensis. Quidquid sit, subjungo aliud, quod in illo scripto est ultimum, & his verbis relatum: Posthæc transactis fere quinquaginta diebus, pro famulo suo Firmino antiqua Deus iterum suscitavit miracula. Nam circa festivitatem ipsius, quæ est VII Cal. Octobris, flores apparuerunt in terra nostra, prata ad ecclesiam pertinentia cum arboribus recenter passis incendia floruerunt. Et qui vidit testimonium perhibuit, & testimonium ejus verum est. Plures etiam miraculi novitate permoti, de longinquis regionibus venientes, de prædictis floribus secum ad propria detulerunt. Potest hoc referri ad memoratum incendium Ambianense, & sic non erit auctoris, qui tria mox data beneficia narravit; aut ad nimiam siccitatem & solis ardorem, cujus causa corpus S. Firmini delatum est circa urbem, eaque ratione illud pro beneficio, corporis delatione obtento, idem auctor narrare potuit.

§ VIII. Corpus thecæ aureæ impositum: aliquot S. Firmini ecclesiæ: cultus in aliis Galliæ diœcesibus.

[75] Eximiam porro fuisse Ambianensium seculo XII erga sanctum Firminum pietatem & reverentiam, [Corpus Sancti theca aurea donatum, sedente Theobaldo.] luculenter declarat theca aurea, qua sacræ ipsius reliquiæ eodem verisimiliter seculo honoratæ fuerunt. Certe ea composita est sub Theobaldo episcopo, qui cathedram tenuit ab anno 1169 usque ad 1204. Observat id auctor Galliæ Christianæ recusæ tom. 10 Col.is verbis: Theobaldo sedente, corpus S. Firmini martyris theca aurea fuit donatum, ut fidem faciunt versus inscripti, quos supra in S. Firmino retulimus. Versiculi autem, qui id indicant, hi sunt:

Suscipiat Martyr opus hoc utinam sibi gratum:
Quod proprii scit amore gregis studioque paratum,
Hujus agente loci Theobaldo pontificatum.

Huic primi lateris infimæ inscriptioni respondet in altero latere altera, qua S. Firminus invocatur his versiculis:

Qui jugem vigil exhibuit Domino famulatum,
Unde piis precibus nil debeat esse negatum,
Obtineat famulis finem sine fine beatum.

Pretiosissimam thecam illam, ingentique mole & arte non minus quam auro & gemmis mirabilem, anno 1752 ipse cum collega lustravi, præsentibus eamque in varias partes versantibus mira humanitate dominis canonicis, eaque occasione versiculos insculptos exscripsimus. Tres ex illis ad gloriam posthumam spectantes dedi num. 53 & 54.

[76] Reliquos novem, quibus vitæ compendium exhibetur, [Dantur versiculi cum figuris & vocibus] huc transfero. Pictura repræsentat sanctum Firminum, qui pedum pastorale accipit a S. Honorato Tolosano, adsculptis his vocibus S. Honorat. tholosan. epis. S. Firminus,

Præsul, ut est moris, baculo donatur honoris.

Deinde exhibetur S. Firminus Pompelone valedicens parentibus & S. Honesto, additis his vocibus: parentes. S. Honest. scs. Firminus. Pampilona, & hoc versiculo:

Mittitur & flentum flens * respicit ora parentum.

Tertio loco sculptura exhibet conversionem populi, non modo Agenni, sed etiam in Arvernia, licet versiculus solius Agenni meminerit: nam voces adsculptæ hæ sunt: S. Firm. Archadius. Romulus. judices. Archadium autem & Romulum confutasse & convertisse dicitur, postquam Agenno discesserat in Arverniam. Possunt igitur etiam facta in diœcesi Andegavensi intelligi illo versiculo comprehensa.

Precipuos regni docet & baptizat Agenni.

Inde transitur ad gesta in urbe Bellovacensi, repræsentaturque Sergius præfectus Sanctum urbe pellens, sed forte rectius dicetur in carcerem conjiciens, cum his vocibus: populus belvacensis. S. F. Sergius preses., & hoc versiculo:

Sanctum com * urbis turbat malus arbiter urbis.

Mox sequitur mors Sergii, equo dejecti, & sanctus Firminus in carcere, ut insinuant voces additæ: Sergius. carcer. S. Firminus. Versiculus hic est:

Presidis injusti mors justa sic fuit isti.

[77] [dictæ thecæ insculpti.] Sexto loco repræsentatur exstructio ecclesiæ sancti Stephani, ut innuunt adjectæ voces: S. F. in honore S. Stephani. Hanc quidem Bellovacis exstructam habent Acta, at videntur Ambianenses eo tempore credidisse, ecclesiam illam Ambianis a Sancto structam, nisi forte voluerint, sedem episcopalem Bellovacis primum a Sancto positam. Certe versiculus utrumque in eadem civitate factum insinuat.

Presulis hic sedem figit & prothomartyris edem.

Prima in altero latere sculptura repræsentat Ambianis conversionem Faustiniani cum his vocibus: Ambianis. S. F. Faustinianus. Versiculus hic additus:

A cultu vano converso Faustiniano.

Mox exhibetur Sanctus in porta civitatis sanans cæcum & duos leprosos, additis his vocibus: porta Clipiana. S. F., & hoc versiculo:

Christi virtutem probat his operando salutem.

Tandem exhibetur præfectus Sebastianus, jubens Sanctum occidi in carcere, his vocibus figuras explicantibus: Sebastianus preses. S. F. carcer. Versiculus additus ita sonat:

Sicque Deo gratus fit victima clam jugulatus.

Hæc dicta sufficiant de magnifica illa reliquiarum theca, quæ cum aliis servatur in gazophylacio ecclesiæ cathedralis. Thecæ isti respondet magnificentia ecclesiæ ipsius cathedralis, cujus fundamenta anno 1220 jacta sunt per Everardum episcopum, postquam combusta erat antiqua.

[78] [Sanctus etiam seculo XIV Ambiani miraculis claruit.] Claruisse miraculis S. Firminum etiam seculo XIV, colligo ex litteris Roberti Ambianensis episcopi, datis anno 1318, mense Augusto, quibus varia decernuntur de cultu Sanctorum Ambianensium, & nominatim, ut in festo Inventionis B. Firmini martyris … fiat in eadem ecclesia magnum duplum, & omnia ad divinum cultum spectantia, ad ipsius memoriam in ecclesia celebriter decantentur &c. Nam hæc deinde subjungit laudatus episcopus: Et quia laudes gloriosæ Virginis Genitricis Domini Dei nostri, & B. Firmini martyris, quæ longe lateque multipliciter diffunduntur, tacere non possumus, nec sub dissimulatione transire: considerantes insuper, quod ipsius Virginis Mariæ Unigenitus clara & aperta miracula in eadem ecclesia pro eadem & suo inclyto Martyre prædicto sæpius operatur, quæ interdum pro eo, quod non pulsatur in adventu eorum in eadem ecclesia, in oblivionem hactenus transierunt: simili modo statuimus & etiam ordinamus, quod, quotiescumque & quantacumque miracula in ecclesia evenient, Domino faciente, ad dilatationem fidei, & devotionem fidelium ampliorem, per gentes nostras pulsentur campanæ solemniter, accendantur cerei, & venerandum corpus B. Firmini discooperiatur de nostro, sicut superius expressum, & te Deum laudamus per chorum devote & solemniter decantetur &c. Totæ hæ litteræ videri possunt apud Lestoquium in Dissertatione de Corpore S. Firmini confessoris pag. 239 & seqq.

[79] Præter ecclesiam cathedralem, quæ olim non tantum beatissimæ Virgini Mariæ, [Duæ aliæ S. Firmini ecclesiæ: pars capitis seorsum servata.] cujus hodierna titulum habet, sed etiam S. Firmino martyri fuerat dicata; alia Ambiani exstat ecclesia parœcialis S. Firmino sacra, eaque admodum vetusta, quæ vocatur S. Firmini in Castellione. Creditur illa exstructa supra carcerem, in quo S. Firminus capite plexus est. Habet certe cryptam subterraneam cum altari ibidem exstructo, & in crypta duo ostenduntur ergastula, in quorum alterutro occisum S. Firminum credunt plerique Ambianenses. Morlierius, qui ejusdem est opinionis, pag. 65 asserit, ea de re nullum posse esse dubium; vultque fuisse carcerem Ambianensis castri, in quo cæsus sit Sanctus. Attamen non videtur ea esse communis omnium Ambianensium sententia: dum enim anno 1752 ecclesiam illam cryptamque studiose lustravimus; nobis suggessit nonnemo, S. Firminum occisum non esse illo loco, sed in loco Ad lapidem dicto. Alia ibi est ecclesia parœcialis S. Firmini, quæ Ad portam vel Ad lapidem vocatur, ubi olim fuit abbatia, S. Firmini in Valle dicta, Ordinis Præmonstratensis, quæ seculo XII ad alium locum magis ab urbe remotum translata est, mutato nomine una cum loco, & etiamnum floret nomine S. Joannis. De illa abbatia videri potest Gallia Christiana tom. 10 Col.amp; seqq., aut Hugo in Annalibus Ordinis Præmonstratensis tom. 1 col. 901 & seqq. Hic col. 911 numerat ecclesiam illam inter parœcias abbatiæ S. Joannis subjectas, docetque sitam esse intra civitatis mœnia. Fuerat tamen seculo XII condita in suburbio, sed suburbia postmodum urbi inclusa fuerunt, ut docet Morlierius pag. 69, qui etiam de fundatione illius ecclesiæ videri potest pag. 93 & 94. Utra modo ecclesia sancti Firmini constructa fuerit supra carcerem Sancti, & an id satis certum sit de alterutra, edicere nequeo. Laudatus Morlierius pag. 85 insinuat, caput S. Firmini seorsum a corpore servari in sacello S. Joannis Baptistæ. Partem capitis esse existimo, quam circa annum 1590 Godefridus de la Martoine, episcopus Ambianensis, capiti argenteo imposuit, ut invenio in fragmentis, quæ ex Opere Mauritii du Pre Bollando olim sunt communicata. Hactenus de cultu in diœcesi Ambianensi.

[80] Verum colitur etiam S. Firminus in aliis pluribus Galliæ diœcesibus, [Cultus & memoria Sancti apud Bellovacenses,] & præcipue in vicinioribus. Bellovacense antiquum Breviarium de S. Firmino episcopo martyre exhibet Officium novem lectionum; neque immerito Bellovacenses S. Firminum celebrant, cum illum prioribus civitatis suæ apostolis annumerent, licet episcoporum Bellovacensium catalogo eumdem merito excludat Antonius Loisel pag. 66. Louvetus pag. 165 ad marginem Gallice hæc scribit: In foro Bellovacensi etiamnum exstat lapis, qui vulgo appellatur le pas de S. Fremin, sive S. Firmini vestigium. Huic lapidi pedis sui vestigium, quod adhuc cernitur, impressisse S. Firminum, quando inimicorum fidei Christianæ furori cedens, recessit ab urbe Bellovacensi, habet traditio. Dicitur item egressus per meatum quemdam subterraneum, qui habetur ad portam domus hospitalis. Hæc quidem asserta non sunt ullo testimonio scripto, sed sola traditione & communi voce populi, quæ tamen a vero non nimis abesse videtur; quandoquidem nostro tempore in fossis prope portam hospitalis & extra urbem inventus est meatus subterraneus, æquans aquæ fastigium, qui concameratus est, ducitque versus abbatiam S. Luciani; capit autem duos homines uno ordine procedentes. Ita ille. At dicta Bellovacensium traditio de fuga Sancti per meatum subterraneum, cum antiquo scripto non sit confirmata, inventione ejusmodi meatus parum juvari potest.

[81] [item in diœcesi Rotomagensi & Lexoviensi,] In antiquo Breviario Rotomagensi notatur festum S. Firmini celebrandum, ut festum triplex. Pluribus seculis tanta solemnitate celebratum fuisse Rotomagi festum S. Firmini, liquet ex Chronico Rotomagensi apud Labbeum in Bibliotheca tom. 1 pag. 375, ubi Theobaldus episcopus, anno 1229 defunctus, illud instituisse dicitur. In Breviario novissimo tamen solum ponitur ut simplex. In Lexoviensi diœcesi, quæ est sub metropoli Rotomagensi, colitur etiam S. Firminus; sed in Breviario anni 1624 unam tantum de Sancto lectionem invenio. Verumtamen in Lexoviensi diœcesi est locus, quem designat Morlierius pag. 158, tamquam cultu & miraculis S. Firmini insignem, ita Gallice scribens: Plura assignantur loca, in quibus magnus ille Sanctus substitit & populum docuit. De his nullum potest esse dubium, cum miracula, quæ in illis quotidie fiunt, nimis luculenter veritati attestentur. Tum unum ex locis illis assignat in hodierna Normannia, & in diœcesi Lexoviensi, sic pergens: Ut fit duobus milliaribus Gallicis a Ponte Audomari in sacello, dedicato huic sancto Martyri, quod situm est intra prædium rusticum, nominatum Du Doub, & pertinens ad abbatiam Pratellum, ubi ex traditione populi Sanctus creditur in carcerem fuisse conjectus. Eo accurrunt singulis annis mense Septembri, in quem incidit festum decollationis S. Firmini nostri, ultra decem hominum millia: nec ullus præterlabitur annus, quo non patretur insigne aliquod miraculum, ut jam inde narrentur usque ad sexaginta, eaque insignia, quæ jam dudum scriptis vulgare debuerant, qui Vitas Sanctorum ex instituto conscribunt. Vellem, nonnulla ex miraculis saltem breviter recensuisset Morlierius, si ea bene habebat comperta: nam neque de illis miraculis quidquam invenio, neque de ipso S. Firmini cultu in loco assignato. Arturus a Monasterio in Neustria pia pag. 505 fuse agit de Pratello abbatia, ad cujus dominium locus pertinere dicitur, sed de cultu aut miraculis S. Firmini non meminit.

[82] [& in pluribus Galliæ ecclesiis.] Possem hic enumerare metropoles Trevirensem, Remensem, Senonensem, Parisiensem, multasque ecclesias cathedrales, maxime in Gallia Belgica, quæ festivitatem S. Firmini Officio duplici, semiduplici, simplici aut etiam sola commemoratione olim celebrarunt, aut etiamnum celebrant, ut constat ex Breviariis; sed ab ea enumeratione brevitatis gratia abstineo, præsertim cum in iis non raræ sint mutationes in Gallia. Quod vero spectat ad reliquias; in Chronico Centulensi apud Acherium tom. 4 Spicilegii pag. 503 refertur, Odulphum custodem ecclesiæ S. Richarii petiisse reliquias ab episcopo Ambianensi Hilmerado, atque obtinuisse ex casula sancti Firmini, quam habuit indutam, cum interficeretur pro Christo. Habebunt verisimiliter & aliæ ecclesiæ aliquid reliquiarum S. Firmini, quemadmodum certo habent Pompelonenses, de quorum in S. Firminum pietate inferius agam prolixius. Verum minutas quaslibet reliquiarum particulas omnes investigare non possumus. Itaque procedo ad examinandas rationes eorum, qui totum corpus S. Firmini ecclesiæ suæ attribuunt.

[Annotata]

* ibi fle

* cum

§ IX. Utrum corpus S. Firmini translatum sit ad abbatiam S. Dionysii.

[Guibertus abbas seculo XII voluit, corpus S. Firmini non esse Ambiani,] Hactenus de corpore S. Firmini episcopi & martyris, apud Ambianenses servato, ita locutus sum, acsi nullum esset dubium, quin sit verum Sancti corpus, prout revera mihi nulla de ejus veritate est dubitatio. Verumtamen a pluribus seculis Guibertus abbas Novigenti dubitationem de veritate illius corporis ingerere studuit, aut potius corpus S. Firmini attribuere voluit celebri abbatiæ S. Dionysii in Francia prope Lutetiam Parisiorum. An Guibertus in sua semper manserit opinione, & aliquos seculo XII, quo floruit, aut sequentibus seculis consentientes habuerit, prorsus ignoro. Acherius enim, qui Opera Guiberti abbatis anno 1657 edidit, & in Notis ad Guibertum pag. 566 ejus de corpore S. Firmini asserta tueri voluit, nullum adducit alicujus meriti scriptorem dictæ opinioni suffragantem. Recitat tamen scriptum quasi vetustum, in quo narratur translationis historia tam ridicula & inconcinna, tamque aperte fabulosa, ut scriptores Benedictinos magis criticos illius historiæ puduerit. Certe Michael Felibien in Historia abbatiæ S. Dionysii pag. 20 Historiam ab Acherio adductam aperte refutat, licet alias pag. 143 possessionem corporis S. Firmini, verbis saltem, abbatiæ suæ asserat.

[84] Mabillonius quoque in Annalibus Benedictinis tom. 1 pag. 370 satis aperte insinuat, [idque contra Ambianenses contenderunt plures neoterici.] Historiam illam, ab Acherio productam pro corpore S. Firmini, æque ac alias pro aliis Sanctorum corporibus, quæ sibi attribuit abbatia S. Dionysii, fidem non mereri, hæc scribens: Haud scio, an meliori fundamento nitantur, qui spoliatas ab eo (Dagoberto rege) ecclesias produnt, ut unam sancti Dionysii basilicam ex convectis rapinis locupletaret. Nam præter valvas ex fusili ære, quas ex Pictavensi sancti Hilarii basilica dicitur abstulisse, multa Sanctorum corpora ex aliis ecclesiis ab eo visublata perhibent, sancti Hilarii episcopi Pictavensis, Firmini Ambianensis martyris, Patrocli Gratianopolitani, Hilari Gabalitani, & Romani monachi. Quæ quidem corpora hodie quoque Dionysiani nostri ostendunt: an vero vi sublata, an potius precario accepta fuerint, non satis exploratum. Ita non loqueretur Mabillonius, si Historia per Acherium allata utcumque videretur probabilis. Verumtamen Joannes Baptista Thiers, qui corpus S. Firmini confessoris ecclesiæ cathedrali Ambianensi Dissertatione magis acri quam solida eripere tentavit, & in eadem Dissertatione cap. 16 idem facere studuit de corpore S. Firmini martyris, ex dicta Acherii Historia prolixe argumentatur. At Thiersio multo melius & modestius respondit Lestoquius in Dissertatione 1 pro Corpore S. Firmini confessoris part. 2 cap. 3, qua corpus S. Firmini martyris ecclesiæ Ambianensi vindicat. An alii postea eamdem controversiam tractaverint, non intellexi. At pro instituto nostro eam mihi prætermittere non licet. Quare expendam rationes, quæ pro utraque parte se offerent.

[85] Guibertus abbas Novigentinus in Opusculo de Pignoribus Sanctorum lib. 1 cap. 3 § 2 hæc scribit: [Relatio Guiberti de translatione non est contraria] Plane decessor meus (S. Godefridus) Ambianensis episcopus, cum corpus Firmini martyris, ut putabat, quatenus de theca in thecam efferret; nullum inibi pitacium, ne unius quidem literæ testimonium, quis ibidem jaceret, invenit. Ab Atrebatensi & ipso Ambianensi episcopis audivi, quod refero. Qua de re urbis episcopus plumbeæ laminæ mox inscripsit, quod illic conderetur Firminus martyr Ambianorum episcopus. Nec mora, in monasterio sancti Dionysii idem actitatur. Parata ab abbate ornatiori capsa, dum inde extollitur, dum cum membris caput evolvitur, membranula in Martyris naribus reperitur, in qua, quod esset Firminus Ambianensis martyr, expromitur. Igitur Ambianensibus cum nil in tanto adstipuletur negotio, aliis autem e regione, cum vel vocem testimonia qualiacumque suppeditent, ratio, quæso, cujuslibet judicium factura consedeat. Quicquid in plumbea a domino episcopo scriptum est lamina, nonne jure cassabitur, cui in conscriptione illa nil prorsus testificatur? Et certe Dionysienses illi quomodocumque vel mutiunt, qui saltem literulis utcumque subnixi sunt. Hæc Guibertus, cujus judicio tantum tribuit Acherius in observationibus pag. 566, ut illum velit opponere & præferre Nicolao Suessionensi monacho, qui Vitam S. Godefridi conscripsit, & cujus verba dedi num 65.

[86] [relationi Nicolai Suessionensis: judicio solum dissenserunt.] Verum in tota relatione Nicolai de translatione S. Firmini nihil prorsus invenio, quod non optime cohæreat cum assertis Guiberti, etiamsi hæc fingamus certa & indubitata. Uterque enim scribit, corpus S. Firmini a S. Godefrido in aliam thecam translatum. Ad hanc solemnitatem concurrisse ingentem hominum multitudinem docet Nicolaus: neque id negat Guibertus. Contra Guibertus asserit, nullum cum corpore testimonium fuisse, quando arcam aperuit sanctus Godefridus: neque ab eo asserto dissentit Nicolaus, cum de testimonio in arca invento altum sileat. Quapropter ne minima quidem est dissensio inter Guibertum & Nicolaum in iis, quæ narrarunt de corporis in aliam thecam transpositione; & gratis Acherius contra Nicolaum declamat, acsi minus sincere scripsisset, acsi simplex fuisset & nimis credulus; imo & adolescens, qui vix pubertatis annos excesserat. Nulla in relatione Guiberti & Nicolai est dissensio, inquam, ut persuadere conatur Acherius, cum omnia utriusque asserta optime conciliari possint. Dissenserunt tamen illi scriptores judicio, quod tulerunt de corpore per S. Godefridum in aliam thecam translato: nam Nicolaus nullum insinuat dubium, quin illud sit corpus S. Firmini; Guibertus vero lectoribus suis persuadere conatur, illud pro corpore S. Firmini non esse habendum. At ibi Guibertus non pugnat contra Nicolaum, qui necdum scripserat, sed contra S. Godefridum, qui illud pro corpore S. Firmini transtulerat. Itaque auctoritas Guiberti opponenda est auctoritati S. Godefridi, non solius Nicolai; ut parum considerate facit Acherius.

[87] [At, cum Guibertus ubique iniquum se exhibeat S. Godefrido,] Si modo auctoritatem Guiberti in hisce ponderare velimus, tantæ gravitatis non videtur ejus assertum, ut prudens nobis dubium possit ingerere. Primo enim sanctissimo viro, & decessori suo in abbatia, Godefrido Ambianensi iniquum variis locis se exhibet, gesta ejus maligne carpit, & de intentione etiam viri sancti, quæ soli Deo nota est, judicem se temere statuit. Pauca huc transfero. Guibertus lib. 2 de Vita sua cap. 2 sanctum Godefridum abbatiæ præfectum insinuat fuisse, sicut lumen parvissimum mediis in tenebris, ac deinde non obscure innuit, sibi Godefridum esse suspectum de episcopatu desiderato, hæc addens: Didici autem, quod hæreditas, ad quam festinatur in principio, benedictione caritura sit in novissimo. Initia plane cum solitæ plena laudis habuerit, & per annos aliquot rumor ei præconiosus accesserit, jam, ut est videre, quidquid apud hominem gloriarum excandescere videbatur, non modo intepuit, sed refrixit. Hæc autem acerbe insultans Guibertus, non hominum perversitati, ut debuerat, attribuit; sed ipsi Godefrido, acsi initio magna promisisset, & quotidie minora præstitisset: Ejus enim status, inquit, in dies copiose lentescens, seipsa deteriorem cœpit indesinenter facere sponsionem. Mox iterum cap. 3 ait, felicem esse potuisse in suo monasterio, si habitis contentus esse vellet, acsi ambitiose episcopatum desiderasset. At biographus lib. 1 cap. 30 testatur, Godefridum fuga evadere voluisse, dum erat electus, & jussum tandem in electionem consensisse. Et certe non erat viri humani & moderati talia de sancto episcopo scribere, qualia scribit Guibertus. Longe etiam acerbiora sunt, quæ lib. 2 cap. 13 habet occasione dimissi a Godefrido episcopatus, ac deinde resumpti ad mandatum archiepiscopi Remensis. Omitto dicteria homine iracundo digna, indigna abbate Guiberto, nec dubito aperte edicere, tantam fidem mereri Guibertum contra S. Godefridum, quantam meretur hostis declamans contra eum, cui iratus est.

[38] Quapropter valde suspectum est, quod asserit Guibertus, [& levissime judicium suum contra illum proferat,] de nullo invento corporis testimonio. Ait quidem, id se accepisse ab Atrebatensi episcopo & ab ipso Ambianensi; sed hi forte aliquid narraverint de gestis in illa translatione, quod ipse pro suo ingenio exposuerit, & ex quo in eam opinionem perductus fuerit. Certe non crediderim, S. Godefridum imprudenter processisse, & sine certa satis scientia corpus S. Firmini fidelium venerationi exposuisse. Aut noverat, monachos S. Dionysii corpus S. Firmini sibi adscribere; aut id ignorabat. Si noverat, tanto cautius processisse credendus est vir sanctus, & consequenter thecæ non imposuisset laminam plumbeam, qua S. Firmini corpus esse asserebat, nisi aut ante certa habuisset argumenta, aut certa invenisset indicia. Si persuasionem Dionysianorum ignorabat, verisimiliter passim ignota erat, & forte necdum nata. Verum sive controversia illa jam nata esset, sive postmodum fuerit exorta, multo magis ego confido prudentiæ S. Godefridi in agendo, quam Guiberti abbatis in scribendo. Poterat S. Godefridus corpus, quod pluribus seculis in ecclesia Ambianensi pro corpore S. Firmini habitum fuerat, & cultum ab omni populo, pro eodem habere, etiamsi non invenisset disertum ejus rei testimonium, cum constaret de corpore per S. Salvium invento, & numquam deinceps ablato, notusque esset locus, ubi servabatur, & arca, qua erat reconditum. At Guibertus, etiamsi velimus vera credere, quæ audivisse se asserit de inventa membranula in martyris naribus apud Dionysianos, levitatem suam prodit in judicio ferendo in favorem illius corporis. Certe membranula in naribus sic inventa debebat magis esse suspecta, ubi de translatione non constabat, quam corpus sine testimonio, sed in propria ecclesia custoditum, & pro corpore S. Firmini habitum.

[89] Itaque exigui ponderis esse videntur dicta hominis, contra virum sanctum, [nobis probari id nequit, nec illo tempore probatum fuisse videtur.] quacumque oblata occasione, declamantis, mira cum levitate judicium de re non satis examinata ferentis, multa in Opere suo ex solo auditu sic enarrantis, ut fidem difficulter sint inventura apud prudentes. Si Guiberto omnia, quæ ferreo stylo leviter asserit, probanda fuissent, non pauca prætermisisset, opinor. Quapropter nemo, opinor, ægre ferre poterit, si Guiberto credendum non censeam in iis, quæ de S. Firmino Ambianensi episcopo & martyre asserit, cum diligenti inquisitione non potuerim invenire ullum scriptorem probæ notæ, aut ullum omnino hominem, qui seculis XII, XIII & XIV ad asserta illa Guiberti attendisse videtur aut iis fidem habuisse. Fidem certe non habuerunt Ambianenses, qui sine ullo dubio perrexerunt colere corpus in sua ecclesia servatum, idque eodem seculo in thecam auream transtulerunt. Fidem non habuerunt Pompelonenses, qui eodem seculo reliquias S. Firmini ab episcopo Ambianensi petierunt. Fidem similiter Guiberti judicio non habuit Nicolaus Suessionensis, qui nullum in Vita S. Godefridi insinuat dubium, quin corpus S. Firmini servetur in ecclesia Ambianensi. Scribebat autem Nicolaus eodem seculo, quo scripserat Guibertus; nec ignorare facile poterat persuasionem Dionysianorum, si hi eo tempore credebant, corpus S. Firmini in sua servari ecclesia. Cur igitur de corpore in dicta abbatia servato non meminit Nicolaus? an monachus ipse monachis opponere se voluit, & potius ecclesiæ Ambianensi favere? Neutrum est verisimile. Unica ratio silentii est, ut conjicere licet; quod ne ipsi quidem Dionysiani corpus S. Firmini Ambianensis sibi vindicarent. Etenim, quantumvis diligenter scriptores Dionysianos, adductaque ab illis documenta perlustrarim, nullum reperire potui vestigium servati ibidem seculo XII corporis S. Firmini Ambianensis. Non inveni cultum Sancti in abbatia celebrem, qui simile quid innueret, non scriptorem illorum temporum, qui id indicaret, non documentum probum, in quo S. Firmini mentio fieret; nihil denique in gestis abbatum S. Dionysii, nihil in Chronicis seculi XII aut XIII, nihil in descriptione ecclesiæ ac supellectilis sacræ. Itaque difficulter credere potero, ipsos Dionysianos seculo XII Guiberti judicio adhæsisse, aut credidisse, corpus S. Firmini Ambianensis in sua ecclesia servari.

[90] [Imo videtur Guibertus ex Firmino martyre] Frustra igitur comparationem inter Guibertum & Nicolaum instituit Acherius, frustra Guibertum attollit supra meritum, ac Nicolaum infra meritum deprimit. Frustra suspicatur, Nicolaum sic de translatione scripsisse, uti fucum faceret, & obnubilaret veritatem. Nam bona fides & moderatio Nicolai in scribendo magis elucet, quam ut ejusmodi suspicio verisimilis sit aut tolerabilis, præsertim cum abbates S. Dionysii, qui illis temporibus fuerunt Adamus & celeberrimus Sugerius, nihil videantur movisse Ambianensibus controversiæ ad possessionem S. Firmini Ambianensis sibi vindicandam, & Nicolaus communem opinionem solum videatur secutus. Recte quidem ait, Guibertum nil parcere, nil dissimulare potuisse; sed ea de causa Nicolao præferendum non existimo. Vellem magis parcere novisset iis, quibus iratus erat. Vellem magis potuisset dissimulare ea, quæ testimoniis non satis certis & forte levibus conjecturis sibi persuaserat; & sic majorem Guiberti dictis fidem haberem. Nunc vero, quia Guibertus majori libertate utitur, quam crisi & prudentia; Nicolao scriptori sobrio & modesto magis credendum censeo, quam Guiberto, non libero solum, sed etiam iracundo. Ait hic, apud Dionysianos inventam esse in martyris naribus membranulam, in qua fuerit scriptum quod esset Firminus Ambianensis martyr. At cum hoc asserto non satis congruunt allata a Doubleto in Historia abbatiæ S. Dionysii lib. 1 cap. 42. Asserit ille pag. 314, decimum ex sacellis superioribus dicatum esse S. Firmino episcopo Ambianensi & martyri. Cujus, inquit, corpus, excepto capite, ibi requiescit in theca lignea & inaurata. Non satis capio, quomodo membranula inventa fuerit in naribus, si caput non esset cum reliquo corpore. Ut igitur dictum illud Guiberti censeretur verum, debuisset caput deinde a reliquo corpore fuisse separatum: sed hanc separationem nullo documento probari posse existimo.

[91] [præcipitanter Ambianensem fecisse.] Magis contra Guibertum faciunt, quæ deinde subjungit Doubletus. Ait dicta arca contineri scriptum, litterisque majusculis in eo hæc verba exarata: Corpus sacratissimum beati Firmini martyris. Addit, in sacello scriptos esse duos hos versiculos:

Discat, qui nescit: Firminus ibi requiescit
Martyr, pro certo nobis datus a Dagoberto.

Si ejusmodi scriptura in naribus aut inter reliquias martyris inventa fuerit, qualis datur a Doubleto; lapsus est præcipiti crisi Guibertus, qui ex Firmino martyre statim fecerit Firminum Ambianensem. Non noverat parcere, non noverat dissimulare, simulatque credebat, se aliquid invenisse contra S. Godefridum, cui iratum se ubique ostendit, ac præcipiti magis iracundia, opinor, quam mala fide, supplet, quod invento scripto deerat, dicens Ambianensem in scripto dici, cum in eo solum vocaretur Firminus martyr. At Firmini martyres plures sunt; unus vero tantum eo nomine innotuit Ambianensis. Præterea Firmi aut Firmini nomine donari possunt martyres, quorum ignotum est nomen, cum animi firmitate opus fuerit, ut coronam consequerentur. Scriptura igitur non magis docet, etiamsi reliqua Guiberti dicta admittere velimus, Firminum illum esse Ambianensem, quam Græcum aut Armenum. Accedit omissa vox episcopus; qua omissione potius innuitur, Ambianensem non esse, cum episcopatus Firmini Ambianensis certus esset & notus. Ceterum nemo contendat, in scheda inventa scriptum fuisse Firmini Ambianensis, licet vox Ambianensis omissa sit in lamina deinde apposita. Neque enim umquam verisimile fiet aut credibile, vocem deinde in lamina omittendam fuisse, si in priori scripto fuisset inventa. Hæc sufficere existimo contra objectam Guiberti auctoritatem.

[92] Laudatus Doubletus, ut corpus S. Firmini martyris Ambianensis abbatiæ S. Dionysii vindicaret, [Fabulosa Historia pro dicta translatione allata,] ridiculam produxit translationis historiam, ex antiquo admodum, ut ait, Ms. erutam. Eamdem historiam recudit Acherius in Annotatis ad Guibertum pag. 567 ex veteri Ms. codice bibliothecæ S. Victoris Parisiensis. Lestoquius vero pag. 198 advertit, Ms. illud S. Victoris esse in charta communi, & videri non vetustius seculo XVI. Jam monui, Mabillonium & Felibienum a fabulosa illa historia prorsus abstinere. Quin imo videtur Mabillonius minime dubitasse, quin corpus S. Firmini servetur in ecclesia Ambianensi. Certe tom. 5 Annalium pag. 482 observat, sacras beati Firmini martyris aliorumque reliquias humi fuisse depositas a S. Godefrido Ambianensi. Si dubitasset Mabillonius de veritate corporis S. Firmini, quod Ambiani servatur, potuisset generatim edicere, reliquias humi fuisse depositas. Quapropter, etiamsi tom. 1 pag. 370 Dionysianos aperte non oppugnet, clare tamen deinde sententiam suam pro Ambianensibus edixit. Felibienus abbatiæ suæ, cujus historiam scribebat, causam deserere noluit; sed eam defendit pag. 143 solius Guiberti auctoritate. Noluit tamen Guiberti verba ad litteram exprimere; sed ubi ille dixerat, in naribus inventam membranulam, Felibienus ait inter ossa. Poterat sic Guibertum corrigere, cum dicit, in membranula scriptum fuisse Firminus martyr Ambianensis, cum vox Ambianensis abfuerit a scripto per Doubletum recitato, ut jam monui; eademque fere sit ratio correctionis utriusque. Verum, ea facta correctione, non poterat Felibienus aliquid afferre contra Ambianenses, cum nolit propugnare fabulosam Doubleti historiam, & sic deseruisset causam abbatiæ suæ, pro qua dum nihil attulit ex ditissimo tabulario, vel silens inopiam hic suam satis manifestavit.

[93] Quod jam spectat ad historiam fabulosam a Doubleto & Acherio editam, [cujus datur compendium,] compendium illius hoc est. Hunni dicuntur tempore Dagoberti regis, id est, seculo VII inter annum 622 & 638, Franciam subjugare voluisse, sibique consentientes habuisse Flandros & Ambianenses. Mox ait, omnes simul movisse versus Franciam, iisque occurrisse Dagobertum cum exercitu ad locum, qui Leo tunc temporis dicebatur; cæsos autem a Francis fuisse Hunnos eorumque socios tanta cum strage, ut nullus evaderet, locusque ex strage fuerit vocatus, Lyons ensantez, quod Latine Leo in stagno sanguinis dici potest. Parta victoria, Dagobertus dicitur Ambianum duxisse, urbemque occupasse; cumque reliquiæ ad munitum castrum, quod Pinquigniacum dicitur, delatæ fuissent; eo similiter agmen ducit, castrum occupat, ac S. Firmini martyris corpus ad abbatiam sancti Dionysii transfert. Miseram hanc indocti hominis fabellam, ut veram historiam, ediderunt Doubletus & Acherius. Thiersius vero huic aliam quoque jungit Gallicam, aut eamdem potius Gallice cum nonnulla mutatione datam a Nicolao Gilles, qui Annales Franciæ conscripsit sub finem seculi XV, & fabulam etiam defendere conatur contra Cointium. Hic ad annum 638 num. 8 hæc observat: Primo, Dagobertum nec Hunni bello lacessiverunt, nec Ambianenses ad ultionem provocaverunt facta defectione… Secundo, Flandrenses Ambianensibus non erant contermini, regnante Dagoberto. Addit, Flandrenses non diu ante innotescere cœpisse, & minus late fuisse extensos. Hæ observationes sufficere poterant, ut diceret, opus illud esse auctoris nec valde antiqui nec multum eruditi.

[94] [male defensa a Thiersio,] Attamen Thiersius pro sua crisi negat, adductas esse rationes a Cointio; additque, forte Hunnos fuisse pro Winidis sumptos, cum Winidæ non longe ab Hunnis sedes haberent in Dacia. Ad alteram observationem ait, nec a Cointio, nec a Bollando, quem ille laudaverat, probatam fuisse Flandrorum ab Ambianensibus distantiam aut limites angustiores. Tum vero in rem suam adducit hæc Baronii verba: Quod a recentiore authore de rebus adeo antiquis sine alicujus vetustioris auctoritate profertur, contemnitur. Verum quam inepte illa adduxerit Thiersius, videbit lector, modo inspexerit Commentarium Bollandi de sancto Anschario ad III Februarii, laudatum a Cointio, ubi § 5 ostendit, exiguos fuisse seculo IX limites Flandriæ. Si quis vero inspicere voluerit Notitiam Galliarum Valesii, magis perspiciet, quam puerili licentia negaverit, exiguam fuisse seculo VII Flandriam, indeque multo minus vicinam Ambiano, quam fuit postea, quando potentia comitum Flandriæ multum invaluit, maxime seculo XV, quo Flandriæ comites simul erant duces Burgundiæ, omniaque Ambianum usque possidebant. Dagoberti enim tempore vix innotescere incipiebant Flandri, nec tale habebant nomen, ut Hunni aut Winidæ, ad invadendum Franciam, fœdus cum iis inivissent, quemadmodum iidem Ambianensium societatem non requisivissent. Verum anonymus ille Doubletianus, qui forte seculo XV fabulam suam composuit, cum nosset, quanta fuisset Flandrorum aliquot seculis potentia, idoneos illos credidit, quos cum Ambianensibus Hunnorum fœderatos faceret; neque considerans, quot terras ex Pannonia in Flandriam usque emetiri deberent, etiam per ditiones Francorum, late ultra Rhenum eo tempore extensas, Hunnos confestim cum Flandris & Ambianensibus ponit in Picardia, acsi hirundinum sedes mutantium more eo confestim advolassent.

[95] [non nisi pro ineptissimo commento haberi potest,] Quare fabulam tam inepte consutam defendere, idem est ac se gratis risui eruditorum exponere. Ne actum agam, breviter solum exponam observationes Lestoquii, qui variis rationibus falsitates illius relationis assignavit. Primo, ait, falsum est, fœdus fuisse inter Hunnos, Flandros & Ambianenses, cum de tali fœdere nullus antiquorum meminerit. Secundo, ait, falsum est, Dagobertum in Picardia cum Hunnis, Winidis aut Sclavis bellum habuisse. Bellum quidem habuit cum Winidis, sed ultra Rhenum in hodierna Germania, notumque est, Winidas numquam Rhenum transivisse, nedum penetraverint in Picardiam. Tertio falsum est, inquit, Hunnos (aut etiam Winidas) tanta strage cæsos fuisse a Dagoberto, ut nullus evaserit, cum scriptores antiqui & contemporanei, qui res gestas Dagoberti enarrarunt, de tanta victoria nuspiam meminerint. Quarto falsum est, inquit, nomen Lyons ensantez tali de causa loco datum esse, aut verum esse illud nomen, aut tam antiquum, cum solum post annum 1300 locus, qui ante Lihons dicebatur, cognomen en Sangters accepisse noscatur. Quinto falsum est, inquit, corpus S. Firmini ad castrum Picquigny fuisse delatum. Nullum tempore Dagoberti ibi erat castrum, imo nec annis quadringentis post Dagobertum. Reliquiæ igitur nullibi tutius servari poterant, quam in ipsa urbe. Hæc sane sufficiunt ad refutandum scriptum hominis ignoti, cui major ad fingendum fuit audacia quam peritia. Noverat ille Hunnos aliquando in Galliam irruisse: noverat Flandros variis vicibus cum hostibus Galliæ fœderatos fuisse, videbatque ditiones principum Flandriæ Ambianum usque extensas. Hunnos igitur cum Flandris fœderandos credidit, iisque jungendos Ambianenses, utpote necessarios ad fabulæ catastrophen, sive ad ablationem corporis S. Firmini confingendam. At non consideravit ineptus fabulator, quam inconcinne illa omnia confingeret sub Dagoberto. Hic igitur locum habent verba Baronii, inepte a Thiersio allegata: Quod a recentiore auctore de rebus adeo antiquis sine alicujus vetustioris auctoritate profertur, contemnitur. Neque id solum valet contra ipsum anonymum, sed contra omnes, qui ejus fabulas adoptarunt.

§ X. Insignis cultus, & reliquiæ Sancti Pompelone, cujus uti & totius regni Navarræ est patronus: cultus etiam in tota Hispania.

[Cultas S. Firmini incerto tempore inchoatus Pompelone,] Quandoquidem satis pro instituto nostro egimus de cultu S. Firmini in urbe Ambianensi, & in aliis aliquot Galliæ locis; restat ut Sancti patriam Pompelonem, hodierni Navarræ regni metropolim, ubi insigni cultu honoratur, reliquamque Hispaniam invisamus. Notitias hunc in finem prolixas humaniter pro nobis anno 1754 transmisit vir eruditione præstantissimus, Firminus a Lubian, ecclesiæ cathedralis Pompelonensis Prior. Illas huc integras transferre possem: sed vereor, ne prolixior inquisitio singulorum lectori molesta esset, eaque de causa compendio præcipua recitabo, quantum sufficere videbitur ad propositum nostrum. Observat primo eruditissimus Lubianus, ecclesiam Pompelonensem diu desertam fuisse, postquam Saraceni seculo VIII totam fere occupaverant Hispaniam, ex eaque causa evenisse credit, ut nullum in tabulario Pompelonensi de cultu S. Firmini reperiatur documentum, quod antiquius sit seculo XII. Primum igitur instrumentum, ex quo vetustus S. Firimini in ecclesia Pompelonensi cultus probatur, est anni 1186; sed ex eo simul evincitur, jam tum ibi fuisse Sancti reliquias, cultumque ipsum, cujus incrementum decernitur, esse vetustiorem. Sandovallius in Opere de episcopis Pompelonensibus in Petro II illud ipsum instrumentum laudavit, & ex eo narravit auctam solemnitatem S. Firmini. De ejus sinceritate dubitari non posse, ait Lubianus, qui totum ex tabulario ecclesiæ cathedralis descripsit, testaturque ejusdem esse characteris cum reliquis seculi XII.

[97] [anno 1186 augetur a Petro episcopo, qui Sancti reliquias acceperat:] Iis autem litteris Petrus II episcopus Pompelonensis præfecto valetudinarii Canonicorum, qui regulares sunt, concedit possessionem horti alicujus, Quatenus, inquit, in festo S. Firmini procures conventum Canonicorum ad honorem ejusdem S. Firmini, cujus festivitatem solemnius, quam prius agebatur, celebrari decrevimus, duplicatis scilicet cantoribus in choro, ut in festis Apostolorum fieri solet. Hoc autem ideo decrevimus, quia prædictus Martyr de Pampilonensibus parentibus astruitur natus, & etiam in episcopum ejusdem civitatis asseritur ordinatus. Rursus etiam ideo, quia ejusdem sancti Martyris reliquiæ, intervenientibus precibus nostris, ab Ambianensium episcopo impetratæ, atque in cruce aurea nobis transmissæ, in nostra continentur ecclesia. Mox enumerantur ea, quæ Canonicis illo die in prandio & in cœna erant danda, & sequuntur signa Petri episcopi & Pontii Prioris pro toto conventu. Quæ hisce litteris statuta sunt, etiamnum servari testatur laudatus Prior Lubianus, cum aliqua tamen immutatione, quia possessio horti a præfecto valetudinarii deinde translata fuit ad Priorem; sed pro eo Prior illi singulis annis solvit censum viginti modiorum tritici.

[98] [hæ & forsan aliæ etiamnum servantur in cathedrali æde.] De reliquiis vero memoratis, quæ ab Ambianensi episcopo, non a S. Dionysii abbate, Pompelonem aut ipso anno 1186, aut ante, sedente tamen Petro, transmissæ fuerant, rursum testatur Lubianus, eas etiamnum servari in ecclesia Pompelonensi, non quidem in cruce aurea, in pretiosis tamen thecis. Pars enim cranii, inquit, velut duorum junctorum digitorum amplitudinem & longitudinem habens, extat in pectore cum crystallo formosæ statuæ argenteæ, Sanctum in pontificalibus infulis repræsentantis. Addit, alias exstare partes in theca argentea figuræ ovatæ magnifice elaborata; Cujus in pede, inquit, litteris Gothicis scriptum reperitur: reliquiæ de capite sancti Firmini episcopi et martyris. Mox vero insinuat laudatus Prior, capsam argenteam, quæ ovatæ thecæ inclusa est, clavisque confixa, ut aperiri non possit, demonstrare majorem antiquitatem. Characteribus enim majusculis, usitatis seculo XII, sic in superiore parte habet: De capite sancti Firmini. Quæ autem pars ibi recondita existat, nullus tentavit scrutari. Mox vero ait, thecam formæ ovatæ, cui alteram inclusam diximus, in festis primæ classis processionaliter in cathedrali & solemniter circumferri, diacono uno gestante. Hæc laudatus Prior, ex cujus verbis utcumque videtur dubium, an reliquiæ modo enumeratæ illæ ipsæ sint, quas ab Ambianensi episcopo accepit Petrus II. Verisimile id tamen est, saltem de alterutra particula.

[99] [Altare Sancto in Cathedrali dicatum: festum cum Octava celebratum:] Ex alio donationis instrumento, quod laudat Lubianus, & datum testatur anno 1217, die 2 Decembris, colligitur, jam eo tempore altare fuisse in ecclesia cathedrali S. Firmino sacrum. Nam donatio fit præfecto valetudinarii, ut sustentet capellanum, qui ad auroram quotidie Missam celebret in altari dicti Sancti, & ut lampadem habeat ante altare die ac nocte ardentem. Adjungit laudatus Prior: In cathedrali adhuc permanet altare dicti Sancti in quadam valde honesta capella, ubi continue lampas ardet. In prima, quæ innotuit, synodo Pompelonensi diœcesana, quam anno 1300 convocavit Michaël Perez de Legaria episcopus Pompelonensis, ut etiam habet Sandovallius fol. 96, auctus rursum est cultus S. Firmini. Nam ex cathedrali tabulario hoc istius synodi decretum profert Lubianus: Item festum S. Firmini, quod ab olim fuit constitutum, colatur & fiat cum octavis solemnibus. Festivitatem autem hanc S. Firmini celebratam fuisse die X Octobris cum Octava, colligo ex Breviariis Pompelonensibus: nam Lubianus ex pluribus Breviariis Mss. Officium integrum S. Firmini exscriptum nobis transmisit, observatque illud poni ad X Octobris; eumdemque diem servatum usque ad annum 1590, quo mutatum infra videbimus. Ex istis Breviariis ulterius disco, totum fere S. Firmini apud Pompelonenses Officium fuisse proprium, & pro majori parte ex Actis edendis satis fideliter concinnatum, adjunctis frequenter verbis ad Sanctum invocandum. Tædiosum esset lectori eadem, quæ in Actis habentur conjuncta, rursum in plurimas partes distracta in lectionibus, antiphonis & responsoriis legere, eaque de causa brevem solum dictorum Officiorum temporis ordine subjicio notitiam.

[100] Primum ex dictis Breviariis eleganter in membrana exaratum est anno 1332: [Officium proprium anni 1331,] nam iste liber fuit perfectus anno Domini MCCCXXXII, IV Kalend. Decembris, ut notatur in fine; compositum tamen videtur anno 1331, cum initio ponatur tabula Paschalis anni 1331, æra MCCCLXIX, Pascha XXXI Martii, littera Dominicalis F. Ea enim omnia designant annum 1331. Hoc igitur anno compositum fortasse fuit proprium istud S. Firmini Officium, forte etiam jam ante fuit usitatum. Quare jam eo tempore nota Pompelonensibus erant vetusta S. Firmini Acta, qualia edemus, & cum eodem principio, Temporibus priscis; sic enim inchoatur prima lectio. Præterea in toto illo Officio nullum invenio verbum, quo insinuetur, S. Firminum fuisse episcopum Pompelonensem. Itaque, etiamsi id aliqui dudum dixissent, ut liquet ex verbis num. 97 datis; ea tamen opinio necdum erat admissa, ut certa aut satis probata. Solam orationem ex dicto Officio huc transfero: Deus, qui es omnium Sanctorum tuorum splendor mirabilis, quique hodiernam diem B. Firmini martyris atque pontificis sanguine consecrasti; da Ecclesiæ tuæ de ejus semper natalicio lætari, ut apud misericordiam tuam & exemplis ejus protegamur & meritis. Per. & c.

[101] Secundum Breviarium est anni incerti; sed inter annum 1349 & 1354 scriptum esse existimat Lubianus, [alterum ejusdem seculi,] & rationes allegat idoneas. In eo additi sunt duo hymni proprii, cum in priori solum assignentur hymni de communi unius martyris. Satis erit, si pro specimine recitemus hymnum ad Matutinum. Hic habet:

Lætus dies dat gaudia,
Læta plebs det melodia:
Unde mater Ecclesia
Suis parat cælestia.
O quam felix confinia,
Felicior familia,
Intra cujus solatia
Est Firmini præsentia.
Veneramur hunc laudibus,
Flagitemus hunc fletibus;
Ut a nostris excessibus
Ejus muniamur precibus.
Patri sit pax ingenito
Sit virtus ejus Genito,
Laus amborum Paraclito
Regnanti more debito. Amen.

Plura ex hoc Officio non affero, licet alia nonnulla sint mutata, cum in eo etiam omnia sint Actis conformia.

[102] [tertium anni 1383, quartum anni 1440.] Tertium Breviarium est anni 1383, in quo Officium S. Firmini habet lectiones paulo prolixiores, quam in primo & secundo, sed similiter ex Actis depromptas. Novam ibi ad Sextam invenio orationem, hisce verbis conceptam: Deus qui in diversas nationes populis præclarum veræ fidei constituisti doctorem beatum Firminum martyrem tuum atque pontificem, concede, quæsumus, ut, qui ejus hodie solemnia celebramus, præsentis prosperitatis gaudium & futuræ benedictionis gloriam consequamur. Per. &c. Quartum Breviarium est anni 1440, in eoque rursum exstat simile Officium de S. Firmino. Exscripsit quoque Lubianus Missam de S. Firmino ex Missali Ms., quod quidem incerti est anni, sed saltem inter 1466 & 1499 compositum, ut ostendit laudatus Lubianus. Missa illa habet aliqua Sancto Firmino propria, quæ tamen pleraque de aliis etiam martyribus doctoribus dici possunt. Observat demum collector Lubianus, aliud rursum de S. Firmino Officium fuisse compositum anno 1680; sed illud approbatum non fuisse a Sacrorum Rituum Congregatione. De eo autem addit, compositum dici ex antiquis Breviariis Pampelonensi, Tolosano, Ambianensi & Andegavensi. Quod adverto, ut ex his colligat lector, cultum S. Firmini etiam vetustum esse in Tolosana & Andegavensi ecclesiis. Hæc sufficiant de diversis Officiis, redeamus ad promotionem cultus apud Pompelonenses.

[103] [Festivitas Sancti admodum solemnis & olim celebrata die 10 Octobris,] Nicolaus antistes Pompelonensis synodum habuit anno 1466, die XIX Julii, ut scribit etiam Sandovallius fol. 118, ex qua Lubianus producit hoc decretum: Item, licet festivitates Epiphaniæ, & Ascensionis Domini, & Nativitatis gloriosæ Virginis Mariæ, & B. Firmini episcopi & martyris in nostra diœcesi in quatuor cappis cum Octavis solemnibus a longo tempore celebrentur, tamen quia in constitutionibus antiquis non reperitur id fuisse ordinatum nec statutum, idcirco statuimus, quod de cætero etiam sic celebrentur solemniter cum Octavis, prout est consuetum, & in Breviariis continetur. Ad hæc observat diligentissimus Lubianus, Octavam S. Firmini ab anno 1300 statutam fuisse pro ecclesia cathedrali verbis num. 99 datis, nunc vero extendi ad totam diœcesim. Ex verbis ibi recitatis, Quod ab olim fuit constitutum, recte etiam infert, vetustam admodum esse S. Firmini apud Pompelonenses festivitatem, & forte celebratam jam ante Saracenorum irruptionem in Hispaniam. Fatetur tamen postremum illud nullis probari posse monumentis, ideoque incertum est. Demum observat, festivitatem in omnibus Breviariis notari die X Octobris, quo Ingressus S. Firmini apud Ambianenses celebratur; eoque die festivitatem continuatam fuisse usque ad annum 1590.

[104] [sed anno 1590 translata ad 7 Julii.] Verum eodem anno 1590 Bernardus de Sandoval, episcopus Pompelonensis, decreto synodali statuit, ut S. Firmini festivitas deinceps celebraretur die VII Julii, & non amplius die X Octobris. Decretum illud, quod Hispanico sermone scriptum est, fecit episcopus ad preces civitatis, dicentis illud tempus esse magis commodum. Verum observat prudenter Lubianus, non alia ratione illud tempus commodius esse visum civibus, quam ut celebrioribus taurorum agitationibus, & nundinis sub initium Julii haberi solitis, major populi multitudo ad festivitatem pertraheretur, ideoque merito ait, æquius futurum fuisse & justius, data immutatione antiqui diei, festum ad proprium diem martyrii reducere, & sacra a profanis omnino separare. Adjungit tamen, illam ipsam mutationem conduxisse ad majorem S. Firmini cultum, sive ad multiplicationem festivitatum, ut inferius videbimus.

[105] Jam vero cum Lubiano pauca dicamus de processione cleri cathedralis ecclesiæ ad ecclesiam parœcialem S. Laurentii in festivitate S. Firmini, [Processio annua cleri ad ecclesiam S. Laurentii,] & de reliquiis in parœciali illa dudum servatis. Docet Lubianus ex perantiquis regulis chori ecclesiæ Pampilonensis, omnem clerum ecclesiæ cathedralis post dictas preces horarias tertiam & sextam, exivisse processionaliter ad ecclesiam S. Laurentii, ubi est invocatio principalis beatissimi Martyris & episcopi: in illa quoque ecclesia, cantata prius oratione de S. Firmino, peractum fuisse Missæ officium; deinde clerum rediisse ad cathedralem. Hisce magis prolixe expositis, subjungit Lubianus: Hæc processionis forma, quæ potius stationis modum tenebat, observata fuit etiam toto seculo XVI, dum Regulæ chori, impressæ anno MDXCVIII, solummodo immutato mense & die, eamdem exprimunt. Sed cum sequenti anno pestis in urbe Pampilonensi sancti Patroni intercessione exstincta fuerit, ab ipso solemniorem amplitudinem recepit. In antiqua forma capitulum cum clero & regularibus egrediebatur a cathedrali, & via recta ad ecclesiam parochialem S. Laurentii accedebat, ibique Sacro in altari S. Firmini celebrato, eodem itinere ad matricem erat regressio.

[106] At in posteriori directione processio incipit, prout juris est, [cujus solemnitas aucta ob pestem Sancti patrocinio exstinctam:] in cathedrali, ac ista cum clero seculari & regulari ad prædictam parochialem accedente, antiqua sacra imago S. Firmini, quæ ibidem veneratur, processionaliter magna cum solemnitate per fere totam civitatem circumfertur, eaque ad ecclesiam eamdem S. Laurentii restituta, celebratur ibidem Missa cum cantu figurato, & postmodum relicta ibidem sacra imagine, capitulum ad cathedralem ad finiendam processionem revertitur. Huc usque Lubianus, qui deinde paulo pluribus exponit, quod dixit de peste anno 1599 apud Pompelonenses Sancti patrocinio exstincta. Nam testatur, id anno 1599 contigisse, implorata prius ipsius (S. Firmini) protectione cum voto civitatis, in die VI Julii (quod tunc erat pervigilium festivitatis) in perpetuum abstinendi a carnibus. Quod semper viget: sed jejunium, fere a toto populo observatum, devotionis est: nam non continetur in promissione: neque exstat Officium de Vigilia ipsius.

[107] Recenset quoque laudatus Lubianus reliquias, inclusas imagini S. Firmini, [reliquiæ Sancti in ecclesia S. Laurentii servatæ] quam in supplicatione dixerat circumferri. Verba ipsius huc transfero: In prædicta sacra imagine, quæ exstat in parochiali S. Laurentii, altera reliquia ipsius sancti Martyris & Episcopi asservatur, anno MDLXXII a domino Cardinali Antonio (de Crequi) episcopo Ambianensi dono data, rege Galliæ interveniente, excellentissimo domino Francisco de Alava (Philippi II apud regem Galliarum legato.) Quæ solemniter Pampilonæ fuit recepta die XII Aprilis ab episcopo, capitulo, clero & populo, uti narrat illustrissimus Sandovallius in Catalogo episcoporum Pampilonensium sub præsule D. Didaco Ramirez fol. 130; & est anterior pars considerabilis capitis ejusdem Martyris cum sinistro oculo… Aliæ quoque sacræ partes ejusdem corporis reconditæ servantur in eadem sacra imagine S. Firmini (ecclesiæ) parochialis S. Laurentii, una, quæ fuit celeberrimi doctoris Martini Azpilqueta (vulgo Navarrus vocatur) & ea donata dicitur huic præclaro viro a rege Galliarum, ac postmodum anno MDXCV ad manus civitatis Pampilonensis pervenisse. Altera vero, quæ ab episcopo & capitulo Ambianensi donata fuit cuidam capitaneo Navarro, de Olague nominato, ob meritum custodiæ & reverentiæ ecclesiæ matricis suæ in ingressu militiæ Hispanicæ tempore bellorum civilium, fuit demum subdonata populo Pampilonensi anno MDXCVII, ac est alia portio ejusdem capitis Sancti.

[108] [ubi & magnificum ejusdem sacellum.] Hisce collector nonnulla subjungit de origine sacelli, quod S. Firmino sacrum est in ecclesia S. Laurentii. Scribit autem, anno 1399 circa aram maximam constructum fuisse parvum altare cum veneranda S. Firmini imagine. Postea circa annum 1550, devotione crescente, inquit, beneficiisque cælestibus repetitis, ampliatus est locus, aliudque altare exstructum, in quo vita ipsius sculptis imaginibus repræsentatur. Demum anno 1696 primus ab episcopo positus est lapis, assistentibus capitulo, prorege, aliisque, magnificæ capellæ, cujus constructio cum præcipue ex eleemosynis penderet, perfectionem non accepit ante annum MDCCXVII. Tum vero die VII Julii imago Sancti cum custoditis in ipsa sacris reliquiis in illam translata & collocata fuit.

[109] [Officium Sancti ad omnes Hispaniæ regis ditiones extensum.] Hinc diligentissimus collector transit ad Sancti Officium. De antiquis antea egimus. At illorum usus abrogatus est, quando ecclesia Pompelonensis recepit Breviarium Romanum a Pio Papa V correctum. Novæ tunc compositæ sunt pro secundo nocturno lectiones, quas anno 1587 a Sixto V approbatas testatur Lubianus. Hoc autem Officium cum dictis lectionibus anno 1725 ad omnia regna regis Catholici extensa fuisse pro die VII Julii, testatur Lubianus. Accessit huic Officio pro toto Hispaniæ regis dominio deinde oratio propria, quam anno 1746 a Benedicto Papa XIV, feliciter etiamnum regnante, compositam, ut Officio adjungeretur pro communi, observat laudatus collector. Est autem his verbis concepta: Deus, qui per fidei præconium & passionis agonem, B. Firminum episcopum & martyrem immortalitatis laurea coronasti, concede propitius, ut cujus celebramus triumphum, assequamur & præmium. Per. &c. Restat agendum de altera S. Firmini festivitate, quæ tandem in toto Navarræ regno celebrari cœpit. Fatetur Lubianus, de anno inchoatæ istius festivitatis certam sibi non esse notitiam; sed conjicit inchoatam post annum 1647, ortumque habuisse ex fervore litigantium de præcipuo regni Navarræ patrono. De hujus igitur controversiæ initio & fine primum breviter agemus.

[110] [Initium controversiæ de præcipuo Pompelonis & totius Navarræ patrono,] Eruditissimus Prior Lubianus controversiæ occasionem sic enarrat; Prædicto anno MDCXLVII, sub die XII Novembris, illustrissimus dominus episcopus Joannes Querpo de Llano, inter præsules Pampilonenses non immerito perenni memoria dignissimus, Officia Sanctorum suæ diœcesis reimprimi curavit, & ibi in die festo S. Firmini apposuit, Sanctum hunc esse patronum principaliorem, non solum istius episcopatus, sed & totius regni Navarræ, & sub die III Decembris in Officio S. Francisci Xaverii dixit, ipsum esse regni patronum minus principalem. Uterque Sanctus æqualiter ut patronus antea colebatur, non attentis decretis Sac. Rituum Congregationis ab Urbano VIII approbatis. Et hæc fuit causa discordiæ; & vere civilis belli inter Navarrenses populos ac familias ipsas fomitem ministravit. Unusquisque namque regni incola illum ex istis duobus Sanctis principalitatem patronatus obtinere pugnabat juxta sui affectus erga ipsos majorem devotionem. Controversia ista in Romana curia multum invaluit, & exarsit apud nos validissimus ignis.

[111] Omnia hæc ex Lubiano recitare volui de initio istius controversiæ, [alibi non recte expositum. Cum debita electio facta non esset;] quia tom. 10 Galliæ Christianæ Col.n S. Firmino aliud litis initium exponitur his verbis: Hanc quidem dignitatem (Patroni) ei (nempe S. Firmino martyri) detrahere conatus est medio seculo XVI Franciscus de Marlou episcopus Pompelonensis, ut eam transferret ad S. Franciscum Xaverium. Qua de re magna lis agitata est coram Innocentio Papa X inter episcopum & canonicos, qui hac occasione scripserunt ad Ambianenses IX Calend. Februarii MDCLI. Hic quidem lis orta dicitur, quia Franciscus de Marlou voluit S. Franciscum Xaverium substituere pro S. Firmino patronum. At jam orta lis erat, quia episcopus Pompelonensis ex duobus patronis, qui antea æqualiter, ut patroni, colebantur, elegerat S. Firminum ut principalem, & S. Franciscum Xaverium declarabat minus principalem. Hæc ita fecerat procul dubio laudatus episcopus, quia noverat, unum solummodo eligi posse patronum principalem. Attamen non poterat non oriri gravis controversia, quod ea declaratione S. Franciscus Xaverius dejiceretur ex loco, in quo ipsum esse credebant, & summa devotione colebant Navarrenses. Et sane non erat solius episcopi etiam cum capitulo & clero patronum civitatis aut regni eligere, ut liquet ex Decretis Sacræ Rituum Congregationis, anno 1630 factis, approbante Urbano VIII, quæ recitantur a Benedicto XIV in Opere de Canonizatione Sanctorum lib. 4 part. 2 cap. 14 num. 4. Nam ibidem hæc leguntur: Quod de Patrono civitatis electio fieri debeat persecreta suffragia a populo, mediante Consilio generali illius civitatis vel loci, non autem ab officialibus solum, & quod accedere debeat consensus episcopi & cleri illius loci: idemque servari debeat in patrono regni, qui pariter eligi debeat per secreta suffragia a populo singularum civitatum provinciæ. Hæc certe servata non fuerant: nam nulla poterat oriri contentio, si ita electus fuisset S. Firminus, aut etiam S. Franciscus Xaverius.

[112] Hac de causa judicium pro neutra parte latum est Romæ, [lis Romæ quidem agitata est, sed numquam decisa,] ut observat Lubianus, & laudatus Benedictus XIV cap. 15 num 4 ita scribens: Graves contentiones cum magno publicæ quietis & animarum salutis dispendio in regno Navarræ excitatæ sunt super patronatibus sanctorum Firmini martyris & Francisci Xaverii confessoris. Delata fuit controversia ad sacrorum Rituum Congregationem, deinde ad Rotæ auditorium, eademque in medio remansit, cum judicatum fuerit, probationes hinc & inde allatas, neutri partium suffragari, immo in pluribus deficere. Sunt fere ipsa verba Alexandri VII, qui litem pendentem, aut potius indecisam relictam a judicibus, prudenti consilio terminavit, ut mox videbimus. Quare multum rursus fallitur laudatus auctor Galliæ Christianæ, dum scribit: Decretorio tandem judicio antiqui honoris possessio asserta est S. Firmino. Fallitur, inquam, quia insinuat, judicium fuisse latum, quod numquam factum est. Secundo fallitur, dum innuit, S. Firminum fuisse declaratum principalem patronum præ S. Francisco Xaverio.

[113] Rursum fallitur, dum ait, litem fuisse inter episcopum & canonicos. [nec ullum pro alterutra parte latum judicium:] Etenim ex litteris, ad Bollandum de controversia vigente missis, satis perspicio, nobiles Navarros laborasse pro S. Francisco Xaverio, clerum pro S. Firmino; & pro eodem fuisse primum episcopum, liquet ex supra dictis, licet fortasse Franciscus de Marlou a decessoris sui sententia recesserit. Accepit Bollandus anno 1655 rationes, allegatas pro S. Francisco Xaverio, iisque sua manu superius hæc adscripsit: Cur potius S. Franciscus Xaverius, quam S. Firminus ep. M., patronus regni Navarræ eligi debeat. Id cupiebat nobilitas, obsistente clero. Pater, qui has scripsit, missus erat Romam a nobilitate. Erat ille P. Gaspar Lopez, diciturque in alia ad Bollandum epistola procurator pro ista causa missus a regno Navarræ. Elucidavit ea occasione, opinor, Bollandus Acta S. Firmini, nec aliud pro alterutra parte ipsum fecisse, vel minimo indicio deprehendere possum, nisi forte suaserit Alexandro VII, cui carus erat, & ad quem crebras dabat litteras, ut satisfaceret utriusque partis desiderio.

[114] [at Alexander VII SS. Firminum & Franciscum Xaverium] De fine istius controversiæ laudatus Benedictus XIV recte hæc scribit: Ad sedandam autem hanc controversiam, accedente consilio Congregationis sacrorum Rituum, Alexander VII omnibus constitutionibus contrariis derogavit, jussitque, ut sancti Firminus martyr & Franciscus Xaverius colerentur in regno Navarræ tamquam patroni æque principales. Tum nonnulla recitat verba Bullæ Alexandri VII, datæ die XIV Aprilis anni 1657, quæ tota videri potest tom. 6 Bullarii pag. 54. Præterea considerantes, ait Pontifex, quod Congregatio venerabilium fratrum nostrorum sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalium sacris ritibus præpositorum, nec non dilecti filii capellani nostri, & causarum palatii Apostolici auditores, re pluries mature perpensa acriterque discussa, probationes hinc inde allatas neutri partium satis suffragari, imo in pluribus eas deficere dignoscentes, rem ipsam, etiam cum ingenti partium earumdem dispendio gravique incommodo, numquam vel sero difficillime teminandam, indecisam demiserint; motu proprio, non ad alicujus personæ nobis super hoc oblatæ petitionis instantiam, sed ex certa scientia & matura deliberatione nostris, deque Apostolicæ potestatis plenitudine, ac ex speciali gratia, tum prædictis, tum aliis ex causis, nobis tantum notis, animum nostrum moventibus, clero seculari & regulari, nec non universitatibus, & populo Pampilonensi totiusque regni Navarræ, hujusmodi harum serie injungimus, ut quotannis tamquam de patronis æque principalibus dicti regni ex præcepto Ecclesiæ recolant festa præfatorum sanctorum Firmini martyris & Francisci Xaverii confessoris, eorumdemque Officia & Missas cum Octavis æque in posterum recitent, ac respective celebrent. &c.

[115] [patronos declaravit æque principales urbis & regni,] Prudenti hoc suo consilio Alexander Papa pacem concordiamque in regnum Navarræ reduxit sine ullo judicio, sed singulari gratia; deditque duos Navarræ patronos æquales, qui ambo ut patroni fuerant culti. Cum autem de patrono principali quotidie in Vesperis & Laudibus fiat commemoratio, quando non obstat celebritas Officii, sacra Rituum Congregatio die XVII Novembris ejusdem anni antiphonas & orationem de utroque concinnatas approbavit. Ad Vesperas autem hæc est Antiphona: Hi sunt duo protectores regni, firmamentum populi, & oblatio nostra coram Domino in manibus ipsorum. ℣. Gloria & honore coronasti eos Domine. ℞. Et constituisti eos super opera manuum tuarum. Ad Laudes Antiph.: Hi sunt duo viri misericordiæ, quorum pietates nobis non defuerunt, & gloria eorum non derelinquetur. ℣. Gloria & honore &c. ut supra. Oratio. Deus, qui nos geminata sanctorum tuorum Firmini martyris tui atque pontificis & Francisci Xaverii confessoris protectione circumdas, illorum intercessione fac nos constanti pace gaudere, & ab insidiis inimicorum omnium perpetua defensione conserva. Per Dominum &c.

[116] Porro ex relata modo controversia alteram S. Firmini festivitatem XXV Septembris exortam, [Festivitas altera die 25 Septembris in toto Navarræ regno:] suspicatur Lubianus, qui de ea scribit sequentia: Festivitas ista dumtaxat celebrabatur in parochiali (ecclesia) S. Laurentii cum Missa votiva & concione, assistentibus populi decurionibus, solemniter decantatis etiam primis Vesperis die XXIV. De anno vero MDCCXXXIII Pampilonensis ecclesia cum suo præsule sacram Rituum Congregationem exoravit, ut dicta die XXV Septembris liceret prædictum S. Firmini Officium in civitate & diœcesi secundo recitare. Hoc autem tantummodo sub ritu simplici cum titulo Commemorationis martyrii ex decreto diei IV Decembris obtinuit: quod anno MDCCXXXV, die XXV Junii, ad semiduplicem ritum elevatum fuit: & postmodum a SS. Papa Benedicto XIV anno MDCCXLVI etiam ritu duplici donatum die III Septembris, ac ad totum Navarræ regnum extensum, uti constat ex decretis, servatis in cathedrali.

[117] Ex prædicta lite aliam rursum festivitatem S. Firmini exortam, [altera quædam solemnitas sine Officio.] insinuat Lubianus, sed sine Officio, prout inchoata fuit illa, quæ modo XXV Septembris Officio celebratur. Habetur, inquit, hæc qualiscumque solemnitas, Idibus Januarii, id est, die XIII Januarii, si hæc sit Dominica; alias vero Dominica secunda post Epiphaniam. Et hæc, inquit, est festivitas, quæ RELIQUIARUM S. Firmini appellatur, sed verius INVENTIONIS sacri corporis dicenda esset. Est autem ea festivitas totius regni Navarræ potius dicenda, quam civitatis Pompelonensis. Etenim dum regni comitia habentur generalia, adsunt festivitati omnes in comitiis congregati; dum vero comitia non sunt, pro ipsis assistunt deputati ad negotia regni. Accedunt autem solemniter ad ecclesiam Laurentianam, adsunt Vesperarum celebrationi, & die sequenti ad Missam cum concione se conferunt. Festum hoc, inquit Lubianus, non ultra dictas Vesperas & Missam votivam, in præfata parochiali pro re gravi celebrandam, extenditur; cum nullum sit concessum Officium de dicti Sancti inventione, sicuti habet ecclesia Ambianensis.

[118] Vidimus superius, Officium S. Firmini a Benedicto XIV extensum fuisse ad totam Hispaniam. [Congregatio & ecclesia Matriti: congregatio item Cæsaraugustæ.] Hinc fieri potest, ut cultus ipsius pluribus locis promotus sit annis posterioribus. At mihi sufficiet ea dare, quæ collegit Lubianus, & quæ partim antiquiora, partim posteriora sunt. Cum jam dictum sit, inquit, de cultu S. Firmini apud Pampilonenses, ac cæteros Navarræ populos, exponendum nunc occurrit de urbe Madritensi. Ibidem exstat nobilis & numerosa congregatio, in qua Catholici reges numerantur: quæ S. Firminum solemnissimo annuali cultu colit diebus VII Julii & XXV Septembris. Congregantes hi admittuntur, qui sunt Navarræ naturales, vel originem ab ipso regno deducunt. Et nuper ecclesia sub titulo Sancti ibidem a Congregatione fuit erecta: & huic sacra imago translata ab ecclesia Patrum sanctissimæ Trinitatis, quæ ibi ab antiquo colebatur. Altera similis congregatio erecta fuit anno MDCCLII Cæsaraugustæ in parochiali S. Michaëlis. Præterea testatur auctor, in vetusto & pretioso libello precum, qui creditur fuisse S. Elisabethæ reginæ Lusitaniæ, ac servatur Cæsaraugustæ in thesauro ecclesiæ beatissimæ Virginis Mariæ Pilarensis, vulgo del Pilar dictæ, invenisse se litanias Sanctorum, ac in ipsis S. Firminum inter martyres ibidem invocari, quemadmodum & S. Saturninum. Observat tamen, non nominari S. Firminum in litaniis, Missali Cæsaraugustano anni 1552 insertis, licet in illis quoque habeatur S. Saturninus.

[119] [Caput S. Firmini, quod servatur Matriti,] Franciscus Lanovius in Chronico Minimorum ad annum 1561 disserit de conventu Minimorum Matritensi, ibique pag. 257 ad propositum nostrum hæc scribit: Gaudet certe illa ecclesia (Minimorum) sacris pignoribus maxime pretiosis, tum vero præcipue capite S. Firmini Pompeiopolitani episcopi. De hac persuasione Joannes Tamayus in Martyrologio Hispanico ad XXV Septembris sic loquitur in Annotatis: Lanovius … asserit, caput nostri Martyris extare in monasterio Matridensi Minimorum, quod dicitur La Vettoria. At quis illud transtulerit, non aperit. Lubianus jam sæpissime laudatus non acquiescit persuasioni Minimorum Matritensium, sed eam refutare nititur ex variis partibus capitis S. Firmini, quas possidet ecclesia Pompelonensis.

[120] [non videtur hodierni Ambianensis.] Has enim ubi enumeraverat, ita ratiocinatur: Ex quibus patet, caput ostensum apud Minimos Matritenses esse alterius S. Firmini, dum istud reperiatur integrum; & Pampilonensis nostri Patroni fere totum habeamus, scissum in partes varias, depositas cathedrali, & præfatæ ecclesiæ Laurentianæ. Quamvis enim dicti Fratres Paulenses pro astruenda suæ reliquiæ veritate donationem factam a regina Catholica, Maria Ludovisia Borbonica, prima Caroli II regis Hispaniarum uxore, proponant, nihil aliud ibi asseritur, nisi esse S. Firmini: & sunt Divi plures hujus nominis. Ita ille, enumerans aliquot Firminos, quibus plures addi possunt. Si autem omnia, quæ hic asserit Lubianus, certo comperta habuerit; dubitari vix potest, quin alterius Sancti, forte anonymi, cui Firmini nomen imponi potuit, caput habeant Minimi Matritentes. Certe allegare nequeunt donationem Mariæ Ludovisiæ Borboniæ, quæ Carolo II fuit nupta, nisi Lanovium suum mendacii arguant, aut duo capita habere velint. Nam impressum est Chronicon Lanovii anno 1635, id est, diu ante natam Mariam Ludovisiam aut etiam Carolum II. Ignorant fortasse Patres Minimi, a quo caput illud acceperint. At, si integrum est, longe verisimilius est, allatum esse ex catacumbis Romanis, quam a reliquo S. Firmini martyris Ambianensis corpore separatum.

VITA
Ex duobus Mss., Ambianensi & Antverpiensi, collatis cum sex aliis & editione Bosqueti.

Firminus episc. Mart., Ambianis in Gallia (S.)

BHL Number: 3003

Ex Mss.

CAPUT I.
Sancti patria, parentes horumque conversio: pueritia, juventus, consecratio episcopalis.

[Firmus senator, pater S. Firmini, habitans Pompelone,] Temporibus priscis, quibus fides Christiana, illustrante Spiritus sancti gratia, per diversa orbis climata cœpit florere, unde perfidorum tyrannica rabies in Christianum populum sæviebat; erat in urbe Hyberiensi a, nuncupata Pampolana b, vir vitæ honestate venerabilis, genere & ordine primus inter senatores, nomine & opere Firmus c: eratque ei uxor moribus & venustate similis, Eugenia nomine. Erant enim ambo secundum seculi dignitatem inclyti, facultatibus & divitiis locupletes. Qui cum in diebus illis secundum ritus Gentilium ad fanum Jovis adorandum procederent; quadam ibidem die supervenit quidam sacerdos Christianorum, Honestus nomine. Cumque libera prædicationis voce in populo execranda idola proclamaret; accessit ad eum Firmus, vir clarissimus, & ait illi: Si nostri dii, ut asseris, idola sunt, quos vetusta antiquitas & Romani principes a seculo coluerunt, dicito ergo, quam religionem aut quem Deum colendum potius nobis inducere velis.

[2] Cui Honestus respondens, ait: Factorem cœli & terræ, [ab Honesto presbytero docetur vanitatem idolorum,] maris & omnium, quæ in eis sunt; hunc noveris esse verum, unum & solum Deum, per quem omnia, in quo sunt omnia, & sine ipso nulla creatura consistere potest. Ipse est enim dominator mortis & vitæ. Nam dii gentium, quos profana religio vestra colit, & delusa gentilitas exercet d, dæmonia plus credenda sunt, quam religio Divinitatis. Sic enim Spiritus sanctus per prophetam loquitur, dicens: Quoniam omnes dii gentium dæmonia sunt: Dominus autem cœlos fecit. Audiens autem hæc & talia Firmus senator, & convertens se ad Faustinum & Fortunatum, ait: Quid contra hæc dicendum est e? Ad quem Fortunatus dixit: Audiamus adhuc rationem ejus, & discamus rei causam; ut ex sua ipsa ratione eum convincere valeamus. Firmus vero convertens se ad Honestum, dicit ei: Vel tu cujus sectæ aut religionis es, ut tam nefandam sententiam contra deos deasque nostras proferre præsumas?

[3] Cui Honestus respondens, ait: Si de me scire velis, [Deique omnipotentiam,] quis sim, vel ex quo ortus fuerim, luculentam ex parte rationem tibi ostendam; nam ego ex patre Emelio f, & matre Honesta, in urbe Nemusana g ortum me esse profiteor. De hoc vero, quod amplius est; sicut interrogasti, cujus sectæ fuerim aut doctrinæ; seu qualis esset mea religio, libera voce constanter edocebo. Christianus sum, instructus fide Catholica, dicatus in Ordine presbyteratus, Saturnini h episcopi discipulus, & in baptismo filius, eruditus litteris liberalibus, & divinarum Scripturarum a primævo tempore juventutis meæ instrumentis imbutus; sicut ibidem per doctrinæ studium reperi, doceo. Quoniam videlicet Deus unus est, qui omnium dominatur visibilium & invisibilium, qui est, & erat, & erit; in quo sunt omnes thesauri sapientiæ, qui in pugillo nutu suæ majestatis omnia concludit, Pater, & Filius, & Spiritus sanctus, unus Deus in tribus Personis; & tres Personæ in vero Patre, & Filio, & Spiritu sancto.

[4] [ejusque Filii incarnati opera mirabilia.] Quod misterium si quis pleniter scire voluerit; aperire, donante ipso, poterimus. Sed hoc, sicut insistit i, sine Spiritus sancti gratia & inspiratione, nemo comprehendere potest. Si quis vero ex vobis Deum verum scire & cognoscere voluerit, primum confiteatur, non esse alium Deum extra unum k omnipotentem, qui est Trinus & Unus; & abnegare illum fas non est. Quoniam scilicet dii, quos prisca gentilitas excoluit *, simulachra muta & surda sunt; aut enim ex metallis, aut ligno vel lapidibus, ab artifice l instar humanæ imaginis efficiuntur, seu etiam, quod amplius est, aurei, argentei, & ærei, fabrorum artificio adornantur. Os habent, & non loquuntur; oculos habent, & non vident; aures, & non audiunt m; nares, & non odorant; manus, & non palpant; pedes, & non ambulant, sicut divina Scriptura meminit, dicens: Similes illis fiant, qui faciunt ea; & omnes, qui confidunt in eis. Deus autem noster omnipotens Jesus Christus, unigenitus Dei Patris Filius, ante secula ex arcano Divinitatis genitus, in nostro seculo de Maria Virgine natus est; cui data est potestas in cælo & in terra, qui humanum genus de mortis vinculo per trophæum suæ passionis absolvit: qui triumphans de diabolo, ab inferis genus humanum eripuit, de morte ad vitam, de tenebris ad lucem, de servitio ad libertatem, omnes in se credentes eduxit *, & pretio sanguinis sui de captivitate & potestate diaboli omnes * redemit. Qui pedibus siccis abissum perambulando calcavit, qui Lazarum quatriduanum a mortuis suscitavit, qui sedet ad dexteram Dei Patris, qui venturus est judicare vivos & mortuos & seculum per ignem: qui tunc reddet unicuique, secundum quod in hac brevi vita gessit & operatus est: cui assistunt angeli & archangeli, qui sanctos & justos in regnum perpetuum constituet; pœnas & tormenta infinita impiis & peccatoribus apponet. Istam talem religionem & claram veritatis doctrinam nobis Saturninus episcopus, Apostolorum discipulus n, ostendit, & jussit nobis prædicare Euangelium veritatis in omnibus gentilibus, & per hanc salutiferam doctrinam docere & baptizare omnes homines, in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti, in remissionem peccatorum; & in vitam sine fine perpetuam.

[5] [Deinde Pompelonem veniens S. Saturninus, cum multo populo] In hac animadversione Firmus o senator admirans illius facundiam, & rei prolatæ sententiam infra se compensans, dixit: Si Saturninus, quem profers Apostolorum discipulum, nobis tales sermones & sententias asseruisset; huic forsitan mentis aciem vertissemus; audivimus enim famam & virtutes ipsius emicantes in verbis & signis multis; quas in nomine Jesu Christi Nazareni operatur. Ad quem Honestus, ut erat intentus, dixit: Si vestra animadversio est, ut veritatis lumen agnoscere valeatis, dominus meus pater & magister Saturninus in promptu est, ut vobis salutiferam perennis vitæ prædicationem inserat, & de tenebris ad veram lucem perducat. His peractis, ipse præsul ac pontifex septima fere die p ad Pampolanensem urbem pervenit, ibique residens sub terebintho, ubi vetustissimum fanum Dianæ in luco cypressino q colebatur, verbum prædicationis palam omnibus obtulit, execrandisque superstitionibus & culturis idolorum Deum verum magis colendum instituit, ad quem concursus urbis undique factus est. Et ibidem per triduum docens populum verbo salutis, & signis potentibus confirmans; utriusque sexus fere quadraginta r millia hominum ab errore & profana idolorum cultura ad cognoscendum verum Deum Jesum Christum unigenitum Dei Patris Filium revocavit; eosque in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti, abstersis vetustatis piaculis, baptizavit; vetustissimumque Dianæ templum a fundamentis destruere jussit, & lucum * radicitus extirpavit.

[6] His talibus gestis, hoc audito s; transacta una hebdomada, [Firmum aliosque senatores ad fidem convertit.] Firmus, Fortunatus & Faustinus, ut erant primi & seniores in senatu, venerunt ibidem cum multitudine plebis, & civibus urbis, ad Saturninum episcopum, ut misteria sanctæ doctrinæ ipsius præsentialiter perciperent. Nam antea multorum relatione plurima de ipso audierant. Et vero ante conspectum ipsius tribus fere diebus perstiterunt, haurientes ex ore ejus gratiæ divinæ existentiam, cognoverunt veritatis tramitem & vias justitiæ, verique luminis flagrantiam in prædicatione & doctrina ipsius consistere. Tunc inito salubri consilio, profanas idolorum culturas dereliquerunt; & Deum verum, quem Saturninus prædicavit, sequi & credere decreverunt. Tunc prostratus Firmus, & Faustinus, & Fortunatus ad pedes pontificis, abrenunciaverunt idolis, & Deum vivum Jesum Christum, unigenitum Dei Filium, esse colendum & credendum professi sunt, statimque percepto sacri baptismatis misterio, per confessionem sanctæ Trinitatis Christiani non solum, sed etiam Christianorum doctores & magistri effecti sunt.

[7] Erat itaque præfatus Firmus primatum tenens populi & senatus, [Firmi filius S. Firminus, ab Honesto recte institutus,] vir miræ mansuetudinis, honestate & religione præ cæteris civibus suis præclarus. Huic erat uxor nomine Eugenia; ex qua genuit Firminum, & Faustum, & Eusebiam t sororem eorum. Succedente vero tempore præfatus Firmus, cum esset fide & opere Catholicus, tradidit filium suum primogenitum, nomine Firminum, Honesto presbytero, ut eum litteris liberalibus & Christiana disciplina imbueret, quia & antea in baptismo filius ejus erat. Firminus vero cum esset decem & septem fere annorum, litteris & doctrina Catholica instructus, cœpit religionis studio proficere; nam ad ecclesias horis singulis inhiando * laudes & honores Deo & Sanctis ejus reddere assidue properabat.

[8] Cumque proficeret * annos fere septem in religionis studio & sapientiæ gradibus, [in juventute docet populum,] ad virtutum culmina prominebat. Honestus vero præfatus presbiter, dum in senectutis tempore aggravatus esset; sæpe dirigebat eum per vicos & suburbana civitatis u, ubi prædicationis verbo populum jam Deo devotum confirmaret; ipse vero quamvis in juventutis floribus existeret, cum mira gravitate & constantia populum ad Christianæ religionis studium provocabat. Et dum hoc pater & magister ejus Honestus consideraret, quod in ipsa spirituali gratia coram omnibus in verbo & doctrina magis ac magis accrescebat; direxit eum ad Honoratum w Tholosanæ urbis episcopum, ut eum in episcopatus gradu & gratia, impositis manibus, constitueret.

[9] [ac deinde a S. Honorato creatur episcopus.] Quem ut vidit Honoratus episcopus; cognovit in eo, quia ad hoc prædestinatus & electus esset a Domino; ut verbum vitæ & salutis gratiam in gentibus prædicaret, & ordinavit eum episcopum, ut nomen Domini in Occidentis partibus prædicaret. Qui & his verbis eum coram omnibus allocutus est: Gaude, fili; quoniam vas electionis Domino esse meruisti. Perge itaque in dispersionem gentium; accepisti a Domino gratiam & apostolatus officium. Noli timere, quoniam Dominus tecum est; in omnibus enim scias, quia oportet te pro nomine ejus multa pati, quatenus ad coronam gloriæ pervenias. Valedicens itaque beatus Firminus episcopus Honorato episcopo, fratribus & consacerdotibus suis, reversus est, vita comite, ad Honestum presbiterum, magistrum & nutritorem suum. Qui x & retulit ei omnia, quæ in via illi contigerant, vel quibus verbis imbuisset eum sanctus antistes ille Honoratus; & quomodo vel qualiter præceperat ei, ut verbum prædicationis & nomen Jesu Christi in dispersionem gentium annuntiaret.

ANNOTATA.

a Id est, Hispanica: nam Hispania etiam dicta fuit Iberia.

b Ita Ms. Antverpiense. Ambianense, huic in reliquis consentiens, habet, Pampelona. Antiquum civitatis nomen est Pompelon, & Pompeiopolim nonnulli vocarunt, quod crederent a Pompeio conditam aut instauratam. Est modo metropolis regni Navarræ, & ab Hispanis Pamplona dicitur. Natum ibi fuisse S. Firminum scriptores omnes consentiunt. Nomen civitatis ac regionis in aliis Mss. hic omittitur, postea tamen indicatur. Attamen illa nomina in suo exemplari invenerunt Bellovacensis & Petrus de Natalibus, sed apud posteriorem mendose legitur ex civitate Hiberniæ pro Iberiæ, quod forte vitium est editorum.

c Apud Bosquetum Firminus vocatur, non solum hic, sed ubique inferius. At id vitiosum esse, liquet ex ipso sensu, & ex omnibus Mss., in quibus Firmus vocatur. Pro dato Vitæ initio in plerisque Mss. ita legitur: Temporibus Maximiani & Diocletiani imperatorum: quo tempore tyrannica rabies in Christiano populo sæviebat, erat vir vitæ honestate venerabilis, genere & ordine primus inter senatores, nomine & opere Firmus. Hoc certe initium non est primi scriptoris; sed probabilius orsus est, prout edidi ex duobus Mss., cum ita initio fiat mentio prædicationis Euangelicæ, ortæque ex ea persecutionis: de utraque enim acturus erat auctor. Si cui tamen videtur pluribus inhærendum esse codicibus, dicendum est, scriptorem ita exorsum: Quo tempore tyrannica rabies &c.: præcedentia vero verba tituli esse, a quo fuerint ad Vitam translata. Titulus in duobus Mss. nostris, si illa adjungantur verba, hic erit: Incipit Passio S. Firmini episcopi & martyris temporibus Maximiani & Diocletiani imperatorum. Certe verba illa, si sint primi scriptoris, non designant tempus, quo conversus est Firmus, pater S. Firmini; sed quo hic Martyr obiit.

d In plerisque Mss. exercuit. Verum ejusmodi minutias non observabo, cum perpetuæ fere sint, non tamen in duobus Mss., quæ sequor. Nam hæc invicem passim consonant, quemadmodum & reliqua inter se plerumque consentiunt.

e Apud Bosquetum, & in Mss. ei consentientibus, hæc adduntur: Nunquid iste solus hospes & advena culturam sanctorum deorum per otiosa sua colloquia destruere potest?

f Apud Bosquetum Amilio, in tribus Mss., Emilio, in reliquis Emelio cum duobus, quæ sequor.

g Nemusana legitur in omnibus fere Mss. cum Bosqueto. In uno tamen nostro Venusana, verisimiliter mendose. Ambianense apographum habet, Nemansana pro Nemausana, opinor. Certe Nemausi, quæ urbs est antiqua Galliæ Narbonensis in Occitania Inferiori, vulgo Nismes dicta, natus creditur S. Honestus, de quo actum est ad 16 Februarii.

h Acta S. Saturnini episcopi Tolosani dabuntur ad 29 Novembris.

i Pro sicut insistit, ut habent duo Mss., quæ sequor, cum tribus aliis, unum e nostris habet, quo ordine fit; Bosquetus cum Ms. Trevirensi: Sed hoc, nisi qui consistit in Spiritus sancti gratia, & inspiratione &c. Quæ non est correctio, sed depravatio textus, eaque inepta & falsa.

k In apographo Ambianensi pro extra unum, ut habent codices nostri cum omnibus apographis, mendose habetur extraneum. Apud Bosquetum additur, nec aliam virtutem &c.

l In aliquot Mss. mendose vel artifice pro ab artifice, quæ voces in codice nostro absunt: in codice S. Galli artificis.

m Hæ voces, aures &c. in plerisque Mss. sunt omissæ. Leguntur in uno codice nostro & apud Bosquetum.

n Non quia vidit Apostolos, sed quia eorum doctrinam docebat.

o Firmus legitur in utroque Ms., quod sequor, uti & in alio nostro. Reliqua cum Bosqueto habent, Faustinus. Pro in hac animadversione solus Bosquetus, admiratione, nonnulla Mss. observationem, uti Bollandus edidit.

p Sic in utroque Ms., quod sequor. In aliis septimo decimo fere die, ut edidit Bollandus. Bosquetus diem omisit, quem auctor verisimiliter ignoravit, & solum ex conjectura posuit. Imo vix dubito, quin omnes relati discursus auctoris meditatione fuerint compositi.

q Ita habent pleraque Mss. Bosquetus cum duobus, in loco opressino, mendose, opinor. Verum non est satis verisimile, S. Saturninum in loco aperto prædicationem fuisse exorsum, si propter Firmum ejusque socios senatores Pompelonem venerat. Probabilior certe esset relatio, si senatores mox nominandi dicerentur primo conversi & instructi, prædicatioquedeinde inchoata pro omni populo. At auctor videtur confusam solum habuisse cognitionem rerum gestarum S. Saturnini; ut vix aliud ex omnibus admittendum videatur, quam conversos ibidem fuisse Firmum aliosque aliquot senatores, & populum multum. Jam observavit Bollandus locum, ubi Pompelone S. Saturninus prædicasse creditur, modo vocari burgum S. Serni, sive Saturnini, & in Vita S. Papuli asseri, S. Saturninum duobus annis & amplius apud Pampiloniam moratum. Si vera est tanta mora, quam dicta Vita nequit certam reddere, poterit etiam vera esse conversio quadraginta fere hominum millium, quam noster auctor improbabiliter brevi tempori videtur includere.

r In uno Ms. quinquaginta, in alio, viginti. Auctor scripserit, quadraginta, verisimiliter majore cum exaggeratione, quam exacta numeri conversorum cognitione.

s Alias, His talibus auditis, vel, His talibus gestis ita auditis.

t Apud Bosquetum & in uno Ms. Sebiam. In uno nostro de Fausto & Eusebia non fit mentio.

u In quatuor Mss. suburbanas civitates. Bosquetusmendose per vices &c.

w S. Honoratus Tolosanus episcopus annuntiatur a Castellano ad 25 Decembris; sed festum ejus celebrari ait die 16 dicti mensis, ut alterutro die de eo sit agendum.

x Nempe Firminus Honesto, ut paulo ante qui dicitur de Honorato.

* al. excolit

* al. adduxit

* al. hos

* al. locum

* al. inhianter

* al. perficeret

CAPUT II.
Prædicatio S. Firmini: varia certamina & martyrium.

[Sanctus, relictis patre & patria, proficiscitur in Galliam:] Deinde non post multum temporis a sanctus antistes ille, præfatus Firminus, revolvens & considerans Scripturarum divinarum præconium & euangelicæ veritatis doctrinam in cordis sui gremio reponens, ubi dicit: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti. Et iterum: Nolite cogitare, quomodo aut quid loquamini; non enim vos estis, qui loquimini; sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Et alio loco: Quam speciosi pedes euangelizantium bona virtutum b: & alia multa, quæ in divinis Scripturis reperiuntur de perfectione annuntiandi Filii Dei Euangelium. Igitur trigesimo primo fere anno ætatis suæ, relinquens patriam, genitorem, fratrem & sororem, & dulcissimam suorum agnitionem, perrexit in partes Galliæ * ad Agensem c civitatem; ibique aliquantis diebus cum Eustagio d presbitero demoratus est, confirmans e, & docens plebem Catholicæ doctrinæ studio, & divinarum Scripturarum gratia instruebat.

[11] [prædicat in Arvernia, in Andegavis, Bellovacisque;] Deinde Arvernicæ f civitatis confinia pertransiens, plurimam partem illius terræ ad Christi gratiam provocavit: ibique confligens cum Archadio & Romulo de contemptu idolorum, illos tamen ad gratiam sancti baptismatis post multa discrimina perduxit. Postmodum ergo Ligerem * transiens fluvium, ab Auxilio Andegavinæ g urbis præsule h, anno & tribus mensibus in verbo prædicationis detentus est, ubi maximam partem illius provinciæ ad cognitionem veritatis euangelicæ perduxit. Audiens itaque beatissimus Firminus episcopus, quoniam Valerius i præses in Galliis Belvacensi civitate, tirannicam impietatem erga Christianos exerceret, multosque illis in finibus pro Christi nomine diversis pœnarum cruciatibus affligeret, ipse velut athleta Christi validissimus, ubi fortior belli impetus imminebat, Belvacensem civitatem pervenit, ubi & plurimas persecutorum sustinuit insidias. Nam in carcere trusus, vincula atque flagella nonnulla sustinuit, die noctuque Euangelium prædicare non desinens. Postmodum vero, Sergio k præside subitaneo ictu defuncto, a Christiano populo beatus Firminus episcopus de carcere exsolvitur, liberoque & soluto verbo Euangelium veritatis cunctis annuntians; primumque l illum populum in fidei soliditate confirmavit. Quo in loco ecclesiam beati prothomartyris Stephani m constituit, plurimos ibidem populos ad cognoscendum lumen veritatis a cultura idolorum reduxit.

[12] [ac tandem venit Ambianum, ubi multos convertit.] Deinde veniens ad oppidum Ambianensium, decimo die mensis Octobris n hanc civitatem ingressus est, receptusque a Faustiniano o senatore, domum ipsius ad baptismi gratiam advocavit, ipsumque Faustinianum catechumenum fecit; domumque Ausentii Hylarii * cum ipso Ausentio baptizavit: Attilliam, Agripini quondam clarissimam conjugem, cum liberis, famulis & famulabus eodem die baptizavit: conversique sunt in illis tribus continuis diebus p per beatum Firminum episcopum tria fere millia utriusque sexus. Prædictum vero Faustinianum cathecumenum ad perfectionem gloriæ baptismatis cum magno gaudio Christianorum perduxit.

[13] Audientes itaque Longulus & Sebastianus q præsides, [Apud præsides Ambianum ingressos] quæ per beatum Firminum episcopum in illo tempore gerebantur, venerunt ab urbe Treviris, ingressique civitatem Ambianensium, ante tribunal præsidentes, data jussione præceperunt, ut universi tertia die convenirent ad prætorium Cimilianum r, ibique transactis tribus diebus, juxta præceptum præsidum, omnes tribuni militum, universaque militia ibidem convenit in unum. Tunc præsides data jussione præceperunt, ut curiales & templorum sacerdotes in eorum præsentiam convenirent, ipsisque assistentibus, Sebastianus præses dixit: Sacratissimi imperatores s decreverunt, ut honor & cultura deorum in omnibus finibus orbis a populis & gentibus conservetur, thure aræ & altaria secundum vetustas & antiquas principum consuetudines venerentur; & si quis contra decreta sacratissimorum imperatorum venire tentaverit, aut conservare minime voluerit, diversis tormentorum generibus affligeretur; eumque capitalem subire sententiam ex decreto senatorum, & principum reipublicæ Romanorum statutum est.

[14] Ad quem Auxilius curialis, & venerabilis templorum Jovis & Mercurii sacerdos respondens, [S. Firminus accusatur, ut subvertens idololatriam,] dixit: Est hic unus Christianorum pontifex, qui non solum Ambianensem urbem a deorum cultu & religione subvertit; sed pene universum orbem, imperiique Romani integritatem, ab immortalium deorum cultu separare videtur. Ad quem Sebastianus dixit, Quis est ille, qui tantum nefas & scelus profanum perpetrare ausus est? Auxilius dixit: Firminus nomine, & Hispanus genere, arte & eloquentia facundissimus *, in omni sagacitate promptus. Hic prædicat & docet populum, non esse alium Deum, nec aliam virtutem in cælo & in terra; nisi Deum Christianorum Jesum Christum, quem nominat Nazarenum. Hunc dicit omnipotentem super omnes deos, deos vero nostros dæmonia nuncupat, idola & simulachra vana, muta, surda & insensibilia, libera protestatione omnibus esse denuntiat: ita subvertit populum a cultura & religione deorum, ut ad templa veneranda Jovis & Mercurii nullus jam ad thurificandum vel supplicandum veniat *; sed ad Christianam sectam corda omnium senatorum seducit. Hunc si non exterminaveris, & diversis pœnis ad aliorum exemplum afflixeris, magnum periculum reipublicæ exinde accrescet, & ad ultimum fundamentum & stabilitatem imperii Romani subvertere conabitur. Sed audi consilia nostra, præcellentissime præses, ut respublica per te salvetur, & de imminenti periculo deos deasque exsolvas. Jube illum ante tribunal, præsentibus universis, hoc præsentari.

[15] Tunc præcepit Sebastianus militibus suis, ut illum ad spectacula theatri, [interrogatusque fidem libere prædicat;] ad portam Clippianam * post biduum præsentarent. Audiens ergo pretiosus martyr Christi Firminus, quia rei causa agebatur; altera die procedens accessit ad prætorium, & constanter ante tribunal in conspectu principum stetit, & Deum omnipotentem Jesum Christum Nazarenum docuit adorandum, simulachra vero & profana idolorum delubra, destruenda & exterminanda esse prædicabat. Ad quem Sebastianus conversus, ait: Tune es ille nefandus, qui templa deorum sanctorum destruis, & a religione sancta sacratissimorum imperatorum plebem populumque dividis? Unde es? vel quo nomine fungeris? cujus civis * seu generis esse videris? Sanctus Firminus, pretiosus Domini episcopus, constanter ei respondens, ait: Si de nomine meo requiris, Firminus nuncupor, gente Hispanus t, ordine senator, civis Pampolanensis, fide & doctrina Christianus, gradu episcopus; missus ad prædicandum Euangelium Filii Dei, ut cognoscant gentes & populi, quia non est Deus alius in cælo sursum, neque in terra deorsum; qui fecit omnia ex nihilo; in ipso universa consistunt: qui vitæ & mortis potestatem habet; & de manu ejus quisquam eripere non potest, cui assistunt angeli & virtutes cælorum, cui omne genu flectitur, cælestium terrestrium & infernorum: qui inclinat regna, & baltea * regum dissolvit; sub quo currunt tempora & mutantur generationes, & ipse in æternum non mutabitur, quoniam idem ipse est & anni ipsius non deficient. Dii vero, quos gentes colitis, per illusiones & fantasias dæmoniorum, simulachra muta, surda & insensibilia sunt, qui decipiunt animas & cultores suos in profundum inferni demergunt. Illa prædico, & libera voce denuntio esse diabolicas fabricaturas; & omnibus populis & gentibus derelinquendas pronuntio, ut non cum ipsis in profunda tartari & gehennam perpetuam, ubi eorum pater est diabolus, demergantur.

[16] [& minas contemnit.] Audiens hæc Sebastianus præses, impio furore repletus, exclamavit voce magna. Et, facto silentio, talem protulit sententiam: Per deos deasque immortales, & invictam eorum potentiam, contestor te, Firmine, ut ab hac stultitia tua resipiscas, & a sancta religione, quam excoluerunt patres tui, ne recedas; sed modo diis deabusque dicito u citius te sacrificaturum. Nam si non feceris, omnia tormentorum genera te excipient, turpissimaque morte in conspectu omnium te faciam consummari. Ad quem sanctus Firminus martyr Christi constanter nihil formidando respondens, ait: Cognitum tibi sit, præses Sebastiane, quia tormenta tua & pœnas, quas mihi promittis, non formido; sed de tua insipientia & vanitate magis doleo, ut me servum Dei immortalis, qui omnium dominatur, impiis tormentorum generibus exagitari credas. Quantum amplius mihi pœnas promiseris accumulari, tantum amplius Deus meus omnipotens sustinentiæ dabit virtutem; ut ad coronam gloriæ immarcessibilis per tot certamina dignus pervenire merear, qui propter temporales pœnas, quas promittis mihi, vitam perpetuam in regno Filii Dei, ubi sine fine cum ipso regnabimus, dimittere nolo. Tu vero cruciatus & tormenta perpetua tartari, & inextinguibiles flammas sustinebis; ibique ardore ignis inextinguibilis pro impietate, quam nunc in servos Dei exerces, sine fine ardebis.

[17] [Præses Sanctum clam in carcere occidi jubet,] Sebastianus vero ac populi & plebis conventus mirabantur supra constantiam & prædicationem beati Firmini martyris: & volebat eum populus de Sebastiani manibus eruere, quia per eum ostensæ sunt diversæ virtutes. Nam & paralyticos erigebat, obsessa a dæmonibus corpora expiabat: duos a lepræ morbo ad Clippianam portam mundavit; oculum excussum Casto Andreæ filio restituit, febres & plurimas infirmitates, invocato nomine Patris & Filii & Spiritus sancti, sanavit; multasque alias virtutes innumerabiles, per eum Dominus operatus est. Propterea Sebastianus metucbat eum ad tormenta tradere, ne per eum tumultus inveniretur in populo. Præcepit itaque eum Sebastianus militibus suis apprehendere, & custodibus carceris commendare; clamque eum in carcere in noctis silentio capite truncari, corpusque ejus abscondi jussit, ne a Christianis, quos ad veram lucem perduxerat, honorifice coleretur.

[17] Interea w dum pretiosa & acceptabilis Domino hostia, [ubi martyrio coronatur.] beatissimus Firminus episcopus, Christi populum solita prædicatione in fide Catholica non desisteret solidare; milites nimia cum severitate, prout eis jussum fuerat, eum improvise comprehenderunt, & comprehensum ad carcerem usque perduxerunt. Cumque inter eorumdem manus divino insignitus auspicio, Christum Dei Filium pro eorum rabie viva voce non cessaret laudare, concite eum in ergastulo obscurissimi carceris retrudentes, signatoque ostio adhibitis custodibus, abierunt. Nocte vero sequente, cum plebs Somonobrica * sese sopori dedisset; ensiferi assunt milites, parati sui nequissimi præsidis jussa patrare. Quos conspiciens sacrum & acceptabile Christo holocaustum, alacri exultatione cordis repletus, magno præ gaudio lacrymas cœpit fundere, & prece supplici exorando decantare: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, bonorum retributor omnium, pastor bone, qui me ad tuorum fidelium vocare dignatus es consortium. Dignare ergo Rex pie, Rex clementissime, hos misericorditer custodire, quos ministerio nostro tibi acquirere voluisti, cunctosque, qui tuum per me petierunt juvamen, clementer exaudire; quoniam tuum est regnum & celsa potestas, per immortalia seculorum secula. His itaque dictis, unus militum impiissimo evaginato gladio, sanctam non timuit ferire cervicem. Sicque Martyr Domini est in confessione sanctæ Trinitatis effectus, & in cœlis gloriose coronatus.

[18] Cumque præcelsi Martyris cadaver jaceret exanime: [Sepultura Sancti, supra quam ecclesia constructa:] Faustinianus x, quem jam antea idem ipse pretiosissimus testis Christi Firminus baptizaverat, tacite noctu corpus ejus a carcere sublatum eripuit; & in suo cimiterio, quod Abladana dicitur, cum aromatibus & pretiosis linteaminibus in monumento novo y, in quo nondum quisquam positus fuisse videbatur, condidit. Quo z in loco sanctus Firminus episcopus & confessor ecclesiam aa construxit, & ad caput ejusdem gloriosissimi martyris altare in honore sanctæ Dei Genitricis semperque Virginis Mariæ beavit. In qua cum quadam die fungens ante altare Sacrificium consecraret, cœlis apertis, palmam Domini bb & Salvatoris nostri Jesu Christi meritis sui pretiosissimi præfati Martyris aspexit. Ibi denique, Domino Jesu Christo cooperante, ad honorem & laudem ejusdem clarissimi testis sui Firmini, crebra & salutifera fiunt miracula. Nam ægri venientes, antiquam recipiunt sanitatem, cæci illuminationem, claudi recuperationem, vexati a dæmonio liberationem.

[19] Digne igitur in laude manet æterna, quoniam erogando verbi divini semina, [generale Sancti elogium.] ab ipso nostra refulget ecclesia. O quam beatum Virum, qui mandata Dei prudenter adimplevit; & ad Christi regnum fœliciter pervenit. Erat enim spiritu fervens, Domino serviens, spe gaudens, in tribulatione positis cum hilaritate subveniens; nam ut Deum sibi faceret propitium, resolvebat inopiam egentium. Propterea est exaltatus super astra, & a Christicolis digne glorificatus in terra. Veneranda itaque est illius præclara solemnitas, qui in confessione veræ fidei instanter perseverans, gladium suscepit, & post immanitatem tormentorum consortio est glomeratus Sanctorum, fœlix quoque & exultans triumphat cum Christo in regno cœlorum, cui est honor, laus & jubilatio indeficiens per infinita secula seculorum. Amen. cc.

ANNOTATA.

a Pro, Non post multum temporis, ut habent omnes codices, in Breviario Burgensi, Deinde post multum temporis.

b Apud Bosquetum, bona & pacem: & aliarum multarum &c. Sic aliis quoque locis in vocibus nonnihil abit a plerisque Mss.; sed non omnia observa, ut jam monui.

c Ita in Ambianensi, in nostro huic passim consono Aggensem; in aliis quatuor Agnensem, in Trevirensi Aganensem. Bosquetus habet Agennensem, qua voce civitas clarius exprimitur. Designatur Agennum aut Aginnum, urbs Aquitaniæ ad Garumnam fluvium, vulgo Agen dicta, & episcopalis sub archiepiscopo Burdegalensi.

d Eustagio habent Mss., quæ sequor, cum duobus aliis. In Trevirensi Eustochio, in reliquis Eustachio cum Bosqueto, forte rectius.

e Vox confirmans insinuat, jam ante fidem fuisse Aginni prædicatam. Hoc fieri potuit per episcopos Tolosanos. Constat autem, Aginni jam sub Diocletiano fuisse martyres, interque hos S. Caprasium, quem recentiores etiam Aginnensem fecerunt episcopum. De eo agetur ad 20 Octobris.

f In uno Ms. nostro Arvernicæ. Arvernorum civitas, modo Clarus-Mons dicta, suum jam tum habebat episcopum. Ideo forte civitatem non intravit, sed confinia prædicando pertransiit, ut dici nequeat, quo in loco cum Arcadio & Romulo certaverit, eosque converterit.

g Ab Arvernis per Lemovices & Pictones ad Andes proficisci potuit, ibique Ligerim, flumen Galliæ satis notum, & vulgo la Loire dictum, transire.

h Dictio hic varia est in codicibus; & ex varietate duplex oriri potest quæstio, nimirum an eo tempore Auxilius aliquis Andegavensis esset episcopus, &, si quis velit, non expressum esse nomen episcopi, an saltem de episcopo Andegavensi fiat mentio. Bosquetus locum ita expressit, ut nulla episcopi Andegavensis fiat mentio, habetque sequentia. Postmodum ergo Ligerim transiens flumen ad auxilium Andegavinæ urbis, anno & tribus mensibus in verbo prædicationis detentus est &c. Verum ex octo Mss. nullum huic editioni consentit; nam in omnibus fit mentio præsulis Andegavensis; isque probabilius vocabatur Auxilius, licet codices de eo nomine non omnino consentiant. Duo codices, quos sequor, quod reliquis videantur correctiores, ad litteram habent, prout edidi. Reliqui codices sua diversitate ostendunt, librarios sensum non intellexisse, & nonnihil mutationis induxisse. Noster olim Valcellensis pro nomine præsulis consentit, sed ita sensum exprimit: Ligerem transiens fluvium ad Auxilium Andegavinæ urbis præsulem, anno & tribus mensibus &c. Quatuor codices, nimirum unus e nostris, Audomarensis, Boni-Fontis, San-Gallensis habent, ad auxilium Andegavinæ urbis præsulis &c. Trevirensis demum: ad auxilium Andegavinæ urbis apud præsulem &c. Lectio ex duobus codicibus data reliquis probabilior est, cum quod optime cum antecedentibus & consequentibus cohæreat, tum quod exprimat, a quo fuerit in Andibus detentus: hoc vero in nulla alia lectione exprimitur. Præterea verisimile non est, librarios ex voce appellativa auxilium formasse nomen proprium. At ex nomine proprio minus usitato a librariis appellativum esse factum, sensumque consequenter immutatum, omnino verisimile est. Quare probabilius est, tunc Auxilium aliquem adulto seculo 3 fuisse præsulem Andegavensem, ut notatur in aliquot catalogis; & certe episcopum ibi fuisse omnium codicum consensus evincit.

i Ubique in Mss, Valerius, sed Valerianus vocatur a Louveto in Antiquitatibus Bellovacensibus lib. 2. Mox pro in Galliis, aliquot codices mendose habent in Gallias, & pro Belvacensi plures Belvacense.

k Laudatus Louvetus lib. 2 cap. 6 Sergium facit successorem Valerii, quem Valerianum, ut dixi, nominat; & ante Sergium dicit defunctum. Verum, etsi quis hæc omnia satis certa crediderit, necesse non est, ut duos præsides Bellovacenses dicat defunctos, dum ibi erat S. Firminus: nam poterat Sergius civitati Bellovacensi præesse sub Valerio latius imperante.

l Apud Bosquetum primus, acsi primus Bellovacorum apostolus esset S. Firminus; sed in Mss. legitur primum, id est, antequam proficisceretur Ambianum. Bollandus ad hunc locum annotavit sequentia: Lovetus cap. V S. Firminum prædicasse scribit XXX aut XXXV annis post necem S. Luciani, Bellovacorum primi episcopi, cujus Vitam, ab Odone episcopo scriptam, dedimus VIII Januarii. Si sub Domitiano occubuisset S. Lucianus, quod in ea Vita dicitur, minime dubium foret, quin diu post eum S. Firminus exstitisset. Sed cum SS. Quintini, Crispini &c., qui sub Diocletiano martyrium subierunt, socius fuisse S. Lucianus dicatur, nobis probabilius videtur, quod Antonius Loiselius scribit cap. 3 Commentariorum de rebus Bellovacensibus, ante Lucianum venisse ad Bellovacos Firminum, non tamen ejus urbis fuisse episcopum. Sed ante eum, ut hinc patet, aliqui jam illic erant Christiani.

m Ita in Mss. duobus, quæ sequor; cui accedit alterum nostrum. In aliis quinque Mss., quibus consonat editio Bosqueti, ecclesia dicitur constructa in honorem Sanctorum martyrum Stephani atque Laurentii. Louvetus cap. 6 solum quoque Stephanum nominat.

n Festum ingressus S. Firmini illo ipso die 10 Octobris notatur in Breviariis antiquis Ambianensibus. Loiselius cap. 3 credidit, prius apud Ambianos fuisse S. Firminum, quam apud Bellovacos; sed hoc Actis contrarium est, æque ac Petro de Natalibus, quem pro sua opinione perperam allegat.

o De Faustiniano senatore, apud Bosquetum Faustino, multa sunt dicta ad 1 Septembris in S. Firmino confessore, cujus pater fuisse creditur. De aliis conversis alibi nihil invenio.

p Non est verisimile, tribus diebus peracta esse omnia, quæ hic narrantur.

q In hanc lectionem consentiunt septem codices Mss. Bosquetus, cui consonat codex Trevirensis, sic edidit: Audiens itaque Valerius Sebastianus &c. At mendosa videtur hæc lectio: nam Vincentius Bellovacensis & compendium Ms. Ultrajectinum habent Longulum & Sebastianum, ut personas distinctas, uti & Petrus de Natalibus, sed apud hunc pro Longulo legitur Longinus, sicut etiam habet Loiselius pag. 66. At Louvetus pag. 165 Longulum vocat, eique cum omnibus jam memoratis Sebastianum addit. Tillemontius & Bailletus vitiosam Bosqueti editionem secuti sunt, quia Acta Mss. vix ulla habuerunt. Paulo post pro venerunt ab urbe Treviris Bosquetus habet, venit ad urbem, Ms. Trevirense, venit ad urbem Treviris, procul dubio mendose.

r Cimilianum habent tres codices nostri cum tribus aliis, Ambianensis Cymilianum, Trevirensis Emilianum, Bosquetus Æmilianum.

s In duobus codicibus, Ambianensi nimirum & uno e nostris, quos ut reliquis correctiores sequor, nomina imperatorum non exprimuntur. At in aliis sex, & apud Bosquetum additur, Decius & Valerianus. Vide dicta in Commentario num. 5. Verba reliqua Sebastiani diverso etiam utcumque modo in codicibus exprimuntur, sed eadem ubique est sententia.

t Apud Bosquetum & in quinque Mss. gente Romanus: at in duobus, quæ sequor, & in altero nostro, gente Hispanus.

u In quibusdam codicibus pro dicito, legitur dicto, sensu imperfecto relicto, in uno dic te. &c., in aliis, dicto citius sacrifica. Bosquetus dicto citius te diis sacrificaturum pronuncies.

w Quæ toto hoc articulo leguntur usque ad mortem Sancti, non habentur apud Bosquetum, nec in pluribus Mss. Ea tamen sunt in duobus codicibus, quos sequor, nempe Ambianensi & nostro, quibus accedit alius noster, olim Valcellensis. In reliquis vero hæc de Sancti martyrio breviter substituta sunt: Confessus est igitur Christum in martyrio B. Firminus episcopus, & martyrizatus est in confessione sub die VII Kalendarum Octobrium. Bosquetus hæc ipsa dedit, sed magis etiam contracta.

x In hanc vocem Faustinianus codices omnes de sepultura fere consentiunt, solus Bosquetus habet Faustinus.

y Illud de monumento novo &c. rursus tantum legitur in tribus codicibus mox memoratis. Relatæ autem S. Firmini sepultura, duo codices, quos sequor, a reliquis omnibus usque ad finem plane dissentiunt, etiam in factis fere omnibus.

z Quandoquidem omnes codices cum Bosqueto a duobus Mss., quorum textum edo, dissentiunt, juverit omnia ex illis hic recitare ex Ms. Audomarensi, cui codices plerique in omnibus fere consonant. Sebastianus denique non post multos dies a militibus Belloaco (al. Belvaco) civitate interficitur. Faustinianus autem, quem antea memoravimus, qui & corpus B. Firmini condidit, in amore & memoria B. Firmini martyris & confessoris unicum filium suum nomine Firminum nuncupavit: eumque sacris litteris imbutum, viris religiosis ad instruendum tradidit. Qui postmodum sapientia & doctrina in Galliarum partibus, velut clarissimus solis radius, omnibus enituit. Nam dum erat vultu decorus, eloquio certissimus, moribus & castitate probus, omnibus fere Europæ ecclesiis pater & magister effectus est. Et cum virtutum gradibus ad culmina ecclesiæ conscendere videretur, ab Joanne Lugdunensis ecclesiæ antistite ad episcopatus officium ordinatur. Per quem divina misericordia in sua Ecclesia multa miracula ostendere dignata est: nam & ipse paralyticos plurimos ad pristinam sanitatem restituit, & filium Callisti patricii de febribus orationis virtute liberavit, vexatos a dæmonibus multoties per singula loca expiavit: sicut usque hodie merita ipsius singulis eum invocantibus, & per eum sperantibus, longe lateque corruscant. Qui & ecclesiam in honore sanctæ Mariæ Virginis construxit, ubi S. Firminus martyr & pontifex conditus esse traditur: ibi & Firminus episcopus suam sepulturam elegerat fieri. Sed quia dubium est propter persecutionum, quæ tunc erat, extantiam, ubi S. Firminus martyr a Faustiniano clam depositus est: dubium tamen non est, ubi S. Firminus confessor & episcopus post multas virtutes ostensas conditur. Ibi sine dubio & Martyr requiescere credendus est. Vixit autem annos sexaginta septem: sub die decima Kalendarum Septembrium feliciter a seculo migravit, regnante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre simul & Spiritu sancto vivit & dominatur per immortalia secula seculorum. Amen. Hactenus apographum Audomarense, cui fere consentiunt alia quinque Mss., exceptis paucis mox annotandis. Apud Bosquetum sermo est expolitior, quam in ullo Ms. Cum autem prædicta omnia non legantur in duobus codicibus, vehementer suspicor, ea non esse primi scriptoris, sed postmodum adjecta; sicut & nonnulla in dictis duobus Mss. adjecta existimo. Porro codices non consonant de ætate S. Firmini. De annis sexaginta septem Audomarensi consentiunt alii tres, nimirum unus e nostris, Ms. S. Galli, & Bonifontis, ut hæc vera videatur lectio, consentientibus quatuor Mss. Nam Bosquetus, qui edidit quadraginta septem, solum sibi consentientem habet codicem Trevirensem, qui passim editioni illi conformior est reliquis omnibus. In solo etiam codice nostro, olim Valcellensi, legitur septuaginta septem. De obitus die rursum dissentiunt codices. Sub die decima Kalendarum Septembrium obiisse, cum Audomarensi habet codex noster, olimValcellensis. At sub die Kalendarum Septembrium cum Bosqueto habent tres codices, nimirum Trevirensis, Bonifontis, & unus e nostris: atque hæc est opinio Ambianensium, qui S. Firminum confessorem colunt die 1 Septembris; eaque & in Breviario Ambianensi, & in Vita S. Firmini confessoris asseritur. In codice S. Galli legitur, Sub die VII Kalend. Octobris feliciter a seculo migravit. At illo die passus creditur S. Firminus martyr: locum vero allegatum omnes passim intellexerunt de S. Firmino confessore, de eoque intelligendum innuunt data verba, feliciter a seculo migravit; imo & in uno codice nostroclare dicitur; Sub die Kalend. Septembris ipse Firminus confessor feliciter migravit a seculo. Ceterum Joannes Lugdunensis episcopus, qui ordinasse S. Firminum confessorem dicitur, plane ignotus est, ut jam observavi ad 1 Septembris in S. Firmino confessore num. 6, ubi etiam annotavi, ætatem S. Firmini confessoris in uno codice rectius sexaginta septem annorum statui, quam quadraginta septem apud Bosquetum, quod modo omnes perscrutando codices abunde confirmavi.

aa Ecclesiam hanc dicatam fuisse beatissimæ Virgini Mariæ, habent alii codices, quorum verba dedi; idemque hic innuit altare Virgini Matri consecratum. Plura de hac ecclesia observavi ad 1 Septembris in Gloria posthuma S. Firmini confessoris § 1.

bb Idem legitur in Vita S. Firmini confessoris num. 8, ubi ad lit. p annotavi, illud miraculum in pluribus documentis referri de S. Honorato, qui præfuit Ambianensi ecclesiæ sub finem seculi 6, & de quo actum est ad 16 Maii. Quapropter, cum idem favor verisimiliter utrique non contigerit, ab uno per errorem ad alterum translatus videtur. Certe dubium est, an obvenerit S. Firmino confessori, præsertim cum posteriora hæc solum legantur in duobuscodicibus, & in sex aliis Mss. nostris sint omissa, ut vehemens possit esse suspicio, totam hanc partem posteriorem Actis diu post adjectam esse, neque esse auctoris Vitæ S. Firmini. Quare, ut insinuavi loco allegato, gratia illa visæ manus Domini probabilius saltem attribuetur S. Honorato, quam S. Firmino confessori, etiamsi legatur in additamentis duorum codicum.

cc Hic Acta finiuntur in codice nostro. In apographo Ambianensi pauca hæc sequuntur: Sebastianus denique non post multos dies a militibus Belloaco civitate interficitur.

* in uno Ms. Valliæ

* al. Ligerim

* al. Hilaria

* al. facundus

* al. venit

* al. Clipianam

* al. prolis

* al. balteos

* al. Somanobrica

DE SS. BARDOMIANO, EUCARPO, ET SOCIIS XXVI MARTYRIBUS
IN ASIA.
Ex Martyrologiis.

[Commentarius]

Bardomianus M. in Asia (S.)
Eucarpus M. in Asia (S.)
Socii XXVI MM. in Asia (SS.)

AUCTORE J. S.

[Duo Martyres nominati cum Anonymis XXVI] Baronius post Galesinium hodie duos Martyres nominatos cum pluribus anonymis, tamquam acceptos e Martyrologio Bedæ, annuntiat his verbis: In Asia passio sanctorum Bardomiani, Eucarpi, & aliorum viginti sex martyrum. Non reperiuntur hi quidem in genuino Bedæ Martyrologio, sed solum in codicibus aliquot interpolatis & auctis legitur: In Asia SS. Eucarpi & Bardoniani: & alii viginti sex. At Rabanus laudatos Martyres memorat, ita scribens: In Asia natale Bardomiani, Eucarpi, & aliorum XXVI. Laudati Martyres etiam reperiuntur in codicibus Hieronymianis ad hunc diem, ex quibus Florentinius hæc de illis edidit: In Asia natalis sanctorum Eucarpi, & Bardumani, & aliorum viginti sex. Pro Bardumani in codice Blumiano erat Barduniani, ut observat pag. 1069. Idem verba vetustissimi codicis Epternacensis in Annotatis sic exhibet: Natalis Bardomani, Eucarpi, & aliorum XXVI. Varietas aliqua reperitur in codice Corbejensi, qui ita habet: In Asia, natalis sanctorum Eucarpi, & Bardonis cum aliis viginti. Alius rursum Anonymorum numerus in codice Richenoviensi exprimitur hoc modo: In Asia, natale sancti Bardoniani, Eucarpi, & aliorum sedecim. Codicum allegatorum auctoritas & consensus de manipulo Anonymorum aliunde sufficit, ut non dubitemus, quin cum Bardomiano aut Bardoniano & Eucarpo plures passi sint Anonymi. Hos autem fuisse Viginti & sex, persuadet plurium codicum consensus, præsertim cum Rabanus procul dubio habuerit codices minus vitiosos, ex quibus viginti & sex Anonymos cum Bardomiano & Eucarpo dedit.

[2] [in Asia passi sunt: Marcus subinde adjunctus,] De palæstra quoque horum Martyrum nulla superest dubitatio, cum in iis quoque codicibus, in quibus locus martyrii frequenter omittitur, Asia assignetur, nimirum in Augustano, Labbeano, Gellonensi, & aliis apud Martenium datis. Per Asiam designatur illa Minoris Asiæ provincia, quæ stricte Asia vocabatur, sive Asia proprie dicta. Posset quis tamen dubitare, an duobus Martyribus nominatim expressis non sit addendus Marcus, quia hic in aliquot codicibus adjungi videtur. Nam in Augustano codice sic habetur: Asia, Bardoniani, Marci, Eucarpi. Vetustissimum apud Martenium tom. 3 Anecdotorum Col./em> In Asia, Eucarpi, Bardiniani, Marci. Turonense ibidem sine loco: Eucarpi, Bardiniani & Marci. In Kalendario per Florentinium edito pag. 1052 legitur: Eucarpi. Marci, omisso Bardomiano. Sic Eucarpi solius fit mentio in Morbacensi apud Martenium: In Asia Eucarpi.

[3] Verum, consideratis Martyrologiorum illorum defectibus, [ad eos non videtur spectare.] parum nos movere debet, quod in paucis Marcus addatur, in paucis item solus ponatur Eucarpus, cum præter consensum præcipuorum Martyrologiorum, mire etiam ad repudiandum Marcum consentiant Labbeanum & Gellonense, in quibus eodem plane modo legitur: In Asia, Eucarpi, Barduniani. Alibi, Marci. Judicium itaque aut conjecturam meam de Marco, qui etiam in præcipuis codicibus ab Asianis separatur, edixi in Prætermissis. De hodiernis Asianis recte ex antiquis Grevenus: In Asia, sanctorum Eucarpi, Bardumani, & aliorum viginti sex. Recte item, antiquior Greveno, collector Florarii Ms., corrupto tamen Eucarpi nomine: In Asia, sanctorum Ancharpi & Barduniani, & aliorum XXVI. Ceterum Eucarpi nomen satis constanter exprimi, videbit studiosus lector, non item Bardomiani, quod pluribus modis luxatum est. Utrum autem verum nomen sit Bardomianus, an Bardonianus aut Bardunianus, quibus modis frequentius exprimitur, nequeo divinare.

DE SS. PAULO, TATTA UXORE EJUS, AC FILIIS EORUMDEM SABINIANO, MAXIMO, RUFO ET EUGENIO MM.
DAMASCI IN SYRIA.
Ex Martyrologiis.

[Commentarius]

Paulus M. Damasci in Syria (S.)
Tatta, uxor ejus M. Damasci in Syria (S.)
Sabinianus, eorum filius M. Damasci in Syria (S.)
Maximus, eorum filius M. Damasci in Syria (S.)
Rufus, eorum filius M. Damasci in Syria (S.)

AUCTORE J. S.

[Hi Martyres Damasceni,] Sex martyres Damascenos, ex Græcorum Fastis per Galesinium acceptos, in Romano Martyrologio hodie sic commemoravit Baronius: Damasci sanctorum martyrum Pauli, & Tattæ ejus conjugis, ac Sabiniani, Maximi, Rufi, & Eugenii filiorum, qui Christianæ religionis accusati, verberibus aliisque suppliciis torti, animas Deo rediderunt. Galesinius alium videtur martyrii locum assignare, ita scribens: In Græcia, beatorum martyrum Pauli & Tattæ conjugis, ac filiorum Sabiniani, Maximi, Rufi, & Eugenii, qui Christianæ religionis accusati, ligno catenis ferreis adstricti, verberibusque horribiliter affecti, tum aliis cruciamentis varie torti, post multas atque eximias fidei religionisque nostræ confessiones, in ipsis suppliciis, quæ exquisita pertulerant, animam Deo reddiderunt. Hæc ex Menæis, aut ex Menologio Sirletiano (utrobique enim eadem asseruntur) desumpsit Galesinius. In Græcia vero generatim, non Damasci, illorum palæstram constituit, quia non clare dicuntur passi in urbe Damascena, sed ex Damasco originem traxisse, sive in urbe Damascena nati. Ita ratiocinatum esse Galesinium conjicio, cum nulla alia ratio ipsum permovere potuerit ad eos in Græcia figendum. Verum nec ea videtur idonea: neque enim verisimile est, passos esse in Græcia, a qua Damascus longissime distat. Si forte per Græciam designare voluerit totum Orientale imperium, locutus est modo improprio, & a paucis ita exponendo. Rectius igitur Baronius hos Martyres Damasci coronatos dixit: cum enim ibi dicantur nati, nec alius assignetur martyrii locus; satis innuitur, Damasci quoque martyrio coronatos esse.

[2] Verum aliæ oriuntur difficultates ex Synaxario Ms. Constantinopolitano Sirmondi, [ac sex proximi consanguinei,] & ex versiculis, qui adduntur in Menæis. Nam Synaxarium tres solum enumerat Martyres, eosque germanos fratres dicit, hoc ordine eosdem recensens, Sabinianum, Paulum & Tattam, addensque esse ex urbe Damascena. Iidem tres eodem ordine recensentur in duobus Menæorum versiculis, quos subjungo cum interpretatione.

Σαβηνιανὸς τέμνεται πρὸ τῷ Παυλῷ.
Μεθ᾽ ὧν σεαυτὴν Τάττα τάττης ἐμφρόνως.

Sabinianus secatur coram Paulo (vel ante Paulum:)
Quibuscum te ipsa, Tatta, sapienter conjungis.

Forte scriptum fuerit πρὸ τοῦ Παυλου, sed hoc nihil faciet pro interpretatione Latina. In versiculis nihil dicitur de eorum consanguinitate. Hæc quidem aliquid injicere possent dubitationis de numero Martyrum & de consanguinitate. Si tamen singula recte ponderemus, stabimus elogio Menæorum, quocum consentit præmissa annuntiatio, quam ad verbum facio Latinam: Commemoratio sanctorum martyrum Pauli & Tattæ, & eorum Filiorum. Quod enim spectat ad versiculos Menæorum, facile contingere potuit, ut priores versiculi exciderint, ac soli posteriores fuerint impressi. Synaxarium vero nequit multum auctoritatis hic habere, cum elogio illorum Martyrum careat præter morem, ex eoque liqueat, collectorem Synaxarii de iis non bene fuisse instructum.

[3] [in cruciatibus occubuerunt.] Quapropter reliquis præferenda sunt, ut certe probabiliora, quæ de his Martyribus leguntur in Menæorum elogio, quod accurate Latinum facio & subjungo. Hi sancti Paulus & Tatta, & horum filii Sabinianus, Maximus, Rufus & Eugenius, originem traxerunt ex urbe Damascena, delatique ut Christiani, in lignum constricti sunt, & catenis vincti. Et rursum interrogati, vehementer verberati sunt. Et impiorum manibus torti, animas Deo reddiderunt. Verba data insinuant, tam graviter fuisse tortos, ut inter tormenta mortem obierint, quemadmodum alias martyribus contigit. Quod insinuatur in dato versiculo de sectione Sabiniani, posset suspicionem injicere de capite amputato: sed, cum id clare non dicatur, martyrumque latera aut aliæ corporis partes etiam non raro scinderentur inter torquendum; standum videtur dato elogio, in quo exageratis cruciatibus defecisse dicuntur.

DE S. FORMERIO M.
CULTU IN VICO DE VANARES, IN ALAVA HISPANIÆ PROVINCIA.

[Commentarius]

Formerius M., cultus in vico de Vañares, in Alava Hispaniæ provincia (S.)

AUCTORE J. S.

[Locus, ubi S. Formerius colitur:] Joannes Marieta in Historia de Sanctis Hispaniæ lib. 2 cap. 41 breviter agit de S. Formerio, quem testatur coli XXV Septembris; sed nihil de gestis ipsius innotuisse. Affirmat primo, Sancti corpus haberi in territorio civitatis Victoriæ. Hæc est in Alava, modica Hispaniæ provincia, quæ olim regni Navarræ pars erat, sed regno Castellæ deinde adjecta fuit. Addit Marieta, locum, ubi corpus servatur, in alto colle positum, ditionis esse comitatus Trevinniensis, Sanctumque venerationi esse toti regioni vicinæ. Joannes Tamayus Salazar in Martyrologio Hispanico Sanctum annuntiat his verbis ad XXV Septembris: In territorio urbis Victoriæ in Cantabris S. Formerii martyris, ad cujus sacras exuvias omnium confluit populorum circumjacentium pietatis plausu glomerata devotio. Verum in Annotatis pag. 315 locum sic explicat: Cujus (Formerii) sacra pignora a multis retro seculis in ecclesia Vanarensi comitatus Trevinniensis Cantabria custodiuntur & venerantur. Ægidius Gonsalez Davila in Theatro ecclesiastico Hispaniæ tom. 2 pag. 338 ait, corpus S. Formerii servari in vico de Vañares medio milliari Hispanico a Trevinnio. Porro Trevinnium, vulgo Treviño, ac Trevinniensis comitatus est in Alava, jam dicta provincia, cujus caput est Victoria. Cum autem Hispani consentiant, in Trevinniensi comitatu servari corpus S. Formerii, non alia ratione, opinor, illud collocant in territorio civitatis Victoriæ, quam quod totam Alavam illo territorio comprehendant. Ferrarius igitur, dum hodie S. Formerium martyrem annuntiat Victoriæ, locum minus accurate expressit. Hæc sufficiant de loco, ubi colitur S. Formerius.

[2] Quod vero spectat ad gesta S. Formerii, fatetur Marieta, [gesta ipsius ignota sunt:] nihil de gestis ad posterorum memoriam fuisse perductum. Solum affirmat, Sanctum esse extraneum, & coli ut martyrem; sed nullam de eo haberi historiam. Candida illa Marietæ confessio facit, ut haud difficulter intelligere possimus, unde profluxerint Acta illa, quæ pro Actis S. Formerii confidenter edidit Tamayus, tamquam desumpta ex antiquo Officio Ms. ecclesiæ, in qua Sanctus colitur. Recitat ille non modo Acta satis prolixa, & in novem lectiones divisa; sed etiam quatuor hymnos Actis conformes. Si quis figmenta illa non haberet perspecta, ut modo perspecta habent eruditi Hispani, crederet S. Formerium natum fuisse in Cappadocia, ibique sub Aureliani imperio passum. Verum necesse non est commenta illa amplius refutare, licet revera facile refutari possent, si non constaret de suppositione. Cum autem eruditis constet, multa dari a Tamayo Acta, quæ ipsius tempore procusa sunt, & pro vetustis venditata, liceat unico verbo edicere, non esse dubitandum, quin inter illa etiam habenda sint S. Formerii Acta, quæ dedit: nam ad istud indubitanter affirmandum sufficiunt testimonia aliorum, qui fatentur de gestis S. Formerii nihil fuisse cognitum. Nonam lectionem ita concludit Tamayus: Corpus sacrum hodie visitur in eadem ecclesia ad dextrum latus super aram in sarcophago lapideo affabre facto, & intra capsam ligneam, vectibus ferreis catenatam, & septem seris obductam, inclusum, ad cujus tumulum in die festivitatis ipsius quotannis concurrit circumstantium populorum multiplex utriusque sexus caterva, quæ celebri pompa solemnia sancti Martyris celebrat. Hæc vera esse poterant Tamayi tempore, & jam diu ante. Videant tamen incolæ, an sint accurata.

[3] [non videtur idem cum S. Firmino Ambianensi:] Franciscus de Padilla in Historia ecclesiastica Hispaniæ cent. 4 cap. 31, consideratis iis, quæ Marieta asserit de S. Formerio, nimirum extraneum esse, & coli XXV Septembris, gesta vero ignorari; existimat Formerium eumdem esse cum S. Firmino Ambianensi, de quo mox egimus. Conjectura verisimilis apparet, primo certe intuitu: nam non modo eodem die ambo coluntur, sed etiam constat, S. Firminum præcipua veneratione celebrari jam a multis seculis in regno Navarræ, cujus olim erat locus, in quo colitur S. Formerius. Verum conjecturæ obstat assertio de corpore, quod in Trevinniensi comitatu haberi asseritur, cum corpus S. Firmini habeatur Ambiani. Præterea quanto notior est in Navarræ regno S. Firminus, tanto minus videtur ignorari potuisse in Alava, ejusdem olim regni parte. Itaque, etsi aliquid verisimilitudinis habeat illa conjectura, tamen idoneo fundamento est destituta.

[4] [non tam certo dici potest, an idem non sit cum Fermerio Vasatensi.] Verisimilior potest fieri conjectura de S. Fermerio, qui abbatiam habet suo nomini dicatam in diœcesi Vasatensi in Novempopulania. Memoratur ille in Martyrologio S. Sabini de Levitania ad XXX Augusti his verbis: Eodem die passio sancti Fermerii martyris. Castellanus ad eumdem diem ponit S. Fermerium (Gallice S. Fraigne) in provincia Engolismensi. Saussayus in additis ad Martyrologium Gallicanum pag. 1252 de S. Fermerii ejusdem ad XXX Augusti cultu consentit, & addit: Ejusque tutelæ prioratus dicatus est Ordinis S. Benedicti, quin & parœcialis ecclesia in Engolismensi tractu diœcesis prædictæ Pictaviensis, ubi colitur XXX Augusti. Rursum Saussayus ad 1 Octobris annuntiat S. Fremerium, qui alias Fermerius vocatur, in abbatia Vasatensi. Ego certe minime distinguendum puto Fermerium a Fremerio: nec video, cur corpus illius Sancti non potuisset in Hispaniam transferri, aut totum, aut magna ex parte. Verum hæ conjecturæ verisimilitudinem aliquam adferre possunt, sed nihil certitudinis. Quare de Fermerio Vasatensis diœcesis iterum agetur ad 1 Octobris.

DE S. PRINCIPIO EPISCOPO
SUESSIONIBUS IN GALLIA.

Sub finem seculi V

SYLLOGE

Principius Episcopus Conf., Suessionibus in Gallia (S.)

AUCTORE J. C.

Sanctum Principium, Gallis S. Prince, nuntiant hodie auctaria quædam non infimæ notæ apud Sollerium nostrum in Martyrologio Usuardino. [Sancti memoria apud martyrologos: gesta] Heriniensis codex his verbis Sanctum celebrat: Eodem die S. Principii Suessionensis episcopi, fratris beati Remigii. Eadem leguntur in apographo Matriculæ Cartusiæ Ultrajectinæ, quæ & Grevenus & Molanus ac denique Baronius totidem fere verbis Martyrologiis suis inseruerunt. S. Principium referunt Fasti sacri Gallicani pene omnes, eumque Saussayus longiori de more elogio exornat: de illo etiam agit Bailletus. Quæcumque de sancto Præsule dicta circumferuntur, vel ex binis Sidonii Apollinaris epistolis profluxerunt, vel non magni sunt meriti. Habeo præ oculis sermonem quemdam historicum, qui Vita S. Principii episcopi Suessionensis inscribitur. Notavit in limbo apographi Bollandus, excerptum esse ex Ms. Belfortii, adjecitque Papebrochius, simile haberi Ms. Longiponti. Monet insuper Bollandus, Belfortium sermonem præfatum accepisse ex Ms. ipsius ecclesiæ Suessionensis, ejusque auctorem esse Milonem Morinensem: Belfortium autem redundantem stilum multis locis contraxisse; quæ ex quibus documentis hauserit, nescio, uti nec unde ipsi constiterit, sermonem illum esse Milonis Morinensis episcopi, illius, ni fallor, qui sub medium seculum XII floruit, & de quo in Prætermissis ad dies XV Februarii, XV & XVI Julii in Opere nostro dicta sunt aliqua. Sermo verbis luxurians speciale vix quidpiam docet de S. Principio, quem a zelo curaque pastorali & similibus virtutibus magnos episcopos commendantibus laudat. Audiamus panegyristam sub finem elogii sui loquentem, & ex ejus verbis mox luculentum fiet, quam fere nulla mihi hic usui esse possint, quantamque simul fidem mereantur pauca, quæ subministrat.

[2] Hæc itaque, inquit, sancto confessori Christi Principio generalia assignavimus, [fere omnia incerta.] cum de specialibus ejus gestis vix nobis tenuis narratio eluxerit: cum de illo nihil legatur, nisi ortus tantummodo & sepulturæ locus, & quod B. Remigii germanus frater, ac per hoc fraternæ justitiæ virtutisque particeps claruerit. Si quæ autem edidit miracula, quæ posteris non sunt tradita, hæc scriptorum inertia incuriave præteriit, aut multorum vetustas temporum abolevit. Sed sicut illi vero Deo vivunt, quorum magnalia atque virtutes plurimorum scripta depingunt, ita non mutilat imprudentiæ silentium tanti Pontificis meritum. En pauca, quæ anonymus docere nos potest, spectantia ad S. Principii nativitatem, sepulturam, parentelamque cum S. Remigio, quæ ut satis vage ex antiquiore monumento accepit, ita pariter nobis refert parce admodum: in quo ut candorem ejus mirari non satis possum, ita optimæ fidei esse credo, quæ pauca commemorat. Nec plura nobis perhibet Sidonius Apollinaris; imo tantum fere loquitur de communibus illi cum sancto fratre Remigio episcopalibus virtutibus. Atque ii tamen soli fere sunt, a quibus aliqua de S. Principio accepimus. Ex tanta penuria facile jam præviderit lector, paucissimis de illo hic agendum nobis esse, quamquam aliquam materiam subministrant recentiorum aliquorum de chronotaxi similibusque locis communibus conjecturæ. Habeo quidem ad manum laciniam alterius cujusdam S. Principii Vitæ extractam ex Ms. Carilephopolitano, submissamque anno 1638 a P. Joanne Dardes, ut præfixa apographo notula monet. Exordium tale est: Dominus Principius Cænomanicæ urbis episcopus ex Francia natus, qui successor exstitit domini Victurii prædictæ urbis episcopi fraterque S. Remigii Remensis episcopi. Verum mox liquet, ejusmodi hæc Acta esse, quæ ex synonymis episcopis confusa fuisse, queritur Stickerus noster ad diem XIV Septembris, ubi S.Principii Cenomanensis episcopi gesta illustravit. Adiri potest Commentarius ejus prævius ab iis, qui circa confusionem illam plura doceri cupiunt, iis enim denuo referendis tempus terere non lubet.

[3] [Cointii hallucinatio,] Quandoquidem ab auctoribus aliis de S. Principio nostro nihil accepimus, & ea, quæ mox laudati scriptis mandarunt, vaga sint & generalia, chronotaxis vix aliqua figi potest. Coïntius tamen in Annalibus Franc. ad annum Christi 486 num. 13 de S. Principio paucis agens, qualemcumque ex conjecturis deducere molitur, sed nititur crassa hallucinatione in verbis Sidonii Apollinaris. Principius, inquit Coïntius, a Sidonio dicitur in cœnobio Lirinensi Luporum concellita Maximorumque. Observat deinde, S. Lupum ad episcopatum Trecensem promotum fuisse anno 427, & conficit, cum ante illum annum Lupo cohabitare Lerini debuerit Principius, natum videri sub initium seculi V. Verum, ut dixi, errorem pro fundamento habet Cointii conjectura. Sic scribit Sidonius ad S. Principium: Jam diu nobis, papa venerabilis, etsi nondum vultus adspectus, tamen actus inspectus est. Namque Sanctorum diffusa laus meritorum stringi spatiis non est contenta finalibus. Hinc est, quod quia bonæ conscientiæ modus non ponitur, nec bonæ opinioni terminus invenitur. Quæ loquor, falsa censete, nisi professioni meæ competens adstipulator accesserit, satis in illo quondam cœnobio Lirinensi spectabile caput, Luporum concellita Maximorumque, & parsimoniæ saltibus consequi affectans Memphiticos & Palæstinos archimandritas. Is episcopus Antiolius, cujus relatu, qui pater vobis, quique qualesque vos fratres, qua morum prærogativa pontificatu maximo ambo fungamini, sollicitus cognoscere studui, & gaudens cognovisse me memini.

[4] [Baronii errores] Hæc initio epistolæ inter Opera ejus 14 lib. 8 Apollinaris asserens, omnia, quæ ad SS. Principium & Remigium pertinebant, audisse se ex Antiolio episcopo, quondam in Lirinensi eremo SS. Lupi & Maximi concellita. At neque hic, neque alibi insinuat, Lirini cum præfatis præsulibus habitasse Principium. Cum autem addat, meminisse se eorum, quæ Antiolius sibi retulerat, tempus verisimiliter jam aliquod intercesserat, poteratque, salva Apollinaris narratione, Antiolius jam senex SS. Principium & Remigium cognovisse, & jam forte annis aliquot ad Superos transiisse, antequam hæc a Sidonio scripta sint; unde proin nihil pro epocha nativitatis Sancti nostri extundi potest. Baronius in Notis ad suum Martyrologium ait, S. Principium conciliis Carpentoractensi, atque Arausicanis 1 & 2 interfuisse. In Annalibus tom. 6 concilium posterius Arausicanum anno Christi 463 illigarat, sed errorem corrigit tom. 10 pag. 960, ubi monet, concilium illud anno 529 illigandum esse. Concilium I Arausicanum debite incluserat anno 441: ex quibus collatis epochis abunde liquet, sanctum nostrum Præsulem utrique non interfuisse. Utri assistere potuerit, mox videbimus. Carpentoractensi celebrato anno Christi 527 certe etiam non interfuit.

[5] Bailletus claudens elogium hodiernum S. Principii, ait, [& Bailleti opinio incerta circa chronotaxim,] noluisse se assertæ a Baronio aliisque opinioni assentiri, quod parum credibile sit, Belgicæ episcopos tum temporis ad civitates Gothis Burgundionibusque subjectas proficisci potuisse. Aliunde, inquit, Sanctus noster nondum erat episcopus tempore primi concilii Arausicani habiti anno CCCCXLI, obieratque ante Carpentoractense anno DXXVII, & 2 Arausicanum biennio post celebratum. Et vero legitur successor ejus S. Lupus subscriptus concilio I Arausicano (d'Orange: sed voluit, opinor, dicere Aurelianensi d'Orleans) quod anno DXI celebratum est. Lubens cum Bailleto credam, nulli ex his conciliis adfuisse S. Principium, cum duo posteriora post ejus obitum congregata fuerint, nec 1 Arausicano ejus nomen subscriptum inveniatur: at huic interesse illum non potuisse, non video. Sane ridicula mihi videtur prima ratio: quare enim Belgicæ præsules parum potuissent (Gallice apud ipsum est n'etoient gueres en etat) eo accedere? Opesne forte Principio ad viaticum defuissent? Quod secundo loco allegat, etsi forsan verisimilius sit, non est profecto certum, & commode chronotaxis flueret, si ex subscriptione ejus epocham episcopatus haberemus, ut patebit. Audiamus oratorem de ortu S. Principii, quæ ex antiquioribus testimoniis desumpsisse se asserit, edisserentem. Qui egregius Confessor alto parentum sanguine terris editus, sicut Emilio patre, ita S. Remigio uterino fratre resplenduit; ac quemadmodum ille ad suorum remedium, sic & iste procul dubio ad salvationis principium denominatus est.

[6] Cilinia autem nobilitate veneranda utriusque genitrix, claruit, quæ, cælesti cooperante clementia, ambos lumen huic mundo effudit. [quæ vix aliqua] Fieri quoque potuit (miror hic rursus candorem panegyristæ, non quæ verisimilia erant pro factis asserentis, sed nude fatentis, quæ a sola verisimilitudine repetat) ut S. Principius eodem, quo & frater nasciturus, divino demonstraretur oraculo: quia quorum dispar non fuit electio & meritorum infusio, eorum quoque in hanc vitam progressum debuit præcedere par oraculi vocatio: licet hic anterior, is vero nativitate fuerit posterior. Hunc etenim pia mater in flore juventutis, illum autem de unico viro suo Emilio peperit in tempore senectutis, quos præclarus natalis ortus pares, præcelsus sanctissimæ vitæ cursus similes, & clarissimi finis exitus esse fecit æquales. Juxta hæc natus credi potest S. Principius triginta facile annis ante S. Remigium, ut hunc Cilinia mater sub ætatis annum 50 in tempore senectutis, illum sub 20 in flore juventutis peperisse intelligatur. Sumamus, quæ ad 1 Octobris examinari poterunt, initia episcopatus S. Remigii ab Henschenio illigata anno Christi 457. Agebat, cum ad cathedram Remensem assumptus est, annum ætatis 22: natus proinde est anno 435 vel sequenti, Principius vero initio seculi V. Et hæc quidem positis assertorum panegyristæ veritate deductisque inde conjecturis de annorum spatio inter utriusque nativitatem medio.

[7] [figi potest. Verisimilius apparet S. Principium non patrem,] Quæ in Opere nostro ad diem XVII Maji, ubi de S. Montano agitur, ex Hincmaro producta sunt, num. 4 abunde ostendunt, utrumque parentem pene vetulum fuisse, cum illis natus est S. Remigius; unde conjecturæ magis probabiles fiunt, quibus stantibus, nihil ex hac parte vetaret, S. Principium tum quadragenarium fuisse episcopum, & concilio I Arausicano adfuisse anno 441, ut liquet. Nunc juverit examinasse, an Sanctus ante episcopatum matrimonium contraxerit atque ex uxore genuerit S. Lupum, suum postea in cathedra Suessionensi successorem. Fuisse hunc S. Remigii nepotem, indubitatum est ex ejusdem Sancti & scriptorum aliorum testimonio. Genitum a S. Principio, affirmant Baronius in Annalibus anno 463 & 507 aliique, inter quos Longuevallius Historiæ ecclesiæ Gallicanæ lib. 4 pag. III; reclamant Colvenerius in Notis ad Flodoardum easque adoptans Sirmondus, Robertus Stephanus, Savaro, Bailletus aliique. Galliæ Christianæ auctæ continuatores rem nuper intactam reliquerunt. Si ex Hincmari verbis decidenda lis esset, non diu hæsitarem. Is ita loquitur in Vita S. Remigii. Quæ (Cilinia) in flore juventutis pepererat de unico viro suo Æmilio Principium, Suessionum civitatis postea sanctum episcopum, & fratrem ejus, patrem beati Lupi episcopi, ejusdem Principii successoris. Qui volunt, Principium S. Lupi genitorem fuisse, Hincmari verba accipiunt, sicut ea intellexisse opinantur Flodoardum lib. 1 cap. 10 scribentem, Hæc autem beata genitrix (Cilinia) in flore dudum juventutis ex unico viro suo Æmilio pepererat Principium, Suessorum civitatis postea sanctum episcopum & patrem B. Lupi ejusdem Principii successoris: sic nimirum, ut pronomen ejus ad S. Remigium referatur, fratrem, patrem continuati ejusdem Principii tituli sint.

[8] [sed tantum patruum esse S. Lupi. Initia episcopatus ejus] Verum non parum inepte ita torquetur Hincmari phrasis, quæ omnino innuit, ejus referendum esse ad Principium, qui immediate ante nominatur; ubi contra nusquam præcessit nomen vel mentio S. Remigii, de quo proinde non censetur loqui. Flodoardi etiam verba Hincmari dictis non adversantur, & eodem sensu explicari, idque non ægre quidem, possunt: ita ut ex hac parte multo probabilior appareat opinio Colvenerii aliorumque, contendentium, ex SS. Remigii & Principii fratre, cujus nomen latet, genitum fuisse S. Lupum. An pro se argumenta, & quæ habeant contrariæ conjecturæ patroni, incompertum habeo. Quod vulgo S. Remigii nomine circumfertur Testamentum, nescio utris potius faveat: igitur Colvenerii opinio mihi est probabilior. Porro quod ad annum obitus S. Principii pertinet, non est hic minus incertus, quam annus aditi episcopatus. Asserunt Coïntius & Bailletus, eum pervenisse usque ad tempus, quo Suessiones Clodoveo parere cœperunt: quod facile inducor ut credam. Certe Sidonii litteræ ad illum datæ videntur post annum 474, quo cathedram Claromontanam adivit: videtur enim eas scripsisse jam episcopus, cum Antiolium professioni suæ competentem adstipulatorem appellet. Dubitat Bailletus, an S. Principius in vivis fuerit, quando Clodoveus baptizatus est; anno nimirum Christi 495; at dubii sui rationem nullam allegat, quam nec ego in ejus opinione, quod Sanctus anno 441 episcopus nondum esse potuerit, ullam video. Unicam habemus epocham certam circa ejus mortem, sed quæ obitum ne quidem certorum annorum definito spatio includit.

[9] Concilio Aurelianensi I, quod anno 511 celebratum est, [& annus mortis incerta sunt.] interfuit S. Lupus; discesserat proin e vivis S. Principius: at quanto ante tempore ejus mors contigerit, plane incompertum est. Non habeo, quare negem, sanctum Præsulem usque ad initium seculi VI pervenisse, at nec aliunde suppetit, unde id adstruam: cum vero ex qualicumque chronotaxi natum superius statuerim sub initium seculi V, & sine testimoniis centum annos Sancto adscribere nolim, obitum ejus notavi sub finem seculi V, sic ut sub eo comprehensos cupiam annos non paucos. Ceterum quæ ad S. Principium scripsit Sidonius, non lubuit hic inserere: non enim nisi episcopales virtutes utrique sancto fratri communes, caritatem, castitatem, zelum recenset & laudat. Vel ex his, quæ superius protuli, abunde liquet, quanti sanctum Præsulem ejusque virtutem fecerit Apollinaris, vir in personis discernendis prudens, nec laudes indiscrete profundere solitus. Subnectamus nunc, quæ Milo testatur, de obitu Sancti ab antiquioribus fuisse posteris relicta. Cum autem, inquit, ejus appropinquaret tempus evocationis, repente sanctus Dei Principius viribus destitutus est corporis & ex cœnulenta mundi voragine angelico auxilio ad claritatem sublatus est cælestis patriæ: cujus corpus extra mœnia urbis Suessionicæ in capella S. Theclæ condigno B. Remigius tumulavit honore & sedem illius debitis cumulavit, provexit, ditavitque muneribus.

[10] [Elevatio corporis ejus & reliquiæ.] Nam quasdam res facultatis propriæ Suessionicæ largitus est ecclesiæ, partim pro commemoratione nominis sui, partim pro remedio animæ fratris sui Principii. Sic enim scriptum in testamento ejus legitur. “Delego salvonarias super Moram & solidos decem ecclesiæ Suessionicæ pro commemoratione nominis mei. Item sablonarias super Maternam hæredibus meis & animæ fratris mei Principii delegavi. Capellulæ quoque S. Theclæ extra muros urbis Suessionicæ sitæ, ubi beatissimum corpus fratris mei Principii recondidi, delego solidos quatuor”. Hæc ille, nescio, unde hausta; certe non reperiuntur in testamento S. Remigii a Flodoardo lib. 1 cap. 18 producto, neque in altero, quod edidit Labbeus Bibliothecæ Ms. tom. 1 pag. 806. In Opere nostro in Prætermissis ad diem 1 Junii observatum est, a Galesinio, Ferrario, Saussayo aliisque signari elevationem corporis S. Principii, cum aliis aliorum Sanctorum exuviis, verisimiliter ex sacello suburbano S. Theclæ ad ecclesiam cathedralem tum translatis. Monent Galliæ Christianæ auctæ continuatores, reliquias sancti Præsulis cum aliis pluribus sacris ecclesiæ Suessionensis cimeliis seculo XVI Calvinistarum iconomachorum rabie ad cineres redactas esse, ejusdem tamen brachium, forte eo cum lipsanis SS. Amati, Onesimi & Gurdinelli post extinctam Normannorum persecutionem translatum, ostendi in thesauro sacro ecclesiæ Duacenæ S. Amati.

DE S. SOLENNE EPISCOPO
CARNOTI IN GALLIA.

Circa annum DVIII

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Solennis Episcopus Conf., Carnoti in Gallia (S.)

BHL Number: 7819

AUCTORE J. C.

§ I. Varie luxatum Sancti nomen, & mentio variis diebus apud martyrologos & auctores alios. Actorum ejus notitia.

Sanctum Solennem nuntiant Martyrologia Gallicana, qui etiam celebratur in Fastis sacris aliis plurimis, potissimum in auctariis Usuardinis. [Varie scriptum Sancti nomen occurrit apud martyrologos aliquos] At nec idem illi dies ubique assignatur, nec eodem modo ejusdem nomen scribitur. In codicibus Mss. aliquando Solempnis & Solempius, usitato media ætate more, rarius Solennius, sæpe Solemnis vocatur, ut in Observationibus & in Auctariis ad Usuardum Sollerii videre licet. Communior est Solennis appellatio, quam idcirco adoptavi. Ab indigenis vocatur S. Souleine. Ejus ad diem XXIV Septembris in suis Martyrologiis meminerunt Muneratus & Grevenus. Atque hic quidem sic eum nuntiat: Item S. Solemnis episcopi: ille vero: Castro Blesis S. Solennis episcopi & confessoris. Eodem die ejus memoria occurrit inter Auctaria Usuardi Solleriani in apographis Daveronensi & Matriculæ Cartusiæ Ultrajectensis. Hisce præiverat Rabanus Maurus, qui ad VIII Kalendas Octobris sancti Præsulis nostri mentionem facit. Rabanum Acta, similia iis, quæ edemus, præ oculis habuisse, postea observabimus: ecce Rabani annuntiationem. Eodem die depositio Solemnis episcopi, qui ab infantia Deo devotus fuit, qui etiam miraculis claruit. Nam cum quadam die itineris sui proficisceretur Callem, obvium habuit hominem a nativitate cæcum, surdum & mutum, quem complexus collo osculavit, & cito sanum reddidit.

[2] [die 24 Septembris,] Hic etiam, cum, defuncto Carnothensi urbis episcopo, electus est ad episcopatum, quem ergo invitus accepit. Hludovicum vero regem adhuc paganum, qui eodem tempore Francis imperabat, cum vellet contra Gothos in bellum pergere, signo Crucis in corde & in pectore armavit, & sic victoria de hostibus potitum ac domi reversum simul cum S. Rhemigio Rhemensium urbis episcopo, divina favente virtute, cum gratiæ alacritate baptizavit, & cum eodem trecentos septuaginta nobiles satrapas sacro fonte regeneratos in Spiritu sancto adoptionis parturivit filios, sicque memoratus Sanctus Dei tres Olympiades gerens in episcopatu de hac luce migravit ad Christum. Consonant pariter quoad diem Molanus in additionibus, Martyrologium Parisiense, Breviaria Turonense ecclesiæ S. Martini, Carnotense & Macloviense. Saussayus in Martyrologio Gallicano & Bailletus in Vitis Sanctorum XXIV Septembris S. Solennis agunt & celebrant elogiis memoriam, quam in recentioribus Fastis sacris Gallicanis nusquam reperio ad sequentem diem dilatam fuisse.

[3] [apud alios die 25] Baronius tamen in Martyrologio Romano XXV Septembris sic nuntiat: Blesis S. Solemnii episcopi Carnutensis, miraculis clari. Baronio prælucere potuerunt Acta aliqua & varia Usuardi Auctaria apud Sollerium nostrum, ubi die XXV Septembris S. Solennem habent codices Antverpiensis major, Rosweydianus, Heriniensis, Pulsanensis, aliique plures, quos enumerare supersedeo. Longius est Sancti fereque totidem verbis conceptum elogium in Hagenoyensi, Bruxellensi, Ultrajectino, Albergensi & Danico apographis, quod ex Ultrajectensi huc transfero: Apud Carnotum natale S. Solempnis episcopi & confessoris. Hic homini a nativitate cæco & surdo & muto, visum, auditum & officium linguæ restituit. Clodovæum quoque regem Francorum & trecentos (de Clodoveo nihil habet Bruxellense; Hagenoyense numerat Sexingentos) sexaginta quatuor cum eo aqua sacri baptismatis initiavit. Belinus & Galesinius etiam XXV Sanctum referunt. Usuardusne eodem die illum suo Martyrologio inseruerit, dubitavit Sollerius, inclinans in negativam partem; quod in Pratensi codice, deleta primum, quæ ultimo loco fuerat, S. Aunarii annuntiatio, deinde pressiori charactere scripta fuisset, ut locum faceret S. Solennis mentioni, atque hodie alibi auctus deprehenderetur codex Heriniensis, cui proinde multum fidere non est ausus: edixit tamen, facile se argumentis cessurum. Bouillartius codicis Pratensis vindex contendit, de more eadem Usuardi manu correctionem in Pratensi Ms. exaratam esse, docetque, Dervensem etiam codicem cum Heriniensi consentire, sanctumque Solempnem eodem modo celebrare.

[4] Eamdem correctionum, quæ ceterorum est, & quidem autographam Usuardi manum esse, [quo etiam Usuardus videtur ejus meminisse & nos de illo agimus.] fateri nos nihil hactenus cogit. Sirmondi nostri & Castellani judicium contrarium, excusationesque, quas aventibus jactatum Pratensem codicem propriis oculis lustrare obtrudi contigit, non possunt non suspicionem aliquam relinquere & nutrire. Quod huc spectat, cum Dervensis regiæ bibliothecæ codex cum Pratensi & Heriniensi consonet in S. Solennis annuntiatione, mihi quidem probabilius videtur, genuinam eam Usuardi esse. Quare autem eo illum die celebret, & non præcedenti, nescio, nisi forte Acta quæpiam vidit, ubi, ut in duobus nostris apographis, dicatur hoc die mortuus. Usuardum ducem habuit Galesinius, utrumque Baronius, dum Sanctum die XXV Septembris Martyrologio Romano, uti jam dixi, adscripsit. Illum sequi solemus, quando nihil absolute suadet, Sanctos in alios dies rejicere, quod idem hic observabimus: etiamsi enim martyrologi non pauci jam recensiti, & cum illis diptycha, Breviariumque diœcesis Carnotensis Parisiis anno 1633 excusum S. Solennem VIII Kalendas Octobris celebrent, Usuardus tamen cum Actis aliquot Mss. ejus obitum XXV Septembris consignans, sufficit nobis, ut ne illum a die, quo in Martyrologio Romano notatur, avellamus.

[5] Primus notus auctor, quem S. Solennis meminisse constat, [Sancti etiam meminerunt, Gregorius Turonensis, narrans miracula,] est S. Gregorius Turonensis antistes, qui ejus sepulcrum inviserat. Is libro de Gloria Confessorum cap. 21 narrat miracula, quæ ad ejus tumulum contigerant. Juverit ejus verba huc transtulisse ex editione Ruinartii. Titulos est: De sepulchro S. Solemnis. Et licet, inquit, de Turonica urbe aliqua jam scripserimus, tamen quoniam nuper S. Solemnis sepulchrum adspeximus, silere nequimus, quid factum sit apud Malliacense monasterium, quod in cacumine montis est constructum, ab antiquis vallatum ædificiis jam erutis. Nam ferunt, quod in eo loco, cum crypta adhuc haberetur occulta & nulli Chistianorum locus ille esset revelatus, per singulas Dominicarum solemnitatum noctes ab habitatoribus lumen cernebatur accensum; sed nullus sciebat, quid sibi hoc vellet mysterium, tantum suspicio retinebat homines, aliquid ibi retineri divinum. Interea advenerunt duo energumeni ex basilica S. Martini, qui, conlisis in se palmis, clamare cœperunt, dicentes: Hic requiescit Solemnis beatissimus in crypta abdita.

[6] [quæ ad ejus sepulcrum contigerunt,] Reserate igitur sepulchrum Amici Dei; quod cum repereritis, velis tegite, lumen accendite cultumque ei debitum exhibete. Erit regioni huic salubre, si quæ loquimur adimpleveritis. Et hæc dicentes cum clamore magno effodere tellurem unguibus nitebantur. Tunc videntes incolæ, quæ gerebantur, accepto sarculo effodientes aperuerunt cryptam, in qua per seriem graduum descendentes, repererunt sepulchrum magnum, de quo testabantur illi adhuc infirmi, hoc esse sepulchrum Solemnis beatissimi, qui mox sensu discesserunt recepto. Post hæc autem cœperunt ad eum diversorum morborum ægroti confluere &, accepta sanitate, redire incolumes. Sed & Lithomeris urbis ipsius (testatur Ruinartius, Mss. pleraque habere, Litthomerus urbis Pictaviensis) cum ab quartani typi ægrotatione fatigaretur, acceptis ex hospitiolo suo cereis, surrexit cum uno tantum puero, accessitque ad locum. Fusa vero oratione, accensis cereis manuque propria per totam noctem detentis, vigilias celebravit. Dato igitur mane, redivit ad propria, nec ultra ab hoc morbo frigoritionis vel confractionis ullius pertulit gravitatem. Hæc Gregorius; ex quibus mox fluit, diu ante ejus tempora S. Solennem vixisse, & Malliaci conditum tumulo fuisse.

[7] [Sigebertus & Albericus in Chronicis.] Quæ de tempore sedis ejus & mortis referunt scriptores, Saussayus in Martyrologio Gallicano, Coïntius in Annalibus ad annos Christi 497 num. 10 & 509 num. 12, Bailletus, continuatores Galliæ Christianæ auctæ tom. VIII in Catalogo episcoporum Carnotensium & Longuevallius Historiæ lib. 5 ad annum 511, aliique, hauserunt ex Actis S. Solennis, quæ quique nacti fuerunt, imo luculentum est, ipsos biographos SS. Aventini & Deodati abbatis Blesensis, quorum gesta habes in Opere nostro diebus IV. Februarii & XXIV Aprilis, lacinias inde in Vitas, quas scripserunt, transtulisse. Acta hæc igitur ipsa prius discutienda sunt, antequam de tempore episcopatus & mortis Sancti nostri tuto aliquid adstrui possit. Videritne Acta Sigebertus, incompertum est: scribit tamen is in Chronico ad annum 490. Solennis Carnotensis episcopus claret, qui prædicando Francis Christum non segniter institit. Ejusdem ad sequentem meminit Albericus in Chronico suo. Acta hactenus non inveni impressa. Surius ad hunc diem non habet de sancto Episcopo, nisi miracula excerpta ex Gregorio Turonensi, quæ jamjam retulimus.

[8] [Ejusdem Acta varia Mss.,] Nos præterea Acta S. Solennis Carnotensis episcopi habemus in manuscriptis triplicia; diversa enim appello, quæ licet ex aliis profluxerint, sic tamen aucta sunt & interpolata, ut non sola vocum quarumdam diversitas discrimen faciat. Eorum, quæ procul dubio omnium sunt antiquissima, tria rursus habemus exemplaria, sic a se invicem discrepantia, ut vocibus & paucis phrasibus diversis res plane easdem referant. Ac primo quidem habemus Vitam S. Solennis in vetustissimo codice Musei nostri notato P. Ms. 20, quem permutatione aliorum librorum accepimus e collegio nostro Molsheimensi ac propterea Molsheimensem passim solemus appellare. Scripta ibidem est Latinitate tam barbara & inconcinna, ut sensum vix ullum reperias pluribus stili vitiis non laborantem. Periodi occurrunt tam imperfectæ, tam tortæ, ut vix divinando assequi liceat, quid significatum biographus velit. Huic proxime accedit apographum ex Ms. S. Maximini Trevirensis, cujus tamen stilus est multo minus mutilus & contortus. Perfectius adhuc in eo genere est apographum aliud ex Ms. codice S. Salvatoris Ultrajectensis excerptum & olim ad Majores meos missum. Bina hæcce apographa præ oculis habuit Bollandus, cum gesta S. Aventini ad diem IV Februarii illustrans de S. Solennis Vita sermonem intulit.

[9] Secunda sancti Episcopi nostri Acta accepimus ex Ms. reginæ Sueciæ notato num. 528. [quorum alia] Exemplari adscripsit Bollandus: Quæ Vita hic est ex Ms. serenissimæ reginæ Sueciæ, discrepat ab aliis, nec ipsa tamen satis videtur authentica. Erat in codice recenti manu descripto, sed ex vetustis exemplaribus. Quæ viri eruditi censura, quam sit justa, deinceps videbimus. Porro in apographo totus mox est diversus prologus a præcedentibus. Quæ sequuntur non solum stilo scripta sunt multo limatiori & hinc inde farta adhortationibus elogiisque studiose compositis, sed aliqua insuper, quæ in prioribus Actis difficultatem pariunt, sic sunt detorta, ut facile videas, interpolatorem sensisse difficultatem & conatum elevare. Demus specimina. Qui Vitæ primo loco excudendæ num. 6 & 7 narratur Clodovei regis Carnotum adventus sermoque cum S. Solenni, ita hic legitur. Post denos denique dies Clodoveus rex adversus Gothorum gentem regemque eorum Alaricum ducebat exercitum. Cumque Carnoti urbem fuisset ingressus, clerus in ecclesia more suo laudes Domino decantabat. Quidam vero ex principibus regis ecclesiam ingressi, audiunt subito decantari: Apprehende arma & scutum & exurge in adjutorium mihi. Venientesque ad regem dicunt ei: Magna nobis hodie auspicia decantata sunt in ecclesia. Dicit autem ad eos rex: Quænam hæc sunt? Dicunt ei: Occurre Solemni episcopo, & ipse tibi ea narrabit. Tunc veniens rex in occursum ejus salutatus est honorifice ab eo. Cui Episcopus ait. Quo pergis rex? At ille respondit: Contra Gothorum regem ejusque populum. Dixitque ei beatus Solennis: Inclite rex, si velis, ego te talibus induam armis, quibus adversariorum possis prosternere catervas.

[10] Miratus rex precabatur, ut his armis eum præcingeret. [ex aliis profecta] Cui dixit: Nisi signatus fueris signaculo Crucis, per quam Dominus Jesus Christus diabolum vicit, non accipies victoriam. Confestim itaque rex cum fletu flectens cervicem cordis, petiit, ut quæ promiserat adimpleret. Subito autem Vir Dei in fronte ejus & in pectore vexillum Crucis fecit & catechizavit eum. Vovitque rex, dicens: Si victor ad patriam remeavero, baptismi gratiam non dubitabo percipere: nam & antea sæpius a beato Remigio Rhemorum episcopo, & ab uxore sua Chrotilde, quæ valde Deum timebat, fuerat admonitus, ut idola desereret, & Deum verum, qui in cælis est, adoraret. Hæc nunc lector conferat cum iis, quæ in Actis excudendis primo loco leguntur, & facile fatebitur, talem interpolatorem esse, qualem superius depinxi. Accedat exemplum aliud. Ex Vitis primariis diceres, S. Solennem non solum Carnoti mortuum, sed etiam ibidem tumulatum fuisse. Testor Vitæ primæ numerum nonum. Legerat interpolator noster apud Gregorium Turonensem, quem etiam alibi citat referens narrata ab ipso miracula, S. Solennis corpus Malliaci apud Turonos repertum. Carnoto translatum eo fuisse, nusquam invenerat; igitur sic adornat narrationem, ut sanctum Episcopum Malliaci morientem exhibeat.

[11] Non multo post tempore interjecto (inquit, a baptizato scilicet, [& interpolata fuerunt.] præsente S. Solenne, Clodoveo) rursus motum est bellum inter Clodoveum regem & Alaricum. Congregansque omnem Francorum exercitum (Clodoveus) devenit in pagum Turonensem, ducens secum cum aliis episcopis beatum Solennem. Ubi cum aliquantulum morarentur, beatus Solennis senio & levi febre fatigatus cœpit tœdiari. Divina vero providentia certius quid de sua morte condiscens, jussit convocari omnes discipulos & ministros suos, qui ibi cum eo aderant, & cœpit eis finem dierum suorum palam facere. Sequitur deinde adhortatio ad illos valde prolixa Sanctique commendatio animæ ad Deum locis sacræ Scripturæ insparsa, narrataque ejus ibidem morte & miraculo, quod ad funus contigit, resumit: Requievit igitur Vir Dei VII Calendarum Octobrium, & sepultus est in Malliacensi monasterio, in quo multo tempore quievit, usquequo jam dictum monasterium a paganis desolatum est. Postquam persecutio quievit, pretiosum ejus corpus & sepulchrum, quod diutius humanis latebat obtutibus, qualiter ad laudem & gloriam nominis sui idipsum Dominus revelare dignatus sit, beato Gregorio Turonorum pontifice referente, cognovimus. Subnectuntur deinde bina miracula ex libro de Gloria Confessorum cap. 21 desumpta. Addere præterea hic nihil, opinor, debeo, ut probem latum supra de hoc interpolatore judicium: alium conveniamus.

[12] [Apographum, quod ad nos misit Parisiis R. P. Combefis] Tertiorum Actorum apographum ad Henschenium nostrum Parisiis missum fuit a R. P. Francisco Combefis, Ordinis Prædicatorum scriptore eruditis notissimo. Unde is excerpserit, nusquam notatum reperio: at vix dubito, quin ea descripserit ex codice bibliothecæ regiæ, de quo loquitur Ruinartius, cum ait Nota 6 ad caput 21 Gregorii Turonensis, Ejus Vitam, Inventionis a Gregorio nostro factæ & Translationis historiam ac Miracula vidimus in Ms. codice bibliothecæ regiæ. Sane in apographo, quod submisit Combefisius, Vitæ omnia eo ordine subnexa sunt, quo ea recenset Ruinartius. Porro Vita hæc interpolata altera est multo auctior verbis sententiisque ex sacris Litteris excerptis. Stilus multo floridior, &, nisi multum fallor, seculis forte etiam aliquot recentior. Anonymum hunc Acta similia iis, quæ ex Ms. reginæ Sueciæ accepimus, præ oculis habuisse, luculentum fit ex eo, quod quæ a priori Vitæ primigeniæ superaddita retulimus, is mutata phrasi & amplificata exhibeat. Habet aliqua etiam sibi propria, quæque ejus inventioni debemus. Ac primo quidem proœmium satis longum de cultu Sanctis debito, quod incipit: In sanctæ matris nostræ Ecclesiæ ædificatione absque tumultu gratias agamus summo Opifici. Quæ in Actis excudendis num. 4 narrantur de Clodovei mandato, ut non alius, quam S. Solennis ad cathedram Carnotensem promoveretur, atque de hujus fuga, quæque in Ms. reginæ Sueciæ non nisi parum alterata reperiuntur, sic adornat anonymus posterior.

[13] [& verisimiliter extraxit] Cum autem sic quotidie tanti patris protenderetur nomen & meritum, Carnotensis episcopus Flavius ingressus est diem vitæ extremum. Unde consternatus animo totus conventus ecclesiæ, postquam dolorem exuerat, cœpit de condigno successore pertractare. Illo siquidem tempore, bellicosus Francorum rex Clodoveus Ligerim usque dilataverat terminos regni fortitudinis suæ, qui quamvis adhuc idololatriæ teneretur cultu, Christianos tamen habebat sub regio nutu. Idcirco clerus omnis Carnotensis & populus unanimi consilio & votis paribus convenientes, ut beatus Vir episcopali sublimaretur in sede, regi viros direxere precantes. Adjiciunt præterea per litteras sanctitatem illius, industriam atque prudentiam &, quod mirandum, in loco suo inter omnes haberet reverentiam. Tantam autem famam admiratus rex & optimates ejus, dignum ducens obedire cleri & populi petitionibus, præcepit, immo & interdixit sub juramento omnibus, ne alius quislibet ad sortem pontificalem admitteretur, nisi Solemnis beatus. Licet enim gentilis esset & impius, jam tamen quasi ex divina præordinatione Sanctus Dei sibi quodammodo erat reverendus. Cumque venerabilis Dei Servus regale super se de tali negotio cognovisset dictum, timens honoris gratia contemplativæ vitæ, cui jam inhæserat & ad quam totis nisibus anhelabat, habere dispendium, cogitavit humiliter tantam rem subterfugere, ne surgens ad altiora videretur lapsum incurrere: dicebat enim apud se: Quomodo tam peccatrix anima interiori divinitatis propitiatorio audebit proxima fieri? Quomodo, qui pro reatibus meis non sum dignus ad exaudiendum, pro aliorum judicabor dignus ad intercedendum?

[14] Primus humani generis parens, cognita magnitudine peccati sui, [ex laudato ab aliis codice bibliothecæ regiæ,] a facie Dei latuit in paradiso; & ego meam & totius populi portans inter sancta sanctorum Christo Domino apparebo? Moyses ad rubum, loquente sibi Domino, abscondit vultum suum; & ego infrunitus assistam ei, cum iniquitates meæ supergressæ sint caput meum? Et quid in externis immoror? (An juvat potius domesticam fabulam texero?) Marcus etiam Euangelista ipsius Ecclesiæ primicerii in baptismate filius, & ab eo de actibus Domini Jesu ad plenum eruditus, propter fidem dicitur amputasse sibi pollicem, ne quando sacerdotale sibi imponeretur regimen; de me autem quid fiet, si ad tantum ascendero gradum, cum non sit pax ossibus meis a facie peccatorum meorum? Hæc secum ipse Dei Fidelis ruminans, & in his anxiatus nocte quadam, nullo conscio, ingressus est speluncam duobus ferme milliaribus ab urbe distantem. Latuit ibi cum lacrymis orans & jejuniis.

[15] Hic Sancti ad Deum preces fuse rursus prosequitur anonymus, [multo ceteris magis auctum] post quas subnectit: In his & similibus dum Sancti Dei detineretur intentio & episcopos ad sacrandum eum invitatos maxima pro ejus absentia perturbaret confusio, cum & regis imperium urgeret, & populus super eum decertans acclamaret, armis muniti sapientiæ consentiunt eum a Domino postulare. Convocato igitur totius cleri & populorum conventu, indicunt jejunium, preces mandant, & ut anxia sollicitudine a Deo sibi desideratum quærere velint, hortantur & exorant. Voluntaria fit omnibus indicta admonitio, pulsatur Dei pietas unanimiter cum gemitu a populo universo. Pius autem Dominus non aspernatus preces suorum, immo & Fidelem suum producere satagens ad lucem populorum, in visione nocturna sic locutus est uni episcoporum. Ne turbemini pro Fideli meo, habeo enim eum mihi latentem in spelæo, ad quod vade cum religiosis & sine molestia ductus consecretur a vobis. Ego quoque locum vobis faciam notabilem, in quo eum invenietis in oratione pernoctantem. In crastinum vero, quibus debebat, manifestata visione, vadunt ad locum divina notatum revelatione. Videns Servus Dei hanc, quam non fuerat opinatus, de se cognitionem, & audiens, evenisse eam per Dei dispensationem, licet repugnaret voluntatis illius arbitrium, metuens impedire Divinitatis consilium, flens & ejulans multum, sanctæ societati dedit manus, &, dicto Fiat voluntas Dei, ad id, quod sibi injungebatur, est egressus.

[16] [& recentius videtur,] Et quamvis nonnulli, jam de eo spe deposita, Adventinum sedis ejusdem inthronizare disposuissent archidiaconum, Sanctum reversum mox postularunt habere episcopum, qui & a præsulibus ibidem agentibus mox consecratus est, ut multis verborum ambagibus deinde narrat interpolator, cujus propensio modusque scribendi ex iis, quæ produximus, abunde lectori debet innotuisse: unde procul dubio mecum consentiet, multo præcedentium Actorum auctoribus posteriorem, imo forte valde recentem esse. Ceterum monui, in eodem Ms. subjectam esse narrationem translationis S. Solennis Malliaco Blesas & nonnulla Miracula. In Miraculis fit mentio Richardi abbatis Virdunensis, qui non alius est ab eo, qui anno 1046 obiit, & ut venerabilis locum habet in Opere nostro die XIV Junii. Nihil ibi legitur de miraculo, quod anonymus narrat; at Mabillonius illud Miraculis B. Richardi Seculo VI SS. Ordinis S. Benedicti Parte 1 pag. 534 totidem fere verbis jungit, acceptum, ex eodem, ni fallor, Ms. codice bibliothecæ regiæ. Porro in ea ipsa narratione satis insinuat anonymus, temporibus Richardi esse se posteriorem; loquitur enim de re non ita pridem præterita, ut ibidem etiam observabo; at prius Acta nostra primaria, ex quibus duo alia coaluerunt & aucta sunt, attentius discutiamus dispiciamusque, an non magis tolerabilia sint, quam quibusdam ex vitiis in Vita interpolata æque repertis visum sit.

§ II. Examinantur antiquiora S. Solennis Acta. Quæ Vitæ edendæ?

[Acta primaria, forte valde antiqua, habent aliqua, quæ a scriptoribus] Priora tria exemplaria nostra, quorum notitiam dedi præcedenti § num. 8, licet alterum altero sit paulo correctius, eodem loco habeo: res enim in illis plane eædem narrantur. Esse ea valde antiqua, mihi fit omnino verisimile, at quo circiter tempore scripta fuerint, difficile est propius definire. Suspicarer, inscitum scriptorem ante translationem sacri corporis Malliaco Blesas, imo ante Gregorium Turonensem & inventionem reliquiarum S. Solennis, cum de hisce nullam mentionem faciat, vixisse, nisi parum solerem hujusmodi argumentis negativis tribuere, jam nunc edoctus, quam facile scriptoris unius Opuscula alterum latere possint, quamque sæpe incurii biographi, desidiosis illis seculis Vitas in privatum monasteriorum suorum vel ecclesiarum usum compilantes, neglexerint studiosius inquirere in vera Sanctorum suorum elogia, domesticis traditionibus & instrumentis, si quæ forte haberent obvia, contenti. Nihil interim aliunde occurrit, unde certo aliquorum etiam seculorum intervallo ejus ætas includatur, circa quam proinde meum judicium suspendo; & inquiro, an aliunde, quam a certa antiquitate commendari ea Vita possit. Parum illi tribuit Bollandus, cujus censuram superius retuli; nec amplius Bailletus, dolens, sanctum Virum digniorem biographum nactum non fuisse. Is an Acta, quæ primaria appello, viderit, ignoro: quamquam eadem in illis occurrunt, propter quæ qualiacumque alia potissimum vituperantur. Nulla consuluisse videtur Cointius, vel certe nulla allegat, Saussayum, Gregorium Turonensem, & laciniam Commentario de S. Aventino a Bollando insertam citans.

[18] Certe fallitur, cum ad annum 497 num. 10 suspicatur, neotericos ex eo, quod S. Solennis dicatur infulas adeptus triginta diebus antequam Clodoveus exercitum contra Gothos moveret, [ut fabulosa rejiciuntur, & examinantur. Chronotaxis ibi descripta] credidisse, Sanctum, regis prius catechisten, deinde baptismo Remis adfuisse. Res enim hæc non a neotericis solum, sed in Actis etiam primariis luculenter asseritur. Longuevallius supra laudatus ex Actis illis pleraque admittit; at quæ ad conversionem baptismumque Clodovei spectant, sic mitigat, ut solum dicat, Zelo pro conversione Francorum imprimis emicuit, eumque Clodoveus in peculiari æstimatione habebat. Eane igitur, quæ de Gestis S. Solennem inter & Clodoveum referuntur, talia sint, ut admitti neutiquam possint, examinemus, propositis prius ex Vita illa aliquot notis chronologicis, ad quas facta, quæ referuntur, offendunt. Numero 6 Clodoveus Carnotum advenit, copias adversus Gothos trahens trigesimo die ab ordinatione S. Solennis. Vitæ sancti Episcopi terminos sic circumscribit biographus num. 9. Sanctus vero Solennis, cum sex lustra & quatuor aristarum vitæ volverentur curricula, postquam pontificali functionis honore florebat in ecclesia clari luminis decoratus fulgore tres quoque Olympiades gerens cum triumpho migravit ad Christum, circa quæ vide ibidem Annotata ex Ms. S. Maximini. Porro ex his conficitur, Sanctum anno ætatis trigesimo quarto ad cathedram promotum fuisse, atque infulas gessisse annos duodecim, proindeque annos natum 46 vel 47 ad Superos emigrasse.

[19] Anno Christi 511 synodo primæ Aurelianensi ultimus omnium subscribit Aventinus episcopus ecclesiæ Carnotenæ, [recte cohæret, modo errorem indulseris biographo,] qui, S. Solenne in vivis agente, hunc titulum in conciliis certe non gessit. Igitur ille jam tum ante obierat, licet incertum sit, quo determinate anno, cum forte Aventinus jam aliquo tempore ante synodum Aurelianensem Carnoti sederit. Baptismus Clodovei ab aliis anno Christi 495, ab aliis sequenti innectitur. Hunc paulo ante præcessit Clodovei de Alamannis ad Rheni ripam victoria, invocata Dei, quem colebat uxor ejus Clorildis, ope, relata. Victoriam & baptismum regis anno 496 figamus, ponamusque, de hoc bello Alamannico, non de alio adversus Alaricum gesto, sermonem esse in Actis nostris; nulla ex parte, quantum quidem ego video, chronotaxis laborabit. Ejusdem anni initio triginta diebus, antequam Carnotum advenerit Clodoveus, copias adversus Alamannos movens, consecratus erit S. Solennis, & post tres Olympiadas anno 508 vel 509 mortuus, quæ omnia quadrant optime. At de bello Gothico contra Alaricum Gothorum regem, quod anno 507 gestum est, non de Alamannico biographus agit? Fateor, id utcumque ejus verba designant, sed inscito homini, cum jam audiretur fere solum Gothorum nomen atque imprimis celebraretur relata de illis per Clodoveum victoria, forte scribenti, is error, sicohærent cetera, facile indulgeri posset.

[20] Quamquam suam hæsitantiam circa hæc non uno loco prodere videtur. [diversa duo bella confundenti. Asseritur ibidem Clodoveus post prælium] De eodem bello agens, Clodoveum sic voventem inducit num. 7: In his armis vadens, si a Gothis vel Alemanis superatus non fuero, sed rediero in pace, statim ad baptizandum convolabo. Et mox pergit. Talibus armis accinctus pergit dimicaturus ad bellum, statimque ferocem Alemanorum gentem debellavit: ex quibus perspicias, illum Gothos & Alamannos, gestaque cum ambobus prælia confundere. Quæ in Vita sequitur, S. Solennis apparitio adjuncta rursus habet ex iis, quæ utrumque prælium subsecuta sunt, permixta. Post Vogladensem pugnam & Alarici cædem Aquitaniam atque integrum fere Gothorum regnum subegit Clodoveus, & huc spectare videtur anonymi nostri assertum de vastata ferro flammaque Aquitania, antequam Clodoveus in Neustriam victor rediiset. Sane in Aquitaniam per tantum terrarum tractum contra Gothos, etiam tunc amicos, victorem exercitum non traxit Clodoveus post commissum contra Alamannos prælium in Rheni ripa, ut habet utraque S. Vedasti Vita in Opere nostro die VI Februarii ab Henschenio illustrata. Ibi autem occurrunt etiam aliqua, quæ narranti visionem biographo favere utcumque videantur, pro ea nimirum parte, qua asserit, Clodoveum a persequendis post relatam ante conversionem victoriam hostibus abstinuisse, atque ad suos cum victore exercitu mox regressum esse.

[21] [ab incursione in hostilem regionem cessasse, quod non videtur contrarium] Cum ab hac quæstione, scilicet, an post Tolbiacensem pugnam multo tempore Clodoveus persequendis hostium reliquiis subjiciendisque regionibus inhæserit, an potius non diu post illam pugnam Remos reversus sit, dependeat Actorum, correcto de Gothis errore, in ceteris fere narratis fides, de bello illo Alamannico sunt hic inserenda aliqua. Conveniunt scriptores, Alamannos circa hæc tempora septam Rheno, Mœno Danubioque regionem tenuisse, indeque, superatis fluminibus, frequenter in vicinas ditiones hostiliter incurrisse. Coloniæ rex Sigibertus citimos Rheni populos cum transrhenanis aliquot regebat. An regnum ejus ultra Mosellam a Meridie protenderetur, videtur incompertum. Non est a verisimilitudine alienum, quamvis neoterici passim sentiant, eam Clodoveo paruisse, Germaniam primam seu Superiorem etiam cisrhenanam ab Alamannis occupatam fuisse, quando illis bellum intulit Clodoveus, ob eam forte rationem, quod inde regno suo propius imminerent. Imo an jam ante, quam Franci in Gallias venerint, eam Alamanni non tenuerint, multum dubito. Quidquid tamen sit, potuerunt etiam inde, transito fluvio Mosella, in Ubios & Sigiberti Coloniensis regis ditiones irrumpere, ubi illos ad Tolbiacum Juliacensis ducatus oppidum, quod Zulg hodie & Zulpich appellatur, decretoria clade per Clodoveum cæsos fuisse, recentiores passim scriptores Galli opinantur. Addunt iidem, Francorum regem victrices copias in hostium regionem induxisse atque omnia late subjugasse. Imo P. Daniel credit, Clodoveum post Tolbiacensem victoriam omnem transrhenanan regionem usque ad Alpes Rhetias urgentem fundentemque Alamannorum reliquias percurrisse.

[22] [testimoniis Gregorii Turonensis] De Tolbiacensi prælio aliqua in Annotatis observabo: illud interim certum est, quæcumque hic de subsecuto victoriam memoratam bello asseruntur, nata esse ex conjecturis non antiquis, & contrarium, biographi nostri assertis consonum, esse multo probabilius, ut mox liquebit. Gregorius Turon. lib. 2 Historiæ Francorum cap. 30 postquam narravit, quomodo Clodoveus cernens, copias suas ab hostibus vehementer urgeri, vota ad cælum emiserit, subdit: Cumque hæc diceret, Alamanni terga vertentes in fugam labi cœperunt. Cumque regem suum cernerent interemtum, Clodovechi se ditionibus subdunt, dicentes: Ne amplius, quæsumus, pereat populus: jam tui sumus. At ille, prohibito bello, coartatoque populo, cum pace regressus, narravit reginæ, qualiter per invocationem nominis Christi victoriam meruit obtinere. Quis, quæso, inde eliciat, Clodoveum post Alamannorum cladem exercitum per tantum terrarum tractum circumtulisse, & non potius conficiat, profligatorum Alamannorum reliquias victoris clementiam implorasse, &, ne internecione omnes delerentur, se tributarios obtulisse, eamque rem & prælio & bello finem fecisse? Certe, qui præjudiciis non laborabit, nihil aliud ex Gregorii verbis extundet. Fredegarius contrahens Gregorii historiam nebulas huic loco obtendit, nisi mendosa sint exemplaria Historiæ epitomatæ, quæ supersunt, omnia.

[23] Sic habent edita a Ruinartio post Clodovei ad Deum suspiria. [aliorumque antiquorum] Alamanni terga vertentes in fugam lapsi sunt. Cumque regem suum cernerent interemtum, novem annis exsules a sedibus eorum, nec ullam potuerunt gentem comperire, quæ eos contra Francos auxiliaret, tandem se in ditionem Clodoveo tradunt. Notat ad hæc Ruinartius, locum obscurum esse & a nemine expositum. Suspicor, post interemtum aliqua desiderari, laborat enim in sequentibus sensus, ex quo tamen non magis, quam ex Gregorii verbis sequentia prælium bella eruuntur. Imo ita prosequitur Fredegarius: Nam cum de prelio memorato superius Chlodoveus Remis fuisset reversus &c: quod luculenter contrarium innuit. Paria habent Gesta Francorum, nisi quod addant, Alamannos cepit, ipsos terramque eorum sub jugo tributarios constituit, quod sane, licet eorum terras ipse cum exercitu ingressus non sit, fieri pactione potuit. Cui opinioni rursus favent, quæ mox sequuntur: Factaque victoria (de solo prælio sermonem fecit anonymus) reversus est in Franciam ad reginam suam. Audiamus Vitas S. Vedasti, quæ quoad Clodovei reditum post victoriam Tolbiacensem non dissonant ab hactenus allatis. Primo loco in Opere nostro edita VI Februarii pag. 792 sic habet num. 2. Igitur cum inclitus Francorum rex Clodovius … Francis regnavit, evenit ut … adversus Alamannos, gentem ferocem, bellaturus pergeret.

[24] Quo cum venisset ab utroque acies, & nisi obvium hostem habuisset (hic verisimiliter excidit ad ripam, [scriptorum, quorum silentium de rebus cum Clodoveo gestis biographo] ut habet Vita secunda) Rheni, tam Franci, quam Alamanni ad mutuam cædem inhiarent: commisso prælio, ita vehemens terror Clodovii animum obrepserat, ut in ea pugna se vivendi finem horrenda anxietate trutinaret. Cumque ergo suos ad internecionem opprimi cerneret, tandem Domini fultus auxilio in animo, oculosque in cælum elevatos attollit. Sequitur Clodovei precatio ac deinde: Cumque is hujusmodi precibus rerum Auctorem pulsaret, cessit tandem hostis, terga vertendo, victoriam Clodovio. Victos deinde Alamannos cum rege in ditione cepit, ovansque ad patriam festinus rediens, ad Tullum oppidum venit. Vita S. Vedasti ab Alcuïno emendata, rursus post regis vota & suspiria ad Deum sic prosequitur: Mox, divina operante pietate terga verterunt Alemanni, victoria cessit regi & Francis. Deinde interjectis aliquibus, quæ huc non spectant, resumitur: Igitur, superatis hostibus & rebus in pace compositis & Alemannis suæ subjectis ditioni, rex ovans cum laude triumphi ad patriam redit. Quæ omnia non magis, quam Gregorii verba, suadent, regem victoriam trans Rhenum protendisse, nisi ex solo forte fœdere a residuis e prælio Alamannis pacto. Roriconem, qui Gesta Francorum scripsit, & Aimoinum non moror, quod extra dubium sit, biographum nostrum ante illos scripsisse, cum laciniam ex Vita in suum Martyrologium transtulerit Rabanus, conficioque, anonymi narrationem, de prohibito Clodoveo ab ulteriori post prœlium contra Alamannos bello, esse valde verisimilem.

[25] Magis illi, circa ea omnia, quæ Clodoveum inter & S. Solennem gesta narrat, [magis adversatur. Acta bina] adversatur aliorum scriptorum silentium, apud quos regem, non Carnotensis episcopi adhortationibus, sed assiduis reginæ uxoris monitis, ad suscipiendum baptismum allectum, ac denique sacra unda non a S. Solenne, de quo nulla usquam mentio, sed a S. Remigio ablutum legimus. Primus forte ex Actis nostris vel similibus hujus rei meminit Rabanus in annuntiatione, quam supra allegavi. Aliorum de ea silentium scriptorem nostrum apud me suspectum reddit, ne forte qualecumque Sancti cum rege commercium liberalius amplificaverit vitiisque historicis & anachronismis insperserit, quæ interpolatori posteriori sic placuerint, ut ea suo etiam stilo exornanda, iisque, quibus implicabantur, difficultatibus extricanda censuerit. Eo sane is collimasse videtur, cum secundum adversus Gothos bellum Vitæ inseruit. Atque hæc sunt, quæ ad Acta primaria potissimum erant observanda; reliqua enim in Annotatis facile indicari poterunt, cum difficultatem specialem non patiantur. Ceterum apographum S. Salvatoris Ultrajectensis præ reliquis excudam, quod illis sit nonnihil correctius: cum tamen lima a recentiori forte manu adhibita sit, lectorem in Annotatis monebo, quando ab aliis notabiliter discedet.

[26] [edenda, & ex tertiis incertæ fidei & ætatis] Dubitavi diu, an exemplar aliud, ex Ms. reginæ Sueciæ, de quo supra num. 9, subjicere vellem: vicit tandem ea ratio, quod illud nusquam editum integrum invenerim, & tamen ex laciniis, quas allegant, persuasum mihi habeam, auctores omnes, qui de S. Solenne hactenus egerunt, non aliud, quam illud, vel illi in plerisque rebus narratis simile Parisiense, præ oculis habuisse. Ut facilius conferantur aliorum nostraque asserta illud secundo loco edam Annotatisque illustrabo, ex quibus primo loco edendæ Vitæ, lucis non parum & forte etiam meritum accedet. Ex tertiis Actis a me recensitis erunt etiam edenda quæpiam, præmissis tamen circa illa nonnullis admonitionibus. Monui superius § 1 num. 16, Vitæ S. Solennis, quam Parisiis ad Henschenium misit Combefisius, & narrationi miraculorum, quæ refert Gregorius in inventione sancti corporis Malliaci contigisse, subnexam esse historiam translationis reliquiarum ejus Malliaco Blesas, atque huic demum subjungi aliquot miracula.

[27] [Historia translationis] Historiam illam, miraculaque an aliunde acceperit, nescio; at utraque certe eodem stilo scripta sunt, quo sunt Acta præcedentia interpolata; unde conjectare licet, vel illorum auctorem fuisse anonymum, vel aliunde accepta, ut Vitam ipsam, suo modo interpolasse. Quod autem ad Historiam translationis speciatim spectat, non legi hactenus illam alibi: at anonymus etiam satis innuit, se translatione esse multo posteriorem, dum tam vage & titubanter illam describit, ut sentias, pauca ex adjunctis illi perspecta fuisse. De transferendis sacris exuviis Malliaco, quod Turonensi episcopo subjectum erat, Carnotum non sine aliquot difficultatibus agitur inter Turonensem & Carnotensem episcopos; at neuter nominatur. Mittuntur primum a Carnotensibus tres legati clerici, qui de sacris exuviis perquirant: apparet eorum uni de nocte S. Solennis, mandatque, quædam referri episcopo Carnotensi; ad quem, audita visione, reliqui etiam duo revertuntur; quid sibi acciderit, exponunt, atque is mox mittit, qui sacrum corpus quærant. Narrat autem hæc rursus anonymus, nullo eorum nomine appellato, quæque ait a S. Solenne mandata fuisse clerico, & ab hoc Carnotensi episcopo, tam debilia sunt, ut non credam, hisce solum auditis, tam facile in translationem consensurum fuisse Turonensem antistitem. Verbo tum hisce, tum aliis abunde manifestat anonymus, se & multo tempore translatione posteriorem esse & paucula admodum de illa habuisse perspecta. Quo autem tempore S. Solennis reliquiæ primum Blesas delatæ sint, est pariter valde incertum. Scribit quidem anonymus: Sciebant enim, eum illis in partibus (Malliaco vicinis) tumulatum … sed præ multa temporis interpolatione, ne quid vel præterita paganorum infestatione a fidelibus transmutationis, vel ab infidelibus rapinæ aut detractionis incidisset, habebant ambiguum. Nimirum circa S. Solennis reliquias; eæne ibi etiamnum superessent, nec fuissent a paganis irrumpentibus dissipatæ, vel a fidelibus eorum metu alio translatæ. Verum de quibus paganis loquatur, rursus non explicat.

[28] Sed nec alibi de translatione illa quidpiam inveni, [& Miracula.] unde tempus elicere potui. Martyrologi, qui Sanctum, propter translatas eo sacras exuvias, Blesis nuntient, sunt, ni fallor, ante Muneratum & Molanum nulli, nec Florarium nostrum Ms., quod similia passim & studiose addit Sanctorum elogio, verbo de hac translatione meminit. Quod pertinet ad Miracula; imprimis incertum est, an ab eodem conscripta primum fuerint, an potius aliunde corrasa sint. Si eorumdem omnium auctor est anonymus, qui translationem conscripsit, forte non longe abfuerit a seculo XII. Certe primum miraculum narrat, B. Richardo abbate S. Vitoni Verodunensi perorante, contigisse in ecclesia Blesensi S. Solennis, & sic quidem, ut non videatur plus seculo ab illo tempore abfuisse. B. Richardus obiit anno 1056: unde, qui voluerit, de ætate anonymi factaque translatione ulterius conjectet: opinor ego, tempus propius definiri tuto non posse, quandoquidem nec in sequentibus miraculis, quæ enarrat, ullam temporis notam adhibeat, nec denique usquam ætatem suam prodat. Itaque ego Miracula illa edam, quidque ibi mihi suspectum sit, in Annotatis assignabo. Ecclesia Blesensis, quæ cæli violentia seculo præterito funditus eversa, Ludovici XIV munificentia restaurata, & anno 1697 ab Innocentio XII in cathedralem evecta fuit, hac occasione amisit S. Solennis nomen, & S. Ludovici appellari cœpit. Possidebat jam tum exiguam portionem corporis S. Solennis; reliquas quippe grassatus in sancta omnia Calvinistrarum furor absumpserat. Ceterum annuntiavi Sanctum Carnoti, ubi illum obiisse, opinor: in eo secutus antiquiora Martyrologia, dum tamen recentiores Galli S. Solennem Malliaci, ubi ejus corpus quievit, credunt mortuum; quod ipsum quidem in Vita interpolata asseritur, ex Gregorii Turonensis verisimiliter narratione. At tales conjecturæ scriptoris anonymi Actis primariis, ex quibus videtur Sanctus Carnoti obiisse, prævalere non debent. Nunc Acta illa subjicio, in quibus si errorem de Gothis & Alarico correxeris, ut superius edixi, tanti errores non sunt, quanti neotericis quibusdam visi sunt. Hos in Annotatis observatos dabo.

VITA
Auctore anonymo.
Ex Ms. Ultrajectino S. Salvatoris cum aliis collato.

Solennis Episcopus Conf., Carnoti in Gallia (S.)

BHL Number: 7816

A. Anonymo.

[Proœmium.] Divinorum igitur miraculorum est intueri ac perpendere discretionis arbitrium, cum jam cælitus [Dei a suffragante gratia] in extrema ætate mundi canescente margine, in quo mundi volvitur machina, ita Sanctorum vitæ discrepant exordia, ut eorum sequi pedes terrenis fæcibus involuti ad regna possent superna pertingere, quia magna est pugna certaminis, ubi de Christi victoria b triumphatur.

[2] [Sanctus, pueritia præclare acta,] Fuit quidam sacerdos merito & nomine ac sanctitate Solennis, natalibus c nobilis, sed nobilior mente, clarus operibus *, sed clarior fide. Puerilis computabatur infantia, sed erat mentis ejus senectus in Domino; non immerito vocabatur Solennis, cujus solennitas fidei candore lucens, amicta caritatis fervore, Christi copulabatur amore. [Vigiliis d & orationibus erat præstans & per jejunia cor flectens ad Dominum] & mundana linquens studia divinis lectionibus vacabat, jejuniis potius, quam cibis pascebatur. Tribuebat escas esurientibus, eleemosynam pauperibus jugiter ex suis opibus largiebatur. Tale mens sancta sumpsit initium, ut in fine rei veritas probaretur. Ne valida mundi mergeretur procella pelagi fluctibus, pertimescebat naufragia, ne dum gerebat navale prælium, tempestate submergeretur e, qui solidatus in solida petra ad portum salutis placide veniebat. Erat enim lorica præcinctus justitiæ & galea salutis, comatus desiderio tegebatur auxilio divino, & jaculo Crucis emisso perforans, pectora adversariorum prostravit catervas.

[3] [miraculo clarus Clodovei jussu ad Carnotensem cathedram postulatur;] Tali armatus fide Athleta Christi, cum palma victoriæ triumphavit. [Ex angelico ejus vultu f divinitus radiabat lux & ex oculis ejus splendor fonsque sapientiæ fluebat e pectore.] Sed quantum inter humana consortia exigua consistebat fragilitas, tantum vigor fortitudinis in eodem cælestis gratiæ coruscabat. Sub tremendam itaque attestationem non taceam, sed hujusmodi referam mysteria ad plebem. Quadam vero die, cum itineris sui proficisceretur callem, obviam habuit hominem a nativitate cæcum & mutum, cujus omnis compago membrorum diriguerat, nisi quod tantum anhelantem spiritum [habens, impresso pedis vestigio ruina corporis vehebatur, eratque ruina ipsius tanta, ut si submersus esset pondere in foveam, totus mergeretur.] Cujus vir Dei apprehendens manum dexteram, elevatis sursum oculis in cælum, canebat sicut in Psalmo LXVII g legitur, Deus in adjutorium meum intende, Domine ad adjuvandum me festina, & complexus ejus collum, osculatus est eum. Illico autem lingua soluta est ad loquendum, & oculi ad videndum, auresque ejus ad audiendum. O ineffabilis mercatio! Præstolatur adjutorium, & tribuitur a Deo medicina, porrigitur osculum & cœlesti medela purgantur simul corporis & animæ cicatrices. Sed hoc fuit præsagium, quod postea rei comprobavit eventus.

[4] [quod intelligens ad latebras fugit, sed detectus,] Cum ergo gentilium populus, quem Franciæ matris mundo parturit gleba h, Clodoveus tunc temporis in eodem loco teneret imperii principatum, nil aliud quam idolorum exercebat culturas, &, ut mos erat, deos aureos & argenteos, ligneos atque lapideos adorabat. Complebatur enim in illis sermo, quem sanctus David in Psalmo canit, dicens: Similes illis fiant, qui faciunt ea, & omnes, qui confidunt in eis. Et iterum sancta Scriptura dicit: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur & vivat, Domini vero gratia, qui illuminat omnem hominem venientem ad se, defuncto Carnotensium urbis episcopo i, succendit spiraculum & scintillam in vecordis regis animo, ut non alius, quam Solennis consecraretur episcopus. Interrogaverat enim famam ejus, quæ vulgata erat in universo orbe. Audiens itaque venerabilis Solennis edictum principis, cernensque pontifices, qui eum ad consecrandum venerant, fugit latenter, triduoque in speleo latitavit. Quærebatur enim & minime inveniebatur. Ille latebra fovebatur in antro, iste replebatur kmæstitia, ille solennes fundebat ad Dominum preces, iste consolatione tristis quærebat abditum. Gerebantur jussa principis, ne mortis puniretur sententia.

[5] Considerantes igitur oves, quas sancta mater Ecclesia parturit, [S. Aventino jam ordinato, consecratur, & huic] ne rapacis lupi faucibus rabido morsu laniarentur, Aventinum l archidiaconum laudibus acclamantes pastorem simul & sacerdotem sibi poscunt institui. Cumque episcopale fuisset nactus consortium, dilectio separavit sacerdotem a convivio. Audivit itaque beatus Solennis in caverna, ubi latitabat, quasi per auram lenem in silentio noctis currentem cum fremitu ac vociferatione populum dicentem, Aventinus episcopus holocaustum obtulit Deo. Cumque hæc audisset Vir Dei, hanc orationem fudit ad Dominum. Domine, da lucernam verbi lucere pedibus meis ad semitam lucis, ut benedicat anima mea nomini sancto tuo. Egressusque in crastinum ibat occurrere sacerdoti novo; quem cernentes populi clamores attollunt ad cælum, exspectabatur enim desideratus Solennis, sicut terra sitiens pluviæ guttas. Ex hinc rumor populi fremit in strepitu, deinde cuncti concrepant laudes una voce dicentes: Ecce Solennis adest, ordinetur nobis episcopus, quia ipse est dignus. Ad quorum laudes exierunt episcopi, summoque repleti gaudio dixerunt: Dignus est, episcopus consecretur huic civitati: nondum enim adhuc fuerant egressi de templo m. Et apprehensum duxerunt ad aram templi, & induerunt eum stola candida, ponentes in capite ejus coronam pretiosam; tradentes etiam ei baculum pastoralem, ut dispersas oves congregaret ad fidem sanctitatis.

[6] Dicit [itaque] sanctus Solennis: Quid ergo faciemus de Aventino episcopo? [partem diœcesis cedit. Clodoveo adhuc gentili] Responderunt omnes: Si post tuum superstes fuerit obitum, dignitatis obtineat locum, sin' autem, tuo sit obtemperans præcepto n. Vir autem Domini pietatis visceribus commotus, ne sancta macularetur religio, & ejus animus in aliquo obfuscaretur, dedit sub cura illius regiminis oppidum cognominatum Dunum, ubi omnibus diebus vitæ suæ religionis cultum securus exerceret. Post ter denos o itaque dies Clodoveus rex contra [Gothorum] aciem armatum ducebat exercitum; cumque Carnotinam urbem fuisset ingressus, ut est ritus priscorum, sub tegmine ecclesiæ taliter psallebatur: Apprehende arma & scutum & exurge in adjutorium mihi. Dicunt enim [proceres] regi: Magna nobis organa hodie religiosaque canunt auspicia. Inquirebat rex, quidnam hoc esset? Dicunt ei: Occurre Solenni episcopo, & ipse tibi narrabit mysterium. Tunc occurrens memoratus rex venerabili episcopo Solenni, salutavit eum honorifice p. Cui sanctus Solennis ait: Quo pergis? Rex ait: Contra Gothorum regem ad prælium. Respondens beatus Solennis dixit regi: Si velles, o inclyte rex & decus Francorum, ego te induerem arma, quibus accinctus adversariorum prosterneres catervas. Et admirans rex obsecrare illum cepit, ut his illum armis præcingeret. Qui dixit ei: Nisi signatus fueris signaculo Crucis, ut de tropheo Christi triumphes, non accipies palmam.

[7] Confestim igitur cum fletu flectens cervicem cordis petiit ut ei, [victoriam prædicit & volenti ultra victoriam extendere] quod promiserat, adimpleret. Extemplo autem S. Solennis fronti ejus vexillum Crucis Christi imposuit simul & pectori. [Vovit q, itaque rex, dicens:] In his armis vadens, si a Gothis vel Alemannis superatus non fuero, sed rediero in pace, statim ad baptizandum convolabo. Talibus armis accinctus pergit dimicaturus ad bellum, statimque ferocem Alemannorum gentem debellavit atque subegit. Cumque contra se Gothorum agmina instruxissent r, qui contra eum bellum paraverant, aciesque illius contra aciem inimicorum tela injiceret acriterque bellum instaret, in momento s Gothorum agmina prostrantur, Domino opitulante, & dorsa gladio præcipites dedere. Erat enim Crux manu impressa Pontificis in pectore principis & coruscabat in mucrone victoria. Fallax & perfida Gothorum gens ferro præciditur t, & regis exercitus firmiter Christum Dominum collaudavit. Sed cum obtentu Antistitis venerandi victoriæ palmam fuissent adepti, ipsi, qui remanserant, Gothi fuga sunt elapsi, universusque u exercitus Francorum ad regem dixerunt: Persequamur fugientes & regnum eorum occupantes teneamus. Ad quod consilium rex lætus collaudans eorum fortitudinem atque consilium, præcepit, ut sequenti die iter carperent, regionesque vastarent.

[8] [in somnis apparet, dissuadens id, quod moliebatur. Clodovei baptismo assistit;] Sed cum in ipsa nocte se sopori dedisset, apparuit ei in somnis vir beatissimus Solennis episcopus & dixit ei: Quid agis, rex? Ne ingrediaris regionem, quam vastare disponis, quia Dominus non permisit tibi amplius ingredi w. Sed dum Franci ipso crepusculo ad præliandum ire voluissent, rex memoratus dixit eis: Ne ingrediamini, quia sacerdos Dei Solennis, qui nobis fecit vexillum Crucis in fronte vel in pectore, per quod accepimus victoriæ palmam, ipse mihi in visu apparuit & ait: Ne ingrediaris, rex, in illam regionem, quia non permisit te Dominus illuc ingredi vel vastare. Revertere igitur ad solum proprium: vel ad terram, quæ tuæ est ditionis. Revertens igitur sicut admonitus fuerat, Aquitanorum x est regionem ingressus, totamque ipsam regionem incendit, vastavit atque prædavit, nec illum poterat quisquam devincere, quem Crux Christi invicta protegebat, per quam omne tortuosi serpentis virus depellitur & tartarea jura simul & invidiæ refrænantur. Tali tropheo per Crucis mysterium rex sublimatus, regressus ab Aquitania, misit legatos suos ad beatum Solennem, ut eum baptismatis unda perfunderet, quatenus ejus crimina originalia delerentur. Qui Sacerdos gaudio repletus spirituali, assumsit secum sacræ legis cultores Remigium & Vedastum y, antistites venerandos, &, divina favente misericordia, ad regem perveniens, baptizavit eum cum omnibus dignitatibus suis & simul cum eo duces trecentos sexaginta quatuor nobilissimos Francorum, quos generatos fonte baptismatis in Spiritu sancto mater Ecclesia adoptionis filios parturivit z.

[9] [sancte moritur. Miraculum, quod ad ejus lipsana] Homo ergo ille, qui erat a nativitate cæcus, surdus & mutus, quem ante curaverat, divina opitulante gratia, vir Dei S. Solennis, aliquid magni demonstrabat. Forma aa enim priscorum Francorum necdum renatorum demonstrabat, quorum nativitas necdum illuminata fuerat per Baptismi Sacramentum, nec auribus antea perceperunt prædicationem Prophetarum, quia necdum erat fides ad credendum instructa. Originali ergo peccato præponderati in interitum mergebantur. Sanctus vero Solennis cum sex lustra & quatuor aristarum vitæ volverentur curricula postquam pontificali functionis honore florebat in Ecclesia clari luminis decoratus fulgore, tres quoque Olympiades gerens, cum triumpho de luce hac migravit ad Christum VII bb Kalendas Octobris, spiritum cælo, corpus terræ tradens. In illa videlicet hora, quando spiritum Deo reddidit, tanto suavitatis odore domus illa repleta est, ubi corpus jacebat, ut mentis humanæ capacitas non possit enarrare; videruntque aliqui quasi columbam candidam de ore ejus egredientem & inter choros evolare angelorum psallentium. Cum igitur corpusculum feretro impositum ad tumulum duceretur, erat quidam latro, nomine Tarsius cc, jam triennio carcere situs & vincula ferrea collum, manus & plantas ita adstrictus, ut omnis caro putrefacta fœteret. Sed cum feretro membra ducerentur, aspiciens latro per fenestram, exclamavit voce magna, dicens: O pie Solennis, qui cæcis visum, surdis auditum restituisti & mutis linguam, erue me de hac vinculatione, qua omnis membrorum meorum compago marcida fœtet.

[10] Illico autem, ut hæc verba finivit, egressus est liber per media culmina tecti & per media trivia platearum exsiliens ambulavit, [contigit.] & universa plebs terrore concussa est & admiratione, statimque ad lectum, ubi exanime jacebat corpus Sacerdotis, accedens apprehendit spondam lecti, in quo venerabile corpus jacebat, & confestim corpus ejus restitutum est sanitati. Postquam funebria ejus cessaverunt lamenta, conditus est in tumulo, ubi multa signa & virtutes ostenduntur usque in hodiernum diem dd. Cernite itaque Fratres, quantam famulis suis benignitas Salvatoris nostri Jesu Christi contulit gratiam, quoniam tanta post obitum divina refulgeat virtus: recondite, Fratres, quod audistis ee; sic anniversarium celebrate diem, & sic huic diei debitum exspectate sermonem, ut per Domini gratiam participes sitis paradisi, & unde vetus Adam calliditate serpentis dejectus est, novus Adam nos introducat in regnum cælorum, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Dei gratia substitutum est ex Ms. Trevirensi. Ita deinceps reliqua, quæ uncis includentur, ni alias monuero, suppleta sunt.

b Ita nostrum cum codice Molsheimensi: Trevirense apographum habet, de Christi victoria victoriæ triumphantur: quod nihilo magis intelligo, uti nec ea, quæ præcedunt.

c Ex chronotaxi Commentarii prævis § 2 num. 18 & 19 ex Actis deducta, natus censeri debet Sanctus sub annum Christi 462.

d Pro eo habet codex noster cum apographo Ultrajectino, Vigiliis orationibusque pressus, genua cordis flectens ad Dominum, & paulo infra: Eleemosynam pauperibus & jugitur suis operibus multis divinam largiebatur opem, quod est procul dubio mendosum.

e Ita legit Trevirense: Nam illa valida mundi dum turbaretur procella, in pelagi fluctibus non pertimescebat naufragari, nam dum gerebat navale prælium, & posset tempestate submergi, qui solidatus in valida petra ad portum salutis placide veniebat; codex vero Molsheimensis: Nec valida mundi mergeretur procella, pelagi fluctibus pertimescebat naufragia, necdum gerebat navale prelium tempestate submergi, quia solidatus in solida petra ad portum salutis placidi veniebat. Hæc tum hic, tum in nostro apographo intelligibilia non videntur, nisi forte ex Trevirensi legere lubeat: Nam ille valida mundi dum turbaretur procella in pelagi fluctibus &c., ita ut sensus sit, Sanctum adversus tentationes immotum & divina confidentem ope securum dimicasse. Ceterum ex his speciem habe lector, quomodo passim reliqua in codice Molsheimensi mutilata sint, quæ deincepsego observare negligam: ubi enim utcumque intelligibiles sensus sunt, cum apographo S. Maximini consonant.

f Quæ uncis inclusa sunt, desumpsi ex Ms. Trevirensi, quod in nostro male luxatus sensus esset.

g Codex noster habet LXVIII; at neque ibi habentur citata verba, sed Psalmi 69 initio.

h Hæc in apographo Trevirensi sic leguntur. Cum ergo gentilium populus, quem Franciæ matris mundo parturivit gleba, dum & Ludovicus tempore rex existens in eodem solo teneret imperio principatum, nihil aliud, quam idolorum exercebat culturas &c. Ubi paulo minus est mendosa periodus.

i Creditur hic fuisse Flavius, cujus solum nomen, forte ex Actis nostris interpolatis, Catalogo episcoporum Carnotensium in Gallia Christiana inscriptum est. Porro ex chronotaxi Commentarii prævii num 19 deducta hæc contigerunt anno 496. Apographum S. Maximini hic non nihil a nostro differt legitque: Domini vero hoc provenit gratia, quæ illuminat omnem hominem venientem ad se. Defuncto igitur Karnotensiorum urbis episcopo, succendit Dei spiraculum scintillave cor regis &c., quæ nescio, an sint magis correcta.

k Ad quem pronomen iste in insipida hac antithesi referendum sit, ignoro, cum in aliis exemplaribus hæc omnia non sint minus mendosa. In Actis interpolatis in plurali refertur ad episcopos congregatos, ut eum ordinarent. Vide ibidem numerum 5.

l De S. Aventino, qui hic consecratur episcopus &, S. Solenni mortuo, in Carnotensem sedem successit, actum est in Opere nostro die IV Februarii. De ejus consecratione clarius apographum Trevirense, Aventinum archidiaconum laudibus dignis acclamantes, pastorem simul & sacerdotem instituerunt. Clarius etiam est, quod mox ibidem sequitur: Cum episcopale igitur nactus fuisset consortium, dilectio Solennis separavit sacerdotem a convivio, forte ut in illum ulterius inquireret, abeuntem. Vide notanda ad Acta sequentia cap. 1 littera d.

m Ergone totum reliquum diem præcedentem, quo fuerat Aventinus consecratus, & subsequentem noctem in templo egerant episcopi? Suspicor potius pro templo legendum urbe. Hæc porro duorum episcoporum pro eadem sede consecratio videri potest satis insolens.

n In apographo Trevirensi sequitur: Et completur in eo sermo, quem Dominus intonat, dicens: Veni serve bone & fidelis, intra in gaudium Domini tui; quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam. Sed postea sua pietate commotus, ne sancta macularetur religio, adiit oppidum cognominatum Dunum, in quo vitæ suæ religionis securus exerceret culturas, ubi videtur S. Aventinus sponte Dunum secessisse, ut privatam vitam ageret, secus ac in exemplari nostro legitur, ex quo videtur a Sancto nostro non solum possessiones & redditus ibi, sed aliquam jurisdictionem etiam episcopalem accepisse. Certe tale quid ingerit contentio, orta seculo VI circa Promotum, qui, imperante Sigeberto rege, ab Ægidio Remensi episcopus Dunensis ordinatus ac deinde anno 576 in concilio Parisiensi interdictus & condemnatus fuit, agente contra illum causam suam episcopo Carnotensi. Imo cum jam Aventinus S. Solenni successerat, promiscue se Carnotensem ac Dunensem episcopum appellavit. Porro Dunum seu Castro-Dunum oppidum est ad Lidericum fluvium decimo milliari infra Carnotum totidemque Blesis & Aureliano ad Meridiem distans.

o Commentarii prævii num. 19 admisimus eorum chronographorum opinionem, qui bellum Alamannicum anno Christi 496 affigunt. De illo si credas anonymo nostro sermonem esse, recte fluet chronotaxis reliqua, ut loco citato observavi. Simile felicis belli auspicium regi, cum adversus Alaricum moveret, Turonibus cantatum fuisse, narrat Gregorius Turonensis lib. 2 Historiæ cap. 37.

p Apographum S. Maximini ita habet: Dicunt ei: Occurre Solempni episcopo, ipse namque tibi narrabit mysteria. Tunc in occursum dedit se rex sanus & sui satellites glorioso Sollempni.

q Pro hisce est in exemplari nostro, Venitque dicens. Post hæc ita variat apographum Trevirense, cum quo fere consonat codex noster Molsheimensis. In his armis abibo, & si percepero victoriam, me meumque populum baptismi gratiæ trado. Talibus armis accinctus perrexit rex ad prælium. Cum acies contra aciem tela emissa jactarent, momento Gothorum gens ferro præciditur &c. Vide, si lubet, quæ ex nostri Commentarii prævii num. 20 observavi pro excusando corrigendoque biographo nostro, duo bella perperam confundente.

r Forte legendum est inspexisset, vel quid simile; nisi mavis instruxissent, subaudiasque duces. Certein singulari nihil hic significat.

s Hæc ab anonymo nostro ex prælio Vogladensi contra Alaricum Gothorum regem huc translata sunt. Certe in prælio cum Alamannis diu tamque acriter pugnatum est, ut Clodovei exercitus inclinaretur in cladem, quando rex, missis ad cælum votis, suos restituit victoriaque potitus est. Consule sis Gregorium Turonensem lib. 2 Historiæ Francorum cap. 30, & Commentarium prævium § 2 num. 22.

t Jam satis sæpe lectorem monui, male biographum nostrum huc Gothos transferre; cum bellum Gothicum undecimo anno a Clodovei baptismo confectum sit, Alamannicum vero cum reliqua chronotaxi vitæ S. Solennis, quam idem tradit, optime quadret. Tolbiaci porro, quod hodie Zulg & Zulpich appellatur, in Juliacensi ducatu quarto milliari a Colonia Agrippina, prælium cum Alamannis a Clodoveo commissum fuisse, certatim asserunt Galli, ex scriptoribus tamen non antiquis. Negavit Henschenius tom. 1 Februarii pag. 796 Nota e ad caput 1 Vitæ S. Vedasti ab Alcuino scriptæ, censuitque, dimicatum fuisse circa Argentoratum in Alsatia. Rationes dedit, quod ex adversa Rheni ripa habitarent Alamanni; quod ducatus Juliacensis, in quo est Tolbiacum, regi Coloniensi Sigeberto tum pareret, non Clodoveo, qui non legitur vocatus in auxilium; quod in utraque Vita S. Vedasti asseratur rex mox a relata victoria festinus Remos Suessionesque advolasse, atque Tullo transiisse, qua certe properanti ex inferiori Germania non erat via, cum Tullum Remis triginta majoribus Gallicis milliaribus distans, pari fere spatio cum Remis Tolbiaco sejunctum sit. Censet Longuevallius pag. 227 in Nota, hæc, quæ Jordanus in Historia Franciæ fere amplexus fuerat, non sufficere, ut a communi opinione quempiam avellant: Nam Gregorius Turonensis (Longuevallii verba sunt, quæ Latine reddo) nos docet, quod Clodoveus post prælium Alamannos sibi parere coëgerit: pronum igitur est credere, illum in regionem eorum penetrasse, adeoque non a prælio Remos recta via reversum esse. Quod ad Gregorium spectat, nescio, an ex ejus verbis tam limpide fluat, quod inde deducit. Verba sunt cap. 30. Cumque hæc diceret (Clodoveus ad cælum suspirans,) Alamanni terga vertentes in fugam labi cœperunt. Cumque regem suum cernerent interemptum, Clodovechi se ditionibus subdunt, dicentes: Ne amplius, quæsumus, pereat populus: jam tui sumus. At ille, prohibito bello coartatoque populo, cum pace regressus narravit reginæ &c. Nescio, inquam, an ex his non potius liqueat, cæso cum rege exercitu, mox se victoris imperio subjecisse Alamannos, Clodoveumque ab ulteriori bello & excursione cessasse, adeoque non in illorum ditiones penetrasse. Videri possunt, quæ dicta sunt prævii Commentarii § 2 num. 21 & seq.

u Correctius in apographo Trevirensi legitur: Sed cum victoria esset accepta, & ipsi Gothi, qui remanserunt, fuga lapsi fuissent, Francorum exercitus ad regem dixit.

w Quæ de apparitione S. Solennis, & iis, quæ illam secuta sunt, hic tradit anonymus, permixta sunt. Post Vogladensem cladem ab eorum regno, in quo ipso decertatum fuerat, non abstinuit Clodoveus, qui mox partem exercitus in Arvernos, Cadurcos vicinosque immisit, ipse oppida alia urbesque cum copiis expugnavit, & Burdigalam hibernatum concessit: primo vere Tolosam, caput regni Visigothorum, occupavit ac tota denique Aquitania potitus est. Quæ igitur de visione nobis biographus narrat, huc spectare non possunt. Addit quidem, revertentem in regnum suum regem Aquitaniam ferro flammaque vastasse;sed nec illud cohæret; quomodo enim Clodoveus ex Vogladensi campo versus Meridiem Tolosam usque hostes premens dici potuit, in regnum suum ita revertisse, nec ulterius in ditiones hostiles penetrasse. Igitur hæc ad bellum Alamannicum spectant; non tamen omnia: quod enim de Aquitania vastata intermiscuit, rursus a bello Gothico mutuatus est; nisi forte Germaniam Superiorem vel ejus partem Aquitaniam appellet, tunc enim possent & hæc utcumque salvari. Est namque verisimile, Germaniam cisrhenanam, vel ejus saltem partem, ab Alamannis invasam fuisse, antequam cum illis Franci conflixerunt: quibus positis, sive Tolbiaci apud Coloniam, sive apud Argentoratum dimicatum fuerit, dimisso ex monito S. Solennis consilio de Rheno transeundo, potuisset Clodoveus in reditu Senones aliquot loca ab Alamannis in deditionem non consentientibus in superiori Germania cisrhenana, quæ anonymo esset Aquitania, adhuc occupata, excidisse.

x Consule, quæ ad præcedentem litteram ad hæc annotata sunt.

y Apographum Trevirense ita hic variat: Qui adjuncto sibi S. Remigio Remensium urbis episcopo, divina fervente virtute, regem cum summa alacritate baptizaverunt. Paria codex noster, sed demore magis mendose. Utraque Vita S. Vedasti, in Opere nostro data die VI Februarii, asserit, illum cum S. Remigio Clodovei baptismo adfuisse; quod nescio, an in antiquis aliis monumentis reperiatur. Certe errat hic rursus anonymus noster, jam tum S. Vedastum episcopum faciens, qui non nisi quadriennio post infulas sumpsit, ut ad laudatas Vitas Commentarii num. 9 probat Henschenius.

z Hæc fere ad verbum habet Rabanus in hodierno S. Solennis elogio, quod vide Commentarii prævii num. 2.

aa In exemplari S. Maximini sic legitur: Homo ille a nativitate cæcus, surdus & mutus forma gentilium erat, quorum nativitas necdum illuminata fuerat baptismi gratia, nec audierat auribus antea prædicantem prophetam, nec verbo loquentem de Deo, quorum nondum erat fides ad credendum instructa; originali ergo peccato præponderata in interitum mergebatur. Sic nempe anonymus comparationem adornat, quam supra numero 3 prænuntiaverat. Nimirum, quod sanatio prodigiosa cæcitatis præsagium esset cæcæ spiritualiter gentis Francorum, postea supernaturali fide illuminandæ.

bb Ita etiam Ms. reginæ Sueciæ infra excudendum. Codex Molsheimensis cum apographis Trevirensi & Parisino Sancti obitum refert VIII Kalendas Octobris, quo illum in Breviariis & diptychis celebrari observavi Commentarii prævii num. 4. In præcedentibus etiam minus mendosum est Ms. S. Maximini, ubi sic legitur. Sanctus vero Sollempnis cum sex lustra & quatuor more aristarum vitæ volveret curricula pontificalem promotus in honorem, florebat in Ecclesia clari luminis decoratus fulgore. Per tres quoque Olympiades gerens triumphum de hac luce migravit ad Dominum. Ex hisce chronotaxim aliquam deduxi in Commentario num. 18 & seq., juxta quam S. Solennis infulas accepit anno 496, ætatis suæ 34, gessitque annos 12; ac proinde mortuus est anno 507, vel sequenti, si tres Olympiades completæ fuerint.

cc In apographo Trevirensi multum hic nostro magis mendoso, est Tharsis. Paulo infra iterum correctius est, sed verbis tantum, quæ nil juverit referre.

dd Observavi ad calcem Commentarii prævii,videri ex his Sanctum Carnoti, & non alibi sepultum fuisse. Quod si ita est, ejusque corpus jam diu ante Gregorii Turonensis tempora, seu seculi VI finem, Malliacum translatum fuit, poterit biographus noster quibusdam valde antiquus videri & ætati S. Solennis propinquus satis, qui hic insinuat, scribere se ante factam ullam sancti corporis translationem.

ee Fallor, nisi hinc & ex proœmio conficiatur, Acta hæc in festo Sancti anniversario pro concione recitata vel lecta fuisse.

* forte opibus

VITA INTERPOLATA
Ex Ms. serenissimæ reginæ Sueciæ notato num. 528

Solennis Episcopus Conf., Carnoti in Gallia (S.)

BHL Number: 7818

Ex Mss.

CAPUT I.
Sancti natales, dotes animi, virtutes. Miraculum ab eo patratum. Fuga infularum, quas reluctans accipit. Clodoveum ad prælium proficiscentem signo Crucis munit, eique victoriam obtinendam promittit.

[Prologus.] Sanctorum præconia virorum ecclesiæ fidelium per orbem diffusæ summa laude concelebrant & ad devotionem fidelium, quæ erga illorum affectum flagrant, ostendendum, litterarum monumentis legentium mentibus infundunt. Neque enim dicta gestaque eorum silentio debent supprimi, quos ad exemplum recte vivendi sui temporis hominibus & quousque seculum volventibus annis peragitur fidelibus Christi, eos pie imitari cupientibus, divina pietas procuravit. Nec parum mercedis eos manere arbitrandum est, qui stylo currente de eis certa reliquerunt scripta a. Nam si quærimus eos, quos Domino placuisse confidimus, fragilitatis nostræ intercessores habere, non pigeat eorum memoriam nos sæpius ad mentem reducere. Omnipotentem quoque Deum in eorum fide, moribus, doctrina & actibus conlaudemus, qui nobis exercitia summa sapientiæ imitanda dederunt.

[2] [S. Solennis clari natales, animi dotes] Ex quibus non contemnendum posteris Carnotensi ecclesiæ divina procuravit providentia pastorem, beatum scilicet Solemnem, qui maximarum virtutum spiritalium copia decorare studuit propriam vitam; cujus sanctissimam & Deo dignam * notitiæ fidelium optimum duximus innotecere. Fuit igitur prædictus vir merito, nomine & sanctitate Solemnis, nobilibus ortus natalibus, sed nobilior mente; clarus operibus *, sed clarior fide. Non immerito Solemnis ei nomen impositum est, in cujus corde fidei semper solemnitas ab ipsis pueritiæ annis charitatis amore jugiter resplendebat. Diligebat namque Deum ex toto corde, & ex tota anima, atque ex tota virtute. Erat quoque tranquillus moribus & serenus aspectu. Gerebat vultum blandum, moderatam speciem, ornatum aspectum, quietum sensum, animum lætum, humilem sapientiam, semper opera bona factis amplius, quam verbis ostendebat. Corpus castigans fame, jejunium potius, quam epulas amabat; dolentem consolabat, spem suam Deo committebat; orationi frequenter incumbebat, nihilque amori Christi præponebat: quod credebat docens, quod docebat imitans. Semper enim ante oculos ejus dies ultimus versabatur, semperque mens ejus præcepta cœlestia meditabatur.

[3] [& virtutes. Cœcum, surdum & matum sanat,] Charitatem vero super omnia & ipse diligebat, & omnibus servare mandabat. Res temporales tribuebat pauperibus, ut pro eisdem mercaretur paradisi delitias. His & aliis bonis actibus intentum in tantum divina provexit clementia, ut ante episcopatum Domini pietas in eo declararet miracula. Quadam namque die, cum iter ageret, obviavit hominem a nativitate cæcum, surdum & mutum, & in tantum membris omnibus dissolutum, ut vix pro debilitate sui imbecilla membra moveret: quem ut vidit vir Dei Solemnis, ilico ingemuit, & fortasse tunc Psalmum decantabat, Deus in adjutorium meum intende, Domine ad adjuvandum me festina; prostratusque in terram orationem suam cum lacrimis ad finem usque perduxit. Cum vero surrexisset ab oratione, complexus collum infirmi, osculatus est eum. Ilico autem lingua ejus soluta est ad loquendum, oculi ad videndum auresque ad audiendum, & glorificabat Deum.

[4] [quo celebris a Carnotensibus apud Clodoveum episcopus postulatur.] Interea Vir Dei, cum se tam potentem in virtutibus per Dei Clementiam sensisset, non ob hoc est elatus in superbiam humanam, sed magis magisque cœpit rigore abstinentiæ carnis rebellionem domare, oratii * assiduo sanctorum martyrum & confessorum sepulcra frequentare, inopiæ afflictorum compati, hospitalitatem sectari, eleemosynis insudare, mundum contemnere, ac toto desiderio aulam paradisi anhelare. Sed cum fama illius longe lateque percurreret, & amor ejus in bonorum præcordiis succresceret, mox ut episcopus Flavius b Carnoti diem ultimum hujus loci finivit, ut jam dictæ civitatis cathedram venerandus vir Solemnis susciperet, clerus omnis vel populus urbis Carnotensis, auribus regis Clodovei unanimiter suggessit.

[5] [quo annuente, ordinandus fugit ad latebras,] Præfatus vero rex & maxima pars Francorum nondum adhuc sacri baptismatis unda regenerati erant, sed antiquo more deos aureos & argenteos, ligneos atque lapideos adorabant. Annuens itaque precibus clericorum & populi rex Clodoveus, præcepit, ut non alius nisi Solemnis in eadem urbe sacraretur episcopus: vulgata namque erat fama illius in palatio ejus. Audiens itaque venerabilis Solemnis edictum principis, cernensque episcopos, qui ad consecrandum eum venerant, fugit, latenter triduoque in spelunca latitavit. Quærebatur & non inveniebatur; ille latebat in antro, isti replebantur mæstitia; ille solenniter fundebat Domino preces, isti tristes quærebant absconditum. Sed cum nullum inveniendi eum possent reperire vestigium, timentes oves sanctæ matris Ecclesiæ, ne morsibus rapacis lupi sine pastore laniarentur, Adventinum c archidiaconum dignum episcopatu adclamantes pastorem simul & sacerdotem instituunt.

[6] Cumque episcopalem adeptus esset cathedram, episcopis, [quo audito, securus reversus Sanctus, reluctans ordinatur,] qui eum sacraverant, jussit præparari convivium d. Audivit itaque beatus Solemnis in caverna, ubi latebat Dominoque supplicabat, quasi auram Ienem currentem cum fremitu & vociferantem: Adventinus episcopus holocaustum obtulit Deo. Et cum hæc audisset, has preces ad Dominum fudit. Domine, da lucernam verbi tui lucere pedibus meis ac semitam lucis præcordiis meis, ut benedicat anima mea nomini sancto tuo. Egressusque e ibat occurrere sacerdoti. Cum autem introiret in civitatem, populus videns eum, cum strepitu & laudibus concrepabant: Ecce Solemnis, dignus est, ut episcopus ordinetur. Ad quorum voces exierunt episcopi, & summo repleti gaudio dixerunt: Dignus est, ut episcopus sacretur; nondum enim egressi fuerant de templo.

[7] Et apprehensum eum duxerunt ad altare, & episcopum consecraverunt, [& partem diœcesis Carnotensis cedit Aventino.] tradideruntque in manibus ejus baculum pastoralem, ut dispersas oves congregaret ad fidem sanctæ Trinitatis. Dicit eis sanctus Solemnis: Quid ergo faciemus de Adventino episcopo? Responderunt episcopi: Si post tuum superstes fuerit obitum, dignitatis obtineat locum: interim vero tuo sit obtemperans principatui. Ne sancta igitur maculetur religio, & Dei Ecclesia schisma pateretur f, Vir Dei postea pietate motus, prædicto Adventino episcopo dedit unum castrum & suburbana ejus, quatinus diebus vitæ suæ ibi quiete Domino militare posset, & populum ipsius territorii monitis salutaribus instruere. Sumpto vero episcopatu, beatus Solemnis tam pie & sine querela se imitabilem omnibus præbebat, ut de eo jure dici posset: Ecce homo sine querela, verus Dei cultor.

[8] Post denos denique dies Clodoveus rex adversus Gothorum gentem regemque eorum Alaricum g ducebat exercitum. [Proficiscens contra hostes Clodoveus Sanctum convenit,] Cumque Carnotis urbem fuisset ingressus, clerus in ecclesia more suo laudes Domino decantabat. Quidam vero ex principibus regis ecclesiam ingressi audiunt subito decantari: Apprehende arma & scutum, & exurge in adjutorium mihi. Venientesque ad regem, dicunt ei: Magna nobis auspicia hodie decantata sunt in ecclesia. Dicit autem ad eos rex: Quænam hæc sunt? Dicunt ei: Occurre Solemni episcopo, & ipse tibi ea enarrabit. Tunc veniens rex in occursum ejus salutatus est honorifice ab eo. Cui Episcopus ait: Quo pergis rex? At ille respondit: Contra Gothorum regem ejusque populum. Dixitque ei beatus Solemnis: Inclite rex, si velis, ego te talibus induam armis, quibus adversariorum possis prosternere catervas.

[9] Miratus rex præcabatur, ut his armis eum præcingeret. Cui dixit: Nisi signatus fueris signaculo Crucis, per quam Dominus Jesus Christus diabolum vicit, [ab eoque signo Crucis munitus Victoriam refert.] non accipies victoriam. Confestim itaque rex cum fletu flectens cervicem cordis, petiit, ut, quæ promiserat, adimpleret. Subito autem Vir Dei in fronte ejus & in pectore vexillum Crucis fecit & catechisavit eum. Vovitque rex, dicens: Si victor ad patriam remeavero, baptismi gratiam non dubitabo percipere. Nam & antea sæpius a beato Remigio Rhemorum episcopo, & ab uxore sua Chlotilde h, quæ valde Deum timebat, fuerat admonitus, ut idola desereret, & Deum verum, qui in cœlis est, adoraret. Talibus namque, ut jam dictum est, armis præcinctus rex Clodoveus, pergit ad prælium. Cumque inter se pugnarent, Gothorum agmina prosternuntur, & gladiis terga dederunt, exercitusque Francorum Christum Dominum collaudabat.

ANNOTATA.

a Conferat, si lubeat, lector prologum hunc cum præcedentis Vitæ inconcinno proœmio, facileque consentiet in ea, quæ de hoc interpolatore dicta sunt Commentarii prævii num. 9.

b Notavi ad Acta præcedentia littera i, Flavium hunc catalogo episcoporum Carnotensium insertum reperiri quidem in Gallia Christiana, sed ex hisce forte vel similibus tantum Actis.

c Videri possunt Annotata ad Vitam primariam littera l.

d Quid sibi velit tum hic, tum in Vita præcedente inutilis convivii mentio, vix capio. Quamquam hic videtur innui, non procul a loco, ubi id exstructum fuerat, delituisse Solennem, atque ex plausibus convivalibus intellexisse, consecratum fuisse Aventinum; quod ipsum, nescio quomodo cohæreat: cum S. Solennis egressus latebris dicatur urbem intrasse, atque adeo credibile non sit, illum cœnaculo tam prope adfuisse. Exstruxerit itaque hasce epulas biographus, ut episcopos moraretur, donec consecrandus Sanctus revertisset.

e Vita primaria insertum habet in crastinum; quo hic omisso, elevatur difficultas, quam ibi indicavi littera m.

f Consule Commentarii prævii num. 14 & seqq., ubi habes ex interpolatore tertio totam hanc narrationem ita detortam, ut Aventinus nondum sit ordinatus, quando latebris excitus est S. Solennis.

g Errorem biographi primi luculentius hic adoptatinterpolator. Vide, quæ dicta sunt in hanc rem plurima in Annotatis ad Acta primo loco excusa litteris o, s & t locisque ibidem citatis.

h Hæc omnia de S. Remigio & S. Chlotilde regina Actis inspersit interpolator.

* forte vitam

* forte opibus

* forte orans

CAPUT II.
Clodoveo, victoria potito & in hostiles ditiones incurrere meditanti, S. Solennis apparet, & dissuadet concepta consilia exsequi. Regis baptismo adest Sanctus, accitusque, ut eum in alia expeditione comitetur, ægrotat & Malliaci decedit. Miraculum, quod ad Sancti funus contigit.

[Monitus a Sancto in somnis Clodoveus, ne in hostium regnum penetret,] Percepta victoria, Gothi, qui remanserant, omnes in fugam versi sunt: Francorum vero exercitus rogabant regem, ut terram eorum eis vastare permitteret. Rex autem libenter annuit, & præcepit, ut crastina die præparati essent ad devastanda omnia, quæ in regno eorum erant. Et cum ipsa nocte rex se sopori dedisset, apparuit ei in somnis beatus Solemnis episcopus, & dixit ei: Ne ingrediaris in hanc regionem, quia Dominus non permittit tibi ulterius progredi. Diluculo autem exercitus cum multo fervore, sicut eis præceptum fuerat, ire cupiebat: sed rex dixit eis: Revertimini per viam, qua venistis, quia Sacerdos ille, qui fecit nobis signum in frontibus & in pectoribus nostris, per quem accepimus victoriam, in visione apparuit mihi, & dixit: Ne ingrediaris, quo cupis, quia Dominus non permittit tibi amplius ingredi vel vastari *, sed remeabis cum exercitu ad propria a.

[11] Reversus itaque rex & omnis exercitus ejus cum eo, [in regnum suum revertitur, ubi illum] ingressi sunt in regionem Aquitanicam b, & totam igni ferroque vastaverunt: nec poterat quisquam resistere Crucis Christi signatis virtute, in qua omnes insidiæ tortuosi serpentis pelluntur. Talem namque victoriam per Crucis Christi triumphum Clodoveus rex obtinuit, antequam baptismi percepisset lavacrum. Post non multum vero tempus reversus est ab Aquitania rex, & exercitus ejus cum eo. Regina vero Chlotildis Deo devotissima, habens secum egregium episcopum Remigium, misit legatos suos ad beatum Solemnem, ut veniret & moveret eum, ut votum, quod Domino promiserat, adimpleret. At ille nihil moratus, concite ad eam perrexit. Venientes autem duo magna luminaria Remigius & Solemnis ad regem, monebant eum, erroris viam deserere & abrenunciare diaboli pompis & operibus ejus, viamque salutis incedere, & baptismi salutaris ablutione mundari.

[12] Libenter igitur rex eorum prædicationibus aurem accommodavit, [fidei mysteriis imbutum baptizat cum pluribus de exercitu.] sed non prius se hoc facturum esse dixit, quousque cum populo suo de his tractaret, eosque, ut similiter facerent, hortaretur. Procurrente * vero misericordia Dei & potentia ipsius, omnis populus Francorum una voce clamaverunt: Mortales deos relinquimus, gloriose rex, & Deum verum & immortalem, quem Remigius & Solemnis prædicant, credere parati sumus. Rex autem & episcopi simulque regina, gaudio magno repleti, jubent baptismi lavacrum præparari. Clodoveus itaque prior baptizatus est, & cum eo trecenti sexaginta quatuor ex principibus ejus, & confirmati sunt sacro Chrismate in virtute Spiritus sancti. Baptizati sunt etiam de exercitu ejus amplius, quam tria millia virorum c.

[13] [Diœcesim sancte regens evocatur ad Clodoveum bella moturum, & apud Turones ægrotat,] Beatus autem Solemnis cum gaudio & lætitia spiritali Carnotis reversus, plebem sibi commissam in longa pace regebat, commonens eos diebus singulis, & infatigabiliter monitis salutaribus inhærens. Zelo nimirum charitatis & veritatis accensus, pandebat populis, quod ipse intemerata fide tenebat, mandans omnibus, servire Deo in veritate & facere judicium verum & justitiam omni tempore, & ut essent memores beneficiorum Christi, & benedicerent nomen ejus cunctis diebus vitæ suæ. Non multo post tempore interjecto, rursus motum est bellum inter Clodoveum regem, & Alaricum; congregansque omnem Francorum exercitum, devenit in pagum Turonensem d, ducens secum cum aliis episcopis beatum Solemnem: ubi cum aliquantulum morarentur, beatus Solemnis senio e & leni febre fatigatus, cœpit tediari.

[14] [vidensque mortem imminentem, suos salutaribus instruit monitis,] Divina vero providentia certius quid de sua morte condiscens, jussit convocari omnes discipulos & ministros suos, qui ibi cum eo aderant; & cœpit eis finem dierum suorum palam facere, ac sicut semper consueverat, inter cætera prædicare pacem semper habendam, pacem cum fratribus custodiendam & charitatem præcipue tenendam, in qua est unitatis & concordiæ vinculum. Cum vero jam ultima ægritudine decumberet, mente semper ad memoriam futuræ beatitudinis transiebat, nimiumque lætus cupitum iter expectabat. Jam autem positus in extremis, cum modicus calor teperet in corpore, convocatis discipulis, ait illis: Dulcissimi filii, si me vera dilectione amatis, divina mandata implere satagite: incertam vitam quotidie retractate, & Dei tremenda judicia jugiter formidate: quales in die judicii eritis præsentandi, sollicita consideratione pensate. Ego enim, secundum eloquia Scripturarum, gradior viam universæ terræ: Deus enim me evocare dignatur, & ego cupio jam de his solvi, &, si ei placuerit, esse in requiem.

[15] [& sancte obit.] Tunc supplices oculos ad cælum cum manibus elevans, diu tacitam præcem fudit, & deinde in vocem prorumpens, ait: Memento mei, qui solus es sine peccato, Christe Redemptor mundi, & educens me de corpore mortis hujus, salvum me fac in regnum tuum cæleste. Suscipe me secundum magnam misericordiam tuam, & non confundas me ab exspectatione mea. Tu semper fuisti protector meus; In manus tuas commendo spiritum meum. Et his dictis, inter verba orationis emisit spiritum. Eadem vero hora, qua animam reddidit Creatori, domus, in qua erat, tanto odore repleta est, ut omnes, qui ibi aderant, inestimabili suavitate replerentur: videruntque columbam candidam de ore ejus exisse, & inter choros angelorum evolare ad astra.

[16] [Latro toto corpore putridus liberatur e carcere & sanatur, cum Sancti corpus fertur] Cum igitur corpus ejus feretro impositum ad tumulum duceretur, erat quidam latro, nomine Tharsius, jam triennio in carcere positus & catenis ferreis collo *, manus pedesque ita constrictus, ut ipsa membra præ pondere ferri jam putrefacta fæterent. Et, cum feretro membra sancta deportarentur, aspiciens, exclamavit dicens: O pie Solemnis, qui cæcis visum, surdis auditum, & mutis loquelam restituisti, erue me de his vinculis, in quibus omnis membrorum meorum compago dissolvitur. Illico autem catenæ disruptæ sunt, & egressus in platea magna voce conlaudabat Deum, tendensque manus adprehendit feretrum, in quo venerabilis Solemnis jacebat, & confestim putridis ejus membris sanitas restituta est. Videntes autem hoc, qui sancti Viri corpus deportabant, timor & stupor omnes invasit, & cum clamore magno glorificabant Deum.

[17] Requievit igitur vir Dei VII f Calendarum Octobrium & sepultus est in Malliacensi monasterio, [Malliaci sepeliendum, ubi diu delituit, & referente Gregorio Turonensi,] in quo multo tempore quievit, usquequo jam dictum monasterium a paganis desolatum est. Postquam persecutio quievit, pretiosum ejus corpus & sepulchrum, quod diutius humanis latebat obtutibus, qualiter ad laudem & gloriam nominis sui idipsum Dominus revelare dignatus sit, beato Gregorio Turonorum pontifice g referente, cognovimus. Inter cetera enim miracula, quæ de laude Confessorum scripsit, dicit de beato Solemne, ita inquiens: Licet de Turonica urbe aliqua jam scripserimus, quoniam tamen nuper sancti Solemnis sepulchrum aspeximus, quæ de eo cognovimus, silere nequivimus, quod apud Malliacense monasterium in cacumine montis est constitutum, ab antiquis mirificis vallatum ædificiis, sed tunc jam semiruptis.

[18] Nam ferunt in eo loco, quod, cum cripta sepulturæ ejus adhuc haberetur occulta, [prodigiis] & nullo Christianorum locus ille esset revelatus, per singulas Dominicarum solemnitatum noctes ab habitatoribus lumen cernebatur accensum, sed nullus sciebat, quid sibi vellet hoc misterium: tantum suspicio retinebat homines, aliquid ibidem retineri divinum. Interea advenerunt duo energumeni ex basilica sancti Martini, qui, collisis in se palmis, clamare cæperunt, dicentes: Hic requiescit Solemnis beatissimus in cripta abdita: reserate igitur sepulchrum Amici Dei; quod cum repereritis, velis tegite, lumen accendite, cultumque debitum exhibete: erit enim regioni huic salubre si, quæ loquimur, adimpleveritis. Et hæc dicentes cum clamore magno, effodere terram ungulis nitebantur. Tunc videntes incolæ, quæ gerebantur, accepto sarculo effodientes, aperuerunt criptam, in qua per seriem graduum descendentes, reppererunt sepulchrum magnum, de quo testabantur illi adhuc mente infirmi, hoc esse sepulchrum Solemnis beatissimi, qui mox sensu recepto, discesserunt.

[19] Post hæc autem cæperunt ad eum diversorum morborum ægroti confluere, [revelatum est.] &, accepta sanitate, redire incolumes. Sed & Lithomerius, urbis Pictavensis indigena, cum a quartani typi ægrotatione fatigaretur, acceptis ex hospitio suo cereis, cum uno tantum puero accessit ad locum. Fusa vero oratione, accensis cereis, manuque propria per totam noctem detentis, vigilias celebravit. Facto igitur mane, rediit ad propria, nec ultra ab hoc morbo frigoris vel confractionis protulit gravitatem. Sicque sepulchrum & merita sancti Solemnis, Domino permittente, innotuerunt; præstante ipso, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Plurima de hisce observata sunt ad Vitam primam littera w.

b Hunc quoque biographorum nostrorum omnium errorem excussum habes loco mox citato.

c Quæcumque hic sunt relata de consultis a rege Francis, eorumque responsis & festina conversione, interpolator ex Gregorii Turonensis Historia lib.2 cap. 31 mutuatus est, uti & baptismum trium millium, quæ Clodoveo & trecentis sexaginta quatuor nobilibus adjungit. De S. Remigio agendum erit ad diem 1 Octobris, ubi, quæ huc pertinent, poterunt discuti.

d Bellum hoc secundum contra Alaricum evocationemque S. Solennis ad Clodoveum apposite invenit anonymus hic noster, ut Sanctum Malliaci mortuum & sepultum commode exhibeat. Consule, quæ de hisce observavi sub finem Commentarii.

e Annorum 46. Vide Comment. num. 18 & seq.

f Notavi ad Vitam primam litteris bb, in aliquibus monumentis legi, VIII Kalendas Octobres, quo Sanctus in diptychis memoratur.

g Certo igitur scripsit interpolator post seculum VI. Porro, quæ ex Gregorio allegat, confer, si lubet, cum ejus verbis, quæ ex editione Ruinartii dedimus Commentarii prævii num. 5. De Malliacensi monasterio annotabo aliqua ad Historiam translationis littera e.

* l. vastare

* forte procurante

* l. collum.

HISTORIA TRANSLATIONIS RELIQUIARUM
Ex apographo Parisiis submisso per R. P. Combefisium & verisimiliter excerpto ex Ms. codice bibliothecæ regiæ.

Solennis Episcopus Conf., Carnoti in Gallia (S.)

BHL Number: 7820

[Carnotenses audientes miracula, quæ ad tumulum Sancti fiebant,] Interjectis tandem multorum annorum a recursibus, cum voluisset Deus beneficia Patris sui largiri Carnotensibus, auditis tantis miraculorum præconiis & fama excitus tot inculcata insignibus, conveniunt in unum præsul, primores ecclesiæ & populus, ut communis consilii decreto perquireretur de talibus. Disceptatione itaque prolixius habita &, sicut consuetudinis est inter multos, multifariam pertractata, ad hoc se omnium sententia vertit, ut tres de fidelibus clericis cum aliis de populo religiosis mitterentur, ad videnda loca sanctæ auditionis. Sciebant enim, eum illis in partibus tumulatum, & de meritis illius certum habebant testimonium. Sed præ multa temporis interpolatione b, ne quid vel pro præterita paganorum infestatione a fidelibus transmutationis, vel ab infidelibus rapinæ aut detractionis incidisset, habebant ambiguum. Et quia de ore Salvatoris legerant: In ore duorum vel trium testium stat omne verbum, missis, quot idoneum noverant, Fratribus, verum procul dubio indagari voluerunt. Qui abeuntes & multa obiter & passim de Sancti virtutibus audientes læti effecti, tandem ad sanctum pervenerunt tumulum quasi peregrinantes, prolatisque in conspectu adstantium oblationibus, & audita fidei prece, implorabant a Deo & sancto Confessore, quatenus, si dignam habitatione sua sanctam episcopatus sui duceret sedem, certo veritatis indicio per eos ad aliorum votum faceret cognitionem.

[2] [de adipiscendo ejus corpore agunt,] Inruente autem noctis conticinio, ad hospitia regressi, multa & diu volventes, tandem seræ curam postposuere quieti. Cumque soporis tenerentur inertia, adveniens beatus Episcopus in visione uni ex legatis locutus est deifice in hæc verba: Vade, fili, dic fratri nostro episcopo Carnotensi: Age, quod agis; operare, quod operaris; non cesset manus tua neque pes tuus: in loco enim Apostolorum c venies ad me, & retribuam tibi mercedem. Admonitus Frater tali edicto, facto mane, fecit certos socios suos de eo, quod audierat a Beato. Comperto omnes tanti mysterii præconio, nec dubii, hoc tale processisse a Domino, consilii repente communis scrutinio habito, gratias Deo agentes, reversi sunt ad suæ missionis locum, dicturi rationis vim, quam non perceperant otiosam a sancto Episcopo suo. Beatus siquidem pontifex, Sanctitatis audito oraculo, divino compunctus spiritu cum lacrymis exclamavit: Auditui meo dabis gaudium, & exultabunt ossa humiliata: declaratio enim sermonum tuorum dabit intellectum parvulis. Illumina, quæsumus, corda nostra, ut tua, a quo & per quem omnia secreta sunt, cognoscere possimus mysteria. Tuum est, Domine, regnum, tua est laus & misericordia, tu secretorum cognitor & a veritatis cognitio, & quæ inter homines cognitione indigent, secreta.

[3] Et post hæc relatoribus ait: Abite, precamur, charissimi filii Ecclesiæ, [factaque a Turonensi episcopo facultate,] patrem nostrum & vestrum Solemnem quærite, quæsitum & inventum, quibus debetis, honorificate, honoratum prout scitis & debetis, precari satagite, quatenus Deo placeat & sibi deportari corpus suum a suis ad sinum Dei matris ecclesiæ. Litteræ etiam nostræ & sigillum ad sanctum Turonorum pontificem deferantur, in quibus precarium totius cleri & populi, cum nostra & canonum auctoritate ecclesiastico ordine demonstretur. Quod si Catholici juris d sibi in nos placuerit institutio, asportabitur sanctus Pater a nobis in sibi debito loco. Hæc ait, & delegatis apocrisariis ad episcopum Turonensem, mandavit sanctæ evectionis fieri apparitionem. Post reditum vero legationis, statuto numero & modo eorum, quæ necessaria erant ad beatæ glebæ convenientiam bajulationis, vadit cum precibus & hymnis spiritualibus illuc coadunatio ecclesiasticæ emissionis. Præmisso quoque, qui Turonis hæc diceret; Adest obviam episcopus flens & ejulans cum turmis clericorum, adest & cum eo multitudo virginum & monachorum, adsunt & agmina lamentantium populorum, qui visis & auditis præfatis virtutibus, lugebant, se perdere tantæ devotionis Patronum.

[4] Cum his quoque Carnotensis pompa desiderato arrepto itinere, [sanctas reliquias Malliaco auferunt,] veniunt tandem ad Malliaci e situm cum multa exultatione. Effodientes itaque sancti Viri pausatorium cum orationum & psalmorum frequentia, invenerunt beati corporis quiescentia membra, resurrectionem universæ humanitatis in Domino exspectantia, & jam quasi sub spe illius desiderantium more lætantia. Pulvis enim ille cadaveris celebris, pulvis erat specie tenus, ossa vero velut eburnea candebant, aut si quid pulcrius. Colligentes siquidem viri ad hoc faciendum digni electi sacrosanctas reliquias, imo vero infinitæ & inestimabilis * pretio nulli comparabiles margaritas, imposuerunt eas sanctorum & devotorum humeris ad locum prævisum a Deo devote & fideliter deportandas. O quantæ, Deus, tuæ ibi apparebant virtutes; quot morbosorum omni ex parte declarabantur sanitates; quantæ ibi tuæ proclamabantur undequaque laudes; quam pie clamantibus applaudebant tuæ miserationes! Nulli enim, etiam illi facundæ Tullii Ciceronis linguæ, permissum esset, expeditius illud perorare, quanta ibi & quot sanitatum assurgentia videbantur commoda, quorum populorum astantium lætabantur millia, qualiter Dei in Sanctis suis laudabant magnalia & cantantium resultabant clericorum agmina numerosa.

[5] Elevato igitur & sanctorum piis cervicibus imposito feretro, cum ipsi psalmorum ingrederentur ordinem, [cum summo Turonensium] sanctus Turonum episcopus hanc exorsus est antiphonam: Via justorum recta facta est, Sanctorum iter est præparatum, quia novit Dominus vias eorum, sicque, crucibus præeuntibus & candelabris, circumposita omni fragrantia thymiamatum & thuris, deorsum Davidicam illam melodiam tristes percensebant turmæ Turonorum; seorsum lætantes gaudia sua non celabant cantando & psallendo fidelis multitudo Carnotensium. Illi anxii de tanti patrocinii perditione, hi gaudentes de ejus diligenda recuperatione. Cum autem ad urbis devenissent diverticulum, omnis ætas & omnis sexus veniens in occursum vociferabantur & clamabant: Miserere nobis Deus per Solemnem servum tuum. Cum vero ad hoc perventum est, ut partes utrorumque separarentur ab invicem, beatus episcopus, facto silentio omnium, ita locutus est ad omnem turbam: Scitis fratres, & auditum est per Dei clementiam, qualiter ex ejus dono huc usque sanctum Carnoti episcopum inter nos habuimus Solemnem & per ejus preces salutes infirmorum recepimus & totius provinciæ nostræ juvamen: nunc vero magis ejus facientibus meritis, ad hoc prorupit indulgentia Salvatoris, ut nobis non solum suæ per ipsum largitionis auxilium, sed & suis, quibus per justitiam competit, immo civitati & patriæ universæ, per ejus præsentiam corporis velit fieri patrocinium. Unde & divinitus sacro cives suos, & clerum maxime, voluit exhortari dictamine, quia placitum est ei, Fidelem suum in loco suo requiem habere.

[6] [mœrore: dumque illas Carnotum deferentes Blesis subsistunt,] Modo siquidem, quia Dei non possumus nec debemus contraire præceptis, asportabitur hinc, comitantibus, quas videtis, fidelium turmis. Vos vero charissimi, nolite de hoc commotionem facere, verum & vos ipsos Deo submittite & ejus gratiam implorate, quatenus & sancti Episcopi sui preces & per eum Domini ipsius mereamini habere misericordias salutares. Nunc & ipsi abibunt cum Patrono suo, nos vero ex dono Dei remanebimus (ne timeatis credentes) cum ejus patrocinio. Salutemus igitur, & vos nobiscum omnes, beatum Patrem nostrum, orantes, ut misericors sit nobis, interpellans Dominum Jesum Christum. Tu siquidem, pater Solemnis, Dei munere nobiscum requiem habuisti, jam vero a nobis corpore recessurus, quas preces nostras exaudias, peccata solvens remissionem tribuas &, nos a malis omnibus miseratus custodias, ut ad desideratam gloriam intercessionibus tuis pervenire nos facias. Dicimus quoque tibi, salve beate Pater, adjuvet nos per te & salvet nos Deus salutaris noster. Taliter dimisso conventu, hi lugentes, illi læti accincti sunt suæ dominationis procinctu. Interpositis vero aliquot dierum itinerationibus, venerunt demum ad Carnotensis episcopii ingressum, Ligeris fluminis interjectis meatibus, cujus amne f labore transmisso, Blesis castrum introierunt, jam quidem tempore irrorante nocturno.

[7] [sacra lipsana inde moveri nequeunt,] Erat autem secus ripæ confinium in ejusdem castri territorio S. Petri capella g, in qua, Dei faciente arbitrio & noctis instante periculo, acceperunt favore populi castrensis sanctarum reliquiarum a Deo hospitalia præordinata. Celebratis quoque ibidem ex more consuetis vigiliis, cum, aurora lucescente, iter arripere vellent, advenientibus ex omni parte infirmis, cœperunt in salutis eorum efficacia Domini miracula resplendere, & sancti confessoris & episcopi Solemnis intercessiones apparere h. Cumque ob hoc longiuscule moras protraxissent, tandem mittentes manus ad sanctum bajulatorium, ut iter arriperent, non poterant penitus illud movere. Accedentes etiam plures cum fortioribus & per totum diem laborantes, laborem tantum experti sunt, nihil prorsus agentes. Unde consternati & tristes effecti, imminente jam noctis vespera, per nuntium suo nuntiant talia sacerdoti. Sanctus vero Solemnis in ipsa nocte apparens ei i, sic locutus est: Vadens ad Blæsis castrum invenies corporis mei reliquias in ecclesia Apostolorum, ibi quoque me sepelies, ibi me in loco orationis repones: præordinavit enim misericordia Dei, per nostras orationes multæ illic succurrere plebi.

[8] Veniens episcopus k cum clero multo & populorum multis turbis, [quare in ecclesia S. Petri ibidem collocantur.] S. Petri illud oratorium ingressus est cum lacrymis multis. Ingrediens autem non potuit præ dolore tenere vocem suam, quin ad sanctum exclamaret Solemnem: O Solemnis sancte, frustra expectate tuis, cur dedignatus es nobis interesse in terris? O Solemnis, solemnitas angelorum, cur non placet tibi esse solemnitatem Carnotensium tuorum? Præstabis tamen & nobis debitam solemnitatem, dum & nostris Blesensibus non sine nobis adjutorium dabis & jocunditatem. Hic requies tua erit beate Pastor: sis nobis, quæsumus, etsi non præsens corpore, propitius auxiliator. Hæc ait, & parato strato optimo, sanctas reliquias in loco orationis reposuit, in quo florent orationes ejus & merita, & beneficiis ejus donantur cum fide petentibus bona desiderata, largiente clementia Christi, cooperante gratia Patris & sancti Spiritus, qui Deus in Trinitate unus est & omnipotens in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Monui Commentarii prævii num. 16 & 26, hæc legi proxime in apographo subjecta Actis secundo interpolatis; hinc desine exordium hic desiderare.

b Utinam longam illam temporis interpolationem distinctius nobis assignasset anonymus, ut de translationis hujus tempore & historiæ sinceritate dicere aliqua possemus.

c An cælum, an sacellum S. Petri Blesis, ubi Sancti corpus mansit, hic designatur?

d Nisi fallor, anonymus hic insinuat, canonum jure Carnotensibus debitas fuisse sancti Episcopi sui exuvias, idque eos sic Turonensi præsuli probasse, ut is invitus sacras reliquias dimiserit. Canones, quibus idevincere potuerint, non legi, & simile ex illis jus in frequentissimis, quæ contigerunt, de sanctis corporibus aliis litigationibus, nescio, an umquam alias agnitum fuerit; maxime cum ex ipsa Sanctorum voluntate alibi depositum fuisset eorum corpus.

e Malliacum unum est in Pictonibus Altisia amne cinctum, unde Insula Malliacensis quandoque appellatur, & ab indigenis Maillezai, teste Valesio in Notitia Galliarum. Hoc episcopatu quondam insigne fuit; at sedes inde, regnante Ludovico XIII, translata est Rupellam. Duplex insuper Malliacum in agro Turonensi jacet; alterum in insula fluminis Ligeris infra Turonensem civitatem, a qua tertio milliario distat, & Maille a Gallis appellatum, hodie comitatus titulo insignitum, Luines dicitur: alterum ad Vigennam fluvium, fere in Turonum finibus, qua ad Pictaviensem agrum extenduntur, situm est. Illud indigenæ appellant Maille Laillier. De horum primo, quod Luines appellatur, dictum accipiunt recentiores Galli.

f Distant Blesæ Turonibus tredecim milliaribus communibus Gallicis; paucorum igitur dierum id iter fuit.

g Ecclesia hæc deinde S. Solennis nomen obtinuit, donec præterito seculo diruta, Ludovici XIV regia munificentia reædificata, ac post in cathedralem evecta, S. Ludovici appellari cœpit.

h Si comperta fuissent miracula illa anonymo nostro, non dubito, quin ea nobis retulisset, qui alibi tam disertus est. Vide, quæ ad hæc observavi sub finem Commentarii prævii.

i Anonymus hic apparitiones feliciter ad manum habet, ut fluant limpide omnia. In Actis, quæ interpolavit, ne duos ejusdem sedis Carnotensis episcopos consecratos habeat, in visione intelligit episcopus, ubi lateat S. Solennis, unde educitur tempori antequam perfecta esset S. Aventini ordinatio, ut Commentarii prævii num. 14 & seqq. adverti. Rursus hujus relationis initio, ut facilem habeat Turonensem episcopum in concedenda facultate auferendi sancti corporis, apparitio intervenit, ac denique altera hic, ut Blesensibus sacras exuvias asserat: quæ omnia sunt mihi ad minimum valde suspecta.

k Hic non magis, quam Turonensis episcopus supra memoratus, aliunde distincte notus est. A Gregorii Turonensis ætate ad usque Richardum Virdunensem, de quo fabellam in miraculis narrat noster anonymus, quatuor fluxerunt secula, quibus, si id quidemverum est, quod Blesis jam tum esset translatum corpus S. Solennis, frustra nominatim illos quæras, cum tot illo temporis intervallo sedes præfatas occuparint.

* forte omissum est dignitatis

MIRACULA
Ex eodem apographo Parisiensi R. P. Combefisii.

Solennis Episcopus Conf., Carnoti in Gallia (S.)

BHL Number: 7821

[Prologus,] Fragilitati a humanæ difficile est de divinorum operum magnitudine aliquid pertractare, nisi ille redundans Spiritus cordis intima aspersione sui irriget, qui Apostolorum mentibus omnem opulentiam verborum secum ferens, cœlis allapsus est: quis enim tantæ fœlicitatis onus gestare valet, nisi ille, de quo jam diximus, Paraclitus vires suppeditet? Neque enim si lingua hominis centenos sonos emitteret, tantarum rerum arduitatem ad plenum explicare posset. Cum ita per prophetam David dicatur: Accedet homo ad cor altum & exaltabitur Deus. Unde nos ad tale negotium viribus ingenii deserti accedere non audentes divinum auxilium imploremus, ut, quod attingere pertimescimus, illo opitulante, absque ulla anxietate perficere queamus. Scimus enim veritatem ipsam, quæ Christus est, ita dixisse: Aperi os tuum, & ego adimplebo illud; os autem aperire & a Domino adimpleri est, cum quis ex tota mente sua Deum diligens, laudem ejus puro corde pronuntiat, ejusque servituti totis se animæ viribus emancipat. Hujus os Christus divini verbi sapientia condit, atque ad agnitionem veritatis suæ ejus animum dirigit, neque in circuitu, ut impii, ambulat, sed divini luminis penitus efficitur capax, isque cum propheta illum versiculum indubitanter canere potest: Ad ipsum ore meo clamavi, & exaltavi sub lingua mea: non enim ore suo ad Deum clamat, quem conscientiæ suæ reatus interius accusat. Sed nos jam longe ab exordio nostro progressi, ad sequentis Operis tractatum stylum vertamus, & de miraculis in basilica beatissimi Solemnis episcopi gestis, prout potuerimus, aliquid perstringamus.

[2] Igitur dum quadam die Richardus Verdunensis cœnobii venerabilis abbas, [Aqua ex Crucifixi latere fluit in ecclesia S. Solennis.] Turono sancti ac confessorum confessoris Martini rediens, Blæsum venit, & hoc ejus in animo sedit, ut ecclesiam sancti Solemnis orandi gratia adiret, contigit, ut cuncta plebs illius castri tanti viri adventus non ignara, eo quod sanctum virum advenisse gaudebat, conveniret. Cujus incessabilibus precibus vir illustris fatigatus, ut Missam ei celebrasset, accessit ad altare Dominicum, ante sepulchrum beati viri Solemnis positum, vestibus, ut sacerdotalis mos exigit, indutus, atque inibi Deo hostiam vivam immolaturus. Post Euangelium vero, divina clementia operante, pulpitum petiit, ut sermonem plebi circumfusæ undique faceret, quam pabulo verbi divini egere sentiret: animadvertebat namque, parum prodesse corporalem escam, nisi mens intrinsecus perciperet spiritalem. Ergo dum multa inter quædam de passione Domini intersereret, & populus omnis, quæ ab ore viri procedebant, diligenter exciperet, sermonis sui cursum ad eam orationem pervertit, qualiter perfidus Judæus latus Domini in cruce pendentis lancea pupugit, & ut mox sanguis & aqua ab hinc cucurrit. Dum vero talia plebi intimaret, & hoc verbum imbre cœlitus misso rigatum in cordibus omnium pullularet, confestim, cernentibus plerisque fratribus ecclesiæ & quibusdam bonis laicis viris, immensa claritas de cœlo lapsa Crucifixum omnem circumfulsit, & dehinc aqua cristallina a latere ipsius mirabiliter fluxit; & qui viderunt, testimonium perhibuerunt, & adhuc res ipsa corporeis subjecta sensibus, testimonium plurimum confirmat. Potest namque cerni tangique, ut cætera quoque, quæ ejus naturæ persistunt. O mira Dei pietas! Aqua ex sicco ligno emanavit, quod tellus jam innumerabilibus annis transactis non aluit b. Idem quoque miraculum modo Dominus noster Jesus Christus nobis ostendi voluit, quod populo Israelitico, quando eum sitis ardore languidum, aqua de petra durissima producta, potavit: nam sicut ille, visa Dei affluentia, lætus atque refertus abiit, ita nobis ingenti Dei virtute ostensa, unusquisque gaudens in sua remeavit. Hanc vero aquam a latere Crucifixi cadentem barillus quidam excepit, & medio tenus ea plenus extitit: qui intra altare defossus, sacram aquam posteris, ad memoriam recolendam conservat. His vero ita expeditis, ad reliqua transeamus c.

[3] Mulier quædam de Vincendocinensi pago d orta, [Cæca S. Solennis patrocinio illuminatur,] quæ jam multis lapsis temporibus cœca, partibus illis degebat, audiens miracula Crucis e, quæ Dominus pro famulo suo Solemne operari dignaretur, petiit a convicaneis suis, ut ei ducatum ad Sancti misericordiam perquirendam præstarent: qui petitionem ejus non refutantes, affectui ejus libenti animo paruerunt. Igitur die Ascensionis ad cœlos Dominico *, muliercula illa ante sancti Solemnis corporis præsentiam jugi excubitu jacens & preces altis cum suspiriis ad Deum fundens, meruit sancti Viri interventu, quo diu caruerat, sumere visum. Etenim dum sancti Euangelii verba ad Missam Dominicam legerentur, statim, nocte longa fugata, die, quam diu amiserat, est potita, & ad propria, nemine ducente, cum summo suorum gaudio regressa f.

[4] Nec illud silentio prætereundum arbitramur, quod in insano quodam actu evidentissimo Salvator noster aperire dignatus est. [amens ad sanam mentem redit,] Erat autem insanus quidam ita omni amentia plenus, ut neminem ad se accedere pateretur. Qui vero accedebant, cruentis morsibus sauciabantur. Hunc itaque, tanquam ferocissimam belluam, ruricolæ omnes corona cinxerunt, &, facto impetu in eum, vi maxima reluctantem prendiderunt; quem vehiculo in uno levatum, manusque strictim post terga revinctum, ad sublimis confessoris Solemnis medelam devotissime perduxerunt. Ad quorum preces Dominus ob militem suum Solemnem aurem adhibere voluit, &, quæ fideliter petierant, largiri non distulit. Itaque, qui prius demens fuerat, compos mentis efficitur, & cum suis sano usus consilio domum revertitur. Qui tanti beneficii in se peracti non immemor, velleris candidissimi arietem, quem ab omni grege suo legerat, tollit, & ad sancti Solemnis usque altare, quasi præstitæ sibi salutis debitor, adduxit: Samaritanum illum lepra obductum atque mundatum a Domino imitans, qui, novem curationis suæ oblitis, solus gratiam redditurus ad Dominum rediit, & ab ipso audire meruit; Vade, fides tua te salvum fecit g.

[5] [paralytica membrorum usum] Non post multum vero temporis, muliercula quædam in Biturigensi territorio, vico, cui Camariziacum h vocabulum inditum est, morabatur, totius viribus corporis adeo dissoluta, ut nec usum pedum penitus agnosceret, nec manus ad os sursum erigere valeret: quæ tam grandi morbo diu obsessa, basilicam sancti Eusicii i petiit, quem acceperat crebris coruscare miraculis. Unde non paucos dies anxiam vitam jacendo producens, postremo sanitatem nullam adepta, domum suam mœrens est regressa: quæ tamen fide fervens, nec de Dei misericordia diffidens, eum assiduis votis invocat, ut ei, tanto cruciatu laboranti, auxilium ferre cito dignaretur. Quam Dominus idcirco forsitan tantum sanare distulit, ut declararetur in terris, quanti meriti famulus suus Solemnis haberetur in cœlis. Itaque dum in strato suo media nocte quiesceret, in languore nimio membra vexata sopori traderet, visa est vocem ingentem, quasi tubam audisse, & se tertio ita submonitam fuisse: Surge & ad ecclesiam beati Solemnis te deferri satage, ibique largissimam miserationem Dei, ac Sancti ejusdem efflagita: perfectam, eo interveniente, salutem membrorum continuo receptura.

[6] [recuperat,] Mane itaque facto, mulier expergefacta, cœpit secum, quæ in somnis sibi acciderant, tacite cogitare, ac amicis suis, ob hoc accersitis, enarrare: quorum studio magna spe recuperandæ sospitatis freta, ad sanctissima supra memorati Patris pignora sese duci obsecrat. Paucis vero diebus transactis, ad optatum vehiculo delata est locum. Posita tandem ante sacrosanctum beati Confessoris tumulum opem ejus vocibus lacrymosis languori suo remedium reclamare non cessavit, donec per Famulum Dei, divina fautrice clementia, ab incommoditate ægritudinis suæ meruit liberari. Plebs autem, quæ hoc spectaculum audiebat, undique concurrens, cernit illam plenam admisisse incolumitatem. Igitur omnipotenti Deo ac fideli suo Solemni, cujus meritis & precibus se sanitati redditam non ignorabat, gratias egit, & cum comitatu suo alacris ad propria redire properavit. Omnes autem, qui ibi aderant, cernentes, quæ Dominus pro Famulo suo ostendere dignabatur, ei immensas gratias, beato quoque Solemni non minus rependit, per quem tot patebant insignia virtutum.

[7] [mulier Aurelianensis a nativitate cæca] Alia itidem mulier, Aureliani pago commorans, firmitatis, quæ dicitur Herberti k, incola filiam habebat a natalibus cæcam, sed devotam Deo atque strenuam: quæ audiens, nomen beati Solemnis celebre usquequaque diffundi, atque cum in virtutum donis pium esse atque citissimum, operam dedit, ut usque ad sancti Viri præsentiam, cum aliquibus amicis veniret, & secum filiam eo perduceret; si forte Dominus ac piissimus Confessor erga eamdem clementiæ suæ dona ostenderent. Quæ, quod in mente habuit, quantocius potuit, implere sategit. Audiens igitur adiit Patris beati basilicam, & pro posse munus oblationis super aram ipsius inferens, filiam suam ante sepulcrum, beati Viri pretiosa ossa continens, jussit procumbere; uberemque Dei & sancti Antistitis misericordiam postulare. Quæ die Dominica, dum sacerdos tantæ diei Missæ solemnia celebraret, & inter precum libamina Sacrificium Deo offerret, visum oculorum, subito remota caligine, percepit, & per singula monasterii loca, nemine ducente, ire festinavit.

[8] Canonici vero loci ipsius de hoc dubii miraculo, illuminata muliere, [visum obtinet,] ostenso, cœperunt eos, qui cum ea venerant, interrogare, an antea quovis fuisset illustrata lumine. Qui cœperunt attestari & jurare, illam præter illum diem nihil omnino spectasse. Ergo ubi viri optimates, hujus loci indigenæ, maxima auctoritate pollentes, quibus fides adhibenda esset, advenere Blæsiacum castrum, poscentes Deum ac beatum Solemnem veniam suorum peccaminum, tum est creditum, quidquid antea versum fuerat in scrupulum: qui omnia plebi & prælatis ecclesiæ ita esse intimarunt, ut a prioribus fuerat prædicatum. Præfata vero mulier meritis & gratia sancti Solemnis insolitæ visionis capax, peractis strenue, quæ pro tanto munere debebat, mox cum suis magno similiter affectis studio, repedavit ad propria. Incolæ autem ejusdem pagi, qui jam hoc præscierant, sibi concurrentes, atque huic rei præcipue congratulantes, Deo ac sancto Solemni gratiarum actiones egere, pro talium virtutum exhibitione.

[9] Nec illud minus est indicandum, quod de quadam puella deinceps in beatissimi Solemnis gestum est ecclesia. [misere contracta erigitur;] Erat itaque vir quidam opinionis bonæ, filiam habens unicam, vix per terram rependo corpus suum alicubi transferentem, quæ in tantam collapsa erat passionem, ut pedes retroducti cum cruribus natibus adhærerent, nervique pariter retracti cum cute, nullam paterentur extensionem. Hic ergo, de solo proprio cum uxore sua egressus, decrevit eam asello impositam per sancta loca ducere, ut Deus meritis & obsecrationibus Sanctorum suorum salutem circa illam misericorditer dignaretur aperire. Ducta est itaque per nonnulla Sanctorum loca, nil suæ imbecillitati proficientia: sed ad propalandam sancti Solemnis virtutem Sancti illi sospitatem largiri renuerunt, ut sanctus Solemnis magis magisque extolleretur, & a fidelibus viris frequentius coleretur. Novissime vero ad supra memorati Viri delata est feretrum, qua plurimi languentes morborum suorum jucundam assequebantur medelam. Ibi per tres dies commorantes, asello jam vendito propter cibi inopiam, proficisci parantes, in quartum diem profectionem suam transtulerunt. Die vero Dominica, qui quartus dies habebatur, dum Euangelium populo retractabatur, & hunc versiculum in ore lector habebat, Ipse vero apprehendens hydropicum sanavit eum ac dimisit, repente cœpit pedum atque crurum curvitate carere, atque recta, quocumque eam ferebat animus, ambulare. Sic robore membrorum vegetata, utriusque parentis comes, secuta est vestigio, promerente sancti Solemnis interventu & gratia.

[10] Inter hæc ipsa admiranda virtutum spectacula, depromendum quiddam est, quod Dominus per servum suum Solemnem sua operari dignatus est gratia, [operarius in captivitatem a latronibus abductus] quatenus legentium mentes inde ampliora virtutis augmenta capessant, & audientes in actibus bonis fiant exercitatiores. Erant itaque duo carpentarii materiem ligneam in luco quodam ad sua necessaria dolantes, atque huic operi nimis insudantes. Inter agendum vero supervenerunt eis Ambaziati l castri latrones, spicula in manibus formidabilia gestantes, quibus terribili voce comminati sunt, ut domini sui nomen citius ederent, alioquin mox plagis vehementibus interirent. Quorum unus vicecomitem sibi ascivit dominum; alter vero beatum Solemnem elegit patronum, neque eum invocare destitit, quamvis verberibus afficeretur nimiis. Ergo qui morituri hominis se esse dixit, liber, tutusque permansit: qui autem immortali Domino se subdidit, libertatem simul cum securitate amisit. Itaque, præcisis capillis, tonsa cervice, in carcerem ducitur, manus post tergum funibus strictim revinctis. Tum vero horrentibus tenebris obsitus, cœpit conqueri & dicere: O sancte Solemnis, pro salute mihi conservanda invocavi te, & nunc e contrario accidit mihi, quod in carcere positus, vitam morte graviorem duco. Si hæc vera sunt, quæ de te prædicantur, eripe ab his, quibus constringor, vinculis.

[11] [liberatur,] Cum vero lugubris talia defleret verba, mirum dictu, refulsit nimius nitor in carcere, tenebrarum cedente caligine, in medio vero visus est ei quidam heros mediocris quantitatis stare, vestibus ad talos demissis comptus ultra, quam fas est dici, candentibus, quem præ fulgore immenso vix cernere poterat: qui se eumdem illum affore, ait, cujus nomen in luco coram latronibus mutare noluit. Extemplo cæperunt manus dissolvi, & coram se positum fustem unius cubiti magnitudinis reperit, cum antea quicquam invenire nequiverit. Ex eodem autem fune, quo manus constrictæ fuerant, mox circumdedit collum, atque per eum sacro Solemni se intra carcerem tradidit servum. Denique fuste paulatim humum effodiens, foras exiit, beato Solemni præside, magno repletus gaudio. Priusquam domum divertisset, iter suum ad reverendi Antistitis templum direxit, multimodas ei grates acturus, pro tantis sibi impensis muneribus. Cum autem monasterio appropiaret, cœpit quasi mentis inops vociferari: O Domine mi Solemnis, ubi es, quem in nocte præterita intuitus sum, tam præclarum tamque venustum, & modo non video! Qui autem cum audierant & talia per dementiam proferre putabant, ipse eis per ordinem indicat, quemadmodum per charum adeo Solemnem latronum evaserit insidias, quem Christus tanta sublimaverit gloria, ut nemo frustra ab eo auxilium petat, qui vivit & dominatur omnibus per cuncta sæculorum sæcula.

[12] [Fur prodigiose deprehenditur] Alio denique tempore vir quidam, nomine Ebraldus, haud longe a monasterio sancti Solemnis morabatur, divitiis locupletatus, morum honestate satis decorus: qui dæmonum suggestione, noctu vitream fenestram beati Solemnis basilicæ irrupit, cistamque quærens, ubi sancti Viri thesaurus reconditus esset, infregit. Cum autem phylacteriam auream quandam, cæteris contemptis, inde transferre vellet, manus ejus illico adhæsit, nec extra cistam illam ejicere potuit. Ad tumultum vero ipsius templi custodes evigilaverunt, & ita eum virtute divina illaqueatum invenerunt. Quorum unus natu grandior, cæterisque prælatus, verbis eum acerbis objurgavit, ac dehinc baculo, quem manibus habebat, caput ejus parumper percussit. Quem rubore suffusum, misericordiam postulantem, tantique facinoris manifestum, pietate motus amplius ferire noluit, sed ante sancti Præsulis altare in oratione prostravit, poscens Deum piumque Solemnem tanto reatu deprehensi veniam. Completa vero oratione, iterum abiit ad eum, existimans, quo adhuc detinebatur, evasisse periculum. Quem miserum eodem custode videt teneri, cujus ablator (sed vis superna obstitit) fieri voluit. Qui, dum manus a Phylacteria sequestraretur, horrendos emittebat clamores, veluti bos ictus colla securi: namque, ut postea retulit, sic dolore immenso augebatur, acsi manus ejus cultro aliquo incideretur. Inde facti pœnitens, & secundum sacerdotis ipsum deprehendentis præceptum, abstinentia mundaturus culpam, domum correctus abiit, vitæque bonæ constantiam, quam perditionis filii fraude reliquerat, resumpsit.

[13] Post hæc addendum illud est, quod rerum Opifex universarum, [opifici contracto laxantur nervi;] de Durando quodam, miraculo patenti monstravit. Hic itaque, de quo sermo est, terram nullis calcabat gressibus, verum pedibus retro reflexis, natium tantum ac manuum trahebatur subsidiis, neque ullum virile opus agebat, sed fæmineum, quod levius est, attentabat. Itaque in sancti Solemnis æde, lapsis jam aliquot annorum curriculis, flebilem vitam egit, semper tamen nisu, quo potuit, solerter ecclesiæ intentus obsequiis. Emundabat enim congestis templum sordibus, ac deinde undarum largis irrigabat liquoribus, reliquis ecclesiæ opusculis non minus necessarius, quanquam sibi extaret incommodus m. Inter hæc vero gloriosum Solemnem sæpius precabatur, ut destitutæ partis suæ restitutor fieret copiosus. Hæc illi & præterea multa alia proferenti, non cunctatus est subvenire Solemnis eximius. Igitur dum Viri Dei festo pronus in terram secus ipsius sepulcrum jaceret, eumque precatorem apud Deum pro reparatione sua sedula voce deposceret, cœpit confestim, cernentibus populis templo astantibus, crepitantibus nervis, crura extendere, erectusque in loco eodem tensis poplitibus stare. Dehinc funes, quibus cymbala trahuntur, titubantibus adhuc vestigiis petiit, & per unum eorum servus efficitur Sancti. Qui quandiu has vitales auras carpsit, ejus famulatui, ni forte morbo grandi detentus, non defuit. Cœtus autem fratrum inibi Deo & beato Solemni famulantium, intuens eum pristino restitutum vigori, prorumpit in laudes Dei ac famuli sui Solemnis, tanto virtutum honore præditi.

[14] Conditori nostro, fratres charissimi, gratias semper decet nos referre, [propter debita conjectus in carcerem, inde, Sancti ope invocata,] qui Sanctos suos mirificare non desinit ubique, cujus ope omne animal alitur & regitur, quo rectore certis mundus labitur successibus, cui facile est, quicquid arduum noscitur, cujus voluntatem mox subsequitur effectus. Fuit igitur quidam ab hoc Blæsiaco castro oriundus, qui ingentem a fœneratoribus mutuatus fuerat pecuniam, sed in tantam inopiam devenerat, ut nulli redderet, quod debebat. Et ecce dum sanctissimi Solemnis templo, quo oratum abierat, exiret, obvium unum eorum habuit, cui jam sæpius, coactus paupertate, mentitus fuerat terminum sua reddendi. Quem ille ante templi fores arripuit, tenensque nimis crudeliter susfocavit: a quo, cum nihil exigere potuit, fecit eum in carcerem vicarii, cujus frater erat, deduci. Qui flens ab infestis ductoribus manibus vinctus in arcam n absque mora traditur, dieque sublato, noctis furvæ potitur horroribus. Quadam denique die, dum ad mensam sedentes comedebant, quorum sub custodia tenebatur, statim virtus pollicita, quasi flumen igneum, ostium carceris seramque arcæ expulit: onusque, quod super eam coacervatum fuerat, pari modo disiecit.

[15] [liberatur.] Cum arca reclusa, manibus ejus solutis, undique libertate parata, clam illinc abire noluit, sed secum tacitus ita inquit: Christus Jesus, qui me ab his imis eripuit claustris, facere potest, ut hinc liberis, nemine obstante, recedam vestigiis. Prandentes vero sonitum tantæ ruinæ audientes, cœperunt inter se, quid ceciderat, sciscitari. Denique pincernam sibi vinum propinantem, quod acciderat, miserunt inquisiturum, eisque continuo, quicquid fuisset, renuntiaturum. Qui invenit eum super arcam sedentem, Deum & beatum Solemnem glorificantem, cujus precatu & merito, tanto liberatus esset naufragio. Qui exanimatus convivis retulit factum, quod Dei nutu fuerat patratum. Itaque fœnerator, qui unus prandentium aderat, sciens, eum non nisi Dei permissu effugisse ergastulum, ei manus ulterius non est ausus injicere, sed eum a debito solutum, Dei ac beati Solemnis timore abire præcepit.

ANNOTATA.

a Miracula hæc sine titulo novo sequuntur in apographo narrationem Translationis. Forte idem interpolator est, qui illam adornavit, & Acta interpolavit.

b Hæc Mabillonius sine ulla censura præmisit Miraculis aliis B. Richardi Parte 1 pag. 534 Seculi VI Sanctorum Ordinis S. Benedicti, testaturque, excerpsisse se ex Vita S. Solennis, quæ, ni fallor, eadem nostra est. At mihi certe suspecta sunt, non solum propter facti insolentiam, cujus alibi apud Blesenses vestigium nullum reperi, sed vel maxime propter silentium duorum biographorum B. Richardi, quorum alter suppar, alter fere æqualis est, quique talia non videntur præterituri fuisse, varia Beati miracula minus insolentia referentes. Eorum unus apud laudatum Mabillonium pag. 533 num. 7 ita scribit: Idem (Richardus) cum pedes Crucifixi illius deoscularetur, quem Nicodemus ad formæ Salvatoris similitudinem sculpsisse dicitur, & pio mentis affectu clavorum vulneribus compatiens super eos lacrymaretur, ab ipsius imaginis Dominicæ oculis lacrymæ super caput ejus feruntur cecidisse. Ubi Crucifixus ille servatus fuerit, non non do-Mabillonius,neque ego aliunde compertum habeo; sed non levis mihi suspicio inhæret, ne inde profecta sint & aucta, quæ anonymus noster hic commemorat. Quidquid sit, certe ad S. Solennem parum spectant.

c Subjungitur hic titulus: De muliere cæca.

d Vindocinum, urbs ad Lidericum amnem, octavo milliari Gallico versus Occidentem æstivum distat Blesis, habetque subjectum agrum, qui Blesensi terminatur.

e Forte hæc spectant ad prodigium præcedens; at nescio, quam partem in illo Sanctus noster habuerit; quod sane, si verum est, S. Richardi sanctitatem magis debuit commendare.

f Rursus ad sequens miraculum titulus subjicitur: De homine contracto, sed procul dubio mendose, cum de contractione nulla prorsus fiat mentio.

g Omisi titulum De muliere paralytica sanata, & iterum infra ante numerum 7, De cæca a nativitate curata; post quæ reliqua fine titulis sequuntur in apographo.

h Territorium Biturigense seu Bituricense, Gallis le Berri a Septemtrione terminatur pago Aurelianensi, cui contiguus est Blesensis ager ab Occidente. Camariziacum pagum in Bituricensi territorio nusquam invenio, & nulla sunt nomina pagorum Gallica valde Latino propinqua.

i Eusitius; alias Eusychius, & cum S. Gregorio Turonensi lib. de Gloria Confessorum cap. 82 noster anonymus Eusicius, colitur V Kalendas Decembris, quo ejus gesta examinabuntur. Eremiticam vitam egit præfuitque pluribus fratribus in dispersis cellulis habitantibus. Hinc exordia & nomen abbatiæ Cellensis, sitæ in agro Bituricensi ad Carum fluvium, fere ubi is Saldriam excipit. Celeberrima fuit basilica Sancti nomine & reliquiis usque ad seculum X, quo a Nortmannis incensa & penitus diruta neglecta jacuit. Anno 1020 clerici locum observabant, qui post varias vicissitudines tandem præteriti seculi initio Fuliensibus cessit.

k Distat Aureliano versus Meridiem tertio milliaripagus, quem indigenæ appellant La ferte S. Aubin, tanto spatio ab hoc in Occidentem hibernum dissitus est pagus Herbault, & in Meridiem alius ad Saldriam, vocatus La ferte Imbaut. Ex hisne unus, corrupto Gallico nomine, Firmitas Herberti sit, nescio: certe nulla alia pagorum nomina magis, accedere videntur.

l Ambacia, Gallis Amboise, oppidum est quarto milliari distans Turonibus ab Oriente, situmque ad Ligeris & Amatissæ confluentes. De illo Severus Sulpicius Dial. 3. In vico Ambatiensi, id est castello illo veteri &c. De eodem suspicor anonymum nostrum hic agere.

m Nisi contractio cum nonnulla exaggeratione hic narretur, difficulter intelligetur, quomodo homo is vel ea facere potuerit, quæ facere illum solitum fuisse, narrat anonymus.

n Arca, est carcer obscurus sub fornice. Vide Cangium in Glossario.

* l. Dominicæ

DE S. LUPO EPISC. CONF.
LUGDUNI IN GALLIA.

Ante medium Sec. VI

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti memoria in Fastis; ætas; gesta aliquot, reliquiæ, cultus, miracula.

Lupus Episc. Conf., Lugduni in Gallia (S.)

AUCTORE J. P.

Nomen sancti hujus Antistitis celebratur quidem in plerisque antiquis ac primæ notæ Martyrologiis, sed quantum spectat ad diem, [In Fastis aliquot 24 Septembris,] in binas classes divisis, quorum altera eum signat ad XXIV, altera ad XXV Septembris. Priorem constituunt ea, quæ Hieronymiana appellari consueverunt. Inter edita a Florentino Lucense ita habet: VIII Kal. Octobris… Lugd. Galliæ, depositio sancti Lupi episcopi; Corbeiense: Lugduno depositio S. Lupi episcopi & confessoris; Epternacense: In Galliis Augustoduno depositio Lupi episcopi. Vix dubito, quin in posteriore amanuensium in advertentia ex duabus annuntiationibus unam conflaverit: ita ut post voces istas: In Galliis Augustoduno prætermissa sint nomina SS. Andochii ac sociorum martyrum & locus depositionis S. Lupi. Etenim SS. Andochium ac Socios, in Augustodunensi territorio passos, proxime subsequitur Sanctus noster non tantum in duobus prioribus Hieronymianis, sed & in eo, quod nomine vetustissimi vulgavit Acherius tom. 4 Spicilegii, cujusque annuntiatio ad verbum consonat Corbeiensi. In Augustano, quod inter Hieronymiana contracta excudimus tom. VII Junii, ita signatur: Lugduni, Lupi: in Gellonensi vero apud laudatum Acherium tom. 13: Lugduno, Lupi. Accedunt Bedæ Auctaria Tornacense ac Lætiense: Eodem die depositio S. Lupi episcopi, nec non Rabanus in Martyrologio suo apud Canisium: Lugduno Galliæ, depositio sancti Lupi episcopi.

[2] Ad classem alteram pertinent reliqui præcipui martyrologi, [in aliis passim 25 annuntiatur.] iisque præcinit hodie Wandelbertus isto carmine:

Septeno Lupus antistes Lugduna revisit
Mœnia, devotæ pastor venerabilis urbi.

Ado ad eumdem diem Sancti, priusquam ad episcopatum evectus sit, etiam vitæ institutum indigitat: Lugduni, sancti Lupi episcopi ex anachoreta. Adonem sequuntur Usuardus, auctor Martyrologii ecclesiæ Autissiodorensis apud Martenium tom. 6 Veterum scriptorum, Florarium nostrum Ms. & recentiores passim omnes cum Eminentissimo Baronio in hodierno Romano, cujus unius annuntiationem brevitatis gratia describo: Lugduni, depositio sancti Lupi episcopi ex anachoreta. Porro huic classi annumerandi sunt historici plerique recentiores, qui in Operibus suis, per decursum citandis, Sancti gesta paulo latius pertractantes, diem XXV Septembris vel ei emortualem assignant, vel saltem ejus cultui apud Lugdunenses aliosque designatum.

[3] [Acta ejus pauca supersunt] Hos inter, si titulum consulas, primus videri poterit Joannes Fontaine, Theologiæ doctor & ecclesiæ collegiatæ SS. Martini & Lupi in Insula Barbara canonicus, auctor Opusculi Gallici, quod anno 1634 typis Lugdunensibus editum ita inscribitur: Vita & miracula S. Lupi anachoretæ Insulæ Barbaræ & archiepiscopi Lugdunensis. Verum si illud attentius evolvas, nihil fere de Sancti gestis in vita inde disces, quod aliunde acceptum judicabis, quam ex lectionibus veteris Breviarii Lugdunensis, quas exhibent Jacobus Severtius in Chronologia episcoporum Lugdunensium pag. 84 & Claudius le Laboureur in Ruderibus (Gallice les Masures) regiæ abbatiæ Insulæ Barbaræ prope Lugdunum pag. 24 & seq., quibusque, dum de S. Lupo scriberent, usi sunt Saussayus in Martyrologio Gallicano, Theophilus Raynaudus in Hagiologio Lugdunensi ac scriptores Benedictini tom. 4 Galliæ Christianæ auctæ. Lectiones istæ novem sunt numero, sed breves admodum, imo si a ceteris discernas Lupi nominis etymologiam, citra quam locus exigebat, operosius discussam, similitudines a sacris Litteris desumptas & hujuscemodi excursus, pauca supererunt ad Sanctum speciatim pertinentia: sed neque satis constat, quantam hæc auctoritatem sibi vindicent; cum auctor lectione IV insinuet, se scribere ex relatu multorum, nec assequi valuerim, quam præ se ferat antiquitatem Breviarium, unde lectiones acceptæ sunt.

[4] Memoratus auctor lectione prima ignotam sibi esse fatetur Sancti prosapiam; [coævus S. Sigismundo, anachoretam] at vero, si satis testata sint, quæ adstruit lectione V, apud nos num. 4, pronum est judicare, fuisse valde illustrem; cum dicat, eum in pueritia conjunctum fuisse familiaritate cum S. Sigismundo Burgundionum rege, a quo ipsi spiritu prophetico prædictus fuerit episcopatus Lugdunensis. Hinc quoque eruimus, floruisse ipsum circa initium seculi VI, sed hoc certioribus testimoniis firmabitur inferius. Ætate etiamnum juvenis mundo valedixit, vitamque anachoreticam elegit; At vero, inquit idem auctor, si de loco Lupi situve, quis requirit, sane fuit juxta Lugduni mœnia secus plures fluminis Araris decursus, sicut multorum relatu compertum est. His verbis designat Insulam Barbaram, in medio Arari sitam paulo supra Lugdunum, in qua tum dudum exstiterat insigne monasterium, postea Regulæ S. Benedicti subjectum, ac tandem medio seculo decimo sexto conversum in canonicorum secularium collegium: ut pluribus videri potest apud Claudium le Laboureur in Ruderibus.

[5] Anachoretam egisse Sanctum nostrum, priusquam ad episcopales infulas vocatus est, [egit, non in Lerinensi,] constans est omnium post Adonem sententia, idque in Insula Barbara, longe communior & probabilior. Baronius quidem in Annotatis ad Martyrologium Romanum, quod legeret, eum ex anachoreta factum esse episcopum, putavit, vitam monasticam duxisse in Lerinensi insula post S. Lupum episcopum Tricassinum, sed nullum assignavit opinioni suæ stabiliendæ fundamentum: certe versus, quem ibidem attulit ex Eucharistico Sidonii Apollinaris:

      Quæ sancta Caprasii
Vita senis, juvenisque Lupi &c.

quemque ab ipso allatum existimat Savaro, ut ostenderet duplicem Lupum, Lerinensis asceterii incolam, ad id nequaquam est idoneus; cum illic agat Sidonius de Caprasio sene, & Lupo juvene, non autem de Lupo juvene ac sene. Adde, quod, etiamsi posteriorem sensum versus admitteret, vel locis aliis honorifice locutus fuisset Sidonius de duobus Lupis Lerinensibus; ne sic quidem nostro ea facile applicari possent; Sidonius quippe Apollinaris, de quo actum est apud nos tom. IV Augusti ad diem XXIII, e vivis excessit circa annum 488, quo, si tum lucem aspexerat Sanctus noster, verisimillime ad eam ætatem provectus non erat, qua ob virtutes, in vita monastica exercitas, laudari potuit a S. Sidonio.

[6] Scriptores Benedictini laudato tom. 4 Galliæ Christianæ, [sed in Barbarensi insula;] S. Lupum non tantum Insulæ Barbaræ incolam faciunt, verum etiam ejusdem abbatibus annumerandum censent, quamquam in Nomenclaturis, ut fatentur col. 223, hactenus editis, inter abbates Insulæ Barbaræ loco privatus sit. In hanc autem sententiam deduxit illos Vita S. Leobini, unde recisis non necessariis, extraxere sequentia: Qui (S. Leobinus) audiens B. Lupi famam longe lateque crebrescere, ad eum se humiliter contulit, & continuato quinquennio in eodem commoratus est cœnobio. Interea dum Francorum dura ferocitas contra Burgundiones bella concitaret, & ejusdem cellæ monachi eorum metu huc illucque diffugerent, prædictus sanctus (Leobinus) cum altero sene illic remansit intrepidus. S. Leobini, qui postea ad Carnotensem cathedram assumptus, anno 549 subscripsit concilio V Aurelianensi, Vita ab auctore valde antiquo exarata est, & tum ab aliis tum a Majoribus nostris typis vulgata tom. 2 Martii; ubi in Annotatis pag. 351 mox data verba de S. Lupo nostro, in Insula Barbara degenti, exposita sunt, prout ab omnibus, quos vidi hactenus, admissum est scriptoribus. Porro S. Lupus ideo juxta Mabillonium vocatus est anachoreta ab antiquis martyrologis, quod illius cœnobii monachi divisis cellulis anachoretarum more agerent.

[7] [electus episcopus Lugdunensis,] In memoratis antiqui Breviarii lectionibus legimus, Sanctum, defuncto Lugdunensium antistite, invitum ad infulas fuisse protractum a populo & clero, regis Sigismundi sententia seu vaticinio animatis; at verbis minus claris & distinctis, quam ut certo dici queat, utrum vivo Sigismundo id factum sit, an mortuo; ac proinde nihil juvant ad figendam paulo strictius aditi præsulatus epocham, quam alii citius, alii serius statuerunt, quilibet pro sua de episcoporum Lugdunensium ordine sententia. Severtius differenda ejus initia censuit post annum 529 adeoque diu post obitum Sigismundi, & ad eam sententiam rediguntur, quotquot Lugduni Eucherium secundum seu juniorem episcopum agnoverunt, qui medius sederit inter S. Viventiolum & S. Lupum, quique anno mox dicto subscripserit synodo Arausicanæ II. Bailletus tom. 3 de Vitis Sanctorum col. 327 agens de S. Lupo & Severtii aliorumque plurium sententiam explodens, nihil obstare inquit, quominus ille successerit S. Viventiolo circa obitum S. Sigismundi, a Clodomiro occisi anno 523.

[8] [interfuit concilio Aurelianensi 3 anno 538;] Verum, quantumvis supponamus, veriorem esse sententiam eorum, qui ante & post Bailletum ex serie antistitum Lugdunensium expungendum contenderunt Eucherium II, quid obstare ostendet Bailletus, si quis S. Lupi primordia collocet annis aliquot ante Sigismundi obitum, vel si quis differat pluribus annis post dictum obitum? Nam sicut nihil occurrit, unde solide ostendatur S. Viventiolum vixisse diu post annum 517, quo Epdonensi synodo subscripsit, ita nihil in ejus sententia se offert, quo certo evincat, obiisse Viventiolum diu ante annum 538, quo tandem in Actis concilii Aurelianensis III, S. Lupus ecclesiæ Lugdunensis metropolita comparet tamquam concilii præses, ut colligimus ex ejus subscriptione, quæ ceterorum antistitum subscriptionibus præmittitur, quamque, missis aliis conjecturis, huc transfero ex tom. 5 Conciliorum Labbei col. 303: Lupus in Christi nomine ecclesiæ Lugdunensis metropolitanus episcopus, juxta id, quod omnibus sanctis coëpiscopis meis, qui mecum subscripserunt, placuit, patrum statuta secutus, his constitutionibus subscripsi. Not. die Nonarum mensis tertii, quarto post consulatum Paulini Junioris viri clarissimi anno XXVII regni domni Childeberti regis. Notas has chronologicas, quæ in verbis consulatum designantibus corruptæ erant, restituit Sirmondus ex probis monumentis, ex iisque tum ipse tum eruditi passim omnes synodum istam nunc illigant anno 538, contra alios, qui Childeberti regis primordia serius collocanda credentes, etiam synodum in annum 540 distulerant.

[9] [obiit ante medium seculum 6] Virtutes S. Lupi in episcopatu exercitas generatim perstringit auctor lectionum memorati Breviarii, nullo verbo insinuans diem vel annum emortualem aut sedis durationem; singula tamen determinat Joannes Fontaine, dicens, transiisse Sanctum ad vitæ felicioris fruitionem die XXV Septembris anno 542, cum Lugdunensi ecclesiæ præfuisset annis circiter octodecim; cum tamen neminem citet, diem, credo, a Martyrologiis accepit vel a celebratione annuæ festivitatis, reliqua ex conjecturis. Bailletus obiisse ait ante 542, quo scitur Leontius ejus successor occupasse sedem episcopalem ecclesiæ Lugdunensis: at neque hic scientiæ istius fontes assignat. Severtius agens de Leontio sic loquitur: Circumstantes autem antistitum calculi ante & retro indicant, eum sedisse ab anno DXLII ad sequens biennium. Sane Leontium, vel ut alii scribunt, Liconcium, Lycontium, aut Licontium, sedisse Lugduni medium inter SS. Lupum & Sacerdotem, persuadent catalogi Lugdunenses, ii præsertim, quos in Paulino illustrato pag. 81 exhibet Petrus Franciscus Chiffletius Societatis nostræ sacerdos: at, cum, testibus Benedictinis in Gallia Christiana, de Leontio præter nomen nihil suppetat, nec prolatum sit hactenus ullum vetus monumentum, in quo occurrat S. Lupus post annum 538, vel S. Sacerdos tamquam episcopus ante 549, dum interfuit synodo Aurelianensi V, ut ostensum est apud nos tom. IV Septembris pag. 33, nimis vagi sunt circumstantes illi calculi, quam ut ex iis definire queam certa Leontio primordia, certumve S. Lupo annum emortualem; ideoque aliorum opiniones retulisse contentus, late eum signavi ante medium seculum VI.

[10] De loco emortuali ac sepultura hoc modo scribit Saussayus in Martyrologio Gallicano: [Lugduni; an hic etiam primum sepultus sit,] Diem quidem extremum Lugduni peregit: at quod primam palæstram virtutis cordi semper insitam retinuisset: sicut decreverat, amatæ solitudinis memor, in Insula Barbara sepultus est prope eam cellulam, quam primum Christo deditus incoluerat. Primæ parti assertionis adstipulantur antiqua Martyrologia num. 1 & 2 enumerata, in quibus non tantum exprimitur Lugdunum, verum etiam passim additur vox depositio. Nihil quoque absolute adversatur parti secundæ: hæc tamen, vetustiore testimonio destituta, non excedit conjecturæ limites: potuit quippe sacrum corpus absque prævio Sancti decreto illuc alia de causa transferri diu post ejus obitum. Saussayus quidem citans vetus Homiliarium ecclesiæ S. Irenæi hæc habet: Quiescit vero apud Insulam Barbaram prope Lugdunum. Sed dato etiam, quod Homiliarium istud ob antiquitatem summopere sit commendandum, vox quiescere non involvit primam sepulturam, nedum Sancti extremam voluntatem seu decretum a Saussayo allegatum, nec ab alio, quem vidi, hactenus adstructum. Hinc laudati Benedictini sub disjunctione loqui malunt: Sacrum ejus corpus, inquiunt, aut primum in Insula Barbara terræ mandatum, aut in eam postmodum translatum est.

[11] Quidquid sit, dubium non est, quin sacrum ejus corpus ab immemorabili tempore servatum, [incertum; ejus corpus in Insula Barbara] summaque in veneratione habitum fuerit in ecclesia Insulæ Barbaræ. Fuerat ea primum dedicata S. Andreæ & omnibus Apostolis; postea a Carolo Magno restaurata & magnifice dotata fuit in honorem S. Martini, demumque primarios patronos agnovit SS. Martinum & Lupum. Postremum hoc docemur a laudato aliquoties Joanne Fontaine, qui in fronte Opusculi sui se scribit canonicum ecclesiæ collegiatæ SS. Martini & Lupi in Insula Barbara, & sub finem affirmat, eam anno 1620 fuisse instauratam ac consecratam patrocinio & nominibus antiquorum tutelarium ac titularium patronorum suorum S. Martini & S. Lupi. Consonat Raynaudus dicens, S. Lupum conditum esse & magna religione celebrari in vulgo dicta de ejus nomine insigni basilica Insulæ Barbaræ. Porro si fides hic habenda sit chartæ fundationis ecclesiæ & monasterii Insulæ Barbaræ, quam ex archivo ejusdem ecclesiæ erutam, sed ut apocrypham & anachronismis ineptiisque conspersam, inseruit cap. 2 Ruderum suorum, & contra Severtii credulitatem censuris criticis notavit Claudius le Laboureur; si, inquam, isti chartæ fides hic habenda, dicta ecclesia S. Lupo sacra fuit a seculo decimo. Nam auctor de ipso agens, Cujus, inquit, meritis ac plenis virtutibus ab abbate Heldeberto ingenti ac decenti opere constructa est major ecclesia DCCCCLXXXV Dominicæ Incarnationis anno. In sinistro autem latere parvum instructum est oraculum, in honore Dei Genitricis semperque Virginis Mariæ consecratum, cujus causa crebra ac præclara a Christo Jesu patrantur miracula usque ad præsens.

[12] [diu honoratum, hæretici dissiparunt anno 1562.] Sane claruisse anno 985 Heldebertum, & Hogerium anno 1070 abbates Insulæ Barbaræ, testantur antiqua monumenta tum ab aliis allegata, tum ab ipso Claudio le Laboureur, qui cap. 14 exstructionem seu instaurationem basilicæ majoris adscribit Heldeberto, Hogerio structuram oratorii B. Mariæ Virginis cap. 16: ubi monet, se hic vera quædam deprompsisse ex charta fundationis, quamquam apocrypha in multis. Redeo ad sacrum corpus nostri Antistitis. Depositum illud erat in crypta sacelli S. Firmino sacri infra chorum majoris ecclesiæ, ibidemque cum sepulcro integrum permansit usque ad annum 1562, ut tradit Joannes Fontaine, testes appellans plures Insulæ Barbaræ canonicos, virosque fide dignos, suo tempore in vivis superstites, qui id acceperant ex relatione collegarum suorum canonicorum, testium oculatorum, sed tum vita functorum. Dicto autem anno, multis Galliarum ecclesiis funesto, Calviniani hæretici, ut scribit laudatus auctor, ferro ac face devastarunt Insulam, incenderunt everteruntque ædes ac templa, sacrum S. Lupi mausoleum destruxerunt, sacras ejus reliquias profanarunt, pedibus conculcaverunt, dissiparuntque, relicto solo capite.

[13] [Superest sola calva] Unam tantum corporis partem hodiedum superesse affirmant etiam Claudius le Laboureur & laudati supra Benedictini, sed quam ille caput dicit, ipsi cranium seu calvam dumtaxat appellant; neutri autem edicunt, quo casu fortunato sacrum illud cimelium evaserit Calvinistrarum rabiem. Le Laboureur sub finem cap. 6 in eum modum loquitur, ut intelligamus, eam ante luctuosa illa tempora a reliquo corpore sejunctam ac peculiari thecæ inclusam fuisse: demus ejus verba ex Gallicis Latina: Quod spectat ad ejus reliquias, redactæ eæ sunt hodie ad solam calvam, quam, per hæreticos sua theca ceterisque ornamentis spoliatam, domina Ludovica Croupet, vidua domini du Fraisne, regiarum causarum actoris Lugduni, in gratam memoriam beneficiorum, quæ ejus (S. Lupi) intercessione impetravit, nostris temporibus includi jussit splendidæ ex argento lipsanothecæ, quæ episcopi, mitram pretiosis lapillis ornatam capite gestantis, formam repræsentat.

[14] [in ecclesia insulæ ipsi consecrata;] Piam matronæ istius munificentiam honorifice quoque commemorans Joannes Fontaine, addit, eam, etiam tum in vivis superstitem, jam cœpisse experiri mercedem sui erga S. Lupum studii; ab isto nimirum tempore frui corpore multo quam ante valentiore; canonicos vero obligasse se, fore ut pro ejus anima preces ad Deum & S. Lupum fundant juxta contractum in archivo Insulæ exstantem, initum die XII Maii anno 1624, signatumque a notario regio civitatis Lugdunensis, cognomento Bal. Eminuit similiter sub idem tempus munifica pietas Camilli de Neufville, tunc Insulæ Barbaræ abbatis, & deinde archipræsulis Lugdunensis, qui sæpe dictam ecclesiam, Calviniano furore disjectam, restitui curavit, uti narrant Theophilus Raynaudus & supra dicti Benedictini post Joannem Fontaine, qui & novæ consecrationis meminit his pene verbis Gallice: Dedicatio ecclesiæ nostræ S. Lupi in hac Insula Barbara recurrit die XX Septembris, in pervigilio S. Matthæi apostoli: quo die anno MDCXX, postquam restaurata esset, Deo consecrata fuit sub invocationibus & nominibus antiquorum tutelarium ac titularium patronorum suorum S. Martini & S. Lupi per reverendissimum ac illustrissimum archiepiscopum Lugdunensem, Cardinalem de Marquemont.

[15] De annuo S. Lupi cultu sic paucis Claudius le Laboureur: [ubi insignem cultum habet,] Festum ejus recolitur Lugduni XXV Septembris; quo die reliquiæ ipsius exponuntur in Insula, & extraordinario tum e civitate tum ex circumjacentibus locis populi concursu honorantur. Joannes Fontaine omnes Insulæ Barbaræ, Lugdunensis civitatis & vicinorum locorum incolas testes esse asserit non auritos dumtaxat sed oculatos innumeræ multitudinis piorum hominum, qui ab omni ævo venerunt, veniuntque omni tempore ad sacrum illum locum tam seorsum, quam gregatim supplicantium ritu vota persoluturi, grates acturi S. Lupo tamquam cælesti suo Medico, qui eos liberaverit capitis, oculorum, aurium, dentium, brachiorum, pedum, aliarumque totius corporis partium doloribus, morbis & infirmitatibus: a variis varia ex argento ac cera afferri ait dona votiva, tandemque paulo latius exponit duplex beneficium Barbarensibus speciatim a Deo concessum, & S. Lupi meritis ac patrocinio attributum.

[16] Utrumque contigit, grassante pestilentia; primum anno 1581, [& miraculis claret.] quo lues ista late se extendit per omnes Lugdunensium terras, pluresque Galliarum provincias ac magnam Europæ partem populata est, nec tamen canonicos Insulæ Barbaræ eorumve subditos corripuit: quamquam & ipsi sæpe Lugdunum vicosque infectos adierint, & multi ex ea civitate ac vicis peste affecti Insulam ingressi sint, ibidem preces suas fuderint, Sacris interfuerint, peccata confessi sint & cælesti Epulo refecti. Imo, inquit auctor, ne pontonum quidem nostrorum ac navicularum directores, qui miseros advehebant ac reducebant, spiritum ex eorum pulmonibus emissum ore excipiebant, manusque naulum solventium attrectabant, malum contraxerunt. Alterum seu potius alterius initium affigit anno 1628, similibus calamitatibus quoque luctuoso: eo quippe venerabile canonicorum in Insula collegium die VIII Septembris, Nativitati B. Mariæ Virginis consecrata, voto se obstrinxit, cœpitque indies post Completorium, instituto supplicantium agmine, ab ecclesia S. Lupi procedere ad ecclesiam Deiparæ Virginis, cujus interim litaniæ decantabantur; pium hunc ritum servarunt integro quadriennio, suamque a contagio immunitatem secundum Deum peculiariter acceptam retulerunt ejusdem beatissimæ Virginis & S. Lupi patrocinio. Ita fere laudatus Joannes Fontaine, id temporis ibidem canonicus, in Opusculo, haud ita multum post, anno scilicet 1634, typis vulgato. Ceterum neque apud ipsum neque apud alium ulterius quidquam de Sancto ejusve cultu notatu dignum reperio: proindeque qualiacumque ejus Acta, a Severtio ex veteri Breviario Lugdunensi exhibita, subjicio, neglecta tamen lectionum divisione, quam non sat distincte ipse notavit in margine. Ea quidem, ut monui, Ruderibus suis inseruit etiam Claudius le Laboureur, sed lectio non raro discrepat saltem in verbis, & hinc inde auctior est: verum cum non expresserit, unde accepta sint, iis utar dumtaxat in Annotatis, ubi variantes lectiones, dum operæ pretium videbitur, indicabo, & supplebo, quæ apud Severtium desiderantur.

ACTA
Ex veteri Breviario Lugdunensi.

Lupus Episc. Conf., Lugduni in Gallia (S.)

Ex vet. Brev. Lugdunensi.

[Sancti etymologia] Lupus suo nomine dictus est lux universalis Pastoris Domini nostri Jesu Christi. Lux enim ineffabilis divinitatis mirabiliter in beato Lupo illuxit tam in ejus sancta vita, observationeque mandatorum Dei omnipotentis, quam in patrocinio egentium, ad se confugientium. Beati igitur Lupi confessoris archiepiscopi Lugduni prosapiam non noscens terrenam, summam illius ingenuitatem, Dei servitutem nobilitatemque tantummodo hic credo inserendam. Nam sicut in causa veteris exempli circunscribitur, Melchisedech subito introductus, &, ut ait Apostolus, sine patre, sine matre, sine genealogia electus, eo pacto in isto Præsule altitudo dignitatis magis quærenda est, & indoles fidei ac virtutis a.

[2] [nominis;] Causam vero hujus nominis Lupi puto esse providendam, non humanæ prudentiæ, sed divini instinctus industria b. Etenim cum nomina singulis creatis imponantur aut industria aut fortuito vel eventu, certe quodam præsagio hoc nomen videtur impositum, ut de lupo fiat pastor verus; vel quia Græca etymologia lupus dicitur quasi leopos c, id est, leonis pes: Leonis utique, qui de tribu Juda vicit, cujus pedibus appropinquare, est doctrinam accipere vel habere; sive etiam disgrediendo per mundum & semen vitæ dispergendo verbum Dei docere est.

[3] [vita eremitica;] Voce etiam supplantatoris, filius dextræ dicitur Lupus, mane comedens prædam, vespereque dividens spolia d, cum * utique populos, quos malignus compediverat hostis, munere fultus divino, arma, in quibus confidebat, abstulit, & corpori Ecclesiæ inseruit. Ad ultimum vero ministros Christi disponendo elegit, atque in tempore illis tritici mensuram distribuit. At vero si de loco Lupi situve quis requirit, sane fuit juxta Lugduni mœnia secus plures fluminis Araris e decursus, sicut multorum relatu compertum est. Quia sicut Helias quondam vates & Joannes in desertis, ita iste Lupus secretis residebat in locis. Fallaciæ naufragia mundanæ Puerulus perhorrebat; atque evadere gestiens, manum, quam ad ramum pompæ secularis porrexerat, retraxit: & anachoreticæ vitæ bona prospiciens, elegit hoc regimen &c f. Inventus est in campis sylvæ, dum fertilibus operibus admodum fructificavit, & in populorum latitudine dilatando amplificavit.

[4] [episcopatus ei a S. Sigismundo] Sigismundi g enim temporibus Vir iste clarere cœpit: qui rex pius & puerulus devotus se ejus familiaritate sociavit, quatenus erat providus & sanctitate conspicuus. Isque princeps spiritu etiam prævidens, dum sanctus Puer alius ei socius teneretur secretus, ait: Lupus hic non raptor ad perdendum, sed provisor ovium fiet ad salvandum. Pastor electus in urbe Attaria h erit, ecclesias Christi construet, caulas ovilis fabricabit, gregem Domini adaugebit, atque talentum sibi creditum in præsentia sui Domini introductus, duplo in augmentum repræsentabit.

[5] [prædictus: virtutes] Delabente autem postea temporis curriculo & Lugdunensi præsule diem explendo * extremum, pontificalis vacuata possessore cathedra taliter imparem i adepta est sessorem. Plebs itaque, cœtus clerusque universus, prædicti regis sententia animati cum essent, Lupum requirunt ad pastoris officia ordinandum. Quem tota virtute renitentem, captum, secretalibusque ereptum sedibus, tanquam domus Dei dignum, Ecclesia præordinavit dispensatorem. Caput urbis effectus, nulli pompæ pedem intulit, nec, quod extiterat, esse desiit. Quam prudenter se in filiorum suorum vigilantia præstiterit, possibile non est evolvere. Sed cum astutia serpentis urgeret k, columbæ simplicitate non carebat. Declinare nocua & agere proficua subjectis sibi populis persuadebat &c. l. Quasi providus nauclerus clavum gubernaculi & malum carbasi firmiter strenueque prospiciebat &c. m, ac procellis imminentibus nequaquam cedebat, sed anchora fidei tutus, omni sedata tempestate, lætus Gubernator sedebat tranquillus.

[6] Justitiæ vero libramine cuncta ponderabat; atque ut de sancto legitur Zacharia, [in eo exercitæ.] in omnibus mandatis & justificationibus Domini sine querela incedebat. Et cum sit justitiæ officium sua cuique tribuere, Deum præ omnibus & super omnia diligendo, proximum æqua lance, ut se ipsum, amare procurabat. Deo quotidie debitæ servitutis obsequia, & fratribus humanitatis reddebat officia; minoribus * honoris reverentiam, paribus æquitatis exhibitionem & subditis providentiæ impertiebatur vigilantiam n, atque juxta Domini condictum, quæ Dei erant Deo, & quæ cæsaris, cæsari restituens, omnibus omnia factus, unicuique propriam reddebat debitæ impensionis mensuram.

ANNOTATA.

a Periodus ista ita legitur apud Claudium le Laboureur: Et hoc causa sit exempli veteris, illa conscriptionis series Melchisedech, quem videmus subito introductum, ut ait Apostolus, sine patre, sine matre, sine genealogia electum atque a Deo ordinatum pontificem: altitudo enim dignitatis magis quærenda est ex indole fidei ac virtutis, quam transitorie.

b Differt quoque hic lectio apud eumdem: Causam vero hujus nominis Lupi non humanæ prudentiæ industriam, sed divini instinctus reor esse providentiam.

c Hic auctor ducem habuit, ni fallar, S. IsidorumHispalensem, lib. 12 cap. 2 Originum sive Etymologiarum ita scribentem: Alii lupos vocatos aiunt, quasi leopos, quod quasi leoni, ita sit illi virtus in pedibus: unde quicquid pede presserit, non vivit.

d Gen. 49 Jacob benedicens filiis & futura prædicens, hæc ad Benjamin filium dextræ ℣ 27: Benjamin lupus rapax, mane comedet &c.

e Arar, vulgo la Saone, fluvius notissimus, prope Lugdunum rupi impactus, in duos se alveos findit & insulam efficit, quam Barbaram appellant, Gallice l'Isle-Barbe, de hac autem hic designata vide Comment. num. 4 & seqq.

f Omissa supplet le Laboureur: Nec a nobis aliter dicendum licentius, quam illud videtur. Quoniam auditus est in frugestris, inventus &c. Frugestrum, interprete Cangio, est campus frugibus ferendis idoneus.

g De S. Sigismundo actum est apud nos tom. 1 Maii a pag. 83, at quæ narrantur de ipso & S. Lupo nec ibidem nec alibi confirmata reperi: porro le Laboureur in hunc modum legit sequentia: Sigismundi enim temporibus Vir iste clarere cœpit, atque quondam rex & Puerulus devota familiaritate sociati, ut erat providus, sanctitate conspicuus, spiritu etiam prævidens; dum iste sanctus Puer secretus teneretur, iste ait: Lupus iste &c.

h Severtius quasi lectionem correcturus adjicit in margine: Aut ad altaria: melius, ni fallar, le Laboureur, notans item in margine: al. Araria: qua voce designetur urbs Lugdunensis ad Ararim sita: uti observavit quoque Theophilus Raynaudus.

i Ita quoque le Laboureur; legendum, credo; non imparem.

k Apud le Laboureur: Quam prudenter igitur & quam circunstanter in sui filiorumque vigilantia perstiterit, possibile non est nostræ facultatis evolvere; sed cum astutia serpentis vigeret &c.

l Apud eumdem sequuntur ista: Prospera pro adversis, adversa pro prosperis prudens Circunspector aliquando judicabat, atque nauclerus clavum &c.

m Ibidem denuo supplentur omissa, sed & alia diversimode leguntur, ut sequitur: Quo a dextris vel sinistris ventis procellisve imminentibus nequaquam impactus cederet, sed anchora fidei tutus, omni sedata tempestate, tranquillitati lætus Gubernator tendebat.

n Hic desinit Severtius; reliqua adjeci ex sæpedicto le Laboureur.

* al. ejus

* al. explente

* al. Majoribus

DE S. AUNARIO SEU AUNACHARIO EPISCOPO CONF. AUTISSIODORI
IN BURGUNDIÆ DUCATU

Initio seculi VII

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Aunarius seu Aunacharius Episc. Conf., Autissiodori in Burgundiæ ducatu (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Nominis diversimode corrupti annuntiatio in Fastis sacris; recentiorum de Actis ejus duplicibus judicia.

Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum pag. 69 agens de Autissioduro vel Autissiodoro, vulgo Auxerre, civitate Galliæ ad Icaunam fluvium in ducatu Burgundiæ, [Sanctus, cujus varie corruptum nomen] Nullum, inquit, nomen urbis pejus acceptum aut sæpius mutatum ab auctoribus nostris reperias, allatisque dein variorum variis exemplis, asserti sui veritatem ostendit. Idem profecto, & quantum equidem censeo, potiore jure asseri potest de nomine Autissiodorensis Episcopi, cujus hoc die Acta illustranda veniunt. Cointius in Annalibus ecclesiasticis Francorum ad annum 571 num. 6 aliqualem ejus diversimode scripti seriem texuit, ut sequitur: Anacharius, Aunacharius, Aunaharius, Aunaarius, Aunarius, Augarius, Anguarius, Autmarius & Autmacharius dictus reperitur, corrupte Macarius in Vita sancti Walerici. Sed multum abest, ut omnes nominis variationes & corruptiones sic recensuerit Cointius: nam ut mittam plures, quas in antiquorum ac recentiorum lucubrationibus comperi, & quarum nonnullas ex recitandis per decursum scriptorum verbis lector edocebitur, utque eas dumtaxat hic producam, quæ longius a vera scriptione abhorrent, in vetustissimo Hieronymiano Martyrologio S. Willibrordi apud Florentinium ad diem XXXI Julii Amnanus vel Anenanus scribitur; in Blumiano seu Weissenburgensi, cujus variantes lectiones a ceteris codicibus suis idem Florentinius subjunxit ad calcem Operis, eodem die mensis Julii Aunadiarus, & apud Sollerium nostrum ad diem XXV Septembris in Usuardi Auctario Bruxellensi Januarius legitur, in Lubeco-Coloniensi Amancius; in Hagiologio Franco-Gallico Anianus.

[2] Vera appellatio juxta communem hodie sententiam est Aunarius seu Aunacharius, [ex optimis monumentis corrigendum,] unde per syncopen Aunarius dictus est, sicut Clotacharius per syncopen Clotarius. Sane alterutro modo constanter exprimitur Sancti nomen in subscriptionibus conciliorum, quibus interfuit, in epistolis suis ad alios & aliorum ad ipsum & in variis monumentis antiquis ad eum pertinentibus, quæ typis vulgavit Philippus Labbe tom. 5 Conciliorum, & tom. 1 ac 2 Bibliothecæ Mss; item in Operibus S. Gregorii Turonensis a Ruinartio recusis, atque in Gestis Francorum Aimoïni Lutetiæ Parisiorum editis anno 1603, sicut patebit ex verbis suo loco per decursum hujus Commentarii allegandis. Accedit Usuardus a Sollerio nostro expurgatus & illustratus, ita hoc die ipsum annuntians: Autisiodoro, sancti Aunarii episcopi & confessoris. Non celebratur ejus memoria in genuinis Martyrologiis classicis Bedæ, Wandelberti, Rabani, Adonis aut Notkeri atque hinc laudatus Sollerius observat, Aunarium ab Usuardo primum fuisse hoc die consignatum.

[3] [celebratur in Fastis sacris hoc] Displicuit observatio isthæc Dominico Georgio propter Adonianum Martyrologium, quod olim a Rosweydo editum, nuper recudit ac ope trium codicum bibliothecæ Vaticanæ recognovit, adnotationibusque illustravit. Affirmat enim, in dictis tribus codicibus uti & in Fuldensi Martyrologio & Hagiologio Franco-Gallico annuntiari hodie S. Aunarium atque ita subsumit: Utrum ab Usuardo primum, ut censet Sollerius, consignetur, eruditorum sententias poscimus. Equidem summopere dubito, an si qui eruditi causam hanc suscipere operæ pretium censuerint, dubito, inquam, an vel unus ea propter adversus Sollerium sit pronuntiaturus; maxime dum advertent, in quatuor pervetustis codicibus Mss., quibus usus est Mosander & in tribus, juxta quos Adonianam editionem adornavit Rosweydus, tam altum & concors fuisse silentium de Aunario, ut nomen ejus ne inter illa quidem reperiatur, quæ asterisco notavit Mosander vel quæ in Appendicem rejecit Rosweydus, tamquam non genuina Adonis. Certe cum multo frequentius Mss. Martyrologiis Sancti aliqui addantur, quam ex iis deleantur, haud facile persuadebit Georgius, nomen S. Aunarii fuisse deletum potius in tot Mosandri ac Rosweydi codicibus, quam adjectum suis. Accipe interim quam ex hisce dat Georgius annuntiationem: Autissiodoro; natalis & translatio corporis sancti Aunarii episcopi & confessoris, cujus & vita virtutibus insignis fuit & mors nihilominus signis & prodigiis decoratur. Fuldense Martyrologium apud eumdem Georgium habet Autissiodero, ac præterea ecclesiam, in qua memorata translatio facta sit, designat his verbis: In basilica sancti Germani episcopi confessoris; cetera congruit Georgii tribus codicibus: paulo succinctius refertur in Martyrologio Autissiodorensi apud Martenium tom. 6 Collectionis amplissimæ: Autissiodero depositio & translatio S. Augnarii episcopi & confessoris.

[4] [& aliis diebus.] Bis Sancti nostri memoriam celebravit auctor Florarii nostri Ms.; hodie his verbis: Antisiodioro S. Aunari ep. & conf., viri miræ sanctitatis & magnificentiæ; istis vero ad diem XI Januarii: Apud Antisiodorum S. Aunarii ep. At quæ causa fuerit referendi eum posteriore loco, non potui detegere. Occurrit passim hoc die in Fastis recentioribus, ex quibus unum deligo Romanum Martyrologium hodiernum ita habens: Antisiodori sancti Anacharii episcopi & confessoris. Ceterum refertur quoque diebus aliis in aliquot Fastis satis antiquis, ut in Hieronymianis codicibus, seu potius eorum additamentis ad diem XXXI Julii & in Martyrologio Autissiodorensi ad diem XVI Augusti: sed ad evitandas inutiles repetitiones verba eorum servavi in § 2, ubi de ejus episcopali ordinatione disseram, & in § 5, ubi in corporis translationes inquiram, atque in eam præ ceteris, quæ memoratur hoc die in laudati num. præcedente Dominici Georgii codicibus, nec non in mox allegato Martyrologio Autissiodorensi. Itaque ad Acta & veterum de Sancto elogia progredior.

[5] Vitam ab anonymo compositam edidit Labbeus tom. 1 Bibliothecæ Mss. pag. 528, [Acta ejus] ex apographo P. Jacobi Sirmondi collato cum veteribus membranis, quæ penes se habebat: ejusdem habemus & nos tria exemplaria Mss., non tamen omnia æque completa. Præcipuum & Labbeanæ editioni magis consonum, desumptum notatur ex tomo sexto Legendarii Senonensis; alterum ex Ms. ecclesiæ Clameciacensis, sed, omissis pluribus, ita in sex partes divisum, ut vix dubium sit, quin sint lectiones Officii, ibidem, nam Clameciacum oppidum est Autissiodorensis diœcesios, quotannis recitari olim soliti; huic simile est, paucis verbis exceptis, tertium Majoribus nostris transmissum a P. Chiffletio Societatis nostræ presbytero, at absque notitia loci vel codicis, unde acceptum sit. Acta quoque S. Aunarii inserta sunt Historiæ pontificum Autissiodorensium apud laudatum Labbeum pag. 419. At vero multa hic desunt, quæ apud mox memoratum biographum anonymum leguntur, multa etiam adjecta sunt ex antiquis monumentis Autissiodorensibus, quæ apud illum desiderantur.

[6] Compilandæ isti Historiæ, seu potius parti ejus, quæ Sancti nostri Acta complectitur, [duplicia.] adlaborasse dicuntur tres noni seculi scriptores, quos eorumdem continuator designat pag. 434, ubi agens de Wala, ejusdem seculi Autissiodorensi antistite, sic loquitur: Hujus siquidem patris, de quo loquimur, studium fuit magistros litterarum charitative amplecti, eorumque alloquiis & consiliis uti, suoque convivio participari. Quocirca duo luminaria collegii nostri Rainogala & Alagus, collaborante Herrico, theosopho simul & monacho, gesta præsulum istius sedis compendiose atque commatice elucubratis paginis indiderunt. Horum unus præ ceteris notus est Hericus seu Ericus, monachus S. Germani Autissiodorensis, vir sanctus & pro istis temporibus eruditus, de cujus Actis & præcipuis scriptis Commentarium Bollandi dedimus tom. IV Junii ad diem XXIV, ad quem in tabulis ecclesiasticis nomen ipsius consignatum est. Floruisse autem Hericum seculo Christi nono, plura ibidem dicta indubium faciunt, indeque sequitur, memoratum Opus de gestis præsulum Autissiodorensium ad idem seculum esse referendum; sed an hoc habeamus genuinum & incorruptum, non ausim affirmare ob rationes, quæ sponte sese evolvent in sequentibus.

[7] De pretio utriusque lucubrationis, Vitæ scilicet ab anonymo compositæ, [Diversæ] & Actorum, quæ continentur in Historia pontificum Autissiodorensium, non idem est omnium judicium. Bailletus in tabula critica, præfixa mensi Septembri, nullam de tempore, quo conscriptæ sint, mentionem faciens, nec indicans, quam cui præferendam existimet, generatim dicit, neutri multum auctoritatis inesse; utramque obnoxiam esse variis erroribus. Dominus Joannes Lebeuf canonicus & succentor ecclesiæ cathedradralis Autissiodorensis tom. 1 Monumentorum ad Historiam ecclesiasticam & civilem Autissiodorensem, Gallice editorum Parisiis anno 1743, ad eum modum utitur Historia pontificum, acsi crederet, genuinum esse Opus auctorum seculi noni; agnoscit tamen tum in præfatione sua, tum alibi sæpe per decursum, multis illud laborare defectibus. De lucubratione autem anonymi ita sentit, ut vix queat favorabilius; præsertim pag. 123, ubi narratis ex eodem anonymo aliquot miraculis, quæ vivens patravit S. Aunarius, ita prosequitur: Pontificatum ejus, qui fuit triginta & amplius annorum, commendarunt multa alia miracula, quæ silentio pressit Vitæ auctor. Ceterum in paucis, quæ narrat, dignus admodum fide est, quandoquidem esset contemporaneus. Ad hæc postea nonnihil observabimus.

[8] [recentiorum] Auctores Historiæ litterariæ Franciæ tom. 5 pag. 541 existimarunt, Historiam pontificum Autissiodorensium a Labbeo editam, non esse genuinum Opus Herici ac sociorum: Hericus, inquiunt, partem habuit in Actis primorum episcoporum Autissiodorensium, quibus allaboravit una cum Rainogala & Alago canonicis cathedralis ecclesiæ. Opus suum protraxerant usque ad Christianum episcopum, Walæ decessorem, non exclusum, id est, usque ad DCCCLXXV, qui est annus ipsi emortualis. Sed eorum Opus non amplius exsistit, prout ex eorum manibus exiit. Non dubium tamen est, quin scriptor anonymus, qui ista Acta, a Labbeo edita, continuavit usque ad MCCLXXVII, ex ipsorum labore fructum perceperit, si ex toto etiam in Historiam suam non transfuderit. Ita illi: causam hujuscemodi opinionis suæ desumpsisse videntur ex eo, quod continuator asserat, Gesta præsulum a tribus nominatis seculi noni scriptoribus compendiose & commatice conscripta fuisse; cum tamen in Historia, quæ superest, brevitas tanta in multis non appareat: certe causam aliam ibidem non adduxerunt.

[9] [super iis] Iidem Historiæ litterariæ auctores tom. 6 pag. 517 & seq. haud favorabilius judicant de Vita ab anonymo composita & a Labbeo edita. Primo absolute pronuntiant, longe abesse, ut sit primigenia; dein fatentur, se aliquamdiu dubitasse, an eadem esset, ad quam B. Hericus ac duo canonici, primæ partis Gestorum præsulum collectores seu moderatores, remittunt lectores suos, & cujus meminit idem Hericus in Historia miraculorum S. Germani: Ast, inquiunt, postquam Opud istud attentius examinavimus, explorate cognovimus, posterius esse duobus istis Operibus, ac spectare posse ad seculum, quo occupamur, nempe ad decimum, de cujus scriptoribus ibidem agunt. Hæc ut clarius intelligat lector noster, notandum, quod in Gestis præsulum Autissiodorensium apud Labbeum tom. 1 pag. 420, narratis aliquot S. Aunarii gestis, subdantur voces istæ: Quibus igitur miraculis claruerit, cujusque gloriæ in Christo fuerit, Libellus, de Vita ipsius editus, scire cupientibus plenius manifestat. Item, quod Hericus ibidem pag. 566 in Miraculis S. Germani hæc habeat: Beatus vero Aunarius quam excellentis privilegii fuerit, relatio gestorum ejus satis superque declarat. Hinc patet, exstitisse libellum de Vita Sancti nostri, antequam collecta est Historia de gestis præsulum: istum autem libellum censent laudati auctores diversum ab edito per Labbeum. Audiamus modo eorumdem rationes.

[10] [opiniones] Id sibi persuasum esse, aiunt, quia libellus seu Vita edita videtur Opus ex diversis partibus coagmentatum; perspicuum esse, quod exordium speciem præ se ferat concionis aut sermonis panegyrici, quodque pars ea, quæ sequitur ordinationem episcopalem S. Aunarii usque ad relationem miraculorum, ad verbum descripta sit secundum narrata in gestis præsulum præterea legendam esse dumtaxat illam miraculorum relationem, ut appareat, eam minus recte scriptam esse, quam priores partes duas: unde probetur, biographum potius hausisse ex Gestis, quam Gestorum auctores ex ipso. Qua super re, addunt, lubenter revocamus id, quod legitur pag. 541 tomi nostri V, ubi diximus, partem illam Gestorum, quam una cum B. Herico disposuerunt Rainogala & Alagus canonici cathedralis Autissiodorensis, talem non amplius subsistere, qualis prodiit ex ipsorum manibus. Post hæc significant, arbitrari se, quod, cum vetus S. Aunarii Vita deperisset sub annum 887, quando per Normannos in cineres redactum fuit Autissiodorense S. Germani monasterium, hujus ruinæ restaurandæ ergo composita deinde sit ea Vita, quæ nunc superest. Denique sic concludunt: Omnia pene facta historica, ad sancti Antistitis Vitam pertinentia, exceptis miraculis, leguntur eadem in Gestis & in altero Herici Opere de S. Germano. Haud vanum est igitur monitum D. Bailleti: Vitæ huic S. Aunarii non multum inesse auctoritatis. Ita illi. Nunc videndum, an ex duabus opinionibus, super lucubratione anonymi adeo oppositis, alterutra sat solidis rationibus nitatur, ut hanc præ altera eligamus.

[11] Auctorem ejus S. Aunario synchronum fuisse, ut opinatus est D. Lebeuf, [referuntur] nullo argumento confirmatum reperio. Dicit quidem ille auctor num. XI, suo tempore in vivis superstitem fuisse & clerici functum officio eum, qui cœcus a nativitate, S. Aunarii meritis oculorum usum obtinuerat; at miraculum illud ex eorum numero non est, quæ vivens patravit Sanctus: cum expresse dicat biographus de cœco nato: Sancti hujus depositus ad sepulcrum … lumen recipere meruit; quod contigisse potuit aliquot etiam seculis post Sancti obitum, proindeque nihil juvat ad confirmandum assertum D. Lebeuf: Pontificatum ejus, qui fuit triginta & amplius annorum, commendarunt multa alia miracula, quæ silentio pressit Vitæ auctor. Ceterum in paucis, quæ narrat, dignus admodum fide est, quandoquidem esset contemporaneus. Assertum enim istud manifeste respicit miracula præsertim in pontificatu patrata, quorum aliqua ex biographo præmiserat laudatus Lebeuf. Sed, ut jam dixi, nihil aliunde ei confirmando reperimus: contra idem biographus sub finem suspicari saltem sinit, se remotiorem fuisse a Sancti temporibus: narratis quippe miraculis post obitum patratis, sic concludit: Sed & usque hodie fideliter petentibus divina beneficia, ipsius meritis cunctis præstantur fidelibus. Qui proprius loquendi modus est hominis, volentis indicare rerum non interruptionem vel cessationem post notabile temporis intervallum.

[12] Sed neque inde certo deducendum existimo, nihil esse in tota lucubratione a Sancti coævo vel suppare conscriptum: [ac discutiuntur,] novum quippe non esset, si parti ejus priori deinde assuta fuissent miracula, eaque præsertim, quæ tractu temporis contigerunt ad sepulcrum, & hinc orta esset ea, quam auctores Historiæ litterariæ Franciæ observarunt styli diversitatem. Certe qualiscumque ea diversitas appareat & undecumque orta sit, non sufficit, ut credam, Opus illud seculo nono, nedum Historia Gestorum pontificum Autissiodorensium a Labbeo vulgata posterius. Nec magis mihi persuadet, quod aiunt iidem auctores de initio Operis, speciem juxta ipsos orationis panegyricæ præferente: hoc enim commune habet cum pluribus antiquis Sanctorum Vitis, quarum præludia, sæpe multo prolixiora, & stylo differant a ceteris & piam exhortationem seu auctoris observationem contineant: dato tamen, quod hoc ipsi peculiare sit, quid vetat, ita conscriptum credere ante seculum nonum? Illud certe dici nequit descriptum fuisse ex Historia gestorum vel ex altero Herici Opere, in quibus nihil hujuscemodi legitur.

[13] [& quo pretio apud nos] Quapropter donec solidiora argumenta afferantur, equidem anonymi Opus Historia antiquius existimabo, idemque esse, quod in dicta Historia allegatur, & ex quo Historiæ auctores compilarunt, quæ habent illi consona. Nam ubi illi desinunt & ad alia enarranda transeuntes, remittunt pro notitia miraculorum S. Aunarii ad Libellum de Vita ipsius editum, ibidem, nullo interposito verbo, orditur biographus miraculorum relationem, eamque non interrumpit, nisi ubi memorat Sancti obitum, tempus sedis, & sepulturam, & sic sejungit miracula in vita a miraculis post obitum patratis: adeo ut plane congruat indicio per Historiæ auctores dato. Periisse autem veterem istum Libellum in Normannorum devastatione præsumendum non est, quamdiu ad manum sunt varia ex variis codicibus apographa, eum ipsum tam clare referentia: imo id eo minus præsumendum; quando eidem devastationi erepta videmus scripta alia, puta, ut secundo loco statuunt auctores Historiæ litterariæ, ipsammet Historiam de gestis pontificum Autissiodorensium, & quod certius est, Vitam S. Germani stylo ligato ac Miracula soluto per Hericum exarata, aliaque, quorum verisimiliter tot exemplaria ante dictam devastationem non exstiterunt, quot Libelli istius, ad quem, ut editum seu sæpius descriptum & passim obvium, remittitur lector. Denique ipsa miraculorum relatio, quæ in solo nostro Libello reperitur, cujusque partem maximam constituit, pro veteris Libelli existentia non leve argumentum est.

[14] [ea sint, exponitur] Quod spectat autem ad allegatum Bailleti judicium, si quid valere hic debeat ipsius auctoritas, parum prodest Libelli adversariis & fautoribus simul Historiæ gestorum; quandoquidem de utroque Opere æqualiter pronuntiet. Imo si judicii sui causas plenius exposuisset, si, inquam, errores, quos in utroque generatim arguit, speciatim assignare voluisset, facilius id probaturus fuisset de Historia quam de libello Vitæ. Nam ut mittam alia, Historiæ chronologia pene ubique vitiosa est, talisque, ut fateatur D. Lebeuf tom. 1 pag. 102, se post diuturnum ac valde laboriosum examen comperisse impossibilitatem conciliandi ipsam cum se ipsa: specimina dabo § sequente. At in libello unum hactenus adverti errorem, qui facile ab incurio descriptore vel imperito correctore proficisci potuit, quique insuper idem invenitur cum in Historia tum in Opere Herici de Miraculis S. Germani, ubi signatur duratio episcopatus S. Aunarii: ut neque ex isto capite Historia potior censeri possit Libello. Hunc itaque, licet tanti non faciam, quanti solemus, dum solidis argumentis probatum arbitramur, auctorem fuisse synchronum vel temporibus valde propinquum, dabo tamen, tamquam Acta S. Aunarii antiquissima & optima, quæ hactenus comparuerint. Sed & ipsi subjungam Sancti gesta ex sæpe dicta Historia, quia, sive hæc talis exsistat, qualis prodiit a Rainogala, Alago & Herico, seu deinde mutata & interpolata fuerit, hoc saltem loco continet multa, quæ ex antiquis monumentis diligenter collecta sunt, facemque præferunt ad illustranda nonnulla, quæ primus biographus vel minus clare exposuit vel silens præteriit, ut patebit ex sequentibus § §, & ex Annotatis utrique lucubrationi subnectendis.

§ II. Sancti illustre genus ac patria; tempus nativitatis & aditi episcopatus.

[Stirpis claritudo & parentum] Sancti Antistitis nostri genus ac parentes declarant Acta (sic Libellum biographi deinceps appellabo) mox sub initium verbis sequentibus: Aunarius nobilibus extitit ortus natalibus, ita ut nullus in Aurelianorum civium celsior inveniretur personis. Hujus pater, Pastor nomine, nobis Pastorem misit ex germine; mater vero ejus Ragnoara a parentibus est vocata. Paucis eadem complectitur Historia pontificum Autissiodorensium apud nos num. 1: Aunarius, natione Aurelianensis, ex patre Pastore, matre Ragnoara … erat … genere nobilissimus. Deinde breviter relatis ejusdem gestis usque ad aditum episcopatum, subjiciuntur nonnulla, quæ prætermissa sunt a primo biographo, quæque ad illustranda ejus dicta plurimum conducunt. Sunt autem ista: Hic (Sanctus noster) habuit fratrem germanum, Austrenum nomine, Aurelianorum pontificem; nepotem quoque ex sorore Agia Lupum, virum sanctissimum, Senonum archiepiscopum, miraculis coruscantem. Hinc non modo præcipuos Sancti consanguineos cognoscimus, sed & occasionem nanciscimur, ut facilius assertam stirpis claritudinem & verum patris ejus nomen apud alios scriptores antiquos & fide dignos confirmata reperiamus.

[16] Vita S. Lupi Senonensis antistitis, quam ab auctore antiquo & forte suppare & synchrono fideliter ac sincere conscriptam dedimus tom. 1 Septembris, [ac consanguineorum plerorumque nomina] ejusdem S. Lupi illustre stemma & cum Sancto nostro sanguinis propinquitatem confirmat pag. 256: Sanctus igitur Lupus, inquit auctor, parentibus inclytis ex parte regali sanguini contiguus, oriundus extitit in vicina amnis Ligeris provincia Aurelianensium civitatis; cujus genitor Beto, genitrix Austregildis vocabulo, Aiga avunculi cegnomento … erant fratres illius genitricis venerandi antistites Austrenus Aurelianorum pontifex, & Aunarius Autissiodorensium præsul, virtutum signis effulgens: qui cum cernerent, prædictum puerum normam religionis amare & Christi præcepta diligere, eum clericatus officio studuerunt mancipare. Aunarium & Austrenum fratres fuisse, docet quoque Aimoïnus lib. 4 de Gestis Francorum cap. 1, & utrumque inter antistites, qui tempore Brunichildis sanctimonia claruerunt, honorifice reponit, ita scribens: Ea autem cum filio & nepotibus gubernante regnum, apud Gallias, divinæ virtutis gratia irradiati, fulserunt ut luminaria Eutherius, Lugdunensis archiepiscopus; Siagrius Augustidunensis, Desyderius Viennensis, Aunarius Antissiodorensis cum fratre Austreno Aurelianensi; Lupus, archiepiscopus Senonensis & Columbanus abbas.

[17] Denique Austreno ac proin etiam Aunario, ut tradunt Acta, [fide dignis testimoniis demonstrantur.] patrem fuisse Pastorem, testatur S. Gregorius Turonensis, scriptor coævus, in Historia Francorum lib. 9 cap. 18; ubi relata morte Namatii episcopi Aurelianensis, subdit: In cujus cathedram Austrinus, Pastoris quondam filius, subrogatur. De Austreno agunt Carolus Sausseyus in Annalibus Aurelianensis ecclesiæ pag. 141; Franciscus le Maire in Historia episcoporum dictæ ecclesiæ & recentiores alii. De eodem quoque in Opere nostro aliquoties institutus est sermo occasione aliorum Sanctorum, in quorum Actis occurrebat, nominatim tom. VI Augusti pag. 90 in Annotatis ad Vitam S. Syagrii, Augustodunensis episcopi, ibidemque, quia Andreas Saussayus in Catalogo eorum, qui natalem proprium non habent, titulo Sancti ipsum condecorat, nec tamen legitimum cultum satis probat, rogati sunt eruditi Aurelianenses, aliive Galli, ut, si quid habeant ei plenius ostendendo idoneum, nobiscum communicent; sed nullus hactenus, quem sciam, id præstitit. Quod autem spectat ad S. Austregildem seu Agiam, Austreni & Aunarii sororem, S. Lupi Senonensis matrem, publicum ejus cultum probavimus, & quantum per instrumenta licuit, de gestis aliquot ac reliquiis disseruimus tom. 1 Septembris, in Appendice ad Vitam filii, plura daturi mense Octobri, si nova documenta accesserint. Redeo ad Acta S. Aunarii.

[18] [Aurelianis natus videtur] Locum ejus natalem signant passim scriptores Aurelianensem civitatem, quandoquidem in Historia pontificum Autissiodorensium dicatur natione Aurelianensis, in Actis vero nullus fuisse ipso nobilitate celsior in Aurelianorum civium personis. Annum nativitatis nusquam expressum invenio; verumtamen dum adjuncta personarum ac rerum postea gestarum considero, probabilius figi non posse arbitror, quam circa annum 540: quod priusquam exponam, audienda sunt verba biographi, post relata, quæ de Sancti genitoribus, stirpe ac natali solo jam adduxi, in hunc modum prosequentis: Sic beata Proles, dum adolescentiæ tempus sub rege Guntranno duceret, in librorum campis depascens, & ut agnus immaculatus divinas sententias ruminans, succum spiritalem pectori infundebat. Dehinc accenditur animus ad religionem, fide plenissima provocatus. Nam relicto rege terreno, parentibusque postpositis, ut in regno cælesti cum æterno Rege maneret, plena devotione satagebat. Tunc clam genitoribus suis Turonicam adiit civitatem, duobus secum comitantibus pueris, ibique ad sepulcrum sancti Martini, coma capitis detonsa, clericali habitu secularem vestem mutavit… Eo tempore, quo hæc gesta sunt, Syagrius episcopus Augustodunensium apostolicæ cathedræ præsidebat. Hic audiens, quæ facta fuerant divinitus erga Puerum, velociter misit, qui eum suis aspectibus præsentarent… Quo adducto, nimio cum amore suscipiens, tanta eum eruditione & disciplina instruxit, ut usque ad culmen pontificale gradatim educando proveheret. Eadem sed brevius & quoad rem dumtaxat referunt auctores Historiæ pontificum Autissiodorensium, eademque similiter Robertus monachus Autissiodorensis in Chronologia, ab origine mundi usque ad seculum 13, quo floruit auctor, producta editaque in lucem a Nicolao Camuzat Tricassino sub annum 1609.

[19] [non diu ante vel post annum 540;] S. Guntramnus, Clotarii I Francorum regis filius, Aurelianorum & Burgundionum regnum non adiit ante annum 561, nec S. Syagrius Augustodunensem cathedram ascendit diu ante 560; quapropter cum S. Aunarius, ut habet biographus, adolescentiæ tempus sub rege Guntranno duceret, vel, ut tradunt alii mox citati, moraretur Adolescens in palatio domini Guntranni regis, quando ipsum incessit mundo valedicendi desiderium, eorum dictis inhærendo, quibus nec aliunde quid obstat, non videtur mihi natalis ejus figendus diu ante annum 540, a quo usque ad primum Guntramni regis numerasset ætatis 20 vel 21. Sed neque diu post collocandum existimo; quia alioqui, dum ad Autissiodorenses infulas assumptus fuit, defuisset ipsi ætas ad illam dignitatem requisita, annus nempe a nativitate trigesimus, qui absolute episcopatui præfinitur in duobus conciliis ante medium seculum sextum celebratis, Agathensi nimirum & Arelatensi quarto, ut videre est apud Labbeum tom. 4 Conciliorum Col.amp; 1622. Ab hac autem lege, tam recenter constituta, exemptum fuisse Sanctum, præsumendum non est, maxime ubi nullo verbo id insinuant scriptores veteres, nec aliunde justa ratio aut necessitas assignari potest, quæ id faciat probabile.

[20] Statuta qualicumque nativitatis epocha, mox ad episcopatum procedimus, [ad episcopatum Autissiodorensem] nihil quippe inter hunc & illam de Sancti gestis memoriæ proditum reperimus, præter ea, quæ comprehenduntur verbis num. 18 recitatis, & in quibus nec aliquid se offert, quod ulteriorem discussionem exigat. Mensis ac dies, quo episcopatum suscepit, exprimitur quidem in sæpe laudatis Actis, at vox nulla adjicitur, unde annus eliciatur. Nihilo plus lucis affert Historia episcoporum Autissiodorensium in Sancti elogio, ubi vero de hujus decessoribus episcopis agit, eas immiscet notas chronologicas, quæ cum veritate historica nullatenus conciliari queant. Demus exemplum in Romano & Ætherio, qui proxime S. Aunarium præcesserunt. De primo sic loquitur: Romanus sedit annos III dies IV … fuit autem temporibus supra dicti Joannis Papæ (tertii) usque ad Benedictum, imperante Justino Minore; fuit civitas sine episcopo mensibus sex, diebus sex. De secundo autem sic: Ætherius sedit annos novem, menses VI; obiit VI Kal. Augustas… Fuit enim temporibus Benedicti Papæ, imperante Tyberio Constantino: fuit civitas sine episc. dies IV. Benedictus I, Pontifex hic designatus, S. Petri cathedram non ascendit ante annum 573 vel sequentem, alteruter igitur statuendus Romani episcopi Autissiodorensis ultimus, cui si addas menses sex, quibus a morte ejus dicta sedes vacavit; & annos novem, & menses sex, quibus eamdem tenuisse dicitur Ætherius, differendum erit initium S. Aunarii usque in annum circiter 583, quod falsissimum est, cum aliunde certo constet, S. Aunarium Autissiodorensem sedem occupasse anno 573, quando concilio Parisiensi IV interfuit, ejusque non tantum constitutioni subscripsit in hunc modum: Aunacharius in Dei nomine episcopus ecclesiæ Autissiodorensis constitutionem nostram subscr., verumetiam epistolæ ejusdem concilii ad Sigibertum regem, ut sequitur: Aunacharius humilis vester reverenter saluto. Videsis Labbeum tom. 5 Conciliorum col. 920 & duabus seqq.

[21] Itaque cum absolute deserendæ sint notæ chronologicæ in Historia allatæ, [juxta meliores calculos] nec ex aliis vetustis monumentis assequi valeamus, quamdiu sederit Sanctus ante annum 573, ad recentiorum opiniones devolvimur. Cointius in Annalibus tom. 2 pag. 126, Henschenius tom. 1 Aprilis pag. 17 in Annotatis ad Vitam S. Walarici abbatis, Bailletus hodie in Sancto nostro & passim eruditi alii initium episcopatus illigant anno 571. Et Cointius quidem calculorum suorum qualecumque fundamentum repetit a concilio Aurelianensi secundo, quod celebratum est anno 533 & cui subscripsit S. Eleutherius, tertius ante S. Aunarium Autissiodorensium episcopus, idemque qui postea anno 549 interfuit ac subscripsit Aurelianensi V. Hujus ergo episcopatum orditur anno 532, &, cum dicatur sedisse annis 28, mensibus 8, diebus 9, producit usque ad annum 561. Eleutherio substituit Romanum, qui post annos tres & dies aliquot vita functus sit anno 564 pridie Nonas Octobris; Romani successorem Ætherium ad episcopatum assumptum esse ait sub initium anni 565, atque ista observat: Quanto tempore sederit, in controversia est. Episcoporum Autissiodorensium Historia tribuit annos novem ac menses sex. Demochares, qui ejusdem Historiæ epitomen ad se a Jacobo de Aula Autissiodorensi canonico transmissam publicavit, annos scribit decem ac menses sex, quia interpontificium unius anni post obitum S. Eleutherii prætermiserat. Baronius assignat sex dumtaxat annos, Severtius solos totidem menses… Nec decennio, nec novennio pontificatum gessit, anno enim Christi quingentesimo septuagesimo tertio Anacharius ejus successor Parisiensi concilio subscripsit. Quapropter lubenter amplectimur Baronii sententiam. Eadem pene repetit ad annum 571, quo Ætherium ad Deum migrasse statuit sexto Kalendas Augustas, atque huic tandem successisse Aunarium.

[22] [provectus circa 571] Cointii calculos adoptavit Sollerius tom. III Augusti ad diem XVI, ubi S. Eleutherii obitum innexuit anno 561; eosdem quoque secutus est D. Lebeuf tam in Eleutherio, quam in Romano, cujus episcopatus durationem istis notis signat in margine: Ab anno DLXI usque in DLXIV: verum utcumque ab iis deflectit in Ætherio, dum ejus sedis durationem hoc modo signans item in margine: Ab anno DLXIV usque in DLXXI, mox ita orditur elogium: Ætherius, qui S. Romano successit, haud latiorem historiæ campum subministrat, quamquam onus episcopale sustinuerit plusquam annis novem. Nam sic insinuat, se retinere expressam in Historia durationem episcopatus Ætherii, annorum scilicet novem ac mensium sex, qui additi mensi Octobri anni 564, seu potius initio sequentis, excurrent ultra annum 573, remanente difficultate, quam offert Parisiense concilium, quamque recte evitaverat Cointius, Ætherii episcopatum cum Baronio restringens ad sexennium. Putem ego, domino Lebeuf (& idcirco solum dixi, eum utcumque deflectere in Ætherio a calculis Cointii) putem, inquam, inadvertenti ipsi effluxisse voces istas: Plusquam annis novem. Id non modo suadent mox citatæ ejus notæ marginales ac tota in antecedentibus episcopis dispositio, sed & hoc ipsum, quod dein statuit de S. Aunarii primordiis: Adductus est, inquit, Autissiodorum & consecratus episcopus festo die S. Germani, XXXI Julii circa annum DLXXII. Non video tamen, cur dubitanter ponat annum 572, quandoquidem ab initio 565 usque ad mensem Julium 571, abunde reperiatur sexennium, nec sedes vacasse legatur ultra quatriduum. Nos itaque in re adeo implicata amplectimur quoque Cointii calculos, quoad annum consecrationis; dies autem in antiquis monumentis adeo expresse ponitur, ut non patiatur controversiam.

[23] [die 31 Julii.] Biographus noster sic habet: Crescentibus meritis, ad præfatam Autissiodorensium, divinis coruscantibus miraculis deducitur civitatem: ibique sub die pridie Kalendarum Augustarum episcopatus suscipiens officium, merita cum sanctitate florebat. Dies iste, licet ante celeberrimus, utpote sacer natali in cælis S. Germani episcopi, primarii Autissiodorensium patroni, novi tamen aliquid splendoris videtur obtinuisse ex ordinatione S. Aunarii. Certe ordinationis hujus memoria ea in veneratione fuit apud posteros, ut sacris Fastis inscriptam voluerint. Testantur antiqua Hieronymiani Martyrologii additamenta, in quibus utraque festivitas eodem die conjungitur. In Lucensi codice apud Florentinium isthæc leguntur: Autissiodoro depositio sancti Germani episcopi confessoris. Aunachara episcopi de ordinatione epati. In Epternacensi: Autisiodoro depositio Germani episcopi & domni Amnani vel Anenani episcopi. In Corbeiensi: Autissiodero, sancti Germani episcopi & confessoris: Aunachori episcopi, natalitium, ordinatio episcopi. Paulo correctius in Ms. Reginæ Sueciæ: Aunari episcopi, natalitium ordinationis episcopatus. Accedit Kalendarium Sanctorum Autissiodorensium Gallice exaratum, insertumque codici nostro Ms., quem sub nomine Georgii Viole citarunt sæpius Majores nostri: Eodem die (XXXI Julii) contigit consecratio S. Aunarii episcopi Autissiodorensis in ecclesia S. Germani juxta ejusdem ecclesiæ Martyrologium. Hinc conjicio, ordinationem istam peculiari olim cultu aliquo ecclesiastico quotannis fuisse honoratam; sed & hunc temporis decursu paulatim intercidisse ac penitus cessasse, credere me jubet altum de eo silentium in recentioribus Fastis ac documentis.

§ III. Aliquot sancti Episcopi gesta; concilia, quibus interfuit; synodus ab ipso instituta; preces indictæ; cura ejus, ut scribantur Vitæ Sanctorum.

[Breve Sancti in Actis elogium aliunde elucidatur.] Gesta Sancti ab initio episcopatus usque ad felicem obitum, excipe miracula aliquot plenius declarata, brevi dumtaxat elogio complexus est biographus, non adeo tamen jejuno, quin ex eo abunde intelligas, ipsum, excellentissimis animi dotibus, eximiisque virtutibus cumulatum, omnes vigilantissimi, ovium suarum amantissimi ac divinæ gloriæ promovendæ ardentissimi pastoris numeros implevisse. Mox enim, narrata ejus ad præsulatum susceptione, auctor quasi argumentorum ejus laudibus celebrandis obrutus copia, Quid dicam, exclamat, de illius doctrina? Qualis amor in civibus, quæ diligentia in clericis, in pauperibus quam fidelissimus dispensator, quam magna fuerit cura illi in Sanctis, non potest lingua mortalis percurrere. Erat in facie illius angelica visio, in sermone erudita expositio, in dispositione * largissima humanitatis gratia. Reficiebat eloquiis omnes; sale vero divinæ prædicationis fidelium corda condiebat, miraque aviditate populus erga cultum Dei ardebat, Deo per ipsum faciente miracula, quem tantis ac talibus ditaverat & illustraverat virtutibus. Elogii hujus veritatem breviter confirmat auctor iis temporibus propinquus, biographus, inquam, S. Lupi Senonensis antistitis, dum S. Aunarium, ejusdem Lupi avunculum, vocat venerandum Antistitem … virtutum signis effulgentem: Aimoïnus item lib. 4 de Gestis Francorum, dum illum accenset iis præsulibus, qui tempore Brunichildis reginæ apud Gallias, divinæ virtutis gratia irradiati, fulserunt ut luminaria. Utriusque textum integrum habes num. 16, sed & singularum pene ejusdem elogii partium veritas speciatim elucebit ex gestis particularibus, quæ a biographo nostro prætermissa sunt, quæque aliunde compilata proponam.

[25] Initium duco a conciliis, quibus Antistes noster interfuit. [interfuit conciliis Parisiensi 4 & Matisconensi 1 ac 2] Primum se offert supra memoratum Parisiense IV. Institutum illud fuit anno 573 pro causis publicis privatorumque querelis, quas inter præcipua fuit oborta nuper in diœcesi Carnotensi contentio. Licet enim Pappolus rite illi fuisset præpositus episcopus, alter tamen nomine Promotus, ab Ægidio Remensi antistite temere ordinatus, episcopatus munia obibat in Castro Dunensi, ad eamdem diœcesim pertinente. Querelas ad concilium detulit Pappolus; Patres vero, & hos inter Sanctus noster, adjecta anathematis interminatione, Promotum dejiciendum sanxerunt, suamque constitutionem ad Remensem episcopum direxerunt, ac litteris pariter interpellarunt Sigibertum regem, ut ne Promoti causam defenderet. Subscriptiones, quas S. Aunarius tum constitutioni tum litteris subjunxit, dedi num. 20. Adfuit quoque conciliis Matisconensibus, quæ curante rege Guntramno, ad reformandos ecclesiæ mores, celebrata sunt circa annos 581 & 585. Primi canones, quos subscripto nomine sic roboravit: Aunacharius in Christi nomine episc. eccl. Autissiodorensis constitutionibus nostris subscripsi, inveniet curiosus lector apud Labbeum tom. 5 Conciliorum col. 967; alterius ibidem col. 980 & seqq. cum ista subscriptione: Aunacharius episcopus ecclesiæ Autissiodorensis subscripsi.

[26] [& ipse diœcesanam synodum instituit,] At nullum est pretiosæ antiquitatis monumentum, quod manifestius declaret Antistitis nostri flagrans desiderium promovendi disciplinam ecclesiasticam, studiumque tollendi ac exstirpandi, quidquid divinæ gloriæ ejusque cultus puritati adversaretur, quam concilium seu potius synodus diœcesana, quam cum septem abbatibus, presbyteris triginta quatuor ac tribus diaconis instituit in ipsa Autissiodorensi civitate. Canones ejus, quos numero quadraginta quinque exhibet laudatus Labbeus col. 957 & seqq., hic nec describo, nec elucidandos suscipio; id quippe minime pertinet ad institutum nostrum. Puncta tamen præcipua, quæ iis continentur, paucis propono. Per priores canones intendit eliminare vestigia veteris idololatriæ superstitiosasque observationes, quæ post susceptam fidem Christianam ibidem resederant, vel paulatim irrepserant, nominatim in festivitatibus, earumque vigiliis celebrandis: per alios præfinit ordinem ac ritum servandum in peragendo sacro-sancto Missæ sacrificio aliisque administrandis suscipiendisve Sacramentis; aliis præcavet clericorum monachorumque incontinentiam, occasiones delinquendi præcidit ac delinquentibus pœnas decernit; aliis prohibet incestas nuptias, aliis commercium cum excommunicatis &c.; postremo vero omnium injungit synodi hujusce observantiam sub pœna excommunicationis per annum duraturæ.

[27] [quam alii citius, alii serius] Ceterum synodo huic nullus adjectus est character, unde annum, quo celebrata fuit, ediscere valeamus: hinc in varias opiniones abierunt eruditi. Sirmondus suam exponit in Notis ad eamdem synodum num. 1: Nos, inquit, quia verisimile videbatur sub initia episcopatus habitam fuisse, satius duximus paulo post concilium IV Parisiense, cui interfuerat (Aunacharius,) collocare, quam ad annum Christi DXC, quod nonnullis placuit, rejicere. Absurdius autem illi faciunt, qui anno DCXIV collocant, cum exploratum sit, Aunacharium vitam ad ea usque tempora non produxisse. Sirmondo assensus est Labbeus, &, ut mox ostendam, etiam Mabillonius, synodum figentes sub annum 578. Contra Severinus Binius item in Notis ad illam sic scribit primum lit. a. Plura ex iis, quæ in Matisconensi II concilio statuta fuerant, cuique ipse Aunacharius interfuit, & sexto loco subscripsit, pariter hic repetita reperiuntur. Dein eamdem materiam resumens lit. c, dicit: Paulo post concilium Matisconense II hanc synodum habitam fuisse, hoc indicio colligitur, quod Aunacharius utrique interfuerit, quæque illo Matisconensi secundo communi Patrum consensu sancita fuerant, hac synodo diœcesana suis subditis intimaverit. Simili de causa retulit eam Cointius ad annum 586, proximum nempe post celebratum Matisconense secundum; Baronius ad 590; Pagius autem in Critica memoratis Sirmondi & Cointii opinionibus, quas levibus conjecturis innixas esse ait, a Baronio recedendum non esse pronuntiat. Eodem inclinare visus est Mabillonius tom. 1 Annalium Benedictinorum pag. 47 agens de Winebaudo abbate, dicensque: Synodo Autissiodorensi sub Aunario subscripsit anno supra quingentesimum nonagesimo, ut in consequentibus videbimus. At mutavit sententiam tom. eodem, pag. 171, ubi aperte dicit, eam synodum celebratam esse anno 578.

[28] Nullam mutatæ sententiæ causam allegat hic auctor; [collocant; nos ob causas] nec suas conjecturas, ex quibus synodum ad initia episcopatus Aunarii referendam arbitrati sint, expromunt Sirmondus & Labbeus; at eæ forte se manifestabunt, dum Binii & Cointii rationes paucis examinaverimus, & ostenderimus, tales non esse nostro judicio, ut sententiam eorum, qui synodum Autissiodorensem tempore postponunt Matisconensi secundo, pene certam faciant, ut nonnemini nuper visum est. Verum est igitur, quod multa sancita in Matisconensi secundo reperiantur etiam in Autissiodorensi; nec dubium mihi est, quin Sanctus noster canones Matisconenses subditis suis intimaverit, nec aliquos dumtaxat sed omnino omnes: quandoquidem in Præfatione ad dictos canones Metropolitani ceteros patres concilii sic allocuti sint: Deo auxiliante, communi deliberatione singula, quæ necessaria sunt, a nobis definientur. Hoc universæ fraternitati vestræ suademus, ut ea, quæ, Spiritu sancto dictante, per ora omnium nostrorum terminata fuerint, per omnes ecclesias innotescant, ut unusquisque, quid observare debeat, sine aliqua excusatione condiscat.

[29] Non dubito, inquam, quin Sanctus noster, ut erat vir observantissimus, [hic allatas] consilium istud, in suam diœcesim reversus, prima opportunitate exsecutioni mandaverit; sed non video, quomodo sequatur, id factum in Autissiodorensi synodo, de qua agimus, quia aliqui canones inter se congruunt. Etenim dum verba præfationis mox citata considero ac pervolvo Autissiodorensis concilii canones, non satis assequor, cur Sanctus ex canonibus Matisconensis concilii aliquos dumtaxat suis immiscuisset, ceteros præteriisset eosque valde notabiles, quales sunt quintus, quo sub anathematis interminatione jubentur solvi decimæ ecclesiasticis; octavus, quo decernitur azylum confugientibus ad ecclesias; undecimus, quo hospitalitas commendatur cum ista clausula: Prædicetur hoc nostræ mediocritatis statutum in auribus omnium Christianorum; duodecimus, quo prohibetur, ne judices pupillorum ac viduarum causas pertractent non præmonito episcopo, neve eas definiant, eodem vel archidiacono aut aliquo ejus presbytero non assistente, atque excommunicatio intentatur illis personis injuriam inferenti aut diffinitionem istam transgredienti; decimus quartus, quo item sub excommunicatione cavetur, ne potentes invadant res alienas & per vim miseros agris & domibus propriis ejiciant; denique decimus quintus, quo præscribitur honor clericis exhibendus a laicis.

[30] Sane operæ pretium fuisset, ne dicam, spectato metropolitanorum consilio, [ad initia episcopatus referimus.] necessarium, tam memoratos jam canones inserere Autissiodorensibus, quam alios, quoniam utrique ab ipso Sancto & ab omnibus Galliarum episcopis compositi fuerant, ut per omnes ecclesias innotescerent, & unusquisque, quid observare deberet, sine excusatione condisceret. Illud autem cum factum non sit, præplacet mihi sententia Sirmondi & Labbei, Autissiodorensem synodum ad initia episcopatus S. Aunarii referentium; quod vero spectat ad canonum quorumdam convenientiam, quid prohibet credere, statuta aliqua Sancti pro particulari sua diœcesi a Patribus Matisconensibus postmodum fuisse adoptata, tamquam digna, quæ per universas Galliarum ecclesias observanda decernerentur? Sic enim nihil detrahitur honori Patrum Matisconensium, & non parum accedit gloriæ sancti Antistitis nostri. Est etiam aliud, quod me moveat ad præponendam hanc sententiam. Juxta eam quippe Sanctus sub ipsis initiis laboravit ad exstirpandas in sua diœcesi reliquias gentilium superstitionum, vanasque observationes, adversus quas tulit canones primum, tertium, quartum & quintum; juxta oppositam opinionem distulisset hoc in annum 586 vel 590, ab initio episcopatu decimum quintum vel decimum nonum, quod minus congruit flagranti ejus divinæ gloriæ promovendæ studio.

[31] [Preces & pietatis officia] Alterum, quod pietatem ejus ac pastoralem solicitudinem commendat, monumentum servarunt nobis Historiæ episcoporum Autissiodorensium compilatores; repertum, ut aiunt, in antiquis canonibus, & consilio & authoritate Christianissimi Guntranni regis summopere roboratum. In tres partes divisum illud est, prima eaque notatu dignissima ordinem præscribit Sanctus, secundum quem singulis diebus per annum Rogationes seu litaniæ instituantur in aliqua suæ diœcesios ecclesia; secunda parte determinat tempus, quo diebus Dominicis fieri debeant Vigiliæ seu nocturnum officium; tertia eos designat, a quibus dictæ Vigiliæ celebrari debeant singulis hebdomadæ diebus in basilica S. Stephani. Dubium non est, quin isti instrumento, quod in Actis secundo loco excudendis integrum & Annotatis illustratum dabimus, conficiendo occasionem dederit impendens aut jam tum populos saltem vicinos premens calamitas, quam ut averteret, placaretque Omnipotentis iracundiam, publicas illas preces indixerit. Memoratæ mox Historiæ compilatores generatim tantum dicunt, eas ipsum præcepisse ad tutelam gregis sibi a Domino commissi; Georgius Viole, occasione contagiosæ luis, suo tempore atrociter grassantis.

[32] [in publica calamitate] At ne sic quidem certo conjicere licet, ad quem annum instrumentum pertineat; quandoquidem variis vicibus sub episcopatu S. Aunarii lues grassata sit in Galliis, nominatim ad annum 5 Childeberti secundi regis, qui juxta Cointii & aliorum calculos concurrit cum anno Christi 580; quando, teste S. Gregorio Turonensi lib. 5 cap. 35 Historiæ Francorum, varia prodigia capite præcedente enarrata, gravissima lues subsecuta est. Nam … dysentericus morbus pœne Gallias totas præocupavit. Item ad annum Childeberti 7, Christi 582, eodem teste Gregorio lib. 6 cap. 14, ubi relatis denuo variis per Gallias visis prodigiis, subdit: Magna igitur eo anno lues in populo fuit: valetudines variæ malignæ, cum pusulis & vesicis, quæ multum populum adfecerunt morte. Ad annum quoque 588, de qua scribit sequentia laudatus Gregorius lib. 9 cap. 21: Tunc ferebatur, Massiliam a lue inguinaria valde vastari, & hunc morbum usque ad Lugdunensem vicum, Octavum nomine, fuisse celeriter propalatum. Sed rex (Gunthramnus) acsi bonus sacerdos, providens remedia, quibus cicatrices peccatoris vulgi mederetur, jussit omnem populum ad ecclesiam convenire & Rogationes summa cum devotione celebrari, & nihil aliud in usu vescendi nisi panem hordeaceum cum aqua munda adsumi, Vigiliisque adesse instanter omnes jubet, quod eo tempore ita gestum est.

[33] [indicit.] Verba integra hic describere visum est, quia collata cum iis, quæ supra diximus de instrumento S. Aunarii, auctoritate S. Gunthramni regis roborato, deque Rogationibus per idem indictis ac præscriptis Vigiliis, verisimilem saltem conjecturam suggerunt, utraque ad hoc idem tempus pertinere. Quidquid sit, non possum assentiri D. Lebeuf. tom. 1 Monument. Historiæ Autissiod. pag. 116, dictum instrumentum Gallice exponenti, ac sequentem notam adjicienti in margine: Potuit (S. Aunarius) constitutionem istam non fecisse, nisi circa annum DXCVI; Gallice: Il peut n'avoir fait ce reglement, que vers l'an 596. Nam, ut mittam cetera, indicantibus Historiæ episcoporum Autissiodorensium compilatoribus nec diffitente D. Lebeuf, instrumentum illud seu constitutionem auctoritate sua roboravit S. Gunthramnus rex, qui anno 593 vivere desiit. Sed forte recitatæ marginali notæ mendum calami vel typi irrepserit.

[34] Virtutibus hactenus memoratis adjunxit pietatem erga Sanctos, [Curat describi sanctorum Vitas;] studiumque, ut eamdem subditorum suorum cordibus instillaret simul cum desiderio imitandi eorum exempla. Hæc colligimus ex epistola ipsius ad Stephanum presbyterum Africanum, qua significat, se jam tum digessisse vel saltem velle digerere quorumdam Sanctorum Vitas, & rogat Stephanum, ut ipse duorum episcoporum Autissiodorensium Acta, sancti nempe Germani stylo ligato, sanctique Amatoris soluto exararet. Epistolam istam uti & Stephani responsoriam recitant laudati aliquoties compilatores, easdemque inseruit S. Hericus monachus epistolæ dedicatoriæ ad Carolum Calvum, præfixæ Actis S. Germani apud nos tom. VII Julii pag. 222, una insinuans, quo pacto & a quo fuerint inventæ, ut sequitur: Divæ memoriæ Hlotharium, vestræ filium majestatis, annis puerum, mente philosophum, ingenue profiteor animi indole & solertiæ opibus (ut vobis uni concedam) præ ceteris sui ævi mortalibus extitisse pretiosum. Is, quod vestra dispositione & Deo devotus & beato Germano ad educandum fuerat commendatus, tantum devotionis in Sanctum, tantum ardoris in locum conceperat, ut vitam illius mors livida nobis merito invidisse putetur. Cumque esset divini puer ingenii, atque erga rerum notitiam summe studiosus, contigit, eum in una dierum, libri cujusdam abdita perscrutantem, geminas epistolas offendisse: in altera earum sanctissimus Aunarius, sextus post beatum Germanum Autissiodori episcopus, Stephanum Africanum presbyterum, ut Vitam ejusdem sanctissimi patris nostri Germani metrica ratione digereret, precibus ambiebat: in altera idem Stephanus, præfato se pariturum Pontifici, ex rescripto significabat. Quarum formam epistolarum hic quoque interseri optimum factu judicavi, ut ratio regiis auribus insinuanda, omnem ambiguitatis scrupulum valeat eluctari.

[35] Epistola Aunarii episcopi ad Stephanum presbyterum Africanum “Dilectissimo atque amantissimo, [datur ejus illuc spectans epistola,] & internæ mihi vinculo caritatis connexo fratri Stephano presbytero, Aunarius gratia Dei episcopus, in Domino æternam salutem. Tuæ nobis doctrinæ multis jam experimentis adprobata prudentia compulit nos quamdam tuis humeris imperiosam superponere sarcinulam; sed eam, quæ tibi non sit oneri, sed honori: nec quæ deorsum iniquo pondere premat; sed quæ potius cælum usque sustollat. Cognitum tibi est, carissime frater, quæ sit humanarum mentium diversitas, & quemadmodum studia in contraria non solum inane vulgus, verum etiam universa scindatur nobilitas. Et quidam quidem prosaïco oblectantur stylo, quidam autem numeris se rhythmisve ac cantibus versuum delectari fatentur. Ergo ut omnium votis occurrerem, & nullus suo desiderio fraudaretur, placuit mihi, ut Vitas beatissimorum Professorum * quasdam pede libero describerem, quasdam vero lege metrica impeditas digererem *. Ob quam rem obsecro unitam mihi tuæ dilectionis amicitiam, ut beatissimi Germani episcopi Vitam in versuum qualitatem commutare non desistas: sancti vero Amatoris prosaïca modulatione describas, ut sectatores apostolicæ prædicationis effecti, omnibus omnia efficiamur, & nulli quicquam debeamus, nisi ut invicem diligamus. Individuam mihi caritatem vestram divina custodiat pietas, venerabilis frater.”

[36] [& ad eam responsoria;] Rescriptum antefati presbyteri: “Domino beatissimo & apostolicis infulis decorato, patri spirituali, Aunario episcopo, Stephanus, omnium servorum Christi famulus. Decursis literis apostolatus vestri, quo sancti desiderii ardor summa alacritate pertendat, luce clarius approbavi. Est igitur devotionis vestræ propositum virorum opinatissimorum Germani & Amatoris floridæ vitæ nobiles actus describere, sed ad eos lepidissimi callis vestri dirigatur intentio, qui possint virtutum lumina æquiperis affatibus inspicare *. Verum ego, cujus iners ingenium gemino rigore torpescit, & lingua balbutiens faucium inter raucidulos cursus squallido situ impedita, non loquitur, sed stridet potius; quomodo potero divinitus inspirata virorum sanctissimorum munera polito expedire sermone, qui nec privata possum humano casu confecta * negotia explicare. Ridiculo (ni fallor) inexplicabili ac ludibrio semet impendit, quisquis ultra virium suarum possibilitatem onus assumit. Nonne ferarum sectatores, si minus captiosa industria formaverit, audax temeritas pessumdabit? Numquam tiro victoriæ monumenta parma depicta gestabit, si eum docta veterani exempla non instruxerint. Numquam etiam aëris patulum iter tutus ales resecabit, cui prævia dux penniger mater non fuerit. Jacebit profecto fluctuum elisione truncatus, quisquis suæ procacitatis fisus auctoramento indocilem ratis dexteram ingerit clavo. Sic unusquisque in diversum imperitiæ hamo inscinditur, si doctorum favoribus minime adjuvetur. Ergo, beatissime Vir, quæso, ut illa mihi culmen apicis tui imponat, quæ facile me posse perficere non dubitat. Si tamen & in hoc opere, quidquid illepide aut infacete rustica garrulitas digesserit, æquanimiter feras, aggrediar, & faciam, quæ paterna imperat ac jubet auctoritas. Vale longum in tempus, Domine semper meus & apostolice Papa *.” Hactenus ex memorata Herici dedicatoria.

[37] Lotharius ille, quem in præmissis ad recitatas Aunarii & Stephani litteras tantopere laudat, quique a patre Carolo Calvo monachis S. Germani educandus traditus fuerat, [& nonnulla eodem pertinentia observantur.] & deinde constitutus abbas, e vivis ereptus est circa annum 865, in primo ætatis flore, sicut abunde indicant ejusdem Herici verba: ast error in iis cubat, dum dicitur S. Aunarius sextus post beatum Germanum Autissiodori episcopus. Etenim in Historia episcoporum Autissiodorensium & in aliis passim Catalogis S. Germanus statuitur illius sedis septimus episcopus, S. Aunarius tantum decimus nonus; non dubito tamen, quin error iste soli amanuensium negligentiæ vel imperitiæ attribuendus sit, cum ipsemet Hericus dictæ Historiæ compingendæ adlaboraverit. Eisdem quoque amanuensibus adscribimus diversitatem scriptionis, quæ occurrit in litteris apud Labbeum in Historia mox dicta, & apud nos tom. VII Julii, unde eas desumpsi, annotatis tamen variantibus lectionibus præcipuis, quas commode admittebat margo. Porro an Sanctus, quod sibi propositum esse indicabat, inquiens: Placuit mihi, ut Vitas beatissimorum Professorum quasdam pede libero describerem &c., exsecutioni dederit, incompertum nobis est, cum nulla hactenus Vita, ipso auctore, comparuerit. At Stephanus presbyter, quem nonnulli Africanum agnominatum censent, quia ex Africa in Gallias devenerat, vel ut suspicatur D. Lebeuf, quia forte erat oriundus ex illustri quondam Autissiodori familia Africanorum, passim creditur auctor Vitæ S. Amatoris, apud nos editæ tom. 1 Maii pag. 52. Verisimiliter etiam alteri Antistitis nostri desiderio obsecutus fuerit, & Vitam S. Germani a Constantio presbytero stylo soluto concinnatam, versibus exornaverit; sed Opus ejus seculo nono jam tum deperierat, teste Herico, qui laborem istum denuo suscepit & sex libris perfecit. Hos habes in Opere nostro tom VII Julii, subnexos Vitæ a Constantio exaratæ.

[Annotata]

* al. dispensatione

* al. Confessorum

* al. impeditus digerere

* al. afflatibus inspicere

* al. congesta

* al. vale in longum tempus, Domine Papa.

§ IV. Sancti ab Aunario ecclesiastica disciplina imbuti; Epistolæ Pelagii II Papæ ad eumdem datæ.

[Instruxit S. Lupum, & S. Walaricum suscepit] Non tantum solicitus fuit S. Aunarius, ut Sanctorum in cælis triumphantium promoveret in terris gloriam & venerationem; verum etiam laboravit, ac suis virtutum exemplis piisque institutionibus feliciter effecit, ut alii hic secum militantes ad similem sanctitatis gradum proveherentur. Eos inter primo loco memorandus videtur S. Lupus, ipsius, ut supra diximus, ex sorore S. Austregilde nepos, qui ob pietatem eximiasque animi dotes ad Senonenses infulas evectus est, & post obitum adeptus insignem in ecclesia cultum. Acta ejus illustrata sunt tom. 1 Septembris, verba vero, unde S. Aunarii curam ad ejus in juventute confirmandam stabiliendamque sanctitatem edocemur, recitavi hic num. 16. Lupo jungimus S. Walaricum Leuconaensem in Picardia abbatem primum, cujus Acta a Ragimberto abbate primum scripta & postea ab alio monacho expolita dederunt Majores nostri tom. 1 Aprilis pag. 17, ubi ad præsens institutum leguntur ista num. 4: Animus (S. Walarici) ad altiora fastigia & ad potiora ingenia semper ascendens, cœpit peregrinationem Dei amore appetere & patriam parentesque suos deserere. Tunc ad monasterium beati quondam antistitis Aunacharii, Autissiodorensis episcopi, perrexit, quod in suburbano ipsius civitatis in quodam est viridario constructum, & ibi a præfato Pontifice benigne est susceptus. Quamplurimum itaque tempus arctissimis jejuniis orationibusque & vigiliis cælestem ibi vitam agebat in terris. Inde profectus est S. Walaricus ad Luxoviense monasterium; quod circa 590 erexerat S. Columbanus. Discessum illum collocat Mabillonius sub annum 594, Cointius vero sub initia exstructi monasterii; juxta quam chronotaxim Sancti ejusdem ad S. Aunarium accessus verisimiliter statuimus circa 580, cum dicatur quamplurimum tempus apud ipsum vitam egisse.

[39] At quodnam est monasterium illud, a mox laudato biographo nomine S. Aunacharii insignitum? [in monasterium, quod communius creditur] Nesciri id ait Cointius; D. Lebeuf non aliud esse putat, quam monasterium a S. Germano olim exstructum dedicatumque S. Cosmæ, & S. Mariani postmodum appellatum, quod prope muros civitatis situm erat; Si enim, inquit, aliud condidisset S. Aunarius, silentio non præteriissent biographi bona, a sancto fundatore ipsi assignata, tantummodo memorantes bona, quibus locupletavit ecclesias S. Stephani & S. Germani. Contra Georgius Viole in Ms. codice nostro iisdem pene de causis contendit, intelligendam esse ipsam S. Germani abbatiam. Relatis primum verbis biographi S. Walarici, in hunc fere modum prosequitur Gallice: Hoc intelligi potest tantum de S. Germani monasterio, cui bona multa contulit S. Aunarius, & in quo demum sepeliri voluit, ut refert Vita ejus, inserta Operi de episcopis Autissiodorensibus. Etenim abbatia S. Germani, priusquam ab ista parte civitas aucta & muris cincta esset per Petrum comitem Nivernensem (exspirante seculo 12) sita erat in extrema parte suburbii. Si autem alio loco condidisset alteram S. Aunarius, ejus in testamento suo haud fuisset immemor, in eaque verisimiliter sepulturam elegisset, non in ecclesia S. Germani, cui uni & ecclesiæ cathedrali ampla patrimonii sui bona concessit.

[40] [fuisse S. Germani;] Pro S. Germani abbatia stetit quoque Mabillonius tom. 1 Annalium Benedictin. pag. 47 inquiens: Idem (S. Aunarius) jam episcopus in cœnobium sancti Germani admisit Walaricum, Leuconaënsem abbatem sanctum postea futurum: & iterum pag. 173, ubi verba biographi S. Walarici ita excipit: Id intelligendum de monasterio sancti Germani, cujus basilicam Aunacharius, teste Herrico monacho, magnificis prædiis locupletavit … ibidemque sepultus est ad pedes sancti Germani. Sane cum utrumque monasterium id temporis in suburbio civitatis situm esset, allatæ rationes favent S. Germani monasterio, & aliquem saltem titulum præ se ferunt, cur hoc potius quam aliud a biographo S. Walarici vocari potuerit S. Aunacharii monasterium. Hinc conjecturas suas latius extendit laudatus Viole, seu quisquis alius codicis nostri auctor exstitit: cum enim ex nullo veteri monumento certo assignari queat, quandonam religiosi Ordinis S. Benedicti incolere cœperint dictum S. Germani monasterium, Mihi, inquit, licitum existimavi in re adeo difficili opinionem meam expromere, … ostendendo curioso lectori, quod S. Aunarius XIX Autissiodorensium episcopus, regio sanguine ortus, habendus sit primus auctor immutationis factæ in ecclesia S. Germani per introductionem Ordinis S. Benedicti, pium illud opus exsecutus sua non tantum auctoritate, verum etiam immensis largitionibus amplissimisque donationibus, quas impendit novi monasterii ædificio, ejusdem loci ecclesiæ ornatui, & accremento reddituum destinatorum cultui altarium, & victui servorum Dei. Hæc ille ferme ad verbum Gallice, mox pro opinionis suæ verisimilitudine seu probabilitate appellans ad ea ipsa verba Vitæ S. Walarici.

[41] [ejus tamen non videtur fuisse abbas;] Ex simili forte conjectura tradiderunt nonnulli, Sanctum nostrum fuisse aliquando ejusdem monasterii abbatem, & eos inter verisimiliter ipsemet Viole; Sammarthani enim tom. 3 Galliæ Christianæ pag. 477 dantes seriem abbatum beneficio, ut aiunt, reverendi patris domni Georgii Viole, Congregationis sancti Mauri presbyteri, suis ex Commentariis rerum Autissiodorensium, primo loco collocant S. Aunarium, qui & episcopus Autissiodorensis fuit. Sed neutri conjecturæ acquiescit Mabillonius num. præcedente citatus pag. 47; primam tacite rejicit his verbis: Ab erecta per sanctam Chrotechildem beati Germani basilica monachi locum istum insederunt ad nostrum usque tempus: numquam interrupta serie: sed quis primus loci abbas exstiterit, incertum. Alteram quoque indirecte impugnat istis: Aunarium quidem, seu Aunacharium vulgati præferunt indices, quem monachum abbatemque fuisse tradunt; priusquam episcopatum Autissiodorensem adipisceretur: at de abbatiali ejus dignitate altum silentium in ejus Vita apud Labbeum, ubi tantum ad sepulcrum sancti Martini Turonensis episcopi, “coma capitis detonsa, clericali habitu secularem vestem mutasse” perhibetur. Coïntio similiter visus est expungendus ex abbatum catalogo, quia talis haud exhibetur in episcoporum Autissiodorensium Historia, quamvis author plerosque commemoret ex abbatibus sancti Germani factos episcopos Autissiodorenses. Denique in eum modum scribit D. Lebeuf, ut etiamsi talis exhiberetur Sanctus noster in Historia, non videatur crediturus, eum stricti nominis fuisse abbatem; quandoquidem omnino dubitet, an ea tempestate ad S. Germanum exstiterint monachi. Nam tom. 1 pag. 135 illustrans Acta S. Palladii, qui seculo 7 abbas monasterii S. Germani, ut expresse legitur in Historia, ad episcopatum assumptus est, ait: Quoniam certum non est, tunc fuisse monasterium monachorum eo sensu, qui deinde isti nomini annexus fuit, omnino credibile est, Palladium abbatem gubernasse clerum secularem. Atque ita se adversari significat non tantum Viole conjecturis, sed etiam sententiæ Mabillonii de primordiis dictæ abbatiæ. Equidem contentus retulisse ea, quæ spectant ad S. Aunarium, quem tamen non putem fuisse stricti nominis abbatem, ulteriorem hujus quæstionis discussionem remitto ad eos, quibus curæ est, in monasteriorum Galliæ initia indagare, & abbatum exhibere seriem.

[42] Aliquamdiu etiam Sancti nostri disciplinæ subjectus fuit S. Austregisilus, [discipulum quoque habuit Austregisilum] postea Bituricensis antistes, cujus Acta illustrata sunt tom. V Maii ad diem XX. Is, ut fusius narrat auctor coætaneus, degens in aula Gunthramni regis ab altero aulico falsi criminis insimulatus est, sed eo, divina protegente gratia, purgatus, cœpit, verba sunt biographi, in amore & dilectione Dei attentius in bonis operibus proficere & clericatus onus inhianter desiderare, at pro hoc regem petere dubitabat. Erat tunc in domo regis inter ceteros senatores præstantissimus, Ætherius nomine, vir prudentissimus, & singulari cautela præditus, cui rex omnia tractatus sui arcana præcipue pandebat: qui tunc dignus episcopatu, postea Lugduno Galliæ nobilissimæ civitati episcopus ordinatus est, quique memoratum famulum Dei singulariter diligebat: quem Austregisilus rogavit, ut regis permissu peteret, se ad clericatus onus venire debere: qui suggessit & impetravit. Acceptis epistolis, perrexit Autisiodorum civitatem, ibique a B. Aunachario episcopo, decisa cæsarie clericus effectus & subdiaconus ordinatus est. Regressus inde venit ad memoratum Ætherium: ille, jam episcopatu accepto, benignissime eum cum ineffabili gaudio recepit, presbyterumque & abbatem basilicæ B. Nicetii episcopi & confessoris ordinavit.

[43] Juxta hæc, quæ vel idcirco paulo latius descripsi, videtur S. Austregisilus non admodum exiguo tempore moratus Autissiodori: [eumque subdiaconum ordinavit.] cum ad S. Aunarium abierit, versante in aula Ætherio inter senatores regios, redieritque dumtaxat ad hunc jam tum episcopatui Lugdunensi præpositum. Verumtamen Philippus Labbeus tom. 2 Bibliothecæ pag. 363 dat ex veteri Ms. codice membranaceo ecclesiæ collegiatæ S. Austregisili de Castro in suburbio Bituricensis civitatis Elogium ejusdem Sancti, olim tumulo illius marmoreo insculptum, in quo mora ista utcumque restringi videatur. Verba hæc sunt: Occurrit ei (Austregisilo) in mente clericatus onus suscipi debere; quod ut fieret, cujusdam nobilissimi clerici precibus, Ætherii nomine, cui rex omnia tractatus sui arcana præcipue pandebat, obtinuit, quique eum misit B. Aunario Autissiodorensi episcopo, ut suis sanctis manibus cæsaries sui capitis deponeretur. Qui & in hoc postulantis amici explevit votum, ac insuper ad diaconatus eum promovit officium. Effectus ergo clericus, continuo remeavit ad regem. Quem videns prædictus Ætherius, illico petivit a rege, ut sibi committeretur. Jam & ipse impetraverat a principe sedem Lugdunensis ecclesiæ &c. Quibus innuitur S. Austregisilus non longiore temporis intervallo apud Sanctum nostrum permansisse, quam quod requirebatur, ut idoneus redderetur ad suscipiendum diaconatum seu subdiaconatum, ut habet biographus, cui utpote coœtaneo major auctoritas, & ex quo fortasse recitatum Elogium, nonnullis hinc inde immutatis verbis, desumptum fuit. Quandonam autem isthæc contigerint, late saltem colligi potest ex initiis episcopatus Ætherii, sub quæ Austregisilus ad ipsum rediit, & quæ passim figuntur intra annum 585, quo Priscus ejus decessor interfuit concilio Matisconensi secundo, & 589, quo ipse episcopus Lugdunensis subscripsit rescripto episcoporum apud S. Gregorium Turonensem lib. 9 Historiæ cap. 41. Vide Opus nostrum tom. VI Augusti pag. 91 & seqq., ubi ejus cultus probatus & gesta collecta sunt.

[44] [Magna ejus fuit apud coepiscopos] Cæterum mox memoratum rescriptum eatenus ad Sanctum nostrum pertinet, quatenus ex ipsius quoque nomine atque auctoritate fuit exaratum. Occasio fuit grave scandalum, quod in Pictavensi monasterio exortum erat, auctore ac principe Chrodielde, Chariberti regis quondam filia. Hæc quippe abbatissam suam loco dejicere, atque ipsamet eum ascendere meditans, cum multis aliis monialibus, quas in partes suas traxerat, monasterio egressa est, tantasque turbas excitavit, ut nullis monitis parentem, imo collecta sceleratorum hominum manu se tuentem, cum sociabus rebellibus anathemate percusserint Gundegisilus Burdegalensis ac tres alii antistites. Sententiam suam & injurias sibi a sceleratis hominibus eapropter illatas litteris significarunt decem episcopis, tunc apud Gunthramnm regem aggregatis; hi sententiam ratam habuerunt suo rescripto, cujus istud initium est: Dominis semper suis atque apostolica sede dignissimis Gundegisilo, Nicasio (Engolismensi) & Saffarico (Petragorico; quarti nomen, Marovei scilicet Pictavensis, non exprimitur,) Ætherius, Syagrius, Aunacharius &c. Vide reliqua apud laudatum Gregorium Turonensem.

[45] [& regem auctoritas, hanc Pelagius II PP.] Hactenus dicta sufficienter persuadent, sanctitatem ac prudentiam Antistitis nostri magno in pretio fuisse tum apud collegas suos Galliæ episcopos, tum apud principes, præsertim Gunthramnum regem; sed hoc ipsum omnino persuasum fuisse Pelagio secundo Pontifici Romano, testantur epistolæ, de quibus nunc agendum. Binas saltem sibi ad manus fuisse, indicant compactores Historiæ Autissiodorensium episcoporum: Exstant quoque epistolæ Pelagii Papæ ad eundem beatissimum Pontificem, quarum unam, nimia vetustate fuscatam, ab authenticis librorum nequaquam pleniter extrahere valuimus: alteram vero huic Operi inserendam dignum duximus. Binas tamen profert Labbeus noster tom. 5 Conciliorum; primam col. 939, alteram col. 954. Hæc desumpta est ex laudata Historia; illa verisimiliter eadem est, quam legere nequiverunt alii, vel desumpta ex alio codice vel a peritiore manu descripta: quidquid sit, & tempore prior est & ob materiam ea contentam memoratu dignior. Sic habet: Dilectissimo fratri Aunario Pelagius urbis Romæ episcopus. Laudanda tuæ caritatis vota relegimus, quibus te, nisi gentilis motus obsisteret, ad nos venire voluisse significas. Licet enim spiritaliter, & simul & unum semper simus in Domino, verumtamen etiam præsentias corporales & antiquiores patres, & ipsos quæsisse invenimus Apostolos.

[46] Sed dum tua desideria, causasque, quibus obstareris, [agnovit] exponeres, mirati sumus minus te illud, quod ipsis obviaret excusationibus, attendisse. Si enim mundo venerabilem judicatis hanc urbem, si ad pacem Sedis Apostolicæ cunctarum regere moderamina ecclesiarum prædicatis; cur non & tribulationes nostras & temporales angustias caritatis compassione gemiscitis? Scientes divino per Apostolum nobis ore mandari, ut nos invicem diligamus, ut onera invicem nostra portemus, ut quotiens fratrum quicumque uritur, nos uramur: dum pene in conspectu vestro tantus sanguis innocentium sit effusus, ita sacra violentur altaria, ita Catholicæ fidei ab idololatris insultetur. Novimus & nos, quod temporalia ista flagella sint & ad probationem, sicut de cælesti confidimus miseratione, proficiant, & proximum, sicut a vobis scribitur, Dominus noster de tribulatione dat gaudium: quia, qui nequiter agunt, exterminabuntur, & inimici Dei mox, ut exaltabuntur, sicut fumus deficient, & generaliter peribunt gentes de terra ejus. Propter quod vos decuerat, qui illic Catholicæ membra estis Ecclesiæ, uni corpori unius capitis gubernatione conjuncta, omnibus quibus viribus valeretis, paci quietique nostræ pro ipsa sancti Spiritus unitate concurrere.

[47] Nec enim credimus otiosum, nec sine magna divinæ providentiæ admiratione dispositum, [in litteris,] quod vestri reges Romano imperio in orthodoxæ fidei confessione sunt similes; nisi ut huic urbi, ex qua fuerat oriunda, vel universæ Italiæ finitimos, adjutoresque præstaret. Cavete igitur, carissime Frater, ne dum regibus vestris juvandi nos virtus sit data divinitus, caritatis vestræ circa nos levitas arguatur, qui illis, & in fide & in consiliis vestro sacerdotio sic devotis, suadere talia aut negligitis aut differtis. Sacras autem reliquias, quas & tua caritas & gloriosissimus filius noster petiit dirigendas, cum cohærenti sibi sanctificatione transmisimus. Propter quod nihilo minus admonemus, ut quorum virtutem quæritis, eorum templa a pollutione gentium liberari, in quantum vobis est possibile, festinetis; & vestris regibus instantissime suadeatis, quatenus ab amicitiis & conjunctione nefandissimi hostis, Longobardorum, salubri se provisione segregare festinent. Ne dum illorum vindictæ tempus advenerit, sicut & celere fieri divina miseratione confidimus, eorum etiam illi inveniantur esse participes: quia scriptum est: Non solum qui ea faciunt, sed etiam, qui consentiunt facientibus, puniendos. Deus te incolumem custodiat, carissime Frater. Datum III Nonas Octobres, imperante domno Tiberio Constantinopoli Augusto, anno VII.

[48] Epistola ista, quæ scripta est juxta aliquos anno 580, [quibus respondit ad nunc deperditam] juxta alios 581, non tantum clare indicat, Aunarium prius misisse litteras ad Pontificem, sed etiam ita concinnata est, ut præcipua saltem puncta, in illis jam deperditis contenta, ob oculos ponat. Ac primo quidem declaravit Sanctus suum Romam abeundi desiderium ac propositum, tum ut ipsum Pontificem coram alloqueretur, tum ut videret urbem toti mundo venerabilem & ecclesiarum omnium moderatricem. At ab isto proposito se prohibitum fuisse dixit per Longobardos, qui haud ita diu ante, ipso scilicet tempore, quo Pelagius ad Pontificatum evectus fuerat, Romam obsederant, & tota vagantes Italia, omnia deinde infesta habuerant. Hisce junxit pias aliquot rationes, quibus ad calamitates istas fortiter perferendas excitaret Pontificem. Ex ista autem litterarum ejus prima parte occasionem arripuit Pelagius adhortandi ipsum, ut non otiosa commiseratione, sed efficaci cooperatione Ecclesiæ tantum sibi dilectæ & venerabili succurreret, usque adeo ejus apud reges Galliarum, quorum fidem ortodoxam commendat, fretus auctoritate & gratia, acsi solus ipse Aunarius eos inducere posset ad ferendum Italiæ auxilium.

[49] [Aunarii epistolam:] Altera litterarum suarum parte a Pontifice reliquias petivit Sanctus suo & ejus nomine, quem gloriosissimum filium suum appellat Pelagius, Gunthramni verisimiliter regis, easque obtinuit, sed cum iterata exhortatione, ut instantissime apud reges ageret, idque saltem evinceret, ne illi cum Longobardis colerent amicitiam. Dubium non est, quin Sanctus paruerit monitis Pontificis: certe, dummodo recte notet Sigebertus in Chronico, eodem anno vel proxime sequenti pugnatum est Gallos inter & Longobardos, ita enim scribit ad annum 581: Duces Longobardorum Gallias aggrediuntur & vario bellandi genere nunc Franci, nunc Longobardi inter se colliduntur. Sed cum his proxime subnectat obitum S. Hospitii Reclusi, crediderim, ab eo perperam intellectum fuisse S. Gregorium Turonensem, qui illius obitum referens ad eumdem annum 581, simul enarrat Vitæ gesta & hæc inter prophetiam olim ab eo prolatam de imminente Longobardorum in Gallias irruptione, quæ diu ante obitum ejusdem Hospitii, ac proin antequam Pelagius ad Aunarium scriberet, completa fuit. Adeat curiosus lector Cointium ad annos 571 num. 5 & 573 num. 1 & seqq. Idem Gregorius Turonensis hic, utpote gesta sui temporis enarrans, ceteris omnibus præferendus, certius, ut credamus, S. Aunarii apud Galliarum reges conatus irritos haud fuisse, præbet fundamentum lib. 6 Historiæ cap. 42, ubi ad annum Childeberti secundi nonum, id est, Christi 584 scribit in hunc modum: Childebertus vero rex in Italiam abiit. Quod cum audissent Langobardi, timentes ne ab ejus exercitu cæderentur, subdiderunt se ditioni ejus, multa ei dantes munera ac promittentes, se parti ejus esse fideles atque subjectos: patratisque cum his omnibus, quæ voluit rex, in Gallias est regressus.

[50] [aliæ ejusdem Pontificis ad Sanctum litteræ] Post hæ alias ad Pelagium litteras misit Aunarius, quæ similiter deperditæ sunt; ex responsoriis tamen discimus, eum denuo egisse de sanctuariis seu Sanctorum reliquiis; at non satis discernimus, an tantum gratias egerit de ante acceptis, an vero, quod verisimilius mihi est, plures rogaverit pro novis ecclesiis, quibus regiones suas significabat abundare. Initio autem responsoriarum suarum non obscure declarat Pontifex, summopere sibi probari ejus agendi modum & affectum erga Sedem apostolicam: sed audiamus eas integras: Dilectissimo fratri Aunario Pelagius. Quantum Deo placitos Sedis apostolicæ veneratione vos redditis, tanto commodatior illi, cujus Sedes est, fit vestræ fiducia caritatis: nec aliter unam solamque Dei confitemur Ecclesiam, nisi omnes ad petram, super quam fundata est fides Catholica, construamur: propter quod dilectionis tuæ desideriis successit effectus & celer & facilis: quia eorum sanctuaria quæruntur, a quibus principibus sumpsit prædicatio veritatis exordium. Quod vero in vestris regionibus abundare indicatis ecclesias novas, gratulanter suscipimus, tamen si scienter expetere studium propheticæ vocis amplecteris, quærite faciem ejus semper. Quantum namque humanis intellectibus Incarnationis Domini nostri veritas aperitur, tanto amplius & honoratur & colitur. Sicut autem vos cupitis Deo nostris orationibus commendari, vos etiam nostris necessitatibus & angustiis, quibus incessabiliter oneramur, intercessionis continuum ferte solatium orantes, & quibuscumque valetis viribus, id agentes, quatenus sicut prædicationi Sedis apostolicæ consonatis, ita ejus paci vestra impetratio congaudeat & quieti. Deus te incolumem custodiat, Frater carissime. Datum pridie Kalend. Novembrium, imperante domino. Mauricio Tiberio imp. Augusto anno V Indictione quinta.

[51] Epistola hæc, quam descripsi ex tom. 5 Conciliorum Labbei, [datæ anno 586.] exstat etiam tom. 1 Bibliothecæ Mss., inserta, ut supra indicavi, Historiæ episcoporum Autissiodorensium; at notæ chronologicæ ibidem vitiose signantur: Mauritio Tyberio imp. Augusto anno III Indictione quinta. Nam annus tertius Mauritii imperatoris nequaquam conjungi potuit cum Indictione quinta: imperium quippe adeptus ille est mense Augusto anno æræ vulgaris 582, proindeque annus ipsius tertius currebat pridie Kalend. Novembrium anni 584 cum Indictione tertia, inchoata a mense Septembri. Quod si annos imperii integros sumas, statuasque Mauritii primum æræ vulgaris 583, tertius erit 585, quo pridie Kalendarum Novembrium currebat Indictio quarta, inchoata scilicet a mense Septembri. Quapropter retinendæ sunt notæ, datæ ex tom. 5 Conciliorum, quæ omnes designant annum 586: illo enim pridie Kalend. Novembrium currebat annus quintus Mauritii imperatoris & a mense Septembri Indictio quinta. Ceterum de peculiaribus Sancti gestis nihil ultra occurrit apud veteres scriptores, quod a biographis prætermissum sit, vel non satis expositum. Meminit ejus quidem S. Gregorius Turonensis lib. 4 de Miraculis S. Martini cap. 13, sed solum tamquam testis miraculi ad annum regis Childeberti decimum quartum, Christi 589, patrati, paucis ut sequitur: Ad festivitatem vero illam, cui Aunacharius Autissiodorensis urbis pontifex adfuit, quidam manum aridam contractamque detulit, sed post diem tertium festivitatis redintegratam domi reportavit.

§ V. Sedis duratio; obitus, sepultura, corporis translationes, cultus.

[Sanctus post episcopatum] Annum Sancti emortualem nec signant Vitæ scriptores, nec quidquam suppeditant, unde eum probabiliter eruamus. Sedis quidem durationem exprimunt, sed vitiose aut certe ita, ut vel evertenda sint, quæ supra diximus de ejus nativitate & assumptione ad episcopatum, vel neganda plurima, quæ traduntur de ipsius successoribus. Audiamus ipsorum verba: Denique, inquit anonymus biographus, ecclesiam divinitus sibi commissam cum per XL & quatuor annos, mense uno, diebus viginti tribus strenue gubernasset, tandem diu optatam ad patriam die VII Kalend. Octobris, duce Christo, migravit. Auctores autem Historiæ episcoporum Autissiodorensium: Sedit annos XLIII, menses X, dies XX. Discrimen aliquot mensium hic observatu dignum non est: meminerit tantum lector, nos juxta eorumdem auctorum verba, dicentium, quod Sanctus adolescentiam suam duceret apud Gunthramnum regem, id est, post annum 561, quando ipsum incessit mundo valedicendi desiderium, natalem ejus statuisse circa 540, initium vero episcopatus circa 571, in quo secuti sumus Cointium, &, quotquot pene eam materiam attigerunt, eruditos recentiores.

[53] [30 aut amplius annorum] At stante hac sententia, admitti nequit tam diuturna duratio episcopatus. Nam anni 44 vel 43 & menses 10 additi anno 571 deducent nos ad 615, quo Desiderius ejus successor jam diu cathedram occupaverat: quandoquidem is, ut recte observat Cointius ad annum 605. num. 4, multas res cum Brunichilde regina, quæ anno 613 e vivis erepta est, commutaverit, & tantum post annos episcopatus octodecim locum fecerit Palladio, qui tamen anno 625 episcopus Autissiodorensis subscripsit concilio Remensi. His aliisque rationibus ductus idem Cointius, decennium detrahit episcopatui S. Aunarii, ejusque obitum affigit anno 605, in quo similiter sectatores habet eruditos passim recentiores. D. Lebeuf, missa omni difficultatum hic occurrentium discussione, simpliciter ait, sedisse Sanctum annos plusquam triginta, nullaque allata ratione durationem istis terminis includit: ab anno DLXXII usque in DCIII: verisimiliter quia Desiderius ejus successor in Historia episcoporum Autissiodorensium dicitur fuisse sub Romanis Pontificibus Gregorio, Sabiniano &c., proindeque saltem anno 604, quo S. Gregorius Magnus defunctus est die XII mensis Martii. At ego suspicor, non aliam fuisse causam statuendi Desiderium sub Pontificatu Gregorii, quam epistolam ejusdem Pontificis, eadem in Historia recitatam, sed juxta communiorem hodiedum sententiam, ad Desiderium Viennensem conscriptam, non autem ad Autissiodorensem. Plenius examinari ista poterunt die XXVII Octobris, quo obiit S. Desiderius Autissiodorensis & sepultus est juxta S. Aunarium in basilica S. Germani. Interea temporis ego obitum Sancti nostri late signavi initio seculi VII.

[54] [obiit initio seculi 7. Locus sepulturæ.] De die emortuali nulla est controversia, neque ulla quoque esse potest de loco sepulturæ. Utrumque ita indigitat anonymus biographus: Ad patriam die VII Kalend. Octobris, duce Christo, migravit. Sicque summa cum gloria sub frequentia populorum in ecclesia beati Germani tumulandus deducitur; ubi condigno honore prope corpus ejusdem sanctissimi patris & beatissimi confessoris sepultus libenter excolitur. Consonat Hericus lib. 2 de Miraculis S. Germani Autissiodorensis apud nos tom. VII Julii pag. 280 in brevi elogio, quod quia hactenus opportuna defuit occasio, huc reservavi: Beatus vero Aunarius, quam excellentis privilegii fuerit, relatio gestorum ejus satis superque declarat. Qui inter cetera suæ sanctitatis illustria basilicam quoque beati Germani magnificis prædiis locupletavit; quod & natu splendidissimus, & possessionum amplitudine fuerat copiosus. Hic tam vivens quam mortuus signorum gloria coruscavit; functusque sacerdotio annis XLIII, mensibus X, diebus XX, VII Kalendarum Octobrium sancto Spiritu plenus decessit, & in basilica beati Germani prope corpus ejus debita reverentia appositus est ad patres suos.

[55] [Corpus, cujus translationis] Verba biographi initio præcedentis numeri recitata, uti & ejusdem relatio de miraculis ad Sancti sepulcrum patratis cum sequenti clausula: Usque hodie fideliter petentibus divina beneficia ipsius meritis cunctis præstantur fidelibus, sufficienter demonstrant cultum ab obitu inchoatum & deinde continuatum. Continuatum fuisse, probant pariter corporis translationes. Una earum, si tamen stricti nominis translatio fuerit, signatur hoc ipso die XXV Septembris in Martyrologio Autissiodorensi apud Martenium tom. 6 Collectionis amplissimæ col. 722: Autissiodoro depositio & translatio S. Augnarii episcopi & confessoris. In tribus item codicibus, quibus usus est Dominicus Georgius ad novam Adoniani Martyrologii editionem adornandam & in Fuldensi Martyrologio, isti editioni subnexo, iisdem pene verbis: Autissiodoro natalis & translatio corporis sancti Aunarii episcopi & confessoris. Altera notatur in dicto Martyrologio Autissiodorensi ad XVI Augusti: Autissiodoro translatio Augurii & Desiderii episcoporum. Dubium mihi non est, quin voce Augurii, ab amanuensibus corrupta, designetur Sanctus noster, cum inter episcopos istius civitatis Augurius nullus compareat, & in Kalendario Autissiodorensi ad calcem codicis Ms. nostri, Georgio Viole attributi, certe ante editionem Martenii exarato, ad eumdem diem XVI Augusti, clare legatur Gallice: Translatio corporum S. Aunarii & Desiderii episcoporum Autissiodorensium.

[56] Translationem primo loco nominatam, etiam priorem esse tempore, [in Martyrologiis] antiqui codices, quibus inserta est, reddunt verisimillimum; imo si verum sit, quod supponit Dominicus Georgius, annuntiationem, ex ejus codicibus recitatam, esse genuinam Adonis, statui debebit ante annum 860, ante quem juxta communiorem eruditorum opinionem Ado exaravit Martyrologium suum. Sed id, quod ille supponit, nobis ut minimum dubium est, ut diximus num. 3, nec satis videmus, cur Usuardus translationis istius memoriam subticuisset, si in genuino Adone signatam reperisset. D. Lebeuf tom. 1 Monument. pag. 124 ad præsens institutum in hunc modum disserit: Corpus Sancti hujus eodem loco remansit usque ad annum circiter DCCCLXV, quo tempore, postquam constructæ essent cryptæ, translatus est ejus tumulus ad pedes tumuli S. Germani. Ea hæc est translatio haud dubie, quæ ad diem XXV Septembris signata legitur in Martyrologio ecclesiæ cathedralis sub initium seculi undecimi conscripto. Hæc Gallice laudatus auctor, ad quorum clariorem intelligentiam juverit paulo altius repetere nonnulla ad memoratam circa annum 865 translationem pertinentia.

[57] Anno 841, jubentibus Carolo Calvo & Ludovico regibus, [& ab Herico monacho] corpus S. Germani a loco primæ sepulturæ, quo eodem loco juxta ante dicta reconditus quoque primum fuit S. Aunarius, in decentiorem translatum fuit ab Heriboldo Autissiodorensium episcopo. Anno vero 859, postquam pietate ac liberalitate Conradi & Adelaïdis illustrissimorum conjugum ecclesia monasterii ex parte Orientali aucta esset, ibidemque miro cryptarum opere decorata, in harum præcipua collocatum est. Deinde anno 862 monachi aliquot mandatis pariter & epistolis regiis instructi Romam profecti sunt, & a Nicolao Pontifice, ejus nominis primo, donati reliquiis SS. Urbani ac Tiburtii martyrum, in reditu vero apud Agaunenses hospitati, sacras quoque SS. Mauritii & Innocentii Thebæorum martyrum reliquias consecuti sunt. Hactenus Hericus sed multo fusius lib. 2 de Miraculis S. Germani, ut videri potest apud nos tom. VII Julii a pag. 273 usque ad 279, ubi, relatis nonnullis, quæ facta sunt anno 865, tandem translationis historiam testis verisimillime oculatus describere incipit.

[58] Postquam longe superius comprehensum opus, Herici verba sunt, [memoratæ] visum est & ecclesiastico decori & Sanctorum componendis pignoribus condignum, exercitata sapientium sententia, optimum factu judicatum est, ut supra memoratæ martyrum reliquiæ, nec non & corpora beatorum pontificum Altissiodorensium, olim in ipsa ecclesia tumulata, transferrentur in cryptas & circa corpus beatissimi Germani præcipua officii diligentia conderentur: divina mente, probo consilio; ut quos eadem cæli regia continet, ejusdem quoque in terris habitaculi capacitas sociaret. Factum ita est; & dextro quidem latere, id est, a plaga Australi, ossa beati Urbani Papæ cum capite sancti Innocentii martyris eodem loculo composita sunt. Hinc corpus venerabilis Alodii, successoris quondam ejus, ac trium deinde sanctorum pontificum, Ursi, Romani & Theodosii. A parte pedum, id est, plaga Orientali, secus aram, pretiosi confessoris & præsulis Aunarii membra sacratissima requiescunt. Sinistrum, id est, Septemtrionale latus, gloriosi martyris Tiburtii pignora occuparunt, subjunctis quinque pontificum corporibus venerandis, hoc est, sancti Fraterni episcopi & martyris, Censurii, Gregorii, Desiderii ac Lupi, & extra hos sancti Moderati pueri, quondam martyrio coronati.

[59] [discutiuntur,] Ex hactenus deductis sat certum apparet, remansisse Sancti corpus prope corpus S. Germani usque ad annum 841, nec loco motum fuisse ante 865, ut proinde hæc prima censeri debeat ejusdem translatio, prout recte monet D. Lebeuf. At mihi non æque indubium videtur ac ipsi, hanc ipsam esse translationem, quæ memoratur in laudatis Martyrologiis. Nam cum eo tempore, ut patet ex verbis, idcirco ad longum recitatis, non ejus solius facta sit translatio, sed plurium sanctorum martyrum & pontificum, cur ejus solius nomen sacris Fastis inscriptum fuisset, vel cur saltem annuntiatio his vel similibus verbis concepta non fuisset: Translatio S. Aunarii & Sanctorum aliorum? Valde equidem suspicor, per verba ista Martyrologiorum: Autissiodoro natalis vel depositio & translatio corporis, nihil aliud denotari, quam Sancti obitum, & sacri funeris ex æde episcopali seu potius ex ecclesia cathedrali, ubi aliquamdiu, ut satisfieret piorum fidelium desiderio, expositum fuerit, solemnem deductionem ad tumulum, in ecclesia S. Germani præparatum.

[60] [pretiosæ lipsanothecæ olim inclusum fuit,] Quod spectat ad commemorationem translationis affixam diei XVI Augusti, & Sancto nostro ac S. Desiderio episcopo communem, crederim, eam sacris Fastis insertam fuisse, quando sacra ossa eorum exhumata atque in pretiosas thecas transposita fuerunt. Putat D. Lebeuf, contigisse ista circa annum 1030: quia sub idem tempus, teste Historia episcoporum Autissiodorensium apud Labbeum tom. 1 Bibliothecæ Mss. pag. 450, corpus S. Desiderii, quod in ecclesia beati Germani sepultum habebatur, … repositum est … in argentea theca centum appendente libras. Quidquid sit, S. Aunarii sacra lipsana certo in pretiosa capsula servabantur sub initium seculi 13. Id docet Guido in Historia de Gestis abbatum S. Germani, ab anno 989 producta usque ad finem seculi 13, quo ipse eidem monasterio abbas præfuit. Etenim gesta commemorans Radulphi abbatis, anno 1208 e vivis erepti, apud mox citatum Labbeum pag. 580 refert, monasterium S. Germani ex lite Radulphum inter ac Hugonem de Noeriis episcopum tanto fuisse debitorum onere pressum, ut ad ipsa lipsanothecarum decoramenta recurrendum fuerit: Capsula etiam, inquit, beati Germani, olim a bonæ memoriæ Lothario abbate, filio Karoli (Calvi) regis, auro & gemmis decorata, remanentibus tantum frontibus; auro & gemmis excoriata extitit. Capsulæ quoque beatorum Urbani Papæ, Aunarii & Desiderii præsulum fuerunt similiter spoliatæ.

[61] Circa annum 1222 abbatiæ præfectus est Regnaudus, qui sua prudentia atque industria eam non tantum debitis exoneravit, [& in publica necessitate per urbem circumlatum.] sed & redditibus mire auxit, ecclesiamque pretioso ornatu decoravit, ut fuse narrat idem auctor pag. 581. Hinc credere fas est, vel ab ipso vel a successoribus ejus lipsanothecas fuisse pristino splendori restitutas, nec has inter neglectam fuisse lipsanothecam Sancti nostri, quandoquidem tanta esset in veneratione, ut premente publica necessitate circumferretur in supplicationibus. Testem hic habeo codicem nostrum Ms. D. Viole in Gestis abbatum S. Germani, ubi Gallico sermone leguntur sequentia: Temporibus ejus (Hugonis de Tyard abbatis) Deo propter peccata populi non cessante plectere Burgundiam diris belli ac pestilentiæ flagellis, plures ad placandam justam ejus iracundiam supplicationes Autissiodori institutæ sunt, & peculiares quidem, rogante magistratu, a Religiosis S. Germani, in quibus circumtulerunt lipsanothecas S. Germani, Aunarii, Theobaldi, Romani, Tiburtii, Sebastiani & aliorum, præsertim ab anno MCDLXVII usque ad MCDLXXXII. Accedit D. Lebeuf, affirmans, a se conspectam fuisse epistolam dicti Hugonis abbatis, quam inscripsit gubernatoribus ac procuratoribus civitatis Autissiodorensis, & qua concessit licentiam deponendi ac circumducendi S. Aunarii lipsanothecam occasione grassantis pestilentiæ. Recensetur quoque, eodem affirmante D. Lebeuf, Sancti lipsanotheca inter plurimas, quæ anno 1554 in generali supplicatione per dictam civitatem circumlatæ fuerunt die XXI Maii ad obtinendam a divina bonitate siccis agris pluviam, quæ haud ita dudum post subsecuta est abundanter, uti disco ex proxime memorato Ms. codice. A dicto anno 1554 nihil reperio usque ad annum 1567, quo diabolica Hugonottorum rabies scriptoribus rerum Autissiodorensium subministravit amplam quidem, sed numquam satis lugendam materiam, ad quam paucis pertractandam progredimur.

§ VI. Calvinistarum in abbatiam S. Germani Autissiodorensis sacrilegus furor, & impietas in sacras ejus reliquias; ossium S. Aunarii & aliorum a Catholicis collectio & conservatio.

[Anno 1567 Calvinistæ sacrilege projecerunt] Stragem a Calvinistis illatam civitati Autissiodorensi, ac potissimum S. Germani monasterio, breviter ac generatim litteris mandavit frater Petrus de Pesseliere, Prior ejusdem monasterii ab anno 1544 usque ad 1597, uti monet D. Lebeuf in instrumentis ad librum anno 1723 Gallice de eadem materia editum, unde ipsa verba Latina huc transfero: Anno MDLXVII civitas Autissiodorensis ab Hugonotis intercepta & capta est; ideoque monasterium S. Germani cum pluribus aliis ecclesiis ejusdem civitatis dirutum & eversum & omni ligno, tegula, ferro, plumbo, vitro, campanis spoliatum, direptis primo sacrosanctis, tum sanctissimi patris divi Germani, tum aliorum Sanctorum capsulis ac reliquiis, nec non & ornamentis ecclesiasticis, libris, chartis, titulis, ceteraque totius domus supellectile. Hactenus Pesselierus; qui utinam explicatius annotasset, quid memoratis reliquiis factum sit, vel quo demum devenerint! Multis sane viam præclusisset contentionibus super exuviis nominatim S. Germani inter anonymos scriptores ad hæc usque tempora perseverantibus non absque bonorum scandalo ob acerbam scribendi methodum, fraudesque ac dolos malos, minuendæ adversariorum existimationis ergo adhibitos. Specimen sit epistola anno 1752 nostro Bollandistarum nomine, Gallico idiomate, & typis quidem, ut mendaciter præfert, Antverpiensibus sparsa in vulgus, tot plena ineptiis, imo & farta principiis theologicis, a doctrina nostra usque adeo alienis, ut impostorem per se ipsa prodat etiam minus oculato. Sed ad propositum nostrum revertamur.

[63] [reliquias S. Germani episcopi,] Prolixe, sicut mox innuebam, Autissiodorensem cladem descripsit D. Lebeuf in laudato libro Gallico, & speciatim pertinentia ad abbatiam S. Germani exposuit a pag. 142. Hæc nos in compendium contracta exhibuimus § 2 Commentarii prævii ad Acta S. Germani tom. VII Julii pag. 187, & quia pariter S. Aunarii reliquias respiciunt, hic repetenda duximus: Convenerat inter hæreticos, ut, quamprimum urbe potiti essent, cœnobium S. Germani, ne quid efferri subducive posset, armatæ paucorum tantisper obsiderent excubiæ, dum prædonum duces adessent. Factum id est tam solerter, ut a monachis, fugam anxie deproperantibus, vix abdi quidquam potuerit. Ita supervenienti mox latrocinantium agmini universa prædivitis monasterii templique gaza cessit in prædam. Erant post altare majus, præter thecam S. Germani, tot principum undique fulgentem anathematis, repositæ sex aliæ grandes (hic observat Boschius noster, in Actis visitationis cryptarum, anno 1642 compositis, tantum quinque & paulo aliter recenseri,) SS. Aunarii, Urbani, Tiburtii, Theobaldi, Romani & quorumdam e sociis S. Mauritii martyrum insignes corporibus: has omnes idem impetus præcepsque furor loco revulsas deturbat in pavimentum, ossa simul sacra petulanti impiæque turbæ promiscue hac illac proculcanda dispergens. Ut adeo si quid harum S. Germani reliquiarum etiamnum Autissiodori supersit, quod in ea tot aliarum confusione collectum possit internosci, id eximiæ Catholicorum quorumdam pietati ac periculo debeatur. Hæc ille (D. Lebeuf) non asserens interim, (subdit Boschius) hujusmodi aliquid superesse.

[64] [super quibus hodie variæ sunt opiniones,] Variæ fuere jam dudum & sunt hodiedum de S. Germani reliquiis opiniones. Prima post jam insinuatam a laudato Lebeuf, statuit, S. Germani reliquias ex theca extractas quidem fuisse ab hæreticis, sed ab iisdem, divina virtute constrictis, & thecæ auro gemmisque elaboratæ materia contentis, relatas esse ad ecclesiam. Secunda, igne consumptas fuisse in privatis cujusdam ædibus. Tertia, hæreticorum furori a piis hominibus subtractas, sacco impositas, per annos quadraginta servatas, ac tandem commissas fuisse abbati monasterii S. Mariani Ordinis Præmonstratensis in eadem civitate, qui eas cistæ incluserit cum annexa sacco schedula, his verbis concepta: Hæc ossa mihi in manus consignata sunt per homines pios; qui mihi dixerunt, esse reliquias ex theca S. Germani, seque illas collegisse in pavimento ecclesiæ dicti S. Germani ipso tempore, quo Hugonotti ejusdem basilicæ lipsanothecas demoliti sunt anno MDLXVII. Notatum MDCVII. Opiniones hasce, uti & alteram, secundum quam theca una cum reliquiis per hæreticos humo defossa fuisset atque hactenus latitaret, plenius exposuit ac discussit Boschius noster citato tom. VII Julii pag. 187 & seq. At, quod singulæ parum certæ videbantur, quidquid dicat D. Lebeuf tom. 1 Monument. ad Hist. Autissiod. pag. 78, nullam amplexus est, electionemque commisit lectoris arbitrio. Easdem hic verbo attingere lubuit, ut idem lector perspiciat, contentiones hodiernas versari dumtaxat circa solas S. Germani reliquias; proindeque sive aliqua sive nulla ex assignatis opinionibus vera sit, non inde minus probabilia reddenda esse ea, quæ de S. Aunarii & aliorum Sanctorum lipsanis traduntur.

[65] Traditio autem isthæc continetur in instrumento Gallico, [& ossa S. Aunarii aliorumque: hæc tamen, ut traditur in instrumentis,] quod a binis notariis apostolicis, presbyteris canonicis Autissiodorensibus, Ludovico Natali (Noël) Damy & Guillielmo Charles confectum est, & a D. Lebeuf ex autographo descriptum, annexumque inter alia instrumenta tomo 2 memorati Operis pag. 236. In eo itaque testantur prædicti notarii, coram se comparuisse die quinto mensis Octobris anno millesimo sexcentesimo trigesimo sexto … venerabilem patrem domnum Anselmum Claire, presbyterum religiosum Ordinis S. Benedicti, Congregationis S. Mauri, Priorem abbatiæ S. Germani… Autissiodorensis, atque exposuisse, se a variis personis secularibus ac regularibus edoctum esse, quod in expugnatione dictæ Autissiodorensis civitatis, facta anno MDLXVII, turmarum ductores la Borde, Blosset aliique Hugonotti ceperint ac spoliaverint thecas sanctorum Germani, Aunarii & aliorum, in ecclesia prædicti S. Germani existentes, ingentique contemptu sacra ossa in terram projecerint: quæ sacra ossa a variis personis piis collecta fuerunt, qui partem eorum magnam reddidissent manibus venerabilium Religiosorum abbatiæ & monasterii dicti S. Germani. Hactenus instrumenti verba sunt, qua potui fidelitate ex Gallico in Latinum versa, neglecto etiam, ut satis patet, Latini idiomatis nitore.

[66] Porro antequam reliqua instrumento contenta referamus, [quorum unum] obsequamur tantisper D. Lebeuf, exigenti attentionem ad ista verba: Quæ sacra ossa a variis personis piis collecta fuerunt, qui partem eorum magnam reddidissent manibus venerabilium Religiosorum abbatiæ & monasterii dicti S. Germani. Gallice: Lesquels saints ossemens furent ramasses par diverses personnes devotes, qui en auroient remis une grande partie entre les mains des venerables religieux de l'abbaye & monastere dudit S. Germain. Notandæ sunt, inquit, studiose phrases istæ, e quibus concludere est, non omnes reliquias, in ecclesia S. Germani solo collectas, fuisse redditas Religiosis abbatiæ. Ex iis, & e notabilioribus quidem, fuerunt traditæ Religiosis aliis, prout horum unus scripto reliquit, qui declaravit, esse ossa ex ipsamet theca S. Germani. De scripti hujus, quod supra num. 64 dedi integrum, auctoritate disseruit Boschius noster tom. VII Julii pag. 188. Novam ejus discussionem hic locus non exigit, cum de solis S. Germani ossibus in eo fiat mentio, ac supposita ejus sufficienti auctoritate & eorum, quæ continet veritate, inde confici nequeat, etiam reliquias S. Aunarii aliis fuisse commissas, quam Religiosis S. Germani, quod ad præsens propositum unice pertinet.

[67] Sed dum allegatas phrases studiosius considero, easque, [perperam exposuit,] ut faciendum existimo, interpretor juxta attestantis Prioris mentem, hic ex adjunctis temporis, loci & personarum eruendam, non placet conclusio domini Lebeuf, videturque mihi hic earum esse sensus: Pii homines sacra ossa ab hæreticis projecta collegerunt, sicque eorum partem magnam, id est, tantam, quantam in tali perturbatione ac furentium tumultu colligere concessum fuit, reddiderunt Religiosis eorum dominis. Partem magnam dixit, non omnia; quia merito sibi persuadere non poterat, in dicto tumultu collecta fuisse omnino omnia, nulla fuisse sacrilegorum pedibus contrita, aliove modo dissipata. Adeo ut ne cogitaverit quidem laudatus Prior de retenta a piis hominibus aut alteri loco concessa parte alia collectorum ossium. Quis enim credat, sic ipsum loqui voluisse: Sacra ossa ab Hugonottis projecta collegerunt pii homines, & ii pii homines collectorum partem magnam nobis seu decessoribus nostris, eorum dominis, restituerunt, partem alteram sibi retinuerunt?

[68] [nec adveram epocham] Aliud erat in dicto instrumento dignum notatu, nimirum ejusdem epocha, quæ verbis Gallicis ita exprimitur in corpore: Anno millesimo sexcentesimo trigesimo sexto, quam ipse D. Lebeuf ita signavit in fronte: Ann. 1636, quamque eamdem retinuit in serie instrumentorum, disposita secundum annos, quibus singula confecta sunt: cum tamen evidenter vitiosa sit. Nam domnus Anselmus Claire, qui in eo comparet tamquam Prior monasterii S. Germani, isto munere functus non est ante annum 1658. Hoc discimus primo ex codice nostro Ms., quem laudare solemus sub nomine domni Georgii Viole, & in quo legimus, ipsummet Georgium Viole fuisse Priorem S. Germani ab anno 1632 usque ad finem comitiorum generalium, Cluniaci celebratorum, mense Octobri anno MDCXXXVI. Huic successor proximus assignatur domnus Philibertus Tesson, quem inter & domnum Anselmum Claire recensentur quinque Priores alii usque ad annum 1657. Secundo ipsemet D. Lebeuf memorato tom. 2 Monument. pag. 243 producit aliud instrumentum, ab eodem Ludovico Natale Damy & a Carolo Charles (eodem haud dubie, qui supra Guillielmus appellatus est, cum utroque loco iidem pene tituli nomini ejus adscribantur) confectum anno Domini millesimo sexcentesimo sexagesimo quarto… Pontificatus sanctissimi Domini nostri Papæ Alexandri VII anno decimo … & reverendi patris domini Anselmi Claire, hujus percelebris monasterii sancti Germani Autissiodorensis… Prioris anno quinto.

[69] [retulit D. Lebeuf,] Præterea in eodem instrumento, cujus epocham vitiosam esse dicimus, fit mentio episcopi Autissiodorensis hisce verbis Gallicis: feu monseigneur Dominique Seguier, quæ denotant, eum, antequam conficeretur instrumentum, vivere desiisse, ut fatebuntur Galli omnes, apud quos particula feu haud ita dudum defunctum significat. Atqui id vere scribi non potuit anno 1636, cum illustrissimus Dominicus Sequier anno dumtaxat 1637 mense Augusto ab Autissiodorensi ad Meldensem ecclesiam translatus sit, atque e vivis excesserit anno tantum 1659 die XVI Maii, ut scribit ipse D. Lebeuf tom. 1 pag. 692, utque constat ex epitaphio, quod recitant novæ Galliæ Christianæ editores tom. 8 col. 1655. Dicamus ergo, pertinere instrumentum ad annum 1663, pro quo vel incurius amanuensis notarum arithmeticarum transpositione olim scripserit 1636, vel insulsus corrector, quia in instrumento recte citatur alibi annus 1636, eumdem ubique ponendum existimarit, expresseritque millesimum sexcentesimum trigesimum sextum. Sed miremur, errorem, tot indiciis evidentissimum, evasisse oculos perspicacioris critici, studiose instrumentum examinantis. Redeo ad reliquias.

[70] Habemus itaque ex traditione in laudato instrumento contenta, subtractam fuisse hæreticorum furori, [pro majori parte collecta] & cœnobitis S. Germani restitutam partem earum magnam. Quid autem per partem earum magnam intellexerit domnus Anselmus Claire, colligere est ex altero instrumento, quod idem Anselmus Claire confici curavit eodem anno 1663 die XXX Julii occasione translationis infra memorandæ, cujusque fragmenta, nam totum penes me non est, collecta ex epistola quarta critica super comprobatione reliquiarum S. Germani antistitis edita anno 1753, huc transfero: In memoriam revocantes, omnes sacras Sanctorum reliquias, quæ olim … in hoc monasterio … asservabantur, a Calvinistarum sacrilegis manibus, singulari divinæ Bonitatis providentia, sedulo & furtim, FERE EX TOTO, licet confuse, pia quarumdam personarum diligentia ac studio fuisse collectas & animadvertentes … in duabus cryptarum armariis permixtim & minus custodiri, inter quas pia & inconcussa traditione docemur, gloriosissimi patroni nostri S. Germani reperiri.

[71] Plura non dantur; sed neque omnia jam recitata conjunctim exhibentur in epistola; [ac servata sunt.] pars enim posterior, quam per particulam &, alio charactere expressam, connexui cum parte altera, ab hac aliquot interpositis ratiociniis separatur, ut nesciam, an in ipso instrumento conjunctim legantur, nec ne: attamen verisimillimum mihi est, referri ad invicem voces istas: Reliquias … fere ex toto … in … armariis permixtim & minus custodiri: indeque denuo colligo, juxta traditionem relatam ab Anselmo Claire, pene omnes reliquias etiam nunc servari in sæpe dicto monasterio S. Germani. An autem ex omni parte, nominatim ex ea, qua mentio fit de reliquiis ipsius S. Germani antistitis, vera sit ea traditio, aliis discutiendum ac decidendum relinquo. At nihil est, quod dubitare me jubeat de reliquiis S. Aunarii ibidem inter alias custoditis pro magna saltem parte; cum hactenus comparuerit nemo, qui vocaret in dubium. Hoc ipsimet, qui sacra S. Germani ossa hæreticis subducta & aliis quam Religiosis proprii monasterii commissa contendunt, liberalissime concedunt, & affirmant universalius, quam nos. Audiatur dominus Buffard, in Cadomensi universitate sacræ theologiæ doctor & canonicus Bajocensis, cujus verba dantur in proxime citata epistola: Ex omnibus reliquiis, inquit Gallice, quibus tam abundanter instructa erat ecclesia S. Germani, non desunt nisi S. Germani reliquiæ, eaque ecclesia ceteras conservat etiam hodie.

§ VII. Sacrorum ossium post stragem Calvinistarum occultatio; inspectio; sanctitas prodigio confirmata; hodiernus situs.

[Ossa S. Aunarii, aliis commixta & occultata,] Vidimus § præcedente, quo pacto S. Aunarii sacra lipsana, pleraque saltem, evaserint furorem hæreticorum, anno 1567, ac piorum fidelium diligentia redierint ad cœnobitas S. Germani; sequitur, ut, quid deinde iis factum sit, declaremus. Juxta prius citatum Gallicum instrumentum D. Anselmi Claire, confectum videlicet die V Octobris anni 1663, prædicti cœnobitæ thesaurum illum suum, puta permixtas S. Aunarii & aliorum Sanctorum reliquias, ulteriori periculo surrepturi, recondiderunt in cavo grandis columnæ, exstantis intra cryptas monasterii prope sacellum S. Martini, in ejusque columnæ fronte crucem lapidi inciderunt. Sacer idem thesaurus, nisi error irrepserit in instrumentum aliud, quod statim memorabo, ibidem delituit usque ad mensem Septembrem 1636, non tamen absque honore & veneratione piorum utriusque sexus fidelium, tum ad alia magno numero in dictis cryptis Sanctorum sepulcra, tum nominatim ad locum cruce præsignatum frequentes preces fundentium. Ea quippe veneratio & fidelium cultus fuit occasio, ut Religiosi Benedictini Congregationis S. Mauri, qui anno 1629 in abbatiam S. Germani inducti fuerant, nec aliam, quam ex traditione & præsignata cruce, earum reliquiarum notitiam habebant, occasio, inquam, fuit, ut columnam illam aperuerint, ac decentius sacra ossa disposuerint.

[73] [loco decentiori] Itaque auctoritate, verba sunt laudati instrumenti Gallici, & approbatione nuper defuncti illustrissimi Dominici Seguier, tum episcopi Autissiodorensis, postquam ipsemet eam (columnam) aperuerat, illas (reliquias) recognoverat, ac veneratus fuerat, deindeque exposuerat venerationi fidelium, exstrui ibidem & adornari curarunt armarium, panno decenter instructum. In eo reliquiæ gradatim & ordinate collocatæ fuerunt, anteposito vitro ac lignea janua, seris sub clavi clausis munita, ut facilius satisfieret populi ac peregrinorum undequaque illuc affluentium pietati. Designatus quoque fuit Religiosus, qui piis hominibus, reliquias intueri cupientibus, ostenderet. Non adjicitur, quo anno facta hæc sint; at facta esse 1636 circa mensem Septembrem, eruimus ex Actis visitationis cryptarum, quæ rite descripta dedit anno 1642 laudatus illustrissimus, id temporis Meldensis episcopus, quæque habemus inserta codici nostro Ms. Autissiodorensi.

[74] [post factam] In his dicitur bis episcopus, supplicantibus Priore, qui tunc erat domnus Georgius Viole aliquoties memoratus, & monachis S. Germani, adiisse cryptas abbatiæ. Primum anno 1634 die 2 Novembris, quo partem earum unam visitavit: dein 1636 die VII Septembris, quo partem alteram inspexit, utraque vice comitantibus multis e clero & populo. Quæ prima vice peracta sunt, huc non spectant; de secunda sic loquitur: Anno vero MDCXXXVI Septembris septima die, supplicantibus iisdem Priore & monachis, rursus multis e clero & populo comitantibus, ad eamdem S. Germani ecclesiam accessimus, præmissaque humili oratione, inspectis cryptarum parietibus, circumquaque litteris & picturis imbutis, effossa humo, variis in locis reperimus sarcophagos lapideos, quibus reseratis, visa sunt corpora, quæ inscriptionibus propriis notata quodammodo respondebant. Tum recenset prædictus antistes, quæ inventa & a se conspecta sint in & prope sacella seu cryptas S. Germani & S. Maximæ.

[75] [ab episcopo inspectionem] Demum ad propositum nostrum tradit sequentia: Egressi ex hoc sacello sanctæ Maximæ, accessimus exploraturi ad parietem, qui est inter præfatam sanctæ Maximæ capellam & sacellum S. Martini, alias nostræ Dominæ de Consolatione. Cujus quidem parietis medium crucis signum præferre videbatur, quem locum, sæpius osculando eamdem crucem, devotus Antissiodorensis populus singulari pietate visitare consueverat, a majoribus accepta fide & traditione, quod ibidem sub crucis signaculo multæ pretiosæque Sanctorum reliquiæ continerentur. Itaque nostra authoritate detecta hac cruce, inventus est locus, profundus ad decem pedes, in cujus infima parte sepulchrum lapideum, duobus vel tribus lapidibus occlusum, latebat, quibus sublatis, ossa quinque aut sex circiter corporum inventa sunt; de quibus quidem ossibus, cum a nonnullis dubitaretur, utrum veræ essent Sanctorum reliquiæ, quibus honor deberet exhiberi, factam fuisse & auditam præfatorum ossium, nulla * visibiliter impellente, inter se collisionem, a viris fide dignis aliquando audivimus.

[76] Non exprimit antistes, quorum eæ essent Sanctorum reliquiæ; [reponuntur:] at nullus, credo, qui vel obitor relationis adjuncta consideraverit, dubitabit, quin de iisdem sermo hic sit, de quibus in instrumento domni Claire, nempe de ossibus S. Aunarii & aliorum Sanctorum, in strage Hugonottica per pios fideles collectis. Neque obest, quod in instrumento Gallico locus, ubi reconditæ dicuntur reliquiæ, vocetur grandis columna (gros pilier,) in Actis visitationis Latinis paries; cum vox Gallica pilier, non significet columnam stricte dictam, sed molem ex variis lapidibus constructam, cujus proinde quadratæ facies anterior paries appellari potuit.

[77] Accedit, quod prodigium, postremis episcopi verbis insinuatum, [ubi eorum sanctitas] cum omnibus suis adjunctis narretur in Gallico instrumento, unice confecto, ut apparet, ad faciendam prodigio fidem, & hinc concludendum, veras esse S. Aunarii aliorumque Sanctorum reliquias, utpote ad quas illud contigerit. Prolixiorem hujus narrationem, quantum ad ejus intelligentiam sufficit, in compendium redigo. Relatis iis, quæ præmisimus de sacrorum ossium per hæreticos profanatione, de eorum per fidelium pietatem conservatione, depositione in columna seu pariete, visitatione facta ab episcopo, transpositione in armarium seu thecam decentiorem, ac denique de cura eorum piis hominibus monstrandorum commissa Religioso, dicitur contigisse die nona Aprilis anni MDCXXXVI, ut D. Guillelmus Pirot, advocatus in præsidiali curia, cum patribus Paulino & Gerardo Girardin ex Ordine Capucinorum Religiosis presbyteris ad abbatiam accesserit, rogaritque reliquias sibi ostendi.

[78] Deduxit eos domnus Deicola Vocelle presbyter Religiosus, [prodigio dein confirmata] cui tunc ista cura erat commissa, primum ad sepulcrum S. Germani, & inde ad memoratam columnam seu parietem, ac patefacto armarii ostio, remotoque velo ex panno serico rubro, conspicienda illis exhibuit sacra lipsana, in minoribus gradibus ordinate collocata. Postquam hæc flexis genibus ac fusis precibus venerati essent, ostium occlusit laudatus domnus Vocelle, & roganti patri Gerardo, unde constaret, veras esse Sanctorum reliquias, respondit, eam esse traditionem publice receptam, & ab episcopo approbatam post civitatis restaurationem. Responsum confirmavit adstans Guillelmus Pirot: at pater Gerardus fieri posse reposuit, ut alia istic quam Sanctorum ossa deposita fuerint, nec temere exhibendam esse venerationem reliquiis haud sat certis & exploratis. Mox auditus est in armario fragor ingens ex ossium quasi inter se collisu, duravitque spatio temporis, quo recitari queat Angelica salutatio. Dicente autem patre Paulino: Sus deque eversa sunt intus omnia: renovatus est fragor majore vehementia ac diuturniore temporis tractu, ita ut omnes obstupescerent & territus Guillelmus Pirot diceret patri Gerardo: Culpæ reus es, postulanda a Deo & Sanctis venia. Tunc ille in genua provolutus: Agnosco, inquit, a Deo puniri meam incredulitatem: veniam & ab ipso precor, & a Sanctis, quorum sacra lipsana isto in armario quiescunt. Dein postquam notabili tempore genuflexus cum aliis orasset, assurgens: Me miserum, dixit, qui ita senserim!

[79] [traditur.] Inde perrexerunt ad perlustranda alia cum reliquiis sepulcra; at in reditu pater Paulinus, etiam tunc existimans, omnia in dicto armario sus deque eversa esse, oravit domnum Vocelle, ut illud secundo aperiret: quo morem gerente, sacra ossa omnia eodem, quo fuerant ante, ordine ac situ conspexit, &, Nunc, inquit alta voce, non dubito, quin factus fragor verum sit miraculum. Rei narratæ veritatem anno 1663, quo præsens instrumentum confectum esse ostendi, laudati Guillelmus Pirot & Deicola Vocelle, ille sexagesimum octavum ætatis annum agens, hic quinquagesimum quartum, in abbatia S. Germani jurejurando testati sunt coram domno Anselmo Claire Priore, & Laurentio Martin ac Antonio Brugniart presbyteris Religiosis, atque una cum Priore ac binis notariis Apostolicis, Ludovico Natale Damy ac Guillelmo Charles eidem instrumento subscripserunt. Factum ipsum, utpote a viris gravibus, quales hic perhibentur laudati Pirot & Vocelle, testibus oculatis jurejurando probatum, & diu ante ab episcopo Dominico Seguier utcumque approbatum & confirmatum, cum illud referat in Actis visitationis, ut auditum a viris fide dignis, nolim vocare in dubium; at tempus, quo factum dicitur prodigium, conciliare nequeo cum tempore, quo legitur peracta visitatio.

[80] [Observantur nonnulla;] Juxta integram Gallici instrumenti seriem prodigium visitatione posterius est; cum juxta eamdem seriem sacra ossa, ante parieti seu columnæ inclusa, post visitationem dumtaxat in novo armario ita deposita sint, ut per appositum ostio vitrum, reserata lignea janua, ostendi possent piis fidelibus. Id ipsum supponitur in Actis visitationis, ubi dicit episcopus: Itaque nostra authoritate detecta hac cruce, inventus est locus profundus ad decem pedes, in cujus infima parte sepulchrum lapideum, duobus vel tribus lapidibus occlusum, latebat, quibus sublatis, ossa quinque aut sex circiter corporum inventa sunt. Nihilominus in instrumento netatur factum prodigium: die nona Aprilis anni MDCXXXVI; in Actis vero signatur visitatio: Anno MDCXXXVI Septembris septima die; quæ simul consistere nequeunt, nisi erronea dicatur pars magna dispositæ seriei in instrumento, imo nisi falsa dicantur pleraque ac præcipua prodigii adjuncta. Falsum quippe erit, quod D. Deicola Vocelle semel & iterum aperuerit ostium armarii, velumque sericum removerit; falsum, quod ostenderit ossa in minoribus gradibus collocata; falsum quod ad secundum eorum in eodem situ ac ordine conspectum exclamaverit P. Paulinus Capucinus; Nunc non dubito, quin factus fragor verum sit miraculum: Quæ tamen vera esse, juramento attestati sunt idem Deicola Vocelle & Guillelmus Pirot.

[81] [circa tempus, quo inspectio] Quapropter absolute figenda est visitatio ante prodigium, dicendumque, alterutro in instrumento errorem esse, sin' minus in anno, saltem in mense. Neque hic morari nos patest, mentio prodigii facta ab episcopo in Actis visitationis, quasi hæc illo posterior sit. Nam certo constat, Acta illa conscripta fuisse sexto circiter anno post peractam visitationem, intra quod temporis spatium contigisse potuit prodigium, auditumque ab episcopo inseri Actis ad majorem sanctitatis reliquiarum confirmationem. Audi episcopum Acta sua concludentem: Quia vero super his omnibus nullus tunc, saltem, qui ad nostram notitiam venerit, factus fuit, ut ita loquamur, processus verbalis, maximo præcipue id impediente populi concursu, qui tribus diebus continuis visitandis hisce sepulchris, se ultro ingessit, & paucis diebus abhinc elapsis ad Christianissimum regem nos recipere quorumdam negotiorum gratia & præcipue nostro muneri primi eleemosynarii facturi satis, fuimus compulsi, sequenti vero anno ad sedem Meldensem, disponente ipsomet Christianissimo rege, translati fuerimus: ipso etiam Priore S. Germani, qui ejusmodi negotium pium de corporibus Sanctorum inveniendis & approbandis maxime urgebat, ad aliud sui Ordinis monasterium evocato, & nunc in conventu sancti Fiacrii nostræ diœcesios commorante, accesserunt ad nos præfatum Meldensem episcopum prædicti S. Germani monachi cum ipso Priore, qui tunc erat, & ut jam diximus, in nostra diœcesi Meldensi moratur, nobisque obnixe supplicaverunt, quatenus eis litteras præstare dignaremur, quibus apud omnes, quorum interesset, de supra laudata nostra Sanctorum corporum in ecclesia S. Germani Autiss. quiescentium visitatione constaret; quod nos tam piæ eorum petitioni annuentes, libenter concessimus. Datum Meldis in nostro palatio epali anno Domini MDCXLII die XXIX mensis Aprilis.

[82] Superest, ut videamus, utro in instrumento probabilius lateat error chronologicus. [& prodigium] Annum 1636 retinendum esse pro visitatione, suadent præter allata verba num. 74, primo mox data clausula Actorum, qua asserit episcopus, se anno sequenti ad Meldensem cathedram fuisse translatum; id enim contigit anno 1637, mense Augusto, ut ostensum est supra; secundo testimonium D. Georgii Viole, qui tempore visitationis Prior erat S. Germani: verba mox producam plane consona Actorum clausulæ; tertio constans assertio D. Lebeuf & Mabillonii, qui secundam visitationem cryptarum, ille in Monument. Hist. Autiss., hic in Annalibus Benedictinis nominatim ad annum 857, occasione S. Heribaldi episcopi, tunc etiam in cryptis inventi, ubique innectunt anno 1636; sed apud hos nullibi expressum invenio vel diem vel mensem. Uterque additur in testimonio Georgii Viole: mensis Septembris, idem scilicet, qui in Actis; dies vero XVII, in quo ab Actis discrepat, ubi signatur VII. Demus verba ex Gallicis Latina: ita habent in codice nostro Ms. Perfecit (illustrissimus Dominicus Seguier visitationem cryptarum) primum anno MDCXXXIV die 2 Novembris, dein MDCXXXVI die XVII Septembris, peculiari prorsus totius cleri ac populi Autissiodorensis cum voluptate. Verum quia primis diebus secundæ inspectionis tantus erat in ecclesiam nostram Autissiodorensium confluxus … & quia idem Prior (qui visitationem flagitaverat) paucos post dies abiit Parisios ad aliud monasterium … super actione adeo spectabili confectus non est processus verbalis, imo dilatum est id negotii usque ad annum MDCXLII, quando is, qui scribit, Prior S. Fiacrii in Bria, favorem istum obtinuit ab illustrissimo Dominico Seguier, ab Autissiodorensi ac Meldensem sedem translato anno MDCXXXVII.

[83] Præterea etiamsi tam in Actis quam in dato testimonio adeo expresse non signaretur mensis Setembris; [contigisse referuntur.] is verisimillima conjectura erui posset ex eo, quod utrobique indicetur, Priorem Autissiodorensem D. Georgium Viole ad aliud cœnobium transiisse paucos post dies a facta visitatione; cum, ut alibi probatum est, Prioratum S. Germani tenuerit usque ad mensem Octobrem anni 1636. Sat certum igitur est, recte signatum esse in Actis mensem & annum, ac proin, licet dubius sit dies, dubium non est, quin cubet etiam hic error chronologicus in sæpe laudato instrumento Gallico per dominum Lebeuf typis vulgato, prodigiumque in eo relatum, utpote visitatione posterius, contigisse vel post 1636, vel certe post VII aut XVII Septembris anni ejusdem. Ceterum videntur S. Aunarii & aliorum Sanctorum sacra lipsana remansisse eodem situ ac ordine in memorata cryptarum columna usque ad annum 1663; quando D. Anselmus Claire partem eorum transtulit in duas thecas ligneas deauratas, quæ hodiedum exstant in summo altari, uti scribit auctor litterarum criticarum anni 1753, ubi dat ex Actis, die XXX Julii super ea translatione confectis, verba a me recitata num. 70.

[84] [hodiernus reliquiarum situs.] Idipsum significat D. Lebeuf tom. 1 Monument. Hist. Autiss. pag. 78, dicens, prodigiosa copia reliquiarum, quas in strage Hugonottica collegerunt Catholici, hodiedum repleri ingens armarium cryptarum, & duas inusitatæ magnitudinis thecas, pone altare majus elevatas. Hinc incertum fit, an Sancti nostri reliquiæ in thecis, an in armario, an vero, quod verisimilius est, partim hic, partim istic hodiedum serventur, adeo ut & in cryptis & ad altare majus cultu afficiantur. Est & tertius locus abbatiæ, ubi fortasse pars aliqua corporis ipsius lateat, vel latuerit olim. Etenim juxta D. Georgium Viole, quem citat auctor litterarum criticarum, reliquiæ, anno 1567 in ecclesia a piis fidelibus collectæ, partim intra columnam cryptarum, sacello S. Martini vicinam, conditæ sunt per antiquos cœnobitas, partim ad cemeterii crucem præ foribus ecclesiæ majoribus existentis. Verum cum posterioris hujus asserti nulla alibi fiat mentio; crediderim, meram hic referri Georgii Viole conjecturam: quia forte ad dictam crucem postea aliquot ossa absque indicio reperta sunt, vel partem istam adeo exiguam fuisse, ut alii notatu dignam non judicarint: cum affirmet episcopus in Actis visitationis, inventa esse in sæpe memorata cryptarum columna seu pariete ossa quinque vel sex circiter corporum. Plura de reliquiis S. Aunarii Autissiodori conservatis dicenda non veniunt.

[Annotata]

* forte nullo vel nulla vi

§ VIII. Reliquiæ Sancti aliis in locis; Officia ecclesiastica antiqua & nova.

[Sancti reliquiæ Parisiis ante Calvinisticam stragem:] Fuerunt & aliis in locis Galliæ, ac verisimiliter etiam nunc sunt, partes aliquæ ejusdem sacrorum ossium, ex eo capite pluris æstimandæ, quod ante hæreticorum sacrilegos in dicta abbatia furores istis locis concessæ, nec cum aliorum Sanctorum lipsanis confusæ sint, & nominatim, ut credibile est, dignosci queant. Tales memorantur in Indice reliquiarum, quæ continentur in theca ecclesiæ B. Mariæ Virginis Parisiis, confecto circa annum 1100, ubi post alia Sanctorum Autissiodorensium nomina Prisci, Cotti & Amatoris leguntur ista: S. Aunari, S. Desiderii, ut testatur D. Lebeuf tom. 1 Monument. pag. 125, qui conjicit, illas reliquias istuc pervenisse occasione translationis, de qua locutus sum num. 60, & cui forte interfuit Parisiensis episcopus. Talium quoque mentio fit apud eumdem Lebeuf ad calcem tomi 2 pag. 212 in instrumento ad annum 1542 conscripto super reliquiis tum dono datis ducissæ Guisiæ, ut plenius ex ipsomet intelligetur; sic habet: Universis præsentes litteras inspecturis: Nicolaus de Marconville presbyter, in Decretis baccalaureus, monasterii Molismensis cantor, vicarius generalis in spiritualibus & temporalibus reverendi in Christo patris & domini, domini Ludovici a Lotharingia, miseratione divina abbatis & perpetui commendatarii monasterii sancti Germani Autissiodor., Ordinis sancti Benedicti, ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis, nec non totus dicti monasterii conventus, capitulariter ad sonum campanæ pro negotiis infra scriptis congregati, salutem in Domino.

[86] Cum nuper intimatum, mandatum & requisitum esset litteris præfati domini Ludovici a Lotharingia, [aliquæ anno 1542 concessæ] antedicti monasterii sancti Germani Autissiodor. abbatis, famosissimam & spectatissimam dominam, dominam ducissam Guisiæ, prædicti domini abbatis matrem, magnopere cupere aliquot portiunculas sacrosanctarum reliquiarum, quæ a multis ipsa intellexit, eidem monasterio olim magno datas esse numero a pluribus Pontificibus (hic aliqua desunt)bonæ memoriæ viris, ut videlicet iisdem venerabilibus reliquiis ornare & decorare possit ecclesias, a se & a generosissimis parentibus fundatas: quam postulationem nos, sic capitulariter congregati, dupliciter juri consonam perpendentes, tum quia jussu prædicti domini abbatis nititur, tum quia ad propagandum, dilatandum atque augendum Sanctorum cultum pertinet, eapropter dicto citius postulatis annuimus, ac, ut in talibus moris est, cereis reverenter accensis, diligenter curavimus, ut aperirentur feretra atque alia repositoria prædictarum nostrarum reliquiarum, in quibus hæc, quæ sequuntur, reperta, desumpta & ut sæpe dictæ dominæ fideliter reddantur, nobis vicario prædicto & F. Nicolao Ponce, presbytero dicti monast. S. Germani Autiss. religioso expresse professo, resignata sunt, eaque in parva quadam theca seu capsula oblonga & quadrata, ferreis quatuor locellis distincta, quibus prædictarum reliquiarum inscriptiones nominatim superpositæ sunt.

[87] Videlicet de portiuncula maxillæ sancti Mauritii martyris, [ducissæ Lotharingiæ.] de sudario sancti Germani Autiss. episcopi, de sancto Theobaldo, de capite sancti Agnarii episcopi. In quorum omnium & singulorum præmissorum fidem, robur, attestationem & testimonium sigilla nostra præsentibus litteris duximus apponenda. Datum & actum in dicto monasterio sancti Germani Autissiodorensis die secunda Octobris anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo secundo, præsentibus ibidem discreto domino Ludovico le Jeune presbytero, & Petro Thienot seniore, apud Autissiodorum commorantibus, testibus ad præmissa vocatis & rogatis. Instrumentum istud desumptum notat editor ex archivis S. Germani Autiss.; sed nec hic, nec tom. 1 pag. 125, ubi ex instituto de ea donatione agit, quidquam addit, unde assequi valeamus, quam ecclesiam laudata ducissa reliquiis istis locupletaverit. Porro conjicit idem Lebeuf pag. 126, ecclesias olim Sancti nostri invocationi fuisse consecratas; at antiquum nominis ejus pronuntiandi ac scribendi modum, & affinitatem seu similitudinem cum aliorum Sanctorum nominibus, causam fuisse, ut in illis cultus ejus cessaverit.

[88] Eas inter, inquit, repono ecclesiam parochialem Hederensem (d'Hieres) in Parisiensi diœcesi, [Ecclesia Hederensis in Parisiensi diœcesi] quæ hodiedum ut patronum honorat S. Honestum (Gallice S. Honest.) sacerdotem, cujus ibidem (nomen Gallice) pronuntiatur S. Aunais, ut consentit Castellanus, quemque ut episcopum repræsentant, quamvis ille numquam fuerit, episcopus scilicet. Visum est supra, quod a seculo undecimo possideret reliquias S. Aunarii ecclesia Parisiensis. Hæc opinio esto D. Lebeuf; mihi quidem conjecturis satis gravibus nixa non apparet, ut in assensum invitet. Leve sane seu nullum potius ei pondus affert nominis pronuntiatio Gallica, præsertim dum nullo exemplo scripto adjuvatur; at nullum exemplum profertur, in quo patronus Hederensis scribatur Gallice Aunais vel Latine Aunarius; ubique legimus Gallice Honest aut Honet, Latine Honestus. Consensus autem Castellani quoad nominis Honesti pronuntiationem Gallicam, meo judicio, obest potius opinioni D. Lebeuf, quam prosit. Non enim id asserit Castellanus de solo Hederensis parœciæ patrono, sed generatim de S. Honesto, Pampelonensium apostolo, S. Saturnini discipulo, & magistro S. Firmini, qui in tabulis ecclesiasticis notatur ad dies XVI Februarii, XVII Maii & XII Julii, cujus reliquiæ honorantur Tolosæ in ecclesia S. Saturnini, Parisiis in ecclesia S. Dionysii de carcere & tum in monasterio virginum Hederensi, tum in ejusdem loci parochiali ecclesia, ut patebit consideranti modum scribendi ejusdem Castellani in Annotationibus ad primum bimestre Martyrologii Romani, Gallice editum Parisiis anno 1705.

[89] [non probatur Sancto nostro] Atqui nemo dixerit, Sanctum in sacris Fastis ad XVI Februarii & dies alios memoratum, esse eumdem cum S. Aunario: nemo hujus esse reliquias contenderit, quæ servantur Tolosæ & Parisiis apud S. Dionysium, licet nomen Sancti pronuntietur Gallice S. Aunais. Ergo neque id dicendum de patrono Hederensi, nisi solidior accedat ratio. Sed ecce, dum hæc scripseram, quoniam cum erudito Gallo res erat, lubuit indagare, quo pacto efferant Galli non uno tantum loco, sed ubique & universim nomen proprium Honest vel Honet, & quænam hoc inter ac nomen Aunais sit soni discrepantia. Consului itaque Lexicum universale Gallico-Latinum, appellatum vulgo Dictionarium Trivultianum, & ad lit. H reperi sequentia Gallice: Honest vel Honet. Pronuntiatur, quasi scriberetur Aunais. S. M. Nomen proprium viri (Latine) Honestus. Similiter ad lit. A post nomen Gallicum Aunaire, Latine Aunarius, sequitur Aunais, indicaturque esse sonum nominis Honest. Quapropter quamquam Hederenses aliqui, quod tamen non probatur, nomen sancti patroni sui eo scripsissent modo, quo pronuntiant, ut minus peritis etiam Gallis non raro contingit, Honestus intelligendus esset, non Aunarius, nisi, ut dicebam, solidior ratio accederet.

[90] [tamquam patrono dedicata.] Imo, inquis, accedit hujuscemodi ratio; repræsentatur quippe in Hederensi ecclesia tamquam episcopus, qualis numquam fuit S. Honestus; sit ita: at, teste Bailleto tom. 3 de Vitis Sanctorum col. 327, colitur ibidem tamquam martyr, qualis non fuit S. Aunarius, imo colitur Officio simplicis martyris (de simple martyr) id est, martyris non pontificis, eodemque verisimillime semper cultus fuit, utpote loci patronus. Officium igitur, quo potius standum arbitror, denegat dignitatem episcopalem patrono Hederensi, quam illi attribuit ornatus, adjectus verosimiliter ejus statuæ seu picturæ a nonnemine, qui, cum legeret, S. Honestum fuisse discipulum S. Saturnini episcopi & magistrum S. Firmini item episcopi, episcopum quoque existimaverit. Idque mirum videri non debet; quandoquidem ipse Guillelmus Catelius, auctor Monumentorum Historiæ Occitaniæ, de episcopatu S. Honesti aliquando dubitaverit, uti fatetur lib. 5 pag. 824 in serie episcoporum Tolosatium verbis sequentibus: Magnopere dubitavi olim, an Honestus fuisset successor S. Saturnini; quoniam in Vita hujus appellatur discipulus ipsius, & eo (Honesto) plurimum usus est (Saturninus) ad conversionem infidelium. De S. Honesto actum est apud nos ad diem XVI Februarii, ubi & de ejus reliquiis in Hederensi virginum monasterio, ac de ecclesia parochiali ejusdem loci, quarto circiter milliario Parisiis dissiti, patrocinio ejus consecrata, mentio facta est. Acta S. Firmini ejus discipuli illustrata sunt hodie, de Saturnino Honesti magistro agendum erit ad XXIX Novembris.

[91] Dominus Lebeuf citato tom. 1 pag. 125 & seq. assignat aliquot ecclesias seu diœceses Galliæ, [Officio annuo colitur tum alibi,] in quibus S. Aunarius, quantum intelligo, antiquitus celebratus fuerit Officio ecclesiastico: Semper, inquit, notatus fuit in libris Senonensibus, quorum aliqui manuscripti Authnarium appellant. Reperi similiter in antiquis Kalendariis Bituricensibus; exstat idcirco in recentioribus. Idem fuit de Aurelianensibus omnibus usque ad annum MDCCXXXI, quando correctores aliqui, non allata ratione, expungendum crediderunt. Assertum de Senonensibus confirmatur in Breviario ejusdem metropolitanæ ecclesiæ typis vulgato Parisiis anno 1625, ubi ad diem XXV Septembris Officium præscribitur cum tribus lectionibus propriis, desumptis ex Vita Sancti nostri; de Bituricensibus asserenti credimus; at alio testimonio confirmare nequimus. Aurelianenses coluerunt S. Aunarium ad diem XXIV Septembris, ut testatur Franciscus le Maire in Historia ecclesiæ ac diœceseos Aurelianensis pag. 117, ubi citat ejusdem Breviarium; idem discimus ex Ms. Kalendario Aurelianensi, in quo ad dictum diem ista notantur: Aunarii ep. sem. 3. l. Mirum sane in ea ecclesia abruptum esse Officium Sancti, nativitate Aurelianensis & in ipso Martyrologio Romano celebrati.

[92] De cultu, quo Sanctum ejusque reliquias prosecuti sint Autissiodorenses, [tum præsertim in Autissiodorensi diœcesi,] abunde liquet ex ante dictis; de Officio annuo in hunc modum scribit Lebeuf: Officium ipsius in ecclesia Autissiodorensi semper fuit novem lectionum, atque ab immemorabili tempore, id est, a seculo duodecimo saltem, usque ad annum MDCLXX cantabantur in ejus festivitate Antiphonæ ac Responsoria propria desumpta ex vitæ Historia. Huic testimonio adstipulantur duo antiqua nostra Autissiodorensis ecclesiæ Breviaria, quorum unum initio seculi 16 aut etiam citius impressum putamus, alterum anno 1571. In utroque ad præsentem diem modo jam designato Officium distribuitur, eo tamen cum discrimine, quod in posteriori lectiones desumptæ notentur ex Actis pontificum Autissiodorensium aliquando laudatis, & ex Chronica Hugonis S. Mariani, imo Roberti, cujus Operi Hugo appendicem adjecit; in priori autem descriptæ sint ex Actis S. Aunarii, primo loco excudendis. Denique hocce tempore de ipso fit Officium ritu duplicis minoris, ut notatur in Kalendario anni 1725. Lectiones vero secundi nocturni ex hodierno ejusdem ecclesiæ Breviario descriptæ ac Parisiis huc transmissæ, hæ sunt:

[93] Lectio IV. Aunarius, qui & Aunacharius, apud Aurelianos Pastore & Ragnoara nobilissimis parentibus natus; [ex cujus Breviario] cum adolescens in aula Guntramni regis versaretur, repente divino afflatus Spiritu, insciis patre ac matre, ad sepulchrum sancti Martini comam depositurus venit. A beato Syagrio Æduensi episcopo ad pietatem informatus, sacris Ordinibus rite initiatur: tum postulante plebe & eligente clero, in locum Etherii, Autissiodorensis episcopi, suffectus est. Pontifex inauguratus ipsa die anniversaria transitus sancti Germani, propositum sibi ejus exemplum sedula imitatione prosecutus est; tantoque virtutum ac miraculorum splendore ecclesiam Autissiodorensem illustravit, ut Germanus redivivus videretur. Indefessum in illo docendi ardorem æquabat in plebe mira audiendi aviditas.

[94] [dantur] Lectio V. Ad tutelam gregis solemnes preces seu Litanias quolibet mensis die per triginta majores diœcesis vicos, & singulis Calendis in duodecim basilicis seu monasteriis insignioribus, per vices fieri instituit. Quin etiam ut res divina ritu solemniori in ecclesia cathedrali perageretur, eosdem clericos ac monachos singulis hebdomadæ diebus, juxta ordinem, cuilibet basilicæ & monasterio assignatum, adesse præcepit. Stephanum presbyterum Africanum, missis litteris, ut sanctorum pontificum Amatoris & Germani Gesta scriberet, hortatus est, ab eoque Vitam Amatoris obtinuit. Conciliis Parisiensi quarto, & Matisconensi primo ac secundo interfuit & subscripsit. Autissiodori cum abbatibus & presbyteris suis coacta synodo, paganicæ superstitionis relliquias profligavit, & labentem cleri disciplinam, canonibus sapienter editis, sic retinuit, ut apud omnes deinceps ecclesias concilium illud Autissiodorense celeberrimum haberetur.

[95] [propriæ] Lectio VI. Pelagius secundus summus Pontifex duas ad Aunarium scripsit epistolas, quæ etiamnum extant, suæ erga ipsum benevolentiæ indices. Virtutum ejus odore allectus Austregisilus, regis Guntramni aulam deseruit; tum a beato Præsule in clerum ascitus, & ad subdiaconatum promotus, postea Bituricensis episcopus claritate refulsit. Walaricus quoque in monasterio juxta Autissiodorum receptus, ejus documentis tantum profecit, ut Luxoviense monasterium sanctissime rexerit, ac deinde alterum in territorio Ambianensi, quod a multis sæculis sancti Walarici nomine insignitur. Multis tandem exantlatis laboribus per annos triginta & amplius, ad cælestem beatitudinem beatus Præsul evocatus est die vigesima quinta Septembris circa initium sæculi septimi. In basilica sancti Germani sepultus, pluribus coruscavit miraculis. Nam & cæci ad sepulcrum ejus visum, & paralytici oleo pendentis lampadis pristinum vigorem receperunt. Recurrente ejus depositionis die, nono seculo ad pedes sancti Germani corpus ejus collocatum est. Ibi quievit, donec decima sexta Augusti e tumulo levatum, conditum est in pretiosa capsa, quam perduelles hæretici, projectis reliquiis, impie deprædati sunt.

[96] [Lectiones & oratio.] Lectiones istæ, quæ huc allatæ sunt diu, postquam reliqua in Commentario disputata jam litteris commissa fuerant, Actaque annotatis illustrata, compositæ notantur ex Historia episcoporum Autissiodorensium, Vita S. Austregisili, tomo 5 Conciliorum Labbei, Sæculo 2 Benedictino ac veteribus Martyrologiis, &, ut liquet, assertis nostris satis sunt consonæ. Excipe tamen verba ista sub finem Lectionis sextæ: Recurrente ejus depositionis die, nono sæculo ad pedes S. Germani corpus ejus collocatum est. His quippe involvitur sententia D. Lebeuf, existimantis, translationem Sancti, in aliquibus sacris Fastis signatam die XXV Septembris, eamdem esse cum translatione facta seculo nono, quod nobis sufficienter non probatur. Vide supra num. 55 & seqq. usque ad 60. Est præterea in fine dictæ Lectionis, quod paulo explicatius positum voluissem: voluissem, inquam, ut post hæc: Quam (thecam) perduelles hæretici, PROJECTIS RELLIQUIIS, impie deprædati sunt, breviter indicatum fuisset, quo S. Aunarii reliquiæ postea devenerint; ne lector suspicetur, prorsus deperditas esse. Porro Lectionibus subjicitur sequens Oratio: Familiam tuam, Deus, propitius respice, quam beatus pontifex Aunarius rexit ac docuit, & præsta, ut cujus sapientia plebi tuæ profuit ad emendationem, nobis ejus intercessio prosit ad salutem. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui tecum vivit & regnat.

ACTA
Auctore anonymo
Ex editione Labbei tom. 1 Bibliothecæ Mss. pag. 528, collata cum Ms. Senonensi & aliis.

Aunarius seu Aunacharius Episc. Conf., Autissiodori in Burgundiæ ducatu (S.)

BHL Number: 0805

A. Anonymo.

[Illustri domo natus,] Quotiens mentes nostras alicujus boni pia recordatio movet, totiens genæ nostræ lacrymarum imbribus perfunduntur. Itaque dum beati Aunarii a pii pastoris merita virtutesque miramur, animos nostros ad bonorum operum facta incitamus b. Igitur Aunarius nobilibus extitit ortus natalibus, ita ut nullus in Aurelianorum civium celsior inveniretur personis. Hujus pater, Pastor nomine, nobis Pastorem misit ex germine; mater vero ejus Ragnoara a parentibus est vocata c. Sic beata Proles, dum adolescentiæ tempus sub rege Guntranno d duceret, in librorum campis depascens, & ut agnus immaculatus divinas sententias ruminans, succum spiritalem pectori infundebat.

[2] Dehinc accenditur animus ad religionem fide plenissima provocatus; [clericalem habitum induit;] nam relicto rege terreno, parentibusque postpositis *, ut in regno cælesti cum æterno Rege maneret, plena devotione satagebat. Tunc clam genitoribus suis Turonicam adiit civitatem, duobus secum comitantibus pueris, ibique ad sepulcrum sancti Martini coma capitis detonsa, clericali habitu secularem vestem mutavit. Quo facto parentes illius perturbati, ubinam sanctus Aunarius devenisset, sollicita indagatione perquirebant. Sed cum nullus eorum inquisitioni satisfaceret, pectora eorum gravissimus mœror de amissa prole quiescere non sinebat.

[3] Eo tempore, quo hæc gesta sunt, Syagrius e episcopus Augustodunensium apostolicæ cathedræ præsidebat. [a S. Syagrio instructus, ad episcopatum] Hic audiens, quæ facta fuerant divinitus erga Puerum, velociter misit, qui eum suis aspectibus præsentarent. Nec mora tanti viri desiderium obsequentium celeriter * peragitur. Quo adducto *, nimio cum amore suscipiens, tanta cum eruditione & doctrina instruxit, ut usque ad culmen pontificale gradatim educando proveheret. Præsule ergo Autissiodorensis ecclesiæ Ætherio f ad Christum migrante, caterva clericorum una cum consensu populorum ad electionem beati Aunarii accenditur.

[4] Divina igitur gratia favente, Spiritu sancto repletus, [provehitur, omni virtutam genere claret.] pontificali cathedra sublimandus adtrahitur. Itaque crescentibus meritis ad præfatam Autissiodorensium, divinis coruscantibus miraculis, deducitur civitatem; ibique sub die pridie Kalendarum Augustarum episcopatus suscipiens officium g, merita cum sanctitate florebat. Quid dicam de illius doctrina? Qualis amor in civibus, quæ diligentia in clericis, in pauperibus quam fidelissimus dispensator, quam magna fuerit cura illi in Sanctis, non potest lingua mortalis percurrere h. Erat in facie illius angelica visio, in sermone erudita expositio, in dispositione * largissima humanitatis gratia. Reficiebat eloquiis omnes; sale vero divinæ prædicationis fidelium corda condiebat, miraque aviditate populus erga cultum Dei ardebat, Deo per ipsum faciente miracula, quem tantis ac talibus ditaverat & illustraverat virtutibus.

[5] [Mulierem dæmone liberat;] Quodam igitur tempore, cum sacræ religionis more ad basilicam S. Stephani * pergeret, obviam eminus habuit mente captam mulierem, quam ita diabolus vinxerat, ut ligatis post tergum manibus, vittatoque capite, totoque corpore redimita indissolubili vinculo, videretur * posse meare. Incedebat illa infelix alternis saltibus, ut cerneres diaboli * monstrum. Qua visa, vir Dei Aunarius miseratione permotus, longe porrecta in Crucis signaculo dextera, ait: Discede, diabole, discede quantocius, Dominus solvit compeditum *: nec patitur caput viri Christus, hanc te ulterius tenere captivam. Ista in voce illico caruit mulier misera dæmonio i, ita ut vincula, quæ ejus insederant corpori, ubi, vel quæ fuerant *, penitus non pareret *.

[6] Dehinc cum in processu temporis fuisset quidam adtractione pedum damnatus, [pedibus capto] & clientium nisus manibus portaretur, suisque non mutaret motibus locum, noctis intempestæ profundo apparuit ei S. Lupus k in extasi, dicens: Perniciter mittens, dirige unum ex fratribus, qui sacri antistis tibi Aunarii calciamenta deportet, & ea mox ut imposueris pedibus jam sopitis, extemplo recipies viandi usum, nec ulterius uteris manibus famulantum. Hac ille visione permotus, narrat fratribus fideli relatione, quæ viderat; fisusque tanti viri commonitione, misit protinus unum ex fratribus, qui tantæ legationis fungeretur ad Virum Dei officio: veniensque frater ille ad sanctum Dei Aunarium, ejus advolutus pedibus, Precor, ait, mi Domine, postulanti tu concede clienti. Abba ille meus, quem tu proprie, Pastor alme, nosti, me huc ad te ea de causa direxit l, ut calciamenta ei dirigas, quibus sanctis quotidie uteris pedibus. Tum ille non suæ virtuti, sed Divinitati adscribens, seque indignum tantæ rei ducens, dixit: Mane apud nos nocte hac, frater, & quæ Dominus inspiraverit, faciemus.

[7] [gressus restituitur;] Dum hæc duceretur mora, rursum abba ille terribilius concutitur per soporem, misitque alium nuntium, cum fidei lacrymis dicens: Quæso, Homo Dei, ne tardes virtutis eventum, quam per te in præmortuis pedibus est Divinitas conlatura. Quod audiens Vir Deo plenus, solita pietate commotus, Refer, ait, quæ poposceras, frater: Dominus ille, qui centurionis puerum fide prædicabili sanavit, ipse tuo restituat gressus patri. Flensque paulisper, Vale, mi frater, inquit & ocius occurre petenti. Adepto abba ille, cum ardore fidei, quod poposcerat, munere, magno cum fletu advocatis fratribus ait: Propius accedite, filii, ad cognoscenda sacramenta, quæ fides petentis, meritumque dirigentis obtinuit m, ut vobis & posteris sit in testimonium ista dies. Cumque, circumstante turba fratrum, calciamenta siccis pedibus induisset, illico restauratæ sunt in usum viandi debiles plantæ. Ducit molem corporis ad aulam Auctoris, ulterius vectandi subsellium * servulorum manibus non requirens.

[8] [aqua fontis corrupta,] Sed quia ad laudes pertinet Largitoris, quicquid per famulos suos divina virtus dignatur ostendere, aliud non minus narro miraculum, per præfatum Dei Virum divinitus patratum n. Est in territorio prædictæ civitatis Autissiodor. non multum ab ea distans villa, quæ dicitur Uro, in qua ebulliebat fons, in quo quidam cum subito diabolicæ artis impulsu cernuus obruisset, lacrymabili infelix excessu animam dereliquit. Cumque frequentia populi hauriendi usum sibimet ademptum sub decipula maligni hostis fleret, veniens ad sanctum Pastorem, aiebat: Incognitusne * est tibi, Pater sancte, quid tuis bestia cruenta intulerit detrimenti? Est, inquiunt, apud nos fons, in quo antiquus hostis nuper præcipitans quendam necavit hominem, fontemque ob non hauriendi frequentiam redegit in solitudines, gregique tuo potandi ademit usum. Succurre, quæsumus, succurre ocius tuis, & fugata infelicis malitia, refer spolia de prædone, ne pereat siti corporea grex pii Pastoris, quem spiritali fonte rigare non desinis.

[9] At ille non parvi pendens, quæ suis ovibus illex mille-formis ingesserat, [ejus meritis purgata, dæmonem ex energumena expellit.] Exhibete huc paululum salis, ait, quo allato, benedictionisque desuper imposito sacramento, Ite citius, inquit, & hoc fonti in nomine Trinitatis immergite; aquam quoque securi haurite; immersoque lymphali gurgite sale, ad fidem uberius roborandam, inopinantibus turbis, adcurrit mulier, sævo dæmone plena. Quæ fontis aquam, attonitis universis, qui aderant, mox ut concavis manibus ori tradidit, bibit & evomuit, domique * sana remeavit. O quam admiranda, quamque omnibus prædicanda sæculis virtus, Jesu bone, tua! quæ sub unione singularis potentiæ ad confirmanda corda fidelium tria miracula publicavit: primum dum impollutus fons redditur, aliud dum sitiens caterva reficitur, tertium dum mulier a ferocissimo dæmone liberatur o.

[10] Decursis igitur virtutibus, quibus beatissimus Aunarius degens in sæculo, [Moritur;] admirabili præconio claruit, felicem ejus transitum breviter indagemus. Denique ecclesiam divinitus sibi commissam cum per XL & quatuor annos, mense uno, diebus viginti tribus p strenue gubernasset, tandem diu optatam ad patriam die VII Kalend. Octobris, duce Christo, migravit. Sicque cum summa sub frequentia populorum q in ecclesia beati Germani tumulandus deducitur. Ubi condigno honore propter * corpus ejusdem sanctissimi patris & beatissimi confessoris sepultus, libenter excolitur.

[11] Verum ne sanctitatis ejus claritas post obitum illius memoriam hominum excederet, [æjusque sanctitas] non minus eum post mortem carnis divina declaravit potentia miraculorum signis. Puer quidam a nativitate cæcus, Senonicæ, ut aiunt, civitatis indigena, cum universum tempus vitæ quasi unius noctis in caligine duceret, Sancti hujus depositus ad sepulcrum, mox ut orationem fudit, lumen recipere meruit, datusque est cæco quondam lumine novus dies, & semetipsum quasi novi aliquid mirabatur. Statimque clericus suæ petitionis obtentu effectus, hodie usque ad sacræ dependit obsequium sepulturæ r. Deinde procedente tempore, Begto * quidam nomine cessit lumini, cæcatus & ipse. Qui sanctum mox ut attigit monimentum, recepit luminis visum s.

[12] Illo in tempore mulier quædam paralysi dissoluta, toto jacebat lugenda corporis usu, [miraculis illustratur.] & hæc, ut fertur, Vastinensis pagi t oriunda extiterat. Rogat & ipsa suos, Ferte me, inquiens, infelicem, ferte, quæso, & ad sancti Aunarii pontificis memoriam deponite. Forsitan, ut credo, audire dignabitur lamenta precantis, & miseræ mihi subveniet. Quæ cum post Ascensionis Dominicæ diem blandis suorum manibus, ut ipsa petierat, fuisset exhibita, fusa oratione cum rugitu cordis imbreque lacrymarum, oleo est peruncta lampadis, quæ dependebat ante sepulcrum sanctissimi Præsulis. Moxque basibus locatis, ita est compage corporis solidata, ut a nemine fuisse ægra unquam corpore, nisi qui eam viderat, nosceretur. Exinde accessit alia sequens facta de muliere virtus. Duodecim, ut ferebatur, annis ejusdem mulieris contractæ fuerant manus. Hæc protinus ut sacri tabulas sepulcri contigit, sanis manibus rediit. Quid dicam, quod tabem discutiens pellit de corpore morbos, cum sæpe succidua virtus fugat dæmones de corporibus captis captivos? Sed & usque hodie u fideliter petentibus divina beneficia, ipsius meritis cunctis præstantur fidelibus; cooperante Christo Jesu Domino nostro, cui est honor & imperium cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti per omnia sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a In Ms. Clameciacensi Angnarius scribitur, in Chiffletiano Augnarius, & in editis seu Fastis sacrisseu Historiis aliter, ut monui in Commentario prævio num. 1.

b Breve istud præludium non legitur in Senonensi Ms; in duobus vero aliis mox nominatis, omissa parte ejus priore, exordium sumitur his verbis: Cum beati Aunarii (seu ut jam dixi Angnarii vel Augnarii) pii pastoris merita & virtutes miramur &c.

c De Sancti stirpe, parentibus, consanguineis, patria disserui in Comment. prævio § 2.

d Mox assignato § 2 num. 19 egi de primordiis regni S. Gunthramni, ex iisque utcumque deduxi tempus natale S. Aunarii.

e Acta S. Syagrii illustrata sunt apud nos tom. 6 Augusti a pag. 84.

f De S. Ætherio paucis actum est apud nos tom. 6 Julii ad diem 27. Porro in Mss. Senonensi & Chiffletiano perperam hic ponitur Eleutherius, quem inter & Sanctum nostrum in Catalogis episcoporum Autissiodorensium passim statuuntur Romanus & Ætherius.

g Annum, quo probabilius episcopatum adiit, assignavi in Comment. num. 22.

h Mss. apographa habent: Non potest lingua mortali percurri.

i Senonense Ms. Caruit mulier illa miseria dæmonum: Clameciacense & Chiffletianum: Caruit illa miseria dæmonum.

k In tribus Mss. dicitur S. Lupus episcopus. In Commentario prævio num. 16 ostendi, S. Aunario fuisse ex sorore nepotem S. Lupum, postea Senonensem episcopum; at si is hic designetur, rectius omittitur titulus episcopi, cum episcopatum non adierit, vivente Sancto nostro, proindeque, dum hæc contigerunt, appellari non potuit episcopus, nisi per prolepsim. Verum nihil urget, hunc determinate intelligere: neque enim innuit biographus, Lupum, qui apparuit, id temporis in vivis exstitisse. Cælesti gloria tum fruebantur varii isto nomine episcopi, Lupus Trecensis, Lupus Lugdunensis, de quo hodie actum est, Lupus item Suessionensis, aliique. Quapropter non minus verisimile est, unum ex his ab infirmo invocatum apparuisse, sic volente Deo illustrare servi sui Aunarii sanctitatem. Imo in ipsa ecclesia S. Germani honorifice reconditus erat eo tempore Lupus episcopus, sanctitatis titulo insignitus, ut docet Hericus in Opere de Miraculis S. Germani apud nos tom. 7 Julii pag. 263, ubi agens de basilica S. Germani exstructa per S. Chrotechildem, Clodovei regis conjugem, ita fatur: Ipsa tempestate cum præfata augusta sanctus Lupus episcopus (Autissiodorum) venit de superioris Burgundiæ partibus, quique non multo post ad XVI Kal. Julii, die functus supremo, ex reginæ placito in eadem ecclesia decenter ac religiose compositus requiescit; quod Pario penes nos impressum marmori cuique legere cupienti scriptura prodit antiquior. Idem confirmat pag. 280, ubi enumerans Sanctos in cryptis S. Germani Autissiodori sepultos, hæc habet: Sinistrum, id est, Septentrionale latus, gloriosi martyris Tiburtii pignora occuparunt, subjunctis quinque pontificum corporibut venerandis: hoc est, sancti Fraterni episcopi & martyris, Censurii, Gregorii, Desiderii ac Lupi. Tum sequenti pagina affirmat, Lupum hunc eum esse, quem primo loco memoraverat.

l Reliqua usque ad Tum ille desunt in Clameciacensi Ms.

m Idem Clameciacense ac Chiffletianum mendose habent: Ad cognoscenda, quæ fides potentis dirigentisque obtinuit sacramenti: Porro sunt & alia hinc inde in Mss. levioris momenti menda, veldiscrepantiæ ab impressis, quæ annotatione digna non censui.

n In proxime assignatis duobus Mss. isthæ leguntur: Alia miracula per præfatum Dei Virum divinitus sunt patrata. Reliqua omittuntur usque ad locum lit. q indicandum.

o Equidem duo dumtaxat hic miracula distincta invenio: purgato enim fonte, refectio populi sitientis non erat novum miraculum. Ceterum hic potissimum se prodit styli diversitas & in rebus narratis major obscuritas. Putem, sic intelligendam historiam: Energumenus vel etiam alius desperatione actus, & a dæmone instigatus in fontem se præcipitem dedit, suoque submersi corpore corrupit aquam, loci incolis necessariam: hanc miraculo purgavit S. Aunarius & hac pota mulier, dæmone liberata est.

p Consule super his Comment. prævium num. 52 & seq.

q Senonense Ms. Sicque summa cum gloria sub frequentia populorum. Consonant Clameciacense ac Chiffletianum, in quibus ab initio hujus num. narratio resumitur.

r Ad hæc nonnihil observavi in Comment. num. XI.

s Ulterius non procedunt Clameciacense & ChiffletianumMss.

t Vastinensis seu Vastiniensis pagus, Vastinium, Gallice le Gastinois, tractus est Galliæ in provincia Insulæ Franciæ.

u Super his quoque annotavi nonnulla in Comment. num. XI.

* Clamec. Ms. depositis

* al. celeritate

* al. Quem adductum

* al. dispensatione

* in Mss. additur proto martyris

* adde non

* al. diabolicum

* al. compeditam

* al. fuerint

* al. parerent

* al. subsidium

* Senon. Ms. Incognitumne

* l. domumque

* al. prope

* al. Begio

ACTA ALIA
Ex Historia pontificum Autissiodorensium, edita apud Labbeum tom. 1 Biblioth. Mss. pag. 419.

Aunarius seu Aunacharius Episc. Conf., Autissiodori in Burgundiæ ducatu (S.)

BHL Number: 0806

Ex Hist. pont. Autiss.

[Sancti natales, mundi contemptus,] Aunarius, natione Aurelianensis, ex patre Pastore, matre Ragnoara, sedit annos XLIII, menses X, dies XX, imperante Mauricio a. Hic beatissimus Pontifex cum moraretur adolescens in palatio domini Gontranni regis, erat enim genere nobilissimus, Spiritus sancti gratia afflatus, reliquit regnum terrenum, ut in regno cælesti cum æterno Rege maneret: tunc nescientibus parentibus suis, Turonicam civitatem adiit, duobus secum pueris comitantibus, ibique ad sepulchrum sancti Martini, ductus amore Dei, comam capitis deposuit. Exinde sanctum Syagrium Augustodunensem episcopum petiit, qui tunc in Dei rebus præcipuus habebatur, quem ipse nimio cum amore suscipiens, tanta eum eruditione & disciplina instruxit, ut virum decebat apostolicum.

[2] [episcopatus,] Divina igitur gratia favente, crescentibus meritis, Spiritu sancto repletus, ecclesiæ Autissiodorensi constituitur Pontifex, ibique ipsa die festivitatis beatissimi Germani pridie Kal. Augustarum in eadem basilica episcopatus suscipiens officium, merito cum sanctitate florebat. Hic habuit fratrem germanum, Austrenum nomine, Aurelianorum pontificem, nepotem quoque ex sorore Agia Lupum b, virum sanctissimum, Senonum archiepiscopum, miraculis coruscantem.

[3] [virtutes;] Hic itaque sanctus vir Aunarius, jam factus episcopus, cœpit virtutibus florere & miraculis coruscare. Et quid dicam de illius doctrina? Qualis amor in civibus, quæ diligentia in clericis, in pauperibus quam fidelis Dispensator, quam magna cura fuerit illi in Sanctis, non potest mortalis lingua percurrere. Erat enim in facie illius angelica visio, in sermone erudita expositio, in dispensatione largissima humanitatis gratia, reficiebat eloquiis mellifluis omnes; sale vero prædicationis divinæ fidelium corda condiebat, miraque aviditate populus erga cultum Dei ardebat, Deo per ipsum faciente miracula, quem tantis ac talibus ditaverat & illustraverat virtutibus. Quibus igitur miraculis claruerit, cujusque gloriæ in Christo fuerit, Libellus c de vita ipsius editus scire cupientibus plenius manifestat.

[4] [concilia, quibus interfuits] Legimus namque in antiquis canonibus, hunc beatissimum Præsulem interfuisse Matiscensi synodo, quæ habita est anno XXIV regni domini Guntranni gloriosissimi regis, residentibus in eodem concilio venerabilibus archiepiscopis, Prisco Lugdunensi, Euantio Viennensi, Prætextato Rotomagensi, Bertechranno Burdegalensi, Artemio Senonicensi, Sulpitio Bituricensi, Syagrio Augustodunensi cum aliis quam pluribus, in qua synodo multa, quæ utilitati sanctæ matris Ecclesiæ conveniunt, utpote tantos ac tales decebat viros, pertractantes, præcipua quæque XX capitulis perstrinxerunt. Similiter invenimus, interfuisse eundem sanctum Virum alteri synodo, quæ apud eandem urbem celebrata est ex evocatione ejusdem principis, ab iisdem venerabilibus episcopis, ubi etiam honesta quæque atque utilissima sanctæ Dei Ecclesiæ pertractantes, maxima vero in X & VIII capitulis diviserunt d. Exstant quoque Epistolæ Pelagii Papæ ad eundem beatissimum Pontificem, quarum unam nimia vetustate fuscatam ab authenticis librorum nequaquam pleniter extrahere valuimus e; alteram vero huic Operi inserendam dignum duximus f.

[5] [Supplicationes in locis diœcesios per vices] Cæterum idem beatissimus Pontifex plurima constituit in ecclesia Autissiodorensi, sicut in antiquis canonibus reperitur, quæ ut præcipuo observarentur vigore, consilio & authoritate Christianissimi Guntranni regis summopere roboravit. Nam ad tutelam gregis sibi a Domino commissi, præcepit, ut tam in civitate Autissiodorensi, quam per parochias ipsius pagi hæc debeat institutio custodiri g. “Prima die Kal. Januar. civitas cum clero & populo Rogationes faciat.
II Die Epponiacus & Vendosa.
III Die Gaugiacus & Nautriacus.
IV Die Corevicus cum clero & populo.
V Die Bacerna & Accolacus.
VI Die Matriacus cum suis.
VII Die Curcedomus cum suis.
VIII Die Drogia cum suis.
IX Die Varciacus cum suis.
X Die Columbariacus cum suis.
XI Die Campus Lametii cum suis.
XII Die Bargiacus cum suis h.

[6]
XIII Die Domiciacus cum suis.
XIV Die Soliacus cum suis. [toto anno habendas]
XV Die Massua cum suis.
XVI Die Condida cum Draptiaco.
XVII Die Eliniacus cum suis.
XVIII Die Novus Vicus cum suis.
XIX Die Brioderus cum suis.
XX Die Giemus cum suis.
XXI Die Blanoilus cum suis.
XXII Die Cassiniacus, Nantiniacus cum cella Salvii & Mauri.
XXIII Die Laoderus cum suis.
XXIV Die Vitriacus & Arcutius.
XXV Die Balgiacus cum suis.
XXVI Die Interranis cum suis.
XXVII Die Tauriacus cum suis.
XXVIII Die Liccadiacus cum suis.
XXIX Die Pulverenus cum suis.
XXX Die Odona cum suis i.

[7] Item constituit, ut per duodecim mensium capita ita eædem celebrentur Litaniæ. [præscribit.]
Kalendis Januarii basilica domini Germani.
Kalendis Februarii basilica domini Amatoris.
Kalendis Martii monasterium domini Mariani.
Kalendis Aprilis basilica sancti Petri apostoli.
Kalendis Maii basilica domini Valeriani & monasterium Vulfini.
Kalendis Junii basilica domini Martini.
Kalendis Julii basilica domini Juliani.
Kalendis Augusti monasterium Decimiacense ad sanctum Ciricum.
Kalendis Septembris monasterium Fontanetense.
Kalendis Octobris monasterium Coacense ad Sanctos.
Kalendis Novembris monasterium Saffiacense.
Kalendis Decembris monasterium Mannacense k.

[8] Cæteris vero diebus mensium ut supra: pari vero conditione instituit, [aliaque pietatis officia instituit;] ut omnibus Dominicis diebus ab universis archypresbyteris vel abbatibus taliter vigiliæ in propriis locis fiant.

Hoc est a die sancto Paschœ usque ad Calendas Octobris a primo sero usque ad illucescentem diem; a Kalendis vero Octobris usque ad Natalem Domini a gallorum cantu, & a Natale Domini usque in Pascha a media nocte. Item constituit, a quibus vigiliæ in basilica sancti Stephani in civitate cum abbatibus celebrentur.
Dominica nocte basilica domini Germani ad * monasterium Decimiacense.
Secunda feria basilica domini Amatoris & monasterium Fontanense *.
Tertia feria monasterium, quod dominus Germanus construxit, ubi sanctus Marianus requiescit, simulque Sessiacus l.
Quarta feria basilica sancti Petri & monasterium Manuacense *.
Quinta feria basilica domini Martini & monasterium Vulfini.
Sexta feria basilica domini Valeriani & monasterium, quod dicitur Varrenas m.”

[9] Denique congregavit venerabilem synodum in urbe Autissiodorensi n, [synodum habet Autissiodori;] ubi plurima pertractans de salute populi sibi commissi, necessaria quæque & valde utilia in quadraginta & quatuor capitulis perstrinxit. Hæc sunt nomina eorum, qui eadem capitula confirmantes, subscripserunt, quia eadem capitula non duximus inserenda o. “Aunarius in Dei nomine episcopus constitutionem hanc confirmavi & subscripsi. Winebaudus abba subscripsi. Desideratus abba subscripsi. Frannulfus abba. Gregorius abba. Amandus abba. Cæsarius abba. Baudoveus abba. Tegridus abba. Audoveus presbyter. Ananias presbyter. Aliique quamplurimi, qui præsentes adfuerunt, subscripserunt p.”

[10] [Sanctorum Acta scribi curat, & bonis suis] Qui etiam sanctus Pontifex in cunctis utilitatibus quam fuerit studiosus, demonstrat exemplar epistolæ ad Stephanum Africanum presbyterum, ab eo directa, ut Vitam sancti Germani metrice, sanctique Amatoris nobili stylo describeret prosaïce, hunc habens modum q. Is quoque vir angelicus beatus Aunarius, cum esset genere nobilissimo, maxima dona prædiorum suorum Deo omnipotenti obtulit, quibus & hæredem sanctam fecit Ecclesiam. Dedit itaque basilicæ sancti Stephani agros, villasque, quæ ei paterno jure cesserant, hoc est, Brioderum cum Venolio & cæteris appendiciis suis; Nolvetum quoque & Gaionnum, simulque Oscellum cum appendiciis eorum r; in pago denique Aurelianensi sive Blesensi s Meldunum t & Brigium cum appendiciis suis, Roccam quoque & Manuisum & Villarem cum appendiciis eorum, atque villam Boue cum appendiciis suis u.

[11] [ecclesias ditat; moritur,] Similiter dedit & basilicæ domini Germani (ubi corpus suum sepulturæ mandari decreverat) agrum quendam nobilissimum in pago Wastanensi, qui Corbilias dicitur x, cum omnibus appendiciis suis; ut in pago Avalensi y Decimiacum cum Vidiliaco z & Calminiaco aa cæterisque appendiciis eorum, nec non & in pago Senonico Baldiliacum bb cum appendiciis suis. Sicque sanctus Vir, omnibus rite dispositis, plenus dierum, sanctitate quoque & miraculorum gloria clarissimus die VII Kalend. Octobrium migravit ad Christum; cælo gaudente, terra plorante, sepultus est itaque juxta prædecessores suos in basilica sancti Germani, & cessavit episcopatus diebus VII.

ANNOTATA.

a Episcopatum tam diuturnum cum Cointio & aliis Sancto nostro abjudicavi in Commentario prævio num. 52 & seqq.; at certe sedit antequam imperaret Mauritius; hic enim imperium adiit anno tantum 582, ille episcopatum anno circiter 571, ut dixi, in eodem Comment. num. 22; imo juxta Cointii & aliorum calculos, mortem Sancti, quam ego late fixi sub initium seculi 7, innectentium anno 605, supervixit Mauritio, qui occisus est anno 602.

b De Austreno, Agia seu Austregilde & Lupo Senonensi vide dicta in Comment. num. 16 & seq.; alia, quæ hic observari potuissent, habes in Annotatis ad Acta priora.

c Libellum istum verisimiliter non esse alium ab Actis, primo loco datis, dixi in Comment. num. 13, postquam diversas recentiorum sententias retuleram de ejusdem ac Historiæ pontificum Autissiodorensium auctoritate & ætate.

d Non tantum interfuit conciliis Matisconensibus, hic memoratis, verum etiam Parisiensi quarto. Vide Comment num. 25.

e Epistolam istam, quantum equidem existimo, vel ex alio codice vel a peritiore manu descriptam edidit Labbeus noster tom. 5 Conciliorum col. 939, ex quo eam recitavi in Comment. num. 45 & seqq.

f Subsequitur memorata epistola in Actis; sed hic eam omisi, utpote occasione præcedentis datam in Commentario num. 50.

g Num. 31 & sequentibus Commentarii prævii de causa ac tempore hujus constitutionis disserui.

h D. Lebeuf tom. 1 Monument. ad Historiam Autissiodorensem exhibet binas tabulas geographicas ejusdem diœcesis. Primam pag. 116, quæ continet dumtaxat abbatias & 37 parœcias, ex quibus constabat tempore episcopatus S. Aunarii; alteram pag. 126, complectentem omnia diœcesis loca, quæ nominantur tam in Historia pontificum Autissiodorensium, quam aliis chartis ab initio Christianæ religionis usque ad tempora Roberti regis, id est, usque ad seculum decimum. Secundum has tabellas pars major locorum, hoc numero nominatorum, sita est ad vel prope Icaunam fluvium, sicut eorum, quæ occurrentsequenti numero, pars major sita est ad vel prope Ligerim; pars reliqua inter utrumque flumen media est, excipe Vendosam & Nautriacum, quæ & paulo remotius & ad alterum Icaunæ latus ponuntur. Quapropter brevitatis gratia (neque enim operæ pretium videtur ad singula locorum nomina singulas annotationes, situm indicantes adjicere) eum omnia ad eamdem diœcesim pertineant, hic tantum nominibus Latinis annectam altero charactere nomina Gallica eo ordine, quo dantur hoc numero, idem facturus in sequenti. Itaque Epponiacus Gallice dicitur Epoigny vel Apoigny; Vendosa, Venouse; Gaugiacus, Goix; Nantriacus vel Nanturiacus, Nintry aut Nitry; Cerevicus, postea Crevenum, Crevan; Bacerna, Bazerne; Accolacus, Accoley, Matriacus, Merry sur Yonne; Curcedomus aut Curcedonus, Courson; Drogia, Druies; Varciacus, Varzy; Columbariacus, Colmery; Campus Lametii, vel Lemetii, Chamlemy; Bargiacus, Bargis. Locus unus, quem D. Lebeuf in serie sua Gallica conjungit cum Cursedomo, vocatque Ecoulives, tabulæ vero Latine Scolivas, deest apud Labbeum.

i Nomina hoc numero contenta sic vocantur Gallice in dictis tabulis: Domiciacus, Donzy; Soliacus, Sully; Massua, alias Mesva, Mesve; Condida, Cosne; Draptiacus, Trassy; Eliniacus, Alligny; Novus Vicus, Neuvie; Brioderus, Briare; Giemus, Gien; Blanoilus, Blenau; Cassiniacus, Chassenay; Nantiniacus, S. Amand; Cella Salvii, S. Sauveur; Cella Mauri, alias Meleredum, Moutiers; Laoderus, Latre aut S. Martin des Champs; Vitriacus in prima tabula non signatur; D. Lebeuf Bitry interpretatus est: in secunda tabula legitur Vallis Vitriacus, La Vau; Arcucius, seu Arcumeius, Arquien; Balgiacus, vel Baugiacus, Bouy le Tertre; Interranis, seu Interamnis, Entrains; Tauriacus, Tury; Liccadiacus, in tabulis Livadicus, Levis; Pulverenus, Pourain; Odona, Ouain.

k Aliquot hic nominatæ ecclesiæ locum non habent in tabulis, verisimiliter quia intra vel proxime ad civitatem positæ erant; ex eo numero sunt basilicæ SS. Germani, Amatoris, Petri apostoli, Martini & Juliani ac monasterium S. Mariani. At basilica domini Valeriani, Gallice Chitry, & monasterium Decimiacense ad sanctum Cyricum, vulgo S. Cyr, signantur haud procul Icauna fluvio. Monasterium vero Vulfini, postea Longoretense, incolis S. Laurent prope Ligerim. Inter utrumque flumen conspiciuntur monasteria Fontanetense, Fontenay; Coacense, seu Cotiacense ad Sanctos, Saints en Puisaye; Saffiacense, seu Saxiacense, Saissy; & Mannacense, Mannay.

l Cum Sessiacus non occurrat in tabulis, haud dubie Saxiacense monasterium designatur.

m Varrena monasterium, Gallice Varennes prope Ligerim in parte extrema diœcesios & remotissima ab Autissiodorensi civitate ponitur in tabulis.

n De hac synodo & de tempore, quo mihi probabilius habita videatur, egi in Comment. num. 26 & seqq.

o Capitula seu canones numero quadraginta quinque dat Labbeus tom. 5. Concilior. col. 957. Fortasse historici nostri capitulis non annumerarunt ultimum, cui titulus: De observatione horum canonum, atque idcirco tantum memorarunt quadraginta quatuor. Lebeuf tamen tom. 1 Monument pag. 120 asserit, a se inventum esse quadragesimum sextum, insertumque Breviario Autissiodorensi anni 1726, quod mihi ad manum non est.

p

Apud Labbeum, mox laudatum, col. 961 & seq. omnium, id est, triginta quatuor presbyterorum, ac trium diaconorum, qui verisimiliter pro presbyterissuis subscripserunt, nomina exhibentur; abbates vero diverso, quam hic ordine & modo recensentur: attamen pleræque lectiones variantes, ex his Actis desumptæ, signantur in margine, quod & hic faciendum curavi, ut sequitur.

Aunacharius in Dei nomine episcopus constitutionem hanc [Note: ] [confirmavi &] subscripsi.
Vinobaudis [Note: ] [Winebaudus] abbas subscripsi.
Baudonius [Note: ] [Baudoveus] abbas subscripsi.
Francolus [Note: ] [Frannulfus] abbas subscripsi.
Cæsarius abbas subscripsi.
Desideratus abbas subscripsi.
Amandus abbas subscripsi.
Tegredus abbas subscripsi.
Vigilius presbyter subscripsi.
Gregorius presbyter [Note: ] [abba] subscripsi.
Claudius presbyter subscripsi.
Anianus [Note: ] [Ananias] presbyter subscripsi.

Deinde interjectis octo presbyterorum nominibus, sequitur:

Audovius presbyter subscripsi [Note: ] [Audoveus] .

Secundum istam subscriptorum seriem Gregorius, dictus abba in Actis, ad presbyterorum classem pertinet, restantque abbates septem, quot etiam numerat Cointius tom. 2 Annalium ad annum 586 num.36; totidem quoque admittit D. Lebeuf tom. 1 Monument. pag. 119, ubi advertit, septenarium abbatum numerum coincidere cum ante data serie abbatiarum seu monasteriorum, videlicet S. Mariani, Vulfini, Decimiacensis, Fontanetensis, Cotiacensis, Saxiacensis, & Manuacensis. Attamen, salva meliori computatione, octonarius abbatum numerus propius accederet ad completam monasteriorum seriem; cum & Varrena tam in Actis, quam in tabulis nominetur monasterium æque ac alia. Propius, inquam, accederet numerus octonarius, non tamen certo compleret monasteriorum tum exsistentium numerum; nam sicut monui in Comment. num. 39 & seqq., juxta Sammarthanos, & alios passim exsistebat id temporis S. Germani Autissiodorense monasterium, eique præerat ipsemet, qui primus post sanctum Episcopum canonibus subscripsit, Winebaudus abbas: hæc autem sententia adeo probata fuit Cointio, ut ad annum 586 num. 38 dicens, sciri non posse ex antiquis monumentis, quibus cœnobiis præfuerint abbates isti, addiderit: Si tamen excipias Winebaudum: qua stante sententia, nonus desideratur, ut cuilibet monasterio reperiatur abbas.

q Eam Sancti epistolam una cum Stephani responsoria recitavi in Comment. num. 35 & seq.

r Ex nominatis hic bonis seu locis, quæ Sanctus cathedrali ecclesiæ S. Stephani dono concessit, duo dumtaxat signata invenio in prima diœcesios tabula, Brioderum & Oscellum, ambo ad Ligerim. D. Lebeuf tom. 1 Monument. pag. 122 conjicit, Venolium seu Vernolium esse vicum, qui vicinus Briodero nunc dicitur Domna-Maria, vulgo Dammarie: Nolvetnm vero, parœciam Autissiod. diœcesis Gallis Neuvoy. Gaionnum denique absque ulteriore elucidatione Giem interpretatur.

s Aurelianensem agrum ita describit Baudrandus: Provincia est Galliæ, pars Aurelianensis præfecturæ, & sic ab ejus urbe primaria dicta; terminatur a Septentrione Belsia, ab Ortu Vastinio tractu, ab Occasu Blesensi agro, & a Meridie Sicalonia. Blesensem vero sic: Provincia Galliæ, versus Ligerim fluvium, in præfectura generali Aurelianensi, … terminatur ab Ortu Aurelianensi provincia, ab Occasu Turonensi, a Meridie Bituricensi & a Septentrione Belsia.

t D. Lebeuf Meldunum Gallice interpretatur Meun, quod oppidum est Aurelianensis pagi ad Ligerim inter Aurelias & Balgentiacum. Verumtamen locus iste communiter Magdunum Latine legitur, aliquando Maidunum vel Maudunum, nusquam alibi, quantum scio, Meldunum. Porro observat laudatus Lebeuf, binos hic a Labbeo vicos omissos esse seu ex inadvertentia, seu de industria, quod non crederet esse propria locorum nomina. Uni tum nomen fuisse ait Deus-adjuva, alteri Cormagnum; sed pro eorum situ nihil adjicit.

u Idem Lebeuf Brigium Gallice vocat les Bries, aut les Bray; Roccam, la Roche; Manuisum, Mannay; Villarem, Villers; villam Boue, Bone; addit, facile perspici posse, terras istas fuisse vicinas Castro Novo (Chateau-neuf) oppidulo Aurelianensis agri ad Ligerim, & non multum inde dissito ad idem flumen monasterio S. Benedicti (S. Benoit sur Loire) alias Floriaco (Fleury;) quandoquidem etiam nunc ibidem visantur Bray & Manny in parœcia de Bouzy, ac Bonne. Tum citans Aymoinum lib. 2 Miracul. S. Bened. cap. 26, ait, usque ad tempora Roberti regis iis in partibus bona fuisse, pertinentia ad ecclesiam Autissiodorensem. Liber tertius de Miraculis S. Benedicti, qui Aymoini secundus est, in nostra saltem editione Lugdunensi anni 1605, dividitur dumtaxat in capita 22. Verisimiliter respexit laudatus Lebeuf ad caput, quod apud nos decimum est ejusdem libri, cujusque initium tale est: Ager quidam, ditioni subditus ecclesiæ sancti Stephani Antisiodorensis, confinis est terræ sancti Benedicti, Floriacensis scilicet.

x Locus iste, vulgo Corbeilles, teste Lebeuf, distat tertio circiter milliario a Castro Nantonis (Chateau-Landon) & Monte-Argi (Montargis) oppidis memorati Wastanensis, id est, Vastiniensis pagi, le Gastinois.

y Tractus est in ducatu Burgundiæ, Gallice l'Avallonois, sic dictus ab Avallone seu Aballone (Avallon) oppido ad Cussinum fluvium.

z Decimiacum juxta Lebeuf est hodiernum Domecy sur le Vaux, cujus ecclesia etiam nunc tituloS. Germani Autissiodorensis insignitur. In Blaviana Nivernensis ducatus tabula Domeci signatur haud procul Aballone versus Choram (la Cure) flumen. Vidiliacum autem existimat idem Lebeuf, Sancti nostri temporibus fuisse vicum dumtaxat, nunc oppidum vulgo Vezelay, Latine Vezeliacum, quod ita describitur a Baudrando: Vezeliacum, quæ & Viceliacum in pago Avalensi … urbs Galliæ intra Burgundiæ ducatus fines & Antissiodorensis tractus in colle ad Curam fluvium … X leucis supra Antissiodorum ad Meridiem &c.

aa An Calminiacum hactenus existat, incompertum mihi est: certe in eo tractu nullum ipsi affine nomen occurrit; nisi forte olim pagus Avallensis se extenderit Clamiciacum usque (Clamecy,) isque designatus fuerit locus, situs ad Icaunam fluvium tertio circiter milliario a Vezeliaco.

bb Sæpe laudatus Lebeuf Baldiliacum Gallice exprimit Boully, qui locus est, juxta Blavianam agri Senonensis tabulam, in vicinia Briennonis (Brinon seu Brignon l'Archeveque) oppiduli ad Armentionem fluvium.

* l. ac

* l. Fontanetense

* l. Mannacense

DE S. ERMENFREDO, PRIMO ABBATE CUSANTIENSI
IN COMITATU BURGUNDIÆ.

Circa medium seculum VII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Ermenfridus, primus abbas Cusantiensis, in comitatu Burgundiæ (S.)

AUCTORE C. S.

§ I. Notitia monasterii Cusantiensis: Sancti in Martyrologiis memoria, non ubique sine errore: ejusdem cultus, Officia & reliquiæ.

Cusantia, Gallice Cusance, comitatus Burgundiæ vicus est ac vetus abbatia, quæ jam ab aliquot seculis in prioratum transiit, [Cusantia vicus & monasterium est, primum puellarum] Jurensi S. Augendi sive S. Claudii monasterio hodieque subjectum. Jacet is locus in diœcesi Vesontionensi, septem circiter vel octo horis itineris supra Vesontionem, ad fontes cognominis fluvioli Cusantin vel Cusancin, qui circiter sesqui hora inde ex adverso Balmensis oppidi, vulgo Baume seu Baume les Nonnes in Dubim, Gallice le Doux vel le Dou, flumen illabitur, secundum tabulam geographicam, quam F. J. Dunod de Charnage, regius professor Vesontionensis, exhibet in Memoriis historicis nobilitatis comitatus Burgundiæ, anno 1740 Vesontione Gallice editis. Idem historiographus ibidem pag. 116 de eodem loco sic ait: Cusantia antiquus baronatus est sub jurisdictione Balmæ, situs ad fontes fluvioli, Cusancin dicti, qui per amœnam vallem serpit, labiturque prope Cusantiam prioratum, olim celebrem abbatiam.

[2] De ejusdem situ in Vita quoque S. Ermenfredi excudenda num. 4 hæc legere est: [ab Iserio conditum, deinde monachorum,] Cellam construxit (Iserius vir nobilis ac potens) in ripa fluvii. Sunt enim non longe ab ipsa cella fontes duo, quorum unus dicitur Cusa, alter vero vocatur Ancia; atque nomen [ex] duobus integris compositum unum efficitur nomen Cusancia. Huic etymo in tantum favet tabula geographica Dunodi, quod etiam in hac Cusantiense monasterium collocatum sit inter duos rivulos, qui juxta illud orti & infra in unum alveum coëuntes, fluviolum Cusancin efficiunt. Porro monasterium illud prima sua initia debet prædicto Iserio, qui, hortante S. Eustasio Luxoviensi abbate, incestam uxorem suam, quæ in nostro Vitæ apographo modo Randovero, modo Ramdone appellatur, dimittens, illud condidit, eidemque mulieri ac filiæ suæ Isliæ tradidit, quæ ambæ sacris virginibus ibidem præfuerunt. At non diu parthenon hic substitit; mortua enim matre, & monialibus omnibus lue, ut videtur, intra breve tempus exstinctis, sola Islia superstes morte sua monasterium vacuum reliquit.

[3] Tum vero hereditario jure ad S. Ermenfredum ejusque fratrem Waldalenum venit; [auctore S. Ermenfredo, & Luxovio subditum, nunc autem] qui cum tunc in Clotarii II Francorum regis obsequiis in aula versarentur, cum ejusdem licentia privatam apud matrem vitam auspicati sunt. Nec multo post S. Ermenfredus monasticis disciplinis in Luxoviensi monasterio a S. Waldeberto probe imbutus, ad istud Cusantiense monasterium, quod restauraverat vel auxerat, se recepit, monachisque, quos congregavit, præfuit, ac locum ipsum Luxovio subjecit. Hinc in Vita S. Ansegisi Fontanellensis abbatis apud nos data ad diem XX Julii, cap. 3, num. 32 Cusantia velut cella ejusdem monasterii Luxoviensis memoratur. Eidem subjectum permansit usque ad seculum XII paucis annis inchoatum, quando a Pontio archiepiscopo Vesontionensi traditum est Jurensi S. Augendi sive S. Claudii monasterio, sub quo Prioratus nomine hactenus perseverat. Petrus Franciscus Chiffletius in Ms. de Prioratibus ubivis terrarum constitutis, qui S. Claudii monasterium, velut membra, caput suum agnoscunt, de Cusantiæ exordiis varioque statu ad propositum nostrum hæc ait.

[4] Prioratus B. Mariæ de Cusantia primum fundatus est a S. Ermenfredo, [jam ab aliquot seculis Juvensi abbatiæ subjectum.] loci domino, & Luxoviensi monasterio addictus sub Walberto abbate annis abhiuc amplius mille. Hunc deinde Pontius archiepiscopus Bisuntinus anno Christi MCVI tradidit Hunaldo abbati Jurensi, ut collapsam ejus disciplinam restitueret. Memoratur in privilegiis annorum MCLXXXIV, MCLXXXVI & MCCXLV. In eo ali debent præter parochum, duo monachi cum Priore. Ex hisce breviter collige, quantum e pristino suo splendore monasterium Cusantiense amiserit. Idem Chiffletius in Chronico Ms. Jurensi, in Hunaldo II abbate, eadem fere habet, & subjectionis a Pontio factæ causam a calamitoso illius temporis Luxoviensis monasterii statu, ac fœde collapsa in eodem regulari disciplina repetit, laudans hunc in finem Petrum Venerabilem, Cluniacensem abbatem lib. 4, epist. 3 ad Innocentium II Papam. De hisce Consule, si lubet, Mabillonium & Martenium tom. 6 Annalium Benedictinorum, ad annum Christi 1136, num. CIV & sequenti.

[5] Porro S. Ermenfredum hoc die XXV Septembris annuntiant Martyrologia, [S. Ermenfredus hoc die] tum Benedictina tum alia, quæ de more recensebo. Benedictus Dorgainus in Kalendario Benedictino illum sic breviter memorat: S. Hermenfredi abbatis. Arnoldus Wionius lib. 3 Ligni vitæ eodem die ait: Cusantiæ in territorio Bisuntino, depositio S. Hermenfredi abbatis & confessoris. Eadem habet Hugo Menardus in Menologio, ubi Wionem descripsit. At Gabriel Bucelinus in Menologio paulo prolixius habet: Cusantiæ in territorio Bisuntino, depositio S. Hermenfredi abbatis & confessoris. Hic in sanctissimo Luxoviensi cœnobio monachum professus, ob eruditionis & sanctitatis famam abbas Cusantiæ electus, multis virtutibus legitur coruscasse. Breviter observo, hic ita loqui Bucelinum, quasi S. Ermenfredus ad regendum Cusantiense monasterium, jam tum a monachis inhabitatum, abbas electus fuisset; cum tamen ex ejusdem Sancti Vita constet, eumdem ejus loci fundatorem fuisse, in eoque monachos sibi aggregare cœpisse, nec alia mente, quam ut id faceret, in Luxoviensi monasterio monachum induisse.

[6] [in variis Martyrologiis inscriptus,] In Ms. quoque Kalendario Benedictino S. Salvatoris Ordinis Cisterciensis Antverpiæ, cujus exemplar habemus, hoc eodem die legitur: S. Ermefridi abbatis monasterii Crisantiæ, prius monachi Luxoviensis. Consonat & alterum Kalendarium Ms. S. Michaelis Ordinis Præmonstratensis item Antverpiæ, præterquam quod æque vitiose Chrisantiæ habeat pro Cusantiæ. Rectius habet Joannes Trithemius lib. 3 de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti cap. 307: Ermefridus, inquiens, monachus Luxoviensis cœnobii, & postea monasterii Cusantiæ abbas, vir doctus & sanctus, multis virtutibus legitur coruscasse. Ejus festum agitur VII Calendas Octobris. Benedictinis accedunt etiam alii martyrologi; ac in primis Molanus inter Auctaria Usuardina apud Sollerium nostrum hoc die sic inquit: Cusantiæ in territorio Bizuntino, depositio B. Hermenfredi, abbatis & confessoris. Molanum secutus Philippus Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, etiam breviter ait: Cusantiæ in Burgundia S. Hermenfridi abbatis. Aubertus Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis illum inter Sanctos diœcesis Vesontionensis, qui Officio ecclesiastico coluntur, eodem die recensuit his verbis: In territorio Bisonticensi, cœnobio Cusancia, S. Ermenfredi confessoris & abbatis. Corpus S. Ermenfredi est in viculo vulgo Santoche non procul a Cusancia.

[7] [a Saussayo non recte in Santoche annuntiatur,] Eumdem Martyrologio Gallicano inseruit Andreas Saussayus, ubi illum sic annuntiat: Ipso die in territorio Bisuntinensi, vico de Santoche, depositio S. Ermenfredi, abbatis cœnobii de Cusancia; qui sicut castissimis moribus in vita claruit, sic post mortem refulsit gloriosis beatitudinis emeritæ indiciis. Vicus Santoche, quem hic memorat, situs est ad Dubim fluvium supra Vesontionem, non procul ab oppido Claravalle, vulgo Clerval, sed in altera fluminis ripa. Verum cum constet, S. Ermenfredum in suo Cusantiensi monasterio mortuum sepultumque fuisse, non alia de causa potuit ejus depositio in Santoche annuntiari, quam quod corpus ejusdem illuc aliquando translatum fuisse dicatur, ut infra videbimus. Cultus itaque tantummodo locum ob ipsius reliquias ibidem olim depositas signare voluit Saussayus, aut errasse dicendus est. Magis miror Castellani hallucinationem, dum in Martyrologio universali ad eumdem diem Septembris ipsum quidem inter Galliæ Sanctos Cusantiæ annuntiavit, sed tamen abbatem fecit prope Glasquum in Scotia.

[8] Verba ejus ex Gallicis Latina accipe: Cusantiæ in comitatu Burgundiæ S. Ermenfridus, abbas prope Glasquum (Gallice Glasco) in Scotia. Enimvero nescio, qua ratione S. Ermenfredus noster prope Glasquum, quæ urbs archiepiscopalis est Scotiæ Meridionalis in provincia Glotiana, umquam abbas fuisse dicatur. Certe nec Dempsterus, nec Camerarius, alias in Sanctis Scotiæ adscribendis minime scrupulosi, de ipso in Martyrologiis suis usquam meminerunt. At suspicor, erudito viro hunc errorem obrepsisse ex eo, quod hoc ipso die in Martyrologiis occurrat & apud ipsum mox sequatur S. Geolfridus, qui licet abbas fuerit Girwensis & Wiremuthensis in Anglia, & apud Lingones in Gallia peregre defunctus sit, ab aliquibus tamen ob translationem corporis ipsius etiam in Glasconiensi monasterio in Anglia annuntiatur, & ab aliis, teste Dempstero in Martyrologio, etiam Scotus fuisse dicitur. Ex hisce, inquam, factum suspicor, ut hallucinatus Castellanus ad S. Ermenfredum retulerit, quæ de S. Ceolfrido legerat, & Glasconiam, vulgo Glassenburye Angliæ civitatem confuderit cum Glasquo vel Glascovia, indigens Glasco in Scotia.

[9] Quod ad cultum ejus attinet, hunc antiquum esse, [Cusantiæ mox ab obitu cultus est;] & apud Cusantienses statim a morte ipsius, quam seculo VII obiit, cœptum, habemus ex Vita, ubi cap. 3 num. 30 jam a die sepulturæ sancti Viri vitrea juxta ejus sepulchrum lucerna pependisse dicitur, quæ usque ad scriptoris tempora oleo divinitus multiplicato, ex quo etiam altera lampas alebatur, continue arserat. Præmiserat etiam idem biographus multa ad ejus sepulcrum miracula facta, ex quibus aliqua refert, & in calce Vitæ ejus natale devota mente celebrandum monet. Scripsit autem is seculo VIII aliquot annos inchoato, ut postea dicemus. De Officio ecclesiastico, quo procul dubio Cusantiæ olim cultus fuit, ac verisimiliter hodieque colitur, nihil certi compertum habeo. At Mabillonius in Actis Sanctorum sui Ordinis Seculo 3 parte 2, pag. 461 asserit, solemne ejusdem festum Luxovii olim celebrari solitum, suo autem tempore agi tantum ritu semiduplici hoc die XXV Septembris. Lectionem hujus Officii recentioris, quæ quoddam Vitæ compendium est, ibidem exhibet, & ego ex ipso hic subjicio.

[10] Ermenfredus nobilibus parentibus genitus, in aula versatus est Chlotharii secundi, [Officio ecclesiastico celebratur Luxovii] piissimi Francorum regis, una cum fratre suo Wandaleno. Mortuo autem eorum patre, vivendi rationem aulicam parum sibi tutam rati, licentiam abeundi postularunt. Ea ægre admodum obtenta, fratres matrem suam adiere, cum qua privatam vitam agere cœperunt. Postmodum Ermenfredus pompis & vanitatibus sæculi renuntians, relicta domo, Luxovium petiit, ubi a B. Walberto tam belle disciplina regulari excultus est, ut aliis præesse mereretur. Deinde ad Cusantiam, suæ ditionis locum, ædificandi monasterii causa remissus, tricenos circiter monachos coadunavit, quos Luxoviensis cœnobii instituta edocens, mirum in modum virtutibus auxit, eisque in posterum cavens, monasterium ipsum Luxoviensi subjecit abbatiæ anno tertio Dagoberti regis. Inter alia miranda Wandaleni fratris excessum e vivis divinitus cognovit. Ipsum denique, vitæ sanctissimæ confecto cursu, septimo Kalendas Octobris ad Superos evolantem miracula quamplurima illustrarunt. Cujus corpus ad fratris exuvias in B. Johannis Baptistæ Cusantiensi æde collocatum est.

[11] Officio aliquo ecclesiastico eumdem colit, aut saltem coluit etiam ecclesia Vesontionensis. [& Vesontione. Corpus ejus Cusantiæ sepultum,] Nam in Breviario Ms. membranaceo istius ecclesiæ, quod in Museo nostro habemus, Officium de ipso novem Lectionum, sed ex Communi, præscriptum reperio. In altero item ejusdem archidiœcesis typis edito anno 1590 Officium tantummodo simplex pariter ex Communi confessoris abbatis reponitur. Ab Officiis ad sacras ejus reliquias progredimur. Corpus ipsius Cusantiæ, ubi primum sepultum fuerat, etiam servabatur, quando seculo octavo adulto discipulorum ejus discipuli, quibus Egilbertus præerat, Vitam illius edendam conscripserunt. Quo tempore, quave occasione istud deinde postea ablatum fuerit, nescio; sed ablatum fuisse, testimonia, quæ subdo, persuadent. In uno e Vitæ apographis, quod a Petro Francisco Chiffletio accepimus, hujus manu in calce annotata sequentia sunt.

[12] [deinde in vicum Santoche translatum, forte periit,] Reliquum corpus (præter caput) fere totum servabatur in capsa lignea in parochia Centusca, vulgo Santoche: inde autem delatum ad Claravallense oppidum ad Dubim. Hoc oppido a Suecis expilato & incenso, creditur periisse, aut alio translatum ab hostibus. In altero quoque ejusdem Vitæ breviori exemplari, accepto ab eodem Chiffletio, similiter legitur: Corpus ejus servatur in comitatus Burgundiæ vico, vulgo Santoche, prope Claravallem ad Dubim. Hisce consonat Aubertus Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis, tum num. 6 jam relatus, tum pag. 551, ubi denuo ait: Quiescit in vico diœcesis Bisontinæ, vulgo Santoche nuncupato, non procul a Cusantia, cujus loci abbas fuit. Ex hisce collige, cur Saussayus supra num. 7 S. Ermenfredum in vico Santoche annuntiaverit: vide dicta ibidem, ubi etiam istius loci situm breviter indicavimus. Direptio ejusdem vici atque incendium, de quibus meminit laudatus Chiffletius, contingere potuerunt sub Ludovico XIII Galliæ rege, in cujus obsequium Bernardus Wimariæ dux cum Suecicis copiis, quibus præerat, comitatum Burgundiæ infestavit; qua de re consuli potest Gabriel Daniel tom. 7 Historiæ Galliæ, in Fastis dicti regis ad annum 1635 & sequentibus, aliique.

[13] [forte jacet in Pompierre: ejus caput Vesontione est.] Ab hisce omnibus dissentiens Dunodus in Memoriis historicis nobilitatis comitatus Burgundiæ, quas anno 1740 Vesontione ab eo editas diximus, pag. 117 alium locum assignat, in quo S. Ermenfredi corpus suo tempore quiesceret. Hodiedum, inquit, est in ecclesia de Pompierre ad Dubim, prope Claravallem. Locus iste pariter vicus est, qui in tabulis geographicis Blaevianis prope supra dictum Santoche ponitur. Utrum autem hic ex Saecorum metu in tutiori aliquo loco aliquando absconditum fuerit, an prius alio delatum, deinde illuc pervenerit manseritque, non edicit Dunodus, nec ego aliunde intellexi, ac propterea, quid hac de re verum sit, aliis, qui melioribus, quam ego monumentis instructi sunt, statuendum relinquo. Supra innui, Sancti caput a reliquo corpore separatum fuisse. Ita docuit me Joannes Jacobus Chiffletius in sua Vesontione parte 2, pag. 260, ubi ait: In sacrario ecclesiæ Prædicatorum Bisuntinæ inter alia servatur cranium S. Ermenfredi abbatis Cusanciæ. Consentit Ms. Petri Francisci Chiffletii num. XI laudatum, in quo legitur: Caput S. Ermenfredi est in ecclesia Prædicatorum Bisuntina. Plura de hujus Sancti cultu non habeo.

§ II. Vitæ edendæ scriptor Egilbertus, & hujus ætas: Sancti qualiscumque Chronotaxis: observationes quædam de fratre ipsius Waldaleno.

[Vitam ejus desideravit Mabillonius,] Mabillonius in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti Sec. 3, parte 2, pag. 461 in S. Ermenfredo de ejusdem Vita sic scribit: Waldeberto (abbati Luxoviensi) adjungendus est Ermenfredus, præceptori discipulus, is, cujus Vitam legebant quondam in solemni ejus festo Luxovienses. Eam quidam vir doctus penes se retinet, pollicitus, se eam tandem editurum; dum nos interim id solum recuperare potuimus, quod in ecclesiasticis Officiis Luxovii quotannis usurpatur in hunc modum. Tum subdit Lectionem, quam nos ex ipso dedimus num. 10. Nescio, an doctus ille vir promissis suis steterit: at certe Mabillonius non alia, quam prædictam Lectionem de S. Ermenfredo habuisse videtur, quando Annales Benedictinos postea conscripsit; cum in horum tom. 1 ad annum Christi 636, num. LIV de eodem Sancto agens, nihil referat præter ea, quæ in eadem Lectione continentur, nec de illius scripta editave Vita meminerit.

[15] Nescio pariter, an Vita illa, quam a Luxoviensibus olim recitari solitam ait Mabillonius, [nos unam habemus] diversa sit ab illa, quam in Museo nostro habemus, a Bollando descriptam cum hoc titulo: Vitæ SS. Ermenfredi & Waldelani (id est Waldaleni) auctore Egilberto vel Gilberto, præposito Cusantiæ, discipulo discipulorum S. Ermenfredi. Unde hæc Vita excepta sit, Bollandus ibidem sic indicat: Accepi ex Ms. codice in Octavo, quem sibi concessum mihi commodarat dominus Joannes Jacobus Chiffletius. Adscriptum erat a D. barone d'Oyselet concessum reverendo domino Ubelot. Erat eadem Vita Gallice versa a Joanne Crapilet Ordinis Minorum anno MCDL, curante domino Jacobo de Rocche, Priore S. Mariæ Cufanciæ; cum qua translatione Latinam contuli, ut patet in adjunctis chartis. Erat autem utraque Vita eadem manu scripta; Gallica versio inculta. Hactenus ipse, qui in lectionibus variantibus Vitæ Gallicæ a Latina observat, non ubique easdem sectiones titulosque capitum esse; atque hinc concludit, Gallum interpretem nec in his nec in illis Latinam Vitam accurate secutum esse. Addo ego, eumdem etiam in rerum adjunctis variare; ideoque aut nulli aut exiguo usui mihi erunt istæ Bollandi ex eadem Vita Gallica annotationes.

[16] De Latino apographo nostro dolendum est, quod, [ex gemino Ms.,] etsi a Bollando nostro nitide descriptum sit, vitio tamen codicis illius, qui ex dictis medio seculo XV antiquior non est, multa menda habeat truncatasque periodos, quæ non omnia saltem primævo auctori imputanda videntur. Stilus quoque sæpe implexus ac solœcismis inspersus est, quod in biographi ætatem partim rejici potest: nam infra videbimus, ipsum seculo VIII adulto scripsisse. Pro aliquot locis restituendis opportune habemus aliud ejusdem Vitæ apographum, a patre Petro Francisco Chiffletio acceptum, descriptumque ex Ms. veteri domini Francisci Souget presbyteri Palmensis, curati de Dampvaux. In hoc apographo desiderantur capitum tituli, totum caput 2 antiquæ partitionis & sex ultima Vitæ capita cum majori parte capitis 15 ejusdem partitionis. Quamquam autem & hoc in multis alio vitiosius sit, in multis tamen etiam correctius est, & ad quædam menda corrigenda, ut dixi, utile.

[17] Menda autem ista ex parte irrepere potuerunt ex difficili charactere Ms., [sed utroque sæpe mendoso, quam edemus.] unde desumptum est; in margine enim apographi nostri annotatur: Vidi ego ipse Ms. (Francisci Souget) & contuli cum hoc scripto: certe difficillimum lectu est. Itaque ego Vitam ex ampliori apographo sic edam, ut, ubi potero, occurrentes defectus ex altero correcturus sim, monito lectore, quando operæ pretium videbitur. Idem apographum edendum, quia a Joanne Jacobo Chiffletio acceptum est, Chiffletianum, alterum vero Sougetianum appellabo. In Chiffletiano hic titulus præmittitur: Litteræ, quæ scriptæ fuerunt dominis ac Religiosis pariter ac conventui de Luxovio per discipulos & religiosos S. Hermenfredi post ejus decessum. Attamen hæc non ita accipias, quasi hæ litteræ mox a Sancti obitu & ab ejusdem discipulis scriptæ sint; nam ipsimet earum auctores tam in his, quam in Vita sese Sancti discipulorum discipulos profitentur, multumque temporis ab ipsius morte jam tum effluxisse asseverant. Quam ob rem ego non dubito, quin inscriptio ista a recentiori quodam addita sit; ideoque eamdem prætermittam.

[18] [Scripta hæc est ab Egilberto Cusantiæ præposito] Deinde sequuntur genuinæ litteræ, quæ in utroque apographo exstant, & sic ordiuntur: Dominis in Christo Lœtrico, Melino, Waldigiso & Ingrado patribus, clericisque omnibus ex Luxovio inclytis Egilbertus, vocatus præpositus, subditique vobis optant vestri ex Cusancia salutem. Ita scilicet ipsi Luxovienses dominos suos, seque eorumdem subditos appellant, quia S. Ermenfredus Cusantiense monasterium Luxoviensi subjecerat, uti supra jam diximus, & ex Vita num. 16 & 17 constabit. Verum difficultatem hic parit Lœtricus, qui velut Luxoviensis abbas primo loco nominatur; cum in ejusdem loci abbatum catalogo, a Sammarthanis in Gallia Christiana edito, nullus ejusmodi nominis recenseatur. In apographo Sougetiano pro Lœtrico alia vox occurrit, sed tam dubie scripta, ut ex ea nihil aliud efficere possim, quam Conmutco, cui etiam nullum affine nomen in eodem catalogo reperi. Si pro vitiosa voce Conmutco legeremus conjuncto seu conjunctis, planus & integer sensus esset: Dominis in Christo conjunctis Melino &c.

[19] [ejusque monachis ad Luxovienses] In laudato catalogo apud Sammarthanos Miletus aliis Mellinus decimus septimus abbas reponitur, diciturque a Vandalis seu Sarracenis cum monachis suis Luxovii trucidatus. Mellinum ipsum etiam vocat Mabillonius tom. 2 Annalium ad annum Christi 732, cui eam Luxoviensium cædem affigit. Utrum vero Mellinus hic etiam Lœtrici aliudve pronomen habuerit, an per eam vocem alter abbas designetur, edicere nequeo: verum non dubito, quin Melinus, ab Egilberto nominatus, idem sit cum prædicto Luxoviensi abbate, sive hic eam dignitatem jam tum obtinuerit, sive postea tantum adeptus sit. Ratio est, quod cum ejusdem Mellini ætate recte componi possint dicta Egilberti. Etenim hic asserit, septem e S. Ermenfredi discipulis sibi suisve monachis notos fuisse, & ex hisce tres, Ravenbordum scilicet, Adbertum & Athaëlem post ejusdem Sancti obitum Cusantiensi cellæ proxime præfuisse.

[20] [ante annum 732,] Ex dicendis autem facile potuit S. Ermenfredus vitam suam etiam multis annis post medium seculum VII protraxisse; atque adeo nil obstat, quo minus Egilbertus, qui se discipulorum ipsius discipulum dicit, sub uno e primis ejusdem successoribus monachus factus, Cusantiensi monasterio præfuerit, quando Mellinus, quem anno 732 occisum ait Mabillonius, inter primarios Luxoviensis monasterii patres censebatur, vel forte etiam eisdem jam præerat abbas. Credo itaque Vitam hanc non serius quam anno 732, imo potius aliquot annis citius scriptam esse. Scribendi causam Egilbertus cum suis in laudata epistola geminam allegat. Prima est, quod, etsi jam aliqua de S. Ermenfredi gestis ac miraculis Luxovienses inaudissent, cum tamen jam multi e condiscipulis suis Cusantiensibus vita functi essent, & ipsi quoque senio gravarentur, omnino expedire putarent, ut, quæ ab ejusdem Sancti discipulis, magistris suis, de eo audierant, vel ipsimet viderant, scriptis mandarent, ne oblivioni traderentur.

[21] Alteram scribendi causam allegant, ut Luxovienses quoque, [estque sincera & fide digna, paucis exceptis.] quibus ipsi suberant, S. Ermenfredi fundatoris sui primique abbatis cultum promoverent. Habemus igitur biographum Sancto fere supparem, discipulorum ejus discipulum & in monasterii prælatura successorem, quique ea tantum se tradere profitetur, quæ aut ab istis acceperat, aut viderat ipsemet, vel condiscipuli ejus. Hinc in Sancti gestis ac miraculis referendis satis parcus est, ac multa ex hisce se omittere asserit, de quibus scilicet haud ita recte erat instructus. Melius tamen etiam prætermisisset, quæ capite 1, res altius repetens, de Warascis & vico Vincunt-milites dicto ex populari, ut videtur, traditione narravit, additis tamen cautionis ergo vocibus ut ferunt. Ceterum etsi epistola illa Vitaque non solius Egilberti, sed etiam monachorum ipsius nomine scriptæ sint, Egilberto tamen, qui primas in iis partes habet, adscribendas credimus, ejusque nomine edendas.

[22] Pro qualicumque S. Ermenfredi chronotaxi juverit præcipua vitæ ejus capita breviter percurrisse. [Sanctus in aula Clotarii regis versatus est] Biographus illum in Burgundia natum ait, ex parentibus divitibus nobilibusque, patre scilicet Ermenrico, ejusque conjuge Waldalena. Fratrem ei addit Waldalenum, quem veluti natu majorem primo loco nominat; sed quo anno alteruter natus sit, non edicit. In apographo Sougetiano pater Emericus, mater Wadalena & frater Wadalenus appellantur. Deinde ambos jam adultos in aula Clotarii regis, ejus scilicet nominis secundi, versatos dicit, & Waldalenum quidem cancellarii regii munere functum esse; Ermenfredum vero, de cujus officio non meminit, ob morum suavitatem eruditionemque ac sanctitatis odorem omnibus carum fuisse. Mortuis patre, Isliaque, Cusantiæ domina & abbatissa, ampla hereditate aucti, cum Clotarii regis licentia privatam apud suam matrem vitam duxerunt.

[23] Non longo post tempore Ermenfredus Luxovium petit, [inter annos 613 & 628] ibique a S. Waldeberto abbate monachis aggregatur: quorum disciplinis insigniter excultus & consecratus presbyter, Cusantiam se recepit, ibidem in monasterio, quod reparaverat vel auxerat, discipulos non minus quam triginta, ut habet apographum Chiffletianum, collegit, ac monasterium ipsum anno tertio Dagoberti regis Luxoviensibus subjecit, ut ab his & in regulari disciplina contineretur, &, si quando opus esset, adversus secularium vim defenderetur. Post vitam denique in eodem suo monasterio sancte exactam, ad cælos emigravit, & ibidem sepultus est. Nunc ad chronotaxim veniamus. Clotarius II, de quo in Vita agitur, anno Christi 613 monarcha factus, Burgundiæ regno potitus est, annoque 628 vita functus, successorem habuit Dagobertum I, quem jam ante Austrasiis regem dederat. Non ante annum igitur Christi 613 Waldalenus ac Ermenfredus in Clotarii regis obsequiis aulam frequentarunt, nec ultra annum 628 in eadem commorati sunt.

[24] [Luxovii monachus factus circa annum 626, Cusantiæ jam præerat 631;] S. Waldeberti Luxoviensis abbatis Acta in Opere nostro illustrata sunt ad diem 2 Maji, ubi eum S. Eustasio, anno 625 defuncto, in ejusdem monasterii regimen successisse ostensum est; ideoque nec ante hunc annum potuit S. Ermenfredus monasticæ Vitæ tirocinium sub Waldeberto abbate Luxovii auspicari. Annus denique tertius Dagoberti I in Burgundia post patrem regnantis partim cum anno Christi 631 provecto, partim cum 632 concurrit, ac propterea ad alterutrum referenda est Cusantiensis cœnobii subjectio, quam biographus anno tertio Dagoberti regis factam scribit. Itaque cum idem biographus non obscure insinuet, S. Ermenfredum adhuc juvenem in Clotarii aulam transiisse, videtur hic initio seculi VII vel sub finem præcedentis natus fuisse. Præterea cum prædicta monasterii subjectio in eadem Vita cum iis adjunctis facta narretur, ut videatur jam tunc facile biennio illud incoluisse; cumque omnino verisimile sit, eumdem saltem triennio circiter monasticis institutis Luxovii excultum fuisse, antequam ea aliis traderet, non possumus a vero longe aberrare, si ejusdem monachatus initia ad annum circiter 626 vel 627 referamus.

[25] [quo anno mortuus sit, incertum est.] Verum ad quam ætatem Sanctus pertigerit, quove anno mortuus sit, ex Vita erui non potest. Mabillonius in Actis Sanctorum sui Ordinis Sec. 3 parte 2, pag. 461 mortem ejus circa annum 670 reposuit, eumque Castellanus in Martyrologio universali secutus est. Dunodus in Memoriis historicis nobilitatis comitatus Burgundiæ eamdem anno 670 præcise affixit. Sed hæc sine ullo argumento asserta, ut aliunde nequeo infirmare, ita nec probare possum. Id unum tuto asseri potest, nihil in Vita obstare, quo minus sanctus Abbas ad medium seculum VII pertigisse aut etiam excessisse potuerit: sed utrum post an ante obierit, ænigmatis instar est. Hac de causa ego beatum ejusdem obitum circa medium istud seculum signandum censui, utrimque cum aliquot annorum latitudine, minori tamen ante, quam post, quia ex Vita apparet, ipsum longo potius quam brevi tempore monasterio suo præfuisse.

[26] [Waldalenus, etsi admodum pie vixerit] Superest, ut de S. Ermenfredi germano fratre Waldaleno pauca addamus. Diximus supra num. 15, in apographo nostro Chiffletiano hunc titulum legi: Vitæ SS. Ermenfredi & Waldelani sive Waldaleni. Hinc quæri potest, an hic quoque ecclesiasticum cultum obtinuerit. Certe Waldalenus ab Egilberto multum laudatur, eoque teste, in seculo non secularis remansit, &, si non omnia, multa saltem e bonis suis Cusantiensi monasterio contulit. Virginitatem quoque ipsum usque ad finem vitæ servasse laudatus biographus asserit cap. 2, num. 14, ubi cum dixisset, eum ex illius amittendæ periculo a S. Ermenfredo, cui hoc divinitus revelatum fuerat, feliciter eductum fuisse, mox subdit: Adduxitque (Sanctus) fratrem suum secum ad cellam, monens eum, ut, sicuti hactenus fecerat, virginitatem suam in nullo penitus macularet; quoniam eorum nullus uterque fœmineum sexum noverat umquam, sed usque ad exitum vitæ feliciter virgines permanserunt.

[27] [obieritque, nullum tamen cultum habere videtur.] Unde sunt tot testes, quot sunt, qui de illorum sanctissima narrant vita. Unde mater eorum molesta eis fuisse dicitur, quia uxores ducere noluissent. Nec dubitare se, ait Egilbertus, quin Waldalenus cum sancto Fratre suo æternis in cælo gaudiis frueretur, quia, inquit, pudice in hac vita viventes, angelica meruerunt consortia. Ad hæc num. 19 duo prodigia in ejusdem Waldaleni funere facta narrat; primum quod, dum corpus ejus Cusantiam humandum deferretur, istud tam leve pondus bajulis fuerit, ut portari potius, quam portare se crederent; alterum, quod e thuribulo, quod adhibebatur, tanta vis incensi redundarit, ut in modum nebulæ fumus excrevisse videretur. Quamquam autem hæc omnia satis probent, magnam fuisse de ipsius sanctimonia existimationem, de cultu tamen ejusdem nullibi aliquod vestigium reperi; nec alia de causa arbitror Sancti titulum in apographo nostro a Bollando aut quovis alio adscriptum fuisse, quam quod eum sic, ut diximus, ab Egilberto laudari legisset.

[28] Ceterum ex dictis collige, quid censendum sit de traditione, [Alia de eodem observatio.] quam Dunodus in supra laudatis Memoriis nobilitatis comitatus Burgundiæ pag. 117 his verbis Gallice commemorat: Creditur hic (in dicto comitatu) Cusantiæ familia ex Wandelino, S. Ermenfredi fratre, procreata. Duobus id argumentis probari potest. Primo, quod hæc familia semper possederit toparchiam, in qua Ermenfredus Cusantiensem abbatiam fundavit; quod eam abbatiam in sua tutela habuerit, quodque ab eadem nomen suum assumpserit. Secundo, quod multi ex ea familia viri nobiles Ermenfredum & Wandelinum sese appellari voluerint. Post hæc Dunodus ejusdem nobilis familiæ seriem genealogicam texens, nullum profert ante Varnerium, anno 1130 Cisterciensem monachum, ac deinde Gerardum I, quem ex Golluti sententia initio seculi XIV vixisse ait. Ego ab illustris istius familiæ antiquitate nihil ademptum volo; verum rationes a Dunodo allatæ nimis debiles sunt, quam ut ob eas, contrarium prorsus asserente Egilberto, gentem illam ex Wandelino sive Waldaleno S. Ermenfredi germano fratre ortam credam. Quin & mihi persuadeo, Dunodum eam opinionem non admissurum fuisse, si hanc S. Ermenfredi Vitam legisset.

VITA
Auctore Egilberto, præposito Cusantiensi.
Ex codice Ms. Joannis Jacobi Chiffletii, collato cum altero Ms.

Ermenfridus, primus abbas Cusantiensis, in comitatu Burgundiæ (S.)

BHL Number: 2608

A. Egilberto.

Epistola auctoris ad Luxovienses.

a

Dominis in Christo Loetrico b, Melino, Waldigiso c & Ingrado, [Cusantienses rationem, cur scribant,] patribus clericisque omnibus ex Luxovio inclytis, Egilbertus vocatus præpositus, subditique vobis optant vestri ex Cusancia salutem.

Vestræ itaque quorumdam jam dudum notum est paternitati de sancti viri Ermenfredi vita vel virtutibus, quas Dominus ad gloriam nominis sui per illum operari dignatus est: quamquam a non scriptis d, sed a narrantibus comperta sunt. Sed cum nos plures jam ex nostris obiisse cernimus, qui eadem de sancto Viro scivere e nobiscum, & nostrum jam tempus juvare, nosque valde senio flectere, qui & præstolamus diem finem nostrum, maluimus residui, juvante Domino, cursus vitæ terminum finiri non ante, quam ea, quæ a patribus didicimus nostris, & vidimus oculis, litterulis, quamquam imperitis, eruditis tamen auribus intimare studeremus vestris, quatenus vestra decernat prudentia, utrum vera notitia a recto tramite videatur extranea.

[2] [Luxoviensibus exponunt.] Sed cum fortassis probaveritis, nos vera dixisse, exinde jam precamur, ut f prudens vester stilus, quæ incorrepta repererit, corrigat, vel si falsa putaveritis, prudenter examinet, atque ut a vobis primum tanti Viri dilatetur, ut decet, nomen, ut & nos quoque pedissequi deinde vestri, vestram habentes auctoritatem, sicuti & in cæteris vestrum nos semper imitari satagimus exemplum, illum, prout voluerimus, perfectius imitantes ac servientes, veneremur in terra, quia procul dubio a Domino scimus honoratum in cælo atque vitæ conjunctum æternæ g.

ANNOTATA.

a Titulum, qui in Ms. Chiffletiano, quod edimus, hic præfixus est, habes in Commentario prævio num. 17.

b Vide, quæ de hac & sequenti voce observavimusin Commentario num. 18 & seq.

c In Ms. Sougetiano legitur: Wadigiso, ac mox Vigrando.

d In utroque apographo pro non scriptis legitur conscriptis, librarii, nisi fallor, vitio, quod corrigendum censui. Egilbertus enim cum monachis suis eam scribendi causam allegat, ne S. Ermenfredi gesta, quæ ab ejusdem discipulis didicerant, oblivioni traderentur, uti jam exciderant plurima alia ejus facta, quæ non fuerant scripta.

e Utrobique etiam habebatur cessere; pro quo legendum esse scivere, manifestum est.

f In Chiffletiano deerant ista: Nos vera dixisse, exinde jam precamur, ut; quæ ex Sougetiano supplevi; verum ejusmodi librariorum defectus in posterum, ne in Annotatis nimius sim, inobservatos relinquam.

g Vetus capitum partitio, quæ sequitur, desideratur in Sougetiano.

VETUS CAPITUM PARTITIO.
Incipiunt capitula de vita beatissimi Ermenfredi Cusantiæ ecclesiæ abbatis

Cap. I De Warestorum * origine & vocatione villæ.
II De uxore relicta & cellæ constitutione, conventu quoque virginum, & cellæ ipsius traditione.
III De militia duorum fratrum in regis palatio.
IV De obitu duorum fratrum patris.
V De clade virginum in eadem cella, & corpore sublato.
VI De conversione sancti Viri.
VII De Missa audita cælesti.
VIII De habitu sancti Viri monachico sumpto.
IX De tentatione Waldaleni fratris sancti Viri.
X De obitu matris eorum.
XI De subjectione ipsius cellæ ad Luxovium.
XII De obitu Waldaleni fratris sancti Viri.
XIII De conversione sancti Viri.
XIV De splendore cælesti in obitu sancti Viri viso, & dormitione ejus.
XV De discipulis sancti Viri.
XVI De cæco lumine reddito.
XVII De puella dæmoniaca liberata.
XVIII De ferro ibi confracto.
XIX De lumine in dormitorio viso.
XX De fusione olei ad ejus sepulchrum.
XXI De auditis vocibus ibi cantantium.

[Annotata]

* Warescorum

CAPUT I.
Incerta quædam de Warascis: Cusantiense monasterium puellare conditum: Sancti parentes & frater: ejusdem gesta usque ad monachatum.

Cap. I

[S. Eustasio, prædicante Warascis,] Temporibus igitur Clotarii regis Francorum a beatus vir Eustasius, Luxoviensis monasterii abbas, jubente S. Columbano antecessore suo, progrediens Warescos b ad fidem Domini nostri Jesu Christi convertit; qui olim de pago, ut ferunt, qui dicitur Stadevanga, qui situs est circa Regnum c flumen, partibus Orientis fuerant ejecti, quique contra Burgundiones pugnam inierunt, sed a primo certamine terga vertentes, dehinc advenerunt, atque in pugnam reversi victores quoque effecti in eodem pago Warescorum d consederunt. In quo & ex quibus erat vir quidam, Iserius nomine, tempore conversionis eorum, dives valde ac potentior ceteris, sed adhuc infidelitate gentilitatis detentus; apud quem B. Eustasius, prædicaturus veniens, a plerisque asseritur divertisse in villa, quæ dicitur Vincunt-milites e. Sed si aliqui curiosius scire voluerint, quam ob rem ea denotetur villa, quanta valuerimus, sub brevitate dicatur.

[2] Ergo sub temporibus Titi atque Vespasiani Romanorum principum, [de quibus quædam fabulosa aut incerta] qui cum plurimos Europæ ad obsidionem Jerosolymorum civitatis destinassent, per septem annos juxta assertionem plurimorum non sunt reversi ad propria. Sed illis minime revertentibus, qui de eodem pago Warescorum eos fuerant secuti, uxores eorum putantes, illos in prælio corruisse, aut morte quacumque esse peremptos, nequaquam eos ultra reversuros sperabant. Cumque de reversione eorum ultra commode essent desperatæ, accepit unaquæque servum sibi in conjugii copulam, prout cuique fuerat voluntas. Post hæc autem, inito consilio, verentes, ne forte quandoque viri reverterentur earum, sibique imminere periculum pro facto, fecerunt sibi castrum munimine firmissimum; ut, si eventum aliquando fuerit *, earum reverti viros, salvarentur in eo. Sed postquam nuntiatum est post multum de reversione virorum, vocatum est nomen loci illius Mandatumdurum f, quod usque in hodiernum diem Mandorum dicitur.

II

[3] Revertentibus quoque nuntiatum est de omnibus, quæ gesta erant. [narrantur, Iserius incestam conjugem dimittit,] Qui venientes conduxerunt sibi milites Romanos; sed servi eorum audacter egressi contra dominos suos, intulerunt illis bellum. At contra domini quondam eorum una cum militibus irruerunt in eos, & cœperunt eos gladio perimere g. Videntes autem hi, non se dominis suis posse resistere, arripuerunt fugam; persecutique sunt illos usque ad villam, quæ ab illo tempore vocata est Vincunt-milites. Ibi quidem peremerunt eos in ore gladii, ita ut ne unus quidem remaneret ex eis. Ubi & B. Eustasius prædicare Warescis cœpit fidem sanctæ Trinitatis, atque iis, auxiliante Domino nostro Jesu Christo, ad fidem conversis, Boias, qui nunc Boiarii h dicuntur, tendit. Habebat i autem supra dictus vir Iserius conjugem illicitam, Randovero k nomine, propter incestum scilicet, quia uxor fuerat fratris sui: nempe quia mortuo fratre absque prole, tandem ut heres fieret in facultatibus fratris, cognatam sibi duxit uxorem.

[4] [eique & filiæ Isliæ cellam Cusantiæ condit.] Sed hujusmodi conjugium beato viro Eustasio hortante l, jussit eos separari, dicens illi juxta exemplum S. Joannis Baptistæ, qui dicebat Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui; separavitque eos ab invicem, atque præcepit, ut aptum quærerent locum in suo, ubi monasterium faceret, & ibi eamdem uxorem cum filia Domino ad serviendum traderet. Qui jussis ejus obtemperans, locum quæsitum invenit aptissimum, in quo cellam construxit in ripa fluvii. Sunt enim non longe ab ipsa cella fontes duo, quorum unus dicitur Cusa, alter vero vocatur Ancia, atque nomen [e] duobus integris compositum unum efficitur nomen Cusancia m; in qua eamdem uxorem cum unica filia, Islia nomine, ad serviendum Domino tradidit. Ubi etiam virgines cœpere undique ad serviendum Deo omnipotenti convenire, ita ut quadraginta & eo amplius in eodem congregatæ loco Domino deservirent, degentes sub imperio præfatæ Ramdone; quaque de hoc post multum seculo migrante, filia ipsius Islia in loco ejus suffecta est.

III

[5] [Ex Iserii herede Ermenrico nati Waldalenus & Ermenfredus,] Igitur defuncto patre suo atque matre, post multum jam dicta Islia videns, sibi omnem hereditatem devenisse, & se Deo dicatam fore, nec habere sobolem, cellulam eamdem beato protomartyri Stephano Vesionensis n civitatis per instrumenta chartarum subdidit. Erat o autem ex heredibus supra dicti Iserii vir quidam illius temporis dives valde & nobilis atque inter suos potentior, Ermenricus p nomine, ejusque conjux Waldalena vocabatur; quibus erant bonæ indolis filii duo, Waldalenus scilicet atque Ermenfredus, qui a primævo infantiæ eruditi, litteris sacris imbuti, accedente post [tempore] adulti traduntur ad palatium Clotario regi servituri q. Qui grati omnibus tam regi, quam cunctis militibus ejus, honestissime conversati sunt. Nam post multum Waldalenus gratiam regis adeptus est, qui tradidit ei annulum suum, factusque est ejus cancellarius in toto palatio. Erat quippe juxta assertionem plurimorum eleganti forma & eruditus valde in temporalibus & etiam in divinis rebus; amator quoque servorum Dei, pauperumque adjutor: regi quippe non modice carus cunctisque principibus ejus.

IV

[6] [in aula Clotarii magna cum laude versantur,] Beatus autem Ermenfredus placebat tam Deo quam cunctis bonis hominibus propter suam sanctam conversationem, & laus sanctitatis ejus in toto vulgabatur palatio. Erat enim dulcis eloquio, eruditus scientia, gratissimus cunctis. Sed ex ore ejus numquam pene nisi veritatem ullus audire consueverat; eratque ejus vita vel conversatio valde laudabilis. Omnibus quoque benivolus, omnibus pacificus & omnibus carus. Nullus cum eo aliquantulum loquens, non nisi r ædificatus ab ejus mellifluo eloquio, ac melioratus redibat. Cum interim autem hi duo germani in palatio morarentur, pater eorum Ermenricus ab hac luce migravit. Tunc hi duo filii ejus a palatio egressi, ad propria venientes, in cælis positis cunctis s, quæ ad eos pertinere videbantur, vel quæ ad salutem animæ eorum necessaria erant, aptaverunt *, denique mox ad palatium regressi sunt.

V

[7] Facta est autem eodem tempore in cella eadem cladis * magna, adeo ut de virginibus in eodem degentibus loco, [& monialibus omnibus atque Islia mortuis,] quæ antea quadraginta fuisse dicuntur, infra dies quindecim nulla penitus remaneret t. Porro Islia sæpius memorata de hoc seculo migrante, quidam civitatis Vesontionis u ad eumdem sunt destinati locum, qui corpus ejus ad eamdem deferrent civitatem. Videlicet ut haberent auctoritatem habendi cellam eamdem cum rebus suis omnibus, si corpus ejus apud se humaretur. Qui haud per vim x corpus illud tollentes, partibus ferebant ejusdem civitatis. Tunc servus quondam illius callide cogitans, persecutus eos aliquantisper ac deducens illos quasi cum pace; qui veniens y cum ipsis usque ad quamdam villam, & empto eis vino, inebriati sunt ab eo. Cumque ebrii dormitari cœpissent, prædictus servus, accepto corpore dominæ suæ, retro repedare toto conamine studuit.

VI

[8] Qui obvians cuidam viro, innotuit ei caussam, precatusque est eum, [cellam illam acquirunt.] ut, si sequentibus se obviasset, diceret, quod Waldalenus non minus quam ducentis viris eorum festinus prosequeretur vestigia. Spopondit ergo vir hæc ita se acturum. Qui paullulum progressus, obvios habuit illos, qui expergefacti ejusdem vestigia servi insequebantur festini. Egit quoque vir, ut sibi rogatum fuerat. At illi non solum prosequi [non] ausi sunt, sed potius, ut quisque magis potuit, fugam init. Et salvatus est prædictus servus de manibus eorum, humaturque corpus ipsum penes Cusanciam usque in hodiernum diem. Igitur post aliquod spatium egressi a palatio fratres duo, Cusanciam venerunt, quamquam non sine impedimento quodam; verum tandem aliquando acceperunt eam sibi in hæreditatem, quia perfecto jure attingebat illis ex auctoritate parentum.

[9] Tunc B. Ermenfredus videns locum ad salutare opus, [Ermenfredus cum venia regis monachatum cogitans,] quod cogitaverat, aptum fore, tractare cœpit, quomodo eamdem cogitationem salutis implere queat. Et quia semper ea, quæ Dei, non quæ sua sunt, quærens maluit Deo, quæ Dei sunt, reddere, quam pompis seculi sublimari; elegitque solide subsistere in se, ne a gloria mundi raperetur inanis super se. Erat autem ei in desiderio seculum derelinquere, & Christum sequi pluribus jam præcedentibus diebus, sicut ipse Dominus ait: Nisi quis renuntiaverit omnibus, quæ possidet, non potest meus esse discipulus. Ideoque jam accensus fuerat in eo ignis ille sanctus, de quo idem Dominus dixit: Ignem veni mittere in terram, & quid volo, nisi ut ardeat? Itaque beatus vir Ermenfredus una cum fratre regressus est ad palatium, rogaturus videlicet licentiam, ut sibi monachum fieri liceret.

VII

[10] Quadam ergo die, dum coram rege staret, ait ad eum rex: [cellam restaurat: apud matrem degens,] Quid est hoc, Ermenfrede? Cur tunicam tuam fers taliter? Numquid clericus esse vis? Sinebat enim beatus Vir tunicam suam, quam Sericam vocabant, propter simplicitatem usque ad medias dependere tibias. Ad hæc beatus Vir respondisse fertur: Et clericum me monachumque fieri opto: peto autem, ut mihi licentiam detis. Qui statim impetrata licentia, revertensque similiter ad propria, cellam supra dictam beatus Vir renovare atque reædificare summo studio dare cœpit laborem, quatenus illic, quod mente proposuerat, observare quiret. Quadam autem vice, dum uterque penes villam, quæ Ranustal z dicitur, morarentur una cum matre, evenit, ut ad Missam Dominica die ad aliam villam, quæ Centusca aa dicitur, pergere deberent. Facto autem mane, expectantes, ut famuli eorum reverterentur de agro, qui cum equis fuerant in pascuis bb, & ipsi quidem minime venirent; siquidem lupi invaserant equos eorum, qui conturbati huc illucque famuli domum discurrerant.

[11] [una cum fratre cælestem melodiam audit.] Interea B. Ermenfredus egressus est in pomerium ad orationem, sed & frater ejus similiter fecerat. Factum est autem, dum singulariter B. Ermenfredus oraret, subito audivit in cælis voces angelorum multorum, in modum Missæ canentium, quæ in terris celebratur. Qui vocato fratre, interrogavit eum, si aliquid audiret: ipse vero respondit, se nihil audire. At ille, Pone pedem tuum super pedem meum dextrum. Qui cum posuisset pedem dextrum super pedem beati Viri, per totam celebrationem steterunt simul cum tremore divino. Finito autem eodem silentio cc cælesti, prostrati statim per terram referebant omnipotenti Deo gratias, qui famulos suos ita glorificare dignatus est. Vocata quoque matre ad se, narraverunt ei, quæ audierant. At illa ejulans ait: Cur me, carissimi filii, non vocastis? Præceperuntque ei, ut nemini diceret hoc in vita sua, nisi forte voluerit in ultimo die mortis; sicque cum gratiarum actione perceperunt cibum.

ANNOTATA.

a Fuit hic Clotarius II, de quo vide Commentarium num. 23.

b In apographo Chiffletiano legebatur Warestos, in Sougetiano Warescos, ut edidi. Jonas in Vita S. Eustasii abbatis Luxoviensis apud nos edita ad 29 Martii, cap. 1, anonymus in Vita S. Agili abbatis Resbacensis ad 30 Augusti cap. 3, & biographus S. Salabergæ abbatissæ ad 22 Septembris cap. 1 eosdem rectius Warascos appellant, & horum ultimus addit, illos partem Sequanorum provinciæ & Duvii (id est Dubis, vulgo le Doux vel le Dou) amnis fluenta incoluisse. Consule laudatas Vitas.

c Sougetianum habet circa Rhenum: pater Chiffletius in margine pro circa posuit citra; & superius annotavit Stadenaugo pro Stadevanga, ut habetapographum. Sed quolibet modo scribatur, is pagus mihi nusquam occurrit; & Valesius in Notitia Galliarum fatetur, Variscos, seu Warascos, eo saltem nomine veteribus ignotos fuisse, nec de eorumdem origine quidquam habet.

d In apographo Chiffletiano erat Warestora.

e Est & hæc villa mihi ignota, æque ac historia fabulæ instar, a qua nomen illi inditum ait.

f Haud dubie hic designatur oppidulum Manduerre, quod apud Valesium in Notitia Galliarum pag. 120 Epomanduodurum, Epamanduodurum & Epamantadurum vocitatur, diciturque situm in ripa Dubis non procul a castro Pilicarda. Consentit Baudrandus in Lexico, ubi illud Manduriam appellat, aitque oppidulum Germaniæ esse in comitatu Montis-Pellicardi ad Dubim. At nomen hoc illi ab eo eventu adhæsisse, non credo biographo, res altius, quam necesse erat, repetenti.

g Ita correxi: nam utrumque Ms. male habebat: perire.

h Id est, ad Bavaros. Hactenus biographus de rebus longius a tempore suo remotis, quam ut nudis assertis suis fidem mereatur. Quæ sequuntur, ipsi proxima fuere, eaque ex ipsius Sancti discipulis discere potuit, & didicisse profitetur.

i Sequentia usque ad initium capitis 3 antiquæ partitionis desunt in Sougetiano; at perperam, cum de iisdem, veluti præmissis, in eodem Ms. deinde mentio fiat.

k Quæ hic Randovero dicitur, infra Ramdone vocatur.

l Hæc sic corrige: B. Eustasius ejusmodi conjugium detestatus &c.

m Vide dicta in Commentario num. 1 & seq.

n Lege Vesontionensis. Est autem Vesontio Gallice Besancon, olim Sequanorum caput, urbs archiepiscopalis in comitatu Burgundiæ ad Dubim. In hac fuit gemina S. Stephani protomartyris ecclesia; prima, quæ deinde etiam S. Joannis nomen assumpsit & hodiedum solum cum cathedra episcopali retinet, ad radicem montis Cœlii sita est. Alteram S. Frominius, seculo IV Vesontionensis episcopus, in ipso monte a S. Hilario, ejusdem sedis episcopo inchoatam, perfecisse narratur in Opere nostro ad diem 10 Maii, quo S. Frominius colitur. Verum hanc anno 1668 ab Hispanis destructam esse, ut arci excitandæ locum faceret, scribit Bruzen la Martiniere in Dictionario geographico, ad vocem Besancon.

o Hic denuo incipit apographum Sougetianum, ex quo sequentem vocem, ex accepi; cum in Chiffletiano vitiose legeretur: Erat autem nomen hæredibus &c.

p Sougetianum habet, Emericus, & infra matrem Sancti Wadalenam, fratrem Wadalenum semper appellat.

q Periodum hanc ex utroque apographo (nam utrobique mendosa erat) collegi, addita voce tempore, quam propterea uncis inclusi. De Clotario vide supra ad lit. a.

r Non vel nisi abundat.

s Ita utrumque apographum, quod nescio quid hic sibi velit: neque enim fratres tunc omnia sua in pauperes vel pia loca erogarunt.

t Interpres Gallicus, de quo consule Commentarium num. 15, cladem illam per pestilentiam exposuit, quod satis verisimile est.

u Idem interpres ait, hosce a clero ecclesiæ S. Stephani missos esse; nempe quia Islia cellam suam eidem ecclesiæ subjecerat.

x Gallus vertit: Per vim post multas altercationes.

y Ita utrumque Ms.; sed si pro qui veniens legas, venit, sensus erit integer.

z In Sougetiano in margine legitur, al. Rantiscal, additurque, forte esse Rantechaux.

aa In eodem Ms. in margine notatur, Centuscam forsitan esse Santoche, de quo loco vide Commentarium num. 7.

bb Nempe hi equi adducendi erant, ut eorum domini ad audiendam Missam alio veherentur.

cc Ita quidem habet utrumque apographum, sed manifeste legendum est, psallentio.

* i. e., si eveniret

* al. optaverunt

* clades

CAPUT II.
Monachatus ejus Luxovii: congregati ab eo monachi Cusantiæ, quam Luxovio subjicit: acta ejusdem ibidem.

VIII

Eo namque in tempore B. Eustasius fructum sui laboris percipiens, jam adierat cœlestia a. Cujus extitit successor B. Waldebertus b, ad quem B. Ermenfredus juxta disposita adiit, atque ab eo instructus est in omni disciplina Regulari ac religionis, accepitque ab eo omnia vestimenta monastici habitus. [Factus Luxovii monachus, Cusantiæ monachos congregat,] Qui factus est monachus, etiam post sacerdotalis officii honorem ejus electu ascendit; sicque cum benedictione B. Waldeberti abbatis ingressus est cellulam suam Cusanciam, omni se constringens religioni. Qui etiam funditus seculum reliquit, & non solum cetera omnia, quæ habuerat, distribuit mobilia; verum etiam universa vasa aurea & argentea minuta dedit in partes pauperibus, ceteraque ad ecclesiæ contulit ornatum. Cœperunt etiam multi post eum seculum relinquere, & res suas illi tradere, & ibi Domino servire.

IX

[13] [quibus præest: fratrem periculose tentatum] Factaque est congregatio non modica, quorum vita erat juxta quod in Actibus Apostolorum legitur, cor unum & anima una, sub regulari disciplina non minus quam triginta c in timore Domini ibidem conversantes, & sub imperio militantes domini & patris Ermenfredi. Frater autem ejus in seculo non secularis remansit propterea quod d beato Viro in eodem loco degenti attribueret necessaria corporis, ut juxta Apostolum habentes victum & vestitum, his contenti essent. Morante itaque Waldaleno penes villam Ranustal, superius dictam, diabolus hostis, antiquus artifex doli, injecit formas inlices e in oculis Waldaleni fratris beati Viri de puella quadam, ancilla ipsius. Sed cum animum extrahere ab hac cogitatione nequiret, & Fratri hoc fateri erubesceret, magis ac magis incitabatur, ut nefarium admitteret scelus. Dei autem nutu in eadem nocte, quando jam diabolus de eo gaudere se putabat, divinitus revelatum est sancto viro Ermenfredo, qui penes cellam suam assiduus in Dei servitio degebat.

[14] [ad perpetuam virginitatem sanctamque vitam inducit.] Qui statim egressus, ad fratrem furens venit, & ejecit puellam eamdem ad aliam villam suam, adduxitque fratrem suum secum ad cellam, monens eum, ut, sicuti hactenus fecerat, virginitatem suam in nullo penitus macularet; quoniam eorum nullus uterque fœmineum sexum noverat umquam; sed usque ad exitum vitæ feliciter virgines permanserunt f. Unde sunt tot testes, quot sunt, qui de illorum sanctissima narrant vita. Unde mater eorum molesta eis fuisse dicitur, quia uxores ducere noluissent. Zelabat quoque sanctus vir Ermenfredus eumdem fratrem suum zelo illo sancto, de quo legitur: Quia sicut est zelus amaritudinis malus, qui separat a Deo & deducit ad infernum, ita est & zelus bonus, qui separat a vitiis & ducit ad Deum & ad vitam æternam. Hunc ergo zelum ferventissimo amore beatus Vir erga fratrem suum exercebat; cupiens semper eum ab omni macula peccati esse alienum, ut in vita æterna sine fine cum Domino gauderent: quodque eos facere non dubitamus, quia pudice in hac vita viventes, angelica meruerunt consortia. Caritas autem tanta fuit in eis, ut nullus umquam esset, qui asperum sermonem contra alterum proferre audisset; sed erat semper apud illos unum velle & unum nolle.

X

[15] Imminente autem die extrema defunctionis matris eorum, [Moritur mater ejus; ipse magis inclarescit:] innotuit omnibus hoc, quod Missam cælestem sanctus Vir una cum fratre audivit. Tunc magis fama sancti Viri vulgata est circumquaque, & multi ad eum veniebant ob suæ animæ salutis consilium percipiendum; ipse vero, ut bonus medicus, omnes ad se venientes, ita qui sibi confitebantur peccata, sanabat; & si aliquis tristis propter flagitium nequitiæ suæ ad eum accessisset, cum compunctione cordis de spe veniæ lætus in Domino recedebat; dicens ei Euangelicum exemplum: Beati, qui nunc flent, quia ridebunt. Remissio vero peccatorum & data pœna temporalis [ob g] pœnas & minas æternas non sine aliquo pavore cordis recedere sinebat, juxta illud, quod Euangelicus sermo pronuntians dicit: Væ vobis, qui nunc ridetis, quoniam plorabitis. Venerabatur quoque ab omnibus, scientes eum sanctum & justum & placentem Domino, gaudebantque se in proximo tantum habere patronum.

XI

[16] Post hæc autem cogitans beatus Vir una cum fratre de statu postero cellæ ipsius, [monasterium suum Luxovio subjicit] post discessum scilicet eorum, prævidentes, quia non tantæ esset facultatis, ut per se regis ditioni parere quivisset; qui &, si alii ubi eam adclinassent, timebant, ne forte destrueretur potius, quam ædificaretur h. Unde non modice cogitantes vel tractantes, ad postremum melius elegerunt, ut eam ad Luxovium, ubi regularis disciplina strictior tenebatur, subderent; eo quod Luxovium omnium caput esset Burgundiæ monasteriorum & Franciæ, & ut hi a monachis ipsius monasterii erudirentur atque instruerentur, qui penes ipsam cellam forent degentes. Ideoque data libertate multis servorum ancillarumque suarum (adeo ut epistolæ ad eamdem cellam essent inspectæ ac patrocinium ibidem haberent & defensionem i) anno tertio Dagoberti regis k sub instrumenta chartarum cellam dominio cessit l, qui custodes essent ipsius monasterii.

XII

[17] Feceruntque de hoc ipso epistolas duas, quarum una apud Luxovium custodiretur, [anno 631 vel 632: fratrem ægrum invisit,] altera vero penes ipsam cellam retineretur, eo continentes modo, ut, si enutritus in eodem loco talis esset, qui juxta voluntatem Dei eamdem quivisset regere cellam, cum consensu abbatis Luxoviensis monasterii hæc agere ipsis liceret: sin autem hoc minime esset, tunc per electionem fratrum cellæ ejusdem abbas ipsius monasterii ibidem talem ex Luxovio poneret sub regimine, qui ipsam regeret cellam regulariter secundum Dei voluntatem. Cum ergo moraretur Waldalenus penes villam superius dictam, febre correptus est. Tunc insolito beatus Vir ad fratrem infirmum venit, qui numquam post conversionem solitus fuerat a cella egredi, nisi ob certissimam utilitatem communem; & hoc ipsum vix, nisi compelleretur a fratribus. Consolato itaque fratre atque roborata in Domino ejus fide, mox ad cellam, pro eo rogaturus ad Dominum, regressus est.

[18] Beato autem Viro una cum fratribus die nocteque pro eo ad Dominum in oratione persistente, [cujus mortem divinitus cognoscit, & corpus] ad ultimam prædictus frater ejus pervenit horam. Migrante eo de corruptione hac, ut credimus, ad incorruptionem vitæ æternæ, divinitus intempesta nocte revelatum est beato Viro, qui penes Cusanciam morabatur. Qui surgens, & pulsato signo, convocatisque fratribus, indicavit eis fratris sui de hac vita exitum; atque cum omnibus ad ecclesiam ingressus, residuæ noctis spatium in oratione pro eo pervigil cum fratribus mansit. Mane autem facto, Pater sanctus cum fratribus corpori fratris sui obviam pergit usque ad villam, quæ dicitur Ebriis, hoc est, usque ad Douem flumen m. Illuc ergo usque quatuor deferentibus viris, corpus ejus evectum est.

[19] Amnis autem ad transitum volentibus aliis quatuor viris idem corpus ferendum accipere, [non sine mirabilibus Cusantiæ sepelit.] obstitit sanctus Vir, dicens: Non est necesse, inquit, nisi duobus tantum. Accipientes igitur duo viri feretrum, cum tanta velocitate usque ad montis cacumen, quod valde in eodem loco altum præeminet, detulerunt, ut populus, qui sequebatur feretrum, vix cum eis gradere * potuisset. Dicebant enim portitores, quod tam leve pondus sentirent, ut quasi viderentur *, se potius portari, quam portarent. Hoc enim mirabile fuit omni populo. Sed aliud mirabilius fuit: nam ex thuribulo, quod ferebant, tanta vis redundavit incensi, ut in modum nebulæ fumus excrevisse videretur; unde quoque non modica admiratio. Deferentes autem usque ad Cusanciam, sepeliverunt eum honorifice in sepulchro, quod sibi paraverat ipse in ecclesia S. Joannis Baptistæ.

XIII

[20] Sanctus itaque Ermenfredus in sanctitate religionis crescens quotidie, [Sancti Abbatis pia eum suis conversatio] atque in sancta conversatione perseverans, subditam sibi monachorum in militia Regis æterni regebat plebem. Nullus juxta eum aut lætitia nimia extollebatur, aut tristitia deprimebatur: quia erat, ut ait Apostolus, gaudens cum gaudentibus, flens cum flentibus; erantque subditi cum eo sancte conversantes juxta quod canitur in psalmo, Cum sancto sanctus eris, & cum viro innocente innocens eris. Caritas quoque inter illos multa erat valde, ita ut in terris positi angelice conversari viderentur. Nulla inter eos invidia erat; quia pestis est virtutum n: nulla murmuratio; quia penitus noscitur grave esse periculum, ut de Judaico populo legitur, quod murmuratio illorum perditio illorum; quia immisit Dominus ignitos serpentes, scilicet ut serpentina corda atque venenosa, contra Deum injuste murmurantia o, a justo Judice juste punirentur. Unde si substantia in aliquo minuitur, Omnipotenti Deo gratiæ referendæ sunt, & ejus servitium incessanter implendum; quia piis pollicitus est, dicens: Quærite primum regnum Dei & justitiam ejus, & hæc omnia adjicientur vobis.

[21] [& humilitas.] Alias murmuratio omnino nocet, quæ omnimodis a discipulis beati Viri longe aberat; quia communia omnia erant eis una cum Patre. Relinquens sanctus Vir exemplum abbatis posteris, ut communiter viventes * cum ceteris, caritas in eis semper augeat * & crescat. Dicebant etiam de beato Viro, quod humilitatis caussa, cum Dominicis vel festivis Sanctorum diebus post expletionem Missarum, ut mos est ecclesiasticus, eulogias populis daret, si vidisset aliquem operatorem aut pauperrimum crepatis manibus p, non ante eulogias dabat, quam benignissimus Pater conversa vice manus ipsas oscularetur; & tunc demum eulogias dabat. Sed & hoc humilitatis caussa gerebat; quia cum famuli triticum in area virga cæderent, ipse solus tota die jejunus ventilabro purgabat. Hoc enim non necessitatis caussa, sed ut humilitatis exemplum ceteris tribueret, agebat, adimplens illud psalmographi: Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, & bene tibi erit.

ANNOTATA.

a S. Eustasium Luxoviensem abbatem obiisse anno Christi 625, videri potest in Opere nostro ad 29 Martii, quo colitur.

b De S. Waldeberto vel Walberto, qui eodem anno 625 S. Eustasio successit, actum etiam apud nos est ad 2 Maji. Hinc statue, S. Ermenfredi monachatum ante hunc annum reponi non posse.

c Tricenos circiter etiam habent duo alia compendia Mss. Vitæ & Officium Luxoviense in Commentario prævio num. 10: Sougetianum habet, quadraginta. Dunodus in Memoriis historicis nobilitatis comitatus Burgundiæ pag. 117 nimis liberaliter trecentos fecit.

d Ita correxi ex Sougetiano; Chiffletianum habet: propter tantumdem &c. Forte tamen substituendum est: propterea tantum &c.

e Id est, illices. In Sougetiano legitur, viles.

f Vide, quid ex hoc loco observaverim in Commentario num. 26 & seqq.

g Voculam hanc uncis inclusam addidi ad integritatem sensus, qui in Sougetiano etiam corruptior erat. Indicat autem biographus, pœnitentes post impositam pœnitentiam datamque absolutionem non sine salubri timore de æternis pœnis, quas per peccata meruerant, a Sancto recessisse.

h Id est, advertebant, cellam illam minorem esse, quam ut majorum monasteriorum instar in regiam clientelam recipi mereretur; timebantque, ne, si eam cuilibet alteri monasterio subjicerent, id ipsi cederet in ruinam.

i Id est, ita ut epistolæ de eadem re apud istam cellam confectæ ac publice lectæ fuerint, ibidemque depositæ in monumentum & pignus patrocinii a Luxoviensibus promissi.

k Id est, Dagoberti ejus nominis primi, post patris sui Clotarii II obitum etiam in Burgundia regnantis. Adi Commentarium num. 23 & seq.

l In utroque Ms. legebatur, esset, quæ vox facile potuit pro cessit librario obrepere. Deinde adde etiam vocem eorum, & sensus hic integer erit: Cellam dominio cefsit eorum, qui custodes (sive abbates) essent (futuri) ipsius monasterii Luxoviensis.

m Ita in apographo Sougetiano: in Chiffletiano autem, omissa villa Ebrys, tantum dicitur Sanctus cum suis funeri obviam ivisse, usque ad Denem, (id est, Dubim) fluvium. Sougetianum in margine habet, Ebrys esse hodiernum Yevre, qui vicus est haud procul a Cusantia in altera Dubis ripa situs.

n Hæc quoque sunt ex Sougetiano, pro quibus in Chiffletiano legitur: Quia pestis id totum.

o Sougetianum habet: Quia immisit Dominus magnos serpentes in eis, qui vulneraverunt illos; & bene serpentes, scilicet ut serpentina corda atque venenosa, Deo injuste murmurantia &c.

p Id est, manibus ex assiduo opere rimosis.

* i. e. gradi

* videretur

* viventibus

* augeatur

CAPUT III.
Beata Sancti mors & sepultura: aliquot discipuli ejus & miracula.

XIV

[Sanctus In prodigiosa luce moritur:] Expleto itaque sanctus pater Ermenfredus cursus vitæ suæ termino, ad ultimam, febricitante corpore, pervenit horam, qua beatam cælo redderet animam. Igitur intempestæ noctis silentio, cum jam sol radios suos avertisset a terris, cæcasque mundo tenebras obduxisset caliginis, in eodem dormitorio fratribus circumstantibus undique, ubi idem sanctus Pater ultimum præstolabatur exitum, subito omnes timor incessit, ut nullus inibi stare aut videre sanctam ejus animam potuisset egredientem. Cumque omnes non longe abscessissent, lux tantæ claritatis emissa est e cælo super sanctum corpus ejus, ut solis splendorem excellere videretur, atque in eadem fulva luce VII a Kalend. Octobris felicem emisit spiritum. Quam lucem non solum discipuli, qui præsentes aderant, sed etiam universi, qui circa cellam eamdem super greges suos in pago eodem in pascuis erant vigilantes, viderunt; nullique vigilanti foris prohibitum fuit hoc signum videre mirabile. Unde multorum testimonio longe lateque vulgatum est, tantam se vidisse claritatem, ut apertissime claresceret, quia tum ejus anima cum ipsa luce ad vitam migravit aliam.

[23] [mors ejus divinitus revelatur: sepelitur Cusantiæ.] Sed nec illud quoque silendum est præcipue, quod reclusa quædam sanctimonialis fœmina, quæ erat penes monasterium virginum Balmam b, distante a cella eadem plus aut minus millibus sex, in ipsius articulo mortis vocata ad se ministra ait: Vade, inquit, cito, dic Warnerio c vel sororibus, quia dominus Ermenfredus nunc de hac vita migrat ad Dominum. Nam fuit consuetudo antiquitus in præfato monasterio, ut una ex ipsis, cujus animum Spiritus sanctus ardentius illustrasset, reclusa haberetur, una cum sola tantum ministra. Aussus d autem statim ad Cusanciam directus est nuntius, qui jam sanctum patrem Ermenfredum defunctum reperit. Discipuli autem cum honore & reverentia sepelierunt eum juxta sepulchrum fratris sui seorsum in ecclesia S. Joannis Baptistæ, quam sibi uterque olim paraverat ex petra. Ubi Dominus ad laudem & gloriam nominis sui signa & virtutes ostendere nostris etiam temporibus dignatus est.

XV

[24] Ex discipulis autem ejus nos discipulorum ejus discipuli vidimus septem, [Auctor exponit, cur pauca de Sancto sciantur,] a quibus enutriti sumus. Ii nobis multa bona & sancta de eo narrare soliti fuerant; sed quia tunc magis religio, simplicitas atque opera manuum, quam ars aliqua, studebantur, ideo hæc temporibus illis non sunt scripta. Sed nos, quamvis imperiti, ratum duximus, ut, dum adhuc aliqua nota sunt, ne forte oblivioni dentur, tanti Viri exempla vel virtutes scribantur; & memorent posteri, quam sanctus & quam amabilis Deo fuerit, humiliando se atque in omni exiguitate constringendo e propter Deum; & tenentes humilitatis ejus atque castitatis exempla, aliorumque multorum Sanctorum, nulla sit occasio declinandi ad dexteram vel ad sinistram; sed recto tramite gradientes ad vitam semper tendere æternam, quo noverunt, Sanctos præcessisse priores. Multa nobis de iis, quæ in vita sua sanctus Pater egit, a senioribus nostris comperta sunt, quæ negligentia nostra nobis a memoria exierunt.

[25] [& quænam adhuc dicturus sit: laudat aliquos] Sed & post obitum ejus plurima ad ejus tumulum acta sunt miracula, quæ non meminimus, maxime quia usus fuit priorum nostrorum semper potius silere, quam loqui, non solum de malis & nocivis, sed etiam de bonis & ædificationum eloquiis, propter illud propheticum: Dixi, Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Ii ergo die ac nocte quia non aliud pene nisi opera manuum vel lectionum atque psalmorum meditatione occupati tenebantur f; nos vero, quamvis tepidi, eorum cupientes sequi vestigia, pauca, quæ ab ipsis didicimus, ea de sancto Viro proferimus. Sed post obitum ejus nulla alia narramus penitus, nisi quæ ad ejus sepulchrum vidimus acta. Vidimus enim ex discipulis sancti Viri quemdam, Wandalbertum nomine, hominem (ut ita dicam) angelicum & sanctum. Ipse vero post cladem, quæ accidit in cella eadem g, remanserat in eodem loco, serviens Deo die nocteque, dies multos; quem etiam B. Ermenfredus, relicta militia seculari, ibi invenit.

[26] [ejus discipulos, quos novit.] Huic enim testimonium dabant omnes priores nostri de bonitate & justitia; quem & nos jam in decrepita ætate vidimus religiose conversantem. Dicebant ergo de eo, quod quadam die, dum fessus a labore meridiano tempore sub umbra arboris hortuli senex obdormisset, aquila desuper veniens super eum sedit in arbore, extensisque alis super caput ejus, obumbravit eum, quousque senex surrexisset a somno. Alium quoque vidimus cellarium sancti Viri, qui Abæo dicebatur, virum justum & bonum. Sed & alios tres, qui præpositi post sanctum Virum vicini *; Ravenbordum videlicet, Adbertum & Athaëlem. Alios quoque duos, Caranum & Maldagis, qui usque ad nostrum tempus religiose conversantes pervenerunt. Sed quia aliqua nunc mentio facta est de filiis, iterum, de quo loqui cœpimus, revertamur ad Patrem.

XVI

[27] Factum est autem post obitum Sancti, ut, quicumque cum devotione fidei ad ejus sepulchrum male habentes accessissent, [Cæcus ad sepulcrum recipit visum, deinde amittit:] sanctitatis pristinæ redintegrarentur virtute. Ergo cetera, ut jam diximus, quæ ibi ante acta sunt, prætermittentes, eo quod negligentia nostra agente non memorentur, ea, quæ vidimus, dicamus. Nam famulus quidam noster (pistor siquidem fuerat fratrum) lumine privatus est. Hortati sunt autem quidam ex fratribus, ut concubinam, quam habebat, funditus dimitteret (pro qua credimus eum famulum hoc promeruisse) & die nocteque ad sepulchrum sancti Viri vigilanter excubaret, atque cum gemitu lacrymarum pro ablutione delicti desudaret, fideretque se per interventum sancti Viri lumen recipere posse. Cumque hoc aliquamdiu egisset, meruit tandem per interventum sancti Viri ipse lumen habere: quem nos prius & videntem videntes * & cæcum, ac deinde per interventum sancti Viri illuminatum. Sed infelix non se continere voluit post lacrymas a delicto jam superius dicto; ultionem iterum divinam promeruit, qui cæcus iterum factus est, cæcusque vitam finivit.

XVII & XVIII

[28] Deinde puella quædam, Anlilis nomine, quæ a dæmone graviter vexabatur, ad ejus sepulchrum deducta est, [energumena liberatur: pœnitens vinculo ferreo solvitur.] quæ etiam labia utraque dilacerata habebat cum dentibus; ibique pro ea Deum in ecclesia deprecantes * aliquantulum, sanitas reddita est ei pristina per virtutem sancti Viri, ita ut ad eam dæmon ulterius accedere non auderet. Aliud quoque patratum in eodem loco miraculum vidimus. Homo enim peregrinus quidam, ad eumdem ferro constrictus veniens locum, qui se multis asserebat annis, pro reatu quodam ad pœnitentiam agendam, plura ivisse per loca; ingressus est autem ad ecclesiam, ubi sanctum requiescit corpus; & cum surrexisset ab oratione, ferrum, quod ferebat, confractum in terram cecidit. Unde claruit, quod Dominus pro gratia sancti Viri, peracta pœnitentia, eum absolvere dignatus sit. Sed & ferrum ipsum supra ostium ipsius ecclesiæ per plures pependisse annos, multi nostrorum viderunt.

XIX

[29] Igitur post multi temporis spatium, dum adhuc lectus sancti Viri in dormitorio cum aliquibus stramentis ejus permansisset; [Lux super ejus lectum visa creditur:] siquidem omnino venerabatur a fratribus, & omnes se indignos judicabant vel contingere stramen sancti Viri, sed ibi signum sanctæ Trinitatis ob venerationem ejus posuerunt. Ergo nocte quadam dormientibus fratribus in eodem dormitorio absque lumine, subito duo ex senibus fratribus nostris expergefacti (quorum unus Warathio, alter vero Odolgarius, quibus testimonium justitiæ omnes perhibemus) tantam se vidisse in eodem dormitorio claritatem asseruerunt, ut numquam se antea tantam fuisse, expertos *. Qui curiosius hoc videre cupientes, quidnam esset, omnino capita sursum levare nequiverunt, donec, ut ante, tenebresceret domus ipsa; quid vero claritas fuerit, omnino nesciunt.

XX

[30] Sed & hoc minime prætermittendum est, quod a die sepulturæ sancti Viri vitrea juxta ejus sepulchrum lucerna pependit, [oleum lampadis diu multiplicatum:] in qua oleum missum fuerat; quæ postea semper accensa, nec minuata usque ad nostrum tempus. Et semper desuper paullatim oleum fudit in terram, ubi erat, subtus vero receptaculum, quod fundens * oleum desuper recipi potuisset: unde altera quoque accendebatur lucerna. Accidit autem negligentia: canis ecclesiam ipsam ingressus est, qui lambens de oleo fuso in terram, statim rabidus effectus est, & antequam ab ecclesia ejiceretur, eruentur * oculi a capite ejus; quod nos quoque vidimus. Ac deinde post non est fusum oleum, ut ante consueverat.

XXI

[31] [cantus prodigiosus in ecclesia auditus.] Præterito anno famuli nostri, juxta ipsam ecclesiam manentes, in ipsa nocte sanctissima Paschæ, antequam signum ad Nocturnas pulsarent, audissent in eadem ecclesia voces dulcissimas modulatione canentium. Sed qui primum ex iis hoc audivit, alios duos excitare curavit, dicens: Surgite, quia fratres jam in ecclesia Horas nocturnas celebrant. Qui * expergefacti, timor omnes, ut dicunt, magnus incussit: qui dum aliquantisper hoc attendentes cum timore audirent & sibi signum sanctæ Crucis crebro imprimerent, & orationem Dominicam, quam sciebant, dicerent, interea signum ad Nocturnas pulsatum est. Sed ipsos magis tunc etiam timor incussit scientes, fratres non ibi tunc esse. Sed & alio adhuc tempore asserunt, se similia ibi audisse. Nos vero, qui Christi sumus amatores h, necesse est, sancti Viri simus imitatores, ejusque natale devota mente celebremus, ut eum apud Christum habere pro nobis mereamur intercessorem, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a De hoc emortuali ipsius die consentiunt duo brevia compendia Ms. Vitæ, Officium Luxoviense & martyrologi. In Sougetiano tamen apographo legitur XII Kal. Octobris, qui error facile obrepere potuit, littera V in X mutata. Ceterum annum mortis ipsius incertum esse dixi in Commentario num. 25.

b Sougetianum habet, Palmam, quo nomine locum illum etiam appellari ait Baudrandus in Lexico. Est autem Balma oppidum ac vetus monasterium nobilium puellarum in comitatu Burgundiæ ac diœcesi Vesontionensi ad Dubim, non longe a Cusantia, sed in opposita ripa fluminis. Gallice Baume vel Baume les Nonnes (quod Latine est Balma Monialium) solet appellari, ut distinguatur ab altero Balma monachorum Cluniacensium, vulgo Baume les Moines dicto, quod in eodem comitatu ac diœcesi pariter situm est.

c Warnerius hic verisimiliter fuit monachus seu presbyter, qui virginibus illis divina ministrabat.

d Ita legitur in Chiffletiano: at multum vereor, ut ea vox recte descripta sit. In Sougetiano est: Ministra autem missa ad Cusanciam directa est, quæ &c: sed in margine addidit pater Chiffletius, alibi legi: Minister autem missus &c.

e Hic desinit apographum Sougetianum.

f Supple: Siluerunt, vel simile quid.

g Nempe, dum cella adhuc puellarum esset sub Islia abbatissa, de qua consule Commentarium num. 2, & Vitam hanc num. 4, 5 & 7.

h Hic vocem aliquam, quia legere non potui, prætermisi. Forsitan est æstimo.

* adde fuerunt

* i. e. vidimus

* deprecantibus

* adde meminissent

* imo fusum

* eruti sunt

* l. quos &c.

DE S. CEOLFRIDO ABBATE GIRWENSI ET WIREMUTHENSI IN ANGLIA
PROPE LINGONES IN CAMPANIA GALLIÆ

Anno DCCXVI.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Ceolfridus, abbas Gerwensis & Wiremuthensis in Anglia, prope Lingones in Campania Galliæ (S.)

AUCTORE C. S.

§ I. Notitia utriusque monasterii, cui abbas præfuit: depositio & translatio ipsius cum vario errore in Martyrologiis signata: translationes ejusdem, & veterum honorifica de ipso æstimatio.

Venerabilis Beda lib. 1 Historiæ abbatum Wiremut hensium & Girwensium utrumque hoc monasterium, [S. Benedictus Biscopus duo monasteria] seculo VII vergente ad finem, a S. Biscopo, qui Benedictus cognominatus fuit, conditum tradit. Et de Wiremuthensi quidem in ipso libri sui exordio hæc ait: Religiosus Christi famulus Biscopus, cognomento Benedictus, aspirante superna gratia, monasterium construxit in honorem beatissimi Apostolorum principis Petri juxta ostium fluminis Wiri ad Aquilonem, juvante ac terram tribuente venerabili ac piissimo gentis illius (Northanhymbrorum) rege Egfrido. Ejusdem fundationis epocham cum anno ab Incarnatione Domini sexcentesimo septuagesimo quarto, Indictione secunda, anno autem quarto imperii Ecgfridi regis, connectit. Aliquot annis post idem S. Biscopus alterum monasterium ex ejusdem regis munificentia in honorem S. Pauli apostoli condidit juxta amnem Tinam, in loco, qui vocatur in Girvum, ut habet laudatus Beda lib. 5 Historiæ ecclesiasticæ gentis Anglorum, qui in ejusdem monasterii territorio natus, & in eodem monasterio educatus est, ac monachus vixit.

[2] Erant autem ambo in Northumbriæ regno, sive in hodierno episcopatu Dunelmensi sita; [in regno Northumbriæ condidit, Wiremuthense] primum scilicet ad ostium Wiri, sive Vedræ, Anglis Were, fluminis ostium in sinistra ripa; alterum ad dexteram Tinæ quinto circiter milliari a priori dissitum. Ex utroque nunc aut nihil aut parum superest præter nomina; nam Wire-mutha Bedæ, teste Cambdeno in Britannia, nunc Monks Were-mouth, id est, Vedræ ostium, quod ad monachos spectavit, appellatur; Girvum vero Jarrow. Porro sanctus fundator istud monasterium B. Pauli apostoli construxit ea dumtaxat ratione, ut una utriusque loci pax & concordia, eadem perpetua familiaritas conservaretur & gratia; ut, sicut verbi gratia, corpus a capite, per quod spirat, non potest avelli, caput corporis, sine quo nec vivit, nequit oblivisci, ita nullus monasteria primorum Apostolorum, fraterna societate convincta, aliquo ab invicem temptaret disturbare conatu; inquit Beda in utriusque abbatum Historia. Atque hæc quidem fraterna societas S. Biscopo usque adeo cordi erat, ut moriturus S. Ceolfridum, qui Girwensi præerat, utrique monasterio, vel, sicut rectius dicere possumus (ait Beda ibidem) in duobus locis posito uni monasterio beatorum apostolorum Petri & Pauli præfecerit.

[3] [& Girwense, monachorum numero & sanctitate clara,] Hinc etiam idem venerabilis scriptor lib. 5 Historiæ gentis Anglorum cap. 22, quasi utrumque dumtaxat unicum fuisset, venerabilem Ceolfridum appellat abbatem monasterii beatorum apostolorum Petri & Pauli, quod est ad ostium Wiri amnis, & juxta amnem Tinam in loco, qui vocatur in Girvum. Ex dictis corrige Guilielmum Malmesburiensem, dum lib. 4 de Gestis pontificum Anglorum sic loquitur, acsi duo ista monasteria in utraque ejusdem Vedræ fluminis ripa exstitissent. Ait enim ibidem: Hic (S. Benedictus Biscopus) Wiræ amnis utrasque ripas, qui apud Northumbros non incelebris famæ habetur, monasteriis prætexit sub apostolorum Petri & Pauli nomine. Corrige, inquam, hæc; nam horum monasteriorum alterum ad Vedræ ostium, alterum quinto inde milliari ad Tinam situm erat; nisi malis cum Bollando nostro in S. Benedicto Biscopo suspicari, sic ipsum scripsisse, forte quia in utraque Vedræ ripa variæ in vicis ecclesiæ ab ipso erectæ fuerunt. De eorumdem amplitudine conjicere licet ex monachorum numero, quos sub finem vitæ S. Ceolfridi sexcentos ferme fuisse, Beda unus ex ipsis testatur. Nec virtute minus, quam alumnorum numero eadem floruisse, argumento sunt primi eorum præsides, ex quibus S. Benedictum Biscopum fundatorem ad diem XII Januarii, duosque hujus in monasterio Wiremuthensi coabbates, S. Easterwinum ad VII Martii, sanctumque Sigfridum ad XXII Augusti, ac denique sanctum & venerabilem Bedam, SS. Benedicti & Ceolfridi dignissimum discipulum & Ecclesiæ lumen, ad XXVII Maii in Opere nostro jam dedimus.

[4] [quorum abbas S. Ceolfridus hodie] Hodie vero ejusdem S. Benedicti discipulus, & in utroque monasterio condendo strenuus adjutor, primus Girwensium abbas, sanctique fundatoris in utriusque regimen item primus successor, S. Ceolfridus memorandus venit, qui in itinere Romano, quod religionis ergo senex susceperat, prope Lingonensem civitatem in Campania Galliæ, hoc ipso die, ut docet Beda, beata morte defunctus, & postridie tumulatus est. Illum hoc aliisque diebus varia Martyrologia, sed non sine mendis, annuntiant. Joannes Wilsonius in Martyrologio Anglicano utriusque editionis de ipso hodie meminit, & in posteriori editione sic habet: Lingonibus in Burgundia (imo in Campania Galliæ) depositio S. Ceolfridi confessoris & abbatis Wiremuthensis in regno Northumbrorum, & magistri S. Bedæ, qui Romam profectus, ut privilegia suo monasterio impetraret, in reditu suo Lingonibus obiit anno Christi DCCXVII, ibique corpus ejus magna cum solemnitate in cathedrali ecclesia ejusdem civitatis sepultum, usque in hodiernum diem in magna veneratione asservatur. Deinde de ejusdem epistola, quæ exstat apud Bedam, & de ædificata per ipsum ecclesia loquitur, de quibus nos suis locis agemus.

[5] Obiter hic observa, falso dici, S. Ceolfridum, dum Roma rediret, [ab aliquibus annuntiatur apud Lingones,] obiisse; cum non in reditu, sed in accessu ad Urbem, apud Lingones vita functus sit, idque anno Christi 716, non 717, ut habet Wilsonius. Falsum quoque est, ipsum in cathedrali ecclesia Lingonensi sepultum, hodiedum asservari: sepultus enim fuit extra civitatem in ecclesia monasterii sanctorum Geminorum seu Tergeminorum martyrum, unde ipsius reliquiæ postea in Angliam translatæ fuerunt. Hisce observatis, ad alios martyrologos progredior. Ad eumdem diem illum annuntiat Andreas Saussayus in Martyrologio Gallicano, pariter non sine erroribus, Eodem die, inquiens, Lingonis S. Ceolfridi presbyteri & confessoris, qui venerabilis Bedæ didasculus, abbasque monasterii sanctorum apostolorum Petri & Pauli in Anglia (ubi scriptor ille insignis sua sub eo volumina exaravit;) jam ætate provectus, causa devotionis Romam perrexit, adoratisque Apostolorum vestigiis, in reditu cum Lingonas pervenisset, illic, exhaustis viribus, at plenus virtutibus, defunctus est, anno presbyteratus quadragesimo quarto (imo quadragesimo septimo vel octavo) abbatialis officii vigesimo quinto (imo trigesimo quinto.) Humatus vero in Tergeminorum martyrum ecclesia, miris gloriæ fulgoribus emicuit.

[6] Brevius rectiusque hoc eodem die habet Menardus in Martyrologio Benedictino: [ubi peregre profectus obiit,] Apud Lingones in ecclesia sanctorum Geminorum depositio B. Ceolfridi, abbatis Girwensis in Anglia, doctrina & sanctitate conspicui. Recte etiam Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum ibidem ait: Lingonis in Gallia, S. Ceolfridi abbatis; sed in Annotatis eumdem perperam facit abbatem Glasconiensem. De die consentit etiam Castellanus in Martyrologio universali, ubi inter Galliæ Sanctos, nempe quia in ea mortuus ac sepultus fuit, sic ait: Urbati (ita sanctorum Geminorum, quod Gallice Saint-Geome appellat, in margine Latine vocat) prope Lingonas, S. Ceolfridus (Gallice S. Soufroy) abbas S. Petri Wirimudensis in Anglia. Hactenus martyrologi, qui S. Ceolfridum vel apud Lingonas, ubi obiit, vel in monasterio sanctorum Geminorum, ubi sepultus fuit, annuntiarunt. Est porro Lingonensis civitas, Andemantunum, teste Baudrando in Lexico, etiam dicta, urbs Galliæ Celticæ Plinio aliisque, indigenis nunc Langres appellata, ampla civitas in Campania Gallica, episcopalis sub archiepiscopo Lugdunensi, in colle ad Matronæ fluvii fontes sita.

[7] Monasterium vero sanctorum Geminorum seu Tergeminorum ubi fuerit, [& sepultus fuit.] & quibus dicatum, Beda ipse in laudata abbatum Historia lib. 2 sic exponit: Sepultus in crastinum (S. Ceolfridus est) ad Austrum ejusdem civitatis (Lingonensis) miliario primo, in monasterio Geminorum… Sunt autem Gemini martyres, in quorum monasterio & ecclesia conditus est, Speusippus, Eleusippus, Meleusippus, qui uno partu matris editi, eadem Ecclesiæ fide renati, simul cum avia sua Leonilla, dignam loco illi sui martyrii reliquere memoriam. De Sanctis illis actum in Opere nostro est ad diem XVII Januarii; de laudato vero monasterio consuli potest Gallia Christiana recusa auctaque tom. 4, col. 652, ubi de ejusdem vario pro vario tempore statu agitur, diciturque nunc esse Prioratum conventualem canonicorum Regularium Ordinis S. Augustini, uno milliario, vel paulo plus a Lingonum civitate dissitum, & Gallice Saint Jome scribitur; Castellanus mox citatus eumdem Saint-Geome appellavit. Hæc de monasterio, in quo aliqui ipsum annuntiant, quia Sanctus, prope Lingonas defunctus, in eodem, ut dixi ex S. Beda, & infra iterum videbimus, humatus fuit.

[8] [Alii ipsum hoc & aliis diebus Glastoniæ,] Verum quia sacræ ejusdem reliquiæ jam olim inde ad Wiremuthense primum monasterium, atque hinc postea ad Glastoniense in Anglia translatæ fuere, alii eumdem Glastoniæ annuntiarunt, nec defuerunt, qui hinc in errorem inducti, etiam crediderint, ipsum Glastoniensem abbatem fuisse. Inter Auctaria Usuardina apud Sollerium nostrum codex Rosweydinus ad prædictum diem XXV Septembris de eo sic meminit: In monasterio Glestiensi, sancti Ceolfridi. Altempsianus ibidem: In Glescovia, sancti Ceolfridi abbatis & confessoris. Molanus in editionibus posterioribus: In Glasconia, depositio sancti Ceolfridi abbatis & confessoris. Consonat Arnoldus Wionius lib. 3. Ligni vitæ, hoc eodem die inquiens: In Glasconia, natalis S. Ceolfridi abbatis & confessoris, doctrina & pietate conspicui. Dempsterus in Menologio Scotico ipsum tantummodo in Anglia memorat, hoc modo: In Anglia, Ceolfridi abbatis, qui Scotus a quibusdam habetur, & S. Joannis, cognomento Magistri socius, qui cum eo ex Gallia in Angliam trajecit, & vita clarus, archiepiscopus Cantuariæ quievit. David Camerarius lib. 3 de Scotorum pietate eumdem pariter inter Scotos recensens, abbatem Glastoniensem facit, & die XXIX Septembris his verbis commemorat: Hoc eodem die Ceolfridus abbas Glastoniensis. De eo Sergii Papæ litteræ & alii.

[9] [quo corpus ejus aliquando translatum fuit,] Glastoniæ ipsum etiam consignat Gabriel Bucelinus in Menologio Benedictino die XXV Septembris, sed ejusdem abbatiam, emortualem locum, locaque, ad quæ translatus fuit, sic distinguit, ut pateat, eumdem non alia de causa ibidem annuntiari, quam quod reliquiæ eo postremum translatæ fuerint. Quapropter juverit ipsum audisse. Glasconiæ in Anglia, natalis S. Ceolfridi, abbatis & confessoris. Ceolfridus S. Benedicti Angli, abbatis lectissimi, discipulus, monasterii SS. Petri & Pauli monachus, ob egregiam vitæ sanctitatem sanctissimo magistro in abbatiæ honore succedere jussus, magnum illum sanctæ Ecclesiæ doctorem, Solem, ut loquitur Bellarminus, Occidentis, venerabilem Bedam habere filium & discipulum meruit, eumdem æternum deinceps suæ sanctitatis præconem & felicissimum æmulatorem. Romam religionis causa, & ut excoctam laboribus ætatem illic finiret, sanctamque animam ad pedes Apostolorum effunderet, profectus, mortis lege præoccupatus, fortunatissima morte Lingonas beavit anno Christi DCCXVII, ætatis suæ LXXIV, sacerdotii XLIV, abbatialis regiminis XXXV. Cujus sacræ reliquiæ postea in Angliam ad suum cœnobium deportatæ; inde demum, Danis Angliam vastantibus, Glasconiam translatæ sunt. Ita ipse.

[10] [annuntiant, falso rati,] De translatione hac Saussayus in Martyrologio Gallicano ad diem XXVI Octobris meminit his verbis: Translatio S. Ceolfridi, abbatis Glasconiensis in Anglia, qui Lingonis in Gallia defunctus, cum a Romana peregrinatione rediret, sepultusque in sanctorum Tergeminorum ecclesia, deinde a gentilibus suis repetitus, fulgens in tumulo crebris prodigiis, ad cœnobium proprium multa cum veneratione revectus est. Hæc ibi, in quibus non unus error cubat. Nam primo quidem præter errorem de Sancti obitu in reditu Romano, eumdem Glasconiensem abbatem facit, cum tamen constet, ipsum Girwensem & Wiremuthensem, sive duplicis monasterii SS. Petri & Pauli abbatem fuisse, ipso Saussayo supra num. 5 consentiente. Secundo geminam translationem confudit: ex dictis enim prima facta est ex monasterio sanctorum Tergeminorum ad Wiremuthense; secunda ex hoc Glastoniam. Ex ignoratione autem prioris sponte sequebatur error uterque. Quippe cum sciret Sancti corpus, monachis ejus repetentibus, ex laudato Lingonensi monasterio ablatum fuisse; ac præterea sciret, illud deinde Glastoniæ quievisse, arbitratus est, idem illud ex dicto monasterio ad Glastoniense translatum, ideoque monachos, a quibus repetitum fuerat, Glastonienses fuisse, atque adeo S. Ceolfridum eorumdem abbatem.

[11] Ad eumdem diem XXVI Octobris de S. Ceolfrido etiam meminit Molanus in Auctariis Usuardi apud Sollerium, [eumdem Glastoniensem abbatem fuisse.] ubi legitur: In Glasconia, depositio Ceolfridi abbatis & confessoris. Consonant auctor Martyrologii Germanici, quod vulgo Canisii dicitur, Dempsterus in Menologio Scotico & Philippus Ferrarius in Catalogo generali, Molanum secuti. Ferrarius tamen ibidem in Annotatis eumdem abbatem Glastoniensem falso facit, dubitatque, an hic idem sit cum eo, quem ipsemet die XXV Septembris Lingonis in Gallia mortuum annuntiaverat; vel an Glastoniensis abbatis corpus Lingonas umquam translatum fuerit. Sed de neutra parte dubitandum est: utroque enim die signatur memoria unius ejusdemque S. Ceolfridi, abbatis Wiremuthensis, non Glastoniensis; & primo quidem loco ipsius natalis sive obitus prope Lingonas signatur; postremo autem ejusdem translatio, non Lingonas, sed ex Wiremuthensi monasterio, quo ex Lingonensi delatum ante fuerat, ad Glastoniense ob Danorum metum facta; quod cum prædicti martyrologi ignorarent, ejusdem depositionem ad duos dies retulerunt, & eorum aliqui ipsum alterius monasterii, quam cujus fuerat, abbatem fecerunt.

[12] Porro memoratam geminam translationem Guilielmus Malmesburiensis lib. 1, [Obscurum est, quando utraque translatio facta sit,] cap. 3 de Gestis regum Anglorum paucis ita tradidit: Reliquiæ ossium posterioribus annis (ex Lingonensi agro, ubi ipsum obiisse præmiserat) ad monasterium (Wiremuthense,) deinde Danicæ vastationis tempore cum ossibus beatæ Hildæ Glasconiam portatæ sunt. Tempus, quo prima translatio facta sit, plane ignoratur; at certe nondum ea contigerat, dum S. Beda sæpe dictam abbatum Historiam conscripsit, cum in hac de Sancti sepultura in ecclesia sanctorum Geminorum, seu Tergeminorum, diserte meminerit, de translatione autem nihil. Si divinare lubeat, forte id postea factum fuerit opera illorum monachorum, qui sanctum Abbatem suum in eo itinere Romano comitati, aliis Romam pergentibus, aliis reversis in Angliam, ad tumbam Defuncti resederunt, uti ex eodem Beda infra dicemus. Guilielmus Malmesburiensis in Antiquitatibus Glastoniensis ecclesiæ secundam translationem ad medium seculum VIII retulit, sic scribens: Infestantibus Danis Northanimbriam, Tica earum partium abbas, sub obtentu pacis a Borea in Occidentem commigrans, Glastoniam concessit, eamdemque ecclesiam abbatis jure anno Dominicæ Incarnationis DCCLIV rexit.

[13] Multis vero annis Aquilonaris regio piratarum patuit prædæ, [factam tamen esse,] cum interim aliæ partes Angliæ nihil suspicarent hostile. Attulit sane secum locupletes incolatus sui obsides, reliquias scilicet Aidani Lindisfarnensis episcopi, corpora SS. Ceolfridi, Benedicti, Estrepini, Hetberti, Selgfridi Wiorensium abbatum… Hæ igitur supra altare locatæ reliquiæ non parum reverentiæ loco adjecere. Alii mox citandi eamdem translationem toto seculo serius posuere; nec scio, utri rectius. Glastoniense monasterium situm erat in Anglia Meridionali, in hodierno comitatu Sommersettensi, diuque floruit, donec, teste Cambdeno in Britannia, ab Henrico VIII exturbati sunt (ex eo monachi); monasteriumque, quod jam in urbeculam excreverat, dirutum & solo adæquatum, quantum & quam magnificum fuerit, ruinis demonstrat. Ceterum locus ipse Anglis Glastembury vel Glassenbury nunc dicitur. Quievisse autem ibidem S. Ceolfridi, quem Colfridum appellat, ossa scribit etiam Joannes Bromton in Chronico, ubi ait: Illuc (Glastoniam) translata sunt corpora sanctorum Hildæ abbatissæ, Colfridi abbatis Girwiensis, aliqua ossa Aidani episcopi, quæ advexit Edmundus rex.

[14] [ex scriptorum testimoniis probatur.] Consentiunt etiam Monastici Anglicani scriptores, qui tom. 1 pag. 3 & 4 agentes de Sanctis in ecclesia Glastoniensi quiescentibus, inter cetera inquiunt: Illic requiescunt ossa S. Aidani Lindisfarnensis episcopi, … Coelfridi abbatis, Boisili abbatis, venerabilis Bedæ, … ac sanctorum confessorum Benedicti, cognomento Biscope, Hesterpini (id est, Easterwini) Sigfridi & Herberti, Wiornensium abbatum … de dono regis Edmundi Senioris. Per Edmundum Seniorem, sanctum hujus nominis regem ac martyrem designarunt, quem anno Domini 870 adversus Danos dimicantem, ab iis captum, palæque alligatum sagittis confixum esse, scriptores Angli tradiderunt. Itaque si isti velint, S. Ceolfridi ossa ab hoc sancto rege Glastoniam transmissa fuisse, recte conveniet transferendi tempus & occasio; verum hæc aliunde non possum confirmare.

[15] [Ceolfridi apud synchronos] An Ceolfridus Officio ecclesiastico umquam cultus fuerit, compertum non habeo; de sufficienti tamen cultu, ut de ipso cum Sancti titulo in Opere nostro agere liceat, satis constare videtur ex iis, quæ supra jam diximus, quæque dicturi sumus. Certe venerabilis Beda ipsum post mortem ipsius æque ac SS. Easterwinum & Sigfridum virum venerabilem & sanctum appellavit. Quantam quoque de ejusdem sanctitate æstimationem habuerit ipsius in abbatia successor Hwetbertus, liquet ex epistola commendatitia, quam ipsimet Romanum iter, in quo obiit, jam ingresso, ad S. Gregorium II Papam deferendam dedit, & in qua sic loquitur: Deinde etiam vestræ Paternitati supplicamus, ut quod nos facere non meruimus, vos erga illum ultimæ pietatis seduli munus expleatis, pro certo scientes, quia, etsi vos corpus habetis ipsius, & nos tamen & vos Deo devotum ejus spiritum, sive in corpore manentem, sive carneis vinculis absolutum, magnum pro nostris excessibus apud supernam pietatem intercessorem habemus & patronum. Hæc Hwetbertus apud Bedam. Nec minor erat ipsius in dicto itinere comitum veneratio, quorum aliqui, postposito suæ patriæ amore, ad ejusdem sepulcrum permanserunt.

[16] [& antiquos æstimatio, & Sancti appellatio.] Neque enim facile, (inquit S. Beda) quisquam lacrimas tenere potuit, videns comites ipsius partim, Patre amisso, cœptum iter agere, partim mutata intentione, qua Romam ire desiderarant, domum magis, qua hunc sepultum nunciarent, reverti, partim ad tumbam Defuncti inter eos, quorum nec linguam noverant, pro inextinguibili Patris affectu residere. Non explicat quidem Beda, an jam tum sacra aliqua veneratio seu qualiscumque cultus ab his ipsi fuerit exhibitus; id tamen ob Viri sanctimoniam, aliaque supra dicta multo verisimilius est. Miracula ad ejusdem tumbam ibidem facta, etiam scribit Simeon Dunelmensis in Gestis regum Anglorum, ubi hæc habet: Cujus beatum corpus sepultum est in ecclesia sanctorum martyrum Speusippi, Eleusippi, & Meleusippi, ubi multa signa & sanitates patratæ dinoscuntur, donante eo, qui Sanctos suos & in præsenti certantes juvare, & in futuro consuevit victores coronare. Alcuinus quoque in epistola 49 ad Fratres Wirensis & Gyrvensis ecclesiæ, apud Andream Quercetanum, sive Du Chesne in editione Operum ipsius Parisiensi, sanctitatis titulo ipsum honorat; Regularis vitæ, inquiens, observationem, quam statuerunt vobis sanctissimi patres, Benedictus scilicet & Ceolfridus, diligentissime custodite, quatenus cum illis terram benedictionis mercedem habere mereamini. Et rursum ibidem: Habetis sanctos Patres, qui vos genuerunt, adjutores, si illorum præceptorum eritis factores. Neque morari nos debet, quod Beda de ipso in Martyrologio suo non meminerit; cum nec S. Benedictum, nec S. Easterwinum, nec S. Sigfridum, de quibus apud nos actum jam est, in eo recensuerit. Vide dicta in Commentario de S. Sigfrido ad diem XII Augusti. Prætereo scriptores alios antiquos, qui de Ceolfrido magna cum sanctitatis laude meminerunt.

§ II. Sancti Vita ex Beda colligenda: ejus tempus natale & patria: priora vitæ gesta incerta: presbyteratus: gesta cum S. Benedicto pro condendo Wiremuthensi monasterio.

[Gesta Sancti scripsit S. Beda] Jam sæpe laudavimus Historiam abbatum duplicis monasterii SS. Petri & Pauli, sive Wiremuthensis & Girwensis a S. Beda conscriptam. Hanc ipsemet inter Opera sua in calce Historiæ ecclesiasticæ gentis Anglorum editionis Parisiensis Chiffletii, qua utor, his verbis recensuit: Historiam abbatis monasterii hujus, in quo supernæ pietati deservire gaudeo, Benedicti, Ceolfridi, & Huaetbercti, in libellis duobus. Opusculum hoc in duo fragmenta distractum Eduardus Maihewus in Trophæis Benedictinis Angliæ anno 1625 edidit; quod cum ignoraret Jacobus Waræus, auratus eques, illud ex antiquo codice Ms. bibliothecæ Cottonianæ Dublinii in Hibernia anno 1664 continuata serie vulgavit, & præfatione, atque aliquot annotationibus illustravit; verum cum pauca ejusdem exemplaria in Gallia brevi vendita fuissent, Ludovicus Billaine bibliopola Parisiensis istud anno 1666 recudit, ac deinde Mabillonius, præcisis Waræi Præfatione & Annotatis, Seculo 2 Benedictino pag. 1002 & sequentibus ex eodem Waræo & Maihewo denuo recensuit. Fatetur Waræus in Ms. suo imperiti librarii vitio aliqua admodum mendosa legi; quæ cum in editione Mabilloniana correctiora sint, hanc ego sequendam censui. In editione, quam dixi, Parisina Waræitoti Opusculo præfixus hic titulus est: Incipit Vita sanctorum abbatum monasterii in Wiramutha & Gyrwin, Benedicti, Ceolfridi, Easterwini, Sigfridi atque Whetberti, ab ejusdem monasterii presbytero & monacho Beda composita, quem titulum Waræus cum in vetusto Cottoniano codice, quem edidit, reperisset, ipsi Bedæ auctori adscripsit. Sed rectius illum scriptori istius codicis attribuisset; tum quod Beda ipse mox relatus hoc Opusculum non Vitam Sanctorum &c, sed Historiam abbatum &c appellaverit; tum quod illud scripserit; vivente Hwetberto, cujus tantum initia regiminis memorat, ideoque non videtur hujus velut Sancti Vitam jam tum scribere voluisse.

[18] [in Historia abbatum sui monasterii: Hwetbertus] Porro ex hac Historia jam aliqua apud nos data sunt die VII Martii, in S. Easterwino, XXII Augusti in S. Sigfrido, aliaque danda erunt in Supplemento totius Operis nostri ad diem XII Januarii, ubi cum de S. Benedicto Biscopo ageretur, ea desiderata fuit. Multa quoque de S. Ceolfrido nostro in eadem continentur; sed ut in Historiis solet, non omnia continua serie, sed multa etiam sparsim, ideoque satius mihi visum fuit Commentarium historicum scribere, eique, prout rerum gestarum ordo postulat, suis locis inserere, quæ de præclaro illo Viro magna cum laude Beda memoravit. Præterea cum in eadem Historia non pauca de S. Benedicto dicantur, in quibus magnam partem habuit Ceolfridus, quippe qui consilio suo operaque istum in utroque monasterio condendo Regulisque præscribendis adjuvit, multa quoque de isto dicere oportebit, idque eo magis, quod laudata Historia ad Majores meos, ut dixi, nondum pervenisset, dum de isto sancto abbate egerunt. Ceterum necesse non est pro hujus venerabilis scriptoris, toto orbe celeberrimi, fide ac auctoritate hic aliquid dicere; id unum tamen pro præsenti argumento observasse juverit, hunc ipsius S. Ceolfridi, cujus gesta narrat, discipulum, monachumque fuisse, uti per decursum videbimus. Arnoldus Wionius in Ligno vitæ lib. 3 alium ejusdem biographum laudat his verbis: Ante eum (Bedam) eamdem (S. Ceolfridi Vitam) litteris mandarat Wichbertus Deirus DCCXXIV. Eumdem biographum inter Angliæ scriptores, ad præcitatum annum recensens Joannes Pitseus, De Vita Ceolfridi librum unum ipsi attribuit.

[19] [non nisi epistolam de ipso scripsisse videtur.] Ejusdem Vitam ab eo scriptam, etiam asserit Dempsterus lib. 3 Historiæ ecclesiasticæ gentis Scotorum, num. 235 in S. Ceolfrido: sed cum hic eam ad Gregorium II Papam scriptam dicat, Pitseus vero Wichbertum illum S. Ceolfridi in monasterii Wiremuthensis & Girwensis abbatiam successorem fuisse asserat, vix dubitare possum, quin per Vitam designent epistolam, quam hic isti Romam proficiscenti commendatitiam ad S. Gregorium II dedit, teste venerabili Beda in Historia abbatum, in qua illius partem recitat, quam nos quoque ex ipsa recudemus. Si tamen alia ejusdem auctore Wichberto, Hwetberto vel Huwetberto, ejus loci abbate, alicubi exstet Vita, rem nobis gratam fecerit, qui eam nobiscum voluerit communicare, ut in Supplemento edatur: nam etsi S. Beda plurium instar sit, cum tamen hic non Vitas sed Historiam abbatum sui monasterii scribendam sibi proposuerit, ea dumtaxat de ipso in litteras retulit, quæ ad monasterium propius pertinebant, omissis haud dubie multis aliis ipsius gestis, quæ ad ejusdem vitam illustrandam facerent. Sic in lib. 5 Historiæ ecclesiasticæ gentis Anglorum cap. 22 epistolam ejus ad Naïtanum Pictorum regem, gestaque cum S. Adamnano Hiiensium abbate pro suscipienda Catholica Paschatis observantia & Romana capitis tonsura enarrat, de quibus ne verbo quidem meminit in Historia abbatum. Scriptores alios, illo recentiores, qui de Sancto Abbate nostro scripserunt, suis locis laudabo. Itaque Sancti gesta exponere aggredior.

[20] Venerabilis Beda in laudata abbatum Historia non obscure significat, [Sanctus circa annum 643 in Anglia natus,] ipsum sancto patri suo Benedicto Biscopo aliqua sanguinis conjunctione propinquum fuisse, dum scribit, hunc sibi successorem statuisse abbatem Ceolfridum, … virum videlicet sibi non tam carnis necessitudine, quam virtutum societate propinquum. Fuit autem S. Benedictus Biscopus, eodem Beda ibidem testante, nobili … stirpe gentis Anglorum progenitus … & minister Oswii regis Northanhymbrorum; unde de simili Ceolfridi generis claritudine licet conjectare. Henricus Sinclarus in Historia patria S. Ceolfridum Scotum fecit, inquit Dempsterus supra laudatus; qui tamen, utut Scotis addictus, ab hoc ejusdem asserto hic merito dissentiens, eumdem Anglum fuisse cum aliis fatetur. Sunt, qui ipsum in Bernicia natum aiunt, quæ Cambdeno ea est Northanhymbrorum regni pars, quæ ultra Tinam usque ad fretum Scoticum extendebatur. Annum ejus natalem ex Beda eruimus; nam cum hic ipsum die XXV Septembris anno Christi 716, cum esset annorum septuaginta quatuor, obiisse scribat, dicendus est anno 642 vel 643 natus esse.

[21] De gestis ejus ante cœptum Wiremuthense monasterium nihil tradidit Beda; [verisimiliter fuit monachus Cantuariæ] verum ego vehementer suspicor, ipsum in Cantuariensi SS. Petri & Pauli monasterio monachum fuisse. Rationem, cur ita sentiam, accipe. S. Benedictus Biscopus, qui relicta patria, in Lirinensi monasterio monachum indutus, ibidemque monasticis institutis biennio exercitatus fuerat, inde Romam profectus, a Vitaliano Papa in Britanniam remissus est, una cum S. Theodoro, Cantuariensi archiepisco consecrato. In patriam redux, laudatum sanctorum Apostolorum monasterium biennio rexit, ac deinde S. Adriano tradidit. Tum Romam regressus, atque inde reversus in Britanniam, Ecgfridum Northumbriæ regem adiit, ab eoque munifice donatus, Wiremuthense monasterium exstruxit, adjuvante Ceolfrido, qui, ut habet Beda, a primo tempore, quo Benedictus in honore beatissimi Apostolorum Principis suum cœpit condere monasterium, … illi comes individuus, cooperator & doctor Regularis & monasticæ institutionis aderat. Non videtur autem ulla magis probabilis magisque verisimilis assignari posse ratio, ob quam Benedictus illum in exstruendo monasterio & monasticis legibus sanciendis socium adjutoremque statim elegerit, & Ceolfridus ipsi obsecutus sit, quam quod alter alterius virtutem ex monastico convictu perspectam habuerit: nec in ullo monasterio verisimilius dici possunt cohabitasse, quam in Cantuariensi, cui Benedictus, ut diximus, biennio abbas præfuerat.

[22] Ad hæc, quia S. Benedictus mox a suo in patriam reditu laudatum monasterium cum Socio S. Ceolfrido cœpit moliri; [sub Benedicto Biscopo: presbyter ordinatus est circa annum 670.] suspicari etiam quis potest, an hic sancto abbati suo, e Cantuariensi monasterio Romam proficiscenti, comes non adhæserit. Sane non caret verisimilitudine hæc suspicio; & sic Ceolfridus etiam aptior fuisset ad disciplinam, quam Benedictus in monasterio suo stabilire decreverat, alios edocendam: voluisse enim ipsum Romanos ritus in illud inducere, ex dicendis constabit. Ceterum istud S. Benedicti Romanum iter anno Christi 671 contigisse, dictum est in Commentario prævio ad hujus Sancti gesta ad diem XII Januarii. Nunc a conjecturis ad certiora progrediamur. Sacerdos jam erat S. Ceolfridus, quando ad dictum monasterium condendum S. Benedicto se socium adjunxit. Etenim cum ex Bedæ testimonio diem suum obierit anno Christi 716, presbyterii gradu functus quadraginta septem annis, oportet ipsum anno 669 vel 670 eo Ordine initiatum fuisse; idque anno ætatis suæ 26 vel 27, cum, eodem venerabili scriptore teste, annorum septuaginta quatuor mortuus sit. Ex iisdem denique calculis sequitur, eum triginta & unum aut triginta duos circiter annos ætatis suæ numerasse, quando anno 674 cum magistro suo S. Benedicto Wiremuthense monasterium condidit, de quo nunc agendum est.

[23] [S. Benedictus monasterium Wiremuthense] Ingressus Britanniam (S. Benedictus, inquit Beda in Historia abbatum) ad regem Occidentalium Saxonum, nomine Coynwalh, conferendum putavit, cujus & ante non semel amicitiis usus, & beneficiis erat adjutus. Sed ipso eodem tempore immatura morte prærepto, tandem ad patriam gentem, solumque, in quo natus est, pedem convertens, Ecgfridum Transhumbranæ regionis regem adiit; cuncta, quæ egisset, ex quo patriam adolescens deseruit, replicavit, quo religionis desiderio arderet, non celavit; quid Ecclesiasticæ, quid monasticæ institutionis Romæ vel circumquaque didicisset, quot divina volumina, quantas beatorum Apostolorum, sive martyrum Christi, reliquias attulit, patefecit; tantamque apud regem gratiam familiaritatis invenit, ut confestim ei terram septuaginta familiarum de suo largitus, monasterium ibidem primo Pastori Ecclesiæ facere præciperet. Waræus hic in Annotatis, Per terram septuaginta familiarum, inquit, intelligo terram septuaginta hidarum, sive carucatarum: nam Bedæ interpres Saxonicus vocem FAMILIAM ita exponit lib. 4, cap. 3, 13, 16 & 23 Ecclesiasticæ Historiæ Bedæ. Prisci carucatum æstimabant terræ portionem, unius aratri culturæ quolibet anno sufficientem. Consule etiam Cangium in Glossario ad vocem Familia, ubi etiam dicitur esse Terræ portio uni familiæ alendæ sufficiens, & in eam rem destinata. Matthæus Westmonasteriensis ad annum 703 tantum sexaginta familias Benedicto ab Ecgfrido donatas esse ait, sed septuaginta etiam habet Florentius Wigorniensis ad annum 672.

[24] [anno 674 condit,] Hisce observatis, ad Bedam regredior, qui verbis mox datis de construendo monasterio hæc subjungit: Quod factum est, sicut in proœmio memini, ad ostium fluminis Wiri, ad Aquilonem, anno ab Incarnatione Domini sexcentesimo septuagesimo quarto, Indictione secunda, anno autem quarto imperii Ecgfridi regis. Recte se habent hæ notæ chronologicæ, nam & tunc Indictio 2 currebat, & Ecgfridus ab anno 670 in regnum Northanhymbrorum sive Northumbriæ successerat secundum ipsius Bedæ chronologiam in Historia Ecclesiastica. Nihil quoque hic de monasterii situ addendum est, cum de eo sat multa dicta sint supra num. 1 & duobus sequentibus. Nec plus quam unius anni spatio, (prosequitur Beda) post fundatum monasterium interjecto, Benedictus, Oceano transmisso, Gallias petens, cæmentarios, qui lapideam sibi ecclesiam juxta Romanorum, quem semper amabat, morem facerent, postulavit, accepit, attulit. Et tantum in operando studium præ amore B. Petri, in cujus honorem faciebat, exhibuit, ut inter unius anni circulum, ex quo fundamenta sunt jacta, culminibus superpositis, Missarum inibi solemnia celebrari videres. Cur lapideam ecclesiam juxta morem Romanorum Beda factam dicat, colligimus ex lib. 3 Historiæ gentis Anglorum cap. 25, ubi de Finano episcopo scribit: In insula Lindisfarnensi fecit ecclesiam episcopali sedi congruam, quam tamen more Scottorum, non de lapide, sed de robore secto totam composuit atque arundine texit. Morem ergo Romanorum, qui ecclesias ex lapide vel saxo ædificabant, Scottorum mori opposuit, qui ligneas exstruere solebant. Nunc cum Beda prosequamur.

[25] Proximante ad profectum opere, misit legatarios Galliam, qui vitri factores, artifices videlicet Britanniis eatenus incognitos, [S. Ceolfrido adjutore & socio.] ad cancellandas ecclesiæ, porticuumque & cœnaculorum ejus fenestras adducerent. Factumque est, & venerunt; nec solum postulatum opus compleverunt, sed & Anglorum ex eo gentem hujusmodi artificium nosse ac discere fecerunt: artificium nimirum vel limpidis ecclesiæ claustris, vel vasorum multifariis usibus, non ignobiliter aptum. Sed & cuncta, quæ ad altaris & ecclesiæ ministerium competebant, vasa scilicet vel vestimenta, quia domi invenire non potuit, de transmarinis regionibus advectare religiosus emptor curabat. Hactenus de Wiremuthensis monasterii fundatione, in qua, licet Beda de solo S. Benedicto hic meminerit, S. Ceolfridus, ipso Beda supra laudato teste, magnam partem habuit, quamque ego propterea eo magis hic referendam censui, quod, ut supra dixi, dum de S. Benedicto in Opere nostro scriptum est, hæc Historia abbatum ad Majores meos nondum pervenisset.

[26] Structo, ornatoque in hunc modum monasterio, SS. Benedictus & Ceolfridus, [Iidem Romam profecti, inter alia] Romam profecti sunt, ut alia ecclesiæ suæ ornamenta munimentaque, inde peterent. Beda hic quoque solius Benedicti meminit; sed deinde Ceolfridum ei socium expresse assignavit, dicens: Ceolfridus autem hic, quem abbatem constituit Benedictus, a primis instituti monasterii prioris exordiis adjutor illi per omnia strenuissimus aderat, & cum eo tempore congruo Romam discendi necessaria simul & adorandi gratia adierat. Eadem repetit in Historia Ecclesiastica lib. 4, cap. 18. Quid porro uterque Romæ egerit, ex Bedæ Historia abbatum accipe. Et ut ea quoque, quæ nec in Gallia quidem reperiri valebant, Romanis e finibus ecclesiæ suæ provisor impiger (S. Benedictus) ornamenta ut munimenta conferret, quarta illa post compositum juxta regulam monasterium profectione completa, multipliciore, quam prius, spiritualium mercium fœnore cumulatus rediit. Primo, quod innumerabilem librorum omnis generis copiam apportavit. Secundo, quod reliquiarum beatorum Apostolorum, martyrumque Christi abundantem gratiam, multis Anglorum ecclesiis profuturam advexit. Tertio, quod ordinem cantandi, psallendi atque in ecclesia ministrandi juxta morem Romanæ institutionis suo monasterio contradidit, postulato videlicet atque accepto ab Agathone Papa archicantore ecclesiæ beati Apostoli Petri & abbate monasterii B. Martini, Johanne, quem sui futurum magistrum monasterii, Britannias Romanum Anglis adduceret.

[27] Qui illo (in Britanniam Johannes) perveniens, non solum viva voce, [privilegium pro immunitate monasterii sui] quæ Romæ didicit, Ecclesiastica discentibus tradidit, sed & non pauca etiam litteris mandata reliquit, quæ hactenus in ejusdem monasterii bibliotheca memoriæ gratia servantur. Quartum Benedictus non vile munus attulit epistolam privilegii, a venerabili Papa Agathone cum licentia, consensu, desiderio & hortatu Ecgfridi regis acceptam, qua monasterium, quod fecit, ab omni prorsus extrinseca irruptione tutum perpetuo redderetur ac liberum. Quintum, picturas imaginum sanctarum, quas ad ornandam ecclesiam B. Petri apostoli, quam construxerat, detulit; imaginem videlicet beatæ Dei Genitricis semperque Virginis Mariæ simul & duodecim Apostolorum, quibus mediam & ejusdem ecclesiæ testudinem, ducto a pariete ad parietem tabulato, præcingeret; imagines Euangelicæ historiæ, quibus Australem ecclesiæ partem decoraret; imagines visionum Apocalypsis B. Johannis, quibus Septemtrionalem æque parietem ornaret, quatenus intrantes ecclesiam omnes, etiam litterarum ignari, quaquaversum intenderent, vel semper amabilem Christi Sanctorumque ejus, quamvis in imagine, contemplarentur adspectum, vel Dominicæ Incarnationis gratiam vigilantiore mente recolerent, vel extremi discrimen examinis, quasi coram oculis habentes, districtius se ipsi examinare meminissent.

[28] [a S. Agathone Papa impetrant,] De eodem itinere Romano Beda rursum meminit, ut dixi, lib. 4 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 18 occasione synodi Hertfeldensis in Anglia celebratæ. Intererat, inquit, huic synodo, pariterque Catholicæ fidei decreta firmabat, vir venerabilis Johannes, archicantator ecclesiæ S. Petri, & abbas monasterii B. Martini, qui nuper venerat Roma per jussionem Papæ Agathonis, duce reverentissimo abbate Bisi episcopo (id est Biscopo) cognomine Benedicto, cujus supra meminimus. Cum enim idem Benedictus construxisset monasterium Britanniæ in honorem Apostolorum Principis juxta ostium fluminis Wiri, venit Romam cum cooperatore ac socio ejusdem operis Ceolfrido, qui post ipsum ejusdem monasterii abbas fuit (quod & ante sæpius facere consueverat) atque honorifice a beatæ memoriæ Papa Agathone susceptus est, petiitque & accepit ab eo in munimentum libertatis, quod fecerat, epistolam privilegii, ex auctoritate Apostolica firmatam, juxta quod Ecgfridum regem voluisse, ac licentiam dedisse, noverat; quo concedente & possessionem terræ largiente, ipsum monasterium fecerat. Accepit & præfatum Johannem abbatem, Brittanniam perducendum; quatinus in monasterio suo cursum canendi annuum, sicut ad S. Petrum Romæ agebatur, edoceret: egitque abba-Johannes, ut jussionem acceperat Pontificis &c.

[29] [& in Britanniam redeunt, ubi istud privilegium in synodo confirmatur.] Quod ad rerum gestarum tempus attinet, Florentius Wigorniensis istud SS. Benedicti & Ceolfridi Romanum iter, obtentumque a S. Agathone Papa archicantorem Joannem & immunitatis privilegium ad annum Christi 676 retulit, manifesto utique errore, cum S. Agatho certe non nisi ante medium annum 678 Apostolicam Cathedram ascenderit. Hinc Pagius in Critica Baronii ad annum Christi 679, num. 8 existimavit, Benedictum cum Ceolfrido anno quidem 676 Romam adiisse; sed non nisi anno 678 post obtentum ab Agathone, tum Pontifice, privilegium cum Joanne archicantore in Angliam reversum esse. Verum cum Wigorniensis initium Pontificatus S. Agathonis anno 675 præmature illigaverit, dicendum potius est, ex hoc errore alterum de S. Benedicti itinere ortum esse; nec posse ex tam erroneo loco aliquid certi hic excudi. Id unum certo dici potest, ipsum in Angliam rediisse ante concilium Hertfeldense, quod a S. Theodoro Cantuariensi archiepiscopo die XV Kalendas Octobris anni 679 celebratum fuisse, in hujus Commentario prævio § 4 ad diem XIX hujus mensis Septembris probatum est. Huic enim concilio interfuit Joannes ille, qui nuper cum ipsis venerat a Roma, ut habet Beda mox citatus. De eadem synodo Bedam loqui arbitramur, dum infra in Historia abbatum ait, memoratum privilegium regem & episcopos in synodo publice confirmasse.

§ III. Girwense monasterium conditum, eique S. Ceolfridus præfectus abbas: Regula utrique monasterio præscripta: S. Beda ab eodem institutus: S. Easterwino suffectus S. Sigfridus.

[SS. Benedictus & Ceolfridus monasterium Girwense condunt,] Ecgfridus Northumbriæ rex, cum S. Benedictum munificentia sua tam pie, prudenter & feliciter usum cerneret, alia ipsi prædia juxta amnem Tinam, Anglis nunc Tyn dictum, in episcopatu Dunelmensi donavit, voluitque, ut alterum monasterium ibidem ædificaret. Ipse vero piæ regis voluntati obsecutus, quinto circiter milliari Anglico a Wiremuthensi monasterio juxta dictum fluvium aliud condidit in honorem S. Pauli, quod a loco, qui In Girvum dicebatur, Girwense appellatum fuit, eique S. Ceolfridum primum abbatem præposuit. Sed Bedam ipsum in Historia abbatum audiamus. Igitur venerabilis Benedicti virtute, industria ac religione rex Ecgfridus non minimum delectatus, terram, quam ad construendum monasterium (Wiremuthense) ei donaverat, quia bene se ac fructuose donasse conspexit, quadraginta adhuc familiarum data possessione augmentare curavit, ubi post annum missis monachis, numero ferme decem & septem, & præposito abbate ac presbytero Ceolfrido, Benedictus consultu, imo etiam jussu præfati regis Ecgfridi, monasterium beati Pauli apostoli construxit, ea dumtaxat ratione, ut una utriusque loci pax & concordia, eadem perpetua familiaritas conservaretur & gratia; ut, sicut verbi gratia corpus a capite, per quod spirat, non potest avelli, caput corporis, sine quo nec vivit, nequit oblivisci; ita nullus monasteria primorum Apostolorum, fraterna societate convincta, aliquo ab invicem tentaret disturbare conatu.

[31] Ceolfridus autem hic, quem abbatem constituit Benedictus, [cui S. Ceolfridus præficitur abbas.] a primis instituti monasterii prioris exordiis adjutor illi per omnia strenuissimus aderat, & cum eo tempore congruo Romam discendi necessaria simul & adorandi gratia adierat. Hæc Beda, ad quæ Mabillonius in Annotatis observat, etiam apud Florentium Wigorniensem ad annum 682 memoratam Ecgfridi donationem quadraginta familiarum terram appellari; ideoque corrigendum Matthæum Westmonasteriensem ad annum 703, ubi sexaginta habet. Quadraginta etiam nobiscum legit Simeon Dunelmensis in Historia regum Anglorum, in qua multa ex Bedæ Historia abbatum mutuatus est. Quid per vocem familiam hic designetur, consule supra num. 23. Nescio quoque, unde citatus Wigorniensis didicerit, primos illos cum S. Ceolfrido Girwenses colonos, quos Beda numero ferme decem & septem dixit, numero viginti duos fuisse. Porro in hoc monasterio exstruendo perficiendoque maximam partem habuisse S. Ceolfridum, Beda infra declarat, de eodem inquiens: Jubente pariter ac juvante Benedicto, monasterium B. Pauli apostoli septem annis fundavit, perfecit, rexit. Quantum vero tam hoc, quam Wiremuthense, ipso vivo, excreverit, colligere ex eo licet, quod circa ejusdem obitum in utroque illo monasterio monachi simul numero ferme sexcenti, Beda, qui unus ex illis erat, teste numerarentur.

[32] Annum conditi monasterii Matthæus Westmonasteriensis in Floribus historiarum a Christo nato 681 assignat; Anno gratiæ inquiens, DCLXXXI monasterium apud Jarewe fundatum est. [anno Christi 682, uti ostenditur ex Beda] Florentius Wigorniensis ejusdem exordia uno anno serius collocavit; & ad alterutrum certe referenda sunt. Nam primo S. Ceolfridus istud septem annis fundavit, perfecit, rexit, antequam utrique monasterio præficeretur, quod mense Junio anni 689 factum esse infra probaturi sumus. Subductis autem hinc septem annis ad assignatum a Wigorniensi annum 682 perveniemus. Rursum Sanctus apud Bedam dicitur obiisse XXV Septembris anni 716, abbatis officium, primum in Girwensi, deinde in utroque monasterio, ministrans annis simul triginta quinque, quos si completos subducamus ab anno 716, prodibit annus 681; si vero incompletos, annus 682; incomplete autem accipiendos esse, colligimus ex dictis, quia si illud jam inde ab anno 681 fundasset, non tantum septem, ut Beda asserit, sed potius octo annos ab illius exordio numerasset, quando mense Junio anni 689 utrique monasterio præpofitus abbas est.

[33] [& quodam monumento dedicationis ecclesiæ,] Guilielmus Camdenus in descriptione Episcopatus Dunelmensis protulit veterem inscriptionem dedicationis ecclesiæ Girwensis, quam suo adhuc tempore in pariete ejusdem ecclesiæ legi asseruit, & in qua de Ceolfridi prælaturæ tempore fit mentio. Hanc ego totidem litteris ex ipso hic transcribo.

DEDICATIO BASILICÆ
S. PAULI VIII KL. MAL. I *
ANNO XVI. ECFRIDI REG.
CEOLFRIDI ABB. EJUSDEMQ.
ECCLES. DEO AUCTORE,
CONDITORIS ANNO IIII.

Obitum Oswii Nortanhymbrorum regis, cui Ecgfridus filius in regnum successit, venerabilis Beda lib. 4 Historiæ gentis Anglorum cap. 5 anno Dominicæ Incarnationis sexcentesimo septuagesimo, … die decima quinta Kalendarum Martiarum reposuit, atque adeo annus regni Ecgfridi decimus sextus currebat VIII Kalendas Maji anni 685, jam a duobus mensibus inchoatus. Itaque hoc anno ista dedicatio facta est; quo tempore secundum supra dicta potuit S. Ceolfridus annum regiminis sui, ut habet inscriptio, quartum inchoasse, dummodo ante diem XXIV Aprilis anni 682 illud inchoaverit. Hactenus ex fide Camdeni.

[34] [quod non ano modo refertur; potuerunt tamen fundamenta ejus] Jacobus Waræus in annotatis ad Historiam abbatum ejusdem loci eamdem inscriptionem recensens, pro anno XVI Ecgfridi regis, legit anno XV, consentiuntque Monastici Anglicani scriptores tom. 1, pag. 97, ubi etiam pro VIII Kalendas habent VIIII Kalendas Maii, citantes in margine Lelandi Collectanea. Secundum hæc laudatæ ecclesiæ dedicatio facta fuisset anno 684, cujus die XXIV vel XXIII Aprilis Ecgfridus annum regni sui decimum quintum agebat; & initium regiminis S. Ceolfridi ad annum 681 rejiciendum esset. Mabillonius in Annotatis ad Vitam S. Benedicti Biscopi & successorum ejus, sive ad Historiam abbatum, inscriptionem illam ex Waræo & Monastico Anglicano recitat, observatque apud Bollandum, nempe in Commentario de S. Benedicto Biscopo, Ecgfridi annum XVI legi; sed utra lectio præferenda sit, non indicat. In Annalibus vero Benedictinis, ad annum 685, num. 44 Waræo consentiens, annum XV Ecgfridi regis cum Christi anno 685 connectit; quod fieri non posse, Pagius in Critica ad annum 682, num. 12 recte ostendit, quia Ecgfridus annum regni sui XV mense Februario anni 685 jam terminaverat. Addit ibidem Pagius: Hæc epigraphe scripta est eodem anno (685) die XXIV mensis Aprilis, ideoque anno regni ejus XVI inchoato. At nescio, qua dialectica hic utatur Pagius, nam annum Christi 685 non aliunde probat, quam ex anno XVI regis Ecgfridi, in eadem epigrapha signato apud Bollandum ex Camdeno, qui annus, ut diximus, apud alios aliter legitur.

[35] Ego, cui tabulam istam, seu saxum, ut habet Waræus, [ab anno 681 cœpta esse. Regula utrique monasterio] parieti ecclesiæ inditum, consulere non licuit, Anglis inquirendum relinquo, utra lectio vera sit. Interea tamen mihi verisimilior apparebit Camdeni lectio; quia secundum Waræanam debuisset S. Ceolfridus ultra octo annos monasterio Girwensi condendo regendoque impendisse, dum mense Junio anni 689 utrique monasterio præfectus est, cum tamen Beda non nisi septem in eodem opere annos ipsi tribuat. Censeo itaque monasterii Girwensis epocham ad annum 682 referendam esse, sic tamen, ut inficiari nolim, jam ab anno 681 fundamenta ipsius aliqua jacta fuisse. Sed de his modo satis. Regulam utrique monasterio a conditoribus suis SS. Benedicto Biscopo ac Ceolfrido traditam fuisse, res ipsa monet, & diserte docet Alcuinus, Caroli Magni magister, in epistola ad fratres Wirenses & Girwenses, quæ in editione Operum ipsius Parisiensi per Andream Quercetanum sive Du Chesne, est 49, exstatque ibidem Col.amp; sequentibus. Regularis vitæ observationem (inquit ad illos Alcuinus) quam statuerunt vobis sanctissimi patres, Benedictus scilicet & Ceolfridus, diligentissime custodite, quatenus cum illis æternam benedictionis mercedem habere mereamini. Hæc est laus vestra, iste honor vester apud homines, & retributio apud Deum.

[36] Quæ porro hæc Regula fuerit, subdit ibidem, sic prosecutus: [ab illis præscripta, fuit Benedictino,] Regula S. Benedicti in conventu Fratrum propria exponatur lingua, ut intelligi possit ab omnibus; ad cujus institutionem unusquisque suam corrigat vitam, ut, quod vovistis ante altare, inviolabiliter custodiatur a vobis. Ne tamen dubites, utrum hic per Benedictum magnus ille patriarcha, an Biscopus designetur, juverit ipsius Biscopi verba ex Historia abbatum recitasse. Venerabilis Beda in ea ipsum ad monachos suos sic alloquentem inducit: Multum cavetote, Fratres, semper, ne secundum genus umquam, ne deforis aliunde vobis patrem quæratis; sed, juxta quod Regula magni quondam abbatis Benedicti, juxta quod privilegii vestri continent decreta, in conventu vestræ congregationis communi consilio perquiratis, qui secundum vitæ meritum & sapientiæ doctrinam aptior ad tale ministerium perficiendum, digniorque probetur. Simili modo laudatus Beda scribit de S. Ceolfrido: Utilius decrevit, dato Fratribus præcepto, ut juxta sui statuta privilegii, juxtaque Regulam sancti abbatis Benedicti, de suis ipsi patrem, qui aptior esset, eligerent. Consule etiam, si lubet, Mabillonium in Præfationem ad Seculum 1, num. 88, & alibi in Annalibus. Hæc dubitare nos non sinunt, quin magni S. Benedicti Regula a SS. Benedicto Biscopo & Ceolfrido monasteriis suis tradita fuerit.

[37] Non ita certum est, an iidem fundatores non aliqua ex aliorum Regulis Benedictinæ addiderint. [cui tamen aliqua ex aliis Regulis fuisse addita,] Certe Beda de S. Benedicto Biscopo ibidem hæc ait: Agebat Benedictus advenientes sæpius ad se Fratres de custodienda, quam statuerat, Regula firmare; Neque enim putare habetis, inquit, quod ex meo hæc, quæ vobis statui, decreta indoctus corde protulerim. Ex decem quippe & septem monasteriis, quæ inter longos meæ crebræ peregrinationis discursus optima comperi, hæc universa didici, & vobis salubriter observanda contradidi. Nec insolitam fuisse hujusmodi Regularum conjunctionem vult Mabillonius in Præfatione ad Seculum I Benedictinum num. 104, ubi pro hoc argumento laudat Caroli Magni diploma, in quo jubet Farfense monasterium eodem privilegio gaudere, sicut cetera monasteria Lirinensium, Agaunensium & Luxoviensium, ubi prisca patrum Basilii, Benedicti & Columbani, vel ceterorum Patrum Regula custodiri videtur. Utut sit, dubitari non potest, quin laudata monasteria sint ex istis septemdecim, quæ S. Biscopus se lustrasse ait; certe Lirinense unum ex iis erat, in quo scilicet in monachum attonsus biennio exercitatus fuit. Verisimile itaque est, S. Biscopum, quæ in hoc aliisque optima compererat, ad Regulam magni abbatis Benedicti accommodata monasteriis suis servanda præscripsisse.

[38] [verisimile est. Benedictus Romam proficiscitur: S. Beda] Huc etiam spectat, quod Clemens Reinerus in Apostolatu Benedictino in Anglia, disceptatione 1, pag. 33 de scripto per S. Benedictum libro memorat his verbis: Librum insignem composuit, quo omnes alias monachorum Regulas cum S. Benedicti Regula conferens, earum perfectionem in ista contineri docuit, cujus libri extant manuscripta exemplaria, tum alibi, tum Floriaci, unde ipsum speramus aliquando etiam in lucem edendum. Hæc Reinerus; verum ego librum istum nondum editum vidi. Joannes Pitseus de Scriptoribus Angliæ eumdem inter ipsius Opera recensens, vocat illum Concordiam Regularum, librum unum. Ad historiam regredior. S. Biscopus, Ceolfrido Girwensibus abbate præposito, sanctoque Easterwino, de quo in Opere nostro ad diem VII Martii actum esse diximus, coabbate sibi in S. Petri seu Wiremuthensi monasterio constituto, quarta vice e Britannia Romam profectus est. Verisimile est, S. Bedam hac occasione ex Wiremuthensi monasterio ad Girwense in S. Ceolfridi disciplinam transiisse, in quo etiam reliquum vitæ suæ inter pietatis exercitia & sacra studia exegit. Cum vero talis tantusque discipulus non minima S. Ceolfridi laus sit, juverit hac super re hic aliqua dixisse.

[39] [S. Ceolfrido in Girwensi monasterio educandus] Venerabilis scriptor in fine Historiæ gentis Anglorum duos magistros suos, a quibus junior institutus fuerat, sic commemoravit: Hæc de Historia ecclesiastica Britanniarum … digessi Beda famulus Christi & presbyter monasterii beatorum Apostolorum Petri & Pauli, quod est ad Wirimuda & Ingirvum. Qui natus in territorio ejusdem monasterii, cum essem annorum septem, cura propinquorum datus sum educandus reverentissimo abbati Benedicto, ac deinde Ceolfrido; cunctumque ex eo tempus vitæ in ejusdem monasterii habitatione peragens, omnem meditandis Scripturis operam dedi. &c. Ita ipse anno ætatis suæ 59, Christi vero 731. Annum S. Bedæ natalem non recte assignavit Henschenius noster in ejusdem gestis ad diem XXVII Maji, ubi Turgotum secutus, illum cum anno Christi 677 composuit. At nunc receptissima est sententia, magnum illud Angliæ lumen anno Christi 673 mundo editum fuisse, uti Sollerius noster in Præfatione ad Martyrologium Usuardi art. 2 jam agnovit. Itaque cum ipsemet Beda scribat, sese septennem Benedicto abbati educandum traditum fuisse, id factum oportuit anno 681, quo Girwensis monasterii fundamenta ad summum inchoari potuerunt.

[40] [traditur, eodemque jubente,] Benedicto, ut diximus, in abbatiali munere monasterii Wiremuthensis socius adjunctus fuit S. Easterwinus, qui, illo Romam profecto, rexit. Easterwino post quatuor annorum regimen vita functo, S. Sigfridus; necdum reduce Benedicto, suffectus est. Atqui tamen Beda nec Easterwinum, nec Sigfridum, sed tantum Benedictum & Ceolfridum abbates memorat, quibus junior traditus fuit educandus: unde conjicere licet, ipsum neutrius istorum, saltem quamdiu Benedictus abfuit, discipulum fuisse. Verisimile itaque est, Benedcitum, cum jam ob Romanam peregrinationem, quam meditabatur, dilecti discipuli Bedæ curam ipsemet habere non posset, eumdem Ceolfrido, viro sancto & erudito commisisse, ut optimam pueri indolem pietate & litteris in suo Girwensi monasterio diligenter excoleret. Ab hoc sancto Abbate institutus sanctus discipulus, ipsemet inquit in calce Historiæ ecclesiasticæ, inter observantiam disciplinæ Regularis, & quotidianam cantandi in ecclesia curam semper aut discere aut docere aut scribere dulce habui. Quantum vero in virtute doctrinaque sub eodem magistro profecerit, venerabilis viri sanctitas piaque ac erudita Opera universo mundo clarius testantur, quam ut pluribus exponi necesse sit.

[41] Eodem Ceolfrido mandante, ad sacros diaconatus ac presbyterii Ordines promotum se esse, [diaconatu & sacerdotio initiatur: Sigfridus Easterwino sufficitur.] ibidem testatur: Nonodecimo autem, inquiens, vitæ meæ anno diaconatum, trigesimo gradum presbyteratus, utrumque per ministerium reverentissimi episcopi Johannis, jubente Ceolfrido abbate, suscepi. Hæc de S. Beda ad sancti Magistri & abbatis sui gloriam hic inserenda putavi, atque ea occasione a rerum chronotaxi recessi, quam nunc resumo. S. Benedictus Biscopus ex postremo suo itinere Romano in Britanniam reversus non est ante annum Christi 685; namque Alfridum regem, qui apud eumdem Bedam lib. 4 Historiæ ecclesiasticæ, cap. 26 eo anno die XIII Kalendas Junias in bello occisus dicitur, priusquam rediit, interfectum reperit, ut habet in Historia abbatum. Res a S. Ceolfrido interim gestas non tradidit venerabilis historicus præter electionem S. Sigfridi, quem ipse cum ceteris monachis, S. Easterwino peste exstincto, in monasterio Wiremuthensi abbatem, sive Benedicto absenti coabbatem constituit. Quæ quidem electio Benedicto reduci non modo non displicuit, sed etiam dolorem, quem de S. Easterwini morte conceperat, lenivit. Aderat, inquit Beda, & solamen, quia in loco Easterwini virum æque reverentissimum ac mitissimum de monasterio eodem, Sigfridum videlicet diaconum, electione Fratrum suorum simul & coabbatis ejus Ceolfridi, mox substitutum cognovit.

[Annotata]

* i. e. Mail

§ IV. Utriusque monasterii regimen a Sancto susceptum & strenue gestum: privilegium a Romano Pontifice impetratum: colloquium cum S. Adamnano: Picti ad canonicum Pascha & tonsuram Romanam adducti.

[Benedictus & Sigfridus decumbentes, Ceolfridum] Pervenimus ad annum Christi 689 quo S. Ceolfridus ab ipsis SS. Benedicto & Sigfrido, omnibusque Fratribus utrique monasterio abbas præfectus est. Ut id agerent, suadebat amborum infirmitas, ex qua sese ad regendum ineptos & morti proximos agnoscebant. Rem, ut acta est, Beda sic narrat: At ubi uterque abbas (Benedictus & Sigfridus) lassatus infirmitate diutina, jam se morti vicinum, nec regendo monasterio idoneum fore conspexit (tanta namque eos affecit infirmitas carnis, ut perficeretur in eis virtus Christi, ut, cum quadam die desiderantibus eis se invicem, priusquam de hoc sæculo migrarent, videre & alloqui, Sigfridus in feretro deportaretur ad cubiculum, ubi Benedictus & ipse suo jacebat in grabato, eisque uno in loco ministrorum manu compositis, caput utriusque in eodem cervicali locaretur lacrymabili spectaculo; nec tantum habuere virium, ut propius posita ora ad osculandum se alterutrum conjungere possent; sed & hoc fraterno compleverunt officio) inito Benedictus cum eo, cumque universis Fratribus consilio, acciit abbatem Ceolfridum, quem monasterio B. Pauli apostoli præfecerat, virum videlicet sibi non tam carnis necessitudine, quam virtutum societate propinquum, & eum utrique monasterio, cunctis faventibus, atque hoc utillimum judicantibus, præposuit patrem, salubre ratus per omnia ad conservandam pacem, unitatem concordiamque locorum, si unum perpetuo patrem, rectoremque tenerent &c.

[43] [cum consensu omnium monachorum utrique monasterio præficiunt,] Post hæc, prosequitur Beda lib. 2, revolutis mensibus duobus, primo venerabilis ac Deo dilectus abbas Sigfridus, pertransito igne & aqua tribulationum temporalium, inductus est in refrigerium sempiternæ quietis. Obiisse autem hunc die XXII Augusti anno 689, in ejusdem gestis dicto die ostensum est; unde sequitur, S. Ceolfridum mense Junio ejusdem anni eo, quo mox diximus, modo utriusque monasterii regimen adiisse. Porro Benedictus non diu Sigfrido supervixit; quippe deinde adjunctis (post istius mortem) aliis mensibus quatuor, vitiorum victor Benedictus, & virtutum patrator egregius, victus infirmitate carnis, ad extrema pervenit, obiitque pridie Iduum Januarii. Currebat tunc Christi annus 690, non 703, uti Majores mei ad diem XII Januarii in S. Benedicto, accuratioribus destituti monumentis, censuerunt. Sed errorem hunc ante me correxit Cuperus noster in S. Sigfrido. Ceterum S. Ceolfridus, quamdiu Benedictus in vivis superfuit, hujus tantum coabbas & adjutor erat, cum jure tamen ipsi succedendi; cui muneri septem circiter menses debuit impendisse, a Junio scilicet anni 689 usque ad diem XII Januarii anni subsequentis. Atque hinc patet, incompletum accipiendum esse annum, quem Beda ipsi in eodem officio tribuit, dum S. Benedicti regiminis annos recensens, Sexdecim, inquit, ut diximus, annos monasterium rexit; primos octo per se sine alterius assumptione abbatis; reliquos totidem, viris venerabilibus & sanctis, Easterwino, Sigfrido, Ceolfrido, abbatis se nomine, auctoritate & officio juvantibus; primo quatuor annos, secundo tres, tertio unum.

[44] [quod hic egregie regit, supellectile] Defuncto itaque Benedicto, Ceolfridus, tanti patris dignus filius & successor, utrumque monasterium solus regere non minori, quam ipse cura & vigilantia aggressus est. Ceolfridus, subdit Beda, industrius per omnia vir, acutus ingenio, actu impiger, maturus animo, religionis zelo fervens, prius (sicut & supra meminimus) jubente pariter ac juvante Benedicto, monasterium B. Pauli apostoli septem annis fundavit, perfecit, rexit, ac deinde utrique monasterio, vel, sicut rectius dicere possumus, in duobus locis posito uni monasterio beatorum apostolorum Petri & Pauli viginti & octo annos sollerti regimine præfuit, & cuncta, quæ suus prædecessor egregia virtutum opera cœpit, ipse non segnius perficere curavit. Siquidem inter cetera monasterii necessaria, quæ longo regendi tempore disponenda comperit, etiam plura fecit oratoria; altaris & ecclesiæ vasa, vel vestimenta omnis generis ampliavit; bibliothecam utriusque monasterii, quam Benedictus abbas magna cœpit instantia, ipse non minori geminavit industria; ita ut tres Pandectes novæ translationis ad unum vetustæ translationis, quem de Roma attulerat, ipse superadjungeret; quorum unum senex Romam rediens secum inter alia pro munere sumpsit, duos utrique monasterio reliquit; dato quoque Cosmographorum codice mirandi operis, quem Romæ Benedictus emerat.

[45] Terram octo familiarum juxta fluvium Fresca ab Aldfrido rege, [& bonis auget, & pro eo privilegium immunitatis impetrat] in Scripturis doctissimo, in possessionem monasterii B. Pauli apostoli comparavit: quem comparandi ordinem ipse, dum adhuc viveret, Benedictus cum eodem rege Aldfrido taxaverat; sed priusquam complere potuisset, obiit. Verum pro hac terra postmodum, Osredo regnante, Ceolfridus addito pretio digno, terram viginti familiarum in loco, qui incolarum lingua Ad villam Sambuce vocatur, quia hæc vicinior eidem monasterio videbatur, accepit. Aldfridi Nortanhymbrorum regis mortem Beda lib. 5 cap. 19 Historiæ Ecclesiasticæ refert ad annum Christi 705; Osredum vero, quem octennem circiter puerum patri suo successisse ibidem tradit, cap. 23 anno 716, qui etiam Ceolfrido emortualis fuit, interfectum scribit, inter quos propterea annos ista prædiorum commutatio dicenda est contigisse. Ut autem in his sanctum fundatorem suum æmulabatur sanctus Abbas, ita etiam voluit ejusdem exemplo duplex monasterium suum Apostolicæ Sedis litteris munire, & in religiosa libertate confirmare.

[46] Hunc in finem missis Romam monachis (verba Bedæ sunt) tempore recordationis * Papæ Sergii, [a S. Sergio Papa, quod a rege & synodo confirmatur.] privilegium ab eo pro tuitione sui monasterii, instar illius, quod Agatho Papa Benedicto dederat, accepit; quod Britannias perlatum, & coram synodo patefactum, præsentium episcoporum simul & magnifici regis subscriptione confirmatum est, quomodo etiam prius illud (quod cum S. Benedicto Romam profectus a S. Agathone obtinuerat) sui temporis regem (Ecgfridum) & episcopos in synodo publice confirmasse, non latet. S. Sergii I Papæ, de quo hic mentio fit, gesta apud nos illustrata habes die IX Septembris, ubi dictum est, ipsum in Romana S. Petri Cathedra, quam ab anno 687 vel 688 conscenderat, usque ad 701 vel 702 sedisse; Ceolfridum vero anno 690 utrique monasterio solum præesse cœpisse, mox probavimus. At quo anno hic memoratum privilegium a S. Sergio acceperit, inexploratum est; nec magis comperta est synodus, in qua illud fuerit confirmatum.

[47] Guilielmus Malmesburiensis lib. 1 de Gestis regum Anglorum cap. 3 recitat fragmentum epistolæ ejusdem Sergii ad Ceolfridum, [Hac occasione idem Pontifex a S. Ceolfrido petiit,] in qua hic Pontifex videri potest de petito tunc impetratoque dicto privilegio mentionem fecisse his verbis: Opportunis ergo ac dignis amplectendæ tuæ sollicitudinis petitionibus arctissima devotione faventes &c. In eadem epistola rogat Ceolfridum, ut Bedam ad se Romam transmittat. Hortamur, inquit, Deo dilectam tuæ religiositatis bonitatem, ut, quia exortis quibusdam ecclesiasticarum causarum capitulis, non sine examinatione longius innotescendis, opus nobis sunt ad conferendum arte litteraturæ imbuti, … absque ulla remoratione religiosum Dei famulum Bedam, venerabilis monasterii tui presbyterum, ad limina Apostolorum principum … non moreris dirigere. Verum hæc epistola suas patitur difficultates, quæ cum in laudati S. Sergii Commentario § VII apud nos discussæ jam fuerint, lectorem eo remitto. Duo tantum hic observo: primum, vocem presbyterum, quæ maximam difficultatem creat, quia Beda tempore Pontificatus Sergii eo Ordine nondum initiatus fuisse passim creditur, omnino abesse a vetustissimo codice bibliothecæ Cottonianæ, Anglo-Saxonicis characteribus exarato, teste Usserio apud Davidem Wilkins tom. 1 Conciliorum Magnæ Brittanniæ, pag. 63 in Annotatis.

[48] [Bedam sibi Romam mitti. Witmer se ejus disciplinæ tradit & sancte moritur.] Hoc posito, nihil obstat, quo minus S. Sergius circa finem Pontificatus sui eminentem S. Bedæ scientiam & eruditionem ex Ceolfridi legatis monachis intellexerit, & pro ipso ad se mittendo eas litteras dederit, per eosdem monachos ad Ceolfridum perferendas. Alterum, quod observatum volui, est, S. Bedam Romam numquam missum fuisse. Consule Commentarium ejusdem S. Sergii, loco mox citato; ubi etiam hujus rei causa dicti Pontificis obitus probabiliter assignata est. Sub eodem sancto Abbate monasterium Wiremuthense viro erudito pioque, & prædiis auctum fuisse, apud laudatum Bedam legitur. Temporibus illius, inquit, tradens se monasterio B. Petri apostoli, quod regebat, veteranus ac religiosus, & in omni tam sæculari, quam Scripturarum scientia eruditus, Christi famulus Witmer, terram decem familiarum, quam ab Aldfrido rege in possessionem acceperat, in loco villæ, quæ Daldum nuncupatur, eidem monasterio perpetuæ possessionis jure donavit. Quis hic Witmer fuerit, aliunde non didici; sed magnæ sanctimoniæ virum fuisse tum hic, tum deinde satis indicavit venerabilis scriptor, quando inter primas curas Hwetberti, qui S. Ceolfrido, Romam petenti, successerat, translationem ossium SS. Easterwini & Sigfridi memorans, subdidit: Fecit autem hæc (Hwetbertus) die natalis Sigfridi, id est, undecimo Kalendarum Septembrium, quo etiam die contigit mira Dei providentia, ut venerandus Christi famulus Withmer, cujus supra meminimus, excederet, & in loco, ubi prædicti abbates (SS. Easterwinus & Sigfridus) prius sepulti fuerant, ipse, qui eorum imitator fuerat, conderetur. Ad Ceolfridum redeamus.

[49] [Agit cum S. Adamnano de Paschate & tonsura Scotorum,] Is non minori studio ac observantia, quam sanctus fundator ejus & præcessor Benedictus Biscopus, Romanam Ecclesiam prosecutus, Scotos, Pictosque, qui in Paschatis celebrandi tempore, tonsuraque capitis ab ea dissidebant, ad ejusdem unitatem & ritus adducere conatus est. Erat inter eos S. Adamnanus vel Adomnanus Hiiensis monasterii abbas, ac proinde totius Congregationis S. Columbæ primas & caput; qui, cum apud Aldfridum Nortanhymbrorum regem legatione fungens, ipsum invisisset, non tantum ipsemet Scoticum de Paschali tempore errorem deposuit, verum etiam ejusdem observantiæ Romanæ, nequicquam renitentibus monachis suis, præco factus, plurimam partem Scotorum in Hibernia, & nonnullam Britonum in Britannia ab eodem errore revocavit. Sed quod ad S. Adamnanum attinet, hic plura non addam, quia de ipso sat multa diximus die XXIII hujus mensis Septembris in Commentario ipsius historico § 2, ubi etiam ejusdem de tonsura Scotica cum S. Ceolfrido colloquium, quæque hoc secuta fuere, pluribus exposuimus: quem proinde, si lubet, consule.

[50] [& a Naitano Pictorum rege rogatus,] Scoticum de Paschali tempore errorem sequebantur tum etiam Picti, quorum rex Naitanus vel Naitonus, ex sacrorum librorum lectione meliora edoctus, statuit & ipse quoque Romanos cyclos in regnum suum inducere. Verum ut id genti suæ efficacius persuaderet, ad S. Ceolfridum recurrit, petiitque, ut hac super re litteras ad se scriberet, quibus obnitentium argumenta confutaret. Præterea rogavit, ut de tonsura modo etiam dissereret, utque architectos sibi mitteret, qui Romanorum more ecclesiam ex lapide in regno suo ædificarent. Hæc omnia habemus ex venerabili Beda, cujus verba ex lib. 5 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 22 subjungo. Eo tempore Naitan, rex Pictorum, qui Septemtrionales Britanniæ plagas inhabitant, admonitus ecclesiasticarum frequenti meditatione scripturarum, abrenunciavit errori, quo eatenus in observatione Paschæ cum sua gente tenebatur, & se suosque omnes ad Catholicum Dominicæ Resurrectionis tempus celebrandum perduxit. Quod ut faceret, & majori auctoritate perficeret, quæsivit auxilium de gente Anglorum, quos jam dudum ad exemplum sanctæ Romanæ & Apostolicæ Ecclesiæ suam religionem instituisse cognovit.

[51] Siquidem misit legatarios ad virum venerabilem Ceolfridum, [eruditam epistolam de eodem argumento] abbatem monasterii beatorum apostolorum Petri & Pauli, quod est ad ostium Wiri amnis, & juxta amnem Tinam in loco, qui vocatur Ingyrvum, cui ipse post Benedictum (de quo supra diximus) gloriosissime præfuit; postulans, ut exhortatorias sibi litteras mitteret, quibus potentius confutare posset eos, qui Pascha non suo tempore observare præsumerent: simul & de tonsuræ modo vel ratione, qua insigniri deceret; excepto, quod etiam ipse in his non parva ex parte esset imbutus. Et architectos sibi mitti petiit, qui juxta morem Romanorum ecclesiam de lapide in gente ipsius facerent; promittens, hanc in honorem beati Apostolorum Principis dedicandam, se quoque ipsum cum suis omnibus morem sanctæ Romanæ & Apostolicæ Ecclesiæ semper imitaturum, in quantum dumtaxat, tam longe a Romanorum loquela & natione segregati hunc ediscere potuissent. Pio Naitani regis studio & postulatis obsecutus est sanctus Abbas, lætatus utique, oblatam sibi occasionem esse de Ecclesia Dei bene merendi.

[52] Misit ergo ipsi architectos, & prolixam eruditamque epistolam conscripsit, [& architectos ad ipsum misit: hac epistola,] in cujus prima parte multum de Paschate disseruit, docuitque, illud numquam luna decima quarta, seu die decima quarta primi mensis anni Mosaici, etsi in hanc dies Dominica incidat, sed die Dominica, quæ lunam decimam quartam proxime sequitur, ex Apostolica traditione celebrandum esse. In altera ejusdem epistolæ parte tonsuram Scoticam ex eo capite improbat, quod Simon magus eam gestasse crederetur, monetque, ei omnino præferendam esse Romanam, quam S. Petri Apostolorum principis esse affirmat, & ob alias rationes mysticas multum commendat. Scoticam tamen non sic impugnat, quin fateatur, quia tonsuræ discrimen non noceat, quibus puræ in Deum fides, & caritas in proximum sincera est. Ac rursum, Neque vero, ait, me hæc ita prosecutum æstimes, quasi eos, quia hanc tonsuram habent, condemnandos judicem, si fide & operibus unitati Catholicæ faverint: immo vero confidenter profiteor, plurimos ex eis sanctos ac Deo dignos exstitisse, ex quibus est Adamnan, abbas & sacerdos Columbiensium egregius. Tum subdit colloquium, quod cum Sancto hoc abbate ea super re habuit, quodque nos ex ipso ad diem XXIII hujus mensis in ejusdem Commentario historico § 2 recitavimus, ubi etiam de eadem tonsuræ controversia plura reperies, propterea hic non repetenda.

[53] Priorem quoque epistolæ partem non recudo, quia prolixior est, [quam male intellexit Du Pin, & cujus initium] & apud venerabilem Bedam loco supra citato tota legi potest. Hanc autem qui legerit, mecum agnoscet, sanctum Abbatem longe aliter loqui de necessitate Paschatis more Romano celebrandi, quam Scoticæ tonsuræ mutandæ, ideoque multum a Scriptoris mente aberrasse Eliam Du Pin, dum tom. 6 Novæ bibliothecæ Ecclesiasticæ pag. 44 in Ceolfrido ait: In hac epistola tractat de differentia tonsuræ clericorum & celebrationis Paschatis, fateturque, hæc discrimina parvi momenti esse, nec ob ea debere pacem turbari. Ita ipse mitiora Sancti de tonsura Scotica verba etiam ad controversiam Paschalem, quæ certe multo majoris momenti erat, perperam & contra auctoris mentem extendens. Non abs re tamen facturum me censui, si ejusdem exordium & finem hic referrem. Beda itaque ibidem sic prosequitur: Cujus (Naitani regis) religiosis votis ac precibus favens reverentissimus abbas Ceolfridus, misit architectos, quos petebat, & litteras scriptas in hunc modum: Domino excellentissimo & gloriosissimo regi Naitano Ceolfrid abbas in Domino salutem. Catholicam sancti Paschæ observantiam, quam a nobis, rex Deo devote, religioso studio quæsisti, promptissime ac libentissime tuo desiderio, juxta quod ab Apostolica Sede didicimus, patefacere satagimus. Scimus namque cælitus sanctæ Ecclesiæ donatum, quotiens ipsi rerum domini discendæ, docendæ, custodiendæ veritati operam impendunt.

[54] [& finis recitatur, in consessu optimatum Pictorum] Nam vere omnino dixit quidam sæcularium scriptorum, quia felicissimo mundus statu ageretur, si vel reges philosopharentur, vel regnarent philosophi. Quod si de philosophia hujus mundi vere intellegere, id est, de statu hujus mundi, merito dicere potuit homo mortalis hujus mundi; quanto magis vel civibus patriæ cælestis, in hoc mundo peregrinantibus, optandum est & totis animi viribus supplicandum, ut, quo plus in mundo quique valent, eo amplius ejus, qui super omnia est, Judicis mandatis auscultare contendant, atque ad hæc observanda secum eos quoque, qui sibi commissi sunt, & exemplis simul & auctoritate instituant. Tres sunt ergo regulæ sacris inditæ Litteris, quibus Paschæ celebrandi tempus nobis præfinitum nulla prorsus humana licet auctoritate mutari &c. Epistolam denique suam his verbis conclusit: Sed & tuam nunc prudentiam, rex, admoneo, ut ea, quæ unitati Catholicæ & Apostolicæ Ecclesiæ concinnant, una cum gente, cui te Rex regum & Dominus dominorum præfecit, in omnibus servare contendas. Sic enim fit, ut post acceptam temporalis regni potentiam, ipse beatissimus Apostolorum Princeps cælestis quoque regni tibi tuisque cum cæteris electis libens pandat introitum. Gratia te Regis æterni longiori tempore regnantem ad nostram omnium pacem custodiat incolumen, dilectissime in Christo fili.

[55] [lecta, Naitanus rex Pascha & tonsuram Romanam jubet observari.] Hactenus S. Ceolfridus in epistola, quæ quanto cum plausu a rege accepta, quamque felicem effectum consecuta fuerit, ex iis, quæ Beda mox subdit, manifestum est. Hæc epistola, inquit, cum præsente rege Naitono, multisque viris doctoribus, esset lecta, ac diligenter ab his, qui intellegere poterant, in linguam ejus propriam interpretata, multum de ejus exhortatione gavisus esse perhibetur, ita ut exsurgens de medio optimatum suorum consessu, genua flecteret in terram, Deo gratias agens, quod tale munusculum de terra Anglorum mereretur accipere. Et quidem & antea novi, inquit, quia hæc erat vera Paschæ celebratio; sed tantum modo rationem hujus temporis observandam cognosco, ut parum mihi omnino videar de his antea intellexisse. Unde palam profiteor, vobisque, qui assidetis, præsentibus protestor; quia hoc observare tempus Paschæ cum universa mea gente perpetuo volo, & hanc accipere tonsuram debere, quam plenam esse rationis audivimus, omnes, qui in meo regno sunt, clericos decerno. Nec mora; quæ dixerat, regia auctoritate perfecit. Statim namque jussu publico mittebantur ad transcribendum, discendum, observandum per universas Pictorum provincias Circuli Paschæ decemnovennales, obliteratis per omnia erroneis octoginta & quatuor annorum Circulis. Adtondebantur omnes in coronam ministri altaris & monachi, & quasi novo se discipulatui beatissimi Apostolorum principis Petri subditam ejusque tutandam patrocinio, gens correcta gaudebat.

[56] De tempore, quo ista gesta fuere, non convenit inter neotericos. [Hæc Ceolfridi epistola] Cardinalis Baronius tom. 8 Annalium anno Christi 699, num. 7 ea huic anno & sequenti illigavit, consentiente Michaële Alfordo tom. 2 Annalium Angliæ. Pagius in Critica ad præcitatum annum num. 3 tantum observat, laudatam Ceolfridi epistolam anno incerto scriptam esse: Usserius in Indice chronologico ad Primordia Britannicarum ecclesiarum tempus, quod inter annum 710 & 716 effluxit, assignat. Mabillonius Seculo III Benedictino parte 1 in annotatis ad S. Ceolfridum eamdem epistolam ad annum circiter 710, in Annalibus vero ad 715 retulit. Henricus Spelmannus in Conciliis Magnæ Britanniæ tom. 1 maluit annum 714, dubie tamen, assignare, quem etiam Labbeus cum Cossartio tom. 6 Collectionis generalis conciliorum, & David Wilkins in auctiori editione conciliorum ejusdem Magnæ Britanniæ tom. 1 retinuerunt. Sed Henricus Norisius, postea S. R. E. Cardinalis in Dissertatione 3 de Cyclis Paschalibus contendit, epistolam illam circa annum 709 exaratam fuisse. Ex allatis sententiis Baroniana improbabilis est; Usseriana nimis vaga, ideoque, quæ supersunt aliorum examinandæ sunt.

[57] Laudatus Norisius sententiam ex ipsius Bedæ Historia ecclesiastica probari autumat. [& Pictorum ad Romanos ritus accessio,] Observat enim, Bedam cap. 21 ejusdem lib. 5 agere de morte S. Adriani abbatis, quam ex anno quinto regis Osredi, aliisque adscriptis chronologicis notis ad annum 709 consignat. Tum Beda, inquit, narrata Adriani abbatis morte, caput proximum XXII ita exorditur: “Eodem tempore Naitanus rex Pictorum” &c. Vult itaque Norisius, S. Ceolfridi epistolam & Naitani cum Pictis suis ad Catholicam Paschatis observantiam accessum circa annum 709 reponenda esse, quia Beda hæc eodem tempore collocavit, quo S. Adrianum mortuum præcedenti capite dixerat. Verum hoc argumento nibil evincitur. Nam ut præteream, in editionibus laudatæ Historiæ ecclesiasticæ Cantabrigiensi anni 1644 & Parisiensi anni 1681 per Chiffletium, non legi eodem tempore, sed eo tempore; non de sola S. Adriani morte cap. 21 agit Beda, sed multa etiam narrat de Acca Hagustaldensi episcopo, qui S. Wilfrido, anno 709 defuncto successerat, & cujus gesta usque ad tempus, quo scribebat, ibidem perstrinxit. Nihil igitur cogit nos ea, quæ cap. sequenti de S. Ceolfrido & Naitano Pictisque enarrat, circa annum 709 facta dicere, cum voces eo tempore aliquam latitudinem patiantur, & ex dictis ad primum aut secundum ejusdem episcopatus annum non sint necessario referendæ.

[58] Imo vero non deest ratio, ob quam eas paulo latius accipiamus. [quos etiam Hiienses anno 716 amplexi sunt,] Beda enim caput 23, quod proxime sequitur, sic orditur: Nec multo post illi quoque, qui insulam Hii incolebant, monachi Scotticæ nationis, cum his, quæ sibi erant subdita, monasteriis ad ritum Paschæ ac tonsuræ canonicum, Domino procurante, perducti sunt; nempe anno, ut mox subdit, ab Incarnatione Domini septingentesimo sextodecimo. Non parum autem minus verisimile est, hic per voces nec multo post designari circiter sexennium, quam supra allatas eo tempore ad annum emortualem S. Adriani abbatis referendas esse. Nam primo quidem Beda supra capito 21 multa de Acca narrat, multis annis morte Adriani posteriora, ac tum sequens caput 22 inchoat his verbis: Eo tempore Naitan rex Pictorum &c. Deinde toto eodem capite nihil memorat præter petitam per Naitanum regem a S. Ceolfrido epistolam & architectos, & hosce cum illa ab eodem Sancto ipsi missos, secutamque mox ex regio mandato Pictorum ad canonicum Pascha & Romanam tonsuram accessionem. Hisce vero narratis, subdit Hiiensium quoque ad eosdem ritus accessum, caput 22 exordiens: Nec multo post illi quoque, qui insulam Hii incolebant &c.

[59] [probabilius ad annum 714 vel 715 referuntur.] Secundo, quia Hiiense monasterium in … omnium Pictorum monasteriis … arcem tenebat, regendisque eorum populis præerat, ut habemus ex Bedæ Historia lib. 3, cap. 3, difficile fuisset Hiiensibus monachis cum monasteriis sibi subditis post Naitani regis decretum, Pictorumque unanimen consensum, in errore suo sex annis persistere sine præsentissimo periculo suum in eorumdem monasteria primatum, gentisque sacrum regimen amittendi. Hanc ob rem, etiamsi voces istæ nec multo post biennii aut triennii latitudinem patiantur, malo tamen eas hic restringere, & Pictorum ab errore recessum cum conciliorum editoribus ad annum 714, vel etiam ad annum 715 cum Mabillonio in Annalibus reponere. Ceterum hactenus dicta etiam magis militant adversus Eminentissimi Baronii & Alfordi opinionem, quam propterea improbabilem censeo.

[Annotata]

* forte deest beatæ

§ V. Postrema sancti Romana peregrinatio: obitus & sepultura apud Lingones: totius vitæ chronotaxis: Opuscula aliquot ipsi adscripta.

[Sanctus senex Romam peregrinaturus] Superest ultima S. Ceolfridi periodus, Romana scilicet peregrinatio, in qua prope civitatem Lingonensem vitam sanctissime actam pari fine coronavit. Rem totam, ut gesta est, ex venerabili Beda in sæpe dicta Historia abbatum accipe. At ubi Ceolfridus post multam Regularis observantiæ disciplinam, quam sibi ipsi pariter ac suus pater Benedictus, providus ex priorum auctoritate contribuit, post incomparabilem orandi, psallendique sollertiam, qua ipse exerceri non desiit, post mirabilem & coërcendi improbos fervorem, & modestiam consolandi infirmos, post insolitam rectoribus escæ potusque parcitatem, & habitus vilitatem, vidit se jam senior & plenus dierum non ultra posse subditis ob impedimentum supremæ ætatis debitam spiritualis exercitii vel docendo vel vivendo præcipere formam; & multa diu secum mente versans, utilius decrevit, dato Fratribus præcepto, ut juxta sui statuta privilegii, juxtaque Regulam sancti abbatis Benedicti, de suis ipsi patrem, qui aptior esset, eligerent, ipsi (lege: ipse & adde: pergeret ad limina) beatorum Apostolorum, ubi juvenis cum Benedicto fuerat; quatinus & ipse ante mortem aliquamdiu sæculi curis absolutus, liberius sibimet secretus quiete vacaret; & illi, sumpto abbate juveniore, perfectius juxta ætatem magistri, quæ vitæ Regularis essent, instituta servarent.

[61] Obnitentibus licet primo omnibus & in lacrymas singultusque genua cum obsecratione crebra flectentibus, [jubet alium abbatem sibi subrogari,] factum est, quod voluit; tantaque erat proficiscendi cupido, ut tertio die, ex quo Fratribus secretum sui propositi aperuit, iter arriperet. Timebat enim, quod evenit, ne priusquam Romam pervenire posset, obiret; simul devitans, ne ab amicis, sive viris principalibus, quibus cunctis erat honorabilis, ejus cœpta retardarentur, & ne pecunia daretur illi a quibusdam, quibus retribuere pro tempore nequiret; hanc habens semper consuetudinem, ut, si quis ei aliquid muneris offerret, hoc illi, vel statim, vel post intervallum competens, non minore gratia rependeret. Cantata ergo primo mane Missa in ecclesia beatæ Dei Genitricis semperque Virginis Mariæ & in ecclesia apostoli Petri, pridie Nonas Junias (anni 716, ut infra dicetur) quinta feria, & communicantibus, qui aderant, continuo præparatur ad eundum.

[62] Conveniunt omnes in ecclesia B. Petri; ipse, thure incenso & dicta oratione ad altare, [& data, petitaque ab omnibus erratorum venia, discedit.] pacem dat omnibus, stans in gradibus, thuribulum habens in manu: hinc fletibus universorum inter Letanias resonantibus, exeunt, B. Laurentii martyris oratorium, quod in dormitorio Fratrum erat obvium, intrant; valedicens ultimum, de conservanda invicem dilectione, & delinquentibus juxta Euangelium corripiendis admonet, omnibus, sicubi forte deliquissent, gratiam suæ remissionis & placationis offert; omnes pro se orare, sibi placatos existere, si sint, quos durius justo redarguisset, obsecrat. Veniunt ad litus; rursum osculo pacis inter lacrymas omnibus dato, genua flectunt; dat orationem, adscendit navem cum comitibus. Accendunt & diacones ecclesiæ cereas ardentes, & Crucem ferentes auream, transit flumen (Wiram, in cujus sinistra ripa monasterium S. Petri conditum diximus) adorat Crucem, adscendit equum, & abiit, relictis in monasteriis suis Fratribus numero ferme sexcentis.

[63] Illo autem abeunte cum sociis (quos ultra octoginta fuisse, [Hwetbertus in ejus locum substituitur,] infra tradit) redeunt ad ecclesiam Fratres, se ac sua Domino fletibus & oratione commendant, & post non grande intervallum, completa Horæ tertiæ psalmodia, rursum conveniunt omnes; quid agendum sit, consulunt, orando, psallendo & jejunando, patrem citius a Deo quærendo decernunt; monachis B. Pauli, fratribus videlicet suis, per eorum quosdam, qui aderant, nec non & suorum aliquos, quod decreverint, pandunt. Assentiunt & illi, fit utrorumque animus unus, omnium corda sursum, omnium levantur voces ad Dominum. Tandem die tertia, veniente Dominico die Pentecostes, conveniunt omnes, qui erant in monasterio B. Pauli seniorum non pauci. Fit una concordia, eadem utrorumque sententia. Eligitur itaque abbas Hwetbertus, qui a primis pueritiæ temporibus eodem in monasterio non solum Regularis observantia disciplinæ institutus, sed & scribendi, cantandi, legendi ac docendi fuerat non parva exercitatus industria. Romam quoque temporibus beatæ memoriæ Sergii Papæ occurrens, non parvo ibidem temporis spatio demoratus, quæ sibi necessaria judicabat, dixit, descripsit, retulit. Insuper & duodecim ante hæc annos presbyterii est functus officio.

[64] Hic igitur electus abbas ab omnibus utriusque præfati monasterii Fratribus, [quem ille confirmat, & litteras commendatitias] statim assumptis secum aliquibus Fratrum, venit ad abbatem Ceolfridum, cursum navis, qui oceanum transiret, exspectantem, &, quem elegerant abbatem, nuntiat. Deo gratias, respondit; electionem confirmat, & commendatariam ab eo epistolam Apostolico Papæ Gregorio deferendam suscepit, cujus memoriæ causa putavimus in hoc Opere versus aliquot esse ponendos. Domino in Domino dominorum dilectissimo, terque beatissimo Papæ Gregorio, Hwetbertus humilis servus vester, abbas cœnobii beatissimi Apostolorum principis Petri in Saxonia, perpetuam in Domino salutem. Gratias agere non cesso dispensationi superni examinis una cum sanctis Fratribus, qui mecum in his locis ad inveniendam requiem animabus suis suavissimum Christi jugum portare desiderant, quod te nostris temporibus tam glorificum electionis vas regimini totius Ecclesiæ præficere dignatus est; quatinus per hoc, quo ipse impleris, lumen veritatis & fidei etiam minores quosque affatim jubare suæ pietatis adspergeret.

[65] [ab eodem accipit ad Romanum Pontificem.] Commendamus autem tuæ sanctæ benignitati, dilectissime in Christo Pater & domine, venerabiles Patris nostri dilectissimi canos, Ceolfridi videlicet, abbatis ac nutritoris, tutorisque nostræ spiritualis in monastica quiete libertatis & pacis. Et primum quidem gratias agimus sanctæ & individuæ Trinitati, quod ipse, etsi non sine maximo nostro dolore, gemitu, luctu ac prosecutione lacrymarum a nobis abiit, ad suæ tamen desideratæ quietis gaudia sancta pervenit, dum ea, quæ juvenem se adiisse, vidisse atque adorasse, semper recordans exsultabat, etiam senio defessus, beatorum Apostolorum devotus limina repetiit; & post longos amplius quadraginta annorum labores, curasque continuas, quibus monasteriis regendis præfuit, incomparabili virtutis amore, quasi nuper ad conversationem vitæ cælestis accitus, ultima confectus ætate, & prope jam moriturus, rursus incipit peregrinari pro Christo, quo liberius prisca sollicitudinum sæcularium spineta, camino spirituali fervens, compunctionis ignis absumat. Deinde etiam vestræ Paternitati supplicamus, ut, quod nos facere non meruimus, vos erga illum ultimæ pietatis seduli munus expleatis, pro certo scientes, quia, etsi vos corpus habeatis ipsius, & vos tamen & nos Deo devotum ejus spiritum, sive in corpore manentem, sive carneis vinculis absolutum, magnum pro nostris excessibus apud supernam pietatem intercessorem habemus & patronum. Et cetera, quæ epistolæ sequentia continent.

[66] [Discessus hic S. Bedam mulium perculit:] Hactenus Hwetbertus abbas, S. Ceolfridi discipulus & successor, in epistola ad S. Gregorium II, qui Apostolicam Cathedram tunc tenebat. Utinam S. Beda epistolam hanc totam recensuisset, in qua forsitan plura ad sancti abbatis sui Ceolfridi commendationem legenda fuere. At certe, quæ ex ea recitavimus, satis manifeste indicant, ipsum, dum adhuc viveret, pro Sancto, potentique apud Deum patrono a monachis suis habitum fuisse. Porro inter ceteros iste sancti Abbatis discessus vehementer perculit amantissimum ipsius discipulum Bedam, qui a Mabillonio relatus Seculo 3 Benedictino, parte 1 pag. 293 de ejusdem profectione Romana suffectoque Hwetberto in Præfatione ad librum 4 Samëlis hæc scripsit: Tertio in Samuëlem completo volumine, putabam me aliquandiu, reparata per quietem meditandi vel scribendi voluptate, sic demum ad inchoationem quarti manum esse missurum. Verum hæc eadem mihi quies dicenda est inopinata mentis anxietas, prolixior multo, quam decreveram, nova circumstantium rerum mutatione pervenit, maxime discessu Abbatis mei reverendissimi, qui post longam monasterialis curæ observantiam subitus Romam adire, atque inter loca, beatorum Apostolorum ac martyrum Christi corporibus sacra, extremum senex halitum reddere disponendo, non parvo commissorum sibi animos, & eo majore, quo improvisa conturbatione stupefecit.

[67] Sed, qui Moysi longævo ab humanis rebus tollendo, [alia ad hoc tempus spectantia.] Jesum Nave in ducatum, qui Eleazarum in sacerdotium Aaron patri substituit, ipse provecto ætate Ceolfrido, ad beatorum Apostolorum limina sancta properanti, Huetbertum juvenem, cui amor studiumque pietatis jam olim Eusebii cognomen indidit, ad regendas sacerdotio ducatuque spiritali fidelium animas abbatis vice substituit. Modo ad Historiam abbatum redeamus. Venerabilis scriptor post verba num. 61 recitata subdit, Hwetbertum ad monasterium suum a S. Ceolfrido reversum, ab Acca episcopo, (Hagustaldensi) abbatem benedictum esse, ossaque SS. Easterwini & Sigfridi abbatum decessorum suorum ad honoratiorem locum transtulisse. Addit denique Witmeri obitum, de quo adi num. 48. De Hwetberto plura qui volet, consulat Mabillonium mox laudatum pag. 294, ubi inter alia, quæ de ipso habet, ex quadam reliquiarum ipsius translatione, Glastoniam facta, colligit, eumdem in Sanctorum numero olim habitum fuisse, tametsi nomen illius in Martyrologiis non reperiatur. De S. Ceolfrido Beda ita progreditur.

[68] Christi vero famulus Ceolfridus (ut supra dictum est) ad limina beatorum Apostolorum tendens, [Ceolfridus prope Lingonensem civitatem] priusquam illo pervenisset, tactus infirmitate, diem clausit ultimum. Perveniens namque Lingonas circa horam diei tertiam, decima ipsius diei hora migravit ad Dominum, & crastino in ecclesia beatorum Geminorum martyrum honorifice sepultus est, non solum Anglis genere, qui plus quam octoginta numero in ejus fuerant comitatu, sed & illius loci accolis, pro retardato tam reverendi Senis desiderio, in lacrymas luctusque solutis. Neque enim facile quisquam lacrymas tenere potuit, videns comites ipsius partim, Patre amisso, cœptum iter agere; partim mutata intentione, qua Romam ire desiderarant, domum magis, qua hunc sepultum nuntiarent, reverti; partim ad tumbam Defuncti inter eos, quorum nec linguam noverant, pro inexstinguibili Patris affectu residere.

[69] Erat autem, quando obiit, annorum septuaginta quatuor, [senex annorum 74, pristinæ observantiæ semper tenax, moritur] presbyterii gradu functus annis quadraginta septem, abbatis officium ministrans annis triginta quinque, vel potius annis quadraginta tribus; quia scilicet a primo tempore, quo Benedictus in honore beatissimi Apostolorum Principis suum cœpit condere monasterium, ipse illi comes individuus, cooperator & doctor Regularis & monasticæ institutionis aderat. Cui ne prisci morem rigoris vel ætatis vel infirmitatis, vel itineris umquam minueret occasio, ex die, quo de monasterio suo profectus abiit, usque ad diem, quo defunctus est, id est, a pridie Nonas Junias usque ad septimum Kalendarum Octobrium diem, per dies CXIV, exceptis canonicis orationum Horis, quotidie bis Psalterium ex ordine decantare curavit, etiam cum ad hoc per infirmitatem deveniret, ut equitare non valens, feretro caballario (id est, lectica equis imposita) veheretur, quotidie Missa cantata, salutaris Hostiæ Deo munus offerret, excepto uno, quo oceanum navigabat, & tribus ante exitum diebus.

[70] Obiit autem septimo Kalendarum Octobrium die, anno ab Incarnatione Domini septingentesimo sextodecimo, feria sexta, post horam nonam in pratis memoratæ civitatis, [anno Christi 716, & in monasterio SS. Geminorum sepelitur.] sepultus in crastinum ad Austrum ejusdem civitatis milliario primo in monasterio Geminorum, adstante ac psalmos resonante exercitu non parvo tam Anglorum, qui cum eo advenerant quam monasterii ejusdem vel civitatis incolarum. Sunt autem Gemini martyres, in quorum monasterio & ecclesia conditus est, Speusippus, Eleusippus, Meleusippus, qui uno partu matris editi, eadem Ecclesiæ fide renati, simul cum avia Leonilla dignam loco illi sui martyrii reliquere memoriam; qui piam etiam nobis indignis & nostro parenti opem suæ intercessionis & protectionis impendant. Hactenus venerabilis Beda, hisce verbis Historiam abbatum concludens, circa quæ pauca aliqua hic annotanda veniunt.

[71] [Mendum editionis Parisiensis correctum: chronotaxis] Editio Parisiensis ejusdem Historiæ de annis, quibus S. Ceolfridus præfuit sic habet: Abbatis officium ministrans annis triginta quinque, vel potius annis tribus; pro quo Mabillonius ex Maihewo reposuit: vel potius annis quadraginta tribus. Et recte sane, uti manifeste patet ex ratione, quæ ibidem in Historia subditur: Quia scilicet a primo tempore, quo Benedictus in honore beatissimi Apostolorum Principis suum cœpit condere monasterium, ipse comes individuus, cooperator & doctor Regularis & monasticæ institutionis aderat. Monasterium autem hoc (teste eodem Beda) conditum fuit anno ab Incarnatione Domini sexcentesimo septuagesimo quarto; a quo usque ad XXV Septembris anni 716, quo S. Ceolfridus obiit, annus quadragesimus tertius jam potuit fluxisse. Ex hactenus dictis brevem sancti Abbatis chronotaxim præcipuarum rerum, quas sparsim narravi, hic oculis subjicio. Natus est Sanctus in Britannia anno Christi 642 vel sequenti, ex parentibus, verisimiliter, nobilibus. Sacerdotio initiatus est anno 669, vel sequenti, ætatis suæ 26 vel 27, idque probabilius in monasterio S. Petri Cantuariensi, ubi videtur monachus fuisse.

[72] [vitæ ipsiu