Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung September VII           Band September VII           Anhang September VII

26. September


DIES VIGESIMA SEXTA SEPTEMB.

SANCTI, QUI VI KAL. OCTOBRIS COLUNTUR.

Sanctus Callistratus martyr, probabilius Bysantii in Thracia.
Sancti socii XLIX, milites & martyres, probabilius Bysantii in Thracia.
S. Cyprianus episc. M. prope Nicomediam in Bithyn.
S. Justina virgo M. prope Nicomediam in Bithyn.
S. Theoctistus sive Theognitus M. prope Nicomediam in Bithyn.
S. Magignus martyr
S. Nabor martyr
S. Faustinus martyr
S. Senator
S. Eusebius Papa Conf., Romæ.
S. Eusebius Episcopus Conf., Bononiæ in Italia.
S. Amantius presbyter Conf., Tiferni in Umbria.
S. Vigilius episcopus Brixiensis, in Longobardia.
S. Nilus abbas, Cryptæ Ferratæ in agro Tusculano Italiæ.
S. Joannes de Meda presbyter, & primarii Ordinis Humiliatorum fundator, Mediolani in Insubria.
B. Lucia Virgo, tertii Ordinis S. Francisci, Salerni in regno Neapolitano.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Elvanus episcopus in Anglia refertur ad hunc diem in posteriore editione anni 1640 Martyrologii Anglicani. De eo apud nos actum est cum priore Martyrologio ad diem, quo in Supplemento Operis magis examinari poterit, quam initio fecit Bollandus, an de legitimo cultu satis constet, I Januarii.
S. Wulsinus, sive Wlsius, ex abbate Westmonasteriensi episcopus Schireburnensis, refertur hoc die in Martyrologio Anglicano, & apud Ferrarium, ubi Vulfius nomen exprimitur, & solum abbas dicitur. Vita data est ad VIII Januarii.
B. Rabani Mauri, archiepiscopi Moguntini, meminit hoc die Ferrarius. Vita data est ad IV Februarii.
S. Davidis archiepiscopi translatio memoratur in Mss. additionibus Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum, poniturque in Menenia, ut jam indicatum est in S. Davide archiepiscopo Menevensi in Wallia, de quo actum ad I Martii.
Walterus Quercetanus, abbas Viconiensis, Ord. Præmonstratensis, ut Beatus ad hunc diem refertur a Rayssio in Natalibus Sanctorum Belgii. Vide dicta in Prætermissis ad XV Martii.
S. Orientii Ausciensis episcopi reliquiarum aliquot translatio memoratur in Martyrologio Hispanico. Vita S. Orientii data est ad I Maii.
SS. Fausti martyris & Basillæ Virginis martyris corpora hoc die anni 1658 translata sunt Bajocis in Gallia, corpusque S. Fausti depositum est in ecclesia cathedrali, S. Basillæ in ecclesia Religiosarum Misericordiæ sive valetudinarii publici Bajocensis. Corpus S. Basillæ inventum est in cœmeterio S. Cyriacæ cum signis virginitatis & martyrii anno 1654; & cum martyrii signis ex eodem cœmeterio extractum erat corpus S. Fausti. Translatio solemniter Bajocis facta est, ut ex variis documentis didicimus; sed gesta eorum in vita & tempus martyrii ignoramus: neque enim dici potest, cujus Basillæ sit corpus, aut cujus Fausti, si nomina ipsa fuerint inventa, & non imposita. S. Basillæ nomen videtur inventum, eaque de causa fuit picta cum corona in capite, quemadmodum etiam dicitur ægræ moribundæ bis apparuisse cum corona in capite, & cruce in altera manu palmaque in altera. Hæc etiam ægra paulatim sanata asseritur, postquam sumpserat jusculum, cui dens Sanctæ fuerat intinctus. Initio creditum fuit, esse S. Basillam, quæ colitur 20 Maii, & hoc die fixa fuit festivitas. At post diligentius examen deposita est ea opinio. Poterit iterum examinari, si videbitur, in Supplemento ad XX Maii.
S. Amphibali translatio annuntiatur in Mss. additionibus Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Additur quidem ibidem episcopi. Verumtamen non dubitamus, quin designetur S. Amphibalus clericus & martyr, cujus Acta una cum Actis S. Albani martyris data sunt ad XXII Junii.
S. Martialis episcopi meminerunt additiones Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Plurimi sunt illius nominis Sancti, inter quos aliqui episcopi. Si designetur reliquis celebrior Martialis Lemovicensis, de eo actum est ad XXX Junii.
B. Godeliva, uxor S. Bertulfi conf. in Gistele prope Brugis. Ita Mss. additiones Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Nimis liberaliter Sanctus vocatur Bertulfus, de cujus cultu non constat. De S. Godeleva fuse actum est ad VI Julii.
S. Claræ canonizatio ad hunc diem refertur in Florario Ms; ut in Bulla ipsa videri potest, data in Commentario Vitæ prævio ad XII Augusti.
Eusebius Emissenus, ut Beatus ponitur in Florario Ms.; sed ex errore, ut jam observatum est in Prætermissis ad 14 Augusti, ubi similiter ob varios Eusebios illo die, sicut & præsenti, in Fastis occurrentes, adoptatus fuerat a martyrologo particulari. Vide igitur dicta ad XIV Augusti.
S. Luxorius M. in Sardinia hodie recurrit in variis Apographis Hieronymianis, legiturque in Appendice Adonis. Acta data sunt ad XXI Augusti.
S. Apollinarii martyris meminit Galesinius, eumque ponit Romæ, nihil laudans, nisi codicem Ms. Verum, cum Baronius de illo non agat, suspicamur Apollinarium a die suo, & forte etiam a loco martyrii avulsum. Verisimiliter Apollinaris, de quo ex Hieronymianis jam agam, occasionem errori dederit. Apollinaris episcopi mentio fit in Apographis Hieronymianis ad hunc diem, dubitatque Florentinius in Annotatis, quis sit ille Apollinaris. In textu dato a Florentinio legitur: Arvern. dep. Apollinaris. Clarius in codice Corbeiensi: Arvernis depositio Apollinaris episcopi. In Epternacensi ad hunc aut præcedentem diem: Arvernis Apollinaris episcopi, uti etiam habet codex Richenoviensis. Arvernis etiam Apollinarem memorant Labbeanum & Augustanum Martyrologia, Gellonense mendose Aurelianis. Idem Apollinaris est in vetustissimo apud Martenium & in Autissiodorensi, imo & in Morbacensi, etsi ibi legatur Arvernis Apollonii. Idem est in Appendice Adonis, apud Grevenum, Canisium, Ferrarium, & in Florario Ms. Nequeo dubitare, quin designetur S. Apollinaris Sidonius. Etsi enim ejus filius Apollinaris deinde etiam episcopatum Arvernensem sive Claromontanum obtinuerit, non iis tamen fuit moribus, ut famam sanctitatis aut cultum sit consecutus. De Sidonio actum XXIII Augusti.
S. Ægidius abbas ad hunc diem refertur in Martyrologio impresso Carmelitarum. Acta S. Ægidii illustrata sunt ad I Septembris.
Eutropia vidua annuntiatur apud Castellanum. Vide dicta de illa in Prætermissis ad XV Septemb.
De S. Albina V. M., quæ hoc die colitur, breviter actum est una cum S. Paxentio ad XXIII Septembris.
Thevuanus abbas memoratur hodie apud Camerarium in Menologio Scotico. Vide dicta de eo in Prætermissis sub nomine Theunanus, ut alias scribitur, ad XXIII Septembris.
S. Chrysonis martyris Calari in Sardinia meminit Martyrologium Mediolanense. In Annotatis vero ait auctor, se illa habere ex tabulario Patrum Capucinorum in oppido Tradati ditionis Mediolanensis. Apud laudatos autem Capucinos magna pars corporis S. Chrysonis, effossa Calari ex basilica Constantiniana S. Saturnini martyris, haberi dicitur. Verum de gestis aut martyrio S. Chrysonis nihil hactenus nobis innotuit; nec satis distincte exponitur, utrum nomen Chryson fuerit Martyri proprium, an post reliquiarum inventionem impositum.
Henricus, ex doctore conversus Cisterciensis, celebratur a Bucelino cum titulo Beati, sed sine indiciis cultus publici.
Aymo vel Haymo, monachus in Sabiniaco, Ordinis Cisterciensis, memoratur in impresso dicti Ordinis Kalendario, jam ex aliis Fastis insertus Prætermissis ad 30 Aprilis, & ad 1 Maii, remissusque ad hunc diem, ut inter Sanctos aut Beatos de eo ageretur, si certiora publici cultus reperirentur indicia. Verum ea non invenimus.
Odanus monachus Cisterciensis, ac deinde archiepiscopus Armachanus, si credimus Chrysostomo Henriquez, apud hunc annuntiatur ut Sanctus, apud Chalemotum ut Beatus. Apud Manricum in Annalibus Cisterciensibus ad annum 1186 cap. 1 num. 10 satis insinuatur, ipsum Henriquezium nescivisse, quid scriberet ex Philippo Seguino. Certe non agitur de archiepiscopo Armachano, cum a Seguino vocatus fuerit Ardinacensis aut Ardinachensis, ut videatur designari episcopus Ardachadensis, qui suffraganeus est archiepiscopi Armachani. Inter Ardachadenses autem episcopos apud Jacobum Waræum pag. 85, exeunte seculo XI & ineunte XII, sedit Adamus Christiani successor, qui Odanus esse potest. Hic autem a Seguino vocatur, vir doctus, sanctus, & in rebus ecclesiasticis apprime versatus. Verum ex ejusmodi verbis nequit probari sanctitas cultu ecclesiastico probata: neque tamen plura affert ad eam probandam Henriquez, apud quem sequitur Henricus Cisterciensis in Germania, & Anna de Villaroel monialis Abulensis, sed similiter cultu carentes.
Honoratus a Champigneyo, vir præstantissimus ex Ordine Capucinorum, cum titulo Beati memoratur in Martyrologio Franciscano Arturi a Monasterio, & sine illo titulo a Fortunato Huebero. In elogio, quod eidem in Annotatis primus contexuit, dicitur obiisse anno 1624 apud conventum Calvi-Montis in Bassiniaco, … ubi, inquit auctor, signis admirandis relucet, & pia fidelium veneratione colitur. Hæc verba, quæ cultum privatum videntur indicare, non publicum, fecerunt, ut diligenter inquirendum censuerim, an cultu ecclesiastico gaudeat laudatus Honoratus. Petitum omnino fuit per litteras Ludovici XIII Franciæ regis, datas anno 1637, editasque in Bullario Capucinorum tom. 5 pag. 26, ut summus Pontifex examen causæ Honorati suscipere vellet. At non inventio, quid Urbanus VIII, qui tunc S. Petri cathedram administrabat, ad litteras regis responderit. Quare aut causa Honorati non fuit Romæ suscepta, aut saltem non multum promota, & in laudato Bullario, quod anno 1748 impressum est, memoratus Honoratus, religiose sine ullo alio titulo vocatur, Fr. Honoratus, ex illustri familia Bouchart, de Champigny. Plures alii virtutibus illustres, quos beatos suo more vocat Arturus; ibidem videri possunt, cum non proferat indicia cultus publici, excepta tamen B. Lucia, de qua hodie agemus.
S. Devotæ meminit Saussayus in Supplemento Martyrologii Gallicani, ponitque eam in Auxitana provincia; & ex eo Arturus in Gynæceo, ubi existimat, eamdem esse cum ea, de qua actum est ad 27 Januarii. Fieri etiam potest, ut ex Doda, quæ in Auxitana provincia colitur, & in titulo, Actis Mss. & officio Ms. apud nos præfixo, hoc die coli dicitur, Devotam fecerit Saussayus. Quidquid sit, Devotam illam apud alios non invenimus; nec Saussayi assertis multum confidimus. Ceterum plures memorantur in Gynæceo mulieres, tamquam Beatæ; sed cultu videntur carere omnes, exceptis S. Justina & B. Lucia, de quibus agimus.
Meginhardus aut Meginherus, abbas Hertsfeldensis in Germania, memoratur hodie apud martyrologos Benedictinos, Menardum, Wionem, Bucelinum, & Dorganium. His accessit Ferrarius in Catalogo Generali, Mabillonius in Actis Ordinis sui Benedictini, texens eidem elogium cum titulo Beati Sec. 6 part. 2 pag. 137. Plerique scriptores laudati Beatum vocaverunt, aliqui Sanctum, sed nullus vel minima publici cultus protulit indicia; neque ulla nos invenimus. Mabillonius quoque in Annalibus postea scriptis, ubi mortem Meginheri refert tom. 4 pag. 596 & 597, ab omni titulo Beati aut Sancti religiose abstinet. Apud Gelenium memoratur, ut venerabilis Meginherus.
Translatio miraculosæ imaginis beatæ Virginis Mariæ memoratur in Martyrologio Mediolanensi, Castelleti prope oppidum Abbiati in ditione Mediolanensi.
Parmæ dedicatio ecclesiæ Cathedralis annuntiatur apud Ferrarium. In Monte Vici dedicatio ecclesiæ majoris apud eumdem.
Guarinus, aut Warinus, ut loquuntur Germani, abbas, ut Sanctus hodie annuntiatur Corbeiæ in Saxonia apud Castellanum in Supplemento Martyrologii universalis. At non nisi unicum sanctitatis Warini indicium reperire potui, illudque minime sufficiens. Nimirum ex litteris, anno 1686 ad Papebrochium datis, recitatisque in S. Altfrido episcopo ad 15 Augusti, intelligimus, in ecclesia Corbeiensi haberi statuam Warini abbatis cum inscripto titulo S. Warini. At in eadem ecclesia spectatur statua Ludovici Pii imperatoris cum eodem Sancti titulo. Quapropter, cum constet Ludovicum Pium non coli ut Sanctum aut Beatum, ex titulo statuæ adjecto cultum Warini abbatis colligere non possumus, neque eum Martyrologiis adscriptum ante Castellanum invenimus.
Jotaneus monachus ex Martyrologio Anglicano memoratur apud Ferrarium: sed neuter cultum probat; imo & in editione posteriore Martyrologii Anglicani Jotaneus omissus est: & licet in Scotia commemoretur, eumdem tamen non invenio in Menologiis Scoticis Dempsteri & Camerarii.
Hebba aut Hedda, abbas Medeshamstedensis, cum omnibus monachis suis occisus a Danis, cum iisdem memoratur hodie a Menardo, sed sine cultus indiciis. De illorum cæde consuli possunt Annotata Menardi, aut Annales Mabillonii tom. 3 pag. 176.
Imerii martyris sine aliis adjunctis mentio fit in Mss. additionibus Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Non novimus, quis sit ille Ymerius, nec dubitamus, quin sit avulsus a die suo. Actum est de S. Hymerio episcopo ad 17 Junii; sed nescimus, utrum collector, multa miscere solitus, illum voluerit designare, an alium. Vox item dubie scripta est, potestque legi Yvierii aut Ynierii.
Pontius abbas Cluniacensis cum titulo Sancti ponitur in Ms. Kalendario abbatiæ S. Salvatoris Antverpiensis. Fuit quidem Pontius aliquis inter abbates Cluniacenses, sed huic titulus Sancti non congruit.
S. Epicharis martyr hoc die ponitur apud Galesinium; at sequenti apud Græcos & Baronium in Romano XXVII Septemb.
S. Ripsime aut Ripsimia virgo, cum pluribus aliis passa in Armenia, ad hunc diem refertur in codice Usuardinon Hagenoyensi, & in Martyrologio universali apud Castellanum. Apud Græcos referuntur ad 29 & 30 Septembris, ut non videam, cur Castellanus non potuerit acquiescere Martyrologio Romano, in quo figuntur XXIX Septembris
Arsima & mater ejus Agatha cum virginibus, ut habent Fasti Coptitarum apud Jobum Ludolfum hodie memorantur. Illas non novimus, nisi forte sint, ut suspicatur Castellanus, mox dictæ Ripsime ejusque sociæ, de quibus agemus ad XXIX Septembris.
S. Meynulphi diaconi translatio est apud Grevenum, Canisium, & in Florario Ms. De S. Mainulpho, ut alias nomen scribitur, aut Magenulpho, jam mentio facta est ad 18 Januarii, ibique Vita promissa est ad X Octobris.
B. Seraphini Ord. Capucinorum memoria Asculi in Piceno annuntiatur apud Ferrarium. At in Martyrologiis Ordinis Seraphici & Ordinis Capucinorum, editis a S. D. N. Benedicto XIV post Martyrologium Romanum, refertur ad XII Octobris.
S. Justina V. M. qualemcumque cultum habet Aquisgrani in monasterio monialium hoc die, crediturque esse ex societate S. Ursulæ, ut habet Epistola olim Aquisgrano ad Bollandum data. Additur, nihil de illa haberi scriptum, sed ex relatione seniorum credi filiam regis Hungariæ. Magis verisimile est, unam esse ex Sociabus S. Ursulæ, & reliqua ignorari. Plura si quis suggeret, illa examinari poterunt, quando agetur de S. Ursula & sociis ad XXI Octobris.
S. Gorgonii episcopi & martyris inventio & translatio apud Coloniam Agrippinam annuntiatur in auctariis Usuardi ex editione Lubeco-Coloniensi & Greveno, idemque memoratur in Martyrologio Germanico. Dicitur autem Gorgonius ille fuisse ex Societate S. Ursulæ, de qua agendum ad XXI Octobr.
S. Englatius episcopus hodie annuntiatur in Scotia apud Thomam Dempsterum & Ferrarium. Ab aliis refertur mense Novembri, quo Officium de eodem præscribitur in Breviario Aberdonensi, ubi in titulo quidem abbas & episcopus in oratione solum abbas vocatur. Itaque de S. Englatio agendum ad alterutrum diem, quo Officium figitur, III aut V Novembris.
Naldus aut Reginaldus, Piperni in ditione Pontificia defunctus, & Joffridus Blaves Barcinone, uterque Ordinis Prædicatorum, inter plures viros feminasque illustres, quos hoc die celebrat Jacobus Lafon in Anno Dominicano, nominantur Beati, quia illum titulum jam ab aliis datum invenerat auctor, quantum existimo, neque enim profert vel minima publici cultus indicia, neque ego alibi ejusmodi indicia reperio. Joffridum item Marchesius Beatum vocat, ubi cultus iterum examinari potest, ad XI Novemb.
B. Josaphati, archiepiscopi Polocensis & martyris, festivitatem aliquando hoc die celebratam fuisse, habemus ex litteris anno 1693 ad Papebrochium datis. An etiamnum alicubi eo die colatur ignoramus: at certe memoria ejus modo est in Martyrologio Romano ad XII Novembris.
S. Cuniberti episcopi Coloniensis ordinatio memoratur in Florario Ms. Celebratur natalis in Martyrologio Romano ad XII Novembris.
S. Virgilii Salisburgensis episcopi meminit Canisius, & Ferrarius dicit translationem hodie celebrari. Natalis ab utroque & aliis indicatur ad XXVII Novemb.
S. Joannes Theologus, sive Apostolus & Euangelista, celebratur hodie in Menæis & Menologiis Græcorum & Fastis Moscorum, & Armenorum, celebrique Officio colitur. In Fastis Copitarum ponitur ejusdem translatio corporis. Apud Latinos colitur XXVII Dec.

DE SS. CALLISTRATO ET SOCIIS MILITIBUS QUADRAGINTA NOVEM MM.
PROBABILIUS BYSANTII IN THRACIA.

Sub Diocletiano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De cultu, Actis, loco & tempore martyrii.

Callistratus martyr, probabilius Bysantii in Thracia (S.)
Socii XLIX, milites & martyres, probabilius Bysantii in Thracia (SS.)

AUCTORE J. S.

De quinquaginta Martyribus, quos Græci ad XXVII Septembris memorant & Officio ecclesiastico colunt, ad hunc XXVI ita habet Baronius in Martyrologio Romano: [Callistratus & Socii MM. hoc die apud Latinos memorati,] Romæ sancti Callistrati martyris & aliorum quadraginta novem Militum, qui in persecutione Diocletiani, cum Callistratus insutus culeo, & in mare demersus, Dei ope evasisset incolumis, conversi ad Christum, cum eo pariter martyrium subierunt. Philippus Ferrarius ad eumdem diem hosce Martyres retulit, ac similiter Romæ annuntiavit. Elogium, quod prolixius contexuit, ex Actis desumptum est, eaque de causa necesse non est illud huc transferre. Galesinius ad eumdem diem sic habet: Romæ præterea sanctorum martyrum Callistrati & Sociorum centum octuaginta quatuor. Hic numerus non recte expressus est: nam multitudo quidem illorum, qui conversi dicuntur, ad eum numerum ascendit; sed non omnes sunt comprehensi & martyrio coronati. Quod modo spectat ad XXVI Septembris, ex sola inadvertentia a Galesinio & Baronio ad illum diem hos Martyres translatos puto, quandoquidem ad sequentem proprie spectent. Nos tamen sequimur Martyrologium Romanum, ut solemus: lectores tamen monemus, Sanctos sequenti die & passos dici, & apud Græcos coli.

[2] Certe ad XXVII Septembris memoria S. Callistrati & Sociorum martyrum Menæis Græcorum impressis, [apud Græcos XXVII Septembris,] utrique Menologio impresso, typicisque & Anthologiis inscripta legitur; uti & Synaxario Ms., quod olim fuit Sirmondi, aliisque Fastis Mss. Consentiunt etiam Fasti Moscorum: indeque colligo, antiquum esse apud Græcos sancti Callistrati cultum. Nam recentiores Græcos in Moscorum Fastis figuratis vix reperio. Elogia, quibus Græci Sanctos exornant, ex Actis desumpta sunt, ut ex collatione fit manifestum. Hac de causa ab iis recitandis abstineo: pauca tamen observabo ad ea, quæ minus recte in iis dicuntur. In Menologio Basiliano præter Callistratum annuntiantur milites centum octoginta quatuor, quod jam correxi in Galesinio. In Sirletiano primum conversi dicuntur quadraginta pro quadraginta novem, deinde alii centum octoginta quatuor pro centum triginta & quinque, & hi posteriores etiam obtruncati dicuntur, quod in Actis de solis prioribus asseritur. Hic etiam cum illis dicitur passus Marinus, qui post illos coronatus dicitur in Actis. In elogio Menæorum par est negligentia; nam quadraginta quinque primum conversi dicuntur, deinde alii centum octoginta quatuor, omnesque simul obtruncati.

[3] Accuratius tamen Martyrum numerus exprimitur in versiculis, qui in Menæis elogio præmittuntur, & in ipsa annuntiatione, [fuerunt numero quinquaginta,] quæ sic habet: Eodem die memoria sancti martyris Callistrati, & Sanctorum ejus Sociorum quadraginta & novem Martyrum. Tum sequuntur de Callistrato hi duo versiculi:
Τμηθεὶς Καλλίστρατος ἀυχένα ξίφει,
Στρατῷ συνήφθη καλλινίκων μαρτύρων.
Cæsus Callistratus collum gladio,
Exercitui adjunctus est gloriosorum martyrum.
In reliquos quadraginta novem hi sequuntur.
Δεκὰς τετραπλὴ μαρτύρων σὺν ἐννάδι
Διὰ ξίφους ἄθλησιν ἀθλεῖ τιμίαν.
Decas quadruplex Martyrum cum novem
Gladio certamen certat honorificum.
Dati versiculi etiam recusi sunt in Anthologio Græco, quod impressum est anno 1738, ibique annuntiatio eumdem exprimit numerum. Idem quoque numerus recte legitur in Synaxario Ms. Sirmondiano, in quo datur prolixum elogium Actis conforme.

[4] [Officioque coluntur a Græcis, & eis dicata fuit ecclesia.] De cultu S. Callistrati & Sociorum martyrum apud Græcos constat ex laudatis Menæis & Anthologio: nam utrobique Officium de ipsis præscribitur. In utroque Martyrum fortitudo, certamina & victoria generalibus verbis celebrantur, & plurimis quidem & magnificentissimis in Menæis. In his etiam iterata fit mentio beneficiorum miseris præstitorum. Cum generalia sint, priorem dumtaxat locum recito: καὶ νῦν πηγάζεις πᾶσιν ιἄματα, τοῖς τῷ ναῷ σου πίστει προστρέχουσι, καὶ τοῦς ἀγῶνάς σου ἐν αὐτῷ γεραίρουσι, καὶ τὴν σεπτὴν μνήμην σου, μακάριε, πανηγυρίζουσιν. Et nunc emittis fontes sanationum omnibus, qui ad ecclesiam tuam cum fide concurrunt, & certamina tua in ea recolunt, ac venerandam memoriam tuam celebrant, Beatissime. Ex toto Officio, quod magnificis titulis & elogiis plenum est, plane liquet, celebrem fuisse S. Callistrati cultum: ex adductis vero verbis ulterius liquet, Sancto ecclesiam fuisse dicatam, ipsumque miraculis claruisse.

[5] [Sancti non videntur passi Romæ,] Verum ex his necdum colligitur locus, quo S. Callistratus passus est, & deinde ecclesia honoratus. Si Acta sine ulteriori attentione inspicimus, Romæ passus dicitur num. 2, & in media Roma, ut dicitur num. 17, ecclesia S. Callistrato & Sociis ædificata est. At difficulter credere possum, S. Callistratum cum Sociis quadraginta & novem Romæ passum, ibique magnifica ecclesia honoratum; cum nullibi inveniam, Romæ umquam cultum fuisse, aut ibi exstitisse ecclesiam S. Callistrato dicatam. Neoterici quidem passim Romæ Callistratum cum Sociis figunt; sed alia etiam in Actis occurrunt, quæ faciunt, ut eorum opinioni nequeam assentiri. Malim ego Byzantii passum credere: nam hæc urbs, ubi amplificata est a Constantino, nova Roma aut Constantinopolis fuit vocata; deinde vero a Græcis medii ævi Roma plerumque dicebatur. Opinioni meæ favet patria Sancti, qui non fuit Carthaginensis, ut in Versione Latina apud Surium perperam legitur, sed Chalcedonensis, ut in apographo nostro Græco habetur. Dicitur autem cum omni cohorte Romæ fuisse, aut Romam venisse, dum tiro erat. At cohortem Chalcedonensium, aut in quam Callistratus Chalcedonensis paulo ante adscriptus erat, Romam venisse, nequaquam est verisimile, cum nulla tanti itineris, quod prolixissimum est inter Chalcedonem & Romam, allegetur ratio.

[6] At Byzantium & Chalcedon civitates erant vicinæ, solo Bosphoro Thracico diremptæ, [sed Byzantii, sive Constantinopoli.] ut vel Byzantii vel Chalcedone adscribi militiæ potuerit. Nam Græca vox γενόμενος ambigua est, potestque sic intelligi, ut Romæ, id est, Byzantii esset cum tota cohorte, quod ibi militiæ nomen dedisset, aut etiam quod eo cum cohorte venisset. Accedunt & aliæ rationes, nimirum quod dicatur num. 6 sacco inclusus marique injectus, adstante duce in littore. Hoc Byzantio congruit, ad mare sive ad Bosphorum sito; non æque Romæ, a qua multo longius mare est dissitum. Deinde de ecclesia S. Callistrati sic in fine Actorum loquitur auctor, ut videatur exstitisse, dum scribebat, ipsique perspecta fuisse. Sic enim habet: Et eis templum postea excitaverunt, cui pulchritudine sunt pauca similia: quod stat in media Roma, civitatum omnium maxime regia. Ita Metaphrastes, qui Romam non vocasset suo tempore civitatum omnium maxime regiam; sed haud dubie ita locutus est de Constantinopoli, ibique potius, quam Romæ, fuisse S. Callistrati ecclesiam, colligitur etiam ex verbis Menæorum, datis num. 4. Quapropter vix ullum mihi superest dubium, quin dictorum Martyrum palæstra sit figenda Constantinopoli, ut ipse cultus apud Græcos, cultusque defectus apud Latinos, abunde innuit, in Orientali ecclesia passos esse Sanctos.

[7] Acta Græca S. Callistrati & Sociorum martyrum, quæ habemus ex codice Medicæo bibliothecæ regiæ Parisiensis, [Acta Græce scripta a Metaphraste:] passim attribuuntur auctori Metaphrastæ. Allatius de Simeonum scriptis pag. 129, recitans hoc principium, Τὴν τοῦ Χριστοῦ ποίμνην. &c. de Metaphraste auctore consentit; nec ullam invenio rationem, qua communi opinioni me opponam. Edita sunt Latine apud Lipomanum & Surium. Cum autem Metaphrastæ auctoritas nequeat summa esse pro gestis seculi IV, etiamsi forsan Acta vetustiora secutus sit; satis mihi erit Translationem Latinam recudere, sed collatam cum textu Græco, & emendatam, ubicumque interpres a Græco contextu videbitur aberrasse. Vitia horum Actorum, quæ satis multa sunt, eorumdemque fidem reddunt dubiam, non quidem pro summa rei, sive de ipso Sanctorum martyrio, sed de pluribus adjunctis, in Annotatis breviter assignabo. Non omnia in Actis æque probabilia esse, agnovit Baronius in Annotatis ad Martyrologium his verbis: Insunt illis tamen nonnulla, quæ corrigantur. Plura etiam hæc essent, si martyrium Romæ esset figendum.

[8] Ceterum, quod spectat ad tempus martyrii, initio Actorum certamen Callistrati videtur figi non modo sub Diocletiano, [tempus martyrii.] sed etiam in generali persecutione. Attamen ubi comprehensio Callistrati primaque ejus cum tyranno verba num. 3 referuntur, magis innuitur persecutio particularis, quæ circa finem seculi III in milites præcipue sævire cœpit, ut narrat Eusebius lib. 8 cap. 4 & alibi. Hac igitur ex parte probabilius videtur, passum esse S. Callistratum cum Sociis ante finem seculi III aut certe ante annum 403, quo generalis persecutio mota est. Quapropter Sanctorum martyrium figo sub imperio Diocletiani, omisso anno, qui propius non innotescit.

ACTA
Auctore Simeone Metaphraste,
Ex editione Latina Lipomani & Surii, collata & variis locis emendata ex textu Græco.

Callistratus martyr, probabilius Bysantii in Thracia (S.)
Socii XLIX, milites & martyres, probabilius Bysantii in Thracia (SS.)

A. Sim. Metaphraste.

[Vehementia persecutionis contra Christianos sub Diocletiano:] Cum Christi gregem in dies multiplicari videret inimicus, in eum magno irruit furore, totum perdere cogitans. Improbis enim & agrestibus quibusdam lupis in eum immissis, Diocletiano, inquam, & Maximiano tyrannis, & bestiis potius, quam imperatoribus, acerbissime & crudelissime eum per illos laceravit. Tantum enim eis immisit impetum in Christianos, ut alia quidem parva & levi cura digna ducerent: hoc autem solum magnifacerent, Christianos omnes, si fieri posset, perdere funditus: & hoc opus fore sibi majori gloriæ putarent, quam alia omnia. Præsides itaque ab illis acerbiores mittebantur per omnes partes terræ, & edicta in omnem regionem, quæ parebat illorum imperio, pervadebant, quæ erant digna & mente imperatorum, & animo ministrorum. Sed non Christi ovibus erant perpetuo futuri superiores mali persecutores: qui enim eas emiserat in medium luporum, effecit, ut novo quodam modo superarent persecutores.

[2] [fides Callistrati a progenitoribus accepta.] Atque multi quidem alii & minis, & tormentis effecti superiores, ornati fuere corona martyrii: inter cæteros autem generosus quoque Christi miles, & qui viam pulcherrimam transegit martyrii, Callistratus: qui ortus quidem erat Chalcedone a, & relatus in numerum cohortis, quæ dicebatur Calendarum b. Cum esset autem Romæ cum tota cohorte, essetque recens electus, solus veluti quædam stella in nocte, in qua luna non lucet, gratum emittebat splendorem, Christi fide illuminatus, cum tenebris erroris detinerentur commilitones. Ejus enim ex parte patris progenitor c, nomine Neocorus, Pontio Pilato administrante Judeam, cum illuc venisset, & Christi viderat perpessiones, & audiverat divinam ejus resurrectionem: & cum perspexisset ea, quæ tunc facta sunt, admirabilia, accedit ad Apostolos, & se eis efficit notum, Christi fidem, veluti quippiam preciosum, mercatus. Deinde domum reversus, omnes, qui erant ei genere conjuncti, his bonis impertitur mercibus. Sic hujus hæreditatis fit successor Callistratus, & quæ est in Christum fidem ubique induxit, tanquam divitias, quæ non possunt surripi. Quamobrem cum evasisset suspectus militibus, diligenter observabatur ab eis, quidnam ageret.

[3] [Accusatus a commilitonibus & sacrificare jussus a duce,] Cum ergo una nocte eum e cubili surrexisse, & consuetas preces Deo fudisse adspexissent, ea duci exercitus Persentino d significant. Ille autem, eo statim accersito: Num, inquit, o Callistrate, vera sunt, quæ dicuntur a tuis commilitonibus? Is autem, Nescio, inquit, quidnam de me dicant: ego enim sum nullius mihi mali conscius. Ille vero jubet milites dicere. Ii autem: Jube, aiunt, eum diis sacrificare: & sic scies, quidnam sentiat, & quænam sit ejus religio. Statim autem jussus sic facere Callistratus: Ego, inquit, non didici diis sacrificare: sed potius Deo vero & vivo, qui omnia produxit ex nihilo, & hominem formavit terra: deos vero, qui coluntur a vobis, quos fabricatæ sunt manus artificum, sculptura & fusione elegantiam ac decorem eis largitæ, eos ego, cum non deos, sed esse dæmonia potius a divina didicerim Scriptura, ita nomino. Omnes enim, inquit, dii gentium dæmonia: &, Simulacra gentium, argentum & aurum, opera manuum hominum. Deo autem sacrificare sacrificium laudis, & reddere Altissimo vota, ab eadem rursus didici Scriptura. Atque si differentia quidem dogmatis esset mihi impedimento ad munus militare, consentaneum esset, & eos me juste deferre, & tuam magnificentiam diligenter audire delationem, & propterea quod non plene officio functus essem, me accusare. Sed cum nulla in re delinquam, quanam de causa ex eo solo, quod cum vestro dogmate non conveniam, & eis facile aures præbes, & me ducis in judicium?

[4] His ira repletus dux exercitus: Non est, inquit, [constanter respondet, & verberibus tentatur:] rhetoricarum nunc tempus orationum, sed tormentorum longe acerbissimorum, & suppliciorum terribilium, quæ brevi experieris, nisi mihi parens, diis sacrificaveris, quos & ipse adorat imperator. Neque enim ignoras, quam sim ego terribilis, ut qui solo adspectu & leonino rugitu e possim perterrere vel ante supplicia. Callistratus autem: Tuus, inquit, stridor, cujusmodicumque fuerit, terrorem affert ad breve tempus: est vero æternus stridor ille dentium, in quem valde horreo incidere, & vel sola terreor memoria. Dux autem exercitus, cum iram non posset cohibere, jubet eum a militibus extensum valide verberari. Ille vero etiam cum verberaretur, non emisit vocem dolentis: non ad movendam misericordiam aliquem edidit gemitum: sed perinde acsi alius tormentum sustineret, ipse psallebat, dicens: Juravi, & statui servare judicia justitiæ tuæ, Domine. Et rursus: Humiliatus sum valde: Domine, vivifica me secundum verbum tuum: & ne permittas, ut sim ludibrio huic viro pestifero: sed me confirma, o Domine, ut feram hæc tormenta, dans vires huic humili & imbecillo corpori, & animum efficiens fortiorem. Cum autem, dum multis horis verberaretur Martyr, ejus sanguinem instar fluvii defluentem adspexisset iniquus judex, jussit relaxari a tormentis, & dixit ei: Hæc sunt principia præmiorum inobedientiæ, Callistrate. Sapienter ergo tibi consulens, morem gere iis, quæ dico, ut ab iis, quæ adhuc te manent, libereris tormentis. Deos enim tibi juro, nisi imperatorio cedens decreto, eis sacrificaveris, tormenta corpus tuum perdent, & canes quidem sanguinem tuum lingent, leones autem tuas carnes edent. Generosus autem Callistratus: Spero, inquit, in Deum fortem, Deum viventem, quod ipse me extrahet ex ore leonis, & ex manu canum unigenitam meam animam. Sola f enim revera nunc in toto, qui tibi paret, exercitu, hunc Deum agnoscit. Verum in eo confido, quod non solam, sed cum pluribus aliis eam accipiet, eis quoque indita cognitione hujus sancti & adorandi nominis.

[5] His verbis magis irritatus illa bestia, jubet multas minutas testas substerni, [per testas tractus,] & Martyrem supinum super ipsas trahi, ut corporis plagis sic discerptis, dolorum esset sensus acrior. Hoc autem dicto citius effecto, jubet rursus infundibulum ori ejus immitti, & pelvim aquæ ei infundi, ut instar utris impleretur Sanctus. Postquam autem hoc supplicium fortiter sustinuit: Nisi mihi parueris, inquit judex, maris habebit te profundum. Clarum est enim, quod nisi te brevi de medio sustulero, alios quoque mihi perdes milites. Callistratus autem: Tibi quidem, inquit, o sceleratissime, magnæ est curæ, ut, qui est sub patre tuo diabolo, custodias gregem non diminutum: mihi autem in Deo spes est & fiducia, quod hunc acquiram Christo meo, & vera fide confirmabo, & in media hac civitate figam ejus ecclesiam g. Dux vero exercitus magis animo conturbatus: Impie tu, dixit, & infelix, mortis sententia tuo jam impendet capiti, & cogitas novam figere ecclesiam, & multos ex nostris ad Deum tuum adducere.

[6] [sacco inclusus mari injicitur, sed liberatur:] Hoc cum dixisset, jubet sibi afferri saccum, & in eum iniici Sanctum, & statim demitti in profundum maris. Ipse autem stabat in littore, nulli alii rem credens, nisi propriis oculis. Saccus vero, divina quadam providentia, impetu aquarum petræ, quæ in mari latebat, allisus, fuit disruptus, justo tanquam in ventre cœti, in eo orante. Erat autem omnino Deus admirabilium, sicut prius Jonam, ita ipsum quoque servaturus. Duo itaque delphini, tanquam jussi, adnatantes, cum Sanctum tergo excepissent, sublime tollunt: deinde ad littus accedentes, sensim & caute eum deponunt in terra h. Quo in loco sanctus Martyr opportune canens ea, quæ David: Veni, dicebat, in profundum maris: sed neque procella me obruit: neque laboravi clamans, dum orarem ad te, Domine. Quoniam celeriter meas audiisti preces, & ex vinculis inevitabilibus, & ex profundo infimo me abripuisti admirabiliter, ac præter opinionem: & sacco meo disrupto, circundedisti me lætitia.

[7] [quo miraculo quadraginta novem Milites convertuntur.] Sed hæc quidem sic canebat Athleta in voce exultationis. Multitudo autem militum obstupefacta eo, quod factum erat præter opinionem, protinus procidentes, Sancti pedes prehensabant, (erant autem numero quadraginta & novem) petentes liberari ab errore simulacrorum, & ad Christum adduci. Ecce enim, aiunt, cognovimus Deum tuum esse revera magnum, qui te vel ex profundo maris liberavit admirabiliter. Beatus autem Martyr: Meus, inquit, Dominus Christus non repellit eos, qui ad ipsum accedunt. Ille enim dicit: Venite ad me omnes, qui laboratis & onerati estis, & ego reficiam vos. Gaudete ergo & exultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Hæc cum dixisset, & manus ad cælum sustulisset: Domine, dixit, qui in cælis habitas, & humilia respicis, & permanes in secula: adspice ad hunc parvum tuum gregem, & conserva ab omni damno, tam bestiarum, quæ videntur, quam quæ sub adspectum non cadunt. Quoniam solus es glorificatus in secula seculorum, Amen.

[8] [Hi verberibus cæsi cum illo mancipantar carceri,] Postquam hæc fuerunt cognita duci exercitus: ad exercitum respiciens i, per lucidissimum, inquit, solem, hic est magnis repletus præstigiis. Nam & aquæ repressit impetum, emergens illæsus a malis: & hos, ut prædixit, attraxit, eorum præstringens oculos. Deinde conversus ad Martyrem: Ego tuas, inquit, refellam præstigias, o Callistrate. Brevi autem scies, quisnam sit quidem Persentinus, magnorum deorum cultor: quis autem Crucifixus, quem & ipse colis, & in quo execrandus inaniter confidis. Cum ergo sedisset pro tribunali, jubet fustibus k verberari omnes, qui crediderant, milites: qui etiam dum graviter verberarentur, & membra eorum confringerentur, veluti uno ore dicebant: Domine Jesu Christe, adsis adjutor tuis famulis, & da nobis ad finem usque patientiam. Propter te enim, & quæ est in te fidem, sic pati nostra sponte statuimus. A te autem servetur noster quoque præceptor & pastor Callistratus, ut per eum perfectius instituti in verbo pietatis, accipiamus firmiorem tuam agnitionem. Nunc enim tamquam oves perditæ sumus in conspectu tuo, Domine. Cum vix tandem autem furoris eum cepisset satietas, qui erat plenus omni furore & ira, eos quidem jubet relaxari a flagellis, abduci autem in custodiam, illic tandiu custodiendos, donec consideraverit, quidnam de eorum statuat interitu. Neque enim eum angebat mediocriter, quod quinquaginta militibus protinus esset minuendus exercitus, idque ob mutatam religionem.

[9] Simul ergo cum sacrosancto Callistrato damnati ad carcerem, [in quo fide Christiana erudiuntur,] didicerunt ab illo veram Dei agnitionem. Unus enim ex iis, Dalmatus nomine, stans in medio eorum: Rogo te, præceptor, dicit Sancto, ut nos divina dogmata doceamur apertius, quo mens nostra fide Christi stabiliatur, & cognoscamus spem vitæ, quæ expectatur, ut non amplius instabiles cogitatione, facile decipi possimus ab iis, qui nos volunt convertere. Nota quoque nobis evadant dispensationis carnis susceptæ mysteria, resurrectionisque & remunerationis. Neque enim a nostris parentibus, neque ab ullo alio de his antea aliquid didicimus. Beatus autem Callistratus: Unusquisque vestrum, inquit, de quo velit interroget: Deus autem, qui docet hominem scientiam, nobis quoque præbebit sermonem causa vestræ utilitatis: & vobis inspirabit intelligentiam, ut pulchre agnoscatis mysteria pietatis. Cum sic dixisset, alius rursus, nomine Bibrachus l: Opus est, inquit, nobis prius scire, quomodo Christus, cum esset Deus, hominibus m quoque voluit fieri similis: ludibriaque & probra quomodo sustinuerit, colaphosque, & contumelias, & flagra, & postremo mortem Crucis.

[10] Sanctus autem ab alto incipiens, fusius eis narravit mysterium Dei cognitionis: [multa disserente] Deus, dicens, cum ex nihilo universum constituisset, manu propria fingit hominem ad suam similitudinem, & paradisum, quem ille fecerat, illi donat ad delicias, dans ei liberum arbitrium, & faciens dominum omnis rei creatæ, quæ videtur. Diabolus ergo ei invidens hoc vitæ genus, & hunc honorem, fraude eum aggreditur, & efficit, ut offendat Creatorem. In primum ergo hominem decernitur mors supplicium, & ab illo paradiso & deliciis (hei mihi) expulsio n. Quod cum factum esset, valde elatum fuit supercilium diabolo, qui eum supplantaverat, ut qui per hanc fraudem hominem sibi subjugaverat. Et quid non mali quidem faciebat? Cuinam autem errori, & execrandorum simulacrorum adorationi, serpentiumque & belluarum, non subjiciebat, hominumque cædibus uti docebat ad offerendum dæmonibus sacrificium? Et propterea eum misere trahebat ad passiones ignominiæ. Sic ergo videns Dominus suum figmentum dominio teneri a diabolo, non sustinuit id relinquere omnino expers auxilii: sed legem quoque dedit, quæ malorum reprimebat impetus, & misit Prophetas, qui docebant, quemnam oporteat adorare, & viam indicabat salutis. Postquam autem vidit non sufficere auxilium adversus tantas mali vires, victus a propriis visceribus, propter sui figmenti interitum, dat illum ipsum suum Filium unigenitum: & efficit ut fiat homo, sicut nos, cum nec ipsum quidem, quod Deus esset, perdidisset: ut prætextu carnis, & humana forma inescaret eum, qui nos deceperat: ut dum putaret se hominem aggredi, in Deum incideret. Quod etiam evenit. Nam cum invadentem inimicum vi vicisset, nobis hanc dedit victoriam per carnem ex nobis assumptam.

[11] [Callistrato] Sed ne sic quidem abstinuit adversarius ab amica sibi malignitate. Sed cum videret multos attrahi ad agnitionem veritatis, tam iis, quæ docebat, quam iis, quæ faciebat, miraculis, cæcos illuminans, & mortuos suscitans, paralyticos confirmans, & curans dæmoniacos, movet in eum genus Judæorum, invidia movens improbas illas animas. Et crucifigunt quidem, cum volentem comprehendissent, sublimiori permittente providentia: & morte afficiunt. Hoc enim factum est potius ad extremum adversarii exitium, & ad perfectam nostram erectionem. Nam cum ad inferos descendisset, deinde tertio die resurrexisset, sic morte quidem afficit diabolum, qui morte affecerat: nos autem sua resurrectione simul facit resurgere, & extollit ad cælos, ut qui simul ascenderit cum nostri assumptione. Atque ante ejus quidem cum carne adventum, forte erant digni aliqua venia, & aliqua relinquebatur excusatio iis, qui propter ignorantiam veritatis adhærebant fraudi simulacrorum: ex quo autem ille venit in terram, & Patris voluntatem reddidit omnibus manifestam, nulla est danda venia iis, qui falsum præferunt veritati post agnitionem veritatis, & tenebras luci, postquam lux illuxit. Ergo vos quoque bene fecistis, qui tenebras reliquistis, qui est cultus simulacrorum, & ad Christum veram lucem accessistis, ut vitam æternam per mortem ab ipso susceptam consequamini.

[12] [de variis] Cum sic docuisset Sanctus, surgens rursus alius, cui nomen Heliodorus: Dic mihi, inquit, domine mi Callistrate, quo vadit uniuscujusque anima a corpore separata, & quænam sors eam excipit & quæ sedes eam recipit o? Cui beatus: Duo, inquit, loca p sunt parata animabus, quæ separantur a corpore: quorum unus quidem est valde pulcher, & plenus gratiis, & magnam afferens voluptatem iis, quæ ipsum sortitæ sunt, animabus: alter vero plenus est caligine, & teter visu, & qui potest magnam afferre tristitiam. Quæcunque ergo sunt bonæ animæ, & quæ contra secus sunt affectæ, utræque sortiuntur locum sibi convenientem. Neque vero fit perfecta remuneratio, neque bonis, neque iis, qui contra se habent, donec e sepulcris surgentia corpora, his animabus rursus conjuncta fuerint. Tunc enim veniet quidem rursus Christus in terram: coram eo autem sistentur omnes homines, & recipiet unusquisque dignam vita, quam egerit, remunerationem.

[13] [fidei capitibus.] Domitianus * autem post hos surgens: Qui ergo, inquit, multum in vita præsenti peccant, non hic dant pœnas: sed iis illic est reservatum, quod luant pro factis sceleratis. Respondit autem beatus Callistratus: Illic quidem est perfectum judicium: sed tamen hic quoque multos malos Dei persequitur justitia. Nam cum sit Deus lenis & patiens, & uniuscujusque peccatoris sitiat correctionem, gladium quidem suum vibrat, & arcum tendit, terrens apparatu armorum, & evocans ad pœnitentiam. Postquam autem viderit, eos nihil hinc effici meliores, sed aliis potius præbere occasionem ignaviæ, statim infert sectionem, & sumit supplicium: aliis quidem convenienter peccatorum magnitudini, aliis autem minus, utpote quod eos rursus illic maneat supplicium: quomodo Pharaoni factum est, & Sodomis. Nam etsi eos evestigio supplicium est insecutum, nondum totam implerunt pœnam. Est autem hinc evidens: Tolerabilius enim erit Sodomis in die judicii, quam civitati, inquit, illi, quæ non accipit fidei Christi prædicationem. Sic enim ostenditur, non sufficere Sodomitis, quod est hic supplicium, si eorum, quæ peccaverunt, habeatur ratio: sed adhuc illic reservatur fæx calicis judicii Dei. Quod si nonnullis quoque justis inferuntur acerba quædam & aspera in præsenti vita, minime est mirandum: ea enim sunt probatio virtutis, quam collegerunt: aut etiam delictorum quorundam punitio, per quæ penitus emundati, mundi omnium transmittuntur ad vitam, quæ illic est. Est ergo vobis quoque studendum, ne stetis a partibus eorum, qui puniuntur propter peccata: sed ex partibus eorum, qui Deo placent: ut æterna consequamini præmia. Effecti enim estis vasa electionis, cum Deo credideritis: efficiemini autem perfecti, divino baptismo illuminati. Efficiemini denique perfectiores, si martyrii cursum forti & alacri animo peragatis. Stemus ergo magno & excelso animo, fideque muniti, resistamus diabolo: legitime decertemus, fundamusque & vertamus adversarios. Sic enim maxima præmia consequemur a Christo agonotheta.

[14] Hæc & his plura monita diu noctuque eis dans divinus Callistratus, [Omnes rursum interrogati, fidem confitentur,] docensque tanquam præceptor puerorum, parabat & animum addebat ad certamen propositum. Die autem sequenti dux exercitus, cum in insigni quodam loco civitatis præsedisset, ejus quoque assistente exercitu, accersit gloriosum victorem Callistratum, & eos, qui cum illo erant, Martyres. Qui cum producti essent, Dic mihi, inquit, Callistrate, tene & hos admonuisti, ut diis sacrificetis, & ab intolerandis tormentis liberemini: an adhuc in priori persistitis inobedientia? Magnus autem Callistratus: De me ipso quidem, dixit, do responsum, quod neque sum honestam inficiaturus confessionem, neque mihi persuasi omnino deficere a partibus Christianorum, nec mihi unquam poterit persuaderi, ut non stem pactis conventis cum Deo initis. De his autem ipse interroga: ipsi de se tibi enunciabunt: satis enim sapiunt. Ad eos itaque intuitus dux exercitus: Vos autem, dixit, quid dicitis, qui seducti estis artibus maleficis? Illi autem: Quid, dixerunt, frustra teipsum decipis, putans fore ut nos decipias? Nam si de exercitu quidem vis nos examinare, in quo tibi subjicimur, in omnibus, tibi cedimus, & nullo modo tibi resistimus. Si autem de fide & religione, a nobis nihil aliud audies, nisi quod Christiani sumus, & Deum unum agnoscimus, effectorem cæli & terræ, in quem etiam credimus, & Filium ejus unigenitum Dominum nostrum Jesum Christum, & Spiritum sanctum, quomodo nos docuit hic sapiens noster Præceptor.

[15] Hæc cum quadraginta & novem martyres tanquam uno ore respondissent, [rursumque verberati, & ex aqua liberati,] eos verberari jubet dux exercitus: deinde vinctos pedibus & manibus, projici in propinquam piscinam q, quæ vocabatur Oceanus. Cum ergo eos vinxissent, & essent in aquam immissuri, precatus est Callistratus, dicens: Domine, qui in altis habitas, & humilia respicis, ad hunc minimum tuum gregem oculos dirige, & dignare ipsum in his aquis lavari lavacro regenerationis & adoptionis per adventum sancti tui Spiritus, ut per ipsum emundati ab omni veteris hominis vanitate, fiant socii hæreditatis eorum, qui tibi placuerunt a seculo. Simul autem atque ipsi fuere in aquas projecti, evenit res digna auditu & admiratione. Eis enim solvuntur vincula, & læto vultu & alacri habitu statim emergunt ex aqua. Divinus autem Callistratus visus est in capite ferens coronam longe speciosissimam, & vox ad eum existit e cælis, dicens: Esto bono animo, Callistrate, cum tuo grege, & jam venite, in æternis requieturi tabernaculis. Simul autem cum voce magnum quoque Deus excitavit terræ motum adeo ut, quæ propinqua erat, statua ceciderit, & in pulverem sit resoluta.

[16] [conversis aliis 135,] Quæ cum vidissent & audiissent alii milites, qui erant numero centum & triginta quinque, ipsi quoque credunt. Non comprehenduntur autem cum jam dictis: sed illi soli quadraginta novem, cum sic jussisset dux exercitus, traduntur in custodiam. Dicit eis itaque Callistratus: Ecce, fratres, Christi gratia dignati estis lavacro regenerationis. Oportet ergo, quas par est, ei agere gratias. Itaque surgamus, & oremus. Tunc expansis in cælum manibus: Domine Deus, inquit, qui vis omnes homines salvos fieri, & ad agnitionem venire veritatis: qui etiam tuum gregem eripuisti ex ore leonis, & vocasti ad salutem æternam, dignare in tua fide nos omnes consummari, & ad te Dominum venire immaculatos & mundos: quoniam es benedictus in secula.

[17] [coronam obtinent. Ecclesia ipsis dicata.] Sed hæc quidem fiebanta Sanctis in custodia. Timens autem dux exercitus, ne per ea, quæ ab eis fiebant, miracula, multi ab eo deficerent, & alia pars Christo accederet, re communicata cum suo assessore, Vero Ducenario r, cum communiter cum eo consultasset, noctu mittit milites, quibus hoc imperatum fuerat, ut membratim Sanctos conscinderent in custodia. Quod quidem etiam factum est vigesimo septimo Septembris. Qui autem crediderant centum & triginta quinque milites, cum accessissent, sustulerunt Sanctorum corpora, & honorifice sepelierunt: & eis templum excitaverunt s, cui pulchritudine sunt pauca similia: quod stat in media Roma, civitatum omnium maxime regia. Porro autem chartam quoque invenerunt in custodia, in qua erat quædam doctrina & descriptio gloriosi & victoria insignis martyris Callistrati. Post illorum autem consummationem, martyrium quoque suscipit Marinus t, vir & gloria clarissimus, & doctrina eruditissimus, qui ad finem usque fortitudinem ostendit & constantiam: ad gloriam Domini nostri Jesu Christi: quem decet omnis honor & adoratio in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Notabiliter hoc loco aberravit interpres: nam apud Lipomanum & Surium legitur Carthaginensis; cum sit Græce Καλχηδονίων Calchedonensium, vel, ut alii scribunt, Chalcedonensium, videlicet civitate vel terra oriundus. An interpres forte legerit Καρχηδονίων Carthaginensium, ignoro. At in nostro apographo hoc non habetur.

b Græce τῶν Καλανδῶν.

c Græce legitur: γὰρ πρὸς πατρὸς τούτου πατὴρ, quod apud Lipomanum & Surium sic exprimitur: Ejus enim patris pater, recte, si ultimo loco pater sumatur generatim pro aliquo ex majoribus aut progenitoribus. At Surius pro avo sumpsit, ita in margine scribens: Avus ejus vidit Christum patientem. At illud πρὸς πατρὸς proprie significat ex parte patris. Quapropter nec verba Metaphrastæ sic exponenda sunt, nec verisimile est, eum dicere voluisse, avum Martyris, quem sub Diocletiano passum asseruit, cum Christo Domino vixisse. Hac de causa interpretationis ambiguitatem emendavi, locumque sic expressi, ut aliquis ex progenitoribus dicatur Christi tempore in Judæa fuisse, ibique Apostolorum tempore conversus. Non est prorsus incredibile, aliquem ex progenitoribus Callistrati in Judæa inter Romanos fuisse milites, ibidemque fidei Christianæ nomen dedisse. At auctoritas Metaphrastæ pro re tam vetusta nequit esse magna, aut eam facere certam.

d Persentinum alibi non invenio. Græce vocatur στρατηλάτης, quod de quolibet duce militari recte intelligitur, ut necesse non sit totius exercitus, qui in Thracia vicinisque provinciis erat, ducem facere Persentinum.

e Pro Leonino rugitu, ut Græca habent, interpres mitius posuerat voce. Hac occasione moneo lectores, plures id genus voces in translatione a me mutatas, ut verba Latina Græcis melius corresponderent; de iis vero solum monere in Annotatis, quæ sensum etiam mutant. Observo præterea, sermocinationes plerasque Actis insertas videri potius Metaphrastæ, quam illorum, quibus eas ipse pro rerum adjunctis attribuit.

f Non admodum verisimile est, solum Callistratum fuisse Christianum in exercitu Persentini.

g Vox ecclesia non videtur exponenda de ædificio; sed de collectione hominum, qui civitatis alicujusecclesiam constituunt. Vix tamen crediderim, Callistrati verba esse. Ea verisimiliter aliaque præcedentia, multaque sequentia sunt Metaphrastæ, aut partim scriptoris vetustioris, quem sequi potuit.

h Mari injectum fuisse Sanctum, liberatumque divina potentia non est improbabile, cum eo miraculo Socii ejus dicantur conversi. At magis difficulter fidem obtinebunt omnia adjuncta, quæ hic referuntur.

i Tres voces, ad exercitum respiciens, ex Græco textu addidi.

k Græce ῥοπάλοις, quod clavis vertit interpres: malim fustibus aut baculis.

l Sic nomen exprimitur in nostro apographo Græco, in Latinis editis Bibrachmus.

m Græce ἀνθρώποις ἶσος hominibus similis, id est, homo. Interpres vertit homo similiter.

n In Latinis communis expulsio. At vox communis non est in Græco apographo.

o Ultima verba, quæ sedes eam recipit? rursum addidi ex Græco.

p Ad hunc locum observat Lipomanus, non excludi locum tertium sive purgatorium, quia solum agitur de locis, in quibus animæ perpetuo sunt mansuræ. Addo ego, verba non esse S. Callistrati, sed Metaphrastæ: neque hujus de purgatorio sententiam mihi innotuisse, cum Græcus sit medii ævi.

q Vox Græca κολυμβῆθρα pro qua in apographo nostro vitiose legitur κολυμμῆθρα medio ævo significabat fontem baptisterii. Videtur illa piscina studiose quæsita ab auctore, ut haberet occasionem, qua milites recenter conversos diceret baptizatos. At, si defuit baptismi suscipiendi occasio, poterant saltem baptizari sanguinem pro fide fundendo. Prodigia hoc loco accumulata fiunt fidei suspectæ.

r In apographo nostro, Viro Ducinario, nescio an rectius.

s Interpres postea excitaverunt; quod verum quidem puto, sed postea non habetur in apographo Græco. Non tamen ab illis militibus, sed ab aliis fidelibus templum postea Constantinopoli exstructum existimo, non Romæ, ut dictum in Commentario prævio num. 6.

t Pluribus martyribus nomen fuit Marinus, & aliquis etiam Marinus cum multis aliis Byzantii passus est. De his apud nos ad 8 Maii. An hic memoratus Marinus etiam colatur, non invenio. Certe non videtur spectare ad hodiernam Martyrum classem.

* Græce δομετιανὸς

DE SS. CYPRIANO, JUSTINA ET THEOCTISTO SEU THEOGNITO MARTYRIBUS
PROPE NICOMEDIAM IN BITHYNIA.

Anno CCCIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Cyprianus episc. M. prope Nicomediam in Bithyn. (S.)
Justina virgo M. prope Nicomediam in Bithyn. (S.)
Theoctistus sive Theognitus M. prope Nicomediam in Bithyn. (S.)

BHL Number: 2048

AUCTORE J. C.

§ I. Sancti Martyres a Græcis & Latinis diebus diversis celebrantur elogiis vitiosis. Eorumdem Acta edita & Mss. Sanctorum Cypriani & Justinæ meminit S. Gregorius Nazianzenus.

Sanctum Cyprianum, a celebri doctore Carthaginensi diversum, cum S. Justina virgine & S. Theoctisto seu Theognito martyrio coronatum tam Græca, [A synonymo Carthaginensi diversus S. Cyprianus] quam Latina celebrat Ecclesia. Admiranda sunt, quæ de illo, utcumque cum synonymi sancti episcopi gestis commixta confusaque, monumenta remotæ antiquitatis referunt, quæque insigne nobis divinæ misericordiæ, quæ peccatores etiam tenacissimis vitiorum nexibus irretitos & a concupiscentia abreptos non deserit, sed omnipotenti virtute retrahit suavissimisque vinculis stringit, exemplum præbent. Sanctum nimirum Cyprianum magicis artibus ad scelera omnia usum aliosque abducentem, divina gratia miro modo operante, ejurantem dæmones totumque in perducendis ad Christum diabolo servientes exhibent. Antiquissimam esse in Ecclesia sanctorum Martyrum nostrorum memoriam, abunde probant Gregorii Nazianzeni Oratio, in editis cum Jacobi Billii versione decima octava, Eudociæ imperatricis, Theodosii junioris conjugis, carmina, quorum compendium est apud Photium Bibliothecæ codice 184, & ipsa S. Cypriani nomine vulgata Confessio, quam ante Constantini ætatem scriptam esse, critici plurimi etiam rigidiores fatentur. De singulis hisce aliisque priusquam pluribus disseramus, juverit a martyrologis ordiri.

[2] Habent sancti martyres Cyprianus & Justina suum apud Græcos elogium die 2 Octobris, [cum SS. Justina & Theoctisto colitur a Græcis] ubi Menæa canunt:

Ἀλγεῖ Σατανᾶς τὸν πάλαι φίλον βλέπων
Ξίφει φιλοῦντα συνθανεῖν Ἰουστίνῃ
Τμήθη δευτερίῃ σὺν Ἰουστίνῃ Κυπριανός.

Mœret satanas cernens Amicum olim suum,
Gladio amantem commori Justinæ.
Sectus est secunda cum Justina Cyprianus.

Ultimum carmen eodem die legitur in Fastis metricis Græcorum In Sirleti & Basiliano Menologiis Antilogiisque Græcorum recenter Venetiis impressis, pariter celebrantur 2 Octobris: at in Kalendariis Jobi Ludolfi & Leonis Allatii non invenio sanctorum Martyrum memoriam. Idem pene est in Menæis & Menologio illorum elogium; hic tamen paulo contractius & quale recudo ex Basiliano, opera Cardinalis Albani anno 1727 Urbini edito. Cyprianus sapiens pontifex, Decio imperante, Antiochiæ Syriæ natus; primum philosophus erat & magicis artibus apprime eruditus, sed postea Christianus hac occasione factus est. Justinam virginem, quæ ab Optato episcopo baptizata fuerat, Græcus quidam, Idas dictus, ardenter amabat: sed cum voti sui compos fieri non posset, confugit ad Cyprianum rogans eum, ut magicis artibus illam ad sibi consentiendum induceret.

[3] Cum vero Cyprianus fornicationis dæmones ad sollicitandam Virginem tertio destinasset, [2 Octobris ubi aliqua est in eorum elogiis] ejus tamen animum expugnare nequivit, quæ fundendis ad Deum precibus semper intenta erat; sed ipse potius a postremo, quem miserat, dæmone correptus (Græce est, Cum misisset Cyprianus tres fornicationis dæmones ad Virginem & non persuasisset ei semper Deum oranti, ex postremo dæmone, coacto & ad se ingresso) intellexit, vanam ac futilem esse magicam artem; quamobrem, combustis libris, baptizatus est, eumque in virtute progressum fecit, ut episcopus ordinatus fuerit multosque Christi fidem docuerit. Tandem una cum Justina comprehensus a Damasci præfecto pro Christo decollatus est. In Menæis dicitur S. Cyprianus nobilibus divitibusque parentibus natus: juvenis, qui S. Justinam perdito amabat, vocatur Aglaïdas, quod idem illi nomen fuisse, testantur Acta post enumeranda: comprehensi narrantur Sancti παρὰ τοῦ τῆς Δαμασκοῦ κόμητος a Damasci Comite, pro quo in Menologio est Ἄρχοντος, Præfecto. Denique Menæa addunt, ferreis clathris inclusos & in sartaginem injectos, Nicomediam deinde abductos capite obtruncatos fuisse, & his animadversionibus terminatur ibi elogium: Magnus autem Gregorius Theologus dicit, non alium, sed ipsum (S. Cyprianum) Virginis procum fuisse. Celebratur autem illorum Natalis in ipsorum martyrio, quod est trans Solomonis.

[4] Quæ hic observanda vel castiganda sint, infra monebimus; [diversitas. Apud Latinos celebrantur hodie mendosis passim elogiis.] ad Fastos sacros Latinos progrediamur. In Hieronymianis incogniti sunt SS. Cyprianus & Justina, in Romano Parvo Rosweydiano sic nuntiantur XXVI Septembris: Romæ Cypriani episcopi Antiochiæ passi, & cum martyre Justina Romam translati. Beda metricus Acherii Sanctorum non meminit, verisimillimum tamen est, ex Beda de more descriptum esse, quod habet Rabanus eorum elogium. Sic nuntiat ad XXVI Septembris, qui passim dies apud Latinos eorum memoria insignitus est. Sanctorum martyrum Cypriani episcopi & Justinæ, quorum Justina sub Diocletiano multa pro Christo perpessa, ipsum quoque Cyprianum, cum esset magus & magicis suis eam dementare conaretur, convertit ad Christum; cum quo jam episcopo & nobili doctore facto martyrizavit sub Claudio principe. Hanc annuntiationem sic secutus videtur Usuardus, ut anachronismum correxerit, omittens, quæ de eorum passione sub Diocletiano & consummato sub Claudio imperatore martyrio mendose ibi referuntur. Martyrologus Viennensis prolixius Sanctorum nostrorum laudes prosequitur. Juverit, propter ea, quæ in discussione discretioneque Actorum mox observanda venient, elogium totum hic inserere. Sic igitur memorat Ado ad eumdem diem. Natale sanctorum martyrum Cypriani episcopi & Justinæ, qui passi sunt sub Diocletiano imperatore, judice Eutolmio.

[5] [Ado prolixam annuntiationem ex Actis de more concinnavit,] Justinæ pater erat Dusius apud civitatem Antiochiam. Qui viam religionis a diacono, nomine Prohelio, audientes baptizati sunt a sancto episcopo Optato. Virgo autem Justina Domino serviens frequentabat ecclesiam. Hanc Agladius scholasticus videns, exarsit ob amorem ejus: & cum nullo modo posset pertingere ad illam, rogavit Cyprianum magum promisitque ei duo talenta auri, si virginem Justinam in amorem ejus excitare posset. Cyprianus autem magus, vocatis dæmonibus, cœpit agere, ut Virginem Christi ei adducerent: qui semel, bis & tertio venientes ad beatam Justinam, nihil apud illam suis deceptionibus valuerunt; sed signo Crucis repulsi, victi recesserunt. Cyprianus vero, cum illorum virtutem adversus Virginem haudquaquam valuisse videret, dicit ad diabolum. Dic mihi, quemadmodum victi estis a virgine Justina? Cui diabolus: Dicere tibi non possumus, nisi prius jures mihi. Cumque Cyprianus illis jurasset, ait diabolus: Vidi signum Crucifixi, & extimui. Cyprianus dixit: Ergo Crucifixus major te est? Dicit ei diabolus: Etiam; major enim est omnium. Quod audiens Cyprianus, contemnens virtutem diaboli & currens venit ad episcopum Anthimum, cecidit ad pedes ejus rogans, ut doceret eum & baptismo Christi consignaret. Beatus autem episcopus gratias agens Deo catechizavit eum. Et revertens Cyprianus in domum suam omnia idola confregit.

[6] [& studiose declinavit, quæ ibi] Tunc rediens ad ecclesiam diligenter salutis verbum auscultare cœpit. Hora deinde residens, qua catechumeni foras mittebantur ecclesiam, monitus est a diacono, ut cum reliquis catechumenis egrederetur. Conversus vero ad diaconum, dicit ei: Servus factus sum Christi, & foras me mittis? Dicit ei diaconus: Factus es perfectus servus Dei? Cyprianus inquit: Vivit mihi Christus, qui dæmones confudit, & mihi misertus est, quia non exeo hinc, nisi perfectus fuero servus Christi. Diaconus vero Anthimo episcopo hæc renuntiavit: qui secundum ordinem instructum baptizavit eum, & non multo post etiam diaconum ordinavit: qui doctrina & moribus, plusquam dici posset, excrescens, miraculorum gloria præclarissime floruit. Verum, non multo post interjecto tempore, factus est episcopus sanctamque Justinam matrem virginum constituit. Quorum virtutem non ferens diabolus per satellites suos apud Eutolmium comitem Orientis egit, ut comprehenderentur Cyprianus episcopus & virgo Christi Justina. Cujus ante conspectum vinculis ligati cum fuissent adducti, comes dixit ad beatum Cyprianum: Tu es Cyprianus doctor Christianorum, qui per maleficia multos errare fecisti? Beatus Cyprianus dixit: Aliquando in perditione dæmonum positus multos luxuriosos feci: sed salvavit me Deus per virginem Justinam, dum eam per dæmonia tentare vellem, quæ illa, fide Christi armata, per omnia contempsit. Comes iniquus jussit, sanctum Episcopum post hæc suspendi & exungulari; beatam vero Justinam post alapas, crudis nervis immaniter cædi; deinde sanctum Episcopum in carcerem recludi, & sanctam Virginem in domo cujusdam matronæ custodiri.

[7] Qui post aliquot dies in sui præsentiam reductos in sartagine ferrea jussit torreri, [magis offendunt.] picem, adipem & ceram desuper ministris infundentibus. Et cum ibi laudem omnipotenti Deo dicerent, Athanasius sacerdos idolorum postulavit comitem, dicens: Jubeat claritas tua, & in nomine Deorum vincam virtutem Christianorum. Et cum appropinquasset ad sartaginem, erupit flamma & consumpsit illum. Comes, acceptis tot miraculis, quæ Christus in Servis suis operabatur, scripsit imperatori, quid super eis juberet. Qui rescripsit, ut dirigerentur Nicomediam & ibi gladio ferirentur. Perducti igitur ad locum sunt decollationis; & vidit eos quidam Christianus Theognitus, & accurrens osculatus est Cyprianum: quod cernens Servius cognatus regis, iratus egit, ut cum sanctis Cypriano & Justina Theognitus decollaretur. Et jacuerunt corpora Sanctorum projecta feris sex diebus insepulta. Quidam autem nautæ Christiani nocte rapuerunt ea, & navigantes deportaverunt ad urbem Romam: & matrona venerabilis Rufina reverenter excipiens illa, sepelivit in prædio suo. Passi sunt autem sexto Kalendas Octobris. Hactenus Ado contrahens Passionem aliquam simulque evitans pleraque, quæ lectorem criticum ibidem maxime offendere debebant, ut sunt imperatorum nomina, sub quibus passi coronatique Martyres perhibentur.

[8] Non inde tamen præcidit omnia, propter quæ Acta, [Variat hinc inde S. Theoctisti nomen, qui videtur a Græcis] quibus usus est, in suppositionis figmentique suspicionem venerunt, ut videbimus. Adonis annuntiationem rursus contraxit Notkerus, apud quem nomina propria valde luxata sunt. Wandelbertus ita canit:

Sexta martyr ovat Cyprianus, virgo beata
Quem Justina Dei fecit cognoscere regnum,
Artibus insanis tandem furiisque relictis.

Superius Martyrologia aliqua & Kalendaria, quæ Hieronymianis hinc inde accensentur, ubique Sanctorum nostrorum serius inducta apparet mentio, recensere non lubuit; omitto hic post martyrologos classicos recentiores alios enumerare; quæcumque enim ii tradunt, ex hactenus citatis profecta sunt. Ado & Notkerus SS. Cypriano & Justinæ jungunt Theognitum, in auctario Usuardino Bruxellensi Actisque variis martyrii pariter memoratum. Notkeri Martyrologium a Canisio editum, Theognotum appellat, Usuardus Bruxellensis Theogintum, quo modo ejus nomen in variis Mss. Passionibus scribitur. Metaphrastes in apographo Græco, quod habemus, Theoctistum vocat, unde apud Lipomanum & Surium ita pariter sancti Martyris nomen scriptum reperitur, uti & in Actis edendis, quod proinde retinebimus. Græci in Menæis ad diem III Octobris commemorant SS. Theoctistum, Theogenem, Theotecnum tamquam diversos; qui an revera distinguendi sint, ad præfatum diem dispici poterit.

[9] Certe Theoctistus, de quo ad præcedentem non fit apud Græcos mentio, [die 3 Octobris nuntiari. Incertus est dies natalis.] videtur idem ille esse, qui ad mortem raptis SS. Cypriano & Justinæ occurrit, seseque Christianum professus, illis laurea conjunctus fuit. Castellanus in Martyrologio Universali ad diem III Octobris S. Theoctistum nuntiat apud Græcos; inter Addenda XXVI Septembris monet, ad annuntiationem Sanctorum nostrorum adjungendum; S. Theoctistus nauta, eadem sententia martyrium passus est. Sancti illi ecclesiam habent Tolosæ, quæ nomen S. Cypriani (S. Subrein) facit suburbio, ubi sita est. In Aëmeris iterum de eodem agens, ait, incertum esse, an XXV Septembris cum Latinis, an 2 Octobris cum Græcis colendus sit S. Theoctistus. In utroque numero mendum est, ut abunde ex præmissis liquet. Quare autem Sanctum nautam fuisse, asserat Castellanus, hactenus mihi incompertum est. Vereor tamen, ne ex satis levi conjectura profectum sit, credaturque Sanctus ex iis Catholicis nautis fuisse, qui in Actis asseruntur. Nicomedia Romam Martyrum corpora transvexisse. Porro quod ad diem eorum natalem spectat, utrum 2 Octobris, quo nuntiatur a Græcis, an potius XXVI Septembris, quo in Fastis Latinorum consignatus est, melius celebretur, vix, aut ne vix quidem decidi potest. Quæcumque hactenus Acta martyrii illorum Latina vidi, eorum mortem XXVI Septembris contigisse asserunt: Metaphrastes eamdem in 2 Octobris rejicit, quod unde hauserit, nescio. Nisi secutus est Acta multo antiquiora, par est Græcos in eo Latinis concedere, apud quos sunt testimonia plurima priora ætate Metaphrastæ, ut ex Martyrologiis & non unis Passionibus extra dubium est.

[10] [Eorum Acta Græca & Latina Mss.] Et vero habemus SS. Cypriani & Justinæ Martyrium in duobus egregiis codicibus in Museo nostro asservatis, quorum alter notatur Q. Ms. 6, alter Q Ms. 7. Idem plane est in paucis solum verbis discrepans. Apographum præ oculis habeo extractum ex codice aliquo anonymo, collatumque cum Mss. S. Maximini Trevirensis & S. Audomari, quæ nec a se invicem, nec a codicibus nostris magis discrepant. Præter Acta Latina missa sunt ad Majores meos Græca ex Ms. Medicæo regis Franciæ transcripta, moneorque in fronte, haberi similia in Ms. reginæ Sueciæ notato num. 13. Papebrochius in Ephemeridibus Græco-Moscis testatur, Passionem Græcam a se visam Romæ, cujus exemplar non inveni. Si non est diversa ab illa, cujus habeo mox memoratum apographum, facile ferenda jactura est, cum perspicuum sit, Simeonis Metaphrastæ deformem fœtum esse, cujus habemus Latinam versionem apud Lipomanum & Surium, multum diversum & magis mendosum ceteris Actis Latinis hactenus recensitis. In Catalogo Bibliothecæ regiæ Parisinæ tom. 3 Mss. Græcorum variæ assignantur Sanctorum nostrorum Passiones, quarum initia spem mihi fecerant non exiguam fore, ut genuina SS. Cypriani & Justinæ Acta, quibus usa sit Eudocia, detexissem; at spem fefellit eventus, de quo plura inferius. Edmundus Martene Thesauri anecdotorum tom. 3 Col.amp; seqq. ex Ms. codice S. Audoëni Rotomagensis edidit Acta sanctorum nostrorum Martyrum, ab auctore, ut quidem ait, coævo, tribus libris conscripta. Similia, si non prorsus eadem, habeo in Ms. apographo, quod pars fuisse videtur crassioris collectionis Vitarum Sanctorum, undeque sic alia omnia avulsa sunt, ut nullibi deprehendere possim, unde extractum vel ad nos missum fuerit. Perpetua scrupulosaque in ipsis fere verbis cum editis a Martenio convenientia suspicionem ingerit, Rotomago pariter ad Majores meos pervenisse. Horum Actorum pars seu liber 1 complectitur S. Justinæ Conversionem, ut in titulo præfigitur; 2 Pœnitentiam S. Cypriani; 3 denique utriusque Passionem. Secundam partem, a reliquis separatam jam ante ediderat Joannes Fell, heterodoxus Oxoniensis episcopus, ad calcem Operum S. Cypriani Carthaginensis episcopi & martyris, extraxeratque ex tribus codicibus bibliothecarum Anglicarum. Eamdem habeo in duobus exemplaribus, quorum alterum ex Ms. codice S. Maximini Trevirensis exscriptum, alterum ex Ursi-Campensi anno 1666 nobis missum est a Ludovico Nicquet, bibliothecæ Cælestinorum Suessionensium præfecto.

[11] Confessiones omnes hæ, seu potius una eademque in diversis codicibus, [& edita. S. Gregorius Nazianzenus] Latina est. Primus, quod sciam, & hactenus solus similem Sancti nostri nomine insignitam lucubrationem Græce edidit & nova versione donavit Prudentius Maran, Benedictinus congregationis S. Mauri, qui, ut in Præfatione monet, inchoatam a Baluzio ejusque morte interceptam Operum S. Cypriani Carthaginensis editionem perfecit. Inter varia, quæ vir eruditus Baluzii reliquiis adjecit, est inserta Opusculis, quæ vulgo S. Cypriano adscribuntur, Confessio, cujus exemplar Græcum Ms. testatur accepisse se ex celebri bibliotheca Colbertina. De enumeratorum martyrologorum assertis monumentorumque hactenus recensitorum merito priusquam ulterius disputamus, juverit protulisse testimonia indubitatorum scriptorum, qui sanctis Martyribus tempore viciniores fuere, eorumque res gestas propius perspectas habuisse potuerunt. Inter illos primus venit S. Gregorius Nazianzenus eruditione & eloquii flumine inter Patres Græcos celebris. Floruit is post medium seculum quartum, adeoque non integro seculo est S. Cypriano ætate posterior. Verum, quod maxime dolendum, tot tituli mox spem ingerentes indubitatæ veritatis detegendæ, virum sanctum non præmunierunt contra errores, in quos scriptores alii prolabi solent. Etenim hodiedum eruditis perspectum est, duos Cyprianos sic a Gregorio Nazianzeno confusos, eorumque Acta sic permixta fuisse, ut quid cui adscribendunt sit, vix, aut ne vix quidem discerni queat. Imo nec satis certo decidi potest, utrum laudandum susceperit; ita ut contendant alii, occasione festi S. Cypriani Antiocheni nostri panegyrim dictam esse, reclamantibus aliis & asserentibus, S. Cyprianum Carthaginensem pro concione laudatum; & alterius historiam seu fabellam huic fuisse affictam.

[12] De cultu S. Cypriani Carthaginensis per Orientem tam late disperso & celebri tempore Gregorii Nazianzeni, [S. Cypriani nostri gesta] aliunde non constat quidem; verisimillimum vero est, S. Cyprianum nostrum celebrem, dum viveret, ibidem fuisse, & in corde Orientis passum, cultum mox obtinuisse; at modus, quo S. Gregorius Cyprianum suum laudat, videtur rursus dubium magis facere, de utro potissimum loquatur, seu utri laudando alterius synonymi facta applicet. Etenim quæcumque recenset ad S. Cyprianum Carthaginensem spectantia, videtur mihi ita percurrere, acsi sciret, auditoribus suis probe aliunde perspecta fuisse; contra vero enucleatius narrare tamquam nova, quæcumque ex S. Cypriani Antiocheni Actis profecta sunt: contrarium, ni fallor, facturus, si hujus nota gesta in panegyrim duxisset, iisque permiscuisset alterius minus cogniti non perspecta auditoribus facta. Quidquid sit de controversia, de qua etiam alibi agemus, laudavit S. Cyprianum Gregorius Oratione, quæ inter ejus Opera per Jacobum Billium cum Latina interpretatione & Notis edita, est decima octava. Non conveniunt rursus eruditi, ubinam dicta fuerit memorata Oratio. Billius ex Græco Nicetæ tale Orationis argumentum suis Notis inseruit. Nazianzo mons quidam præruptus imminet, ad cujus radices calentium aquarum scaturigo est. Illic igitur cum Theologus partim ob quietæ & tranquillæ vitæ studium, partim ob solatium, quod ipsi e renibus laboranti thermarum usus afferebat, versaretur, festo magni Cypriani, cujus templum parvo intervallo ab urbe distabat, interesse non potuerat. Postridie igitur illius diei, quo Martyris commemoratio celebrari solebat, Nazianzum reversus, hanc in ejus laudem Orationem habuit. Hæc Nicætas Orationis materiæ satis accommodata, sed ex solis forte conjecturis, quæ tamen nihil habent unde falsi arguantur. Alii non pauci scriptores opinantur, de S. Cypriano perorasse Gregorium Constantinopoli, ubi sedem episcopalem aliquot annis occupavit; secundum quam opinionem potuit illam Orationem dixisse sub annum 380, quo tempore eamdem cathedram moderabatur, sicque non minus commode intelligentur Gregorii verba.

[13] [cum synonymi Carthaginensis rebus] Initio panegyris sic loquitur Gregorius: Cyprianus fere nos effugit, O ingens damnum! idque vos passi estis, qui eum omnium maxime suspicitis, annuisque honoribus festisque celebratis. Hinc perspicuum quidem fit, eo loco dictam fuisse Orationem, ubi singularis erat S. Cypriani celebritas, quam sine peculiari ratione ibi institutam fuisse, non est credibile: at utra ex præcitatis civitatibus talem rationem habuerit, dicere non possum, ita ut ex hac parte res tota plane incerta maneat. Aliunde mihi verisimile apparet, Antiochiam Pisidiæ utriusque Martyris patriam fuisse, & vicinia Nazianzi, quo excurrere Sancti, vel eorum fama facile pervadere potuerunt, pro hac parte verisimilitudinem ministrat; at pro Constantinopoli militare possunt, tum celebrior ibi Martyrum omnium per totum Orientem passorum cultus, tum etiam vicinia Nicomediæ, ubi ad fluvium Gallum coronati Sancti sunt. De Solomonis, ubi Menæa asserunt eorum martyrium celebrari, si quid innotuisset, inde forte hic lucis affulgeret aliquid, nam nescio, an vox ibi post trans omissa tam certo per Constantinopolim restituenda sit, quam quidam præcipitanter asserant. Certe hujus loci apud Constantinopolim figendi notitia alibi non occurrit. Ut ut est, si Constantinopoli panegyrim dixit Gregorius, verisimile est, id factum esse circa tempus assignatum, si vero Nazianzi, cum post patris obitum ibi episcopalibus muniis vix functus videatur, credibile est ante eum, anno Christi 374 locari solitum, contigisse. Orationis porro illius parte refert, quæ prioris vitæ (S. Cypriani) ratio fuerit, quæ salutis via, quæ vocatio. Nec improbandum esse, ait, consilium suum, volentis crimina Cypriani nondum ad fidem conversi enarrare, cum Cyprianus ipse, sic suæ superioris vitæ turpitudinem longa oratione proscindat, ut ipsam quoque scelerum confessionem Deo muneris loco offerat, ac multis eorum, qui ab improba & flagitiosa vivendi ratione animum revocant, ad melius sperandum via existat. Hinc non obscure liquet, Cyprianum narrationem quamdam suorum peccatorum & criminum scripto commendasse; nisi enim id ita intelligatur, nullum est Gregorii argumentum. Quænam porro ea fuerit Confessio brevi patebit. Sequamur narrantem Gregorium, in iis maxime, quæ Carthaginensi doctori adscribi non possunt, & proinde S. Cypriano nostro tribuenda sunt. Quæ igitur (inquit) illius (S. Cypriani) improbitas fuerit, quamque magna & gravis, expendite. Dæmonum cultor erat, qui Christi postea discipulus fuit, & persecutor acerbissimus, qui postea magnus veritatis propugnator exstitit; atque & re & verbis … viam nostram turbabat, qui postea utraque re peregregiam Christianis operam navavit. Jam quantus huic malo ex arte magica cumulus accedebat, a qua potissimum ad hominum famam pervenerat; quantumque item hæc crimina exaggerabat corporis intemperantia & libido, quæ tantam vim habet, ut sapientes etiam alioqui viros furore afficiat deteriusque sentire cogat, equulei petulantis & indomiti more rationem secum arripiens! Ad ipsum autem jam mali caput se confert Oratio.

[14] Nec vero quisquam primas vitæ Cypriani partes intuens voluptatibus indulgeat, [cunfudit, & quæ noster] verum ultimis castigetur atque ad pudicitiam revocetur. Virgo quædam erat patricio genere nata honestisque moribus prædita … ac Virgo hæc forma erat perquam liberali & egregia, sincera Christi Sponsa… Hujus amore magnus Cyprianus captus est: unde & quomodo, haud scio; quippe Virginis omni ex parte tutæ, ac morum gravitate præditæ… Nec tantum captus est, sed ejus quoque pudicitiam tentabat… Ceterum ipse quidem eam sollicitabat, ac pro lenone, non vetula quadam muliercula ad hujusmodi res idonea, sed dæmone quodam corporum ac voluptatis amante utitur… At Puella simul atque malum persensit atque insidias intellexit, … quid facit, & quid adversus vitii opificem molitur? Desperatis omnibus aliis remediis, ad Deum confugit, atque adversus detestabilem amorem Sponsum suum patronum ac defensorem assumit. Hic exempla aliquot divinæ protectionis ex Scriptura sacra & aliunde delibat, ac deinde prosequitur: Hæc atque his plura commemorans Virginemque Mariam supplex obsecrans, ut periclitanti Virgini suppetias ferret, jejunii & Chameuniæ (id est, dormitionum super pavimento seu humi) pharmaco sese muniens, partim ut formæ venustatem tamquam insidiosam obscuraret, sicque flammæ materiam subtraheret ac libidinis facem absumeret, partim, ut per sui afflictionem propitium sibi Deum & exorabilem redderet… Virgo superat, dæmon superatur. Tentator ad amantem accedit, seque succubuisse, indicat, eamque ob causam ab ipso contemnitur. Quam rem indigne ferens contemptorum ulciscitur.

[15] Quænam autem hæc ultio est? In eum ipsum, a quo ante colebatur, [ante conversionem criminapatravit,] immigrat … atque a Virgine quidem, non secus ac bellica quædam machina a firmo & valido muro, repellitur; sermone nimirum & precibus fugatus; cum eo vero, a quo missus fuerat, colluctatur… Quid hic igitur demens ille Amator & prudens arreptitius? Mali depulsionem quærit & invenit… Ad Virginis Deum … confugit; ad hujus pastorem se confert, ut amore per acceptam plagam, ita malo spiritu per fidem in Christum purgatur, amoremque commutat. Quæ res episcopo tam nova & miranda accidit, ut diuturno tempore fidem ipsi abrogaret eumque repelleret, quod incredibile ac miraculi simile videretur, ut Cyprianus aliquando inter Christianos enumeraretur, etiamsi alioqui omnes homines eam religionem susciperent. Ceterum commutat (imo commutatur seu convertitur, est enim Græce μετατίθεται) ac mutationis perspicuum argumentum edit. Magicos enim libros publice proponit deque pravi thesauri imbecillitate triumphum agit, amentiam prædicat, ingentem ex illis flammam excitat & diuturnam imposturam, quæ nec uni quidem carnis flammæ opem afferre potuerat, igne absumit; a dæmonibus secedit, Deo adjungitur, atque, O mirificam gratiæ vim! per improbum amorem ac spiritum Deum invenit ac sacri gregis ovis sacra efficitur, atque etiam, quemadmodum a quodam accepi, ædituus, idque multis quoque precibus ab eo adhibitis, ut ad prioris arrogantiæ purgationem humilitatem exerceret. Pastor deinde creatur ac pastorum optimus & probatissimus. Hactenus Gregorius, plura deinde subnectens, quæ fere omnia cum SS. Hieronymi, Augustini & Pontii de S. Cypriano Carthaginensi assertis tam bene conveniunt, quam cum eorumdem silentio testimoniisque contrariis pugnent, quæcumque hactenus recitata sunt.

[16] [perperam alteri tribuit.] Fuisse S. Cyprianum Carthaginensem ante susceptam fidem artium liberalium amantem philosophicaque scientia & eloquentiæ laude insignem, ii pariter omnes tradunt: magnum, & ita diabolicis artibus imbutum fuisse, ut eo potissimum nomine apud homines claruerit, ejus discipulus S. Pontius, SS. Hieronymus, Augustinus aliique scriptores ignorare non poterant, nec tamen verbum de similibus prodidere. Carthaginensem doctorem ex arte oratoria hominum laudes & inanis gloriolæ fumos, ut hujusmodi homines solebant, captasse, iidem innuunt, sed eum adeo turpiter libidini servivisse & tam enormibus criminibus vitam maculasse, non insinuant, qui ne verbo quidem meminerunt, iis etiam locis, ubi divinæ gratiæ potentia tam pulchro exemplo commendari maxime poterat, gentilem adhuc oratorem similibus sceleribus peccatisque implicitum vel addictum fuisse. Denique ipse S. Cyprianus Carthaginensis non uno loco, & præcipue in epistola ad Donatum, præteritæ vitæ suæ errores præ humilitate exaggerans potius, quam extenuans, testatur quidem, ab iis peccatis, quæ hujusmodi instituti, quale exercebat, hominibus ethnicis communia esse solent, immunem se non fuisse; sed nec verbum occurrit ullum, unde vel levissimam suspicionem nutrias, prolapsum perdite fuisse in crimina tam horrenda, quam de Cypriano commemorat Gregorius. Mitto, quæcumque de Justina ab ipso referuntur, neutiquam Carthaginensi tribui posse. Ad nostrum igitur hæc spectant; neque enim fictitia sunt ex rumoribus Carthaginensi Cypriano perperam afficta, ut infra probabimus. Interim juverit meminisse, hæc a Gregorio dicta esse elapso vixdum seculo post S. Cypriani Carthaginensis martyrium, vixque septuaginta annis post nostri passionem, si sub Diocletiano contigit. Pergamus ad certius de illo Eudociæ Augustæ testimonium.

§ II. Eudociæ Augustæ de Sanctis Martyribus nostris lucubratio. Conferuntur cum illa Gregorii Nazianzeni asserta & de occasione, qua is in errorem, confundendo duos SS. Cyprianos, inductus sit, inquiritur.

[Eudociæ imperatricis] Eudocia, Leontii philosophi Atheniensis filia, a teneris annis humanioribus litteris, philosophicisque & mathematicis disciplinis instructa, annoque 421 Pulcheriæ Augustæ inductu in thori consortium a Theodosio Juniore assumpta, non nulla Opuscula posteritati reliquit, quibus magnum nomen inter eruditos obtinuit. De illis Socrates, Photius Græcique plurimi. Photius schismaticus patriarcha Constantinopolitanus, non eruditione minus, quam criminibus celebris, post medium seculum IX floruit, interque plurima ejus Opera superest hodieque ejus Bibliotheca, qua libros a se lectos recenset. Inter illos pag. 414 editionis Andreæ Schotii nostri, Eudociæ Augustæ lucubrationes enumerare incipit. Codice 184 de ejusdem Opusculo in honorem Sanctorum nostrorum composito, agit. Verba ejus, etsi paulo longiora, quoniam pro lydio lapide nobis erunt, integra huc transferenda censui. Sic scribit: Legi eodem carminis (heroici, quo conscriptum ab eadem fuisse dixerat præcedentem codicem continentem Metaphrasim Octoteuchi genere atque idiomate Metaphrasim Propheticorum librorum, B. Zachariæ & inclyti Danielis. Eadem autem artificii venustas hæc quoque exornabat. Hoc ipso item volumine continebantur simili versuum forma conscripti Libri tres in laudem B. Cypriani martyris, ostendebantque vel ipsa carmina, ut liberi matrem solent, hunc quoque Augustæ partum esse legitimum. Primus horum Liber res B. Justinæ martyris persequitur; ut in Christianorum illa numerum adoptata, parentes quoque suos ab idolorum ad veri Dei cultum transtulerit; utque amore quidam ejus captus, frustra illa sollicitata, ad Cyprianum magicis deditum artibus se contulerit, rogans, perdite amanti succurrat, ac Puellam sibi obsequentem reddat.

[18] Addit, Cyprianum omnes magicæ artis rationes incassum tentantem violentissimos quosque ac perniciosissimos dæmones oppugnandæ Virginis castitati immisisse; [de Sanctis nostris] hos vero pudore suffusos victosque sacrosanctæ Crucis signo rejectos fuisse, ut ex illis cognorit. Quare propensum suum in improbos illos spiritus animum deposuisse, omnesque adeo magicos libros flammis tradidisse; Christiana denique fide imbutum, mox etiam baptizatum esse ac templi janitorem constitutum. Quin & charismatum dona a Deo accepisse, itaque morbis alios, alios dæmonibus liberasse, donec tandem archiepiscopi (ita quidem vertit Schottus τὸ ἀρχιερατικοῦ, de quo infra) quoque dignitate ornaretur. Et hæc quidem liber habet primus. Secundus deinde, dum a capite paulo altius res Cypriani arcessit, ipsummet narrantem inducit, suum jam inde a pueritia in idola studium cultumque dæmonum & discendæ magicæ artis cupiditatem atque conatum. Quænam dehinc alia de herbarum variarum stirpium atque animantium natura didicerit, utque varia etiam dæmonum ludibria viderit. Quomodo item Athenis Argos indeque in Phrygiam profectus dæmonibus ubique sacrificus constitutus fuerit, ac multam magicæ artis exercitationem collegerit. Pergit adhæc narrare, ut in Ægyptum eorumdem causa venerit atque ad ludos accesserit, quæque ibi inopinata & valde absurda, cum alia, tum simulacra viderit atque observarit.

[19] Addit, se cum trigesimum jam ætatis annum attingeret, [lucubratio metrica] ad Chaldæos venisse, eorumque litteris institutum astrologiam accurate perdidicisse, quæque alia cognitu digna apud illos viderentur. Omnia tandem hæc vidisse refutata, quando stulto seu potius animis pernicioso labore hisce artibus impenso, a Justina martyre repulsus est. Commemorat item hic nonnulla, quibus alium seipse interdum exhibuit, aliosque interdum transformavit, utque a dæmonum cultu recedens cacodæmonem minitantem & ad desperationem usque territantem senserit, ac quomodo horum sit metu liberatus, cum in pium virum incidisset, cui Timotheo nomen. Quomodo præterea Antiochiæ apud frequens auditorium narraverit, nefanda multa se ac prodigiosa effecisse, quibus homines ita decipiebat, ut pro Deo ipsum haberent. Lacrymis itaque ac luctu genas ob hæc humectantem ex memoria improborum facinorum, in salutis desperationem iterum delapsurum fuisse, nisi Eusebius quidam optimus ad pietatem & pœnitentiam dux, sacræ Scripturæ alloquiis sacrisque narrationibus desperationis nebulam dissipans, claræ spei radiis eum illustrasset, & in domum suam deductum cibum capere jussisset trium dierum inedia jam maceratum. Refert item, ut in sacrum ab illo templum fuerit adductus & sua ipse manu coram multitudine magicæ artis suæ libros allatos flammis tradiderit, ac bona insuper sua pauperibus distribuerit, atque ad Christianorum inde cœtum aggregatus sit. Eusebius autem hic, ait, sacerdotii dignitate exornatus erat. Accedit, quomodo Aglaïdas, gravis ille Justinæ procus, cum voti compos factus non esset, bona quoque fortunæ pauperibus omnia erogaverit &, dæmonibus tamquam deceptoribus nuncio remisso, Christianis sese sacris addixerit. In quo secundi libri finis est.

[20] [fida metaphrasis fuit] Tertius denique martyrium complectitur B. Cypriani & claræ virginis Justinæ, qui Diocletiano & Maximiano Romæ imperantibus, morte testimonium dixerunt fidei. Una enim ad martyrii lauream abrepti sunt: Cyprianus quidem ex patria urbe, Antiochia, cujus etiam archiepiscopatum (rursus ex eadem Græca voce ἀρχιερατικὸν sic transtulit Schottus) post Anthimum administrarat, Justina vero Damasco; ibi enim illa, postquam Antiochia migrarat (quæ & ipsa Virginis patria erat) palam Christum professa est. His ita captis, cum impii ille hominis sermonibus nihil moveretur, vinculis in sublime rapti latera raduntur, hæc autem boum nervis cæditur. Verum ubi nihil illi de constantia remittere tyranno videntur, in custodiam eos seorsum reductos compingit. Unde post evocatos cum verbis frustra tentasset, in æream sartaginem (pice, adipe, ac cera in eadem simul mistis multoque igne accenso) Martyres Dei conjecit. Ibi cum Athletæ illi fortiter in cruciatibus perdurarent, ac potius velut in rore Deum, quod tormentis superiores evasissent, læti laudarent, Athanasius quidam miser dæmonum sacerdos B. Cypriano antea perfamiliaris & assessor tum forte judicis tormenta inferentis, mentis cæcitate correptus, ausus est deos suos familiares invocans in ignem quoque ingredi. Sed dum miraculum extenuare nititur, si & ipse sine noxa ibidem perduraret, magis illud auxit: confestim enim igne absumptus in cinerem versus est.

[21] [alterius O. pusculi] hæsitans ergo judex decrevit, Martyres ad Diocletianum mittere, & ad eum, tum quæ pertulissent tormenta, tum quemadmodum pœnis essent omnibus superiores, perscribere. Quæ cum imperator Nicomediæ intellexisset, præcepit, Martyres ad vicinum urbi flumen, cui Gallo nomen, capite truncari. Cum his & eadem ipsa hora Theoctistus martyrii palmam accepit, pietatis suæ hoc solo dato indicio, quod Martyrem Christi salutasset. Reliquias istorum Sanctorum nautæ quidam Roma eo nuper delati, quibus & Theoctistus martyr usus fuerat familiariter, clam custodibus abstulerunt Romamque vexerunt, ubi & pulchrum ipsis templum, Claudii foro proximum, excitatum opera Rufinæ piæ matronæ, quæ generis stirpem a Claudio imperatore repetebat. Et hæc quidem libro tertio, ubi simul terminatur Photii extractum. Præmiserat, de ejusdem Eudociæ Metaphrasi in Octateuchum agens, qualis esset Augustæ methodus in similibus opusculis ad metri leges redigendis. Illustris, inquit, est hic labor, ut in heroico carmine, si quis umquam alius. At dum artis legibus altius immergitur, in hoc uno, maximo tamen illo ad eorum laudem, qui propius libros vertendos censent, ab arte deficit, quod neque poëticæ libertate veritatem in fabulas commutando adolescentum aures demulcere studeat, neque rursum digressionibus auditorem a re proposita abducat, sed ad verbum adeo veteribus illis scriptis suum metrum adaptet, ut iis nihil, qui hæc verset, indigere videatur: nam & sensuum, nihil quidquam diffundendo aut contrahendo, proprietatem servat assidue, & in verbis, quoad ejus fieri potest, proxima quæque & simillima consignat. Igitur nihil est in Metaphrasi Eudociæ ab imaginatione aut deforis petitum, nihil accersitum aliunde, sed talia omnia, si verba, quæ metro servire debent, exceperis, qualia in libris, quos carmine exornandos suscepit, legebantur.

[22] Utinam laudata Eudociæ Metaphrasis de sanctorum Martyrum Actis ad nostram ætatem pervenisset! Photio teste, [Examinatur, quomodo in confusionem duorum Cyprianorum lapsus sit S. Gregorius.] teste, ad veritatem fidemque historiæ carere possemus libris, quos metro donavit, nec proinde multum esset laborandum in disquisitione, an libri, quales illi præluxerunt, hodieque supersint; ad quod nos adigit lucubrationis Eudocianæ jactura. Verum priusquam id examen aggredimur, discutiamus, unde Gregorius Nazianzenus hauserit asserta quæ mox ex illo protulimus tam male cum S. Cypriani Carthaginensis rebus permixta; seu potius, qua occasione in errorem inductus vir tantus gemini Sancti gesta confuderit. Profecto quo magis Orationem ejus lego sæpiusque relego, tanto magis lapsum hunc illius demiror, minusque circa illum certi aliquid statuere audeo. Ecce tamen, quid conjectem. Imprimis, ut jam superius monui, pene certum mihi est, Gregorium legisse Confessionem S. Cypriani, quæ materiam præbuit libro 2 Metaphrasis Eudocianæ, & usque hodie superesse videtur. Id mihi suadet tum Gregorius ipse S. Cypriani Ἐξαγόρευσιν manifeste appellans, tum continua pene assertorum ejus cum illa conformitas, de qua re paulo inferius. Nec magis dubium mihi videtur, illum non vidisse, quæcumque libro 1 & 3 Actorum & Metaphrasis Eudocianæ referuntur; at hæc omnia, si forte exceperis unum, quod ex peculiari relatione hausisse potuit, penitus ignorasse. Ut ita opiner, facit altissimum ejus silentium de omnibus, quæ spectant ad conversionem S. Justinæ, illiusque cum SS. Cypriano & Theoctisto martyrium, quas res libri memorati pertractant. De hisce, inquam, in rerum adjunctis Gregorii silentium inducit me, ut credam, neutiquam Gregorio fuisse perspecta. Etenim perorabat loco, sive is Constantinopolis fuerit, sive Nazianzum, ubi celebris erat cultus ejus S. Cypriani, quem laudabat, ubique proinde credibile non est, ejusdem gesta omnibus fuisse ignota.

[23] Demus tantisper, panegyrim de Antiocheno nostro Martyre dicere voluisse Gregorium, [Non videtur is alia de S. Cypriano nostro] novisseque, quæ omnia illum ignorasse, suspicor; qualem nobis illum fingemus, quam consilii tam insolentis sacro oratori rationem subministrabimus? Debuisset nimirum sciens ac volens ridendum se exposuisse auditoribus, dum quæ maxime S. Cyprianum Antiochenum ornabant, præcidisset, atque alia omnino & extranea, neque sane illustriora substituisset venditassetque illis, quos saltem omnes errorem suum latere non posse, judicare debuisset. Neque dixeris, perspecta habuisse omnia quidem & Gregorium & auditorum forte etiam aliquos; at Antiochenum Martyrem ejusque gesta jam tum inter fabulas fuisse reposita; sic enim Eudociam, de quo plura paulo post, summæ inscitiæ, an potius impudentiæ, argues, quæ aliquot post annis historiam illam pro vera obtrudere rursus voluerit, simulque opinionem eo convertes, quod de S. Cypriano Carthaginensi agere voluerit Gregorius. Hanc ego opinionem hactenus ut satis probabilem habeo, quam hic vicissim tantisper pro admissa habeamus, ut demonstremus, Gregorium in illo etiam casu turpissime erraturum fuisse. Et vero ignorare non potuisset, de eodem plane Cypriano Confessionem agere, cujus pro fabula Passionem, uti & hujus Justinæque Conversionem habebat. Qua igitur fide, non solum Confessionem præreliquis adoptasset, sed etiam attribuisset alteri synonymo martyri Carthaginensi, cui convenire non posse, quæ in illa narrantur, tum certe perspicere maxime debuit, cum illam alteri, Antiocheno nimirum, ibi tributam vidit. Inde sane ansa dubio & examini subministrabatur, post quod debite institutum suspicari non ausim, tam crasse Gregorium hallucinaturum fuisse taliaque concioni propositurum, non reddita ulla selectus ratione; quare nimirum hæc fabulæ non minus suspecta, præ ceteris adoptanda alterique applicanda censuisset.

[24] [habuisse perspecta præterquam ea,] Nisi multum fallor, quisquis mecum Orationem totam attentius perlegerit, judicabit, tanto magis consilii hujus sui rationem auditoribus reddere Gregorium debuisse, quod sparsim illis, utpote abunde perspecta, mente revolvenda relinquat, quæ de S. Cypriano Carthaginensi enucleatim percensere potuisset, dum totus est in iis, quæ ex Confessione hauserat, exornandis & pro concione, tamquam si hactenus inaudita essent, deprædicandis. Sic facturum illum fuisse, si binas alias historiæ partes legisset, multoque minus si ut fabulosas improbasset, in animum inducere non possum, ne vel negligentem nimium vel impudentem mihi fingam Gregorium. Quod si autem statuamus, solam Confessionem ad ejus manus pervenisse; utrum Cyprianum laudare voluerit, tolerabilior erit error, inductaque a gemini Cypriani gestis confusio. Etenim si de Carthaginensi agere proposuit, nec de Antiocheni nostri martyrio ceterisque ad illum spectantibus & in Confessione non memoratis audierat, Confessionem seu Pœnitentiam illam nactus, nec de Carthaginensis rebus ante conversionem speciatim singula edoctus, potuit facili etiam errore, si dubitare non accidit, huic adscribere, mutatis nonnullis, quæ arbitrabatur in illam Confessionem per errorem inducta fuisse; qualia forte erant varia ibi descripta per Orientem itinera ad magicæ artis acquirendam peritiam, patria Antiochia, ubi scenæ famosissimæ peractæ referuntur; quæque omnia vel evitavit, vel sciens præcidit Gregorius, forte suspicatus, minime ibi Carthaginensem martyrem Cyprianum egisse.

[25] [quæ in Confessione,] Nec multo gravior idem error videbitur, si credamus, in laudem Antiocheni nostri Martyris panegyrim illum dixisse: quippe, si præter Confessionem ignorabat cetera, non est tam mirandum, si alterius synonymi, nec tam ibi celebris, gesta pro alterius rebus accepit, sicque hallucinatus est, ut hæc cum illis in extemporanea quodammodo Oratione combinare conatus sit. Ut ut est, ego aliam viam non reperio Gregorii errorem concipiendo, quam si, ut jam dixi, opinemur, non habuisse illum alia de S. Cypriano nostro perspecta, quam quæ Confessione comprehensa sunt. Unum porro speciatim videtur adversus conjecturam illam moveri posse. Gregorius nimirum sub finem Orationis ita loquitur. At vero postquam ille Martyrum Deus commune omnium bonum (sancti Martyris reliquias) alicui privatim concedere, ac singulari erga illam gratia publicis commodis detrimentum afferre minime sustinuit, per revelationem corpus in apertum profert; atque hunc rursus honorem probæ cuidam mulieri confert, ut mulieres quoque ex eo sanctificentur, quod, quemadmodum Christum ante pepererunt resurrectionisque ipsius nuntium Discipulis attulerunt, ita nunc etiam Cyprianum, hoc est publicum orbis bonum, partim indicarunt, partim tradiderunt. Hæc laudum ipsius postrema est: sic in medium prodit, qui indignus erat, ut in obscuro jaceret, nec sui furtum tolerare sinitur: quandoquidem præstantiori atque excellentiori animo erat, quam ut eos honores ambiret, qui corporibus haberi consueverunt.

[26] Ex his, inquam, argui posset; videri Gregorium non latuisse, [ejus nomine celebri,] quomodo S. Cypriani Antiocheni corpus Romam translatum & a Rufina exceptum fuerit; cumque id sub finem Passionis descriptum inveniatur, verisimile esse, hanc etiam ab ipso lectam, & propter fabellas neglectam fuisse. Quamquam non sunt hæc, qualia primo forte intuitu apparent, & quamvis ad S. Cyprianum Carthaginensem, cujus corpus nocte a martyrio proxima cum triumpho delatum est ad areas Macrobii, nec deinde apud mulierem quampiam delituit, pertinere non possint, non sine aliqua etiam difficultate, de qua, ubi de translationibus reliquiarum agemus, nostro Martyri tribui possunt. Interim potuit Gregorius hæc vel oretenus vel ex scripta quapiam particulari relatione accepisse. Sane, paucis interjectis, ita auditores suos alloquitur: Vestræ jam partes sunt, ea quæ restant, a vobismetipsis adjungere, ut nonnullum ipsi quoque Martyri munus offeratis; dæmonum nimirum oppressionem, morborum depulsionem, futurarum rerum prænotionem: quæ quidem omnia vel cineres ipsi Cypriani, modo fides adsit, efficiunt; quemadmodum norunt, qui hujus rei periculum fecerunt, ac miraculum ad nos usque transmiserunt, ejusdemque memoriam posteris quoque tradituri sunt. Postremis nimirum verbis innuit Gregorius, non invenisse se illa in monumento quopiam, quod ab omnibus legi posset, sed vel ex relatione vocali vel saltem peculiari & recenter scripta, accepisse; cum dicat, memoriam posteris, procul dubio testimonio quodam scribendo, commendandam.

[27] Denique nonnulla ex aliorum ore hausisse se, manifeste sub medium ejusdem Orationis testatur, [apud Eudociam] his verbis: Quemadmodum a quopiam accepi, sanctum scilicet Cyprianum æditui seu custodis ecclesiæ munus multis lacrymis præ humilitate ambiisse & impetrasse: quod sane dicere non debuisset, si legisset primam partem historiæ nostræ, ubi idem asserebatur, uti videre licet ex contracto Metaphrasis Eudocianæ apud Photium. Porro sicut nihil habet Gregorius eorum, quæ ibi libro 1 & 3 referuntur, ita quæcumque de S. Cypriano Antiocheno Orationi inseruit, presse conveniunt cum narratis libro 2 Eudociæ, assertisque in Confessione S. Cypriani; quæ conformitas fecit etiam apud eos, qui Confessionem Cypriani pro supposititio commento habent, ut crediderint, illam a Gregorio lectam fuisse, ejusque antiquitatem usque ad Constantini tempora & seculi IV initium producant. Nihil, inquam, in hisce habet Gregorius, quæ pugnent cum Eudociæ narratione, & paucissima omnino sunt, in quibus a Confessione, quam hodieque habemus, discedere videatur. Unum in Menæis observatum, jam superius adverti potuit: de Aglaïda nimirum Virginis proco, qui omnibus modis Justinam ad amorem ac nuptias sollicitarat, & Cyprianum induxerat, ut magicis artibus illam in suam voluntatem inclinaret, nullam mentionem facit Gregorius; contra insinuans, Cyprianum ipsum iniqua libidine erga Virginem exarsisse, ejusque potiundæ causa machinas omnes incassum admovisse.

[28] At levior est hæc, imo nulla fere dissonantia. In sæpe memorata Confessione, [referuntur.] tum Græca tum Latina, non solus Aglaïdas, sed ipse etiam Cyprianus, si petitæ a dæmonibus suppetiæ successum darent, desiderio Justinæ flagrasse dicitur, Aglaïdæ scilicet procantis votis perfide abusurus vel elusurus cupiditatem. Gregorius Cyprianum laudans ex vitæ emendatione, Aglaïdæ amores, ut alia non pauca, omisit, utpote instituto suo non necessaria neque splendorem additura, ut ea produceret, quæ ad solum S. Cyprianum pertinebant, eumque solum commendare debebant; quod sane in oratore minime mirandum est, uti & si quæ cum aliqua exaggeratione protulerit. Tale verisimiliter est, quod sequitur. Virgo superat, dæmon superatur. Tentator ad Amantem accedit, seque succubuisse, indicat, eamque ob causam ab ipso contemnitur. Quam rem indigne ferens Contemptorem ulciscitur: in eum ipsum, a quo colebatur, immigrat… Quid hic igitur demens ille Amator & prudens Arreptitius? Cyprianus nimirum, quem ut a dæmone possessum seu energumenum vivis coloribus depingit; per exaggerationem scilicet, ex eo, quod in Confessione legerat, S. Cyprianum a frendente ob cladem suam dæmone vehementer territum & pene suffocatum fuisse. Mitto similia nonnulla, in quibus a Confessionis relatione discedere videtur Gregorius, cum clarum sit, totam diversitatem a munere oratoris & eloquentiæ flosculis ortam esse, remque eamdem, hisce præcisis, narrari. Sed de Gregorii Eudociæque testimoniis cum Confessione comparatis pluribus agemus, ubi Fellum & hanc & cetera Acta omnia pro fabulis explodentem refutabimus.

§ III. Examinantur monumenta cetera de Sanctis nostris scripta; quæ & qualia edenda.

[Videtur Eudocia Metaphrasim combinasse ex tribus Opusculis,] Cum S. Gregorius Nazianzenus eodem seculo, quo coronati sunt sancti Martyres, Eudocia vero imperatrix sequenti scripserint, & hæc quidem eo instituto, quo jam sæpius dixi, materiam tractarit, ea, opinor, monumenta nobis pretiosiora esse debent, quæ cum eorum testimoniis maxime conspirant, atque ea certe, si supersint, præstantissima, quæ illis ipsis, qualia sunt, prælucere & materiam præbere potuerunt. An talia ad nostra tempora pervenerint, investigemus. Imprimis certum est, Acta, qualia a Martenio num. 10 laudato edita sunt, secundum ordinem dispositionemque materiæ & narrationem non esse diversa ab iis, quæ in Metaphrasi sua versibus donavit Eudocia, ut mox fatebitur, quisquis illa cum Photii analysi contulerit. Imo, quæcumque hactenus vidi, ab illis non multum discedunt, cum, quæ Eudociæ librum 2 facit S. Cypriani Confessio, ab illis avulsa, vel si mavis, iisdem ab ipsa forte Eudocia fuisse inserta videri possit. Sane nihil impedit, quo minus ex tribus diversis Opusculis, nimirum S. Justinæ Conversione, quæ libro 1; S. Cypriani Confessione, quæ secundo, ac denique utriusque Sancti Passione, quæ tertio comprehenditur, suam Metaphrasim combinarit Eudocia, cujus postea exemplum secutus sit vel Latinus interpres, vel ante ipsum Græcus quispiam, undeque Acta, qualia apud Martenium habemus, coaluerint.

[30] [quibus utcumque similia adhuc hodie exstant varia,] Ut ita potius contigisse censeam, faciunt tum adhuc ibi præpositi partibus singulis tituli, & duo prologi finesque alias ab aliis dividentes, tum etiam, quod Acta, quæ incipiunt Inluminatio Domini nostri, circa hæc ipsa divisionis signa conveniant, separatæque ab invicem partes tum Græce, tum Latine inveniantur, ut jam videbimus. Imprimis, quod ad S. Cypriani Confessionem attinet, passim illa a reliquis partibus divisa reperitur. Antiqua Latina versio sic in pluribus codicibus invenitur, ut jam superius monui num. 10 & XI; eadem separata etiam Græce legitur, ut liquet ex illa, quam Maranus edidit & Latine vertit. Prima & tertia pars etiam in multiplicibus codicibus utcumque invicem connexæ exstant: ibi scilicet passim, ubi Actorum initium est Inluminatio Domini nostri, quæ eadem esse cum Martenianis, si Confessionem & pauca alia exceperis, jam jam ostendemus. Non vidi hactenus partes illas a se invicem separatas seu unam sine altera in codicibus Latinis; at P. Gabriel Brotier bibliothecæ Parisinæ nostræ præfectus, tertiam solam legi in Mss. aliquot bibliothecæ regis Galliæ, monuit primum me, & illam deinde diligenter exscripsit mecumque humanissime communicavit. Singula hæc nunc prius cum editis a Martenio atque deinde cum Eudociæ assertis comparemus & examinemus. Ac primo quidem Acta, quæ habemus in pluribus codicibus Mss. primam & tertiam Martenianorum partem complexa, sic incipiunt: Inluminatio Domini nostri Jesu Christi Salvatoris de cælo facta est, & completis verbis prophetarum, omnis, qui sub cælo est, mundus inluminatus est verbo Dei, & credentes in Deum Patrem & Dominum Jesum Christum & sanctum Spiritum baptizabantur. Addebatur autem & virgo Justina, cujus pater erat Edusius, in civitate Antiochia, quæ est juxta locum, qui dicitur Dafnis.

[31] In impresso Catalogo codicum Mss. bibliothecæ regis Galliæ tom. 2 inter Mss. Græca assignantur Codice 1454 num. 15 Acta SS. Cypriani Antiocheni & Justinæ, [quæ inter se comparantur. Conversio S. Justinæ edenda,] quæ incipiunt: τῆς ἐπιφανείας τοῦ Κυρίου ἡμῶν, quæ videntur eadem esse, ex quibus translata sit Latina nostra versio mox memorata. Sæpius in eodem Catalogo Passio SS. Cypriani & Justinæ alias occurrit, cumque suspicarer, errores, qui in Latinis Actis reperiuntur non uni, ex translatoris inscitia vel amanuensium posteriorum oscitantia ortos esse, rogavi laudatum P. Brotier, ut codices assignatos consuleret & me doceret, si quid inde sperari posset. Præstitit is utrumque eadem humanitate monuitque, assignatum codicem 1454 ita deturpatum & exesum esse, ut vix aut ne vix quidem legi possit, erasa in singulis paginis dimidia facile litterarum parte. Addidit, Acta illa tum ibi, tum in aliis codicibus assignatis neutiquam comparari posse cum alteris, quæ descripsit & de quibus uberius infra agendum erit. Joannes Fellus in Monitione præfixa elogio Adonis de Sanctis nostris ait, statuisse se primum SS. Cypriani & Justinæ Vitas & Martyria ex codice Græco edere, sed mutasse sententiam, quia digna non videbantur, quibus bonæ chartæ impenderentur. Qualia monumenta ista sint, aliunde non novi; at si propter eas tantum rationes, quas refellam, luce indigna judicavit, merito omissionem lugebunt eruditi. Interim uti cogimur pro prima Actorum parte, quæ S. Justinæ Conversio inscribitur, sola antiqua Latina versione, cujus jam dedi initium; in quo mox adverti potuit, non memorari Diocletianum, sub cujus imperio locatur in Martenianis Actis S. Justinæ conversio; quæque cum multis annis Sanctorum mortem præcesserit, non videtur contingere sub eodem imperatore potuisse, quod dicit Eudocia.

[32] Fluunt in sequentibus Mss. nostra cum Martenianis usque ad hæc verba in fine columnæ 1624: [ab excusa a Martene in quibusdam] Tunc Cyprianus multis argumentis eam appetiit; hæc enim & omnia, quæ duabus integris columnis sequentibus ibi narrantur de pestilentia aliisque vexationibus a dæmone Justinæ causa Antiochiæ immissis, non habentur in Mss. nostris memoratis, sed post hæc, recessi dissolutus sicut fumus, ita prosequitur diabolus: Si autem vis discere victoriæ ejus virtutem, jura mihi, & dicam tibi. Interrogat, ut apud Martenium, Cyprianus: Per quid tibi jurem? ac sequuntur deinde reliqua fere ad verbum convenientia usque ad finem 1 partis. Quæ hic interjecta sunt apud Martenium, non sunt quidem a Gregorio aut Eudocia memorata, sed occurrunt contracta in Confessione tum Græca tum Latina, unde in Acta transferri & amplificari potuerunt. Porro clausula primæ partis apud Martenium in Actis nostris non habetur, sed post hæc verba & augebat gregem Christi, omissa etiam integra Confessione, immediate sequitur, Cum completi fuissent prophetici sermones, quod est initium tertiæ partis Actorum apud Martene. Pauca sunt, quæ in prima hac parte carpantur, quæque sequentibus §§ discutiemus. Interim Acta hæc nostra Mss. in eo præstare editis videntur, quod, ut jam dixi, conversionem S. Justinæ non figant sub Diocletiani imperio, cui cum ejusdem Sanctæ passione, stantibus reliquis notis chronologicis, non nisi ægre videtur includi posse. Habent quidem etiam Martenii Acta suam in hac parte præ nostris prærogativam, quod pro patria S. Justinæ Antiochiam tantum vage designent, ubi nostra his verbis Antiochia, quæ est juxta locum, qui dicitur Dafnis, luculenter determinant Syriæ metropolim, quæ saltem non videtur theatrum fuisse, ubi res tota gesta sit, ut infra videbimus. Quidquid sit, cum Conversio hæc nostra in antiquissimis pluribus Mss. exstet, Martenianæ merito non cedat, neque hactenus edita sit, statui collatam excudere.

[33] Verum quia longior est locus apud Martene, de quo num. præcedente, [& potissimum] quique Annotata nimium extenderet, illum hic subjicio ex apographo nostro anonymo. Ita simul deprehendere lector poterit exilem hoc inter, & illo, quo usus est Martenius, discrepantiam. Sic habet. Tunc iterum Cyprianus multis argumentis eam expetiit *, & nullo modo potuit eam superare: nec ulla ars potuit eam vincere maligni; non infirmitas, non timor, non dolores, non fantasiæ, non minæ, non blandæ cogitationes, non substantiæ, non escarum dulce desiderium, non condemnatio parentum, non latronum superventa, non dolositates. Omnia enim hæc per Christi virtutem superabat Puella. Verum quia Deus noster merita Virginis suæ examinabat, permissus est diabolus, ut pessima infirmitate percuteret eam; ita ut de ea amici desperarent. Parentes autem ejus plorabant & lugebant: ipsa vero signans se dixit eis: Non moriar, nec sentio infirmitatem, sed quasi transmissio febris ex aëris spiritu fit mihi. Et signans se, fugabat omnia, quæ fiebant adversus eam, opera draconis iniqui. Tunc diabolus quemadmodum adversus Job, ita & adversus sanctam Virginem omni malitia virtutis pugnabat: nam multa mala faciens parentibus ejus, fecit eos condemnari. Pastores eorum occidit cum gregibus, boves & asinos & omnia quadrupedia, quæ in domo eorum erant, occidit: mancipiorum exterminium fecit, & de genere eorum multos interemit; multis quoque diebus ac noctibus fundamenta domus eorum commovit: sed erat ibi invisibilis medicus, qui occulte visitans eam omnia dispergebat opera maligni. Illi vero, qui vexabantur per inimici artes, & omnis parentela ejus venientes clamabant adversus Virginem, dicentes: Omnia nostra pereunt. Et rogabant parentes S. Justinæ & dicebant: Date Filiam vestram ad nuptias legitimas, ad procreandos filios; propter eam exterminati sumus a diis, & propter ipsam perimus. Justina autem sancta consolabatur eos in Christo, dicens: Patientes estote & nolite desperare, sed mihi omne damnum adscribite: omnia enim recipietis nunc, & in futuro sæculo vitam æternam.

[34] Iterum inimicus per malam artem dedit prodigium in tota Antiochia, [uno loco satis prolixa,] per dæmones annuntians, mortalitatem esse futuram in civitatem, nisi Justina virgo nuptui traderetur: quia sic significaverunt dii. Tunc pœne tota civitas morbo gravi periclitabatur: non minima enim turba jacebat in lectis de infirmitate corporis. Insurrexit autem adversus parentes Justinæ multitudo civitatis, & clamabat omnis populus ad januam eorum, & minabantur occidere eos, urgentes Virginem ad conjunctionem legitimarum nuptiarum. Illa vero resistebat & contradicebat divinationi dæmonum. Ad patrem autem clamabant, dicentes: Esto pater civitatis & non adversarius. Si amator civitatis es, consenti civitati; præsta nobis petentibus te, conjungi tuam filiam. Vir adolescens Adolescentulam amat, sicut natura exigit. Quare prævaricas nuptiarum leges, & fraudas homines nativitate * filiorum? Dii hoc volunt & nos rogamus; ut fiant horum filii * & nepotes priores civitatis tuæ. Miserere juveni, quia pereunt fortunæ tuæ. Non est indignus Aclaïdus; suscipe ejus servitutem *, libera tuam civitatem pessimis languoribus vexatam, compesce populum, quia minatur pugnam: meliores sunt nuptiæ, quam pugnæ. Honora conjugium, ut sit tibi æterna memoria apud civitatem. Da victoriam adversus mortem, ut vivamus. Time divinationes deorum, ut tollas mortalitatem perditæ civitatis. Miserere populo, qui non ad mortem petunt Filiam tuam, sed ad concordationem conjugii. Omnis populus Antiochensium hoc rogabat, & deprecabatur. Pater autem ejus Ædisius compescuit tumultum, dicens: Et ego, domni fratres, hoc illam monui, adjurans, & non consensit mihi. Sed quid ei faciam, quia * ante nuptias mori elegit? Et timebat Ædisius omnem populi conventum, & volebat effugere de civitate. Manifestatum est autem per diabolum hoc consilium, & portæ & plateæ custodiebantur. Populus autem irascebatur patri ejus. Tamen omnis multitudo concurrens, rapuerunt Virginem, & interficere minabantur, nisi tradere se promitteret Aclaïdo; quia Aclaïdus nimio amore inflammatus erat.

[35] Siquidem videret manus Virginem contrectare, ipse sublevabat; [qui in Ms. deest,] & cadebat, antequam tangebat * manus Virginis. Erat enim populus detentus duplici necessitate, & nihil mali in eam potuerunt facere. Paratus enim erat Aclaïdus ante ipsam mori: populus vero utriusque partibus parati erant servire: Aclaïdo quidem pro conjunctione Virginis: Puellæ autem, quod sine injuria custodiretur. Cum autem S. Justina contenderet contra civitatem, populi nihil agentes, clamabant dicentes: Justina, si non consentis civitati, vel de ista mortalitate libera ægrotantes, ut cognoscamus virginitatis tuæ virtutem, & vince deos malignos & erue nos de morte, ut & nos & familiæ nostræ laudemus Dominum tuum, agentes gratias virginitati tuæ. Justina vero compescuit populum, dicens: Per fidem vestram factura sum petitionem: & sic ab ea recesserunt. Septimo autem die mortalitatis multorum morientium, Justina sancta jejunans & vigilans & Dominum deprecans, pro languore omnium postulabat eum, & in ipsa hora omnes salvi facti sunt, ita ut multi derelinquentes idola, confugerent ad ecclesiam Christi, cognoscentes, quia divinationes dæmonum mendaces sunt. Hæc in apographo nostro uno & totidem verbis in Conversione S. Justinæ a Martenio edita, quæ illine postea inserta, an potius inde præcisa fuerint, quis dicat? Horum omnium, ut monui, nihil habet Eudocia in Metaphrasi, ita ut nostra Mss. cetera in eo cum illius assertis melius conveniant. Sed neque alibi quidpiam hic occurrit, quare non censeam, primam hanc Actorum partem translatam esse ex monumento Græco, quod imperatrici librum suum primum pangenti præ oculis fuerit.

[36] [differt. Confessio S. Cypriani Græca, multo magis, quam Latinæ editæ,] Certe non credo, menda aliquot, quæ vel in textum Græcum postea irrepserint, vel interpretis vel amanuensium aliorum inscitia vel incuria in versionem Latinam intrusa sint, opinioni meæ multum obesse posse. Ad secundam partem, quæ S. Cypriani Pœnitentia & sæpe alibi Confessio inscribitur, transeamus. Superius jam monui, ter illam editam exstare, atque insuper reperiri in multis Mss., passim ab aliis partibus separatam. Missis manuscriptis, in quibus nihil observatu dignum occurrit, editas examinemus. Inter Confessionem S. Cypriani ex bibliothecis aliquot Angliæ a Fello erutam ejusdemque Sancti nostri Pœnitentiam a Martenio seu Durando impressam exigua plane & fere nulla est discrepantia; sed magna est inter has & alteram a Marano Græce ex Ms. Colbertino cum Latina versione nova Operibus sancti Carthaginensis martyris a Baluzio adornatis subjectam. Longum esset, nec magnæ operæ pretium differentias singulas hic referre: Marani Confessionem Græce & Latine cum aliis collatam excudam: præcipuas variationes in Notis deprehendet lector, nec a me dissentiet in eo, quod censeo, veterem interpretem valde negligentem & liberalem fuisse, si ab eo ex simili monumento Græco profecta est versio, qualem hodie apud Fellum vel Martenium habemus.

[37] [ad Metaphrasim Eudociæ accedit estque a nobis excudenda.] Porro versa a Marano S. Cypriani Confessio, in quibus ab aliis diversa est, magis accedit ad Eudociæ & Gregorii asserta, imo cum illis ita consonat, ut affirmare non dubitem, similem, si forte, prout hodie exstat, nonnihil describentium negligentia sit deturpata, & Gregorio & Eudociæ præluxisse habereque proin, si non omnem sinceritatem, de quo postea, talem certe antiquitatem, a qua maxime commendetur. Certe ipso fere initio elevat difficultatem ab aliquibus ex antiqua versione desumptam contraque ejus, non sinceritatem modo, sed etiam antiquitatem intortam. Scribit nimirum Photius, apud Eudociam lib. 2 narrasse Cyprianum, Quomodo… Athenis Argos indeque in Phrygiam profectus, dæmonibus ubique sacrificus constitutus fuerit ac multam magicæ artis exercitationem collegerit.. Ut in Ægyptum eorumdem causa venerit atque ad Indos accesserit. De hisce S. Cypriani itineribus in antiqua versione Latina Confessionis vel nulla vel certe subobscura mentio est: at eadem in textu Græco Marani eodem ordine & diserte narrantur. Rursus librum 2 claudens Photius ex Eudociæ Metaphrasi scribit: Accedit, quomodo Aglaïdas, gravis ille Justinæ procus, cum voti compos factus non esset, bona quoque fortunæ pauperibus omnia erogaverit, & dæmonibus tamquam deceptoribus nuntio remisso, Christianis sese sacris addixerit. Hæc iterum ab antiquo interprete prætermissa sunt & reperiuntur in textu Græco, qui proin tum his tum aliis magis ad Eudociæ asserta accedit & suam antiquitatem commendat.

[38] [Passio Græca, ex qua versio antiqua Latina] Tertia pars Actorum, seu utriusque Sancti cum Theoctisto Passio, in paucis rursus apud Martene differt ab ea, quæ in Mss. nostris est secunda pars Actorum, quæ incipiunt Inluminatio Domini nostri. Exigui momenti variationes aliquot in Notis hinc inde observatas dabo. Ab hisce magis differt Græca, quam ex codice Mss. regio notato num. 520 transcriptam, collatamque cum altero ejusdem bibliothecæ Ms. codice sub num. 1485 ad me misit laudatus P. Gabriel Brotier, qui in adjecta erudita annotatione monet me, ex codicibus, unde copiam desumpsit, alterum superius valde putredine corruptum, alterum in inferiori parte lacerum esse: ita ut conferri & ita singula combinari debuerint. Addit, non nisi unum locum in neutro codice legere se non potuisse: denique ubi a se invicem discrepant, variantes lectiones in margine diligenter adnotavit. Est diversitas inter binos codices Græcos non magna & exigui sane momenti, ut in Annotatis deprehendere poterit curiosus lector. Passio illa, prout est in codice 1485 paulo amplior tamen est, atque secundum ea magis accedit ad editam a Martenio, sic ut nullus dubitem, quin illa ex simili Græca profecta imo versa fuerit, in quo rursus mecum conveniet, qui variantes illas in Annotatis assignandas, cum editorum a Martenio Actorum tertia parte contulerit. Martyrium ex codice 520 non sine magno labore eruderatum, videtur antiquissimum, cui additiunculæ accesserint: neque enim eæ, quæ in altero codice reperiuntur, ineptæ sunt aut tam inutiles, ut credam illas a posteriore quopiam Acta contrahente præcisas rejectasque fuisse.

[39] Cum tamen advertam iis locis, ubi contractius est, [profecta videtur, non caret mendis: excudenda tamen] desumptum ex codice 520 Martyrium, semel & iterum mutilum videri, certius id affirmare non ausim, quandoquidem, ut hæc forte codicis vitio vel amanuensis Græci oscitantiæ unam alteramve vocem omittentis vel corrumpentis adscribi possent, ita vicissim nihil magnopere vetat suspicari, omnia, quæ in altero codice reperiuntur, alterutrius vitio excidisse. Ut ut est, cum exigua sit differentia illa, dici tuto potest, ex Actis illis vel similibus Græcis olim ab interprete, forte non valde perito, Latinam versionem adornatam fuisse, quam hodieque habemus tum a Martenio editam, tum etiam cum exigua discrepantia in Mss., ubi pars secunda est Actorum, quæ incipiunt Inluminatio. Porro quæ in Latina versione difficultatem magnam pariunt, eadem fere omnia in Græcis Actis nostris reperiuntur, ut postea experiemur: cum tamen aliqua hic ita legantur, ut posterioris alicujus vitio corrupti videantur loci, unde difficultates aliquæ ortæ sunt, & interpres Latinus satis etiam libere quæpiam verterit atque amplificarit, Acta Græca ex apographo a sæpe laudato P. Brotier ad me transmisso edam novaque interpretatione donabo. Non sunt talia, ut qualia sunt, integra credam ab Eudocia visa fuisse; at habent suam certe non contemnendam antiquitatem, illudque imprimis notabile, quod sanctorum Martyrum passionem sub Diocletiano figant; unde manifestum fit, epistolam Claudio cæsari in hisce paulo ante, ut in ceteris Actis omnibus Latinis, inscriptam ab interpolatore inepto insertam, vel saltem imperatoris nomen corruptum fuisse.

[40] Eo quidem id insuper facilius suadebitur, quo manifestius in Græcis Actis hisce epistola aliunde corruptionis vel suppositionis ipsa in se indicia prodit: [cum castigatione & cum versione Latina nova.] quippe quæ talem titulum præfert. Κλαυδίῳ καίσαρι τῷ γῆς καὶ θαλάσσης δεσπότῃ Διοκλητιανῷ χαίρειν. Claudio cæsari terræ ac maris domino Diocletiano salutem, quæ sane nihil significant. Sed de his inferius. Interim si Claudium ex isto titulo expunxeris aliaque eo errore leviora vel mutaris vel deleveris, nihil est, quod vetet similem Passionem esse illi, quam ad manus Eudocia habuit. Sane cetera multo magis, quam Latina cum ejus Metaphrasi secundum Photii relationem conveniunt, ut, vel jam ex fixo sub Diocletiani imperio Sanctorum martyrio advertere licuit. Ceterum ex iis, quæ de prima & secunda Actorum parte hactenus proposui, satis liquet, non esse illa talia, qualia primo fuere composita & forte Eudociæ ætate adhuc exstiterunt, sed ab iniqua, negligenti aut indocta manu deturpata ad nos pervenisse. Sane lapsui non uni occasionem præbere potuit S. Cypriani Carthaginensis celebre nomen, quod si Gregorium Nazianzenum in Oriente, ubi SS. Cypriani & Justinæ celebria nomina esse debuerunt, ubique martyrio coronati sunt, vix elapso medio postquam contigerant omnia seculo in eum errorem induxit, ut ex ejus gestis nostro Cypriano panegyrim ex parte texuerit, quanto magis simile quid contingere debuit scriptoribus multis seculis posterioribus in Occidente, ubi illustrior erat Carthaginensis, minus nota Antiocheni Cypriani memoria, ubique proin facile ex ejus Actis magis vulgatis quæpiam mutuari nostrique Sancti Gestis intrudere inconsiderantius potuerunt. Profecto neutiquam dubito, quin sic Decii & Claudii imperatorum nomina in Passiones quaspiam SS. Cypriani & Justinæ irrepserint. Verum ad expendendas, quæ contra sanctos nostros Martyres eorumque Acta moventur, difficultates progrediamur.

[Annotata]

* Martene appetiit

* Mart. nativitatibus

* Mart. tui

* Mart. servitium

* Mart. quæ

* Mart. tangeret

§ IV. Examinatur Joannis Felli episcopi Oxoniensis intemperans de rebus ad SS. Cyprianum & Justinam spectantibus critica.

[Ex decreto Gelasii Papæ non sequitur,] Joannes Fellus, ut jam superius monui, Pœnitentiam S. Cypriani ex tribus Angliæ bibliothecis desumptam inter Opuscula perperam S. Cypriano Carthaginensi doctori attributa edidit nonnullis Notis illustratam. Illi præfixit Monitionem ad lectorem, in qua laudat monumenti illius antiquitatem, quippe quod ad Constantini M. ætatem usque producit, at simul contendit, non solum id supposititium esse & ab impostore quopiam confictum, verum etiam longius progressus, SS. Cyprianum & Justinam albo Martyrum simul & mortalium erasos cupit. Contra illum strinxerunt calamos Durandus in Admonitione præfixa Actis sanctorum illorum Martyrum in Thesauro Martenii editis, Tillemontius tom. 5 Monument. Eccles. pag. 329 ac novissime laudatus sæpe Prudentius Maranus § 1 ad Vitam S. Cypriani Carthaginensis, a quibus pro data opportunitate mutuabor, quæ efficaciora videbuntur ad confutandum Fellum. Hunc, cum breviores sint animadversiones ejus scriptæque sine multo felle, presse sequamur. Postquam dixit, ex quibus instrumentis edendam Confessionem, ante Constantini ætatem natam, acceperit, admittit, eamdem illam Ἐξαγόρευσιν esse, qua usus sit Gregorius Nazianzenus, quamque diligenter describit ex Eudociæ Metaphrasi Photius. Eamdem tamen a Gelasio Papa pro apocrypha habitam asserit, itaque mox ad alia viam sternens S. Cypriano Opusculum illud abjudicat. Genuinusne is Sancti fœtus sit, hactenus non inquiro: id extra dubium censeri potest, incertum esse, an Gelasii Papæ in concilio Romano decretum illam lucubratiunculam, & sic quidem feriat, ut ex eo S. Cypriano nostro legitime abjudicetur.

[42] [Confessionem fœtum S. Cypriano] Concilium Romanum illud celebratum est anno 494, ad quem legitur Gelasii decretum in Labbei & Harduini collectionibus Conciliorum, & in eo quidem dicitur: Liber, qui appellatur Pœnitentia S. Cypriani, apocryphus: quod tamen laudatum Opusculum non ita perstringit. Nam imprimis inter eruditos decretum illud interpolationis & corruptionis suspectum est ex eo, quod Opera quædam præstantissima ibi occurrant, quæ appositas censuras minime merentur. Eane inter nostrum hoc locum habere non possit, & decreto postea intrusum non sit, quis satis certo edicat? Profecto suspicionem augere debet, quod non in omnibus decreti illius exemplaribus Pœnitentia S. Cypriani recenseatur: nam in eo, quod ex insigni Jurensi codice sub nomine Hormisdæ in Notis ad Vigilium Tapsensem pag. 149 edidit Petrus Franciscus Chiffletius, verba allegata non habentur, neque ulla fit istius Pœnitentiæ mentio. Deinde videre Fellus poterat, quid de hisce censeret Baronius in Annalibus ad annum Christi 261 num 46, ubi opinatur, sermonem esse in Decreto Gelasii de Opusculo perperam S. Cypriano Carthaginensi supposito, quod Pœnitentiæ ejus seu Retractationis in famosa quæstione de baptismate hæreticorum titulum gerebat. Insuper demus, quod, ut liquet, ad minimum incertum est, in hoc ipsum Opusculum cadere Gelasii censuram, nondum ideo S. Cypriano nostro mox adjudicandum erit. Etenim potuit eadem illa Confessio adscribi sancto Carthaginensi synonymo martyri, & hoc nomine, ut male illi tributum, a Pontifice rejici.

[43] Denique, quod solum sufficit, ut ostendatur, ex censura illa minime sequi, [suppositum esse. Antiqui] quod S. Cypriano nostro supposita sit, certum est, quod particula Apocryphum ibi tantum significet, quod ea auctoritate non polleat, ut in ecclesia publice fidelibus prælegi debeat vel possit, ut de simili censura probat Fontaninus de Antiquitatibus Hortæ lib. 2 cap. 3 post Baronium, Thomasium, Mabillonium ceterosque ibidem laudatos. Dicere autem, Tale scriptum in ecclesia legi non debere, & dicere, Tale scriptum non esse auctoris, cujus nomen præfert, res est toto cælo diversa, ut cuilibet manifestum est. Et sane ratio non deerat, quare Gelasius Papa Pœnitentiam S. Cypriani fidelibus prælegi vetaret; ut enim omittam quæpiam castas virginum aures & verecundiores animos facile læsura, maxima pars versatur in magicis artibus earumque effectibus narrandis, quæ utique ædificationi fidelium instructionique in fidei mysteriis & confirmandæ Christianorum in illa constantiæ erant minime profutura. Ad Fellum revertamur. Postquam rationem reddidit eorum, quæ de Eudociæ Metaphrasi refert Photius, satisque confidenter pronuntiavit, Metaphrasten Metaphrasim illam, quam verisimilius numquam vidit, imo cujus nec notitiam ullam probabilius habuit, interpolasse, sic pergit: Pars media totius Operis (Actorum SS. Cypriani & Justinæ) ex Græco in Latinum conversa solum ad nos integra pervenit, quam hic repræsentamus: quod eo lubentius fecimus; siquidem, ut recte observatum, nullus sit vetustus liber, utcumque supposititius & mali moris, qui non alicui usui inserviat.

[44] Sit Superis gratia, habemus hodie non solum partem 2 multo meliorem illa, [scriptores celebres,] quam Fellus edidit, sed binas alias etiam tales, ut, stantibus Eudociæ testimoniis, ad id nobis profuturæ sint, ut temere, ne quid aliud dicam, erasos a Fello ex Kalendariis Sanctos restituamus. Audiamus iterum Fellum. Opportunum autem (inquit) hic erit de Personæ statu, cui hæc tribuuntur, paucis inquirere; præsertim cum hodierna Ecclesia Romana pariter & Græca duos statuant episcopos & martyres Cyprianos; primum Carthaginensem, alterum Antiochenum: & horum posteriori ea omnia, quæ ad magiam & Justinæ amorem spectant, ab utrisque referuntur. At e contra veteres passim, (Adverte lector, quot nobis veteres producturus sit) Nazeanzenus, Prudentius, &, ut Cardinalis Baronii verbis utar, communiter Græci Cyprianum Antiochenum cum Carthaginensi confundunt. Consulat, cui otium est, Nicephorum, Syncellum, Cedrenum, & Simeonem Metaphrasten ab ipso Surio editum, & uni Afro nostro totam de magia & Justinæ amoribus narrationem attributam reperiet. Liceat mihi hic ex Fello quærere, quos scriptores veteres vocitet, quam Ecclesiam Romanam hodiernam. Gregorium Nazianzenum & Prudentium inter scriptores antiquissimos Catholicos lubens recipio, sed anne eorum albo eradendi sunt Eudocia imperatrix doctissima suique & omnium seculorum prodigium, quæ sub medium seculum V, S. Aldelmus seu Althelmus Schireburgensis apud Occidentales Saxones episcopus, qui seculo VII, auctor Martyrologii Rosweydiani seu Romani Parvi forteque Beda, qui seculo VIII, Wandelbertus, Rabanus Maurus, Ado, Usuardus, Notkerus, Photius, quiseculo IX vixerunt, dum Nicephorus, qui seculo XIV, Georgius Syncellus, qui seculo VIII exspirante, Cedrenus, qui seculo XI, Metaphrastes denique, qui seculo X scripserunt, inter veteres computabuntur?

[45] [Sanctum nostrum ejusque gesta] Nemo profecto sani judicii id affirmabit. Atqui tamen ii omnes S. Cyprianum Antiochenum luculenter ab Afro distinxerunt. Dedi aliorum testimonia initio hujus Commentarii: accipe hic Aldelmi versus ex lib. 1 de Virginitate seu de Laude Virginum edito apud Canisium tom. 1 Lectionum antiq. pag. 744.

Sic quoque Justinam modulabor carmine castam,
Aurea virgineo lucrantem regna pudore,
Quæ terrena tori disrupit vincla jugalis,
Florida mundanæ calcans commercia vitæ.
Huic procus illustris pravo succensus amore,
Nectere non cessat verborum retia frustra,
Ut sibi forte foret dotalis Virgo per ævum,
De qua posteritas esset ventura nepotum.
Sed cum tale nefas gestaret mente malignus,
Nec tamen insontem posset pervertere fallax,
Virginis aut fibras cæcis incendere flammis,
Nititur egregiam magicis maculare venenis.
Tunc famosus erat Cyprianus fraude nugaci
Doctus in horrenda sceleratorum arte magorum,
Qui tunc auxilium spondebat ferre petenti.
Plurima schematizans sacræ molimina menti,
In tantum, ut diris certaret dæmonis armis.
Quos Magus assidue strophosus misit ad almam,
Ut pia pulsarent stimulis præcordia stupri.

[46]

Sed cum Virgo Dei sprevisset frivola carnis, [ab homonymo Carthaginensi ejusque rebus]
Lurida tetrorum confringens tela latronum,
Credidit Altithronum salvantem secula Christum,
Ad Dominum tota conversus mente fidelis.
Pœnituit tandem Magus idola spurca relinquens,
Expertus, Virgo quid posset ferre pericli,
Quæ numquam valuit superari mille nocendi
Artibus, incesti sed fugit crimen iniquum.
Post hæc, imperio regeret cum Claudius orbem,
Impius edictis Sanctos crudelibus urgens,
Heu scelus! ut Christum damnati voce negarent;
Nolentes autem sectari jussa tyranni
O quam dura necis graviter tormenta luebant!
Tunc Justina suum ferro supponere collum
Sanguinis aut rivos non horret fundere fibris.
Sic geminis felix ornatur Virgo triumphis:
Martyra cum roseis rubuit veneranda coronis,
Candida virgineis florebat Femina sertis.
Cum qua martyrii meruit vexilla cruenti
Crudus athleta Dei Cyprianus fuso cruore *.
Sicque poli pariter scandebant sidera Sancti,
Ut prædira necis pariter tormenta tulerunt.

Hæc S. Aldelmus auctor seculi VII. Porro ne quis ex mendis aliquot, quæ huc ex corruptis Actis profecta sunt, omnia ad S. Cyprianum Carthaginensem, qua poterit vi, detorquere conetur, demus aliqua ex libro, quem sanctus præsul sub eodem titulo scripsit stilo soluto, quique exstat Orthodoxographiæ tom. 2 pag. 1677, recentiusque ex Mss. Angliæ editus est a Warthono cum aliquot Bedæ & Egberti Opusculis.

[47] Hic Capitulo 43 ita scribit Aldelmus. Denique Justina justitiæ vernacula ab orthodoxis non contemnenda virgo, [distinxerunt: non est igitur recens in Ecclesia nostrorum Martyrum] cum Diocletianus imperii sceptris infœliciter fungeretur, quanta vel qualia apud Antiochiam pro virginitate servanda pertulerit, quis mediocri fretus ingenio expedire se posse glorietur. Prosequitur deinde narrans Cypriani ad illam expugnandam molitiones, harum successum, Cyprianique conversionem ac promotionem ad episcopalem dignitatem: singula denique ex Actis nostris contrahit & pergit: Justina vero non solum integritatis gloria fine tenus favorabiliter prædita permansit, verum etiam ad capessendam passionis palmam adamante durior diversis tormentorum cruciatibus macerata non cessit … quæ dum crudis nervorum flagris truciter cæderetur & crebris palmarum contunsionibus exalaparetur, tandem in sartaginem ferream sevo & pice crepitantem, ut in tanto tormento tenerrima Virgo torreretur, scandere jussa est. Sed Christus … virgineos artus ab ingruenti sartaginis exitio potenter protexit. Postremo, Claudio cæsare, … sententiam decollationis accipiens una cum Cypriano, non jam necromantia freto, sed pontificatu prædito, sacrosancto cruoris ostro purpurescit. En Antiochenos Martyres manifeste ab Afro distinctos seculo VII; en Acta diversa jam tum existentia, unde singula cum ipsis mendis desumpta sunt: en in omnibus fere Eudociæ consentientem auctorem binis seculis posteriorem, quem deinde alii per secula ad usque hanc nostram ætatem subsecuti sunt. Desinat igitur Fellus antiquos suos scriptores nobis jactare.

[48] De Gregorii lapsu, quem solum cum Prudentio sibi faventem habet, [memoria, ut asserit Fellus;] mox plura ad ejus interrogationes respondebo. Minime interim miror, Græcos scriptores, quos recenset, homonymia deceptos fuisse, cum aliunde Gregorium antesignanum haberent, quem tanti, nec immerito, semper fecerunt, ut etiamsi alibi dedoceri potuissent, forte maluerunt ejus errori insistere. Sane quid simile contigisse Simeoni Metaphrastæ, dubitare non possum: videor enim videre hominem in consuenda historia illa misere se torquentem. Quidquid tamen fuerit, una videmus hic, quam ecclesiam Fellus Hodiernam appellet, dum cognitos seculo V & ante in Ecclesia tum Orientali tum Occidentali Sanctos, noviter excogitatos asserit. Dico & ante, ut facile evincitur, saltem quoad Orientalem. Etenim scribebat seculo V Eudocia imperatrix, scribebat in Oriente, clarissimeque rebus toto vitæ cursu gestis Cyprianum Antiochenum ab Afro distinxit, ejus cum Justina passionem, palæstram, tempus martyrii distinctissime expressit. Erat igitur jam tum in Ecclesia Orientali notus & pro diverso ab Afro martyre habitus Antiochenus episcopus & Nicomediensis martyr Cyprianus. Neque nugetur aliquis reponens, Eudociam doctissimam fæminam simul & piissimam, eas, quæ omnibus perspectæ esse poterant, fabulas pro vera historia obtrusisse, idque, si Superis placet, nemine, quod sciamus, contradicente, dum interim notum esse debuisset, novos fabulososque tres episcopos in Antiochensem sedem intrudi, auferrique Carthaginensi martyri celeberrimo gesta, quæ applicarentur commentitio alteri, cujus, si exstitisset, recens, utpote vix per integrum seculum deducta, debebat esse memoria. Sentiant enimvero ita de Eudocia, qui se ridendos præbere satagunt: non usque eo sane progressus est Fellus, sed difficultatem tacite præterivit, vel deducendum inde ratiocinium Gregorii Nazianzeni errore & Eusebii silentio conatus est elidere.

[49] [cujus, hypercrytica] Audiamus illum rursus loquentem. Baronius ait, hoc (confusionem Actorum) ex nominis similitudine contigisse & homonymia deceptum fuisse Nazianzenum cum Græcorum reliquis: qui Gregorii errorem, vel non visis alterius Cypriani Actis, sine examine secuti sunt, vel perspecta neglexerunt, ut Gregorium errantem sequerentur. Et ego quidem (resumit Fellus) libens concesserim, Græcos in Latinorum rebus enarrandis, in quibus perpetui sunt hospites, facile labi potuisse, præsertim in iis, quæ eorum tempora anteverterunt: sed quis dixerit, in Oriente gesta ipsis vivis & videntibus, eos pariter ignorasse. Nemo sanus id profecto dixerit. At vixitne tempore Diocletiani Gregorius & vidisse debuit, quæ S. Cypriani gesta narrantur? Minime id quidem; cum tantum natus sit circa annum 314, ut ostenditur in Dissertatione præliminari ad tomum III Septembris, nec proinde intueri potuit, quæ gesta sunt, Diocletiano Fideles persequente. Credo, contemporaneos Antiochenses res Cypriani habuisse probe perspectas, & eorum aliquem Acta scripsisse, quæ deinde Eudocia carmine complexa est. Et vero, ut in ipsummet Fellum convertamus interrogationem, quis dixerit, in Oriente fabulatorem aliquem tam impudentem repertum fuisse, ut forte ipso eo tempore, vel paulo postquam res contigisse narrat, Diocletiano nimirum, Maximiano Galerio aut Constantino imperantibus, tam inaudita obtrudere ausus sit iis, qui, si revera gesta fuissent, ipsi suis oculis spectare debuissent; atque hæc tam insulsa sine scrupulo adoptasse Gregorium & postea Eudociam? Oportet tamen ita contigerit, si sua velit dicta cohærere. At quantum hoc altero, quod tam speciose explodit, absurdius est!

[50] [ex Gregorii] Pergamus audire criticum Oxoniensem. Quod ad Gregorium attinet, inquit, adeone ille vecors, ut solus nesciret, quæ in Nicomedia ante paucos annos gererentur, & alienissimo tempore, nimirum die anniversaria Cypriani Carthaginensis apud plebem suam alterius gentis & seculi hominem operose pro concione celebraret? Cogor Fellum interrumpere, & antequam illi respondeam, de aliquibus monere. Non Nicomediæ, ut in unico nostro Ms. Græco, contra manifestum Eudociæ testimonium, legitur, sed foris, ad fluvium scilicet Gallum, sancti Martyres passi sunt; idque cum exiguo apparatu & nullo tumultu; nam Actis inhærendo, Diocletianus utrumque videtur studiose cavisse, veritus ne, quos tot alia tormenta superasse a præfecto acceperat, iidem novis prodigiis Fideles in fide confirmarent, suamque crudelitatem arguerent. Neque Gregorius alium a Carthaginensi celeberrimo martyre operose pro concione laudavit, sed alterius tantum, ipsi forte incogniti, gesta alteri applicuit; in quo etsi errorem video, vecordiæ nihil perspicio. Nunc vicissim Fellum interrogemus. Adeone vecors Gregorius, vecors post illum Eudocia, ut soli illi suspecta non habuerint, quæ aliquos ante annos conficta explodi ab omnibus debuerunt? Atqui tamen admittere hæc rursus cogetur Fellus, si sua defendere voluerit. Prosequamur. Non erat, inquit, Gregorius ad fidem Christianam noviter accitus, & eorum rudis, quæ ad pietatem spectabant, sed a primis annis lac Ecclesiæ hauserat: patrem enim is habuit episcopum, qui Diocletiani rebus & magnæ Nicænæ synodo intererat.

[51] Numquamne illi de Antiocheno Mago ad fidem nuper converso, [errore deducere volentis] de Justina tum temporis miraculis & passione nobilitata, de Aglaïda scholastico & Athanasio mago, de sartaginis ignibus frustra Antiochiæ adhibitis & capitali pœna tandem Nicomediæ irrogata, filium admonuit, ne hæc Afro, qui imperante Valeriano passus erat, eadem tribueret? Respondeo. Unde Fellus acceperit, sanctos Martyres Antiochiæ variis tormentis affectos, nescio: nondum sane id vidi in monumentis antiquis assertum. Ad cetera repono: si SS. Cypriani & Justinæ gesta perspecta habuisset & filii futurum in eo lapsum prophetico spiritu prævidisset S. Gregorii pater, non dubito, quin præcavendo errori illa filium docuisset: at prophetiæ dono illustratum fuisse S. Gregorii patrem, nondum legi, neque video, quare tantopere alias filio ea referre debuerit; non ægre autem capio, quomodo vel illa ignorare, vel Gregorius, si Sanctorum nomina & alia forsan generatim aliqua juvenis audiverit, eorum postea oblivisci potuerit. Sane experimur indies, quam sæpe fallax sit memoria, atque ita viris ceteroqui summis quandoque contingere, eorum lapsus docent. Quod vero ad alterum spectat, profecto exinde, quod Gregorii pater tempore Diocletiani vixerit, non debuit callere, speciatim saltem, quidquid per totum Orientem, sæviente ubique persecutione, in singulis locis gestum est.

[52] Imo audisse potuit, SS. Cyprianum & Justinam prope Nicomediam occisos fuisse, [sanctos Martyres nostros] sed cetera ignorasse; nec propterea ex martyrio satis vulgari speciale quid habuisse, quod filio referret. Sane quo tempore in Christianos ubique Diocletianus sæviebat, nondum inter fideles vivebat S. Gregorii pater, ab Hypsistariorum hæresi ad fidem conversus tantum viginti circiter annis post S. Cypriani nostri martyrium: cumque, ipso Gregorio Nazianzeno teste, hæc hæresis multa haberet ab ethnicis, nec pauciora a Judæis accepta, parum patris ejus tum intererat, studiosius perquirere, quid a Christianis alibi præclare gereretur. Nihil est igitur, quod magnopere suadeat, illum Martyrum nostrorum gesta perspecta habere filioque narrare debuisse. Quod si tamen pro Fello instare quis voluerit, rursus dicta ejus in ipsum retorquebo. Neque enim video, quare minus moneri debuerit Gregorius, vulgatam illam Confessionem supposititiam esse; quare minus doceri Eudocia debuerit, fictitia esse omnia, quæ pro Metaphrasis materia assumpserat, maxime cum & illa in virorum eruditissimorum coronis continue versaretur: quæ sane applicata volo ad ea, quæ sequuntur. At fieri potuit (pergit Fellus interrogare) ut ipse Nazianzenus per Nicomediam ex Capadocia sæpius Athenas pergens & exinde remeans errorem tam gravem, & cuilibet non prorsus stupido obvium, non statim detegeret?

[53] Proh Superum fidem, quot erunt crassissimæ stupiditatis arguendi viri ceteroqui maximi, [tum temporis incognitos, postea tantum] si propter hunc errorem ad stupidos prorsus ablegandus esset Gregorius! Quotusquisque est scriptor celebris etiam hujus temporis, ubi tot duces & monitores habet, qui non in errores pro materia, quam tractat, non leviores lapsus sit, maxime ubi ab ea, in qua excellit, quamque potissimum excolit arte vel scientia, nonnihil evagatur. Floruerit scientiis reliquis omnibus ecclesiasticis Gregorius, in ea certe parcissime versatus fuit, quæ Sanctorum res gestas examinat posterisque commendat. Habuerit Gregorius pro re nata laudandum verisimilius S. Cyprianum Carthaginensem martyrem; huic scriptum applicuit, quod quidem non illi congruebat, sed quod, cujus esset, aliunde non noverat, quæque in illo minus congrua videbantur, præcidit, vel sic torsit, ut non prorsus stolide Carthaginensi tribuerentur. In eo quid tantæ stupiditatis sit, ego non video. Jam superius Fellum monui, non Nicomediæ, sed foris Sanctos coronatos fuisse. Nec ibidem interrogati fuerunt, nec in urbem intrasse quidem videntur; sed mox Diocletiani jussu ad flumen Gallum capite truncati sunt; quæ omnia splendorem nullum aut celebritatem martyrio contulerunt. Deinde clam alio ablata fuerunt sacra illorum pignora, idque paucissimis post passionem diebus: quæ omnia satis mihi persuadent, non fuisse Sanctos Nicomediæ, ubi tot alii ejusdem persecutionis tempore illustriori martyrio pro Christo occubuerant, multum celebratos

[54] [confictos fuisse, quod nihilo magis evincunt Eusebii silentium,] Illac igitur transierit Gregorius, nihil est, quare speciatim erudiri debuerit, quoad ea præcipue omnia, quæ martyrium præcesserant, quæque illos maxime illustrabant, sed quæ Nicomediæ poterant esse minus perspecta & tamen potissimum contra errorem Gregorium præmunire debuissent. Eusebii silentium deinde sic intorquet Fellus; Si hæc Nazianzenum simul & illius patrem fugerent, utique Eusebium historiæ ecclesiasticæ scriptorem diligentissimum, præsertim cum Anthimi Nicomediensis martyrium enarrat, cui successisse fingitur Cyprianus, latuisse illa putabimus? Contra Baronium, si quid valent, valere debent postrema hæc. Credit is, S. Cyprianum ab hoc Anthimo baptizatum & ordinatum diaconum fuisse, secus ac referunt Acta, ubi de Antiocheno episcopo Anthimo, non de Nicomediensi sermo est. De hisce infra; interim pariter Eusebium pro scriptore diligenti habeo, sed nego, ejus, cujus lucubrationes non unæ de sanctorum martyrum certaminibus perierunt, ut videre licet apud Tillemontium Monument. eccles. tom. 7 articulo 7 in Eusebio; & ego ad diem XXII Septembris Commentarii prævii ad Acta S. Mauritii & sociorum § 7 ostendi, silentium hic aliquid evincere posse, ne innumeros martyres, quos aliunde novimus, quorumque meminisse potuit, nec fecit tamen in Operibus, quæ supersunt, mentionem, stolide rejicere debeamus. Atque hæc responsio eo magis petitam ab hujus silentio rationem elevabit, quanto magis remoti ab iis locis, ubi gesta certamina enarrat Eusebius, decertarint Martyres nostri, qua de re pluribus infra

[55] [aut aliæ] Nec Fellus suam hypercrisim aliis, quæ subnectit, meliorem reddidit. Postquam dixit, multos fabulatores & impostores olim in Ecclesia fuisse, a quibus jam ab ipsis ejus initiis nova Euangelia, Longini, Christophori, similesque commentitii Sancti profecti sint, ita denique censuram suam colligit: Ut quod sentiam, libere eloquar, verisimmillium mihi videtur, Christianum quempiam ex illorum numero, qui Martyrum res gestas novis augmentis decorare gestiebant, & pia fraude eorum existimationi velificare, Cyprianum Carthaginensem per omnes undique ecclesias celebrem pigmentis suis ornatiorem reddere studuisse; & quandoquidem res humiles & quotidianæ videbantur ejus pietas, eruditio, proscriptio, secessus & martyrium, assumenta de magicis artibus, Justinæ amoribus, & sartaginis miraculis attexuisse, ut qui virtutibus clarus, vitiis suis cumulatius nobilitaretur. Artifex porro, ut patriam suam demereri aliquatenus possit, dramatis scenam Antiochiæ posuit; quæ quidem cum essent admodum mirifica & historiæ prius receptæ subnixa, non modo indoctum vulgus, sed ipsos Ecclesiæ antistites percellebant. Ineptæ seseque ipsas destruentes conjecturæ. Applicemus Felli dicta tempori, quo contigisse debuissent, quæ suspicatur, & nihil erit conjecturis illis stultius, nihil fidelibus ipsisque sanctis Patribus, qui tam ineptis deliriis decepti fuerint, magis stolidum.

[56] Seculo IV, quo celebris erat S. Cyprianus Carthaginensis per totum Orientem, [ineptæ] ejusque gesta cognita & adhuc recentia, scriptor Antiochenus, ut patriam suam demereatur, fingit, ante aliquot annos (pergo in Felli opinione, quod S. Cypriano Carthaginensi ea omnia, quæ de S. Cypriano nostro sunt, afficta sint) fingit, inquam, fabulator scribens Constantini M. tempore vel initio seculi IV, famosum ibi magum ad fidem conversum, presbyterum & episcopum ordinatum fuisse; fingit, Justinam Antiochenam virginem nobili genere natam, ejus procum Aglaïdam, opulentum juvenem, nominat; Eusebium Cypriani familiarem aliosque nominatim assignat, ac plura denique enarrat publice gesta, quæque Antiochensium fere neminem, si contigissent, latere potuissent. Et hæc omnia falsa sunt, fabulosa, commentitia, subdole temereque conficta, qualia ab omnibus mox deprehendi debebant. Atqui tamen hæc fabulator scribit, si Fello credimus, ut patriam suam demereatur. Vah impostorem impudentissimum de patria sua sic benemerentem stolidosque omnes Antiochenos, qui gratiam rependunt, imposturis patriam maculanti resque fabulosas, quas, si contigissent, vel ipsi spectare propriis oculis plurimi, vel a parentibus recentissima memoria accepisse debuissent, pro veris venditanti!

[57] Sunt hæc, ni fallor, omnia absurda nimium, quam ut, [Joannis Felli conjecturæ.] critico Oxoniensi invitante, admittantur, & quidem sola spectata Confessione; ex Actis autem, quæ versibus donavit Eudocia, facile sequelæ deducuntur, unde luculentius pateat Fellianæ censuræ intemperantia. Acta certe illa scribi debuerunt non multo tempore postquam Confessionem exaratam credit, ne prudentissimæ imperatrici Eudociæ recentes suo tempore fabulas, aut historias scriptas diu post res gestas ita credamus placuisse, ut eas præ tot aliis suo labore dignas censuerit. Quid autem de horum auctore, stante Felli critica, censere prudentes debebunt? Plura sane adhuc is enarrat publice gesta, loquiturque de rebus Diocletiani tempore peractis, quibus quanto esset vicinior, tanto magis contemporaneorum Antiochensium ferulam metuere debuisset. Huncne altero adhuc magis effrontem, magis in ipsum indulgentes Orientales pene omnes magisque insensatos credemus? Nugæ. Igitur ruunt omnes hactenus allatæ Joannis Felli conjecturæ censuræque, & manent Sancti nostri indubitati, quos a tot jam seculis agnovit Ecclesia, atque huc Fellus transferre potest verba, quæ in eadem Monitione paulo ante scripsit. Minime quidem decet sobrium rerum sacrarum æstimatorem publicis Ecclesiæ scriptis consignata, &, quod fortasse majus est, ejusdem praxi munita ob leves conjecturas (quales profecto sunt, quas allegavit) convellere & sollicitare: Ceterum examinemus alia, quæ ex martyrologorum dictis, in Acta sanctorum Martyrum intorsit, quæque a neotericis aliis adoptata vel rejecta sunt.

[Annotata]

* an non sanguine fuso?

§ V. Discutiuntur reliquæ difficultates a Fello adversus Martyrum nostrorum historiam motæ. Actorum aliqualis chronotaxis.

[Neutiquam verisimile est, duos Cyprianos] Fellus post ea, quæ præcedenti § ex illo protulimus & refutavimus, nonnulla observat de corrumpendi & fabulandi prioribus etiam Ecclesiæ seculis licentia, quæ, utpote speciatim ad nos hic non spectantia, sciens prætermitto. Stomachum ad nauseam provocet legendo Gelasii Decreto, cui id expedire videbitur: meminerit tamen, modice & prudenter ex eo portionem sumere: neque enim totum lolium est, quod ibi reperitur, uti jam superius monui. Sequamur criticum Oxoniensem ulterius ratiocinantem. Suboluerat vero, inquit, viris in Occidentalis Ecclesiæ rebus aliquantum versatis, hanc splendidam Cypriani historiam Carthaginensi præsuli minime quadrare: unde, ne tam elegans periret fabula, novus excogitabatur Cyprianus Asiaticus, qui rectius personam istam sustineret. Næ viros in Occidentalis Ecclesiæ rebus aliquantum versatos, ut impostores leviter criminatur Fellus! Sed quid, quæso, de Actis, quæ habuit Eudocia? Metaphrasisne, cujus initio Monitionis suæ ex Photio rationem reddidit, hic oblitus est criticus; an subdole simulavit, ut facilius fucum faceret? Enimvero qui adverterit ad Acta, quæ imperatrix sæpe laudata seculo V præ oculis habuit, non quæret tam effrontes impostores, & eos quidem in Occidentalis Ecclesiæ rebus aliquantum versatos. Pergamus audire, ut eosdem illos stupidos & bardos nobis depingat Fellus. Sed commentum istud adeo infeliciter erat designatum, ut nec temporum, aut locorum, aut rerum gestarum circumstantiæ quidquam rectius cohærerent. Meminerit lector Actorum Eudocianorum, ut mox deprehendat, tum hujus, tum plerarumque sequentium assertionum vanitatem.

[59] [ad salvandam fabulam excogitatos fuisse,] Ecclesia Romana (prosequitur Fellus) diem anniversariam passionis hujus Cypriani diei XXVI Septembris assignat, Menologium Græcorum Octobris secundo affigit: interim Hieronymi, quod dicitur Martyrologium a Dascherio editum, & vetustius illud a Maria Florentinio in lucem emissum utrobique prætereunt. Nihil Fello prodesse potest, quod alio a Latinis, alio a Græcis die sancti Martyres celebrentur, quippe quod illis cum aliis innumeris pene Sanctis commune est, dum altera Ecclesia mortis, altera translationis vel similis celebritatis agit memoriam. Quod pertinet ad Martyrologium S. Hieronymi nomine insignitum, etsi diffiteri non possum, utcumque mirari me, quod in vetustioribus exemplaribus locum non habeant SS. Cyprianus & Justina, non tamen id silentium multum torquere debet eos, qui norunt, quam corrupta sint omnia, quamque facile sub contortis vitiatisque aliis nominibus latere possint, aut, ut multi alii, rejecti forte aut neglecti fuerint. Quamquam, omissa fuerint eorum nomina, necne, parum refert, cum eorum historia monumentis antiquioribus, quam sint illa Martyrologia, sit abunde stabilita. Igitur ad alia cum Fello procedamus. Quod ad martyrii tempus, inquit, attinet; Aldhelmus, Rhabanus, Petrus de Natalibus cum aliis nonnullis sub Claudio passum aiunt: Notkerus, Ado, Photius (Quid nobis hic cum Photio rursus? Eudociam saltem dixisse, oportebat, cum ille imperatricis tantum asserta, non sua referat. At hujus satagit Fellus perpetuo oblivisci) cum nobili Annalista sub Diocletiano coronatum referunt, scilicet anno OCCXC.

[60] Sed neutra hypothesis phœnomenis respondet; cum per totum Claudii imperium, [Paralogismi Felliani,] qui etiam Nicomediæ egisse non legitur, & ad extrema fere Diocletiani tempora, pace frueretur Ecclesia, & ipse Anthimus, cujus successor perhibetur Cyprianus, in primis persecutionis a Diocletiano motæ initio, anno nimirum CCCIII, passus esset, ut inaudito prius miraculo martyr præcoci fato, persecutionem annis XIV anteverteret; & etiam post tot annorum vices usque sibi superstes, ad martyrium denuo subeundum in vivis permaneret. Sistamus hic criticum ita evagantem & permiscentem omnia, ut seipsum perdat. Id verum est, martyrium SS. Cypriani & Justinæ ab Aldelmo aliisque sub Claudii imperio perperam figi, manifesto errore ex corruptis Actis profecto; cum iidem scriptores passim Claudium post Diocletianum in eodem elogio ad vivos reducant. Fuerat nimirum jam eorum ætate in exemplaribus aliquot inducta, quæ Claudio inscribitur, Eutolmii satis insulsa epistola, ad quam scriptores illi offenderunt, epocham inde martyrii desumentes. Facile etiam Fello dabo, Claudium Nicomediæ non egisse; at illud minus illi concedam, ab hujus imperii initiis usque ad postrema fere Diocletiani tempora, tam pacate Christianorum res fluxisse, ut eorum nusquam ulli, præfectorum maxime ferocia vel avaritia, illo intervallo tormenta subierint, mortemque pro Christo oppetierint: contrarium enim tum a Ruinartio Pagioque, tum centies in Opere nostro indubitatis exemplis argumentisque fortissimis evictum est.

[61] Quamquam, ne hisce inutiliter immoremur diutius; [in Baronii errore] lubens agnosco, errorem istorum martyrologorum: & passionis epocham ab Eudocia aliisque sub Diocletiano, non anno 290, ut perperam asserit criticus, sed posteriori aliquo hactenus non determinato, consignatam accipio, ostendoque, quam admirabilis sit hic Felli critica. Imprimis ut hanc epocham (hypothesim ejus verbis nominemus) tot venerandorum monumentorum testimoniis stabilitam, phœnomenis contrariis everteret, debebat, ni fallor, phœnomena saltem non minus firma, seu de quorum exsistentia non magis dubitari posset, allegare; debebat ex phœnomenis demonstratis vel admissis ab eodem, qui hypothesim propugnat, contra illam pugnare: tantum vero abest, ut id præstet, ut phœnomena falso adstructa alleget, ex iisque impugnet & illum, qui hypothesim non admittit, & alios, qui phœnomena illa ut conficta & spuria rejiciunt. Oppugnat epochæ possibilitatem ex Baronii errore, idque non satis quidem fideliter, ac si illa stare non posset, si quid ille male cohærens per errorem protulisset: quæ sane ratiocinia non sunt hominis philosophi systemata vel hypotheses ex phœnomenis debite exigenti. Dico ex Baronii errore; idque non satis quidem fideliter: probo utrumque. Ac primo quidem, in Confessione elogiisque martyrologorum, quæ sola Fellus vidit, non legitur, Anthimum, cui successit S. Cyprianus, Nicomediensem episcopum & martyrem fuisse. Sed neque id alibi hactenus inveni; imo in Actis, ubi Anthimi mentio fit, dicitur is, non martyrio coronatus, sed spontanea morte occubuisse; quæ sane, etiamsi deessent aliunde alia, vetant, intelligi de Nicomediensi martyre celeberrimo, qui ipso mox persecutionis a Galerio inculcatæ initio, anno nimirum 302 trucidatus est.

[62] Solus id cogitarat incongrue Baronius; ut jam superius monui, [maligne ludentes,] ab eoque proin, quem paulo ante citarat, id phœnomen accepit Fellus, quod ab iis, qui hypothesim seu epocham sub Diocletiano figunt, merito exploditur. Porro erravit ibi Eminentissimus scriptor, non tam crasse tamen, ut se paradoxis illis & anachronismis, quæ contorquet Oxoniensis criticus, implicarit, aut implicandum dederit. Nam imprimis, falsum est, quod Baronius S. Cypriani mortem umquam anno 290 illigarit, ut infide ludit Fellus. Imo qui in Annalibus ad annum 302 Nicomediensis Anthimi coronam refert, ne asserit quidem, S. Cyprianum nostrum sub Diocletiano passum esse, neque proin hypothesin admittit. Ad annum 311 inter Martyres, qui sub Diocletiano posteaque sub Maximiano Galerio lauream Nicomediæ consecuti sunt, nostros solum enumerat. In Notis ad Martyrologium suum ita loquitur: Fuit etenim hic, (S. Cyprianus) de quo agitur, patria Antiochenus, ex mago Christianus, inde diaconus, & una cum Justina sub Eutholmio præside temporibus Diocletiani in sartagine positus, Nicomediæ martyrium consummavit. Denique, ne cuiquam dubia sit adhibita a Baronio circa martyrii epocham cautela, accipe verba ejus ex ipso Martyrologii textu. Nicomediæ natalis sanctorum martyrum Cypriani & Justinæ virginis, quæ sub Diocletiano imperatore & Eutholmio præside multa pro Christo perpessa, ipsum quoque Cyprianum, cum esset magus & suis magicis artibus eam dementare conaretur, convertit ad Christum, cum quo postea martyrium sumpsit. En rursus omnia sic disposita & permixta, ut ex solis ejus verbis evincere non possis, Martyres sub eodem Diocletiano morte affectos fuisse.

[63] [refelluntur.] Porro sedulo id cavisse, videtur Baronius, quod quidem ipsum cavere tantopere non oportebat, quia in Actis forte aliquot corruptis legerat, plures annos in episcopatu Cyprianum egisse, quibus propterea locum post annum 302, quo successerit Anthimo, laborabat invenire. Cum autem anni illi in plerisque melioribus Actis presbyteratui ejus, & determinatum tempus episcopatui non assignentur, poterat tuto ea sollicitudo deponi, martyriumque Sanctorum nostrorum sub Diocletiani imperio sine scrupulo figi. Demus nunc, expuncto, quem morti illorum affinxit Fellus, mendaci anno 290, demus, inquam, S. Cyprianum anno Christi 302 ad cathedram assumptum, quid vetabit, eumdem biennio post anno 304, imperante adhuc & Christianos persequente Diocletiano, coronatum fuisse? Debebitne ideo Anthimus, inaudito prius miraculo, præcoce fato persecutionem annis XIV antevertisse & etiam post tot annorum vices usque sibi superstes, ad martyrium denuo subeundum in vivis permansisse? Tantine anachronismi devorandi erunt, si ex vacillantibus Baronii verbis, retenta epocha mortis S. Anthimi successioneque S. Cypriani in ejus locum, martyrium Sanctorum nostrorum ad Galerii Maximiani imperium differamus? Minime id quidem. Atqui tamen non in Baronii opinione solum, sed in quacumque alia chronotaxi similes contradictiones evincendæ erant, ut ex his hypothesis seu epochæ martyrii sub Diocletiano impossibilitas erueretur.

[64] [Nihil aliorum quorumdam scriptorum ex corruptis Actis] Hoc cum multo minus sophismatis suis Fellus egerit, nihil egit; nisi velis, malam fidem suam aut rationum inopiam demonstrasse. Verum de his plusquam satis: cetera ejusdem dicta expendamus. Manifestius, (inquit, circa martyrii nimirum epocham) secum pugnat Beda nostras, qui in Martyrologio ad Septembris XXVI Justinam plurima sub Diocletiano passam refert, & deinde capite plexam cum Cypriano sub Eutholmio tempore Claudii; quæ pariter cum historiæ fide & Bedæ ipsius judicio pugnant. In secundo enim tomo Operum ejus Claudio annum mundi MMMMCCXXIV assignat, Diocletiano vero annum MMMMCCXXXVIII. Monui superius, in Martyrologio Bedæ Metrico, quod edidit Acherius, SS. Cypriani & Justinæ mentionem non fieri: unde applicari potest Sollerii nostri opinio. In Bedæ Martyrologio, quod Majores nostri tom. 2 Martii præfixerunt, locum habent, ibique, fateor, anachronismus legitur, quem merito hic carpit Fellus. At sive is Bedæ error fuerit, seu Flori, sive alterius posterioris, qui textum corruperit, debile hinc repetitur contra historiæ veritatem argumentum; rursus enim ad Eudociam Actaque, quibus usa est, ubique vitia illa non reperiuntur, provoco; indeque concludo, eadem ab inscitis interpolatoribus postea corrupta fuisse. Concludat inde Fellus, quod lubuerit, non me morabitur. At quoniam de anachronismis illis speciatim crisis occurrit, juverit hic aliquid circa illos observasse.

[65] Irrepserunt in Acta omnia seu Actorum omnia exemplaria, [profecti errores contra historiæ] quæ hactenus vidi, indeque, si cautiores paucos exceperis, ad martyrologos omnes transierunt. In omnibus scilicet Passionibus sub finem Claudio cæsari inscribitur insulsa aliunde etiam Eutolmii præsidis epistola, idque passim post factam in præcedentibus Diocletiani imperatoris mentionem, sub cujus imperio in aliquibus exemplaribus figitur S. Justinæ conversio ad fidem. Dicere, ni fallor, non debeo, epistolam memoratam, utut iis etiam mendis careret, auctoris inventioni relinquendam esse. Rarissime enim critici, idque non nisi fortissimis rationibus convicti, monumenta similia pro sinceris & genuinis admittunt; cum non sit probabile, privatas præsidum ad imperatores litteras tam facile in aliorum manus venisse. An Eutolmii epistola in Actis Eudociæ expressa fuerit, incertum est. Photius, quæ huc spectant, ita refert: Hæsitans ergo judex decrevit Martyres ad Diocletianum mittere & ad eum, tum quæ pertulissent tormenta, tum quemadmodum essent pœnis omnibus superiores, perscribere. Quæ verba dubium relinquunt, an epistolam expresserit imperatrix; at simul persuadent, quod, si expressa fuerit, ad Diocletianum, non vero ad Claudium missa fuerit.

[66] Hinc etiam mihi suadetur, hunc errorem postea irrepsisse, [veritatem facit,] quem cum mirarer tam universalem esse, inutilem quidem operam impendi scrutando, an Claudii nomen umquam Diocletianus gesserit. Ut id facerem, magis impulerat me Ms. Passio Græca ubi, ut supra monui, inscripta est: Κλαυδίῳ καίσαρι τῷ γῆς καὶ θαλάσσης δεσπότῃ Διοκλητιανῷ χαίρειν Claudio cæsari terræ ac maris domino Diocletiano salutem. Hic hiulca phrasi utrumque nomen eidem imperatori tribui videtur; neque enim conjectare ausim, Galerium hic Claudium vocari, cum etiam hoc nomen non legatur gessisse, & illud insuper, utpote tantum cæsaris, Diocletiani imperatoris Augusti nomini saltem fuisset postponendum. Verum, ut dixi, operam perdidi, neque usquam inveni, Diocletianum illustre Claudii nomen sumpsisse. Igitur suspicor, titulum aliquem alium, forte amanuensium inscitia, in Mss. Græcis in Claudium migrasse, quem cum invenisset sciolus quispiam cum Diocletiano cunjunctum, hujus nomen præpostere pro alterius nomine expunxisse; vel, si mavis, olim in initio conversionis S. Justinæ, illam ejusve nativitatem Claudii, mortem Diocletiani imperio assignatam fuisse, alterumque in alterius locum ex scriptoris negligentia vel inscitia transiisse. Id si ita contigerit, potuit rursum alius non magis eruditus, cum in aliis Mss. Claudio inscriptam epistolam vidisset, ejusdem nomen ibidem Diocletiano, quem in suo exemplari invenerat, inscite adjungere.

[67] Quidquid sit de erroris occasione, certum est, si in Actis Diocletianum cum Claudio permutemus, recte chronotaxim fluere, quam, data hic occasione, [quibus correctis, Actorum chrononotaxis aliqua] lubet aliqualem texere. Ac primo quidem ex Eudociæ testimonio statuamus, Sanctos sub Diocletiano passos esse, idque verisimilius tempore magnæ persecutionis. Agebat, ad quem ab Eutolmio missi sunt, imperator Nicomediæ XXVI Septembris, quo Sanctorum memoria a Latinis agitur, vel initio Octobris, quo apud Græcos celebrantur. Iis mensibus sæviente persecutione, non nisi anno Christi 304 Nicomediæ fuit Diocletianus, ut ex scriptorum testimoniis conficit Tillemontius. Eo igitur anno SS. Cypriani & Justinæ martyrium illigandum est. Accipiamus ex Menologio Basiliano, a vetustiori verisimiliter teste mutuatam, S. Cypriani sub Decio nativitatem, conversionem vero S. Justinæ sub Claudii imperio ponamus; ceterasque temporis notas combinemus. Decius imperare cœpit anno Christi 249, Claudius autem anno 268, & uterque biennio fere imperavit. Hujus anno ultimo, Christi 270, conversa ad fidem S. Justina egerit annum ætatis circiter 16, Cyprianus vero 21; anno Christi 304, quo coronati martyrio fuerunt, is numerabit ætatis annum 55, illa 50. In Confessione seu Pœnitentia legitur S. Cyprianus anno ætatis 30 ad Chaldæos profectus, & cum ibi aliquo tempore egerat, reversus Antiochiam sollicitationibus Aglaïdæ S. Justinam magicis artibus aggressus fuisse. Possunt sanctæ Virginis cum Aglaïda dæmonibusque certamina circa annum Christi 282 figi, cum jam Cyprianus ageret ætatis 33, sancta vero Justina 27; residuique erunt usque ad martyrium anni 22, quibus gesta reliqua commode innecti poterunt: conversio scilicet S. Cypriani, ejus ordinatio, sedecim anni in presbyteratus Ordine, residuique in episcopatu acti.

[68] [non impedite fluit. Non probatur, ante Constantini tempora] Quod si quis nimiam ætatem Justinæ, amoribus Aglaïdæ appetitæ, assignari censuerit, maxime cum in Confessione Adolescentula vocetur, illique alibi tales etiam tituli adscribantur, ut videatur multis annis fuisse S. Cypriano junior; per me licet, is Justinam sub Claudio, ut Cyprianum sub Decio, natam credat, figatque conversionem ejus sub annum 282, post quam mox subjiciat Aglaïdæ amores; non minus commode fluet reliqua chronotaxis, ut facile patebit consideranti. Ad Fellum revertamur aliam machinam admoventem. Interim, inquit, siquidem hæc gesta finguntur Antiochiæ sub Eutholmio comite Orientis, hæc ad Diocletiani tempora pertinere non possunt, cum non ante Constantini tempora aliquis comes Orientis illic constituebatur; unde ob mutatam imperii formam apud Zosimum vapulat Constantinus; & Joannes Antiochenus de Feliciano ad illam dignitatem admoto verba faciens, addit expressis verbis οὐκ ἦν πρῶτον ἐν τῇ αὐτῇ μεγάλῃ Αντιοχείᾳ κόμης ἀνατολῆς ἐγκάθετος. Miror propius locum non assignari, ubi hæc dixerit Joannes Antiochenus; verborum sensum ex adjunctis certius erueremus, qui etsi nunc utcumque dubius est, Felli tamen assertionem neutiquam stabilire potest. Græca ad verbum Latina facio. Non erat prius in magna Antiochia comes Orientis degens: an potius immissus? Ut lubuerit, verte ἐγκάθετος, at ne per speciem quidem inde extundes, tunc primum comitatum Orientis fuisse institutum; possunt enim non uno sensu esse hæc verissima, etiamsi longo ante tempore fuissent in Oriente comites.

[69] [comitatum Orientis non fuisse institutum. Retunduntur alii] Quod ad Zosimum spectat, nescio an satis bona fide a Fello allegatus sit. Certe in tota ea parte Historiæ, quæ de Constantino est, nullum verbum est de comitatu Orientis nihilque, quod vel umbram præbeat Felli asserto. Sub finem quidem suo more intemperanter in Constantinum debacchatur Zosimus, quod ille potestatem præfecti prætorio in quatuor præfectos partemque in magistros militum partitus esset. At non volet, opinor, Fellus, per præfecturam prætorii, aut per magisterium militum comitatum Orientis intelligi: nimis enim id falsum esset & ridiculum. Erravit igitur vel imposuit, cum Zosimi testimonium allegavit. Ceterum, etsi satis certo aliunde probare non possim, Diocletiano imperante, comites in Oriente fuisse, nihil inde accedit Fello; ejus quippe est, qui historiam impugnat, illam falsitatis convincere, non meum singula aliis testimoniis probare. Eumdem autem judicem Photius ex Eudociæ Metaphrasi, non comitem Orientis, sed præfectum tantum appellat; unde si quis postea comitem cudisset interpolator, non esset res multum miranda, neque inde profecto historiæ totius falsitas & suppositio debite erueretur. Quæ Fellus subnectit sequentia, demum, ne singula persequar, quocumque enim oculos converto, mendacium perlucet, sine scrupulo deleat, cum hactenus evicerit prorsus nihil, nec quidquam ostenderit, quod fabulam, multo minus mendacium probet. Nec melius ipsi succedunt pauca, quæ adhuc subjunxit. Photius, inquit, ait, Cyprianum Antiochiæ episcopum post Anthimum factum. Asserit id revera ex Eudociæ verbis Photius, quid tum? Quem (Anthimum) certissimum tamen est, non urbis istius sed Nicomediæ præsulem fuisse.

[70] Belle. Si hæc valet logica, jam tandem ego ostendam, [ejusdem Felli cavilli.] Carolum nullum Angliæ regem fuisse, quia certissimum est, fuisse imperatorem Romanorum, qui rex non esset Angliæ, Caroli nomine appellatum. Pergamus. Nec quidquam magis sincerum, quod alii tradunt, eum (S. Cyprianum) Nicomediæ successisse, quando fabulatores uno ore consentiant, Cyprianum ex mandato Eutholmii ab Antiochia Nicomediam transmissum, martyrio illic statim coronatum & ad Galli flumen urbi vicinum una cum Justina capite obtruncatum: ita utcumque Anthimi in martyrio successor fuerit, certe in episcopatu succedere non potuit. Sic observationes suas concludit Fellus, qui videtur hic sophismatum suorum ex confictis anachronismis de morte S. Anthimi Nicomediensis martyris debilitatem sensisse, cum rursus eodem redeat, Baronii errorem etiam liberaliter aliis affricans. Quod ait, fabulatores omnes consentire, Cyprianum Antiochia Nicomediam missum esse, acsi ibi egisset Eutolmius tormentaque Sanctis inflixisset; pariter falsum est, imo id nullibi assertum vidi. Contra Eudocia scribit, S. Cyprianum Antiochia, S. Justinam Damasco ad præsidem perductos fuisse, quibus satis innuit, non Antiochiæ, sed alia in urbe egisse tunc temporis præfectum, & Sanctos interrogatos, tortos, indeque ad imperatorem missos fuisse. Hunc Felli lapsum, etsi parum hic ad rem faciat, observatum tamen volui, quia tam severe aliorum errores exagitat, ex iisque tam facile fabulatoris titulum illis tribuit. Nunc aliorum criticorum judicia discutiamus.

§ VI. Examinantur Tillemontii critica, illique contrariæ Bailleti & Marani censuræ. Disseritur de Sanctorum patria & Antiochena S. Cypriani sede. Scripta quæpiam S. Cypriano nostro non satis certo tributa.

[Tillemontium Confessionem propugnantem deserit Bailletus,] Viderat Tillemontius Felli Admonitionem, quam duobus § § præcedentibus impugnavimus, illique se opposuit tom. 5 Monumentorum Eccles. pag. 329 & seqq. pertractans, quæ ad Sanctos nostros pertinentia invenerat. Præter Confessionem editam a Fello, non videtur consuluisse Acta præter ea, quæ a Metaphraste compilata sunt, quæque ex Gregorii Nazianzeni aliorumque Græcorum errore confusionem duorum SS. Cyprianorum traxisse, agnoscit. Confessionem pro genuino S. Cypriani nostri fœtu habet & tuetur; quoad reliqua, si unum alterumve exceperis, sequendam censet Eudociam, quippe cui credit Acta genuina præ oculis fuisse, ex quibus Metaphrasim suam magna fide & sine inventis poëticis composuerit. Ex hisce igitur historiam sanctorum Martyrum nostrorum adornat. Mira est Bailleti ducem suum Tillemontium deserentis critica. Demus censuram ejus ex Tabula critica ad XXVI Septembris Latine versam. Ita scribit: Videri potest … scriptum, cui titulus, Confessio S. Cypriani, quæ videtur composita fuisse jam ab ipso martyrii illorum tempore. Exstat in ultima editione Operum S. Cypriani Carthaginensis adornata per Fellum & Pearsonium, qui illam merito pro suspecta habent. Tillemontius favorabilius de eadem judicat, creditque, pro autographo fuisse Gregorio Nazianzeno & imperatrici Eudociæ cum Actis antiquis deperditis. Inveniuntur alia apud Surium, sed quæ auctorem habent Metaphrastem & confundunt geminos Cyprianos, ut fecit Gregorius. Denique fateri oportet, nihil de Sanctis illis, quod pro authentico haberi possit, nobis superesse. Prætensa S. Cypriani Confessio imprimis videtur multis locis sustineri non posse.

[72] [cujus censura mire inconstans est.] Ita Bailletus vage & nescio quid agitans. Ergone Fellus & Pearsonius Confessionem solum pro suspecta habent, dum contendunt, omni admota machina evincere, fabulosum auctorem esse, cui tum scriptum ipsum, tum gesta, quæ narrantur in illo, mendaciter tribuuntur? Hæc ego non satis assequor. Certe illi hypercritici & auctorem & scriptum ipsum pro fabulis & imposturis habent. Quod si censet Bailletus, adulterinum esse fœtum ab impostore S. Cypriano nostro suppositum, & quod quidem suam in se falsitatem prodat, tuto delere poterat marginalem notam, quam ad relatam Felli censuram annectit; Dubitari tamen potest, an S. Cypriani ipsius sit Confessio; etenim credere saltem decebat, S. Cyprianum jam ad fidem conversum fabulas & commenta tam insolentia pro veris factis non venditasse. At fortasse significare tantum Bailletus voluit, si forte S. Cypriani illud Opusculum sit, esse sane plurimis mendis postea corruptum? Etsi nihil tale vacillantia ejus verba præferunt, esto tamen: at Bailleti tunc certe partes erant, assignare, quænam ea essent, quæ defendi neutiquam possent & corrupta posterius arbitraretur, sicque censuræ suæ rationem reddere. Tantum vero abest, ut simile quid præstiterit sive loco citato, sive in ipso elogio, ut videatur hic pro probabilibus habere, non solum quæ ex Confessione profecta sunt, sed alia etiam, quæ ex indubie corruptis Metaphrastæ Actis accepit, & ex quibus non jam ibi titubans elogium suum consuit. Plura talia recensere hic possem, sed operæ pretium non duco, ejus crisim pluribus exagitare, quod sciam, eruditis in confesso esse, Bailletum, quando suum Tillemontium deserit, nec alium habet ducem, qui Tillemontium confutarit, levem esse & passim aberrare.

[73] Cum aliquot difficultates in Tillemontii sententia occurrerent, [De ejusdem sinceritate minus etiam favorabiliter judicat Maranus, sed censuræ rationem] quas elevare forte non poterat; ne hunc semper sapere videretur, negativam tueri & sequi Fellum maluit: at cum hujus critica eo tendat, ut Martyres nostros, non Sanctorum modo, sed hominum etiam albo eradat, eaque censura reliqui cavilli nitantur; qui in primo ducem sequi non est ausus, facile sollœcismis irretiri & hærere in reliquis potuit. Prudentius Maranus sæpe laudatus, qui adornatam per Baluzium Operum S. Cypriani Carthaginensis editionem perfecit, Fellumque § 1 Vitæ ejusdem Sancti perstrinxit quoad existentiam sanctitatemque SS. Cypriani & Justinæ, a Fello quoad antiquitatem sæpe memoratæ Confessionis dissentiens, simul a Tillemontio circa sinceritatem ejusdem utcumque tecte recedit. In Præfatione pag. 5 ita Maranus loquitur: Haud equidem numeraverim inter meliora antiquitatis monumenta Confessionem Cypriani, quam editor Oxoniensis Latine vulgavit. Sed tamen quia … in pretio fuit apud Gregorium Nazianzenum, Eudociam, Photium, non modo illam in hac editione desiderari non sum passus, sed etiam in locum Latinæ interpretationis… Græcum ipsum textum … ac novam interpretationem substituere non dubitavi. Deinde § 1 Vitæ Fellum impugnans fatetur, se Felli opinioni de Confessionis antiquitate non subscribere. Porro, inquit, fatetur ipse Fellus, cui tamen hac in re non omnino assentior, Confessionem Cypriani ante Constantini tempora scriptam fuisse, id est circa illud tempus, quo perfunctus martyrio creditur, nimirum sub Diocletiano & Maximiano. Enimvero si sincera est memorata Confessio, debuit illam Cyprianus ante martyrium scripsisse, quo cum illam Maranus posteriorem judicet, simul ei sinceritatem abjudicat, censetque, fœtum ab altero illi suppositum fuisse: neque enim voluerit, opinor, reductum fuisse ad vivos Martyrem, ut post coronam sua crimina condito testimonio recantaret.

[74] Quid Maranum, Bailletum aliosque moverit, ut Opusculum illud S. Cypriano nostro abjudicarent, [non reddit. Errores præcipui] nescio: nullam sane opinionis suæ rationem speciatim attulerunt; nec proinde specialibus argumentis necesse est illud Sancto, cujus nomen præfert, cuique a Gregorio Eudociaque & tot aliis subsecutis scriptoribus tributum fuit, vindicare. Miranda ego in Confessione illa video plurima, sed quæ non possem falsitatis convincere. Tentent id illi, qui similia decretorio mox ore inter fabellas ablegant: sed meminerint, quid in libris Job & Tobiæ atque in novo Testamento de dæmone ejusque fallaciis maleficiisque legatur, deindeque argumentis, non fortibus verbis, rem aggrediantur, ut saltem videri possint aliquid conati, & responsum mereantur ab aliis, qui non tam facile scriptis similibus fidem negant. Ego interim Confessionem sæpe memoratam tamdiu pro authentica habebo, donec aliter doctus & solidis argumentis fuero convictus. Verum ad Tillemontium revertamur, cujus criticam eodem modo verbis, sed nullis rationibus improbat Bailletus, quæque, cum ea fere omnia, quæ in prima & tertia Actorum parte, seu S. Justinæ Conversione & Martyrum Passione, difficultatem pariunt, satis studiose discusserit, examinari ulterius meretur. Vitia ea omnia colligit Nota 2 in S. Cyprianum nostrum tom. V Monument. pag. 720; unde ea delibo, quæ in Acta nostra cadunt & nondum ad Felli cavillationes discussa sunt, prætermissis iis, quæ ad interpolationem Metaphrastæ tantum pertinent. Primum, quodque meo quidem judicio difficultatem parit maximam, est Antiochia, quæ non solum dicitur Sanctorum nostrorum patria fuisse & scena, ubi res præcipue gestæ referuntur, sed ubi insuper S. Cyprianus infulas adeptus dicitur post Optatum, qui S. Justinam ejusque parentes baptizarit, hujusque successorem Anthimum, a quo Sanctus ad Ecclesiam admissus sit.

[75] [in Actis occurrentes. S. Cyprianus Antiochiæ Syriæ] Porro in Conversione S. Justinæ, quam edemus ex Mss. nostris, manifeste designatur Antiochia Syriæ, quæ & Antiochiæ Daphniticæ, Magnæ, vel ad Orontem adjuncto nomine, apud scriptores venit. Est autem certum, Antiochiæ, quæ est Syriæ metropolis, archiepiscopum non fuisse S. Cyprianum nostrum, nec illum in ea cathedra præcessisse nominatos binos alios. Etenim Eusebius, apud quem Antiochenorum patriarcharum usque ad sua tempora Catalogum habemus, nullius horum meminit, quos tamen tanto minus prætermittere potuisset, cum ipsi coævi & contemporanei fuerint. Adde, quod, si gesta tam præclara & admiranda, qualia sunt Sanctorum nostrorum, Antiochiæ Magnæ, in vicinia nimirum regionis, ubi scribebat, contigissent, non potuisset illa ignorare Eusebius, qui Christianorum res, in Syria maxime vicinisque regionibus pro fide sub Diocletiano gestas, enarrans, eorum videtur etiam relationem inducere debuisse. Sed de his mox plura. Imperatrix Eudocia apud Photium Antiochiam Syriæ metropolim expresse non designat. Quæ huc pertinent, ubique solum Antiochiæ mentio fit, sic habet Photius libri 3 initio. δὲ τρίτος, τὸ μαρτύριον τοῦ ἁγίου Κυπριανοῦ καὶ Ἰουστίνης τῆς καλλιπαρθένου μετρεῖ, οἳ ἐμαρτύρησαν, Διοκλητιανοῦ καὶ Μαξιμιανοῦ τὴν Ρωμαίων ἀρχὴν ἐχόντων. Συνελήφθησαν δὲ ἐπὶ τὸ μαρτύριον, μὲν ἐξ Ἀντιοχείας, ἧς καὶ μετὰ Ἄνθιμον τὸν ἀρχιερατικὸν ἴθυνε θεσμὸν, τὴν ἀυτὴν καὶ πατρίδα λαχὼν. δὲ ἐκ Δαμασκοῦ, ἐκεῖ γὰρ τῆς Ἀντιόχου μεταστᾶσα (ἅυτη δὲ καὶ τῇ Παρθένῳ ἐχρημάτιζε πατρὶς) τὸν Χριστὸν ἐκήρυσσε λαμπρῶς.

[76] [episcopus non fuit,] Textum sic Latine vertit Schottus: Tertius denique (liber) complectitur martyrium S. Cypriani & claræ virginis Justinæ, qui Diocletiano & Maximino (imo Maximiano) Romæ imperantibus, morte testimonium dixerunt fidei. Una enim ad martyrii lauream abrepti sunt: Cyprianus quidem ex patria urbe Antiochia, cujus etiam archiepiscopatum post Anthimum administrarat; Justina vero Damasco: ibi enim illa, postquam Antiochia migrarat, quæ & ipsa Virginis patria erat, palam Christum professa est. Imbiberat scilicet Schottus vulgarem opinionem, quod de Antiochia Syriæ metropoli ageretur, sicque ἀρχιερατικὸν θεσμὸν archiepiscopatum interpretatus est, quæ pressius ad textum vertenda credo, Pontificium seu primarii sacerdotis ritum vel munus, ut saltem de episcopo, vel ejus vices gerente dici possint. Mallem etiam magis ad litteram, correcto mendo in Photii textu τῆς Αντιοχείας vel τῆς Ἀντιόχου πόλεως, ita vertere: Illa vero Damasco: ibi enim, postquam migrarat Antiochia (hæc etiam Virgini patria nominabatur) Christum &c, ut non major suspicio de Antiochia ad Orontem in Latino ingeratur, quam suppeditet textus Græcus, qui, ut consideranti liquet, illam nobis necessario non repræsentat, nisi forte ex vicinia Damasci, qua de re infra pluribus. Observo interim, in Actis ab Edmundo Martene & Durando editis Antiochiam Syriæ metropolim etiam distincte non exprimi, uti nec in Passione nostra Græca & aliis nonnullis monumentis, contra quæ in eo militare non potest Conversio S. Justinæ Ms. edenda, in quam facile ab interpolatore, cui vel sola illa Antiochia innotuerat, vel qui saltem de illa agi, non satis caute judicabat, denominatio a vicino luco Daphnitico intrudi potuit: quod morari nos non debet, ne Antiochiam aliam requiramus.

[77] Plurimæ olim fuerunt urbes hoc nomine ab Antiochis insignitæ. [sed alterius] Præter Syriæ metropolim, celebris semper fuit Antiochia Pisidiæ, quæ præsules suos sacros habuit jam ab Apostolorum temporibus. Variæ aliæ fuerunt synonymæ urbes. Stephanus Byzantinus tredecim enumerat; quatuordecim Eustathius; sedecim condidisse, vel Antiochiæ nomine donasse saltem Seleucum, Antiochi filium, auctor est Appianus in Syriacis; varias assignant Ortelius aliique geographi recentiores. Inter eas omnes locum patriæ utriusque Sancti & trium episcoporum sedi, quandoquidem de Magna Antiochia intelligi Acta non possunt, perquiramus. Tentavit jam id Tillemontius Nota 4, ubi pro Antiochia Phœniciæ stetit. Tillemontii conatus pessime excepit Bailletus, in elogio Sanctorum nostrorum sic claudens numerum 3, postquam dixerat, ut jam præmisimus, de Antiochia Syriæ sermonem in Confessione esse non posse. Hoc, inquit, cogit illos, qui illam (Confessionem) accipiunt pro veritate historica potius, quam pro fictione poëtica, aliam Antiochiam quærere, quæ potuerit fuisse SS. Cypriani & Justinæ patria, & hunc habuisse episcopum: in quo videntur satis inutiliter se cruciasse. Hæc Bailleti censura rursus est sine ulla probatione; conjectura vero Tillemontii non apparet mihi tam insolens & levis, ut nisi duo me retraherent, lubens illam, cum erudito Assemanno in Admonitione ad Martyrium SS. Luciani & Marciani, quidquid dicat Bailletus, admitterem. Quoniam vero talis mihi videtur, juverit & hujus & momentorum illi contrariorum rationem reddere. Quare Antiochiam Phœniciæ præ aliis synonymis eligat, sic exponit Tillemontius pag. 722 Nota 4. Ex omnibus, quæ de SS. Cypriano & Justina refert Eudocia, clarum est, S. Justinam Damasci captam & S. Cyprianum Antiochiæ comprehensum ad eumdem judicem pertractos fuisse. Igitur verisimillimum est, Antiochiam illam ejusdem provinciæ fuisse, cujus erat Damascus, nimirum Phœniciæ.

[78] Hæc, inquam, posito, quod Eutolmius peculiaris tantum provinciæ præfectus fuerit, [synonyme civitatis,] sunt mihi valde verisimilia: etenim Antiochiam in Phœnicia reperit Tillemontius, & satis difficulter aliunde intelligeretur, alterutrum Martyrem ex provincia, in qua jurisdictionem non habuisset præfectus, ad illum perductum fuisse. Quod ad Antiochiam in Phœnicia spectat, Stephanus Byzantinus quinto loco recenset Antiochiam a Semiramide conditam, Cœlesyriam inter & Arabiam. Situm propius non assignat; at probabile admodum est, Stephani Antiochiam hanc in Phœnicia & valde Damasco vicinam fuisse. Cœlesyriam Strabo lib. 13 Libano & Antilibano terminat, ex quibus aliisque conficit Cellarius Geograph. ant. lib. 3 cap. 12 pag. 267, Damascum in extremis ab hac parte Cœlesyriæ finibus sitam esse. Aliunde certum est, Cœlesyriam ab eadem parte, ad Meridiem scilicet & Orientem hibernum utramque Arabiam conterminam habuisse; unde fluit, Antiochiam, quæ utramque media inter statuitur, propinquam Damasco esse debuisse, & sic Antiochia in Phœnicia Tillemontio probabilissime ab antiquis subministratur, neque proin inutilem is operam in ea quærenda impendit. Porro accipe nunc, lector, quare Tillemontio non assentiar, & Antiochiam Sanctorum nostrorum patriam præcipuorumque gestorum scenam alibi quærendam opiner. Imprimis Antiochiam Phœniciæ nusquam in Notitiis ecclesiasticis invenio: inducere autem in animum non possum, sic mox post S. Cypriani martyrium cum urbe Antiochia concidisse sedem illam episcopalem, ut nulla ejus in subsecutis eodem seculo conciliis alibive amplius mentio inveniatur. Hinc mihi fit verisimile, Antiochiam illam S. Cypriani nostri tempore non amplius exstitisse.

[79] [& forte] Deinde, sicubi valere debet argumentum a scriptoris alicujus silentio petitum, credo, quod hic locum postulet, ut SS. Cypriani & Justinæ patriam non Phœnicia solum, sed etiam Cœlesyria vicinisque regionibus excludamus. Eusebius Cæsareensis auctor contemporaneus Historiæ suæ lib. 8 cap. 2 persecutionem sub Diocletiano, malaque & mortes, quæ tum tulerunt fideles, describit; deinde peculiari argumento & instituto Acta Martyrum Palæstinæ enarrans, percenset illustria certamina episcoporum Syriæ, Phœniciæ, Ægypti, Arabiæ vicinarumque provinciarum, pro fide sub Diocletiano obita; provinciarum illarum præsides, tyrannos plurimos nominat: & tamen inter hæc omnia nulla fit SS. Cypriani & Justinæ, Eutolmii aliarumque rerum ad ipsos spectantium, quæ saltem Syriam, se contigissent in ejusdem provinciæ metropoli, universam pervadere suique insolentia percellere debuissent, nulla, inquam, fit ab Eusebio mentio. Sane hic ego, si umquam alibi, argumentum negativum & vim ejus agnosco; ita ut solum hoc me a Tillemontii opinione repelleret. Nunc porro, quoniam alia Antiochia quærenda est, probabilior mihi apparet opinio Lequieni, qui Antiochiam Pisidiæ Optati, Anthimi Cyprianique nostri episcopalem sedem hujusque proinde & S. Justinæ patriam statuit. Huic imprimis favet, quod Antiochia Pisidiæ simplici Antiochiæ nomine non minus, quam altera a scriptoribus appelletur, ubi aliæ synonymæ specialibus additis denominationibus passim ad distinctionem usurpantur. Nec sane credo, Eudociam, si minus celebrem binominemque Antiochiam quampiam nobis significare voluisset, nude Antiochiam appellaturam fuisse.

[80] [Antiochiæ] Deinde Photius satis innuere videtur, de Antiochia Syriæ sermonem imperatrici non fuisse, quando, ut observavit Tillemontius, scribit, S. Cyprianum ἐξ Ἀντιοχείας, Antiochia ad judicem pertractum fuisse; quippe comites Orientis Syriæque præfecti Antiochiæ ad Orontem seu in provinciæ metropoli sedem fixerant, adeoque non est verisimile, Sanctum inde alio, sed potius aliunde eo ad judicem deducendum fuisse. Tertio denique, licet certum sit, jam ab Apostolorum temporibus sedem episcopalem Antiochiæ Pisidiæ erectam & per seriem occupatam fuisse, nullus tamen episcoporum illorum innotuit usque ad Eudoxium, in Græcorum Fastis sacris memoratum ad diem XXIII Junii, ubi dicitur baptizasse S. Eustochium martyrem Ancyranum, qui sub Maximiano Galerio martyrio coronatus est; ita ut hic locus S. Cypriano nostro duobusque præcessoribus catalogo inserendis facile inveniatur. Lequienus Eudoxium primum statuit, deindeque tres nostros subjungit. Jam adultus erat S. Eustochius quando ab Eudoxio fuit baptizatus, dubiumque videri posset, an viginti minimum annis, quot sane admittendi sunt a conversione S. Justinæ sub Optato episcopo usque ad passionem, baptizatus fuerit S. Eustochius, antequam martyrio coronatus sit, adeoque an Eudoxius tot annis ante persecutionem Diocletiani Antiochensem cathedram occuparit. At facile elevabitur hæc difficultas, si Eudoxium, quod nihil aliunde vetat, Optatum inter & Anthimum medium statuas; sic enim quam paucis fere volueris annis S. Eustochii baptismum ab ejusdem passione removebis. Major est difficultas ex Tillemontii ratiocinio jam superius deducta. Nimirum in nimia hujus urbis a Damasco distantia, ut idem judex censeri possit in utraque jurisdictionem habuisse. Sane Damascus urbs Phœniciæ Antiochia Pisidiæ totis provinciis Pamphilia, Isauria, utraque Cilicia Syriaque sejuncta est.

[81] Si comites Orientis jam Diocletiani tempore cum tam diffusa jurisdictione, [Pisidiæ metropolis. Male carpuntur Acta, quod seculo 3] quantam postea habuerunt, Orienti præfuerint, minime vexare nos debet hoc argumentum. Certum quippe est, comites Orientis amplissimam, vicariam tamen sub Præfecto prætorio, administrationem nactos fuisse, ut liquet apud Bulengerum Imp. Rom. lib. 4 cap. 25. Ostendi num. 69 & seq. contra Fellum, saltem pro dubio haberi debere, an imperante Diocletiano & etiam ante comites Orientis instituti non fuerint. Adhuc magis incertum est, an tum temporis magistratus sub vicarii vel alio nomine tam amplam in Oriente potestatem, quanta comitum fuit, non obtinuerint. Fuerit igitur Eutolmius vel comes, vel sub alio nomine, simili jurisdictione donatus, poterit Sanctos ex diversis provinciis ad quæstionem accersivisse. Præterea etiamsi forte magistratum cum tam ampla potestate non gerebat Eutolmius, si ipsi innotuerat, quanta quamque mirabilia S. Cyprianum inter & Justinam olim contigissent, potuit a Phœniciæ præside, vel curiositate vel superstitionis œstro impulsus, cum jam comprehensus esset Cyprianus, illam requirere, quam conversionis S. Cypriani auctorem fuisse intellexerat. Quidquid sit, quandoquidem conjecturis ex Eudociæ asserto eruendis agendum est, meam hanc, cui certe aliud nihil verisimilitudinem adimit, Tillemontianæ oppono; cui per me licet potius subscribat, quisquis rationem aliquam pro excusando Eusebii de Sanctis nostris Notitiarumque ecclesiasticarum de Antiochena in Phœnicia sede silentio, in promptu habuerit. Tillemontius eadem Nota 2 alium errorem in Actis invenit apud Metaphrasten, qui si error est, in nostra pariter redundat.

[82] Sub finem I partis seu Conversionis S. Justinæ apud Martene sic legitur: [parthenones seu cœtus virginum adstruant.] Cyprianus autem S. Justinam virginem promovit, faciens eam diaconissam, & constituit eam matrem monasterii virginum; quæ in Mss. nostris sic variata sunt: Cyprianus vero episcopus S. Justinam virginem promovit in monasterio virginum abbatissam & matrem monasteriorum virginum. Porro hæc displicent Tillemontio aliisque nonnullis contendentibus, seculo III monasteria virginum nondum exstitisse. Verum, etiamsi similes errores facile condonari possent inepto interpreti vel interpolatori, indubium aliunde videtur, falli criticos illos, cum non solum tunc, sed etiam diu ante in Ecclesia conventus & ascœteria virginum, licet sub alia longe norma, quam postea fuerint instituti, exstiterint. De domibus, ubi congregatæ virgines aliquot, viduæve & diaconissæ jam a primis seculis convivebant, indubitatum est; & de similibus agere hic videtur anonymus. An congregationibus illis perperam monasterii nomen dederit, inquirant alii, quibus de nomine lubet litigare: certe parthenones jam ante Diocletiani tempora exstitisse, agnoscit luculenter ipse Tillemontius, quando Monument. Eccles. tom. 7 pag. 107 de S. Antonio agens ex Vita ejusdem a S. Athanasio scripta refert, Sanctum illum sororem suam in monasterium, εἰς παρθενῶνα, induxisse; quod solum, etiamsi deessent alia plurima, anonymo abunde patrocinatur. Atque hæc sunt, quæ de Actis SS. Cypriani & Justinæ discutienda reperi, ex multis autem, quæ hinc inde inspersa sunt, facile lector colliget, quo apud me loco sint, haberique pro non uno loco, iniqua vel inscita manu deturpata.

[83] [Lucubrationes] Si quæ alia occurrerint præter ea, quæ hactenus culpavi, erunt sane levioris momenti, nec tanta discussione egebunt, ut non sufficiat in Annotatis lectorem monuisse. Nunc nonnulla adhuc dicenda restant de lucubratiunculis aliis, quæ S. Cypriani nomen præferunt & nostro Martyri adscribuntur. Joannes Fellus sæpius memoratus Confessioni subnectit elogium sanctorum Martyrum nostrorum ex Adone & in præmonitione ad illud sic loquitur: Hic succedere deberent duo libelli, alter idiomate Latino, alter Græco conscriptus. Prior dicitur Secreta Cypriani, alter εὐχαὶ Κυπριανοῦ; quos quidem ex membranis describendos curavi, eo animo, ut quandoquidem Opuscula martyris nostri (S. Cypriani Carthaginensis) nomine insignita, utcumque spuria, edenda suscepissem, nihil per negligentiam aut fraudem prætermisisse viderer. Sed cum tractatus istos superstitione fœdissima & ineptis dæmonologiæ mysteriis scatere deprehendi, imo barbariem valde recentem redolere, excusatum me fore spero, quod luce publica prohibuerim. Opuscula memorata alibi non inveni, nisi forte εὐχαὶ una sit Græca Oratio ex binis de quibus mox. Quod spectat ad Secreta, non est verisimilitudini contrarium; compositam lucubrationem talem fuisse a S. Cypriano jam converso dæmonisque fallacias & dolos ostendere, & sic Christianis cautum cupiente. Perspecta in superioribus Felli critica incertum satis mihi relinquit, an tam certo repudianda sint Opuscula illa, quam quidem asserat; vereor sane ne paulo, ut solet, liberalius fœdissimam superstitionem & inepta mysteria exaggeret. Binæ insuper aliæ lucubratiunculæ S. Cypriani nostri nomen præferunt, suntque omnibus editionibus Operum S. Cypriani Carthaginensis, quas vidi, insertæ.

[84] [quædam] Pamelius pag. 516 primæ titulum præfigit Oratio Cypriani pro martyribus; deinde vero in argumento sic loquitur: Cypriano autem (de Carthaginensi sermonem esse vult) constanter hanc asscribunt, non modo Manutii & Morelii Ms. cod., sed etiam Anglicus, Affliginiensis, Marchinensis ac Dunensis; quorum tamen nullus adjicit illud Pro Martyribus. Certe etiam stilus a Cypriano non est alienus. An solum Cypriani nomen in codicibus suis præfixum Orationibus illis invenerit Pamelius, ut dubitem, faciunt editiones posteriores. Joannes Fellus in Oxoniensi utroque loco additum habet Antiocheni; & primo loco quidem Notam annectit, quod non credo illum facturum fuisse, si vocem illam de suo adjecisset. Certe ejus tunc partes fuissent, in eadem Nota lectorem inductæ ex suspicione interpolationis monere. In Præfatione edendorum Opusculorum rationem reddens easdem Orationes communi cum Confessione sorte inter nugarum refertissimas sarcinas personatis declamatoribus adjudicat, sed nihil speciatim addit. Prudentius Maranus adornatæ a Baluzio editioni inter Opera vulgo adscripta doctori Carthaginensi col. 27 insertas & eosdem Felli titulos præfixos reliquit. In Præfatione pag. 5 dicit, has jam prelo commissas fuisse a Baluzio, & pro Cypriano, an Carthaginensi (an etiam Antiocheno nostro, non docet) affictis habet. Difficillimum esset, circa illas aliquid dicere. Non sum tam assuetus stilo sancti Carthaginensis doctoris, ut ex eo, quo breviores lucubratiunculæ exaratæ sunt, cum Pamelio pronuntiare audeam, illi adscribendas esse.

[85] Unde in Felli & Baluzii editionibus distincte Martyri nostro tributæ sint, [non satis certo] ignoro; nihil pariter in illis adverto, quare alterutri certo abjudicari debeant: unum assero, satis disertum & Latine doctum fuisse interpretem, si translatæ fuerint ex Græco, quod procul dubio censendum est, si a S. Cypriano Antiocheno nostro sunt compositæ. Sane Hellenismos, & nescio quam stili hæsitantiam in monumentis antiquitus versis passim invenimus: at hic phrasis purior videtur & minus solito impedita. Cum tamen in antiquissimis Mss. Orationes præfatæ inveniantur, & forte quidem Cypriano Antiocheno adscriptæ, nec defuerint seculis pene omnibus doctiores & Græcarum litterarum gnari, ne quid lector desideret, illas hic subjicio. Primæ titulum superius dedi, reliqua sic fluunt in Baluzii editione. Hagios, hagios, hagios, Sancte sanctorum, Pater patrum nostrorum, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, Deus apostolorum, Deus prophetarum, Deus virginum, Deus bene viventium, Deus credentium, Deus & Pater Domini nostri Jesu Christi filii tui, te invocamus supplices pariter & deprecamur Fili unigenite, qui ex ore Altissimi procreatus es ante mundi dispositionem, & ex Mariæ sanctæ Virginis utero per mysterium editus, orantibus nobis sancti desiderii spiritale incrementum & integritatem cordis præstare dignare, ut lavacro salutari recreatum pectus a delictis carnalibus incolume persistat. Petimus fide illibata, mente incorrupta, devotione robusta, operatione seu dilectione continua, ut in Ecclesia sancta tua nos florere permittas; quoniam tibi flectimus genua & curvamus cervices, cui angeli & archangeli, millia millium martyrum, chorus Apostolorum & prophetarum gloria exsultant, cui omnes aves canunt laudes, linguæ confitentur cælestium, terrestrium & infernorum; tibi omnes aquæ in cælo & sub cælo confitentur; te insensibilia sentiunt, tu es solus, & præter te & extra te nemo.

[86] Te quæsumus, Domine Pater omnipotens, qui soli Filio conspicabilis es (Notat hic Fellus, [S. Cypriano] monere Pamelium, in omnibus exemplaribus legi Conspectabilis; ipsi tamen præplacet lectio altera, quia Prudentius dixit, coram refulsit ore conspicabilis. Legatur, ut voluerit; theologis strictiorem in verbis significationem quærentibus obscurum semper videbitur, Patrem soli Filio conspectabilem, conspicabilem esse) cujus angeli & archangeli obtemperant tibi, Domine Pater; te oramus, ut tribuas nobis mentem integram, innocentiam puram, sinceritatem devotam, conscientiam sanctam, puram, sobriam, castam, contra omnes insidias seculi gloriosa fide degentem; contra diaboli minas & carnales illecebras munitum pectus concedas, ne violenti & cruenti hostis letalibus laqueis implicemur, ut signum salutis æternæ incolume perferamus. Pelle a nobis omnem sæculi illuviem omnemque diaboli persuasionem. Laqueetur, concidat & superetur a nobis & amoveatur, sicut a Sara famula tua Asmodæus dæmon nequissimus, exstinctus per angelum tuum Raphaël, & sicut Tobiæ affuisti, ita mihi adesse digneris; & ut tribus pueris in camino, & Danieli misericordiam præstitisti, sic circa nos famulos tuos facere digneris. Qui mortuos suscitasti, cæcos illuminasti; surdis auditum, mutis eloquia, claudis gressum, leprosis sanitatem dedisti, ita & da famulis tuis, qui te tota virtute mentis credimus natum, passum, venturum judicare vivos & mortuos. Assiste nobis, sicut Apostolis in vinculis, Teclæ in ignibus, Paulo in persecutionibus, Petro in fluctibus; qui sedes super septem thronos ad dextram Patris, respice nos & libera de æternæ mortis interitu, unus in uno, Pater in Filio, Filius in Patre, Spiritus sanctus, per quem & cum quo est tibi in sancta Ecclesia honor, virtus, claritas, majestas, potestas, benedictio, immortalitas & nunc in æternum semper & in omnia secula sæculorum, amen.

[87] [Antiocheno nostro martyri] Quare hæc Oratio, quæ sane convenit optime quibusvis conditionis fidelibus, pro martyribus vocitata fuerit, hactenus non perspicio. Porro quod superius dixi de puritate stili, nolim ita lector accipiat, ac si judicem, nævis expertem esse: facile enim adverterit, impeditam uno alterove loco phrasim esse; sed menda illa amanuensis vitio facile induci potuisse videntur. Latinitatem etiam eo tantum sensu laudavi, quod videatur supra vulgus medii ævi interpretum esse. Eadem dicta cupio, circa sequentem, quæ Oratio Cypriani Antiocheni, quam sub die Passionis suæ dixit, apud Fellum & Maranum, seu potius Baluzium, inscribitur, quamque pariter repræsento. Domine sancte Pater hagios, Deus hagie & hagie Deus meus; quis enim major te? Tibi gratias & laudem refero Deus Abrahæ, Deus Isaac & Deus Jacob, Deus patrum nostrorum, Deus Apostolorum & Deus prophetarum & Deus martyrum, qui fuisti ante mundi dispositionem, Deus vivorum venturus judicare vivos & mortuos, qui es Deus verax, qui sedes super Cherubim & Seraphim sedem honoris tui & prospicis abyssos, qui vides cuncta, priusquam nascantur, qui habes potestatem occidere & rursus restituere, qui habes potestatem de arido viride facere, tu omnium Dominus dominator, libera me ab hoc sæculo & exaudi me orantem, sicut exaudisti filios Israël de terra Ægypti, & non tibi crediderunt nec famulo tuo Moysi.

[88] [in editionibus Operum] Væ peccatis meis! Cum elevaveris confringere terram, sub qua fissura petrarum me absconsurus sum ab ante virtutem tuam? Cui monti dicturus sum, cade super me; & cui colli, tege me ab ante metum Domini, cum te levaveris confringere terram? Rogo, Domine, subveni mihi; noli secundum actum meum me judicare; nihil enim in præceptis tuis parui. Exaudi me orantem, sicut exaudisti Jonam de ventre ceti, sic exaudias me & ejicias me de morte ad vitam. Sicut Ninivitæ induerunt cinerem & cilicium & pœnitentiam egerunt ante Dominum … exomologesin facienti ante conspectum tuum pro universis peccatis meis, qui es amator pœnitentiæ, miserere mei. Sed & David dicit: Domine, propter nomen tuum dele peccatum meum: & ego deprecans * majestatem tuam, dele universa peccata mea, & exaudi me orantem, sicut audisti tres pueros de camino ignis, Ananiam, Azariam, Misaëlem, & misisti angelum tuum cum nimbo roris, & confusus est Nabuchodonosor præpositus regni; quoniam tu es Rex regnantium & Dominus dominantium, qui solus habes immortalitatem & lucem habitas innaccessibilem, quam nemo hominum videt nec videre potest. Exaudi me orantem, sicut exaudisti Danielem de lacu leonum, & misisti Abacuc prophetam, & attulit ei prandium & dixit: Prande prandium, quod tibi misit Deus. Et dixit Daniel: Non relinquet Deus quærentes se. Exaudi me orantem, sicut exaudisti Tobiam & Saram, dum orarent in atrio domus suæ; tunc obtulit pro eis Raphaël angelus orationes eorum; sic & tu exaudias preces meas & admittas ad aulam sanctam tuam orationes meas & continenter mittas angelum tuum, qui deleat universa delicta mea, sicut delesti spiritum immundum a Sara, filia Raguel, & illumines cor meum, sicut illuminasti oculos Tobiæ. Exaudi me orantem, sicut exaudisti Susannam inter manus seniorum, sic me liberes ab hoc seculo, quia tu es amator puræ conscientiæ.

[89] Exaudi me orantem, sicut exaudisti Ezechiam regem Juda, [S. Cypriani] & delesti ab eo infirmitatem, sic & a me auferas infirmitatem carnis; & augeas mihi ad fidem, sicut illi auxisti annos quindecim ad vitam. Libera me de medio sæculi hujus, sicut liberasti Teclam de medio amphiteatro; libera me ab omni infirmitate carnis meæ. Te deprecor, Pater majestatis, qui in fine temporum misertus es nostri, mittens nobis Jesum Christum Filium tuum, Dominum, Deum, Salvatorem nostrum, natum ex Maria Virgine de Spiritu sancto, annuntiante Gabriele angelo, per quem nos liberasti de periculo mortis imminentis. Et te deprecor Filium Dei vivi, qui fecisti tanta mirabilia: qui in Cana Galilææ de aqua vinum fecisti; qui cæcis oculos aperuisti; qui surdos audire fecisti; qui paralyticos ad sua membra revocasti; qui solvisti linguas blæsorum, dæmonio vexatos sanasti, claudos currentes fecisti velut cervos, mulierem de profluvio sanguinis liberasti, mortuos suscitasti, super aquam pedibus ambulasti; qui Petro labenti manum tradidisti; qui mare fundasti & terminum ei posuisti & dixisti: Hucusque venies & hic te confringes in virtute tua. Te deprecor Filium Dei vivi propter universa commissa mea, qui es in cælis Filius in Patre & Pater in te in sempiternum; qui sedes super Cherubim & Seraphim sedem honoris tui. Tibi assistunt angeli, numerus innumerabilis, timentes & paventes honorem & virtutem tuam, clamantes voce magna & dicentes: Sanctus, sanctus, sanctus, Domine Deus Sabaoth.

[90] Tu ipse nobis testamentum fecisti; Petite & accipietis, [Carthaginensis] pulsate & aperietur vobis: Quodcumque a Patre meo petieritis in nomine meo, ego a Patre peto, ut accipiatis. Ego peto, ut accipiam, quæro, ut inveniam, ego pulso, ut aperiatur mihi; ego in nomine tuo peto, ut tu a Patre petas & detur mihi. Paratus sum propter nomen tuum victimam sanguinis fundere & quodcumque tormentum sustinere. Tu es, Domine, auditor meus & defensor; defende me ab adversario meo. Angelus tuus lucis protegat me, quoniam tu dixisti, quod credentes petieritis per orationem, dabitur vobis. Omnis homo mendax, tu es verax. Sicut tu repromisisti, potestatem habes, Domine, dare mihi omne sacramentum tuum cæleste, ut dignus sim faciem Sanctorum tuorum videre. Spiritus tuus in me operetur, voluntas tua in me fiat: quoniam tibi spopondi omnibus diebus vitæ meæ, qui passus es sub Pontio Pilato, bonam confessionem, qui crucifixus descendisti & conculcasti aculeum mortis: devicta est mors, devictus est inimicus diabolus. Tu resurrexisti a mortuis & apparuisti Apostolis tuis; sedes ad dexteram Patris, qui venturus es judicare vivos & mortuos. Tu dominaberis; libera me de manu quærentis animam meam. Per nomen tuum libera me ab adversaria potestate, ut opem des vincendi inimicum meum; quoniam tu es potens assertor & advocatus precum & petitionum nostrarum animarum. Die ac nocte interpelles pro peccatis meis; orationem meam perferas ad Patrem tuum.

[91] [adscriptæ] Et tu, Domine, sancte Pater, digneris respicere super preces meas, sicut respexisti super munera Abel. Digneris me liberare ab igne & pœna perenni, & ab omni tormento, quod parasti iniquis: per bonum & benedictum Jesum Christum Salvatorem nostrum, per quem tibi laus, honor, virtus, gloria in sæcula sæculorum amen. Hactenus edita apud Baluzium & alios; ad quæ porro observasse ulterius juverit, vehementer suspicari me, ne & is & Fellus a Pamelio mutuatus sit omnia, & prout uterque ibi invenit, nullis aliis consultis Mss., excuderit. Etenim variantes lectiones sunt omnino nullæ, cum tamen fateatur Pamelius, se ex editis & Mss., quæ habuit, variis locis quæpiam desumpsisse atque ita combinasse. Mirandum vero summopere esset, posteriores illos editores Ms. invenisse, in quo omnia cum Pamelii textu pro arbitrio & ex conjecturis tantum emendato & consuto, tam scrupulose consonarent. Quidquid sit, rursus potuit observasse lector, tum loco, quem punctis supplevi, tum etiam alibi, non esse lectionem sic restitutam, ut non locis quibusdam hiulca sit & impedita. Nunc Acta subjicio.

[Annotata]

* forte deprecor.

ACTA INTERPOLATA
Auctore anonymo
Ex Mss. collata cum editis a Martenio tom. 3 Thes. Anec.

Cyprianus episc. M. prope Nicomediam in Bithyn. (S.)
Justina virgo M. prope Nicomediam in Bithyn. (S.)
Theoctistus sive Theognitus M. prope Nicomediam in Bithyn. (S.)

BHL Number: 2047

A. Anonymo.

PARS I.
Conversio S. Justinæ virginis & S. Cypriani episcopi.

a

[S. Justina, auditis Euangeliis, ad fidem accensa] Inluminatio Domini nostri Jesu Christi Salvatoris de cælo facta est &, completis verbis prophetarum b, omnis, qui sub cælo est, mundus inluminatus est verbo Dei, & credentes in Deum Patrem & Dominum Jesum Christum & sanctum Spiritum baptizabantur. Addebatur autem & virgo Justina, cujus pater erat Edusius c, in civitate Antiochia, quæ est juxta locum, qui dicitur Dafnis d. Hæc erat audiens Prelium e diaconum per suam fenestram: sedens autem audiebat magnalia Dei, quemadmodum suscepit hominem Dominus Salvator noster, & secundum adnuntiationem prophetarum, quomodo de Maria Virgine natus est, & Magi adoraverunt eum, & stellæ visionem, & angelorum clarificationem f, signorumque & prodigiorum virtutem, & Crucis gratiam, & ex mortuis resurrectionem, & manifestationem ad discipulos, & in cælos ascensionem, & ad dexteram Patris sessionem, & immortale ejus regnum. Hæc autem cum audiret beata Virgo a diacono per fenestram, sancti Spiritus inflammationem sufferre non potuit, sed cupiebat facie ad faciem videre diaconum. Et non ferens ardorem Spiritus sancti, dixit matri suæ: Mater mea, audi me tuam Filiam: nihil enim sunt hæc, quæ cotidie adoramus: idola sunt de argento & auro & ferro & eramento, plumbo & lapide & ligno & de ossibus mortuorum contexta, quibus si advenerit unus de Galilæis, antequam incipiat manu, verbo tantum omnes simul conteret.

[2] Mater autem ejus dixit ad eam: Tace, ne forte audiat pater tuus sensum tuum hunc. [ad eamdem allicit parentes, qui simul] Et ipsa dixit ad matrem suam: Notum tibi sit & meo patri, quoniam ego Christum adoro, quem per diaconum Prelium didici perfecte, pluribus diebus audiens per fenestram omnia mirabilia, quæ fecit Dominus. Hic vero Deus per signum Crucis suæ semper adest timentibus eum: dicunt enim Christiani; Non est Deus alius, in quo salvemur. Et hæc cum dixisset, abiit in ecclesiam Christi ad orationem. Mater autem ejus in cubiculo viro suo omnia narravit. Diu vero cum vigilarent, venit eis sopor; & vidit Edusius & uxor ejus angelorum exercitum & in medio Christum dicentem sibi: Venite ad me, & ego regnum cælorum dabo vobis. Mane vero surrexerunt, & stupebant in eis, quæ viderant; & tollentes suam Filiam venerunt ad ecclesiam Dei, una cum Prelio diacono, & rogabant eum, ut induceret eos ad episcopum Optatum g; quod & fecit ipse diaconus. Procidentes autem ad pedes episcopi obsecrabant, ut acciperent signaculum Christi.

[3] Episcopus autem non consentit, donec annuntiaverunt visionem suam, [baptizantur. A proco frustra ad nuptias sollicitata] quomodo eis visus est Christus. Dixerunt vero ei & desiderium Virginis de Christo. Edusius vero totondit h caput suum & barbam (erat autem sacerdos idolorum) & procidentes ad pedes episcopi acceperunt toti tres signaculum Christi; Edusius autem meruit honorem presbyterii anno uno & mensibus sex i, & recessit de seculo. Virgo autem frequenter ibat ad ecclesiam Dei. Agladius k quidam scolasticus, videns Virginem frequenter euntem ad ecclesiam, in desiderio ejus venit, & transmittebat viros ac mulieres petens eam uxorem, quæ omnibus illis dicebat: Desponsata sum Christo cælesti sponso; ipse me custodiet immaculatam usque ad adventum suum. Agladius autem congregans multitudinem virorum & observans eam euntem ad ecclesiam, volebat per vim rapere eam. Mulieres vero vel puellæ, quæ cum ea erant, exclamantes, notum fecerunt in domo ejus, & exeuntes cum gladiis & fustibus fugaverunt omnes l. Virgo vero signum Crucis faciens sibi in fronte salva fiebat ab omni temptatione, semper frequentans ecclesiam & vacans orationi. Agladius autem accessit ad Cyprianum magum, & promisit ei duo talenta auri & argenti, ut per maleficia caperet ei virginem Justinam, ignorans infelix, quod invicta est virtus Christi. Cyprianus autem per suas magicas artes vocavit dæmonem, & dæmon veniens dixit ad eum: Quid me vocasti?

[4] Dixit ad eum Cyprianus: Amo Virginem de Galilæis m. [variis præstigiis] Potes suadere ei & adducere eam mihi? Dæmon autem potestatem nullam habens, promisit ei. Et Cyprianus dixit dæmoni: Dic mihi opera tua & credam tibi, quia adducis mihi virginem Justinam. Dicit ei dæmon: Ego desertor factus sum a Deo obædiens patri meo; ego homines turbavi, angelos de alto traxi; ego Evam persuasi & Adam paradiso fraudavi; ego Caïn docui, ut occideret fratrem suum; ego persuasi Judæis, ut crucifigerent Christum; ego commovi civitates, muros elisi, domos effodi & alia multa cum fecerim, non me vincet hæc Virgo. Accipe ergo medicamina & disperge circa domum ejus deforis, & ego subveniens paternum sensum meum injiciam in eam, & statim obaudiet mihi in illa hora. Virgo namque Dei surgens tertia hora noctis reddebat orationem Domino Deo suo n. Sensit autem impetum dæmonis & signavit se & domum suam signo Crucis, & precabatur, ut fugaretur dæmon, & dixit cum lacrymis virgo Justina: Deus omnipotens o unigenite, qui cælum extendisti, qui terram fundasti super aquas, qui fecisti hominem ad imaginem & similitudinem tuam, tu Domine, qui fecisti Evam de costa Adam immaculate epulari de tua creatura p, hos autem persuasioni serpentis obædientes & morti traditos misertus es donans remissionem peccatorum & resurrectionem vitæ æternæ. Omnis creatura, quam fecisti, glorificat te verum Deum.

[5] [& maleficiis] Domine Deus redemptor, adjuva me & conforta Famulam tuam, & dignam me fac, quam vult temptare adveniens in hac hora Satanas: & consignans totum corpus suum signo Crucis exsufflavit dæmonem. Et recessit dæmon ab ea, & veniens ad Cyprianum stetit ante eum; & dixit ei Cyprianus: Dic mihi, quare non adduxisti Virginem? Dicit ei dæmon: Non me cogas dicere, quod non possum: vidi autem quoddam signum, quo contabui. Cyprianus autem deridens eum dimisit, & iterum per artem magicam vocavit alterum dæmonem fortiorem. Similiter autem & hic gloriabatur & dicebat ad Cyprianum: Audivi & tuam jussionem & illius impossibilitatem; ego emendo & facio voluntatem tuam. Accipe ergo hoc cor meum q & sparge circa domum ejus, & ego vado & persuadeo ei. Cyprianus autem accipiens fecit sicut præcepit ei dæmon. Virgo autem Justina media nocte surgens oravit, dicens: Media nocte surgebam ad confitendum tibi super judicia justitiæ tuæ; Deus omnium & Dominus misericordiæ, cælestium rerum & terrestrium Dominator, qui diabolum confudisti & sacrificium per fidem suscepisti & dedisti hominibus potestatem conculcare inimici virtutem, sanctum Danielem de lacu leonum detraxisti, Bel & draconem occidisti, qui obscurata illuminasti & mortua corpora vivificasti & mortem confudisti, qui donasti hominibus resurrectionem, non me despicias, pie Pater; parce Famulæ tuæ Rex omnipotens, Domine, & custodi me in castitate, & inextinctam meam lampadem custodi; ut intrem tecum in requiem. Immaculate Salvator Domine, gloria tibi sancte Deus, Deo Patri & unigenito Filio tuo una cum sancto Spiritu, amen.

[6] [nequidquam tentatur] Et consignans se signo Crucis, in nomine Jesu Christi exsufflavit in dæmonem, & reliquit eam. Dæmon autem venit ad Cyprianum & stetit coram eo, & erubescens tacebat. Dixit ei Cyprianus: Ubi est Virgo, ad quam transmisi te? Dæmon dixit: Victus sum, timeo dicere; vidi enim quoddam signum terribile & contabui. Cyprianus autem dimisit & hunc cum injuria, & iterum per magicas artes vocavit ipsum diabolum, patrem dæmonum, & dicit ei: Quæ est hæc infirmitas vestra? Victa est omnis virtus vestra ab una Virgine. Dicit ei diabolus: Ego modo adducam illam tibi, tantum tu paratus sis. Cyprianus autem dixit diabolo: Dic mihi quod est signum victoriæ tuæ? Dicit illi diabolus: Ego vexo eam furiis variis & incendam illam & corpus ejus ad fornicationem, & freneticam eam faciam adducens ei fantasma in media nocte, & parabo eam tibi ad desiderium corruptionis. Tunc dæmon ostendit se in specie virginis S. Justinæ, virgini Dei, & intravit, & sedens supra lectum ejus dicit sanctæ virgini Justinæ: Ego hodie missa sum ad te a Christo tecum vivere in castitate; dic vero mihi, quæ est merces certaminis tui pro virginitate? Multum enim te video vexatam ab abstinentia. Sancta virgo Justina dixit: Merces quidem multa, labor modicus.

[7] Dicit ei dæmon: Quomodo ergo Eva, cum esset in paradiso virgo vivens r cum viro se separans ab omni scientia, [a S. Cypriano, qui expertus dæmonis] postea repleti sunt & generaverunt filios & repletus est mundus? Deus enim benedixit eos, dicens: Crescite & multiplicamini & replete terram. Puto enim, si in virginitate permanserimus, pro nihilo faciemus Dei verbum & in judicium incidemus, velut contemnentes Dominum & non obedientes ei. Sancta autem Virgo, cum audisset, turbata a diabolo volebat exire foras ostium, quia cogitationibus turbabatur in corde vehementer. Sensit autem in semetipsa, quæ loquebatur ei per Spiritum sanctum, qui habitabat in ea s; & consignans se & orans insufflavit diabolum; & diabolus liquefactus est sicut cera a facie ignis, & non comparuit. Sancta autem Virgo in se rediens post turbationem statim fugit ab ea inflammatio carnis, & cœpit dicere: Gloria tibi, Christe, Fili Dei, Salvator noster, qui eos, qui deprimuntur a periculo, salvas & deducis ad lumen servos tuos & ad tuam voluntatem de aliena voluntate: Domine, Deus meus, ne permittas Famulam tuam a maligno satana vinci; non polluat inimicus serpens immaculatam Columbam tuam, sed custodi me incontaminatam ad tuam Deitatem; confige clavis timoris tui carnes meas, & de lege tua miserere mei.

[8] Diabolus autem confusus apparuit Cypriano; & dixit illi Cyprianus: [impotentiam, convertitur] Sicut video, & tu victus es; quemadmodum tamen victi estis ab una Virgine Christiana? Dic mihi, quæ est victoria ejus? Dicit illi diabolus: Dicere tibi non possum; vidi autem quoddam signum terribile, & tabui, & statim discessi dissolutus velut fumus t. Si autem vis discere victoriæ ejus virtutem, jura mihi, & dicam tibi. Dicit illi Cyprianus: Per quid tibi jurem? Dicit illi diabolus: Jura mihi per virtutes meas magnas, quæ permanent, non te discedere a me aliquando. Cyprianus autem dixit: Per virtutes tuas magnas non a te discedam umquam. Diabolus autem fiducialiter dixit: Vidi signum Crucifixi & statim contabui & fluxi sicut cera a facie ignis. Dicit ei Cyprianus: Ergo Crucifixus major te est? Dicit ei diabolus: Etiam major est omnium, quia per ipsum misertus est Deus mundo. Quoscumque autem hic pervertimus & errare facimus, ibi furcella est v ænea & stimuli ignei infiguntur in eis cum tormentis, & sic accipiunt sententiam inextinguibilis ignis in æternum cruciandi. Dicit illi Cyprianus: Ergo & ego debeo festinare amicus fieri Crucifixi, ut ne & talem incurram pœnam. Dicit ei diabolus: Jurasti mihi per virtutes exercitus mei, per quas nemo potest perjurare. Dicit ei Cyprianus: Contemno te & omnes fumigantes virtutes tuas: nocte autem hac cognovi virtutem Christi & orationem Virginis, quomodo omnes vos confudit & liquefecit sicut fumus, propter quod consigno memetipsum & renuntio tibi & dæmoniis tuis: Consigno me, dicens: Gloria tibi, Christe Filius Dei, Salvator noster. Tu autem diabole, audi me: Habeo Christum Dominum, qui me salvum fecit. Tunc diabolus discessit confusus. Cyprianus autem vadens ad episcopum, cecidit ad pedes ejus, dicens: Famule Dei excelsi & signa me & catechiza in Christi notitiam.

[9] [ad fidem,] Beatissimus autem Antimus u episcopus putans, ne forte ecclesiam venisset in errorem mittere, expulit eum, dicens: Sufficiant tibi Cypriane hi, qui foris sunt, nihil potes adversus ecclesiam Dei, invicta est enim virtus Christi. Cyprianus dixit: Certus sum & ego, quia invicta est virtus Christi; nocte enim, quæ transiit, transmisi principem dæmonum & ipsum diabolum ad sanctam virginem Justinam, ut quaqua ratione seducerent eam; & cognovi in precibus ejus, quod per virtutem Crucis & orationes effugavit eos & ipsum diabolum: propter quod deprecanti miserere mei & salva animam meam. Episcopus vero gratias agens Deo benedixit eum & permisit ire, dicens ei: Festina Fili ad ecclesiam Dei & orationem sine cessatione redde Deo. Cyprianus vadens in domum suam omnia idola confregit & per totam noctem lugebat, dicens: Quomodo ausus sum apparere virtuti Christi, cum tanta mala fecerim? Quomodo benedicam eum in ore meo, cum invocaverim frequenter multos inmundos dæmones, & manducaverim de pollutis sacrificiorum? Et nunc positus sum in cinere; miserere mei misericordiam Dei sustinentis w. In magna autem die Sabbati x vadens ad ecclesiam oravit, dicens: Domine Jesu Christe, si dignus sum vocari servus tuus perfectus, da mihi audire per sanctum Spiritum.

[10] [baptizatur, & fit presbyter] Ingressus in ecclesiam sanctam quærebat audire a sanctis Scripturis verbum consolationis, & cum ingressus esset ad limen sanctæ ecclesiæ, qui psallebant exclamaverunt, dicentes: Salvum fac servum tuum sperantem in te: & iterum lectio prophetæ: Ecce intelligit puer meus; exaltabitur & glorificabitur nimis: iterum in Psalmo: Vidisti, Domine, ne sileas, Domine, ne discedas a me: iterum Apostolus ait: Christus nos redemit de maledicto legis: & iterum in sancto Euangelio dicit: Filius meus hic perierat & inventus est. Et post hoc clamabat diaconus, dicens: Procedite catecumini. Cyprianus autem sedebat. Et dicit ei Asterius diaconus: Surge & exi, Cypriane. Cyprianus dicit ei: Servus factus sum Christi, & foras me mittetis? Dicit ei diaconus: Factus es perfectus factus fuero servus Christi. Diaconus antem nuntiavit hæc episcopo. Convocans autem eum episcopus & interrogans voluntatem ejus secundum consuetudinem ecclesiæ inquirens diligenter omnia, catecizavit eum; & sic eum baptizavit y. Post aliquod autem tempus factus est diaconus sanctorum Sacramentorum Christi, & gratia data est illi adversus dæmones, & omnes infirmitates sanabat. Multos autem de gentili errore convertens fecit Christianos. Erat autem & vita ejus irreprehensibilis & mores ejus sine malitia. Completo autem anno, promotus est in gradum presbyterii & permansit sedecim annis in officio presbyterii. Beatus autem Antimus prævidens exitum suum, convocat synodum episcoporum z & ordinavit S. Cyprianum episcopum; & statim in Christo migravit ad Dominum. Cyprianus vero episcopus S. Justinam virginem promovit in monasterio virginum abbatissam aa & matrem monasteriorum virginum, multos enim Cyprianus inluminabat per verbum Christi & convertebat augens gregem Christo bb.

ANNOTATA.

a Titulus in Mss. nostris est, Passio B. Cypriani & Justinæ similisque exstat in apographis S. Maximini Trevirensis ac S. Audomari, ubi nimirum tertia Actorum pars similiter primæ conjuncta est. In apographo anonymo, quod dixi cum editis a Martene passim consonare, tantum hic habetur Conversio S. Cypriani. Nescio, an Martenius titulum in suo Ms. invenerit, qualem excudit; nimirum: Conversio S. Justinæ virginis & S. Cypriani episcopi; at certe is rebus hac parte contentis plene accommodatus est.

b Prologus satis inconcinnus non legitur in Mss., quæ insertam habent Confessionem, secundam partem Actorum constituentem. Ibi tale est exordium: Tempore illo sub imperatore Diocletiano in civitate Antiochia erat quædam virgo, nomine Justina. Pater vero ejus &c. Conversionem S. Justinæ sub Diocletiani imperio contigisse, ægre intelligitur; in quam rem videri possunt, quæ Commentarii prævii § 5 num. 64 disputata sunt. In impresso Catalogo codicum Mss. regis Galliæ tom. 2 occurrunt Acta SS. Cypriani & Justinæ Græca cod. 520 num. 9 hoc exordio τῶν προφητικῶν λόγων; codice vero 1454 illo, τὴς ἐπιφανείας τοῦ Κυρίου ἡμῶν, quæ non videntur a Latinis nostris multum diversa esse. Suspicatus, quæ in hisce nendosa sunt, forte interpretis esse, sollicite studui illa mihi comparare; at Parisiis a viro in Græcis erudito responsum est, assignatos codices sic detritos & mutilatos esse, ut legi hicvix aut ne vix quidem possint. Consule, si lubet Comment. prævii num. 31 & seq.

c In Actis Martenianis vocatur Edisius: in iisdem sequitur: Hic erat sacerdos idolorum: mater vero ejus nomine Cledonia. Eadem fere habet Metaphrastes; at in nostro apographo anonymo, quod valde editis consonat, matris nomen est Dedonia. Utrumque forte ex eodem codice diversimode lectum & exscriptum. Lequienus in Oriente Christiano & Catalogo episcoporum Antiochiæ Pisidiæ, ubi de Sanctis nostris agit, notatum cupit, patrem S. Marinæ etiam Ædesium appellatum fuisse.

d Lucus Daphniticus famosus fuit apud antiquos. Nota est fabula de Daphne in laurum versa. Scenam ibidem ponunt pagani plurimi. Locus erat quadraginta stadiis Antiochia distans, densissimis lauris cupressisque consitus, fontanis aquis irriguus & voluptatibus consecratus. Medium tenebat celeberrimum Apollinis ac Dianæ fanum cum azylo, ad quod Onias lib. 2 Machab. 4 confugisse legitur. De oraculo Daphnitico prodigiosisque aquis varia etiam fabulantur antiqui. Denique tam celebris lucus ille fuit, ut vicina Antiochia, Syriæ metropolis, ab illo Epidaphnes & ad Daphnen cognominatafuerit, ut tradunt Ortelius aliique. In Actis editis a Martenio non leguntur particulæ, quæ Antiochiam Syriæ hic distincte designant; sed nec similes inveniuntur apud Photium. Consule, si lubet, quæ de hac interpolatione pluribus disserui Comment. prævii § 5 num. 74 & seqq.

e Apud Metaphrasten vocatur Πραΰλιος, apud Martenium Prelius, ubi illum legentem quadam die audisse Justina dicitur, quod frequentius contigisse verisimile est, & nostris Mss. conforme, uti & ipsis Martenianis, ubi paulo infra legitur: Cum hæc ergo audiret beata Virgo per fenestram per singulos dies a diacono.

f Apud Martene & in apographo S. Maximini est glorificationem, ubi etiam paulo infra legitur mendose sedentem pro sessionem. Tum hæc, tum alia plurima suadent, Acta ex Græcis versa esse.

g Eumdem nominatim habent Mss. omnia, quæ vidi. Optatus nullus invenitur in Catalogo episcoporum Antiochiæ Syriæ: locus illi locando in sede Antiochiæ Pisidiæ aptus assignatur Comment. prævii num. 80. Quo circiter anno figi possit hæc conversio, habes in qualicumque chronotaxi num. 67 & seq. deducta.

h Correxi ex Ms. S. Maximini: in nostris enim & reliquis fere omnibus mendose legitur tondens. Quæ porro hic de Edusio dicuntur, eadem plane sunt in editis apud Martenium; ubi æque, quod fuisset idolorum sacrificus seu sacerdos, pro causa allegatur, quare baptizatus & ad Ecclesiam admissus capillos & barbam totonderit. De sacerdotibus Syris indubitatum est apud Lucianum De dea Syria, & Apuleium in Asino aureo, solitos pro superstitione fuisse comam sibi & barbam radere. Hinc confirmatur opinio nostra, quod de Syriæ metropoli sermo non sit in Actis, dum Antiochia sanctorum Martyrum nostrorum patria fuisse asseritur. Etenim hic satis luculenter insinuatur, Edusium in patria idolis servivisse. Morem sacrificulorum patrium non servasse, non est credibile; multoque minus, comam & barbam, quam ex superstitiosa professione alere non licebat, nec proinde habebat, deposuisse. Verum alia in verbis hisce difficultas est: etenim certum videtur, omnes passim Orientales, tam gentiles, quam Christianos, laicos æque ac sacerdotes, integros capillos & barbam gestasse. Quare igitur Edusius Christianis accensendus a more illo desciscens barbam &comam rasisset, & quæ est hujus faciendi peculiaris ratio, quod sacerdos fuisset idolorum? Fuit apud Orientales tonsura constans signum luctus & mœroris. Igitur Edusius voluerit calvitie testari dolorem de peccatis præteritis, quæ a munere sacerdotis idolorum graviora & plura fuisse censeri possunt.

i Non dicitur hic Edusius mox a suscepto baptismo ad sacros Ordines promotus: ita ut non amplius sesqui anno supervixerit. Notatum id cupio, quia in quibusdam exemplaribus adhuc in vivis sistitur Edusius in fine conflictus, quem S. Justina cum dæmone, Cypriani malis artibus excito, gloriose gessit. Vide infra ad litteram t.

k Martenius habet Aclaïdus; Metaphrastes cum Eudocia apud Photium Ἀγλαῒδας sicut etiam appellatur in secunda parte seu Confessione S. Cypriani a Martenio edita. Scholastici porro primum vocati fuerunt, qui lites sibi fingebant exercendæ arti oratoriæ & eloquentiæ suæ; quod postea nomen ad illos, qui eloquio eruditioneque præstabant, ac denique etiam ad patronos seu advocatos, qui causas in foro agunt, transivit. Videtur in ultima acceptione Aglaïdæ tribui. Vide, si lubet, Cangium in Glossario. Metaphrastes ait, illum Aglaïdæ appellationem forte consecutum fuisse a pulchritudine; ἀγλαὸς nimirum splendidum, seu pulchrum significat.

l Belle hic Metaphrastes varios Aglaïdæ conatus, Sanctamque raptam usque ad ungues & sputa illi repugnantem exhibet.

m Sic gentiles ad ignominiam Christianos appellare solebant. Gregorius Nazianzenus Oratione 3, quæ est adversus Julianum, pag. 81 ait, ab ipso sic passim vocitatos fuisse, eumdemque, ut ita vocarentur, publica lege sancivisse.

n Variant hæc apud Martenium hoc modo: Igitur sancta Virgo, cum surgeret tertia hora noctis ad orationem secundum consuetudinem, sentit impetum dæmonis, quæ pleniora sunt. Quæcumque porro hic de præstigiis maleficiisque appetita per Cyprianum S. Justina referuntur, ex Confessione desumpta sunt, ubi Notis necessariis, quas, si volet, lector consulat, illustrata recurrent.

o Apographum Audomarense interjecta habet: Unigeniti Filii tui Pater, qui homicidam serpentem in inferno demersisti. Qui carne indutus es propter nos, Salvator mundi Jesu unigenite &c, quæ fere cum editis consonant.

p Post similitudinem tuam, habent Acta Marteniana, te deprecor adjuva me, & conforta Famulam tuam promittentem castitatem, & dignam me fac hac hora. Et consignans totum corpus &c, quæ in nostris translata sunt ad initium sequentis numeri. Illis rursus ad verbum consonat prolixius apographum nostrum anonymum; sed reliqua Mss., quæcumque hisce interjecta habent, hærentia sunt & hiulca. In Audomarensi post tu Domine sequitur: qui posuisti eum cum sua costa immaculate epulare de tua creatura; apographum S. Maximini post Adæ sic prosequitur: ut cum suo conjuge immaculate epularetur de tua creatura; denique in aliis pro epulari, passim legitur copulari: mendose ubique, ut liquet, amanuensis procul dubio vel inepti interpretis vitio.

q Hic apographa pleraque habent medicamentum; anonymum brevius & aliud S. Maximini Trevirensis formium, quæ vox in iisdem legebatur numero præcedenti pro medicamina. Verisimile est cor meum, quod manifeste in codicibus nostris legitur, ex formeo natum esse: & hoc quidem unde? φόρβια Latine medicamenta sunt; φόρβιον seu φόρμιον herbæ nomen, cujus est usus ad storias tegeticulasque nectendas. Cangius in Glossario, voce Formus, Papiam allegat, formeum interpretantem per Sanguinem calidum.

r Rursus in variis manuscriptis multum hic variat periodus. Marteniana sic exhibent: Quomodo ergo cum esset Eva in paradiso virgo conveniens viro, separati erant ab omni scientia; cum autem consenserunt manducare de ligno scientiæ, statim omni scientia repleti sunt & genuerunt filios, quæ sunt correctiora quidem; nec tamen sine mendis ridicule dæmonem ratiocinantem faciunt.

s Etiam hic minus quoad sensum mendosa sunt Acta edita, ubi sic legitur: Tunc sancta Virgo hæc audiens inflammata veneno serpentis, surrexit turbata, volens exire ostium, quæ cogitationibus turbabatur in corde suo vehementer. Sed Deus, qui non permittit, tentari servos suos supra id, quod possunt, sed facit in tentatione deffensionem, ut possint sustinere, revelavit Virgini per Spiritum sanctum, quia diabolus erat, qui loquebatur. Quæ in omnibus Mss. brevioribus, fere ut in eo, quod excudimus, truncata & manca sunt.

t Apud Martenium & in prolixiori apographo nostro interjecta sunt hic plurima, quæ Commentario prævio num. 33 & seqq. dedi. Ad illa porro observata cupio, quæ superius monui ad litteram i relataad Commentarii prævii num. 67 & seq. Ceterum prolixa interpolatio Actis editis hic inserta profecta videtur & ampliata ex assertis in Confessione, sicut ibidem annotabo: reliqua de Aglaïdæ amoribus magicisque S. Cypriani machinationibus inde etiam desumpta sunt; quare lectorem plura de his desiderantem eo pariter remitto. Post interpolationem, Martenii Acta sic ad nostra revertuntur. Post hæc vero multa & tanta videns Cyprianus, quia in omnibus Christi signo superatur, iterum per magicas artes vocavit diabolum principem dæmoniorum, & dicit ei: Dic mihi virtutem signi illius, in quo superat vos Puella. Dicit illi diabolus: Jura mihi &c.

v Non parum in hac periodo variant lectiones. Edita a Martenio cum plerisque apographis habent egerimus; paulo post furiella aërea pro furcella, vel furcilla, ut habet exemplar Audomarense, ænea. Cangius in Glossario, voce Furiella, locum ex Actis SS. Justinæ & Cypriani a Martenio editis allegat, conjectatque, ex voce Græca Θύελλα, male versam. Fateor, ænea & aërea voces characteribus valdevicinas esse, & alteram pro altera facile legi & describi potuisse; suspicor tamen ex sequentibus, tormenta designari debere, nec proin credo, legendum aërea procella ex Græco Θύελλα, sed fornax ænea, ut habet apographum nostrum brevius, vel quid simile. Ceterum miror hic dæmonis orationem, quæ sane non est commendantis se vel benevolentiam captantis. In Confessione diabolum coactum imbecillitatem suam fateri, videbimus.

u Non est Anthimus is Nicomediensis episcopus, qui initio persecutionis martyrium subiit, ut perperam opinatus fuit Baronius; sed alius homonymus, qui verisimiliter sedit Antiochiæ Pisidiæ. Vide disputata Commentarii prævii num. 79 & seqq., num. 60 & seq., ac denique superius allegata ad litteram g.

w Hæc rursus varie in variis Mss. contorta & luxata sunt. Martenius legit: & nunc positus sum in cinere misericordiarum ejus sustinens. Apographum anonymum brevius sic habet: & ponens cinerem super caput suum orabat ad Dominum, ut sui misereretur, quæ quoad sensum sunt procul dubio correctiora.

x Lequienus in Catalogo episcoporum AntiochiæPisidiæ, cui S. Cyprianum cum superius enumeratis præcessoribus inserit, ait, S. Cyprianum ad diem 20 Junii factum Christianum; quod, quibus argumentis nixus, asserat, ignoro. Per magnum diem Sabbathi forte Magnum Sabbatum seu dies, qui Pascha proxime præcedit, designatur: at hoc numquam in mensem Junium, multo minus in 20 ejusdem incidere potest. Solemnis baptismus apud Orientales etiam conferri solebat in pervigilio Pentecostes, ut habes apud Gregorium Nazianzenum Oratione 40. Verum quandoquidem Pascha numquam removetur ultra 25 Aprilis, Pentecoste in diem posteriorem 13 Junii cadere non potest. Oportet igitur, ex aliis hæc asseruerit Lequienus.

y De iis, quæ baptismum olim præcedebant & comitabantur, audiri merentur Tertullianus & Ambrosius. Ille libro de Corona militis cap. 3. Ut a baptismate, inquit, ingrediar, aquam adituri aliquanto prius in ecclesia sub antistitis manu contestamur, nos renuntiare diabolo & pompæ & angelis ejus. Et S. Ambrosius lib. 2 de Sacrament. cap. 7 Interrogatus es, inquit, Credis in Deum Patrem omnipotentem? Dixisti, Credo, & mersisti. Iterum interrogatus es, Credis in Dominum nostrum Jesum Christum & in Crucem ejus? Dixisti: Credo, & mersisti. Tertio interrogatus es, Credis in Spiritum sanctum? Dixisti, Credo, & mersisti. Videri etiam circa hæc omnia potest S. Joannes Chrysostomus Catechesi I ad illuminandos.

z De synodo non est mentio apud Martenium, ubi tantum ita legitur: Convocans S. Cyprianum ordinavit eum episcopum. Forte vox Græca cætum significabat, aliquot nimirum episcoporum, quam per synodum interpres reddiderit.

aa Carpitur a plerisque inter cetera, quod jam seculo 3 parthenones in Ecclesiam inducant Acta. Hæc vindicavimus Commentarii prævii num. 82, quem consule.

bb Apud Martenium & in apographo nostro longiori sequitur: Cum quo Deo Patri gloria, una cum sancto vivificante Spiritu nunc & semper & in sæcula sæculorum; amen: sicque clauditur pars 1 & subjicitur Confessio. In Actis nostris Mss. sine titulo intermedio mox sequitur, Cum completi fuissent, quæ est inductio ad Passionem seu 3 partem. Vide ibidem Annotanda ad litteram a.

PARS II
Confessio seu Pœnitentia S. Cypriani, editore & interprete Prudentio Marano Benedictino, cum aliis editis collata.

a

CAPUT I.
Narrat S. Cyprianus, quomodo a parentibus idolis consecratus, omnes superstitionis scholas frequentarit, quidque in singulis didicerit.

ΟΣοι τοῖς τοῦ Χριστοῦ μυστηρίοις προσκόπτετε, τοῖς ἐμοῖς δάκρυσιν ἐπιβλέψατε, καὶ γνῶτε πάντων τῶν ἐμφερομένων ἐν αὐτοῖς τὴν δύναμιν. Ὅσοι τοῖς δαιμονικοῖς ἐπιτέρπεσθε τρόποις, παρ᾽ ἐμοῦ μάθετε τὴν ματαιότητα τῶν ἐν αὐτοῖς χλευασμάτων. Οὔτε γὰρ ὑμῶν ἐμοῦ δεισιδαιμονέστερος πότε γενέσθαι δυνήσεται, οὔτε διερευνήσασθαι τὰ περὶ θεῶν τῶν λεγομένων, οὔτε ἐφικέσθαι τῆς παρ᾽ αὐτῶν ἐνεργείας. Ἐγώ εἰμι Κυπριανὸς, ἐξ ἀπαλῶν ὀνύχων ἀνατεθεὶς τῷ Απόλλωνι κειμήλιον, μυηθεὶς ἔτι νήπιος τὴν τοῦ δράκοντος δραματουργίαν. Επτὰ οὔπω ἤμην ἐτῶν ὅτε καὶ τοῖς τοῦ Μίθρου προσῆλθον μυστηρίοις, καὶ ὡς Αθηναῖος ἐπήλυτος ὢν, ὐπὸ δὲ τῶν γεννησάντων με διὰ σπουδῆς πολίτης γενόμενος, ἔτι ὢν δέκα ἐτῶν, ἐδαδούχησα τῇ Δημήτρᾳ, καὶ τῆς κόρης τὸ λευκὸν πένθος ὑπέμεινα, καὶ τῆς ἐν τῇ ἀκροπόλει Παλλάδος τῷ δράκοντι ἐλειτούργησα, εἰς προκοπὴν νεωκόρου καταστάς. Εγενόμην καὶ ἐν τῷ Ολυμπίῳ ὄρει, τῶν θεῶν, ὠς λέγουσιν, οἰκητηρίῳ, καὶ ἐμυήθην ἤχους ὁμιλιῶν καὶ ψόφων διήγησιν. Εἶδον ἐκεῖ φαντάζοντα πρέμνα, καὶ πόας ἐνεργεῖν δοκούσας θεῶν ἐπισκοπαῖς. Εἶδον ἐκεῖ ὡρῶν διαδοχὰς, πνευμάτων ὑπαλλασσόντων, καὶ ἡμερῶν διαφορότητα ὑπό τινων ἐνεργειῶν ἐναντίων συνισταμένων. Εἶδον ἐκεῖ χοροὺς δαιμόνων ὑμνούντων, καὶ ἄλλων πολεμούντων, καὶ ἑτέρων ἐνεδρευόντων, ἀπατώντων, συγχεόντων, καὶ ἑκάστου θεοῦ καὶ θεᾶς ἐθεασάμην ἐκεῖ τὴν φάλαγγα, μείνας αὐτόθι ἡμέρας τεσσαράκοντα· ὁπόθεν ὡς ἐκ βασιλείων ἀποστέλλονται τὰ πνεύματα, ἐνεργεῖν ἕκαστον αὐτῶν ἐν τῇ γῇ καὶ ἐν πᾶσι τοῖς ἔθνεσι.

[2] Καὶ ἐσιτούμην ἀκρόδρυα μόνον μετὰ δύσιν ἡλίου, καὶ δή ὢν ἔτι ἐτῶν πεντεκαίδεκα ἐμυούμην τὴν ἑκάστου αὐτῶν ἐνέργειαν ὑπὸ τῶν ἑπτὰ ἱεροφαντῶν· λίαν γὰρ οἱ ἐμοὶ γονεῖς ἔσπευδόν με ἐπιγνῶναι τὰ γῆς, ἀέρος καὶ θαλάσσης, οὐ μόνον τὰ κατὰ φύσιν φθορᾶς καὶ γενέσεως ποῶν καὶ πρέμνων καὶ σομάτων, ἀλλὰ καὶ ἐν πᾶσιν αὐτοῖς ἐνεργείας, ἃς ἄρχων τοῦ αἰῶνος τούτου ἐνετύπωσεν, ἐναντιούμενος πρὸς τὴν τοῦ θεοῦ διατύπωσιν. Ἤλθον καὶ ἐν Ἄργει ἐν τῇ τῆς Ηρας τελετῇ, ἐμυήθην ἐκεῖ βουλὰς ἑνότητος, ἀέρος πρὸς αἰθέρα, καὶ αἰθέρος πρὸς ἀέρα, ἅμα δὲ καὶ γῆς πρὸς ὕδωρ, καὶ ὕδατος πρὸς ἀέρα. Ἔφθασα καὶ ἐν τῇ Ιλιάδι, καὶ τὴν ταυρόπολιν Άρτεμιν κατέλαβον ἐν Λακεδαίμονι, ἵνα μάθω ὕλης σύγχυσιν καὶ διαίρεσιν, καὶ μετεωρισμοὺς λοξῶν καὶ ἀγρίων διηγήσεων, καὶ τὰ κατὰ μαντικὴν κατείληφα παρὰ Φρυγῶν, καὶ ἡπατοσκοπίαν ἔμαθον· καὶ ἐν βαρβάροις οἰωνισμὸν, καὶ τετραπόδων καμπὰς, καὶ γνωστικῶν κληδονισμοὺς· καὶ φωνὴν τρισμοῦ παντὸς ξύλου, καὶ λίθου, καὶ νεκρῶν ἐν τάφοις, καὶ θυρῶν ψόφους, καὶ παλμοὺς μελῶν ἔγνων, καὶ αἱμάτων φορὰς ἐν τοῖς σώμασι κατ᾽ ἐνέργειαν, καὶ μυρμηκιασμῶν συστάσεις καὶ ἀνατάσεις, καὶ βολὰς λόγων καὶ ἀριθμῶν εἰς λόγους, καὶ λόγων εἰς ἀριθμοὺς· καὶ ἐπιπολαίους κακώσεις σωμάτων, ὡς φυσικὰς, καὶ τὰς φυσικὰς ὡς ἐπιπλάστους, καὶ ὃρκους ἀκουομένους καὶ μὴ ἀκουομένους, καὶ συμφωνίας εἰς ἐναντίωσιν. Καὶ οὐδὲν ἐν γῇ καὶ ἐν θαλάττῃ καὶ ἐν ἀέρι με ἔλαθεν, οὔτε φασματικὸν, οὔτε γνωστικὸν, οὕτε πολύτροπον, οὐ μηχανικὸν, οὐκ ἔντεχνον, ἄχρι τῆς τῶν γραφῶν μεταφορᾶς μαγγανικῆς, καὶ τῶν τοιούτων ἁπάντων.

[3] Μετὰ τὰ τοιαῦτα εἴκοσι γενόμενος ἐτῶν, παρ᾽ Αιγυπτίοις εἰς Μέμφιν ἦλθον, κᾀκεῖ τῶν ἀδύτων λαμβάνω πεῖραν, ἐν οἷς πρὸς τὰ περίγεια ἑνοῦνται, καὶ κατὰ ποῖον ἀποτρόπαιοί εἰσι τόπον, καὶ τίσιν ἐπιτέρπονται ἄστροις καὶ θεσμοῖς καὶ πράγμασι, καὶ ἐν τίσι φυγαδεύονται· πῶς σκότος τηροῦσι, καὶ ἐν τίσι πράγμασιν ἄλλοις τὴν ἀντίστασιν ἔχουσιν. Ἔγνων ἐκεῖ πόσοι ἄρχοντες σκότους εἰσὶ, καὶ πῶς ἐν ψυχαῖς κατορθοῦσι καὶ σώμασιν ἑαυτῶν κοινωνίαν ἔχουσι, καὶ ποία ἐνέργεια δι᾽ αὐτῶν κατορθοῦται, δρόμος, γνῶσις, μνήμη, φόβος, τέχνη ἔνδολος, ἀθρύλλητος ὁρμὴ, λήθη καὶ ὄχλου παίγματα, καὶ τὰ τοιουτότροπα. Ἐκεῖ ἔγνων σεισμῶν καὶ ὑετῶν ὁμοιότητα, καὶ γῆς καὶ θαλάσσης ἐπιτετηδευμένην ὁρμὴν, ὡς ἂν εἰς ἐναντίωσιν τῆς ἐποπτικῆς κινήσεως τοῦ θεοῦ. Ἐκεῖ εἶδον γιγάντων ψυχὰς ὑπὸ σκότους τηρουμένας, καὶ φασματικῶς ὀρθούσας γῆν, ὡς ἄν τις ἐπ᾽ ὥμων φέρῃ φορτίον βαρύτατον. Ἐκεῖ εἶδον δρακόντων κοινωνίας μετὰ δαιμόνων, καὶ τὴν ἐξ αὐτῶν προἳεμένην πικρίαν εἰς ὄλεθρον τῶν ἐπιγείων. Ὅθεν μετέχοντα τὰ ἀέρια πνεύματα τοὺς ἀνθρώπους τὰ πάνδεινα διατίθενται, ὡς βοηθείας ὑλικῆς ἀπολαύοντα. Εἷδον καὶ γῆν βαρουμένην ὑπὸ πνεύματος, καὶ μὴ χαλωμένην ἐπὶ τοῦ ὕδατος, διὰ τὴν ἐπαναφορὰν τῶν στηριγμάτων αὑτῆς τῶν φυσικῶν, [Ἦλθον ἐν χώρῳ ὅπου αἱ ἰδέαι τῶν μετὰμορφώσεων τοῖς δαίμοσι γίνονται] ἣν δράκων ἀντιδιατασσόμενος τῇ θείᾳ διατυπώσει πρὸς τὴν τῆς πλάνης παράταξιν ἐπετήδευσε. δι᾽ ὧν τὰ πονηρὰ πνεύματα λειτουργοῦσι τοῖς συσπόνδοις αὐτῶν ἐν ἀσεβείᾳ ἀνθρώποις. Ἐκεῖ εἶδον πῶς συνίσταται ἀσεβὴς εὐσέβεια καὶ ἄλογος γνῶσις, καὶ ἄδικος δικαιοσύνη, καὶ συγκεχυμένη κατάστασις.

[4] Εκεῖ εἶδον εἶδος τοῦ ψεύδους, μορφὴν ἔχον παμποίκιλον, καὶ τὸ εἶδος τῆς πορνείας τρίμορφον, αἱματῶδες, ἀφρῶδες, λιπῶδες. Εἶδος ὀργῆς, πετρῶδες, ἔρημον, καὶ τραχὺ καὶ θηριωδέστατον. Εἶδος δόλου, πυκνὸν, σύμφυτον, πολλαῖς γλώσσαις κατάκομον. Εἶδος μίσους τυφλὸν, ἔχον τέσσαρας ἐν τῷ ὀπισθοκρανίῳ ὀφθαλμοὺς, φεύγοντας ἀεὶ τὸ φῶς, καὶ πόδας ἔχον πολλοὺς εὐθὺς ἠρτημένους ἀπὸ τῆς κεφαλῆς, καὶ μὴ ἔχον κοιλίαν διὰ τὴν ἄσπλαγχνον ὁρμὴν· εἶδος φθόνου ὅμοιον τῷ ζήλῳ, διαφερόμενον δὲ ὅτι τὴν γλῶσσαν προσφέρει ὡς δρέπανον. Εἶδος πονηρίας εἶδον ἐκεῖ, λεπτῶδες, τὸ πολυόφθαλμον, ἀντὶ τῶν κόρων βέλη ἔχον, πρὸς ἐπιβουλὴν τὴν ὁρμὴν κεκτημένον. Εἶδος ἀπληστείας, κεφαλὴν ἐχον στενὴν καὶ μακρὰν, στόμα δὲ εἶχε καὶ ὄπισθεν καὶ πρὸς τῷ θώρακι τὴν γῆν ἀνιμώμενον, καὶ τοὺς λίθους, καὶ λεπτότερον ἐγίνετο, μηδὲν προσιέμενον. Εἶδος λυπότητος, ὀξὺ ὅλον τὸ σῶμα ἔχον κατὰ τὴν ἄρπην, καὶ τὰς κόρας τῶν ὀφθαλμῶν ἔχον συνδυνούσας εἰς ἔκλειψιν. Εἶδος ἐμπορίας, κονδὸν, γοργὸν, ῥυποῦν, ἔχον ἐπὶ τοῦ νώτου δεσμὸν περιέχοντα πᾶσαν αὐτοῦ τὴν ὑπόστασιν. Εἶδος ματαιότητος, εὔτροφον, εὔσαρκον, μὴ ἔχον δὲ ὀστᾶ τὸ συνόλον. Εἶδος εἰδολολατρείας, ὑψιπετὲς, τὰ πτερὰ ἒχον ἐν τῇ κεφαλῇ, καὶ πάντα σκέπειν ἐπαγγελλόμενον, μηδὲ ἓν μέλος ἒχον ὑπ᾽ αὑτῶν σκιαζόμενον. Εἶδος ὑποκρίσεως, ὅλον πεπονηρευμένον, καὶ ἔχον στέρνα μεγάλα, ἀλλὰ λελἤθότως διαῤῥέοντα, καὶ ὡς ἐπὶ τῶν ἀνεμίων εἰς μυρία περιστρεφόμενον. Εἶδος ἀνοίας, νέον, ἀῤῥενόθηλυ, γυμνὸν, ἀναιδὲς, ἀπερίστατον. Εἶδος προπετείας, γλῶσσαν ἒχον μακρὰν τοῦ ἂλλου σώματος. Εἶδος μωρίας, κεφαλὴν ἔχον καρσίον, καρδίαν χαύνην διαχεομένην, καί μηδὲν βαστάσαι ἰσχύουσαν. Καὶ ἑκάστου ἐλαττώματος εἶδον ἐκεῖ μορφὴν, ἣν ἕκαστος δαίμων ἐνδυόμενος ἐπὶ τὸν κόσμον προΐεται.

[5] Τριακόσια ἐξηκονταπέντε παθῶν εἲδη εἶδον ἐκεῖ, καὶ τῆς κενοδοξίας καὶ κενῆς ἀρετῆς, καὶ κενῆς σοφίας, καὶ κενῆς δικαιοσύνης, ἐν οἷς πλανῶσι τοὺς Ελλήνων φιλοσόφους. Ὅλως γὰρ ἐστολισμένα εἰσὶν, ἀλλ᾽ ὐπόστασιν οὐκ ἔχουσι, τὰ μὲν ὡς κονιορτὸς, τὰ δὲ ὡς σκιὰ θᾶττον διαῤῥέοντα· ἐν γὰρ τοῖς τριακοσίοις ἐξηκονταπέντε πάθεσι τὰ δαιμόνια ἐνεργεῖν παρασκευάζουσιν εἰς ἀποπλάνησιν. Καὶ ἵνα μὴ τὰ πολλὰ λέγων πολλὰς βίβλους καταγράψωμαι, βραχέα εἰπὼν ἐκ τῶν πολλῶν, τὴν σπουδὴν τῆς ἀσεβείας μου ὑμῖν παραινίττομαι. Τριάκοντα ἐτῶν ἤδη γεγονὼς, παρ᾽ Αἰγύπτου στέλλομαι πρὸς τοὺς Χαλδαίους, ἵνα μάθῳ τοῦ αἰθέρος τὴν ὁρμὴν, ἣν αὐτοὶ οὗτοι ἐπὶ πυρὸς λέγουσιν, οἱ δὲ ἀκριβεῖς αὐτῶν ἐπὶ φωτός. Παρ᾽ αὐτῶν ἔγνων ἀστέρων ὡς ἐπὶ βοτανῶν διαφορὰς, καὶ χοροὺς ἄστρων, ὠς ἐπὶ πολέμων διαταγαῖς. Οὗτοί μοι κατέλεξαν οἴκους ἑνὸς ἑκάστου, καὶ κοινωνίας, καὶ τροφὰς καὶ πόματα, καὶ συνουσίας νοερὰς ἐπὶ φωτὸς ἀνθρώποις τελουμένας. Οὗτοί μοι διείλαντο αἰθέρα τρόποις τριακοσίοις ἐξηκονταπέντε, καὶ φύσιν ἕκαστον ἕχοντα κοινωνὸν ἐνεργείας ὑλικῆς, καὶ συμβουλίᾳ χρωμένους τῇ τοῦ ἄρχοντος διαταγῇ, καὶ παραμηνύοντα τὴν βουλὴν τοῖς κινήμασι, καὶ κρύπτοντα μυστικὴν ἐντολὴν, καὶ πειθόμενα λόγοις πραγματικοῖς τοῖς ἐκ θυσιῶν καὶ σπονδῶν. Τινὰ δὲ μὴ πειθόμενα, ἀλλὰ διάθεσιν τηροῦντα πρὸς τὴν βουλὴν τοῦ φωτός. Ἔδειξαν δὲ μοι πῶς ἐπείσθησαν μετέχειν σκοτεινῆς βουλῆς, καὶ ἀντιπαρασχεῖν βουλὴν φωτὸς εἰς ἐπικράτησιν. Εἶδον τοὺς μεσίτας, καί ἐθαύμασα, ὃτι καὶ ἐν τοῖς ἀερίοις τοῦ σκότους πνεύμασιν βίος κατακερματίζεται. Ἔγνων τὰς πρὸς ἀλλήλους διαθήκας, καὶ ἐξεπλάγην ὅτι ὅρκοις ἰδίοις κεκράτηνται.

[6] Ἐκεῖ διαθέσεις, ἐκεῖ ἐντολαὶ, ἐκεῖ σπουδὴ καὶ ἔννοια, ἵνα τῆς μετουσίας αὐτῶν ἀπολαύσωσιν, ἣν ἄρχων σοφίᾳ δεινῇ ἐξεῦρεν. Ἐκ γὰρ ἀέρος τὸν νοῦν ἐπλήρωσε συνέσεως, ἐκ δὲ γῆς τὴν γλῶσσαν δολιότητος, ἐκ δὲ τῶν καταχθονίων τὴν προαίρεσιν κακούργου πράξεως· καὶ οὕτως ἀπησχόλησε τὸν πάντα χρόνον, ἀποστῆναι πίστεως καὶ Θεοῦ καὶ τῆς εὐσεβείας αὐτοῦ. Πάντα ἐν τῇ πλάνῃ ἐνεπορεύσατο· πάντα συνέχεε, καὶ αὐτὸς ἐν πηγῇ ματαιότητος βασιλεύει τῆς ἀνομίας. Εμοὶ πιστεύετε, ὅτι αὐτὸν τὸν διάβολον ἐθεασάμην, ἐμοὶ πείθεσθε, καὶ ἠσπασάμην αὐτὸν, καὶ συνελάλησα, καὶ τῶν παρ᾽ αὐτῷ τὰ πρῶτα ἐχόντων ἐνομίσθην. Εὐφυὲς με μειράκιον προσεῖπε, νέον Ιαμβρὴν, εὔτονον εἰς λειτουργίαν, ἄξιον τῆς κοινωνίας ἐκείνου. Ἐπηγγείλατό με ἄρχοντα ποιήσειν μετὰ τὴν τοῦ βίου τελευτὴν, ἐν πᾶσι τοῖς κατὰ τὸν βίον συνεργεῖν. Διὸ ὡς τιμὴν ἔχοντί μοι παρ᾽ αὐτῷ, καὶ φάλαγγα δαιμόνων ἐνεπίστευσεν. Ανδρίζου, μοι ἐξίοντι ἀνεβόησε, σπουδαιότατε Κυπριανὲ, καὶ προέπεμψε με ἀναστὰς, ὁπὲρ καὶ πάντες ἐθαύμασαν. Διὸ καὶ πάντες οἱ ἄρχοντες αὐτοῦ ὑπήκουόν μοι, εἰδότες τὴν τιμήν μου τήν παρ᾽ αὐτῷ. Ἦν δε τὸ εἶδος αὐτοῦ ὡς ἄνθος χρυσίου τιμίοις λίθοις κεκοσμημένον, καὶ τὴν κεφαλὴν ἐστεφάνωτο λίθοις συμπλεκομένοις, ὧν αἱ ἐνάργειαι τοπαδίον ἐκεῖνο κατηύγαζον· καὶ στολὴ οὐκ ἀνόμοιος· καὶ ἔσειε τὸν χόρτον περιστεφόμενος.

[7] Πολλὴ δὲ περὶ τὸν θρόνον αὐτῷ παράστασις διαφόρων ταγμάτων κεκλικότων πρὸς ὑποταγὴν αὐτῷ τὰς εἰδέας καὶ ἐνεργείας. Ἀλλὰ καὶ ἐνεδείκνυτο ὡς τὸν τόπον φωτίζει καὶ ἐφάνταζεν, οὐ μετρίως καταπλήττων ἅπαντας. Καὶ γὰρ ἐν πᾶσιν ἄστροις καὶ ἐν φυτοῖς, καὶ ἐν τοῖς τοῦ Κυρίου κτίσμασιν ὁμοιότητας ἑαυτῷ παρέπλεξε πρὸς πόλεμον Θεοῦ καὶ τῶν ἀγγέλων αὐτοῦ παραταττόμενος. Δι᾽ ὧν ἐδόκει τοῦς ἀνθρώπους πλανᾷν ὡς Θεὸς, μηδὲν ἔχων ἐν ὑποστάσει, τὰ δὲ πάντα ζωγραφίᾳ σκιώδει οἰόμενος ὑφιστᾷν καὶ προβάλλεσσθαι. Ὅθεν ὅταν φαίνωνται ἐν μορφαῖς οἱ δαίμονες, διαλύονται· σπουδάζουσι γὰρ κἄν διὰ τῶν εἰκόνων δεικνῦναι αὐτῶν τὴν ἐξουσίαν. Πῶς δὲ ἔχει τῶν σκιῶν τούτων ὕλην ἐρῶ. Ὅτι οὐκ ἄλλοθεν, ἀλλ᾽ ἐκ τῶν θυσιῶν. Αἱ γὰρ ἀναθυμιάσεις ἐκ τῶν κνισσῶν ἐκείνων γίνονται αὐτῷ, ὡς ἔριον καὶ λῖνον καὶ ἱστῶνες καὶ βάμματα, τέχνη τε ναοῦ καὶ ὄργανα. Καὶ ἐν αὐτοῖς ἑαυτοὺς ἀμφιέννυσι, ταῖς σκιαῖς αὐτῶν ἁντὶ μορφῶν χρῴμενοι. Διὰ τοῦτο αἰτεῖ θυσίαν, ἄχρι καὶ μύρμηκος, καὶ ὕδατα ἀπαιτεῖ καὶ ἔρια, καρποὺς, καὶ πάντα τὰ ἐπὶ γῆς, ἵνα ἒχῃ ἐν αυτοῖς τῶν φαντασιωδῶν σκιῶν τὴν ἀπόχρησιν. Ὥσπερ οὖν τῶν θανόντων τὰς μνήμας ἐμμόρφους ἔχομεν ἐν διανοίᾳ, καὶ ὁρῶμεν αὑτοὺς μὴ φαινομένους, καὶ μὴ ὁμιλοῦσι συνομιλοῦμεν, οὕτω καὶ διάβολος τῶν ἀφιερωμένων αὐτῷ τὰς μορφὰς ἀνατυπούμενος, ἑαυτῷ τε καὶ τοῖς ἑαυτοῦ περιτίθησιν, ὑετὸν διδοὺς, ἀλλ᾽ οὐχ ὕδωρ· ποιῶν πῦρ, ἀλλὰ μὴ καῖον· διδοὺς ἰχθῦν, ἀλλ᾽ οὐ τροφήν· καὶ χρυσὸν δωρούμενος, ἀλλ᾽ οὐκ ἐνύπαρκτον. Καὶ γὰρ ἐκ τῶν ἄλλων ὑλῶν συμμορφαζόμενος, πόλιν δείκνυσι, καὶ οἲκους καὶ χώρας, ὄρη τε καὶ πατρίδας, ὡσαύτως καὶ πόαν καὶ ἄνθη καὶ ἔρια, καὶ ἄνθινα ἀπλώματα, καὶ ὀνείρων ὑπόστασν δείκνυσι· καὶ γὰρ αὐτὸς ἐν νυκτὶ φαντάζει τὰς ψυχὰς. Καὶ ταῦτα μὲν ἐκεῖνος φαντάζει, οἱ δὲ ἀσεβεῖς ἄνθρωποι θεραπεύοντες παρασκευάζουσιν αὐτὸν, καὶ ταῦτα ποιεῖν.

[A teneris annis] Quicumque Christi mysteriis infensi estis b, lacrymas meas aspicite, & quam vim habeant, quæcumque his mysteriis continentur, cognoscite. Quicumque dæmonum delectamini institutis, discite a me ludibriorum, quæ in illis deprehenduntur, vanitatem. Neque enim vestrum quisquam superstitiosior me umquam esse poterit, aut accuratius eos, qui dicuntur, deos investigare, eorumque efficientiam c assequi. Ego sum Cyprianus, qui a teneris unguibus donum Apollini consecratus sum, & adhuc infans draconis artibus initiatus. Nondum annos septem natus eram, cum & ad Mithræ d accessi mysteria; & cum Athenas venissem, & parentum meorum cura & sollicitudine civis factus fuissem, annos natus decem in Cereris mysteriis facem prætuli e, & clarum puellæ luctum sustinui, ac Palladis in arce draconi f ministravi, ad munus æditui evectus. Veni etiam in Olympium montem, deorum, ut dicitur, sedem g, & initiatus sum sonis sermonum ac strepituum narrationibus. Vidi illic in phantasia arbores & herbas, quæ deorum præsentia operari videntur h. Vidi illic horarum successiones, spiritibus vices exercentibus, & dierum discrimen a contrariis quibusdam efficientiis constitutum. Vidi illic choros dæmonum canentium & aliorum bellum gerentium, & aliorum insidiantium, decipientium, permiscentium; ac dei & deæ cujusque conspexi illic phalangem, dies quadraginta ibi commoratus; unde velut ex regia quadam mittantur spiritus, ut unusquisque in terra & in omnibus gentibus operetur.

[2] Fructibus i tantum vescebar post solis occasum, & uniuscujusque illorum efficaciam edocebar a septem sacrorum antistitibus, [idolorum servitio addictus, in variis scholis] cum annos nondum quindecim implevissem. Id enim parentes mei valde studebant, ut cognoscerem, quæ in terra & in aëre & in mari, nec naturales tantum herbarum & arborum & corporum generationes & corruptiones, sed etiam insitas his omnibus virtutes, quas princeps hujus seculi impressit k, ut Dei constitutioni adversetur. Veni etiam Argos in Junonis sacris l. Vidi ibi aëris cum æthere, & ætheris cum aëre, simul etiam terræ cum aqua & aquæ cum aëre unitatis consilia. Penetravi etiam in Iliadem m, & ad Tauropolon Artemidem n, quæ est Lacedæmone, accessi, ut materiæ confusionem & divisionem discerem & obliquarum & atrocium enarrationum sublimates. Divinationem a Phrygibus & haruspicinam accepi, auspicia apud Barbaros o & quadrupedum p flexiones, & peritorum ominationes, & stridoris vocem ligni omnis ac lapidis, & mortuorum in sepulcris, ac ostiorum strepitus & membrorum palpitationes cognovi, & sanguinis in corporibus motus secundum efficientiam, & pulsationum contractiones & extensiones, & subductiones rationum & numerorum in rationes & rationum in numeros, & simulatos corporum morbos, quasi naturales, & naturales quasi simulatos, & juramenta, quæ audiuntur, nec tamen audiuntur, & consensiones ad discordiam. Nec quidquam in terra aut in mari aut in aëre me latuit, sive phantasia, sive scientia, sive variis modis, sive machinatione aut artificio contineatur, usque ad scripturarum per præstigias translationem, & alia ejusmodi omnia.

[3] [omni superstitione] Postea annos natus viginti Memphim q in Ægyptum veni, ac ibi in adyta admissus, cognovi, quæ sit eorum (dæmonum) cum terrenis rebus communicatio, quibus in locis averrunci sint, quibus delectentur astris & legibus & rebus, quibus fugentur; quomodo tenebras servent, & quibus aliis in rebus resistant. Cognovi illic, quot sint tenebrarum principes, & quomodo illis succedat in animabus & corporibus, quæ cum illis communicationem habent, & qualis per eos ad exitum perducatur efficientia, cursus, scientia, memoria, metus, ars dolosa, tacitus impetus, oblivio & turbæ ludibria, & alia ejusmodi. Vidi illic terræ motuum & pluviarum similitudinem, & terræ ac maris motum de industria excitatum, ut inspectrix Dei motio interpelletur. Vidi illic gigantum animas sub tenebris detentas, & in phantasia sustinentes terram, velut si quis gravissimum onus humeris ferat. Vidi illic draconum cum dæmonibus communicationes, & emissam ex illis amaritudinem ad rerum terrenarum perniciem; unde participes aëri spiritus pessime homines afficiunt, utpote materiæ auxilio adjuti. Vidi & terram a vento gravatam, nec in aqua demersam propter erectionem naturalium ejus fulcrorum, quam draco r, qui divinæ constitutioni adversatur, ad fraudem instruendam elaboravit. Veni etiam in locum, ubi ideas transfigurationum habent dæmones, per quas nefarii spiritus hominibus in impietate secum fœdere conjunctis ministrant. Vidi illic, quomodo consistat impia pietas & rationis expers scientia, & iniqua justitia, & confusus status.

[4] [& magicæ] Vidi illic speciem mendacii formam habentis omni genere variatam, & speciem fornicationis triformem, sanguineam, spumosam, pinguem: speciem iræ petrosam, desertam, & asperam & efferatam: speciem doli coagmentatam & concretam, pluribus linguis comantem: speciem odii, cæcam, habentem quatuor oculos in occipite semper lucifugos, ac multos pedes protinus ex ipso capite suspensos; sine ventre ob viscerum expertem animi affectum: speciem invidiæ similem æmulationi, in eo tamen discrepantem, quod linguam instar falcis proferat. Vidi illic speciem improbitatis tenuem, multos oculos habentem, & pro pupillis sagittas, impetu ad insidias instructam. Speciem avaritiæ angustum & longum caput habentem, atque os a tergo & ad pectus, terram & lapides exhauriens; sed tamen eo tenuior fiebat, nihil adsciscens. Speciem tristitiæ totum corpus acutum habentem instar falcis, & pupillas oculorum succumbentes, ita ut deficere videantur. Speciem mercaturæ invenustam s, velocem, sordidam, ferentem dorso fasciculum, qui totam ipsius substantiam complectitur. Speciem vanitatis nitidam & pinguem, sed ossibus omnino carentem. Speciem idololatriæ altius volantem, ac pennas habentem in capite, seque omnia obtecturam promittentem, sed ne unum quidem membrum habentem, quod his alis obumbretur. Speciem hypocrisis totam improbe agentem, magnumque pectus habentem, sed quod sensim diffluit, & velut ea, quæ vento moventur, in partes propemodum infinitas circumfertur. Speciem amentiæ, juvenem, masculofeminam, nudam, impudentem, fatuam. Speciem temeritatis, linguam habentem procul a reliquo corpore. Speciem stultitiæ caput obliquum habentem, cor laxum & diffluens, quodque nihil ferre valeat. Vidi illic singulorum vitiorum formam, qua quisque dæmon indutus in mundum prodit.

[5] Vidi illic trecentas sexaginta quinque vitiorum species, [artis] & inanis gloriæ & inanis virtutis, & inanis sapientiæ, & inanis justitiæ, quibus Græcorum philosophos decipiunt. Omnino enim ornata sunt, sed substantiam non habent, nunc instar pulveris, nunc instar umbræ cito diffluentia; nam in trecentis sexaginta quinque vitiis dæmones operationes ad decipiendum instruunt. Sed ne pluribus dicendis multos libros conscribam, pauca de multis referens, meum vobis impietatis studium subindico. Annos jam triginta t natus ex Ægypto proficiscor in Chaldæam, ut discam vim aëris, quam ipsi quidem in igne, qui autem inter eos accuratiores v sunt, in luce positam dicunt. Ab his cognovi astrorum, veluti herbarum discrimina, & choros velut instructas u acies. Hi enarraverunt mihi domum uniuscujusque & communicationes, & cibos & potus, & spiritales cum hominibus in luce congressus. Hi diviserunt mihi ætherem in partes trecentas sexaginta quinque w & unumquemque (dæmonem) natura præditum materialis virtutis participe, & principis mandato obsequentem, & motibus consilium indicantem, & secretum mandatum occultantem, & efficacibus per sacrificia & libationes verbis obtemperantem x: quidam tamen non obediunt, sed affectum servant ad lucis consilium. Demonstraverunt mihi, quomodo adducti fuerint, ut participes essent consilii tenebrarum, aut consilium lucis ad imperandum opponerent. Vidi mediatores, & miratus sum in ipsis etiam aëris tenebrarum spiritibus vitam in minutissimas partes distrahi; cognovi eorum inter se pacta & obstupui, quod peculiaribus juramentis teneantur.

[6] Illic affectiones, illic mandata, illic studium & cogitatio, [præceptis] ut illius communicationis participes fiant, quam princeps astuta sapientia invenit; nam ex aëre mentem implevit prudentia, ex terra linguam dolo, ex infernis voluntatem pravis actionibus; sicque tempus omne in eo insumit, ut a fide & a Deo ejusque cultu abducat. Omnia per fraudem molitus est, omnia confudit, ac in ipso vanitatis fonte regnum iniquitatis tenet. Credite mihi, diabolum ipsum vidi, credite mihi, amplexus sum illum & collocutus, & unus ex illis, qui primas apud eum habebant, existimatus sum. Ingenuum me adolescentem salutavit, novum Jambrem, firmum & habilem ad ministerium, ipsiusque communicatione dignum. Promisit, facturum me principem post vitæ finem, ac in omnibus viventi adfuturum. Quapropter, cum in honore essem apud illum, phalangem dæmonum mihi commisit. Macte animo, exclamavit abeunti, optime Cypriane, meque assurgens deduxit, quod quidem omnes admirati sunt. Hinc omnes illius principes mihi obtemperabant, cum scirent, quanti apud illum fierem. Erat autem species ejus quasi flos auri, lapidibus pretiosis ornata y, & in capite ex gemmis nexis corona, quarum splendor locum illum illustrabat; nec dissimilis stola, & conversus septum tremefaciebat.

[7] Plurimus autem circa illius sedem astabat variorum ordinum comitatus, [instruitur S. Cyprianus.] ideas suas & efficientias illius imperio submittentium. Illud etiam mihi monstratum est, quomodo locum illuminet, ac species exhibeat, non mediocriter omnes percellens; nam in omnibus stellis & in plantis & in Domini operibus illigavit sibi similitudines, ad bellum cum Deo & angelis ejus gerendum paratus. Unde videtur homines quasi Deus decipere; quamvis nihil solidum habeat, sed velut umbratili quadam pictura hæc omnia constituere & producere videatur; hinc, cum videntur in formis suis dæmones, dissolvuntur; id enim studio habent, ut saltem per imagines potentiam suam demonstrent. Quomodo autem materiam habeat ejusmodi umbrarum, edisseram. Non aliunde profecto, quam ex sacrificiis. Ipsi enim fiunt vapores ex illis nidoribus, quemadmodum & lana & linum & textilia & tincturæ, ac ars templi & instrumenta. His enim seipsos induunt & eorum umbris pro formis utuntur: propterea postulat sacrificium, usque ad formicam, & aquas exposcit & lanas & fructus & quæcumque in terra sunt, ut in his habeat umbrarum ad phantasiam pertinentium usum z. Quemadmodum ergo mortuorum formas memoriæ & animo impressas habemus, eosque videmus, quamvis non videantur, & cum illis non loquentibus colloquimur; sic & diabolus eorum, quæ ipsi consecrata sunt, formas exprimens, sibi & suis circumponit; pluviam dans, sed non aquam; ignem efficiens, sed qui non comburat; piscem dans, sed non cibum; aurum donans, sed minime solidum. Nam & aliis ex materiis formas colligens, urbem monstrat & domos & agros & montes & patrias, & herbam & flores & lanas & florida stragula, & somniorum materiam ostendit. Nam & ipse nocte species exhibet animabus. Atque hæc quidem in phantasia ludificatur; sed impii homines, dum illum colunt, ad hæc facienda incitant & acuunt.

ANNOTATA.

a In aliis Mss. vocatur Pœnitentia S. Cypriani, in aliis Confessio, ut ediderunt Fellus & Maranus. Græcum textum, ut monui Commentarii prævii num. XI, accepit is ex Ms. codice Colbertinæ bibliothecæ. Inter Mss. regiæ Parisinæ Catalogi editi tom. 2 cod. 1506 num. 10 initium datur ejusmodi monumenti, quod, cum codex olim Colbertinus fuisse dicitur, suspicor, idem esse a Marano editum. Suam Confessionem Martenius habuit ex Ms. Rotomagensi S. Audoeni, suam Fellus ex bibliotheca Oxoniensi contulitque cum Mss. Usserii, & sanctæ Trinitatis Cantabrigiæ, quod, quia illas cum textu nostro interdum conferemus, hic in limine observatum cupio. Ceterum monet Fellus, monumentum esse, quod Græce diceretur ἐξαγόρευσις, eoque respicere Gregorium Nazianzenum Oratione 18, de quo plura disputata inveniet lector Comment. præv. § 2.

b Vetus interpres apud Fellum & Martenium habet proficitis, notatque Maranus, legisse illum προκόπτετε. Sic certe convenit versio: substituit ipse infensi estis, a προσκόπτετε, ex quo tamen mallem vertere: Quicumque in Christi mysteriis, vel ad Christi mysteria, offenditis. Paulo post habet Oxoniensis, Quicunque dæmoniacis suademini vitiis, amici, discite vanitatem eorum, quæ perimunt animas. Martenius lectionem suam, a me discite vanitatem earum, quæ in eis pereunt animarum, præferendam censet; utraque sane corrupta est & a textu Græco aliena, ut ad singulas fere lineas quædam in antiqua versione occurrunt: at ego monitionibus continuis, ubi operæ pretium non videbitur, lectorem deinceps non morabor.

c Felli Mss. habent vanitatem virtutum: edita a Martenio vanam virtutem. Sic certe intelligendum est hic Græcum ἐνεργείας, ut significet, vanitatem potentiæ.

d Mithræ nomine apud Persas Sol appellatur. Apuleius libro ult. Metamorph. nomen idem primario seu summo sacerdoti tribuit. Antiquus interpres vertit, ad Solis accessi templum, in hoc, quantum videtur, non male: at multum variant, quæ apud illum mox ita sequuntur: & cum adhuc tenerrimus essem, cœpi iniquitates agere. A parentibus enim dæmonibus traditus sum, & velut votum erat eis, vita mea turpis: quæ, nescio, quomodo ex simili textu Græco proficisci potuerint.

e

Δημήτηρ, quasi γημήτηρ terræ mater, vocatur Ceres; tamquam nomen proprium Demetra expressit interpres vetus, qui mox etiam vehementer aberravit, cum ita vertit; & idoli pupillæ albi luctum exspectavi. Nimirum τῆς κόρης pro pupilla, deceptus æquivocatione, accepit, cum tamen his verbis manifeste Proserpina significetur, ut liquet ex Diodoro Siculo aliisque historicis Græcis hac voce promiscue utentibus. Hic porro sermo est de celeberrimis Græcorum sacris Eleusiniis, ab oppido Eleusi in Attica non procul Athenis sito, quibus hic asserta per quam optime conveniunt. Atheniensis civis cura parentum factus dicitur, quia majoribus sacris Eleusiniis non patebat externis aditus. De cereorum seu facium in iis sacris usu scribit Lactantius lib. 1, Facibus in Ætnæ vertice accensis quæsisse (raptam nimirum Proserpinam) in Sicilia Ceres dicitur, idcirco sacra ejus ardentium tædarum jactatione celebrantur. Et Statius lib. 4 Sylv.

Tuque Actæa Ceres, cursu cui semper anhelo
Votivam taciti quassamus lampada mystæ.

Quiautem in illis Cereris sacris faces ferebant Δαδοῦχοι appellabantur, unde est hic ἐδαδούχησα. De his qui plura desiderat, Felli Notas consulat & eruditum Castellani de Festis Græcorum Opusculum ac Joannis Meursi de Sacris. Eleusiniis lucubratiunculam: inveniet ibi vestium candidarum in illis usum, unde forte hic λευκὸν potius candidum, quam clarum interpretatum volet.

f Monet Maranus, male existimasse Fellum, ubique dæmonem per Draconem, ut a S. Joanne in Apocalypsi, nude designari. Hic certe videtur sermo esse de speciali quadam superstitione. Herodotus in Terpsichore arcis templique Minervæ meminit narratque, Dorenses ab ejus adyto prohibitos religione fuisse: in Urania vero sub medium tradit, instantibus innumeris sub Xerxe Persarum copiis, Athenienses, ut arcem ægre tandem relinquerent & ad naves properarent, persuasos fuisse monito antistitis, asserentis ὄφιν μέγαν templi custodem, cui libamina apponere solebant, in adyto templi non amplius comparere libaminaque intacta manere, ex eoque ominatos, arcem Minervam reliquisse & Atheniensibus se ducem ad mare præbuisse. Eadem modo diverso habet Plutarchus in Themistocle. Perduravit ea apud Athenienses superstitio de dracone templi custode, cui præfata forte libamina apponere æditui erat, ad quod munus evectum se, scribit Cyprianus. Observo autem, arcem illam ab Herodoto etiam ἀκρόπολιν appellari, pro quo habet vetus interpres in summo montis, addit Felli codex vertice.

g Apographum Græcum Marani habet οἰκητήριον: at recte opinatur, legendum οἰκητηρίῳ, quod, alterum amanuensis vitium ratus, substitui. Omnis porro fere regio in Oriente Olympum suum montem habuit, ubi aliquis mons altior est & vertice nubes superat; derivato nimirum nomine ab ὄλος λαμπρὸς; verum peculiaris hic quidam designari videtur, dum additur deorum, ut dicitur, sedem, nisi & hoc forte, quod montes omnes diis deabusve sacros antiqui voluerint, omnibus commune fuisse, quis contenderit. Diodorus Siculus lib. 5 cap. 10 partitionis Rhodomani, in insula Panchæa, Felici Arabiæ vicina, Triphilium Olympum diis specialiter sacrum, etiam cæli sedem appellatum fuisse, tradit. Olympi montes insuper quatuor apud geographos occurrunt, quorum celebratissimus est in Thessaliæ contra Macedoniam finibus, hodieque Olympo, aliis Lacha vocitatus. Celebris etiam fuit Olympus Syriæ juxta Antiochiam, de quo Libanius in Vita sua. Ibi ludi festaque cum tam ingenti pompa celebrabantur, ut imperatores quandoque illis adsistere voluerint. De Thessaliæ tamen monte suspicor hic sermonem esse, propter observanda ad litteram k.

h Pro hisce habes apud Martenium; Vidi illic phantasmata arborum & herbarum, quasi validam vim ad omnem rem per phantasiam idolorum. Vidi illic successiones & sublimitates & spirituum denuntiationes a virtutibus quibusdam adversariis insurgentibus. Quæ deinde in nostro sequuntur usque ad numerum 3 in veteri versione omissa sunt; reperiuntur tamen designata in analysi Photii, cum qua tum hic, tum alibi, passim textus Græcus melius consonat. De dæmonum variis illusionibus, quæ hic narrantur, pluribus agit Martinus Delrio lib. 2 quæst. 27, quem, si plura desideras, consule.

i Ακρόδρυα vertit Maranus fructus, antiquus autem interpres Martenii sumina (Fellus habet summa) tenera de arboribus. Vox Græca non fructum quemlibet significat, sed fructus arborum, & strictius quidem eos tantum, qui in ambitu lignosum putamen habent, quales sunt nuces & amygdala. Quod si vocis Græcæ etymon spectes, forte non multum aberravit vetus interpres, dum dixit sumina, vel summa tenera, pro arborum surculis. Quæ sequuntur in veteri versione prætermissa sunt. Vide litteram r.

k Herbarum plantarumque cognitio & scientia naturalis plura subministrare possunt ad effectus, qui vulgo stupendi & prodigiosi videri solent: hac ad illusionem magi etiam non raro abutebantur; & sæpius insuper herbis ad superstitionem, in qua Thessali arte potissimum delirasse feruntur. Quandoquidem de Olympo monte iisque, qui ea superstitione potissimum pollebant, hic agatur, verisimile est, apud Thessalos ea instructum dici Cyprianum. Quod si in plantarum phantastica dispositione & imagine ludebatur, possunt hæc ad divinationem pertinere, quo referendum videtur, quod paulo ante de plantis herbisque deorum præsentia operantibus dictum est. Verum hic de herbarum ad effectus plane stupendos applicatione apparet sermonem esse. Similes fieri possent, inducta per dæmonem corruptione vel commixtione aliarum rerum. Vide Martinum Delrio Disquisit Mag. lib. 2, quæst 6 & seqq.

l Ab Argis illustri civitate in Peloponneso ad Inachum fluvium, Juno Argiva & Argolica apud antiquosdicta est; quod nimirum haberetur urbis illius præses protectrixque & singulari ibidem honore coleretur. De sacris Junonis ejusque ibidem templo consuli possunt in Ἥραια laudati supra Castellanus & Meursus. Physici porro Junonem aëra interpretantur, ideoque Jovis sororem & conjugem appellatam aiunt, quia summa est ætheris cum aëre cognatio. Interpretationi favet hic locus. Alii in Junone lunam adumbrari autumant, quia Kalendæ illi speciatim erant dedicatæ. Applicari huic sensui possent, quæ de conjunctione aquæ cum aëre mutuaque in invicem operatione hic memorantur.

m Mendum, forte amanuensis vitio inductum, non observavit Maranus, dum excudit, Ἰλιάδι vertitque Latine in Iliadem, qui locus geographicis omnibus est incognitus. Non dubito, quin Græce legendum sit Ἤλιδι, Latine Elidem vel Eleam; hæc enim est regio Peloponnesi inter Achaiam & Messaniam, quam proxime ab Oriente hiberno attingit Laconica, cujus caput est Lacedæmon, de qua mox.

n Artemis Diana est sive luna, quæ sic vocatur ab eo, quod aërem secet, quasi ἀερότομος, seu ut Strabo lib. 24 tradit, ἀπὸ τοῦ ἀρτεμίας ποιεῖν, quod partus reddat integros & parturientibus præsit, inquit Stephanus. Dianam vero ταυροπόλην dictam, tradunt, quod illi non humano sed taurino sanguine litaretur, hujusque moris originem repetunt a substituto pro Iphigenia immolanda accurrente tauro. Alii sic appellatam contendunt, quod luna tauris vecta exhibeatur & Diana gregibus præsit. Suidas ταυροῶόλον nominatam credit, quia immissum a Neptuno in Hyppolitum taurum œstro perculisse & errantem passim sagittis lente confixisse, memoratur. Lacedæmon porro præclarissima quondam civitas Peloponnesi, fuit etiam Sparta appellata, Lycurgi rigidissimis legibus instituta, suorumque in bellis gerendis fortitudine celebrata.

o Barbaros appellare solebant Græci quoscumque extraneos, seu qui Græci non essent. Auspicia ab avibus desumebantur, ut Græcæ vocis etymon indicat; cetera hic fere ad auguria referenda sunt.

p Monet Maranus, in codice legi καμπτὰς, substituendumque καμπὰς, ut edo. Accipe, quæ in eadem Nota subnectit observanda. Paulo post nonnullæ in codice Ms. litteræ vetustate exciderunt, quas tamen non difficile fuit explere. Sic enim legitur: ἐπιποπλαίοις ώσεις σωμάτων ὡς φυσικὰς, καὶ τὰς φυ .. κὰς ὡς ἐπιπολάστοις (forte supra legendum pariter ἐπιπλάστοις) καὶ ὅρκοις ονομένοις. Sic etiam infra, ἐποπτικῆς κινή τοῦ θεοῦ ἐκεῖ εἶδον γιγάντων ψυχὰς ὑπὸ σκότο .. ουμένας.

q Memphis, præclarissima Ægypti urbs sita ad verticem Deltæ, in sacris Litteris a prophetis ut celeberrimum superstitionis ac idololatriæ domicilium memoratur. Famosa ibi fuerunt Osiridis seu Apidis fana. Strabo lib. 17 de Memphi scribit. Apidis templum Vulcanio adjacet, quæ est ædes templi magnitudine aliisque rebus sumptuose adornata. In fronte dromi colossus jacet ex integro lapide… Memphi etiam est Veneris fanum, quæ Græca dea censetur; quidam lunæ fanum appellant. Magnam etiam & populosam suo tempore civitatem fuisse, tradit, perstititque usque ad seculum Christi septimum, quo ab Arabibus excisa fuit. Notat Fellus, magici systematis typum exhiberi ab Origine contra Celsum lib. 6 & διάγραμμα nominari. Circa plurimas in scripturis superstitiones citat Jamblychum cap. 4 & 5. additque, hunc contendere, magnam ad magicos usus vim nominibus Ægyptiis inesse, sed in aliam linguam transferri non posse; quo forte hic asserta spectant. Ceterum docet Delrio, tempestates & his similia vera a magis per dæmones fieri posse: hic tamen passim de præstigiis sermo est. De peculiari magorum & dæmonum in serpentes draconesque potentia vide Martinum sæpe laudatum lib. 2 q. 13.

r Quæ uncis inclusa sunt monet Maranus rejicienda esse post ἐπετήδευσε ut sensum faciant, quem Latine expressit, sed in quo ego nonnihil hæreo; non satis capiens, quomodo naturalis fulcrorum terræ erectio ad fraudem instruendam a dracone elaborata dici possit. Emendatione locus eget; quid si pro ἣν legamus ἃς, an non erit sensus magis plenus? Tunc ita vertam. Vidi & terram a vento gravatam nec in aqua depressam propter renisum fulcrorum ejus naturalium. Veni etiam in locum ubi dæmones habent ideas transfigurationum, quas draco, qui divinæ constitutioni adversatur, ad fraudem instruendam adornavit, & per quas nefarii spiritus secum in impietate fœderatis hominibus ministrant. De terra porro ab aqua vecta seu in undis pendula habes quorumdam opinionem apud Apuleium de Mundo post initium.

s Sic vertit Maranus, qui legendum arbitratur ἄκορδαν pro κορδὸν, ut monet in Notis. At si in Ms. legebatur, ut hic in textu expressit, κονδὸν, poterat tuto relinqui & verti parvam, quod significat. De corporibus, quæ dæmones induunt, modoque, quo in hisce mortalibus illudunt & nocent, consule Delrio lib. 2 quæst. 27, ubi pluribus hanc materiam tractat, uti & lib. 1 cap. 4 quæst. 3.

t Huc usque ab initio numeri nostri 2 prætermisit omnia vetus interpres, quod jam observaverat Fellus, in sylloge Photii contracta legens, quæ hic habentur. Epocha porro triginta annorum nobis usui fuit deducendæ qualicumque chronotaxi Comment. prævii § 5 num. 67, quem, si lubet, consule. Multum hic & in sequentibus diversa est vetus interpretatio magisque contracta.

v Apud Prophetas Chaldæa omnem fere regionem comprehendit, quæ inter Tigrim, Euphratem Arabiamque Desertam jacet, atque adeo Babylonem ejusque viciniam, quam geographi posteriores ab ea eximunt, & Babyloniam appellant, sic ut Chaldæam quidem Babyloniæ tantum partem faciant. De Chaldæis habet Cicero lib. 1 de Divinatione cap. 1, quæ huc pertinent, sequentia. Chaldæi, non ex artis, sed ex gentis vocabulo nominati, diuturna observatione siderum scientiam putantur effecisse, ut prædici posset, quid cuique eventurum & quo quisque fato natus esset. Quod in astronomia, a qua deinde ad astrologiam deflexerunt, peritissimi Chaldæi essent, id nomen astrologis magisque passim datum est. Vide Strabonem lib. 16 post initium & Diodorum Siculum lib. 2 Bibliot. sub medium, ubi illorum philosophiam & superstitionem descriptam habes. Maranus τοῦ αἰθέρος τὴν ὁρμὴν exposuit per vim aëris; mallem interpretari impetum ætheris, seu ejus motum & impulsum, aut potius principium, a quo impellitur & movetur. Eo spectant Apuleii verba lib. de Mundo post initium. Cælum ipsum, inquit, stellæque cæligeræ omnisque siderea compago, Æther vocatur; non, ut quidam putant, quod ignitus sit & succensus, sed quod cursibus rapidis semper rotetur. Elementum vero, non unum ex quatuor, quæ nota sunt cunctis, sed longe aliud, numero quintum, ordine primum, genere divinum & inviolabile. De elemento hoc, ni fallor, hic sermo est. Ceterum de conjecturis divinationibusque astrologorum ex varia astrorum maximeque planetarum dispositione, uti & de conjectatione ex nascentium horoscopo, variahabes apud Delrio laudatum.

u In arte magica etiam celebris est herbarum usus, quæ nimirum pro diversis signaturis vires habere, & diversis astris adscriptæ in illa vires exercere credebantur. Hinc Plinius lib. 24 cap. 2: Durat tradita persuasio in magna parte vulgi, veneficiis & herbis solis lunæque defectus cogi. Plura de his & similibus habet Seneca in Medea. Antiqua versio habet hic: Hi mihi ostenderunt singulorum spirituum aëris virtutes, facientes me abstinere ab esca animalium & a vino & a concubitu, quæ multum variant usque ad illum locum, ubi narrat Cyprianus suum ad principem dæmonum ingressum. Suspicor, vel in textu Græco, quem præ oculis habuit, contractam narrationem fuisse, vel ab ipso interprete concisam.

w Notat Fellus ex Irenæo lib. 1 cap. 23 aliisque, numerum illum Mithræ sacrum fuisse. Strabo supra laudatus paulo ante de sacerdotibus Heliopolis, ad alteram Nili ripam ex adverso Memphis sitæ, aliqua etiam scribit huc pertinentia, uti & SS. Hieronymus Commentario in Amos, Augustinus lib. de Hæres., Epiphanius Hæres. 24, Theodoretus lib. Hæret. fab.

x Maranus periodo Græcæ permixtis generibus numerisque impeditæ inseruit pro libitu dæmonem, ad quem referantur omnia; nescio tamen, an de partibus ætheris, quem animatum fabulabantur magi, non sit sermo. Sequentia sic torte expressit antiquus interpres: Vidi Meditatores (Fellus melius edidit Mediatores a Græco Μεσίτας) eorum & admiratus sum, quia & in cælestibus mundo per pecuniam imperant. Cognovi enim, quas habent ad invicem contentiones, & stupui; quia juramentis nefandis tenentur: quæ nec inter se cohærent, neque cum textu Græco conveniunt. Ceterum eruditam hic Felli Notam accipe. Ex veteri traditione, quam Jamblychus, Porphyrius, Plotinus, Julianus Apostata, ceterique, qui post Christianam fidem propagatam ad magiam declinarunt, magis commendabïlem fecerunt, mirabilia plurima bonis angelis eorumque ministerio adscribebantur. Hinc divisa magia in Albam & Nigram, quæque a spiritibus lucis derivata, Theourgia, quæ vero a spiritibus tenebrarum, Goëtia appellata fuit. Hos inter mediæ naturæ & potentiæ spiritus adstruebantur, qui Mediatores appellati sunt, de quibus Hierocles ceterique istius dementiæ sequaces. Meretur ad hæc legi Martinus Delrio lib. 2 quæst. 27 sect. 2, ubi de variis dæmonum speciebus muneribusque fuse tractat.

y Delrio sæpe memoratus Disquisitionum magicarum lib. 2 quæst. 28 sect. 3 contendit ex non uno exemplo, dæmonem, quando cum illo magi pactum ineunt, primum spectabili forma virili apparere; at postquam jam pactum est, in specie hirci hirsutum, & deformem adoratoribus spectari. Pluribus etiam de apparitionibus dæmonum in pompa tractat lib. 2 quæst. 4, ubi rem multis exemplis & rationibus probatam & confirmatam habes.

z De modo, quo, materiaque, ex qua dæmones species visibiles assumunt, multum rursus discurrit Delrio lib. 2 quæst. 28: at hic de præstigiis oculo fucum facientibus sermo est. Plurimum hic iterum variat vetus versio, ubi sic legitur: Omnia autem similia fecit per phantasias (dæmon) adversus potestatem Domini Dei, & in ministeriis & operibus phantasmatum exempli posuit resistens Deitati & pugnam constituit contra omnem Domini dispositionem. Transfigurata autem circa se habens dæmonia ad similitudinem sanctorum angelorum & per suas phantasias errorem hominis ostendit. Quemadmodum pictor de colorum temperatura figurat immobilia & mobilia, & similes facit mobilibus & rationalibus, ita & diabolus; nihil enim apud illos firmum: faciunt enim pluviam videre, sed non est aqua; ostendunt ignem, sed non comburit; præstant escam, sed non escam veram; dant aurum, sed non permanet in substantia; ostendunt autem domos & regiones & civitates & homines & fluvia & maria & montes & campos & arbores & herbas & flores & jumenta, reptilia & bestias & stragula & variis coloribus & stolas diversas, & hæc omnia vana & nihil sunt, sed tamquam somnia sunt: talis est enim virtus eorum. Nam princeps eorum & ipsi nocentes seducunt per phantasias iniquorum hominum animas, qui & colunt eos in sacrificiis & libationibus & impiis operibus. Hæc, si ex simili textu Græco profecta sunt, satis sane libere vertit interpres. Quamquam paulo etiam obscurior est hic Marani versio. Certe paulo ante, ut sensus planior sit, vertere mallem. Accipit enim ex fumo pinguedinis, quæ illi crematur, densos vapores, ex iisque format similitudines fallaces lanæ & lini & textilium & tincturarum templorumque & aliorum operum, quæ si paulo liberius versa videbuntur, sensum textus Græci certe melius expriment. Quomodo autem dæmones similes fallacias adornent, fuse docet Delrio lib. 2 quæst. 28.

CAPUT II.
Ab Aglaïda, S. Justinæ proco, inductus S. Cyprianus omnes artis modos Virginis pudicitiæ expugnandæ experitur, quos S. Justina signo Crucis vanos reddit. Dæmon virtutem Crucis suamque contra Christianos impotentiam fassus a S. Cypriano repellitur.

ΤΊ δὲ πρὸς ἐμὲ βουλόμενον Θεῷ προσελθεῖν, καὶ γνῶναι τὴν ἀτονίαν τοῦ δράκοντος, καὶ πᾶσαν αὐτοῦ τὴν δύναμιν καὶ ἀλαζονείαν, ὅτι κατώρυγμαι ἐν σκότει τῆς ἀσεβείας. Ἐπείρασα γὰρ αὐτοῦ τὸ ψεῦδος, εἰδὼς, ὅτι φαντάζει μόνον, οὐδὲν δὲ ποιεῖ ἀληθές. Ἔγνων ἐκ τῆς παρθένου Ιουστίνης τοὺς δαίμονας ὅτι καπνός εἰσι, καὶ οὐδὲν ἰσχύουσιν. Εἶδον ἐν τῇ Κόρῃ τῇ Χριστιανῇ τὸν τοσαῦτα φυσῶντα δράκοντα, μήτε κώνωπος ἰσχὺν ἔχοντα. Ἐπείσθην ἐκ τῆς εὐσεβοῦς Παρθένου τὸν τηλικαῦτα ἐπαγγελλόμενον βασιλέα τοῦ σκότους, ὅτι ἐψεύδετο· γὰρ δράκων ὡς σκώληξ κατεπατήθῃ ὑπὸ Ιουστίνης τῆς κόρης. βασιλεύς τῶν δαιμόνων παρέμενε τῇ θύρᾳ τῆς παιδὸς, εἰσελθεῖν μὴ δυνάμενος. μυρίαις φάλαγξι δορυφορούμενος σανίδιον τῆς θύρας αὐτοῦ διαῤῥῆξαι οὐκ ἠδύνατο. νομίζων πάντων κρατεῖν, ὑπὸ Κόρης ἐπαίζετο. τὴν ὑπ᾽ οὐρανὸν σείειν βρενθυόμενος, γυναικὸς τὴν φύσιν πάρεργον ἐγίνετο· οὐ γὰρ ἠδύνατο τοὺς λογισμοὺς αὐτῆς ἀλλοιῶσαι, τὸν οὐρανὸν λέγων περιτρέπειν. ὡς λέων κατὰ πάντων ὠρυόμενος, ὡς κώνωψ ἐν τῷ προαυλίῳ αὐτῆς παρεκαθέζετο, μηδὲν ἐπιχειρῆσαι τολμῶν· καὶ δοκῶν πάντας ἐκφοβεῖν, εἰς δειλίαν οὐκ ἐνέβαλε τὴν Κόρην.

[9] Ὡς γὰρ παρείην ἀπὸ τῆς Χαλδαίων γῆς, τὴν Αντιόχειαν κατέλαβον, καὶ θαυματουργῶν ἤμην ὡς εἷς τῶν ἀρχαίων, καί πεῖραν ἐδίδουν τῆς γοητείας, καὶ ὀνομαστὸς ἤμην μάγος φιλόσοφος, πολλὴν τῶν ἀοράτων ἔχων κατάληψιν. Πολλούς τε εὐεργετεῖν ἐδόκουν, καὶ μυρίοι ἦσαν οἱ ταῖς φαντασίαις μου προσεδρεύοντες· οἱ μὲν διὰ λογιότητα, οἱ δὲ διὰ τέχνης ἀσεβοῦς ἀπόπειραν, οἱ δὲ διὰ πάθη φιληδονίας, φθόνω, ζήλῳ, κακίᾳ λεηλατούμενοι. Καὶ πᾶσι συνηρχόμην, τοῖς μὲν ἡδονὴν ῥάστην ποιῶν, τοῖς δὲ τὸν ζῆλον τρέπων εἰς τοὺς ἐναντίους, τοὺς ἐναντιουμένους

ὑποτάσσων, φιλονεικοῦντας ἀναιρῶν. Καὶ γὰρ ὑπὲρ θυγατέρων πατέρες ἐπρέσβευον συμβιωταῖς κακοῖς λεηλατουμένας ὁρῶντες· καὶ ὑπὲρ δουλίδων ἕτεροι, καὶ ἄλλοι ὑπὲρ μητέρων καὶ ἀδελφῶν. Καὶ οὐδεὶς ἀπετύγχανε διὰ τῶν προσόντων μοι δαιμόνων. Ὅθεν ἐπειθόμην μὴ εἶναι θεὸν ἄλλον, τὸν διάβολον, διότι πάντων κρατεῖ καὶ περιγίνεται. Οὐκ ᾕδειν δὲ, ἄνδρες, ὅτι ἐπὶ τοῖς ἐμοὶ ὁμοίοις ἰσχύει· οὐκ ἐνενόουν ὅτι ἀδυνατεῖ πρός τινας, ἐπειδὴ ἠγνόουν εἶναι ἑτέραν δύναμιν μείζονα. Εἰ καὶ τὰ μάλιστα ὑπὸ τοῦ συνειδότος ἐνυττόμην, ὅτι ἀδίκως παρέχει πολλὰ, λοιμοὺς, φθορὰς, ἀγχονας, καὶ ὅτι ἀσεβέσι καὶ ἀδίκοις συντρέχει, καὶ ἀνελεήμοσι, καὶ φονεῦσι, καὶ ἅρπαξι. Πλὴν διὰ τὸ πάντα αὐτὸν δύνασθαι, πλανῶντα, βιαζόμενον, ἔπαυόν μου τὴν συνείδησιν πρὸς τὴν θεραπείαν αὐτοῦ. Ἐλθόντος δὲ σὺν τοῖς πολλοῖς Ἁγλαΐδου τινὸς κομψοῦ μειρακίου, καὶ περὶ ἔρωτος ἀναθεμένου μοι Ιουστίνης τινὸς παρθένου, ἐν καθέζει γίνομαι τῆς τοῦ δράκοντος ἀσθενείας. Καὶ γὰρ πᾶσα φάλαγξ δεδομένη μοι πρὸς βοήθειαν εἰσήλασεν ἐν τῇ Παρθένῳ, καὶ ἀνέκαμττον ἄπρακτοι. Ἀλλ᾽ οὐδὲ ἀποσταλέντα εἰς βοήθειαν τοῦ Αγλαΐδου συνεργεῖν δοκοῦντα δαιμόνια τῆς Κόρης ἀφίησιν εὐχὴ, κἂν ποσῶς ἐνεργῆσαι.

[10] Καὶ δὴ μετὰ πολλὰς τοῦ νεανίσκου ἀγρυπνίας, καὶ πολλὰς περιεργίας, καὶ τοῦ διαβόλου φιλονεικίας, ἐν ἑβδομήκοντα ἡμέραις συμβεβλημένας, αὐτὸς διάβολος σὺν τοῖς πρώτοις ἄρχουσιν αὐτῇ παρατάσσεται· οὐκέτι γὰρ Αγλαΐδης εἴχετο μόνος ἐρωτικῶς τῆς Κόρης· ἀλλὰ κᾀγώ· καὶ ἦν ἰδεῖν τὰς τοσαύτας δυνάμεις σὺν τῷ δράκοντι ὑπὸ μιᾶς κόρης καταργουμένας, καὶ ἐκπλαγῆναι. Ἀλλ᾽ οὐδὲ τὴν ἐπιθυμίαν ἡμῶν τρέψαι ἠδυνήθη διάβολος, καίπερ πολλὰ πειρασθεὶς ἐπιτηδεύσαι. Εἶπον γὰρ αὑτῷ· εἰ ὅλως σοι τὸ τῆς φύσεως σύγκριμα ὑποτάσσεται, κᾄν τὴν ἐπιθυμίαν ἡμῶν ἄμβλυνον, ἵνα μή γελασθῶμεν ἐπιμένοντες καὶ μηδὲν ἐξανύοντες. Διὸ ἐπ᾽ ἐμοῦ καλέσας τὸν τῆς πορνείας δαίμονα, πάμπολλα αὐτὸν ἐπετίμησε, κελεύσας ποιεῖν προεῖπον, λέγων· Εἰ μὴ χαυνωθῇ Αγλαΐδης, τὰ πάνδεινα ὑποστήσετε. Ἀλλὰ πολλὰ δράσας, οὐκ ἠδυνήθη, οὔτε ἐν τούτῳ ἐνεργῆσαι ἐν ἡμῖν, δεικνύντος τοῦ θεοῦ, ὅτι οὐ δύναται πρὸς τὴν φύσιν διάβολος, ἀλλὰ μετὰ τῆς φύσεως μεγάλα φρονεῖ, ὡς ὅτε τις κυλλὸς, χωλὸς ἵππῳ πολεμεῖν εἰδότι χρησάμενος, δοκοίη τὰ κατορθώματα εἰς οἰκεῖον πρόσωπον ἀναφέρεσθαι· γὰρ μελέτη τοῦ νέου σώματος ἐξάπτει τὸν πόθον, καὶ τὴν φύσιν πλέον ἐγείρει εἰς ὄρεξιν. Ἦν οὖν πολλὴ ζυγομαχία ἐμοῦ πρὸς τοὺς δαίμονας, καὶ τῶν δαιμόνων πρὸς ἑαυτοὺς, καὶ ἀλλήλοις ἀπεδυσπέτουν. Ἐγὼ δὲ τὴν ἀναχώρησιν τῷ δράκοντι ἠπείλουν ἐπιφυόμενος· δὲ οὔτε ἔβρυξε συνορῶν ἑαυτοῦ τὴν ἀσθένειαν· κατεβόων τε αὐτοῦ, καὶ ἔφερε δεδιώς μου τὴν ἀναχώρησιν. Ἐν τῇ πεντηκοστῇ οὖν ἡμέρᾳ ἠβουλήθη πλανῆσαι τὸν Αγλαΐδαν εἰς νεανίδα τινὰ, καὶ οὐκ ἴχυσεν, οὔτε τῆς σκιᾶς τῆς Ιουστίνης περιγενέσθαι, καίπερ μεταμορφωθεῖσαν τὴν κόρην, οὐκ ἦν εἰδέναι αὐτῆς ὅμοιόν τι. Ἐπέγνων οὖν αὐτῶν τὴν πλάνην, καὶ προσετίθουν τὴν κατάγνωσιν.

[11] Τέλος οὖν, τὸν τῆς πορνείας δαίμονα κατασκευάζει διάβολος μορφὴν Ιουστίνης δεῖξαι τῷ νεανίσκῳ, καὶ τὴν μὲν μορφὴν ἐδόκει δεικνύναι· ὡς δὲ ἐπλησίασε τῷ Αγλαΐδᾳ περιχαρῇ γενομένῳ καὶ προσφωνήσαντι, καλῶς ἦλθεν Ιουστίνα ὁλόκαλος· πρὸς τὴν ὀνομασίαν τῆς Παρθένου εὐθὺς μορφὴ ἀφαιρεῖτο, καὶ διάβολος ὡς καπνὸς διελύθη, καὶ πρὸς φυγὴν ἐτράπη· οὕτως ὅτι καὶ τὸ ὄνομα τῆς Παρθένου βαρὺ ἦν τοῖς δαίμοσι. Ἐγὼ παρήμην, ἄνδρες, τούτων σκευαζομένων· ἐγὼ τὴν πεῖραν ἔχων τῆς πίστεως αὐτῆς, καὶ τῆς τοῦ δράκοντος εὐτελείας· συνεχυνόμην, ἠγρύπνουν, παρήδρευον, εἰς γυναῖκα μετεμορφούμην, πετεινὸν ἐγινόμην· ἀλλὰ μόνον ἔφθανον τῆς προσαυλίου τὴν θύραν, ἀναχωρούσης τῆς φαντασίας, Κυπριανὸς ἤμην τῆς τέχνης κατηργημένης. Ἐποίησα ποτὲ στρουθίον τὸν Αγγαΐδαν, καὶ ἀναπτάσας ἔστη ἔμπροσθεν τοῦ δώματος τῆς Ιουστίνης· ὡς δὲ προέκυψεν Ἁγία, ἀπολώλει τοῦ εἶναι στρουθίον, καὶ ἔμελλεν ἀπόλλυσθαι ἐξ ἄκρου ἑστηκώς ἄθλιος, εἰ μὴ ἐλέει τῆς Παρθένου, εὐφυῶς κατηνέχθη ἀπὸ τῆς ἀσθενεστάτης ἐξοχῆς τοῦ δώματος. Παραινέσασα οὖν αὐτὸν ἡσυχίαν ἄγειν, καὶ Θεὸν εὐσεβεῖν, ἐκβάλλει τῆς προαυλίου. Οὐ νόσος, οὐ βάσανος, οὐκ αἰκισμὸς ἄλλος τις αὐτῆς περιγέγονεν· ὅτι καὶ ἐν τούτοις καὶ τοῖς τοιούτοις αὐτὴν κατέτεινεν διάβολος. Πολλάκις οὖν αὐτὴν ἀπαγορευομένην ὑπὸ τῶν ἰατρῶν ἔκλαιον οἱ γονεὶς, δὲ πρὸς αὐτοὺς ἔφη. Μὴ κλαίετε, ὅτι οὔτε θνήξομαι, οὐδὲ γὰρ ἀθυμῶ, οὐδὲ ἀλγῶ τι· οὐδὲ αἰσθάνομαι ἀσθενείας, μόνον ἐπιπολαίου τινὸς καύματος, ὡς ἐξ ἀέρος μοι περιχυνομένου. Τί γὰρ οὐκ ἐποιήσαμεν, τι οὐκ ἐδράσαμεν αὐτᾖ; δὲ ἐποίει τὸ σημεῖον τοῦ Χριστοῦ, καὶ ἀπήλαυνε τὰς ἐνεργείας τῶν δαιμόνων. Ἐκάκωσα οὖν αὐτῆς τοὺς γονεῖς, ποίμνας αὐτῶν ἀνεῖλον, βόας καὶ ὑποζύγια.

[12] δὲ παρῄνει μὴ ἀθυμεῖν καὶ μὴ ἀπελπίζειν, καὶ διὰ τῆς νουθεσίας αὐτῆς, ἐπῆλθεν ἀπολήψεσθαι πολυπλασίονα, τοῦ Θεοῦ εὐλογοῦντος τὰ περιλειπόμενα. Ἔδεισαν τὴν ἐπικειμένην αὐτῇ ὀργὴν καὶ πάντες κατεβόων ἐπιδοῦναι τῷ νεανίᾳ ἑαυτὴν, οὐ πρὸς φθορὰν, ἀλλὰ πρὸς γάμον ἔννομον. ἀλλὰ Ιουστίνα τῷ σταυρῷ τοῦ Χριστοῦ ἰᾶτο αὐτῶν τὰς ἀσθενείας, καὶ ἔπαυε τῆς ὀχλήσεως· καὶ τῷ δήμῳ λοιμὸν προσήγαγεν διάβολος, καὶ χρησμὸν δίδωσι μὴ ἀπαλλαγήσεθαι, ἐὰν μὴ Ιουστίνα συναφθῇ τῷ Αγλαΐδᾳ. Ἀλλὰ καταβοῶντα τὸν δῆμον εὐχὴ αὐτῆς κατέστειλεν, ὁμοῦ καὶ τὸν λοιμὸν ἀποδιώξασα τῆς πόλεως· ὧν οἴσθησιν λαβόντες οἱ πολῖται μεταβαλλόμενοι τὸν Χριστὸν ἐδόξαζον, ἐμὲ δὲ ὡς τῆς πόλεως ἐπίβουλον ἐλοιδόρουν σφοδρῶς, ὥστε με λεληθότως προἳέναι καὶ ἐντρέπεσθαι προσυπαντᾷν τοῖς γνωρίμοις μου. Τέλος ὡς εἴδον, ὅτι οὐδὲν τῆς τοῦ Χριστοῦ σφραγίδος περιγίνεται, ἐν ἐμαυτῷ γενόμενος, εἶπον πρὸς αὐτὸν τὸν διάβολον· Ὀλέθριε, καὶ πάσης πλάνης χορηγὲ, καὶ θησαυρὲ ἀσεβείας, τί μου τῇ ψυχῇ ἐπεβούλευσας, συνειδώς σου τῇ ἀσθενείᾳ; εἰ γὰρ σκιὰ τοῦ Χριστοῦ περιγίνεταί σου, τί δράσεις, ἐὰν αὐτὸς παραγένηται; καὶ εἰ μόνον ὀνομάζεται Χριστὸς, καὶ τρέμεις, τί ποιήσεις ἐὰν θελήσῃ σοι ἐπιθέσθαι; εἰ τὸ σημεῖον τοῦ πάθους αὐτοῦ ἀσθενῆ σε ποιεῖ, τῇ ἐνεργείᾳ αὐτοῦ ποῦ ἂν εὑρεθήσῃ; εἰ σφαγίζει, καὶ οὐ τολμᾷς ἐπιβῆναι τῷ ὄρῳ αὐτοῦ, τίνας οὖν δυνήσῃ ἐξελέσθαι ἐκ χειρὸς αὐτοῦ; Οὐδὲν εἶ, οὐδὲ ἔχεις ὑπόστασιν πρὸς ἄμυναν, οὐδὲν ἰσχύεις, οὔτε πάρεστί σοι δύναμις εἰς ἐκδίκησιν. Νῦν ἔγνων σου τὴν πλάνην· ἐπαίχθην ταῖς φαντασίαις σου· ἔγνων σου τὴν ἁσθένειαν· οὐδὲ γὰρ ἔχεις τὶ ἐνυπόστατον, ἀλλὰ ματαίας καὶ προσκαίρου ῥοπῆς ἀπολαύσεις. οὔτε οἱ τύποι σου, οὔτε οἱ θεσμοί σου, οὕς ἀντιτέθεικας τῇ εὐσεβείᾳ, ἀληθεῖς εἰσιν, ἀλλὰ πλάνη καὶ φαντασία.

[13] Διέφθειράς μου τὴν διάνοιαν, ἀπώλεσάς μου τὴν ψυχὴν, τὰς ἐλπίδας μου διέῤῥηξας, πᾶσάν μου τὴν λογικὴν κατάστασιν εἰς χάος κατέσπασας, ἀπώλεσας τὴν ζωήν μου, καὶ τῇ κακίᾳ κατεδαπάνησας, καὶ πᾶσάν μου τὴν κατάστάσιν τῆς φύσεως διώλεσας. Μεγάλως ἐπλανήθην πιστεύσας σοι, ὑπερβαλλόντως ἠσέβησα, ἀφρόνως ἠνέχθην, ἐπιδούς σοι ἐμαυτόν· ἐματαιώθην ἐπὶ γράμμασι, τῆι παιδείᾳ μου ἐπιβλαβῶς ἐχρησάμην ὑπακούσας σου· ἀπώλεσά μου χρήματα καὶ πράγματα ἐξακολουθήσας σου τῇ ἀπάτῃ. Μετὰ γὰρ τῆς πατρικῆς οὐσίας, καὶ τὴν ψυχήν μου προσεζημίωσας Εἰδ᾽ ἔνειμα χρήζουσι τὰ ἐν σοὶ ἀπολλόμενα, εἶχον κᾂν γοῦν βραχείαν σωτηρίας ἐλπίδα.όυαί μοι, τί πεπονθα; Δεινῶς κατεφθάρην, ἀνιάτως ἐτραυματίσθην, νεκρὸς ὤν ζῇν ἐνόμιζον καὶ ἐλάνθανον πολλῷ χρήματι τάφον ὠνησάμενος, ζῶν ἐπικινδύνως σοι προσεδρεύσας. Δεῖ με παρακαλέσαι Χριστιανοὺς, ἵνα με ἐλεήσωσι· χρή με ὑποπεσεῖν τοῖς εὐσεβέσιν, ἵνα με οἰκτειρήσωσι· δεῖ με καὶ τῆς Ιουστίνης τῶν ποδῶν ἐφάψασθαι, ἵνα μου προνοήσῃ τῆς σωτηρίας. Ἄπελθε απ᾽ ἐμοῦ ἄνομε, βέβηλε, ἀποστάτα· ἀποχώρει μου ἐκθρὲ τῆς ἀληθείας καὶ τῆς εὐσεβείας ἀναντίε. δὲ ἀκούσας καὶ ἐπιδραμών μοι, ὥρμησε τοῦ ἀνελεῖν με, καὶ ἐπιπεσὼν πνίγειν με ἐπειρᾶτο· ὡς δὲ οὐκ εἶχον ἰσχύν λεαινόμενος αὐτοῦ τῇ βίᾳ, καὶ πᾶσα ἐλπίς μοι περιῄρετο τοῦ ζῇ· ὑπεμνήσθην τοῦ σημείου, οὗ Παρθένος ἐχρᾶτο, καὶ λέγω· Θεὸς Ιουστίνης βοήθησόν μοι, καὶ μετὰ τῆς φωνῆς εὐθέως ἐνισχύθην, καὶ τὴν χεῖρα κινήσας κατασφραγίζομαι· δὲ ὡς βέλος ἁποῤῥιφεὶς ἀπέστη μου, καὶ στὰς ἐπειρᾶτο ἀπειλεῖν, ξίφος κατ᾽ ἐμοῦ χρησόμενος· καὶ δὴ πεῖραν λαβὼν διὰ τῆς σφραγίδος Χριστοῦ, θαρσαλεώτερος γέγονα πλέον ἔτι καὶ συχνὸν Χριστὸν ἐπιβοώμενος. Τότε οὖν ἀπήει ἀπειλῶν μοι καὶ λέγων· Οὐ μή σε σώσῃ ἐκ τῶν χειρῶν μοῦ Χριστός· καὶ γὰρ βδελύσσεται ἀσεβεῖς· καὶ δόλωι νῦν σοι βοηθεῖ, ἵνα τῷ ὀλέθρῳ σε παραδῶι· ὅτε οὖν σε ἀπώσηται, ἐγώ σοι δείξω τί ποιεῖ τὸ καταφρονεῖν τοῦ κράτους μου· ὅτι καὶ Χριστὸς οὐ προσίεται τοὺς ἐμοὺς· ἐστερήθης γοῦν καὶ τῆς ἐμῆς διαθέσεως, κἀικεῖνος οὐδέν σε ὠφελήσειεν.

[14] Ἐπὶ τούτοις τοῖς λόγοις ἐφοβήθην σποδρῶς· δεινῶς γὰρ μοι ἀπεκρίνατο. Διὸ ὑμῖν τοῖς παροῦσι λέγω· ἐλεήσατέ μου τὴν ἀθλιότητα, εἴπατέ μοι περὶ Χριστοῦ, εἰ δύναμαι αὐτὸν ἐξιλεώσασθαι, εἰ μετανοῦντά με δέχεται, εἰ ἐπιδίδωσί μοι βοήθειαν εἰς τῆς ἔμπροσθεν ἀσεβείας ἀπαλλαγήν. Ὁς δὲ οἱ πλείονες ἡσύχασαν, εἷς τις διᾴρας τὸ στόμα λέγει· θάρσει Κυπριανὲ, ὅτι δέξεταί σε Χριστὸς, ἀγνοῶν γὰρ ἐποίησας· κἀγώ πρός αὐτὸν, μὴ ἆρα, ὡς εἶπέ μοι διάβολος, οὕτω μοι Χριστὸς ποιήσειεν, ἔσχατόν μου ἀπωθούμενος; δὲ εἶπε πρός με· ἔγνως, ὅτι ψεύστης ἐστὶν διάβολος, καὶ τοῖς ἐκείνου λόγοις πιστεύεις; Οὐκ ἔστι δόλος παρὰ Χριστῶι, Κυπριανὲ, ὅτι αὑτός ἐστιν ἀλήθεια· οὐκ ἔστι ψεῦδος παρ᾽ αὐτῶ, ὅτι ἐξ αὐτοῦ πηγάζει δικαιοσύνη. Ινα δὲ μάθῃς ὅτι πηγή ἐστι χρηστότητος, Θεὸς πάντων ὼν καὶ δημιουργὸς, ἂνθρωπος γέγονε δι᾽ ἡμᾶς, καὶ ὑπὲρ ἠμῶν κατεδέξατο θανεῖν, ἵνα ἠμεῖς θανάτου ἁμαρτιῶν ὑπεράνω γενώμεθα δι᾽ αὐτοῦ· καὶ παντοκράτωρ Θεὸς κατηλλάγη ἡμῖν, καὶ ἐλπίδα ζωῆς αἰωνίου ἔχειν ἡμᾶς παρεσκεύασε, τὸν ὑπογραμμὸν ἡμῖν διὰ Χριστοῦ παρασχόμενος, ὅπως βιώσωμεν εἰς ἐπίγνωσιν ἀναστάσεως. Εἰ οὖν Χριστὸς διὰ τοὺς ἀσεβεῖς καὶ ἁμαρτωλοὺς ἀπέθανε, θάρσει Κυπριανὲ, ὅτι σὲ οὐ μὴ ἀποβάληται· εἷς εἶ τῶν ἀσεβῶν καὶ πάντως ἐξιλάσεταί σε. Σύνες γοῦν ἐκ τῆς εὐσπλαγχνίας τόν Χριστὸν, καὶ μὴ φρόντιζε περὶ ὧν ἔπραξας· καὶ εἰ περὶ τῶν σταυρωσάντων προσηύξατο, πῶς σὲ ὑπερόψεται; Λέγει γὰρ τῶν Πατρὶ περὶ αὐτῶν, Πάτερ ἄφες αὐτοῖς, οὐ γὰρ οἴδασι τί ποιοῦσι· καὶ πῶς σοὶ οὐκ ἀφήσει τὰς ἀσεβείας σου, ἅς μετὰ ἀγνοίας ἐποίνησας; Μή φοβοῦ μηδὲ δειλία, ἀλλ᾽ ἀναστὰς, ἄπελθε πρὸς τὸν ἐπίσκοπον ἡμῶν, καὶ ὑποδείξει σοι τὴν προσέλευσιν τὴν πρὸς τὸν Χριστὸν. Ταῦτα οὖν αὐτοῦ εἰπόντος, ἦλθον εἰς ἐμαυτὸν, καὶ ψυχὴν ἔλαβον· ἠρξάμην οὖν ὁμιλεῖν μετὰ θάρσους καὶ λέγειν· Ἆρα ἑταῖρε Τιμόθεε, οὕτως ἔχει ὡς λέγεις μοι; δὲ πολλοῖς λόγοις με ἑτέροις ἐπιστώσατο.

[S. Cyprianus magicis artibus] Sed me ad Deum accedere volentem, quid juvat imbecillitatem draconis, omnemque ejus virtutem & stultam arrogantiam cognoscere, cum demersus sim in tenebras impietatis? Nam deprehendi illius mendacium, ac vidi, illum species tantum inanes objicere, veri autem nihil facere a. Cognovi ex virgine Justina, dæmones fumum esse, nec quidquam posse. Vidi in Virgine Christiana, draconem illum adeo inflatum b ne culicis quidem vim habere. Persuasit mihi pia Virgo, regem tenebrarum, dum tot ac tanta pollicetur, mentitum esse: conculcatus est enim draco instar vermis a Justina virgine: rex dæmonum mansit ad ostium Puellæ, intrare non valens: & quem stipant innumeræ phalanges, axiculam januæ perfringere non poterat: qui videtur sibi omnium dominari, a Virgine ludebatur: qui terram sese concutere gloriatur, nullo negotio vincebatur a Muliere: non enim potuit illius sententiam immutare, qui cælum a se circumagi c dicit: qui leonis instar adversus omnes rugit, sedebat instar culicis in illius aulæ vestibulo, nihil audens tentare: & qui terrere omnes videtur, metum injicere Virgini non potuit.

[9] Cum enim ex Chaldæorum gente redirem, Antiochiam veni, [S. Justinam] ac mira faciebam, tamquam unus ex antiquis, & experiendæ rei magicæ copiam faciebam, ac celebris eram magus philosophus, multa rerum invisibilium cognitione præditus. Bene multis facere videbar, ac innumeri propemodum ad meas præstigias assidebant, alii ob eruditionem, ut artis impiæ periculum facerent; alii ob libidinis morbum, invidia, æmulatione & nequitia agitati. Ac omnibus quidem subveniebam, aliis facilem reddens voluptatem, aliis æmulationem in adversarios vertens, aut illis adversarios summittens aut rivales occidens. Nam & pro filiabus patres deprecabantur, quas ab improbis maritis vexari videbant, alii pro ancillis, alii pro matribus & sororibus. Nec quisquam spe excidebat; quia aderant mihi dæmones d. Unde persuasum mihi erat, non alium deum esse, nisi diabolum, ut qui omnibus dominaretur, & omnia sibi subjiceret; sed non noveram, illum in mei similes aliquid posse, non cogitabam, aliquos esse, in quos nihil possit; quippe cum ignorarem, aliam esse majorem virtutem. Pungebat autem me maxime conscientia, eo quod multa ab eo injuste proficiscantur, pestes, corruptiones & suspendia, & quod injustis & impiis opem ferat & crudelibus & homicidis & raptoribus e: sed tamen, quia omnia potest, aut fraude aut vi, sedabam conscientiam meam, ut eum colerem. Sed cum venisset cum multis Aglaïdas lautus adolescens, & ad me retulisset de amore Justinæ cujusdam virginis, deprehendi draconis imbecillitatem: nam universa illa phalanx, quæ mihi auxilio data fuerat, irruit in Virginem; sed, re infecta, redierunt, nec sivit Virginis oratio, ut missi in auxilium Aglaïdæ dæmones, qui eum adjuvare videbantur, quidquam omnino proficerent.

[10] [pellicere in amorem] Ac post multas adolescentis vigilias ac curiosas operationes, & diaboli contentiones, quæ septuaginta dies consumpserunt, & ipse diabolus cum primis principibus suis congreditur; jam enim non solus Aglaïdas Puellæ amore tenebatur, sed idem ipse ego patiebar f. Ac videre erat tot ac tantas virtutes cum dracone ab una Virgine compressas & perculsas. Sed nec cupiditatem nostram immutare potuit diabolus, quamvis sæpe id perficere tentaverit. Dixi enim illi: Si tibi omnino subjecta naturæ moles, saltem cupiditatem nostram obtunde, ne rideamur perseverantes, nec quidquam promoventes. Quapropter, cum vocasset coram me dæmonem fornicationis, pluribus comminatus est, atque ut faceret, quod jam dixi, sic imperauit: Nisi Aglaïdas relaxetur, gravissimas pœnas dabitis. Sed cum multa fecisset, ne in hoc quidem operari in nobis potuit, demonstrante Deo, nihil posse adversus naturam diabolum, sed eum natura adjutum magna sibi sumere g; velut si quis incurvus aut claudus equo belli perito utens, præclaros successus ad propriam personam referre videatur. Nam exercitatio corporis juvenilis cupiditatem accendit, ac naturam magis excitat ad appetitum. Erat ergo multa mihi adversus dæmones, & dæmonibus inter ipsos concertatio. Minabantur invicem, ac ægre rem ferebant. Ego vero discessionem draconi minitabar in eum irruens h. At ille ne infremuit quidem, cum sibi conscius esset suæ imbecillitatis; conviciabar illi, & ferebat, ne ab eo discederem, metuens. Quinquagesimo igitur die Aglaïdam decipere voluit in quadam adolescentula; sed ne umbram quidem Justinæ assequi potuit; & quamvis puella in aliam formam induta esset, nihil Justinæ simile videri potuit. Cognovi igitur illorum fraudem, eosque condemnabam.

[11] [nititur, sed artis vanitatem] Tandem perfecit diabolus, ut fornicationis dæmon Justinæ formam adolescenti ostenderet. Ac formam quidem ostendere videbatur, sed postquam prope accessit ad Aglaïdam lætitia exsultantem & clamantem, præclare advenit pulcherrima Justina, ad Virginis appellationem statim forma evanuit, & diabolus instar fumi dissolutus ac in fugam conversus, quia vel ipsum Virginis nomen grave erat dæmonibus i. Ego aderam, o viri, cum hæc fierent, ego fidem illius expertus sum, & draconis vilitatem. Pudore suffundebar, vigilabam, assidebam, transmutabar in mulierem, avis fiebam: sed ut primum attigeram vestibuli januam, inanis forma recedebat, & Cyprianus eram, arte nullum exitum habente. Feci aliquando passerem Aglaïdam k, & cum evolasset, stetit ante domum Justinæ, sed cum Sancta prospexisset, periit forma passeris, ac miser ex alto stans periisset, nisi Virginis misericordia leniter demissus fuisset per tenuissimam domus prominentiam. Hortata igitur, ut quiesceret ac Deum coleret, ejicit eum ex vestibulo l. Non illam morbus, non cruciatus, non alia quævis plaga superavit; his enim eam in aliis ejusmodi vexavit diabolus. Sæpe igitur illam desperatam a medicis plorabant parentes; sed illis ipsa dicebat: Ne lugeatis, non enim moriar, nec animo deficio aut quidquam doleo, nec ullum morbum sentio, nisi forte levem quemdam calorem, tamquam ex aëre mihi transmissum. Quid enim non tentavimus, aut quid illi non fecimus? Ipsa vero signo Christi se muniebat, & dæmonum pellebat operationes. Male igitur illius parentibus feci, eorum greges occidi, & boves & jumenta.

[12] Illa autem hortabatur, ne animum desponderent aut desperarent, [dæmonisque impotentiam] ac prudenti ejus consilio evenit, ut multo plura reciperent, Deo iis, quæ superfuerant, benedicente. Metuebant imminentem illi iracundiam, ac omnes clamabant, ut sese adolescenti daret, non in stuprum, sed in legitimum matrimonium. Sed Justina Christi Cruce eorum morbos sanavit, & tumultum sedavit. Populo pestem inflixit diabolus, ac oraculum dedit, eos liberatum non iri, nisi Justina Aglaïdæ jungeretur. Verum clamantem populum Justinæ compressit oratio, & pestem simul ab urbe propulsavit. Quibus rebus animadversis, immutati cives Christum celebrabant, ac mihi, ut urbis insidiatori, vehemens convicium faciebant, ita ut latenter prodirem & notorum occursum metuerem m. Tandem cum viderem, Christi signum nulla re vinci mecumque ipse versarer, dixi ipsi diabolo: Perniciose ac fraudis omnis artifex & impietatis thesaure, cur animæ meæ insidiatus es imbecillitatis tuæ conscius? Nam si te umbra Christi vincit, quid facies, si ipse adveniat? Si tantum nominatur Christus, & tremis, quid facies, si ipse te aggredi velit? Si signum illius passionis infirmum te facit, coram illius potentia ubinam eris? Si signat, nec audes accedere ad limitem ejus, quosnam igitur poteris ex illius manu eripere? Nihil es, nec quidquam habes solidi ad defensionem, nihil potes, nec tibi adest vis ad ulciscendum. Nunc cognovi fraudem tuam, delusus sum tuis phantasiis, cognovi imbecillitatem tuam; neque enim quidquam habes, quod consistat, sed inani & cito evanescenti momento perfrueris. Nec modi ac leges, quas opposuisti n pietati, quidquam habent veri, sed error & phantasia sunt.

[13] Corrupisti mentem meam, perdidisti animam meam, [agnoscens,] spes meas infregisti, omnem rationis meæ statum in chaos pertraxisti: pessumdedisti vitam meam & nequitia consumpsisti, ac omnem naturæ meæ statum o perdidisti. Vehementer erravi, dum tibi credo; majorem in modum impius fui, stulte abreptus sum, dum tibi me dedo; evanui in litteris, & doctrinæ institutione ad meam perniciem abusus sum, dum tibi obsequor; perdidi res meas, dum tuas fraudes sequor: nam & cum re patria animam meam damno affecisti. Quod, si, quæ in te perierunt, egentibus distribuissem, saltem parvam aliquam salutis spem haberem. Væ mihi, quid passus sum! Omnino perii, insanabiliter vulneratus sum! Vivere mihi videbar, cum essem mortuus, nec videbam, me multa pecunia sepulcrum emere, dum tibi assidens periculose vivo. Oportet, me precari Christianos & piorum pedibus accidere, ut eos misereat mei & Justinæ pedes amplecti, ut salutis meæ cura tangatur. Aufuge a me, improbe, profane, transfuga, discede veritatis & pietatis inimice. Hæc ille audiens, & in me incurrens impetum fecit, ut me occideret, ac irruens suffocare p conabatur. Cum autem viribus deficerem illius violentia oppressus, ac vivendi spes omnis ablata esset, memini illius signi, quo Virgo utebatur, ac dico: Deus Justinæ auxiliare mihi, & cum voce statim vires accesserunt, & manum movens consignor. Ille autem instar teli projectus abscessit a me, ac stans cœpit gladium intentare, volens occidere. Sed cum Christi signum expertus essem, confidentior factus sum, magis ac magis invocans Christum. Tunc igitur a me discessit minabundus ac dicens: Non te salvabit ex meis manibus Christus, nam detestatur impios. Et nunc per dolum tibi auxiliatur, ut te morti tradat. Cum te ergo projecerit, ego tibi ostendam, quid sit meum imperium contemnere: quippe cum meos non admittat Christus. Cares igitur mea gratia, nec quidquam te ille juverit.

[14] [ad Christum convertitur.] His verbis vehementer exterritus sum: astute enim mihi responderat. Quapropter vobis, qui adestis, dico: Miseremini calamitatis meæ. Dicite de Christo, an eum placare possim, an pœnitentem me recipiat, an auxilietur, ut pristina impietate liberer. Cum tacerent plerique, unus q os aperiens, dixit: Confide, Cypriane, suscipiet te Christus; ignorans enim fecisti. Tum ego ad eum: An non forte, ut dixit mihi diabolus, ita mihi Christus faciat, postremo me repellens? Ille autem mihi dixit: Nosti mendacem esse diabolum, & ejus sermonibus credis? Non est dolus apud Christum, Cypriane, siquidem ipse est veritas: non est mendacium apud eum, quia ex ipso scaturit justitia. Atque ut discas, eum esse bonitatis fontem; cum Deus sit omnium & creator, factus est homo propter nos, ac mortem pro nobis oppetiit, ut a morte peccatorum per eum liberemur; ac omnipotens Deus nobis reconciliatus est & spem vitæ æternæ nobis dedit, formam per Christum exhibens, ut in agnitione resurrectionis vivamus. Si ergo Christus propter impios & peccatores mortuus est, confide, Cypriane, non te abjiciet; unus es ex impiis, ac omnino placabitur tibi. Cognosce ergo Christum ex misericordia, & nec de iis, quæ egisti, sollicitus sis. Si pro iis, qui eum crucifixerunt, precatus est, quomodo te despiciet? Dicit enim pro iis Patri: Pater dimitte illis, nesciunt enim, quid faciant. Quomodo tibi non dimittet impietates tuas, quas imprudens commisisti? Ne timeas, neque paveas; sed surge & adi episcopum nostrum, & ostendet tibi, quemadmodum ad Christum accedas. Hæc igitur cum dixisset, me ipse collegi & animum recepi, ac fidenter colloqui cœpi ac dicere: An hæc ita se habent, ut dicis, carissime Timothee? Ille autem pluribus me aliis sermonibus confirmavit.

ANNOTATA.

a Vetus interpretatio sic habet: Quid vero ad me, qui volo cognoscere verum Deum? Ego autem tentavi ejus mendacium & vanam superbiam & cognovi, quia phantasma facit tantum; quæ cum sequentibus sensum non satis plenum faciunt. Observat Maranus in Notis, S. Cyprianum hic vehementem dolorem suum usque ad desperationem incipere significare, sensumque esse, parum sibi prodesse, quod dæmonis imbecillitatem noverit, cum ad Deum accedere quidem velit, nec audeat tamen in impietatis tenebras demersus. Simile quid certo significari debet; at vel sic hæsitat phrasis in textu Græco, unde forte aliquid excidit, quo sublato, male cohæret periodus. Quæcumque porro hic sequuntur contracta habes apud Gregorium Nazianzenum & Photium in Eudociæ Metaphrasi. Consule Comment. prævii §§ 2 & 3.

b Antiquus interpres vertit, Vidi enim per Christianam Puellam eum, qui magna sufflat, diabolum. Græcum φυσῶντα jactantem, gloriantem, superbia inflatum significat, ut cum Fello observavit Maranus,

c

Quomodo dæmon astrologis magisque illudat, & sibi astrorum cælorumque motus & regimen adscribat, docuit Cyprianus cap. 1 num. 5. Quantum magiæ in stellas astraque potentiam jactarint antiqui, probat Delrio lib. 2 quæst. 9. Pauca inde delibo. Virgilius Eccloga 8 canit:

Carmina vel cælo possunt deducere lunam.

Ovidius Metamorphoseos lib. 14 de Circe:

Concipit illa preces & verba precantia dixit,
Ignotosque deos ignoto carmine adorat,
Quo solet & niveæ vultum confundere lunæ,
Et patrio capiti bibulas subtexere nubes.

Rursus de Medea in Epistola Hipsyphiles:

Illa reluctantem cursu deducere lunam
Nititur, & tenebris abdere solis equos.

Tibullus lib. 1 Elegia 2:

Hanc ego de cælo ducentem sidera vidi.

Apud Petronium sic gloriatur saga:

Quid leviora loquor? lunæ descendit imago
Carminibus deducta meis, trepidusque furentes
Flectere Phœbus equos revoluto cogitur orbe.

Horatius Epodon Ode 5 de saga cecinit:

Quæ sidera excantata voce Thessala
Lunamque cælo diripit:

Ac denique Lucanus lib. 6 de Erisichto:

Cessavere vices rerum, dilataque longa
Hæsit nocte dies, legi non paruit æther,
Torpuit & præceps audito carmine mundus:
Axibus & rapidis impulsos Juppiter urgens
Miratur non ire polos. Tunc omnia complent
Imbribus & calido producunt nubila Phœbo,
Et tonat ignaro cælum Jove.

Plura apud ipsum videri possunt.

d Quæcumque hic narrantur ab initio numeri 9 prætermisit interpres vetus. De Antiochia, quæ eadem esse videtur, ubi & nati sunt sancti Martyres, ubique S. Cyprianus in Actis dicitur episcopatum administrasse, disputata plurima & conjecturam meam vide Commentarii prævii § ultimo.

e Hæc sane sensati hominis mentem pungere quam maxime debebant: quid enim a malorum origine & incentore nisi mala exspectari poterant? Quod infra suo exemplo testatur Cyprianus, dæmonem mala immittere, tollere vero vel nolle, vel non omnia posse, probatur ex sacris Litteris Exodi cap. 7 & seqq., ubi magi incantationibus suis quædam prodigia Moysis in immissis plagis imitari quidem potuerunt, at plagas ipsas tollere nequiverunt, ita ut pro eo exorandus fuerit Moyses.

f Apud Gregorium Nazianzenum videtur solus S. Cyprianus amore erga Virginem exarsisse, & contra in Actis nonnullis omnia in gratiam procantis Aglaïdæ machinatus esse. Ex iis, quæ hic habentur, facile utraque combinantur, ut observavimus Comment. prævii § 2 num. 26.

g Ostendit Martinus Delrio sæpe laudatus lib. 2 quæst. 7, miranda plurima & pleraque dæmonem magosque ab ipso adjutos perficere ex causarum naturalium, quarum hominibus vires incognitæ, sunt, conjunctione applicationeque ad effectus. Si vera sunt, quæ idem docet lib. 3 part. 1 quæst. 4, sect. 4 potuisset per se loquendo diabolus libidinem & amorem illis auferre; tumque dicendum esset, impedivisse Deum, ut sic clarius ejus impotentia Cypriano innotesceret & contemneretur.

h Vox Græca ἠπείλουν, ut monet Maranus, hinc translata fuerat & paulo ante subjecta ἀλλήλοις, undeillam huc transtuli. Discedit porro hic rursus vetus interpres sic scribens. Erat autem grande miraculum videre in septuaginta diebus certamen Virginis & spiritus, qui est super fornicationem. Erat autem & regis dæmonum videre imperium vanum. Me autem multa & incantante & sacrificiis & libationibus omnes eos placante, suscitabam eos adversus Virginem. Cum autem vidissem, quia nihil explicabant, sed longe ab ostiis ejus velut canes latrabant, blasphemavi diabolum stans contra eum a desiderio detentus, & impetum feci adversus eum manus levans, & puto, quia & alapa eum percussi, & verbis improperii convitiatus sum ei. Post quæ sic revertitur: Postea ergo voluit me sic seducere. Vide § 2 & 3 quam belle omnia hæc cum Gregorii Nazianzeni & Eudociæ assertis conveniant.

i Multo disertior est hic antiquus interpres fusius narrans, quomodo dæmon ipsum Cyprianum, assumpta Virginis forma, decipere voluerit, quomodo non permiserit Deus, ut succederent fraudes ejus, dissoluto mox schemate & fugiente dæmone, cum Justinæ nomen petulans amator inclamaret. Quæcumque etiam hucusque in Græco Aglaïdæ adscripta sunt vetus versio Cypriano tribuit.

k Veram realemque corporum translationem dæmonis ope per magos fieri, pluribus probat Delrio Disquisit. magic. lib. 2 quæst. 16, contra Lutherum, Melanchtonem aliosque incredulos & physicos, quibus fere pro regula est, nullis testimoniis fidem habere, nihil credere, quod non ipsi per sese experti sunt. Circa transformationes idem agit quæst. 18, ubi docet, plerasque illusorias & præstigiosas esse, turbatis nimirum per dæmonem tum spectantium, tum ipsius transformati sensibus: addit tamen & exemplis probat, exuvias mortuorum animalium quandoque magis sic circumdatas applicatasque fuisse, ut a spectantibus formæ mendacium detegi non posset. Et hæc quidem utcumque verisimilia videri possunt de earum bestiarum membris, quæ magnitudine cum humanis utcumque quadrare possunt; verum bufonis, passeris similiumque animalculorum pelles formasque hominibus adptari per dæmonem reipsa posse, non est credibile, siquidem penetrationem corporum extra dæmonis potentiam passim removent doctores. Præstigiis itaque res hic cum Aglaïda peracta fuit. Iis, invocato Jesu & Mariæ nomine, signoque Crucis formato, dissolutis, plures male mulctatos citata quæst. 16 profert Delrio.

l Uberius iterum omnia hæc ita narrat vetus interpres: Feci tunc Aglaïdam transfigurari in passerem; & volans stetit ad fenestram ejus (S. Justinæ.) Mox intendit in eum Virgo; jam non erat passer, sed Aglaïdas, stans foris ante pinnam fenestræ Virginis, & erat juvenis in angustia, nec poterat salire propter nimiam altitudinem, nec habebat, quo fugeret. Tunc sancta Virgo sensit, quomodo hic devenerat per dæmonum dolum; & miserta est ejus; ne cadens creparet & periret, consignans se vocavit domesticos suos, ut deponerent eum per scalam a fenestra, & monebat eum, dicens: Cessa ab hac insania; melius est tibi sobrie vivere. Tunc sancta Virgo mandavit expelli eum foras ab atrio, & non tradi eum judici, ne periret secundum legis consuetudinem quasi maleficus.

m Vice versa, quæcumque noster habet de plagis, parentum fortunis Justinæ causa a dæmone inflictis, de peste morbisque urbi immissis, uti & de oraculo, prætermissa sunt in veteri versione. Eadem etiam non leguntur in parte Actorum prima seu Conversione S. Justinæ a me impressa, ut ibidem observavi. Nec eorum est mentio apud Photium. Reperiuntur tamen in prima Actorum parte a Martenio edita. Consule, si lubet, Commentarii prævii § 3 num. 33 & seqq.

n Monente Marano, substitui ἀντιτέθεικας, pro ἀνατέθεικας, ut in codice legitur. Videtur ita etiam legisse interpres, dum vertit: Neque tu, neque leges tuæ, neque dispositiones tuæ, neque figuræ tuæ, quibus te putas per phantasias resistere dispositioni Dei, aliquid sunt, nisi error & mendacium.

o Sunt hæc nonnihil timide a Marano versa nec satis clara. Mallem sane, mutatis paucis, ita liberius reddere: Corrupisti mentem meam, perdidisti animam meam, spes meas dirupisti, omnem rationalem meam industriam in confusionem pertraxisti: pessumdedisti vitam meam & nequitia consumpsisti, omnemque naturæ meæ dignitatem perdidisti. Paulo infra pro brevem salutis spem substitui parvam, quod procul dubio significatur.

p Gregorius Nazianzenus scribit, dæmonem sic a S. Cypriano pœnitente male habitum, in eum ipsumingressum esse. At hæc qualiscumque varietas stylo oratorio & eloquentiæ flosculis adscribenda est, ut monui Comment. prævii § 2 num. 28. Orationem porro, qua Sanctus in dæmonem invehitur, satis libere amplificavit interpres. Quæcumque hic noster habet, pergunt cum Photii analysi presse convenire. De Crucis virtute contra dæmones habes exemplum apud Gregorium Nazianzenum Orat. 3 in Julianum, ubi narrat, quomodo is apostata dæmonem consulturus spectrisque territus ex pristina consuetudine signo Crucis se munierit, ad quod statim dæmones fugerint cessarintque terrores.

q Timotheus is appellabatur, ut ex fine hujus numeri liquet. Eumdem nominat Photius, ubi quæ ad illum spectantia hic narrantur, contracta leguntur.

CAPUT III.
S. Cyprianus enarrat, quomodo Antiochiæ apud cœtum fidelium publice sua crimina confessus sit, quomodoque horum atrocitate & multitudine perculsus ad desperationem pene devolutus fuerit.

Τὀτε ἠρξάμην ἔμπροσθεν πάντων ἐξαγγέλλειν μου τὰς ἀσεβείας, καὶ λέγειν· ἀρα ἀφίησί μοι ὅσα διεπραξάμην, ἄνδρες Αντιοχεῖς; πολλὰ γὰρ ἠσέβησα, καὶ οὐκ ἔστιν ἀριθμὸς, οὐδὲ λόγος εἰς ἐξήγησιν τῶν κακῶν μου· ἐν γαστρὶ ἐχούσας τοῖς δαίμοσιν ἀνέτεμον, καὶ εὐγενίδας μεταμορφῶν, τῶν οἰκείων πόλεων ᾐχμαλώτιζον καὶ συλλαμβανούσας ἐκ πορνείας ἀνῄρουν· νήπια γαλουχοοῦντα ἐσφαγίασα ὐποκάτω τῆς γῆς· ἄλλα ἔπνιξα, ἕτερα ἀπεστραγγάλωσα ἐπ᾽ ἀγγελίᾳ βοηθείας τοῦ δράκοντος· ἡβῶντας ἤδη ἐσφαγίαζον, ἄλλους προἳόντας τῆ ἡλικίᾳ συνέχωσα τῷ Πλούτωνι, καὶ διὰ τὴν Ἑκάτην ξένων ἀνδρῶν τὰς κεφαλὰς ἀπέτεμον· γυναικῶν ἔτι παρθένων τὸ αἷμα τῇ Παλλάδι κατέσπεισα, τῷ δὲ Ἄρῃ καὶ Κρόνῳ ἄνδρας ἤδη τελείους· καὶ συχνοὺς ἄλλους δαίμονας διὰ τοιούτων θυσιῶν ἐπληροφόρησα, ἵνα οὕτως αὐτῷ προσέλθῳ διαβόλῳ. Καί ὅτε ἤμελλον αὐτῷ προσιέναι, αἷμα παντὸς ζώου ἐν σκεύει αὐτῷ χρυσῷ προσήνεγκα, καὶ δεξάμενος ἐῤῥάντισε πρῶτον αὐτοῦ τὸν στέφανον, καὶ τὰς δυνάμεις αὐτοῦ, εἶτα καὶ ἐμὲ, εἰπὼν· Λάβε καὶ σὺ ἐξουσίαν ἐπὶ πᾶσαν ψυχὴν ἀλόγων καὶ λογικῶν φίλοις παρεχόμενος· Ἀπείρους ἄλλους ἐφόνευσα, πένητας πολλοὺς κατέστησα· αἱ μὲν οὖν εὐεργεσίαι μου οὐκ εἶχον ὄνησιν, ὅτι οὐκ εἶχον ὑπόστασιν, ὡς φαντασίαι· αἱ δὲ ἀδικίαι μου ἀληθεῖς ἐγίνοντο, ἐπειδὴ ἐνήργουν οἱ δαίμονες ἐπιβλαβῆ εἰς τὰς ὑπάρξεις, παρασχεῖν δὲ ὕπαρξιν οὐκ ἠδύναντο. Εἴ τινι χρυσὸν ἐδίδουν, πρὸς ἡμέρας τρεῖς ἴσχυεν, ὅθεν οἷς ἔλεγον τὸν δόλον, θᾶττον αὐτὸν συναλλάττοντες

ἐζημίουν τοὺς συνναλλάττοντας. Οὐκ ἔχω εἰπεῖν ὅσας μοιχείας καί παιδεραστείας ἔδρασα, ἅμα ἐμοὶ καὶ ἑτέρὼν πολλῶν παρατρέπων τὰς ψυχὰς καὶ μὴ θελούσας. Ὅσα ἐτεχνασάμην εἰς μοχθηρίαν, εἰς πολέμον, εἰς ἀπώλειαν καὶ ὄλεθρον τίς ἂν εἴη ἱκανὸς ἐγγράψασθαι; Πῶς οὖν πάντα συγχωρήσει Θεὸς, φίλοι; πῶς με ἐλεήσει, ἑαυτὸν μὴ ἐλεήσαντα; εἰ ἦν μοι λόγος περὶ μιᾶς, δυό ψυχῶν, εἶχον ἐλπίδα πρὸς ἀπολογίαν μου· πολλά εἰσιν ἔδρασα φαῦλα.

[16] Τίνα παρήσομαι, τίνα ἐξαγορεύσω; γένους ὄλεθρον, φίλων ἔνδολον διάθεσιν, ξένων ἀναίρεσιν, τῶν ἄλλων ἀνθρώπων τὴν κατασφαγὴν, τῶν εὐσεβῶν τοὺς διωγμοὺς, τῶν χριστιανῶν τὰς ἐπιβουλὰς, τὰς φθορὰς τῶν παρθένων, τῶν ἐκκλησιῶν τὰς καθαιρέσεις, τῶν εὐκτηρίων οἴκων ἐρήμωσιν, τῶν σεμνῶν γυναικῶν τὴν δημαγωγίαν, τὰς ἐπὶ πᾶσιν ἐπινοίας κατὰ τῶν μυστηρίων, ὅτι πολλοὺς ᾕκιζον ἐξαγγεῖλαι, καὶ ἀκούων ἔλεγον, καὶ διηγούμενος ἐχλεύαζον, καὶ τὰς ἁγίας γραφὰς ἐφενάκιζον, ἔῤῥιπτον, ἐξουδένουν, ἔκναιον· τοὺς διασπαραγμοὺς τῶν προσεδρευόντων τῇ ἐκκλησίᾳ, τὸ μῖσος, τὸν γέλωτα τοῦ βαπτίσματος, τὴν ἔχθραν τὴν πρὸς τοὺς κληρικοὺς, τὴν ὑπόνοιαν, τὰς κατ᾽ αὐτῶν ἐπιβουλὰς, τὴν χλεύην τῶν προσευχῶν, τὸν μυκτηρισμὸν τῆς λειτουργίας, αὐτοῦ τοῦ Θεοῦ καὶ Χριστοῦ Ιησοῦ τὰς δυσφημίας, τῶν εὐαγγελίων αὐτοῦ τὴν ἐπίληψιν. Τί μοι οὖν ἆρα ἀφήσει πρῶτον Χριστὸς, τί μοι συγχωρήσειεν; τὰ πάντα γὰρ φαῦλα καὶ ἀσεβείας μεστά· οὐκ ἐπαρκεῖ μοι πρὸς ἀπολογίαν χρόνος τῆς ζωῆς τῆς ἐμῆς· Οὐκ οἶδα εἰ ζήσομαι ἄλλα εἰκοσι ἔτη· μιᾶς μου πράξεως μόλις ἔχει μετάνοιαν· τίς μοι χρόνος ὑπάρξειε πρὸς τὰς ἀπείρους ἀσεβείας μου. Εἴπατέ μοι, φίλοι, τί ποιήσω, τί διαπράξωμαι; Ἐπέγνων Χριστοῦ τὴν θεότητα, ἀλλ᾽ οὐκ ἔχω δύναμιν ὅπως αὐτὸν ἐξιλεώσωμαι· ἐπέγνὼν τῶν ἱερέων αὐ᾽ οὐ τολμῶ ἅψασθαι, ὑπὸ τοῦ συνειδότος ἐλεγχόμενος· ἐπέγνων ὄτι μυστήριον ἀθάνατον πίστις Χριστοῦ, ἀλλ᾽ οὐκ ἔχω ἰσχὺν ἐκμειλίξασθαι αὐτῆς τὸ ἐνάρετον· ἐπέγνων τῆς ἐκκλησίας τὴν κατάστασιν, ἀλλ᾽ αἰδοῦμαι κᾂν τοῖς προσαυλίοις ἐγγίσαι. Συνῆκα Θεὸν, καὶ πῶς αὐτῷ ἀπολογήσασθαι ἀπορῶ.

[17] Εὐσεβῆσαι ποθῶ, καὶ ἡ ἀσέβειά μου περιγίνεται· ἐπιθυμῶ δοῦλος ἀκοῦσαι Χριστοῦ, καὶ ἀγνοῶ εἰ θίλει ἐμὲ πριᾶσθαι εἰς αὐτὸν· πολῶ ἐμαυτὸν, καταγράφω δοῦλον αὐτῷ· οὐ θέλω ἀντιτίμησιν, μόνον με προσδέξηται· εἰ μὴ θέλει μου συγνῶναι, ἐμαυτῶ ἐπιγράφω τὴν αἰτίαν, μόνον κᾂν ὡς ἀσεβῆ με ἐπιβλέψῃ. Ἣν οἶδα ὅτι αἰωνίου ὀλέθρου ἄξιός εἰμι· οὐ παραιτοῦμαι τὴν τιμωρίαν, μόνον αὐτοῦ κελεύσαντος ἀποθανεῖν ἀξιωθῶ· ὑπὸ τὴν αὐτοῦ ἐξουσίαν γενόμαι, κᾂν γοῦν θανατῶσαί με βούληται· οὐκ αἰτῶι ἄφεσιν· ὑπερβάλλει γὰρ τὸ χρέος τάχα τὴν αὐτοῦ χρηστότητα· οὐ πειράζων προσέρχομαι· πεῖραν ἔχω τῆς δυνάμεως αὐτοῦ ἀπὸ Ιουστίνης, καὶ καταγράφω ἐμαυτῶι θάνατον. ἴδω μόνον πῶς προσκυνεῖται Χριστός. Εἴπατέ μοι, φίλοι, εἰ δύναμαι κᾂν ὡς ἀλλότριος ἐπιστῆναι τοῖς εἰρημένοις, ἵνα μήκοθεν ὁρῶ αὐτοῦ τὴν θεότητα. τήκων μου τὴν ψυχὴν καταμαρανῶ· Οὐ πιστεύω ὅτι ἀφίενσί μοι· οὐ πείθομαι γὰρ χείρονά μου γεγενῆσθαι ἄνθρωπον, ὑπερβαλὼν Ιαννὴν καὶ Ιαμβρὴν τοὺς λεγομένους· ἐκεῖνοι ἐν τῷ γοητεύειν ὡμολόγησαν Θεοῦ δάκτυλον· ἐγὼ δὲ παντελῶς διεκείμην μὴ εἶναι Θεὸν· εἰ ἐκείνοις Θεὸς οὐ συνεχώρησε, κᾂν ἐν μέρει ἐπιγνοῦσιν αὐτὸν, ἐμοὶ πῶς συγχωρήσειε παντάσιν ἀγνοήσαντι; Οὐ καυχῶμαι ἐπὶ ταῖς ἀσεβείαις μου. οὐ γὰρ τὸ ψεῦδος πάλιν θεραπεύειν ὀφείλων, ἀγνοῶ τὴν χάριν, ἀλλ᾽ οἶδα ὅτι ἀληθείας ἀντιποιεῖται. Τίς ὑμῖν διηγήσεται ἀσεβείας πέλαγος; τίς ὑμῖν ἄβυσσον βλασφημίας διαγράψοιτο, τίς ὑμῖν ἐπιστήσειε κακίας τοὺς θησαυρούς; ἐγὼ πᾶσαν αὐτὴν ἐχώρησα, καὶ ἐν ἐμοὶ ἄβυσσοι αὐτῆς ἐχώρησαν. Ἐν ἐμοὶ πολλοὶ ὑπ᾽ αὐτῆς ἐναυάγησαν.

[18] Οὐκ εἰμὶ μόνος ἐν τῇ ἀπωλείᾳ μου, οὐδὲ ἐμαυτὸν μόνον ἐβαράθρωσα · πολλοὺς ἄλλους σὺν ἐμοὶ κατέσπασα. Ποῖα δὲ κλαύσω; περὶ τίνος δακρύσω; περὶ τῶν σωματικῶς ἀναιρεθέντων, περιέργως πραχθέντων μοι; περὶ τῶν μαθόντων δι᾽ ἐμοῦ, τῶν ἐμὲ μιμησαμένων; Ἄφθονος ἐγενόμην ἀσεβείας διδάσκαλος, σπουδαῖος κήρυξ τῆς κακίας γέγονα· ἀπείρους εἶχον τοὺς μανθάνοντας, πολλοῖς μετέδωκα τοῦτο τὸ δηλητήριον· φίλοις δοκῶν παρέχειν, ξίφος προσεπηγνυον· καὶ συγγενεῖς οἰόμενος ὀφελεῖν, αἴτιος αὐτοῖς ὀλέθρου κατέστην, καὶ διὰ πρεσβείας αὐτῶν συχνοὺς ἐποίησα γόητας· νέους προεβίβασα κακῶς γηράσαι, καὶ γέροντας ἔπεισα ἐναποθανεῖν ματαιότητι, ξένους ἀποδημεῖν πρὸς γοητείαν· καὶ καλὰ δρῶντας οὐκ εἴασα προκόψαι πρὸς εὐσέβειαν· Ἐμύησα ὡς ἱερεὺς, ὡς δαιμόνων νεωκόρος ἐδίδαξα, πρὸς ἅπατην ἐπότισα, ἐπεδειξάμην πρὸς πλάνην· ὡς ἱεροφάντης ἐτέλεσα ἑκατόμβην, καὶ ὡς πολλὰ ἰσχύων, οὐδενὸς ἐφεισάμην. Πολλοὺς ἐξῆψα πρὼς μίμησιν, καὶ ἐμοὶ ἐρίζοντας πολλοὺς ἐφόνευσα· πολλοὶ δείσαντές με κατέπιπτον, καὶ προδότης ἐγενόμην τῶν θελόντων μοι ἀντιστῆναι· ἀξιούμενος ἐποίησα ἐν ἀέρι πέτασθαι, καὶ ἐν θαλάσσῃ βαδίσαι, καὶ ὡσεὶ παρέχον ἀνέμους πλεῦσαι, ἱπταμένους καὶ μὴ βαδίζοντας ἀποδημῆσαι παρεσκεύασα· ἀνέμους ἀπέλυσα καὶ πάλιν ἐκώλυσα· νῆας ὑποβρυχίους γενέσθαι, καὶ ἄλλας ἐπώκειλα· πρὸς γέλωτα ὕδωρ ἐν ἐρήμῳ ῥεῦσαι ἐφάντασα, καὶ ἐν οἴκοις λιμνάζειν ἔδειξα· γύναια διώκεσθαι ἀπὸ τῶν συμβίων πρὸς τοὺς μοιχοὺς ἐποίησα· τεκνοφορίαν ἐδείκνυον εὐχερῆ χάριν θανάτῳ παρέχων, οἴκους ὅλους παρεδίδουν εἰς ὄλεθρον, φίλους δολοφονηθῆναι ἠνεσχόμην, οἰκετῶν γνησίων συχνοὺς ἐζημίωσα. Ἐν τούτοις ἔνιοι ἠξίουν ὁμοιωθῆναι θαυμάζοντες, καὶ οἱ δαίμονες συγχαίροντες, ὅτι με προετρέποντο.

[19] Εἴπατε γοῦν μοι, φ;ίλοι, εἰ ἔστιν ἐπίνοιά τις πρὸς τὴν τούτων ἀπαλλαγὴν, μᾶλλον χρὴ ἑλέσθαι τὸν δι᾽ ἀγχόνης θάνατον; τὸ γὰρ ζῆν ἐν τοιαύτῃ μνήμῃ πονηρῶν πράξεων, κᾂν μηκέτι γένωνται, ἐσχάτου θανάτου ἐστὶν ἄξιον. Ἤθελον οὗν κἀγὼ ἀκοῦσαι περί τῆς τοῦ Χριστοῦ δυνάμεως, καὶ οὕτω θανεῖν τὸν ὡρισμένον μοι θάνατον. ταύτην τὴν ἐπιθυμίαν ἔχων ἀνέχομαι ἔτι τοῦ ζῆν· οἶδα γὰρ ὅτι πᾶσά μοι σωτηρίας ἐλπὶς περιῄρηται. Οὐ φέρω εἰπεῖν τὰ λοιπὰ, ἵνα μὴ τὴν μνήμην μου ξίφος γενέσθαι παρασκευάσω· οὐχ ὑπομένω φάσαι τὰ ὑπέρτερα, ἵνα μὴ ἀναστάντες ἀποδράσητε· οὐκ ὀφείλω ἐπιδοῦναι ἐπὶ τὰ μείζονα, ἵνα μὴ καὶ οἶκος αὐτὸς εἰς τέλειον ἔδαφος κατασπασθῇ. Ἔνια ὑμῖν μόνον δείκνυμι ὁποῖός εἰμι ἐγὼ ἀσεβῆς, ὅτι τὴν ψυχὴν ἰδία τοῦ σώματος ἐν ταρτάροις εἶχον, συκοφαντοῦσαν, πολεμοῦσαν πολὺ τῶν εἰρημένων ἀνοσιώτερον· τοῖς ἐν ἀέρι βουλὰς ἐδίδουν ζηλοῦν, καὶ τοὺς κάτω πρὸς τὰ ἄνω συνέβαλον, καὶ ἐμαυτὸν παρεῖχον ἐκατέροις τεκμήριον. Οὐ χωρῶ διελθεῖν τὸ κατάλοιπον, οὐ γὰρ συμφέρει τοῖς ἀκούουσι. Πῶς οὖν λέγετε, ὅτι Χριστός σε παραδέξεται, ἀγνοοῦντες τὰ κατ᾽ ἐμέ; Ιουδαίους μοι εἰς μέσον ἠγάγετε, ἐπειδὴ ἔτυχον ἱλασμοῦ· ἐγὼ καὶ αὐτοὺς τοὺς χριστοκτόνους, θεομαχήσαντας ὑπερέβαλλον, τάχα δὲ καὶ τοὺς ἐνεργήσαντας εἰς αὐτοὺς δαίμονας· καὶ ὑμῖν πλείστη χάρις, ἐγὼ δε οὐκ ἐλπίζω ἔτι σώζεσθαι, τοσαύτην ἐπιδεδειγμένος εἰς Θεὸν καὶ ἀνθρώπους ἀσέβειαν. Οἶδα ὅτι εἶπον ἐμαυτὸν μείζονα θεοῦ· ἀλλὰ καὶ ἐγέλων αὐτὸν ἄγροικον ἀποκαλῶν· ἐδείκνυον γὰρ καὶ νεκροὺς ὡς ζῶντας, καὶ χωλοὺς ὡς τρέχοντας· καὶ πολλοὺς ἐνεπόδισα αὐτῷ πιστεύσαι, ὅτι θεός ἐστιν· ἀλλὰ καὶ λόγῳ ἐκώλυον μὴ γενέσθαι χριστιανοὺς, πείθων ὅτι οὐκ ἔστι θεὸς Χριστὸς, ὅθεν καὶ ἐσταυρώθη ὑπὸ Ιουδαίων, τοῦ διαβόλου ἐνεργήσαντος.

[20] Ἰδιώτην ἔλεγον αὐτὸν καὶ μαγγανικὸν, καὶ μηδ᾽ ὅλως ἔχοντα ἐπίγνωσιν, οὐ λέγω τῶν ἀοράτων, ἀλλ᾽ οὐδὲ τῶν ὁρατῶν. Καὶ πῶς μοι λέγετε, δέξεταί σε Χριστὸς, τοσαῦτα εἰς αὐτὸν ἁμαρτήσαντα; περί τίνος δὲ δυνήσομαι μετανοῆσαι; ὧν ἐκώλυσα σωθῆναι, ἤν ὧν ἔπεισα ἀπολ;έσθαι; ὧν ἔδρασα φόνων, ὧν ἔπεισα σφαγιάσαι; ὧν ἠσέλγησα ὧν ἔπεισα ἀσελγεῖν; ὧν ἐπεβούλευσα, ὧν ἐχλεύασα, ἥρπασα, ἠδίκησα, ψυχὰς καθελὼν ἀπὸ φωτὸς εἰς τὸ σκότος τὸ ἐξώτερον; Ὅτι γὰρ ἠδυνήθην γνῶναι θεότητα ἀληθινὴν, οὐκ ἀρκεῖ μοι· διὰ τοῦτο συνορῶν κρεῖττον εἶναι, τοῦ αἰτεῖν χάριν Χριστὸν παύομαι, μήποτε χείρονι περιπέσω ἀσεβείᾳ, οἰόμενός με δυνατὸν εἶναι Θεῷ προσελθεῖν. Σιωπῶ ἵνα μή μου ὑπόμνησιν ποιήσηται οὐκ εἰς ἄφεσιν, ἀλλ᾽ εἰς ὐπερβάλλουσαν κόλασιν. Καὶ δὴ τοῖς δάκρυσι συσχεθεὶς, ἐπὶ τούτοις ἐσιώπησα· ἔκλαιον δὲ καὶ πάντες οἱ συμπαρακαθήμενοι σποδρῶς, ὅτι δίκαια λέγω· καὶ ἦν μέγας κοπετὸς δοκιμαζόντων, ὅτι εἰκότως ἐφρόνησα ἀπαγορεύσας Χριστοῦ πρόσοδον, ἀνάξιος ὢν τῆς θείας αὐτοῦ παραστάσεως. Καὶ περιῤῥηξάμενος τὴν ἐσθῆτα καὶ κόμην πασάμενος ἐκείμην ἐπὶ τοῦ ἐδάφους, πένθος μέγα ἀράμενος, καὶ ἀλαλήτοις δάκρυσι τὸ οὐαί μοι ἀναφωνῶν, ὄτι ἀπωλόμην ἄθλιος.

[S. Cyprianus iterum] Tunc cœpi coram omnibus narrare impietates meas ac dicere: An dimittet mihi quæcumque commisi, Antiochenses? Multa enim impie feci, nec malorum meorum numerus est aut ratio ad enarrandum. Prægnantes dæmonibus secui, nobiles in alias formas induens ex propriis civitatibus captivas abduxi, & gravidas ex stupro interfeci. Lactentes pueros sub terra mactavi, alios suffocavi, alios strangulavi ob promissum draconis auxilium a. Adolescentes trucidavi, alios ætate provectiores defodi Plutoni, & propter Hecaten b peregrinorum hominum capita amputavi. Virginum sanguinem Palladi c libavi, Marti & Saturno maturos ætate immolavi, atque his sacrificiis multos alios dæmones mihi devinxi, ut sic ad ipsum diabolum pervenirem. Cum ad eum venturus essem, obtuli ei sanguinem omnis animalis d in vase aureo; quo ille accepto, aspersit primum suam ipsius coronam ac potestates suas, deinde etiam me, dicens: Accipe & tu potestatem in omnem animam rationis expertium & ratione utentium, ut amicos juves e. Innumeros alios occidi, multos ad inopiam redegi. Ac mea quidem beneficia nihil proderant, quia substantiam non habebant, utpote phantasiæ. Sed vera erant maleficia, nam dæmones veris opibus damnum inferebant, at eas dare non poterant. Si cui aurum dedissem, valebat ad tres dies f: hinc quibus fraudem narrabam, ii cito illud permutantes, secum contrahentibus nocebant. Non possum dicere, quot adulteria & puerorum stupra commiserim, multorum animas simul cum mea etiam invitas pervertens. Quot & quanta machinatus sum ad improbitatem, ad bellum, ad perditionem & perniciem, quis scribere valeat? Quomodo igitur hæc omnia, amici, condonabit Deus? Quomodo miserebitur mei, qui ipse mei non sum misertus? Si mihi unius aut duarum animarum esset reddenda ratio, spem haberem excusationis: sed multa sunt quæ nefarie feci.

[16] Quænam prætermittam, aut quænam enarrabo? Generis perniciem, [sua peccata recolligens] perfida de amicis consilia, hospitum necem & aliorum hominum, piorum vexationes, structas Christianis g insidias, virginum stupra, ecclesiarum eversiones, oratoriorum vastationem, pudicarum feminarum abductionem, ac præterea excogitatas artes adversus mysteria, quæ multos enuntiare h verberibus cogebam, & cum audiissem, enarrabam, & enarrando irridebam, ac scripturas sanctas ludibrio habebam, projiciebam, floccifaciebam, dilacerabam: discerptos i, qui in ecclesia assidue occupati erant, odium & irrisionem baptismatis, inimicitias cum clericis, suspiciones, & structas illis insidias, precum irrisionem, jocos & cachinnos in liturgiam, & in ipsum etiam Deum & Christum Jesum blasphemias, & manus in Euangelia illius injectas. Quid igitur primum mihi dimittet Christus, aut quid condonabit? Omnia enim improba & impietatis plena: nec sufficit mihi ad expiationem totius vitæ meæ tempus. Nescio, an victurus sim viginti alios annos; unius meæ actionis pœnitentiam vix explerent. Quod tempus mihi superesse possit ad innumeras meas impietates k? Dicite mihi, amici, quid faciam, quid exsequar? Novi deitatem Christi, sed eum placare non valeo: novi illius sacerdotum pietatem, sed os meum illis offerre non audeo: novi Euangeliorum gratiam, sed ea tangere non audeo, conscientiæ stimulis agitatus: novi mysterium immortale esse fidem Christi, sed severam illius virtutem demulcere non possum l: novi ecclesiæ ordinem & statum, sed vereor vel ad ipsa vestibula accedere: Deum cognosco, nec suppetit causæ apud eum dicenda ratio.

[17] Pie vivere cupio, ab impietate vincor: Christi servus audire cupio, [eorum] nec scio, an me sibi velit emere. Me ipse vendo, ac illi in servitutem addico; non peto pretium, tantummodo me recipiat m. Si non vult ignoscere, causam mihi adscribo, tantum me ut impium saltem respiciat. Unum novi, dignum me esse æterna morte; non deprecor pœnam, tantum dignus sim, qui, illo jubente, moriar; submitto me illius potestati; saltem ergo mori jubeat. Veniam non postulo; forte enim debiti magnitudo superat illius bonitatem n. Tentatum non venio; illius potestatem expertus sum in Justina, meque ipse morte condemno; tantummodo videam, quomodo Christus adoretur. Dicite mihi, amici, an possim his, quæ dicuntur, saltem ut extraneus interesse, ut illius divinitatem procul conspiciam. Tabescens, animam meam mœrore conficiam. Non puto, illum mihi condonaturum; neque enim mihi persuadeo, quemquam hominem pejorem me fuisse; quippe cum famosos illos Jannem & Mambrem o superem. Illi enim in magicis præstigiis confessi sunt Dei digitum; ego autem omnino contendi, Deum non esse. Si illis Deus non pepercit, quamvis eum ex parte agnoscerent, quomodo mihi par qui illum prorsus ignoravi? Non glorior in impietatibus meis, neque enim quasi mendacii iterum colendi partes sustineam; ignoro gratiam, sed scio ei veritatem curæ esse. Quis vobis enarret impietatis pelagus? Quis abyssum blasphemiæ describat, quis nequitiæ thesauros recludat? Ego enim nequitiam omnem percepi, ac in me illius abyssi comprehensæ sunt. Multi per me naufragium in ea fecerunt.

[18] [enormitate] Non solus perii, nec me solum præcipitem dedi; multos alios mecum abstraxi. Quænam autem deplorem & lugeam? Quos occidi, an quæ curiose peregi? Quos habui discipulos, an quos imitatores? Liberalis exstiti impietatis doctor & diligens nequitiæ præco. Innumeros habui discipulos, ac multos participes feci hujus perniciei; & cum amicis gratum facere mihi viderer, gladium defigebam, & cum propinquos juvare, causa illis eram & origo mortis, ac eorum rogatu plurimos feci magos. Juvenes docui prave senescere p; senibus persuasi, ut in vanitate morerentur; hospitibus, ut magiæ causa peregrinarentur; & qui præclare se gerebant, eos ad pietatem progredi non sivi. Initiavi ut sacerdos, edocui ut dæmonum ædituus, potum dedi ad fraudem, mei specimen præbui ad errorem; hecatomben q sacrificavi tamquam hierophanta; & quasi multa potens efficere, nulli peperci. Multos ad imitandum accendi, & mecum contendentes multos occidi. Multi metu correpti ad pedes meos accidebant, & resistere volentium r proditor eram. Feci, ut qui rogabant, in aëre volarent, vel in mari graderentur, & s instar ventorum navigarent, vel volantes ac non incedentes peregre irent. Ventos immisi, ac rursum cohibui. Naves demersi, & alias in altum provexi. Feci animi causa, ut aqua in desertis locis fluere, vel in domibus stagnare videretur. Feci, ut a maritis mulieres ad mœchos t abirent. Faciles ad abortum vias aperui, ut gratum morti facerem; totas domos in perniciem conjeci, amicos per dolum occidi patiebar, multos ex fidelibus famulis damno affect. In his nonnulli, cum me admirarentur, imitari avebant, ac dæmones mecum gaudebant, quod me hortati fuissent.

[19] [& multitudine varie movetur] Dicite igitur mihi, amici, utrum inveniri aliquid possit, quo his malis liberer, an potius vita laqueo finienda sit? Vivere enim in ejusmodi memoria nefandorum facinorum, etiamsi non jam amplius fiant, res est morte crudelissima digna. Vellem igitur de Christi potentia erudiri, sicque destinatam mortem obire. Hæc me cupiditas retinet adhuc in vita; scio enim, spem salutis omnem mihi esse præcisam. Non possum cetera enarrare, ne memoria mea instar gladii sit; non possum eloqui graviora, ne surgentes aufugiatis; non debeo ad majora progredi, ne ipsa domus ruinas trahat & solo æquetur. Quædam tantum vobis demonstro, ex quibus impietatem meam perspiciatis. Nam anima mea seorsum a corpore in inferis versabatur v, calumnians, bellum gerens, multo quam dixi nequius. Dæmones aëris ad invidiam & æmulationem hortabar, & inferiores cum superioribus committebam, meque utriusque instar prodigii exhibebam. Non possum, quæ supersunt, percurrere; neque enim audientibus prosint. Quomodo ergo dicitis, Christus te suscipiet, ignari & inscii rerum mearum? Judæos mihi in medium affertis, qui misericordiam consecuti sunt. Ego & ipsos illos, qui Christum occiderunt & cum Deo bellum gesserunt superavi, ac forte ipsos etiam dæmones, a quibus impulsi sunt. Ac vobis quidem maximam habeo gratiam; sed salutem me adepturum, non spero, qui tantam in Deum & homines impietatem præ me tuli. Scio, me dixisse, majorem me esse Deo u; quinetiam illum irridebam, agrestem appellans. Ostendebam enim mortuos, quasi viventes, & claudos, veluti currentes; ac multos deterrui, quominus illum Deum esse crederent. Sed & disserendo impediebam, ne Christiani fierent, persuadens, Christum non esse Deum, ut qui a Judæis, operante diabolo, in crucem actus fuerit.

[20] Imperitum illum vocabam & planum, ac nulla prorsus cognitione præditum non modo invisibilium, [& præsentes ad lacrymas movet.] sed ne visibilium quidem. Et quomodo mihi dicitis, suscipiet te Christus, qui tot ac tanta in eum peccavi? Quodnam autem peccatum pœnitentia expiare potero? Avocatos a salute, an conjectos in perniciem? Cædes a me perpetratas, an quæ meo consilio patratæ? Flagitia a me admissa, an quæ admittenda persuasi? Structas a me insidias, an ludibria & rapinas & injurias animabus factas, quas e lumine in tenebras exteriores avertebam? Quod enim ad veræ Divinitatis cognitionem pervenire potuerim, id mihi non sufficit; quapropter gratiæ a Christo petendæ finem facio, id satius esse perspiciens, ne forte in majorem impietatem incidam, idoneum me esse putans, qui ad Deum accedam. Taceo, ne meminerit mei non ad veniam, sed ad gravissimum supplicium. His dictis conticui, lacrymis prohibentibus; vehementer etiam omnes plorabant, qui una assidebant, ac magnus erat planctus, iisque videbar æqua dicere ac recte sapere, quod ad Christum, utpote indignus, qui prodirem coram illius Divinitate, accedere non auderem. Ac, discissa veste & coma cinere conspersa, humi jacebam, non sine maximo luctu & lacrymarum vi clamans: Væ mihi, quia perii miser!

ANNOTATA.

a S. Gregorius Nazianzenus Orat. 3 in Julianum scribit, cadaverum acervos Oronte flumine tectos abditissimosque aulæ angulos refertos fuisse membris puerorum & mulierum ad divinationem horrendaque sacrificia ab ipso dissectis. Quare infantibus potissimum insidientur eosque occidant malefici, habes apud Delrio lib. 2 quæst. 24. De matronarum & virginum transfigurationibus, ut maritorum, parentum aut aliorum custodum oculis & potestati subducerentur, scribit plurima Apuleius.

b

Hecate, Jovis & Latonæ, ut fabulantur poëtæ, filia, sororque Apollinis, Luna in cælo, Diana in terris, Proserpina vero apud inferos appellatur. Triformem Seneca, tricipitem nominavit Ovidius, quod tria capita habere fingeretur. Eo spectat illud Virgilii,

Tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianæ.

Ceterum notum est, Dianæ Tauricæ peregrinos mactari soluisse. Antiquus interpres ita habet: Infantes multos frequenter immolabam dæmoni, qui vocatur Pluto, & quæ vocatur Hecate.

c Minervæ seu Palladis multum jactata apud gentiles amor virginitatis fecit, ut illi non nisi virgines hostiæ cæderentur, sicut scribit Arnobius lib. 7: Quia virgo Tritonia est, idcirco ei convenit virgines hostias immolari. Sic dæmon diversis homicidiis diversam superstitionis rationem prætexebat; unde habes mox grandævos & robustos grandævo Saturno & armorum deo Marti trucidatos.

d Apud Delrio sæpe laudatum exempla plurima occurrunt, ubi a sagis magisque pro homagio, dum cultu illo contractum sacrilegum ineunt, parricidia homicidiaque & cæsorum sanguinem dæmon exigit. Huc refert Fellus, quod Livius lib. 10 de Samnitibus ait, scilicet illos nefando sacro mista hominum pecudumque cæde respersos fuisse.

e Recte monet Maranus, hæc conjungi posse, mutata interpunctione, cum sequentibus, ut sensus sit, quem expressit vetus interpres, nimirum: Væ mihi, quia multos occidi, inique volens amicis prodesse.

f Pluribus inquirit Delrio lib. 2 quæst. 12 num. 10, quare dæmon suos veris divitiis non ditet: conjectatque, licet aliunde conquisitas per se suppeditare posset, prohiberi tamen & impediri a Deo. Exempla varia, quomodo plurimi in pecunia a diabolo delusi sint, ibidem etiam videri possunt.

g Sic variant hæc apud interpretem antiquum: Ego feci generis exterminium, amicis dolum, peregrinorum interfectionem, multorum hominum occisiones, infantum sacrificia, virginum corruptiones, puerorum necem, justorum persecutionem. In multis regionibus Christianis maledicebam. Quantas persecutiones illis suscitavi, dicens adversus eos falsa crimina? Per maleficia enim non potui mihi subjicere ullum de viris Christianis, sicut nec S. Justinam. Omnia mala adversus eos mentiebar, & hæc faciens nihil proficiebam; sed plus magis lucebat in eis Justina (imo justitia, ni fallor) & eram ego obscuratus. Virginibus detrahebam, maritatas accusabam de mœchia, divina Sacramenta maledicebam, Scripturas superabam (an non male lectum, pro spernebam?) sacerdotes sanctos subsannabam, sanctorum illuminationem Euangeliorum negare cogebam. Hæc nimirum rursus toto cælo a textu Græco differunt, ex quo tamen profecta & amplificata videntur.

h Id est pandere, seu secreta prodere, quod hic significat Græcum ἐξαγγεῖλαι. Interpres antiquus vertit: Sanctorum Euangeliorum illuminationem negare cogebam: at quæ proxime in textu nostro sequuntur talem sensum non ferunt.

i A διασπάω :vertere mallem, oppressos, fugatos, abactos, ab ecclesia avulsos, vel quid simile: mitiorem enim significationem videntur exigere adjuncta. Porro a magis plerasque adversus Christianos persecutiones primum motas tyrannosque excitatos fuisse, notum est.

k Supple, debite deplorandas, ut sensus exigit, quem ita impedite exprimit versio vetus. Nescio, si vivam adhuc alios viginti annos; & vix in eis de una iniquitate fiet pœnitentia; quantum ergo tempus erit mihi ad millia millium iniquitates?

l Sic quidem vertit Maranus, pro quo vetus interpres habet: Cognovi Sacramentorum immortale pretium, sed non est in me opus bonum, per quod fiducialiter accedens accipiam remissionem multarum iniquitatum mearum. Videntur mihi hoc loco corrupta Græca, nec satis certo restitui posse. Certe quod Maranus vertit severam virtutem illius, fidei nimirum, non videtur satis planum sensum reddere & esse satis crude dictum.

m Legebatur προδέξεται, & paulo post βόλεται; similia tum hic, etiam alibi non semel correxi.

n Sunt sane hæc paulo duriora & crudius dicta. Vetus interpres si ita in Græcis legit, multum lenivit, sic scribens: Non peto ut parcat: superat enim modum pœnæ delictorum cumulus, sed non superat ejus benignitatem. Non tamen adeo mirandum esset, hominem gentilem primo vix fidei ejusque mysteriorum lumine illustratum, sic fuisse locutum.

o Sunt hæc nomina famosorum magorum Ægyptiorum, qui facta a Moyse coram Pharaone prodigia imitari incantationibus & præstygiis suis conati sunt. Eorum nomina siluit Moyses Exodi 7, ubi de illis agit; expressit autem Apostolus 1 ad Timotheum 3 ℣ 8. Jam a primis Ecclesiæ seculis liber eorum nominibus insignitus circumferebatur & inter apocrypha scripta rejectus est. Varia eaque fabulosa de eorum sepulcris scribit Palladius in Historia Lausiaca.

p Hinc liquet, in veteri versione quæpiam certe amanuensium posteriorum incuria fuisse deturpata: ibi enim legitur apud Fellum: Multos juvenes docui male se nescire, duabus nimirum ultimis vocibus male disjunctis profectisque ex senescere.

q

Hecatumbe ex Græco ἑκατὸν & βοῦς centum & bos compositum, sacrificii genus erat, in quo centum boves, latiusque acceptum, centum ejusdem speciei animalia mactabantur, quo tendit illud Ovidii Metamorphos. 8.

Vota Jovi Minos taurorum corpora centum
Solvit.

Hierophanta porro accipitur hic pro maximo inter sacrificulos sacerdote superstitionumque doctore primario.

r Maranus monet, præplacere sibi lectionem οὐ θελόντων, ut Latine sensus sit, Proditor eram eorum, qui mihi obsistere nolebant, quem sane adjuncta exigere videntur.

s Substitui in Græco ὡσεί pro ναυσὶ; sic enim legit etiam interpres, dum vertit & sicut ventus navigabant. Multum a textu nostro in aliis etiam hic discedit vetus versio, in qua sic legitur: Rogantes me multos homines feci currere in aëre; alios super mare bajulabant dæmones & sicut ventus navigabant. Similiter & alios peregrinari feci per aërem ambulantes. Ventos prohibui & ventos vendidi. Naves bene navigantes feci naufragare & alias super terram navigare feci. De præstigiis illis omnibus translationibusque corporum per dæmones, & malis per ipsos bonis fortunæ inferri solitis vide Delrio sæpe laudatum lib. 2 quæst. 6 & seqq.

t In editis est, Mulieres feci expelli a viris suis in domibus mœchorum, quæ satis cum Græcis conveniunt: at putat Maranus, legendum διοίχεται, ut sensum faciat, quem reddidit, quique sincerus videtur.

v De Lappis, seu Lapponibus, quos etiam ventos vendere asserunt, quæ hic leguntur, sic etiam referunt nonnulli, ut non exiguo temporis spatio a corpore absens anima alio evagetur, adduntque mira plurima, ex iis, quæ accidunt corpori, absente anima. De illis sic scribit Olaus lib. 3 cap. 18 Septentrion.regn. Descript. Si quis peregrinus cupiat de suorum conditione certi quid cognoscere, præstant, ut intra XXIV horarum spatium resciscat, quid cum illis agatur, vel si CCC milliaribus absint, hoc modo. Incantator postquam usitatis ceremoniis deos suos compellavit, subito collabitur & exanimatur, quasi extincto illo revera excedat a corpore anima: neque enim aut spiritus in eo reliquus esse, aut restare cum vita sensus aliquis aut motus videtur; sed ut adsint semper aliqui, oportet, qui projectum & exanime corpus custodiant. Quod cum non fit, dæmones abripiunt. Horis XXIV elapsis, revertente spiritu, seu e profundo somno, cum gemitu expergiscitur exanime corpus, quasi revocetur in vitam ex morte, qui conciderat. Postea sic restitutus ad interrogata respondet, &, ut fidem faciat percontatori, recenset aliquid, quod agnoscat ille & certo sciat in ædibus suis aut cognatorum fuisse. Ad hæc plurima advertit & disputat Delrio lib. 2 quæst 25: & rem ipsam quidem ex variorum testimoniis admittit: negat tamen modum. Imprimis probat, falsum esse, animam tunc a corpore separari, quippe quod extra dæmonis potestatem sit animam corpori adimere rursumque restituere. Id ipsum tamen & credere & asserere delusos magos, facile concedit: probat namque, dæmonem ecstases & raptus, ligando vel solvendo sensus exteriores, in homine causare posse. Quod si autem non unus Sanctus in ecstasibus sibi a Deo immissis credidit asseruitque, animam a corpore tum temporis separatam aliis in locis egisse, quid mirandum id de magis, quibus diabolus ut suam potentiam ostentet, omni modo illudere studet? Igitur Lapponum illorum corpora vere manent conjuncta animæ, licet obturatis omnibus sensibus separata videantur, nec anima alio evagatur, sed quæ ibi peraguntur suggeruntur mago a veloci dæmone, ab hoc vero alteri. Idem cense de hic narratis. Et vero etiamsi S. Cyprianus scivisset, quid dæmone operante perfecerit, necesse tamen non est credere, etiam calluisse illum, quo singula modo peracta fuerint.

u Similia jactitabant Simon Magus, Apollonius Tyanæus aliique, patrem suum diabolum in superbia æmulati. Horrendas blasphemias in Christum ejusque Virginem Matrem, quas a magis exigit dæmon, vide, si necesse est, apud Delrium lib. 2 quæst.4.

CAPUT IV.
Eusebius consolatur & ad spem firmam veniæ hortatur S. Cyprianum, qui ejus oratione animatus ad episcopum adducitur, instruitur fidei mysteriis & baptizatur. Quibus auditis etiam Aglaïdas, ejurato dæmone, ad Christum convertitur.

Τότε δὴ πάντων συγχυθέντων, ἑταῖρος Εὐσέβιος ἀποκριθεὶς λέγει. Κυπριανὲ, μὴ ἀπελπίσῃς, τούτων γὰρ πάντων λύσις ἐστὶν, ὅτι ἀγνοῶν ἐποίησας· ἐνόμισας γὰρ ἐνθέοις ἑαυτὸν ἔργοις ἐπιδεδωκέναι, ἀναπαύσας τὸν διάβολον· ἄγνοια τόπον σοι δίδωσιν ἀπολογίας. Ἵνα τὶ σπαράττεις σεαυτὸν διωλύγιον; ἵνα τὶ συνέπεσας τοῖς διαλογισμοῖς πρὸς ὅλεθρον τῆς ψυχῆς; Ἐμοῦ ἄκουσον τοῦ φιλοῦντός σε, παράσχου μοι ἡσυχίαν, ἵνα σε πληροφορήσω. Οἶδα πολλοὺς, Κυπριανὲ, εἰ καὶ μὴ ταῖς πράξεσιν, ἀλλά γε ταῖς προθέσεσι προσελθόντας Χριστῷ καὶ δεχθέντας· ἀπὸ τοῦ μέρους ἐπίγνωθι τὸ ὅλον. Ἐκεῖνοι γόητες καὶ ἐδέχθησαν, καὶ σὺ γόης πάντως ὅτι κατ᾽ ἐκείνους δεχθήσῃ· ἕως πότε οὖν κόπτεις σεαυτὸν καὶ τιμωρεῖς, καίπερ ὢν ἐξ ἀσθενείας πολλῆς; ἄπιδε μὴ καὶ ταύτὴν σοι τὴν ἀνελπιστίαν διάβολος δώῃ παραδέξασθαι· δεινός ἐστιν, ὡς καὶ σὺ κάλλιον γινώσκεις· ἀγνοεῖς, πρὸ τοῦ φωνῆσαι ἀλέκτορα ἐν νυκτὶ μετὰ δόλου σοι ἀπεκρίνατο, καὶ πῶς ἀπεσεισθη ἀπειλῶν; οὐκ εἶπέ σοι ὅτι Χριστὸς μισεῖ τοὺς ἐμοὺς, καὶ μετὰ δόλου, φησὶ, συνῆλθέ σοι, ἵνα σε χωρίσας ἀπ᾽ ἐμοῦ πάλιν ἀπώσηται, καὶ ποιήσει εἰς σὲ βούλεται; Τέως οὖν ὀφείλεις εἰδέναι ὅτι, παρόντος Χριστοῦ, οὐδὲν ἰσχύει διάβολος· κατασφράγισαί σου τὴν καρδίαν, ἵνα ἀφαιρεθῇ ἐξ αὐτῆς τῆς ἀνελπιστίας ἔννοια· ἐπικάλεσαι Χριστὸν, ἵνα πεῖραν αὐτοῦ λάβης τῆς χρηστότητος. Οὐκ αἰτεῖ σε δῶρα, οὐδὲ χρόνου δέεται πρὸς τὸ ἔλεος· οὐ διὰ μεσιτειῶν φαντασίας σοι ποιεῖ τὴν βοήθειαν αὐτοῦ· λέγει γὰρ μαθητὴς Χριστοῦ Παῦλος ἀπόστολος· Ἐγγύς σου ἐστὶ τὸ ῥῆμα ἐν τῷ στόματὶ σου, καὶ ἐν τῇ καρδίᾳ σου. Ποῖον τοῦτο ῥῆμα; τῆς εἰς αὐτὸν πίστεως καὶ ἐπικλήσεως δηλαδῂ. Στόματι γὰρ, φησὶν, ὁμολογεῖται εἰς σωτηρίαν, καρδίᾳ δὲ πιστεύεται εἰς δικαιοσύνην.

[22] Ἀποδέχομαί σου τὴν ἐξομολόγησιν, ὅτι ἐξήγγειλάς μοι τὰς ἀσεβείας τὰς οὔσας και τὰς μὴ οὔσας· διὸ καὶ ἡσύχασα, καὶ τοὺς φίλους τοῦτο ποιῆσαι ἔπεισα, ἵνα ἐμέσαντός σου τοῦ ἐχθροῦ τὸ φρόνημα, ἐπικουφισθῇ σου διάνοια, ἀνανεύσασα πρὸς τὴν εὐσέβειαν. Λοιπὸν οὐν κατάστα Κυπριανὲ, σύνες ὅτι ἄνθρωπος εἷ, νόησον τὴν πλάνην, τὴν ἄγνοιαν· εἰ γὰρ ἐπιγνοὺς Χριστοῦ τὴν δύναμιν τῇ ἀσεβείᾳ ἐπέμεινας, τάχα ἄν τις τὴν ἀνελπιστίαν σου ἀπεδέξατο· εἰ δὲ νῦν ἔγνως, καὶ ἀποστρέφῃ τὸν ἐχθρὸν, δῆλον ὅτι καὶ πάλαι, εἴ τις ἄν σοι περὶ Χριστοῦ ἐξηγήσατο, προτροπάδην τὴν ἀσέβειαν ἀπεκήρυττες. Νῦν οὖν τὸ μέν δακρύειν σοι παρείσθω διὰ τὴν Χριστοῦ σοι καταλλαγὴν, τὸ δὲ φρόνημα ῥωμαλέον κτησάμενος ἴθι πρὸς τὴν αὐτοῦ βούλησιν. οὕτω γὰρ ἂν πλείονας ὧν ἀπώλεσας προσενέγκαι δυνήσῃ Χριστῷ, πᾶσιν ὑποτιθέμενος τὰ συνοίσοντα. Κἀγὼ ἔφην· δακρύειν οὐ παύομαι τῷ συνειδότι πληττόμενος· τὸ δὲ τά πολλὰ λέγειν παρεὶς, (μίαν γὰρ πάλιν φροντίδα ἔχω τῆς ἁγίας Ιουστίνης ἐπιβουλῆς, εἰ περόψεται Χριστὸς τὴν αὐτῆς καταπόνησιν, καὶ ἐμοὶ συγγνώσεται, δι᾽ ἣν καὶ παιδοκτονίαν καὶ ἡπατοσκοπίαν ἐν γυναιξὶ, καὶ τὴν λοιπὴν ἄθεσμον τέχνην πεποίημαι,) παρακαλῶ οὖν, πάτερ Εὐσέβιε, παῦσόν μοι ποθοῦντι ἐκ τῶν γραφῶν τοῦ Χριστοῦ, εἴ τινα τῶν κατ᾽ ἐμὲ ἀσεβῶν ἐπιστρέψαντα ἐγκλημάτων ἀπήλλαξε.

[23] Καὶ Εὐσέβιος ἔφη· καὶ ἀπόστολος Χριστοῦ, Παῦλος τοὔνομα, εἰ καὶ μὴ μάγος ἦν, ἀλλὰ διώκτης γέγονε τῶν δούλων αὐτοῦ ἀκροθίνιος ἀμέλει· συνευδόκησε τῇ ἀναιρέσει Στεφάνου· ἀλλὰ καὶ δημοσίοις γράμμασι τοὺς κατὰ Δαμασκὸν Χριστῷ λατρεύοντας ἐξεδίωκε τῆς χώρας καὶ πάσης πόλεως· ἀλλ᾽ ἐπιστρέψας σκεῦος ἐκλογῆς αὐτοῦ ἐγένετο, ὡς καὶ ὡμολόγησεν εἰπών· Ἠλεήθην ὑπὸ Χριστοῦ, ὅτι ἀγνοῶν ἐποίησα. Ἐν δὲ ταῖς πράξεσι τῶν ἀποστόλων αὐτοῦ περιέχει, ὃτι ικανοὶ τῶν τὰ περίεργα πραξάντων ἐμπρήσαντες τὰς μαγικὰς βίβλους αὑτῶν προσεδέχθησαν Χριστῷ, καὶ βαπτισθέντες ἀφέσεως ἁμαρτιῶν ἔτυχον, τῆς δὲ ἀσεβείας καὶ τῆς δι᾽ αὐτὴν κολάσεως ὑπεράνω γενόμενοι. Εἰ δέ σοι χρὴ καὶ τὸν Βαβυλώνιον Ναβυχοδονόσωρ εἰς μέσον ἐνεγκεῖν, οὗτος μετὰ πεῖραν Θεοῦ, ἣν εἶδεν ἐν καμίνῳ πυρὸς κατηργημένης ῥυσθέντων τριῶν παίδων Θεοῦ, ἀσεβήσας, καὶ ἐκδιωχθεὶς ἀπὸ τῶν ἀνθρώπον, κτῆνος γεγονὼς, μετανοήσας ἐδέχθη, ὥστε τὸ ἐξ ἀρχῆς κράτος ἀπολαβεῖν. Καὶ τὰ ἐπὶ τούτοις Μανασσὴς δὲ βασιλεὺς Ισραὴλ, καὶ πολλοὶ ἄλλοι βασιλεῖς καὶ ἰδιῶται, καὶ μετὰ θεογνωσίαν τὰ πάντα δεινὰ δράσαντες, καὶ μεταμελιθέντες ἐδέχθησαν, ἀνεθέντες τῆς διὰ τὰ εἴδωλα βαρυτάτης κολάσεως· καίπερ ὁμοῦ σὺν αὑτοῖς δήμους ὁλοκλήρους συγκατασπάσαντες, καὶ προφήτας ἀνελόντες, καὶ τὰ ἱερὰ μιάναντες. Ἀλλὰ καὶ πάντα τὸν Ισραὴλ ἄχρι τῆς τοῦ Χριστοῦ παρουσίας συχνῶς ἀσεβοῦντα, καὶ συχνῶς μετανοοῦντα πελάγει ἀνεξικακίας καὶ ἐλέους προσεδέξατο· καὶ ἐπὶ τῆς Ἐκκλησίας κουροκόμος ματάνοια ἰσχύει πολλὰ ἕως νῦν· ὥστε καὶ τοὺς λίαν ἐξασθενήσαντας ἁμαρτίαις προσίεσθαι ἐπιστρέφοντας· δὲ δύναμις αὐτῆς ἐστι τὸ εὐαγγέλιον· αὐτὸ γάρ ἐστι τὸ μάννα τῆς τοῦ Χριστοῦ χάριτος, ὃπως οἱ ἀσεβοῦντες ἐν αὐτῷ ἐλούμενοι μὴ κατακρίνωνται· διὸ λέγει τῶ Πέτρῳ· Ὅτι οὐ μόνον ἑπτάκις ἑπτὰ ἀφήσεις τῷ ἀδελφῷ σου, ἀλλὰ ἑβδομηκοντάκις ἑπτὰ. Πῶς οὖν σοι οὐκ ἀφήσει ἀνθρώποις ἐπιτρέπων ἔχειν τοσαύτην χρηστότητα; Ἵνα δὲ μάθῃς τὴν σύγκρισιν τοῦ ἐλέους Θεοῦ πρὸς ἀνθρώπους, μαρτυρεῖ τις βοῶν· Ἔλεος ἀνθρώπου ἐπὶ τὸν πλησίον αὐτοῦ, ἔλεος δὲ Θεοῦ ἐπὶ πᾶσαν σάρκα.

[24] Τί οὖν εἶ σὺ πρὸς πᾶσαν σάρκα, ὅτι νομίζεις ἐκκενοῦσθαι αὐτὸν, ἐὰν εἰς σὲ χρηστεύσηται; Ἐπὶ Νινευίτας ὤρισε θάνατον, ἀσεβήσαντας ὑπὲρ σὲ, οὐ λέγω καθ᾽ ἕνα, ἀλλὰ τοὺς πάντας ὁμοῦ· καὶ ἐπιστρέψαντας οὐκ ἀπώλεσε· καὶ σὺ εὐτόνως αὐτὸν παρακάλεσον, ὅτι οὐ μὴ σε ἀπώσηται. Τῷ ληστῇ ῥοπῇ τὸν παράδεισον δωρεῖται διὰ τὴν ὑπερβολὴν τῆς πίστεως, καὶ σοὶ οὐ συγχωρεῖ κᾂν εἰς πελάγη κακίας κατωρυγμένος ᾖς, ἐὰν γνησίως αὐτὸν ἐπικαλέσῃ; Ἀνάγνωθι τοὺς προφήτας, καὶ εἴσῃ αὐτοῦ τὴν χρηστότητα. Λέγει Ωσηὲ τῷ Ισραήλ· Ὡς Σόδομα θήσομαί σε, καὶ ὡς Σεβωεὶμ· καὶ εὐθὺς ἐπάγει· καὶ ἐστράφη καρδία μου καὶ ἐν τῷ αὐτῷ συνεταράχθη μεταμέλειά μου· σημαίνων ὃτι ἕτοιμός ἐστι τοὺς μετανοῦντας προσδέχεσθαι. Λέγει τῷ Ηλίᾳ· Ἴδες πῶς κατηνύγη Αχαὰβ ἀπὸ προσώπου μου; οὐ μὴ ἐπάξω ἐν ταῖς ἡμέραις αὐτοῦ τὰ κακὰ, καίπερ δι᾽ αὐτοῦ τοῦ Ηλία ὁρίσας αὐτῷ θάνατον περί τινος Ναβουθαὶ, ὃν δόλῳ ἐφόνευσεν Ιεζάβελ γυνὴ αὐτοῦ· καὶ δι᾽ αὑτὸν πῶς σεαυτὸν ἀπελπίζεις σωθῆναι τοσούτῳ πελάγει οἰκτιρμῶν περιβληθησόμενος; Οὐ μόνον λιτῶς σοι δείκνυμι Θεὸν χρηστευόμενον· ἵνα γὰρ μηδεὶς ἑαυτὸν σωτηρίας ἀπαγορεύσῃ, ὄμνυσι λέγων· Ζῶ ἐγὼ, λέγει κύριος, εἰ θελήσει θέλω τὴν θάνατον τοῦ ἁμαρτωλοῦ, ὡς τὸ ἐπιστρέψαι, και εἰς ζωὴν ἐλθεῖν. Ἐξ ὅλης καρδίας μετανόησον, καὶ ἐρεῖ σοι· Ἐὰν ζῇς ἔτη ἑκατὸν ἐν ἀσεβείᾳ, καὶ ἐν τῇ ἐσχάτῃ ἡμέρᾳ μετανοήσῃς, οὐ μὴ ἀποθάνῃς, λέγει κύριος, ἀλλὰ ζωὴν ζήσεις ἐνώπιόν μου· οὐ δύναται Θεὸς ψεύσασθαι, αὐτὸς γάρ ἐστιν ἀλήθεια· μὴ διὰ σὲ ἔχει παλιλλογῆσαι, Κυπριανὲ, ὅς γε τοῦ ἰδίου υἱοῦ οὐκ ἐφείσατο διὰ τὸ τῶν ἀνθρώπων γένος, καὶ ἐπὶ σοὶ ἔχει νικηθῆναι ἀγαθότης αὐτοῦ; τὰ ἐννενηκονταεννέα πρόβατα ἐν οὐρανοῖς κατέλειπε, δηλαδὴ τὰ ἐπουράνια τάγματα, καὶ πρὸς ἓν κατελήλυθε τὸ ἀπολωλὸς, καὶ ἐπὶ σοῦ ἔχει συστεῖλαι αὐτοῦ τὴν χρηστότητα;

[25] Διὰ τὸν ἄνθρωπον ἐσταυρώθη, καὶ ὀκνεῖ ἀσεβεῖ ἐπιστρέφοντι ἑαυτὸν ἐπιδοῦναι; λοιδορούμενος τοὺς ἀσεβεῖς προσκαλεῖται, καὶ δοξαζόμενος ἀπώσεταί σε; ἀπιστούμενος τοὺς ἁμαρτωλοὺς προσεκαλέσατο, καὶ πιστευόμενος οὐ χρηστεύσεταί σε; πάσχων οὐκ ἀπεστράφη τὸν ληστὴν, καὶ προσκυνούμενος πρός σε οὐκ ἐπιστραφήσεται εἰς ἱλασμὸν; εἰ μείζων τῶν ἀγγέλων Θεὸς, πάντως ὄτι μειζόνως χρηστεύεται· πάντα τὰ ἐπουράνια χαίρουσιν ἐπὶ ἁμαρτωλῷ ἑνὶ μετανοοῦντι, καὶ πῶς Θεός σε ἀποστραφήσεται; Θάρσει Κυπριανὲ, οὐκ ἦλθεν Χριστὸς καλέσαι δικαίους, ἀλλ᾽ ἁμαρτωλοὺς εἰς μετάνοιαν· μόνον σὺ μετανόησον ὡς χρὴ, καὶ ὄψει αὐτὸν περιπτυσσόμενόν σε. Ὅτι εὗρε τὸ ἀπολωλὸς πρόβατον οὐ μόνον ἐχάρη, ἀλλὰ καὶ ὡς τέκνον αὐτὸ ἐπὶ τῶν ὤμων ἐβάστασεν, ἵνα ἔργῳ μάθῃς τὸ ὑπερβάλλον Θεοὖ πρὸς ἀγγέλους, καὶ σὺ λέγεις ὅτι ἐμὲ περιόψεται; Σὺ μόνον ποίησον καρπὸν ἄξιον τῆς μετανοίας, καὶ τότε μου μνησθήση, ὅτε κληρονόμος ἔσῃ τῆς βασιλείας ὡς υἱός· ὃς βρέχει ἐπὶ ἁμαρτωλοὺς καὶ δικαίους, καὶ ἀνατέλλει τὸν ἥλιον αὐτοῦ ἐπὶ ἀγαθοὺς καὶ πονηροὺς, καὶ λέγεις ὅτι σε ἀποβάλλεται; τοὺς μὴ πιστεύοντας εὐεργετεῖ, καὶ σὲ τὸν στενάζοντα οὐ προσδέξεται; Ἐν τῷ Ησαΐᾳ λέγει· ὅτε ἀποστραφεὶς στενάξεις, τότε σωθήσῃ, καί σοι ἐγκάρπως μετανοήσαντι οὐκ ἐπιδώσειε χάριν εἰς τὴν αἰώνιον ἀπόλαυσιν; λέγει γὰρ καὶ ἐν τῷ Παύλῳ, ὅτι πάντας ἀνθρώπους θέλει σωθῆναι, καὶ εἰς ἐπίγνωσιν ἀληθείας ἐλθεῖν.

[26] Καὶ ταῦτα μέν σοι παρ᾽ ἐμοῦ ἐκ πολλῶν ὀλίγα, Κυπριανέ· ὅταν δὲ πρὸς τοὺς διδασκάλους ἴῃς, ἀκούσῃ τά περὶ μετανοίας σαφῶς, κᾀμὲ ἐν φοιτητῶν τάξει σχῆς, τὸ πλάτος τοῦ δόγματος καταπλαγείς· καὶ γὰρ ἄφθονοί εἰσιν, καὶ χαίροντες χεῖρα ὀρέγουσιν· οὐκ ἔστι παρ᾽ αὐτοῖς τύφος, οὐ στολὴ περίβλεπτος ἐπίδειξιν σημαίνουσα, οὐ σοφιστικὴ οἴησις, οὐκ ἐλπίδι μισθῶν ὑπέρθεσις ἀνελεύθερος. Καὶ γὰρ ἀπὸ τῶν κεφαλαιωδῶν ἄρχονται, πᾶσαν λήψεως ὑπόνοιαν ἐξορίζοντες· οὐχ ὡς οἱ σοφισταὶ ἀπ᾽ ἐλαττόνων ἀνάγονται τὸν νοῦν, ἀλλὰ χωρὶς, ὡς ἔπος εἰπεῖν, τῇ κρηπίδι πλησιάσαι τῆς σοφίας παρακαλοῦσιν· εὐειδότες δεῖν πρῶτον τὸν θεμέλιον ὁριζειν ὅτι κράτιστον, εἶθ᾽ οὕτως ἀζημίως ἐποικοδομεῖν τὰ ἀκόλουθα. Ὄψει ἐκεῖ σεμνὴν λειτουργίαν, οὐ κυμβάλοις καὶ ὀργάνοις περιηχουμένην, οὐ κρότον ἀκοὴν ἐκθηλύνοντα, οὐκ αὐλοὺς ἠχοῦντας λελυμένας ᾠδὰς, οὐ τῦμπανα ὁρμὴν κλῶντα ἐπιεικείας, οὐ χορὸν μουσικῇ τὸ πλέον προσέχοντα, καὶ οὐκ εὐνομίᾳ· οὐ φωνὴν ἀλόγων δονοῦσαν διάνοιαν, οὐ θύματα καὶ κόπρους καθαιρομένους, οὐ ξύλα καὶ πῦρ ἀλόγων σωμάτων ἀμυντήρια· οὐχ ἱερέα οἱονεὶ ἀλόγῳ πολέμῳ καθοπλισμένον, οὐ νεωκόρους ταύρων τροποῦντας ἰσχὺν· οὐ λόγον ἀκόλαστον, οὐ γέλωτα αἰσχρότατον, οὐ βλέμμα μετέωρον, οὐ θοίνην ἄτακτον, οὐ τρόπον ἀσχήμονα· ἀλλὰ τὸ πᾶν ἡσυχίας γνώμην, καὶ κατάστασιν ἄτυφον· δι᾽ ὧν παιδευθείη τις ἂν ὁρῶν κομιδῆ νηπίους τὴν αὐτὴν πρεσβύταις ἔχοντας εὐταξίαν, ὡς ἐκ τινὸς θειώδους συνθήματος οἴεθαι τὸ νέον αὐτῶν καταβραβεύεσθαι. Πάντων οὖν ἐν κύκλῳ ἑστώτων, ἴδοις ἂν πόλιν ἱερὰν ἑνὶ πειθαρχοῦσαν ἡγεμόνι, ἑτέρους δὲ νεωκόρους ἀκολουθίᾳ τάξεως τὴν ἱερὰν τράπεζαν περιβάλλοντας· εἰθ᾽ οὕτως ψαλμωδὸς ἀφελὴς τῷ λόγῳ καὶ ὕμνῳ κατανυκτικὸς εἰς παράκλησιν, οἱονεὶ περικαθαίρων τὰ στόματα καὶ τὰς ἀκοὰς ᾠδῶν κοσμικῶν πρὸς τὰ μέλλοντα ἀναγνώσματα.

[27] Μὴ αἰδεσθῇς οῦν τὴν πρόσοδον, ἀλλ᾽ ἐν παῤῤησίᾳ προσπέλαζε, καὶ ἀναστὰς ἀπονήστεσαι, τρίτην ταύτην τὴν ἡμέραν ἄσιτος ὤν· καὶ κοινωτέρως ἴωμεν τέως πρὸς τὴν τῆς ἑσπέρας εὐχὴν· ἐξῆς δὲ τῇ πανεόρτῳ συνάξει ἐπιμένοντες· ἔθος γὰρ τῶν ἑπτὰ ἡμερῶν τῇ πρώτῃ ποιεῖν ἀναστάσεως Χριστοῦ μνείαν, μεθ᾽ ἣν τῷ πάπᾳ προσελθόντες τὰ εἰκότα δρῶμεν καὶ λέγομεν. Σαυτοῦ γενοῦ Κυπριανέ· τάχα γὰρ πλείονας σώσεις, παρ᾽ οὓς ἀπώλεσας, καί μου μνήσθητι ὅταν εὖ σοι γένηται, μεθημερινά σοι ἐνύπνια διακρίνοντι πρὸς πολλῶν ὠφέλειαν. Εγὼ οὖν ἀναστὰς ἀπρὶξ εἰχόμεν αὐτοῦ τῆς κεφαλῆς, καὶ στέρνα αὐτοῦ τοῖς ἐμοῖς προθέμενος, πατέρα καὶ ἄγγελον ἀπεκάλουν. Κᾀμὲ μέσον ἔχοντες ἑαυτῶν αὐτὸς καὶ τούτου υἱὸς συνηλικιώτης μου ὢν, καὶ τῆς αὐτῆς μοι τῶν πραγμάτων διατριβῆς γεγονὼς, εὐσεβείᾳ δὲ προύχων, εἰ καί τις ἄλλος, οἴκαδε ἀγαγόντες, παρετίθουν τὰ πρέποντα. Εἰθ οὕτως ἀπήειμεν εἰς τὴν ἐκκλησίαν, καὶ ἴδον τὸν χορὸν οὐρανίων ἐοικότα Θεοῦ ἀνθρώπων, χορῷ ἀγγέλων Θεῷ ἀναμέλποντι, Ἑβραἳκήν τε λέξιν ἐκάστῳ στίχῳ ἐπαγαγόντες μιᾷ φὠνῇ, ὡς πείθεσθαι αὑτοὺς μὴ εἶναι ἀνθρώπους, ἀλλὰ φύσιν λογικὴν σύγκλυδον ἀπηχοῦσαν θαυμάσιον ἦχον, ὃν οἱ προφῆται θανόντες διὰ τῶν ζώντων πάλιν προεφήτευον.

[28] Καὶ οἱ ἀπόστολοι οὐδὲν ἧττον ὡς παρόντες ἐφθέγγοντο, οὐ χρῄζοντες ἑρμηνείας· ἁπλούστατοι γάρ εἰσιν οἱ λόγοι ἐν διανοίαις συγκείμενοι· καὶ δὴ τὸ πλῆθος θαυμάσαν ἡμῶν τὴν εἴσοδον, γέγονε ξενισθῆναι· καὶ πάλιν οἴκοι καταχθέντες ἡσυχάσαμεν. Καὶ τῇ ἐξῆς εἶπον· πάτερ Ευσέβιε, διατί μὴ καίωμεν τὰς βίβλους τοῦ διαβόλου; Δημοσίᾳ οὖν τοῦτο δράσαντες εἴδομεν καὶ τὸν ἐπίσκοπον, καὶ πάντα καθώς μοι ἐπηγγείλατο, ἐν ἀνθρώπῳ ἄγγελός μοι γενόμενος Ευσέβιος, ἀκηκόαμεν. Ὡς δὲ ἤκουσε καὶ ἁγία Ιουστίνα τὰς τρίχας ἀποκειραμένη, καὶ τὸν θάλαμον σὺν τῇ προικὶ διοικήσασα πένησι διένειμεν, διπλῆν ἡγησαμένη σωτηρίαν τὴν ἐμὴν μετάνοιαν· καὶ γὰρ Αγλαΐδας ἀποταξάμενος τὸν διάβολον ἐνέπρησεν, ὅτι τὸ ξίφος τοῦ ὀλέθρου ἑαυτῷ περιέπηρεν, τοῦ Χριστοῦ πλέξαντος ἡμῖν διά Ιυστίνης σωτηρίαν δίδυμον. Επεὶ δὲ κᾀγὼ διένειμον τὰ πράγματα καὶ ἤμεν σὺν τῷ πατρὶ Ευσεβίῳ γενομένῳ πρεσβυτέρῳ τῆς ἐκκλησίας, τυχὼν τῆς σφραγίδος τοῦ Χριστοῦ, ἐξηγονιζόμεν κηρύττων πᾶσι, καὶ πολλοὺς πείθων ἐπιστρέψαι πρὸς τὸν κύριον· ἀλλὰ καὶ ἐπείσθησαν ἐν Κυρίῳ Ιησοῦ Χριστῷ, δι᾽ οὗ καὶ μεθ᾽ οὗ τῷ πατρὶ δόξα, κράτος εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰωνων, Αμήν.

[Eusebius presbyter] Tunc autem, omnibus verecundia & pudore suffusis, amicus meus Eusebius a dixit: Cypriane, ne desperes, horum enim omnium remedium est, quia ignorans fecisti. Videbaris enim tibi operibus divinis esse deditus, cum diabolo gratum faceres; dat tibi ignoratio excusationis locum. Cur te ipse supra modum dilaceras? Cur in has cogitationes incidisti ad animæ perniciem b? Audi me amantem tui, & patientem mihi aurem accommoda, ut tibi persuadeam. Multos novi, Cypriane, qui cum ad Christum non præclare factis, sed tamen animi affectibus accederent, suscepti fuere. Totum ex parte cognosce. Magi erant illi & suscepti sunt, tu quoque magus eodem prorsus modo ac illi recipieris. Quousque igitur te ipse cædis ac ulcisceris, quamvis admodum infirma valetudine? Vide, ne te in hanc quoque desperationem diabolus conjecerit. Versutus enim est, id quod tibi apertius est quam mihi. An ignoras, quid tibi, antequam nocte cantaret gallus, non sine dolo responderit, & quomodo sese proruperit minabundus? Nonne dixit tibi: Christus meos odit, ac per dolum tibi subvenit, ut cum te a me abstraxerit, iterum abjiciat; seque tunc de te pœnas arbitrio suo sumpturum, adjecit? Scire igitur debes, præsente Christo, nihil posse diabolum: signa cor tuum, ut auferatur a te desperationis cogitatio. Invoca Christum, ut illius benignitatem experiaris. Non postulat a te dona, nec tempore indiget ad misericordiam, nec tibi per mediatorum phantasiam subvenit: dicit enim discipulus Christi Paulus apostolus: Prope est verbum in ore tuo & in corde tuo. Quale illud verbum c? Fidei in illum & invocationis videlicet. Ore enim, inquit, confessio fit ad salutem, corde autem creditur ad justitiam.

[22] Probo confessionem tuam, qua mihi impietates a te admissas & non admissas d enarrasti. [S. Cyprianum ex peccatorum memoria ad desperationem pene redactum] Quapropter silui, & amicis, ut idem facerent, persuasi, ut postquam evomuisses inspiratam ab inimico sententiam, animus tuus allevaretur, ad aspiciendam pietatem erectus. Deinceps igitur stes animo, Cypriane; cogita hominem te esse, intellige errorem & ignorationem. Nam si, cognita Christi virtute, in impietate permaneres, non immerito tua desperatio probaretur. Sed si nunc cognoscis ac inimicum aversaris, perspicuum est, te jampridem, si quis de Christo nuntiasset, sine mora impietatem abjecturum fuisse. Nunc igitur lacrymis tempera ob Christum tibi placatum, & fortem animum assumens, sequere, quo ille vult. Sic enim ad Christum plures, quam perdidisti, perducere poteris, omnibus utilia suggerens e. At ego dixi: Lacrymandi finem non facio, conscientia perculsus. Et ne pluribus morer, (unum est enim, quod me sollicitudine distringat, structæ insidiæ Justinæ. An Christus illius laborem f parvi facturus sit mihique condonaturus, propter quam puerorum cædem & jecoris in mulieribus inspectionem, & alia nefariæ artis facinora commisi,) oro te, pater Eusebi, exple, quod scire aveo ex Scripturis Christi, an ex iis, qui similem impietatem professi sunt, conversum aliquem crimine liberaverit.

[23] [variis rationibus] Tum Eusebius dixit: Apostolus Christi, Paulus nomine, etsi magus non fuit, certe primus exstitit illius servorum persecutor. Consensit neci Stephani; sed & publicis litteris eos, qui Christum Damasci colebant, ex hac regione ac omni civitate expellebat. Sed conversus vas electionis illius factus est, quemadmodum & ipse confitetur: Misericordiam, inquit, a Christo consecutus sum, quia ignorans feci g. In Actibus autem Apostolorum illius legitur, multos ex illis, qui curiose egerant, cum libros magicos combussissent, a Christo susceptos esse, & baptizatos remissionem peccatorum accepisse, impietate & meritis ob eam pœnis liberatos. Quod si tibi & Babylonius Nabuchodonosor proferendus; is cum impie se gessisset, post spectatam Dei potentiam in camino ignis h, ex quo tres Dei pueri flamma repressa eruti sunt, ejectus ex hominum societate & bestia factus est; sed pœnitens receptus, ita ut rursus imperium recuperaret. Præterea Manasses rex Israël, & multi alii reges & privati, cum post Dei cognitionem scelera omnia perpetrassent, pœnitentes recepti fuere & gravissimis ob idololatriam suppliciis exsoluti; quamvis secum totos populos abstraxissent, & occidissent prophetas, ac sacra contaminassent. Sed & omnem Israëlem usque ad Christi adventum sæpe in impietatem delapsum ac sæpe pœnitentem quodam veluti patientiæ ac misericordiæ pelago excepit. In Ecclesia autem hactenus tonsos habens capillos i pœnitentia plurimum valet; ita ut, qui maxime debilitati sunt peccatis, conversi suscipiantur. Illius autem virtus est Euangelium, quod est manna gratiæ Christi, ut impii misericordiam in eo consecuti non condemnentur. Quapropter dicit Petro: Non solum septies septies dimittes fratri tuo, sed septuagies septies k. Quomodo igitur tibi non dimittat, qui talem hominibus commendat benignitatem? Atque ut discas comparationem divinæ misericordiæ cum humana, quidam testatur, clamans: Misericordia hominis in proximum ejus; Dei autem misericordia super omnem carnem.

[24] [ad pœnitentiam] Quis es tu ad omnem carnem, ut eum exhaustum esse existimes, si benignus in te sit? Ninivitis, quorum impietas tuam superabat, mortem constituit, non dico singulis, sed omnibus simul: conversos non perdidit. Tu quoque illum etiam atque etiam invoca, ut te non repellat. Latroni temporis momento paradisum donat ob fidei præstantiam; & tibi non parcet, etiamsi in pelagus nequitiæ demersus fueris, modo eum vere & ex animo invoces? Lege prophetas, videbis illius benignitatem. Dicit Osee Israeli: Ut Sodoma ponam te ut Seboïm; & statim addit: Conversum est cor meum & simul conturbata est pœnitentia mea: significans, se ad recipiendos pœnitentes paratum esse. Dicit Eliæ: Vides, quomodo compunctus sit Achab a facie mea? Non inducam in diebus illius mala; quamvis per ipsum Eliam mortem ei constituisset, propter quemdam Naboth, quem Jezabel ipsius uxor per dolum occiderat, ut ipsi gratum faceret. Quomodo desperas salutem, tanto miserationum pelago circumdatus? Nec simpliciter tibi Deum misericordem demonstro, sed ne quis salutem suam desperet, jurat dicens: Vivo ego, dicit Dominus, si voluntate volo mortem peccatoris, quemadmodum eum converti & ad vitam pervenire l. Ex toto corde pœnitentiam age, & dicet tibi: Etiamsi annis centum in impietate vivas, & postremo die pœnitentiam agas, non morieris, dicit Dominus, sed vivens vives coram me. Mentiri Deus non potest, ipse enim est veritas. Num propter te committet m, Cypriane, ut sermonem suum immutet, ejusque benignitas in te superetur, qui proprio Filio non pepercit propter humanum genus? Oves nonaginta novem reliquit in cælis, cælestes videlicet ordines, & ad unam, quæ perierat, descendit; & suam in te benignitatem claudet?

[25] Propter hominem crucifixus est, & pigrabitur impio converso sese dare? [fidem firmam] Conviciis appetitus impios ad se vocat, & glorificatus te repellet? Non creditus peccatores ad se vocavit, & creditus in te benignus non erit? Patiens non adversatus est latronem, & adoratus ad te non convertetur misericordiæ causa? Si major angelis Deus, major profecto illius benignitas. At gaudent cælestia omnia in uno peccatore pœnitentiam agente. Quomodo ergo te Deus aversabitur? Confide Cypriane; non venit Christus vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam. Tantum age pœnitentiam ut par est, & videbis eum te complectentem. Quod perditam ovem reperisset, non modo lætatus est, sed etiam illam, quasi filium humeris portavit, ut ex ipsare discas, quantum Deus angelos superet; & tu dicis, contemnet me? Tantum fac dignum fructum pœnitentiæ, ac mei tunc memineris, cum regni hæres eris ut filius. Pluit super peccatores & justos, ac oriri facit solem suum super bonos & malos; & te ab eo repelli dicis? Bene facit non credentibus, & te ingemiscentem non suscipiet? Apud Isaiam dicit: Quando conversus gemueris, tunc salvaberis; & tibi pœnitentiam non infructuosam agenti gratiam non dabit ad æterna gaudia? Dicit enim & apud Paulum, se omnes homines velle salvos fieri & ad cognitionem veritatis pervenire.

[26] Atque hæc quidem tibi a me pauca de multis, Cypriane. [in Dei promissis & misericordia] Cum autem ad magistros veneris, audies dilucide, quæ ad pœnitentiam spectant; meque in auditorum numero habebis, dogmatis magnitudine perculsus. Agunt enim prolixe & liberaliter, ac opem libenter porrigunt. Non est apud eos fastus, non vestis conspicua ad ostentationem, non sophistarum more inflatio, non spe mercedis procrastinatio illiberalis. Incipiunt enim ab his, quæ caput & summam continent, omnem munerum suspicionem repellentes; nec, ut sophistæ, a minoribus rebus animi informandi initium ducunt; sed hortantur, ut quisque ad sapientiæ, ut ita dicam, basim & fundamentum accedat; probe scientes, primo fundamentum ponendum esse quam optimum; deinde sine damno, quæ sequuntur superstruenda. Videbis illic venerandam liturgiam n, non cymbalis & organis circumsonantem, non strepitus auditum effeminantes, non tibias dissolutis modis indulgentes, non tympana modestam indolem frangentia, non chorum ad musicam, ut plurimum non ad rectas leges attentum, non vocem expertes rationis animos agitantem, non victimas & stercora expurgata, non ligna & ignem corporum rationis expertium propugnacula, non sacerdotem veluti ad bellum rationis expers armatum, non ædituos taurorum robur infringentes, non impudicum sermonem, non risum turpissimum, non superbum oculorum supercilium, non convivium o legibus solutum, non indecoram agendi rationem; sed tranquillum omnino animum & fastus expertem disciplinam; ex quibus aliquis videns, admodum infantes eamdem ac senes ordinis disciplinam servantes, facile perspiciat, eorum juventutem divino quodam signo gubernari. Omnibus igitur in orbem stantibus, videas sacram urbem uni parentem duci, ac ceteros ædituos ordinis serie circa sacram mensam stantes: deinde psaltes sermone simplex & hymno compungens ad exhortandum, expurgat ora & auditum a cantilenis sæcularibus ad futuras lectiones.

[27] [hortatur, cujus oratione motus Sanctus] Ne verearis igitur adire, sed libere accede, & surgens cibum sume jam triduo jejunus p, ac simul eamus ad precem vespertinam; cras autem celebratæ ab omnibus synaxi immanebimus; mos enim est primo ex septem die memoriam resurrectionis Christi celebrare, quo die ad episcopum accedentes convenientia facimus & dicimus. Tibi attende, Cypriane, fortasse enim plures salvabis, quam perdidisti; fac autem memineris mei, cum præclare in te agetur, diurna somnia ad multorum utilitatem interpretante. Tum ego consurgens amplexus sum illius caput & pectus, patrem illum & angelum vocans. Tum medium me habentes ipse & ejus filius æqualis meus & in eodem litterarum ludo institutus q, sed pietate, si quis alius, excellens, domum deduxerunt, & decentem cibum apposuerunt r. Deinde in ecclesiam ivimus, ac vidi chorum cælestium Dei hominum, vel angelorum Deo canentium choro similem, Hebraicam dictionem singulis versibus adjicientes s una voce, ita ut non homines esse viderentur, sed natura rationalis congregata admirabilem edens sonum, quo Prophetæ mortui iterum per vivos oracula dabant.

[28] [libros magicos publice comburit & ab episcopo instructus baptizatur.] Apostoli non secus ac præsentes prædicabant; nec opus erat interpretatione, sunt enim simplicissimi sermones, in sententiis positi. Evenit autem, ut multitudo introitum nostrum admirans, obstupesceret, ac domum reversi quievimus. Postero autem die dixi, Pater Eusebi, cur non comburimus libros diaboli? Id ergo, cum publice fecissemus, episcopum etiam adivimus, ac omnia audivimus, quemadmodum mihi promiserat Eusebius, quem in homine angelum habebam. Hæc autem postquam audiit sancta Justina, crines totondit, & thalamum cum dote venditum t pauperibus distribuit, duplicem salutem existimans pœnitentiam meam. Nam & Aglaïdas, qui ipse sibi gladium mortis circumintulerat, diabolum ab eo discedens v incendit, nectente nobis Christo per Justinam duplicem salutem. Postquam autem mea quoque distribui, eram una cum patre Eusebio, qui presbyter erat ecclesiæ, ac Christi sigillum adeptus, conabar prædicare omnibus & multis persuadere, ut ad Dominum converterentur. Sed & persuasi sunt in Domino Jesu Christo, per quem & cum quo Patri gloria & imperium in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Eusebium hunc, quem aliunde non novi, pariter nominat antiquus interpres, uti & Eudocia apud Photium, apud quem omnia hæc fideliter contracta leguntur.

b Vetus interpretatio ita prosequitur: Dixisti quidem, habeo pelagus iniquitatum & innumerabiles fontes impietatum & undas multorum malorum; sed pelagus & fontes & undæ sub potestate Dei sunt: jubet enim Deus & omnia dissolvuntur. Numquid possunt tua mala vincere Dei benignitatem? Quæ non habet textus Græcus.

c Corruptissima sunt hæc in versione antiqua apud Fellum: sic enim ibi legitur: Quod dicitur verbum fidei: & dicit vacue in eum est & invocationes, quæ nihil significant. Martenius, hæc ita edidit: Juxta est in ore tuo, in corde tuo, quod dicitur verbum fidei, dicit quæ in eum est & invocationes. Nostra, interpunctionibus & sensu restitutis, ex Epistola ad Rom. 10 ℣ 8 desumpta sunt, non vero ex Psalm. 54 ℣ 25, ut ex confusa periodo conjectarat Fellus.

d Hæc ita expressit interpres vetus. Suscepit te Deus, quia confessus es & pronunciasti iniquitates tuas, quas fecisti, & quas non fecisti, bene fecisti, quia vomuisti venenum draconis immundi. Monet Maranus, τὰς οὔσας καὶ τὰς μῆ οὔσας non legi in editis Confessionibus; at erronee, ut liquet. Quid porro tantum in eo laudandum vel probandum sit, quod quis confiteatur, quæ non fecit, ego hactenus non capio. An forte de peccatis Omissionis, ut loquuntur theologi, interpretandum?

e Multo in hisce omnibus disertior est antiquus interpres, cui verisimiliter debemus orationem amplificatam, quam, si lubet, vide apud Martenium: longior enim est, quam ut commode hic inseri possit.

f Variant hæc multum in antiqua versione, & sic leguntur: Deprecor autem Christum & famulam ejus Justinam incessanter, ut indulgeat mihi, quæ in eam deliqui, & ut deprecetur Deum pro me. Quæ sane toto cælo a nostris differunt.

g Leguntur ista ad Timotheum 1 cap. 1 ℣ 13; quæ vero sequuntur, spectant ad Actuum cap. 19 ℣ 19. Περίεργα porro, quod ibidem in textu Græco sacro etiam legitur, passim magicas superstitiones significat.

h Recte monet Maranus, legendum κατηργημένου, vel addendam vocem φλογός.

i En allegatam rationem, quare in Conversione sanctorum Cypriani & Justinæ, seu 1 Actorum parte dicatur etiam Edusius S. Justinæ genitor caput totondisse. Vide ibidem Annotata ad litteram h.

k Desumpta sunt hæc ex Matthæi 18 ℣ 22, ubi non legitur septies septies, sed septies tantum. Quæ paulo post sequuntur, sunt Ecclesiastici cap. 18 ℣ 12, ac deinde Osee. Cap. 11 ℣ 8 de Sodomis, ac denique Ezechielis 33.

l Immensum in sequentibus discedit interpres, ita scribens. Non ergo desperes Cypriane, mundari te posse magno pelago misericordiæ & miserationum Dei, in quo cito per gratiam Christi habes salvari. Salutarem enim aquam ipse effudit super nos affluenter, super peccatores & iniquos propter nos mortem suscipiens, sicut Isaïas prophetavit, dicens: Propter peccata populi mei adductus est ad mortem. Et iterum dicit: Non veni justos vocare, sed peccatores ad pœnitentiam, ut justificentur. Et iterum dicit: Quia opus non habent sani medico, sed male habentes. Propterea relinquens nonaginta & novem oves venit ad errantem. Et quia gaudium erit in conspectu angelorum Dei super uno peccatore pœnitentiam agente, Cypriane, tene anchoram fidei, juramentum Domini; Vivo ego, dicit Dominus Adonaï, nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur & vivat. Post hæc ad numerum nostrum 26 fere revertitur.

m Recte monet Maranus, legendum παλιλλογῆσαι, pro corrupta voce ἀλληλογῆσαι.

n Id est publicum ministerium, ut vox Græca proprie significat, sed apud Græcos stilo ecclesiastico passim designat sanctissimum sacrificium Missæ, in quo corpus & sanguis Christi conficitur. Hic forte ponitur pro toto publico ministerio ecclesiastico.

o Legebatur paulo superius in codice ἐπὶ οἰκίας, pro quo ἐπιεικείας, deinde εὐνομίαν, pro quo εὐνομίᾳ, paulo post τροποῦσται, pro quo τροποῦντας, ac denique hic θύνην, pro quo θοίνην, Marano suadente, substitui.

p Usque ad triduanum hoc jejunium expressit diserte Eudocia. Vide Comment. prævii num. 19. Porro quæcumque hic memorantur, presse cum antiquis Orientalis Ecclesiæ ritibus conveniunt: quod si experiri lubet, consule Thomassinum.

q Censet Maranus, pro πραγμάτων legendum γραμμάτων, quia ex adjunctis credibile non est, Eusebii filium etiam magiæ studuisse. At non video quare πρᾶγμα hic necessario de magia, & in malam partem vertendum esset.

r Toto rursus cælo differunt, quæ hic habet antiqua versio: ibi enim ita legitur; Tunc ego Cyprianus osculatus sum caput ejus & pectus, & patrem eum vocabam. Erat autem & condiscipulus meus in litteris, ipse enim Eusebius ab infantia erat fidelis, & cum essem in errore meo multum me monebat, ut ad meliora transirem. Alio autem die, cum adhuc nox esset, ivimus in ecclesiam Dei. Hæc sane tam sunt diversa, ut vix ex eodem textu profecta fuisse, suspicari ausim.

s Observat Maranus, hodiernos adhuc Græcos in exequiis defunctorum addere singulis versibus Alleluia, quod sane apud ipsos in aliis Officiis & potissimum Paschalibus, tam frequenter repetitur, ut singulis versibus adjunctum dici possit. Correxi καὶ ἴδον, ex καὶ ἰδεῖν, ut Marano præplacet.

t Ecce rursus periodum veteris interpretis longe a nostra diversam. Cum ergo, inquit, audisset Dei famula Justina meam conversionem, lucernas accendit & Deo capillos suos detotondit. Parentes vero thalamum ejus consecraverunt ministerio sanctæ ecclesiæ. Ipsa vero ornamentum vendens cum dote sua omnia pauperibus erogavit, gratias agens Deo pro salute mea. In chronotaxi nostra pater Sanctæ certe non amplius erat in vivis: at anonymi vel errantis vel interpretantis asserta torquere nos non debent.

v In antiqua versione nihil legitur de conversione Aglaïdæ, quæ tamen etiam apertissime asseritur ab Eudocia apud Photium, ubi ejus narratione clauditur liber secundus Metaphrasis Eudocianæ.

PARS III.
Martyrium Sanctorum martyrum Cypriani & Justinæ
Auctore anonymo
Ex bibliothecæ regiæ Parisinæ codice 520 collato cum cod. 1485. Interprete J. C.

a

Τῶν Προφητικῶν λόγων νῦν πληρουμένων, τῶν τε λόγων τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ περὶ τῆς σπορᾶς τοῦ σίτου τῶν τε ζιζανίων πληθυνομένων, καὶ τοῦ λαοῦ σκορπιζομένου, τοῦ τε λύκου σοβοῦντος τὴν ποίμνην τοῦ Χριστοῦ· ἅγιος Κυπριανὸς πάντας δι᾽ ἐπιστολῶν διωρθωσάμενος κατὰ πᾶσαν πόλιν καὶ χώραν, πολλοὺς ἀνέσπασεν πλανωμένους ἐκ τῆς θήρας τοῦ λύκου. δὲ ἀρχέκακος ὄφις βασκαίνων, ὑπέβαλεν Εὐτολμίῳ, τῷ κόμητι τῆς Ἀνατολῆς, ὅτι Κυπριανὸς διδάσκαλος τῶν Χριστιανῶν καθεῖλε τὴν δόξαν τῶν θεῶν· γοητεεύει δέ πάντας ἅμα τινὶ παρθένῳ, καὶ ἀνασίει πᾶσαν τὴν Ἀνατολὴν, καὶ τὴν οἰκουμένην δι᾽ ἐπιστολῶν. δὲ κόμης θυμοῦ πλησθεὶς ὑπὸ δεσμοὺς καὶ πᾶσαν ἀσφάλειαν τῶν ἀρχόντων ἐκέλευσεν αὐτοὺς ἀπαντῆσαι εἰς τὴν Δαμασκόν. Προελθόντας δὲ αὐτοὺς ἡρώτω κόμης. Σὺ εἶ διδάσκαλος τῶν Χριστιανῶν, πολλοὺς ποτὲ συναθροίσας τῇ δυνάμει τῶν θεῶν; Νυνὶ δὲ διὰ τῆς τοῦ ἐσταυρωμένου ἐμφαίνων ἀπάτης περικλύζεις τὰς τῶν ἀνθρώπων ἀκοάς, προκρίνων τὸν ἐσταυρωμένον τῶν ἀθανάτων θεῶν. ἅγιος Κυπριανὸς λέγει· Σὺ δὲ εἶπέ μοι· πῶς τολμᾷς ἑαυτὸν συνιστᾷν τῷ κομπῳ τῆς ἀλαζονείας καὶ τῆς διαβολικῆς μανίας; Ἐγὼ γὰρ πρώην ὥσπερ καὶ σὺ σήμερον, ἤμεν ἐξωγρημένος ὑπὸ τοῦ ἀλλοτρίου τᾑ σοφίᾳ τῶν Ἑλλήνων ἐσκοτισμένος. Πολλοὺς μέν ἀπέκτεινα, πολλοὺς δὲ καὶ πορνεύειν ἐδίδαξα. Ἀλλὰ νῦν ἔσωσέ με Χριστὸς διὰ τῆς ἁγίας ταυτῆς Παρθένου. Σκολαστικὸς γάρ τις, ὀνόματι Αγλαΐδος, τῶν Κλαυδίου, ἐρασθεὶς αὐτῆς καὶ τῷ νόμῳ ἦν ἀσπαζόμενος γάμον, καὶ μηδὲν ἀνύσας πρός με ἐλθὼν ἠξίωσέ με τῆς τοῦ φίλθρου μανίας ἐπαπολαύειν αὐτῇ.

[2] Ἐγὼ δὲ θαῤῥῶν ταῖς βίβλοις μου ταῖς μαγικαῖς ἔπεμψα δαίμονα πρὸς αὐτὴν· καὶ τοῦτον ἐξήρανε τῇ σφραγίδι τοῦ Χριστοῦ. Ἀλλὰ καὶ ἕως τρίτου ἀρχοντικοῦ δαίμονος ἔπεμψα, καὶ τούτους κατέστρωσε τῷ αὐτῷ σημείῳ. Ἐγὼ δὲ ἐσπούδασα μαθεῖν την τοῦ σημείου δύναμιν, πολλὰ ὁρκίσας τὸν δαίμονα· καὶ δαίμων ὑπὸ ἀγγέλων μαστιγωθεὶς πάντα μοι ἀνήγγειλεν. Τότε ἐγὼ ἀνανήψας τῷ πρὸ ἐμοῦ ἐπισκόπῳ προσαγαγών μου τὰς βίβλους, παρόντων καὶ τῶν πρώτων τῆς πόλεως, ἐνέπρισα ἐν πυρί. Διὸ καί σε παρακαλῶ ἀποστῆναι τῆς τῶν εἰδώλων μανίας, καὶ ἐλθεῖν εἰς τὴν δόξαν τοῦ Θεοῦ, ὅπου ἀληθινὸς Θεὸς εὐσεβῶς καὶ ἀληθῶς δοξάζεται, καὶ τότε γνώσῃ τὴν ἀνίκητον τοῦ Χριστοῦ δύναμιν. δὲ κόμης ὀργισθεὶς θυμῷ ἐλεγχόμενος ὑπὸ τῆς οἰκείας συνειδήσεως ἐκέλευσεν αὐτὸν κρεμασθῆναι καὶ ξέεσθαι, τὴν δὲ ἁγίαν Παρθένον ὠμοῖς δέρμασι μαστίζεσθαι κατ᾽ ἄμφω ἀλλήλων. δὲ Παρθένος ἤρξατο λέγειν· Δόξα σοι Θεὸς ὅτι ἀναξίαν με οὔσαν οἰκείωσας πρὸς τό σου θέλημα, καὶ καταξίωσάς με ὑπέρ τοῦ ὀνόματός σου ταῦτα παθεῖν. Τῶν δὲ δημίων ἀτονησάντων, καὶ τῆς ἁγίας ὑμνούσης τῶν Θεὸν, ἐκέλευσεν παύσασθαι αὐτούς. Τοῦ δὲ ἁγίου Κυπριανοῦ ἐπὶ πλεὸν ξεομένου, οὐδὲν ἐφρόντιζεν ὅλως. Λέγει πρὸς αὐτὸν Κόμης· διὰ τί ἀπονενόησαι. Ο δὲ μακάριος Κυπριανὸς λέγει πρὸς αὐτόν. Σὺ ἀπονενόησαι ἀποστάτης ὤν τοῦ Θεοῦ, καὶ δραπέτης τῆς εἰς Χριστὸν πίστεως. Ἐγὼ δὲ ὑπ᾽ αὐτοῦ ἐπιγινωσκόμενος εἰς τὴν βασιλείαν τῶν οὐρανῶν φθᾶσαι σπουδάζω, ἵνα καταξιωθῶ διὰ τῶν βασάνων τούτων ἐπιτυχεῖν τῶν αἰωνίων ἀγαθῶν.

[3] δὲ τύραννος οὐκ ἐπαύσατο τῶν βασάνων εἰπὼν· Εἰ βασιλείαν σοι οὐρανῶν περιποιοῦμαι, μείζοσιν ὑποβληθήσῃ βασάνοις. Καὶ ἐκέλευσεν αὐτὸν καθαιρεθέντα βληθῆναι ἐν τῇ φυλακῇ, τὴν δὲ ἁγίαν Παρθένον εἰς τὰ Τερεντίου προσέταξεν εἶναι. Εἰσελθούσης δὲ αὐτῆς τὴν οἰκίαν, ἐφωτίσθη πᾶς οἶκος αὐτοῦ τῇ χάριτι τοῦ Χριστοῦ. Μετὰ δε ὁλίγας ἡμέρας ἐκέλευσεν κόμης προσαχθῆναι αὐτοὺς, καὶ λέγει τῷ Κυπριανῳ· Μὴ ἀπάτῃ καὶ μαγείᾳ τοῦ τεθνηκότος ἀνθρώπου ἑαυτοὺς ἀποκτεῖναι θελήσητε. Ο δὲ μακάριος Κυπριανὸς λέγει· Οὗτος θάνατος τοῖς ποθοῦσιν αὐτὸν αἰωνίον ζωὴν περιποιεῖται. Τότε κόμης σύννους γενόμενος ἐκέλευσε τήγανον πυρωθῆναι, καὶ βληθῆναι ἐν αὐτῷ πίσσαν, καὶ κηρίον καὶ στέαρ, καὶ βληθῆναι ἐν αὐτῷ τὸν μακάριον Κυπριανὸν ἅμα τῇ Παρθένῳ. Τοῦ δὲ μακαρίου ἐμβληθέντος οὐχ ἥψατο αὐτὸν τὸ πῦρ· τῆς δὲ ἁγίας Παρθένου ἐλθούσης ἐγγὺς, μισόκαλος δαίμων δειλίαν ὑπέβαλεν. Τότε λέγει αὐτῇ μακάριος Κυπριανὸς· Δεῦρό μοι ἀμνὰς τοῦ Χριστοὕ, τὰς πύλας τῶν οὐρανῶν μοι ἀνοίξασα, καὶ δείξασά μοι τὴν δόξαν τοῦ Χριστοῦ, τοὺς δαίμονας νικήσασα, καὶ τὸν ἄρχοντα αὐτῶν εἰς οὐδὲν ἠγησαμένη τῇ σταυροφόρῳ δυνάμει τοῦ Χριστοῦ.

[4] δὲ τὸν σταυρὸν ἐπὶ τοῦ σώματος ποιήσασα ἐπέθη τῷ τηγάνῳ· καί ἦσαν ἀμφότεροι ἀναπαυόμενοι ὡς ἐπὶ δρόσου, ὡς εἰπεῖν τὸν μακάριον Κυπριανὸν. Δόξα ἐν ὑψίστοις Θεῷ καὶ ἐπὶ γῆς εἰρήνη ἐν ἀνθρώποις εὐδοκία· τοῦ γὰρ διαβόλου ἐκπεσόντος ἐκ τῶν οὐρανῶν τὰ σύμπαντα εἰρήνης πεπλήρωται. Χριστὸς γὰρ ἐλθὼν ἐπὶ τῆς γῆς τὸν διάβολον ἐτροπώσατο, καὶ τῇ σταυροφόρῳ, δυνάμει τὸν κόσμον ᾠκτείρησεν. Διὸ εὐχαριστῶ σοι, Θεὲ καὶ Κύριε τοῦ ἐλέους, ὅτι τὴν κόλασιν ταύτην ὑπὲρ τοῦ ὀνόματός σου ἐκτελῶ, καὶ παρακαλῶ σε ἵνα τὰς θυσίας ἡμῶν ὀσφρανθεὶς προσδέξῃ εἰς ὀσμὴν εὐωδίας. Ἀκούσας δὲ κόμης εἶπεν· Ἐγὼ σήμερον ἐλέγξω ὑμᾶς, καὶ τὴν τέχνην τῆς μαγείας ὑμῶν ἐκπομπεύσω. Ἀθανάσιος δέ τις συγκάθεδρος ὢν αὐτοῦ καὶ φίλος, ἱερεὺς δὲ πρῶτος, λέγει αὐτῷ· Κελεύσει με ἀρετή σου ἐπὶ τῷ βρασμῷ τοῦ τηγάνου στῆναι ἐπὶ τῷ ὀνόματι τῶν θεῶν, καὶ νικήσω τὴν νομιζομένην δύναμιν τοῦ Χριστοῦ. Καὶ ἐπέτρεψεν κόμης τῷ Ἀθανασίῳ· καὶ Ἀθανάσιος, προσελθῶν τῷ τηγάνῳ, λέγει· Μέγας εἶ θεὸς Ἡρακλῆς, καὶ πατὴρ τῶν θεῶν Ἀσκληπιὸς, τὴν ὑγείαν τοῖς ἀνθρώποις παρέχων. Καὶ ταῦτα εἰπῶν, καὶ μόνον προσεγγίσας τῷ βρασμῷ τοῦ τηγάνου κατεκυριεύθη ὑπὸ τοῦ πυρὸς, καὶ γαστὴρ αὐτοῦ διεῤῥάγη, καὶ τὰ σπλάγχνα αὐτοῦ ἐγυμνώθησαν, καί τὰ ὀστὰ αὐτοῦ διεσπαράχθησαν, καὶ ἐξεχύθησαν· δὲ μακάριος Κυπριανὸς ἄμωμος ἔμεινε σὺν τῇ Παρθένῳ δοξάζων τὸν Θεόν.

[5] Τότε ἀνέκραξεν Κόμης λέγων· Τάχα ἀνίκητός ἐστιν δύναμις τοῦ Χριστοῦ. Τοῦτο δὲ μόνον μέλει μοι ὅτι τὸν ἱερέα, καὶ μόνον ὄντα φίλον μου ἀπέκτεινεν. Καλέσας οὖν Τερέντιον τὸν συγγενῆ αὐτοῦ, λέγει· τί ποιήσω τοῖς κακούργοις τούτοις. Λέγει αὐτῷ Τερέντιος· Μηδέν σοι πρὸς τοὺς ἁγίους τούτους· μὴ δὲ ἀντίπιπτε τῇ ἀληθείᾳ, ἀνίκητος γάρ ἐστιν Θεὸς τῶν Χριστιανῶν· ἀλλὰ παράπεμψον αὐτοὺς τῷ βασιλεῖ, δηλῶν τὰ κατ᾽ αὐτούς. δὲ κόμης γράφει ἀναφορὰν τοιαύτην· Κλαυδίῳ καίσαρι τῷ γῆς καὶ θαλάσσης δεσπότῃ Διοκλητιανῷ χαίρειν· Κατὰ τὸν θεσμὸν τῆς βασιλείας σου συνέλαβον Κυπριανὸν τὸν διδάσκαλον τῶν Χριστιανῶν ἅμα Παρθένῳ ἐν τῇ Ἀνατολῇ, ὡς διὰ τῶν ὑπομνημάτων γνώσῃ, ὅτι τοσαύταις βασάνοις ὑποβληθέντες οὐκ ἐπείσθησαν· δι᾽ τῷ σῶ κράτει τούτους ἀνέπεμψα. δὲ βασιλεὺς ἐγκύψας τοῖς σκρινίοις, καὶ τὰς βασάνους τοῦ μακαρίου θαυμάσας, ἐλογίσατο μετὰ τῶν φιλῶν αὐτοῦ καὶ λέγει· Κυπριανὸς τῆς Ἀντιοχείας διδάστκαλος, καὶ παρθένος Ἰουστίνα, ἐκλεξάμενοι τὴν ματαίαν αἵρεσιν τῶν Χριστιανῶν, καὶ παραλιπόντες τὸ ζῇν, τὸν Θεὸν αὐτῶν προετίμησαν, τὴν διὰ ξίφους τιμωρίαν ἐπενεχθῆναι.

[6] Ἀπενεχθέντων δὲ αὐτῶν ἐπὶ τὸν ποταμὸν Γάλλον ἐν τῇ Νικομηδέων πόλει, μικρὰν διορίαν ἠτήσαντο τοῦ προσεύξασθαι, καὶ μνησθῆναι τῶν κατὰ κόσμον ἐκκλησιῶν καὶ πάντων τῶν πιστῶν, καὶ τὴν ἐν Κυρίῳ ποιήσας σφραγίδα ἅγιος Κυπριανὸς, ἐκ δεξιῶν λαβῶν τὴν Παρθένον, πρὸ αὐτοῦ τελειωθῆναι ἠξίου. Καί τούτου γενομένου εἶπεν μακάριος Κυπριανὸς. Δόξα σοι Χριστέ. Θεόκτιστος δέ τις διαβαίνων ἐξ ἀποδημίας ἡσπάσατο τὸν ἅγιον Κυπριανὸν. Φουλεανὸς δὲ συγκάθεδρος… Ἐκέλευσεν αὐτῶν εἰς βοῤῥὰν τοῖς κυσὶ ῥιφῆναι. Προκειμένων δὲ αὐτῶν ἐπὶ πολλὰς ἡμέρας τοῖς αἱμωβόροις, ναῦταί τινες Ῥωμαῖοι πιστοὶ ἀκουσαντες ὅτι περετελειώθῃ ἅγιος Κυπριανὸς, ὢν αὐτοῖς ὁμόφυλος Ῥωμαίοις, ἔξ ἡμέρας παραμείναντες, καὶ πάντας τοὺς φυλάσσοντας λαθόντες, ἔλαβον τὰ λείψανα σὺν τοῖς παραχθεῖσιν ὑπομνήμασι· καὶ ἀναχωρήσαντες ἐκεῖθεν ἀνέβησαν ἐν πλοίῳ καὶ ἐπανῆξαν ἐν Ῥώμῃ, κομίζοντες δῶρον τίμιον τὰ λείψανα. Καὶ προσήγαγον αὐτά τινι Ῥουφίνῃ ματρώνῃ γένους Καβάρου, ἥτις λαβοῦσα τὰ λείψανα ἔθετο ἐν τόπῳ ἐπισήμῳ, ἐν ᾧ πάντες οἱ συνερχόμενοι ἱάσεις λαμβάνοντες δοξάζουσι Θεόν. Ἐπράχθη δὲ ταῦτα ἐν ὑπαθείᾳ Διοκλητιανοῦ ἐν τῇ ἐπιφανειτάτῃ Νικομηδείᾳ, καθ᾽ ἡμᾶς δὲ βασιλεύοντος τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, ᾧ δόξα καὶ τὸ κράτος εἰς τοὺς αἰώνας τῶν αἰώνων, ἀμήν.

[SS. Cyprianus & Justina comprehensi interrogantur] Impletis prophetarum sermonibus b & quæ a Domino nostro Jesu Christo dicta sunt de semine frumenti & multiplicatis zizaniis, cum populus dispersus esset & lupus dissiparet gregem Christi, S. Cyprianus epistolis omnes confirmans per omnem civitatem & locum plurimos ex lupi faucibus eripiebat. Pessimus autem serpens invidens suggessit Eutolmio comiti Orientis c, quod Cyprianus doctor Christianorum destrueret gloriam deorum, cum Virgine quapiam omnes præstigiis perverteret, & concitaret totum Orientem orbemque universum suis epistolis. Comes ad hæc ira plenus vinculatos & sub præfectorum omni custodia jussit simul perduci Damascum d. Cum eo pervenissent, interrogavit comes: Tune es doctor Christianorum, qui multos olim aggregasti potentiæ deorum, nunc vero fraude Crucifixi signa edens fascinas aures hominum præferens Crucifixum diis immortalibus? S. Cyprianus dixit: Tu dic mihi, quomodo audes extollere te fastu inanis superbiæ & dementiæ diabolicæ? Ego quidem olim, sicut & tu adhuc hodie, superbia tumebam e, ab inimico paganorum scientia obtenebratus. Multos occidi & multos scortari docui: sed nunc servavit me Christus per sanctam hanc Virginem f. Scholasticus enim, nomine Aglaïdus, ex genere Claudii g, deperibat illam, &, ut solet, avide desiderabat nuptias, cumque nihil profecisset, veniens ad me induxit me, ut illam aggrederer veneficii amatorii insania.

[2] [& variis tormentis afficiuntur] Ego confisus magicis libris meis misi dæmonem ad illam, quæ hunc impotentem reddidit signo Christi. Sed & usque ad tertium principem diabolum submisi, & illos profligavit eodem illo signo. Tunc ego studui discere virtutem signi illius multum adjurans dæmonem. Et dæmon ab angelis flagellatus, cuncta mihi aperuit h. Tunc ego cum resipuissem, episcopo, qui ante me fuit i, attuli libros meos &, præsentibus urbis primoribus, laceratos combussi igni. Propterea & te oro, ut relinquas idolorum insaniam, veniasque ad fidem k Dei, in qua verus Deus pie vereque glorificatur, & tunc cognosces invictam Christi potentiam. Comes autem ira æstuans agitatus interius conscientiæ stimulis jussit illum suspendi & radi; sanctam vero Virginem crudis nervis cædi a duobus alternatim l. Virgo autem cœpit dicere: Gloria tibi, Deus, quod indignam me assumpseris secundum voluntatem tuam, dignamque judicaveris pro nomine tuo hæc pati. Deficientes autem carnifices, Sancta Deum hymnis laudante, jussit comes m, desistere. Cumque S. Cyprianus vehementer raderetur, nihil omnino tormenta curabat. Dixit autem ad illum comes: Quare tui rationem nullam habuisti. Sanctus vero Cyprianus respondit: Tu ipse tui rationem nullam habuisti, apostata a Deo & refuge a fide in Christum. Ego ab illo pro suo misericorditer agnitus satago in regnum cælorum introire, dignus habitus tormentis hisce consequi æterna bona.

[3] [constantes in confessione in sartaginem injiciuntur, in qua illæsi] Tyrannus autem non cessabat a tormentis inferendis, dicens: Si sic tibi regnum cælorum comparo, gravioribus tormentis te subjiciam. Dein jussit illum tormentis extenuatum conjici in carcerem, sanctam vero Virginem mandavit servari in domo Terentii n; quæ cum eo ingressa esset, domus tota illuminata est gratia Christi. Post non multos autem dies rursus jussit comes, Sanctos produci & dixit: Ne fraude & præstigiis morte puniti hominis vobis mortem pertinaciter accersite. Beatus vero Cyprianus respondit: Hæc mors ipsam desiderantibus æternam vitam rependit. Tunc comes, re apud se perpensa, jussit sartaginem accendi in eamque mitti picem, ceram & sebum & eo injici B. Cyprianum cum Virgine. Missum igitur in sartaginem Cyprianum ignis non tetigit; cum vero sancta Virgo prope ad illum accessisset, osor boni diabolus ipsi timorem injecit. Tunc dixit illi B. Cyprianus: Huc accede, Agna Christi, quæ portas cælorum mihi aperuisti, & ostendisti mihi gloriam Christi, quæ dæmones devicisti & principem illorum ad nihilum redegisti virtute Crucis Christi.

[4] Tunc Sancta, cum signo Crucis signasset se, insiliit in sartaginem: [perdurant: ad quam accedens gentilis comburitur.] & ambo ibi refocillabantur tamquam in rore o, ita ut B. Cyprianus dixerit: Gloria in excelsis Deo & in terra pax hominibus bonæ voluntatis; postquam enim diabolus cælo excidit, omnia pacis repleta sunt: Christus quippe veniens in terram diabolum vincivit & virtute Crucis mundum misericorditer liberavit. Quapropter tibi gratias ago, Deus & Domine misericordiæ, quod cruciatus hos pro nomine tuo patiar, & te obsecro, ut holocausta hæc nostra in odorem suavitatis admittas. Comes autem hæc audiens, dixit: Ego hodie vos convincam & fraudes magicas vestras palam faciam. Athanasius porro quidam, assessor & amicus ejus sacerdosque quondam idolorum, dixit ei: Jubeat me potentia tua in æstu sartaginis stare in nomine deorum, & vincam falso existimatam p virtutem Christi. Annuit comes Athanasio, qui appropinquans ad sartaginem, dixit: Magnus es deus Hercules & pater deorum Asclepius, qui donas sanitatem hominibus. Et hæc dicens cum tantum flammis sartaginis appropinquasset, absorptus est ab igne & venter ejus disruptus, denudata viscera ossaque ejus discerpta & diffusa sunt: beatus autem Cyprianus cum Virgine glorificans Deum intactus permansit.

[5] Tunc exclamavit comes, dicens: Forte invicta est Christi potentia! Id solum me piget, [Prodigia cernens præfectus Sanctos ad imperatorem mittit, cujus jussu] quod sacerdotem deorum unice amicum mihi occiderit. Vocans tandem Terentium consanguineum suum, dixit: Quid faciam maleficis hisce? Respondit illi Terentius: Nihil moliaris adversus Sanctos illos neque veritati obnitaris; nam invictus est Deus Christianorum: sed transmitte illos ad regem q, referens, quid cum illis actum sit. Comes porro scripsit relationem hujusmodi. Claudio cæsari r terræ ac maris domino Diocletiano salutem. Secundum legem imperii tui comprehendi Cyprianum doctorem Christianorum cum Virgine in Oriente, sicut ex monumentis cognosces. Quia vero tantis tormentis subjecti non obediverunt, ideo hosce ad majestatem tuam transmisi. Imperator autem cum hæc legisset, admiratus tormenta, quæ passus fuerat Sanctus, consultis amicis suis, dixit. Cyprianus doctor Antiochenorum & virgo Justina, qui sequentes stultam Christianorum hæresim & contemnentes vitam, Deum suum præposuerunt, gladii punitionem subeant s.

[6] Cum autem abducti fuissent ad fluvium Gallum in t civitatem Nicomediensem, [gladio feriuntur iisque jungitur S. Theoctistus. Omnium corpora Romam translata.] postularunt exiguam moram orando & commendando ecclesias omnes cunctosque fideles. Et S. Cyprianus cum fecisset signum Domini a dextris statuens sanctam Virginem, judicabat expedire, ut illa ante se v necaretur. Hocce peracto, dixit B. Cyprianus: Gloria tibi Christe. Theoctistus autem illac transiens ex itinere amplexatus est S. Cyprianum. Phuleanus u vero assessor … jussit ipsorum (corpora) ad Septemtrionem canibus projici. Cum autem multis diebus feris exposita jacuissent, nautæ quidam Romani fideles, audito, quod consummatus esset S. Cyprianus ejusdem cum Romanis fidei w, transactis sex diebus, clam cunctis custodibus abstulerunt sacra lipsana cum adjectis monumentis, & recedentes illinc conscenderunt navim & reversi sunt Romam, ferentes donum pretiosissimum sacra corpora, & illa attulerunt ad Rufinam, ortam genere Cabarorum x, quæ acceptas sacras reliquias deposuit in illustri loco, ubi omnes, qui eo conveniunt, medelam consequentes laudant Deum. Contigit hoc sub consulatu Diocletiani y in celeberrima Nicomedia, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui sit honor & gloria in secula seculorum, amen.

ANNOTATA.

a In codice Græco num. 520, unde hæc descripsit, quemque seculo 9 exaratum esse, censet P. Gabriel Brotier, sic legitur: Μαρτύριον τῶν ἁγίων μαρτύρων Κυπριανοῦ καὶ Ἰουστίνης, quæ Latine expressi, nulla facta S. Theoctisti mentione, cujus tamen martyrium sub finem hic, ut in editis fere narratur. Martenius præfixit titulum, verisimiliter ut in Ms. invenerat, hoc modo: Incipit Passio SS. Cypriani & Justinæ virginis, quæ est VI Kalendas Octobris. In apographo tamen nostro, quod cum editis presse convenire, dixi, & suspicatus sum, pariter ex codice Rotomagensi exscriptum esse, dies martyrii non consignatur in titulo, sed ejus loco habetur, atque Theoctisti. Vide etiam litteram sequentem.

b Monui Comment. prævii num. 32, tertiam hanc partem connexam esse primæ in Passione, quæ incipit illuminatio; in Martenianis vero Actis media Confessione sejunctam esse. Convenit passim Ms. Passionis pars 2 cum edita a Martenio tertia. Ab ipso mox exordio specimen do. Sic habent Mss. nostra. Cum completi fuissent prophetici sermones, & quæ vere a Christo dictæ sunt parabolæ de illo, qui exivit seminare semen suum, & quoddam cecidit in terram secus viam, quoddam in petrosa, quoddam autem necabatur ab spinis & zizania, & multi circa fidem offenderunt, & populus dispergebatur. Terreni autem reges, idolorum cultores insanientes, suscitaverunt persecutiones adversus Christianos, ut immolarent diis: sanctus vero Cyprianus episcopus per epistolas suas ecclesias omnes, ut Paulus apostolus, consolabatur & confirmabat, & per civitates singulas multos convertebat de errore. Malignus autem serpens, ut assolet, diabolus per suos homines impios suggessit Eutolmio comiti Orientis, quia Cyprianus episcopus, doctor Christianorum, ipse destruxit gloriam deorum nostrorum & omnem Orientem seducit per magicas artes, & cum aliqua virgine Justina suadet, non immolare diis. Hæc, vel ideo paulo fusius relata, conferat, qui volet, cum editis a Martenio, invenietque vix paucorum verborum discrepantiam. Sed & eadem tam accedunt ad Græca nostra, ut perspicuum fiat consideranti, ex similibus versa & nonnihil amplificata fuisse.

c In codice Græco 520 mendose scribitur ubique Κόμις, at hoc uti & leviora similia correxi ex codice 1485, de quibus, ne sæpius lectorem morer, nihil amplius monebo. Comitatus Orientis in Passionibus omnibus tum Mss. tum editis Eutolmio asseritur: Actis id vitio vertitur a quibusdam. Vide, si lubet, quæ in hanc rem disputavi Comment. præv. § 5 num. 68 & seq.

d Non sic habet Eudocia apud Photium, at contra ibi asseritur S. Cyprianus Antiochia, sancta vero Justina Damasco ad præfectum pertractos fuisse in aliam quampiam civitatem vel locum, qui non nominatur. Eadem tamen tradunt Acta edita Latina & Mss. omnia, quæ vidi. Eudociæ assertis, ut par est, adhæreo. Consule Comment. præv. § 6 num. 80 & seqq.

e Græcum ἐξωγρημένος non intelligo: antiquus interpres videtur vertisse concaveatus, seu concatenatus, ut habent nonnulla apographa nostra. An non forte legendum ἐξωγκωμένος ab ἐξογκόομαι, turgeo, turgesco? Ita quidem sensus exigere videtur.

f In Passionibus Latinis omnibus inserta est post hæc, Eutolmii interrogatio, Quomodo te docuit, sicut dicis, Christus per Virginem? Sequitur: Respondit ei Cyprianus: Scholasticus &c.

g In Actis, quæ incipiunt Illuminatio, nulla fit hic Aglaïdæ mentio: forte quia in Conversione, quæ illorum pars prima est, sufficienter hæc narrata censebantur. In editis a Martenio & apographo nostro, quod illis passim consonat, tantum legitur; Scholasticus quidam, nomine Aclaïdus, adamavit eam & per multos multa fecit &c. Miror ibi prætermissum fuisse, quod esset ex genere Claudii. An forte id olim in textu Græco non legebatur?

h Melius sic intelligitur, quomodo impotentiam suam S. Cypriano fassus sit dæmon, qui in prædicandavirtute Crucis Christi nimis facilis exhibetur in prima parte Actorum.

i Anthimo scilicet. Vide Confessionem cap. 4 num. 28, cui consonat Eudocia apud Photium scribens: Refert item (S. Cyprianus) ut … sua ipse manu coram multitudine magicæ artis suæ libros allatos flammis tradiderit.

k δόξαν legitur in utroque codice. Vetus interpres Martenii videtur legisse οἰκίαν; vertit enim, venias in domum Domini; nisi forte metaphoricam dictionem, ita interpretari lubuit. Cum δόξα firmam opinionem & sententiam quandoque significet, volui hac versione sensum magis planum facere.

l Apud Photium sic hæc redduntur. His (Sanctis) ita captis, cum impii ille hominis sermonibus nihil moveretur, vinculis in sublime rapti latera raduntur; hæc autem boum nervis cæditur.

m Hæc translata sunt in Actis Martenii, uti & in Mss. nostris Latinis, usque ad tormentis te subjiciam. Quæ porro sequuntur in textu nostro Græco, desumpta sunt ex codice 1485, cum sint magis convenientia cum antiqua versione, quam quæ in codice 520 sic leguntur: τοῦ δέ ἁγίου Κυπριανοῦ ἐπὶ πλεῖον ξεομένου, οὐκ ἔγριξεν ἔνεκεν τῶν βασάνων, πρὸς δὲ τὸν Κόμιτα λέγει. Διά τί ἀπονενόησαι ἀποστάτης ὤν καὶ δραπέτης τῆς ἐλπίδος Χριστοῦ καὶ ἀπεγνοσμένος τῆς βασιλείας τῶν οὐρανῶν εἰς ἣν ἐγὼ φθάσαι σπουδάζω εἰ γε καταξιωθῶ.

n Vide, si lubet, quam presse omnia hæc cum Eudociæ assertis apud Photium conveniant. Certe ab illis ne latum unguem hic recedunt Acta, sic ut vel minima adjuncta expressa videantur.

o Antiquus interpres, apud quem adhortatio S. Cypriani ad S. Justinam amplior est, ita hæc reddidit: Erant utrique in sartagine sicut super ros Hermon. Variat etiam apud illum sequens S. Cypriani oratio, at operæ pretium non est, illam hic inserere.

p Sic reddidi, quod verum hunc sensum arbitrarer. Quæ sequuntur de Athanasio, rursus habet Eudocia apud Photium, sic tamen, ut ibi Athanasius dicatur non præfecto, sed ipsi S. Cypriano quondam fuisse perfamiliaris.

q Ita verti quidem, at vox Græca βασιλὲυς imperatori passim tribuitur.

r Conjectavi nonnulla circa errores hos Commentarii prævii § 5 num. 65 & seqq., quem, si lubet, consule. Insulsa sane tum hic tum alibi est etiam aliunde epistola, quæ videtur ab inscito interpolatore vel inserta, vel saltem corrupta. Scribit præfectus ad imperatorem Nicomediæ agentem, comprehendisse se Sanctos in Oriente: erat nimirum interpolator in opinione, quod de Syria ageretur. Apud Martene scribit præfectus, se illos comprehendisse in Antiochia, quod de Cypriano intelligi potest: at S. Justina Damasci capta & S. Cyprianus Antiochia alio abducti alibique cruciati fuerunt, ut tradit Eudocia. Vide, quæ disserui Comment. prævii § 6 num. 79 & seqq.

s In Græcis videtur excidisse vox κελεύω vel similis, ni lubeat, eam subintellectam, dicere. Vetus interpretatio habet: Hos jubeo tradi gladii punitioni.

t Sic etiam apud Martenium, at apud Photium legitur: Præcepit Martyres ad vicinum urbi flumen, cui Gallo nomen est, capite truncari. De origine porro & cursu fluminis Galli non convenit inter geographos, ut videre est apud Cellarium Geographiæ antiq. lib. 3 cap. 4. In eo tamen convenire videntur, quod Nicomediam non alluerit, sed potius aliquot etiam milliaribus versus Orientem hibernum ab ea semotus fuerit. Cellarius paulo infra Nicæam Gallum fluvium Sagari seu Sangario immergit. At sic videtur nimium a Nicomedia removeri.

v Metuens nimirum, ne sancta Virgo suæ necis intuitu nimium percelleretur: quomodo supra naturali quodam terrore ad sartaginis spectaculum trepidasse scribitur.

u Is apud Martenium vocatur Fervinus … cognatus regis, in Mss. nostris passim Fervius. Ceterum codex uterque Græcus ita hoc loco mutilatus est, ut, adhibita omni diligentia, legi non potuerit. Habe lector periodum ex Mss. nostris Latinis, ut conjectare possis, quid ad ea, quæ interpunxi, omissum sit. Fervius quidam, cognatus regis vidit Theognitum osculantem Cyprianum, & iratus jussit eum decollari. Consummati autem in Domino consummaverunt martyrium Cyprianus, Justina & Theognitus. Fervius vero jussit corpora eorum canibus projici.

w Sic verti: antiqua versio apud Martenium habet: Nautæ vero fideles comprovinciales (in Mss. est ex provincia) Theoctisti. Eudocia apud Photium scribit, Nautæ quidam Roma eo nuper delati, quibus & Theoctistus martyr usus fuerat familiariter; hinc forte Castellanus S. Theoctistum nautam fecit. Vide Comment. præv. § I num. 9:

x Hujus stirpis aut nominis inter celebres Romanorum familias mentionem non inveni, uti nec Crauarorum, ut scribitur in codice Græ 1485, Eudocia habet Claudii, quod adeoque nomen in Mss. nostris corruptum est.

y Commentarii prævii § 5 num. 67 martyrium Sanctorum nostrorum anno Christi 304 probabilius illigavimus, quod illo anno, non aliis, persecutionis sævientis tempore, videatur Nicomediæ egisse Diocletianus, mensibus nimirum Septembri & Octobri, quorum alterutro propter memoriam in Fastis sacris, contigisse, censendum est. Gerebat tum Diocletianus nonum consulatum, qui numerus hic forte excidit.

GLORIA POSTHUMA
SS. Cypriani, Justinæ ac Theoctisti martyrum.

Cyprianus episc. M. prope Nicomediam in Bithyn. (S.)
Justina virgo M. prope Nicomediam in Bithyn. (S.)
Theoctistus sive Theognitus M. prope Nicomediam in Bithyn. (S.)

AUCTORE J. C.

§ I. Narrata in antiquis monumentis prima sacrarum reliquiarum translatio & depositio Romæ, illustratur. Earumdem inventio depositioque in basilica Lateranensi & Sanctorum in urbe Romana cultus hodiernus.

[Primatranslatio reliquiarum Nicomedia Romam] Prima translatio corporum SS. Cypriani, Justinæ ac Theoctisti mox ab eorum martyrio contigit, & narratur, licet modo nonnihil diverso, in monumentis fere omnibus, quæ de eorum passione habemus. Eudociam apud Photium audiamus. Reliquias, inquit, istorum Sanctorum nautæ quidam Roma eo (Nicomediam) nuper delati, quibus & Theoctistus martyr usus fuerat familiariter, clam custodibus abstulerunt, Romamque vexerunt, ubi & pulchrum ipsis templum Claudii foro proximum excitatum, opera Rufinæ piæ matronæ, quæ generis stirpem a Claudio imperatore repetebat. Passiones Latinæ in paucis verbis inter se discrepantes sic translationem narrant. Fervius autem jussit projici corpora, canibus. Fuerunt austem per dies sex posita, & non tetigerunt eos canes. Nautæ vero Fideles comprovinciales Theoctisti noctu venientes, cum dormirent custodes, tulerunt corpora beatissimorum Martyrum, & levaverunt in navim suam onus pretiosum super aurum multum, & navigaverunt de Nicomedia Romam, accipientes a quibusdam sanctis Acta eorum ab initio usque ad finem scripta: sancti scilicet Cypriani & sanctæ virginis Justinæ & S. Theoctisti, qui cum eis consummatus est. Hæc munera pretiosa attulerunt Romam. Suscepit autem ea Rufina quædam matrona de genere claro, procurans sancta corpora beatissimorum Martyrum, & reposuit in loco laudabili, in quo loco nunc omnes, qui dæmonia habent & varias infirmitates, accipiunt sanitates a Domino.

[2] [narratur in antiquioribus monumentis.] Similia sunt, quæ in Actis Græcis editis dicuntur, differuntque nonnihil ab assertis Eudociæ, quibus solis inhærendo, potuit Rufina notabili tempore postquam Romam advecta fuerant sacra corpora, sanctis Martyribus ecclesiam erexisse, secus ac ex Passionibus intelligitur, ubi innuitur eadem Rufina sacras reliquias a nautis excepisse, & Sanctos in ecclesia quapiam tumulasse; quod, stante martyrii epocha, contigisse potuit, pacata per Constantinum ecclesia. Quamquam tanto insuper magis prævalere Actis hic debet testimonium Eudociæ, quanto videtur magis accedere ad S. Gregorii Nazianzeni dicta. Certe is, si non prorsus aberrat & omnino nihil dicit, innuit, non eidem primum mulieri S. Cypriani nostri sacra cimelia tradita fuisse, a qua deinde populorum venerationi sunt exposita. Audiamus loquentem. Cum autem (inquit) extremum vitæ diem egisset (S. Cyprianus) … hic quoque dignum vita sanctissime acta miraculum designatur. Nam quamquam Cypriani nomen apud omnes … clarissimum ac celeberrimum esset, corpus tamen obscurum erat, atque hic thesaurus apud mulierem quamdam pietate fervidam occultabatur, idque perdiuturno tempore; sive quod Deus hac ratione piam matronam honore affici vellet, ac propterea illa Martyrem complexu suo teneret, sive etiam, ut desiderium nostrum exerceret, num scilicet hoc damno angeremur acerbeque ferremus, nos sacrosanctis reliquiis privari.

[3] At vero postquam idem Martyrum Deus commune omnium bonum alicui privatim concedere ac singulari illam gratia publicis commodis afferre detrimentum minime sustinuit, [Probabiliius Sanctis ibi cultus publicus est exhibitis] per revelationem corpus in apertum profert, atque hunc rursus honorem probæ cuidam mulieri confert, ut mulieres quoque ex eo sanctificentur, quod, quemadmodum Christum ante pepererunt, resurrectionisque ipsius nuntium discipulis attulerunt, ita nunc etiam Cyprianum, hoc est publicum orbis bonum, partim indicarunt, partim tradiderunt. Hactenus Gregorius, interprete Billio, quæ præcisis verborum phaleris significant, ni fallor, S. Cypriani corpus, cui duorum aliorum Martyrum reliquiæ adjunctæ manserant, mox piæ mulieri traditum fuisse, ab eaque clam custoditum ad privatam devotionem; illa dein forte mortua latuisse, donec mulieri alteri revelatum fuerit & publicæ venerationi expositum; quæ omnia ab Eudociæ assertis minus aliena sunt, quam a narratione Passionis. Dixi autem superius, si non prorsus aberrat Gregorius, nam hæc nisi ad Orientalem Martyrem nostrum referantur, nihil omnino dicit Gregorius, cum neutiquam S. Cypriani Carthaginensis reliquiis applicari possint, ut ostensum est tom. IV Septembris pag. 339, ubi capite 2 Gloriæ posthumæ de hujus Sancti cultu agitur.

[4] Nicetas quidem apud Billium in Notis ad Gregorium Nazianzenum asserit, [aliquot annis postquam reliquiæ delatæ fuerant Romam;] eamdem Rufinam etiam Matronam appellatam fuisse, & binis istis nominibus propriis eamdem mulierem designari; sic innuens, primam mulierem, quæ matrona a Gregorio appellatur, quæque ab eodem dicitur sacra corpora a nautis accepta apud se ad privatam venerationem clam habuisse, iisdem publicæ venerationi exponendis operam impendisse. Verum minime apparet probabile, Matronam ibidem nomen proprium esse, multoque minus, eodem Rufinam designari; cum hæc ab Eudocia dicatur templum, utique ad venerationem publicam, Sanctis erexisse; quæ sane secundæ apud Gregorium mulieri melius conveniunt, quam primæ. Quænam porro Eudociæ Rufina illa sit, aliunde satis incertum est; imo sunt nonnulla, quæ suspicionem injicere possint, ne forte in nomine hallucinata fuerit erudita imperatrix, atque a nomine basilicæ, quam illa vel erexit vel ornavit, & in quam sacras Martyrum nostrorum exuvias intulit, nomen obtinuerit, ut ex sequentibus facile cuicumque subolebit. Dicit Eudocia, Rufinam de genere Claudii fuisse; sed neque inde, cum amplissima ea gens fuerit, quidpiam lucis affulget, & in Passionibus Græcis pro Claudii legitur Καβάρου & in alio Ms. Κραυάρου circa quæ vide, si lubet, ibidem Annotata. A templo, quod Sanctis nostris procurasse dicitur, multum abest, ut notitiam certiorem nanciscamur. Etenim non edicit Eudocia, quem titulum ea gesserit basilica; sed ejus verbis inhærendo, satis verisimile fit, illam a Sanctis, quibus erecta fuerat, titulum accepisse; adeoque S. Cypriani, forte cum Sociis, vel nominatis vel communi illa voce designatis, appellatam fuisse; sed rursus alia inferius occursura hanc opinionem de basilicæ titulo facient minus credibilem.

[5] [ubi in via Lavicana quondam basilica fuit dedicata S. Cypriano,] Proponamus tamen, quæ in illa verisimilitudinem aliquam habere possint. Certum est, seculo 6 ecclesiam in via Lavicana exstitisse, quæ S. Cypriani nomen gesserit. Liquet id ex veteri inscriptione, quam exhibent Antonius Bosius Romæ Subterraneæ lib. 2 cap. 8 & Aringhus lib. 2 cap. 10 num. 23, quamque ex Vaticano translatam suo tempore superfuisse asserunt in atrio ecclesiæ S. Angeli in Burgo. Videtur incisa marmori fuisse seculo 6; recensentur enim in ea variæ donationes, factæ causa & intuitu Boëtii depositi VIII Kalendas Novembris, Indictione XI, Justini Junioris anno XII, Tiberii Constantini cæsaris anno III; quæ notæ omnes, in annum 577 concurrunt, ut probat Pagius in Critica ad annum Christi 574 num. 6 & seqq. Porro in sinistro latere memoratæ inscriptionis habentur, quæ huc pertinent, sequentia.

✠ SET QUA
TTVOR VNCI
AS FVNDI EVCARPI
ANI QVOD EST CONSTI
TVM IVXTA SCM̄CYPRIAN
VM VIA LABICANA INTER A
FFINES FVNDIC APITINIANI
IVRIS SC̄Ē EC̄C̄L̄ R̄ŌM SE
D ET FVNDI FLAVIANI
IVRIS PVBLICI IVXTA
SABINIANUM
EXPLICIT

[6] [sed forte non nostro.] Ex hisce mox liquet, basilicam quampiam S. Cyprianinomine insignem via Lavicana exstitisse. Addi possent in eamdem rem nonnulla de ejus situ & Foro Claudii, in cujus vicinia conditam Eudocia asseruit, & de quo ex plurimis monumentis, quæ circa eamdem viam Claudii nomen gesserunt, facile esset aliquid conjectare; verum non videtur operæ pretium, in eo multum laborare, quandoquidem imprimis sat incertum sit, an ibi S. Cyprianus noster, an synonymus alius specialem cultum habuerit; ac denique monumenta quæpiam suadere videantur, non de illa ecclesia imperatrici sermonem esse. Et sane, quod ad horum primum spectat, etsi pro certo habeam, sanctos Martyres nostros tot prodigiis celebres, quot floruisse, Gregorius, Eudocia & alii referunt, a Romanis sic neglectos non fuisse, ut nullum illorum nomini dedicatum ibi monumentum fuerit; tamen cum aliunde etiam notissimum sit, maxime celebratum ibidem fuisse S. Cyprianum Carthaginensem episcopum & martyrem, dubium saltem manet, utri sacra fuerit illa ecclesia. Nunc ad ea descendamus, quæ suspicionem quampiam gignunt circa Eudociæ assertum de Rufina. Plura suadent, SS. Cypriani, Justinæ ac Theoctisti lipsana deposita quidem fuisse in basilica S. Rufinæ nomine insigni, sed quæ S. Rufina omnino diversa sit a matrona, qua curante, exstructa fuerit illa ecclesia; de qua, priusquam conjecturas nostras de Eudociæ assertis producimus, sunt hic coacervanda aliqua.

[7] [Videntur Sanctorum nostrorum corpora] Onuphrius Panvinius de 7 Urbis ecclesiis pagina apud me 158 describens porticum S. Venantii, quæ visitur ante baptisterium Lateranensis seu Constantinianæ ecclesiæ, ita loquitur: Apsis habet altare marmoreum Deo & sanctis virginibus Rufinæ & Secundæ dicatum, sub qua earumdem virginum corpora recondita sunt ab Anastasio Papa IV anno Domini MCLIV; qui, cum ante Pontificatum esset Cardinalis Sabinus & Papæ vicarius, ea invenerat, & Pontifex factus id altare ipse consecravit. Altera vero ædicula … habet altare muro fixum in SS. Andreæ apostoli Luciæque virginis honorem ab eodem Pontifice dicatum & utriusque Sancti reliquiis reconditis consecratum: quæ dedicatio facta est VI Kalendas Octobris, die SS. Cypriani & Justinæ, quorum etiam corpora in pilo marmoreo recondita sub eodem altari locavit, quæ sub altari sanctarum virginum Rufinæ & Secundæ invenerat, cum, ut ipsamet corpora reperiret, altius terram ea parte fodisset. Consonat hisce Baronius in Annalibus ad annum Christi 1154 num. 2 ita scribens. Moritur hoc anno in fine ipsius Anastasius Papa, nimiæ facilitatis reprehensus; de quo ea, quæ in codice Vaticano Romanorum Pontificum reperimus scripta, prodamus in lucem. Videlicet: Iste Anastasius Papa IV inventa corpora SS. Rufinæ et Secundæ collocavit juxta baptisterium Lateranensis ecclesiæ, a latere ejusdem prope apsidem; et contra eamdem apsidem recondidit corpora SS. Cypriani et Justinæ, nec non reliquias S. Luciæ virginis.

[8] Eadem fere inserta sunt Officio de Sanctis nostris, quod hoc die XXVI Septembris simplex præscribitur in Breviario Romano, [inventa fuisse in templo] sub finem 2 Lectionis, his verbis. Quorum … corpora … primum in prædio Rufinæ, nobilis feminæ, sepulta sunt; postea translata in urbem in basilica Constantiniana condita sunt prope baptisterium. Porro ex his omnibus planum fit, S. Cypriani & Sociorum corpora eodem loco inventa fuisse, ubi repertæ fuerant SS. Rufinæ & Secundæ sacra cimelia. Verum Baronii imo & Panvinii verba dubium utcumque relinquere possent, circa locum ipsum, unde sacra cimelia ad Lateranense templum translata fuerint. Illum nihilo distinctius assignat Joannes Diaconus auctor Anastasio IV contemporaneus, cujus sequentia verba ex Ms. Lateranensi adducit laudatus Aringhus subterraneæ Romæ lib. 2 cap. 16 num. 5. Retro basilicam Salvatoris (inquit Joannes) quatuor sunt oratoria; unum, quod habet apsides duas: sub una est altare sanctarum virginum Rufinæ & Secundæ, sub quo recondita sunt pretiosa earumdem virginum corpora, quæ inventa sunt sub Anastasio Papa IV, felicis memoriæ, antequam Apostolica dignitate sublimaretur, & post ipsarum inventionem fabricato altari ad honorem earumdem, propriis manibus consecravit ipsum altare, adstantibus nobis omnibus &c.

[9] Ex his, inquam, minime distincte noscitur, quo determinate loco SS. Rufinæ & Secundæ, [SS. Rufinæ & Secundæ ibique primum deposita a muliere,] adeoque & sanctorum nostrorum Martyrum corpora invenerit Anastasius. Pancirolus in Thesauris absconditis urbis Romanæ & alii recentiores illum propius designant. In sanctarum martyrum Rufinæ & Secundæ Actis, quæ subtimide in dialogismis tantum interpolationis suspecta habuit Pinius noster die X Julii pag. 29, narratur Plautilla in somnis cælitus monita invenisse corpora martyrum in via Cornelia ab urbe Roma milliario decimo, in fundo, qui vocatur Buxo, in suo prædio, illisque ibidem sepulcrum fabricasse, quod ingentibus prodigiis inclaruerit. Addunt memorati scriptores, eodem loco postea exstructam fuisse ecclesiam eamque cathedralem, quæ Cardinalibus episcopis cum titulo SS. Rufinæ & Secundæ dari consueverit. Docent insuper, dicta basilica sensim diruta collapsaque, anno 1156 (forte melius sub annum 1120 & Callisti II Pontificatum figeretur illa conjunctio) episcopatum sedi Ostiensi unitum fuisse, atque sub idem tempus inventa ibidem & ad Lateranensem ecclesiam translata SS. Rufinæ & Secundæ corpora simul cum SS. Cypriani & Justinæ venerandis reliquiis. Porro hæc sunt omnino verisimilia optimeque cohærent cum recitatis superius antiquiorum nonnullorum testimoniis. Quæ ad ecclesiæ illius initia pertinent ex antiquis monumentis collegerunt Baronius & Aringhus: & is quidem lib. 2 cap. 16 ex vetustis monumentis refert, basilicam SS. Rufinæ & Secundæ a Julio Papa, qui anno 336 Romanam cathedram adivit, inchoatam, deindeque a Damaso, qui anno 384 obiit, perfectam fuisse.

[10] [quam Eudocia forte per Rufinam appellat,] Hisce omnibus propositis, redeamus ad Eudociam memoratamque ab eadem Rufinam. Omnino probabile est, ut ex sequentibus perspicuum fiet, S. Cypriani & Sociorum sacras exuvias repertas, adeoque pridem ante conditas fuisse in basilica memorata S. Rufinæ. Potuit Eudocia a titulo ecclesiæ, satis leviter ferendo errore, nomen matronæ fundatrici ejusdem tribuisse. Exempla non deerant in Constantiniana variisque aliis basilicis a fundatoribus nomen adeptis. Potuit etiam matrona illa vere Rufina vocitata fuisse, synonymæque sanctæ martyri & patronæ suæ templum illud erexisse, atque eo SS. Cypriani Justinæ ac Theoctisti corpora nuper obtenta intulisse. Utrumlibet admiseris, fluet conjectura a probabilitate non aliena. Imprimis conspirat epocha ædificationis seu restaurationis ecclesiæ SS. Rufinæ & Secundæ, temporibus Julii & Damasi Pontificum memoratæ, cum Gregorii Nazianzeni assertis. Is quippe Orationem suam dixisse videtur sub annum 380, quo jam ad publicum cultum in ecclesiam illata fuerant, revelata aliquot ante annis secundæ mulieri, Rufinæ, sancta corpora. Neque obesse debet, quod in monumentis a Baronio & Aringho allegatis Julius & Damasus Pontifices dicantur ecclesiam S. Rufinæ ædificasse; diversi enim vario respectu ejusdem auctores dici non immerito potuerunt. Fundum impensasque subministraverit Rufina, curam sumptusque aliquos ad ornatum & in dedicanda operam contulerint memorati Pontifices, omnes dici potuerunt ecclesiam illam ædificasse ejusque fundatores haberi.

[11] [ut suadent conjecturæ] Sed nec conjecturæ nostræ tam repugnant Eudociæ asserta de loco, ubi condita fuerint Sanctorum cimelia, & templo, quod Claudii foro proximum fuerit, ut si conjecturis paulo liberioribus in tantis tenebris locus sit, intelligi non possint de eadem illa SS. Rufinæ & Secundæ basilica. Experiamur. In Actis SS. Rufinæ & Secundæ superius laudatis & in Opere nostro excusis tom. III Julii pag. 30 leguntur quoad sepulturæ & basilicæ antiquæ situm sequentia: Tunc Archesilaus eas (SS. Rufinam & Secundam) jussit in silvam in via duci Cornelia ab urbe Roma milliario decimo, in fundo, qui vocatur Buxo, & illic unam cædi capite aliamque percuti. Et sic earum inhumata corpora derelinqui … Denique Plautilla matrona, in cujus prædio hoc factum est, vidit eas in visione … dicentes sibi … veni in prædium tuum & corpora nostra invenies. Ibi eadem corpora, ubi invenire potueris, sepelies. Exurgens autem Plautilla pervenit ad locum, & inveniens sanctarum virginum corpora sine fœtore & sine aliqua læsione, adoravit & credidit & fabricavit sepulchrum Virginum Christi, in quo loco beneficia orationum earum fructum magnum virtutum ostendunt. Circa Buxum silvamque in Actis memoratam quamque prius Silvam nigram deindeque a Martyrum ibidem laurea Silvam candidam dictam, scriptores asserunt, conjecturis tantum ab iisdem agitur.

[12] Kircherus noster in Chorographia veteris Latii 7 ab Urbe milliari, [de loco, ubi templum S. Rufinæ] unoque circiter ad lævam via Aurelia Romam euntibus designat vicum S. Rufinæ, quem rusticam casam archihospitalis S. Spiritus in Saxia nominat Laderchius cap. 2 Dissert. hist. de Basilicis SS. Marcellini & Petri. Quantum assequi possum, opinantur recentiores scriptores Romani, eodem illo loco, vel in ejus certe vicinia, fuisse olim civitatem & episcopalem ecclesiam SS. Rufinæ & Secundæ superius memoratam. Vicus porro ille in Kircheri mappa distat a Portu Claudii septimo circiter milliari. Admittamus illam hactenus, uti & cetera auctorum asserta, quæ allegavi. Erraverit Eudocia, Forum pro Portu nominans, vel suspicemur, si illam defendere lubet, binominem locum fuisse, aut alium illi propinquum ab eodem Claudio, Forum fuisse appellatum. An, si de eadem Rufinæ basilica loquitur imperatrix, in distantia aberravit? Equidem non video, maxime cum ἐγγίζων, quod Schottus reddidit proximum, per accedens stricte verti debeat, quod sane majorem amplitudinem patitur. Quamquam nescio, an memorata SS. Rufinæ & Secundæ basilica eo loco fuerit & tam a Claudii Portu remota, quam vicus ille S. Rufinæ hodieque nominatus. Habe, lector, dubii rationem. Ex Actis sanctarum illarum martyrum habemus, illas a Plautilla ibi inhumatas fuisse, ubi fuerant trucidatæ, nimirum in prædio Buxo, quod erat in Silva, in via Cornelia milliario 10 ab Urbe.

[13] Ex his omnibus notis vix ulla hodierno vico convenit. [olim exstitit.] Certe tantum distat septimo milliari Roma, nec viæ Corneliæ, sed Aureliæ propinquus est, ut contemplantibus mox planum fit. Deinde non est in Silva Candida apud Kircherum designata, sed tertio milliari inde distans: quæ profecto opinionem illam ad minimum suspectam reddunt. Si recte Silvam Candidam assignavit Kircherus, in eaque fuit S. Rufinæ ecclesia & in illa Sanctorum nostrorum tumulus, facilius adhuc conciliabuntur Eudociæ verba, cum Silva Candida quatuor vix milliaribus a Portu Claudii distet. Quidquid sit de conjecturis illis omnibus, quandoquidem credunt Romani, sacra corpora Martyrum nostrorum in eodem loco cum reliquiis SS. Rufinæ & Secundæ reperta fuisse, indeque simul translata & ornata in basilica Lateranensi ab Anastasio IV, est mihi omnino verisimile, in ecclesia illa prope Silvam Candidam primo condita miraculisque celebrata fuisse. Ubi determinate sita fuerit illa basilica investigare ulterius possent, qui locis illis viciniores sunt: ego hodiernum S. Cypriani & Sociorum in Urbe cultum paucis illustro, reliquiasque aliquot recenseo.

[14] Non semel superius observavi, credere Romanos, SS. Cypriani ac Justinæ corpora in Lateranensi basilica, [Sanctorum Romæ reliquiæ & cultus.] ubi primum ab Anastasio Papa IV sub medium seculum duodecimum deposita fuerunt, etiam hodie asservari; tam facile vero ferunt, non credi ibidem integra superesse, ut ipsi fateantur, in aliis Urbis suæ ecclesiis varias eorumdem portiones ostendi & ad cultum exponi. Etenim Piazza in Hemerologio sacro ad hunc diem XXVI Septembris testatur, festum sanctorum nostrorum Martyrum cum indulgentiis plenariis celebrari non solum in sæpe memorato oratorio basilicæ Constantinianæ prope baptisterium, sed insuper in ecclesia S. Mariæ Transtiberinæ, ubi Sanctorum illorum brachium & costa S. Cypriani servantur. Alias eorumdem reliquias variis deinde Romæ ecclesiis assignat; nimirum S. Petri in Vaticano, S. Mariæ in Via, S. Nicolai in Carcere, S. Alexii, SS. Clementis ac Marcellini. Potior igitur sanctarum reliquiarum pars, quæ corpus vocetur, tantum relinquitur ecclesiæ Lateranensi, quam an illi ademptam merito asserant alii, dispiciamus.

§ II. Monumenta, quibus nituntur Placentini, contendentes, SS. Cypriani, Justinæ ac Theoctisti corpora fuisse Placentiam translata ibique quiescere.

[Monumenta Mss. a Placentinis] Placentia, vetus nobilisque in Italia civitas, non solum S. Justinæ, cujus ibidem a multis seculis celebris fuit cultus, cuique cathedralis ecclesia dedicata est, corpus, verum etiam corpora sociorum martyrum Cypriani ac Theoctisti sibi vendicat. Quibus monumentis ejus causa nitatur, examinemus. Præter ea, quæ ad contentionem illam spectantia apud scriptores Placentinos impressa sunt, habeo instrumenta Mss. a viris præclaris Placentinis nobis donata. Primum est exemplar testimonii authentici transumptæ ex Mss. codice Placentino Historiæ translationis S. Justinæ & aliorum nonnullorum monumentorum eo spectantium. Accipe, lector, ejus initium & finem, a quibus auctoritatem accipiat apographum nostrum. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, Patris & Filii & Spiritus sancti, Amen.

[16] [nobiscum] Noverint universi hoc præsens publicum transumptum inspecturi, quod nos Alexander Boschius juris utriusque doctor Bononiensis & prot. not. Apostolicus, illustrissimi ac reverendissimi in Christo patris & Domini P. Claudii Rangoni, Dei & Apostolicæ sedis gratia ep. Placent. & com. in spiritualibus & temporalibus vicarius & locumtenens generalis, requisiti per illust. & M. R. DD. Augustinum de Clericis juris utriusque doct. archidiaconum, & Ludovicum Garosam canonicum ecclesiæ Placentinæ ex deputatis reverendi cleri Placentini, accessimus una cum notario & testibus infrascriptis in sacristiam superiorem dictæ ecclesiæ Placentinæ, ibique ad instantiam dictorum reverendorum deputatorum & de mandato nostro, per illustres & M. R. DD. Lodulam, juris utriusque doctorem & com. Arcellatinum Arcellum theologum, ex canonicis ejusdem ecclesiæ ad custodiam archivii ipsius ecclesiæ electos, apertis scriniis ejusdem archivii in ipsa sacristia exsistentibus, & extracto quodam libro magno manuscripto in carta hœdina foliorum CCCXLVII asseribus cooperto, vidimus una cum eodem notario & testibus infrascriptis, librum ipsum valde, ut apparet, antiquum, continentem historias & Vitas diversorum Sanctorum & homilias ac Sermones per Lectiones distinctas, cujus principium &c per rubricam in rubro incipit, Sermo venerabilis Bedæ presbyteri de catenis S. Petri et historia Anglorum; quæ Lectiones in ipso libro descriptæ, ut per nonnullos ejusdem ecclesiæ antiquiores beneficiatos ibidem nobis facta fuit fides, alias quodam anni tempore in ipsa ecclesia legi consueverant inter divina Officia, per tempus quo recitabatur Officium secundum ritum & Breviarium ecclesiæ Placentinæ usque ad reformationem novi Romani editi jussu felicis recordationis Pii Papæ V, & in ejusdem libri foliis XXXV a tergo & sequentibus vidimus & inspeximus una cum notario & testibus, ut supra, Lectiones novem infrascriptas cum earum rubrica in rubro tenoris sequentis: N. B. translatio B. Justinæ virginis et martyris a Roma in Placentia, cujus corpus una cum martire Cypriano tradidit Sigifredo episcopo venerabilis Papa Joannes, qui hujus civitatis antea fuit antistes.

[17] Sequuntur deinde historia in Lectiones divisa, & monumenta nonnulla alia, [humaniter communicata,] post quæ sic clauditur instrumentum. Quibus quidem libro & Lectionibus ac instrumentis & alio libro supra descriptis diligenter inspectis, ad requisitionem eorumdem M. R. DD. cleri deputatorum, ipsas Lectiones ex prædicto libro suprapositas particulas ex suppositis instrumentis & alio libro respective, exemplari & transumi mandavimus ac in publicam formam redigi, decernentes & volentes, ut huic transumpto publico seu exemplo plena fides & eadem deinceps adhibeatur ubilibet in locis omnibus & singulis, quibus fuerit opportunum, ipsumque transumptum fidem faciat ac illi stetur, acsi libri ipsi & instrumenta apparerent; quibus omnibus & singulis auctoritatem nostram interposuimus & decretum; & ad ampliorem evidentiam præmissorum patentes manu nostra signatas sigillo illustrissimi & reverendissimi domini episcopi communiri jussimus, & per eumdem notarium subscribi. Actum Placentiæ in sacristia superiori ecclesiæ cathedralis anno Incarnationis MDCIII, Indictione II, die XXX Januarii, Pontificatus autem sanctissimi in Christo Patris & D. N. D. Clementis divina providentia Papæ VIII, anno ejus XIII, præsentibus ibidem pro testibus illust. & M. R. D. Antonio Lando prot. not. Apostolico & M. R. D. Petro Maria Campo canonico ecclesiæ collegiatæ S. Antonini Placentinæ, presbyteris Placentinis testibus ad præmissa vocatis & rogatis &c.

Locus ✠ sigilli.

[18] Et quia prædictis omnibus & singulis, dum ut sic præmittitur, [quorumque habemus duplex apographum;] fierent, interfui ego Claudius Marana notarius Placentinus & episcopalis curiæ Placentinæ cancellarius, ideo in præmissorum fidem & testimonium subscripsi & signavi, & solito cancellariæ curiæ episcopalis (hic vox quæpiam sic contorta est, ut legere non possim. Divinarem, legendum Placentinæ, at tum vox sigillo videtur alibi excidisse;) quod a me custoditur, munivi rogatus & requisitus, ut supra. Lubuit hæc, lector, satis longa describere, quia Lectionibus illis nititur fere Placentinorum causa, ut per decursum videbimus. Instrumentum memoratum Papebrochio nostro, forte Placentiæ cum Henschenio agenti, datum, vel ad illum certe postea fuit missum, ut addita ejus manu Nota conjectare facit. Conditum videtur, in eorum gratiam, qui componendis vel augendis Officiis propriis ecclesiæ Placentinæ operam dabant. Certe circa id tempus, cum paulo ante Breviarium Romanum admisisset Placentina ecclesia, Officia propria ab eodem episcopo Claudio Ranconi data sunt & Romæ approbata, ut docet me testimonium, quod Officiis Placentinis, quorum habemus exemplar impressum Placentiæ anno 1635, apponitur, & est tale; quippe, cum de illis postea non semel sermo recursurus sit, juverit & illud hic inseruisse. Officia pro civitate & diœcesi Placentina ad instantiam episcopi concessa & approbata a sacra Congregatione Rituum sub diebus XXIII Martii MDCII & XV Aprilis MDCIII de novo diligentius emendata cum nonnullis aliis ejusdem civitatis & diœcesis propriis Sanctorum Officiis, quæ in primo concessis omissa fuerant, ex ordine & mandato ejusdem sacræ Congregationis recognita & emendata & subscripta ab illustrissimo & reverendissimo D. Cardinali Bellarmino, eadem sacra Rituum Congregatio approbavit, & ut in civitate & diœcesi Placentina libere & licite recitari possint, ac etiam pro majori commoditate imprimi valeant, licentiam dedit & concessit die XIX Aprilis MDCVIII. Dominicus Episcopus Ostiensis Card. Pinellus &c.

[19] [unum cum observationibus pro eorumdem defensione.] Conspirant nimirum notæ omnes chronologicæ in conjecturam, quam dixi, de excerptis ex archivo præfatis Lectionibus instrumentoque super illis confecto. Attamen postea observabimus, in laudatis ecclesiæ Placentinæ Officiis propriis ad diem XVII Augusti, ubi festum Translationis S. Justinæ virginis & martyris sub ritu duplici celebrandum præscribitur, variationem aliquam circa translationis historiam in Lectionibus 2 Nocturni occurrere; ita ut, qui illas composuit, videatur non omnia in Lectionibus Mss. probasse. Porro easdem illas Lectiones ex Ms. Legendario Placentino descripsit & collegis meis, qui ante aliquot annos Italiam peragrarunt, humanissime communicavit vir eruditus R. D. Christophorus Poggiali Præpositus S. Agathæ Placentiæ. Addidit vir eruditus Lectionibus Notas suas, ac denique amplissimis litteris ad socios meos Placentiæ Idibus Junii anno 1753 datis, Campium Historiæ ecclesiasticæ Placentinæ auctorem causamque patriæ suæ, seu possessionem corporum SS. Cypriani, Justinæ & Theogniti defendit, & objectionibus, vel jam factis, vel quas forte a nobis fieri posse præviderat, satisfacere nititur. Hæc omnia mihi hic materiam discussioni præbent, feretque, confido, eadem humanitate Poggialius, si qua ejus argumenta probare non potuero, qua illa nobis obtulit examinanda. Tota sane illa contentio videtur mihi tot difficultatibus inspersa tamque undequaque intricata, ut certi vix aliquid, imo ne vix quidem, circa S. Justinæ potissimum corpus, statui possit, sed conjecturis agendum videatur, quas in re tam incerta, uti & dubia nonnulla mea tantum proponere decrevi, suum cuique judicium relinquens. Igitur ad instrumenta jam memorata examinanda accedamus, præmissis paucis de S. Justinæ apud Placentinos antiquo cultu.

[20] [Jam a seculo 9 celebris Placentiæ fuit cultus] A pluribus jam seculis S. Justinam virginem peculiariter venerati sunt Placentini, estque ea veneratio antiquis monumentis demonstrata, sic ut jam ab initio seculi IX cathedralis ibidem ecclesia ejus nomen, sanctorum patronorum Antonini & Victoris nominibus adjunctum, gesserit. Apud Campium Hist. eccles. Plac. tom. 1 pag. 455 in privilegio Caroli Magni, quod datum est anno 808, legitur: Vir venerabilis Julianus sanctæ Placentinæ urbis ecclesiæ episcopus, quæ est constructa in honorem SS. Antonini & Victoris, nec non & Justinæ virginis, nostram deprecatus est clementiam. Rursus ibidem pag. 446 in diplomate Caroli Crassi, dato anno 881, mentio est de ecclesia, quæ constituta est in honore SS. Antonini, Victoris & Justinæ. In altero privilegio ejusdem Caroli Crassi, quod anno 883 signatum est, dicit imperator, presbyteros aliquot Placentinos, Cardinales etiam S. Justinæ virginis & martyris Christi ecclesiæ, suam protectionem postulasse. Notat ad hæc in Observationibus suis laudandus sæpe Christophorus Poggiali, post medium seculum IX novam cathedralem intra urbis mœnia (quæ enim SS. Antonini, Victoris atque Justinæ titulum gessit, foris in suburbio exstabat) conditam a Seufrido episcopo soli S. Justinæ dicatam, & canonicos ejus Cardinales S. Justinæ appellatos fuisse.

[21] [S. Justinæ, cui tum ibi sacra jam erat cathedralis.] Obiit Seufridus, qui non raro etiam Gofredus appellatur, anno Christi 870, referente Ughello, qui tradit, ædificationem novæ cathedralis præconceptam quidem a Seufrido, sed tantum ab ejusdem successore Paulo perfectam fuisse, quod idem asserit Campius Historiæ Placentinæ lib. 7 pag.215. Suspicor, non multum ab anno 881, & forte illo ipso temporis spatio, quod inter citata duo Caroli Crassi diplomata fluxit, absolutam fuisse, cum post primum in diplomatis non inveniam S. Justinæ nomen aliis alterius basilicæ patronis junctum, & alterum diploma primum sit, in quo sola S. Justina, ut patrona ecclesiæ, allegetur. Quidquid tamen fuerit, certe ab illo tempore celebris fuit solius S. Justinæ nomine & titulo Placentina cathedralis ecclesia, ejusque est frequentissima in monumentis posteriorum temporum mentio. Illud autem præcipue in illis observatum cupiunt Campius & in suis Observationibus Poggialius, nusquam in instrumentis, quæ anno 1001 anteriora sunt, vel verbo innui, S. Justinæ reliquias jam tum ibidem quievisse, quamvis de corpore S. Antonini manifeste semel iterumque id ibidem asseratur; contra vero in monumentis, quæ post annum 1001 condita sunt, tale quid de quiescentibus in ecclesia Placentina S. Justinæ sacris exuviis adjunctum legi. Demus specimina a Poggialio ex laudatis a Campio instrumentis collecta & cum autographis collata.

[22] Imprimis reperitur mentio earumdem in Donatione Lanfranci comitis & uxoris ejus Bertæ, [cujusque reliquiarum ibi quiescentium mentio fit in instrumentis seculi XI,] cujus hoc initium. In nomine Domini Dei & Salvatoris nostri Jesu Christi, Arduinus gratia Dei rex, anno regni ejus, Deo propitio, primo, de mense Julii, Indictione quintadecima. Ecclesia beatæ Justinæ virgine vel martyre, ubi ejus humatum quiescit corpus, sita intra hanc civitate Placentia. Dedit hoc instrumentum integrum Campius tom. 1 pag. 497, ubi notæ chronologicæ stilo satis barbaro annum Christi 1002 designant. Rursus in altera charta donationis factæ anno 1010, sic legitur: Oratorio & altario S. Justinæ virginis & martyris Christi, quod est constructum intra civitate Placentia, ad domui episcopio sanctæ Placentinæ ecclesiæ, ubi ejus sanctum humatum requiescit corpus. Eadem denique formula adscripta est instrumento donationis, notato anno 1018, his verbis: Vel super altario S. Justinæ, ubi ejus humatum corpus quiescit, ponamus. Posteriores duæ chartæ apud Campium citatum excusæ sunt pag. 498 & 501. Fatentur porro Placentini, licet dudum ante S. Justinam ut patronam venerati sint, nullas tamen usque ad annum 1001 habuisse se ejusdem Sanctæ reliquias, sed tum primum se ejusdem corpus, imo & una nactos fuisse corpora SS. Cypriani & Theogniti seu Theoctisti sociorum martyrum. De corpore S. Justinæ speciatim prius agamus causamque Placentinorum examinemus.

[23] Ex instrumentis hactenus allegatis (nescio, an autographa etiamnum Placentiæ serventur) certum videtur, [quo scriptores posteriores asserunt ejus corpus Placentiam delatum esse,] jam tum seculi XI initio creditum fuisse, quod corpus S. Justinæ alicujus quiesceret Placentiæ. Opinionem illam subsequentibus seculis tradiderunt etiam scriptores illius civitatis, & inter illos duo celebriores Mussus & Locatus. Joannes de Mussis, cujus Chronicon Placentinum anno 1402 terminatum excudit Muratorius inter Scriptores Italiæ tom. 16 pag. 446, ad præfatum annum 1001 ita scribit. Delatum est corpus B. Justinæ a Roma in Placentiam tempore Sigifredi episcopi Placentini, quod traditum fuit Placentinis per domnum Johannem XVII papam, qui fuerat episcopus Placentiæ. Succedat huic Umbertus Locatus, auctor Originum Placentinarum, qui ad annum 982 sic scribit. Hic (Joannes antipapa) dum pro Pontifice Maximo se gereret, D. Justinæ Virg. & mart. corpus Placentinis civibus dono dedit; quod quidem corpus in D. Joannis Euangelistæ templo primum reconditum, postmodum autem in ecclesia majori translatum fuit. Mitto scriptores alios recentiores, sufficiunt enim hi, ut cuique constet, de S. Justinæ corpore eamdem apud Placentinos opinionem perseverasse. Quamquam non videntur Mussus, qui seculo XV, & Locatus, qui sequenti scripserunt, ex sola traditione aut opinione vulgi scripsisse: imo potius suspicor, quod de Umberto Locato mihi luculentius apparet, utrumque monumenta antiquiora præ oculis habuisse, unde sua dicta hauserint.

[24] [secuti forte Historiam translationis Ms.] Suadent id mihi adjuncta de Sigifrido & Joanne, quæ videntur accepta ex aliis monumentis, quam chartis supra memoratis aut vulgi traditione, maxime cum nobis constet, seculis, quibus scripserunt, verisimiliter exstitisse Historiam translationis, ubi talia narrantur, ex quibus asserta sua contraxisse videri possint laudati chronographi. Certe id nisi ita accipiamus, exigua erit in re præsenti auctoritas scriptorum ultra quatuor secula rebus gestis posteriorum. Deinde sectari illos maluisse monumenta, quam rumorem vulgi, luculentum mihi fit ex eo, quod rumoribus suo jam tempore non solum Placentiæ, sed per Italiam & alibi etiam sparsis adversantia potius, quam faventia scripserint. Etenim ex Jacobo de Voragine & Petro de Natalibus disco, eo tempore, quo scripserunt, famam fuisse, quod non solius S. Justinæ, sed etiam sanctorum sociorum Cypriani & Theoctisti sacræ reliquiæ essent translatæ Placentiam. Jacobus de Voragine in Legenda Passioni Sanctorum nostrorum subnectit. Horum corpora cum septem diebus ad canesprojecta mansissent, postmodum Romam translata sunt, nunc autem, ut dicitur, Placentiæ requiescunt. Paria, usque ad ipsam particulam ut dicitur, scribit Petrus de Natalibus in Catalogo, unde liquet, seculis XIII & XIV, quibus scripserunt, ita famam tulisse. Siluerunt tamen hæc Mussus & Locatus; ob hanc, ni fallor, solam rationem, quia illud in Historia translationis assertum non invenerant, prout nec hodie ibi reperitur. Igitur cum illa fere sola Placentinorum causa nitatur, ad eam examinandam progredior.

§ III. Examinatur historia Translationis S. Justinæ, ex codice Ms. ecclesiæ Placentinæ a Campio laudata & nobis submissa.

[Historiæ Ms. auctor sic loquitur,] Imprimis quod spectat ad sæpe memoratæ historiæ antiquitatem, passim res ibi narrantur tamquam ab eo, qui non solum eodem tempore vixerit, sed etiam præsens translationi adfuerit. Etenim narratio, quomodo S. Justinæ reliquias Romæ Placentini obtinuerint, talis est. Inspirante itaque summa S. Spiritus gratia, tunc temporis Romam venimus, eumdemque D. Papam (Joannem antipapam, de quo pluribus infra) adivimus jam privatum oculorum obtutibus spoliatumque facultate male blandientium divitiarum… Ipse autem plus solito sagacissime nostrum percunctans iter ac addens, mirum fore, cur ad tam mutilatum & deformem hominem divertissemus. Nos vero varie in corde versantes, quanta & qualia tam prudenti viro competerent, demum fregimus silentium, rem, quam quærebamus, prodidimus, obnixe petentes, ne grave ferret, si nobis id, quod diligeret, nostris precibus pulsatus impertiretur. At ille audiens & ab imis alta suspiria trahens, obmutuit; imo multis complens lacrymis tondensque pectus crudelibus pugnis dilaceratisque ac divulsis undique capillis, ejulans vix prorupit in vocem. Heu mi, heu mi! ut quid mœrorem mœrori imponitis, cur triste & lacerum pectus gravioribus insulcatis doloribus? Id, quod semper agere desideravi, alteri conceditur operari. Opto corpus meum amaræ mortis subire dolorem, dum intellexero, Placentinum populum absque me tantum habere honorem. Ecce jam inæstimabilis margharita, quam quæritis, in promptu est; oculis vestris, omni amputata ambiguitate, haurite, manibus propriis palpate, genua figite, purum cor ad Deum erigite, sine intermissione grates geminate, quod vestris temporibus meruistis tam sanctum corpus tractare…

[26] His auditis tamque miserandi viri vocibus moti, [acsi translationi præsens adfuisset.] in lachrymas ruimus ac consolatoria verba prosequentes, nihil profecimus, sed flexis poplitibus diu taciteque oravit. Postremo erigens se nobis, quod optabamus, contradidit… Nos vero, … ineffabili gaudio recreati sumpsimus diu desiderata munera, quæ sub impressione sigilli scriniis commendavimus. Tunc celeri cursu statutisque diebus, secunda flante aura, pervenimus ad cortem, quæ dicitur Varsia. Putandum denique est, quod non ab re locus ille Varsia vocatur, quasi Varia; quia homines varie de hoc sentiebant. Alii aiebant quidem, ipsa est; quamplures autem, non; sed Romana falsitas fore probabitur. Contentionem, quæ hic insinuatur, non credo aliam fuisse, quam de corpore S. Justinæ; negantibus jam tum Romanis, ejus Sanctæ reliquias esse, quas habebant Placentini. Probatur autem, falsos fuisse Romanos ex eo, quod miracula quæpiam ad S. Justinæ invocationem contigerint; quod an evincens argumentum sit, decidant alii. Interim observo, ad minimum valde dubium esse, tum an scriptoris primigenii verba in Lectionibus illis referantur, & non sint ita ad cleri usum redacta, ut is urbis partes agat, tum etiam, an umquam alias historia illa, quam ad chori usum fuerit composita. Utroque autem casu, ut patet, nihil cogit auctorem vel supparem ex narrandi modo elicere. Videamus, quid aliunde contrarium insinuare videatur

[27] Ex contentionibus Romanos inter & Placentinos de corpore S. Justinæ mox memoratis, [neque falsitatis certo convinci potest: narrat tamen aliqua] quibusdam forte videri posset auctor, eo tempore posterior, quo SS. Cypriani & Justinæ corpora ab Anastasio IV translata sunt, uti superiori § diximus; quandoquidem tum primum videtur occasio contentioni data fuisse, quando Romæ sacra corpora inventa & translata sunt, diu postquam furto inde ablata fuisse, asserebant Placentini: verum attentius rem consideranti occurrere debet, forte alia occasione, in adjunctis potissimum temporis, quæ mox enucleatius exponemus, jurgia in vulgo oriri potuisse, atque de hisce in narratione agi. Magis tantam historiæ antiquitatem & scriptoris synchroni prærogativam suspectam reddere videntur posse, quæ loco superius descripto, de Joanne Placentino episcopo modoque obtentarum reliquiarum enarrantur, quæque sane dilucidatione non parum egent. Erat Joannes antipapa, de quo hic sermo est quique in Vita S. Nili, archimandrita Philagathus appellatur, origine Græcus, natus Rossani in Calabria, Theophaniæ imperatrici imprimis carus. Astutia & hypocrisi non solum in Ottonis II aulam, ubi illustria munia gessit, sed etiam amicitiam irrepserat, callideque, ut liquet ex diplomate Ottonis II, de quo Muratorius Antiquit. Italiæ Dissert. 63, ditissimam Nonantulensem abbatiam obtinuerat. Nondum satiatus, agente in Italia imperatrice Theophania, quando mortuus est anno 989 Sigulphus Placentinus episcopus, illam cathedram, imperatrice protegente, occupavit, quam & obtinuit deinde a Joanne XV Pontifice in metropolitanam seu archiepiscopalem erigi. Necdum hic stetit ejus ambitio: etenim, cum expulso Gregorio V Pontifice, Crescentius Romæ tyrannidem arripuisset, cum illo, Romam Constantinopoli a legatione redux Joannes, detestandum pactum iniit, ut Crescentio maneret temporale Romæ sub Orientis imperatoris protectione imperium, ipse vero Pontifex creatus spirituale Ecclesiæ regimen haberet.

[28] [de Joanne Placentino episcopo] Hisce itaque legibus a Crescentii factione electus & in Cathedram intrusus fuit antipapa manifestus, contra quem mox fulmina ab omnibus Italiæ, Germaniæ & Galliæ episcopis vibrata fuerunt. Atque hæc hactenus fere ex Muratorii Annalibus Italiæ, ex quibus etiam sequentia ad propositum nostrum desumenda sunt. Otto III imperator hisce turbis excitus in Italiam venit anno 998, & cum Gregorio V Pontifice numero sum ducens exercitum Romam perrexit. Horum adventum non exspectavit Joannes, sed mutatis vestibus, postquam decem circiter menses sedem Romanam invaserat, fugam meditabatur; verum a Romanis detectus & comprehensus fuit. Quæ deinde secuta sunt narrat Petrus Damianus Epistola 2 ad Cadaloum, assumpto Honorii II nomine, antipapam, quæ est lib. 1 editionis Caëtani ultima, ubi Joannem ita describit. Convicanea autem tibi (Cadaloo episcopo Parmensi) regio Placentia est, cujus episcopus non diu ante nostram ætatem subdolæ calliditatis artifex extitit, & ad instar tui sublimitatis & gloriæ satis superque ambitione flagravit, adeo ut prius ante se gestandam, sicut & tu nunc agere diceris, crucem argenteam impetraret; qui etiam cum imperatrice, quæ tunc erat, obscœni negotii dicebatur habere mysterium; deinde sensim ad majora prosiliens, tandem Apostolicam sedem familiaris tibi pecuniæ patrocinio violentus invaderet.

[29] [& antipapa] Ejecto itaque Gregorio, imperatoris Ottonis utique consanguineo, Romanæ Ecclesiæ cathedram, non ut sacerdos magnus, sed ut fur atque tyrannus obtinuit; sed paulo post, resipiscente Quiritum populo atque in zelum dignæ ultionis unanimiter exardescente, inruentes in eum manus injiciunt, oculos eruunt, aures naresque præcidunt… Et, ut attentione tua condignam usque ad finem prosequamur historiam, postquam Romani, ita ut dictum est, respondissent * pontifici, mox ante retro conversum in asellum gloriosum equitem posuerunt, tenentemque sui vectoris in manibus caudam per publicam totius Urbis viam, hæc, ut caneret, impulerunt: Tale, inquit, supplicium patiatur, qui Romanum Papam de sua sede pellere nititur. Dissentit circa pœnæ modum chronographus Saxo seu Chronicon Quedlinburgense a Leibnitio editum tom. 2 Rerum Brunsvicensium; ubi ad annum 998 post narratam Joannis fugam ita loquitur: Tunc quidam non tantum imperatoris, quantum Christi amici, insequentes Johannem comprehenderunt, & timentes, ne, si eum ad Augustum destinarent, impunitus abiret, linguam ei & nares pariter absciderunt oculosque illi penitus eruerunt. Vita S. Nili ad hunc diem edenda chronographo Saxoni consonat circa pœnam Joanni inflictam: sic enim ibidem scribitur. Στερηθεὶς γὰρ παρ᾽ αὐτῶν τῶν χρειωδεστέρων μελῶν, ὀφθαλμῶν, λέγω, καὶ γλώττης καὶ ῥινὸς ἔῤῥιπτο εἰς φυλακὴν ἐλεινός τε καὶ ἀπροστάτευτος Orbatus enim (Joannes) per ipsos membris maxime necessariis, oculis, inquam, lingua & naso, conjectusque in carcerem plenus miseriarum & omni ope destitutus jacebat.

[30] Porro ex hisce mox flueret, falsa & commentitia esse, quæ referuntur in Historia translationis a Joanne fuisse dicta Placentinis; [modoque, quo obtenta ab ipso] cum elingues homines loqui articulate non soleant: verum, cum illis adstipuletur Petrus Damianus, indubie erroris aut suppositionis convinci non potest historia: remanet tamen non levis suspicio ex aliorum duorum scriptorum, forte Damiano hac in re auctoritate non inferiorum, contrariis de evulsa Joanni lingua testimoniis. An eadem augeri aliunde non debeat, examinemus, combinatis prius temporum adjunctis. Quæ huc spectant sic habent Lectiones. Inventum est corpus B. Justinæ Antiochenæ virginis una cum reverenti episcopo martyre Cypriano .., in abdito terræ diu retrusum, a paucis præ nimia antiquitate notum, in basilica S. Ruffinæ, quondam nobilis Romanæ matronæ facete humatum. Interjectis deinde pluribus, quæ ad inventionem non pertinent, sic prosequitur. Sanctum videlicet corpus incontaminatæ virginis Justinæ mirificis (est) compertum modis, odoriferis conditum speciebus; cujus caput palliolum tantum velabat, ceteris indumentis jam senio consumptis; sacra vero ejus ossa omnia sicut lana a fullone dealbata visa sunt; nares omnium civium adstantium insatiabili ac suavissimo, ultra quod credi possit, odore repletæ sunt. Cunctis autem præ nimio gaudio flentibus & auxilium Christi anxie quærentitibus, furtim sublatum est a mausoleo prætiosum munus, susceptumque est a quodam decoro & nobili Joanne episcopo, qui tunc Apostolicam beati clavigeri Petri regebat cathedram.

[31] Laudes & titulos tum hic, tum alibi passim Joanni profusos, [furto sublata] facile indulgeo scriptori pro patria sua adulanti, ut alia ejus asserta attentius perpendam. Nisi vehementer fallor, de una eademque inventione sanctarum reliquiarum hic sermo est, eaque contigit paulo ante, vel eodem pene tempore, quo in mausoleum ad cultum publicum, lætantibus plaudentibusque Romanis, vixdum repositæ sacræ exuviæ fraudulenter a quopiam sublatæ sunt & ad Joannem delatæ; & hæc omnia contigerunt, quo tempore rerum potiebatur Joannes antipapa, proindeque anno 997, vel sequentis initio. Postremum hoc negatum quidem a laudando sæpe Poggialio video, sed rationem convincentem non invenio. Præterquam sane quod clarioribus verbis, quam quæ ex anonymo produximus, id asseri vix possit, alia apud eumdem leguntur, quæ itidem suadere videantur, Joannem accepisse corpus S. Justinæ, antequam sede, quam sacrilege invaserat, expelleretur. Legatis Placentinis petentibus sacras reliquias sibi transferendas concedi, respondet Joannes: Id quod semper agere desideravi, alteri conceditur operari. Opto corpus meum amaræ mortis subire dolorem, dum intellexero, Placentinum populum absque me tantum habere honorem.

[32] Hic rursus, ni fallor, insinuant Lectiones, corpus S. Justinæ jam aliquot annis apud Joannem fuisse & hunc semper desiderasse illud Placentiam transferre, [sacra corpora fuerint,] quod nunc facere prohiberetur, indeque ortum tantum ejusdem mœrorem, quod quæ per se ipsum facere desideraverat, aliis nunc relinquere cogeretur. Deinde non magis mihi verisimile apparet, Joannem jam cathedra expulsum potius sacra S. Justinæ cimelia nancisci potuisse, quam cum adhuc potens in Urbe esset. Etenim si Romæ usque ad annum 1001 permansit Joannes tam male habitus a Romanis, Gregorii V partes tuentibus, dubitari non potest, quin fuerit ibidem arcte custoditus diligenterque observatus. Quis autem in animum inducat, in illis rerum adjunctis corpora tam clam ex mausoleo, ubi a Romanis peculiari veneratione colebantur, auferri & ad Joannem pervenire potuisse, ut nulli furtum suboluerit, nullus impedire tentaverit? Furtum ita latere potuisse, cum tantum recens in novum mausoleum translatæ essent reliquiæ cultusque celebritas inchoata, non videtur mihi verisimile: sed nec mihi persuaderi sinam, Romanos tam indulgentes fuisse in hominem, in quem odium suum ad furorem pene ostenderant, ut siverint, illum impune spoliis furto urbi suæ sublatis ditari.

[33] [quæ videri possint] Sunt ex his, fateor, aliqua difficilia captu, etiamsi secundum narrationem credamus, obtentas ante sacras reliquias tunc tantum Placentinis concessisse Joannem, uti mox videbimus; verum illud certe inde decedit, quod facilius, quando rerum potiebatur, quod etiam Locatus censuit, dolo & fraude illas obtinere potuerit, quam cum jam ambitionis suæ pœnas tulisset. Ait quidem Poggialius in Observationibus, Nihil erat, cur Joannes Romæ dominus metueret, si vel sexcenta Sanctorum corpora alio misisset: neque probabile apparet, eum ad tres annos translationem fuisse dilaturum. Verum facilius esset in eo historiæ asserta, quam in reliquis tueri. Quippe etiamsi tyrannidem exercens & hæc & plura forte potuisset Joannes, frendentibus frustra Romanis; si quis tamen prudentiæ apud ambitionem locus est, potuit ex illa satius ducere, rem clam perficere, quam Romanorum animos magis magisque exacerbare. Deinde si dederimus, paulo antequam Romam advenit cum Ottone Gregorius, nactum esse reliquias Joannem, sede inique occupata mox exturbandum, totque pœnis affligendum, nemo ab illo, quantum suspicor, satis sincere quæret, quare inter hæc reliquias Placentiam transferre distulerit.

[34] [suspecta reddere] Sane id in hac re, admissa ut jacet in Lectionibus narratione, multo minus mihi verisimile videtur, Joannem inter acerbos casus tantam reliquiarum curam gessisse, ut, ceteris rebus omnibus amissis, illas solas tam sollicite custodierit, aut Romanos tam fuisse indulgentes, ut sacra cultui publico erepta urbis suæ spolia homini inimicissimo reliquerint. Quamquam non hæc tantum translationis relationem suspectam reddunt. Imo solum tempus, quo, a Placentinis obtenta fuisse sacra corpora, contendunt, talia adjuncta habet, ut fidem indubiam illi sine meliori testimonio habiturus non sim. Etenim sive Joannes diu ante, sive haud ita pridem quam tradidit, memorata corpora obtinuisse credatur, illud luculenter ibidem asseritur, quod ea Placentinis legatis transferenda dederit, postquam jam oculis naribusque mutilatus sacrilegæ ambitionis pœnas dederat, idque quidem Romæ, ubi ab infensis civibus, sic vix credam sibi relictum fuisse, ut moliri quidpiam tale legationesque clandestinas recipere potuerit. Et vero res tota non videturex narratione magna cum cautela peracta fuisse. Nusquam Joannes verbo Placentinis silentium secretumque commendat. Præsto sunt ad primum postulatum sacræ reliquiæ, iisque obtentis, celeri cursu revertuntur quidem legati; at vix Varsiam venerant, cum jam, propalatis procul dubio omnibus, contentiones super corpore S. Justinæ exortæ memorantur.

[35] [relationem, quæ nec Placentinis,] Nonne autem inde, quod latere non poterat, graviores a Romanis Joannem vexationes manebant; nonne in ceteris tam astutus hasce prævidere & præcavere debuisset? Ita quidem mihi videtur, qui rursus hic tam imprudentem Joannem, tam incurios Romanos mihi fingere non possum, sed potius suspicor, in omnibus illis adjunctis non sat feliciter conjectatum esse. Suspicionem meam ægre non ferent Placentini, si adverterint, fidem ejus ab ipsis Placentinis in dubium vocatam fuisse. Eruditum Poggialium jam exhibui historiæ utcumque contraria sentientem circa tempus, quo corpora furto sublata sint. Affirmare non vereor, ejusdem relationem Claudio Ranconio episcopo Placentino illisque, qui Officia propria Placentinæ ecclesiæ ejus tempore composuerunt, suspectam fuisse. Jam observavi superius, sub tempus, quo composita sunt Officia illa, consultum fuisse codicem Ms. Placentinum transumptamque ex eo translationis historiam, ut laudatum testimonium fidem facit; nec ullus dubito, quin episcopus, vel illi, quibus componendas Lectiones demandavit, eamdem viderint, cum pleraque die XVII Augusti, quo Translatio S. Justinæ ritu duplici celebranda præscribitur, inde accepta & contracta sint. Dico pleraque, imo fere omnia, si modum exceperis, quo obtentas a Joanne Placentiamque delatas reliquias S. Justinæ, narrant Lectiones: quæ in ceteris consonantia, in modo varietas, videntur innuere, hic probatam non fuisse narrationem.

[36] In Officiis propriis die memorato 1 Lectione 2 Nocturni post relatam primam sanctorum corporum translationem Nicomedia Romam, [undequaque probata fuit.] sic legitur: Ac primum in prædio Ruffinæ nobilis feminæ sepulta sunt; (Martyrum corpora) postea translata in urbem in basilica Constantiniana condita sunt prope baptisterium. Demum inde ipsa Sanctorum pignora, Otthone III imperante, desumpta ac Placentinis donata Placentiam ad piorum erga sanctos Martyres, & præcipue B. Justinam, majoris templi & illius etiam urbis patronam, pietatem augendam feliciter transmissa fuere. Eadem ad verbum ibidem repetuntur die XXVI Septembris in fine 3 Lectionis 2 Nocturni. Porro hæc cum anonymi narratione conferenti mox occurret variatio; verba vero attentius consideranti, singula fere studiose exquisita videbuntur. Imprimis anonymus basilicæ Constantinianæ ne verbo quidem meminit; imo satis insinuat, in basilica S. Rufinæ, ubi inventa fuerant sacra corpora, in mausoleo deposita indeque furto sublata fuisse. Insuper omnia in Officio sonant legitimam donationem translationemque, sine ulla furti Joannisve antipapæ mentione, innuunturque, non ablata corpora, sed Sanctorum pignora desumpta fuisse ex Lateranensi ecclesia. Ottonis III quidem tempore translatio contigisse asseritur, & facile etiam credo, quæ odiosa in narratione translationis videbantur, a Placentinis prætermissa aut mutata fuisse; sed non capio, quare ab ipsis contraria Lectionum assertis substituta fuissent, si fidem illis habuissent. Quæ vero de desumptis ex basilica Lateranensi reliquiis in Officiis nova sunt, non solum cum Historiæ relatione non conveniunt, sed nec videntur facile combinari posse cum epocha ab Ottonis III imperio petita.

[37] Etenim, si Anastasius IV sub medium seculum XII SS. Cypriani & Justinæ corpora ex diruta prope Silvam Candidam basilica SS. Rufinæ & Secundæ ad Lateranensem transtulit, [Dubia alia circa præfatas reliquias,] quod superius probavi esse verisimillimum, non potuerunt eadem uno & medio ante seculo ex basilica Constantiniana, ubi nondum erant, desumi Placentinisque transferenda concedi. Ex hisce omnibus conficio, narrationem translationis ipsis saltem suspectam fuisse, prout & mihi hactenus est, ne nimirum non omnia eo, quo ibi gesta narrantur, modo peracta fuerint. Translationem possessionemque reliquiarum S. Justinæ Placentinis non abjudico; observo tamen, eorum causam tam bono loco non esse, quam quidem scriptores illorum passim asseverant. Sunt enim, quassata semel Historiæ translationis fide, alia, quæ suspicionem, de sacris illis reliquiis, non magis Placentinis placituram generare possent. Demus, Lectionum auctorem aliquo tempore esse posteriorem, audivisse tamen, S. Justinæ corpus patriæ suæ a Joanne antipapa concessum fuisse; imo admittamus, revera tum temporis, cum rerum Romæ potiebatur, reliquias S. Justinæ Placentinis tradidisse Joannem; nondum erit omnis suspicio radicitus evulsa omnisque præclusus cavillis locus. Nam dubitare poterunt aliqui, an S. Justinæ nostræ Antiochenæ virginis sacra ossa postulaverint Placentini, an postulata Joannes concesserit.

[38] [quæ tamen Placentinorum traditionem non certo evertunt,] Quod ad primum spectat, verisimillimum est & pene indubium, Placentinos desiderasse sacras exuvias ejus S. Justinæ, quam antiquitus specialiter coluerant & patronam habebant. Jam vero satis ambiguum videri potest, an non alia hæc a nostra & synonyma virgo fuerit. Certe nihil ego hactenus in antiquioribus monumentis Placentinis reperi, ex quo satis constet, Martyrem nostram Nicomediensem ab illis cultam fuisse; & cum meipsum interrogo, quare illam speciatim venerati fuissent; satis probabilem rationem suggerere nequeo. Aliunde rursus indubium est, plures synonymas martyres fuisse, faciliusque Joannem ex cœmeteriis cryptisque Romanis conditæ ibidem Justinæ cujusdam martyris sacra ossa, quam celebris apud Romanos nostræ corpus, Placentinis donare potuisse. Addo, anonymas reliquias, ut illis magis gratificari videretur, hoc nomine donare potuisse antipapam, cui injuriam facturus non sim, etiamsi levioris in tota hac re fraudis suspectum habuero. Atque hæc sunt, ni fallor, omnia quæ Placentinis objici possint, quæque tamen, licet forte apertis rationibus refelli penitus non possint, cum non nisi ex suspicionibus nata sint illisque nitantur, traditionem Placentinorum subruere non debent.

[39] [modo partem non exiguam Romanis] Enimvero si translationis relationem pertinacius defendere noluerint, habent aliunde testimonia, ex quibus aliqua superius produximus, quæ, per quoscumque illas nacti sint, reliquiarum S. Justinæ possessionem satis confirmant. Eamdem insuper contra multos cavillos munirent, si cum Romanis litem componerent, & hisce aliquid amplius remitterent, quam videantur scriptores Placentini concedere velle. Poggialius quidem in Observationibus sæpe laudatis urget, nihil Placentinis obesse debere, quæ ex Baronii Annalibus ac Breviario Romano de Sanctorum exuviis in basilica Lateranensi seculo XII ab Anastasio IV depositis num. 7 excerpsimus. Etenim, inquit, ut Baronius ipse ad annum DCCLXI, & alibi sæpe monet, Cum transferri solerent sacra Sanctorum corpora, pars aliqua in loco priori relinqui consueverat. Hinc deducit, licet corpus S. Justinæ Placentiam pridem ante translatum fuerit, partem tamen aliquam ibidem a Joanne relictam, posteaque ab Anastasio inventam, corpus appellatam fuisse. Quod consuetudo illa religiose etiam a furibus observata fuerit, non credo: hinc Baronii assertum hic locum non videtur habiturum, si Lectionum suarum assertis tenacius adhæreat Poggialius.

[40] [relinquant,] Si vero alia via & modo obtentas reliquias fuisse, mecum admiserit, modo partem tam exiguam Romanis non relinquat, ut vulgari latiorique nomine corpus appellari non possit, vicissim illi hic consentiam. Quanta supersit Romæ portio, nescio; at neque etiam, quantam Placentini habeant. Dicit quidem Poggialius, reliquias Placentinas sæpius inspectas fuisse, sed speciatim non docet, quot quantaque sacra ossa fuerint inventa, licet identidem pro corpore pugnet. Credo, reliquias illas in instrumentis recognitionum passim corpus vocari, atque ea re niti Poggialium: verum, qui novit ex multiplici exemplo, quantulæ reliquiæ hoc titulo donari soleant, & in hoc ipso puncto liberaliores esse Romanos, suspicatur, distinctiore enumeratione probare deberet, tantam suam esse portionem, ut alibi nullæ ejusdem corporis partes esse possint, quæ corpus appellari mereantur, siquidem id aliis invidet. Satius, ni fallor, hic esset & ad componendam litem sufficiens, si notabilem partem reliquiarum S. Justinæ Romanis relinquant Placentini, tantamque sibi adscribant. Sic utrique satis vulgari more poterunt corpore S. Justinæ etiam imposterum gloriari.

[Annotata]

* forte rependissent

§ IV Inquiritur, an merito Placentini corporibus SS. Cypriani ac Theoctisti glorientur. Synonymorum, vel nostrorum martyrum alibi sacræ exuviæ.

[Antiquiores scriptores non meminerunt] Quæcumque hic hactenus examinavimus, ad S. Justinæ sacras exuvias præcipue & fere unice spectant, ut procul dubio advertit lector. Pejori loco videtur esse Placentinorum causa in contentione de corpore S. Cypriani, quod pariter sibi vendicant. In laudatis supra diplomatis, in quibus de corpore S. Justinæ quiescenti Placentiæ invenitur mentio, nulla est de reliquiis S. Cypriani eo etiam translatis. Nullum translationis ejusdem vestigium apud Mussum, nullum pariter apud Locatum, ubi de Joanne antipapa & S. Justinæ reliquiis agit; imo sæpe memorata Historia translationis ne quidem in eo Placentinis patrocinatur. Titulum negligo, cum is, ut solet, verisimiliter ab alio adscriptus sit: ipsam relationem consulo. Ita loquitur anonymus ejus auctor, postquam ante dixerat, corpus S. Justinæ inventum fuisse una cum reverenti episcopo martyre Cypriano. In hujus enim festis diebus, inquit, collatum est nobis cæleste donativum; sanctum videlicet corpus incontaminatæ virginis Justinæ mirificis compertum modis. Rursus infra, ubi de furto loquitur, solius corporis S. Justinæ meminit. Iterum Joannes tantum narratur tradere corpus, nec ibi, nec usquam in sequentibus est mentio reliquiarum S. Cypriani; sic ut, si solo instrumento illo standum esset, non hæsitarem affirmare, solius S. Justinæ patronæ suæ corpus flagitasse legatos, solum illud dedisse Joannem. Porro in eam opinionem, quod Placentini cum reliquiis S. Justinæ nacti non sint corpus S. Cypriani, impellere prudentem quemque debet perpetuum illud in monumentis memoratis silentium.

[42] Sane non protulerunt hactenus Placentini scriptores ullum de hac re testimonium, [corporis S. Cypriani translati Placentiam;] quod seculo XIII sit antiquius, omniaque satis suadent, ex eo, quod S. Cyprianus S. Justinæ in martyrio primaque translatione & sepultura socius fuerit, credi sensim cœptum esse eorumdem, quorum in sacris fastis ubique conjuncta inveniebatur memoria, conjunctas mansisse & Placentiam pervenisse sacras exuvias. Primum testimonium, quod ex Campio allegat sæpe laudatus Poggialius, est Rogitum Joannis Carmangiarii notarii servatum in archivo monialium S. Raimundi Placentiæ, ubi legitur, de miraculis S. Raimundi nuntiatum esse Graimerio episcopo, cum is in sua cathedrali oraret ante corpora S. Cypriani & Justinæ: verum illud duobus seculis translatione posterius est, jamque poterat nata fuisse traditio, ex occasionibus mox memoratis. Allegat insuper Poggialius Jacobum de Voragine, Petrum de Natalibus, Auctaria quædam Usuardina & Maurolycum, ubi in elogiis Sanctorum nostrorum de omnium indistincte corporum translatione Placentiam mentio fit. Circa Jacobum de Voragine & Petrum de Natalibus observo; scriptores illos minime criticos, tamen hic addidisse particulam, ut dicitur, quæ profecto passim solet scriptoris dubitationem innuere; aliorum vero dicta, cum anteriora non sint seculo XIII, pondus addere non possunt.

[43] [sed hæc opinio est recentior:] Adferunt ad ulteriorem probationem Breviaria & Julii II Pontificis Bullas, sed hæc omnia adhuc recentiora sunt & norunt eruditi, quantam auctoritatem monumenta similia in re pure historica faciant. Scribit Poggialius, jacere sacra corpora sub altari majori ecclesiæ inferioris in arca plumbea, illique sic inscriptum legi.

✠ HIC BEQUESCVNT CORPORA
SANCTO℞. IVSTINE ET CIPRIA
NI MARTY℞. TRANSLATA AÑO
���������DÑI. M. I.

At potest hæc inscriptio esse seculo XIII non antiquior, superestque alia, quæ sane huic vetustate non cedit & illi pro contraria opinione opponi possit; expressa nimirum a Muratorio tom. 16 Scriptorum rerum Italicarum col. 619. Poggialius credit, eamdem illam esse partem Chronici Joannis de Mussis, additque, jam ejus ætate, seculo nimirum XV, sua antiquitate commendabilem auctori isti visam fuisse.

[44] [certe non nisi] Ego Poggialii opinionem, etsi hic utrumque dubium videatur, accipio, inscriptionemque inde recudo. Sic sonat.

Sancta Dei Virgo ficto signatur in isto
Nomine Justina, natalibus Antiochena:
Ista domans carnem Cyprianus junxit * et artem
Denique se signans. antiquum repulit hostem.
Hoc templo stante decoravit papa Johannes,
Corpore tam castæ Justinæ virginis almæ.

Fuerint inconcinni hi versus imagini vel sepulcro, ut conjectare licet, S. Justinæ insculpti, certe rursus hic tantum sermo est de corpore S. Justinæ, verbum nullum de sacris S. Cypriani exuviis, idque etiamsi de eo ipso fiat mentio: adeoque vim rursus inde accipit argumentum negativum.

[45] [solum Sancti caput] In iisdem quidem laciniis, quæ Muratorius Chronico Joannis de Mussis subjecit, sub titulo Corpora Sanctorum, quæ requiescunt in ecclesiis Placentiæ, legitur ipso mox initio: In majori ecclesia Placentiæ beatæ Justinæ, Cypriani &c; verum quid hic compilator, quisquis sit, quid verisimiliter ceteri posteriores corpus appellarint, innuit auctor descriptionis Placentinæ urbis, quem Muratorius eumdem Mussum arbitratur, cujusque Opusculum Chronico ejus proxime subnexuit. Certe ibi col. 570 sub titulo, De ecclesiis sacerdotum secularium & dignitatibus eorum, sic expresse scribitur. In dicta ecclesia (cathedrali) sunt multa corpora Sanctorum: scilicet S. Justinæ virginis & martyris, & caput S. Cypriani, & corpora SS. Artemii & Candidæ, uxoris ejus. Umbertus Locatus excusus in Grævii Thesauro antiquitatum Italicæ tom. 3 parte 1 sub finem col. 94 eadem, quatenus huc spectant, & verbotenus habet. Nimirum scriptores hi non solum patriæ suæ corpus S. Cypriani non tribuunt, sed contra satis manifeste distincteque abjudicant. Etenim si ipsorum tempore id probatum fuisset, imo si vel de eo dubitassent, inter enumerata aliorum Sanctorum, qui Placentiæ quiescunt, sacra pignora non nam expresse excepissent, caputque S. Cypriani, interciso etiam non nihil sensu, non determinassent, nolentes, aliorum scriptorum vulgari more loqui & illam sacri corporis portienem corpus appellare.

[46] Atque hæc, ni fallor, apud æquum rerum æstimatorem decidere hic litem debent; [habuere Placentini. Iidem S. Theoctisti corpus] nam etsi forte sincera sunt monumenta, quæ paulo ante designavi, ubique corpus S. Cypriani Placentinis asseritur, tam distincta tamen duorum posteriorum scriptorum expressio, id evincere saltem videtur debere, ut credamus, ceteros minus distincte locutos, caput, nobiliorem corporis portionem, more multum in hac materia usitato, corpus appellasse. De corpore S. Theoctisti seu Theogniti, nescio, an cum Romanis controversiam habeant Placentini: certe hactenus non inveni, illos id sibi speciatim vendicare; sed, si qua est, inde oriri debuit, quod cum duorum aliorum Martyrum nostrorum reliquiis sancta ejus ossa in Rufinæ prædio olim deposita fuerint, indeque credantur una translata in basilicam Constantinianam, nec sciantur alio postmodum asportata. Placentini ex adverso, cum credant, SS. Justinæ & Cypriani sacra pignora se obtinuisse, ex iisdem adjunctis deducunt, S. Theogniti seu Theoctisti corpus sese nactos esse, ut docet me Poggialius in observationibus Mss. sæpius laudatis. Hujus porro sancti Martyris corpus, narrant Campius & Poggialius, remansisse in ecclesia S. Joannis Euangelistæ, ubi deposita prius fuerant etiam SS. Justinæ & Cypriani ossa, iisque inde in cathedralem a Sigifredo recens ornatam translatis, per plura deinceps secula ibidem asservatum fuisse, donec, fortasse (Poggialii sæpe laudati verba sunt) circa annum MDXLIV, quo Apostolica auctoritate ecclesia S. Johannis solo æquata fuit, ob plateam ante ipsam cathedralem decentius ampliandam, translatum fuit in ecclesiam monachorum Benedictinorum S. Xisti, hujus ejusdem civitatis, in qua nunc quoque satis honorifice conditum requiescit.

[47] De S. Theogniti ad Placentinos delato corpore nulla est usquam in memoratis supra antiquioribus monumentis mentio; [etiam sibi vendicant, sed argumentis non satis solidis.] imo ne in ipsis quidem Officiis propriis de illo est speciatim sermo. Primum, fereque unicum testimonium, quod Placentini scriptores adferant, est Gerardi Adriani, in instrumento apud Campium parte 2 col. 386 excuso, ita anno 1215 testantis col. 387. Præterea dico, quod in altare jam dicto (S. Joannis Euangelistæ) multæ sunt reliquiæ, quas vidi, & corpora sanctorum Martyrum ibi requiescunt; quæ similiter propriis oculis vidi: quorum unus vocatur Theognitus, alius vero Sebastianus; sicut per patres nostros sumus admoniti, & picturas ibi sculptas cognovimus, ad quorum honorem assidue, cum Missa celebratur, Oratio a sacerdote decantatur. Observari hic mox potest, S. Theogniti nomen non aliunde, quam a traditione tum innotuisse, eumque aliunde tam fuisse incognitum, quam S. Sebastianum; ita ut testis memoratus cupiens, Sanctos illos distinctius designare, prorsus nihil invenerit. Hinc sane mihi dubium fit, an tumtemporis S. Theognitus jam habitus fuerit pro S. Theoctisto, SS. Cypriani & Justinæ in passione socio, magisque ejus gesta, quam S. Sebastiani ibidem memorati cognoverint Placentini. Quidquid sit, non credam firmiter, nostri sancti Martyris corpus, imo nec ejus partem tam notabilem, ut corpus vocari mereatur, Placentiæ servari, nisi testimoniis aliis edoctus fuero.

[48] Ceterum jam monui, translationem S. Justinæ ritu duplici XVII Augusti, festum vero S. Justinæ XXVI Septembris cum Octava solemniter celebrari; [Sanctorum specialis cultus Placentiæ.] ejus tertio die, seu XXVIII Septembris, indicitur ibi de Festo S. Cypriani duplex; at nulla usquam mentio specialis S. Theogniti occurrit. Ad sanctorum Martyrum cultum Placentiæ etiam facit, quod in observationibus notat Poggialius; canonicos nimirum & capitulum ecclesiæ cathedralis diebus singulis Dominicis post Vesperas supplicantes incedere visitatum altare S. Justinæ sacrum, canendo Hymnum, antiphonam & Orationem, quæ habetur ad calcem libelli Officiorum propriorum ecclesiæ Placentinæ. De recentiori editione verisimiliter loquitur Poggialius, nam in Officiis anno 1635 impressis assignata non reperio. Suspicatur idem, morem istum fluxisse ex indulto Julii Papæ II, ex cujus Bulla anno 1512 die XII Augusti data excerpit sequentia: Similiter quibuscumque visitantibus singulis diebus Dominicis totius anni corpora SS. Cypriani & Justinæ in dicta ecclesia jacentia, quæ præfatæ ecclesiæ donavit P. R. Johannes XVII Sanctitatis suæ prædecessor, qui fuerat dictæ ecclesiæ episcopus, & manus adjutrices ibi porrigentibus Indulgentiam septem annorum. Ad hæc finem impositurus noto, ad minimum suspectum esse mihi instrumentum, ubi Julius antipapam indubitatissimum Joannem Sanctitatis suæ prædecessorem appellat, adeoque non efficaciter ex eo pro possessione corporis S. Cypriani argui.

[49] [Non videtur S. Justinæ nostræ caput esse, quod servatur] Præter Romanas & Placentinas ecclesias, jam memoratas, aliæ insuper nonnullæ de sacris ossibus Sanctorum nostrorum sibi adscribere videntur. Habeo præ oculis instrumentum autographum olim ad Papebrochium a P. Philippo Schouville transmissum & ad hunc diem sepositum, quod hic repræsento. Omnibus has visuris salutem in Domino. Ego infrascriptus pastor immeritus in Villereux decanatus Luxemburgensis Lotharingiæ districtus, testor, me Romæ obtinuisse ex liberalitate felicis memoriæ Alexandri VII Pontificis Maximi caput integrum S. Justinæ virginis & martyris, præter aliquos dentes ex maxilla superiore, qui desunt; ex gratia speciali, & huc usque asportasse: quas sanctas reliquias bene authenticas, approbatas & ab illustrissimo ac reverendissimo Domino suffraganeo Trevirensi recognitas hic in mea præfata parochia venerationi omnium exposui & expono ad majorem Dei ter optimi maximi gloriam, qui mirabilis est in Sanctis suis; cujus festum celebratur hic cum magno populorum concursu die XXVI Septembris, qua die ab universa Ecclesia colitur cum S. Cypriano, cum Indulgentiis plenariis. In quorum fidem me manu propria subsignavi die X Julii MDCLXXI. Philippus Carolus Tilly, pastor, qui supra.

[50] [in pago Villereux in Lotharingia.] Addit deinde, subscripto rursus nomine, memoratus parochus: Nota, quod in capite habeat manifestum livorem impressum cranio pinguedinis & sanguinis permixtum, ut patet (hic inscita satis manu depingere vulnus conatus est) extendentem se de imo ad altum magnitudinis unius Julii monetæ Romanæ. Cum in Actis S. Justina capite plexa dicatur, licet alia omnia deessent, cicatrix calvæ impressa hodieque inhærens, mox dubium injiceret, cum sancta martyr, cujus cranium eo Romam delatum est, ex cicatrice videatur plumbatis vel fustibus icta martyrium subiisse. Non est etiam aliunde tam verisimile, Alexandrum VII Pontificem reliquias ex Lateranensi basilica desumpsisse avehendas in Belgium, quam ex speciali gratia cranium in cœmeteriis Romanis cum peculiari illa martyrii nota inventum parocho concessisse. Justinæ nomen anonymis virginibus martyribus imponi potuit, fuitque majus beneficium collatum parocho, si cum nomine inventa fuerunt sacra cimelia, ut quandoque contingit. Quod ait in testimonio pastor laudatus, reliquias bene authenticas & approbatas fuisse, non eo, opinor, referendum est, quod Pontifex eas ipsi dederit pro capite S. Justinæ, S. Cypriani in martyrio sociæ, sed quod alicujus S. Justinæ virginis martyris sacra ossa essent. Verisimiliter parochus cultum illis in sua ecclesia postulans, eum diem, ut passim solet, elegerit, quo celebris Justina in sacris Fastis occurrebat.

[51] De capite S. Justinæ, quo gloriantur Lucenses in Italia, [Dubium est, an illud, quod a multis seculis] non tam facile judicari potest; possidere namque illud se, asserunt jam ab eodem ferme tempore, quo corpus S. Justinæ obtinuisse sese, contendunt Placentini. Est Lucæ celebre jam a seculo X cœnobium monialium Ordinis S. Benedicti, quod prius nomen gessit S. Salvatoris in Presciano, adolescenteque seculo XI S. Justinæ appellari cœpit, quod sub id tempus caput S. Justinæ eo allatum, vel novum templum Sanctæ erectum esset, ut conjectat Papebrochius noster ad diem XXI Maji Comment. prævii ad Vitam S. Silai num. 2. Pluribus de parthenone illo agit Cæsar Franciottus in Historia imaginis miraculosæ & sacrorum cimeliorum civitatis Lucensis pag. 549. Franciscus Maria Florentinius cap. 12 Vitæ S. Silai, quam Italice edidit, pluribus etiam de cœnobio illo agit, ex quibus seligo, quæ huc pertinent, sequentia. Ex multis ab illo allatis monumentis perspicuum fit, jam medio seculo XI monasterium memoratum S. Justinæ titulum gessisse. De capite ejusdem Sanctæ ibidem servato indubia primum mentio fit in Brevi Indulgentiarum, quas concedunt Petrus Cardinalis S. Cæciliæ & Soffredus Cardinalis S. Mariæ in Via Lata, Legati Apostolici in Hetruria, & Guilielmus episcopus Lucensis die XXVIII Julii anno 1188.

[52] Ibi enim jubentur festa SS. Justinæ atque Agathæ solemniter celebrari ac denique dicitur: [habent Lucenses,] Quoniam igitur monasterium S. Justinæ, intra muros Lucensis civitatis situm, capite ejusdem Virginis & Martyris insigne habetur &c. Monet idem antiquitatis peritus Florentinius, in capsæ argenteæ, multis sacris iconismis martyrioque S. Justinæ affabre ornatæ, fundo characteribus illo tempore usitatis insculptum legi, quod sequitur.

In dei nomine anno domini mille octo agesimo nono
Reliquias multas loculus tenet iste reclusas,
In quibus est una nicomedis martyris ulna,
Nec non, virgo, tuum caput est Justina reclusum.

Ex hisce antiquum apud suos S. Justinæ cultum celebremque venerationem probant Lucenses. In tertio versu, si S. Cyprianus designaretur, ejusque ulnam seu os brachii eadem capsa clausam haberent, aliud inde Lucensibus bonum accederet; namque ex conjunctis S. Cypriani reliquiis fere indubie erueretur, jam tum credidisse Lucenses, possidere se, non cujuscumque Justinæ, sed hujus nostræ Virginis Antiochenæ & Nicomediensis Martyris reliquias; quod jam non satis constat.

[53] Multa quidem pro eo asserendo coacervat Franciottus pag. 505 Historiæ suæ: [sanctæ Martyris nostræ sit. Ultrajecti] verum verba invenio, rationum nihil. Suspicionis, quam mox innui Lucensibus profuturam, ipsi etiam opponunt se, dum non solum nullas in thesauro suo sacro S. Cypriani reliquias computant, sed alicujus Nicomedis martyris, quo nomine plures fuerunt, brachium cum manu inter cimelia sacra ejusdem S. Justinæ parthenonis recensent. Id sane facit Franciottus laudatus pag. 551. Igitur dispiciant Lucenses, quibus monumentis Franciotti asserta stabilire & traditionis antiquitatem probare possint: nam etsi non sit incredibile, illos seculo undecimo Roma occasione translatarum Placentiam S. Justinæ reliquiarum, vel postea ab ipsis Placentinis earum partem accepisse, quam deinceps pro ejusdem Virginis cranio vel capite habuerint, tamen nisi franciotti nuda asserta aliqua ratione defenderint, quoddam semper manebit dubium, ex synonymis martyribus oriundum; ne scilicet hujusmodi reliquiæ sint, quibus a celebritate sanctæ Martyris Nicomediensis opinio traditioque, forte etiam non satis antiqua, accesserint. Belgium nostrum etiam sanctorum martyrum Cypriani & Justinæ reliquiis non exiguis olim ditatum se credidit. Etenim iis quondam gloriata est ecclesia Ultrajectensis.

[54] [olim etiam fuerunt reliquiæ] Guilielmus Heda, qui initio seculi XVI Historiam episcoporum illius sedis composuit, in Frederico Badensi, 56 Ultrajectensi præsule, pag. 320 profert testimonium authenticum ejusdem episcopi, signatum anno 1515, ubi sic legitur: Magno piæ devotionis affectu accepimus, quod recolendæ memoriæ reverendissimus in Christo pater dominus Bernoldus, vicesimus episcopus Trajectensis prædecessor noster (prout in historiarum Annalibus legitur) ad omnipotentis Dei ejusque præcelsæ Genitricis semper Virginis Mariæ omniumque Sanctorum laudem & gloriam atque felicem suæ recordationis memoriam, inter alia sua laudabilia pietatis & virtutum opera, tres in civitate nostra Trajectensi magnificis impensis fundavit ecclesias, unam D. Petri Apostolorum principis, aliam quoque B. Johannis Baptistæ præcursoris Domini titulo insignivit: tertiam vero conventualem in S. Pauli apostoli doctoris gentium memoriam sempiternam erexit; singulas variis donis, privilegiis & libertatibus exornavit, quique in dicta ecclesia S. Johannis corpora SS. Cypriani & Justinæ devote recondidit, ubi hodierno tempore ineffabili venerantur honore. Instrumentum hoc a Frederico conditum est occasione inventæ in altari, cum reficeretur memorata ibidem S. Joannis Baptistæ ecclesia, capsæ plumbeæ cum plurimis Sanctorum reliquiis, quas debite recognitas publico cultui exponi decernit, & concedit Indulgentias iis, qui ad earumdem ornatum aliquid conferrent, ut Deus, qui in Sanctis suis gloriosus est, honoretur ad corpora SS. Cypriani & Justinæ, & reliquiæ nunc, ut præmittitur, in dicto altari adinventæ … debitis frequententur obsequiis.

[55] [pro SS. Cypriani & Justinæ corporibus habitæ,] Bernoldus, qui corpora SS. Cypriani & Justinæ in conditam recens basilicam intulisse dicitur, alias Bernulphus, Benno & Berno, in quibusdam monumentis appellatur, & locum habet inter Sanctos in Opere nostro ad diem XIX Julii, ubi, pag. 654 cultum ejus veterem a Cupero probatum habes. Sanctus ille præsul unde nactus sit sanctorum nostrorum Martyrum tam insignes reliquias, nusquam invenio, neque novi Annales historicos, quos laudat Fredericus. S. Bernoldus obiit anno 1054, adeoque debuit illas nancisci sub idem ferme tempus, quo reliquiarum suarum translationem Placentini & Lucenses figunt. At tum hæc, tum cetera fere omnia S. Bernoldi gesta sunt aliunde incognita. Id certum est, seculi XVI initio celeberrimum Ultrajecti fuisse SS. Cypriani & Justinæ cultum, ut non solum ex memoratis Frederici verbis, sed etiam aliunde perspectum est. Habemus bina Breviaria Ultrajectensia anno 1508 typis edita Goudæ & Leidæ. In utroque die XXVI Septembris Lectiones propriæ sunt. Quod Goudæ impressum est, fuit olim vel canonici, vel alterius presbyteri, ecclesiæ S. Joannis Baptistæ specialiter devincti; nam ad frontem Breviarii est lucubratiuncula Mss. charactere istius seculi, de decem honoribus S. Joannis Baptistæ per aliquot folia decurrens, post quam sequuntur variæ pro tempore antiphonæ, Capitula & Collectæ In commemoratione S. Joannis Baptistæ; similiaque itidem Mss. de eodem Sancto in ipso corpore libri ad Suffragia communia adjecta sunt.

[56] In hoc porro codice ad diem XXVI Septembris & memoratas de Sanctis nostris Lectiones eadem manu notatur Duplex. [quæ, quo devenerint, ignoratur,] Festum, ut in fine libri. Hic autem eodem charactere scripta sunt propria quædam de ecclesiæ illius patronis seu Sanctis, quorum ibi sacræ exuviæ colebantur, S. Servatio nimirum S. Anna, S. Joanne Baptista, S. Gereone ac denique ultimo loco præscribitur SS. Cypriani & Justinæ martyrum duplex festum. Officium assignatur de Communi, præter sex Lectiones, quæ ex prima Actorum parte seu Conversione S. Justinæ fuerunt compositæ. Nulla sive ibi, sive alio, quod sciam, loco fit mentio de translatione reliquiarum, de quo nec habeo aliunde, quod addam. Ceterum ecclesia Ultrajectensis S. Joannis eamdem sortem habuit cum sacris fere omnibus ædificiis in Hollandia. Antonius Matthæus in Fundationibus ecclesiarum patriæ suæ Ultrajecti lib. 1 fundat. 3 num. 4 pag. 123 scribit, bibliothecam publicam, Carthusianorum aliorumque congestis libris locupletem, chorum integrum hodie occupare: pars reliqua conventibus Calvinistarum destinata est. Advertit idem Matthæus, ecclesiam illam sacris thesauris ditissimam fuisse, at hi inter turbas Hollandicas, ut sacra fere omnia, dissipati & dilapsi, sunt. Habeo aliunde, magnam partem reliquiarum Ultrajectensium, Catholicorum quorumdam studio & cura stragi ereptam, Coloniam delatam fuisse. Eamne sortem nacta sint sacra SS. Cypriani & Justinæ cimelia, incompertum habeo. Gelenius pag. 297 caput S. Justinæ virginis in thesauro sacro collegiatæ sanctorum Apostolorum Coloniensis numerat; at una ex sociabus S. Ursulæ etiam Justinæ nomen nacta est. Apud Rayssium aliosque recensentur etiam reliquiæ, quæ Sanctorum nostrorum nomina gerunt, at cum non desint Sancti synonymi, quorum esse possint, omitto eas percensere: & Historiam Translationis, ut ut mihi non parum, tum ob dictas superius rationes, tum ob in Annotatis dicendas, suspectam, excudo ex apographo antiquiori, cum quo Poggialii lectionem hincinde conferam.

[Annotata]

* forte Cyprianum vicit & artem.

TRANSLATIO
Beatæ Justinæ Virginis & Mart. a Roma in Placentia, cujus corpus una cum Mart. Cypriano tradidit Sigifredo episcopo, venerabilis Papa Joannes, qui hujus civitatis antea fuit antistes.
Ex Ms. codice ecclesiæ Placentinæ.

Cyprianus episc. M. prope Nicomediam in Bithyn. (S.)
Justina virgo M. prope Nicomediam in Bithyn. (S.)
Theoctistus sive Theognitus M. prope Nicomediam in Bithyn. (S.)

BHL Number: 2054
a

Ex Mss.

Lectio I. Regnante atque totius orbis machinam moderante Domino nostro Jesu Christo, qui est consubstantialis, & coæternus b omnipotenti Patri sanctoque Flamini, [Reliquiæ S. Justinæ] qui pugillo concludit omnia, & cujus legi subjacent universa, cui etiam patet cæca profunditas abyssi, cujusque magnæ potentiæ congaudent cælestia, curvantur terrestria, plaudunt maria, obediunt & tartara, cui quoque curæ est hominem ad imaginem & similitudinem sui conditum suoque pretioso sanguine redemptum ad eam per humilitatem transferre gloriam, de qua primus noster parens, suggerente veritatis inimico, flebilis & infelix cecidit per inobedientiam, in quo, & sub quo, & per quem sunt universa, qui circumdando implet mundum, implendo circumdat, inventum est sacrum corpus beatæ Justinæ Antiochenæ virginis una cum reverenti episcopo martyre Cypriano; thesaurum scilicet pretiosum in abdito terræ diu retrusum, a paucis præ nimia vetustate notum, in basilica sanctæ Rufinæ quondam nobilis Romanæ matronæ facete c humatum, quæ etiam adhuc spirans ob meritum sui famulatus peregrina corpora Sanctorum cum cæteris Christo militantibus ingenti tripudio plaudens debita obsequia diligentiori cura impendendo, terræ commendavit; non ignorans, quod pretiosa sit in conspectu Domini mors Sanctorum ejus.

[2] [illustris martyris,] Lectio II. O beata & ab omni delicto libera mors Sanctorum, qui moriendo mortis authorem vincunt, ne mortem secundam attingant; gaudent enim semper esse parati pro nomine Jesu contumelias pati, ut queant Christo adscissi laureato sanguine coronati. Dicta d quippe valida manus Institoris, quæ ita liberat suos in urenti camino persecutionis, ut non evacuentur munera divinæ remunerationis. Insaniunt itaque divites, conturbantur amentes, non tamen Sancti franguntur horribilia tormenta sentientes, vident coronas a Deo sibi paratas, postponunt minas a tortoribus illatas, secti dependent artus & clamatur ab illis; Quis deus magnus, sicut Dominus Deus noster, mitis & altus! Hoc desiderio beata virgo Justina inflammata jam Spiritu sancto decocta non trepidavit virile adire certamen, ut beatæ retributionis perspicuam possit accipere partem, respuens mollia & deceptoria virulenti insidiatoris verba, secuta est monita super mel & favum dulcia nostri salutiferi Redemptoris; maluit enim, dici Sponsa Christi, & templum Spiritus sancti, quam fomentum & discipula diaboli; perpessa est antea jugulari sævi carnificis inevitabili gladio, quam morari in fraudulenti lupi contubernio; tradidit perspicuum corpus acrioribus tormentis, ut sibi pro tam glorioso trophæo augmentaretur gloria perennis.

[3] [Ottone III imperante,] Lectio III. Per idem vero tempus tertius illustris Otto, claris ortus natalibus in primo vigens flore juventutis, imperialem hujus jam destitutæ Italiæ robusta manu æquoque freno regebat honorem e; heu inscius, quid suprema pareret dies, & quam velox ac improba mors immaturæ arboris temporium raperet fructum; quæ pusillis & magnis, servis ac liberis, divitibus nec non egenis, æqua conditione nascentibus, nescit ridere; sed cunctos pertrahit ad proprium casum aspera imitatione, ut unde sunt creati, illuc revertantur, usque in pavendum extremi judicii diem permansuri. Spem tamen certam tenemus, quod partem beatæ remunerationis obtineat, quoniam sanctam Christi vineam ejusque cultores paterno affectu desudando, ac adeo invigilando devotus procurabat f. In hujus enim festis diebus collatum est nobis cæleste donativum, sanctum videlicet corpus incontaminatæ virginis Justinæ, mirificis compertum modis, odoriferis conditum speciebus, cujus caput palliolum tantum velabat, cæteris indumentis jam senio consumptis, sacra vero ejus ossa g sicut lana a fullone dealbata visa sunt, nares omnium circum adstantium insatiabili ac suavissimo, ultra quod credi possit, odore repletæ sunt; cunctis autem præ nimio gaudio flentibus, & auxilium Christi anxie quærentibus, furtim sublatum est a mausoleo pretiosum munus susceptumque est a quodam decoro & venerabili Joanne episcopo, qui tunc Apostolicam beati clavigeri Petri regebat cathedram h, quiflens ac tremens in suas suscepit ulnas, atque decenter in novam deposuit pixidem fructum pretiosum, & Deo carum, ut præsentis stili oratio vobis audire volentibus prosequitur.

[4] Lectio. IV. Opere pretium est enim, vobis fidelibus dilectissimis innotescere, [a Joanne antipapa,] quo pacto origo totius bonitatis Deus abunde erga nos suam immensam pietatem infudit, donando nobis immeritis tam delectabile munus, unde Deus honoratur, & continua salus languidis animis tribuitur. Inspirante itaque summa sancti Spiritus gratia, tunc temporis Romam venimus, eumdemque Dominum Papam adivimus jam privatum oculorum obtutibus spoliatumque facultate male blandientium divitiarum, quæ suffocant homines in ipsis spem suam locantes & vivos deglutiunt insulsos & in ima baratri absque misericordia demergunt. Ipse autem plus solito sagacissime nostrum percunctans iter ac addens, mirum fore, cur ad tam mutilatum & deformem hominem divertissemus. Nos vero varie in corde versantes, quanta & qualia tam prudenti viro competerent, demum fregimus silentium; rem, quam quærebamus, prodidimus i obnixe petentes, ne in gravi ferret, si nobis, id quod diligeret, nostris precibus pulsatus impertiretur. At ille audiens atque ab imis alta suspiria trahens, obmutuit; imo multis implens genas lacrimis tundensque pectus crudelibus pugnis, dilaceratisque ac divulsis undique capillis, ejulans vix prorupit in vocem. Heu mi! Heu mi! ut quid mærori mærorem imponitis? Cur triste & lacerum pectus nunc tanto dolore laceratur k. Id quod semper agere desideravi, alteri conceditur operari. Opto, corpus meum amaræ mortis subire dolorem, dum intellexero Placentinum populum absque me tantum habere honorem. Ecce jam inestimabilis margarita, quam quæritis, in promptu est, oculis vestris, omni amputata ambiguitate, haurite, manibus propriis palpate, genua figite, purum cor ad Dominum erigite, sine intermissione grates geminate, quoniam vestris temporibus meruistis tam sanctum corpus tractare. Hoc summa vobis præbet Trinitas, ut conjuncti charitati atque castitati cæterisque virtutibus, sic ei serviatis l in terris, ut una cum ea societatibus virginum conglutinari valeatis in cælis.

[5] Lectio V. His auditis, tamquam miserandi viri vocibus moti, [per Romanos jam misere mutilato, obtentæ transferuntur.] in lacrimas ruimus, ac consolatoria verba prosequentes nihil proficimus, sed, flexis poplitibus, diu taciteque oravit. Postremo erigens se, nobis, quod optabamus, contradidit poscens, ea tam decenter tractari, ne pro suscipiendis bonorum plurimorum meritis in iram incideremus Salvatoris. Nos vero, implorato omnipotente Patre olympi, oculos in montem erigentes excelsum manusque vergentes ad Austrum, ineffabili gaudio recreati, sumpsimus diu desiderata munera, quæ sub impressione sigilli scriniis commendavimus. Tunc celeri cursu statutisque diebus, secunda flante aura, pervenimus ad cortem, quæ dicitur Varsia. Putandum denique est, quod non abs re locus ille Varsia vocatur, quasi Varia m, quia homines varie de hoc sentiebant. Alii aiebant, quoniam ipsa est; quamplures autem, non; sed Romana falsitas fore probabitur. Ibique levem, pretiosam tamen, deponentes sarcinam, statuimus fidos ministros, qui ei sub militia Christi indefessis deservirent obsequiis, & continuatis Dominum instigarent orationibus, qui mentem nostram adhuc vacillantem recrearet, & rumorem populi per vaga quæque ventilatum, remotis obumbrationibus, dilucidaret, ne, quod inscii perstrepebant, verteretur in cumulum celerrimæ damnationis.

[6] [Ad illas mulier surda & altera fluxu sanguinis laborans sanantur:] Dum multa inutilia a nostris agitarentur cordibus, claruit immensa pietas Christi reminiscentis laborum & ærumnarum, quas Virgo famosissima pro nomine Jesu secura pati non trepidavit. Cunctis namque videntibus, qui tunc illic aderant, auditum cuidam feminæ restituit, sicque pristinæ reddidit sanitati, acsi nil mali umquam passa fuisset. E regione vero alia veniens femina, quæ in fluxu sanguinis laborabat, appropinquans se scriniis, fundens preces cum suspiriis, hilaris discessit de recuperata sanitate, quæ vexata venerat diuturna infirmitate. Tunc primo ibi diversis oblatrationibus n remotis, ceu nebula a vehementi vento undique disjuncta, ad unam concordem devenimus sententiam, effantes; Benedictus Dominus, qui nos impuros visitavit & tanto munere susceptæ pietatis consolidavit.

[7] [erigitur paralyticus:] Lectio VI. Compertis itaque his, excellentiori gaudio recreati alio vertimus. Quid plura? Hospitati sumus juxta urbem. Reponitur apud quoddam altare corpus, quod compositum in pheretro jam ab hominibus ferebatur. Inceptis ad laudem Virginis vigiliis, allatus est ab his duobus portitoribus quidam paralyticus, toto suorum membrorum pene destitutus auxilio; quo poterat linteo erat involutus; qui disponentes eum procul steterunt. Tunc omnium quidem oculi intendentes erant in eum. Ille de Christi presidio jam securus paulatim vacillando surrexit, stansque erectus clamavit: Congratulamini & una mecum laudes altissimo fundite Tonanti, quia, quam non sperabam, adeptus sum sanitatem, & qui alienis pedibus fruebar, meis ad propria repedabo. Omnes itaque continua oratione pernoctantes, cordaque cum puris manibus levantes, vocem dederunt Altissimo, dicentes: Benedictum nomen Domini, & benedicta tu vera Famula Christi, quæ venis salvare nos in nomine Domini. Rutilante autem matutina luce, concursus utrorumque sexuum factus est magnus, ita ut vix attingi posset locus, in quo ponebatur sacrum corpus; tripudians vero populus præcedens & subsequens in sono canoræ vocis clamabat ad Dominum, adeo quod terra videretur mugire & cælum tonare, tanto lætiores, quanto certiores de beneficiis Domini gratis datis.

[8] [energumena malo dæmone liberatur.] Nobis inter hæc circumquaque frementibus, adest quædam rustica male a demonio vexata, restrictis oculis ac patenti ore horribiliter clamando; O beata Justina, cur domicilium nostrum infringis; ut quid a finibus nostris nos eliminas? Nonne sat tibi fuit, quod Antiochiam, nostris viribus fractis, tua ad Christum convertisti victoria, nosque exules & captivos a nostra rejecisti patria? Numquid non sufficiebat, quod nos omnes tua superasti patientia, & Cyprianum a nostra furata es arte magica? Nunc iterum resumis vires, ut de faucibus nostris evellas hic elatos & immiles o? Talia gemendo elisit eam dæmon, & coactus abscessit ab ea, spurcissimi fætoris relinquens vestigium, donans nobis certam spem Dominum laudandi & Martyrem suam honorandi.

[9] Lectio VII. Videntes autem tam stupenda miracula, [Sacra lypsana in suburbio prius deposita] quæ sedule operabantur per Christi Famulam, proni ceciderunt in facies suas, & totam humum lacrimis infuderunt, nihil trepidationis habentes, ut non mitius, sed uberius adminiculum Domini per preces sacratissimæ Virginis expeterent, tenacius autem expeditos gressus agentes prope urbem venerunt. Tunc, qui interfuerunt, se nunquam tam immensam multitudinem virorum ac mulierum, puerorum ac puellarum, cognitorum & incognitorum vidisse professi sunt; qui omnes manibus in Fabricatorem populorum erectis & maxillis crebescentibus, lacrimis madefactis in reverberatis oculis quasi in extasi positi, uno ore parique voto plaudentes, aiebant: Veni Sponsa Domini inæstimabilibus margaritis compta; veni immaculata Agna Christi, salva plebem hanc pestiferi draconis ac insatiabilis lupi laqueis diu irretitam, nunc tibi commissam. Nimio denique calore exusti, immensoque sudore debilitati in suburbium, ubi corpora beatorum Antonini, & Victoris p humata sunt, diverterunt, paululum fessa recreantes corpora.

[10] O beatorum Justorum consortium, in quo Deus inhabitat, [in urbem inseruntur ad ecclesiam S. Joannis,] ceu ipse testatur: Ubi fuerint duo vel tres in nomine meo congregati, ibi sum & ego in medio eorum. Quis umquam mente humana capere valet, quanta laus, quam ineffabilis jubilatio extat, ubi vera lux cunctas fugat tenebras, ubi indeficiens sol quæque depellit obscura, ubi datur requies post laborem, lætitia post dolorem, levamen post fatigationem, & gaudium absque defectione mansurum, ubi Dominus in illis & ipsi in Domino perpetuo consistunt. Cum inter homines mole peccatorum obrutos, fæce delictorum coinquinatos, ventosæ superbiæ stimulis agitatos, tanta excrevit lætitia, quam nequis litterarum peritia imbutus dicere queat. Vergente vero sole ad vesperam, levantes pretiosum munus intraverunt mœnia, antecedentibus multis lampadibus & crucibus, veneruntque usque ad beati Joannis euangelistæ q ecclesiam, ibique reponentes sanctum corpus & protelantes sacras vigilias usque ad medium iter noctis lassati quidem, sed non satiati abierunt atque usque mane siluerunt.

[11] Lectio VIII. Surgente vero matutino lucifero, qui præsto est eum pure quærentibus, [ubi consolidatur paralyticus;] remotisque nebulis superstitiosarum cogitationum, surgentes de cubilibus conciti denuo venerunt ad sancta loca visenda, ut iterum satiarentur deliciis opificii Redemptoris, & extingueretur dolus venenosi & tortuosi draconis, & recrearetur vivida laus invictissimi Pastoris. Dum certatim Dominum implorare cepissent, adfuit quidam inops paralisi forte perculsus, totis viribus corporis alienatis. Nisu, quo valebat, tractare corpus Virginis satagebat, duobus scamellis adjutus, nullius adminiculo fultus; cujus calcanea ita posterioribus partibus erant conjuncta, quod concurvatus & conglobatus plus uno cubitu longior a terra non surrexerat. Tunc divina vi tractus, ita surrexit extensus, veluti si nil pateretur conquestus; membra nempe diu curvata ad proprium redierunt statum tota sanata; nullum ibi aparens vestigium læsionis, ubi operata est salutem medica manus Salvatoris. Relictis illic sustentaculis, abiit illesus, qui diu contractis nervis venerat mœstus, jam securus de accepta sanitate, ridebat de membrorum paralitate, reversus est ad propria absque pedum vacillatione, & Deo de suo inopi marsupio, quod potuit, obtulit, sine mentis confusione, gaudens illud implere, quod scriptum est; nam omnia implevit, qui, quod potuit, fecit.

[12] [cæcus illuminatur;] Amoto eo, contigit, quod quidam cœcus manibus proclivis rependo veniret, qui obnixe rogans, ut ei interventionibus beatæ martyris Justinæ concederetur gratia duplex, ut visum oculorum ad videnda hujus sæculi male deceptoria opera acciperet, & clarum lumen obtenebratæ mentis, ut Domino Creatori suo incessanter servire valeret. Et quia fideliter petiit, illud invenire promeruit: dum talia devote quæreret, adfuit auxiliatrix misericordia Christi, quæ non patitur, sibi devotos incassum pulsare, sed sagax est, æqua quærentibus sinum magnæ pietatis aperire, mox clarum ei præstitit lumen. Dum tamen adeptus est donum, quod quæsivit carnaliter adipisci, non ambigimus spirituale, quoniam vidimus eum vinculo charitatis ita correctum, quod ne quid posthac indecens aut turpe audivimus ab eo esse prolatum, sed maceratus jejuniis & afflictus orationibus finem expectabat optatæ retributionis. Felix, qui inter tam lubricæ ætatis multiplicem turbam consequi promeruit sanitatis gratiam. Eodem vero die in quinque r miraculorum gaudio devotas populi laudes dederunt altissimo Domino.

[13] [Sanctæ patrocinium invocantes navi sponte appellente,] Lectio IX. Quis umquam, ardua scientia imbutus tam purum habens pectus ac linguam revolvens disertam, posset effari tanta & talia miracula, quæ in eo tempore peracta sunt, auxiliante Domino per virginem Justinam, quæ nulli nota sunt, nisi cui nihil occultum manet. Multa quidem negligentia, perplura vero ignavia, quæ certam pænam habet, a mente exciderunt s. Per quinquennium enim nulla pene dies fuit, quæ absque miraculis vacua transiret. Rem magnam auditam dicemus, non tamen visam, pro certo tamen cognovimus factam. Audita ubique fama tantarum virtutum, uniuscujusque animus satagebat ad tantam divinæ virtutis venire gloriam, qui non tantum ferentes famam per se ipsos cupiebant videre gratiam. Quædam itaque mulieres, de longinquis properantes finibus, longo itinere fatigatæ pervenerunt usque ad flumen, quod vocatur Tarus t: dum vero in ejus ripa diu querelatæ sederent, ablata omni spe transeundi per magnitudinem aquæ, vertentes cor in diversa, quid agerent, nescirent, inspirante tamen Spiritu sancto, quod visum est melius, sunt prosecutæ. Fixis namque in terram genibus, orantes, auxilium Christi petierunt, ut intercessionibus beatæ Justinæ daretur facultas transitus, quem peroptaverant.

[14] [transeunt flumen; alius, ne] Mox ut finem orationi imposuerunt, mirabile dictu! videntibus illis, navis, quæ ex alia parte videbatur, resoluto fune a sude, cui ligatus adhærebat, absque nauta proprium peragens iter, ad eas enatavit. Illæ ad hoc territæ ac mente consternatæ, donum a Deo concessum susceperunt, & securæ certatim intraverunt, atque eodem gubernatore navem regente, transmearunt. Istæ itaque Christum Deum magnificantes illæsæ exierunt, ac callem carpentes gratulabundæ ad sanctum locum pervenerunt, & omnibus omnia, quæ illis in via acciderant, narraverunt, confortantes & beatos nos dicentes, qui tantæ Virginis ditabamur meritis. Quis mente captus dubitaret, nos pro tantis miraculis jucundatos non esse, quos tam magnæ & innumerabiles virtutes sedule fecerant festivos? Alio quoque patrato miraculo recreati sumus, dicentes, quod quidam per Padum navigio venientes & jam procul civitatem videntes, unus ex illis, nemine sciente, corruit in aquam. Isti vero sonum audientes, nil tamen videntes, quidnam esset, alternatim clamare ceperunt. Comperto autem facto, clamosa & flebili voce aiebant: S. Justina, si quod apud Dominum promeruisti, adjuva incredulitatem nostram.

[15] Trepidantibus itaque illis & anxie quærentibus, quid agerent, [aquis suffocetur, prodigiose præservatur.] subito visus est super aquam hilari vultu natans, ignarus, quod socii perstreperent. Sustentante nempe eum dextera Domini, liberatus est, cepitque investigare, ut quid tam pallidam faciem ac oculos lacrimis madefactos haberent. Rem vero gestam per ordinem prosecuti sunt. Ille, aliud nil sensisse se, fatebatur, nisi manum cujusdam Feminæ eum super aquam ferentis, & hanc consolationem dicentis: Ne timeas, quia ego tecum sum: quam pro certo Sanctam Justinam esse, credimus. Hæc quidem & plura alia signa, quæ nemo mortalium dinumerare valet, operante Domino, facta sunt per virginem Justinam in loco pausationis suæ, & ubicumque memoria nominis ejus celebratur, in anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi, millesimo primo, sexto decimo Kal. Septembris, Indictione quarta decima, & fiunt hodie per plura ad laudem & gloriam Domini Jesu Christi, qui cum Patre, & Spiritu sancto vivit & regnat Deus per infinita sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Titulus hic, totidem verbis reperitur præfixus Lectionibus in Ms. codice Placentino. Quæpiam in illo asseruntur, quæ non sunt in sequentibus Lectionibus; ut, quod Placentinis simul cum corpore S. Justinæ tradita fuerint sacra ossa S. Cypriani, de qua re postea altum est silentium. Vide quæ circa hæc observavi Gloriæ posthumæ num. 41 & seq. Porro huc pertinent, quæ de Sigifredo memorato subministrat Poggialius sequentia. Intruso, inquit, Johanne episcopo Placentino ad Pontificatum exeunte mense Majo anni DCCCCXCVII, Gregorius Papa V Placentiæ præfecit Sigifredum quemdam, de quo nihil certum, nisi quod fuerit monachus Benedictinus, ut eruitur ex nonnullis ejus chartis. Ughellus & Campius Sigifredum jam ab anno 997 Placentiæ sedentem exhibent ex quodam Ottonis diplomate.Credo itaque, Sigifredum Joanni, apud aulam & in legationibus plerumque agenti, coadjutorem datum fuisse. Sigifredus porro rursus infra non memoratur inter legatos Placentinos. Hæc igitur & alia, quæ hic nova sunt, ex conjectura verisimiliter adjecit scriptor non synchronus, qui Lectionibus hæc præfixit. Ejus etiam errori vel adulationi attribuo titulos Joanni antipapæ manifesto tam liberaliter profusos.

b Habes Gloriæ posthumæ num. 16 testimonium in apographo ad Majores meos olim datum, quod fidem facit, sequentia in codice Ms. ecclesiæ Placentinæ sic legi. Variat in nonnullis apographum aliud ab R. D. Christophoro Poggiali ex eodem codice extractum & collegis meis datum. Hic pro coæternus, legit is intimus.

c Poggialii apographum habet perante; nescio utrum correctius. Videri possunt, quæ in Gloria posthuma de Rufinæ prædio temploque § 1 examinavi, tum etiam, quæ num. 30 & seq. ex anonymi hujus verbis deduxi. Videtur sane credidisse, corpus S. Justinæ in eodem illo loco circa Joannis tempora repertum, ad venerationem publicam elevatum, ac deniquepaulo post furto ereptum & Joannem perlatum fuisse, quæ mihi sunt parum verisimilia.

d Pro dicta, est in Poggialii apographo porta; paulo infra pro postponunt, post prout, ac deinde post illatas, sibi dependunt actus, exclamatur, quæ prorsus nihil significant & procul dubio mendosa sunt, uti & paulo post exceptoria, pro deceptoria verba.

e Poggialius hic ita legit: Per idem vero tempus tortuis illustris Otto, claris ortus natalibus in primo vigens flore juventutis, imperialem hujus destituta robusta manu equoque freno regebat honorem, ad quæ notat: Hic & alibi fortasse aliquando divinare oportebit, quid sibi velint verba aliquot nullum prorsus sensum præ se serentia; neque enim clarius ex autographo describi potuerunt. Ignoro an, qui aliud apographum ex eodem codice scripserunt, divinando characteres sensumque assecuti sint; at illud certum est, certius, quam divinando, intelligi quæ ibi leguntur. Unum ex illis maxime dubium manet tempus, quo vel hæc scripta sunt, destituta rege Italia. Sæpius sane id contigit, temereque adeo quis divinaret inde scriptoris ætatem.

f Fuit in Ecclesiam munificentissimus Otto III imperator, ut hodieque variæ ejus donationes & diplomata testantur. In Vita S. Nili Hegumeni arguitur crudelitatis nimiæ in Joannem antipapam, propter quam mala ibidem illi ominatur sanctus abbas. Contra fidem datam juramentoque firmatam Crescentium capitis damnarat, culpamque deinde piaculari itinere in montem Garganum, quod nudis pedibus instituit, eluere conatus est. Immatura tamen morte sublatus est 23 Januarii anno 1002, ex hausto, ut meliores scriptores asserunt, veneno, quod illi propinarat Stephania, occisi Crescentii uxor.

g Pro sacra vero ejus ossa, legit Poggialius, labra vero ejus sacra ossa omnia, quæ rursus satis diversa sunt & verisimiliter mendosa. Observavi Gloriæ posthumæ num. 31, hæc referenda videri ad eamdem inventionem, de qua paulo ante & littera c. Miror, de loco & tempore aliisque inventionis & elevationis adjunctis nihil distinctius addidisse scriptorem, qui tam minutim nobis hic describit situm sacri corporis, acsi illud coram spectasset. Nonne ex conjecturis omnia?

h Ita conjuncta connexaque repræsentantur hicomnia, ut videantur exiguo temporis intervallo contigisse. Joannes antipapa cathedram Romanam invasit anno 997, eaque exturbatus fuit anno sequenti, mense Martio. Cum anonymus luculenter asserat, obtinuisse illum corpus S. Justinæ, quo tempore Apostolicam sedem occupabat, ejus pseudopapatu decem mensium includi reliqua hic conjuncta deberent. Translatio contigisse dicitur anno 1001: igitur sacras reliquias per tres vel quatuor annos inter acerbissimos casus servavit Joannes. Videsis Gloriam posthumam num. 32 & seqq., ubi quæ minus in hisce verisimilia videntur, assignavi.

i Poggialii apographum habet, pandi perdidimus, quæ nihil significant.

k Exscripsit Poggialius, & lacerum pectus gravioribus insulcatis doloribus. Nescio, in utro apographo conformius ad autographum; at miror, ex eodem tam diversa referri. Observavi porro Gloriæ posthumæ num. 29 & seq., Petrum Damiani asserere, Joanni aures naresque amputatas & oculos effossos fuisse, addere vero biographum S. Nili & chronographum Saxonem, Romanos antipapæ linguam evulsisse. De potiori istorum scriptorum auctoritate nihil statuo: at si posterioribus credatur, conficta censeri debent, quæcumque hic anonymus Joannis lamenta & dicta commemorat.

l Iterum variat apographum aliud & habet, sic etiam vivatis in terris & una &c.

m Paulo superius legit Poggialius, cælum pro Austrum, impetrato pro implorato. Hujusmodi variationes, quæ pergunt frequentes esse, imposterum negligam, ne nimis augeam Annotata vel margines continuis monitionibus impleam. Circa Varsiam sic notat laudatus sæpe Poggialius. Varsium locus est in montibus Placentinis, inter Orientem & Meridiem; at corruit insulsa hæc scriptoris conjectura, si animadvertatur, locum sic appellatum fuisse jam inde a seculo nono, ut apparet ex Privilegio Caroli Crassi dato anno DCCCLXXXIII pro Plebe S. Petri sita Varsio, relato a Campio parte 1 fol. CCCCLXVIII. Nihil minus tamen ridiculum est, a Quinto Vario multo ante æram Christianam ita fuisse denominatum, quemadmodum apographas secutus chartas historicus idem (Campius) contendit. Hæc Poggialius, quem vellem advertisse ad contentiones cum Romanis exortas, ut ejus de his observationes haberem. Ergone reclamarunt mox ipsis translationis initiis Romani negantes, ossa esse S. Justinæ martyris nostræ, quæ transferre se gloriabantur Placentini; neque hi multa inutilia agitantes cordibus & mentem habentes vacillantem, remotis obumbrationibus, id aliis argumentis probare potuerunt, quam ex eo, quod prodigia ad sacras exuvias fierent? At iidem tamen ipsi erant, qui recentissime a Joanne sacrum thesaurum & quidem sigillis munitum acceperant. Næ hæc omnia miranda sunt! Poggialius porro dum observat, nescivisse Historiæ auctorem, quod Varsium, jam ante translationis tempus, ita vocaretur, an non illum ab eodem tempore removet?

n In apographo altero hic legitur oblationibus. Addat hæc lector ad ea, quæ mox dixi mihi miranda videri; orietur certe suspicio, an non ipsi Placentini quidem dubitarint de corpore S. Justinæ. Scribit anonymus, dubium tandem, visis miraculis, quæ ad sacra ossa contigerant, penitus depositum fuisse; verum non video, etiamsi alterius Sanctæ vel Sancti exuviæ fuissent, ad earum cum fide contactum similia beneficia obtineri non potuisse.

o Scribit Poggialius, sic celatos & imites, quæ nihil magis significant. Oportet, codicem ibi ægerrime legi posse. Quæ porro hic narrat a dæmone dicta anonymus, si vera essent, plus ceteris hactenus allatisPlacentinorum causæ faverent: at dubitari potest, an non ipse dæmonem tam pro illa eloquentem faciat.

p S. Antoninum patronum habent Placentini peculiarique cultu venerantur die 4 Julii, quo de illo in Opere nostro disputatum est. S. Victoris primi episcopi sui festum agunt die 7 Decembris. Utrique dedicata fuit suburbana illa ecclesia, utriusque etiamsacris exuviis ditata. Jam ab initio seculi noni duobus titulis accesserat, ut Gloriæ post. num. 20 observavi, S. Justinæ nomen, quod una cum episcopali cathedra amisisse videtur post medium seculum nonum, quo nova cathedralis intra urbis mœnia fuit condita & soli S. Justinæ dedicata.

q Notat in sæpe laudatis Observationibus Poggialius, quæ huc pertinent, sequentia. Ubi primum Placentiam delata fuere sacra hæc pignora, non in cathedrali statim collocata sunt, sed ad breve tempus quoddam deposita in vicina ecclesia, S. Johannis de domo appellata. Translatis inde in cathedralem duobus prædictis. (SS. Cypriani & Justinæ corporibus) corpus S. Theogniti sive dono, sive alio, nescio quo, titulo, ibidem remansit & per aliquot secula adservatum fuit, ut citata superius charta anni MCCXV (vide illam lector Gloriæ post. num. 47) nos docet; donec fortasse circa annum MDXLIV, quo Apostolica auctoritate ecclesia S. Joannis solo æquata fuit, ob plateam ante ipsam cathedralem decentius ampliandam, translatum fuit in ecclesiam monachorum Benedictinorum S. Xisti hujus ejusdem civitatis, in qua nunc quoque satis honorifice conditum quiescit. De corporibus SS. Cypriani & Theogniti, quem Placentini pro S. Theoctisto habent, examinavi Poggialii aliorumque scriptorum asserta Gloriæ post. § 4.

r Est hoc sextum ordine ab anonymo enumeratum prodigium. Verum non omnia eodem loco vel die patrata sunt; de aliis igitur illi sermo est, quæ vel distincte non noverat, vel nobis, causam ignoro, subticere voluit.

s Quod nemo descriperit miracula, quæ soli Deo cognita erant, non miror. Observare porro hic lector potest, quam caute nebulis se suamque ætatem involvat anonymus. Non sine acerbo animi sensu queritur, quod negligentia ignaviaque multorum miraculorum memoria exciderit: asserit, per quinquennium dies fere singulos prodigiis novis distinctos fuisse; at ex illis omnibus nullum nobis refert: hæc mox opinionem gignerent, illum non exiguo post factam translationem tempore scripsisse: verum mox tamquam novum allegat, quod non, quæ viderat, sed quæ audierat, relaturus sit. Ergone præsens ceteris miraculis & translationi adfuit? Ita quidem passim seipsum exhibet; sed vide, quæ Gloriæ post. num. 33 & seqq. in hanc rem plura congessimus.

t Tarus, accolis il Taro, le Tar Gallis, oritur exApennino monte in tractu Placentino & limite ditionis Genuensis. Nomen facit principatui Vallis Tari, quem uti & ducatum Parmensem interfluit; Parmam inter & Juliam Fidentiam secat viam Æmiliam, tandemque in Padum 13 milliaribus infra Cremonam influit. Baudrandus, ex cujus Lexico hæc desumo, addit, esse fluvium perniciosum, quando pluviis vel nivium solutione intumescit.

DE SS. MAGIGNO, NABORE ET FAUSTINO MM.
EX APOGRAPHIS HIERONYMIANIS.

[Commentarius]

Magignus martyr (S.)
Nabor martyr (S.)
Faustinus martyr (S.)

AUCTORE J. S.

[Tres Martyres, omisso martyrii loco,] De tribus Martyribus, quorum nomina brevitatis gratia uno tantum modo in titulo expressi, licet varie luxata sint in Martyrologiis, multum dubitavi, an ad hunc spectarent diem. Etenim in Martyrologiis Hieronymianis solet exprimi locus, in quo singuli Martyres sunt passi. At horum trium Martyrum palæstra non assignatur, uti subinde contingit, maxime in iis, qui die non suo reproducuntur. Examinavi igitur, quantum potui, an non pertinerent ad alium diem: nam & silentium martyrologorum omnium medii ævi auxerat suspicionem, ex omisso loco ortam. Non potui tamen reperire ullo alio die tres eorumdem fere nominum socios, ideoque credidi, referendos ad hunc diem, saltem donec clarius alicubi innotescant; apographa enim Hieronymiana satis de tribus illis consentiunt, rationesque in contrarium allatæ non evincunt certo, ad alium illos spectare diem, cum Martyres innotescere collectori potuerint sine loco martyrii, posterioresque martyrologi alios etiam plures prætermiserint. Accipe itaque, lector, pauca illa, quæ de his dicenda occurrunt.

[2] Apud Florentinium in textu post S. Luxurium, in Sardinia annuntiatum, [varie in Fastis Hieronymianis memorati.] ita hi sequuntur: Et S. Magigni. Naboris. Faustini. Notat Florentinius pag. 1069, in codice Blumiano legi: Et alibi natalis sanctorum Migigni &c. Non fuisse illos Socios S. Luxorii martyris Calaritani, infinuant primum voces & alibi, in variis codicibus expressæ; idemque apertius liquet ex codice Corbeiensi, ubi Luxorio præponuntur his verbis annuntiati apud Acherium: Et alibi natalis S. Migigni, Naboris, Faustini. Epternacensis codex habet: Et alibi Nigeni, Nabroti, Faustini. Richenoviensis: Et alibi Migiuni, Naborti, Faustini. Magis confuse de more exprimuntur in tribus codicibus contractioribus, nimirum Augustano, Labbeano & Gellonensi. Primus habet: Magni, Nabosti, Faustini. Secundus: Nigni, Naborti, Faustini. Tertius: Migni, Naborti, Fastini. Addit editor in Annotatis, legi in codice S. Galli: Magni, Nabosti, Faustini. Ex allegatis colliget studiosus lector, incerta admodum esse ob variam corruptionem duorum priorum nomina: nam primus scribitur: Magignus, Migignus, Nigenus, Migiunus, Magnus, Nignus & Mignus. Secundus: Nabor, Nabrotus, Nabortus & Nabostus. Tertius vero Faustinus passim dicitur, ac uno tantum loco Fastinus.

DE S. SENATORE
EX MARTYROLOGIIS.

[Commentarius]

Senator (S.)

AUCTORE C. S.

[Annuntiatur hoc die in Martyrologiis] Hujus Sancti nomen vetustissima Hieronymiani Martyrologii exemplaria ad hunc diem inscriptum habent; cetera omnia, quæ ad ipsum spectant, ignota aut incerta manserunt, ita ut non modo illius gesta, verum etiam vitæ conditio, laurea & ætas ac regio, ubi vixerit, obieritve aut cultus fuerit, penitus lateant. In vetustiori Hieronymiano, sive Lucensi Martyrologio, a Florentinio typis edito, ad hunc diem XXVI Septembris de eo sic legitur: Et in Albano natalis sancti Senatoris. Eadem plane habet Martyrologium Corbeiense in Spicilegio Acherii tom. 2, cui & alios codices suos consentire, laudatus Florentinius testatur. Consonant etiam Rhinoviense & Richenoviense, inter Contracta Hieronymiana tom. VII Junii a Sollerio nostro vulgata, in quibus eodem die dicitur: Et in Albano, Senatoris. Alia hujusmodi Martyrologia eumdem sine loco annuntiarunt. Autissiodorense, quod Martenius & Durandus tom. 3 Anecdotorum veterum, ubi exstat, ante annos circiter mille exaratum censuerunt, brevissime sic habet: Romæ Eusebii confessoris, Senatoris.

[2] Corbeiense breve ibidem ait: Et natalis sancti Senatoris. [Hieronymianis, Usuardino,] Magis etiam obscurum hic est Gellonense, tom. 2 laudati Spicilegii Acheriani editum, quod post annuntiatum Eusebium sequentes velut socios martyres subdit, Alibi, inquiens, Senatoris, Luxori, Migni, Naborti, Fastini. Simillima legere est in Martyrologio Augustano & Labbeano inter Contracta Hieronymiana apud Sollerium tomo citato. Ab hisce omnibus longe discrepat vetustissimum Epternacense, alias etiam Antverpiense & S. Willebrordi a Florentinio appellatum, in quo, ut hic ipse observavit, S. Senator cum aliis, ad præsentem diem spectantibus, pridie annuntiatur his verbis: Romæ depositio Eusebii episcopi, & in Caballono Senatoris, & in Sardinia natalis Luxurii &c. Reliqui martyrologi ante Usuardum de illo non meminerunt: nam quod in aliquibus Adonianis apographis hoc die XXVI legitur: Et in Albano, natale sancti Senatoris, id inter ejusdem auctaria reputant Mosander & Rosweydus. Quam ob rem Sollerius in Observationibus ad Martyrologium Usuardi scribit, vix dubitare se, quin hic ex Hieronymianis acceperit, quæ de S. Senatore hac pariter die sic inquit: Civitate Albano, sancti Senatoris.

[3] [aliisque recentioribus & Romano:] Deinde etiam in alia Martyrologia transiit, quorum aliqua subjicio. Petrus de Natalibus, episcopus Equilinus, in Catalogo Sanctorum lib. XI, cap. ultimo, num. 261 ipsum sic memorat: Senator martyr in civitate Albana passus est VI Calend. Octob. Ab hoc varians compilator nostri Ms. Florarii Sanctorum eodem die XXVI habet: Civitate Albano, sancti Senatoris, viri nobilis & multum religiosi. Cum confessoris titulo eumdem annuntiavit Franciscus Maurolycus: Civitate Albana, sancti Senatoris confessoris. Contra Petrus Galesinius in Martyrologio sanctæ Romanæ Ecclesiæ illum martyrem appellavit his verbis: Albani, sancti Senatoris martyris. At vero Eminentissimus Baronius in Martyrologio Romano satius duxit, ipsum, utroque titulo prætermisso, sic annuntiare: Albani, sancti Senatoris, quo modo etiam nunc in eodem Martyrologio per Benedictum XIV Romanum Pontificem feliciter regnantem nuper aucto castigatoque legitur. Singularis est Andreæ Saussayi in Supplemento Martyrologii Gallicani assertio: Apud Albanum, Galliæ Narbonensis oppidum, sancti Senatoris confessoris.

[4] Ex hisce omnibus de S. Senatore hodierno nihil certum habemus præter vetustissimam illius in sacris Fastis memoriam. [qui quis fuerit, ignotum est:] Quam spissis autem tenebris cetera involuta lateant, colligere licet ex Baronio, qui ad laudatum Martyrologium suum sequentia annotavit. De quo (S. Senatore) Usuardus, Ado (id est, Adoniana auctaria) atque recentiores; quibus vero temporibus vixerit, nullus prodit. Fuit autem Senator, ita dictus, intimus homo S. Germani episcopi Antisiodorensis, de quo Constantius in Vita illius lib. 2, cap. 6. Fuit & alius ejusdem nominis Romanus presbyter, qui functus est legatione cum S. Abundio ac sociis, Constantinopolim missis a S. Leone Papa, ut apparet ex ipsius epistola XXXIII; itemque Cassiodorus dictus est cognomento Senator. Hæc Baronius divinantis in modum, seu potius conjecturas ad divinandum aliis suggerens; verum ego nullum ex illis nostrum puto. In Vita S. Germani Autissiodorensis per Constantium, apud nos data tom. VII Julii, die XXXI, lib. 1, cap. 7, & lib. 2 cap. 1 revera memoratur aliquis Senator nomine, ejusdem sancti episcopi amicus & hospes; sed is presbyter erat Alesiensis in ducatu Burgundiæ; neque video, cur idem esse credatur cum S. Senatore Albanensi.

[5] De altero Senatore, episcopo Mediolanensi, actum in Opere nostro est ad diem XXVIII Maii, [verisimilius tamen est.] quo colitur, qui cum verisimillime fuerit is ipse presbyter a S. Leone Magno legatus, videtur & hic nihil præter nomen cum hodierno Sancto habere commune. Cassiodorum denique, qui cognomento Senator dictus fuit, hodie in Martyrologiis annuntiari, etiam multo minus verisimile apparet. Malo itaque S. Senatorem nostrum Albanensem alium quempiam, nobis ignotum, credere; sed an hic martyr fuerit, an confessor, magis ambigo. Martyrem illum diserte facit Petrus de Natalibus num. 3 relatus, qui videtur istud in aliquo Ms. codice reperisse. Initio enim capitis ibidem citati præmiserat: Plures Sancti ultra supra positos existunt, de quorum vita vel gestis nihil penitus potui invenire, nisi eorum solummodo nomina & dies festivitatum, & nihil ultra, nisi de paucis, de quibus etiam loca, in quibus passi sunt, vel sine martyrio decesserunt, conscripta repperi; ex Martyrologio videlicet Hieronymi, Usuardi vel Adonis.

[6] Et iccirco, ut nihil eorum, quæ de Sanctis invenire potui, [illum martyrem fuisse.] omittatur, in fine præsentis Operis hoc unico capitulo ea, quæ de nominibus & diebus festis dictorum Sanctorum in prædicto libello conscripta sunt, recolligere curaui … Ad litteram tamen præmissa, ut inveni subjiciam. Hæc ipse præfatus, tandem inter cetera ait: Senator martyr in civitate Albana passus est VI Calend. Octob. Hisce consonat codex Hagenoyensis inter Auctaria Usuardina apud Sollerium, in quo legitur: Civitate Albala, sancti Senatoris martyris. Martyrem ipsum etiam credidit Petrus Galesinius, cujus verba num. 3 dedimus. Hisce omnino favent vetusta apographa Hieronymiana & Usuardus, in quibus omnibus vox natalis vel nulla, ut in martyribus fieri solet, adjungitur, in nullo autem additur vox depositio, qua confessores solent designari. Unicum Epternacense hic dubium apparet, cum sic loquatur, ut ex antecedentibus ac consequentibus videri possit vox depositio, quam S. Eusebio apponit, etiam ad S. Senatorem referenda esse. Verba ejus ex Florentinio accipe: VII Kal. Octobris. Natalis Bardomani, Eucarpi & aliorum XXVI. Romæ depositio Eusebii episcopi, & in Caballono Senatoris, & in Sardinia natalis Luxurii &c.

[7] [Albanum, ubi Sanctus annuntiatur,] Sed enim cum ex aliis bonæ notæ Hieronymianis apographis constet, Epternacense, commixtis duorum dierum Sanctis, hoc loco perturbatum esse, hic nos morari non debet, quin cum Florentinio probabilius credamus, S. Senatorem martyrio coronatum fuisse. Quod attinet ad locum, in quo S. Senator hodie annuntiatur, hic non minus obscurus est, quam Sanctus ipse. Saussayus illum, ut num. 3 dictum est, Albanum, Galliæ Narbonensis oppidum facit; quibus verbis indicat Albam Helviorum, quam Plinius lib. 3 cap. 4 in Narbonensi Gallia recenset. Fuit autem hæc civitas ad Rhodanum posita olim episcopalis, sed jam a multis seculis destructa, & nunc tantum vicus in provincia Vivariensi, incolis Aps dictus, ejusque episcopatus Vivarium translatus est, unde Vivarienses antistites aliquando Albenses appellati fuere. Castellanus in Martyrologio universali huic alteram addit conjecturam, in margine hæc notans: Forsitan prope Dunbritonium in Scotia; aut, si quis credere velit domino Saussayo, in Gallia Narbonensi.

[8] [alii in Galglia, alius in Scotia] Nescio, quo fundamento, quave verisimilitudine ista Saussayi pro Gallia Narbonensi assertio, aut Castellani pro loco prope Dunbritonium, vulgo Dunbarton & Dunberte, quod Scotiæ Meridionalis in provincia Levinia castrum est, conjectura nitatur. Si solum Albæ aut simile vocabulum istis opinionibus suffragetur, nimis infirma ista ratio est, cum plura istius nominis loca in variis regionibus apud geographos occurrant. Contra Castellanum præterea facit, quod neque Thomas Dempsterus, neque David Camerarius in Menologiis suis Scoticis S. Senatorem noverit, quamvis constet, hos in Sanctis suæ patriæ adscribendis, potius æquo liberaliores, quam in omittendis incurios fuisse. Porro Martyrologium Epternacense, num. 2 relatum, pro Albano vel civitate Albana, habet in Caballono, quo nomine gemina civitas potuit indicari. Una scilicet Cabellio, vulgo Cavaillon urbs Provinciæ in Gallia Narbonensi, episcopalis sub archiepiscopo Avenionensi ac in dominio Romani Pontificis, quam etiam Caballionem dictam fuisse, observat Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum.

[9] [collocant,] Altera est Cabillonum ad Ararim fluvium, Gallice Challon sur Saone, urbs Æduorum in ducatu Burgundiæ & episcopatu pariter insignita sub metropoli Lugdunensi: nam & hæc apud laudatum Valesium ab aliis Castrum Caballonense, Caballonus, Cavallonnum, & Cavallonum urbs dicta legitur. Posteriorem hanc in Epternacensi designatam credidit Florentinius: simulque observavit, nullum Senatorem confessorem inter hujus civitatis episcopos apud Sammarthanos in Gallia Christiana recenseri. Neque ego ullum istius nominis seu confessorem seu martyrem in eorumdem episcoporum catalogo tom. 4 Galliæ Christianæ, per Benedictinos auctæ, nec in Cabellionensium antistitum serie tom. 1 ejusdem Operis reperio. Sed & S. Senatorem hodiernum, cujuscumque is demum conditionis fuerit, ibi frustra quæri existimo, cum ex ceteris omnibus Hieronymianis apographis & Usuardo satis liqueat, Caballono ex librarii vitio pro Albano in Epternacense irrepsisse.

[10] Florentinio probabilius Visum fuit, per Albanum, de quo agimus, [aliis denique in Italia;] de quo agimus, indicari Albanum Latii civitatem in Campania Romana, episcopatu, qui unius ex septem Cardinalibus collateralibus Summi Pontificis est, insignem. Rationem hanc allegat, quod Albanum vel Albana civitas sine alio adjectivo in Martyrologiis Occidentalis ecclesiæ posita, non pro alia, quam pro Latii civitate accipienda videatur. Hanc opinionem omnino firmarent dicta Ughelli, si vera essent, tom. 1 Italiæ sacræ editionis Romanæ anni 1644, ubi col. 288 hæc ait: Albanensis ecclesiæ Divus tutelaris S. Senator est, cujus Usuardus meminit ac Martyrologium Romanum VI Kalendas Octobris. Sed erratum hic esse, didici ex eodem Opere per Nicolaum Coletum aucto, recusoque Venetiis anno 1717, in cujus tomo 1, col. 249 ad præcitatum Ughelli textum in margine legitur S. Pancratius, in locum S. Senatoris substituendus.

[11] Coleto consonat Franciscus Orlendius, qui parte 2 Orbis sacri & profani de Albano Latii agens, [sed divinant omnes.] sine ulla S. Senatoris mentione scribit: Divus tutelaris civitatis Albanensis est S. Pancratius. Certe S. Senatorem non coli Albani, colligere licet ex silentio tum Cardinalis Baronii in Annotatis ad Martyrologium Romanum, quæ num. 4 recitavimus, tum Philippi Ferrarii, qui hodiernum S. Senatorem in Catalogo Sanctorum Italiæ non recensuit. Itaque ne lectorem pluribus frustra morer, malo fateri, nescire me, ad quam regionem locus iste referendus sit: verumtamen Florentinii opinio plus verisimilitudinis, quam ceteræ, habet ex voce Albano, quam constat sæpe dictæ civitatis Latii proprium nomen esse.

[12] [Alicujus S. Senatoris reliquiæ Parisiis.] Superest, ut verbulum addamus de Martyrologio Parisiensi. In eo ad hunc ipsum diem sic legitur: Apud Sesciacum monasterium in Neustria, territorio Constantiensi, sancti Senatoris seu Senerii, episcopi Abrincensis, cujus pars reliquiarum Parisiis in suburbana sancti Maglorii ecclesia asservatur. S. Sinerius Abrincensis episcopus colitur die XVIII Septembris, ubi ipsius cultus & gesta breviter illustrata sunt. Ibidem num. XI & 12 de memoratis reliquiis etiam actum est, dubitatumque, an eædem, quæ tamquam S. Senatoris ossa circa annum 964 ex Aremorica Parisios translatæ dicuntur, revera S. Sinerii sint. Consule locum mox citatum. Ego duo tantum hic addo: primum, S. Sinerium Abrincensem certe distinguendum esse a S. Senatore nostro hodierno. Secundum, si sanctus iste Senator episcopus, cujus reliquiæ Parisiis honorantur, omnino alius sit a S. Sinerio, non video tamen, quid cum S. Senatore Albanensi habeat commune præter nomen, quod Pariensibus occasionem dedisse videtur, ut suum hoc die colerent, quo S. Senatorem vetustis Martyrologiis inscriptum noverant.

DE S. EUSEBIO PAPA CONF.
ROMÆ

Anno CCCX.

SYLLOGE HISTORICA.

Eusebius Papa Conf., Romæ (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Sancti in Fastis vetustissimis memoria: dies mortis, & reliqua Pontificatus chronotaxis.

Ut pauca, quæ de S. Eusebio Papa occurrunt enarranda aut examinanda, succinctius ac brevius exponi valeant, [Sanctus hodie in vetustissimis Fastis memoratus ut confessor,] exordium duco ab antiquo ejus cultu, sive commemoratione in vetustissimis Martyrologiis: nam & horum auctoritas ad tollendas aliquot dubitationes proderit. In Hieronymianis apud Florentinium ad hunc diem ita legitur: Romæ via Appia. In cimiterio Calisti depositio S. Eusebii episcopi, addit codex Blumianus, & confessoris. Consentit codex Corbeiensis, in quo habetur: Romæ, via Appia, in cœmeterio Calesti, depositio S. Eusebii episcopi & confessoris. Brevius codex Epternacensis ad præcedentem diem, quod ex confusione laterculorum contigisse observat Florentinius, in hunc modum: Romæ depositio Eusebii episcopi. Rursum tamen ad hunc diem: Romæ Eusebii episcopi. In vetustis codicibus Rhinoviensi & Richenoviensi apud nos eodem plane modo sic memoratur: Romæ depositio Eusebii episcopi. Codices Augustanus, Labbeanus & Gellonensis tacent depositionem, sed Eusebii confessoris memoriam Romæ annuntiant; uti etiam fit in primo apud Martenium tom. 3 Anecdotorum, cui mille fere annos editor attribuit. Contra primum, quod Martenius dedit tom. 6 Collectionis Ampl., quodque Bedæ fuerat attributum, ita habet sine loco: Depositio S. Eusebii episcopi. Et uberius Autissiodorense: Item Romæ via Appia in cimiterio Calisti depositio S. Eusebii episcopi. Hisce omnibus antiquius Kalendarium Romanum, quod edidit Bucherius in Commentariis ad Canonem Paschalem pag. 267 memorat Depositionem S. Eusebii hoc modo: Sexto Kalendas Octobris, Eusebii in Callisti, nimirum cœmeterio. Ex his intelligere poterit eruditus lector, maximo antiquissimorum Martyrologiorum consensu S. Eusebium annuntiari die XXVI Septembris, nec minori omnium consensu memorari ut confessorem, nullibi ut martyrem, cum aut confessor diserte vocetur, aut voce depositio innuatur, ipsum non obiisse morte violenta.

[2] [sed in multis item ad 2 Octobris, & in nonnullis ut martyr,] Verumtamen idem, quantum apparet, Eusebius Papa rursum commemoratur ad 2 Octobris. Textus Florentinii eo die sic habet: Romæ natalis S. Eusebi episcopi. Epternacense Martyrologium: Romæ S. Eusebii episcopi. Corbeiense: Romæ natalis S. Eusebi. Richenoviense: Romæ, Eusebii episcopi. Confuse ejusdem Eusebii brevissima fit mentio in Augustano, Labbeano & Gellonensi. Notkerus eodem die memoriam S. Eusebii annuntiavit non sine erroribus, ita scribens: Eusebii Papæ, qui sedit in Episcopatu annos septem, sepultus via Appia in cœmeterio Callisti: cujus tempore Dominica crux inventa est. Hic hæreticos invenit in Urbe, quos ad manus impositionem reconciliavit. Eadem fere leguntur in Appendice Adonis, & in aliquot Auctariis Usuardi. Ex his aliqua Eusebium prædicant martyrem, ut nonnulli alii recentiores, quos cum omnibus illis Auctariis prætermitto, quia nequeunt ullam habere auctoritatem post antiquiora documenta jam allegata. Papebrochius noster in Conatu de S. Eusebio existimat, Eusebium XXVI Septembris defunctum esse, & 2 Octobris sepultum aut elevatum.

[3] [mors ejus ab aliquibus medio ævo 2 Octobris fixa.] In secundo Pontificum Catalogo ante tom. 1 Aprilis pag. XXIX de Eusebio hæc leguntur: Hic sepultus est in cœmeterio Callisti, via Appia, VI Nonas Octobris. Si hic dies referatur ad sepulturam, dies obitus in illo catalogo tacetur. At verisimiliter diem obitus indicare voluit collector per sepulturam, ut passim fit in illo Catalogo. Hinc scriptores aliqui posteriores crediderunt, die 2 Octobris mortuum esse S. Eusebium, quemadmodum observat Florentinius in Annotatis ad XXVI Septembris, ita scribens: Luitprandus, seu quisquis sub ejus nomine Vitam Pontificum Romanorum scripsit, de Eusebio, tamquam de confessore, videtur loqui, dum nulla martyrii mentione inducta, inquit: “Qui VI Nonas Octobris migravit ad Dominum”: Consimilia habet Abbo Floriacensis: “ Qui etiam sepultus est in cœmeterio Calisti via Appia VI Nonas Octobris”. Addit catalogos Romanorum Pontificum; sed non recte illum, qui Damaso fuit adscriptus. Nam ex eo mors S. Eusebii figenda esset XVI Kalendas Septembris, si sibi non contradiceret. Hoc certum est, varios medii ævi scriptores, inter quos numerandus Notkerus, in ea fuisse opinione, ut crederent S. Eusebium obiisse die 2 Octobris, eamque opinionem aliquot etiam neotericis non displicuisse. Verum, quacumque de causa factum fuerit, ut nomen S. Eusebii iterum codicibus Hieronymianis inscriberetur ad 2 Octobris, non crediderim, illum esse diem Sancti emortualem

[4] Etenim vix dubitare possum, quin Sanctus obierit die XXVI Septembris, [sed probabilius est. Sanctum obiisse XXVI Septembris,] sive VI Kalendas Octobris. Primo me movet maximus consensus Martyrologiorum Hieronymianorum, in quibus memoratur depositio S. Eusebii illo die, additurque locus in cœmeterio Callisti. Accedit gravissima auctoritas Kalendarii Bucheriani, ex quo intelligitur, festivitatem depositionis eo die celebratam fuisse in cœmeterio Callisti. Nam in eo Kalendario non alios recenseri Sanctos, quam quorum festivitas variis locis Romæ celebrabatur, ipsa paucitas eorum, qui recensentur, insinuat, & confirmat annuntiatio S. Cypriani, his verbis expressa: Decimo octavo Kalendas Octobris, Cypriani Africæ. Romæ celebratur in Callisti. Si quis tamen credere noluerit, seculo IV, quo Kalendarium illud, verisimiliter sub Pontificatu S. Liberii, conscriptum fuit, celebratas fuisse festivitates omnium Pontificum, qui ibidem recensentur; nihilo minus fateri debebit, aut etiam magis, assignari ibidem obitus diem duodecim Sanctorum Pontificum, inter quos Eusebius numeratur. Itaque aut assignatur festivitas depositionis, aut ipsa depositio sive mortis dies. Si festivitas, ut verisimilius est, non est credibile, alio die festivitatem fuisse celebratam, quam quo Sanctus obierat, priusquam facta erat corporis elevatio & translatio. Si vero solum indicabatur dies depositionis, jam nullum de die obitus supererit dubium, cum ibi clare habeatur signatus eodem seculo, quo Sanctus obiit, miroque consensu Martyrologii Hieronymiani confirmatus.

[5] [& ad 2 Octobris repeti aut ex errore aut ob aliam festivitatem:] At parum movere nos debet, quod memoria S. Eusebii repetatur die 2 Octobris. Nam hoc fieri potuit ex solo errore, quo multi alii Sancti in vitiosis apographis repetuntur. Error facile obrepere potuit, modo quis interpolator pro VI Kalendas Octobris, quo Sanctus primo loco annuntiatur, legerit VI Nonas Octobris, quemadmodum verisimiliter legerunt collectores posteriorum catalogorum Pontificum. Ejusmodi lectionis error sufficere poterat interpolatori, ut Eusebium ad 2 Octobris Martyrologio adderet, sive alium existimando Eusebium, sive eumdem alio die rursus cultum. Neque enim ullum mihi est dubium, quin id genus errores aut repetitiones frequenter in Apographa Hieronymiana irrepserint. Potest tamen Hieronymianum Martyrologium errore illo carere, & nobis minime obesse. Cum enim in nulla Hieronymianorum exemplari signetur depositio, sed vel natalis dicatur, aut solum Romæ Eusebii &c.; potest illa commemoratio de alia festivitate intelligi, nimirum elevationis aut translationis. Quippe falluntur, si qui credunt, per natalem semper intelligi diem martyrii, quandoquidem quælibet festivitas natalis vocari possit. Sic in laudato Kalendario Bucheriano ad VIII Kalendas Martii memoratur, Natale Petri de Cathedra, id est, festum Cathedræ S. Petri. Sic in Hieronymianis ad 2 Augusti: In Antiochia natalis reliquiarum S. Stephani protomartyris &c., id est, festum Inventionis reliquiarum S. Stephani. Quaproter probabilis est suspicio Papebrochii nostri de festivitate elevationis ad 2 Octobris annuntiata; dicendumque est, aut ex illa festivitate, aut ex errore interpolatoris, natam esse quorumdam medii ævi scriptorum opinionem, qui crediderunt, Sanctum obiisse die 2 Octobris.

[6] [non figendus obitus die XVII Augusti,] In primo Pontificum Catalogo alius videtur assignari obitus dies: nam de S. Eusebio ibidem hæc leguntur: Eusebius menses quatuor, dies sedecim, a XIV Kalendas Maias, usque in diem XVI Kalendas Septembris. Ex his obitus S. Eusebii die XVII Augusti figitur a Francisco Blanchino in Chronotaxi præfixa Anastasio Bibliothecario tom. 2 pag. CCXIX. Fatetur tamen laudatus chronologus in Annotatis suis pag. 269, non posse lectionem sibi constare, cum manifestum sit, non reperiri quatuor menses & dies sedecim inter terminos Pontificatus assertos. Pugnat igitur ex documento hic corrupto, ut fatetur, contra documentum æque vetustum, & de corruptione nulla suspectum, idque ex Martyrologio Hieronymiano confirmatum, id est, contra consensum Kalendarii Bucheriani ac Martyrologii Hieronymiani. Quin & contrarius est Chronico Eusebii; in quo, ut videbimus, septem menses Pontifici Eusebio attribuuntur. Itaque ea chronotaxis non potest exspectare consensum eruditorum. Nihilo magis assensum mereri videtur chronotaxis Pagii in iis, quæ de S. Eusebii obitu tradit in Critica sua ad annum 311 num. 22. Nam tam in morte S. Eusebii, quam in figendo initio S. Melchiadis successoris, recedit ab omnibus omnino probis documentis: & vel sic ait, manifestum esse, quod dicit de fine Eusebii. Verum, ne quem Pagii auctoritas decipiat, lubet rem examinare.

[7] [nec XXI Junii, ut vult Pagius secum manifeste pugnans,] Laudatus Pagius initium Pontificatus S. Eusebii figit anno 310, die V Februarii, ac finem sive mortem die XXI Junii ejusdem anni. Catalogum Damaso olim attributum fatetur hic vitiosum. Ex eo tamen solo chronotaxim deducit, retentis iis, quæ placent, mutatisque pro arbitrio aliis. Tumargumentum sumit ab initio Pontificatus Melchiadis successoris, quem vult eodem anno, die 2 Julii evectum ad Pontificatum. Verum hic videtur scopulus, in quem incautus impegit. Etenim si standum est primo illo Pontificum Catalogo, Melchiades illo quidem die, sed toto anno serius factus est Pontifex. Nam dicitur fuisse Pontifex ex die sexto Nonas Julias, a consulatu, Maximiano VIII solo; quod fuit mense Septembri, Volusiano & Rufino. Hic autem consulatus, quamvis scabrose expressus, designat annum 311, ut Pagius ipse exponit ad eumdem annum num. 1, consentiente Tillemontio tom. 4 Imperatorum art. 19. Itaque, si Melchiades creatus est Pontifex sub consulatu anni 311, quomodo factus est Pontifex anno 310? Hæc invicem manifeste repugnant. Attamen Pagius non minus manifeste secum ipse pugnat, dum alios refutare conatur. Nam ad annum 313 num. 16 ex eodem consulatu probat, Melchiadem non esse factum Pontificem anno 310, quia sub dicto consulatu creatus dicitur. Ipsissima ejus verba huc transfero. Ubi observaverat annum 310 notatum fuisse post consulatum X & VII, ita pergit: Si itaque Melchiades anno CCCX Pontificatum iniisset, auctor Chronici Damasi minime scripsisset, eum sub consulatu Maximiani VIII ordinatum esse: idque recte confirmat ex consulatu Volusiani & Rufini, quem hi eodem anno inierunt. Ibidem ante dixerat: Auctor Chronici Damasi conceptis verbis testatur, illum (Melchiadem) anno CCCXI, quo Maximianus VIII solus consul fuit, Pontificem dictum. Idem rursum paulo ante iisdem fere verbis, adeoque ter in eodem numero asserit, & recte probat ex Chronico aut Catalogo Pontificum, attributo olim Damaso. Attamen ibidem num. 15 etiam, sed sine probatione, dicit, Melchiadem anno 310 factum esse Pontificem, idque demum repetit num. 16, prout idem dixerat ad annum 311 num. 22, ut probaret, non vixisse Eusebium usque ad XXVI Septembris anni 310.

[8] Forte exspectat curiosus lector, ut dicam, unde eæ Pagii contradictiones ortum ducant. [& Melchiadem modo anno 310, modo 311 successisse dicens.] Edicam candide. In laudato Catalogo præter menses & dies dicitur Melchiades sedisse tribus annis. Hi tres anni nequeunt consistere cum consulibus pro initio & fine Pontificatus assignatis, sed duobus tantum annis sedere potuit, ut vidit Papebrochius, qui idcirco credidit, Melchiadem ab anno 310, die 2 Julii, fuisse vicarium Eusebii, obiisse Eusebium die XXVI Septembris, eidemque deinde successisse Melchiadem eodem anno, mense Octobri. Omnia hæc voluit refutare Pagius. Dum autem refutat Papebrochium in die obitus Eusebii; docet Catalogus primus Pontificum, sive Chronicon Damasi, ut ipse Catalogum illum nominat, Melchiadem successisse 2 Julii, anno 310, indeque manifestum fit Pagio, Eusebium non obiisse die XXVI Septembris. Dum vero aliam Papebrochii opinionem aggreditur, idem Catalogus, iisdemque paucis verbis, docet Pagium, Melchiadem Pontificem esse factum anno 311, indeque infert contra Papebrochium, non potuisse eumdem Eusebio succedere anno 310. Quæ modo fuerit sententia Pagii, si tamen id ipse sciverit, Oedipo cuidam divinandum relinquo: nam modo unum annum, modo alterum statuit, pro varietate opinionis, contra quam disserit. Hoc tamen manifestum est, ipsum nihil probationis allegasse pro anno 310, consulesque in Catalogo assignatos stare pro anno 311, ut ipse Pagius ter observat. Cum autem in numeros longe facilius error irrepat, quam in consulum nomina, dicendum videtur, S. Melchiadem evectum ad Pontificatum anno 311, die 2 Julii, ut jam observavit Henschenius noster ad Catalogos Pontificum, tom. 1 Aprilis pag. XXX, & post ipsum Tillemontius tom. 6 in Donatistis art. 16.

[9] [Obiit S. Eusebius anno 310, & probabilius eodem anno] Quapropter, cum nihil solidi allatum sit contra obitus diem XXVI Septembris, isque in vetustissimis documentis asseratur, secundum omnem sanam crisim dicendum est cum Baronio & Papebrochio, obiisse Eusebium XXVI Septembris. De anno consentiunt Henschenius, Papebrochius, Pagius, Tillemontius, aliique eruditi chronographi & historici, sed uno anno dissentiunt a Baronio, qui mortem S. Eusebii fixit anno 311. Ratio Baronii est, quod S. Melchiades anno 311 legatur substitutus, ut mox dictum est, eaque ratio eo magis movisse videtur Baronium, quod diuturniorem crederet Pontificatum Eusebii, quam revera fuisse videtur. Initium etiam uno anno citius fixit, quam scriptores modo laudati. Hic autem Baronius Catalogum primum Pontificum utcumque sibi faventem habet. At modica illum correctione egere ob varias rationes existimant alii, & horum sententia mihi probabilior apparet. In laudato Catalogo S. Marcellus decessor Eusebii sedisse dicitur, usque post consulatum decimum & septimum. Hac formula designatur annus 309, qui primus fuit post consulatum decimum Maximiani Herculii & septimum Galerii. Si vero formulæ addatur iterum aut secundum, indicatur annus 310, qui ita signabatur, postquam consulatus Maxentii, qui utroque anno consul fuit, ob tyrannidem ejus e Fastis fuerunt erasi. Itaque, si initio scriptum fuit, prout modo legitur in dicto Catalogo, vera est sententia Baronii de fine Pontificatus Marcelli, ex eoque ulterius probabilissime deduceretur, non tamen certo, S. Eusebium ab anno 309 fuisse Pontificem. Dico, non certo, quia sedes Pontificia diu vacare potuit.

[10] [tantum promotus fuerat ad Pontificatum,] Jam vero allegandæ rationes, ob quas probabilius videtur, S. Marcellum obiisse anno 310, die XVI Januarii, eodemque anno successisse S. Eusebium. Primo dicitur Marcellus sedisse anno uno mensibus septem, diebus viginti, innuiturque, Pontificem factum anno 308 secundum consules ibi assignatos. Itaque, si obierit die XVI Januarii, ut communior & probabilior habet opinio, nequit dici, ipsum obiisse anno 309. Si quis tamen contenderet, Marcellum obiisse mense Octobri, possent dicta de ipso in Catalogo servari integra, sed simul etiam necesse non esset, ut diceremus, Eusebium eodem anno substitutum. Secundo omnia innuunt, S. Eusebium eodem anno, quo electus est, fuisse defunctum. Hac enim de causa factum videtur, ut in ejus articulo nulli assignentur consules, sub quibus sedit, quod alias ubique fit in dicto Catalogo. Assignatus erat consulatus in fine Marcelli, sub quo etiam electus est Eusebius & defunctus. Deinde menses quatuor, dies sedecim sedisse dicitur Eusebius, iique recensentur intra eumdem annum. Accedit Chronicon Eusebii, in quo S. Eusebius dicitur sedisse mensibus septem. Ex his omnibus laudati scriptores existimant, S. Marcellum obiisse anno 310, die XVI Januarii, eique eodem anno successisse Eusebium, ac eodem rursum anno defunctum esse. Hæc sententia, ut dixi, mihi probabilior apparet, etiamsi in Catalogo Pontificum sic addendum sit iterum aut secundum ad consulatum, quo signatur mors S. Marcelli: nam abunde liquet, laudatum Catalogum errore transcribentium aliquot locis mendosum esse, & in ipso Marcello consulatus alio etiam modo supplendos.

[11] [quem quatuor saltem mensibus gessit.] Quapropter totum S. Eusebii Pontificatum cum plerisque eruditis includimus anno 310, ac mortem ejus figimus XXVI Septembris. Non recenseo Catalogos posteriores, in quorum pluribus Eusebio attribuuntur anni duo, in aliis quinque, in aliis sex & septem cum aliquot mensibus ac diebus. Nam clarum est, hos catalogos erroribus plenos esse, & ex primo abunde refutari, etiamsi in numeris aliquid mendi contraxerit: quod transcribentibus attribuendum. Sic autem habet: Eusebius menses quatuor, dies sedecim, a XIV Kalendas Maias, usque in diem XVI Kalendas Septembris. Intra duos terminos expressos non currunt quatuor menses integri, ideoque aliquid est corruptum. Cum autem abunde probatum sit, obiisse Sanctum VI Kalendas Octobris, ultimus hic terminus certo corruptus est. Verum non libet divinare, quid præterea corruptum sit: neque edicere possum, utrum quatuor tantum mensibus sederit, ut habet hic catalogus, an septem, ut est in Chronico Eusebii. Nam ad septem aut etiam octo menses Pontificatum tenere potuit, si post dies aliquot S. Marcello defuncto successor datus est. At nihilo minus Pontificatus aliquot mensibus vacare potuit post mortem S. Marcelli, sicut mensibus pluribus vacasse videtur post mortem S. Eusebii, & ad aliquot annos inter SS. Marcellinum & Marcellum. Nihilo magis dicere, possum, an S. Eusebius antea fuerit S. Marcelli vicarius, ut vult Blanchinus sine auctoritate antiquorum, & sine necessitate: neque enim tanti sunt faciendi catalogi posteriores, quorum menda sic emendare studuit.

§ II. Asserta de gestis S. Eusebii dantur & examinantur: cultus ipsius in ecclesiis particularibus.

[Elogia ex duobus libris Pontificalibus,] Gesta S. Eusebii paucissima innotuerunt, assertaque apud Anastasium Bibliothecarium partim incerta sunt, partim aperte falsa. Apud laudatum Anastasium, prout editus est a Blanchino, tom. 2 pag. 268 hæc de S. Eusebio leguntur: Eusebius, natione Græcus, ex patre medico, sedit annos duos, mensem unum, dies viginti quinque. Fuit autem temporibus Constantini. Sub hujus temporibus inventa est crux Domini nostri Jesu Christi V Nonas Maii, & baptizatus est Judas, qui & Cyriacus. Hic hæreticos invenit in urbe Roma, quos vere ad manus impositionem reconciliavit. Hic fecit ordinationem unam per mensem Decembrium, presbyteros XIII, diaconos tres, episcopos per diversa loca numero XIV: qui etiam sepultus est in cœmeterio Calisti in crypta via Appia VI Nonas Octobris, & cessavit Episcopatus diebus VII. Catalogus secundus apud nos tom. 1 Aprilis pag. XXIX similia quædam habet, alia vero diversa, & pauciora, hoc modo: Eusebius natione Græcus, ex medico, sedit annos VI, mensem unum, dies tres. Fuit temporibus Constantini. Sub hujus tempora inventa est sancta crux Domini nostri Jesu Christi V Nonas Maii. Hic baptizatus est Judas Quiriacus. Hic fecit ordinationes tres, presbyteros tredecim, diaconos tres, episcopos per loca quatuordecim. Hic sepultus est in cœmeterio Callisti, via Appia, VI Nonas Octobris. Cessavit episcopatus dies sex. Ita duo illi Catalogi, non minus inter se discordes pro chronotaxi, quam a multis aliis, & a primo, ex quo chronotaxis, adjunctis aliis subsidiis, superius constituta videri potest.

[13] Jam vero, quod Græcus fuisse natione, & ex patre medico dicitur, etsi collectoris auctoritate non fiat certum, admitti saltem potest ut probabile. Fuit autem temporibus Constantini imperatoris, [in quibus pleraque sunt corrigenda.] ut habent Catalogi, non tamen sub Constantino imperante in Urbe, ubi dominabatur tempore S. Eusebii Maxentius. Inventio sanctæ Crucis multo serius contigit, ut probatum est ad III Maii in Inventione sanctæ Crucis, ubi simul assignata sunt Acta fabulosa, quibus deceptus fuit auctor Catalogi, & ex quibus similiter hausit putidam fabellam de Juda Crucis inventore fictitio, qui ab Eusebio baptizatus fuisset, & Cyriacus nominatus, consecratusque episcopus. Acta vero fabulosa S. Judæ-Quiriaci data sunt ad IV Maii, ibique probatum, sanctum illum episcopum multo vetustiorem esse, totumque, quod assertum fuit de SS. Eusebio Romano & Juda Cyriaco aut Quiriaco inventioni Crucis præsentibus, fictitium esse, & ex fabulosis Actis depromptum. Crimini datum fuit Papebrochio nostro, quod fabulas illas refutaverit, sed ab iis solis, qui fabulas medio ævo in historiam inductas nimium amaverunt. At mutata sunt tempora, & nullos aut certe paucissimos, qui aliquod eruditionis historicæ nomen habent, superesse existimo ejusmodi fabularum defensores. Quod subditur de inventis in Urbe hæreticis, eisque ad manus impositionem reconciliatis, desumptum existimo ex initio primæ Epistolæ S. Eusebio suppositæ, ubi dicitur: Scitote, nos eos, qui in sanctæ Trinitatis fide baptizati sunt, per impositionem manus suscipere. Itaque, cum nec in priori Catalogo habeatur, nullam meretur fidem. Prorsus etiam incerta sunt, quæ de ordinatione unica aut tribus asseruntur.

[14] [Epitaphium Eusebii editum hujus est Pontificis] Unicum documentum satis certum, quod de gestis S. Eusebii habemus, est Epitaphium editum a Baronio tom. 3 in addendis ad annum 357. Credidit quidem laudatus Annalista, Epitaphium esse S. Eusebii presbyteri; sed illud spectare ad S. Eusebium Papam, magis existimat Tillemontius tom. 5 Monument. in Persecutione Diocletiani art. 39, nimirum quia ejusdem est styli cum Epitaphio S. Marcelli, ad XVI Januarii in S. Marcello apud nos recitato. Mihi quoque longe probabilius videtur, Epitaphium esse S. Eusebii Papæ, quam Eusebii presbyteri, de quo actum est ad XIV Augusti. Etenim Eusebius vocatur rector, uti etiam vocatur a S. Damaco Marcellus. Et sic S. Damasus rectorem se ipse pluribus vicibus nominat, quemadmodum videri potest in Notis, quæ ejus Operibus Romæ impressis subjunctæ sunt, pag. 185. Per rectorem itaque designat Eusebium Romanum Pontificem, non presbyterum.

[15] [recitatur que & exponitur,] Epitaphium ipsum subjungo, prout legitur apud Baronium: neque enim reperitur inter edita S. Damasi Opera:

Heraclius vetuit lapsos peccata dolere:
Eusebius miseros docuit sua crimina flere.
Scinditur in partes populus, gliscente furore,
Sedet loca ede * bellum, discordia, lites.
Exemplo pariter pulsi feritate tyranni,
Integra cum Rector servaret fœdera pacis,
Pertulit exilium omnino sub judice lætus
Littore Trinacrio mundum vitamque reliquit.

Eadem, fere dicuntur in Epitaphio S. Marcelli, quod ita inchoatur:

Veridicus rector, lapsos quia crimina flere
Prædixit, miseris fuit omnibus hostis amarus.

Pagius vult, legendum esse lapsus pro lapsos, quod non improbarem, si ita esset inventum apud primos editores, quia verisimiliter agitur de lapsis in persecutione Diocletiani; sed idem erit sensus, sive uno sive alio modo legatur. Historiæ hæc, ut observat Tillemontius, nullibi exposita est. Itaque solum dicere possumus, lapsos in persecutione Diocletiani, sublata illa persecutione in Urbe per Maxentium, voluisse ad Ecclesiam redire, sed iis propositam fuisse canonicam pœnitentiam a Marcello primum, ac deinde similiter ab Eusebio: ex lapsis vero fuisse complures, qui nollent leges pœnitentiæ implere, sed sine pœnitentia recipi vellent, incitante eos Heraclio quodam aliunde non noto.

[16] Eo usque videtur processisse hominum illorum audacia, [& S. Eusebio Papæ vindicatur.] ut per vim Christianorum cœtibus inferre se voluerint, seditioneque excitata, ad cædes proruperint. Qua de causa a Maxentio in exsilium relegati sunt primum Marcellus, deinde Eusebius, in Siciliam missus, ibique defunctus. Illa autem verba Epitaphii:

Exemplo pariter pulsi feritate tyranni,
Integra cum Rector servaret fœdera pacis,
Pertulit exsilium &c.

Hoc modo exponenda videntur: Cum Rector, sive Pontifex Eusebius, exemplo decessoris sui Marcelli, similiter Urbe expulsi feritate tyranni Maxentii, fœdera pacis sive leges ecclesiasticas pro receptione lapsorum ad pacem aut communionem statutas, servaret illæsas, pertulit exsilium &c. Itaque, cum etiam constet ex Epitaphio Marcelli, hunc Urbe fuisse expulsunt ob tumultus lapsorum causa excitatos, & Eusebius dicatur ipsius exemplo statutas de iis leges ecclesiasticas servasse, ideoque in Siciliam relegatus, nullum relinquitur dubium, quin Epitaphium illud sit S. Eusebii Papæ, ut plures eruditi consentiunt. Verum lubet modo nonnihil expendere constantiam S. Eusebii in lapsis non excipiendis ad communionem sine debita pœnitentia, ac dicta magis explicare.

[17] Quo se modo Maxentius, imperium anno 306 adeptus, [Sublata per Maxentium persecutione Diocletiani,] in Christianos affectum ostenderit aut finxerit, exponit Eusebius lib. 8 cap. 14 ita scribens: Hujus (Maximiani Herculii) filius Maxentius, qui Romæ tyrannidem arripuit, principio quidem fidei nostræ professionem simulavit, ut in eo morem gereret blandireturque populo Romano. Itaque subditis suis præcepit, ut a persecutione Christianorum desisterent, fictam scilicet pietatis speciem præ se ferens, utque benignior multo atque humanior superioribus principibus videretur. Verum progressu temporis haudquaquam talem se rebus ipsis præstitit, qualis futurus sperabatur. Quin contra ad omnia scelera & flagitia æstu quodam mentis abreptus, nullum impietatis aut libidinis genus prætermisit. Tum scelera Maxentii latius enumerat, nec tamen iis clare annumerat persecutionem contra Christianos motam, indeque Tillemontius existimat, Maxentium non movisse persecutionem contra Christianos. Necesse non est, hanc quæstionem hic examinare, cum saltem constet, Christianos aliis titulis vexatos fuisse a Maxentio.

[18] Jam vero si atrocitatem persecutionis præteritæ consideremus, [in qua multi haud dubie fuerint lapsi,] non dubitabimus, quin multi Romæ in ea fuerint lapsi, ac diversis quidem modis, ut alii aliis gravius peccassent, atque ut magis noxii diuturna magis pœnitentia essent expurgandi. Si quis varia lapsorum genera in persecutione Decii cognoscere studeat, adire potest Acta S. Cypriani, uti & Acta S. Cornelii Papæ, data utraque ad XIV Septembris, ubi de iis actum est ex litteris S. Cypriani, & Romani cleri, & ex aliorum scriptis. Inveniet ibi alios, qui solo timore perculsi, sine ullis pœnis ultro ad sacrificandum idolis accesserant, alios multis superatos tormentis succubuisse, alios libellis datis crimen istud mentitos, eosque ideo libellaticos dictos, nec hos immunes fuisse a scelere, etiamsi manus a sacrilegio continuerant. Hisce accesserunt in persecutione Diocletiani, qui libros sacros, aliasve res sacras Ecclesiæ, persecutoribus tradiderunt, & a traditis Scripturis sacris traditores dicti fuerunt. Hisce igitur lapsis pro varietate criminis agenda erat pœnitentia, antequam ad Ecclesiæ communionem reciperentur, ut statutum erat communi consilio Romanæ Ecclesiæ & Africanæ per SS. Cornelium & Cyprianum.

[19] [ex iisque nonnulli, qui sine debita pœnitentia vellent recipi,] Verum numquam deerant ex lapsis complures, qui sine debita pœnitentia, aut ante expletum pœnitentiæ tempus, ad Ecclesiæ communionem & Sacramentorum participationem recipi desiderabant, & nonnullos ex ipsis quoque confessoribus aut martyribus facile inveniebant, qui desideriis illorum nimia benignitate favebant, episcopisque, ut lapsos illos reciperent, molestos se præbebant. Quantas hisce de rebus molestias passus sit S. Cyprianus, prolixe in Actis ejus exponitur a § 12 usque ad § 17, ubi studiosus lector etiam inveniet, quam fortiter constanterque quorumdam desideriis S. Cyprianus se opposuerit, ut multis etiam nimium severus videretur. Eadem tamen erat sententia Romani cleri, ut exponitur § 17, litterisque Romani cleri, vacante Sede scriptis, usus est S. Cyprianus ad se contra obtrectatores defendendum

[20] [magna certe constantia erat necessaria Pontifici;] Ex hisce utcumque colligere possumus, quanta post sedatam Romæ Diocletiani persecutionem fuerit SS. Marcello primum ac deinde Eusebio necessaria constantia, ne solveretur Ecclesiæ disciplina de lapsis post debitam pœnitentiam recipiendis. Cyprianus, finita Decii persecutione, ecclesiæ suæ restitutus, mox synodum habuit, in qua statutum est, ut nec in totum spes communicationis & pacis lapsis denegaretur, ne plus desperatione deficerent &, eo quod sibi Ecclesia clauderetur, secuti seculum, gentiliter viverent: nec tamen rursus censura Euangelica solveretur, ut ad communicationem temere prosilirent; sed traheretur diu pœnitentia, & rogaretur dolenter paterna clementia, & examinarentur causæ & voluntates & necessitates singulorum, ut loquitur ipse Cyprianus in Actis suis num. 394. Hæc autem cura S. Cypriani ostendit, quid Romæ egerint Marcellus & Eusebius, cessante aut intermissa ibidem persecutione, præsertim cum gravissimus testis accedat S. Damasus, docens, utrumque lapsis fuisse pœnitentiæ doctorem, utrique ea de causa multos fuisse adversarios, quemadmodum plurimi S. Cypriano fuerant medio ævo citius; & utrumque Urbe expulsum, quod disciplinam ecclesiasticam constanter tuerentur. Quod autem ad seditionem & cædes usque discordia inde nata increverit, non est factum culpa S. Eusebii, qui solum pro officio suo leges ecclesiasticas tuebatur, sed aut culpa eorum, qui ad communionem per fas atque nefas recipi volebant, aut fortasse etiam gentilium, qui illorum causa in probos Christianos sæviebant, discordiamque ea forsan intentione accendebant, ut Maxentium contra Christianos exacerbarent & ad novam persecutionem accenderent.

[21] [ut confirmatur ex canonibus S. Petri Alexandrini,] At laudanda fuisse consilia SS. Marcelli ac Eusebii, lapsos sine pœnitentia admittere recusantium, non solum docent exempla SS. Cornelii, Cypriani & cleri Romani, qui ejusdem cum ipsis erat sententiæ, sed etiam confirmant canones S. Petri Alexandrini episcopi, qui in illa ipsa Diocletiani persceutione martyr occubuit, & canones suos de lapsis quarto persecutionis anno, id est, anno 306 composuit. Videri poterunt hi canones integri apud Harduinum tom. 1 Conciliorum col. 225. Brevissimum compendium huc transfero. Primus canon statuit, ut iis, qui post carcerem & tormenta defecerant ex infirmitate, post quadraginta dierum pœnitentiam communio restituatur. Ratio brevis pœnitentiæ hæc additur inter alias: Nam & stigmata Jesu in suis corporibus ostentant, & anno jam tertio deflent, nempe aliqui eorum, ut est in Græco. Ex his perperam colligit Tillemontius tom. 5 in S. Petro Alexandrino art. 7, tres illos annos videri semper in sequentibus canonibus supponi. Cum enim omnibus aperiatur porta ad pœnitentiam hacque interveniente ad communionem, nec tamen magis diuturna præscribatur illis, qui secundo, tertio & quarto persecutionis anno erant lapsi, gratis fingitur, tres illos annos ubique supponi, & ad reliquam pœnitentiam addi, præsertim cum in sequentibus de triennio illo nulla fiat mentio.

[22] Secundus iis, qui carcerem pertulerant, sed ante tormenta erant lapsi, [compendio hic recitatis.] præscribit annum pœnitentiæ. Græce legitur: ἐπαρκέσει ἑνιαυτὸς πρὸς τῷ ἑτέρῳ χρόνῳ, id est, subveniet annus reliquo tempori adjunctus, nimirum tempori carceris & doloris de lapsu, sive illud longum fuerit, sive breve. Tertius per parabolam ficus infrugiferæ videtur quadriennium pœnitentiæ præscribere illis, qui sine carcere ex solo timore erant prolapsi. Quartus pœnitentiam recusantes omnino excludit. Quintus iis, qui non sacrificaverant, sed crimen illud simulaverant, semestre pœnitentiæ imponit. Sextus servis, qui pro dominis jubentibus sacrificaverant, annum injungit pœnitentiæ; dominis vero ipsis sive liberis, qui pro se servos ad sacrificandum miserant, triennium præscribit canon septimus. Octavus sine ulla pœnitentia communionem restituit illis, qui primum quidem erant lapsi, sed pœnitentes ad certamen ultro redierant, carceremque & tormenta sustinuerant. Nonus canon fuse docet, non esse ultro prosiliendum ad certamen, communicandum tamen docet cum iis, qui id fecerant; & consequenter decimus clericos, qui ultro ad certamen progressi, in eo erant lapsi, etsi pugnam redintegrassent, honore clericali privat, non communione clericali. Undecimus docet, benigne agendum esse cum iis, qui justa aut laudabili de causa ad certamen accesserant. Duodecimus excusat, imo & laudat eos, qui pecuntia se redemerant; quemadmodum & decimus tertius defendit illos, qui fugerant, etsi ea occasione alii erant capti. Quartus decimus confessoribus annumerat illos, quibus vis erat illata, ut viderentur sacrificasse; & demum decimus quintus est de jejunio quartæ & sextæ feriæ.

[23] Hæc latius exponere volui, ut studiosus lector melius intelligat unicum factum, [Sancti ob eam exsilium & mors in exsilio martyrem faciunt.] quod in Eusebio celebrat S. Damasus Papa, qui puer forte erat, dum S. Eusebius Pontificatum administravit, quem ipse eodem seculo gessit, sed annis quinquaginta & sex serius. In exsilium relegatus dicitur Eusebius, quia lapsos in idololatriam noluit ad ecclesiasticam communionem admittere, nisi debitam implerent pœnitentiam, quod unicum etiam in S. Marcello celebravit Damasus. In exsilio etiam defunctus dicitur S. Eusebius, videlicet littore Trinacrio, id est, in Sicilia, quæ alio nomine Trinacria vocatur. Quare non minus sanctus Eusebius, quam S. Marcellus, qui ut martyr colitur, martyris titulum meritus videtur, quandoquidem pro tuenda ecclesiastica disciplina exsilium pertulerit, in eoque sit defunctus. Contra mortem S. Eusebii in Sicilia fortasse quis objicere volet ipsius sepulturam prope Romam in cœmeterio Callisti. Nam de corporis depositione & sepultura in cœmeterio Callisti dubitare non possumus. Verum defuncti corpus potuit statim post mortem transferri, aut, si id factum non fuerit continuo post mortem, fieri certe potuit post aliquot annos sub Constantino. Neque enim credibile est, Romanos aut successores Pontifices curam non habuisse, ut sancti Pontificis corpus ad Ecclesiam suam referretur, cum id facile possent consequi per pacem; qua deinde gavisa est Ecclesia Romana, totaque Italia & Sicilia. Hæc igitur sepultura forte contigerit die 2 Octobris, qua in posterioribus catalogis sepultus dicitur, quaque in variis Fastis, ut vidimus, annuntiatur.

[24] [Dicitur Sanctus baptizasse S. Eusebium Vercellensem;] Verum ad gesta viventis Eusebii, aliis quoque locis relata, quamvis ea admodum incerta, & aliqua etiam improbabilia, redeamus. Baronius in Annalibus ad annum 311 num. 42 videtur utcumque probare, quæ leguntur in Actis antiquis S. Eusebii Vercellensis de baptismo per Sanctum nostrum collato S. Eusebio Vercellensi. Tempora certe non repugnant, & recentiores scriptores idem de S. Eusebio Vercellensi tradiderunt. Verum Acta S. Eusebii Vercellensis tam accurate scripta non sunt, ut res ex iis fiat certa. Quapropter solum pauca huc transferam ex Actis per Ughellum editis tom. 4 Italiæ sacræ in Episcopis Vercellensibus, ubi hæc leguntur. Dicitur S. Eusebius Vercellensis post mortem patris cum matre sua Restituta puer ex Sardinia venisse Romam, ibique nobilior secunda regeneratione fide factus a beato Papa Eusebio, & piissimo suo nomine vocatus est Eusebius. Hoc verum esse potest, satisque ex nomine & tempore fit verisimile. At vera non sunt omnia, quæ adjunguntur, nimirum S. Eusebium Papam postridie, peractis in die Paschæ sacris ministeriis, occisum esse, & ecclesias Romæ subversas. Hinc etiam incertum est, an baptismus a S. Eusebio Papa collatus sit in pervigilio Paschæ, præsertim cum nesciamus, an S. Eusebius jam Pontifex esset in Paschate anni 310, quod non celebrabatur in mense Martio, ut ibi dicitur. Quod vero ibi in laudem S. Eusebii dicitur, probabile est, modo non intelligatur de persecutione Diocletiani, quæ Romæ cessabat; sed de vexationibus, quæ tam per lapsos faventesque eis nimium Christianos, quam per Maxentium tyrannum inferri poterant: Memoratus sanctissimus Papa, dum inter persecutiones varias sanctitate polleret, sicut rosa inter spinas, sic inter persecutorum minas recte vivens, ministerii sui nequaquam patiebatur non implere ordinem. Examen de baptismo S. Eusebii Vercellensis remitto ad ejus Acta, danda ad XV Decembris.

[25] [idem non recte de S. Sabina dictum: Epistolæ supposititiæ.] Quod apud nos tom. 2 Januarii pag. 944 & 945 dicitur de baptismo S. Sabinæ, virginis Trecensis: Et baptizata est a viro sancto ac venerabili Papa Eusebio, apertius fabulosum est, quam ut multis veniat refutandum: nam Acta illa fabellis videntur referta. Necessa quoque non est pluribus ostendere, Epistolas tres, quæ S. Eusebii nomine fuerunt vulgatæ, supposititias esse, cum illud alii dudum probaverint, ac eruditi passim agnoscant. Videri eæ possunt apud Labbeum tom. 1 Conciliorum Col.amp; seqq. Ibidem Col.eguntur etiam quatuor decreta S. Eusebio attributa; quibus & quintum addit Coustantius in Litteris Romanorum Pontificum pag. 319, sed omnia credit supposititia, etiamsi laudata fuerint apud Gratianum, Ivonem Carnotensem & alios. Unum etiam de extrema Unctione administranda assignat Benedictus XIV in Opere frequenter apud nos laudato de Servorum Dei Canonizatione lib. 3 cap. 32 num. 31. Plura de hisce non addo, quia difficulter sciri potest, an omnia decreta sint supposititia, quod clarius de litteris probatur; nec tamen facile etiam probabitur, aliqua esse S. Eusebii.

[26] [Cultus Sancti in variis ecclesiis: corpus] Coli S. Eusebium in particulari ecclesia, testatur mox laudatus Benedictus XIV. Certe Officio duplici festivitas S. Eusebii Papæ confessoris celebratur in duabus præcipuis Urbis basilicis, videlicet in Vaticana & Lateranensi, nec dubito, quin in aliis pluribus colatur, nominatim ubi corpus haberi creditur. De corpore autem Papebrochius noster hæc observavit in Addendis ad Conatum pag. 48: Pancirolius Reg. 9 eccle. 19 agens de ecclesia S. Sebastiani, quæ supra ipsum Callisti cœmeterium via Appia habetur, asserit, ex tot Pontificum corporibus, ibi olim sepultis, sola duo SS. Eutychiani & Eusebii istic adhuc servari. Sed si Eutychiani corpus Lunam ac deinde Sarzanam translatum esse creditur, cur non dubitetur de corpore S. Eusebii, ne ipsum quoque elatum alio sit?

[27] Certe Hispani illud sibi attribuunt, & in Martyrologio Hispanico ad hunc diem leguntur sequentia: [delatum dicitur in Hispaniam.] Apud Montem Cœlium in Carpetania; depositio sacrarum exuviarum corporis S. Eusebii Pontificis Maximi, quæ in prædivite & aurata theca præclusæ, honorifice custodiuntur, & omnium pietate venerantur & coluntur. Laudat auctor Petrum Gonzalez de Mendoza archiepiscopum Granatensem in Historia Salzedæ lib. 4 cap. XI, ubi revera Gonzalez asserit, corpus S. Eusebii ibidem servari, translatumque Roma in Hispaniam fuisse anno 1607, id est, novem tantum annis, antequam Historia illa Hispanice fuit impressa. Pancirolius vero scripsit ante designatum annum 1607, cum prima Operis impressio facta sit anno 1600, ut hic vere potuerit corpus ecclesiæ S. Sebastiani attribuere, ille narrare translationem posterius factam. Piazza tamen in Diario sacro posterius scripto ad XXVI Septembris corpus S. Eusebii pergit adscribere ecclesiæ S. Sebastiani, & nonnullas reliquias ecclesiæ S. Laurentii in Panisperna. Ego me judicem non interpono, cum nomen Eusebii possit etiam aliis attribui Sanctis; aut pars transferri potuerit, relictis Romæ ceteris ossibus.

[Annotata]

* forte seditio, cædes

DE S. EUSEBIO EPISCOPO CONF.
BONONIÆ IN ITALIA

Circa an. CD.

SYLLOGE
De cultu, gestis, aetate &c.

Eusebius Episcopus Conf., Bononiæ in Italia (S.)

AUCTORE J. S.

Eusebium episcopum Bononiensem post S. Eusebium Papam hodie ita annuntiat Martyrologium Romanum: [S. Eusebius hodie Fastis adscriptus,] Bononiæ item sancti Eusebii episcopi & confessoris. Consentit Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, S. Eusebium Bononiensem brevi commendans elogio, & Brautius in Martyrologio metrico. Verum Castellanus in Martyrologio Universali, ubi verba Martyrologii Romani Gallica facit, in margine observat, cultum non esse vetustum, & diem electum. Non invenio revera, quo tempore primum coli cœperit S. Eusebius, neque probare possum, nomen ipsius antiquis Martyrologiis fuisse insertum. Nihilo magis liquet, utrum XXVI Septembris, an alio die sit defunctus, licet posteriores Ecclesiæ Bononiensis scriptores die XXVI Septembris defunctum crediderint, quod eo die habeatur in Martyrologio Romano, ejusque festivitas Bononiæ celebretur.

[2] Hoc ipsum autem, quod ignotus est dies mortualis, incertum relinquit, [& cultus Bononiæ.] an S. Eusebius Bononiensis non fuerit alio quopiam die insertus Martyrologiis Hieronymianis. Certe ad XII Septembris Eusebius episcopus in Hieronymianis memoratur, prætermisso episcopatus loco, ut ibidem in Prætermissis observatum est; illeque revera potest esse hodiernus Bononiensis, quemadmodum aut Mediolanensis aut alius esse potest. Occurrit & aliis diebus in Fastis Hieronymianis Eusebius quispiam non ita notus, ut certum fiat, hodiernum Bononiensem non designari, eumque ab antiquis Fastis prorsus exsulare. Quidquid sit, laudat Baronius tabulas ecclesiæ Bononiensis, cultumque confirmat Bononia sacra Italice scripta, in qua dicitur, festivitatem hodie Bononiæ celebrari, daturque Antiphona & Oratio de communi confessoris Pontificis. Corpus S. Eusebii in ecclesia SS. Naboris & Felicis, quæ est Religiosarum Franciscanarum, servari, testatur Masinus in Bononia perlustrata ad hunc diem: nec ullum invenio contradicentem.

[3] Tempus, quo floruit S. Eusebius, & nonnulla de ejus gestis innotescunt ex S. Ambrosio, [De parentibus ejus nihil innotuit,] quocum amicitia junctus erat, & ex concilio Aquileiensi, cujus cum S. Ambrosio pars illustris fuit. De gestis ante episcopatum, aut de patria, parentibus ac consanguineis S. Eusebii nihil innotuit. Etenim, non modo incerta, sed minus etiam probabilia mihi videntur, quæ de his per conjecturas disseruit Tillemontius. Hic in S. Ambrosio art. 12 & 13 nonnulla disserit, ut S. Eusebium faciat patrem cujusdam Faustini, ac hujus filiorum avum. Verum omnia illa petuntur ex litteris, a S. Ambrosio scriptis ad quemdam Eusebium, Bononiæ quidem habitantem, sed non episcopum, ut certe probabilius esse, dicam num. 14.

[4] [nec videtur frater S, Chromatii:] Rursum Tillemontius tom. XI in S. Chromatio Aquileiensi episcopo inquirit, an Eusebius frater S. Chromatii, qui episcopus fac tus est, & cujus ignota est sedes, non sit idem cum S. Eusebio Bononiensi. Objicit ille sibi nuptias S. Eusebii, quas fictitias credimus, aut certe ignoramus. Hæc igitur ratio nequit nobis impedimento esse, quo minus eumdem crederemus, si solidum se offerret hujus opinionis fundamentum. Verum non affertur aliud indicium præter nomen utrique commune, & tempus fere idem, quo ambo vixerunt. Hæc autem minime urgent: nam nomen Eusebii multis erat commune, & tempora non omnino favent. Ipse Tillemontius in Chromatio hujus fratrem Eusebium circa annum 374 facit diaconum, Chromatium vero natu majorem presbyterum. At, si consideremus, quantam habuerit auctoritatem Eusebius Bononiensis anno 381 in concilio Aquileiensi, vix dubitabimus, quin episcopus fuerit ante annum 374. Præterea mortuus erat Eusebius frater Chromatii ante annum 396, quo S. Hieronymus scribebat Epitaphium Nepotiani. Hortatur enim Heliodorum, ut in morte Nepotiani eam exhibeat fortitudinem, quam beatus papa Chromatius ostendit in dormitione germani, Eusebii videlicet. At vixisse probabilius S. Eusebium post annum 397, inferius probabo. Quapropter non est ulla idonea ratio, cur credamus, S. Eusebium fuisse fratrem S. Chromatii natu minorem, & minorem totis decem aut duodecim annis episcopum fuisse ante majorem.

[5] Initium episcopatus S. Eusebii anno certo affigi nequit. [sed episcopus factus circa 370, virginitatem promovet,] Figitur ab aliquibus late circa annum 370. Hæc autem epocha, etsi certa non sit, & ad annos plures aberrare possit, satis tamen est verisimilis: nec video, aliam statui posse probabiliorem, cum & superfuisse videatur usque ad finem fere seculi IV, & anno 381 inter præcipuos esset episcopos concilii Aquileiensis, ut notabili tempore ante illud concilium episcopus videatur factus. Hinc probabilissima est sententia Baronii, ad annum 377 intelligentis de S. Eusebio Bononiensi sequentia S. Ambrosii verba lib. de Virginitate cap. 20: Et bene accidit, quia nos laboraturos Dominus sciebat & auxilium de sociis ministravit. Adest piscator ecclesiæ Bononiensis, aptus ad hoc piscandi genus. Da, Domine, pisces, quia dedisti adjutores. Non alius certe, quam episcopus, vocatur piscator Bononiensis: nam agit Ambrosius de inducendis puellis ad amplectendam virginitatem. Observaverat antea hoc difficile esse, & non perfici sine Deo, … cum tantæ tempestates & procellæ mundi hujus obsistant. Nimirum non intelligunt mundanarum rerum amatores, quanto præstantius sit puellis, libera mente in virginitate Deo servire, quam mundi fastum aut voluptates sectari.

[6] Attamen favente ope divina non parum fuisse profectum a S. Ambrosio & S. Eusebio Bononiensi, [& virginum collegium Bononiæ colligit.] insinuat laudatus doctor, ita scribens: Sed quando vult Dominus, jubet laxare retia, & capitur multitudo piscium: nec solum una, sed etiam altera navis impletur; quia plures ecclesiæ immaculata plebe complentur. Hæc S. Ambrosius circa annum 378. Quantum vero profecisset S. Eusebius in ecclesia sua Bononiensi, colligitur ex libro 1 de Virginibus, qui anno 377 scriptus videtur, in quo S. Ambrosius cap. 10 ita loquitur: Nam quid de Bononiensibus Virginibus loquar, fœcundo pudoris agmine, quæ mundanis se deliciis abdicantes, sacrarium virginitatis incolunt? Sine contubernali sexu (id est, sine contubernio virorum) contubernali pudore, provectæ ad vicenarium numerum, & centenarium fructum, relictoque parentum hospitio, tendunt in tabernaculis Christi indefessæ milites castitatis: nunc canticis spiritualibus personant, nunc victum operibus exercent, liberalitati quoque subsidium manu quærunt. Nonnemo ita hæc exposuit, acsi collegium istud virginum simul habitantium fuisset Mediolani; sed nulla est ratio, cur alibi, quam Bononiæ, virgines illas cohabitasse dicamus: nam hospitium quidem parentum, non civitatem, reliquisse dicuntur. Ex hac autem de sacris Virginibus cura S. Eusebii, & ex zelo contra hæreticos, quem in concilio Aquileiensi luculenter ostendit, merito conjicere possumus, de reliquo etiam grege suo mire fuisse sollicitum.

[7] In concilio Aquileiensi, quod habitum est anno 381, [Adest anno 381, concilio Aquileiensi,] præcipuas post S. Ambrosium in refutandis Arianorum responsis partes habuit S. Eusebius. Duo aderant episcopi Ariani, Palladius & Secundianus, cum Attalo quodam presbytero æque Ariano, qui ibidem damnati sunt. Episcoporum Catholicorum, inter quos complures sunt sanctitate illustres, major pars erat ex Italia, alii ex Gallia, Illyrico & Africa. Acta edita sunt non solum a collectoribus conciliorum, sed etiam inter Opera S. Ambrosii tom. 2 novissimæ editionis col. 786 & seqq. Etiamsi autem in enumeratione episcoporum concilii S. Valerianus Aquileiensis ubique primus ponatur, præcipuus tamen actor contra hæreticos semper est S. Ambrosius, ac secundum dicere possumus S. Eusebium, qui frequenter magna dexteritate ipsos urget, & ambiguitatem in ipsorum responsis detegit. Palladium de fide sua respondere detrectantem sic aggreditur: Eusebius episcopus dixit: Sed debebis simpliciter fidei tuæ prodere libertatem. Si a te gentilis exigeret, quemadmodum in Christum crederes, confiteri erubescere non deberes. Deinde sexies variis modis Palladium ursit S. Eusebius, ut eum ad respondendum induceret, variasque amputaret excusationes. Ubi vero Palladius ambiguis responsis uti cœperat, decies nonies interlocutus legitur S. Eusebius, ut Palladium ad claram confessionem pertraheret, aut ostenderet, dicta ejus ambigua non sufficere ad Catholicam fidei professionem vel ad condemnationem hæresis Arianæ.

[8] [ibique contra hæreticos fortem se præbet,] Tandem, satis innotescente Palladii impietate, a viginti & tribus patribus dicta est diversis verbis in ipsum damnationis sententia. Ex omnibus autem nullus tam clare ac prolixe impietates hominis Ariani, de quibus ex responsis erat convictus, exposuit, quam S. Eusebius, ita sententiam suam elocutus: Eusebius episcopus Bononiensis dixit: Quia impietates Arrii diabolico stylo conscriptas, quas non licebat nec ad aures admittere, Palladius non solum noluit condemnare; sed & earum exstitit adsertor, negando Filium Dei Dominum verum, Dominum bonum, Dominum sapientem, Dominum sempiternum, hunc a cœtu sacerdotali & mea sententia & omnium Catholicorum judicio arbitror jure esse damnatum. Damnato Palladio, S. Ambrosius interrogare cœpit Secundianum, conatum similiter ambiguis responsis impietates suas occultare. Solus cum S. Ambrosio contra Secundianum disseruisse legitur S. Eusebius, ter interlocutus, ut probaret, responsa ejus non sufficere ad professionem Catholicam, sed talia esse, ut ab aliis quoque hæreticis admitterentur.

[9] [prudentemque ac eruditum.] Secundianum autem a Patribus concilii æque damnatum esse ac Palladium, constat ex epistolis a concilio scriptis. Verum pars Actorum intercidit, neque habentur singulorum in Secundianum sententiæ, uti nec tota disputatio contra ipsum a Patribus habita. Quapropter satis erit in laudem S. Eusebii observare, ex gestis in illo concilio luculenter innotescere, Virum fuisse scientia Scripturarum egregie eruditum, ingenii acumine præstantem, miro in hæreticas impietates zelo succensum, indeque factum videri, ut magna in illo concilio auctoritate valeret. Nam post S. Ambrosium, cui provincia interrogandi hæreticos & exponendi Catholicorum sententias erat commissa, nemo toties interlocutus est, quam Eusebius, ac nemo tergiversantes tam solerter ac fortiter ursisse videtur. Ipsa S. Eusebii dicta huc omnia transferre, visum est nimis prolixum: nam quilibet ea invenire poterit in Conciliorum collectionibus aut apud S. Ambrosium.

[10] [Reperit corpora SS. Vitalis & Agricolæ,] Perrexit deinde S. Eusebius ecclesiam suam regere annis multis usque ad finem fere seculi IV, sed obscura manserunt præclara ejus gesta, si unum excipiamus factum, quod ad probandum Viri sanctitatem multum conducit. Fuit illa inventio corporum SS. Vitalis & Agricolæ, martyrum Bononiensium, quæ contigisse videtur anno 393, præsente ibidem S. Ambrosio. Hæc autem S. Ambrosii præsentia de tempore rei peractæ certiores nos facit, præsertim quia post inventa Sanctorum corpora profectus est Florentiam, ibique de illis scripsit in Opusculo, quod Exhortatio Virginitatis inscribitur. Nam itinera illa S. Ambrosius instituit anno 393, quando Eugenius tyrannus ex Gallia exercitum suum ducebat in Italiam, ut dictum est ad XVII Septembris in S. Satyro, fratre S. Ambrosii, non diu ante defuncto, num. 28. Narratur quoque ea peregrinatio S. Ambrosii in Vita ejus, per Paulinum discipulum scripta, in qua num. 28 & 29 narrat gesta Florentiæ, ibique de iis, quæ paulo ante ab eodem facta erant Bononiæ, hæc addit: In eadem etiam civitate (Florentia) basilicam constituit, in qua deposuit reliquias martyrum Vitalis & Agricolæ, quorum corpora in Bononiensi civitate levaverat. Postea enim erant corpora martyrum inter corpora Judæorum; nec erat cognitum populo Christiano, nisi se sancti martyres sacerdoti ipsius ecclesiæ revelassent. Quæ cum deponerentur sub altari, quod est in eadem basilica constitutum, magna illic totius plebis sanctæ lætitia atque exsultatio fuit, pœna dæmonum confitentium martyrum merita.

[11] Ex allegatis verbis orta est eruditis aliquid dubitationis de persona, [quæ per revelationem innotuerant,] cui facta fuit revelatio. Nam pro verbis ex ultima Operum S. Ambrosii editione datis, Nisi se sancti martyres sacerdoti IPSIUS ECCLESIÆ revelassent, in prioribus editionibus legebatur, Nisi se sancti martyres Sacerdoti ipsi revelassent, quemadmodum etiam legi in uno Ms., testantur editores Benedictini. Illud Sacerdoti ipsi ambiguum erat & intelligi poterat de S. Ambrosio aut de episcopo Bononiensi. Plures autem, etiam Bononienses, crediderunt, revelationem factam S. Ambrosio. Tillemontius tom. 5 Monumentorum Nota 3 in SS. Vitalem & Agricolam dubitanter in utramque partem disserit, sed mavult credere, revelationem factam fuisse S. Ambrosio. Bailletus tamen ad IV Novembris in SS. Vitale & Agricola revelationem attribuit S. Eusebio Bononiensi, quod postremam vidisset editionem. Hæc mihi quoque præplaceret sententia, etiamsi antiqua lectio esset præferenda. At ex editionis ultimæ lectione, Sacerdoti ipsius ecclesiæ, quæ & concinnior est, & verior videtur, omnis sublata est dubitandi ratio. Hæc enim episcopum Bononiensem, videlicet S. Eusebium, clare designat. Accedit ad hanc confirmandam sententiam ipse S. Ambrosius in Exhortatione virginitatis, Florentiæ composita, quam sic orditur: Qui ad convivium magnum invitantur, apophoreta secum referre consueverunt. Ego ad Bononiense invitatus convivium, ubi sancti martyris celebrata translatio est, apophoreta (nimirum reliquias) vobis plena sanctitatis & gratiæ reservavi. Cum invitatus venerit S. Ambrosius, noverat utique ille, qui invitavit, ubi reperienda essent dictorum martyrum corpora, etsi necdum essent effossa.

[12] Quare dicendum est, revelationem factam fuisse S. Eusebio, [eaque revelatio non S. Ambrosio, sed S. Eusebio videtur facta.] ab eoque invitatum S. Ambrosium, ad ea martyrum corpora quærendum & transferendum, prout revera simul quæsiverunt, sacraque Vitalis & Agricolæ corpora invenerunt ac transtulerunt, quemadmodum latius exponetur ad IV Novembris, quo SS. Vitalis & Agricola Martyrologio Romano sunt inscripti. Epistola de hac inventione, quæ olim S. Ambrosii nomine edita est, & ab editoribus Benedictinis rejecta in Appendicem, nos hic morari non debet, licet revelata S. Ambrosio ea corpora dicat, cum merito censeatur supposititia; & ad alias rationes, quibus S. Ambrosio abjudicatur, hæc ipsa possit accedere, quod inducat S. Ambrosium dicentem, locum, ubi illa corpora latebant, sibi fuisse revelatum. Nam, si ipse Ambrosius id scripsisset, Paulinus biographus id non solum occasione dedicationis ecclesiæ, sive depositarum sub altari Florentiæ reliquiarum, enarrasset paucis verbis, sed dignam judicasset revelationem illam corporumque inventionem, quam in loco suo exacte referret. Superfuisse autem S. Eusebium, nec alium hic quærendum esse antistitem Bononiensem, clarum fiet ex dicendis inferius de tempore mortis.

[13] Restant examinanda aliqua, de S. Eusebio relata, sed minus certa. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad hunc diem de S. Eusebio ait: Is exemplo S. Ambrosii duo extruxit monasteria, [Duo monasteria aut templa exstruxisse creditur.] unum SS. Vitali & Agricolæ, alterum S. Proculo martyri dicatum. Brautius in Martyrologio Metrico ad eumdem diem de S. Eusebio episcopo Bononiensi ita canit:

Ter geminis divis Præsul duo templa locavit.
      Mortua restituit plurima viva Deo.

Per tres Divos insinuat Vitalem & Agricolam, quibus unum, ac Proculum, cui alterum templum exstructum existimat. Carolus Sigonius in Episcopis Bononiensibus pag. 18 ita habet: Eodem etiam tempore Eusebius, exemplum S. Ambrosii sequutus, monasterium unum SS. Vitali & Agricolæ creditur erexisse, itemque alterum S. Proculo martyri. Attamen in Bononia sacra ad hunc diem non agitur de ecclesia aut monasterio SS. Vitalis & Agricolæ per S. Eusebium constructo, sed structura templi S. Proculi & aliorum eidem ex fama attribuitur. Nihilo certiora de his reperio apud alios scriptores Bononienses, ut difficulter aliquid certi possit statui, aut potius nullo modo possit, defectu monumentorum satis vetustorum. Quapropter, cum verisimilis admodum sit templorum constructio in diuturno S. Eusebii episcopatu, præsertim templi SS. Vitalis & Agricolæ ob inventa eorum corpora ex revelatione, plures non allegabo scriptores: sed solum observabo, Ghirardaccium in Historia Bononiensi pag. 17 constructionem ecclesiæ SS. Vitalis & Agricolæ non recte confundere cum ecclesia, quam Florentiæ dedicavit S. Ambrosius.

[14] [Scripta S. Ambrosii, Eusebio missa, non videntur spectare ad S. Eusebium:] Laudatus Ghirardaccius existimat, Epistolas S. Ambrosii, quæ Eusebio leguntur inscriptæ, datas esse ad S. Eusebium episcopum. Ejusdem sententiæ est Tillemontius tom. 10 in S. Ambrosio art. 14 & Not. 6, existimans, non tamen sine dubitatione, ad eumdem quoque scriptum esse librum de Institutione virginis. De libro consentit Baronius ad annum 377. At editores Benedictini tom. 2 pag. 247 de Eusebio, cui liber de Institutione Virginis inscriptus est, dissentiunt, & merito, meo, quidem judicio, cum nihil habeat, quo credere possimus, ad Episcopum fuisse scriptum. De Epistolis similiter judicant Col.amp; 1004, missas fuisse ad Eusebium virum secularem, cui & prædictum librum credunt missum. Habebat is filium & nepotes ex filio, ut agnoscit Tillemontius, qui S. Eusebium nostrum facit avum Ambrosiæ, in cujus gratiam liber de Institutione Virginis fuit compositus. Ego, ut breviter mentem meam declarem, nihil in scriptis illis invenio, ex quo colligere valeam, Eusebium, ad quem missa sunt, fuisse episcopum. Fatentur quidem editores, Epistolas in aliquot Mss. & editis fuisse inscriptas Eusebio episcopo, sed id ex errore accidisse judicant. Certe nullo uspiam verbo indicat in toto contextu Ambrosius, ad episcopum se scribere, quod plane mirum est in tribus diversis scriptis, si illa ad episcopum sunt directa.

[15] [hic adesse potuit aliquot conciliis.] Sigonius supra laudatus ex conjectura verisimili de gestis S. Eusebii addit verba sequentia: Idem etiam cum aliis Æmiliæ episcopis adesse potuit synodo, a S. Ambrosio Mediolani anno trecentesimo octogesimo septimo habitæ, adversus eos, qui temere sacrarum virginum connubia inducebant: quam etiam S. Geminianus episcopus Mutinensis invisit. Loquitur auctor de concilio contra Jovinianum hæreticum ejusque asseclas habito, quod Labbeus fixit anno 390. Damnaverat Siricius Papa Jovinianum turpissimum hæresiarcham in concilio Romano, scripseratque ad S. Ambrosium, ut idem faceret cum vicinis episcopis. Epistola S. Ambrosii & concilii Mediolanensis ad Siricium de eorumdem hæreticorum damnatione recitatur apud Labbeum tom. 2 Col.Inter paucos episcopos, qui leguntur subscripti, non est S. Eusebius; sed non exprimuntur omnium subscriptiones, ideoque conjectura Sigonii manet verisimils. Posset eadem conjectura fieri de concilio Capuano aliisque, circa id tempus habitis, sed ab incertis abstineo.

[16] Obitus S. Eusebii a nonnullis scriptoribus ecclesiæ Bononiensis figitur circa annum 400, [Ex successore Felice, qui anno 397 erat diaconus Mediolanensis,] ab aliis tacetur. Ex omnibus autem episcoporum Bononiensium Catalogis utcumque constat, inter S. Eusebium & S. Felicem, qui die IV Decembris memoratur in Martyrologio Romano, nullum sedisse medium. Certe nullibi reperimus, alterum fuisse S. Eusebii primum successorem, ut merito credamus, eidem successisse S. Felicem, ut habent Catalogi omnes. Itaque nequit data epocha multis annis aberrare a vero mortis tempore. Nam S. Felix diaconus erat Mediolanensis, moriente S. Ambrosio, cum Paulinus in Vita S. Ambrosii num. 46 ex diaconis Mediolanensibus, qui S. Ambrosio ante mortem aderant, nominet Castum, Polemium, Venerium & Felicem, agens de S. Simpliciano successore. Tum de omnibus subjungit: Cui Simpliciano Venerius, quem supra memoravimus, successor fuit: Felix vero nunc usque Bononiensem regit ecclesiam: Castus autem & Polemius, nutriti ab Ambrosio, bonæ arboris boni fructus, in ecclesia Mediolanensi diaconii funguntur officio.

[17] [mors Sancti figenda late circa 400.] Ex his habemus, necdum fuisse episcopum S. Felicem dum moriebatur S. Ambrosius. Quare verisimillimum est, vixisse etiam tum S. Eusebium, nisi paulo ante Ambrosium fuisset defunctus. Cum autem S. Ambrosius passim obiisse credatur anno 397, die IV Aprilis (quod certe aut verum aut vero proximum est, suo tamen loco examinandum relinquo) non potest mors S. Eusebii multis annis figi ante 400. Rursum, cum aliquot annis post mortem S. Ambrosii scripserit Vitam ejus Paulinus, & Felix tunc esset Bononiensis antistes; non potest mors S. Eusebii prudenter post illum annum collocari, & saltem non potuit notabili tempore superesse post annum 400. Nam inter hunc annum & 410 scripsisse videtur Paulinus, & non memorat episcopatum S. Felicis ut recentem. Quare epocha late data non aberrabit ad multos annos.

DE S. AMANTIO PRESBYTERO CONF.
TIFERNI IN UMBRIA.

Circa An. DC.

SYLLOGE.
De cultu, gestis & ætate.

Amantius presbyter Conf., Tiferni in Umbria (S.)

BHL Number: 0000

AUCTORE J. S.

Martyrologium Romanum hodie ultimo loco sic habet: Tiferni sancti Amantii presbyteri, [S. Amantius hoc die Fastis insertus, & cultus] gratia miraculorum illustris. Eumdem antea annuntiavit Molanus, assignans Dialogos S. Gregorii inferius laudandos, eique consentit Canisius in Martyrologio Germanico. Prolixius elogium dat Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, asserens, S. Amantium hodie coli Tuderti, Tiferni vero una cum S. Florido episcopo die XIII Novembris. Necdum inquiro, quid factum sit, dum scribebat Ferrarius. At modo hoc die Tiferni etiam coli Amantium, inferius videbimus. Castellanus in margine observat, S. Amantium recenter huic diei fuisse affixum. Verum certe fallitur Castellanus, & fortasse etiam deceptus fuit Ferrarius. Nam Angelus Conti, Capucinus Tifernas, in Opusculo Italico de Sanctis & Beatis Tifernatibus in Vita S. Amantii pag. 40 testatur, die XXVI Septembris per totam diœcesim Tifernatem solemniter celebrari festivitatem S. Amantii. Cum autem Opusculum illud impressum sit anno 1627, & auctor non dicat, alio olim die celebratam fuisse festivitatem, verisimile est, jam ante Ferrarii tempora & ante seculum XVII Festivitatem eodem die fuisse celebratam: nam & Baronius, cum Sanctum Tiferni annuntiet, non alio die ipsum Martyrologio Romano inseruisset, quam quo ibidem celebrabatur festivitas.

[2] Accedit aliud argumentum certissimum ex approbatione Sacrorum Rituum Congregationis, [Tiferni ab immemorabili tempore;] quæ trium Officiorum lectiones novas, nimirum SS. Floridi episcopi, Amantii presbyteri, & Crescentiani martyris, primum approbavit anno 1650 sub ritu semiduplici, ac deinde anno 1652 sub ritu singulorum ante solito, de quo in decreto impresso hæc leguntur: Verum quia per immemorabilem consuetudinem Officium S. Floridi, uti patroni principalis, recitatur sub ritu duplici primæ classis cum Octava, & illud S. Amantii patroni minus principalis, & S. Crescentiani, præceptoris & protectoris, sub ritu duplici majori, supplicavit idem clerus (Tifernas) impertiri licentiam recitandi præfatas lectiones, jam approbatas in Officiis, sub dictis ritibus &c. Annuit petitis S. R. Congregatio anno 1652, die XX Aprilis, subscribente Cardinali Capponio, Officiumque S. Amantii fixum habetur die XXVI Septembris, ac S. Floridi XIII Novembris, haud dubie quia ab immemorabili tempore istis diebus fuerant peracta: nam in neutra approbatione vel minimum legitur verbum de diebus mutatis. Jam vero si anno 1652 sub diversis ritibus ab immemorabili tempore peragebantur Officia SS. Floridi & Amantii, necesse est, ut similiter diversis diebus ab immemorabili tempore fuerint celebrata. Itaque erraverit Ferrarius, cum dixit, utriusque festivitatem simul XIII Novembris celebrari apud Tifernates: neque ulla est ratio, cur dicamus S. Amantii festivitatem aut recenter ibi institutam, aut olim alio die peractam.

[3] [ejusque & S. Floridi titulo dicata ecclesia cathedralis.] Vetustum autem esse cultum S. Amantii, liquet etiam ex dedicata SS. Florido & Amantio simul ecclesia cathedrali, quam laudatus Angelus Conti ait exstructam circa annum 1500. Jacobillus vero in Sanctis Umbriæ tom. 2 pag. 282 in S. Amantio, ædificatam scribit anno 1492, sive potius instauratam. Ambo consentiunt, anno 1540 dedicatam fuisse SS. Florido & Amantio; eoque tempore utriusque corpora intra altare majus ecclesiæ subterraneæ, sive, ut alias vocatur, Confessionis, fuisse deposita. Versus post dictum altare antiquo saxo insculptos, ita recitat auctor primus:

Præsulis hic Floridi requiescunt ossa beati,
Corpora Sanctorum nec non sunt hic aliorum:
Cum quibus & sancti requiescit corpus Amanti.
Cunctos hic salvent auxilia digna petentes.

Hæc abunde insinuant, antiquum esse S. Amantii cultum: neque enim credibile est, tunc inchoatum esse, quando ipsi simul & S. Florido consecrata fuit ecclesia cathedralis. Quare omnino corruunt, quæ de recentiore S. Amantii cultu insinuat Castellanus, & quæ Bailletus ad hunc diem in S. Amantio asserit, acsi nomen dumtaxat adscriptum fuisset Martyrologio ob scripta de eo a S. Gregorio Magno, quæ inferius recitabuntur.

[4] Colitur porro S. Amantius eodem die XXVI Septembris etiam Tuderti, [Tuderti etiam cultus S. Amantius, qui nec Tudertinus,] Sanctisque Tudertinis annumeratur apud Joannem Baptistam Possevinum in Vitis Sanctorum Tudertinorum Italice editis, pag. 65. At Baronius in Annotatis ad Martyrologium Tudertinos refutat, observans, apud S. Gregorium de S. Florido, Amantii episcopo, olim mendose lectum esse Tuderti pro Tiferni, ac subjungens: Nam Floridus, cujus ibi S. Gregorius meminit, Tifernas episcopus fuit, sanctitate celebris, quem patronum Tifernates honorificentissime colunt, id quidem ejus ecclesiæ monumenta vetera certa fide testantur. Apud Ughellum tamen tom. 1 in catalogo episcoporum Tudertinorum Floridus memoratur eodem tempore, quo vixit S. Amantius, & quo ibidem S. Floridus est in catalogo Tifernatium: sed in Annotatis ad ultimam editionem recte observatur, eum in catalogo Tudertino videri superfluum.

[5] Aliam litem de civitate SS. Floridi & Amantii suscitare potest ultima editio Operum S. Gregorii Magni, [nec Tiburtinus fuit presbyter, sed Tifernas.] ubi narratio S. Gregorii recitanda sic inchoatur: Floridus Tiburtinæ ecclesiæ episcopus: nam Tibur alia rursum est civitas episcopalis in Latio, Italis Tivoli dicta. Observant autem editores sequentia: Ita legendum ex omnibus Mss., vel Tibertinæ, aut Tuburtinæ, non vero Tudertinæ. Facile admisero, non esse legendum Tudertinæ; sed non æque mihi persuasero, ullam ex allegatis lectionibus legitimam esse, cum Græca cum nulla consentiat. Græce enim est Τιβερίνης, ad litteram Tiberinæ, non Tiburtinæ, nec Tibertinæ. Attamen & duo codices nostri Mss., in quibus Latine leguntur Dialogi, habent Tibertinæ, ut facile credam, vocem transcribentibus primum corruptam esse additione unius litteræ t, ac deinde ex Tibertinæ alios formasse Tiburtinæ. Verum, undecumque provenerit corruptio, certum est, vocem esse corruptam, nec Tiburtinæ in Latio civitatis episcopum fuisse Floridum aut Amantium presbyterum, sed civitatis Tiberinæ, sive Tiferni, cognomento Tiberini, quod Tiberi fluvio adjaceat in Umbria hodierna, sive in Tuscia antiqua, cujus pars Umbriæ deinde accessit. Non modo versio Græca illam lectionem indicat, sed etiam Latinus capitis titulus, qui sic habet: De Amantio presbytero provinciæ Tusciæ. Neque enim Tibur est in Tuscia, sed in Latio, ut illa civitas allegatis verbis designari non potuerit; sed designata fuerit civitas Tiberina sive Tifernum Tiberinum, quod nunc passim Civitas Castellana vulgo Citta di castello vocatur, sita intra hodiernam Umbriam ad Tiberim & ad confinia Etruriæ. Hoc abunde confirmant antiqua Tifernatium monumenta, ut jam dictum.

[6] Lectiones Officii approbatæ, quas in festo S. Amantii recitant Tifernates, [Lectiones Officii,] ita habent de gestis Sancti: Amantius presbyter Tifernas, gratia miraculorum illustris, quem sanctus Gregorius Papa maxime commendat, Gothorum furorem declinans una cum sancto Florido diacono Perusiam abiit, ubi S. Herculani episcopi conversatione & disciplina plurimum profecit. Longa porro obsidione *, ac etiam urbe a Gothis devastata, & Herculano Totilæ regis jussu crudeliter interfecto, in patriam reversus, mira pietate, & gratia curationum eluxit. Quod cum beatus Gregorius Pontifex a sancto Florido, tunc Tifernatum episcopo, rescivisset, Romam vocatum magno habuit in pretio, & vulgatam de eo famam facti probavit experimento. Super serpentes immanissimæ quamvis magnitudinis potestatem acceperat, quos signo crucis disruptis visceribus ubique interficiebat, atque in latebras fugientes, obsignato foramine crucis signo mortuos reducebat.

[7] [usitati apud Tifernates,] Romæ dum paucis diebus, statuente Gregorio Pontifice, inter infirmos simul cum Florido episcopo versaretur, freneticum immensis clamoribus reliquis ægris valde molestum manuum impositione & orationum suffragio adeo integræ restituit sanitati, ut ægrotorum neminem deinceps clamore turbarit, aut alicui fuerit molestus. Ab Urbe cum honore dimissus, Tyfernum cum sancto Florido remeavit, ibique ardentiori pietate Deum colere, & proximis cœpit inservire. Pauperibus alendis, & infirmis curandis, perpetuo se devovit obsequio, nihil præteriens, quod in lucrum cederet animarum. Tandem in senectute bona paulo post sancti Floridi decessum sanctis operibus, & plurima virtute insignis, obdormivit in Domino. Corpus in eamdem ecclesiam, in qua sanctus Floridus paulo antea conditus fuerat, illatum est, ne ab eo, quem in vita dilexit, in morte videretur separari. Qua de causa factum est, ut templum utrique commune, & honor dicaretur æqualis. Hactenus lectiones, ad quas pauca observanda.

[8] [in quibus aliqua incerta:] Quam sit certum, quod de Sancti itinere cum S. Florido Perusiam dicitur, non invenio. Fuit S. Herculanus seculo VI episcopus Perusinus, & circa medium istius seculi, urbe per Gothos post longam obsidionem capta, martyr occubuit, occisus jussu Totilæ Gothorum regis, ut narrat S. Gregorius lib. 3 Dialogorum cap. 13 ex ore S. Floridi, qui de Herculano dicit, nutritor meus. Ex his quidem constat, S. Floridum fuisse discipulum S. Herculani: & fortasse Floridus fuerit Perusiæ cum S. Herculano, quando civitas erat obsessa; sed hoc non æque certum est. Verum ex iis non liquet, an ibidem similiter fuerit S. Amantius, ut cogar fateri, prorsus me ignorare, unde id hauserint aut cognoverint Tifernates. Idem tamen ab ipsis asseritur in Officio S. Floridi, ibique Floridus a S. Herculano missus dicitur ad S. Fortunatum episcopum Tudertinum, de quo etiam agit S. Gregorius lib. 1 Dialogorum cap. 10.

[9] [aliud assertum improbabile de Sancto.] Jacobillus ante laudatus in hoc itinere etiam Amantium Florido adjungit, aitque, ab Amantio & Florido miracula Tuderti patrata esse, eaque forsan de causa Amantium coli a Tudertinis. Verum magis crediderim, S. Amantium coli a Tudertinis, quod olim ex errore existimaverint, ecclesiæ suæ fuisse presbyterum. An vero S. Amantius umquam viderit S. Herculanum, mihi plane incertum videtur; & vix probabile apparet, ab Herculano missum fuisse ad S. Fortunatum Tudertinum, si hic anno 537 obierit, ut ait Ughellus tom. 1 in episcopis Tudertinis. Nam cum S. Gregorius Dialogos scripserit circa 594 & de vivente loquatur Amantio, nec tamen quidpiam dicat de senectute; puer forte aut adolescens erat Amantius anno 537, quo mortuus dicitur S. Fortunatus, imo fortasse post hujus mortem natus fuerit.

[10] Itaque sola satis certa sunt gesta S. Amantii, quæ memoriæ commendavit S. Gregorius Magnus lib. 3 Dialogorum cap. 35, vivente etiam tum Amantio. Respondet enim Gregorius ad hanc Petri interlocutoris interrogationem: [Gratia miraculorum, qua eluxit Sanctus,] Libet inquirere, si nunc in mundo esse credendum est aliquos tales. Ut autem probet, superesse in vivis viros miraculis coruscantes, primum profert S. Amantium, de quo narrat sequentia: Floridus, Tiburtinæ (lege Tiberinæ, id est, Tiferni Tiberini) ecclesiæ episcopus, cujus veritatis atque sanctitatis est, dilectioni tuæ incognitum non est. Hic mihi esse apud se presbyterum quemdam, Amantium nomine, præcipuæ simplicitatis narravit virum; quem hoc habere virtutis perhibet, ut Apostolorum more manum super ægros ponat, & saluti restituat, & quantumlibet vehemens ægritudo sit, ad tactum illius abscedat. Quem hoc etiam habere miraculi adjunxit; quia in quolibet loco quamvis immanissimæ asperitatis serpentem repererit, mox ut eum signo crucis signaverit, extinguit; ita ut virtute crucis, quam Vir Dei digito ediderit, diruptis visceribus moriatur. Quem, si quando serpens in foramine fugerit, signo crucis os foraminis benedicit, statimque ex foramine serpens jam mortuus trahitur.

[11] Quem tantæ virtutis Virum ipsi etiam videre curavi, [sic asserta est a S. Gregorio,] eumque ad me deductum in infirmorum domo paucis diebus manere volui: ubi, si qua adesset curationis gratia, citius probari potuisset. Ibi autem quidam inter ægros alios mente captus jacebat, quem medici Græco vocabulo phreneticum appellant. Qui nocte quadam cum magnas voces, scilicet ut insanus, ederet, cunctosque ægros immensis clamoribus perturbaret, ita ut nulli illic capere somnum liceret, fiebat res valde miserabilis, quia unde unus male, inde omnes deterius habebant. Sed sicut & prius a reverentissimo viro Florido episcopo, qui tunc cum prædicto presbytero illic pariter manebat, & post a puero, qui nocte eadem ægrotantibus serviebat, subtiliter agnovi, idem venerabilis Presbyter de proprio stratu surgens, ad lectum phrenetici silenter accessit, & super eum positis manibus oravit. Moxque illum melius habentem tulit, atque in superiora domus secum ad oratorium duxit: ubi pro eo liberius orationi incubuit, & statim eum sanum ad lectum proprium reduxit: ita ut nullas ulterius voces ederet, nec jam ægrotorum quempiam aliquo clamore perturbaret; nec jam ægritudinem auxit alienam, qui perfecte receperat mentem suam. Ex quo ejus uno facto didicimus, ut de eo illa omnia audita crederemus. Hæc S. Gregorius, qui potuisset prudenter fidem habere S. Florido. Verum, cum res esset admirabilis, & gratia miraculorum, qua fulgebat S. Amantius, facili experimento probari posset, illud etiam non neglexit.

[12] [ut nequeat prudenter de ea dubitari: mortis epocha late posita.] Huic igitur narrationi si quis plenam habere fidem detrectaverit, hoc non faciet judicio critico, quo certa distinguuntur ab incertis, &, ubi id fieri potest, vera a falsis; sed potius pertinaci incredulitate, qua nonnulli gloriantur, & qua se magnis viris annumerandos ridicule censent. Etenim res tota narratur a viro docto & sancto, qui virum item sanctum allegat testem, & aliunde etiam experimentum capere voluerat gratiæ Amantio a Deo concessæ. Nihil autem fecit Amantius, quod conforme non sit promissis Christi Domini Marc. 16, ubi inter signa per credentes patranda recensentur hæc: Serpentes tollent … super ægros manus imponent, & bene habebunt. Non tamen omnes credentes ejusmodi gratiam a Deo acceperunt, quia, teste Apostolo 1 Cor 12 ℣ 4 divisiones gratiarum sunt. Neque necesse est ad æternam salutem consequendam, ut quis miracula operetur, modo divina mandata pro suo statu observet. Ceterum, quamdiu deinde vixerit S. Amantius, plane incompertum est. Angelus Conti mortuum dicit circa annum 601, Jacobillus circa 609. Potuit aliquot annis citius mori, & multo diutius vivere. Malim igitur obitum latissime figere circa annum 600. Laudati scriptores aiunt præterea, S. Amantium obiisse die XXVI Septembris, quia eo die colitur. Petrus de Natalibus lib. 10 cap. 22 S. Amantium celebrat elogio, quod plane conforme est Gregorio, sed obitum ejus figit die IV Novembris, quo colitur S. Amantius episcopus Ruthenensis.

[Annotata]

* adde secuta

DE S. VIGILIO EPISCOPO BRIXIENSI
IN LONGOBARDIA

Circa Seculum VI.

COMMENTARIUS.
Memoria in Fastis; tempus, quo floruit; locus sepulturæ; reliquiæ, earumque translationes; cultus.

Vigilius episcopus Brixiensis, in Longobardia (S.)

AUCTORE J. P.

Eadem hic recurrit penuria veterum monumentorum, ad illustranda Sanctorum Acta necessariorum, quæ regnat in Opere nostro locis quamplurimis, [Sanctus, cujus in recentioribus tantum] ubi agendum fuit de sanctis episcopis Brixianæ in Longobardia civitatis. In Ms. Martyrologio Brixiano, quod Majoribus nostris dono dedit Ughellus, ita quidem annuntiatur; Sexto Cal. Octobris. Brixiæ sancti Vigilii episc. conf., qui vita episcopali instituta in orationibus, in jejuniis & in omni virtutum exercitatione executus, magna pietatis testificatione ad cæleste præmium pervenit. Vixit temporibus S. Leonis Magni Pontificis. Ejus sanctum corpus habetur in ecclesia S. Laurentii. Sed Martyrologium istud inter vetusta monumenta recensere nequimus; quandoquidem in eo non semel memorentur facta seculi 16, & nominatim ad diem quintam Maii res peracta anno 1597. In editis Martyrologiis primum annuntiatur hodie S. Vigilius apud Galesinium, indeque transiit in hodiernum Romanum his verbis: Brixiæ sancti Vigilii episcopi: Galesinius addit & confessoris, citatque in Notationibus suis Rampertum episcopum in Tabulis episcoporum porum Brixiæ. Sequitur prolixiore elogio Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ; Brautius item Sarsinæ episcopus in Martyrologio poëtico, ita canens:

Nocte dieque vigil Pastor sudavit, & alsit,
      De grege commisso ne qua periret ovis:

ac tandem Bernardinus Faynus in Martyrologio Brixiano, ut sequitur: Brixiæ sancti Vigilii episcopi, in ecclesia sancti Laurentii, sanctitate & doctrina illustris. Qui in pastorali munere, omnium virtutum incremento ad cæleste præmium transivit. Inseruit quidem etiam Castellanus Martyrologio suo universali S. Vigilium, verbis Martyrologii Romani Gallice translatis, sed monuit in margine, nullam esse antiquam cultus traditionem, rectene an secus, judicabit lector ex sequentibus.

[2] Laudatus Faynus in Annotatis ad recitatam suam annuntiationem instrumenta assignat, [Fastis memoria est,] ac more suo longam texit seriem scriptorum, apud quos S. Vigilii mentio occurrit: Tabulæ, inquit, omnes & catalogi sedis Brixiæ de eodem testantur. Annales quoque Capreoli lib. 3 & 12; Camilli Maggii; abbatis Patritii Spini; Jo. Baptistæ Nazarii, & Octavii Rossii. Octavius Hermannus, præpositus S. Laurentii in Vita Servi Dei Alexandri Luciaghi; Martyrol. Galesinum, Brixianum manuser.; abbas Ascanius Martin. in Libello Sanct.; Obitius Capuccinus de Nobilitate Brixiæ; abbas Ugellus tom. IV Italiæ sacræ; Jo. Baptista Zanettus & Octavius Cortesius monachus in Vita S. Titiani; Laurentius Beyerlinch in Theatro vitæ humanæ; Rampertus episc. in Sermone translat. S. Philastrii, nec non & Martyrol. Romanum hac die. Ex Tabulis primo loco nominatis aliquas, easque verisimillime præcipuas, recitat inferius, quas & ego, utpote ad solas Sancti reliquias pertinentes, inde describam, dum ad probandum ejus cultum pervenero.

[3] Per Catalogos, ni fallor, eos quoque intelligit, quibus usus est tum ipsemet in Cœlo sanctæ Brixianæ ecclesiæ, [ac vitæ gesta] edito ad annum 1658, tum ante ipsum Joannes Franciscus Florentinius in Indice chronologico antistitum Brixianorum, typis vulgato ad annum 1614, & in altero fusiore Ms., ex quo articulum de S. Vigilio decerptum cum Majoribus nostris communicavit idem Faynus. At, quantum conjicio, nihil in dictis Catalogis repererunt præter Sancti nomen, reliqua vel desumpta sunt ex subnexis auctoribus vel etiam pertinent ad reliquias & cultum. Porro quo tempore exarati sint isti Catalogi, quave auctoritate polleant, incompertum mihi est. Hoc unum adverto, quod verisimillime inter se discrepent ordine & numero episcoporum: cum S. Vigilius, qui apud Florentinium statuitur decimus quintus, apud Faynum & Ughellum decimo septimo tantum loco veniat. At quales sunt auctores isti, per Faynum tam longa serie recensiti; quidve de S. Vigilio producunt in medium? Unus eos inter Rampertus, episcopus Brixiensis, floruit ante medium seculum nonum, ceteros inter haud novi unum, antiquiorem Capreolo, qui anno 1519 obiisse legitur. Variorum autem seu edita Opera, seu fragmenta Mss., quæ habebam, consului, nec quidquam ad propositum nostrum conducens extundere ex iis potui. Alii enim nihil præter nudum Sancti nomen memorant occasione aliorum, de quibus agunt, alii adjiciunt unum & alterum peculiare factum in vita, at utrumque merito ab eruditis hodie abjudicatur S. Vigilio Brixiensi.

[4] Exordium itaque ducamus ab antiquiore, Ramperto, [ignorantur,] inquam, episcopo: is in Historia translationis S. Philastrii, a se factæ anno 838, apud nos recusa tom. IV mensis Julii pag. 388, dat elenchum episcoporum, qui ad sua usque tempora successerunt S. Philastrio & nihil præterea de S. Vigilio: Hi sunt, inquit, tertius ab eo & secundus a Gaudentio Paulus, deinde Theophilus & Sylvinus & Gaudiosus, Optatianus & Vigilius, Ticianus &c. Audiamus & Capreolum, patria Brixiensem, professione jurisconsultum, cujus Libri de Rebus Brixianorum exstant in Thesauro antiquitatum & Historiarum Italiæ parte 7 tomi 9, typis vulgata Lugduni Batavorum anno 1723, quique sic habet lib. 3, ubi similiter Brixianos antistites commemorat: Cui (Gaudentio) extemplo Paulus in episcopatu successit: cui postea Theophilus; cui Sylvinus, cui Gaudiosius; cui Optatianus, cui demum Vigilius tam sanctitate quam doctrina succedens, omnes in Catalogo sanctorum pontificum sunt connumerati: quanquam de eorum optime gestis aliud ad manus hactenus nostras haudquaquam pervenerit. Meminit iterum S. Vigilii idem auctor lib. 12; sed ratione tantum translationis reliquiarum factæ seculo 15.

[5] [floruit circa seculum sextum.] Ex hisce, nam plura vel antiquiora frustra quæramus, late saltem discimus tempus, quo vixit S. Vigilius; cum S. Optatianus, qui proximus ejus apud omnes statuitur decessor, & de quo actum est apud nos tom. III Julii pag. 652, sub medium seculum quintum subscripserit Epistolæ synodicæ per Eusebium Mediolanensem aliosque episcopos directæ ad S. Leonem Papam. Subscriptio quidem talis est apud Labbeum tom. 3 Conciliorum Col./em> Ego Octavianus episcopus ecclesiæ Brixianæ in omnia suprascripta consensi & subscripsi &c; sed Octavianum pro Optatiano mendose scriptum esse, agnoscunt omnes; quoniam in nullis episcoporum Brixianorum catalogis comparet Octavianus. Hinc late, inquam, deducimus, floruisse S. Vigilium circa sextum Christi seculum. Nam quod scribit Faynus, sedisse nimirum S. Optatianum usque ad annum 504, Vigilium vero illius successorem usque 525, conjecturis annumeramus. Conjecturæ pro statuendo initio episcopatus S. Vigilii circa 504, favebat olim conjectura altera, quæ diu viguit apud scriptores præsertim Brixianos.

[6] [Non adfuit Agathensi concilio; nec scripsit 5 libros contra Eutychen.] Cum enim concilio Agathensi, sub annum 506 celebrato, inter episcopos subscriptus legeretur Vigilius, non addita sedis seu civitatis nota, suum illum esse opinati sunt; donec Sirmondus noster ejusdem concilii canones edidit, & ex codice Pithœano nominibus episcoporum adjecit vocabula civitatum, in aliis editionibus omissa; unde cognoscimus Vigilium istum fuisse Lactorensis in Vasconia Aquitanica civitatis episcopum; subscriptio hæc est: Vigilius episcopus de civitate Lactorensi subscripsi. Concidit quoque nunc conjectura illa, ex qua Brixiani passim scriptores quinque libros adversus Eutychen, in Bibliotheca Patrum sub nomine S. Vigilii episcopi Tridentini vulgatos, Brixiensi Vigilio attribuendos putarunt: quandoquidem Eutyches Tridentino Vigilio posterior fuerit, ut & ipsi probant & Baronius aliique, & agnovit Papebrochius noster in Commentario prævio ad Acta S. Vigilii Tridentini tom. V Junii pag. 164, significans, hoc die Brixianorum fundamenta esse excutienda. Sed laborem istum præripuit nobis P. Petrus Chiffletius, alter Societatis nostræ sacerdos. Is quippe in Vindiciis Operum Vigilii Tapsensis in Byzacena Africæ provincia episcopi, editis Divione anno 1664, tam solidis argumentis probavit, libros istos pertinere ad Tapsensem Vigilium, ut non modo eruditos alios suam in sententiam adduxerit, sed ut ipse Paulus Galeardus, Brixiensis canonicus in suis Annotationibus ad secundam Ughelli editionem, nos ita monuerit: Bollandiani PP. ad diem XXVI Junii profitentur, velle se opportune Brixianorum scriptorum opinionem, qua antehac libros contra Eutychem Vigilio Brixiæ episcopo asserebant, a fundamentis excutere; verum labori supervacuo, ut libitum fuerit, parcere poterunt; quandoquidem hujusmodi libros nostra sponte Brixiano Vigilio libenter abjudicamus.

[7] A conjecturis istis Faynus in Annotationibus ad Martyrologium transit ad traditionem, [Obiit & sepultus est Isei; corpus anno 1524,] quam hisce verbis declarat: Sanctum Vigilium hunc ecclesiam plebanam in oppido Isei apud lacum Sabinum in honorem S. Andreæ apostoli fundasse, ibique Deo expirasse, antiqua illic scripta traditio est. Quod etiam affirmare videntur sacra illius ossa, ibi semper sub altari servata in subterranea capella: & anno MDXXIV in altari instaurato elevata & recognita, hanc addendo tabulam plumbeam: Hic reliquiæ S. Vigilii fundatoris plebis isei fuerunt repositæ die VII Julii MDXXIV. Titus Porphirius de Aliprandis Isæi archipresbyter. Ejusdem traditionis mentio quoque fit in instrumento postea confecto occasione alterius reliquiarum inspectionis ac translationis, de qua idem Faynus ibidem: Anno postea MDCXXXIII ad majorem ejusdem Sancti cultum & reliquiarum custodiam (annuente Vincentio Justiniano Brixiæ episcopo) has ex illo obscuro oratorio, in nobilem capellam tanto Patrono dicatam in arcam recentem maxima solemnitate asportarunt, & accurate eas physica manus descripsit; hac in eadem arca incisa memoria. Beatissimi patris Vigilii episcopi Brixiæ, hujus ecclesiæ fundatoris, sacra ossa hic decentius reposita anno MDCXXXIII, quem apud Deum Optim. Maxim. Patronum optimum quære venerator.

[8] Instrumenti super jam dicta translatione, a notario publico confecti, [& iterum anno 1633] apographum Ms. huc transmisit Faynus. Exaratum est Italico idiomate, exceptis initio ac fine, quæ Latina sunt; sed voces frequenter in notas contractæ sunt, & nomina præsertim propria lectu adeo difficilia, ut, ne aberrem, omittere hinc inde ea maluerim, & ipsius instrumenti, quantum hic necesse videtur, summam dumtaxat exhibere. Sic habet initum: In Christi nomine. Anno millesimo sexcentesimo trigesimo tertio, Indictione prima, die vero ultimo mensis Novembris, existentibus in ecclesia parochiali S. Andreæ Isei, Brixiensis districtus præsentibus (sequuntur hic nomina testium, a me ob dictam rationem prætermissa) omnibus habitatoribus Isei, testibus &c., asserentibus &c., mihique notario &c. Plura Latine non exprimuntur. Tum Italice ait notarius more solito, velle se, ut ad perpetuam rei memoriam, & venerationem cultumque S. Vigilii Brixiensis episcopi, peculiaris patroni ac fundatoris ecclesiæ archipresbyteralis insignis oppidi Iseensis, ubi Sanctus idem vita functus est, notum sit & indubitanter manifestum universis, quod ex commissione ac mandato illustrissimi & reverendissimi domini Vincentii Justiniani, Brixiensis antistitis, dominus Joannes Maria Machario, dicti oppidi archipresbyter, qui id una cum spectabili incolarum cœtu flagitaverat, transtulerit reliquias S. Vigilii.

[9] Causam translationis fuisse significat idem notarius, quod subterraneum sub majori ecclesiæ ara oratorium, [translatum fuit in locum decentiorem;] in quo servabantur sacra ossa, locus esset humidus & in vehementibus imbribus inundationi obnoxius, quodque idcirco nec satis esset ornatus, nec accessu facilis, nec denique ad debitam venerationem accommodatus. Laudatus itaque archipresbyter, comitantibus solemni ritu ac ordine, juxta morem in piis hujusmodi casibus servari solitum, clero universo tam seculari quam regulari & populo, sacra ossa sustulit ex ara subterranei oratorii, consecrata S. Vigilio. Eadem deinde juxta mandatum superius allegatum recognita sunt & singula simul cum inscriptione tabellæ plumbeæ in veteri arca repertæ, ordine descripta per excellentissimum dominum Georgium de Medicis, ejusdem loci physicum. Tum delata sunt ad sacellum ejusdem ecclesiæ, situm in sinistro aræ majoris latere, ubi decentius ac commodius a populo honorari queant. Imposita autem sunt omnia, excepto brachio uno, quod in theca argentea seorsum exponitur, arcæ in eum finem recens confectæ, & duabus clavibus obseratæ, quarum una penes archipresbyterum est, altera penes loci moderatores. Hæc summa est Italici instrumenti & isthæc clausula Latina: De quibus omnibus rogatus sum ego Hieronymus de Rubeis notarius publicus conficere instrumentum.

[10] [enumerantur sacra ejus ossa, ibidem servata.] Ceterum, teste eodem notario, etiam laudatus physicus propria manu descripsit sacrorum ossium seriem, atque isti instrumento annexuit; sed ejus apographum non pervenit ad nos. Fortasse inde desumpta est sacrorum ossium enumeratio, quam in catalogo Ms. episcoporum Brixiæ dat Joannes Franciscus Florentinius post brevem mox dictæ translationis commemorationem: Hysee *, inquit, os unum præcipuum brachii; os minus brachii; coxa una ex majoribus; crus unum ex majoribus; duo ossa spatularum; os pectoris partis vicinæ collo; os tergoris prope collum super spatulas; duo ossa minuta, spectantia ad spatularum juncturam; sex costæ integræ; tria frusta costarum parva, & alia * cineres asservantur.

[11] Ita Florentinius, qui paucis interpositis, addit sequentia: [Insignes ejus reliquiæ] In fronte confessionis picta est Sancti effigies his verbis: Vigilii sancti antistitis Brixiæ hic ossa quiescunt, excepto capite, et brachio sinistro clandestine asportatis. Hinc pars S. Laurentii. Per confessionem designat oratorium subterraneum, unde anno 1633 ablatæ sunt reliquiæ: per voces autem: Hinc pars S. Laurentii, indigitat S. Vigilii reliquias, quæ servantur Brixiæ in ecclesia S. Laurentii, & de quibus ita habet Faynus: Caput hujus sancti Præsulis cum ossibus illic (Isei) deficientibus, ex antiqua translatione facta ante ann. MCC habet eccl. parochialis S. Laurentii Brixiæ cum sequenti tabula indicante: Hic beatissimi confessoris Vigilii Brixiæ episcopi conditum est solemniter corpus in S. Syxti die. Idem indicat in fronte plebanæ confessionis sive subterranei oratorii apud ejusdem Sancti effigiem accusatoria hæc inscriptio, eadem nempe, quam mox dedi ex Florentinio, & ex qua uterque deducit veram reliquiarum S. Vigilii in Brixiana S. Laurentii ecclesia existentiam. Agnoscit tamen etiam uterque, quod vox corpus in Brixiana inscriptione sumenda sit figurate pro parte corporis majore aut maxima.

[12] [honorantur etiam Brixiæ;] Faynus nihil profert ad probandam translationem, quam allegat, factam ante annum 1200; Florentinius appellat ad traditionem, inquiens: Licet enim ibi (Isei) Sanctum obiisse, natalesque ejus exuvias multis seculis veneratas fama percrebuerit, earum tamen majorem partem Brixiam allatam ante annum millesimum ducentesimum & in S. Laurentii æde collocatam fuisse, antiqua traditione instruimur. Traditionis hujus veritati nihil est, quod opponam; contra cum juxta inscriptionem, S. Vigilii effigiei affixam, agnoscant Iseenses, defiderari apud se caput & brachium sinistrum, & Iseum Brixiensi ecclesiæ subjectum sit, plusquam verisimile existimo, ea non alio translata fuisse quam Brixiam, sive id clanculum factum sit, ne excitarentur turbæ in Iseensi populo, sive alio modo. Porro Brixiensium reliquiarum binas translationes reperio. Primam sic refert Capreolus lib. 12 de rebus Brixianorum ad annum 1497: Martio sequenti reliquiæ sanctorum Optatiani & Vigilii, episcoporum olim nostrorum, ex ara veteri in novam divi Laurentii per Bernardinum Fabium, Pharensem episcopum & referendarium apostolicum, civem nostrum, maxima cum religione sunt translata. Eamdem simul cum altera translatione declarat Florentinius in Catalogo episcoporum, typis vulgato Brixiæ anno 1614: Ejus, inquit in Optatiano, & S. Vigilii successoris reliquias, in æde S. Laurentii reconditas, an. MCCCCXCVII Bernardinus Fabius, Pharensis antistes & eidem ecclesiæ præpositus, ex ara maxima vetustiore in novam transtulit: ab eadem postea, muro inhærente, extractæ, solennique supplicatione per urbem portatæ in augustiorem aliam, quam in medio choro Octavius Hermannius præpositus statuerat, illatæ sunt an. MDXCVI.

[13] Bononiæ tamen S. Vigilii reliquias esse, docet Antonius Masinus in Bononia perlustrata, [ac Bononiæ:] & post ipsum Faynus, cujus verba præmitto ex Annotationibus ad Martyrologium Brixianum: Bononiæ etiam in ecclesia S. Francisci exstant insignes hujus Sancti reliquiæ, condigno honore servatæ, illucque vel ante annum MCC, vel anno MDXXIV, cum sarcophagum ejus detegeretur, translatæ. Quarum translationis festum ibi solemni Officio celebratur die XXVI Augusti: sicut Antonius Masinus in ejus libro, inscripto, Bononia perlustrata, demonstrat. Audiamus modo Masinum; ad diem XXVI Augusti sic loquitur Italice: S. Vigilii episcopi Brixiensis servantur reliquiæ in ecclesia S. Francisci. Eadem repetit ad diem XXVI Septembris, præterquam quod nominet insignem reliquiam. Hinc facile quidem colligimus, utroque die sacris reliquiis ibi exhiberi cultum & venerationem specialem, sed festum translationis solemni Officio celebrari, nequaquam videmus demonstratum: utrum autem ab Iseensibus, apud quos anno 1524 Sancti tumulum apertum fuisse, diximus num. 7: an vero a Brixiensibus sacras reliquias obtinuerint Bononienses, assequi non valemus.

[14] [cultus antiquus ex variis locis ei dicatis comprobatur.] Quod spectat ad annuum Sancti cultum Brixiæ & Isei, nihil speciatim tradunt auctores, utrobique tamen celebrem esse, credere me jubet Florentinius in catalogo Ms.; agens enim de sacris ossibus in Iseensi oppido, hæc subdit: Ubi de eodem, ut nos, VI Kal. Oct. solemnitatem agunt. Sed quam celebris & quam antiquus sit ejusdem Sancti cultus per Brixianam diœcesim, manifestant ecclesiæ & oratoria, ipsius nomini ac patrocinio consecrata. Faynus in quarto catalogo Cæli Brixiani exhibet ecclesias omnes cum suis titulis ac prærogativis tam in civitate, quam in tota diœcesi existentes: dictum catalogum levi oculo percurri, atque inter ecclesias, quæ extra civitatem sitæ notantur, majorisque commodi gratia in regiones octo divisæ sunt, varias S. Vigilio dicatas offendi. In regione prima, quæ titulo Vallis Camunicæ distinguitur, pag. 201 ista habentur: Ecclesia Cævi, cujus est patronus S. Vigilius, tria complectens altaria, est rectoria parochialis. In secunda regione, sub titulo Vallis Triumplinæ, pag. 216: Ecclesia Londrini, habens titulum S. Vigilii, Brixiæ episcopi & altaria quatuor, est rectoria parochialis. In regione tertia, nomine Vallis Sabbiæ, pag. 219: Oratorium S. Vigilii episcopi. In sexta regione, quæ Pedemontana Occidentalis nuncupatur, pag. 248: Ecclesia Montisrotondi, cujus patronus est S. Vigilius, episcopus Brixiæ, tria continens altaria, est rectoria parochialis, habens sub juribus suis ecclesiam veterem S. Vigilii, ubi cæmiterium adest, quæ erat prima parochialis. Ibidem pag. 253: Ecclesia Terræ S. Vigilii, sub nomine S. Gregorii Papæ constitutæ, tribus cum altaribus, est rectoria parochialis, quæ intra limites suos continet ecclesiam in colle existentem sub nomine S. Vigilii, quæ erat parochialis antiqua. Denique in regione octava, quæ Planities agri Brixiani inscribitur pag. 265: Oratorium S. Vigilii in campestri loco.

[Annotata]

* Isei

* forte aliorum

DE S. NILO ABBATE
CRYPTÆ FERRATÆ IN AGRO TUSCULANO ITALIÆ.

Anno MV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Notitia locorum: Vita Sancti scripta a contemporaneo: ejus chronotaxis aliqua.

Nilus abbas, Cryptæ Ferratæ in agro Tusculano Italiæ (S.)

AUCTORE J. C.

Sanctum Nilum abbatem nomino, & Cryptæ-Ferratæ nuntio, [S. Nilus in Fastis Benedictinis & aliis nuntiatur.] tamquam si ibidem diem obiisset: usitatum ab aliis morem potius, quam nostrum scrupulose secutus. Prælaturam abbatialem semper sic declinavit Sanctus, ut tamen semper subditos & sequaces monachos plurimos habuerit. Obiit autem in monasterio S. Agathæ, distante tertio milliari a Cryptæ-Ferratensi, ad quod sacra ejus cimelia translata fuere, ubique, ut primi ejus abbatiæ Fundatoris præcipuo honore culta & prodigiis a Deo illustrata fuere. Baronius ad hunc diem XXVI Septembris S. Nilum ita nuntiat in Romano Martyrologio: In agro Tusculano B. Nili abbatis fundatoris monasterii Cryptæ Ferratæ, magnæ sanctitatis viri. Frustra Sancti nomen apud martyrologos classicos quæras, cum illis omnibus sit posterior, utpote tantum initio seculi XI ad Superos translatus. Wion, Menardus, Dorganius Fastis sacris Benedictinorum insertum habent: quia, etiamsi non fuerit monachus Ordinis S. Benedicti, sed S. Basilii, diu tamen, inquit Menardus in Observationibus, habitavit in monasterio S. Bonifacii & Alexii Romæ, quod est Ordinis S. Benedicti. Quamdiu ibidem egerit S. Nilus, in decursu videbimus: interim dispiciant, quorum interest, an hæc ratio sit sufficiens, ut Sanctus quis Ordini cuipiam adscribatur. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ uberius de S. Nilo agit, contrahens, quæ apud Baronium in Annalibus ad annum 976 & alibi sparsa legerat. Junioris agnomen sortitus est sanctus Abbas distinctionis ergo cum altero homonymo S. Nilo itidem Græco, qui Theodosii Junioris temporibus, honoribus & titulis excussis, monasterium Constantinopoli summa cum laude administravit. De illo doctrina & sanctitate celebri agendum veniet ad diem XII Novembris, quo Romano Martyrologio inscriptus legitur, ubique nata ex synonymia nominis circa Opera nonnulla S. Nili titulum præferentia confusio dissolvi poterit.

[2] Est porro Tesculanus ager, ubi dicessit S. Nilus, Romano proximus: [Vita ejus Græca,] imo Campaniæ Romanæ pars. Civitas ibi episcopalis est, quam Itali Frascati, indeque recentiores quidam Frascatam Latine appellant: distat 12 milliaribus ab Urbe, contenduntque plurimi, eodem loco vetus Tusculum fuisse, a quo vicinus ager adhuc nomen retinet. Inde ad Meridiem uno circiter milliari declinantibus, ubi olim Luculli villa fuit ad aquam Crabram, occurrit celebre cœnobium, quod S. Nilo nostro initium suum & splendorem debet: Grotta ferrata ab indigenis, a Latinis vero Crypta ferrata vocitatur. Nominis originem deducunt alii a specu, quem incolebant monachi, quique ferreis clathris claudebatur, ut contendunt: a ferri ibidem abundantia derivant alii. Kircherus in Latio Cryptæ-ferratensis abbatiæ exordia Bartholomæo S. Nili discipulo adscribit: illum sequitur Piazza in Hierarchia Cardinalitia: at infra videbimus, perperam id fieri, primumque illius auctorem habendum esse Sanctum nostrum, de quo pauca admodum, &, si chronotaxim examenque monumentorum seu Vitæ exceperis, nulla fere hic operose discutienda sunt. Quod porro ad S. Nili Vitas, seu potius Vitam spectat, omnis fere difficultas in ejus auctore investigando sita est; leviusculi enim errores facile scriptori poterunt indulgeri, si modo ejus fides & auctoritas aliunde probabitur. S. Nili Vita primigenia Græca est, ex eaque, ni fallor, unica, prodierunt Vitæ Latinæ pro interpretum methodo diversa utcumque inter se discrepantes. Illam assignat Baronius in Annalibus ad annum Christi 976 num. 2 in antiquo codice monasterii Cryptæ Ferratæ a Sancti discipulo compositam; eamdem Barrius de Antiquitate Calabriæ lib. 5 ac denique Ferrarius in Annotatione appellat. Videamus porro, an vere una eademque Vita Græca sit, unde diversæ versiones profectæ sunt.

[3] Baronius laudatus ita loquitur: Cujus (S. Nili) res gestas Græce conscriptas ab ejus discipulo Latinitas hactenus numquam vidit. [quam dabimus] Qui prius ex antiquo codice monasterii Cryptæ-ferratæ tradidit Latinitati, fuit noster Federicus Metius episcopus Thermularum, a quo ego primus accepi, & nonnulla ex eis pro ratione temporis nostris Annalibus opportuna occasione contexui. Eadem illa combinavit ex Baronio Surius & ad hunc diem collectioni suæ inseruit. Versionem Metii a Martenio inferius laudando, uti & a Jacobo Sciommari, Ordinis S. Basilii & Cryptæ-ferratæ monacho in Notis ad Vitam S. Bartholomæi ab ipso Italice editam, reperio assignatam, sed præter ea, quæ suis Annalibus inseruit Baronius, alia non invenio; unde dubito, an versionem suam typis ediderit Metius, & non fuerit potius in Baronii solius gratiam adornata. Quidquid sit, quæ is nobis ex versione illa subministravit abunde ad rem præsentem erunt. Edmundus Martene Collectionis veterum scriptorum tom. 6 col. 887 Vitam S. Nili inseruit. Illam, ut in Observatione prævia monet, vertit ex Græco Cardinalis Sirletus, Latinamque ejus interpretationem illam repererat olim in codice Vaticano Johannes Durandus accurateque descriptam transmiserat ad Mabillonium, etiam Adriani Valesii judicio luce publica dignam moxque edendam, nisi varia studia impedivissent. Versionis Sirletianæ etiam meminit laudandus sæpe Sciommarius, ejusque exemplar Ms & nos habemus ex bibliothecæ Vaticanæ cod. Ms. sub num. 6151, qui idem est, unde suum apographum, quod cum nostro ad apices convenit, adornasse Durandum, scribit Martenius.

[4] [cum versione Caryophili, scripta est] Adjecit nostro Papebrochius, exemplar Græcum vidisse se in Cryptæ-ferratæ monasterio, consuluitque coram Romanum codicem, ad quem aliquid observavit, ut infra videbimus. Denique Joannes Matthæus Caryophilus archiepiscopus Iconiensis præteriti seculi initio Latine vertit unaque cum textu Græco ex Cryptæ-ferratæ Ms. Romanis Zannetti typis anno 1624 edidit, Vitam S. Nili, quam queritur usque tum in tenebris delituisse. Caryophili diligentia & in Latinis æque ac Græcis peritia nihil circa Vitam præfatam desideratum relinquit, præter hiatum unicum. Is mihi dubium injecit, an saltem ex eodem Cryptæ-ferratensis monasterii codice Sirleti versio profecta sit, cum in Caryophili textu omissa, duas fere columnas in Martenii editione impleant. At summa alibi passim consonantia peperit suspicionem, ne forte postquam codicem consuluerat Sirletus, folium ex eo, vel negligentia vel alio casu perierit. Quidquid sit, cum textum Græcum ediderit Caryophilus exactaque videatur ejus interpretatio, Vitam ex illo edam: & ne quid lector desideret hiatumque supplere possit, locum ex Sirleti versione ad finem hujus Commentarii dabo. De biographo sic scribit Caryophilus post initium Præfationis ad lectorem: Monachi Vitam Monachus scribit, Magistri discipulus. Quis tamen ille fuerit, non plane constat. Bartholomæum suspicantur multi, quidam etiam asserunt, virum & ipsum sanctissimum, Nili civem & sapientiæ ejus & pietatis hæredem. Hæc ille aliorum sensa de Bartholomæo, non sua promens: & caute sane sicut prudentem virum decebat, tum pro ea censuræ parte, qua biographum S. Nili contemporaneum fuisse asserit, tum pro altera, qua asserta de Bartholomæo in dubio relinquit.

[5] [a contemporaneo, forteque B. Bartholomæo] Supervacaneum esset, pro confirmatione primæ partis quæpiam allegare, cum pluribus locis talem se luculenter profiteatur biographus. Quod ad secundam spectat, plures Vitam illam B. Bartholomæo adscribunt, inter quos Sciommarius & Martenius; at is solus ex iis, quos vidi, asserti rationem reddit, quam propono. Discipulum autem illum inquit, haud alium fuisse a B. Bartholomæo, tertio post S. Nilum Cryptæ-ferratæ abbate, colligimus, cum ex inscriptione, quæ Vitæ ejus præfigitur in codice Vaticano MMMMMMCLI, hoc modo: Hanc Vitam B. Bartholomæus scripsit; tum ex breviori ejusdem S. Bartholomæi Vita, in qua hæc legimus: Hymnorum elucubrator ac nimium sapienter res gestas sui præceptoris et multorum Sanctorum describens. Reddunt quidem postrema illa certum utcumque, B. Bartholomæum scripsisse Vitam sancti sui præceptoris Nili; verum, quod Vitam eamdem illam elucubrarit, quam hodieque habemus, non ex eo æque certo liquet. Quod ad codicem Vaticanum attinet, parum sane ponderis asserto accederet, etiamsi interpres Sirletus, vel qui ejus versionem codici inscripsit, verba addidisset, quæ in textu Græco, quem vertit, non legebantur: sed ne tantum quidem subsidii pro sua opinione habet Martenius, quique cum illo sentiunt: Papebrochius enim, qui codicem Vaticanum propriis oculis lustravit, addita ad apographum nostrum Nota studiose monet, alia indubie manu verba allegata fuisse adjecta, quam qua Vita exarata est. Plura, ni fallor, opus non est addere, ut rationem reddam, quare sententiæ illustrissimi Caryophili subscribam, nec Vitam, quod tamen pro probabili habeo, B. Bartholomæo indubie adscribam. Major, fateor, a B. Bartholomæo auctoritas Vitæ accederet; at quam habemus a scriptore coævo, quique S. Nilo in ipso loco convixit, candoremque suum non uno loco probat, nobis sufficit.

[6] Nunc ad quampiam chronotaxim deducendam & pauca aliqua examinanda descendamus. [Obiit sanctus anno 1005,] Natus est S. Nilus Rossani in Calabria, olim Magna Græcia vocari solita. Provincia est amplissima regni Neapolitani in Italiæ ad Austrum extremis finibus maribusque Siculo, Ionio & Tyrrheno undique cincta, præterquam versus Septemtrionem, ubi provinciam Basilicatam conterminam habet. Rossanum, quod alii Roscianum scribunt, principatus titulo & archiepiscopali sede insignitum est, distatque vix 3 milliaribus ab ora sinus Tarentini. Ampla & probe culta hodieque civitas est. Seculo X, uti & Calalabria universa, imperio Orientis adhuc parebat, eratque & lingua & ritus Græcus in usu, quando ibidem natus est S. Nilus. De parentibus ejus annoque natali nihil determinatius legitur in Vita. Gabriel Barrius de Antiq. & situ Calabriæ libri 5 initio scribit, S. Nilum ex nobilibus parentibus ortum esse assertorumque testem allegat B. Bartholomæum Sancti biographum; at vel vulgare est hoc vitium scriptorum, qui Sanctos stemmatis fulgore quavis via decorare laborant, vel aliam Vitam, quod tamen vix credo, præ oculis habuit Barrius. Id sane neque in textu Græco neque in versionibus, quas habeo, asseritur. Quod ad annum natalem attinet, Sciommarius Nota 8 ad Vitam B. Bartholomæi designat annum Christi 910, & recte: quippe Vitæ num. 87 dicitur S. Nilus obiisse anno ætatis 95. Mortuus autem est anno Christi 1005; unde si annos 95 subtraxeris, in annum 910 delaberis.

[7] Porro annum Christi 1005 Sancti morti assignatum non habemus in Vita, [natus anno 910.] sed illum ex aliis monumentis bonæ nota accersit Sciommarius. Juxta turrim ecclesiæ Cryptæ-ferratensis marmori insculpta est hæc inscriptio: Ἐκοιμήθη ἅγιος Νεῖλος ἐτος ςφιγ᾽. Obdormivit S. Nilus anno 6513. Idem annus morti S. Nili assignatur, teste Sciommario, in antiquo codice, qui Basilii Porphyrogeniti appellatur, uti & in Typico antiquo B. Bartholomæi aliisque Mss. monumentis. Erudite porro, variorum scriptorum in hoc modo computandi correptis lapsibus, ibidem ostendit, annum mundi Græcorum more signatum 6513, esse vulgaris æræ 1005. Omitto argumenta, quibus id indubie evincit, quæque apud ipsum videri possunt. Interim imprimis certum est, juxta hanc epocham recte combinari, quæ in Vita de conventis Ottone III imperatore & Gregorio V Pontifice in causa Joannis antipapæ narrantur, quæque pugnant apud Gabrielem Barrium, Lubinum aliosque S. Nili mortem ad annum 980, vel aliquot annis ante finem seculi X referentes: cum certum sit ex num. 87, quadragesimali tempore Romam ea causa profectum Sanctum, idque anno 998, ut liquet ex monumentis a Muratorio in Annalibus ibidem allegatis. Neque minus limpide secundum chronotaxim fluunt alia nonnulla, quæ notis chronologicis in Vita circumscripta sunt. Quando S. Nilus mundo valedixit, nondum expleverat annum 30, num. 6: igitur accessus ejus ad monachos anno 940 vel sequenti contigit: Numero Vitæ 26 Stephanus adolescens annorum fere viginti junxit se S. Nilo, quod contigit hujus altero … in speluncam secessionis anno num. 27. Stephanus num. 94 septuagenario major laborare solitus fuisse dicitur. Stephanum mortuum sub eumdem annum, quo Otto III imperator decessit, liquet ibidem ex adjunctis. Ottonis obitus anno 1001 consignatus est: circa illum obierit Stephanus; ejusdem monasticæ vitæ initia circa annum 945 figi poterunt. Rursum num 95 monasterium Serperis, in quo ad annos X monasticam duxerat vitam, deseruit S. Nilus & duobus post mensibus num. 97 obiit. Eo igitur accesserat anno 994 vel sequenti. Numero 86 in Vallelucio egit quindecim annos, ab Aligerno Cassinensi abbate in illud admissus num. 72, deducto computu, sub annum 978, quo Aligernus agebat abbatiæ 29, qui mortuus est, asserente Mabillone, anno 986.

[8] [Sancti origo, nomen. An matrimonio] Hinc anni 7 residui sunt locandis iis, quæ sub Aligerni successore num. 84 & sequentibus ibidem S. Nilo contigisse narrantur, uti & quærendo alii solitario loco migrandoque ad monasterium Serperis: atque sic ordinate combinantur omnia. Observat porro Sciommarius sæpe laudatus Nota 18 ad Vitam B. Bartholomæi, Sanctum in baptismo Nicolaum fuisse nominatum. Clarus est in hanc rem locus Pancratii in Panegyrico dicentis: Τὴν μονὴν τῆς Κρυπτοφέῤῥης ἀπαρξαμένου τοῦ μεγάλου Νικολάου τοῦ καὶ Νείλονος μόνον Cum principium dedisset monasterio Cryptæ Ferratæ magnus Nicolaus, qui & Nilus solum, scilicet, appellatus est. Nota 13 dixerat, in Ordine S. Basilii, cum habitum quis induit, nomen mutari solere; atque ita S. Nicolai nomen in Nilum, B. Basilii in Bartholomæum mutatum fuisse. Quæ ad educationem ejus & adolescentiam exactam spectant, quæpiam in Vita referuntur. Baronius in Annalibus ad annum Christi 976 num. 2 sic scribit ex Metii versione, quam secum communicatam dixerat: Fuit Nilus iste ab origine Græca, Rossani in calabria civitate natus, doctrina atque pietate insignis, ab infantia Dei cultor eximius & post matrimonium vitam monasticam sectatus. Eadem de Sancti matrimonio habent Surius & Bailletus ad hunc diem. Nescio, an diversa in eo fuerit Metii versio; at si habet similia illis, quæ in Vita edenda cap. 1 num. 3 & seq. narrantur, utut durum est, Sanctos gravium noxarum suspectos reddere, si veritati litandum est, diffiteri non possum, tam saltem dubium esse, an legitimum fuerit commercium illud, ut minime certo matrimonium inde erui possit. Contrarium sane censuit Gabriel Barrius, dum lib. 5 de antiquitate & situ Calabriæ de S. Nilo nostro scribit: Inde vero jam exoletus dæmonis opera, cum virgine quapiam concubuit, filiamque ex ea suscepit. Ceterum deinde resipiscens ac se perpetrati deliquii pœnitens, mundi oblectamenta ac divitias deserere statuit.

[9] [junctus fuerit.] Verum, sicut matrimonium certo adstruere non possum, sic nec tam crude ac decretorie Sanctum fornicationis arguere ausim; sunt enim ex utraque parte nonnulla, quæ rem ambiguam relinquunt. Et pro matrimonio quidem facere videtur studiosa descriptio puellæ, quæ inter alias matrimonio non copulatas ejus amores aucupata est & fixit. Quod scilicet pulchritudine cunctas antecelleret, sed obscuro loco nata esset. Etenim si de concubinatu illegitimoque commercio tantum agebatur, superflua sane videri poterat animadversio de obscuritate generis, cum non soleant hujusmodi veneres generis claritate splendere. Denique videretur plane ibi matrimonium cum imparis conditionis persona describi, nisi reclamarent aliunde alia. Mitto inter illa recensere invectivas expressionesque duriores biographi; novi enim, simpliciores monachos castitatis zelatores eximios, quandoque similia matrimonio licitisque aliunde secularium voluptatibus afflare; sola Sancti fuga, prout a biographo describitur, sufficit, ut mihi rem totam dubiam reddat. Et sane, si legitimum matrimonium fuit, non licebat S. Nilo, relicta comparte, fugere & monachalem vitam amplecti, illa non consentiente. Consensisse autem, vel e vivis jam excessisse, quod decretorie, sine teste tamen, asserit Bailletus, nihil omnino suadet credere, imo potius contrarium innuitur.

[10] Igitur res in ambiguo sit: quamvis diffiteri non possim, [Merito habetur primus fundator Cryptæ-ferratensis monasterii.] majorem meam esse de non matrimonio suspicionem. Nunc pauca supersunt de instituta a S. Nilo Cryptæ-ferratensis abbatia, cujus initia & fundationem, ut jam superius monui, quidam serius figunt. Pauca, inquam, quoniam quisquis Vitæ edendæ tria ultima capita attentius perlegerit, luculentissime perspiciet, si B. Bartholomæo celeberrimi monasterii perfectio debeatur, Sancto certe nostro principium ejus adscribendum esse. Testatur id insuper apertissimis verbis Pancratius supra num. 8 laudatus, ipseque B. Bartholomæus in Typico suo, quod citat Sciommarius Nota 18. Ibi sic legitur die XXV Septembris: Δεῖ γινώσκειν, ὅτι ἐπειδὴ εἰς τὴν κς᾽ ἐπιτελοῦμεν τὴν τοῦ πρωτοκτήτορος τῆς μονῆς μνήμην πατρὸς ἡμῶν Νείλου. Sciendum est, quod XXVI die celebremus memoriam primi fundatoris monasterii, patris nostri Nili. Atque hæc ad stabiliendam Baronii, primum abbatem Cryptæ-ferratæ Sanctum nostrum appellantis, annuntiationem sufficiunt. Ceterum ex monumentis, quæ in Latio suo cap. 2 pag. 61 allegat Kircherus, videtur mulieribus non patere accessus ad capellam, ubi S. Nili & B. Bartholomæi corpora hodieque deposita sunt & summa veneratione coluntur. Nunc biatum ex satis impedita Sirleti versione supplendum subnecto.

[11] At divina ope communitus, ac propria alacritate concertans, [Hiatus] hæc usque ad extremum vitæ spiritum immobiliter servavit. Cum igitur quadraginta dies in sancti ac magni martyris Nazarii monasterio permaneret, ubi & sanctum habitum se induit, per totos hos dies neque panem, neque vinum gustavit, neque aliud ex his, quæ igni conficiuntur; sed vivebat arborum fructibus & oleribus contentus. Multum autem illi hoc ad male patiendum fuit, homini a deliciosa vita repente ad austeram hanc vivendi formam translato. Neque enim desidia abstinentiæ pondus levabat, aut multo somno otium transigebat: sed totum diem in pulchre scribendo conterebat, ut monasterio manuum suarum monumentum relinqueret, neque, quod otiosus panem manducaret, condemnetur. Noctem autem in oratione, psalmis & genibus flectendis ducebat, tribus certaminibus sibi propositis trinitate munito, duplici continentia, corporis labore & afflictione, cum vigiliis peracta. At ne quis existimet, initia certaminum hujusmodi extitisse, fines autem minus feliciter peractos: sed quemadmodum principium approbatum, ita & prostremum Deo fuit acceptum. Manifestum autem hoc erit, Dei gratia adjuvante, & oratione progrediente. Quodam die adiit illum ex familiaribus veteribus quidam, qui cum laudasset eum, quem erga Deum bonum animum præ se tulit, dum in mundo vitam degeret, & rursus in monastica conversatione; cumque beatum illum prædicaret, propterea, quod bonam partem elegit, quæ non auferetur ab eo. At is: Si bonum, inquit, est, o frater, quod laudas, quare & tu non æmularis? Propterea quod, inquit, non exsistit mihi amictus, neque lana confecta tunica.

[12] [ex Sirleti versione] Statim autem surgens sanctus Vir, demto sibi, quem gerebat, amictu, novum ac maxime delectabilem ei dat excusationes importunas fingenti, ac quamprimum zonam dissolvens, studebat sese exuere, ut & tunicam illi daret: Cape, inquiens, hæc frater modo, ne bona parte priveris, de me vero abjecto illius servo Dominus providebit. Cum ille Viri magnanimitatem perspexisset, immensamque caritatem atque efferventem zelum, non permisit illum omnino exui, erubescens nudum videre: amictum autem solum capiens, ac sibi imponens, Pœnitens, inquit, credo Domino nostro Jesu Christo, & spero in sanctas tuas orationes, quod ob recordationem hujus amictus studebo & ego Deo placere, ac certamen subire pro meæ animæ salute: quibus dictis, discessit attonitus atque Hominis virtutem admirans. At sanctus Nilus, cum petiisset a monasterii cellario unius pecudis pellem, hanc manibus conficiens, ac benedictionibus variam exornans suis humeris imposuit, secum cogitans eum, qui dixit, Circuierunt in melotis & pellibus caprinis. Propositum autem hoc unum illi erat, vitam apostolicam & zelum propheticum in animi promptitudinem suscipere, atque ad illos assidue aspiciens, ex illis formabat interiorem atque exteriorem hominem: caput inopertum habebat; juxta Apostoli præceptum una vero tunica omne tempus induebatur, Euangelicum dictum sequens, pedesque nudos gerens, propterea, quod ita a propheta sunt cum admiratione hujusmodi pedes approbati. Quamvis ab hujusmodi laboribus atque afflictionibus extremæ senectutis infirmitas atque imbecillitas illum amovit, tamen ab animi virtutibus ne ipsa quidem mors absterruit, quominus in illis primas principatum haberet, neque illius memoriam futuri ævi delebit oblivio, siquidem juxta Apostolum manent hæc tria, spes, fides, & caritas.

[13] [supplendus.] At interea ad ea, quæ cœpimus, redeamus. Erat regulus quidam, quem Comitem vocant in regionibus illis, durus ac nimium inhumanus, nullam suæ salutis rationem habens: utens autem tyrannide atque arrogantia, servituti subjecit innocentem animum cujusdam, qui ad illud monasterium, ubi beatus Nilus versabatur, pertinebat. Quodam igitur die cum ille tyrannus irruisset in monasterium ad explendum proprium ventrem, neque enim ob animæ utilitatem; cum esset discessurus, præfectus nihil ausus est ea de re dicere, veritus arrogantiam atque illius impudentiam: advocavit B. Nilum, in quo admirabilis loquendi libertas inerat, atque illum adhortatur, ut terribilem illum principem aggressus, animæ, quam injuste occupaverat, liberationem impetraret. Qui velut a Deo jussus, atque indubitata fide armatus, adiit temerarium illum, & opere & verbis, spiritualibus admonitionibus utens, quemadmodum a præfecto audierat, admonens, ut * de proposita re, cujus gratia venerat. Hoc autem nimium contradicente, atque petitionem renuente, quod neque si angelus e cœlo descenderet, neque alicui homini esset obtemperaturus, ut ejusmodi animam eriperet; beatus Nilus mortis stimulum injecit, considerans mortis recordationem idoneam esse, ut & lapideam animam moveret.

[Annotata]

* forte eum

Vita
Auctore Sancti discipulo, forte B. Bartholomæo.
Editore & interprete Joanne Matthæo Caryophilo archiepiscopo Jconiensi.

Nilus abbas, Cryptæ Ferratæ in agro Tusculano Italiæ (S.)
a

A. discipulo.

CAPUT I.
Nascitur S. Nilus, Deiparæque offertur. Magnum in ipsa adolescentia in virtutibus & scientiis progressum facit. Variis a dæmone tentationibus appetitur, iisque superatis, fit monachus.

Η Χάρις τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ιησοῦ Χριστοῦ, καὶ ἁγάπη τοῦ Θεοῦ καὶ πατρὸς, καὶ κοινωνία τοῦ ἁγίου Πνεύματος· καλὸν γὰρ ἐκ Θεου ἄρχεσθαι, καὶ εἰς Θεὸν καταλήγειν· εἴη μετὰ πάντων τῶν φιλοπόνως ἀκροωμένων, καὶ μετὰ τῆς ἐμῆς εὐτελείας καὶ πτωχονοίας τοῦ μέλλοντος τολμηρῶς διαγγέλλειν περὶ τοῦ βίου τοῦ ὁσίου πατρὸς ἡμῶν Νείλου τοῦ νέου. Οὐ γὰρ δι᾽ ἀνθρώπου, οὑδὲ δι᾽ ἀνθρωπίνης ὑποβολῆς παρακλήσεως τὸ τοιοῦτον ἔργον ἐχειρισάμην. Οὐδὲ γάρ εἰσι νῦν ἐν τοῖς ἐσχάτοις καιροῖς τῶν ἐσχάτων τούτων αἰώνων οἱ τὰ τοιαῦτα ζητοῦντες τε καὶ πολυπραγμονοῦντες· τοὐναντίον μέν οὖν, πολλοὶ οἱ μωκίζοντες, καὶ πρὸς ταῦτα ἀηδιζόμενοι, οἱ μήτε τοῖς παλαιοῖς διηγήμασι τῶν ἁγίων πιστεύοντες, μήτε τοῖς νεωστὶ τελειωθεῖσιν πειθόμενοι· ἀλλὰ διὰ πάντων καὶ ἐν πᾶσιν αὐτοῖς τὰς τῆς ὠφελείας ὁδοὺς ὡς εἰπεῖν ἀποφράξαντες, ἕνα σκοπὸν ἐν ἅπασι τίθενται, τὸ πρὸς τὰ ἑαυτῶν μετακρίνειν τὸ πιστὸν ἐν τοῖς λεγομένοις· τὸ δ᾽ ὑπερβαῖνον τὴν ἑαυτῶν δύναμιν, ὡς ἔξω τῆς ἀληθείας ταῖς τοῦ ψεύδους ὑπονοίαις καθυποβάλλειν. Διὸ τὸν ἀόρατον νοῦν, τὸν Θεόν φημι καὶ πατέρα, καὶ τὸν ἄναρχόν τε καὶ συναΐδιον Λόγον, καὶ τὸ πανάγιον καὶ ὁμοούσιον Πνεῦμα, θεμέλιον καὶ ἀρχὴν προθέμενος τοῦ λόγου, οὕτω τῆς διηγήσεως ἀπαρξώμεθα· εἰ καὶ μήτοι γέ τινι χρησιμεύσουσαν ἄλλῳ, ἀλλ᾽ ἡμῖν τοῖς ἐνταύτῃ ἀσχολουμένοις, καὶ μικρόν τι τὸν νοῦν ἐκ τῶν γηίνων ἀπαγομένοις οὐ μικρὰν τὴν ὄνησιν καὶ τὸ κέρδος ἐργαζομένην, καθάπερ τοῖς μυρεψοῖς τῶν ἀρωμάτων ἀναστροφὴ τὴν ἐξ αὐτῶν ἡδύτητα καὶ ἀπόλαυσιν. Δεῖ τοίνυν τὴν ἐνεγκοῦσαν τοῦτον ἡμῖν τὸν ἀοίδιμον Νεῖλον προτάξαι τῷ λόγῳ, ἵνα μηδὲν τῶν δεόντων ἐλλείπῃ τῷ πάντα τὰ κατ᾽ αὐτὸν ἐρευνῶντι.

[2] Τὸ Ρουσιάνον οἶδ᾽ ὄτι πάντες γινώσκουσιν, οὐ μόνον διὰ τὸ προκαθῆσθαι τοῖς τῆς Καλαβρίας τέρμασι, μέγιστόν τε τυγχάνειν ὁμοῦ καὶ ἀνεπιβούλευτον, ἀλλὰ καὶ διὰ τὸ καὶ πάσης τῆς χώρας ἐρημωθείσης, καὶ πασῶν τῶν πόλεων ἔργον γεγενημένων τῆς τῶν Σαῤῥακηνῶν πολυπληθείας, μόνον διαφυγεῖν μέχρι καὶ νῦν τῆς αὐτῶν ἀπολείας τὸν νόμον. Τοῦτο δὲ οὐκ ἐξ ἀνθρωπίνης σοφίας βοηθείας συνέβη, ἀλλἀ τῇ δυναστείᾳ καὶ ἀντιλήψει τῆς ἐκεῖ ἐπισκιαζούσης ἐξαιρέτως δεσποίνης ἡμῶν Θεοτόκου καὶ ᾀειπαρθένου Μαρίας· ἥτις πολλάκις τῶν ἀθέων Ἀγαρηνῶν ἐν νυκτὶ προσελθόντων, καὶ συλῆσαι τὸ φρούριον βουληθέντων, ἅμα τῷ προσεγγίσαι αὐτοὺς τῷ τείχει, ὥστε καὶ κλίμακα ἐπιθεῖναι, λέγεται ἄνωθεν ὠς γυνὴ πορφυροφόρος ἐποφθῆναι αὐτοῖς, λαμπάδας ἐν ταῖς χερσὶ κατέχουσα, καὶ ταύταις αὐτοὺς καταβάλλουσα, καὶ τοῦ τείχους ἀποδιώκουσα. Καὶ τοῦτο σαφῶς ὡμολόγουν οἱ ἐξ αὐτῶν γενόμενοι πρόσφυγες. Εκεῖθεν τοίνον ὅσιος πατὴρ ἡμῶν Νεῖλος ἀνέτειλεν, καὶ ἐκεῖσε τὰς τῆς σωματικῆς ἡλικίας ἀρχὰς κατεβάλετο, δῶρον ἀπὸ Θεοῦ χαρισθεὶς τοῖς γονεῦσιν αὐτοῦ· πρὸς γὰρ ἀδελφῇ ἐτέχθη ἄρρεν αὐτοῖς ἐπιθυμητικῶς· καὶ δῶρον παρ᾽ αὐτῶν ἐνεχθεὶς, καὶ τῷ οἴκῳ τῆς Θεοτόκου εὐθύμ