Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung September VII           Band September VII           Anhang September VII

27. September


DIES VIGESIMA SEPTIMA SEPTEMB.

SANCTI, QUI V KAL. OCTOBRIS COLUNTUR.

S. Joannes Marcus, Christi aut Apostolorum discipulus.
S. Zenas, alias Zenon dictus, S. Pauli discipulus.
S. Caius, episcopus Mediolanensis, Conf. in Insubria.
S. Aderitus, episcopus Ravennas in Italia.
S. Florentinus M. Pseuduni in Æduis.
S. Hilarius M. Pseuduni in Æduis.
S. Aphrodisius M. Pseuduni in Æduis.
S. Cosmas Martyr Ægis in Cilicia.
S. Damianus Martyr Ægis in Cilicia.
S. Anthimus Martyr Ægis in Cilicia.
S. Leontius Martyr Ægis in Cilicia.
S. Euprepius Martyr Ægis in Cilicia.
S. Epicharis matrona M. forte Constantinopoli.
S. Fidentius M. Tuderti in Umbria.
S. Terentius M. Tuderti in Umbria.
S. Eleutherus vel Eleutherius M., Cæsareæ in Cappadocia.
S. Deodatus conf., in diœcesi Sorana in Latio.
S. Ceraunius vel Ceraunus, episcopus Parisiensis in Gallia.
S. Hiltrudis virgo, Lætiis in Hannonia.
S. Adulphus frater M. Cordubæ in Hispania.
S. Joannes frater M. Cordubæ in Hispania.
B. Bonfilius, episcopus Fulginas, prope Cingulum in Piceno.
S. Elzearius de Sabrano, baro Ausoysii & comes Ariani, Parisiis in Francia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Theodote martyr, mater SS. Cosmæ & Damiani, annuntiatur hodie in Martyrologio Germanico. De ea agetur hodie in SS. Cosma & Damiano, jam brevissime de eadem singulari titulo actum est ad 2 Januarii.
S. Timotheus, discipulus S. Pauli, refertur hodie in codicibus Hieronymianis, & in aliquot auctariis Bedæ. Festivitas ejus apud Latinos celebratur, & gesta ejus apud nos illustrata sunt ad XXIV Januarii.
Ætherius, ex monacho episcopus Uxamensis in Hispania, cum titulo Sancti ad hunc diem refertur a Bucelino, in titulis Sanctorum nimis liberali: neque enim ullum laudat martyrologum. Idem Ætherius laudatur apud Castellanum pag. 944 ut venerabilis, figiturque ad 25 Februarii, quo etiam die ut Beatus memoratur in Martyrologio Hispanico apud Tamayum, apud nos vero in Prætermissis ad eumdem diem XXV Februarii
S. Sigismundi depositio legitur ad hunc diem in Calendario impresso Pragensi. Designatur autem depositio corporis S. Sigismundi regis, Pragam translati. Consule disputata de S. Sigismundo ad I Maii.
S. Athanasius ponitur hodie in Fastis Coptitarum & Æthiopum apud Ludolfum. Indicari autem S. Athanasium Alexandrinum, colligo ex Fastis aliis, in quibus elogium additur, sed vitiose sermone Latino donatum. Egimus de S. Athanasio ad 2 Maii.
S. Stanislai episcopi & martyris translatio annuntiatur apud Grevenum, Canisium & in Florario Ms. Acta S. Stanislai data sunt ad VII Maii
S. Gibriani translatio ad hunc diem annuntiatur in codice Usuardino Heriniensi, & in Florario Ms., ut jam dictum est ad ejus Acta die VIII Maii.
Dedicatio altaris S. Viti notatur hodie in Calendario impresso Pragensi. De S. Vito actum est ad XV Junii.
S. Auremundus abbas ad hunc diem refertur a Bucelino, a nobis relatus ad IX Julii.
S. Ketillus aut Chetillus confessor hodie apud Grevenum & Molanum annuntiatur, poniturque in Dacia, ut etiam fit in Martyrologio Germanico. Rectius Ferrarius S. Ketillum annuntiat Wiburgiæ in Dania, ut videri apud nos potest, ubi de S. Ketillo actum est, ad XI Julii.
B. Vincentii a Paulo, sacerdotis & fundatoris Missionis, & puellarum Charitatis, viri apostolici & pauperum patris, memoria annuntiatur Parisiis in Martyrologio Romano, quod anno 1746 Antverpiæ recusum est. Ita quidem B. Vincentii nomen Martyrologio Romano inscribendum erat, permittente summo Pontifice, ut id fieret, quando solum Beatis erat adscriptus. Verum dum postea a Clemente XII in numerum Sanctorum relatus est, festivitati ipsius assignatus est dies 19 Julii, quo habetur in Martyrologio Romano, edito per Benedictum XIV, quamvis ibi etiam hodie elogio, ut in die obitus, honoretur. Verum illud ipsum elogium nos remittit ad diem cultus, quo dabitur in Operis Supplemento Vita S. Vicentii a Paulo, XIX Julii.
S. Aristarchus, Pauli apostoli discipulus, hodie memoratur a Græcis cum Joanne Marco & Zenone, de quibus hodie agimus. At de Aristarcho actum est ad IV Augusti.
Adberti abbatis Frislariensis mentio fit in Ms. Kalendario abbatiæ S. Salvatoris Antverpiensis. De illo Adberto nihil invenio, nisi forte nomen sit corruptum, designeturque S. Wigbertus, de quo actum est ad XV Augusti.
Passio plurimorum sanctorum monachorum & martyrum hodie in Prussia annuntiatur a Menardo, qui in Annotatis ostendit, designare se monachos cœnobii Olivensis prope Gedanum in Prussia: nam assignat Chrysostomum Henriquez in Fasciculo Sanctorum Ordinis Cisterciensis part. 2 lib. 2 dist. 39 cap. 13, ubi de illis agit Henriquez. De iisdem agit laudatus Henriquez in Menologio Cisterciensi ad 17 Septembris, ibique illorum monachorum abbatem vocat Casimirum. Quod autem ait Menardus, ex tabula quadam Coloniæ excusa de patronis Poloniæ & Sueciæ satis apparere, hos sanctos martyres inter Poloniæ Sanctos coli, invenire nequeo. Neque enim novimus, cujus auctoritatis ac vetustatis sit illa tabula Coloniæ impressa, nec talia sunt, quæ ex illa tabula recitat Henriquez, ut cultum probent. Quare videri possunt dicta de Casimiro & Sociis in Prætermissis ad XVII Septembris.
S. Gerulphi M. translatio memoratur in Mss. additionibus Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. De S. Gerulpho actum est ad XXI Septemb.
S. Callistrati & sociorum martyrum hodie memoria est apud Græcos & Molanum, uti & in Romano olim Gallice verso. De iis heri egimus cum Martyrologio Romano. XXVI Septembris.
S. Justinæ virginis, cujus corpus in Ambrosiana basilica conditum est, his ipsis verbis mentio fit in Martyrologio Mediolanensi. In Annotatis laudatur codex manu exaratus anno 1410, in quo inter corpora Sanctorum dictæ ecclesiæ numeratur corpus S. Justinæ virginis. At exiguæ auctoritatis potest esse illius temporis codex, cujus auctor non nominatur. Laudatur item Kalendarium Missalis Ambrosiani, editi anno MCDLXXXIV, licet in eo dies festus assignetur diei vigesimo sexto Septembris. Demum ex Morigia credit auctor, altare fuisse S. Justinæ in ecclesia Ambrosiana, illudque postea dirutum. Adducit aliqua carmina, in quibus ego aram illam invenire nequeo. S. Justinam invocari in litaniis primo die rogationum triduanarum, quando fit statio in basilica Ambrosiana, affirmat laudatus martyrologus; sed fatetur, se ignorare, quænam sit illa Justina, & in quo tumulo sit ejus corpus. Ut autem paucis mentem meam declarem, ex omnibus in Martyrologio allegatis conjicio, S. Justinam martyrem, quæ cum S. Cypriano passa est, particulari aliquo cultu in basilica Ambrosiana honoratam fuisse. Nam laudatum Kalendarium designat diem, quo illa colitur, & reliquiæ illius S. Justinæ facile Mediolanum pervenire potuerunt: ex reliquiis autem opinio de corpore nasci potuit, ut frequentissime accidit. De S. Justina & Cypriano egimus ad XXVI Septemb.
Sabatii aut Sabbatii cujusdam, monachi in Russia, mentio fit ad hunc diem in Menologio Slavo-Russico his verbis: Item S. P. N. Sabbatii in monasterio Solovetskio. Eumdem hoc præfixo die memorat Ignatius Kulczynski in Specimine ecclesiæ Ruthenicæ, impresso Romæ anno 1733, pag. 47 sub hoc titulo: De S. Sabbatio Solovecensi. Non dicitur, quo tempore Sabbatius ille floruerit, ut nequeam ex tempore, quo vixit, ferre judicium, solidamve formare conjecturam, Catholicusne fuerit, an schismaticus. Quapropter solum hic recitabo, quæ laudatus auctor de eo dedit ex Anthologio Russorum. Thaumaturgum hunc, inquit, Solovecensem & eremitam commemorat meum Anthologium, & habet tale Troparium, ut sequitur: Declinans mundum, & incolens eremum, bonum certamen certasti, incumbens duris laboribus, vigiliis ac orationibus. Hinc post obitum fundis curationes, Sabbati pater noster, ora Christum Deum, ut salvet animas nostras. Tum Contacium recitat hoc modo: Mundanam tempestatem effugiens, insulam maris incoluisti, o Sapiens, crucem vero tuam tollens, & Christi vestigiis insistens, in orationibus ac vigiliis jejuniisque perseverasti, & corpus acerbis mortificationibus afflixisti. Inde te colimus ut monachorum decus, & celebramus peramanter tuam memoriam. Tu vero, o sancte Sabbati, ora Christum Deum incessanter pro nobis. Plura de Sabatio, forsan Catholico & Sancto, non novimus.
Feliciani & Benedicti MM. meminerunt Grevenus & auctor Florarii Ms., ambo multa confundere soliti. Si quo die simul passi fuerint hi Martyres, clarius se alibi manifestabunt. At ejusmodi sunt nomina, ut imponi potuerint anonymis post corporum elevationem.
Petrus Metensis episcopus refertur ut Sanctus in aliquot auctariis Martyrologii Usuardini apud Sollerium nostrum, nimirum in codicibus Bruxellensi & Hagenoyensi, in editionibus Lubeco-Coloniensi ac Greveni. Petrum item annuntiant auctor Florarii Ms., Maurolycus, Canisius, Felicius, Saussayus & Ferrarius. Præterea Meurissius in Catalogo episcoporum Metensium, inter quos vigesimum quintum numerat, pag. 81 Sancti titulum Petro attribuit, aitque, nomen ejus legi in Martyrologio Metensi ad hunc diem, quo defunctus creditur. Demum de eodem dicit: Corpus ipsius portatum fuit ad ecclesiam S. Clementis, ubi etiamnum quiescit, & ubi in maxima est veneratione. Hæc ultima quidem viderentur cultum publicum importare, si translatum esset Petri corpus ob agnitam sanctitatem, & publicæ venerationi modo exponeretur. Verum videtur auctor solum primam sepulturam designare, & honorificam corporis conservationem. Si vero & aliquam corporis translationem sciremus factam, cum ejusmodi translationes fiant ob rationes varias, ex ea necdum probaretur cultus. Certe de Petro Metensi agit in utraque editione Historiæ Lotharingiæ Calmetus, agunt Sammarthani in Catalogo episcoporum Metensium, neque illi attribuunt Sancti titulum, aut ullam de sanctitate mentionem faciunt. In Catalogo episcoporum Metensium edito per Acherium tom. 6, pag. 650 laudatus Petrus ita commemoratur: Villico successit Petrus episcopus Metensis XXV: sedit annis X. Obiit V Kal. Octobris sub Papa Pelagio II, regnante Tiberio Constantino. In illo tamen Catalogo, cui similem habemus Ms., multi ante & post Petrum titulo Sanctorum honorantur, ut merito existimemus, illum titulum olim Petro non fuisse datum.
Ignatius abbas hodie annuntiatur in Menæis Græcorum impressis, in Menologio Sirletiano, in Synaxario Sirmondi, & apud Marcum Cytheræum. Ex iis tamen certo inferre nequeo, Ignatium illum cultu ecclesiastico honorari a Græcis aut aliquando honoratum fuisse, cum aliqui subinde in Fastis Græcorum commemorentur, & maxime in Menæis, etiamsi cultu caruerint. Accedunt & aliæ rationes, quæ dubitationem de cultu ingerunt. Dicitur vixisse sub imperatoribus Nicephoro & Joanne, id est, sub Nicephoro Phoca & Joanne Zemisce, ut mors ejus late videatur figenda circa annum 970, & non satis capiam, cur Castellanus in margine Martyrologii sui assignet annum circiter 999. Nam verisimillimum est, ultimos imperatores, sub quibus abbas fuit, esse assignatos; non vero eos, sub quibus juvenis vixit. Si autem sub Joanne Zemisce defunctus est, & corpus uno anno post mortem honorificentiori loco depositum, ut in Menæis dicitur, poterat inseri Menologio, quod scriptum est jussu imperatoris Basilii Porphyrogeniti, si cultum habebat. In eo tamen non reperitur: nihilo magis invenitur in Fastis Moscorum, qui præcipuos recensent Græcorum Sanctos. In novissimo Græcorum Anthologio, quo Græci utuntur hoc tempore, similiter Ignatium abbatem non invenio. Quapropter etsi Ferrarius & Castellanus illum suis Martyrologiis inseruerint; ab Ignatio abbate hactenus cum Baronio abstinendum censeo, cum solum videatur Græcorum Fastis additus, postquam Græci schismate a Latinis se separarunt, ipseque etiam cultus apud Græcos sit dubius.
Romanus aliquis martyr hodie videtur annuntiari in vetustissimo codice Epternacensi, prout laudatur a Florentinio in Annotatis ad Martyrologium. Nam ibi legitur: Civitate Egas Romani martyris. Verum, cum alii codices Hieronymiani illum non habeant, omniaque Martyrologia posteriora de eodem taceant, dubium saltem est, an ex mendosa transcriptione Romanus non fuerit additus.
Sigebertus, Orientalium Anglorum rex, qui apud Bedam lib. 3 cap. 18 Sighberchtus dicitur, homo bonus ac religiosus, vitamque amplexus est monasticam, relicto regno, in Martyrologio Anglicano hac die memoratur ut Sanctus, indeque apud Ferrarium. Verum asteriscus, in margine elogio ejus adjectus in Anglicano Martyrologio, insinuat, non esse inventum in Fastis vetustis, ut cultu ecclesiastico videatur carere. Wion in Ligno Vitæ lib. 4 cap. 6 Sigebertum cum titulo Sancti memorat inter reges, qui facti sunt monachi, sed cultum ejus non probat, neque ipsum memorat in Martyrologio suo monastico. In hoc Sigeberto varius est Castellanus, qui eum ad 17 Septembris ut Sanctum annuntiat, ut ibi dictum est in Prætermissis. At in Aëmeris pag. 895 Sigberechtum vocat in margine, eumque ut venerabilem memorat, dicens, annuntiari ipsum ab aliquot neotericis sine apparentia cultus.
Quindecim martyres sine ullis loci aut temporis adjunctis ita memorantur in Menologio Sirletiano: Eodem die natalis Sanctorum quindecim martyrum, qui cum essent navigio impositi, illo ipso combusto, in mari suffocati sunt. Eadem leguntur in Menæis impressis, ex quibus desumpta videntur. At cum illos in aliis Fastis non inveniam, singularem illis titulum non assigno. Forte ex Actis martyrum fuerint desumpta, & sic ad aliam spectarent classem. Quidquid sit, plura de illis necdum novimus.
Dedicatio ecclesiæ S. Petri Coloniæ annuntiatur apud Canisium.
Dedicatio ecclesiæ Sagiensis in Normannia hodie memoratur apud Molanum, Ferrarium & Canisium.
Eusebii videtur mentio fieri apud Martenium in Martyrologio Corbeiensi: sed cum ponatur in Cæsarea Cappadociæ, verisimiliter legendum est Eleutherii, de quo agimus: nam non pauca sunt menda in editis a Martenio.
Sancius Petri Corvach, civis Compostellanus, cum sepultus esset Viterbii cum epitaphio his verbis concepto: Hic jacet Sancius Petri, dictus Corvach, civis Compostellanus, qui obiit V Kal. Octobris. An. Domini MCCLXXIX; cum inquam sepultus esset taleque eidem epitaphium in vetusta S. Caroli ecclesia sculptum esset in lapide; dictum epitaphium anno 1681 fuit inventum, itaque ab aliquibus lectum, ut crederent, sculptum esse Sanctus Petrus, suspicarenturque Sancti alicujus Petri corpus ibi sepultum esse, ut eodem anno perscriptum est Papebrochio nostro, cui & inscriptio sepulchralis, exacte æri incisa, fuit missa. At in ea satis clare legitur, Sancius Petri, non, Sanctus Petrus. Existimo, ipsos quoque Viterbienses id ipsum postea agnovisse.
Salusius abbas habetur in Fastis Coptitarum & Æthiophum apud Ludolfum, ex iisque Martyrologio universali insertus est a Castellano. Nos Salusium illum aliunde non novimus nec novit Castellanus, quantum existimo.
Baula martyr ex iisdem Fastis annuntiatur apud Castellanum nobis eo saltem nomine ignotus.
Absadius & Aron in iisdem rursum Fastis leguntur, nobis ignoti, & recte a Castellano omissi. Dat tamen ille ad 19 Januarii Absadium presbyterum ex dictis Fastis.
Paulus a Bigulia in Corsica insula, Ordinis S. Francisci, memoratur in Martyrologio Franciscano cum solito titulo Beati. At apud Waddingum ad annum 1432 de Paulo brevis fit mentio sine ullo Beati titulo, referturque beneficium mulieri ad sepulcrum ejus præstitum. Hoc de Paulo præ ceteris observo, quia allata in Martyrologio verba Gonzagæ suspicionem de cultu ingerebant. At nec Pauli, nec aliorum, quos Beatos suo more vocat, cultum probat Arturus: eaque de causa lectores ad ipsum remittimus, acturi tamen de S. Elzeario, quem item annuntiat.
Walterus Vir miraculis clarus in vita inter venerabiles Ordinis Prædicatorum in Anno Dominicano solus titulo Beati honoratur a Lafono, verisimiliter quia vidit, dictum titulum eidem ante datum apud Leandrum Albertum de Viris illustribus Ordinis Prædicatorum lib. 5 fol. 188, ubi Walteri gesta refert & aliqua viventis miracula; sed nihil insinuat de cultu, neque de eo quidquam invenio apud Gallos martyrologos aut historicos. Floruit Walterus Argentorati seculo 13, ut pluribus exponunt scriptores laudati.
Gilbertus monachus Cisterciensis, in monasterio Claræ-Vallis defunctus, memoratur apud Henriquezium & Chalemotum in Menologiis Cisterciensibus cum titulo Beati; prior addit Joannam, abbatissam Clari fontis in ducatu Luxemburgensi, quam similiter commemorat Arturus in Gynæceo: sed nulla proferunt publici cultus indicia.
Amedæus, ex Ordine Cisterciensi episcopus Lausannensis, hodie memoratur apud Saussayum,ut piæ & sanctæ memoriæ. Verum alii ut Beatum & Sanctum celebrant, nimirum Menardus in Martyrologio Benedictino hodie Sanctum vocat, Henriquez similiter in Menologio Cisterciensi ad 7 Januarii, ut apud nos eo die observatum est in Prætermissis, remissa ad hunc diem cura de cultu ulterius inquirendi. Henricus Murerus in Helvetia sancta pag. 190 Amadæi, ut ibidem vocatur, Vitam dat, & Sanctum vocat. Sanctus item vocatur in Catalogo episcoporum Lausannensium impresso anno 1724; & apud Sammarthanos Beatus,quemadmodum & in Catalogo Ms., olim a Chiffletio huc misso. Alii tamen a prædictis titulis abstinent, ut fit in duobus aliis Catalogis Mss., dudum huc missis. Angelus Manrique in Annalibus Cisterciensibus ad annum 1158 cap. 5 multa collegit de Amedæo Lausannensi, & recitat nonnulla, quæ cultum insinuarent, si forent certa. At ipse videtur advertisse, ea non esse certa, cum a titulo Sancti aut Beati,quantum apparet, studiose abstinuerit. In hisce dubiis mihi tandem succurrit Epistola ex ipso loco, ubi coli deberet Amedæus, ad Bollandi quæsita ab aliquo e nostris data, in qua hæc leguntur: Respondeo tertio, de Amadeo nihil aliud me scire, vel seniores & doctires ecclesiasticos, quos etiam hic diligenter consului, quam quod accenseatur nostris episcopis. Quomodo autem idem indeptus fuerit Beati titulum, qui tamen ei præfigitur, tam in Catalogo episcoporum, quam ejus Homilis de B. Virgine, nos prorsus ignoramus. Ex his videtur concludendum cultu ecclesiastico carere Amedæum; quod vero spectat ad Beati titulum, ne hunc quidem videri antiquum: neque enim reperitur in antiquioribus Catalogis, ut ex recentioribus unus aliquis eo primum usus videatur, indeque ad plures transierit.
Joannes, ex monacho & abbate Ordinis Benedictini S. R. E. Cardinalis, ut beatæ memoriæ hodie insertus est Menologio Bucelini, ubi & alii nonnulli adduntur cum eodem titulo, quos non recenseo, quia omnes pii eo titulo honorari possunt.
Galii & Lexuntii, ut episcoporum Trevirensium, corporum elevatio annuntiatur in Mss. additionibus Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum in margine. Nescimus, quid velit auctor, neutrum enim invenimus inter episcopos Trevirenses.
Ginguriani monachi memoria hodie annuntiatur apud Menardum, Bucelinum, Ferrarium, Saussayum & Castellanum. Obiisse autem hoc die dicitur in Vita S. Gildæ abbatis, data apud nos ad 29 Januarii, & apud Mabillonium seculo 1 Benedictino. Utroque loco titulus Sancti adscribitur nomini Ginguriani: non autem in ipsa S. Gildæ Vita, ex qua innotuit, quidquid de Ginguriano compertum est. Vixit ille & obiit in monasterio S. Gildæ Ruyensis, diœcesis Redonensis, in Britannia Aremorica. Non autem defunctus est seculo VII, ut in margine notavit Castellanus, sed seculo XI, ut recte observavit Mabillonius, qui tom. 4 Annalium Benedictinorum pag. 426 felicem Ginguriani obitum refert occasione Felicis abbatis, sub quo vixit Frater conversus. Abstinet ibidem Mabillonius a titulo Sancti aut Beati, non alia, opinor, de causa, quam quod intellexisset, Virum venerabilem cultu carere. Gingurianum quoque non invenio apud Albertum Le Grand in Sanctis & Beatis Britanniæ Aremoricæ, nec ullum alibi cultus indicium. Itaque consuli potest Vita S. Gildæ laudata.
SS. Alphæus, Alexander & Marcus MM. annuntiantur hodie in Græcia a Galesinio, quem secutus est Ferrarius. Græci, ex quibus illos dedit Galensinius, eosdem cum aliis referunt ad XXVIII Septemb.
S. Lioba virgo memoratur hodie in codice Cartusiæ Ultrajectensis, & in Florario Ms. Apud alios & in Romano XXVIII Septemb.
Eutici & aliorum sine aliis adjunctis mentio fit in Florario Ms. Verisimiliter Martyres sunt a die suo avulsi, & forte Euticus cum Sociis, qui dabitur ad XXIX Sept.
S. Gaiana V. M. cum aliis duabus Virginibus hodie ponitur a Castellano cum Græcis in Armenia. At de omnibus illis Martyribus, in Armenia sub rege Tiridate passis, inter quas Ripsime heri in Prætermissis memorata, agetur ad XXIX Septemb.
Philomen episcopus, Fortunatianus & Gaiana martyres, sine adjunctis annuntiantur in Menæis impressis, indeque in Menologio Sirletiano, ubi Gaiana corrupte scribitur Gaina. Hæc autem Gaiana, nisi passa sit cum S. Ripsime, nobis hactenus est ignota: neque eo modo hi tres in Menæis memorantur, ut ex ea annuntiatione de cultu constare possit. In duobus versiculis, quos addunt Menæa, solius Gaianæ fit mentio. Hi autem versiculi innuunt, non aliam esse Gaianam, quam quæ cum S. Ripsime fuit passa, ut alii aut perperam fuerint adjuncti, aut ad eamdem spectent martyrum Armeniæ classem, de qua agetur ad XXIX Septembris.
Joannes de Monte Mirabili, monachus Cisterciensis, in Kalendario Cisterciensium impresso ad hunc diem refertur, apud alios, ubi de cultu inquiretur, ad XXIX Septemb.
Gregorius Armenius legitur in Fastis Coptitarum apud Ludolfum. Utrum designetur S. Gregorius Armeniæ episcopus, non liquet. Nam hic in iisdem Fastis legitur die, quo de ipso agemus cum Martyrologio Romano, XXX Septembris.
Lupita, soror S. Patricii, quam alii viduam, alii virginem vocant, hodie memoratur a Dempstero, Arturo in Gynæceo, Ferrario & Castellano, apud Camerarium vero ad 10 Octobris, ut Sancta. Eodem titulo ornatur in aliquot Catalogis Sanctorum Hiberniæ, & a Colgano in Annotatis ad Acta Sanctorum Hiberniæ variis locis. Fuerit & in prioribus Operis nostri tomis eodem fortasse titulo subinde honorata, ut certe factum est tom. 1 Februarii pag. 779. Verum observavi, in Annotatis ad Vitas S. Patricii, datas 17 Martii, in quibus de Lupita variis locis fit mentio, titulum Sanctæ a Papebrochio nostro omissum esse; ipsamque Lupitam non recenseri in iis Catalogis, qui Kalendariorum instar ordine dierum concinnati sunt. Præterea nullus profert ullum publici cultus indicium, ut de eo saltem dubitare cogamur. Si quis tamen probare possit, coli Lupitam, de ea agi poterit ad X Octobris.
SS. Tharaci, Probi & Andronici MM. memoria hodie annuntiatur in Apographis Hieronymianis in Appendice Adonis, in Florario Ms. In aliquot autem codicibus, in quibus nomina Sanctorum non raro permiscentur, Andronicus a duobus aliis avulsus fuit, videturque conjungi cum Eleutherio, Cæsareensi nimirum, de quo hodie agimus. Ea de causa, opinor, Grevenus hodie ita habet: Item sanctorum Eleutherii, Andronici, Timothei, acsi hi socii essent. Verum Eleutherius solus est, solus item Timotheus, supra memoratus: Andronicus vero Socios habuit Tharacum & Probum & de his tribus agitur in Martyrologio Romano ad XI Octobris.
Flavianus, episcopus Antiochenus cum Nectario Constantinopolitano hodie memoratur in Synaxario Constantinopolitano, non 26 Septembris, ut apud nos impressum est tom. 2 Martii pag. 9 in S. Gregorio Nysseno, ubi Majores nostri crediderunt, designari Flavianum I, ejusque apud Græcos cultum illa annuntiatione satis probari; abstinent tamen a titulo Sancti eidem attribuendo. Quæ obiter ibi de Flaviano I occasione epistolæ, ad ipsum datæ, observata sunt, adoptavit & auxit Tillemontius tom. 10 Monumentorum in Flaviano I Antiocheno, cui titulum illum vindicat art. 9. Verum cum alter Flavianus ecclesiæ Antiochenæ præfuerit ineunte seculo IV, dubium est, uter designetur Flavianus, quemadmodum observavit Boschius noster tom. 4 Julii in Patriarchis Antiochenis pag. 63, agens de Flaviano I. Præterea ex tali commemoratione in Synaxario, qualis hodie est Flaviani, nequit probari cultus, cum in Menæis, in Menologio Sirleti, atque in illo ipso Synaxario plures reperiantur, qui numquam cultu ecclesiastico fuerunt honorati, maxime si de cultu taceatur, & elogio careant, ut hic fit. Cultu autem apud Græcos caruisse Flavianum, vehementer suspicor, quia memoriam ejus in nullis aliis Græcorum Fastis reperio. Quæ vero pro sanctitate Flaviani I deinde adducit Tillemontius, nequaquam mihi sufficiunt ad eum Sanctis aut Beatis annumerandum. Nam titulus Beati & Sancti semel nomini ipsius præfixus, & elogia quædam Flaviano viventi a Chrysostomo coram populo data, aut a Facundo Hermianensi de defuncto deinde prolata, evincunt quidem, virum fuisse in multis laudabilem, sed ea nequeunt evincere, cultu ecclesiastico fuisse honoratum, aut Fastis sacris vetustioribus pro tali insertum. Quare de Flaviano Antiocheno plura non disputabimus, nisi de cultu prius constiterit.
Nectarius episcopus Constantinopolitanus cum Flaviano superius omisso legitur in Synaxario. Redibit in pluribus Fastis Nectarius ad XI Octobris.
S. Theclam abbatissam in Germania hodie ponit Ferrarius. Est in Martyrologio Romano ad XV Octobris.
Oranus vel Orannus aliquis hodie apud Ferrarium annuntiatur his verbis: In Hibernia S. Oranni episcopi. In Annotatis laudat Martyrologium Cartusianorum, & Catalogos Sanctorum Hiberniæ. Ulterius observat, eumdem videri cum discipulo & auriga S. Patricii, qui Odranus alias scribitur. De illo autem Odrano jam actum apud nos est ad 19 Februarii. Utrum vero Oranus, Orannus vel Odranus aliquis, sive episcopus, sive presbyter, ab illo distinctus colatur apud Hibernos, examinari poterit ad diem, quo a pluribus commemoratur, & ab ipso etiam rursum Ferrario, XXVII Octobris.
S. Eucharii martyris meminit Ferrarius & Saussayus ad hunc diem Tulli in Gallia. At nos in antiquo Breviario Tullensi invenimus Eucharium XXVII Octobris.
Theobaldus, ex Ordine Eremitarum S. Augustini episcopus Veronensis, in Compendio Vitæ impresso Italice Beatus vocatur, & obiisse dicitur anno 1331, die 27 Septembris, sed nulla ibidem proferuntur cultus ecclesiastici indicia. In Catalogis episcoporum Veronensium apud Ughellum & Ferrettum non vacatur Beatus, ibique dicitur obiisse die, quo latius de Theobaldo agi poterit, si quis cultum docuerit, XIX Novembris.
Marcellus hodie, ut Sanctus, annuntiatur a Camerario; sed a Dempstero & Ferrario ad 17 Decembris. Posteriores clare designant Marcellum B. Notkeri Balbuli magistrum in monasterio S. Galli in Helvetia. Scotus is erat natione, idemque a Camerario quoque designatur, cum is remittat ad Ekerhardum, sive potius Ekkehardum in Vita, non ipsius Marcelli, ut insinuare videtur Camerarius, sed B. Notkeri, quam scripsit Ekkehardus, datam apud nos ad 6 Aprilis. Nullum vero de Marcello occurrit cultus vestigium, ut rursum dici poterit ad XVII Decembris.
Tetta virgo, & abbatissa Wimburnensis in Anglia, a Menardo ad hunc diem refertur; at in Martyrologio Anglicano ad XVII Decembris.
Jacobus & Joannes, nimirum Apostoli, & filii Zebedæi, hodie leguntur in Fastis Coptitarum apud Ludolfum. De S. Jacobo actum est ad XXV Julii. De S. Joanne agetur ad XXVII Decembris.
S. Joannis apostoli exsilium ad hunc diem figitur in Usuardi editionibus Lubeco-Coloniensi & Greveni, uti & in Florario Ms., ac in Martyrologio Germanico. Festivitas præcipua S. Joannis celebratur die XXVII Decembris.

DE S. JOANNE MARCO,
CHRISTI AUT APOSTOLORUM DISCIPULO

Sec. I.

SYLLOGE HISTORICO-CRITICA.

Joannes Marcus, Christi aut Apostolorum discipulus (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Memoria Sancti in Fastis sacris: gesta ejus examinata.

Baronius in Martyrologio Romano ad hunc diem cum Græcis annuntiat S. Joannem Marcum, [Joannes Marcus in Fastis memoratus, ut Bibli episcopus,] Apostolorum discipulum, & Euangelii præconem, de quo ita habet: Bibli in Phœnicia S. Marci episcopi, qui & Joannes a beato Luca nominatur. In Annotatis observat, eum memorari in Actibus Apostolorum & in variis S. Pauli Epistolis, distinctumque esse a S. Marco euangelista, quod nonnulli negarunt, & inferius examinabitur. Græcorum quoque Menologium laudat Baronius, Sirletianum videlicet, in quo cum Aristarcho & Zenone, discipulis similiter S. Pauli, memoratur S. Joannes Marcus, uti etiam fit in Menæis impressis. De Marco sic habet Menologium: Sanctus Marcus, qui & Joannes appellatus est, cujus Lucas apostolus meminit, ordinatus episcopus in Euangelii prædicatione ita probatus & Deo gratus apparuit, ut vel umbra (ejus) morbi fugarentur. Eadem leguntur expressius in Menæis: nam ab Apostolis dicitur ordinatus episcopus Bibli, ipseque etiam more Græcorum ab annuntiato Euangelio Apostolus nominatur. In amplissima enumeratione Apostolorum primorumque discipulorum, quæ datur ad XXX Junii in Ms. Synaxario Sirmondi, recensetur Marcus verbis Græcis, quæ Latina facio: Marcus, qui & Joannes dictus, cujus Lucas meminit in Actibus. Hic factus est Bibli episcopus. In eodem catalogo idem Marcus, ut certe probabilius est & postea probabo, recensetur aliis hisce verbis: Marcus frater (sive consobrinus) Barnabæ, qui Apolloniadis factus est episcopus.

[2] Apud Græcos S. Marcus cum Aristarcho & Zenone etiam commemoratur ad XXVII Aprilis, [idemque variis diebus etiam ut Apolloniadis episcopus,] ut unus ex Discipulis septuaginta duobus, & episcopus Bibliopolitanus. Erat Biblus, hic dicta Bibliopolis, civitas Phœniciæ, ejusque episcopos aliquot recenset Lequienus in Oriente Christiano tom. 2 col. 821, ubi S. Marcum hodiernum ponit primum. Verum episcopatus locum ex Pseudo-Dorotheo fuisse sumptum, ideoque prorsus incertum esse, inferius dicemus. Interim Majores nostri in Prætermissis ad XXVII Aprilis observarunt, Marcum eo etiam die memorari in Hagiologio Lusitanico & Martyrologio Hispanico; neque nobis probari, quæ ibidem ex Chronicis supposititiis de S. Marco prolata sunt. Ad XI Januarii etiam aliquis Marcus commemoratur in Menæis ut Apostolus, qui hodiernus esse potest, aut S. Marcus euangelista, ut ibidem in Prætermissis est observatum. At hodiernus potius censendus est Marcus, si hodiernus euangelista non sit, qui apud Græcos in Menæis & in Menologio Sirletiano memoratur ad XXI Junii, ut consobrinus S. Barnabæ apostoli, & episcopus Apoloniadis, de quo ibidem in Prætermissis observavit Papebrochius noster, hunc episcopatum Marco, S. Barnabæ consobrino gratis videri attributum, nec videri alium a S. Marco euangelista, quod examinabimus prolixius. Interim Marcus, S. Barnabæ consobrinus, quem certe Joannem Marcum credimus, apud Græcos etiam repetitur ad XXII Junii: idemque insertus est Synaxario Ms. Sirmondi ad XX Octobris, rursumque Menæis & Menologio Sirletiano ad XXX Octobris.

[3] [matrem habuit Mariam: & forte fuit Christi discipulus.] Hisce observatis, progredior ad gesta S. Joannis Marci, sive Marci consobrini Barnabæ, quem eumdem credimus, examinanda. Prima mentio in sacris Litteris de S. Joanne Marco habetur Act. 12 ℣ 12 ubi S. Petrus, anno 43 aut 44, quod hic non examino, Herodis carcere divinitus liberatus, venit ad domum Mariæ matris Joannis, qui cognominatus est Marcus, ubi erant multi congregati & orantes. De domo illa & de Maria, matre S. Joannis Marci, egit Papebrochius noster ad XXIX Junii. Solum ex domo matris, quæ Hierosolymæ erat, observo, S. Joannem verisimiliter Hierosolymæ natum fuisse atque educatum, ut Christum Dominum ibidem videre potuerit ejusque discipulis aggregari, prout in variis catalogis inter septuaginta duos recensetur discipulos. Res verisimilis est, nisi adlectus non fuerit, quod forte immatura nimis fuerit ætate, dum discipulos elegit Dominus. Ut autem certo nequit argumento probari, ex discipulis Christi fuisse S. Joannem Marcum, sic paucissimi sunt, de quibus id majori cum verisimilitudine potest conjici, quia matrem Hierosolymæ habuit Apostolorum hospitam. Quare non minus leviter agunt, qui id certo negant, quam qui affirmant. Nam qui Barnabæ discipulum ex Hieronymo affirmant, Hieronymi verba non recte intellexerunt, ut suo loco probabitur.

[4] Actorum 12 ℣ 25 ad propositum nostrum leguntur sequentia: [Sanctus cum Paulo & Barnaba proficiscitur Antiochiam,] Barnabas autem & Saulus reversi sunt ab Jerosolymis (quo Antiochia erant profecti ad ferenda paupertatis subsidia) expleto ministerio, assumpto Joanne, qui cognominatus est Marcus. Primum hoc est iter Joannis Marci, quod innotuit; sed alia cum Petro aut aliis Apostolis præcedere potuerunt. Contigit autem circa annum 44 illud iter, quo cum Paulo & Barnaba profectus est Antiochiam. Ubi vero hi ibidem divino mandato ordinati erant Apostoli, ut refertur Act. 13, ad expeditionem Apostolicam eos comitatus est Joannes Seleuciam, indeque in Cyprum insulam.

[5] De quibus ℣ 4: Et ipsi (Paulus & Barnabas) quidem missi a Spiritu sancto abierunt Seleuciam (ad mare, [indeque in Cyprum: sed ab eis deinde recedit,]) & inde navigaverunt Cyprum. Et cum venissent Salaminam, prædicabant… Habebant autem & Joannem in ministerio. Ita dicuntur perambulasse universam insulam usque Paphum, comitante semper Joanne. Et ℣ 13 hæc sequuntur: Et cum a Papho navigassent Paulus & qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliæ. Joannes autem discedens ab eis, reversus est Jerosolymam. Hæc prima S. Joannis Marci cum Apostolis expeditio, in qua multum terrarum percurrerat, & jam in Pamphylia longe aberat Hierosolyma. Chrysostomus in locum allegatum credit, Joannem discessisse, quia longius deinceps iter suscipiebant. Alexander monachus Cyprius in Actis S. Barnabæ, datis ad XI Junii, num. 22 de reditu S. Marci ita loquitur: Cum vero Marcus ipse Apostolos vidisset, pro Euangelii prædicatione pericula subeuntes, neque honori studentes, sed brevem & caducam hanc gloriam derelinquentes, ad bellum contra infideles homines suspiciendum properare; ipse ad pericula subeunda claudicare cœpit; quippe qui Adolescens erat formidolosus, & infirmior, quam ut mortem contemnere posset. Derelictis igitur Apostolis, reversus est Hierosolymam ad matrem suam.

[6] In aliis S. Barnabæ Actis, quæ Joannis Marci nomine conscripta sunt, [reditque Hierosolymam, sed causa recessus ignota.] & quæ similiter apud nos data, non tamquam S. Joannis Marci, sed ut scriptoris vetusti, pag. 431 de initiis S. Joannis Marci paulo plura dicuntur, sed fortasse falsa, & saltem incerta. His igitur, quæ ibi legi possunt, missis, solum allego rationem discedendi ibi expressam. Volebam autem, inquit in persona Marci auctor, ad Occidentis solis partes proficisci; sed non permisit me Spiritus sanctus. At non videtur hoc satis probabile; & breviter dici potest, causam recessus ignorari, nudasque esse conjecturas, quæ afferuntur. Unde noverat Alexander monachus, adolescentem tunc fuisse Joannem Marcum? Certe consobrinum fuisse S. Barnabæ novimus, indeque rectius conjicere possumus, æqualifere cum ipso fuisse ætate. Itaque nihil certi de causa recessus dicimus, nec certo novimus, an diu manserit Hierosolymæ. Nam aliis rursum locis Euangelium prædicare potuit, etiamsi hac de re nihil in Scripturis habeamus.

[7] Circa annum 51 verisimiliter Hierosolymæ erat Joannes Marcus, quando habitum fuit concilium Apostolorum, de quo agitur Act. 15. Non diu post hoc concilium reversus est Antiochiam, quo ex concilio redierunt Paulus & Barnabas, [Rursum, recusante eum comitem Paulo, proficiscitur cum Barnaba] ut his iterum adhærere posset. De his Act. 15 ℣ 36: Post aliquot autem dies, (Antiochiæ) dixit ad Barnabam Paulus, Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus prædicavimus Verbum Domini, quomodo se habeant. Barnabas autem volebat secum assumere Joannem, qui cognominabatur Marcus. Paulus autem rogabat eum, ut qui discessisset ab eis de Pamphilia, & non isset cum eis in opus, non debere recipi. Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, & Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum. Multa in hunc locum ratiocinatur Chrysostomus, ut ostendat, inter Paulum & Barnabam non esse ortas inimicitias aut contentiones, sed solum dissensionem sive diversitatem opinionum, quod S. Paulus severior esset, mitior S. Barnabas; separationem vero factam esse mutuo consilio, quod illa utilis futura esset Ecclesiæ. At Marco etiam hanc profuisse, observat his verbis: Plurimum vero Marco profuit hæc pugna. Pauli namque severitas convertit illum: benignitas autem Barnabæ fecit, ut ne relinqueretur… Paulum enim videns velle discedere, multum exterritus, seipsum damnavit: iterumque Barnabam videns ita sibi patrocinantem, valde illum dilexit, & ex doctorum pugna emendatus est discipulus &c.

[8] [in Cyprum totamque perlustrat,] Similia habet Alexander monachus in Actis S. Barnabæ, de quo subjungit: Quamobrem & Marcum secum habens in Cyprum navigavit. Totum iter in Cyprum fusius exponitur in Actis Joanni Marco olim attributis, ut ibi poterit legi apud nos pag. 432 & 433, ubi & gesta Barnabæ in Cypro sequuntur usque ad martyrium. Alexander, qui majorem saltem fidem meretur, quam Opus illud Marco suppositum, num. 23, sed unice, ut videtur, ex conjecturis, ait, Marcum, prioris suæ infirmitatis pœnitentem, Hierosolymæ cum lacrymis accessisse ad Barnabam, obtinuisseque ab eo, ut rursum sibi liceret comitari: deinde secutum esse Antiochiam, indeque cum Barnaba profectum in Cyprum; insulam totam cum eo peragrasse, tandemque eos venisse Salaminam.

[9] [Barnabam martyrio coronatum sepelit,] Excitata ibidem a Judæis persecutione contra S. Barnabam, hic num. 28 talia Marco mandata dedit, ut asserit auctor: Quo facto, (Barnabas) Marcum secum habens, secessit, & ipsi seorsum dixit: Hodie infidelium Judæorum manibus me consummari oportet. Tu vero extra civitatem Occidentem versus egredere, & corpus meum invenies. Quod cum sepelieris, exi a Cypro & ad Paulum proficiscere; & esto cum illo, quoad Dominus res tuas disposuerit: futurum enim est, ut nomen tuum per totum orbem terrarum divulgetur. Tum refertur cædes S. Barnabæ extra urbem patrata, corpusque igni injectum, sed virtute divina illæsum. Subditque auctor: Marcus igitur, ut Barnabas præceperat, extra urbem egressus Occidentem versum cum quibusdam fratribus, reliquias S. Barnabæ clam abstulit, & in spelunca quadam, stadiis fere quinque ab urbe distante, sepelivit. Mox in urbem reversi, planctu & lacrymis eum prosecuti sunt.

[10] [deinde Cypro egressus, Euangelium scripsisse,] Demum de reliquis S. Marci gestis hæc Alexander narrat; Proinde Marcus, cum e Cypro navigasset, ad Paulum venit, qui erat Ephesi, eumque de Barnabæ martyrio certiorem fecit. Id cum ille audivisset, lacrymavit, & Marcum secum tenuit. Postea vero, cum Petrus apostolus divina revelatione jussus esset Romam proficisci, secum duxit & Marcum, quem quodammodo sibi filium genuerat. Illi cum essent in urbe Roma, Euangelium Marcus conscripsit: quod Petrus apostolus legit, & divino Spiritu scriptum esse cognovit, atque approbavit. Itaque Marcum ipsum per manuum impositionem ordinavit, & ut maxime idoneum in urbem Ægypti Alexandriam, Lybiam & Pentapolim misit. Quo cum Marcus venisset, Domini Jesu Christi Euangelium illis regionibus prædicavit, ita ut multi ad Christi fidem conversi fuerint. Cum vero novem annos Dei fidem Marcus in ea regione docuisset, martyrio in urbe Alexandria functus est. Hæc Alexander monachus, cujus sententiæ de Marco euangelista non distinguendo a Joanne Marco adhæsit Papebrochius noster in Annotatis, ac deinde breviter in aliis locis. Controversiam ea de re agitatam inferius examinabo.

[11] De gestis S. Joannis Marci etiam nonnulla leguntur in Actis S. Auxibii Soliorum episcopi, [& in Ægypto prædicasse dicitur.] datis ad XVII Februarii, in iisque similiter non distinguitur a S. Marco euangelista. Totam insulam cum Barnaba percurrisse dicitur num. 4, eoque occiso, cum etiam quæreretur ad mortem, fugisse, ac triduum delituisse demumque incidisse in S. Auxibium, cui & baptismum & Ordinem episcopalem contulisse dicitur. Verum hæc nequaquam pro certis haberi possunt, cum exigua sit scriptoris illius anonymi auctoritas; cumque certe non constet, an ipse Marcus ante obitum S. Barnabæ episcopus fuerit consecratus. Si credimus Alexandro monacho, postea Romæ ordinatus est a S. Petro: sed neque Alexandri auctoritas tanta est, ut in ejus verba jurare oporteat. De egressu Marci e Cypro laudatus Anonymus etiam non consentit cum Alexandro, sed eum recta in Ægyptum perducit his verbis: Ac Marcus quidem navem nactus Ægyptiacam, ea conscensa, Alexandriam navigatione pervenit, ubi Euangelistæ functus munere, quæ ad regnum Dei spectant, edocuit. At Alexander Marcum recta duxit ad S. Paulum. Hoc certum est, Marcum non mansisse in Cypro: sed incertum, quo se ex illa insula primum receperit. Conjecit Alexander, profectum esse ad S. Paulum, quocum postea subinde fuisse Marcum constat; alter divinavit, discessisse in Ægyptum, quod ibi S. Marcus euangelista prædicaverit. Cum hoc tamen consentit alter Anonymus, qui Joannis Marci nomen assumpsit, ut Anonymus Auxibianus sua ex eo fortasse adoptaverit.

[12] Jam vero, quocumque primum ex Cypro se receperit S. Joannes Marcus, [Fuit certe postea adjutor Pauli in prædicatione Romæ] constat ex variis S. Pauli Epistolis, eum postea fidelem S. Pauli adjutorem fuisse, & Romam etiam profectum esse, ibique substitisse, dum ibidem in vinculis erat prima vice Apostolus. Etenim Apostolus in Epistola ad Colossenses, quam Romæ vinctus scripsit, cap. 4 a ℣ 10 sic habet: Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, & Marcus consobrinus Barnabæ, de quo accepistis mandata: si venerit ad vos, excipite illum. Et Jesus, qui dicitur Justus: qui sunt ex circumcisione: hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio. Rursum in Epistola ad Philemonem de Marco & aliis meminit Apostolus a ℣ 23 his verbis: Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu, Marcus, Aristarchus, Demas, & Lucas, adjutores mei. Hæc item Paulus Romæ vinctus, ut nullum relinquatur dubium, quin S. Marcus Romæ tunc fuerit. Cum etiam utroque loco inter adjutores Pauli recenseatur, certum fit, ejus opera usum fuisse Apostolum in prædicatione Euangelii; dicitur enim adjutor in regno Dei, & Colossenses mandata de ipso acceperant, ipsumque excipere jubebantur.

[13] Hoc rursum liquet ex Epistola secunda ad Timotheum cap. 4, ubi, postquam Apostolus rogaverat Timotheum, [& in Asia, ac verisimiliter episcopus.] ut ad se Romam veniret, ℣ XI addit: Marcum assume, & adduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium. Hæc autem Pauli Epistola serius Romæ scripta est; indeque colligitur, post præcedentes Epistolas in Asiam Minorem discessisse Marcum, ad Colossenses verisimiliter, quo venturum innuit supra Apostolus, & alias plures Minoris Asiæ civitates; nunc vero Romam revocari ab Apostolo per Timotheum, qui nosse poterat, ubi degeret, quod ipse Apostolus forsan ignorabat. Videtur igitur Marcus a Paulo missus fuisse ad visitandas variarum civitatum ecclesias, ut præstaret pro Paulo, quod Apostolus ipse ob vincula peragere non poterat. Ex relatis hactenus vix dubitare possumus, quin S. Joannes Marcus fuerit episcopus consecratus, sive id factum fuerit per S. Barnabam, sive per S. Paulum, sive demum per S. Petrum, qui certe Joannem Marcum probe nosse potuit & debuit, cum divinitus vinculis liberatus, mox se contulerit ad domum matris S. Joannis Marci, qui necdum eo tempore Hierosolyma discesserat, quantum novimus.

§ II. S. Joannes Marcus fuit consobrinus S. Barnabæ. An idem S. Marcus euangelista?

[Fuit Joannes Marcus S. Barnabæ consobrinus.] Quandoquidem non oportet sine necessitate multiplicare aut homines aut Sanctos, necesse est, hoc loco inquiramus, an S. Joannes Marcus, in Actis Apostolorum memoratus, comesque SS. Pauli & Barnabæ, non sit aliis quoque modis in sacra Scriptura, aut apud vetustos Ecclesiæ scriptores designatus. Itaque primo quæritur, an idem sit Marcus, quem ter in Epistolis S. Pauli, omisso Joannis nomine, memoratum vidimus, & qui in una ex illis ad Colossenses Marcus consobrinus Barnabæ dicitur. Omnes fere eruditi consentiunt, unum eumdemque videri Marcum, & merito: neque enim ulla occurrit ratio, qua diversos credere possimus. Fuit primo cum Paulo & Barnaba in expeditione Apostolica: deinde cum Barnaba in Cyprum profectus est. Mortuo ibidem per martyrium S. Barnaba, aliis rursum Apostolis se adjunxit, & Paulum Romæ vinctum adjuvit. In tota hac chronotaxi nulla occurrit difficultas, cum omnia temporibus ita sint divisa, ut alia etiam bene multa interponi valerent, si de aliis gestis constaret. Si modo consideremus, magnam S. Barnabæ fuisse curam de S. Joanne Marco, non relinquetur justa ratio dubitandi, quin hic ipse sit, qui consobrinus ejus alio loco vocatur, præsertim cum utroque nomine insinuetur Hebræus & secundarius Apostolus.

[15] [Ambigua quæstio est, an Joannes Marcus sit euangelista.] Altera quæstio magis ambigua est, utrum S. Marcus euangelista a Joanne Marco, aut Marco Barnabæ consobrino, sit diversus. Hanc facile decidunt nonnulli scriptores neoterici, qui aut Baronium aut Tillemontium ita solent sequi, ut nihil amplius inquirendum existiment, ubi illi opinionem suam protulerunt. Voluit autem Baronius eumque secutus Tillemontius, Marcum euangelistam a Joanne Marco, quem consobrinum Barnabæ nobiscum credunt, alium prorsus esse, certoque distinctum; eamque opinionem amplexa est major pars scriptorum neotericorum. Aliqui tamen, inter quos est Papebrochius noster, crediderunt nullam esse necessitatem distinguendi inter Marcum euangelistam & Joannem Marcum, sive consobrinum Barnabæ; & horum opinio placuit S. Hieronymo, aliisque vetustis scriptoribus. Ex antiquis vero nullum alicujus meriti reperio, qui Marcum euangelistam a Joanne Marco distinxit. Certe nullum protulit Baronius, nullum Tillemontius, nullum alii neoterici, illos secuti. Majores nostri in diversas obierunt sententias. Nam Henschenius ad XXV Aprilis in S. Marco euangelista credidit, Joannem Marcum ab eo distinctum, eamdemque opinionem aliis quoque locis insinuavit. Contra Papebrochius ad XI Junii in S. Barnaba & alibi nullam distinguendi inter illos necessitatem invenit. Verum Sollerius in Historia chronologica patriarcharum Alexandrinorum, præfixa tom. V Junii, controversiam breviter examinavit cap. 1, & ex chronotaxi intulit, sententiam de duobus Marcis, altero euangelista, altero Pauli & Barnabæ socio, probabiliorem sibi videri. Mihi controversia admodum ambigua apparet.

[16] Etenim S. Hieronymus in Epistola ad Philemonem circa finem non invenit eas difficultates chronologicas, [S. Hieronymus aliique vetusti] quibus neoterici duos inducunt Marcos, sed mentem suam declarat his verbis: Ceterum cooperatores Euangelii & vinculorum suorum, quum ad Philemonem Epistolam scriberet, Marcum ponit, quem puto Euangelii conditorem, &c. Non asserit quidem certo S. Hieronymus, eumdem esse Euangelistam & adjutorem Pauli, Romæ in vinculis detenti. At eumdem esse conjiciebat, cum tamen non ignoraret, Alexandriæ prædicasse Euangelistam, & Adjutorem Pauli Romæ fuisse cum Paulo vincto. Adamantius in Dialogo de recta in Deum fide sect. 1 de S. Marco euangelista exponit locum Apostoli ad Colossenses, Euangelistam cum Barnabæ consobrino eumdem luculenter faciens, ut vidit editor Carolus de la Rue, cum in Annotatis observet, distinguendos esse, sed sine probatione. In Constitutionibus Apostolicis apud Cotelerium lib. 2 cap. 56 adjutores Pauli vocantur Lucas & Marcus euangelistæ, ut rursum vetustus ille scriptor Marcum euangelistam non distinxerit ab Adjutore Pauli, sive Barnabæ consobrino, quem Joannem Marcum cum omnibus fere scriptoribus credimus, etiamsi Cotelerius in Annotatis eo propendeat, ut non solum duos, sed & tres Marcos, in Scriptura designatos existimet. At pro ea opinione nec ullum laudat scriptorem antiquum, nec rationes allegat idoneas. Contra pro opinione de uno Marco euangelista, Paulique & Barnabæ adjutore, laudat insuper Victorem Antiochenum, Oecumenium, Theophylactum, Euthymium & Haymonem.

[17] Nonnullorum ex dictis scriptoribus verba huc transferam. [aut medii ævi Euangelistam non distinguunt] Victor Antiochenus in præfatione ad Marcum, in Bibliotheca Patrum Lugdunensi tom. 4 pag. 370 ita loquitur: Ceterum Marcus hic, qui alio nomine Joannes appellatus est, post Matthæum Euangelii historiam contexuit, matremque, ut ex Apostolorum Actis constat, Mariam illam, apud quam Hierosolymis discipuli Christi divertere soliti erant, habuit. Et quidem initio, ut in iisdem illis Apostolorum Actis proditum exstat, adhærebat Barnabæ cognato suo & Paulo. Verum, ubi Romam venisset, secutus est Petrum. Quare is in priori sua Canonica ad hunc modum de illo scribit: “Salutat vos ecclesia, quæ est in Babylone collecta, & Marcus filius meus”. Quin apostolus Paulus quoque, non in ea tantum, quam ad Colossenses scripsit, sed in posteriori quoque ad Timotheum mentionem illius facit. “Marcum (scribit hic) ama *, & adduc tecum”. Ibi vero: “Salutat vos Marcus consobrinus Barnabæ, &c.” Hæc sane sententia admodum verisimilis est, habetque id commodi, ut non cogamur dicere, S. Marcum euangelistam uno tantum S. Scripturæ loco innotuisse, quemadmodum asserunt illi, qui Joannem Marcum ab euangelista distinguunt.

[18] [a Joanne Marco aut consobrino Barnabæ.] Euthymius tom. 19 laudatæ Bibliothecæ pag. 594 in Marcum ita præfatur: Marcus filius fuit Mariæ, quæ in domo sua benigne Apostolos excipiebat. Vocabatur autem & Joannes, quemadmodum in Actis Apostolorum invenimus. Petrus, inquit, re cognita, venit ad domum matris Joannis, qui cognominabatur Marcus; ubi erant multi congregati & orantes. Et circa principia quidem conjunctus est Barnabæ, avunculo * suo, & Paulo, sicuti liber Actorum testatur, & Paulus, in Epistolis mentionem ejus faciens; ut in Epistola ad Colossenses & in secunda ad Timotheum. Deinde cum Petro Romæ conversatus est, quemadmodum prior ejus Epistola demonstrat, qua etiam hic suum Filium juxta spiritum appellavit: a quo insuper totum Euangelii sermonem Marcus didicit, & postmodum Euangelium conscripsit, secundum Clementem Stromaticum, hoc est, qui varia in unum contexuit, in ipsa Roma; juxta Chrysostomum autem in Ægypto, rogatus a fratribus, qui ibidem morabantur, post decimum a Salvatoris assumptione annum. Simile proœmium in Marcum habetur tom. 17 Bibliothecæ memoratæ pag. 422, tamquam desumptum ex S. Cyrilli Alexandrini expositione, ibique prædictis additur, Marcum demum a Petro missum esse Alexandriam. Huic sententiæ etiam subscripsit Alexander in Actis S. Barnabæ, aliique plures, quos necesse non est recensere. Nam sufficiunt allegati scriptores, ut liqueat, venerandam antiquitatem pro ea opinione stare, cum nullus scriptor antiquus probæ notæ pro contraria recte fuerit allegatus.

[19] [sed opponant se Baronius, Tillemontius aliique.] Verumtamen Eminentissimus Baronius ad annum 45 num. 45 S. Marcum euangelistam omnino distinguendum credit ab hodierno Joanne Marco S. Barnabæ consobrino, quia, ut existimat, temporum & locorum recta divisio exigere distinctionem videtur. Tillemontius tom. 2 Monumentorum Nota 2 in S. Joannem Marcum non minus fortiter distinctionem asserit, aitque historiam magnopere implicandam, nisi duo admittantur diversi. Non ibo inficias, a doctis illis viris rationes adduci probabiles & verisimiles, neque statui sententiam illam prorsus improbare aut impugnare. Ne tamen incerta pro certis admittamus, proderit breviter ostendere, non tam certam videri distinctionem duorum Marcorum, ut sententia antiquorum nequeat consistere aut improbabilis fiat. Quin imo nequeo dissimulare, hanc mihi opposita probabiliorem videri; sed neutram omnino certam. Proposita utraque opinione, poterit quilibet sequi, quamcumque voluerit. Si qui autem S. Marcum euangelistam cum Joanne Marco eumdem credunt, habebunt hic Appendicem ad Acta S. Marci, ad XXV Aprilis data. Qui vero contrariam sequuntur opinionem, invenient disputata de S. Joanne Marco omnia, quæ disserenda se obtulerunt.

[20] [Argumenta chronologica, quæ objiciuntur,] Si Baronio credimus & Tillemontio, erat Marcus euangelista Alexandriæ aut in Ægypto, quando Joannes Marcus Paulo & Barnabæ adhærebat, aut postmodum Romæ erat, aut in Asia. Plane igitur constat, inquit Baronius, ex temporum, locorum ac rerum diversitate, eosdem inter se esse distinctos. Verum quam certa sunt argumenta, quibus probatur, Marcum euangelistam in Ægypto fuisse eo ipso tempore, quo Joannes Marcus erat cum Paulo & Barnaba? Laudatur Chronicon Eusebii ad annum III Claudii, qui Baronio est Christi 45, Tillemontio, Pagio aliisque rectius 43, ubi sic habet: Marcus euangelista, interpres Petri, Ægypto & Alexandriæ Christum annuntiat. Verum ex Eusebii Chronico nequit certum fieri, tam cito in Ægyptum venisse S. Marcum, ut agnoscit ipse Tillemontius, qui iter Marci in Ægyptum figit anno 49, quia Epistola S. Petri, in qua de S. Marco euangelista fit mentio, certo scripta videtur post annum 43. At ea rursum opinio Tillemontii de anno missionis Marci in Ægyptum nullo modo fieri potest certa, cum auctorem habeat exiguæ auctoritatis, Eutychium videlicet patriarcham Alexandrinum. Sane Tillemontius ipse Nota 7 in S. Marcum enumerat varias opiniones de epocha missionis S. Marci Ægyptum, quæ in Chronico Alexandrino aut Paschali figitur anno 40, ab Hieronymo anno 42, in Chronico vero Orientali ad annum usque 60 differtur. Hinc Sollerius noster in Historia chronologica Patriarcharum Alexandrinorum § 2 ita loquitur: Quam variæ, quam pugnantes sint circa primam S. Marci susceptam in Ægyptum Apostolicam expeditionem opiniones, supra annotavimus. Quot capita, tot sententiæ; easque quo examinaveris diligentius, tanto ambigas magis fluctuesque, incertus, quid postponas, quid præferas.

[21] Quapropter ex tam incertis chronologiæ principiis nequeunt deduci consecutiones chronotaxeos certæ & indubitatæ. [cum incertis vitantur auctoritatibus,] Nihil de tempore missionis S. Marci in Ægyptum legitur in sacris Litteris, nihil apud ullos scriptores ante Eusebium. De tempore obitus aut martyrii S. Marci nihilo certiora habemus testimonia. sanctus Hieronymus in Scriptoribus ecclesiasticis cap. 8 de S. Marco ait: Mortuus est autem octavo Neronis anno (id est, anno Christianæ æræ 62) & sepultus Alexandriæ, succedente sibi Aniano. Hieronymo præluxit Eusebius lib. 2 Historiæ cap. 24, ubi ait: Interea Nerone octavum imperii annum agente, primus post Marcum euangelistam Alexandrinæ ecclesiæ administrationem suscepit Annianus, vir Deo acceptus, & omni ex parte mirabilis. Sequuntur hanc opinionem Baronius & Sollerius noster, Henschenius vero & Tillemontius malunt credere, anno 68 S. Marcum martyrio coronatum: sed Henschenius ob auctoritatem Eusebii & Hieronymi noluit opinionem suam pro certa tradere. Ut omittam alias opiniones de epocha mortis sancti Marci, neutram ex allegatis pro certa habere ausim, neutram ut falsam rejicere. Qua igitur ratione ex tempore missionis sancti Marci in Ægyptum, aut ex mortis epocha, certo statuetur, Joannem Marcum non fuisse Euangelistam, cum omnia S. Joannis Marci gesta consistere valeant cum variis epochis missionis in Ægyptum, & cum ultima mortis S. Marci euangelistæ?

[22] Etenim si vixerit S. Marcus usque ad annum 68 aut etiam 66, [pro diversitate nihil evincunt,] nihil obstabit, quo minus Alexandriæ in Ægypto, vicinisque regionibus, omnia peragere potuerit, quæ ibidem ab Euangelista narrantur facta, & omnia rursum, quæ Joannes Marcus primum cum Paulo & Barnaba, deinde cum Barnaba solo, ac demum Romæ & in Asia, ut Adjutor Pauli, in opere euangelico peregit. Si quis consideret, omnes omnino Apostolos, excepto Jacobo fratre Domini, omnesque similiter viros Apostolicos, paucissimis fortasse exceptis, ad urbes provinciasque diversas fuisse profectos, non mirabitur, S. Marcum aliquando fuisse in Ægypto, aliquando Romæ, aliquando in Cypro, alio tempore in Asia, ut nihil plane ex chronotaxi habeat Baronius, nihil Tillemontius, quo certum fieri possit, S. Joannem Marcum non esse Euangelistam. Paucis id ostendo. Si S. Marcus primum in Ægyptum sit profectus ad prædicandum Euangelium anno 40, ut aliqui volunt, aut etiam citius, vel anno 42 aut 43, ut dixerunt alii, potuit inde Hierosolymam regredi, ibique se Barnabæ & Paulo adjungere anno 44, quo Joannis Marci cum memoratis Apostolis excursionem figit Tillemontius.

[23] [omniaque Marci euangelistæ & Joannis Marci gesta,] Si S. Marcus prima vice in Ægyptum venit anno 49, ut vult Tillemontius; nullum etiam orietur incommodum, quo minus idem esse possit Jones Marcus. Nam hic Paulum & Barnabam deseruit anno 45, ut vult Tillemontius. Potuit enim eodem aut sequenti anno Romam proficisci ad S. Petrum, apud quem erat S. Marcus, dum ille primam suam scribebat Epistolam: dictoque anno 49 a S. Petro in Ægyptum mitti. Jam vero, sive primum anno 49, sive diu ante in Ægypto fuerit S. Marcus, prædicatio Ægyptiaca, etsi etiam iterata credatur, obesse non debebat expeditione novæ, cum Paulo & Barnaba suscipiendæ, quam anno 51 figit Tillemontius, quamque Joannes Marcus revera suscepit cum solo Barnaba in Cypro insula. Post prædicationem illam in Cypro, Ægyptum ac provincias adjacentes revisere poterat Marcus, ac fundare ecclesiam Alexandrinam, cujus fundationem ad annum. 60 refert Tillemontius. Fundata ecclesia Alexandrina, aut, si diu ante fundata erat, quod nec nosse certo possumus, nec examinare necesse est, visitata ea ecclesia, transactisque in Ægypto aliquot annis, potuit S. Marcus Romam proficisci, ubi Joannes Marcus fuit anno 61 & 62, si credimus Tillemontio, aut certe quando Paulus in vinculis scripsit ad Philemonem & ad Colossenses. Potuit S. Marcus ex Italia in Asiam proficisci, ubi erat Joannes Marcus, quando S. Paulus scribebat secundam Epistolam ad Timotheum, sive prius redierit Alexandriam ad ordinandum ibi S. Anianum anno 63, ut vult Tillemontius, sive illa ordinatio alio tempore fuerit facta, de quo non constat.

[24] [quæ certa sunt, ab eodem Marco peragi potuerunt.] Quæ hactenus, deduxi, ex ipsa quoque chronologia Tillemontii, luculenter ostendunt, omnia gesta, quæ innotuerunt probis testimoniis, tam nomine S. Marci euangelistæ quam S. Joannis Marci aut Consobrini Barnabæ, nec nimium intricanda nec magnam passura difficultatem, etsi uni Viro attribuerentur. Nihilo magis obstabit scriptum a S. Marco Euangelium. Nam de tempore scripti a S. Marco Euangelii non constat, neque de loco. Alii enim, iique numero plures, Romæ scriptum volunt, alii in Ægypto, alii Aquileiæ. De tempore vero tot fere sunt sententiæ, quot capita. Tillemontius Nota 3 in S. Marcum fatetur, ab antiquis assignatum non esse tempus scripti a S. Marco Euangelii, nisi quod plerique dicant, scriptum esse, vivente S. Petro, & nonnulli addant, ante iter S. Marci in Ægyptum. Ex his igitur nulla oritur difficultas: nam Joannes Marcus, vivente Petro, Romæ fuit, ibique eo tempore Euangelium conscribere potuit. Nihil quoque occurrit, cur dicamus, eumdem non fuisse in Ægypto aut etiam Aquileiæ, si ibidem forte scriptum sit Euangelium Si vero & ecclesia Aquileiensis a S. Marco sit fundata, ut multi volunt, quod hic non examino; non desunt tempora, quibus eo proficisci ibique prædicare potuit Joannes Marcus, quem semel Romæ notabili tempore, dum Paulus in vinculis erat, fuisse novimus, ut nulla sit ratio dicendi, eum non aliis quoque temporibus fuisse in Italia, aut tempore vinculorum Pauli non excurrisse Aquileam.

[25] [Epocha mortis S. Marci valde incerta est.] Unicum igitur, quod ex chronotaxi recte haberi potest, ut alius dicatur Marcus euangelista, alius Joannes Marcus, est mors S. Marci, ab Eusebio affixa anno Christi sexagesimo secundo: nam Joannes Marcus certo diutius vixit. At hanc Eusebii chronotaxim, licet adoptatam a S. Hieronymo, sequendam non credidit Tillemontius, sed Henschenianam, ex Actis S. Marci deductam, adoptavit; ideoque omnia sua argumenta chronologica ipse destruxit. Merito tamen videtur non acquievisse Eusebii sententiæ de tempore mortis S. Marci, cum S. Irenæus multo vetustior, ideoque & fide in his dignior, S. Marcum post Petrum & Paulum vixisse, imo & Euangelium post eorum mortem scripsisse dicat. Nam lib. 3 contra Hæreses cap. 1 ita habet: Post vero horum (Petri nempe & Pauli) excessum, Marcus discipulus & interpres Petri, & ipse quæ a Petro annuntiata erant, per scripta nobis tradidit. Frustra laborarunt, qui pro voce excessum aliam substituere, aut excessum aliter, quam de morte explicare voluerunt. Attamen nolim contendere, sequendam esse S. Irenæi sententiam de tempore scripti a Marco Euangelii, quod ex eo figendum esset post annum 65. Illud unum observare volui, sententiam Eusebii de tempore scripti Euangelii & mortis S. Marci admodum incertam esse, imo & parum probabilem, cum verisimile non sit, S. Irenæum a vera epocha aberrasse tanto intervallo, quantum est inter utramque sententiam.

[26] Quare omnia argumenta Tillemontii, quæ protulit Nota 2 & 3 in S. Joannem Marcum, [Argumenta Tillemontii,] ex incertis deducta sunt sententiis. Examinemus singula. Primo ait, si S. Marcus jam anno 43 scripserat Euangelium, & in Ægyptum missus erat ad fundandum ecclesiam Alexandrinam, nulla ratione dici potest, eumdem anno 44 adhæsisse S. Paulo, ut ei serviret, eumque postea relinqueret. Vana sunt hæc ratiocinia, multisque ipsius Tillemontii assertis contraria. Addit: Si vero S. Marcus non fuit in Ægypto ante annum XLIX, ut nobis probabilius apparet, ejus saltem Acta nos docent, ante illud tempus fuisse cum S. Petro, & Euangelium, scripsisse. Post annum XLIX semper occupatus fuit fundandis Libiæ & Ægypti ecclesiis, eaque de causa non poterat anno LI petere, ut Paulum & Barnabam sequeretur tamquam simplex minister. Verba rursum hæc sunt præcedentibus nihilo meliora. Unde novit Tillemontius, jam ante annum 49 a S. Marco scriptum fuisse Euangelium? Ex Actis nimirum id se didicisse ait. At in Actis ego id non invenio. Cum autem ipse dicat Nota 3 in S. Marcum: Antiqui non declarant, quo tempore S. Marcus scripserit Euangelium, cumque S. Irenæus multo serius scriptum crediderit; non debebat rem tam incertam assumere, si quid certi nos docere vellet. Nescio etiam, ubi didicerit, sic occupatum fuisse ab anno 49 S. Marcum in fundandis Libiæ & Ægypti ecclesiis, ut numquam ad alias mundi partes respexerit, aut alibi prædicarit. Si Acta id haberent, non tantam iis auctoritatem attribuit ipse Tillemontius, ut singula Actorum asserta pro veris sint admittenda. At nec Acta ulla id asserunt, nec ullus auctor antiquus. Verba igitur sunt inania.

[27] Libenter agnoscimus, ecclesiam Alexandrinam a Marco fundatam, [incertis nixa principiis,] eumdemque in Ægypto vicinisque regionibus multum prædicasse, sicut Romanam Ecclesiam fundavit S. Petrus, multumque Romæ & in Italia prædicavit. At similiter credimus, non semper in Ægypto hæsisse Marcum, ut constat, non mansisse perpetuo in Italia Petrum. Præterea non videtur Marcus ecclesiam Alexandrinam fundasse, simul atque venit in Ægyptum, ispeque Tillemontius fundationem illam figit anno 60. At quis credat, undecim annis ibi constanter prædicasse S. Marcum, antequam præcipuam fundaret ecclesiam? Attamen gratis tantisper credamus, & Euangelium anno 47 aut 48 fuisse scriptum, & ecclesiam Alexandrinam anno 49 fuisse fundatam, vel sic nihil insolens fecerit S. Marcus, si anno 51 se jungere voluerit comitem SS. Paulo & Barnabæ, & cum Barnaba profectus sit in Cyprum, ut revera fecit S. Joannes Marcus. Etenim S. Lucas S. Paulum secutus est in variis itineribus, etiam post scriptum Euangelium, si quid valet chronotaxis ipsius Tillemontii. Non igitur obstabat scriptum Euangelium aut dignitas Euangelistæ, quo minus alteri Apostolo aut pluribus Marcus se adjungeret.

[28] [nihil prorsus evincunt.] Nihil magis obstabat cura ecclesiæ fundatæ, ut non modo innotescit exemplo S. Petri; sed luculenter etiam colligitur ex gestis SS. Timothei & Titi. Quippe S. Timotheus creatus erat episcopus Ephesinus, antequam S. Paulus primam ad ipsum scribebat Epistolam, qua Timotheum instruit, quo se modo gerere debeat in administratione illius ecclesiæ. Anno 64 epistolam hanc figit Tillemontius, creditque antea eodem anno episcopatum Ephesinum eidem fuisse traditum. Attamen in secunda ad Timotheum Epistola, quam laudatus scriptor figit anno 65, cap. 4 num. 8 ait ad Timotheum: Festina ad me venire cito: & ℣ 21: Festina ante hiemem venire. Ibidem ℣ 12 ait: Tychincum autem misi Ephesum. Quare anno uno, & forte non integro, post acceptam Ephesinæ ecclesiæ curam Timotheus ad alia peragenda Romam a Paulo fuit evocatus, & Tychicus interim illi substitutus. Titum S. Paulus Cretæ episcopum constituit anno 63, ut vult Tillemontius. Non diu post, forte eodem anno aut certe anno sequenti, scripsit ad Titum Epistolam, qua ipsum instruit, quales ordinare ecclesiæ ministros, & quo modo gregem sibi commissum docere deberet & regere. Attamen in eadem Epistola cap. 3 ℣ 12 ita Titum alloquitur: Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare. Non autem evocabat Apostolus Titum e Creta, ut eo mox rediret, sed ut aliis locis prædicaret. Nam in secunda ad Timotheum cap. 4 ℣ 10 de eodem ait: Titus (abiit) in Dalmatiam. Quare, si nec Petrus Romæ, nec Timotheus Ephesi, nec titus Creta, nec ulli ex Apostolis, excepto Fratre Domini, aut ex viris maxime Apostolicis, diu manserunt in eadem civitate aut provincia, frustra contendunt Baronius, Tillemontius, aliique plures, id facere debuisse aut fecisse S. Marcum.

[29] [Quo sensu minister fuisse dicatur] Vix capio, quid insinuare voluerit Tillemontius adjunctis vocibus, ut simplex minister: neque enim clare indicat, quid voce minister intelligat. Attamen considerata expositione quorumdam recentiorum, qui S. Joannem Marcum Pauli & Barnabæ ministrum & quasi servum potius faciunt, quam Christi aut Euangelii ministrum, operæ pretium erit, si examinemus, quid vocibus minister & ministerium videatur intelligi: proxime enim spectat ad Joannem Marcum, de quo Act. 13 ℣ 5 dicitur: Habebant autem (Paulus & Barnabas) & Joannem in ministerio. Græce, καὶ Ιωάννην ὑπηρέτην & Joannem ministrum. Non videtur Joannes vocari minister Pauli & Barnabæ, sed minister, sicut Paulus & Barnabas erant ministri, videlicet Verbi Dei, aut Euangelii, aut Christi. Nam eo sensu voces illæ sumuntur passim in Actibus Apostolorum & in Epistolis Pauli, quando proferuntur de viris Apostolicis, & numquam ministerium pro famulatu ibidem accipitur, ut curiose investigavi. Lubet afferre exempla. Act. 1 ℣ 17 ministerium pro Apostolatu sumitur, dum de Juda dicitur, Et sortitus est sortem ministerii hujus. Eadem est vox ℣ 25, Accipere locum ministerii hujus & Apostolatus &c. Act. 6 ℣ 4 dicunt Apostoli: Nos autem orationi & ministerio verbi instantes erimus. Act. 20 ℣ 24 dicit Paulus: Dummodo consummem cursum meum, & ministerium verbi &c. Act. 21 ℣ 19 dicitur de Paulo: Narrabat per singula, quæ Deus fecisset in gentibus per ministerium ipsius. Act. 26 ℣ 16 dicit Christus Paulo: Ut constituam te ministrum, & testem eorum, quæ vidisti &c. Hisce longe plura addere possem ex Epistolis S. Pauli; sed ea omitto, ne fiam prolixior.

[30] At varia mihi persuadent, Joannem Marcum non fuisse alio sensu ministrum, [Joannes Marcus, dum comitatus est Paulum & Barnabam,] quam ad prædicandum Euangelium, aut ad instruendos homines, quamvis primas partes detulerit Paulo & Barnabæ, eosque verisimiliter ut magistros veneratus sit. Ipse locus id indicat. Nam hæc præcedunt. Et cum venissent Salaminam, prædicabant verbum Dei in Synagogis Judæorum. Tum sequitur: Habebant autem & Joannem in ministerio, nimirum quod obibant, prædicandi verbum Dei. Si enim aliud indicaretur ministerium, non adderetur conjunctio &, sed solum diceretur: Habebant autem Joannem in ministerio. Secundo Act. 15 ℣ 18 Paulus recusavit Joannem iterum assumere socium, ut qui discessisset ab eis de Pamphilia, & non isset cum eis in opus. Ad quod autem opus non perrexisset cum Paulo & Barnaba ire Joannes, indicatur Act. 12 ℣ 12, ubi missio Pauli & Barnabæ describitur his verbis: Dixit illis Spiritus sanctus: Segregate mihi Saulum & Barnabam in opus, ad quod assumpsi eos. Nullus dubitat, quin hoc opus sit prædicatio Euangelii. Itaque, cum conquestus sit Paulus, quod Joannes desiisset ire cum eis in opus, antea cum eis in opus Euangelii in Cyprum ivit, & post iterum idem opus cum eis aggredi voluit. Tertio quando Paulus & Barnabas se separarunt Act. 15 ℣ 39, Barnabas ita Socium assumpsit Joannem Marcum, sicut Paulus Silam. At Silas, qui ℣ 22 legatus concilii Hierosolymitani missus erat Antiochiam cum Paulo & Barnaba, quemque dicunt cum Juda Barsaba viros primos in fratribus, certe non ibat cum Paulo ut simplex minister eo sensu, quo voluit Tillemontius, quamvis & ille primas partes Paulo concederet. Non comitabatur igitur Joannes Marcus, ut procurator rerum temporalium, hospitii nimirum, ciborum aliorumque similium; sed ut prædicator Euangelii & socius laborum Apostolicorum.

[31] Hoc autem confirmatur ex ipsa S. Pauli & Barnabæ consuetudine in prædicando. [quæritur, probaturque non rerum temporalium,] Etenim non modo variis locis declarat S. Paulus, se manibus suis laborasse ad victum sibi acquirendum, nec desiderasse alieno labore aut fidelium sumptibus vivere; sed etiam clare edicit I Cor. 9 se & Barnabam uti noluisse ea potestate, qua usi sunt alii Apostoli, ad accipiendum aliena procuratione victum & amictum. Pauca e pluribus sancti Pauli verba huc transfero: Numquid non habemus potestatem, inquit, manducandi & bibendi? Numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi (pro cura rerum temporalium) sicut & ceteri Apostoli, & fratres Domini, & Cephas? Aut ego solus & Barnabas non habemus potestatem hoc operandi? Quis militat suis stupendiis umquam? … Sed non usi sumus hac potestate, ne quod offendiculum demus Euangelio Christi. Et rursum ℣ 15: Ego autem nullo horum usus sum. At ego omnino non intelligo, qua ratione tantopere gloriatus fuisset, se & Barnabam caruisse procuratrice rerum temporalium, & ab omnibus id genus commodis abstinuisse, si procuratorem habuissent Joannem Marcum, cujus ministerium ita exposuerunt plures neoterici.

[32] Quapropter non alio sensu vocem ministerii, in quo fuit Joannes Marcus cum Paulo & Barnaba, exponendam existimo, quam quo intelligenda est in secunda ad Timotheum Epistola ℣ XI, ubi Paulus Timotheo scribit: [sed Euangelii seu verbi Dei fuisse ministrum.] Marcum assume, & adduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium: & quo ibidem ℣ 5 dicit: Ministerium tuum imple. Omnia igitur argumenta Tillemontii hactenus relata nihil evincerent, licet constaret, illa fuisse facta post scriptum a Marco Euangelium & fundatam ecclesiam Alexandrinam. Rursum invalida essent illa argumenta, etsi Joannes Marcus prima vice Paulum & Barnabam magis fuisset comitatus ut discipulus, quam doctor, magisque ad onera eorum in minoribus sublevanda, quam ad prædicandum; cum non constet de tempore scripti Euangelii aut episcopatus suscepit: ex discipulo enim magister fieri potuit, ut Timotheus, Titus, multique alii, & tum demum erigere ecclesiam Alexandrinam & Euangelium scribere. At nec Pauli nec Barnabæ discipulum videri, sed S. Petri, ostendam inferius; ideoque ut socius & adjutor, etiam prima vice comitatus videtur, sicut Silas Paulum comitatus est in altera peregrinatione, & Lucas etiam post scriptum Euangelium.

[33] [Alia Tillemontii argumenta] Ex dictis liquet, non involvendam historiam, etiamsi unus crederetur S. Joannes Marcus & euangelista, ut ex incertis rationibus deducere tentavit Tillemontius. Subdit ille, nullam esse necessitatem credendi eumdem esse. Respondeo, non apparere necessitatem eos distinguendi, nec esse multiplicandas personas sine necessitate; sed veritatem, quantum fieri potest, investigandam. Audiamus igitur alia ejus argumenta. Exigua constantia, inquit, quam Joannes Marcus ostendit in servitio SS. Pauli & Barnabæ, & modus, quo eumdem deinde tractavit S. Paulus, non congruunt virtuti dignitatique Euangelistæ & Apostoli. Rursum ex incertis ducuntur hæc ratiocinia, cum sit plane incertum, an Euangelium Marci ante annum 45 aut etiam 51 fuerit scriptum. Potuisset sane Joannes Marcus in juventute sua in aliquem constantiæ defectum incidere, ac deinde fortior evadere & constantior ad prædicandum Euangelium. Si vero constaret, Joannem Marcum diu fuisse versatum in officiis Apostolicis, Euangelistamque fuisse & Episcopum, quando ex Pamphylia a Paulo & Barnaba recessit; dubitari merito posset, an ex inconstantia tædioque laborum abscesserit; quod nullibi in Scripturis dicitur, sed solum ex conjecturis ab aliquibus fuit assertum.

[34] [nihil etiam certi evincunt.] Videtur quidem discessum illum improbasse S. Paulus, indeque probabilis oritur suspicio, non fuisse justam Marco discedendi causam: sed ille forsan credidit, rationem sibi non deesse legitimam. Nam, si fuerit S. Marcus, & jam tum Episcopus, poterat discedere, ut ecclesias a se fundatas viseret, aut magistrum suum S. Petrum adiret, aut alia de causa nobis ignota. Si tamen non discesserit sine aliqua infirmitatis aut inconstantiæ culpa; aut similem fortasse recesserit ob causam, qua ipsi Barnabas & Paulus postea sunt divisi, quis ex leviuscula culpa prudenter inferre posset, Euangelistam non fuisse aut Apostolum? In multis enim offendimus omnes, ait Jacobus Apostolus cap. 3 ℣ 2. Et Joannes I Ep. cap. 1 ℣ 8: Si dixerimus, quoniam peccatum non habemus; ipsi nos seducimus, & veritas in nobis non est. Quis hæc perpendens, aliaque idem indicantia sacræ Scripturæ Verba, ob levem negligentiæ aut infirmitatis culpam, eamque ne satis quidem probatam, Euangelistæ aut Apostoli dignitatem alicui prudenter abjudicet? Quod vero Paulus censuerit, socium prædicationis non assumendum S. Joannem Marcum, contrarium judicante S. Barnaba, ipsoque Paulo ejusdem opera postmodum rursus utente, non magis evincit, Joannem Marcum non fuisse Euangelistam, quam probet, Apostolum non fuisse S. Barnabam, a quo Paulus ea occasione se separavit. Poterat ab eis se dividere Apostolus, quod crederet, utilius se laboraturum cum aliis, illosque sine sua societate non minus utiles Ecclesiæ futuros.

[35] Objicit præterea Tillemontius, Joannem Marcum fuisse discipulum Barnabæ secundum S. Hieronymum, [S. Hieronymus Joannem Marcum Barnabæ discipulum non dicit:] Marcum vero Euangelistam Petri fuisse discipulum, ut multi asserunt. Respondeo, certum videri, S. Marcum euangelistam Petri fuisse discipulum, nisi forte etiam Christi Discipulis fuerit annumeratus; & de eo passim intelligi verba Petri in fine prioris Epistolæ: Salutat vos ecclesia in Babylone collecta, & Marcus filius meus. An vero S. Hieronymus in libro de Scriptoribus cap. 6, agens de S. Barnaba, hujus discipulum crediderit Joannem Marcum, vehementer dubito: aut potius magis credo, Hieronymi verba male exponi. Ait de Barnaba: Hic postea propter Joannem discipulum, qui & Marcus vocabatur, separatus a Paulo &c. Noverat Latinum sermonem Hieronymus, poteratque dicere discipulum suum, si Barnabæ discipulum credebat, sicut cap. 5 dicit de Paulo: Præterea (scripsit) ad discipulos suos &c. Omittendo autem studiose suum reliquit ambiguum, cujus discipulum crederet Joannem Marcum. Cum autem verbis num. 16 datis clare dicat, se eum credere Euangelistam; hic vero cap. 8 elogium euangelistæ sic ordiatur: Marcus discipulus & interpres Petri &c.; non est probabile, verbis allegatis insinuare voluisse Hieronymum, Barnabæ discipulum fuisse Joannem Marcum. Si tamen Barnabæ discipulum vocasset, non alia de causa id fecisse censendus esset Hieronymus, quam quod Joannes Marcus S. Barnabam bis secutus sit ad prædicandum Euangelium, & sic non negasset Petri quoque discipulum, imo & Pauli ea ratione, qua fuit Barnabæ.

[36] Laudatus Tillemontius Nota 3 S. Hieronymum, quem sibi contrarium agnoscit, [annus mortis S. Marci, ex Eusebio adoptatus ab Hieronymo,] oppugnat ex epocha mortis S. Marci per ipsum anno 62 fixa. Agnosco facile, Joannem Marcum vixisse post annum 62, ideoque non esse Euangelistam, si hic anno 62 obierit. Verum, cum ipse Tillemontius Euangelistam usque ad annum 68 vixisse existimet, probabilitatem sententiæ suæ eo ratiocinio non auget; sed solum evincit, annum mortis S. Marci ab Hieronymo fixum, aut potius adoptatum ex asserta per Eusebium ordinatione Anniani successoris, non congruere cum sententia, in quam ex sacris Litteris & scriptoribus ecclesiasticis Hieronymus concesserat de uno Marco euangelista, & aliquando Pauli & Barnabæ socio. Non adverterat, opinor, S. Hieronymus ad tempus scriptarum S. Pauli Epistolarum, in quibus S. Marci, Barnabæ consobrini, sive Joannis Marci fit mentio, ideoque facile adoptavit epocham Eusebii in designando obitu Marci euangelistæ, quem eumdem credebat.

[37] At, si in eo erravit S. Hieronymus, ut existimat ipse Tillemontius, [non tantum prodest adversariis, quantum obest sententia Hieronymi:] mortem S. Marci sex annis serius figens, error ille Hieronymi ipsum minime juvat. At sententia Hieronymi de eodem euangelista & Joanne Marco adversarios tanto magis urget, quanto magis perspecta habuit Hieronymus omnia, quæ objiciunt. Noverat ille gesta S. Marci in Ægypto, & Joannis Marci in pluribus provinciis, nec tamen perspexit, involvendam totam historiam, si Marcus euangelista, qui in Ægypto prædicavit, & ecclesiam Alexandrinam fundavit, crederetur Joannes Marcus, Pauli & Barnabæ aliquando comes. Nihilo magis vidit S. Hieronymus, Marcum S. Petri discipulum non potuisse aliquando Pauli & Barnabæ comitem fieri, ac deinde etiam Pauli Romæ & in Asia adjutorem. An igitur oculati magis fuerunt neoterici in gestis Apostolorum discernendis, quam S. Hieronymus aliique antiqui? Hoc non statim credidero, nisi afferantur rationes magis urgentes, quam sit chronotaxis Eusebii in vetustissimis rebus sæpe arbitraria, conjecturalis & aberrans.

[38] [levia alia Tillemontii] Addit alia duo argumenta Tillemontius, præcedentibus nihilo fortiora. Primo nequit credere, Euangelistam recessisse a missione sua Ægyptiaca, ubi certe non deerant occupationes, ut Romæ esset annis 62 & 63, & in Asia anno 65. Verum potuisset id credere Tillemontius, si mores Apostolorum diligentius considerasset. Etenim nec Petro deesse poterant occupationes Romæ, nec Paulo plurimis Asiæ Græciæque, aut aliarum provinciarum locis, ubi prædicavit, nec Tito in Creta, nec Timotheo Ephesi, nec aliis Apostolis virisque Apostolicis in locis, in quibus primum cœperant prædicare. Constat tamen, omnes sæpe recessisse a locis, in quibus prædicaverant, & quorum præcipuam curam susceperant, nec Petrum Romæ semper mansisse, nec Paulum ulli loco diu affixum fuisse, nec Timotheum Ephesi stabilem fixisse sedem, nec Titum in Creta. Idem haud difficulter observare possem in viris Apostolicis medii ævi, & in illis, qui posterioribus seculis fidem Catholicam in regionibus Indicis & in America disseminarunt. Quippe S. Franciscus Xaverius plurimas adivit Indiarum provincias, etiamsi in nulla deessent occupationes, ac ne in ampla quidem Juponiæ insula, in quam primus fidem intulerat, multis annis permansit; sed, relictis ibi operariis, qui bene cœpta promoverent, rediit in Indiam, ut amplissimum quoque Sinæ regnum adiret. Quare nequaquam incredibile est, S. Marcum aliquando Alexandriæ & in Ægypto curam promovendi bene cœpta aliis operariis ad tempus reliquisse, & more aliorum Apostolorum ad varias profectum esse provincias, ut in illis similiter fidei semina jaceret.

[39] [& Baronii argumenta refelluntur.] Ultima Tillemontii observatio, plane infirma, hæc est. Modus, quo S. Paulus loquitur de Marco, maxime ad Timotheum, parum etiam congruere videtur dignitati Euangelistæ. At ego minime perspicio, quid in verbis Pauli appareat Euangelistæ dignitati contrarium. Marcum assume, inquit, & adduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium. Unice hic declarat Paulus, desiderare se, ut Marcus cum Timotheo Romam veniat, ac pro ratione allegat: Lucas est mecum solus. Noverat autem, Marcum, qui ante Romæ cum Paulo fuerat, audito desiderio suo, libenter venturum. Inepta igitur est illa observatio: nam alioquin Marcum magni fecisse videtur Paulus, eumque in salutationibus Epistolæ ad Colossenses & ad Philemonem Lucæ, qui similiter euangelista est, utroque loco præponit: at id ipsum leve est, cum fortasse Apostolus ad ordinem non attenderit. Itaque nullum ex argumentis Tillemontii cogit Joannem Marcum ab euangelista alium credere: nullum, omnibus recte consideratis, notabilem patitur difficultatem. Ceterum argumenta Baronii ex Synopsi vulgo Athanasiana & ex Basilio lib. 5 contra Eunomium & Isidoro lib. de Vitis Sanctorum, quæ Tillemontius neglexit, jam satis refutata sunt. Basilius & Isidorus habent, Alexandriæ prædicasse Marcum: & laudata Synopsis addit, Et in Ægypto, & in Pentapoli, & in Libya. Hoc minime negamus, sed credimus inveniri tempora, quibus Joannes Marcus in illis provinciis potuit prædicare.

[40] [Aliunde verisimile est, Joannem Marcum] Quæ hactenus disputata sunt, satis evincere videntur, nec probatum esse, nec e Scripturis aut antiquorum scriptis recte colligi, alium esse S. Joannem Marcum, alium S. Marcum euangelistam. Quare non dubito asserere, multos scriptores neotericos illam distinctionem certius asseruisse, quam asseri merito possit aut debeat. Pro contraria quoque opinione nihil certi me reperire, lubens agnosco, ut solum hic videatur quærendum, utra ex oppositis opinionibus probabilior sit aut verisimilior. Primo verisimile est, Joannem Marcum fuisse discipulum S. Petri, sicut Petri discipulum antiqui agnoscunt Marcum euangelistam, cum quia Petrus, Herodis carcere liberatus, primum se contulit in domum matris Joannis Marci Act. 12 ℣ 12, ubi erant multi congregati & orantes, ut aut hospitium ibi esset Petri, aut multam certe in illa domo haberet consuetudinem, indeque verisimillimum fiat, Filium-familias Petri potius, quam ullius alterius Apostoli fuisse discipulum, nisi forte fuerit ex Septuaginta Christi discipulis. Nemo non perspicit, quam fiat verisimile, Filium hospitæ Apostolorum, in cujus domo congregabantur fideles, aut Christi fuisse discipulum, si per ætatem licuit, aut S. Petri, qui in eadem domo multum versabatur, si serius adoleverit. Utrumque innuit S. Marcum euangelistam, quem discipulum Christi asserunt nonnulli, & plures Petri faciunt discipulum.

[41] Secundo nemo gesta Christi aptius & commodius ex Petro discere potuit ad scribendum Euangelium, [esse ipsum euangelistam.] quam Joannes Marcus, qui procul dubio Petrum in domo materna & alibi frequenter audierat, ipsumque ut Filius patrem sequi potuerat ad expeditiones Euangelicas, & cum Petro Hierosolymam redire circa annum 44, quando Petrus in carcerem fuit conjectus. Hic ipse carcer occasionem præbere potuit, qua illo tempore Barnabæ consobrino suo & Paulo se adjunxerit Joannes Marcus. Ab illis fortasse deinde se separaverit, ut conaretur ad Petrum redire, eumque quæreret. Certe Petrus quoque Hierosolymæ fuit, quando ibi erat Joannes Marcus, tempore concilii Hierosolymitani, post quod rursum Paulo & Barnabæ adjungere se voluit, & cum Barnaba Cyprum petiit. Tertio nullibi in Scripturis Pauli aut Barnabæ discipulus vel filius vocatur Joannes Marcus, ut ex hoc Pauli, qui sæpius adjutorem vocat, silentio verisimile etiam fiat, alterius fuisse discipulum, nec primam fuisse expeditionem ejus Euangelicam, quam cum Paulo & Barnaba suscepit: nam alias filium vocare potuisset S. Paulus, sicut Timotheum & Titum. Quarto demum nisi idem sit Joannes Marcus & euangelista, hic uno tantum loco in sacra Scriptura memoratus fuerit, quod mirandum est de viro, quem & Euangelium & cathedra Alexandrina celebrem fecerunt. Interim de re, quæ nequit certis argumentis probari, nihil certi statuere lubet. Unusquisque eligere poterit suam sententiam. Qui Joannem Marcum cum Euangelista eumdem credent, habebunt hic Supplementum ad ejus Acta, XXV Aprilis data; qui duos credere malent, invenient hic, quæ de Joanne Marco disserenda fuerunt.

[Annotata]

* vulgata assume

* consobrino

§ III. Joannes Marcus non videtur Joannes senior aut presbyter, imo hoc nomine designatus videtur ipse Joannes Apostolus.

[Quæritur, an Joannes Marcus sit Joannes senior,] Restat examinanda ultima quæstio, videlicet, an Joannes Marcus sit ille presbyter aut potius senior Joannes, de quo loquitur Papias apud Eusebium lib. 3 cap. 39. Baronius ad annum 97 num. 10 illius est sententiæ, ut existimet, Joannem seniorem aut presbyterum non distinguendum a Joanne Marco, atque in hanc quoque opinionem propendet Tillemontius Nota 4 in Joannem Marcum. Video sane rursum ambiguam offerri inquisitionem, & hominem in medium adduci pro Christi discipulo, nullibi fere notum, & fortasse ex verbis Papiæ non recte intellectis unice exortum. Tam obscurus & ignotus est Joannes ille senior (quem Ordine presbyterum fuisse crediderunt aliqui sine idonea ratione, ut inferius ostendam,) ut non modo non compareat in vetustis Martyrologiis, sed ne apud pseudo-Dorotheum quidem in amplissimo catalogo Discipulorum Christi locum invenerit. Ille tamen catalogus est talis, ut in eo maxima videatur adhibita cura, ne quis omitteretur, multique nominibus modice inflexis bis reperiantur positi, ac non pauci inserti, qui inter Christi discipulos certo non fuerunt. Ex hoc aliorumque antiquorum silentio de Joanne presbytero dubitatio mihi orta est, an ullus sit admittendus Joannes inter Christi discipulos præter Apostolum: neque hanc dubitationem idoneis rationibus destitutam, inferirius probabo.

[43] [rationesque pro illa opinione productæ,] At prius quæramus, utrum idonea aliqua occurrat ratio, quæ persuadere valeat, Joannem Marcum esse illum ipsum Joannem presbyterum, quem distinctum ab Apostolo se invenisse credidit Eusebius lib. 3 cap. 39. Si recte collegit Eusebius, & in Papiæ verbis exponendis non erravit, erat in Asia Joannes quidam ex discipulis Christi, qui Græce πρεσβήτερος, id est, senior, vocatur. De illo Joanne nihil dicit Papias, nihil etiam Eusebius, nisi varia ex ipso didicisse Papiam: non exponit Papias, ubi ipsum viderit vel audierit, sed solum diligenter attendisse ad ea, quæ dicebat, aut ea quæsivisse ex aliis, qui audierant. Erat autem Papias episcopus Hierapolitanus in Phrygia, & floruit seculo 2, vocaturque a S. Irenæo lib. 5 cap. 33 Papias, Joannis auditor, Polycarpi autem contubernalis, vetus homo. Quid modo rationis allegetur a Baronio, cur seniorem illum Joannem credat Joannem Marcum, audiamus. Prima ratio est, quod, nisi senior ille sit Joannes Marcus, jam affirmare necesse erit, non duos eodem tempore, sed tres Joannes in Ecclesia claruisse. Hæc certe ratio non urget: nam & alii plures synonymi in Ecclesia claruerunt. Attamen conabor ostendere, seniorem illum Joannem videri ipsissimum Apostolum.

[44] [ut frivolæ & partim falsæ,] Deinde ostendit Baronius, quasi objectionem repellens, quod S. Dionysius Alexandrinus apud Eusebium lib. 7 cap. 25 non recte observet, Joannem Marcum in Asia non fuisse. Verum S. Dionysius Alexandrinus non inquirit, utrum Joannes ille senior, quem nequaquam agnovisse videtur, sit S. Joannes Marcus; sed unice, an forte S. Joannes Marcus scripserit Apocalypsim, S. Joanni apostolo passim attributam. Quare omni fundamento carent verba Tillemontii, Nota 4 hanc inquisitionem sic ordientis: S. Dionysius Alexandrinus non videtur omnino alienus a credendo, Joannem seniorem aut presbyterum, sepultum Ephesi, eumdem esse cum Joanne Marco. Objicit solum, non apparere ex Actis, Joannem Marcum umquam habitasse in Asia. Verum respondeo, S. Dionysium ne cogitasse quidem de Joanne seniore, & unice quærere, an Joannes Marcus credi possit auctor Apocalypsis, quam suspicabatur non esse S. Joannis Apostoli. Gratis igitur dicitur in eam propendisse sententiam, quam nec tractavit, nec in mente volvit. Si Joannem aliquem Seniorem aut presbyterum Ephesi cognovisset S. Dionysius, illi verisimiliter attribuere voluisset Apocalypsim, & fortasse duas posteriores Joannis Epistolas: nam varia adducit ratiocinia, ab aliis dudum satis refutata, ut persuadeat, Apocalypsim non esse Joannis apostoli. Si igitur Joannem Seniorem in Asia vixisse credidisset, & Christi fuisse discipulum, procul dubio auctorem Apocalypseos credidisset: nam talem sollicitus quærebat. Posteriores quoque epistolas eidem facile attribuisset, cum annotet, earum auctorem omisso nomine vocari Seniorem, & Joannem apostolum credi.

[45] Jam vero quod Joannes Marcus in Asia fuerit circa annum 65, [contrariis refutantur.] ut observant Baronius & Tillemontius, non negavero, cum id probetur ex Epistola 2 S. Pauli ad Timotheum, quocum eumdem cupiebat Romam venire. At eo tempore necdum vixisse videtur Papias, nec Joannes Marcus in Asia mansisse videtur. Præterea videtur Marcus passim dictus, ut vocatur in tribus Pauli Epistolis, quæ omnes in Minorem Asiam, in qua Hierapolis Papiæ sedes, fuerunt directæ, ut verisimile non fiat, Joannis nomine designatum fuisse a Papia. Verisimile non est rursum, S. Joannem Marcum tanto tempore vixisse, ut superfuerit S. Joanni apostolo, ut sequeretur ex dictis Papiæ, si bene exposita sunt ab Eusebio. Verisimile quoque non est, Joannem Marcum dignitate episcopali caruisse, cum plures ejus expeditiones Apostolicæ ex Scripturis innotescant, illæque non relinquant prudens dubium, quin fuerit episcopus, sicut episcopum fecit ipse Baronius. At senior ille Joannes exhibetur solum ut presbyter. Mitto alia: nam si senior ille videatur ipsissimus Joannes apostolus, ut nunc ostendam, sublatum est omne dubium.

[46] Alium ab Apostolo Joannem in verbis Papiæ se invenisse Ephesi credidit Eusebius, [Joannes presbyter erutus ex verbis Papiæ,] Eusebioque utcumque adhæsit S. Hieronymus in libro de Scriptoribus ecclesiasticis, in quo Eusebium frequentissime sequitur, ut ipse declarat in Prologo, cum dicat, Historiam Eusebii maximo sibi fuisse adjumento. Itaque, si locus Papiæ, ab Eusebio allegatus, alio sensu possit exponi, variisque de causis aliud, quam intellexit Eusebius, significare videatur, jam non modo auctoritas Eusebii nullam nobis afferet necessitatem amplectendi opinionem, quæ ruinoso nititur fundamento; sed ne dicta quidem Hieronymi, Eusebium secuti, nos morari debebunt, præsertim cum varia allaturus sim ex Hieronymo, quæ cum dictis illis non recte cohærent. Totum Papiæ locum, prout recitatur ab Eusebio lib. 3 cap. 39 primum huc transferam, ut intelligamus, quid ille dicat, ac deinde examinemus, quid ex ejus dictis Eusebius colligat. Necesse autem existimo ipsa verba Græca ponere, & in Latina interpretatione verbum de verbo exprimere, quia interpretes, dum sermonis elegantiam sectantur, frequenter sensum verborum minus exprimunt, ut revera hic factum est a Valesio.

[47] οὐκ ὀκνήσω δέ σοι (inquit) καὶ ὅσα ποτὲ παρὰ τῶν πρεσβυτέρων καλῶς ἔμαθον, καὶ καλῶς ἑμνημόνευσα, συγκατατάξαι ταῖς ἑρμηνείαις, διαβεβαιούμενος ὑπὲρ αὐτῶν ἀλήθειαν. [quæ recitantur:] οὐ γὰρ τοῖς τὰ πολλὰ λέγουσιν ἔχαιρον, ὥσπερ οἱ πολλὸι, ἀλλὰ τοῖς τἀληθῆ διδάσκουσιν· οὐδὲ τοῖς τὰς ἀλλοτρίας ἐντολὰς μνημονεύουσιν, ἀλλὰ τοῖς τὰς παρὰ τοῦ Κυρίου τῇ Πίστει δεδομένας, καὶ ἀπ᾽ αὐτῆς παραγινομένας τῆς Ἀληθείας. εἰ δέ που καὶ παρηκολουθηκώς τις τοῖς πρεσβυτέροις ἔλθοι, τοὺς τῶν πρεσβυτέρων ἀνέκρινον λόγους· τί Ανδρέας, τί Πέτρος εἶπεν· τί Φίλιππος. τί Θωμᾶς, Ἰάκωβος· τί Ἰωάννης, Ματθαῖος· τις ἕτερος τῶν τοῦ Κυρίου μαθητῶν· ἅτε Αριστίων καὶ πρεσβύτερος Ἰωάννης, οἱ τοῦ Κυρίου μαθηταὶ λέγουσιν. οὐ γὰρ τὰ ἐκ τῶν βιβλίων τοσοῦτόν με ὠφελεῖν ὑπελάμβανον, ὅσον τὰ παρὰ ζώσης φωνῆς καὶ μενούσης. Non pigebit, inquit, tibi, quæcumque aliquando a senioribus recte didici & recte memoria retinui, cum interpretationibus conscribere, de eorum veritate certus redditus. Neque enim delectabar multa dicentibus, ut multi, sed vera docentibus; neque commemorantibus aliena præcepta; sed (docentibus mandata) a Domino fidei tradita, & ab ipsa proficiscentia Veritate. Si quis vero seniores sectatus advenisset, sciscitabar seniorum sermones: quid Andreas, vel quid Petrus dixisset: vel quid Philippus, vel quid Thomas aut Jacobus; vel quid Joannes aut Matthæus, aut quis alius discipulorum Domini: & quæ Aristion & senior Joannes, Domini discipuli, dicunt. Neque enim libris contenta tantum mihi utilitatis afferre arbitrabar, quantum prolata voce viva & permanente.

[48] [in his autem Apostoli semper vocantur seniores,] Nunc ad allegatum locum nonnulla sunt observanda. Primum observo, in toto allegato loco nuspiam occurrere nomen Apostolus, uti nec in aliis Papiæ verbis ab Eusebio deinde recitatis; sed Apostolos constanter ab eo seniores appellari. Nam ubi dicit, se didicisse a senioribus, Apostolos designat, quorum dicta socios eorum interrogando edoctus erat: tum etiam solos nominat Apostolos, quando ait, se ex eorum comitibus quæsivisse, quid singuli dixerint, ut nomine seniorum ter utatur ad Apostolos designandos in dictione perbrevi. Cum autem ad duos ultimos pervenit, de quibus tamquam viventibus loquitur, ambos quidem dicit Domini discipulos, sed senioris titulo non honorat Aristionem, sed solum Joannem: qua distinctione videtur insinuare, Aristionem non fuisse Apostolum, sed Apostolum fuisse Joannem; cum hunc solum insigniat Senioris titulo, paulo ante Apostolis generatim dato.

[49] [quo etiam nomine usus est Joannes apostolus,] An forte eo nomine usus sit Papias ad imitationem S. Joannis Apostoli, qui Seniorem se vocavit in secunda & tertia Epistola sua, certo edicere nequeo. Verum quacumque de causa Seniorum maluerit, quam Apostolorum, titulo Apostolos indicare Papias, ex voce ter repetita certum fit, Apostolos ab eo Seniores appellatos. Hac de causa ne probabilem quidem existimo eorum opinionem, qui Joannem ultimo loco πρεσβήτερον seniorem credunt nominatum, quod Ordine esset presbyter. Certe non magis verba insinuant, presbyterum fuisse Joannem, quam præcedentia insinuant, presbyteros fuisse illos, a quibus Papias didicerat, quorum sectatores interrogaverat & quorum dicta scrutatus fuerat, nimirum Andream, Petrum, Philippum, Thomam, Jacobum Joannem & Matthæum: nam eadem ubique est vox Græca, & ubique eodem modo cum articulo præposito juncta.

[50] [Pro gemino Joanne objicitur nomen repetitum,] Observo secundo, mutatum esse sermonem Papiæ, ubi de Aristione & Joanne loquitur. Nam de præcedentibus ait, se ex eorum comitibus aut familiaribus, quando occasio se offerebat, quæsivisse, quid illi dixissent, loquens de præteritis eorum dictis aut documentis. At Aristionem & Joannem seniorem viventes insinuat, cum ait se inquirere, quæ illi dicunt, in præsenti nimirum tempore. At audiamus modo, quid ex allegato loco colligat Eusebius, cui ex data observatione respondebimus. Quibus in verbis, inquit, illud etiam observandum est, bis ab eo positum esse nomen Joannis. Et priorem quidem una cum Petro, Jacobo, Matthæo, & reliquis Apostolis recenset, satis indicans, se de euangelista Joanne verba facere. Postea vero, adhibita sermonis distinctione, alterum Joannem cum iis collocat, qui extra numerum sunt Apostolorum, præponens illi Aristionem quemdam: eumdemque presbyterum diserte nominat. Quo fit, ut vera videatur esse narratio illorum, qui duos eodem nomine appellatos in Asia vixisse dixerunt: & apud Ephesum duo esse sepulcra, & utrumque Joannis hactenus nominari. Ita ille, nihil ex quinque libris, quos scripsit Papias, pro illa opinione præterea allegans, nihil ex ullo scriptore antiquo. S. Hieronymus in libro de Scriptoribus cap. 18 utcumque assentitur: nam relatis Papiæ verbis subjungit: Ex quo apparet ex ipso catalogo nominum, alium esse Johannem, qui inter Apostolos ponitur, & alium seniorem Joannem, quem post Aristionem enumerat. Hoc autem diximus propter superiorem opinionem, quam a plerisque retulimus traditam, duas posteriores epistolas Joannis, non Apostoli esse, sed presbyteri. De his egerat S. Hieronymus cap. 9 in Joanne, at dubitanter.

[51] Verum, si locum Papiæ diligenter expendamus, non videtur deesse ratio, [sed hujus repetitionis idonea datur ratio:] ob quam Joannem apostolum bis nominaverit, & sic omnis conjectura de gemino Joanne in fumos abit. Ostendere vult, doctrinam suam venire ab ipsa veritate Christo. Cum autem Christum non vidisset, nititur persuadere, eam se accepisse ab iis, qui eum viderant, Apostolis. At cum ex his unum vidisset Joannem, explicat, qua ratione Apostolorum, & profecta a Christo, sit doctrina, quam tradit. Hinc insinuat, se egisse cum iis, qui olim aut Andream, aut Petrum, aut Philippum, aut Thomam, aut Jacobum, Joannem, aut Matthæum viderant: ex singulis vero quæsivisse dicta Apostoli, quem viderant. Hæc igitur ait de doctrina olim ab Apostolis tradita, quam didicit per eos, qui laudatos Apostolos audierant loquentes & docentes. Nullus autem negare poterit, Papiam accedere potuisse auditores S. Joannis apostoli, æque ac auditores aliorum Apostolorum, ex iisque quærere, quid Joannes olim docuisset, ideoque Joannem merito annumerari illis, qui ante Papiam docuerant, & quorum doctrinam per auditores intellexerat. Rursum, cum Joannes apostolus etiam tum viveret, merito ipsum repetit Papias cum Aristione similiter vivente, ut probet, se non modo Apostolorum doctrinam, ante sua tempora traditam, per ipsorum auditores didicisse, sed etiam viventes discipulos Christi audivisse, eorumque hausisse doctrinam, sive eos per se audiendo, sive discipulos interrogando. Itaque repetitio Joannis significare videtur, sollicitum fuisse Papiam in discendo, quid olim, nimirum ante decem, viginti aut etiam quadraginta annos Joannes aliique Apostoli docuissent, & quid suo etiam tempore Joannes & Aristion docerent. Aristionem autem videtur solum inter præsentes numerare, quod Apostolus non esset, & Apostolis præcipue suam doctrinam vellet adscriptam.

[52] Hoc sensu si intelligatur locus Papiæ, senior ille Joannes est apostolus, [probaturque de uno Joanne apostolo] & Joannes presbyter, qui ex nullo alio innotescit loco, plane evanescit. Locum autem non alio intelligendum modo, varia persuadent. Etenim S. Papias, de quo apud nos actum est ad XXII Februarii, auditor fuit S. Joannis apostoli, ut pluribus ibi probatum est. Vel sola S. Irenæi auctoritas sufficere potest, cum S. Hieronymus Irenæum S. Papiæ dicat discipulum in Epistola ad Theodoram, & in Scriptoribus cap. 35 discipulum S. Polycarpi. Floruerunt autem simul SS. Polycarpus & Papias, & ambo Joannis apostoli fuerunt discipuli, ut S. Hieronymus agnoscit & omnes passim neoterici. Jam vero si Papias auditor fuit S. Joannis apostoli, ut indubitatum videtur, quomodo ipsum prætermittere potuit inter viventes, quorum doctrinam audiebat? Qua ratione credemus, senioris titulo non designatum ipsum Joannem Apostolum, cum eodem titulo generatim Apostolos jam ter designasset, & nunquam alio? Frivolum est, quod ait Eusebius, præpositum Joanni fuisse Aristionem: neque enim ordinem dignitatis in enumerandis personis observat Papias, ut clare liquet ex Andrea, posito ante Petrum, & ex aliis etiam, in quibus recensendis nullus ordo servatus.

[53] [locum intelligendum videri.] Vidit ipse Eusebius, Papiam ab Irenæo Joannis apostoli auditorem statui: nam verba Irenæi ex male intellectis Papiæ verbis refutare conatur, ea primum recitans hoc modo: Testatur hæc Papias, Joannis auditor, & sodalis Polycarpi, scriptor antiquus in quarto Operis sui libro. Tum ait: Et hæc quidem Irenæus. At vero Papias ipse in proœmio librorum suorum se quidem sanctorum Apostolorum spectatorem atque auditorem fuisse non dicit: sed ab eorum familiaribus normam fidei se accepisse testatur. Verum imprudenter sane Eusebius Irenæum refutare conatur ex silentio Papiæ, cum ipse lib. 3 cap. 23 ex Irenæo aliisque antiquis referat, Joannem apostolum superfuisse usque ad tempora Traiani: & cap. 36 Polycarpum, Apostolorum, ut ipse ait, discipulum, cum Papia Hierapolitano episcopo eadem ætate floruisse testetur, ut nullum sit dubium, quin Papias floruerit ante mortem Joannis; præsertim cum, teste Eusebio cap. 39, etiam cognoverit Philippi filias, verisimiliter ante S. Joannem defunctas. Quapropter non silet de Joanne apostolo tamquam vivente Papias, nec prudenter de eo silere poterat, cum suos recenseret magistros, sed illis ipsis verbis, ex quibus alterum Joannem Eusebius inducere voluit, præcipuum magistrum suum indicavit: atque ita haud dubie locum Papiæ intellexit Irenæus, vir Apostolicorum temporum, & Papiæ, auditoris Joannis euangelistæ, discipulus, ut ait Hieronymus in Epistola ad Theodoram: neque enim Irenæus Joannis presbyteri, sed Joannis Apostoli discipulum facit Papiam, aliumque illum Joannem prorsus ignoravit.

[54] [Si geminum Joannis sepulcrum fuit Ephesi, fuit ejusdem Joannis apostoli,] Error Eusebii ortus est ex voce πρεσβήτερος, quæ varie usitata est primis Ecclesiæ seculis, & proprie seniorem significat. Eusebii tempore, vox illa significabat sacerdotem secundi ordinis, sive presbyterum, ut hodie. At nuspiam ostendit Eusebius, illam vocem pro presbytero usurpatam a Papia; ego vero probavi, Apostolos ter ea voce a Papia designatos fuisse in ipso loco allegato. Quod pro sua opinione addit Eusebius de gemino Joannis sepulcro, invalidum est. Nullum enim laudat testem antiquum, qui dixit, duorum hominum fuisse sepulcra. Et S. Hieronymus de Scriptoribus lib. 9 in Joanne apostolo ait: Nonnulli putant, duas memorias ejusdem Joannis euangelistæ esse. Certe diversorum discipulorum Domini, quibus Joannes nomen erat, sepulcra Ephesi non noverat Polycrates, exeunte seculo 2 Ephesinus episcopus, cujus Epistolam ad Victorem Papam laudat Eusebius lib. 3 cap. 31. Desiderat Polycrates extollere ecclesiam Ephesinam, atque hunc in finem ait: Nam & in Asia magna quædam lumina extincta sunt.

[55] Tum nominat Philippum apostolum, mortuum Hierapoli cum binis filiabus. [non presbyteri, qui nemini notus est ante Eusebium.] Deinde & aliam Philippi filiam Ephesi sepultam docet. De Joanne subdit: Sed & Joannes, qui supra pectus Domini recubuit, … hic, inquam, Joannes in urbe Epheso conditus jacet. De altero Joanne, qui fuisset Ephesi sepultus, si credimus male ratiocinanti Eusebio, altum silet Polycrates. At episcopus Ephesinus ignorare non potuisset sepultum Ephesi eodem seculo Discipulum Domini, si hoc verum esset; nec virum celebrem omittere voluisset, cum filias Philippi non prætermiserit. Nullus hic objiciat, de Aristione etiam non meminisse Polycratem. Nam Aristion memorandus ei non erat, cum obierit in Cypro, ut ad XXII Februarii dictum est; non in Asia aut Ephesi, ubi Joannis sepulcrum quærebat Eusebius. Quapropter candide edicere liceat, Joannem illum presbyterum, de quo ante Eusebium nullus cogitasse legitur, ex perturbato ejus cerebro unice natum videri.

DE S. ZENA ALIAS ZENONE DICTO, SANCTI PAULI DISCIPULO.

Sec. I post LXIII.

[Commentarius]

Zenas, alias Zenon dictus, S. Pauli discipulus (S.)

AUCTORE J. S.

Sanctus Paulus Apostolus in Epistola ad Titum, in Creta insula degentem, cap. 3 ℣ 12 & 13 hæc scribit: [S. Zenas, ab Apostolo memoratus,] Cum misero ad te Artemam aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare. Zenam legisperitum, & Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit. Hoc solo loco in sacris Litteris memoratur S. Zenas. Ex allegatis autem verbis colligitur, Zenam fuisse discipulum & adjutorem Apostoli, qualis fuit Apollo, qui magis innotuit. Secundo cum Epistola S. Pauli scripta credatur anno 64 æræ Christianæ, aut certe circa illum annum, intelligimus, Zenam eo tempore laboribus Apostolicis occupatum fuisse in Creta una cum S. Tito. Tertio Apostolus volebat, ut Zenas & Apollo ante Titum venirent Nicopolim, verisimiliter quod eos vellet ad alios mittere labores. Quænam designetur Nicopolis, non omnino convenit inter interpretes. S. Chrysostomus in allegata verba ait: Nicopolis autem in Thracia est. At magis placet sententia S. Hieronymi, qui maritimam Epiri urbem designari existimat, ad allegatum Epistolæ locum scribens sequentia: Nicopolis ipsa est, quæ ob victoriam Augusti, quod ibi Antonium Cleopatramque superarit, nomen accepit. Hæc certo jam Nicopolis vocabatur Apostoli tempore: quod necdum invenire potui de gemina Thraciæ Nicopoli.

[2] Plura non innotuisse certis monumentis de S. Zena, [& vir apostolicus; obiit certe post annum 63.] declarat laudatus Hieronymus, ita scribens: Zenam vero legis doctorem de alio Scripturæ loco, quis fuerit, non possumus dicere, nisi hoc tantum, quod & ipse Apostolicus Vir, id operis, quod Apollo exercebat, habuerit, Christi ecclesiam exstruendi. Quod autem vocetur legisperitus, Græce νομικὸς, Chrysostomus refert ad peritiam legis Judaicæ, putatque vocatum ab Apostolo, ut magis instrueretur lege Christiana una cum Apollo. His, inquit, nondum ecclesiæ concreditæ fuerant, sed cum Paulo erant… Si ergo ille (Zenas) legisperitus erat, non oportebat, inquies, illum ab aliis nutriri. At hic legisperitum dicit in Judaicis legibus peritum. Poterat revera vocari instructionis causa: magis tamen credo, vocatum fuisse, ut Apostolicis ejus laboribus uteretur Paulus, præsertim cum vocatus sit cum Apollo, & eidem præpositus: nam Apollo jam multos annos ante illam Pauli Epistolam prædicationibus Euangelii insumpserat. Quamdiu deinde superfuerit S. Zenas, non invenimus, eaque de causa ejus obitum late fixi seculo 1 post annum 63.

[3] [Ab aliquibus dicitur ex Septuaginta] Pseudo-Dorotheus, prout Opusculum editum est a Cangio post Chronicon Paschale, pag. 430 Zenam memorat inter Discipulos septuaginta, & de eo scribit sequentia: Zenas notarius (Græce νομικὸς) cujus etiam meminit Apostolus, qui & episcopus fuit Diospoleos. Ex lutulento hoc fonte verisimiliter hausit collector Menæorum Græcorum, qui ad hunc diem Zenam, nominans tamen Zenonem, annuntiat cum Joanne Marco & Aristarcho, qui in catalogo Pseudo-Dorothei præcedunt inter Septuaginta. Satis erit verba Latina Menologii Sirletiani huc transferre, quoniam exacte cum Græcis Menæorum congruant: Eodem die commemoratio sanctorum Apostolorum Marci, Aristarchi & Zenonis. Tum post brevia aliorum elogia, ita de Zenone, seu potius Zena, habet: Zenon autem hic ille est, de quo mentionem fecit apostolus Paulus in Epistola, quam scripsit ad Romanos (imo ad Titum.) Hic fuit Diospolis episcopus, qui cum fuisset habitaculum sancti Spiritus in prædicando Euangelio, migravit ad Dominum.

[4] [& episcopus Diospolitanus:] Annuntiantur iidem tres simul ad XXVII Aprilis in Menæis, ut ibidem apud nos observatum est in Prætermissis. Adduntur ibi duo hi versiculi:

Ζήνων νομικὼν *, Αρίσταρχος καὶ Μάρκος
Ζωήν ἀρίστην καὶ μακαρίαν εὗρον.

Zenon legisperitus, Aristarchus & Marcus
Vitam optimam & beatam invenerunt.

Elogium in paucis diversum est. Primo omnes dicuntur ex Septuaginta Discipulis. Deinde de Zena nominatim sic habet: Zeno hic ille est, quem Paulus apostolus νομικόν appellat, ad Romanos (ad Titum) scribens. Qui cum a beato Petro in Diospoli primus episcopus esset constitutus, docebat prædicans Christum esse verum Deum. Addit de omnibus tribus: Hi igitur cum multas ærumnas ab infidelibus pro ædificatione ecclesiarum, & eversione idolorum, passi, multorumque miraculorum & sanitatum effectores essent, ad Christum Dominum migraverunt.

[5] [sed hæc incerta sunt, ut alia quædam,] Lequienus in Oriente Christiano tom. 3 col. 581 recenset episcopos Lyddæ sive Diospolis, (ut Lydda civitas Palæstinæ postea fuit appellata) primumque ponit S. Zenam, agnoscens tamen recte, incertum esse ejus episcopatum, utpote ex monumentis sublestæ fidei assertum. Nihilo certius est, quod asseritur in Menæis, apud nos laudatis tom. 1 Januarii pag. 163, & a Petro de Natalibus ibidem pag. 164, nimirum quod scripserit Vitam S. Titi. Incertum æque est, an fuerit ex Discipulis Septuaginta, quibus Zenam quoque annumerat Petrus de Natalibus lib. 6 cap. 100. Demum incertum mihi videtur, an alicubi cultus fuerit Officio ecclesiastico, quod de aliis Sanctis peragitur illis diebus, quibus Zenas in Menæis refertur. In vetustioribus vero Græcorum Fastis ejus memoriam non reperio: neque in Fastis Latinis.

[Annotata]

* νομικὸς

DE S. CAIO, EPISCOPO MEDIOLANENSI CONFESSORE
IN INSUBRIA.

Probabiliter anno LXXXV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus cultu, gestis, tempore episcopatus, die & genere mortis.

Caius, episcopus Mediolanensis, Conf. in Insubria (S.)

AUCTORE C. S.

Ad diem XXV hujus mensis Septembris dedimus S. Anatalonem, primum celeberrimæ ecclesiæ Mediolanensis episcopum; [Hodie annuntiatur in Martyrologio Romano] hodie ejusdem proximus in episcopatu successor S. Caius memorandus venit. Eminentissimus Baronius illum in Martyrologio Romano sic annuntiat: Mediolani, S. Caii episcopi, discipuli B. Barnabæ apostoli, qui multa in persecutione Neronis passus, in pace quievit. Eadem leguntur in ejusdem Martyrologii, a Sanctissimo Domino nostro Benedicto XIV Pontifice Maximo, nuper defuncto, aucti & castigati, nova editione. Baronio præiverat Petrus Galesinius in Martyrologio Romano, in quo ad eumdem diem ejus elogium exhibuit, quod quia paulo prolixius est, & cum Lectione propria, quam ex Breviario Ambrosiano infra recitabo, ipsis etiam verbis fere consonat, hic præteribo. Baronii verba adoptavit Petrus Paulus Bosca in Martyrologio Mediolanensi, sic tamen, ut initio inseruerit: Qui SS. Gervasium & Protasium baptizavit. Castellanus in Martyrologio Universali more suo hodiernum Romanum secutus est.

[2] Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ eodem die ejusdem elogium recitat ex Breviario & monumentis, [& aliquot aliis; in Hispanico quoque Tamayi,] ut in Annotatis ait, Mediolanensibus concinnatum. Simile etiam habet Constantinus Ghinius in Natalibus sanctorum Canonicorum, quibus ipsum liberaliter annumerat. Porro hisce omnibus eadem S. Caii Vita, seu Historia primorum episcoporum Mediolanensium, aut quæ ex hac hausta fuerant, præluxerunt. Similia etiam habuit Joannes Tamayus; sed cum in his nihil de S. Caii ante episcopatum gestis legisset, primam ejus Vitæ partem ex Hispanicis suis scriptis addens, eumdem origine Hispanum, & centurionis illius Capharnaënsis, cujus fidem Christus Dominus cap. 8 Matthæi laudavit, quemque Tamayus Cornelium appellat, filium facit, eumdemque istum centurionem, qui in eodem Euangelio cap. 27 mortui in Cruce Christi Divinitatem agnovisse dicitur his verbis: Vere Filius Dei erat iste. Verba, quibus Tamayus ipsum annuntiat, subjungo.

[3] Mediolani, inquit, in Insubria, S. Caii Oppii, origine Hispani, [sed cum fabulis.] ipsius urbis episcopi, qui primum militiam secutus, centurionis titulo cum fuisset exinde decoratus, primus post Christi mortem videns, Domino moriente, saxorum mutuo sese collidentium fragorem & eclipsi extra naturæ terminos succedente, solis & lunæ defectionem, Christum esse verum Dei Filium, confessus est. Demum exuto baltheo, Christianis adhærens, Mediolanensis urbis infula indutus, ibidem confessoris titulo ad Superos evolavit. Deinde in Annotatis Acta ejus ex Hispanicis, uti monui, Italisque scriptoribus compilata exhibet, & quidem (si ipsi credimus) integra & genuina, ut in posterum nihil desideretur. Operæ pretium non est ejus fabulas refutare; sed dixisse sufficiat, eas ex supposititio fabulosissimoque Flavii Dextri Chronico & ejusdem furfuris Hali Carminibus haustas esse. Ceterum hæc eadem figmenta ex eodem pseudo-Chronico deceptus Placidus Puccinelli in Zodiaco ecclesiæ Mediolanensis adoptavit; sed Petrus Paulus Bosca in annotatis ad Martyrologium rectius rejecit.

[4] [Mediolani olim colebatur 26, sed nunc 27 Septembris] De antiquo S. Caii apud Mediolanenses cultu in vetustioribus monumentis nil reperi. Antiphonarium de universis festivitatibus anni circuli Mediolanensis ecclesiæ apud Mabillonium tom. 1 Musei Italici, eo judice, seculo XII scriptum, de S. Caio non meminit; meminit tamen Kalendarium Mediolanense II, quod Dominicus Georgius ex Breviario Ambrosiano, initio anni, ut ait, 1465 exarato, recensuit in veteris Romani & Adoniani Martyrologii editione post Rosweydum facta. In hoc, sed ad diem XXVI Septembris, ultimo loco sic legitur: Et sancti Gaii ep. & conf. Eodem die memoriam ejus celebrari in Missali Ambrosiano, anno 1482 typis edito, scribit Bosca in annotatis ad Martyrologium; verum in altero Missali item Ambrosiano insigni, quod anno 1522 Mediolani excusum, in Museo nostro habemus, die XXVII ejusdem mensis legitur: Sancti Gaii archiepiscopi Mediolani; nulla tamen de eo Missa propria assignatur. Ad eumdem pariter diem XXVII Officium ex Communi confessoris episcopi habuit in Breviario Ambrosiano, anno 1539 Venetiis excuso, quod præ manibus habeo.

[5] [Missa & Officio] Post hæc anno 1582 S. Carolus Borromeus, S. R. E. Cardinalis & archiepiscopus Mediolanensis, novum Breviarium Ambrosiani ritus vulgavit, idque Federicus Borromeus, pariter Cardinalis & ejusdem sedis archiepiscopus recognitum anno 1625 recudi jussit, cujus exemplar anno 1635 iteratis typis editum in Museo nostro exstat. In hoc S. Caii Officium ex Communi episcopi confessoris ritu solemni cum tertia Lectione propria, pro more Ambrosiano, ad diem XXVII dicti mensis præscribitur. Hæc autem sic habet: Caius civis Romanus, Barnabæ discipulus, Anataloni in episcopatu Mediolanensi succedens, Anolini præfecti jussu multa simul cum Clateo, Brixiæ episcopo, fidei causa perpessus est. Gervasium & Protasium cives Mediolanenses, fratres germanos, quorum deinceps martyrium nobile extitit, fidei doctrina instruxit & baptizavit. Sanctorum autem Petri & Pauli apostolorum desiderio flagrans, iter Romam suscepit: in via dum esset, divina quadam spiritus præsensione vidit, eos jussu Neronis martyrium obiisse.

[6] Romam autem ubi venit, quod præsenserat, reipsa factum esse, [ritu Ambrosiano & Romano.] cognovit; sed cum B. Clemente & cæteris Apostolorum discipulis aliquamdiu fuit, quibuscum Euangelii prædicationem communicavit. Mediolanum vero reversus, in illo persecutionis Neronianæ impetu pro fide proque ecclesia sibi commissa cum multa fortiter divineque egisset, demum sanctitatis laude clarus quievit in Domino. Sumpta hæc sunt ex Vita inferius examinanda. Porro quia Ambrosiana Liturgia non omnibus uti concessum est, Cardinalis Cæsar Montius, Federici Borromei in archiepiscopatu successor, anno 1642 Proprium Sanctorum vulgavit ad illorum usum, qui in archidiœcesi sua Romanos ritus sequuntur, in eoque S. Caii Officium sub ritu duplici præscripsit, Lectione, quæ in Ambrosiano unica est, in duas, in quartam scilicet & quintam distracta, ceteris vero ex Communi confessoris pontificis assumptis. Denique in Breviario monialium Ordinis Humiliatorum (de quo vide dicta ad diem XXV hujus mensis in S. Anatalone num. 7) Sanctus hoc etiam die XXVII colitur Officio duplici cum tribus Lectionibus secundi Nocturni propriis, quæ tamen eædem sunt cum unica Ambrosiani Breviarii, præterquam quod in fine addant: Ejusque corpus in ara maxima basilicæ sanctorum Naboris & Felicis servatur & colitur.

[7] Quod ad ejusdem Sancti reliquias attinet, auctor Vitæ edendæ tradit, [Corpus ejus in ecclesia S. Francisci Mediolani] sacrum corpus ejus in horto, seu in cœmeterio, quod eo vivo Christiani fecerant in horto Philippi cujusdam, quem ipse ad Christi fidem adduxerat, sepultum fuisse, unde illud in ecclesiam SS. Naboris & Felicis, quæ jam dudum Patrum Franciscanorum est, sanctique Francisci appellatur, illatum, consentiunt Mediolanenses; sed de tempore non constat. Nam quod Puccinellus in Zodiaco ecclesiæ Mediolanensis parte 1, pag. 85 ait, istud quingentis post primam sepulturam annis cum incorruptum reperiretur, factum esse, nescio, qua auctoritate nitatur; nisi forte id legere sit in instrumento translationis in cancellaria S. Francisci, quod deinde laudat in margine, & in quo legi asserit: Translatio S. Caii XIII Aprilis duplex. Eodem die annuam ejus rei memoriam a laudatis Patribus Ordinis S. Francisci recoli solitam scribit Carolus Novariensis episcopus, sive Joannes Franciscus a Basilica Petri lib. 1 Hist. eccles. Mediolanens. in S. Caio his verbis: Fratres ad eam basilicam morantes ejus translationem solemniter celebrant XIII Aprilis; ut item festum XXVII Septembris, sicut etiam ecclesia Mediolanensis.

[8] De iisdem reliquiis ipsius a S. Carolo Borromeo recognitis ibidem præmiserat laudatus episcopus Novariensis: [colitur, ubi a S. Carolo fuit recognitum.] Certe adhuc in basilica Franciscanorum ejus reliquiæ coluntur in sacello S. Bonaventuræ, easque, quantulæcumque sint, Carolus archiepiscopus recognovit die XIV Septembris MDLXXI. Recognitioni occasionem dedit translatio reliquiarum S. Barnabæ & SS. Naboris atque Felicis martyrum, ac S. Materni episcopi Mediolanensis, quam eo anno & die laudatissimus S. Carolus Borromeus solemniter peregit. De ea consuli potest Papebrochius in S. Barnaba tom. 2 Junii, pag. 454 & sequenti, ubi ex Puccinello refertur, & quantum ad argumentum nostrum attinet, sequentia legere est. Die Mercurii, XII mensis (Septembris anni 1571) reversi iidem (quos S. Carolus ad eam rem delegaverat) ad prædictam Francisci ecclesiam, in capella S. Bonaventuræ, nunc dicta Conceptionis, contigua majori altari versus publicam viam, recognoverunt corpora SS. Felicis & Fortunati martyrum, ac S. Gaii archiepiscopi. De eadem capitis S. Barnabæ, corporumque SS. Naboris & Felicis translatione, per S. Carolum facta, agit Martyrologium Mediolanense ad dictum diem XIV Septembris, sed de S. Caii corpore, ea occasione recognito, non meminit.

[9] [Acta edenda. Incertum, an S. Barnabæ discipulus fuerit:] Ejusdem sancti Episcopi gesta scripsit anonymus auctor Opusculi de Situ civitatis Mediolani, sive de Vitis primorum antistitum illius, quem Papebrochius seculo circiter VI floruisse opinatus est, Ludovicus autem Muratorius tom. 1, parte 2 Rerum Italicarum scriptorum in Præfatione ad idem Opusculum, ad seculum dumtaxat IX vel X rejecit. Vide dicta nostra ad diem XXV hujus mensis in Commentario prævio de S. Anatalone § 1, cujus Vitam ibidem dedimus ex Ms. Mediolanensi, cum editione Muratorii collato. Ex eodem codice signato P. 246 Acta S. Caii habemus, a laudato anonymo scripta, & a Muratorio loco citato pariter edita, cum aliqua verborum discrepantia, quam, ubi operæ pretium videbitur, annotabimus. Anonymus ille, tot seculis S. Caio posterior, nequit auctoritatem sibi ab antiquitate conciliare, neque scimus, an & quæ vetusta monumenta secutus sit, quamvis verisimillimum sit, ipsi saltem aliqua præluxisse. Utut est, ea dabimus ex Ms. nostro, postquam præcipua rerum capita pro more nostro non nihil examinaverimus. An S. Caius, quem patria Romanum facit, una cum S. Anatalone discipulus S. Barnabæ fuerit, pendet ab ejusdem Apostoli prædicatione in Italia, de qua adi Commentarium prævium ad Acta S. Anatalonis § 2.

[10] [successit S. Anataloni in episcopatum,] Eumdem S. Anataloni in episcopatum Mediolanensem proxime successisse, tradunt cum anonymo nostro etiam omnes Catalogi episcoporum ejusdem sedis, in quorum antiquioribus S. Anatalon primo omnium loco recensetur, S. Caius secundo; in recentioribus vero utrique præmittitur S. Barnabas apostolus; quod ultimum nobis quidem non satis probari, præcitato loco diximus. In vetusto Catalogo, quem Papebrochius ante tom. VII Maii illustravit, de ipso sic legitur: S. Gaius, sedit annos XXI, depositus est VI Kalendas Octobris; sed Papebrochius ibidem pag. LXXXIII addidit, pro annos XXI reponendum esse annos XXII; sic enim in ecgrapho suo Mediolanensi scriptum esse, a quo typotheta aberravit. De tempore sedis consentit Catalogus a Mabillonio editus tom. 1 Musei Italici parte 2, sive is ex eodem codice, ex quo Papebrochianus, ut suspicatus Papebrochius est, sive ex alio fuerit descriptus. Hic autem sic habet: Gagius sedit annos XXII depositus est VI Kal. Oct. ad Concilia Sanctorum.

[11] Consonat & Catalogus alter, quem Muratorius vulgavit tom. 1 Rer. Italic. parte 2, pag. 228, ubi legitur: Sanctus Gayus sedit ann. XXII. Depositus VI Kal. Octobris ad sanctum Naborem. Hisce addo & alium Catalogum ab eodem Muratorio tom. 4 laudati Operis, pag. 141 excusum, in quo pariter dicitur: Caius episcopus sedit annos XXII, obiit sexto Kal. Octubris, sepultus ad Concilia Sanctorum. Auctor anonymus Vitæ edendæ præter annos sedis aliquot alias notas chronologicas addidit. Secundum partitionem nostram num. 15 ait: Caius, peractis in episcopali ministerio duo * & viginti annorum curriculis, [quem ex notis chronologicis ostenditur] … migravit e mundo… Transiit vero pridie Calendarum Januariarum, cum aurora nocti terminum & diei Dominico initium redderet. Deinde num. 16 subdit: Mansit autem in episcopatu usque ad quintum Domitiani cæsaris annum. Præmiserat denique num. 5, S. Caium anno episcopatus sui quinto Romam profectum, in eo itinere de sanctorum apostolorum Petri & Pauli glorioso martyrio divinitus monitum fuisse. Modo hasce chronologicas notas conferamus.

[12] Domitianus cœpit imperare anno Christi 81 die XIII Septembris, [probabilius tenuisse ab anno Christi 61] quo Titus obiit; ideoque annum imperii sui quintum eodem die ac mense anni Christi 85 exorsus est. Hujus anni dies ultimus Sabbatum erat, ut colligitur ex littera Dominicali B.; atque ita apprime convenit dies emortualis ab anonymo assertus, si dicatur S. Caius ad meliorem vitam transiisse in crepusculo, quod noctem ultimam anni Christi 85 terminavit, & primum fuit anni 86. Verum uti hæc recte se habent, ita stare nequeunt cum tempore emortuali S. Anatalonis, quod ad diem XXV hujus mensis in Commentario prævio § 2 circa XXV Septembris anni 61 probabilius referendum esse censuimus. Etenim si anno Christi 61 addamus annos viginti duos, qui S. Caio in episcopatu assignantur, tantum prodibit annus 83, cujus mense Septembri die XXV non nisi tertius annus Domitiani imperii ab aliquot diebus inchoatus fuerat. Ad hanc difficultatem diluendam Papebrochius noster in Exegesi de episcopis Mediolanensibus ante tom. VII Maii pag. LVIII opportune observavit, in vetusto Ms. Ambrosiano, ex quo Henschenius Acta edenda exscripsit, in margine eadem manu antiqua annotatum esse, pro duo & viginti annorum curriculis alibi legi quatuor & viginti &c; & sic revera in Ms. nostro annotavit Henschenius.

[13] Habent quidem annos sedis ipsius tantummodo XXII etiam omnes Catalogi supra memorati; [usque ad finem anni 85.] sed huic errori occasionem facile dedisse potuit instrumentum aliquod vetustius, quod cum mutilata sive partim detrita ultima littera Romani numeri XXIV, annos potius XXII quam XXIV præ se ferret, incautos amanuenses deceperit. Sane minime insolens est nec exemplo caret hujusmodi numerorum mutilatio, eaque semel in vetustiori Catalogo commissa, facile potuit in recentiores transiisse. Id vero certum est, admissa correctione, quam vetus ille codex suggerit, prædictas chronologicas notas & secum & cum chronotaxi S. Anatalonis recte congruere. Anatalon enim usque ad annum octavum Neronis pervenisse dicitur ab eodem anonymo in ejus Vita; quod non de octavo jam tum inchoato, sed proxime inchoando, ibidem interpretati sumus; ac propterea istius Sancti mortem circa diem XXV Septembris anni 61 referendam esse ostendimus. Hisce igitur adde annos 24 completos ab aliquot mensibus, & ad finem anni Christi 85 pervenies, cujus mense Septembri die XIII Domitianus quintum imperii sui annum inchoaverat. Ejusdem anni dies ultimus erat Sabbatum, in cujus postremæ noctis fine S. Caium obiisse ex anonymi sententia observavimus.

[14] Ab hoc tamen emortuali die dissentire videri possunt superius adducti Catalogi & Mediolanenses scriptores, [Dubitari potest, utrum mense Decembri,] qui S. Caii depositionem diei XXVI Septembris affigunt, quo etiam die sacram illius memoriam Mediolani olim agi solitam diximus, quæ jam a tribus circiter seculis die XXVII ejusdem mensis celebratur. Galesinius quoque in Tabula episcoporum Mediolanensium ipsius obitum ad XXVII Septembris reposuit. Unus, quem ego quidem viderim Andreas Alciatus lib. 2 Historiæ Mediolanensis anonymo nostro consentit, de S. Caio hæc inquiens: Periisse pridie Cal. Januarii, Ambrosius auctor est, quotannisque eo die Insubres ejus memoriam celebrant. At nescio, quem hic Ambrosium laudet: sed Bosca in Annotatis ad Martyrologium Mediolanense negat, id in ullis ejusdem ecclesiæ Kalendariis reperiri, aut ipsum alio die, quam XXVII aut XXVI Septembris Mediolani umquam cultum esse.

[15] [an Septembri obierit.] Porro incompertum mihi est, quæ hujus in die ac mense nostrum anonymum inter atque Catalogorum compilatores discrepantiæ causa sit; nisi forte aliqua sacri corporis translatio antiquitus facta occasionem dederit, ut, qui mense Decembri obierat, in Septembri coleretur. Ut hujusmodi aliquid intercessisse suspicemur, facit hinc constans Catalogorum librorumque liturgicorum pro Septembri consensus; inde vero anonymi pro ultima Decembris tam accurata assertio, ut verisimillimum sit, ipsum eas temporis notas ex antiquiori monumento didicisse. Ad hæc illi ipsi Catalogi, si unicum excipias, non aiunt, S. Caium VI Kalendas Octobris obiisse, sed depositum esse; quæ vox latiori modo accepta depositionem sacri corporis in quadam translatione, sub Christianis imperatoribus facta, potest designare. Si quis tamen malit eamdem de die emortuali vel prima sepultura interpretari, salva erunt cetera anonymi asserta, dummodo pro annis 22 sedis illius admittantur anni 24, quos supra laudatum vetus Ms. Mediolanense in margine assignat. Ego ea correctione adhibita, ceteris anonymi dictis standum censeo, donec certiora proferantur.

[16] [Explicatur altera nota chronologica,] Superest altera temporis nota, ab anonymo addita, de qua cum ad diem XXV hujus mensis in S. Anatalone § 2 plura jam dixerim, hic tantum pauca repetam. Ait scilicet anonymus, S. Caium, dum anno episcopatus sui quinto SS. Petrum & Paulum visendi gratia Romam pergeret, de eorumdem martyrio divinitus edoctum fuisse. Porro duo isti Apostolorum principes ex communi Henschenii, Papebrochii Pagiique sententia die XXIX Junii anni 65 passi fuere; quo propterea tempore S. Caius quintum episcopatus sui annum jam debuit inchoasse. Contra vero quartum dumtaxat numerasse dicendus est, si decessor ipsius S. Anatalon anno Christi 61 circa diem XXV Septembris, ut diximus, vita functus sit. Ut hæc concilientur, advertendum est, S. Caium ab ipso Anatalone, dum viveret, episcopum & successorem suum, eodem anonymo teste, ordinatum fuisse. Quo autem tempore id contigerit, non additur. Ponamus ergo, ipsum vel tribus circiter mensibus ante obitum S. Anatalonis, id est, mense Junio anni 61 episcopali ordine initiatum fuisse; sic quintus ejusdem episcopalis ordinationis annus jam fuerit in cursu dicto die XXIX Junii anno 65, quo SS. Petri & Pauli martyrium in Romano itinere divinitus intellexisse narratur. Consule etiam dicta in Commentario prævio de S. Anatalone num. 30 & sequenti. Ceterum secundum hæc S. Caio tribuendi erunt anni viginti quatuor cum dimidio episcopatus sive ordinationis suæ, si ultima Decembris obierit, ut habet anonymus; aut viginti quatuor cum tribus mensibus, si ejusdem mors mensi Septembri illiganda sit.

[17] [Memorantur aliquot alia] Pergamus ad alia biographi asserta. Hic inter multos per S. Caium ad fidem adductos baptizatosque recenset S. Vitalem ejusque sanctam conjugem Valeriam & filios Gervasium atque Protasium, quos etiam, eodem sancto Episcopo sedente, glorioso martyrio coronatos ait. De SS. Vitale & Valeria egit Papebrochius ad diem XXVIII Aprilis, ubi eorumdem martyrii tempus accuratius inquirendum distulit in XIX Junii, quo SS. Gervasius & Protasius coluntur. Verum hic quoque studiosus lector intelliget, quam incerta sint, quæ de sanctis istis martyribus narrantur, quæque ab anonymi nostri auctoritate nequeunt confirmari. Idem anonymus Philippum quemdam, illustrem inter Mediolanenses virum, cum tota familia sua a S. Caio sacro fonte lustratum scribit, idque magno consensu tradunt Mediolanenses scriptores, qui eumdem Oldanum cognominatum fuisse, passim volunt. Hunc cum sanctitatis fama obiisse, addunt aliqui, & in cœmeterio, quod in horto suo sepeliendis martyribus fecerat, & in quo S. Caius aliique depositi fuerant, humatum fuisse.

[18] Præterea aiunt, eumdem eo loci situm fuisse, ubi deinde ecclesiæ Ambrosiana sanctique Naboris, [biographi asserta.] quæ nunc S. Francisci appellatur, ædificatæ fuerunt. Joannes Castellionæus in Antiquitatibus Mediolanensibus parte 1, fasciculo 3 recitat quosdam versus, quos in eadem S. Francisci ecclesia marmoreæ tabulæ inscriptas asserit, in quibus ejusdem Philippi corpus inter Sanctorum corpora ibidem quiescentia recensetur his verbis:

Alma nitet renovata piis cultoribus aula,
Tempore quam modico fratres statuere Minores.
Hortus erat quondam locus iste domusque Philippi,
Corpora martyrium pro Christo passa recondens.

Deinde post aliqua sequitur:

Hic Nabor, hic Felix, hic Fortunatus habetur,
Et cum Materno Gayus, dictusque Philippus.

Philippus hic, quem nullis Mediolanensium Kalendariis inscriptum reperi, haud dubie idem est, cujus supposititius libellus de SS. Gervasio & Protasio recitatur in epistola, S. Ambrosio æque supposita, quam habes in Opere nostro ad diem XIX Junii in Commentario de iisdem sanctis martyribus § 3 & 4.

[19] De morte, quam S. Caius obierit, non convenit inter scriptores Mediolanenses, [S. Caium martyrio coronatum aliqui credidederunt,] aliis ipsum naturali, aliis violenta sive martyrio e vivis sublatum esse, opinantibus. Joannes de Deis in libello de Successoribus S. Barnabæ in ecclesia Mediolanensi de hoc argumento sic scribit: Tandem cum multa egisset, & graves pro Christi fide pugnas in persecutionis Neronianæ impetu sustinuisset, accusatus, Paulino proconsule, quod corpora martyrum sepeliret, martyrii palmam adeptus, a Castritiano & Philippo fratribus sepelitur in suo prædio. Martyrem illum etiam facit Andreas Alciatus lib. 2 Historiæ Mediolanensis, hæc inquiens: Veritus Neronis edictum sævasque Anolini, ejus præfecti, executiones; ab urbe profugerat. Secuta principis nece, reversus indies meliora conabatur; donec ab decurionum ordine jussus flagellis cædi per ædituos tamquam impietatis in deos reus, mactatus est. Excitaverat ad ambitiosum decretum magistratus, quod in suam sententiam quosdam etiam decuriones Caius traxisset.

[20] In eadem opinione fuit Josephus Ripamontius lib. 1 Hist. eccles. Mediolanensis; [sed confessor obiisse dicendus est,] Ejus ossa, inquiens, & reliquias Franciscana ædes habet, certa sanctitatis, ambigua Martyrii. Ego martyrem Caium affirmare non dubitaverim, vel quia tempora fuerant ejusmodi, ut evadere non potuerit; vel quod una cum Clatæo, Brixiæ pontifice, multa sæva pertulisse ipsum, gravissimæ litteræ testantur. Contra anonymus in Vita edenda, cui alii passim consentiunt, multa quidem ipsum sub Anolino præfecto & a gentilium ædituis passum tradit, sed naturali morte excessisse, non obscure significat. Hic ipse tamen Alciato occasionem aliter sentiendi dedisse videtur, dum infra num. 15 Vitæ de S. Caio ait: Nam & palanter ab ædituis idolorum fuerat mactatus fustibus, & paganorum incestis manibus persæpe ab urbis mœnibus violenter abstractus. Hæc autem Alciatus non recte interpretatus, credidit S. Caium in civitatem reversum, ab ædituis flagellis cæsum occisumque, cum tamen ex toto contextu clarum sit, vocem mactatus ab anonymo usurpari non pro occisus, sed pro graviter cæsus.

[21] [forte tamen multa passus pro Christo] Confessorem, non martyrem, eum etiam agnoscunt Martyrologia, Kalendaria & Breviaria, quæ supra produxi; neque usquam legi, eumdem Officio martyris celebratum fuisse. Fatendum nihilominus est, mirum videri posse, ipsum violentæ neci subtractum, si vera sint omnia, quæ de ejusdem gestis narrat anonymus, quæque Ripamontium impulerunt, ut pro illius martyrio pronuntiaret. At ego credere malo, sanctum Episcopum prudenter latuisse, dum sæviret persecutio, ut clam suo gregi succurreret; anonymum vero multa addidisse, quæ in ejusmodi temporum calamitatibus verisimilia sanctoque Antistiti gloriosa judicabat. Quam infirmum argumentum sit, quod laudatus Ripamontius a S. Clatei martyrio repetit, æstimari potest ex iis, quæ Henschenius noster tom. 1 Junii, pag. 376 & sequenti de eodem sancto episcopo Brixiensi breviter recensuit & observavit.

[22] [a gentilibus.] Studiosus lector ibidem præterea videbit, neque extra omne dubium positam esse Anolini præfecturam Mediolanensem, imperante Nerone, sub quo eam refert anonymus, & sub quo S. Clateum Mediolani coronatum ferunt. Ponamus tamen, fuisse aliquem ejus nominis Mediolani præfectum sub Nerone, non hinc S. Caii martyrium excudes; quippe quem ad Domitiani tempora pertigisse, ex dictis non dubitamus. Joannes de Deis, qui S. Caium sub Paulino proconsule martyrium consummasse scripsit, verisimiliter sic conjectavit ex supposititio libello Philippi superius memorato, in quo S. Vitalis sub Paulino judice occisus dicitur. Consule tom. III Junii, pag. 821 & 825 in SS. Gervasio & Protasio. Cetera in Annotatis illustrabimus.

[Annotata]

* duorum

VITA
Auctore anonymo.
Ex Ms. Mediolanensi, collato cum editione Ludovici Muratorii.

Caius, episcopus Mediolanensis, Conf. in Insubria (S.)

BHL Number: 3231, 79

A. Anonymo.

[S. Anataloni in episcopatu suffectus] Cajus ergo beatissimus a, ut retro redeam inter hujuscemodi nefandi temporis discrimina b, velut optimus nauta, editam noviter sanctæ Ecclesiæ lintrem, quam ad regendum susceperat, cælesti fultus præsidio, ac piæ conversationis remigio, ad prædestinatum vitæ perennis iter dirigere, atque ab imminentibus gravissimæ persecutionis turbinibus virtute, qua poterat, nitebatur viriliter defendere. Quem idcirco S. Anatelon c, dum adviveret, ad sacerdotale provexerat culmen, ne forte, se transeunte ad Dominum, tam rudis ecclesiæ status, vel ad horam pastore proprio destitutus, vacillare inciperet; imitatus in hoc gloriosissimi Apostolorum Principis, & sui magistri præclarissimum exemplar, qui sub idem fere tempus, jacto Ecclesiæ Romanæ æternali fundamento, Clementem summæ sanctitatis virum, cujus supra memini, suo in loco statuit, & ad sacræ prædicationis exequendum vigilanti cura ministerium satis idoneum sibi subrogavit vicarium d.

[2] Verum, ut cœpta sequar, vir Deo devotissimus Caius, [multos ad fidem convertit, inter quos fuere] ubi primum decessoris judicio ac postmodum totius sanctæ plebis amore præelectus, in prædicandi officium substitutus est, crebris insistebat hortamentis & precibus incredulorum corda ad fidei norman convertere, & eos, quos humani generis inimicus captivos effecerat, ad filiorum Dei æternalem libertatem perducere satagebat. Sed quia numquam est Dei manus inops muneris, quæ sacrificium suscipit bonæ voluntatis, confestim ei insudanti divina Majestas opitulata est, & gaudium præbuit de suorum augmento filiorum, quem patroni ac magistri sui obitus non parum perturbarat. Etenim sæva licet & perquam truculenta paganorum adversus Christi fideles querela magis magisque insurgeret; nihilominus tamen quotidiana hostis invidi damna, & Christi Jesu ex idololatriæ clientibus lucra fiebant; & jam non quilibet, sed ipsi etiam consules & quos mundi gloria reddiderat clariores, ad Christi properanter obsequium festinabant.

[3] Superioribus enim diebus S. Vitalis, insignis * quidem carnis origine nobilis, [S. Vitalis cum conjuge & filiis, & Philippus,] sed mentis culmine nobilior, civium Mediolanensium maximus & inter suos non mediocriter honoratus, una cum religiosissima conjuge & filiis e atque omni familia domus, Christi fidei sociatus est, & cum eo pariter quam plurimi majorum natu civium, in quibus & Philippus f cum suis, vir apud seculum & apud Deum illustrissimus. Quod ubi vidit vir doctissimus Caius, quod multi scilicet etiam ex senatoribus, abdicato idololatriæ cultu, ad Christi devotissime servitium confluerent, catechizans illos, jussit continuatis jejuniis & vigiliis secum pariter operam dare, ut adveniente Paschali solemnitate candidati invenirentur, sacri Baptismatis lavacro consecrandi; prænuntians eis & protestans, quia paullo post aliquanti ex ipsis per gloriosam essent Christi confessionem martyrio coronandi, atque ad inæstimabilem cælorum gloriam perducendi.

[4] Est autem hodieque haud longe ab ejusdem urbis mœnibus ad plagam Australem juxta viam, [quos ibidem ad celebrem fontem baptizavit.] quæ ducit Ticinensem urbem g, fons quidam, vitreas ac salubres emanans aquas. Ad hunc ergo, peracto jejuniorum cursu, venerandus Præsul cum universis, qui signati erant, accedens, flexit genua sua ad Patrem Domini nostri Jesu Christi & invocata sancti Spiritus ex more præsentia, fontem ipsum solemniter benedixit, cunctosque catechumenos in Trinitatis unicæ nomine tingens, manus impositione sanctificavit. Postremo divinis in communi libatis Mysteriis ac prece iterum fusa, Conditori ac gubernatori Deo suas oves commendavit. Ex eo tam clero, quam fidelium plebi toto episcopatus ipsius tempore, quia ecclesiæ conventui sacra domus ob adversantium paganorum tumultum non potuit ædificari, ibidem ad celebranda cælestia Sacramenta moris fuit convenire. Cujus benedictionis affluentia pristinam ad præsens servavit gratiam; adeo ut plures ægrotantium, si quos vi febrium æstuantes fontis prædicti undam potasse contigit (nec mora) integerrimam sese medelam hausisse, gavisi sunt h.

[5] Interea præsul Dei reverentissimus Cajus maximo, ut fertur, ductus amore visendi magnificum Apostolorum principem Petrum, & sui quondam magistri Barnabæ i collegam, & gentium lumen, & k Paulum; seu etiam conferendæ gratia prædicationis suæ cum Clemente sanctissimo, cæterisque Apostolorum pedissequis, [In Romano itinere martyrium SS. Petri & Pauli] anno episcopatus sui quinto, qui erat Neronis ultimus l ad urbem Romuleam, hoc est, ad genitalem patriam fertur tramitem direxisse. Cum, ecce, in medio fere itineris sensit per spiritum eos, quorum maxime anhelabat desiderio, immanissima cæsaris atrocitate recens fuisse peremptos. Concidit illico, & obortis lacrymis, graviter ingemuit; cumque interrogaretur a comitantibus *, quam ob causam ita fleret; Heu, pro dolor! inquit, gemina orbis totius luminaria, Neroniana extincta rabie, Romana tellus intercipit; & nisi subveniat omnipotentis Dei Majestas; cunctis jam nunc per orbem Christicolis diversissimas cæsar impiissimus calamitates irrogare incipiet.

[6] [divinitus cognoscit:] Properemus ergo quantocyus, & eorum, si forte supersunt inhumatæ, condignis sarcophagis reliquias invehamus; sin vero conditæ fuerint, saltem venerandis tumulis supremum flebiles redhibeamus honorem. Atque utinam nos supra eorum sacratissima busta hostilis inveniens mucro obtruncare non differat, ut vel in extrema triumphi eorum forte participes inveniamur. Hæc effatus, ubertate lacrimarum æstuantia labia irrigabat, non jam diuturni laboris, non pedestris reminiscens itineris. Die tandem octavo Romam cum sociis attigit, ubi resalutatus a fratribus, de glorioso confestim Apostolorum excessu perquirere, vel quid de eorum sacratissimis corporum margaritis fecerunt, anxio nimis pectore sciscitari cœpit: protinusque rei gestæ comperit textum; qualiter cæsar nefandissimus unum eorum cruci, alterum spiculatoris gladio addixerit; quin & eorum Deo dicatas exuvias die, quo eos ex hac vita migrare contigit, diligenti cura fuisse reconditas.

[7] [Romæ cum S. Clemente confert: in persecutione Neroniana,] Conferens ergo cum m Clemente & aliis beatorum Apostolorum vicariis doctrinæ suæ tenorem, aliquanto tempore cum ipsis fuit; qui, licet clanculo ob perfidorum insidias, Euangelicis prædicationibus, quibuscumque poterant, persuadebant, eruentes animas multorum dæmonibus * principis tenebrarum, & filios lucis de reliquo statuentes. Sed ut pauca de Neronis crudelitate subdam, ad exaggerandam impietatis magnitudinem, suæ nequitiæ per unamquamque provinciam direxerat præsides, ut Christiani nominis cultores vario pœnarum genere dissiparent, delerent atque perimerent. In quibus Anolinum n, velut capitalem pestem, secundicerium sibi esse præceperat, data illi in Christianos consulari offula, quatenus Italicarum partium potestatem accipiens, Christianæ sectæ & nomen radicitus evelleret, & germen disperderet; ita ut nec vestigium aliquod de ea sub astra remaneret. Mox namque ut Mediolanum metropolim Italorum intravit, jussit diligenter investigari, si qui ibidem ex hac superstitiosa secta magistri adventassent.

[8] [in qua multi] Responsumque est illi ab ædituis, quod multi essent etiam ex primatibus, qui non diebus non noctibus ab istiusmodi doctrinis cessare vellent, persuadentes populo, ut, derelicta deorum cultura, in Jesum quemdam, Nazaræus qui dicitur, credere debeant; adeo ut non parva tam nobilium, quam vulgi, multitudo consenserit. Quapropter nisi tua eos, inquiunt, præses optime, industria revocet, totas ad suam perfidiam Italiæ concitabunt regiones. Et quis posthac diis patriis ac divinis subveniet legibus? Missis ergo satellitibus, extemplo rapuerunt generosæ indolis viros & pubescenti formanitidos, alios arctissimæ tradentes custodiæ, alios inaudita sævitia jugulantes. Nulla humani visceris miseratio, nulla sexus ætatisque discretio; cunctos passim Christi nominis confessores ferro, flammis, flagellis, eculeis ubique laniantes, & semiusta bestiis cadavera ad escam sub nudo axe linquentes.

[9] Inter multos autem, qui isdem temporibus in Christi exercitu ad mortem usque certarunt, [martyrio coronantur,] beatissimos extitisse germanos comperi, Protasium scilicet atque Gervasium, sacratissimos martyres Domini. Nam pater ipsorum, cujus supra memini, S. Vitalis, fortissimus athleta Christi, jam dudum pro Christi confessione diversa per supplicia triumphalem adeptus fuerat palmam. Mater quoque Deo devotissima Valeria, simili exitu mortem commutarat in gloriam. Horum ergo, ut dicere cœperam, parentum beatissimorum generosum * filii in nullo degeneres exemplar secuti, Neroniani prælii constantissimi victores effecti sunt. Nec plumbatis cædi, nec equuleo torqueri sat fuit, nisi etiam caput spiculatori pro Capite martyrum Christo gratanter offerrent. Eodem fere tempore & alii quam plurimi, jam tum milites Christi, etiam ex Romanæ urbis nobilibus, Mediolani velut in regia urbe certantes, martyrio coronati sunt; in quibus magnificus testis Christi Nazarius cum assecla parvulo, nomine Celso, post multimoda tormentorum genera, quæ illis pro Christiana fide sævus Nero intulerat.

[10] Nam & atrocissime fustibus mactati, & marinis * immersi fluctibus, [Sanctus suos roborat,] belluisque in escam dati, cum illi econtra fortiter perstitissent, & mirabiliter in cunctis trophæum suo Regi Christo reportavissent, tandem capite truncati, Caput omnium Christum amittere non potuerunt o. In his & hujuscemodi prænominatus præsul Domini Caius turbinibus constitutus, suscepti pontificatus sedem firmiter tenuit, laudabiliter rexit, & nunc idololatras præ zelo summi Dei vivi ac veri duriter increpans, procedebat in publicum p, nunc infirmis adhuc tenellis Ecclesiæ membris compatiens, latibula penetrabat, non sibi, sed suorum in hoc facto necessitatibus consulens filiorum, qui usque * ejus inhiabant præsentiæ, ut nec ad momenti volatilis brevitatem fore absque suimet respectu Patris æquanimiter ferrent q, dum in illo novæ lucis jubar indeficiens, ac suæ salutis fontem purissimum resplendidis vultibus, mellitoque gutture palam cunctis digito præmonstrarent.

[11] Quamobrem divinorum prædicamentorum epulis, [infideles convertit & hos,] velut affluentibus ferculis, saginati, nec non suavissimis assiduæ lectionis atque instantissimæ orationis poculis, quasi ferventis Lyei pateris, inebriati, corporeos pastus pro nihilo ducebant, satius rati, mortis cum illo vel pro illo subire dispendium, totiusque jacturam r penuriæ, quam perfrui ambrosio redolentibus favore tuccetis s aut infandi regis * annuum suscipere donativum. Nec solum vero plebs credula; verum etiam eorum aliquanti, qui necdum fidei jura libaverant, sanctum Virum totis præconiis latum t anhelo spiritu sæpissime requirebant. Quibus ille ut prudens archiater volens diversissimis valetudinibus fatigatos diversa per cataplasmata medicando revocare sospitatem *, vario utebatur doctrinæ malagmate, alios cœcitatis caligine oppressos ad verum lumen invitans, alios cor durum infidelitate gestantes, divinæ caritatis igne obliquare, ut solicitus artifex satagens; quorum nonnulli cœcorum more solis radios cum ipso adventasse plaudebant, cum ipsi, obtectis ut ante luminibus, lucis aureæ, verique Solis in totum forent inexpertes u.

[12] Quidam autem, quorum erat insanior mentis intuitus, [cum pro Apolline ab aliquibus haberetur,] stupendas ab illo in Jesu Christi nomine morborum curationes effectas vel cordis * oculis intuentes, Delphicum Apollinem verum inter homines apparuisse, clamabant x. Sed ille, ut dicere cœperam, vanissimam ipsorum incusans insaniam, sedulo commonebat, Deum cæli adorandum, qui & soli radios & cunctis in orbe mortalibus optatam sua tribueret censura salutem. Idola deneganda ut monstruosas miserorum imagines, & non modo Apollinis, sed nec cujuspiam, dæmonis magis quam dei, aliquid valere præstigia, ubi Christi nomen ab ipsius fuerit cultoribus invocatum. Cur quæso, inquit, prudentius nequaquam animadverti libet, metalla esse frivola y, surda, muta atque omni sensu vacua & non deos, quibus vestras submissi cervices inflectitis? Non pudet, o generosi cives, tantæ cœcitatis & amentiæ, ut, quæ ad humanum condita sunt famulatum z, his miserabile impendatis homines insensati obsequium?

[13] [meliora edocet. Nero post multa flagitia] Sed ut vere miseram fatear servitutem, derelicto scilicet vestro * & omnium rerum Conditore optimo, sepositaque libertate, sponte vos subjicitis dæmonicæ dominationi, quæ aa vos secum pariter æternali faciet igne cremari. His & talibus ad se venientes nunc invectionibus redarguens, nunc quoque mellifluis admonitionibus demulcens, plurimos ad meliorem immutavit, conversis animis, admirationem. Erat videre mirandum subito factum divino munere vadimonium, ut, qui ex idololatriæ saltibus bb veternosa diu radice vitiati, arbores infructuosæ accesserant, mox per amplissimam Christi potentiam novellæ plantationis efficerentur olivæ, quæ sacro usui fructus redhibentes pinguissimos, longe dissimiles inter suos cespites demum existerent. Sancto enimvero Antistiti ad id instantius exequendum otii pauxillulum superna, fidelibus opitulata suis, largiri dignata est pietas; dum eo tempore incesti Neronis effera rabies immanisque impietas execrabili nece finiri visa est.

[14] [seipsum occidit; Ecclesia paululum respirat.] Ipse denique, ut pauca de multis inferam, inextricabilibus circumventus undique malis, & post innumera nefaria & impura flagitia, quæ etiam adversum * ipsam Divinitatis injuriam animo infausto conceperat, opere nequissimo perpetrarat, desertus autem ab omnibus, quotquot in obsequio sui sceleris complices & ministros habuerat, eo quod esset non solum in externos infandus homicida, sed & in suos acerbissimus parenticida, fugit ex Urbe, sui exercitus odia & conjurationes vehementer reformidans, veritusque, ne prodi a quoquam posset, sua semet pœna miserabiliter interemit cc, dignum suis meritis vitæ adeptus exitum. Quamobrem parvissimum illud roris cœlestis stillicidium in medium æstuantis defluens incendii, extingui ad tempus ac tepefieri fecit circumquaque furentium flammas ignium. Ac velut viator quislibet, diutinis meridiani solis æstibus torrefactus, guttam si forte aquæ, vivo de saxo stillantem, ad medium ferme itineris anhelans offendat & ea hausta refocilletur aliquantulum, confestim residuum viæ calorisque jacturam celerius, fortiusque, sit licet pusillaminis, exolvere incipit; haud secus excitatæ Neroniana feritate persecutionis Neroniana identidem clade lata temperies stabiles Christi fidelium incitavit, & ad majora quæque ac duriora perferenda imbecilles quoque ac debiles non parum præsenti temporum lenitate coaluit.

[15] [Sanctus malta passus confessor moritur] Verum ut his, quæ alio intendunt, omissis, ad proposita recurrat oratio, sæpe nominandus præsul Domini Gaius, peractis in episcopali ministerio duo dd & viginti annorum curriculis, quibus non tantum Mediolanensium, sed & circumcirca adjacentium urbium populis pastoralem solicite ac strenue curam impendit, post varios victricium sudores certaminum (nam & palanter ab ædituis idolorum * mactatus fustibus, & paganorum incestis manibus persæpe ab urbis mœnibus violenter abstractus) cum ipse suas e diverso ad cœlum attollens palmas, assidue pro eis Christum Dominum supplicaret, & si quos aliqua correptos calamitate videbat, illico modis, quibus poterat, subveniret: tandem expleto agonis sui excursu, migravit e mundo, reposita sibi in cœlis prædia possessurus. Transiit vero pridie Calendarum Januariarum, cum aurora nocti terminum & diei Dominico initium redderet; sepultusque in horto Philippi, cujus supra memoravimus, ac diligentissime ejus cura reconditus, quo in loco Christianæ plebiculæ ipse, dum adviveret, poliandron fecerat ee.

[16] Mansit autem in episcopatu usque ad quintum Domitiani cæsaris annum ff, [anno quinto Domitiani;] qui multa & erga multos per totam Romani limitis oram crudelitate exercita, Neronianæ quodammodo Theomachiæ impietatisque hæres effectus est. Datis siquidem alter edictis quaquaversum orbe toto Christianorum germen funditus avelli præcepit, alios videlicet procul in ultimis terræ finibus exilio detrudendos, alios vero atrocissimis & exquisitis pœnarum generibus puniendos, omnium autem bonorum ipsorum redditus gg fisci mulcta plectendos. Quæ res maximum putabatur profectui Ecclesiastico inferre discrimen, dum promulgata imperiali sanctione, cunctarum pœne ecclesiarum præsules ac magistri omnes dispergerentur exiliati, atque passim trucidarentur inventi: sed Domino Jesu longe melius disponente, qui loquitur, “Nisi granum frumenti, inquiens, moriatur cadens in terra, ipsum solum manet,” quo magis dividebantur per climata mundi, eo ampliora lucra Dominicis horreis accumulabant. Quin etiam vigore animi & alacritate suæ fidei eos, qui infirmiores videbantur, non modice animabant.

[17] Hac igitur caussa persecutionis post obitum beatæ memoriæ confessoris & episcopi Caii longa intercapedine temporis præfatæ sedes ecclesiæ hh benedictione sacerdotali viduata, [ejus sedes diu vacat.] & pastoris proprii mansit cura destituta ii. Namque Christianæ plebis æmuli, nacta suæ invidiæ congruentissima opportunitate, quantoscumque sub hac præscriptione adinvenire potuere, insolenti more super eos grassati, quosdam gladiis obtruncavere, quorumdam autem belluina rabie viva corpora aut feris aut ignibus absumpsere: sed omnium in fide non ficta usque ad necem perseverantium Christus, qui caussa fuit certaminis, evidenter exstitit & bravii largitor æterni.

ANNOTATA.

a Alibi jam monui, anonymum hujus Vitæ auctorem Historiam civitatis Mediolanensis, seu primorum ejusdem episcoporum scripsisse; hinc ista particula ergo additur, ut cum Vita sancti decessoris ipsius, Anatalonis scilicet, connectatur. Apud Muratorium tom. 1 Rerum Italicarum scriptorum, parte 2 eadem Vita sic incipit: Gaius ergo; ut retro redeam; ac deinde etiam per decursum Gaius pro Caius semper scibitur. Ne Annotata frustra nimium excrescant, leviores editionis Muratorianæ discrepantias inobservatas relinquam.

b De Neroniana loquitur persecutione, quæ cumprimum anno Christi 64 excitata fuerit, nondum sæviebat, dum S. Caius anno 61 Mediolanensem episcopatum ab obitu S. Anatalonis auspicatus est.

c S. Anatalonis, primi episcopi Mediolanensis, Acta ex eodem anonymo dedimus ad diem 25 hujus mensis, in quibus de S. Caio, velut ipsius condiscipulo, etiam mentio fit.

d De S. Clemente, Romano Pontifice & martyre, idem scriptor egerat in elogio S. Barnabæ. Colitur is 23 Novembris, ubi de ipso agendum erit.

e S. Vitalis pro Christo passus Ravennæ est; S. Valeria conjux ejus Mediolani; ambo Martyrologio Romano inscripti die 28 Aprilis, quo eorumdem gesta apud nos illustrata sunt. Per horum filios biographus hic designat SS. Gervasium & Protasium, Mediolani martyrio coronatos, de quibus consule Papebrochium ad 19 Junii. Vide etiam dicta nostra in Commentario prævio num. 17.

f Adi Commentarium prævium num. 17 & 18.

g Ticinum, a recentioribus etiam Flavia Papia & Papia dictum, nunc Italis Pavia, olim Longobardorum regia sedes, vetusta Insubrum in Gallia Cisalpina civitas est, in ducatu Mediolanensi ad Ticinum fluvium, vulgo il Tesino sita.

h Lege sint. Ceterum quæ de hoc fonte tradantur, consuli possunt Mediolanenses scriptores.

i Vide dicta in Commentario prævio num. 9.

k Conjunctio & melius abest in editione Muratorii.

l Annum quintum episcopatus S. Caii, quo Apostolorum principes Petrus & Paulus glorioso martyrio Romæ coronati sunt, fuisse annum Christi 65, diximus in Commentario prævio num. 16. Hic autem non fuit ultimus, sed undecimus Neronis, qui usque in annum decimum quartum imperavit. Papebrochius in Exegesi de episcopis Mediolanensibus credidit, ista de anno ultimo Neronis a sciolo quodam ex inveterato errore addita fuisse.

m Per Apostolorum vicarios designasse videtur tum S. Linum, qui S. Petro successerat, tum alios, quos Apostolorum principes adjutores sibi episcopos ordinaverant, quique tunc Romæ versabantur.

n An Anolinus, imperante Nerone, præfecturam Mediolani gesserit, dubitari potest. Lege Commentarium prævium num. 22, & Papebrochium ad diem 19 Junii in SS. Gervasio & Protasio § 5,num. 43.

o Acta SS. Nazarii & Celsi in Opere nostro multis examinata sunt ad diem 28 Julii, ubi studiosus lector facile intelliget, quam dubium sit, an hi duo martyres SS. Gervasio & Protasio synchroni vixerint.

p Difficile creditu est, S. Caium in persecutione Neroniana idololatras publice reprehendisse, nec tamen martyrio sublatum esse. Equidem hæc inter biographi conjecturas repono. Verisimiliora sunt, quæ mox sequuntur.

q Hæc obscura phrasis significat, Christianos ne brevi quidem tempore sancti Præsulis sui absentiam æquo animo tulisse. In editione Muratorii paulo aliter legitur hoc modo: Ut nec admonenti, volatilis vitæ brevitatem fore, &c.

r Vocem jacturam usurpavit hic pro incommodo, quod etiam infra fecit.

s Lege Tucetis. Est autem Tucetum carnium conditarum genus, ut videri potest apud Robertum Stephanum in Thesauro linguæ Latinæ, ubi inter alia ad propositum nostrum ex Callimacho in Pisæis hæc recitat: Ambrosio redolent tuceta sapore. Indicat itaque anonymus, maluisse fideles cum sancto Episcopo suo famem pati, quam cum gentilibus delicatis cibis vesci. Muratorius, omissa voce tuccetis, in editione sua lacunam reliquit, notavitque.

t Id est, elatum, sive celebratum.

u Id est, inexperti.

x In Actibus Apostolorum cap. 14 etiam Lystreni ob claudum ex utero matris suæ a S. Paulo sanatum, Paulum Mercurium, Barnabam Jovem rati, iisdem sacrificare voluerunt. At nescio, quo monumento hæc anonymi nostri similis de S. Caio narratio innitatur; nam ipse certe junior est, quam ut sine antiquo vade certam dictis suis fidem hic exigere possit.

y Muratorius fribula. Huc spectat, quod Isidorus lib. 9 Originum, cap. 8 ait: Proprie autem Fribula vocantur fictilia vasa inutilia.

z Editio Muratorii habet: Ab humano condita sunt famulatu: at nostra lectio melior est.

aa Hæc ex Muratorio restitui, cum in Ms. nostro perperam legatur: Dominicæ dominationi, qui.

bb Apud Muratorium: cultibus; sed lectionem nostram probat tota tropica locutio.

cc Nero a senatu hostis pronuntiatus, & quæsitus ad necem, ne vivus caperetur, seipsum jugulavitanno Christi 68. Neroni successerunt Galba, Otto & Vitellius, post quorum breve imperium Vespasianus rerum potitus est. Sub his itaque Ecclesiam non nihil respirasse ait biographus; sed & ipse Nero ante mortem suam persecutionem suppresserataut mitigarat.

dd In Commentario prævio num. 12 monui, in vetusto Ms. Mediolanensi æque antiqua manu in margine adscriptum legi quatuor atque ita omnino legendum esse.

ee Polyandron sive πολυάνδριον, idem, quod cœmeterium, sive communis sepulturæ locum, aliquando unius singularis tumulum significat, ut videri potest apud Cangium in Glossario. Indicat itaque biographus, S. Caium sepultum esse in cœmeterio, quod Christianis sepeliendis ipse fecerat. Muratorius legit, fecerant, nempe Christianæ plebiculæ.

ff De tempore sedis S. Caii, annoque ac die emortuali ipsius satis diximus in Commentario prævio. num. 10 & sequentibus.

gg Vox reditus desideratur in editione Muratorii.

hh Eadem editio habet: Præfatæ sedis ecclesia.

ii In Vita S. Castritiani, qui S. Caio successit, idem anonymus tradit, sedem illam vacasse usque ad Nervam, qui anno Christi 96, Domitiano occiso, imperium obtinuit. Porro Domitianus generalempersecutionem non nisi extremis vitæ suæ annis publicis edictis excitavit.; hoc tamen non obstat, quo minus sub tam scelerato principe Mediolanenses deterreri prohiberique potuerint ab episcopo in S. Caii locum mox substituendo. Examinari hæc poterunt ad diem 1 Decembris, quo S. Castritianus colitur.

* Murat. insigni

* Murat. commeantibus

* Murat. gloriosum

* Murat. de manibus

* Murat. maris

* Murat. usque adeo

* ibid. Cæsaris

* ibid. sospitati

* ibid. vecordibus

* ibid. vero

* i. e. in

* ibid. additur fuerat

DE S. ADERITO EPISC. RAVENNATE
IN ITALIA

Circa Initium Seculi II.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Aderitus, episcopus Ravennas in Italia (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Scriptores præcipui, qui Sancti meminerunt. Acta ipsi falso attributa.

De celeberrimæ urbis Ravennatis antiquitate & laudibus frequens in Opere nostro sermo fit occasione Sanctorum plurium, [Sanctus, quem & aliquot successores miraculo] quorum Acta illustranda venerunt per singulos anni menses ad dies varios, nominatim vero mense Julio ad diem XXIII, quando fuse discussa sunt Acta S. Apollinaris, primi ipsius episcopi, apostoli & patroni singularis. Hodie in sacris Fastis occurrit S. Aderitus, quem alii Abderitum & Adheretum nuncupant, dicti Apollinaris discipulus, & primus quidem inter undecim ejusdem proximos successores episcopos, qui omnes, si vera est traditio, columbæ divinitus illapsæ indicio ad regimen illius ecclesiæ adlecti fuerunt. Horum hactenus septem, nam omnes Martyrologio Romano inscripti sunt, omnes in Ravennate ecclesia Officio coluntur, uno excepto, dati sunt apud nos; mense Februario Severus, Calocerus & Eleuchadius; Martio Agapitus; Aprili Liberius; Majo Marcianus; Julio Dathus. Ex tribus, qui supersunt, V Octobris colitur Marcellinus; X Novembris Probus; Proculus vero, quamquam nec in Romano locum habeat, nec in Proprio Ravennate Officium, titulo tamen Sancti, (quod examinari poterit die 1 Decembris) insignitur tum passim alibi, tum præsertim in opere musivo ecclesiæ Ursianæ, id est, cathedralis, quod, teste Bacchinio in Observationibus ad Agnellum part. 1 pag. 175, anno 1112 conditum est. In eo quippe conspicitur antistes ille, sicut alii mox enumerati, cum apparente supra caput ejus in forma columbæ Spiritu sancto & hac subscriptione: S. Proculus, ut tradit Hieronymus Fabri, per decursum pluribus laudandus.

[2] [ad episcopatum electos fuisse fert traditio,] Majores nostri de musivo isto seu tessellato opere, deque aliis, quæ Ravennæ sibi ostensa fuerant tamquam monumenta popularis istius, qualem ipsi vocant, traditionis, meminerunt tom. III Martii pag. 426 in S. Agapito: at nec hic nec alibi, licet subinde scriptorum Ravennatium verba eo pertinentia referrent, mentem suam super ista traditione apertius declararunt, nedum defendendam susceperunt. Credo, quia monumenta & documenta, quatenus saltem producuntur ad probandam similem electionem tam in aliis decem episcopis, quam in uno S. Severo, minus idonea videbantur ad hoc plane & pro integro Ravennatium desiderio exsequendum. Negotium sane subdifficile est & sæpe odiosum attingere particularium ecclesiarum traditiones de rebus, quæ absolute fieri potuerunt, sed quas reipsa factas esse, solide comprobare nequeas. Non raro quippe accidit, ut quo studiosius ac diligentius accumulentur, & criticorum oculis exponantur documenta, eo propter horum debilitatem ipsa traditio evadat magis suspecta & dubia. Equidem cum traditio de electione ad episcopatum signo apparentis columbæ non magis spectet ad S. Aderitum quam ad ejus successores usque ad S. Severum, Majorum meorum vestigiis insistens, aliis eam plenius discutiendam relinquo. Consulat, si lubet, curiosus lector Hieronymum Fabri part. 2 Sacrorum monumentorum Ravennæ antiquæ pag. 344 & seqq., ubi traditionem totis viribus propugnatam reperiet; sed priusquam judicium tulerit, non negligat laudatas Benedicti Bacchinii observationes ad Agnellum a pag. 173; nec prætereat Ludovici Muratorii Præfationem ad Spicilegium Ravennatis historiæ part. 2 tom. 1 de scriptoribus rerum Italicarum pag. 527. Nos interim videbimus, quid de Sancti nostri gestis scripto reliquerint antiqui.

[3] Primus se offert anonymus biographus S. Apollinaris, apud nos editus tom. V Julii, [memoratur in Actis S. Apollinaris, quibus usus est. Ado,] & ita scribens pag. 345: Habitavit interea in domo tribuni intra urbem Ravennam … & Missas … & Baptismata … agebat cum discipulis suis. Itaque intra duodecim annos duos presbyteros Adheretum & Calocerum ordinavit; Marcianum vero nobilissimum virum & Leocadium * philosophum diaconos fecit. Sex enim clericos statuit, cum quibus die noctuque psalmos Domino canebat. De pretio horum Actorum disputatum est tomo citato pag. 342, & antiqua esse probatum ex eo, quod ab antiquissimis martyrologis fuerint adhibita, Adone præsertim seculo nono, qui elogium bene longum ex iis delibavit. Quam verum id sit, nemo inficiabitur, qui Acta illa cum Adonis elogio contulerit. En specimen in paucis verbis, quæ utpote huc solum spectantia describo ex Adone ad diem XXIII Julii: In cujus (tribuni) domo postmodum intra urbem Ravennam (S. Apollinaris) Missas & Baptismata agebat cum discipulis suis per duodecim annos; ordinavit autem duos presbyteros, Adheretum & Calocerum: Martianum vero nobilissimum virum, & Leucadium philosophum diaconos, & sex clericos statuit, cum quibus die noctuque psalmos canebat.

[4] Eodem seculo, quo Ado Viennensis, nono scilicet, circa annum 840, [in Agnelli libro pontificali,] Agnellus, dictus etiam Andreas, conscripsit Librum pontificalem seu Vitas pontificum Ravennatium, quod Opus a se eruderatum illustravit ediditque, semel ac iterum nominatus Benedictus Bacchinius, abbas S. Mariæ de Lacroma Ord. S. Benedicti Congregationis Casinensis. In eo mox post Vitam S. Apollinaris part. 1 pag. 137 agitur de Sancto nostro capite unico sub isto titulo: Vita sancti Aderiti & ista leguntur: Aderitus I vir sanctus & timoratus a beatissimo Apollinare presbyter ordinatus est, & ut sapiens architectus supra fundamentum sui magistri & doctoris ædificavit. Pro suis ovibus incessanter Deum deprecabatur, ut a cultura idolorum discederent, & Deum vivum, Patrem & Filium & Spiritum sanctum confiterentur; & multi in ejus temporibus post tempestatem persecutionis Baptismum susceperunt. Deinde multos ad Deum sociavit. Defunctus est in civitate Classis, sicut asserunt, ultimo Kal. Octobris, quidam. In basilica beati Probi sepultus est non longe ab ecclesia B. Apollinaris quasi stadio uno. Sedit annos … mens … dies… Hactenus Agnellus, qui homo qualis fuerit & qua fide dignus, videsis in Præfatione Bacchinii vel apud nos præcipua inde excerpta tom. V Julii pag. 343.

[5] B. Petrus Damianus, qui & ipse patria Ravennas, scriptis illustris, [& in duobus] & S. R. E. Cardinalis episcopus Ostiensis obiit anno 1072, bis honorifice admodum locutus est de S. Aderito, Sermone primum de S. Eleuchadio & dein Sermone tertio de S. Apollinare episcopis Ravennatibus. Utrumque locum huc transfero & priorem quidem ob causam post indicandam paulo latius, quam alioqui opus esset.

[6] [B. Petri Damiani] Sic itaque Sermonem de S. Eleuchadio orditur in editione Romana anni 1608 tom. 2 pag. 16: Hodierna festivitas, fratres charissimi, geminum sanctæ devotioni vestræ, immo nostræ, gaudium cumulat, quia dum venerandi confessoris Eleuchadii sollemnia celebramus; necessario mox etiam beati triumphatoris Christi Apollinaris ad memoriam præclara gesta reducimus. Quia enim, ut Salomon ait, gloria patris est filius sapiens, sic alterius causa pendet ex altero: ut quisquis unius laudes digne retulerit, alterius etiam insigne præconium tacere non possit. Et quia Veritas dicit: Non potest filius facere, nisi quod viderit patrem facientem; sic iste beatus alumnus subsecutus est paterna vestigia, ita veræ fidei prædicando rectam tenuit lineam, sic religiose vivendo sancto præceptori consonam exhibuit clientelam, ut ei merito succederet in regimen, cujus imitator extiterat sanctitate. Sicut enim beatus Petrus, princeps apostolici senatus, tres inter ceteros eminentiores cognoscitur habuisse discipulos, qui sibi postmodum in Pontificatus arce per ordinem successerunt, primo videlicet Linus, deinde Cletus, tertius Clemens: ita nihilominus & beatus Apollinaris quatuor egregios discipulos habuit, post felicem martyrii sui gloriam sibimet in ecclesiastico regimine succedentes, Aderitum scilicet, & beatum hunc, cui præsens sermo famulaturus est, Eleuchadium, subinde Marcianum, postremo Calocerum.

[7] [Sermonibus. Vita sub ejus nomine] Sermone tertio de S. Apollinare ibidem pag. 90 agens de martyrio spirituali, ita disserit B. Petrus: Neque tamen hoc dicimus, ut illi solummodo cælestibus digni præmiis habeantur, qui persecutorum gladiis feriuntur. Sæpe enim multi perfectæ & laudabilis vitæ viri toto mentis desiderio ad martyrii voluerunt culmen attingere; sed quia divina Providentia aliter sensit, in suo gradu coacti sunt remanere: qui etiam si nequaquam fuerint per martyrium consummati, a martyrii tamen gloria minime sunt alieni. Nam & sancti discipuli B. Apollinaris, Adheretus videlicet & Calocerus, Marcianus & Eleuchadius, licet nequaquam carnificum gladio sint percussi, a martyrii tamen desiderio nullatenus creduntur fuisse extranei, sed omnipotens Deus, qui eos ante secula clementer elegit, in quo voluit ordine, profunda consilii sui dispensatione constituit. In Opere, quod Ludovicus Muratorius titulo Spicilegii Ravennatis Historiæ insignitum inseruit tom. 1 part. 2 Scriptorum rerum Italicarum, frequens non modo sermo fit de S. Aderito, verum etiam exhibetur Lucubratio satis prolixa, cui titulus iste præfixus est: Incipit Vita sancti Aderiti archiepiscopi II Ravennatis. Primo de nomine & interpretatione ejus: verum priusquam inde aliquid proferamus, audiendus est primum ipse editor, locum assignans, unde Opus eruit, suumque super eo judicium pronuntians; tum alia quædam prænotanda de auctoris seu potius collectoris, quantum nobis videtur, ætate & proposito.

[8] [inserta Spicilegio Ravennati] Dicit igitur Muratorius in Præfatione pag. 527, in eodem codice bibliothecæ Estensis, ex quo erutus est Agnelli Liber pontificalis ecclesiæ Ravennatis, contineri quoque Vitas priorum episcoporum Ravennatium & alia quædam Opuscula ibidem enumerata, quæ e tenebris eruta voluit tum aliis de causis, tum quia eorum editionem gratam fore arbitrabatur habentibus Agnellum, cui inde & urbi celeberrimæ major lux affulgeat; additque dein, omnia ista Opuscula proficisci ab auctoribus, qui post ipsum Agnellum in vivis fuere. Ita ille generatim de omnibus, tum speciatim de Vitis Sanctorum: Quod etiam, inquit, perpendas velim, sanctorum Aderiti, Eleucadii, Caloceri & Proculi Vitæ (si tamen eo nomine donandi sunt sermones, quales revera sunt ejusmodi narrationes) aut argutiis aut parergis piis ita expediuntur, ut quando ad finem veneris, præter episcoporum nomen vix aliud certi de illis assequare. Nimirum hic rudium seculorum mos fuit. Laudandus erat vir sanctus, cujus Acta nulla supererant? Tunc autem oratoriis verbis pingebatur, qualis putabatur fuisse ac esse debuerat; aut inanibus verbis ac allegoriis contortis tota auditorum expectatio pascebatur. Nihil præterea observat laudatus editor de Vitarum illarum auctoribus, auctore vel collectore.

[9] Mihi quidem persuasum est, unum fuisse omnium collectorem, [quod post seculum 13] eumque seculo 13 longe posteriorem. Primum suadent singularum Vitarum exordia, in quibus constanter datur qualiscumque etymologia nominis Sancti, de quo agitur; alterum credere me jubent verba Vitæ S. Proculi sequentia pag. 552: Venerabilis pater domnus Philippus, hujus sanctæ sedis OLIM antistes ex frequentibus visionibus, instantibus apparitionibus & spiritualibus admonitionibus excitatus pariter & pulsatus, quarta feria immediate post Pentecostem jam dictam ecclesiam (S. Theodori, nunc sancti Spiritus titulo insignitam) annuatim a toto clero & populo ad honorem sancti Spiritus … instituit processionaliter ac solemniter visitandum… Cujus antistitis institutio usque hodie observatur. Philippus quippe, de quo hic tamquam dudum defuncto sermo fit, vixit usque ad annum 1274. Haud facile quis certo dixerit, quænam collectionis hujus origo, quæ causa fuerit. Forsan Agnelli Vitæ Sanctorum concisæ nimium & contractæ non nemini visæ sunt, & ea propter traditionibus popularibus, conjecturis, allegoriis, similibusque corrasis undequaque ornamentis & adjumentis auxit & ampliavit. Forte etiam, nam, sicut observavit Muratorius, orationes sunt potius pleræque, quam rerum gestarum relationes, non sunt nisi habiti in Sanctorum festivitatibus sermones ad populum, quibus dein Vitæ titulus adjectus fuit.

[10] Quidquid sit, in id potissimum videtur intendisse animum collector, [ab homine imperito factum ostenditur,] ut traditionem electionis primorum episcoporum a Spiritu sancto, in columbæ specie apparente, factæ stabiliret. Talis enim electio, de qua siluit Agnellus in Vitis seu Elogiis decem S. Apollinaris usque ad S. Severum in episcopatu Ravennate successorum, non tantum de universis adstruitur apud collectorem istum in Vitis SS. Caloceri & Proculi ac in Vita S. Aderiti de ipso speciatim; verum etiam infarta est in Vitam S. Liberii, quam habes in dicto tom. pag. 557, quamque vir bonus existimavit, Vitam esse Liberii primi, qui sedit seculo 2 & ad quem spectat traditio, cum tamen sit Vita Liberii tertii, qui exspirante seculo 4 floruit. Unde merito hominis supine nimis decepti oscitantiam mirandam, ait Muratorius. Videndum modo, qualem nobis Vitam S. Aderiti obtruserit homo iste ibidem pag. 546. Titulum dedi num. 7: præludium de nomine istud est: Aderitus, id est, ad Deum revocans, vel juxta Dei rectitudinem intrepidus stans, vel associatus Dei vel rectis: exordium denique hujusmodi: Hodierna festivitas, fratres carissimi, geminum sanctæ devotionis vestræ, imo nostræ, gaudium cumulat. Quia dum reverendi confessoris Aderiti solemnia celebramus, necessario &c.

[11] [est Sermo B. Petri Damiani] Plura non describo, quia sicut hæc, mutato nomine, plane eadem sunt, quæ dedi supra num. 6 ex Sermone B. Petri Damiani de S. Eleuchadio, ita quoque reliqua exordii usque ad postremam periodum, quæ in hunc modum mutata est: Ita nihilominus & beatus Apollinaris tres egregios discipulos habuit, post felicem martyrii sui gloriam sibimet in ecclesiastico regimine succedentes; istum scilicet Aderitum, Eleucadium, postremo Calocerum. Hæc primum advertenti incidit ulterius conferre B. Damiani Sermonem cum prætensa Vita S. Aderiti: & en tibi totam hanc, exceptis paucis, quæ unde desumpta sint, post dicam, ex illo similiter excerptam esse comperi, ad eum pene modum, quo fit in Breviariis, quando pro secundo Nocturno Officii de Sancto vel Sancta, cujus Acta non exstant, præscribuntur lectiones ex Patrum Homiliis vel Sermonibus de altero Sancto aut Sancta, mutatis tantum nominibus. Attamen cum isto discrimine, quod in Breviariis assignentur lectiones ex homiliis ita desumptæ, ut omnibus seu Martyribus, seu confessoribus, seu virginibus, quatenus tales fuere, congruant, & inter se apte cohæreant: hic autem applicentur S. Aderito, quæ nec ipsi congruunt, nec, cum hinc inde aliqua S. Eleuchadio propria omissa sint, inter se cohærent: ut proinde, quo vergat oratio, lector non satis percipiat.

[12] [de S. Eleuchadio,] Petrus quippe Damianus, finito exordio superius recitato, ita pronuntiat: Erat autem Eleuchadius iste philosophus, sicut in ipsa beati magistri ejus (Apollinaris) narratur Historia. Superata est ergo sapientia Platonis a discipulo piscatoris. Tum in eo potissimum versatur, ut materiam istam, devictam scilicet in S. Eleuchadio mundi sapientiam a simplicitate Christi, elucidet & extollat: quæ, in Aderito nihil significant, maxime quia in prætensa ejus Vita omittitur propositio seu textus jam datus, nec usquam dicitur Aderitus fuisse philosophus, aut a S. Apollinare e gentilitate ad fidem Christianam conversus, ad quæ speciatim alludit in sermone suo Petrus Damianus. Hinc Muratorius nonnulla rescindens in prætensa Vita: Quæ sequuntur, ait, amputavi, nugas nempe hominum loqui volentium, & nihil, quod loquerentur, pro re proposita habentium. Procul dubio non ista dumtaxat amputasset, sed totam e Spicilegio lucubrationem abjecisset vir doctus, si, quod mihi obtigit, incidisset in B. Petri Damiani Sermonem.

[13] [demptis paucis] Porro duplici loco in Sermonem istum sic immutatum intrusa sunt pauca S. Aderito propria. Primo sub medium his verbis: Inter quos (S. Apollinaris discipulos) nimirum beatus Aderitus velut aureum sidus emicuit, qui tamquam vir justus & timoratus, ut in priscorum invenitur apicibus exaratum, fuit a beatissimo Apollinare presbyter ordinatus & ut sapiens architectus supra fundamentum sui magistri utiliter ædificans, pro suis ovibus incessanter, ut a cultura idolorum discederent & ut Deum vivum, Patrem & Filium & Spiritum sanctum confiterentur, Dominum exorabat. In cujus temporibus multi post tempestatem persequutionis Sacramentum Baptismatis humiliter susceperunt, quos postea ad Dominum sociavit. Cujus quidem intervenientibus meritis, ejusque virtutum excellentiis, Spiritus sancti apparenti vocatione & spirituali promotione, in columbæ speciem descendentis, a Domino archisterio Revennate meruit sublimari, & inter sanctos archipræsules Ravennates columbæ electione benigne assumtos primicerius appellari. Primam verborum partem clepsit vir industrius ex Agnelli Elogio, alteram fortasse proprio marte cudit juxta traditionem popularem.

[14] Præterea extremæ parti Sermonis ejusdem assuit clausulam sequentem: [Aderito propriis.] Migravit autem ad Dominum beatissimus pater noster Aderitus in civitate Classis V Kalendas Octubris, & in basilica sancti Probi sepultus est, ut quidam asserunt, non longe ab ecclesia sancti Apollinaris quasi stadio uno. Quod hodie venerabiliter collocatum manet, ejusque beneficia florent, cum multis sacris corporibus Sanctorum in nostra ecclesia Ursiana, in altari, quod Arca sanctorum nominatur; ad laudem & gloriam Salvatoris nostri, qui est benedictus in secula seculorum. Amen. Priorem ex hisce periodum, si demas vocem unam alteramve, denuo sibi vindicat Agnellus: unde comparata sit alia, non inquiro; at certe melius cohæreret priori, si pronomini relativo quod substituisset compilator cujus corpus. Ceterum de die obitus, loco sepulturæ, ac tempore translationis, postmodum recurret sermo.

[Annotata]

* al. Leuchadium

§ II. Sancti episcopatus; obitus; locus sepulturæ.

[Apollinaris discipulus fuit,] Sanctum nostrum natione Græcum fuisse, communis est recentiorum assertio: additque Hieronymus Rubeus lib. 1 Historiam Ravennatum, a plerisque Abderitum vocari, ab Thraciæ forsan urbe Abdera. Nihil hic elucidationis suppeditat Agnellus in superius dato Elogio. Attamen, ut observat Bacchinius ad Vitam seu Elogium S. Caloceri, persuasum fuit Agnello, omnes S. Apollinaris successores usque ad Petrum, qui fuit ordine decimus septimus, fuisse natione Græcos; quandoquidem in dicto Petro ita scribat: A tempore B. Apollinaris una cum isto viro prædecessores sui Syriæ fuerunt. Subdit Bacchinius, Syriæ nomine intelligi partes Orientis; assertioni hujusmodi tamen, ait, plurium antistitum, qui Petrum præcessere, nomina mere Latina videntur obstare. Ut ut est, certe Aderitus fuit S. Apollinaris discipulus, ab eodemque primus Ravennæ Ordinem presbyteratus suscepit, ut liquet ex Agnello, Adone & biographo S. Apollinaris § præcedente allegatis.

[16] Primus etiam eidem magistro suo successit in episcopatum, [& in episcopatu successor;] verisimiliter circa annum Christi 75, circa quem illius obitum fiximus tom. V Julii ad diem XXIII, sed de gestis nihil nobis compertum præter ea, quæ generatim referuntur in Elogio Agnelliano. Unum quidem reperio miraculum, ut ab ipso in vivis degente patratum, sed cum id narret unus damtaxat Thomas Tomai, ex libro de miraculis fidei Christianæ Petri Zefferi, auctoris mihi ignoti, aliorum omnium, quos vidi, silentium rem dubiam facit. Tomai tamen narrationis compendium huc transfero ex Historia Ravennæ Italice concinnata editaque anno 1580: Ecclesiam Ravennatem gubernante Aderito, vir dictæ civitatis dives admodum & jam ante ab idololatria ad Christi fidem traductus, repentina morte percussus est media in platea. Confluentibus illuc Christianis & gentilibus, adfuit quoque S. Aderitus, qui sese inclinans, formansque Crucis signaculum, jussit hominem surgere in nomine Jesu Christi. Mox ille, quasi levi somno solutus, surrexit, laudes Deo & Sancto gratias rependens. Tum conversus ad turbam, conspectum sibi retulit locum, in quo atrociter plectebantur idolorum cultores & eos inter aliquos nominatim designavit. Dein gentiles fortiter adhortatus est, ut, relictis profanorum simulacrorum superstitionibus, Christi Baptisma susciperent, sine quo nemo salvari queat: unde non modo adstantes, verum etiam plures alii civitatis incolæ gentiles, stupendo miraculo perculsi, verum Deum agnoverunt & manibus S. Aderiti sacro lavacro abluti sunt omnes.

[17] [obiit circæ initium seculi 2;] Non exprimitur apud Agnellum, quanto tempore Sanctus episcopatum tenuerit, aut quamdiu vitam protraxerit; cum tamen asserat idem Agnellus, multos ejus temporibus post tempestatem persecutionis Baptismum suscepisse, concludunt recentiores, eum vixisse usque ad annum circiter Christi centesimum; & sane designata hic verisimillime secunda Ecclesiæ persecutio desiit cum obitu Domitiani anno 96, cui proinde aliquo tempore superstes fuit Aderitus: at quanto, quis divinet? Idcirco ego late ejus mortem signavi circa initium seculi secundi. De loco ac die obitus ita quidem Agnellus: Defunctus est in civitate Classis, sicut asserunt, ultimo Kal. Octobris quidam: sed in signando die neminem Agnelli sectatorem offendi; omnes seu correctius ejus apographum secuti sint, seu ex antiquiore instrumento mendum deprehenderint, statuunt mortem quinto Kal. Octobris sive die XXVII Septembris, quo Officio colitur & aliquot Martyrologiis inscriptus est S. Aderitus. Aliquot, inquam, iisque recentioribus: nam licet Adoni, ac verisimillime etiam Bedæ & Usuardo, notus fuerit ut S. Apollinaris discipulus & ab eodem ordinatus presbyter, in illorum tamen Fastis genuinis locum non obtinuit.

[18] In Auctario Usuardi Florentino talis est hoc die annuntiatio: [sepultus in civitate Classensi,] Ravennæ sancti Adenti archiepiscopi & confessoris: corrupto nimirum nomine, & adjecto per prolepsim titulo archiepiscopi, quem diu tantum post assumpserunt successores. Accuratius Cardinalis Baronius in Romano hodierno: Ravennæ sancti Aderiti episcopi & confessoris. Quamquam autem mortuus sit juxta Agnellum in Classensi oppido, fortasse annuntiatur hic Ravennæ, seu quia antiquitus Ravenna etiam Classis nomen habuit, ut vult Jornandes de Rebus Gothicis, seu quia Classis olim pars fuit Ravennæ: Ravennæ autem, verba sunt Rubei lib. 4 Hist. pag. 224, quinque partes eæque nobiles fuere: Classis, Cæsarea, Ravenna, Palatiolum & Tauresium. Distat hodiedum Classis Ravenna tribus circiter passuum millibus. Porro ibidem quoque conditum fuisse S. Aderitum testatur Agnellus, inquiens: In basilica beati Probi sepultus est non longe ab ecclesia B. Apollinaris quasi stadio uno. Basilica enim S. Probi exstructa fuit in Classensi oppido; licet aliquamdiu post Sancti nostri obitum: quare Agnelli verba sic intellige, ut S. Aderitus sepultus fuerit eo loco, ubi postmodum S. Probi ecclesia ædificata fuit.

[19] [quo loco ecclesiam] Memorandus mox pluribus S. Probi episcopi Ravennatis biographus hæc tradit de primordiis ejusdem ecclesiæ & corporibus ibidem suo tempore quiescentibus. Beati igitur antistitis ecclesiam Probi, suo quam ipse sancto celebrem in corpore statuit, venerabilis pontifex Maximianus devotissime ejus honore construxit, devotoque apparatu musivi exterius decoravit: ibique sub altare ejus sarcophagum statuit, additis ipsius duobus ordine sociis, quos una cum eo, ut oportuerat, decenter tumulo posuit; sed ut nemo præterea solicitetur ad inde, quod aliunde eorum studiose corpora Sanctorum sustulit, eaque una sub omnipotentis Dei ara, ut prædiximus, collocavit: sed de sociis ambigitur specialiter, quo, dum viverent, fungerentur nomine. Pro certo tamen creditur, quod ex ejus omnimodo ordine extiterint. Autumant denique nonnulli, Aderitum fore & Calocerum: quos nempe ut venerabilem Probum veneramur. Utrum ipsi sint nec ne, nec inficimus, nec affirmamus. Alius, quem prædiximus, pontifex Maximianus ad Sanctorum celebranda nomina celeberrima statuit indefesse diversorum clericorum agmina, eorum quatenus obsequiis Sancti pro delictis exorarent Dominum, quibus gestis, plurimi salutem a diversis languoribus eorum precibus sunt adepti.

[20] Prioribus verbis sat clare, ut mihi quidem videtur, [postea erexit S. Probus,] innuit scriptor ille, quod S. Probus, quintus post S. Aderitum episcopus, ecclesiam, in qua & ipse postea sepultus fuit, primum erexerit, verisimiliter in gratiam ibidem quiescentium decessorum SS. Aderiti & Caloceri: nam & de hoc scribit Agnellus: Defunctus & sepultus est, sicut aiunt quidam, III Februarii in basilica S. Probi confessoris. Sequentia autem anonymi verba sic intelligo, ut S. Maximianus, qui floruit medio seculo sexto, cujusque Acta dedimus ad diem XXII Februarii, collapsam ecclesiam instaurarit, ornaverit & forte auxerit, ac S. Probo dedicaverit, cujus aliorumque corpora decentius reposuit. Rem eodem modo explicavit Hieronymus Rubeus in Hist. Raven.; at Bacchinius, qui, ni fallar, anonymum S. Probi biographum non vidit, opinionem non probat, in Observatione ad Vitam S. Probi Agnellianam ita pronuntians: Rubeus sepultum dicit Probum in templo, quod ab se conditum in Classensi oppido fuerat … a mari haud procul. Agnellus autem indicat, sepultum, ubi postmodum ædificata illius ecclesia fuit, nec enim ipse sibi ecclesiam ædificaverit.

[21] Equidem Agnellum pervolvi, sed illud postmodum non comperi. [quæ dein S. Probi appellata est,] Verba Agnelli in S. Probo sunt ista: Deinde cunctus lugendo populus cum nimia corpus ejus reverentia sepelivit & sepulcrum ipsius apud nos veneratur usque in præsentem diem & illius ecclesia sita est in partibus Orientis… Ædificata est jam dicta basilica juxta Ardicam, beatæ Euphemiæ, quæ vocatur ad mare. Quod addit Bacchinius, Probum non sibi ecclesiam ædificaturum fuisse, prudens quivis ac pius facile admittet eo sensu acceptum, quod non intenderit Sanctus, ut a suo nomine appellaretur, nedum ut sibi tamquam Sancto dedicaretur. At quid implicat, ab ipso ædificatam fuisse in honorem Dei & ob reverentiam sepultorum ibidem SS. Aderiti & Caloceri, deindeque lapsu temporis ipsius nomine appellatam fuisse, quod & in ea sepultus quoque esset & ut Sanctus coleretur? Quid enim? Numquid non ecclesia Mediolanensis, quam, teste S. Gregorio Turonensi, S. Ambrosius proprio ædificavit studio, quam a se dedicatam & corporibus SS. Gervasii ac Protasii ditatam scribit ipse Ambrosius in epistola ad sororem Marcellinam & in qua demum etiam sepultus fuit, S. Ambrosii ecclesia appellatur? Imo numquid non ab initio ipsius nomine insignita fuit? Audi Paulinum ejus notarium in Vita ad S. Augustinum conscripta: Cum corpus ipsius (S. Ambrosii) … levaretur portandum in basilicam Ambrosianam, in qua positus &c. Audi S. Augustinum lib. 9 Confessionum cap. 7: Cum enim propalata & effossa (corpora SS. Gervasii & Protasiii) digno cum honore transferrentur ad Ambrosianam basilicam &c. Audi tandem ipsummet S. Ambrosium in laudata ad sororem epistola: Sequenti die transtulimus ea in basilicam, quam appellant Ambrosianam &c. Indene suspicabimur, quod sibi ipse Ambrosius ecclesiam ædificaverit, alio, quam diximus, sensu? Redeo ad anonymum S. Probi biographum.

[22] [& in qua reliquiæ decentius positæ seculo 6.] Noluit is, vir sincerus, ut arbitror, certo affirmare, duo, quæ S. Maximianus cum corpore S. Probi sub ara deposuit, corpora fuisse SS. Aderiti & Caloceri; quia etiam alios eadem in ecclesia sanctos Ravennates episcopos conditos fuisse noverat, ex quorum numero duo ista corpora fuisse poterant: quamquam pro SS. Aderito & Calocero staret tum aliorum hominum opinio, tum peculiaris erga hos duos populi veneratio: de iis quippe solis ait: Quos nempe ut venerabilem Probum veneramur. Sepulti autem istic dicebantur, præter alios, de quibus dubie loquitur vel silet Agnellus, SS. Dathus, Liberius, Agapitus & Marcellinus, omnes Maximian idecessores, omnes, ut colligo ex Agnelli verbis, ab eodem Maximiano eodem tempore, quamquam non eodem loco ecclesiæ, decentius repositi. Ita enim scribit Agnellus in Vita S. Maximiani: Corpus vero B. Probi cum cæteris sanctorum pontificum corporibus iste sanctus vir aromatibus condidit & bene locavit, & in fronte ipsius ecclesiæ B. Probi & Eleuchadii & Caloceri effigies variis decoravit, & sub pedibus eorum invenietis… Sane per cetera sanctorum Pontificum corpora, non tantum duo SS. Aderiti & Caloceri, sed omnia, quæ in ecclesia S. Probi sepulta fuisse, ante retulerat, hic designata voluerit Agnellus.

[23] [Textus Agnelli huc spectans] Ad finem textus, ubi puncta excudenda curavi, monet Bacchinius, deesse inscriptionem. Periisse eam, pœnitet me ideo magis, quia dubium incidit, an non lateat mendum in verbis reliquis, quod dubium verisimillime solveret inscriptio: priusquam illud pandam, juvat audire Bacchinii ad eadem verba Observationem. Et hinc fabella de S. Eleucadii corpore a Constantino Magno Ticinum ad D. Michaëlis translato difflatur, cum Maximianus laudetur, quod corpus B. Probi cum cæteris sanctorum pontificum corporibus aromatibus condiverit, & bene locaverit, & in fronte ipsius ecclesiæ B. Probi & Eleucadii & Caloceri effigies apposuerit. Agnello ignota quævis alia Eleucadii translatio, etiam Constantini ætate posterior, de qua si rescivisset, minime omisisset hic loqui. Non est mihi animus de novo indagare in veritatem dictæ translationis, de qua videri potest Henschenius noster ad diem XIV Februarii: at non video, quod robur habeant verba Agnelliana ad difflandam illam, quam vocat Bacchinius, fabellam: ut robur haberent, deberet ex iis concludi posse, inter corpora, a Maximiano elevata, fuisse etiam corpus S. Eleuchadii, sed nec video, qua via id fieri queat.

[24] [examinatur.] Agit Agnellus de ecclesia S. Probi, deque elevatione corporum tum ejusdem S. Probi, tum aliorum sanctorum episcoporum, qui in eadem sepulti fuerant; sed in ea sepultus non fuit S. Eleuchadius, ut testatur Agnellus ipse in Eleuchadio, inquiens: Sepultus est extra muros Classis, ubi usque hodie ad laudem est nominis ejus ecclesia ædificata & Deo consecrata. An forte S. Eleuchadius ex propria ecclesia translatus fuit ad ecclesiam S. Probi? Id nullibi dixit Agnellus, nec alius, qui dixerit, usque nunc inventus est, nec dicere potest Bacchinius, ne argumentum, quo utitur adversus Ticinenses, retorqueatur in ipsum. At, inquis, si corpus S. Eleuchadii non erat in ecclesia S. Probi, quid causæ fuit, cur eidem ecclesiæ præfixa & a S. Maximiano ornata fuerit effigies Eleuchadii potius, quam Aderiti aut alterius ibidem sepulti episcopi? Respondeo, vel ex hoc capite dubitare me, an in verbis Agnellianis non lateat mendum; an, inquam, iis intrusum non sit nomen Eleuchadii pro nomine Aderiti. Dubium augent pleraque ante relata. Aderitus juxta Agnelli relationem ibidem omnium primus sepultus fuit, tum Calocerus, dein Probus, qui ecclesiam erexit verisimiliter ex reverentia, qua in ipsos ferebatur. Postea Maximianus ecclesiam instauravit vel de novo construxit & ampliavit, appositis tribus Sanctorum effigiebus. Quorum Sanctorum? Sane Probi primi fundatoris, &, quæ mea conjectura est, duorum, in quorum gratiam erexerat Probus ecclesiam, Aderiti & Caloceri, quosque postea juxta testimonium anonymi in Vita S. Probi populus venerabatur, ut venerabilem Probum. Seculo decimo, sicut ex sequentibus videbitur, sub ara ecclesiæ S. Probi reperta sunt tria Sanctorum corpora sine inscriptione aut nominum indicio; credita sunt corpora SS. Probi, Aderiti & Caloceri. Qua de causa? fallat me conjectura, dicam tamen: quia merito putabantur honoratiori illo loco a S. Maximiano deposita fuisse corpora eorum, qui speciatim ibi colebantur & quorum effigies cernebantur in fronte ecclesiæ.

§ III. Inventio & translatio reliquiarum, cultus hodiernus.

[Seculo 10 in ecclesia S. Probi inventa sunt,] Jacuerunt S. Aderiti aliorumque antistitum corpora in S. Probi ecclesia Classensi usque ad seculum decimum, quo Ravennam translata dicuntur depositaque in metropolitana ecclesia; ubi etiam hodie sub ara maxima honorifice condita esse, legimus in Proprio Sanctorum ejusdem ecclesiæ. Exstat Historia translationis part. 2 tom. 1 de Scriptoribus rerum Italicarum pag. 554 & seqq. in Vita S. Probi, quæ inserta est Spicilegio Historiæ Ravennatis, quæque idcirco primo suspensum me tenuit. Verebar quippe, ne, sicut in eo Spicilegio S. Petri Damiani Sermo de Eleuchadio obtrusus nobis est pro Vita S. Aderiti, ita hic simile quid latitaret. Eapropter perlegi integram, & initium quidem ejus, facta collatione, mox comperi non esse aliud, quam ipsummet Agnelli de S. Probo elogium, seu Vitæ compendium: reliqua vero ab homine sincero & recto profecta esse, credere me coëgit scribendi ratio. Specimen habes in verbis ejus num. 19 recitatis, ubi ait, nolle se affirmare de corporibus SS. Aderiti & Caloceri, quod autumabant alii; qua in re scriptores præsertim rerum patriarum non semper adeo scrupulosi sunt.

[26] Nomen suum non prodit auctor, sed se canonicum fuisse & corporum inventioni adstitisse, [ut scribit testis oculatus,] sat clare significat. Lucubratio ejus proprie spectat ad Acta S. Probi, illustranda die X Novembris; quoniam tamen magnam in ea partem habet S. Aderitus, synopsim, quæ sufficiat ad inventionis & translationis notitiam, exhibeo, immixtis hinc inde ipsiusmet verbis. Rem peractam ait, curante Petro juniore quarto archiepiscopo Ravennate, quem postea Bononiensem nuncupat, & de quo sic scribit Rubeus lib. 5 Histor. Ravenn. ad annum 923: In Constantini locum Petrus Bononiensis sufficitur, qui appellatur in tabulis publicis hoc modo: “Petrus servus servorum Dei, divina gratia archiepiscopus quartus, junior, pollens.” Domo Bononiensis fuit, & si superiores hoc nomine archiepiscopos repetamus, quintus numerabitur. Ascendit autem is cathedram Ravennatem dicto anno 923, occupavitque usque ad 970, quo sponte deseruit. Itaque intra illud temporis spatium, circa annum nempe 963, ut tradunt nonnulli, Pridie Kalendas Februarii juxta anonymum nostrum aliquanti ex omnibus pene ordinibus cleri ad rem exsequendam perrexere, quos inter & ipse fuit, ut liquet ex sequentibus.

[27] [tria corpora & hæc inter S. Aderiti,] Ad eamdem autem, inquit, jam sæpe dicti beati Probi ecclesiam devotissime quum venimus, humo prostrati, multas Domino preces obtulimus, ut dignaretur complere, si sibi libitum nostrum foret votum. Erecti tamen multa inter nos contulimus, quid gerendum esset de tam tremendo actu, ignorantes, ubi sacrum (S. Probi) corpus jaceret humatum. Tum interjectis nonnullis, quibus singulorum ad reperiendum thesaurum conatus exponit, Sacerdos, ait, circumquaque … circa aram fodiebat, laterinum lapidem percutiens, exiguum latenter sub altare foramen aperuit arcæ. Quo viso, altaris mensam cum sacerdotibus quibusdam renitentibus submovimus, magno lætantes gaudio. Inferiorem cum columbellis, quibus mensa fulciebatur, lapidem sustulimus: ad arcæ operimentum, Sanctorum nomina invocantes, devenimus… Cernuo universi, qui aderant, intro vultu aspicientes, viderunt vas ligneum, jam in inferiori parte in aliquantis carie præ vetustate consumptum, superiore tamen integrum. Quod apertum, tria ibi humata cernunt corpora Sanctorum, duo simul, tertium ligni interpositione sequestratum. Inter se quoque innumera agitantes, quia nihil adnotationis vel inscriptionis repererunt, qui essent, quove nuncuparentur in seculo, dum adviverent, nomine.

[28] [ut creditur, translataque Ravennam,] Æstimabant tamen, qui aderant, sequestratum beatum fore Probum, unitos sanctos Aderitum & Calocerum. Summa igitur cum devotione Sanctorum corpora ex arca sustulerunt cum ligneo vase. Ibi aliquanta reliquerunt ex Beatorum cadaveribus ob illorum commemorationem. Linteamina circum vas cupitumque thesaurum diligenter, ut competebat, nectentes institis reposuerunt omnia super sedem antistitis. Post pauca refert duo miracula, quibus corporum sanctitatem manifestare dignata est divina bonitas. Primum fuit cæli per mensem vehementibus imbribus infesti, mox ut elata sunt corpora, secuta serenitas; alterum homini valida febre correpto, restituta sanitas ad attactum sellæ gestatoriæ. Exponit deinde, quo ordine ac modo Ravennam delata sint sacra lipsana, quanto gaudio, apparatu & pompa ab archiepiscopo universoque populo excepta sint depositaque in metropolitana ecclesia, ubi novis cœperunt beneficiis clarere. Quanti vero, inquit, a febribus, quantique ab adversis corporis languoribus eorum precibus sanitati sunt restituti, eloqui non valemus; duo speciatim memorat, alterum collatum suo consanguineo, qui, violenta febri laborans, firma fide accessit ad ecclesiam & construendo Sanctis mausoleo operam contulit, maloque liberatus est; alterum sibi, dum amissum pene auditum ad ipsorum invocationem recuperavit integrum.

[29] [ac depositæ sub altari ipsis dicato] Tertio autem, rursus sunt ipsius verba, Martii Nonas illorum felicissimo pro honore a Bononiense præsule (Petro nempe, de quo num. 26) dedicatum est studiosissime perfecteque altare, ubi eorum suffragia suppliciter ab omnibus cernua exposcuntur mente. Haud ita diu post divina revelatione, ut narrat idem anonymus, intellectum est, alia insuper quinque Sanctorum corpora quiescere in eadem Classensi S. Probi ecclesia; quapropter missi sunt ab archiepiscopo, qui & in ista inquirerent: Quæ strenue inquirentes in prædicta sæpius beati Probi æde, duo multo tandem sudore sepulcra repererunt, diversoque cum studio latentia, ingenioseque aperta, & in altero horum tria, in altero duo humata videre corpora. Hæc autem ex ligneis, quia admodum vetustæ erant, capsis abstrahentes, & in sindone condientes, Ravennam detulerunt multis cum hymnis, magno gaudio exultantes. Sed quia erat dies secundus Rogationis ante celebritatem Dominicæ Ascensionis, tota plebs cum ipso præsule, ut prædiximus, obviam venit nobis. Tunc quidam infirmitate arctatus, quam medici maniam vocant, dum Sanctorum corpora ad Ursianam gestarentur ecclesiam, a suis filiis valde furibundus ipse est delatus, quos, ut ei erat possibile, vorare morsu nitebatur: sic tamen coactus usque ad præfatam ecclesiam cum eisdem est perductus, istisque ac tribus prioribus multa vi est suppositus; quamquam non illico, suo præpediente delicto, esset a languore ereptus, tamen non diu illorum precibus protelatum est tempus, quod sanitati est redditus; quem nos satis modestum postmodum ac devotum ad prædictorum corpora Sanctorum supplicantem vidimus.

[30] Hunc quoque, si bene valeret, perconctati sumus: [eum aliis quinque in metropolitana ecclesia;] ita se, reponebat, Sanctorum, non suo merito, prece, verecunda facie, Deo favente, sanum esse, ut nihil de præteriti languoris imbecillitate sentiret. Horum sed denique quinque corpora Sanctorum nondum condita sunt humo. Adhuc enim sindone manent super quamdam cameram involuta ecclesiæ subter testudine. Corpora hæc, ut ante insinuavit auctor, credita tunc sunt atque hodiedum creduntur esse SS. Proculi, Dathi, Liberii, Agapiti & Marcellini, pontificum Ravennatium; cui sententiæ eatenus adstipulatur Agnellus, quatenus asserit, quod suo quoque tempore in ecclesia B. Probi dicerentur sepulti quatuor posteriores, ut videre est in singulorum apud ipsum elogiis: de primo, Proculo nimirum, saltem dubitat, aiens: Ambiguitas mihi est, utrum in basilica B. Probi sit conditus; an in sancti Eleucadii confessoris.

[31] [ubi de Sancto nostro sit Officium duplex.] Hæc de quinque corporum inventione & translatione paulo latius deduxi, quia, si forte falsi fuissent ii, qui, referente anonymo, autumarunt, inter tria primum reperta fuisse corpus S. Aderiti, tum saltem verisimillime existimari posset, fuisse unum ex quinque posterius inventis. Nam in ecclesia S. Probi alios Sanctos aut episcopos usque ad Agnelli tempora tumulatos non lego, præter unum forte Petrum Seniorem, qui in arca magna saxea positus fuit, sed, dum scriberet Agnellus, si modo hujus verba recte intelligam, alio translatus fuerat. Quiescunt porro hodiedum memorata octo Sanctorum episcoporum corpora sub ara maxima metropolitanæ ecclesiæ, & singulorum, excipe Proculum, ut innuebam supra, quotannis festivitas celebratur Officio ecclesiastico ritu duplici. Totum autem desumendum præscribitur ex Communi confessoris pontificis præter lectionem 4, quam quisque habet propriam, sed quam pro Sancto nostro non describam, tum quia antiqua non est, tum quia nihil continet, quod abunde novisse nequeat lector ex hoc Commentario.

DE SS. FLORENTINO ET HILARIO AC FORTE APHRODISIO MM.
PSEUDUNI IN ÆDUIS.

Forte seculo III.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Florentinus M. Pseuduni in Æduis (S.)
Hilarius M. Pseuduni in Æduis (S.)
Aphrodisius M. Pseuduni in Æduis (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Memoria in Fastis; palæstra martyrii.

Quæcumque de sanctis his Martyribus (Florentinum semper intellige ac Hilarium, nam cur iis Aphrodisium junxerim, [Nomen solius Florentini in Hieronymianis;] inferius monebo) si excipias mortem pro fide obitam & cultum, vel controversa sunt, vel difficultatibus implicata, alia tamen majoribus quam alia. Prima controversia locum martyrii respicit, eaque orta est ex diversitate, qua in aliquot Martyrologiorum apographis locus iste expressus & a posteriorum temporum scriptoribus acceptus fuit. At postquam tum eorumdem tum aliorum Martyrologiorum melioris notæ codices e tenebris eruti, & ab eruditis discussi ac inter se collati sunt, una sententia super loco martyrii, quæ ante erat communissima, ita decidit, ut paucos admodum sectatores retinuerit. Juverit, priusquam rem latius exponamus, huc transtulisse, quæ de Sanctis leguntur in præcipuis Martyrologiis. Inter Hieronymiana apud Florentinium, ita habet vetustius: In territorio Ædue civitate natalis sancti Florentini; Antverpiense: Æduæ civitate natalis Florentiani; Corbeiense: In territorio Augustoduno civitate sancti Florentini, Silvani, Firmi. Posteriori huic congruit, quod ex Corbeiensi etiam codice inseruit Acherius tom. 4 Spicilegii, quodque vetustissimi Hieronymiani nomine insignivit. Inter contracta, similiter Hieronymo attributa, apud nos tom. VII Junii Augustanum hoc die nudum habet dumtaxat nomen Florentini; Labbeanum vero sic locum adjicit: Ed. Florentini; sed Gellonense apud Acherium tom. 13 Spicilegii loci nomen integre exprimit: Eduis Florentini.

[2] [nullius in Adone puro,] Solius quoque Florentini memoria celebratur in Adone per Mosandrum edito, ita tamen ut annuntiatio asterisco notata sit, tamquam dubia, seu aliena ab Adone; quia ut ex Mosandri admonitione ad lectorem colligere est, in uno tantum quatuor codicum Mss., quibus usus est, reperiebatur. Mosandrum secutus est Rosweydus noster, annuntiationemque, ut Adoni non propriam, rejecit in Appendicem; est autem ista: Eodem die sancti Florentini martyris. Mosandri ac Rosweydi crisim probavit Sollerius in Usuardo suo; Mabillonius contræ part. 2 Seculi 4 Actorum Ord. S. Benedicti pag. 493 non tantum Florentinum, sed & Hilarium Adoni vendicare conatus est. Eum in finem produxit sequentem annuntiationem ex veterrimo codice suo Germanensi: In territorio Augustudunensi passio sanctorum martyrum Florentini & Hilarii, qui cum apud castrum Pseudunum Christianitati operam darent, & jejuniis & orationibus atque eleemosynis inservirent, tandem tempti sunt, præcipiente Croco rege Wandalorum, qui Galliam vastabant, atque pro fide Christi per oris contusionem, per dentium effractionem, atque linguarum eradicationem capitali sententia puniuntur V Kal. Octobris. At Sollerius in Præfatione ad Usuardum cap. 3 art. 2 contendit, codicem Mabillonianum non esse vere ac pure Adonianum, cum longissime discrepet ab editis & Mss. Adoniani Martyrologii apographis. Interim ad Mabillonii sententiam accessit Dominicus Georgius in recuso nuper & annotationibus illustrato Rosweydiano Adone, ubi ad diem XXVII Septembris eamdem, quam Mabillonius dederat annuntiationem, textui subjecit ex tribus Adonianis codicibus: verum licet inficiari nolimus, hos similesque codices vetustate sua esse commendabiles, hactenus persuasum nobis non est, æquales esse puritate & auctoritate cum codicibus Mosandri & Rosweydi.

[3] Ad Usuardum quod spectat, tam generalis est in omnibus apographis utriusque Sancti commemoratio, [Florentini & Hilarii in Usuardo & aliis legitur.] ut merito dubitare nemo queat, quin ipsi propria. Lectio genuina ac pura his verbis concepta est apud Sollerium: Castro Pseuduno sancti Florentini, qui una cum beato Hilario post abscisionem linguæ gladio jussus est feriri. Ambos quoque annuntiat Autissiodorense Martyrologium apud Martenium tom. 6 Collectionis amplissimæ hac phrasi: In territurio Augustidunensi passio SS. Florentini & Hilarii. Solum denuo Florentinum, & corrupto quidem nomine, refert Hagiologium Franco-Gallicum. Castro Seuduno sancti Florentii martyris. Mitto recentiores Fastos, in quibus constanter Florentino conjungitur Hilarius, quorumque annuntiationes passim profluxerunt ex Usuardinis apographis, & hinc supra memorata controversia de loco martyrii, ad quam redeo. Usuardus, ut ad hunc diem ostendit Sollerius ex optimis codicibus Pratensi, Heriniensi, Tornacensi, Rosweydi & Greveni, scripserat Castro Pseuduno: verum cum regionem vel provinciam non expressisset, posteri, quibus locus ignotus erat, nec ad manus erant Hieronymiana aliave vetera monumenta, unde ejus situm late saltem deprehenderent, primum Seudunum, deinde Sedunum scripserunt, & sic paulatim invaluit opinio, designari Sedunum, Gallis Sion, Germanis Sitten, urbem Vallesiæ primariam.

[4] Hanc viam primus, ni fallar, iniit Sigebertus Gemblacensis, [Passos non esse Seduni in Vallesia,] auctor seculi XI & 12 in Chronico, typis vulgato per Miræum, ubi ad annum 411 Sanctos nostros Sedunenses appellat; quamquam fortasse hujuscemodi appellatio adscribi debeat librariis. Eamdem tenuerunt Petrus de Natalibus in Catalogo Sanctorum editionis anni 1493, Muneratus, Belinus, & Molanus in editionibus Usuardini Martyrologii, Galesinius & alii, qui Sanctos Seduno vel Castro Seduno attribuunt, quorumque lectionem etiam retinuit Eminentissimus Baronius in Romano hodierno: Seduni in Gallia sancti Florentini martyris, qui una cum beato Hilario post abscissionem linguæ jussus est gladio feriri. Saussayus vero ut omne dubium tolleret, adjecit nomen fluvii, ad quem situm est Sedunum Vallesiæ: Eodem die Castro Seduno ad Rhodanum &c. Postremum hoc observo, quia, licet hic recensiti auctores martyrii palæstram statuant Seduni, inde certum non fit, an omnes intellexerint Sedunum Vallesiæ, an vero locum Galliæ ab illo diversum. Exemplum habemus in Maurolico, qui quidem cum aliis Sedunum scripsit, nec tamen Vallesiæ civitatem designatam voluit, ut patet ex hodierna ejus annuntiatione: Castro Seduno prope Augustodunum sanctorum Florentii & Hilarii &c. Simile dubium formari nequit de scriptoribus Helvetiæ aut Vallesiæ, nominatim Francisco Guillimanno lib. 4 cap. 3 de Rebus Helvetiorum, Henrico Murer in Helvetia sancta pag. 182, & Sebastiano Briguet in Vallesia Christiana sect. 2 cap. 2: ii quippe, quod minus mirum est, cum de re sua agatur, distincte & asseveranter Seduni Vallesiæ martyrii palæstram collocant. Verum nihil afferunt, quod, spectata antiquitate, vel comparari possit cum hactenus recitatis vetustis Martyrologiis, in quibus pœne omnibus memorantur Sancti in Æduis vel in Augustodunensi territorio, quod partem ducatus Burgundiæ constituit.

[5] [sed Pseuduni in Æduis,] Mabillonius, qui hanc materiam operose pertractavit Sæc. 4 parte 2 Actorum Ord. S. Benedicti pag. 492 & seqq., Martyrologiis jungit memoranda inferius Acta martyrii, in quibus legitur, Florentinum, dum Wandali in Gallias irrumperent, finibus Æduorum non longe tractum seu pagum Dusmensem inhabitasse, & post pauca sic pergitur: Tandem (gens barbara) Pseudunum castrum cum Croco suo rege advenit, ubi tunc B. Florentinus, in collegio suo justitiæ virum Hilarium habens, virtutibus operam dabat. Demum fuse narratur, quo pacto eidem regi sisti jussus, cum socio Hilario passus, in eodemque castro sepultus fuerit. Hinc concludit Mabillonius: Itaque locus, ubi necem passi sunt, erat in finibus Æduorum, & quidem non longe a pago Dusmensi, vulgo le Duesmois, qui Alesiensi conterminus est. Denique loco vocabulum erat Pseudunum, non Sedunum, uti hactenus creditum est. Idem auctor post diligentem in loci situm inquisitionem, non dubitare se ait, quin Pseudunum sit vicus Augustodunensis diœcesis, qui hodiedum indigenis Semont nuncupatur. Rationes ejus afferam etiam inferius, & quid iis opponatur, proponam.

[6] [ostenditur, & oppositæ] Ceterum auctoritatem pro statuenda martyrii palæstra in territorio Augustodunensi tam gravem ac certam censuerunt critici, qui post Mabillonium hanc quæstionem discusserunt, Ruinartius in Historia Persecutionis Wandalicæ pag. 409 & seq., Sollerius in Observatione ad diem XXVII Septembris editionis Usuardinæ, aliique, ut non invenerim, qui eam sententiam oppugnare vel adversam propugnare tentaverit, præter unum Sebastianum Briguet in Vallesia Christiana, typis Sedunensibus vulgata anno 1744. Is itaque Sectione 2 cap. 2 primum juxta communiorem ante opinionem Seduni Vallesiæ passos esse Sanctos affirmat; deinde observat sequentia: Sunt qui Florentinum cum Hylario dicunt, incolatu non brevi versatum quoque esse in Burgundiæ civitate Pseudin, nunc Semont dicta, diœcesis Augustodunensis; captos autem esse a barbaris Galliam Celticam populantibus, & pro confessione Jesu Christi occubuisse XXVII Septembris, quorum reliquiæ translatæ sint anno DCCCLV ad abbatiam d'Aine Lugdunensis diœcesis. Interim eorum locum cruentæ necis fuisse ad S. Petrum Clagiarum (ita verisimiliter indigitat locum Sedunensis civitatis, ubi exstat etiam nunc ecclesia S. Petro apostolo sacra) perpetua fert Vallensium traditio & Annales sacri. Caute subticet laudatus auctor, quinam sint illi adversarii sui, & qua quantave auctoritate nitatur eorum assertio.

[7] [opinionis] Eo scilicet rediguntur, qui nimio patriæ amore abripi se sinunt. Dum nihil est, quod opponatur testimoniis & argumentis solidissimis; hæc quasi levioris momenti negligunt ac prætereunt, moxque transiliunt ad traditiones suas, non raro ex meris conjecturis, aliquando etiam ex erroribus natas; ac denique rem confectam cupiunt, modo citent privatos Annales, quorum nec ætas nota est nec auctoritas, quique sæpe non alio fundamento suffulti sunt, quam iis ipsis traditionibus. Ne tamen omni auctoritate extranea destitutus videretur laudatus Briguetus, verbis citatis mox ista subnexuit: Adon in Martyrolog.; Ribadeneira tom. 2 in Vita S. Innocentii 29 Julii; Jacob. Gauthier Sæc. V, 400 col. 1 pag. 380; item column. Imperat. pag. 381. Ado Florentium nominat: V Kal. Oct. in Castro Seduno apud Guillimannum l. 4 c. 3; Casp. Lang. l. 1 c. 2 a. 9, Petr. de Natal. &c. Hæc ille, sed nequaquam certe idonea ad confirmandam traditionem, pondusve afferendum Annalibus num. præcedente allegatis.

[8] Nam genuinum Adonis Martyrologium, ut num. 2 dictum est, [argumenta] Sanctos nostros non habet. Demus tamen, Adoni propriam esse annuntiationem, sive breviorem illam, quam reprobarunt Mosander & Rosweydus; sive langiorem, quam ut vere Adonianam produxerunt Mabillonius ac Georgius; frustra eo recurret Briguetus: cum brevior neque locum neque regionem martyrii exprimat: longior vero Castrum Pseudunum assignet, in Augustodunensi territorio. Imo, inquit, Adonem volo, citatum a Guillimanno, ubi legitur Florentius cum Hilario martyrio coronatus Castro Seduno. Respondeo: Si adderetur in Vallesia vel quid simile, tum forte operæ pretium foret inquirere in valorem codicis a Guillimanno adhibiti, & an unus is præferendus sit tot aliis hactenus productis veterum Fastorum apographis, discutere: verum cum hujusmodi nihil addatur, codex iste, etiam in S. Florentini nomine mendosus, ad summum referri potest in ordinem eorum Fastorum, in quibus Sedunum legitur non addita regione, quique secundum vetustiora ac meliora monumenta corrigendi & explicandi sunt. Petri de Natalibus Sanctorum Catalogus, hic a Brigueto in subsidium vocatus, ad eumdem ordinem referendus est, cum regio nulla designetur. Idemque procul dubio statuendum de Opere alterius, nobis ignoti, auctoris.

[9] Quem autem in finem idem Briguetus Ribadeneiram & Gautherium seu Gaulterium sententiæ suæ patronis accenseat potius quam alios, [refutantur.] plane ignoro. Etenim dum & eos, licet recentiores, consulendos ducerem, ut, si forte antiquum aliquod instrumentum produxissent, examinarem, adii Vitas Sanctorum tum Hispanice, tum Latine editas a Ribadeneira, & utrobique, non ad XXIX, sed XXVIII Julii pervolvi Vitam S. Innocentiii Papæ martyris; at ne verbum quidem unum reperi, quo memoretur Vallesia, Sedunum, Octodurum, Florentinus aut Hilarius. Idem contigit consulenti Gaulterium pag. 380 & 381, ubi pertractat ille res quidem peractas seculo 5, sed omnino diversas a præsenti materia. Suspicabar primum, oriri id forte ex eo, quod diversa mihi esset Operis editio, & eapropter seculum idem discutiens, incidi in paginas 356 & 357, quas a Brigueto assignatas existimavi: quia pag. 356 col. 1 de Summis Pontificibus referuntur gesta S. Innocentii Papæ, & pag. 357 col. 1 de imperatoribus gesta Honorii imperatoris, quibus regnantibus, juxta multos martyrium subierunt SS. Florentinus & Hilarius: verum neque hic ulla Sanctorum illorum aut martyrii palæstræ memoria. Itaque cum nihil uspiam se prodat, quod patrocinetur Sedunensium traditioni & Annalibus, vel dubiam faciat sententiam pro Æduis seu Augustodunensi territorio, restat, ut, qua parte dicti territorii Pseudunum situm esse credant scriptores Galli, proponamus.

[10] Mabillonius Sæc. 4 part. 2 Actorum Sanctorum Ord. S. Benedicti locum a se certo detectum arbitratur: [Mabillonii de situ loci] Multis hac de re, inquit pag. 493, litteris ultro citroque missis, tandem consului venerabilem virum D. C. Broccotum, Queminiaci ecclesiæ in pago Dusmensi rectorem, ejusdemque pagi archipresbyterum: ex cujus litteris demum intellexi, in parœciali ecclesia vici, qui vernacule Bremur appellatur, adservari caput S. Florentini martyris, qui uno fere abhinc lapide martyrio affectus fuisse traditur ab indigenis; eo scilicet in loco, ubi hodie quoque annosa & arida quercus signi vice ostenditur. Porro angusta valle, quam Sequana irrigat, interjecta, situm esse vicum adverso colli impositum, vocabulo Semont, quo nomine Pseudunum significari, nullatenus dubito. Is enim locus, ut & vicus Bremur, exstat in diœcesi Æduensi & quidem in Dusmensi pago: & ex Pseuduno factum primo vocabulum Pseumont (nam dunum apud veteres Gallos montem significabat) tum Seumont ac tandem Semont. Hic locus castri nomine (quod solis urbibus atque opidis munitis veteres tribuebant) aliquando insignitus, nunc in exiguum viculum, qui bis duodena tuguria vix capit, redactus est, pendetque e vicina parœcia opiduli S. Marci. In subjecta denique planitie, Sequanæ aquis irrigua, medio Pseudunum inter ac Bremur intervallo, adhuc superest veternosa illa quercus, superius memorata, quæ S. Florentini nomen retinet a loco passionis. Eo religionis causa caput S. Florentini deferre solent Brevis muri incolæ ad pluviam impetrandam.

[11] [sententiæ] Hanc Mabillonii sententiam cum aliis adoptarat primum Castellanus in Martyrologio universali ad diem XXVII Septembris, Sanctos nostros passos esse notans Gallice: a Semont; Latine vero ad marginem: Pseuduni. Sed eam postmodum deseruit in Corollario ad eumdem diem pag. 739, ubi monet, post vocem Pseuduni addendum vel Seuduni: ut legitur in Martyrologio Ms. Nevelonis Corbeiensis. Tum significat, eo nomine intelligendum locum ejusdem quidem diœcesis Augustodunensis, sed diversum a Semont, quique Gallice dicatur Suin; Nam locus hic; inquit, situs in Quadrigellensi seu Cadrellensi tractu (en Charollois) Seudunum appellatur in Tabulis, ut videmus in Tractatu Ms. Prioratuum subjectorum abbatiæ S. Germani Autissiodorensis. Ita ille. Sane eatenus mihi præplacet ejus sententia, quod in ea recurrendum non sit ad analogiam Mabillonii, qua per conjecturam longissime quæsitam ex Pseuduno factum sit Semont, quia dunum apud veteres Gallos montem significabat; cum tamen, teste eodem Castellano, Semont locus sit, non, ut asseruit Mabillonius, colli impositus, sed in plano situs ad ripam Sequanæ.

[12] [Castellani sententiæ] Porro Castellani sententiæ plurimum favet codex noster Ms. de Autissiodorensibus episcopis & abbatibus S. Germani, quem sub nomine D. Georgii Viole, dictæ abbatiæ seculo proxime elapso religiosi, citare consuevimus, & in quo auctor seu collector etiam agit de Prioratibus eidem abbatiæ subditis, speciatim vero ac fuse de Prioratu S. Florentini ad Armentionem fluvium in Senonensi diœcesi. Hujus autem Prioratus fundationem a se dandam promittit ex binis ejusdem Mss., Legendario scilicet & Chartulario: dein ad evitandam confusionem observandum ait, quod præter Sanctos, qui in aliis provinciis nomine Florentini veniunt, duo sint in Burgundia, ubi scribit, insignes Martyres, quorum alter, communius tamen Florentius nuncupatus, in sacris Fastis annuntiatur die XXVII Octobris, alter XXVII Septembris & hunc quidem cum socio Hilario, jubente Crosco Wandalorum rege, capite plexum asserit en Suin a Charolois (legendum a Suin en Charolois) Augustodunensis diœcesis: quæ est ipsissima, ut abunde patet, Castellani sententia.

[13] Dixi autem tantum, codicem nostrum plurimum favere Castellani sententiæ, [præfertur,] quia quod aiebat Castellanus, Suin Latine dici Seudunum, non reperio in nostro codice, licet non dubitem, quin ad ejus autographum appellet, dum addit: Ut videmus in Tractatu Ms. Prioratuum subjectorum abbatiæ S. Germani Autissiodorensis. Nam in dicti codicis nostri fronte notantur sequentia: Manuscripti hujus autographum ad nos Parisiis transmisit Claudius Castellanus anno MDCCIX, & postquam descriptum fuit, ad eumdem remisimus. Sed neque dubito, quin Castellani assertio de Latina nuncupatione loci Suin in se vera sit, haustaque vel ex aliis documentis, vel ex ipsis, quas simul allegat, tabulis, fortasse apographo nostro non insertis. Ratio est, quia, nisi multum fallar, hodiernum Suin etiam Gallice aliquando appellatum fuit Seduno. Certe in Indice beneficiorum (lePouille) Augustodunensis diœcesis, ubi agitur de beneficiis Cadrellensis archipresbyteratus, ista lego: Cure de saint Bonit de Joux; cure de Seduno: Suin autem, quæ tamen dicti archipresbyteratus parœcia est, & in tabula geographica Guillielmi de l'Isle signatur uno circiter milliario Burgundico a parœcia S. Boniti, in laudato Indice non recensetur; adeo ut credam, Suin & Seduno unum esse eumdemque locum, imo verisimilius eumdem, qui in vetustioribus Martyrologiis Pseudunum recte scribitur, quique paulatim detracta una & altera littera Seudunum ac Sedunum appellari cœpit, ut dictum est superius. Hinc supervacaneum existimo Castellani monitum, dicentis, voci Pseuduni in Martyrologio suo addendum vel Seuduni: cum Pseudunum, ubicumque demum situm est in Augustodunensi territorio, vera sit palæstræ appellatio.

[14] Quoniam vero Castellani sententiam, quoad locum ipsum, [ejusdemque Mabillonii] præferendam judicamus, æquum est, ut rationibus, quas pro sua attulit Mabillonius, breviter respondeamus. Displicere tam nobis, quam Castellano, excogitatam a Mabillonio analogiam nominis Gallici Semont, cum Latino Pseudunum, jam sufficienter indicavimus. Quod spectat ad reliquias S. Florentini servatas in vico Bremur: hinc, nisi aliud accedat, non sequitur, Sanctos ibi, vel non procul inde passos esse: cum, ut notat Castellanus, illuc æque deferri potuerint, quam in tot alia loca, post memoranda, ubi ejusdem Sancti reliquiæ honorantur, nec tamen statuitur palæstra martyrii. Imo, inquis, accedit traditio indigenarum, & arbor inter Semont ac Bremur usque nunc Quercus S. Florentini nominata; quia ibidem martyrio coronatus creditur. Respondeo primo, opponendo traditioni verba num. 12 citata ex codice Ms. Autissiodorensi, quæ certe traditionem ei oppositam involvunt & indicant. Utra antiquior & verior est? Si illi utcumque favet arboris denominatio; magis huic suffragatur loci nomen Seudunum vel potius Pseudunum juxta ante dicta. Secundo, demus tantisper, etiam Semont Latine olim appellatum fuisse, Pseudunum, ne tum quidem Mabilloniana traditio omni ex parte congruet Martyrologiis & Actis: cum hæc palæstram statuant in castro Pseuduno; traditio autem ad arborem medio inter Semont ac Bremur intervallo. Ad denominationem arboris reponit Castellanus, eam inde oriri potuisse, quod dum S. Florentini reliquiæ primum in Bremur delatæ sunt, earumdem lator sub illius umbra requieverit: non inficior. Verumtamen, si addidisset, forte ita appellari arborem, quia, dum Sancti reliquiæ ad impetrandam pluviam foras deferuntur, ultra illam progredi non solent incolæ, adeo ut ex ea consuetudine tamquam terminus habeatur supplicationis, & inde profecta sit opinio super martyrii palæstra, non minus mihi placeret conjectura.

[15] [rationum monumentis] Superest unum argumentum, a Mabillonio desumptum ex Actis Sanctorum nostrorum, ad quod miror responsum non fuisse a Castellano. Vis ejus in eo consistit, quod in Actis, ut legit idem Mabillonius, nominetur Dusmensis pagus, in quo situm est Semont. Textus Mabillonianus hic est: Cum rabies Guandalicæ persecutionis & insania circumquaque populos dirissime premeret, & … maximam partem orbis depopulando afflixisset; tunc temporis beatus Florentinus, mundo adhuc militiam exercens, finibus Æduorum, non longe tractum [seu] pagum Dusmensem inhabitabat. Respondeo primo, Acta tot locis corrupta esse a librariis, ut etiamsi major foret biographi auctoritas, quam ipsi tribuendam censeo, dubitarem adhuc, an ipsis potius standum esset, quam codice nostro Ms. Autissiodorensi, in quo passi dicuntur Sancti in Cadrellensi pago. Respondeo 2, allatum textum non modo obscurum esse, sed verisimiliter corruptum. Obscurum esse expertus est Mabillonius ipse, qui eum ita exposuit, ut suæ sententiæ potius obsit quam prosit: sic enim ex textu infert Mabillonius: Itaque locus, ubi passi sunt, erat in finibus Æduorum, & quidem non longe a Dusmensi pago: infero & ego: Ergo extra dictum pagum, ergo non in Semont; is enim locus (verba sunt ejusdem Mabillonii) ut & vicus Bremur, exstat in diœcesi Æduensi & quidem in Dusmensi pago.

[16] [respondetur,] Corruptum autem esse textum suspicor; quia in nostro apographo ex codice Ms. Reginæ Sueciæ legitur tractum pagum Dusinensem, in Chiffletiano, quocum nostrum collatum fuit Dussinensem; imo alibi, ut colligo ex annotatis in margine nostri apographi, Dussiliensem. Verum statue, non esse corruptum, eumque explica modo Mabillonianæ sententiæ favorabiliore, ita ut sensus sit: Cum rabies Wandalica premeret &c., tunc temporis beatus Florentinus Dusmensem pagum, in finibus Æduorum non longe tractum (id est, non multum extensum) inhabitabat, mundo adhuc militiam exercens: quid evinces? nam juxta eadem Acta, Sanctus deinde mundi militiæ valedixit, officiis misericordiæ se dedit, fidem prædicavit, Christum & Apostolum imitatus est, & dum Crocus cum Wandalis suis Pseudunum adveniret, ibi tunc B. Florentinus in collegio suo justitiæ virum Hilarium habens virtutibus operam dabat; captus illic est & martyrio coronatus. Indene certo concludes; peracta esse omnia intra limites Dusmensis pagi, & in hoc quærendum Pseudunum locum passionis?

§ II. Episcopatus S. Florentino & diaconatus S. Hilario perperam adscriptus.

[Auctores, S. Florentino] Cadente opinione pro martyrio Sanctorum Seduni Vallesiæ figendo, sustentaculum amisit ac simul concidit opinio, qua S. Florentinus statuebatur Sedunensis seu potius Octodurensis episcopus; Hilarius vero illius diaconus: & ita quidem concidit, ut supervacaneum videri possit eam ulterius discutere: verumtamen cum etiam huic opinioni constans adhæreat laudatus aliquoties Briguetus, ne quid neglexisse dicamur, videndum quibus ex fundamentis eam eruerint ac typis vulgarint scriptores aliqui. Hos inter antiquiorem non novi Joanne Stumphio, qui anno 1548 Germanico idiomate edidit Chronicum Helvetiæ, productum usque ad annum 1546, ejusque compendium eodem idiomate anno 1554. In posteriore sic habet ad annum 411: Florentinus episcopus Sedunensis hoc tempore martyrium subiit. In majori autem Opere, quod ab aliis correctum, auctum & usque ad annum 1606 continuatum habemus, ista leguntur lib. XI cap. 13: Scribit Sigebertus, quod anno CCCCXI martyrium subierit S. Florentinus episcopus Sedunensis: hoc testantur etiam aliquot alii. Quid scripserit Sigebertus post indicabo; at qui sint alii illi testes, incompertum mihi est. Dubito nihilominus, an postrema verba adjecta non fuerint a Stumphii correctoribus & continuatoribus, qui per alios designare voluerint Simlerum & Guillimannum, cum horum Lucubrationes jam diu prodiissent, antequam Stumphii Chronicum, correctum & auctum, prelum subierat.

[18] Josias Simlerus in Descriptione Vallesiæ, vulgata anno 1574, [episcopatum] ita notat pag. 43: Sigebertus anno Domini CCCCXI Florentinum Sedunensem episcopum fuisse testatur. Sic autem loquitur Franciscus Guillimannus lib. 4 cap. 3 Operis de Rebus Helvetiorum, editi anno 1598: Vandalorum mox strage per Galliam & immanitate, martyrio adfectum ab iis Florentinum episcopum Sedunensem, tradidit memoriæ Sigebertus. Claudius Robertus in Gallia Christiana inter episcopos Sedunenses Florentino secundum locum concessit, allegans similiter Sigebertum, sed eo inductus, ut reor, solius Guillimanni auctoritate, cujus & eumdem librum & idem caput assignat. Robertum imitati sunt Sammarthani fratres, & Florentium appellarunt; Florentium quoque appellavit Franciscus Augustinus ab Ecclesia in Historia chronologica Pedemontana cap. 44, ubi in serie episcoporum Sedunensium tertio tantum loco ipsum ponit, ac simul monet, alias vocari Filorettum, & in aliquibus locis Florentinum. Hæc pro episcopatu S. Florentini.

[19] Ulterius processit Henricus Murer in Helvetia Sancta, [& S. Hilario diaconatum adscribentes,] & sicut ab aliis S. Florentino sua dignitas adscripta est, ita quoque S. Hilario suum munus attribuit. Etenim pag. 183 dans elogia Sanctorum aliquot, de quibus agunt Baronius & Canisius in Martyrologiis; Stumphius, Simlerus & Guillimannus in laudatis Operibus, speciatim de Sanctis nostris ait, quod, cum Wandali in Vallesiam irrumperent, ac Sedunum civitatem vastarent, Florentinum episcopum una cum diacono ipsius Hilario comprehenderint &c. Finito elogio isthæc addit: Agit de his Usuardus, Ado, Petrus in Catal. 1. 8 c. 124, Sigibertus in Chronico ad annum 451 *. Verba Usuardi, &, ut volunt nonnulli, Adonis ad prætensum episcopatum nihil conducentia, superius exhibuimus; Petrus de Natalibus junior est, quam ut sine antiquorum testimonio in medium proferri mereatur pro re tamdiu præterita; quamquam nec ipse episcopatum aut diaconatum Sanctis ullatenus attribuat. Restat igitur unus Sigebertus, annis ut minimum septingentis martyrio Sanctorum posterior, omni prorsus veterum auctoritate destitutus; adhæc scriptor nec accuratus, nec a fabellis alienus, proindeque, etiamsi episcopatum Florentini ac diaconatum Hilarii clarissime adstrueret, testis non satis idoneus. Verumtamen hisce sepositis, videamus, quid tandem habeat ad præsens propositum.

[20] Chronicum ejus, ut norunt eruditi, variis vicibus prelo commissum est; [frustra allegant] sed imperfectum & aliorum additionibus interpolatum usque ad annum 1608, quo Aubertus Miræus typis Antverpiensibus illud vulgavit juxta codicem Ms. antiquissimum Gemblacensis monasterii, collatum cum aliis veteribus Mss. Hæc Miræi exactior editio visa non est a Stumphio, Simlero & Guillimanno, nec verisimillime consulta a Murero: quapropter ex prioribus editionibus describimus verba, quibus nituntur. Binæ ad manum sunt, Parisina anni 1513 & Francofurtensis anni 1583: in utraque autem leguntur ista ad annum 411: Wandali duce Crosco Gallias pervagati, multas urbes & ecclesias subvertunt. Croscus tandem a Mariano præside Arelati * captus, & per victas urbes ignominiose retractus, ad mortem tormentatur. Sub hoc turbine inter multos martyrizantur Sedunensis * Florentinus & Hilarius; Desiderius Lingonensis cum Vincentio archidiacono; Antidius Vesontiensis * episcopus. Ecce hic totum citatorum mox auctorum fundamentum: putarunt scilicet vocem episcopus, ultimo loco expressam, tam ad Florentinum & Desiderium spectare, quam ad Antidium; quod, si nihil obstaret, conjici posset; cum Desiderius revera fuerit episcopus.

[21] [Sigebertum Gemblacensem;] Verum quoad Florentinum obstant Martyrologia omnia, in quibus nulla prorsus episcopatus est mentio: obstant Acta, quorum auctor, procul dubio Sigeberto antiquior, si quid novisset de episcopatu, minime tacuisset, nedum asseruisset, Sanctum mundo militasse usque ad irruptionem Wandalorum, a quibus martyrio affectus est: obstat vox ipsa Sedunensis; nam vel per eam designatur Pseudunum Augustodunensis diœcesis, quæ nostra sententia est, vel Sedunum Vallesiæ: si primum, hactenus inventus non est, qui Pseuduno sedem episcopalem adscripserit, si secundum; etiam sic errasset Sigebertus juxta ipsummet Briguetum, qui Sancti temporibus sedem episcopalem Vallesiorum non Seduni, sed Octoduri exstitisse contendit, atque ita scribit: Sed in eo etiam hallucinatus (Sigebertus) quod illum (Florentinum) nuncupet Sedunensem episcopum. Itaque, ne Sigebertum plurium errorum arguamus, quam necesse sit, dicamus, Florentinum ab eo appellatum fuisse Sedunensem vel Pseudunensem, Desiderium vero Lingonensem ad eos distinguendos ab ejusdem nominis Sanctis, alio loco ac tempore martyrii coronam adeptis. Huic interpretationi favet Miræi correctior editio, quæ habet Sedunenses & in quam vocem, æque de Hilario quam de Florentino dictam, referri nequit vox episcopus. Sic evanescit qualiscumque auctoritas petita ex Sigeberto.

[22] [frustra, silentibus aliis, Briguetos] Nihil igitur subsidii superest Brigueto præter ignotos nobis Annales & Catalogum episcoporum Octodurensium ac Sedunensium. Annales suos citat pag. 60 dicens: Ipso seculi V initio insignem Vallesia aluit Christi athletam Florentinum episcopum Octodurensem, quem cum Hylario diacono martyrii palmam retulisse affirmant Annales præcitati. Catalogum vero allegat pag. 65 his verbis: Qui ex Catalogo nostro post Florentinum primus occurrit, est Theodorus, hujus nominis secundus episcopus Octodurensis. Mentem nostram super Annalibus aperuimus num. 7, idemque sentimus de Catalogo, qui, ut ex aliis apud Briguetum locis colligimus, in iisdem Annalibus continetur; ac proin hic asserere non cunctamur, nihilo magis nobis valere ad probandum Sanctorum episcopatum ac diaconatum, quam ad figendum Seduni Vallesiæ eorumdem martyrium. Etenim si quid valeant amplius, quid causæ fuit, cur a nemine, quem equidem novi præter Briguetum, hactenus allegati fuerint Annales isti pro episcopatu S. Florentini? Adeone incurii fuisse censendi sunt assertores istius episcopatus, ut ne unus quidem ad archivum Sedunense recurrerit & Annales istos consuluerit? Adeone inconsulti, ut, dum in ipso loco exstabant certiora & clariora instrumenta, omnes in dubio ac obscuro, & ut diximus, male intellecto Sigeberti textu conquiescerent? Id equidem non credo: præsertim cum nonnulli, ut Simlerus, Murerus & Claudius Robertus, de rebus, Sanctis & episcopis Vallesiæ scripserint ex instituto: verisimilius mihi est, eorum saltem aliquos post diligentem operam nihil istic reperisse, quod spectata auctoritate vel antiquitate dignum censerent produci in medium, sicque coactos fuisse sistere in uno Sigeberto.

[23] Hanc meam opinionem confirmat vir propter eruditionem commendandus, [appellat ad Sedunenses dubiæ prorsus auctoritatis] reverendissimus ac amplissimus D. Josephus de L'isle, abbas monasterii S. Leopoldi Nanceiensis Ordinis S. Benedicti, quem sæpe laudavimus tom. VI Septembris ad diem XXII occasione Libelli anno 1737 per ipsum editi in defensionem martyrii SS. Mauritii ac Sociorum Thebæorum contra Dubordæum ministrum acatholicum. Nam præter hunc libellum conscripsit etiam Gallice Historiam Agaunensis abbatiæ, cujus autographum, ad tempus nobis benignissime accommodatum, præ oculis habeo, & in qua ordine chronologico exhibet Acta abbatum Agaunensium una cum episcopis, qui illorum temporibus primo Octodurensem, dein Sedunensem cathedram occuparunt, & quorum subinde etiam aliquot gesta commemorat. Dum autem & utriusque lucubrationis materiam & scriptoris diligentiam considero, dubitare vix possum, quin, priusquam se isti labori accingeret, vel per se vel per alium sit perscrutatus Sedunensia archiva; sed potius per se, quandoquidem apud Vallesios versatus sit annis 1723 & 1724, in Agaunensi Sedunensis diœcesis abbatia sacræ Theologiæ professor, ac toto isto tempore mutuam consiliorum communicationem habuerit cum illustrissimo Francisco Josepho Supersaxo, Sedunensium antistite, ut ipse cum grata animi recordatione significat in fine Ms. Historiæ. Hinc, inquam, vix dubito, quin per se ipse viderit laudatos a Brigueto Annales; imo eosdem esse arbitror, quos in Historia pag. 102 Annales Vallesiæ appellat & in quibus eodem loco errorem assignat.

[24] Catalogum vero seu Catalogos episcoporum, ex Vallesia acceptos, [Annales & catalogos.] per decursum Operis allegat frequenter; sed neque dissimulat, quam exigui sint apud se pretii, dum eos citans addit nonnumquam: Si fides illis habenda sit, vel quid simile; dum eos subinde corrigit, dumque pag. 105 generatim dicit: Catalogos ecclesiæ Sedunensis non esse multum accuratos: Ne sont pas fort exacts. Denique quam parum deferat Sedunensibus monumentis quoad præsentem quæstionem, abunde declarat pag. 9 in hunc modum scribens: Constat, episcopatum fuisse in Vallesia circa medium seculum IV; cum concilio Aquileiensi, celebrato anno CCCLXXXI, subscripserit Theodorus, tamquam episcopus Octoduri, hodiedum Martigny, quod situm est in parte inferiori illius regionis. Volunt, huic ab anno CCC decessorem fuisse Ogerium quemdam; sed probationes non afferuntur. Successores Theodori usque ad Constantium, qui Epaonensi concilio interfuit, haud multum noti sunt. Interim adstruitur (on avance) Florentium aut Florentinum sedi Octodurensi præfectum fuisse anno CDXI, ac martyrium subiisse in persecutione Wandalorum; illi autem successisse Rusticum CDXLIII.

[Annotata]

* imo 411

* Miræus Arelate

* ibid. Sedunenses

* ibid. Besontionensis

§ III. Tempus martyrii; Acta duplicia & eruditorum de iis judicia.

[Plerique martyrium figunt seculo 5; Castellanus 3.] Tempus martyrii nullo charactere produnt purum Usuardi vel eo antiquiora Martyrologia. Usuardi aucti editio Lubeco-Coloniensis Sanctos, præcipiente Croco Wandalorum rege, peremptos dicit. Consonant apographa Martyrologii, quod pro Adoniano venditant Mabillonius & Dominicus Georgius, ut supra vidimus. Consonant & Acta a nobis edenda, & Sigebertus ad annum 411; hinc recentiores passim eumdem hunc annum signant vel certe initium seculi 5. Contra Castellanus hoc die in universali Martyrologio passos indicat circa 264: credo, quia juxta S. Gregorium Turonensem lib. 1 Historiæ Francorum cap. 30 & seqq. Chrocus, quem alii Crocum, alii Croscum, alii aliter nuncupant, temporibus Valeriani & Gallieni imperatorum in Galliis tyrannidem exercuit, sub eoque martyres commemorantur SS. Liminius, Antolianus, Cassius & Valentinus, ac speciatim passus asseritur S. Privatus episcopus Gabalitanus. De quatuor prioribus egerunt Majores nostri Bollandus & Henschenius: de Antoliano die VI Februarii, de Liminio XXIX Martii, de Cassio & Victorino XV Maii, & ubique pro auctoritate S. Gregorii obitum illorum fixerunt post medium seculum tertium.

[26] [Proponuntur] Ad idem tempus retulerunt quoque S. Privatum eruditi pene omnes, & ipse Tillemontius tom. 4 Monument. eccles. pag. 221, monens tamen, non deesse rationes, ob quas differri posset martyrium usque ad initium seculi V. Rationes ejus, ibidem in Notis expositæ pag. 651, eo reducuntur omnes simul sumptæ; quod in Actis S. Privati quædam narrentur, seculo tertio non satis convenientia. Auctores Benedictini Historiæ Occitaniæ tom. 1 pag. 638 & seqq., S. Privatum seculo 5 passum esse contendentes, Gregorio Turonensi, a quo chronologiam hic perturbatam arbitrantur, opponunt Idatii Fragmenta apud Canisium tom. 2 Lectionum antiq., Aimoïnum, Sigebertum & alios quosdam; ex iisque nituntur ostendere, Croci in Gallias irruptionem non tertio sed quinto seculo esse illigandam. Argumenta saltem præcipua utrimque allata exhibuit Cuperus noster in Commentario prævio ad Acta ejusdem Sancti tom. IV Augusti pag. 434 & seqq., subdiditque, se posteriorum rationibus, nisi evidentiores afferantur, non moveri, ut eorum opinionem amplectatur; in eorumdem tamen gratiam liberaliter adjecit, se martyrium S. Privati notasse post medium seculi tertii, vel forte ineunte seculo quinto.

[27] [rationes,] Liberaliter, inquam, isthæc adjecit: nam demus, biographum S. Privati, qui hujus martyrium affixit temporibus Valeriani & Gallieni, immiscuisse historiæ suæ nonnulla iis temporibus non congruentia: demus etiam tantisper, ex Idatio ceterisque nominatis probari, Crocum aliquem regem Wandalorum fuisse ineunte seculo quinto; an ista sufficiunt, ut in idem seculum differatur obitus S. Privati, cujus ne nomen quidem legitur in Idatii Fragmentis aut aliorum Operibus, cujusque martyrium, ad quod animum attendisse non videntur Tillemontius & laudati Benedictini, non tantum ab ejus biographo ac Gregorio Turonensi, sed ab optimæ notæ martyrologis, Floro, Adone &, ut recentiores sileam, Usuardo diserte figitur sub Valeriano & Gallieno? Sane ex mox liberalissime concessis nihil, meo judicio, concludi potest, quam quod erraverit in adjunctis biographus; & vel quod Gregorius Turonensis mendose scripserit nomen tyranni, sub quo, imperantibus Valeriano & Gallieno, passus est S. Privatus, vel quod Crocus unus seculo tertio, Crocus alter ineunte quinto sævierit in Galliis

[28] Sed neque auctoritas, S. Gregorio opposita, tanta est, [quæ opinionem Castellani] ut ad alterutrum refugiendum sit. Nam Idatius, unde prima ac præcipua desumitur, Croci irruptionem non memorat in Chronico suo; allegatis vero fragmentis, ut ipsi suggerunt Benedictini, nimiæ immixtæ sunt fabulæ, quam ut illi attribuantur. Revera apparet, eorumdem verba sunt ex Gallicis Latina, auctorem compilationis istius plura nomine Idatii referre facta seculo sexto, quæ historicus iste, defunctus ante finem quinti, scribere non potuit. Aimoinus seculi 10 & XI scriptor, qui secundo loco adducitur, ob frequentes errores frequenter arguitur ab eruditis, & hic nominatim a Tillemontio tom. XI Monum. ecclesiast. pag. 648, ubi in Notis ad S. Desiderium episcopum Lingonensem Tillemontius adhærens Gregorio quoad Crocum regem, dicit, Warnaharium, S. Desiderii biographum & hunc secutos alios errare, dum Wandalis, seculi 5 scilicet, Crocum regem attribuunt, & apertius, inquit, eumdem errorem committit Aimoïnus, dum vult Crocum regem fuisse non tantum Wandalorum, verum etiam Alanorum & Suevorum, quos scimus cum Wandalis Gallias devastasse sub Honorio imperatore. Hinc patet, quis ipsi sensus sit de reliquis, idem vel simile quid asserentibus, speciatim de Sigeberto, quem præterea pag. 650 hominem plane novum appellat, ut significet testimonii ejus imbecillitatem. Idem de Croco statuerunt eruditi ante & post Tillemontium; ante ipsum præter alios multos illustrissimus Bosquetus in Historia ecclesiæ Gallicanæ lib. 3 cap. 39 dicens, Crocum sub Valeriano & Galieno Gallias pervagatum fuisse, amplius dubitandum non videtur: post Tillemontium Longuevallius noster lib. 1 Historiæ ecclesiæ Gallicanæ; ubi non tantum cum Bollando & Henschenio post medium seculi tertii, sæviente Croco, fixit martyrium SS. Antoliani & Sociorum Arvernensium, sed & S. Privatum & S. Desiderium Lingonensem non obstantibus rationibus ab eodem Tillemontio adductis, ut evinceret, S. Desiderium pertinere ad initium seculi 5 contra Henschenium, qui tom. V Maii pag. 242 S. Desiderium similiter signaverat circa annum 264.

[29] Hac, inquam, de causa Castellanus, ut opinor, etiam SS. Florentinum & Hilarium ad idem seculum tertium referendos censuit. [nobis verisimiliorem] Et sane nullum oppositæ sententiæ patroni vetus monumentum afferunt, nullum scriptorem Sigeberto anteriorem, unde constet, retrahendos esse ad quintum. Mabillonius quidem opinionem suam putat fundatam in Actis Sanctorum nostrorum; quod nempe passi dicantur tempore Wandalicæ persecutionis, sed additur, sub Croco rege, qui, ut ex ante dictis patet, non probatur tunc exstitisse; quod autem attinet ad denominationes gentis; Wandali vocabantur ab hujusmodi scriptoribus gentes, quæ Gallias aliquando populatæ fuerant, ut passim admittunt eruditi: & sic noster Crocum Wandalorum regem dixerit, quem S. Gregorius Alemannorum regem appellavit. Præterea si ex Actis res definienda foret, non cunctarer ire in Castellani opinionem. Nam volve, revolve Acta ista, non poteris inficiari, quin juxta auctorem & Crocus rex & omnis exercitus ejus idololatræ fuerint & locus ipse idolorum cultui addictus. Demus aliquot ejus verba: Florentinus dum nomen ejus, ut Christiani, ad Crocum, … gentili cæcitate & culturis idolorum deditum, perlatum est, sisti jussus est tyranno, & ab eo nomen rogatus, respondit: Christianus sum;… Crocus dixit … Sacrifica diis & carnes sacrificiorum ede. Florentinus respondit: … dii tui nequissimi sunt dæmones … Crocus dixit: Si dii nostri detestandi sunt & detestabiles, quomodo præstant nobis defensionem, & reges & principes exaltando ponunt in gloria?… Florentinus: Permitte me, conteram statuas tuas, & probabis, non esse deos… Crocus dixit: Habeto potestatem. B. Florentinus toto animo auxiliatorem invocans Christum, fide plenus omnia simulacra dæmonum, quæ illo castro servabantur, contrivit, & præterea orationibus suis ex eodem loco habitationem dæmonum reppulit. Cetera congruunt ab initio usque ad finem. At non ita congruunt Wandalis seculi quinti, utpote Christianis, quamquam hæreticis & Ariana labe infectissimis: a quibus proinde verisimile non est, captos fuisse Sanctos, quod Christiani essent, aut martyrio affectos, quod idolis sacrificare detrectarent.

[30] [faciunt.] Haud contemnendum quoque argumentum formari hic potest contra Mabillonii pro seculo 5 opinionem ex Martyrologio, quod tam ipse quam Dominicus Georgius vere Adonianum esse volunt. In eo quippe SS. Florentinus & Hilarius capti dicuntur, dum Christianitati operam darent, & pro fide Christi capitali sententia puniti absque ullo indicio, an ab hæreticis an ab idololatris vel gentilibus; quod tamen stricte observant veteres martyrologi Usuardus, Notkerus & strictissime Ado, quotiescumque Catholicos a Wandalis Arianis seculo 5 passos commemorant. Adeat curiosus lector Adonis Martyrologium ad dies XXIII & XXIX Martii, XVII Augusti, VI Septembris, XII & XVI Octobris, XII & XXVIII Novembris, VI & XV Decembris, ubi Sanctos in Wandalica illa persecutione passos leget sub rege Ariano, adjectis præterea his vel similibus vocibus: Pro confessione, assertione, defensione fidei Catholicæ, Catholicæ veritatis. Ubique, inquam, nam licet ad diem XVII Augusti septem sancti Martyres annuntientur in Wandalica persecutione sub Hunnerico rege, omissa voce Ariano, hæresis ista abunde involvitur verbis sequentibus: Pro confessione Catholicæ fidei & unici Baptismatis defensione: unde probabilissime concludas contra Mabillonium, vel non esse Adonis, quod allegat, Martyrologium, vel si sit, SS. Florentinum & Hilarium a Wandalis seculi 5 non esse occisos, aut saltem ut tales ab Adone non fuisse habitos. Postrema conclusionis pars probabiliter etiam eruitur pro Usuardo ex ipsius Martyrologio, ubi ad præcitatos dies semper adjicit aliquam ex dictis particulis: Pro confessione, defensione Catholicæ fidei &c.; hoc vero die nude dicit: Castro Pseuduno sancti Florentini, qui una cum beato Hilario post abscissionem linguæ gladio jussus est feriri. Equidem, omnibus rite perpensis, magis inclino in Castellani sententiam; cum tamen nihil quoque occurrat, quod me plane convincat de ejus veritate, dubitanter signavi: Forte seculo III.

[31] [Acta longiora ab auctore seculo IX] Duplicia habemus Acta martyrii, in eo saltem diversa, quod alia sint aliis prolixiora. Prolixioribus usus sum, quando occasione difficultatum jam propositarum citanda fuerunt Acta vel recitanda eorum verba; tum quia antiquiora existimabam brevioribus, tum quia perspiciebam, ea quoque sola allegari ab eruditis, nec quoad res controversas tantam esse in brevioribus differentiam, ut alterutri contendentium parti amplius prodesse vel obesse possint. Mabillonius Sæc. 4 part. 2 Actorum Ord. S. Benedicti daturus relationem translationis reliquiarum SS. Florentini & Hilarii, peractam post medium seculum nonum, unum & alterum textum affert ex dictis prolixioribus ad firmandam suam de tempore ac loco martyrii sententiam, deque eorum auctore ista præfatur pag. 492: Rem gestam posteris commendavit ejus temporis (quo facta translatio) auctor, monachus, (ut quidem mihi videtur) Bonævallensis, qui libellos duos, unum de passione, alterum de translatione & miraculis sanctorum Martyrum scripsit. Utrumque libellum inveni in membraneo codice Remigiano, sub initium sæculi X exarato, ex quo historiam translationis huc adducere visum est, præmissis nonnullis versibus ex libello passionis &c. Eadem quoque Acta citat Ruinartius in Historia Wandalicæ persecutionis pag. 410, sed tam ipsi quam Mabillonio suffecit laudare antiquitatem codicis; nulla cura fuit insinuandi, qua fide digna sit lucubratio, annis fere quadringentis & quinquaginta, in ipsorum etiam de tempore martyrii sententia, post res peractas conscripta.

[32] Tillemontius tom. XI Monument. eccles. pag. 544 Acta eadem Mss. a se visa quoque fuisse affirmat, [conficta creduntur] de iisque in hunc modum pronuntiat: Verisimiliter concinnata fuere ab homine, cui nihil particulatim de sua Historia compertum erat, & qui dicere multa cupiebat. Creditur fuisse monachus Bonævallensis; qui vivebat sub finem seculi IX. Bailletus in tabula critica ad diem XXVII Septembris cetera consentiens Tillemontio de auctoris ætate & conditione: Nullius sunt, inquit, auctoritatis. Auctores Historiæ litterariæ Franciæ tom. 5 pag. 398, Opus esse significant a scriptore inventum sive ex ejus ingenio fabricatum. Et sane judicium Actis istis favorabile prudenter ferre non poterant Tillemontius ac Bailletus, utpote qui Sanctorum martyrium referebant ad Wandalorum seculi 5 persecutionem, cui integra narratorum series repugnabat, ut supra ostendimus contra Mabillonium. Sed neque in Castellani nobis probabiliori sententia, cui eadem narratorum series melius congruit, ausim certam iis aliquam auctoritatem attribuere, cum in ea sententia auctor sexcentis circiter annis vixerit post Sanctorum obitum, nec ita scripserit, ut persuadeat, præluxisse sibi vetustiora monumenta.

[33] Orditur quidem his verbis: Beatorum martyrum Florentini & Hilarii Historia facti hujusmodi ordinem prosequitur: [majori saltem ex parte,] Cum rabies Wandalorum &c. Sed quid inde intellectum voluit? An quod Historiam ab antiquiore relatam tantum descripserit? Quod brevioris alicujus ordinem secutus sit & hinc inde ampliaverit atque exornaverit? Quod gestorum fragmenta sparsim ex vetustis monumentis eruta collegerit & in unum corpus redegerit? Quod partim ex veteribus chartis, partim ex traditionibus idem opus conflaverit? Non primum, ut mox evidenter patebit. Non etiam secundum: nam in prologo suo ad eum modum scribit, acsi rem pene impossibilem aggrediatur: Arduam, inquit, rem & difficilem adeo mihi reverentia tua nunc imperavit, & ut citius imperata faciam, jussis impellere non desistit: cui reniti, cum magnitudo rei suaderet, tandem sumpta fiducia ejus, qui dicit: Omnia possibilia credenti, in manibus, satisfacturus beatitudini tuæ, opus arripui &c. Quis enim serio ita loquatur, dum præ oculis habet Opus brevius, cujus ordinem sequatur, dumque omnis difficultas in eo sita est, ut dictio seu stylus exornetur, & adjunctis verisimilibus augeatur narratio? Nec tertium denique nec quartum videtur intellectum voluisse: nam pars longe major Actorum constat colloquiis & disputationibus tyrannum inter ac Florentinum, quæ passim conficta esse censentur, dum scripto commissa non reperiuntur a teste aurito vel ab alio, qui ex tali teste accepit. Quæro itaque, an biographus ista colloquia repererit in vetustissimis ac fide dignis monumentis, nec ne: si sic; ergo rursus inepte conquestus est de difficultate Operis, cum major ejus pars tantum describenda fuit: sin' minus repererit; igitur eadem major pars gratis conficta censebitur. Quid autem de reliqua Operis parte censebimus, quando, licet liberaliter concedamus, non defuisse biographo documenta, nescimus, quo pretio hæc digna fuerint & qua fide per illum adhibita, imo quando eadem in parte occurrunt talia miracula ac prodigia, quæ ad assensum movere non solent, quamquam relata ab auctore proximiore, sed ignoto & utcumque suspecto? Hæc de Actis prolixioribus.

[34] [& antiquiora brevioribus: utraque danda ut incertæ fidei.] Breviora nullam præ se ferunt temporis notam, nec, ut jam insinuavi, a longioribus differunt, nisi in ipsa sua brevitate; idem ceteroquin narrationis ordo, eadem pene ubique servata verba; ut evidenter pateat, vel breviora ex prolixioribus contracta esse, vel prolixiora ex brevioribus adornata. Primum mihi verisimilius apparet propter allegatas ab auctore prolixiorum querelas de difficultate Operis, quæ alioqui locum non habuissent. Cum tamen contingere potuerit, ut is ad ampliorem a suis ineundam gratiam in difficultate adstruenda exaggeraverit, utraque dabo, tamquam Acta incertæ fidei, reliquum vero de iis judicium lectoribus relinquam. Breviora secundo loco excudam ex unico, quod habemus, Ms. apographo codicis Ultrajectini S. Salvatoris; longiora præmittam ex apographo, quod desumptum notatur ex codice Ms. Reginæ Sueciæ, collatumque cum apographo Ms. Prioratus Benedictini de Saxiaco, sive de Seyssieu in Bugesia diœce. Lugdun., quod erat in capsa reliquiarum intra murum. Ceterum quam corruptum sit locis plurimis nostrum ex codice Reginæ Sueciæ apographum, manifestabunt Annotata, & correctiones juxta Saxiacense Ms. margini adjectæ. Carebat illud præterea auctoris prologo; sed eum propria manu Papebrochii descriptum habemus ex Pruvinensi in Bria Legendario, collatum quoque, ut ex variantibus in margine signatis lectionibus conjicio, cum alio, Saxiacensi fortasse, manuscripto.

§ IV. Tres reliquiarum translationum Historiæ, & quo pretio dignæ hæ sint, judicium.

[Tres præcipuarum translationum Historiæ assignantur.] Non minus obnoxia sunt difficultatibus, quæ de Sanctorum corporum seu reliquiarum translationibus circumferuntur, quam cetera hactenus disputata omnia. Tres præcipuarum diversis temporibus factarum relationes commemorat Mabillonius sæpe citato Sæculo 4 Benedictino, & unam quidem, eamque, ut apparet, primariam exhibet integram a pag. 494 ex membraneo codice Remigiano sub initium seculi decimi exarato. De binis aliis ita scribit pag. 493: Incidit in manus meas Historiola duplex Ms. de translatione S. Florentini, quarum una sæculo IX facta est in castrum S. Florentini ad fluvium Armentionem; alia in Latiniacense monasterium anno MXCIV, procurante Arnulfo abbate. Prioris Historiolæ copiam sibi submissam ait ex Ms. codice Autissiodorensi, eamque in breve admodum compendium contrahit. Secundæ aliquot dumtaxat verba adducit in eum præcipue finem, ut inde confirmet suam de loco martyrii opinionem, sed & illam postmodum impressam dedit ex Ms. cod. Andreæ Duchesne Sæc. 6 part. 2 pag. 805. Habemus & nos trium dictarum translationum Historias Mss. Prima, ea scilicet, quam ex codice Remigiano excudit Mabillonius, descripta notatur ex Legendario Carmelitarum Discalceatorum Parisiis & collata cum Chiffletiano apographo ex veteri Ms. S. Benedicti de Saxiaco. Secunda exstat in codice Ms. Autissiodorensi domni Georgii Viole, ut appellare consuevimus. Tertia desumpta indicatur ex tom. 3 Legendarii PP. Cælestinorum Parisiis.

[36] Primam, de cujus auctore, si scribendi modum spectes & antiquitatem codicis a Mabillonio assignati, [Prima, cujus Historia dabitur,] rebus narratis valde propinquo, nonnihil inquiremus inferius, etiam excusam dabimus: atque idcirco hic tantum aliqua inde delibabimus, unde memoratæ difficultates eruantur, dum nempe comparantur cum iis, quæ in aliis duabus relationibus adstruuntur. Sic autem scribit laudatus auctor apud Mabillonium, & in nostris Mss. ut notatur in margine: Sanctorum martyrum Florentini & Hilarii corpora venerabiliter quidem ab antiquis curata & condecenti loco sepulta sunt. Sed emergentibus annis quorumdam incuria ipsum locum, eorum venerationi ornatum, ad ruinam deduxit. Processit ita non parvum temporis spatium, & magis magisque structura corporibus Sanctorum supposita * infirmior [facta est,] ita ut vetustate nimia soluta pæne dilitesceret *; & pluviis ac ventis tumuli beatorum Martyrum paterent: ac per hoc veneratio circa locum illum frigidior, concursusque populi fieret tepidior.

[37] Hoc cum quidam venerabilis abba, nomine Aurelianus, [facta dicitur Athanacum] qui tunc temporis Augustudunensi ecclesiæ archidiaconus datus fuerat, cum diligenter sollicitudine ecclesiastica singula lustraret, pervidisset, insuper & meritum sanctorum Martyrum, tam obscuris & ruinosis parietibus sepultorum, perdidicisset; anxia secum consideratione volutare cœpit, quomodo inde beata Martyrum ossa ad decentiora loca transferret. Cumque tam pium animum suum non modo clericis, verum * & episcopo diœcesis ipsius aperuisset; tandem quod ardenter cupiebat, Deo auxilium ferente, perfecit, & Sanctos Dei alio, quo placuit, transposuit. Namque * isdem venerabilis abba postmodum Lugdunense civitate * habitaturus in monasterio S. Martini confessoris Athanao, tam carum thesaurum non contulit aliubi recondere (periodus hæc varie legitur in Mss., credo, meliorem esse, quæ habet: Non tulit alibi requiescere) sed secum ad prædictam civitatem deferre (subintellige statuit) suoque loco venerabiliter patrocinium illorum habitum * componere. Plura ad præsens propositum non requiruntur; reliqua enim potissimum spectant ad partem earumdem reliquiarum deinde Lugduno delatam ad Bonævallense in Carnutensi diœcesi monasterium.

[38] Sed quod hic observari meretur, jam recitatis consonat vetus auctor, [seculo 9.] qui, judice Mabillonio, breve Chronicon de Bonævallensis monasterii origine & incremento edidit seculo X, in eoque apud eumdem Mabillonium pag. 505 isthæc tradidit: Cumque nutu divino quidam archidiaconus Augustudunensis ecclesiæ, Aurelianus nomine, circumiret ecclesias illius provinciæ, ut Sanctorum corpora non bene adornata ipse bene adornaret, contigit, ut sanctorum corpora martyrum Florentini & Hilarii reperisset, & inde secum transtulit Lugduno in ecclesia S. Martini, quæ vocatur Athanao, valde diruta, sed antiquitus dedicata, in qua & ipse abbas factus est. Consonat & clausula, quæ adjecta est ad calcem apographo nostro Actorum passionis ex codice Reginæ Sueciæ, & his verbis concepta: Sed post temporis longi spatium, sancto & religioso Fratre id ipsum agente, Lugdunum deportata sunt, cum idem Frater, disponente Deo, ad Lugdunensem urbem, habitaturus apud monasterium S. Martini, cui nomen loci Athanato, convenisset. Porro, ut saltem late statui hactenus possit, quo circiter tempore translatio hæc contigerit, Aurelianus, cujus Acta apud nos digesta sunt tom. 2 Julii pag. 60 & seqq., certo Abbas fuit Athanacensis monasterii anno 859, ac verisimillime eumdem locum dudum ante inhabitavit, ut ostendere conabor, quando ad difficultates utcumque tollendas pervenero.

[39] [Altera eodem seculo] Alterius translationis Historia, prout ante monui, inserta est codici nostro Ms. Autissiodorensi, sed Gallico idiomate; Latino tamen primum exaratam fuisse, credere me jubet Mabillonius, qui textus aliquot Latinos, tamquam ex ipsamet descriptos, profert: ex iisdem præterea textibus colligo, auctorem codicis nostri stricte eam non fuisse interpretatum ex Latino Gallice; atque idcirco nec ego me strictæ interpretationi hic astringo; sequor tantum narrandi ordinem & quæ ad sufficientem ejus intelligentiam non requiruntur, prætermitto. Duæ matronæ genere illustres, Dodelina (Mabillonius Godelinam vocat) & Lemissa, sorores germanæ, altera Carnotensis comitissa, Perticensis altera, ultroneam sibi peregrinationem indixerunt in urbem Romanam, & in itinere diverterunt ad castrum, vocabulo Florentinum, a cujus domino, generis affinitate ipsis conjuncto, honorifice susceptæ sunt. Cernentes autem illic exiguum sacellum, B. Mariæ Virgini dicatum & fovendæ pietati accommodatum, amplificare ac propriis sumptibus reædificare id statuerunt, reliquum vitæ illic cultui beatissimæ Virginis consecraturæ, si favente Domino, peregrinationem absolverent.

[40] [ad Castrum Florentinum,] Relicta ad novæ ecclesiæ structuram sufficienti pecunia, discedunt & per viam reliquias eidem locupletandæ impetrare satagunt. Romæ donantur brachio S. Hyppoliti; in reditu hospitandi gratia declinantes ad castrum de Breves (Mabillonius Bremur scribit, id est inquiens: Brevis murus) intelligunt ex loci incolis, translatum huc esse corpus S. Florentini. Mire exardescit earum studium, persuadentium sibi, non posse digniores afferri ad consecrationem ecclesiæ castri Florentini, quam Sancti cognominis reliquias. Demum precibus ac donis evicerunt, ut dominus de Breves ipsis concesserit caput & partem corporis S. Florentini cum quibusdam reliquiis S. Hilarii martyris & alterius martyris, nomine Aphrodii seu, ut scribunt alii, Aphrodici vel Aphrodisii. Notandum, quod Mabillonius, quasi ipsa instrumenti verba exhibens, dicat, impetrasse ipsas caput S. Florentini cum MAXIMA parte reliquiarum corporis illius, nec ullam, forte brevitatis gratia, hic faciat mentionem reliquiarum SS. Hilarii & Aphrodii. Ubi in castro Florentino ac circumjectis locis compertum fuit de reditu comitissarum, deque allato reliquiarum, præsertim capitis & notabilium aliquot ossium S. Florentini thesauro, ingenti pietate ipsi obviam processum est a clero & populo, in quo fuit mater, vehementi mœrore profligata, quod a biduo triduove sibi morte ereptus esset infans septennis, dictus Alodius. Eum tamen sepulturæ non tradiderat, spe quadam freta, futurum, ut revivisceret ad reliquiarum attactum: quemadmodum revera contigit die VI mensis Julii, quo illuc advenere. Puer autem diu postmodum supervixit, sepultusque fuit in nova ecclesia, quæ, rogantibus prædictis comitissis, circa annum 835 die VII Maii per Aldricum archiepiscopum Senonensem dedicata fuit beatissimæ Mariæ Virgini, SS. Florentino, Aphrodio, Hilario & aliis.

[41] Porro illustres illæ feminæ multis annis instar reclusarum habitavere prope eamdem ecclesiam, [ejus Historia in adjunctis suspecta est.] & quæ in vita per pietatis opera adeo conjunctæ fuerant, nec in morbo & obitu disjunctæ fuere: ambæ infirmari cœperunt festo Circumcisionis Domini, ambæ in Epiphania in cælum migrarunt; æmbæ sepultæ sunt ante aram B. Mariæ Virginis, ubi Deus pluribus dein miraculis ipsas illustravit: quod attestatur, inquit collector noster, Legendarium ecclesiæ S. Florentini. Mabillonius secundum ante dicta usus ipso instrumento Latino, diem adventus reliquiarum seu, ut ipse habet, depositionis in nova ecclesia, eumdem signat prid. Non. Julii, eumdemque dedicationis ecclesiæ Nonis Maii: annum non exprimit: sed eum late saltem conjiciendum præbet; verbis alio charactere impressis notans, factam esse dedicationem per dominum Aldericum, virum industrium & multæ religionis Senonensem archiepiscopum. Is enim sanctus antistes, cujus Acta illustravit Henschenius tom. 1 Junii ad diem mensis sextum, Senonensem cathedram ascendit anno 829 vel sequenti, & vivere desiit 841, adeo ut auctor relationis seu noster collector, si vere per Aldericum facta sit dedicatio, haud multum aberrare potuerit, signans eam circa 835. Dico, si vere ab ipso facta sit: quia tota relatio suspecta est. Certe, licet narrata de binis comitissis absolute fabulosa esse pronuntiare nolim; fabulis tamen maxime affinia videri debent consideranti, nihil afferri pro eorum veritate præter unum loci Legendarium ignotæ ætatis & auctoritatis.

[42] Tertia translationis Historia, ab ignoto similiter auctore Latine exarata, [Tertia,] multo fusior est quam præcedens, &, ut jam dixi, typis vulgata a Mabillonio Sæc. 6 part. 2 pag. 805, absque ulla tamen editoris super ejus valore critica observatione. At mihi quidem adeo insulsa visa est, ut non tantum ab ea integre recudenda abstinere statuerim, verum etiam, ut, si prudenter judicare possem, cuilibet lectori ad manus fore editionem Mabillonianam, lubens abstinuissem ab eadem in compendium contrahenda; cum neque hoc paucis verbis & absque tædio fieri queat, dum longæ narrationis series sufficienter perstringenda est & de ineptiis ea contentis lector instruendus: faciam id tamen, quam potero brevissime. Auctor itaque præfatus nonnulla de antiquorum studio in conscribendis Sanctorum Vitis & miraculis, colligendisque ac honorandis eorum reliquiis, Arnulfum, Latiniacensis monasterii abbatem, cum quibusdam monachis in ecclesia S. Columbæ prope Senones sermocinantes facit de statu Ecclesiæ ac Sanctorum cultu: eaque occasione monachum quemdam isthæc proferentem inducit: Scio enim, esse in quodam castello Burgundiæ, nomine Blesmodo, tria Martyrum corpora, adhuc in terræ pulvere jacentia, ab omni servitio fidelium prorsus aliena: sunt autem in quadam ecclesia cujusdam tyranni, nomine Hausionis *, in quam sæpe intromittit ille raptor pecudes & animalia, quæ ipse prædatur, & de ecclesia stabulum, imo quod pejus est, speluncam facit latronum; fitque sæpe enimvero, quod illæ pecudes & animalia cubant super sancta corpora & volutantur, & quod auditu horrendum est, stercorantur. Horum unus nomen habet Florentini … alius … vocatur Hilarius … alter vero Aphrodisius. His immiscentur aliqua de eorumdem martyrio, cujus Acta verisimiliter præ oculis habuit auctor noster. Unde perpendi potest (sic prosequitur monachus) quam inanis & prorsus nulla est eorum fides & devotio, qui de tantorum Virorum ecclesia faciunt pecuale stabulum, & de sacrario sterquilinium. Si quis igitur fidelium quolibet modo corpora eorum inde tolleret & in locum digniorem & ad gentem Deo servientem transferret, quis sanæ rationis injustum illud esse diceret?

[43] [cujus prolixior] Ad hæc Arnulfus abbas, multa de sacrilegio & rapina prolocutus, consultius esse, ait, ut adeatur tyrannus, tenteturque, an inito pacto, Martyrum corpora impetrari queant. Placet consilium; de eligendo viro idoneo deliberatur: aderat colloquio opportune Guido abbas Pultariensis (monasterium est in Lingonensi diœcesi, vulgo Poutieres) tyranno bene notus & linea consanguinitatis conjunctus: qui rogatus, ut eam in se provinciam suscipiat & si nequit amplius, corpus saltem S. Florentini obtinere tentet; respondet, notum sibi esse locum, ab antiquis dictum fuisse Sedunum, a modernis Blesmot vocitari; ecclesiam nullo tegmine munitam esse, licet pars, in qua est altare & in qua Martyres esse suspicantur, utcumque sit cooperta: castelli dominum adeo terrenis bonis inhiare, & tam parum curare cælestia, ut verisimiliter votis eorum sit responsurus. At periculosum sibi esse, addit Guido, istud negotium, quia homines regionis istius multum diligunt illum pretiosum Martyrem, quamvis non, ut deceret, venerentur, & quia eorum comprovincialis sum, timeo, ne mihi irascantur. Nihilominus operam suam addicit. Data occasione, convenit loci dominum, initur pactum, at minime completur; moritur enim brevi post miles iste, ut passim vocatur.

[44] [Historia,] Post triennium renovatur pactum cum illius filio & successore, qui nec sanctior nec bonorum minus avidus erat, quam defunctus parens, & datis utrimque obsidibus, coram Arnulfo Trecis confirmatur. Exsecutio committitur Guidoni abbati & Radulfo monacho, qui statuto die, comitantibus binis laïcis, ex Pultariensi monasterio ad castrum proficiscuntur. Sub noctem adfuit illis villicus dicti militis, cum eoque per ardua cujusdam excelsi montis, non ambulantes sed reptantes ascenderunt: erat enim mons ille tam arduus & immeabilis, quod nulli pervius erat, nisi avibus & reptantibus bestiis, cujus arduæ sublimitatis fastigium si videre potuissent, nullius umquam conductu ascendere præsumpsissent. Tandem cum magna difficultate ad summa montis pervenientes, gratam planitiem inveniunt, in qua quiescentes paululum, lassata membra & anhelantem spiritum recreaverunt, qui moras necessariæ quietis prævenientes, surrexerunt & usque ad mœnia ipsius castelli perrexerunt. Mittitur villicus ad dominum, ille per eumdem ipsos ad ingressum invitat; renuunt, proditionem veriti, protestanturque non ingressuros se, nisi ab ipso domino introductos. Egregitur itaque cum satellite suo Milone, introducit, ad ecclesiam perducit, sed omni prorsus lumine destitutam: quid agant in mediis tenebris? Hærent, conqueruntur, non est, qui egredi ausit & lumen accersat.

[45] [quantum ad intelligentiam] Advenit tandem, omnium ignara, domini mater, ardentem gestans candelam, sanctis Martyribus luminis obsequium præbitura. At ex adstantibus, quid rei ageretur, suspicata, filium, quamvis olim consenserat in idem pactum cum ejus patre initum, vehementer increpat & quantumcumque vociferetur, non exauditur, abscedit, obserantur ostia. Milo satelles, qui locum noverat … solus & nulli alii dicere poterat, nisi eidem soli domino suo, eum demonstrat, satis pro conditione loci honestum; sed nimis difficilem ad hoc, quod quærebant, investigandum. Erat enim caput sepulcri subtus altari reconditum, finis vero intra parietem maceriæ insertus, pars scilicet ultima pedum; & erat ab altari usque ad parietem arcuato sinu constructa magna lapidum cœmentata congeries, quæ laminam sepulcri opprimebat, & ne furtivæ calliditatis ingenio corpus Martyris inde transferretur, custodiebat. Quod cum viderent monachi, ad hoc submovendum viribus suis diffidentes, obstupuerunt & magnitudinis molem admirantes dixerunt: Non est nostræ possibilitatis tam laboriosum opus ad finem posse perducere, ut saltem usque ad auroram dimidium magnitudinis hujus possemus amovere, nox enim ista parva est, & jam ex magna parte transiit. Post alias hujuscemodi querelas, Radulfus monachus invenit ligna huic necessitati idonea. His & securi, quam idem opportune attulerat, labori se accingunt; supremum altaris lapidem tollunt ac deponunt, dein columnam lapideam concavam sub eo inventam, ac tandem tecturani tumuli, quæ erat lapis continuus, & congeriei lapidum fortiter adstrictus, suffossa eadem congerie, magna vi in duas partes confringunt.

[46] Aperto itaque sepulcro, assumpta candela, Radulfus monachus introspexit, [sufficit,] & cum se inclinaret, immanissimus eum pavor arripuit. Rogatus ab eo Guido abbas, renuit inspicere & reliquias tollere; hinc contentio, querelæ, recessus a tumulo. Radulfus demum sacra confessione noxas eluit; redit ad tumulum; ossa extrahit, tradit Guidoni, qui junctam iis schedulam, nemine vidente, occultat in sinu, quasi præscius turbarum mox excitandarum. Milites autem (dominus & satelles) ut viderunt ossa S. Martyris, obstuperunt, & de conventione, quam cum monachis fecerant, pœnitentes graviter indoluerunt: lacrymantes igitur & capillos trahentes & profunda ab intimo corde suspiria erumpentes, dixerunt monachis, quia nullo modo nunquam * paterentur, quod S. Martyr & totius patriæ defensor alias transferretur. Allegant monachi pactum & datam fidem; opponunt illi conditiones quasi in pacto contentas, quas pro tunc a monachis impleri non posse norunt. Ad hæc Guido: Sed utrum vos, inquit, compleveritis promissa, unde scimus? Quid enim si hæc ossa, quæ cernimus, non ejus sunt Martyris, quem quærimus? Esse potest, sint ut alterius: (occuluerat quippe scriptum testimonium.) Stupent illi; deliberaturi paululum secedunt. Guido interim schedulam ostendit Radulfo, in qua scriptum erat: Hic requiescit Florentinus martyr eximius, qui passus est quinto Kalendas Octobris. Redeunt milites; lis componitur.

[47] Suscepit itaque Radulfus in tunica palliata ossa S. Martyris, [exponitur,] sed solum caput deerat, quod in sepulcro minime invenit. Cumque monachi discedere vellent, milites illos detinuerunt, quoad usque altare fuit redintegratum, quod erat destructum: Reparato itaque altari … discesserunt; sed Radulfi, reliquias gestantis, sic obtunsa * erat … acies oculorum, quod nunquam de ecclesia exiret, nisi manu tractus fuisset. Tandem transito castello, divina miseratione, est redditum ei lumen oculorum. Tunc ascensis equis (quos ad montis radices uno cum socio reliquerant) festinantes Pulteriacum venerunt, adhuc dormientibus loci illius monachis; quorum interim Priori Burcardo & Waldrico famulo revelatus fuerat adventus S. Florentini. Guido abbas post sumptam etiam aliquantisper quietem, intellectis istis visionibus, quantocius Trecas perrexit, ubi dum ipse & Radulfus cibo se reficiunt in diversorio, mulier ignara, reliquias contineri in tunica, cubitos ei imposuit & intus concremari cœpit, sicut cremium in frixorio. Hoc similiter percepto, nec indicata causa, velociter iter prosecuti sunt. Donec tandem reliquiæ magno apparatu ac populi confluxu Latiniacum perlatæ & in ecclesia S. Pauli apostoli collocatæ sunt: ubi ejus (sancti Martyris) sæpissime resplendent merita; dum advenientes ægri, recuperata sanitate, sentiunt ipsius beneficia… Acta sunt hæc anno ab Incarnatione Domini MXCIV, regnante Philippo rege anno imperii sui XXXIII, præsidente quoque in urbe Parisiorum Gaufrido episcopo, & Arnulfo abbate regente ecclesiam Latiniacensis cœnobii, anno siquidem introitus ejus XXVIII. Postrema hæc, sicut & alia omnia, jam datæ synopsi eodem charactere inserta, ipsamet Ms. nostri verba sunt, collata cum editione Mabillonii.

[48] [& ineptiis ac fabellis] Judicet modo studiosus lector, an immerito historiam insulsam appellarim, videatque, quam parum sibi constet auctor. Primo ait, vel alium dicentem inducit, tria corpora in terræ pulvere jacere, super eadem volutari & stercorari pecudes, fieri de sacrario sterquilinium. Postea unum corpus absque capite ibi inventum memorat, loco satis honesto, sub altari in sepulcro tutissime depositum & custoditum. Corpora dicuntur ab omni servitio fidelium prorsus aliena, & locus, quo latent, nulli notus, præterquam soli satelliti Miloni: mulier tamen castri domina candelam affert sanctis Martyribus luminis obsequium præbitura. Mons, in quo exstabat castellum, nulli pervius adstruitur, nisi avibus & reptantibus bestiis; inhabitabatur tamen a multis hominibus, qui, ut ex contextu patet, & descendebant & ascendebant. Moles, qua tectum & munitum erat sepulcrum, tanta erat, ut, judicantibus monachis, pars ejus media amoveri non posset ante auroram: aggrediuntur tamen opus, cum nox … parva … magna ex parte transiisset, nec tantum amovenda amovent ad extrahendas reliquias, sed destructum altare restaurant, sed Pulteriacum perveniunt, dormientibus adhuc monachis; quamquam Pulteriacum, alias Pultariæ, secundum Burgundiæ & Campaniæ tabulas geographicas dominide L'isle, distet quinto circiter milliario a Bremur, sive, ut noster appellat, Blesmodo.

[49] [conspersa ostenditur,] Mitto impedimenta & moras; ineptas monachorum & militum altercationes; militum ad reliquiarum conspectum subitam religionem, ridicula lamenta, & succedentem mox litis compositionem, aliaque similia. Sed velim, mihi aliquis explicet, quem in finem miracula illa seu prodigia patrata sint. Cur Radulfus, ecclesia egressurus, cæcitate percussus fuerit: nam paulo ante & reliquias collegerat, & junctam eis schedulam, ostendente Guidone abbate, viderat. Cur autem ecclesia egressus visui fuerit restitutus. An primum ne reliquias auferret? Secundum ut auferret expeditius? Præterea ad quid visiones illæ, Pultariensi Priori & famulo factæ; ad quid pœna illata mulieri Trecensi: cum Guido ac socius ex utroque loco cum reliquiis aufugerint, neque illis spatium relictum fuerit reliquias honorandi, neque huic irreverentiam innocenter exhibitam reparandi, imo nec causam, cur pœnam incurrisset cognoscendi, ac veniam deprecandi? Equidem mera figmenta esse opinor, litteris commissa ab homine, non satis perito, qui priora asserta cum posterioribus connecteret, & fabulosa adjuncta verisimilitudinis pallio contegeret.

[50] [Latiniacum facta perhibetur seculo XI,] Fabulosa, inquam, adjuncta: nam S. Florentini reliquias, vel saltem pro ejusdem Sancti habitas, seculo XI Latiniacum delatas fuisse, testatur Historia translationis reliquiarum S. Theobaldi eremitæ apud Mabillonium Sæc. 6 part. 2 pag. 175 & seqq. Etenim ejus auctor, qui loco non uno indicat, se scripsisse vel eodem seculo XI vel sequenti non multum provecto, hæc habet: Nec desunt inibi (Latiniaci) pretiosa martyris ossa Florentini, post longe delata ab ipso Arnulfo abbate, fratris (legendum, credo fratre) sancti Theobaldi, cui non minorem venerationis exhibitionem aspera exhibet Burgundia, qualis sancto Areopagitæ Dionysio noscitur exhiberi in Francia. Revocet in memoriam lector dicta superius toto num. 42 & quam immensum differant ab iis, quæ asseruntur hic de Burgundionum eodem ipso tempore erga Sanctum veneratione dispiciens, priorem fabulatorem penitius agnoscat: imo cum hic reliquiarum S. Florentini Latiniacum translatio attribuatur ipsi Arnulfo abbati, statuat pro suo judicio, quid censendum de Guidone abbate Pultariensi, cujus ex alio instrumento hactenus notitia allata non est, quam ex eadem fabulosa relatione. Porro Arnulfus abbas Latiniacensis, in diœcesi Parisina monasterii, vitam protraxit usque ad annum 1106, ut assignatis documentis probatur tom. 7 Galliæ Christianæ col. 494. Nunc inquirendum, an memoratæ hoc § translationes reliquiarum conciliari possint inter se, & cum dictis ante de capite S. Florentini hodiedum servato in Bremur.

[Annotata]

* al. superposita

* al. dehisceret

* al. sed

* al. Jam quia

* al. Lugdunensem civitatem

* al. prope tumulum illorum habitaturus

* Mab. Haymonis

* l. unquam

* al. obtusa

§ V. Difficultates in translationum Historiis occurrentes, & noster ad eas tollendas qualiscumque conatus; translatio aliquot reliquiarum ad Bonevallense monasterium, nunc S. Florentino sacrum.

[Sæpe scriptores partem reliquiarum totum appellarunt,] Mabillonius Sæc. 4 part. 2 pag. 497 difficultates proponit quidem, sed non solvit vel certe non ita solvit, ut satisfaciat: Scrupulus, inquit, occurrit, quo pacto fieri possit, ut corpora sanctorum Florentini & Hilarii Athanacum translata sint (seculo IX) Florentini vero pars Bonævallensibus concessa (seculo eodem) cum legamus in alia translationis ejus Historia, totas ejus reliquias demto capite, quod in vico Bremur hactenus adservatur, Latiniacum fuisse translatas exeunte seculo XI: aut quo pacto S. Florentini caput relictum est Bremuri, si translatum est (seculo IX) in castrum S. Florentini, ut habet alia Historia (de duabus comitissis) superius relata. An S. Aphrondisii corpus pro eo sumtum; an relictum ab Aureliano? Fatendum est, scrupulum sublatu difficillimum esse, si omnia in summo rigore sumantur: si nempe voces corpora & caput ita accipiantur, ut corpora plane integra, caput nulla sui parte mutilum designare debeant. At neque antiqui neque etiam recentiores, ubi de reliquiis agunt, rigidis istis terminis voces sua solent circumscribere, ut experimur frequentissime. Quoties enim aliquot Sanctorum ossa non vocantur corpus vel corpora? Quoties pars capitis non magna caput non appellatur? Quoties os unum brachii non dicitur brachium, maxime si thecis, Sanctos, eorumve caput aut brachium repræsentantibus, inclusa sint?

[52] Nec longe quærenda sunt exempla: audiatur ipsemet primæ translationis historicus; [quod & hic factum opinamur,] quam clare partem reliquiarum totum appellet, patebit ad oculum. Postquam narravit, quo pacto SS. Florentini & Hilarii sacra ossa ex Burgundia Athanacum deportata fuerint, addit partem eorum a S. Aureliano concessam fuisse monachis Bonævallensibus, ut sequitur: Dedit eis partem sanctorum corporum præcipuam, egitque pia caritate, ut & pars illi, immo totum, maneret, & pars fratribus, immo similiter totum, retribueretur: factumque est, ut fratres reverendi sanctum Florentinum sanctumque Hilarium ad Bonam-Vallem totos secum ferrent, & sanctus abbas, qui eos dederat, beatum Florentinum ac beatum Hilarium totos sibi suoque monasterio retineret. His positis, maxima difficultas non erit in nomine seu qualitate, quæ reliquiis diversorum locorum attribuuntur, sed in tempore, quo, & loco, ex quo translatæ memorantur. Nam ut præfert prima translationis Historia, S. Aurelianus corpora Sanctorum nostrorum detulit ex ipso loco, quo primum sepulta fuerunt; igitur ex Pseuduno castro. Juxta secundam Relationem corpus S. Florentini translatum erat in Breves, sive, ut legit Mabillonius, in Bremur circa annum 835, & cum illo verisimiliter etiam corpora SS. Hilarii & Aphrodisii; cum juxta eamdem relationem duæ comitissæ horum quoque reliquias ibidem impetraverint, ad castrum S. Florentini deportandas. Hic latet nodus, qui si vel per verisimiles saltem conjecturas ita solvi queat, ut neutra relatio absolute falsitatis arguenda sit, ceteris dissolvendis multum commodi accedet. Faciamus periculum.

[53] [& conjectaras proponimus,] Statuamus seu, ut communiter hodiedum dicitur, supponamus primo, Aurelianum circa annum 838 corpora ex Pseuduno detulisse in Bremur, seu animo ea ibidem decentius deponendi ac relinquendi, sive data opportunitate transferendi alio. Huic conjecturæ eatenus favet primæ relationis auctor, quod clare indicet, corpora alio loco aliquamdiu deposita fuisse, priusquam Lugdunum transferrentur. Verba hæc sunt: Tandem quod ardenter cupiebat (Aurelianus) Deo auxilium ferente, perfecit, & Sanctos Dei alio, quo placuit, transposuit. Jam quia isdem venerabilis abbas postmodum civitatem Lugdunensem habitaturus … præelegit, tam carum thesaurum … secum deferre decrevit. Statuamus itaque secundo, prædictas comitissas advenisse in Bremur circa idem tempus, id est, anno 838 vel sequenti, obtinuisse reliquias aliquot Sanctorum & partem capitis S. Florentini, quæ dein, ut fere contingit, caput appellari cœpit. Porro in secunda relatione, Gallica scilicet, hæc facta referuntur circa annum 835, sed hunc annum non alia de causa adjectum reor a collectore codicis nostri, quam quia facta repererit tempore Aldrici archiepiscopi Senonensis, qui anno 841 demortuus est. Certe Mabillonius, qui Latinum instrumentum habuit, annum non exprimit, & tempus colligendum relinquit ex episcopatu ejusdem Aldrici. Hinc tam collectoris nostri circa, quam verba Mabillonii extensionem patiuntur usque ad annum saltem 840. Ea autem extensione usus sum; quia S. Aurelianus anno tantum 874 ad episcopatum Lugdunensem promotus dicitur, & mortuus anno 895, & quia, quo serius figitur translatio ex Pseuduno in Bremur, eo minus ipsi adversabitur sancti antistitis istius ætas, quam unam in mea hypothesi molestam deprehendi: ut ne cogerer dicere, erratum esse in secunda relatione, atque omnia contigisse serius: quamquam etiam tum eidem hypothesi mansisset sua verisimilitudo tam pro reliquiis, dein Latiniacum delatis, quam pro iis, quæ hodie servantur in Bremur.

[54] [quibus difficultates] Statuamus itaque tertio, S. Aurelianum, elapsis aliquot annis, Lugdunum perrexisse, & ex Bremur tam carum thesaurum secum detulisse, ita tamen ut partem ejus reliquerit in Bremur, sive ad gratificandum incolarum pietati, sive ad obsecundandum voluntati Augustodunensis episcopi. Utrumque sanctitati ipsius plane consentaneum erat. Sane is, qui non sine consensu Augustodunensis episcopi transportaverat Sanctorum corpora ex uno in alium locum intra eamdem diœcesim, censendus non est deportasse extra diœcesim absque simili consensu; nec probabile est etiam, episcopum Augustodunensem tam parvi fecisse easdem reliquias, ut iis diœcesim suam omnino frustrari passus sit. Statuamus denique quarto, partem capitis S. Florentini, quæ hodiedum caput nuncupatur, ita relictam fuisse in Bremur cum nonnullis aliis ejus reliquiis: ex his suas accepisse potuerit seculo XI Arnulfus Latiniacensis abbas. Neque enim credi debet, totum S. Florentini corpus, excepto solo capite, ad Latiniacenses pervenisse, ut adstruitur ab auctore fabulosæ narrationis; cum in superius laudata Historia translationis S. Theobaldi solum dicatur, non deesse, ( Latiniaci) pretiosa venerabilis martyris ossa Florentini.

[55] Ceterum hactenus dicta pro conjecturis tantum haberi volumus, [utcumque enodentur.] quas si minus approbent incolæ vici Bremur & castri S. Florentini, contendantque, sibi caput esse integrum S. Florentini, solidioribus argumentis & documentis ostendendum ipsis relinquimus, qua via obtinuerint, probandumque, verum esse caput ejusdem Sancti: præsertim cum in Ms. nostra relatione de sacris ossibus Lugdunum translatis, etiam mentio occurrat capitis S. Florentini: in nostra, inquam, Ms. relatione, quia ea pars apud Mabillonium non legitur. Si enim & hic intelligendum est caput integrum, vel dicendum erit nec in Bremur, nec in Castro S. Florentini esse verum caput istius Martyris, vel alia conjectura statuendum, quod in Pseudunensi sepulcro Aurelianus tria quidem capita Sanctorum Florentini, Hilarii & Aphrodisii repererit, sed ita, ut distingui non potuerit, cujus determinate Sancti essent singula, ex eaque incertitudine factum, ut singula S. Florentino inter Martyres primario attributa fuerint ab iis, qui ex illis integrum aut partem notabilem obtinuerant. Quod spectat ad Lugdunenses seu Athanacenses cœnobitas, merito displicere nequeunt prius datæ conjecturæ nostræ; quandoquidem, his etiam stantibus, relinquatur ipsis pars longe major ac certior sacrorum ossium, & juxta ante dicta verisimillimum sit, aliqua saltem a S. Aureliano relicta fuisse in Augustodunensi diœcesi.

[56] Quod de Athanacensibus hic diximus, idem quoque respicit alios, [Translationem aliquot reliquiarum Athanaco in Bonam-vallem] nominatim Bonævallenses in Carnotensi diœcesi monachos Ordinis S. Benedicti, qui dicto seculo nono partem reliquiarum Sanctorum nostrorum Athanaci impetrarunt a sæpe nominato S. Aureliano, & quorum unus, ut videtur Mabillonio, sub idem tempus composuit Historiam translationis tam ex Æduensi diœcesi Athanacum, quam Athanaco Bonam Vallem, & plurium miraculorum ea occasione patratorum. Mabillonio assentitur Tillemontius: at Benedictini Historiæ litterariæ Franciæ scriptores ex scribendi modo conjiciunt, non fuisse monachum: quamquam & ipsi judicent, talem fuisse, qui, si minus testis oculatus fuerit, saltem res a se narratas ex hujuscemodi testibus intellexerit. Id ipsum me sentire de ætate auctoris, insinuavi superius; attamen non adeo pronus sum in aliam ipsorum opinionem, qua statuunt, ab eodem quoque auctore conscripta fuisse Acta passionis. Ducem hac in re secuti sunt Mabillonium, sed is pro sua sententia non aliud videtur habuisse fundamentum, certe aliud non allegat, quam quia utrumque (Passionis & translationis) libellum invenit in membraneo codice Remigiano, sub initium seculi X exarato, quod mihi non sufficit. Neque enim novum est, duo Opuscula a diversis concinnata inseri uni eidemque codici, &, dum ad eamdem materiam spectant, conjungi.

[57] [videtur scripsisse coævus, diversus a biographo.] Quidquid sit; non eumdem equidem scribendi modum invenio in Actis passionis, quem in Historia translationis; major in hac apparet sinceritas ac simplicitas quam in illis, præsertim ubi miracula referuntur. Biographus enim sua fuse extendit, iisque adjunctis exornat, quæ mox non nimium credulo fictionis suspicionem ingerunt; contra scriptor translationis miracula sua quam brevissime proponit, nec quidquam addit, quod fabulam spiret. Scio, fieri potuisse, ut unus idemque auctor libere meditationibus suis & commentis indulserit in Actis passionis; scrupulosius vero adhæserit veritati in Historia translationis; ne a testibus auritis & oculatis etiam tunc viventibus manifestæ falsitatis insimularetur, cui periculo expositus non erat in Actis, res adstruens tot seculorum spatio remotas. Verum nihil urget, ut ita factum credamus. Porro hic loquor dumtaxat de Historia translationis; prout edita est a Mabillonio: nam in nostris Mss. apographis pars illius prætermissa est, quæ multa complectitur miracula, & ejus loco substituta pars altera, quæ non tantum continet miracula alia, verum etiam translationem reliquiarum Athanaco Saxiacum: & hæc quidem secunda pars, meo judicio, diversum a priore auctorem habuit, quamquam verisimiliter etiam coævum, ut ostendam in Annotatis.

[58] [Ejusdem compendium] Laudatum num. 38 Chronicon breve Bonævallensis monasterii, seculo 10 exaratum, ex quo ad confirmandam translationem Athanacum pauca recitavi, reliqua ad Bonævallenses scilicet reliquias pertinentia ita in compendio exhibet apud Mabillonium Sæc. 4 part. 2 pag. 505: Cumque animus ejus (Aureliani Athanacensis abbatis) deflueret perquirendi monachos regulari ordine instructos & non inveniret; audivit famam celeberrimam, quod Bonævallis degerent monachi regulari ordine approbati. Qui concite dirigens missos ad præfatum monasterium, obnixe deprecans, ut venerabilis Ingelarius, sæpe dicti monasterii abbas, numerum monachorum ei mittere non denegaret, sicut penes nos scriptum est. Itaque vir Domini, cum esset plenus caritate, desiderans augeri famulorum Christi numerum, sciens, quia qui plus laborat, plus mercedis accipiet; elegit ex suo grege monachos duodecim, quos illic misit bene instructos & regulari ordine approbatos: monens & exhortans, ut de die in diem melius proficiant. Abhinc Athanacenses normam nostræ auctoritatis exordium sumserunt & mores.

[59] [dedit chronista Bonævallensis] Cum autem ad nos redire proposuissent fratres, postulaverunt sibi a patre jam dicti loci, ut aliquod munus eis concederetur, quod utile patri, loco eorum, & fratribus esset. Dedit itaque eis venerabilis abbas Aurelianus partem corporum præcipuam electorum Christi martyrum Florentini & Hilarii, quæ nunc usque servatur a nobis, sicut scriptum habetur in codicibus nostris. In adventu quorum ipsorum Martyrum multa miracula facta sunt, quæ penes nos scripta habentur. Quanta etenim per illorum merita huic loco salus venit, non est silendum. Cum autem movissent ab Athanao, & properassent Aurelianensi civitati, declinaverunt ad ecclesiam sancti Anniani Sabbato. Deinde pervenerunt ad ecclesiam sancti Sebastiani in villa, cui nomen est Balniolus: quo tempore villa illa eis data est tota cum ecclesia. Jam & in occursum venerunt venerabilis abbatis monasterii Bonævallensis cum agmine sancto monachorum reliquias recepturi. Inde venerunt ab ecclesia S. Andreæ apostoli in villa Danciaco, quæ eis data est cum alia villa, quæ vocatur Matguenas, & … devenerunt ad ecclesiam nondum dedicatam, quæ duobus miliaribus a monasterio distat in villa Givariensi … in illo honore est dedicata, & per miracula, quæ illic facta sunt, tota villa est eis data. Deinde vero venerunt ad prædestinatum locum, dedicatum in honore Christi martyrum Marcellini & Petri, ubi deponendi erant Sancti. Hactenus chronista, dein enumerans alia dona, quæ eidem Bonævallensi monasterio in honorem SS. Florentini & Hilarii concessa sunt, quæque apud laudatum Mabillonium videre potest curiosus lector: ubi simul conspiciet, ut in jam datis, puncta, defectum in exemplari designantia.

[60] Abunde indicat idem chronista, præluxisse sibi editam a Mabillonio & a nobis recudendam translationis Historiam. [sed errorem] Verum, dum animo verisimiliter rei elucidandæ de suo aliquid adjecit, magnas ei offudit tenebras: dum scilicet abbatem Bonævallensem, qui, rogante Aureliano, monachos destinavit Athanacum, cujusque nomen expressum non erat in Historia, ipse vocavit Ingelarium, atque ita omnia serius fixit, quam videantur fieri potuisse. Etenim de eodem Ingelario ejusque decessore Gausmaro, abbate primo, hæc ante scripserat: Defuncto rege Carolo (Calvo, per quem anno 841 fundatum dixerat Bonævallense monasterium) & filio ejus Ludovico (Balbo) succedente, anno primo regni ejus, fuit quidam comes Castri-Dunensis, Lambertus nomine, qui ob amorem Dei & Sanctorum ejus dedit sanctis martyribus Marcellino & Petro & domno abbati Gausmaro ad refugium infra Castridunum de terra agripennos duos & dimidium, in proprium perpetualiter habendos, & cryptas de subtus usque in aquis. Ablato denique bonæ memoriæ abbate Gausmaro ab hac luce, venerabilis Ingelarius subrogatur ejus regimini ab omni congregatione. Unde sequeretur, Ingelarium ante annum 878, Ludovici Balbi primum, non præfuisse abbatem Bonævallensi monasterio, nec proin ante eumdem annum monachos Bonævallenses missos fuisse Athanacum; quod postremum variis de causis non apparet verisimile.

[61] Unam ex istis causis profert Mabillonius tom. 3 Annalium pag. 17: [ei immiscuit, ] quod nempe anno 878 Aurelianus relianus esset Lugdunensis archiepiscopus; quo tamen abbate Athanacensis monasterii reformatio & SS. Florentini ac Hilarii reliquiarum ad Bonævallenses translatio facta est. Idcirco idem Mabillonius ibidem aiens, quod sibi non constet auctor Chronici, & pag. 219, quod hallucinatus sit, Athanacensem reformationem refert ad annum circiter 851, translationem reliquiarum ad 855. Historiæ litterariæ Franciæ scriptores Benedictini tom. 5 pag. 397, id non contigisse aiunt, anno DCCCLV, ut fixit Mabillonius, sed annos aliquot post DCCCLX, cum contigerit sub abbate secundo Bonævallensis monasterii, quod fundatum fuit dumtaxat anno DCCCXLI. Sic autem tacite saltem innuunt, standum esse calculis chronographi: verum hanc viam ingressi, propius accessissent ad eos calculos, si facta esse omnia statuissent, post annum 878, quo, stantibus iisdem calculis, vivebat adhuc Gausmarus, abbas primus. Scriptores Galliæ Christianæ auctæ tom. 4 col. 234 missionem Bonævallensium monachorum ad Aurelianum adscripserant Gausmaro, & eatenus Mabillonio se junxerant: at tom. 8 Col.amp; seq. fatentur quidem, quod chronographus secum ipse pugnare videatur: Sed, inquiunt, ut omnia secum consentiant, quid vetat, Aurelianum, etsi episcopum Lugdunensem factum, sub solo abbatis Athanacensis nomine, siquidem Athanacum ad mortem usque retinuit, designari ab auctore Chronici. Cuilibet suum esto judicium de ea conjectura: quæ eadem facienda erit, ut omnia secum consentiant, de coævo Aureliani auctore Historiæ translationis, qui dum agit de reliquiis in Augustodunensi diœcesi inventis, ipsum archidiaconum nominat, dum vero reliquias ab eodem Bonævallensibus concessas memorat, abbatem nuncupat, nusquam episcopum.

[62] [ut allatis argumentis,] At quominus conjecturæ illi assentiar, vetant ipsimet tam historicus quam chronographus: legantur hujus verba superius recitata num. 38 & 58, legantur & verba illius infra in Historia translationis num. 2 & 3, nemo ibit inficias, quin Aurelianus, simulac Athanacense cœnobium, tunc monachis destitutum accepit, ejus quoque restaurandi susceperit curam, eumque in finem monachos ex Bonævallensi cœnobio arcessiverit: atqui certo constat, eum Athanacensis cœnobii abbatem fuisse anno 859: nec dubium esse potest, quin ante eumdem annum idem cœnobium restauraverit; igitur Bonævallensium vocatio differri nequit in annum 874 vel sequentem, episcopatus Aureliani primum, nedum post 878, ut sequeretur ex calculis chronographi. Abbatem autem fuisse Aurelianum anno 859, constat ex testamento ejus, quod illo anno confectum est, & in quo sic habet: Ego in Dei nomine Aurelianus exiguus abbas. Constat item ex litteris variorum episcoporum, anno eodem testamentum approbantium, in quibus vocatur venerandus vir Aurelianus abbas Athanacensis. Utrumque hoc instrumentum dat integrum Mabillonius Sæc. 4 Benedictino part. 2 pag. 498 & seqq.

[63] [ostenditur. Bona-vallis S. Florentino sacra est.] Dubium esse non posse, quin ante istum annum esset restauratum Athanacense cœnobium, sequitur ex iisdem instrumentis & ex aliis eo spectantibus apud Guichenonum in probationibus Historiæ Sebusianæ pag. 225: ex iis enim patet, Saxiacense monasterium ab Aureliano Athanacensi abbate fundatum fuisse & dicto anno 859 eo usque perductum, ut Remigius tunc Lugdunensium antistes illi designaverit Badilonem abbatem primum. Hinc, inquam, sequitur, diu ante restauratum fuisse Athanacense. Quis enim credat, Aurelianum curasse alibi novi monasterii erectionem, priusquam suum, cui præerat abbas, perfectissime esset constitutum, & monachis sufficienter instructum? Omnino itaque assentior Mabillonio, referenti ad annum 851 Athanacensis monasterii, adjuvantibus Bonævallensibus, restaurationem; neque dubito, quin error lateat in Chronico: sed an auctor diu nimis protraxerit vitam Gausmari abbatis primi, an vero justo citius Gausmaro substituerit Ingelarium, seu huic applicaverit, quæ debebantur illi, ut arbitratur Mabillonius, iis decidendum relinquo, qui alibi, quam in dicto Chronico, alterutrius nominatim mentionem repererint. Ceterum sicut plurima ac insignia miracula, quæ ab Historiæ translationis auctore referuntur, abunde suadent, Sanctos nostros, mox ut eorum reliquiæ in Bonævallensi ecclesia depositæ fuerunt, peculiari ibidem cultu affectos fuisse; ita quoque satis constat, cultum eumdem deinde perseverasse, ac perseverare usque ad nostra tempora. Perseverasse docet Charta, quæ exhibetur tom. 8 Galliæ Christianæ inter Instrumenta col. 313, & in qua Adela, Blesensis comitissa anno 1109, agnoscens injuriam a se illatam Bonævallensibus, ait: De his, quæ feceram, quam expetierant monachi, satisfactionem feci ante altare sanctorum martyrum Marcellini & Petri, Florentini & Hilarii. Perseverare inde colligas, quod idem monasterium, initio SS. Marcellini & Petri vocabulo insignitum, subinde S. Florentini nomen obtinuerit, illudque hodiedum solum retineat. Nunc ad Saxiacense monasterium procedamus.

§ VI. Ecclesiæ Sanctis consecratæ; hodiernus reliquiarum status & cultus.

[Seculo 9 erecta est Sanctis ecclesia Saxiacensis,] Saxiacus, ut scribitur in prælaudato testamento, locus erat in pago Lugdunensi non longe a Rhodano fluvio, pertinens ad Aureliani fratres & proximos consanguineos, a quibus eum ipse cum aliis terris ac locis obtinuit ad erigendum ac fundandum ibidem monasterium in honore Dei & sancti Benedicti & beatissimorum martyrum Florentini & Hilarii. Eo titulo utitur semel & iterum in suo testamento, eodemque utuntur Remigius Lugdunensium archiepiscopus, Carolus rex Provinciæ, Lotharii imperatoris filius, & episcopi Sistericensis synodi in litteris seu diplomatis super eadem fundatione confectis, partim apud Mabillonium, partim apud Guichenonum num. præcedente memoratos. Mabillonius & qui eum secuti sunt, agentes de illius monasterii primordiis, nihil aiunt de illuc translatis SS. Florentini & Hilarii reliquiis; quamquam id expresse indicaverat Guichenonus in continuatione secundæ partis Historiæ Sebusianæ, inquiens: Cum perfecta esset ecclesia, in eam deferri jusserunt corpora SS. Florentini & Hilarii.

[65] Causam silentii fuisse existimo, tum quod Guichenonus ea super re testimonium non profert, [in eaque depositæ] tum quod non viderant istam partem sæpe citatæ Historiæ translationis, quam in Mabillonii editione desiderari dixi, quæque ita habet: Emergentibus diebus venerabilis abbas monasterii sancti Martini (Athanacensis) ubi corpora sanctorum Florentini & Hilarii aliquo tempore reverenter servata fuerant, quibusdam fratribus consciis, voluit, ut sub silentio deportarentur ad locum, qui Saxiacus dicitur, in ecclesiam beati Christophori martyris, donec eis condigna sepelitio in domo, quæ eis construebatur, pararetur, & celebris translatio diem faceret. Inde patet denuo, S. Aurelianum, hic nomine abbatis S. Martini designatum, æque primario Sanctis nostris, quam S. Benedicto Saxiacense monasterium vel certe ejus ecclesiam erexisse. Postea tamen solius S. Benedicti titulum locus retinuit, passimque etiam hodie appellatur monasterium seu Prioratus S. Benedicti de Saxiaco, vulgo Saint Benoit de Seyssieu. Ad calcem sæpe allegatæ Historiæ translationis apud nos manuscriptæ adjectum est exemplar instrumenti, continentis elenchum præcipuarum reliquiarum, quæ servari creduntur in Saxiacensi ecclesia. Id quoniam prolixum non est, & forte usui esse poterit, dum per decursum Operis de Christi Domini, beatissimæ Mariæ Virginis & Sanctorum ibidem memoratorum reliquiis disputandum veniet, integrum subjicere visum est.

[66] In cassa, quæ est a parte piscinæ, sunt corpora Sanctorum & reliquiæ Florentini, [eorum reliquiæ, quæ dein] Yllarii, Cosmæ & Damiani. Reliquiæ sancti Juliani & Heustachii. In uno alabastro sunt pretiosissimæ reliquiæ; videlicet quinque spinæ coronæ Domini nostri Jesu Christi: corona remansit extra. Item unam * parvam fialam repletam de lacte Virginis Mariæ. Item de pannis beatæ Mariæ. Item reliquiæ Innocentium. Item in cassa, quæ est desuper dictas cassas, sunt reliquiæ sancti Petri; sancti Mamerti; sancti Johannis; sanctæ Scholasticæ; sanctorum Cosmæ & Damiani; sanctæ Heufemiæ; sancti Virgilii; sancti Pontii * episcopi & martyris de Britannia, qui venit cum Virginibus; sanctæ Sabariæ virginis; sanctæ Albinæ virginis & martyris; sancti Damarii; sancti Poderii; sancti Hyrenei; sancti Albini.

[67] [novis thecis inclusæ sunt.] Item istud monumentum lapideum & tres cassas, quæ sunt intra, fecit fieri frater Petrus de Cornesio & fuerunt positæ & tramutatæ sanctæ reliquiæ superius nominatæ per dictum sacristam, quamvis indignum: & fuit reparator totius presbyterii & fuerunt facta & reposita per dictum fratrem anno Domini millesimo quatercentesimo septuagesimo sexto & die XXI mensis Februarii. Sequitur dein isthæc annotatio: Huc usque Ms. vetus repertum anno MDCXVI cum prædictis reliquiis in ecclesia Prioratus sancti Benedicti de Seyssieu. Quæ sequuntur proxima pagina, recens adjecta sunt. Continent autem ista relationem Gallicam, qua dicitur illustrissimus Dionysius de Marquemont, archiepiscopus Lugdunensis, assistente cum aliis multis Joanne Petro Camus, episcopo Bellicensi, die X Maii 1616 supradictas reliquias e monumento extractas deposuisse in arca abiegna: donec novæ lipsanothecæ conficerentur. Iis confectis, laudatus Bellicensis episcopus, a Lugdunensi archipræsule, aliis negotiis impedito, rogatus, comitantibus presbyteris & canonicis cleri Bellicensis ac ingenti hominum multitudine supplicantium ritu, Saxiacum processit, & die XII Junii anni ejusdem reliquias transposuit, ad aras fecit, dixitque ad populum.

[68] [Ecclesia castri Florentini] Aliam ecclesiam SS. Florentino, Hilario & Aphrodisio consecratam assignavimus num. 40, nempe in Castro Florentino, sive ut nunc appellatur, in oppido S. Florentini, quod situm est in Campania Galliæ ad Armentionem fluvium, & quo aliquot eorumdem Sanctorum reliquias seculo nono translatas fuisse legimus. Restat, ut & ejus Historiam, quantum ad Sanctos nostros pertinet, breviter perstringamus. Sat fuse eam proponit auctor seu collector Ms. codicis nostri Autissiodorensis; sed hinc inde significat, se tradere nonnulla ex conjecturis. Putat itaque, ecclesiam illam erectam fuisse in abbatiam, & sic quidem, ut duo istic essent cœnobia, S. Florentino dedicata, alterum virorum, alterum feminarum: at quæ lapsu temporis ad secularium manus devenerint, ab iisque possessa fuerint usque ad medium circiter seculum XI; quo tempore Theobaldus, comes Campaniæ, utrumque dedit abbatiæ S. Germani Autissiodorensis, sub ea conditione, in instrumento donationis expressa, ut illuc nec clerici nec moniales introducerentur, sed monachi dumtaxat abbatiæ S. Germani. Ejusdem donationis meminit quoque Guido abbas S. Germani, qui exeunte seculo 13 gesta abbatum sui monasterii collegit, ita scribens apud Labbeum tom. 1 Bibliothecæ Mss. pag. 573: Idem etiam comes Theobaldus ad instantiam prædicti abbatis (Odonis) dedit Deo & sancto Germano monasterium sancti Florentini in Castro cum monasterio sancti Vetuli cum omni jure & integritate, & ea libertatis privilegio communivit.

[69] [cum monasterio] Subdit tamen collector noster, non reperire se, quod pia illa comitis voluntas effectum sortita sit: contra constare ait, quod tunc in ecclesiam S. Florentini introducti fuerint canonici. Sed his conceptam de se spem non implentibus, Henricus Sanglier, ab anno 1122 usque ad 1144 juxta Sammarthanos Senonensium archiepiscopus, iterum dedit ecclesiam Gervasio S. Germani Autissiodorensis abbati, ea lege, ut decedentibus canonicis monachos substitueret, quam legem ipse complevit ita, ut ex binis S. Florentini cœnobiis binos Prioratus, abbatiæ S. Germani subjectos, fecerit. Sed verisimile esse ait collector noster, non durasse diu illam Prioratuum distinctionem, & monachos, quoniam cura pastoralis non erat consentanea cum quiete, quam profitebantur Benedictini, jussos esse omnes se recipere in Prioratum S. Florentini veteris, quod situm erat intra arcem seu castrum oppidi & cujus ecclesia ornata erat reliquiis S. Florentini ac aliorum plurimorum martyrum; ita quidem ut deinceps cura pastoralis affixa fuerit ecclesiæ, quæ etiam nunc exstat in ipso oppido S. Florentini.

[70] Nolim negare, scriptori isti ad manum fuisse documenta, [ipsis consecrata;] unde didicerit, quæ profert de duobus Prioratibus; nihil tamen est, quo ea confirmem. Contra ipsemet fatetur, Odonem vicecomitem S. Florentini, cum in eumdem Gervasium abbatem ac monachos Autissiodorenses transferret omnia, quæ possidebat in ecclesia S. Florentini, unius dumtaxat meminisse Prioratus, idemque fecisse Pontifices Romanos, Eugenium III anno 1151, Anastasium IV 1153, & Adrianum IV 1155, his verbis: Monasterium S. Florentini cum suis pertinentiis. His jungi potuit Guido abbas apud proxime laudatum Labbeum pag. 576; ubi agens de Gervasio, dicit: Ecclesiam sancti Florentini, in qua usque ad tempus suum erant canonici seculares, de manu seculari extrahens, Prioratum constituit, monachos in ea de consensu Henrici Senonensis archiep. instituens; quod factum per Innocentium Papam (ejus nominis secundum, anno 1143 defunctum) obtinuit confirmari. Quasdam etiam consuetudines, quas vicecomites in dicta ecclesia habebant, ab Othone vicecomite prædictæ ecclesiæ de consensu Theobaldi comitis Blesensis, domini S. Florentini, obtinuit condonari. Alia, hic locum postulantia, non dat Guido; nec similiter collector noster, excipe hujus clausulam, quam ex Gallico in Latinum versam describo: Anno MDXXXV Prioratus direptus fuit post obitum Prioris Parceval de Montarbii, reliquiæ delatæ fuerunt in ecclesiam parochialem, ubi sunt etiam nunc, præter unam … & exigua aliquot ossa in theca lignea, relicta in ecclesia Prioratus. Renatus de Champs, qui, ut creditur, primus fuit commendatarius Prior, litem instituit & sententiam obtinuit in curia adversus eos, qui post obitum decessoris lipsanothecas ac supellectilem Prioratus diripuerant; verum sententiæ exsecutioni opposuerunt se incolæ S. Florentini.

[71] Ex hisce omnibus dubitari nequit, quin Sancti nostri ibidem festive colantur, [ubi etiam coluntur reliquiæ S. Aphrodisii.] & nominatim S. Florentinus, tamquam loci patronus. Honorari etiam illic reliquias S. Aphrodisii, auctor nobis est Castellanus; at non videtur dies peculiari ipsius cultui designatus esse: cum idem martyrologus eum posuerit dumtaxat in Corollario eorum Sanctorum, qui fixum diem non habent. Verba Gallica sic sonant pag. 929: S. Aphrondisius: cujus reliquiæ sunt in S. Florentini oppido in Campania, ubi creditur martyr, vocaturque in Mss. minus antiquis Aphrodicus. Similia dixerat pag. 740 in Corollario Martyrologii sui, agens de SS. Florentino & Hilario & hæc addens: Ubi (in oppido S. Florentini) honorantur præterea reliquiæ cujusdam S. Aphrodisii martyris, diversi ab episcopo Biterrensi, qui in antiquis Mss. Aphrondisius, in recentioribus Aphrodicus nuncupatur: quæ (reliquiæ) a seculo IX dicebantur inventæ in Bremur cum duorum aliorum reliquiis. Juxta narrata in Actis nostris, Aphrodisius seu Afrodius, ut scribitur in longioribus, vel Affrodisus, ut in brevioribus, eodem verisimiliter tempore martyrium subiit, quo Florentinus: nullis tamen sacris Fastis inscriptum reperi; ideoque dubitanter tantum eum aliis junxi hoc die.

[72] [Servantur quoque SS. Florentini & Hilarii reliquiæ Agauni:] Sunt & in Agaunensi S. Mauritii monasterio in Valesia reliquiæ SS. Florentini & Hilarii, sic recensitæ in elencho, a nobis dato tom. VI Septembris pag. 355 Lipsanothecæ argenteæ quatuor sunt minus spectabiles, iisque servantur reliquiæ aliquæ S. Amati, Sedunensis episcopi & abbatis S. Mauritii; SS. Florentini, itidem Sedunensis præsulis, & diaconi ejus Hilarii martyrum. Sensum nostrum super episcopatu S. Florentino & diaconatu S. Hilario attributis abunde aperuimus supra; nihilo tamen minus credimus, eorum esse reliquias, & eo quidem libentius, quod reverendissimus D. de l'Isle, abbas S. Leopoldi Nanceiensis, qui citat subinde Mss. Agaunensia, assignet tempus ac modum, quo illuc devenerint. Etenim in laudata num. 23 Ms. Historia abbatum Agaunensium pag. 107 memorans iter, quod Geroldus abbas, mandante S. Ludovico Galliarum rege, susceperat Lutetiam Parisiorum, notat: Geroldus in reditu Parisiis, Lugdunum divertit: Ayglerius abbas Athanacensis ipsi dono dedit quasdam reliquias S. Pothini & Sociorum ejus; S. Florentini & S. Hilarii martyrum, ac particulam cunarum Redemptoris nostri. Opus non est monere lectorem, pertinere hæc ad seculum 13; at quæri posset, quomodo reliquiæ SS. Florentini & Hilarii datæ dicantur Lugduni ab Athanacensi abbate; quandoquidem eorumdem sacræ exuviæ juxta ante relata Athanaco translatæ fuerint seculo nono ad erectam ipsis ecclesiam Saxiacensis monasterii. Respondebitur autem, vel aliquas, quod verisimillimum est, Athanaci relictas fuisse, vel Ayglerium, cujus unus e decessoribus S. Aurelianus fuerat Saxiacensis cœnobii fundator, eas illic accepisse dandas Geroldo Agaunensi.

[73] [quæ fuere Latiniaci, dissipatæ sunt; sed cultus perseverat.] S. Florentini reliquiæ, quæ in sacro thesauro suo olim servabant Latiniacenses in Parisina diœcesi cœnobitæ Benedictini, nunc dissipatæ sunt, sed insignis ibidem ejus cultus hactenus perseverat, sicut monet Mabillonius Sæculo 6 parte 2 Sanctorum Ord. S. Benedicti pag. 805, inquiens: Ceterum sacrum hoc pignus, quod annorum fere quingentorum spatio in ecclesia Latiniacensi religiose asservatum fuerat, in favillas redegerunt sæculo proxime elapso Calviniani hæretici, qui Odonis Castellionei, abbatis sæcularis, & summi hæreticorum fautoris, fulti auctoritate, omnes monasterii facultates & ecclesiæ ornamenta diripuere. Duas tamen Florentini festivitates celebrare pergunt nostri sodales Latiniacenses monachi; unam scilicet die XXVII Septembris, quæ natalis esse putatur sancti Martyris; alteram vero sub ejus Exceptionis seu Translationis nomine, die VII Maii, qua creditur ejus sacrum corpus in monasterium advenisse. Quo pacto vox corpus hic intelligi debeat, colligendum ex præcedentibus.

[Annotata]

* l. una &c.

* al. Ponosii

ACTA
Dubiæ fidei.
Auctore anonymo.
Ex Mss. inter se collatis.

Florentinus M. Pseuduni in Æduis (S.)
Hilarius M. Pseuduni in Æduis (S.)
Aphrodisius M. Pseuduni in Æduis (S.)

BHL Number: 3033

A. Anonymo.

[Prologus.] Arduam a rem & difficilem adeo mihi reverentia tua nunc imperavit & ut citius imperata perficiam jussis impellere b non desistit, cui reniti cum magnitudo rei suaderet; tandem sumpta fiducia ejus, qui dicit: Omnia possibilia credenti, in manibus, satisfacturus beatitudini tuæ, Opus arripui. Si quid minus decenter ibi forte, tibi imputatum credideris, qui tantum pondus levibus cervicibus imponere non extimuisti. Victoria tamen Martyrum non idcirco deperibit; quando * illam ipse compleverit, cujus solo nomine ipsi fortes & victores fieri potuerunt, qui & illis audaciam certæ spei * in Euangelio dedit & cum eis se præliaturum etiam verissime promisit: “Injicient c, inquit, vobis manus suas & persequentur, tradentes in synagogas & custodias, trahentes ad reges & præsides propter nomen meum. Continget autem vobis in testimonium. Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari, quemadmodum respondeatis. Ego enim dabo vobis os & sapientiam, cui non poterunt resistere & contradicere omnes adversarii vestri. Trademini autem a parentibus & fratribus, & cognatis & amicis: & morte afficient ex vobis. Et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum: & capillus de capite vestro non peribit. In patientia vestra possidebitis animas vestras.” Et: “Omnis d quicumque confessus fuerit me coram hominibus, & Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei.” Et: “Omnis e, qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.”

[2] Beatorum martyrum Florentini & Hilarii historia facti hujusmodi ordinem prosequitur f. [S. Florentinus, relicta mundi militia,] Cum rabies Wandalorum * persecutionis, & insania hostilis circumquaque Gallorum populos durissime premeret g: & cum * eadem gens ab ultimis Galliæ finibus egressa, ab ea parte scilicet, qua Vindelicus h fluvius, unde & ipsis nomen, Gallicis *, præterfluit, maximam partem orbis depopulando afflixisset; tunc temporis B. Florentinus mundo adhuc militiam exercens, finibus Æduorum non longe tractum pagum Dusinensem inhabitabat i. Hic post paululum, contempta rejectaque militia, quam, mundo cogente, hactenus tenuerat, cuique * manus armaque summiserat, ad veram Christi militiam cum mundi principe spiritalibus armis certaturus, totum se contulit, totum supposuit, in ea se duraturum, pro ea se moriturum toto pectore deliberavit.

[3] Præcinctus lumbis, lucernas ardentes bonorum operum semper in manibus gestans, [totum se virtutibus consecrat;] abnegavit semetipsum sibi, tulitque crucem suam quotidie, crucifixus mundo, illique mundus. Stetit in fide: contra insidias diaboli viriliter egit, inpigreque secutus est Christum. Ad omne opus denique pietatis cum se extenderet, permaxime eleemosynis largus, quibuscumque officia misericordiæ non denegavit, sed & verbo, quos poterat, hoc enim opus pietatis primum est, edocebat; ut, infidelitate deposita, errorum * vias relinquerent, lumen fidei amarent, semitas justitiæ discernerent *, & viam Christi apprehenderent. Vitam vero sanctæ conversationis imitabilem, sicut ipse Christum imitabatur, omnibus dedit. Sed & ut ipse de parsimonia victus ejus vel aliquid attingam: (quippe qui Apostolum audiret: Castigo corpus meum & in servitutem redigo; ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar) tanta illi mansit, ut pene incredibiliter dictum sit k. Hoc enim genus primi martyrii cum jam affectus * totus esset, & in amorem Dei totus animus ejus efflueret, adsequenter aliud, quo pervenerit ordine, dicere, Christo juvante, aggrediar.

[4] [tyranno sistitur;] Gens barbara & impietate nimis sæva, de qua paulo supra dixi, cum hac illacque ferocitatis suæ vaginam * extenderet, non civitati, non populo cuiquam parcens, sed castra dejiceret, habitatorum loca cremaret, gladio premeret, & terrorem ubique spargeret, tandem Pseudunum castrum cum Croco suo l rege advenit *: ubi tunc B. Florentinus, in collegio suo justitiæ virum Hilarium habens, virtutibus operam dabat. Ad quem cum undecumque fama virtutis ejus permota multitudo convolaret, & beneficium pietatis & sanctitatis ejus omnibus responderet *, tandem nomen ejus, ut Christiani, ad Crocum regem Wandalorum, gentili cæcitate & culturis idolorum dedito, perlatum est. Et quia execratio est peccatori sapientia, & detestantur stulti semper eos, qui fugiunt mala, continuo isdem Crocus jussit eum sibi exhiberi. Mox & ipse se martyrio * flagrans voluntate exhibuit: quem intuitus astantem sibi Crocus, hujusmodi verbis aggreditur: Quo nomine diceris? B. Florentinus * dixit: Christianus sum, hoc mihi nomen, hæc mihi prima dignitas. Crocus dixit: Nomen requiro, non professionem. B. Florentinus ait m: Quod tam sollicite requiris, a parentibus Florentini nomen mihi est, Christianus sum. Crocus ait: Officii cujus es? B. Florentinus respondit: Miles sum, nec cujuscumque principis miles, sed Christi omnipotentis Dei *. Crocus dixit: Es liber, an teneris servili conditione obnoxius? B. Florentinus respondit: Antequam Baptismo regenerarer in Christo, pretiosoque sanguine ejus redemptus, gratiæ ipsius liberatus * efficerer, originalique debito absolverer: servum me fuisse peccati profiteor: at persona & conditio generis ingenuum mundo n me, fateor, profudit.

[5] [Christi militem se profitetur;] Crocus dixit: Quod miles fueris & militiæ stipendiis aliquando * mancipatus, accepi; interrogo, quis te solverit. Vir autem Domini Florentinus repletus Spiritu sancto ait o: In hac parte militiæ * & accinctione *, exsecutioneque armorum stipendiaria largitione usque ad centum auri solidos perveni; sed amore pietatis & amore Dei mei, cujus verba aures cordis mei tangebant: “Date eleemosynam, & ecce omnia munda sunt vobis” ut eum perfectus perfecte sequerer: eandem pecuniam pauperibus largitus, temporis militiam & cruenta arma, carnisque macellantiam * spernens, totum me illius militiæ dedi, castrisque ejus militaturus, totum me ad imperia illius transtuli p; ut glorificetur nomen ejus in me, & victor inimicorum fiam ipse per ipsum & mortis * victorem potissime factum regnet ipse in me, qui est solus Princeps, Rex regum & Dominus dominantium, qui condidit omnia, qui continet omnia, quæ sunt, qui vivit & regnat in æternum, cujus regni non erit finis.

[6] Crocus dixit: Obedi mihi & audi me; sacrifica diis & carnes sacrificiorum ede, [fidem suam fortiter tuetur,] ut tranquilla vita lætis annis * fruaris. B. Florentinus respondit: Nemo potest duobus dominis servire; Deus meus sobrietatis est Deus & mansuetudinis, victor * castitatis, amator pietatis, & humilitatis doctor, temperantiæ dux, signifer omnis virtutis, regendo & gubernando perducit homines ad vitam in cælis æternam. Dii autem tui nequissimi dæmones sunt, amatores omnis malitiæ, omni bonitati contrarii. Idolorum ergo culturam, & opus immundorum spirituum quomodo potero exercere, relicto Deo & omni pietatis opere postposito? Crocus dixit: Si dii nostri detestandi sunt, & detestabiles, contraria sapiunt bonitati; quomodo præstant nobis defensionem & reges & principes exaltando ponunt in gloria? S. Florentinus respondit: Erras, Croce, qui putas dæmones vestros tutamen & defensionem vobis præstare; cum potissimum præstent interitum & casum, nec omnino reges & potestates ab eis exaltantur; sed ad æternam pœnam per eos inclinantur & humiliantur.

[7] Dei enim nostri solius imperium est: ipsius justissimo judicio & ordinatissima provisione vel bonis vel malis temporalia ista conceduntur. [& idola exsecratur;] Nec est, ut tu dicis, hoc in potestate immundissimorum non deorum sed dæmonum: quia nec ipsi, nisi quantum eis a Deo vero permittitur, in creatura & in creaturæ rebus valent. Vide ergo, quia cultura vestra contraria sit Christianitati nostræ, revera enim lux est in religione nostra, quam vos nescitis; tenebris siquidem obscuratum habentes intellectum, lumen veritatis capere non sufficitis, & quia in tenebris commoramini, superbiam, avaritiam q meditantes, odio pacem habetis: placet omne iniquum, bella sectari, discordiam serere; solum, quod pium est & pudicum est, fastidire. In hoc instant * dii vestri. Crocus dixit: Ego philosophus sum, & philosophiam a primis philosophis didici: nihil stabile, nihil fixum te dixisse in his, quæ prosecutus es, invenio *. Accede & sacrifica diis, gusta de sacrificiis deorum; indulgentiam feret Deus tuus, quia obediendo imperiis regis sacrificaveris. Video namque te macie valde attenuatum, & pallore nimio speciem primam amisisse; sed & gracilis * vox te inedia nimis affectum indicat: minime certe paratas pœnas poteris sustinere: tantum sacrifica, ne cogas vitæ pœnas extendere.

[8] S. Florentinus respondit: Si tu me audire volueris, factus * Christianus, [lingua ei præciditur;] postquam verum Deum cognoveris, nocere tibi immundissimi dæmones non poterunt; sunt omnino impurissimi, & omni bonitati * contrarii. Iratus Crocus jussit dentes S. Martyris caput * concutiendo frangere & os ejus graviter concutere: Deos, inquiens, noli blasphemare. Inde linguam tuam præcidi; quia, inquit, in deos inique egisti *: quod factum B. Florentinus patienter tulit, gaudens & exultans in Domino. Erat erectus in spem *, quod nomen suum in cælis scriptum erat & in libro vitæ consignatum: veram fidem, veramque caritatem solum amplectens. Sed Spiritus sanctus, qui in illo operabatur, ne minus videretur potens evidentem fecit virtutem. Nec defuit ille, pro quo patiebatur, Christus illi ad solatium; qui suis & ipse patientibus * fiduciam se præbiturum, & scientiam largiturum promisit, dicens: Cum autem tradent vos, nolite præmeditari, quid aut quomodo loquamini; non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis r.

[9] Mox præcisa lingua, cum profundi oris hiatus paterent, [disertius, quam ante loquitur, precibusque suis] patefacta & pansa faucium via pene voraginem ventris proderet, &, acsi membrum illud præcisum numquam fuerit, sed suos usus * persolveret, fidem * Christi Martyris verba facunde resonabant: O nimis, inquit, insensate, putas mihi tormenta infligere, si dentes oris mei confregisti? Si linguam carnis & gutturis mei abscidisti? Quando per hæc vitæ requiem mihi paraveris, clarumque virtute feceris s, ut absolutius, enucleatius, disertiusque fidem, quam pleno corde veneror, eloqui sufficiam. Permitte me; conteram statuas tuas: & probabis non esse deos, qui in eis habitant. Optione facta tibi, si mihi non nocuerint, te ilico falsam illorum culturam debere contemnere; & si nocuerint, me illos honoratum ire t. Crocus dixit: Habeto potestatem. B. Florentinus toto animo auxiliatorem invocans Christum *, fide plenus, omnia simulacra dæmonum, quæ illo castro servabantur, contrivit, & præterea orationibus suis ex eodem loco habitationem dæmonum reppulit. Ut autem virtus Domini in sanctis Martyribus amplius clarefaceret u (nam huic Hilarius in opere, mox Martyr futurus, socius manebat) Crocum & quosdam ministros ejus maligni spiritus arreptos vexare cœperunt; & diu torti usque ad pedes S. Florentini dejecti, implorante populo, qui timore motus clamabat: Nullus Deus, nisi unus Christianorum; ut fides eorum uberius roborata cresceret, curati protinus, & ab eorum læsura maligni spiritus coërciti sunt.

[10] [idola conterit; dæmones fugat.] In tantum autem virtus Christi diffundebatur, ut plurimi relictis idolis, salvatorem suum ipsum * Christum agnoscendo faterentur, & Martyres Dei, ipsi membra Christi effecti *, amore pietatis reverenter honorarent. Sed ut assolet virtuti esse contraria semper invidia, injusti, judicis favorem boni non ferentes, stimulati regem Crocum adversus Martyres conmovent; simulacra confregisse, magica multa * facere, & non veri, inquiunt, sed, nescimus, cujus Dei cultor sit x. His & his similibus commotus ille, jussit sibi beatum Maryrem exhiberi. Scis, inquit, quod per te regni nostri periculum sufferimus: nescimus, quibus magicis artibus vigeas, aut quo pacto custodiis nostriis silentium indixisti y. Arcentur hinc nostro, quod inhabitabant, castro, nostri curam aspernantur, forsitan indigne ferentes, te apud nostros tantum valere: grave discrimen imminet, si deseruntur * ab eis, quibus vitæ nostræ potestatem summisimus.

[11] [S. Aphrodisius, præcisa etiam lingua, loquitur.] Cum in his furiosus ageret, Afrodius * quidam magnus ordine, sed major Christi nomine, cum reliquis commentariis, nam primus illorum ipse erat, responsum tale reddidit: Per eum, qui salutem nobis præstitit, & beneficium salutis dedit, & mentis nostræ sensum illuminavit, magnum nomen est Christianorum. Noli illum negare, nec blasphemum aliquid contra servos ejus jaculari, ne forte tibi inpune concedatur *. Permotus Crocus indignis factis * dignis ejus consiliis rependens, jussit illi, ut olim * B. Florentino amputare linguam. Sed sermo fidei & confessio Spiritus sancti reprimi nec ita potuit: nec enim minus in isto, quam in S. Florentino idem Spiritus sanctus sufficit operari. Nam expressius solito Christum auctorem sermonis z, ipsum regem pro scelesto facto testis verus concrepabat, & laus Dei clarius & facundius ex ejus ore personabat.

[12] Sanctus porro martyr Florentinus gemitus cordis sui semper Domino commendans, ut & ipse suum digne martyrium consummaret, & pietas * in collegis non deficeret, [SS. Florentinus & Hilarius capite plectuntur;] obtinere precibus decertabat. Inter hæc cum iniquissimus rex confixos veritate nequaquam flectere posset, sed ardentius Christum fateri videret aa: dedit sententiam, ut martyres Dei Florentinus, & cum illo Hilarius, quippe qui vita & voto par erat, capite plecterentur. Cujus jussio illico percepta, atque ad breviationem Martyrum spiculator occurrit festinato; tam claro exitu consummata victoria, regnum cæli felices assequuntur: perpetuo illi conjuncti, quem in morte * dilexerant, Domino Jesu Christo, qui pro se certantibus pius semper adest consolator, & certus semper vincentibus fit remunerator.

[13] Crocus vero pro commisso, gravissimo corporis dolore correptus & dissolutus, [punitus & resipiscens tyrannus corpora sepeliri curat.] insuper luminibus captus, cum non inveniret uspiam remedium, divina tamen pietate jam desperato tali ordine subventum est. Nam ante Martyrum corpora totus funditur & se male fecisse fatetur. Illico lumen oculorum meritis Martyrum, qui bona pro malis potius rependere a Magistro omnis boni didicerunt, cum redintegratione * recepit. Ut autem gratias se pro inpenso * beneficio Martyribus reddere monstraret; eorum corpora cum reverentia linteaminibus involuta transferri, atque in eodem castro honorifice sepeliri jussit bb, justumque * populi studium lætanter subsequitur. Curata * sunt autem eorum corpora quinto Kalendas Octobris & ad laudem Domini nostri Jesu Christi clara * miraculis; mercede percepta vivere ipsos credimus in secula seculorum. Amen cc.

ANNOTATA.

a Prologo huic, quem ex Legendario Pruvinensi desumptum esse, monui num. 34 Comment. prævii, is titulus præfixus est: Prologus in Passione SS. martyrum Florentini & Hilarii.

b In mox dicto Legendario habetur: Ut … faciam, jussis implere: ego excudi prout alias legi notat in margine Papebrochius.

c Lucæ 21 ℣ 12 & seqq.

d Luc. 12 ℣ 8

e Bis hanc sententiam habet euangelista Matthæus; nempe cap. 10 ℣ 22, & cap. 24 ℣ 13, sed utrobique, omissa voce omnis, sic: Qui autem perseverarit &c.

f Vide, quæ super hac periodo observavimus in Comment. præv. num. 33.

g Hic desiit Papebrochius describere Pruvinense Legendarium: at cum variantes lectiones assignaverit in apographo Ms. Reginæ Sueciæ, verisimiliter cæsunt, quas reperit in dicto Legendario, & in apographo Saxiacensi. Lectiones istas variantes, neglectis tamen subinde levioribus, dabo partim in margine, partim in sequentibus Annotatis.

h Vindelicus seu Vindalicus quoque appellatur a Floro; a Strabone Sulgas, & a recentioribus Sulga, vulgo la Sorgue, estque fluvius Galliæ Narbonensis in Provincia, qui Rhodano miscetur prope Vindalum vel Vindalium oppidum, unde a Floro ita nuncupatus creditur. Ejusdem fit etiam mentio apud Isidorum Hispalensem lib. 9 cap. 2 Originum seu Etymologiarum; & pro diversitate codicum diversimode nomen exprimitur, Vandelicus, Vandalicus & Vindilicus: sed quod hic observatione dignum est, eamdem, quam biographus noster, de origine nominis Wandalorum ibidem opinionem refert Isidorus. Verba describo ex membraneocodice nostro, notato ✠ Ms. 170: Vindilicus amnis ab extremis Galliæ erumpens, juxta quem fluvium inhabitasse, & ex eo traxisse nomen Wandali perhibentur. Textum quoque recitat Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum, at scribit Vandalicus, Vandali & Isidori opinionem impugnat, ut videri potest ad vocem Sulga.

i Quæ hic annotari possent, discussa sunt Comment. prævii § 1.

k Ex adjectis correctionibus colligo, legi in aliis Mss.: Tanta illi macies fuit, ut pene incredibilis vel incredibile dictu sit.

l De Pseuduno, loco martyrii disputavimus § I, de Croco autem ac tempore, quo ista contigerint, § 3 Comment. prævii.

m Ne nimium accrescant Annotata, dignetur meminisse lector hic & deinceps pene semper initio responsionum pro B. Florentinus alias legi Martyr, omisso verbo ait & respondit.

n Alias minus clare: A pueritia & quidem gratia ingenuum modo me &c.

o Integræ huic phrasi alias substituitur sola vox Martyr.

p Al. Totum me ad imperia illius contuli, & ad imperata illius totum me transtuli.

q Al. Avaritiam & mendacium diligitis, odio habetis veritatem & pacem.

r Matth. 10 ℣ 19 & seq.; illic tamen habetur: Nolite cogitare, quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini. Non enim &c.

s Sequentia sic alias legi notantur: Et ob solatium evadamus, deseramusque fidem, quin pleno corde &c.

t Legitur alias: Me illis debere honorem dicam.

u Al. Ut justus autem Dominus in sanctis Martyribus amplius clareret.

x Al. additur: & asseverator, vocibus ingeminant.

y Al. aut quo pacto id valeas; nostris diis silentium indixisti.

z Deest hic confitebatur, prædicabat aut hujusmodi verbum, ut sensus sit: Christum prædicabat & regem increpabat. Sequentia autem alias ita habent: Ipsum regem pro scelesto facto, teste cælo, audacter increpabat.

aa Hanc periodum, quæ in nullo speciatim apographo plenum sensum præferebat, selectis hinc & inde verbis, concinnavi, ut potui.

bb Croci exitum ita memorat S. Gregorius Turonensis lib. 1 Historiæ Francorum cap. 32: Chrocus vero apud Arelatensem Galliarum urbem comprehensus, diversis affectus suppliciis, gladio verberatus interiit, non immerito pœnas, quas Sanctis Dei intulerat, luens. Hæc sane parum sunt consona iis, quæ adstruit auctor noster; sed, ut dixi in Commentario prævio num. 32 & seq., Opus ipsius maxima saltem ex parte confictum creditur, ideoque ad narrata ejus miracula & prodigia nihil observandum, duxi.

cc Notante Papebrochio, alias legitur: Vivunt in seculum seculi, & omisso Amen subjicitur clausula de translatione corporum, quam dedi num. 38 Comment. prævii.

* al. quoniam

* al. certissimam

* al. Wandalicæ

* al. nam

* al. Gallias

* al. neque

* al. erroris

* al. discerent

* al. adeptus

* al. agmen

* al. erupit

* al. rependeret

* al. martyrii

* al. Miles Christi

* al. addit. miles

* al. libertus

* al. olim

* al additur minimæ

* al. annonæ vel amore

* al. carnemque macerantia

* al. morte

* al. lætabundus & lætus diuque

* al. auctor &

* al. incitant vos

* al. inveni

* al. exilis vel imbecillis

* al. potius festinato fieri

* al. omnis boni

* al. deest caput

* al. exeruisti

* al. spem firmam habens

* al. perseverantibus

* al. sonos usque

* al. laudem

* al. Deum

* al. Jesum

* al. Christifera

* al. miracula

* al. deficimus

* al. Afraudius

* l. non cedat

* al. indignum factum

* al. ante

* al. additur fidei

* al. additur verissime

* al. additur virium

* al. impetrato

* al. jussum

* al. tumulata

* al. clarent

ACTA BREVIORA
Ex Ms. Ultrajectino S. Salvatoris.

Florentinus M. Pseuduni in Æduis (S.)
Hilarius M. Pseuduni in Æduis (S.)
Aphrodisius M. Pseuduni in Æduis (S.)

BHL Number: 3034

Ex Mss.

[S. Florentinus piis operibus intentus,] Cum rabies Wandalicæ persecutionis Galliarum populos premeret graviter, beatus Florentius miles a finibus Æduorum non longe tractum, pagum Dusinensem, inhabitabat. Hic post paululum rejecta mundi militia, totum se Christi militiæ supponit: in ea se duraturum, pro ea se moriturum pro peccatore * deliberavit. Ad omne denique pietatis opus cum se extenderet, permaxime eleemosynis largus, quibuscumque misericordiæ officia non negavit; sed & verbo, quos poterat, docebat viam salutis æternæ sequendam. Parcimonia quoque victus ita castigavit corpus suum, ut pene credibile * dictu sit.

[2] Cumque gens prædicta Wandalorum, nulli parcens, [ad tyrannum vocatur,] ad Sedunum castrum cum Crosco rege suo advenisset, ubi tunc beatus Florentius, habens in collegio suo justum virum Hilarium, virtutibus operam dabat, ad quem undique fama virtutum ejus permota multitudo convolabat: Croscus rex, hujusmodi fama pulsatus, sibi Sanctum præsentari jussit: mox autem Sanctus, martirio fragrans, voluntarie se exhibuit. Et cum diutius de fide Christi & cultura deorum disputassent inter se, cum rex Sanctum ad colendum deum suum Jovem a & ad comedendum de idoloticis * nullatenus inducere posset; sed magis Martyr deos regis despiceret, & contumeliosa in eos verba jactaret: iratus rex fecit dentes Sancti concutiendo frangi & os ejus graviter concuti, Deos, inquiens, blasphemare noli; inde linguam ejus præscidit: Sic lues, inquiens, quidquid in deos egisti.

[3] Sanctus autem Domini orabat & ecce Spiritus Domini, [& præcisa lingua, disertius loquitur;] qui in illo operabatur, evidentem fecit virtutem: nam mox, præcisa lingua, cum profundiores hiatus paterent, & pauca * faucium via pene voraginem ventris proderet, acsi membrum illud præcisum nunquam fuerit, fidem Christi Martyr facunde resonabat. O, inquit, nimis insensate, putas, te mihi nocuisse, si dentes meos confregisti & linguam abscidisti; quando per hæc vitæ requiem mihi paraveris? Clarum virtute fecisti; sed ut absolutius disertiusque fidem Christi eloqui sufficiam. Permitte, ut conteram statuas tuas, & probabis non esse deos, qui in eis habitant, optione tibi facta, ut, si mihi non nocuerint, illorum culturam contemnas, & si mihi nocuerint, me illis honoratum ire facias. Quod & Croscus annuit.

[4] Tunc Sanctus omnia simulacra, quæ in illo castro servabantur, [idola conterit, multosque ad fidem convertit.] contrivit, & orando habitationem dæmonum pepulit: statimque Croscum & quosdam ministros ejus maligni spiritus arreptos vexare cœperunt; & diu torti ad pedes Martyris dejecti sunt; implorante autem populo, qui timore commotus clamabat: Nullus Deus, nisi unus Christianorum: ut fides eorum cresceret, protinus curati sunt. Ex quo facto plurimi, relictis idolis, ad Christum conversi sunt, beatos Martyres reverenter honorando. Sed postea injusti judices regem Croscum adversus Martyres Christi commovent, simulachra eos arte magica confregisse & non veri cultores Dei esse mentientes. Commotus his & similibus Croscus dixit beato Florentino b: Scis, inquit, quia per te regni nostri periculum sufferimus: nescimus quippe, quibus magicis artibus vigeas, qui diis nostris silentium induxisti. Arcentur ab hoc nostro, quod inhabitabant, castro, forsitan indigne ferentes, te apud nostros tantum valere. Grave discrimen imminet, si deserimur ab eis, quibus vitæ nostræ potestatem submisimus.

[5] [S. Aphrodisius, præcisa etiam lingua, loquitur.] Cumque talia diceret, Affrodius quidam Christianus magnus ordine cum reliquis commentariis, nam quia primus ipse erat, regem libere reprehendit & arguit. Cujus liberam increpationem rex non ferens, jussit illius, ut olim beato Florentino, linguam abscidi; nec minus in isto, quam in sancto Florentino, Spiritus sanctus effecit: nam expressius solito Christum prædicans, ipsum regem increpabat, & laus Dei clarius & facunditis ex ejus ore sonabat c.

[6] [SS. Florentinus & Hilarius decollantur.] Videns autem rex, quod Sanctos a confessionis veritate detrahere non posset, dedit sententiam, ut Florentinus & Hilarius capite plecterentur. Quo facto, Croscus pro commisso scelere gravissimo corporis dolore correptus & dissolutus, insuper luminibus cæcatus, cum non inveniret uspiam remedium, ante corpora Martyrum toto corpore humilis prosternitur, & malefactum suum se cognoscere fatetur. Illico lumen oculorum meritis Sanctorum, qui bona pro malis rependere a Christo didicerant, cum redintegratione virium recepit. Mox autem Sanctorum corpora, cum reverentia linteaminibus involuta, transferri, atque in eodem castro honorifice sepeliri jussit. Jussum illius populi studium lætanter exequitur. Curata sunt eorum corpora quinto Kalend. Octobris, clara miraculis permanentia.

ANNOTATA.

a In actis prolixioribus nullius falsi numinis nomen exprimitur.

b Ita nominatur deinceps; ut liqueat, librariis adscribendum esse, quod supra semel & iterum sit dictus Florentius.

c Quid de S. Aphrodisio factum sit post linguæ præcisionem, divinandum relinquitur tam in his, quam in prolixioribus Actis.

* forte toto pectore

* l. incredibile

* l. idolothytis

* forte pansa seu passa

TRANSLATIO ET MIRACULA
Auctore anonymo coævo.
Ex Mss. collatis cum editione Mabillonii.

Florentinus M. Pseuduni in Æduis (S.)
Hilarius M. Pseuduni in Æduis (S.)
Aphrodisius M. Pseuduni in Æduis (S.)

BHL Number: 3036, 3038, 3037

A. Anonymo.

PARS I.

[S. Aurelianus sacra ossa transfert] Sanctorum a martyrum Florentini & Hylarii corpora venerabiliter quidem ab antiquis curata & condecenti loco sepulta sunt; sed emergentibus annis quorumdam incuria ipsum locum eorum venerationi ornatum ad ruinam deduxit. Processit itaque non parvum temporis spatium & magis magisque structura corporibus Sanctorum superposita * infirmior [facta est] b ita ut vetustate nimia soluta pene dehisceret *, pluviis ac ventis tumuli beatorum Martyrum paterent, ac per hoc veneratio circa locum illum frigidior, concursus populi fieret tepidior. Hoc cum quidam venerabilis abbas, nomine Aurelianus, qui tunc temporis Augustodunensi ecclesiæ archidiaconus datus fuerat, cum diligenter solicitudine ecclesiastica singula lustraret, pervidisset; insuper & meritum sanctorum Martyrum, tam obscuris & ruinosis parietibus sepultorum, perdidicisset, anxia secum consideratione volutare cœpit, quomodo inde beata Martyrum ossa ad decentiora loca transferret.

[2] Cumque tam pium animum suum non modo clericis, [Athanacum; cui monasterio restaurando] verum & episcopo diœcesis ipsius aperuisset, tandem quod ardenter cupiebat, Deo auxilium ferente, perfecit, & Sanctos Dei alio, quo placuit, transposuit. Jam quia isdem * venerabilis abbas postmodum civitatem Lugdunensem habitaturus in monasterio beati Martini confessoris Athanao c, præelegit tam carum thesaurum alicubi recondere, sed secum ad prædictam civitatem deferre, suo loco venerabiliter patrocinium illorum habitaturus componere d. Tunc temporis Athanacense quondam monasterium * monachis derelictum erat. Quod isdem pius vir ad antiquitatem reformare desiderans, annitentibus illustribus personis, comite & præclara conjuge ipsius e, sollicitus huc illucque cœpit exquirere, qui servi f locum implerent, & hinc inde, quos monastico ordine fervere videret, colligere. Sed cum totam inde spem suam Deo commendasset, ecce misericordia omnipotentis Dei consolationem in hac parte dedit g.

[3] Est autem monasterium quoddam religiosis viris bene fundatum, [allaborant monachi Bonævallenses,] religioso prælato caute præmunitum, quod Vallem-bonam circummanentes dicunt; inde Dei munere clarum numerum monachorum a patre loci expostulavit. Ille autem benigne postulata contulit, monachos regulari ordine nutritos dedit: hic vero non segnius recepit, & ut sacrum locum religionis * pristinæ reformarent, viribus, quibus valuit, juvando incitavit, & munus, de quo ardebat, se accepisse, incomparabiliter lætatus est: est quippe isdem vir boni desiderii h. Igitur cum eorundem monachorum provectu * ac proposito regulariter incedenti ultra, quam dici possit, delectaretur, & eorum sollicita in Domini * vigilia nimium gratularetur, accidit, ut iidem venerabiles monachi, amore Dei inflammati, humiliter prædictorum sanctorum martyrum Florentini & Hilarii reliquias ab eo * expostularent, quatinus ad monasterium suum, unde ipsi venerant, transferre eas, pignus maximum fratribus suis largituri, possent i.

[4] Sed quid ex caritate viri non obtinerent, in quorum caritate ipse requiescebat. [& aliquot reliquias obtinent,] Dedit eis partem sanctorum corporum præcipuam, egitque pia caritate, ut & pars illi, immo totum, maneret, & pars fratribus, immo similiter totum retribueretur; factumque est, ut fratres reverendi sanctum Florentinum sanctumque Hilarium ad Bonam-Vallem totos secum ferrent, & sanctus abbas, qui eos dederat, beatum Florentinum ac beatum Hilarium totos sibi suoque monasterio retineret k. Portitores igitur sanctorum Florentini & Hilarii cum aliquantum ab Athanao & civitate processissent, tandem secunda die, cum quiescendi gratia in confinio eodem * beatæ Virginis Mariæ substitissent, Deo miracula in Martyribus suis operante, ut cujus meriti essent apud Deum *, foris hominibus monstraretur.

[5] Puella dæmonio vexata, horrendis vocibus clamare cœpit: [quæ pluribus] Florentine & Hilari, vos Lugduno egressa vix evasi, quid me iterum istic * persequimini? Cumque his vocibus frenderet, tandem die tertia Martyrum ope curata est, & sic pro salute sua gaudens, choris admixta, Kyrie eleison concinebat. Prospero itinere deinde Aurelianis l pervenitur; & quia Dominica dies instabat, Sabbatho ad ecclesiam sancti confessoris Aniani m declinatum est, ubi Christus Dominus, quid per Sanctos suos operatus sit, breviter exsequendum credidi.

[6] [quæ in itinere] Quidam omni corpore debilis, insuper anno uno mutus, Salomon nomine, fide plenus, opem Martyrum exquisivit, oravit, mox sanus recessit. Huic simile factum est in Romano, per aliquot annos membris contracto, qui ante fores basilicæ sancti Petri apostoli fere sex annis jacuerat. Anstrudem fœminam, dextero latere paralyticam, memorabo. Hæc cum magna fiducia accessit, ilico sana recessit. Sed & puerulus nomine Rodulfus, cum haberet brachium dextrum debile *, ut a parentibus Martyribus exhibitus est, continuo sanitatem quæsitam meruit. Illic Lupus puer, a nativitate cæcus, ætatis trium annorum, lumen invenit. Sed & mulier quædam nomine Romana, annis XII * infirma, ut Martyrum meritum imploravit, valetudinem obtinuit. Cæcus Martinus puer a nativitate sex annorum, & Balduina ab annis octo cæca, gratiam luminis sortiti, gloriam Deo * reddiderunt. Ecce quam mira in Sanctis suis Deus, operator omnis creaturæ, operatur n, ut visibilibus miraculis mentes hominum ad invisibilia quærenda & invenienda * permoveat! Sed nec te Ozanna * puella præterierim, genu corporis debilis, genu cordis prostrata: pietatem Martyrum implorasti, & mox sanitatem ex meritis Sanctorum reportasti. Senex Eligius hic ministerialis * ex domo salutiferæ Crucis o, in qua Christus pro salute nostra pependit, cum teneretur membris contractus, auxilium Martyrum imploraturus, ope suorum advenit, fidem ad Dominum * misit, pro salute rogavit, incolumitatem de Martyrum virtute reportavit.

[7] [illustratæ miraculis] Hæc & similia stupenda populis cum fierent, a civitate p Martyrum venerabilia membra extolluntur. Concursus populi fit innumerus, undique gloriam Christo prædicantes, concurrerunt plebes. Cujus, Domine, hæc, nisi tua sunt, qui pro te mortificatis gloriam cum nomine æterno rependis? Uno die pedestris itineris perlatæ sunt reliquiæ Sanctorum ad ecclesiam, beati Sebastiani martyris memoriam gestantis q. Huc advenit mulier debilis, & altera mulier similiter, quæ per annum in lecto dolore renum decubuerant. Ambæ sanæ, alacresque repedant *. Et hic occursus fuit venerabilis abbatis monasterii Bonæ-Vallis, qui audiens tanta beneficia & miracula munere omnipotentis Dei per Martyres fieri, processit cum agmine sancto monachorum, ipsas sanctas reliquias recepturus *. Jam ferebantur, concinnentibus choris & laudem Christo personantibus, antecedentibus crucibus & luminibus prænitentibus, & subito in foribus beati Andreæ apostoli r Berta nomine, cæcitate per XII annos misera s, his, qui præsentes erant, videntibus, inluminata est.

[8] [in ecclesia Bonævallensi] Deinde summo tripudio & cœtu psallentium devecta sunt Martyrum venerabilia ossa ad basilicam, nondum dicatam, quæ duobus milibus a monasterio distabat; ubi quid operatus sit per Sanctos suos ille, qui dicit: Sine me nihil potestis facere, ut fastidium legentis auferam, breviter comprehendam. Cæcus Leutfredus, cæca & quædam mulier a tribus annis, calamitatem tantæ infelicitatis evaserunt. Juxta hanc ecclesiam cum quidam orbus jaceret, eique pertranseuntes dicerent, ut Sanctorum obsequiis celerrime se offerret, in puncto inluminatus, credo, quia illuc fide accesserat, subito exclamavit: Deo gratias, ecce jam video. Sequebatur præterea dies venerabilis Dominica; quando celebrior concursus & solemnior in toto orbe ad Sacramenta Christi cum fiducia populi in ecclesiam fit. Qua die sacra egit venerabilis abbas prædicti monasterii Bonæ-Vallis, ut Sanctorum reliquiæ ad monasterium idem deferrentur, consequente & prosequente innumera populi multitudine. Ut autem primum ab ecclesia eadem sublatæ sunt, mox puer quidam lumen recepit: cumque jam resonantibus choris procul a domo essent t, Anastasia, dextra manu imbecillis, sanitatem, vidente populo, subito sibi venisse, mirata est. Adalbertus * oculis infeliciter captus, sed & Odolendis * eadem passione miserabilis, nec non & Amalberga, Benegildis * quoque simili passione deformes, Sanctorum obsequiis dum fida mente insistunt, cæcitatis tenebras se evasisse gratulantur, ac benedictum Deum in Sanctis suis, vocibus & nutibus, quibus valeant, excolunt *.

[9] Inde in beati Sabini meritis dicatam ecclesiam Sanctorum ossa inferuntur, [reponuntur & beneficiis] ac in altario, ut decuit, Martyres reponuntur u. Adfuit mulier a quinque annis luminibus capta, adfuerunt Balterius cæcus & Christiana consimili passione turpis; sed & Wymerna x trium annorum membris contracta, in quibus virtus omnipotentis Dei ad merita Martyrum prædicanda vim suam potentialiter exhibuit. Multa alia præterea, quæ * operata est & operatur virtus divina, prætereo, ne nauseam legenti potius quam jucunditatem fructus * pariam. Credo vero, quia boni viri animum & pietatis æmulatorem hæc pauca de pluribus ad laudem omnipotentis Dei, ad merita Martyrum y amplius accendent, & ut meritis ipsorum, quorum mira audit, & gloriæ sempiternæ particeps fiat, ferventius & perseverantius inflammabunt; & quousque convallem lachrymarum & plorationis evadat, ascensiones in corde suo disponat, & imitatione Sanctorum de virtute in virtutem transiliet *; donec pro factis suis coronatus, mereatur videre Deum deorum in Sion.

[10] Precibus z Sanctorum supervictus ad laudem omnipotentis Dei, [clarere pergunt.] postquam prius facta miracula dictaveram, hæc compendiatim subjunxi. Gaudius quidam ætate decem annorum, ab ventre matris curvus, totusque contractus, ope Martyrum valetudinem recepit. Puer nomine Hildradus, VII annis natus, cum esset æger membris, ad ambulandum cruribus impeditus, monitus in somnis, quatinus mater ejus candelas ad memoriam Martyrum simul cum eodem nato deportaret; factum est: læta mater cum sanato puero suo rediit. Nec præteribo te, infans Amalgari: hunc pater a tribus annis cum cæcum detulisset, mox quod optaverat, in filii luminibus Martyrum precibus inspexit. Puella ex utero matris muta pariterque surda, vigiliis noctis cum matre sua recipiendæ valetudini insistens, ut vocem cantantis galli virtute Martyrum exaudivit, Deo gratias, inquit, quod speravi adepta, gaudeo. Bertohildis cæca & surda per XVI annos de memoriis Martyrum sanata & inluminata rediit. Consimile Dei munere cuidam ab annis cæcæ provenit. Quidam infantulus; ut putabatur, annorum V, cui adhærebant calcanei in natibus conligati, pœne ut ad fores oratorii perlatus est, intercessione Sanctorum pedum membrorumque usum expertus, incolumis degit. Sed & Martinus nomine, annorum X, a cunabulis contractus, virtutem Sanctorum in incessu suo ubique divulgat. Nec præterierim duas feminas simili sorte debiles, dum diu, credo minoris fidei, ad memoriam Martyrum decumberent, tandem sanari, & usum membrorum invenire meruerunt. Multa sunt, quæ cotidie per Servos suos Christus Dominus noster operatur, ad quorum gloriam, quicumque pervenire desiderat, sic miracula visibiliter facta miretur, ut vitam illorum potius imitari ad retributionem sempiternam non desistat.

ANNOTATA.

a Ms. Parisiense hunc titulum præfert: Incipit inventio & translatio sancti Florentini & sancti Hylarii. Saxiacense istum: Incipit, qualiter beatorum martyrum Florentini & Hilarii corpora translata sunt.

b Voces istas in nullo Ms. repertas adjeci, ut fecit Mabillonius.

c Athanacum cœnobium erat Ordinis S. Benedicti ad confluentes Araris & Rhodani, olim extra Lugduni muros, nunc ipsis inclusum, ut scribunt novæ Galliæ Christianæ continuatores tom. 4, ubi col. 233 & seqq. ejusdem abbatum seriem exhibent usque ad finem proxime elapsi seculi; quando abbatia ad canonicos seculares transiit.

d Variant hic omnia exemplaria, quorum dum verba colligo, illum fuisse auctoris sensum opinor: Cum autem idem venerabilis abbas postmodum præelegit Lugdunensem civitatem, habitaturus in Athanacensi S. Martini confessoris monasterio, non tulit tam carum thesaurum alibi requiescere; sed statuit secum deferre ad prædictam civitatem, eorumque venerabiliter componere tumulum eo loco, prope quem erat habitaturus.

e Horum comitum nomina assequi non valui, quod & de se fatetur Mabillonius.

f Mabillonius legit: Qui servi Dei: Papebrochius in lectionibus variantibus: Qui sanctum Domini locum.

g Plura sunt in jam relatis, quæ Annotata elucidantia exigerent, nisi sufficienter id fecisse me exstimaremin Commentario prævio. Quapropter si quis plenius novisse cupiat, quis fuerit laudatus Aurelianus, quo circiter tempore & unde Sanctorum reliquias transtulerit, & quam difficile sit conciliare hanc cum aliis recentioribus translationum historiis, consulat is § § 4 & 5.

h Verba ista mihi omnino persuadent, auctorem nostrum scripsisse, vivente Aureliano: imo cum nullibi insinuet, Aurelianum fuisse episcopum, scripsisse autumo ante annum 875, quo vel præcedente Lugdunensem cathedram occupabat Aurelianus.

i Mabillonius legit: Quatinus … transferentes, eas pignus maximum fratribus suis largiri possent.

k Vide, quæ ad ista observaverim in Commentario prævio num. 51 & seq.

l Aureliani, alias Aureliæ & Aurelianum, incolis Orleans, civitas est Galliæ notissima ad Ligerim fluvium, episcopalis sub Senonensi olim, nunc sub Parisiensi archiepiscopatu.

m S. Anianus, seculi 5 episcopus Aurelianensis, sacris Fastis insertus est die 17 Novembris; de ecclesia ejus nomini consecrata meminit S. Gregorius Turonensis lib. 9 Historiæ Francorum cap. 18, ubi referens obitum Namatii, seculi 6 Aurelianensium episcopi, ait: Corpusculum ejus (Namatii in Andegavensi territorio defuncti) ad urbem suam delatum, in basilica sancti Aniani confessoris sepultum est: quibus verbis hanc notam subjicit Ruinartius: Exstat hodieque canonicorum collegio nobilitata.

n Minus perfecte apud Mabillonium: Ecce quam mira in Sanctis suis Deus operatur omnis creaturæ, ut visibilibus &c.

o Ecclesia cathedralis Aurelianensis a seculo 4 sanctæ Cruci dedicata fuit: hinc verisimiliter vel ipsamet designatur, vel domus ad ipsam pertinens.

p Mabillonius habet ad civitatem: quæ lectio valebit, si seculo 9, quando contigit translatio, memorata ad lit. m, S. Aniani basilica nondum Aurelianensibus muris inclusa erat; adeo ut ex suburbio, ubi olim sita erat dicta basilica, reliquiæ tantisper in urbem delatæ fuerint.

q Idem Mabillonius gestantes, notatque in margine, forte legendum gestantem. Porro, teste chronista Bonævallensi, ecclesia S. Sebastiani sita erat in villa, cui nomen est Balniolus. Vide Comment. prævium num. 59.

r Eodem chronista teste, ecclesia ista erat in villa Danciaco.

s Notat Papebrochius, legi alias: luminibus per XII annos cassa.

t Al. resonantibus choris populi accurrerent.

u Videtur hic fuisse translationis terminus: certe alio translatas fuisse dein reliquias, nullo verbo insinuat auctor: unde sequitur juxta eumdem auctorem, S. Sabino sacram fuisse ecclesiam Bonævallensis cœnobii, quo reliquias deferri voluit abbas, ut num. præcedente dicitur. Sed hæc conciliare nequeo cum verbis Bonævallensis chronistæ tertio affirmantis, sacram fuisse SS. Marcellino & Petro. Primo sic habet: Anno ab Incarnatione Domini DCCCXLI … constructum cœnobium Bonævallense … in honore sanctorum martyrum Marcellini & Petri. Secundo: His denique terris dotata ecclesia sanctorum martyrum Marcellini & Petri. Tertio compendio perstringens translationem SS. Florentini & Hilarii, inquit: Deinde vero venerunt ad prædestinatum locum, dedicatum in honore Christi martyrum Marcellini & Petri, ubi deponendi erant Sancti. Eorumdem SS. Marcellini, Petri, Florentin ac Hilarii, ut præcipuorum loci patronorum, nomina exprimuntur in instrumento anni 1109, quod allegavimus num. 63 Comment. prævii; nec hactenus inveni ullum seu veterem seu recentiorem, qui S. Sabinum inter Patronos recensuerit, præterhunc nostrum: suspicor itaque vel aliquid a descriptoribus prætermissum hic esse, vel S. Sabini nomen irrepsisse pro nomine S. Marcellini, quod ut primarii patroni tunc solum posuit auctor; sicut solius nomine S. Florentini nunc insigniri solet ecclesia.

x Juxta Papebrochium alias habetur mulier una, alias minor Anna.

y Ad merita Martyrum non habet Mabillonius. Ceterum tam hic quam in secunda parte aliæ sunt in exemplaribus hinc inde discrepantiæ, quas assignare operæ pretium non duxi.

z Miraculorum appendix, hoc numero contenta, ab eodem quidem auctore conscripta est, sed aliquanto tempore post reliquam Historiam, ut liquet: inde factum existimo, ut aliquibus codicibus inserta fuerit Historia tantum, sive quod appendix necdum confecta esset, sive quod ejus exemplar cum omnibus communicatum non fuerit. Non habemus autem nos dictam appendicem, nisi in editione Mabillonii, facta ex codice Remigiano seculi 10.

* al. supposita

* al. delitesceret

* al. Namque isdem

* al. cœnobium

* al. religioni

* al. convictu

* al. Domino & Dei

* al. deest ab eo

* al. ecclesiæ

* al. eum

* al. ita

* al. debilitatum

* al. annis quinque

* al. Deo gratiam

* al. expetenda

* al. Susanna

* al. hic immiscendus aliis

* al. Deum

* al. redeunt

* al. recepturus, venerari

* al. Albertus

* al. Odolindis & Odolundis

* al. Brunegildis

* al. valent, exprimunt

* al. additur per Servos suos

* al. jucunditatis fructum

* al. transiet

PARS II.

[Aliareliquiarum pars,] Emergentibus diebus a venerabilis abbas monasterii sancti Martini b, ubi corpora sanctorum Florentini & Hylarii aliquo tempore reverenter servata fuerant, quibusdam fratribus consciis, voluit, ut sub silentio deportarentur ad locum, qui Saxiacus dicitur, in ecclesiam beati Christophori martyris, donec eis condigna sepelitio in domo, quæ eis construebatur c, pararetur, & celebris translatio diem * faceret. Illuc itaque cum ferrentur & jam essent juxta ecclesiam perpetuæ Virginis Mariæ apud Movionis * villam, occurrit quædam dæmoniaca, per tres annos spiritum immundum habens, quæ juxta feretra Sanctorum cum admota fuisset, ilico fugato immundo spiritu, sana facta recessit; vocabatur ipsa Odila: miraculum a multis in bene nota persona factum d.

[12] [Athanaco Saxiacum delata,] Jam advenerant Sanctorum memorias ferentes juxta aquas fuligine & carecto e ex utraque parte ripæ pertectas, quas vulgo carusium nominant; & ecce duo fratres ambo cæci manibus aliorum ad membra Sanctorum adtrahuntur nocte personæ f: hos subito lux Sanctorum intercessione illustratos videntes reddidit: & qui, ducentibus aliis, advenerant, in offenso pede, gratias agentes Deo, ad propria remeant. Cum itaque in villa, quam Treco * nominant, in ecclesiam Virginis Mariæ delata Sanctorum ossa, paululum deposita fuissent, mulier, immundo spiritu diu laborans, curata est: erat autem ipsa non ignota persona g.

[13] [variis similiter] Factum est, ut hi, qui ferebant tam præclarissima martyria h, consumato itineris spatio, pervenirent ad locum, quo ea ferre disposuerant: ubi mulier quædam de familia loci, genere passionis infelicissima, ita trementibus membris, ut vix una facies loci tenere eam posset, ante Sanctorum beatissimam confessionem cum decubuisset, mox sano corpore convaluit, & Deo de salute sua ardenter, prout valuit, vota reddidit. Factum hoc in basilica Christophori martyris, ubi inter cætera miracula prædicabile nimis & stupendum miraculum illis diebus apparuit.

[14] [miraculis] Agebatur tunc festivitas beati Laurentii martyris. Erant ibi duo adeo venerabiles monachi, in ecclesia martyris Christophori religiose Deo servientes i: horum unus Heldegaudus presbyter, cum Missas ageret, in vitreo calice k obtulit, in quo perparvam * pretiosi Corporis & Sanguinis redemptionis nostræ partem ex industria propter migrantes l reliquit, super altare posuit & composuit. Vespertino itaque tempore immemor facti, cum altare a diurno pallio nudare * accessit incautus, ut manum admovit, vestemque traxit, vitreus calix deorsum cadens, fracturam fecit. Monachus factum videns, adeo tristis contabuit, maxime propter sacrum Sanguinem, sicque recedens, oculos lacrimis suffusus, lecto vere se * composuit.

[15] Alter ex monachis, nomine Adraldus, cum factum visu didicisset, fracturas omnes calicis a pavimento colligens, fide credo plenus, ad caput sancti Florentini martyris deposuit. Ipsa die sancti Laurentii festivitas erat: mirum dictu! Calix integerrimus ita repertus est, ut fracturarum consolidatio nulla apparuerit; testes sunt non obscuri viri, qui postea reparatum calicem illum viderunt, qui & nunc ad commendandum tam clarum miraculum sub diligenti cura servatur. Tua sunt hæc, Domine, qui sic tristitiam tuorum consolaris, ut & Sanctos tuos miraculis glorifices. Non multis post diebus mulier quædam, quæ erat toto contracta corpore & a quibusdam annis muta, postquam ante corpora Sanctorum delata est, fide plena, sana & incolumis recessit. Altera, quæ nomen habet Cristina, quamque spiritus immundus miserrimam omnibus membris fecerat, a parentibus Sanctorum memoriis præsentatur, quæ mox curata, valens & sana revertitur, ac Deo pro incolumitate sua gratias referens [usque nunc sana monstratur] m cui est honor & gloria per infinita sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a In Ms. Parisiensi & verisimillime in Saxiacensi, quocum illud contulit Papebrochius, cum notam nullam adjecerit, hæc secunda pars ita absque ulla sectione vel distinctione annectitur num. 9 partis præcedentis, ut dicas, unius ejusdemque auctorisOpus esse. At valde dubium id mihi est, tum quia pars secunda deest apud Mabillonium, tum quia adverto in iis aliqualem styli diversitatem, præsertim in narratione miraculorum, quæ hic paulo explicatior est; quam illic. Putem itaque, primam partem, quæ potissimum conscripta videtur ad declaranda miracula, facta in & post translationem unius partis reliquiarum Athanaco ad Bonævallense cœnobium, communicatam mox fuisse cum Athanacensibus, aut Saxiacensibus, qui ei annectendam curarint partem secundam, complectentem miracula facta in translatione partis alterius reliquiarum Athanaco Saxiacum. Nec tamen idcirco partem secundam primæ multum postponendam arbitror; quandoquidem hujus etiam auctor loco non uno significet, se narratis suis valde propinquum fuisse.

b Athanacensis scilicet, &, ut integra narratio prodit, sæpe laudatus Aurelianus abbas, postea Lugdunensis episcopus.

c De Saxiacensi monasterio ejusque ecclesia auctore jam dicto Aureliano, Sanctis nostris erecta, vide Comment. prævium num. 64 & seq.

d Sensus est; Miraculum factum in persona, quæ bene nota erat multis, puta, etiam tunc, dumscribebat auctor, existentibus; ne inepte isthæc adjecisse dicatur.

e Alias & melius: Uligine & carecto: uligo enim est humor terræ naturalis; carectum vero locus humidus, ubi nascuntur carices, herbæ acutæ & durissimæ.

f Lege: Notæ personæ & vide supra ad lit. d.

g Observa hic denuo, non frustra hæc adjecta esse.

h Alias tam pretiosissima Martyrum ossa.

i Duo isti religiosi verisimiliter erant Athanacenses cœnobitæ, qui vel ecclesiæ S. Christophori curam obibant, vel reliquiarum custodiæ præpositi fuerant, donec Saxiacense cœnobium esset plene exstructum.

k De calicibus vitreis, olim in sacro-sancto Missæ sacrificio adhibitis, disserunt multi, nominatim Eminentissimus Bona lib. 1 Rerum liturgicarum cap. 25, ubi observat, usum illum fuisse præcipue in Galliis; non tamen in aliquam Ecclesiæ legem, neque in ecclesiæ Gallicanæ consuetudinem referendum esse, sed in temporum calamitatem ob barbarorum incursiones, quæ coëgerant omne aurum ecclesiæ pauperibus & in captivitate degentibus erogari. Usus ille ob materiæ fragilitatem & pericula, quale hic narrat noster, postmodum abrogatusest: at tempus, quo universim id factum fuerit, neque determinat Eminentissimus, neque alibi sat clare determinatum invenio. Universim abrogatum non fuisse seculo nono, credere me jubet Vita S. Benedicti, abbatis Anianensis in Gallia Narbonensi, in qua S. Ardo ejus discipulus sic scribit apud nos tom. 2 Februarii pag. 613: Vasa autem ad Christi conficiendum corpus nolebat sibi esse argentea: siquidem primum ei fuerunt lignea, (hæc abrogata sunt in Tiburiensi concilio anni 895;) deinceps vitrea; sic tandem conscendit ad stannea. Mortuus est S. Benedictus anno 821.

l Communio sub utraque specie, his verbis insinuata, usque ad seculum 12 continuata est, dein in diversis ecclesiis ab episcopis interdicta, ac tandem generatim prohibita fuit in Constantiensis concilii sessione 13. Vide laudatum mox Cardinalem Bona lib. 2 cap. 18 & alios passim obvios, ubi hanc materiam contra hæreticos pertractant.

m Voces uncis inclusæ verisimiliter in aliquo exemplari omissæ fuerunt, cum eas, ut alias lectiones variantes manu sua adscripserit Papebrochius: vere autem ad auctorem pertinere inde conjicio, quod & paulo ante loquatur de persona eadem tamquametiam tum vivente, dicens: Quæ nomen habet Cristina.

* al. & celebrem translationem

* al. Momonis

* al. Traco

* al. & unam

* al. nudaturus & ut nudaret

* al. lecto membra illustrantur.

DE SS. COSMA, DAMIANO, ANTHIMO, LEONTIO ET EUPREPIO MM.
ÆGIS IN CILICIA.

Probabilius an. CCXCVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Cosmas Martyr Ægis in Cilicia (S.)
Damianus Martyr Ægis in Cilicia (S.)
Anthimus Martyr Ægis in Cilicia (S.)
Leontius Martyr Ægis in Cilicia (S.)
Euprepius Martyr Ægis in Cilicia (S.)

BHL Number: 1977

AUCTORE J. S.

§ I. Memoria Martyrum in Fastis Latinis & Græcis, & cultus diebus variis.

Celeberrima semper fuerunt in Ecclesia sanctorum Cosmæ & Damiani nomina, quibus adjungendi sunt alii tres in titulo expressi, [SS. Cosmas & Damianus, quos Græci faciunt triplices,] etiamsi horum fama minus inclaruerit. Verum de laudatis Martyribus plura veniunt studiose investiganda, quam pro certis enarranda. Nam Græci induxerunt tria Cosmæ & Damiani paria, eamque opinionem præterito seculo adoptarunt aliqui Latini, reclamantibus aliis. Ut illa controversia clarius examinari valeat, primum perscrutabimur Martyrologia, aliosque Fastos sacros, ut intelligamus, quibus diebus apud Latinos & Græcos colantur, aut saltem memorentur; deinde & Acta varia: nam ex multitudine festivitatum & Actorum varietate ortum habuit memorata opinio.

[2] In Apographis Hieronymianis apud Florentinium ad hunc diem XXVII Septembris ita legitur: [in Fastis Latinis memorantur ad XXVII Septembris, alias soli,] Adacia civitate natalis sanctorum Cosmæ & Damiani martyrum. Pro Adacia in codice Blumiano legitur Aducia, ut notat editor Col.Ex codice Gellonensi edidit Acherius: Aducia civitate natalis sanctorum Cosmi & Damiani martyrum. Ex codice Antverpiensi, seu potius Epternacensi, hæc in Annotatis dedit Florentinius: Et in Byzantio Cosmæ & Damiani. Apud eumdem Florentinium pag. 1052 vetustus codex Lucensis eodem die sic habet: SS. Cosmæ & Damiani. Apud nos Martyrologium Richenoviense quinque Fratres ita annuntiat: Et in Bizantio, quinque fratrum, Cosmæ & Damiani, Antimi, Leontii & Eutropii. Quintus, qui alias Euprepius, etiam in Actis Mss. unius antiqui codicis Eutropius vocatur. Cosmæ & Damiani etiam sine loco fit mentio in Martyrologiis Augustano, Labbeano, Gellonensi, & breviori Corbeiensi. Annuntiantur iidem in omnibus Martyrologiis & Kalendariis antiquis, quæ dedit Martenius tom. 3 Thesauri Anecdotorum. In primo vetustissimo habetur: Et passio Cosmæ & Damiani. In Turonensi: Cosmæ & Damiani, ac sociorum ejus. Socii in reliquis omittuntur, locus in omnibus. Ita Cosmas & Damianus memorantur sine loco & aliis Sociis in tribus aliis vetustis, quæ laudatus Martenius edidit tom. 6 Collectionis amplissimæ.

[3] Beda in Martyrologio, quod cum auctario Flori apud nos editum est tom. 2 Martii, [alias cum tribus Fratribus:] ad eumdem diem eos prolixiori elogio exornat in hunc modum: Natale SS. Cosmæ & Damiani sub persecutione Diocletiani, præside ejus Lysia, in civitate Ægea: qui post multa tormenta, vincula, & carceres toleratos, mare, & ignes, crucem, & lapidationem, & sagittas divinitus superatas, capite plectuntur. Hæc Actis dandis plane sunt conformia. Additum est in codice Lætiensi de Sociis aliis: Cum fratribus Antinoo (alias Anthimo) Leontio, & Euprepio. In veteri seu parvo Romano, quod edidit Rosweydus, brevius, sed accurate, hi Martyres ita memorantur: In Ægæa civitate, Cosmæ & Damiani, Anthimi, Leontii & Euprepii. Ado in suo Martyrologio amplum dedit Actorum compendium, quod totum huc transfero: Apud Ægæam civitatem, natale sanctorum martyrum Cosmæ & Damiani, persecutione Diocletiani, sub præside Lysia.

[4] [amplum eorum elogium] Hi venerabili matre geniti, sacris Litteris eruditi, professione artis medici, virtutibus erant clarissimi. Horum religionem audiens præses Lysias, misit apparitores, qui eos adducerent. Quos adspiciens interrogavit, ex qua provincia, aut quæ essent eorum nomina. Beatus Cosmas & Damianus responderunt: Ex Arabia sumus: nomina nostra Cosmas & Damianus: Christiani sumus: sunt nobis & alii fratres, Anthimus, Leontius, Euprepius. Quos, misso officio, jussit sibi præses ilico præsentari, & cœpit agere, ut sacrificarent. Et cum nulla ratione fundatos animos eorum supra petram Christum movere posset, manibus & pedibus vinctos, jussit eos fortiter torqueri, deinde, sicut erant concatenati, in mare mergi. Quibus statim angelus Domini affuit, &, diruptis vinculis, e pelago liberavit. Hoc videntes milites renuntiavere præsidi. Ille mox eis ad se reductis, Docete, inquit, me maleficia vestra, & ego sequor vos, communicans operibus vestris. Sancti vero responderunt: Christiani sumus, maleficia nescimus, & in Christi nomine maleficiorum virtutem contemnimus. Recepti sunt, jubente præside, in carcerem. Et sequenti die proconsul, sedens pro tribunali, fecit copiosum ignem parari, & beatos Martyres, de carcere productos, in medio jactari. Sed orantibus Sanctis, ignis virtutem suam amisit.

[5] [sive Actorum compendium ex Adone:] Superatus præses, & quæ circa Martyres Dei provenerant, magicis artibus designans, suspendi ac torqueri eos iterum jubet. Sed cum grato & hilari vultu superiores tormentis persisterent, paratis crucibus impius proconsul gloriosos Martyres suspendi atque extendi, ac lapidibus in cruce levatos persequi jubet. Sed cum ictus lapidum in jacientes retorquerentur, præses furore succensus, sagittis eos aggredi jussit, ut saltem leviori volatu ferrum eis infigeretur. Verum cum nec in aliquo Sanctos læsissent, plurimi mittentium ac circumstantium vulneribus earum defecerunt. Cernens itaque præses malitiam suam virtute divina superari, gladio animadverti illos jubet. Martyrizati autem sunt beati Cosmas & Damianus, Anthimus, Leontius & Eutropius (supra Euprepius dictus) XXVII die mensis Septembris. Quorum corpora religiosi viri sepelierunt in loco venerabili non longe a civitate Ægæa. Duorum autem fratrum Cosmæ & Damiani memoriam Roma etiam, templo præclaro opere nomini eorum ædificato, solemniter agit. Hactenus Ado, qui de die martyrii ex die festivitatis videtur conjecturam sumpsisse. Tormenta vero Martyribus illata, quæ brevissime perstrinxit Beda, ex Actis hausit. Hæc autem non esse tam improbabilia, quam visa sunt Tillemontio & Bailleto, probabimus inferius, ubi examinabuntur Acta, numquam ab illis visa, ex quibus omnia profluxerunt.

[6] Beda SS. Cosmam & Damianum etiam memoravit in Martyrologio metrico, [aliorum Martyrologiorum asserta.] omissis aliis tribus Fratribus.

Quintas (Kalendas) sortitur Cosmas sibi cum Damiano.

Hinc Rabanus, qui ex Beda multum hausit, similiter duos tantum annuntiavit, repetens fere data superius Bedæ verba. Verum Usuardus & Notkerus addiderunt etiam alios fratres, videlicet Anthimum, Leontium & Euprepium, nec omittunt tormenta a Martyribus tolerata. Wandelbertus de omnibus ita canit:

Quinto (Kal.) cum fratre excellet Cosmas Damiano
Antimus hos sequitur, Leontius, Euprepiusque,
Quinum, Christe, tibi sertum qui morte dicarunt.

Martyrologium Autissiodorense apud Martenium solos rursum Cosmam & Damianum commemorat, quod hi evaserint reliquis celebriores. Hoc observo, in omnibus istis Martyrologiis exprimi Ægeam civitatem, nullibi provinciam, in qua passi sunt. Idem etiamnum fit in Martyrologio Romano, cujus verba ex Usuardo fluxerunt, atque ita habent: Ægææ natalis sanctorum martyrum Cosmæ & Damiani fratrum, qui in persecutione Diocletiani post multa tormenta, vincula & carceres, post mare, & ignes, cruces, lapidationem, & sagittas divinitus superatas, capite plectuntur: cum quibus etiam referuntur passi tres eorum fratres germani, Anthimus, Leontius, Euprepius. Mitto alios martyrologos recentiores, qui SS. Cosmam & Damianum certatim memorant; sed ad propositum nostrum conducere nequeunt.

[7] Pro vetustate cultus SS. Cosmæ & Damiani in Ecclesia Romana interim observo, [Cultus eorum in Ecclesia Romana vetustissimus,] eorum Missas assignari in Kalendario Romano, quod edidit Fronto, & non modo in Sacramentorum libro S. Gregorii, edito per Menardum, sed similiter in vetustiori, quem Thomasius in lucem dedit, ubique ad XXVII Septembris. Quin & canoni Missæ, in quo præter Apostolos pauci solum recensentur martyres, Cosmam & Damianum Romana Ecclesia quotidie memorandos inseruit. In Litaniis quoque omnium Sanctorum Cosmas & Damianus cum paucis martyribus, quos novimus selectissimos, nominatim invocantur. Unde exorta sit tam eximia Ecclesiæ Romanæ in sanctos Cosmam & Damianum veneratio, clare non perspicitur.

[8] Interim S. Gregorius Turonensis lib. 1 de Gloria martyrum cap. 98 hæc habet: Duo vero gemini, Cosmas scilicet & Damianus, arte medici, postquam Christiani effecti sunt, solo virtutum merito & orationum interventu infirmitates languentium depellebant: [& nomen celeberrimum.] qui diversis cruciatibus consummati, in cælestibus sunt constituti, multa miracula incolis ostendentes. Nam si quis infirmus ad eorum sepulcrum fide plenus oraverit, statim adipiscitur medicinam. Referunt etiam plerique, apparere eos per visum languentibus; &, quid faciant, indicare: quod cum fecerint, sani discedunt. Ex quibus multa audivi, quæ insequi longum putavi, hoc existimans posse sufficere, quod dixi. Cuncti fideliter deprecantes, sani discesserunt. Multum sane paucis dixit Gregorius. Quod vero dicit de orantibus ad eorum sepulcrum, ambiguum mihi videtur, velitne indicare sepulcrum, ubi corpora servabantur, an locum quemcumque, ubi nonnullæ erant depositæ reliquiæ. Certe jam erant eorum reliquiæ in Occidente, & ex iis aliquid in sua ecclesia habebat Turonensis ipse, ut postmodum dicetur, ubi agam de Sanctorum reliquiis & ecclesiis.

[9] [Græci diversis diebus Sanctos annuntiant ut diversos:] Græci SS. Cosmam & Damianum annuntiant pluribus diebus. Menologium Sirletianum ad primum Julii ita habet: Certamen sanctorum martyrum Cosmæ & Damiani, qui Romæ sunt, sub Carino imperatore. Hi cum medicinæ artis essent periti, non aliam curationis mercedem, quam in Christum fidem & confessionem recipiebant. Ad XVII Octobris ita breviter: Eodem die, sanctorum fratrum Cosmæ & Damiani, Leontii, Anthimi & Eutropii. Ultimus passim Euprepius dicitur. Ad 1 Novembris: Commemoratio sanctorum Cosmæ & Damiani, filiorum Theodotæ, Asianæ mulieris. In Menologio Basiliano ad eosdem tres dies commemorantur, & longiora texuntur elogia, sed magis etiam fabulosa. Auctor singulis diebus diversos commemorare studuit: at illa ejus opinio diligenter examinabitur. In Menæis impressis ad 1 Julii item Romæ annuntiantur Cosmas & Damianus, uti & in Synaxario Sirmondi Ms., aliisque similibus, imo & in Typico, Sabæ dicto. Officium de illis eodem die peragitur, in quo multum celebratur gratia miraculorum, qua fulgent, idque Officium etiamnum præscribitur in Anthologio, quod anno 1738 impressum est. Dicuntur autem Anargyri & Thaumaturgi, & Romæ passi: at vix dubito, quin per Romam Græci more suo designent Constantinopolim.

[10] [soli tamen quinque Fratres in Menæis celebrantur versiculis,] Rursum in Menæis ad XVII Octobris annuntiantur simul quinque fratres, nimirum Cosmas, Damianus, Leontius, Anthimus, & Eutropius, ut ibi legitur, alias Euprepius. Dicuntur & hi Anargyri; sed illo die de ipsis non fit Officium: nec ullam in novissimo Anthologio ad istum diem de Cosma & Damiano invenio memoriam. Ad 1 Novembris rursum memorantur Cosmas & Damianus, ut confessores, additurque Officium, quod etiam est in recuso nuper Anthologio. Hi rursum vocantur Anargyri, rursum eorumdem miracula celebrantur. Illud quoque observo, etiamsi ut diversi Sancti tribus locis dentur, uno tantum loco additos esse more Menæorum versiculos, nimirum ad XVII Octobris, ubi memorantur quinque Fratres. Illos hic recito.

Ἐκ τοῦ γένους Ἀραβας, ἐκ δὲ τοῦ ξίφους
Θείους ἀριστεῖς οἶδα τοῦς ἀναργύρους.
Λεοντίου τμηθέντος, ὤλετο πλάνος
Λεοντομύρμηξ, ὤς Ιὼβ βίβλος λέγει.
Άνθιμος, Ευτρόπιος ἐκτετμημένοι
Ανθοῦσι λαμπρὸν καὶ πανευπρεπὲς μάλα.

Ex genere Arabes, ex gladio
Viros fortes novi divinos Anargyros.
Leontio secto, periit fallax


Myrmicoleo, ut liber Job dicit.
Anthimus & Eutropius excisi
Florent splendide & pulcherrime

[11] Hi versiculi allusionibus ad nomina Martyrum pleni sunt, [quorum datur explicatio.] ut passim fit in Menæis; sed hæ in translatione nequeunt elucescere. Duo priores celebrant Cosmam & Damianum, patria Arabes, gladii sectione martyres. Vocantur autem ἀνάργυροι, id est, pecunia carentes, quia gratis creduntur sanasse ægrotos, ac gratuita saltem medicina, sive multitudine miraculorum curarunt post mortem. Tertius recensetur Leontius, cujus capitis sectione diabolum periisse significat, & hunc, ad Leontii nomen alludens, designat voce composita λέων leo & μύρμηξ formica, qua mystice significatur Job 4 ℣ XI apud Septuaginta, nimirum voce μυρμηκολέων, quam metri necessitate invertit poëta, dicens λεοντομύρμηξ. Duobus ultimis versiculis celebrantur simul Anthimus & Eutropius, aut potius Euprepius, ut ipse poëta verisimiliter scripsit. Nam ad utriusque nomen alludit, ad primum voce ἀνθοῦσι florent, cum a voce ἄνθος flos deducatur Anthimus; ad secundum vero voce πανευπρεπὲς pulcherrime: a voce enim εὐπρεπὴς decorus deducitur Euprepius, non Eutropius. Hæc exponere volui, quia versiculi Menæis inserti & vetustiores videntur elogiis postea consarcinatis, & passim veriora de Sanctis breviter suggerunt.

[12] Mosci, Græcos imitantes, Cosmam & Damianum celebrant ad 1 Julii ut martyres Romæ passos, [Diversi etiam statuuntur apud Moscos, non tam certo apud Arabes.] ad 1 Novembris ut confessores. Utroque tamen die ut medicos, ut Anargyros, ut thaumaturgos. Ita in Ephemeridibus per Papebrochium editis. In Menologio Slavo-Russico ad 1 Novembris ita habetur in apographo nostro: SS. thaumaturgorum Cosmæ & Damiani & beatæ matris illorum Theodotiæ Festum, & licentia utendi oleo & vino. Ibidem etiam ad XVII Octobris mentio fit, Cosimi & Damiani Arabum. In Martyrologio Ægyptio-Arabico, quod Gratia Simonius Latinum fecit ex Arabico, ad 1 Julii in apographo nostro sic legitur: Memoria S. Cosmæ & Damiani, medici sine argento. Tum additur: Oratio 1 die Novembris. Ad hunc vero diem sic annuntiantur: Memoria SS. Cosmæ & Damiani, operatorum prodigiorum, & argenti aspernantium. Oratio sic exprimitur: O medici sancti, operatores prodigiorum, & argenti aspernantes, respicite infirmitates nostras: gratis accepistis, gratis date. Hisce locis certe non distinguuntur. In eodem Martyrologio ad XVII Octobris etiam hæc leguntur: Certamen sanctorum martyrum Cosmæ & Damiani, & trium fratrum eorum, qui cum illis martyrium passi sunt. At ibidem tantum commemorantur tertio loco, nec videtur eo die celebrari festivitas. Igitur incertum est, an auctor Martyrologii illius Cosmam & Damianum distinguere voluerit a commemoratis ab ipso aliis diebus.

[13] Hactenus recensui tres dies, quibus Cosmas & Damianus a Græcis commemorantur in pluribus Fastis, [Martyres hodierni apud Græcos etiam coluntur XXVIII Octobris,] prout illi dies assignati fuerunt a Wangnereckio in Syntagmate de tribus Paribus sanctorum Anargyrorum Cosmæ & Damiani, & ex eo assignarunt Tillemontius, Bailletus, aliique. Attamen in Menæis impressis & in Menologio Sirletiano etiam commemorantur ad XXVIII Octobris, additurque in Menæis elogium recte concinnatum. Verba Græca ex Menæis huc transfero: τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ, τῶν ἁγίων μαρτύρων, Κοσμᾶ καὶ Δαμιανοῦ, καὶ τῶν σὺν αὐτοῖς ἑτέρων τριῶν, ἀδελφῶν αὐτῶν. Eodem die sanctorum martyrum Cosmæ & Damiani, & aliorum trium Sociorum, fratrum illorum. Ita fere Menologium Latine. Tum subduntur versiculi duo de Cosma & Damiano, quos jam recitavi num. 10, ubi ex quinque sunt duo priores. Deinde datur elogium Actis melioribus fere consonum, sed multo brevius. Totum huc traduco Græcum, idemque fideliter Latine exprimam.

[14] [ubi apto celebrantur elogio.] Οὗτοι, τῆς Ἀράβων ὁρμώμενοι γῆς, καὶ τῆς ἰατρικῆς ἐπιστήμης ἔμπειροι ὀντες, διείρχοντο κατὰ πάσαν πόλιν καὶ χώραν, ἀμισθὶ τοῖς δεομένοις τὰς ἰατρείας παρέχοντες· καὶ προφάσει τῆς τέχνης τῆν τοῦ Χριστοῦ καταγγέλλοντες πίστιν κατὰ τὸν χρόνον Διοκλητιανοῦ καὶ Μαξιμιανοῦ. Συσχεθέντες δὲ ἐν Κιλικία, παρέστησαν Λυσίᾳ τῷ ἡχέμονι ἐν Αἰγαῖς τῇ πόλει, καὶ τυφθέντες ἀνηλέως καὶ ἀπανθρώπως, τῷ τῆς θαλάσσης βυθῷ ἀποῤῥίπτονται. Περισωθέντες δὲ θείᾳ ῥοπῇ, καὶ ἐπὶ ζηρᾶς, εὑρεθέντες, αὖθις ἐν καμίνῳ πυρὸς ἀποῤῥίπτονται· καὶ ἀβλαβεῖς διαμείναντες, σταυρῷ ἀναρτῶνται· ἔπειτα τὰς κεφαλὰς ἀποτέμνονται οἱ μακάριοι οὗτοι πεντάδελφοι. Hi, ex Arabum terra oriundi, & artis medicæ periti, circumibant per omnem civitatem & regionem, medicinam indigentibus gratis præbentes, artisque occasione Christi fidem annuntiantes, tempore Diocletiani & Maximiani. Comprehensi vero in Cilicia, adducti sunt ad Lysiam præsidem in civitate Ægis: verberatique immisericorditer & immaniter, in profundum maris projiciuntur. Servati vero divina gratia, & in sicco inventi, rursum in caminum ignis projiciuntur: illæsique manentes, in crucem levantur: deinde beatis his quinque Fratribus capita amputantur. Hæc ibidem ultimo loco habentur: Officium vero de aliis Sanctis cantatur.

§ II. Acta varia Græca & Latina: prima examinantur, reliquaque deinde recensentur.

[Acta pluræ Sanctorum fabulosa videntur:] Baronius in Observationibus ad Martyrologium Romanum, ad XXVII Septembris de Actis SS. Cosmæ & Damiani, quæ lustraverat, scribit sequentia: Feruntur Acta ipsorum, Niceta quodam auctore conscripta. Exstant apud Metaphrasten Kalendis Novembris: sed erroribus scatent, longeque diversa a germanis sincerisque rebus gestis ipsorum Martyrum, sicut & ea, quæ inscribuntur nomine Metaphrastis: quæ cuncta recitat Lipomanus & Surius tom. 5. Quæ quidem si quis tueri velit, necesse est affirmet, illos diversos esse ab his, de quibus hic agitur: cum ex illis constet, eosdem absque martyrio in pace quievisse. Rursus autem alia habentur horum Acta, ac trium fratrum ipsorum, Anthimi, Leontii & Euprepii: quæ ex vet. manuscrip. edita extant tom. 7 apud Surium: quæ parum differunt ab iis, quæ Mombritius edidit tom. 1: quæ etiam in antiquis codicibus habemus manuscripta, mea quidem sententia cæteris fideliora: in his enim nihil habetur de ridicula illa & obstinata contentione, inter eos trium ovorum causa oborta, sicuti nec de camelo, voce humana loquente. Eadem Acta summatim collecta narrat Ado, & Aldhelmus lib. de Laudibus virginitatis. Hactenus Baronius, merito improbans Acta Metaphrastis & Nicetæ, aliaque omnia, in quibus Sanctorum martyrium negatur; uti & ex aliis prolixiora, quæ fabulis inquinata sunt. Non tamen eadem censura perstringit illa, quæ edidit Mombritius, aliaque his conformia.

[16] Tillemontius tom. 5 Nota 83 in Persecutionem Diocletiani censura magis generali omnia Acta SS. Cosmæ & Damiani improbat; eumque secutus est Bailletus in Tabula critica ad XXVII Septembris. Vellem tamen, [Tillemontius improbat omnia, etiam numquam visa;] judicium suum non extendissent ad ea, quæ numquam viderant, neque aliunde noverant. Quippe se non vidisse, nec novisse Acta Mombritiana, insinuat ipse Tillemontius, dum ait, forte eadem esse cum iis, quæ Græco-Latina edidit Dehnius a pag. 279, & quæ Leo Allatius Metaphrastæ attribuit. Falsa est ea suspicio, nec in eam incidere potuisset Tillemontius, si melius novisset Opus Mombritii, qui Latina solum Acta edidit, non Græca, qualia ex Mss. Allatii edidit Dehnius. Si autem non vidit illa Latina, minus etiam viderit Græca hactenus inedita, ex quibus Latina Mombritiana videntur composita. De hisce enim nullam hactenus apud ullos scriptores mentionem inveni. Cujus vero pretii videantur, inferius examinabo. Interim dicta sufficiunt, ut quis videat, non statim esse jurandum in censuram Tillemontii, incognita sibi pariter cum cognitis audacter improbantis, statuentisque, Historiam SS. Cosmæ & Damiani posse dici omnino incertam & ignotam. Neque enim, inquit, de illis ullum habemus monumentum vetustum. Pari libertate rejicit SS. Adonis & Aldhelmi de iis asserta. Ado, inquit, etiam prolixe admodum de iisdem Martyribus loquitur, sed nullus auderet asserere, vera ipsum narrare. Nihilo magis defendi potest, quod de eis scribit S. Aldhelmus in Poëmate de Virginitate.

[17] Ita quidem intrepide statuit Tillemontius de iis, [sed nullas censuræ tam acris rationes profert,] quæ seculo VII S. Adhelmus, seculo VIII S. Beda, (nam hic breviter eadem habet) seculo IX S. Ado cum aliis pluribus, de egregio certamine SS. Cosmæ & Damiani ex vetustioribus monumentis conscripserunt. Si rationem quæramus tam acris censuræ, nullam allegat. Nullum quoque ex factis per eos relatis nominatim oppugnat; nec edicit, utrum laudatos scriptores, sanctitate & eruditione illustres, pro fabularum inventoribus habere debeamus, an vero credendum sit, ex Actis fabulosis eos imprudenter hausisse. Si elogium Adonis, num. 4 recitatum, diligenter expendamus, difficulter reperiemus, quid Tillemontium tantopere commovere potuerit præter varietatem suppliciorum, quibus liberati divinitus dicuntur. Nam ex mari primum, deinde ex igne illæsi exivisse asseruntur, ac demum contra lapides & sagittas protecti virtute divina. Hæc sunt, quantum conjicio, quæ offenderunt Tillemontium; sed hic maluit faciliori via procedere, nullasque censuræ rationes reddere; cum non ignoraret, id genus prodigia in optimis etiam Actis reperiri. Si vero ulterius considerasset verba Gregorii Turonensis, allegata num. 8, credidissetque, SS. Cosmam & Damianum gloria miraculorum fulsisse, cum in vita tum post mortem, non tam leviter Adonis & aliorum asserta rejecisset ob miracula, quibus in fidelissimis aliquorum Martyrum Actis similia, aut magis etiam mirabilia reperiuntur.

[18] Ego certe, dum perpendo singularem honorem, quo SS. Cosmam & Damianum prosecuta est Romana Ecclesia, [nec ea videtur statim sequenda.] dum Martyres Orientales & canoni Missæ inseruit, & postea Litaniis Majoribus, difficulter mihi persuaderi sinam, nihil singulare in eorum martyrio contigisse, tantoque silentio involuta fuisse eorum gesta, ut nihil de iis pervenire potuerit ad Aldhelmum, ad Bedam, ad Adonem, & ad nostra etiam tempora. Clamat quidem Tillemontius, nullum de iis superesse monumentum antiquum; sed quomodo id prudenter dicere potuit de Actis Mombritianis, quæ non vidit, & quæ Baronius viderat, & & cæteris fideliora censebat? Ipsa Aldhelmi, Bedæ & Adonis elogia, recte invicem consentientia, suspicionem ingerere debebant, exstitisse vetusta Cosmæ & Damiani Acta, ex quibus illi hauserant, eaque forsan esse illa ipsa Mombritiana, aut alia etiamnum latentia. Certe tam absona non sunt asserta Adonis, ut mereantur censuram talem, qualem supra ex Tillemontio dedi: sed judicium, quod de Adonis elogio ferendum est, maxime pendet ex Actis, quæ ille secutus est, & ante illum Beda & Aldhelmus, modo illa Acta certo valeant inveniri. Itaque incipiamus Acta varia examinare.

[19] [Prima eorum Acta videntur procunsularia, sed interpolata,] Prima, quæ hactenus inedita & quasi ignota jam dixi, sunt Acta Græca, quæ censeo ipsa esse Acta proconsularia, sed aliquot locis per Christianos interpolata. Habemus ea ex Bibliotheca Vaticana, & in margine notatur, exscripta esse ex codice Vat. 866 fol. 53. Titulus est: Μαρτύριον τῶν ἁγίων Κοσμᾶ καὶ Δαμιανοῦ καὶ Ανθίμου καὶ Λεοντίου καὶ Ευπρεπίου. Martyrium sanctorum Cosmæ & Damiani & Anthimi & Leontii & Euprepii. Initium est: Εν ὑπατία * Διοκλητιανοῦ &c., quale etiam est principium Actis proconsularibus SS. Tarachi, Probi & Andronici, qui in eadem provincia Cilicia sub Diocletiano passi sunt. At non solum initium, sed pleraque habent Actorum proconsularium formam, & Lysias proconsul Ciliciæ idem est, sub quo in eadem civitate passi sunt Claudius, Asterius, Neon, Domnina & Theonilla: quorum Acta proconsularia ad XXIII Augusti data sunt. Verumtamen dici nequit, Acta esse hæc talia, qualia a notariis scripta sunt, aut pura proconsularia, cum aliqua alia sint interposita, ac nonnulla etiam parum probabilia. Quapropter idem fere de his Actis statuendum censeo, quod de Actis S. Sozontis, in Cilicia item passi, quæ ad VII Septembris sunt data, nimirum Acta proconsularia hisce inserta fuisse, sed alia iis adjecta a Christianis.

[20] [additis aliquibus etiam improbabilibus.] Quod autem Christiani Acta martyrum, prout scripta erant a notariis, pecunia sibi comparare niterentur, & exscriberent, variis constat exemplis. Nihilo minus ex variis id genus Actis perspicitur, passim aliqua iis addita esse, maxime in principio & sub finem, aliquando etiam in medio. Faciebant id haud dubie Christiani, quia de martyribus aliqua noverant, in Actis notariorum prætermissa, relatu tamen digna. Non erat improbanda ea licentia, quando illa tantum addebantur initio & fini, quæ certo erant comperta, maxime si relatio notariorum satis poterat distingui ab augmentis Christianorum. Verum non eadem fuit prudentia omnium, qui prima notariorum Acta obtinuerunt: sed aliqui ea justo liberius interpolarunt, & nonnulli aliqua etiam improbabilia veris immiscuerunt, imo & aperta figmenta. Hoc autem contigisse existimo Actis SS. Cosmæ & quatuor Sociorum, alioquin brevissimis, & ex parte fidelibus, de quibus ago. Pars fere media videtur utcumque pura: at posterior pars non modo nonnihil discedit a methodo notariorum, sed etiam adjuncta aliqua habet improbabilia, quæ certe non fuissent scripta a notariis; sive illud contigerit imprudentia interpolatorum, sive quod Christiani non obtinuerint integra notariorum Acta, sed solum primam partem.

[21] [Non videntur neganda supplicia in iis relata,] Quocumque modo id contigerit, supplicia omnia, quæ Lysias Sanctis inferri voluit, aut satis certa, aut saltem admodum ex his Actis fiunt probabilia, cum quod brevissime referantur, tum quod eadem in omnibus Actis deinde magis interpolatis, tam Græcis quam Latinis, semper sine notabili mutatione aut aliorum adjectione repetantur. Omnia etiam habentur in elogio Adonis & breviter apud Bedam, S. Aldhelmus solum omittit lapides, quibus in cruce dicuntur impetiti. Ejus elogium, quod ex Actis Mombritianis videtur compositum, huc transfero ex Carmine de Laude virginum:

[22]

Sed tamen egregios depromens garrula scabro
Incipiet celebrare viros nunc pagina versu:[cum gratia sanationum,]
Quos materna simul matrix enixa gemellos
Edidit in mundo sortitos nomina dupla,
Quorum alter Cosmas, Damianus dicitur alter.
Imbuit hos pariter secli doctrina, medelam
Nec non divina præstavit gratia gratis,
Ut possent fibris putres explodere pestes,
Atque salutiferam morbis impendere curam,
Artibus horrendas pellentes corpore clades.
Mutos & mancos, claudos surdosque repertos,
Luscos ac strabos, qui torta luce fruuntur:
Blæsos ac balbos, qui scævis verba loquelis
Fantes corrumpunt: & quidquid debile fertur;
Cælitus instaurant, Christo donante salutem.
Sic lucem carnis trudunt medicamine spurcæ:
Nec tamen, eximio virtutum munere dites,
Auri fallentis gestant marsupia farsa:
Sed loculos nummi clacant, ut tetra venena,
Omnia donantes gratis pro stipe superna.

[23]

Princeps interea, mundi qui sceptra regebat,
Martyres edictis multat crudelibus atrox. [asserta etiam a S. Aldhelmo]
Tum Geminos pelagi prædictos gurgite fratres
Merserat in pontum fretos virtute Tonantis.
Algida sed vitreis mitescunt æquora flustris;
Dum dicto citius Sanctos ad litora vectant.
Sic compressa sali sacra virtute potestas,
Turgida fluctivagis sopivit cerula campis,
Dextera dum Patris portum patefecit in undis.
Impius idcirco, cernens vexilla trophæi,
Altera Gorgoneis molitur damna venenis.
Nam truculenta ferox flammarum pabula torret,
Et sarmentorum fornacem fomite farcit,
In quam flagrantem Sacros detrudere jussit,
Ut rogus insontes prunarum torre cremaret
Artus, quos dudum turgescens gurgite pontus
Mergere non quibat lympharum fluctibus atris.
Sic facula flammæ fornacis fomite friget,
Ut Miles Christi, neglecto turbine flammæ,
Redderet ingentes pro vita sospite grates:
Seu salamandra focos solet insultare pyrarum,
Quamvis congerie glomeretur forte rogorum.
Tunc crucis in patulum coguntur scandere robur,
Atque pharetrarum densas sufferre sagittas.
Mox Sator æternus, qui Sanctos jure triumphat,
Spicula tortorum confregit dira reorum.
Exin Martyrii sumpserunt serta cruenta,
Ad convexa poli migrantes culmina celsi.

Hactenus Aldhelmus, cujus verba recitavi, ut videat lector, gratiam sanationum ab eo etiam attributam fuisse SS. Cosmæ & Damiano martyribus, sicut iisdem seculo VI paucioribus verbis attribuit S. Gregorius Turonensis, num. 8 laudatus. In primis Actis, etiamsi medici dicantur, de ea non fit mentio.

[24] Acta Latina, quæ dedit Mombritius, reliquis omnibus, [Acta apud Mombritium edita item danda,] quæ innotuerunt, vetustiora existimo; & sic ex primis Græcis translata, ut auctor iis addiderit omnia, quæ aliunde de SS. Cosma & Damiano didicerat. Ex primis composita esse, colligo ex eo, quod omnia Lysiæ præfecti interrogata, Martyrumque responsa, imo & supplicia omnia, fere congruant cum relatis in Actis prioribus, sic tamen, ut aliqua modo nonnihil diverso sint exposita, & nonnulla etiam magis probabiliter. Quod præcipue adverto de modo, quo Sancti in igne dicuntur mansisse illæsi; ac de sagittis, quæ in sagittarios asseruntur reversæ. Potuit id contingere, vel quod auctor puriora haberet Acta prima, quam modo nos ea habemus, vel quod voluerit adjuncta improbabilia, quibus facta illa in primis Actis laborant, tollere. Addit vero sub initium Actorum gratiam curationum, qua SS. Cosmas & Damianus ante martyrium fulsisse dicuntur; sed multo brevius, quam ea celebratur versibus S. Aldhelmi. Addidit præterea dicta complura, quæ Martyribus attribuit, partim ad orandum, partim ad respondendum Lysiæ præsidi, quem plura etiam loquentem inducit, quam habeant Acta prima. Itaque Latina illa Acta raro a probabilitate recedunt, videnturque priora amplificata, ac subinde modice mutata. Dabo igitur & priora Græca & hæc latina, ac in Annotatis observabo, in quibus consentiant, aut modice dissentiant.

[25] [quibus fere similia in uno habemus codice.] Ad Acta Mombritiana proxime accedunt alia, quæ habemus in codice nostro, notato P. Ms. 10, qui olim fuit Isaaci Vossii. Non est ille codex ex magis vetustis, sed aliquot seculis scriptus post illos, in quibus habemus Acta magis interpolata & fabulosa. Attamen collector illorum Actorum passim secutus est Mombritiana, sed initio ab iis recessit, sic ordiens: Tempore illo, omissis imperatorum nominibus, apud Mombritium hoc modo expressis: Tempore Diocletiani & Maximiani imperatorum. Addere etiam voluit sepulturam Martyrum, in prioribus Actis minime commemoratam, eaque occasione adoptavit ex Actis prolixioribus fabulam de camelo occurrente, & humana voce consilium ad Sanctos sepeliendos suggerente, ac tandem miracula ad sepulcrum facta, quæ similiter post Acta prolixiora leguntur in codicibus. Quare Acta illa fere eadem sunt cum Mombritianis, sed modicissime initio, & aliquando etiam in medio mutata sunt, aucta vero in fine assertis fabulosis. Unice prodesse poterunt ad restituendum Mombritianorum textum, aliquot locis corruptum.

[26] [Acta aliæ minus fabulosa prolixioribus,] Alia rursum Acta habentur in codice nostro P. Ms. 155, eaque brevia, quæ de solis agunt Cosma & Damiano, omissis aliis Fratribus. Hæc Acta quibusdam videri poterunt reliquis probabiliora, cum quod careant fabulis apertis, quæ mox videbimus in Actis prolixioribus de jurgio propter tria ova & de camelo loquente, tum quod aliqua minus probabilia priorum Actorum asserta similiter non habeant. Verumtamen existimo, multo esse recentiora, suspicorque composita etiam post Acta omnium prolixissima, de quibus mox agam. Itaque auctor horum Actorum, quantum conjectura assequi possum, ante se habuit Acta prolixiora & fabulis inquinata, & ex iis selegit facta, quæ probabiliora credidit, prætermissis plurimis, non solum prolixiorum Actorum fabulis, sed nonnullis etiam ex Actis vetustis, quæ verisimiliter non habuit. Hæc autem scripta esse post prolixiora, existimo primo: quia in uno tantum habentur codice nostro, eoque seculi XIII, ut mihi videtur. At prolixiora inveniuntur in quinque codicibus nostris, ex quibus tres multo sunt vetustiores, duo alii ejusdem fere ætatis, & nonnulla etiam eorumdem habemus apographa. Secundo omnia ex prolixioribus videntur desumpta, non ex antiquioribus, & initium cum illis plane congruit.

[27] [ideoque tertio loco danda,] In utrisque primum comparet nomen matris Theodate, Sanctorumque per illam educatio. In utrisque Sancti dicuntur Gemelli, ut etiam habet S. Aldhelmus supra laudatus; at hoc non habent Acta vetustiora, ut res saltem videatur dubia. In utrisque dicuntur Sancti non solum homines sanasse, sed etiam jumenta. Hinc in prolixioribus camelus inducitur loquens, quod auctor breviorum rejecit. At de jumentis sanatis nec Acta vetustiora loquuntur, nec S. Aldhelmus. In utrisque rursum, ut habet etiam S. Aldhelmus, gratis curasse leguntur, quod quidem verisimile, ignotum tamen Actis vetustioribus. Hinc auctor prolixiorum fabulosum induxit jurgium, quod prudenter respuit alter. In utrisque eodem modo exponitur Martyrum comprehensio & prima interrogatio: sed mox auctor brevior omittit tres Fratres in omnibus Actis memoratos, ut vix dubitare possimus, quin eos omiserit ea licentia, quam sibi dederat, omittendi omnia, quæ aut censeret minus probabilia, aut pro arbitrio vellet omittere; sicut omisit primam Sanctorum torturam, ab Aldhelmo similiter non memoratam. Mitto reliqua ubique Actis prolixioribus conformia, omissis tamen pluribus. Sic ex miraculis, quæ post sepulturam Sanctorum referuntur, primum dedit, reliquaque omisit. Ex dictis colligo, Acta illa ex prolixioribus composita esse, cum nihil habeant, quod in prolixioribus non legatur. Dabo tamen & hæc ante prolixiora, cum certe minus sint fabulosa.

[28] Procedo ad Acta jam sæpius memorata, quæ ceteris prolixiora jam dixi. [Acta prolixiora etiam ante Metaphrasten scripta,] Edita ea sunt in Suriana collectione ad XXVII Septembris. Habemus eadem in quinque codicibus nostris Mss., ex quibus tres ad IX aut X seculum videntur pertinere, ut non potuerint hæc Acta profluere ex scriptis Metaphrastæ aliorumque scriptorum Græcorum seculi X, quorum opinioni de pluribus Cosmis & Damianis directe etiam sunt opposita. Quo seculo fuerint composita, nequit certo definiri; sed minime dubito, quin sint posteriora Actis Mombritianis, cum ex his fuerint composita & amplificata, additis multis ab initio usque ad finem eo modo, ut omnia, quæ vera videntur, falsis habeantur immixta. In Actis Mombritianis martyrium figitur V Kalendas Octobris, in hisce eodem die, sive XXVII mensis Septembris. Ex hoc martyrii assignato die, qui plane diversus est in Actis primis Græcis, abunde colligitur, Latina omnia fuisse composita, ubi Sanctorum festivitas apud Latinos fixa fuerat hoc die XXVII Septembris. Verum ex hac observatione non magis colligitur, Acta fuisse composita seculo VIII aut IX, quo saltem posteriora non puto ex ipsa codicum vetustate, quam seculo VII aut VI, quo jam celebrata eodem die fuisse videtur apud Latinos SS. Cosmæ & Damiani festivitas, ac fortasse celebrata est a seculo IV aut V.

[29] Quæ vero in memoratis Actis, partim ut non satis probabilia, [multis tamen fabulis corrupta.] partim ut omnino fabulosa displiceant, nunc oportet investigare. Ad ea assignanda utor codice vetustissimo, ex quo ipsa daturus sum Acta. Primo matris Martyrum nomen Theodata, cum in vetustioribus Actis non reperiatur, omnibusque congruat matribus, saltem incertum apparet. Secundo incertum æque est, an Cosmas & Damianus fuerint gemini, ut habent hæc Acta cum S. Aldhelmo. Tertio gratia curationum nimis videtur extensa in his Actis, dum etiam jumenta curasse divinitus dicuntur, silentibus antiquioribus. Quarto incertum æque videtur, an adeo gratis curarent, ut ne ad victum quidem necessaria acciperent, cum de eo rursum sileant vetustiores. Quinto plane fabulosum est, quod, cum S. Damianus a Palladia sanata accepisset quoddam munus, postea munusculum dictum, de S. Cosma refertur his verbis: Hoc cum S. Cosmas comperisset, valde contristatus est, & præcepit, ne corpus ejus cum ipso sepeliretur. Adjuncta ibi apparitio Domini, Cosmam ideo increpantis, æque fictitia. Et mox ab ipsis fingitur sanatus camelus, ut hic post Sanctorum martyrium accurrat, & Sanctorum corpora simul sepeliri multis verbis jubeat. Hæc ut fabulosa jam explosit Baronius, explodent omnes, qui sanam sequuntur crisim. Observo autem, causam fictitiæ offensionis in quatuor codicibus nostris vetustioribus munus & munusculum generatim tantum dici; at idem in unico codice minus vetusto vocari ova tria, uti etiam legitur in uno apographo, & apud Surium. Nimirum ova illa tria suggesserunt Græci, ut videbimus. Sexto miracula, quæ post mortem narrantur, item fabulosa. Multa ratiocinia, aliaque his Actis addita, assignabo in Annotatis. Hactenus de Actis Latinis, quæ ex primis Græcis paulatim amplificata sunt, & apertissimis fabulis fœdata.

[30] [Prima Martyrum Acta etiam amplificavit Metaphrastes:] Metaphrastes etiam prima Acta amplificavit, sed modo plane diverso, quia Sanctos censuit multiplicandos. Ejus Opusculum Græce & Latine edidit Dehnius, prout Græcum erat ex bibliotheca Vaticana submissum a Leone Allatio, & a Wangnereckio Latine redditum. Illud Metaphrastæ attribuit Allatius in Opere de Simeonum scriptis pag. 125, ubi recitat hoc initium: Διοκλητιανοῦ καὶ Μαξιμιανοῦ τῶν δυσσέβων &c. Si quis hæc Metaphrastæ Acta diligenter perlustret, clare perspiciet, omnia, quæ de Martyribus referuntur, ex primis Actis fuisse desumpta; sed facta singula tot adscitis ornamentis amplificata esse & extensa, tantaque conjecturandi libertate exposita, ut alia apparere possint propter adjuncta commentitia. Tormenta omnia Sanctis illata, videlicet primam torturam, submersionem in mare, injectionem in ignem, sublationem in crucem, in qua & lapidibus & sagittis dicuntur impetiti Martyres, ac tandem recisionem capitum, prolixe exponit. At omnia, ut dixi, tot ornamentis fictitiis auxit, ut majorem conjecturandi (ne dicam fingendi) licentiam in nullis umquam Metaphrastæ Actis, quæ cum vetustioribus conferre potui, me deprehendisse meminerim. De gestis Sanctorum ante martyrium parcissime locutus est Metaphrastes, hoc tantum modo S. Damianum de iis respondentem inducens: Oriundi sumus, ait, ex Arabia, o judex, morbisque medendi artem didicimus, levamen non corporis tantum, sed & animi affectibus afferre soliti, invocato scilicet Christi Salvatoris nostri nomine. Non esset improbanda hæc Metaphrastæ parcimonia, cum in primis Actis solum dicantur medici ex Arabia, nisi illa, quæ de Martyribus tradita erant, ad alios eosque confessores, ut vult, transferre voluisset.

[31] [idemque scripsit Vitam plane fabulosam quasi Confessorum,] Verum laudatus Metaphrastes composuit etiam Vitam SS. Cosmæ & Damiani, fratrum & medicorum gratis curantium, quos facit confessores ex Asia. Vita hæc Latine edita est apud Lipomanum tom. 5 fol. 7 & seqq. Ejusdem apographum Græcum habemus ex Ms. Medicæo bibliothecæ regiæ Parisiensis, cujus est hoc initium: Ἄρτι τῆς εὐσεβίας ἀναλαμπούσης, καὶ τοῦ εὐαγγελίου κυρύγματος τὸν πάντα κόσμον διαλαμβάνοντος &c. Pietate jam resplendente, & Euangelica prædicatione mundum universum occupante &c. Meminit de hac Vita Allatius de Simeonum scriptis pag. 124, eamque Metaphrastæ attribuit. Totum fere, quod hæc Vita enarrat, est desumptum vel ex Vita prolixiore Latina, quæ ultimo loco edetur; vel potius ex eodem fonte, ex quo hausit Latinus. Sanctorum illorum mater vocatur Theodote, hujusque laudatur pietas & cura filios erudiendi. Sanctorum vero celebratur gratia gratis curandi, induciturque munusculum trium ovorum a Damiano acceptum, cujus causa adeo offensus fuerit Cosmas, ut noluerit cum Fratre sepeliri. At præsto est post mortem Damiani camelus, antea per Cosmam sanatus, qui Damianum cum Cosma sepeliri jubet. In fine eadem narrantur post mortem miracula, quæ in Latinis Martyrum Actis subjunguntur; ut nullum possit esse dubium, quin ex eodem monumento fabuloso ambo sua exscripserint, aut alter ex altero; quandoquidem tota Vita Græca confessorum nihil contineat, exceptis paucis Metaphrastæ adjunctis, præter ea, quæ in Actis Latinis de Martyribus referuntur ante & post martyrium.

[32] Alia quasi Vita Cosmæ & Damiani confessorum Græco-Latina edita est in collectione Wangnereckii & Dehnii pag. 6, [de quibus aliud exstat scriptum fabulosum forte vetustius:] quam Allatius laudatus pag. 124 attribuit anonymo, & vocat Miracula sanctorum Cosmæ & Damiani, recitans hoc initium: τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ιησοῦ Χριστοῦ βασιλεύοντος &c. Habet revera id initium. At apud Dehnium titulus hic præcedit: Χάρις καὶ δωρεὰ ἰαμάτον τῶν ἁγίων ἀναργύρων Κοσμᾶ καὶ Δαμιανοῦ. Gratia & donum curationum sanctorum anargyrorum Cosmæ & Damiani. Hoc autem scriptum, sive Vitam vocemus, sive Miracula, nihil continet, præter ea, quæ in memorata tertia Vita Latina sunt reliquis magis improbabilia, aut aperte fabulosa, eademque fere, quæ habet jam improbata Vita Metaphrastæ. De laudato scripto in margine ait Dehnius, verosimiliter ex opinione Allatii; Cujus auctor vetustior esse creditur Metaphraste. Hoc autem si verum est, ex fabuloso hoc ineptissimoque scripto verisimiliter hauserunt Græci, quæ de suis Confessoribus tradiderunt, & auctor ultimæ Vitæ Latinæ fabulas vetustioribus Actis additas. Auctor ipse non quidem clare edixit, fuerintne Confessores an Martyres, de quibus scripsit; Confessores tamen esse insinuat in enarranda eorum morte, & hoc procul dubio arripuerunt Græci.

[33] Legitur apud laudatum Dehnium prolixior Oratio Nicetæ philosophi, [item Oratio Nicetæ & altera Anonymi.] cujus hoc principium: ὡς ἀγαπητὰ τὰ σκηνώματά σου &c. Quam dilecta tabernacula tua &c. Utitur revera pluribus verbis Nicetas, ut extollat gratiam curandi Sanctis datam, laudabilemque eorum consuetudinem sanandi gratis multis rationibus & sententiis commendat. At facta (ne interim figmenta vocem) plane eadem de suis confessoribus refert, nimirum tria ova a Damiano accepta, ea de causa indignatum Cosmam, camelum sanatum, ipsumque humana voce jubentem, ne corpora post mortem separarentur, in fine duo miracula, ab aliis similiter relata. Rursum pag. 66 subnexa est alia Oratio Anonymi, præcedente etiam multo prolixior, cujus hoc initium; Πάρεστιν ἡμῖν ἑορτὴ σήμερον &c. Adest nobis festivitas hodie &c. At loquacissimus Anonymus nihil affert novi præter flumina verborum, quibus etiam hæret diutius in ridiculo certamine de tribus ovis, ac vel ipsum camelum facit disertum.

[34] Præcedentibus omnibus melior est Oratio Georgii metropolitæ Nicomediensis, [Oratio Georgii Nicomediensis generalia solum habet:] quam subjunxit Dehnius pag. 170. Nam hic auctor unice laudavit Sanctos a virtutibus generatim, a contemptu pecuniæ, a studio benefaciendi, a gloria miraculorum. Fabulosa vero omnia, imo & facta omnia particularia prætermisit. Adeo ab iis omnibus abstinuit Georgius, ut ex perlecta diligenter Oratione, ne colligere quidem potuerim, Martyresne crediderit an Confessores, Arabesne an Asianos, quorum virtutem generalibus verbis, & gratiam miraculorum iis celebrat laudibus, ut nullibi indicet, quo loco nati sint, quove defuncti, mortene violenter illata, an naturali ex hac vita discesserint. Nullibi rursum indicat, an alios quoque crediderit Sanctos esse ejusdem nominis, ut hæc Oratio minime prosit iis, qui Sanctos hosce volunt geminatos aut triplicatos: quamvis edita sit tamquam spectans ad illos, quos credunt Asianos & confessores.

[35] Allatius de Simeonum scriptis pag. 83 assignat & aliam SS. Cosmæ & Damiani Vitam, [aliæ eorumdem, ut volunt, Vitæ.] quam attribuit Petro Argivorum episcopo, cum hoc initio: Ἀστέρες μεν αἰσθητοί &c. Erit Oratio panegyrica, opinor, quæ plura non continebit, quam præcedentes. Rursus laudatus scriptor pag. 129 inter scripta Metaphrastæ recenset Vitam sanctorum Anargyrorum Cosmæ & Damiani, cujus principium ita recitat: τῇ θαυμαστῇ δυάδι τῶν σοφῶν ἀναργύρων πατρὶς μὲν &c. Videtur & hæc agere de iis, quos volunt confessores, cum Vita vocetur, ac nulla de martyrio fiat mentio. Verum sic bis eorumdem Vitam scripserit Metaphrastes, quod non est admodum verisimile: nam supra num. 31 horum Vitam ex Metaphraste assignavi. Quiscumque fuerit auctor, id in omnibus Orationibus & Vitis, quibus Cosmas & Damianus ut confessores celebrantur, observo, nihil particulare in iis narrari, præter illa, quæ in Vita Latina ultima de Martyribus leguntur. Nullus edicit, in qua civitate nati sint Cosmas & Damianus, in qua civitate aliquando vixerint aut aliquid egerint, ac demum, in quo loco Vitam finierint. In Asia natos generatim dicunt: ac rursum non explicant, aut quo seculo, aut sub quo principe vitam duxerint, ut nihil omnino videantur de illis cognovisse, nisi quæ prius de Martyribus Arabibus erant prolata. Hæc interim de horum Vitis & Orationibus sufficiant.

[36] [Acta alia de SS. Cosma & Damiano,] Restat tamen recensendum Martyrium sanctorum anargyrorum Cosmæ & Damiani Romanorum, ut loquitur Allatius pag. 122, ubi illud attribuit auctori incerto, & hoc recitat principium: Μετὰ τὴν κατὰ σάρκα τοῦ δεσπότου ἡμῶν Ιησοῦ Χριστοῦ ἐπὶ γῆν ἔλλαμψιν. Post Domini nostri Jesu Christi in carne apparitionem super terram &c. Edidit hæc Acta Græco-Latina Dehnius pag. 230. Non video, cur hæc Acta Metaphraste indigna censuerit Allatius. Mihi certe neque a stylo neque a genio Metaphrastæ videntur abhorrere. Verum, quisquis fuerit auctor, non abhorruit a fabulis, Actaque concinnavit prorsus improbabilia. Primo Cosmas & Damianus exhibentur medici, iique & gratis curantes, & miraculis fulgentes, quales plane & Arabes fuisse dicuntur, & Asiani alii, ut volunt. Deinde hac de causa dicuntur delati ad Carinum imperatorem, ejusque jussu comprehensi & ad eumdem adducti. Tum post aliqua utrimque dicta jubent Martyres, si credimus fabulatori, ut vertatur facies Carini. Et mox, ut legitur pag. 249, contorta cervice, facies imperatoris ad dorsum versa est, & depravata corporis figura, auxilii inops in throno ipse consedit. Converso populo & supplicante pro Carino, ipse quoque imperator, purpura sibi detracta, & in Sanctos projecta; Nunc plane agnovi, inquit, Dei vos, qui vere est, & supra cælos habitat, ministros esse ac fidelissimos servos. Qui igitur omnis animæ sanandæ curam gerere soletis, commiseratione etiam erga me tangamini, ut & ego perfecte credam, Deum neminem esse præter illum, qui cælum & terram condidit &c.

[37] [quasi Romanis martyribus] Sanatur itaque Carinus, & non modo veram fidem amplectitur, sed etiam idolorum templa e vestigio jussit dirui. Hæc vel sola sufficiunt ad Acta prorsus improbanda. Neque enim umquam conversus est Carinus imperator moribus turpissimus, qui exiguo tempore imperavit. Nequis tamen dicat, conversionem ejus occultam manere, aut omitti ab historicis potuisse; lubet interrogare, an etiam occulta manserit templorum eversio? Quantas hæc apud gentiles obmurmurationes seditionesque non creasset Carini tempore, quo insanus idolorum cultus maxime florebat? At auctor ipse, dum Acta cudit satis prolixa, nec tamen ullibi indicat, in qua civitate, regione, provincia contigerint, quæ narrat; intelligenti satis manifestat, fictitias nugas se vendere. Si enim tanta scivisset de Martyribus suis, quanta & ante illorum comprehensionem de ipsis asserit, quanta in illo congressu cum Carino, quanta demum de secuta eorum cæde, multo facilius scire potuisset, in qua provincia primum habitassent, in qua comprehensi fuissent, in qua denique occisi. De loco tamen & provincia constanter tacet, malens in tenebris ambulare, quam fabulas suas apertæ luci exponere. Hinc, ubi dimissos dixit a Carino, subjungit: At sancti Martyres in eadem regione, in qua capti ante fuerant, degere perseverabant, sanandis morbis intenti &c.

[38] Mors utriusque deinde attribuitur præsidi artis medicæ, [plane fabulosa sunt, & insulsa figmenta.] qui ad scelus illud sola invidia dicitur excitatus. Si credimus fabulatori pag. 255, Eamus, ait ad ipsos (dictus præses) in vicinum montem, herbas ibi medicas collecturi. Ac deinde: At cum pervenissent ad locum, in quo truculentus ille animum suum explere constituerat, postquam, quid ad herbarum collectionem facto opus esset, alteri Fratrum monstrasset; alterum in præcipitium quoddam abducens, ut eodem modo, quo Frater, ipse quoque herbas in usum medicum colligeret, injunxit. Dumque illi diligenter operi incumbunt, ipse lapidibus in singulos conjectis, illos interfecit; corporaque eorum clanculum auferens, in vicinum ei loco aquæductum projecit. Hæc mihi videntur figmenta ne satis quidem verisimiliter excogitata, qualia sunt tota illa Acta. Nec intelligo, cur illa Martyrum Romanorum voluerit Allatius, cum de Roma ejusve vicinia in fabulosis Actis non sit mentio.

[Annotata]

* ὑπατείᾳ

§ III. Utrum plures admittendi sint Sancti fratres, quibus nomina fuerunt Cosmas & Damianus.

[Sententia Græcorum, qui a seculo IX aut X crediderunt,] Plures fuisse fratres sanctitate illustres, quibus nomina fuerunt Cosmas & Damianus, & professio medica, crediderunt Græci a seculo nono aut decimo. In Menologio, quod jussu Basilii imperatoris Porphyrogeniti seculo X collectum est, ad XVII Octobris hæc leguntur: Tria sunt sanctorum Anargyrorum (id est, abstinentium ab argento) paria, qui & iisdem Cosmæ & Damiani nominibus appellati fuerunt, & medicinæ artem tractaverunt, & Anargyrorum cognomen habuerunt. Fuerunt enim alii Theodotæ religiosissimæ fæminæ filii, qui in pace decedentes, in loco Phereman dicto sepulti sunt. Alii cum Romæ degerent, præceptorem invidum habentes, per dolum ab eo in montem, quasi ad legendas herbas deducti, lapidibus obruti sunt. Alii, quorum certamina enarrare instituimus, Arabes fuere, qui terrarum orbem peragrantes, gratis & sine pretio ægrotos curabant. Diocletiani vero temporibus in Ciliciam profecti, & comprehensi, sistuntur Lysiæ duci: a quo variis tormentis excruciati, capite demum plexi sunt, una cum tribus, qui eos prosequebantur, fratribus, Anthimo, Leontio & Euprepio. Illos, ut distinctos, tribus diversis diebus annuntiari in Martyrologiis, nempe Romanos ad I Julii, Arabes ad XVII Octobris, ac filios Theodotæ ad I Novembris, jam vidimus § 1. Distinctio eodem modo asseritur ad XVII Octobris in Menæis impressis, & in Synaxario Ms. Sirmondi ad 1 Julii, sed paucioribus verbis.

[40] Eamdem fuisse sententiam Metaphrastæ de binis saltem paribus, constat ex Vitis sive Actis per ipsum scriptis, [triplices esse SS. Cosmam & Damianum, Allatio promovente,] & commemoratis § 2. Nicetas in Oratione per Dehnium edita pag. 31 de geminis mentem suam declarat his verbis: Atque sunt quidem alii duo Anargyri, iisdem plane nominibus ac gratiæ per Spiritum datæ charismatibus præfulgentes: verum illi in martyrum palæstra vitam finierunt. At isti jam hodierni, quantum ad carnis … originem spectat, ex Asiæ terris familiam traxerunt. Mox matrem illis attribuit Theodotam. Non meminit tamen Nicetas de tertiis, quos alii Romanos dicunt, ut hos videatur ignorasse. Græcorum illam opinionem forte primus promovit Leo Allatius, quantum invenio, illamque, opinor, persuasit Simoni Wangnereckio Societatis Jesu, qui composuit Syntagma historicum, seu vetera Græciæ Monimenta, de tribus sanctorum Anargyrorum Cosmæ & Damiani nomine paribus. Certe omnia Acta Græca, quæ collegit, accepit per Allatium, idque in ipso etiam Syntagmatis titulo declaratur his verbis; Potissimum ex manuscriptis a clarissimo viro Leone Allatio Roma transmissis. Consuluit Wangnereckius ea de re Bollandum nostrum per litteras, die XXIV Novembris anni 1649 datas, in quibus ait, multum sibi esse litterarum commercium cum viro erudito, & huic insinuat placere distinctionem illam, in Menæis clare assertam. Itaque vix dubitare possum, quin ille fuerit Allatius, qui passim Monumentis Græcis medii ævi plusculum tribuit, quam mereantur.

[41] [proposita est a Dehnio in Syntagmate & placuit] Propensum se in eam opinionem ostendit in eadem Epistola Wangnereckius, multa tamen cum dubitatione. Quid illi responderit Bollandus, non invenio. At existimo, eidem magis placuisse contrariam sententiam; cum quod in Collectione nominum ex Martyrologiis, quam ad singulos dies fecit pro toto anno, ad I Julii, ad XVII & XXVIII Octobris, & ad I Novembris, quibus Cosmas & Damianus in Menæis recurrunt, semper remittat ad XXVII Septembris, tum quod Opusculum Wangnereckii, jam anno 1649 inchoatum, non prodierit ante mortem ejus, quam anno 1657 pie obiit Viennæ. Opus imperfectum suscepit Reinoldus Dehnius ejusdem Societatis nostræ, opemque Allatio subministrante, ut cœperat, in submittendis Mss. Græcis, Syntagma perfecit, atque edidit anno 1660, præmissa toti Operi Præfatione, qua distinctionem tergeminorum Cosmæ & Damiani conatur defendere. Placuit ea opinio Florentinio in Annotatis ad Martyrologium Hieronymianum, ubi tamen initio multum dubitationis insinuat. Eamdem opinionem sibi placuisse, insinuat Lambecius de Bibliotheca Cæsarea lib. 4 pag. 133, ubi etiam assignat Compendium aliquod Vitæ Græcæ Asianorum cum aliquot miraculis, observatque in laudato Syntagmate prætermissum. Vidit illum codicem Janningus noster, ut notatum apud nos invenio; sed non putavit describendam Vitam, utpote mutilam.

[42] [recentioribus aliquot eruditis,] Rursum lib. 8 pag. 263 eamdem opinionem declarat Lambecius & pag. 264, dum ait, Miracula illa, quæ apud Dehnium Arabibus Sanctis tribuuntur, potius attribuenda esse Asianis. Verum cessabit hæc quæstio, si alii ab aliis non distinguantur. Eminentissimus Cardinalis Bona Rerum liturgicarum lib. 2 cap. 12 § 3 eamdem opinionem amplexus est, novumque adduxit argumentum, ita scribens de Sanctis in canone Missæ commemoratis: Porro omnes, qui hic nominantur, vel Romæ passi sunt, vel in locis Romano patriarchatui immediate subjectis: ex qua consideratione hæsi diu anceps, nesciens, qua de causa soli inter Orientales Cosmas & Damianus Arabes, & in Ægæa civitate martyrio coronati, hoc loco recenserentur. Sed tandem inveni, tria fuisse paria Sanctorum ejusdem nominis Cosmæ & Damiani, unum Martyrum in Arabia (aut potius Arabum in Cilicia,) alterum Confessorum in Asia, tertium Martyrum, qui Romæ martyrium subierunt. Et mox: Quomodo autem Latini solos Arabes colant die XXVII Septembris, qua Romano Martyrologio inscripti sint, quomodo confusa sint horum omnium Acta, & quid in Notis ejus diei peccaverit Baronius, erudite pertractat Reinoldus Dehnius in Præfatione apologetica, prædicto Syntagmati præfixa.

[43] Credibile est, amissa fuisse Acta Romanorum, & per ignorantiam seu negligentiam substitutos Arabes, [variæque pro ea allegatæ sunt rationes.] quorum passio illustrior fuit. Omnes professione medici fuerunt, & dicti Anargyri, quia sine pretio ægrotos curabant. Ex qua professionis & nominum similitudine facile æquivocatio & confusio oriri potuit. Agit etiam de his Florentinius in suo Martyrologio ad diem XXVII Septembris, ubi optime advertit, Romanis in Urbe dicatam ecclesiam, eorumque natalitia tum in veteri Kalendario, tum in libro Sacramentorum S. Gregorii, V Kalend. Octobris inscripta fuisse. Et hos procul dubio esse censeo, qui in Canone nominantur. Hæc omnia afferre volui, quia, quidquid pro distinctione dici potest, hic breviter dicitur. Mitto alios plures ejusdem distinctionis patronos, & solum observo, etiam Papebrochium nostrum tom. 1 Maii in Annotatis ad Ephemerides Græco-Moscas & alibi, eamdem insinuasse opinionem, sed necdum expensis SS. Cosmæ & Damiani Actis, ac tandem hoc seculo eamdem quasi certam tradi a Francisco Maria Aste, archiepiscopo Hydruntino, in Annotatis ad Martyrologium Romanum die XXVII Septembris. Tillemontius Nota 83 in Persecutionem Diocletiani contrariam opinionem amplexus est, sed breviter. Facit tot virorum eruditorum auctoritas, ut fundamenta distinctionis paulo accuratius examinanda censeam.

[44] Primo itaque producitur auctoritas Græcorum, qui certo in ea opinione fuerunt a seculo X, [Exponitur, quibus occasionibus Græci potuerint] ut constat ex Menologio Basiliano. Primus forte fuerit Nicetas, qui distinctionem induxerit plurium. Nec tamen invenio, tria paria statui a Niceta. At Confessores certe distinguit a Martyribus, & sic geminum saltem infert Cosmam, geminum Damianum. Idem fecit Metaphrastes scribendo Acta diversa, altera ut Martyrum, altera ut Confessorum, nisi & tertia de iis, quos Romanos dicunt, etiam sint Metaphrastæ. Hæc enim si scripsit, tergeminos induxit. Occasio plures inducendi facile oriri potuit, quia Sancti pluribus diebus per annum colebantur, uti revera Sancti non pauci diversis diebus coluntur, alii duobus, alii tribus, alii etiam quatuor. Nam festivitates instituuntur non solum die natalitia, sed etiam translationis corporum, dedicationis ecclesiæ: aliquando etiam ob insigne aliquod miraculum aut beneficium populo præstitum nova in honorem alicujus Sancti festivitas instituitur; aliquando aliis etiam de causis, quas pluribus non inquiro, cum abunde constet, celebrium præ ceteris Sanctorum, quales fuerunt Cosmas & Damianus, festivitates passim pluribus per annum diebus celebrari.

[45] Neque solum plures celebrantur festivitates, sed etiam alia leguntur passim in una festivitate, [Sanctos aut geminos aut tergeminos credere] alia rursum in aliis, id est, alia in festo Natalitio, alia in Translatione, alia in Dedicatione ecclesiæ, alia in festo patrocinii, ut ex diversitate lectionum possit deinde in eadem etiam ecclesia suspicio oriri de diversitate Sanctorum. Multo tamen magis ex eorumdem Sanctorum cultu in diversis regionibus oriri potest suspicio de diversitate, maxime si in aliqua regione celebrentur propter reliquias acceptas, accedantque miracula, quæ præcipue in Officio decantantur. Dum enim beneficia & miracula perpetuo sunt in memoria multitudinis, & unice prædicantur a sacris oratoribus, gesta particularia, si illa nota fuerunt, paulatim excidunt; eaque occasione fieri potest, ut post aliquot secula scriptor incautus, quando eosdem Sanctos in aliis regionibus invenit aliis coloribus expressos, existimet omnino diversos.

[46] [ex solo errore & nimia credulitate.] Cum autem SS. Cosmas & Damianus post mortem multis miraculis longe lateque inclaruerint, ac per varias tam Orientalis quam Occidentalis imperii provincias cultum celebrem obtinuerint, & ecclesias habuerint nomini suo dicatas, reliquiæque fuerint ad varias provincias deportatæ; fieri non poterat, ut non colerentur diebus & mensibus diversis atque elogiis non minus diversis celebrarentur. Ex his igitur omnibus post aliquot secula pronum erat scriptoribus credulis, & fabulosa etiam omnia facile admittentibus pro veris, geminos aut tergeminos credere Cosmam & Damianum, prout nostris etiam temporibus contingit, ut nonnulli, dum diversa inveniunt Acta, etiamsi illa fabulis non careant, ex Actorum varietate Sanctum aliquem contendant geminare.

[47] [Errorem vero illis obrepsisse, colligitur ex eo,] Hoc autem Græcis accidisse in SS. Cosma & Damiano, omnia persuadent. Nam primo omnes fatentur medicos. Secundo omnes ea caritate fuisse asserunt, ut gratis mederentur, quod certo fecerunt post mortem, multis clari miraculis; & in vita etiam, si credimus S. Gregorio Turonensi, S. Aldhelmo, & Actis secundis ac tertiis. Tertio ex ea continentia, qua argentum respuebant, omnes dicti sunt Græce Ανάργυροι, Anargyri, sive argento carentes. Quarto omnes dicuntur miraculis post mortem claruisse. Tanta & tam conspicua hæc sunt indicia, eosdem ubique celebrari Cosmam & Damianum, ut distinctionem prudenter admittere nequeamus sine argumentis utcumque certis & indubitatis. At omnia, quæ afferuntur, tamquam indicia distinctionis & argumenta, aut tam levia sunt, ut vix attentionem mereantur, aut distinctioni magis repugnant, quam faveant. Nihil enim Græci de suis Asianis, ut volunt, confessoribus dixerunt, quod de Martyribus Arabibus non legatur in Vita ultima, & in codicibus, quos & Metaphraste & Menologio Basiliano vetustiores censeo.

[48] [quod Confessoribus suis nihil attribuant præter fabulas,] Distinguunt illi primo Confessores suos per matrem, quam illis attribuunt Theodotam. At Theodota mater Martyribus similiter tribuitur in Vita Latina his verbis; Fuit quædam mulier in civitate Ægea, venerabilis ac timens Deum, nomine Theodota. Hæc … sanctos geminos fratres Cosmam & Damianum enixa est. Quos cum enutrisset & litteris instruxisset, medicina quoque arte a sancto Spiritu docti sunt &c. Ex hoc fonte hausit fortasse Ado num. 3 laudatus, etiamsi nomen omittat, dum ita scripsit: Hi venerabili matre geniti, sacris litteris eruditi, professione artis medici &c. Secundo Græci Asianos dicunt confessores, martyres Arabes. At non exponunt, in qua Asiæ civitate fuerint nati, in qua habitaverint, aut vitam finiverint. Ex Ægea autem civitate, quæ erat in minori Asia, & in qua Arabes certe nati non sunt, aliquis primum contendere potuit, Asianos fuisse Sanctos. In scripto Græco, quod Dehnius edidit pag. 6, quodque Allatius credidit Metaphraste antiquius esse, non dicuntur Asiani aut Arabes, & non modo omittitur locus natalis, sed etiam provincia. Si istud revera satis sit vetustum, seculoque VII aut VIII compositum, tam Latini quam Græci ex lutulento illo fonte fabulas suas haurire potuerunt.

[49] Verum sive ex illo scripto hauserit auctor Latinus Vitæ ultimæ, [Martyribus quoque attributas in Actis Latinis,] sive Græcus fabulator Vitam Latinam ante oculos habuerit, easdem ambo fabulas narrarunt, Latinus de Martyribus, Græcus quasi de Confessoribus. Sunt autem hæ primo mulier sanata, ab hac oblatum munusculum, sive tria ova, quod ægre post multas obtestationes acceptum a Damiano. Hinc tanta indignatio Cosmæ, ut noluerit cum Fratre sepeliri. Objurgatur quidem in visione Cosmas, nec tamen id ulli indicat. Interim sanatur camelus, ut quasi in machina post mortem Sanctorum prodeat, ac humana voce jubeat eos eodem loco sepeliri. Fabulis hisce Confessores suos exornat Græcus, Martyres suos Latinus, & uterque duo eadem miracula, æque fabulosa, ut videtur, post mortem Heroibus suis attribuit. Itaque certum est, eadem plane de Martyribus referri a Latino, ac de Confessoribus a Græco.

[50] Hæc tamen inter fabulatores est differentia; quod Latinus etiam de Martyribus referat, [quodque ne locum quidem indicent, ubi vixerint aut obierint.] quæ aliunde novimus vera & satis certa: Græcus vero nihil afferat præter fabulas, & pauca incerta, quæ si vera sint, Martyribus debentur: qualis est mater Theodote, & gratia miraculorum obtenta in vita. Locum sepulturæ Pheremman dictum ait fabulator Græcus: sed non edicit, in qua sit provincia: locus vero sepulturæ Martyrum non nominatur in vetustioribus codicibus Latinis, sed idem assignatur in minus vetustis. Ut ne hic quidem debuerit esse diversus, si Græco fuerit cognitus, quod non existimo. Locum illum Pheremman frustra quæsivit Dehnius in Præfatione sua pag. XI, nec sperasset illum se inventurum, si exiguam aut nullam fidem fabulatoris melius habuisset perspectam. Si enim is locum novisset, procul dubio explicasset, in qua fuerit provincia. At neque Nicetas, neque Metaphrastes, neque ullus alius locum postea exposuit: sed Sanctos solum dixerunt Asianos.

[51] Quod modo spectat ad Romanos, in Actis fabulosis, [Idem est de iis, quos Romanos volunt martyres.] de quibus egi num. 36, iis rursum attribuitur nomen Anargyrorum, & gratia miraculorum. Nam eorum gesta cum Carino imperatore, cædesque per præsidem artis medicæ patrata, non nisi pro insulsis figmentis haberi possunt a quolibet, quem experientia & usus judicare de ejusmodi scriptis docuit. Restat igitur sola fere auctoritas Menæorum, Menologii utriusque, aliorumque medii ævi Græcorum. At in factis historicis omnia illa medii ævi monumenta non raro aberrant a vero, ut quotidiana experientia perspectissimum habemus. Quapropter asserta illorum diligenter examinare solemus, an videantur veritati historicæ congrua. Jam Baronius in Annotatis ad Martyrologium de Romanis hæc observavit: Ob celebrem cultum iisdem sanctis Martyribus Romæ exhiberi solitum evenisse putamus, ut nonnulli eos Romæ passos esse crediderint. Non peccavit in hac observatione Baronius, ut credidit Eminentissimus Bona, sed sanam dedit conjecturam, si tamen certum sit, in Menæis & Menologiis ad 1 Julii, per Romanos Martyres designari potius Martyres Romæ veteris, quam Romæ novæ sive Constantinopolitanos. Cum enim & Constantinopoli celeberrimus fuerit cultus SS. Cosmæ & Damiani, eaque a Græcis medii ævi sæpe Roma vocetur, utcumque dubitari potest, an forte noluerint Constantinopolim indicare. At nec Roma nec Constantinopolis Cosmam & Damianum martyres habuit.

[52] Etenim commemoratio in Canone Missæ honorifica quidem est SS. Cosmæ & Damiano, utpote paucissimis concessa, ea tamen non evincit, passos esse Romæ. Certe in Africa passus est S. Cyprianus, qui etiam in Canone recitatur; Agatha & Lucia virgines in Sicilia, [Ad alia argumenta Cardinalis Bona] pluresque alii extra Romam passi in Canone memorantur. Si quis vero contenderit, omnes fuisse aut Apostolos, saltem secundarios, aut dignitate pares Apostolis, aut reliquos omnes saltem in Patriarchatu Romano passos esse; respondebo, id fortasse verum fore, sed satis apparere, eas conditiones non fuisse requisitas, ut nomen alicujus Canoni insereretur. Celebritas Martyrum aut gloria miraculorum, quibus fulgebant, maxime effecisse videtur, ut eum consequerentur honorem. Nam videmus ibi S. Ignatium episcopum Antiochenum, Romæ quidem passum, sed Orientalem patria & dignitate; multos vero martyres Romanos, atque etiam Romanos Pontifices, aut Romæ aut in Italia passos, in Canone non invenimus. Ex virginibus martyrio coronatis plures invenimus in Sicilia aut certe extra Romam passas, quam Romæ; licet non desint aliæ virgines, quæ Romam martyrio suo illustrarunt. Quare sola nominis celebritas & miraculorum gloria effecisse videtur, ut idem honor, qui ex Africanis episcopis soli obtigit Cypriano, ex martyribus Orientalibus concederetur solis Cosmæ & Damiano.

[53] [respondetur: ostenditurque, solos Arabes] Quod vero ait Bona, Acta Romanorum verisimiliter excidisse, & sic per ignorantiam seu negligentiam substitutos Arabes, prorsus improbabile est & incredibile. Nam saltem seculo VI ecclesia fuit Sanctis Romæ dicata, & eodem seculo celeberrimam fuisse SS. Cosmæ & Damiani famam, liquet ex Turonensi laudato num. 8, qui certo de Arabibus loquitur, cum & geminos vocet, & diversis cruciatibus consummatos dicat. Arabes similiter celebrarunt seculo VII Aldhelmus, seculo VIII Beda & Anonymus auctor Martyrologii Romani per Rosweydum editi; seculo IX Wandelbertus, Rabanus, Notkerus, Ado, Usuardus. Nullus vero ex hisce insinuavit, alios quoque reperiri Cosmam & Damianum, qui fuissent Romæ passi. Quis modo prudens credat, adeo celebres & notos seculo IV aut V fuisse Romæ Cosmam & Damianum Romanos, ut Canoni Missæ insererentur; & jam seculo VI prorsus ibidem fuisse ignotos?

[54] [martyres antiquis notos fuisse,] Idem silentium, quod apud Latinos fuit de pluribus Cosmis & Damianis usque ad seculum XVII, apud Græcos reperitur usque ad seculum IX aut X, nisi forte Anonymus fabulator sit vetustior, suisque figmentis occasionem errandi dederit Nicetæ, Metaphrastæ & collectoribus Menologii Basiliani ac Menæorum. Quæcumque fuerit occasio erroris, non nisi ex fabulis orta est distinctio plurium sanctorum fratrum, quibus Cosmas & Damianus fuissent nomina, ideo secundum sanam crisim ut improbabilis venit repudianda. Non alium vero illius apud Latinos opinionis primum auctorem existimo, quam Leonem Allatium, qui apud Wangnereckium & Dehnium extulit auctoritatem Menæorum & Menologii Basiliani, eaque ratione aut ambos, aut certe Dehnium, induxit ad distinctionem defendendam. At paulatim magis innotuit, infirmam admodum pro factis historicis, præsertim vetustis, Græcorum illorum medii ævi monumentorum esse auctoritatem.

[55] [omniaque, quæ fabulosa non sunt, ad eos referenda.] Sententia nostra, de cujus veritate ne dubitare quidem possum, confirmabitur ex gloria posthuma. Nam ex variis liquet, seculo VI, & eo tempore, quo conscripta sunt Miracula, non fuisse Constantinopoli cogitatum de aliis Cosma & Damiano, quam de sanctis Arabibus. Hisce Justinianus imperator splendidam ecclesiam prope Constantinopolim exstruxit, postquam eorumdem beneficio sanatus fuerat, ut referetur num. 66. Etenim Procopius constructionem illius ecclesiæ referens, non loquitur de aliis Sanctis, quam quorum corpora fuisse etiam tum apud Cyrum in Syria, idem dicet num. 61, referens Cyrum illorum gratia a Justiniano exornatam. Ut mittam alia, in Miraculo tertio Cosmas dicitur primus ex quinque Fratribus: in vigesimo septimo Martha, cujus refertur sanatio in ecclesia prope Constantinopolim, dicitur fuisse ex Cyrestica, … ubi venerandæ mirabilium divorum ac famulorum Christi reliquiæ servantur. Erant igitur Martyres Arabes, qui colebantur in famosissima ecclesia prope Constantinopolim, ibique plurimis clarescebant miraculis. Ubi vero illi, quos postea Confessores Asianos voluerunt, aut Romanos Martyres, ullis umquam miraculis claruerint, nihilo magis inveni, quam ubi vixerint aut obierint. Nam omnia, quæ tam in Occidente quam in Oriente de Cosmæ & Damiani gloria posthuma dicentur, referuntur ad Martyres hodiernos.

§ IV. Locus & tempus martyrii: Sanctorum ecclesiæ, reliquiæ, & cultus antiquus in Oriente.

[Sancti passi sunt Ægis in Cilicia,] Civitas, in qua passi sunt Sancti, non videtur nota fuisse martyrologis medii ævi, nisi solo nomine, ac ne Latinis quidem illis, qui Acta Græca paulatim auxerunt & interpolarunt, cum nullus exposuerit, in qua sit provincia. Idem est silentium de provincia in primis Actis, sed id ibi ob brevitatem minime mirandum. Civitas vero ibi sic exprimitur: Ἐν Αιγέαις πόλει, ad litteram, in Ægeis civitate; apud Mombritium, in civitate Ægæa; in Actis prolixioribus, in civitate Egea, alias Ægea. Apud antiquos geographos etiam diversimode scribitur nomen illius civitatis, quæ maritima est in Cilicia, ut videri potest apud Cellarium in Geographia antiqua lib. 3 cap. 6 pag. 148, ubi a Ptolemæo vocatur Αιγαὶ Ægæ, a Strabone Αιγαῖαι Ægææ: a pluribus tamen antiquis Ægæ duabus solum syllabis & plurali numero exprimitur; sed a Constantino Porphyrogenito deinde dicta est Αιγαῖα Ægæa, ut habent Latini martyrologi. In dicta autem civitate Ciliciæ passos esse Sanctos, nec eam quærendam in Arabia, nec in alia quapiam provincia, colligitur ex Lysia præsiside, qui tempore Diocletiani Ciliciæ præfuit, ibidemque Christianos crudeliter persecutus est. In eadem civitate Ægis anno 285 sub Lysia præside passi sunt Claudius, Asterius, Neo, Domnina & Theonilla, de quibus actum est ad XXIII Augusti, ubi & plura de ipsa civitate sunt observata.

[57] Annus martyrii ex Actis nequit certo assignari, cum solum dicantur passi in consulatu Diocletiani & Maximiani. [probabilius] Hi quidem consulatum simul gesserunt anno 287, sed idem deinde contigit quinque aliis vicibus. Verumtamen magis crediderim, anno 287 coronatos esse Sanctos, quam serius. Cum enim ex Actis SS. Claudii, Asterii &c. constet, Lysiam ab anno 285 persecutionem contra Christianos in Cilicia movisse, & nesciamus, quot annis præfecturam suam continuaverit; malim existimare, anno 287 passos esse Cosmam & Damianum, quam usque ad annum 290, quo iterum simul consules fuere Diocletianus & Maximianus, præfecturam Lysiæ fuisse prorogatam, præsertim cum in Actis S. Bonifacii, datis ad XIV Maii, qui anno 290 in Cilicia passus est, alium inveniamus persecutorem Christianorum, videlicet Simplicium; alium rursum, quando in Cilicia passi sunt Tarachus, Probus & Andronicus. Ait quidem Baronius ad annum 285 num. 14, Perseveravit Lysias in eodem magistratu annis pluribus: spectatæ enim crudelitatis homo ex carnificina Christianorum ingentem apud suos sibi gloriam comparavit, dignusque est habitus, qui eodem magistratu diutius fungeretur. At necesse non est, ut magistratum ejus ultra tres quatuorve annos ea de causa extendamus.

[58] [anno 287.] Tillemontius in Persecutione Diocletiani art. 3 & 68, cum nolit multos martyres sub initium imperantis Diocletiani admittere, ne cogatur omnes sub Lysia passos ad priores Diocletiani annos referre, suspicatur aut eumdem Lysiam bis præfuisse Ciliciæ diversis temporibus, aut alterum deinde Lysiam ejusdem provinciæ præfecturam administrasse. At non invenio rationes idoneas pro istis conjecturis, nec ullam necessitatem transferendi SS. Cosmam & Damianum ad generalem sub Diocletiano persecutionem. Quapropter nequit ullo anno probabilius figi martyrium sanctorum Cosmæ & Damiani, eorumque Fratrum, quam anno 287, quo tertium Diocletianus, primum Maximianus gerebat consulatum. Etsi enim ad consulatum Diocletiani addi potuisset tertium, hoc tamen minus necessarium erat; cum satis distingueretur ab aliis per collegam Maximianum. Sic in Actis Claudii, Asterii & sociorum in fine solum dicitur: Augusto & Aristobulo consulibus, etsi secundus esset consulatus Diocletiani. At alii consulatus Diocletiani & Maximiani non poterant certum annum designare, nisi adjuncto numero consulatuum.

[59] [Prima Sanctorum sepultura nullibi memorata: asserta] De prima Sanctorum sepultura in prioribus Actis nihil legitur, ac ne in posterioribus quidem aliquid, ex quo de loco sepulturæ constare possit. Conjectura fieri potest, in Cilicia prope Ægas sepultos primum esse Sanctos, quia ibidem sunt occisi: sed ea conjectura erit incerta, præsertim cum peregrini essent, ut corpora per amicos aut consanguineos, si qui Ægis erant aut in vicinia, longius avehi potuerint. Quidquid initio factum fuerit, mox videbimus, corpora Sanctorum fuisse prope Cyrum in Syria; nec ea civitas tanto intervallo aberat a Cilicia & Ægis civitate, ut eo deportari non potuerint statim post martyrium. Michaël Lequien in Oriente Christiano tom. 2 col. 893 agit de Ægis civitate episcopali, & adjungit sequentia: Hac in urbe erecta a Justiniano I ecclesia est in honorem SS. Cosmæ & Damiani, quos nempe Menæa Græca ibidem passos ferunt die XXVI Octobris, ac sub Lysia præside, Diocletiano imperante, ut proinde in Romano Martyrologio & Breviario perperam legantur martyrium obiisse Ægeæ in urbe Arabiæ, quæ nusquam extitit. Quamquam alia monumenta produnt, sanctissimos Fratres ambos Cyrrhi in Euphratensi provincia passos, imprimisque Theodoretus Epist., quæ exstat cap. 133 collect. ex Tragædia Irenæi. Multa hic paucis dicuntur. At mallem, ut scriptores, qui magna componunt Opera, potius pauca accurate probata de Sanctis dicerent, quam ex memoria parum fideli obvia quælibet effunderent.

[60] [quædem de his corriguntur.] Certe primo nullibi invenio, templum Ægis a Justiniano conditum, quamvis plures ædes sacras in honorem SS. Cosmæ & Damiani exstruxerit aut instauraverit. Itaque, si Ægis fuerit ecclesia Sanctis erecta, quod nullibi invenio, nec invenit, opinor, Lequienus; illa fuerit multo vetustior, cum alias non paucas reperiamus vetustiores. Secundo non dicuntur Sancti in Menæis passi XXVI Octobris; sed ibidem commemorantur ad XVII & ad XXVIII Octobris. Tertio in Martyrologio Romano non dicuntur passi Ægeæ in urbe Arabiæ; & ne in Breviario quidem; licet ex verbis Breviarii colligendum esset, Ægæam esse in Arabia, cum ibi dicantur nati. Quarto nec ulla monumenta, quæ vidi, nec Theodoretus a Lequieno laudatus asserit, Sanctos prope Cyrum aut Cyrrhum in Euphratensi provincia coronatos esse; sed solum loquitur Theodoretus de eorumdem basilica, ut clarum est ex verbis ejus mox allegandis. Ex tot falsis assertis facile colliget studiosus lector, fidem quoque habendam non esse Lequieno de ecclesia, quam Ægis a Justiniano conditam dicit in honorem SS. Cosmæ & Damiani.

[61] Corpora SS. Cosmæ & Damiani, uti & aliorum verisimiliter Fratrum, [SS. Cosmæ & Damiani reliquiæ erant seculo VI] deposita fuisse prope Cyrum vel Cyrrhum, civitatem Syriæ, ac metropolim illius partis, quæ Ciliciæ adjacet, & a metropoli Cyrrhestica est dicta, habemus ex Procopio. Hic enim in Opere de Ædificiis Justiniani lib. 2 cap. XI ad propositum nostrum scribit sequentia: In Syria nullo fere loco habebatur oppidum, cui nomen Cyrus… Progrediente tempore in tantum venit contemptum Cyrus, ut omnino muros amiserit. Verum Justinianus Augustus simul provido in rempublicam studio adductus, simul eximia pietate in SS. Cosmam ac Damianum, quorum corpora etiamnum proxime condita sunt, muri optimi firmitate, valido præsidio, publicorum ædificiorum magnitudine, ac cæterarum rerum magnificentissimo apparatu, Cyrum fortunatam insignemque admodum urbem fecit. Scripsit hæc Procopius seculo VI. Ex verbis autem, Quorum corpora etiamnum proxime condita sunt, abunde colligitur, eo loco diu ante deposita fuisse. Fuisse jam ibidem videntur ante tempora Theodoreti, qui seculo V Cyrum administravit episcopus.

[62] Etenim in Collectione Epistolarum, edita primum per Lupum, [in eorum basilica prope Cyrum in Syria.] & recusa per Baluzium in Nova collectione conciliorum, cap. 133 datur Epistola Theodoreti ad magistrum militiæ, in qua col. 835 hæc leguntur: Grandem siquidem contra nos multitudinem congregantes, incendere minabantur sanctorum bonorumque victorum & athletarum Christi Cosmæ & Damiani basilicam: & quod minabantur, forsan opere perpetrassent, nisi occursum nostrum reverita multitudo fugisset. Ex his verisimillimum fit, accedentibus Procopii verbis, basilicam illam ante Theodoreti tempora fuisse exstructam, fortasse seculo IV, & in ea fuisse SS. Cosmæ & Damiani corpora, aut certe notabiles reliquias. An eodem loco & aliorum Fratrum fuerint corpora aut reliquiæ, ex verbis Procopii nequit erui, minus etiam ex dictis Theodoreti, qui de corporibus non meminit. Fieri etiam potest, ut eo loco primum sint sepulti & basilica deinde supra eorumdem corpora fuerit exstructa.: sed id rursus est incertum. Contra ex omnibus Actis aliisque monumentis certum fit, prope Cyrum non fuisse passos, sed Ægis in Cilicia.

[63] Pamphylia Minoris Asiæ provincia est, non longe admodum a Cilicia distans in Occidentem. [Ædes quoque sacras habebant in Pamphylia & Hierosolymæ,] Fuisse vetustam in Pamphylia SS. Cosmæ & Damiani ecclesiam, insinuat laudatus Procopius lib. 5 cap. 9, dum inter ædificia a Justiniano instaurata recenset ædem SS. Cosmæ & Damiani in Pamphylia. Si enim instauratione egebat seculo VI, verisimile fit a seculo IV aut V conditam fuisse. Erat & seculo VI ecclesia SS. Cosmæ & Damiani Hierosolymæ, aut certe in ejus vicinia, de qua fit mentio apud Rosweydum in Prato Spirituali cap. 127, ubi factum narratur mirabile, de quo judicium prudenti lectori lubens permitto: Narravit nobis, inquit auctor, eadem abbatissa Damiana & hoc, dicens: Die sancto Parasceves, antequam includerer, abii ad sanctum Cosmam & Damianum, & illic totam noctem peregi. Venit itaque sero anus quædam ex Galatia Phrygiæ, & dabat omnibus, qui in templo erant, duo minuta. Die igitur quadam neptis mea & fidelissimi imperatoris Mauritii, veniens in sanctam civitatem orationis gratia, egit ibi annum integrum. Assumpsi ergo eam, & adduxi ad sanctos Cosmam & Damianum &c. Factum, quod narratur, omitto, quia ad Sanctos non spectat.

[64] [item in Cappadocia, & seculo V prope Edessam.] In Vita S. Sabæ abbatis, danda ad V Decembris, num. 55 hæc leguntur: Itaque pater noster Sabas magnam auri copiam ex Byzantio in Mutalascam vicum suum misit, ut sua ex parentibus domus in ecclesiam sanctorum martyrum Cosmæ & Damiani ædificaretur. Quod & factum est. Erat autem Mutalasca, ut in eadem Vita num. 3 scribit Cyrillus, vicus ignobilis in Cappadocia, sub metropoli Cæsareensium constitutus. Fundatio illa, cujus tempus in S. Saba exactius examinari poterit, contigit seculo VI non multum provecto. Assemanus in Bibliotheca Orientali tom. 1 cap. 21 pag. 257 de Nonno episcopo Edesseno in Mesopotamia refert hæc Chronici Edesseni verba: Reversus (ad episcopatum suum) Nonnus ædificavit … nosocomium pauperum invalidorum extra portam Beth-semes. Exstruxit autem in eodem nosocomio templum SS. Cosmæ & Damiani. Hæc seculo V, quo Nonnus episcopatum administravit. Chronicum Edessenum, quod ibi laudatur, deinde integrum dat Assemanus, & de eodem SS. Cosmæ & Damiani templo extra civitatem sito, iterum fit mentio cap. 26 pag. 277, ubi refertur obsidio Edessæ.

[65] [In eorumdem æde sanatus anno 516 Laurentius episcopus:] Constantinopoli celeberrimus fuit cultus SS. Cosmæ & Damiani, & variæ ibidem eorum nomini dicatæ fuerunt ecclesiæ. Una jam exstabat & celebris erat anno 516, ut colligitur ex Marcellini Chronico. Narrat ille ad annum 516, plures episcopos Catholicos ex Illyrico Constantinopolim vocatos fuisse ab Anastasio imperatore hæretico, mortuisque aliis, aliis remissis, solus, inquit, Laurentius (Lychnidensis) Anastasium imperatorem in palatio pro fide Catholica sæpe convincens, apud comitatum, acsi in exsilio relegatus retentusque est; mobiliorque deinde corpore, quam Constantinopolim advenerat, effectus. Nam septimo infirmitatis suæ anno idem Laurentius fide sua, sed Christi gratia, in atrio Cosmæ & Damiani sanatus est, pedibusque sistere propriis, gressibusque meruit confirmari, suæque dein patriæ incolumis reddi, ubi major octogenario quiescit. Ex his certo habemus, ecclesiam illam exstitisse ante annum 516.

[66] [& deinde Justinianus imperator, qui illam magnificentius instauravit.] At multo etiam vetustiorem fuisse, colligitur ex Procopio lib. 1 cap. 6, ubi refert, Justinianum imperatorem ibidem sanatum, & ecclesiam ab eodem instauratam, perductamque ad majorem splendorem: neque enim dubito, quin de eadem loquatur ecclesia. Ad extremum sinum, inquit, in acclivi arduoque admodum loco SS. Cosmæ & Damiani templum erat antiquum: ubi illi (Justiniano) aliquando tam graviter laboranti, ut jaceret exanimi similis, & a medicis depositus, pro mortuo haberetur, conspecti hi Cælites inopina ac mirabili plane ope attulerunt salutem, eumque relevarunt. Quibus ille, ut se gratum, quoad homini licet, præstaret, mutata prorsus & in aliam redacta formam structura veteri, utpote inconcinna ac vili, nec talibus tantisque digna Cælicolis, templum nitore, magnitudine, luminis copia illustre reddidit, ac multa alia, quibus carebat, benignissime contulit. Qui morbis arte medica valentioribus tenentur impliciti, ex humani auxilii desperatione ad spem sibi unam in illis reliquam se convertunt, & per sinum scaphis ad templum hoc devehuntur. Statim ut solvunt, ipsum tamquam in arce conspiciunt, grati principis munificentia gloriosum, ac spem ipsis bonam ostentans. Hactenus Procopius. Hunc autem loqui de eadem ecclesia, de qua & Marcellinum, omnino colligitur ex sanatione ægrorum, qui ad illam ipsam deferebantur.

[67] Cum autem dicatur antiquum fuisse Justiniani tempore, [Dicitur illa ecclesia constructa a Proclo, eratque ad finem sinus Ceratici.] uno saltem seculo ante ipsum fuerit conditum, si non etiam diutius. De illo templo intelligenda existimo verba Codini de Originibus pag. 47, ubi sic habet: Templum sanctorum Anargyrorum, sive Cosmæ & Damiani, in Zeugmate situm, ædificavit sub Theodosio juniore Proclus, patriarcha Constantinopolitanus, discipulus sancti Joannis Chrysostomi. Consentit Anonymus de Antiquitatibus Constantinopolitanis apud Anselmum Bandurum lib. 2 pag. 35, ita scribens: Templum sanctorum Anargyrorum, quod in Zeugmate situm cernitur, conditum est a Proclo patriarcha Constantinopolitano, discipulo magni S. Joannis Chrysostomi, & œcumenici patriarchæ tempore Theodosii junioris. Jam vero hoc esse illud ipsum templum, quod supra Procopius ad extremum sinum, videlicet Ceraticum, fuisse ait, ex eo colligitur, quod Zeugma similiter versus extremitatem sinus Ceratici fuisse videatur. Nam Bandurus in Observationibus ad Antiquitates tom. 2 pag. 648 non modo probat, Zeugma fuisse ad sinum, sed etiam iter per Zeugma fuisse illis, qui per terram circumibant sinum, quando navigatio erat per procellas nimis periculosa. Hæc mihi sufficiunt de loco, quem propius investigare non est necesse. Tillemontius art. 69 hanc ecclesiam, in Zeugmate conditam, non distinguit ab ea, quam Paulinus condidisse fertur sub eodem imperatore Theodosio. At alii de illis ecclesiis, ut de duabus diversis loquuntur.

[68] Laudatus Anonymus apud Bandurum lib. 3 pag. 55 ita habet: [Eodem Theodosii Junioris tempore dicitur Paulinus,] Tractus Paulinæ dictus nomen accepit a Paulino magistro tempore piissimi Theodosii junioris, cujus erat familiaris. Ipsius autem erat locus ille, & in eo ecclesiam sanctorum Anargyrorum Cosmæ & Damiani ædificavit. Tum refert, Paulinum eo tempore suspectum factum imperatori, acsi justo familiarior fuisset imperatrici Eudociæ, jussumque a duobus satellitibus obtruncari. Vult tamen, Paulinum divinitus servatum, hæc subjiciens: Quem tamen in tenebris palatium ingressum, abscissis solum auribus, non potuerunt interficere: & illico ipse se insidiis circumventum novit. Id porro accidit mira sanctorum Anargyrorum Cosmæ & Damiani ope, ut eorum templum perficeret. Imperator autem intelligens a scopo aberratum fuisse, præ pudore nihil sibi hac de re cognitum fuisse simulavit. Verum absoluto templo sanctorum Anargyrorum, ipsi caput palam amputari jussit. Codinus pag. 55 monasterium Paulini vocans, factum eodem fere modo exponit. Monasterium Paulini, inquit, Paulinus magister condidit, qui valde familiaris fuit imperatori Theodosio juniori, & una cum ipso educatus. Hunc postea Theodosius zelotypia occidit ob conjugem Eudociam augustam.

[69] Tum relata causa suspicionis Theodosii, ortæ ex pomo, [postea occisus, ecclesiam condidisse Sanctis,] ut vulgo exponitur, subdit: Constituti igitur insidiatores eum (Paulinum) in ascensu testudinis tenebrosæ aggressi sunt: cui tamen, solis auribus præsectis, vitam adimere non potuerunt. Ipse enim, simulatque per insidias se circumventum sensit, recta inde profugit. Ceterum hoc ita evenit miraculoso auxilio sanctorum Anargyrorum Cosmæ & Damiani, nempe ut inchoatum eorum templum exædificaret. Imperator vero, audiens eum vitæ periculum effugisse; præ pudore nil sibi hac de re cognitum fuisse simulavit, & insuper aggressores se puniturum promisit. Nihilominus post absolutum templum sanctorum Anargyrorum, caput ei præcidi jussit. Non inquiram hoc loco, quæ fuerit causa mortis Paulini, quem postea jussu imperatoris occisum constat. Nihilo magis operose investigabo, an Theodosius occisum revera voluerit per occultos insidiatores, uti hi referunt. Hoc tamen observo, mortem Paulini in Chronico Alexandrino & apud Theophanem, attribui quidem eidem causæ; sed nullam ibi mentionem fieri de cæde per insidiatores primum tentata, neque de constructa a Paulino ecclesia SS. Cosmæ & Damiano, ut hæc Paulini fundatio assertione Anonymi & Codini, qui multis seculis sunt posteriores, non videatur satis certa, præsertim cum locus a Paulina potius nomen traxerit, quam a Paulino. Ipse Anonymus scripsit Παυλίνης Paulinæ, atque ita Paulinæ dicitur apud Theophanem & Nicephorum Constantinopolitanum, quos laudat Cangius in Constantinopoli Christiana pag. 182, ubi multa de hac æde sacra collegit. Alii deinde Paulini dixerunt; sed SS. Nicephoro & Theophani, qui sub initium seculi IX floruerunt, magis videtur credendum.

[70] [additumque deinde monasterium, Cosmidium dictum:] Laudatus Cangius ad ecclesiam, quæ per Paulinum ædificata dicitur, omnia fere transfert, quæ dicta sunt de ecclesia in Zeugmate per S. Proclum, ut fertur, constructa. Existimat præterea, illam ipsam esse, quæ frequenter Cosmidium a scriptoribus medii ævi vocatur: at nomen Cosmidium apud antiquiores non invenio, illudque videtur maxime usurpari cœptum, postquam ecclesiæ additum est monasterium. Sola autem ecclesia videtur condita sub Theodosio juniore, instaurataque & aucta a Justiniano; monasterium vero diu post adjunctum. Quapropter illud ipsum esse puto monasterium, quod Michaël imperator, cognomento Paphlago, exstruxit seculo XI, & in quod sub finem vitæ, relicto imperio, se recepit, teste Zonara lib. 17 cap. 17, ubi sic habet: Sed cum male haberet, nec longe a dissolutione compagis abesset, despecto imperio, relictaque regia, in monasterium suburbanum a se extructum, sanctorum Anargyrorum indito nomine, secedit: ibique purpura, ceterisque insignibus imperii abjectis, raso capillo, initiatur, & Christianæ submissionis lacerna induta, sacro vellere voluntariæ mortificationis cingitur, jam vel ingratis mortificandus. Hæc verba mihi vehementem ingerunt suspicionem de monasterio tum primum condito, cum ante hoc tempus ibi monasterium apud scriptores non invenerim; sed solam SS. Cosmæ & Damiani ecclesiam. Hæc aliquando Cosmidium vocatur ab iis, qui post conditum monasterium scripserunt.

[71] [hæc ecclesia probabilius est eadem. Aliæ Constantinopoli,] Utrum modo ecclesia illa, quæ monasterio postmodum aucta est, sit in Zeugmate, an in prædiis Paulinæ vel Paulini, non ausim certo edicere. Magis tamen existimo, eamdem esse ecclesiam, eamque in Zeugmate sitam esse, sed aut monasterium in prædiis Paulinæ adjunctum, aut ipsam quoque ecclesiam in iis prædiis conditam, simulque in Zeugmate, cujus illa prædia partem fortasse constituunt. Plura, quæ illi ecclesiæ & monasterio, sive Cosmidio, deinde acciderunt, videri possunt breviter perstricta apud laudatum Cangium lib. 4 pag. 82. Idem pag. 121 aliam commemorat SS. Cosmæ & Damiani ecclesiam, quæ erat in regione urbis Constantinopolitanæ, Basilisci dicta ab ædibus sive palatio Basilisci imperatoris. Hanc ait conditam a Justino imperatore & Sophia ejus conjuge. Aliam rursum memorat in tractu Darii ex Menæis, si tamen diversa sit a prima. Nam de ea apud nos actum est tom. 1 Maii pag. 471, ibique observatum, forte eamdem esse cum prima. At harum ecclesiarum cum obscura sit memoria, de illis plura non addo.

[72] Vetustam fuisse in Græcia SS. Cosmæ & Damiani ecclesiam, [Antiqua eorumdem ecclesia in Phocide,] colligitur ex Vita S. Lucæ Thaumaturgi, data apud nos ad VII Februarii. Etenim num. 3 auctor in Phocide, Græciæ provincia, memorat maritimum quemdam montem Joannis appellatum. Deinde num. 17 de S. Luca dicitur: Ante dictum montem illum petit, quem loci incolæ sic rusticana voce Joannitza vocarent, ejusque partem, quæ mare respicit, lustrans (ubi etiam germani fratres Cosmas & Damianus, Anargyri vulgo dicti, delubrum habent) in ea ipse monasticæ exercitationis tabernaculum fixit. Solemniter ibi celebratam fuisse Sanctorum festivitatem, ex Vita S. Nicolai Peregrini, data ad 2 Junii, abunde perspicimus. Nam dicitur S. Nicolaus venisse ad monasterium Stirense, cujus fundator erat S. Lucas modo memoratus, ut legitur num. 13, & num. 14 de festivitate hæc leguntur: Post hæc autem prima die intrante Julio, in monasterio Phari metochio, quod Stirisca dicitur, secus mare sito, adveniente solennitate gloriosorum martyrum Cosmæ & Damiani, quos Anargyros vocant, Stirensique abbate cum suis monachis ibidem annua festa colentibus, in gaudio concurrentibus cunctis, venit Sanctus pariter cum iisdem.

[73] Vita S. Theodori Siceotæ, quæ ab ejus discipulo prolixe & enucleate scripta est, [cultus in Galatia, ubi eorum patrocinio] luculenter ostendit, magnam quoque fuisse venerationem Sanctorum nostrorum in Galatia, ubi abbas erat S. Theodorus, ac deinde etiam episcopus. Sanatio Sancti in ea num. 38 refertur hoc modo: Accidit autem, ut, posteaquam ad mansionem suam reversus est, in morbum gravissimum incideret, & sancti angeli ad eum miserandum accederent. Ipse vero cœpit flere ac tristis esse. Erat autem supra ipsum imago sanctorum Cosmæ & Damiani, miraculis illustrium: qui tales se illi secundum quietem conspicuos obtulerunt, quales ea pictura exprimebantur: & accedentes ad eum, quemadmodum solent medici, venarum pulsum explorabant: atque inter se ita colloquebantur, ut de salute ejus, propterea quod vires ipsius concidissent, desperare viderentur. Et ad eum conversi, dicebant: Quid fles, frater? Cur tristis es? Ipse vero respondebat: Quia non egi pœnitentiam, domini mei; & quia relinquo pusillum hunc gregem, qui nondum est perfecte institutus, & magna indiget diligentia. Tunc illi: Vis, ut pro te supplicemus, ut tibi paululum adhuc ad vivendum spatii concedatur? Si hoc, inquit, feceritis, & tempus mihi ad resipiscendum impetrabitis, & pœnitentiæ meæ, & omnium, quæ recte post hæc egero, mercedem lucrabimini. Sancti autem ad angelos conversi, rogabant eos, ut illius tantisper curam gererent, dum ipsi supplicatum pro illo ad Regem irent.

[74] Et cum angeli se id facturos dixissent, sancti Cosmas & Damianus profecti sunt, [sanatus est S. Theodorus Siceota.] & pro Theodori salute Omnipotenti Regi Christo Deo nostro, qui in cælis est, quique Ezechiæ quindecim vitæ annos adjunxerat, supplicabant. Itaque voti compotes reverterunt, in medio ipsorum habentes adolescentem, angelis, qui aderant, adspectu quidem similem, sed gloria præstantiorem: qui præsentes angelos sic allocutus est: Ab eo recedite, placatus enim est communis omnium Dominus & gloriæ Rex, & permittit, ut adhuc in carne maneat. Qui statim una cum ipso in cælum redierunt. Sancti vero Cosmas & Damianus: Surge, inquiunt, frater, & attende tibi ac gregi tuo: benignus enim & clemens Dominus noster preces nostras pro te suscepit; & largitus est tibi, ut vivas paresque cibum, qui non perit, sed manet in vitam æternam, & multarum animarum salutem cures. Hæc locuti, etiam ipsi discesserunt. Sanctus vero Theodorus, confestim viribus recuperatis, surrexit sanus, & laudabat Deum &c. Si cui hæc videantur mirabilia, & difficulter credenda; cogitet, referri somnia ægrotantis: mirandaque passim somniantibus objici; sanationem tamen non fuisse somnium, sed verum beneficium.

§ V. Sanctorum ecclesiæ, reliquiæ & cultus Romæ, & in reliqua Italia & in Sicilia.

[Ecclesia Sanctis Romæ dicata,] Anastasius Bibliothecarius in S. Felice Papa IV hæc scribit: Hic fecit basilicam sanctorum Cosmæ & Damiani in urbe Roma, in loco, qui appellatur Via sacra, juxta templum urbis Romæ. Joannes Diaconus in Vita S. Gregorii Magni, data apud nos ad XII Martii, lib. 1 num. 1 de S. Gregorio hæc scribit: Gregorius genere Romanus, arte philosophus, Gordiani viri clarissimi & beatæ Silviæ filius &c. Et mox: Iste senatoria stirpe progenitus, tam nobilissimam quam etiam religiosissimam genealogiam duxit, ita ut quartus Felix Apostolicæ Sedis Pontifex, vir magnæ in Christi Ecclesia reverentiæ, qui basilicam SS. Cosmæ & Damiani martyrum via sacra juxta templum Romuli, sicut hactenus cernitur, venustissime fabricavit, ejus atavus fuerit &c. Leo Ostiensis Felicem IV similiter dixit atavum S. Gregorii, secutus allegatum Joannis Diaconi locum. Gregorius ipse Homilia 38 in Euangelia Felicem Papam sibi atavum fuisse dicit; sed non addit, fueritne tertius an quartus. Verum Baronius in Annotatis ad Martyrologium observavit, Felicem III potius fuisse atavum S. Gregorii, cum quod Felix IV non fuerit Romanus, tum vel maxime quod non tanto tempore ante S. Gregorium vixerit, ut credibile sit, atavum ejus fuisse. At tam tempus quam patria optime congruunt Felici III, ut illa Baronii sententia passim omnibus, ac nominatim Majoribus nostris placuerit, & prorsus certa videatur. De Felice III apud nos actum est ad XXV Februarii, ubi plura videri possunt.

[76] [quæ a Felico Papa IV dicitur exstructa,] Verumtamen constructio ecclesiæ SS. Cosmæ & Damiani non Felici III, sed Felici IV passim attribuitur, quemadmodum eidem adscripta est apud nos in Felice IV ad XXX Januarii. Inscriptio vetusta, ibidem sub imaginibus posita, sic habet:

Aula Dei claris radiat speciosa metallis,
      In qua plus fidei lux speciosa micat.
Martyribus medicis populo spes certa salutis
      Venit, & ex sacro crevit honore locus.
Obtulit hoc Domino Felix Antistite dignum
      Munus, ut ætherea vivat in arce poli.

Hos versiculos etiam repetiit Blanchinus in Annotatis ad Bibliothecarium ex Ciampino, qui in Opere de Veteribus Urbis monimentis part. 2 cap. 7 prolixe agit de laudata SS. Cosmæ & Damiani ecclesia sub hoc titulo: De ecclesia SS. Cosmæ & Damiani in Via sacra, sive in tribus foris aut tribus fatis, sive in silice, aut in foro boario Urbis, a Felice III dicto IV, beatissimo Pontifice anno DXXX in eorumdem Sanctorum honorem dicata. Dedi hæc verba, ut lector uno intuitu videat diversa nomina, quæ eidem ecclesiæ tribuuntur. Deinde Ciampinus prolixe investigat, quibus gentilium deis ecclesia illa olim videatur fuisse dicata. Existimat enim, non fuisse a Felice IV exstructam, sed a superstitioso cultu translatam ad verum, dicatamque SS. Cosmæ & Damiano. Nolim quidem me vehementer opponere viro erudito, non tamen invenio in verbis Anastasii opinionem illam. Anastasius enim ait, Fecit basilicam &c.

[77] At, inquit Ciampinus, vox FECIT hic pro dicavit accipienda est; [nec solum accommodata usibus Christianorum,] cum in hoc sensu apud Bibliothecarium sæpe intelligenda veniat. Verum quominus sic exponi possint verba Anastasii, obstat Joannes Diaconus, cum non modo dicat, venustissime fabricavit: sed etiam addat, juxta templum Romuli, uti & Anastasius, juxta templum urbis Romæ. Non capio, qua ratione juxta templum sacra illa ædes SS. Cosmæ & Damiano dicatur exstructa, si non fuerit aliud ædificium, nec locus diversus; sed ipsum templum, sive instauratum credatur, sive solum intus Christianorum usibus accomodatum. Quapropter nequeo tam facile in animum inducere, ecclesiam olim geminis fratribus, Romulo & Remo, sive Castori & Polluci dicatam, a Felice IV solum fuisse consecratam SS. Cosmæ & Damiano, ut existimat Ciampinus pag. 56; sed credo, novam fuisse ædificatam.

[78] Nescio, unde hauserit Blanchinus, quod ait in Annotatis ad Bibliothecarium: [jam celebris erat seculo VI.] Sanctorum Cosmæ & Damiani ecclesia a Christianis erecta, & a Felice IV magnificentius restituta & ornata fuit, additis etiam ex musivo opere sacris imaginibus. Hæc quidem de se improbabilia non sunt; sed carent antiquo auctore, ideoque magis rejicienda sunt, quam adoptanda. At ecclesiam SS. Cosmæ & Damiani jam celebrem fuisse ante finem seculi VI, dum S. Gregorius Papa ob sævientem pestem supplicationes publicas instituebat, colligitur ex Historia Turonensis lib. 10 cap. 1, ubi S. Gregorius hæc mandat: Clerus igitur egrediatur ab ecclesia sanctorum martyrum Cosmæ & Damiani cum presbyteris regionis sextæ. In eadem basilica etiamnum statio habeter feria quinta post Dominicam tertiam Quadragesimæ, illaque feria in Breviario & Missali Romano dicendæ præscribuntur orationes de SS. Cosma & Damiano, eædem nimirum, quæ in Sacramentario Menardi pro præcipua festivitate ad XXVII Septembris erant assignatæ. Plura de basilica SS. Cosmæ & Damiani exponit Bernardinus Mezzadri.

[79] De illa ecclesia, quæ modo est Franciscanorum tertii Ordinis, [estque modo titulus Cardinalis diaconi.] plura observat laudatus Ciampinus, nimirum instauratam fuisse ab Adriano I, iterum ad Urbano VIII in nobiliorem splendidioremque formam restitutam, aliaque plura, quæ ibidem videri poterunt. Varia de ecclesia illa etiam refert Martinellus in Roma Sacra pag. 93, cujus ultima solum verba huc transfero: Est diaconia S. R. E. Cardinalis sub cura fratrum tertii Ordinis S. Francisci. Bartholomæus Piazza in Hemerologio sacro Urbis ad XXVII Septembris testatur, in dicta ecclesia solemniter celebrari SS. Cosmæ & Damiani festivitatem cum Octava, magnamque partem corporum eorumdem ibi depositam esse. Pancirolus in Thesauris absconditis Urbis Romæ pag. 98 non modo corpora SS. Cosmæ & Damiani prædictæ ecclesiæ liberaliter attribuit; sed etiam trium Fratrum & Sociorum Anthimi, Leontii & Euprepii. Verum laudati scriptores in recensendis Urbis reliquiis liberaliores fuerunt, quam vellem, neque idoneos de hisce tam liberalis asserti testes producunt. Mox tamen de his plura venient examinanda.

[80] [Alia Sanctorum Romæ ecclesia cum conventu monialium:] Assignantur & aliæ SS. Cosmæ & Damiani ecclesiæ in Urbe. Pancirolus pag. 579 agit de ecclesia SS. Cosmæ & Damiani trans Tiberim, quæ modo est monialium Ordinis S. Francisci, & vulgo nominatur S. Cosmato. Observat autem, olim fuisse monachorum Ordinis S. Benedicti, sed postea concessam monialibus S. Francisci, ac pro his circa medium seculi XV a Sixto Papa IV instauratam. De eadem agit Martinellus pag. 94. Piazza eidem assignat insignes SS. Cosmæ & Damiani reliquias, testaturque Sanctorum festivitatem ibidem solemniter celebrari. Vetustum esse illud monasterium, liquet ex Annalibus Benedictinis Mabillonii, qui tom. 3 pag. 718 exhibet catalogum abbatum monasterii SS. Cosmæ & Damiani Romæ in Mica aurea, ut alias vocatur, sed corrupto vocabulo, ut vult Martinellus, Vici aurei. Gregorium recenset primum anno 881, ultimum Reginaldum, usque ad annum 1234, quo, inquit, mense Septembri datum fuit hoc monasterium a Gregorio Papa IX, bulla data die XV mensis Septembris, pontificatus anno VIII, abbatissæ & monialibus, seu sororibus inclusis, Ordinis S. Damiani; id est, Ordinis S. Claræ, qui in ecclesia S. Damiani a SS. Francisco & Clara Assisii erat institutus. De illo monasterio primum agens Mabillonius pag. 600, ait, Quod a tempore Johannis Papæ V extitisse creditur. Et revera tom. 4 pag. 756 dat alium catalogum ab anno 685, sed initio minime plenum, cum duo tantum abbates ponantur ante annum 881.

[81] [alia ibidem, in aliis eorum reliquiæ,] Tertiam SS. Cosmæ & Damiani ecclesiam Romæ assignat Pancirolus pag. 791 & Martinellus pag. 93, nominans illam, Barbitonsorum in regione S. Eustachii in vico dominorum de Philonardis. In hac quoque, quamvis parva, ecclesia festivitatem SS. Cosmæ & Damiani quotannis solemniter celebrari testatur Piazza. Meminit Martinellus pag. 352 & 353 de quatuor aliis locis, quæ olim Romæ SS. Cosmæ & Damiano sacra fuerunt, ut ibidem videri potest. Præterea Pancirolus pag. 370 asserit, Romæ in ecclesia S. Marcelli brachia SS. Cosmæ & Damiani servari, sed in ejus indice reliquiarum notantur capita; uti & capita ecclesiæ S. Marcelli attribuit Piazza. Basilicæ vero S. Mariæ Majoris uterque tribuit de sanguine, cerebro & cilicio. Hactenus de cultu, ecclesiis & reliquiis Sanctorum nostrorum in Urbe, in qua aliquot Cosmæ & Damiani reliquias abhinc multis seculis requievisse, ex cultu celeberrimo fit verisimillimum.

[82] [Corpora SS. Cosmæ & Damiani,] Petrus de Natalibus lib. 8 cap. 123, relato martyrio SS. Cosmæ, Damiani, Anthimi, Leontii, & Euprepii, in fine hæc addit: Processu vero temporis duorum fratrum Cosmæ & Damiani corpora Romam sunt translata, & ecclesia eorum nomini ædificata. Hæc auctoritas fortasse suffecit Pancirolo ad corpora præcipuæ horum Sanctorum ecclesiæ attribuendum. Certe nec Acta apud Surium, nec Metaphrastes, nec Ado in Martyrologio, quos cum illo laudat auctores, de corporibus Romam translatis vel verbo meminerunt. Potuit tamen Pancirolus alia habere monumenta, aut certe traditionem Romæ aliquando receptam de translatis ad Urbem SS. Cosmæ & Damiani corporibus. Certe viguit ea traditio, quandoquidem Adaldagus episcopus Bremensis, ut narrabitur § 7, multas Romæ seculo X acceperit reliquias SS. Cosmæ & Damiani, quas Bremam transtulit. Bambergenses similiter crediderunt, capita SS. Cosmæ & Damiani per S. Henricum imperatorem Romæ accepta fuisse, & Bambergam translata. Hæc quidem Petri assertioni de translatione favent, cum reliquiæ non potuerint Roma alio transferri, nisi prius Romam fuerint translatæ. At ipsi Pancirolo potius adversantur, cum ille corpora etiam suo tempore Romanæ Sanctorum basilicæ attribuerit. Præterea ex dictis necdum asserere possumus, tota duorum Fratrum corpora Romam aliquando fuisse delata, & minus aliorum quoque trium.

[83] Bernardus Mezzadri in Dissertatione jam ante laudata, [imo & trium Fratrum olim Romam dicuntur translata:] qua refellit improbabilem opinionem de tribus SS. Cosmæ & Damiani paribus, & fuse exponit omnia ad eorum præcipuam basilicam pertinentia, part. 1 cap. 4 agit de eorumdem Martyrum translationibus, nititurque probare, Romam corpora fuisse translata ante seculum VII. Hunc in finem ab eo allegatur perantiqua tabula Romanæ basilicæ, ut vocat, & ex ea recitat sequentia verba: Sub altare majus requiescunt corpora sanctorum martyrum Cosmæ & Damiani, ac sanctorum Antimi, Leontii & Euprepii fratrum germanorum eorumdem sanctorum Cosmæ & Damiani, posita a beato Gregorio primo. Verum non edicit laudatus scriptor, cujus seculi sit illa perantiqua tabula, ideoque minoris ponderis videtur ad fidem faciendam. Erit perantiqua, etiamsi trecentorum tantum sit annorum; magis etiam, si abhinc sexcentis aut octingentis annis fuerit scripta: & vel sic non sufficiet ad persuadendam nobis assertionem, maxime si credere debeamus, ut vult auctor, non modo reliquias aliquas, sed ipsamet eorumdem ac Fratrum ipsorum corpora, ibidem fuisse deposita.

[84] Verumtamen allegata tabula auget testimonia jam allata de traditione, [quod intelligendum videtur de magna parte corporum] qua multis seculis creditum fuit, corpra SS. Cosmæ & Damiani aliquando Romam fuisse delata, aut certe tam notabilem corporum partem, ut corpora fuerit vocata. An vero jam Romæ fuerint tempore, S. Gregorii Magni, sive ante seculum VII, magis videtur incertum. Tantam incertæ ætatis tabula fidem non meretur, ut id asserere velimus, præsertim cum Procopius num. 61 laudatus asserat, suo tempore, id est, medio seculo VI, corpora in ipsorum basilica prope Cyrum fuisse; nec inveniamus, qua occasione paulo post inde Romam fuissent delata. Itaque incertum esse dico, an ante S. Gregorii tempora Romæ fuerint. Hoc tamen aliunde mihi admodum apparet probabile de notabili corporum parte. Etenim celeberrimus cultus, quo a seculo VI, & fortasse a seculo V aut IV, Romæ fuerunt honorati, verisimillimum facit, notabiles eorum reliquias eo fuisse delatas. Videbimus etiam num. 103, aliquid reliquiarum eorumdem fuisse S. Gregorio Turonensi, & plures SS. Cosmæ & Damiani in Occidente a seculo VI fuisse reliquias, colligi verisimiliter potest ex ecclesiis, quas iisdem dicatas fuisse videbimus.

[85] Probabile itaque est, Procopium non loqui de integris corporibus, [SS. Cosmæ & Damiani: nonnullæ reliquiæ adhuc in ipsorum ecclesia.] etiamsi multorum more corpora vocet; sed solum de aliquot reliquiis in ecclesia prope Cyrum reconditis; aut certe partem aliquam sacrorum ossium ibidem dumtaxat fuisse, sive ille plus sive minus dicere voluerit. Ex dictis igitur concludo, magnam partem corporum SS. Cosmæ & Damiani aliquando Romam videri translatam; sed non constare de tempore translationis: at non æque probabilem esse aliorum trium translationem, quandoquidem Cosmas & Damianus sine mentione illorum Romæ fuerint culti. Laudatus Mezzadrus part. 2 enumerat insignes reliquias, in dicta SS. Cosmæ & Damiani ecclesiæ conservatas, nec tamen ibidem meminit de corporibus quinque sanctorum Fratrum in eadem ecclesia modo conservatis, ut nequaquam ex tabella sua videatur inferre, corpora quinque Fratrum etiamnum in basilica eorumdem Romæ conservari. Et sane id allegata tabula nequit evincere, etiamsi alias esset maxime authentica, & ipso S. Gregorii Magni tempore conscripta, cum per decursum visuri simus, multas reliquias SS. Cosmæ & Damiani, quæ Romam delatæ fuerant, deinde in Germaniam pervenisse. Attamen cap. XI cum pluribus reliquiis recenset Brachium S. Cosmæ martyris. S. Damiani martyris. Et deinde: Instrumentum, quo medebatur S. Damianus martyr. Hisce autem consentire facile possumus.

[86] [Corpora SS. Cosmæ & Damiani etiam Venetias] Apud nos in Prætermissis ad X Maii de translatione alia SS. Cosmæ & Damiani data est hæc observatio: SS. Cosmæ & Damiani martyrum Translatio corporum ad civitatem Venetiarum, atque in monasterio S. Georgii majoris anno Domini MCLIV, Indictione 2, collocatorum, refertur in Ms. Usuardo Florentino Caroli Strozzi senatoris, item apud Bellinum, Maurolycum, Molanum, Canisium, Ferrarium, Saussaium. Nullus ex allegatis antiquior videtur seculo XV, quo verisimiliter scriptus est codex Strozzianus, factaque Belini editio. Qui vero postremus laudatur, Saussayus non memorat translationem Venetam, sed in Galliam, ut suo loco videbimus. Reliqui vero omnes agunt de translatione Veneta ad ecclesiam S. Georgii Majoris. Miror quam maxime, nihil de hac inveniri apud Petrum de Natalibus, qui Opus suum Venetiis composuit seculo XIV, ut potuerit scire horum Sanctorum corpora servari Venetiis, si eo pervenerunt anno 1154; silet tamen translationem Venetam, & Romanam asserit, ut dixi num. 82.

[87] [dicuntur translata,] Flaminius Cornelius, eruditus senator Venetus, in Opere suo de ecclesiis Venetis tom. 8, ubi agit de monasterio S. Georgii Majoris, quod est Ordinis Benedictini, pag. 127 etiam fatetur, nullum exstare in monasterii archivo documentum, quo innotescat, unde & a quo translata sint corpora. Hæc documentorum in archivio inopia una cum silentio Petri de Natalibus nonnullam erroris suspicionem ingerit, maxime cum ad eamdem abbatiam translatum fuerit corpus S. Cosmæ eremitæ, cujus translationem narrat Petrus de Natalibus lib. 8 cap. 26, & fuse laudatus Cornelius ex tabulario Veneto S. Georgii Majoris. Etenim, cum non afferatur ulla mentio translationis SS. Cosmæ & Damiani, nisi tribus fere seculis post tempus, quo peracta creditur, suspicio oriri potest, unius forsan Cosmæ reliquias ad alterum ex errore fuisse translatas, ut subinde contingit.

[88] [aut potius pars aliqua ossium, forte obtenta in Oriente,] Verumtamen talis suspicio solidum non præbet argumentum contra translationem, si illa aliunde satis firmetur. Itaque audiamus, quid de illa referat laudatus Cornelius pag. 127. Novum, inquit, decus ecclesiæ S. Georgii accessit anno MCLIV ex deductis ad eam sacris lipsanis sanctorum fratrum martyrum Cosmæ & Damiani, cujus translationis, unde & a quo peractæ, nullum quidem extat in monasterii archivo documentum, nisi tempus & nomen Paschalis abbatis prædicti (hunc anno 1149 abbatem factum dixerat.) Verisimile tamen est, Venetias ex Oriente fuisse deductas, idque etiam arguitur ex vase quodam argenteo, Græcanico opere elaborato, in quo inter cineres & ossa, quibus repletum est, duæ extant laminæ plumbeæ Græcis characteribus incisæ, in quarum una legitur: ossa S. Cosmæ, in altera vero, ossa S. Damiani: quæ quidem ossa & cineres confuse jacent. De quantitate horum ossium subjungit laudatus scriptor: Non tamen iis orbis Christiani ecclesiis, qui de horum Martyrum lipsanis gloriantur, aliquas ipsorum reliquias concedere abnuam; siquidem (ut in translationibus compertum est) non integra corpora, sed magna ossium pars, & talis quidem, quæ corporis titulo congruenter appellari potest, in hac ecclesia asservatur.

[89] Hæc ultima observatio de parte ossium, quæ forte tertiam aut quartam unius corporis partem vix constituent, [& deinde ad novam S. Georgii Majoris ecclesiam translata:] utcumque tollit difficultates contra translationem ex silentio scriptorum nascentes, si de integris ageretur corporibus. Nam aliquot reliquiarum translatio multo facilius silentio involvitur, quam integrorum corporum, præsertim quando acceptæ fuerunt, non liberali dono eas possidentium, sed ex civitatibus aut provinciis bello subactis, prout hæ verisimiliter obtentæ fuerunt in Oriente, dum crucesignati multas in Syria & in Palæstina urbes & provincias occuparunt. Quare neque hæc aliquot reliquiarum translatio pugnat cum Romana, neque cum illa, quæ eodem seculo in Galliam facta traditur, inferius exponenda, neque cum pluribus reliquiis, quæ aliis locis servari dicuntur, maxime si consideremus, non statim fidem habendam, si qui corpora se habere dicant, cum frequenter solum aliquot ossa habeant, & aliquando etiam pauca. Prædictas reliquias deinde ad novam ecclesiam fuisse translatas, inferius ait Cornelius, ita scribens: E veteri ecclesia, in qua jacebant, ad novum reædificatum templum deinde translatæ (ut suo loco dicetur) sacræ exuviæ, in ara Crucifixis martyribus dicata repositæ fuerant, ut testabatur incisum stylobatis columnarum hoc carmen:

Hic Cosmas medicus divo cum Fratre quiescit. Deleto carmine, insculpta fuerunt hæc verba: “Corpora SS. Cosmæ & Damiani”. Translationem ad novam ecclesiam pag. 199 dicit peractam die VI Aprilis anno MDLXXXXIII.

[90] Præterea pag. 128 ad propositum nostrum scribit sequentia: [ex his aliquot particulæ aliis ecclesiis datæ.] Ex traditione receptum est, abbatem quemdam hujus monasterii particulas ex sacris ossibus circa annum MDC abstulisse, ut quarumdam monialium Vicentiæ degentium devotioni satisfieret. Cum vero iter cœpisset, bis ex equo prolapsus, ne in se ulterius divinam provocaret ultionem, retrocedens ablatas reliquias suo loco restituit. Rem, ut fertur, exhibeo. Hoc autem mage certum est, & ex archivi schedis testatum, ex sacris horum Martyrum ossibus, ad hanc ecclesiam translatis, partes aliquas donatas fuisse, tum Venetæ S. Joannis in Oleo ecclesiæ, in qua ipsorum adest ara, tum Patavino S. Mariæ de Misericordia sanctimonialium monasterio, in quibus præcipua veneratione coluntur. Antiquissimum, & a majoribus receptum morem adhuc servant monachi, qui in festa sanctorum Fratrum die cum vase, sacra ossa continente, aquam benedicunt; de qua plurimi febricitantes devote sumere consueverunt, plurimique eorum (ut experientia probatum est) a febri liberantur.

[91] Laudatus Cornelius tom. 6 a pag. 49 exponit fundationem monasterii SS. Cosmæ & Damiani Venetiis in Judaica. [Monasterium Sanctis dicatum Venetiis, in quo reliquiæ,] Fundatum est hoc monialium Ordinis S. Benedicti monasterium senescente seculo XVI, ut latius ibidem lector videre poterit. De consecratione templi, quod magnificentia & ornatu decorum Cornelius testatur, hanc pag. 53 affert epigraphen: Die XXX Maii MDLXXXIII illustrissimus & reverendissimus D. Julius Superchius, episcopus Caprulanus, illustrissimi ac reverendissimi D. D. Joannis Trivisano patriarchæ Venetiarum suffraganeus, consecravit hanc ecclesiam in honorem SS. Cosmæ & Damiani, concessitque singulis Christi fidelibus, in die anniversario consecrationis ipsam visitantibus, XL dies de vera indulgentia in forma Ecclesiæ consueta. Tum enumerat reliquias, ex quibus hæ spectant ad propositum nostrum: Pars humeri S. Cosmæ, parsque cranii S. Damiani, martyrum titularium.

[92] [uti & in aliis ecclesiis Venetis.] Demum diligentissimus scriptor tom. 13 dedit Menologium Venetum, in quo ad X Maii annuntiat SS. Cosmæ & Damiani translationem, & præcipuam festivitatem ad XXVII Septembris, ibique has de Sanctis subjungit annotationes: Habent sancti Fratres ecclesiam monialium in Judaica positam. Corpora autem ipsorum, sive, ut verius loquamur, nonnullæ partes corporum in ecclesia S. Georgii Majoris quiescunt: quorum insignes reliquiæ ad ecclesiam S. Joannis in Oleo translatæ, ibidem honorifice asservantur. Candida hæc expositio facit, ut possessio Venetorum minori laboret difficultate. Quid tamen suspicionis oriri possit de omnibus ex Oriente per crucesignatos allatis, dicam postea.

[93] [Veronæ SS. Cosmæ & Damiani] Veronenses scriptores aliquando etiam corpora SS. Cosmæ & Damiani attribuunt Veronæ, sive Veronensi ecclesiæ S. Proculi. At si omnia recte expendantur, ossa aliquot, quæ olim Roma aut Venetiis illuc transferri potuerunt, non corpora possidere videbuntur. Variis locis de horum Sanctorum reliquiis fit mentio in Opere, quod Augustinus Valerius, episcopus Veronensis, postea S. R. E. Cardinalis, edidit typis Venetis anno 1576, & inscrisit: Sanctorum episcoporum Veronensium antiqua monumenta &c. Index præterea sacrarum reliquiarum, quæ in ecclesiis ejusdem civitatis reperiuntur. Primum fol. 3 ibi recitatur inscriptio, qua cum aliis multis corpora SS. Cosmæ & Damiani dicuntur quiescere in ecclesia S. Proculi: sed ea inscriptio est anni 1502, ut parum auctoritatis habere valeat, etiamsi dicatur composita ex tabula vetusta. Quapropter, licet fol. 20 auctor dicati; SS. Cosmæ & Damiani martyrum corpora requiescunt in ecclesia S. Proculi, ut ex tabula lapidea, & ex tabula vetusta ex membranis, de quibus (loco supra citato) ubi de S. Agabio; & ex tabula Sanctorum die XXVII Septembris: magis consideranda sunt, quæ subjungit: In crypta seu confessione dictæ ecclesiæ S. Proculi, in stipite lapideo altaris majoris SS. Cosmæ & Damiani hæ litteræ sunt incisæ.

[94] [non corpora, sed reliquiæ habentur;] Litteras hasce considerandas subjicio: HIC CITO CONSENUI JAM ME PRAECEDET LONGIOR AETAS VIVAMQUE DIU MELIORIBUS ANNIS. PROCULI EPISCOPI CORPUS ET SS. MAR. COSMAE ET DAMIANI SED ET CONFESSORIS MARTINI RELIQUIAE QUIESCENT IN PACE. Ex voce corpus clare colligitur, unum ibi corpus servari, nimirum S. Proculi, trium vero aliorum Sanctorum reliquias, videlicet Cosmæ, Damiani, & Martini: nam si plura corpora voluisset auctor inscriptionis indicare, dixisset corpora, non corpus. Hoc ipsum clare edicitur fol. 86, ubi omnes reliquiæ, quæ habentur in ecclesia S. Proculi, sic enumerantur: In ecclesia S. Proculi condita sunt corpora SS. Euprepii, Crichini, Agabii, Proculi, Probi, Valentis, Cerbonii & Luperii, episcoporum Veronensium & confessorum: asservantur etiam ossa SS. Cosmæ & Damiani martyrum, & brachium S. Martini episcopi & confessoris. Hæc clara sunt. Nullam Sanctorum Cosmæ & Damiani ecclesiam Veronæ memoratam invenio. At de eorum festo fol. 20 hæc observantur: Annorum centum indulgentia concessa est visitantibus ecclesiam S. Proculi in festo SS. Cosmæ & Damiani.

[95] [item Bononiæ,] Bononiæ nonnullas SS. Cosmæ & Damiani reliquias assignat Masinus in Bononia perlustrata ad XXVII Septembris, & primo quidem in ecclesia parœciali SS. Cosmæ & Damiano dicata monachorum Camaldulensium, ubi festivitas eorumdem solemniter celebratur cum indulgentiis plenariis. Insignes quoque S. Cosmæ reliquias haberi dicit in ecclesia S. Joannis in Monte. Aliquid reliquiarum Cosmæ & Damiani tribuit ecclesiis S. Stephani, S. Ignatii & Jesuatorum. Reliquias vero S. Anthimi martyris adscribit ecclesiæ parœciali S. Mariæ de Caritate in platea S. Felicis. Observat præterea, SS. Cosmæ & Damiani festivitatem ibidem solemniter celebrari in ecclesia cathedrali per collegia doctorum philosophiæ & medicinæ, tamquam patronorum, uti & per alios in aliis ecclesiis, quemadmodum latius in Opere allegato videri potest.

[96] Ughellus in Italia sacra tom. 2 col. 672 caput S. Cosmæ ait conservari Imolæ in ecclesia cathedrali, [& Imolæ caput S. Cosmæ,] non tamen addit, cujus sit S. Cosmæ. At in brevi catalogo Sanctorum Imolensium, qui anno 1618 impressus est cum Officiis SS. Cassiani & Petri Chrysologi, præscribitur festivitas hodierni S. Cosmæ martyris, ritu duplici celebranda, additurque: Caput in cathedrali. Papebrochius noster, qui anno 1660 cathedralem Imolensem lustravit cum Henschenio, in Itinere Romano Ms. pag. 211 ait, supra unum ex altaribus S. Cosmæ caput decenter collocatum. Manzonius in Historia episcoporum Imolensium de eodem capite S. Cosmæ in indice meminit, & pag. 328 scribit, sacellum affabre elaboratum sancto Cosmæ martyri in cathedrali excitatum fuisse post medium seculi XVI.

[97] Amalphitani in regno Neapolitano ecclesiæ suæ metropoliticæ magnam attribuunt partem reliquiarum SS. Cosmæ & Damiani, [Amalphi plures reliquiæ:] ut liquet ex Ughello tom. 7 col. 241, ubi recenset sacra pignora metropolitanæ ecclesiæ Amalphitanæ S. Andreæ apostolo dicatæ, quibus accensetur maxima pars corporis sanctorum Cosmæ & Damiani … martyrum. Quantum reliquiarum ibidem habeatur, aliunde mihi ignotum est. Orlendius in Orbe sacro & profano part. 2 lib. 4 cap. 13 assertum quidem Ughelli repetiit, sed nihil addidit. Ait præterea Ughellus col. 244 in monasterio monialium, quod Sanctissimæ Trinitati intra urbem Amalphitanam sacrum est, haberi brachium S. Cosmæ martyris. In translatione S. Margaritæ virginis & martyris data post Acta tom. V Julii pag. 43 fit mentio de duabus costis sanctorum Cosmæ & Damiani, cum corpore S. Margaritæ positis, ut forte cum eo Montemfaliscum deportatæ sint.

[98] Pirrus in Sicilia sacra tom. 2 pag. 620, agens de ecclesia Melitensi, [aliæ in insula Melitensi, quarum pars missa in Hispaniam.] enumeransque reliquias præcipuæ Ordinis equitum Melitensium ecclesiæ, iis annumerat, dorsum Cosmæ martyris, cujus partem, inquit, atque os S. Stephani martyris magnus magister Homedes transmisit anno MDXLV in Commendam Enzinæ Corbæ inter Arragoniam & Catalauniam, ubi ipse commendatarius fuerat. Refert eam donationem Jacobus Bozius in Historia Ordinis S. Joannis Hierosolymitani sive Melitensis part. 3 lib. 12 pag. 241, sed voce Italica spalla humerum æque significare potuit, quam dorsum. Addit, particulam thecæ aureæ inclusam fuisse, repositamque in ecclesia illius Ordinis præfecturæ, quæ vulgari nomine Enzina Corba vocatur; locumque dictis reliquiis celebrem evasisse, ut populi circumvicini, inquit, undique magna cum devotione eo concurrant ad eas venerandas in diebus festis gloriosorum horum Sanctorum, videlicet Stephani & Cosmæ. Mitto alias reliquiarum particulas, quæ procul dubio aliis Italiæ & Siciliæ locis servantur; sed quas nequeo omnes investigare; aut quas breviter quidem memoratas inveni, sed non tam distincte, ut necessario hodiernis Sanctis veniant attribuendæ.

[99] [Ecclesia Taliacotii in Aprutio, alia in territorio Bergomensi,] De aliquot ecclesiis adjungo nonnulla, quæ se obtulerunt. Taliacotium (vulgo Tagliacozzo) oppidum est Aprutii ulterioris in regno Neapolitano, ubi defunctus & sepultus est B. Odo Cartusianus, de quo apud nos tom. 1 Januarii pag. 978 & & 979. Erat autem seculo XIII Taliacotii monasterium SS. Cosmæ & Damiani, eique præerat Aduhisa abbatissa: & ante fores ecclesiæ SS. Cosmæ & Damiani sepultum est corpus B. Odonis defuncti. Verum, apparente Beato, abbatissa, congregato clero castri, corpus ejus in ecclesiam SS. Cosmæ & Damiani transferri curavit… Sepultus est itaque honorifice prope altare SS. Cosmæ & Damiani. Hæc abunde docent, ecclesiam & monasterium monialium Sanctis dicatum seculo XIII fuisse Taliacotii in Aprutio. Gattula in Historia Cassinensi pag. 801 ait, vetustissimum esse sanctimonialium illud cœnobium; incertum tamen, quo primum tempore sit exstructum. De alia Sanctorum ecclesia in territorio Bergomensi mentio fit apud Maffeium in Verona illustrata col. 383 & 384.

[100] [monasterium a S. Benedicto conditum iisdem dicatum.] Inter prima duodecim monasteria, quæ S. Benedictus condidit, quando degebat in specu Sublacensi, teste S. Gregorio in Vita, apud Mabillonium tom. 1 Annalium Benedictinorum pag. 37, ex sententia Angeli de Nuce & ipsius Mabillonii, secundum erat, Sancti Cosmas & Damianus, nunc sanctæ Scolasticæ. De eodem monasterio tom. 3 pag. 41 ad annum 855 ita scribit: Denique (Leo Papa IV) monasterio sanctorum Cosmæ & Damiani apud Sublacum, quod ab urbe Roma quadraginta fere passuum millibus distat, vestem sacram & vela obtulit, teste Anastasio. Hoc unum est ex duodecim monasteriis, quæ sanctus pater Benedictus in illa solitudine erexit, hactenus superstes sub nomine sancti Benedicti & sanctæ Scholasticæ, adjunctum habens oratorium sanctorum Cosmæ & Damiani. Laudatus auctor tom. 2 pag. 233 mentionem facit de reliquiis SS. Cosmæ & Damiani, quas Carolus Magnus dedisset abbatiæ Novaliciensi, sitæ ad radices Alpium in Pedemontio: sed fatetur, Chronicon Novaliciense, in quo illud asseritur, fabulis scatere.

§ VI. Sanctorum reliquiæ, ecclesiæ, monasteria in Gallia.

[SS. Cosmæ & Damiano jam seculo V S. Germanus] Antiquissimus etiam est cultus SS. Cosmæ & Damiani in Gallia, variisque hujusce provinciæ civitatibus eorumdem reliquiæ asseruntur. Jam sub initium seculi V ecclesiam cum monasterio invenimus nomini SS. Cosmæ & Damiani dicatam a S. Germano Autissiodorensi episcopo. Certe auctor Anonymus Historiæ episcoporum Autissiodorensium apud Labbeum in Bibliotheca tom. 1 pag. 415 de S. Germano ita habet: Fecit & monasterium in honorem sanctorum martyrum Cosmæ & Damiani, ubi & monachos esse constituit, eorumque stipendiis hæc prædia delegavit, id est, villam, cui Monticellus nomen est, ad vinum colligendum; Fontanetum vero ad frumenta serenda; agrum autem, cui Miciglis vocabulum est, ad bucularum ceterarumque pecudum nutrimenta servanda, ubi postmodum sanctus Marianus a fratribus ejusdem monasterii missus est ad eadem pecora custodienda. Monstratur hodieque in eodem monasterio oratorium ejusdem S. Germani nomine consecratum, ubi incunctanter novimus fuisse cellulam afflictionum ejus & cruciatuum consciam &c.

[102] De fundatione hujus monasterii etiam loquitur Constantius presbyter in Vita S. Germani, [monasterium dicat.] data apud nos ad XXXI Julii, cap. 2 (alias XI;) sed non dicit, quibus fuerit dicatum. Hinc Boschius noster de eo in Annotatis hæc observat: Hoc monasterium censetur primum diœceseos Autissiodorensis, ad ortum urbis æstivum aliquando positum; at pridem jam dirutum. Superstite S. Germano, appellabatur monasterium SS. Cosmæ & Damiani, in quorum honorem fuerat institutum: at, illo defuncto, S. Germani nomen habuit, donec seculo VI S. Mariani nuncupari cœpit ab hujus sepulcro miraculis ibi frequentissimo. De S. Mariano etiam apud nos actum est ad XX Aprilis. Quæ dicta sunt de monasterio prope Autissiodorum constructo, verisimile faciunt, jam tunc aliquid reliquiarum SS. Cosmæ & Damiani fuisse in Gallia.

[103] At certiori testimonio S. Gregorii Turonensis lib. 10 Historiæ cap. 31 habemus, [Eorum reliquias habuit S. Gregorius Turonensis: deinde] eas saltem in Gallia fuisse ante finem seculi VI. Nam de se ibidem hæc scribit: In cellula S. Martini, ecclesiæ ipsi contigua, sanctorum Cosmæ & Damiani martyrum reliquias posui. Ibidem antea refert, multorum Sanctorum reliquias se invenisse. Initio lib. 10 etiam asserit, diaconum suum Roma rediisse cum Sanctorum pigneribus. At non exponit, ex quibus fuerint reliquiæ SS. Cosmæ & Damiani. Crevisse deinde videtur apud Turonenses veneratio SS. Cosmæ & Damiani. Nam in Chronico Turonensi apud Martenium tom. 5 Collect. amp. col. 995 ad annum Ottonis III imperatoris 19 & Roberti regis 5 (id est, æræ Christianæ 1001) hæc referuntur: Sanctus Herveus (ecclesiæ B. Martini Turonis thesaurarius) apud Deum & homines vita & conversatione laudabilis, in insula, quæ nunc S. Cosmæ dicitur, parvam ecclesiam ædificavit SS. Cosmæ & Damiani, ubi die ac nocte aliquot annis, a curis vacans sæcularibus, & a mortalium abstractus consortio, unius vel paucorum contentus mancipiorum consortio, oratione jugi & jejunio, nec non & lacrymis irremedicabilibus Domini misericordiam implorabat.

[104] Hoc principium fuit monasterii SS. Cosmæ & Damiani in insula prope Turones. [in insula prope Turones monasterium iisdem sacratum:] Etiamsi enim Herveus ipse, ut subjungitur, ob preces canonicorum deinde in urbem redierit, mansit tamen ecclesia & monasterium ab ipso inchoatum, & de eodem variis locis fit mentio in laudato Chronico. Ad annum 1092 hæc leguntur: Quidam canonici beati Martini, relictis suis honoribus & præbendis, in vigilia Natalis Domini se ad sanctorum Cosmæ & Damiani insulam contulerunt, vincti compede Christi, & sub disciplina canonicæ regulæ Domino servituri. Quorum nomina hæc sunt. Letardus canonicus & secretarius B. Martini, Rainardus succentor, Umbertus sacerdos matutinalis, Jobertus adolescens litterarum scientia eruditus, & Hugo physicus. Isti simul sua conferentes, officinas construxerunt, & alios quosdam deinceps in suum consortium asciverunt. Rursum col. 1013: Anno Domini MCII, … factus est primo conventus in ecclesia S. Cosmæ de Insula quindecim & amplius canonicorum. Mabillonius tom. 4 Annalium Benedictinorum pag. 155 refert initium illius monasterii per Herveum, observatque post mortem Hervei datum fuisse monachis Majoris monasterii Turonensis, idque probatur ex charta per ipsum edita pag. 695; nunc vero obtineri a canonicis Regularibus. Hæc omnia confirmantur ex laudato Chronico Turonensi col. 999 ad annum 1022. At monachi locum non longo tempore possederunt seculo XI, nimirum inter mortem Hervei & annum 1092, quo ibidem rursum habitare cœperunt canonici. Ceterum insula est Ligeris in conspectu civitatis Turonensis.

[105] [aliud prope Cabilonem, aliud in Arvernia, ubi etiam reliquiæ,] Exstitit etiam vetus SS. Cosmæ & Damiani monasterium prope Cabilonem in Burgundia. De illo donate a regibus Galliæ Odiloni abbati & Cluniacensibus meminit Mabillonius tom. 4 Annalium pag. 252 ad annum 1017, vocatque quamdam abbatiolam, in honore sanctorum martyrum Cosmæ & Damiani dicatam, juxta mœnia Cabilonensis urbis sitam. Pluscula de antiquato illo monasterio collecta sunt tom. 4 Galliæ Christianæ recusæ col. 956, ex iisque liquet, exstitisse monasterium istud ante annum 925. De alio rursum iisdem Sanctis in Gallia dicato meminit Mabillonius tom. 1 pag. 353, dicens cœnobium virginum Benedictinarum, sanctis Cosmæ & Damiano nuncupatum, in Arvernia. De eodem cœnobio, quod huc usque superest, plura commemorat Dionysius Sammarthanus tom. 2 Galliæ Christianæ col. 382 & seqq.; ubi de patronis ita loquitur: Ecclesia, quæ simul parochialis est & maximam redolet antiquitatem, dicata est B. Mariæ sub titulo Assumptionis … Patronos etiam speciales agnoscit SS. Cosmam & Damianum, quorum unius occiput, sinciput alterius huc allata (ut fertur) a Radulfo de Scorralia milite, ibi magna veneratione adservantur. Hujus monasterii fundatio attribuitur S. Tilloni, de quo apud nos actum est ad VII Januarii: sed fundatorem hic curiosius non inquiram.

[106] [atque aliæ in ditione Veremandensi.] Quemadmodum prædicto monasterio adscribuntur notabiles reliquiæ SS. Cosmæ & Damiani; sic nonnulla ex sacris eorumdem pignoribus delata dicuntur in pagum ditionis Veromandensis, Nemmicum aut Memmicum dictum, ad ecclesiam S. Martini. Refertur hoc in Actis S. Rigoberti archiepiscopi Remensis tom. 1 Januarii pag. 180, & translatio hæc corporis S. Rigoberti, aliarumque multarum uti & Cosmæ & Damiani, reliquiarum peracta dicitur anno Incarnationis Dominicæ octingentesimo nonagesimo quarto, … octavo decimo Kal. Februarii, ut latius videri potest loco allegato. Reliquiæ SS. Cosmæ & Damiani etiam memorantur in monasterio Saxiacensi Ordinis S. Benedicti, ut videri potest ad hunc ipsum diem in SS. Florentino & Hilario num. 66. [Translatio corporum ex Oriente in Galliam,]

[107] Magis notabilis est translatio reliquiarum SS. Cosmæ & Damiani in Galliam, modo non fuerit supra verum exaggerata, quam refert Saussayus in Martyrologio Gallicano ad XXVII Septembris, relato Sanctorum martyrio, & antiquo cultu in Gallia, ita pergens: At crevit subinde in Gallia eorum cultus, cum sacratissima eorum corpora ex Oriente Joannes de Bellomonte eques, qui sub Alexandro III ad Terræ sanctæ vindicias cum Francigenis agminibus in Palæstinam profectus fuerat, rediens in patriam magna religione advexit: atque in castro de Luzarchiis (quod regiæ urbis sacro subest imperio) ædificata ad illorum cultum insigni basilica reposuit, commisitque canonicis a se illic constitutis perpetuo honore observanda; demptis aliquot pignoribus, quæ ad testandum devotæ mentis obsequium matrici Parisiorum ecclesiæ donavit, adornata gemino conditorio elegantis operæ: in quibus nunc usque conservata hodie fidelium, opem tantorum Patronorum pie poscentium, venerationi exhibentur. Translationem refert brevius ad X Maii his verbis: Ipso die translatio sanctorum martyrum Cosmæ & Damiani, quorum sacra pignora in collegiata ipsorum ecclesia de Luzarchiis, diœcesis Parisiensis, in pretiosis antiqui operis hierothecis potiori parte condita, ingenti fidelium devotione coluntur. Pars vero altera Parisiis in maxima basilica sanctissimæ Dei Genitricis duobus in feretris argenteis auro obductis reposita asservatur, & quotannis in ipsorum natali exhibetur piis clientibus honoranda. Hactenus Saussayus, qui cur Translationem retulerit ad X Maii, ignoro; nisi fortasse illum elegerit diem, quod translatio Veneta eodem illo die sit Fastis inserta: neque enim asserit Saussayus, festum Translationis eo die celebrari. In indice Martyrologii Parisiensis mox laudandi ad Translationem notatur dies XV Maii, nec tamen illo ipso die memoratur.

[108] Martyrologium Parisiense ad XXVII Septembris ita habet: [modis nonnihil diversis relata,] Natalis sanctorum martyrum Cosmæ & Damiani, quorum reliquiæ Cyri in Euphratesia olim conditæ, in Gallias tempore Alexandri Papæ tertii asportatæ sunt, & pars maxima apud Lusarcham in ecclesia collegiali sancti Æterni, ossa vero nonnulla in ecclesia metropolitana Parisiensi asservantur. Videbit facile studiosus lector, collectorem hujus Martyrologii partim insistere vestigiis Saussayi, partim ab eo recedere. Sequitur Saussayum, dum translationem figit tempore Alexandri III. Ab eo recedit, dum ecclesiam collegiatam Lusarchæ, quam non modo Sanctis nostris dicatam ait Saussayus, sed etiam a Joanne de Bellomonte constructam insinuat, Æterno episcopo Ebroicensi sacram testatur. Non minorem invenio diversitatem in Breviariis Parisiensibus. Nam in antiquiori postea laudando de illa Translatione nihil legitur. In alio, quod anno 1636, id est, uno anno ante Martyrologium Saussayi, impressum habemus, hæc est lectio sexta: Horum pretiosa corpora Joannes a Bellomonte eques, dum ab expeditione sacra reverteretur, tempore Alexandri tertii Papæ magna religione advexit in Galliam, atque in basilica, ipsorum in honorem a se ædificata, in castro de Lusarchiis agri Parisiensis, sub custodia canonicorum deposuit, dempta portione non modica, quam sacrario majoris ecclesiæ Parisiensis inferendam obtulit, ubi nunc usque magna cum reverentia adservatur. Eadem leguntur in Breviario anni 1640. Hæc ipsissima est Saussayi sententia, quam etiam refert Bailletus in SS. Cosma & Damiano ad XXVII Septembris. Eadem rursum asseritur, verbis tamen paucioribus, in Breviario Parisiensi, quod impressum est anno 1680.

[109] Verum in Breviario Parisiensi postremo, quod impressum est anno 1736, [non caret difficultatibus,] cum multa alia in Officio SS. Cosmæ & Damiani mutata sunt, tum asserta jam data, de quibus hæc leguntur: Horum reliquias Joannes de Bellomonte eques, dum ab expeditione sacra tempore Alexandri Papæ tertii reverteretur, asportavit in Gallias, & apud Lusarcam in basilica sancti Æterni Ebroicensis episcopi sub custodia canonicorum deposuit. Ex quibus portiuncula una Parisios in ecclesiam cathedralem B. Mariæ allata est, altera in ecclesiam parœcialem, quæ circa annum millesimum ducentesimum duodecimum in eadem urbe sub eorum nomine condita est. Recurrit hic quidem Joannes de Bellomonte, quem vellem in Historia crucesignatorum notiorem, aut saltem antiquo aliquo documento indicatum, ut eidem translationem duorum sacrorum corporum indubitanter possem attribuere. At Joannem de Bellomonte invenio quidem seculo XIII inter duces bellicos S. Ludovici, quocum ad expeditionem sacram profectus est; sed celebrem aliquem illius nominis ducem seculo XII hactenus non inveni: imo ne testem quidem invenire potui antiquiorem seculo XVII de translatis per Joannem de Bellomonte sacris corporibus. Si autem nec ecclesiam Lusarchæ construxit, nec illa SS. Cosmæ & Damiano dicata fuit; ut legitur in Breviariis prioribus, atque apud Saussayum & Bailletum; jam prorsus mihi incertum fit, quantum de ceteris credere debeamus, videlicet de auctore & tempore translationis, ac de quantitate reliquiarum Lusarchæ & Parisiis depositarum.

[110] [ut nihil certi ex recentibus plane documentis] Tillemontius maluit simpliciter edicere, quid asseruerit Saussayus, quam vetustiora quærere testimonia: aut, si forte quæsiverit, vetustiora certe non allegavit. Si autem primus auctor est Saussayus, aut ejus tempore alius, facile perspicient Galli eruditi, labare omnia translationis adjuncta, neque de tempore aut modo translationis quidquam certi a me asseri posse. Quod vero spectat ad ipsas reliquias, facile admisero, in cathedrali Parisiensi esse aliquid reliquiarum SS. Cosmæ & Damiani, illudque recte exprimi in ultimo Breviaro vocibus portiuncula una, alteram quoque esse portiunculam ibidem in ecclesia parochiali S. Cosmæ & Damiani. In utraque ecclesia Sanctorum festivitas solemniter celebratur cum expositione dictarum reliquiarum, quæ etiam ex cathedrali, instructo supplicantium agmine, per urbem circumferuntur, ut in Directoriis Parisiensibus annotatur. Bailletus etiam particulam attribuit ecclesiæ Minimorum, sitæ extra urbem in loco Nigeon dicto, & vulgo les Bons-hommes. Hanc quoque particulam non negaverim. Siquis existimet, plusculum ex sacris eorumdem ossibus servari Lusarchæ in ecclesia collegiata S. Æterni, id etiam facile credidero; cum ibidem Sancti in magna dicantur esse veneratione, & peregrinationes quoque ad illum locum fieri asserat Bailletus.

[111] [asseri possit, nisi aliquot horum Martyrum reliquias esse in Gallia.] Verum, cum Breviarium Parisiense anni 1584, quod impressum habemus, nihil habeat de translatione aut reliquiis SS. Cosmæ & Damiani; nec ulla Translationis festivitas umquam videatur celebrata esse in diœcesi Parisiensi, non credidero sine certioribus documentis, magnam corporis partem Lusarchæ servari. Accedit & alia difficultas, quæ communis est omnibus reliquiis medio ævo ex Oriente allatis. Si enim ossa horum sanctorum Fratrum manserunt in Oriente aliquot seculis, postquam infideles in illis provinciis prævaluerunt, occulte & caute fuerint conservatæ, ac difficulter singulæ ita seorsum servari potuerint, ut non fuerint mixtæ invicem & confusæ. Hinc facile contingere potuit, ut reliquiæ aliorum Fratrum pro reliquiis SS. Cosmæ & Damiani demum haberentur. Ex hisce enim plures reperiuntur, quam ut omnes duorum Sanctorum esse possint, de aliis nulla fere fit mentio.

§ VII. SS. Cosmæ & Damiani reliquiarum pars magna seculo X Bremam translata: indeque seculo XVII Monachium, ubi cum capitibus olim Bambergæ servatis in ecclesia Societatis Jesu sunt depositæ.

[Multæ SS. Cosmæ & Damiani reliquiæ Bremam translatæ,] Transeo in Germaniam, quæ fortasse majorem partem reliquiarum SS. Cosmæ & Damiani modo possidet, quam Gallia. Adamus Bremensis in Historia ecclesiastica lib. 2 scribit gesta Adaldagi archiepiscopi Bremensis, ejusque iter in Italiam cum Ottone imperatore, variasque ibidem ab eo obtentas Sanctorum reliquias. Hasce vero demum enumerans, reliquis accenset corpora Cosmæ & Damiani. At nullum mihi est dubium, quin more multis usitato partem corporum corpora vocaverit. Henricus Wolterus in Chronica Bremensi, edita apud Meibomium tom. 2 Rerum Germanicarum, pag. 29 eamdem reliquiarum ex Italia translationem per Adaldagum asserit, reliquisque similiter annumerat corpora SS. Cosmæ & Damiani. Ex allatis vero aliquot corpora aliis ecclesiis donata narrat, subditque: Alia vero corpora Bremæ collocavit in gloria. Hoc intelligendum de reliquiis SS. Cosmæ & Damiani: de illis enim donatis nulla fit mentio. Recitat etiam dictus Wolterus partem litterarum Adaldagi de acceptis in Italia reliquiis, meminitque nominatim Cosmæ & Damiani. At ea inter Chronica laudata & litteras Adaldagi est differentia, quod in Chronicis vocentur corpora, Adaldagus vero reliquias solum nominet. Contigit illa translatio anno 964 aut 965, quo Adaldagus Bremam rediit, secumque duxit Benedictum V Papam, jussu Ottonis imperatoris conservandum. De iisdem Reliquiis Roma in Germaniam per Adaldagum delatis meminit Krantzius in Metropoli lib. 3 cap. 23.

[113] Cum vero postea dictæ reliquiæ metu barbarorum in turri quadam fuissent absconditæ, [quæ ibidem anno 1335] mirabili modo fuerunt anno 1335 in publicum productæ, ut refert Henricus Wolterus in Chronica Bremensi pag. 65 in Burchardo archiepiscopo, cujus virtutes multum prædicantur. Et cum placuit divinæ bonitati, inquit auctor, ut reliquiæ sanctorum Cosmæ & Damiani publicarentur toti mundo de muro, ubi antiquitus pro insultibus barbarorum erant inclusæ, & maxime per cæsarem Ottonem, qui fuit natus dux Brunsvicensis, & duce Henrico ibidem, pro quorum insultibus aliæ reliquiæ tunc ibidem absconditæ fuerant; sed quando placuit divinæ bonitati, sunt publicatæ. Hujusmodi reliquiæ Cosmæ & Damiani maximo miraculo publicabantur archiepiscopo Burchardo. Nam cum semel in festo Paschæ ascendere voluit chorum ad Austrum, tunc murus crepuit medius, & sonitum maximum fecit, & inde processit odor suavissimus, quod nemo umquam odoravit. Statim, cum sibi hoc signum apparuit, locutus est cum capitulo, & concordavit cum eis, quod a futuro festo Pentecostes ulterius per annum, anno Domini MCCCXXXV, de isto loco vellet elevare seu transferre reliquias SS. Cosmæ & Damiani, qui etiam sibi per visum apparuerunt; & hoc fecit in regnis & provinciis circumquaque publicari. Et fecit omnes suffraganeos invitari ad istam solemnitatem, duces, comites, barones, milites, & militares in propinquis terminis & regnis, & omnes virgines, tam intus quam extra, cum quibus tum consilium maximum habuit, & tenuit maximam curiam quasi regalem ante curiam suam in curia domus Dei cum nobili apparatu, & ibi fuit triduo tripudium.

[114] Et feria secunda Pentecostes, dum ipse elevavit vel transtulit reliquias SS. Cosmæ & Damiani cum episcopis suffraganeis & abbatibus multis, [magna cum solemnitate elevatæ:] Missa finita, ante prandium fecit duodecim ante aulam suam in honore Dei & solemnitate Sanctorum de optimis suis ministerialibus ecclesiæ stare. Et concursus, qui ibi tunc fuit, nemo meminit. Nam Dn. Henricus Dolveldei proconsul stetit in uno magno dolio braxatorio, quasi de plaustro integro: ex illo offerebatur cum auro, argento, pecunia, & argenteis muneribus. Finitis diebus Pentecostes & solemnitate, tunc archiepiscopus fecit vocari camerarium suum, & petiit, quod sibi de offertis dare vellent ad expensas suas magnas, quas pro ecclesia fecit. Et dederunt sibi ter mille marcas benevole. Reliquum cessit ad structuram, & inde facta est magna campana. Eadem fere narrat Krantzius in Metropoli lib. 9 cap. 17, & duodecim illos, qui hic dicuntur stetisse ante aulam archiepiscopi, ab eodem milites creatos dicit in honorem sanctorum Patronorum martyrum Christi. Manserunt dictæ reliquiæ in ecclesia Bremensi, quamdiu religio Catholica ibidem prævaluit.

[115] [eædem anno 1649,] Qua vero de causa, & quo modo in Bavariam anno 1649 translatæ fuerint, exponit Joannes Adlzreitter in Annalibus Boicæ gentis part. 3 lib. 34 cap. 7, ita ordiens: Cæterum visus est Deus tot malorum, quibus per annos superiores vexata fuerat Boica, facere velle medicinam, adductis ex Bremensi ecclesia sanctorum medicorum Cosmæ & Damiani sacris reliquiis, quæ mense Aprili Monachium fuere delatæ cum fide & dubitata * testificatione cultus publici, quo Bremæ fuerant affectæ a tempore Adaldagi archiepiscopi Bremensis. Tum exponit translationem jam relatam per Adaldagum. At non recte dicitur Adaldagus cum Ottone III Romam profectus, cum eo profectus sit cum Ottone I; & reliquiæ non solum per annos, ut ille numerat, sexaginta tres supra sexcentos, sed annis fere 684 Bremæ fuerunt, nimirum ab anno 965 usque ad 1649. Addit laudatus auctor elevationem Bremensem modo expositam.

[116] [mutata Bremæ religione, post debitam] Tum subjungit: Cæterum Maximilianus Elector in conquirendis Sanctorum lipsanis eximie religiosus, cognito, istas DD. Cosmæ & Damiani exuvias in Bremensi basilica haberi in minori, quam par esset, veneratione ob heterodoxum Lutheri dogma, quod per istam diœcesim maxime invaluerat, per Franciscum Wilhelmum, tunc Osnaburgensem, Mindensem & Verdensem, hodie etiam Ratisbonensem episcopum, aliosque viros illustres, egit cum iis, ad quos ista spectabant, ut liceret pro majore Divorum istorum honore, eorum sacras reliquias Monachium asportare. Voto potitus est eorundem illorum consensu, penes quos erat id permittendi facultas. Ergo vigesima quarta Octobris, an MDCXLIIX, quibus res erat commissa, accessere ad locum extra chorum summæ ædis Bremensis, una cum quodam Sac. Cæs. majestatis commissario, aliisque testibus. In eo loco erat armarium tribus seris firmatum, quod Sanctorum ossa continebat. Eo clavibus consuetis aperto, inventa fuit arca Gothici operis, pondo circiter quadraginta, ex argenteis laminis, auro & Sanctorum diversis imaginibus, crystallinisque bullis scite ad antiquum morem exornata. Hanc aliis seris clausam ad bibliothecam ecclesiæ contiguam deportarunt viri eam ad rem delecti, indeque in domum urbanam.

[117] [recognitionem hic expositam transferuntur Monachium] Illic aperta, deprehensa fuit in sui medio assere quodam esse in duas thecas divisa; & a parte dextra claudere saccum ex pretiosa materia pulvinari impositum, in quo continebantur tredecim ossa, pleraque magna & integra, cum lamella plumbea, nomine Cosmæ inscripta: similiter ex parte sinistra in altero loculo, eodem modo involuta octodecim ossa, cum plumbea lamella, signata nomine Damiani. In ipsa arca, exterius repræsentantur ex argento deaurato imagines utriusque Sancti, inter alias præcipuæ. Intus depictæ quoque sunt illorum effigies, & variæ curationes ægrorum. Erat in eadem lipsanotheca fascia e rubro panno, in qua assuta septuaginta tria anathemata argentea, votiva religione a piis curationum miraculosarum gratia oblata. Hæc omnia & singula ii, quos dixi, viri religiose convasata magna accuratione abiegnæ cistæ imposuerunt. Mense Decembri proxime secuto sacrum istum thesaurum, probe clausum ac custoditum, iidem illi deferendum curarunt Monasterium Westphaliæ, ubi tum pacificatoria comitia agebantur. Ex eo loco Franciscus Wilhelmus, episcopus Osnabrugensis, & duo Maximiliani Electoris in comitiis legati Joannes Ernestus & Adolphus Crebsius, eumdem fideliter obsignatum curarunt Monachium hoc anno (1649) deportari.

[118] Illum ut accepit Maximilianus, antequam sacræ reliquiæ publicæ venerationi exponerentur, [ad Electorem Bavariæ.] eas quam accuratissime a sacris hominibus, & publicæ auctoritatis tabellione, recognosci & adnumerari voluit. Quod ipsum præstitum VIII Maii anno MDCXLIX. Patuit tum, omnes & singulas, quas jam dixi, ejusce thesauri partes eodem, quo Bremæ fuerant, numero & integritate cum fide fuisse ad Maximilianum delatas. Illum porro pius princeps noluit diu subtrahi communi fidelium cultui, & saluti tum animarum tum corporum. Statuerat quidem non multo post ipsius adventum exhibere publico: sed intercessere causæ, cur suum istud desiderium crederet esse differendum ad mensem Octobrem. Illi quo sanctius faceret satis atque celebrius, primum elegit D. Michaëlis archangeli templum, Monachii a serenissimo suo parente, Guilielmo Bavariæ duce, regia prorsus magnificentia a fundamentis exstructum & ornatum splendidissime, in quo Sanctorum ossa deposita, mandataque custodiæ Patrum Societatis Jesu, paterent frequentiæ votorum ac precationum, quas pietas ac necessitas, Deo auspice, suggereret. Deinde petivit a Vito Adamo, Frisingensi episcopo, vellet ac permitteret istas SS. Cosmæ & Damiani reliquias, post accuratam rerum, quas jam recensui, examinationem præviamque deliberationem sacri Frisingensis senatus, publico cultui exhiberi: quod ipsum episcopus dato super hac re XI Maii diplomate concessit.

[119] Translationem ad ecclesiam Societatis nostræ narraturus auctor, [Deinde jubente Electore, una cum capitibus,] aliqua præmittit de capitibus eorumdem Sanctorum, quæ non fuerant Bremæ accepta, sed ab anno 1606 erant Monachii, eo Bamberga Guilielmo Bavariæ duci dono missa, ut inferius observabo. Interim capitum simul & Bremensium reliquiarum translationem magnificam audiamus. Ad hujus tam ampli, inquit auctor, & quasi cœlitus Deo submissi muneris gratiam, non parum ex eo accessit, quod bina capita, alterum S. Cosmæ, alterum S. Damiani, quæ diu antehac in Maximiliani sacello religiose culta fuerant, tandem ad Sancta eorundem corpora reverterentur. Utrumque caput S. Henricus, cum anno MXIV imperator inauguraretur, a Benedicto Romano Pontifice dono accepta, Bambergam, imperatoris tunc sedem, intulerat: quæ postremo Guilielmus V Maximiliani parens, a Joanne Godefrido Bambergensi præsule, præstantissimum munus dono accepit. Ita Dei in primis ac serenissimi Electoris Maximiliani voluntate factum, ut post tot temporum eventorumque ambages, capita SS. Cosmæ & Damiani allatis Brema ossibus juncta, ad Societatis Jesu Monacense templum celebriter transferrentur.

[120] Eam ad rem non sine insigni apparatu omniumque ordinum accursu, [solemni pompa transferuntur ad ecclesiam Capucinorum,] Deo ad laudem Divorum hospitum supplicatio fuit decreta, cujus initium dedit serenissima Electrix Maria Anna, quæ propridie festi SS. Cosmæ & Damiani, eorumdem corpora ex aula, sub noctem ad templum RR. PP. Capucinorum, floribus ac frondibus eleganter ornatum, inter urbis mœnia & valla, cum serenissimis duobus filiis & potiore parte aulicæ nobilitatis, est comitata. Advigilarunt ea nocte Beatis sospitalibus ejus familiæ religiosi. Sequenti autem die post meridiem clerus in Æde D. Virginis principe, sodalitia vero præcipua, militesque sub signis in foro convenerunt. Unde sodales digressi longa serie secundum serenissimi Electoris regiam per Schwabingensem portam, ad PP. Capucinorum ædem processere. Agmen ducebant numerosi tubicines, quos labarum ex serico Damasceno albo, rubris uncialibus litteris Translationem Sanctorum præferens, excepit. Proximi ibant sodales, ordine decoro, togis more quisque suo induti. Eorum agmini præferebantur signa Crucifixi inter accensas faces, tum singularum congregationum vexilla. Sequebantur religiosorum familiæ variis Sanctorum reliquiis distinctæ, quas in ferculis splendido cultu gestabant succollantes sacerdotes. Gestabatur in argentea icone S. Sebastiani cranium, voluntate Maximiliani Ebersperga adductum, ad cohonestandam sanctorum Medicorum celebritatem, ut, quibus est commune cum D. Sebastiano ægris impetrare salutem, peculiare foret, sacri ejusce pignoris præsentia honorari. Ante hujus ferculum, canentium turma Sanctorum laudes symphonia concinebat. Alia deinceps ex aulico sacello Divorum lipsana, ex quibus erant tergemina SS. Innocentium corpuscula, quæ, præcedentibus aulæ phonascis, D. Petri sacerdotes fuere comitati. Tum spectabatur D. Bennonis perelegantis operis effigies argentea cum suis reliquiis; pone quam ibat Deiparæ Virginis Canonicorum collegium.

[121] [& postridie ad ecclesiam Societatis Jesu,] Hoc ordine postquam ventum est ad PP. Capucinorum cœnobium, universum agmen solenni reverentia SS. Cosmæ & Damiani corpora excepit. Præferebatur vexillum, quod Divorum exprimebat effigies, & aliud, e quo pendebant antiquæ pietatis ex argento septuaginta tria anathemata, olim voti causa ab avitæ religionis hominibus oblata. Divorum lipsanothecam stipabant sex ephebi nobiles, instructi facibus, duoque linteati, accenso identidem thure, reliquias venerabantur. Tum sequebatur mitratus Canonicorum præpositus, juxtaque serenissimi principes, quos stipabant proceres, senatores, & nobiles ex aulica familia. Serenissimus Elector interim in principum apud D. Michaëlem oratorio Societatis Jesu præstolabatur. Ordinem claudebat innumera populi multitudo. Intra urbis mœnia, ex utroque viæ latere miles stabat in armis, & qui antecesserant sodalium ordines, per quos ad D. Michaëlis archangeli templi portas, arcubus triumphalium specimen referentibus ornatas, pompa fuit progressa. Hic a patribus Societatis Jesu, collegisque cæteris, binis ac binis, cum ardentibus cereis excepta, & ad interiora sacræ ædis fuit deducta. Sex e patribus ejusdem collegii, ibidem SS. Cosmæ & Damiani lipsanothecam in humeros elatam, ad principis altaris medium, hinc & inde SS. Bennonis & Sebastiani locatis reliquiis, detulerunt. Disposita fuerunt cætera Divorum corpora in prora templi supra rubros tapetes, quos varia emblemata, gnomæ ac symbola exornabant.

[122] [ubi solemnis habetur festivitas.] Inde cantatæ Vesperæ solemnes quam celeberrime, templo raro alias majore hominum frequentia conferto. Multis lachrymas præ ingenti pietate & gaudio elicuit iste Sanctorum triumphus: non defuerunt, qui mente ad æternos cœlitum honores erecta, suavissimo affectu dicerent: O quanta Sanctorum gloria in cœlis, quorum est tanta in terris reverentia! Vesperas excepit hymnus Ambrosianus, tergemino bombardarum fragore a militibus in foro ac plateis, tum deinde cum ingenti applausu & festo ænearum machinarum bombo per urbis munimenta celebrior. Quievere in eadem angelorum principis æde usque in alteram vesperam dicta Sanctorum corpora. In templo excubias egere interdiu prætoriani Electoris milites. Noctu collegæ Societatis Jesu continente comprecatione egere sacras vigilias. Festo denique ipso die instauratus fuit totius civitatis in eamdem ædem concursus, sub Missæ præsertim sacrificio. Sub Sacro habita est concio ad densatam multitudinem, mire ad rem præsentem apposita, eo maxime, quod pius orator tum adfuturam in tempore tot Sanctorum, præsertim medicorum, opem non afflictis tantum ægrorum animis, sed etiam corporibus prædicaret, tum SS. Cosmæ & Damiano gratularetur, quod tandem post tot seculorum divortium, sacra ipsorum capita ad alias corporis partes rediissent. A meridie vespertini psalmi quanta potuere arte & pietate fuere decantati.

[123] Visi sunt Sancti cultum honoresque sibi exhibitos probare, [Varia ibidem] & Deus ipse gratam habere religionem. Cum enim pestilitas jam glisceret intra mœnia, mox ubi culti fuere, pro eo ac decebat, sancti Medici, desiit ultra vulgari, tametsi in cætera Boica, per regiones præsertim Trans-Oenanas pergeret strages edere. Ab iisdem anno sequenti petitum fuit, & impetratum per publicam civitatis comprecationem remedium, cum non in civium modo familias, sed in ipsum quoque aulæ Electoris famulitium, idem ille morbus, & atrox quidem, ac properi admodum veneni, irrepsisset. Hinc non dubitaverunt æqui rerum arbitri, quin factum esset sanctorum Medicorum patrocinio ac favore singulari, ut lues tam subito depulsa, e civitate actutum proscriberetur.

[124] Ut autem in communi periculo hunc urbi universæ favorem exhibuere sancti Medici, [Sanctorum patrocinio] sic uni privatim dies ipsa translationis candida fuit & salutaris. Erat puer, qui ante annos aliquot e rheda, qua vehebatur, præceps effusus, in costis grande vitium contraxerat: distortis enim ex eo casu costarum cancellis, non deforme tantum, sed miserum etiam corpus evaserat. Prominebat a tergo costa una digiti longitudine: ex adverso paulo minus extumebat ulcus: quodque erat durius, malum jam inolitum desierat in pertinaciam, quæ omnem humanæ manus opem industriamque superaverat. Quamobrem parentes, voto concepto, cœlestes Medicos invocant: nec mora, audiuntur supplices, malum continuo remittit, pauloque post costæ redeunt in stationem & formam pristinam, puero prorsus incolumi. Hanc fiduciam in Sanctos, & cultum etiam tempus auxit: quod anathemata prope quotidiana demonstrant.

[125] Plurimi enimvero se horum Sanctorum beneficio convaluisse testantur. [obtenta] Ita ex aulæ gynæceo nobilis virginis tuber, quod exitiali vomicæ prorsum affine, medicorum artem frustra senserat, est curatum. Unus tumore pedum, alter cephalalgia, plures inveterata hernia, alii aliis morbis sunt liberati. Hæc aperte miranda. Præceps quidam per scalas bene longas delapsus, animam sibi prope eliserat. Expiranti similis in vicinas ædes defertur, armatur supremæ luctæ columella cerea, quam mos est apud Catholicos adhibere moribundis; extremum sacro oleo ungitur, conclamatur, convellitur ea corporis agitatione, quæ medicorum opinione lethalis est. Excita infausto casu uxor, vota inprimis Deo facit: monita a præsentibus, preces paulo post addit ad SS. Cosmam & Damianum, & vovet in eorum honorem se curaturam Missæ sacrificium, unum præterea cereum. Res mira! vix ea promiserat, cum maritus salutem, illa maritum incolumem recipit, cumque eo postridie gratiis ex voto persolutis, domum reveritur.

[126] [beneficia.] Eadem Sanctorum beneficentia matri cuidam Monacensi læta, ejusdem vero filio, in cœnobio degenti, fuit salutaris. Hic crebra & copiosa sanguinis per nares, una cum purulenta materia, profusione, ad ultimam prope vitæ lineam perductus, matrem per internuntium ultimum valere jusserat. Illa tam tristi perculsa nuntio, ad SS. Cosmæ & Damiani aram Sacrificium, cereamque iconem spondet: pro illa ipsa matre paulo post ardenti febre correpta, jamque sui non compote, & cum morte luctanti, maritus paria vota suscepit. Ambo mox sanati, admirati ambo, unde tam repentina salus advenisset; demum qui salutis ipsis autores fuissent, edocti, gratias egere utrique, curaruntque votis fieri satis. Consecuta post ejusce generis per Divorum intercessionem multa beneficia liquido ostenderunt, quam salubriter eorum auxilium imploretur. Ne egrediar limites propositæ brevitatis, sufficiet de multis hæc pauca retulisse. Hactenus Aldzreitterus, ad cujus relationem nonnulla veniunt observanda.

[127] [Capita Guilielmo Bavariæ duci anno 1606 donata fuerant] Quæ de reliquiarum translatiene Monachii narravit, præsens videre potuit, ac verisimiliter vidit, ut illa omnia nequeant certiori testimonio confirmari. Æque certa videntur, quæ de gestis Bremæ pro translatione commemoravit, cum ea discere potuerit ex iis, qui adfuerant. Verum translatio capitum diutius erat præterita, eaque de causa, opinor, annum translationis non expressit, sed solum dixit, per Guilielmum V, Maximiliani patrem, obtenta esse a Joanne Godefrido Bambergensium antistite. At in documentis Mss., quæ nobis Monachio transmissa sunt, ipse Joannes Godefridus episcopus Bambergensis cum præposito, decano & seniore canonico capituli Bambergensis, accedente Friderico Forner episcopo suffraganeo, testatur, duo capita sanctorum martyrum Cosmæ & Damiani, quæ per sexcentos annos, inquiunt, in memorata imperiali antiqua ecclesia Bambergensi debita cum veneratione asservata fuere, Guilielmo V Bavariæ duci concessa fuisse anno millesimo sexcentesimo sexto, & a Joanne Philippo, qui tunc ecclesiam Bambergensem administrabat, Joannis Godefridi decessore.

[128] [a Joanne Philippo Bambergensi episcopo:] Hoc testimonium Maximiliano Bavariæ duci, qui documenta de acceptis olim capitibus rogaverat, anno 1614 dederunt Joannes Godefridus, episcopus Bambergensis: Joannes Christophorus Neüstetter, dictus Stürmer, præpositus Bambergensis: Hector a Kozaw, decanus Bambergensis: Fridericus Fornerus suffraganeus Bambergensis: senior & totum capitulum ecclesiæ Bambergensis, qui documentis subscripserunt. Documenta illa, quæ idiomate Germanico scripta fuerunt, nobis anno 1757 transmisit Antonius Luidl, Societatis nostræ sacerdos, aliis quoque officiis de Opere nostro bene meritus, & omnia fideliter Latina reddidit. Ex iis nonnulla, omissis aliis, ne fiant prolixior, huc transferam. Ex gemino testimonio Fornerii, altero seorsum dato ab anno 1607, antequam erat suffraganeus, altero conjuncto cum aliorum testimonio, intelligimus, capita illa cum aliis reliquiis occultata fuisse in dolio quodam propter pericula bellorum, quibus Bamberga seculo XVI maxime fuit exposita, imo & præcipuis ornamentis gemmis, auro, argentoque fuisse nudata.

[129] De inventis a se in illo dolio capitibus, quando deputatus cum pluribus erat, [fuerant ante Bambergæ occultata, deinde inventa,] ita in testimonio anni 1607 loquitur: Data ergo licentia, dolium, reseravi, aperui, reliquias, a quibus majori ex parte divulsa nomina, selegi; & in fundo duo capita, sericis affixa pulvillis, inveni: quorum alterum S. Cosmæ, alterum S. Damiani martyrum titulo prænotabatur. Addit quædam de schedula cum capitibus inventa, quam in manibus habuit, & cum capitibus reposuit. Eadem quoad rem in altero testimonio sic expressit anno 1614: Cum capita sanctorum martyrum Cosmæ & Damiani e dolio quodam, in quo multæ a multo tempore Sanctorum reliquiæ occultabantur, me infrascripto præsente, eruerentur, vidi ego pulvillo, cui alterutrum caput affixum erat, insertam quoque membranulam, vetustissimo charactere in hunc sensum scriptam: “Caput sancti martyris Cosmæ, quod una cum capite sancti martyris Damiani fratris ejus, S. Henricus imperator Romæ in coronatione sua accepit a Romano Pontifice.” Subscripsit: Fredericus Fornerius episcopus Hebronensis. &c.

[130] Ex duobus vetustis reliquiarum Bambergensium catalogis prædicta confirmantur. [credunturque Romæ accepta a S. Henrico imperatore.] Primus catalogus, qui impressus est anno 1483, hunc habet titulum: In hoc libello descriptæ sunt reliquiæ, quæ singulis septenniis semel Bambergæ solent palam exhiberi. In eo autem ad capita SS. Cosmæ & Damiani hæc habentur: Hoc est sancti Cosmæ caput, sancti medici & martyris. Et hoc est ipsius fratris caput sancti Damiani, sancti martyris, qui & ipse medicus fuit. Alterius catalogi, anno 1505 impressi, hic est titulus: Exhibitio & declaratio summe venerabilium reliquiarum Bambergæ secundum verum prototypon delineatarum. In eo exhibetur effigies statuæ S. Cosmæ, & ad eam hæc verba: Hoc est sancti Cosmæ caput, sancti medici & martyris. Similiter effigies statuæ S. Damiani, & hæc populo dicenda: Et hoc est ipsius fratris caput, sancti Damiani, sancti medici & martyris. Qui hæc Maximiliano Bavariæ duci, & postea Electori, communicarunt anno 1614, Joannes Godefridus princeps & episcopus Bambergensis, præpositus, decanus, suffraganeus, supra nominati, & Mathias Gros senior, observant præterea, multorum documentorum jacturam fecisse Bambergenses in tumultibus bellicis seculi XVI, qui in historiis noti sunt.

[Annotata]

* lege indubitata

§ VIII. Alia quædam de translatis ad ecclesiam Societatis Jesu sacris ossibus: cultus ibidem & miracula.

[Litteræ Maximiliani Electoris] De translatione dictorum capitum & una reliquiarum, quas Maximilianus Elector Brema acceperat, ad ecclesiam Monacensem Societatis Jesu, peracta anno 1649, die XXVI Septembris, in pervigilio SS. Cosmæ & Damiani, insuper observandum est, reliquias in illa ecclesia solum esse depositas ab Electore pro custodia, ut liquet ex litteris ejusdem, XXVIII Septembris anni 1649 datis, quas subjicio: Maximilianus Dei gratia comes Palatinus Rheni, utriusque Bavariæ dux, S. R. I. archidapifer & elector, omnibus præsentes litteras lecturis vel legi audituris salutem. Cum a primævis Christianæ religionis temporibus receptum, sanctorumque Patrum consensione, & sacrorum conciliorum decretis sancitum esse acceperimus, & indubitate credamus, Sanctos una cum Christo regnantes, qui pro hominibus orationes suas Deo offerunt, bonum atque utile esse suppliciter invocare, atque ad eorum opem auxiliumque confugere: deberi quoque sacris ipsorum reliquiis venerationem atque honorem: ea de causa, ut sanctis Martyribus Cosmæ & Damiano, eorumque sacris exuviis, quas rite approbatas, & magnis sumptibus aliunde ex metropolitana Bremensi ecclesia comparatas, & anno infrascripto Monachium translatas, penes nos habemus, debitam reverentiam; nobis vero, & dilectissimæ nostræ conjugi, filiis nostris, totique nostræ domui, ditionibus quoque nostris atque subditis, dictorum Sanctorum patrocinium, favorem & præsidium conciliaremus: eorumdem reliquias loco, qui nobis visus est honestissimus, & fidelium devotioni accommodatissimus, voluimus ad publicam venerationem exponendas curare, ita tamen, ut semper in nostra ac hæredum nostrorum potestate sit, eas, quandocumque libuerit, iterum repetere & alio reponere.

[132] [de reliquiis SS. Cosmæ & Damiani in templo Societatis Jesu depositis,] Quamobrem templum S. Michaëlis archangeli in nostra primaria civitate Monacensi, amplum & magnifice excultum, elegimus, rati, gratam fore geminis istis sanctis Martyribus & Auxiliatoribus sedem suorum corporum in æde principis cælestis militiæ, & collegio Societatis Jesu, cujus perhibentur esse peculiares tutelares & patroni. Quapropter præfatas eorum reliquias, videlicet utriusque caput & potiores partes corporum, in peculiari designatione descriptas, vigesima sexta Septembris anni MDCXLIX cum licentia & approbatione admodum reverendi Frisingensis episcopi, solenniter ad dictum S. Michaëlis templum fecimus transferri, & publicæ fidelium devotioni exponi, earum cura, procuratione, & custodia præfati collegii rectori, pro se suisque successoribus acceptanti, & per reversales desuper nobis traditas consentienti, puro nudoque depositi titulo demandata, nobis, hæredibus ac successoribus nostris proprietatem earum, una cum jure retinendarum reliquiarii clavium, diserte reservantes, cum omnimoda potestate, ubi & quoties nobis, hæredibus ac successoribus nostris visum fuerit, præfatas reliquias SS. Cosmæ & Damiani alio transferendi ac transscribendi, quamdiu orthodoxa religio apud hæredes nostros (quam perpetuam speramus) viguerit, prout in litteris reversalibus anno MDCXLIX, XXI Octobris datis, prolixius exprimitur. In quorum omnium fidem præsentes nostra manu subscriptas, & Electorali nostro sigillo munitas, dari curavimus. Monachii XXVIII mensis Septembris anno MDCXLIX. Subscriptum erat Maximilianus, adjecto monogrammate variis calami ductibus involuto. Et inferius: Hieronymus Storf J. U. L.

[133] [ad quas pauca observantur.] Servantur etiamnum hæ litteræ, propria Maximiliani manu subscriptæ, & electorali ejus sigillo munitæ, in collegio Societatis Monacensi. Recte tamen observavit, qui eas nobis communicavit, P. Antonius Luidl, in iis laudari mense Septembri reversales mense Octobri datas; has vero non XXI Octobris, ut hic dicitur, sed XVIII Octobris datas legi a P. Joanne Sigersreitter, collegii Monacensis tum Rectore. Verisimiliter ea contigerunt, quod Maximilianus litteras suas XXVIII Septembris scribi jusserit, scriptorque tunc existimaverit reversales XXI Octobris dandas, postea vero sine mutatione a Maximiliano subscriptæ fuerint, obsignatæque & expeditæ. Quidquid sit, cum nullum possit sit esse dubium, quin hæ litteræ quam maxime sint authenticæ, ex eo etiam colligitur, ob leviusculum errorem, qui negligentia scriptoris facile irrepere potest, principum diplomata, aut aliorum litteras non statim improbandas.

[134] Nunc etiam nonnullas dabo observationes de arcæ reliquiarum, [Arcæ, in qua sacræ reliquiæ] breviter num. 116 & 117 ab Adlzreittero descripta, in qua etiamnum servantur SS. Cosmæ & Damiani reliquiæ, una cum capitibus, quæ Monachii reliquis fuerunt adjuncta. De illa Luidelius noster, vir eruditus, jam aliquoties laudatus, in Notitiis huc nuper missis ita scribit: Arcæ forma eadem adhuc est, qualis describitur ad Adlzreittero. Constructa est e ligno quercino, obductis exterius tenuissimis argenteis iisque inauratis laminis contecto. Pars superior in modum declivis tecti, cum turriculis moris Gothici ex inaurato argento utrimque affixis, efformata est. Supra, in medio & infra visuntur majoris & minoris formæ bullæ vitri vel crystalli lævigatæ, subjecto folio subflavi aut rubri coloris tralucente, admodum inconditæ & extantes. In tecto seu parte superiore arcæ, uti & in duobus ostiolis, de quibus mox, duodecim imagines beatæ Virginis Mariæ, sanctorum Apostolorum, & sanctorum Martyrum opere anaglyptico ex inaurati argenti superficie effictæ sunt. In parte inferiore duo ostiola sunt ex eadem materia, & cum iisdem ornamentis, quibus reliqua arca. In horum ostiolorum parte exteriore, præter alias quatuor, imagines sunt utriusque Sancti, quas Adlzreitterus præcipuas vocat: interea tamen nihil differunt a reliquis. In parte eorum interiore depicta duo miracula, (nimirum ex Actis sumpta, ut addit.) Pictura penicilli est valde simplicis & antiqui. Atque hæc externa arcæ facies eadem est ex utraque parte, anteriori & posteriori.

[135] [etiamnum servantur, descriptio:] Intus sacra ossa, in fundo vel ad arcæ parietes ferreo filo affixa, nuda & sine ullo tegmine e tela vel sindone, omnium oculis patent. In medio asserculus est, qui unius ossa & caput ab alterius sancti Martyris ossibus ac capite dividit. Ex parte dextera sunt S. Cosmæ ossa tredecim, & ex parte sinistra octodecim ossa S. Damiani, pleraque majora & integra… Adsunt adhuc ambæ lamellæ plumbeæ, in quarum una Cosmas, in altera Damianus, scalpro incisi leguntur litteris valde informibus. Parietes interiores serico subflavo vestiti sunt. Dixi supra, ossa patere omnium oculis, quoniam remotis jam ostiolis (quæ tamen sollicite asservantur, & quamprimum cardinibus suis inseri possunt) vitrum substitutum est, per quod sacræ reliquiæ sub aspectum cadunt. Capita incumbunt pulvillis: gestant coronas ex puro auro cum insertis unionibus & pretiosis lapillis. Vestita sunt usque ad cranium, nescio qua tela, eadem vero, qua pulvilli, colore violaceo. Telæ huic, tam in capitibus quam in pulvillis, multi uniones, minoris tamen molis & formæ, assuti sunt. Hæc de arca, cujus etiam delineationem transmisit laudatus Pater. Figuram ejus, sicuti eam imitari scalpro potuit chalcographus noster, oculis hic subjicio.

[136] Collocata est dicta arca in medio templo in altari Sanctis dicato, [altare iisdem dicatum; cultus.] ad quod e summo altari sacra ossa fuerunt anno 1650 translata. Situm est ipsorum altare ante æneam Christi Domini crucifixi imaginem ad ipsos gradus, quibus ad chorum & ad summum altare ascenditur. Transfertur quotannis arca cum aliis Sanctorum reliquiis in annua supplicatione, quæ Monachii instituitur die Dominicæ intra Octavam Omnium Sanctorum ob partam anno 1620 victoriam Pragensem de Friderico Palatino, eique adhærentibus rebellibus Bohemis. Festivitas vero SS. Cosmæ & Damiani ibidem celebratur solemniter ritu duplici secundæ classis cum Vesperis solemnibus in pervigilio, Officioque solemni & concione in ipso festivitatis die. Hæc ex litteris laudati Luidelii, qui cum Monachii in collegio nostro degat, exactas de singulis subministrare notitias potuit.

[137] Addit ille de aliis duabus SS. Cosmæ & Damiani particulis sequentia: [Aliæ ibidem SS. Cosmæ & Damiani particulæ,] In eodem templo nostro Monacensi duæ ossium particulæ eorumdem sanctorum martyrum Cosmæ & Damiani asservantur. Quæ anno MDXCI ex Norimbergensi S. Catharinæ monasterio monialium Ordinis Prædicatorum Monachium delatæ sunt. Litteræ in membrana cum duobus Priorissæ & Conventus sigillis testantur, eas olim a fundatore monasterii atque aliis benefactoribus dono acceptas, & in choro, præter alias Sanctorum reliquias, tamquam pretiosissimum thesaurum, servatas ac cultas, offerri & mitti serenissimo duci Guilielmo ex eo potissimum, ne aliquando in manus ac potestatem hæreticorum deveniant. Monasterium hoc reipsa anno MDXCVI a Norimbergensibus in profanos usus conversum est.

[139] Itidem est Monachii templum S. Sebastiani, quod vulgo ducalem Ferdinandeam capellam vocant, [aliæ in ecclesia S. Sebastiani.] quippe a duce Ferdinando exstructum: de quo Adlzreitterus part. 12 lib. 12 num. 37. Inter alias reliquias, quibus templum istud a Cardinali & episcopo Osnabrugensi, Francisco Gulielmo Wartenbergio, ditatum est, sunt etiam duo ossa sanctorum martyrum Cosmæ & Damiani. Observat Luidelius, hæc ossa verisimiliter fuisse ex translatis Brema Monachium, cum Maximilianus Elector potissimum usus sit opera Francisci Guilielmi Wartembergii, patruelis sui, tunc Osnabrugensis, Mindensis & Verdensis episcopi, postea etiam Ratisbonensis & S. R. E. Cardinalis, ad eas reliquias impetrandas. Petierat Wartenbergius, laudatissimus antistes, a summo Pontifice Innocentio X, & impetraverat per litteras Pontificias, ut sibi liceret reliquias, quas in ditionibus hæreticorum modis congruis impetrare posset, ad partes Catholicorum transferre, ut eas vel possessoribus, qui iis fuerant privati, restitueret; aut si illi essent ignoti, ad alias pro arbitrio suo ecclesias transferret. Partem harum litterarum transmisit Luidelius: sed eas brevitatis gratia prætermitto.

[139] De beneficiis SS. Cosmæ & Damiani aliqua jam memorata sunt num. 123 & seqq. Plura de pietate Monacensium in Sanctos, [Reliquiæ ad altare Sanctis dicatum translatæ:] & horum in Monacenses beneficentia, ex Litteris annuis Collegii Monacensis Societatis Jesu descripsit, & ad me misit Luidelius. Cum autem Litteræ illæ annuæ, ut apud nos vocantur, singulis annis per aliquem continuentur, sunt omnia hæc testimonia non modo contemporanei scriptoris, sed magno etiam cum delectu scripta. Primo anno post reliquiarum translationem sive ad annum 1650, hæc ibidem sunt scripta: Sacerdotum externorum (id est, qui non sunt Societatis Jesu) plures quingentis litarunt ad SS. Cosmæ & Damiani lipsana: quæ e summo altari solemni cum pompa translata sunt in altare proprium recens erectum ad majorem populi atque sacrificantium commoditatem. Ægris, variis morbis laborantibus, conferri magna beneficia, testantur quotidiana anathemata, quorum facile sexcenta hoc anno variis ex causis oblata spectantur.

[140] Præter cæteros sensere luculentam Divorum opem adolescentes duo, quorum unus ardenti repentina febri oppressus, cum a medico esset conclamatus, ad cælites hos Medicos confugere jussus est. Vix igitur ministrandi per mensem sacerdoti, ad Sanctorum reliquias sacris operanti, [Sancti ibidem] & ibidem pie communicandi votum concepit, cum febris continuo remittere, valetudo sensim redire, & totus denique adolescens convalescere, ut lætus brevi votum suum expleret. Alter periculosa phrenesi sæpe correptus, quo die certo voto Divos hos ad ferendam opem sollicitavit, eodem præter medicorum spem, plenam sanitatem est consecutus. Aperte quoque eorumdem Sanctorum auxilium expertus est nonnemo, qui sine fulcimentorum grallarumque adminiculo moliri gressum ultra non poterat. Quamprimum autem hic suam necessitatem cereo anathemate ad Sanctorum aram est professus, itidemque procurato Missæ sacrificio, eorumdem opem imploravit, absterso brevi post vitio, pedes firmos & ad gressum idoneos recepit, hodieque se tanti beneficii numquam immemorem fore fatetur.

[141] [plurimis] Iisdem Sanctis debent pedes integros præterea aliqui, par conjugum non tantum pedum, sed etiam oculorum restaurationem; quidam delirus sanam mentem; sartor visum receptum; puerpera vitam retentam; tota civitas incolumitatem. Nam cum circa Autumnum pestis grassaretur passim, jamque in ipsa urbe contagium minaretur, singulis feriis quartis usque ad anni finem decantatum est alternatim solemne Missæ sacrificium, primum quidem de S. Sebastiano, alterum de prædictis martyribus SS. Cosma & Damiano, tertium in æde principe (scilicet in ecclesia collegiata Beatissimæ Virginis) de S. Bennone, ea populi pietate & successu, ut credatur hoc maxime pacto placatum Numen manifestam opem attulisse.

[142] [beneficiis,] Ad annum 1651 hæc sequuntur: Eo, quo contagiosa lues serpebat, tempore instituta solemnis per urbem supplicatio est, qua sacra corpora SS. Cosmæ & Damiani, cranium item D. Sebastiani (Ebersperga allatum) & sacra S. Bennonis lipsana, ex æde S. Petri ad divæ Virginis delata sunt, tota propemodum urbe comitante. Non tamen satis fuit civibus semel hic supplicasse, sed singulis præterea hebdomadibus divino officio interfuere: quod prima quidem hebdomade in templo nostro de sanctis medicis Cosma & Damiano; secunda in eodem de sancto martyre Eberspergensi, ex cujus venerabili cranio non solum discipuli nostri, sed & alii pie libarunt. Tertia demum hebdomade in B. Virginis de S. Bennone, solemni ritu decantatum fuit. Quæ quidem pietatis officia, tametsi initium sumserint anno præcedente sub Autumnum, producta tamen sunt in hunc annum ad Februarium usque mensem, ac vel ea de causa non videbantur omittenda, quod nec de nostris, neque de gymnasii nostris discipulis, ullus lue afflatus, quin universa civitas manifestam sanctorum Patronorum opem experta fuerit.

[143] [quæ breviter] Annectere juvat, quæ sancti martyres Cosmas & Damianus reliquo anni decursu, tam in corporum quam animorum languoribus curandis effecerunt. Affligebatur dira phrenesi per triduum prænobilis puella, nec quidquam proficiebat indefessa medicorum industria. Sed cum parentum rogatu ad Sanctorum aram pro ægræ incolumitate noster fecisset, mox sibi integre restituta est. Duo adolescentes tam periculose decubuerant, ut humana spe destituti, de salute sua omnino desperarent, nisi a divis Medicis auxilium flagitassent ac impetrassent. Voto enim vix nuncupato, præter omnium opinionem melius habere cœperunt, adque pristinam vitæ ac studiorum rationem redierunt, Nemo fuit, qui, quo loco res illorum fuissent, sciret, quin prodigium agnosceret in subita hac & insolenti mutatione. Accidit, ut matrem familias ex morbo respirantem repente novæ defluxiones ita opprimerent, ut nec sumere cibum, nec loqui posset, nisi multum luctando. Hæc cum medicorum opem aversaretur, ad cælestem confugit, voto edito ad nostros sanctos Cosmam & Damianum. Mirum dictu! Vovit, convaluit. Enimvero etiam animis medentur Machaones nostri. Fuit enim, qui, cum a se obtinere non posset, ut de noxis aliqua in confessione exponeret, omnia tentavit, ut sine illa peccatorum veniam a Deo impetraret; sed frustra. Nec enim eleemosynis, neque Sacris, aliisque bene actis morsicantem perpetim conscientiæ vermem valuit compescere, donec Divis nostris supplex, facilitatem obtinuit diu occultata animi vulnera detegendi.

[144] Ad annum 1652 hæc sequuntur: Sanctorum Cosmæ & Damiani veneratio longe maxima serenissimorum principum nostrorum, [enarrantur:] & inprimis serenissimæ Electricis viduæ insigni pietate sustentatur. Ea enim præcipue divis Medicis devota, sæpe ad ipsorum aram rem divinam fieri, se præsente, curat, musicis ex aula accinentibus, & ad ipsos in rebus dubiis recurrit. Enituit illa tunc maxime, cum serenissimam tunc sponsam Adelhaidem, a Sabaudia adventantem, quarto post adventum die ad templum nostrum adduxit, & horum Divorum sacris lipsanis in summa ara collocatis, rem divinam solemnissimo ritu voluit pro auspicato serenissimorum principum connubio celebrari. Quod exemplum cives secuti, multis cereis argenteisque sigillis testantur, quantum his confidant ac debeant.

[145] Ita se fæmina vitamque suam illis debet: quæ subito ita omnibus viribus defecit, [mirisque] ut ante allatam sanctissimam Eucharistiam, quæ in via jam erat, moritura crederetur. Sed divino Viatico refecta, sacroque oleo inuncta, votum ad sanctos Medicos emisit, ac vitæ secura penitus convaluit. E discipulis nostris quidam pertinaci catarrho ita urgebatur, ut a medicis, post artem nequidquam tentatam, pro deposito haberetur. Qui, ut primum Divorum opem, adjecto voto, imploravit, ex integro sanitatem recuperavit, miraculique fidem picta tabella testatus est. Sed prodigium longe clarissimum est, quod domi ecclesiastæ nostro contigit. Is enim altero die, quo celebranda erat anniversaria serenissimi Electoris Maximiliani memoria, concionem funebrem habiturus, in ipsa nocte tam violenta cœpit diarrhæa laborare, ut viribus penitus exhausto de medico potius, quam concione, cogitandum esset. Et jam in humanis mediis nulla spes erat, eum in id temporis restitui posse, quo dicendum erat. Ergo ad Cælites conversus, cum bona Superioris venia votum divis Cosmæ & Damiano nuncupat. Quo facto, alvi profluvium sisti, & ipse recuperare tam valentes ad concionandum vires cœpit, ut in alteram usque horam eadem contentione dicere posset, acsi numquam ejus valetudo fuisset periclitata. Addit sequentem annotationem Luidelius: Concionator hic in templo nostro erat P. Carolus Piscator, cujus hæc ipsa funebris concio dein typis edita est. Electrix vero, cujus pietas superius laudata, & mox laudanda, debuit esse Maria Anna Austriaca, Maximiliani vidua.

[146] Ad annum 1653 de Sanctis nostris hæc suggerunt dictæ Annuæ: [variorum] Inter templi nostri Cælites magno in pretio atque constanti veneratione cælestes medici DD. Cosmas & Damianus. Horum cultum serenissima Electrix vidua exemplo suo ac bono propagat. Quippe solenne illi est, quoties aut pietas aut necessitas movet, ad eorumdem aram rei divinæ supplicem adesse: cujus exornandæ causa aulici cantores illius jussu plerumque accinunt. Varia sunt horum Cælitum in mortales beneficia, variis cereis, quin & argenteis sigillis ac monumentis, testata ab iis, qui eorum ope convaluerunt. Primum locum serenissimæ Electricis junioris Adelhaidis beneficium & munus obtinet, quæ gravem dentium dolorem argenteo primum, dein aureo dente redemit. Vir quidam perhonestus, dum dentes acicula scalpsit, eam imprudens deglutivit. Quæ cum intra fauces hæsitans, nulla chirurgi arte promoveri posset, extremum ei vitæ periculum attulit. Jamque inungendus ad extremum spiritum erat, cum sanctos Medicos, in opem vocatos, attulisse medicinam expertus est. Confestim enim acicula moveri deorsum cœpit: quæ dein nuspiam impedita nec viscera nec valetudinem viri amplius læsit. Pia cujusdam benefactoris liberalitas tantum æris largita est, ut ex annuo censu oleum pro alenda ad aram sanctorum Martyrum perpetua lampade comparari possit.

[147] [morborum] Ad annum 1654 hæc habentur: Sancti Cosmas & Damianus, uti cultu constanti hucusque a civibus honorantur, ita pietati beneficia respondent. Quanta vero in hos Cælites omnium ordinum pietas ac fiducia vigeat, tum quotidianæ ceræ ac sigilla, tum sacerdotum, qui stipendio ad sacrificandum in eorumdem ara conducuntur, litantium multitudo testatur. Ab exteris enim sacerdotibus octingenties ac decies sexies inibi factum est. Fovit horum Cælitum cultum serenissima Electrix vidua, quæ, cum a nostris moneretur, Romæ feria V post Dominicam III Quadragesimæ stationem ad SS. Cosmam & Damianum celebrari, voluit, ut, se præsente, in eorum altari res divina illo die haberetur, phonascis suis accinentibus. Ornatui eorumdem aræ accessit lampas argentea elegantis & curiosi operis pretio ducentorum florenorum, pro qua jam alius superiore anno in totius anni usum oleum adjunxerat.

[148] [sanationibus] Ad annum 1655: Magnum beneficium divis Cosmæ & Damiano in acceptis refert puella quædam, cui in secundum oculum acrior distillatio omnem prope videndi usum ademerat, propinquo insuper periculo, ne alter quoque oculus eodem malo involveretur. Postquam medidicorum opera nihil profectum est, divi Archiatri nostri in vota vocati, in tempore adfuere. Vixdum enim Deo ad Sanctorum aram litatum erat, cum illico laxari vis mali cœpit, & paulo post integra sanitas consecuta est. Duobus sequentibus annis nihil notatum de his fuit.

[149] [in cultores suos] Ad annum vero 1658 leguntur sequentia: Duo cælestes medici Cosmas & Damianus in nos esse benefici non desinunt, pecoribus juxta ac hominibus propitii. Fuit, qui facto ad illos voto, non tantum jumento suo, tabe lueque jam prope fatiscenti, vigorem pristinum impetravit: sed & ipse, semel iterumque periculosius decumbens, eorum beneficio, quos interpellavit, salutem consecutus est. Correptus nimirum, nescio quo arthritidis seu alterius generis malo, inter artus ac nervos penitus insidente; postquam in aliis medicis nihil opis, nihil spei superfuit, ad hos confugit, cereum promittens donum, atque illico sanitatem recuperavit. Sed enim voti sui deinceps immemor, cum promissis non staret, vertente anno rursum in veteres dolores incidit: quorum acerbitate quia sensit castigari negligentiam vel verius ingratitudinem suam (quippe adeo vehementes erant, ut ægre jam corpus moliretur) idcirco ictus sapere cœpit, & quo potuit conatu ad nostram ædem aramque Sospitatorum suorum adrepsit, illisque gratus ac supplex, dona & promissas preces persolvit: neque ita diu isthic moratus, sensit sibi jam melius esse. Domum deinde reversus, restitutam ex toto sanitatem cum conjuge demiratus, Medicos suos prædicare ac venerari non cessat. Geminum fere huic est, quod mulieri ex plebe accidit: quæ obrigescente brachio & manu, postquam frustra fuere omnia aliorum consilia, illud reperit saluberrimum, ut a divis Medicis nostris sanitatem efflagitaret: quibus ut primum cereum anathema appendi jussit, extemplo convaluit, idque syngrapha sua testata est.

[150] Ad annum 1662 hæc annotata sunt: Sacra lipsana sanctorum martyrum Cosmæ & Damiani in antiqua veneratione sunt: [& in totam] nec medicam manum retrahunt in vota vocati. Ad eorum aram solemnis supplicatio, volente serenissimo Electore (Ferdinando) & eamdem comitante, cum fructu ducta est, ne intempestiva cæli inclementia per crebriores pruinas frugibus nocere pergeret. Eorumdem diem natalem serenissimorum nostrorum ac archiepiscopi Salisburgensis præsentia reddidit celebriorem. Addo pauca, quæ leguntur ad annum 1667: Venerationem SS. Cosmæ & Damiani etiamnum perseverare, & ad eorum aras (Martyrum & S. Ignatii ac S. Francisci Xaverii) quotidiana afferri dona ac sigilla e cera vel argento, quæ accepta beneficia loquantur.

[151] Ad annum 1679 hæc de Sanctis fit mentio: Cum Bavariæ confinia passim contagiosa lue conflagrare nunciarentur, [civitatem] multæ per varias urbis ecclesias excludendo communi morbo religiones institutæ sunt. Nostrum autem templum id sibi proprium habuit, ut singulis diebus hora septima Sacrum musicum in tribus aris, SS. Cosmæ & Damiani, S. Sebastiani, & S. Francisci Xaverii, alterna loci commutatione ab uno e Patribus diceretur: constititque sacro isti ritui suus fructus, nam ad hæc usque tempora plena populo civitas nihil mortale passa est.

[152] Ad annum 1684 hæc commemorantur: Fuit mulier, [benevolos] quæ pedis atrophiam complures annos sic passa est, ut nervi sub genu contraherentur. Ubi pedem cereum anathematis loco ad aram SS. Cosmæ & Damiani in templo nostro suspendit, ita mox se curatam sensit, ut, vel omnino positis vel mitigatis doloribus, libera incedere, & ad longum tempus impetrato perfrui beneficio potuerit. Quidam genere nobilis, quod, hisce Divis auxiliantibus, gravi morbo liberatus est, voluit Archiatros suos in choro & organo celebrari, & cantatum in eorumdem ara Sacrum ex voto fieri.

[153] Demum ad annum 1732 hæc de Sanctis nostris leguntur: [se exhibent.] Non in minore (quam SS. Ignatius & Xaverius, de quibus sermo fuerat) veneraratione sunt sacræ SS. Cosmæ & Damiani reliquiæ: quorum patrocinio plures desperatam prope valetudinem se recuperasse affirmant. Universim affixa ad aras horum Sanctorum anathemata non solum e cera, sed etiam argento, gratam acceptorum memoriam probant Hæc, quæ nobis ex Annuis Collegii Monacensis Litteris communicata sunt, abunde ostendunt, magnam esse Sanctorum Monachii venerationem, magnam eorumdem in Monacenses beneficentiam.

§ IX. Ecclesia Sanctorum Kaufburæ in Suevia, ubi plurima miracula & beneficia clientibus præstita.

[Ecclesia Sanctis prope Kaufburam dicata,] Kaufbura civitas est Sueviæ in tractu Algovia sive Algea, sita ad Wertachium amnem, qui prope Augustam Vindelicorum in Lycum influit. Prope Kaufburam autem extra mœnia exstat etiamnum ecclesia SS. Cosmæ & Damiano dicata, in qua Sancti multa clientibus dicuntur præstitisse beneficia. De hisce anno 1750 P. Joannes Baptista Pamet, presbyter Societatis Jesu ibidem habitans, ad me transmisit Relationem Ms., idiomate Germanico, quam alius Societatis nostræ presbyter ex Germanico transtulit in Latinum. Præmittitur brevis expositio de vario illius ecclesiæ statu, quam huc compendio transferam & aliunde augebo, relationem beneficiorum mox integram daturus. Ecclesia dicitur ædificari cœpta anno 1496, quando religio Romano-Catholica ibidem vigebat, & necdum nata erat hæresis Lutherana. Sita est extra civitatem; sed, ut mihi perscripsit Luidelius ante laudatus, vix mille & quingentis passibus a mœnibus dissita. Verumtamen, ubi per Germaniam invaluerat hæresis Lutherana; derelicta fere fuit illa ecclesia, vastataque & censu suo privata.

[155] [quæ variis vicibus vastata,] Deinde reducta Kaufburam religione Catholica, ubi modo Catholici habitant cum Lutheranis, cogitatum fuit de instauranda SS. Cosmæ & Damiani ecclesia. Hoc circa annum 1630 exsecuta est Sodalitas, sive congregatio civium, quæ ab aliquo Societatis Jesu sacerdote Kaufburæ institutæ est sub titulo Jesu, Mariæ & S. Ignatii. Rursum tamen vastata fuit ecclesia tempore belli Suecici; sed ex hac quoque calamitate per dictos sodales emersit. De hisce, quæ in Ms. brevius dicuntur, in Historia Provinciæ Germaniæ Superioris Societatis Jesu plura leguntur Decade IX num. 429. Hæc prout a Luidelio sunt exscripta, huc transfero: Ejusdem Sodalitii beneficio insignis viget sanctorum martyrum Cosmæ & Damiani apud Kauffburanos religio. Steterat his dedicatum tertio fere a mœnibus lapide (passibus fere 1500) templum, celebre illud quondam visentium indigenarium advenarumque frequentia, cælestibusque beneficiis per eos impetrari vulgo solitis insigne. At injuria temporum ruinosum idem, suisque censibus, reditibus, prædiis per heterodoxos exutum, neglectumque usque adeo, ut pecorum gregibus, per ea loca pascentium, receptaculum non raro sacrilego abusu præberet: donec de sodalitio, quod memoravimus, pia matrona, &, qui consiliis ejus accesserant, sodales alii, indignitate rei commoti, anno MDCXXX induxere animum, ut reparatis, quæ labassent, ædis partibus, redditoque cultu ac nitore, religionem loci redintegrarent.

[156] [rursumque instaurata ac magis ornata,] Quod cum cœptum esset fieri, haud dubio Numine accidit, ut, qui consul civitatis Lutheranus erat, nocturno itinere id templum equo prætervectus, insolitis omnia luminibus collucentia inibi viderit, miroque veluti cælestium vocum concentu personantia audiret. Is Catholicæ subinde redditus Ecclesiæ, cum & sodalitio illi nomen dedisset, singulariter ornandam ædem suscepit, ceterisque sodalibus exemplo suo in idem consilium inductis, effecit, ut sumptu sodalitatis non modo a labe atque a squalore locus penitus vindicaretur; verum ornatu etiam ac splendore auctus tribusque instructus altaribus, religionem pietatemque visentium magnopere augeret. Ædituo quoque tum exstructa est domus. Cumque per Suecicum deinde bellum ea domus exusta, templum ipsum fœde iterum vastatum esset, injuriisque omnibus temporum atque hominum derelictum; ex ea quoque vastitate locus, atque ex cineribus domus beneficio sodalium emersit: ac, ne quando in eamdem labem ruinamque expositum opus recidisset, ipsa ædes auctoritate antistitis Augustani non modo in curam, sed plane in jus atque in potestatem sodalitii legitima cessione transiit.

[157] Inde multo etiam rebus omnibus instructa magis, [variis Sanctorum beneficiis inclaruit.] impensiusque exornata, dignitatem ad nostra usque tempora sic tenuit suam, ut magno semper & esset adjumento ad publicam pietatem & invitamento. Nec desiit umquam multitudine Sacrificiorum, supplicationum solemnitatibus, concionum frequentia, concursu hominum, religionis causa accedentium celebrari. Valuitque ea populi religio in primis contra morbos populares; tum vero etiam adversus alias calamitates, vix ut justo volumine comprehendi sanationes, & quæ sunt alia divinitus accepta beneficia, queant. Hæc de ipsa ecclesia sufficiunt. Inquisivi etiam, an reliquiæ SS. Cosmæ & Damiani ibidem servarentur: sed nihil de illis intellexi. Quapropter Miracula sive beneficia, quæ pertingunt usque ad annum 1670, huc solum ex Relatione transferam, prout Latine reddita accepi. Primum videtur idem cum relato de consule Lutherano. At alterutro loco aberratum fuerit a recta chronotaxi, cum visio ipsius ex dictis circa annum 1630 contigisset, & in primo miraculo figatur anno 1628. Fieri tamen potest, ut consulis Lutherani visio contigerit, antequam instauratio ecclesiæ fuerit inchoata, & sic annus utrobique recte exprimatur, at visio non recte post inchoatum opus.

[158] Anno MDCXXVIII. Ornatissimus dominus Joannes Waller, [Miracula aut Beneficia,] consul, adhuc Lutheranus, dum ex Helvetia pecunia onustus proficiscitur, audiit angelos in hac ecclesiola canentes: hinc conversus casulam byssinam obtulit.

MDCXXIX. Michael Schweyer Lutheranus scriniarius, cui honorabilis consiliarius demandarat turrim tegere, imprecabatur fulgur & grandinem. Vespere fulgurat; atque ille turrim tegere promittit: ignis incendit dumtaxat ejus domum.

MDCXXX. Hujus ecclesiolæ ædituus, cæcus factus, visum recuperat, concepto voto ad sanctos Patronos.

MDCXXXI. Dominus Joannes Georgius Steck librarius, tribus mortiferis tumoribus afflictus, ab unoquoque pro mortuo reputabatur: at, facto ab ejus conjuge voto, convaluit.

MDCXXXVI. Sebastianus Glaser, dum puer erat, infirmabatur ad mortem. Facto a parentibus voto, sanitati restituitur, & hodie vivit sacerdos religiosus in laudabili monasterio Ursinio. Nomen monasterii Germanicum difficulter legi potuit ab interprete. Videtur Ursinium prope Kaufburam Ordinis S. Benedicti.

[159] MDCLVIII. Nobilis equitis Caroli Andreæ Von Schlecht equus morsu serpentis pene interierat, [brevissime scripta,] jamque carnifici traditus erat: at statim post conceptum votum convaluit.

MDCLVIII. Procumbebat humi ex mala incisione, ut disrumpi deberet, equus nobilis ac generosi Domini Joannis Ottonis Von Schlecht; post promissas duas candelas omne periculum evanuit.

MDCLVIII. Joannes Ulricus Franciscus superioris Bavariæ arcularii tyro, ex gravi ligno super genu collapso graviter vulnerandus, post promissum genu cereum sanus surrexit, & anathema ipse huc tulit.

MDCLIX. Glodita Curirin Burgunda, ubi menses duos nec pedem movere potuit sine ingenti dolore, post conceptum votum plene sanata, detulit ipsa promissum anathema.

MDCLX. Joannes Geiger æger sensim insanit; ac statim cum morte luctatur: votum concipiunt ejus liberi, atque ille sensibus & sanitati restituitur.

[160] [prout Latine] MDCLXIII. Barbara Reischin toto anno inexplicabiles dentium dolores passa; usa quibuscumque remediis, at frustra; accedit hos Patronos, & ab his integre incolumis redit.

MDCLXIII. Christianus Unsin calcarius, frequenter damnum patiebatur ex fornace; qui cum demum corruere inceptabat, aliquod anathema promittit; atque is tamdiu integer stetit, dum omnis ignis esset extinctus, ac deinde corruit sine ullo damno.

MDCLXIV. Maria Schollhorin, ex Germania Inferiori puella anni unius, huc cum equo a matre deducta fuit, cum gratiarum actione de tumore ad ovi magnitudinem, post votum factum, penitus ablato.

MDCLXIII. Joannes Kolhundt, passus tota hicme ingentes pedum dolores, ut munere suo fungi non posset; post promissum Sacrum, appensumque cereum anathema, plene sanatur.

MDCLXIV. Annæ Mariæ Hossin intumuerat mamilla, unde sex hebdomadis incredibiles dolores patiebatur; adhibuerat pharmaca varia, quibus dolor magis intendebatur. Facto voto, tumor disruptus est, ne relicta quidem cicatrice.

MDCLXV. Mariæ Kocherin puellæ intumuerat genu quinque septimanis; ne ab acatholico curetur, vovet cereum album; ac statim omnis tumor evanuit.

[161] [redditæ sunt,] MDCLXV. Joannes Vilher septennis ne pedem quidem movere poterat: ubi parentes sanctos Patronos invocant, voventque anathema, ille gressum plene recuperat.

MDCLXV. Philippus Laurentius Magg in cunis adhuc tumore affligitur: sanctis Martyribus anathema aliquod promittunt parentes; atque ille ab hernia integre liber in hunc usque diem evasit.

MDCLXV. Joannes Unsin ex Ebenhoffen, ubi ex lapsu quercus humeri confracti sunt, anathema vovit, ac sanus & incolumis incessit.

MDCLXV. Filia Tobiæ Bertholdts, quatuor annorum puella, multos & alternos dolores in pedibus, manibus ac brachiis patiebatur, quæ membra ita torquebantur, ut certo moritura crederetur: defertur in ecclesiam, ac subito sana evadit, & membra in pristinum statum restituta fuere.

MDCLXVI. Quatuor liberi Joannis Unsin tumore omnino simili in collo afflicti, ut timeretur struma, post factum a parentibus votum bibunt singuli ex fonte S. Cosmæ, atque ab omni tumore absque cicatrice liberantur.

MDCLXVI. Christiani Unsin filia annorum trium venenatam aquam pro muscis positam biberat, ac statim procubuit humi semimortua, post factum continuo a parentibus votum, illa venenum evomit, & indemnis evadit.

[162] [cum paucis] MDCLXVI. Georgius Weis ab Apsstrang cum vicino suo jacebat infirmus ex dolore aliquo interno. Uterque adhibet pharmaca opportuna, quædam etiam minus bona, at singula invanum. Georgius ducatum aureum promittit ecclesiæ, ac etiam defert, sanatur ipse, alter vero, qui nihil promiserat, æger permansit. Post hoc sequuntur nonnulla priorum rursum annorum beneficia. Quod verisimiliter factum, quia collector omnia consequenter scripsit, & illa prius, quorum notitiam primo acceperat. Suspicor tamen, in numeris quoque subinde erratum fuisse, nisi ipse collector in assignandis annis aliquando erraverit.

MDCLX. Georgius Glaser in gena patitur tumores rubeos accrescentes: devovet se sanctis Patronis ac sine ulla macula sanitati restituitur.

MDCLX. Conradus Hilebacher dentibus ac uno pede multum laborabat: intercessione sanctorum Patronorum ab utroque dolore liberatus fuit.

MDCLX. Joannes Eschelauer laterarius simul duo corda detulit: primo quod filia sua afflicta fuerit periculoso tumore, in mamilla accepto: secundo quod equus suus in stabulo subito quasi exanimis ceciderit. Utrumque cor dicavit sanctis Patronis: ac de nocte tumor disruptus est sine ullo medicamine, ac evanuit; equus, sicut ante, laborare perrexit.

MDCLXI. Barbara Reichard ex Schwabmunchen annorum septuaginta, ex defluente humore visum amisit: monetur a Maria in Lechfeld, Kaufburam pergeret. Post institutam peregrinationem mox visum recepit.

[163] MDCLXI. Joannes Georgius Espermiller lanio vendita pecora per vias agebat, [observationibus,] in quibus, Gallis ex Hungaria in Galliam euntibus, passim pecora interibant. At ipse, facto voto, nullum passus est detrimentum. Cum sex Gallorum millia anno 1664 missa fuerint in Hungariam, ut imperatori essent subsidio contra Turcas, de eorum reditu verisimiliter hic fit mentio. Quare non anno 1661, sed exeunte 1664 aut anno 1665 res contingere debuit.

MDCLIX. Michael Mayer, civis & figulus, laborabat plurimum uno pede, vovet pedem cereum, & appendit ecclesiæ muris; pedisque doloribus eximitur.

MDCLIX. Dominus Michaël Kreitman, magnus consiliarius, promittit pro ægra filiola sua annorum duorum Sacrum in honorem sanctorum Patronorum, ejusque sanitatem impetrat.

MDCLXVII. Filia Joannis Millers, annos duos nata, insomnis jacuerat per dies quatuordecim, continue plorans: ad hanc defertur ecclesiam, ex eaque sana egreditur

MDCLXVII. Magdalena Yeler, tredecim annorum puella, præ doloribus caput movere haud poterat toto trimestri. Matthæus, ejus frater annorum undecim, tumores plusquam triginta receperat. Post adhibita, sed frustra, remedia plurima, sanitatem in hac ecclesia recuperant.

MDCLXVIII. Magdalena Glaser, in sepem incidens claudicabat: deinde hydropisi laborare cœpit. Sanctorum Patronorum intercessione utroque incommodo liberata fuit.

MDCLXVIII. Domina Magdalena Jagerin ex Oberstorff devovit hic infantem suum, cujus brachii os prominebat; eumque inde melius habentem domum retulit.

[164] MDCLXVIII. Anna vidua & ambæ ejus filiæ per artem magicam sexcentis incommodis, [recitantur.] maximisque doloribus, etiam usque ad privationem sensuum affligebantur longo tempore. Nondum plane sensibus restitutæ, vovent sacrum Missæ sacrificium, & sibi restituuntur; hodieque sua præstare pergunt.

MDCLXVIII. Maria Brechamer, multos dolores in tibia spatio octo hebdomadarum perpessa, cereum promittit ac sanatur, deinde, Deo sic volente, malum recrudescit: illa votum persolvit, ac integre restituitur pristinæ valetudini.

MDCLXVIII. Matthæus Pragmayer, hujus ecclesiæ ædituus, ita contractos nervos habebat, ut neque incedere neque stare potuerit. Preces & anathema promittit, atque etiam exauditur.

MDCLXVIII. Ignatius Hauderer septennis, ab incunabulis claudus ac curvus, ne pedem quidem dirigere poterat. Super humeros parentum in hanc ecclesiam defertur, ac post fusas preces optime valuit.

MDCLXVIII. Christinæ Fichtler, Bavaræ, tumor erat, ad lunæ mutationem crescens ac decrescens: præterea ad dies quatuordecim patiebatur dolores admodum graves in oculis. Post recitatas aliquot, quas voverat, beatissimæ Virginis coronas, utroque dolore liberatur.

MDCLXVIII. Margarita Mayr, longo tempore passa fluxum sanguinis, capitis ac dentium dolores, nuncupato hisce sanctis Patronis voto, tergemino illo malo caruit.

MDCLXVI. Petrus Gerle, architectus nosocomii, post promissum thalerum, (moneta Germanica est vulgo nota) momento temporis liberatus fuit mortali catharro & surditate.

MDCLXIX. Gaspar Hoffman deposuit, medicos voluisse incidere puerum suum trium mensium, hernia laborantem, at non decrescente luna: eadem crescente, reperisse se puerum omnino sanatum, postquam ejus mater clam privatam Missam voverat.

MDCLXIX. Anna Hostia ex Mauerstadten in mortalem morbum incidit: inungitur, privatur usu sensuum, ac multos clamores edit; vir ejus pro malo avertendo vovet Missæ sacrificium: illa subito tacet ac sanatur.

MDCLXIX. Josua Jerg detulit quatuor candelas ex cera virgine: duas mater voverat pro prole sua, calculo laborante, quæ lachrymari cessavit sanataque fuit: duas alteras pro se ipsa, laborante per annum ex genu, post factum votum sanato.

MDCLXIX. Catharina Hürn ex Mauerstadten in periculoso morbo dedicatur sanctis Patronis a parentibus suis cum voto de Missa curanda: seque ipsa hic stitit cum loci parocho.

MDCLXIX. Domina Maria Victoria Königman vidua pro primogenita sua, hebdomadas sex ægrotante ac tota debili, & pro altera filia Magdalena, gutturis dolore sic afflicta, ut per hebdomadas quatuor nihil deglutire potuerit, anathema promittit sanctis Patronis: atque utraque filia sanitati restituitur.

MDCLXIX. Christianus Möst, Bavariæ Superioris; Georgius Lieb, ex Frisenreid, ac plures alii rustici devovent cum dono sanctis Patronis equos suos peste infectos, ac indubie morituros: verum illi penitus sanantur.

MDCLXX. Religiosa domina Justina Anna, novitia in Schönenfeld, magno in gena tumore affligitur. Ubi mane incisio præcipitur, illaque hanc tabellam promittit, nocte tumor ipse rumpitur, ac sponte disparet. Hæc ultima videntur oblatæ tabellæ inscripta fuisse: unde fit verisimile, plura alia ex tabellis oblatis fuisse desumpta.

§ X. Aliæ reliquiæ & loca sacra in Germania, Belgio, Hispania, aliisque provinciis.

Præter magnus corporum partes, quas modo Monachii diximus conservari, [Sanctorum ossa aliqua Pragæ,] plures aliæ minores in variis Germaniæ civitatibus ostenduntur. Pessina in Phosphoro Pragensi ad XXVII Septembris partes notabiles ecclesiæ metropolitanæ Pragensi attribuit, eas sic enumerans: SS. Cosmæ & Damiani MM. fusta duo majora, & alia tria minora de capitibus illorum, allata per Carolum (IV imperatorem anno) MCCCLIII ex partibus Germaniæ. Item aliæ tres insignes partes ossium, duæ Carolo missæ Brema ab archiepiscopo Alberto, qui erat ex ducibus Brunswicensibus, anno MCCCLXXIII: tertia unde allata, non constat. Hæ omnes (uti de aliquibus asseritur) potuerunt Brema variis temporibus Pragam pervenire. De vetusta ecclesia SS. Cosmæ & Damiano dicata Boleslaviæ in Bohemia ad XXVIII plura dicenda venient in S. Wenceslao, ante ejus portam occiso.

[166] Gelenius in Colonia Agrippinensi variis ecclesiis assignat aliquid reliquiarum SS. Cosmæ & Damiani, [alia Coloniæ:] & nominatim, Cartusiæ Coloniensi pag. 456 duo ossa magna de utroque martyre Cosma & Damiano. Deinde aliquid tribuit de eorumdem reliquiis pag. 267 ecclesiæ collegiatæ S. Gereonis, aliquid pag. 289 collegiatæ S. Cuniberti, aliquid pag. 372 abbatiæ S. Panthaleonis. Hoc autem monasterium, etiamsi vulgo S. Panthaleonis maxime vocetur, fuit tamen etiam SS. Cosmæ & Damiano dicatum: atque hos patronos habet & colit. Reliquiæ SS. Cosmæ & Damiani pag. 412 accensentur thesauro sacro ecclesiæ parœcialis S. Lupi, & pag. 420 parœcialis item S. Pauli, ac demum pag. 483 aliquid de S. Cosma martyre tribuitur ecclesiæ monasticæ Carmelitarum.

[167] Theodorus Rhay in Opusculo, quod inscribitur, Animæ illustres Juliæ, [reliquiæ in abbatia Essendiensi, Sanctis dicata:] Cliviæ &c., ad XXVII Septembris ita habet: Essendiæ sanctorum Cosmæ & Damiani martyrum, quorum insignes aliquot reliquiæ istic quiescunt. Item ad X Maii: Essendia provinciæ istius caput, festo cultu prosequitur SS. Cosmam & Damianum martyres, quorum gladius istic sanguine rubens inter rara lipsana monstratur. Hoc loco laudat Annales Perarii, quos non habemus, & indicem ecclesiæ Essendiensis. At loco priori adducit Gelenii mox laudati Fastos, in quibus revera ad XXVII Septembris hæc leguntur: SS. Cosmæ & Damiani medicorum, quorum pleræque reliquiæ Essendiæ in diœcesi Coloniensi, & in S. Panthaleonis, ac aliis ecclesiis. Idem ad X Maii: Translatio SS. Cosmæ & Damiani, quorum potiores reliquiæ Essendiæ in diœcesi Coloniensi, & in eorumdem Sanctorum basilica Coloniæ, quæ nunc S. Panthaleonis dicitur. Verum asserta Gelenii multum exaggerationis habent, eaque de causa laudatus Rhayus ea sic temperavit, ut uno loco gladium sanguine tinctum, altero insignes aliquot reliquias ecclesiæ Essendiensi solum tribuat. Si autem indicem reliquiarum vidit Rhayus, nec tamen ullas notabiles corporum partes nominet, facile capimus, per insignes reliquias non multum significari. Gelenius ipse in abbatia S. Panthaleonis, dum sacrum hujus thesaurum fuse recenset, generatim tantum aliquid de SS. Cosma & Damiano invenit. Essendiensis autem abbatia est nobilium Canonicarum, eaque SS. Cosmæ & Damiano dicata, ad quam spectat dominium civitatis & principatus Essendiensis. De initio abbatiæ consuli potest Gallia Christiana recusa tom. 3 col. 774.

[168] [iisdem ut patronis secundariis dicata Hildeshemensis ecclesia.] Apud Leibnitium tom. 1 Scriptorum Brunswicensium pag. 743 in Chronico Hildeshemensi de Altfrido Hildeshemensi episcopo hæc leguntur: Ipse etiam anno Incarnationis Domini DCCCLXXII, suæ vero ordinationis XXVI, inchoatum Hildeneshem monasterium, Deo gratias, consummavit, & divinæ Majestati in honore sanctæ Mariæ, sub titulo sanctorum Cosmæ & Damiani, Tyburcii & Valeriani & sanctæ virginis Ceciliæ devotissime dedicavit Kal. Novembris. Ejusdem ecclesiæ fundatio ibidem pag. 716 refertur in Annalibus Hildeshemensibus, eodemque anno & die peracta dicitur. At non vocatur ibi monasterium, nec tot recensentur patroni: sed hæc ibi leguntur: Et eodem anno, Indictione V, in Kalendis Novembris dedicata est ecclesia sanctæ Mariæ in Hildensheim a venerabilibus episcopis, Alfrido ejusdem ecclesiæ episcopo, & Rimberto, Theodrico, sed & Luithardo cum interventione religiosi abbatis Adalgarii monachorumque & canonicorum. Itaque primaria patrona fuit beatissima Virgo Maria, eoque nomine basilica illa apud recentiores vocatur. Sancti vero Cosmas & Damianus cum reliquis accesserunt ut patroni secundarii, vel partem aliquam aut saltem aliquod altare habuerunt nomini suo dicatum. Cum autem Altfridus, hujus basilicæ cum adjuncto canonicorum monasterio fundator, dicatur etiam fundasse abbatiam Essendiensem, de qua mox egi, verisimillimum est, ipsum jam seculo IX habuisse aliquas SS. Cosmæ & Damiani reliquias, atque harum causa illorum patrocinio consecrasse ecclesias a se fundatas.

[169] [reliquiæ in aliis Germaniæ ecclesiis.] Reliquias SS. Cosmæ & Damiani seculo XI etiam invenio in monasterio Schwarzacensi diœcesis Herbipolensis ad Mœnum. Nam apud Ludewig tom. 2 Scriptorum rerum Germanicarum in Chronico Schwarzacensi col. 16 Cosmæ & Damiani reliquiæ annumerantur iis, quæ positæ erant in oratorio S. Benedicti. Ad Mœnum quoque in eadem diœcesi est abbatia Selingenstadiensis, cujus fundator fuit Eginhartus, Caroli Magni cancellarius. De hac abbatia fuse agit Joannes Weinckens in Eginharto illustrato, ibique pag. 58 altaria enumerans, affirmat altare S. Joannis, etiam consecratum esse in honorem aliorum Sanctorum, ac nominatim Cosmæ & Damiani. Mox pag. 59 reliquias recensens abbatialis ecclesiæ, iis annumerat duo ossa insignia de SS. Cosma & Damiano. Deinde pag. 60 reliquiis parochialis ecclesiæ aliquid similiter accenset de SS. Cosma & Damiano. Testatur etiam Papebrochius noster in Itinere Romano Ms. pag. 48, se ibidem vidisse reliquias SS. Cosmæ & Damiani. Eorumdem reliquiæ rursus memorantur apud laudatum Ludewig col. 419 & 426 in monasterio Murensi in Helvetia, & rursum col. 420 S. Cosmæ: sed modicæ verisimiliter sunt particulæ.

[170] [Reliquiæ Sanctorum in Belgio,] Aliquot SS. Cosmæ & Damiani reliquias etiam recenset Rayssius in Hierogazophylacio Belgico. Primum pag. 39 inter sacra pignora ecclesiæ collegiatæ, quæ S. Amato Duaci dicata est, numerat digitum S. Damiani martyris, sancti Cosmæ, itidem martyris germani fratris; & præterea pag. 41 aliud quidpiam de SS. Cosma & Damiano. Ecclesiam item collegiatam S. Petri ejusdem urbis pag. 416 ait gaudere partibus præclaris sanctorum germanorum fratrum & martyrum Cosmæ & Damiani: recitatque instrumentum donationis, qua eas acceperint ex abbatia B. Mariæ Hinniacensis, Ordinis S. Augustini, diœcesis Atrebatensis, quod legitur datum anno millesimo quadringentesimo sexagesimo secundo, mensis Octobris die nona. Idem ecclesiæ S. Mariæ cathedrali Tornacensi pag. 314 adscribit Sanctorum Cosmæ & Damiani martyrum duo ossa. Abbatiæ S. Autberti Ordinis S. Augustini, sitæ intra urbem Cameracensem, pag. 82 tribuit de ossibus sanctorum Cosmæ & Damiani martyrum. Demum pag. 294 abbatiæ Marchianensi, Ordinis S. Benedicti, sitæ ad Scarpam fluvium, tertio fere milliari a Duaco, adscribit ossa notabilis magnitudinis excellentissimorum martyrum Cosmæ & Damiani.

[171] Ceterum oportet antiquus admodum sit cultus SS. Cosmæ & Damiani in partibus Belgicis, [ubi ipsorum cultus vetustus, & exstructum seculo 6 oratorium.] cum S. Monulfus, seculo VI Trajectensis ad Mosam episcopus, dicatur eorum nomini oratorium dedicasse eo loco, quo deinde excrevit Leodium urbs celeberrima. In gemina Vita S. Monulfi, ad XVI Julii edita, oratorii illius constructio asseritur. Prima num. 2 sic habet: Hunc locum cum beatus Monulphus episcopus quadam die cum suis comitibus intrasset, & captus situ & amœnitate ejus substitisset, vocabulum loci quæsivit, & Legiam nominatam audivit, moxque prophetico tactus spiritu: Eja, inquit adstantibus, locum, quem Dominus ad salutem multorum suorum fidelium elegit, & quem per merita cujusdam servi sui postmodum magnifice illustratum summis civitatibus æquabit: statimque descendit, & locum orationis designavit, constructamque ecclesiam in honore sanctorum Cosmæ & Damiani martyrum Domino consecravit, quam postmodum S. Lambertus martyr suo sanguine nobilitavit. Eadem brevius leguntur in altera Vita. Consentiunt etiam scriptores Leodienses de oratorio SS. Cosmæ & Damiani, & nonnulli cum Vitis allegatis voluerunt, in ipso illo oratorio occisum esse S. Lambertum. At ex hujus Actis, datis ad XVII Septembris, aperte colligitur, cæsum esse in cubiculo suo, ut ibidem probatum est in Commentario prævio § XI.

[172] Vetustum etiam in Hispania esse cultum SS. Cosmæ & Damiani, [Loca Sanctis olim dicata in variis partibus] eumque viguisse ante irruptionem Maurorum in illas provincias, certis indiciis habemus compertum. Nam in concilio Toletano XI, quod figitur anno 675, cum aliis subscripsit Gratindus, ecclesiæ monasterii sanctorum Cosmæ & Damiani abbas, ut videri potest apud Labbeum tom. 6 Conciliorum col. 555. Plura de illo monasterio profert Mabillonius tom. 1 Annalium pag. 72: sed ea mittam, quia pleraque ex pseudo-Maximo deprompta nihil habent auctoritatis. In Vita S. Ildephonsi episcopi Toletani, apud nos ad XXIII Januarii, num. 1 dicitur S. Ildephonsus, adhuc diaconi officium peragens, in ecclesia SS. Cosmæ & Damiani, quæ sita est in suburbio Toletano, abbas præfectus. Hæc asserit Zizilanes. At alter Vitæ scriptor Julianus monachum fuisse dicit & abbatem in cœnobio Agaliensi. Ex laudatis vero subscriptionibus concilii XI Toletani colligitur, aliud esse Agaliensi monasterium, cui tum præerat abbas Avila, aliud SS. Cosmæ & Damiani, cujus abbas Gratindus. Erravit igitur alteruter ex scriptoribus Vitæ S. Ildephonsi. Ex dictis tamen Zizilanis habemus, monasterium SS. Cosmæ & Damiani fuisse in suburbio Toletano.

[173] Seculo IX exstabat ecclesia SS. Cosmæ & Damiani prope Cordubam, [Hispaniæ: reliquiæ in Lusitania & in Anglia.] dominantibus ibidem Mauris, ut dubitandum non videatur, quin multo sit vetustior, conditaque ante irruptionem Maurorum in Hispaniam. In ea sepultum fuit corpus Salomonis, qui cum S. Ruderico passus est sub Mauris anno 857 æræ Christianæ. Horum Acta data sunt ad XIII Martii ex S. Eulogio, in quibus corpora dicuntur in flumen projecta. Invento prius & sepulto S. Ruderici corpore, de Salomone item invento legitur: Venerabilium Dei sacerdotum officio in basilica SS. Cosmæ & Damiani honorifice tumulatur, nimirum in vico Colubris circa Cordubam. Mabillonius tom. 3 pag. 352 ad annum 915 memorat Legionense sanctorum Cosmæ & Damiani monasterium, in quod narrat secessisse Gennadium episcopum. Idem pag. 646 ad annum 977 Covarruviense monasterium sanctorum Cosmæ & Damiani ait a viris ad fæminas translatum. Hæc breviter indicasse sufficiat de locis SS. Cosmæ & Damiano olim sacris in Hispania. Ex locis vero sacris verisimillimum fit, aliquas eorumdem Sanctorum in Hispania fuisse reliquias. Memorantur eæ cum aliis plurimis tom. 2 Januarii pag. 612 translatæ in Lusitaniam ad ecclesiam Ulyssiponensem domus professæ Societatis Jesu. In Angliam etiam pervenit aliquid saltem reliquiarum SS. Cosmæ & Damiani. Nam in Monastico Anglicano tom. 1 pag. 6 enumerantur reliquiæ Glastoniensis ecclesiæ, interque eas memoratur de reliquiis Sanctorum Cosmæ & Damiani. Verum hæc sufficiant de reliquiis & locis sacris horum Sanctorum. Nam omnes eorum ædes sacras, aut ossium particulas enumerare, non est humanæ diligentiæ, neque etiam necessarium.

[174] [Observatio de enumeratis reliquiis.] Si quis modo investigaverit, an omnia ossa sacra, quæ recensui Romæ, Venetiis, Imolæ, in Gallia & Germania, ac nominatim Monachii, ubi pars major, quam ullo alio loco videtur servari, certo credamus esse SS. Cosmæ & Damiani; respondebo, non æque id affirmari posse de omnibus, maxime cum saltem tria inveniam capita, duo Monachii, tertium Imolæ, & fortasse alibi inter reliquias generatim assertas aut caput aliquod aut partes capitum inveniri valeant: ac Pragenses nominatim de capitibus partes sibi attribuant. Interim adverto, nullam fere mentionem fieri de reliquiis aliorum trium Fratrum Anthimi, Leontii & Euprepii, ut suspicio oriri possit, eorum reliquias fuisse confusas cum sacris ossibus SS. Cosmæ & Damiani, ac horum nomine illas fuisse in veneratione habitas.

§ XI. Miracula olim scripta: nonnulla hic recitantur: multa edita a Dehnio: quomodo hæc a nobis danda.

[Sanctorum Miracula olim scripta: ex his unum recitatur] Miraculis maxime inclaruisse SS. Cosmam & Damianum, abunde probatur ex testimoniis variorum jam recitatis. Illa a multis seculis fuisse collecta & scriptis mandata, novimus certo ex Actis concilii Nicæni secundi, in cujus Actione 4 Miracula SS. Cosmæ & Damiani ter allegantur ad probandum cultum sacrarum imaginum, quod in iis de imaginibus Sanctorum fiat mentio. Primum ex illis, quod alibi non invenio, huc traduco. Titulus apud Labbeum tom. 7 Conciliorum col. 255 Latine sic exprimitur: Ex Miraculis sanctorum Cosmæ & Damiani. Græca non affero brevitatis gratia, conferam tamen, & monebo, si quid aliter Græce legitur: Alius quidam vir clemens valde, fistulam habens in femore, & multis usus medicamentis, ita ut sese etiam gladiis medicorum traderet, per annos circiter quindecim miseriis afflictus est in passione, a qua superatus, amplius crevit languor, quadrati oris effectus, & superjacente rheumate fatigatus. Sensus, non bene expressus, est, quod victus malo, hoc ita auxerit, ut per quatuor foramina flueret. Frequenter etiam immisso corpori potu inde profluente, medicisque dicentibus, quod languor ita dominaretur ei, ut non posset manus hominis inveniri, quæ passioni auxiliaretur. Postposuit * ergo se vir, & accepit a multis consilium, ut ad sanctorum Dei famulorum Cosmæ & Damiani sanctificatam pergeret domum.

[176] [ex Actis concilii Nicæni 2:] Et cum hoc facere voluisset (multas enim habet voluntates * necessitas) videt Sanctos in somnis dicentes sibi: Veni ad nos, sanaberis. Fiducia ergo accepta per exhortationem Sanctorum, pervenit ad gloriosam eorum domum, & per singulos dies non cessavit obsecrare, ut liberaretur a passione. Porro cum permansisset anno, & nullam visitationem fuisset adeptus, in fine egressus liminare, quod appositum erat domui Sanctorum, & intuens in imaginem Salvatoris, quæ posita erat in dexteriore porticu (picta vero erat in ea tam sancta Maria Dei Genitrix, quam sancti famuli Christi Cosmas & Damianus, & quidam ex magnis viris, Leontius nomine) deprecationibus factis prolixis, flevit per multas horas amare: atque obsecratis Sanctis, abiit in locum cubiculi sui. Et aspicit per noctem venientes ad se famulos Christi Cosmam & Damianum, mediam habentes gratia plenam Virginem, & dicentem sibi (immo ipsis:) Ecce ipse est, adjuvate eum velociter. Sanatio haud dubie subsecuta est, licet ibi sit prætermissa, quemadmodum in fine duorum aliorum miraculorum, quæ ibidem referuntur, quædam sunt omissa, quod in concilio non ageretur de miraculis, sed de imaginibus. In codice Florentino postea memorando hoc miraculum etiam relatum est, ibique sanatio in fine addita.

[177] Secundo ibi relato hoc præmittitur: Item ipse legit ex iisdem Miraculis, [illorum collectio non integra ad nos pervenit,] de uxore Constantini Laodicensis. Tum tertio: Ex eisdem Miraculis, de muliere tortionem (Græce τοὺς στρόφους, id est, tormina intestinorum) habente. Hæc duo posteriora habentur in Collectione miraculorum cum Actis edita per Dehnium, ubi primum desideratur. At quod hic secundum est de uxore Constantini, Laodiceæ degentis, ut habetur in Græco, non Laodiceni; in Collectione est vigesimum octavum, sanatioque, in concilio omissa, integre ibi exponitur. Quod hic tertium, in Collectione est decimum tertium, ibique rursum aliqua adduntur in fine, in concilio omissa ut minime necessaria. Ex omissione autem primi miraculi aperte colligitur, totam Historiam miraculorum SS. Cosmæ & Damiani ad nos non pervenisse, & etiamnum alicubi latere, si non perierit.

[178] Quis illius sit auctor, non invenimus; neque certo novimus, [nec scriptor innotuit.] quo tempore fuerint conscripta. Suidas quidem tom. 2 pag. 1153 ad nomen, Christodorus, ab hoc Miracula Sanctorum nostrorum scripta ait, ita scribens: Christodorus Thebanus illustris scripsit de Aucupio versibus, & Miracula sanctorum Anargyrorum Cosmæ & Damiani. At allegata verba insinuant, non minus poëtam illum versibus scripsisse de Miraculis, quam de Aucupio, ut suspicari non possimus, Historiam miraculorum, quæ allegata est in concilio, ab eo scriptam esse. Scriptor igitur illorum Miraculorum ignotus est. De tempore, quo scripta sunt, hoc certum videtur, fuisse exarata ante hæresim Iconoclastarum seculo VIII natam. Utrum vero scripta sint seculo VII, an VI aut V, certo invenire nequeo, nec ulterius investigabo.

[179] Alia majoris momenti dubitatio oritur de Miraculis, quæ post Acta SS. Cosmæ & Damiani edidit Dehnius, videlicet, an omnia credenda sint esse illius Collectionis, [Illorum, quæ edidit Debnius,] quæ allegata est in concilio Nicæno. Nam, ut jam vidimus, duo sunt plane eadem: quod vero unum ex ibi allegatis inter hæc non inveniatur, solum evincit, Historiam illam ad nos non pervenisse integram. Hoc vero magis confirmatur ex ipsis Miraculis editis. Nam ad primum in margine notatur, ex codice DCCCVII bibliothecæ Vaticanæ Leo Allatius misit: neque alius assignatur codex pro novemdecim prioribus, quibus addita est præfatio satis prolixa. Deinde vero pag. 453 alia datur præfatio pro miraculis sequentibus, & hæc in margine desumpta dicuntur, Ex codice MDCXLI bibliothecæ Vaticanæ: nec alius codex notatur pro novem miraculis post præfationem sequentibus, ut hæc novem ejusdem videantur scriptoris, diversique ab eo, qui novemdecim priora videtur scripsisse. Attamen unum ex tribus in concilio recitatis reperitur inter priora novemdecim, aliud inter novem sequentia.

[180] [tres saltem diversi sunt scriptores,] Tandem pag. 519 alia rursum sequitur præfatio, cujus hoc est principium: Magna magnorum ac celebrium cælitum famulorumque Christi Cosmæ & Damiani miracula, cum in sancta eorumdem æde ab illis lecta, qui varie ac diversis modis ipsa conscripserant, audirem; & curationes quovis die & tempore peractas, partim ex ipsismet, quos sanaverant, partim ex aliis, qui spectatores aut ministri sanatorum fuerant, cognoscerem, precando precatus sum & desiderio desideravi, ut & mihi unum vel alterum ex iis miraculis, quæ litteris hactenus mandata non sunt, addere liceret &c. Tum unum & ultimum sequitur miraculum; quod rursum diversi est scriptoris, qui videtur post alios scripsisse. Ex dictis jam tres videmur habere scriptores Miraculorum, quæ submisit Allatius & Dehnius edidit. Forte & plures erunt, si omnia accurate perscrutemur.

[181] [atque ita per partes ea miracula] Etenim Papebrochius noster etiam perscrutatus est codices Vaticanos, inventaque de SS. Cosma & Damiano contulit cum editis apud Wangnereckium & Dehnium, quæ omnia ab Allatio erant transmissa. Testatur autem in Collectione Actorum Græcorum mensis Septembris fol. 106, ubi observationes quasdam de hisce interposuit, pleraque se invenisse de editis apud Dehnium, atque initio hæc scribit: In codice Vaticano Græco 866 optimæ fidei, unde describi curavimus plurima Acta Sanctorum & plane a Metaphrastis lucubrationibus diversa, sunt conjunctæ Vitæ trium parium nomine Cosmæ & Damiani. Tum observat, primo loco posita fuisse Acta, quæ fabulosa esse ostendi num. 36, sub nomine Cosmæ & Damiani martyrum Romanorum edita apud Dehnium. Mox secuta esse Acta, primo loco a nobis edenda, quæ certo sunt Martyrum Arabum, quos nos agnoscimus solos Cosmam & Damianum. Tertio loco posita fuisse Acta illa, quæ Allatius & Dehnius Confessorum Cosmæ & Damiani crediderunt, & quæ pro talibus edidit Dehnius a pag. 6. Hæc Confessorum esse ipse quoque credebat Papebrochius cum Allatio tum vivente & auctore libri recenter editi.

[182] [in codicibus inventa sunt, ut a pluribus etiam] Attamen observat, titulum illi documento præfixum esse: Χάρις καὶ δωρεὰ ἰαμάτων τῶν ἁγίων ἀναργύρων Κοσμᾶ καὶ Δαμιανοῦ. Gratia & donum sanationum sanctorum anargyrorum Cosmæ & Damiani. Jam ante observavi, scriptum illud, quod Allatius aliique habuerunt pro Vita Cosmæ & Damiani confessorum, videri fontem, ex quo apud Græcos medii ævi & neotericos tria Anargyrorum paria maxime profluxerunt: nec tamen videri Vitam, sed relationem miraculorum, cum in vita tum post mortem patratorum. Quam maxime autem fabulosum videri scriptum istud, jam dixi num. 32. Unde mihi suspicio oritur, ex poëmate Christodori Thebani, qui Sanctorum miracula versibus descripsit, laudatum scriptum traduci potuisse ad solutam orationem. Certe totum est ejusmodi, ut magis videantur inventa poëtica, quam vera facta. Interim observat Papebrochius, post fabulo sum scriptum, a pag. 6 apud Dehnium usque ad 23 editum, sequi septem alia miracula in dicto codice 866 sub propriis titulis, ea nempe, quæ impressa sunt apud Dehnium a pag. 328 ad pag. 368, ubi, inquit, Tractatus ille formula ordinaria finitur. Itaque septem hæc, a quarto usque ad decimum apud Dehnium, non videntur ejusdem scriptoris, qui tria priora composuit, sed Opusculum particulare alicujus, qui septem illa reliquis adjunxit, ibique scribendi finem fecit.

[183] Deinde in eodem codice 866, ut annotavit laudatus Papebrochius, [videantur scripta, & alia aliis rectius.] sequuntur rursum Miracula sub hoc titulo: Ἕτερα θαύματα τῶν ἁγίων ἐνδόξων ἀναργύρων Κοσμᾶ καὶ Δαμιανοῦ. Sunt hæc edita cum Præfatione, ibidem etiam adjuncta, ut liquet ex principio per Papebrochium assignato, σεπτὴ καὶ μεγαλόδωρος &c.; a pag. 302 usque ad 328, & sunt apud Dehnium tria prima. Hæc igitur tria rursum videntur scriptoris, qui alia non scripsit; plurimumque habent inventionis poëticæ, ut suspicio esse possit, hæc etiam primum ab aliquo poëta fuisse composita, ac deinde cum omnibus adjunctis fictitiis ad solutam orationem translata. Addit demum Papebrochius, reliqua miracula a Dehnio edita in dicto codice non legi. Ex dictis videtur inferendum, plures esse scriptores dictorum Miraculorum, ideoque mirandum non esse, si alia aliis rectius exposita & credibiliora videantur. Potuit quidem omnia ex duobus codicibus eruere Allatius; quod variorum Opuscula postmodum in iis fuissent conjuncta: sed ex eo non possumus inferre, aut duos tresve solum illorum fuisse scriptores, aut omnia scripta esse eo ordine, quo apud Dehnium sunt edita.

[184] In codicibus Latinis etiam reperiuntur aliquot SS. Cosmæ & Damiani Miracula, [Miracula quædam etiam in codicibus Latinis,] sed pleraque a Græcis sunt accepta. Præter ea, quæ post Vitam tertiam fabulis plena leguntur, & quæ seorsum etiam habeo ex codice bibliothecæ Florentinæ S. Laurentii, unum etiam ex codice Vaticano Latino, in dicto Ms. bibliothecæ Florentinæ leguntur Latine reddita duo prima Dehnii. Ex codice Romano bibliothecæ Vallicellensis accepimus ex iisdem Miraculis secundum, tertium & quartum, quæ Cicinnio quidam dicitur a Græcis accepisse, & Latine exposuisse. Tribus hisce Miraculis addita est Præfatio satis prolixa, in qua dicuntur Græci hæc Miracula communicasse interpreti secundum historias Soffronii, qui hujus (imo horum) miracula vidit & scripsit. At, cum nomen Sophronii fuerit satis commune, necdum novimus, quis ille fuerit, nisi forte insinuetur auctor Prati Spiritualis, qui Sophronius a multis fuit dictus. Quod spectat ad interpretem Latinum, hic Græca minus accurate exposuit, nec nobis prodesse poterit, cum tria solum Miracula dederit. Codex vero Florentinus plura continet. Nam præter jam dicta, refert etiam tria illa, quæ producta sunt in secundo concilio Nicæno; sed ille auctor, qui minus Græca interpretatus est, quam Latina ex iis composuit, non paucos in omnibus addidit errores, ideoque prodesse nequit pro iis, quæ Græca habemus.

[185] Verumtamen in illo codice miracula duo relata video, [ex quibus duo referuntur, alterum] quæ non sunt in collectione Dehnii, neque alibi a me inventa. Hac de causa visum est ea huc transferre. Auctor, qui se vocat Justinum diaconum, primum refert, quid beneficii ipse impetraverit, ita ordiens: Hanc autem gratiam præfatis suis Famulis Deus contulit, ut multis hominibus, varia tunc infirmitatis clade laborantibus, salutifera medicamenta, dum in corpore viverent, ministrarent. Nunc vero, qui ad eorum orationem confugiunt, auxilium necessitatis tempore non differunt eis ferre. Siquidem diversis in diverso schemate vel figura semetipsos per visionem ostendunt, & secundum infirmitatis qualitatem unicuique languenti medicamenti genus offerunt & apponunt. Denique fatebor, quid mihimetipsi præstiterint, Christo teste. Peccatum etenim est, si talium Virorum stupendas virtutes silentio circumtegam. Accidit mihi Justino humili diacono quædam necessitas, ut Scotiam * pergerem, id est, Marchinopolim * ad Effrodisium ejusdem civitatis episcopum. Cum igitur ad eum pro negotio ipsius navigans pergerem, aspera Ponti navigatio compulit, ut navi relicta, terrenum iter confidens ætati assumerem juvenili. Unde contigit mihi, ut ægritudinem gravissimam longinquitate itineris incurrerem fatigatus.

[186] [ipsi scriptori præstitum,] Cumque fuissem ab omnibus medicis desperatus, cœpi ipsos beatissimos Dei Famulos, ut me eorum precibus sanum redderent, invocare. Quadam autem die, ecce dompnus Cosmas in similitudine Gaudiosi cujusdam monachi palliatus advenit. Quem bene cognovi, cum non esset illusio, nec dormirem: qui monachus in Scotia * est postmodum episcopus ordinatus. Et cum ad eum pro clade infirmitatis meæ deflerem, ait mihi: Aperi os: & cum aperuissem; tiriacam mihi dans, dixit: Amodo nihil mali timeas. Confestim ergo sanus effectus, in suis Sanctis laudare cœpi Dominum lætabunde, qui sit benedictus in sæcula. Amen. Hæc relatio satis videtur simplex, nec res ipsa est incredibilis, præsertim cum testimonio S. Gregorii Turonensis constet, SS. Cosmam & Damianum sæpe apparuisse ægrotis, eisque aliqua præscripsisse. Non indicat Justinus, cujus esset civitatis diaconus. At navigatio tentata per Pontum insinuat per verisimilem conjecturam, fuisse Constantinopolitanum. Nam Constantinopoli, ubi præcipue miraculis inclaruerunt Sancti nostri, Justinus per Pontum navigare poterat in Scythiam, in qua erat Marcianopolis urbs episcopalis, alias Mœsiæ Inferiori attributa. Quod autem in apographo nostro pro Scythia legatur Scotia, aut evenit incuria illius, qui hoc exscripsit, aut ignorantia istius, qui miraculum ex Græco fecit Latinum: nam hic & in alios id genus errores incidit.

[187] [alterum Romæ patratum,] Alterum, quod in illo codice invenio, Romæ factum est, idque Latine scriptum hoc modo: Felix Papa, atavus S. Gregorii, in honorem sanctorum Cosmæ & Damiani nobilem ecclesiam Romæ construxit in via, quæ Via sacra antiquitus dicebatur. In hac ecclesia quidam vir sanctus dictis Martyribus serviebat, cui jam crus totum consumpserat cancer unum. Et ecce dormiente illo, sancti Cosmas & Damianus apparuerunt, unguenta & ferramenta secum ferentes: quorum unus alteri dixit ita: Unde carnes accipiemus, ut, abscissa carne putrida, locum vacuum repleamus. Tunc ait alter: In cimiterio sancti Petri ad Vincula hodie Æthiops recens sepultus est: de illo ergo affer, ut huic suppleamus. Et ecce ad illud cimiterium properavit, & cossam * Mauri attulit: præcidentesque cossam infirmi, loco ejus cossam Mauri inseruerunt. Et diligenter plagam unguentes, cossam infirmi ad corpus Mauri mortui detulerunt. Evigilans autem, cum se sine dolore sensisset, manum ad cossam apposuit, & nihil læsionis invenit. Apponens itaque candelam, cum in crure nil mali videret; cogitabat autem non ipse esse, qui erat, sed alius alter esse. Rediens autem ad se, de lecto præ gaudio prosilivit: & quod in somnis viderat, & qualiter sanatus fuerat, omnibus enarravit. Quod * conciti ad tumulum Mauri miserunt, & cossam prædicti viri loco illius in tumulo positam repererunt.

[188] De hoc facto non admodum favorabilia erunt eruditorum judicia. [quod videtur fabulosis adjunctis corruptum.] Etenim æger quidem in mirabili ac mystico aliquo somnio salutem beneficio sive patrocinio SS. Cosmæ & Damiani obtinere potuit. At coxam infirmo præcisam, aliamque defuncti fuisse substitutam, ut scriptor insinuare videtur, asserens infirmi coxam in tumulo inventam, difficulter credent critici etiam moderati. Imo nec pro veritate somnii ausim ego spondere, cum inventionis poëticæ multum habere videatur, totumque factum ex adjunctis vix credibilibus fiat suspectum & incertum. Quapropter credibile est, infirmum aliquem Romæ Sanctorum patrocinio sanatum esse, idque beneficium fabulosis adjunctis deinde fuisse deturpatum.

[189] Quod autem doleo de uno illo beneficio: de majori parte illorum, [Sic fabellis inquinata videntur plura ex iis,] quæ ab Allatio accepta edidit Dehnius, conquerendum videtur. Neque enim in tribus miraculis, quæ producta sunt in concilio Nicæno, neque in sanationibus Laurentii episcopi & Justiniani imperatoris, quas dedimus § 4, tam prodigiosa & improbabilia reperiuntur adjuncta, quam in multis ex aliis. Multis miraculis claruisse Sanctos, certum videtur: apparuisse eosdem sæpius iis, quos sanatos volebant, credibile est, & variorum testimonio comprobatum. Verum alia in pluribus miraculis displicent, ut pro exemplo ostendam in primo. Hydropicus dicitur ad ecclesiam Sanctorum delatus, ut ibi sanitatem consequeretur. At, transactis ibi aliquot diebus, cum se melius non haberet, discedere parabat, ac dura in Sanctos dicebat. Lectica igitur ferebatur ad navem, ibique solus relinquebatur, si fabulatori credimus, in lectica. Interim adsunt ignoto habitu SS. Cosmas & Damianus, rogant discessus causam, hominem graviter obmurmurantem consolantur, monent, ut ad templum Sanctorum redeat, nolentem rationibus urgent, ac tandem mutuis seipsos vocibus alacriter adhortati, infirmum hunc senem suis ipsi manibus in lectica ad pristinum templi locum, in quo prius decubuerat, reportarunt: ac tum repente quidem illius se conspectui eripuerunt. Hæc sane incredibilia mihi videntur, sed necdum finis.

[190] Sequenti nocte eidem apparuerunt Sancti gladio armati, [quæ edita sunt, huc cum delectu transferenda,] & post alia conquerentium de ejus in obloquendo temeritate, dicit alter alteri Sanctorum: Proinde ictum validum infer, quandoquidem homo & vetulus est & convitiator. Interim venter hydropici rumpitur, atque male olidus humor omnis late effusus totum omnino templum fœtoribus implevit. Necdum somniorum finis. Nam, cum mentis factus esset compos, agnovit quidem prodigium, non modice tamen solicitus adhuc erat, qua ratione tandem venter suus, ferro (ut credebat) vulneratus ad incolumitatem pristinam posset redintegrari. Hoc jam de vigilante ac mentis compote asseritur somnium. At mox adfuisse dicuntur Sancti, eique remedium obtulisse, quo perfecte sanatus est. Nemo vel mediocriter criticus non videt, multa in hisce esse improbabilia, incredibilia multa, totumque factum ejusmodi fere adjunctis amplificatum, qualibus uti solent poëtæ ad extendendas historias, quas carminibus celebrare cupiunt. Quod autem in uno probari ostendi, id æque posset de pluribus aliis, si operæ pretium videretur. Hac de causa prolixam illam Miraculorum collectionem non dabo totam: sed cum plurium sit scriptorum, miracula seligam probabiliora, eaque integra dabo, reliquorum aut solos titulos, aut breve compendium.

[Annotata]

* l. desperavit de se

* multa consilia

* lege Scythiam

* Marcianopolim

* Scythia

* id est coxam

* qui

§ XII. Recensentur decem priora ex editis miracula.

[Tria prioræ ex editis Miracula:] Primum ex editis miraculum, quod improbabili oratione expositum ostendi, hunc habet titulum: Θαῦμα περὶ τοῦ ὑδεριῶντος. Miraculum de hydropico. Sanatio potest esse vera, etiamsi non probetur tota relatio. Secundi miraculi titulus ita redditus est Latine: De muliere Hebræa, quæ cancro laborabat. Refertur mulieris sanatio, & conversio ad fidem Catholicam, sed per longas ambages, easque minus probabiles. Tertii miraculi titulus hic est: Περὶ τοῦ τὴν δυσουρίαν ἔχοντος. De eo, qui urinæ difficultate laborabat. Prolixa est narratio, qua viri sanatio exponitur, sed multis involuta ambagibus, iisque prorsus improbabilibus. Interim observo, ex hac miraculi relatione refutari opinionem eorum, qui existimarunt, miracula hæc potius esse Cosmæ & Damiani confessorum, quam Martyrum Arabum. Nam ibi pag. 322 Cosmas dicitur primus τῆς πεντάδος τῶν ἁγίων &c., sive primus ex quinque Fratribus. Itaque auctor narravit miracula Arabum, & verisimiliter alios non novit, quod necdum nata esset improbabilis sententia de pluribus ejusdem nominis sanctis Medicis, jam refutata § 3.

[192] [quartum, quo juvenit post diuturnas preces] Quarti miraculi hic est titulus: περὶ τοῦ παρέτου νεωτὲρου, De juveni paralytico, aut forte rectius imbecillitate virium languente. Hoc miraculum, cum brevius & probabilius relatum sit, ex Græco textu Latine huc traduco. Alius enim vir, ætatis admodum juvenilis, venit ad memoratum hoc Sanctorum tabernaculum (ad ecclesiam nempe SS. Cosmæ & Damiani prope Constantinopolim.) Hic ab hoste humani generis violenter debilitatus, factus est exhaustis viribus languidus. Accedens vero ad domum Sanctorum, noctesque cum diebus conjungens, indesinenter Sanctos obsecrabat, ut solveretur vinculis, quibus ligatus erat a dæmone. Cum autem multum temporis præteriisset, & infirmitas ejus permaneret, animo frangebatur juvenis, rogavitque deinde patrem suum, ut adesset. Vivebat enim pater ipsius, canitie venerabilis & in officio suo honestissime vivens. Ubi itaque hic advenerat in domum Sanctorum, juvenis pessime se habens, visum patrem suum obtestabatur, ut sibi cooperaretur, precesque suas ad Sanctos exorandos conjungeret. Senex igitur, ubi vidit filium morbo superatum, & ob miseram vitam lamentantem, paternis motus visceribus, orabat Sanctos, qui mala intolerabilia gratis sanant, ut sanarent natum ex se filium, morboque liberarent, uti a sævo dæmone constrictum.

[193] [refertur sanatus:] Sancti vero & marcescentem ætatem ipsius una cum diuturnitate infirmitatis miserati, & patris lacrymis moti, divitias misericordiæ suæ in ægrotantem effuderunt, imponentesque ipsi manum, invisibiliter hunc sanarunt, morboque liberarunt, & ambulantem patri dederunt, dicentes ei secundum verba Domini in vicem grabati: Tolle filium tuum ambulantem, & vade in domum tuam, laudans & glorificans Deum semper. Cum igitur ejusmodi miracula gloriosa quotidie a SS. Cosma & Damiano edantur, perpetuus est ægrotantium ad mirabile hoc eorum tabernaculum concursus. Hæc sanatio nihil plane habet, cur fidem non mereatur. Nam scriptor, cum dicit invisibiliter sanatum infirmum, satis declarat, nolle se veram manuum impositionem Sanctis attribuere, aut verba ad patrem prolata. Dedi novam interpretationem Latinam, ut hæc Græco textui sit conformior, & simplicior; prout faciam in aliis huc Latine transferendis.

[194] Quintum miraculum de ægro, qui interno apostemate laborabat, [ægri alterius sanatio.] simplici etiam relatum est stilo, sed in eo prodigiosa sanatio minus clare apparet, cum adhibiti fuerint medici. Hoc itaque solum compendio tradam. Venit ad Sanctorum ecclesiam vir alius, intra ventrem apostemate laborans. Hic paulo post medicos jussit venire, ut in ipsa ecclesia curaretur; sed malum crevit, ut in vitæ periculo versaretur. Tum subditur: Verum, ut optimi gubernatores, famuli Christi Cosmas & Damianus jactatam fluctibus infirmi navem susceperunt dirigendam, commissoque sibi gubernaculo illum servantes circumierunt, & ad incolumem tranquillitatis portum perduxerunt. Nam favore suo effecerunt, ut molestum & putrefactum sanguinem per ventrem excerneret: eumque omni morbo mortifero liberarunt, ut & hic sanatus perfecte Deum laudaret, & SS. Cosmæ & Damiano gratias ageret de miraculo, quod in se erat patratum. Jam monui, miraculum non tam clare perspici, quia non additur, an medicos ante sanationem suam dimiserit. Cum tamen factum relatum sit inter sanationes divinitus obtentas, verisimillimum fit, aut medicos ante fuisse dimissos, aut malum immedicabile fuisse, aut sanationem magis repentinam, quam ut arti medicorum posset attribui.

[195] Quod sequitur miraculum sextum de eo, qui vomitu sanguinis conflictabatur, [Sanantur Sanctorum patrocinio] mirabilius est, sed non improbabile. Alius vir supervenit ad celeberrimum horum Sanctorum tabernaculum, orans Dei Famulos, ut per eos sanationem consequeretur. Nam affectione pectoris sanguinem ex pulmonibus vomendo per os ejiciebat, ut uxor, quæ aderat, & ultimam viri sui horam prævidebat, necessaria ad funus, in domo Sanctorum curandum, tandem pararet. Cum vero morbus diu protraheretur, & infirmus ad exitium tenderet, atque hic natura iracundus esset, levisque & temerarius, indecentesque blasphemias in Sanctos evomeret; admirabiles hi magnique medici Cosmas & Damianus, qui non solum corporis infirmitates, sed animas quoque hominum sanant, nocturno tempore apparent, non desperato illi, sed alteri cuipiam, dicentes: Dic illi, qui sanguinem eructat, ut deinceps, in tali præsertim senio, cesset ab indecentibus aut potius nefandis verbis, ac desinat volatilia edere, præsertim tali tempore (hoc enim faciebat ægrotus, volatilia in sancta Quadragesima in æde Sanctorum sumens) quæcumque vero ex farina fiunt edulia, hæc sumat. Si enim utrumque observaverit, liberabitur mala affectione, qua laborat.

[196] Cum autem, qui hanc visionem habuerat, timeret periculum, [sanguinem vomens,] si Sanctis non obediret, & damnum laborantis, si sileret; suasit infirmo, ut curam salutis suæ haberet, & mandatum Sanctorum ulterius factis aut dictis non præteriret. Ubi ergo hæc ægrotus audierat, & abstinuerat ab indigna Christianis nefandaque blasphemia, atque ab esu carnis in tali jejuniorum tempore, contentus diæta sibi præscripta, secundum energiam SS. Cosmæ & Damiani ægrotare desiit. Itaque vir ille glorificans Deum, & gratias agens Sanctis de insperata vitæ gratia sibi ab eis facta, completa gratiarum actionis oratione, in pace domum discessit. Quæ subduntur, ad sequentis miraculi principium spectant.

[197] [surda & muta,] Hujus septimi miraculi titulus est, De muliere surda & muta. Relatio ita habet. Dum tales ac tantæ sanationes a famulis Christi Cosma & Damiano quotidie patrantur, mulier quædam ingreditur venerabilem eorum ædem, quæ a multo tempore surda erat & muta. Hæc impense orans Sanctos, ut utroque malo benigne liberaretur, non discedebat a sancto & glorioso altari: sed ad hoc accedens, cum lacrymis & fide rogabat gloriosos Cosmam & Damianum, ut temporali & acerba vita liberaretur, utpote quod malum ejus inveteratum esset, & affligeret corpus, quodque ipsa erubesceret apud sexus sui, similisque affectus mulieres, utpote non valens aut sermone aut societate cum ipsis conjungi. Quibus omnibus de causis cum lamentaretur, talibusque precibus apud Sanctos cum fide insisteret, Dei auxilium, gratiosorum Cælitum patrocinio impetratum, adfuit lamentaque ejus exaudivit, & ipsam utroque malo liberavit. Quippe muta hæc & surda ante sanationem in mente sua versabat Trisagium (id est, illud, Sanctus Deus, Sanctus fortis, Sanctus immortalis, miserere nobis) atque per ipsum & ab ipso, sanctorum Cosmæ & Damiani intercedente favore, sanata est. Ubi enim in ipsorum æde absolutum erat Lucernarium, (id est, prima pars Officii vespertini) & Trisagium de more cantabatur, surda subito audivit illud cantari, & muta cum canentibus clamans, Trisagium cum ipsis cecinit. Victa vero lætitia, factisque in se duobus simul miraculis, intermisso tantisper cantu, Deo & Sanctis gratias egit, clamans, vociferans, annuntiansque omnibus magnalia Dei & charismata SS. Cosmæ & Damiani. Hac vero lætante, sanaque ex tabernaculo Sanctorum discedente, advenit deinde alia, ut sequitur.

[198] [laborans ex matrice] Breve item octavum miraculum, cui titulus: De muliere matricis doloribus excruciata; alterius tamen est generis, cum remedium mulieri fuerit præscriptum, illoque bis sumpto fuerit sanata. Si quis modo existimare voluerit, vi herbarum præscriptarum dolores mulieris fuisse sublatos, quod ego curiosius non examinabo, vel sic agnoscere debebit Sanctorum beneficium. Horum enim ope mulieri innotuit, quo sanaretur remedio. Auctor post præcedens miraculum ita pergit: Alia quædam mulier ad eam (ecclesiam) venit, non externis illa laboribus aut intolerandis doloribus afflicta; sed potius matricis incommodo affecta, pertinacem perpetuo sustinebat cruciatum, precibusque instabat apud sanctos Christi famulos Cosmam & Damianum, orans, ut misericordiam ab eis consequeretur. At malo in longum producto, illamque graviter affligente, Famuli Christi, benigne cum ipsa agentes, ut cum aliis omnibus (hoc enim facere consueverunt) eidem more suo apparuerunt in visione, & præceperunt, ut laser cum pulegio mixtum bibat. Si enim id bis fecerit, inquiunt, morbo doloribusque liberabitur. Deinde, ubi hoc secundum Sanctorum præceptum perfecerat, malo perfecte liberata est. Virtus enim Sanctorum morbum ejus sanavit, & solo specierum nomine usa est. Neque enim hisce indigebant sapientes Medici ad sanationem infirmæ: sed ut hoc etiam modo demonstretur excellens eorum donum, & incomprehensibilis gratia ipsis a Christo concessa. Quo igitur tempore mulier in admirationem rapta in mirabili & gloriosa ipsorum æde pergebat commorari, (non enim satiari poterat accedendo ad Sanctos etiam post sanationem) venit alius, de quo sequitur.

[199] Miraculum nonum, etiamsi nihil habeat, quod sit prorsus incredibile, [Gentilis in ecclesia Sanctorum sanatus & conversus,] prolixius tamen expositum est, quam ut necesse videatur totam huc transferre relationem, quam hac de causa solum compendio tradam. Titulus, ad verbum Latine redditus, hic est: De misso a Græcis (id est, Gentilibus) Græco. Observat auctor, multitudine miraculorum SS. Cosmæ & Damiani ad ipsorum ecclesiam ipsos etiam gentiles fuisse pertractos: ac nomina Castoris & Pollucis a Gentilibus data esse Sanctis nostris. Hoc prætextu utebatur gentilis, de quo agitur: nam venit quidem ad ædem SS. Cosmæ & Damiani, ut morbo liberaretur; sed Castorem & Pollucem invocabat, aut certe invocare se fingebat. Errorem aut mendacium hominis corrigere voluerunt Sancti, qui dicuntur visibiles ei apparuisse, ritu medicorum invisentes alios ægrotos, ipsum vero prætereuntes, idque sæpius contigisse. Clamanti demum, ut ad ipsum quoque accederent, respondisse dicuntur Sancti: Non enim ad nos tu venisti, sodalis, neque enim nos nominamur Castor & Pollux. Iteratum dicitur hoc responsum, donec gentilis promitteret, se velle converti ad Christum, diceretque, quod ad SS. Cosmam & Damianum sanitatis obtinendæ gratia omnino venisset.

[200] Cum, inquit auctor pag. 352, hoc præviderent gratiosi servi Domini Cosmas & Damianus, [conversus ibidem & alius gentilis.] ut bonorum futurorum non ignari, imponentes ei sanctas manus suas (id est, opem ferentes) ipsum morbo cruciatuque, quo affligebatur, liberarunt. Mox dicitur conversus fuisse & baptizatus, reversusque sanus in patriam, gentilibus, quorum consilio ad ædem Sanctorum se contulerat, exposuisse beneficia sibi a Deo Sanctorum patrocinio collata, ut ex illis quoque multi converterentur ad religionem Christianam. Ceterum habet quidem relatio illius miraculi plusculum stili oratorii, quam præcedentium miraculorum simplex expositio, & apparitiones Sanctorum in eo multiplicatæ sunt. Non video tamen, cur negare vellemus sanationem & conversionem hominis illius gentilis. Quod vero spectat visiones hominis sanationi prævias; existimo illas somnianti solum oblatas, non vigilanti aut coram aliis. Nec improbabile videri debet, immissis divinitus somniis dispositum fuisse ad fidem amplectendam. Pro decimo miraculo refertur conversio alterius Gentilis, qui ad ecclesiam Sanctorum venerat, non causa alicujus morbi, ut sanaretur, sed quod rogatus esset ab amico Christiano. Titulus est ex Græco, De alio quopiam Gentilium. Relatio prolixa, sed omittenda, quia non clare apparet, conversionem attribuendam esse miraculo.

§ XIII. Alia novem miracula ex eodem codice apud Dehnium edita.

[Duo alia improbabiliter relata.] Undecimi miraculi titulus ponitur: περὶ τοῦ τὴν κεδραίαν πίοντος, de bibente cedriam. Relatio prolixissima habet, quempiam apostemate laborasse circa pectus, potuque cedriæ, quæ alias perniciosa est bibentibus, sanatum esse. Omittitur expositio tota, quia plurimum videtur habere inventionis poëticæ. Talis quoque est relatio duodecimi miraculi, de presbytero paralytico, qui sanatus dicitur, non in ipsa ecclesia Sanctorum, ad quam fuerat ductus, sed in balneo vicino. Qui plura de hisce duobus desiderat, librum editum consulere debet. Ego ad sequens, quod credibilius est, progredior.

[202] [Mulier quo gravissime laborabat.] Tertium decimum miraculum est illud ipsum, quod in concilio Nicæno ex tribus adductum est tertium, ibique titulus sic ponitur: περὶ τῆς γυναικὸς τῆς ἐκούσης τοῦς στρόφους. De muliere tormina intestinorum habente. Dolor intestinorum convenit expositioni; non item tremores, quibus laborasset ex titulo apud Dehnium, ubi pro στρόφους legitur τρόμους. Dabo interpretationem, ut cœpi: Bene sapientissimus Paulus, columna & magister Ecclesiæ, clamat, quod spes non confundit, caritate Dei in cordibus nostris diffusa. Hanc spem nacta mulier quædam fidelis, gravibus morbis per SS. Cosmam & Damianum varie liberata, indesmenter grati in eos animi memoriam conservabat, ac frequenter ad mirandam hanc eorum ædem accedebat, debitum honoris eisdem persolvens, ac tandem quotidie magnos admirandosque Sanctos, Cosmam & Damianum, in mente habens non satiabatur. Præterea in quolibet pariete domus suæ eosdem depingens, non explebatur eos videndo: unde ex abundanti desiderio id faciebat. Additur aliquid, quo factum mulieris aut non incredibile aut irreprehensibile declaratur. At diversa est lectio Græca, facitque sensum diversum, & utroque loco obscura est dictio, alterutro aut forte utroque loco mendosa. Ideo verba illa, utpote non necessaria, emitto.

[203] [repente in domo sua sanatur.] Hæc mulier interno correpta malo, sævis doloribus in domo sua conflictabatur, volutaque in lectulo torquebatur perpetuo cruciatu, nullasque nanciscebatur dolorum inducias. Dum hæc ita se habebant, contigit, ut relicta esset sola. Ubi autem animadvertit se periclitantem, repens e lecto descendit, veniensque ad locum, ubi in pariete expressi erant sapientissimi in Cælites, fide sua pro scipione utens, seque erigens, unguibus manuum suarum abrasit aliquid linimenti picturæ, illudque cum aqua mixtum bibit; ac continuo effecta est sana, cessantibus omnino doloribus Sanctorum interventu. Hæc, obtenta sanitate, venit ad magnam hanc ædem, gratias agens Christo Domino, qui tanta gratiarum dona Servis suis concessit. En, quam cito spei suæ fructus mulier hæc fidelis obtinuerit. Intellexistis, Christi amatores, quomodo perficiatur fides, quæ infirmam sola impulerat, ut salutem consequeretur ex figura per ipsam facta. Neque ullus existimet, novum hoc esse miraculi genus a Sanctis patratum. Namque vox Domini ad omnes sanctos ejus Apostolos prolata, habet: “Opera, quæ ego facio, & vos facietis”. Unde, licet ipsius Domini umbra nullum operata sit miraculum, umbra tamen Petri Apostolorum primi, & mortem dissolvit & morbos pepulit. Verum & hæc Dominus ipse per Sanctos suos efficit, & miracula operatur.

[204] [Alius, sumpto medicamento,] Mox sequitur miraculum decimum quartum & duo alia sub hoc Græco titulo: περὶ τῶν τριῶν θαυμάτων. De tribus miraculis. Hæc eodem fere modo obtenta sunt, ideoque ab auctore conjuncta, quamvis personæ sint diversæ. Observat autem, in bonorem Sanctissimæ Trinitatis videri facta tria similia. Tum primum sic refert: Cum vir illustris in palatio imperatoris & fidelis profundum in digito haberet vulnus, medicique, qui curam illius habebant, mali gravitate vincerentur, necessario ad Sanctorum tabernaculum accessit, eumque merito conjux viro suo compatiens, secuta est, secumque duxit sororem propriam, quæ eidem quoque compatiebatur ob infirmitatem affinis sui. Cum igitur ambæ cum viro, ut dictum est, in miranda hac Sanctorum æde consisterent, insanabile hominibus & invisibile humanis oculis viri ulcus, Deus viro se manifestans, & invisibiliter eidem se declarans, per preces & intercessionem gloriosorum sanctorum Cosmæ & Damiani, paulatim imminuit, aut potius fugavit.

[205] Nam Sancti data sibi a Deo sapientia malum sola diæta infirmi, [cera Sanctorum temperato, convalescit:] terribili quidem illa & mira, utpote medicamento sancta ipsorum cera temperato, curarunt, & infirmum doloribus liberum reddiderunt. Ad hoc miraculum, quod modo admodum obscuro narratum est, pauca observo. Vocem Græcam κηρώτὴ pro cera exposuit interpres apud Dehnium, acsi per ceram Sanctis dicatam infirmus fuisset sanatus, sive ut habet Latinus titulus deglutiens bolum ex cera Sanctis hisce dedicata. Occasionem illi opinioni dedit ipse auctor, dum diætam vocat terribilem, qua usus est infirmus. Attamen κηρωτὴ non est simpliciter cera, sed medicamentum cera temperatum, quod a cera nomen habet, quia cera præcipua est illius medicamenti pars. Quapropter existimo, illa medicamenta fuisse confecta ex cera Sanctis oblata aut dicata: eorumque usu sanatum fuisse infirmum. Nolim hac observatione contendere, sanationem carere beneficio Sanctorum; sed solum ostendere, ceram non fuisse infirmo pro diæta præscriptam, sed aliquod medicamentum ex cera aliisque confectum. Idem habebit locum in duobus sequentibus miraculis.

[206] Ad quartum decimum auctor ita progreditur: Deinde, [quo & mulier convaluisse dicitur,] cum vir ille in multa hilaritate & gratiarum actione Deo & Sanctis præstanda perseveraret, omnibusque narraret salutem inexspectatam sibi a Deo per sanctos Cosmam & Damianum restitutam, quadam die soror uxoris ejus inter manducandum illi dicit, dolorem sibi obortum esse. Ubi id audiit ipse, qui recens habebat experimentum beneficentiæ gloriosorum Sanctorum ex inusitato prodigio in se patrato, eidem ait: Aliquid de medicamento cera Dominorum meorum sanctorum temperato in aquam immitte, ac bibe, multumque utilitatis consequeris. Hæc nihil horum recusans, sed cum fide faciens, quod audierat, continuo sanos fidei suæ fructus percepit: surgensque de somno, dicit sorori suæ: Audi, quod SS. Cosmas & Damianus cera sua me quoque sanaverint. Nosti enim, hesterno vespere me ita affectam fuisse, ut ne salivam quidem deglutire valerem: temperans autem ex medicamento ceræ ipsorum ebibi, eorumque beneficio nihil mali sentio. Soror vero ejus hæc audiens, reposuit: De medicamento ceræ Sanctorum ne ad gustandum quidem in os quidpiam immittere sustinerem, non dico ad ebibendum; etiamsi necesse foret alicujus mali capere experimentum.

[207] Viam hæc sternunt ad quintum decimum, ad quod auctor ita pergit: [& hujus soror mirabiliter sanata.] Hoc autem dixit, non ut respiciens ad aliquam incredulitatem, sed ratiocinans secundum consuetam mulierum nauseam. Hisce autem mane ad sororem dictis, illa ipsa die incidit in idem malum, quo & soror ejus laboraverat. Cum prolixior sit relatio, & somniis involuta, satis erit dare compendium. Dicitur mulier illa præ dolore clamasse contra SS. Cosmam & Damianum. Tum sequenti nocte jussa est a Sanctis in somno jam dictum ex cera medicamentum sumere; sed illa recusavit. Itaque per ellychnium, alia nocte somnianti a Sanctis in fauces ingestum, sanata fuisse asseritur. Habent duo posteriora, & maxime hoc ultimum, nescio quid inventionis poëticæ; ideoque de hoc plura non addo.

[208] [Alia duo asserta miracula.] Decimum septimum, cui titulus: περὶ τοῦ ἐξωκιονίτου De Exocionita, id est, Ariano. Nam Ariani id nomen habuerunt a suburbio Constantinopolitano, in quo ecclesiam habuerunt, postquam urbe erant ejecti, aut certe ecclesiis in urbe privati. Arianus autem ille paralyticus fuisse dicitur, sanatusque in lectica ante ecclesiam: sed relatio hic omittitur, quia mira magis videtur, quam probabilis. Decimum octavum hoc titulo insignitur: περὶ τοῦ παιδαγώγου, ὧτινι συνώδευσαν οἱ ἅγιοι. De pædagogo, cui itineris comites se exhibuerunt Sancti. Prolixissima est relatio, sed, ut fatetur auctor, omnem humani intellectus captum supergressa. Hac de causa hic omittitur, poterit a curiosis videri apud Dehnium. Nam, etiamsi probabile sit, quædam beneficia in pædagogum memoratum collata a Sanctis, tota certe illorum beneficiorum expositio non videtur probabilis. Interim observo, in hujus miraculi expositione rursum declarari, de SS. Cosma & Damiano martyribus hæc omnia asseri, non confessoribus, qui numquam videntur exstitisse. Nam illorum ecclesia pag. 427 vocatur Martyrium, uti sæpe nominantur ædes Martyribus sacræ, ubi eorum reliquiæ conservantur.

[209] [Juvenis, ex vomitu sanguinis] Miraculum decimum nonum de sanatione juvenis, qui sanguinem vomebat, totum ex interpretatione Dehnii, modice ex Græcis correcta, subjicio. Nunc autem discat & audiat vestra fervens in Christum charitas aliud prodigium, quod nuper primum contigit. Viri cujusdam fidelis filius in tristem inciderat morbum: nam quasi sanguinis torrentem præter naturæ ordinem egerere per os cœpit; plane ceu internum aliquod conceptaculum sanguinis læsum esset. Urgebat illum tantopere mali vis, ut omne superaret auxilium medicorum, qui hinc de salute ægrotantis putabant actum esse. Verum ut in hoc quoque illustrarentur & divinis ornamentis magis magisque inclarescerent Christi Servi, ac suarum in homines miserationum copiam ostendendo, ad gloriosam domum suam omnes, tanquam ad asylum, traherent, gloriaque simul Dei majora per ipsos caperet incrementa; pater ægrotantis firma spe in Dominum nostrum Jesum Christum, & ab ipso derivata in Cælites illos potentia fretus, filium suum ad celebrem hanc Sanctorum ædem ducit, fiduciæque suæ prolixe admonitos multo cum fletu rogat, ut consuetam patrandi mira facultatem in filio etiam suo, quem humana jam omnia destituissent auxilia, velint ostendere. Inde domum redit, unum ex notis sibi medicis, non ad sanandum morbum, sed ad solatium ægrotantis, in templo relinquit.

[210] [ad extrema fere] Filius symptomate, nunc fugitivorum in morem tantisper recedente, nunc ferocius insultante, vitam suam multi sanguinis effusione ad extrema redactam insuper habens, medico ad se vocato, “Tu vero, inquit, o frater, ausculta, & trochisci mihi antidotum porrige: istud enim aut morbum vincet, donoque ejus vivam: aut succumbet morbo, vitæque simul & tabi meæ imponetur finis”. Audiens ista medicus, moremne gerere infirmi jussis, an abstinere, & ignotum sibi exitum rei exspectare deberet, multa sollicitudine & anxietate perplexus ambigebat; cum ingruente nocte Sancti isti in omnibus sapientes & a Deo constituti medici, huic apud ægrotum manenti medico apparent, ac curam, quæ ipsius animum in diversa trahebat, cessare his verbis jubent: Cave, quidquam ægrotanti isti in levamen morbi exhibeas: eum enim interno remedio sanare nobis curæ erit. Mane igitur surgens medicus, cum miratus esset Sanctorum gratiam auxiliumque hominibus ad ipsos confugientibus promptum, mandatis illorum obedivit: ac nil moratus imperium infirmi, die istam subsequente trochisci antidotum dari sibi enixius flagitantis, postquam dixisset, facere id sibi nequaquam esse integrum; tandem illi pertinacius urgenti, necessitate adactus, nuntiat, quid sibi in visione sancti Cosmas & Damianus de dono gratiæ mirabilis ei conferendo aperuissent. Addit insuper, non jam humanas medendi rationes illi sustinendas, sed bonæ Sanctorum promissionis eventum læto animo exspectandum esse.

[211] Hæc cum dixisset ille, sanguis quidem mediocri impetu fluere perseveravit. [deducti, mirabilis sanatio.] At paucis post diebus, subito efferorum animantium ritu invadentes ægrum dolores, sanguine copiosissimo per os effuso, vocis illi spiritusque vias interclusere. Tum vero Servi illi veracis Dei secundum prædictionem suam vere promissis stantes, lacrymasque & preces illius, qui ægrotum genuerat, minime negligentes, proxime imminentem ægro mortem præveniunt, eorumque unus palma manus os infirmi obturans, extemplo frenum fluxui sanguinis imposuit, & vias, per quas erumpebat, abstersit. Ac quemadmodum Josue, filius Nave, cum prælium contra Allophylos iniisset, Dei potentiam precibus in suas partes pertraxit, solique imperavit, ut præstitæ sibi mensuræ aliquid adderet, dicens: “Sol contra Gabaon stato, & luna contra vallem Elom”: sic & isti sapientia ac bonitate præstantes medici, datis sibi cælitus charismatibus nunquam deficientibus freti, naturæ imperarunt suis precibus, ut sanguinis substantiam suis terminis coërceret: atque sic ægroto sanitas per eos reddita est. Postquam enim unus Sanctorum ori ipsius palmam applicuisset, sanguinis ejectio omnis cessavit. Transactis vero post acquisitam salutem in Sanctorum æde sufficientibus diebus, corpore jam animaque perfecte roboratus ex prodigiosa operatione, quam expertus erat, in pace discessit, quod sancti medicique Christi Cosmas & Damianus illum patri suo dedissent, ac quasi dixissent: “Fides tua in Dominum nostrum Jesum Christum te salvum fecit. Vade cum filio tuo in pace”. Vides qualia quantaque quotidie fiant miracula ex gratia a Deo Sanctis concessa. Pater itaque sanati, cum gratias Deo Cælitibusque persolvisset, fructusque lacrymarum suarum ubertim germinantes invenisset, gaudens abiit cum filio suo in domum suam, Patri, Filio, & Spiritui sancto gloriam dans in secula seculorum. Amen.

§ XIV. Reliqua miracula apud Dehnium impressa.

[Ex præfatione scriptoris ad sequentia miracula] Restant apud Dehnium alia decem miracula, quorum textum Græcum dedit ex codice 1641 bibliothecæ Vaticanæ, ut notat in margine. Sunt ea, ut præcedentia, alia aliis probabiliora, neque tanti facienda censeo, ut integram singulorum relationem huc transferre lubeat. Ex Præfatione mox danda liquet, horum scriptorem ægritudinis suæ causa fuisse in ecclesia Sanctorum, ibique ex variis intellexisse, quæ narravit. Omnes quidem homines, inquit ex translatione Dehnii, gratias Deo debemus, sanctisque ejus famulis Cosmæ & Damiano, maxime autem qui ægrotantes, dum ad ipsos confugiunt, sanitatem consequuntur. Magna enim sunt profecto, & intellectum omnem excedunt miracula, quæ in nobis quotidie Sancti patrant, cum eorum efficaciæ superna ac cælestis sit origo. Unde contingit, ut quicumque miraculorum intuetur multitudinem excellentiamque, scriptis ea tradere protinus refugiat. Vincitur nimirum omnis orationis facultas, vertiginem quasi passa, dum altitudinem eorum intuetur, ut lucem solis aspicere debilis oculus non audet. Quæ enim illorum miracula possit quis enarrare? num quæ nunc, an quæ olim, aut quæ quotidie: num quæ multis simul, an quæ singulis: num quæ hic, an quæ alibi contigere; ut quidem ille, qui recensere aggreditur omnia, mare demetiri se, aut stellarum inire numerum, existimare possit?

[213] [colligitur, multa ea fuisse,] Omnibus igitur narrandis sufficere cum nemo queat, illa saltem in medium afferre conabimur, quæ vires nostras non excedunt. Modulo enim suo se metiri, res est non fucati candoris, veniamque facile meretur. Quamquam hæc non a nobis ipsis impulsi scribere instituimus, sed tuarum memores cohortationum, Florenti prudentissime, quas, dum morbo premeremur, & inclytam Divorum ædem petere haberemus in animo, nobis ingessisti. Incitabas enim, ut cum gaudio inde reduces, Cælitum istorum miracula complecteremur litteris, tibique mitteremus. Tuæ igitur petitioni ut obsequamur, ea, quæ in celebri eorum templo degentes vidimus & audivimus, nunc pro virili annotamus, occasionem tibi daturi ex paucorum lectione de omnibus miraculis judicium formandi. Facile enim tibi fimbria etiam ista suggeret, quid sit de pretio totius vestis sentiendum. Populo ad pervigilium, quod in æde illa celebrari solet, congregato, cum illucesceret Sabbatum, narrabant illi, quibus sanitatem Divi contulerant, qua eam ratione fuissent consecuti: & erat sane in narrationibus istis voluptas quædam & delectatio, cum unusquisque ea, quæ dicebantur, intueri se oculis potius existimaret, quam audire.

[214] [scriptaque ab auctore contemporaneo, sed sine delectu.] Ex data præfatione liquet primo, magnum fuisse concursum ægrotorum ad ecclesiam Sanctorum illo etiam tempore, quo hæc scripta sunt. Intelligitur secundo ex allegatis verbis, ab hoc scriptore solum referri ea, quæ contigerunt circa tempus, quo ipse in ecclesia fuit infirmus. Tertio ex dictis colligimus, non magno delectu usum esse auctorem, sed scriptis mandasse, quæ audiebat a quolibet hominum genere, ut mirandum non sit, si qua videantur incerta & improbabilia, aut ægrorum somniis potius attribuenda, quam aut operationi divinæ, aut patrocinio vel apparitioni Sanctorum. Fateor omnino, talia in hisce esse non pauca, ideoque pleraque solum brevissime perstringam, ne adjuncta improbabilia offendant lectorem. Attamen observo, vera forte esse singula beneficia, ac solum improbabilia videri, quod non recte fuerint exposita, ne dicam, quod somnia pro factis fuerint relata.

[215] [Varia ex his breviter perstricta:] Primum ex hisce, quod alias est vigesimum, agit de viro illustri, qui stomachi doloribus torquebatur. Hoc malo post moram satis diuturnam in templo dicitur in somno liberatus; non item altero, quo laborabat in maxilla. Tum sequuntur duo beneficia eidem viro præstita pro miraculo vigesimo primo & vigesimo secundo. Dicitur ille laborasse periculoso & duro tumore in partibus pudendis, & oculorum infirmitate. Utroque malo asseritur liberatus, sed accedente cura humana. Miraculum vigesimum tertium narratur de diacono ecclesiæ Constantinopolitanæ, qui malo simili laborabat, opemque medicorum frustra erat expertus. Huic in somno bis apparuisse Sancti dicuntur, virumque sanasse sine medicina humana. Miraculum vigesimum quartum, si contigit, prout refertur, geminum est, ut etiam indicat titulus, ita Latine expositus: De paralytico & muliere muta. Eodem tempore dicuntur sanati, sed mira magis quam verisimilis est relatio. Miraculum vigesimum quintum, cui titulus: De manifestatione pudicæ uxoris, geminum quoque involvit beneficium, si verum est; nimirum quod pudicitia uxoris viro zelotypo innotuerit modo mirabili, quodque infirmitas oculorum alterius fuerit sublata, adhibito lacte illius mulieris. Relatio finitur his verbis: Ac ista quidem sic contigerunt; ut fortasse sequentis relatio sit alterius scriptoris. At cujuscumque sit, totam illius relationem dabo, ut minus improbabilem, quam præcedentium, nolens tamen interponere judicium meum.

[216] Mulier vero quædam, inquit scriptor; cum ex insultu cacodæmonis ulcus grave, [mulieris mira sanatio] lapidisque instar durum, & in pejora semper declinans, in mamilla contraxisset, ac solatium invenire nullum posset: medici etiam, quod pertinacius malum nulli remedio suaviori cederet, ferrum illi minarentur; exhorrescens ipsa & sectionem istam morti parem esse existimans; “Si, inquit, non nisi periculosa hac chirurgia a vobis sananda sum, melius profecto fuerit me confugere ad sanctos Christi famulos Cosmam & Damianum.” Respondebant illi cum risu: “Enimvero abibis tu quidem a nobis, sed in deterius mutato ulcere, etiam ad nos redibis.” Ipsa nihilominus, illis relictis, ad Divorum ædem magna cum alacritate & fide contendit. Studiumque ingens mulieris intuiti Cælites, medico, quo uti illa consueverat, in somnio apparent, eumque sic alloquuntur: “Si mulierem illam sanare vis, pete sanctam ædem, in qua nunc degit, & mamillam ejus hoc, quem tibi ostendimus, loco incide.” Simul mamillam proferunt, locum, in quo sectio peragenda esset, monstrant ac describunt. Tum addunt: “Postquam ea, quæ ad incisionem spectant, absolveris: fac vulnus coëat hoc medicamento adhibito, quod tu loco a te incidendo impones.”

[217] Ac medicus quidem mamillam sibi a Cælitibus ostensam viderat, [integre recitata.] dictaque ab illis accurate notaverat: nesciebat tamen, chirurgiam illam ipsos jam ante perfecisse. Post somnum igitur nil moratus, ex præscripto Divorum ad mulierem se confert, ulceri incidendo operam daturus. Sed cum jam dissecti ejus signa invenisset, ac chirurgiæ opus hoc ab illis ipsis, qui per somnium sibi id ostenderant, profectum agnovisset, nil agendum supererat, nisi ut medicamentum a Sanctis præscriptum loco ab iisdem indicato applicaret: quo facto, mulieris mamilla integræ sanitati restituta est. Hoc miraculum finitur his verbis: Magna enim humano generi per gratiam sanctorum Cosmæ & Damiani præstitit Deus, cui sit gloria & potentia in sæcula sæculorum. Amen. Hinc dubium fit, an ejusdem quoque sit scriptoris, quod sequitur.

[218] Miraculum decimum octavum de Martha, ubi etiam de immundo spiritu, [Quædam Martha in ecclesia Sanctorum sanata:] prolixe magis refertur, quam verisimiliter. Ex eo autem rursus probatur, miracula omnia, quæ in Sanctorum æde prope Constantinopolim patrata asseruntur, referri ad sanctos Arabes, de quibus agimus, non ad Confessores Asianos, quos prorsus ignoramus. Narratur sanatio Marthæ, quæ vitam præteritam maculaverat, sed ad meliorem conversa, ecclesiam SS. Cosmæ & Damiani frequentabat. Laborabat illa gravi capitis dolore, quo liberata dicitur Sanctorum beneficio, sed per multas ambages parum probabiles. Ipsa tamen sanatio probabilis videtur, cum auctor pag. 509 de Martha sanata hæc addat: Et cum egisset Cælitibus gratias, domum suam in pace rediit, amore in illos multum aucto, quorum ædem admirabilem, more in hoc usque tempus numquam interrupto, frequentare sexta quavis feria pergit. Deoque gratam se exhibens, sanctorum Christi famulorum Cosmæ & Damiani facta omnibus enarrat. De patria Marthæ pag. 497 hæc dicuntur: Erat enim ex Cyrestica, quæ ad Orientem est, regione oriunda, ubi venerandæ mirabilium divorum ac famulorum Christi Cosmæ & Damiani reliquiæ servantur, & baptismatis sancti lumen in eodem loco acceperat. Atqui num. 61 vidimus, Cosmæ & Damiani reliquias fuisse in ipsorum ecclesia prope Cyrum, quæ Cyresticæ caput est, ut nullum sit dubium, quin in famosa ecclesia prope Constantinopolim, ubi Martha dicitur sanata, iidem Sancti Cosmas & Damianus colerentur.

[219] [alia mulier gravi malo,] Quod sequitur miraculum vigesimum octavum, unum est ex relatis in concilio Nicæno secundo, titulumque habet: περὶ τῆς γυναικὸς Κωνσταντίνου, τοῦ ἐν Λαοδικεία. De uxore Constantini Laodiceæ versantis, non Laodiceni, ut liquet ex contextu. Totum, quamvis prolixius, ex versione Dehnii subjicio. Virum quemdam exploratæ bello virtutis, Constantinum nomine, fidelissimum & assiduum Divorum cultorem, ex hac Christum amante & regia urbe peregre militatum pro more proficisci contigit: qui nulla non peregrinatione Sanctorum effigiem ex concepta in illos fiducia, sibi tutelam, ferre secum assueverat. Hic, postquam Laodiceam, quæ cognomento Trimetaria dicitur, (urbem hanc in Phrygia Pacatiana ponit Ortelius) appulisset: dum negotii sibi commissi ergo moras ibi traheret longiores, uxorem interim duxit. Pauci a nuptiis dies effluxerant, cum desponsa mulier ægrotare, & abscessu in sinistra ejus maxilla prodeunte, magnis afflicta doloribus, ipsum quoque maritum non mediocriter affligere cœpit. Consolabatur eam ille, qui Divorum virtutem expertus quidem sæpe; oblitus tamen esset, se pro consuetudine imaginem eorum secum ferre. Quid, inquit, tibi faciam? Absum a patria, in qua si essem, ceratum patronorum meorum, SS. Cosmæ & Damiani, adhiberem; tuique extemplo & dolores desinerent, & morbus sanaretur.

[220] [post geminam Sanctorum in somno] Tum fidelis mulier compendiarias Divorum curationes admirari, preces fundere, ut & ipsa cum marito reduce in illustri ac celeberrima Divorum æde adorare mereretur: jamque ex unica ista narratione, saucia quasi illorum desiderio, quietior esse. Nox adest. Somno correpta magnos illos ac tremendos medicos famulosque Christi Cosmam & Damianum eodem, quem in imagine præferebant, habitu adstare lecto videt, dicentes: Quid tibi est molestum? quid angeris? quid maritum tuum crucias? Hic nos sumus vobiscum, nil cura. His dictis, recessere. Expergefacta mulier, maritum expiscandi animo interrogat, quonam habitu illustres divi Cosmas & Damianus dignosci possent, quove statu ægrotantibus solerent assistere. Describit habitum maritus, & simul Divorum recenset charismata. Assentitur illa narrato cum charismatis signo: tum reliqua exponit, quæ in visione Sancti dixerant. Recordatur inde maritus, sub axilla se Divorum gestare effigiem, profert, uxorique ostendit. Quæ intuita imaginem, adoravit, agnovitque, de sua illis in locis præsentia Divos verum dixisse.

[221] Alia nocte iidem Famuli Christi adsunt mulieri forma eadem, [visionem mirabiliter liberata.] qua ante, &, Nonne diximus, inquiunt, nos hic vobiscum esse? Quid dolet? Illa maxillæ dolores tamquam ignorantibus narrat. Regerunt: Nihil mali habes: os dumtaxat aperi. Tum illorum alter in os mulieri digitum immittit. Quo facto, ingens sanguinis putrefacti copia, Dei auxilio & SS. Cosmæ Damianique gratia, ex maxilla ejus effluxit: atque eam, humore omni una cum fœtore per os excreto, sanam penitus gaudentemque, maritus mane surgens invenit. Ut autem post curatam uxorem, mariti quoque fidem non patefacerent tantum, sed etiam confirmarent Sancti, alia nocte mulierem alloquuntur: “Habes prope caput tuum partem cerati: eo quavis vespera cubitum itura inungere, & nullum tibi malum imposterum molestum erit.” Agnoscitis hinc vos, qui Christum diligitis, quomodo illorum, a quibus invocantur, fidei sapientissimi Cælites isti non opere tantum, sed & præsentia ipsa obsequantur. Unde mulier, postquam cum marito in Christi amantem hanc & felicissimam urbem venit, gratam multis modis se exhibens, ad celebrium Sanctorum tabernaculum hoc sanitatisque officinam properavit, ac Domino nostro Jesu Christo, qui per mirabiles hos Cælites ac famulos suos Cosmam & Damianum, ex misericordia sua munificum humano se præstat generi, gloriam dedit.

[222] Restat unicum ex collectione Dehnii miraculum vigesimum nonum, [Crebra fuisse in æde Sanctorum miracula, confirmat] cui alius rursum scriptor præfatiunculam præfixit. Confirmat hæc jam dicta de miraculis in ecclesia SS. Cosmæ & Damiani prope Constantinopolim fieri solitis, ideoque totam dabo. Titulus illius scripti est: Fragmentum narrationis de SS. Cosmæ & Damiani miraculis. Auctor ex versione Dehnii sic inchoat. Magna magnorum ac celebrium cælitum famulorumque Christi Cosmæ & Damiani miracula cum in sancta eorumdem æde ab illis lecta, qui varie ac diversis modis ipsa conscripserant, audirem, & curationes quovis die & tempore peractas, partim ex ipsismet, quos sanaverant, partim ex aliis, qui spectatores aut ministri sanatorum fuerant, cognoscerem; precando precatus sum, & desiderio desideravi, ut & mihi unum vel alterum ex iis miraculis, quæ litteris hactenus mandata non sunt, addere liceret, exemplo viduæ illius, quæ in Dei gazophylacium duos obolos injecit, & in gloriam laudemque magni Dei & Salvatoris nostri Jesu Christi: qui non solum eo tempore, quo carnem induens cum hominibus visibilem in modum conversatus est, sed hodierno etiam die exclamat, dicens: “Pater meus usque modo operatur, & ego operor.”

[223] At enim post creationis opera jactis mundi fundamentis consummata, [in sua Præfatione scriptor postremi.] ut in Geneseos libro beatus docuit Moyses, & celebris apostolus Paulus, in Epistola ad Hebræos scribens: “Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus, quæ fecerat”: qualia nunc Salvatoris & Dei nostri cum Patre suo nulla labe infecto, & sancto, bono, vivificante, adorabilique suo Spiritu, opera esse dicemus; nisi quot diebus per Sanctos resuscitare mortuos, sanare contritos corde, & contritiones illorum alligare; implere denique illa, quæ per beatum Isaiam de salutari Incarnatione sua ipse prædixit: “Confortate manus dissolutas, & genua debilia roborate. Dicite pusillanimis: Confortamini, & nolite timere. Ecce Deus vester ultionem adducet retributionis. Deus ipse veniet, & salvabit nos.” Ac interrogatus quasi ab aliquo, quænam signa adventantis præsentia Dei secum allatura esset, addit Propheta: “Tunc aperientur oculi cæcorum, & aures surdorum patebunt. Tunc saliet, sicut cervus, claudus, & aperta erit lingua mutorum.” Hæ igitur, quæ jam olim per beatos Prophetas prædicta sunt, & adventu Christi perfecta, nunc quoque per sanctos ejus famulos Cosmam & Damianum in sancta ipsorum æde cernimus consummari. Unde & ego indignus rudi & agresti sermone gazophylacium illorum, qui ex abysso divitiarum, sapientiæ, & agnitionis Dei, miracula Cælitum istorum, excedentia hominis captum, ante me exposuere, paucis miraculis aucturus, imitatione viduæ illius beatæ, quæ, sicut dixi paulo ante, duos obolos gazophylacio addidit, Divorum eorumdem intercessionem invocans, hinc exordiar.

[224] [Aulicus quidam, diuturno & gravi] Deinde miraculum ipsum ita exponit scriptor memoratus: Contigit non ita pridem, actuarium quemdam, in libellorum scrinio palatii Christum amantis militantem, multis variisque morbis corripi: quorum prima quasi impressio & insultus, convulsione intestinorum cœptus, duobus annis perstitit. Interim, cum non remitterent molestiæ ac mortiferi dolores, juxta prophetiam: “Dolores inferni circumdederunt me, præoccupaverunt me laquei mortis:” in balneis noctes diesque transigens, solatium inde aliquod dolorum nil cedentium aucupabatur: donec istis vale dicto, postquam & cruciatus a cacodæmone ortos non leniri, & non sufficere obsequiis, eo in loco sibi exhibendis, famulos vidit, domi suæ manere constituit, atque ibi interdiu noctuque in solio lavare perseveravit. At biennio elapso, malus, de quo jam ante, dæmon delirium ei immisit: atque sic tentationibus auctis, menteque emota, omnes nervi ejus tam manuum quam pedum, & in capite instrumentorum, quæ arterias vocant, paralysim patiuntur, adeo ut membrorum carnes omnes & musculi tabe absumerentur, sola cutis ossibus obtenta, & nervi ea altius extantes apparerent, maxillæque contraherentur, impedito omni linguæ usu. Unde fiebat, ut quantumvis clamare se crederet ipse, vox tamen ore ejus exiret plane nulla.

[225] [correptus malo, in æde Sanctorum] In summa igitur necessitate constitutus, cum ex misericordia magni Dei ac Salvatoris nostri Jesu Christi, qui peccatores nos mori non vult, sed converti & vivere, ad mentem tantillum rediisset; in sanctam hanc medicamque domum Famulorum Dei & Sospitatorum mundi, servis secum ductis, contendens, ibi se projicit a curatione omni ita remotus, ut & famuli cuncti, de vita desperantes, contemptum desererent. Jam ergo solus omnino sibi relictus, nec homines ullos habens sibi ministrantes ad salutem, in stercore suo (sicut juratus nobis, qui hæc passus est, confirmavit) cogebatur volutari. Denique septem mensibus in sancta hac & veneranda æde exactis, cum non spe vitæ tantum, sed & sensibus jam careret; misericors ille hominumque amans Medicus, qui ad sanandum male valentes venit in hunc mundum, vel, quod verius est, in infimas terræ partes descendit, ut omnia vivificaret, famulos suos Cosmam & Damianum misit, qui sensibilem in modum confidenter accedentes, chirurgica operatione umbilico ejus adhibita, hominem sanarunt Vulneris etiam nunc vestigia in cicatrice remanent: ex quo serosus humor una cum tenuissimis vermibus viginti quinque diebus exivit eo fœtore, ut prope infirmum consistere nemo posset.

[226] At vero, postquam eulogia cerati & consecrato Divis oleo inunctus est, [sanitatem recuperat.] miseratione Dei paulatim maxillæ ejus aperiri, & exilis vox ab ore procedens audiri: deinde sigillatim humeri carne indui, musculi membrorum consolidari, nervi convulsi remitti, cutis cum unguibus mutari, ita ut cælesti gratia ille in novum fere hominem transformaretur. Ac corporea quidem infirmitas, qua eum a cacodæmone irretitum, benignus Deus per sanctos famulos suos Cosmam & Damianum liberavit, ita se habuit. Cum autem & corpus animæ, & corporei morbi animæ morbis similes sint; rogemus nos, qui hæc audimus, Deum, ut, sicut illum corpore, ita nos quoque omnes renovet sancto suo Spiritu in timore suo, quo revertentes ad pristinum statum, hominem veterem, concupiscentiis fraudulentis corruptum, exuamus; induamus autem renovatum in agnitionem ad imaginem Creatoris, ut superna cogitantes, superna quærentes, superna desiderantes, divitum miserationum ejus, tam in hoc sæculo quam in futuro digni reddamur. Ita ratiocinatur auctor, qui multa subjungit ad ostendendam illius miraculi excellentiam. At ea missa facio, quod solum sint ratiocinia, nec ubique accurata.

ACTA
Auctore anonymo.
Ex codice Ms. bibliothecæ Vaticanæ
Interprete J. S.

Cosmas Martyr Ægis in Cilicia (S.)
Damianus Martyr Ægis in Cilicia (S.)
Anthimus Martyr Ægis in Cilicia (S.)
Leontius Martyr Ægis in Cilicia (S.)
Euprepius Martyr Ægis in Cilicia (S.)

A. Anonymo.

Εν ὑπατείᾳ Διοκλητιανοῦ καὶ Μαξιμιανοῦ ἡγεμονεύοντος λυσίου, τῇ ἐν αἰγέαις πόλει, τῇ προεπτᾷ Καλανδῶν δεκεμβρίων (μηνὸς νοεμβρίου εἰκαδιπέμπτῇ) προκαθήσας ἡγεμὼν ἐν τῷ ναῷ, ἔφη· κάλει τοὺς τῆς κακῆς θρησκίας τῶν χριστιανῶν· τάξις εἶπεν· ἐστήκασιν πρὸς τοῦ βήματός σου κύριε. ἡγεμὼν εἶπεν· ποίας θρησκίας ἐστὲ, ποίας τύχης τυγχάνετε, τί τὰ ὀνόματα ὑμῶν, ποίας ἐστὲ πόλεως; Κόσμας καὶ Δαμιανὸς εἶπαν· πόλεώς ἐσμεν τῆς ἀραβίας. ἡγεμὼν εἶπεν· πῶς δὲ προσαγορεύεσθε; Κοσμὰς εἶπεν· ἐγὼ Κοσμὰς καλοῦμαι· δὲ ἡμέτερος ἀδελφὸς Δαμιανὸς, γενοὺς ὄντες μεγίστου, ἰατροὶ ἐπιτήδευμα· ἔχομεν δὲ ἄλλους ἀδελφοὺς καὶ εἰ κελεύεις τὰς ἑαυτῶν προσηγορίας λέγομεν. ἡγεμὼν εἶπεν· εἴπατε ἀφόβως. Κοσμὰς εἶπεν· Ἄνθιμος, Λεόντιος, Ευπρέπιος λέγονται. ἡγεμὼν εἶπεν· ποίας θρησκίας ἐστὲ; Κοσμὰς εἶπεν· Χριστιανοὶ. ἡγεμὼν εἶπεν· ἀπαρνησάμενοι ὑμῶν τὸν Θεὸν, προσέλθατε καὶ θύσατε τοῖς μεγάλοις τοῖσ σύμπασαν οἰκουμένην διμιουργίσασιν. Κοσμὰς καὶ Δαμιανὸς καὶ Ἄνθιμος καὶ Λεόντιος καὶ Ευπρέπιος, ὥς ἐξ ἑνὸς στώματος εἶπον· τοὺς μὲν θεούς σου τοὺς μαθάιους καὶ τὸ μήμα * σου ἀρνόμετα· οὔτε γὰρ ἀνδρὲς ὀνομάζονται ἀλλὰ δαίμονες· ὅθεν καὶ τοὺς ἴσους ὑμῶν δαίμονας θεοὺς ὀνομάσετε.

[2] ἡγεμὼν εἶπεν· δήσαντες αὐτῶν τοὺς πόδας καὶ τὰς χεῖρας εὐτόνως βασανήσατε, ἄχρις ὁμολογούσωσιν θύειν τοῖς θεοῖς. τούτων δὲ βασανησομένων, ἐβόησαν λέγοντες· λυσία ἡγεμὼν, ἐπιμελέστερον ἡμᾶς παίδευσον· ἡμεὶς γὰρ οὐ βασανιζόμεθα. ἡγεμὼν εἶπεν· ἐγὼ μὲν ἐνόμιζον διὰ τῶν βασάνων τῶν ὀλίγων τούτων πείθειν ὑμᾶς ἐπὶ θύσαι. νῦν οὖν παρυβρίσατε τὸν βασιλέα καὶ ἐμὲ. κελεύω δὲ θῆναι ὑμὰς, καὶ ἐν θαλάσσῃ βληθῆναι. βληθέντων δὲ αὐτῶν, τὰ δέσμα ἐχόσθησαν, καὶ τὸ ὕδωρ τούτους κούφισαν, ἔθετο ἐπὶ τῆς γῆς μηδὲν ἀδικηθέντας. ἡγεμὼν εἶπεν· διδάξατε καὶ ἐμὲ μαγεύειν καὶ κοινωνῶ ὑμῖν. Κοσμὰς καὶ Δαμιανὸς εἶπαν· ἀκολούθησον ἡμῖν ἐν ὀνόματι κυρίου. λυσίας ἡγεμὼν εἶπεν· ἐν ὀνόματι τοῦ Θεοὐ μου Ἀδριανοῦ ἀκολουθήσω ὑμῖν. καὶ εὐθὺς ἦλθον δυὸ δαίμονες, καὶ κατῆσχον τὸν ἡγέμονα, καὶ ἐμαστίγωσαν αὐτὸν. ἑτερωθέντων αὐτοῦ σιαγόνων, ἡγεμὼν εἶπεν· ἄρατε ὅτι οἱ θεοὶ ἐπ᾽ ὀργῇ μοι ἐγένοντο· ἐπείδηπερ κατέλιπον αὐτοῦς. Κοσμὰς καὶ οἱ λοιποὶ εἶπαν· οἱ θεοὶ ὑμῶν τυφλοὶ καὶ κοφοί εἰσιν καὶ λίθινοι· κατοικητήρια δαιμονίων τυγχάνουσιν· καὶ πῶς οἱ λίθοι θυμοῦνται; δὲ θεὸς ἡμῶν ἀθάνατός ἐστιν καὶ ἀλιθινὸς καὶ δίκαιος κρίτης.

[3] ἡγεμὼν εἶπεν· οὐκέτι ἀνέχομαι ὑμῶν οὕτως βλασφημησθῆναι τοῦς θεοὺς. πολλαῖς οὖν τιμωρίαις τούτοὺς ὑποβαλῶν, οὐδὲν ἴσχυσεν. καὶ μὴ δυνηθεὶς αὐτοὺς πεῖσαι, ἐκέλευσεν φρύγανα καὶ ξύλα ἐνεχθῆναι, καὶ αὐτοὺς ἐν τῇ πυρᾷ βληθῆναι. βληθέντων δὲ αυτῶν ἐν τῇ πυρᾷ, ἐσχίσθη γῆ, καὶ ἐδέξατο αὐτοὺς· καὶ εὐθέως τὸ πὺρ ὑπεχώρησεν καὶ ἥλατο εἰς τοῦς παρεστῶτες. καὶ πάλιν, τῆς πυρᾶς ψυγείσης, ἐσχίσθη γῆ, καὶ ἀνῆλθον οἱ ἅγιοι τοῦ Θεοῦ. ἡγεμὼν εἶπεν· ἕως ποτε ἀνθίστασθε καὶ βλασφημεῖτε; προσέλθατε καὶ ἀσπάσασθε τοῦς θεοὺς μόνον. καὶ ἀπέλθατε ὑγιαίνοντες· οἱ ἅγιοι τοῦ Θεοῦ εἶπαν· τῶν βασιλέων τῶν ἀνοήτων καὶ ἀφρόνων καὶ μαινομένων καταφρονοῦμεν, καὶ τοὺς λίθους ἀσπάσασθαι ἔχομεν; τοτὲ θυμωθεὶς ἡγεμὼν ἐκέλευσεν Κοσμὰν καὶ Δαμιανὸν σταυρωθῆναι. σταυρωθέντων δὲ αὐτῶν καὶ λιθοβολουμένων, οἱ λίθοι ἀνὰ πόδα ὑπῆγον, καὶ ἠδίκουν τοὺς λιθοβολοῦντας.

[4] Τότε ἐκέλευσεν ἡγεμὼν νούμερα τέσσαρα… στρατιωτῶν καὶ τὰ βέλη ἀναλωσάντων. οἱ ἅγιοι τοῦ Θεοῦ οὐκ ἠδικήθησαν, ἀλλ᾽ ἀποστρέψαντα βέλη, ἀνήλωσαν ἀνδρῶντε καὶ γυναικῶν ὀνόματα πεντακισχίλια, καὶ ἐγένετο ρύσις αἱμάτων τῶν φονευθέντων. ἱδὼν δὲ ἡγεμὼν, ὅτι ἡττήθη ὑπὸ τῶν ἁγίων, ἐκέλευσεν αὐτοὺς πάντας ξίφει ἀναλωθῆναι. καὶ ἐτέλεσαν τὸ βραβεῖον τῆς ἑξομολογήσεως αὐτῶν ἐν αἰγέαις ἐν τῷ Ἀδριανοῦ τόπῳ εἰκαδιπέμπτῃ νοεμβρίου, βασιλεύοντος τοῦ κυρίου ἡμῶν Ι. Χ., αὐτῷ δόξα εἰς τοὺς αἰώνας τῶν αἰώνων. ἀμήν.

[Sanctorum interrogatio & libera confessio:] Consulibus Diocletiano & Maximiano a, præfecturam gerente Lysia, in civitate Ægis VII Kalendas Decembris (mensis Novembris die b XXV) sedens pro tribunali præses in templo, dixit: Accerse homines pravæ religionis Christianorum. c Officium dixit: Adstant coram tribunali tuo, domine. Præses dixit: Cujus religionis estis, aut cujus estis fortunæ, aut quæ vobis sunt. nomina, aut ex qua estis civitate d? Cosmas & Damianus dixerunt: Sumus ex civitate Arabiæ. Præses dixit: Qui vero nominamini? Cosmas dixit: Ego Cosmas vocor, frater autem noster Damianus. Ex genere sumus præstantissimo, medici instituto: habemus vero alios Fratres: & horum, si jubes, nomina dicimus e. Præses dixit: Dicite audacter. Cosmas dixit: Anthimus, Leontius, Euprepius nominantur. Præses dixit: Cujus religionis estis? Cosmas dixit: Christiani sumus. Præses dixit: Negantes Deum vestrum, accedite, & sacrificate diis magnis, qui totum fabricaverunt orbem. Cosmas & Damianus & Anthimus & Leontius & Euprepius, tamquam ex uno ore dixerunt: Deos quidem tuos inanes, & simulacrum tuum negamus: neque enim homines vocantur, sed dæmones: unde & dæmones vobis similes nominatis deos.

[2] [torti prius, mari injiciuntur, ac divinitus servantur.] Præses dixit: Pedibus manibusque eorum vinctis, vehementer eos cruciate, donec consentiant deis sacrificare. Ubi vero cruciabantur, clamabant dicentes: Lysia præses, diligentius nos corripe: neque enim nos torquemur f. Præses dixit: Ego quidem per paucos hosce cruciatus persuadere vobis volebam, ut sacrificaretis. Nunc igitur injuria afficitis imperatorem & me. Jubeo vero poni vos, & in mare projici g. Ubi vero erant projecti, vincula soluta sunt: & aqua eos levans, illæsos in terra deposuit. Præses dixit: Docete & me artem magicam h, & vobiscum communicabo. Cosmas & Damianus dixerunt: Sequere nos in nomine Domini. Lysias præses dixit: In nomine Dei mei Adriani i sequar vos: ac subito adfuerunt duo dæmones, & apprehenderunt præsidem, ipsumque verberarunt. Mutatis ejus maxillis, dixit præses: Perspicite, quod dii mihi facti sint irati, quoniam eos dereliquerim. Cosmas & reliqui dixerunt: Dii vestri cæci & muti sunt & lapidei: habitacula sunt dæmonum. Et quo modo lapides irascantur? At Deus noster immortalis est & verus & justus judex.

[3] Præses dixit: Non ultra patior vos ita blasphemantes in deos. [Sancti in crucem sublati, frustra lapidibus impetuntur] Ubi igitur multis ipsos subjecisset cruciatibus k, nihil profecit. Cum non posset illos ad consensum perducere, jussit virgulta & ligna afferri, eosque in rogum injici. Illis vero in rogum injectis, scissa est terra, ipsosque recepit: & continuo ignis loco discessit, delatusque est in adstantes. Et rursum, rogo refrigerato, scissa est terra, & ascenderunt l Sancti Dei. Præses dixit: Quousque resistitis & blasphematis? Accedite & veneramini solum deos: & discedite valentes. Sancti Dei dixerunt: Imperatores insipientes, fatuos, & insanientes m contemnimus, & lapides venerabimur? Tunc iratus præses jussit Cosmam & Damianum n in crucem agi. Cum vero in crucem acti lapidibus impeterentur, lapides e vestigio recedebant, & lædebant lapidantes.

[4] Tunc jussit præses venire cohortes quatuor militum & sagittariorum o. [& sagittis: decollantur.] Sancti Dei non lædebantur: sed revertebantur sagittæ, occidebantque virorum ac mulierum quinque millia p & factus est fluxus sanguinis occisorum. Videns vero præses, quod superatus esset a Sanctis, jussit eos omnes gladio occidi: & consummaverunt victoriam confessionis suæ Ægis in loco Adriani, die vigesima quinta Novembris, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Ex hoc loco in Commentario num. 57 probabilius fixi martyrium anno 297, quo prima vice simul consulatum gesserunt Diocletianus & Maximianus, & quo Lysias, ab anno 295 Ciliciæ præfectus, necdum videtur fuisse amotus. De civitate Ægis vel Ægeis dictum est ibidem. num. 56.

b Hæc explicatio forsan addita est a Christianis, in gratiam Græcorum, qui Kalendas non intelligebant.

c Ex hoc Lysiæ mandato colligitur, jam ante comprehensos fuisse Cosmam & Damianum: sed in Actis notariorum comprehensio non solet referri, uti nec adductio, sed sola fere mandata judicis, & utrimque dicta, uti fit in priori horum Actorum parte.

d Quatuor illa, nimirum religionem, genus aut conditionem, nomen & patriam, passim ex Christianis quærebant judices.

e Ex his verbis colligi videtur, Anthimum, Leontium & Euprepium ab initio simul cum Fratribus adductos fuisse, licet in Actis posterioribus & interpolatis contrarium dicatur. Etenim præses non jussit eos adduci, minus etiam comprehendi: sed ab initio Christianos adduci jusserat. Itaque illi adstabant, sed silebant, quod nominatim non interrogarentur.

f Hæc dixerunt procul dubio Sancti, ut confunderent Lysiam, postquam diu torti sentiebant, divinitus se roborari aut etiam illæsos conservari.

g Idem mandatum haud dubie ad ministros direxit Lysias.

h Pronum erat gentilibus, id genus miracula artibus magicis attribuere, cum multi apud illos essent magi; nec satis perspectum haberent, quo usque magorum potestas se extenderet. Quod vero ait præses, Vobiscum communicabo, tentandi gratia solum videtur dictum.

i Constat, Adrianum imperatorem, licet morte infelicissima defunctum, gentilium impia superstitione in deos relatum esse. Itaque sic loqui potuit Lysias, & inferius Sancti dicuntur occisi in loco Adriani. Verumtamen difficulter credam, ex Actis proconsularibus hausta esse omnia, quæ sequuntur de dæmonibus Lysiam percutientibus, ut ab hoc loco Acta videantur interpolata, & reliqua omnia minus sint certa, nonnulla etiam improbabilia. In Actis secundis Sancti dicuntur jussu præsidis ad carcerem ducti, postquam salvi e mari evaserant, præmissis tamen pluribus utrimque dictis. Si facta ipsa intueamur, probabilius est, in carcerem fuisse reductos, quam omnia fuisse peracta eodem die. Nihil tamen certi asserere ausim, cum probabilitas Actorum hic deficiat.

k Hic jam certo usque ad finem loquitur Actorum collector, non ex Actis notariorum, sed ex intellectis aliunde. Cum tamen brevis sit, improbabilia non sunt præcipua ejus asserta de tormentis, quibus Sanctos ait affectos, quandoquidem de hisce assentientes habuerit Aldhelmum, Bedam, Adonem, aliosque plures; iis tamen nonnulla addidit improbabilia, quæ assignabo.

l Modus, quo Sancti ab igne manserunt illæsi, hic assertus omnibus sequentibus displicuit; neque enim verisimile est, Sanctos terræ motu fuisse sub terra receptos, alteraque concussione ab ea iterum egressos. In sequentibus Actis terræ motus asseritur, quo ignis fuerit dispersus, illæsis Sanctis. In tertiis & quartis flamma solum dicitur egressa, omisso terræ motu. Aldhelmus & Ado solum asserunt, Sanctos in igne illæsos mansisse: atque hoc solum censeo asserendum, quoniam adjuncta primi scriptoris nequeant admitti, sequentes vero non potuerint plura scire.

m Hæc non videntur dicta Sanctorum, sed collectoris Actorum.

n De solis Cosma & Damiano loquitur auctor, fortasse quod non cogitaret tunc de nominandis aliis. In secundis & quartis Actis dicuntur alii interim jussu præsidis in carcerem ducti. Unde id illi discere potuerint, ignoro. Suspicor eorum meram esse conjecturam. De lapidatione non meminit Aldhelmus; sed eam asseruerunt Beda, Ado, aliique sequentes.

o Νούμερα τέσσαρα quatuor cohortes habet Græcus. Latinus vero vocem νούμερον forte non intelligens, dixit quatuor milites, alter milites quatuor numero militum, alius quatuor nomina militum. At plures procul dubio jussit adesse, sed fortasse nec integras quatuor cohortes, sed aliquot manipulos.

p Non est quidem incredibile, aliquos adstantium fuisse læsos aut etiam occisos. At numerus certe supra modum videtur exaggeratus, uti & sanguinis fluxus.

* μιμημα opinor

ACTA ALTERA
Auctore anonymo
Ex editione Mombritii.

Cosmas Martyr Ægis in Cilicia (S.)
Damianus Martyr Ægis in Cilicia (S.)
Anthimus Martyr Ægis in Cilicia (S.)
Leontius Martyr Ægis in Cilicia (S.)
Euprepius Martyr Ægis in Cilicia (S.)

BHL Number: 1967

A. Anonymo.

[Sanctorum comprehensio, prima interrogatio] Tempore Diocletiani & Maximiani imperatorum, sedente Clinio a pro tribunali in civitate Ægæa, quidam ex ejus officio dixerunt ei: Sunt hic quidam Christiani industrii artis medicæ: qui circueuntes civitates & vicos, varios infirmos & spiritibus inmundis vexatos sanant in nomine ejus, qui dicitur Christus: & multa signa facientes, non permittunt homines templorum sacrificiis deos adorare b. Præses audiens hæc, jussit, ut irent ex officio, qui comprehenderent eos. Cumque adducti fuissent; astantibus dicit eis præses: Circuitis civitates & vicos, & suadetis hominibus, ut non sacrificent diis c. Dicite igitur, unde estis: aut cujus fortunæ: aut qui dicimini? Sanctus Cosmas respondit: Si hoc discere vis, præses: dicimus tibi cum fiducia: cives sumus Arabes: fortunam non habemus: nec enim est apud Christianos fortuna, nec nominatur d. Nomina nostra hæc sunt. Ego Cosmas dicor: frater meus Damianus. Sunt autem & alii tres: si vis, & illorum nomina dicimus tibi. Præses dixit: Et illorum nomina dicite. Beatus Cosmas ait: Antimus, Leontius, Euprepius.

[2] Præses ad officium dixit: Adducantur ante tribunal. [& libera confessio:] Abeuntes autem milites comprehenderunt eos, & adduxerunt ad præsidem e. Intuitus autem præses eos, dixit: Audite præcepta mea: eligite, quod expedit vobis, & nolite inobedientes esse: &, si meis verbis acquieveritis, grandes honores ac magnificos ab imperatoribus accipietis. Nam si non acquiescetis mihi, diversis modis pœnarum affligam vos: & cum multa exercuero in vos, negabitis f Christum vestrum. Sancti Martyres quasi ex uno ore dixerunt: Fac, quod vis: Christum enim habentes adjutorem, non formidamus de tuis pœnis. Nos idolis non sacrificamus: sine oculis enim sunt, & sine sensu.

[3] Hæc audiens Præses, jussit eos extendi, & nervis cædi g. [in cruciatu manent illæsi:] Sancti Martyres in ipsis pœnis dicebant: Domine refugium factus es nobis a generatione & progenie. Priusquam montes fierent, & formaretur terra & orbis, a sæculo & in sæculum tu es. Ne avertas nos in humilitate. Ipse enim dixisti: Convertimini filii hominum. Convertere, Domine, & deprecare super servos tuos. Hæc autem orantes permanserunt intacti h in pœnis. Dixerunt autem ad præsidem: Majora horum adhuc infer tormenta, ut agnoscas fortitudinem in nos virtutis Dei esse. Quæ enim nobis intulisti tormenta, non nos contigerunt: sicut vides, corpore sani astamus tibi.

[4] [in mare projecti, emergunt incolumes:] Præses dixit: Ego quidem sperabam vos credere: propterea non graviora tormenta intuli vobis. Video enim vos in impietate vestra permanere; & non velle sacrificare diis: ideo jubebo vos alligatos cathenis mitti in mare. Sancti Martyres dixerunt: Fac, quod vis, præses: cognoscere habes & in hoc virtutem Dei nostri i. Tunc alligaverunt omnes milites cathenis: & ducebant, ut mitterent eos in mare. Martyres vero euntes cum gaudio psallebant dicentes: In via testimoniorum tuorum, Domine, delectati sumus, sicut in omnibus divitiis. Et, si ambulaverimus in medio umbræ mortis; non timebimus mala: quoniam nobiscum es, Domine. Virga tua & baculus tuus ipsa nos consolata sunt. Parasti in conspectu nostro mensam adversus eos, qui tribulant nos. Inpinguasti in oleo caput nostrum: & poculum tuum inebrians quam præclarum est. Et misericordia tua subsequatur nos omnibus diebus vitæ nostræ. Deduxisti nos Deus in portum voluntatis tuæ. Et hæc dicentes sancti Martyres pervenerunt ad locum. Et milites tenentes eos, jactaverunt in mare. Confestim autem angelus Domini k stetit secus illos: & dirupit vincula eorum, & ejecit eos intactos.

[5] [redeuntque ad præsidem, qui factum magiæ attribuit.] Quæstionarii autem cum festinatione euntes, quæ contigerant, nunciaverunt præsidi. Præses autem jussit eos statim adduci in conspectu suo: & dixit eis: maleficia l vestra omnes vicerunt: Docete & me etiam artem vestram. Sanctus Cosmas dixit: Absit: malefici nos non sumus, sed Christiani: & in nomine Dei nostri virtutem deorum vestrorum dejicimus. Et tu, si factus fueris Christianus; videbis per ipsum ista omnia: & cognosces cohoperantem virtutem Christi. Præses dixit: In nomine dei mei Adriani, sequor vos, ubi eritis. Ista autem eo dicente, statim insiluerunt in eum duo spiritus mali: & erant flagellantes eum in maxillis ejus per horam unam. Tunc Præses exclamavit, dicens: Precor vos, Servi Dei, ut oretis pro me, ut liberer de ista pœna. Sanctis orantibus pro eo, statim fugerunt dæmones m. Præses autem surgens de tormentis, dixit: Cognovistis quomodo dii recalcitraverunt adversum me: quoniam volui derelinquere eos: & quali castigationi tradiderunt me. Sancti autem respondentes, dixerunt ei: Quomodo non cognoscis, insensate: quia a Deo facta est tibi misericordia: sed credis cæca & surda sanasse te idola: & deos eos nominas. Cognosce, qui præstitit tibi sanitatem, Dominum Jesum Christum: noli confidere in illis diis, quos colis.

[6] Præses hæc audiens, & non sufferens eorum constantiam, [Sancti in carcerem reducti,] dixit eis: Per deos, quia nunquam vobis acquiescam: sed diversis modis cruciabo, & corpora vestra bestiis tradam: ut discatis imperatorum obedire præceptis. Et hæc dicens, jussit eos duci in carcerem n; usque dum cogitaret: quid de eis faceret. Ducentibus autem eos militibus, Sancti psallebant, dicentes: Cantemus tibi, Domine canticum novum, quia mirabilia fecisti. Salvasti enim nos ex affligentibus nos: & eos, qui nos oderunt, confudisti. Memor es misericordiæ tuæ Jacob, & veritatis tuæ domui Israël. Viderunt omnes fines terræ salutare Dei nostri. Et hæc orantes, finierunt noctem in hymnis & orationibus.

[7] Alia autem die sedens pro tribunali Lysius, jussit in conspectu suo eos astare. [deinde in ignem injecti, exeunt sani.] Cumque adducerentur, dicebant: Da nobis auxilium de tribulatione, Domine, & vana salus hominis. In Deo faciemus virtutem: & ipse ad nihilum deducet tribulantes nos. Illi autem steterunt ante præsidem: & dixit ad eos præses: Acquiescitis sacrificare, aut permanetis in stulticia vestra? Martyres respondentes, dixerunt: Christiani sumus, & Deum nostrum non negamus. Fac nunc, quod vis: nos enim idolis non sacrificamus. Præses autem intuitus admirabilem sermonem eorum, jussit ligna sicca afferri, & accendi ignem copiosum, & in eundem eos mitti. Ministri autem, quod eis præceptum fuerat, fecerunt cum festinatione: & miserunt eos in ignem. Steterunt autem beati Martyres in medio ignis psallentes, & dicentes: Ad te levamus oculos nostros, Domine, qui habitas in cælis. Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum: & sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum; donec misereatur nostri. Miserere nobis, Domine, miserere nobis, quia multum repleti sumus contemptione. Mitte nobis, Domine, adjutorium: & libera nos ab insurgentibus in nos; ne quando dicant, qui te non noverunt: Ubi est Deus eorum? Ita autem eis orantibus, statim terræmotus factus est magnus: & flamma exiliens conbussit multitudinem gentilium astantium. Martyres autem intacti exierunt ab igne o, ita ut nec capillus eorum tactus esset ab igne: & sic steterunt in conspectu omnium.

[8] Præses autem stupefactus de mirabilibus, quæ viderat, [Sancti rursum dicuntur torti in equuleo:] stetit per horam unam: & convocans eos, dixit: Per deos quia vehementer cogito propter vos: quod talem flammam artes vestræ magicæ devicerunt. Sancti autem Martyres dixerunt: Usque quo, inique, non cognoscis Dei in nos fieri misericordiam? Jubes enim nos lapidibus sine sensu sacrificare. Istud sane cognosce: quia non recedimus a Deo nostro, nec sacrificamus dæmoniis immundis. Iratus autem præses, jussit eos levari in eculeo: & cædi incessanter. Angelus autem Domini stans, auferebat ab eis dolorem. Quæstionariis autem deficientibus usque ad mortem, jussit deponi eos de eculeo p: & venire ante tribunal. Venerunt autem: & steterunt ante eum hilari vultu, & gratia Dei pleni. Præses dixit ad eos: Per deos quia non vincent me maleficia vestra: sed affligam vos diversis modis pœnarum. Novissime autem corpora vestra avibus tradam. Martyres respondentes, dixerunt: Habentes in cœlo æternum Regem Dominum nostrum Jesum Christum, non pertimescimus tuas pœnas: Fac, quod vis: hæc enim frequenter audisti a nobis.

[9] [Cosmas & Damianus in crucem acti, lapidibus & sagistis frustra impetiti.] Tunc iratus Lysius præses, jussit sanctos Cosmam & Damianum crucifigi, & a multitudine lapidari. Beatos vero Antimum, Leontium, & Euprepium flagellatos in carcerem q duci. Quæstionarii vero crucifixerunt sanctos Cosmam & Damianum. Mittebat autem populus super eos lapides: & ipsi lapides super eos redibant. Videns itaque præses ministros plagatos, amplius furore accensus, jussit quattuor milites r venire, & sagittare viros illos. Sanctos vero Antimum, Leontium, & Euprepium jussit de carcere ejectos juxta crucem astare s. Emissis autem sagittis, non eos contigerunt: nam sagittæ super mittentes revertebantur. Intuitus autem hæc præses, & videns se victum in omnem virtutem suam: Cœpit male torqueri: & jussit capita eorum gladio amputari.

[10] [Capita Sanctis omnibus amputata.] Statimque suscipientes eos spiculatores, perduxerunt ad locum, ubi futura erat consumatio eorum. Euntes autem Martyres, tamquam ex uno ore laudantes Deum, dicebant: Bonum est confiteri Domino, & psallere nomini tuo, Altissime: ad annunciandum mane misericordiam tuam, & veritatem tuam per noctem: quia magnificasti in nos misericordiam tuam. Vir insipiens non cognoscet: & stultus non intelliget ea. Cum exurentur peccatores sicut fœnum: & dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem. Populum tuum humiliaverunt, hereditatem tuam vexaverunt: ut intereat sæculum sæculi: tu autem altissimus in æternum, Domine. Et hæc dicentes beati Martyres extenderunt manus suas ad cælum, & orantes intra se dixerunt. Amen. Accedentes autem spiculatores, absciderunt gladiis capita eorum: & sic in tranquilitate & pace tradiderunt Deo animas suas, recipientes a Salvatore coronam victoriæ. Passi sunt autem gloriosi martyres Cosmas & Damianus, Antimus, Leontius, Euprepius, in civitate Ægæa quinto Calendas t Octubres, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria cum Patre & Spiritu sancto in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Lege Lysio: nam Lysium num. 7 & 9 vocavit præsidem, vero nomine Lysiam dictum. In codicenostro, qui cum his Actis fere consonat, legitur: Residente Lisia præside in Egea civitate pro tribunali &c.

b Hæc accusatio non legitur in primis Actis, ideoque habenda solum est pro conjectura scriptoris Latini; uti & mandatum Lysiæ de Sanctis comprehendendis. Novimus, comprehensos fuisse: nescimus, qua occasione, aut cujus mandato id factum sit.

c Priora hæc verba rursum sunt scriptoris, sua addentis: sequentes vero interrogationes ex primis Actis.

d Hoc responsum de fortuna fictitium est. Nam responderunt Sancti, ex præclaro genere se esse, & arte medicos.

e Ex conjectura hoc mandatum de adducendis Fratribus, ipsamque adductionem scripsit auctor. Magis credo, ab initio præsentes fuisse, ut dixi ad Acta prima lit. e.

f Dicta præsidis fidelius exposita sunt in Actis primis, uti & responsum Sanctorum.

g Nervisne cæsi fuerint, an alio modo cruciati, non habent Acta prima. Id itaque pro conjectura habendum. At constat, cruciatos fuisse.

h Illæsos mansisse Sanctos, verbis suis ipsi insinuant in Actis primis. Haud dubie etiam orarunt in tormentis, sed quibus usi sint verbis, nescivit scriptor. Sequentia Sanctorum ad præsidem verba fidelius relata vide in Actis primis.

i Quid præsidi responderint Sancti, non habent Acta prima, ut hoc Sanctorum responsum sit habendum pro conjectura, eaque non admodum probabili, licet eventu fuerit confirmatum. Quæ mox sequuntur verba sacræ Scripturæ Sanctis attributa, sunt scriptoris meditantis, qualis Martyribus congrueret oratio. Tales sunt omnes, quæ deinceps sequentur Sanctorum orationes, quod semel monuisse sufficiat.

k Divinitus emersisse Sanctos incolumes, habent & Acta prima, idque solum cum vinculorum solutione asserendum videtur.

l Pro magicis auctor posuit maleficia. Ado num. 4 laudatus, qui hæc Acta præ oculis habuisse videtur, dixit etiam maleficia. Attamen quidquid fit arte magica, etiamsi gravissimum sit peccatum, non statim vocatur maleficium: neque emersionem e mari præses dixisset maleficium, sed arti magicæmore gentilium factum falso attribuit.

m Quod de duobus dæmonibus dicitur, haustum quidem est ex Actis primis, quorum fides incertior fit circa hunc locum; sed amplificatum supra modum, dum per horam unam verberatus dicitur præses, dum asseritur Sanctorum preces flagitasse, iisque dæmonum illa vexatione liberatus fuisse. Totum factum videtur admodum incertum.

n De Sanctis ad carcerem reductis nihil est in Actis primis. Attamen ad ea lit. 1 observavi, improbabile non esse, Sanctos fuisse reductos in carcerem, quod auctor primus tantum videatur habuisse Acta notariorum usque ad emersionem Sanctorum e mari, reliquorum vero confusam dumtaxat habuisse notitiam.

o Consule de liberatione ex igne dicta nostra ad Acta prima lit. l.

p Quemadmodum incerta sunt dicta præsidis & Martyrum, quæ post liberationem ex igne referuntur & mox sequentur; ita nihil certi est de asserta hic tortura in equuleo.

q Vide observationem ad Acta prima lit. n.

r In primis cohortes quatuor militum.

s Hoc rursum non legitur in primis Actis, & saltem incertum est.

t Hunc martyrii diem procul dubio fixit auctor, quia videbat Sanctos eo die coli in Romana Ecclesia. In primis Actis dicuntur passi die 25 Novembris. In codice nostro, cum his Actis passim congruo, dies martyrii omittitur.

ACTA TERTIA
Auctore anonymo.
Ex codice nostro Ms. P. 155.

Cosmas Martyr Ægis in Cilicia (S.)
Damianus Martyr Ægis in Cilicia (S.)
Anthimus Martyr Ægis in Cilicia (S.)
Leontius Martyr Ægis in Cilicia (S.)
Euprepius Martyr Ægis in Cilicia (S.)

BHL Number: 1969

A. Anonymo.

[Sancti gratia curandi insignes, gratis omnia præstant:] Temporibus Diocletiani & Maximiani erat quædam mulier in civitate Egia a, venerabilis ac timens Deum, nomine Theodote. Hæc omnibus diebus serviens Deo, & piis operibus insistens, & faciens mandata Dei, sanctos geminos b fratres Cosmam & Damianum enixa est. Quæ cum eos nutrisset, & litteris instruxisset, medicinæ arte a Spiritu sancto edocti sunt, curare secundum Euangelium omnem egritudinem & omnem infirmitatem, non solum in hominibus, sed etiam in jumentis, ut impleretur sermo Propheticus: Homines & jumenta salvabis, Domine. Passiones vero, quas curabant, hæ erant. Cecis visum in nomine Jesu Christi restituebant, claudis gressum, surdis auditum, mancis restaurationem. Spiritus immundos repellebant ex obsessis corporibus, & omnem amaritudinem corpori humano detrahebant per gratiam celestem. Hæc facientes a nullo, tam divite quam paupere, aliquid accipiebant, mandatum Salvatoris custodientes: Gratis accepistis, gratis date.

[2] [comprehensi & interrogati,] Eo tempore facta est persecutio Christianorum in civitate Egia. Sedens itaque pro tribunali Lisias, audivit vitam beatissimorum martyrum Cosmæ & Damiani, & quæ & quanta per eos Dominus circa egrotantes ageret, eo quod essent Christiani medicinæ arte imbuti, circumeuntes, & alia multa signa c in nomine ejus facientes. Audiens hæc præses, direxit quosdam, qui eos tenerent: & statim presentantur. Sancti vero Martyres stabant hilari vultu. Et aspiciens eos præses, dixit: Quare vos circumeuntes civitates vel provincias, quamplurimos cogitis recedere a deorum nostrorum cultura? Nisi acquieveritis mihi, diversis tormentis consumam corpora vestra. Primum quidem dicite mihi, cujus estis provintiæ, & quæ sunt nomina vestra? Sancti Martyres dixerunt. Hoc si vis scire, Arabiæ provintiæ cives sumus. Nomina autem nostra hæc sunt. Ego quidem Cosmas dicor, frater meus Damianus. Christiani autem sumus ex magno genere d.

[3] [in mare projiciuntur, & sani emergunt:] Præses dixit: Ut ego video, perseveratis in his impietatibus vestris, nolentes converti ad deorum nostrorum culturam, ut impleatis præcepta imperatorum: propter hoc precipio vos vinctos in mare precipitari. Sancti Martyres dixerunt: Expecta paulisper, & videbis Dei nostri virtutem fieri e in nobis. Et vincti cathenis secundum præsidis preceptum pergebant gaudentes & psallentes: In via testimoniorum tuorum delectati sumus, Domine, sicut in omnibus divitiis. Propter nomen tuum, Domine, si ambulemus in medio umbræ mortis, non timebimus mala, quoniam tu nobiscum es, Domine. Virga tua & baculus tuus ipsa nos consolata sunt. Parasti in conspectu nostro mensam spiritalem adversus eos, qui tribulant nos. Impinguasti in oleo capita nostra poculo tuo novi Testamenti, inebrians nos: & misericordia tua subsequatur nos omnibus diebus nostris, perducens in portum voluntatis tuæ. Hæc illis psallentibus, venerunt ad locum, & miserunt eos in mare. Statim affuit angelus Domini, & disrupit vincula eorum, & disjecit eos de mari illesos. Milites vero venerunt, & nuntiaverunt præsidi, quod viderunt.

[4] [in igne similiter manent illæsi:] Audiens hec præses, & cogitans, quia nichil adversus eos prevaleret, nec posset eos separare a Christi fide, furore commotus, jussit afferri sarmentum, & ignem copiosum succendi, & ibi precepit mitti sanctos Martyres. Ministri ergo comprehensos Sanctos miserunt in ignem. Illi autem ambulabant in medio fornacis, sicut in paradiso exultantes & dicentes: Ad te levamus oculos nostros, qui habitas in celo: respice in nos, Domine Jesu Christe, ut non dicant, qui non noverunt nomen tuum: Ubi est Deus eorum, in quo speraverunt? Orantibus hæc Sanctis, statim nutu Dei egressa est flamma, & combussit plurimos impiorum, & mortui sunt. Sancti vero apparuerunt illesi, ut nec capillus eorum exustus fuisset ab igne.

[5] Videns hæc præses, valde iratus est, & jussit Cosmam & Damianum crucifixos lapidari. [in cruce lapidibus & sagittis non læduntur:] Et crucifigentes, lapidabant eos. Lapides vero virtute Dei compulsi, retro conversi vulnerabant eos, qui lapidabant illos. Videns insanus judex ministros suos vulneratos, furore accensus, jussit venire quatuor milites, qui eos sagittarent. Et fecerunt secundum præsidis precepta. Et accedentes milites, expenderunt omnes sagittas suas in Sanctos, & nichil nocuerunt eis. Sagittæ vero conversæ interfecerunt plurimam multitudinem virorum ac mulierum, ita ut fluvius sanguinis videretur currens in eo loco.

[6] Videns præses victam omnem malitiam suam, perturbatus est usque ad mortem, [tandem capite minuuntur.] & jussit gladio amputari capita eorum. Suscipientes eos carnifices, ducebant ad locum, ubi decollandi erant. Cumque ducerentur, tamquam ex uno ore psallebant, & dicebant sic: Bonum est confiteri Domino, & psallere nomini tuo, Altissime, ad annuntiandum mane misericordiam tuam super nos. Sed vir insipiens non cognovit, & stultus non intelliget ea. Et hæc dicentes venerunt ad locum, & extensis manibus ad Orientem, oculos intenderunt in cælum, & orantes in cordibus suis, sicut ex uno ore dicebant: Amen. Statim accedentes carnifices, gladio amputaverunt capita eorum, & sic in pace animas sanctas reddiderunt, suscipientes victoriæ palmam. Tunc piæ mentis homines rapuerunt corpora eorum, omnibusque rite gestis sepelierunt eos, fratres germanos spiritu & fide, ubi usque in presentem diem cælestia beneficia largiuntur in eodem loco.

[7] Non post multum tempus rusticanus quidam egressus est ad metendum: [Miraculum fabulosum.] & dum post laborem, sumpto cibo, somno se dedisset, & aperto ore dormiret, serpens ingressus est per os ejus in ventrem. Qui expergefactus non intellexit, quod passus est, sed insistens operi, campum, quem reliquerat, mensus est. * Sero autem, cum domum redisset, consueto more comedit & bibit. Et cum se cubito collocasset, cepit violenter serpentis infestatione torqueri, & gemitus cum clamore emittere. Qui vero in hospitio ejus erant, contristabantur, ignorantes passionem ejus. Ille autem voce magna dixit: Deus sanctorum Cosmæ & Damiani, adjuva me. Igitur cum a serpente magis ac magis torqueretur, cucurrit ad locum, ubi erant corpora f Sanctorum, & clamans dicebat ad SS. Cosmam & Damianum: Adjuvate me. Exaudita est itaque vox ejus. Famuli enim Christi eum dormire fecerunt, ut eo ordine, quo ingressus est, malignus serpens egrederetur. Compulsus itaque, ut exiret, per os ejus caput erexit se. Videbant hæc omnes populi, quæ per eos fiebant. Et cum totus fuisset expergefactus homo, dicit: Nemo manum suam super serpentem istum mittat, quoniam preceptum est illi in gehennam ignis g intrare. Et his dictis, serpens nusquam comparuit.

ANNOTATA.

a De hisce Actis præmonui in Commentario num. 26, scripta videri post prolixiora & magis fabulosa, quæ sequentur, sed cum aliquo delectu, quo auctor abstinuit a fabulis crassioribus. Non pauca tamen affert, quæ corrigenda sunt, omniaque fere videntur desumpta ex Actis quartis. Hæc autempræmitto, quia minus sunt fabulosa. Nihil annotabo ad ea, quæ cum primis congruunt: solum assignabo ea, quæ aut incerta sunt, aut falsa. Primo itaque in civitate Ægis, hic Egia dicta, ubi coronati sunt Sancti, non recte dicitur fuisse eorum mater, ibique Sanctos enixa, cum nati sint Arabes. Secundo incertum est, an fuerit Theodote vocata. Utrumque profluxit ex Actis quartis, & verisimiliter ex documento Græco in Acta quarta.

b An gemini fuerint Sancti, educatique modo hic relato, non est omnino certum. De utroque tamen consentit S. Aldhelmus, in Commentario num. 22 laudatus, qui & gratiam sanandi iisdem attribuit. At non loquitur de jumentis, quod videtur fabulosum.

c His similia etiam leguntur in Actis secundis, nec tamen illa causa comprehensionis videtur certa.

d Non debet lectorem movere, quod hic auctor omittat tres Fratres: nam multa alia pro arbitrio omisit. Forte tamen id fecit, quia de iis non agit S. Aldhelmus.

e Hæc responsio jam, ut incerta, improbata est ad Acta secunda. At hic auctor dicta omnia accepitex Actis quartis. Ideo de iis plura non annotabo.

f Quemadmodum auctor omisit fabulas de sepultura excogitatas, ita & hoc miraculum omittere debuerat, cum mera videatur fabula. At fabulam potius auxit, dum hominem deduxit sanandum ad corpora Sanctorum, ut etiam habet Græcus. Auctor vero sequentium Actorum id non habet, sed sola Sanctorum invocatione serpentem egressum narrat.

g Quis vel ex solis his verbis, quæ alter etiam habet, non videat, narrari fabulam indocte excogitatam. Plura non addo. At collatio sequentium Actorum docebit studiosum lectorem, unde horum auctor sua omnia exscripserit.

* messuit

ACTA
Partim fabulosa
Ex codicibus Mss. inter se collatis.

Cosmas Martyr Ægis in Cilicia (S.)
Damianus Martyr Ægis in Cilicia (S.)
Anthimus Martyr Ægis in Cilicia (S.)
Leontius Martyr Ægis in Cilicia (S.)
Euprepius Martyr Ægis in Cilicia (S.)

BHL Number: 1970

Ex Ms.

CAPUT I.
Sanctorum gesta ante martyrium, partim fabulosa, partim incerta.

[Sanctorum natales, institutio, gratia curationum,] Licet omnium Sanctorum gesta veneranda reverenter piis animis legantur & nuntientur, nec quisquam possit seu legendo sive audiendo gesta Sanctorum piger ac fide tepidus remanere: & non, discussa mentis infirmitate, alacer ad eorumdem Sanctorum venerabiles palmas festinare a. Igitur * temporibus Diocletiani & Maximiani fuit quædam mulier in civitate Egea, venerabilis ac timens Deum, nomine Theodota. Hæc omnibus diebus vitæ suæ serviens Domino, & piis operibus insistens, ac faciens mandata Dei, sanctos geminos fratres Cosmam & Damianum enixa est. Quos cum enutrisset & litteris instruxisset; medicina quoque arte a sancto Spiritu docti sunt, curare secundum Euangelium omnem ægritudinem & omnem infirmitatem, non solum in hominibus, sed etiam in jumentis; ut impleretur sermo Propheticus: Homines & jumenta salvabis, Domine. Passiones, quæ curabantur hæ sunt. Cæcis visum in nomine Jesu Christi restituebant, claudis gressum, surdis auditum, mancis restaurationem. Spiritus immundos ex obsessis corporibus repellebant, & omnem amaritudinem a corpore humano detrahebant per gratiam cælestem: & hæc facientes a nullo aliquid, tam a divite quam a paupere, accipiebant, mandatum Salvatoris custodientes, dicentis: Gratis accepistis, gratis date.

[2] Eodem tempore fuit matrona quædam, nomine Palladia b, [sanationes fabulosæ.] clinica. Hæc omnem censum proprium cum erga medicos expendisset, & nihil profecisset, cognita opinione Cosmæ & Damiani; festina cucurrit, complexaque pedes eorum postulabat, ut eorum visitationem mereretur. Qui, fide ejus explorata, prompto animo eam, Domino juvante, curaverunt. Quæ agnoscens, quod per eos Dominus curare eam dignatus est, laudem dedit Deo, qui illis hanc coronam virtutis, & curationum contulit gratiam. Sciens c autem quia a nullo, neque a divite neque a paupere, quicquam accipiebant, occulte obtulit sancto Damiano quoddam munus d: & cum nollet accipere, volvebat se pedibus ejus; & sacramentis terribilibus constrictus, suscepit munusculum ejus, ne spernere videretur nomen Domini, per quod adjuratus est. Hoc cum sanctus Cosmas comperisset, valde contristatus est, & præcepit, ne corpus ejus una cum ipso sepeliretur e. In eadem nocte apparuit servo suo Cosmæ Dominus, dicens: Quare sic locutus es propter illud munus? Non mercedis gratia; sed per nomen meum adjuratus, suscepit munus. Multis igitur mirabilibus factis, quadam die invenerunt camelum f debilitatum arte diabolica: quem sanum restituentes, illæsum abire jusserunt.

ANNOTATA.

a Brevis illa præfatio in aliquot codicibus omittitur, & sensu minus perfecto cum sequentibus jungitur. Variantes non assignabo, nisi præcipuas,cum Acta tanti non sint, ut præcipua cura hic oporteat Annotata extendere.

b Hanc mulierem Græci a suis Confessoribus sanatam dixerunt: sed Ponadia vocatur apud Dehnium pag. 8 aut 9, sed ibidem pag. 25 & apud Latinos passim Palladia. Attende, lector, quam belle cohæreat fabula. Nam figmentum esse inane, non dubito. Dicitur clinica, id est, ægrota lecto affixa. Mox tamen ait auctor, festina cucurrit, & tamquam recte valentem in actione repræsentat. In memorato monumento Græco eadem reperitur contradictio.

c Idem rursus dicit fabulator Græcus, acsi voluisset dare mulier, quia illi nolebant accipere.

d Tria ova habet dictus fabulator Græcus, quem & alii Græci secuti sunt. Tria ova item legitur in uno ex codicibus nostris minus vetusto, & in apographo aliunde accepto.

e Imprudens fabulator hoc suo figmento non laudat S. Cosmam, sed impatientem, iracundum, implacabilem exhibet. Accedit pertinacia in non revocando injusto mandato, postquam in visione fingit a Domino monitum. Eadem fabulatur Græcus, ac diserte addit, nemini indicatam a Cosma visionem, sive mandatum non revocatum.

f Camelus hic in fabulam inducitur pro catastrophe, nimirum ut in fine peroret humana voce, & Sanctos simul sepeliri jubeat.

* al. denique

CAPUT II.
Martyrium Sanctorum, ex primis Actis compositum & interpolatum.

[Sancti delati & comprehensi,] Sed ut eorum vita amplius passione claresceret, facta est persecutio Christianorum in civitate Egea, proconsule Lysia. Sedens itaque pro tribunali, audivit ab officio suo vitam beatissimorum martyrum Cosmæ & Damiani; quæ & quanta per eos Dominus circa ægrotantes ageret, eo quod essent Christiani, medicinæ artis in primis imbuti, circumeuntes civitates vel provincias, infirmos curantes, & omnes oppressos ab spiritibus immundis in nomine ejus, qui dicitur Christus, curantes; sed & alia signa in nomine ejus facientes. Hæc a videntes cultores deorum nostrorum recedunt a sacratissimis immolationibus eorum, his magis * consentientes. Audiens igitur præses hæc verba, dirigit quosdam de officio, qui eos tenerent: & statim ab apparitoribus præsentantur.

[4] [interrogatique & fidem confessi,] Sancti vero Martyres stabant hilari vultu. Et aspiciens eos impurissimus præses, dixit: Quare vos circumeuntes civitates vel provincias, quam plurimos cogitis recedere a deorum nostrorum cultura? Nisi adquieveritis, consumam corpora vestra. Primum quidem dicite mihi: cujus estis provinciæ, & quæ sunt nomina vestra, vel cujus sitis fortunæ? Martyres dixerunt: Hoc si vis scire, Arabicæ provinciæ cives sumus. Nomina autem nostra hæc sunt. Ego quidem Cosmas dicor, frater meus Damianus. Fortuna autem quid sit, ignoramus. Christiani enim sumus ex magno genere. Habemus autem & alios fratres. Si vis, nomina eorum dicemus tibi. Præses dixit: Dicite ergo, nihil metuentes. Sanctus Cosmas respondit: Nomina eorum hæc sunt: Anthimus, Leontius, Euprepius. Præses dixit: Facite eos ad me venire. Euntes vero beati Martyres b cum officio, adduxerunt eos ad præsidem.

[5] [in tormentis manent illæsi:] Videns eos præses, dixit: Tractantes, quod expedit vobis, accedite, & sacrificate diis nostris. Si vero nolueritis, crucians vos tormentis, negare faciam Christum. Sancti Martyres sicut ex uno ore dixerunt: Tormenta tua valde contempnentes, non timemus: fac ergo, quod putas: nam idola surda & cæca, quæ sunt lapides & æramenta, deos dicere non possumus. Audiens hæc præses, præcepit vinctos manibus & pedibus fortiter torqueri. Sancti Martyres, dum torquebantur, dicebant: Domine, refugium factus es nobis a generatione & progenie. Priusquam fierent montes, & firmaretur orbis terræ, a sæculo & usque in sæculum tu es. Ne avertas nos, Domine, in humilitatem: & dicas: Convertimini filii hominum. Convertere, Domine, aliquantulum, & deprecare super Servos tuos, & libera nos a laqueo diaboli, & filii ejus Lysiæ præsidis; quia in te speravimus, Domine, & tu es gloriosus in sæcula. Et dixerunt: Amen. Hæc autem orantes, manebant inlæsi. Et dicebant ad præsidem: Si habes crudeliora tormenta, infer nobis, ut cognoscas, quia nihil nobis tormenta tua prævalent, adjuvante nos Christo.

[6] Præses dixit: Ego quidem putabam per parva tormenta suadere vobis, [præcipitati in mare emergunt incolumes,] ut applicarem vos ad propitios deos: sed, ut video, perseveratis adhuc in impletatibus vestris, nolentes converti ad deorum nostrorum sacrificia, ut impleatis præceptum imperatorum. Propter hoc præcipio, vinctos vos catenis in mare præcipitari. Sancti Martyres dixerunt: Expecta paululum, & videbis Dei nostri virtutem fieri in nobis. Vincti autem catenis, secundum præsidis præceptum, pergebant gaudentes & psallentes: In viis testimoniorum tuorum, Domine, delectati sumus, sicut in omnibus divitiis. Propter nomen tuum, Domine, si ambulemus in medio umbræ mortis, non timebimus mala, quoniam tu nobiscum es, Domine. Virga tua & baculus tuus ipsa nos consolata sunt. Parasti in conspectu nostro mensam spiritalem adversus eos, qui tribulant nos: impinguasti in oleo capita nostra, & poculum tuum novi Testamenti inebrians nos: & misericordia tua subsequetur nos omnibus diebus nostris, & perducet nos in portum voluntatis tuæ. Hæc illis psallentibus, venerunt ad locum. Et accipientes eos ministri, secundum quod eis fuerat præceptum, miserunt eos in mare. Statim angelus Domini affuit, & disrupit vincula eorum, & ejecit eos de mare inlæsos.

[7] Euntes vero milites, nuntiaverunt præsidi, quæ viderunt. [id artibus magicis attribuente præside.] Audiens vero præses, jussit eos ad se perduci: & adstantibus eis dixit: Per deos magnos, Herculem & Jovem, maleficiis * vincitis, quia & tormenta contempnitis, & mare sopistis. Docete ergo & me maleficia vestra, ut & ego sequar vos, communicans operibus vestris, Sancti vero Cosmas & Damianus dixerunt: Nos maleficia nescimus: Christiani enim sumus, & in nomine Christi maleficiorum virtutem ad nihilum deducimus. Si vis, esto Christianus, & videbis Domini nostri Jesu Christi virtutem. Præses dixit: In nomine dei Adriani sequar vos. At ubi hunc sermonem dixit, statim advenerunt duo nequissimi spiritus, missi ab angelis c, & cedebant eum in faciem. Præses vero, cum diu torqueretur, dixit ad sanctos Martyres: Deprecor vos, o boni Milites Christi, orate pro me ad Dominum vestrum, quo possim ab istis dæmonibus liberari. Sancti vero Cosmas & Damianus oraverunt ad Dominum nostrum Jesum Christum, ut cessarent dæmones, ne eum torquerent. Cum autem recessissent dæmones ab eo, dixit: Videtis, qualiter dii indignati sunt adversum me, quia derelinquere eos cogitabamus. Sancti Martyres dixerunt: Non intelligis, insensate diabole, hæc in te fieri: sed tu adhuc permanes in incredulitate, deos nominans idola muta & surda & sine Deo. Percipe intellectum, & cognosce Deum, qui tibi vitam tribuit: & noli confiteri in operibus manuum hominum.

[8] Hæc audiens proconsul, furore commotus, dixit: [Reducti in carcerem,] Jam non patiar vos blasphemare, & me injuriare: sed adimplebo in vos imperatorum jussa, si adquiescere nolueritis eorum divinis sanctionibus, & hæc dicens, jussit eos in carcerem recipi, donec cogitaret, quomodo eos perderet. Dum autem ducerentur sancti Martyres, psallebant dicentes: Cantemus Domino, qui mirabilia fecit nobiscum: salvavit nos dextera sua, & brachio sancto suo. Notum fecisti, Domine, salutare tuum, & coram gentibus revelasti justitiam tuam, memor fuisti misericordiæ tuæ & veritatis tuæ domui Israël. Videant omnes fines terræ salutare tuum. Et hæc psallentes, in carcere non cessabant.

[9] [tum in ignem conjecti non læduntur:] Sequenti vero die proconsul, sedens pro tribunali, jussit in conspectu suo adduci Sanctos. Cum autem adducerentur, dicebant: Da nobis, Domine, auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. In Deo faciemus virtutem: & ipse ad nihilum deducet tribulantes nos. Et hæc dicentes venerunt ante præsidem. Videns autem eos præses, dixit: Cogitastis vobiscum, aut adhuc permanetis in insania vestra? Sancti Martyres dixerunt: Audi, nequissime inimice veritatis: nos Christiani sumus, & usque in finem pro veritate dimicamus. Et non negamus omnium Dominum, qui nos fecit; dum non essemus: nec vanas imagines, deos nominare possumus. Nunc autem si quid cogitasti adversum nos, exerce. Audiens hæc præses; & cogitans, quia nihil adversus eos provideret, nec posset eos separare a Christi fide, furore commotus jussit afferri sarmenta d, & ignem copiosum succendi: & ibi præcepit mitti sanctos Martyres. Missi autem in ignem sancti Martyres, deambulabant in medio fornacis, sicut in paradiso. Exultantes enim psallebant, dicentes: Ad te levamus oculos nostros, qui habitas in cælo. Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, & sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis. Miserere nobis, Domine, miserere nobis, quoniam multum repleti sumus despectione *. Respice in nos, Domine Jesu Christe, ut non dicant, qui non noverunt nomen tuum: Ubi est Deus eorum, in quem speraverunt? Orantibus autem Sanctis, statim nutu Dei egressa est flamma, & combussit plurimos impiorum, & mortui sunt. Sancti vero apparuerunt inlæsi, ita ut nec capillus eorum exustus fuisset ab igne.

[10] [rursum dicuntur equuleo impositi:] Videns hæc præses, obstupuit in mirabilibus, quæ fiebant, & in semetipsum conversus, dixit ad Sanctos: Per deos magnos miror super hanc novam visionem. Dicite mihi, usque quo magicis artibus vestris ista faciatis, ne sacrificetis diis, salvantibus orbem terrarum. Sancti Martyres dixerunt: Nequissime e inimice Dei, usque quo existimas artem magicam, Dei nostri virtutem, ut præcipias nobis sacrificare lapidibus surdis, a quibus dicis posse conservari orbem terrarum? Nos autem non recedimus a Deo omnium Creatore, gubernante nos. Audiens hæc præses iniquissimus, jussit suspendi Sanctos in eculeo f & torqueri. Stabat enim angelus Domini, qui eos custodiebat inlæsos. Fatigati sunt autem ministri, & facti sunt quasi mortui. Videns hæc præses, jussit deponi eos. Stabant enim hilari vultu coram præside, tamquam si nihil fuissent perpessi. Præses dixit: Per deos victoriam obtinent maleficiæ * vestræ.

[11] [tum in cruce lapidibus & sagittis frustra impetiti,] Nunc autem tormentis affligam vos, quousque adquiescatis imperatorum voluntati, & diis sacrificia reddatis. Sancti vero Cosmas & Damianus dixerunt: Nos imperatores tuos contemnimus. Habemus Regem cælestem Christum Filium Dei. Tormenta autem tua quod non timeamus, tu melius nosti. Audiens hæc præses, valde iratus est: & jussit sanctos Cosmam & Damianum crucifixos lapidari: Anthimum autem, & Leontium, & Euprepium vinctos duci in carcerem. Carnifices vero fecerunt, quod eis fuerat præceptum: crucifigentes lapidabant eos. Qui lapidabant eos, alterutrum se cædebant. Videns autem insanus judex ministros suos vulnerari, jussit venire milites quattuor numero g militum, ut eos sagittarent. Reliquos vero Sanctos jussit eici * de carcere, & stare juxta cruces. Et factum est secundum præceptum præsidis. Accedentes vero milites, expenderunt omnes sagittas suas in Sanctos, & nihil nocuerunt eis. Sagittæ vero conversæ interfecerunt plurimam multitudinem virorum ac mulierum, currentium h in eum locum.

[12] Videns autem præses victam omnem malitiam suam, [demum capite secantur.] perturbatus est usque ad mortem i: & jussit gladio amputari capita eorum. Suscipientes vero eos carnifices, ducebant ad locum, in quo decollandi erant. Cumque ducerentur, tamquam ex uno ore psallebant, dicentes: Bonum est confiteri Domino, & psallere nomini tuo, Altissime, ad annuntiandum mane misericordiam tuam, & veritatem tuam per noctem: quia magnificasti misericordiam tuam super nos. Sed vir insipiens non cognovit, & stultus non intelliget ea. Et hæc dicentes venerunt ad locum: & extensis manibus ad Orientem, oculis respiciebant ad cælum, ovantes in cordibus suis, & sicut ex uno ore dixerunt: Amen. Et statim accedentes carnifices, gladio amputaverunt capita eorum: & sic in pace sanctas animas Deo reddiderunt, suscipientes victoriæ palmam.

ANNOTATA.

a Verba sunt accusantium, quod indicari potuisset verbo, inquiebant. Ceterum pauciora hic annotabo, quod pleraque jam exposita sint ad Acta priora.

b Improbabile est, & ab hoc solo assertum, quod Sancti iverint cum apparitoribus ad Fratres accersendos. Illos ab initio probabilius adfuisse, ostendi ad Acta prima.

c Jam monui, assertum illud de dæmonibus præsidem percutientibus videri saltem incertum. Hic primo additur, eos ab angelis fuisse missos: quod non habent priores.

d In duobus codicibus vetustis vitiose legitur, tormenta.

e Jam monui, multiplices orationes ab ipsis scriptoribus pro arbitrio compositas. Idem plane dicendum de omnibus dictis præsidis & reponsis Sanctorum,exceptis iis, quæ in primis Actis leguntur usque ad medium fere, & ex notariorum Actis videntur prolata.

f Nihil certi esse de hac tortura, dixi ad Acta secunda lit. p.

g In uno codice quatuor nomina militum: Acta prima quatuor cohortes. Consule Annotata ibidem lit. o.

h Alter codex habet, concurrentium in eo loco. At tres alii magis accedunt ad Acta priora, & sic habent: Ita ut fluvius sanguinis videretur currere in eo loco. Ita revera scriptum fuisse existimo, etiamsi res sit parum verisimilis, & duo codices reliquis vetustiores habeant sensum in textu positum: nam etiam Acta tertia, clare ex his composita, habent illum sanguinis fluvium.

i Illud, usque ad mortem, primum in his Actis est additum, indeque tertiis insertum.

* al. magicis

* arte magica

* al. contentione

* maleficia

* ejici

CAPUT III.
Sepultura & miracula, sed prorsus fabulosa.

[Sepultura] Tunc piæ mentis homines rapuerunt corpora eorum, & memores, quod dixerat sanctus Cosmas, ne corpora eorum in unum sepelirentur, repleti timore cogitabant, ubi vel quo loco sepelirent eos. Subito cursu mirabili camelus a venit, humana voce proclamans, & dicens: Homines Dei, qui multa signa & mirabilia per sanctos Martyres Christi percepistis, non solum vos, sed etiam nos jumenta, quæ vobis ad ministerium deputata sumus. Idcirco cum omnibus & ego gratias agens, adveni nuntiare vobis, ut non separentur corpora Sanctorum, sed in uno loco recondantur. Hæc cum audisset omnis multitudo, qui exequiis eorum famulabantur b, laudem dederunt Deo, revelanti mysteria per animal mutum & inrationabile. Omnibus itaque rite gestis, sepelierunt eos. Hi fratres germani uno spiritu & fide usque ad præsentem diem cælestia beneficia largiuntur in eodem loco c. Martyrizati sunt autem sancti martyres Cosmas & Damianus, Anthimus, Leontius & Euprepius die vigesimo septimo mensis Septembris.

[14] [miracula] Post non multum tempus rusticus quidam egressus est ad metendum. Et dum post laborem suum, sumpto cibo, somno se dedisset, & aperto ore dormiret; serpens ingressus est per os ejus in ventrem. Qui expergefactus non intellexit, quod passus est: sed insistens operi, campum, quem reliquerat, messus est. Sero autem cum domum redisset, consueto more comedit & bibit: & cum se cubito collocasset, cœpit violenter serpentis infestatione torqueri, & gemitus cum clamore emittere. Qui vero in hospitio ejus erant, contristabantur, ignorantes passionem ejus. Ille autem voce magna dicebat: Deus SS. Cosmæ & Damiani, adjuva me. Exaudita itaque voce ejus, Famuli Christi dormire eum fecerunt, ut eo ordine, quo ingressus est malignus serpens, egrederetur. Compulsus itaque exire, per os ejus caput erexit. Videbat autem omnis populus d mirabilia, quæ per eos fiebant. Et cum egressus fuisset, expergefactus homo dixit: Nemo manum suam super serpentem injiciat, quoniam præceptum est illi in gehennam e ignis intrare. His dictis, serpens nusquam comparuit.

[15] [Sanctis] Erat enim quidam Malchus nomine, qui serviebat in templo f Sanctorum, & videbat mirabilia, quæ per eos Dominus operabatur. Et allocutus est conjugem suam, dicens: Eamus ad basilicam SS. Cosmæ & Damiani. Quæ prompto animo maritum secuta est. Quo cum venisset, ait uxori suæ: Ecce profecturus sum in longinquam regionem: sed te commendo SS. Cosmæ & Damiano. Domo tua * reside: & erit tibi signum hoc: cum voluerit Dominus, mittam & accersam te. Post hoc profectus est iter suum: uxor ejus domi resedit. Interjectis autem paucis diebus, sciens diabolus signum, quod maritus ejus dederat, transfiguravit se in hominem, & dixit uxori ejus: Ecce maritus tuus ab illa civitate direxit me, ut adducam te ad eum. Cui illa, nolens ire, respondit: Signum quidem agnosco, sed non possum hoc facere, quoniam SS. Cosmæ & Damiano commendavit me. Si vis, ut veniam tecum; accede, & tene cornu altaris, & jura te nihil mali facturum mihi, & credam tibi. Tunc juravit diabolus, dicens: Per virtutem SS. Cosmæ & Damiani, nihil mali faciam tibi: sed incolumem te marito tuo repræsentabo. His dictis, secuta est eum.

[16] Et cum venissent in quemdam locum secretum, voluit eam de jumento præcipitare g, [attributa.] ut eam interficeret. Illa vero, elevatis ad cælum oculis, magna voce clamavit: Deus SS. Cosmæ & Damiani, adjuva me: vobis enim credidi, & secuta sum eum. Festinate ad adjutorium meum, ut liberetis me a manu insignissimi diaboli. Statim apparuerunt ei Sancti in habitu equitum, & multitudine albatorum. Princeps autem iniquitatis, hoc viso, se præcipitem dedit, & nusquam comparuit: & impleta est Scriptura, dicens: Lacum aperuit & effodit eum, & incidit in foveam, quam operatus est. Convertitur dolor ejus in caput ejus & in verticem ejus iniquitas ejus descendit. Servi autem Christi Cosmas & Damianus adprehendentes eam, perduxerunt in domum suam, & dixerunt ei: Nos sumus Cosmas & Damianus, quorum sacramento credidisti: ideoque festinavimus venire ad auxiliandum tibi. Sed & alia multa mirabilia, quæ enarrare longum est, quæ per eos Dominus ad laudem nominis sui præstat fieri usque in hodiernum diem: qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Redit modo fabula, cujus gratia cameli sanatio fuit asserta. Hoc interest inter Græcum fabulatorem apud Dehnium pag. 12 & 13 & hunc Latinum, qui ejus commenta Martyribus accommodavit, quod Græcus Damianum prius defunctum dicat, deinde vero Cosmam, qui cum illo noluerat sepeliri; Latinus vero utrumque simul martyrio coronatum agnoscat. Verum uterque camelum facit disertam (femella est in Græco.) Uterque sollicitos facit Christianos de sepultura, quod Cosmas vetuisset,ne cum Fratre sepeliretur. Uterque cameli vocibus obtemperantes facit Christianos, ac multitudinem populi exsequiis præsentem. Locum sepulturæ silet Latinus, Pheremman vocat Græcus. At neuter explicat, in qua esset provincia, aut circa quam urbem. Quapropter nullus vel mediocriter criticus dubitabit, quin sint fictitia omnia.

b Oblitus est auctor, loqui se de Martyribus Diocletiani tempore passis: nam eo tempore sepultura Martyrum a paucis clanculum peragenda erat.

c Ab initio collector Actorum, quando Ægæam sive Ægas Sanctorum facit patriam, acsi in Arabia fuisset, manifestum facit, ignotum sibi fuisse, ubi passi & sepulti fuerint Martyres. Qua igitur ratione primus dicere potuit, in eodem loco illos usque ad sua tempora fuisse beneficos?

d Jam monui ad Acta tertia, asserta illa de serpente fabulam insipidam videri. Est ea rursum auctoris Græci jam memorati, qui hominem, a serpente cruciatum, deducit ad Pheremman, assertum sepulturæ locum, ubi ait serpentem egressum, inspectante omni populo. Latinus vero omnem populum in domo messoris congregavit.

e Hoc figmentum protulit Græcus, quod vellet,serpentem esse dæmonem. At Latinus animal rationis expers ridicule ad gehennam mittit.

f Hoc fabulosum æque miraculum rursus ex Græco adoptatum est. Voluit autem insinuare Græcus, in loco. Pheremman fuisse ædem Sanctis dicatam, & de ea hic loquitur.

g Dejectam equo fuisse, ut occideret eam diabolus, ait Græcus: quem etiam minus exacte secutus est Latinus in alio adjuncto. Nam ait Græcus, dæmonem mulieri per Sanctos jurasse, ut fraudibus suis in contemptum traheret vim & existimationem SS. Cosmæ & Damiani. Quod omisit Latinus, reliqua vero expressit. At poterat tuto omnia omittere, cum minime videatur dubitandum, quin sint figmenta, quæ verisimiliter originem habent poëticam. Ceterum in his Actis cap. 1 & 3 studiosus lector habet omnia, quæ Græci de Cosma & Damiano, quasi confessoribus, protulerunt.

* al. domi aut domi tuæ.

DE S. EPICHARIDE MATRONA M.
FORTE CONSTANTINOPOLI
ex Fastis sacris.

[Commentarius]

Epicharis matrona M. forte Constantinopoli (S.)

AUCTORE J. C.

[1] [Præ memoriam in Fastis sacris] Sanctam Epicharidem, quam ad præcedentem diem in Prætermissis a Galesinio memoratam monuimus, ad præsentem in Martyrologio Romano sic annuntiat Baronius: Romæ S. Epicharidis mulieris senatoriæ, quæ in eadem persecutione (Diocletiani) plumbatis cæsa gladio percussa est. Ἐπίχαρις Græcum nomen est, & a Græcis promanavit Sanctæ veneratio, a quibus illam Galesinius, Baronius, Ferrarius aliique mutuati annuntiant. In Menæis sic canitur:

Εὔτολμος Ἐπίχαρις ἦν πρὸς τὸ ξίφος,
Συλλήπτορα πλουτοῦσα τὴν θείαν χάριν.
Εἱκάδι ἑβδομάτη ἐπίχαρις φάσγανον ἔτλη.

Quæ Latine sic reddes.

Intrepida erat Epicharis ad gladium,
Dives adjutrice divina gratia.
Vigesima septima Epicharis ensem subiit.

Sequitur deinde elogium, quod Latine redditum subjungo. Epicharis Christi martyr Romæ, imperante Diocletiano, a præside Cæsario comprehensa, cum nomen Christi libere profiteretur, suspensa est & rasa, deinde contusa plumbeo malleo a quatuor lictoribus, qui, illa precante, ab angelis exanimati sunt. Cum denique capite condemnata esset, saxum pedibus ejus substratum magnam aquarum vim profudit. Gladio autem a carnifice percussa beatam Deo animam reddidit.

[2] Eadem usque ad ipsa fere verba leguntur in Menologia Basiliano, ubi pariter elogium habet Sancta ad hunc diem, [incerta sunt de Sancta pene omnia.] ubique de ejus reliquiis subnexa sunt sequentia. Pretiosæ autem ejus reliquiæ honorifice a Felice quodam senatorio viro pioque Christiano sepultæ curationes emittunt omnibus cum fide ad eas accedentibus, omnemque morbum, calamitatem & ægritudinem ad hanc usque diem statim depellunt. Hæc ibi. Ferrarius in Catalogo universali ad elogium ex Menologio contractum in Animadversione suspicatur, sanctam Martyrem non fuisse Romanam, vel nativitate vel palma, ut ex rationibus, quas allegat probatum cupit. Sunt autem illæ; quod Græcum sit nomen Epicharis, quod nulla Sanctæ apud Latinos scriptores mentio, nulla reliquiarum memoria usquam apud Romanos exstet. Quod spectat ad nomen, debile satis argumentum est, quod inde deducitur, quandoquidem tam mirandum non sit, ex Oriente in Occidentem familias migrasse, ut non desint plures Occidentales, quorum Græcam originem nomina satis detegant. Fortius est ratiocinium ex reliquis petitum. Forte passa est Sancta Byzantii, posteriorque scriptor quispiam, cum jam urbs illa Roma appellari cœperat, illud in hoc nomen illustrius & suo tempore magis usitatum commutavit, ab eoque ad Fastos sacros Græcos transiit variatio & ambiguitas, & ex his deinde error natus est. Ita sane opinandum videtur, si in palæstræ nomine Fasti sacri aberrant. Ita sentit pariter Castellanus, Si, inquit, eadem est Epachoris, quæ colitur in insula Chio. Hujus Sanctæ, sive eadem cum Martyre nostra, sive diversa sit, memoriam cum mentione venerationis peculiaris in memorata insula conjunctam alibi non reperio, & unde hæc Castellanus acceperit penitus ignoro, uti & cetera omnia, quæ ad Sanctam Martyrem spectant. Matronam appellavi, non quod certis quibusdam argumentis id assertum repererim, sed quod monumenta Græca, quæ habemus, id innuere videantur, sic ut non obscure inde acceperit Baronius.

DE SS. FIDENTIO ET TERENTIO MM.
CULTIS TUDERTI IN UMBRIA.

Sylloge de cultu & Actis.

Fidentius M. Tuderti in Umbria (S.)
Terentius M. Tuderti in Umbria (S.)

AUCTORE C. S.

Inter Usuardinos codices auctos, quos Sollerius noster in editione Martyrologii Usuardi recensuit, [Antiquioribus fere ignoti, in Martyrologio Romano] occurrit unus ecclesiæ B. Mariæ Ultrajecti, quem brevitatis causa Rosweydinum appellavit, & ante medium seculum XII scriptum statuit. In hoc post textum integrum Usuardinum duos istos Martyres, ab antiquioribus, quos vidi, martyrologis præteritos, ad hunc diem XXVII Septembris sine loco & tempore sic annuntiatos reperio: Item Fidentii & Terentii martyrum. Consentiunt Matricula Cartusiæ Ultrajectinæ & editio Greveni apud laudatum Sollerium, in quibus eodem die pariter legitur: Fidentii & Terentii martyrum. Cardinalis Baronius eosdem Martyrologio Romano hoc etiam die inseruit, additis seu palæstra seu cultus loco, & imperatore, sub quo passi dicuntur; Tuderti, inquiens, sanctorum martyrum Fidentii & Terentii, sub eodem Diocletiano. Unde vero ista didicerit, in Notis sic indicavit: Legimus horum Acta, accepta ab ecclesia Tudertina. Incipiunt: In diebus Diocletiani & Maximiani imperatorum &c.

[2] Est autem Tudertum, antiquis Tuder, Italis nunc Todi dictum, [hodie annuntiantur Tuderti, per cujus diœcesim coluntur Officio] antiqua Umbriæ civitas episcopalis in ditione Ecclesiæ, non procul a Tiberi sita, medio fere itinere Perusiam inter & Narniam. In ea civitate, totaque ejusdem diœcesi coli illos hoc die Septembris Officio ritus duplicis, a sacra rituum Congregatione approbato, testatur Ludovicus Jacobillus in Sanctis Umbriæ tom. 2 in eorumdem gestis. Præmiserat etiam, exstare in eadem diœcesi non procul a Massa vico ecclesiam sub illorum invocatione Deo dicatam cum nobili monasterio, olim Ordinis S. Benedicti, deinde in abbatiam clericorum secularium converso, ibidemque in ecclesia subterranea juxta altare eorumdem corpora asservari colique. Addit ecclesiam illam corrupto vocabulo SS. Florentii & Terentii a vulgo appellari, cum SS. Fidentii & Terentii nuncupanda sit, uti in Kalendario & Lectionibus propriis legi asseverat.

[3] [& eorum corpora servari dicuntur.] Similia habet Joannes Baptista Possevinus in Sanctis & Beatis Tudertibus, ubi ait, illos secundum Acta passos esse prope civitatem Martanam, modo destructam, ubi hodiedum est abbatia S. Mariæ in Pantano, territorii ac diœcesis Tudertinæ, sepultosque in ecclesia sub eorumdem invocatione & titulo ibidem condita; prout hodieque, inquit, visitur in antiqua inscriptione, saxo incisa ibidem in ecclesia subterranea prope altare. Hisce addo Philippum Ferrarium, qui in Catalogo Sanctorum Italiæ ex Officio ecclesiæ Tudertinæ hæc ait: Quorum corpora a muliere, cujus filium a dæmone liberaverant, nobili sepulchro, quod sibi paraverat, condita sunt; quo in loco ecclesia extat eorum nomine constructa. Ad hæc in quadam notitia, anno 1753 scripta & ad hunc diem seposita dicuntur eorumdem sacra corpora paucis abhinc annis ibidem inventa; sed nullum ea de re monumentum præterea nactus sum. Eadem notitia mentionem facit de eorumdem Martyrum Officio ritus duplicis in ecclesia Tudertina quotannis hoc die legi solito, ita ut de illorum ecclesiastico cultu nequeat dubitari.

[4] [Acta, quorum exemplaria Ms. habemus,] De Actis, quorum tria exemplaria habemus, longe aliter cogimur sentire. Horum unum, quod ex P. Gallonii tomo apud PP. Oratorii Romæ acceptum notatur, eodem modo incipit, quo Barorianum supra num. 1: In diebus Diocletiani & Maximiani imperatorum gravis persecutio fuit Christianorum &c. Alterum, ex Ms. S. Maximini Trevirensis depromptum, collatumque cum Ms. Metensi, sic orditur: In illis diebus persecutio erat Christianorum temporibus Diocletiani & Maximiani imperatorum; quoad facta vero atque ipsas etiam passim voces utraque cum Gallonii apographo sic congruunt, ut manifesto appareat, ea ex eodem fonte prodiisse. Eo tamen vitiosiora sunt Mss. Trevirense & Metense, quod in his SS. Fidentius & Terentius leprosos mundaturi, hisce verbis Deum orasse dicantur: Domine Jesu Christe, te invocamus, qui dignatus es per Silvestrum Constantinum a lepra curare. Quasi vero aut S. Silvester Pontificatum, aut Constantinus imperium ante Diocletianum & Maximianum tenuerit.

[5] In apographo Gallonii sancti Martyres tunc quidem orasse dicuntur, [quæque Ferrarius ex Officio Tudertino recensuit,] sed quid dixerint, melius tacetur; sive quod hujus scriptor, deprehenso anachronismo, istam orationem caute prætermiserit, sive quod eadem ab imperito quodam in apographis Trevirensi & Metensi, aut denique in alio, unde ista descripta fuere, perperam adjecta sit. Tertium apographum nostrum habemus ex Ms. Ultrajectino S. Salvatoris; quod ceteris quidem brevius est, & prædicto anachronismo caret, sed eadem tamen facta ac sæpissime easdem etiam phrases habet, ut statuere liceat, hoc quoque ex eodem aut simili, ex quo cetera, fonte profluxisse. Horum omnium compendium est, quod ex Officio ecclesiastico Tudertino exhibet Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, unde illud hic transcribo. Fidentius & Terentius ex Cappadocia Syriæ Romam profecti, Diocletiano & Maximiano imperatoribus, & apud eosdem Christianæ fidei accusati, cum neque minis, neque promissis flecti possent, in vincula primum conjecti, postea in ignem injiciuntur, unde absque læsione egressi, duci primæ cohortis interficiendi traduntur.

[6] Qui illos in locum abditum duxit, ne corpora a Christianis sepelirentur, [fabulosa sunt,] a feris devorata. Sed contra accidit; nam ursi e latebris egressi, ducem cum suis interfectum discerpsere; Martyres vero, angelo duce, in cryptam devenientes, ubi angelorum ministerio cibo recreantur. Inde in civitatem Martanam, Tuderto proximam, veniunt, ibique a pia fœmina hospitio excepti, filium illius a dæmone oppressum liberant; duobusque subinde leprosis sanatis, plurimos ad fidem convertunt, magnaque edunt miracula. Quibus ad imperatores perlatis, Roma lictores mittuntur, qui Fidentium & Terentium jam captos ad prædictam civitatem capite plectunt V Kal. Octobris. Quorum corpora a muliere, cujus filium a dæmone liberaverant, nobili sepulchro, quod sibi paraverat, condita sunt: quo in loco ecclesia extat eorum nomine constructa. Hæc Ferrarius ex Officio ecclesiæ Tudertinæ, quæ Actis supra memoratis sic consona sunt, ut tamen ex scribendi modo minus fabulosa appareant; nam in istis ejusmodi adjuncta passim leguntur, quæ fabulatorem minime obscure produnt. Juverit de hisce omnibus aliqua observasse, ne frustra sic sensisse videamur.

[7] Horum Sanctorum patria apud Ferrarium Cappadocia Syriæ, [& ab imperito conscripta.] in tribus Mss. nostris Calcedonia Syriæ bis appellatur; atque ita etiam legerunt Joannes Baptista Possevinus in Sanctis Tudertibus, & Ludovicus Jacobillus in Sanctis Umbriæ, quorum posterior addit, Calcedoniam fuisse in Cappadocia, celebri Syriæ provincia. Sed frustra quis aut Calcedoniam in Syria vel in Cappadocia, aut Cappadociam in Syria apud cosmographos requiret. Acta omnia, quæ Mss. habemus, quæque Possevino & Jacobillo præluxerunt, illos in generali persecutione Diocletiani & Maximiani passos aiunt, & ex Syria Romam venisse, quia multos ibi martyrio coronari audierant. At vero cum constet, persecutionem istam anno Christi 303 cœptam esse Nicomediæ in Bithynia per edictum publice propositum, quod primo per Orientem, ac inde in alias Romani imperii provincias transmissum publicatumque fuit, non erat sane, cur hi duo Martyres, si Chalcedone in Bithynia, aut in Syria habitabant, Romam peterent martyrii consequendi causa, quod in ipsa sua patria poterant obtinere.

[8] [Martana civitas, prope quam passi feruntur,] Æque ignota antiquis est Martana civitas, in qua Sancti energumenum liberasse, mundasse leprosos, captique & apud quam capite plexi atque sepulti leguntur in Actis omnibus, consentientibus Ferrario, Possevino & Jacobillo, quos supra laudavimus. Nicolaus Coletus tom. 10 Italiæ sacræ Ughellianæ, sive in Appendice ad illam, col. 129 & sequenti civitatem Martanam eamdem fuisse statuit cum Mortula sive Martula, eamque inter antiquatas episcopales sedes sic recenset: Martanus episcopatus. Inter Tudertum & Carsulas in Umbria celebris vicus fuit, quem a fano Martis, vel in ipso vico vel prope vicum existente, Martis Vicunt (lege Vicum) dixere veteres. Ejus meminere Itineraria & sequens inscriptio antiqua apud Cluverium: Vicani. Vici. Martis. Tudertium. Hunc vicum sequioris ævi scriptores, corrupto vocabulo. Martam, Martanam ac Mortulam appellavere; nunc vero locus S. Mariæ de Pantano nuncupatur, penitus exciso jam diu vico, ubi veteres inscriptiones, numismata ac alia venerandæ antiquitatis monumenta fossorum rastris identidem occurrunt.

[9] [tam obscuro est,] Inter Umbriæ civitates meruit connumerari, ex quo S. Britius … inibi munia exercuit episcopalia. Deinde postquam S. Felicem veluti secundum ejus loci episcopum recensuit, subdit: Nulla præterea superest Mortulanæ cathedræ memoria, locusque in Spoletani antistitis ditione censetur. Thaddæus Donnola in libello de loco martyrii S. Felicis affirmat, Martanam civitatem imaginariam potius, quam veram, deprehendi, omnibus antiquis scriptoribus incognitam: contrarium tamen ex supradictis, & præcipue ex Actis S. Britii suadetur. Hactenus Coletus. De S. Brictio egit Pinius noster ad diem IX Julii, sed breviter tantum, quia de eodem pluribus scripserat Janningus in Tractatu præliminari ad tom. 1 Junii de primis Umbriæ apostolis, inter quos S. Brictius numeratur. Ostendit ibidem Janningus, quam commentitia sint ejusdem Sancti Acta, cum quæ de ipso simul & sociis, tum quæ de eodem seorsum tractant. Martulam tamen, quæ in Martyrologio Romano Parvo Rosweydi ad diem VIII Julii Maralana civitas, in Adoniano autem ad IX ejusdem mensis civitas Martulana, & in Usuardino ibidem civitas Martula appellatur, non alibi quam in Umbria quærendam statuit adversus Bivarium, qui ex pseudo-Flavio Dextro eamdem in Hispaniam transtulerat.

[10] [ut nec de loco, ubi fuerit, constet.] Destructam eam esse, inter omnes convenit, sed de vero ejusdem antiquo situ disputatur. Joannes Baptista Possevinus & Ludovicus Jacobillus illam in territorio ac diœcesi Tudertina exstitisse aiunt, Coletus autem, ut vidimus, in ditione episcopi Spoletini. Forsitan rectius Campellus a Janningo laudatus in prædicto Tractatu præliminari pag. 13 inter Annotata litt. aa maluit nihil statuere. Juverit ipsius verba retulisse. Locus Martula, inquit, ubi Brictius vitam suam finivit, tam obscurus fuit, ut si ipse aliquot annorum commoratione … celebritatem ei non attulisset, nesciretur plane extitisse; quoniam, ut ego quidem existimo, alia ejus memoria non suppetit, quam quæ legitur in Actis, eaque tam est obscura, ut nunc certo non sciatur, ubi fuerit, collocantibus situm ejus aliis in confiniis agri Tudertini, aliis prope a Spoleto ad radicem montis, qui hodiedum vocatur Martanus, in illo ipso loco, ubi nunc visitur exiguum castellum, quod nomine prædicti pontificis appellatur S. Brictii & conservare creditur etiamnum sacras ejus exuvias. Hæc de loco sufficiant, qui si sequiori ævo a Fano Martis in Martanam mutatus fuerit, ut vult Coletus, satis probat, SS. Fidentii ac Terentii Acta minime antiqua esse. Pergamus ad alia.

[11] In iisdem Actis dicuntur hi duo sancti Martyres ingressi Romam, [Parum etiam verisimilia sunt] commorantibus ibidem Diocletiano & Maximiano imperatoribus, & horum jussu capite plexi fuisse, idque V Kalendas Octobris, ut additur in omnibus, præterquam in Galloniano, in quo martyrii dies ac mensis subticetur. Jam vero Diocletianus mense Septembri anni 303 non videtur Romæ fuisse, & eodem quidem anno, sed serius illuc ex Oriente advenisse, ut imperii sui vicennalia die XVII vel XX Novembris ibidem celebraret, triumpharetque cum Maximiano Herculio, uti apud Tillemontium, Pagium, aliosque videre est. Neque diu Romæ tunc mansit Diocletianus, sed populi Romani dicacitatem ægre ferens, ejusdem anni mense Decembri vergente ad finem inde egressus, numquam eo amplius rediit. Minus etiam verisimilia sunt rerum adjuncta. Etenim si quis Actis credere velit, SS. Fidentius & Terentius ingressi Romam, & ab angelo confortati, publice Deo psallere hymnosque canere cœperunt. Ea de causa apud Augustos accusati & ad eos adducti, post fidei professionem carceri inclusi sunt.

[12] Postridie Diocletianus, in tribunali sedens, eosdem promissis suis ad sacrificandum idolis inducere conatus est; [quædam adjuncta, factaque,] sed frustra: ideoque in carcerem remissi fuere. Postera die coram iisdem imperatoribus in foro & in publico populi conventu, qui in Ms. Galloniano præconis voce adesse jussus erat, denuo comparuerunt. Tunc Diocletianus præfatus, duos istos magos esse, ex Syria advenas, ut Romanos seducerent; sed experiri se velle, quid adversus deos suos eorum artes valerent; eosdem igne jussit cremari. Verum illi per aromaticum rorem e cælo defluum illæsi perstiterunt. Mandavit itaque Maximianus Romano vicario, ut stipatus quatuor militibus illos in deserto heremi loco occideret, corporaque absconderet, ne a Christianis tollerentur. Paruit ille; sed cum ad destinatum locum pervenisset, prosilientes novem ursi illum ejusque milites interfecerunt. Sancti vero ab angelo jubentur in quamdam cryptam, ubi draco mortuus * est, secedere; ibi enim, inquit angelus, veniet angelus Domini, & ducet ad vos plenum vas de gomor & uberatum, qui satiet vos; quod & deinde factum ait. Hoc modo refectos jubet angelus civitatem Martanam petere. Cetera compendiose dedimus ex Ferrario num. 6.

[13] Quis non videat, hæc omnia fabulas spirare? Enimvero non ea fuit Diocletiani in illa atroci persecutione indoles, [in iisdem Actis, propterea non edendis relata;] ut duos ignotos advenas edicto suo palam refragantes, promissis donis demulsisse, nec nisi tertio auditos condemnasse credendus sit. Non ea quoque Romæ tunc erat confessorum martyrumque paucitas, ut ad duos istos plectendos velut ad singulare spectaculum populus coram ipsis imperatoribus convocandus fuisse videatur. Deinde quam futile est istud de novem ursis commentum, qui in heremo, Romæ scilicet propinqua, Romanum vicarium eum suis militibus discerpserunt? Quam ridiculum istud plenum vas de gomor Martyribus ab angelo promissum datumque, sive per gomor Actorum scriptor mensuram Hebræorum, de qua in libro Exodi crebra fit mentio, sive, ut verba ejus potius præferunt, cibum aliquem potumve imperite designaverit? Hisce omnibus addat lector Calcedoniam & Cappadociam Syriæ, aliaque superius animadversa, nec mirabitur, me hisce Actis locum in Opere nostro negare, neque pluris facere compendium a Ferrario datum, quod haud dubie ex iisdem depromptum est.

[14] [quare cum alia de ipsis monumenta non habeamus,] Ex hactenus dictis collige, quam incerta sint omnia, quæ de hisce duobus Martyribus in tam sublestæ fidei Actis leguntur. Incerta in primis est illorum patria, quam anonymus Calcedoniam Syriæ, Ferrarius Cappadociam Syriæ, vitiose nominarunt. Huc accedit, quod Syria patria non alia forte de causa illis assignetur, quam quod Umbri primos suos apostolos ex Syria adventasse arbitrentur. De hisce consule, si lubet, supra laudatum Tractatum præliminarem Janningi nostri ante tomum 1 Julii, in cujus § 1 tres hujusmodi advenarum classes recensentur, quarum primam seculo primo æræ Christianæ, secundam versus finem seculi tertii, tertiam denique, quam aliqui trecentorum hominum faciunt, seculo sexto advenisse volunt; sed inter nominatos nullus Fidentius aut Terentius occurrit. Jacobillus secundam classem, quam sociorum duodecim, quos nominat, fuisse ait, statuit ex Syria in Italiam advenisse, imperatoribus Diocletiano & Maximiano, ut martyrii palmam, quam eorumdem edictum offerebat, consequerentur.

[15] [incerta sunt eorum patria, palæstra] Advenerunt autem ex ejusdem sententia anno Christi 290, id est, annis tredecim, antequam famosum illud edictum prodiisset, & quo promulgato, citius in Syria, quam in Italia coronari potuissent. Suspicari itaque licet, anonymum nostrum Syram patriam hisce duobus sanctis Martyribus, quorum gesta non innotuerant, aliorum exemplo adscripsisse, addita etiam eadem adventus causa, nempe martyrii desiderio, quod tam hi quam illi, grassante persecutione Diocletianea æque ac prius in Syria, quam in Italia potuissent explere. Ceterum quam fragili fundamento nitantur, quæ de tribus istis Syrorum classibus, in Italiam advenis, narrantur, vide laudatum Tractatum prævium num. 12 & alibi. Incerta quoque sunt SS. Fidentii & Terentii palæstra & tempus martyrii, donec meliori argumento, quam quod ab sæpe dictis Actis petitum est, probetur.

[16] [& tempus martyrii.] Cardinalis Baronius, qui eos in Martyrologio Romano Tuderti annuntiavit, & tom. 2 Annalium eosdem ibidem anno Christi 303 passos ait, non nisi Acta illa in Annotatis ad dictum Martyrologium laudavit. Illo antiquiora Martyrologia, quæ ego quidem vidi, & quorum vetustius est Usuardinum Rosweydi, ante medium seculum duodecimum exaratum, nuda illorum nomina cum martyrum titulo memorant, omisso loco ac tempore, quo passi fuere. Solus igitur cultus ac forte inventa illorum corpora eosdem Tudertibus vindicant.

[Annotata]

* al. moratus

DE S. ELEUTHERO AUT ELEUTHERIO MARTYRE
CÆSAREÆ IN CAPPADOCIA.
Ex Fastis Hieronymianis & aliis.

[Commentarius]

Eleutherus vel Eleutherius M., Cæsareæ in Cappadocia (S.)

AUCTORE J. S.

[Eleutheri Cæsariensis hodie memorati] Quamquam non defuit mihi suspicio, S. Eleutherum martyrem, qui hodie in Fastis Hieronymianis aliisque paucis celebratur, a die suo avulsum esse, & alio quopiam anni die se proditurum clarius non potui tamen invenire argumenta idonea, quibus eam suspicionem confirmarem. Nam loco martyrii, qui dicitur fuisse Cæsarea in Cappadocia, videtur ab aliis Eleutheriis omnino distingui. Quapropter pauca, quæ de S. Eleuthero, ut nomen plerumque scribitur, aut Eleutherio hodierno in Martyrologiis invenio, lectori communicabo. Hieronymiana apud Florentinium ita habent: In Cesarea Cappadociæ natalis sancti Eleutheri. Consentiunt de nomine & loco martyrii codices præcipui, Epternacensis, Corbeiensis, Blumianus; imo & Richenoviensis de loco martyrii consentit, sed nomen luxatum scribitur: Euletherii. In tribus aliis sine loco nomen exprimitur, in Gellonensi nempe Eleutherii; in Labbeano, Eleutheri; in Augustano corrupte, Eutherii. Appendix Adonis habet: In Cæsarea Cappadociæ, sancti Eleutherii.

[2] [tempus martyrii ignotum.] Ferrarius in Catalogo Generali ad hunc diem ita habet: Cæsareæ in Cappadocia S. Eleutherii martyris sub Hadriano imperatore. In Annotatis vero additur: Ex Tabulis Græcorum. Vitam & Passionem scripsit Metaphrastes, a Lipomano hac die relatam. Verum hasce observationes non nisi hallucinando scribere potuit Ferrarius: neque enim Græci hac die ullum annuntiant Eleutherium, neque ullum apud illos invenio Eleutherium Cæsariensem toto anno. Nihil quoque de Actis hujus aut scriptis a Metaphraste, aut editis a Lipomano invenit, opinor, Ferrarius. At alterius cujusdam Eleutherii episcopi martyris Acta scripsit: quæ edita apud nos sunt ad XVII Aprilis, sive in fine tomi secundi Aprilis. De martyrio sub Adriano imperatore ex iis, opinor, hausit Ferrarius, & sic hodierno Eleutherio attribuit, quæ erant alterius.

DE S. DEODATO CONF.
IN SORANA DIOECESI IN LATIO

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti paucis noti cultus ex Actis inventionis & translationis.

Deodatus conf., in diœcesi Sorana in Latio (S.)

J. P.

Unus Castellanus in Martylogio universali hodie hunc Sanctum annuntiat his verbis: [Sanctus non martyr sed confessor] Soræ S. Deodati martyris; indicatque in margine, floruisse ipsum seculo 4: unde postremum hoc acceperit, non assequor; at vix dubito, quin annuntiationem suam conflaverit ex iis, quæ reperit apud nos tom. VI mensis Maii ad diem XXVII in Commentario prævio ad Acta S. Restitutæ virginis martyris Soranæ, maxime cum & errorem istic latentem adoptaverit. Papebrochius num. 2 dicti Commentarii agens de reverendissimo Hieronymo Joannello, episcopo Sorano, verba Ughelli tom. 1 Italiæ sacræ sic descripta exhibuit: Corpora SS. Deodati & Juliani martyrum transtulit solemni pompa. Dein significat idem Papebrochius utriusque Sancti translationem dandam suo tempore, Deodati quidem XXVII Septembris; Juliani autem, de quo jam tum actum erat ad diem XXVII Januarii, in Operis Supplemento. Hinc, quantum equidem existimo, novit S. Deodatum Castellanus, novit diem obitus ipsius, seu cultus; locum conjectavit, & martyris titulum ipsi adscripsit: sed hic decepit Castellanum mendosa vocis unius descriptio in allegato textu Ughelli, apud quem (consului utramque editionem) legitur: Corpora SS. Deodati & Juliani martyris; ita ut vox martyris solum afficiat Julianum.

[2] [colitur in Sorana diœcesi:] Porro mendum istud ex mera describentis inadvertentia profectum est: nam ipse Papebrochius tam in Collectaneis nostris quam in fronte Actorum inventionis & translationis manu propria Deodatum abbatem scripsit, nulla facta mentione martyrii, prout nulla fit etiam in dictis Actis; in quorum titulo etiam abbas appellatur, & num. 1 coli dicitur tamquam confessor. Verba hæc sunt: Die vigesima septima ejusdem mensis Septembris singulis quibusque annis a tempore immemorabili solemniter in eadem terra celebratur festus dies in honorem ejusdem Sancti de communi Confessorum cum Collecta pro abbate. Sunt & alia iisdem in Actis antiqui cultus indicia; at nihil occurrit, unde aliquid eliciam, quod ad Sancti inter vivos degentis gesta pertinet, ne tantum quidem, ut vel conjectando signare valeam, quo circiter seculo floruerit. Non colitur autem Soræ, prout videtur existimasse Castellanus, quia translatio facta dicitur a Sorano episcopo; sed in loco ejusdem diœcesis, qui Casale S. Joannis nuncupatur, quique juxta Actorum contextum valde ignobilis est: & hinc procul dubio factum, ut Sanctus ignotus fuerit non tantum antiquis scriptoribus, verum etiam recentioribus Italis, & iis ipsis, qui ex instituto de rebus Soranæ civitatis vel diœcesis typis aliquid vulgarunt; excipe Ughellum, cui nomen saltem Deodati innotuerat, & præter quem novi neminem.

[3] De Actorum pretio & auctoritate nihil est, quod præmoneam: [Acta inventionis & translationis hic danda.] utrumque edocebere ex ipsorummet lectione & ex subjiciendis de more Annotatis. Locus, unde accepta sunt, ita indigitatur ad calcem: Extracta est præsens copia a suo proprio originali, existente in cancellaria episcopali Sorana per me &c. de verbo ad verbum, prout jacet, cum quo facta diligenti collatione concordat, salva semper meliori; hac die XXII mensis Aprilis MDCLXXXII. Ita est Joseph Poretta cancellarius episcopalis Soræ. Soræ autem, quæ vetusta Latii civitas est ad Lirim amnem, fuit Janningus noster anno 1683, adstitique, imo & operam contulit inspectioni reliquiarum S. Restitutæ, atque ea verisimiliter occasione dictam copiam huc detulit.

ACTA
Inventionis & translationis
Ex authentico instrumento Ms. archivi episcopatus Sorani.

Deodatus conf., in diœcesi Sorana in Latio (S.)

Ex Mss.

[Soranus episcopus] Hieronymus Joannellius, Romanus, Dei & Apostolicæ Sedis gratia episcopus Soranus, universis & singulis præsentes nostras testimoniales litteras visuris, lecturis pariter & audituris notum facimus, atque verbo veritatis, medio nostro juramento, attestamur, quemadmodum nos die decimo octavo mensis Septembris anno Domini proxime antecedenti MDCXVII in sancta visitatione hujus parochialis ecclesiæ S. Joannis, a qua hic locus seu casale S. Joannis denominatur a, & quo altare sub invocatione S. Deodati cum ejus imagine, in pariete depicta, erat, quasi unitum cum altari majori hujus ecclesiæ a latere epistolæ, & animo pariter inveniendi corpus hujus S. Deodati, visa sub dicto ejus altari fenestella, quæ, ut in ecclesiis Urbis vidimus, signum, illudque evidens est, ibi extare corpus alicujus Sancti; stante etiam, quod in antiquis visitationibus prædecessorum nostrorum fiat mentio, in eodem altari extare corpus hujus S. Deodati: juncta quoque antiqua traditione, ac etiam quia die vigesima septima ejusdem mensis Septembris singulis quibusque annis a tempore immemorabili solemniter in eadem terra celebratur festus dies in honorem ejusdem Sancti de communi Confessorum cum collecta pro abbate, Missam prædicto die celebravimus in altari majori de S. Deodato cum secunda oratione de Spiritu sancto ac tertia de B. Maria semper Virgine, sermonemque ad populum post Euangelium habuimus, in quo inter cætera eidem notificavimus intentionem nostram inveniendi corpus hujus S. Deodati, animo illud reponendi in loco decentiori, & ideo deberent omnes orare Deum omnipotentem, gloriosam virginem Mariam & hunc sanctum Virum pro hujusmodi nostri pii desiderii bono ac felici exitu.

[2] [inventas Sancti reliquias] Re divina celebrata, ministratoque Confirmationis sacramento, iisdem paramentis pontificalibus, addita mitra, retentis, incepto Hymno, genibus flexis, Veni Creator Spiritus, cepimus diruere altare prædictum S. Deodati, adjuvantibus presbyteris, deinde clericis; quo diruto, in pariete altaris sub imagine ejusdem Sancti depicta, ut supra, invenimus aliam fenestram, picturis ornatam, alteri fenestræ in altari, ut supra, correspondentem, exiguo tantum muro intermedio, in cujus summitate adhuc extabat ferreus uncus, antiquitate fere attritus & rubigine corrosus, pro lampade ibi affigenda: & in dicta fenestra extabat lateritia capsa longitudine palmorum duorum cum dimidio, latitudine palmorum duorum, altitudine palmi unius cum uno tertio: in ea depicta erat imago ejusdem Sancti; cuncta ista ultro citroque erant miro modo picturis, illisque ob antiquitatem pene consumptis, ornata. Hisce omnibus inspectis, ac bene per nos & infrascriptos testes consideratis, sepulcrum aperuimus, in quo hujus sancti Viri ossa invenimus; quæ quidem per nos ipsos in hujus ecclesiæ sacrario recondita fuere, muroque obstructo clausa, animo illa reponendi suo tempore in decentiori loco: destructo postea altari & ejus imagine depicta, inventa est supra fenestram depictam, ut prædicitur, tabella marmorea cum ejusdem Sancti imagine cum baculo pastorali, planeta seu casula & pallio cum inscriptione Goticis litteris expressa S. Deodatus: quamobrem debitas de his omnibus egimus gratias omnipotenti Deo ejusque Matri Virgini Mariæ ipsique sancto Deodato.

[3] [in novum sacellum] Cæterum retro prædictum altare, ubi erat campanile, construi mandavimus sacellum in honorem hujus Sancti, prout constructum est, ædificarique altare, quod in media navi constructum erat a latere navis alterius, quæ est in sinistra parte ecclesiæ; quæ quidem structura adeo apposite composita fuit, ut sancti Viri corpus a priori loco nihil fere immutatum fuerit. Visitatione deinde terrarum adjacentium expleta die tertia Octobris ex Castro Rendinaria b, in cujus ecclesia parochiali corpus S. Romiti c, quod erat sub altari majori in arca lignea fere consumpta, & in decentiori nucea arca solemniter in eodem loco per nos reconditum fuit; denuo ad hanc terram seu casale S. Joannis accessimus, ibique Missam celebravimus pro gratiarum actione; ædificato altari, eoque decenter lateritiis columnis ornato, nostris expensis imagine ejusdem Sancti cum nostra etiam effigie ad ipsius pedes (speramus enim ejusdem precibus sic consistere in ævum) depicta, depictam in ipso altari & aliam B. Mariæ semper Virginis in arcu supra columnas adaptari fecimus, quibus omnibus completis, translationem hujus sancti corporis facere decrevimus feria secunda sanctissimi diei Pentecostes, quæ dies quarta est mensis Junii hujus anni MDCXVIII.

[4] [transfert & sub altari solemniter recondit] Quocirca obtenta a sanctissimo Domino nostro D. Paulo divina providentia Papa V plenaria cum remissione omnium peccatorum indulgentia, ad septennium duratura, velut in ejusdem Domini nostri Papæ literis, sub annulo Piscatoris expeditis sub die decima octava præteriti mensis Maii apparet, nos ipsi ad hanc ecclesiam perreximus, atque hodie, feria scilicet secunda Pentecostes, quarta hujus mensis Junii, celebrata per nos Missa currenti cum oratione seu collecta ejusdem Sancti, habitoque sermone ad populum, maximo hominum concursu ac solemni pompa corpus ejusdem sancti Deodati sub umbella a presbyteris, sacerdotalibus indutis paramentis, delatum per casale prædictum circum circa ad eandem ecclesiam, & supra altare positum extitit. Hac inde die sequenti per nos ipsos sub ejus altare, capsa nucea denuo inclusum, parte capitis theca deaurata cum imagine ejusdem Sancti nostris impensis recondita, fuitque ecclesiæ donata cum his testimonialibus literis ad laudem & honorem omnipotentis Dei, ejus Genitricis gloriosæ semper Virginis Mariæ & hujus sancti Deodati reconditum est; ipsa antiqua marmorea tabula cum Gotticis litteris, ut supra sub eodem altare in loco, in quo conspici possit cum crate ferrea apposita.

[5] Expectabunt ergo in hoc tumulo ossa hujus sancti Viri novissimum Judicis diem, [una cum litteris,] nisi fortasse prius futurus aliquis episcopus, majori incensus devoti animi ardore, ad ipsum curiosius introspiciendum reserare voluerit. Quo quidem eventu summis precibus illum exoramus, ne corpus sancti hujus Viri ex loco suo, quamvis humili, amoveat; nisi spe facta, ut illud ornatum decentiusque cenotaphium recondat; pro nostra episcopali fide testantes, corpus omni ex parte integrum esse, illibatumque, exceptis quibusdam, quas ad ecclesias alias exornandas Cardinales d, qui nos instanter requisiverunt, populumque ad sancti Viri devotionem promovendum desumpsimus. Ignoscat igitur nobis quisquis episcopali oneri in futurum humeros supposuerit, neve humilem hunc apparatum tremulis inspiciat oculis: quoniam satis illustris est locus, qui tanti Viri reliquiis exornatur. Nos vero in locis longe ab civilium hominum communione semotis e commodiorem extruere nequivimus. Omnes Deum optimum maximum, ejusque Genitricem, sanctumque Deodatum pro nobis exorare non desinant. In quorum omnium & singulorum fidem præsentes per cancellarium nostrum ordinarium scriptas propriæ manus & infrascriptorum testium subscriptione munivimus, nostrisque insignibus delineatis.

[6] Acta fuerunt hæc in supradicto loco S. Joannis anno a Christo Domino MDCXVIII, [per se, aliosque] die vero quarta mensis Junii, Indictione prima, tempore Pontificatus sanctissimi in Christo Patris & Domini Pauli divina providentia Papæ V, anno ejus decimo quarto, assumptionis vero nostræ anno IX f, præsentibus R. D. Antonio Ruggerio Sorano, canonico ecclesiæ nostræ cathedralis ac examinatore synodali; Petro Paulo Finorchio Romano, J. U. D. canonico ejusdem ecclesiæ & curiæ nostræ auditore; Francisco Venditto de Balzorano, hujus diœcesis abbate & curato dicti loci S. Joannis; Dominico Antonio Lama de Sora, abbate terræ Roccæ Viventis; Crisostomo Corsio, canonico parochialis ecclesiæ Balzorani; Prudentio Pompilio Sorano, monacho Cisterciensi, curato S. Vincentii, & Sancto Dino de Vico Albo, hujus diœcesis omnibus presbyteris. Illi, a quo omne bonum, laus & gloria & gratiarum actio in sæcula cuncta. Amen. Loco ✠ sigilli. Hieronymus ecclesiæ Soranæ episcopus.

[7] [testes subscriptis,] Has testimoniales litteras, mea ipsius manu scriptas, fuisse coram me subscriptas & signatas a perillustri & reverendissimo domino Hieronymo Joannellio, in præsentia episcopo Sorano, simul atque a prælibatis testibus eorum propriis manibus, testor ego clericus Julius Cæsar Baccarus ex Albete Parthenopeus g, publicus ubilibet per totum orbem Apostolica authoritate notarius, & ordinarius cancellarius episcopalis curiæ Soræ, ac ut de hisce nullis queat partibus ambigi, & nemo vereatur, hanc scripsi, meque hic solemniter subscripsi cum meo, quo in publicis uti consuevi, signo tabellionatus die, mense, anno & Indictione, quibus supra.

Condita sic Deodati jacent ossa sepulchro
      Abbatis divi, spiritus astra super.
Terrenas qui quærit opes, contendat ad Indos,
      Quærens cælestes hic opulentus erit.

Signum ✠ notarii.

Accipe Baccaro h μέτρον, Deodate, dicante,
      Et nostri in precibus sis memor usque tuis.
Cælitus hic Pastor cæli jam publica servans
      Signa refert simplex lucida quæque poli.

Originale in carta pergamena fuit manu præfati reverendissimi episcopi reconditum in supradicta capsa una cum corpore dicti S. Deodati & inclusum in vase vitreo, ut melius conservetur. ✠ Ita est Hieronymus episcopus Soranus.

[8] [quarum hæc est copia,] Extracta est præsens copia per me notarium Bernardum Rosellum Soranum, & in præsentia cancellarii curiæ episcopalis Soræ ex scripturis supradicti notarii Julii Cæsaris Baccari, tunc temporis cancellarii ejusdem curiæ, mihi bene cognitis, quæ conservantur penes prædictum reverendissimum dnum episcopum; cum quibus, facta diligenti collatione, concordare inveni, meliori semper salva &c. In quorum fidem &c. hanc præsentem mea propria manu scripsi & signavi rogatus & requisitus; hac die sexta mensis Octobris MDCXXI.

Ego Antonius Roggerius canonicus Soranus & examinator synodalis suprascriptis omnibus interfui, & in fidem hic mea propria manu subscripsi, & idem feci in suprascripto originali, ut supra &c.

Loco ✠ signi. Rosellus &c.

ANNOTATA.

a In tabula Latii Blaviana haud ita procul Sora, cujus diœcesis late patens est, varia notantur loca sub nomine S. Joannis; conjicio tamen, illum hic designari, qui sexto circiter milliario Italico versus Septentrionem a dicta civitate dissitus est. Conjecturæfundamentum indicabo ad lit. b.

b Locus is in laudata tabula geographica vocatur Rendenaro, signaturque septimo milliario Septentrionem versus a Sorana civitate: cum autem ex castro Rendenaria dicatur episcopus denuo accessisse ad casale S. Joannis, inde mox datam conjecturam formavi.

c Sanctus hic nullatenus nobis aliunde notus est: quapropter de eo in Opere silebitur, nisi adjumenta subministrentur.

d Voces varias in apographo nostro contractas pro sensuum exigentia explicuimus, sicut etiam hanc ita scriptam Cardles; sed ne sic quidem sensum habemus perfectum: forte quia particulæ aliquæ omissæ vel adjectæ sunt aut transpositæ: procul dubio mens auctoris hæc fuit: Exceptis quibusdam partibus, quas ad ecclesias alias exornandas Cardinales instanter requisiverunt, quasque ad populum ad sancti Viri devotionem promovendum desumpsimus.

e Hinc collige, locum, ubi Sancti corpus quiescit, remotum esse a Sorana civitate & valde ignobilem.

f Paulus V universæ Ecclesiæ regimen suscepit mense Maio anni 1605; Hieronymus Joannellius ecclesiæ Soranæ anno 1609 mense Augusto. Itaque mense Junio anni 1618 inchoatus erat Pauli decimus quartus, currebatque adhuc nonus Hieronymi.

g Id est verisimillime Neapolitanus: Neapolisquippe olim Parthenope dicta fuit; Albe vero titulus est unius e 66 Neapolitanis comitibus, quos recenset Hundius in Italiæ Hodiernæ Descriptione pag. 221.

h Nomen est ipsiusmet cancellarii, a quo instrumentum conscriptum fuit; sicque versiculis, certe ab elegantia minime commendandis, nihil quoque ab antiquitate accedit pretii.

DE S. CERAUNIO VEL CERAUNO EPISCOPO PARISIENSI
IN GALLIA

Intra DCI et DCXXV.

COMMENTARIUS.
Sancti virtutes generatim notæ; tempus episcopatus; memoria in Fastis recentioribus; locus sepulturæ; reliquiæ & cultus.

Ceraunius vel Ceraunus, episcopus Parisiensis in Gallia (S.)

AUCTORE J. P.

Cura & sollicitudo sancti hujus Antistitis in colligendis aliorum Sanctorum Actis una effecit, [Sanctus, cujus virtutes generatim notæ sunt] ut eximiæ ejus virtutes aliæ, saltem generatim, posteris innotuerint. Nihil quippe de ipsius gestis reliquit nobis antiquitas præter Epistolam, quam Warnaharius, clericus, ut creditur, ecclesiæ Lingonensis, per modum prologi affixit Actis sanctorum Tergeminorum, ipso jubente descriptis, & ex qua de Viri excellentia & virtutibus multa intelligenda paucis proponuntur. Sic habet: Sancto & a me pontificali apice præferendo, domno Ceraunio papæ, Warnaharius salutem. Præcipuis beatissimorum episcoporum personis assidue coæquari meritis non desistens, in omni conversatione sacerdotii, sancta quotidie exornari religione festinans, divinarum Litterarum legendi studio universa dogmata peragrasti: nunc sanctorum Martyrum gesta ad laudis tuæ cumulum pro amore religionis congregare in urbe Parisiaca devotus intendis. Unde sancto Eusebio Cæsariensi in æmulationis studio coæquandus es, & pari gloriæ dono perpetualiter memorandus.

[2] Da veniam nostræ imperitiæ, quoniam te tantum laudare non sufficimus, [ex epistola scriptoris coætanei,] quantum esses cordi si facundia succurreret præferendus. Gesta sanctorum Geminorum, qui in suburbio Lingonicæ civitatis pretiosam adepti sunt consummationem martyrii, vel beatissimi Desiderii martyris & antistitis ipsius civitatis, sicut devotionis studio imperastis, ita desiderantissime me famulationis obedientiæ cognoscatis. Ita ille apud nos tom. 2 Januarii pag. 76, ubi illustrantur Acta sanctorum tergeminorum martyrum Speusippi, Eleusippi & Meleusippi, monetque Bollandus in Annotatis, perperam hic & in multis Martyrologiis Sanctum appellari Eusebium Cæsareensem episcopum, qui licet de Ecclesia non male meritus sit, dum gesta Sanctorum descripsit; tamen Arianæ hæresis propugnator fuit. Si quis hanc quæstionem pluribus agitatam cupiat, adeat Papebrochium tom. IV Junii pag. 75; Sollerium in Observatione ad Usuardini Martyrologii diem XXI Junii, & ab ipsis assignatos auctores alios. Id ad rem nostram potissimum pertinet, quod, licet Warnaharius deceptus fuerit in Eusebio, regionis longe dissitæ episcopo, & seculis ut minimum tribus, antequam ipse floruit, defuncto; licet hinc inde a recto tramite deviaverit in enarrandis Actis prædictorum sanctorum Martyrum, quorum passionem alii ad seculum tertium referunt, alii ad secundum, cum ipse tantum scripserit inchoato septimo; quod, inquam, idcirco in dubium vocari non debeant laudes, quas attribuit coætaneo & optime noto episcopo Ceraunio, quasque deinde confirmavit cultus eidem Sancto exhibitus.

[3] [episcopus fuit Parisiis,] Tempus, quo & Sanctus noster & ipse floruit, nusquam prodit Warnaharius, id tamen probabilissime eruunt recentiores ex serie episcoporum Parisiensium, in quorum omnibus catalogis, quos vidi, statuitur S. Ceraunius ordine XXV, & inter Simplicium ac Leudebertum. Simplicium sedisse ineunte seculo 7 probant ex epistola S. Gregorii Magni anno 601 ad commendandos monachos in Angliam proficiscentes tum aliis Francorum episcopis, tum nominatim Simplicio Parisiis episcopo, inscripta. Eidem autem ecclesiæ præfuisse Leudebertum circa annum 625, ostendunt ex synodo Remensi, cui, teste Flodoardo lib. 2 Historiæ Remensis cap. 5, cum aliis pluribus episcopis interfuit Leudebertus Parisiacensis. Hinc probabilissime, ut ajebam, imo, nisi fallant memorati catalogi, citra erroris periculum collocant recentiores passim omnes S. Ceraunii episcopatum intra annos 601 & 625, regnante Clotario secundo. Addunt plerique, ipsum adstitisse concilio, quod a 79 episcopis celebratum est Parisiis sub annum 614, sed quorum subscriptiones interciderunt. Hoc tamen mihi adeo indubitatum non est, quoniam ignoramus, quamdiu episcopatum tenuerit Simplicius, vel quando sedere cœperit Leudebertus.

[4] [ubi & concilium celebrasse creditur, intra 601 & 625] Scripsit quidem eum in modum Warnaharius, ut conjicere liceat, non brevi tempore episcopum fuisse Ceraunium; verum pone tantisper, Simplicium adstitisse Parisiensi concilio; pro S. Ceraunii episcopatu sufficiens spatium erit ab anno 614 usque ad 625. Pone contra, eidem concilio adstitisse Leudebertum; non minus sufficiens erit spatium pro Ceraunio intra annos 601 & 614. Id equidem non observo, quod illi sententiæ, quam ipsemet verisimillimam credo, refragari cupiam, sed quod nesciam, cur non nulli ex conjecturis dumtaxat, licet undequaque verisimilibus, asserant absque dubio, certo adfuisse concilio Ceraunium. Malim sane, dum desiderantur indubia testimonia, uti verbis auctorum Galliæ Christianæ tam novæ quam veteris: Ut videtur: vel ad summum imitari Cointium de concilio isto scribentem ad annum 614 num. 36: Parisiis tunc sedisse credimus sanctum Cerannum seu Ceraunum, aut Ceraunium, qui Simplicii successor ac decessor Leudeberti prædicatur a multis; nec eos putamus audiendos, a quibus perhibetur Dagoberto tertio regi coëtaneus.

[5] Non edicit laudatus annalista, quorum sententiam improbet verbis posterioribus: [non circa annum 717, ut alicubi perperam notatum est.] forte eos inter numeravit Jacobum Breulium, seu potius auctorem catalogi episcoporum Parisiensium, quem Breulius exhibet lib. 1 Theatri antiquitatum Parisiensium, & in quo ista leguntur pag. 64. XXV sanctus Cerannus: claruit tempore Dagoberti II Francorum regis anno salutis DCCXVII. Sed error ille est adeo crassus, ut attribuendus videatur potius imperito amanuensi vel imprudenti interpolatori, quam auctori, etiamsi exigua chronologiæ notitia imbuto. Nam in hoc sicut in aliis catalogis non tantum statuitur ordine XXV ac medius inter Simplicium XXIV & Leudebertum XXVI, quorum ætas jam assignata est; verum etiam mox subsequuntur Audebertus XXVII & S. Landericus XXVIII, qui ibidem ambo expresse dicuntur sedisse tempore Clodovei II, filii Dagoberti regis, nempe hujus nominis primi; huic Clodoveus secundus successit anno 638, obiitque circa 656. Eo autem regnante, episcopos fuisse Parisiis Audobertum ac Landericum, probatum est tum apud alios tum apud nos ad diem X mensis Junii, quo Landericus colitur. Crede itaque, si lubet, ex amanuensis incuria in Breuliani catalogi citatum locum irrepsisse primum pro Clotario secundo Dagobertum secundum, ac dein adjectum fuisse annum 717 ab altero imprudenti correctore vel interpolatore. Sed hic in eo magis carpendus est, quod non adverterit ad notas chronologicas in successoribus S. Ceraunii, Audoberto præsertim & Landerico statim in eodem catalogo occurrentes, aperteque prohibentes, ne ad seculum octavum differatur S. Ceraunii episcopatus, quam quod Dagobertum, qui initio seculi octavi usque ad annum 716 regnavit, putaverit, fuisse ejus nominis secundum, quamquam vere fuerit tertius. Nam Dagobertus, S. Sigeberti Austrasiæ regis filius, qui vere fuit illius nominis secundus, & paternum regnum consecutus anno 675, tenuit usque ad 680, per multa secula ignotus fuit Gallis etiam eruditioribus.

[6] Ex dato jam fonte, elogio nimirum Warnaharii, dimanarunt quæcumque de Sancto in vivis degente referuntur in recentiorum lucubrationibus; [Nomen ejus insertum Usuardi Auctariis] certe fontem alium hactenus assignatum non reperi, & ea propter, siquid in iis lucubrationibus legatur, quod dicto elogio consentaneum non sit, vel ejus limites excedat, id non nisi ut dubium seu ex conjecturis profectum, admittendum existimo. Silent de Sancto nostro omnia antiquorum genuina Martyrologia. Breulius seu auctor vel interpolator Catalogi episcoporum Parisiensium verbis num. præcedente citatis addit ista: Corpus ejus humatum est in monasterio S. Genovesæ XXVII Septembris, ut constat ex Martyrologio manuscripto bibliothecæ S. Victoris Pari.; sed allegatum Martyrologium est Usuardi dumtaxat Auctarium, cujus aliquot extracta habemus cum præfixa hac Henschenii admonitione: Usuardus Parisiensis Ms. sancti Victoris & excusus Molani collatus cum Ms. serenissimæ reginæ Sueciæ. Inter extracta autem ista mensis Septembris non ponitur quidem S. Ceraunii memoria; verum non dubito, quin habeatur in ipso codice: omiserit forte Henschenius, quia sufficiebat ipsam habere in Molani editione, ubi his verbis concepta est: Eodem die (XXVII Septembris) sancti Cerauni confessoris & episcopi Parisiorum civitatis. Eadem plane exstat in Usuardi Auctario, per Muneratum adornato & Parisiis excuso annis 1490 ac 1536, atque inde magis conjicio, non aliis verbis exstare in Victorino codice, quem consulere potuit Muneratus.

[7] [& recentiorum aliquot Fastis sacris.] Non est mihi exploratum, cujus ætatis sit laudatum S. Victoris Martyrologium, at certe seculo duodecimo antiquius non esse, prodit annuntiatio diei XXIX Aprilis in fine: Apud Cluniacum transitus S. Hugonis abbatis: Hugo quippe, Cluniacensis abbas sextus, obiit tantum anno 1109. Quapropter etiamsi, ut asseritur apud Breulium, in isto Martyrologio legeretur, tumulatum fuisse Sanctum die XXVII Septembris, inde certo non constaret, eum esse diem depositionis, cum similia aliquando adjiciantur a recentioribus, quia tali die recolitur annua Sanctorum festivitas. Porro in assignato reginæ Sueciæ Usuardi aucti Ms. apographo celebratur quoque Sancti memoria, sed corrupto aliquantum nomine & ad diem Septembris XXX, ut sequitur: Eodem die S. Seranni Parisiensis episcopi. Ceteri martyrologi, quorum elogia aliis alia longiora ob rationes supra indicatas non describimus, constanter tenuerunt diem XXVII, Galesinius nominatim, Ferrarius, Saussayus, Castellanus & auctor Parisiensis Martyrologii, eumdemque ut cultui ipsius proprium assignant alii scriptores passim omnes, ut mox videbitur.

[8] [Sepultus fuit in crypta S. Genovefæ;] Quod de loco sepulturæ apud Breulium asseritur ex Martyrologio S. Victoris, communi similiter consensu receptum est. Erat autem locus iste primo cœmeterium, extra muros civitatis situm, ibidemque dein a Chlodoveo primo Francorum rege inchoatum atque a sancta ejus conjuge regina Chrotilde perfectum est templum in honorem sanctorum apostolorum Petri & Pauli, quod postmodum ob miracula S. Genovefæ virginis illic sepultæ, nomen induit ejusdem sanctæ virginis & usque nunc retinet cum celeberrima canonicorum Regularium abbatia. In dicti templi, quod hodiedum civitatis ambitu continetur, crypta subterranea etiam nunc, teste Breulio lib. 2 pag. 269 Operis ante citati, visuntur tria sepulcra lapidea, medium S. Genovefæ, laterale unum Prudentii episcopi Parisiensium ordine octavi, alterum S. Ceraunii ordine vigesimi quinti, qui postea in numerum Sanctorum adscriptus est, cujusque ossa deposita sunt in theca deaurata, & solemnis festivitas recolitur die XXVII Septembris. Invocatur autem, eodem asserente Breulio, ipsius auxilium adversus dolorem dentium, ut liquet ex versiculis, qui infra imaginem ipsius, in eadem crypta positam, sculpti leguntur, & ipso festo die decantantur in ecclesia:

Ægris fert remedium, mœstisque solatium:
Ingens malum dentium, torquens ora gentium
      Pacificat gratis.

[9] [ubi hodieque tumulus ejus cernitur,] Postquam hæc scripserat Breulius, prodiit quippe Opus ejus anno 1612, memoratum S. Ceraunii sepulcrum situ mutatum fuit, relictum tamen in crypta; ut perhibent Galliæ Christianæ auctæ editores tom. 7 col. 23, in hunc modum scribentes: Defunctus Ceraunius humatur die XXVII Sept. in ecclesia sanctæ Genovefæ. Hujus tumulus postea translatus fuit ad dextram tumuli S. Genovefæ in crypta hujusce ecclesiæ, ut liquet ex inscriptione tumulo tunc posita, in hæc verba: “S. Cerauni Paris. episcopi, qui post annum Christi DC Clotario II rege cathedram tenuit, tumulus, ex quo levatæ olim sacræ reliquiæ, in hunc locum translatus est anno MDCXXVIII.” Hæc de tumulo tam studiose observata arbitror, quia is summa apud Parisienses habetur in pretio, ad eumque pie visitandum quotannis patet accessus festo die: Apud S. Genovefam, verba sunt Bailleti in Vitis Sanctorum ad XXVII Septembris, hoc die fit festum solemne, ubi & invisitur ejus (S. Ceraunii) tumulus, & exponitur theca, in qua depositæ sunt ejus reliquiæ. Eadem paucis notantur in Parisiensi Kalendario spirituali (Almanach spirituel de Paris) anni 1712 ad eumdem diem, ut sequitur: S. Ceraunii episcopi Parisiensis. Ad S. Genovefam de Monte, solemne, capsa ipsius & tumulus.

[10] In isto tumulo, si satis assequor sensum Lectionis tertiæ Officii mox memorandi, [& in ipsa ecclesia reliquiæ theca argentea inclusæ.] jacuerunt S. Ceraunii sacra lipsana usque ad seculum 13: verba describo: Ejus vero corpus, jam seculo decimo tertio levatum, in capsa solemniter reconditum est decimo sexto Calendas Decembris, quo die translatio ejus apud sanctam Genovefam celebratur. Locum autem ecclesiæ, in quem delata sunt, & in quo verisimillime exstant hodieque, denotant auctores Galliæ Christianæ dicto tom. 7 col. 699: In eodem (inquiunt, cœmeterio) post sanctam Genovefam … conditi sunt sancta Alda, socia sanctæ Genovefæ, & sanctus Ceraunius episcopus Parisiensis, quorum capsæ argenteæ postea repositæ sunt super altare capellæ sanctæ Clotildis, vulgarius dictæ Reliquiarum capellæ. De S. Alda agendum veniet ad diem XVIII Novembris; de S. Clotilde seu Chrotilde egimus tom. 1 Junii ad diem mensis tertium pag. 292 & seqq., & ejusdem Sanctæ hierothecam scalpro excusam dedimus, eatenus huc pertinentem, quatenus inter effigies, quæ eam ex argento totam eleganti opere fabricatam exornant, S. Ceraunii quoque, ut conjecit ibidem Papebrochius, effigies conspiciatur.

[11] Præter hactenus, quanto potui studio, compilata & congesta unum saltem antiquioris cultus vestigium offendi in eodem tom. 7 Galliæ Christianæ col. 718, [Cultus antiqui vestigium.] chartam videlicet anni 1170, quam & hic descriptam exhibeo: Ego Agnes, comitissa Mellensis, notum esse volo &c., quod Garinum seu Garnerum de Maigniaco & uxorem ejus, qui mei servi de meo matrimonio erant, & fructum, quem habebant & habituri erant, ecclesiæ sanctorum apostolorum Petri & Pauli, sanctæque virginis Genovefæ in eleëmosynam delegavi tum pro salute animæ meæ, tum in cujusdam voti, quod vir meus Galeranus, comes Mellensis, sancto Cerauno, qui in eadem ecclesia jacet, fecerat, nec solverat, recompensationem. Huic eleemosynæ Radulfus filius meus interfuit & approbavit. Ne vero hæc eleemosyna possit in posterum infirmari, litteras sigilli mei impressione roboratas abbati & ecclesiæ tradidi. Actum Incarnati Verbi anno MCLXX. Testes hujus rei sunt Hugo abbas, & Prior sancti Vincentii Silvanectensis, Ascelinus decanus sancti Marcelli &c.

[12] Recoli quotannis in abbatia translationis S. Ceraunii memoriam die XVI Novembris, ac præcipuam festivitatem hoc die ritu solemni, ex præmissis abunde perspectum est: reliquum est, ut quo ritu celebretur per diœcesim Parisiensem, indagemus. Cointius ad annum 614 num. 36: Sanctus Cerannus, [In abbatia ritu solemni hodie, & per diœcesim,] inquit, Martyrologio Gallicano inscribitur quinto Kalendas Octobris, & propter festum sanctorum Cosmæ & Damiani colitur postridie in Breviario Parisiensi. Bailletus in Vitis Sanctorum loco ante citato: Ecclesia Parisiensis non nisi simplicem ejus commemorationem facit in Officio SS. Cosmæ & Damiani. Bailleto consonant scriptores Galliæ Christianæ auctæ In Breviario Parisiensi fit ejus commemoratio ad V Cal. Oct. Sat recte quidem Coïntius ac Bailletus pro temporis & Breviariorum, quibus, dum ipsi scribebant, utebatur ecclesia Parisiensis, diversitate: at, ni fallor, minus accurate pro suo tempore scriptores Galliæ Christianæ. Parisiensis Breviarii editiones præ oculis habeo sex diversas. Antiquior est anni 1584, in eaque præscribitur hoc die Officium novem lectionem de SS. Cosma & Damiano cum commemoratione tantum S. Ceraunii in primis Vesperis & laudibus de Communi episcopi confessoris.

[13] [cujus varia habemus Breviaria, colitur die 28 Sept.] Altera editio est anni 1636 ac tertia 1640: in hisce nihil fit hodie de Sancto nostro, sed sequenti die assignatur de ipso Officium semiduplex novem lectionum, quarum tres priores de Scriptura occurrenti, quarta & quinta propriæ; quatuor postremæ sicut cetera omnia de Communi. Istas editiones secutus est Cointius, cujus tomus 2 Annalium in lucem prodiit anno 1666, diu nempe antequam adornata est editio Breviarii apud me quarta, vulgataque anno 1680. In hac autem, sicut & in quinta editione anni 1700, die tantum XXVII Septembris fit commemoratio S. Ceraunii, adjecta tamen nona lectione propria; juxta eas ritum designavit Bailletus, cujus tom. 3 typis excessit anno 1704. Posterior nostra editio est anni 1736, ejusque Rubricæ hodiernæ & crastinæ ita statuunt. In metropolitana Parisiensi die XXVII Officium SS. Cosmæ & Damiani ritu duplici minori cum commemoratione S. Ceraunii tantum. Extra metropolitanam semiduplex de SS. Cosma & Damiano; Vesperæ a Capitulo de S. Ceraunio, de quo postridie fit Officium semiduplex de Communi, exceptis lectionibus secunda ac tertia propriis.

[14] [Officio semiduplici, ex quo dantur] Quapropter vel dicendum (quod tamen minus verisimile est,) novam in Breviario Parisino factam esse immutationem intra annos 1736 & 1744, quando editus est tom. 7 Galliæ Christianæ, vel hujus auctores, dicentes: In Breviario Parisiensi fit ejus (S. Ceraunii) commemoratio ad V Cal. Oct., respexisse dumtaxat ad ea, quæ in metropolitana, non quæ extra illam servanda præscribuntur; vel denique, & huc magis propendeo, eos tantum consuluisse editionem anni 1680 aut 1700. Lectiones porro propriæ, quarum jam aliquoties sermo incidit, partim ex Warnaharii elogio profluxerunt, partim ex serie episcoporum Parisiensium, aliisque, quæ ex recentiorum scriptorum Operibus hactenus collecta proposui: eas huc transfero, prout exstant in novissima editione Breviarii: Lectio II. Ceraunus, post Simplicium ad regimen Parisiensis ecclesiæ assumptus, virtutum omnium splendore claruit. Scripturæ sanctæ lectioni & meditationi incumbens, ex eo fonte doctrinam hausit, qua plebem sibi creditam institueret. Sanctorum martyrum studio & amore incensus, eorum Acta, hinc & inde dispersa, anxie conquisivit & in unum corpus redegit. In id maxime intentus, scriptis ad Warnacharium clericum Lingonensem litteris, ab eo tergeminorum Speusippi, Eleosippi & Melasippi, qui Lingonis coluntur, nec non Desiderii, ejusdem loci episcopi, Acta passionum accepit, & ecclesiæ libris accenseri voluit.

[15] Lectio III. Eo sedente, habitum est in basilica sancti Petri, [lectiones propriæ.] quæ nunc sanctæ Genovefæ dicitur, concilium Parisiense quintum, cui septuaginta novem episcopi, Clotarii regis secundi studio congregati, subscripserunt. In eo canones quindecim editi sunt, quos statim rex edicto suo sancivit. Denique Ceraunus, cum vitam sancto præsule dignam egisset, sedem suam Leodeberto reliquit, qui, Dagoberto jam ab annis quatuor in Austrasia regnante, concilio Remensi sub Sonnatio subscripsit. Sepultus est in crypta basilicæ Apostolorum ad lævam sanctæ Genovefæ, ubi sepulcrum ejus adhuc visitur. Ejus vero corpus, jam seculo decimo tertio levatum, in capsa solemniter reconditum est decimo sexto Calendas Decembris, quo die translatio ejus apud sanctam Genovefam celebratur. Penultima lectionis hujus periodus in speciem adversatur verbis Galliæ Christianæ datis num. 9, juxta quæ tumulus S. Ceraunii nunc visitur ad dextram tumuli S. Genovefæ, eo translatus anno 1628; sed, nisi tamen alterutro loco mendum lateat, verba dictæ periodi sumenda arbitror hoc sensu: Sepultus est ad lævam S. Genovefæ in crypta, ubi, in crypta scilicet, sepulcrum ejus adhuc visitur. Ceterum ne quid ad peculiarem cultum spectans prætermittam, in Litaniis majoribus, quæ in omnibus, præterquam antiquiori, Breviarii Parisiensis editionibus nostris excusæ sunt, inter Pontifices confessores invocatur etiam nominatim S. Ceraunius. Prelo jam parata erant præcedentia, quando Parisiis huc dono transmissum est Proprium Sanctorum insignis & regalis ecclesiæ S. Genovefæ, typis editum anno 1665. In eo confirmantur dicta num. 12 de Sancti ibidem festivitatibus. Ad diem quippe XXVII Septembris Officium recitandum præscribitur ritu duplici secundæ classis, danturque pro secundo Nocturno lectiones tres propriæ, generatim complectentes S. Ceraunii gesta ac virtutes: ad diem vero XVI Novembris translatio ejus celebranda notatur Officio semiduplici, ex quo similiter nihil hic speciatim transcribendum se offert.

DE S. HILTRUDE VIRGINE
LÆTIIS IN HANNONIA

Circa finem Seculi VIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Hiltrudis virgo, Lætiis in Hannonia (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Memoria Sanctæ in Fastis sacris, Acta a quo, quando & quibus adjumentis conscripta; judicia recentiorum.

Lætiensis, vel, ut scribunt alii, Lesciensis, vulgo Liessies, celeberrima Ordinis S. Benedicti abbatia, cujus ob exhibitam per venerabiles abbates ac Religiosos Majoribus nostris benevolentiam, [Nomen Sanctæ in Romano & aliis Martyrologiis.] præstitamque ad illustranda Sanctorum Acta operam, grata semper animis nostris inhæret recordatio, sita est in Hannonia, Belgii provincia, ad Helpram fluvium prope Avennas oppidum. In ea hoc die celebratur solemnis memoria S. Hiltrudis virginis, quæ in codice Ms. Lætiensi inter Auctaria Martyrologii venerabilis Bedæ, apud nos edito ante tom. 2 mensis Martii, annuntiatur primo loco his verbis: Natale S. Hyltrudis virginis, quæ amore Christi sponsum in terris fugiens, ei, quem elegerat, viriliter adhæsit, bonumque propositum laudabili fine conclusit. Iisdem verbis, eodemque die Lætiis Sanctam commemorant Molanus in Usuardo aucto, Wion & auctor Martyrologii Germanici: nec in re differt Galesinius sic scribens: Lætiis sanctæ Hiltrudis virginis, quæ Christi Sponsi amore exardescens, contemptis terrenis nuptiis, in eo uno conquievit. Brevius Menardus in Martyrologio Benedictino, & ad verbum ipsi consonus eminentissimus Baronius in Romano: In Hannonia sanctæ Hiltrudis virginis. De ipsa agunt præterea Ferrarius, Saussayus, Bucelinus, Arturus, Molanus in Indiculo & Natalibus Sanctorum Belgii, Miræus in Fastis Belgicis, ac plures alii, præsertim rerum Belgicarum & Ordinis S. Benedicti scriptores, quos per decursum laudabo, si quid in medium produxerint, quod ex Vita S. Hiltrudis didicisse non potuerunt, vel ad eamdem illustrandam conducit.

[2] [Acta ejus exaravit anonymus] Vitam istam primum typis vulgavit Mabillonius part. 2 Sæc. 3 de Sanctis Ord. S. Benedicti, deque ea in hunc modum præfatus est pag. 420: Hæc Vita scripta est a quodam monacho Valciodorensi, teste Jacobo Guisio, qui eam in Annales suos Hainonienses retulit. Auctor Libelli de restitutione cœnobii Lesciensis nomen monachi Valciodorensis designat his apicibus W, aitque id opus ab eo susceptum rogatu Lesciensium canonicorum: proinde ante annum millesimum nonagesimum sextum, quo in locum canonicorum restituti sunt monachi. Quibus usus sit monumentis auctor in hac Vita describenda, nullatenus prodit. Ut pleraque vera sint, nonnulla sane dubiæ fidei referuntur: ut quæ de Hugone Burgundiæ principe, de velatione Hiltrudis per Theodericum Camaracensem episcopum. Sed tamen cum alia nos monumenta deficiant, hæc retinere juvat ad qualemcumque primordiorum Lesciensis monasterii notitiam: de quo mirum est silentium Balderici in Chronico Camaracensi, uti & de Hildetrude virgine, de qua nihil alibi scriptum reperi apud antiquos.

[3] [post medium seculum XI] Haud illubens assentior allatis Jacobi Guisii & auctoris alterius testimoniis: verum his etiam stantibus, biographus haud obscure prodit, se tribus ferme seculis posteriorem fuisse S. Hiltrude; ejus quippe gesta sic disponit, ut mortua censeri debeat ante finem seculi octavi; deinde narraturus ecclesiæ Lætiensis restaurationem, sic præfatur: Tempore autem Henrici Augusti, cum Cameracensis fasces præsulatus vir Deo dignus amministraret Gerardus, sancta virgo Hiltrudis cuidam apparens &c.; tum subdit novæ ecclesiæ exstructionem ac dedicationem, & duo miracula, quorum unum contigisse ait die anniversario dedicationis: ac tandem ad tertium miraculum progrediens: Referam, inquit, & aliud miraculum, quod bonitas divina per merita Virginis suæ operata est nostris temporibus. Hæc sane omnia seculum XI non parum provectum denotant: quandoquidem Gerardus, ejus nominis primus, qui imperantibus S. Henrico, Conrado & Henrico tertio, Cameracensem cathedram tenuit, & de quo, tamquam de viro non amplius superstite, loquitur biographus, vitam protraxerit usque ad annum 1051; sicut probavimus tom. IV Junii pag. 585 in Commentario prævio ad Acta S. Lietberti, qui proximus in eamdem sedem successit Gerardo. Hinc nolim quidem dissentire Mabillonio, notanti in titulo, vixisse biographum medio seculo XI; sed aliquanto serius scripsisse arbitror.

[4] Ætati a Sanctæ temporibus adeo remotæ accedit ad minuendam Actorum auctoritatem penuria monumentorum, [nullis, ut apparet, scriptis documentis,] qua laboravit auctor, quamque non adeo colligo ex eo, quod juxta Mabillonium nullatenus prodat, quibus usus sit, sed ex propria ipsiusmet confessione, in prologo suo sic loquentis: De cujus (S. Hiltrudis) vita & conversatione & actu parentum ejus, & de his, quas per merita ejus Dominus operari dignatus est, virtutibus, sicut relatu fidelium, qui & a prioribus suis didicerunt & ipsi præsentes viderunt, audivimus, in subjectis dicemus. Quid inde conficias, nisi quod totum Opus ejus, quatenus comprehendit etiam gesta tam Sanctæ quam parentum ipsius, sola nitatur relatione, eaque oretenus accepta? Causam tantæ penuriæ aperte quidem nusquam allegat; verumtamen utcumque conjectandam proponit num. 15 & seq.; ubi narrat Lætiensis monasterii per Hungaros destructionem, & secutam paulo post bonorum ejus a secularibus invasionem.

[5] Hungari enim, ipso asserente, post Karoli Magni filiique ejus Ludovici Pii decessum in Gallias ingressi, [quæ ab Hungaris] & ecclesiam Lætiensem flammis consumere frustra conati, cunctam ecclesiæ suppellectilem auferunt, dissipant & fratrum claustrales & serviles officinas igni concremant; luctu & lamentis omnia complent, & multos utriusque sexus & diversæ ætatis captivos abducunt: qui, postquam victoria facta est de Hungris, repedantes, materiam capituli hujus calamo nostro dederunt. Ab illo tempore non solum hic, sed & alibi locorum tam tempestuosis successibus status monasticus & Ordo monachicus ad solum dirutus, & omnino adnullatus & cœnobitæ dispersi sunt. Qua tempestate transacta, circummanentes provinciales, quæ fuerant sanctæ Hiltrudis, sibi usurparunt, & singuli viciniora quæque sibi rapuerunt. Facta sunt secularia, quæ erant ecclesiastica. Hinc, inquam, conjectandum relinquit auctor, titulos, & siqua erant alia scripta instrumenta, vel ab Hungaris combusta fuisse, vel postmodum a secularibus bonorum ecclesiæ invasoribus e medio sublata, ne iis proderetur iniqua eorum possessio, ut juxta ejusdem auctoris testimonium, contigit scripto S. Hiltrudis testamento, quod seculo XI in sepulcro ipsius inventum fuit.

[6] Non aliter de Actis jam dudum senserunt ipsimet Lætienses, [aliisque combusta fuisse] uti docet nos Libellus Chronicorum ejus Ms., quem servamus in Museo nostro. Auctor in fronte epistolæ præviæ se ita indicat: Spectatissimis in Christo cum patribus tum fratribus sodalitii Lætiensis Jacobus Lespee, indignus monac. & sacer. salu. exoptat: ad calcem vero ejusdem epistolæ sic signat locum ac tempus: Ex nostra cellula Lætiensi XIII Calend. Januar. anno a partu Virgineo MDXLIV. Deinde narratis monasterii sui primordiis, ejusdemque per barbaros devastatione, nec non bonorum ejus invasione per seculares homines, dicit: Inde contigit, nos historiarum & Annalium inopia laborare. Ubi autem ad tempora biographi nostri pervenit, loquitur in hunc modum: Supplicant canonici cuidam monacho Wachoriæ, ut ea, qua erat … dexteritate præditus, ad delectandum futurorum animos Vitam divæ Hiltrudis stilo exararet. Scripsit equidem monachus Historiam suam, eloquio politam, minus tamen perfectam numeris; quod constet, eum singulis quibusque rebus non affixisse certum temporis indicium. At si recogites, ipsum audita solum, non etiam visa posteris tradidisse, desines mirari, cur tam succincte scripsit de statu ecclesiæ: alioqui vir eruditus omnium desiderio satisfacturus erat; si præteritarum rerum licuisset vel fragmenta evolvere: scribens namque Historiam, priores arguit negligentiæ & inscitiæ. Ego sane possem similiter conqueri & incusare majores nostros, qui nullis nos scripturis instruxerunt, qui a B. Guntardi (fratris S. Hiltrudis ac primi Lætiensis abbatis) morte usque ejectionem canonicorum (id est, usque ad exitum seculi undecimi) præfuerint huic loco. De his hactenus: ad alia progrediendum, quæ scripturar. monumentis defendi possunt. Easdem querelas super inopia monumentorum deponit monachus ejusdem abbatiæ anonymus, qui intra annos circiter 1202 & 1206, ut ex infra dicendis patebit, conscripsit Libellum fundationis seu restaurationis monasterii Lætiensis, & aperte indicat, nulla prorsus sibi ad manum fuisse, unde ejusdem ecclesiæ usque ad restaurationem statum edisceret, præter quam Acta Sanctæ nostræ a monacho Valciodorensi exarata ad preces canonicorum.

[7] [creduntur seculo 10,] Porro memorata a biographo Hungarorum in eas partes irruptio, qua occasione deperiisse conjicimus documenta Lætiensia, contigit sub medium seculum decimum. Testis hic nobis est præter Sigebertum, Continuatorem Reginonis aliosque auctor & tempore & loco proximus Fulcuinus, qui eodem seculo abbas præfuit Laubiensi ejusdem diœcesis Cameracensis monasterio, & injurias ac damna, per Hungaros monachis Laubiensibus tunc illata, fuse descripsit in miraculis S. Ursmari apud nos editis tom. 2 Aprilis pag. 565 & seqq. Fulcuino addimus Baldericum in Chronico Cameracensi & Atrebatensi, quia biographo nostro, siquidem hujus ætatem recte assecuti sumus, convixit & in iis, quæ generatim tradit de Hungarorum in ea diœcesi ferocitate, apprime congruit, ita exordiens caput 74 lib. 1: Sub iisdem diebus Hungari per regiones hujus provinciæ male sæviebant, Christianos captivabant, profanatisque sacris cultibus ecclesias incendebant. Tum paucis interpositis: Anno, inquit, ab Incarnatione Domini DCCCCLIII VIII Idus Aprilis, ipsi Hungari promptiore impetu bellatoriam disciplinam præferentes, huic urbi (Cameracensi) advolarunt, triduoque immorati totius genetis pestem ediderunt.

[8] [vel veterum scriptorum testimoniis adjutus. Recentiorum] Miratur, nec immerito, Mabillonius, nullam in Balderico Lætiensis cœnobii occurrere memoriam, sed mirandum magis, asserri hactenus non potuisse scriptorem, qui biographo nostro vetustior, aut S. Hiltrudis aut cœnobii ibidem ab ejus parentibus fundati, vel nomine tenus meminerit. Istud adeo generale silentium, meo judicio, Historiæ ipsius magis adversatur, quam ea, in quæ animadvertit Mabillonius, asserta de Hugone Burgundiæ principe & de impositione velaminis S. Hiltrudi per Theodericum, Cameracensem episcopum. Primum quippe haud difficulter exponi potest, alterum adscribi amanuensium imperitiæ, ut frequenter facto opus est in Actis etiam aliunde fide dignissimis. Sed nunc aliorum super his Actis sententias exploremus. Cointius in Annalibus ecclesiasticis Francorum ad annum 768 num. 48, narratis quibusdam Sanctæ gestis ex Mabilloniana editione, subdit: Hæc habes in ejus Vita, quam scripsit monachus Valciodorensis multo recentior, ideoque dubiæ vel nullius in plerisque fidei. Bailletus in Tabula critica ad diem XXVII Septembris, præmonens, Vitam scriptam esse a monacho Valciodorensi, tribus circiter seculis posteriore, addit: Opus est aliquot erroribus obnoxium, nec aliunde magni ponderis esse potest, productum ab auctore cetera ignoto & a Sanctæ temporibus adeo remoto. Scriptores Historiæ Litterariæ Franciæ tom. 7 pag. 560 & seq. similiter observant biographi a rebus gestis trium seculorum distantiam, eamque præcipuam esse causam significant, cur ei, ceteroquin erudito ac prudenti, minus successerit, ut exactam Historiam concinnaret. Fundamenta, quibus scriptum nititur, vera esse posse agnoscunt, at corrupta fuisse conjiciunt incertis traditionibus, quas, deficientibus melioribus documentis, auctor adhibuerit; atque isto ex fonte profluxisse opinantur relata de Hugone Burgundionum principe & de Theodorico Cameracensium antistite.

[9] Quod spectat ad Cointium, ut ut duriuscule pronuntiavit de Actorum fide in plerisque; [super iis judicia.] ejusdem tamen cum mox laudatis scriptoribus videtur fuisse sententiæ, quoad rerum narratarum substantiam seu scripti fundamenta; cum sola nixus auctoritate biographi dedicationem Lætiensis monasterii annexuerit anno 765, & S. Hiltrudis Deo consecrationem, nec non velaminis impositionem ab episcopo Cameracensi retulerit ad annum circiter 768. Idem censendum de Bailleto, qui similiter secundum unam biographi fidem & Lætiensis cœnobii primordia ordinavit & Sanctæ Acta digessit: idem quoque de Dionysio Sammarthano tom. 3 Galliæ Christianæ col. 123, ubi, licet abstineat a judicio super Actis, Mabillonium sequitur in designandis initiis Lætiensibus, & primum abbatem statuens Guntardum, fratrem S. Hiltrudis, ad hujus Acta, edita Seculo 3 Benedictino, remittit lectorem. Et sane prudenter judicare poterant, non defuisse biographo aliqua scripta monumenta, unde saltem Historiæ, in rebus narratis satis distinctæ, nec male concinnatæ, medullam extraxerit: præsertim ii, qui non viderant recitatam supra præfationis partem, a Mabillonio, qua de causa nescio, prætermissam, & testimonia Lætiensium scriptorum etiam superius a me prolata. At vero dum isthæc considero conjuncta cum generali adeo antiquorum silentio, modum non invenio, ut vel per probabilem conjecturam alia Historiæ adjumenta assignem præter relationem, auctori oretenus factam. Restat igitur, ut qualis hæc fuerit, & quo traduce ad ipsum potuerit pervenire, indagemus.

§ II. Rationes, quibus Actorum auctoritas utcumque defendi queat, proponuntur, & Mss., unde hic excudenda sint, designantur.

[Uno tantum seculo post documentorum combustionem] Relatio auditu tantum excepta quam infirmum sit fundamentum Historiæ de rebus ante trecentos circiter annos peractis, notum est etiam non eruditis. Verumtamen ne vel sic durius in Acta nostra pronuntiare velim, quam laudati scriptores Historiæ litterariæ Franciæ. Esto itaque; nullum prorsus scripti fragmentum biographo præluxerit: non desunt tamen rationes, ex quibus prudenter conjectare liceat, ab eo relatas esse res in se veras. Nam primo Hungarorum in illas partes irruptio, ut supra ostendimus, contigit sub medium seculum decimum, ipse autem floruit post medium undecimum; proindeque credi potest litteris mandasse audita ab iis, quorum majores præcedente seculo eadem legerant in scriptis documentis, per Hungaros dein igne consumptis, vel etiam post e medio sublatis per invasores bonorum monasterii. Hujuscemodi temporis intervallum abunde quidem sufficit, ut res dubiis adjunctis vestiantur, non tamen ut ipsæ prorsus intercidant in iisdem vel vicinis locis, præsertim dum de Sanctis agitur & ea interim fiunt, quæ de S. Hiltrude referuntur. Nam testatur biographus, qui hic certe fidem meretur, cum res suis temporibus proximas referat, testatur, inquam, eodem temporis intervallo, Sanctam prodigiis claruisse, ejusdem corpus fuisse elavatum, & restauratam fuisse Lætiensem ecclesiam, quæ totidem occasiones fuerunt ad renovandam memoriam eorum, quæ de gestis ejus ac prima Lætiensis ecclesiæ fundatione vel lecta fuerant vel audita.

[11] [vixit auctor & ex testamento Sanctæ,] Secundo biographus allegat instrumentum, quod ipsemet verisimillime non vidit quidem, sed ex quo propius audivisse potuit multa ad Sanctam & ejus parentes, primamque ecclesiæ Lætiensis fundationem pertinentia. Hæc ut planiora fiant, paucis expono, quæ narrat num. XI. Sanctæ parentes, cum immatura morte e vivis sublati essent hæredes sui omnes, præter Guntardum filium, qui, vitam monasticam amplexus, Lætiensibus abbas præerat, & Hiltrudem, quæ similiter mundo valedixerat, in hanc demum bona sua testamento transtulerunt ea mente, sicut innuit biographus, ut post S. Hiltrudis obitum transirent eadem bona in jus ecclesiæ Lætiensis, usumque Domino ibidem servientium. Quod videlicet testamentum, verba sunt biographi, cum ipsa cælicas recessisset ad sedes, plumbo sigillatum piissimi genitores, bene oculata intentione in futurum prospicientes, illi consepeliri fecerunt, quod multos post annos tempore Henrici Augusti, qui tertio Ottoni successerat, temeraria curiositate aperto Virginis sepulcro, inventum & a quodam non de heredibus, sed de pervasoribus eorum, quæ fuerant sanctæ Hiltrudis, igni crematum est. De quo maluimus parum dicere, quam legentibus vel audientibus fastidium vel invidiam generare. Cautela postremis verbis contenta usus est, opinor, biographus, quia, dum scribebat, potentia iis in partibus plurimum eminebant dicti invasoris hæredes & hos inter, ut passim traditur, ipsius filius, paulo post Lætiensis cœnobii restaurator.

[12] [quod seculo XI combustum fuit,] Ex hoc, inquam, testamento multa propius didicisse potuit biographus: puta nomina & conditis parentum S. Hiltrudis, tempus, quo floruerunt & condiderunt ecclesiam, bona ac privilegia, quæ in eam contulerunt, & his similia, quæ in eodem expressa erant, quæque hominem istum moverunt, ut in ignem projiceret, ne ex tam evidenti testimonio ad restitutionem compelleretur. Inventum est autem testamentum tempore Henrici Augusti, qui Ottoni III successerat; intra annum igitur 1002, quo Ottoni III successit S. Henricus, & annum 1024, quo idem sanctus imperator obiit, ac proinde haud ita dudum antequam nasceretur biographus, si quidem jam tum natus non erat, quando igni commissum est: adeo ut in eo contenta intellexisse potuerit a senioribus, qui ipsimet legerant: neque enim credendum est, ab eo uno lectum fuisse, a quo combustum est.

[13] Imo lectum fuisse a pluribus suadet auctor Historiæ fundationis seu restaurationis Lætiensis abbatiæ, [plura, ut ex aliorum scriptorum] quem semel & iterum laudavi superius & cujus hic pleniorem notitiam dedisse juverit ex ipsiusmet Historia. Inseruit illam seculo 14 Mss. Annalibus sive Chronicis comitatus Hannoniæ Jacobus Guisius Minorita Montensis; at, licet varia ad Opus nostrum conducentia ex dictis Mss. Annalibus desumpta & in Museo nostro servata reperiam, ejus tamen Latinum apographum non invenio; quapropter recurrere cogor ad interpretationem Gallicam, factam ex Latinis Guisii Annalibus, editamque Lutetiæ Parisiorum anno 1531. Itaque tom. 3 fol. 5 verso laudatæ editionis Gallicæ ex Guisii Latino Opere, auctor, suppresso nomine suo, in præfatione significat, se esse monachum Lætiensis abbatiæ & in hac vixisse a pueritia seu, ut addit, ante annum ætatis septimum; patrem suum cum Ludovico Galliarum rege, (ejus nominis septimo, ut mox videbitur) iter ingressum versus Hierosolymam, obiisse Constantinopoli; scribere autem se, regnante in Galliis Philippo, ejusdem Ludovici filio; in Anglia Joanne; in Flandros Hannonesque dominante Balduino comite, qui mare transgressus, nunc vestras, inquit, aures complet novis ac felicibus successibus.

[14] Quæ omnia denotant ipsum, jam tum sexagenarium circiter, [testimoniis] scripsisse ineunte seculo 13. Nam Ludovicus VII iter in Orientem suscepit anno 1147; regnante ejus filio Philippo Augusto, Angliæ regno potitus est Joannes anno 1199; Balduinus vero, Flandrorum & Hannonum comes, anno 1202 in Orientem profectus est, anno 1204 imperium Constantinopolitanum adeptus, & dein a Bulgaris captus crudeliter occisus est anno 1206 Porro auctor is similiter conquestus de majorum suorum in transmittendis ad posteros scriptis documentis negligentia, ad propositum nostrum clarius declarat, quod biographus, metu cohibitus, paucis indicarat de testamento. Clerici, inquit, vel canonici causam attulerunt exitii hujus ecclesiæ: etenim aperuerunt sanctæ Hiltrudis sepulcrum, extraxerunt ei consepultum testamentum… Privilegium plumbo sigillatum in curiam detulerunt; at pars adversa, ut conspexit testamentum istud, attendens, testamenti hujus virtute rem, de qua agebatur, sibi abjudicandam, arripuit & e manibus legentium avulsum projecit in ignem. O diem luctuosum! Tunc deperierunt omnes ecclesiæ Lætiensis facultates & immunitates… Tyrannicum istud ac flagitiosum facinus patrasse dicitur Wedericus, Ad Barbam nuncupatus. Ita fere ad verbum in editione Gallica.

[15] Latine rem eamdem tradit allegatus supra Jacobus Lespeus in Ms. Libello Chronicorum, [colligimus,] sed an ex ipso Latino autographo desumptam, an vero ex aliis instrumentis auctam seu stylo immutatam ignoramus. Sic habet: Clerici & canonici Lætiis degentes omnium unanimi consilio statuerunt eripere possessiones ecclesiæ e manibus secularium. Quare perspicue cognoscentes, catalogum privilegiorum & bonorum domus in sarcophago Virginis ad amussim contineri, in curiam detulerunt testamentum Virginis ad bona ecclesiæ approbanda. At ne invasoribus bonor, ecclesiæ daretur tergiversandi occasio, coram omnibus recitatum & indicatum est, a quibus ipsæ possessiones jure repeterentur. Wedericus, cognomento Ad Barbam, sciens atque intelligens, per hoc testamentum ea, quæ hactenus tenuerat, repeti, ipsum avulsit testamentum de manibus legentium & in ignem projecit. Ibi simul perierunt omnia jura, possessiones & privilegia, quibus olim magnifice dotata fuerat Lætiensis ecclesia. Hisce tum Lespeus tum anonymus Historicus restaurationis subdunt nonnulla de stirpe Wederici, ac plura de ipsius filio Theodorico, qui, ut patris crimen aliquatenus expiaret, novum Lætiis monasterium erexit, & canonicis substituit monachos Ordinis S. Benedicti, quæ suo loco latius discutiemus.

[16] [didicisse potuit ab iis, qui vel ipso legerant] Unum tamen hic addo, quod de Wederico ambo affirmant, eum scilicet haud ita dudum post commissum facinus, ut habet anonymus, vel nonnullis postea transactis diebus, ut loquitur Lespeus, misere obiisse. Hoc enim si verum sit & simul vera opinio Auberti Miræi, qui in Notitia ecclesiarum Belgii pag. 410 eumdem Wedericum Theodorici patrem in vivis superstitem statuit anno 1066, quia nomen ejus subscriptum existimat diplomati Balduini Insulani comitis Flandriæ, quod eodem anno scriptum exhibet ibidem pag. 188 & in quo inter alia virorum nobilium nomina vere legitur S. * Wederici Tornacensis: hæc, inquam, si vera sint, colligere licebit, biographum nostrum scripsisse paulo post testamenti combustionem, & quæ in eo ad propositum ipsius pertinentia continebantur, didicisse ab ipsismet canonicis, combustionis testibus & recenti eorum memoria etiam tum imbutis. At, inquis, conjecturæ isti obest ipse biographus, dum de testamento agens, designat tempus Henrici imperatoris, qui Ottoni III successerat. Non inficior, si nempe signata epocha necessario respiciat tam inventionem testamenti, quam ejusdem combustionem: verum cum biographus rem tam paucis coarctet, siquis Miræi opinionem cum aliorum asserto obitu Wederici combinare ac tueri voluerit, dicet, apertum fuisse quidem tempore S. Henrici sepulcrum, in eoque inventum ac lectum S. Hiltrudis testamentum, at vel denuo repositum fuisse loco suo, vel servatum donec re mature examinata & instructa causa adversus bonorum ecclesiæ possessores, tandem non satis caute productum fuit in judicio; quæ omnia communiter notabile temporis spatium exigunt, dum longa bonorum possessio discutienda, & actio intendenda viris potentibus, qualis erat Wedericus.

[17] [vel prælegi audierant. Ejusdem auctoris prudentia & eruditio;] Quidquid sit, allata hactenus ex anonymi Historia fundationis seu restaurationis & ex Libello Chronicorum Lespei mihi prorsus persuadent, testamentum, antequam combureretur, sive id factum sit tempore S. Henrici, sive serius, lectum fuisse a multis ac prælegi auditum a pluribus, ex quorum numero aliqui in vivis superstites biographo materiam subministrasse potuerint, ut solida Historiæ fundamenta jaceret, & adjutus aliis traditionibus, Opus consummaret. Hoc ego præcipuum censeo Actis utcumque defendendis argumentum, mirorque id a Mabillonio ac scriptoribus Historiæ litterariæ vel non fuisse detectum vel certe non fuisse indicatum lectoribus: sic enim magis persuasissent, vera esse posse, ut aiunt, Acta quoad rerum substantiam seu fundamenta sua. Sed ne & ego quid prætermittam, quod ad Acta minus contemnenda conducere existimo, plane assentior scriptoribus Historiæ litterariæ Franciæ: auctorem credo virum fuisse prudentem ac eruditum. Prudentem, quia res Sanctæ in vita gestas sic disposuit, ut iis non immiscuerit mirabilia, seu verisimilitudinis limites excedentia prodigia, in quod vitium passim impegerunt, qui gesta ex traditionibus accepta scripto mandarunt, adoptantes absque discussione vel distinctione quælibet etiam fabulosa, imo sæpe, adjectis propriis ornamentis, magis mirabilia sed minus credibilia reddentes. Eruditum autem fuisse inde colligo, quod, licet ad Opus suum rite ordinandum attigerit hinc inde res dudum & in aliis regionibus peractas, nec personas confudit, nec a recta chronologia deviavit, quem scopulum hujuscemodi compilatores, in antiquis historiis non probe versati, raro evitant. Carpitur hic quidem ab aliis in uno alterove puncto; sed utrumque ita exponi potest, ut ejus imperitiæ adscribi non debeat; quemadmodum insinuavi supra & in Annotatis declarabo.

[18] Ceterum facile advertet lector studiosus, producta hactenus a me, [Acta unde desumpta & quomodo hic danda.] tam ut adversantia, quam ut faventia scriptoris auctoritati, respicere dumtaxat ea, quæ narrat facta usque ad elevationem corporis S. Hiltrudis, id est, usque ad initium seculi XI: in reliquis enim, dictam elevationem subsecutis, biographus, cum eodem seculo floruerit, eam sibi fidem vindicat, quam damus communiter scriptoribus coævis aut supparibus. Cum autem ab hoc biographo profluxerit, quidquid de Sancta ejusque cultu notum est usque ad monasterii Lætiensis restaurationem, Acta tam dictæ restaurationi quam reliquis de gloria posthuma apud recentiores inventis præmittenda censui. Habemus autem præter editionem Mabillonii duo Actorum apographa Mss., unum desumptum ex Ms. Lætiensi, collatumque cum Lobiensi Ms., alterum descriptum ex Latinis Annalibus Jacobi Guisii lib. 2 cap. 1. In eo autem differunt apographa hæc nostra, quod Guisianum in capita divisum sit, ac singulis titulos præfixos habeat, iisque careat Lætiense: cetera adeo inter se conveniunt, ut variantes lectiones, raro occurrentes, annotari non mereantur. Sed mirum, quantum ab iis discrepet editio Mabilloniana, quamvis & hæc facta notetur ex Lætiensi simul ac Valciodorensi codicibus. Neque enim tantum in ea desunt pars major prologi, ac epilogus pene integer; verum etiam in ipsa narratione omissa sunt multa, & frequens admodum se prodit sive in verbis sive in eorum transpositione sive in ortographia diversitas. Præcipuas omissiones, ubi aliam observationem non exigent, edocebitur lector hujuscemodi uncis [], si dignetur meminisse omnia, quæ iis inclusa sunt, legi in utroque nostro apographo, ac desiderari apud Mabillonium; verborum autem varietatem passim designabo in margine; sed transpositiones & similes minutias relinquam iis, qui nostram cum Mabilloniana editione conferre voluerint.

[Annotata]

* i. e. signum

ACTA
Auctore anonymo monacho Valciodorensi seculo XI scripta.
Ex Ms. Lætiensi collato cum Lobiensi, Annalibus Hannoniæ Mss. Jacobi Guisii & editione Mabilloniana.

Hiltrudis virgo, Lætiis in Hannonia (S.)

BHL Number: 3953

A. anonymo.

VETUS CAPITUM PARTITIO

Caput I. Prologus in Vitam S. Hiltrudis Virginis.
II. Qualiter Pipinus rex dedit Wiberto territorium Lessiense.
III. Quod Wibertus proposuit in Lesscias ecclesiam construere.
IV. Quod Wibertus construxit de facto cœnobium Lessiense.
V. De Guntardo filio Wiberti.
VI. De bonis moribus sanctæ Hiltrudis.
VII. Quod episcopus Cameracensis velavit sanctam Hiltrudem.
VIII. De testamento sanctæ Hiltrudis.
IX. De transitu sanctæ Hiltrudis.
X. De sepultura parentum sanctæ Hiltrudis.
XI. De sepultura primi abbatis Lessiensis.
XII. De minoratione ecclesiæ Lessiensis.
XIII. De vastatione ecclesiæ Lessiensis.
XIV. Quod passerones * ecclesiæ Lessiensis ad seculares devenerunt.
XV. Quod corpus sanctæ Hiltrudis claruit miraculis.
XVI. De notabili miraculo parentum sanctæ Hiltrudis.
XVII. Quod quædam puella innocens audivit laudes angelorum in ecclesia sanctæ Hiltrudis.
XVIII. De elevatione corporis sanctæ Hiltrudis.
XIX. Quod sancta Hiltrudis revelavit episcopo Cameracensi restaurationem ecclesiæ suæ.
XX. Quod campanæ ecclesiæ sanctæ Hiltrudis per se sonaverunt *.
XXI. Quod meritis sanctæ Hiltrudis ecclesia ejus ab incendio liberatur.
XXII. Quod meritis sanctæ Hiltrudis quidam puer a pestilentia liberatur.
XXIII. Quod quidam vir meritis sanctæ Hiltrudis ab epidimia liberatur.

[Annotata]

* l. possessiones

* l. sonuerunt

PARS I.

Cap. I.

Die quinto Kalendarum Octobris sanctæ virginis Hiltrudis celebrem agimus diem depositionis. [Prologus.] Hanc psalmis, ymnis & canticis nos oportet celebrare festivis. Hæc enim a Domino & a sanctis angelis ejus in omnibus honorata esse cognoscitur: cui vivere Christus fuit, procul dubio & mori lucrum. Dum enim post Christum suum * crucem suam tulit; dum seculi pompam contempsit; [dum carnem suam cum vitiis & concupiscentiis crucifixit;] dum corpus suum inedia & vigiliis in sacco & cinere castigavit; dum secundum Euangelium Christi vixit, nonne mundo mortua soli Christo vixit? a Quid talis vita nisi crux est atque martirium? Sic viventi procul dubio mori lucrum fuit, dum felici commercio pro parvis magna, pro perituris commutavit æterna. Dicit Psalmista: Mirabilis Deus in Sanctis suis. Si b mirabilis est Deus in Sanctis suis, quos tales perfecit, utique honor, qui talibus exhibetur, ipsi, qui tales eos perfecit, exhibetur. Ipsi enim templum Domini, ipsi organa Spiritus sancti, qui per eos operabatur & in ipsis. Quia ergo in templo sancto gloriæ Dei Organistes hæc Spiritus sancti organis interest angelicis; merito hanc in templis his manufactis, quibus possumus, solemnizare & honorare debemus emolumentis. De cujus vita & conversatione & actu parentum ejus, & de his, quas per merita ejus Dominus operari dignatus est, virtutibus, sicut relatu fidelium, qui & a prioribus suis didicerunt, sed & ipsi præsentes viderunt, audivimus c, in subjectis dicemus.

II.

[2] Anno ab Incarnatione Domini septingentesimo quinquagesimo primo gloriosissimus princeps Pippinus singularem Francorum & Germanorum monarchiam obtinuit d. [Pippinus rex] Hic enim quia ad id dignitatis idoneus erat, utpote magna * vi & animi & corporis præditus, fide Catholicus, sacræ religionis cultor, Zacharia Papa jubente, primus * in regem consecratus est a Bonifacio pontifice e. Sed & post Zachariæ decessum f, cum papatus cathedram * Stephanus Papa sederet, &, quibusdam causis ecclesiasticis exigentibus, in Gallias venisset, & sancti Dionysii Parisiacam * ecclesiam dedicasset, hunc ipse * per seipsum cum omni secutura progenie in eadem consecravit ecclesia benedictione perpetua g. Qui cum modis omnibus ad perfectum veniret, & cunctæ res ei prospere cederent, etiam primatum & obtimatum pollebat nobilitate; quales decebat regis Pippini esse.

[3] In his erat comes quidam nomine Wibertus h, [dat Sanctæ parentibus] genere nobilis & actibus *, pago Pictavensi ex nobilissima prosapia ortus, & uxor illi nomine Ada, ex Francorum nobilioribus. Is hostilibus pressuris nimium circumventus *, regem adiit, cujus maxime & præsumebat de gratia, & juvabatur munificentia; precibusque ab eo exegit, quatinus de regio jure locum sibi concederet, quo salva pace mansionem sibi collocans, ab hostibus secederet i. Cui rex, ut erat liberalis munificentiæ, ad petita annuit, amplas de jure patrimonii sui impertiens illi possessiones, inter Theorascensem k & Hagnanum l pagum super fluvium Helpram adjacentes, frugum fertiles, pecoris abundantes, pascuis uberrimas, & silvarum densitate opacas, venationis & piscationis * plurimum præstantes: adeo ut regium id esse donativum perspicue appareat. Quid multa? Accepit; pro acceptis gratias egit, & quanti essent, consideraturus, iter arripuit, consideravit *, voluntati suæ satisfactum in hac parte pervidit *, gratum habuit, & m ut cum tota domo sua ad id locorum transmigraret, animo concepit, quod & ad effectum perduxit.

III.

[4] Quadam ergo die cum in venatibus aprum agitaret, [Lætiense territorium:] hinc venatoribus, hinc canibus insequentibus, præoccupavit eum super fluvium suprascriptum * Helpram, in loco, qui hodie Lescias * nuncupatur: cumque luminibus late circumductis loci illius oportunitatem pervidisset; credo n non fortuito casu sed divina inspiratione, animo occurrit, ut locum ipsum habitabilem redderet, ecclesiam fundaret, officinas servis Dei utiles ibi ædificaret, quod ipse situs loci patiebatur, [ut hodieque apparet.] Ad regem rediit, maximas pro beneficio gratias egit, affectum animi sui patefecit. Rex affectum viri approbavit, de effectu persuasit, operam suam illi & pollicitus est & impendit. Tum demum ad uxorem suam rediens venerabilem Adam, affectum a Deo inspirati pandit animi; sed & favorem, consensum & opitulationem religiosissimi principis * edicit. Fiunt utrique in affectu concordes, [in effectu consortes] sæpe dictum locum, qui prius erat ferarum, habitationem efficiunt hominum, [Lescias nuncupatum. Post hæc jam] ad ædificationem oratorii se viriliter accingunt.

IV.

[5] Quia ergo templum Domini delegerant & decreverant esse, [ubi ecclesiam & monasterium condunt,] domum illi orationis deliberant ædificare. Sapientium igitur & religiosorum agentes cum consilio: in ipsa alvei ripa locum huic operi provident aptum & monasticis officinis competens o, qui aquam necessariis usibus semper ministret, qui molendinum, pistrinum, coquinam, hortum vel artes diversas intra monasterii claustra capiat. Tunc sumptus dinumerant & expensas *; ad normam jaciunt fundamenta, & in promovendo opere alterum quodammodo exhibent Salomonem. [Nam etsi ille his ditior, non tamen devotior. Opus illud non infirmum, non ignobile; sed nobile & solidum, nobilis intentionis præferens solidamenta.] Oratorio tandem expleto, & ecclesiæ parietibus erectis, & culmine apposito, &, [ut supra prælibavimus] claustro bene officinato, circummanentes episcopos vel abbates, præcipueque Tungrensem pontificem adeunt, Sanctorum reliquias ad * consecrationem petunt & impetrant. Pontifex ille preciosas plurimorum Sanctorum his donavit reliquias, præcipueque sancti Lamberti p; unde & ut ejus meritis & nomini oratorium suum dedicarent, familiaritate, amicitia, suasione exegit. Denuntiant rem Cameracensi antistiti, ad cujus oratorium illud respicit diœcesim, qui & cum debito honore ac reverentia sancti Lamberti meritis & nomini illud dedicavit sub die tertio Nonarum Novembris q.

V.

[6] Erat illis filius nomine Guntardus, a puero sacris Litteris eruditus, [& filium abbatem constituunt.] monasticis disciplinis institutus, monachicis usibus assuetus, meditationi sanctarum Scripturarum studens, orationi lectionem, lectioni vicissans * orationem, in vigiliis & jejuniis pervigil & frequens, quod dicebatur monachum vivens, mundi nil appetens, [solum Dominum toto corde, tota anima, tota virtute amplectens.] Huic religiosissimi genitores aliquot monachici ordinis & vitæ coadunaverunt personas, quibus hunc patrem & rectorem præfecerunt. Qui, quamdiu conversatus est in ergastulo carnis, id, quod gratia Dei erat, quodque dicebatur, forma sibi commissis factus diligentissime exequebatur. Videres Helcanam & Annam de monte Ephraim masculinum sanctum Domino & generasse & obtulisse; videres & alterum Samuhelem in templo Domini ministrare. Non erat periculum Hely sacerdotis de Silo metuere r: quia & recalcitrantes pungere & adquiescentes in virga pastorea noverat Domino attrahere.

VI.

[7] Erat illis & filia Hiltrudis nomine, pulcra facie sed pulcrior fide, [Sancta eximiis dotibus ornata] nobilis genere, sed nobilior pia conversatione. Nam sicut ferrum ferro acuitur, & caritas caritate fomentatur, ita Virgo [soror virginis] fratris actus æmulabatur. Dum ille huic alterum exhibebat Jheronimum, hæc illi alteram Eustochium. Huic quidam Burgundiorum princeps s, Hugo nomine, querebat nubere, tum Puellæ nobilitate & elegantia, tum longa nobilium parentum inescatus * notitia & familiaritate. Diem condicunt, collocuturi conveniunt; utrimque de conjunctione matrimonii agitur; Virginis animus a parentibus pertemptatur. Quibus illa, Si meam, inquit, super hac re queritis sententiam, id certe, quod sentio, edicam. Jam dudum super omnia solum Christum diligo; huic fidem feci; huic nubere concupisco & desidero. Si mihi patres vultis esse, si me filiam habere, si me a vero Patre, si a vero, quem adamavi, non sejungitis Conjuge; vos mihi patres, me vobis filiam & cognosco & profiteor esse; sin alias, nec vestram magni pendo paternitatem, nec meam vobis impendere habeo filiationem.

[8] Interim conquiescunt, puellaria verba & nullipendenda esse dicunt: [nuptias fugit,] mutandam, utpote mobilis ingenii, sententiam femineam * putant; verbum in crastinum reservandum decernunt. Nesciunt in Muliere virilem animum, neque * a Domino rem geri. Virgo sacra quid consilii caperet, quid ageret, ignorabat. Parentibus resistere non poterat, nec non eis non * obedire nesas ducebat: attamen immortali Sponso nubere toto desiderio ardebat. Id tamen consilii tandem arripuit. Intempesta nocte, paucis & admodum fidis arbitris comitantibus, in proximam silvam confugit, ibique sibi latibulum collocavit. In crastinum piissimi genitores de fuga karissimæ Sobolis audientes, turbabantur non modice; non modo propter Filiam, sed & propter auctoritatem & amicitiam * principis læsam: suis tamen demandant, ut factum silentio tegant. In verba iterato convenitur: excusationem parentes in medium afferunt, Hiltrudem in interiore conclavi residentem in pridiana sententia perseverare; ad molliendum animum ejus se non prævalere, in id conversationis eam jam dudum animum induxisse; ex cotidiano usu vitæ ejus, quæ nil omnino levitatis habebat, & multorum attestatione id se comperisse; votis ejus si obsistant, iram Dei de cælo timere: si liberos, quos dedit, dignetur Deus * in eo se quam maxime gaudere. Hinc illi gratias agere; salvam & inviolatam posse manere priorem amicitiam, si alteram de filiabus, nomine Bertam, æque nobilem, nec minus formosam, principi illi in conjugium placeat assumere.

VII.

[9] Quid plura? Utrimque consentiunt, parentes puellam principi despondent, [& Deo consecrata] princeps eam legitime ducit uxorem, quæ & ipsa ante finem vitæ suæ religiosam visa est vitam ducere. His ergo, prout res exigit, modice digestis, ad latebram sanctæ Virginis stilum reducamus. Igitur ante abscessum Bertæ sororis revocatur a parentibus sancta virgo Hiltrudis, nuptura & ipsa, sed Sponso immortali. Non post multos vero dies venerabili Theodorico Cameracensis sedis episcopo præsentatur; cui etiam qualis sit Virginis devotio, quæve petitio, intimatur. Episcopus, ut erat vir virtutis, de animarum gaudens in Domino profectibus, gratias Deo agit, Virginis devotionem approbat, studium * per ædificationis sanctæ verba exhortatur, & ut propositum in finem servet, pro ea Dominum orat. Postremo infra Missarum celebrationem Sponsam suam Christo, immo per eum Christus sibi consecrat, & sacrum ei velamen imponit t. Quæ, suscepto sanctæ religionis habitu, qualem se exhibuerit, [& in exordio hujus narrationis præmisimus, &] nunc breviter inseremus.

[10] [piissime vivit:] Videres namque [alteram] Annam, non viduam, sed Viro suo immortali vere conjunctam, vere præsentem, de templo non discedere, jejuniis & orationibus die noctuque vacare, nichil nisi, qualiter Sponso suo placeret, [& in odore unguentorum ejus post eum perseveranter curreret,] cogitare. Nullus eam levia verba aut risum moventia proferentem; nullus faciem suam ridendo effundentem aut audivit, aut vidit. Nam etsi corpore juvenescebat, animo tamen jam senuerat. Post orationem ad verba sacræ lectionis veniebat; quæ illi frater suus venerabilis abbas Guntardus, quasi alter alteri Scholasticæ eructabat Benedictus. Post ad cultum justitiæ redibat silentium, ut rationale de præsepi Domini animal ruminatura, quæ de plenitudine gustaverat sanctarum Scripturarum, in loco videlicet orationi suæ & meditationi aptato in eadem ecclesia in parte aquilonari, post oratorium fratrum. Sic per decem & septem annos cella Christi aromatica odore piæ & justæ conversationis fragravit in mundo, exemplum facta non solum femineo sexui, sed & masculino.

VIII.

[11] Ea tempestate Deo digni parentes ejus, cunctis, [hæres parentum instituitur;] quos heredes sibi assciverant, [liberis] immatura morte præventis *, privati sunt: quorum corpuscula in sæpe dicta ecclesia continentur sepulta. Ut enim videre videor, nolebat eos Dominus mundi hujus malitia corrumpi, in hujus luti profundo demergi, [inferno adolescere:] ideoque semen longævum in regione vivorum eis daturus, tulit eos de medio iniquitatis. Unde factum est, ut filiæ suæ sanctæ Hiltrudi virgini possessionum suarum domi forisve donationem facerent; a villa scilicet Molihagno u, ubi venerabilis Ada ecclesiam Domino ædificaverat x, usque villam Semuescum y. Quam procul dubio donationem hereditario testamento in manu ejus confirmaverunt, ut & ipsa his libere præesset, dum adviveret & post decessum ipsius in jus ecclesiæ sancti Lamberti ad usus ibidem Domino servientium cederent. Quod videlicet testamentum, cum ipsa cælicas recessisset ad sedes, plumbo sigillatum piissimi genitores, bene oculata * intentione in futurum prospicientes, illi consepeliri fecerunt. Quod multos post annos tempore Henrici Augusti z, qui tertio Ottoni successerat, temeraria curiositate aperto Virginis sepulcro, inventum & a quodam non de heredibus sed de pervasoribus eorum, quæ fuerant sanctæ Hiltrudis, igni crematum est aa. [De quo maluimus parum dicere, quam legentibus vel audientibus fastidium vel invidiam generare.] Nunc de transitu sanctæ Virginis dicamus.

IX.

[12] Quia ergo non est in hominis potestate judicium vel vita ejus, [morbo corripitur;] aliter quam rati sunt religiosi parentes successit: ut scilicet prædestinaverat parentum omnium parens Deus ante tempora secularia. Nam Deo devota Virgo, bono certamine certato, [cursu fideliter consummato,] fide Christo servata, post modicum obviam Sponso exitura erat, & cum eo in nuptialem thalamum intratura. Unde modico correpta languore, paulatim cepit lassescere * & corporeis viribus magis magisque destitui. Cumque per dies singulos languor ingravesceret, & jam necessitate mortalitatis nostræ de corpore cogeretur exire, aderat religiosus frater ejus cum sibi subditis, cotidie sacris confirmans eam misteriis. Ipsa se orationibus eorum commendare, ipsa Dominum, ut se in pace susciperet, non desistebat orare. Aderant & piissimi genitores; aderat & familia: & quia pium erat gaudere illi & pium flere illam; [tum in proposito eam persevarasse gaudebant, tum mundo eam excedere dolebant.]

[13] Tandem sancta illa anima carnis ergastulo soluta est, [moritur.] ingreslura, ad quæ anhelabat, tabernacula æterna, de quibus meditatione & voce cantaverat cotidiana: Quam amabilia sunt, [inquiens,] Domine virtutum, tabernacula tua! [Concupiscit & deficit in his anima mea. Plena olei lampade, virtutum scilicet piarum fertilitate,] in thalamum Regis a sanctis angelis introducitur, & Sponsi sui, quem amabat, [quem elegerat, quem quæsierat,] quem semper optaverat, vultui præsentatur. Fit gaudium in transitu ejus spiritibus angelicis, [ad humani generis custodiam deputatis;] fit & omnibus Sanctis congratulatio; quia nichil suum in ea princeps mundi hujus invenit. E contra fit religioso fratri ejus Guntardo & cunctorum fratrum collegio, piis parentibus & familiæ mæstitia, luctus & dolor: qui etsi eam mortem perdidisse & vitam invenisse credebant, absentiam tamen piæ vitæ ejus graviter ferebant. Requievit vero mense Septembri sub die V Kal. Octobris bb. Cui collocaverunt sepulcrum, quale decebat Virginem Christi, a latere altaris summi in parte aquilonari: [ubi honorifice sepelierunt eam cum illo suo, de quo diximus, paterni patrimonii sibi donati testamento.] Imposuerunt etiam sepulcro laminam lapideam, hoc modo inscriptam: Hic jacet Hiltrudis Christi virginis corpus, quæ obiit V Kal. Octobris. [O felicem Christi Virginem, cujus anima in sanctuario collocata est cælesti, corpus in terrestri, nimirum quia ipsa sanctuarium erat Spiritus sancti. Felices etiam vere dixerim parentes, qui dum præsentium ecclesiam fecerunt heredem possessionum, liberis suis æternitatem adquisierunt cælestium mansionum.]

ANNOTATA.

a Cetera usque ad finem Prologi omissa sunt apud Mabillonium.

b In Guisiano apographo desiderantur: Si mirabilis est Deus in Sanctis suis.

c Ex hac periodo collegimus in Commentario prævio num. 4, biographo nulla ad manum fuisse scripta instrumenta, nostramque conjecturam testimoniisconfirmavimus num. 6. Porro in solo Lobiensi Ms. præfixus est huic Prologo alter Prologus: Sed cui hic locum concedendum non censui, tum quia dubium est, an eumdem auctorem habuerit, tum quia talis est, ut, mutato solo nomine, cuilibet sanctæ virgini facile aptari possit, si pauca verba excipias, quæ, utpote mox dictam conjecturam confirmantia huc transfero: Memor esto, lector, sanctos, quos præmisimus, Patres (Gregorium & Hieronymum,) non tantum visa, sed & a fidelibus audita scripsisse, nec, quid [Note: ] [l. qui] hoc Opusculum legeris, contrahas narem vel frontem des in pariete, nec nos regulas Donati (Ælium Donatum intellige seculi 4 Grammaticum) culpes minus justo observasse &c.

d Hoc eodem anno Pippini regis initia collocant Aimoinus & alii, quorum calculos tuetur Mabillonius lib. 2 cap. 26 § 2 de Re diplom.: sunt tamen, qui in præcedentem rejiciunt, sunt, qui in sequentem differunt. Super ea materia disputantes videri possunt laudatus Mabillonius, Pagius in Critica ad annum 752 ac alii.

e Is est S. Bonifacius archiepiscopus Moguntinus,cujus Acta illustrata sunt tom. 1 Junii a pag. 452; ubi quoque pag. 487 & seqq. quædam ex antiquis monumentis in medium prolata sunt, spectantia ad memoratam hic Pippini regis unctionem.

f Obiit S. Zacharias Papa, ejus nominis primus, anno 752 mense Martio, ad cujus diem 15 nomen inscribitur Martyrologio Romano & Acta apud nos digesta sunt. Paucos post dies ad Pontificatum electus est Stephanus presbyter, sed huic post tertium diem & ante ordinationem defuncto suffectus est Stephanus alter, de quo mox.

g Stephanus hic, quem alii secundum vocant, alii, quia Stephanus ad lit. præcedentem memoratus saltem electus fuit, appellant tertium, Pontificatum adiit anno 752; propter vexationes Aistulfi Longobardorum regis profectus est in Gallias anno 753; sequenti autem anno in ecclesia S. Dionysii altare consecravit Deo & SS. Petro ac Paulo apostolis, regesque inunxit Pippinum ac filios ejus Carolum & Carolomannum, ut unanimi consensu tam veterum quam recentiorum scriptorum constat.

h In tribus Pippini regis Placitis tom. 5 novæ Collectionis de Scriptoribus rerum Gallicarum pag. 697, 700 & 704 occurrit Wicbertus, quem dictusPippinus vocat comitem palatii nostrum; data autem notantur annis primo, secundo & octavo regni ejus, id est ante annum 760. Non ausim certo affirmare, eumdem esse cum Wiberto comite, S. Hiltrudis patre, sed nihil video, quod conjecturam improbabilem faciat.

i Quamvis hæc speciatim confirmari nequeant veterum scriptorum testimoniis, recte tamen congruunt cum iis, quæ circa annum 760 gesta narrantur in Aquitania, cujus olim partem constituebat Pictaviensis provincia. Paucis verbis ea complectitur annalista Fuldensis in laudata mox Collectione pag. 327: DCCLIX. Waipharius dux in Aquitania tyrannidem exercens, pressuras ecclesiarum Dei movit, deprædationes & injustias multas fecit. DCCLX Pipinus Waipharii ducis stultitia permotus, ducto in Aquitaniam exercitu, justitias ecclesiarum Dei facere renuentem, rerum injuste ablatarum restitutionem promittere sacramento coëgit. Sed ut pergit narrare idem annalista, proxime sequenti anno perjurus Waipharius novas turbas civit, & ferro & igne cuncta vastando Cavillonem usque pervenit, eas dein, ut tradunt veteres alii, continuavit, ipsamque urbem Pictaviensem & alias, quas adversusPippinum tueri non valebat, muris nudavit: donec tandem anno 768 occisus est. Hinc colligi potest, Wibertum, si idem sit cum eo, qui in Pippini Placitis comparet, ad primas Waipharii turbas accurrisse in patriam, ut bona sua defenderet; at cum id minus succederet, rediisse ad regem, petiisse ac impetrasse, quæ narrat biographus. Cointius hunc adventum seu reditum refert ad annum 760. Non defuerunt, inquit, ex Aquitanis, qui relicto natali solo, ne rebellionis in regem participes fierent, aut opprimerentur a Waifario, Pippinum adierunt, a quo benignissime suscepti sunt, amplissimisque muneribus cumulati. Præ ceteris memoratur Wibertus e pago Pictaviensi, sanctæ Hiltrudis pater.

k Teoraciam ita describit Baudrandus: Tractus est Galliæ in Picardia provincia … extenditur inter Hannoniam ad Septentrionem; Campaniam ad Ortum; Veromanduos ad Occasum, & Laudunensem tractum ad meridiem.

l Mabillonius scribit Hannoniensem; quam Belgii provinciam hic designari dubium non est; imo Hagnanum olim fuisse appellatam a fluvio Hagna, ostendit Valesius in Notitia Galliarum.

m Apud Mabillonium sequentia hoc num. ita contracta sunt: Et cum tota domo ad id locorum migravit.

n Etiam hæc contractius leguntur apud Mabillonium: Cumque &c. prævidisset, divina inspirante Clementia, animo occurrit.

o Correctius ibid.: Locus huic operi providetur aptus & … competens.

p De S. Lamberto episcopo & martyre fuse actum est apud nos tom. V Septembris & ea occasione de ejusdem hic memoratis reliquiis secundum ea, quæ tradit biographus noster, ac præterea profert Philippus Brasseur presbyter Montensis in Cimeliarchio Lætiensi anno 1645 Montibus Hannoniæ impresso. Hic autem part. 2 pag. 93 dicit tam has, quam alias serius acceptas, S. Lamberti reliquias novæ lipsanothecæ inclusas fuisse anno 1623, recitatque eum in finem tres isto anno lipsanothecæ affixas inscriptiones, quarum una ita habet: Pie spectator, hic venerare reliquias S. Lamberti martyris, Tungrorum episcopi, … quas Walcandus & Albero II, Leodienses episcopi, Wiberto, Lætiensis monasterii fundatori & Wederico abbati III donarunt. Idem auctor tamen in margine istam observationem adjecit. Substitui forsan melius posset S. Floribertus, nam tempore Wiberti sedebat (Leodii) non autem Walcandus, qui anno demum 810. Quid de his probabilius statui possit, eruetur ex lit. seq.

q Variæ sunt de primordiis Lætiensis coœnobii recentiorum opiniones. Nam ut mittam eos, qui ea referunt ad annum circiter 700, quando S. Hiltrudi velamen impositum fuisse scribunt, quod nullam habet probabilitatis speciem, mox laudatus Brasseurius lib. 1 de Originibus cœnobiorum Hannoniæ pag. 40 & Vinchantius in Annalibus Hannoniæ pag. 122 signant annum 751; Gazetus vero in Historia ecclesiastica Belgii annum circiter 800. At neutra etiam opinio mihi placet. Non prima, licet biographus Acta exordiens, exprimat annum 751, notæ istæ non respiciunt annum fundationis monasterii, sed initium monarchiæ Pippini; quæ autem deinde narrat relata cum iis, quæ ad narrationem ejus clucidandam protulimus, sufficienter indicant, fundationem aliquot saltem annis posteriorem esse. Minus etiam placet secunda, quia expresse dicit biographus, Pippinum addixisse & impendisse operam suam ad ædificii exstructionem; qui tamen Pippinus obiit anno 768; id est trigesimo secundo antesignatam Gazeti epocham fundationis. Præferenda igitur Mabillonii aliorumque recentiorum sententia, referentium initia cœnobii ad annum 764. Hæc quippe sententia plane congruit relatis supra ad lit. 1 de turbis per Waipharium excitatis in Aquitania circa annum 760; quas turbas verisimillime intellexit biographus ubi dixit, Wibertum, hostilibus pressuris circumventum, petivisse a rege locum, in quem salva pace ab hostibus secederet. Porro juxta hanc sententiam recte collocat Cointius ecclesiæ Lætiensis dedicationem anno 765, quo dies tertius Novembris, hic a biographo expressus, incidebat in Dominicum. Hinc quoque deducimus, reliquias S. Lamberti ad consecrationem ecclesiæ non fuisse concessas a Walcando Tungrorum seu Leodiensium episcopo, ut recte observat Brasseurius; nec tamen etiam a S. Floreberto, quem idem auctor Walcando melius forte substitui posse significat. Nam sicut Walcandi initia episcopatus annis plusquam quadraginta posteriora sunt consecratione; ita eamdem præcessit annis circiter viginti S. Floreberti obitus, quem Majores nostri ad diem 25 Aprilis in Commentario de Gestis ipsius affixerunt anno 746 &

Alii innectunt 745. Substituendus est itaque is, qui Actis Attiniacensis conventus, anno 765 habiti, sic legitur subscriptus apud Labbeum tom. 6 Conciliorum Col./em> Folericus episcopus civit. Tungris. Eodem tempore Cameracensem cathedram occupabat Albericus ac proin juxta eosdem calculos huic adscribenda est ecclesiæ consecratio.

r Periculum pœnæ scilicet, quam incurrit Heli ob nimiam in filios indulgentiam: 1 Regum cap. 2, 3 & 4.

s Hic primus locus est, in quem animadvertunt critici; acsi iis verbis indicare voluerit auctor, penes Hugonem istum fuisse totius Burgundiæ supremum principatum, cum tamen aliunde constet, id temporis regi paruisse Burgundiones. At cum vox princeps varias significationes admittat, non video, quid cogat hic vocem istam restringere ad significationem unicam. Etenim ut mittam alias ejus significationes, quas dat Cangius, principes appellati sunt 1 optimates seu proceres; 2 duces a rege vel supremo principe provinciis præfecti; 3 ii, qui feuda possidebant cum titulo principatus, vel in terris suis ita exercebant summam potestatem, ut tamen a rege vel superiore principe in aliquibus casibus dependerent; 4 qui in ordine aliquo primarium locumobtinebant. Certe aliquo hujuscemodi sensu accipienda sunt verba Zachariæ Papæ apud Labbeum tom. 6 Concil. Col.n hunc modum scribentis ad S. Bonifacium: Quod suggessisti, quod elegerunt civitatem unam omnes Francorum principes … læto nos suscipimus animo. Et iterum ibidem: Quod obsecrasti, ut Francorum principibus vel ceteris Francis scriberemus, ut petisti, eis per singula scripsimus. Eo quippe tempore supremus Francorum princeps unus erat Childericus rex. Adde, quod, eodem regnante Childerico, Carlomannus & Pippinus, Majores palatii, se ipsi Francorum principes

Appellarunt. Accipe exemplum ex præfatione ad Canones Suessionensis concilii apud laudatum Labbeum Col./em> In Dei nomine & Trinitatis. Anno DCCXLIV ab Incarnatione Christi sub die VI Nonas Martii & luna XIV in anno secundo Childerici regis Francorum, ego Pippinus dux & princeps Francorum. Ad hunc itaque modum verba biographi, alias in rebus historicis satis exercitati, quidam Burgundiorum princeps, varios sensus admittunt, imo unum ex sequentibus verisimillime exigunt: Quidam princeps Burgundus, id est, ex Burgundiæ optimatibus; Quidam in partibus Burgundiæ principatus titulo ac jure fruens; Quidam vir illustris, Burgundionibus a rege præfectus; Quidam inter proceres Burgundiones primarium locum obtinens.

t Sicut variant recentiores in figendis primordiis Lætiensis cœnobii, ita differunt in assignando tempore, quo sancta Virgo se Deo consecravit. Wion & alii signant annum circiter 700; sed eorum opinio omni prorsus caret verisimilitudine; cum juxta integram narrationis seriem velaminis impositio posterior sit fundatione, & hæc ut supra ostendimus, statui nequeat ante annum 751. Cointius, qui ecclesiæ Lætiensis dedicationem affixerat anno 765, velaminis impositionem illigat 768, mortem vero Sanctæ 785, quia juxta biographum deinde vixit annis septemdecim. Mabillonius accepti velaminis annum non exprimit; tacite tamen innuit annum circiter 773, dum Sanctæ obitum collocat circa 790. Utriusque conjectura Actis congruit, sed utra propius ad verum accedat, non scio. Ceterum plane assentior ipsis aliisque, monentibus, latere hic errorem in nomine episcopi Cameracensis. Theodericus quippe episcopatum non adiit ante 831, quo anno Halitgarius ejus decessor obiit. Hinc si vel in primum Theodorici annum differatur velaminis impositio, sequetur primo, Sanctam jam tum plusquam sexagenariam fuisse; cum, ipsa vivente, ut sufficienter indicat biographus, facta sit fundatio monasterii, & ea fundatio statui nequeat post annum 768, quo obiit Pippinus rex, ut observavi ad lit. q. Secundo & absque ullo dubio sequetur, Sanctæ parentes, qui ante annum 768 filium habebant gubernando monasterio idoneum, ut ex ante dictis patet, vixisse ut minimum usque ad 848, ante quem statui non poterit Sanctæ obitus; cum in vivis superstes fuerit annis septemdecim post acceptum velamen, & a parentibus sepulturæ tradita sit, ut inferius dicitur. Hæc a verisimilitudine nimis aliena sunt, quam ut credi possint profecta esse a biographo nostro, alias prudenti & erudito; ideoque existimandum, quod nomen Theodorici adjectum fuerit ab imperito descriptore, vel suppositum nomini Alberici, qui episcopatum Cameracensem gubernabat; quando juxta verisimiles Cointii & Mabillonii opiniones S. Hiltrudi velamen impositum est.

u Mabillonius habet Molihamio; nunc passim dicitur Molhanium, vulgo Molhain, estque locusdiœcesios Leodiensis, de quo pluribus actum tom. 6 Augusti pag. 485 & seq. occasione S. Elmeri vel Ermelii, ibidem culti.

x Viget etiamnunc ea traditio apud Molhanienses, ut testantur litteræ, inde ad nos missæ & mox dicto tomo excusæ, verbis sequentibus: Quinto Calendas Septembris in ecclesia collegiata & matrice beatæ Mariæ Virginis Molhanii, patriæ ac diœcesis Leodiensis, fundata anno DCCLII ab illustrissima Ada, conjuge Wiberti comitis Pictaviensis, fundatoris Lætiensis, pro duodecim canonicis … celebratur … festum sancti Ermelii &c. Consonat Fisenus Hist. Leod. lib. 5 dicens: Wiberto comiti Lætiense monasterium in Hannonia condenti … & Adæ ejus conjugi Molhanii in hac diœcesi canonicorum collegium condenti, collata symbola non defuit Pippinus.

y Mabillonius Seanescum scribit & hanc subnectit annotationem: Hæc villa modo Vallis dicitur, vulgo Vaux, hactenus monasterio subjecta.

z S. Henrici imperatoris, qui hic designatur, Acta illustrata sunt ad diem 14 Julii.

aa Vide, quæ super testamento Sanctæ nostræ observavimus§ 2 Commentarii prævii.

bb Annum mortis, a biographo suppressum, signat Cointius circa 785; Mabillonius circa 790, uterque ex conjectura satis congrua Actis, ut dixi supra ad lit. t; verum cum nihil suadeat unum annum præ alio determinare, late ego obitum fixi circa finem seculi octavi.

* Mabil. deest suum

* ibid. deest magna

* ibid. rectius primum

* ibid. in cathedra

* ibid. Parisiorum

* ibid. deest ipse

* al. moribus

* Mab. circumdatus

* ibid. venatione & piscatione

* ibid. deest consideravit

* ibid. deest pervidit

* ibid. deest suprascriptum

* al. Lætia

* Mabil. regis gloriosissimi

* ibid. deest & expensas

* ibid. &

* ibid. miscens

* ibid. illectus

* ibid. puellarem

* adde sciunt

* ibid. non deest

* Mab. additur tanti

* ibid. additur ad se trahere

* ibid. deest studium

* Mab. sublatis

* Mabil. occulta

* Mab. tabescere

PARS II.

X, XI & XII.

Post dormitionem sanctæ Virginis, &, de quibus supra diximus, [Defunctis Sanctæ parentibus ac fratre, monasterium aliquamdiu floret;] liberorum, etiam Deo digni parentes in Christo requieverunt. Quos venerabilis filius eorum abbas Guntardus in porticu monasterii ejusdem in parte meridiana, sicut decebat eos, sepelivit. Nam id loci ad sepulturam & delegerant, & se hic collocari mandaverant: ubi & patrem in lecto excelsiori & matrem in humiliori seposuit. Hic enim humilitatis gratia, & ut introeuntes sibi orarent ad animarum requiem, providerunt carnis pausationem, indignos se arbitrantes, qui intra ecclesiam dormitorium haberent. Postquam fratribus, parentibusque & sanctissimæ Sorori venerabilis abbas, quem ad hoc ipsum Dominus servaverat, funeris exequias impendit, & ipse morti debitum solvit, & beatam cælo animam, in æternum victuram, misit. Corpus ejus a fratribus, quos secundum Dominum rexerat, [quosque obiens Domino commendaverat,] &, ut sui memores essent, petierat, [excessum ejus deflentibus,] in medio oratorii sancti Lamberti collocatum est: ubi & nomen & meritum ejus usque in hodiernum diem præsto habetur * a. Post cujus vitæ decessum annis multis perseveravit & valuit hoc in loco ordo & religio monachorum b; sed post Karoli Magni, filiique ejus Ludovici Pii decessum, cum successores eorum alius alium bello appeteret, & pluralitas regum, quod singulare fuerat regnum tempore superiorum principum, sibi traheret, diriperet, vendicaret; majestas Romani imperii paulatim delabi, magis magisque defluere, ac minorari * cepit. [Quod enim, ut quidam ait, dividitur per multa, minus fit ad singula.] Ubique Galliarum bella, cedes, vastationes fiebant, donec multiplicata sunt mala.

XIII.

[15] Ea tempestate sæviente, cum dispositum haberet Dominus flagellare populum suum, [vastatur ab Hungaris] gens invaluit Hungrorum, partes irrumpens Galliarum; quorum effrenata malitia, etsi redundatura erat in caput illorum, ad breve tamen tempus immodice grassantes *, urbes, castella & vicos cede & igni vastabant *, sed & ecclesiis Dei non parcebant. Ad oratorium igitur supra memoratum sancti Lamberti properantes, ubi & multorum Sanctorum reliquias, & sanctæ virginis Hiltrudis, fratrumque ejus ossa collocata diximus, ubi etiam multa requiescunt, de quibus non diximus, virginea corpora, ignem tecto adhibent, ad cremandum multam operam impendunt. Sed mirum dictu! Igni virium suarum oblito, nichil proficiunt. Nolebat enim Dominus virginum suorum habitaculum ardere in igne, quorum c corpora, habitacula utique sua, non arserant in libidinis ardore. Quid multis immorer? Januas ecclesiæ effringunt; amphoram vinariam illitam nitro erigunt; picem, stupam & malleolos subiciunt lignorum siccamina, & varia igni fomenta subministrant; sed perparum sic quoque proficiunt. Nam, quantum circulus concedebat amphoræ, flamma elambens tectum adustum reddidit, de reliquo nichil præsumpsit. Illi casso labore frustrati desistunt, cunctam ecclesiæ supellectilem auferunt, dissipant, & fratrum claustrales & serviles officinas igni concremant; luctu & lamentis omnia complent, & multos utriusque sexus & diversæ ætatis captivos abducunt; qui postquam victoria facta est de Hungris d, repedantes *, materiam capituli hujus calamo nostro dederunt. Ab illo tempore non solum hic, sed & alibi locorum tam tempestuosis successibus status monasticus & ordo monachicus ad solum dirutus & omnino adnullatus & cœnobitæ dispersi sunt.

XIV & XV.

[16] Qua tempestate transacta, circummanentes provinciales, [bona ejus a secularibus occupantur; Sancta] quæ fuerant sanctæ Hiltrudis, sibi usurpaverunt *, & singuli viciniora quæque sibi rapuerunt. Facta sunt secularia, quæ erant ecclesiastica; maligni enim homines, [quasi in corde suo dicentes: Non est Deus,] suis adjungebant ecclesiastica, nedum ecclesiasticis addicerent sua. Ne ergo lucerna Domini diutius in absconso modii lateret, ut divina bonitas, quanti apud se esset meriti, hominibus palam faceret, plurimas ad tumbam corporis ejus, [meritis ipsius suffragantibus,] cepit operari virtutes, quæ per scriptorum negligentiam & imperitorum desidiam oblivione sunt abolitæ. Sed neque locus requietionis ejus ad id studii vacantes tunc temporis habebat, neque temporis malitia ob malorum frequentiam assentiebat. Neque enim studium potest esse in animo, nisi animus sit in tranquillo.

XVI.

[17] Erat quidam filius Belial, Fragimarus nomine, homo equestris, a puero malitiosis imbutus & assuefactus moribus, [prodigiis] alienorum raptor, [quippe qui nil proprii juris habebat,] neque Deum timens, neque homines reverens. Is mortem obiit: mortuum enim vere dixerim, qui vivens mortuus erat Deo. Qui antequam morte præventus esset, dato caballo suo presbytero ecclesiæ Lesciensis, quem ad prædas & sanguinem fundendum solitus erat sedere, impetravit sibi locum sepulturæ in porticu ejusdem ecclesiæ propter corpora venerabilis Wiberti [& conjugis suæ] Adæ, parentum scilicet sanctæ virginis Hiltrudis. Nesciebant profecto bestiales homines, sacra loca [impiis] non salvationem præstare, sed damnationem, & quia nulla communio est Christi ad Belial. Quid multa? Hoc audito, edicto Cameracensis episcopi clausa est ecclesia illa, clericali finaxi & sacerdotali officio privata. Audiebantur noctibus voces demonum, Fragimaro suo, ut equitatum exeat, inclamantium, sed ob sanctitatem loci illum auferre non præsumentium. Pertervebantur hoc audientes habitatores villæ, nullus nocturno tempore, quavis poscente necessitate, domum suam egredi audebat. Sancta virgo Hiltrudis presbytero illi in visu noctis apparens: Cur, inquit, sic præsumpsisti, Dominice, hoc enim erat nomen presbyteri, ut cadaver illud fetidissimum genitoribus meis seponeres *, quo obstante, nequeo ipsis visitatum accedere? Scias pro certo, te impune non laturum, nisi illud amoveris. Perterritus presbyter * cum evigilasset, non furdus auditor comminationis, domesticis suis, ut cadaver illud efferrent, imperavit, & in alluvione Helpræ extra atrium ecclesiæ projectum summotenus terra operirent. Sicque factum est, ut, cum victimam illam Plutonis amovissent, ministrorum ejus terrificas voces ulterius non audirent e.

XVII.

[18] Erat tunc temporis quidam Adelardus nomine, Lesciensis prædii possessor, [illustratur;] & uxor illi Ermentrudis nomine, bene religiosa & frequens ad orationem & pietatis opera: hæc cuidam boni testimonii puellæ, Robergæ nomine, providentiam commiserat infantulæ suæ, Haduidis nomine; quia ergo non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet Deum & operatur justitiam, acceptus est illi, hæc puella quadam noctium * audivit voces angelorum, in ipsa ecclesia psallentium; ejulantis vocula infantulæ auditui obsistente aliquantulum. Illa blanditiis compescens infantulam, ad suavem illam intendebat melodiam, cum ecce semivigilem dormitatio resolvit in somnum. Astat puellæ puella & virgo sancta Hiltrudis (cellula enim illa supradictæ matris-familias, unde id auditum fuerat, ecclesiæ contigua erat) leniter suscitatam alloquitur; sciscitanti, quæ sit, intimat, Hiltrudem se esse, ejusdem inhabitatricem ecclesiæ edocet, &, an aliquid audierit, quærit ab ea. Illa quandam suavem & auribus dulciter blandientem euphoniam * se audisse respondet. Scio, inquit, audisse te, sed non plene: obstitit enim ejulantis vocula infantulæ. Sed heus, incurret ægritudinem, sed non ad mortem; non quod talis ætas digna sit verbere, sed ob testimonium & confirmationem, quam audisti f, laudis divinæ. Nam asseveranti tibi de laudibus angelicis, quas audisti, sanitas infantulæ illico restituta testimonium perhibebit. Quo dicto sancta Virgo disparuit. Cumque diluxisset in crastinum, secundum verbum sanctæ Virginis quasi quædam lepræ varietas totam carnis superficiem in illa a vertice calcaneo tenus corrupit. Nuntiatum est matrifamilias, hujusmodi incurrisse infantulam tam subito malum. Ipsa infantulam suam male mulctatam videns, & morituram ad præsens putans, primo in stuporem, dehinc in desperationem tota transfertur & dolorem. Adest puella, de qua diximus; de laudibus, quas audierat, angelicis &, qua ratione id foret effectum, edicit: ne illi timeat, ne de vita ejus desperet, matrem confortat: post modicum ei sanitatem reddendam ex promisso sanctæ Virginis confirmat; quod & factum est.

XVIII.

[19] Sunt perplura miracula, quæ per virginem suam Hiltrudem Dominus operari dignatus est; [corpus ejus elevatur;] quæ si voluerimus dicere, prius terminum capiet lux hodierna quam verba. Quorum persuasus auditu Erlinus, Cameracensis ecclesiæ episcopus, venit ad locum, & cum multo honore, cum psallentio scilicet clericorum, cum suavi hymnodia, cum thimiamateriis & cereis, sanctæ Virginis ossa levavit, & post altare summum * in locello novo composita exaltavit g. Videres tantam in levatione sanctæ Virginis lætitiam, quantam fuit in depositione videre mæstitiam, [tantas nunc fundi lacrymas præ gaudio, quantas tunc in doloris luctusque suspirio.] Tempore autem Henrici Augusti, cum Cameracensis fasces præsulatus vir Deo dignus amministraret Gerardus h, sancta virgo Hiltrudis cuidam apparens: Age, inquit, dic Adelardo & Ermentrudi, ut, quia locus oratorii, quod fundaverunt genitores mei, per temporum vetustatem, per incuriam & adversitatem secularem neglectus est, & ruinam sui minatur, in loco horrei sui ecclesiam mihi ædificare non differant.

XIX.

[20] Illi, ubi de revelatione audiunt, primo quidem, quasi in somnis hæc audientes, [restauratur ecclesia:] dissimulant; postea vero sæpenumero admoniti adquiescunt. Venerabilis matrona, utpote ferventioris pro animæ salute [studii,] ad opus illud se viriliter accinxit: talis enim erat auctoritatis, cui vir suus, quamquam suæ salutis non magnopere curans, contraire non prævaleret. Erat enim * & genere & moribus præcellens, erat & casti conjugii, &, ut superius diximus, ad orationem frequens & pietatis opera. In promotione operis illius Daviticum studium in femina erat videre, qui in area Ornan i Jebusæi tabernaculum Domino collocavit. Tandem, consummato opere prænominato, Cameracensis ecclesiæ episcopo legationem mittunt, quatinus hanc ecclesiam dedicatum venire dignetur. Episcopus, ut erat ferventis in Domino studii, voluntati eorum satisfacturus accedit, ecclesiam quinto Nonas Maii dedicat, pretiosas de corpore sancti Gaugerici ibidem reliquias k collocat; sed & cum debito honore & veneratione sanctæ Virginis huc transfert ossa, medelæ & curationis largissima.

XX.

[21] Ecclesiam hanc, propter seditiones quasdam in atrio factas, [novis prodigiis] contigit per episcopale edictum claudi & divino officio privari. Instante igitur anniversario dedicationis ejus, legatus velociter mittitur, qui ab episcopo aquam benedictam ad ecclesiam & atrium purificandum deferre debeat *. Legatus pridie solemnitatis dum tardat in redeundo, silent clerici a vespertina sinaxi; moleste fert confluens [orationis gratia] populus, se divinis frustratum laudibus. Quid multa? Obseratis noctu ecclesiæ januis, [cubitum itur; cum] ecce agendarum vigiliarum hora campanæ in ecclesia sonant, Ecclesiæ ædituus, [qui clave ecclesiam munierat,] stupefactus accurrit; accurrunt & clerici & de populo quam plures, legatum ab episcopo remeasse putantes. At ubi ecclesiam intrant, neque enim ædituus [super hoc stupefactus] intrare solus præsumit, sonus ille campanarum [sonantium] conticescit. Quiddam divinæ virtutis adesse intelligunt, Dominum collaudant, virtutemque ejus ubique locorum promulgant.

XXI.

[22] Per idem tempus Bellimontenses l, villam ipsam prædaturi & igni crematuri, [claret.] conveniunt, prædam diripiunt; supellectilem villæ totam auferunt, postremo incendium conflant. Incenduntur domus ecclesiæ proximæ; ipsi eidem ecclesiæ incendium minatur *: clerici anxiantur, trepidant, festinant, [discurrunt,] ecclesiæ diffidunt, quid agant, quo se primum vertant, ignorantes. Tandem duo ex ipsis, in quo sanctæ Virginis ossa continentur, feretrum arripiunt, obviam incendio portaturi. Jam ignis hærentes ecclesiæ lambebat ædes; cum ecce duo illi portitores inter duas domos angusta intercapedine exitum ab ecclesia concedentes, obviam habent incendium, nec ulterius progredi valent. Cum non esset declinare ad dexteram vel ad sinistram, feretrum deponunt; ipsi in ecclesiæ limen se recipiunt, sic sanctæ Virgini inclamantes: Si te, [inquiunt,] cremari permittas incendio, tuo deliberandum committimus arbitrio. Ibi, mirum dictu! videres, quasi venti flamine *, retroactum fugere ignem, & in sese deficere. [Poterat enim proculdubio Virginem suam servare illæsam, quæ non arserat in libidinis ardore, qui pueros suos inustos servavit in Babilonica fornace.] Hoc viso prædones illi miraculo, desistunt ab ecclesiæ crematione, & clerici magnificant Dominum [super hac virtutis ejus operatione.]

XXII.

[23] Referam & aliud miraculum, quod Bonitas divina per merita Virginis suæ operata est nostris temporibus. [Ipsa intercedente,] Erat mortalitas hominum hujusmodi; fiebat subito languor talis, quem qui incurrisset, non convalescebat; sed in sequenti die, vel in præsenti [sine recrastinatione] moriebatur. Hac coacti necessitate diversi sexus & ætatis homines ad suffragia sancti Ettonis, in villa, quæ dicitur Domni-Petri, quiescentis, confugiebant m. Cumque inde regredientes aliquot de villa Rancia n homines, ad ecclesiam sanctæ Hiltrudis virginis diverterent, ejusmodi languorem quidam de comitatu illo puer subito incurrit. Timebant ei parentes sui, quia nullus de hujusmodi languentibus in sanitatis reparabatur statum; unde ad sanctæ Virginis suffragia concurrentes, pro puero petierunt ipsius orationem, [pro ejus ereptione] anniversariam voventes se reportaturos * singulis annis oblationem. Convaluit puer de infimitate, ut [& in hoc] palam faceret Dominus, quantum apud se Virgo sua valeret in prece.

XXIII.

[24] Contigit etiam, quendam jam dictæ villæ habitatorem eundem morbum incidere, [ægris sanitas] unde & lecto decumbebat. [Sui nichil in eo residui putabant, nisi mortem solam; huic somnus subripuit.] Videbatur ei in somnis, sanctæ Virginis ossa per eandem villam paulo post transferenda, annuntiari sibi. Expergefactus fidem fecit visioni, suis retulit, ut calcearetur & obviam duceretur, [instantissime] ammonens. Illi primo putabant, eum insanire; sed ubi instantem viderunt, [instantiæ] ejus * satisfecerunt. Ubi eductus est domo [sustentantium manibus,] ecce nolarum audiri cepit sonus, quæ feretro sanctæ Virginis anteferebantur. Transeunti per plateas villæ occurrit, feretrum subiit, vota sua vovit, & post modicum Domino & sanctæ Virgini gratias egit vigoratus. Unde factum est, ut singulis annis non solum hic, sed & cuncti villæ ejusdem mansores, in die depositionis sanctæ Hiltrudis & dedicatione ejus ecclesiæ [supplices] preces & [devotissima] vota hodieque non desistant referre.

[25] [restituitur.] Est * & aliud indicium virtutis ejus, [quod silentio tegere indignum ducimus.] Mulier quædam de villa, quæ Terlunius o nuncupatur, frenesim, [id est, alienationem mentis] incurrit. Hanc sui, [manibus vinctis] vehiculo imposuerunt, [neque enim pedes adduci ejusmodi poterat, atque] ad suffragia sanctæ Virginis adduxerunt. Cumque ad ostium ecclesiæ deposuissent illam, qui illi aperiret, ædituus quærebatur. Sed dum ille diu quæsitus, [tandemque inventus,] venire dissimularet, isti vero præ foribus ecclesiæ salutem miseræ implorarent, & vota sua Domino & sanctæ Hiltrudi voverent, hæc dormitare paululum cepit. Quam in manibus tollentes & in vicina domo collocantes, somno eam crediderunt, quod credunt esse [in infirmis] sospitatis indicium. Quæ cum a somno evigilasset, se sanitatem recuperasse sensit; sed & ipsa re comprobavit. Nam sana mente surrexit, locuta est suis, ecclesiam intravit, Domino & sanctæ Virgini gratias egit, & quæ deportata fuerat vehiculo, pedestris remeavit ad propria cum gaudio.

[26] [Epilogus] Sunt & alia numerum excedentia virtutum ejus insignia, quæ ad laudem nominis sui & ad declarationem preciosæ hujus Lampadis cotidie operatur diligentibus se cooperans divina Pietas, quæ & nos ipsi vidimus p & ab his, qui viderunt, audivimus q. Quibus ob fastidium fatuarum virginum prætermissis, pauca hæc, quæ digessimus, ad prudentum ædificationem admisisse sufficiat. Neque enim hæc scripsimus, ut, quia per se satis clara esse non possit, sanctam Virginem adjuvemus; sed ut mirabilem in ea Dominum prædicemus. Nam religiosæ & piæ menti hoc tantum sufficit de Sanctis, quod preciosa est mors eorum in conspectu Domini. Signa etenim & virtutum miracula tunc tantum necessaria erant; quando in exordio nascentis Ecclesiæ his neophitorum fides lactabatur. Jam vero non sic; quia hodie a solis ortu usque ad occasum omnis lingua confitetur nomen Domini. Nec, sicut beatus Papa Gregorius dicit, ideo hujus temporis Sancti virtutes non operantur, sicut antiqui, quod minoris apud Dominum sint meriti, sed hodie non est dicere proximo suo: Cognosce Dominum: omnes enim a majore usque ad minorem cognoscunt Dominum: & ut idem in Tractatu de Ascensione Domini confirmat, quod illi agebant corporaliter, isti agunt spiritualiter, quod illi visibiliter, isti invisibiliter. Si ergo dixi, ut debui; tibi, Christe, ago gratias: si non, ut debui; ignosce Tu & Virgo tua. Admitte nos, quæsumus, Fili Virginis, intra thalamum tuum in consortio prudentum virginum, qui vivis & regnas cum Deo Patre & Spiritu sancto per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Ex ista clausula eruimus, Guntardum, sin minus cultu publico affectus fuerit, magna certe in veneratione fuisse olim apud Lætienses. Laudatus in Commentario prævio Jacobus Lespeus, qui seculo XVI confecit libellum chronicorum Lætiensis monasterii, de eodem Guntardo hæc tradit: Deinde sanctum illud corpus terræ mandantes in medio oratorii collocarunt: super cujus sepulchrum titulus erectus meritum & sanctitatem viri testabatur. Obiit octavo Decembris die; relatus inter Divos: & licet non sit canonizatus; tamen ejus orationibus certo credimus apud Deum nos juvari. Margini adjecta est, nescio, an ab ipso Lespeo, an ab alio, notula, quam præter unam & alteram vocem lectu difficilem, huc etiam transfero: Nunc locus sepulchri ejus nobis incognitus est. Utinam antecessores nostri signo … indicassent, ubinam tantus jacet thesaurus! Hodie populus fidelis … vota precum lætus deferret, Deumque in Sanctis suis mirabilem prædicaret. Hinc datur intelligi, peculiarem ipsi hodiedum non deferri cultum. Accedit, quod nomen ejus nullis hactenus sacris Fastis inscriptum repererim. Si quid seu de ejus gestis, quod tamen vix sperare ausim, seu de certo cultu deinceps detegatur, dari id poterit ad diem 8 Decembris, quem ei emortualem assignat Lespeus.

b Gesta monachorum illorum, & ipsa nomina abbatum, Guntardi successorum, tam densis tenebris obvoluta sunt, ut spes nulla affulgeat, fore ut aliquando in lucem eruantur. Vide Comment. prævium num. 5 & seqq.

c Mabillonius legit: Virginum suarum … quarum corpora: nostram ego lectionem, in utroque Ms. clarissime expressam, censeo retinendam; nec a biographo alia corpora intellecta existimo, quam S. Hiltrudis, Guntardi, abbatum & monachorum, qui usque ad ista tempora ibidem sepulti fuerant, quosque virgines vocat, quia virginitatem ad mortem usque coluerant. Certe aliarum puellarum seu sororum, quæ vel Sanctæ ibidem convixerint, vel postea ad ejus exemplar ibidem virginitatem professæ sint, nusquam meminit biographus. Ceterum licet ea, quæ speciatim asserit idem biographus de Hungarorum sacrilega ferocitate in ecclesiam, cœnobium & monachos Lætienses, ex vetustiore monumento comprobari nequeant, recte tamen congruant iis, quæ per barbaros istos medio seculo decimo iis in partibus patrata narrant Fulcuinus aliique auctores citati in Comment. prævio, quem vide num. 7.

d Otto I Germaniæ rex retulit de Hungaris insignem victoriam anno 955, secundo circiter, postquam illi tam crudeliter in his partibus grassati fuerant.Redi ad num. 7 Commentarii prævii.

e Laudavi in Commentario prævio biographi prudentiam, quod, licet a Sanctæ temporibus tanto temporis intervallo remotus fuerit, tantaque laborarit veterum monumentorum penuria, sic tamen res ejus in vita gestas disposuerit, ut nihil fabulosum in iis occurrat. At hic relata historia, quæ juxta narrandi ordinem contigisse debuit diu post medium seculum decimum, proindeque seculo non integro, antequam ipse scripsit, tam parum probabilis est saltem in suis adjunctis, ut vel ista ejus prudentia elanguisse videatur tum, quando ex temporis propinquitate corroborari cœpit auctoritas, vel adempta ei fuisse libertas secernendi fabulosa a verisimilibus; forte quia historiam seu scripto seu relatione acceperat ab hominibus gravibus quidem ac præstantibus, sed nimium credulis. Nolo inficiari, Fragimarum pretio obtinuisse, ut post mortem corpus suum conderetur eo, quo dicitur, loco, & propter hanc hominis publice flagitiosi ac impii sepulturam episcopali interdicto subjectam fuisse ecclesiam. Atparum verisimile mihi est, post latam interdicti sententiam, non fuisse sublatam interdicti causam, non, inquam, mox ejectum fuisse odiosum cadaver: præsertim cum accederent nocturni illi, qui similiter fabulam spirant, dæmonum clamores: ita ut eo tandem impellendus fuerit presbyter minis apparentis S. Hiltrudis. Apparitio denique ipsa, si tamen aliud fuerit, quam merum somnium hominis anxietate ac timore pleni, minus verisimilis mihi fit; certe haud facile persuadebit auctor, eo, quo ipse scribit, modo locutam fuisse Sanctam.

f Periodus ista apud Mabillonium ita legitur: Sed incurret ægritudinem, non tamen ad mortem, non ad punitionem, sed ob confirmationem, quam &c.

g Erlinus vel, ut alii scribunt, Erluinus, infulis Cameracensibus ornatus fuit anno 996, tenuitque usque ad 1012, intra quos proinde collocanda est narrata hic, sed nullo alio signo chronologico distincta, corporis elevatio. Recentiores & diem notant & annum, at hunc non omnes eumdem. Wion part. 2 Ligni vitæ in Martyrologio Benedictino factam dicit circa annum 1010; Miræus in Fastis Belgicis anno 1006; Arturus in Gynæceo circa 1006vel 1010; Vinchantius in Annalibus Hannoniæ & Philippus Brasseur in Originibus cœnobiorum Hannoniæ anno 1004. Duorum posteriorum sententia ceteris præferenda est, si standum sit Chronicis Lætiensibus, ex quibus Libellum suum Ms. concinnavit Jacobus Lespeus, ejusdem cœnobii monachus: is enim elevationem in hunc modum describit: Anno tertio imperii Henrici secundi Erlinus Deo dignus episcopus, ob sanctitatem in magno precio habitus, cathedræ Cameracensis munia gessit. Hic eximio Spiritus sancti repletus gaudio, gratias egit Omnipotenti, quod virtus miraculorum etiam in sua non deesset diocesi. Quare die statuto fidelium desiderio satisfacturus, Lætias venit, & clero ac populi multitudine circumdatus, sacræ virginis Hiltrudis ossa ex tumulo reverenter levavit. Huic solemnissimæ elevationi turmæ credentium affuerunt laudantes Deum, at nemo omnium sine lachrymis, quas pietas in Deum & Sanctos excusserat. Aderant etiam utriusque sexus graves personæ, quæ in tali Virginis triumpho dulci cælestis vitæ igne succensæ sunt. Ossa Virginis in loculo novo collecta [Note: ] [forte collocata] fuere super altare B. Lamberti martyris. Annus tertius S. Henrici imperatoris, diserte expressus, hic certe indigitat vel initium episcopatus Erluini, vel tempus factæ elevationis. Non primum, cum constet, Erluinum fuisse episcopumCameracensem ab anno 996, quo Henricus nec rex erat nec imperator; est igitur ipse annus factæ elevationis. Henricus coronatus est rex Germaniæ mense Junio anni 1002, imperator mense Aprili anni 1014; nequit autem annus tertius imperii stricte numerari a suscepta imperii corona, sic enim incideret in 1017, quando Erluinus, qui omnium consensu elevationem celebravit, annis circiter quinque vivere desierat; sumendus est ergo a suscepto regno Germaniæ, recteque illigabitur elevatio anno 1004, qui mense Septembri erat Henrici tertius a Junio inchoatus. De mense ac die nulla est controversia: in auctario Martyrologii venerabilis Bedæ apud nos excuso ante tom. 2 Martii sic memoratur ad diem 17 Septembris: Ipso die elevatio S. Hyltrudis virginis. Consonant Molanus & alii, prout observavimus tom. V Septembris inter Prætermissos ejusdem diei.

h Gerardus S. Henrici sacellanus & Erluini episcopi proximus successor cathedram Cameracensem occupavit ab anno 1013 usque ad 1051.

i Sic vocatur 1 Paralip. cap. 21 ℣ 15, 18 & seqq.; at 2 Regum cap. 24 ℣ 16 & seqq. Areuna dicitur. Historiam autem hic paucis insinuatam vide utroque loco pluribus expositam.

k Rayssius in Hierogazophylacio Belgico pag. 276 & seqq. dat elenchum reliquiarum Lætiensium; at nulla eas inter fit mentio reliquiarum S. Gaugerici episcopi Cameracensis; ut dubium sit, an eædem, quas memorat biographus, illic hodiedum serventur. Aliis tamen ejusdem Sancti reliquiis post editam Rayssii lucubrationem ditata fuit Lætiensis ecclesia; quemadmodum ad diem XI Augusti, quo Gesta ejus illustrata sunt, ostendimus ex Actis capitularibus ecclesiæ collegiatæ S. Gaugerici Cameracensis: verba hæc sunt: Anno MDCXXXIV XXI Aprilis abbati Lætiensi (erat is reverendiss. D. Antonius de Winghe) particula brachii S. Gaugerici destinatur. Easdem recenset etiam Brasseurius in Cimeliarchio Lætiensis ecclesiæ pag. 137 verbis sequentibus: S. Gaugerici episcopi. Pars ossis longitudine digiti auricularis, ab ejusdem Sancti capitulo data.

l Varia isto nomine veniunt loca præsertim in Galliæ provinciis; hic eum intelligendum existimo, quem Baudrandus ita describit: Bellomontium, Beaumont, oppidulum Belgii in Hannonia, comitatus titulo clarum, cum castro in confinio Leodiensis diœcesis, 7 leucis distat a Montibus &c: at qua de causa Bellomontenses ita sævierint in Lætienses, incompertum mihi est. Ceterum integer hic numerus apud Mabillonium postponitur sequenti numero.

m De S. Ettone episcopo actum est apud nos tom. 3 Julii ad diem 10, ac plene expositum, quo pacto sacrum ejus corpus ex dicta villa primum Montes Hannoniæ; deinde Lætias translatum fuerit anno 1556. Villa autem Domni-Petri, alias Doni-Petri, vulgo Don-Pierre, uno circiter milliari distat Avennis Hannoniæ oppido, estque locus Lætiensi abbatiæ subjectus.

n In Blaviana Hannoniæ tabula notatur Ranse secundo circiter milliario Germanico a Lætiensi abbatia, & ita quidem, ut absque magno itineris dispendio divertere huc queant, qui ex Villa Doni-Petri in villam Ranciam seu Ranse proficiscuntur.

o Apud Mabillonium Terluinus; vulgo dicitur Terlon, locus uno circiter milliario Lætiis dissitus juxta mox memoratam tabulam.

p Anonymus Lætiensis monachus, qui circa annum 1206 jam tum sexagenarius monasterii sui fundationem seu restaurationem descripsit, sicut ostendi num. 14, diserte affirmat, biographum nostrum fuisse monachum Valciodorensis abbatiæ, quæ in comitatu Namurceno sita est ad Mosam fluvium inter Philippolim ac Dionantum. Hic tamen idem biographus aliquot saltem miraculorum, verisimillime Lætiis patratorum, se testem oculatum profitetur. At facile ista componuntur; forte ex Lætiensi incola factus est Valciodori monachus, adeo ut juvenis miracula aut beneficia spectare coram potuerit, eaque de causa ad scribendum de Sancta rogatus fuerit potius quam alius; forte, & hoc mihi plane verisimile est, rogatus ad scribendum Valciodoro Lætias se contulit, ut, quæ spectabant ad Sanctam, colligeret, atque interim aliquot beneficia præsens aspexit.

q Ex sequentibus nihil legitur apud Mabillonium præter hanc unam clausulam: Hæc scripsimus, ut mirabilem in hac Virgine Dominum prædicemus.

* Mab. est

* Mab. innovari

* ibid. grassata

* ibid. vastabat

* Mab. repatriantes

* Mab. usurparunt

* Mab. supponeres

* ibid. sacerdos

* ibid. nocte

* ibid. symphoniam

* al. sancti Lamberti

* Mabil. erat autem mulier

* Mabil. deferat

* Mabil. minantur

* ibid. vento

* Mab. reparaturos

* ibid. ei

* ibid. contigit

APPENDIX
De cultu a seculo undecimo usque ad decimum octavum.

Hiltrudis virgo, Lætiis in Hannonia (S.)

§ I. Ecclesiæ & monasterii Lætiensis restauratio; pretiosæ lipsanothecæ constructio.

[Ecclesiæ ac monasterii restauratio, seculo XI] Gesta & gloriam S. Hiltrudis, duce anonymo biographo, exhibuimus usque ad seculum undecimum, idque verisimillime satis provectum, sicut produnt miracula & beneficia: quæ post corporis elevationem ejus patrocinio facta memorat idem biographus. Nunc ex aliis auctoribus reliqua ad eamdem ejus gloriam pertinentia, servato, quantum licebit, ordine chronologico, prosequemur. Hoc ut rite fiat, præmittenda sunt nonnulla de secunda ecclesiæ & monasterii Lætiensis fundatione, seu potius de prioris restauratione, quæ eodem seculo XI contigit, sed post conscripta Acta, cum auctor constanter indicet, ecclesiam sua ætate a clericis possessam fuisse; nec ullam factæ immutationis aut monachorum mentionem suggerat, licet ipsemet fuerit monachus Valciodorensis. Primus, quem novi, immutationem istam annotavit Hermannus vel Herimannus circa idem tempus monachus & dein abbas S. Martini Tornacensis lib. 1 cap. 2 de Miraculis S. Mariæ Laudunensis apud Acherium post Opera Guiberti abbatis de Novigento; ubi agens de nobili prosapia Bartholomæi Laudunensis episcopi, enumeransque septem filias Hilduini Rociensis comitis, qui ejusdem Bartholomæi avus fuit, quintam statuit Adam, quæ accepit tertium maritum Theodoricum de Avesniis, & cum eo extruxit cœnobium, quod dicitur de Lesciis, in propria possessione sua: defunctoque eodem Theodorico, ipsa se ex toto contulit eidem cœnobio; ubi pluribus annis religiose vivens, defuncta & sepulta est.

[2] [facta a Theodorico & Ada, Avennarum dominis,] Idem Hermannus in Narratione restaurationis abbatiæ S. Martini Tornacensis tom. 12 Spicilegii Acheriani pag. 413 alia de causa memorans Theodoricum, addit: Qui eodem tempore in propria terra sua cœnobium Lesciense a fundamentis construxit, omnibusque officinis peractis, monachos ibi posuit, & unde victum & vestitum haberent, abundanter providit. Hermanno jungimus Balduinum de Avennis, qui seculo XIII ex Chronicis Hannoniæ genealogias contexuit. Has quoque edidit Acherius tom. 7 Spicilegii, ubi pag. 600 ista leguntur: Post hunc Werricum (cognomento cum Barba, seu Barbatum) filius ejus Theodericus in dominio succedens, turrim apud Avennes augmentavit & canonicos apud Letias amovit, monachos ibi ponendo. Medius Hermannum inter ac Balduinum floruit, ni fallar, anonymus Lætiensis monachus, cujus notitiam dedi in Comment. prævio num. 13 & seq., & mox in Annotatis ad partem secundam Actorum lit. p. Is autem Opusculum ad posteros transmisit, in quo non tantum monasterii fundationem seu restaurationem descripsit, sed & varia ad idem monasterium pertinentia ei inseruit usque ad sua tempora: Opusculum enim suum ita concludit: Ea tempestate Conrardus imperator (hujus nominis tertius) & Ludovicus (septimus) iter Hierosolymitanum aggressi sunt; id factum est anno 1147, quo juxta dicta in Commentario jam tum natus erat anonymus.

[3] Opusculum illud, in decem capita divisum, saltem prout editum est in Guisii Annalium versione Gallica, [fuse descripta est] huc non transferam, cum pleraque ad præsens institutum nil faciant; pauca tamen, eaque in compendium contracta, inde decerpam, quæ paulatim & ordinate nos perducant ad S. Hiltrudis gloriam seu cultus continuationem. Itaque post narratam mortem Werrici seu Wederici Avennensis, qui secundum relata § 2 Commentarii prævii testamentum S. Hiltrudis combusserat, ne eo testimonio adigeretur ad restitutionem bonorum ecclesiæ Lætiensis, pergit ad Theodoricum Wederici filium & hæredem, qui ad expiandum parentis facinus, instigante & cooperante Ada conjuge, Lætiis ecclesiam cum cœnobio construxit, multisque bonis locupletavit, quibus alerentur monachi, clericis seu canonicis substituendi. Novam ecclesiam, vacante sede Cameracensi, consecravit Bartholomæus episcopus Laudunensis, Adæ consanguineus, qui & ipse ligna ac trabes subministrans, ædificium promovit ac variis pretiosisque ornamentis ecclesiam decoravit.

[4] Monasterii & ecclesiæ cura commissa fuit Rainero, abbati Crispiniensis etiam in Hannonia monasterii, [per anonymum Lætiensem, qui tamen ex aliis] qui cum videret, ecclesiam jam adeo multiplicatam (verba sunt auctoris, quibus sufficientem cœnobitarum numerum significare intendit) ut congruum esset, superstite dicto Theodorico, abbatem ipsi præficere, constituit ac ordinavit abbatem Lætiensem Gunterum, qui erat Prior Crispiniensis monasterii… Hæc ordinatio Gunteri … facta est anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi millesimo nonagesimo sexto. Gubernavit autem Lætienses Gunterus spatio annorum XX, uno anno vitæ superans dictum Dominum Theodoricum. Ita anonymus, sed non sine errore, ac rerum gestarum perturbatione. Error latet in numero annorum, qui tribuitur regimini Gunteri abbatis; sic enim dicendus esset vitam protraxisse usque ad annum 1116, quod communi scriptorum sententiæ repugnat; Vinchantius quippe, Brasseurius, Sammarthani fratres ac Dionysius Sammarthanus Gunteri obitum innectunt anno 1107.

[5] Lespeus in Libello Ms. Chronicorum Lætiensium signans in margine eumdem annum 1107, [hinc inde corrigendus] Gunteri obitum indicat his verbis: Gunterus abbas … supervivens domino Theodorico uno tantum anno, plenus dierum fato concessit anno pastoralis administrationis duodecimo, Decembris vero die octavo. Hinc vix dubium mihi est, quin in anonymi Opusculum apud Guisium, seu potius apud Guisianorum Annalium compendiatorem Gallum, irrepserit XX pro XII. Huc etiam facit, quod tam anonymus, quam Lespeus tradunt de obitu Theodorici: si enim Gunterus annis XX gubernarit, vixeritque proin usque in annum 1116, etiam Theodoricus vixerit usque in annum 1115. Sed hæc conciliari nequeunt cum iis, quæ scribit Hermannus auctor coævus in Narratione Restaurationis abbatiæ S. Martini Tornacensis tom 12 Spicilegii Acheriani pag. 414: Abbas noster, inquit, Odo, cum post duodecimum fere conversionis suæ annum ad episcopatum Cameracensis urbis fuisset promotus, consanguinei ejusdem Theodorici contristati, quod de conjuge sua prolem non haberet, consanguinitatis linea quarta eos propinquos esse coram eodem episcopo accusaverunt, & die statuta jurejurando confirmaverunt; sicque ecclesiastico judicio, cum jam plusquam XX annis simul mansissent, conjugium illud dissolvi fecerunt. Vix autem dimidius annus transierat, & ecce præfatus Theodoricus in silvam venatum pergens, ab Isaac de Berlenmonte insidiis circumventus, occiditur & ad cœnobium Lesciense, quod ædificaverat, relatus, in capitulo ante sedem abbatis sepelitur. B. Odo abbas S. Martini ad Cameracensem cathedram evectus est anno 1105 & ad cælestem gloriam vocatus anno 1113 die XIX Junii, ad quem diem Acta ejus apud nos data & illustrata sunt. Si itaque Theodoricus in vivis mansisset usque ad annum 1115, non anno tantum medio, ut habet Hermannus, sed integro & medio certe vixisset post dissolutum ab Odone matrimonium, etiamsi certum esset, eam matrimonii dissolutionem factam fuisse anno Odonis ultimo. Sed credo ego, factam esse sub initium episcopatus Odonis, adeo ut Theodoricus occisus fuerit exeunte anno 1106, Gunterus vero abbas mense Decembri anni sequentis defunctus sit, juxta mox allegata testimonia.

[6] [vel explicandus.] Rerum gestarum perturbatio apud anonymum se prodit in iis, quæ referuntur de consecratione ecclesiæ Lætiensis per Bartholomæum episcopum Laudunensem, ita quidem, acsi eadem consecratio contigisset, antequam Gunterus abbas constitutus sit, id est, ante annum 1096: quod cum recta chronologia consistere nequit; quandoquidem Bartholomæus ad Laudunenses infulas provectus non sit ante annum 1113, ut videre est in Gallia Christiana aucta tom. 9 col. 528 & seqq. Dicendum igitur, vel non fuisse consecratam ecclesiam a Bartholomæo, vel apud anonymum confusa fuisse ea, quæ præstitit ille ante & post aditum episcopatum, ita scilicet ut ante subministraverit ligna ac trabes construendæ ecclesiæ, post vero eamdem consecraverit. Postremum mihi verisimilius facit Lespeus in citato aliquoties libello Ms., ubi confusionem istam utcumque evitavit. Primo enarrans monasterii & ecclesiæ constructionem, meminit quoque de trabibus ac lignis subministratis a Bartholomæo, quem tamen etiam præmature episcopum vocat; deinde relatis monachorum introductione, constitutione Gunteri abbatis, hujusque obitu ac electione successoris, signat in margine annum 1113 & ita prosequitur: Dedicatur tertia ecclesia Lætiensis ab episcopo Laudunensi Bartholomæo, salvo tamen jure & reverentia Cameracensis ecclesiæ, tunc temporis episcopo carentis.

[7] [Nova ecclesia consecrata seculo 12,] Signatus annus 1113 erat secundum jam dicta primus Bartholomæi episcopi, eoque revera, quod sicut Lespeus ita etiam studiose videtur observasse anonymus Lætiensis, vacavit episcopatus Cameracensis, puta a die mensis Junii XIX, quo obiit B. Odo, usque ad annum 1115. Erat autem laudatus Bartholomæus Adæ cœnobii restauratricis ex sorore nepos: ita ut facile concipi possit, eum, assentiente clero Cameracensi, sub initium episcopatus hoc dignitatis suæ munere ibidem functum esse in gratiam materteræ, quæ a Theodorico separata sese eidem ecclesiæ arctius conjunxerat. Testes hic habemus anonymum Lætiensem, Lespeum, & Hermannum coævum, cujus verba describo ex tom. 12 Spicilegii Acheriani pag. 415: Eadem vero domina, a marito suo disjuncta, continuo relicta seculari pompa ad cœnobium præfatum, quod cum viro suo construxerat, abiit, nec tamen ex toto proprietatem dimisit, sed ædificata juxta ecclesiam sibi domo lapidea, nolens gravare ecclesiam, de redditibus suis usque ad finem vixit, frequenterque monachis, quæ necessaria erant, tribuit. Addit anonymus, Adam Theodorico superstitem fuisse annis tredecim, Lespeus quatuordecim; sed cum hic juxta initam etiam a nobis chronotaxim, Theodorici obitum innexuerit anno 1106, Adæ vero mortem 1119, annos verisimiliter utrimque imcompletos numeravit: verba ejus sunt ista: Domina Ada, mortuo viro suo domino Theodorico, anno 1106 mundum reliquit; quæ, seculari pompa & honoribus spretis, in parte meridiana sibi domum construi jussit, ibique annis XIV Deo bene ac constanter deserviens, beato fine vitam terminavit anno Domini MCXIX, XVI Januarii die, sepulta circa virum suum.

[8] Adæ exemplum dein secutæ sunt, teste Lespeo, plures aliæ matronæ nobiles & has inter Agnes, [quo eodem Agnes, itidem Avennarum domina] filia Anselmi domini de Ribodimonte, uxor vero Goswini Avennarum Domini, qui Theodorico Avennensi avunculo suo, sine liberis mortuo, successit. De ea speciatim agit laudatus auctor, quia similiter monasterii & ecclesiæ Lætiensis benefactrix fuit eximia, nos autem ejus memoriam renovandam censemus, quia insigniter videtur addicta fuisse S. Hiltrudi, ejusque promovisse cultum. Audiendus denuo ante alios Hermannus Tornacensis tom. 12 Spicilegii Acheriani pag. 415: Præfata vero, inquit, Agnes uxor ejus (Goswini scilicet, quem Lætiis monasticam vitam amplexum, defunctum & juxta avunculum Theodoricum sepultum, ante dixerat) dominam Adam imitata, relicta seculari pompa, ad idem cœnobium abiit, & de redditibus suis vivens, calices aureos & candelabra, multaque alia pretiosa ornamenta ecclesiæ illi fecit componi.

[9] Secessum hunc Agnetis ad Lætiensem ecclesiam alligat Lespeus anno 1126, [Sanctæ reliquiis confici curavit] tum laudatis plurimum ejus virtutibus ac pia munificentia, ad annum 1128 subdit sequentia: Suis præterea sumptibus jussit fieri feretrum B. Hiltrudis, undique tectum laminis argenteis tenuissimis, in quo repositæ sunt reliquiæ ejusdem Virginis, intra cistellam eburneam conclusæ. Anonymus Lætiensis apud Guisii compendiatorem Gallum sic habet: Prædicta domina Agnes confici jussit feretrum sanctæ Hiltrudis & sancti Lamberti; multaque alia pretiosa ornamenta, ut calices, casulas, albas & phy lacteria, quæ omnia donavit ecclesiæ: tum, aliquibus interpositis, addit, Agnetem ibidem post suum a seculo secessum vixisse annis 36, innuitque, sibi auctori notam fuisse, inquiens: Recte memini, quod domina Agnes, dum res aliqua peragenda erat, conscenderet equos Helgoti abbatis, suaque prudentia sæpe pro ecclesia finiret negotia admodum gravia, quæ dictus abbas conficere non valuisset. Quoad numerum annorum Agnetis consonat anonymo Lespeus, perveniensque ad annum 1162, ait: Domina Agnes feliciter hoc anno diem clausit extremum secundo die Martii: sepelitur in monasterio Lætiensi. Hinc denuo confirmatur ætas anonymi, quem ante annum 1147 natum esse indicavi in Comment. prævio num. 14. Redeo ad Sanctæ feretrum seu lipsanothecam.

[10] Philippus Brasseurius in Lætiensis ecclesiæ Cimeliarchio anno 1645 Montibus Hannoniæ typis edito, [pretiosam thecam,] hæc tradit ad præsens propositum pag. 113: Venerabile ejusdem (S. Hiltrudis) corpus sub annum MIV ab Herluino episcopo Cameracensi elevatum fuit, quod illustris Agnes domina Avesnensis anno MCXXVIII argenteo feretro apostolorum statuis per ambitum positis exornavit. Hujus antiquæ capsæ, descriptionem, quia pro sua antiquitate pulchra est, non abs re fuerit hic produxisse.

Descriptio antiquæ capsæ S. Hiltrudis.

Ab uno latere transversali legitur hoc carmen in coronide:

“Justitiæ fructum signant hæc serta duorum.”

Et in hoc latere stant B. Gontardus & S. Hiltrudis. Ab alio latere transversali legitur & istud carmen:

“Sic veniet reprobis confusio, gloria Sanctis.”

In medio hujus lateris visitur Christus in solio residens, habensque in sinistris crucem, & a dextris lanceam cum spongia & infra scriptum est:

Adventus Filii Hominis ad judicium.

Per longum capsæ juxta pinnam tecti ab una parte hæc leguntur:

Cum tuba summa canet, ruet orbis, homoque resurget;
Et corrupta caro, quod permanet, induet esse.

[11] [quæ hic describitur,] In hoc tecto hæ visuntur ab eadem parte figuræ: Deus videlicet in medio effundens utraque manu e vasculis igneis ignem in mundum; duo item angeli, unus a dextris & alter a sinistris, vocantes tuba ad judicium mortuos, qui surgunt e monumentis. Infra has figuras versus leguntur:

Isti viventes in carne Deumque timentes,
Mundum vicerunt, Christumque sequi studuerunt.

Qui versus dicti sunt de Apostolis, qui sex numero distincti columnis, ab una parte hoc ordine apparent, Petrus, Andreas, Joannes, Jacobus, Bartholomæus & Thomas, singuli cum armis passionis suæ in una manu, & in altera cum singulari provincia vel urbe, quam sua prædicatione converterunt. Ab altera tecti parte juxta pinnam hi versus scripti sunt:

Sic simul ad lances nos justitiæ veniemus,
Præmia vel pœnas ubi pro meritis capiemus:

In ipso tecti medio repræsentatur judicium Dei cum lance, facta cujusque ponderantis, ubi & scriptum legitur:

Tremendum judicium Dei.

A duobus extremis clamant tuba angeli suscitantes mortuos, eosque suscitatos alii angeli medio viciniores mittunt ad judicium examinandos; & infra hoc judicium hi duo finales versus ponuntur:

Quare quisque suæ monstrans certamina vitæ
Judex noster erit & cum Domino residebit.

His autem reliqui sex Apostoli cum passionis suæ instrumentis, ut supra, suppositi sedentes cernuntur, videlicet Paulus, Jacobus, Philippus, Matthæus, Simon & Judas. Talis est præscripta capsa & in hanc usque diem perdurat. Hactenus Brasseurius, mox subdens, novam eamque elegantiorem suo tempore, id est, ante medium seculum proxime elapsum, fabricatam fuisse thecam, & in eam translata ossa S. Hiltrudis, ut suo loco memorabimus.

[12] [& forte alteram cui earum pars imposita fuit.] Idem auctor ibidem pag. 90 & seqq. acturus de exuviis S. Lamberti, alteram assignat lipsanothecam, eamque valde antiquam, quandoquidem ex ea probet, SS. Lambertum & Hiltrudem antiquissimos esse ecclesiæ Lætiensis patronos. Patronos autem omnes hoc ordine recenset: Porro in Lætiensis ecclesiæ patronum ab illustri comite Wiberto de Pictavia adscitus fuit an. DCCLI S. Lambertus Leodiensis episcopus & martyr; cui & temporis processu accesserunt S. Etto episcopus Hybernus; divus Thomas Cantuariensis episcopus itidemque martyr, & S. Hiltrudis virgo, Lætiensis monasterii dotatrix. Dein post pauca hoc monitum adjicit: Interim vero temporis antiquitate præcellunt S. Lambertus & D. Hiltrudis, cujus rei fidem facit præaltum phylacterium deauratum, notabilem utriusque Sancti particulam continens, a cujus tergo in summitate ita legitur: “S. Lambertus & S. Hiltrudis benedictionem a Deo monasterio suo Lætiensi Patroni impetrant.” Nullam affert notam aliam, unde conjicias, qua tempestate vel quo curante phylacterium istud confectum sit; cum tamen, teste anonymo Lætiensi, cujus verba dedi num. 9, Agnes Avennensis domina feretrum seu thecam reponendis sacris exuviis S. Lamberti, aliaque phylacteria pro ecclesia Lætiensi confici curaverit, valde suspicor, memoratum a Brasseurio phylacterium unum esse ex hisce ejusdem matronæ piæ munificentiæ monumentis.

§ II. Miracula; sacellum ac statua ipsi erecta; lipsanothecæ novæ admodum elegantes; duplex quotannis festivitas; reliquiæ aliis in locis.

[Miracula patrata seculis 13 & 15.] A Seculo 12, de quo § præcedente egimus, usque ad seculum 16 nihil speciatim de Sancta notandum se offert præter aliquot miracula, quæ seculis 13 & 15 contigerunt, quæque hoc saltem nos docent, continuatam semper fuisse fidelium erga ipsam venerationem & in ejus patrocinio fiduciam. Descripta ea habemus ad calcem Vitæ S. Hiltrudis ex codice Lætiensi cum sequenti annotatione: R. P. Visum est mihi utile (abbate nostro annuente) hic notabilia quædam miracula virtutibus & meritis sanctæ Hiltrudis facta subscribere, Vitæ ipsius (si ita judicaveritis expedire) inserenda. Quæ quidem collegi ex Chronicis nostri monasterii: ea olim fideliter observata, conscripta & annotata fuerunt a prædecessoribus nostris, qui & numerum annorum margini adjecerunt, prout & ego hic addidi. Eadem, nec plura, adjectis similiter annis, inseruit Lespeus Libello Ms. Chronicorum Lætiensium: occurrit quidem hinc inde varia lectio, sed levis momenti, ut ex notatis in margine videbitur.

[14] Anno MCCXXXI. Tres puellæ de villa, quæ Anorre nuncupatur, [Tres energumenæ liberatæ;] a dæmonio male vexatæ, Dei misericordia ac meritis beatæ Hiltrudis liberantur in ecclesia Lætiensi. Dignum profecto fuit, ut virgo Hiltrudis invocata suppetias ferret puellaribus miseriis. Puellæ itaque coram feretro Virginis statuuntur, quatinus compedibus inimici solutæ firmo gressu ad ædes proprias sanatæ remearent. Patiebantur interim puellæ ante sarcophagum Virginis, patiebantur misere; nec mortem timere noverant, nec vitam sperare: jacebant confusæ, & causam tormenti noverat Deus; Virgo beata in cælis orat *: puellæ ad ejus memoriam sanantur. Populus in altum palmas elevans, felices prædicat puellas, quas Deus dignatus est oculo misericordiæ intueri.

[15] Anno MCCCC. Quidam subulcus porcos pascens, aquas, [duo submersi] nescio, qua impellente necessitate, ingreditur, atque submergitur. Qui, nemine sciente, jacuit eo die suffocatus in undis: donec a parentibus quæsitus, inventus est miserabiliter extento corpore ac sparsis crinibus in fundo volutari. Mox frequenti populorum concursu illuc habito, extrahitur & a suis divæ Hiltrudi devovetur. Ad limina beatæ Virginis delatus, reanimato corpore, surrexit incolumis. Tum vocibus populorum, laudantium Deum, templum omnino * resonuit, eo quod Dei clementia & meritis beatæ Hiltrudis non essent fraudati a suo desiderio.

[16] [vitæ restituti;] Anno MCCCCXXVIII. Infantulus quispiam Lætiis ludens circa fossam aqua plenam, casu in eam, custode remoto, præceps cecidit, vitam simul cum tenella ætate finiens. Qui illinc jam rigidus extractus ad basilicam divæ Hiltrudis defertur, in qua sub omnium oculis paulatim palpitans vitæ restituitur.

[17] [alter periculo ereptus;] Eodem anno in Sora monachus de Trivio sub vesperam parum caute ambulans, grandi præcipitio actus, in fossam corruit. Qui dum caderet, pio mentis affectu sanctæ Hiltrudis nomen invocavit, cujus auxilium citissime sentiens, supernatavit atque a vicinis, illuc concito gradu currentibus, sanus extractus est, non sine omnium grandi admiratione & stupore.

[18] [surdo audiendi facultas reddita.] Anno MCCCCXXIX. Erat in domo Lætiensi janitor surdaster, cui signis indicatum est, ut abiret, quia officio sibi delegato amplius fungi non poterat. His intellectis supra modum tristatus est. Qui cum in crastinum discedere pararet, jamque sarcinulas componeret, prius tamen ad orationis suffragia confugiens, Deum supplici mente deprecari studuit, quatenus meritis Hiltrudis virginis auditum mereretur * recipere. Nam media nocte ima ex corde trahens suspiria, orationem ad beatam Hiltrudem convertit, dicens: Eia, Christi Virgo, dudum speraveram, me in domo tua perseveraturum usque ad diem fatalem; & ecce tanquam lignum aridum crastina die ejiciar a contubernio famulorum. Subveni, quæso, mihi misello. Hæc prolocutus, obdormivit. Mane autem consurgens, audiendi usum acutissimum testatus est se recepisse. Id miraculi divæ Hiltrudi adscribens, cunctis animo hilari narrare solebat, quantæ pietatis esset Virgo * erga se diligentes. Locorum in hac relatione nominatorum notitiam, quæntum scilicet eam assequi ipse potui, huc reservavi, ne filum interrumperem. Anorte, alias Anor & Aulnore, locus num. 14 memoratus, notatur apud geographos Hannoniæ in confiniis Picardiæ. Sora, locus num. 17 assignatus, verisimiliter is est, qui apud eosdem Sorle & aliquando Sore scribitur, statuiturque uno vix milliario a Lætiensi abbatia. At Trivium, quod tamquam locus proprius hic poni videtur, non invenio: forte prædium erat ad Lætienses pertinens, commissumque curæ illius monachi, qui S. Hiltrudis beneficio periculum se evasisse credidit. Pie quidem & merito id credidit, cum ejusdem Sanctæ cadens invocaverit auxilium, quamquam factum tale non sit, ut certo miraculosum probari possit. Nam cum ex præcipitio in aquam prolapsus sit, non video, cur naturaliter illæsus supernatare non potuerit & ab accurrentibus extrahi. Venio ad seculum 16.

[19] [Chorus ecclesiæ & novum sacellum Sanctæ dedicatum seculo 16;] Quanta cura ac diligentia isto seculo ad rem sacram Sanctorumque honores augendos laboraverit venerabilis abbas Lætiensis Ludovicus Blosius, fuse narrat ejus biographus apud nos tom. 1 Januarii pag. 446 & seq. Inter ædificia sacra ab eo constructa duo memorantur, quæ propius ad Sanctam nostram pertinent, nempe augusta chori moles cum ara principe, cujus elegantia ibidem describitur, & sacellum Sanctorum corporibus, sacrisque ossibus ac reliquiis cum veneratione, munditia, securitate recondendis. Chorus quippe, ut testatur Brasseurius in citato aliquoties Cimeliarchio Lætiensi pag. 91 quatuor Patronis (SS. Lamberto, Ettoni, Thomæ Cantuariensi & Hiltrudi) anno MDXLIII a D. Blosio erectus fuit, &, eodem teste Brasseurio pag. 113, muro presbyterii ad sinistrum latus adposita inscriptio, sanctæ Virginis elogium continens his verbis: Hiltrudis virgo generosa, Wiberti & Adæ filia dulcissima, admirabili corporis forma præcellens, sed ardenti in Deum charitate præstantior, cum in hoc loco Christo dedita, consecrataque solitariam feliciter egisset vitam, tandem spiritu cælis reddito, ad aquilonare latus sacri altaris fuit sepulta anno DCCLXXXXIX. Sacellum vero, quod post principem aram constructum dicit Brasseurius pag. 74, primario ac nominatim e