Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung September VII           Band September VII           Anhang September VII

28. September


DIES VIGESIMA OCTAVA SEPTEMB.

SANCTI, QUI IV KAL. OCTOBRIS COLUNTUR.

S. Privatus, miles Mart, Romæ.
S. Marcus M. in Asia Minore
S. Alphius M. in Asia Minore
S. Alexander M. in Asia Minore
S. Zosimus M. in Asia Minore
S. Nicon M. in Asia Minore
S. Neon M. in Asia Minore
S. Heliodorus in Asia Minore
Socii MM. in Asia Minore
Triginta milites MM. in Asia Minore
S. Martialis M. in Africa
S. Laurentius M. in Africa
S. Gurgilus aut Gargilus M. in Africa
S. Marius aut Marcus M. in Africa
S. Faustinus aut Faustina M. in Africa
S. Victor M. in Africa
S. Candidus aut Candida M. in Africa
S. Valeria M. in Africa
S. Longesa aut Longa M. in Africa
S. Celerina M. in Africa
S. Donata vel Donatula M. in Africa
S. forte Lea M. in Africa
S. Luciosa M. in Africa
S. Emilus M. in Africa
S. Gagilus M. in Africa
S. Placidus M. in Africa
S. Longa M. in Africa
S. Victoria M. in Africa
S. Prisca aut Priscus M. in Africa
Anonymi MM. in Africa
S. Julianus aut Julius M. in Africa
S. Christophorus M. in Africa
S. Nobilis M. in Africa
S. Secundula M. in Africa
S. Stacteus Mart. Romæ
S. Turturinus Romæ
S. Joannes M., Camulii in agro Genuensi.
S. Doda Virg. & forsan Mart., in diœcesi Ausciensi in Novempopulania.
S. Chariton abbas conf., in Palæstina.
S. Exuperius Episc. Conf., Tolosæ in Gallia.
S. Eustochium Virgo, in Bethleem.
S. Silvinus, episcopus Brixiensis, in Longobardia.
S. Alodius Episc. conf., Autissiodori in Burgundiæ ducatu.
S. Faustus, episcopus Regiensis in Provincia Galliæ.
S. Faustus, episcopus Tarbensis in Novempopulania.
S. Salomon, Salon aut Salonius Genuæ in Italia.
S. Annemundus, alias Dalfinus, Episcopus Lugdunendis mart., in territorio Cabilonensi in Gallia.
S. Lioba seu Leobgytha, alias Truthgeba, virgo abbatissa, in Germania.
S. Wenceslaus M., Bohemiæ dux & patronus, Vetero-Boleslaviæ in Bohemia.
S. Eberhardus opilio, prope Frisingam in Germania.
S. Ismido vel Ismion Episc. Conf., Diæ in Gallia.
B. Salomon, ex rege Hungariæ eremita, Polæ in Istria.
B. Bernardinus Feltriensis, Ord. Minorum observantium S. Francisci Conf., apud Ticinum in Italia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Sancti Honoberti Senonensis episcopi hodie mentio est in Florario Ms., cui consonat Martyrologium Parisiense, & Universale Castellani. Aunobertus vocatur apud Sammarthanos. Ab aliis annuntiatus fuit ad diem, quo breviter de eo & S. Honulpbo actum V, Januarii.
Salomon monachus Cisterciensis Ordinis memoratur in Kalendario Cisterciensi impresso ad hunc diem, sed jam in Prætermissis ex aliis datus est ad IX Januarii.
S. Fursei confessoris memoria hodie est in pluribus Martyrologiis recentioribus, & in variis vocatur episcopus, in aliis etiam corruptum est nomen ut Foroseus & Forseus sit efformatum. Translatio corporis S. Fursei hoc die facta, ut dictum est ad Acta, data die XVI Januarii.
S. Exuperantii episcopi Cingulani in Piceno natalis hodie celebratur, non die 24 Januarii, ut asserit Ferrarius, & asserenti credidit Bollandus. Verum melius edoctus Bollandus per litteras Cingulo & Laureto acceptas, tria diversa S. Exuperantii festa ante Vitam Ms. signavit ipse hoc modo: 24 Januarii, Inventio; 29 Maii Dedicatio ecclesiæ; 28 Septembris natalis. Hoc indicandum censui, ut olim rogarunt per litteras Cingulani. Vitam tamen non recudo, cum jam edita sit a Bollando tom. 2 Januarii pag. 1148, nimirum in Appendice ad XXIV Januarii.
Estrilli Danorum episcopi & confessoris, ut defuncti anno 1161, mentio fit in Florario Ms. Tempus, etsi non videatur accurate assignatum, abunde insinuat, designari Eskillum vel Eschillum, ut alii nomen exprimunt, ex Ordine Cisterciensi Lundensem in Dania archiepiscopum, de quo, cum coli non videatur, actum est in Prætermissis ad X Aprilis.
S. Maximi martyris memoria ad hunc diem inserta est Martyrologio Romano a Baronio sine loco: sed idem a Greveno apud Asiam, a Galesinio in Asia memoratur. Acta ejus dedit Henschenius noster die 30 Aprilis, ad quem a Baronio Ephesi annuntiatus est, monuitque eumdem videri Maximum, qui hodie repetitus est. Sententia Henschenii omnino vera & satis certa videtur: neque Maximus hoc die in ullis vetustis Fastis reperitur. Vide igitur Acta ad XXX Aprilis.
SS. Convalli & Maucharii presbyterorum & confessorum meminit Grevenus, multa confundere solitus, sine ullis aliis adjunctis. Scotos aut Hibernos esse existimo. Convallus autem etiam habetur in Breviario Aberdonensi, & mense Septembri, non adjuncto tamen die; sed idem Convallus in illo Breviario ponitur die 18 Maii, ubi apud nos de Convallo archidiacono Glascuensi actum est. Eumdem autem esse hodiernum ex eo liquet, quod utroque loco dicatur discipulus S. Kentigerni, Glascuensis in Scotia episcopi, de quo apud nos ad 13 Januarii. Consule itaque de S. Convallo data, quibus pauca, eaque fidei dubiæ, addi potuerunt ex hodierno Breviarii Aberdonensis elogio, ad XVIII Maii.
Maucharius idem forte erit, qui hodie in Breviario Aberdonensi Machanus aut Mathanus dicitur. Verum cum de eo taceant Martyrologia, & nullius momenti sint, quæ in nostro illius Breviarii apographo leguntur, ut de eo agamus, certiora requirimus documenta.
Salvianus, presbyter Massiliensis, scriptis suis notus in Kalendario sive indice Sanctorum, post Chronologiam Lerinensium apud Vincentium Barralem contexto in fine Operis, ad hunc diem memoratur. At nec ipse Barralis in Opere suo Salvianum vocat Sanctum, quod solus forte fecit Saussayus, de quo in Prætermissis ad XXII Julii.
Terentiani episcopi & martyris meminit Grevenus sine loco, uti & Florarium Ms., nisi quod legatur Therencii. Plures sunt martyres Terentii, sed forte Terentianus episcopus martyr Tudertinus fuerit reproductus. De eo actum est ad I Septemb.
S. Hildegardis virgo & abbatissa hodie ponitur in Kalendario abbatiæ S. Salvatoris Antverpiensis. Vita data est ad XVII Septembris.
Justinus presbyter ad hunc diem Romæ annuntiatur in contractis Hieronymianis Augustano & Labbeano. In Richenoviensi solum est; Romæ, Justini. At rursum apud Martenium tom. 3 Anecdotorum in vetustissimo legitur: Romæ Justini presbyteri, & in Turonensi Justini presbyteri: uti apud eumdem tom. 6 Collect. Amp. in primo, & apud Grevenum. At rursum Romæ presbyterum faciunt Florarium nostrum Ms., & auctarium quoddam Bedæ, ut omnino videatur Justinus presbyter, de quo actum est ad XVII Septembris.
Susanna virgo indicatur in Fastis Coptitarum per Ludolfum editis. Plures sunt ejusdem nominis virgines. Si forte designetur Susanna Eleutheropolitana, hujus Acta data sunt ad XX Septembris.
Eustathius, martyr Romanus, hodie annuntiatur in Menæis, aliisque nonnullis Græcorum Fastis, non tamen in omnibus. Adduntur etiam, ut apparet, alii, aut certe unus, sed ex errore, quantum existimo. In Menæis impressis in annuntiatione præponitur Callinicus: nam ita habet: Memoria sanctorum martyrum Callinici & Eustathii Romani. Eadem verba habet Marcus Cytheræus, Menæa tantum sine judicio exscribere solitus. In Synaxario Ms. Sirmondi tres simul videntur indicari præter anonymos, cum ita habeat: Certamen sanctorum martyrum Eustathii, Romæi, Callinici, & Sociorum ipsorum. Horum synaxis habetur in Promoti suburbano. De Promoti suburbano videri potest Cangius in Constantinopoli Christiana pag. 186. Quod ad hunc locum spectat, examinemus. Ego, omnibus consideratis, nec Romæum aliquem cum Eustathio recte memorari existimo, nec Callinicum; sed pro patria Sancti adjunctum Romæum, pro titulo adjectivo Callinicum. De Romæo, Latine Romano, error Synaxarii clarus est ex ipsis etiam Menæis, ubi legitur τοῦ ῥωμαίου Romani, nimirum patria. De Callinico ex versiculis ibidem additis idem fit verisimillimum, præsertim cum titulus καλλίνικος egregius victor frequenter martyribus adjungatur, eorumque nominibus præponatur, ut & hic ex illo honoris titulo aliud nomen videatur confictum & per errorem Eustathio præpositum. Certe in versiculis unus tantum memoratur martyr Eustathius, de quo dicitur:
Ρωμαῖός ἐστιν, ἀλλὰ καὶ ῥωμαλέος,
Ο μαρτης Ευστάθιος, ἀθλῶν προς ξίφος.
Romanus est, imo & robustus,
Martyr Eustathius, certans per gladium.
Lusus poëtæ in vocibus Ρωμαῖος & ῥωμαλέος gratiam suam habet Græce, non item Latine. At unicum designat Eustathium, clarissimum martyrem, ac patria Romanum, qui cum uxore & filiis passus, non item cum Callinico aliquo, vel Romæo, quemadmodum in Actis S. Eustathii, quin nunc apud Latinos passim Eustachius vocatur, videri potest ad
XXII Septembris.
Victor episcopus Metensis hodie memoratur in Florario Ms. Sanctorum. Vide observata de Victore in Prætermissis ad XXII Septembris.
SS. Adulphus & Joannes, martyres Cordubenses, ad hunc diem annuntiatur a Ferrario; in Martyrologio Romano ad XXVII Septembris.
S. Elearii hodie fit mentio in codicibus Usuardinis Ultrajectensi & Leydensi. Designatur S. Elzearius comes, de quo XXVII Septembris.
Thiemo, alias Tyemo, Diemo, Themo & Theodmarus, archiepiscopus Salisburgensis, hoc die pro fide occisus, sive martyrio coronatus asseritur in Actis, quæ primus edidit Henricus Canisius. Passim Sanctus vocatur a scriptoribus, qui de ipso agunt, & a Menardo & Bucelino ut sanctus martyr annuntiatur apud Corozaim in Judæa aut in Palæstina, ut omnino crediderim, re necdum examinata, Thiemonem Operi nostro inserendum ad hunc diem. At in cultus examine mirati primo sumus Martyrologiorum silentium: neque enim in ullo memoratum invenimus ante Menardum. Secundo advertimus, nihil de cultu ipsius a scriptoribus asseri, nihil in Breviariis legi: cultu autem carere Thiemonem Salisburgi & in Bavaria, ulterius colligo ex Radero in Bavaria sancta tom. 1 pag. 124, ubi laudati Antistitis elogium concludit his verbis: Uti proinde mirer, non clariorem in nostris partibus, unde ille profectus est, memoriam illius extare vel dudum etiam extitisse. Sed ille cælo contentus, apud immortales nobilis, ingratam mortalium oblivionem nil moratur. Hæc verba, nisi vehementer fallar, clare indicant, non coli Thiemonem Salisburgi aut in ejus vicinia, ut novissimi martyrologi, ad quos etiam accessit Castellanus, nobis nequeant sufficere ad Sancti titulum Thiemoni attribuendum, eumve inter Sanctos in Opere nostro commemorandum. Posset quidem id fieri ac deberet, si vera crederemus, quæ laudatus Raderus præmittit, ita scribens: Ædes ibidem (in Palæstina) illius memoriæ postea magno sumtu condita est, depulsaque ab apprecantibus humanæ sortis mala &c. Verum pro æde sacra hic asserta non proferetur aliud testimonium, opinor, quam Acta apud Canisium edita, quorum fides labat. Ipsa ecclesiæ exstructio prorsus improbabiliter in fine Actorum relata est cum sepultura. Cumque convenisset, inquit Anonymus, copiosa multitudo nostrorum, levantes sanctissima membra Christi Martyris, cum hymnis & laudibus devotissimis in ecclesiam deportaverunt, tribusque diebus ac noctibus impendentes excubias, ita demum gloriosæ sepulturæ tradiderunt. Continue autem Christicolæ provinciales ipsius titulo & nomini aliam in honore Christi super corpus ejus condere cœperunt ecclesiam magnifico opere, digna amplitudine, augusto decore &c. Si hæc verba sensu stricto explicemus, intra ecclesiam, in qua sepultus est, aliam digna amplitudine ecclesiam super corpus ejus condiderunt Christiani. Hoc autem fecerunt in dominio principum, qui, ut ante asserit, in civitate Corozain tres fratres principabantur, sævitia Diocletiano paganiores, Decio tyranniores. Quæri hic potest, quis umquam locutus fuerit de principatu Corozain, quo modo Christiani sub tyrannis tam crudelibus potuerint sumptus invenire ad condendum ecclesiam tam magnificam, si etiam gratis concedere velimus, id eis fuisse permissum. At S. Hieronymus in libro de Locis Hebraicis testatur, Chorozain jam suo tempore fuisse desertam: neque inveni ullum, qui diceret, civitatem illam postea refloruisse. Præterea ante annum 1101, quo Thiemo dicitur occisus, jam capta a Godefrido rege erat Tiberias, ut totus tractus ille ad mare Tiberiadis, ubi erat Chorozain, videatur subactus fuisse a Christianis ante annum 1101. Itaque dicta ecclesia cum ipso principatu videtur fictitia, neque necesse est alia plurima Actorum vitia, maxime in relatione mortis, exagitare.
Lita, virgo Ordinis Prædicatorum, celebratur tamquam Beata a Jacobillo in Sanctis ac Beatis Umbriæ tom. 2 pag. 295, poniturque hoc die defuncta anno 1320 Nuceriæ in Umbria, ibidemque in suo monasterio sepulta. At nulla proferuntur publici cultus testimonia, aut indicia.
Marnulphi episcopi mentio fit apud Grevenum & in Florario Ms. sine aliis adjunctis. Utrum modice corruptum sit nomen, edicere nequeo. Certe nullum illius nominis Sanctum hactenus novimus.
Dedicatio ecclesiæ B. Mariæ de Bono loco annuntiatur apud Chalemotum in Serie Sanctorum Cisterciensium ad hunc diem.
Conradus II archiepiscopus Salisburgensis hoc die anno 1168 obiisse traditur, & multum commendatur a virtutibus, cum apud Bruschium in Episcopis Patavinis, tum apud Hansisium in Germania sacra tom. 2 pag. 281 & 282: cultu tamen caret ecclesiastico.
Remigii confessoris Ordinis Prædicatorum cum titulo Beati mentio fit in Mss. additionibus Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. At illum coli non existimamus.
Artemia, mater SS. Adulphi & Joannis, martyrum Cordubensium, hodie ab Arturo a Monasterio beata vocatur in Gynæceo, sed sine justa ratione, nisi omnes vel paucis verbis laudatos velimus Beatos nominare.
Bernardi quatuor, Ordinis Minorum occisi anno 1563 ad hæreticis in Gallia, memorantur ut Beati martyres in Martyrologio Franciscano cum aliis pluribus, qui non videntur coli, excepto B. Bernardino Feltriensi, de quo agemus.
Joannes Signoret, apud Aquitanos quartum provincialis Ordinis sui Minimorum, inter pios recensetur apud Saussayum in Martyrologio Gallicano.
Alchas, tertius episcopus Tullensis, ad 26 Augusti relatus erat apud Saussayum, ut ibi dictum est in Prætermissis; a Castellano vero refertur ad hunc diem, uti & in Martyrologio Parisiensi. Ejus memoriam non invenio in antiquis Breviariis Tullensibus, quæ habemus, nec in ullis Martyrologiis vetustis. Legitur tamen in Kalendario, quod præfixum est Breviario anni 1628, ut disco ex Opere Ms. Francisci Riquet de Episcopis Tullensibus, non item in antiquioribus. In Opere Adsonis de Episcopis Tullensibus, quod Calmetus dedit in Historia Lotharingiæ, inter probationes col. CXLV, pauca leguntur de Alcha his verbis expressa: Post quem adeptus est pontificatus honorem vir egregius nomine Alcha, qui proprii vocabuli usus privilegio, supra sibi commissum gregem sollicito vigilavit studio: Alchos enim Æolice Albus dicitur Latiali notamine: & ipse virtutum omnigenum decore dealbatus, verbis & exemplis oves sibi creditas duxit ad amœnum pastor ovile bonus: quo vellere prævius albo virginis agnus, ovis, grexque omnis candidus intrat. Ex his nequeo sanctitatem Alchæ probare. Si quis vero cultus eidem anno 1628 decretus est, hic satis antiquus non est, ut mihi per decretum Urbani VIII titulo Beati aut Sancti nostro Operi Alcham inserere liceat.
Laurentius monachus abbatiæ Dunensis in Flandria, lazarusut Beatus, id est, pietate & virtutibus clarus, memoratur in Menologio Cisterciensi apud Henriquez & apud Bucelinum in Benedictino, qui & alios subjungunt. Hoc autem indicasse sufficiat, quoniam nulla publici cultus afferuntur indicia. Laurentium etiam memorat Saussayus inter pios, uti & Fulcardum Claravallensem Conversum, a Chalemoto item datum.
Alexander martyr cum triginta Sociis in Menæis annuntiatur sine elogio. At non alius est Alexander ab illo, qui in martyrio S. Marci pastoris conversus est cum aliis, & cum pluribus coronatus. De omnibus itaque hodie agitur, ubi de S. Marco pastore & sociis.
Lazarus Blasii, resuscitatus ope S. Angeli, ut Beatus hodie insertus est Aciei bene Ordinatæ Ordinis Carmelitarum, nec tamen coli videtur, nec nobis satis est cognitus.
Aaron episcopus, ut Sanctus memoratur in Florario Ms, & apud Grevenum. Est inter episcopos Autissiodorenses aliquis Aaron, quem Castellanus in Additionibus pag. 1006 ut venerabilem posuit, quemque in aliquot Mss. Sanctum vocari testatur. Nescio tamen, illumne Aaronem designare voluerint laudati martyrologi, an alium quempiam nobis hactenus ignotum.
Candidi fit mentio in aliquo auctario Bedæ in Africa. Spectat ad Martyres Africanos, de quibus hodie agitur titulo Martialis &c.
Lotharii ex cæsare monachi in Prumia cum titulo Beati meminit hodie Gelenius. At nihil novimus de cultu Lotharii.
S. Fraterni episcopi Autissiodorensis hodie fit mentio in Auctario Bedæ. De eo cum Martyrologio Romano agemus ad XXIX Septemb.
SS. Eutici & sociorum mentio est in Martyrologio Ms. De iis postridie XXIX Septemb.
S. Angeli custodis festivitas hodie insinuatur apud Grevenum & Canisium tamquam celebrata apud aliquos; in Martyrologio Romano generatim ad 2 Octobris. Nos de S. Michaële & omnibus Angelis, & simul de Angelo custode agemus ad XXIX Septemb.
SS. Martyres Messanenses, de quibus agitur in Actis S. Placidi, hodie annuntiat Martyrologium Siculum & Ferrarius in Catalogo generali. De omnibus simul agetur ad diem, quo S. Placidus cum sociis colitur, V Octobris.
SS. Fausti, Januarii, & Martialis, martyrum Hispanorum, hodie memoria agitur in plurimis Fastis sacris, ut latius dici poterit in plurimis Fastis sacris, ut latius dici poterit ad diem, ad quem eos cum Usuardo retulit Martyrologium Romanum, XIII Octobris.
S. Thecla abbatissa, heri a Ferrario annuntiata, hodie ponitur in Florario Ms. & apud Canisium, sed non recte in Britannia, cum in Germania sit defuncta. Jam remissa est ad XV Octobris.
Anastasia nudo nomine memoratur in Fastis Coptitarum apud Ludolfum. Eadem habetur in Martyrologio Coptico Ms., ubi ea adduntur, quæ ostendunt esse S. Anastasiam, quæ in Martyrologio Romano legitur ad XXIX Octobris.
Maldulphus, Maidulphus, aut Maydulphus, ut Sanctus, memoratus hodie a Camerario, a Dempstero vero & Ferrario ad 4 Novembris, ut presbyter & pædagogus sanctus. In Martyrologio Anglicano, ut Eremita ad 18 Aprilis. Fuit revera vir sanctus, & conditor monasterii Malmesburiensis, sed non videtur coli ut Sanctus, quemadmodum jam dictum est in Prætermissis ad XVIII Aprilis.
Si quis tamen cultum docere potest, de Maidulpho agetur ad IV Novemb.
Baruch propheta hodie memoratur in Menæis impressis cum elogio, & breviter in Menologio Sirletiano; non tamen eo modo annuntiatur, ut cultus inferri possit. In Menologio deinde recurrit, ubi examinari poterit, an alibi colatur, quod certe necdum invenimus, ad XV Novembris
S. Hilda abbatissa hoc die coli dicitur in Vita S. Scholasticæ, data ad 10 Februarii, cap. 6: sed in Annotatis observatur, a plerisque referri, quo & aliis locis in Opere nostro remissa est, ad XVII Novembris.
Elisius episcopus ponitur in Mss. additionibus Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Ignotus nobis est, nisi sit S. Eligius Noviomensis, qui variis diebus in Martyrologiis reperitur, & de quo agemus ad I Decembris.

DE S. PRIVATO MILITE MARTYRE
ROMÆ
Ex Martyrologiis & Actis S. Callisti Papæ martyris.

ANNO CCXXII VEL SEQUENTI.

[Commentarius]

Privatus, miles Mart., Romæ (S.)

AUCTORE C. S.

Hunc Martyrem Cardinalis Baronius Martyrologio Romano ad hodiernum diem Septembris his verbis inscripsit: Romæ, S. Privati martyris, [In Romano Martyrologio hodie, in Rosweydiano 14 Octobris] qui ulceribus plenus, a B. Callisto Papa sanatus, inde sub Alexandro imperatore ob Christi fidem plumbatis cæsus est usque ad mortem. Tum, unde illum hauserit, in Annotatis sic indicavit: De ejus martyrio agitur in Actis S. Callisti Papæ, quæ descripta habentur apud Surium tom. VII, Octobris XIV. Hæc ibi, nec plura; unde colligere licet, S. Privatum tantum ex laudatis Actis illi cognitum fuisse, nullumque illi præluxisse Martyrologium pro illius memoria hodie consignanda. Ego certe S. Privatum in Martyrologiis Baronio antiquioribus hoc die annuntiatum non invenio. Dixi: hoc die; nam in veteri seu Parvo Romano, per Rosweydum nostrum in lucem dato, aliquis S. Privatus miles, velut S. Callisti Papæ martyris socius, die XIV Octobris memoratur hoc modo: II Id. Romæ Callisti Papæ & martyris, & Privati militis.

[2] Wandelbertus in Martyrologio metrico eidem sancto Pontifici socium, [cum S. Callisto, cui etiam Wandelbertus anonymum addit,] sed anonymum adjunxit, præcitato die Octobris sic canens.
Calistus pridie antistes martyrque, trophæo
Præcellens multo, & comitatus martyre fulget.
Franciscus Florentinius in Annotatis vetusti Martyrologii Lucensis Hieronymiani ad eumdem diem XIV Octobris hac super re observavit sequentia: Wandelbertus, S. Callistum socium aliquem in certamine habuisse, cecinit, non tamen nomine exprimit. Privatum Molanus addit ad oram libri; sed Saturus tum hac die, tum IV Idus (Octobris) Callisto jungitur in libris nostris & Martyrologio Corbeiensi, quando etiam in Antverpiensi (seu Epternacensi) memoratur; non vero in hodiernis Fastis. Cum Privatus, in omnibus fere Martyrologiis Latinorum (nimirum in elogiis S. Callisti) indicatus, hic non compareat, binomium fuisse dubitavi, & sub Saturi nomine hic venerari. Sed lucem aliunde non habeo. Ita Florentinius, qui ad Veteris Romani Rosweydiani annuntiationem videtur non advertisse.

[3] At quidquid sit de gemino Martyris nomine, ego nequaquam dubito, [annuntiatur; apud Grevenum autem 17 Octobris.] quin Privatus miles, in Rosweydiano una cum S. Callisto Papa ad diem XIV Octobris annuntiatus, idem sit cum hodierno Baronii. Ratio evidens est; nempe quod Privatus in prædictis Actis, e quibus illum laudatus Cardinalis assumpsit, etiam miles fuisse & cum Callisto, licet alio mortis genere, passus dicatur, ut mox videbimus. Grevenus a Sollerio nostro inter Auctaria Usuardina relatus, eumdem Martyrem die XVII Octobris manifeste signavit cum elogio ex iisdem Actis deprompto. Privati, inquit, martyris, qui cum esset miles & ulceribus plenus, a B. Calixto Papa curatus & baptizatus, pro Christo plumbatis, donec deficeret, mactatus est. Non video, quid Grevenum impellere potuerit, ut hujus sancti Martyris memoriam ad dictum diem referret; de Baronio autem sermo infra redibit, ubi in diem martyrii inquiram.

[4] [Innotuit ex Actis ejusdem S. Callisti Papæ;] De S. Privati gestis nihil innotuit, præter pauca, quæ in prælaudati S. Callisti Actis leguntur. Hæc in variis codicibus Ms. habemus, exstantque excusa prelo in collectione Bonini Mombritii tom. 1, & mutata phrasi apud Surium ad diem XIV Octobris. Henschenio nostro meliora visa sunt, quam mereantur, dum die X Maii gesta SS. Calepodii presbyteri, Palmatii aliorumque sociorum Martyrum ex iisdem excerpens, illa per notarios Romanos conscripta fuisse arbitratus est. Minus honorifice de iis sensit Cardinalis Baronius tom. 2 Annalium Ecclesiasticorum, ad annum Christi 226, num. 2, ubi hanc censuram tulit: Extant ejus (S. Callisti Papæ) passionis Acta, haud tamen in omnibus sincera: non enim probantur, quæ in eis habentur promulgata ab Alexandro (imperatore) adversus Christianos edicta, indictamque ab ipso adversus eos persecutionem fuisse. Repugnant enim his non solum, quæ ex Lampridio superius recitavimus; sed & quæ scripta sunt ab antiquis Christianarum rerum scriptoribus, qui omnes æque affirmant, nullam sub Alexandro excitatam in Ecclesia persecutionem. Baronii judicium adoptavit Sollerius in Observationibus Usuardi præcitato die X Maii & XIV Octobris, quo posteriori S. Callistus colitur, Actaque illa latius examinanda venient.

[5] [ex quibus illius conversionem] Nunc pauca, quæ de S. Privato in iisdem habentur, ex Suriana editione accipe. Postquam dixerat auctor anonymus, S. Callistum Papam ab Alexandro imperatore mancipatum carceri, fame, quotidiana fustigatione ac squalore maceratum fuisse, sic prosecutus est. Erat ibi quidam miles, nomine Privatus, qui ulceribus ac doloribus plenus die noctuque gravissime cruciabatur; hic ad pedes episcopi (S. Callisti in carcere detenti) provolutus rogabat auxilium sibi impendi, dicens, Salva me, pater, ab ulceribus meis; quia credo, Dominum Jesum Christum Deum vivum & verum esse, qui Blandam ab infirmitate liberavit (ut præmiserat) & me salvare potest; quia jam diu consumor in afflictione ardoris mei. Respondit B. Calixtus episcopus: Si credideris ex toto corde, & baptizatus fueris in nomine sanctæ Trinitatis, mundaberis. Respondit Privatus: Ego credo, quia me salvabit in baptismo dominus Jesus Christus per manum tuam, & omnia vulnera morbosque, quibus teneor, mundabit.

[6] [& martyrium hic damus,] Qui virtute Dei per baptismum mundatus alta voce magnificabat Dominum, dicens: Deus verus est & sanctus Dominus Jesus Christus, quem prædicat Calixtus episcopus: omnia vero idola vana ac muta consumentur: Deus autem Dominus Jesus Christus est. His auditis, Alexander iracundia plenus misit apparitores, qui Privatum militem plumbatis cæderent, donec deficeret. Calixtum vero episcopum jussit per fenestram domus præcipitari, & ligato ad collum ejus saxo, in puteum demergi, & super eum rudera cumulari. Effluxis vero septemdecim diebus, quidam ex presbyteris ejus, nomine Asterius, cum clero noctu veniens, levavit corpus beati episcopi, ac sepelivit in cœmeterio Calepodii via Aurelia pridie Idus Octobris. Simillima habent Beda & Ado in suis Martyrologiis ad diem XIV Octobris, ubi S. Callisti elogium ex iisdem Actis concinnatum exhibent. Atque hinc collige, Acta illa, etsi mendis non careant, antiqua tamen esse, cum ætate venerabilis Bedæ, qui anno 735 obiit, jam fuerint in pretio.

[7] Observandum quoque est, illos, qui sub Alexandro passi dicuntur, [& pro illo Martyre asserendo] non propterea e numero martyrum expungendos esse, quia is non legitur Ecclesiam Dei persecutus fuisse; cum imperatori, ut sæpe alias, attribui potuerit, quod ab ejusdem ministris factum fuerat, & Actis cetera bonis quædam adjuncta fabulosa nonnumquam inspersa deprehendantur. Sic ipse Tillemontius tom. 3 Monument. Eccles. Nota 3 in S. Callistum, ubi magnum martyrum numerum sub Alexandro impugnat, sancti tamen Callisti sub eodem imperatore martyrium admittit, modumque, quo occisus in Actis dicitur, satis probabilem esse affirmat. Quin etiam observat, eumdem sanctum Pontificem in vetustissimo Kalendario Bucheriano inscriptum legi, & in antiquo Catalogo Romanorum Pontificum, qui tomo 1 Aprilis Operis nostri præfixus est, diserte dici illum martyrio coronatum fuisse. Pro S. Privato martyre vindicando præterea facit, quod vetusti Martyrologii Romani Rosweydiani auctor, qui Romæ scripsit, ex magno martyrum numero, qui in prædictis Actis memorantur, duos dumtaxat, saltem nominatim, annuntiaverit, videlicet S. Calepodium presbyterum ad diem X Maii, sanctumque Privatum militem ad XIV Octobris, velut simul cum Callisto passum, ut supra dictum est, & Acta affirmant.

[8] Quid vero causæ esse, dicemus, quod hos duos potius, [aliqua observamus. Eodem tempore, quo S. Callistus,] quam Palmatium consulem cum 42 sociis, quam Simplicium senatorem cum aliis 68, quam Felicem & Blandam conjuges, de quibus Acta illa æque meminerunt, quid, inquam, causæ esse dicemus, quod duos illos præ ceteris memoratis laudati Martyrologii auctor consignaverit, nisi quod de utriusque martyrio cultuve aliquid certius cognovisset? Dixi tamen, saltem nominatim; quia die 2 Martii aliquam martyrum catervam Romæ sic commemoravit: Et plurimorum martyrum sub Alexandro capitali sententia damnatorum. Verum hi, de quibus præcitato die in Opere nostro actum est, videntur alii ab iis, quos S. Callisti Passionis scriptor laudavit. Tempus martyrii S. Privati pendet ab anno dieque martyrii S. Callisti, quocum ipsum passum diximus. Baronius tom. 2 Annalium, hujus sancti Pontificis necem diei XIV Octobris anni 226 illigavit, qui annus fuit 224 communis æræ Christianæ, quam Baronius biennio prævenit.

[9] Henschenius in Diatriba ad veteres Romanorum Pontificum Catalogos eamdem anno 222 affixit, [passus est, ideoque anno 222 vel sequenti.] ac consequenter etiam SS. Calepodii, Palmatii ceterorumque in ejusdem Callisti Actis laudatorum, martyrium ad eumdem annum reposuit. Consentit Papebrochius, ac præterea pro die martyrii S. Callisti diem XXVIII Septembris assignat in Conatu chronico-historico ad Catalogum Pontificum, quem & Pagius in Critica Baronii ad annum Christi 222 num. 4, & 224 num. 2 secutus est. At Tillemontius Nota 4 in S. Callistum maluit annum 223 signare propter tempus Pontificatus S. Zephyrini, cui Callistus successit, quemque fere usque ad finem anni 218 vixisse statuit; cum supra dicti eumdem anno 217 mortuum esse censuerint. Difficultas legi potest apud nos ad diem XXVI Augusti in S. Zephyrino § 3, ubi Pinius noster propterea ejusdem Pontificis mortem anno circiter 218 collocavit. Res denuo examinanda veniet in Actis S. Callisti, ad quem proprie pertinet; ego interim S. Privati martyrium anno 222 vel 223 affixi, quorum alterutro debuit contigisse.

[10] [De die martyrii dissentiunt aliqui;] De die altera superest quæstio. Mox dixi, S. Callistum ex sententia Papebrochii Pagiique die XXVIII Septembris martyrio coronatum fuisse. Rationem repetunt ex Actis, in quibus dicitur ipsius corpus, effluxis septemdecim diebus, seu, ut habent Acta Ms., post dies decem & septem, a martyrio ab Asterio presbytero e puteo sublatum & in cœmeterio Calepodii sepultum fuisse pridie Idus Octobris. Numerarunt igitur ordine retrogrado a die sepulturæ dies septemdecim, atque ita ad XXVIII Septembris pervenerunt, utroque termino, scilicet die XIV Octobris & XXVIII Septembris intra numerum septemdecim computato. Cardinalis Baronius tom. 2 Annalium ad annum Christi 226, num. 1, diem pridie Idus, sive XIV Octobris non sepulturæ, sed martyrio S. Callisti assignavit, & nihilominus S. Privatum ad XXVIII Septembris Martyrologio Romano inscripsit; non alia, opinor, de causa, quam quod septemdecim dies in Actis memoratos non a S. Callisti, sed a Privati nece numeraverit, eodemque modo, quo Papebrochius & Pagius, deinde computando processerit.

[11] [sed probabilius est, S. Privatum] Verum Baronio adversantur non tantum omnia Actorum exemplaria, quique hæc secuti fuere, Beda & Ado, sed etiam Catalogus Romanorum Pontificum, secundo loco ab Henschenio editus, nec non Anastasius Bibliothecarius, in quibus omnibus dicitur Callistus pridie Idus Octobris in cœmeterio Calepodii sepulturæ traditus fuisse. Id ipsum etiam indicari videtur in vetustissimo Kalendario Martyrum Bucherii, quod sic habet: Pridie Idus, Callisti, in via Aurelia, milliario III. Vetustum Martyrologium Hieronymianum Lucense, a Francisco Florentinio prelo datum illustratumque, de Callisto bis meminit; primo scilicet ad XII ac rursum ad XIV Octobris, observatque ibidem Florentinius, id ipsum quoque fieri in Martyrologiis Antverpiensi, sive Epternacensi, ac Corbeiensi. Atque hinc suspicatur, forte primum illius martyrii diem esse, secundum vero sepulturæ; & hanc suspicionem suam ex Actis S. Callisti firmare nititur. In hisce legitur S. Asterius presbyter post sex dies, jubente Alexandro, præcipitatus e ponte fuisse, ejusdemque corpus Ostiæ inventum & ibidem a Christianis quartodecimo Calendas Novembris sepultum.

[12] [die 28 Septembris passum esse.] Hos sex dies ipse repetendos putavit a morte S. Callisti, sive a XII Octobris, quo, ut dixi, idem sanctus Pontifex in Martyrologiis ab illo laudatis annuntiatur. Verum hoc argumentum ex iisdem Actis evertitur: etenim cum in illis dies septemdecim inter S. Callisti martyrium ac sepulturam ab Asterio curatam diserte numerentur, qua ratione idem ille Asterius sex dumtaxat dies laudato sancto Pontifici supervixisse dicetur? Profecto qui Acta illa consulere voluerit, clare perspiciet, istos sex dies non a nece, sed a sepultura S. Callisti computandos esse. Hinc Beda hæc ipsa Acta laudans, S. Asterium die XXI Octobris in Martyrologio suo celebravit his verbis: Eodem die natale S. Asterii, presbyteri Calixti, qui cum corpus ejus elevatum de puteo sepelisset, post dies sex audiens hoc Alexander imperator, præcepit eum per pontem præcipitari &c. Bedæ de more suo consonat Ado ibidem. Probabilior igitur est Papebrochii Pagiique opinio, quam conjectura Florentinii, ac propterea ego etiam S. Privatum, qui ex sæpe dictis Actis eodem, quo S. Callistus, die passus esse videtur, ad XXVIII Septembris cum Baronio potius referendum censeo, donec forte aliquid certius in gestis ejusdem S. Callisti, die XIV Octobris illustrandis, deprehensum fuerit. Interim hic obesse non debet, quod S. Privatus ab auctore vetusti Martyrologii Rosweydiani die XIV Octobris annuntietur; id enim factum esse videtur, quia proprium cultus diem non habebat, sanctusque Callistus, cujus in passione socius fuerat, illo die Octobris ob sepulturam corporis sui in cœmeterio Calepodii colebatur.

[13] Hactenus de Privato egi ex Actis S. Callisti, quæ sola aliis, [Recitatur aliud elogium ex Petro de Natalibus,] qui de illo meminerunt, præluxere. Eadem etiam sola laudat Petrus de Natalibus, episcopus Equilinus, in Catalogo Sanctorum lib. 9, cap. 78, ubi S. Privati elogium, partim ab illis diversum recenset. Sic igitur habet: Privatus martyr sub Alexandro imperatore Romæ passus est; qui cum esset miles plenus ulceribus, videns, qualiter S. Calepodius, presbyter & martyr, B. Callisto Papæ in custodia detento nocte cum immenso lumine apparuit, ipsumque blandis exhortationibus confortavit; ad pedes Callisti procidit, & pro sanitate sua instantius exoravit. Quem dum Callistus sacro fonte perfunderet, ab omnibus vulneribus curavit, ut supra dictum est in passione B. Callisti Papæ pridie Idus Octobris. Quod audiens Alexander imperator, post passionem Callisti Privatum teneri fecit, & in Christi confessione manentem tam diu plumbatis cædi, donec deficeret. Cujus corpus Asterius presbyter juxta corpus B. Callisti sepelivit XVI Calend. Novembris.

[14] [a prædictis Actis partim diversum.] Apparitionem S. Calepodii etiam memorant Acta ab aliis edita ac Mss., sed in his omnibus non dicitur Privatus illam vidisse, eave inductum esse, ut a S. Callisto sanari peteret. Quin potius innuunt, Blandæ sanationem, quæ per Christi invocationem paralysi subito sanata fuisse ibidem narratur, huic petitioni occasionem dedisse; cum Privatus supra num. 5 de Christo dicat: Qui Blandam ab infirmitate liberavit, & me salvare potest. Manifestius ab iisdem Actis recedit laudatus episcopus, dum S. Privatum primum post S. Callisti martyrium comprehensum occisumque ait: nec apud alium quemquam legi, quæ de ejusdem sancti Martyris sepultura prope corpus S. Callisti per S. Asterium XVI Kalendas Novembris facta affirmat, ideoque hæc veluti sine teste asserta nullius apud me momenti sunt.

DE SS. MARCO, ALPHIO, ALEXANDRO, ZOSIMO, NICONE, NEONE, HELIODORO, ET SOCIIS: ET DE TRIGINTA MILITIBUS, MARTYRIBUS.
IN VARIIS ASIÆ MINORIS LOCIS
Ex Martyrologio Romano & Fastis Græcorum.

Sub Diocletiano.

[Commentarius]

Marcus M. in Asia Minore (S.)
Alphius M. in Asia Minore (S.)
Alexander M. in Asia Minore (S.)
Zosimus M. in Asia Minore (S.)
Nicon M. in Asia Minore (S.)
Neon M. in Asia Minore (S.)
Heliodorus M. in Asia Minore (S.)
Socii MM. in Asia Minore
Triginta milites MM. in Asia Minore

AUCTORE J. S.

Martyres in titulo expressos ex Græcorum Fastis Martyrologio Romano ad hunc diem inseruit Baronius, [Hi Martyres in Romano Martyrologio annuntiati,] eosdem his verbis annuntians: Antiochiæ Pisidiæ sanctorum martyrum Marci pastoris ovium, Alphii, Alexandri & Zosimi ejus fratrum, Niconis, Neonis, Heliodori, & triginta Militum, qui ad miracula beati Marci credentes in Christum, diversis in locis, variisque modis martyrio coronati sunt. Locus martyrii non fuit Antiochia Pisidiæ, ut ipse innuit Baronius, dum dicit diversis in locis coronatos: sed jussu præsidis Antiochiæ Pisidiæ captus est Marcus, & triginta Milites, qui ad eum comprehendendum erant missi. Præterea Alphius, Alexander & Zosimus fratres quidem fuisse dicuntur apud Græcos, non tamen fratres S. Marci, ut redundante voce ejus in dato elogio insinuatur. Triginta Milites aliis non adjunguntur in omnibus Græcorum elogiis; sed in Menæis pro iis adduntur multi Pueri & Puellæ, Militibus seorsum commemoratis. Galesinius & Ferrarius Alphei, Alexandri, Marci & Sociorum meminerunt ad præcedentem diem.

[2] Cum autem nulla horum Martyrum inveniamus Acta; Græcorum vero Menologia & Menæa, in quibus commemorantur cum elogiis, [elogio celebrantur in Menologio Basiliano,] notabiliter dissentiant, omnia censeo recitanda, priusquam observem, de quibus inter se consentiant, & quæ ex omnibus probabiliora videantur. Menologium Basilianum, prout in postrema editione redditum est Latine, sic habet: Diocletiano imperatore, Marcus martyr pascebat oves in monte quodam apud Antiochiam Pisidiæ: tanto autem studio virtutes excoluit, ut & feræ imperio ejus subjicerentur. Nam cum venatores quidam ursam insequerentur, illa ad sanctum Virum confugiens, ejus pedes lingebat. Quod intuiti venatores, rem omnem præsidi Antiochiæ aperiunt: qui, missis triginta Militibus, jubet comprehendi Sanctum. At illi in itinere ab eo edocti ad Christi fidem convertuntur. Quod ubi rescivit præses, adductos Nicæam, mandat decollari. Cum vero sanctum Marcum per diversas urbes traxisset, quæsivit fabros ærarios, qui instrumenta ad torquendum cuderent. Id opus cum Alphæus *, Alexander & Zosimus aggressi, ferrum nulla ratione igni emolliri & subigi experti sæpius essent, in Christum credidere, damnatique capitis sunt una cum sancto Marco: quibus adjuncti Nicon, Neon & Heliodorus, qui fidem Christi susceperant, jugulati fuere.

[3] Menologium Sirletianum hæc affert: Item sanctorum martyrum Marci pastoris, [alio, eoque in nonnullis diverso] Alexandri, Alphæi, Zosimi, Niconis, Neonis, Heliodori, & reliquorum Puerorum & Virginum. Hi sancti Martyres fuerunt sub Diocletiano imperatore in urbe Antiochiæ Pisidiæ ex regione Phrygiæ Galaciæ sub præside Magno, qui cum jussisset venatoribus, ut feras investigarent, & venationem afferrent, accedentes ad montem, invenerunt sanctum Marcum oves pascentem, & ursam, quam insequebantur, ad ejus ipsius pedes procidentem, & vestigia lingentem. Erat autem sanctus Senex canos habens ad pedes usque prolixos. Delatus vero a principe venatorum Magno, detentus est a triginta Militibus, qui ab eo eruditi, crediderunt in Christum. Ipse vero præsidi oblatus, libere nomen Christi confessus, vinculis traditus est. Reliqui missi ad præsidem Nicææ, a quo & obtruncati sunt. Sanctum vero Marcum per urbes trahens Magnus, quæsivit fabros, qui tormentorum instrumenta coram sancto illo Viro componerent. Inventi sunt tres fratres Alphæus, Alexander & Zosimus. Cum igitur fabrilis artis periti opus aggressi essent, ferrum ipsum ut aqua defluebat, eorumque manus torpescebant. Quod cum artifices admirarentur, & vocem audirent illos hortantem, ut cum beato Marco pro Christi fide certarent, rem non neglexerunt, sed Christianos se esse, lætanti voce professi sunt.

[4] Statim tormentis subjecti sunt, & fervens plumbum in eorum ora infusum est. [in Sirletiano, seorsum commemoratis triginta Militibus;] Beatum vero Marcum cum tribus sanctis illis Pueris præses obtruncavit, ejusque caput in templum Dianæ misit: repente idola ipsa corruentia imminuta sunt. Quod miraculum videntes tres viri, Nicon, Neon & Eliodorus, in Christum crediderunt. Itaque & ipsi obtruncati sunt cum Pueris, Senibus & Virginibus. Martyrium vero pertulerunt Alphæus, Alexander & Zosimus in urbe Calyto mensis Septembris die XXVIII: Marcus vero in Claudiopoli XXI: Nicon & ejus Socii Mormilio XIII die Julii. Mox tamquam de aliis, cum tamen ex iisdem videantur, hæc subjunguntur in dicto Menologio: Eodem die commemoratio sancti martyris Alexandri & Triginta, qui cum eo passi sunt. Hi similiter sejunguntur in Menæis, in quibus de conversione & martyrio triginta Militum nulla fit mentio in Marci & aliorum elogio. At Alexander triginta illorum vocatur princeps aut antesignanus, in duobus versiculis ibi adjunctis, quos huc transfero, & Latine reddo:

Ἔξαρχον Ἀλέξανδρον εἶχον τοῦ τέλους,
Τμηθέντες ἄνδρες, ὧν ἀριθμὸς τρὶς δέκα.

Antesignanum finis (id est, mortis) habuerant Alexandrum
Secti (scilicet capite) Viri, quorum numerus triginta.

Sive hic designentur triginta Milites, quos S. Marcus dicitur convertisse, ut probabilius est; sive alii triginta ad hanc turmam minime spectantes, Alexander ille, si verum est nomen, alius est ab Alexandro, qui Alphii & Zosimi frater dicitur.

[5] Elogium, quod Menæa impressa de aliis exhibent, cum rursum differat a jam datis, [alio rursum in Menæis] Græcum huc transfero, & Latinum mox faciam. In annuntiatione, quæ præmittitur, utcumque mendose impressa, memorantur Marcus pastor, Alphius, Alexander & Zosimus fratres; Nicon, Neon, & Heliodorus cum Virginibus & Parvulis anonymis. Eorumdem fit mentio in versiculis infra dandis. Elogium vero sic habet: Οὗτοι οἱ ἅγιοι ὑπῆρχον ἐπὶ Διοκλητιανοῦ βασιλέως, ἐν πόλει Πισιδίας Μάγνου ἡγεμονεύοντος. δὲ μακάριος Μάρκος ἦν ποιμένων πρόβατα, λευκὸν ἔχων τὴν κόμην τῆς κεφαλῆς καὶ βαθεῖαν μέχρι καὶ πτέρνης αὐτῆς. ἐπεὶ δὲ διεγνώσθη ὡς εἴη χριστιανὸς, παραχρῆμα κρεμασθεὶς ξέεται, καὶ παρεπέμφθη ἐν Κλαυδιουπόλει. Προσκληθέντων δὲ χαλκοτύπων κατασκευῆν * ἔνεκα τῶν τοῦ μάρτυρος δεσμῶν, προσήχθησαν τρεῖς ἀδελφοὶ, Αλφειὸς, Αλέξανδρος καὶ Ζώσιμος, τὴν Κατάλυτον οἰκοῦντες κώμην, βάναυσοι τὴν τέχνην, καὶ τῆς τοῦ σιδήρου ἐργασίας ἐπιστήμονες. Ἀρχαμένων δὲ τύπτειν, κατέῤῥει σίδηρος ὡς ὕδωρ, καὶ αἱ χείρες αὐτῶν ἐνάρκουν. Οἱ δὲ τὸ συμβὰν θαυμάσαντες, καὶ φωνῆς θείας ἐπακούσαντες, προτρεπούσης συναθλῆσαι αὐτοὺς τῷ Μάρκῳ, οὐκ ἠμέλησαν, ἀλλὰ χριστιανοὺς ἐαυτοὺς ὡμολόγησαν. Εὐθὺς δὲ στρέβλαις ὑπεβλήθησαν, καὶ μόλιβδον ζέοντα διὰ τοῦ στόματος ἐδέξαντο, καὶ ἐν πέτρᾳ προσηλώθησαν, καὶ τὸν βίον ἐξῆλθον· δὲ Μάρκος ὑποδεθεὶς κρηπίδας, καὶ μαστιχθεὶς ἱκανῶς, καὶ ὀβελίσκοις καταπαρεὶς, καὶ τήν γλῶτταν τμηθεὶς, καὶ ἐν πέτρᾳ καθηλωθεὶς, τὴν κεφαλὴν ἀπετμήθη. Ὁμοίως δὲ καὶ Νίκων, καὶ Ἡλιόδωρος, καὶ Νέων, κρατηθέντες μετὰ νηπίων καὶ παρθένων πολλῶν, ἐν τῷ λεγομένῳ Μωρομιλίῳ ὑπὸ ξίφους ἀνηρέθησαν.

[6] [eoque ceteris probabiliore:] Hi sancti vivebant sub Diocletiano imperatore, Magno in civitate Pisidiæ præfecturam gerente. Beatus autem Marcus pascebat oves, candidam habens capitis comam, promissamque usque ad ipsum calcaneum. Ubi vero innotuit, quod esset Christianus, continuo suspensus raditur, missusque est Claudiopolim. Cum autem vocati essent fabri ferrarii ad construenda Martyris vincula, adducti sunt tres fratres, Alphius, Alexander & Zosimus, habitantes in vico Catalyto, fabri opificio, & intelligentes operationem in ferro. Cum vero cœpissent percutere, ferrum instar aquæ diffluebat, & manus eorum torpescebant. Hi factum admirantes, auditaque divina voce, quæ ipsos hortabatur ad certandum cum Marco, non fuerunt negligentes, sed Christianos se ipsi sunt confessi. Extemplo tormentis subjecti sunt, & plumbum fervens per os exceperunt, confixique insuper in petra, vitam finierunt. Marcus vero indutus crepidis (procul dubio pungentibus aut alio modo cruciantibus) vehementerque flagris cæsus, & subulis labefactatus, linguaque abscissa mutilatus, in petra fixus, capite secatur. Similiter quoque Nicon, Heliodorus & Neon, comprehensi cum Parvulis & Virginibus multis, in loco Moromilio dicto perempti sunt gladio.

[7] [versiculi Menæorum de iisdem.] Versiculi, dato elogio præmissi, sic habent:

Εἰσδύντες εἰς γῆν μάρτυρες τρεῖς Κυρίου,
Ἐκεῖθεν ἐκδύνουσιν εἰς θείαν δρόσον.
Ποιμὴν Μάρκος, Μάρκος, ὁν κτείνει ξίφος,
Ποιμὴν προβάτων, ὡς τῆς γραφῆς Ἀβελ.
Ἡλιόδωρος, Νίκων ἀλλὰ καὶ Νέων,
Χριστοῦ κατ᾽ ἐχθρῶν ἐκ ξίφους νίκη νέα.
Τμηθέντων παίδων καὶ γυναικῶν μυρίων,
παῖ γυναικὸς καὶ Θεὲ, πλήθη δέχου.

Ingressi in terram tres Martyres Domini,
Inde egrediuntur in rorem divinum.
Pastor Marcus, Marcus, quem perimit gladius,
Pastor ovium, ut memoratus in Scriptura Abel.
Heliodorus, Nicon & Neon
Nova contra inimicos Christi gladio sunt victoria.
Cæsorum Puerorum & mulierum millium,
O fili Mulieris & Deus, multitudines recipe.

In datis versiculis tres primi, qui non nominantur, & solummodo in terram ingressi dicuntur, sunt procul dubio Alphius, Alexander & Zosimus. Gladio occisus dicitur Marcus, gladio item Heliodorus, Nicon & Neon; idemque insinuatur de magna multitudine Puerorum, & Mulierum, quæ Virgines dicuntur in elogio.

[8] Facile videbit studiosus lector, magnam in datis relationibus esse differentiam. [Sancti saltem tres, dicuntur fuisse ex vico Calyto.] At non tam certo edicere possumus, quæ ex illis sint veriora. Mihi probabilior videtur expositio Menæorum, etiamsi fortasse habeat aliquid exaggerationis. Cum illa etiam congruit Synaxarium Sirmondi, sæpius in Opere nostro memoratum, quod totum hic non exscripsit Papebrochius noster, sed aliqua solum initio, & pluscula in fine, omissis intermediis, ut facere solebat de iis, quæ erant eadem cum Menæis impressis. In dicto autem Synaxario Martyres dicuntur Calytini, sive ex vico Calyto, in Menæis dicto Catalyto, quem nullibi invenio, neque id mirandum est de vico ignobili. Verisimile tamen est, Calytum aut Catalytum fuisse vicum Pisidiæ, cum Sancti dicantur comprehensi, imperante Diocletiano, & ἐν πόλει Ἀντιοχείᾳ τῆς Πισιδίας Μάγνου ἡγεμονεύοντος, in urbe Antiochia Pisidiæ præfecturam gerente Magno. Ita Synaxarium cum Menæis, nisi quod vox Antiochia in his sit omissa. Ex eo vico omnes forte fuerint. Quod tamen certum non est. At ex eo saltem fuisse Alphium, Alexandrum & Zosimum fratres, omnia insinuant. Nam in Synaxario & Menologio Sirletiano tres fratres dicuntur in Calyto occisi. In Menæis dicuntur in Catalyto vico habitasse, ut credendum non sit Menologio Sirletiano, ubi initio omnes Martyres dicuntur fuisse in urbe Antiochiæ Pisidiæ, additurque imperite ex regione Phrygiæ Galaciæ. Suspicor, id evenisse, quod civitas, cui præerat Magnus, confusa sit cum loco, in quo Martyres sunt comprehensi.

[9] Si dies, singulis Martyribus assignati, in Menologio Sirletiano & in Synaxario recte sunt expressi, [& ibi passi dicuntur hoc die, Marcus vero Claudiopoli XXI Septembris,] non eodem anno omnes sunt passi. Primi memorantur tres fratres Alphius, Alexander, & Zosimus, non quod præcipui essent, sed quod primi videantur occisi in Calyto, ubi erant comprehensi. Τότε τέλος τῶν τριῶν ἀδελφῶν γέγονε ἐν Καλύτῳ μηνὶ Σεπτεμβρίῳ κῆ. Et mors trium Fratrum contigit in Calyto mense Septembri die XXVIII. Ante hos certe comprehensus fuit Marcus opilio, de quo ibidem sequitur: τοῦ δὲ Μάρκου ἐν Κλαυδιουπόλει εἰκοστῇ πρώτῃ τοῦ αὐτοῦ. Marci vero Claudiopoli XXI ejusdem, scilicet mensis Septembris. Itaque hujus Sancti certamina videntur extracta fuisse in annum sequentem: nam per Calytum mittebatur Claudiopolim, quando tres illi Fratres sunt conversi, ut, si hi statim fuerint occisi, quemadmodum elogia insinuant, Marcus toto fere anno iis fuerit superstes. Occasio conversionis probabilius exponitur in Menæis, nempe quod ad vincula Sancti, quæ potuerant minus secura videri, componenda accerserentur, interque operandum inusitato aliquo prodigio moverentur. Vocatos vero fuisse, ut tormentorum instrumenta coram Sancto componerent, non est verisimile; cum res contigerit in itinere, quo Claudiopolim mittebatur S. Marcus.

[20] Locus martyrii Niconis, Heliodori, Neonis, Puerorumque & Virginum, [alii Philomilii in Phrygia: omnes simul culti:] qui cum illis dicuntur passi, alius est. Synaxarium ita habet: τῶν δὲ λοιπῶν ἐν τῷ Φιλομιλίῳ, Ἰουλίου δεκατρεῖς. Reliquorum vero (mors contigit) in Philomilio, Julii mensis die XIII. In Menæis locus dicitur Moromilium, verisimiliter mendose. Certe Philomilium est oppidum Phrygiæ, non longe admodum distans a Pisidia, idque hic designari, probabiliter credit Castellanus, qui Niconem, Heliodorum & Neonem ad XIII Julii Martyrologio universali inseruit, & Philomilii in Phrygia annuntiavit. Qua illi occasione fuerint capti, & martyrio coronati, non explicatur a Græcis, ut dubitari possit, an alia ratione spectent ad S. Marcum, quam quod in eadem ecclesia colantur. Nam de omnibus simul Martyribus in Synaxario subjungitur: Τελεῖται δὲ αὐτῶν σύναξις ἐν τῷ σεπτῷ αὐτῶν μαρτυρίῳ, τῷ ὄντι πλησίον τοῦ ἁγίου μάρτυρος Κυπριανοῦ ἐν τοῖς Σολομῶνος. Celebratur vero eorum festivitas in venerando eorum martyrio, quod est prope ædem sancti martyris Cypriani in tractu Salomonis. Hæc Sanctorum ecclesia aut Constantinopoli aut in ejus aliquo suburbio erat, quamvis non memoretur apud Cangium in Constantinopoli Christiana. Certe apud laudatum Cangium pag. 183 commemoratur in tractu Salomonis ecclesia SS. Cypriani & Justinæ; cui hanc Sanctorum nostrorum vicinam dici, ex eodem tractu colligitur.

[11] [triginta Milites Nicææ.] De palæstra S. Marci, quæ Claudiopolis dicitur, quæri ulterius potest, quænam illa sit ex pluribus ejusdem nominis civitatibus: nam Cellarius Claudiopolim memorat in Bithynia, in Cappadocia, in Galatia & in Isauria, ut quatuor civitates synonymas videatur asserere in variis Minoris Asiæ provinciis. Conjicio tamen, designari Bithyniæ Claudiopolim, quæ ante Bithynium fuerat dicta, cum quod illa reliquis videatur celebrior, tum quod Milites a Marco, ut asseritur, conversi, dicantur missi Nicæam, quæ alia est urbs Bithyniæ, ibique occisi. Quod vero spectat ad hosce triginta Milites, qui Nicææ dicuntur cæsi in Menologio Basiliano, & in utroque Menologio per Marcum instituti, quando missi erant ad eum comprehendendum; fatendum est, omnia illa minus certa videri, cum in Menæis de illis in aliorum elogio nulla fiat mentio, neque in Synaxario. Si tamen per S. Marcum fuerunt conversi, ut probabile est, quia saltem eodem die seorsum in Menæis memorantur, verisimilius apparet, illorum conversionem contigisse aut Claudiopoli, aut in via versus Claudiopolim, indeque Nicæam fuisse missos.

[12] [Aliqua in datis elogiis incerta aut falsa.] Restat modo, ut breviter dicamus, quænam in datis elogiis minus probabilia, aut suspecta de falsitate videantur. Primo occasio comprehensi S. Marci ex venatione, & ursa pedes ejus lingente, saltem suspecta videri debet, & prorsus incerta. Ut comprehenderetur, sufficere poterat gentilibus, quod innotuisset ut Christianus. Secundo miraculum, quo conversi dicuntur Alphius, Alexander & Zosimus, cum diverso modo exponatur: alius enim asseruit, ferrum non fuisse igni emollitum; alii ferrum, ut aquam, diffluxisse, incertum videri debet. Tertio prorsus fabulosum videtur, quod num. 4 in solo Menologio Sirletiano asseritur de misso capite S. Marci ad templum Dianæ lapsisque ibidem idolis, quo miraculo conversi essent Nicon, Neon & Heliodorus. Si quis consideret, pro singulorum comprehensione singula exponi prodigia, non immerito suspicabitur, figmenta esse studiose quæsita, quibus Martyres facere voluerunt illustriores. In tormentis, quibus Sancti dicuntur affecti, nihil invenio, quod sit improbabile. Attamen tanta non est auctoritas Menæorum, ut omnia credamus certa. Quæ vero in versiculis asseruntur, certiora passim sunt, ideoque dubitandum non videtur, quin pro fide occubuerint Marcus, Alphius, Alexander, Zosimus, Nicon, Neon, Heliodorus, multique Pueri & Puellæ, ac triginta alii Viri, probabilius milites. Non tamen æque certum, an omnes a S. Marco fuerint conversi, ejusque occasione passi.

[Annotata]

* Græce Αλφείος

* lege κατασκευῆς

DE SS. MARTIALI, LAURENTIO, GURGILO AUT GARGILO, MARIO AUT MARCO, FAUSTINO AUT FAUSTINA, VICTORE, CANDIDO AUT CANDIDA, VALERIA, LONGESA AUT LONGA, CELERINA, DONATA VEL DONATULA, FORTE LEA, LUCIOSA, EMILO, GAGILO, PLACIDO, LONGA, VICTORIA, PRISCA AUT PRISCO, MARTYRIBUS; QUIBUS FORTE ACCEDUNT MULTI ANONYMI, ET JULIANUS VEL JULIUS, CHRISTOPHORUS, NOBILIS ET SECUNDULA.
IN AFRICA.
Ex Martyrologiis.

[Commentarius]

Martialis M. in Africa (S.)
Laurentius M. in Africa (S.)
Gurgilus aut Gargilus M. in Africa (S.)
Marius aut Marcus M. in Africa (S.)
Faustinus aut Faustina M. in Africa (S.)
Victor M. in Africa (S.)
Candidus aut Candida M. in Africa (S.)
Valeria M. in Africa (S.)
Longesa aut Longa M. in Africa (S.)
Celerina M. in Africa (S.)
Donata vel Donatula M. in Africa (S.)
Lea M. in Africa (S.)
Luciosa M. in Africa (S.)
Emilus M. in Africa (S.)
Gagilus M. in Africa (S.)
Placidus M. in Africa (S.)
Longa M. in Africa (S.)
Victoria M. in Africa (S.)
Prisca aut Priscus M. in Africa (S.)
Anonymi MM. in Africa
Julianus aut Julius M. in Africa (S.)
Christophorus M. in Africa (S.)
Nobilis M. in Africa (S.)
Secundula M. in Africa (S.)

AUCTORE J. S.

[Hodierni Martyres in Romano Martyrologio memorati,] De hodiernis Maryribus Africanis, qui multa cum varietate in vetustis Apographis Hieronymianis recensentur, agit etiam Baronius in Martyrologio Romano, sed solum duos caute nominat, & viginti adjungit Anonymos, ita scribens: In Africa sanctorum martyrum Martialis, Laurentii, & aliorum viginti. In Annotatis vero laudat Bedam, sed interpolatum, aut potius Rabanum. Tum addit: Meminit Martialis & Sociorum Lucianus in Epistola, quæ exstat apud Cyprianum 22 editionis Pamelii (imo 21 etiam in editione Baluzii.) De Laurentio seu Laurentino ipse Cyprianus Epist. 34. An iidem sint, haud compertum, cum præsertim de Laurentino agatur iterum. Recte monet Baronius, id se nescire. Si idem esset Laurentius hodie, qui memoratur in laudata Cypriani Epistola, jam de eo actum esset tam in Martyrologio Romano, quam apud nos, ad III Februarii, ubi de Celerina, Ignatio & Laurentino ex memorata Cypriani Epistola egit Bollandus. Reperitur etiam aliquis Laurentius inter Martyres Africanos, de quibus apud nos actum est ad X Junii pag. 267, & ex aliis quoque nominibus unum alterumve consonat. At ex his nihil concludere possumus, cum nomina illa satis sint vulgaria, & multo plura dissonent.

[2] De Martiali, qui in memorata Luciani Epistola legitur cum aliis pluribus, [non innotescunt ex Operibus S. Cypriani:] apud nos quoque cum Martyrologio Romano actum est ad XVII Aprilis pag. 480. Occurrunt alii non pauci Martyres, quibus nomen fuit Martialis, & ex illis jam septem invenio Africanos. At ex sociis diversis omnes videntur alii, & solum utcumque dubitari posset de iis, qui magno numero recensentur ad VII Maii pag. 136, ubi bis occurrit nomen Martialis, & alia quædam nomina cum aliquot hodiernis consona, sed longe plura diversa. Sequentur & plures alii Africani mense Octobri & Novembri: sed neque illos cum hodierno Martiali componere valeo. Itaque hodiernam Martyrum turmam, de qua nihil habemus aliunde, ex Martyrologiis recensebo, ut de nominibus saltem & numero conjecturas nostras proferre valeamus.

[3] [sed multa cum varietate habentur.] Florentinius in Martyrologio Hieronymiano sic habet: In Africa natalis sanctorum Martialis. Laurentii. Gurgili. Marii. Faustini. Victoris. Candide. Variæ. Longese. Celerine. Donate. Leæ. Luciosæ. Emili. Gagili. Placedi. & aliorum XX. Longe. Victoriæ. Prisce. Habemus hic nomina novemdecim. Codex Epternacensis ibidem in Annotatis sic recitatur: Et in Africa Marcialis, & aliorum viginti. Leui … Longæ, Secundæ, Valeriæ, Donatæ, Leæ, Luciosæ, Emili, Gageli, Placidi, & aliorum XX. Item Longæ, item Victuriæ, Prisci. Codex Corbeiensis apud Acherium eos sic enuntiat: In Africa natalis sanctorum Laurentii, Faustini, & Victuriæ, Candidæ, Valeriæ, Donataæ, Levæ, Luciosæ, Gagili, Placidi, & aliorum multorum: Longini, Victuriæ, Prisciniani. Magna hæc est disserentia, cum multo pauciores enumerentur, omisso etiam Martiali, qui passim in omnibus Apographis, etiam contractis, reperitur.

[4] [in Martyrologiis Hieronymianis,] In Martyrologiis magis contractis paucos tantum ex hisce memoratos invenio. In Richenoviensi sex enumerantur hoc modo: In Affrica, Martialis, Leontii *, Marii, Faustini, Victoris, Candidi. In Augustano solum fit mentio trium aut quatuor, videlicet Martialis, Laurentii, … Emeli. Additur Cypriani, sed verisimiliter a XXVI huc perperam translati. Tres præcedentes sunt etiam in Labbeano, ibique additur, Ebriani: quod nomen est corruptum, fortasse ex Cypriani. Iidem rursum sunt in Gellonensi cum corrupto Cypriani nomine. Corbeiense brevius habet: In Africa natalis sanctorum Martialis, Laurenti. In antiquissimo apud Martenium tom. 3 Anecdotorum Laurenti solius fit mentio, in aliis solius Martialis, sed hic potest esse martyr Cordubensis, qui cum aliis eodem die aliquot locis annuntiatur. Rabanus de his ita habet: In Africa Martialis, Laurentii, & aliorum XX. De iis Martyribus etiam aliqua reperiuntur in Auctariis Bedæ & Usuardi: sed ea mitto, quod nequeant multum habere auctoritatis.

[5] Pars horum Martyrum videtur etiam annuntiari in codicibus Hieronymianis ad XXIV Septembris, ut ibidem monui in Prætermissis. [ubi eorum pars etiam habetur ad XXIV Septembris.] At duo priores inter hodie nominatos non occurrunt. Verba subjungo ex Florentinio: Et alibi natalis Juliani. Christofori. Laurenti. Martialis. Victoris. Gargili. Marci. Nobilis. Victoriæ. Secundulæ. Faustine. Valeriæ. Celeriane. Donatule. Luciose. Verba codicis Epternacensis ita recitat Florentinius: Et alibi Juliani, Christofori, Laurenti, Maleialis *, Victoris, Secundulæ, Fausti, & Valeriæ; Celerini, Donatellæ, Luciosæ. Corbeiensis apud Archerium: Et alibi, natalis sanctorum Julii, Christophori, Laurentii, Martialis, Victoris, Gargili, Marci, Nobilis, Victoriæ, Secundolæ, Faustinæ, Valeriæ, Celerinæ, Donatulæ. Nihil fere de his illo die in Martyrologiis contractioribus legi, nihil apud præcipuos medii ævi martyrologos, jam ad XXIV in Prætermissis observavi: cumque ibi locus martyrii sit omissus, vix dubitare possum, quin ad hunc spectent diem, iidemque sint cum hodie memoratis. De duobus prioribus utcumque dubitari potest, cum inter hodiernos nullibi compareant. At facile etiam potuit contingere, ut neutro die habeatur accuratus nominum catalogus. Quidquid sit, cum veritas certo nequeat inveniri, quid sentiendum videatur de numero, edicam, & certiora nomina breviter investigabo.

[6] Rabanus cum Martiali & Laurentio alios ponit viginti, [Numerus non est omnino certus:] ut videatur credidisse, turmam fuisse viginti & duorum circiter Martyrum. In codice Usuardino Rosweydi, apud Sollerium in Usuardo ad hunc diem, legitur: Item Martialis & aliorum XXXIII Martyrum. In Epternacensi codice bis ponitur, Et aliorum viginti; ut, si quis verba illius codicis stricte velit amplecti, & sic Martyres enumerare, inveniat ultro quinquaginta. At cum Rabanus procul dubio vetusta illa Martyrologia habuerit minus corrupta, quam nos modo habeamus, illius de numero sententia mihi præplacet: & suspicor, cum Martiali, aut cum Martiali & Laurentio, sic alios viginti circiter fuisse, ut omnes illi, qui postea nominantur, ex eodem sint numero. Hoc si verum est, omnium fere nomina habemus, sed multa ex iis corrupta & varia, ut de aliquibus ne nosse quidem possimus, virine fuerint, an mulieres.

[7] Nomina vero hæc sunt. Martialis & Laurentius primi passim sunt, [enumerantur nomina eorumdem,] & eorum nomina raro corrupta. Qui sequitur Gurgilus, Blumiano Gurgulus, ad XXIV duobus locis Gargilus dicitur. Quartus Marius, in duobus tantum codicibus ad hunc diem memoratus, videtur ille esse, qui ad XXIV item in duobus dicitur Marcus, ibique etiam post Gargilum ponitur. Quintus Faustinus in tribus codicibus ad hunc diem memoratus, ad XXIV in duobus Faustina vocatur, in tertio Faustus. Sextus Victor in duobus tantum codicibus ad hunc diem, in tribus aliis videtur dici Victuria: sed ad XXIV Victor in omnibus tribus inter primos ponitur, ut videatur agnoscendus, & ab eo distinguenda Victoria, prout in quatuor codicibus ambo reperiuntur. Septimam pono Candidam ex duobus condicibus, Candidus vero vocatur in Richenoviensi. Quæ Varia deinde uno loco vocatur, sex aliis Valeria dicitur, & hoc nomine octava ponitur. Sequitur nona Longesa, cujus nomen dubium, cum in Epternacensi scribatur Longa, in Corbeiensi videatur omissa. Decima est Celerina, uno tantum loco ad hunc diem, ad XXIV tribus cum varietate reperta, ut ibi Celeriana, Celerina & Celerinus scribatur, sed tenendum nomen Celerina. Undecima Donata tribus locis sic dicta, duobus aliis ad XXIV Donatula, uno Donatella.

[8] [partim certa, partim dubia,] Duodecima recensetur Lea duobus locis, tertio Leva dicta, quæ non invenitur ad XXIV, ideoque dubia mihi apparet. Nam si præcedens vocata fuerit Donatula, hujus nomen in Donatam & Leam fuerit distractum. Attamen verisimilius est, nonem Leæ accessisse Donatæ, & sic ad XXIV unicam ex duabus haberi Donatulam. Decima tertia Luciosa quinque locis sic dicta, uno omissa, in Blumiano Lucia. Decimus quartus Emilus, in Corbeiensi quidem cum aliis omissus, sed in Epternacensi & in tribus etiam contractis expressus. Decimus quintus Gagilus tribus locis constanter sic dictus. Decimus sextus Placedus, probabilius Placidus, ut in aliis duobus codicibus legitur. Tum sequitur Longa in duobus codicibus, in Corbeiensi Longinus, verisimiliter distincta a Longesa vel Longa ante memorata, & sic decima septima. Decima octava ponitur Victoria, duobus ad hunc diem locis Victuria dicta, & ad XXIV duobus item locis rursum Victoria. Decimæ nonæ nomen varium, nimirum Prisca, Corbeiensi Priscinianus, in Epternacensi & Blumiano Priscus.

[9] [& adduntur quatuor minus certi.] Præter novemdecim Sanctos enumeratos, ex quibus sola fere Lea utcumque videtur dubia, fortasse addendi veniunt alii nonnulli, qui ad XXIV memorantur. Primus ex his est Julianus, in Corbeiensi Julius dictus. Secundus Christophorus. Accedit post alios in duobus codicibus tertius Nobilis. Quarta Secundula in omnibus tribus nominata, quacum eadem esse potest Secunda, ad XXVIII in solo Epternacensi memorata. Hos itaque quatuor si reliquis addamus, erunt Martyres viginti & tres, atque hic numerus satis congruit cum datis supra Rabani verbis. Multo plures fuisse conjicit Florentinius in Annotatis pag. 883, ubi in omnium enumeratione bis vult apponi, Et aliorum viginti, ut habet codex Epternacensis. Non ausim hanc opinionem improbabilem dicere; incertam tamen credo, eaque de causa non modo nonnullos ex enumeratis, sed magis etiam Anonymos dubitanter in titulo exprimendos censui.

[Annotata]

* aliis Laurentii

* Martialis

DE S. STACTEO MARTYRE, ET DE S. TURTURINO
ROMÆ
Ex Martyrologiis & Vita B. Rabani.

[Commentarius]

Stacteus Mart. Romæ (S.)
Turturinus Romæ (S.)

AUCTORE J. S.

[S. Stacteus ut martyr in Hieronymianis] Martyrem parum cognitum hodie in Romano Martyrologio annuntiat Baronius, ita scribens: Ibidem (id est, Romæ de qua egerat) sancti Stactei martyris. In Annotatis addit: De eodem Beda (supposititius) & Usuardus & alii recentiores, consentiuntque vetera manuscripta, videlicet Martyrologia, non Acta. Legitur sane memoria S. Stactei in vetustissimis Martyrologiis, necdum impressis, Baronii tempore, sed luxato subinde nomine, ut solet in iis contingere. Hieronymiana apud Florentinium ita habent: Romæ natalis Stactæ. Codex Corbeiensis: Romæ, natalis sancti Stactei. In Epternacensi: Romæ S. Stactei. Et ibidem primo loco: Romæ natalis Stertei. Florentinius in Annotatis dubitat, an idem sit Sterteus & Stacteus. At, spectatis crebris illorum Martyrologiorum repetitionibus, vix ullum mihi relinquitur dubium, quin idem sit Martyr. Quod vero Petrus de Natalibus lib. XI num. 262 dicit Stacteus confessor Romæ quievit IV Cal. Oct.: & Maurolycus in suo Martyrologio; Romæ S. Stactei præsulis, parum nos morari debet, neque fundatum ingerit dubium de gemino Stacteo aut Sterteo. Cum enim in vetustis Martyrologiis Stacteus constanter memoretur ut martyr, & ambo illi recentioris ævi scriptores in non paucos id genus errores sint lapsi, simpliciter corrigendi sunt.

[2] Occurrit etiam memoria S. Stactei in Hieronymianis contractis. [aliisque vetustis Fastis memoratus,] Richenoviense habet: Romæ, Stertei. Tria alia nudum exhibent nomen, ut in iis plerumque fit, in uno etiam corruptum. Ex his Augustanum habet, Stathei, Labbeanum & Gellonense Stactei. Beda Stacteum non memoravit, uti nec Ado, nec Wandelbertus, nec Notkerus: reperitur tamen in Appendice Adonis & in aliquot codicibus Bedæ auctis. Rabanus, qui S. Stactei reliquias Roma accepit, ut videbimus, eum breviter memoravit his verbis: Romæ natale Stactei. Usuardus fere consonat, dicens: Romæ, natalis sancti Stactei. Reperitur etiam in duobus e Martyrologiis, quæ edidit Martenius tom. 6 Amplissimæ Collectionis. In Stabulensi sine loco ita habetur: Et Stactei martyris. Autissiodorense locum addidit hoc modo: Romæ ad Guttas natale sancti Stertei. Non satis capio, unde collector illius Martyrologii minus antiquus hauserit locum ad Guttas. Magis etiam miror ea, quæ de S. Stacteo ad hunc diem scribit auctor Ms. Florarii Sanctorum, Stacteum rursus confessorem faciens. Romæ, inquit, natale S. Stactei confessoris. Hic pius philosophus, & rerum demonstratione philosophica expertissimus, tandem mortalitatem omnium creaturarum & immortalitatem animarum considerans, & Dei magnalia inscrutabilia cognoscens, omnibus postpositis, sed solum, quæ vitæ sunt, agnitis, verus confessor, & Christianæ fidei professor effectus est. Existimo, hæc fuisse prolata ab aliquo, qui credidit, se sancto Confessori, ut putabat, attribuere posse generatim, quæ omnibus Sanctis sunt necessaria.

[3] [Romæ fere ignotus est. Reliquiæ ejus & S. Turturini Fuldam translatæ.] At magis laudo Ferrarium, qui maluit fateri, de S. Stacteo nihil innotuisse præter martyrium. Nam in Catalogo Sanctorum Italiæ ad hunc diem de S. Stacteo martyre Romæ sic habet: Stacteus Romæ martyrium passus a Beda, Usuardo & aliis refertur. Sed de eo nil aliud præterea scriptum legitur: nec ubi corpus ejus requiescat, sciri potuit, cum Romæ ejus nulla extet præter martyrii memoria. Ita Ferrarius. Verumtamen de reliquiis S. Stactei invenimus aliquid in Vita B. Rabani Mauri, data ad IV Februarii, quam scripsit Rudolfus presbyter ejusdem discipulus. Referuntur in illa Vita tres reliquiarum variarum translationes, quæ Fuldam, ubi abbas erat B. Rabanus, Roma delatæ sunt. Ex his secunda refertur cap. 4, ubi dicitur anno sequente (post 835 ante memoratum) sive anno 836 venisse ad Rabanum quidam laicus ab urbe Roma, Sabbatinus nomine, eidemque dedisse tum reliquias aliquot Sanctorum, de quibus jam actum est aut agetur, sancti autem Turturini ossa, & S. Stactei de cineribus corporis maximam partem, & ossa decem.

[4] [De aliis Stactei reliquiis nihil innotuit, nihil de Turturino,] Quod dicitur de ossibus S. Turturini hic adjunxi, quia ejus memoriam in sacris Fastis nullibi inveni, prætermissis aliis Sanctis, quorum reliquias tunc simul accepit B. Rabanus, quod illi vulgo sint noti. At de S. Turturino nihil præterea invenerunt Majores nostri, nihil ego hactenus invenio. Quo autem modo B. Rabanus reliquias acceptas deposuerit, mox edicit auctor, ita pergens: Ille vero universa hæc venerabiliter suscepta in arca, quam supra (cap. 3 num. 16) sub duobus cherubim positam diximus, supplici devotione collocavit. De aliis S. Stactei aut Turturini reliquiis apud Romanos scriptores nihil reperio. Ceterum insolita illa Romanorum de S. Stacteo ignorantia nonnullam mihi suspicionem ingerit, Sanctum forsan spectare ad notiorem aliquam Martyrum turmam, & hac die ob aliquam reliquiarum translationem aut festivitatem in Hieronymianis repeti potuisse. Fuit aliquis Stacteus inter septem fratres martyres S. Symphorosæ filios, quorum Acta data sunt ad XVIII Julii. Passi sunt illi Tibure in Latio: sed corpora deinde Romam translata. De eo suspicari quis posset, eumdem esse cum hodierno. Verumtamen talis suspicio non nititur rationibus idoneis ad aliquid asserendum.

[5] De S. Turturino nihil prorsus reperio. In Vita B. Rabani SS. Stacteus & Turturinus ne martyres quidem vocantur: atque inde forsan est factum, ut quidam recentiores S. Stacteum dixerint confessorem. At ex omisso ibi martyrum titulo nihil inferri potest, [sed Stacteus pro martyre habendus, & probabilius etiam Turturinus:] cum ibidem idem titulus omittatur de SS. Pontificibus Cornelio & Calixto, & cap. 4 & 6 de pluribus aliis, quos constat & martyres fuisse & ut martyres coli. Quapropter non dubitavi titulum martyris tribuere S. Stacteo; cum hic in vetustis Martyrologiis annuntietur, ut solent annuntiari martyres. At S. Turturino dictum titulum non adscripsi, quod illum aliunde probare nequeam, licet de eo etiam probabilius sit, martyrem fuisse.

DE S. JOANNE MARTYRE,
CAMULII IN AGRO GENUENSI.

[Commentarius]

Joannes M., Camulii in agro Genuensi (S.)

Ferrarius in Catalogo Generali ad hunc diem sic habet: Camulii apud Genuam S. Joannis martyris. In Annotatis ait, se Sanctum annuntiare ex monumentis ecclesiæ S. Michaëlis Camulii, qui pagus a Genua tredecim millibus passuum in Ortum distat (notatus in tabulis ditionis Genuensis ad mare vulgari nomine Camogli.) Addit: Reliquiæ illius ibidem requiescunt. Ita ille. Cum autem in Catalogo Sanctorum Italiæ nihil de hoc sancto Joanne reperiam, nihil apud alios scriptores, suspicio oriri potest, esse Martyrem alio loco passum, cujus corpus Camulium fuerit translatum.

DE S. DODA VIRGINE, ET FORSAN MARTYRE.
IN DIOECESI AUSCIENSI IN NOVEMPOPULANIA.

[Commentarius]

Doda Virg. & forsan Mart., in diœcesi Ausciensi in Novempopulania (S.)

AUCTORE J. S.

[S. Doda a recentioribus memorata ut virgo,] Ex martyrologis, quorum Opera ad nostram notitiam pervenerunt, primus S. Dodam annuntiavit hoc die Philippus Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum ad XXVIII Septembris, ubi sic habet: In territorio Auscensi sanctæ Dodæ virginis. Unde ejus notitiam acceperit, in Annotatis indicat his verbis: Ex monumentis ecclesiæ eidem Virgini dicatæ in vico de illius nomine dicto, ubi corpus illius asservatur: ex quibus apparet, illam S. Quiteriæ virginis & martyris sororem fuisse. Prolixius S. Dodæ elogium contexuit Saussayus in Supplemento Martyrologii Gallicani, hæc scribens: In territorio Ausciensi sanctæ Dodæ virginis, quæ sanctæ Quiteriæ virginis & martyris soror, perfectaque imitatrix ejusdem sanctimoniæ, ipsius & consors gloriæ (quamquam tramite incruento cæli invaserit limina) meritis egregiis effecta est. Pretiosum cujus corpus in propria illius ecclesia vici de suo nomine nuncupati etiamnum honorifice servatur. Brevius S. Dodam virginem in diœcesi Ausciensi annuntiavit Castellanus, omnes ad eumdem diem, omnes sine martyrii palma, quam etiam negat Saussayus. At verisimiliter nihil de S. Doda noverat, præterquam ex Ferrario.

[2] Verum tam in Actis quam in lectionibus Officii S. Doda dicitur virgo & martyr, [in Officio virgo & martyr dicitur.] totumque Officium, quod anno 1643 una cum Actis Tolosa missum est ad Bollandum per P. Petrum Possinum, recitatur de virgine martyre cum hac oratione: Omnipotens sempiterne Deus, qui beatam Dodam virginem tuam per martyrii palmam cælestem fecisti conscendere gloriam, da nobis ejus suffragantibus meritis cunctorum veniam delictorum, ut ad ejus mereamur pertingere consortium. Per Dominum &c. In Actis non modo martyr vocatur, sed multa etiam narrantur tormenta, quæ eidem illata asseruntur ante capitis resectionem, qua martyrium complevisse dicitur. Consentiunt Actis lectiones Officii de variis suppliciis Virgini illatis, ac de capite eidem tandem amputato. Quapropter existimo, Ferrarium non abjudicasse S. Dodæ martyrii palmam, sed eam aut lapsu memoriæ aut alio casu solum ab eo in brevi annuntiatione omissam. Dum enim observat, S. Quiteriæ virginis & martyris sororem fuisse, ostendit, se aliqua saltem monumenta de S. Doda vidisse. Itaque laudatorum martyrologorum auctoritas me non deterret, quominus S. Dodam ut virginem & martyrem coli existimem.

[3] Quod spectat ad Acta jam memorata; ea nequaquam digna censeo, [Acta, utpote fabulosa, non edenda;] quæ studioso lectori communicem, aut Operi nostro inseram, cum aperte sint fabulosa. Videri possunt, quæ Papebrochius noster tom. V Maii pag. 172 num. 3 & seqq. disseruit de fabulosis S. Quiteriæ Actis: nam eædem hisce infartæ sunt fabulæ. Dodæ æque ac Quiteriæ pater attribuitur Catillius rex, mater Calsia regina, eadem eorum urbs regia Blancagia, in apographo nostro Blacagia, idem novem simul filiarum partus Calsiæ attributus, quibus tamen unus additur filius. Adduntur multa S. Dodæ certamina, partim cum diabolo, partim cum patre Catillio, partim cum fictitio imperatore Moderano, plurimaque tormenta & miracula. At omnia videntur figmenta, eaque ne admodum quidem vetusta. In lectionibus tribus Officii crassiores fabulæ sunt omissæ. Nulla ibi mentio Calsiæ matris, ejusve partus. Pro Moderano substitutus est Numerianus imperator, omissaque Virginis fictitia aliqua certamina. Relictus tamen rex Catillius ejus pater, relicta urbs Baltagia, ut ibi in apographo nostro scribitur: relicta alia plura improbabilia, ut satis appareat, ex lutulento fonte lectiones fuisse haustas. Itaque ne has quidem huc transferam.

[4] Malim certe ignorare, qua ætate vixerit S. Doda, [ætas & gesta ignota.] & quo martyrio ad cælum evolaverit, quam adeo fabulosa huc transferre. Fuit illa quidem soror S. Quiteriæ secundum hujus Acta, quemadmodum observat Papebrochius in S. Quiteria num. 8. At in S. Wilgeforte, novem quoque sororibus annumerata, de qua actum est ad XX Julii, novem illæ, ut volunt, sorores enumerantur num. 19, rursum num. 29, ac tertio num. 38, ex diversis documentis, nec ullibi fit mentio de Doda, ut ne in fabuloso quidem illo catalogo constanter locum invenerit. Igitur incertum plane est, an fuerit soror S. Quiteriæ aut S. Wilgefortis, quod certum fieri non posset, etiamsi ubique inter novem sorores recenseretur.

[5] Unum de S. Doda satis certum est, nimirum a multis seculis cultam fuisse in diœcesi Ausciensi, [Ecclesia, in qua corpus ejus servatum,] sive quod ibi fuerit passa, sive quod corpus aliunde eo fuerit delatum. Etenim inter instrumenta, quæ Dionysius Sammarthanus edidit tom. 1 Galliæ Christianæ, decimum nonum ecclesiæ Ausciensis pag. 168 est Charta Guilielmi Astaracensis comitis pro Ottone abbate Cimoritano, in qua sic loquitur: Ego Guilelmus Astaracensis comes, præventus & inflammatus pro meorum ac parentum remissione peccatorum, construo monasterium illam ecclesiam, ubi requiescit Christi virgo Doda, quæ videlicet ecclesia sita est in prædio Oriovallo antiquitus nominato. Deinde illud monasterium donat abbati Cimoritano. Tempus vero exprimit his verbis: Hoc donum factum est, regnante Henrico Francorum rege primo in diebus Benedicti Papæ, & Garsiano Ausciensi archipræsule.

[6] [seculo XI monasterio aucta.] Mabillonius ex allegatis temporis notis tom. 4 Annalium refert constructionem monasterii S. Dodæ ad annum 1033 num. 25. Regnabat tunc Henricus I in Gallia, & Benedictus IX sub finem ejusdem anni factus est Pontifex, ut donatio contigerit verisimiliter post annum 1033, aliquo ex annis sequentibus certe non anno 1030, ut memoriæ lapsu scribit Sammarthanus col. 979 in Garsia II Ausciensi, qui hic Garsianus dicitur: neque enim in Charta legitur, anno primo Henrici regis, ut ibidem asserit. Ceterum, quod magis spectat ad propositum nostrum, ex allegata Charta habemus, S. Dodam a seculo XI saltem fuisse cultam, & verisimiliter multo citius. Martyr in illa Charta non vocatur, ut ejus quoque martyrium videri possit minus certum. At incertius est, quo seculo obierit, martyrio enim coronari potuit prioribus seculis sub imperatoribus gentilibus, deinde sub regibus Gothis Arianis, ac demum sub Saracenis, aut in aliis barbarorum incursionibus. Dies in Actis notatur XXVI Septembris, idemque in ejus Officio: sed propter laudatos ante martyrologos ad hunc diem do S. Doda egimus.

DE S. CHARITONE ABBATE CONF.
IN PALÆSTINA.

Sec. IV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Chariton abbas conf., in Palæstina (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Sancti in Fastis sacris, maxime Græcorum, commemoratio; & cultus ecclesiasticus.

Memoria S. Charitonis, quamquam apud Græcos celeberrima, [Sanctus in plerisque Fastis Latinis omissus,] necdum adscripta est Martyrologio Romano, & ab aliis plerisque Latinis exsulat. Eum tamen ad hunc diem commemoravit Molanus in Additionibus ad Usuardum his verbis: Die vigesima octava, sancti patris & confessoris Charitonis. Secutus est Ferrarius in Catalogo generali his verbis: In Palæstina S. Charitonis abbatis Iconiensis. Fuit Sanctus patria Iconiensis, sed abbas in Palæstina. Castellanus eumdem sic memorat: In Palæstina, S. Chariton, celeber institutor laurarum. Grevenus & Canisius Charitonem aliquem abbatem ad XXV Decembris memorant; sed quæ addunt, hodierno non congruunt. Martyres ejusdem nominis plures in Opere nostro memorati sunt: sed alius est hodiernus Chariton, licet Acta hujus cum gestis alicujus martyris confusa aliqui existiment.

[2] Græci hodie Charitonem annuntiant maximo consensu tamquam Sanctum, [maximo consensu hodie memoratur apud Græcos,] cujus celebre est nomen, & cultus nominis celebritati congruus. Charitonem enim non modo memoratum invenio in utroque Menologio, in Menæis, in typico Sabæ, aliisque libris impressis, sed in plerisque etiam manuscriptis, in iisque, in quibus pauci tantum iique celebriores annuntiantur Sancti. Tale est Græcum Menologium, quod vidimus Florentiæ in bibliotheca abbatiæ Benedictinæ Casinensis, quodque ibidem pro nobis Latine reddidit & exscripsit ejusdem bibliothecæ præfectus, R. P. Petrus Aloysius Galletti, mira humanitate operam suam ultro addicens. In hoc Menologio tam pauci annuntiantur Sancti, ut plures per annum dies habeantur vacui, quam impleti: nec dubitandum est, quin colantur omnes, qui in dicto Menologio aut Kalendario memorantur. Aliud Græcorum Menologium prædicto simile paucitate Sanctorum præcipuorum, quos exhibet, olim acceperunt Majores nostri ex bibliotheca Friderici Lindebrochii, scriptis suis noti. In utroque ad XXVIII Septembris S. Chariton iisdem fere verbis annuntiatur. In priore: Sancti patris nostri Charitonis confessoris. In altero: Sancti patris nostri & confessoris Charitonis. Hæc observare volui, ne quis dubitare possit de cultu, quia S. Charitonem in Romano Martyrologio non invenimus.

[3] [Moscos, Arabes, & Officio colitur.] Etenim si ad maximum Fastorum Græcorum consensum addamus & Moscos, qui Græcos secuti sunt, & S. Charitonem eodem die in Ephemeride sua & in Menologio Slavo-Russico exhibent, neque de cultu ejus neque de antiquitate cultus ulla superesse poterit dubitatio. Officium de S. Charitone in Menæis impressis ad hunc diem præscribitur & ex eo inferius insignia Sancti elogia non pauca Latine recitabo. Anthologium Græcorum, quod anno 1738 impressum est ad usum Græcorum, qui Romanæ Ecclesiæ se subjecerunt, eodem die exhibet S. Charitonis Officium, ex præcedente contractum. Accedit Martyrologium Arabico-Ægyptium, quod Gratia Simonius ex Arabico Latinum fecit, & ad eumdem diem sic habet: Memoria patris nostri Cretonis, magistri monachorum. Vocari hic Cretonem ex Arabico, non mirabitur, qui compertum habet, quantum nomina luxari soleant per translationem ex uno sermone ad alterum notabiliter diversum. At titulus Magistri monachorum, qui Sancto tribuitur, conjunctus cum die, quo annuntiatur, satis ostendit, hodiernum designari Charitonem. Hoc etiam mox sequenti die ex eodem Martyrologio confirmatur: nam ibi annuntiantur S. Cyriacus monachus, a nobis ad eumdem diem dandus, vocaturque discipulus sancti Cretonis. Fuit revera S. Cyriacus S. Charitonis discipulus, eo certe sensu, quod habitaverit in monasteriis ab eo erectis, & in ejus spelunca sit defunctus.

[4] Quæ in Menologiis ac Menæis de S. Charitone commemorant Græci, [Sancti elogium ex Vita contractum:] invicem in plerisque consentientia sunt, & Actis consona, ut omnia videantur ex Actis in compendium contracta. Omnia exhibent Charitonem, ut multa pro fide passum sub Aureliano imperatore, deinde vero captum a latronibus, iisque mirabiliter liberatum, demum monachum, monachorumque multorum antesignanum. Satis erit, si huc unum transferamus elogium. Menologium Sirletianum sic habet: Commemoratio sancti patris nostri Charitonis, & confessoris, ducis eremi. Hic fuit sub Aureliano imperatore ex urbe Iconio: detentus vero a præside, & Christi fidem confessus, a quatuor militibus verberatur. Postea in carcerem conjectus, iterum eductus, flagris cæsus est. Mortuo autem Aureliano imperatore, cessante persecutione, sanctus Charito Hierosolymam venit sub patriarcha sancto Macario. Cum vero in itinere incidisset in latrones, in spelunca inclusus, hoc modo liberatus est. Serpens enim in vas illud, in quo latrones vinum servabant, irrepens, venenum evomuit: quod cum bibissent, expirarunt: quorum facultates Beatus ille pauperibus distribuit, & speluncam illam ecclesiam fecit: monachisque multis in eam congregatis, monasterium constituit, ex petra educta aqua, omni genere (omnis generis) morborum expultrice, & ita in summa senectute migravit ad Dominum. Hæc pluribus exponuntur in Actis, quorum auctoritas inferius examinabitur. Interim observo, multum pro tempore, quo Sanctus pro fide certasse dicitur, dissentire Menologium Slavo-Russicum, in quo hæc leguntur: Sancti patris nostri & confessoris Charitonis, qui vixit & passus est anno CCCLXII a Juliano. At hujus Menologii auctoritas in hisce nequit esse magna.

[5] In Menæis prolixo Officio celebrantur virtutes S. Charitonis. [aliquot ex odis Officii elogia, quibus pia exercitia,] Quapropter pro specimine aliliquot strophas, Latine redditas, huc transferam. Prima de laboribus piis sic habet; Passiones corporis continentia fecisti marcescere & fervida prece, serpentemque dolosum lacrymarum imbribus suffocasti, Pater: ac Deo excellenter placuisti, sancte Chariton. Idcirco cælestibus te exornavit charismatibus Jesus hominum amator, & salvator animarum nostrarum. Secunda strophe etiam certamina pro fide celebrat, atque ita habet: Sudoribus exercitationis extinxisti carbones passionum, Sanctissime. Cum igne injuriarum & dolorum congressus es, coram injustis judicibus confessus examinationem Verbi, quod caro factum est, martyrque nuncupatus es, multiplicium punitionum stigmatis variegatus, Piissime ac Beatissime. Tertia celebrat vitam monasticam his verbis: Solitudinibus & montibus te fugiens abdidisti, immaculatam servans animam, Sacratissime. Et SS. Trinitatis habitaculum te ostendisti: cujus potestate sacras ædificasti domos, Beate, & speluncas in salutarem acquisitionem monachorum, qui sanctam memoriam tuam honorant, Venerande.

[6] [certamina pro fide, & labores monastici celebrantur:] Quarta stropha, quæ est Joannis monachi, ut ibi legitur, ita habet: Piissime Chariton, tu etiam post mortem in cælis vivis in Christo, propter quem mundo te crucifixisti. Alienus enim a carne & mundo factus, major visibilibus vere vixisti: non enim tibi vixisti. Vixit vero in te potius Christus, Deus noster. Hunc ora, ut salutem consequantur animæ nostræ. Quinta est pia Sancti invocatio, quam mitto, uti & sextam & reliquas omnes, licet variis & plurimis honorum titulis celebretur Sanctus. Nam omnia generatim referuntur aut ad certamina pro fide, aut ad labores & virtutes vitæ solitariæ, aut ad vivendi documenta monachis data, aut ad gloriam in cælo obtentam. In ultima tamen stropha videtur insinuari patria Sancti, quod auctor sermonem dirigat ad fideles Iconii.

[7] [versiculi quibus in Menæis laudatur.] His igitur brevitatis gratia prætermissis, duos versiculos Græcos ibidem Sancti elogio præmissos subjungam cum interpretatione Latina:

Τῆς γῆς πατήσας τὰς τρυφὰς, Χαρίτων
Κατατρυφᾶ νῦν οὐρανοῦ τῶν χαρίτων.

Calcatis mundi deliciis, Chariton
Nunc cælestium gratiarum deliciis fruitur.

Additur sequens hexametrum, sed ibi vitiose impressum, quod ideo ex Anthologio recito, & Latinum facio.

Εἰκάδι ὀγδοάτῃ Χαρίτων θάνε γήραῖ μακρῷ.

Vigesima octava obiit Chariton in provecto senio:

Nihil quidem in allegatis versiculis dicitur de confessione fidei coram tyranno, tormentisque ea dc causa a Sancto toleratis. Cum tamen asserantur non solum in Vita & in omnibus Menologiis, sed etiam in odis Officii, Sanctusque illorum causa stricte confessor ubique nominetur: satis probabilia videntur Sancti pro fide certamina, sed solum brevitatis gratia in versiculis prætermissa, quod iis non sit immortuus. Dubium tamen videri imperatorem, sub quo Sanctus pro fide certavit, inferius videbimus.

§ II. Vita non est scriptoris contemporanei aut supparis: nec tamen videtur Metaphrastæ, sed antiquioris: in chronotaxim & gesta aliqua inquiritur.

[Vita Sancti scripta ex traditione per scriptorem posteriorem.] Vita S. Charitonis Græce scripta est, redditaque Latine, primum impressa est apud Lipomanum tom. 6 fol. 283, deinde apud Surium ad XXVIII Septembris. Auctor ipse in fine declarat, se diu post Sanctum scripsisse, idque ex sola traditione, ita scribens: Quæcumque ergo, dilecti, ex illius factis & miraculis tempus & oblivionem potuerunt effugere, ea studiosis vestris auribus tradidimus. Neque enim intervallum modicum inter Aureliani imperium & hoc tempus intercedit. Nos enim a nullo scriptis quicquam mandatum accepimus ex hoc, quod eo tempore essent pauci non solum monachi, sed etiam omnino Christiani, & qui essent signati luce cognitionis. Ii autem, qui erant, agitabantur quotidianis persecutionibus. Illa autem sunt, quorum hic fecimus mentionem, quæ viri pii, & veritatis amatores, filius a patre accipiens, corporali, inquam, & spiritali, conservarunt ad nostra usque tempora. Hæc, quæ scriptor ille de suis documentis & ætate exponit, certissime evincunt, Vitam non esse scriptam eodem seculo, quo vixit & defunctus est S. Chariton. Eadem verba verisimillimum faciunt, nec sequenti seculo V scriptam fuisse Vitam, quandoquidem seculo V usque ad medium fere senes aliqui vivebant, qui S. Charitonem nosse potuerant; post medium vero seculi V saltem aliqui superesse poterant, qui nonnullos ex ejus discipulis viderant. Attamen necdum video, ex allegatis verbis legitime inferri posse, Vitam fuisse scriptam post seculum VI. Etenim omnia illa poterat scribere auctor, etiamsi tantum duobus seculis post mortem S. Charitonis Vitam composuisset.

[9] Verumtamen, si credimus Allatio de Simeonum scriptis pag. 128, [Allatius, sequentibus aliis, eam Metaphrastæ tribuit:] multo serius scripta est Vita S. Charitonis, & auctorem habet Metaphrasten. Nam inter Vitas a Metaphraste compositas eam ibidem recenset, non alio tamen argumento, quam quod stilo Metaphrastæ congruam judicaverit. Allatium secuti sunt passim omnes, neque ullum inveni hac de re ab ipso dissentientem, non alia, opinor, de causa, quam quod nullus hanc Vitam studiose excusserit ea intentione, ut in ætatem ejus vel auctorem post Allatium inquireret. At ipse Allatius pag. 76 fatetur, difficulter resciri posse, quænam ex anonymis Vitæ sint Metaphrastæ, quæ vero aliorum, ita scribens: Sed quasnam Metaphrastes Vitas Sanctorum conscripsit? Hoc vero difficillimum est discernere. Nec alius poterit, nisi qui similes Vitas Græce percurrerit, & orationem & lumina in dicendo Symeonis optime calluerit. Nam id ex Latinis expiscari stultissimum fuerit: quod continget difficilius, quod (nondum capio, qua id causa factum sit) cum in aliis Orationibus & Vitis auctorum ut plurimum nomina præfigantur; in his, quæ Symeon descripsit, numquam aut raro prænotatum inveniatur. Hinc viri de antiquitate ecclesiastica bene meriti Vitas Sanctorum, quæ auctorem sibi præscriptum non præferunt, omnes non sine erroris atque inscitiæ nota Symeoni vindicarunt: quæ vere Symeonis non sunt.

[10] Difficultatem discernendi Vitas, quarum auctor est Metaphrastes, [quod ejus stilo congruam censuerit,] iterum maximam agnoscit pag. 80. Dixi supra, inquit, arduum hunc esse laborem & improbum, & quem ipse prudentioribus relinquerem. Conferam tamen aliquid studii & operæ, & viam aliis aperiam, ut ut potero. Hæc autem præstat texendo tres scriptorum catalogos. In primo catalogo recenset cum Vitas Sanctorum tum alia scripta quadringenta & quadraginta circiter, quibus suos attribuit auctores a Metaphraste diversos. Secundo catalogo Opuscula de Sanctis pleraque recenset fere centum, eaque adscribit Anonymis, & Metaphrastæ abjudicat. Tertium catalogum texuit ex Vitis Sanctorum centum circiter & viginti, quas judicat Metaphrastæ adjudicandas. Non negat tamen, plures alias esse Metaphrastæ, sed eas examinandi laborem pag. 124 relinquit iis, quibus plus otii est, & labor similis incumbit. De iis vero, quas recenset in catalogo, ait; Et habeto nunc tibi & paucas hasce a me tamquam Metaphrastæ proprias stylo signatas. Inter hasce autem enumeratur Vita S. Charitonis. Fateor, sæpe quæsivi in dicto Allatii Opusculo, quibus indiciis Vitas anonymas Metaphrastæ attribueret, ut artem eas discernendi ipse addiscerem; sed nihil umquam invenire potui, quo proficerem, nihil præter judicium de stilo, quo eas discrevit, statuitque Metaphrastæ attribuendas, nullis additis argumentis. An autem Allatius tot Vitas, quot in posterioribus catalogis recenset, tam diligenter pervolverit, ut certum ex stilo de singulis ferre potuerit judicium, dubitandum mihi videtur, quoniam aliis etiam occupationibus distractum se fateatur.

[11] [at variæ rationes allegantur,] Itaque non quidem negavero, aliquid judicio Allatii in hisce tribuendum, ubi non occurrunt rationes in contrarium. At minime existimo, judicium ejus pro certa regula habendum, sed potius examinandum, quando non desunt rationes dubitandi. In Vita autem S. Charitonis multa se offerunt, quæ non videntur esse Metaphrastæ. Primo auctor ait, se scribere ex traditione, quæ viri pii, & veritatis amatores, filius a patre accipiens, corporali … & spiritali, conservarunt ad nostra, inquit, usque tempora. Quo modo sic loqui poterat Metaphrastes? Etenim vivebat Constantinopoli seculo X; Chariton vero in Palæstina vixerat secundum auctorem seculo III & IV. Quomodo pater ad filium transmiserat Constantinopoli per sex integra secula, quæ antiquis temporibus gesta erant in Palæstina? Utcumque fieri hoc potuerat in Palæstina, maxime apud monachos, qui habitabant in lauris aut monasteriis, quæ fundaverat Chariton, saltem per duo aut tria secula, quandoquidem seniores monachi junioribus narrare soleant præclara majorum suorum gesta, & conservent memoriam locorum, in quibus illi habitarunt. At credibile non est, ejusmodi traditionem de gestis præcipuis S. Charitonis Constantinopoli viguisse seculo X, si nihil ante istud tempus de iis erat scriptum, uti nihil scriptum se invenisse affirmat auctor.

[12] [quibus videtur abjudicanda Metaphrastæ,] Nos enim a nullo scriptis quicquam mandatum accepimus, inquit. Hoc ipsum rursum est incredibile de tempore Metaphrastæ. Vix ullum enim potest esse dubium, quin jam ante Chariton Officio coleretur, cum habeatur in vetustissimis Græcorum Fastis, & sic Officium ejus saltem invenisset Metaphrastes. Præterea non potuit Metaphrastes de monasteriis per S. Charitonem cœptis ea suo tempore dicere, quæ auctor Vitæ variis locis pronuntiat. De primo enim monasterio num. 7 ait: Quod nunc vocatur Antiqua ecclesia, & sita est propter sanctissimam lauram, quæ Pharus dicitur, condita ab hoc magno Charitone. Loquitur certe auctor tam de ecclesia, quam de laura sive monachorum habitaculis, ut suo tempore exstantibus, & bene notis. Cum autem Palæstina a seculo VII usque ad tempora Metaphrastæ, & diutius etiam, gemuerit sub jugo Saracenorum, quis credat, seculo X permansisse in suo statu monasteria a Charitone condita seculo IV? Neque de primo dumtaxat sic loquitur biographus, sed etiam de secundo num. XI dicit: Quod Elpidius quidem postea amplificavit. Hæc verba rursum innuunt, exstitisse & illud monasterium, sed auctum ab Elpidio, dum scribebat. Clarius tamen idem pronuntiat de tertio, num. 12 ita scribens: Propterea aliam quoque illic ædificat lauram admirabilis hic Chariton: quam nonnulli quidem lingua Syra Sucam nominant, alii autem voce Græca Veterem lauram appellant.

[13] [& attribuenda monacho cuipiam] De spelunca, ubi solitarius, post condita monasteria, habitavit S. Chariton, mox ait auctor: Quæ usque in hodiernum diem appellatur Cremastos, id est, pensilis; non enim potest quis ad ipsam accedere, nisi scalis. Et paulo post: Ex uno enim antri latere protinus scaturiit aqua frigidissima & limpidissima, quæ manet usque in hodiernum diem &c. Hæc omnia diversum a Metaphraste auctorem, eumque & antiquiorem, & in Palæstina ex monachorum traditione scribentem, insinuant. Neque enim credibile est, omnia illa loca superfuisse tempore Metaphrastæ; neque hic seculo X tam accuratam de iis locis ex traditione notitiam acquirere poterat Constantinopoli. Quapropter magis existimo, Vitam fuisse scriptam in Palæstina seculo VI aut VII, antequam eam occupaverant Saraceni. Occupatio Hierosolymæ per Saracenos a Baronio & Pagio figitur anno 636, fuitque ea secundo tantum obsidionis anno capta, nec umquam ab imperatoribus Græcis recepta. Quapropter ante istud tempus Vitam S. Charitonis scriptam vix dubito. Fuisse etiam compositam, priusquam Persæ anno 614 Hierosolymam expugnarunt, certe verisimillimum est; cum eo etiam tempore multum passa sint monasteria Palæstinæ.

[14] Novi quidem, monasteria aliqua in Palæstina mansisse, [seculi VI aut VII:] dominantibus ibidem Saracenis, prout nostris etiam temporibus nonnulla in Oriente sunt sub Turcarum dominio. At minime credo, tria per Sanctum structa, aliaque loca superius memorata, usque ad seculum X eo in statu mansisse, in quo ea suo tempore fuisse, auctor insinuat; imo difficulter credere possumus, ea sic mansisse usque ad medium seculi VII, ideoque conjicio, Vitam citius fuisse scriptam. Verisimile est, ubi Cyrillus Scitopolitanus Vitas aliquot Sanctorum abbatum, uti SS. Euthymii, Sabæ, Joannis Silentiarii, & forte aliorum, post medium seculi VI scripserat, aliquem fuisse illo exemplo incitatum, ut Vitam S. Charitonis, qui illis omnibus præiverat, e tenebris erueret; eaque occasione Vitam eodem seculo VI fuisse scriptam a monacho quopiam Palæstinæ.

[15] Si modo quæramus, quantam illa Vita fidem mereri videatur, [hic ex traditione nosse poterat aliqua de monasteriis.] distinguendum erit inter facta, quæ in ea referuntur. Etenim cum in lauris aut monasterii S. Charitonis continua fuisset monachorum successio, facile propagari ad posteros potuerat traditio de conditis a Sancto monasteriis, cum monachi in hisce habitare pergerent. Poterat sic saltem confusa manere memoria de præcipuis Sancti virtutibus & monitis, uti & de locis, in quibus vixerat ac defunctus erat. Hæc igitur omnia, quæ discipuli Charitonis nosse potuerant, omnino probabilia sunt, & pro veris facile admitti possunt, præsertim cum in iis referendis sobrio admodum stilo usus sit auctor. At non æque probabilia sunt, quæ de Sancti pro fide certaminibus referuntur. Hæc enim visa non erant a monachis Palæstinæ, sed ante erant peracta, quemadmodum & illa ante contigerant, quæ de latronibus referuntur, & reliqua omnia ante conditum primum monachorum habitaculum.

[16] In chronotaxi vero scriptor ille aperte labitur, dum certamina S. Charitonis figit sub Aureliano imperatore, [Verum in chronotaxi aperte labitur,] qui anno 275 occisus est, mortuoque Aureliano, e carcere emissum & paulo post profectum dicit Hierosolymam, ac in ejus vicinia, postquam aliquo tempore detentus fuerat a latronibus, facit monachum; acsi ab anno 276, aut certe, si verba ejus latius exponere velimus, ante annum 280 monasticæ vitæ se addixisset. Attamen post pauca rursum ea scribit, quæ cogunt initium vitæ monasticæ S. Charitonis, aut potius constructionem primæ lauræ, annis saltem triginta quatuor serius figere, & annis facile quinquaginta serius figendam probabimus. Reliquis autem pecuniis, (quas latrones misere mortui reliquerant, si auctori credimus) ædificat sacram lauram, cujus prius meminimus: præterea autem sanctissimam quoque ejus ecclesiam, quam divinus dedicat Macarius, clavum tenens Dei ecclesiæ, quæ tunc erat Hierosolymis, qui etiam fuit unus ex pio catalogo, qui convenit Niceæ. Hæc verba constructionem lauræ S. Charitonis connectunt cum episcopatu Hierosolymitano S. Macarii primi. At episcopatum Macarii Papebrochius noster in Historia chronologica episcoporum Hierosolymitanorum cum Græco Eusebii Chronico figit sub consulatu Volusiani & Anniani, id est, anno 314, non 313, ut post Tillemontium tom. 7 in S. Helena art. 9 ait Lequienus tom. 3 Orientis Christiani col. 154.

[17] [dum Charitonem sub Aureliano facit confessorem, & mox monachum.] Laudatus quidem Tillemontius ibidem vellet episcopatum S. Macarii ab anno 311 aut 312 inchoare, & Eusebio tunc viventi opponit scriptores aliquot multo juniores, perturbatum dicens eo loco Eusebii Chronicon. At neque satis capio illam ejus crisim chronologicam; neque ad propositum nostrum conducit, duorum aut trium annorum differentiam scrupulose examinare. Præterea agnoscit nobiscum Tillemontius tom. 4 Nota 4 in Persecutione Aureliani, episcopatum Macarii ab anno 314 ordiendum, probatque, simul non consistere confessionem Sancti sub Aureliano, & initium vitæ monasticæ sub Macario, cum inter Aureliani mortem & episcopatum Macarii triginta novem, aut ex prioribus dictis Tillemontii, saltem triginta sex anni intercesserint. Auctor vero ita loquitur de utroque, ita detentionem Sancti per latrones mox subjungit, & constructionem ecclesiæ, ut vix unum alterumve annum videatur interponere voluisse. Quapropter nequit S. Charitonis confessio figi sub Aureliano, sed necessario figenda est serius, si pro vera admittatur: nam principium vitæ monasticæ, ut inferius probabimus, nulla ratione figendum est citius. Itaque cum fides Actorum hac in parte deficiat, ipsa confessio utcumque redditur dubia, & magis dubium tempus, quo contigerit.

[18] [Manet tamen ipsa confessio probabilis.] Quod spectat ad confessionem fidei coram tyranno, tormentaque aliqua & carcerem ea de causa tolerata, non video, cur ea generatim nequeamus admittere, ut admodum probabilia. Poterant monachi ad annos ducentos memoriam illius ad posteros transmittere: & auctor, qui bona fide in scribendo usus videtur, illam confessionem non asseruisset, quantum existimo, nisi eam didicisset ex monachorum traditione. Verum non tam facile monachorum traditio conservare poterat adjuncta omnia temporis & personarum, nimirum sub quo imperatore aut præfecto pro fide certasset, quanto post tempore solitariam vitam esset amplexus, quidque egisset tempore intermedio. Hinc auctor fortasse statim post egressum e carcere perrexit ad iter Sancti & vitam solitariam, quod nesciret alia intercessisse, etiamsi intercurrere potuerint anni non pauci. Ex hac observatione colligitur, Sanctum pro fide pati potuisse aut sub Galerio Maximiano aut sub Maximino, aut demum sub Licinio. Si passus est sub Galerio, liberatus fuerit anno 311, & sic annis ante constructum monasterium fere viginti, si sub Maximino, circa annum 313 carcere exiverit; si denique sub Licinio, anno verisimiliter 324.

[19] [quæ contingere potuit sub alio imperatore posteriore,] Sub uno, inquam, e tribus memoratis persecutoribus fidem confiteri, ac pro fide pati potuit S. Chariton, & e carcere demum emitti. Nam, finitis illorum persecutionibus, multi Christiani e carceribus educti sunt. At id factum non est post abdicatum imperium a Diocletiano, cujus persecutio in Oriente continuata est sub Galerio. Nescimus etiam, an post mortem Aureliani e carceribus emissi sint Christiani; neque probabiliter sub eo confessionem S. Charitonis figere possumus, quia sic anno 275 e carcere eductus fuisset Sanctus, id est, annis fere quinquaginta & quinque ante constructum primum ejus monasterium, quod figendum circa annum 330 videbimus. Itaque omnino videtur confessio S. Charitonis figenda aut sub Galerio, aut sub Maximino, aut sub Licinio, cum horum tempora minime repugnent.

[20] Quippe, etsi Sanctus continuo, ubi carcere liberatus erat, [potuitque Sanctus deinde solus in spelunca habitare.] ad eremum abivisset, non statim habuisset discipulos, nec primis vitæ solitariæ annis ecclesiam & lauram sive multas monachorum cellulas construxisset. S. Antonius per annos fere viginti habitavit in solitudine Ægypti, antequam discipulos instrueret. S. Hilarion ad annos viginti & duos solitariam vitam duxit in Palæstina, ac tunc demum monachorum habitacula erigere cœpit. Idem de aliis observari potest. Quapropter verisimillimum est, S. Charitonem similiter annis non paucis solum habitasse, etiamsi Vitæ scriptor de illis nihil memoret. Illud ipsum, quod de Sancto per latrones capto in Vita memoratur, accidere potuit, quando solus in spelunca aliqua degebat; prout revera ad S. Hilarionem latrones venerunt, teste S. Hieronymo in Vita. Quot vero annis primum solus habitaverit, nullo indicio divinare possumus. Si fidem confessus est sub Licinio, tantum quinque aut sex annis solus habitare potuit, multo pluribus, si sub Maximino aut Galerio.

[21] Constructionem primi anachoretarum habitaculi, quod lauram vocarunt Græci (est autem locus multis cellulis invicem distantibus distinctus, [Constructio primæ lauræ figenda est] & monasterium recte vocari potest) figendam esse circa annum 330, jam dixi. Ratio petitur partim ex tempore S. Macarii, qui ecclesiam dedicavit, teste biographo; partim ex S. Hieronymo mox laudando. Etenim S. Macarii obitus in Actis nostris ad X Martii, ubi de eo actum est, figitur circa annum 335, ab Henschenio. Papebrochius in Episcopis Hierosolymitanis existimat, non superfuisse Macarium post annum 333, nisi mensibus fortasse paucis. Tillemontius hisce satis consentit, dum tom. 7 in S. Helena art. 9 S. Macarium insinuat defunctum inter 331 & 335. Ipsum obitus S. Macarii annum certius non investigabo, cum saltem constet, successorem ejus Maximum anno 335 interfuisse conciliabulo, Tyri contra S. Athanasium congregato, ut vel ante annum 335 defunctus sit Macarius, vel eodem illo anno ante concilium. Itaque, si dedicatio ecclesiæ facta est per S. Macarium, ut in Vita asseritur, non multis annis post 330 contingere potuit. Neque hic dicendum videtur, exiguam esse biographi auctoritatem: nam dedicatio primæ monachorum in illis partibus ecclesiæ ex iis factis est, quæ facile per inscriptionem aliquam, aut sola etiam monachorum traditione biographo innotescere potuit, certe quamdiu ipsa exstabat ecclesia. Hanc autem exstitisse, dum scribebat, auctor num. 7 clare edicit.

[22] Jam vero neque citius figi posse constructionem lauræ S. Charitonis & dedicationem ecclesiæ, [inter annos 328 & 335:] sed hanc necessario referendam ad posteriores vitæ S. Macarii annos, certissime evincitur ex S. Hieronymo; qui eodem seculo in Palæstina scripsit Vitam S. Hilarionis abbatis, dandam apud nos ad XXI Octobris. In hac enim tom. 2 Operum S. Hieronymi editionis Veronensis col. 19 num. 14 Hieronymus ita loquitur: Necdum enim tunc monasteria erant in Palæstina, nec quisquam monachum ante sanctum Hilarionem in Syria noverat. Ille fundator & eruditor hujus conversationis & studii in hac provincia fuit. Habebat Dominus Jesus in Ægypto senem Antonium, habebat in Palæstina Hilarionem juniorem. Hæc Hieronymus dicit de tempore, quo monachi cœperunt confluere ad S. Hilarionem, quando hic, ut num. 13 dixerat, viginti & duos jam in solitudine habebat annos, fama tantum notus omnibus. Tillemontius tom. 7 in S. Hilarione chronotaxim vitæ ejus deducit, & ea, quorum occasione allegata verba protulit S. Hieronymus, figit anno 328, quemadmodum & constructionem monasterii S. Hilarionis. Chronotaxim hanc ante tempus examinandam non suscipio, cum id fieri debeat ad XXI Octobris: dicere tamen non dubito, eam saltem non longe a vera abesse, quod ad propositum nostrum hic sufficit. Si enim circa annum 328 necdum monasteria erant in Palæstina; nec monasterium S. Charitonis in Palæstina erat constructum, & consequenter ejusdem constructio ad ultimos Macarii annos differenda est, figendaque circa annum 330.

[23] [sed forte jam aliqui solitudinem ante incolebant.] Non tamen ex verbis S. Hieronymi, meo quidem judicio, inferri potest, S. Charitonem non vixisse solitarium in deserto aliquot annis citius. Imo non video, cur vera esse nequeant verba biographi, num. 8, ut habent verba Græca, hæc scribentis: Erant vero hi rari, & numero pauci, & ipsi quoque tempore persecutionis patriæ prætulerant solitudinem, ut vitarent persecutores, & sparsim versabantur in speluncis arundineti, quod situm est prope mare mortuum. Nam, sicut S. Hilarion ab anno fere 306 solitudinem incoluit, ut imitaretur S. Antonium, qui multis annis citius idem fecerat in Ægypto, ita & alii quidam privatim in locis solitariis habitare potuerunt circa Mare mortuum tempore persecutionum Diocletiani, Maximiani Galerii, Maximini & Licinii. Metus ipse persecutionis nonnullos ad loca deserta incolenda impellere potuit, quemadmodum eo timore primum impulsus est S. Paulus primus eremita. De hisce non videtur loqui S. Hieronymus, quando S. Hilarionem facit primum in Palæstina & in Syria monachum; sed primum fuisse dicit, qui vitam monasticam ibidem propagavit, sicut primus in Ægypto fuit S. Antonius, etiamsi S. Paulus Eremita ante Antonium in eremo vixerit. Attamen incertum saltem est, an illi etiam ante S. Hilarionem in solitudine vixerint.

[24] [Illam tamen non videtur Chariton incoluisse solus] Ludovicus Bulteau in Historia Ordinis monastici in Oriente lib. 2 cap. 9 agit de gestis & fundationibus S. Charitonis secundum Acta edenda, fateturque, inter liberationem S. Charitonis e carcere & fundationem primæ lauræ intercessisse secundum Acta annos, ut minimum quadraginta, & forte, inquit, fere sexaginta. Nam & cap. 3 agnoverat, S. Hilarionem videri primum Ordinis monastici in Palæstina fundatorem: eaque de causa S. Charitonis prima fundatio certe figenda est post annum 328, ut jam vidimus. Itaque secundum illa vixisset primum solus Chariton ad annos facile quinquaginta & quatuor. Verum nobis probabilior sententia Papebrochii nostri & Tillemontii, qui existimant, duos Charitones a biographo in unum confusos esse, ex quibus alter sub Aureliano, aut imperatore aut præfecto aliquo ejusdem nominis, multa pro fide sit passus; alter anachoretarum in partibus Hierosolymæ vicinis sit fundator.

[25] Probabilior, inquam, nobis est hæc opinio, quam sit illa, quæ anno 275 Charitonem eumdem pro fide patientem facit, & deinde circa 330 lauras fundare incipientem. Si enim annos solum viginti habuit Chariton anno 275, [ab anno 275, cum scriptor in chronotaxi erraverit;] jam annos septuaginta & quinque numeraverit anno 330. Multis tamen annis post primam fundationem superfuit, ut liquet ex aliis duabus lauris, quas fundavit, ac demum ex solitaria habitatione, quæ tamquam diuturna in Vita describitur. Præterea Sanctus in certaminibus non exhibetur ut juvenis, sed ut vir primas in sua civitate partes obtinens. Quapropter cum biographus certe erraverit nimis remota conjungens, ejus asserta pro chronotaxi non sunt tanti facienda, ut dicendum videatur, in decrepita ætate fuisse Charitonem, dum primam condidit lauram.

[26] Verumtamen necesse quoque non est, ut error ex duorum confusione obrepserit auctori. [sed fortasse non ex confusione duorum.] Potuit ad Aurelianum imperatorem referre, quod serius factum erat; sive occasione alicujus proconsulis aut præfecti, cui nomen erat Aurelianus, sive alia errandi occasione nobis ignota. Fortasse ex sola temporum ignorantia credidit, S. Charitonem non esse multo juniorem S. Antonio, ideoque referendum ad Aureliani tempora potius, quam ad Diocletiani secutorumque tyrannorum, qui Diocletiani persecutionem continuarunt, aut instaurarunt. Quidquid sit, crasso certe anachronismo a persecutione Aureliani ad episcopatum Macarii Hierosolymitani transilit auctor, ideoque credibilius est, ipsum errasse in tempore confessionis S. Charitonis, quam Charitonem tam senem fuisse anno 330, quam fieret ex corrupta Vitæ chronotaxi. Ex hoc etiam anachronismo Sancti confessio fit minus certa; probabilis tamen est, cum auctor post duo, ut minimum, secula facilius in tempore aberrare potuerit, quam in re ipsa, de qua poterat esse constans traditio.

[27] [Obitus figendus seculo IV, probabilius post medium.] Ceterum non refutabo ulterius illos, qui S. Charitonem statim post Aureliani tempora non modo monachum faciunt, sed etiam Ordini monastico vetustiori, ut volunt, attribuunt. De tempore autem obitus S. Charitonis nihil decernere propius possum, quam obitum figendum seculo IV, probabilius post medium. Nam multis annis videtur vixisse post primam circa 330 lauram exstructam, obiitque in provecta senectute. At nescimus, quot annos haberet anno 330. Si tunc non nisi triginta aut quadraginta fuisset annorum, potuisset superesse usque ad finem fere seculi IV; sed forte multo erat senior, ut obitus ejus tempus nequeat prope assignari. Acta modo subjungo, in Annotatis dicturus, quæ ad ea elucidanda se offerent.

VITA GRÆCA
Auctore anonymo.
Ex codice Ms. cum interpretatione apud Lipomanum edita.

Chariton abbas conf., in Palæstina (S.)
a

A. Anonymo.

PRÆFATIO

Πολλὰ τῆς διδασκαλίας τῶν εὖ καὶ ὡς Θεῷ φίλον βεβιωκότων τὰ ὑποδείγματα, ἐξ ὧν ἔνεστι τῷ βουλομένῳ τὰς μὲν ἐντολὰς πάσῃ δυνάμει τηρεῖν τοῦ Χριστοῦ, διαφεύγειν δὲ, ἅπερ ἐχθρὸς ἐχόμενα τρίβου σκάνδαλα τίθησι· δεῖ γὰρ τὰς τῶν ἱερῶν γραφῶν ἀνελίττειν βίβλους, καὶ οἷον ἔκ τινων πηγῶν ἀεννάων τὸ σωτήριον ἐκεῖθεν τῶν ἀρετῶν ἀρύεσθαι νᾶμα· ἑκατέρα τε γὰρ διαθήκη, καὶ μέντοι καὶ τῶν θεοπνεύστων διδασκάλων τε καὶ ἀσκητῶν αἱ συγγραφαὶ, οἷον πίνακι τινὶ, τῷ λόγῳ τὰ ἑκάστου τῶν ἁγίων τοῖς ἐπαΐειν βουλομένοις ὑποδεικνύουσι κατορθώματα. ἀλλ᾽ εἰ καὶ τούτων πλήρη τὰ εἰρημένα, ὅμως ἐπείπερ αὐθενεῖς καὶ νωθεῖς οἱ πλείους, καὶ δεόμεθα, καθάπερ οἱ βραδεῖς τὰ ὦτα, μεγάλων καὶ συνεχῶν τῶν τοῦ λόγου ψόφων, ἵν᾽ οὕτω μόλις τὸ ἐνηχηθὲν ἀκοὴ παραδέξηται, δεῖν νενόμικα μὴ παντελεῖ παραδοῦναι σιωπῇ τὰ ἐπὶ τῶν δωμάτων κηρύττεσθαι ἄξια, τοῦ θείου, φημὶ, καὶ μεστοῦ χαρίτων Χαρίτωνος. εἰ γὰρ καὶ βαρυκάρδιοι ἡμεῖς διὰ τὴν πρὸς τὰ γήἳνα τῆς καρδίας ῥοπὴν, ἀγαπῶντες ματαιότητα, καὶ ζητοῦντες ψεῦδος, ὡς θεῖος λέγει Δαβὶδ, ἀλλ᾽ οὖν, καθάπερ τις πέτρα, τὸν πυκνὸν καὶ ἀδιάπαυστον τοῦ λόγου σταλαγμὸν τοῦ ἀνθρώπου δεχομένη ψυχὴ πλήττεται πάντων b πόθῳ τινὶ, καὶ τοῦ τὰ αὐτὰ γενναίως ὑπενεγκεῖν διανίσταται, ἅπερ οἱ ἅγιοι πρὸς τῶν ἀοράτων τε καὶ ὀρατῶν ὑπομεμενήκασι πολεμίων. ἄρξομαι γοῦν ἐντεῦθεν.

[Præfatio de scribendæ Vitæ utilitate.] Multa sunt exempla doctrinæ eorum, qui vitam bene, & ut Deo placet, egerunt: ex quibus licet ei, qui velit, servare quidem Christi præcepta totis viribus, effugere autem offensiones, quas inimicus ponit in via. Oportet enim revolvere libros sanctarum Scripturarum, & tanquam ex perennibus quibusdam fontibus, virtutum salutare fluentum illinc haurire. Utrumque enim testamentum, doctorumque divinitus inspiratorum & exercitatorum scripta, oratione, veluti quadam tabula, ostendunt iis, qui volunt audire, res recte & ex virtute gestas uniuscujusque Sancti. Sed licet his plena sint ea, quæ dicta sunt, quoniam tamen sunt plures imbecilli & hebetes, & opus habemus, utpote tardi auribus, magnis & continuis sonis sermonis, ut sic vix tandem auris accipiat, quod resonat, oportere existimavi non omnino mandare silentio ea, quæ sunt digna prædicari super domos, de divino, inquam, & pleno gratiis Charitone. Nam etsi nos sumus graves corde propter ad terrena cordis inclinationem, diligentes vanitatem, & quærentes mendacium, ut dicit divinus David: veruntamen, sicut quædam petra, densam & assiduam suscipiens verbi guttam, anima hominis tangitur omnino b quodam desiderio, & excitatur ad excelso & forti animo ferendum ea, quæ Sancti sustinuerunt ab hostibus, tam qui sub adspectum cadunt, quam qui non cadunt: hinc ergo incipiam.

ANNOTATA.

a Non addidi, ex cujus bibliothecæ codice hæc Vita fuerit exscripta, cum id non inveniam in apographo notatum. Verumtamen vix dubito, quin sit ex bibliotheca regia Parisiensi, cum ex illa pro mense Septembri multa habeamus apographa Græca, & unum eodem plane charactere exscriptum, in quo notatur de more, ex bibliotheca Parisiensi scriptum esse.

b Πάντων legitur in apographo nostro; at puto legendum Πάντως, ut habet interpretatio Latina, & dictio sic fit perfectior.

CAPUT I.
Sancti patria, fidei confessio, tormenta tolerata, aliaque vitæ monasticæ prævia.

Ἦν ὅτε οἷον τις σκοτόμαινα, τῆς ἀσεβείας ζόφος ἀπάσαις ταῖς τοῦ Θεοῦ ἁγίαις ἐπεσκότησεν ἐκκλησίαις, καὶ θυέλλης δεινοτάτης δίκην, τῶν διωκτῶν θόρυβος τὰς τῶν πιστῶν ἐτάραξε διανοίας καὶ καθάπερ τι κῦμα, αὐτων ἐπανάστασις οὐκ ὀλίγους τῶν Χριστιανῶν τῷ τῆς ἀσεβείας βυθῷ κατεβάπτίσε. τῆς γὰρ Ῥωμαίων βασιλείας Αὐρηλιανὸς, τοῦ Σατανᾶ θεράπων κομιδῆ γνήσιος, τὰ σκῆπτρα πεπιστευμένος, τὰ μὲν πρῶτα, εἰ καὶ τῶν εἰδώλων λάτρης θερμότατος ἦν, ἀλλ᾽ οὖνγε Χριστιανοὺς οὐδὲν ἐκώλυε τὸν ἀληθῆ θεὸν προσκυνεῖν. εἶτα ὑπὸ τῶν ὑπ᾽ αὐτοῦ θεραπευομένων δαιμόνων ὑποβληθεὶς ἅπαντας τοὺς τὸν Χριστὸν Θὲον ἀνομολογοῦντας, μετὰ τὸ πολλαῖς ὅτι μάλιστα καὶ πικραῖς αἰκίσαι ταῖς βασάνοις, χαλεπῶς καὶ τοῦ ξῆν ἀπήλλαττεν, ξίφει ἀναιρῶν, θηρίοις παραδιδούς, πυρὶ, καὶ βαρυτάτους λίθους αὐτῶν ἐξαρτῶν, καὶ οὕτω θαλασσίῳ παραπέμπων βυθῷ· ἐντεῦθεν καθ᾽ ἐκάστην πόλιν καὶ χώραν ὑποτελῆ τούτῳ τυγχάνουσαν τὸ ἀσεβὲς ἐπ᾽ ἀγορᾶς προτιθεὶς διάταγμα, σπουδῇ παρήνει τὰ κεκελευσμένα ποιεῖν. ἦν οὖν ἰδεῖν καθάπερ λύκων ἐσμοῦ μεγάλῳ ἐπεισελθόντος ποιμνίῳ, τὰ τοῦ ἀληθινοῦ ποιμένος τῇδε κἀκεῖσε διασπειρόμενα θρέμματα. ὅσοι μὲν γὰρ τὸ ἄθεον ἐκεῖνο δημωσίᾳ προτεθειμένον προανεγνώκεισαν πρόγραμμα, οἱ μὲν δρασμῷ χρησάμενοι ᾤχοντο, οἱ δὲ μυχοῖς τὸ πρότερον ἐγκλεισάμενοι, εἶθ᾽ ὑπὸ νύκτα διδράσκουσιν, οἱ δὲ ἀθρόως ἐξ αὐτῆς οἰκίας κατασχεθέντες ἐπὶ τὸ δεσμωτήριον ἤγοντο, ἕτεροι δὲ μηδὲ τὰς πρώτας ὑπομείναντες ἐρωτήσείς, φεῦ ψυχοφθόρου ἀπωλείας, ἑαυτοὺς ἐνεγκόντες τῇ πλάνῃ κατεδουλώσαντο, τὸν νῦν ἀγαπήσαντες κατὰ τὸν δημᾶν αἰῶνα καὶ χριστὸν ἄνευ κινδύνων ἐξομοσάμενοι, ἀλλοι τῷ τῆς ἀσεβείας ζήλῳ τὰς ψυχὰς ἐπιῤῥώσαντες ποσὶν αὐτομάτοις προσήρχοντο τῷ δικάζοντι ἕτιμοι λέγοντες εἶναι, πάσας τε βασάνους ὑπενεγκεῖν, καὶ οὕτω τοῦ ζῆν βιαίως ὑπεξελθεῖν, τῆς εἰς Χριστὸν πίστεως ἐκπεσεῖν.

[3] Τότε δὴ τότε καὶ κατὰ τὴν ἱκονιέων πόλιν τῆς λικαόνων ἐπαρχίας τοῦ τοιοῦδε διαγγελθέντος προστάγματος, ἤτις καὶ πατρὶς χαρίτωνος ἦν, ἐπειδὴ ταῖς τοῦ σωτῆρος ἐντολαῖς μέγας οὗτος περιλαμπόμενος, περιβόητος ἅπασιν ἐτύγχανεν ὢν, ἀνάρπαστος εὐθὺς ἐπὶ τὸ τοῦ ἀσεβοῦς ἄρχοντος ἄγεται βῆμα. ἀλλὰ ἀκούσωμεν, οἷα ἐρωτώμενος ἅγιος, οἷα μετὰ παρρησίας ἐφθέγγετο. τί οὖν ἡγεμών; πρότερον, τί ὄνομα αὐτῷ, διηρώτα, καὶ τίς θρησκεία· ὡς δὲ Χριστιανὸν εἶναι, καὶ τὰ πρῶτα Φέρειν τῆς εἰρημένης ἐμάνθανε πόλεως, τί δήποτε, οὗτος, ἔφη, ταῖς τοῦ κρατίστου βασιλέως ἀντιφθεγγόμενος ψήφοις, τοῖς ἀθανάτοις θύειν ἥκιστα βούλει θεοῖς; ἐπειδὴ οὐ θεοὶ, ὑπατικὲ, οἱ θεοὶ ὑμῶν, γενναῖος μάρτυς τοῦ Χριστοῦ ἀπεκρίνατο, δαιμόνια δὲ πονηρὰ, ὡς καὶ τὰ θεῖα φησὶ λόγια· ὅτι πάντες οἱ θεοὶ τῶν ἐθνῶν δαιμόνια· δὲ κύριος τοὺς οὐρανοὺς ἐποίησε. καὶ ἑτέρωθι· θεοὶ, οἳ τὸν οὐρανὸν καὶ τὴν γῆν οὐκ ἐποίησαν, ἀπολέσθωσαν. αὐτοὶ τοίνυν ὑμᾶς, τοὺς μὴ δοκιμάζοντας τὸν θεὸν, ᾗ φησιν ἀπόστολος, ἔχειν ἐν ἐπιγνώσει, πείθουσι θεοὺς τούτους ἠγεῖσθαι δυοῖν χάριν, ἵν᾽ αὐτοὶ μὲν τῇ προσηγορίᾳ ταύτῃ δοξάζοιντο· ἥδονται γὰρ ἅτε πλήρεις ἀλαζονεῖας ὄντες, ὡς θεοὶ τιμώμένοι, ὑμᾶς δὲ, οὓς ἠπατήκασιν, εἰς τὸ ἡτοιμασμένον αὐτοῖς ἄσβεστον ἑλκύσωσι πῦρ. ἡγεμων ἔφη· ἀσχαλλᾶν μὲν ἔδει καὶ τὴν ἐσχάτην εὐθὺς ἐπάγειν σοι τιμωρίαν, εἰς τοὺς παντοδυνάμους οὕτως ἐμπεπαροινηκότι θεους. πλὴν ἐπεὶ μειλίχιοι οὗτοι καὶ λίαν ἀόργητοι, τούτους ἐν τῷ παρόντι καὶ αὐτὸς μιμησάμενος, τό λυσιτελοῦν σοι ποιεῖν ὑποτίθημι· τὸ δέ ἐστι· τοὺς μακροὺς ἔασαντα λόγους, τοῖς θεοῖς θυσίαν προσενεγκεῖν· οὕτω γὰρ ἐξέσται σοι κερδῆσαι καὶ τὸ τοῦ βασιλέως φιλότιμον.

[4] Εἰ μὲν θεοὶ ταυτὶ τὰ κωφάτε καὶ ἄψυχα, θεράπων ἀπεκρίνατο τοῦ Χριστοῦ, οὔκ εὐγε ποιεῖς ὑπατικὲ, μακρόθυμῶν ἐφ᾽ αἷσπερ αὐτοῖς ἐπάγομεν ὕβρισιν· εἴ δὲ μὴ θεοὶ, ὥσπερ οὐδὲ ταῖς ἀληθείαις θεοὶ, μάτην ἀπειλεῖς ἄρα, διακενής ἀνομεῖς. ἐμὲ γὰρ οὐχ αἱρήσει κίνδυνος οὐδεὶς, οὐδὲ πείσει τι τῶν ἁπάντων, θεὸν μὲν ἐγκαταλιπεὶν ζῶντα, δαίμοσι δὲ προσέχειν ἐναγέσι καὶ φθονεροῖς. ἐπεὶ μαθητής εἰμὶ καὶ αὐτὸς θέκλης, ἥτις φωστῆρος δίκην κατὰ τήνδε τὴν ἱκονιέων ταῖς τοῦ μαρτυρίου λάμπει μαρμαρυγαῖς, Παύλου τε τοῦ μεγάλου τῆς εὐσεβείας κήρυκος, ὃς καὶ αὐτὴν πρὸς τοὺς δὶα Χριστὸν ἤλειψεν ἀγῶνας. καὶ δὶα τοῦτο κἀγώ φημι μετ᾽ αὐτοῦ συμερον· τίς ἡμᾶς χωρίσει ἀπὸ τῆς ἀγάπης τοῦ θεοῦ, θλίψις, στενοχωρία, διωγμὸς, κίνδυνος, μάχαιρα, ἄλλό τι τῶν ἁπάντων; ἄρχων ἔφη· καὶ εἰμὴ ὄντως θεοὶ, ὡς φὴς, οὓς εὐσεβοῦντες προσκυνοῦσιν οἱ βασιλεῖς, πῶς ἡμεῖς εἰς αὐτοὺς πεπιστευκότες, τὰς τοῦ ξῆν ἐκεῖθεν ἔχομεν ἀφορμάς; πλανᾶσθε, ἡγεμὼν, μέγας ἔφη χαρίτων, θεοὺς εἶναι λέγοντες, τὰ ὑπὸ χειρῶν ἀνθρώπων δεδημιουργημένα, καὶ λόγου παντὸς καὶ φρενῶν ὄντα καὶ αἰσθήσεως ἔρημα, περὶ ὧν καὶ θεία ἠμῶν ἔφη γραφή· ὅτι στόμα ἔχουσι, καὶ οὐ λαλήσουσιν, ὀφθαλμοὺς ἒχουσι καὶ οὐκ ὄψονται, ὦτα ἔχουσι καὶ οὐκ ἐνωτισθήσονται· οὐ δὲ γάρ ἐστι πνεῦμα ἐν τῷ στόματι αὐτῶν· ὅμοιοι αὐτοῖς γένοιντο οἱ ποιοῦντες αὐτὰ, καὶ πάντες οἱ πεποιθότες ἐπ᾽ αὐτοῖς. οὐκ ἀληθεύει ταῦτα οὕτω λέγουσα γραφή; πρόσθες γὰρ πῦρ ταῖς αὐτῶν, εἰ βούλει, πλευραῖς, ξίνῃ τὰ αὐτῶν κατευαγῆναι πρόσταξον σκέλη, καὶ εἴσῃ πάντως, εἰ μὴ καὶ αὐτὸς ἔχεις ὁμοίως, ὡς ἀναίσθητά εισι, καὶ οὐδὲ κινεῖσθαι φθέγγεσθαι τὸ παράπαν δυνάμενα.

[5] Τούτοις παράνομος ὑπατικὸς εἰς ὀργὴν κινηθεὶς, γυμνοῦσθαι τῆς ἐσθῆτος κελεύει τὸν ἅγιον, καὶ τετραχόθεν τεινόμενον, νευροῖς ἀφειδῶς τύπτεσθαι. εἶτα, ἔργῳ τούτου προβάντος, φησὶ πρὸς αὐτὸν δικάζων· θύεις, Χαρίτων, τοῖς ἀθανάτοις θεοῖς, πλείονας ἐπενεχθῆναι βούλει τῷ σώματί σου πληγάς; οὔ, φησιν μάρτυς, οὐ θύσω τούτοις ἐγώ· εἰ γὰρ καὶ μυριάκις δυνατὸν ἦν ὑπὲρ τοῦ ἐμοῦ σωτῆρος ἀποθανεῖν, εἱλόμην ἂν προθύμως, τὴν αὐτοῦ θεότητα διαρνήσασθαι, καὶ δαίμοσιν ὀλεθρίοις θυσίαν προσενεγκεῖν. ἐπὶ τοσοῦτον οὖν αὐτὸν τύπτεσθαι πάλιν τοῖς βουνεύροις ἐκέλευσεν, ὡς μικροῦ καὶ τῶν σπλάγχνων ἅψασθαι τοὺς αἰκίζοντας. ἄφωνος τοίνυν ἐπὶ πολλὰς ἅγιος τὰς ὥρας μεμενηκὼς, καὶ τῶν δημίων ἀνενδότως ἐπαγόντων αὐτῷ τὰς πληγὰς, παύσασθαι τούτους μιαρὸς προσέταττεν ἄρχων, οὐ φειδοῦς τινὸς αὐτὸν ἀξιῶν· ποθεν; ἀλλ᾽ ὥστε μὴ θᾶττον ἀποθανόντα, τὰς μακροτέρας ἐκφυγεῖν τιμωρίας· καὶ δὴ τοῦτον οἱ ὑπηρετοῦντες ἐπωμισάμενοι, οὐδὲ γάρ οἷός τε ἦν οἰκείοις βαδίζειν πόσὶ, καὶ τῷ δεσμωτηρίῳ ἐναποθέμενοι, δευτέρᾳ ταμιεύουσιν ἐξιτάσει. καὶ ἵνα συντόμως εἴπω, χρὴ γάρ συνελεῖν, πάλιν κατὰ τὸ δικαστήριον μετὰ τὴν τῶν ἑλκῶν ἄγεται θεραπείαν· καὶ κολακείαις πρότερον, εἶτα καὶ τιμῶν ὑποσχέσεσιν, ὥστε θῦσαι τοῖς εἰδώλοις, δεινότατος ἡγεμὼν ἐπείρα τούτου τὸ εὔτονον ὑπεκλύειν. ἐπεὶ δὲ μᾶλλον τοῦ Χριστοῦ μάρτυς ἰσχυρότερος καὶ βασάνων καὶ θωπειῶν καταφαίνετο, καὶ τοὺς αὐτοῦ μυκτηρίζων λόγους, μειζόνων πρήτερον καὶ αὖθις κολάσεων πειραθεὶς, τῇ εἱρκτῇ σιδηρόδετος παραδίδοται.

[6] Οὐ πολὺ τὸ μέσον, καὶ ἀξίας, ὧν κατὰ Χριστιανῶν θεομάχος ἐτόλμησε βασιλεὺς, δίκας εἰσπραχθεὶς, τὸν ἀνθρωπίνον κακὸς κακῶς ὑπέξεισι βίον. τί οὖν τὸ ἐντενθεν; τὰ σκῆπτρα τῆς Αὐριλιανοῦ τοῦ δυσσεβοῦς διαδεξάμενος βασιλείας, τῷ τοῦ προβεβασιλευκότος ὑποδείγματι σωφρονίζει, καὶ δείσας μήποτε τὰ αὐτὰ κατὰ Χριστιανῶν δρῶν, καὶ ταῖς αὐταῖς ὑπόδικος γένηται τιμωρίαις, τὸν κατὰ τῶν χριστιανῶν παύσασθαι διωγμὸν, κατὰ πᾶσαν ἐκέλευσεν ἐπαρχίαν. ἵνα δὲ μὴ, τέλει μαρτυρίου τοῦ θείου τούτου τελειωθέντος ἀνδρὸς, ζημιωθῶσι πολλοὶ τὴν μεγίστην. ζημίαν, διαμαρτόντες, ἧς ἀπολαύειν ἔμελλον, ὠφελείας, καὶ βίῳ τυπούμενοι παῤ αὐτοῦ, καὶ λόγοις εἰς ἀρετὴν προτρεπόμενοι, οἰκονομεῖταί τι παρὰ τῆς καλῶς πάντα διοικούσης προνοίας κοινωφελέστερον· καὶ τῶν μὲν δεσμῶν καὶ τῆς φρουρᾶς μάρτυς ἀνεῖται, βασιλικοῦ τοῦτο συγχωρήσαντος ἐπιτάγματος. ὥσπερ δὲ ἤδη νεκρωθεὶς τῷ βίῳ, καὶ τῷ Χριστῷ ζῆν ἐθέλων, εἰκαὶ τοῦ θανεῖν ἀφείθη διὰ Χριστὸν, τὰ ἐκείνου στίγματα ἐν τῷ σώματι τῷ ἑαυτοῦ περιφέρων, τὴν πρὸς τὴν ἁγίαν πόλιν ὁδεύειν ἄρχεται. καὶ τῆς μὲν στενῆς εὐθέως ἐπιλαμβάνεται, πειρασμοῖς δὲ κατὰ σκοπὸν περιβάλλεται· τοιγάρτοι καὶ πλησίον αὐτῆς γενόμενος, ἑτέροις περιπίπτει διώκταις, τῶν προλαβόντων εἰς κακίαν ἐνδέουσι παντελῶς οὐδέν· ἄνδρες γὰρ πονηροὶ καὶ ἀτίθασσοι, καὶ παιδιᾶς μέρος, τὸ σφαγίαζειν ἀνθρώπους τιθέμενοι, κἀυταῖς ὁδοῖς τοὺς παριόντας λωποδυτοῦντες, ἐπεὶ τὸν ἅγιον μόνον ἴοντα κατὰ τὴν ὁδὸν ἐθεάσαντο, εἴ τι μὲν ἐφοδίων χάριν ἐπήγετο, τὸ τάχος ἀφείλοντο· ἄμφω δὲ τὰ χεῖρε εἰς τ᾽οπίσω δεσμήσαντες, καὶ κλοιῷ σιδηρῷ τὸν ἐκείνου περιβαλόντες τράχηλον, ὥστπερ τι θήραμα θῆρες ἄγριοι εἰς τὸ ἑαυτῶν ἀπήγαγον ἄντρον. πάλαι μὲν οὖν τῶν Ἰουδαίων κατηγορεῖτο πληθὺς, ὡς ληστῶν σπήλαιον τὀν ἱερὸν ἐκεῖνον πεποιηκυῖα ναὸν, τὸ δὲ νῦν ἔμπαλιν πεπραγμένον ἐστὶ· τὸ γὰρ τῶν ληστῶν τουτὶ σπήλαιον ἐκκλησίαν Θεοῦ παῤ αὐτοῦ γενόμενον ὄψει· ὅπως δὲ καὶ τίνα τὸν τρόπον, τὰ ἑξῆς τοῦ λόγου δηλώσει σαφῶς.

[7] Ἐκεῖνοι μὲν οὖν, ὥσπερ ἔφημεν, οἱ ἀλλάστορες δέσμιον ἐν τῷ δηλωθέντι ἤδη σπηλαίῳ καταλιπόντες τὸν ἅγιον, ὦδε καὶ ὦδε περὶ τὰς λεωφόρους, ὡς ἔθος αὐτοῖς, περιήεσαν, εἴπου καὶ ἀλλοις τῶν ὁδοιπόρων τὸ σύνηθες αὐτοῖς κακὸν ἔσονται. δὲ πρῶτα μὲν εὐχὰς ἀπεδίδου, καὶ ὡμολόγει θεῷ χάριτας, ἡδέως ὐπομένων τὰ λυπηρὰ δὶα τὴν ἐκεῖθεν ἐλπιζομένων ἀντίδοσιν. ἔπειτα καὶ τῷ τοιαῦτα τεχνασαμένῳ κατ᾽ αὐτοῦ πονηρῷ δαίμονι οὑτωσί πως ἀνδρικώτατα διελέγετο· ὡς δειλιῶντά με τὴν τοῦ θανάτου πεῖραν τοῖς ἀνδροφόνοις τούτοις φέρων παρέδοκας, μιαρὲ, ὡς τὴν ἐμὴν κωλύσων εἰς ἔργον προσελθεῖν πρόθεσιν; εἰ μὲν οὖν τὸ πρῶτον, αὐτά σε πείθει τὰ πράγματα, ὡς ἐγὼ τὴν τοῦ Θεοῦ Χάριν ἀγαθὴν ἔχων φρουρὸν, παντὸς θανάτου καταφρονῶ· εἰ δὲ τὸ κωλύσαι με τῆς ἐπιθυμίας τοῦ ζῆσαι κατὰ Χριστὸν, ἀνύσεις τὸ παράπαν οὐδὲν, αὐτοῦ βουλομένου. βούλεται δὲ πάντως, ἐπεὶ καὶ χαίρει βίου καὶ ψυχῆς ὀρῶν κάθαρσιν, ἵν᾽ ἔχοι πρόφασιν, ἀγαθὸς ὢν, ἀγαθὰ παρέχειν τοῖς φιλαρέτοις. ἀλλὰ τούτων ὦδε παῤ αὐτοῦ λεγομένων, ἕχις τῶν σκευῶν τινι προσερπύσασα, ὅπερ οἴνου μεστὸν ἦν, καὶ εἰς κόρον ἐμφορηθεῖσα, εἶτα κατὰ τοὺς πονηροὐς τῶν ἀνθρώπων κακῷ τὴν εὐεργεσίαν ἀμειβομένη, καὶ ἰὸν ἀντιδοῦσα τῆς πόσεως, ἀπηλλάττετο. οἱ λησταὶ δὲ οἴκοι καταλαβόντες, ἅτε δίψει κατειλεμμένοι, σπῶσι μὲν εὐθέως τοῦ ἀκράτου, θνήσκουσι δὲ ὁμοῦ, καὶ οὗτως οἱ κακοὶ τῷ κακῷ τιμωροῦνται· καὶ πολλῶν ἠδικημένων ἐκδίκησιν θεία δίκη ποιεῖ. ἐντεῦθεν τὸ τῶν μιαρῶν ἐκείνων ληστῶν καταγώγιον, ὅπερ ἐπηγγειλάμην εἰπεῖν, ναὸς Θεοῦ ἅγιος γίνεται, ὅς παλαιὰ νῦν ἐκκλησία κατονομάζεται, καὶ πρὸς τῇ εὐαγεστάτῃ λάυρᾳ, τῇ λεγομένῃ φάρος, διάκειται, ὑπὸ τοῦ μεγάλου τούτου Χαρίτωνος τὴν σύστασιν ἔσχεν. ὅρα δὲ καὶ ταῦτα, πῶς καλὴν εὗρε καὶ θαυμαστὴν τὴν οἰκονομίαν. τί γὰρ γίνεται, καὶ ὅποι τὰ κατ᾽ αὐτὸν πρόεισιν;

[Gravis Christianorum persecutio sub Aureliano:] Fuit, quando veluti quædam vertigo & caligo impietas effudit tenebras omnibus sanctis Dei ecclesiis, & instar gravissimæ procellæ, tumultus persecutorum mentes conturbavit fidelium, & non secus ac unda quædam, eorum insurrectio non paucos Christianos obruit profundo impietatis. Cum enim Aurelianus, satanæ valde germanus minister, suscepisset sceptra imperii Romanorum, primum quidem, etsi ardentissimus esset cultor simulacrorum, Christianos tamen nihil prohibebat a verum Deum adorare. Deinde cum id ei suggessissent, qui ab eo colebantur, dæmones, omnes, qui Christum Deum confitebantur, postquam plurimis & acerbissimis affecerat suppliciis, graviter etiam vita privabat, aut ense interimens, aut tradens bestiis, aut igni, aut etiam gravissimos eis appendens lapides, & in maris sic profundum transmittens. Deinde in unaquaque civitate & regione, quæ ejus parebat imperio, in foro impium proponens edictum, hortabatur diligenter exequi ea, quæ jussa fuerant. Licebat ergo videre, perinde acsi agmen luporum in magnum gregem irruisset, veri Pastoris oves huc & illuc dispergi. Quicunque enim illud impium publice propositum edictum b prius legerant, alii quidem fuga sibi consulebant: alii autem prius inclusi penetralibus, deinde sub noctem effugiebant: alii vero repente in ipsa domo comprehensi, ducebantur in carcerem: alii autem, cum nec primas quidem sustinuissent interrogationes, (o, qui animam perdit, interitum) errori seipsos mancipabant, quod nunc est, sicut Demas, seculum diligentes, & Christum sine periculis abjurantes: alii cum zelo pietatis animas confirmassent, ad judicem sua sponte accedebant, dicentes se esse paratos ad omnia ferenda tormenta, & sic per vim vita excedere potius, quam a fide in Christum excidere.

[3] [Sanctus Iconii comprehensus, & interrogatus.] Tunc, tunc etiam in civitate Iconiensi provinciæ Lycaoniæ c hoc annunciato edicto, quæ quidem erat patria Charitonis, quoniam mandatis Salvatoris hic Vir magnus illuminatus, clarus erat apud omnes, arreptus statim ducitur ad tribunal imperii præsidis. Sed audiamus, cum quanta interrogatus Sanctus loquebatur fiducia d. Quid ergo præses? Prius interrogavit, quod esset ei nomen, & quæ religio. Postquam autem esse Christianum intellexit, & primas obtinere partes in civitate: Quare, inquit, o tu, sententiæ ac decreto repugnans imperatoris, minime vis sacrificare diis immortalibus? Quoniam non sunt dii, o consularis, vestri dii, respondit generosus Christi Martyr, sed mala dæmonia, sicut dicunt divina eloquia: Omnes dii gentium dæmonia, Dominus autem cælos fecit. Et alibi: Dii, qui cælum & terram non fecerunt, pereant. Ipsi ergo vobis, qui non probatis Deum, ut ait Apostolus, habere in agnitione, persuadent eos deos existimare duabus de causis, nempe ut ipsi quidem glorificentur hac appellatione, (Gaudent enim, ut qui sint pleni arrogantia, se tamquam deos honorari) vos autem, quos deceperunt, attrahant in sibi paratum ignem, qui non extinguitur e. Præses dixit: Oporteret quidem indignari, & protinus tibi ultimum inferre supplicium, qui diis omnipotentibus ita insultaveris: sed quoniam ii sunt placidi, & ad iram non propensi, eos ego quoque in præsentia imitans, suggero, ut facias id, quod tibi conducit. Illud autem est, ut longis relictis orationibus, diis offeras sacrificium. Sic enim tibi licebit laudem parare ex imperatore.

[4] Si dii quidem sunt hæc surda & inanima, respondit Christi Servus, [fidem libere profitetur,] non recte facis, o consularis, leviter ferens eas, quibus afficimus ipsos, contumelias. Sin autem non sunt dii, sicut revera non sunt, temere minaris, & te incassum inique geris. Me enim non vincet ullum periculum, neque quicquam persuadebit ex omnibus, Deum quidem relinquere viventem, scelestos autem & invidos venerari dæmones. Nam ipse quoque sum discipulus Theclæ, quæ instar luminaris in hac civitate Iconiensium resplendet splendoribus martyrii: & Pauli f magni præconis veritatis, qui ipsam quoque instruxit, & adornavit ad certamina propter Christum suscipienda. Et ideo ego quoque cum ipso hodie dico: Quis me * separabit a charitate Dei? Tribulatio, an angustia, an persecutio, an periculum, an gladius, an aliquid aliud ex omnibus? Dixit præses: Si non sunt dii, ut dicis, quos pii adorant imperatores, quomodo nos, qui in ipsos credimus, illinc vitæ habemus occasionem? Erratis, o præses, dicit magnus Chariton, deos esse dicentes ea, quæ fabricatæ fuerunt manus hominum, & quæ carent omni ratione, sensu & sapientia. De quibus dicit etiam divina nostra Scriptura: Os habent, & non loquentur: oculos habent, & non videbunt. Aures habent, & non audient: neque enim est spiritus in ore ipsorum. Similes eis fiant, qui faciunt ea, & omnes, qui confidunt in eis. An non vera dicit hæc proferens Scriptura? Admove, si velis, ignem eorum lateribus, aut jube securi frangi eorum tibias, & scies omnino, nisi ipse quoque sis similiter affectus, ea esse nullo sensu prædita, & neque omnino posse moveri, aut loqui.

[5] His ad iram motus iniquus consularis, jubet Sanctum veste nudari, [& pro ea varios sustinet cruciatus;] & in quatuor partes extensum, nervis crudeliter verberari. Deinde cum hoc processisset ad effectum, dicit ei judex: Sacrificabisne, o Chariton, diis immortalibus, an vis tuo corpori plures inferri plagas? Non, inquit Martyr, eis sacrificabo. Si enim fieri posset, ut millies morerer pro meo Salvatore, lubenter id susciperem prompto & alacri animo, potius quam ejus negarem Divinitatem, & exitialibus dæmonibus offerrem sacrificium. Tamdiu ergo jussit eum rursus verberari boum nervis, ut, qui eum torquebant, viscera propemodum tangerent. Cum ergo multas horas mutus mansisset Sanctus, lictoribus in infligendis plagis minime cedentibus, eos cessare jubet scelestus præses, non quod ei censeret parcendum, (Quomodo enim?) sed ne citius per mortem longiora effugeret supplicia. Atque eum quidem cum, qui ministrabant, sustulissent humeris, (neque enim fieri poterat, ut suis ingrederetur pedibus) & in carcere deposuissent, eum secundæ reservant examinationi: & ut paucis dicam, (oportet enim rem in pauca conferre) rursus deducitur ad deos colendos more gentium g. Et prius blanditiis, deinde etiam honorum promissis, ut sacrificaret simulacris, conabatur callidissimus præses ejus constantiam dissolvere. Postquam autem & tormentis & blanditiis Christi Martyr visus est superior, & ea, quæ is dicebat, subsannare, cum majoribus quam prius, affectus fuisset suppliciis h, & fuissent ejus pectora lampadibus ustulata, ferro vinctus iterum traditur in custodiam.

[6] [sed tandem carcere emissus, in latrones deinde incidit,] Non multum intercessit temporis, & meritas luens pœnas eorum, quæ ausus fuerat in Christianos, imperator malus e vita excessit humana. Quid deinde consequitur? Qui impii Aureliani i sceptra suscepit, ejus, qui prius imperaverat, exemplo castigatur: & timens, ne forte eadem faciens adversus Christianos, fieret etiam obnoxius ejusdem suppliciis, jussit persecutionem adversus Christianos cessare per omnes provincias. Ne autem fine martyrii divino hoc Viro consummato, multi maximum damnum acciperent privati utilitate, quam erant consecuturi, vita ab eo formati, & verbis incitati ad virtutem, a providentia, quæ omnia recte dispensat, providetur aliquid utilius. Et a vinculis quidem & custodia Martyr relaxatur, imperatoris hoc jussu concedente. Tamquam autem jam morte affectus esset, & Christo tantum volens vivere, etiamsi a morte subeunda pro Christo sit relaxatus, illiusque stigmata in suo corpore circumferens, incipit iter ingredi ad sanctam civitatem. Et arctam quidem viam protinus aggreditur: in tentationes autem, quæ scopum impediebant, incidit. Cum enim non procul ab ea abesset, in alios incidit persecutores, qui prioribus nihil omnino cedebant improbitate. Viri enim mali & sævi, & qui vel in itinere spoliabant eos, qui accedebant: vel pro ludo ducebant homines interficere k, cum vidissent Sanctum solum per viam euntem, si quid quidem afferebat viatici, id cito abstulerunt: pone autem vinctum ambabus manibus, & ferreo collari collo ejus injecto, veluti quamdam prædam feræ immanes in suam speluncam abduxerunt. Atque olim quidem fuit accusatus populus Judæorum, quod sacrum illud templum fecisset speluncam latronum: in præsentia autem res contra se habet. Nam hanc latronum speluncam, videbis ab eo fuisse factam Dei ecclesiam. Quemadmodum autem, deinceps ostendemus.

[7] [ductusque in speluncam, iis mirabiliter liberatur.] Illi autem scelerati, cum Sanctum reliquissent vinctum in dicta spelunca, huc & illuc, ut eis mos erat, vias obibant publicas, si forte viatoribus solitum afferre possent exitium. Ille autem primum quidem fudit preces, & Deo egit gratias, molestias lubenter suscipiens propter eam, quæ illinc speratur, remunerationem: deinde etiam malignum dæmonem, qui hæc adversus eum erat machinatus, sic fortissime alloquitur: Tamquam qui mortis periculum formidarem, hisne me tradidisti parricidis, o sceleste: an prohibiturus, ne ad effectum meum veniat propositum? Si primum quidem, ut qui Dei gratiam bonam habeam custodem, mortem omnino despicio: sin autem, ut me prohibeas a meo ex Christo vivendi desiderio, nihil omnino efficies, si ipse velit: vult vero omnino, quoniam gaudet vitæ & animæ videns purgationem, utque habeat occasionem, cum sit bonus, bona præbendi iis, qui sunt studiosi virtutis. Sed cum hæc quidem sic ab eo dicerentur, vipera in vas quoddam proserpens, quod erat vino plenum, impleta est usque ad satietatem: deinde non secus, atque mali homines, pro beneficio malum reddens, & potum veneno remunerans, recessit. Latrones autem cum domum rediissent, ut qui siti laborarent, merum quidem statim hauriunt, & simul moriuntur: & sic mali a malo puniuntur, & pro multis injuria affectis, divina justitia de iis meritas sumit pœnas. Dehinc execrandorum illorum latronum habitaculum, sicut sum pollicitus dicere, fit sanctum Dei templum, quod nunc vocatur Antiqua ecclesia, & sita est propter sanctissimam Lauram, quæ Pharus l dicitur, condita ab hoc magno Charitone. Vide autem, hæc quoque quam pulchram & admirabilem invenerunt dispensationem. Quid enim fit, & quo res ejus procedunt?

ANNOTATA.

a Verissima sunt, quæ hic dicuntur de initiis Aureliani.

b Constat, Aurelianum edicta adversus Christianos dedisse sub finem vitæ. Jam occisus erat in Thracia, priusquam illa ad remotissimas provincias pervenerant. At Minor Asia, in qua passus dicitur S. Chariton, satis erat vicina, ut ibi crudelia edicta omnem vim suam possent obtinere.

c Erat Lycaonia, Minoris Asiæ provincia, inter Pamphyliam, Cappadociam, Pisidiam & Phrygiam.Iconium vero erat civitas celeberrima, prædicationibus quoque S. Pauli nota, ubi conversa ab Apostolo fuit S. Thecla virgo inferius memoranda.

d Malim verba Græca sic Latina facere: Sed audiamus, quæ interrogatus Sanctus, quæ cum fiducia sit locutus.

e Quilibet, modo attendat, auctorem ex sola traditione scripsisse, facile intelliget, omnes hasce sermocinationes ex ejus meditatione procedere.

f Discipulus erat S. Theclæ & S. Pauli, non quod iis convixisset, sed quod eorum exempla sequi vellet & monita.

g Posteriora hæc verba aut aliter legit interpres, quam sint in apographo nostro Græco, aut non recte intellexit. Nam pro hisce, Rursus deducitur ad deos colendos more gentium: phrasis Græca ad verbum habet: Rursus ad judicium post vulnerum sanationem ducitur. Existimo, sic omnino legendum, sed interpretem pro ἑλκῶν vulnerum, legisse ἐλλήνων aut ἑλληνικῶν gentilium.

h Sequentia verba, Et fuissent ejus pectora lampadibus ustulata, non leguntur in Græco apographo nostro, sive quod inter conscribendum ibi sint omissa, sive quod in illo codice non sint inventa. Vix tamen dubitare possum, quin ea in suo codice invenerit interpres. In Menologio Basiliano post verbera dicitur, atque in ignem injectus, amburitur. Quod verisimiliter ex illo Actorum loco sumptum est, sed parum accurate. Ceterum, cum biographus fateatur, nihil se de Sancto scriptum invenisse; non est verisimile, bene instructum fuisse de iis, quæ pro fide passus est Sanctus.

i Tacitus Aureliani fuit successor post interregnum aliquot mensium. Nullibi invenio, an jusserit cessare persecutionem, & breve habuit aliquot mensium imperium. Aliunde vero constat, Aurelianum brevi post motam persecutionem interemptum. Persecutionem quoque post ejus mortem aut continuatam fuisse, aut sub Probo Taciti successore instauratam, probavi ad 14 Septembris pag. 10 & 11 ad Acta SS. Trophimi, Sabbatii & Dorymedontis num. 7 & seqq., ut verisimile non fiat, Sanctum iis temporibuse carcere dimissum. At Galerius Maximianus anno 311 ante mortem suam publico edicto cessare voluit persecutionem contra Christianos. Ejusmodi edictum dedit Maximinus anno 312 aut sequenti, & post mortem ejus anno 313 certe cessavit ubique persecutio. Ea tamen post aliquot annos rursum instaurata fuit a Licinio, & post hujus mortem omnino cessavit edictis Constantini Magni ab anno 324 usque ad Julianum apostatam. Itaque multo verisimilius est, S. Charitonem carcere eductum esse aut anno 311, aut 313, aut 324, quam post mortem Aureliani anno 275.

k Græce hæc proponuntur hoc modo: Viri enim mali & intractabiles, qui pro ludo habebant homines interficere, & transeuntes in ipsis viis spoliabant.

l In Vita S. Euthymii abbatis, per Cyrillum monachum scripta, editaque in Analectis Græcis, pag. 13 dicitur S. Euthymius in anachoretica cella extra lauram (Pharan) habitasse. Idem dicitur in altera S. Euthymii Vita, apud nos edita ad XX Januarii, num. 10. Additur, lauram Pharan distare Hierosolymis sex milliaribus, aut sex signis, nimirum in Orientem, ut apud nos in Annotatis additur. In dicta Vita deinde sæpius fit mentio lauræ Pharan, ut celebris fuerit seculo 6, dum scripta est Vita S. Euthymii, & seculo 5, quo Euthymius floruit. De situ apud nos cap. 27 hæc leguntur: Est enim quidam vicus ad solem orientem, a laura Phararum distans decem stadia, qui ipse quoque vocatur Pharan: qui quidem non cognomen, ut arbitror, accepit; sed ipse nomen potius lauræ dedit.

* Græce nos

CAPUT II
Anachoretica Sancti vita: constructio trium laurarum: habitatio prorsus solitaria in spelunca: monita discipulis data: pius obitus.

Ἤλω ταῖς ἀνόμοις τῶν κακούργων χερσὶν, ὡς ἤδη φθάσαντες ἐδηλώσαμεν, τῆς ἐπὶ τὰ Ἱεροσόλυμα φερούσης λυσιτελῶς εἴργεται, αἰχμαλώτου δίκην ἐπὶ τὸ σπήλαιον ἄγεται, παρατάσσεται τοῖς μιαιφόνοις, οὐκ αἰσχμὴν, οὐκ ἀσπίδα, οὐ βέλος, οὐκ ἕτερόν τι τῶν ἀμυντηρίων ἐπαγόμενος ὅπλων, εὐχαῖς δὲ ἁγίαις, καθάπερ κατὰ τῶν ἀμαληκιτῶν Μωυσῆς, εἰκαὶ μὴ ἐκτάσει χειρῶν, οὗτος ἐδέδετο γὰρ, ἰσοδυνάμον δὲ καὶ τὸ εὐήκοον ἐπ᾽ ἴσης ἐχούσαις βάλλει τοὺς παλαμναίους, οἷόν τισι βέλεσι, τῷ τῆς ἐχίδνης ἰῷ. εἴτα τί; τῶν, οἷς μὲν ἐκρατεῖτο, δεσμῶν αὐτομάτως λύεται· διάδοχος δὲ τῶν κακῶς συνειλεγμένων χρημάτων γίνεται· οἰκονομεῖ ταῦτα καλῶς, καὶ ὑπουργος θείας ἐντολῆς δείκνυται· ἔνια μέν πτωχοῖς, καὶ τοῖς ἐπ᾽ ἐρημίας πατράσι· σπάνιοι δὲ οὗτοι καὶ ἀριθμῷ βραχεῖς καὶ αὐτοὶ δὲ κατὰ τὰς τοῦ διωγμοῦ ἡμέρας τὴν ἔρημον τῆς ἐνεγκαμένης φειδοῖ τῶν διωκόντων ἑλόμενοι, οἵ καὶ σποράδην ἐν τοῖς τοῦ καλαμῶνος δίετριβον σπηλαίοις, ἐγγύς που τῆς νεκρᾶς θαλάσσης διακειμένου· τοῖς δέγε λοιποῖς τῶν χρημάτων τὴν ἤδη μνημονευθεῖσαν ἱεράν λαύραν οἰκοδομεῖ, πρὸς δὲ καὶ τὴν ἁγιωτάτην αὐτῆς ἐκκλησίαν, ἥν θεῖος ἐγκαινίζει Μακάριος, τῆς ἐν Ἱεροσολύμοις τότε θεοῦ ἐκκλησίας διἳθύνων τοὺς οἴακας, ὅς καὶ τοῦ ἐν νικαίᾳ συνελθόντος εὐσεβοῦς ἐτύγχανε καταλόγου.

[9] Ἐν τῷδε τοιγαροῦν τῷ σπηλαίῳ ἡσυχάζειν ἑλόμενος μακάριος, δῆλός τε πᾶσι διὰ τῆς θαυμάτων γινόμενος, πλῆθος ἀριθμοῦ κρεῖττον Ελλήνων τε καὶ Ἰουδαίων τὸ σωτήριον δέξασθαι βάπτισμα ποιεῖ· καὶ οὐ μέχρι τούτου στῆναι, ἀλλὰ καὶ τόν μονήρη βίον ἑλέσθαι παρασκεύαζει. οὐ θαύμασι δὲ μόνον, ἀλλὰ καὶ τῷ βίῳ πολλοὺς ἐφείλκετο· θαῦμα γὰρ ἦν ἐκεῖνον ὁρᾶν, τοσαύτῃ πρὸς τὴν κατὰ θεὸν πολιτείαν χρώμενον τῇ σπουδῇ, καὶ τρυφὴν μὲν ἡγούμενον τὴν ἐγκράτειαν, πλοῦτον δὲ τὸ μηδὲν κεκτῆσθαι· χαμευνίαν δὲ καὶ τὸ πάννυχον οὕτω στέρξαντα, ὡς μηδὲν πλέον ἔχειν ἡγεῖσθαι τοὺς φιλοζώους. οἵ παῤ ὅλην νύκτα στρωμναῖς ἁπαλαῖς ἐπὶ κλινῶν καθεύδουσι τῶν ἐλεφαντίνων, τῷ τρυχίνῳ δὲ ἐνδύματι τῷ τοὺς ἱεροὺς αὐτοῦ πιέζοντι μώλωπας ἠδόμενον μᾶλλον, οἱ τὰς μαλακάς ἐσθῆτας ἐνδεδυμένοι. γὰρ τῆς αἰωνίου μακαριότητος ἐλπὶς ἅπαντα πόνον ρἇον φέρειν αὐτὸν ἀνέπειθεν. ἐλεήμων ἦν, συμπαθὴς, φιλόξενος, ἥπιος, ἥσυχος, εὐπρόσιτος πᾶσι, διδασκαλικὸς, λόγον ἔχων πολλῷ πλέον οἴνου τὰς τῶν ἀκροατῶν εὐφράινοντα καρδίας. ὅθεν ποταμοῦ δίκην τοῦ λαοῦ παντὸς ὡς * αὐτὸν ρἕοντος, καὶ πόλιν ὥσπερ τῇ πολυοχλίᾳ τῆν ἔρημον ἐπίδειξαμένων, ἑωρακὼς ἑαυτὸν μακάριος ἐκ τοῦ ἐντεῦθεν γινομένου θορύβου τῆς φίλης ἀπαγόμενον ἡσυχίας, ἄλλως τε δὲ καὶ τὴν ἐξ ἀνθρώπων δόξαν φεύγειν ἐσπουδακὼς, ἤδει γὰρ ὅτι χαλεπὴ αὕτη συγχέαι κόσμον ψυχῆς, ἐπισκήπτει μὲν περὶ πάντων τοῖς φοιτηταῖς, ὅσα δὴ καταστάσει προσήκει μοναχικῇ, καιρόν τε τροφῆς διατάξας, ὅσπερ ἐστὶ ληγούσης ἡμέρας, καὶ τὸ μὴ πρὸς κόρον ἐσθίειν, ἀλλὰ ζητούσης ἔτι γαστρὸς πάυασθαι, εἶναι δὲ τὴν τροφὴν ἄρτον μόνον, καὶ τοὺς ἅλας ἡδύσματος χώραν, ἀποπληροῦντας, τὸ δὲ ποτὸν ὕδωρ, καὶ αὐτὸ, μετρῳ καὶ φειδοῖ λαμβανόμενον.

[10] Εἶτα καὶ περὶ ψαλμωδίας καὶ προσευχῆς ἐντειλάμενος, ἡμερινῆς ἅμα καὶ τῆς ἐν νυκτὶ γινομένης, μισεῖν τε ἀργίαν ὡς πολλῶν αἰτίαν κακῶν, ἔργον δὲ ταῖς χερσὶ διδόναι, τοῖς ἱεροῖς ψαλμοῖς καταδόμενον. εἰ δέ τις λογισμὸς φαῦλος, οἷόν τι ζιζάνιον, παρὰ τοῦ κοινοῦ πάντων ἐχθροῦ ἐν τῇ τῆς καρδίας ἐνσπαρῆ γῇ, νηστείᾳ τοῦτο καὶ προσευχῆς ἐπιμόνου ξίφει ταύτης ἐκτέμνειν, ἵνα μὴ χώραν σχοίῃ τὸν πικρὸν τῆς ἡδυπαθείας γεωργῆσαι καρπόν. ᾦδε γὰρ ἂν μᾶλλον ἁρμόσει τὸ τοῦ Χριστοῦ, ὅτι τουτὶ τὸ γένος οὐδὲν ἕτερον, νηστεία ἐξώσει καὶ προσευχή. πρὸς τούτοις ἐδίδασκε μὴ δεῖν τὰς προόδους συνεχεῖς ποιεῖσθαι, ἡσυχίᾳ δὲ χαίρειν, ὡς τὰ πολλὰ μητρὶ τῶν ἀρετῶν οὔσῃ, καὶ ὀφθαλμῶν ψυχῆς λήμην ἐπιτηδείως καταίρειν ἐχούση. οὐδὲ τοὺς περὶ φιλανθρωπίας λόγους ἀφῆκεν ἀμνημονεύτους· ἀλλὰ καὶ περὶ αὐτῆς ἐπιμελὲς ἔσχεν, προσῆκεν, εἰπεῖν. ἔφη γὰρ· εἰ δυνατὸν, μηδένα τῶν τῇ θύρᾳ προσιόντων κεναῖς ἀποπέμπειν χερσὶ, μήποτε καὶ λάθοιτε Χριστὸν παραδόντες, ἐνὸς τῶν ἐνδεῶν ὄψιν ὑποκριθέντα.

[11] Οὕτως εἰπὼν, καὶ ἕνα τῶν μαθητῶν ἐκλεξάμενος, βίῳ τε τῶν ἄλλων διενεγκόντα καὶ ἱκανὸν ὄντα προστασίαν ἀδελφῶν πιστευθῆναι, τούτῳ μετὰ καὶ τῆς τῶν ἄλλων φοιτητῶν γνώμης τὴν ἄρχην ἐγχειρίζει. Αὐτὸς δὲ τῆς λαύρας ἐξήει, πολλὰ μὲν δάκρυα τῶν ὀφθαλμῶν ἀφιέντων τῶν μοναχῶν, καὶ μένειν αὐτὸν ἀξίουντων, αὐτοῦ δὲ εἴκοντος οὐδενὶ, ἅτε πρὸς μόνον τὸ λυσιτελὲς βλέποντος. Εἰ γὰρ ἐνθένδε, φησὶν, τέκνα, μεταναστεύσω, μηδενὸς ἐνταῦθα φοιτῶντος, καὶ τὴν ἡσυχίαν ἐπιταράττοντος, ἀμφοτέροις ἕξει καλῶς. ρἇον γὰρ ἐγώ τε, ὑμέτερος κατὰ πνεῦμα πατὴρ, καὶ ὑμεῖς, οὕς ἐν Χριστῷ διὰ τοῦ εὐαγγελίου ἐγέννησα, οἷόν τισι σίμβλοις, ταῖς κέλλαις γαληνίως ἐναυλιζόμενοι, μελιττῶν δίκην, τὸ τῆς ἀρετῆς μέλι καρποφορήσομεν. Ἅπαντάς οὖν ἐν φιλήματι περιελθὼν ἁγίῳ εὐλογήσας τε, καὶ τῷ Χριστῷ παραθέμενος, ὁδοῦ εἴχετο. Καὶ μιᾶς διανύσας ἡμέρας ὁδὸν, ἑτέρῳ προσβάλλει σπηλαίῳ, κατὰ μὲν τὰ ἐριχούντια μέρη διακειμένῳ, ἐρήμῳ δὲ ὄντι, καὶ ἡσυχίαν ὡς μάλιστα παρέχειν ἐπιτηδείῳ. Χρόνον τοίνυν ἐκεῖσε διατρίψας συχνὸν, καὶ βοτανῶν ταῖς ἐπιτυχούσαις εἰς τροφὴν χρώμενος, θεῷ μόνῳ, καθὼς θεῷ φίλον, ζῶν διετέλει. Ταύτῃ τοι καὶ Θεὸς αὐτὸν φανεροῖ, καὶ δῆλον τὸν κεκρυμμένον αὖθις καθίστησι. Φανεροῖ δὲ δι᾽ ὧν ἐτέλει θαυμάτων. νόσοι γὰρ ἀπηλαύνοντο δι᾽ αὐτοῦ, καὶ πάθη σωμάτων ἅμα καὶ τῶν ψυχῶν, καὶ τούτων δὲ μᾶλλον, ὅσω δὴ καὶ πολλάκις τῶν σωματικῶν αὐτὰ καθέστανται πρόξενα. Τοιγαροῦν πολλῶν παρ᾽ αὐτοῦ θεραπείας ἐξιωθέντων, καὶ τὸν ἐκείνου βίον ζηλῶσαι προῃρημένων, ἕτερον οἰκοδομεῖ καὶ ὦδε τῶν ἀρετῶν οἰκητήριον. Ὅπερ ἐλπίδιος μὲν ἐπλάτυνεν ὕστερον, ἀνὴρ τοῖς ἀσκητικοῖς μάλα κατορθώμασι διαπρέψας. Δοῦκα δὲ αὐτὸν προσηγόρευον τῷ δοῦκα τινὰ τῆς ἱερᾶς τῆσδε λαύρας προίστασθαι, καὶ τὰς ἐπηρείας εἴργειν, τὰς κατ᾽ αὐτῆς, ἅς Ἑβραῖοι τότε οἱ τὸν νοερὸν, οὕτω καλούμενον, οἰκοῦντες χωρίον, πολὸν ὠδινοντες τὸν φθόνον, ἐπῆγον.

[12] Ἐπεὶ οὖν κἀνταῦθα πολλῶν προσιόντων, τὰ τῆς ἡσυχίας αὐτῷ διεκόπτετο, διαταξάμενος καὶ αὐτοῖς, καὶ εἰπὼν ὡς προσῆκε ζῆν τοὺς ψυχῆς ἐπιμελομένους, γνωρίσας δὲ καὶ τὸν προσησόμενον, αὐτόθεν πάλιν ἀναχωρᾶ, καὶ εἰς ἕτερον τῆς ἐρήμου μέρος ἐπιφοιτᾶ τέσσαρσιν ἐπὶ τοῖς δέκα σταδίοις, καὶ μικρῷ πλέον ἔλαττον, τοῦ θεκώων, οὕτω λεγομένου, διεστηκὼς κτήματος οὕτω γὰρ αὐτὸν τὰς οἰκήσεις τοῦ κόσμου σωτὴρ ἀμείβειν ἐποίει, τί βουλόμενος, καὶ τί ἅρα θεῖον ὀνκονομῶν; ἐκεῖνον μὲν γνώριμόν τε καὶ καταφανῆ πᾶσι ποιῶν, τοὺς δέγε πρὸς αὐτὸν φοιτῶντας, ἕλληνες δὲ τούτων οἱ πλείους ἐτύγχανον, τοῦτο μὲν εἰς ψυχῆς κάθαρσιν ἐνάγων, τοῦτο δὲ, καὶ μᾶλλον, πρὸς τὴν εἶς αὐτὸν πίστιν δι᾽ ἐκείνου χειραγωγῶν. πολλῶν δὲ καὶ αὖθις ἀδελφῶν συναγειρομένων, οἵ τῇ τοῦ κόσμου μὲν, ὡς ἄν εἴποι τις, ἀπετάττοντο ἀκοσμίᾳ, θεῷ δὲ καὶ τοῖς κατὰ θεὸν ζῶσιν εὐλαβῶς συνετάττοντο· ἤκουσαν γὰρ τοῦ Θείου τουτου καὶ ἱεροῦ ρἥματος· ἀγαθὸν ἀνδρι ὅταν ἄρῃ ζυγὸν ἐκ νεότητος αὐτοῦ, καθίσῃ τε καταμόνας, εἰς ἔργον αὐτοῖς τὸ κατὰ νοῦν ἐξέμαινε. Διὰ ταῦτα καὶ ἑτέραν θαυμαστὸς οὗτος χαρίτων, ἥνπερ ἔνιοι μὲν τῇ Σύρᾳ γλώττῃ σουκὰν ὀνομάζουσιν, ἄλλοι δὲ κατὰ τὴν ἑλλάδα φωνὴν παλαίαν λαύραν ἀποκαλοῦσιν.

[13] Αλλ᾽ ἧκεν ἡμῖν κατὰ βραχύ βαδίζων λόγος ἐπὶ τὸ τελευταῖον μὲν τῇ τάξει, πρῶτον δὲ τῇ δυνάμει, καὶ τῷ μεγαλείῳ τοῦ θαύματος. Ἐπεὶ γὰρ, ὡς οὐδενὸς ἄλλου, ἐφρόντιζεν ἡσυχίας, μὴ ἀγνοῶν ὅσα πρὸς ἀρετὴν αὕτη δύναται συντελεῖν, σπήλαιόν τι καταμαθὼν ἐπί τινος ὄρους κρημνώδους καὶ ἀποτόμου κείμενον, οὐ πόῤῥω δὲ τῆς ἱερᾶς ταύτης λαύρας ἀφεστηκὸς, τὸ κρεμαστὸν εἰς δεῦρο καλεῖται, βάσιμον γὰρ οὐκ ἄλλως, εἰ μὴ κλίμακι τῷ βουλομένῳ γίνεται, τοῦτο γενναῖος οἰκεῖ. χρόνου δὲ διελθόντος συχνοῦ, καὶ τοῦτο μὲν γήρα, τοῦτο δὲ καὶ τοῖς μακροῖς τῆς ἀσκήσεως πόνοις ἐνδεδωκότος αὐτῷ τοῦ σώματος, καὶ οὐχ οἵου τε ὄντος ἑαυτῷ λειτουργεῖν, καὶ ὕδωρ μετακομίζειν, αὐτὸς μὴ βουλόμενος πάλιν ἑτέρῳ ἐπιτρέψαι τὴν λειτουργίαν, ἀλλὰ τὸ φορτικὸς δοκεῖν διαφεύγων, τί ποιεῖ; Θεοῦ δεῖται τοῦ τὰ ἀδύνατα δινατὰ ποιεῖν δυναμένου, καὶ πέτρα πάλιν, οὐχὶ ρἅβδῳ, ἀλλ᾽ εὐχῇ παταχθεῖσα, ὕδωρ ἀφίησιν, οὐκ ἀπειθεῖ λαῷ καὶ ἀνόμῳ, ἀλλὰ καὶ εὐπειθεῖ λίαν καὶ Θεοῦ νόμοις εἴκοντι· ἐκ μιᾶς γὰρ τοῦ ἄντρου πλευρᾶς ὕδωρ εὐθὺς ἔβλυσε ψιχρότατόν τε καὶ διειδέστατον, καὶ εἰς δεῦρο μένει, οὐ δίψαν ἁπλῶς ἰώμενον, ἀλλὰ καὶ μαρτύριον ἀκριβὲς γινόμενον, ἧς εἶχε χαρίτων πρὸς θεὸν οἰκειώσεως.

[14] Τί ἔτι; τὴν τῆς ἐκδημίας τοῦ σώματος ἡμέραν, μᾶλλον δὲ πρὸς θεὸν ἐκδημίαν, οὕτω γὰρ εἰπεῖν οἰκειότερον, ἐκ θείας ἀποκαλίψεως ἐπὶ θύραις εἶναι διεγνωκὼς, ἅπαντας μὲν ὡς αὐτὸν καλεῖ τοὺς τῶν εἰρημένων τριῶν σεμνείων ποιμένας ἅμα καὶ ποίμνια, καὶ ἅπασιν ὁμοῦ τούτοις εἰς τὴν ἱερὰν παραγίνεται λαύραν φαρὰν, ἵνα δή τὸ πρῶτον ἀσκητικῶν ἀγώνων ἱδρῶτας ἔσταξεν· ὥσπερ δέ τινα κλῆρον αὐτοῖς ἀφιεὶς τὰς ἱερὰς αὐτοῦ ἐντολὰς, οὐ χρήματα καὶ πλοῦτον ἐπίκηρον προξενούσας, ἀλλ᾽ ὧν αὐτὸς ἧρα καλῶν τοῖς τῶν ὁμοίων ἐρῶσιν, οὐδέποτε φθείρεσθαι δυνατὸν, λόγων οὕτως ἐχόντων πρὸς αὐτοὺς ἀρχεται· ἐγὼ μὲν, τέκνα, ἤδη πρὸς θεὸν ἐπείγομαι, καὶ καιρὸς τῆς ἐμῆς ἐφέστηκεν ἀναλύσεως. Χρὴ οὖν ὑμᾶς ἐπιμέλειαν τῶν οἰκείων θέσθαι ψυχῶν, ἔως ἐστι καιρὸς, εἰδότας ὅτι μετανοίας μετὰ θάνατον ἰσχὺς οὐδεμία· ἀλλ᾽ ἐκεὶ μὲν τῶν ἀντιδόσεων καιρὸς, ἐνταῦθα δὲ τῶν πόνων καὶ τῶν ἀγώνων· καὶ ὅτι τῶν παρόντων κἂν τερπνὸν ᾖ τι, καὶ ὀφθαλμὸν εὐφραῖνον, φάρυγα· ἀλλὰ ταχέως ῥεῖ καὶ εἶς τὸ μὴ ὃν περιΐσταται· κἄν τι λυπηρὸν καὶ ἐπίπονον, καὶ αὐτὸ ταχὺ λυομένην ἔχει καὶ πρόσκαιρον τὴν ὀδύνην· τῶν μελλόντων δὲ καὶ τὸ εὐφραῖνον αἰώνιον, καὶ τὸ ἀλγῦνον ἀεί ποτε διαμένον.

[15] Πρῶτα μὲν οὖν ὑμῖν τὰ τῆς πίστεως ὑγιῶς ἐχέτωσαν καὶ βεβαίως, κινδύνῳ μηδενὶ σαλευόμενα· ἔπειτα δὲ καὶ βίος καθαρὸς ἔστω καθαιρέσθω· καὶ πρόγε πάντων τοῦ σώματος ἀγιασμὸς σπουδαζέσθω, ὥστε ναοῖς ἀμολύντοις οὖσιν ἐπιφοιτῆσαι τὸ καθαρὸν ὑμῖν πνεῦμα καὶ ἐνοικῆσαι, και τοῦ ἀγιασμοῦ αὐτοῦ καὶ τῆς εὐωδίας τὴν ψυχὴν πληρῶσαι. Πονηρὸν ὀργὴ, καὶ θυμὸς, καὶ εἴ τι ἄλλο βλάπτειν τὸ φιλάδελφον δύναται. Ὑμῖν δὲ ἀλλὰ παντὶ τρόπῳ περιποιείσθω τὸ εἰρηνικόν τε καὶ ἥμερον. Εἰ δὲ καὶ συμβαίη ποτὲ ἀλλήλων μεταξὺ σκάνδαλον, μὴ ἐπιδυέτω ὑμῖν ἥλιος, οὕτως ἀφεγγῶς ἔχουσιν ἐκ τοῦ μίσους· ἀλλ᾽ ἀνακλητέον ὡς οἷόντε σπουδαίως τὸ τῆς ἀγάπης καλὸν, ὡς μὴ ἐξὸν τούτου χωρὶς τὸν νοητὸν ἰδεῖν ἥλιον· φαύλου δὲ λογισμοῦ ὑμετέραις ἐνσπάρεντος ψυχαῖς, ἐπιμελὲς ὑμῖν γινέσθω τάχιον αὐτὸν ἐξωθεῖν· οὕτω γὰρ εὐχερεστέρῳ πρὸς τὴν ἐκβαλὴν χρήσεσθε· καὶ γὰρ ὅσῳπερ ἄν πλέον παραμένειν ἐῶτο, τοσούτῳ καὶ πλείονα παρέξει τὰ πράγματα, καὶ δυσμαχώτερος ἔσται τῷ καταγωνίσασθαι βουλομένῳ. ὅπλα δὲ ὑμῖν ἔστω πρὸς τὸν αὐτοῦ πόλεμον, νηστεία, προσευχὴ, δάκρυα, μνήμη τε θανάτου καὶ γεέννης· καὶ τὸ πάντων ἰσχυρότατόν τε καὶ φοβερώτατον τοῖς ἐχθροῖς, μακαρία ταπείνωσις· ασφάλεια δὲ πρὸς τὸ μηδόλως τοῖς τοιούτοις ἁλίσκεσθαι λογισμοῖς, αἰσθήσεων φυλακὴ, καὶ πρόγε τῶν ἄλλων, ὀφθαλμῶν καὶ ὤτων· ἐντεῦθεν γὰρ ἐκείνοις καθ᾽ ἡμῶν εἴσοδος, καὶ διὰ τῶν θυρίδων εἰσιὼν ἡμῖν θάνατος.

[16] Κτῆμα πάντων τιμιώτατον οἷδα τὴν ἀσκησίαν, καὶ τοῦτο πλοῦτος τῷ εὐγενεῖ ὄντως καὶ ἀκριβῶς ἐλευθέρῳ τὸ μηδεμιᾷ δεδέσθαι τῶν παρόντων ἐπιθυμίᾳ. Ἐπιμετρεῖ μέντοι τὴν ἀναγκαίαν τῷ σώματι χρείαν θεῖος Απόστολος. ἔχοντες, λέγων, διατροφὰς καὶ σκεπάσματα, τούτοις ἀρκεσθησόμεθα. δεινὸν ὑψηλοφροσύνη, καὶ, ὡς οὐδὲν ἄλλο, καθαιρεῖν δυνάμενον· πέφυκε μὲν, ὡς τὰ πολλὰ, πλούτῳ κατορθωμάτων ἕπεσθαι, εἶτα γίνεσθαι τούτου χαλεπὸν ἐκείνη ναυάγιον, ἀλλ᾽ ἕστηκε δεξιὰν ἡμῖν ὑποτείνων θεῖος πάλιν Απόστολος· καὶ τῷ ῥήματι, πολλὴν παρέχων τοῖς ὦτα ἔχουσι τὴν ἀσφάλειαν· γὰρ δοκῶν ἑστάναι, φησὶ, βλεπέτω μὴ πέσῃ. τὸ κρίνειν τὸν ἀδελφὸν εὐλαβητέον ὁπόση δύναμις· γέννημα γὰρ τοῦτο ψυχῆς ὑπεροπτικῶς ἐχούσης, καὶ, φαρισαικῶς, καὶ δικαιοῦν ἑαυτὸν διὰ τῆς τοῦ πλησίον κατακρίσεως βουλομένου. Αλλὰ σὺ τούτου ἀποστὰς, εἴ σοι φίλον χρίνειν, ἐγγύτατα σεαυτὸν ἔχων, μὴ διαλίποις ὅσαι ἡμέραι κρίνων τε καὶ ἀνακρίνων, καὶ ὡς ἄριστα διορθούμενος. Πρόχειρον εἰς ὑβριν θεραπευομένη γαστὴρ, καὶ τὸν θεραπευτὴν ἀθλίως ἀμειβομένη· πόνοις δὲ κάμτεται, καὶ νηστείᾳ δαμάζεται· καὶ ὡς θρασὺς ὕππος, τῶν ἀτάκτων εἴργεται σκιρτημάτων.

[17] Τῆς φιλοξενίας ὑμῖν οὐκ ἐπιληστέον· ξενίζοντες δὲ, καὶ τοὺς πόδας μετριοπαθῶς νίπτετε· τοῦτο γὰρ ἐντολὴ χριστοῦ, καὶ πρῶτος αὐτὸς δράσας, ἡμῖν ἔχεσται τοῦ ὁμοίου παρεκελεύσατο· ἔστι γὰρ οὐ θεραπευτικὸν τοῦ πλησίον μόνον, ἀλλὰ καὶ τὸ χαλεπὸν νόσημα τῆς ψυχῆς, τὴν οἴησιν, ὡς οὐκ ἄλλό τι, θεραπεύειν δυνάμενον. πολλὰ μὲν καὶ ἀλλὰ τοῦ ῥύπου τῆς ἁμαρτίας καθάρσια ποιητὴς καὶ σωτὴρ τῶν ἡμετέρων ἐξεῦρε ψυχῶν, οἷον δάκρυα, στεναγμοὺς, συντριβὴν καρδίας, νηστείαν, καὶ εἴ τι ἄλλο φάρμακον τῆς φιλανθρώπου δέδεικται μετανοίας. ἀλλ᾽ ἐπίπονα καὶ καματηρὰ ταῦτα, κ᾽ὰν πολλὴν παρέχωσι τὴν ὠφέλειαν. ἕν δὲ οἶδα πάνυ μὲν ἄπονον, πάνυ δὲ καθάραι ῥύπον ψυχῆς ἰσχυρότατον. Τί τοῦτό ἐστι; τὸ ἀφιέναι τοῖς πταίσασι τὸ ἁμάρτημα· ὅπερ οὐ τῷ Θεῷ μόνον φίλον ἐστὶ, καὶ λύσιν ἀπ᾽ εἰκείνου τῶν ἡμετέρων πρεσβεύει κακῶν· ἀλλὰ καὶ τιμωρίας πολλάκις σφοδρότερον ἅπτεται τοῦ ἡμαρτηκότος, καὶ δοῦλον ἀντ᾽ ἐλευθέρου τῷ συνεγνωκότι ποιεῖ· ᾗ δοκεῖ καὶ τοῖς θύραθεν, συγγώμη λέγουσι τιμωρίας κρείττων.

[18] Ταῦτα καὶ πολλὰ ἄλλα τοιαῦτα τοῖς φοιτηταῖς εἰρηκὼς, ἐπευξάμενός τε ψυχῆς σωτερίαν, καὶ εὐλογήσας αὐτους, ουδεμίαν νόσου λαβὼν αἴσθησιν, οὐδὲ ἀλγήσας τῶν μορίων τοῦ σώματος, ἀναπεσὼν ἔν τινι τῶν σκιμπόδων, ἀνῆκε μὲν τοὺς πόδας, ἀφῆκε δὲ τὴν μακαρίαν ψυχὴν, χαίρουσι χαίρουσαν τοῖς ἀγαθοῖς αὐτὴν παραδοὺς ἀγγέλοις. Χερσί τε ἁγίαις, ὥσπερ εἰκὸς ἦν, τῷ τάφῳ παραπεμφθεὶς, εἰς τὴν ἄληκτον μεταβάινει ζωὴν. ἔνθα ἀπέδρα ὀδύνη, λύπη καὶ στεναγμὸς, ἔνθα προσώπου πρὸ προσώπου τοῖς καθαροῖς τὴν καρδίαν τῆς θείας τριάδος ἐμφάνεια γίνεται· ἔνθα χαρά τε καὶ ἀγαλλίασις ἄρρητος. ἔνθα παράκλησις καὶ ἀνάπαισις τοῖς τῷ καλῷ προσιδρώσασιν ἀμπελῶνι, καὶ τὴν ἐπίπονον καὶ τραχεῖαν τῆς ἀρετῆς ὁδεύσασι. ἀλλὰ τοιοῦτον μὲν ἔσχε χαρίτων τὸ τῆς ζωῆς τέλος, οὐκ ἄδηλον δὲ, οὐδὲ πρὸ τοῦ θανάτου μηδὲν περὶ τούτου προγνούς τε καὶ προφθεγξάμενος, ὥσπερ ἤδη καὶ φθάσαντες ἐγνωρίσαμεν, ἀλλὰ καὶ περὶ αὐτοῦ, καὶ τοῦ μέλλοντος ἐκταράττειν σάλου τάς ἐκκλησίας προμυηθεὶς ἀκριβέστατα.

[19] Ὅσα τοίνυν, ἀγαπητοὶ, τῶν ἐκείνου πράξεων καὶ θαυμάτων χρόνον τε καὶ λήθην ἠδυνήθη διαφυγεῖν, ταῦτα φιλοκάλοις ὑμῶν ἀκοαῖς παραδώκαμεν. Οὐδὲ γὰρ ὀλίγον τὸ μεταξὺ τῆς Αὐρηλιανοῦ βασιλείας, καὶ μέχρι τήμερον τοῦ χρόνου διάστημα, ἐπεὶ καὶ παρ᾽ οὐδενὸς οὐδὲν ἐγγράφως καταλειφθὲν ἡμεῖς παρελάβομεν· ἐκ τοῦ σπανίζειν τὸν τότε χρόνον, οὐ μοναχῶν μόνον, ἀλλὰ καὶ χριστιανῶν ἁπλῶς, καὶ τῷ φωτὶ σημειωθέντων τῆς ἐπιγνώσεως· πρὸς δὲ, καὶ αὐτῶν τῶν ὄντων κλονουμένων καθεκάστην τοῖς διωγμοῖς. εἴνα δέ εἰσιν, ὦν ἡμεῖς ἐνταῦθα τὴν μνήμην ἐποιησάμεθα, θεοφιλεῖς ἄνδρες, καὶ φιλαλήθεις, παῖς παρὰ πατρὸς παραλαμβάνων, σωματικοῦ τέ, φημι, καὶ πνευματικοῦ, μέχρι καὶ ἡμῶν διεσώσαντο· εἰς δόξαν πατρὸς καὶ υἱοῦ καὶ ἁγίου πνεύματος, τῆς μιᾶς καὶ ὁμοουσίου θεότητος, ᾗ πρέπει πᾶσα δόξα τιμή τε καὶ προσκύνησις, νῦν καὶ ἀεὶ καὶ εἰς τοὺς ἀτελευτήτους αἰῶνας τῶν αἰώνων. Αμήν.

[Sanctus lauram Pharan exstruit,] Captus improborum manibus, ut jam ante ostendimus, a via, quæ tendebat Hierosolyma, utiliter arcetur: instar captivi ducitur in speluncam, adversus parricidas struit aciem, non ensem, non clypeum, non telum, non aliqua alia arma inferens, quibus se posset ulcisci: sed sanctis precibus, sicut olim adversus Amalecitas Moses, etiamsi non extensis manibus (erat enim vinctus) sed quæ easdem haberent vires, & ex æquo audiri possent, veluti quibusdam telis sceleratos ferit veneno viperæ. Deinde quid? Sua sponte solvitur ab iis, quibus tenebatur, vinculis: fit autem successor pecuniæ, quæ male collecta fuerat. Ea vero recte distribuitur fitque ipse divini præcepti administer, ut qui partem quidem pauperibus, & iis, qui in solitudine agebant, patribus distribuerit. Erant autem tunc rari & non valde magno a numero: qui ipsi quoque tempore persecutionis patriæ præferebant solitudinem, & sparsim versabantur in speluncis arundineti, quod situm est prope mare mortuum. Reliquis autem pecuniis ædificat sacram lauram b, cujus prius meminimus. Præterea autem sanctissimam quoque ejus ecclesiam, quam divinus dedicat Macarius c, clavum tenens Dei ecclesiæ, quæ tunc erat Hierosolymis, qui etiam fuit unus ex pio catalogo, qui convenit Niceæ.

[9] [quam, fugiens multitudinem, instructis] Cum in hac ergo spelunca silentium & quietem agere statuisset Chariton, & omnibus per miracula evasisset manifestus, efficit, ut innumerabilis multitudo gentilium & Judæorum sanctum baptismum accipiat: & non illic consistat, sed etiam vitam eligat monasticam. Non solum autem miraculis, sed etiam vita multos attrahebat. Erat enim mirandum videre, illum tantum ponere studium ad vitam ex Christo agendam, & delicias quidem existimare, continentiam: divitias autem, nihil possidere, humi vero cubationem & in psalmodiis pernoctationem adeo diligere, ut nihilo melius agi existimaret cum iis, qui vitæ sunt cupidi, si tota nocte dormiant in mollibus stragulis super lectos eburneos: cilicioque sacros ejus premente vibices magis delectari, quam ii, qui sunt mollibus induti vestibus. Spes enim æternæ beatitudinis ei facile persuadebat omnem ferre laborem. Erat clemens, misericors, hospitalis, mansuetus, quietus, ad quem omnibus facilis patebat aditus, habens sermonem, qui magis lætificabat corda auditorum, quam vinum. Quamobrem instar fluvii universo ad eum confluente populo, & turbæ multitudine quodammodo civitatem efficiente solitudinem, cum vidisset Beatus se ex eo, qui hinc oriebatur, tumultu, a sibi grata abduci solitudine, & maxime cum studeret fugere gloriam hominum, (sciebat enim eam magnam vim habere ad confundendum animæ ornatum) de omnibus quidem suis mandat discipulis ea, quæ statui monastico conveniunt, tempus cibi sumendi statuens, quod quidem est die desinente: & non vesci ad satietatem, sed ventre adhuc postulante cessare: esse autem alimentum, panem solum & salem, qui impleat locum condimenti: potum autem aquam, quæ ipsa quoque modice & parce sumatur.

[10] Deinde cum de psalmodia mandasset & oratione, tam diurna, quam quæ noctu fieret, jubet eos odio habere ocium, [disciplina monastica suis,] ut causam multorum malorum: opus autem tradere manibus, quod sacris psalmis irrigetur. Si qua vero mala cogitatio, veluti quædam zizania, a communi hoste omnium sata fuerit in terra cordis, jejunio & assiduæ orationis ense eam exscindere, ne locum occupet ad producendum acerbum fructum voluptatis. Sic enim impletum iri illud Christi: Hoc genus dæmoniorum nihil aliud expellet, quam jejunium & oratio. Præterea autem docebat, non oportere assidue procedere d, silentio vero & quiete gaudere ut plurimum, quæ est mater virtutum: & apte expurgare e lemam oculorum animæ. Neque vero prætermisit benignitatis facere mentionem: sed de illa ei quoque studio fuit dicere, quæ conveniebant. Dicebat enim, neminem, si fieri posset, oportere vacuis manibus dimittere ex iis, qui accedunt ad ostium, ne forte Christum inscientes despiciant, qui suscipit f personam pauperum.

[11] Cum sic dixisset, & elegisset unum ex discipulis, qui & vita præstabat aliis, [præfecto committit. Ubi solus degerat, alteram exstruit lauram,] & aptus erat, ut ejus fidei fratrum crederetur præfectura, ei ex sententia aliorum etiam discipulorum committit rectionem. Ipse autem egreditur e laura, multas quidem lachrymas ex oculis emittentibus monachis, & ut ipse maneret rogantibus, ipso autem nulli cedente, ut qui adspiceret ad id solum, quod est utile. Si enim, inquit, o filii, hinc migravero, nemine huc ventitante, & quietem conturbante, bene erit utrisque. Facilius enim & ego vester pater spiritu, & vos, quos in Christo genui per Euangelium, veluti in quibusdam alvearium cellis tranquille habitantes, instar apum mel virtutis producemus. Cum omnes ergo sancto impertiisset osculo, benedixissetque & Christo commendasset, iter est ingressus. Et cum peregisset iter unius diei, accedit ad aliam speluncam, quæ sita quidem erat ad partes Hierichuntinas, erat autem deserta, & erat aptissima ad silentium præbendum & quietem. Cum longum autem tempus illic esset versatus, & quæ se offerebant, herbis uteretur ad alimentum, Deo soli, ut erat ei gratum, vivebat perpetuo. Sic autem eum rursus Deus aperit, & denuo manifestum reddit eum, qui erat absconsus. Manifestum autem reddit per ea, quæ faciebat, miracula. Morbi enim per ipsum expellebantur, corporumque simul vitia & animarum. Harum autem magis, quoniam ea sæpe corporis vitia conciliant. Cum multi ergo ab ipso consecuti essent curationem, & statuissent vitam illius imitari, hic quoque ædificat alterum virtutum habitaculum, quod Elpidius g quidem postea amplificavit, vir præclarus recte factis in exercitatione. Ducem autem eum appellabant, quod tanquam dux quidam sacræ illi lauræ præesset, & arceret impetus, qui in eam fiebant, quos quidem Hebræi inferebant, qui habitabant Noëron prædium, quod sic vocabatur, magnum invidiæ fœtum parturientes.

[12] Quoniam ergo hic quoque, multis accedentibus, interrumpebatur ei quies ac silentium, [deinde & tertiam prope Thecue, quæ Suca est dicta.] cum istis quoque monachis dedisset constitutiones, & præcepisset, quomodo oporteat vivere eos, qui curam gerunt animæ, & eum designasset, qui esset præfuturus, hinc rursus recedit, & accedit ad aliam partem solitudinis, quæ quatuordecim stadiis paulo plus aut minus distat a regione h Thecoorum. Sic enim Salvator mundi eum mutare facit habitationes: quid sibi volens, & quo utens consilio? Illum quidem reddens cognitum & clarum omnibus: eos autem, qui ad ipsum ventitabant, (erant vero ex iis complures gentiles) partim quidem inducens ad expurgandas baptismo animas, partim autem ad monachismum i per illum deducens. Cum autem rursus multi fratres congregarentur, qui mundi quidem, ut ita dixerim, immunditiæ renunciabant, (audiverant enim divinum hoc & sacrum verbum: Bonum homini, quando tulerit jugum a juventute sua, & sederit seorsum) processit ad opus, quod erat ex eorum sententia. Propterea aliam quoque illic ædificat lauram k admirabilis hic Chariton: quam nonnulli quidem lingua Syra Sucam l nominant, alii autem voce Græca Veterem Lauram appellant.

[13] [Habitat in spelunca prærupta, & fontem precibus obtinet:] Sed nobis paulatim procedens venit oratio ad id, quod est ultimum quidem ordine, primum autem virtute, & miraculi magnitudine. Nam cum curam gereret quietis & silentii, ut nullius alterius rei magis, non ignorans, quantum posset conferre ad virtutem, cum rescivisset esse quandam speluncam m in præcipiti quidem & prærupto monte sitam, sed non longe distantem ab hac sacra laura, quæ usque in hodiernum diem appellatur Cremastos, id est, pensilis, (non enim potest quis ad ipsam accedere, nisi scalis) eam habitat Vir ille egregius. Cum autem multum temporis præteriisset, & partim quidem senio, partim autem longis laboribus exercitationis, ei remissum esset corpus: & neque sibi posset ministrare & aquam afferre, ipse nolens alii rursus hoc mandare ministerium n, quid facit? Deum rogat, qui, quæ fieri non possunt, facere potest, ut fiant: & petra rursus, non virga percussa, sed precatione, aquam emittit, non inobedienti contumacique populo & iniquo, sed valde obedienti, & cedenti Dei legibus. Ex uno enim antri latere protinus scaturiit aqua frigidissima & limpidissima, quæ manet usque in hodiernum diem, non solam sitim sedans, sed quæ est etiam perfectum testimonium necessitudinis, quam cum Deo habebat Chariton.

[14] [mortem præsciens, discipulis convocatis præclara] Quid amplius? cum suum a corpore excessum, vel potius ad Deum accessum, (sic enim magis convenit dicere) ex divina revelatione in foribus adesse cognovisset, omnes quidem dictorum trium monasteriorum pastores simul & greges ad se accersit, & simul cum his omnibus venit ad sacram lauram, Pharum dictam, ubi primum distillavit sudores certaminum exercitationis. Tanquam autem quandam hæreditatem sacrosancta eis relinquens præcepta, quæ non pecunias & momentaneas opes conciliabant, sed ea, quæ ipse amabat, bona iis, qui similia diligunt, nunquam interitura, sic loqui incipit: Ego quidem, o filii, jam ad Deum contendo, & venit tempus meæ resolutionis. Oportet ergo vos vestrarum animarum curam gerere, dum est tempus, scientes post mortem nullas esse vires pœnitentiæ, sed illic quidem esse tempus remunerationum, hic autem laborum & certaminum: & præsentium quidem, seu sit aliquid jucundum, & quod delectat oculos, aut guttur, id cito fluere & redigi ad nihilum: seu molestum & laboriosum, id quoque habere, qui resolvitur, & est ad tempus, dolorem: futurorum autem, & quod delectat, esse æternum: & quod molestia afficit, semper permanere.

[15] [de vita recte instituenda] Atque primum quidem sit vobis recta & firma fides, nullo labascens periculo: deinde vita quoque sit pura, aut expurgetur. Et ante omnia vobis sit curæ corporis sanctificatio, ut in templa impolluta ad vos accedat & inhabitet, qui est purus, & sanctificatione sua & bono odore animam impleat. Res mala est ira, & si quid aliud lædere potest fratrum amorem. A vobis autem omnino retineatur ac foveatur pax & mansuetudo. Quod si inter vos aliquando contigerit offensio, ne sol occidat vobis a luce adeo remotis ex odio. Sed revocandum est, quam diligentissime fieri poterit, bonum charitatis, utpote quod sine eo non liceat videre solem, qui percipitur intelligentia. Si mala autem cogitatio in vestris sata sit animis, curæ vobis sit eam cito expellere. Sic enim facilius eam ejicietis. Quo enim magis ea sinitur permanere, eo plus exhibebit negocii, & erit expugnatu difficilior ei, qui adversus illam voluerit decertare. Sint autem vobis arma ad bellum, jejunium, oratio, lachrymæ, memoria mortis & gehennæ, & quod est omnium validissimum, & inimicis maxime terribile, beata humilitas: cautioque, ne unquam vos pravæ occupent cogitationes: observatio sensuum, & præ cæteris, oculorum & aurium. Hinc enim est illis adversus nos ingressus, & mors, quæ ad nos ingreditur per fenestras.

[16] Possessionem omnium preciosissimam novi nil possidere o, [dat monita] & hæc sunt veræ divitiæ ei, qui est vere generosus & plane liber, nulla eorum, quæ adsunt, vinctos esse cupiditate. Dimetitur autem divinus Apostolus usum corpori necessarium: Habentes, dicens, alimenta, & quibus tegamur, his contenti simus. Res est gravis, elate de se sentire: neque est aliud, quod magis possit evertere. Id autem solet, ut plurimum consequi opes recte factorum: & tunc timendum est earum naufragium. Sed stat dexteram porrigens nobis rursus divinus Apostolus, & verbo iis, qui habent aures, magnam præbens securitatem. Qui enim videtur stare, inquit, videat, ne cadat. Fratrem judicare cavendum est pro viribus. Hic est enim fœtus animæ, more Pharisaico alios despicientis, & ejus, qui per aliorum condemnationem se vult justificare. Sed tu, eo dimisso, si judicandi tenearis desiderio, cum te proxime habeas, ne cesses te quotidie judicare & examinare, & quamoptime corrigere. Ad petulantiam ac contumeliam propensa res est venter, qui curatur, qui curantem misere remuneratur. Laboribus autem flectitur, & jejunio domatur, &, ut audax equus, ab immodestis arcetur saltationibus.

[17] Non est a vobis oblivioni mandanda hospitalitas. Hospitio autem excipientes, [& documenta.] pedes quoque humiliter lavate: hoc est enim Christi præceptum: & quod ipse primus fecit, nos jussit facere similiter. Per id enim non solum geritur cura proximi, sed potest etiam curari gravis animæ morbus p, nempe nimia de se persuasio. Atque multas quidem etiam alias peccati sordium expiationes invenit Creator & Salvator nostrarum animarum, utpote lachrymas, gemitus, cordis contritionem, jejunium, precationem, humi cubationem q, & si quod est aliud medicamentum benignæ pœnitentiæ. Sed difficilia sunt hæc & laboriosa, etiamsi multam præbeant utilitatem. Unum autem novi, quod est admodum quidem expers laboris, ad purgandas autem animæ sordes est validissimum. Quid hoc est? Iis, qui delinquunt, peccata dimittere. Quod quidem non est solum Deo gratum, & nostrorum malorum ab eo exorat solutionem, sed etiam supplicio sæpe vehementius attingit eum, qui peccavit, & pro libero facit servum ei, qui ignovit: quomodo etiam videtur externis, dicentibus: Est venia supplicio potentior.

[18] Cum hæc & multa alia ejusmodi dixisset discipulis, & precatus esset salutem animæ, [Beatus Sancti obitus.] & eis benedixisset, nullum autem accepisset morbi sensum, neque partium corporis ullum sensisset dolorem, in quodam lecto r accumbens, remisit quidem pedes, emisit autem beatam quoque animam, lætantibus lætam eam tradens Angelis: manibusque sanctis, ut par erat, mandatus sepulturæ, transit ad vitam, quæ nunquam desinit. Quo in loco aufugit dolor, molestia & gemitus. Quo in loco facie ad faciem iis, qui sunt mundo corde, cernitur divina Trinitas. Quo in loco est lætitia & exultatio ineffabilis. Quo in loco est consolatio & requies iis, qui in pulchra sudaverunt vinea, & ingressi sunt laboriosum & asperum iter virtutis. Sed talem quidem habuit vitæ exitum Chariton, non qui ante mortem nihil præscivisset, aut prædixisset, sicut prius diximus: sed de ea, & de tempestate, quæ erat vexatura ecclesias s, accuratissime significasset.

[19] [conclusio auctoris, ex traditione scribentis.] Quæcunque ergo, o dilecti, ex illius factis & miraculis, tempus & oblivionem potuerunt effugere, ea studiosis vestris auribus tradidimus. Neque enim intervallum modicum inter Aureliani imperium & hoc tempus intercedit. Nos enim a nullo scriptis quicquam mandatum accepimus ex hoc, quod eo tempore essent pauci non solum monachi, sed etiam omnino Christiani, & qui essent signati luce cognitionis: ii autem, qui erant, agitabantur quotidianis persecutionibus. Illa autem sunt, quorum hic fecimus mentionem, quæ viri pii & veritatis amatores, filius a patre accipiens, corporali, inquam, & spiritali, conservarunt ad nostra usque tempora: ad gloriam Patris, & Filii, & Spiritus sancti, unius & ejusdem essentiæ Divinitatis: quam decet omnis gloria, honor, & adoratio nunc, & in secula seculorum, Amen.

ANNOTATA.

a Jam observavi in Commentario num. 23, improbabile non esse, quod hic dicitur, habitasse aliquos in locis desertis tempore persecutionum, quæ sub initium seculi 4 maxime sævierunt sub Diocletiano, Galerio Maximiano, Maximino, ac deinde sub Licinio. Si tamen solo persecutionis metu maluerint in locis desertis habitare, quam in urbibus aut vicis, non erant ex iis, quos anachoretas vocamus aut eremitas. Talis tamen videtur fuisse Chariton, simul atque ad solitudinem se contulit, & fortasse alii nonnulli eadem intentione deserta incolebant loca. At ex reliquis, qui magis se abscondebant metu tyrannorum, plures attrahere potuit exemplum Charitonis. Porro cum versio Latina hoc loco minus accurata videatur, aliam de verbo fere ad verbum expressam hic subjungo: Aliqua quidem pauperibus, & in eremo patribus: Erant vero hi rari, & numero pauci: & ipsi quoque tempore persecutionis patriæ prætulerant solitudinem, ut vitarent persecutores, & sparsim versabantur in speluncis arundineti, quod situm est prope Mare mortuum.

b An condita fuerit laura Pharan, aut Pharus, ut in hac Vita vocatur, ex pecunia per latronesrelicta, merito dubitamus, maxime cum & ecclesiam ex ea constructam asserat biographus. Verum illa ipsa, quæ de latronum morte narrat, nihilo certiora videntur. Credibile quidem est, Sanctum aliquando incidisse in manus latronum, maleque ab iis tractatum: quod per traditionem facile ad posteros pervenire poterat. At id accidisse, antequam exorsus est vitam solitariam, & statim post miseram ipsorum mortem a Sancto lauram & ecclesiam constructam, difficulter credam, cum auctor in chronotaxi clarissime aberret a vero. Itaque magis credo, latrones venisse ad cellulam Sancti, quando notabili tempore in eremo habitaverat, sicut venerunt ad Hilarionem, teste Hieronymo in ejus Vita. Incredibile quoque non est, latrones divinitus fuisse punitos. At rursum difficulter credam, id factum esse eo prorsus modo, quo refertur, aut eorum pecunia usum fuisse Sanctum ad ecclesiam exstruendam. Magis verisimile est, oratorium aliquod fuisse constructum aut piorum eleemosynis, aut pecunia labore manuum cum in finem a monachis collecta. Si quis tamen voluerit, prædam latronum ad constructionem ecclesiæ lauræque concurrisse, facilius credam, eam a quopiam belli duce prædonibus ereptam, & ad pium ejusmodi usum Charitoni donatam.

c De S. Macario actum est apud nos ad 10 Martii. Dedicationem ecclesiæ figendam circa annum 330, probavi in Commentario num. 21 & seq.

d Loquitur de processu in publicum, sive de conversatione cum hominibus, quæ silentio opponitur.

e Hæc verba non continent Græce novum monitum, sed laudem silentii, atque hoc modo Latine reddenda sunt: Et quæ nata est lemam oculorum animæ apte expurgare.

f Græce hæc ultima verba de Christo sic habent: Qui alicujus ex pauperibus vultum assumit; id est, qui specie pauperis eleemosynam petit ad probandam fidelium misericordiam. Hæc monita, etiamsi fortasse non fuerint ante scripta, non debent pro meditatione auctoris haberi, cum probi discipuli soleant Magistrorum suorum præcepta diligenter memoriæ imprimere, & sic ad posteros transmitti potuerint prima S. Charitonis monita.

g De S. Elpidio abbate hic memorato actum apud nos est ad 2 Septembris. Memoratur Elpidius in Historia Lausiaca a Palladio, qui eum vidit. Obiit tamen, priusquam Palladius Historiam Lausiacam circa annum 419 scriberet, ut mors Elpidii videatur late figenda sub initium seculi 5. Cum autem annos viginti quinque, Sabbatis solum & Dominicis manducans, vixisse dicatur Elpidius, totumque illud tempus verisimiliter transegerit in spelunca sua prope Hiericho, ubi & multis annis ante habitare potuit, non tam strictum servans jejunium; verisimile fit, discipulum fuisse S. Charitonis. Hoc tamen certum non est. Aliqui etiam dubitarunt, an Elpidius a Palladio visus sit idem cum hic memorato. At omnia conspirant, ut eumdem credamus, nimirum locus in partibus Hierichuntinis, tempus, cum utroque loco statuatur junior Charitone, eique suppar, ac demum amplificatio lauræ: nam etiam apud Palladium dicitur: Montem illum (Elpidius) urbis instar frequentem reddit.

h Vox Græca κτῆμα possessionem significat, & aliquando prædium, ut hic videtur sumi. Locus itaque solitudinis distabat quatuordecim stadiis a prædio aliquo Thecuitarum, sive incolarum vici aut oppidi Thecue, ubi natus est Amos propheta. Agi autem de Thecua Prophetæ patria, colligitur ex Vita S. Sabæ apud Cotelerium pag. 272, ubi refertur constructio alterius lauræ, de qua dicam lit. l, ejusque monachi dicuntur communicasse in prophetico Amosi templo, quod est Thecois. Itaque de monachis lauræ, per S. Charitonem ibi, ut mox dicetur, conditæ loquitur, opinor, Cassianus Coll. 6 cap. 1, ita ordiens: In Palæstinæ partibus, juxta Thecue vicum, qui Amos prophetam meruit procreare, solitudo vastissima est usque Arabiam ac Mare mortuum, quo ingressa deficiunt fluenta Jordanis & cineres Sodomorum, amplissima extensione porrecta. In hac summæ vitæ ac sanctitatis monachi diutissime commorantes, repente sunt a discurrentibus Saracenorum latrunculis interempti &c. De sanctis illis monachis martyribus apud nos actum est ad 28 Maii, ubi martyrium eorum ab Henschenio fixum est circa annum 410. Verum, cum contigerit aut ante, aut dum in Oriente erat Cassianus, magis credo, ante finem seculi 4 occisos esse, neque recte factum statui sub imperio Theodosiii junioris. Ait Cassianus, monachos juxta Thecue vicum fuisse diutissime commoratos, antequam dicta cædes fieret. Laura autem S. Charitonis ibidem condi potuit circa annum 340 aut 350, & nulla certe aliaibi erat vetustior. Nova prope Thecuam condita est sub initium seculi 6.

i Hoc loco Latina versio non consentit exacte cum textu Græco. Nam verba Græca sic sonant: Accedentes vero ad ipsum (Græci vero hi majori ex parte erant) partim quidem ad animæ purgationem inducens, partim vero, & magis, ad fidem in ipsum per illum manu ducens. Non video his verbis aliquid de inductione ad vitam monasticam dici. Præterea voce Græci hoc loco non videntur significari Gentiles, sed illi, qui Græca lingua utebantur, non Syriaca, quam verisimiliter ignorabat S. Chariton, utpote natus in Minori Asia. Sensus igitur esse videtur. Per Charitonem Deus partim peccatores inducebat ad vitæ emundationem, partim infideles ad veram fidem. Quod multi quoque sub ejus disciplina fierent monachi, mox sequitur.

k Voces ædificat lauram, in Græco nostro apographo prætermissæ sunt, ut sensus ibi hæreat imperfectus.

l De Suca laura fit mentio in Vitis sequentium aliquot celebrium Anachoretarum, qui in ea aliquo tempore habitarunt, aut ibidem fuerunt, nimirum in Vita S. Euthymii, data ad 20 Januarii, in Vita S. Cyriaci aut Quiriaci, qui multis annis ibi habitavit, danda ad 29 Septembris, & in Vita S. Sabæ, quæ illustranda veniet ad 5 Decembris. Locum superius indicavi in solitudine prope vicum Thecue, sive inter Thecue & Mare mortuum. In Vita S. Euthymii pag. 36 Analectorum de S. Cyriaco hæc dicuntur: Abbas Cyriacus anachoreta is ipse, qui in veteri Sucæ laura virtutibus secundum Deum coruscavit, septuaginta ferme annos ibidem præclaris monasticæ vitæ gestis enituit. Idem de septuaginta fere annis dicitur in Vita apud nos num. 48: at ibi in Annotatis additur, quo id modo sit intelligendum, idemque magis exponetur ad 29 Septembris in S. Cyriaco, in cujus Vita frequenter de laura Suca agitur, quod ibi diutissime habitaverit, sed post mortem S. Charitonis, cum floruerit seculis 5 & 6. Prædictam vero lauram fuisse Veterem dictam, quia alia deinde in ejus vicinia fuit condita, quæ Nova est appellata, colligitur ex Vita S. Sabæ, a Cotelerio edita, ubi pag. 271 refertur, sexaginta monachos noluisse obedire S. Sabæ, & monasterio ejus exivisse. De his mox subditur: Deinde veniunt ad lauram Sucæ, rogabantque, ut illic manerent. Edoctus autem sanctus Aquilinus, cui tunc Sucæ administratio commissa erat, ea, quæ gesserant, rejecit eos, nec admisit. Itaque ad Austrum vici Thecue illi lauram condiderunt, & nomine Novæ lauræ donaverunt. De Sucæ laura iterum fit mentio pag. 371, & sæpissime de Nova.

m In hac spelunca deinde etiam aliquot annis habitavit S. Cyriacus, primum annis quinque, & duobus ultimis vitæ annis, ut in utraque ejus Vita circa finem dicitur, ubi S. Chariton & Beatus, & Sanctus, & Magnus vocatur.

n In Græco hic additur, sed fugiens, ne videretur onerosus.

o Videtur interpres legisse ἀκτησίαν, quod significat nil possidere sive possessionum inopiam. At in apographo nostro legitur, ἀσκησίαν, quæ vox eam non habet significationem; sed idem significabit, quod ἄσκησις exercitium virtutum, aut fuerit in apographo corrupta.

p Græce, ut alio nullo additur.

q Voces precationem, humi cubationem non sunt in apographo Græco.

r Vox Græca humilem lectulum sive grabatum significat.

s Cum non constet de tempore, quo Sanctos obiit, non possumus certo dicere, de quibus ecclesiarum perturbationibus loquatur auctor. Si obiit circa medium seculi 4, potuit prædicere persecutiones Arianorum, quibus Constantius imperator Arianus ecclesias quam maxime afflixit. Si aliquot annis serius, persecutionem Juliani imperatoris apostatæ. Si fere usque ad annum 370 superfuit, prædicere poterat, gravissimas vexationes, quas Valens Arianus ecclesiis in Oriente, ac monachis nominatim intulit.

* i.e. πρὸς

DE S. EXUPERIO EPISCOPO CONF.
TOLOSÆ IN GALLIA.

Post CDX.

SYLLOGE HISTORICA.

Exuperius Episc. Conf., Tolosæ in Gallia (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Sancti memoria in Martyrologiis & cultus: elogia aliquot generalia: Acta non edenda.

Primus ex martyrologis, qui memoriam S. Exuperii annuntiavit ad hunc diem, [Memoria Sancti in Martyrologiis & cultus 28 Septembris;] videtur fuisse Usuardus, ut observavit Sollerius noster in Usuardo suo ad hunc diem. Usus autem est Usuardus his verbis: Apud Tolosam, sancti Exuperii episcopi & confessoris, qui beatus vir quantum sibi extiterit parcus, quantumque aliis largus, sanctus Hieronymus memorabili prosecutus est relatu. Gesta ex Hieronymo didicerit, ut innuunt data verba; cultum vero ex Tolosanis aut eorum Officiis discere potuit: neque enim verisimile est, annuntiatum fuisse ob sola elogia viventi data ab Hieronymo, cum in præcedentibus omnibus Martyrologiis omissus esset, sed ob cultum, quo Tolosæ gaudebat, dum scribebat Usuardus senescente seculo IX. Usuardi verba ad hunc quoque diem adoptavit Auctor Florarii Ms. Sanctorum: iisdem etiam fere verbis celebratur in Hagiologio, quod edidit Labbeus, & passim recentiores martyrologi S. Exuperium hodie celebrant, quemadmodum & Martyrologium Romanum, verba Usuardi repetens. At necesse non est illa recentiorum elogia recitare, cum nihil novi afferant. Natalem S. Exuperii hac die celebrari Tolosæ, asserunt Catellus frequenter laudandus aliique plures, qui de Sancto egerunt.

[2] Attamen aliis quoque diebus memoria S. Exuperii Fastis adscripta legitur. [mentio item 8 Aprilis, & 14 Junii Translatio celebrata:] Ad VIII Aprilis habetur in codicibus Usuardinis Centulensi & Antverpiensi Majore, uti & apud Grevenum aliosque recentiores. De his in Prætermissis ad VIII Aprilis annotata sunt sequentia: S. Exuperius, episcopus Tolosanus, sibi parcus & indigentibus pius, memoratur in Mss. Martyrologiis Centulensi, Leodiensi S. Lamberti & S. Laurentii, & variis aliis: item a Maurolyco, Canisio, Ferrario & aliis. Ex hisce oritur suspicio alicujus festivitatis illo die celebratæ; sed quænam illa fuerit, non invenio. Nam Translationem S. Exuperii die XIV Junii celebrari testatur Catellus. Saussayus vero in Martyrologio Gallicano ad XIV Junii sic habet: Tolosæ inventio corporis S. Exuperii episcopi & confessoris, cujus depositionis dies celebratur XXVIII Septembris. In Supplemento ad eumdem diem hæc profert: Tolosæ Translatio sancti Exuperii episcopi, perpetui illius urbis tutelaris, quando sacrum ejus corpus ab humili loco de Blaniaco, duobus milliaribus a civitate dissito, in urbem delatum, & ad sanctum Saturninum cum aliis multis depositum fuit. Cujus precibus multoties Tolosana civitas ab hostium fidei & patriæ insidiis se tutatam fuisse gaudet, & annuis votis, publica auctoritate editis & redditis, profitetur. Hactenus Saussayus.

[3] Idem ad XXVIII Septembris, ubi multa memorat de gestis Sancti, [sacra ejus lipsana Tolosæ servata:] sed partim corrigenda, de reliquiis hæc subjungit: Quiescit in basilica Sancti Saturnini in argentea lipsanotheca, altari sanctissimæ Dei Genitricis, quæ de consolatione nuncupatur, superposita. Caput vero ejus sacratissimum, divisum a corpore, conditum servatur in ferculo argenteo, sacrario peculiari incluso, una cum vitreo calice, in quo Sanguinem Domini offerebat; aliisque beati ipsius Pontificis reliquiis: quarum aqua contactu benedicta, & cum fide hausta, febrium ardore decoctis refrigerium medelamque impertit. Nicolaus Bertrandi in Gestis Tolosanorum, quæ impressa sunt anno 1515, de statu corporis fol. 10 ita scribit: Sanctissimi insuper Exuperii corpus in sæpe dicta divi Saturnini ecclesia habetur & veneratur, atque in argentea capsa elevatum cernitur: & teneri est solitum super altare, quod contiguo cryptæ S. Saturnini adhæret. Nunc autem a pauco tempore citra in capella (ut sic dixerim) servatur propria. Ubi quantis in hodiernum usque diem coruscaverit miraculis, multi præcessere extantque testes locupletissimi: quos & nos a variis languoribus, quibus afficiebantur, divi Exuperii imploratione sanatos fuisse compertum habuimus: oculatique ad id testes accessimus. Gravi enim febre, veluti igni, æstuantes ad venerabiles Exuperii reliquias festinabant; postulabantque sibi vinum vel aquam ministrari, qua pars aliqua illarum fuisset abluta. Nec vana fide domum inde revertebantur incolumes. Ita laudatus Bertrandus, in iis saltem, quæ vidisse se dicit, fide dignus; etiamsi non multum fidei mereatur de factis diu præteritis, ut videbimus.

[4] [aliis quoque locis Sanctus colitur.] Non solum Tolosæ, sed aliis etiam locis colitur S. Exuperius, ut colligitur ex Catello, qui satis prolixe de S. Exuperio agit in Monumentis Historiæ Occitaniæ Gallice scriptis lib. 5 pag. 827 & sequentibus. Nam pag. 829 testatur, in vico Blagnac, ubi S. Exuperius creditur defunctus, ecclesiam exstare dicatam Sancto, eumque ibidem magna devotione coli. Alteram quoque S. Exuperii ecclesiam memorat in loco, ut volunt, natali diœcesis Convenarum prope Pyrenæos montes. Auram vocat Bertrandus, de utraque ecclesia consentiens, addensque: Varia fiunt miracula, diversique a multis sanantur languoribus. Unde crevit in dies apud Sanctum devotio, & in Aura & in Blanhaco. Nulla tamen miracula refert; sed brachium Sancti argenteo tegmine decoratum in Blanhaco fuisse ait, subjungitque inventionem & translationem corporis. At ea relatio parum fidei meretur, ut mox dicetur de tota Vita per Bertrandum scripta. Hæc interim de cultu S. Exuperii dicta sufficiant.

[5] [Elogia Sancto data a synchronis.] S. Exuperium fuisse episcopum insignis sanctitatis & eruditionis, abunde colligitur ex variis elogiis, inferius per ordinem recitandis, quibus viventem exornavit S. Hieronymus. Consentit S. Paulinus, qui præcipuis Galliæ episcopis sui temporis annumeravit S. Exuperium, atque inter præcipuos primum nominavit, ita scribens apud S. Gregorium Turonensem lib. 2 Historiæ cap. 13: Si enim hos videas dignos Domino sacerdotes, vel Exuperium Tholosæ, vel Simplicium Viennæ, vel Amandum Burdegalæ, vel Diogenianum Albigæ, vel Dynamium Ecolismæ, vel Venerandum Arvernis, vel nunc Pegasium Petrocoriis; utcumque se habent seculi mala, videbis profecto dignissimos totius sanctitatis ac fidei, religionisque custodes. In Actis S. Saturnini, cujus corpus, ut videbimus, transtulit, dicitur Vir absque ullius præcessorum injuria, absque ullius, qui id temporis ecclesias regere videbantur, invidia, non solum nulli secundus; verum etiam ipsi beato martyri (Saturnino) virtutum meritis comparandus. Illustre hoc est elogium, maxime si consideremus, multos episcopos sanctitate insignes, interque eos S. Augustinum, S. Exuperio fuisse contemporaneos.

[6] Acta S. Exuperii nullus antiquorum scripsisse videtur. [Vita a Bernardo Guidonis scripta, sed ea non edenda:] Primus, qui ea colligere ex antiquis studuit, videtur fuisse Bernardus Guidonis, ex Ordine Prædicatorum episcopus Lodevensis, qui seculo XIII exeunte & XIV floruit. Hic S. Exuperii Vitam conscripsit, quemadmodum asserit Echardus in Bibliotheca Prædicatorum tom. 1 pag. 578, ubi plurima laudati Bernardi scripta enumerat. Commemoratur ea etiam Vita a Nicolao Bertrandi, qui eam Tolosæ manuscriptam viderit. Fuit anno 1642 ad Majores nostros transmissa a P. Joanne Scholtz ex Ms. Pragensi, præfixo hoc titulo: Vita S. Exuperii episcopi Tolosani, auctore Bernardo Guidonis. Darem hanc Vitam, cum non habeamus meliorem, nisi omnia illa, quæ auctor de S. Exuperio recte collegit ex S. Hieronymo & aliis antiquis, facile ex iisdem fontibus hauriri possent, & ordine meliore disponi. Quo minus etiam totam Bernardi Lucubrationem lectori communicem, facit prolixitas minime necessaria, cum auctor multo diutius disserat de unico facto S. Exuperii, per S. Hieronymum relato, quam de omnibus Sancti gestis. Præterea defectu artis criticæ & chronologicæ nonnulla asseruit fabulosa, aliaque rectæ chronotaxi contraria. Quapropter non existimo, operæ pretium me facturum, si hanc Vitam edam. Ex ea tamen producam in hac Sylloge omnia, quæ ad propositum nostrum conducere videbuntur.

[7] Nicolaus Bertrandi, causidicus in senatu Tolosano, sub initium seculi XVI Gesta Tolosanorum conscripsit, [a Nicolao Bertrando] & in iis a fol. 6 Vitam S. Exuperii, rationes allegans in Præfatione, & documenta, quæ secutus est, utcumque recensens. Primum ait, se præter Epistolas S. Hieronymi paucissima de gestis Sancti comperisse, nihilque invenisse in Historicis præter exiguum elogium in Petro de Natalibus. Quid autem fecerit in tanta documentorum inopia, quid ipse præstiterit, exponit his verbis: Itaque mihi ejus Vitam pingere cupienti, aliis defluentibus probamentis, ad rusticorum dicta rationi consona, verisimilesque marmoreorum lapidum antiquas sculpturas refugiendum censui. Hoc autem suum consilium probat ex Bartolo & ex Apostolo; & mox subjungit: Optimi igitur Exuperii sanctissimam vitam eximiaque gesta conscribere contendens, ex divi Hieronymi Epistolis, & antiquis Scripturis, variis locutionum atque idiomatum generibus comptis, nec non sculpturis, atque verisimilioribus majorum dictis, quod validius ea in re michi visum fuit, more argumentosæ apis, excerpsi, atque sic in unum congessi, ut sanctissimi Exuperii Vitam, antea dico incultam frustatimque dispersam, quinimo penitus abditam, & quæ ferme ex toto perierat, nunc seriose, ut putamus, contextam, claramque & integram facile plerique existiment. Verum, quantumcumque sibi blandiatur Bertrandus, facile intelliget studiosus lector, nec auctoritatem Bartoli nec S. Pauli recte allegatam esse ad rusticos consulendos de gestis Sancti, undecim fere seculis defuncti; nec admittenda pro veris esse illa, quæ causidicus ille primus vulgavit.

[8] [præcedente magis fabulosa.] Facta ipsa, aut potius fabellæ, quas veris factis ubique immiscuit Bertrandus, natæ sunt omnem ipsi auctoritatem detrahere in iis, quæ narrasse videtur primus. Talia sunt non pauca in Gestis ab eo relatis de S. Exuperio. Si laudato causidico credimus, Gothos Tolosam oppugnantes sola aquæ benedictione prosternebat. Quos enim illa tangebat: illico catervatim exanimes ac mortui e menibus decidebant: quos vero remotos aqua tangere non poterat, linceis consumebat oculis. Ejusmodi ineptias plures Vitæ suæ inseruit Bertrandus. Ideo non immerito de eo dicit Catellus in Historia Occitaniæ lib. 2 pag. 265: Homo diligens & curiosus, si vera a fabulis separare voluisset, & nisi nimis facile credidisset sine examine, quidquid reperiebat scriptum. Quapropter non modo non lubet Vitam illam recudere; sed ne singula quidem, quæ Bertrandus asseruit, refutare necesse est, quandoquidem luce clarius est, illum nihil novisse de gestis S. Exuperii præter ea, quæ ex antiquis ipsi haurire possumus, & quæ ille miserrimis fabellis sordidavit.

§ II. Patria Sancti ignota; nisi forte sit Burdigalensis: quæritur, an sit idem cum aliquot synonymis.

[Patria S. Exuperii ignota:] De genere, patria, juventute S. Exuperii nihil dicitur, quod certum sit aut etiam satis probabile. Nam quod Catellus ait de loco natali in diœcesi Convenarum in oppido Aura, non alium habere videtur auctorem, quam Bertrandum, qui Vitam Sancti sic orditur: Sanctissimus ille Tolosæ pontifex Exuperius patre & matre rusticanis vallis Auræ, seu illius confinis, originem traxisse perhibetur. At hæc ex rusticis, quos consuluit, didicerit Bertrandus, opinor, prout & reliqua, de prima ejus institutione ibidem prolata: ideoque majorem fidem vix merentur, quam plurimæ aliæ causidici illius fabellæ. Bernardus Guidonis in fine Vitæ ait: Nec etiam locus suæ nativitatis sive originis describitur in eisdem (antiquis.) Vulgaris tamen relatio tradit, ipsum fuisse de territorio Morualensi. Hunc locum non invenio, nec lubet de utroque loco multa disserere, cum populares ejusmodi traditiones passim oriantur sine legitima ratione, & fidem non mereantur. Breviter itaque dixisse sufficiat, locum natalem S. Exuperii incognitum mihi esse; nec probabiliter dici, parentibus rusticanis natum, quod ne refutandum quidem aut referendum censuit Catellus. Burdigalensem tamen credere possemus, si constaret, eumdem esse cum Exuperio presbytero Burdigalensi, de quo agam.

[10] [Baronius Exuperium rhetorem facit eumdem cum hodierno:] Baronius in Annotatis ad Martyrologium hoc die aliam profert opinionem, in quam sua auctoritate multos pertraxit. Hæc autem si vera est, non pauca de gestis S. Exuperii ante episcopatum innotuerunt. Ad hunc Exuperium, inquit, ante quam esset episcopus, inter claros oratores profitentem, extat Ausonii Galli Epigramma, quem post præfecturam Hispaniarum ad tranquillioris vitæ portum secessisse testatur. Nec placet, quod Josephus Scaliger ait, Exuperium rhetorem diversum esse ab Exuperio episcopo ob diversas utriusque facultates, quasi, qui fuerit episcopus, non potuerit esse rhetor; qui aliquando rhetor, non potuerit idem creari episcopus. Locus, tempus & vitæ studia unum eumdemque fuisse facile persuadent. Sed & illud vehementius: nam cum Ausonius in eodem Epigrammate in fine testetur, Exuperium rhetorem patria fuisse Burdegalensem: cumque constet ex Epistola S. Paulini XX ad Amantium episcopum Burdegalensem, Exuperium tunc fuisse presbyterum Burdegalensem; unum eumdemque existimandum esse, non immerito opinamur: quem tamen his Ausonii temporibus nondum inter clericos meruisse putamus. Hanc opinionem rursus declaravit Baronius in Annalibus ad annum 405. Ob hanc Baronii sententiam Joannes Tamayus Salazarius S. Exuperium inseruit Martyrologio Hispanico ad hunc diem, nimirum quia Exuperius rhetor deinde gubernator fuit in Hispania.

[11] Verum Catellus in Monumentis Historiæ Occitaniæ satis evincit, [at ea opinio non est probabilis:] sententiam illam Baronii esse improbabilem, & Catellum secuti sunt alii plures, ac nominatim Pagius ad annum 405, & Tillemontius tom. 10 Nota 1 in S. Exuperium. Ratio prima eos distinguendi petitur a tempore: nam Exuperius rhetor medio fere seculo ante S. Exuperium floruit, cum docuerit filios Dalmatii, fratris Constantini Magni, Annibalianum & Dalmatium, cæsareum postea nomen adeptos, ut habet laudatum Epigramma. Illi autem principes, ut observant Pagius & Tillemontius, anno 335 facti sunt alter cæsar, alter rex Ponti, & præfecturam aliquam in Hispania dederunt Exuperio. Itaque, cum ante annum 335 dictos principes docuerit Narbone, verisimile non fit, Exuperium illum superfuisse usque ad finem seculi IV, cum tamen S. Exuperius in vivis etiam esset anno 411, ut videbimus. Præterea Ausonius Epigramma scripsit post mortem Exuperii, quem Cadurci prædivitem docet defunctum. Verba, ad quæ non attendit Baronius, subjungo:

Decedens placidos mores, tranquillaque vitæ
Tempora prædives finisti sede Cadurca.

At ex iis, quæ de S. Exuperio dicturi sumus, rursum non fit verisimile, prædivitem esse defunctum. Minus etiam fit verisimile, Ausonium poëtam vixisse post S. Exuperium, ut bene advertit Catellus. Etenim anno 379 consulatum adeptus est Ausonius, & eodem anno Gratiarum actionem per Orationem inter Opera impressam dixit. In hac vero ait: Ego autem jam consul & senex. Quapropter cum anno 379 senex esset, credibile non est, Ausonium vixisse post annum 411, & carmina etiam tunc composuisse, præsertim cum nullo possit ostendi indicio, eum pervenisse usque ad finem seculi IV. Demum Ausonius non omisisset episcopatum Tolosanum, si de S. Exuperio scripsisset. Certum igitur & indubitatum videtur, Exuperium rhetorem a S. Exuperio alium esse.

[12] Porro quod spectat ad Exuperium presbyterum Burdigalensem, [nec Exuperius rhetor idem est cum presbytero Burdigalensi.] quem cum duobus modo distinctis eumdem quoque fecit Baronius, hujus presbyteri tempus optime congruit cum tempore episcopatus S. Exuperii, at certe neque hic presbyter debet cum rhetore Exuperio confundi. Rhetor ille erat patria Burdigalensis; sed numquam ibi fuit presbyter, ut satis colligitur ex laudato Ausonii Epigrammate, in quo præcipua Exuperii rhetoris officia referuntur, habitationesque diversæ. Natus ille erat Burdigalæ, docuerat Tolosæ, indeque ejectus, Dalmatii filios instituerat Narbone, ac tandem præfecturam adeptus erat in Hispania. Deinde tranquillam vitam Cadurci duxerat & finierat. Hisce autem relatis, duo de mortuo subjungit carmina, quibus verisimiliter deceptus fuit Baronius, ut crederet, de vivente scripsisse Ausonium. Nam sic revera intelligi possunt, si seorsum considerentur, & non conferantur cum aliis Ausonii locis.

Sed patriæ te jura vocant, & origo parentum,
Burdigalæ ut rursum nomen de rhetore reddas.

Nihil illis verbis insinuat poëta, nisi doctis Burdigalensibus annumerandum esse Exuperium, etiamsi maximam vitæ partem in aliis civitatibus transegisset, & finivisset; & sic rhetoris fama defunctum Burdigalensibus restitui. Non fuit igitur post reliqua officia presbyter Burdigalensis; sed forte annis triginta aut quadraginta, aut etiam pluribus defunctus, antequam de Exuperio presbytero mentionem fecit S. Paulinus.

[13] [At verisimile est, presbyterum Burdigalensem] Verum ætas Exuperii presbyteri, ut jam dixi, optime congruit cum ætate S. Exuperii Tolosani. Nam Epistola S. Paulini ad Amandum, postea episcopum Burdigalensem, scripta creditur anno 397. Est illa in postrema editione Veronensi duodecima (alias 21,) atque ita sub finem habet: Age & apud sanctum presbyterum fratrem Exuperium, ut in casa ecclesiæ terrulam, qua victum suum procuret, (Sanemarius servus a Paulino libertate donatus) accipiat. Annis non multis post scriptam hanc Epistolam episcopus certo erat S. Exuperius, interque Burdigalam & Tolosam non est tanta distantia, ut presbyter Burdigalensis non potuerit vocari ad episcopatum Tolosanum. Igitur locus ac tempus Baronii sententiæ favent. Ad augendam hujus sententiæ verisimilitudinem ac probabilitatem accedit, quod ex hoc loco certum fiat, Exuperium illum presbyterum Burdigalensem bene notum fuisse S. Paulino. Cum enim verbis num. 5 datis inter præcipuos Galliæ episcopos celebret S. Exuperium, uti & S. Amandum, dubitare non possumus, quin S. Paulinus S. Exuperium bene noverit, uti noverat Exuperium presbyterum; & sic verisimillimum fit eumdem ab eo laudatum, primo ut presbyterum, deinde ut episcopum Tolosanum. Verisimillimum, inquam, fit, Exuperium Burdigalensem deinde evectum esse ad episcopatum Tolosanum. Non ausim tamen eam conjecturam pro veritate historica satis comperta tradere, quia & Exuperius aliquis memoratur a S. Hieronymo in Epistola 54 (alias 10) ad Furiam, de quo eadem formatur conjectura.

[14] [& instructorem Furiæ ab Hieronymo memoratum,] De Exuperio in laudata Epistola, circa 394 scripta, ad Furiam, juvenem viduam, ita loquitur: Habes sanctum Exuperium, probatæ ætatis & fidei, qui te monitis suis frequenter instituat. Erat Furia Romæ, quando hæc scribebat S. Hieronymus, ut clare insinuat duobus locis. Ex eo autem Baronius ad annum 394 credidit, Exuperium eo tempore degisse Romæ, idque arripiens Tillemontius tom. 10 Nota 1 in S. Exuperium ait, difficulter credi posse, eumdem Exuperium anno 394 Romæ degisse, anno 397 presbyterum fuisse Burdigalensem, & post paucos annos episcopum Tolosanum. Habet sane ea locorum mutatio, si vera est, aliquid primo intuitu verisimilitudini contrarium, sed allata verba certo non evincunt, Romæ tunc fuisse Exuperium; ideoque non invenio, quid hic certo affirmari possit. Poterat Furia habere Exuperium amicum, instructorem, magistrum, etsi fuisset presbyter Burdigalensis, & Burdigalæ habitasset, ejusque monitis per litteras frequenter institui poterat; cum litterarum commercium inter Romam & Burdigalam non esset difficile. Poterat Exuperius Romæ ad tempus commorari, sicut aliquot annis ibi commoratus est Hieronymus, aut ante presbyteratum susceptum, aut etiam jam presbyter, ac deinde Burdigalam redire. De Exuperio Romæ degente nihil aliunde innotuit, ut verisimile sit, aut Romæ non habitasse, aut non diu. Si Romæ non habitavit, aut exiguo solum tempore, non obstat, quo minus anno 397 presbyter esset Burdigalæ, ac deinde episcopus Tolosanus.

[15] Quapropter nullum profertur argumentum, quo cogamur dicere, [eumdem esse cum S. Exuperio; non tamen certum.] alium esse Exuperium Furiæ instructorem, alium presbyterum Burdigalensem, alium S. Exuperium Tolosanum. Fateor similiter, nullum quoque reperiri documentum, quo evinci valeat, aut instructorem Furiæ aut Burdigalensem Exuperium ad episcopatum deinde fuisse promotum. Suspicor tamen, sententiam Baronii, quantumvis incerta sit, nec pro certa haberi debeat, veram esse, quemadmodum habet multum verisimilitudinis, si recte expendatur. Ætas eadem est omnium, si plures fuerunt; omnes fuerunt virtutis probatæ, si fuerunt duo vel tres distincti. Nam Paulinus Burdigalensem vocat sanctum presbyterum, & mire deinde laudat Tolosanum. Hieronymus vero satis declaravit, quanti faceret instructorem Furiæ, cum nobilissimam hanc & juvenem viduam ejus monitis instrui voluit. Itaque, si omnes distinguantur, tres fuerunt simul Exuperii virtutibus illustres. Jam vero si tres sint diversi, instructor Furiæ uno tantum Hieronymi loco innotuit, uno similiter Paulini loco Burdigalensis. Si vero unus idemque ubique sit S. Exuperius, primum Furiæ per litteras aut Romæ aliquo tempore instructor, & jam tum presbyter, aut deinde Burdigalæ presbyter ordinatus, ac demum ad episcopatum Tolosanum evectus, minus mirari poterimus, in variis qualitatibus memoratum esse S. Exuperium, & ad varias civitates profectum, ut fecerunt eo tempore Hieronymus, Paulinus, Rufinus aliique plurimi; quam miraremur, tres eodem tempore fuisse Exuperios virtute præstantes, & duos ex iis omnino mansisse obscuros.

§ III. Gesta S. Exuperii ordine chronologico exposita ab initio episcopatus usque ad obitum.

[S. Exuperius in episcopatum successit S. Silvio;] De anno, quo ad episcopatum promotus est S. Exuperius, non constat: sed compertum est, successorem fuisse S. Silvii, de quo apud nos actum est tom. VII Maii pag. 438. Verum, cum nihil certi habeatur de tempore obitus S. Silvii, initium episcopatus S. Exuperii nequit similiter assignari. Hoc habemus, Rodanium episcopum Tolosanum anno 356 a Constantio imperatore in exsilium fuisse relegatum, in eoque defunctum, verisimiliter ante imperium Juliani, qui episcopos exsules ad sedes suas remisit. Potuit igitur S. Silvius circa annum 362 ad episcopatum promoveri, si inter illos nullus fuerit medius, sicut nullus interponitur in catalogis. Verum hæc notitia parum prodesse potest, quandoquidem rursum ignoremus, prolixusne an brevis fuerit episcopatus S. Silvii. Interim ex his colligitur, attendendum non esse ad fragmentum Vitæ S. Servatii, quod recitavit Labbeus tom. 2 Conciliorum col. 617, ubi asseritur concilium aliquod Tricassinum, in quo Exuperius Tolosanus episcopus esset electus, ut iret Romam, & provinciam illam detrectasset, ut ibi legitur. Nam, cum illud concilium esset figendum ante medium seculi IV, si quid fidei meretur illud Vitæ fragmentum, alius fuisset ille Exuperius Tolosanus, & medio fere seculo sedisset ante S. Exuperium, fuissetque decessor Rodanii. At non tanti faciendum est fragmentum illud, ut hoc dicendum videatur.

[17] [tempore incerto ante annum 405.] Si constaret, Exuperium presbyterum Burdigalensem cum S. Exuperio eumdem esse, initium episcopatus figendum esset exeunte seculo IV vel ineunte V inter annos 397 & 404. Verum hoc verisimile magis est, quam certum; & potuit S. Exuperius, si sit alius, etiam viginti & pluribus annis episcopatum citius obtinere. Epistola Hieronymi ad Furiam nequaquam obstabit, etiamsi in illa designatus fuerit Sanctus noster. Si enim S. Exuperium designavit Hieronymus, non negavit episcopum jam tum fuisse. Itaquecogor initium episcopatus incertum relinquere, & solum observare, episcopum saltem fuisse ab anno 404, cum ad ejus quæsita S. Innocentius Papa responderit per Epistolam, anno 405, die XX Februarii datam. Hæc autem responsio satis insinuat, ab anno 404 scripsisse S. Exuperium ad consulendum de dubiis suis Pontificem.

[18] [Sanctus perficit ecclesiam S. Saturnini,] Primum ex gestis S. Exuperii in episcopatu fuerit, opinor, constructio basilicæ S. Saturnini a decessore S. Silvio inchoata. De his autem in Actis S. Saturnini apud Ruinartium in Actis martyrum sinceris pag. 132, post relatam prius constructionem modicæ ædis supra corpus S. Saturnini, primi Tolosanorum episcopi & martyris, ad propositum nostrum leguntur sequentia: Procedente dehinc tempore, … sanctus Silvius, episcopatum supradictæ urbis indeptus, pulcram & speciosam basilicam magnis sumptibus parans ad venerandi martyris transferendas illuc reliquias, ante consummationem cœpti operis recessit e seculo. Post cujus obitum sanctus Exuperius in summum sacerdotium cooptatus, vir absque ullius præcessorum injuria, absque ullius, qui id temporis ecclesias regere videbantur, invidia, non solum nulli secundus; verum etiam ipsi beato martyri virtutum meritis comparandus, basilicam, quam decessor suus fideliter inchoaverat, instantissime consummavit & feliciter dedicavit. Hoc factum non dubito primum ponere, quia inchoatam basilicam statim perficiendam susceperit. At constructionis tempus non est certius, quam ipsum episcopatus principium.

[19] [ejusque in illam corpus transfert.] De translato per Exuperium S. Saturnini corpore auctor subjungit: Qui cum transferre illuc sancti martyris reliquias, non pro sua incredulitate, sed pro ipsius honore dubitaret; admonitus per quietem est, ne infideliter negligeret, quod fideliter credidisset; nullam fieri vel diminutione cinerum, vel commotione membrorum spiritibus injuriam: quia manifesta res esset hoc martyribus proficere ad honorem, quod profuisset credentibus ad salutem. Statimque tali visione firmatus, religiosis imperatoribus precem detulit, ac sine mora ulla, quod tam pie poposcerat, impetravit, ut translatas ad basilicam, omni studio præparatam, sancti viri reliquias, non tam temeraria violaret audacia, quam ambitiosius Venerantis coleret obsequela. Quod hic legitur de impetrata facultate ab imperatoribus ad corpus transferendum, congruum est legibus Romanorum gentilium, quibus vetitum erat corpora sepulta transferre sine justa causa, & sine obtenta facultate aut pontificum aut principis aut rectoris provinciæ, eæque leges etiam viguerunt sub primis imperatoribus Christianis, ne sepulcra violarentur. Deinde vero cura transferendi Sanctorum corpora unice episcopis videtur relicta.

[20] Anno 404 ad finem decurrente, quantum ex tempore responsi potest colligi, [Ad varia quæsita Innocentii Papæ] S. Exuperius varias quæstiones S. Innocentio Papæ proposuit; & ad singulas respondit sanctus Pontifex. Qui illam Innocentii Epistolam de suppositione suspectam facere voluerunt hæretici, jam satis refutati sunt ab aliis, & a Cupero nostro ad XXVIII Julii in S. Innocentio I § 4. Edita est Epistola apud Labbeum tom. 2 Conciliorum Col.apud Coustantium in Epistolis Romanorum Pontificum col. 789 & alios. Inscriptio est: Innocentius Exuperio * episcopo Tolosano salutem. Initium: Consulenti tibi, frater carissime, quid de proposita specie unaquaque sentirem, pro captu intelligentiæ meæ, quæ sunt visa, respondi, quid sequendum vel docilis ratio persuaderet, vel autoritas lectionis ostenderet, vel custodita series temporum demonstraret. Et quidem dilectio tua, institutum secuta prudentium, ad Sedem Apostolicam referre maluit, quid deberet de rebus dubiis custodire, potius quam usurpatione præsumpta, quæ sibi viderentur, de singulis obtinere. Cur enim magis pudendum putemus discere aliquid, quam omnino nescire?… Proponam igitur singula, subjiciamque responsum. Quid proposuisset S. Exuperius, rectius intelligitur ex verbis Innocentii, quam ex titulis minus accurate Epistolæ præfixis.

[21] De prima quæstione sic loquitur Innocentius: Proposuisti, [responsum accipit.] quid de his observari debeat, quos in diaconii ministeriis, aut in officio presbyterii positos, incontinentes esse aut fuisse, generati filii prodiderunt. De secunda ita habet: Et hoc quæsitum est, quid de his observari oporteat, qui post baptismum omni tempore incontinentiæ voluptatibus dediti, in extremo fine vitæ suæ pœnitentiam simul & reconciliationem communionis exposcunt. Ad tertiam ita procedit: Quæsitum est etiam super his, qui post baptismum administraverunt (judicia,) & aut tormenta sola exercuerunt, aut etiam capitalem protulere sententiam. Ad quartam: Et illud desideratum est sciri, cur communicantes viri cum adulteris uxoribus non conveniant, cum contra uxores in consortio adulterorum virorum manere videantur. Quinta quæstio sic exprimitur: Illud etiam sciscitari voluisti, an preces dictantibus (contra noxios) liberum concedatur, utique post baptismi regenerationem, a principibus poscere mortem alicujus, vel sanguinem de reatu. Sexta: De his etiam requisivit dilectio tua, qui, interveniente repudio, alii se matrimonio copularunt. Septima demum, si & hanc proposuit Exuperius, quod clare non dicitur, his verbis profertur: Qui vero libri recipiantur in canone, brevis annexus ostendit. Respondit ad omnia hæc quæsita Pontifex, prout in litteris videri potest, & canonem sacræ Scripturæ texuit, qualem hodie habemus. Id primum ad propositum nostrum observo, ex propositis dubiis colligi, mire sollicitum fuisse S. Exuperium ad gregem suum recte docendum, atque hunc in finem doceri voluisse a Sede Apostolica.

[22] Præterea observari potest, primum S. Exuperii quæsitum de presbyteris & diaconis incontinentibus ad eos pertinere, [Qui suspicantur, Vigilantium a S. Exuperio toleratum fuisse,] qui hæresi Vigilantii aut infecti erant, aut certe a Vigilantio defendebantur. Hinc eruditi Benedictini Claudius de Vic & Josephus Vaissete in Historia Occitaniæ tom. 1 pag. 152 & Nota 41 existimant, de S. Exuperio loqui S. Hieronymum in Epistola 109 (alias 53) ad Riparium presbyterum, ubi Vigilantium toleratum dolet his verbis: Miror sanctum episcopum, in cujus parochia esse presbyter dicitur, acquiescere furori ejus; & non virga apostolica, virgaque ferrea confringere vas inutile, & tradere in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat. Suspicantur nimirum laudati scriptores, S. Exuperium Hieronymi querela illa excitatum fuisse ad agendum contra Vigilantium, eaque intentione scripsisse ad Innocentium litteras jam memoratas. In eam autem opinionem unice deducti sunt ab adjunctis locorum & temporum, ut liquet ex ratiociniis Nota 41 prolatis. Neque enim contendunt, mores S. Exuperii tales fuisse, ut ex illis ejusmodi suspicio haberi possit; sed credunt, Vigilantium in diœcesi Tolosana habitasse, indeque conjecerunt, illum ipsum ab Hieronymo designatum fuisse. Verum cum illa conjectura labem adspergat famæ S. Exuperii, rationes allatas diligenter expendendas censui, talique præmisso examine, non dubito asserere, omnia adjuncta dictæ conjecturæ prorsus repugnare, eamque omni fundamento esse destitutam.

[23] [carent rationibus justis,] Primo non scripsit S. Exuperius ad Innocentium excitatus querela S. Hieronymi, cum scripserit forte ante Hieronymum, aut certe eodem fere tempore, ut Hieronymi Epistola, exeunte anno 404 aut anno 405 data, sicut in Hieronymo probabitur, necdum potuisset in Galliam pervenire. Secundo S. Hieronymus, exeunte anno 406, Commentarios suos in Zachariam S. Exuperio inscripsit, eumque multis celebravit elogiis, nec ullum tamen de Vigilantio protulit verbum. At, si S. Exuperius Vigilantium anno 404 toleraverat in diœcesi sua, non poterat de illo tacere Hieronymus: nam vel arguisset negligentiam Exuperii, si eum tolerare perrexisset; vel laudasset fortitudinem, si hominem hæreticum pro meritis excepisset. Tertio, cum ex quæstionibus Innocentio propositis prima solum referri possit ad errores Vigilantii, nempe de incontinentia clericorum, non videtur Exuperius occasionem scribendi sumpsisse ex erroribus Vigilantii; sed scripsisse unice, ut dubitationem suam circa aliquot disciplinæ capita tutius deponeret. Non dubitabat S. Exuperius de peccato incontinentium presbyterorum & diaconorum; sed peccare eos noverat, qui erant incontinentes. At solum quærebat, qua pœna essent corrigendi, aliique in officio continendi, ne similiter laberentur. Hoc autem exquirere poterat, sive lapsi essent sola carnis fragilitate, sive hæresi Vigilantiana, qua usum uxorum sibi non illicitum existimabant.

[24] [cum Vigilantius habitaret in territorio Convonarum,] Quarto non erat Vigilantius in diœcesi Tolosana, quantum colligi potest ex omnibus, quæ laudati scriptores Historiæ Occitaniæ ipsi attulerunt. Gallum natione fuisse Vigilantium, testantur Hieronymus & Gennadius. Vocatur & caupo Calagurritanus ab Hieronymo, ideoque nonnulli Hispanum facere voluerunt; sed frustra, repugnante frequenter ipso Hieronymo, & Galliæ monstrum illud attribuente. Ex qua porro Galliarum parte natus esset, indicat S. Hieronymus lib. Contra Vigilantium num. 4 his verbis: Nimirum respondet generi suo, ut, qui de latronum & convenarum natus est semine … (unde & Convenarum urbs nomen accepit) hucusque latrocinetur contra Ecclesiam Dei. Ex his nobiscum agnoscunt laudati scriptores, fuisse Vigilantium ex territorio Convenarum (vulgo Comminges nunc dicto,) quod est in Novempopulania juxta montes Pyrenæos & limites Hispaniæ. Ibi quoque habitasse eo tempore Vigilantium, Hieronymus declarat num. 7 ipsum alloquens hoc modo: Et quia ad radices Pyrenæi habitas vicinusque es Iberiæ &c. Habitabat igitur Vigilantius in territorio Convenarum, ut rursum agnoscunt laudati Benedictini, aut saltem agnoscere debent, cum dicant, Vigilantium post reditum e Palæstina in patriam suam se recepisse. Nam quæ ratiocinantur ex habitatione Sulpicii Severi, prorsus inutilia sunt, nisi clarius ostendatur, ubi Sulpicius iis annis habitaverit, meliusque probetur, cum ipso habitasse Vigilantium. De his enim nihil certi habemus, & nequaquam verisimile est, Vigilantium habitasse apud Sulpicium, postquam hæresis ipsius innotuerat.

[25] Jam vero, quando ex Hieronymo habemus, ad radices Pyrenæi & in territorio Convenarum habitasse Vigilantium, [quod non erat diœcesis Tolosanæ:] restat investigandum, an territorium istud videatur tunc fuisse diœcesis Tolosanæ. Hoc mihi prorsus est improbabile, quia alterius provinciæ erat eo tempore, & hodie in altera provincia etiam ecclesiastica perseverat. Habuit Lugdunum Convenarum, deinde excisum, saltem a seculo V episcopum suum sub metropoli Elusana. Liquet hoc ex Apollinaris Sidonii, eo tempore viventis, Epistola 6 libri 7, in qua dolet, multas civitates ob persecutionem Evarigis Gothorum regis Ariani carere episcopis, quod alios defunctis non pateretur substitui. Civitates autem enumerantur hoc modo: Burdegala, Petrocorii, Ruteni, Lemovices, Gabalitani, Elusani, Vasates, Convenæ, Auscenses. Quatuor ultimæ civitates erant in Gallia Aquitanica, & in Novempopulania, quarum metropolis tunc erat Elusa, sed in hujus locum deinde successit Augusta Ausciorum, ultimo loco nominata. Ex his porro, quæ certa sunt, & ab omnibus passim admissa, observo, verisimiliter tempore S. Exuperii proprium Convenis fuisse episcopum, & consequenter in illa diœcesi, quæ vicina est Tolosanæ, Vigilantium habitasse. Si quis vero contendere voluerit, ipso seculo V sic erectum esse episcopatum Convenarum, ut posterior sit anno 404, quo scribebat Hieronymus, is divinabit sine justa ratione, & frustra. Nam saltem agnoscere debebit, Elusanam fuisse metropolim in Novempopulania, & sub illa metropoli plures in eadem provincia episcopatus. Itaque, si Convenæ necdum habebant episcopum proprium, fuerint sub aliquo ex vicinis episcopatibus Novempopulaniæ, non vero sub episcopatu Tolosano, quæ est Galliæ Narbonensis. Si enim aliquando Convenæ spectassent ad diœcesim Tolosanam, episcopatus Convenensis utique mansisset sub illa metropoli.

[26] Adeo autem non existimo, S. Exuperium fuisse negligentem in compescendo Vigilantio, [sed potius consilio S. Exuperii perversa hæresiarchæ dogmata] ut potius credam, non sine consilio sancti Antistitis sui presbyteros Riparium & Desiderium de ipsius erroribus ad Hieronymum scripsisse. Certe Sisinnius monachus eodem tempore, quo litteras Riparii & Desiderii Hieronymo tradidit ad exponendum eidem perversa Vigilantii dogmata, litteras quoque S. Exuperii tulit ad Hieronymum, imo & magnam pecuniæ summam, monasteriis Palæstinæ & Ægypti distribuendam. Mittebatur igitur nuntius ille ab Exuperio, sed Riparii quoque & Desiderii litteras cum libris Vigilantii ferebat, quemadmodum & multas sanctorum Fratrum ac Sororum de eadem provincia … quæstiones, ut Hieronymus ipse testatur in Epistola 119 (alias 152) ad Minervium & Alexandrum monachos, quorum etiam quæsita pertulerat. Quapropter credibile non est, inscio Exuperio, Riparium & Desiderium libros Vigilantii ad Hieronymum destinasse, sed eo approbante & volente acta per illos presbyteros omnia. Hi autem parœcias suas ob viciniam erroribus vesani hominis infici querebantur, ideoque ex locis propinquis facilius omnia hæresiarchæ dogmata, ejusque fautores investigare potuerant.

[27] [ad S. Hieronymum videntur perscripta, ut refutarentur.] Acceptis porro eorum litteris, Hieronymus in libro contra Vigilantium num. 2 ita loquitur: Proh nefas, episcopos sui sceleris dicitur habere consortes. Hoc nimirum ex litteris presbyterorum didicerat. Deinde num. 3: Auctores sunt hujus Dictatiunculæ meæ sancti presbyteri Riparius & Desiderius, qui parœcias suas vicinia istius scribunt esse maculatas, miseruntque libros per Fratrem Sisinnium, quos inter crapulam stertens evomuit. Et asserunt, repertos esse nonnullos, qui, faventes vitiis suis, illius blasphemiis acquiescant. Hæc satis clare insinuant, Vigilantium necdum fuisse pulsum ex loco, ubi presbyter erat, dum librum illum scribebat S. Hieronymus, & dubitare vix sinunt, quin episcopus, in cujus diœcesi erat, non modo hæresiarcham toleraret, sed ejus quoque erroribus esset infectus. Nec obstat, quod sanctum episcopum vocaverit Hieronymus in Epistola ad Riparium, quia necdum noverat, utrum ex nimia indulgentia hominem perversum toleraret, an etiam eidem faveret. Sic ipsum Vigilantium, necdum bene cognitum, vocavit Sanctum Vigilantium presbyterum in Epistola 58 (alias 13) ad Paulinum. Adeo facile titulum illum episcopis & presbyteris, quorum professio sancta est, dabat S. Hieronymus, ut ex illo inferre non debeamus, episcopum illum, qui tolerabat Vigilantium, ei suspectum non fuisse illo ipso tempore, quo ad Riparium scribens contra Vigilantium præludebat. Nam contrarium innuit his verbis, de eodem episcopo prolatis: Meminerit illius dicti: “Si videbas furem, currebas cum eo, & cum adulteris portionem tuam ponebas” Psal. 49 ℣ 18. Attamen certius noverat, episcopos aliquot addictos fuisse hæresi Vigilantianæ, quando Vigilantium refutavit; nam iis quoque in fine minatur. Itaque ne umbram quidem probabilitatis habet conjectura inconsiderate prolata, quæ maculam tolerati ad tempus Vigilantii S. Exuperio aspergere meditatur.

[28] [Sanctus mire celebratus ab Hieronymo,] Quo tempore Sisinnius monachus, anno 406 a S. Exuperio in Palæstinam missus, ad S. Hieronymum pervenerit, quidque ibidem egerit, exponit ipse Hieronymus in Præfatione ad Zachariam prophetam, cujus Explanationem hac occasione S. Exuperio inscripsit. Ultimo jam autumni tempore, inquit, frater noster, filius tuus Sisinnius monachus, tuæ mihi dignationis Epistolam reddidit. Qua lecta, gavisus sum esse te sospitem & memorem mei, omniumque Fratrum, qui in sanctis locis Domino serviunt, in quorum refrigeriis facis tibi amicos de iniquo mammona, & præparas æterna tabernacula, ut possis cum David dicere: “Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum: concupiscit & deficit anima mea in atria Domini.” Si enim passer invenit sibi domum, & turtur nidum, ubi ponat pullos suos; cur tu, qui pontifex Domini es, & calcas in fine mundi torcularia, ut sitientibus populis sanguinis Christi vinum tribuas, non libere proclamabis, ac dices? “Cor meum & caro mea exultaverunt in Deum vivum: beati qui habitant in domo tua.” Audio te in valle lacrymarum, in loco, quem Deus posuit ad certamen, ut vincentibus coronam daret, ascensionem in tuo corde disponere, & ire de virtute in virtutem, & imitari Domini paupertatem, ut cum illo dives fias, & in te reclinet caput, & per singulos dies suscipiatur, visitetur, alatur, vestiatur, & præcipue in sanctarum Scripturarum lectione fervere.

[29] Quumque tibi cuperem ingenioli mei aliquod offerre munusculum, [qui ei Explanationem Zachariæ inscribit, multum pecuniæ mittit] & cepta in duodecim Prophetas explanatio perveniret ad calcem, susceptum Opus deserere nolui, sed quod & absque te dictaturus eram, tuo potissimum nomini consecravi… Tuæ benevolentiæ erit, non eruditionem nostram, quæ vel nulla vel parva est, sed pronam in te suscipere voluntatem, ut nos ad cætera provoces, & in longo Scripturarum campo currere cohorteris. Si qui autem sunt, quibus interpretationem & horum & aliorum voluminum ante promisi, ignoscant incredibili in te amori meo, & quidquid tibi scripsi, sibi scriptum arbitrentur. In Præfatione ad librum 2 S. Hieronymus, postquam absentis Exuperii preces pluribus verbis flagitaverat, de missis ab eo in Ægyptum quoque inopiæ subsidiis ita meminit: Dum frater Sisinnius Ægyptum ire festinat, ut odorem bonæ fragrantiæ, qui a te missus est Fratribus, illuc quoque perferat; & nequaquam Æthiopiæ flumine (Nilo, fertilitatem terris Ægypti afferente,) sed Galliarum largissimis aquis rigentur arva sitientia. In Præfatione libri tertii de festinante in Ægyptum Sisinnio rursum loquitur hoc modo: Dum ipse tua festinat Sanctis æra dividere &c. Sic in fine libri contra Vigilantium ait, se una nocte illum dictasse, festinante admodum Fratre Sisinnio, & propter Sanctorum refrigeria ad Ægyptum ire properante.

[30] In epistola 119 ad Minervium & Alexandrum, festinationem Sisinnii rursum allegans, [pro monachis Palæstinæ, Ægypti & Libyæ.] insinuat Libyæ etiam monachis prospexisse largissimum Exuperium, dum ita loquitur: Quumque eum rogarem, ut differret iter, Libyæ mihi cœpit famem obtendere, monasteriorum Ægypti necessitates, Nili non plenas aquas, multorum inediam, ut prope offensa esset in Dominum, illum ultra velle retinere. Observant editores Veronenses, pro Libyæ in aliis editionibus lectum fuisse libere, quod nihil ibi significat, seque correctionem fecisse ex codice Veronensi. Jam vero ex subsidiis inopiæ in Palæstinam, Ægyptum & Libyam tot millibus monachorum, quot in illis provinciis eo tempore degebant, munifice ab Exuperio missis, colligere poterit prudens lector, quantam sanctus Antistes curam habuerit de monachis in sua diœcesi degentibus. De Tempore, quo hæc facta sunt, certi reddimur ex Præfatione S. Hieronymi in librum 3 Commentariorum in Amos, ubi ait se in Zachariam ad Exuperium scripsisse anno 406, eodemque deinde anno in Osee, Joël & Amos scripsisse, ut prolixius dicetur in Hieronymo. Itaque Sisinnius venit ad Hieronymum ultimo autumni tempore anni 406, & discessit forte mense Novembri aut sub initium Decembris, ut Hieronymus post abitum illius in Prophetas tres minores eodem anno dictare potuerit.

[31] Caritas autem S. Exuperii in sublevanda monachorum inopia non solum celebranda venit, [Mira Sancti in pauperes caritas,] quod succurreret Dei servis tam longe dissitis, sed magis etiam æstimanda, quod non daret superflua, sed ipse sibi etiam egestatem inferret, ut alios consolaretur. Habemus id rursum ex S. Hieronymo in Epistola 125 (alias 4) ad Rusticum monachum, quem ad virtutes S. Exuperii imitandas in fine hortatur, ita scribens: Sanctus Exuperius Tolosæ episcopus, viduæ Sareptensis imitator, esuriens pascit alios: & ore pallente jejuniis, fame torquetur aliena: omnemque substantiam Christi visceribus erogavit. Nihil illo ditius, qui Corpus Domini canistro vimineo, Sanguinem portat in vitro; qui avaritiam ejecit e templo; qui absque funiculo & increpatione cathedras vendentium columbas, id est, dona sancti Spiritus, mensasque subvertit mammonæ, & nummulariorum æra dispersit; ut domus Dei, domus vocetur orationis, & non latronum spelunca. Hujus e vicino sectare vestigia, & cæterorum, qui virtutum illius similes sunt, quos sacerdotium & humiliores facit & pauperes. Eminentissimus Baronius ad annum 406 num. 37 existimat, S. Exuperium divino spiritu prænovisse, adventuros in Gallias barbaros, ideoque festinasse omnia in pauperes erogare, ne a barbaris abriperentur. At de illa ejus præscientia nullum habemus testimonium; & pecunia vel maxime utilis fuisset S. Exuperio in illa barbarorum inundatione.

[32] [qui etiam sacra distraxit vasa ob inopiam a barbaris illatam.] Quapropter, ut occasionem, qua etiam vasa sacra distraxit S. Exuperius, sicut in similibus occasionibus alii quoque Sancti fecerunt, melius investigemus, oportet pauca observare. Ingentem pecuniæ summam anno 406 in Palæstinam, Ægyptum & Libyam, monachis distribuendam, misit S. Exuperius. Anno 407 Alani, Wandali & Suevi magnam Galliæ partem peragrarunt & populati sunt, perrexeruntque versus Hispaniam, quam ingressi sunt anno 409, aliis quoque barbaris nationibus interim alias Galliæ partes populantibus & subjugantibus. Interim barbari, qui transiverunt in Hispaniam, non expugnaverunt Tolosam, quod meritis S. Exuperii attribuit S. Hieronymus in Epistola 123 (alias 11) ad Ageruchiam, ubi num. 16, enumerata multitudine barbarorum & captarum urbium, de provinciis aliquot hæc subjungit: Aquitaniæ, Novemque populorum, Lugdunensis & Narbonensis provinciæ, præter paucas urbes, populata sunt cuncta: quas & ipsas (urbes non captas) foris gladius, intus vastat fames. Non possum absque lacrymis Tolosæ facere mentionem, quæ ut huc usque non rueret, sancti episcopi Exuperii merita præstiterunt. Hæc Tolosæ necessitas, quam foris gladius vastaverat, intus procul dubio fames vastare pergebat, etiam post abitum barbarorum in Hispaniam, impulit S. Exuperium ad vasa sacra vendenda, & sic ad eam redactus est paupertatem, ut Corpus Domini canistro vimineo, Sanguinem portaret in vitro. Tempus scriptæ utriusque Epistolæ expositionem hanc confirmat. Nam ad Ageruchiam S. Hieronymus videtur scripsisse anno 409, cum necdum noverat, barbaros in Hispaniam penetrasse: ad Rusticum vero scripserit anno 411, aut serius, ut probabitur ad XXX Septembris in S. Hieronymo.

[33] [Obiit Sanctus anno incerto post 410.] Post dicta S. Hieronymi in Epistola ad Rusticum de S. Exuperio nihil invenimus, nec tamen ex illo antiquorum silentio statim concludere debemus, S. Exuperium anno 411 aut sequenti fuisse defunctum. Neque enim ullus S. Exuperii successor in episcopatu innotuit longissimo tempore, ut multis annis superesse potuerit, maxime si episcopatum non fuerit adeptus, nisi exeunte seculo IV aut ineunte V. Silentium vero antiquorum de gestis posterioribus S. Exuperii non mirabimur, si consideremus, Tolosam vicinasque provincias Galliæ deinde subactas fuisse a Gothis, ut paucissima solum innotuerint de episcopis illarum provinciarum post annum 411 usque ad finem fere ejusdem seculi. Hac de causa dicere non possumus, Tolosam nunquam fuisse subactam, vivente S. Exuperio. Constat enim, captam fuisse a Gothis, qui sedem ibi regiam fixerunt. At incertum est, fueritne vivente Exuperio capta, an post ejus mortem. Neque enim recte ratiocinati sunt, qui dixerunt, Tolosam non fuisse occupatam, vivente S. Exuperio, quia anno 409 necdum cesserat armis barbarorum. Ob hanc de tempore mortis S. Exuperii inscitiam, latissime assignavi seculum V post annum 410, quia ipso anno 411 mori potuit, aut etiam viginti ac pluribus annis supervivere.

[34] Ceterum nolui suo loco facere mentionem de asserta sanatione S. Ambrosii, [Asserta S. Ambrosii sanatio est fabulosa.] quam in Vita Ms. asserit Bernardus Guidonis,quia certo fabulosa est. Catellus observat, eam in laudata Vita narrari, sed non referri a S. Hieronymo, & nullo alio loco a se lectam, quantum meminerat; ut memoria lapsus sit Tillemontius Nota 1 in S. Exuperium, ubi recte advertit, assertum esse manifeste fabulosum, sed perperam adjungit, quamvis scriptum dicatur a S. Hieronymo: nam Catellus, quem laudat, plane contrarium dicit. Auctor igitur est Bernardus Guidonis, qui antiquiorem neminem laudat, & ipse novem seculis post S. Exuperium vixit. Bernardi verba exscripsit Nicolaus Bertrandi, & forsan idem narraverint alii, quos non consului. Relatio ipsa talis est, ut falsitas historiam scientibus mox fiat manifesta. Nam dicitur Ambrosius febribus laborasse, & consilio S. Hieronymi legatos misisse ad S. Exuperium, ut aquam haberet ex calice vitreo, in quo ob paupertatem sacrificabat S. Exuperius; acceptaque illa aqua sanatus fuisse. At S. Ambrosius pluribus annis erat defunctus, antequam S. Exuperius vitreo calice uteretur, quod solum facere cœperit circa annum 409, quando extrema erat necessitas. Præterea inter S. Ambrosium & S. Hieronymum non fuit singularis amicitia aut litterarum commercium, quantum novimus, & alter erat Mediolani, alter in Palæstina, dum Exuperius erat episcopus, si tamen S. Ambrosius usque ad episcopatum S. Exuperii vixit. Adduntur & alia inconcinne excogitata, quæ brevitatis causa mitto.

[Annotata]

* al. Exsuperio

DE S. EUSTOCHIO VIRG. ROMANA
IN BETHLEEM.

Anno CDXX.

SYLLOGE HISTORICA.

Eustochium Virgo, in Bethleem (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Memoria Sanctæ in Martyrologiis: cultus probatus.

Quamquam S. Hieronymus S. Eustochii virginis mores sanctissimos frequenter celebraverat, [Sanctæ memoria in Fastis recentioribus ad 2 Novembris,] nomen tamen sanctæ hujus Virginis in vetustis Martyrologiis non reperitur. In recentioribus vero Fastis a seculo XIV nomen S. Eustochii memoratur, & diebus quidem pluribus. Primus fortasse Catalogo suo Sanctorum Eustochium inseruit Petrus de Natalibus lib. 10 cap. XI, mortem aut sepulturam ejus referens ad 2 Novembris, talique eamdem celebrans elogio: Eustochium virgo sacratissima, Paulæ nobilissimæ Romanorum filia, & B. Hieronymi discipula fuit. De qua idem testatur Hieronymus, quod in sanctis locis virginitatis & Ecclesiæ monile preciosissimum fuit. Cum vero mater ejus, omni relicto seculo, & mundanis divitiis ac filiis cunctis, ex urbe Roma progressa Hierosolymam, Deo servitura, navigaret; hæc sola ejus propositi & navigationis comes extitit, … & cum eadem ejus matre apud oppidum Bethleem cœnobium construxit: & cum eadem & aliis sanctis feminis sub beati patris Hieronymi disciplina Deo devote servivit: atque post dormitionem genitricis, quinquaginta & eo amplius puellarum mater extitit. Cui beatus doctor regulam Deo vivendi constituit & dictavit. Ipsa autem jejuniis & orationibus, sacrorumque librorum studiis intenta solicite, post agones plurimos pro Christo superatos, in virginitatis proposito in pace quievit: sepulta apud Bethleem IV Nonas Novembris. Hactenus Petrus Equilinus episcopus, qui unde obitus diem hauserit, ignoro; nisi eum pro arbitrio posuerit, ut alias subinde facit. Interim secuti sunt alii: nam S. Eustochium eodem die annuntiant Maurolycus, Ferrarius in utroque suo Catalogo, Felicius, & forsan alii, quorum verba afferre non est necesse.

[2] Alii memoriam S. Eustochii retulerunt ad XX Februarii. [uti & ad 20 Februarii & alios dies,] Ex his primus, qui nobis innotuit, auctor Florarii Ms. Sanctorum, seculo XV Eustochium breviter memoravit, eumque secuti sunt Grevenus, Canisius & Ferrarius in Catalogo generali, quemadmodum annotatum est in Prætermissis ad illum diem. Similiter ad 2 Martii dictum est, S. Eustochium eo die recoli in Kalendario quodam Carmelitarum. Nam Ordini suo hanc Sanctam attribuerunt nonnulli Carmelitæ, quod breviter indicasse sufficiat. Ad XX Septembris Eustochiæ virginis etiam brevissime meminit Grevenus, ut verisimile fiat, hodiernam illo etiam die alicubi commemoratam fuisse. Nam, licet verum nomen sit Eustochium; non raro tamen a recentioribus Eustochia fuit nominata.

[3] [sed in præcipuis ad hunc 28 Septembris.] Ad hunc XXVIII Septembris S. Eustochium positam habemus in codice Usuardino, qui anno 1412 exaratus fuit, dictusque a Sollerio Hagenoyensis, ubi sunt pauca hæc verba: Item sanctæ Eustochiæ virginis a Sancto Hieronymo. Plura dedit Grevenus, S. Eustochium hodie repetens, eaque modice in fine auxit Molanus, ita habens litteris minoribus: Eodem die Eustochii virginis, filiæ S. Paulæ viduæ. Hanc in quanta veneratione habuerit divinus Hieronymus, testantur frequentes ad ipsam matremque ejus Epistolæ: item & illud, quod eam virginitatis & Ecclesiæ preciosum monile vocat in matris suæ Epitaphio, ubi & obsequia ejus erga matrem ægrotam enarrat. Hos secutus Baronius, ad eumdem diem Martyrologio Romano S. Eustochium inseruit his verbis: Eodem die sanctæ Eustochii virginis, filiæ beatæ Paulæ, quæ ad præsepe Domini cum aliis virginibus enutrita, præclaris meritis fulgens migravit ad Dominum. Castellanus hæc repetit in Martyrologio Universali, additque annotationem, qua observat, S. Eustochium cultu caruisse usque ad Petrum de Natalibus, id est, nomen ejus antiquioribus Martyrologiis non fuisse insertum: neque enim cultus inchoatur per nominis commemorationem in Catalogo Sanctorum aut Martyrologio, quamvis non pauci scriptores ita loquantur, ut eum coli dicant, si cujus nomen in Martyrologio etiam particulari, aut privati auctoris, invenerint.

[4] Verum, si consideremus ea, quæ de sepulcro SS. Paulæ & Eustochii scripsit Quaresmius in Elucidatione Terræ sanctæ lib. 6 cap. 18 & 19, [Sanctæ sepulcrum in formam altaris elevatum.] vix dubitare poterimus, quin S. Eustochium antiquis temporibus culta fuerit in Palæstina. Explicat auctor pia loca, ad quæ peregrinationes solent fieri, & de sepulcro S. Hieronymi cap. 18 sic habet: Est sepulcrum hoc e solo elevatum in formam altaris, opertum tabula marmorea; huic similia sunt duo alia, de quibus statim. Duo autem illa sunt, alterum SS. Paulæ & Eustochii, alterum S. Eusebii Cremonensis. De priore agit cap. 19 sub hoc titulo: De sepulcro S. Paulæ Romanæ ejusque filiæ Eustochii virginis, quod duodecimo loco in secunda peregrinatione colitur. Tum hæc subjungit: E regione sepulchri S. Hieronymi, & in plaga Orientali sacri antri est alterum, quod S. Paulæ Romanæ & ejus filiæ Eustochii virginis appellatur; quoniam harum sanctarum mulierum corpora ibi sepulta fuisse traditio est, & notavit Vincentius Bellovacensis in Speculo Histor. lib. 31 cap. 65. Hoc SS. Paulæ & Eustochii sepulcrum multo antiquius videtur seculo XIV, etiam prout dicitur elevatum in formam altaris: nam sepulcrum ipsum certe vetustissimum est, si sit illud ipsum, in quo primum sepultæ fuerunt Sanctæ mater & Filia: neque justa est ratio id negandi.

[5] Neque solum in loco sepulturæ honorifico mausoleo, aut potius altari supra sepulcrum condito, [aut potius altare supra sepulcrum ejus structum,] a multi verisimiliter seculis honoratæ sunt Paula & Eustochium; sed etiam Officio ecclesiastico, quod continuatum est, postquam sacra earum corpora inde ablata sunt. Nam in præsentia, inquit Quaresmius, ut sacris illis pignoribus spoliatum dicitur (sepulcrum) ita epitaphium a S. Hieronymo compositum) versusque non amplius ibi leguntur. Attamen perseverabat cultus, nec credibile est, illum fuisse cœptum post ablata corpora: sed potius cœptum credimus multis ante ablationem corporum seculis, ac deinde perseverasse. De cultu sui temporis ita Quaresmius cap. 20: Super hoc sepulchro (S. Eusebii Cremonensis,) & aliis sanctorum Hieronymi, Paulæ & Eustochii, Missa celebratur, & Officium ad eadem solemniter decantatur in diebus solemnibus horum Sanctorum, confluentibus etiam ad festivitatem fratribus (Ordinis Minorum, ut videretur) ex Hierosolymis. Cornelius de Bruyn in Opere, quod Belgice de suis itineribus scripsit, quodque sermone Gallico deinde recusum est, cap. 51 testatur; se cum aliis peregrinis visitasse speluncam, in qua natus creditur Dominus, & adfuisse sacris ministeriis, quæ ad singula peragebantur altaria, inter quæ nominat sepulcrum SS. Paulæ & Eustochii.

[6] Hæc rursum confirmantur ex Vita S. Eusebii Cremonensis, [aliusque ibidem cultus ecclesiasticus.] data ad V Martii. Nam ibi cap. 7 pag. 383 probat biographus cultum S. Eusebii Cremonensis ex iis, quæ fiunt ad ejus sepulcrum, quod altare merito nominat: neque enim merito dubitabimus, quin sacra Officia, quæ ibi dicuntur fieri ad altare S. Eusebii, similiter fiant ad altare SS. Paulæ & Eustochii, videlicet quotidie Missæ Sacrificium,… divinæ laudes, … vota & supplicationes, & idem, inquit auctor, præstatur ab omnibus peregrinis, laudatque pro his testem ipsius monasterii præfectum, ut latius ibidem videri potest. Addit & alium testem, qui sacra illa loca inviserat, R. P. Aloysium Vulcanum a Padula, Ordinis pariter Minorum Observantium, ex cujus relatione impressa recitat sequentia: Versus Occasum est altera spelunca, & in ejus ingressu ad latus dexterum invenimus altare, intra quod est sepultura S. Eusebii, … & ad sinistrum latus est aliud altare, intra quod est sepulcrum S. Paulæ Romanæ, & ejus filiæ Eustochii, & e regione illius est locus, ubi jacebat S. Hieronymi corpus, Romam postea, ut dicitur, translatum. Quæ omnia sepulcra tabulis marmoreis operta altarium instar conspiciuntur, & ante eorum singula ardet vitrea lampas. Videtur scriptor ille Franciscanus credidisse, suo tempore necdum e sepulcro ablata fuisse Paulæ & Eustochii corpora, cum de his ablatis sileat, de translato S. Hieronymi corpore loquatur. Ubi illa modo sint, nuspiam invenire potui.

§ II. Nobile genus Sanctæ, priora ejus gesta Romæ.

[Nobilissimum S. Eustochii genus,] Sancta Eustochium virgo, alio nomine etiam Julia dicta, quia patrem habebat ex gente Julia, nobilissimos habuit parentes, Toxotium patrem, matrem S. Paulam. Horum genus utcumque exponit S. Hieronymus in Epitaphio S. Paulæ, ad ipsam Eustochium scripto, quod inter Epistolas ponitur, ubi olim erat vigesima septima, nunc in ultima editione Veronensi, qua utar, centesima octava. Suffecerit de his dare verba S. Hieronymi sine ulteriori inquisitione. Hic, ubi plura de genere S. Paulæ dixerat, de conjugio ejus cum Toxotio Julio, patre S. Eustochii, hæc subjungit: Tali igitur stirpe generata, juncta est viro Toxotio, qui Æneæ & Juliorum altissimum sanguinem trahit. Unde etiam filia ejus Christi virgo Eustochium, Julia nuncupatur, & ipse Julius, a magno dimissum nomen Julo. Referebat igitur Toxotius pater genus suum ad Julium cæsarem, quem Virgilius facit ex posteris Æneæ, ejusque filii Juli. Matrem Paulam ita celebrat sub initium Epitaphii laudatus Hieronymus: Nobilis genere, sed multo nobilior sanctitate; potens quondam divitiis, sed nunc Christi paupertate insignior; Graccorum stirps, soboles Scipionum, Pauli hæres, cujus vocabulum trahit, Martiæ Papyriæ, matris Africani, vera & germana progenies. Ad hæc Henschenius tom. 2 Januarii pag. 713 breviter annotat sequentia: Fuit Papyria C. Papyrii Masonis filia, uxor Lucii Æmilii Paulli, cui Fabium & Africanum juniorem Æmilianos peperit. Refertur itaque genus S. Paulæ ad Scipionem Africanum Æmilianum, Pauli Æmilii filium, & adoptione familiæ Scipionum insertum, qui Carthaginem cepit & evertit.

[8] Hinc rursum num. 3 Paula ex parte matris Scipionum Graccorumque progenies dicitur. [quod breviter exponitur: sororesque tres & frater.] Ejusdem vero pater Rogatus per omnes fere Græcias usque hodie stemmatibus & divitiis ac nobilitate Agamemnonis fertur sanguinem trahere, qui decennali Troiam obsidione delevit; inquit Hieronymus. Congruunt jam dictis versiculi, quos sepulcro Paulæ incidendos S. Hieronymus composuit, ex quibus priores huc transfero:

Scipio quam genuit, Pauli fudere parentes,
Graccorum soboles, Agamemnonis inclyta proles,
Hoc jacet in tumulo, Paulam dixere priores,
Eustochii genitrix, Romani prima senatus.

Fuit igitur illustrissimum Eustochii genus maternum ex Romana Græcaque nobilitate; paternum vero ex gente Julia ad ipsum Æneam usque progenitores suos referebat. Verum S. Hieronymus, iis expositis, subjungit sequentia, ad S. Eustochium sermonem dirigens: Et hæc dicimus, non quod habentibus grandia sint, sed quod contemnentibus mirabilia. Sæculi homines suspiciunt eos, qui his pollent privilegiis. Nos laudamus, qui pro Salvatore ista despexerint: & mirum in modum, quos habentes parvi pendimus, si habere noluerint, prædicamus. Hæc de nobili stirpe sufficiant. Sorores habuit Blæsillam & Paulinam, natu majores, & nobilibus nuptas viris, Rufinam juniorem, immaturo funere sublatam, & Toxotium fratrem, ultimo loco natum.

[9] Nata fuerit S. Eustochium ante annum 370, cum jam virginitatem professa esset anno 384, [Sancta circa annum 368 nata,] quando ad ipsam scripsit S. Hieronymus, ut videbimus. Non multis tamen annis ante 370 nasci potuit, cum tertia fuerit filiarum, & Paula mater nata sit anno 347. Ex ætate autem sororis Blæsillæ, quam Hieronymus in Epistola 39 (alias 29) viginti annorum adolescentulam vocat, quando obierat anno 385, ut nata sit circa annum 365, ulterius conjicio, S. Eustochium circa annum 368 natam fuisse: nam utrique intermedia fuit Paulina, ut verisimiliter tribus fere annis Blæsilla junior fuerit Eustochium. Quarta ejus soror Rufina jam nubilis, necdum tamen nupta erat, teste Hieronymo in Epistola 108, quando Paula cum Eustochio in Palæstinam anno 385 discedebat, ut hæc, quæ Eustochium sequebatur, circa 370 videatur nata. Nihil igitur probabilius invenio, quam si S. Eustochium natam dicamus circa 368.

[10] Prima educatio S. Eustochii talis haud dubie fuit, [post pueritiam aliquo tempore instituta est a S. Marcella,] qualis solet esse nobilium puellarum, usque ad mortem patris Toxotii, quem circa annum 380 credimus defunctum, quia, teste Hieronymo circa finem Epistolæ 108, S. Paula vixit in sancto proposito Romæ annos quinque, qui forte completi non erant, antequam anno 385 in Palæstinam navigabat. Eodem etiam ibidem num. 5 testante, ita cœpit vivere post mortem mariti: nam ita se convertit ad Domini servitutem, inquit, ut ejus mortem videretur optasse. Quare dubitandum non videtur, quin eo etiam tempore pietas S. Eustochii, quæ tunc fere duodecim aut tredecim annorum erat, magna ceperit incrementa, impellente matre, quam miro semper amore prosecuta est Eustochium. Utrique non parum profuit exemplum S. Marcellæ viduæ nobilissimæ, quam multis elogiis celebravit Hieronymus, & unicum Romanæ sanctitatis exemplar vocare non dubitavit, ut latius videri potest ad XXXI Januarii, ubi de S. Marcella actum est. Cum Marcella enim amicitiam contraxit S. Paula, eidemque S. Eustochium instituendam tradidit, ut habemus ex Epitaphio Marcellæ, sive ex Epistola S. Hieronymi 127 (alias 16,) in quanum. 5 hæc leguntur: Hujus (Marcellæ) amicitiis fruita est Paula venerabilis: in hujus cubiculo nutrita Eustochium virginitatis decus; ut facilis æstimatio sit, qualis magistra, ubi tales discipulæ. Habitatio illa S. Eustochii cœperit post mortem patris, ubi illa conceperat propositum servandæ virginitatis; sed de anno ipso non constat.

[11] Alium circa annum 384 nacta est S. Eustochium servandæ ornandæque virginitatis magistrum S. Hieronymum, [& virginitatem prosessa est,] qui Romam venerat, & Marcellam, Paulam, Eustochium, aliasque illustres mulieres notitia sacrarum Scripturarum imbuebat, ut in Hieronymo latius dicetur ad XXX Septembris. Prolixam autem de servanda Virginitate Epistolam 22 ad Eustochium deinde scripsit Hieronymus. Verum illa jam ante virginitatem elegerat, & Hieronymus num. 15 dicit, primam fuisse ex nobilibus puellis Romæ, quæ virginitatem erat professa, cum ita loquatur: Nunc ad te mihi omnis dirigatur oratio, quæ quanto prima Romanæ urbis virgo nobilis esse cœpisti, tanto tibi amplius laborandum est, ne & præsentibus bonis careas & futuris. Locum hunc ita exponit Tillemontius in S. Hieronymo art. 38, acsi prima tempore inter nobiles virgines fuisset Eustochium. At malim existimare, primam dici nobilitate divitiisque, seu mundi bonis, quæ reliquerat. Nam recte sic argumentatur: Quanto plura & majora reliquis virginibus reliquisti, tanto magis tibi laborandum est, ne & præsentibus bonis careas & futuris. Hoc tam recte non inferretur, si solum tempore fuisset prima. Aliunde etiam constat, Marcellinam S. Ambrosii sororem, multasque alias Romæ virginitatem ante Eustochium professas, quas ignobiles dicere non possumus, etiamsi non possent inter progenitores suos numerare Æneam, Agamemnonem, Paulosque Æmilios & Scipiones, quemadmodum poterat Eustochium.

[12] [multis reluctantibus,] Non paucos proposito suo resistentes invenit S. Eustochium, ipseque Hieronymus ejus & matris causa magnam apud Romanos passus est invidiam, ut colligere licet vel ex paucis verbis Epistolæ 45 (alias 99) ad Asellam, in qua discessurus Roma pluribus exponit Hieronymus, quantas pateretur obtrectationes, & causam breviter sic indicat: Saluta Paulam & Eustochium, velit nolit mundus, in Christo meas. Notabile est exemplum quod refert Hieronymus in Epistola 107 (alias 7) ad Lætam, quam num. 5 hortatur, ut modesto habitu filiam vestiat, & hoc de S. Eustochio refert: Prætextata, nobilissima quondam, jubente viro Hymetio, qui patruus Eustochii virginis fuit, habitum ejus cultumque mutavit, & neglectum crinem mundano more texuit *, vincere cupiens & Virginis propositum, & matris desiderium. Et ecce tibi eadem nocte cernit in somnis, venisse angelum terribili facie * minitantem pœnas, & hæc verba frangentem: “Tune ausa es viri imperium præferre Christo. Tu caput Virginis Dei tuis sacrilegis attrectare manibus, quæ jam nunc arescent, ut sentias excruciata, quid feceris, & finito mense quinto ad inferna ducaris *. Sin autem perseveraveris in scelere, & marito simul orbaberis & filiis”. Omnia per ordinem expleta sunt, & seram miseræ pœnitentiam velox signavit interitus. Sic ulciscitur Christus violatores templi sui: sic gemmas & pretiosissima ornamenta defendit. Et hoc retuli, non quod insultare velim calamitatibus infelicium; sed ut moneam, cum quanto metu & cautione servare debeas, quod Deo spopondisti.

[13] [quibus in proposito perseverans fortiter restitit,] Non immerito ejusmodi exemplum, quod hostibus Christianarum virtutum terrorem injicere possit, narravit S. Hieronymus. Nam complures, interque eos nonnulli alias minime mali, nequaquam sibi videntur religioni ducere, si quem juvenem aut puellam, qui ad vitam perfectiorem & religiosam anhelat, & Deo Creatori suo unice vivere desiderat, possint quibuscumque modis de laudabili proposito dejicere, blandimentisque, aut minis, aut fucatis rationibus inducere, aut violenter potius pertrahere ad serviendum mundo, ubi malitiæ plurimum, sapientiæ modicum, teste Bernardo. Ejusmodi hostibus, quibus diabolus utitur ad homines a via salutis avertendos, fortiter restitit S. Eustochium, mundique illecebras bene multas contempsit. Hanc ejus fortitudinem laudat S. Hieronymus in Epistola 66 (alias 26) ad Pammachium, olim Paulinæ sororis Eustochii maritum, ubi enumerat virtutes filiorum S. Paulæ, & Eustochio fortitudinem attribuit. Nam primo dicit: Eustochium flores virginitatis metit. Et mox: In Virgine fortitudo … prædicatur. Hoc autem deinde probat his verbis: Quid Eustochio fortius, quæ nobilitatis portas, & arrogantiam generis consularis, virginali proposito fregerit, & in Urbe prima primum genus subjugavit pudicitiæ?

[14] Laudanda quoque tanto magis est illa Eustochii fortitudo, [licet sexdecim solum aut pauciores annos esset nata.] quanto imbecilliore erat ætate, dum omnes illas superavit illecebras, utpote quatuordecim circiter aut sexdecim, ut summum, annos nata, nec sororum natu majorum Blæsillæ & Paulinæ, quæ nuptias elegerant, exemplis attracta. De tenera Eustochii ætate meminit Hieronymus in Epistola 33 (alias 25) ad Paulam, quam consolatur super obitu Blæsillæ filiæ, sine liberis defunctæ, allegans immaturam Eustochii ætatem, cui immodica Paulæ tristitia nocere poterat, ut ea ratione frænos dolori injiciat: Parce, inquit num. 5, saltem Eustochio tuæ, cujus parva adhuc ætas & rudis pene infantia, te magistra dirigitur. Sævit nunc diabolus & quia unam cernit de tuis liberis triumphantem (Blæsillam nempe, unice pietati addictam sub finem vitæ) obtritum se esse condolens, quærit in remanente (Eustochio, nimio matris dolore lapsus periculo exposita) victoriam, quam in præeunte jam perdidit. Hæc de ejus ætate Hieronymus anno 385, quando jam aliquo tempore, imo fortasse duobus aut tribus annis virginitatis professionem exorsa erat Eustochium, ut saltem non ultra sexdecim annos nata fuerit, & fortasse ne quatuordecim quidem implevisset, quando primum elegit Christi potius consilium sequi, quam mundi fucata blandimenta sectari.

[15] Nihil porro tam luculenter ostendit insignem animi fortitudinem, [ S. Hieronymus tenellæ Virgini] qua prædita fuit S. Eustochium, quam Epistola 22 Hieronymi ad Eustochium, sexdecim fere annorum puellam, De custodia virginitatis data. Noverat enim Sanctus doctor, quam alloqueretur: neque ignorabat illud Apostoli 1 Cor. 3 ℣ 2: Tamquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis. Quare credendum non est, ardua magis esse præcepta, quæ Eustochio dedit Hieronymus, quam implenda speraret a fortissima Virgine, cujus virtutem ex Marcella magistra & Paula matre accurate perspectam habere poterat. Magis prolixa est Epistola, quam ut tota hic recitari debeat. Verum, ut studio sus lector perspiciat, quam sublimia arduaque præcepta tenellæ Eustochio sint proposita, brevi compendio singula ex ordine recitabo: idque eo faciam libentius, quod integerrima Virgo videatur tota vita, sive per annos facile triginta & quinque aut sex, sublimia illa documenta diligenter observasse.

[16] Primum præceptum orditur Hieronymus his Psalmi 44 verbis: [præcepta scribit de humilitate, timore Dei,] Audi filia & vide, & inclina aurem tuam, & obliviscere populum tuum, & domum patris tui, & concupiscet Rex decorem tuum. Eo autem tendit auctor, ut Virgo, rerum omnium terrenarum oblita, unice Deo servire studeat, neque ad mundum semel relictum oculos reflectat. Hæc idcirco, inquit, mi domina Eustochium, scribo (dominam quippe vocare debeo Sponsam Domini mei) ut ex ipso principio lectionis agnosceres, non me nunc laudem virginitatis esse dicturum, quam probasti optimam, & consequuta es, … sed ut intelligeres tibi, exeunti de Sodoma, timendum esse Lot uxoris exemplum. Nulla est enim in hoc libello adulatio. Adulator quippe, blandus inimicus est. Tum num. 3 monet, ut caveat a superbia, & timorem injicit. Nolo, inquit, tibi venire superbiam de proposito, sed timorem. Onusta incedis auro, latro tibi vitandus est. Stadium est hæc vita mortalibus: hic contendimus, ut alibi coronemur. Nemo inter serpentes & scorpiones securus ingreditur… Magnis inimicorum circumdamur agminibus, hostium plena sunt omnia. Caro fragilis & cinis futura post modicum, pugnat sola cum pluribus &c. Hanc de justo timore dissertationem longe producit, multisque exemplis probat, quam necessarius sit ille timor, quantaque fragilitas carnis, ut Virgo magis intelligat, quanta adhibenda sit cautela ad virginitatem conservandam.

[17] [continentia in cibo & potu,] Deinde num. 8 hæc præcipit: Si quid itaque in me potest esse consilii, si experto creditur, hoc primum moneo, hoc obtestor, ut Sponsa Christi vinum fugiat pro veneno. Hæc adversus adolescentiam prima arma sunt dæmonum… Facile aliis caremus vitiis, hic hostis nobis inclusus est. Quocumque pergimus, nobiscum portamus inimicum. Vinum & adolescentia, duplex incendium voluptatis est. Mox multa disserit contra vini usum aut abusum, & num. XI objectioni, quam potuisset facere Eustochium, respondet, ita scribens: Quod si volueris respondere, te nobili stirpe generatam, semper in deliciis, semper in plumis, non posse a vino & esculentioribus cibis abstinere, nec his legibus vivere districtius, respondebo: Vive ergo lege tua, quæ Dei non potes. Non quod Deus, universitatis creator & dominus, intestinorum nostrorum rugitu & inanitate ventris, pulmonisque delectetur ardore; sed quod aliter pudicitia tuta esse non possit. Addit alia, quibus id evincit.

[18] [oculorum custodia, vitando consortio fastum amantium,] Tum pergit ad oculorum continentiam præcipiendam, & num. 12 ex lapsu Davidis post conspectum Bethsabee, breviter hoc colligit: Ubi & illud breviter attende, quod nullus sit, etiam in domo, tutus aspectus. Perstrictis vero acriter virginibus illis, quæ virorum convictum quærebant, num. 15 Eustochium sic alloquitur: Explosis igitur & exterminatis his, quæ nolunt esse virgines, sed videri, nunc ad te omnis mihi dirigatur oratio, quæ quanto prima Romanæ urbis virgo nobilis esse cœpisti, tanto tibi amplius laborandum est, ne & præsentibus bonis careas & futuris. Mox post pauca num. 16: Nolo habeas consortia matronarum: nolo ad nobilium domos accedas: nolo te frequenter videre, quod contemnens, virgo esse voluisti. Sic sibi solent applaudere mulierculæ de judicibus viris, & in aliqua positis dignitate. Si ad imperatoris uxorem concurrit ambitio salutantium, cur tu facis injuriam Viro tuo? Ad hominis conjugem, Dei Sponsa, quid properas? Disce in hac parte superbiam sanctam: scito te illis esse meliorem. Neque vero earum tantum te cupio declinare congressus, quæ maritorum inflantur honoribus, quas eunuchorum greges sepiunt, & in quarum vestibus attenuata in filum auri metalla texuntur: sed etiam eas fuge, quas viduas necessitas fecit, non voluntas, eas nimirum, quæ fastum non deposuerant, ut pluribus exponit.

[19] [oratione & lectione crebra,] Sint tibi sociæ, inquit num. 17, quas jejunia tenuant, quibus pallor in facie est, quas & ætas probavit & vita, quæ quotidie in cordibus suis canunt: “Ubi pascis, ubi cubas in meridie”. Quæ ex affectu dicunt: “Cupio dissolvi, & esse cum Christo”. Esto subjecta parentibus: imitare Sponsum tuum. Rarus sit egressus in publicum. Martyres tibi quærantur in cubiculo tuo. Numquam causa deerit procedendi, si semper, quando necesse est, processura es. Sit tibi moderatus cibus, & numquam venter expletus. Plures quippe sunt, quæ cum vino sint sobriæ, ciborum largitate sunt ebriæ. Ad orationem tibi nocte surgenti non indigestio ructum faciat, sed inanitas. Crebrius lege, disce quamplurima. Tenenti codicem somnus obrepat, & cadentem faciem pagina sancta suscipiat. Sint tibi quotidiana jejunia, & refectio satietatem fugiens. Nihil prodest, biduo triduoque transmisso, vacuum portare ventrem, si pariter obruatur, si compensetur saturitate jejunium. Illico mens repleta torpescit, & irrigata humus spinas libidinum germinat. Si quando senseris, exteriorem hominem florem adolescentiæ suspirare, & accepto cibo, quum te in lectulo compositam dulcis libidinum pompa concusserit, arripe scutum fidei, in quo ignitæ diaboli extinguuntur sagittæ. Plura subdit, ut probet, precibus, oratiunculis aut cordis ad Deum elevatione titillanti libidini recte resisti; & num. 18 flendum in hac vita, suspirandumque ad Deum docet, ita ordiens: Esto cicada noctium. Lava per singulas noctes lectum tuum, lacrymis tuis stratum tuum riga. Vigila, & sis sicut passer in solitudine. Psalle spiritu, psalle & sensu.

[20] Post prolixam de nuptiarum molestiis, virginitatis utilitate, [amore solitudinis:] aliisque eo spectantibus dissertationem, num. 24 Virginem incipit invitare ad amorem solitudinis & silentii. Ne declines, inquit, aurem tuam in verba malitiæ. Sæpe enim indecens aliquid loquentes, tentant mentis arbitrium. Si libenter audias Virgo, quod dicitur; si ad ridicula quæque solvaris, quidquid dixeris, laudant, quidquid negaveris, negant: facetam vocant & sanctam, & in qua nullus est dolus &c.… Naturali ducimur malo. Adulatoribus nostris libenter favemus, & quamquam nos respondeamus indignos, & calidus rubor ora perfundat: attamen ad laudem suam intrinsecus anima lætatur. Sponsa Christi arca est Testamenti, intrinsecus & extrinsecus deaurata, custos legis Domini. Sicut in illa nihil aliud fuit, nisi tabulæ Testamenti, ita & in te nullus sit extrinsecus cogitatus… Nemo sit, qui prohibeat, non mater, non soror, non cognata, non germanus: Dominus te necessariam habet &c. Addit prolixe multa, ut commercio hominum Virginem eximat, & unice cum Deo conjungat, eamque rursum num 26 ita alloquitur: Itaque, mi Eustochium, filia, domina, conserva, germana, (aliud enim ætatis, aliud meriti, aliud religionis, aliud caritatis est nomen) audi Isaiam loquentem: “Populus meus, intra cubiculum tuum. Claude ostium tuum, abscondere pusillum aliquantulum, donec transeat ira Domini”. Foris vagantur virgines stultæ, tu intrinsecus esto cum Sponso.

[21] Num. 27 monet egregie, ut a vana gloria caveat: [de fugienda inani gloria,] Illud quoque tibi vitandum est cautius, ne inanis gloriæ ardore capiaris. Post alia: Vestis, inquit, nec satis munda, nec sordida, & nulla diversitate notabilis, ne ad te obviam prætereuntium turba consistat, & digito monstreris… Nec satis religiosa velis videri, nec plus humilis, quam necesse est, ne gloriam fugiendo quæras. Plures enim paupertatis, misericordiæ atque jejunii arbitros declinantes, hoc ipso cupiunt placere quod placere contemnunt: & mirum in modum laus, dum vitatur, appetitur. Cæteris perturbationibus, quibus hominis mens gaudet, ægrescit, sperat & metuit, plures invenio extraneos. Hoc vitio pauci admodum sunt, qui caruerunt; & ille est optimus, qui quasi in pulchro corpore rara nævorum sorde respergitur. Neque vero mo neo, ne de divitiis glorieris, ne de generis nobiitate te jactes, ne te cæteris præferas. Scio humilitatem tuam… Novi apud te, & apud matrem tuam, superbiam, per quam diabolus cecidit, penitus locum non habere. Unde ad te super ea scribere superfluum sit… Sed ne hoc ipsum tibi jactantiam generet, quod seculi jactantiam contempsisti; ne cogitatio tacita subrepat, ut, quia in auratis vestibus placere desisti, placere coneris in sordibus; &, si quando in conventum fratrum veneris vel sororum, humilis sedeas, scabello te causeris indignam. Improbat nimirum Hieronymus humilitatem affectatam, & addit: Vocem ex industria, quasi confecta jejuniis, non tenues; & deficientis imitata gressum, humeris innitaris alterius. Hypocritas hoc facientes acri mox oratione persequitur.

[22] [commercio cum hominibus suspectis.] Rursum num. 29 hortatur, ut caveat a commercio hominum suspectorum, & ne cum iis agat de sacræ etiam Scripturæ dubiis. Variis, inquit, callidus hostis pugnat insidiis… Si quid ignoras, si quid de Scripturis dubitas, interroga eum, quem vita commendat, excusat ætas, fama non reprobat; … aut, si non est, qui possit exponere, melius est aliquid nescire secure, quam cum periculo discere. Hoc monitum docet, ne cum ecclesiasticis quidem aut monachis agendum Virgini, nisi famæ sint integræ. Sic paulo post docet, neque cum virginibus aut viduis illis consuetudinem contrahendam, quæ otiosæ & curiosæ domos circumeunt matronarum. Interim & alia immiscet præcepta: Si quæ ancillulæ sunt comites propositi tui, ne erigaris adversus eas, ne infleris ut domina. Unum Sponsum habere cœpistis, simul psallitis, Christi simul Corpus accipitis: cur mensa diversa sit? Ita honorandas docet probas, alias vero instruendas, & vitandas improbas. Mox subdit: Nec tibi diserta mortum velis videri, aut lyricis festiva carminibus, metro ludere. Non delumbem matronarum salivam delicata secteris, quæ nunc strictis dentibus, nunc labiis dissolutis, balbutientm linguam in dimidiata verba moderantur rusticum putantes omne, quod nascitur. Mox eam proprio experimento avocat a prophanis auctoribus.

[23] [Hortatur ad contemptum rerum omnium terrestrium,] Deinde num. 31 ad avaritiæ fugam, seu potius ad amorem paupertatis voluntariæ, pluribus hortatur Sanctam. Avaritiæ tibi quoque vitandum est malum, non ut aliena non appetas; … sed quo tua, quæ tibi sunt aliena, non serves… Aliena nobis auri argentique sunt pondera, nostra possessio spiritualis est… Cogitatio victus, spinæ sunt fidei, radix avaritiæ, cura gentilium. At dicis: Puella sum delicata, & quæ manibus meis laborare non possim. Si ad senectam venero, si ægrotare cœpero, quis mei miserebitur? Audi Apostolis loquentem Jesum: “Ne cogitetis in corde vestro, quid manducetis: neque corpori vestro, quid induamini. Nonne anima plus est, quam esca; & corpus plus, quam vestimentum? Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea, & Pater vester cælestis pascit illa.” Si vestis difuerit, lilia proponantur. Si esurieris, audias beatos pauperes & esurientes. Si aliquis te afflixerit dolor, legito (Apostolum:) Propter hoc complaceo mihi in infirmitatibus meis &c. Ita pergit omnem amputare excusationem, vitamque diversorum refert monachorum, bona accumulans exempla & mala, ut totam divitiarum sarcinam unica vice abjiciendam doceat: concluditque his verbis ad Eustochium directis: Quorum (monachorum) tibi exempla proponens, non dico aurum atque argentum, & cæteras opes, sed ipsam terram & cælum despiciens, & Christo copulata, cantabis: Pars mea Dominus.

[24] Tum de oratione num. 37 hæc dat præcepta: Post hæc, [ad preces statis horis fundendas,] quamquam Apostolus orare nos semper jubeat, & Sanctis etiam ipse sit somnus oratio, sic tamen divisas orandi horas debemus habere, ut, si forte aliquo fuerimus opere detenti, ipsum nos ad officium tempus admoneat. Horam tertiam, sextam, nonam, diluculum quoque, & vesperam, nemo est, qui nesciat. Nec cibi sumantur, nisi oratione præmissa, nec recedatur a mensa, nisi referatur Creatori gratia. Noctibus bis terque surgendum; revolvenda, quæ de Scripturis memoriter retinemus. Egredientes de hospitio armet oratio: regredientibus de platea oratio occurrat antequam sessio; nec prius corpusculum requiescat, quam anima pascatur. Ad omnem actum, ad omnem incessum, manus pingat Domini crucem. Hæc de oratione, sequuntur mox alia præcepta. Nulli detrahas, inquit, nec adversus filium matris tuæ ponas scandalum… Nec, si biduo triduove jejunaveris, putes te non jejunantibus esse meliorem. Tu jejunas, & irasceris: ille comedit, & fronte blanditur &c. Addit alia, ut ostendat, ex solo jejunio æstimandam non esse hominis virtutem; concluditque amputando temeraria judicia his verbis: Te ipsam considerans, noli in alterius ruina, sed in tuo opere gloriari. Deinde malorum exempla, & maxime hæreticorum, non sequenda inculcat, ac beatæ Mariæ, Matris Domini, vitam imitandam breviter proponit. Explosis vero hæreticorum virginibus, Eustochium ita compellat: Gaude, soror, gaude, filia, gaude, mi Virgo: quia, quod aliæ simulant, tu vere esse cœpisti.

[25] Demum Hieronymus, non ignorans, quam ardua sint, [fortiaque adjungit incitamenta.] quæ dederat, præcepta, Christi Sanctorumque exemplis, spe æternæ mercedis, aliisque rationibus ad illorum observationem excitare Sanctam nititur. Hæc omnia, quæ digessimus, inquit num. 39, dura videbuntur ei, quæ non amat Christum. Qui autem omnem sæculi pompam pro purgamento. habuerit, & vana duxerit universa sub sole, ut Christum lucrifaciat: qui commortuus est Domino suo & consurrexit, & crucifixit carnem cum vitiis & concupiscentiis, libere proclamabit: Quis nos separabit a caritate Dei *? &c. Proposito autem Christi exemplo, qui tanta pro humano genere passus est; docet, omnes Sanctos dura passos, rogatque: Nonne melius est brevi tempore dimicare, ferre vallum, arma sumere, lassescere sub lorica, & postea gaudere victorem, quam impatientia unius horæ servire perpetuo? Nihil amantibus durum est, nullus difficilis cupienti labor est; ut probat exemplo Jacobi Rachelem amantis. Tum recte subjungit: Amemus & nos Christum, ejusque semper quæramus amplexus, & facile videbitur omne difficile: brevia putabimus universa, quæ longa sunt: & jaculo illius vulnerati, per horarum momenta dicemus: Heu me! quia peregrinatio mea prolongata est &c. Mitto reliqua, licet elegantia & fortia, sicut passim omisi probationes diserte adjectas. Nam præcepta solum breviter recensere volui, ut ex iis studiosus lector colligat, quales fuerint S. Eustochii mores & virtutes. Neque enim dubitamus, quin omnia observare conata sit, cum quod eumdem usque ad mortem habuerit directorem Hieronymum, cum quod ejus elogiis, ut perfectissimum exemplar Virginum, sæpe postmodum fuerit celebrata.

[26] Quod modo spectat ad tempus, quo prædicta præcepta S. Eustochio dedit S. Hieronymus, probari facile potest, scripta ea esse anno 384, ut revera probabitur in S. Hieronymo. Quanta deinde fuerit de ea S. Hieronymi cura, [Monita hæc quo tempore scripta: deinde acceptis munusculis.] liquet primum ex Epistola 30 (alias 150) ad Paulam, ubi num. 14 ait: Saluta Blæsillam & Eustochium, tirunculas nostras… Saluta reliquum castitatis chorum, & domesticam tuam ecclesiam, cui omnia, etiam quæ tuta sunt, timeo, ne, dormiente patrefamilias, inimicus homo zizania superseminet… Nullus, hostili obsidente exercitu, securus est. Nemo, ut beatus Cyprianus ait, satis tutus, periculo proximus. Anno 385 in festivitate S. Petri, sive die XXIX Junii, munuscula quædam, nimirum armillam, epistolam & columbas … & canistrum cerasis refertum, S. Hieronymus accepit ab Eustochio, cui ille hac occasione scripsit Epistolam 31, (alias 19). Ludit festive & pie ex sacris Litteris in acceptis munusculis sanctus doctor, serioque monet sanctam Puellam, ut instituti sui sit memor. Itaque, inquit, ut te aliquid & piperis mordeat, & pristini Libelli (de Custodia virginitatis) etiam nunc recorderis, cave, ne operis ornamenta dimittas, quæ vere armillæ sunt brachiorum; ne epistolam pectoris tui scindas, quam a Baruch traditam novacula rex profanus (Joakim Jerem. 36) incidit; ne ad similitudinem Ephraim per Osee audias. Facta es insipiens, ut columba.”

[27] [Eustochia resoribit Hieronymus.] Nimium, respondebis, austere, & quod festo non conveniat diei. Talibus ipsa muneribus provocasti: dum dulcibus amara sociata sunt, & a nobis paria recipies, laudem amaritudo comitabitur. Occasione vero cerasorum ad fervorem hortatur, pro ratione allegans: Nihil quippe Salvator medium amat. Et sicut frigidum non refugiens, calidis delectatur, ita tepidos in Apocalypsi evomere se loquitur. Unde nobis solicitius providendum est, ut solemnem diem, non tam ciborum abundantia, quam spiritus exultatione celebremus. Quia valde absurdum est, nimia saturitate velle honorare martyrem, quem scias Deo placuisse jejuniis. Ita tibi semper comedendum est, ut cibum & oratio sequatur & lectio. Quod si aliquibus displicet, Apostoli verba cantato: “Si adhuc hominibus placerem, Christi ancilla non essem.” Sic Hieronymus agebat cum Eustochio, cujus virtutem, sibi pro ætate perspectam, ea severitate sapiens magister magis roborabat.

[Annotata]

* al. pexuit

* al. voce

* al. duceris

* al. Christi

§ III. Sancta in Palæstinam cum matre proficiscitur: ejus vita monastica in Bethleem usque ad matris morbum supremum.

[S. Eustochium cum matre Paula anno 385,] Hactenus vidimus S. Eustochium Romæ habitantem cum S. Paula matre, constitutamque postremo tempore sub disciplina S. Hieronymi, ibidem tunc etiam degentis. Verum & S. Hieronymus & S. Paula simul cum Eustochio Romam deinde deseruerunt, eodemque anno profecti sunt in Palæstinam, ut ad præsepe Domini, sive in Bethleem, reliquam traducerent vitam. Baronius, aliique plures ipsum secuti, iter illud retulerunt ad annum 385. Patitur quidem illa sententia difficultatem notabilem ex verbis S. Hieronymi de tempore mortis S. Paulæ, & de annis, quibus habitavit in Palæstina. Nam in Epitaphio ejus dicit, eam obiisse septimo Kalendas Februarias, … Honorio augusto sexies & Aristæneto consulibus, id est, anno 404: ac mox adjungit: Vixit in sancto proposito, Romæ annos quinque, Bethleem annos viginti: Nequeunt certe inveniri in habitatione Bethleemitica anni viginti, etiam incompleti, quantumvis iter ipsum includamus, si discesserit anno 385; sed tantum reperientur anni octodecim cum quatuor aut quinque mensibus. Verumtamen sequenda est Baronii aliorumque sententia, ut pluribus ostendam in S. Hieronymo, ubi ad oppositas rationes malim respondere, ne bis idem sit agendum.

[29] Discessisse S. Paulam cum S. Eustochio mense Augusto vel Septembri, [mense Augusto vel Septembri navigat in Palæstinam,] fit verisimillimum ex Hieronymo, qui lib. 3 contra Rufinum ait, se cum sociis itineris navim ascendisse in Portu Romano mense Augusto. Etenim nullus dubitat, quin Paula & Eustochium brevi post S. Hieronymum discesserint, ut necessario dicendum sit, aut eodem mense Augusto aut sequente Septembri eas navigasse, præsertim cum longa sit navigatio ex Italia in Palæstinam, & hiems ingruere potuisset navigantibus, si post Septembrem iter fuisset dilatum. Jam vero quam fortiter suos reliquerit S. Paula, exponit S. Hieronymus in Epitaphio num. 6, ubi & de S. Eustochio sic meminit: Et amorem filiorum majore in Deum amore contemnens, in sola Eustochio, quæ & propositi & navigationis ejus comes erat, acquiescebat. Si autem multis elogiis merito celebratur fortitudo matris Paulæ, non minorem laudem mereri videtur fortissimus Eustochii omnia deserentis animus. Etsi enim vix septemdecim annos esset nata, ignorare non poterat, humana sive mundana omnia solatia sibi præcidenda in terra aliena sub matre paupertatis amantissima, & magistro Hieronymo, præclara quidem inculcante præcepta, sed humanæ fragilitati difficilia, & Deum vehementer amantibus unice accommodata. Hæc, inquam, ignorare non poterat S. Eustochium: sed fortis æque ac prudens Virgo, superatis mundi illecebris, omnem suum amorem ad cælestia jam transtulerat, noveratque, Deum unice quærentibus divinam opem minime defuturam.

[30] Iter breviter enarrat Hieronymus laudatus, ut videri potest in S. Paula. [& cum eadem deinde pia Palæstinæ & Ægypti loca invisit.] Hoc solum observo, SS. Paulam & Eustochium, ubi in Cyprum appulerant, venisse ad S. Epiphanium, antea Romæ visum, & decem ab eo diebus retentas; non in refectionem, ut ille arbitrabatur, sed in opus Dei, ut re comprobatum est, inquit Hieronymus; nam monasteria Cypri ab iis lustrata, & Paulæ eleemosynis adjuta scribit. Ex Cypro in Syriam navigarunt, Seleuciamque atque inde Antiochiam venerunt ad Paulinum episcopum, Romæ item visum, cujus modicum caritate detenta dicitur Paula cum Filia. Mox addit, S. Paulam inde media hyeme, forsan mense Decembri, asello vectam, iter prosecutam, cum Filia similiter haud dubie vecta, easque per plurima loca Jerosolymam deducit, ubi prætorium, quod ei proconsul parari jusserat, recusavit Paula, & elegit humilem cellulam; locaque sacra piissime visitavit, procul dubio iterum cum Eustochio, quæ numquam a matre recedebat, licet de hac sola loquatur Hieronymus. Ulteriora itinera in Bethleem, indeque in multa Palæstinæ & Ægypti loca prætermitto, cum omnia sint data ad XXVI Januarii in S. Paula. Solum meminisse oportet, matri semper adhæsisse S. Eustochium, de qua agimus. Nam, relatis omnibus per Palæstinam & Ægyptum itineribus, quæ anno 386 illiganda videntur, hæc subjungit: Huc usque iter ejus descriptum sit, quod multis virginibus & Filia comite peragravit.

[31] [Ad S. Marcellam ex Palæstina ana cum matre scribit] Peractis itineribus per pia Palæstinæ & Ægypti loca, in Bethleem constanter cum matre habitare cœpit S. Eustochium, ipso verisimiliter anno 386, circa cujus initium ex chronotaxi nostra in Palæstinam primum venerunt. Quam autem nova & quieta illa habitatione sibi applauderent, liquet ex Epistola inter Hieronymianas 46 (alias 17,) quæ Paulæ & Eustochii nomine ad S. Marcellam data est, & verisimiliter a S. Hieronymo scripta. Quæ enim scripsit, ex mente earum composita sunt, & ab ipsis, quarum nomen Epistola gerit, approbata. Invitant S. Marcellam, ut, relicta Roma in Bethleem veniat, & ita ordiuntur: Mensuram caritas non habet, & impatientia nescit modum, & desiderium non sustinet. Unde & nos, oblitæ virium nostrarum, & non quid possimus, sed quid velimus, tantum cogitantes, magistram cupimus docere discipulæ, &, ut est vulgare proverbium, Sus artium repertricem. * Tu, quæ prima scintillam nostro fomiti subjecisti, quæ ad hoc studium nos & sermone hortata es & exemplo; & quasi gallina congregasti sub alas pullos tuos; nunc nos libere absque matre vagari patieris *, & accipitris pavere formidinem, & ad omnem umbram prætervolantium avium formidare? Igitur, quod solum absentes facere possumus, querulas fundimus preces, & desiderium nostrum non tam fletibus, quam ejulatibus contestamur, ut Marcellam nostram nobis reddas, & illam mitem, illam suavem, illam omni melle & dulcedine dulciorem, non patiaris apud eas esse rigidam, & tristem rugare frontem, quas affabilitate sua ad simile vitæ studium provocavit. Certe, si sunt meliora, quæ poscimus, non est impudens desiderium. Si cunctæ Scripturarum voces nostræ sententiæ congruunt, non facimus audacter, ad ea te provocantes, ad quæ tu nos sæpissime cohortata es.

[32] [laudans quietam in Bethleem vitam,] Mox incipiunt hortari ex sacris Litteris, ut patriam deserat, & ad terram veniat, quæ quantum a deliciis sæculi vacat, inquiunt, tantum majores habet delicias spiritus; multaque prolixe proferunt in laudem Terræ sanctæ, maxime ob sepulcrum Domini, & plurima pia loca. Frequentiam quoque piorum hominum, ex remotissimis provinciis illuc accurrentium, commemorant ad movendam Marcellam. Tum inter Romam & Bethleem comparationem instituunt num. XI hoc modo: Est quidem ibi (Romæ) sancta Ecclesia, sunt trophæa Apostolorum & martyrum, est Christi vera confessio, est ab Apostolis prædicata fides, &, gentilitate calcata, in sublime se quotidie erigens vocabulum Christianum. Sed ipsa ambitio, potentia, magnitudo urbis, videri & videre, salutari & salutare, laudare & detrahere, vel audire vel proloqui, & tantam frequentiam hominum saltem invitum videre, a proposito monachorum & quiete aliena sunt. Aut enim videmus venientes ad nos, & silentium perdimus: aut non videmus, & superbiæ arguimur. Interdumque, ut visitantibus reddamus vicem, ad superbas fores pergimus, & inter linguas rodentium ministrorum postes ingredimur auratos. In Christi vero, ut supra diximus, villula (Bethleem) tota rusticitas, & extra psalmos silentium est. Quocumque te verteris, arator stivam tenens, Alleluia decantat. Sudans messor psalmis se avocat, & curva attondens vitem falce vinitor aliquid Davidicum canit. Hæc sunt in hac provincia carmina: hæ, ut vulgo dicitur, amatoriæ cantationes: hic pastorum sibilus: hæc arma culturæ.

[33] Ardens videndi ibidem Marcellam studium ita deinde declarant: [Marcellamque ardenter ad eamdem invitans.] O quando tempus illud adveniet, quum anhelus nuncium viator apportet, Marcellam nostram ad Palæstinæ littus appulsam; & toti monachorum chori, tota virginum agmina concrepabunt? Obviam jam gestimus occurrere; &, non expectato vehiculo, concitum pedibus ferre corpus. Tenebimus manus, ora cernemus, & a desiderato vix avellemur amplexu. Ergone erit illa dies, quando nobis liceat speluncam Salvatoris intrare, in sepulcro Domini flere cum sorore, flere cum matre (cum Marcella, quæ & mater & soror erat in Domino)? Crucis deinde lignum lambere, & in Oliveti monte cum ascendente Domino, voto & animo sublevari? Enumerantur tum loca visitanda, & in fine ita concludunt: Et tunc comitante Christo, quum per Silo & Bethel, & cætera loca, in quibus ecclesiæ quasi quædam victoriarum Domini sunt erecta vexilla, ad nostram speluncam redierimus, canemus jugiter, crebro flebimus, indesinenter orabimus, & vulneratæ jaculo Salvatoris, in commune dicemus: “Inveni, quem quæsivit anima mea: tenebo eum, & non dimittam illum.” Hæc attuli, ut ex iis prudens lector colligat, quam pia fuerint sanctarum illarum mulierum studia. At S. Marcella numquam in Palæstinam profecta est; sed perrexit Romæ optima dare exempla vitæ religiosæ. De anno scriptæ hujus Epistolæ nihil certi habemus. Id unum est certum, scriptam esse prioribus annis habitationis in Palæstina, & ante condita monasteria, quæ ibidem S. Paulæ sumptibus constructa fuerunt, postquam per triennium, ut habet Hieronymus, in angusto habitaverant hospitiolo. Nam per voces ad nostram speluncam satis insinuant, se etiam tum, cum scribebant, in angusto illo degisse hospitiolo.

[34] De prima autem habitatione & monasteriis exstructis ita loquitur Hieronymus in Epitaphio Paulæ num. 14, [Monasteria in Bethleem exstructa a S. Paula: & ordo in iis,] post relata omnia itinera: Nec multo post in sancta Bethleem mansura perpetuo (Paula cum Eustochio & aliis) angusto per triennium mansit hospitiolo, donec exstrueret cellulas ac monasteria, & diversorum peregrinorum juxta viam conderet mansiones. Si plenum fuerit illud triennium post itinera, constructio monasteriorum ex chronotaxi nostra incidit in annum 389; si forte itinera includantur triennio, & hoc non fuerit completum, jam anno 388 monasteria fuerint constructa. De alterutro anno nihil definio. De numero monasteriorum videri possunt observata in Commentario ad Vitam S. Paulæ die XXVI Januarii. Alterum certo erat virorum, quod viris tradiderat gubernandum, ait Hieronymus num. 19: alterum feminarum, de quibus subjungit: Plures virgines, quas e diversis provinciis congregarat, tam nobiles, quam medii & infimi generis, in tres turmas monasteriaque divisit; ita dumtaxat, ut in opere & in cibo separatæ, psalmodiis & orationibus jungerentur. Cum una ex virginibus ibi degentibus esset S. Eustochium, ordinem ibidem servatum subjungo ex sequentibus Hieronymi verbis: Post Alleluia, inquit, cantatum (quo signo vocabantur ad collectam) nulli residere licitum erat. Et mox: Mane, hora tertia, sexta, nona, vespere, noctis medio, per ordinem Psalterium cantabant. Nec licebat cuiquam Sororum ignorare Psalmos, & non de Scripturis sanctis quotidie aliquid discere. Die tantum Dominico ad ecclesiam procedebant, ex cujus habitabant latere. Et unumquodque agmen matrem propriam sequebatur: atque inde pariter revertentes, instabant operi distributo, & vel sibi, vel cæteris indumenta faciebant. Si qua erat nobilis, non permittebatur de domo sua habere comitem, ne veterum actuum memor, & lascivientis infantiæ errorem refricaret antiquum, & crebra confabulatione renovaret. Unus omnium habitus. Linteamine ad tergendas solum manus utebantur. A viris tanta separatio, ut a spadonibus quoque eas sejungeret. Tum subduntur multa de prudentia S. Paulæ in regendis omnibus. Ad allegata vero verba placet nonnulla observare.

[35] [ad quem nonnulla observantur.] Tempora Officii canonici, septem Horis modo distincta, exprimuntur omnia, excepto Completorio. At Officium necdum ea Psalmorum, Canticorum, lectionum, aliarumque minorum partium, diversitate distinctum erat, qua illud habemus hodie concinnatum: nec in duos choros distinctæ cantabant, sed singulæ per ordinem, auscultantibus reliquis. Die tantum Dominico ad ecclesiam, omni populo communem, procedebant, quod aliis diebus colligerentur in oratorio monasterii. Quod vero subditur: Inde pariter revertentes instabant operi &c.; non est intelligendum de die Dominico, licet verba id innuere videantur, sed de reditu ex collectis quotidianis. Non est autem dubitandum, quin in omnibus diligentissimam se præstiterit S. Eustochium, ut diserte de matre ejus, quam solam ibi prædicabat, asserit Hieronymus. Ex austeritate etiam matris in victu verisimillima fiet conjectura de S. Eustochii continentia. De Paula autem Hieronymus num. 17 dicit: Quæ tantæ continentiæ fuit, ut prope mensuram excederet, & debilitatem corporis nimiis jejuniis ac labore contraheret. Quæ, exceptis diebus festis, vix oleum in cibo caperet, ut ex hoc uno æstimetur, quid de vino & liquamine, & piscibus, & lacte, & melle, & ovis, & reliquis, quæ gustui suavia sunt, judicarit. Ex hac, inquam, Paulæ abstinentia conjici potest de Eustochio filia.

[36] [Virtutes S. Eustochii] At non opus est conjecturis, cum ipse Hieronymus aliis locis virtutem Eustochii nequaquam prætermittat. Nam in Epistola 66 (alias 26) ad Pammachium, qui Paulinam Eustochii sororem habuerat conjugem, cum eum ad humilia officia hortaretur, exempla Eustochii & Paulæ producit his verbis: Et quum omnia, quæ dixi, feceris, ab Eustochio tua Paulaque vinceris, si non opere, at certe sexu. Ego quidem Romæ non eram, … quando socero tuo vivente Toxotio (patre Eustochii) sæculo serviebant. Sed tamen audio, quæ immunditias platearum ferre non poterant, quæ eunuchorum manibus portabantur, & inæquale solum molestius transcendebant, quibus serica vestis oneri erat, & solis calor incendium, nunc sordidatæ & lugubres, & sui comparatione forticulæ, vel lucernas concinnant, vel succendunt focum, pavimenta verrunt, mundant legumina, olerum fasciculos in ferventem ollam dejiciunt, apponunt mensas, calices porrigunt, effundunt cibos, huc illucque discurrunt. Et certe magnus virginum chorus cum illis habitat. Num hujuscemodi ministeria aliis imperare non poterant? Sed nolunt vinci ab his labore corporum, quas ipsæ superant virtute animi.

[37] [ab Hieronymo] In Epistola 54 (alias 10) ad Furiam, viduam juvenem & nobilem, eamdemque aut affinitate aut etiam consanguinitate cum Eustochio junctam, num. 2 ait: Taceo de Paula & Eustochio, stirpis vestræ floribus, ne per occasionem exhortationis tuæ illas laudare videar. Deinde tamen num. 13 virtutes Eustochii, ut videtur, etsi nomen non exprimat, his verbis commendat: O si videres Sororem tuam, & illud sacri oris eloquium coram te audire contingeret, cerneres in parvo corpusculo ingentes animos. Audires totam Veteris & Novi Testamenti supellectilem ex illius corde fervere. Jejunia pro ludo habet, orationem pro deliciis. Tenet tympanum in exemplum Mariæ, & Pharaone merso, virginum choro præcinit: “Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est, equum & ascensorem dejecit in mare.” Has docet psaltrias Christo, has fidicinas erudit Salvatori. Sic dies, sic nox ducitur, & oleo ad lampades præparato, Sponsi exspectatur adventus. Imitare ergo & tu Consanguineam tuam. Habeat Roma, quod augustior urbe Romana possidet Bethleem. Videtur S. Eustochium vocari soror Furiæ, quia Blæsilla illius soror cum germano Furiæ nuptiis fuerat juncta, ut eadem Epistola num. 2 insinuat. Necdum annos triginta numerabat S. Eustochium, dum hæc scribebat S. Hieronymus anno 394, ut volunt, quod examinabitur in S. Hieronymo. Potuerat tamen S. Eustochium annis decem, quibus sub magistro Hieronymo sacræ Scripturæ studio fuerat addicta, multum proficere.

[38] Miris etiam laudibus S. Paulam & S. Eustochium exornat S. Hieronymus in Epistola 107 (alias 7) ad Lætam, [prædicatæ.] Toxotii, fratris S. Eustochii, conjugem, ad quam scribit de educatione unicæ filiæ, quæ Paula dicebatur, ut avia, & sacrarum Virginum numerum auctura sperabatur. Post multa autem de institutione monita, hortatur Lætam, ut filiam mittat ad Paulam aviam & Eustochium æmitam, ab his in monasterio instituendam. Noli, inquit num. 13, subire onus, quod ferre non potes: sed postquam ablactaveris eam cum Jsaac, & vestieris cum Samuele; mitte aviæ & Amitæ… Nutriatur in monasterio, sit inter Virginum choros, jurare non discat, mentiri sacrilegium putet, nesciat sæculum, vivat angelice, sit in carne sine carne &c. Et mox: Trade Eustochio parvulam… Trade comitem sanctitatis, futuram hæredem. Illam videat, illam amet, illam primis miretur ab annis, cujus & sermo, & incessus, & habitus, doctrina virtutum est. Sit in gremio aviæ &c. Et post alia de Paula, rursum hæc subdit: Felix virgo, felix Paula Toxotii, quæ per aviæ Amitæque virtutes nobilior est sanctitate, quam genere. O si tibi contingeret videre socrum & Cognatam, & in parvis corpusculis ingentes animos intueri; pro insita tibi pudicitia non ambigerem, quin præcederes filiam, solo tamen desiderio, quia vivebat maritus, ut ipse Hieronymus deinde observat. Ceterum Paula ad amitam suam Eustochium deinde fuit missa, & ab ea prudenter instituta, cum de illa honorificam in aliquot posterioribus Epistolis mentionem faciat S. Hieronymus.

[39] Summum sacrarum Scripturarum studium, quo S. Eustochium fervebat non minus quam mater ejus Paula, [Linguam Hebraïcam didicit, matris observantissima,] utramque etiam impulit ad linguam Hebraïcam discendam. Testis locupletissimus est S. Hieronymus in Epitaphio Paulæ num. 26, ubi ait, Hebræam linguam ita didicisse S. Paulam, ut Psalmos Hebraice caneret, & sermonem absque ulla Latinæ linguæ proprietate personaret. Quod quidem, inquit, usque hodie in sancta filia ejus Eustochio cernimus: quæ ita semper adhæsit matri, & ejus obedivit imperiis, ut numquam absque ea cubaret, numquam procederet, numquam cibum caperet, ne unum quidem nummum haberet potestatis suæ, sed & paternam & maternam substantiolam a matre distribui pauperibus lætaretur, & pietatem in parentem, hæreditatem maximam & divitias crederet. Maxima sane hæc fuit S. Eustochii observantia. At allegata verba non eo sensu explicanda sunt, quo explicavit Tillemontius in S. Hieronymo art. 107, acsi S. Eustochium numquam cubasset sine matre, numquam processisset sine matre, numquam nisi cum matre manducasset, numquam nummum habuisset, de quo disponeret.

[40] [ejusque voluntati persecte subjecta.] Facta ipsa ejusmodi expositionem renuunt. Quomodo enim S. Eustochium nutrita dicitur in cubiculo S. Marcellæ, si numquam fuit sine matre? Quomodo Prætextata habitum Virginis cultumque mutavit, si numquam a matris latere discedebat? Itaque illæ voces absque ea significant, Sanctam nihil fecisse contra matris voluntatem aut sine ejus consensu, nec sibi arrogasse liberam dispositionem bonorum; sed solum de iis disposuisse, prout mater volebat: imo præ ceteris insinuat Hieronymus, non obstitisse Eustochium, quo minus mater omnia expenderet, & ne unum quidem nummum pro se servaret, ut dicetur num. 54. Certe difficulter credam, S. Paulam omnia, quæ pauperibus dedit, aut pro monasteriis expendit, propriis manibus expendisse, aut ab aliis juvari maluisse, quam a sancta Filia, quæ idem postea erat factura. Inconsiderate ex eodem loco inferre voluit Tillemontius, Epistolam de Munusculis ab Eustochio ad Hieronymum missis, ut dictum est num. 26, post mortem S. Paulæ scriptam esse, acsi Eustochium nulla a matre accipere potuisset munuscula, quæ mitteret suo nomine ad Hieronymum. Nam Epistola ipsa tam aperte clamat, se Romæ scriptam esse ad Eustochium, in annis puellaribus constitutam, ut vix capiam, quomodo id non viderit Tillemontius.

[41] [Legit sacram Scripturam cum S. Hieronymo exponente,] Redeamus ad studium Scripturarum, quod Eustochio commune fuit cum Paula sub magistro Hieronymo, saltem in Palæstina, ut quidquid in hisce de Paula dicet Hieronymus, de Eustochio similiter dictum credere possimus. Scripturas sanctas, ait, tenebat memoriter; & quum amaret historiam (id est sensum litteralem, ut modo loquuntur) & hoc veritatis diceret fundamentum; magis tamen sequebatur intelligentiam spiritualem, & hoc culmine ædificationem animæ protegebat. Denique compulit me, ut vetus & novum Instrumentum * cum Filia, me disserente, perlegeret. Quod propter verecundiam negans, propter assiduitatem tamen & crebras postulationes ejus præstiti, ut docerem, quod didiceram, non a me ipso, id est, a præsumptione, pessimo præceptore, sed ab illustribus Ecclesiæ viris. Sicubi hæsitabam, & nescire me ingenue confitebar, nequaquam mihi voluit * acquiescere; sed jugi interrogatione cogebat, ut e multis variisque sententiis, quæ mihi videretur probabilior, indicarem. Hactenus Hieronymus, cujus testimonio intelligimus, vetus & novum Instrumentum, id est, totam sacram Scripturam, viva voce expositam fuisse SS. Paulæ & Eustochio. Hoc autem ita factum videtur, ut Paula vel Eustochium sacram Scripturam, forte per vices, ordine perlegeret, & post lectionem aliquam Hieronymus interpretationem subjungeret, interrogante & instante ulterius Paula, quando non dabatur plena difficultatum occurrentium solutio.

[42] [& per litteras ab eodem instruitur.] Cœpta fuerit, opinor, hæc lectio & expositio sacræ Scripturæ a primis annis commorationis in Palæstina, & certe peracta fuerit, antequam S. Hieronymus ex lingua Hebraica ad Latinam transferret vetus Testamentum, & fortasse etiam, antequam quam Commentarios suos in sacram Scripturam ibidem S. Hieronymus inchoaret. De ejusmodi expositione loquitur S. Hieronymus in Epistolam ad Titum ad cap. 2 ℣ 9 et 10: Et interdum obtruncatur, interdum venditur fur ipse pro furto, de quibus nuper vobis in Levitico exposuisse me memini. Vix etiam dubito, quin S. Hieronymus multa Paulæ & Eustochio exposuerit per litteras, cum in libro de Scriptoribus cap. 135, enumerans Opuscula sua, dicat: Epistolarum autem ad Paulam & Eustochium, quia quotidie scribuntur, incertus est numerus. Non possumus autem dubitare, quin pleræque saltem fuerint scriptæ ad exponendos sacræ Scripturæ difficiliores locos. Quapropter conjicio, post finitam lectionem & expositionem sacræ Scripturæ viva voce factam, successisse explicationem locorum difficiliorum per litteras, rogantibus dubia sua sanctis mulieribus; sed has litteras plerasque excidisse, quod eas aliis communicari nollet Hieronymus. Nam in præfatione Commentariorum in Epistolam ad Ephesios rogat Paulam, Eustochium & Marcellam, ne facile maledicis & invidis Opuscula sua tradantur. Si autem noluit Commentarios majori cura scriptos omnibus statim innotescere, verisimillimum sane est, eum multo minus voluisse, ut in publicam lucem venirent brevia quælibet responsa epistolaria, ad instruendas pias mulieres unice data.

[43] Necdum contentæ ejusmodi instructionibus Sanctæ, [Paulæ & Eustochio Hieronymus inscribit Commentarios] etiam hortationibus suis impulerunt S. Hieronymum, ut in integros libros sacræ Scripturæ, & nominatim in aliquot Epistolas S. Pauli scriberet Commentarios. Hoc declarat S. Hieronymus initio Commentarii in Epistolam ad Philemonem, ubi eas sic alloquitur: Præpostero ordine atque perverso in Epistolam Pauli dictari a me vobis placuit. Nam quum id crebro, o Paula & Eustochium, peteretis, ut facerem, & ego obnixe, ne facerem, recusarem, saltem parvam, & quæ vobis, ut numero versuum, ita sensu quoque & ordine videbatur extrema, ut dissererem, coëgistis. Exposita hac Epistola, mox transiit Hieronymus ad Epistolam ad Galatas, ubi in præfatione Sanctas sic alloquitur: Pauci admodum dies sunt, ex quo Epistolam Pauli ad Philemonem interpretatus, ad Galatas transcenderam, multis retrorsum in medio prætermissis; & ecce subito litteræ mihi de Urbe allatæ sunt, nuntiantes, & Albinam (matrem Marcellæ) venerabilem anum præsentiæ Domini redditam, & sanctam Marcellam, matris contubernio destitutam, magis nunc vestrum, o Paula & Eustochium, flagitare solatium. Et quia hoc interim fieri non potest propter grandia maris in medio spatia atque terrarum, repente vulnus impressum saltem Scripturarum vellem curare medicamine… Itaque quod & illi absenti pergratum fore, & vobis, quæ in præsentiarum estis, utile existimo, aggrediar &c. Ex his habemus, Marcellæ quoque communicatos fuisse Commentarios, quos ad Paulam & Eustochium scribebat Hieronymus.

[44] Secuta est Expositio Epistolæ ad Ephesios, ut liquet ex verbis Hieronymi in præfatione. [in Epistolas aliquot S. Pauli & in Ecclesiasten.] Et quia jam ad Galatas, inquit, orantibus vobis, ante paucos dies, quid nobis videretur, expressimus: nunc ad Ephesios transeundum est. Dirigebatur rursum Commentarius ad Paulam & Eustochium, quibus initio laudat meditationem & scientiam Scripturarum; communicandus tamen iterum Marcellæ, ut liquet ex his verbis: Quamobrem obsecro tam vos, quæ in præsentiarum estis, quam sanctam Marcellam, unicum viduitatis exemplar, ne facile maledicis & invidis Opuscula mea tradatis, neque detis sanctum canibus. Imo & Sanctas hortatur ad qualemcumque sui defensionem contra invidos obtrectatores. Quibus obsecro respondeatis, inquit, ut figant ipsi stylum; tria, ut dicitur, verba conjungant: sudent paululum, experiantur semetipsos; & ex labore proprio discant ignoscere laborantibus. Scitis enim & ipsæ, quod ad hoc me explanationum opus invitum & retractantem compuleritis. Ad Paulam & Eustochium directa rursum est Expositio Epistolæ ad Titum. In præfatione autem videtur insinuare, civitatem Nicopolim ad eas pertinuisse, cum sic habeat: Scribit igitur Apostolus, o Paula & Eustochium, de Nicopoli, quæ in Actiaco littore sita, nunc possessionis vestræ pars vel maxima est. Dubito tamen, an ipsum civitatis dominium, ut aliqui locum intelligunt, Paulæ & Eustochio attribuat Hieronymus: nam poterat allegatis uti verbis, etiamsi solum præcipuas suas possessiones in illa Epiri civitate haberent Sanctæ. Ceterum quibus annis illa scripserit S. Hieronymus, examinabitur ad XXX Septembris. Illud solum hic moneo, non diu post ad easdem in Ecclesiasten quoque scripsisse Hieronymum, uti Romæ facere voluerat in gratiam Blæsillæ, paulo post defunctæ, quemadmodum dicit in præfatione.

[45] [Iisdem dicat multas librorum translationes ex Hebraïco,] Alia non pauca ex Operibus suis SS. Paulæ & Eustochio deinde inscripsit S. Hieronymus, earum preces in præfationibus passim flagitans, aliquando & defensionem contra obtrectatores. Sic ex versionibus sacræ Scripturæ de Hebraïco sermone in Latinum Paulæ simul & Eustochio dedicatos reperio quatuor libros Regum, quorum duos Samuel, alios duos Malachim nomine Hebraïco vocavit. In præfatione eas, suppresso tamen nomine, sic compellat: Sed & vos famulas Christi rogo, quæ Domini discumbentis pretiosissimo fidei myro ungitis caput, quæ nequaquam Salvatorem quæritis in sepulcro, quibus jam ad Patrem Christus ascendit, ut contra latrantes canes, qui adversum me rabido ore desæviunt, … orationum vestrarum clypeos opponatis. Eisdem dicata versio Isaiæ prophetæ, in cujus præfatione eas nominat, & preces similiter flagitat. Jeremiæ versionem, in cujus præfatione, conquerens de obtrectatoribus, Et hæc patior, quia vos cogitis, Sanctis nostris rursum dicatam existimo; imo & Ezechielis versionem, in cujus prologo ait, Legite igitur & hunc juxta translationem nostram. Etsi enim nomina omiserit Hieronymus, allegatis tamen verbis Paula & Eustochium utcumque insinuantur, quia nullus magis ad ejusmodi labores Hieronymum invitabat, nullus ejus Opera magis legebat, quam Paula & Eustochium, quibus & Danielis & duodecim Minorum prophetarum versionem dicavit, ut earum nomina in præfationibus expressa certum faciunt.

[46] [ut linguæ istius peritis.] Tot ex Hebraïco in Latinum sermonem translationes Paulæ & Eustochio dicatas fuisse ab Hieronymo, minus mirabitur studiosus lector, si consideraverit attente, quanta valerent linguæ Hebraïcæ & sacræ Scripturæ intelligentia. In præfatione ad translationem libri Esther, iisdem rursus inscriptam, breviter id insinuat Hieronymus his verbis: Vos autem, o Paula & Eustochium, quoniam & bibliothecas Hebræorum studuistis intrare, & interpretum certamina comprobastis, tenentes Esther Hebraïcum librum, per singula verba nostram translationem aspicite, ut possitis agnoscere, me nihil etiam augmentasse addendo, sed fideli testimonio simpliciter, sicut in Hebræo habetur, historiam Hebraïcam Latinæ linguæ tradidisse. Hactenus relatæ versiones in tomo 9 Operum S. Hieronymi editionis Veronensis impressæ sunt. Pergo ad tomum decimum, in quo plures habentur versiones aut correctiones ex Græco & aliis sermonibus.

[47] Quamvis nihil clare assertum inveniam apud Hieronymum de lingua Græca S. Eustochio nota, [Græcam etiam noverat Paula & verisimillime Eustochium:] vix tamen dubitare possum, quin S. Eustochium Græci sermonis perita esset æque ac mater Paula. De hac illud Hieronymus aliud agens insinuat in Epitaphio num. 28, dum ait, Paulam morti proximam sibi aliquid interroganti Græco sermone respondisse. Noverat igitur Paula linguam Græcam, nec dubito, quin eam in annis puellaribus didicerit Eustochium, matrem in omnibus imitata, exceptis nuptiis; præsertim cum Hieronymus in Epistola 107 ad Lætam num. 9 inter præcepta educandi juniorem Paulam hoc memoret: Discat (quotidie nimirum, ut ante additur) Græcorum versuum numerum. Quare minime credendum est, linguam Græcam, utpote nobilibus Romanis eo tempore satis usitatam, Eustochio virgini ignotam fuisse. Hoc observare volui, antequam producam translationes aut correctiones ex lingua Græca eidem simul & matri dicatas, quas recensebo eo ordine, quo habentur tom. 10, in Hieronymo tempus, quo singulæ fuerunt editæ, investigaturus.

[48] Primus occurrit liber Job, prout ex Græco Latinus ab Hieronymo factus est (nam eumdem ex Hebraïco Arabicoque deinde transtulit) collatusque cum Hebraïco. [quibus librum Job ex Græco versum aliaque dedicat Hieronymus.] Hunc autem Sanctis nostris dedicans Hieronymus, eas in Prologo alloquitur hoc modo: Quapropter, o Paula & Eustochium, unicum nobilitatis & humilitatis exemplar, pro flabello, calathis sportellisque, munusculo monachorum, spiritualia hæc & mansura dona suscipite: ac beatum Job, qui adhuc apud Latinos jacebat in stercore & vermibus scatebat errorum, integrum immaculatumque gaudete. Psalterium simili modo emendatum secundum Græcum textum interpretum Septuaginta, collatumque similiter cum Hebraïco, iisdem Sanctis obtulit Hieronymus, cujus Præfatio ita inchoatur: Psalterium Romæ dudum positus emendaram, & juxta Septuaginta interpretes, licet cursim, magna illud ex parte correxeram. Quod quia rursum videtis, o Paula & Eustochium, scriptorum vitio depravatum, plusque antiquum errorem, quam novam emendationem, valere; cogitis, ut veluti quodam novali scissum jam arvum exerceam, & obliquis sulcis enascentes spinas eradicem, æquum esse dicentes, ut quod crebro male pullulat, crebrius succidatur &c. Eadem forma juxta Græcum textum emendavit S. Hieronymus tres libros Salomonis, id est, Proverbia, Ecclesiasten, Canticum Canticorum; eosdemque dicavit Paulæ & Eustochio, ut videri potest in Præfatione ejus tom. 10 col. 435. Hæc, prolixius tractanda in S. Hieronymi Vita, breviter recensere volui, ut studiosus lector perspiciat, quantum Ecclesia debeat SS. Paulæ & Eustochio, quæ præ ceteris maxime S. Hieronymum ad eruditos in emendandis sacris codicibus labores impulerunt, & suis opibus adjuverunt.

[49] Quemadmodum vidimus, S. Hieronymum a Paula & Eustochio excitatum fuisse ad Commentarios scribendum in aliquot S. Pauli Epistolas; [Iisdem scribit primos Commentarios in Prophetas,] sic eumdem haud dubie impulerunt ad interpretationem Prophetarum. Ex his autem Commentariis pars utrique simul dicata, pars soli Eustochio post mortem Paulæ, pars aliis diversis. Quos ex iis Paulæ simul & Eustochio dicarit sanctus doctor, exponit ipse in Præfatione ad librum 3 in Amos his verbis: Præpostero ordine atque confuso duodecim Prophetarum Opus & cœpimus, & Christo adjuvante complebimus. Non enim a primo usque ad novissimum juxta ordinem, quo leguntur, sed ut potuimus, & rogati sumus, ita eos disseruimus. Naum, Michæam, Sophoniam & Aggæum primo φιλοπονοτάταις Paulæ ejusque filiæ Eustochio φροσεφώνησα, id est, exposui. Horum quatuor Prophetarum Expositiones eis dicatas fuisse, confirmant ipsæ præfationes singulis præfixæ, ex quibus mox pauca afferam. Ex allegatis autem verbis observo, laudatas Sanctas, quæ Græca voce laborum amantissimæ aut diligentissimæ nominantur, primum rogasse, ut Prophetas exponeret Hieronymus, cum dicat, exposuisse se, ut rogatus erat, primosque ipsis Commentarios inscripserit, imo & plures promiserit, ut post videbimus.

[50] [& aliqua Opera antiquorum] Carpebant aliqui S. Hieronymum, quod mulieribus potissimum Opera sua inscriberet, ut ipse declarat in Præfatione ad Sophoniam, illos refutans. Antequam Sophoniam aggrediar, inquit, respondendum videtur his, qui me irridendum æstimant, quod, omissis viris, ad vos scribam potissimum, o Paula & Eustochium. Qui si scirent, Oldam, viris tacentibus, prophetasse, … nunquam post tergum meum manum curvarent in ciconiam. Adducit agmen mulierum viris præstantiorum, interque eas beatissimam Mariam Domini Matrem, multasque etiam gentiles, ut probet, fortes mulieres, quales erant Paula & Eustochium, minime esse contemnendas, sed longe etiam præferendas viris iis, qui animo sunt muliebri. Mitto alia, & breviter moneo, varia etiam Græcorum doctorum Opera, rogantibus Paula & Eustochio, Latine reddita, ut plenius exponetur in Hieronymo.

[51] [ex Græcis facit Latino,] Inter illa autem sunt Homiliæ triginta novem Origenis in Lucam, impressæ tom. 7 a col. 245, ubi ad Sanctas ita præfari incipit: Ante paucos dies quorumdam in Matthæum & in Lucam Commentarios vos legisse dixistis: e quibus alter & sensibus hebes esset & verbis; alter in verbis luderet, in sententiis dormitaret. Quamobrem petistis, ut contemptis istiusmodi nugis, saltem triginta & novem Adamantii nostri in Lucam Homilias, sicut in Græco habentur, interpreter; molestam rem & tormento similem, alieno, ut ait Tullius, stomacho, & non suo scribere: quam tamen idcirco nunc faciam, quia sublimiora non poscitis … Perspicitis enim, quantum apud me & auctoritas vestra, & voluntas valet. Prætermisi paululum Hebraïcarum quæstionum libros, ut ad arbitrium vestrum lucrativis operis hæc, qualiacumque sunt, non mea, sed aliena dictarem. In fine hæc addit: Præterea Commentarios viri eloquentissimi Hilarii, & beati martyris Victorini, quos in Matthæum diverso sermone, sed una gratia Spiritus ediderunt, post paucos dies ad vos mittere disposui, ne ignoretis, quantum nostris quoque hominibus (id est, Latinis) sanctarum Scripturarum quondam studium fuerit.

[Annotata]

* Minervam

* al. pateris

* i. e. Testamentum

* al. volebat

§ IV. Officia matri in supremo morbo ab Eustochio præstita: præfecturam monasterii suscipit: Opera eidem dicata ab Hieronymo.

[Officia matri ægrotanti præstita: de ejus morte Sancta] Obiit S. Paula anno 404, die XXVI Januarii, post morbum forte satis diuturnum. In quo languore, inquit Hieronymus in Epitaphio num. 28, Eustochii filiæ probata semper in matrem pietas, magis ab omnibus comprobata est. Ipsa assidere lectulo, flabellum tenere, sustentare caput, pulvillum supponere, fricare pedes, manu stomachum confovere, mollia strata componere, aquam calidam temperare, mappulam apponere, omnium ancillarum prævenire officia, & quidquid alia fecisset, de sua mercede putare subtractum. Quibus illa precibus, quibus lamentis & gemitu, inter jacentem matrem & specum Domini discurrit, ne privaretur tanto contubernio, ne illa absente viveret, ut eodem feretro portaretur? Hæc de officiis in morbo. Relata vero morte, & solemnitate exsequiarum, de S. Eustochio hæc subdit: Venerabilis virgo filia ejus Eustochium, quasi ablactata super matrem suam, abstrahi a parente non poterat: deosculari oculos, hærere vultui, totum corpus amplexari, & se cum matre velle sepeliri. Dolorem Eustochii hæc indicant, & vehementem ejus amorem in sanctam matrem. At nullum profert Hieronymus verbum, quo insinuatur, Sanctam nimiis fletibus aut lamentis muliebriter indulsisse.

[53] Contrarium potius insinuat, dum post mortem relatam statim subjungit: [pie magis quam muliebriter dolet;] Ex hinc non ululatus, non planctus, ut inter seculi homines fieri solet, sed Psalmorum linguis diversis examina concrepabant. De hoc Psalmorum cantu, post relatum innumeræ multitudinis accursum, iterum dicit: Græco, Latino, Syroque sermone Psalmi in ordine personabant, non solum triduo, donec subter ecclesiam, & juxta specum Domini conderetur, sed per omnem hebdomadam. Igitur ut justus & magnus, ita & sancta Virgine dignus erat dolor, quæ nec officia Christianæ pietatis impediebat, nec ad indecora se effundebat lamenta. Dolor quoque non minor erat ipsius Hieronymi, quam Eustochii. Nam in Epitaphio, quod non diu post composuit, num. 32 Eustochio ait: Hunc tibi librum ad duas lucubratiunculas eodem, quem tu sustines, dolore dictavi. In Epistola 99 (alias 31) ad Theophilum Alexandrinum ait, nihil se scripsisse, quod ita sanctæ & venerabilis Paulæ confectus esset dormitione. De Eustochio autem dicit: Sancta & venerabilis te filia tua Eustochium, quæ nullam pro matris absentia recipit consolationem, … suppliciter salutat. Causam luctus utrique communem declarat his verbis: Perdidimus enim, ut ipse nosti, repente solatium, quod (ut conscientiæ nostræ testis est Dominus) non ad proprias ducimus necessitates, sed ad sanctorum refrigeria, quibus illa sollicite serviebat.

[54] Ex his colligat studiosus lector, quanta cura in solam reciderit Eustochium, [licet nihil hæreditate opum acciperet,] quantaque eidem opus fuerit fortitudine, ne dolori & curarum moli succumberet. Mater Paula, immensis potens opibus, duo erexerat monasteria, alterum virorum, alterum mulierum; utrumque autem opibus suis sustentabat, & ingentes etiam pauperum alebat greges; sed in omnibus filiam Eustochium habebat adjutricem. Tota hæc cura devolvebatur ad Eustochium, matris opibus destitutam, nec ullius ex consanguineis præsenti solatio adjutam. Audiamus Hieronymum variis locis in Epitaphio de hæreditate S. Eustochii loquentem. Omnes suos pauperes pauperior ipsa (Paula) dimisit, inquit num. 2. Nec mirum de proximis & familiola, quam in utroque sexu de servis & ancillis in Fratres Sororesque mutaverat, ista proferre, quum Eustochium virginem, & devotam Christi filiam, in cujus consolationem libellus hic cuditur, procul a nobili genere, sola fide & gratia divitem reliquerit. Deinde num. 15 ait, Paulam id habuisse voti, … ut unum nummum Filiæ non dimitteret. Et mox: Denique consecuta est, quod optabat, & in grandi ære alieno Filiam dereliquit: quod huc usque debens, non suis viribus, sed Christi se confidit misericordia reddituram. Rursum num. 30: Testis est Jesus, ne unum quidem nummum ab ea Filiæ derelictum, sed, ut ante jam dixi, derelictum magnum æs alienum: &, quod his difficilius est, Fratrum & Sororum immensam multitudinem, quos sustentare arduum, & abjicere impium est.

[55] [sed ære alieno gravaretur.] Profusam illam matris suæ in pauperes ac pia opera liberalitatem non displicuisse S. Eustochio testatur Hieronymus num. 26, quando ait, ita eam obedivisse matri, ut … ne unum quidem nummum haberet potestatis suæ, sed & paternam & maternam substantiolam a matre distribui pauperibus lætaretur, & pietatem in parentem, hæreditatem maximam & divitias crederet. Nam quod maxime insinuatur his verbis, quæ non recte ab aliquibus intellecta jam monui, illud est, noluisse Eustochium, ut vel unus nummus pro hæreditate sua servaretur, sed lætanter vidisse, omnes opes in pauperes effundi. Nec minus forti animo paupertatem illam suam tulisse videtur Sancta, quam benigno in pauperes & pio matrem affectu opes suas effundi viderat. Neque enim Hieronymus, cum in consolationem Eustochii scribebat, toties repetiisset, ne unum quidem nummum ei derelictum, nisi id eam fortiter ferre novisset. Hac de causa eam num. 31 sic alloquitur: Secura esto, Eustochium, magna hæreditate ditata es. Pars tua Dominus: & quo magis gaudeas, mater tua longo martyrio coronata est. Itaque merito Hieronymus eximiam Eustochii fortitudinem prædicavit verbis num. 13 datis: merito de eadem in Epitaphio num 4 ait: Eustochium, quæ nunc in sanctis locis virginitatis & ecclesiæ monile pretiosum est.

[56] [Suscipit Sancta præfecturam virginum,] Curam monasterii virginum post obitum matris suscepit S. Eustochium, & annis facile quindecim aut sexdecim, quibus superfuit, gessit. Palladius in Historia Lausiaca, ubi de S. Paula egerat, de S. Eustochio hæc subjungit cap. 126: Cujus filia nunc quoque exercetur in Bethleem, nomine Eustochium, quam ego non conveni. Dicitur autem esse castissima, habens conventum quinquaginta virginum. Hæc Palladius circa finem vitæ S. Eustochii scripsit, ut nequeamus ex eo certi esse de numero virginum, quas initio post obitum matris regendas & sustentandas accepit. At sive paulo major aut minor fuerit numerus, existimo non modo earum regimen ab Eustochio susceptum esse, quod certum est, sed etiam disciplinam monasterii ab eadem, juvante S. Hieronymo, magis accommodatam fuisse ad leges aliorum monasticas. Etenim S. Hieronymus inter prima, quæ scripsit post mortem Paulæ, Regulam S. Pachomii Latinam reddidit, prout modo impressa habetur tom. 2 a col. 53.

[57] In Præfatione autem ait, se id agere, ut longum silentium ex luctu de morte S. Paulæ servatum, rumperet, [& Regulam S. Pachomii in ejus gratiam] reddens, inquit, me pristinis studiis, & sanctæ feminæ (Paulæ) refrigerans animam, quæ monasteriorum semper amore flagravit, & quod visura erat in cælo, hic in terris meditata est: venerabilis quoque virgo filia ejus Eustochium haberet, quod Sororibus agendum tribueret: nostrique Fratres Ægyptiorum, hoc est, Tabennensium monachorum exempla sequerentur &c. Ex hisce tria colligo, primo S. Paulam aliquid meditatam esse in vita, quod non perfecit, sed quod post mortem ejus perfectum est ab Eustochio, aut saltem sub ejus regimine, cum illud Paula visura erat in cælo: secundo, aut Regulam S. Pachomii Sororibus monasterii ab Eustochio fuisse præscriptam, quatenus leges, viris datæ, mulieribus quoque congruebant, aut certe ex illa Regula compositas fuisse leges, quas moniales observarent: nam Regulam vertit Hieronymus, ut Eustochium haberet, ex illa nimirum Regula, quod Sororibus agendum tribueret; certa nimirum fixaque lege. Non est ratio dubitandi, quin id ipsum sit, quod meditata erat Paula.

[58] Tertio clare insinuat S. Hieronymus, Regulam a se factam Latinam, [S. Hieronymus Latinam reddit.] ut monachi, quibus præerat, eam sequerentur. Præclarissima sane est S. Pachomii Regula, eoque ex capite SS. Hieronymo & Eustochio etiam placuerit, quod studium sacrarum Scripturarum in ea præscribatur cap. 139 & 140, ubi hæc leguntur: Et omnino nullus erit in monasterio, qui non discat litteras, & de Scripturis aliquid teneat: qui minimum usque ad Novum Testamentum & Psalterium. Hæc, inquam, amantissimis sacrarum Litterarum Hieronymo & Eustochio procul dubio mire placuerunt; sed nec alia displicuerint, cum omnia illius Regulæ præcepta pro adjunctis locorum & temporum, ac pro monachorum illorum conditione, tam prudenter fuerint præscripta, ut facile credi possint ordinata juxta præceptum Dei & angeli, qui ad eos ob hanc ipsam institutionem missus venerit, ut habet Hieronymus ibidem.

[59] Necdum perfecerat translationem Veteris Testamenti ex Hebraico in Latinum sermonem S. Hieronymus, [Ea rogante, alios V. T. libros ex Hebraico in Latinum sermonem transfert,] quando dictam Regulam Latinis legendam dedit. Non diu tamen post rogavit Eustochium, ut libros Josue, Judicum & Ruth ex Hebraicis redderet Latinos, ut insinuat Hieronymus in Præfatione ad librum Josue, ubi de omnibus tribus ait: Ceterum post sanctæ Paulæ dormitionem, cujus vita virtutis exemplum est, & hos libros (Josue, Judicum & Ruth ante nominatos) quos Eustochio virgini Christi negare non potui, decrevimus, dum spiritus hos regit artus, Prophetarum explanationi incumbere &c. Itaque hos libros tres dedit precibus S. Eustochii, antequam intermissam Prophetarum explanationem resumeret. At librum quoque Esther cum tribus jam dictis nominat in laudata Præfatione, ut ille quoque videatur post mortem Paulæ precibus Eustochii translatus, cum tamen in Præfatione eidem præfixa offeratur Paulæ simul & Eustochio, ut dictum est num. 46. Itaque ambigua de tempore translati libri Esther oritur dubitatio, de qua prolixius agetur in S. Hieronymo, ad quem propius spectat.

[60] Explanationes Prophetarum diversis dicavit S. Hieronymus. [Isaiam Prophetam prolixis Commentariis] Priores Paulæ & Eustochio inscriptas jam vidimus, tum aliæ secutæ, post quas ad Isaiam processit, Eustochio dicatum. Prologum ita orditur sanctus doctor: Expletis longo vix tempore in duodecim Prophetas viginti Explanationum libris, & in Danielem Commentariis, cogis me, virgo Christi Eustochium, transire ad Isaiam: &, quod sanctæ matri tuæ Paulæ, dum viveret, pollicitus sum, tibi reddere. Quod quidem & eruditissimo viro, fratri tuo (ob nuptias cum defuncta sorore Paulina) Pammachio promisisse me memini: quumque in affectu par sis, vincis præsentia. Itaque & tibi, & illi per te reddo, quod debeo… Unde orationum tuarum fultus auxilio, quæ diebus ac noctibus in Dei Lege meditaris, & templum es Spiritus sancti, imitabor Patremfamilias, qui de thesauro suo profert nova & vetera. Scripsit Hieronymus in Isaiam libros octodecim, & singulis præmisit Præfationem ad Eustochium, ex quibus nonnulla spectant ad propositum nostrum. Preces ipsius, ut fere in omnibus, in secundi libri Præfatione postulat his verbis: Unde obsecro te, virgo Christi Eustochium, ut, nobis in Scripturarum explanatione certantibus, tu cum Mose ad Dominum eleves manus.

[61] [exponit, & eidem dedicat,] In quinto Prologo offert ei librum antea scriptum, dicitque: Nunc ad te, Φιλοπονωτάτη (laboris amantissima) Eustochium, cogor in totum Prophetam Commentarios scribere, precesque de more flagitat. In octavo excusat prolixitatem, utpote ex obscuritatibus Isaiæ ortam, additque: Certe nos studiosis scribimus, & sanctam Scripturam scire cupientibus, non fastidiosis, & ad singula nauseantibus. At similia non profert causa ipsius Eustochii, quæ plenissimam desiderabat explanationem, sed ut respondeat aliis, iisque perpetuis obtrectatoribus, de quibus sæpe conqueritur. Quanti vero faceret judicium S. Eustochii, satis declarat in Præfatione libri decimi, ubi insinuat, se ejus quoque consilium exquisivisse pro divisione librorum, dicens illum librum aliis fore minorem, & hæc subjungens: Itaque, ut voluisti, virgo Christi Eustochium, & ut in commune placuit, sicut & superiores ante dictavi, & hunc & reliquos, si Christus annuerit, dictabo libros, ut prophetias sibi copulem, nec eas inter se lacerem atque discerpam in alterius finem & alterius principium. In duodecimo ait: Ac nonnullos fore arbitror, qui hoc ipsum, quod ad te, Eustochium, sermonem facio, obtrectationi patere contendant, non considerantes, Holdam & Annam ac Debboram, viris tacentibus, prophetasse, & in servitute Christi nequaquam differentiam sexuum valere, sed mentium. Non obscure hæc insinuant, majorem fuisse existimationem Hieronymo de eruditione & virtute Eustochii, quam plerorumque virorum.

[62] [quanti Sanctam faceret, sæpe insinuans] In Præfatione libri decimi tertii, quam tumultuario sermone ægrotus dictavit, necdum absoluto libro ipso, luculenter ostendit Hieronymus, quanti faceret preces Eustochii; cum ad eas flagitandas præfatiunculam ipsam dictaverit, hisque usus sit verbis: Quamobrem, Eustochium, in toto orbe terrarum unicum nobilitatis & virginitatis exemplum, non sileat pupilla oculi tui, clamaque in corde: “Exurge, ut quid dormis, Domine?” ut injunctum in Isaiam opus, te orante, & Christo miserante, perficiam. Perfecit Opus Hieronymus, & plura post illud. In sequentis autem libri Præfatione ait, incredibili velocitate se sanatum. Et mox: Tuque, virgo Christi Eustochium, quæ ægrotantem tuis orationibus adjuvisti, sanato quoque imprecare gratiam Christi, ut eodem spiritu, quo Prophetæ futura cecinerunt, possim in nubem eorum ingredi &c. Magnam eruditionem Scripturarum Eustochii ostendit Præfatio libri decimi sexti, quam Hieronymus ita orditur: Egregia disertissimi oratoris sententia est, Felices essent artes, si de illis soli artifices judicarent. Ad hoc probandum profert illud sacræ Scripturæ: Beatus, qui in aures loquitur audientium. Et continuo subdit: Qua felicitate tu, filia Eustochium, me compotem esse fecisti. Nam quum anterioris libri præfatiunculam legeres, in qua asserui, Apostolos & Euangelistas ea tantum de Septuaginta interpretibus, vel eorum verbis ponere testimonia, quæ cum Hebraico consonarent; illico mihi non parvam quæstiunculam detulisti, quod scilicet octo versus, qui leguntur in ecclesiis, & in Hebraico non habentur, tertii decimi Psalmi, Apostolus usurparit… Quod quum audissem, quasi a fortissimo pugile percussus essem, cœpi tacitus æstuare, & stuporem mentis vultus pallore signare &c. Fortis sane erat objectio, sed post diligentem inquisitionem non infeliciter eam solvit Hieronymus.

[53] Ad librum decimum octavum & ultimum Hieronymus iterum declarat, [in præfationibus.] in quorum gratiam præclaros illos prolixosque in Isaiam Commentarios composuerit, & quibus illos dicarit, ita Sanctam alloquens: Duodevicesimus in Isaiam, imo extremus liber, tuo, o filia Eustochium, & sanctæ matris tuæ Paulæ nomini dedicatur, ut quas pari honore suspexi, æqua commemoratione nunc recolam, præsertim quum & illa, dum viveret, hoc Opus tecum crebrius postularit, & vir eruditissimus frater tuus Pammachius & tunc & postea frequentibus scriptis cogere non destiterit: mihique & præsentium amicorum & absentium, virorumque ac feminarum in Christo dormientium eadem religio sit, id est, animorum caritas, non corporum. Hæc satis ostendunt, Hieronymum non sine delectu personarum Opera sua dedicasse, honoremque illum iis solum contulisse, quos magni faciebat. Cum autem hos Commentarios simul peterent S. Eustochium & S. Pammachius, pari nobilitate, virtute & eruditione conspicuus, pro hisce prætulit S. Eustochium, sic tamen, ut illa ad Pammachium quoque perferendos curaret. Ad S. Pammachium tamen pauca quoque scripsit Opuscula, & nominatim Commentarios aliquot in Minores Prophetas, qui similiter S. Eustochio fuerint communicati.

[64] Post mortem S. Pammachii sanctæque Marcellæ, exponendam suscepit S. Hieronymus, [Roganti & urgenti Eustochio Ezechielem] & Eustochio dicandam Ezechielis prophetiam, ut in Prologo declarat, ita ordiens: Finitis in Isaiam decem & octo Explanationum voluminibus, ad Ezechiel, quod tibi, & sanctæ memoriæ matri tuæ Paulæ, o virgo Christi Eustochium, sæpe pollicitus sum, transire cupiebam, & extremam, ut dicitur, manum Operi imponere prophetali. Tum ait, perturbatum se fuisse tristibus nuntiis de morte Pammachii, Marcellæ aliorumque, ac de capta per Gothos urbe Roma, eaque de causa Opus intermissum. Verum, inquit, quia tu indesinenter hoc flagitas, … aggrediar Ezechiel Prophetam. In Præfatione libri tertii dicit, Explanationes in Ezechiel se omisisse ob pauperes occasione Urbis captæ in Palæstinam confluentes, & addit: Unde rursus a te commoniti, o virgo Christi Eustochium, intermissum laborem repetimus, & tertium volumen aggressi, tuo desiderio satisfacere desideramus. Mitto verba Hieronymi, quibus preces Eustochii frequenter postulat, & initium Præfationis ad librum duodecimum subjungo; ex eo enim liquet, quam studiose illa Hieronymum ad explanandum incitaret. Trepidationem meam, inquit, in explanatione templi Ezechiel, immo tacendi perseverantiam, tuæ, filia Eustochium, preces & Domini promissa superarunt, dicentis: “Petite, & accipietis: quærite, & invenietis: pulsate, & aperietur vobis.” Addit etiam rationes, quibus ad pergendum hortata fuerat, subditque: Obsequar igitur voluntati tuæ &c.

[65] [exponit & inscribit Hieronymus,] In Præfatione libri decimi tertii, postquam de nimia difficultate explanandi templum Ezechielis multa dixerat, sanctam Virginem sic alloquitur: Quamobrem tibi, filia Eustochium, quæ nostra, qualiacumque fuerint, libenter accipis, contestatum volo, & illud rhetoris Victorini breviter admoneo, ut obscuritatem voluminum ex tribus rebus fieri scias, vel rei magnitudine, vel doctoris imperitia, vel audientis duritia: quorum primum & secundum liquido in hoc Opere confitebor; tertium, acumen ingenii tui & desiderium Scripturarum facile renuit: quæ privilegio virginali & victus continentia, non dicam frequentem, sed jugem hospitem possides Deum. In Præfatione ad librum decimum quartum, eumque postremum, ait: Quem (librum) si, orante te, ad finem usque perduxero, & Dominus vitæ hujus concesserit spatium, transibo ad Jeremiam, qui unus nobis remanet Prophetarum. Perfecit sanctus doctor Commentarios suos in Ezechielem, non item in Jeremiam, quibus immortuus est: neque hos obtulit S. Eustochio, licet hic expositionem Jeremiæ illi promittat.

§ V. Paulam fratris filiam præclare instituit: multa patitur a Pelagianis: annus beati obitus investigatur.

[Paulam fratris filiam in monasterio excipit,] Restat, ut colligamus pauca, quæ supersunt dicenda de S. Eustochio. Primo constat ex Epistolis S. Hieronymi, & aliunde etiam, Paulam juniorem, de qua jam meminimus num. 38, missam fuisse ad amitam suam S. Eustochium. Necdum tamen erat in Palæstina, quando anno 404 avia ejus S. Paula ibidem obiit. Hoc enim satis colligitur ex verbis S. Hieronymi in Epitaphio S. Paulæ, ubi num. 26 de S. Paula ait: Non debeo silentio præterire, quanto exultaverit gaudio, quod Paulam neptem suam, ex Læta & Toxotio genitam, immo voto & futuræ virginitatis repromissione conceptam, audierat in cunis & crepitaculis balbutiente lingua ALLELUIA cantare, aviæque & Amitæ nomina dimidiatis verbis frangere. In hoc solo patriæ desiderium habuit ut filium (Toxotium,) nurum (Lætam,) neptem (Paulam,) renunciasse sæculo, & Christo servire cognosceret. Quod & impetravit ex parte. Nam neptis Christi flammeo reservatur &c. Tillemontius art. 97 ait, ex allegatis verbis non posse colligi, Romæne tunc esset junior Paula, an in Bethleem. At vel ipsum silentium Hieronymi de adventu Paulæ in Bethleem, qui mirum aviæ Paulæ attulisset gaudium, satis insinuat, eam ante obitum S. Paulæ ibidem non fuisse. Si enim gavisam dicit S. Paulam ob dimidiata balbutientis infantis verba, multo minus sileret lætitiam ejus de adventu in monasterium. Ætas ipsa junioris Paulæ, quam, moriente S. Paula, quatuor aut quinque annorum circiter fuisse credimus, non patitur, ut dicamus eam jam tunc fuisse in monasterio, ad quod fortasse toto decennio serius venerit. Nam tempus, quo ad amitam suam S. Eustochium pervenit, nullibi indicatur.

[67] Prima mentio de Paula juniore, cum S. Eustochio in Bethleem degente, fit ab Hieronymo in Epistola 134 (alias 94) ad S. Augustinum, ubi de utraque sic loquitur: Sanctæ ac venerabiles filiæ tuæ, Eustochium & Paula, [& bene instituit: utraque etiam SS. Augustino & Alypio nota.] & genere suo, & exhortatione tua, digne gradiuntur, specialiterque salutant beatitudinem tuam. Epistola hæc figitur anno 416; indeque colligitur, ante annum 416 venisse Paulam, cum de ea non fiat mentio, ut de virgine illuc recenter advecta. Ex allatis verbis ulterius colligitur, S. Augustinum ad sanctas illas virgines aliquando litteras dedisse hortatorias, quæ exciderunt. Earumdem nomine, ut existimo, S. Augustinum salutat Hieronymus in Epistola 142 (alias 81) his verbis: Sancti Fratres, qui cum nostra sunt parvitate, præcipue sanctæ ac venerabiles filiæ tuæ, suppliciter te salutant. Notæ etiam fuerunt S. Alypio episcopo Tagastensi, amico S. Augustini: nam in ultima S. Hieronymi Epistola, in qua de morte S. Eustochii meminit Hieronymus, de Paula sic habet: Neptis vestra Paula miserabiliter deprecatur, ut memores ejus sitis, & multum vos salutat. Non erat consanguinea Alypii aut Augustini, sed neptis videtur vocari ob teneram ætatem, quæ cum Eustochio ante vocata erat filia. Ex his colligitur, Paulam præclare instructam fuisse a S. Eustochio. Præterea ex præsentia Paulæ junioris verisimillima oritur conjectura, S. Eustochio non defuisse subsidia, a Romanis consanguineis submissa, quibus monasterium suum sustentaret, seque etiam liberaret ære alieno, quod vivens S. Paula contraxerat.

[68] Verum anno 416, ut videtur, acrem sustinuit procellam, [Monasterium Sanctæ a Pelagianis incenditur, & diripitur,] odio hæreticorum illatam, quæ toti monasterio ruinam, sacrisque virginibus dispersionem, aut forte etiam graviora minari videbatur. Pelagii fautores fuisse, qui scelera illa perpetrarunt, indicat S. Augustinus in libro de Gestis Pelagii circa finem, ubi sic habet: De his autem, quæ post hoc judicium (in concilio Diospolitano latum) ibi a nescio quo cuneo perditorum, qui valde in perversum perhibentur Pelagio suffragari, incredibili audacia perpetrata dicuntur, ut Dei servi & ancillæ, ad curam sancti Hieronymi presbyteri pertinentes, sceleratissima cæde afficerentur, diaconus occideretur, ædificia monasteriorum incenderentur, vix ipsum ab hoc impetu atque incursu impiorum in Dei misericordia turris munitior tueretur, tacendum nobis potius video, & exspectandum, quid illic fratres nostri episcopi de his tantis malis agendum existiment &c. Hæc S. Augustinus, postquam de synodo Diospolitana disseruerat, non nominans quidem Eustochium & Paulam, sed eas clare designans per ancillas Dei ad S. Hieronymi curam pertinentes. Tempus autem innotescit per synodum Diospolitanam, quæ habita est sub finem anni 415. Attamen non dicit S. Augustinus, statim post absolutum concilium violentiam illam monasteriis Hieronymi & Eustochii illatam esse, ideoque creditur anno 416 contigisse.

[69] Conquestæ sunt de violentia monasterio suo illata Eustochium & Paula per litteras ad S. Innocentium Romanum Pontificem datas, [ut illa modeste admodum conquesta est S. Innocentio:] quod graviora etiam timerent, quemadmodum etiam conquestus est S. Hieronymus. Intelligimus id ex tribus S. Innocentii litteris hac de causa scriptis, ex quibus tamen non liquet, Eustochium & Paulam litteras misisse, sed verisimilius fit, S. Hieronymum suo & illarum nomine querelas ad Pontificem detulisse. Nomen quoque sceleratorum, qui injuriam intulerant, non fuit in litteris expressum. Litteras S. Innocentii edidit Baronius, eæque a pluribus deinde sunt recusæ, sed mendis non carent, ex vetustate ortis, sive ex ignorantia aut negligentia transcribentium. Ad Joannem Hierosolymitanum episcopum præcipue insinuat Innocentius, quantum passæ sint Eustochium & Paula, saltem in suis, dum Epistolam sic orditur: Direptiones, cædes, incendia, omne facinus extremæ dementiæ *, generosissimæ sanctæ virgines Eustochium & Paula deploraverunt in locis ecclesiæ tuæ * perpetrasse diabolum: nomen enim hominis causamque reticuerunt. Quod etsi ambiguum non sit, & a quo commissum: oportuit tamen custodire germanitatem tuam, & gregi illius sollicitius providere, ne quid simile oriretur. Suspicionem suam de conniventia Joannis Hierosolymitani declarat Pontifex, ut magis exponetur in Hieronymo. De iis vero, quæ virgines erant passæ, hæc deinde memorat Innocentius: Et tales agnas incendio, armis & persecutionibus, nudas, debiles, post suorum cædes & mortes, vix vivere audivimus. Et post pauca Joannem alloquens: Ubi provisiones tuæ? Ubi certe, si casus evenerant, auxilia vel consolationes? Cum plus se adhuc metuere dicant, quam conqueruntur esse perpessas. Altius censerem, si essent aliquid de hac re mecum apertius collocutæ. Ex datis verbis abunde colligitur, gravissimam vexationem, terroresque etiam graviores S. Eustochio ejusque monasterio illatos esse: ipsam vero moderate admodum egisse, quod auctores tanti sceleris non nominaverit, licet hoc etiam fieri potuerit, quod præcipui solis suspicionibus innotescere possent, & nihil per se fecissent. Pro extremæ dementiæ aliqui ediderunt extremæ clementiæ, vocesque illas ad Eustochium & Paulum referunt, & alia plura mutant. At mihi præplacet lectio data, ut multo concinnior, cum post direptiones, cædes, incendia, apte dicatur omne facinus extremæ dementiæ, & minus recte omne facinus sine ullo adjuncto: ac rursum voces extremæ clementiæ inconcinne admodum de duabus virginibus proponantur sequentibus generosissimæ sanctæ virgines.

[70] [gravia fuerunt monasterii damna;] Quidquid autem sit de lectionum varietate, constat primo, S. Eustochium gravia illa fuisse passam cum S. Hieronymo, quod contraria esset hæresi Pelagianæ, & verisimillime etiam, quod foveret S. Hieronymum. Quanto enim odio Pelagiani Hieronymum prosequerentur, magis exponetur ad XXX Septembris. Constat secundo tam ex Augustino quam ex Innocentio, ædificia quædam monasterii fuisse incensa, ac bonorum direptiones factas. Tertio cædes in monasterio S. Eustochii etiam memorat S. Innocentius; neque id exponendum est de percussionibus dumtaxat, sed etiam de illata quibusdam morte, cum dicat, post suorum cædes & mortem. Fuerint illi servi aut ancillæ, qui irruentibus se opponere conabantur. Nam nullibi dicitur ex sacris virginibus ullas fuisse occisas. Diaconum occisum, verisimiliter in monasterio S. Hieronymi, asserit S. Augustinus; sed virgines interemptas neuter dicit. Nescio etiam ex quibus verbis sibi persuaserit Tillemontius, quod asserit in S. Hieronymo art. 138, Eustochium ipsam & Paulam vix effugisse nudas & debiles, dum arma sæviebant & incendium. Neque enim id videtur dicere Innocentius; sed loquitur, quantum verba mendosa innuunt, de misero statu, ad quem incendio, armis & persecutionibus erant redactæ, nudasque, sive privatas temporalibus bonis ædificiisque, ac debiles, ablato servorum & ancillarum subsidio, ut vix haberent, unde viverent. Hunc sensum omnino insinuant illa verba, vix vivere audivimus. De gravissimo hoc damno meminit etiam Hieronymus in Epistola 139 (alias 56) scripta circa annum 417 hisce verbis: Nostra autem domus, secundum carnales opes hæreticorum persecutionibus penitus eversa, Christo propitio, spiritualibus divitiis plena est. Melius est enim panem manducare, quam fidem perdere.

[71] Fecerunt verisimiliter id impii hæretici, ut Eustochium cogeretur deserere monasterium, [illud tamen Sancta non deseruit, nisi forsan brevi tempore.] & Hieronymus alio se conferre. Et revera Hieronymus in Epistola 138 (alias 55) de his agens, aliquid innuere videtur de loco mutato. Attamen, si monasteria sua deseruerunt Hieronymus & Eustochium, pro brevi tempore id factum fuerit, ut magis dicetur in Hieronymo, & sic impios hæreticos spes sua fefellit: nam post tempus, quo hæc patrata fuerunt, scripsit Palladius, num. 56 laudatus, eoque scribente in Bethleem habitabat S. Eustochium, ibique habebat conventum quinquaginta virginum. Constat etiam, ibidem post paucos annos defunctam esse, & sepultam, ut verisimile sit, ædificia, quæ igne erant consumpta, fuisse paulatim restituta, aliaque damna piorum subsidiis reparata. Verum, cum impii verisimiliter in libros & scripta S. Hieronymi maxime sævierint, ex hac monasterii direptione fortasse contigerit, ut multæ Epistolæ S. Hieronymi, ad SS. Paulam & Eustochium datæ, prorsus exciderint, quod illæ aliis communicatæ non essent, utpote ad privatam illarum aut monasterii instructionem datæ.

[72] [Mors Sanctæ probabilius anno 419 figenda.] De morte S. Eustochii meminit S. Hieronymus in Epistola 143 (alias 79) quæ omnium Epistolarum postrema creditur, ad Alypium & Augustinum, qui quæsiverant ex Hieronymo, an respondisset ad libros Anniani Pelagiani. Respondet autem præter alia: Sciatis me, ipsos libros in schedulis missos a sancto fratre nostro Eusebio presbytero suscepisse non ante multum temporis: & exinde vel ingruentibus morbis vel dormitione sanctæ & venerabilis filiæ vestræ Eustochii, ita doluisse, ut propemodum contemnendos putarem. Ex epocha hujus Epistolæ colligitur annus obitus S. Eustochii. Nam in S. Hieronymo ostendam, Epistolam figendam esse anno 419, circa mensem Augustum vel Septembrem. Obierat autem non longo quidem tempore ante dictam Epistolam, tanto tamen, ut a scribendo ejus causa abstinuisset S. Hieronymus. Itaque beatus Eustochii obitus anno 419 figendus est; sed mense & die incertis, verisimillime tamen ante XXVIII Septembris, quo colitur; & forte etiam priori parte anni.

[Annotata]

* al. clementiæ

* al. suæ

DE S. SILVINO EPISCOPO BRIXIENSI
IN LONGOBARDIA

Ante medium seculum V.

COMMENTARIUS.
Memoria in Fastis; reliquiarum inventiones & Translationes; cultus.

Silvinus, episcopus Brixiensis, in Longobardia (S.)

AUCTORE J. P.

Eminentissimus Baronius post Galesinium, qui primus in editis Ecclesiæ Fastis hunc & alios non paucos Brixienses Antistites inscripsit, [Nomen ejus in Romano & aliis Martyrologiis;] sic hodie S. Silvinum annuntiat in Martyrologio Romano: Brixiæ sancti Silvini episcopi. Ferrarius ad eumdem diem in Catalogo Sanctorum Italiæ de ipso tradit sequentia: Silvinus, sive ut alii scribunt, Sylvinus episcopus Brixiæ XII, quartus post S. Philastrium ecclesiam Brixiensem inter SS. Theophilum prædecessorem & Gaudiosum successorem, circa annum Sal. CCCCX administravit ea sanctitatis laude, ut, cum ad Superos IV Kal. Octobris evolasset, in Divos relatus, ab ecclesia Brixiana honores, qui Sanctis debentur, sit consecutus. Cujus corpus, in æde S. Petri in Oliveto conditum, ad hæc usque tempora requiescit. Ita ille, citans Tabulas & monumenta Brixiensia. Canit quoque de S. Silvino Brautius episcopus in Martyrologio poëtico; at visum non est operæ pretium huc transferre ejus versiculos, omnibus animarum rectoribus consentaneos.

[2] Faynus denique ipsum celebrat in Martyrologio Brixiano verbis istis: [gesta plane ignota; tempus, quo floruit,] Quarto Kalen. Octobris. Brixiæ sancti Silvini episcopi in ecclesia sancti Petri Oliveti, qui pastorali sollicitudine fulgens, nomen sibi æternum inter Sanctos promeruit. In Annotatis appellat ad Tabulas & Catalogos omnes episcoporum ecclesiæ suæ, ad laudata mox Martyrologia ac Brixianum Ms., & ad longum agmen scriptorum, quorum nomina & Opera recenset. Super citatis Catalogis mentem meam indicavi in hoc ipso tomo ad diem XXVI Septembris in Commentario de S. Vigilio episcopo num. 3; quod autem ad scriptores pertinet, etiam ibidem dicta num. 4 hic pro insertis haberi possunt. Proinde siquis eos inter quidquam memoret de S. Silvino, in vivis degente, præter nuda ejus ac decessorum successorumque nomina, unde saltem conjicere liceat, quo circiter tempore floruerit, id totum ex conjecturis profectum existimamus. Hinc ne illud quidem excipere ausim, quod tradit Faynus de episcopatus initio ac fine inquiens: Senex anno CCCCXLV ad episcop. ingressus, ad cœlum post duos circiter annos vocatus, illic pro nobis intercedit. Quandoquidem id nuspiam idoneo testimonio confirmatum reperiam, & Ferrarius, usus quoque Brixiensibus Tabulis & monumentis, dicat, sedisse Sanctum circa annum 410. Itaque, missis ceteris, signavi ego eum, non determinato anno, ante medium seculum quintum; quia Rampertus, seculo 9 episcopus Brixiensis, & omnium scriptorum, quos novi, antiquissimus, isto ordine Sanctum recenset in Historia translationis S. Philastrii: Theophilus & Sylvinus & Gaudiosus, Optatianus & Vigilius. Nam Optatianus juxta dicta num. 5 Commentarii de S. Vigilio floruit sub medium quintum seculum. Pergo ad ea, quæ de reliquiis earumque cultu & translationibus tradita reperio.

[3] [Reliquiæ ejus inventæ prope Serlas,] Sacra ejus ossa ab immemorabili tempore, ut fert communis Brixianorum traditio, magna saltem ex parte servata fuerunt in ecclesia S. Petri in Monte Ursino, ubi olim cœnobium exstitit monachorum Cassinensium prope Serlas, parœciam diœcesis Brixianæ. Verum cum dictum cœnobium seculo 15, exstinctis ibidem Cassinensibus, transiisset in jus canonicorum congregationis S. Georgii in Alga, nunc similiter exstinctæ, qui in civitate Brixiensi tum tenebant ecclesiam S. Petri in Oliveto, huc delata sunt eadem sacra ossa anno 1508. Rem sic describit Faynus in Annotatis ad diem XXX Aprilis, quo translatio peracta est: Hujus Sancti ossa (sed non omnia) ab immemoratis seculis in ecclesia S. Petri nuncupata in Monte Ursino supra pagum Serlarum eminente, quam olim monachi Cassinenses officiis excolebant, loco ignoto jacentia, ac ipsius Sancti revelatione inventa, nocturno cælo anno MDVIII Canonici Azurini S. Petri Oliveti, quibus locus ille (extinctis Cassinensibus) scriptus fuerat, insciis omnino Serlarum incolis, ne ob illorum erga hunc Sanctum devotionem, eos ab aëris calamitatibus defendentem, tumultus aliquis fieret, accedente civitatis assensu, capsa Sanctarum reliquiarum, mulo superposita (indignus plane tanti thesauri vector) per devios tramites ad parochialem * pagi S. Euphemiæ prope civitatem, summo mane Dominicæ in Albis, quæ eo anno incidit in XXX Aprilis, transtulerunt, mulo statim glabro divinitus effecto, & paulo post mortuo. Ordinata deinde cum episcopo Paulo Zane solemni processione, eadem sacra ossa sequenti die, quæ erat prima Maii, ad eandem S. Petri Oliveti ecclesiam in ara divæ Mariæ Magdalenæ intulerunt.

[4] Fayno tum in ceteris pene omnibus, tum præsertim in revelatione per Sanctum facta ante sacrorum ossium inventionem consonat Joannes Franciscus Florentinius in Ms. Catalogo episcoporum Brixiensium; [Brixiam translatæ sunt anno 1508:] asserit quoque, jumentum factum esse glabrum, sed de ejus paulo post interitu non meminit. Elias Capreolus Brixiensis jurisconsultus, qui iis ipsis temporibus patriæ suæ Annales concinnavit, mortuus quippe est anno 1519, nec revelationis mentionem facit, nec jumenti; translationem sic retulisse contentus lib. 14: Cæterum dum ista geruntur; quæ prius in ædicula divi Petri in monte Ursino diu delituerant, divi Salvinii *, præsulis nostri, reliquiæ in templum divi Petri in Oliveto die primo Maii honorifica pompa sunt translatæ, industria & cura Hieronymi Caballi, civis nostri & ejus templi antistitis diligentissimi. Præcessisse autem, ut supra innuit Faynus, consensum civitatis, ut fieret translatio, constat ex instrumento, quod habemus inter collectanea nostra de Sanctis Brixiensibus, descriptum ibidem ex libro, quem vocant, Provisionum civitatis, & his verbis conceptum: In concilio speciali civitatis Brixiæ XXXI Martii MDVIII. Ad requisitionem ven. D. Prioris monasterii S. Petri Oliveti, Congris. Canonicorum regularium S. Georgii in Alga Venet., provisum sit, quod cives, eligendi ad hoc, curare debeant, quod translatio S. Sylvini epi. Brixiæ, cujus reliquiæ hucusque sepultæ remanserunt in eccl. S. Petri in Monte supra Serlas, cum omni diligentia & veneratione fiat in die Octavæ Paschatis Resurrectionis Dni. N. J. Christi ad ecclesiam S. Petri in Oliveto: & cœpta est (forte omissa hic est vox electio.) nemine discrepante. Et facto diligenti scrutinio pro tribus civibus eligendis, fuerunt electi D. Stephanus de Ugonibus, doctor & eques; D. Ludovicus Nassinus, doctor; D. Jo. Ant. de Monte, doctor.

[5] Memoratam translationem Faynus in Martyrologio Brixiano ita annuntiat ad diem XXX Aprilis: Brixiæ, translatio sancti Silvini episcopi e sacra æde in Monte Ursino ad ecclesiam sancti Petri in Oliveto, non sine prodigiis cælestibus effecta. In Annotatis vero addit, [Memoria translationis Officio duplici recolitur;] translationis Officium in dicta ecclesia S. Petri in Oliveto celebrari ritu duplici feria secunda post Dominicam in Albis. Exstat quoque vel certe exstitit in eadem ecclesia altare, Sancto nostro consecratum; ut credere nos jubet Jacobus Philippus Tomasinus, Æmoniæ episcopus, in Annalibus Canonicorum secularium S. Georgii in Alga, editis anno 1642. Pag. 198 agens de templo S. Petri in Oliveto, Monumentis, inquit, sanctorum episcoporum Brixiensium, Paulini, Cypriani, Pauli, Silvini, Euasii, Deodati, quorum corpora hic sunt condita, celebre est. S. Paulini ara sub organo eleganter constructa hoc distichon habet &c. Ab altera parte ad D. Silvini altare olim reliquias sacras servatas fuisse testatur inscriptio. Subdit inscriptionem, anno 1533 exaratam, sed huc non pertinentem. Anno circiter trigesimo quinto post translationem tam S. Silvini, quam Sanctorum mox nominatorum, sepulcra seu lipsanothecæ apertæ fuerunt, indeque partes aliquot desumptæ sunt, pretiosioribus capsis includendæ.

[6] [earumdem inspectio facta est anno 1542,] Rei gestæ Historiam ab annis jam centum circiter & octoginta transsumptam ex quodam Ms. monasterii ejusdem, & huc a Fayno transmissam, dedimus quidem tom. III Aprilis in S. Paulo Brixiensi episcopo pag. 619; verumtamen cum minus prolixa sit, eo remittere lectorem visum non est; itaque sic habet: Anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo secundo, pridie Nonas Augusti, ad futuram rei memoriam. Brixiæ in ecclesia S. Petri in Oliveto, assistente R. P. D. Leone de Bugattis de Brixia, rectore generali Congregationis S. Georgii in Alga, de mandato dicti reverendi patris, aperta fuerunt sarcophaga sanctorum episcoporum, Euasii martyris, Cypriani, Pauli & Deusdedit, quorum corpora sunt recondita in altari majori; & sepulcrum S. Silvini episcopi, qui jacet in altari S. Mariæ Magdalenæ in capella dicta S. Paulini: & de ipsis sacris corporibus levatæ fuerunt infrascriptæ Sanctorum suprascriptorum reliquiæ: videlicet caput integrum S. Pauli cum omnibus dentibus, & capita SS. Deusdedit & Silvini fuerunt in pluribus partibus *.

[7] Quorum quidem Sanctorum capita fuerunt processionaliter reportata in sacrario dictæ ecclesiæ & ibi reposita, [ac pars pretiosæ thecæ inclusa;] donec & quousque fuerint fabricata locula seu pretiosa tabernacula, in quibus honore debito includentur dictæ reliquiæ. Ad quarum venerabilem translationem interfuerunt infrascripti sacerdotes: videlicet inprimis R. P. D. de Bugattis, rector generalis; R. P. D. Pacificus Brixiensis Prior monasterii, D. Magnus de Brixia, D. Timotheus de Homis, D. Hadrianus de Brixia, D. Cyprianus Maurus de Gaudino, D. Lucas de Goliono, D. Joannes Petrus de Cignano, D. Chrysanthus de Provaleo, D. Euangelista de Calvazesio, D. Thadæus de Brixia, D. Maximianus de Brixia, D. Albertus de Dello, cum pluribus laïcis utriusque sexus, de quibus omnibus constat instrumentum, rogatum per egregium virum D. Franciscum notarium, nuncupatum il Gambara, die & millesimo suprascripto. Eamdem translationem breviter commemorat etiam Faynus in Annotatis ad XXX Aprilis, & quod in recitato instrumento faciendum esse indicabatur, factum esse docet, addens: Caput ejus (S. Silvini) in busto pretioso, dedita opera exstructo, ad majorem venerationem repositum fuit.

[8] Idem auctor in Annotatis ad diem XXVIII Septembris dicit, relatam deinde fuisse S. Silvini reliquiarum partem in Montem Ursinum prope Serlas, unde prius sublatæ fuerant, [pars quoque reddita fuit Serlensibus,] insciis omnino incolis, ne, ut ante significaverat, apud ipsos, qui magna in Sanctum pietate ferebantur, eumque in aëris tempestatibus Patronum experti fuerant, tumultus excitaretur: at tempus nullum assignat, ista annotasse contentus: De cujus sancti episcopi protectione hoc mirabile fertur, Serlarum spatium, dum sacra ossa illic adessent, nec fulmen, pruinamve, aut grandinem unquam offecisse: ubi postea ad hanc tutelam os unum reportatum in ara S. Bartholomei reclusere. Joannes Franciscus Florentinius in Catalogo Ms. episcoporum eamdem materiam pertractans, ait: Sacellum autem S. Petri in Monte, sacro viduatum pignore, singulis ferme annis, novoque exemplo fulmen tangere, vicinos agellos vineasque pruina percutere, grando contridere * solita, donec eodem corporis ejusdem particula reportata est; quam in S. Bartholomei aram inclusere. Quantum in cælitum lipsanis præsidium!

[9] Relatam istuc fuisse istam reliquiarum particulam ante annum 1557, [apud quos, ut Patronus in aëris tempostatibus,] suadet P. Obitius Capuccinus, qui citatur sæpius a Fayno, & ex cujus Italico Opere Ms. de Nobilitate Brixiæ aliquot fragmenta penes me sunt. In his quippe significat, se in ecclesia Montis Ursini festo S. Bartholomæi apostoli dicto anno 1557 Sacris operatum esse ad aram, in qua S. Silvini reliquiæ repositæ erant: reliqua vero, per Faynum & Florentinium compendiose narrata, paulo latius ac plenius declarat. Dicit, toto temporis intervallo, quod fluxit inter primam in sacra ista æde reliquiarum S. Silvini depositionem & earumdem translationem ad Brixianam civitatem, numquam tonitru seu fulmine vel pruina aliave cæli intemperie tactam, aut ulla ex parte damno affectam fuisse eam regionem. At mox ut Brixiam translatæ sunt, vix referri posse ait, quanta ex tempestatibus aliisque aëris adversitatibus perpessa sit infortunia; usque adeo ut terribile fulmen delapsum sit in ipsum sacellum, in quo sacra lipsana prius requieverant: tandem reportata istuc sacri corporis parte, impetratum est a divina misericordia, ut agris istis, si minus ex toto, inquit, saltem ex parte reddita sit pristina felicitas.

[10] Porro causam, cur nullus ex allegatis scriptoribus tempus determinarit, [magna in veneratione est.] quo pars ista relata fuit in Montem Ursinum, non aliam fuisse opinor, quam quod Serlenses incolæ eam obtinuisse contenti, tunc instrumentum, ut moris est, utque docet prudentia ad probandam rite reliquiarum veritatem, confici non curarint. Id conjicio ex Italica relatione Ms. D. Faustini Ricini, seculo præcedente Serlensis parochi. Verba dabo, postquam alia quædam de cultu inde decerpta præmisero. Asserit itaque laudatus parochus, exstare in sacrario ecclesiæ parochialis Serlensis tabellam, in qua notantur dies festi ibidem ex voto celebrari soliti, interque eos notari diem S. Silvini episcopi XXVIII Septembris ac S. Cypriani episcopi item Brixiensis; tum recitat Italice verba ejusdem tabellæ sequentia: Celebretur Missa ad aram sanctissimi Rosarii, (ubi ante exstitit altare sanctorum istorum præsulum, verisiliter hæc est parochi commonitio,) die S. Cypriani Brixiensis episcopi XXI Aprilis, ac die S. Silvini episcopi XXVIII Septembris, & tali die circumductis sacratissimis illorum Sanctorum reliquiis, fiat solemnis supplicatio, (juxta mandatum illustrissimi episcopi Brixiensis.) At mox subdit, illustrissimum Vincentium Justinianum (is cathedram Brixiensem occupavit ab anno 1633 usque ad 1645, teste Ughello,) cum in visitatione sua non reperisset super dictis reliquiis instrumentum, suppressisse supplicationem; observari nihilominus more usitato diem festum. De S. Cypriano paucis actum est apud nos tom. 2 Aprilis pag. 849.

[11] [Aliæ ejusdem reliquiæ] Post narrata de Sancti nostri reliquiis, quæ Brixiæ in ecclesia S. Petri in Oliveto, ac Serlis seu in Monte Ursino honorantur, pergunt Faynus & Florentinius ad sacras ejusdem exuvias, sub annum 1529 in diruta nunc prope Brixiam ecclesia repertas: Notandum est, verba sunt Fayni ad diem XXX Aprilis, de S. Silvini corpore; aliam ejus partem anno MDXXIX die XI Januarii fuisse extra urbem inventam in diruta eccl. S. Apollonii fratrum Minorum de Observantia, nunc ad S. Josephum degentium, sub ara S. Andreæ in arca lapidea sic scripta: Sanctus Silvinus episcopus. Quam cum reliquiis S. Rusticiani episcopi & aliorum Sanctorum, ibi pariter inventis, die XIII ejusdem Januarii privatim de mandato episcopi (ut in aliis eccles., in quibus corpora horum Sanctorum colebantur, honor non minueretur) transtulerunt. ad eccl. S. Josephi intus altare S. Andreæ, quod erigendum erat, collocandam. Eadem pene repetit ad diem XXVIII Septembris; Florentinius vero in Catalogo Ms. pauca adjicit ad distinctiorem inventionis notitiam; verum ea huc non transfero, cum ad manum sit ipsum instrumentum, unde verisimillime sunt desumpta.

[12] [repertæ prope Brixiam] Instrumenti, cujus apographum in collectaneis nostris acceptum notatur ex archivo Fratrum Minorum ad S. Josephum Brixiæ, auctor fuit F. Petrus de Vallecamonica, ejusdem conventus Religiosus & in re, quam narrat, actor post superiorem suum præcipuus. Pars ejus prior, immixtis hinc inde Latinis vocibus, Italice concinnata est, posterior Latine. Illam, quod ob stylum, characteres ac vocum contractiones, strictam interpretationem difficulter admittat, redigo in compendium. Post formulas, hujuscemodi Actis præfigi solitas, traduntur isthæc: Anno 1529 die XI Januarii, incidente in feriam secundam, religiosi quinque memorati monasterii laborantes ad S. Appollonium, vetus nempe monasterium extra civitatem, ut, sublatis ruderibus, solum ferendis fructibus idoneum redderent, & eo loco, ubi ante stetit ara S. Andreæ, saxa pavimenti sustollentes, offenderunt tria sepulcra seu arcas lapideas: quarum primam cum aperuissent, repererunt paucas reliquias absque inscriptione seu tabella, nomen indicante; at amoto secundæ arcæ, medium locum occupantis, operculo, conspectæ sunt reliquiæ taliter dispositæ, ut videretur esse media pars corporis superior, & lateri apposita erat tabella alba ex lapide seu marmore cum hac inscriptione S. Silvinus epus.

[13] [anno 1529,] Quapropter, cooperto monumento, ad S. Josephum perrexerunt, inventionemque denuntiarunt patri Guardiano Joanni Baptistæ de Urceis: qui, præhabita cum ceteris patribus consultatione, die proxime sequenti XII Januarii mane, comite P. Petro de Vallecamonica, instrumenti auctore, istue abiit, remque, ut a fratribus relata fuerat, ita vere constitutam comperit. Reiterata est consultatio, & vigore capituli statutum, ut ejus certior fieret episcopus, ab eoque tum licentia peteretur transferendi reliquias S. Silvini, tum judicium de modo translationis faciendæ. Provincia isthæc commissa fuit eidem auctori nostro & P. F. Gratiadeno, qui postero die XIII Januarii accedentes ad illustrissimum Brixiensem Paulum Zane, ab eodem jussi sunt cum Guardiano suo adire R. D. Durandi archidiaconum, in ejusque comitatu reverti in locum, rem denuo examinare, & aperire etiam tertium monumentum. Paruerunt voluntati antistitis & coram memorato archidiacono nec non duobus ejus sociis, altero sacerdote, altero clerico, reliquias S. Silvini ac tabellam inspexerunt. Dein sublatus est tertii monumenti lapis, in eoque inventæ reliquiæ aliæ cum tabella plumbea & inscriptione ista: S. R. sticianus epus hic translatus est an. D. MCLVIII. De S. Rusticiano episcopo Brixiensi, quem hic intelligunt Brixienses, egerunt Majores nostri ad diem V Januarii, sed parce admodum; nec ulla hujus inventionis ac aliorum quarumdam ad cultum spectantium facta mentione, destituti scilicet tunc iis documentis, unde discerent; defectus is collectaneorum nostrorum subsidio tolli poterit in Supplemento Operis, & quæ hic observat auctor noster super data inscriptione indicari.

[14] Post hæc dicit idem auctor, occlusa fuisse denuo monumenta, [ac in civitatem translatæ,] atque, assumptis secum tabellis, reversos esse omnes ad episcopum: reliqua vero Latine exprimit: non absque barbarismis tamen, quos studioso lectori corrigendos relinquo, ac frequentibus vocum contractionibus, quas, quia typi nostri non patiuntur, explicare cogor. Qui (episcopus) rei gestæ narrationem audiens, & ipsas tabulettas reverenter in manibus accipiens & osculans, instante Guardiano de earum translatione & modo, pergens, nos remisit ad R. D. episcopum Phamagustanum, Brixiæ extantem, cum prædicto R. D. archidiacono, commisitque, ut procederemus secundum ejus consilium. Unde constitutis nobis coram eo, & narratis præmissis, & lectis litteris tabularum, considerans dominatio sua reverendissima, quod vigeret fama in urbe, quod reliquiæ S. Rusticiani essent in ecclesia S. Zeni * (quod potest esse verum, a medio puta corpore infra) & reliquiæ S. Silvini in ecclesia S. Aphræ vel S. Petri in Oliveto (quod similiter potest esse verum a medio Sancti corpore infra) dixit in hoc morosius esse procedendum: & pro nunc, ne reliquiæ sanctæ ab aliquibus furtive subtraherentur, quia jam patefactæ; & ne ex pluvia veniente deturparentur, decrevit, ipsas esse transferendas ad locum & sacristiam SS. Josephi, Apollonii & Rocchi intra Brixiam, & ibi diligenter & reverenter in suis singulis capsettis cum suis tabulettis custodirentur, donec tempus adesset collocandi eas in aliqua capella dictæ ecclesiæ, dedicandam * ad honorem S. Andreæ, sicuti ante erant in sua capella; & in dictis capsulis ponerentur litteræ in aliqua durabili materia, quæ mentionem facerent de hac secunda translatione, sicuti aliæ de prima, & de tempore hujus translationis horum Antistitum Brixiæ, vel (hic adjectis punctis aliqua omissa esse indicatur) foret diligenter detectum per Patres loci S. Josephi.

[15] Et ita dictæ reliquiæ cum licentia transferendi sine aliqua processione fuerunt custodiæ dicti patris Guardiani SS. Josephi & Apollonii & Rocchi intra urbem demandatæ, [depositæ sunt] servandæ & collocandæ, ut præmissum est. Qui pater Guardianus ipso die Mercurii XIII Januarii MDXXIX in sero misit fratrem Augustinum de Urceis Novis sacerdotem, & fratrem Felicem de Brixia laïcum ad locum, in quo inventæ remanserant, pro earum translatione. Qui fratres Augustinus & Felix, delatis secum duabus capsellis ligneis, ipsas reliquias in illis collocarunt, & secum detulerunt ad locum ecclesiæ S. Josephi, in qua nunc sunt, & custodiuntur; donec fiat altare, sub quo debeant collocari juxta determinationem, ut supra. Sequenti vero die, scilicet Jovis, XIV Januarii MDXXIX, ego F. Petrus de mandato patrum vener. Guardiani & discretorum, & de consilio eximii legum doctoris Thadei de Mantua denuntiavi prædicta omnia magnificis dominis deputatis Brixiæ & cancellario magnificæ communitatis Brixiæ. Hactenus laudatus auctor, qui cur subdubitanter & disjunctiva phrasi innuat, alias S. Silvini reliquias coli in ecclesia S. Afræ vel S. Petri in Oliveto, equidem ignoro: certe de reliquiis ejus in ecclesia S. Afræ altum est apud alios silentium; servari autem apud S. Petrum in Oliveto, communis traditio, ut vidimus supra.

[16] [in novo altari ecclesiæ patrum Franciscanorum.] Ceterum sacra ossa in sacrario conventus S. Josephi remanserunt usque ad annum 1532, quando in novo altari S. Andreæ, per laudatum Famagustanum antistitem, Mathiam Ugonium consecrato, reposita sunt, ut tradit Florentinius in Ms. Catalogo, & verbis sequentibus Faynus in Annotatis ad diem XXVIII Septembris: Ossa deinde eorumdem SS. Episcop. anno MDXXXII ab iisdem Fratribus in ara tunc ad lævam in ingressu ejusdem novæ eccl. septima, divo Andreæ dicata, cum debitis monumentis collocata fuere. De iisdem agit quoque Franciscus Gonzaga part. 2 de Origine Seraphicæ Religionis, ubi describens conventum S. Josephi Brixiæ, ait: Sub septimo hujus sacræ ædis altari, portam ingressis ad levam occurrente, quod apostolo Andreæ sacrum existit, SS. Silvini, XII Brixiensis episcopi, atque Rustitiani, XXII ejusdem Brixiæ civitatis episcopi, corpora recondita sunt; quibus duæ tabellæ propria nomina exprimentia * adjacent. Hæc sacra pignora cum in ecclesia S. Apollonii humata essent, ne, ea demolita, prophanationi exponerentur, ad hunc locum, ex Leonis X summi Pontificis mandato, translata fuere. At commodo sensu intelligendus est laudatus auctor, primo dum more satis usitato corpora appellat duas corporum partes; secundo dum dicit, translationem eorum factam esse ex mandato Leonis X; nam Pontifex iste vivere desiit anno 1521, & Sanctorum reliquiæ inventæ sunt dumtaxat anno 1529 die XI Januarii, ac translatæ in urbem die XIII ejusdem mensis. Per mandatum verisimillime designatur generale illud, quo laudatus Pontifex, ut eodem loco insinuaverat Gonzaga, anno circiter 1517, statuit, ut in civitatem deferrentur, quæcumque ex veteri monasterio usui esse poterant ad exstruendam ornandamque novam domum & ecclesiam.

[Annotata]

* supple ecclesiam

* l. Silvini

* al. additur inventa

* l. conterere

* al. Zenonis

* l. dedicanda

* l. exprimentes

DE S. ALODIO EPISC. CONFESSORE AUTISSIODORI
IN BURGUNDIÆ DUCATU

Post medium Seculum V.

COMMENTARIUS.
Memoria in Fastis; gesta aliquot; locus sepulturæ; corporis translatio & inspectio; cultus.

Alodius Episc. conf., Autissiodori in Burgundiæ ducatu (S.)

BHL Number: 0000

AUCTORE J. P.

Sacra Antistitis nostri memoria celebratur hodie in Martyrologiis bene multis; & in iis quidem, quæ S. Hieronymi nomine insigniuntur, [Nomen ejus inscriptum est Martyrologiis] tam majoribus quam brevioribus. Inter majora a Florentinio vulgata sic habet vetustius: Autissiodoro depositio sancti Alodi episcopi; vetustissimum: Autissiodoro Elodi episcopi: Corbeiense, quod & anno 1661 ediderat Acherius tom. 4 Spicilegii: Autisiodero, depositio sancti Alodi episcopi & confessoris. Sed quod notandum, hæc in tribus istis apographis Sancti nostri annuntiatio distincto charactere adjecta est tantum ad calcem laterculi: proindeque assumi debet dumtaxat, ut augmentum antiquarii Gallici, qualia augmenta de Sanctis Autissiodorensibus ibidem sunt frequentissima. Inter breviora Hieronymiana apud nos tom. VII Junii unum Richenoviense ita habet: Autissiodoro Alodi episcopi: in aliis solum nomen exhibetur: in Augustano Alodi, in Labbeano Aladi, & in Gellonensi apud laudatum Acherium tom. 13 Alodi. Occurrit quoque Sanctus in Martyrologio Autissiodorensi apud Martenium tom. 6 Collectionis amplissimæ; iisdem plane verbis, quibus in Acherii Corbeiensi, sed vocatur Alodius.

[2] Alodum vocat Rabanus: Antissiodoro depositio S. Alodi episcopi: [antiquis] prætermiserunt in genuinis suis Martyrologiis veteres auctores classici, Beda, Ado aliique; in genuinis, inquam; nam in Bedæ Tornacensi & in variis Usuardi auctariis memoratur passim ejus depositio, scribiturque nomen Alodius, præterquam in Centulensi Usuardino, ubi Alogius legitur. Adoniani Martyrologii editores præcipui Mosander & Rosweydus in nullis Episcopum nostrum codicibus suis repererunt, idque inde conjicio, quod ne ille quidem eum posuerit inter notatos asterisco, neque hic inter rejectos in appendicem. Nihilo tamen minus Dominicus Georgius ex suis, ut opinatur, apographis Adonianis sequenti eum elogio exornat: Autissiodoro depositio beati Alodii episcopi, qui fuit ex discipulis S. Germani. Et, dum adhuc ecclesiam divinitus sibi commissam ipse apostolica dignitate regeret, sui abbas monasterii: post cujus quoque transitum gloriosum divina providentia cathedram suscepit pontificalem; quam gloriose regens per annos circiter XXX mensem 1 dies XII tandem quievit in pace, & sepultus est in ecclesia beati Germani, antecessoris sui episcopi & confessoris. Fuit autem sine episcopo eo tempore annos X propter barbaros. Unde haustum sit istud Adoni attributum elogium facile conspiciet lector ex recitandis inferius.

[3] [& recentioribus; gesta ejus aliquot] In Florario nostro Ms. non tantum hodie memoratur: Antisiodori natale sancti Alodii episcopi; verum etiam die V Maii: Alodii Antisiodorensis episcopi, sicut dictum ibi est in Prætermissis. Contra omnino siletur de Sancto nostro in Hagiologio Franco-Gallico & hodierno Martyrologio Romano; dederat tamen ipsum Galesinius, cujus ac Saussayi & aliorum recentiorum elogia mitto describere. Nonnulla de gestis ipsius scripto mandarunt auctores seu collectores Historiæ episcoporum Autissiodorensium apud Labbeum tom. 1 Bibliothecæ Mss. pag. 417, & Hericus seu Ericus, monachus S. Germani Autissiodorensis, in Vita & Miraculis ejusdem S. Germani ibidem pag. 532 ac 565 & apud nos tom. VII Julii ad diem XXXI. Floruisse auctores istos seculo 9 dictum est ad diem XXV in S. Aunario hic pag. 87, ubi & alibi per decursum Operis de eorumdem lucubrationibus facta est mentio. Suffecerit huc transtulisse, quæ habent de S. Alodio, ut mox appareat, quam parum fidendum sit laudatæ Historiæ in primis episcopis.

[4] [ab auctoribus] Relato obitu S. Germani, Fuit autem, inquiunt auctores Historiæ, civitas sine episcopo annis quatuor: tum pergunt: Alodius sedit annos XXX mensem 1 dies XII. Hic Alodius cujus meriti vel dignitatis extiterit, hinc colligi valet, quod, beato Germano adhuc superstite, monasterio illius archimandrita præfuit. Ipso quoque post ad cælestia regna sublimato, in pontificatus sortem ei succedere meruit. Is imitator & hæres magistri, multis verbo & exemplo profuit: hujus præsulatus tempore sanctus Marianus a partibus Bituricensium adveniens, monasterio sancti Germani se sociari postulabat; quia idem monasterium, antiquæ beatitudinis retinens statum, odore suavissimo redolebat; qui beatus vir, quam excellentissimæ memoriæ, quantæque sanctitatis extiterit, libellus de vita ipsius editus plenius manifestat. Sanctus itaque Alodius optimorum locuples stipendiis meritorum in pace discessit IV Kalendarum Octobrium, atque in beati Germani basilica decenter sepultus est. Post cujus decessum mansit civitas absque episcopo annis X. Ob sævitiam scilicet vastantium Gallias barbarorum. Fuit autem temporibus Leonis Magni atque Hilarii Romanorum Pontificum, imperantibus Leone atque Zenone.

[5] [seculi 9 relata,] Audiamus modo Hericum in prologo suo apud nos tom. VII Julii pag. 255: Ut in nostræ archivis ecclesiæ annotatum reperitur, beatissimo Germano, rebus exempto humanis, in episcopatum suffectus Alodius, triginta ferme annis pontificatus sui functionem explevit. Hoc vita defuncto, ob rabiem emergentium intra Gallias barbarorum, ecclesiasticæ libertatis mersa privilegia, dignitas obruta, splendor obtusus, vim Christiani roboris cunctam perdiderunt: itaque civitas episcopo vidua decem permansit annis, quibus transactis, Fraternus a beato Germano tertius pontificatui subrogatur. Is, qua die ordinatus, eadem quoque ab eisdem barbaris interemptus, martyrio coronatus est. Huic prænominatus Censurius quarto substituitur loco. Ab excessu itaque beatissimi Germani ad hunc usque Censurium plus minus quadraginta colliguntur anni suprataxato ordine decurrentes. Ita Hericus monachus. Idem laudato tom. VII Julii denuo de Sancto agit pag. 280, sed iisdem pene verbis, quæ dedimus ex Historia; excipe, quod non assignet, quamdiu vacaverit sedes Germanum inter & Alodium; nihil dicat de S. Mariano; nec recenseat Pontifices Romanos & imperatores, quorum tempore fertur sedisse vel floruisse S. Alodius. Nunc singula, quo ordine descripta sunt, percurramus.

[6] Prænotandum, quod S. Germanus e vivis decesserit anno 448 die XXXI Julii: [erroribus] itaque juxta calculos auctorum Historiæ Alodius sedem ejus, quæ quatuor annis vacavit, ascendit anno 452, mense Augusto, eamque occupavit usque ad XXVIII Septembris 482, per annos nimirum 30, mensem 1, dies 12. His adde decennium, quo cathedram rursum vacasse tradunt tam auctores Historiæ quam Hericus, Fraternus & ejus mox successor Censurius episcopatum non adierint ante 492. Hericus non videtur agnovisse, certe non expressit, quadriennium vacationis inter Germanum & Alodium, sicque juxta ipsum statui potest initium Censurii anno 488, ab excessu, ut ait, beatissimi Germani … plus minus quadraginta annis. S. Censurii, cui iidem auctores & Hericus annos 38 episcopatus attribuunt, Acta illustravit Henschenius ad diem X Junii, ejusque obitum figendum probavit circa annum 500, atque inde merito conclusit, erratum esse aut in annis Alodio assignatis aut in tributis Censurio, aut in utrisque.

[7] Dominus le Beuf tom. 1 Monumentorum Autissiodorensium pag. 104 & seq. in utrisque errorem agnovisse debet; [chronologicis] cum Alodii episcopatum his terminis circumscribat: Ab anno CCCCLI usque CCCCLXXII; Censurii vero istis: Ab anno CCCCLXXII usque DII: ita ut excludens diuturnam inter utrumque sedis vacationem, illi tantum concedat annos circiter 21; huic tantum 30. Causam cur S. Alodii tempus non extendat ultra 472 desumpsit haud dubie ex epistola S. Sidonii Apollinaris ad Censurium episcopum. Scripta quippe est ista epistola incursantibus Arverniam Visigothis, id est, uti statuitur apud Tillemontium tom. 16 Monumentorum pag. 249 & apud nos tom. VII Julii pag. 191, versus annum Christi 473 vel sequentem: quando proin non amplius sedebat Alodius. Aliud adversus diuturnam S. Alodii sedem argumentum desumitur ex epistolis Constantii presbyteri, præfixis Vitæ S. Germani laudato tom. VII Julii pag. 200 & seq. Inde enim clare eruitur, Censurium, cui una inscripta est, episcopum fuisse, quando S. Patiens, ad quem directa est altera, Lugdunensem cathedram tenebat: cum tamen S. Patiens obierit circa annum 480; sicut ostendimus tom. III Septembris pag. 796.

[8] Non tantopere aberrarunt Historiæ episcoporum Autissiodorensium scriptores in notis chronologicis, quibus S. Alodii elogium absolvunt; [laborant; alius est] dicentes, fuisse eum temporibus Leonis Magni atque Hilarii (alias Hilari) Romanorum Pontificum, imperantibus Leone atque Zenone. Nam S. Hilarus Papa obiit anno 467, Zeno imperare cœpit 474. Verum priorem suum errorem denuo produnt in Censurio, dum hunc fuisse aiunt, temporibus Hormisdæ Pontificis Romani, imperante Justino seniore: cum Hormisdas S. Petri Cathedram non ascenderit ante 514, nec Justinus adeptus sit imperium ante 518. Quapropter dum calculi usque adeo incerti sunt & pene ubique erronei, nec aliunde se offerant meliores, non lubet annum divinando determinare, ideoque obitum S. Alodii supra late signavimus post medium seculum V. Pergimus ad alterum eorumdem scriptorum assertum: Hic Alodius … beato Germano adhuc superstite, monasterio illius archimandrita præfuit. Idem legitur apud Hericum in Miraculis S. Germani; idem in Martyrologio, quod Adoni adscribit Dominicus Georgius, idemque in Chronologia Roberti monachi S. Mariani, aliorumque lucubrationibus, quos, tanto numero inter se consentientes, secutus est sine ulteriori examine Henschenius in SS. Mamertiano & Mariano tom. 2 Aprilis pag. 759.

[9] [verisimilius ab Alogio abbate, memorato in Vita S. Germani.] At asserti veritatem inficiati sunt postea Tillemontius ac Chiffletius. Cuperus tom. VII Julii pag. 211 hæsit dubius, & huc quæstionem examinandam remisit. Causam autem cur neget, declarat Tillemontius tom. 15 Monument. pag. 839: Nescio, inquit, an illi (auctores num. præcedente nominati) sectatores in eo se esse crediderint Constantii, qui (S. Alodio coœtaneus in Vita S. Germani) testatur nobis, quod monasterio S. Germani, etiam tum viventis, præfuerit abbas Alogius. Sed dicit, sanctum Mamertinum in eo munere successisse defuncto abbati Alogio, non autem ad episcopatum provecto. Et sane difficile sit alium sensum adstruere verbis Constantii, quæ sic habent: Mamertinus igitur (ad fidem conversus & a S. Germano baptizatus) consecravit se monasterio sancti Germani episcopi… Cujus sancta conversatio ita doctrina spiritali floruit, ut defuncto archimandrita Alogio, qui eum monachum fecerat, ipse hereditario jure sanctitatis * ejus officium suscepisset. Notat Cuperus, in omnibus, quæ habuit Vitæ S. Germani Mss. apographis archimandritam vocari Alogium, præterquam in uno Lugdunensi codice, in quo Alodius appellatur; ut proinde etiam nominis diversitas faveat negativæ sententiæ, quæ & mihi probabilior est, & nunc communis esse videtur eruditorum Autissiodorensium: quandoquidem in hodierno ipsorum Breviario Alodius episcopus clare distinguatur ab Alogio abbate. Breviarium istud impressum est anno 1736 atque ad diem XXVIII Septembris in lectione Officii S. Alodii, habet sequentia: Plurimi ad eum (Alodium episcopum) e vicinis provinciis confluebant, quos vel ipse paterna caritate erudiebat, vel Mamertino abbati, qui Alogio successerat, Christianæ vitæ præceptis imbuendos commendabat.

[10] [De sepultura, translatione, & inspectione corporis] Quod aiunt sæpe dicti Historiæ episcoporum Autissiodorensium scriptores de loco sepulturæ Sancti nihil patitur controversiæ. Ibidem, in ecclesia scilicet S. Germani, remansit usque ad annum circiter 865, quando cum aliorum Sanctorum corporibus in novas cryptas translatum fuit. Hujus translationis historiam ab Herico scriptore synchrono & verisimillime teste oculato exaratam dedimus in hoc tomo pag. 98 in Comment. prævio ad Acta S. Aunarii, quem consule. Anno 1636 facta est sacrorum corporum & reliquiarum, in dictis cryptis quiescentium, inspectio per illustrissimum D. Dominicum Seguier, episcopum Autissiodorensium, uti pluribus etiam diximus in mox laudato Commentario pag. 101, ubi ex instrumento ejusdem episcopi, super ea inspectione confecto, descripsimus, quæ pertinebant ad S. Aunarium: ea vero, quæ spectabant ad imaginem & sarcophagum S. Alodii cum duobus epitaphiis ibidem inventa, similiter excusa sunt tom. VII Julii pag. 158, ubi actum est de S. Urso episcopo Autissiodorensi; quo brevitatis gratia etiam lectorem remittimus. Epitaphia, quorum alterum Latinum & alterum Gallicum, iisdem erroribus laborant, quibus Historia episcoporum, juxta quam verisimillime concinnata sunt. Unum sufficiet Latinum. Hic requiescit sanctæ recordationis Alodius, qui fuit archimandrites istius ecclesiæ: postea episcopus factus rexit Antissiodorensem ecclesiam annis triginta, mense uno, diebus XII.

[11] Ex verbis istis: qui fuit archimandrites istius ecclesiæ, [nonnulla observantur; cultus] novus error exsurgit. Etenim etiamsi gratis concederemus, præfuisse alicui monasterio S. Alodium, antequam ad episcopatum eveheretur, ne sic quidem intelligi posset monasterium S. Germani nomine insignitum, in cujus ecclesia tam ipse Alodius, quam alii episcopi fuerunt sepulti; sed intelligi deberet monasterium, cui, teste Constantio S. Germani biographo, post Alogium præfuit S. Mamertinus, & in quod deinde receptus fuit S. Marianus. Vocavit quidem illud Constantius monasterium S. Germani; sed ideo tantum, quia id erexerat S. Germanus. Consecratum autem erat SS. Cosinæ & Damiano; postmodum S. Mariani nomen induit, idemque retinuit usque ad hæc nostra tempora. De cultu S. Alodii antiquo vix aliquid speciatim dicendum venit; a multo tempore annuam ejus memoriam celebratam fuisse. Officio ecclesiastico suadent duo Autissiodorensis ecclesiæ Breviaria, quorum unum initio seculi 16 impressum notatur, alterum anno 1571. Ambo autem sequentem præferunt rubricam ad diem XXVIII Septembris: Alodii episcopi & confesso. Omnia fiant de communi unius confessoris pontificis.

[12] [exponitur:] In hodierno ejusdem ecclesiæ Breviario ad dictum diem Officium recitandum assignatur ritu semiduplici de eodem communi, sed adscribitur lectio tertia, quam, utpote probabilioribus opinionibus satis consonam, describo. Alodius primum inter beati Germani discipulos vitæ sanctimonia præcelluit: deinde ad sedem ejus assumptus est. Is imitator, & tanti heres magistri, creditam sibi plebem verbo & exemplo docuit. Virtutum ejus odore allecti plurimi, ad eum e vicinis provinciis confluebant, quos vel ipse paterna caritate erudiebat, vel Mamertino abbati, qui Alogio successerat, Christianæ vitæ præceptis imbuendos commendabat. Post exactos in vigilia pastorali annos circiter viginti, ad æterna præmia vocatus est die vigesima octava Septembris, & in basilica sancti Germani sepultus circa annum quadringentesimum septuagesimum secundum. Corpus ejus nono seculo in cryptas ejusdem loci delatum est, & prope tumulum beati Germani in dextera parte locatum, ubi hactenus in capsa lignea, sarcophago lapideo inclusa, requiescit. In codice nostro Autissiodorensi Ms., sub nomine D. Georgii Viole sæpe alibi a nobis laudato, monemur, Sancti festivitatem eodem die XXVIII solemnius recoli in abbatia S. Germani, quam in ecclesia cathedrali; sed nihil explicatius edocemur.

[Annotata]

* al. hærereditariæ sanctitatis

DE S. FAUSTO EPISCOPO REGIENSI,
IN PROVINCIA GALLIÆ

Circa CDXC

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Faustus, episcopus Regiensis in Provincia Galliæ (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Sancti cultus antiquus: memoria in Fastis sacris, verisimiliter etiam in Hieronymianis: sanctitas agnita a Baronio.

Bollandus noster ad XVI Januarii breviter egit de S. Fausto, quod ignoraret diem, [S. Fausti, de quo ante breviter actum,] quo in ecclesia Regiensi colitur, eoque die inveniret ab aliquot martyrologis commemoratum. At postea ex Officiis Regiensibus didicit, eum coli XXVIII Septembris. Hinc voluit, ut ad hunc transferretur diem, idque indicavit duplici scheda, altera ad marginem tomo agglutinata, altera inter documenta hujus diei deposita. Henschenius quoque in Prætermissis ad XI Maii S. Faustum Regiensem ad hunc diem remisit. Parebo igitur voluntati Patrum mihi venerandorum, & vestigiis Bollandi sic inhærebo, ut breviter ab eo dicta more hodierno prolixius sim expositurus, quemadmodum ipse, si viveret, modo faceret Bollandus. Verba ejus Martyrologia recensentis, primum huc transfero.

[2] [memoria variis Martyrologiis inserta ad XVI Januarii,] “Sanctum appellat Claudius Robertus in Gallia Christiana. Maurolycus: Regio Galliæ Fausti episcopi tempore Anastasii primi. Eadem prope Ferrarius, Carthusiani Colonienses in additionibus ad Usuardum.” (Ipsa Greveni, quem indicat, verba huc transfero: Apud Regium Galliæ, Fausti episcopi, qui ex Larinensi * abbate electus, sanctitate plenus, & divinis Scripturis jugiter interitus a Gennadio prædicatur.) “Constantinus Ghinius mendose scripsit, ex Lateranensi abbate episcopum esse factum: ex Lirinensi scribere voluit. Gravius hallucinatur Galesinius: Regii, inquit, S. Fausti episcopi, cujus & libri pie docteque scripti, & res mirabiliter gestæ leguntur. In Notis ait, Regii Lepidi episcopum fuisse: sed, dum Gennadium citat Fausti libros laudantem, se de nostro hoc agere significat. At cujus libros apocryphos habendos sanxit Gelasius, eum Faustinum vocat Reginensem episcopum; cum unus & idem sit Faustus, tertius Lerinensis cœnobii abbas, S. Maximi successor, deinde Regii, sive civitatis Reiensium in provincia Narbonensi secunda, vulgo Riez en Provence, episcopus. Eum Saussayus quoque inter Sanctos recenset in Supplemento Martyrologii Gallicani. Regii, inquit, memoria S. Fausti episcopi & confessoris, ex monacho Lirinensi. Petrus de Natalibus lib. 2 cap. 91 Sanctum appellat. Vincentius Barralis Salernus in Chronologia Lerinensi testatur, ab antiquo ut Sanctum coli.” Hactenus Bollandus. Addit laudatus de Natalibus, Faustum obiisse XVII Kalendas Februarii. Annuntiari S. Faustum a Camerario in Menologio Scotico ad XI Maii, dictum est eodem die in Prætermissis.

[3] Videtur S. Faustus Regiensis etiam annuntiari in præcipuis Martyrologiis Hieronymianis ad XX Maii. [& Hieronymianis verisimiliter ad XX Maii.] Textus Florentinii mendosus habet: Et depositio Vellesi & Faustini episcopi. Qui hic Faustinus, in reliquis vocatur Faustus. In Epternacensi, omisso priore nomine, legitur apud Florentinium in Annotatis: Et Fausti episcoporum. In Corbeiensi vero: Et depositio Vellesi & Fausti episcoporum. Legi similiter in codice Blumiano, & Fausti Episcopi, testatur Florentinius pag. 1063. Nomen Fausti ad eumdem diem occurrit in Richenoviensi, in Augustano, in Labbeano & in Gellonensi. Apud Wandelbertum vero legitur: & depositio Fausti episcopi. Tot codicum consensus contra unum Florentinii persuadet, Fausti potius legendum esse, quam Faustini. Cum autem omnes fere illi codices sint ex Gallia, verisimillimum fit, Episcopum in Gallia fuisse Faustum. Jam vero neque in Gallia, neque in ulla alia provincia invenio Faustum episcopum confessorem, de cujus cultu vetusto mihi constat præter Faustum Regiensem, & Tarbensem. Quare vehemens oritur suspicio, ipsum esse Faustum Regiensem, quem Hieronymiana Martyrologia annuntiant.

[4] Quidquid sit, saltem indubitatum est, S. Faustum in ecclesia sua coli Officio ecclesiastico ad hunc diem XXVIII Septembris. [Colitur in ecclesia Regiensi cum Octava.] Habemus enim Officia propria Sanctorum ecclesiæ Regiensis, impressa anno 1635, in quibus præscribitur die XXVIII Septembris, in festo S. Fausti episcopi Regiensis & confessoris, Officium duplex secundæ classis cum Octava. Lectiones primi nocturni sunt de libro Ecclesiastici, quæ pro Ecclesiæ doctoribus legi solent, & sic inchoantur: Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens &c. Pro secundo nocturno concinnatæ sunt ex iis, quæ de Fausto scripsit S. Sidonius. Pro tertio nocturno legitur Homilia ipsius S. Fausti. Quarto die infra Octavam in lectione 4 laudatur Sancti sedulitas in prædicando, & ad propositum nostrum hæc subjunguntur: In cujus rei memoriam suggestus, e quo ad populum verba faciebat, studiose servatus est ad hæc pœne usque tempora, ac spectantibus in magna veneratione semper fuit, donec æquata solo per summum nefas patrum nostrorum memoria Regiensi basilica, ab ipso beato Maximo ædificata, ipsa quoque sancti Fausti concionantis sedes eisdem ruinis involuta, una cum præclara illa augustissimi templi machina corruit, nullo relicto (proh dolor!) tantæ rei monumento. In lect. 6 hæc habentur: Obiit septimo Kalendas Februarii; cum tamen ejus solemnitas colatur in ecclesia Regiensi, ubi ipse sedit antistes, tertio Kalendas Octobris, ac in antiquis tabulis Officii ecclesiastici, seu Kalendario illius, hoc die descripta reperiatur. Voluit auctor fortasse pro tertio Kalendas Octobris, id est, XXIX Septembris, dicere quarto Kal., nisi olim festivitas fuerit celebrata XXIX Septembris, ac deinde ad præcedentem diem translata; sed de eo nullum invenio indicium.

[5] [Officium anno 1294 fuisse omissum,] Pagius ad annum CDXC num. 17 de vetusto S. Fausti cultu hæc scribit: Ecclesia Regiensis, cujus is episcopus fuit, proprium de eo Officium celebrat, quod ipsemet legi in libro chorali ejusdem ecclesiæ, anno MDXLV exarato. Verum quidem est, in alio libro etiam Ms. propriorum Officiorum ejusdem ecclesiæ, a Petro de Millia episcopo Regiensi anno MCCXCIV ordinatorum, cujus inscriptionem anno CCCCLXVI num. 5 retuli, nullam de Fausto fieri mentionem. Sed existimandum, sicuti Faustum Molanus primus omnium e Martyrologio Gallicano expunxit; ita Petrum de Millia primum ex episcopis Regiensibus illum ex Officiis propriis suæ ecclesiæ erasisse: quem tamen ejus successores jure merito sacris ejusdem ecclesiæ Fastis rursus inscripsere ob rationes a Baronio in secunda Annalium suorum editione assignatas.

[6] [ac postea restitutum, volunt aliqui.] Petrum enim de Millia in Institutionibus Reiensis ecclesiæ cathedralis aliqua immutasse, manifestum fit ex his verbis Sammarthanorum in episcopis Reiensibus, quando de illo episcopo sermonem habent: “Anno MCCXCIV Officium beatæ Theclæ martyris patronæ Reiensis celebrari jussit”. Totum hoc Pagii ratiocinium ita placuit Eminentissimo Lambertino, deinde Benedicto Papæ XIV, qui hoc anno 1758 ad meliorem, ut speramus, vitam translatus est, ut in Opere suo erudito de Canonizatione Sanctorum lib. 2 cap. 29 num. 8 dicat de S. Fausto Regiensi, eum sic in sua ecclesia coli Officio ecclesiastico, ut quamvis Petrus de Millia illius civitatis episcopus prohibuerit, ne coleretur Officio, Petri tamen successores ei Officii cultum redintegrarint. Verisimillimum sane est, Officio cultum fuisse S. Faustum ante tempora Petri de Millia; id tamen solo illo Pagii ratiocinio non ausim certum dicere. Ex eo etiam, quod in aliquo libro chorali inventum non sit Officium de Fausto, nequit certum haberi argumentum cultus tunc omissi.

[7] [Multa certe se offerunt,] At multa sunt, quæ vix ullum relinquunt dubium, quin S. Faustus Regiensis antiquissimum in ecclesia sua habeat cultum. Tillemontius tom. 16 in Fausto fatetur, tanta viventi Fausto ob virtutum exercitium data fuisse elogia, tantamque de eo fuisse existimationem, ut pro Sancto insigni esset honorandus, nisi scripsisset contra gratiam & prædestinationem. Non egemus quidem testimonio illius, qui hostili calamo S. Faustum persequitur, cum habeamus testes Apollinarem Sidonium & Ruricium Lemovicensem, antistites sanctos & contemporaneos, qui viventem tot laudibus prosecuti sunt, ut eam vel invito Tillemontio confessionem extorserint: sed credimus, testimonium ab inimico datum minime suspectum videri posse. Ejus vero objectiones contra sanctitatem Fausti inferius videbimus, & refutabimus. Interim observo, existimationem de S. Fausto eamdem semper in Gallia permansisse usque ad ejus mortem, & diu post mortem; aut certe nullum occurrere indicium in contrarium.

[8] Post mortem Fausti floruit S. Cæsarius Arelatensis episcopus, [quæ vix ullum relinquunt dubium,] cujus maxime opera errores Semipelagianorum anno 529 condemnati sunt in concilio Arausicano 11. Noverat procul dubio libros Fausti S. Cæsarius, & errores Semipelagianorum exscindere sedulo studebat: vel sic tamen in scripto, quod subjungit Epistolæ Joannis Papæ II (apud Labbeum tom. 4 Col.ejus ut sancti Episcopi auctoritatem adducit, ita scribens: De quibus & Faustus episcopus sanctus in Epistola sua dixit: “Perdit gratiam consecrati, qui adhuc officium vult exercere mariti”. Observat ibidem Sirmondus in Annotatis, legi in codice Corbeiensi, Domnus Faustus; in Pithœano, & alio ad marginem notato, Sanctus Faustus; in Floriacensi, Sanctus Faustus episcopus. Tillemontius art. 10 respondet, haberi codices, ubi non legitur Sanctus. Id verum est de Corbeiensi, ubi substitutum est domnus; nullum vero alium vidi assignatum. At quatuor codices uni facile prævalebunt. Ait secundo, titulum Sancti facile tributum fuisse episcopis in communione Catholica defunctis. At mihi verba non sufficiunt: sed probationem requiro: neque umquam probabitur, opinor, aliis episcopis titulum Sancti post mortem fuisse datum, quam de quorum sanctitate magna erat opinio.

[9] Observo præterea, non alias in laudata Epistola allegari auctoritates, [quin S. Faustus vetustissimum] quam S. Siricii Papæ, canonum Apostolicorum & conciliorum, ac demum S. Fausti pro re, de qua agebatur; sanctorum vero Cypriani & Chrysostomi ad non negligendam rei propositæ exsecutionem, id est, depositionem Contumeliosi episcopi, qui de variis criminibus erat accusatus. Erat autem Contumeliosus ipsius Fausti successor, sive Regiensis episcopus, ut non posset ignorare famam, quæ tunc vigebat de moribus, virtutibus & doctrina Fausti. Causa vero tractabatur quatuor aut quinque annis post concilium Arausicanum 11, in quo damnata erat doctrina Semipelagianorum. Præterea scribebat Cæsarius ad episcopos Galliæ, qui Fausti doctrinam nosse debebant. Quapropter necesse est dicamus, non ejusmodi visam esse S. Cæsario doctrinam Fausti, ut aut ullum sanctitati ejus inferret detrimentum, aut ullum auctoritati ejus pro materia, qua de agebatur, præjudicium. Alioquin nec Sanctum vocasset, nec auctoritatem ejus in re tam gravi allegasset contra Contumeliosum.

[10] Auctor Vitæ S. Hilarii Arelatensis in Vita apud nos data ad V Maii num. 12 narrat, [in ecclesia Regiensi] a S. Hilario in insula Lerinensi invisum fuisse S. Caprasium graviter ægrotantem, eaque occasione de S. Hilario hæc dicit: In eodem loco tunc temporis S. Faustum presbyterum pariter & abbatem ita futurorum præscius honoravit, ut inter se & sanctos sacerdotes, Theodorum & Maximum, medium compelleret residere. Hæc scripta sunt, aut quando in vivis erat Faustus, & sic ostendunt, quanta de Sene esset existimatio; aut quando non diu erat defunctus, & sic probant insignem de sanctitate ejus famam post mortem. In Vita S. Caprasii, ad 1 Junii data, quæ certo scripta est post mortem S. Fausti seculo VII aut serius, hæc leguntur: In ejus igitur extremis, convenerunt gloriosæ & inclytæ memoriæ sacerdotes, Faustus scilicet, Theodorus, Maximus & Hilarius. Dynamius patricius sub finem seculi sexti vel initium septimi Urbico Regiensi episcopo dedicavit Vitam S. Maximi Regiensis, & in Epistola nuncupatoria, quam recitavit Dionysius Sammarthanus tom. 1 Galliæ Christianæ recusæ col. 394, de S. Fausto meminit cum titulo Beati, dicens, Urbicum quæsivisse, quid ex ejus (Maximi) operibus B. Fausti antistitis, prædecessoris vestri, solertia devota collegerat. Ex allegatis constat, magnum fuisse in Gallia S. Fausti nomen, etiam defuncti, saltem prioribus post mortem ejus seculis, ut eo tempore videatur inchoatus cultus, qui etiamnum perseverat. Quare Regiensis potius Faustus videtur, cujus nomen Martyrologiis Hieronymianis insertum vidimus num. 3, quam ullus alius.

[11] [habeat cultum.] Castellanus tamen ad XX Maii videtur alium credidisse, cum ibi sic habeat: Cabellione S. Faustinus confessor, episcopus alterius sedis. Ex litteris Regiensibus intellexi, ibidem opinionem esse, S. Faustum Regiensem Cabellione defunctum esse, ejusque ibidem servari reliquias, imo & Officio XXI Maii celebrari, sed nomine Faustini. Honoratus Bouche in Historia Provinciæ lib. 2 cap. 9 pag. 596 ait, S. Faustum Regiensem coli in multis ecclesiis Provinciæ, ac nominatim Cabellione & Lerini. Cultum ejus Lerini, ubi certe olim cultus fuit, in litteris Regiensibus etiam assertum video. Præterea in codicibus Mss. titulus Sancti aut Beati plerumque nomini ejus præponitur. Verum, ut redeam ad Castellanum, pro tempore mortis Faustini in margine assignat seculum IV, sed non indicat, qua ratione id faciat. Non videtur id accepisse a Cabellionensibus, cum hi, ut accepi ex scheda inde huc missa, Faustinum non colant ut pontificem, sed ut confessorem non pontificem, ideoque credant, episcopum non fuisse Faustinum, cujus reliquias habent cum aliis Sanctorum reliquiis, ut dicitur, mixtas. At Faustinus ille, nisi sit S. Faustus hodiernus, plane ignotus est, ut fatentur Cabellionenses. Quapropter non improbabilis mihi videtur Regiensium opinio, quæ etiam lectioni sextæ Officii Octavæ inserta est, ut ex litteris intelligo, videlicet Cabellione defunctum esse, ibique coli Officio sub nomine B. Faustini Lerinensis abbatis. Quidquid sit, vetustus S. Fausti cultus est plane certus & indubitatus: eumdemque designatum in Hieronymianis suspicor.

[12] [Baronius retractat scripta] Hinc Baronius, intellecto S. Fausti cultu vetusto, religiose retractavit, quæ tom. 6 Annalium ad annum 490 contra eos, qui Faustum titulo Sancti aut Beati honorant, acriter scripserat. Cum autem dignum non sit pietate & eruditione Baronii, titulum Sancti reddere, & morum impugnare sanctitatem, censendus est una retractasse multa, quæ in Faustum ipsum vehementius intorserat, quamvis judicium suum de Fausti doctrina non mutaverit. Dum autem Fausto titulum Sancti reddit, aliquot allegat rationes, quas nequeo confirmare. Qualis præcipue est de basilica, ejus nominis titulo insignita: de hac enim basilica nihil invenire potui. Ex litteris Regiensibus solum disco, in antiqua cathedrali, postmodum eversa, sacellum fuisse S. Fausto dicatum. Audiamus Baronium in addendis tom. 10 pag. 961, ubi sic habet: Quod enim usque ad hæc tempora nostra eumdem Faustum continuit inter Sanctos Martyrologium Gallicanum, a quo ipsum Molanus primum expunxit: Quod etiam, ut accepimus, ecclesia Regiensis in Gallia, ubi ipse sedit antistes, semper eum ut Sanctum coluerit, celebrans ejusdem natalem decima septima Januarii (imo XXVIII Septembris,) ibique in ejus memoriam antiquitus erecta basilica, ejus nominis titulo insignita, hactenus ejus cultu a fidelibus frequentetur:

[13] Quodque tot seculis, Christiano orbe spectante Ecclesia Romana tacente, nemine penitus (quod sciatur) contradicente, ista eidem Fausto exhibita intelligantur; [contra sanctitatem Fausti,] opinari non prohibemur, de eodem Fausto accidere potuisse (quod de multis viris sanctis asseritur) quod delinquens erraverit, cum quæstio illa fuerit auctoritate Sedis Apostolicæ definita, & ejus opinio aliorum Patrum sententia condemnata, ipse suum errorem fuerit scriptis contrariis detestatus: quæ potuerint, ut alia quamplurima, periisse: vel ipsum ante suorum scriptorum factam ab Ecclesia damnationem diem obiisse (incertus est enim ejus obitus annus) habentem in animo in his sequi, quod sequendum doceret Ecclesia. Ita quidem ipsum compositum animo fuisse, aliisque innotuisse, inde facile potest intelligi, quod semper (ut indicant Acta conciliorum Arelatensis & Lugdunensis superius recitata) communicationem habuit cum sanctissimis Galliarum episcopis. Maneant igitur Fausto integra jura sua, nec ex nostris scriptis sentiat præjudicium: neque privato judicio novitati liceat convellere antiquitatem. Hæc ultima Baronii verba præ reliquis omnibus placent.

[14] At prorsus improbabilis est sententia, aut potius suspicio de retractatione, [non vero contra ejus scripta a multis accusata.] cum ejus doctrina, quamdiu vixit, numquam fuerit accusata. Præmiserat Eminentissimus auctor, Cum tamen de ejus scriptis immotæ maneant sententiæ Patrum. Hoc sane æquisimum est, sed licebit post Baronium investigare Patrum de Fausti doctrina sententias, & sic forte inveniemus, eas minus esse Fausto infestas, quam ille credidit. Video quidem multos ex neotericis accusatores esse Fausti, sed plerosque vix scire, quare ipsum accusent, & solis abreptos esse præjudiciis. Sic Trithemius in libro de Scriptoribus ecclesiasticis pag. 236 Fausto tale texuit elogium: Faustus ex abbate Lirinensis monasterii episcopus Regiensis in Gallia, vir quidem doctus & eloquens, sed Pelagiano errore fœdatus, unde & Opuscula ejus inter apocrypha computantur… Tandem a beato Fulgentio Ruspensi episcopo correptus & emendatus, errorem deseruit, & ad veritatem Catholicæ fidei reversus est: in cujus rei argumentum egregium volumen edidit contra pristinos errores, quod de gratia Dei prænotavit. Viden, lector studiose, Faustum accusatum ut Pelagianum, & quidem a viro erudito, qui agebat de scriptoribus ecclesiasticis? Qua vero de causa accusatur? Nescivit ipse Trithemius, cum laudet ipsum Opus, cujus causa traducitur, ut egregie Catholicum, & post conversionem scriptum. Videbimus, & aliorum, qui nihilo magis instructi erant, auctoritate Faustum oppugnatum.

[Annotata]

* Lerinensi

§ II. Sancti patria, mater, studia, eloquentia, vita monastica Lerini, monasterii præfectura.

[Faustus, Britannus & Gallus dictus, forte in Armorica natus.] Respondebo ad ea, quæ contra sanctitatem Fausti post retractationem Baronii ab aliis objecta sunt. At id commodius fiet post gesta exposita. Ab hisce igitur exordior, & primum a patria, de qua non omnino convenit inter neotericos, quod antiqui diversimode de ea loquantur. S. Avitus Viennensis episcopus, qui S. Fausto fuit contemporaneus, ætate tamen minor, in Epistola 4 eum vocat ortu Britannum, habitaculo Regiensem. Britannum similiter insinuat Sidonius lib. 9 Ep. 9 ad Faustum de Riochato, qui librum ejus portabat ad Britannos, dicens: Britannis tuis pro te reportat. Verum a Facundo Hermianensi contra Mocianum aut Mutianum vocatur Faustus Gallus. Præterea Possessor episcopus in Epistola ad Hormisdam Papam, edita apud Labbeum tom. 4 Col.de libro hujus Fausti agens, ait: Fausti cujusdam, natione Galli, Reginæ civitatis episcopi. Hæc invicem videntur contraria, nisi forte fuerit ex Britannia Gallica sive Armorica: sic enim & Gallus vocari potuit, & Britannus. Fuit ea opinio Sirmondi, qui in allegatum Facundi locum ait: Quod de Britannis Gallis supra Ligerim, ut Sidonius alibi (nempe lib. 1 Epist. 7) sitis accipiendum est. Ideo Facundus Gallum vocat. Idem observat in allegatam S. Aviti Epistolam.

[16] Hæc Sirmondi expositio laudatos scriptores sic conciliat, [Serius in Armoricam transmigrasse Britannos vult Tillemontius] ut nullum erroris arguere debeamus. Si enim natus erat in Britannia Gallica, poterat & Britannus dici, & Gallus. Patitur tamen difficultatem notabilem, cum non satis constet, an Britanni sedes in Gallia fixerint ante natum S. Faustum, cujus natale tempus non videtur longe abesse ab exeunte seculo IV. Itaque Sirmondo se opponit Tillemontius tom. 16 Nota 1 in Faustum Regiensem, ita disserens: Verum oporteret probare, majoris Britanniæ incolas jam transivisse in Gallias ante natum Faustum, id est, verisimiliter ante finem seculi IV; cum tamen eruditiores existiment, illos eo non transmigrasse, nisi circa annum CDLX. Pro hac transmigrationis epocha assignat Usserium in Antiquitatibus ecclesiarum Britannicarum cap. 12 pag. 421 & 422. Verum Tillemontius ex Usserio plura dicit, quam voluit ipse Usserius. Hic enim minime contendit aut probat, Britannos circa annum 460 solum venisse in Galliam: sed ait, non haberi de Britannorum in Gallia sedibus certa documenta ante tempora Childerici I; ea vero haberi tempore Childerici, id est, circa 460, in Vita S. Gildæ, apud nos data tom. 2 Januarii pag. 960: in Gregorio Turonensi lib. 2 cap. 18; in concilio Turonico, habito anno 461; ac demum in Sidonio lib. 1 Epist. 7 & lib. 3 Epist. 9. Ex omnibus his locis clare probatur, Britannos circa annum 460 sedes habuisse in Gallia: sed nullibi dicitur, eos tum primo aut paulo ante ex Britannia fuisse advectos, ut nequeat ex illis Britannorum transmigratio figi circa annum 460, sed necessario figenda sit citius.

[17] [ex Usserios at tempus transmigrationis Britannorum] Laudat quidem Usserius scriptores alios, sed eos minus vetustos, qui dicunt Britannos fugisse in Galliam, quando Saxones Britanniam invaserunt. At nec illorum scriptorum certa est auctoritas, & Saxones diu ante annum 460 Britanniam aggredi cœperunt. Etenim in Vita S. Germani Autissiodorensis, data apud nos ad XXXI Julii, cap. 6 refertur victoria de Saxonibus a Britannis relata, quæ ad annum 429 figenda est, ut ibi probatur in Commentario prævio num. 59. Eadem victoria refertur ad XXIX Julii in Vita S. Lupi Trecensis, qui cum S. Germano adfuit omnibus, & cum eo victoriam divinitus obtinuit. Quin & Boschius noster ad Acta S. Germani prævie observat num. 60, ejusmodi Saxonum in Britanniam irruptiones jam frequentes fuisse a temporibus Valentiniani I, id est, a seculo IV. Ponamus modo, vera esse, quæ ex Eginharto recitat laudatus Usserius hunc in modum: Cum ab Anglis ac Saxonibus Britannia insula fuisset invasa, magna pars incolarum ejus mare trajiciens, in ultimis Galliæ finibus Venetorum & Corosolitarum regiones occupavit. Credamus tantisper, inquam, certam esse hanc occasionem trajiciendi in Galliam, quam & alii ibidem laudati asserunt; vel sic tempus primæ transmigrationis manebit incertum.

[18] Etenim nescimus, an omnes Britanni, qui sedes in Gallia fixerunt, [incertum videtur, cum non pauci eam figant seculo IV:] simul & semel transmigraverint. Nescimus, an ad priores Saxonum seculo IV irruptiones multi mare non trajecerint, ut belli periculis se subducerent. Nescimus tandem, an colonia aliqua Britannorum ducta non fuerit in Galliam ante irruptiones Saxonum in Britanniam: indeque non sit factum, ut Britanni alii, prævalentibus in Britannia Saxonibus, ad illos potius fugerent, quam in aliam Galliarum aut Hispaniarum partem. Non paucos scriptores pro ejusmodi colonia stare, testatur laudatus Usserius, ita scribens: Britannorum vero coloniam in Armoricam traductam a Constantio quidem Chloro significat Radulphus Niger in Chronico, a filio ejus Constantino Magno Guilielmus Malmesburiensis, a Maximo tyranno Ninius, Galfridus Monemuthensis, Henricus Huntingdoniensis, Giraldus Cambrensis, Matthæus Florilegus, & posterioris ævi complures alii. Ex hisce perspiciet studiosus lector, non figendam circa annum 460 Britannorum transmigrationem in Galliam, cum eo tempore memorentur ut ibidem habitantes, non ut recenter advecti: ulterius intelliget, admodum videri ambiguum, seculone V, an IV eo primum transmigraverint. De eorum trajectione nihil legitur in Historia S. Gregorii Turonensis, qui scribebat in vicina provincia, nihil apud Sidonium aut alios seculi V scriptores: quod mirum videri potest, si medio fere seculo V transmiserint, ut aliqui volunt.

[19] Quapropter nihil certi statuere possum aut de tempore, [itaque dubium est, utrum in Britannia insula, an in Armorica natus sit.] quo Britanni in Armoricam transmiserunt, de quo forsan plura erunt investiganda ad XXI Octobris in S. Ursula, aut de patria S. Fausti, fueritne ex insula Britannia, an ex Armorica. Nam scriptores, qui partim Gallum, partim Britannum nominant, certe magis favent Armoricæ, cum sic optime concilientur. Verba Sidonii, qui lib. 1 Epist. 7 Britannos super Ligerim sitos jam memoraverat, magis etiam favet Sirmondo, cum lib. 9 Epist. 9 ad Faustum ita loquitur: Legi volumina tua, quæ Riochatus antistes & monachus, atque istius mundi bis peregrinus, Britannis tuis pro te reportat. Nam verisimilius est, Riochatum in Armoricam fuisse profectum, quam in Britanniam insulam; tum quod recto satis itinere uteretur Riochatus, si ex Regiensi civitate per Claromontium Arverniæ ad Britannos super Ligerim sitos proficiscebatur, tum quod Saxones prævaluissent in Britannia insula, ut difficulter pervenire potuisset ad Britannos, qui in insula remanserant. Aliunde vero fatemur, incertum esse, an Britanni in Gallia sedes habuerint ante natum Faustum. Si autem non habuerint, quod æque incertum videtur, in Britannia insula natus fuerit Faustus, eamque fortasse cum matre sua deseruerit. Nam & matrem cum eo deinde in civitate Regiensi habitasse, mox videbimus.

[20] De matre S. Fausti iis verbis meminit Sidonius in Carmine 16, [Sancti mater diu superstes, frater Memorius presbyter.] quod est Eucharisticum ad Faustum, tum episcopum Regiensem & senio gravem, ut intelligamus, eam habitasse in eadem civitate, moribusque & grandæva senectute fuisse venerabilem. Pro magno etiam beneficio habebat Sidonius, quod ad eam a S. Fausto fuisset ductus, memoratis ante ejus beneficiis illud præferens, dum ita canit:

Omnibus attamen his fat præstat, quod voluisti,
Ut sanctæ matris sanctum quoque limen adirem.
Dirigui, fateor, mihi conscius, atque repente
Tinxit adorantem pavido reverentia vultum:
Nec secus intremui, quam si me forte Rebeccæ
Israël, aut Samuel crinitus duceret Annæ.

Fratrem quoque habuisse videtur S. Faustus, eumque presbyterum, nomine Memorium. Certe in Epistola ad Ruricium scribit: Conservus, & præcipue admirator vester, frater meus, presbyter Memorius, mecum reverendissime sospitat.

[21] [Faustus in juventute studiis eloquentiæ] Quo in loco Faustus litteris operam dederit in juventute, nullibi invenio. At certum est, id eum sedulo fecisse, atque eloquentiæ ac philosophiæ legibus egregie fuisse imbutum. Certe eloquentiam Fausti miris laudibus extollit Sidonius, & philosophiæ studium in eodem prædicat. Satis erit nonnulla hoc loco attulisse, cum & alia suis locis sint afferenda. Lib. 9 Epist. 9 Sidonius, ubi Fausti libros legerat, stilum scribentis mirifice primum celebrat, ac deinde addit: Denique absentis oratio, quantum opinamur, plus nequit crescere, nisi forsitan aliquid his addat coram loquentis Auctoris vox, manus, motus, pudor artifex. Hæc videtur addere, quia dicentem pro concione audiverat. Tum ita pergit: Igitur his animi litterarumque dotibus præditus, mulierem pulchram, sed illam, Deuteronomio adstipulante, nubentem, domine Papa, tibi jugasti: quam tu adhuc juvenis inter hostiles conspicatus catervas, atque illic in acie contrariæ partis adamatam, nihil per obstantes repulsus præliatores, desiderii brachio vincente rapuisti: philosophiam scilicet, quæ violenter e numero sacrilegarum artium exempta, raso capillo superfluæ religionis ac supercilio scientiæ sæcularis, amputatisque pervetustarum vestium rugis, id est, tristis dialecticæ flexibus, falsa morum & illicita velantibus, mystico amplexu jam defæcata tecum membra conjunxit. Figurata hac locutione significat, philosophia plane Christiana, purgataque vitiis gentilitatis imbutum fuisse Faustum, sive arte optima ratiocinandi & scribendi.

[22] [& arte disserendi egregie imbutus,] De hac ita pergit: Hæc ab annis vestra jam dudum pedissequa primoribus, hæc tuo lateri comes inseparabilis, sive in palæstris exercereris urbanis, sive in abstrusis macerarere solitudinibus: hæc athenæi consors, hæc monasterii, tecum mundanas abdicat, tecum supernas prædicat disciplinas. Huic copulatum te matrimonio qui lacessiverit, sentiet Ecclesiæ Christi Platonis academiam militare, teque nobilius philosophari… Tum præterea non cæsariem pascere, neque pallio aut clava, velut sophisticis insignibus, gloriari, aut affectare de vestium discretione superbiam,… Quin potius experietur, quisquis conflixerit, Stoicos, Cynicos, Peripateticos, hæresiarchas, propriis armis propriis quoque concuti machinamentis. Nam sectatores eorum, Christiano dogmati ac sensui si repugnaverint, mox te magistro ligati vernaculis implicaturis, in retia sua præcipites implagabuntur, syllogismis tuæ propositionis uncatis volubilem tergiversantum linguam inhamantibus, dum spiris categoricis lubricas quæstiones tu potius innodas acrium more medicorum, qui remedium contra venena, cum ratio compellit, & de serpente conficiunt.

[23] [forsan aliquo tempore egit causas forenses.] Mitto alia plurima de Fausti eloquentia, quam Sidonius suæ variis locis præfert tantisque extollit laudibus, ut nullius scripta sic in omnibus ab eodem laudata invenerim. Tillemontius in Fausto art. 1 recitat plura Sidonii de eloquentia Fausti elogia: sed observat, Sidonium in laudando liberalem esse: quod verum est. Non inveni tamen, omnes indifferenter a Sidonio ab eloquentia laudatos. Tum ipse Tillemontius ex scriptis Fausti suum de stilo ejus subjungit judicium, quod, ne quid gravius dicam, sine jactura poterat omittere. Neque enim scriptores Latini judicium de minori aut majori elegantia sermonis Latini exspectant ab auctore, qui non alio quam vernaculo suo sermone usus est in scribendo. Mihi satis erit judicium Sidonii attulisse, ulterius de Fausti stilo judicium relinquo singulis, qui eloquentiæ regulas norunt, scriptoresque disertos satis pervolverunt, ut ea de re judicare valeant. Norisius in Historia Pelagiana lib. 2 cap. XI ex allegatis supra verbis, Sive in palæstris exercereris urbanis, suspicatur, forenses prius causas Faustum agitasse. Suspicio hæc non est improbabilis, cum eo sensu verba intelligi possint. Recte tamen solum ait, suspicor; cum verba non minus de exercitatione in scholis exponi valeant. Itaque incertum est, utrum S. Faustus recta a studiis eloquentiæ & philosophiæ ad monasterium Lerinense accesserit, an vero prius aliquo tempore in causis forensibus sit versatus.

[24] Incertum etiam est tempus, quo Lerinum se contulit Sanctus. [Ingreditur monasterium Lerinense] Tillemontius quidem art. 2 ait, Faustum non venisse Lerinum ante anni 426 finem, si auctor sit Homiliæ de S. Honorato. At illam Fausto abjudicabimus § 15, sicut ipse quoque abjudicavit Tillemontius, cujus observatio plane est inutilis. Itaque non dubito, quin Faustus sub S. Honorato Lerinensis monasterii fundatore & primo abbate Lerinum venerit, cum septennio post ipsum factus sit abbas. Annus, quo venit, ignoratur. Ex conjectura dici potest venisse circa 420.

[25] Etenim anno 433 aut 434 abbas factus est, promoto ad episcopatum Regiensem S. Maximo. [cujus deinde fit abbas tertius,] In Homilia de S. Maximo in Bibliotheca Patrum tom. 6 pag. 655 dicitur Maximus post S. Honoratum primus monasterio Lerinensi præfuisse: præfuit autem plenis septem annis, ut ibidem dicitur pag. 654. Hæc prorsus certa sunt, cum S. Faustus, ejusdem successor, Homiliam laudatam composuerit. Restat itaque inquirendus annus, quo S. Honoratus ab abbatia Lerinensi ad episcopatum Arelatensem translatus est. Decessoris ejus Patrocli mors figitur in Chronico Prosperi anno 426, ex quo recte infertur, eodem anno ad finem vergente successisse S. Honoratum, ac S. Maximum consequenter eodem anno factum abbatem Lerinensem. Itaque septem anni pleni, quibus Lerino præfuit, ducunt ad annum 433, aut, si qui forte menses fuerunt additi, ad annum 434 ducere possunt, ut dubitandum non videatur, quin S. Faustus, qui S. Maximo successit, anno 433 aut 434 præfecturam Lerinensis cœnobii inchoaverit. Successorem Maximi fuisse Faustum, clarissime edicit Sidonius in Carmine postea recitando, eaque de re nullus dubitat. Fuit igitur celeberrimi monasterii abbas tertius post S. Honoratum & S. Maximum, quos habuerat vitæ monasticæ magistros. Præmittitur etiam apud Dionysium Sammarthanum tom. 1 Galliæ Christianæ Col.. Caprasius, sed potius ut primi abbatis S. Honorati magister, quam ut abbas monasterii.

[26] Quam insignibus virtutibus in monasterio se probaverit S. Faustus, [quando disciplina monastica] quilibet facile conjicere poterit ex collata ipsi præfectura eo tempore, quo ibidem maxime florebat disciplinæ monasticæ fervor. Varia affert ad hoc propositum laudatus modo Sammarthanus. Ex eo solum huc transfero verba S. Eucherii Lugdunensis, quia scripta sunt non diu ante præfecturam Fausto demandatam. Et quidem cunctis, inquit, eremi locis, quæ piorum illuminantur secessu, reverentiam debeo, præcipuo tamen Lerinam meam honore complector, quæ procellosi naufragiis mundi effusis piissimis ulnis me receperat. Venientes ab illo seculi flagrante æstu blande introduxit sub umbras suas, ut illic spiritum sub umbra interiore Domini anheli resumant. Aquis scatens, herbis virens, floribus renitens, visibus odoribusque jucunda, paradisum possidentibus se exhibet, quem possidet. Digna, quæ cælestibus disciplinis, Honorato auctore, fundata sit, quæ tantis institutis tantum nacta sit patrem, Apostolici spiritus vigore & vultus honore radiantem. Digna, quæ illum suscipiens, ita eniteret. Digna, quæ præstantissimos alat monachos, & ambiendos proferat sacerdotes.

[27] [erat maxime florens,] Hæc nunc successorem ejus tenet Maximum nomine clarum, quia post ipsum meruit adsciri. Hæc habuit reverendi nominis Lupum, qui nobis illum e tribu Benjamin lupum (S. Paulum) retulit. Hæc habuit germanum ejus Vincentium, interno gemmarum splendore perspicuum. Hæc nunc possidet venerabilem gravitate Caprasium, veteribus Sanctis parem. Hæc nunc habet sanctos servos * illos, qui divisis cellulis Ægyptios patres Galliis nostris intulerunt. Quos ego illic Jesu bone Sanctorum cœtus conventusque vidi. Pretiosa in his suavi unguedine alabastra fragrabant, spirabat passim odor vitæ, interioris hominis faciem exterioris habitu præferebant, constructi caritate, humilitate dejecti, mollissimi pietate, firmissimi in spe, obedientia citi, occursu taciti, vultu sereni, prorsus ipsa sua contemplatione angelicæ quietis agmen ostendunt. Tale erat cœnobium Lerinense, quando S. Faustus in eo vixit monachus; tale, dum eidem præfectus est.

[28] [quam & Faustus ibidem conservavit.] Talem in eo disciplinam conservavit, fervoremque tantum, ut colligitur ex S. Cæsario Arelatensi, qui Lerinum incoluit, postquam ad episcopatum promotus erat S. Faustus. Nam S. Cæsarius, ibi quoque laudatus, congregationem Lerinensem summis etiam celebrat elogiis, & inter alia dicit: O felix & beata habitatio insulæ hujus, ubi tam sanctis quotidie & spiritualibus lucris gloria Domini augetur, & tantis damnis diaboli nequitia minoratur. Beata, inquam, & felix insula Lerinensis, quæ cum parvula & plana esse videatur, innumerabiles tamen montes ad cælum misisse cognoscitur. Rursum de Lerino: Quos accipit filios, reddit patres; & quos nutrit parvulos, reddit magnos; quos velut tyrannos excipit, reges facit. Nam omnes, quoscumque felix & beata habitatio illa susceperit, caritatis pennis ad excelsa virtutum culmina Christo sublimare consuevit.

[Annotata]

* al. senes

§ III. Nonnulla de Sancti gestis in monasterio, & in ejus præfectura examinantur.

[Sanctus in monasterio studiis vacare pergit,] Non abstinuisse Sanctum in vita monastica a studiis litterarum, insinuant verba Sidonii num. 22 allegata, quibus ait, philosophiam lateri ejus comitem fuisse inseparabilem eo etiam tempore, quo in abstrusis macerabatur solitudinibus. Verisimile tamen est, in monasterio præcipue occupatum fuisse studiis sacrarum Scripturarum, nisi forte tam tenera ætate monasterium sit ingressus, ut logicas disciplinas necdum satis ad recte disserendum percepisset. Gennadius, qui S. Faustum bene nosse potuit, de eo dicit: Vir in divinis Scripturis satis intentus. Sidonius quoque lib. 9 Epist. 3 testatur, variis vicibus Fausto concionanti adstitisse se Lugduni, & ex prædicationibus avidissime auditis affirmat, eum utrarumque doctissimum fuisse disciplinarum, spiritalium nimirum & forensium. Hac de causa Sanctum ad Opera scribenda hortatur his verbis: Sunt de cetero tuæ partes, domine Papa, doctrinæ salutaris singularisque victuris Operibus incumbere satis. Neque enim, quisquis auscultat docentem te disputantemque, plus loqui discit, quam facere laudanda. Ipsa Fausti Opera abunde ostendunt, in sacris Litteris multum fuisse versatum. Moralis vero Sancti doctrina, qua primum monachos suos, deinde populum sibi commissum optime ad virtutem instituit, pulchra admodum est, ut allegata quoque Sidonii verba insinuant.

[30] Quanta fuerit precandi assiduitas & fervor, in eadem Epistola insinuat Sidonius, [frequens est in precibus ac fervens,] ejus precibus se commendans his verbis: Quin potius, animam male sibi consciam, & per horas ad recordata pœnalis vitæ debita contremiscentem, frequentissimis tuis illis & valentissimis orationum munerare suffragiis, precum peritus insulanarum, quas de palæstra congregationis eremitidis, & de senatu Lirinensium cellulanorum, in urbem quoque, cujus ecclesiæ sacra superinspicis (id est, cujus es episcopus) transtulisti, nil ab abbate mutatus per sacerdotem: quippe cum novæ dignitatis obtentu rigorem veteris disciplinæ non relaxaveris. His igitur, ut supra dixi, precatibus efficacissimis obtine, ut portio nostra sit Dominus &c. Plura de precandi frequentia huc non congero: cum illa suis locis sint recitanda.

[31] Maximam quoque fuisse S. Fausti vitæ austeritatem, jam utcumque insinuant verba data, [vitæ austeritate] rigorem veteris disciplinæ affirmantia, aliaque num. 29 in abstrusis macerationem solitudinibus. Verumtamen exercitia vitæ anachoreticæ magis exponit Sidonius in Carmine XVI ad Faustum. Illud quidem scriptum est ad Faustum episcopum & senem. Varia tamen continet, quæ Faustus magis exercuit, quando monachus erat aut abbas, quam dum in civitate degebat Antistes, etiamsi tum quoque similia obiturus ad tempus Lerinum secedere potuit. Poëta ingeniose, ut gesta Sancti exponere possit, testatur, nescire se, ubi sit aut quid agat, accumulatque ea, quæ monachus, abbas, episcopus agere solebat, ut concludat denique eleganter, similem esse decessoribus suis SS. Honorato & Maximo, tantorumque nominum implere mensuram, ita canens:

Quidquid agis, quocumque loci es, semper mihi Faustus,
Semper Honoratus, semper quoque Maximus esto.

[32] Exercitia vero monastica dissimulanter sic enarrat. [ad imitationem celberium anachoretarum,]

Seu te flammatæ syrtes & inhospita tesqua,
Seu cœno viridante palus, seu nigra recessu
Incultum mage saxa tenent, ubi sole remoto
Concava longævas asservant antra tenebras.
Seu te præruptis porrecta in rupibus Alpis
Succinctos gelido libantem cespite somnos,
Anachoreta, tremit; quæ quamquam frigora portet,
Conceptum Christi numquam domat illa calorem.
Qua nunc Elias, nunc te jubet ire Joannes,
Nunc duo Macarii, nunc & Paphnutius heros,
Nunc Or, nunc Ammon, nunc Sarmata, nunc Hilarion,
Nunc vocat in tunica nudus te Antonius illa,
Quam fecit palmæ foliis manus alma magistri.
Seu te Lirinus priscum complexa parentem est,
Qua tu jam fractus pro magna sæpe quiete
Discipulis servire venis, vixque otia somni,
Vix coctos capture cibos, abstemius ævum
Ducis, & insertis pingis jejunia psalmis.

[33] [victusque sobrietate & jejunio insignis.] Allegata, ut dixi, pleraque magis insinuant, quid fecerit Sanctus, dum sectabatur vitam solitariam, quam dum erat episcopus. Priora insinuant, Sanctum solitudinis ac liberioris orationis amore aliquando degisse in flammatis syrtibus & tesquis horridis, id est, in locis fervida arena horridis & inhabitatis, aliquando ad paludes, aliquando inter colles saxosos, & in antris montium tenebrosis, aliquando in præruptis montibus, quos poëta trementes inducit, breves in gelida humo captasse somnos, non valente tamen frigore, quod regnat in montium summitatibus, superare calorem divini amoris: tam horrida illum loca petiisse exemplo Eliæ, Joannis Baptistæ, Macarii gemini, aliorumque anachoretarum. Hæc procul dubio magis monachus au anachoreta exercuit Faustus, quam senex & episcopus. At subjungit, eo tempore aliquando venisse Lerinum, ut monachis serviret, & vix otia ad somnum captandum sibi indulsisse, vix coctos sumere cibos voluisse, a vino abstinuisse, jejuniis & psalmorum cantui deditum fuisse. Si hæc episcopus fecerit & senio fractus, facile quilibet conjicere poterit, quantas sectatus sit austeritates monachus, juvenis, & veribus robustior.

[34] [Videtur comes fuisse S. Maximi, ob electionem ad episcopatum latentis,] In Homilia de S. Maximo, quæ certo Fausti est, narrat, S. Maximum, dum erat abbas Lerinensis, quæsitum fuisse ad episcopatum Forojuliensem, sed fugisse ad condensa silvarum. Videtur latitanti adfuisse Faustus ipse, cum ita loquatur: Irruentibus fidelium turbis ventilantur universa, profunda eremi secreta versantur. Sub nudo axe cæli trium dierum ac trium noctium imbribus verberatur, sicut & ipse sum testis. Hæc ultima verba insinuant, latenti adfuisse imbribus expositum. Evasit ea vice S. Maximus; sed evadere non potuit, dum non diu post electus est ad cathedram Regiensem, quamvis & eo tempore longius etiam fugisset. Porro in dicta Homilia in laudem S. Maximi pronuntiavit S. Faustus, quæ de ipso Fausto æque dici possunt. Celebrat S. Maximum, quod patriam & omnia reliquisset, ut Lerinum veniret, uti ipse patriam reliquerat, multo etiam longius ab ea profectus, Lerinumque venit. Ait ad Regienses de S. Maximo: Quantas ille divitias vobis ac patriæ reportandas, quantos ille thesauros animabus vestris, dum in illo camino humiliationis (in monasterio) excoquitur, congregavit? Quanta ornamenta, quanta monilia fabricatus est? Vobis enim ille athleta Christi in illo agone sudavit, vobis, dum se extollit *, fructificavit; sibi illic serens, vobis colligebat, sibi quærens, vobis nescius acquirebat &c. Et mox: Vir ille præcipuus illic doctus, ut hic doceret: illic ditatus, ut hic fœneraret, illic illuminatus, ut hic refulgeret: illic purificatus, ut hic sanctificaret: & ut hic exercere posset confessionis curationem, illic quæsivit aromata & pigmenta virtutum. Hæc omnia ipsi quoque Fausto congruunt.

[35] Multa quoque prosequitur de Lerinensibus recte institutis a S. Maximo. At rursum illa omnia dici possunt de Fausto, [abbasque factus, monachos egregie instruxit.] qui Lerinensibus multo diutius præfuit, & cujus Homilias ad monachos habitas etiamnum aliquot habemus. Hinc laudatus num 29 Sidonius utilitatem concionum ejus insinuat. Propter Sermones ad monachos de ipso dici potest, quod de S. Maximo dixit: Quantas hic in illo deserto, sicut de Jesu Nave legimus, nequitiarum spiritualium exercitatissimus debellator, quantas in conversorum cordibus gentes peremit? Quantas nationes invisibilium adversariorum, quæ Israëlem de regno excludere conabantur, extinxit, studens in homine, velut in terra sancta, tamquam hostem interficere passiones, ac tamquam Dei populum introducere ac plantare virtutes, & quasi cultris lapideis, id est, fortibus Christi præceptis concupiscentias resecare, & circumcidere voluptates, & non minus exemplo quam imperio militum pectus armare, atque ad desiderium supernæ hæreditatis accendere? Possent hæc ex ipsis Sancti homiliis latius probari. Verum inter eruditos non convenit de Homiliis S. Fausto tribuendis: alii enim plures eidem, alii pauciores attribuunt. Itaque, cum prolixior necessaria sit disputatio, hanc de Homiliis sub finem Commentarii dabimus.

[36] Ex Opusculis, quæ Gennadius S. Fausto attribuit, primum tempore videtur, [Grati diaconi, de Opusculo suo consultantis,] quod commemoratur his verbis: Est ejus Epistola in modum libelli ad diaconum quemdam, Gratum nomine, edita, qui a fide Catholica discedens, ad Nestorianam abiit impietatem. In qua Epistola admonet eum credere, sanctam Mariam Virginem non purum hominem genuisse, qui postea susciperet Divinitatem, sed Deum verum & hominem verum. Editum est hoc Opusculum in Bibliotheca Patrum tom. 8 editionis Lugdunensis pag. 553 nomine Fausti Regiensis. Inscriptio Epistolæ est. Domino sancto & in Christo devinctissimo fratri Grato diacono Faustus. Ex decursu Opusculi colligitur, Gratum, quem & Græcum alibi fuisse dictum & Gregorium invenio, vitam duxisse solitariam. Miserat Opusculum suum male digestum ad S. Faustum, ut eum consuleret. Hic ea de causa sic orditur: Honoratus officio tuo, honoratus judicio, provocatus affectu, loquar tecum in humilitate sincera, in libertate benevola, in charitate non ficta, in verbo veritatis Mox tamen ostendit, non adeo libenter se respondere, quia de rebus tam profundis, & meas, inquit, ac tuas vires excedentibus. Paulo post insinuat, non admodum provectæ ætatis se tunc fuisse, inquiens: In tantæ autem rei consultatione, in qua longe viam regiam reliquisti, aliquos expertæ scientiæ viros, eruditione atque ætate seniores, quibus credere facilius possis, interrogare debueras. Itaque illa Epistola videtur scripta ante episcopatum.

[37] Erat geminus Grati error, alter Nestorianus, quod nollet beatissimam Virginem Mariam dici Matrem Dei, [errores refutat. eumque instruit.] alter Eutychianus, quo unam tantum Christo attribuebat naturam. Utrumque errorem docte refutat, primum ut hæresim Nestorianam; alterum ut errorem, a quo non caverant Ariani. Ex hoc colligitur, ante notam aut certe damnatam hæresim Eutychianam Opusculum fuisse scriptum: quod late figi potest circa annum 440, quando abbas erat Faustus. Tillemontius id probare alia ratione nititur, allegans duos loquendi modos, quos accuratos non credit: sed eos sano sensu explicandos tota disputatio insinuat, neque id negat Tillemontius. In fine Faustus monet Gratum, ut errores deserat, hoc ei consilium tribuens: Et si evadere pericula, non deforis ingruentia, sed intus concepta, desideras, nihil tibi utilius scias, quam ut sub alio quocumque probatissimo abbate vitam tuam munias, ac voluntates tuas senioris legibus tradas. Et, ut adversarii insidias possis evadere, te * scripturulam ipsam retinendam, imo supprimendam putavi, ne ultra in alterius alicujus Catholici, qui te minus diligeret, manum & conscientiam veniret. Ex hoc autem poteris agnoscere, sana esse intima cordis tui, si adhuc quasi liber me cultorem tuum, humiliter & amabiliter commonentem, sollicite & libenter audieris. Ante interrogationem incauta videbitur fuisse persuasio: post responsionem, inexcusabilis apparebit intentio. Quod si inter hæc aliquid mihi, qui austeris magis, quam dulcibus, sanari animam tuam cupio, credideris imputandum, memento osculis male blandientis præponi vulnera charitatis. Hactenus Faustus, cujus dicta quædam impugnavit postea Claudianus Mamertus, sed perperam, ut ostendam, dum agetur de alio Opusculo, quod idem Claudianus refutavit. Utrum Gratus resipuerit, an in erroribus suis permanserit, ignoramus.

[38] [Sanctus honoratur a S. Hilario Arelatensi,] Vivebat adhuc S. Caprasius, quando S. Faustus administrare cœpit cœnobium Lerinense, ut certo defunctus non sit ante annum 434, etiamsi in Vita apud nos data ad 1 Junii mors ejus figatur circa CDXXX; sed obiit anno incerto, præfecturam monasterii administrante S. Fausto. Illum ægrotantem invisit S. Hilarius Arelatensis cum S. Maximo Regiensi & Theodoro verisimiliter Forojuliensi, qui ea occasione non solum honorarunt S. Caprasium, sed etiam Faustum abbatem, ut in Vita S. Hilarii, ad V Maii data, auctor synchronus num. 12 narrat his verbis: Quemadmodum etiam servi Dei debeant honorari, documentis spiritualibus salubriter imitandum posteris non negavit. Nam cum S. Caprasium, sicut ipse dicere solitus erat, angelica in insulis conversatione degentem, infirmitate fatigari corporea, certis nuntiis comperisset; ad ejus occursum celeri se festinatione proripuit, ad cujus pedes residens, ut sui meminisset, humilitate submissa, sed virtute inclyta, flagitabat… In eodem loco tunc temporis S. Faustum presbyterum pariter & abbatem ita futurorum præscius honoravit, ut inter se & sanctos sacerdotes, Theodorum & Maximum, medium compelleret residere. Idem refertur minus accurate in Vita S. Caprasii serius scripta.

[39] [instruit fratrem S. Sidonii:] Habuit S. Faustus commendatum curæ suæ fratrem S. Sidonii Apollinaris, quod verisimiliter etiam contigit, dum Lerinensibus præerat. Hanc primam gratias eidem agendi causam agnoscit Sidonius in Carmine XVI ad Faustum, ita canens:

Hæc igitur prima est vel causa vel actio laudum,
Quod mihi germani, dum lubrica volvitur ætas,
Servatus tecum Domini per dona probatur
Nec fama titubante pudor. Te respicit istud
Quantum cumque bonum, merces debebitur illi,
Ille tibi. Sit laus, si labi noluit, ejus:
Nam quod nec potuit, totum ad te jure redundat.

Lubrica sive juvenilis ætas, qua erat servatus a Fausto frater Sidonii, suadet, Lerini servatum fuisse, licet eumdem & Regium sequi potuerit.

[40] Alium hospitem minus probum Fausto abbati attribuit Hieronymus Vignierius in Supplemento Operum S. Augustini tom. 2 sub finem Præfationis, ita scribens de Juliano Pelagiano: Omni ergo Italia rursus expulsus, [improbabile figmentum de recepto Lerini Juliano Pelagiano.] subit animo Galliam tentare. Lerinum itaque appulit, ubi a Fausto intempestiva charitate exceptus, & per aliquot menses fotus, virus suum non sine magno ipsius Fausti damno propaginavit: quod suo loco dicemus, si Deus vires & annos suffecerit: idque certis probationibus tam ex Fulgentio quam ex aliis: pluraque id generis, quæ multos latent, asseremus. Insipida est fabella, pro qua numquam allata est idonea ratio. Neque tamen displicuit Tillemontio in Fausto art. 2: sed minime id miror: neque enim inveni, alias quoque easque atroces in Faustum calumnias laudato scriptori displicuisse. Garnerius in Marium Mercatorem tom. 1 pag. 150 assertum prorsus improbabile refutavit variis rationibus; neque id ignoravit Tillemontius, cum idem assertum protulerit tom. 13 in S. Augustino, ibique Garnerii locum assignet. Ait quidem ibidem, non esse magni momenti, quæ allegavit Garnerius ad factum refutandum; nec tamen tentavit argumenta Garnerii solvere. Ego ad ipsum Garnerium studiosos lectores remitto. Nam si Vignierii assertum probari potuisset, dudum illud ex Fulgentio aliisque probatum haberemus. Si autem non magis probari possit, quam quæ dormitanti obrepunt somnia; si omni verisimilitudine, omni probabilitate careat, ne necessaria quidem erat tam studiosa refutatio, quam sit ea, quam dedit laudatus Garnerius.

[41] Circa posteriores annos, quibus monasterium Lerinense administravit S. Faustus, [Sanctus Abbas litem habet cum Theodoro episcopo,] graves habuit difficultates cum Theodoro Foro-Juliensi, in cujus diœcesi erat constitutum. De initio illius controversiæ non constat, nec satis novimus, quos habuerit progressus, & qua de re disceptaretur. Ex decreto tamen concilii, quo finita est, intelligimus, Theodorum Foro-Juliensem plus subjectionis exegisse a monachis Lerinensibus, quam sibi vindicaverat ejus decessor S. Leontius; ac verisimiliter voluisse, ut sibi liceret ex monachis, quoscumque vellet, clericos ordinare. Hisce opposuit se S. Faustus, idque ægre tulit Theodorus. Hac de causa habitum est concilium Arelatense, congregatum a Ravennio Arelatensi inter annum 449, quo Ravennius factus est episcopus, & annum 461, ut volunt, quo obierat Ravennius. Verum finis Ravennii non tam certus est, quam initium. Erat certo episcopus ab anno 449: sed incertum est, an multis annis sederit; cum nulla ejus reperiamus gesta, quæ certo post annum 451 contigerunt. Josephus Antelmius in fine Dissertationis de initiis ecclesiæ Forojuliensis edidit Acta concilii Arelatensis, quo de agimus: ibique pag. 210 in epocham ejus propius inquirit, existimatque concilium figendum anno 450 aut 451. Præcipua ejus ratio est, quod credat, in Arelatensi in favorem monachorum aliqua statuta, quæ non fuissent decreta post Chalcedonense, anno 451 habitum. Accedunt aliæ rationes, quæ apud Antelmium videri poterunt. Opinionem ejus, etiamsi certam dicere non ausim, veram esse suspicor, & ad hanc probabiliter amplectendam, movet me etiam initium episcopatus S. Fausti, quod circa annum 452 figendum existimo, ut mox dicam.

[42] Hoc constat, episcopos fuisse convocatos a Ravennio per litteras, [cujus causa concilium Arelate habetur,] apud Labbeum tom. 4 Conciliorum Col.mpressas, quarum hoc est initium: Quotiens membrum aliquod quolibet infirmitatis genere laborat, fieri non potest, quin ejusdem corporis etiam cetera membra condoleant. Et ideo causam, quæ inter sanctum episcopum Theodorum, & sanctum Valerianum vel sanctum Maximum, item episcopos, atque abbatem Faustum necnon & reliquos fratres insulæ Lerinensis acciderat, absque dubio omnes nos, qui in Christo unum sumus, differre non possumus, nisi id agamus, qualiter curetur & abstergatur. Ex allegatis videntur Valerianus & Maximus stetisse pro monasterio. Convenerunt tredecim episcopi, inter quos plures sanctitate illustres.

[43] [in quo] Nomina episcoporum videri possunt ibidem Col.uti & integrum eorum decretum, ex quo præcipua excerpo: Placuit ergo nobis, … ut, omnibus, quæ in querelam venerant, sollicite ventilatis atque discussis, sanctus ac beatissimus frater Theodorus episcopus primum exoraretur a nobis, ut scandalum, quod & ipse, sicut & nos, graviter dolebat exortum, differendo in tempora manere diutius non pateretur, sed potius ad recipienda satisfactionum remedia festinaret, & sanctum presbyterum Faustum, abbatem monasterii supradicti, indulta, si qua illa esset, culpæ venia, in pristina pace toto caritatis affectu reciperet, & ad insulam ac congregationnem, ipsi Deo dispensante commissam, cum sua gratia ac caritate dimitteret. Nec quidquam deinceps ex his, quæ sibi fratrem Faustum arguebat fecisse, aut verbis repeteret, aut animo retineret. Quin potius conlationem, utpote antiquus abba & episcopus, ei ut piam ac necessariam perpetuo exhiberet, & solatia secutura, quæ verbis dignabatur promittere, rebus ipsis, in quo usus exigeret, plenissime exhiberet: hoc tamen sibi tantummodo vindicaturus, quod decessor suus sanctæ memoriæ Leontius episcopus vindicaverat, id est, ut clerici atque altaris ministri a nullo, nisi ab ipso, vel cui ipse injunxerit, ordinentur; chrisma non nisi ab ipso speretur: neophyti si fuerint, ab eodem confirmentur: peregrini clerici absque ipsius præcepto in communionem vel ad ministerium non admittantur.

[44] [controversia finitur.] Monasterii vero omnis laïca multitudo ad curam abbatis pertineat: neque ex ea sibi episcopus quidquam vindicet, aut aliquem ex illa clericum, nisi abbate petente (adde ordinare aut quid simile) præsumat. Hoc enim & rationis & religionis plenum est, ut clerici ad ordinationem episcopi debita subjectione respiciant; laïca vero omnis monasterii congregatio ad solam ac liberam abbatis proprii, quem sibi ipsa elegerit, ordinationem dispositionemque pertineat, regula, quæ a fundatore ipsius monasterii dudum constituta est, in omnibus custodita. Hæc tam favorabilia sunt monasterio Lerinensi, ut verisimile non sit, plura petiisse aut desiderasse S. Faustum. Hunc quoque non fuisse visum culpæ obnoxium, insinuatur illis verbis, indulta, si qua illa est, culpæ venia; præsertim cum paulo post ad episcopatum promotus sit Faustus, ut modo videbimus.

[Annotata]

* l. excolit

* l. tuam

§ IV. Episcopus fit Regiensis: morum integritas in episcopatu: Romam profectus, anno 462 assistit concilio sub S. Hilaro Papa.

[45] [Sanctus fit episcopus Regiensis] Post memoratum concilium anno incerto ad Regiensem episcopatum promotus est S. Faustus, succedens S. Maximo, cui ante suffectus erat abbas Lerinensis. Bis ideo S. Maximi successorem fuisse dicit Sidonius in ante laudato Carmine XVI. Nam indicans, S. Faustum subinde Lerinum venire solitum, dum erat episcopus, ac monachis proponere præclara exempla Sanctorum, qui ibidem vixerant, illa exprimit his verbis:

Fratribus insinuans, quantos illa insula plana
Miserit in cælum montes: quæ sancta Caprasi
Vita senis, juvenisque Lupi: quæ gratia patrem
Mansit Honoratum: fuerit quis Maximus ille,
Urbem tu cujus monachosque antistes & abbas
Bis successor agis &c.

Monachi Lerinenses fuerant omnes illi cum S. Fausto. Alii jam memorati sunt. Lupus vero, junior ad episcopatum protractus, est S. Lupus Trecensis, cujus Acta ad XXIX Julii sunt illustrata. S. Maximi, cujus causa versus recitavi, primum monachos abbas regendos accepit Faustus, deinde urbem antistes.

[46] Baronius ad annum 472 num. 18 credidit, circa eumdem annum figendam Fausti promotionem ad episcopatum. [non circa annum 472,] At ea chronotaxis longe aberrat, cum saltem ante annum 462 fuerit episcopus. Dionysius Sammarthanus tom. 1 Galliæ Christianæ col. 391 mortem S. Maximi decessoris figit circa annum 460, & consequenter initium episcopatus Fausti. Hæc opinio certe minus a vera distat. Præplacet tamen conjectura Tillemontii, qui Nota 3 in Faustum suspicatur, ab anno 456 inchoandum circiter Fausti episcopatum. Ratio est, quod in Epistola XI S. Hilari Papæ tom. 4 Conciliorum Col.nter viginti episcopos nominetur nonus. Si enim servatus ibi est ordo temporum, quibus singuli fuerunt ad cathedram promoti, non paucis annis fuerat episcopus, qui inter viginti erat nonus. Epistola autem illa est anni 464, quo octo annis episcopatum gesserat, si promotus erat anno 456.

[47] Hoc Tillemontii argumentum si quid valet; citius etiam figendum videtur principium S. Fausti. [sed potius circa 452.] Nam pro ordine, quo inter viginti episcopos recensetur, potuit facile ad annos duodecim aut plures fuisse episcopus ante annum 464. Accedit, quod sequatur primus post S. Veranum Venciensem, qui ab anno 451 fuit episcopus, cum tunc scripserit ad S. Leonem Papam, ut dictum est ad X Septembris in S. Verano. Nihil quoque obstat, quo minus anno 451 aut 452 ad cathedram promoveri potuerit S. Faustus. Nam postrema S. Maximi mentio fit in concilio Arelatensi, de quo num. 41 dixi, habitum esse inter annum 449 & 461. Si itaque in fine ipsius anni 449 habitum est concilium, & sequenti 450 obiit S. Maximus, potuit eodem promoveri Faustus. Aut si utrumque uno alterove anno accidit serius, potuit promoveri anno 452. Itaque, omnibus consideratis, malim principium episcopatus ejus figere circa annum 452, quam serius, donec certior aliqua temporis nota afferatur.

[48] [Sanctus Antistes humiliter de se loquitur, sed miris laudibus] S. Faustus in Homilia de S. Maximo cum hujus laude humiliter de se dicit, alloquens populum Regiensem: Merito se vobis imputet (id est, vos sibi obstrictos credat) illa insula Lerinensis ex hoc uno atque unico munere (dati S. Maximi) licet multum erubescat ex alio. Humilis Viri de se dictum art. 3 ita excipit Tillemontius: Timeo, ne verum dicat. Verum inanis est ille timor. Certe S. Sidonius, qui Faustum melius noverat, id minime timuit, quando lib. 9 in Epistola 9 ad ipsum Faustum ita scripsit: Nam quis æquali vestigia tua gressu insequatur, cui datum est soli loqui melius, quam didiceris, vivere melius, quam loquaris. Quocirca merito te beatissimum boni omnes, idque supra omnes, tua tempestate concelebrabunt: cujus ita dictis vita factisque dupliciter inclaruit, ut quando quidem tuos annos jam dextra numeraverit, sæculo prædicatus tuo, desiderandus alieno, utraque laudabilis actione decedas, te relicturus externis, tua proximis. Hisce interim magis credam, quam Tillemontio.

[49] [celebratur a S. Sidonio, qui insignes] Mutatos nova dignitate non fuisse Sancti mores, liquet ex verbis Sidonii num. 30 datis: Nil ab abbate mutatus per sacerdotem: quippe cum novæ dignitatis obtentu rigorem veteris disciplinæ non relaxaveris. Eumdem quoque in orando ejus fuisse fervorem, ibidem Sidonius asserit, imo & parem solitudinis amorem, similia vitæ eremiticæ exercitia, ut videri potest in parte Carminis 16 data num. 32; licet illa frequentius in vita monastica, rarius in episcopatu, ibique maxime ad spiritus fervorem piis id genus vitæ solitariæ exercitiis instaurandum, credendus sit obivisse Sanctus. Nam in officiis episcopalibus diligentissimum fuisse, multa insinuant. De virtutibus Antistite sancto dignis in laudato Carmine nonnulla insuper breviter cecinit Sidonius, volens ignorare, quæ ageret, ut recenseret ea, quæ per vices agere solebat. Protectorem minorum ac humilium fuisse contra fastum potentium, docendo illos, mundi vanitatem contemnere, forsan innuunt hi versus.

Seu te commissus populus tenet; & minor audet,
Te medio, tumidos majorum temnere mores.

Forsan etiam insinuare voluit poëta, juniores fuisse a Sancto doctos non imitari majorum suorum ambitionem, superbiam, fastum; sed modestiam & humilitatem diligere, honores ac dignitates non sectari, mundana omnia, ut vana ac brevi præteritura spernere. Hæc Sanctum frequenter inculcasse, ex ejus discimus Homiliis.

[50] [ejus virtutes recenset,] Sequentia carmina testantur misericordiam S. Fausti in pascendis pauperibus, ægrotis, peregrinis, carcere detentis, & in mortuis sepeliendis, etiam propriis manibus.

Seu tu solicitus curas, qua languidus esca,
Quave peregrinus vivat, quid pascat & illum,
Lubrica crura cui tenuat sub compede carcer.
Seu mage funeribus mentem distractus humandis,
Livida defuncti si pauperis ossa virescant,
Infastiditum fers ipse ad busta cadaver.

Demum curam docendi pro concione populum prædicat Sidonius his verbis:

Seu te conspicuis gradibus venerabilis aræ


Concionaturum plebs sedula circumsistit,
Expositæ legis bibat auribus ut medicinam,
Quidquid agis, quocumque loci es, semper mihi Faustus,
Semper Honoratus, semper quoque Maximus esto.

Si sedulus imitator fuit SS. Honorati & Maximi, ut insinuat Sidonius; si semper fuerat faustus, semper honoratus: semper maximus, ut simul insinuare voluit: si talem non solus Sidonius, sed reliqui etiam Galliarum episcopi crediderunt, ut per decursum videbimus, non erat sane, cur Lerinenses erubescerent de munere Regiensibus dato in Fausto, ut vult tantarum laudum obtrectator Tillemontius.

[51] Facundas pariter atque utiles fuisse conciones S. Fausti, [doctasque ejus & utiles conciones.] liquet ex aliquot Sidonii locis jam datis. Rursum de iis loquitur lib. 9 Epist. 3, auresque suas allegat testes. Licet enim, inquit, prædicationes tuas, nunc repentinas, nunc, ratio cum poposcisset, elucubratas, raucus plosor audierim, tunc præcipue, cum in Lugdunensis ecclesiæ dedicatæ festis hebdomadalibus collegarum sacrosanctorum rogatu exorareris, ut perorares. Ibi te inter spiritales regulas vel forenses medioximum quiddam concionantem, quippe utrarumque doctissimum disciplinarum, pariter erectis sensibus auribusque curvatis ambiebamus, hinc parum factitantem desiderio nostro, quia judicio satisfeceras. Ex his habemus, in aliena etiam provincia ab episcopis rogatum fuisse; ad prædicandum: unde constat, favorabile fuisse omnium de ejus prædicationibus judicium. Quod vero medium quoddam dicendi genus inter spiritale & forense Fausto attribuit Sidonius, videtur facere, quia in ejus Homiliis nec pietas ecclesiastica, sive auctoritas sacrarum Litterarum, sive moralis doctrina, desideratur; neque elegantia aut eloquentia forensis. De utilitate mox subjungit: Neque enim, quisquis auscultat docentem te disputantemque, plus loqui discit, quam facere laudanda.

[52] Magnificis quoque elogiis S. Faustum exornavit Ruricius Lemovicensis episcopus, [Similibus laudibus ornatur a Ruricio Lemovicensi.] sed pauca solum huc transferam, alia postmodum recitaturus suo loco. Primam ordine impressionis ad Faustum Epistolam in Bibliotheca Patrum tom. 8 pag. 559 Ruricius orditur hoc modo: Olim te, Domine mi venerande ac beatissime sacerdos, fama celeberrima prædicante, cognovi. Olim desiderio pii amoris infuso illis te, quibus scribere dignaris, oculis cordis intueor: sed nihilominus etiam corporeis videre festino; si quo modo possim, intercedentibus vobis, peccatorum meorum vincula disrumpere, acceptisque columbæ illius pennis, a venantium laqueis evolare: & vobiscum positus in Dominica lege requiescere &c. Post multa Epistolæ finem imponit his verbis: Supplici itaque prece deposco, ut de illo thesauro penetralium vestrorum, unde nova & vetera proferre consuevistis, peritissimi utpote medici, qui languentium innumeras & varias ægritudines quotidie gratia Dei adjuvante sanatis, languori quoque meo, quæ convenire cognoscitis, medicamenta mittatis. Multi quoque alii ad Faustum consilii petendi gratia recurrerunt. Transeamus modo ad particularia ejus in episcopatu gesta.

[53] Anno 462 Romæ fuisse S. Faustum, atque ibidem interfuisse concilio, [Interfuit anno 462 concilio Romano sub S. Hilaro Papa,] quod habuit S. Hilarus Papa, intelligitur ex Epistola 8 S. Hilari tom. 4 Conciliorum Col.ubi hæc leguntur. De quibus, præsidente fratrum numeroso concilio, & ex diversis provinciis ad diem natalis nostri in honorem beati Petri apostoli per Dei gratiam congregato, præsidentibus fratribus & coëpiscopis nostris, Fausto atque Auxanio, atque agentibus plurimis, quæ vigorem respiciunt auctoritatemque judicii, id a nobis pacis est amore constitutum, ut in sententia, quam sub adversione utriusque legationis inde directæ, Christo Domino nostro inspirante, protulimus, neque caritas euangelicæ indulgentiæ, neque Apostolicæ virga defuerit disciplinæ. Ex allegatis verbis habemus, Faustum interfuisse concilio Romano, ac verisimiliter Romam fuisse cum Auxanio legatum ab episcopis Gallicanis, cum utriusque legationis fiat mentio.

[54] [quo legatus videtur cum Auxanio ab episcopis Gallis.] Actum est in illo concilio de causa Hermetis episcopi, & de aliis ad ecclesias Gallicanas pertinentibus, ut latius videri potest in ipsa Epistola, & dictum est ad X Septembris in S. Hilaro Papa § 5. De eodem concilio, & de Fausto & Auxanio legatis, meminit S. Hilarus in Epistola 10 ad episcopos diversarum provinciarum Galliæ his verbis: Unde omnia, quæ a nobis sunt per fratres & coëpiscopos nostros Faustum & Auxanium definita, roborantes &c. Epistola XI Hilari scripta est anno 464 de causa S. Mamerti ad viginti Galliarum episcopos, inter quos nonus ponitur Faustus. Quamdiu hic Romæ manserit, non invenimus. Discesserit verisimiliter non diu post absolutum concilium. Interim hæc legatio ostendit, magnam fuisse opinionem episcoporum Galliæ de eruditione Fausti, & in rebus agendis prudentia.

§ V. Respondet Faustus ad tres quæstiones, ac in eo scripto sustinet, nullam creaturam dicendam esse incorpoream: scriptum illud a Mamerto Claudiano refutatur.

[Opusculum Fausti, quod refutatum a Mamerto Claudiano,] Gennadius in Catalogo cap. 87 inter alia Fausti scripta de uno ita loquitur: Legi ejus … & alium (libellum) adversus eos, qui dicunt, esse in creaturis aliquid incorporeum: in quo divinis testimoniis & patrum confirmat sententiis, nihil credendum incorporeum præter Deum. Idem cap. 85 de Claudiano Mamerto ita habet: Claudianus Viennensis ecclesiæ presbyter, vir ad loquendum artifex, & ad disputandum subtilis, composuit tres de statu vel de substantia animæ libros, in quibus agit intentionem, quatenus ostendat aliquid incorporeum præter Deum. Utrumque Opusculum etiamnum exstat. Primum, quod Fausti creditur, impressum est integrum tom. 8 Bibliothecæ Patrum Lugdunensis pag. 548: & procul dubio est illud ipsum Opusculum, quod refutavit Claudianus. Hujus Opus, quod majoris est molis, & tribus libris distinctum, habetur tom. 6 a pag. 1045, inscribiturque De Statu animæ. Præmittitur ibidem responsum Fausti ad tertiam quæstionem, acsi illud solum impugnasset Mamertus aut Mamercus Claudianus. At hic scripsit contra totum Fausti Opusculum, ut mox videbimus. Quo anno Opusculum Fausti scriptum sit, non invenimus. At certe scriptum est ante mortem Claudiani, qui istud oppugnavit. Verisimiliter tamen scriptum est, dum Faustus erat episcopus, licet ne hoc quidem certo probari valeat.

[56] Occasio scribendi erat episcopus, cujus nomen Faustus tacuit, sed eruditionem laudavit. Proposuit ille Fausto tres quæstiones, de quarum prima in responso sic loquitur: Quæris a me, reverendissime sacerdotum, quomodo Arianis respondendum sit, [ab illo scriptum ad tres quæstiones. Responsio ad primam Catholica.] qui blasphemo ore conantur asserere. Non potest, inquiunt, fieri, nisi ut junior sit Genitus ab Ingenito. Tum modeste ait, se responsurum, non tam pro rei instructione, quam pro fidei confessione. Innuunt hæc verba, breve futurum responsum. Mox ante quæstionis solutionem humiliter ista præmittit: Respondeo ergo, sicut respondere discipuli magistris interrogantibus solent. Itaque ad præceptum beatitudinis vestræ loquor, ut discutias imperitiam. Contestor, ut doceas. Nam apud eruditissimum si reticeam, vix possum scire, quid nesciam. Deinde subjungit responsum satis prolixum pro Epistola, breve pro gravitate rei. Claudianus Mamertus lib. 1 cap. 2 fatetur, non parum Catholicam proferri eo responso sententiam; sed brevitatem carpit. Non dubito, quin prolixius disputaturus fuisset ipse Claudianus, sicut disputavit de anima: nec tamen video, improbandam fuisse brevitatem Fausti: neque enim prolixiora semper sunt meliora.

[57] De secunda quæstione sic loquitur Sanctus: Post hæc sequenti loco quæris a me, [Catholica item responsio ad secundam,] quomodo juxta substantiam Dei in Epistola quadam (nimirum Fausti ad Gratum aut Græcum) scriptum sit: Nihil sensit patiente sensu, sed sensit compatiente affectu. Hæc quæstio ostendit, Epistolam Fausti ad Gratum ab illo episcopo visam esse. Nam ibi usus fuerat Faustus locutione illa minus cauta: Nihil sensit patientis sensu, sed sensit compatientis affectu. Et mox addiderat: Nihil sensit (Deus) pro diversitate substantiæ, sed sensit pro unitate personæ. Mentem suam ulterius in eodem Opusculo aperuerat Faustus, negando passam esse Divinitatem, & inferendo ex hac veritate, duas esse Christi naturas. Idcirco de iis, quæ Christus passus est, dixerat: Quæ omnia Deus non in se (id est, Divinitate) sed in natura suscepti hominis excepit. Similia ibi deinde rursum dicit, neque sententiam suam relinquit ambiguam. Rogabat tamen episcopus, quid vellet per illa verba, sed sensit compatientis affectu. Quæ sane, præsertim si avellantur a reliquis, in pravum sensum detorqueri possunt. Responsio Fausti summatim hæc est: Deum carere affectionibus, ideoque affectum compassionis non aliter Deo attribui, quam humano loquendi modo, quemadmodum eidem in sacris Litteris tribuuntur ira, furor, pœnitentia, imo & oculi, aures, os, odoratus, manus & pedes; ut per similitudinem cum humanis divina utcumque explicentur.

[58] Poterat hæc expositio sufficere, ut constaret de sano verborum sensu. [oppugnata tamen a Claudiano & a neoterico,] Verumtamen Claudianus cap. 8 multa contentione responsum Fausti exagitat, & operose probat, non affici Deum, quod ipsum Faustus dixerat. Itaque bene quidem refutat illum loquendi modum, sensit compatientis affectu, obvio sensu sumptum: sed adversarium sibi magis confinxit, quam habuit; attribuens Fausto, quæ aperte negabat. Magis etiam Fausti sensum corrupit Ceillierus tom. 15 pag. 27, dum attribuit Fausto, quod asseruerit, Divinitatem in Jesu Christo passam esse, non in sua natura, sed sensu compassionis. Plane falsum est, umquam dixisse Faustum, Divinitatem modo quocumque passam esse: sicut falsum est, quod subjungit: Non habemus amplius primam (secundam) illam partem. Idem auctor in Fausto pag. 163 illam ipsam partem, quam dixerat excidisse, in breve contrahit compendium, sed rursum non satis fideliter. Quod Faustus, inquit, dicit ad secundam quæstionem eo tendit, ut probet, Divinitatem esse obnoxiam passionibus, verumque esse aliquo sensu, in Deo locum habere iram, pœnitentiam &c. Dico, hæc esse plane falsa, & ad ipsum Faustum provoco.

[59] [qui ejus verba male exposuerunt,] Nihilo melius Faustum refutat assignando verba S. Augustini lib. 1 Confessionum cap. 4 ubi sic alloquitur Deum: Amas, nec æstuas; zelas, & securus es; pœnitet te, & non doles; irasceris, & tranquillus es &c. Neque enim alia dicit ipse Faustus, qui passionem omnem a Deo amovet, dicens: Deus vero his non passibiliter afficitur, quia ei inesse jugiter & naturaliter dignoscuntur. Humano autem modo in Scripturis iram aliosque affectus angelis & ipsi etiam Deo attribui, observat Augustinus lib. 9 de Civitate cap. 5, dicens, quod tamen istarum nomina passionum consuetudine locutionis humanæ etiam in eos (angelos) usurpentur, propter quamdam operum similitudinem, non propter affectionum infirmitatem: sicut ipse Deus secundum Scripturas irascitur, nec tamen ulla passione turbatur. Hoc enim verbum vindictæ usurpavit effectus, non illius turbulentus effectus. Audiamus modo, quomodo iram Dei Faustus quoque exponat: Cæterum, inquit, Dei ira, justitia est; Dei furor, severitatis vigor est &c. Nihilo magis hæc expositio aut affectus Deo attribuit, quam Augustini. At Claudianus videtur Fausti verba, Deus vero his non passibiliter afficitur, in alienum sensum detorsisse, acsi dictum fuisset, afficitur quidem, sed non passibiliter; cum tamen sequentia verba clare indicent, utrumque negari in Deo a Fausto, id est, passionem & quemcumque affectum: si enim omnes virtutes jugiter & naturaliter sunt in Deo, iis nullo modo afficitur, ut ait ipse Claudianus, & ulterius explicat. Verum de his satis.

[60] [Tertio respondit, solum Deum dicendum incorporeum,] Tertia quæstio Fausto proposita erat: Quæ in rebus humanis corporea, quæve incorporea sentienda sint. Respondit Faustus, nihil videri incorporeum dicendum præter Deum. Henricus Canisius, qui illud Fausti Opusculum primus edidit, annotavit, Turpem & gravem errorem esse hunc Fausti, eorumque, qui Fausto faverunt (ut videtur etiam Gennadius fecisse) negantium, ullam creaturam esse incorpoream. Similia observant alii. Mihi quoque nullum est dubium, quin & anima nostra & angeli sint incorporei, cum eam doctrinam modo teneat Ecclesia Catholica. Verumtamen existimo, Faustum hujus erroris causa gravius accusari, quam mereatur, spectato tempore, quo scripsit, & modo, quo opinionem suam proposuit: nam forte magis solo nomine, quam re ipsa, ab hodierna & vera sententia dissensit, dum & animas & angelos noluit dici incorporeos; sed solum Deum incorporeum dicendum credidit.

[61] [quod aliquo sensu non improbavit S. Augustinus,] Quæstionem illam, prout eo tempore disputabatur, multum de nomine habere potuisse, observat S. Augustinus in Epistola 166 (alias 28) ad S. Hieronymum, quem de animæ origine consulebat. Exponit ibi prius, quid sibi de anima compertum sit, & sic loquitur, Incorpoream quoque esse animam, etsi difficile tardioribus persuaderi potest, mihi tamen fateor esse persuasum. Sed ne verbi controversiam vel superfluo faciam vel merito patiar, quoniam cum de re constat, non est opus certare de nomine: si corpus est omnis substantia vel essentia, vel si quid aptius nuncupatur id, quod aliquo modo est in se ipso, corpus est anima. Item, si eam solam incorpoream placet appellare naturam, quæ summe incommutabilis & ubique tota est, corpus est anima; quoniam tale aliquid ipsa non est.

[62] Porro, si corpus non est, nisi quod per loci spatium aliqua longitudine, [licet neget animam nostram esse corpus extensionis capax.] latitudine, altitudine ita sistitur vel movetur, ut majore sui parte majorem locum occupet, & breviore breviorem, minusque sit in parte, quam in toto, non est corpus anima. Per totum quippe corpus, quod animat, non locali diffusione, sed quadam vitali intentione porrigitur … Quapropter, si anima corpus esse dicenda est, non est certe corpus, quale terrenum est, nec quale humidum, aut aërium, aut ætherium. Omnia quippe talia majora sunt in majoribus locis, & minora in minoribus: & nihil eorum in aliqua sui parte totum adest; sed ut sunt partes locorum, ita occupantur partibus corporum. Unde intelligitur anima, sive corpus, sive incorporea dicenda sit, propriam quandam habere naturam, omnibus his mundanæ molis elementis excellentiore substantia creatam, quæ veraciter non possit in aliqua phantasia corporalium imaginum, quas per carnis sensus percipimus, cogitari, sed mente intelligi, vitaque sentiri. Ita S. Augustinus. Ex hisce perspiciet studiosus lector, de substantia animæ, utrum dicenda sit corporea an incorporea, sic disputatum fuisse temporibus Augustini, qui illa scripsit, dum junior erat Faustus; ut resolutio quæstionis fere dependeret a definitione corporis. Quæ tertio loco datur corporis descriptio, ut verior postmodum recepta est, & secundum illam S. Augustinus animam esse incorpoream indubitanter asserebat, prout modo docet Ecclesia.

[62] Nunc aliqua sunt observanda propter ignorantiam recentiorum quorumdam, [Erravit Faustus in quæstione de nomine, eaque necdum definita;] qui dicti erroris causa vehementer contra Faustum exclamant, Claudianum vero Fausti adversarium magnis extollunt laudibus, etiamsi pro uno, quem refutat, in plures eosque deteriores inciderit errores. Primo Ecclesia necdum definiverat, corporeane an incorporea sit anima. Secundo non solus Faustus, sed & alii plures, cum ante tum post illum, sustinuerunt, solum Deum esse incorporeum. Hinc Gennadius num. 55 de Opusculo Fausti non minus honorifice loquitur, quam de opposito Claudiani. Tertio si definitio corporis repetatur ab extensione dimensionis capace, sive eo fere modo, quo S. Augustinus supra num. 62 corpus describit, turpis sane est error animam dicere corpoream. At Faustus consequenter negavit, id solum esse corpus, quod tali definitione comprehenditur; sed voluit, omnem substantiam, quæ non est infinita, immutabilis, & ubique tota, corpus dicendam esse, & consequenter, omnem substantiam creatam corpus nominandam. Quarto nullam qualitatem mere corpoream animæ attribuit: neque enim animam dixit oculis corporeis visibilem, aut per partes divisibilem, aut corruptioni corporum obnoxiam, aut per partes extensam, aut mortalem. Quinto argumenta, quibus utitur, ostendunt, non verum corpus, sed substantiam finitam loco & tempore, mutabilem variis affectibus, aut pulchram divina gratia, aut peccatis fœdatam, gaudiorum quoque & dolorum capacem, eum animæ nostræ tribuisse; non materiam vere corpoream.

[64] Quare non video, in ipsis qualitatibus animæ aut angelorum errasse Faustum, [licet error ejus fuerit exaggeratus ab adversario,] idemque puto dicendum de aliis quibusdam Patribus, qui sic locuti sunt; sed erravit in nomine, dum substantiam spiritalem corpus potius vocandum credidit. Hic autem error, si tempus spectetur, adeo venia dignus erat, ut eum reprehendendum non credidisset S. Augustinus ante laudatus. Verum Mamertus Claudianus, qui breve Fausti scriptum tribus libris prolixe refutare voluit, prout in secundo Fausti responso adversarium, quem non habebat, sibi quæsivit, sic in illa opinione refutanda errores confinxit, quos Faustus minime asseruit. Attulerat Faustus locum satis prolixum ex Cassiano Collat. 7 cap. 13, probare intendens, juxta quosdam Patres solum Deum esse incorporeum. At illa verba idcirco non est censendus pro suis omnia adoptasse. Attamen Claudianus non solum illa refutat, & ex iis sententiam, quam vult, Fausto attribuit, ut nonnulli etiam fecerunt neoterici, sed multa etiam alia, quæ refutaret, excogitavit. Noluit Claudianus umquam inquirere, quo sensu animam & angelos corpora dixerit Faustus, ideoque cæcos passim dedit ictus, & vix attigit illud, quod volebat Faustus. Attamen noverat ex S. Augustino, diversas esse acceptiones sive definitiones corporis: nam ipsam Augustini Epistolam, qua illæ enumerantur, adducit lib. 2 cap. 9. Itaque non debuisset solum ex unica, eaque jam vulgari, corporis acceptione Faustum oppugnare, sed sensum ejus exponere, quod non fecit; aut saltem definitionem corporis contra Faustum bene stabilire.

[65] [qui in plures incidit errores multo graviores,] Si modo lubeat Claudiani Opus, quod neoterici plures laudibus prosequuntur, curiose scrutari, pro uno errore de nomine, quem refutavit, inveniemus non paucos deteriores. Nam primo angelis attribuit duplicem substantiam, sive corpus & spiritum, lib. 1 cap. 12 & 13, & rursum lib. 3 cap. 5, ut explicet, quomodo Gabriel fuerit apud sanctissimam Mariam. Errorem hunc Mamerti Claudiani agnoscit Tillemontius tom. 6 in S. Mamerto ejus fratre art. 9, sed ait, quod in eo non nisi sequatur illud, quod multi Sancti & antiqui Patres dixerunt. At idem est de Fausto. Cur ergo crimini vertitur Fausto post Patres in quæstione de solo nomine errasse, si non nisi laudem meretur Claudianus, etiamsi angelis vera attribuat corpora, utpote a spiritibus distincta, errore graviore? Secundo lib. 3 cap. 7 Claudianus dæmonibus corpora attribuit, eosque & spiritibus & corporibus constare ratiocinando contendit, ut similiter agnoscit Tillemontius. Tertio ab aliquot Origenis erroribus non cavit. Nam lib. 1 cap. 24 aperte tradit, animas extitisse ante corpora, & in pœnam peccatorum in corpora dejectas esse. Idem insinuavit cap. 21. At is error est Origenistarum jam ante damnatus. Alium Origenis errorem insinuat cap. 22 & clarius cap. 13, ubi multiplicando errores, ait, Sanctorum corpora, quæ immutari merebuntur, in gloriam angelicis exæquanda corporibus, id est, Sanctos in cælo non habituros corpora humana, sive carne & ossibus constantia, sed angelica sive cælestia. Et ad hoc probandum abutitur his Christi verbis: Et erunt sicut angeli in cælo. Duplex est ibi error, alter jam dictus, quo angelis attribuit cælestia corpora a Spiritibus distincta, alter Origenis, quo Sanctis talia corpora post resurrectionem adscribuntur.

[66] [& vel sic a neotericis multum laudatur.] Mitto alia minus probanda in illo Opere, ut paucis doceam, qua de causa aliquot Claudiani errores censuerim assignandos. Enumerati errores longe deteriores sunt, quam unicus sit Fausti de voce error. Vel sic tamen Opus illud Mamerti Claudiani multis laudibus celebratum a neotericis invenio: ac nominatim Tillemontius in S. Mamerto articulum 10 fere totum impendit in laudem illius Operis. Verumtamen si enumerare vellem paradoxa in illo Opere asserta, quæ numquam poterunt probari; si inepta ratiocinia, quibus textus sacræ Scripturæ aut Patrum in alienum prorsus sensum pertrahuntur, prolixa admodum fieret oratio: sed ea aliaque mitto, quod non spectent ad propositum nostrum: nam vitia aliqua dicti Operis solum assignare volui, ut studiosus lector intelligat, quam inique plerique neoterici S. Faustum tractaverint, cum levia ejus errata non modo studiose observaverint, sed multis etiam verbis exaggeraverint, quando graviora adversariorum ejus aut dissimulando prætereunt, aut leviter attingendo excusant. Neque hoc observo de unica illa Epistola, sed idem deprehendi de omnibus plane Fausti Operibus.

[67] Porro non negaverim, aliqua recte disputari in libris Mamerti Claudiani, [Quomodo Opus laudatum sit a Sidonio: in quo recte] multamque in iis esse eruditionem profanam & philosophicam. Dedicavit Claudianus Opus suum Sidonio Apollinari necdum episcopo, & in litteris pag. 1045 eidem præfixis utcumque insinuat, nescire se, cujus esset scriptum, quod refutaverat, petitque judicium Sidonii, viceritne, cesseritve, sibi interim victoriam adscribens, dum inferius de tertio suo libro sic loquitur: Post saucios ex adversaria acie palantes insequitur. Sidonius, quamvis alias promptissimus fuerit ad amicos suos laudandos, tanto tempore ad hæc nullum dedit responsum, ut de illo ejus silentio multum conqueratur Claudianus in alia Epistola, ibidem pag. 1041 impressa. Ad hanc tandem respondit Sidonius, multamque Operi ejus laudem impertitur. Si quis tamen verba Sidonii curiosius examinaverit, clare perspiciet, stilum multiplicemque varietatem doctrinæ profanæ fuse laudari, & nihil præterea. Eadem laus memorato Operi datur a Sidonio in alia Epistola pag. 1042. At nihil respondit ad illud, quod quærebat Claudianus, viceritne, cesseritve. Ego eatenus lubens dicam vicisse Claudianum, quod probaverit animam esse incorpoream, sive eum vicisse in controversia de voce.

[68] Quod vero spectat ad qualitates, quas animæ attribuit Faustus, [refutatus sit Faustus, & in quibus perperam.] nimirum eam esse in loco definito & limitato, non esse vero in iis locis, de quibus solum cogitat, & consequenter distinctam esse animæ substantiam a sui actibus, nec ejus substantiam esse cogitationem ipsam actualem; insuper, eam moveri de loco ad locum, gaudii capacem esse & doloris, aliaque hujusmodi; nihil ex hisce recte refutatum a Claudiano invenio. Contra perspicio, in paradoxa ipsum incidisse & apertos errores, dum asserta Fausti conatur refellere. Ceterum ut redeam ad Faustum, opinionem suam etiam repetiit in Epistola mox examinanda: nam rogatus de anima, corporea an incorporea sit, respondit: Quod temporibus non includitur, nec locorum terminis coërcetur (quod soli Deo competit) hoc tantum incorporeum esse cognosce &c. Credebat Faustus, hunc loquendi modum, quo corpus vocabat, quidquid infinitum, simplicissimum, immutabile & æternum non erat, utilem esse contra Arianos ad probandam Filii & Spiritus sancti Divinitatem. Erat ejus tempore, ut jam monui, modus ille loquendi tolerabilis, quod non haberetur certa corporis definitio, nec ulla Ecclesiæ de his decisio; sed aliter loquendum nostro tempore, quo necesse est spiritus quoslibet dicere incorporeos.

§ VI. Epistola Fausti ad Benedictum Paulinum: an quædam ex illa sint improbata a S. Avito Viennensi?

[Sanctus a Paulino, vitæ liberioris viro, consultus] Exstat quoque epistola S. Fausti ad Benedictum Paulinum, in Bibliotheca Patrum impressa post modo memoratam. Non recensetur illa inter scripta Sancti a Gennadio: sed is fatetur, se non omnia legisse, & idcirco aliqua omittere. Stilus vero illius Epistolæ cum stilo Fausti recte congruit, & Fausti cujusdam Epistolam esse, habemus ex S. Avito, ut omnino S. Fausto videatur attribuenda. Nescimus, quo tempore scripta fuerit hæc Epistola, cum solum sit memorata post mortem S. Fausti, quando de nonnullis illius Epistolæ sententiis consulebatur S. Avitus. Itaque id solum constat, Faustum fuisse episcopum, dum Epistolam scripsit. Ratio scribendi erat consultatio cujusdam Paulini, non satis noti, quem Burdigalensem fuisse, habemus ex S. Avito. Paulinus ille, aut Benedictus Paulinus, quantum colligitur ex quæstionibus propositis, erat vitæ liberioris, & non satis instructus de fidei nostræ articulis, aut certe nimium sibi blandiebatur. Hac de causa gravibus verbis admonitus fuerat a quodam Marino, qui acerbitatem suppliciorum, quibus peccatores post mortem cruciabuntur, Paulino proposuerat: sed hic non videtur plenam fidem Marino habuisse, eaque de causa ad Faustum recurrisse, ut ejus exquireret sententiam. Sirmondus noster in Annotatis ad Epistolam 4 S. Aviti videtur insinuare, Epistolam Paulini etiamnum exstare: sed ea non aliter mihi nota est, quam ex responso S. Fausti.

[70] [de pœnitentia in extremo vitæ articulo petenda,] Hic autem Epistolam suam sic orditur: Admiranda mihi semper tuarum pagina litterarum, nunc abundantius gemina eloquii & fidei luce præfulsit, dum super statu animæ cogitans, timore sollicito futura judicia suspirat … Quædam enim scientiæ portio est, scire quod nescis, & ea, quæ ignoranter non intelligis, prudenter inquirere. De prima ejus quæstione ita subdit: Primo loco inquirendum putasti, si incumbentibus extremæ necessitatis angustiis momentanea pœnitentia capitalis inimica persuasione mentitur, qui maculas longa ætate contractas subitis etiam inutilibus abolendas gemitibus arbitratur: quo tempore confessio esse potest, satisfactio esse non potest. Menda aliqua in hunc locum irrepserunt, prout alia plurima sunt in Bibliotheca Patrum, & quæstionem propositam fecerunt obscuram. Verba sic verisimiliter restituenda sunt, ut pro inimica legatur inimici, & sensus sit; ut inquirat, an ille, qui momentaneam sibi pœnitentiam promittit in fine vitæ, fraude diaboli in illam præsumptionem inductus, sibi mentiatur, dum arbitratur contractas longo tempore maculas subitis gemitibus abolendas. Additur, etiam inutilibus, quia verisimiliter dixerat Marinus, inutiles esse gemitus, quos non vera contritio, sed extrema necessitas extorquet. Alii volunt, interrogasse Paulinum, an pœnitentia in extremo vitæ articulo semper sit inutilis. At neque ex allegatis verbis, neque ex responso Fausti eum valeo colligere sensum.

[71] Quidquid sit, respondit Faustus, id genus homines, qui pœnitentiam usque ad finem vitæ differunt, a se decipi, quia, inquit, Deus non irridetur. Altera ratio datur, quia agenda est homini pœnitentia, [respondet, non prodesse pœnitentiam sine debita dispositione petitam;] nec solum accipienda, ut probat ex Propheta, hæc subdens: Advertis, quod hujusmodi medicina, sicut ore poscenda, ita opere consummanda est? Insultare Deo videtur, qui illo tempore ad medicum noluit venire, quo potuit, & illo tunc incipit velle, quo non potest. Opus itaque est, ut quam in peccando fuit abrupta & vegeta ad malum mentis intentio; tanta sit in vulnerum curatione devotio. Respondit procul dubio Sanctus secundum interrogantis intellectum, qui sibi videbatur utcumque promittere, satis ad salutem sibi fore, modo pœnitentiam in mortis articulo peteret & acciperet, sive illam cum vera de peccatis contritione, sive alio quocumque modo flagitaret. Hinc & circa finem Epistolæ, ubi aliqua dixerat de futuris cruciatibus, subjungit: Quæ mala momentanea pœnitentiæ umbra non removet, quæ fidem (lege fides) sine operibus non repellet. Dum dicit momentanea pœnitentiæ umbra, satis insinuat, non loqui se de vera contritione, quam Deus in ultimo etiam articulo concedere potest, ut concessit latroni in cruce pendenti; sed de pœnitentia, quæ ob extremam necessitatem petitur, non ex vera cordis contritione, & sine debita dispositione. Capacem fuisse ejusmodi persuasionis Paulinum, ut dubitaret, an non qualiscumque species pœnitentiæ sufficeret, secunda quæstio insinuat.

[72] Hanc cum responso suo S. Faustus ita exponit: Secundo quæsisti loco, [& ulterius non sufficere adultis solam fidem.] utrum sola proficiat ad salutem unicæ scientia Trinitatis. In rebus divinis non solum credendi ratio requiritur, sed placendi. Fides ergo nuda meritis, inanis & vacua est. Hoc responsum pluribus probat ex Epistola S. Jacobi, & ex variis S. Pauli & Euangeliorum locis. Responsum certissimum est & indubitatum: sed minime agit de parvulis baptismum consecutis, sed de iis, qui rationis usum habent. Mentem suam de parvulis sola fide per baptismum salvandis omnino declaravit S. Faustus lib. 1 de Gratia & libero arbitrio cap. 7 his verbis: Fidem expectat a parvulis, opera etiam cum fide a confirmatis requirit (Deus) ita tamen, ut credulitatis affectum proficientibus augeat, & laborantibus adjutor cotidianus adsistat. Siquis totum Fausti responsum perlegere voluerit, non dubitabit, quin arguat peccatores, quibus sine pœnitentia fidem solam non profuturam dicit ad salutem consequendam. In hoc certe responso nihil erat, quod prudentem theologum poterat offendere, ut jam observavit Sirmondus in Annotatis.

[73] Verumtamen recentiores quidam, ac nominatim Tillemontius in Fausto art. 4, [Ex illis Gondobadus rex duas S. Avito proposuit quæstiones,] scribunt, utrumque modo relatum S. Fausti responsum a S. Avito Viennensi fuisse reprehensum. Allegant Epistolam 4 S. Aviti ad Gundobadum regem, qui ex Fausti Epistola duas proposuerat suo modo quæstiones, ea verisimiliter de causa, quod uterque casus ipsum utcumque tangeret. Etenim Gundobadus Burgundionum rex Arianus veritatem fidei Catholicæ cognovit, convictus rationibus S. Aviti, ut refert Turonensis lib. 2 Historiæ cap. 34, voluitque ab eodem clam sacro chrismate confirmari; sed, cum urgeret S. Avitus, ut fidem publice profiteretur, fidemque non erubescendam regi diceret; ista ille ratione confusus, usque ad exitum vitæ suæ in hac insania perduravit, nec publice æqualitatem Trinitatis voluit confiteri. Itaque verisimile est, regem illum aliquando cogitasse de fide in mortis articulo profitenda. Altera æque ad ipsum spectabat: nam si sola fides ad salutem sufficere crederetur, poterat sibi Gundobadus blandiri, ne externam quidem fidei professionem fore necessariam. Non enim video, cur publica fidei professio nequeat inter bona opera numerari, præsertim si quis rex metu populi sui ab ea deterretur, ut contingebat Gundobado. Hic igitur, sive ob dictas rationes, sive alia de causa, de utroque responso quæsivit judicium S. Aviti.

[74] [ad primam ille respondit, non visa Fausti Epistola,] Attamen non videtur totam ad S. Avitum misisse Epistolam, sed solum aut suis aut selectis ex Epistola verbis exposuisse, quid fuisset a quodam Paulino Burdigalensi quæsitum & a Fausto episcopo responsum. Nam dubitabat S. Avitus, utrum Faustus ille forsan esset Faustus Manichæus, qui a S. Paulino fuisset consultus; an vero Faustus Regiensis, aut alius quispiam Faustus. At si ipsam vidisset S. Avitus Epistolam, non potuisset incidere cogitatio de S. Paulino consultante, nec de Fausto Manichæo respondente; & fortasse Faustum Regiensem ex ipso stilo satis deprehendisset. Quapropter omnino dicendum est, quæstiones tantum breviter fuisse propositas per verba quædam responsi a reliquo contextu avulsa; idque manifestum fit ex Epistola ipsa S. Aviti, aut forte tantum per verba ipsius Gundobadi. Nam vix tria Fausti verba in tota Aviti Epistola reperias. Recte illo responso motum fuisse Gundobadum, imo sancte, sollicite, regie, ait S. Avitus, & subdit: Pœnitentiam, quam proprie momentaneam nominastis, id est, in ægritudine quasi sub momento mortis, nihil aut nulli prodesse, adversa veritati & admodum cruda definitio est. Verissimum hoc est, & recte a S. Avito probatum.

[75] [ut censendus non sit contraria Fausto respondisse,] At mihi non minus verum videtur, neque Faustum id voluisse, neque dixisse. Ostendit Faustus, quam stulte faciant, qui pœnitentiam usque ad ultimum vitæ momentum differunt, ac diabolica persuasione peccare pergunt, sive quod præsumant, veram pœnitentiam cordisque contritionem sibi tunc dandam a Deo, sive quod qualemcumque pœnitentiæ speciem sufficere existiment. Non consulebatur Faustus a presbytero, an in extremis laboranti danda esset pœnitentia, & absolutio concedenda. Non respondebat ægroto, quærenti, an tempus superesset se convertendi ad Deum, & pœnitentiam agendi. In hisce sane casibus aliter fuisset respondendum, & procul dubio aliter respondisset Faustus, prædicando divinam misericordiam, de qua desperandum non est, quamdiu homo vivit. Nam clare dicit lib. 1 de Gratia & libero arbitrio cap. 12: Cæterum usque in finem, & ad justitiam transire pessimi, & periculum possunt timere perfecti.

[76] [cum in aliis responderet adjunctis.] At respondebat gravibus peccatis obstricto, cui jam pœnitentiæ necessitas prædicata erat. Respondebat homini sano, qui fugiebat pœnitentiæ & vitæ piæ laborem, qui vix credebat extrema peccatorum impœnitentium supplicia, qui dubitabat, an non sola fides ad salutem magnis etiam peccatoribus sufficeret, qui credere videbatur, quadam pœnitentiæ umbra mox remittenda peccata. Huic igitur prædicanda erat gravitas periculi, cui se exponebat, si usque ad finem vitæ pœnitentiam differre præsumeret. Non aliter, opinor, respondisset ipse S. Avitus, si a simili homine fuisset interrogatus. Sed ipsi exposita non fuerunt omnia interrogationis & responsionis adjuncta.

[77] [Responsum S. Aviti ad secundam quæstionem] Idem de secunda quæstione sentiendum est, de qua S. Avitus sic loquitur: In secunda quoque quæstione, quod negemus, est, fidem solam homini prodesse non posse, hoc minime probo: neque ab illorum parte profiteor; qui, sicut ait Dominus, grave super humeros discipulorum pondus imponunt, quod ipsi tamen uno digito movere detrectant. Propter quod tam rigidam de fide sententiam aut extraneus potuit præsumere, aut noster debuit temperare. Hæc tamquam contra Faustum dicta proferunt aliqui neoterici, qui vel ipso loquendi modo manifestum faciunt, non intelligere se, quæ scribunt. Non improbat S. Avitus responsum Fausti, quod non viderat, quodque accuratum est, ut nequeat a prudente theologo improbari; sed improbat illud, quod Gundobadus verisimiliter dixerat, fidem solam homini prodesse non posse. Certe hoc non dixerat Faustus, sed negaverat, solam fidem homini ad usum rationis provecto sufficere ad salutem, ut docet Ecclesia Catholica. Negaverat, adulteros, homicidas, sacrilegos, aliosque graves peccatores, etiamsi fidem conservent, salvandos. Ubi varia allegaverat ex sacris Litteris ad hanc veritatem probandam; priusquam ad alia pergat, ita loquitur: Videamus, si vitæ suæ prodigum (id est, bonæ vitæ negligentem) fides sola defendat; & baptizatus (ut dicis) jam perire non possit. Quis hinc non videat, manifestam hæresim impugnari a Fausto & refutari? Aliud est dicere, fidem solam non prodesse: nam proderit saltem eatenus, ut homo non sit puniendus a Deo ob peccatum infidelitatis. Aliud, fidem solam non sufficere adulto ad salutem, quod cum Ecclesia Catholica docet Faustus.

[78] Probatio S. Aviti, quam arripiunt illi neoterici, magis indiget benigna interpretatione, [partim non est Fausto contrarium, partim benigne est interpretandum,] quam Fausti responsio. Nam si baptizatus, inquit, aut etiam translatus ab hæresi qualibet parvulus, vel forsitan ævo longiore provectus, celeri post lavacrum fine rapiatur, nec ipse operis jactitator abnuerit, hominem sola fide salvatum. Hæc ipsa verba, inquam, benigna indigent interpretatione, ut censeatur S. Avitus solum loqui de operibus exterioribus sive corporalibus: nam si stricte sumantur, vera non sunt. Quod de parvulo dicitur, verum est, & consentit hac ex parte Faustus, num. 72 laudatus. Quod vero dicitur de adulto aut sene, subtile magis est, quam stricte verum. Nam vel senex ille recte se ad baptismum disposuit per actus internos requisitos, aut nihil de his fecit. Si noluit debitam afferre dispositionem, nec Deum diligere ejusque præcepta servare umquam voluit; certo non salvabitur.

[79] Si vero per Dei gratiam bene se disposuit, de peccatis suis doluerit, [certe responsum Fausti Catholicum est & verum.] Dei præcepta servare proposuerit, reliquosque actus internos, qui requiruntur in baptismo adulti, elicuerit, imo & actu externo ad suscipiendum baptismum se obtulerit; non salvabitur sine operibus & sola fide, ut clarissimum est rem accurate consideranti. Itaque, cum de adultis interrogatus esset Faustus, ac de adultis solis responderet, tam inepto ratiocinio impugnatur, quam immerito carpitur. Excusari benigne potest S. Avitus, quod nesciret, contra quem dissereret, & forsan crederet, opera sine fide commendari ab ignoto adversario. At quid Tillemontius aliique velint, dum dicunt, verum esse, hominem non salvari per solam fidem, nisi opera sint impossibilia, non satis capio, minus etiam, qua ratione theologica aliquis addiderit, ut contingit ei, qui se convertit in articulo mortis. Crassa sane minerva res tractat theologicas, si quis existimet, peccatorem statim salvandum, modo in fine fidem habeat aut actum fidei eliciat, etiamsi nec spei, nec charitatis, nec pœnitentiæ meminerit, aut eas virtutes tota vita exercuerit, etiamsi nec peccata sua detestetur, nec Dei præcepta servare, Deumque super omnia amare proponat. Si vero hæc ille necessaria quidem credat, sed inter bona opera non habeat, nescit ipse, quid dicat.

[80] [Responsa Fausti ad alias quæstiones, in quibus] Tertia quæstio, S. Fausto proposita a Paulino, explicatur his verbis: Et hoc etiam animum tuum provida in futurum cura sollicitat, utrum animæ exutæ corpore, sentiendi & intelligendi vigorem affectumque non exuant. Recte respondet Faustus, animas tunc etiam sentire & intelligere. Quarta erat quæstio, quid mali post finem aut detur aut adimatur iniquis. Ad hoc solum breviter respondet, peritura terrena desideria, metum judicii mansurum. Quinta erat de anima, utrum corporea sit. Ad quam respondet, modo loquendi hodie certe improbando, solum Deum esse incorporeum, quia solus temporibus non includitur nec locorum terminis coërcetur. Novimus tamen & alia incorporea; sed de his videri possunt disputata § 5. Inquirit etiam in illo responso, cur peccato Adami solum corpus ad mortem fuerit condemnatum, & anima manserit immortalis. Hoc autem iis proponit verbis, ut Tillemontius crediderit, in istis se reperire errorem Semipelagianum. Requirendum est autem inter ista, ait, quid illud sit, quod cum uterque homo (id est, anima & corpus) adhuc in paradisi regione, diabolo persuadente, deliquerit, sola caro per conditionem mortis mulctam trangressionis exceperit, & circa unius pœnam remanserit culpa communis. Verum hæc verba non negant, animam peccato Adami fuisse læsam, ut sibi fortasse imaginatus est Tillemontius. Solum inquirit Faustus, cur corpus morte puniatur ob peccatum Originale, anima vero maneat immortalis, ut liquet ex responso: Sciendum ergo est, quod ideo mors ad animam non pervenerit, quia in ea Dominus imaginem suam & similitudinem collocavit &c.

[81] [iterum aliquid perperam carpitur:] At non negari detrimenta, quæ Adami peccato etiam passa est anima, ex sequenti quæstione confirmatur, quæ sexta est. Interrogas etiam, cur animæ cum carne sua aliquid pro corporali errore commune sit, sicut originale peccatum. Pro unitate corporalis hospitii utrumque complectitur par, modo uterque in peccatorum societate constringatur. Forte hic aliquid mendosum est. At certum est responsum, animam simul cum corpore peccasse, simulque cum corpore puniri. De læsione liberi arbitrii non loquitur, quia alia erant tractanda, Verum in libris de Gratia & libero arbitrio frequenter agnoscit, læsum, attenuatum & infirmatum peccato primi hominis fuisse liberum arbitrium nostrum. Contrarium Pelagii errorem, quem eidem sine fundamento attribuere nititur Tillemontius, statim lib. 1 cap. 1 ita detestatur: De gratia Dei, & tenuitate liberi arbitrii, inluminante sancto Spiritu, … tractaturi, primo loco Pelagii blasphemias, scilicet jam dudum Ecclesiæ Catholicæ fide proditas, eruditione confusas, authoritate calcatas, brevi & necessario sermone perstringendas esse credidimus. Et mox unam ex his blasphemiis commemorat his verbis: Ita ex parte alia cecidit, dum arbitrii libertatem integram prædicat & inlæsam.

[82] [tanta est neotericorum libido censurandi S. Faustum.] Restant aliæ duæ quæstiones, nimirum cur anima immortalis pro mortalibus vitiis torqueatur; & an anima & spiritus sint idem. Ita ad hasce respondit Sanctus, ut maxime conetur salutarem incutere timorem commemorando & probando æterna supplicia, ita concludens: Hic finem infinitis contentionibus imponamus, & intoleranda incendia nunc salubriter cogitando, ex ipsis ignibus æterna nobis refrigeria comparemus. Ceterum ex dictis de hac Epistola iterum liquet, quam immisericorditer in S. Faustum insiliant neoterici, etiamsi non modo non habeant causam legitimam, sed ne verisimilem quidem. Quid enim magis pie ac prudenter fieri potest, quam homini liberioris vitæ suadere, ne pœnitentiam differat ad finem vitæ, ut hic fecit Faustus? Quid magis Catholice dici potest, quam peccatori solam fidem non sufficere ad salutem, ut in eadem Epistola monuit?

§ VII. Gesta S. Fausti cum Lucido presbytero, qui errores Prædestinatianos retractat: concilia Arelatense & Lugdunense, in quibus illi damnati.

[Cum Lucidus presbyter sequeretur errores Prædestinatianorum,] Circa annum 473 figenda sunt gesta S. Fausti contra Lucidum presbyterum, qui in varios lapsus erat errores, contra sanam de Prædestinatione Dei doctrinam. Hinc sectatores opinionis, quam sequebatur, dicti fuerunt Prædestinatiani. Ad propositum nostrum nequaquam necesse est inquirere, utrum vivente S. Augustino, an serius, exorti fuerint Prædestinatiani, nec utrum fuerint multi illius hæresis sectatores, an vero pauci solum, iique ignobiles. Nam sufficit ad intentionem nostram, tales fuisse tempore S. Fausti, & ex iis fuisse Lucidum presbyterum, quem ad sanam mentem reduxit. Tillemontius in Fausto art. 6 ait, difficulter dici posse, utrum Lucidus in errore revera fuerit, an solum de errore fuerit accusatus. Norisius quoque lib. 2 Historiæ Pelagianæ cap. 15 multum dubitationis insinuat de Prædestinatianis, multaque adducit, ut insinuet, patronos veræ sententiæ S. Augustini de Prædestinatione potuisse a Semipelagianis per calumniam vocari Prædestinatianos. Verumtamen non audet contra ipsam Lucidi confessionem, contra duo concilia hisce de causis congregata, & & contra apertissima Fausti de iis erroribus testimonia, sententiæ quorumdam Jansenianorum adhærere; sed fatetur Prædestinatianos revera fuisse, dicens: Hoc ex Epistola Lucidi patet, qui illis erroribus se adhæsisse ore proprio fatetur. Profecto insequenti sæculo Monimus quidam Afer capitale dogma, quod Prædestinatianorum fuisse dicunt, nempe homines a Deo ad peccata fuisse prædestinatos, tenebat.

[84] De hoc Monimi errore testem adducit S. Fulgentium; uti & alterius Prædestinatianorum erroris, [quos seculo VI fuisse agnoscit,] quo nihil libero arbitrio reliquum fecisse dicuntur, aliquos fuisse sectatores, testimonio ejusdem Fulgentii agnoscit. Si autem tales hæretici seculo VI fuerint in Africa, idque Norisio satis constet testimonio S. Fulgentii; non video, cur tantopere laboret, ut eorum & numerum & doctrinam extenuet seculo V in Gallia. Videtur timuisse Norisius, ne nimis seria negotia sanctis episcopis duorum conciliorum attribueret, nisi Prædestinatianos tam faceret exiles, ut fere magis contemnendi viderentur, quam refutandi. Non audet negare fuisse tales: ita tamen undique se torquet, ut invitus Prædestinatianos admittere videatur. Post multa allata, quibus tantum non calumniæ Semipelagianorum errores illos attribuit, ita sententiam suam edicit: Sed, uti dixi, fieri potuit, ut, cum Semipelagiani doctores, contra S. Augustinum argumentantes, ea dogmata ex ejusdem doctrina veluti absurda inferri contenderent, quidam pinguioris minervæ homines ea ipsa devorarent, cum tamen viri docti ex responsionibus Prosperi objecta illa refellerent.

[85] Quare Prædestinatiani, si qui fuerint, de ultima plebe, [etiamsi aliorum exemplo] & quos fundandæ sectæ haud pares dixeris, fuisse non dubito, qui cum optime sentirent de prædestinatione cum Augustino, adversariorum argumentis ad illa absurda admittenda cogebantur, ut non sponte, sed veluti adacti ea sensisse credendi sint. Unde Semipelagiani superbientes eadem de illis publicaverunt, quo sententia de prædestinatione gratuita ab scholis penitus eliminaretur. Hæc quidem sit nostra de Prædestinatiana hæresi opinio. At ego vix intelligo, quid velit Norisius. Nam si optime, ut vult, sentiebant de prædestinatione cum Augustino, quomodo illa absurda admittebant? Neque enim bene sentit de prædestinatione, qui ex illa deducit & admittit absurda consectaria. Nihilo magis intelligo, cur dicat dubitanter de Prædestinatianis, si qui fuerint, cum ante jam dixisset, ore proprio Prædestinatianum fuisse Lucidum, ac deinde Monimum & alios in Africa.

[86] [sectam eorum mire extenuet,] Reluctantis rursum sunt verba, dum eos dicit; de ultima plebe fuisse, & quos fundandæ sectæ haud pares dixeris. Nam Lucidus erat presbyter, sicut & Arius fuit, aliique plures hæresiarchæ. Quomodo etiam ab illo probabitur, quod gratis dicitur a Norisio, aut non sponte prava dogmata sua protulisse Prædestinatianos; aut Semipelagianos, quorum numerum gratis auxit, illa de iis dogmata publicasse. Hæc non asseret, quisquis cavet, ne plura dicat, quam idoneis argumentis probare valeat. Certe Calvini sectatores, qui similia cum Prædestinatianis docuerunt, tam pauci non fuerunt, ut ex iis de paucitate Prædestinatianorum verisimilis fiat conjectura. Quare allegata ostendunt, mire laborasse Norisium, ut sectam Prædestinatianorum extenuaret; sicut aliunde compertum est, plures ab eodem perperam traductos ut Semipelagianos.

[87] [Cardinalis Norisius adversus Mauguini somnia,] Noluit tamen consentire somniis Gilberti Mauguini, qui voluit, omnia illa monumenta, ex quibus innotescit Prædestinatianorum secta, prorsus fictitia esse, imo conficta ab ipso Fausto contendit. Laudatus Gilbertus Maguinus, inquit Norisius, utramque synodum, Arelatensem & Lugdunensem, fictitias asserit, itemque Lucidi Epistolam, contendens, omnia hæc subdola Fausti Reiensis arte composita, quo S. Augustini doctrinam sub nomine Prædestinatianæ hæresis a synodis Gallicanis damnatam venditaret. Sed his numquam assentiar: quis enim de Fausto tantos sibi dolos persuadeat, qui coram universis Galliarum episcopis tantorum mendaciorum architectum se sistere non extimuerit? Quo animo Leontio metropolitæ doctissimo imponere ausus fuisset, quasi de remotissimis Asiæ rebus perscriberet, non vero de iis, quæ in duabus nobilissimis urbibus nudiustertius gesta fuerant? Opponit Maguinus, nusquam præterquam in Fausti libris illarum synodorum mentionem fieri. At hoc negantis argumenti genus lubricum est. Scimus, Leontium Arelatensem ex Hilari (Papæ) decreto superius laudato synodos Gallicanas quotannis coëgisse, quarum tamen nusquam memoria extat. Somnia illa Mauguini, tamquam nullo argumento nixa, refutat etiam Tillemontius art. 7. Itaque necesse non est, ea ulterius refutare: nam nec sano judicio congrua sunt, & ex mera libidine Faustum calumniandi videntur excogitata. [atrocesque calumnias apologistarum Jansenii;]

[88] Norisius ita porro pergit: Apologistæ Jansenii utramque synodum habitam fuisse concedunt: addunt tamen, eas conflatas ex episcopis, partim Semipelagianis, partim a Semipelagiano Fausto deceptis. Sed sine testibus hanc injuriam doctissimis ac sapientissimis Patribus inurere non ausim. Vellem, Norisius tam æquum aliis quoque Sanctis se præbuisset, eosque sine certis argumentis in numerum Semipelagianorum non retulisset. Quod vero spectat ad Jansenii apologistas, illi exiguam sane merentur fidem, quandoquidem doctrinam Catholicam pro Semipelagiana criminentur, & non alia procul dubio ratione episcopos concilii Arelatensis & Lugdunensis dicant Semipelagianos, quam quod nequeant negare, ab iis Patribus approbata dogmata, quæ Lucido in Epistola a Fausto fuere proposita. Horum causa Mauguinus utrumque concilium cum Lucidi Epistola fictitium dixit. Quod cum nimis absurdum, & ab omni specie veri alienum viderent, maluerunt utriusque concilii Patres ut Semipelagianos calumniari. At hæc quoque calumnia omni vetusto testimonio destituta est, & non minus ratione caret, quam altera.

[89] Videamus modo, quid S. Faustus egerit ad Lucidum ab erroribus suis avellendum. [cum, ut resipisceret, monuit S. Faustus,] Aggressus est hominem familiaribus colloquiis, sed frustra. Cum vero episcopi meditarentur graviora contra Lucidum, per Epistolam ipsum graviter monuit, eidemque proposuit fidei articulos, quos profiteri debebat, ut cum Ecclesia Catholica sentiret. Epistola apud Labbeum tom. 4 Conciliorum Col.ta inscribitur: Domino divinctissimo, & mihi speciali affectu venerando ac suscipiendo fratri, Lucido presbytero Faustus. Post honorificam hanc inscriptionem ita scribit: Grandis caritas est, parum cauti fratris errorem per Dei adjutorium & gratiam magis velle curare, quam, sicut summi antistites meditantur, a bonitate suspendere. Quid possum de hoc sensu, sicut vis, cum unanimitate tua per litteras loqui, cum te præsens multa & blanda & humili conlocutione nunquam potuerim ad viam veritatis attrahere? Loquentes ergo de gratia Dei & obedientia hominis, id omnino statuere debemus, ut neque proni in sinistram, neque importuni in dexteram, regiam magis gradiamur viam. Illud autem venerationem tuam dixisse miratus sum, quod nullus unquam sub religiosa professione contra Catholicam fidem vel scripserit, vel prædicaverit: cum plurimi multiplices & profanos errores suos etiam scriptorum monumentis crediderint inserendos, qui tamen Christiano nomine gloriabantur.

[90] Breviter ergo dicam, quantum cum absente loqui possum, [erroresque necessario ejurandos recensuit,] quid sentire cum Catholica Ecclesia debeas: id est, ut cum gratia Domini operationem baptizati famuli semper adjungas, & eum, qui prædestinationem excluso labore hominis asserit, cum Pelagii dogmate detesteris.

I. Anathema ergo illi, qui inter reliquas Pelagii impietates hominem sine peccato nasci, & per solum laborem posse salvari, damnanda præsumptione contenderit; & qui eum sine gratia Dei liberari posse crediderit. Hic articulus Pelagii errores damnat.

II. Item Anathema illi, qui hominem cum fideli confessione solenniter baptizatum, & asserentem Catholicam fidem, & postmodum per diversa hujus mundi oblectamenta prolapsum, in Adam & originale peccatum periisse asseruerit.

III. Item anathema illi, qui per Dei præscientiam in mortem deprimi hominem dixerit.

IV. Item anathema illi, qui dixerit, illum, qui periit, non accepisse, ut salvus esse posset; id est, de baptizato, vel de illius ætatis pagano, qui credere potuit & noluit.

V. Item anathema illi, qui dixerit, quod vas contumeliæ non possit assurgere, ut sit vas in honorem.

VI Item anathema illi, qui dixerit, quod Christus non pro omnibus mortuus sit, nec omnes homines salvos esse velit. Quinque posteriores articuli contra Prædestinatianos sunt positi, sive quod assererent errores illis damnatos, sive quod suspecti saltem essent de illis erroribus.

[91] [breviter disserens ad articulos propositos,] Deinde Faustus ita pergit: Cum autem ad nos in Christi nomine veneris, aut cum a sacerdotibus evocatus fueris, tunc opportune, si Dominus jusserit, locis suis testimonia proferemus, quibus & quæ Catholica sunt manifestentur, & quæ Catholicis sunt contraria destruantur. Nos autem per illuminationem Christi veraciter & confidenter asserimus, & eum, qui periit per culpam, salvum esse potuisse per gratiam, si gratiæ ipsi famuli laboris obedientiam non negasset; & eum, qui per gratiam ad bonæ consummationis metas servitio obsequente pervenit, cadere per desidiam, & perire potuisse per culpam. Nos ergo per medium, Christo duce, gradientes, post gratiam, sine qua nihil sumus, laborem officiosæ servitutis asserimus: sed omni modo arrogantiam & præsumptionem laboris excludimus, ut totis viribus desudantes, ne gratia in nobis evacuetur, quidquid de manu Domini susceperimus, donum pronuntiemus esse, non precium; scientes laboris ipsius fructum officii rem esse, non moriti, cum Euangelista dicentes: “Servi inutiles sumus, quod debuimus facere, fecimus”.

[92] [& delationem ad concilium minans, nisi pareat.] Hæc, quæ strictim pro Epistolæ brevitate memorata sunt, aut recipere se, aut respuere, unanimitas tua recurrente sermone respondeat. Ceterum, qui hanc veritatis mensuram, gratia præcedente & conatu assurgente, non sequitur, dignus erit, qui a sacris liminibus arceatur. Ego tamen individuam mihi bonitatem tuam toto sinceræ benignitatis amplexu in via retinens, in matris Ecclesiæ gremio permanere, repudiato hoc errore, desidero. Qui si cito respuatur, ignorantiæ fuisse videbitur, blasphemia vero reputabitur, si pertinaciter defendatur. Gravem namque in Auctorem retorquemus invidiam, si dicamus, quod ei possibilitatem capessendæ salutis noluerit dare, qui periit; ei dumtaxat, qui capere jam possit arbitrii libertatem *; cum minime negare possimus, quod mandati prævaricatorem in judicii sui examinatione damnabit. Qui enim non est obnoxius de suscepto, nescio quomodo possit reus esse de perdito. Ac sic peccantes in Deum, cujus in primis incautius asseruimus gratiam, in postremis ejus videbimur impugnare justitiam. Hujus autem Epistolæ exemplar mecum retineo, in conventu sanctorum antistitum, si ita necesse fuerit, proferendum. Quod si eam subscriptam, ut dixi, transmittere nolueris, aperte adhuc te in errore persistere ipso silentio comprobabis: ac proinde jam necessitatem mihi facies ad personam tuam publicis conventibus exponendam. Et ideo secundum hæc, quæ a me sunt directa, rescribe, utrum ea, remotis circuitionibus, aut agnoscas aut respuas. Hactenus Epistola.

[93] [Epistola deinde a multis episcopis subscripta,] Hæc verisimiliter primum ad Lucidum missa est a solo Fausto, & ab hoc solo subscripta, quandoquidem suo tantum nomine Lucidum monet, sic tamen, ut insinuet, rem ad concilium episcoporum deferendam, nisi resipuerit. Verumtamen edita est Fausti Epistola cum subscriptionibus undecim episcoporum & ipsius Lucidi presbyteri hoc modo:

Auxanius in Christi nomine episcopus, relegi & subscripsi.


Faustus exemplar Epistolæ meæ relegi & subscripsi.
Paulus episcopus in Christi nomine, relegi & subscripsi.
Eutropius in Christi nomine episcopus, relegi & subscripsi.
Pragmatius in Christi signo episcopus relegi & subscripsi.
Patiens in Christo episcopus, relegi & subscripsi.
Euphronius relegi, & admiratus sum plenitudinem sanctam.
Megethius episcopus, relegi & subscripsi.
Claudius in nomine Christi episcopus, relegi & subscripsi.
Leucadius in nomine Christi episcopus, relegi & subscripsi.
Julianus in nomine Christi episcopus, subscripsi.
Lucidus presbyter, relegi & subscripsi.

Hæ subscriptiones in editis habentur: sed Henricus Canisius tom. 5 Antiquarum lectionum pag. 429 testatur, eas non haberi in suo Ms.

[94] Norisius lib. 2 cap. 15 probabiliter existimat, ideo etiam reperiri sine aliorum subscriptionibus, [sive in concilio Arelatensi, in quo damnati sunt errores Lucidi,] quia sic initio missa est ad Lucidum: aliorum vero additas subscriptiones, postquam a Lucido recepta erat & subscripta. Censet tamen subscriptiones non additas in concilio Arelatensi, quod Leontius Arelatensis, qui illi præfuit, non habeatur subscriptus. Res mihi videtur dubia. Potuit Faustus ante concilium laudatos episcopos rogare, ut subscriberent, propter silentium Lucidi, quo hic plurium consensu magis urgeretur ad errores suos retractandos. Potuerunt omnes quoque in concilio Arelatensi subscribere, etiamsi omnium subscriptio ad nos non pervenerit: nam pars subscriptionum excidere potuit negligentia librariorum, ut alias non raro contingit. Quidquid de his sit verius, congregatum est concilium episcoporum, & in eo damnati sunt errores Lucidi, quemadmodum intelligimus ex Epistola Lucidi eos retractantis, & ex Præfatione Fausti in libros de Gratia & libero arbitrio.

[95] Ex hoc etiam habemus, primum concilium fuisse Arelate; [sive antea, aut postea in Lugdunensi, dum Lucidus errores retractavit.] & deinde Lugduni alterum quoque de hisce habitum fuisse, in quo forsan errores suos retractavit Lucidus: nam Epistola ejus post primum de hisce concilium videtur scripta, cum in ea dicat: Juxta prædicandi recentia statuta concilii. Hinc incertum fit, an omnes triginta episcopi, ad quos Epistolam suam scripsit Lucidus, præsentes fuerint in concilio Arelatensi. At certe omnes in alterutro aut in utroque concilio errores ejus damnarunt, ad omnes direxit Epistolam, qua eos ejuravit, & verisimile est, illos quoque omnes Epistolæ Fausti subscripsisse, etiamsi nomina aliquorum exciderint. Hæc subscriptio in eo etiam concilio fieri potuit. Certe ibi mandatum est S. Fausto, ut libris jam tum contra Prædestinatianos scriptis aliqua adderet, ut infra videbimus.

[96] Quinam fuerint episcopi, ad quos Lucidus retractationem suam direxit, [Lucidus per Epistolam ad triginta episcopos directam] ex inscriptione habemus: Dominis beatissimis & in Christo reverentissimis patribus Leontio, Euphrenio, Fonteio, Viventio, Mamerto, Patienti, Veriano, Auxanio, Fausto, Paulo, Megethio, Græco, Eutropio, Leontio, Claudio, Marcello, Croco, Basilio, Claudio, Ursicino, Prætextato, Pragmatio, Theoplasto, Leocadio, Viventio, Juliano, Amicali, Joanni, Opilioni, & Licinio episcopis, Lucidus presbyter. Plures ex his noti sunt ex Epistolis Sidonii & aliunde, non pauci etiam sanctitate conspicui, & in Opere nostro memorati. At necesse non est ad propositum nostrum singulorum sedes assignare. Epistolam suam Lucidus orditur hoc modo: Correptio vestra salus publica, & sententia vestra medicina est. Unde & ego summum remedium duco, ut præteritos errores accusando excusem, & salutifera confessione me diluam. Proinde juxta prædicandi recentia statuta concilii, damno vobiscum &c. Damnarunt igitur Patres in concilio errores, quos retractat Lucidus. Hi autem plures sunt, quam quos in Epistola sua damnandos monuerat Faustus, & revera alios quoque deinde detectos ait in Præfatione ad libros de Libero arbitrio his verbis: In quo quidem Opusculo, post Arelatensis concilii subscriptionem novis erroribus deprehensis, adjici aliqua synodus Lugdunensis exegit. Ex his verisimile mihi fit, Epistolam retractationis, quam habemus, oblatam potius esse concilio Lugdunensi, quam Arelatensi, cum post hoc novi dicantur detecti errores, & reipsa Lucidus non solum errores, de quibus a Fausto erat monitus, sed etiam alios retractet.

[97] [ejurat errores suos hic recensitos,] Quidquid autem sit de tempore, retractavit errores sequentes hoc modo: Damno vobiscum sensum illum, qui dicit, humanæ obedientiæ laborem divinæ gratiæ non esse jungendum. Qui dicit, post primi hominis lapsum ex toto arbitrium voluntatis extinctum. Qui dicit, quod Christus & Salvator noster mortem non pro omnium salute susceperit. Qui dicit, quod præscientia Dei hominem violenter compellat ad mortem, vel quod cum Dei pereant voluntate, qui pereunt. Qui dicit, quod post acceptum legitime baptismum in Adam moriatur, quicumque deliquerit. Qui dicit, alios deputatos ad mortem, alios ad vitam prædestinatos. Hæc Fausti Epistolæ sunt conformia. Tum sequuntur, de quibus ille expressis verbis non meminerat: Qui dicit, ab Adam usque ad Christum nullos ex gentibus per primam Dei gratiam, id est, per legem naturæ, in adventum Christi fuisse salvatos, eo quod liberum arbitrium in primo parente perdiderint. Hæc non sic intelligenda, acsi dicerentur aliqui ad salutem pervenisse per legem naturæ sine interna gratia: nam verba illa; in adventum Christi satis insinuant, non excludi fidem neque internam gratiam, meritis venturi Christi obtentam; sed damnari eos, qui propter Adæ peccatum omnes in lege naturæ viventes libero arbitrio, gratia & salute privabant. Sequitur: Qui dicit, patriarchas ac prophetas, vel summos quosque Sanctorum etiam ante Redemptionis tempora intra paradisum deguisse.

[98] [& nominatim agnoscit, Christum pro omnibus mortuum,] Hæc omnia, quasi impia & sacrilegiis repleta, condemno. Ita autem assero gratiam Dei, ut annisum hominis & conatum gratiæ semper adjungam, & libertatem voluntatis humanæ non extinctam, sed attenuatam & infirmatam esse pronuntiem: & periclitari eum, qui salvus est, & eum, qui periit, potuisse salvari. Christum etiam Deum & Salvatorem nostrum, quantum pertinet ad divitias bonitatis suæ, precium mortis pro omnibus obtulisse: & quia nullum perire velit, qui est Salvator omnium, maxime fidelium, dives in omnes, qui invocant illum. Et quia in tantis rebus conscientiæ satisfaciendum, memini me ante dixisse, quod Christus pro his tantum, quos credituros præscivit, advenisset, sententias Dominicas sequens, quibus sic ait: “Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, & animam suam redemptionem dare pro multis”. Et illud: “Hic est calix sanguinis mei novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.” Vel illud Apostoli: “Sicut statutum est hominibus mori, ita & Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata.” Nunc vero sacrorum testimoniorum auctoritate, quæ abunde per spatia divinarum inveniuntur Scripturarum, ex seniorum doctrina ratione patefacta, libens fateor, Christum etiam pro perditis advenisse, quia eodem nolente perierunt. Neque enim fas est, circa eos solum, qui videntur esse salvati, immensæ divitias bonitatis ac beneficia divina concludi. Nam si Christum his tantum remedia attulisse dicimus, qui redempti sunt, videbimur absolvere non redemptos, quos pro redemptione contempta constat esse puniendos.

[99] Assero etiam, per rationem & ordinem sæculorum alios lege gratiæ, [ejusque morte etiam salvatos quosdam in veteri Lege:] alios lege Moysi, alios lege naturæ, quam Deus in omnium cordibus scripsit, in spe adventus Christi fuisse salvatos: tamen ex initio mundi ab originali nexu, nisi intercessione sacri sanguinis, non absolutos. Profiteor etiam æternos ignes, & infernales flammas factis capitalibus præparatas: quia perseverantes humanas culpas merito sequitur divina sententia, quam juste incurrunt, qui hæc non toto corde crediderint. Orate pro me, domini sancti & apostolici patres. Lucidus presbyter hanc Epistolam manu propria subscripsi: &, quæ in ea adstruuntur, assero; & quæ sunt damnata, damno. Eminentissimus Baronius ad annum 490 num. 17 agit de hæresi Prædestinatianorum, existimatque, eam fuisse ortam ex doctrina S. Augustini male intellecta. Undecumque ortum duxerit, sive ex perversa sacræ Scripturæ interpretatione, sive ex male intellecta doctrina S. Augustini, risu magis quam ulteriori refutatione digni sunt, qui negant, illam hæresim exstitisse.

[100] Tillemontius ipse art. 7 in Fausto clare quidem ostendit, [hinc nequit ulla ratione negari hæresis Prædestinatiana.] quam repugnanti animo cogatur admittere hæresim Prædestinatianam in duobus conciliis damnatam, ait tamen: Nihilominus cum ejus (Lucidi) doctrina fuerit rejecta in conciliis (imo & damnata,) cumque ille ipse eam deseruerit (imo & damnaverit;) brevissimum est, eum (Lucidum) similiter deserere, ac fateri, eum fuisse in erroribus eorum, quos volunt Prædestinatianos (Gallice des prætendus Predestinatiens.) Non satis video, qua de causa errores Lucidi agnoscendos fateatur, nolit tamen illorum errorum sectatores candide Prædestinatianos nominare. Necesse enim non est de nomine vitilitigare, modo constet de eorum erroribus.

[101] Laudatus Baronius, etiamsi minus recte de Fausto sentiret, [Epistolas Fausti & Lucidi, ut probatas a conciliis & Catholicas laudat Baronius,] dum Annales primum scripsit, nihil tamen in ejus ad Lucidum Epistola invenit, quod reprehenderet; sed ita de illa loquitur: His autem detentus erroribus fuit Lucidus quidam magni nominis presbyter, ad quem Faustus Epistolam illam scripsit, quam ut vere Catholicam ab episcopis concilii Arelatensis probatam & subscriptione munitam diximus. Ubi vero & Fausti & Lucidi Epistolas recitarat, subjungit: Hactenus professio Lucidi secundum ea, quæ a nominatis episcopis in synodo definita fuissent &c. Itaque nihil quoque in Lucidi Epistola invenit Baronius, quod offenderet. Verumtamen Henricus Canisius tom. 5 Antiquar. lect. pag. 431 Epistolam Fausti vocat erroneam. At Henricus Canisius, qui doctior erat in jure canonico, quam in rebus theologicis, id videtur dixisse magis præjudicio quodam contra Faustum, quam maturo examine, ut illius judicium nobis nequeat multum negotii facessere. Certe episcopi, qui Epistolæ subscripserunt, & postea Fausto commiserunt curam latius explicandi, quæ breviter in Epistola asseruit, non judicarunt ullum in ea contineri errorem. Neque enim Epistolam subscriptione sua roborassent, si erroribus credidissent infectam: & minus etiam ulteriorem hæresis Prædestinatianæ refutationem, atque explicationem & probationem articulorum Epistola contentorum, commisissent S. Fausto, si ipsos articulos de errore habuissent vel leviter suspectos.

[102] [Jansenianos contra utramque declamantes, refutarunt Deschamps] Janseniani tamen, cum epistolas Fausti & Lucidi erroribus suis oppositas perspiciant, ambas traducere voluerunt ut Semipelagianas, secuti in hisce scriptores Calvinianos, ut ostendit Stephanus Deschamps in Opere de Hæresi Janseniana lib. 1 Disput. 7 cap. 7, & rursum lib. 2 Disp. 7 cap. 1. Primo loco maxime probat, ex Usserio Calviniano sua hausisse Jansenianos. Altero autem non modo utramque Epistolam defendit, sed etiam Patres concilii Arelatensis & Lugdunensis, quos nonnulli ex Jansenianis similiter ut Semipelagianos calumniati sunt, aut saltem a Fausto Semipelagiano deceptos asseruerunt. Eorum objectiones ita expendit ac refellit Deschampsius, ut Natalis Alexander, etiamsi Fausto valde sit alias infestus, illum presse sit secutus in Historia ecclesiastica sæculi V Dissert. 5 Propositione 4, quam sic expressit: Lucidus presbyter illis adhæsit erroribus, quos ipsi Faustus tribuit, & Prædestinationis errores vocat. Unde non fuit imaginaria Prædestinatianorum hæresis, quamvis plurimos non habuerit sectatores.

[103] [& Natalis Alexander, quibus passim consentiunt Catholici.] Probat hæc asserta ex utraque Epistola Fausti ac Lucidi, & ex gemino concilio. Objectiones solvit, & quod de Patribus utriusque concilii impudenter asseruerunt quidam, his excipit verbis: Quod vero in Arelatensis & Lugdunensis synodi injuriam effutiunt, ipsas Semipelagianorum conventicula fuisse, calumniæ postulamus, quæ celeberrimis episcopis, quorum aliqui sanctitate etiam insignes fuerunt, absque fundamento inuritur. Quapropter lectores malim remittere ad laudatos scriptores, quam actum agere, & calumnias contra utramque Epistolam & utrumque concilium prolatas prolixius refutare. Nam Catholici passim agnoscunt, utramque Epistolam probe esse Catholicam: neque ullam apud Catholicos in hisce auctoritatem habere debet judicium Jansenianorum, cum constet pravas esse eorum opiniones de erroribus Semipelagianis, & solemniter ab Ecclesia damnatas.

[Annotata]

* id est, rationis compoti

§ VIII. Faustus, petentibus concilii Patribus, scribit libros de Gratia & Libero arbitrio: varia antiquorum & recentiorum de illis judicia.

[Faustus, mandante concilio Arelatensi, scribit de Gratia &c,] Errores Prædestinatianorum, quibus S. Faustus fortiter præ ceteris se opposuerat, eidem occasionem præbuerunt scribendi duos libros hoc titulo prænotatos: Fausti episcopi de Gratia Dei, & humanæ mentis libero arbitrio. Impressos hos habemus cum aliis locis, tum in Bibliotheca Patrum Lugdunensi tom. 8 pag. 523 & sequentibus. Non suscepit id Opus S. Faustus suo consilio, sed rogantibus Patribus concilii Arelatensis, ad explicanda ipsius concilii decreta, sive contenta in Epistola, num. 90 recitata: ut liquet ex Præfatione ad Leontium Arelatensem. Sic enim orditur: Domino beatissimo ac reverendissimo Leontio Papæ Faustus. Quod pro solicitudine pastorali, beate Papa Leonti, in condemnando Prædestinationis errore concilium summorum antistitum congregastis, universis Galliarum ecclesiis præstitistis. Quod vero ad ordinanda ea, quæ collatione publica doctissime protulistis, operam infirmis humeris curamque mandastis; parum, ut reor, tanto negotio, parum sanctæ existimationi vestræ consuluistis, & me judicio charitatis, vos periculo electionis onerastis. Hactenus Vir humilis pro sua modestia loquitur de mandato concilii Arelatensis. Accessit aliud post partem Operis compositam ex parte concilii Lugdunensis, de quo sic loquitur: In quo quidem Opusculo, post Arelatensis concilii subscriptionem, novis erroribus deprehensis, adjici aliqua synodus Lugdunensis exegit. Itaque duorum conciliorum auctoritate Faustus Opus illud composuit.

[105] De illo Fausti Opere Gennadius in Catalogo ita meminit: [qui videntur optime recepti & probati fuisse in Gallia.] Edidit quoque Opus egregium de Gratia Dei, qua salvamur, & libero humanæ mentis arbitrio, in quo salvamur. In quo Opere docet, gratiam Dei semper & invitare & præcedere, & juvare voluntatem nostram: & quidquid ipsa libertas arbitrii pro labore piæ mercedis acquisierit, non esse proprium meritum, sed gratiæ donum. Hoc elogium ipsis libris mihi abunde videtur confirmari, si studiose & sine ullo præjudicio perlegantur. Recentiores vero ex illo præjudicio, quo Faustus a plerisque creditur Semipelagianus, hujus elogii causa Gennadium ipsum volunt de Semipelagianismo suspectum facere, præsertim quia minus favorabiliter scribit de S. Augustino, & de S. Prospero. Hic de Gennadio non ago. At existimo libros Fausti (etiamsi ipse minus recte de iis senserim, antequam omnes contra Faustum objectiones expenderam, & cum libris ipsis contuleram) existimo, inquam, libros Fausti elogio Gennadii prorsus esse conformes. Vix dubito etiam, quin idem fuerit antistitum Gallorum seculi V & VI, imo & ipsius S. Cæsarii & Patrum concilii Arausicani, qui Semipelagianos damnarunt, de libris S. Fausti judicium. Nam neminem invenio, qui toto seculo V & VI in Gallia se libris ejus opposuit, insignique fama eruditionis & sanctitatis Faustus usque ad obitum florere perrexit. Neque videtur Gennadius libros prædictos adeo laudaturus fuisse, si contraria fuissent Gallorum judicia.

[106] Attamen contra libros Fausti passim objicitur Decretum S. Gelasii Papæ, [Non videntur hi libri Decreto ipsius Gelasii Papæ ab initio inserti:] in quo tom. 4 Conciliorum Col.æc leguntur: Opuscula Fausti Regensis Galliarum apocrypha. Si hæc Gelasius ipse in Decreto suo expressit, primus fuit, qui Fausti libris auctoritatem detraxit. At mihi probabilius videtur, imo quasi certum, hæc de Fausti Opusculis postmodum Decreto addita esse, prout alia quædam addita creduntur, & nominatim de Historia Eusebii Cæsariensis, & de scriptis S. Cypriani. Certe in decreto, prout editum est, Historia Eusebii primum recensetur inter libros usquequaque non renuendos, deinde vero ponitur Historia Eusebii Pamphili apocrypha. Opuscula S. Cypriani primum generatim approbantur: postea æque generatim Opuscula Tatii (sive Tascii) Cypriani declarantur apocrypha. Hæc igitur eodem tempore scripta non videntur. Nihilo magis existimo, Gelasii tempore aliquid de libris Fausti Decreto insertum fuisse: neque enim ulla de libris illis mota fuerat quæstio. Si vero apocrypha fuissent declarata a Gelasio Fausti Opera, neque Possessor episcopus, neque Hormisdas Papa, neque Joannes Maxentius id ignorassent. Hi tamen omnes de libris Fausti sic loquuntur, ut ea de re nihil prorsus videantur intellexisse, quemadmodum statim videbimus.

[107] [nam, excitata de illis dissensione Constantinopoli, consulitur Hormisdas Papa,] Primæ igitur turbæ contra libros Fausti circa annum 520 excitatæ sunt Constantinopoli per homines turbulentos & ad criminandum promptissimos, ut jam observavit Sirmondus in Historia Prædestinatiana cap. 8. De illis scribit Possessor episcopus ad S. Hormisdam Papam tom. 4 Conciliorum Col./em> Arbitror, inquit, vestram Beatitudinem non latere, quantis in Constantinopolitana urbe Ecclesia laboret insidiis, & * ad morem veteris morbi in saniem vulnus iterum quærat erumpere, quod obductum creditur cicatrice. Unde cum quorumdam fratrum animus de codice Fausti cujusdam, natione Galli, Reginæ civitatis episcopi, qui de diversis rebus & frequentius de gratia Dei diserte visus est disputare, in scandalum moveretur, aliis (ut se habent humana studia) in contrarium renitentibus; me crediderunt de hoc ambiguo consulendum. Dixi quidem, ea, quæ a tractatoribus pro captu proprii ingenii disputantur, non ut canonica recipi, aut ad synodalium vicem pro lege servari: sed habere nos certa, scilicet quæ veteri Lege vel nova conscripta, & generalibus Patrum sunt decreta judiciis ad fundamentum fidei ac religionis integram firmitatem: hæc autem, quæ antistites diversi conscripserunt, pro qualitate sui sine præjudicio fidei solere censeri. Cum vero, ut asserit, illo responso contenti non essent, mox subjungit: Quæso, ut consulentes, quid de præfati Auctoris dictis videatur, auctoritate Apostolicæ responsionis agnoscant. Itaque nec Possessor, nec ullus Constantinopoli videtur vel minimum scivisse de damnatione librorum Fausti per Gelasium.

[108] [qui respondet, auctoritate illorum librorum] Respondit Hormisdas per Epistolam ibidem sequentem, multa primum conquerens de turbulento ingenio Scytharum monachorum, qui dictas Constantinopoli contentiones excitabant, tum de libris Fausti, quos nec probare videtur nec improbare. Nam, sicut jam responderat Possessor, solum pronuntiat, libros illos Fausti, æque ac aliorum privatorum scriptorum, ea carere auctoritate, ut quemquam possint obstringere, aut cuipiam præjudicium inferre. Verba Hormisdæ hæc sunt: Hi vero, quos vos de Fausti cujusdam Galli antistitis dictis consuluisse litteris indicastis; id sibi responsum habeant: Neque illum recipi, neque quemquam, quos in auctoritate Patrum non recipit examen Catholicæ fidei; aut ecclesiasticæ disciplinæ ambiguitatem posse gignere, aut religiosis præjudicium comparare. Fixa sunt a Patribus, quæ fideles sectari debeant instituta: sive interpretatio, sive prædicatio, seu verbum populi ædificatione compositum, si cum fide recta & doctrina sana concordat, admittitur; si discordat, aboletur.

[109] [neminem obstringi: sed nec damnatos dicit, nec notat ipse.] Tam hæc, quam sequentia, illud unum significant, si quid ego intelligo, libros Fausti, utpote privati scriptoris, non esse pro fidei aut morum regula habendos; sed unice sacras Litteras, & Patrum decreta synodalia, eam habere auctoritatem, ut ab iis recedere non liceat. Vidit Joannes Maxentius, quem illa Hormisdæ Epistola in furias egit, non respondisse Hormisdam de Fausti libris ad id, quod quæritur:… Nam, inquit, cum de ipsis libris, non utrum legendi sint, sed utrum sint Catholici, vertatur quæstio; iste, non de ipsis quid sentiendum sit, sed eos, quamvis non in autoritate habendos, tamen legendos esse decernit. Ita Maxentius tom. 8 Bibliothecæ pag. 543. Quare a mente Pontificis aberrarunt, qui notam aliquam libris S. Fausti ab Hormisda inustam voluerunt.

[110] Norisius in Historia cap. 19 alia quædam ex Epistola Hormisdæ recitat, [Docet enim Hormisdas, sacra Scriptura & definitis] omniaque eo ordine, ut inferre se posse credat, libros Fausti plane ab Hormisda rejectos, & consecratam, ut loquitur, S. Augustini doctrinam, & illam præsertim, quæ in libris de Prædestinatione Sanctorum & de Dono perseverantiæ continetur. Tillemontius vero art. 7 in Fausto asserit, aperte admodum posterioribus verbis condemnatum Faustum, & Hormisdæ verba multum corrupta allegat. Ipsa allegabo verba, in quibus contra Faustum nihil reperio. Non improvide, inquit, veneranda Patrum sapientia fideli potestati *, quæ essent Catholica dogmata definiit; certa librorum etiam veterum in auctoritatem recipienda, sancto Spiritu instruente, præfigens; ne opinioni suæ lector indulgens, non quod ædificationi ecclesiasticæ conveniret, sed quod voluptas sua concepisset, assereret. Quid ergo calumniantibus opus erat extra constitutos Ecclesiæ terminos porrigere quæstiones (nimirum de Fausti libris) & de his, quæ habentur dicta, quasi dicta non sint, movere certamina; cum Christiana fides canonicis libris, & synodalibus præceptis, & Patrum regularibus constitutis, stabili & inconcusso termino limitetur. Hactenus certe nihil aut contra Faustum aut pro S. Augustino. Nam præfiguntur sacra Scriptura, præcepta synodalia, & Patrum regularia constituta, quibus canones conciliorum designari existimo.

[111] Subdit Pontifex: De arbitrio tamen libero & gratia Dei, [ab Ecclesia articulis contineri necessariam Ecclesiæ doctrinam,] quod Romana (hoc est Catholica) sequatur & asseveret Ecclesia, licet in variis libris B. Augustini, & maxime ad Hilarium & Prosperum, possit cognosci, tamen in scriniis ecclesiasticis expressa capitula continentur, quæ, si tibi desunt, & necessaria creditis, destinabimus. Hæc sunt Verba, quibus doctrinam S. Augustini consecratam vult Norisius, & Fausti libros, tamquam illi non semper consonos, damnatos Tillemontius. Hic insuper facit Pontificem dicentem, Quod in materia de gratia & libero arbitrio Ecclesia Romana & Catholica certo sequatur illa, quæ reperiuntur in scriptis S. Augustini, maxime in iis, quæ scripsit ad S. Prosperum & Hilarium. At hæc prorsus aliena sunt a mente Pontificis: nam Hormisdas assignat capitula, quæ in scriniis ecclesiasticis conservabantur, ac verisimiliter eadem sunt cum editis nomine Cælestini Papæ. Dicit quidem, in variis libris B. Augustini posse cognosci, quid sequatur Ecclesia; sed totam S. Augustini de gratia doctrinam, ut necessario sequendam, non proponit, ut insinuat Tillemontius; minus etiam allegatis verbis condemnat Faustum. Nullo modo licitum fuisse recedere a fixis Ecclesiæ capitulis declarat Hormisdas, ut supra ait, Christianam fidem limitari canonicis libris, & synodalibus præceptis, & Patrum regularibus constitutis.

[112] Iis vero consona scripsisse S. Augustinum insinuat: [eamque utcumque innotescere] nec tamen hujus omnem doctrinam necessario sequendam dicit, nisi quatenus capitulis aut Ecclesiæ definitionibus erat conformis. Alia vero erat ratio de quæstionibus necdum definitis, etiamsi & de illis disputasset S. Augustinus. Capitula, quæ jam tunc definita fuisse videntur, edita sunt apud Labbeum tom. 2 Conciliorum Col.& attributa fuerunt S. Cælestino Papæ. Cælestino tamen aliqui ea abjudicant, maluntque alii ea S. Prospero, alii S. Leoni Papæ tribuere. Nolo eam quæstionem prolixius disserere. At breviter observo, definiri ea potuisse in aliquo concilio sub Cælestino, & sic tolli difficultates, quæ objiciuntur contra eos, qui illa capitula Cælestino tribuerunt.

[113] [ex aliquot scriptis S. Augustini,] Cujuscumque autem sint illa capitula, ex ultimo illorum articulo clare perspicitur, nec omnia S. Augustini scripta, nec illa etiam sola, quæ scripsit ad Prosperum & Hilarium, Ecclesiæ proposita fuisse, ut necessario sequenda; sed solum dicta capitula, quorum ultimus articulus sic habet: Profundiores vero difficilioresque partes incurrentium quæstionum, quas latius pertractarunt, qui hæreticis restiterunt, sicut non audemus contemnere, ita non necesse habemus adstruere: quia ad confitendam gratiam Dei, cujus operi ac dignationi nihil penitus subtrahendum est, satis sufficere credimus, quidquid secundum prædictas regulas Apostolicæ Sedis nos scripta docuerunt, ut prorsus non opinemur Catholicum, quod apparuit præfixis sententiis esse contrarium. Ad hæc capitula Possessorem remittit Hormisdas, ut certo tenenda & credenda. Ea vero ab Augustino asserta & probata insinuat, ut hac ratione ex Augustino possit cognosci, quid Ecclesia de his doceat. At reliquam S. Augustini de gratia doctrinam necdum, ut necessario sequendam, proponit Hormisdas: plura tamen postea ex Augustino adoptata fuere in concilio Arausicano 2, sed numquam tota S. Augustini doctrina, licet hanc magni faciat Ecclesia, sicut & nos maximi facimus, ut necessario credenda fuit proposita. Hinc quotquot vere Catholici sunt, multum distinguent inter sententias ab Ecclesia definitas, & inter opiniones Augustino quidem attributas, sed numquam definitas.

[114] [auctoritate vero Fausti, utpote scriptoris particularis, neminem obstringi.] Quapropter si quis diligenter & attente mentem Hormisdæ in illa Epistola voluerit investigare, procul dubio reperiet, ipsum nihil detraxisse libris Fausti, nihil de illis dixisse, quod in iisdem adjunctis non potuisset dicere de libris cujuslibet scriptoris particularis. Nam Pontifex, ut abscinderet contentiones illorum librorum causa ortas, de Fausto ait, neque illum recipi, neque quemquam &c. id est, nullum scriptorem particularem; sed solis sacris Litteris, statutis synodalibus, & canonibus Patrum, eam esse auctoritatem, ut ab iis non liceat recedere. Sic omnino Augustinus declarat Hieronymo in Epistola 82 (alias 19,) quoslibet a se scriptores ita legi, ut sola eorum auctoritate non inducatur ad credendum, quantalibet sanctitate doctrinaque præpolleant. Et adjungit: Nec te, mi frater, sentire aliud existimo: prorsus, inquam, non te arbitror sic legi tuos libros velle, tamquam Prophetarum vel Apostolorum: de quorum scriptis, quod omni errore careant, dubitare nefarium est. Nimirum hæc semper fuit consuetudo Ecclesiæ, ut nullus cogeretur auctoritatem aut sententiam cujusquam scriptoris particularis sequi, nisi illa prius fuisset recepta aut definita ab Ecclesia. Huc igitur tota Hormisdæ responsio de Fausto reducitur; eum esse scriptorem unum e multis, particularium vero doctrinam nemini necessario sequendam: posse ejus libros legi, & si qua bene scripsit, ea teneri; si qua male, ea repudiari. Mirum sane est, neotericos aliquot plura contra Faustum ex litteris Hormisdæ extundere voluisse, cum ipse Joannes Maxentius, capitalis Fausti adversarius, plura ex iis haurire non potuerit, ut liquet ex ejus verbis num. 109 datis.

[115] Ex his modo consideremus, quam incredibile videatur, libros Fausti Decreto Gelasii Papæ declaratos fuisse apocryphos. [Ex modo relatis de controversia illa.] Extenditur pontificatus Gelasii ab anno 492 usque in annum 496, ejusque Decretum de libris a Labbeo figitur anno 494. Hormisdas vero creatus est Pontifex anno 514, id est, annis sexdecim post mortem Gelasii, ut verisimiliter jam Romano clero adscriptus esset sub Gelasii pontificatu aut citius. Contentio illa Constantinopolitana, cujus causa Possessor episcopus Africanus, Constantinopoli degens, Hormisdam de libris Fausti consuluit, orta est circa annum 519, & Epistola Possessoris & responsum Hormisdæ figuntur anno 520. Si autem circa annum 494 S. Gelasius cum concilio Romano libros Fausti declaraverat apocryphos, idque fecerat celebri illo Decreto, quod procul dubio communicatum est præcipuis ecclesiis; quomodo post annos viginti & quinque tanta de libris illis oriri poterat contentio? Qua ratione Catholici eos audebant allegare, si damnati erant in concilio septuaginta episcoporum, & ibidem præsidente Romano Pontifice? Quo modo Possessor, laudatissimus episcopus, libros illos defendebat ut Catholicos, si propter errores Semipelagianos erant damnati a Gelasio in concilio septuaginta episcoporum, ut volunt neoterici? Nam defensos a Possessore ait Maxentius circa finem scripti sui contra Hormisdam his verbis: Eat nunc Possessor, & adhuc in pernicie propria, & eorum, qui sibi consentiunt, defendat Fausti libros Catholicos &c. Quo modo Maxentius Gelasii tantique concilii Decretum contra libros Fausti non objecit, si eo declarati erant apocryphi, aut condemnati, ut volunt, ob errores Semipelagianos?

[116] Si quis contendere voluerit, Decretum Gelasii ignotum fuisse Constantinopoli, [interrogatione Possessoris & responso Hormisdæ, colligitur,] nec verisimilia nec credibilia dicet: neque enim deerant ibidem legati Pontificii, qui ad tollendam contentionem illud Decretum manifestassent, si non fuisset ab initio communicatum. Oportebit insuper dicere, in Africa similiter ignotum fuisse Gelasii de libris Decretum: nam Africanus episcopus erat Possessor, qui de damnatis in eo Fausti libris nihil noverat, & plures episcopi Africani, quos inferius Fausto contrarios videbimus, numquam de damnatis eo Decreto Fausti libris meminerunt. Quin & in Gallia ignotum fuisset Decretum Gelasii, si eo damnata fuissent Opuscula Fausti: nam S. Cæsarius auctoritatem Fausti allegavit in re summi momenti cum canonibus conciliorum, ut jam vidimus num. 9. At credibile non est, id facturum fuisse paulo post hæc tempora S. Cæsarium, si novisset, Fausti Opuscula dudum declarata fuisse apocrypha. Demum, si tantam illius Decreti ignorantiam ubique fuisse gratis dixerimus, vel sic nihil proficiemus propter silentium ipsius Hormisdæ Papæ.

[117] Nam hic certe ignorare non poterat Decretum, ante viginti & sex circiter annos Romæ compositum: [libros Fausti non fuisse antea damnatos Decreto Gelasii.] cumque interrogaretur de libris Fausti, quos eo Decreto damnatos volunt, de eo tacere non debebat. Sic enim facili responso omnem de illis libris abstulisset controversiam. Ipso responsi sui initio manifestum facit, damnationem illorum librorum fuisse sibi manifestandam, si eam scivisset. Quippe ita orditur. Sicut rationi congruit, ut consulant ambigentes; ita par est respondere consultos, quia ipse impellit in errorem, qui non instruit ignorantem &c. Nihil tamen de damnatione librorum Fausti in litteris suis dixit Hormisdas, cum eam non solum testari debuisset, si vera fuisset, sed claris etiam verbis, ut ignorantes doceret, & dissidentes componeret. Quapropter nullam aliam ejus silentii causam cogitare possum, quam quod de libris Fausti nihil statutum esset a Gelasio, illudque, quod in ejus Decreto nunc legitur, postea sit adjunctum. Hoc etiam de se sit verisimile, cum quod nequeat probari, ullum usque ad tempora Hormisdæ mussitasse contra libros Fausti de Gratia & libero arbitrio, tum quod & alia Decreto Gelasii, nominatim de Historia Eusebii & Operibus S. Cypriani, postmodum Decreto inserta, satis liqueat, ut observavi num. 106. Si autem, ut vix dubitandum est, illa de Fausto postea sint addita, nescimus, cujus auctoritate id factum sit. Certe non videtur id factum legitima potestate: nam multa alia addi potuissent, si Decretum seculo VI aut serius fuisset auctum, quod factum non est. Sic igitur præcipua objectio, cujus gratia Catholici posterioris ævi libros Fausti præcipue aversati sunt, tota videtur evanescere.

[118] [Primi accusatores librorum Fausti videntur Joannes Maxentius] Primus omnium, qui scripserunt contra libros Fausti, videtur fuisse Joannes Maxentius, homo turbulentus. Cum enim vidisset Epistolam S. Hormisdæ, qua monachi Scythæ ob turbas Romæ excitatas pertinacesque contentiones acriter perstringuntur, & responsum de Fausti libris modo relatum datur, vehementissimum contra laudatam Epistolam scriptum composuit, quod exstat tom. 9 Bibliothecæ Lugdunensis a pag. 539. Ut autem liberius in Hormisdam debacchari posset, finxit ejus non esse Epistolam. Fraudem illam Maxentii, ridiculamque in calumniando temeritatem, qua hæresim Pelagianam Hormisdæ contendit affingere, agnoscunt passim omnes, ac nominatim Baronius, Suarezius & Norisius. Hinc editor illi scripto tale præfixit monitum: Quam impudenter Maxentius mentiatur, negans Epistolam ad Possessorem esse Hormisdæ Romani Pontificis, quam impie auctorem Epistolæ appellet hæreticum, quam calumniose Dioscorum Romanæ Sedis legatum & Possessorem episcopum, viros alioqui claros & orthodoxos in crimen hæresis Nestorianæ accersat; quantis mendaciis, imposturis, calumniis & falsitatibus, sit tota hæc ejus responsio referta; qui Epistolas S. Hormisdæ (&) legatorum ejus in causa ista monachorum Scytharum inspexerit, facile cuncta deprehendet &c. Hæc vera esse, liquet ex ipso scripto; quo & Hormisdam Papam & reliquos suis opinionibus contrarios vult facere hæreticos.

[119] [& Petrus diaconus, patroni monachorum Scytharum,] Hisce de causis Suarezius in Opere theologico de Gratia Dei part. 1 prolegom. 5 cap. 5 prudenter observavit, Maxentium in hac parte non esse magnæ auctoritatis, aliamque addidit rationem his verbis expressam, quia ipse inter hæreticos Scythiæ monachos, Eutychiana hæresi infectos, censetur. Non inquiram, an vera sit hæc posterior accusatio, ex Baronio hausta. At observo, Petrum diaconum, & alios, qui causa fidei Romæ directi fuerant, similiter esse illorum monachorum socios. Hi eodem fere tempore Opusculum scripserunt pro sua defensione, & in eo contra libros Fausti breviter quidem, sed vehementer exclamarunt, ut videri potest tom. 9 Bibliothecæ pag. 199. Nonnulla verba huc traduco: Anathematizamus, inquiunt, Pelagium, … præcipue libros Fausti Galliarum episcopi, … quos contra prædestinationis sententiam scriptos esse, non dubium est &c. Hunc Petrum diaconum laudatus Suarez in pretio habuisse videtur, quod nesciret, ipsum & socios unam cum Maxentio sententiam sequi. Ut igitur studiosus lector intelligat, qua auctoritate privati homines anathema dixerint libris Fausti, quos dolebant non damnatos ab Hormisda, & cognoscat, quales illi fuerint, ex litteris S. Hormisdæ ad Possessorem pauca subjungo.

[120] De illis, qui Romæ fuerant in causa monachorum, id est, de auctoribus illius scripti ita loquitur: [quos homines turbulentos & calumniatores testatur Hormisdas.] Quando acquiescunt paci contentionum studiis assueti, sola certamina amantes de religione captare, & mandata negligere? Numquam apud eos caritas novo commendata præcepto, numquam pax Dominico relicta discessu: una pertinacis cura propositi, rationi velle imperare, non credere *, contemptores authoritatum veterum, novarum cupidi quæstionum; solam putantes scientiæ rectam viam, qualibet conceptam facilitate sententiam: eo usque tumoris elati, ut ad arbitrium suum utriusque orbis putent inclinandum esse judicium: nec in numero fidelium deputantes sequaces traditionis paternæ, si suæ viderint cedere nolle sententiæ: docti crimina serere, obtrectationum venena componere, integrum Ecclesiæ corpus odisse, seditiones instruere, invidiam concitare, & pro obedientia, quæ in cœnobiis principatum regularis obtinet disciplinæ, obstinationem pertinacis amare superbiæ. Pars hæc est elogii illorum scriptorum, quos in pretio habuit Suarez, quia non noverat. Credunt nonnulli, tam hos, quam Maxentium, addictos fuisse erroribus Prædestinatianis. Verum ex paucis, quæ de his scripserunt, non satis certo erui id potest. Cum tamen Petrus cum suis cap. 7 videatur negare voluntatem Dei seriam omnes salvandi, & Maxentius illa etiam oppugnet Fausti asserta, quibus docet non sola Dei gratia homines salvari, sed etiam homini bene operandum: uterque suspectus saltem esse potest.

[121] Maxentius autem, Petrus diaconus, aliique ipsis fœderati, [Hi contra Faustum scribunt ad episcopos Africanos:] cum Romæ male audirent, recurrerunt ad episcopos Africanos, tunc exsulantes in Sardinia, inter quos erat S. Fulgentius, tum ut in aliis se defenderent, tum ut Semipelagianos, & cum iis Fausti libros apud illos accusarent. Non deerant revera Semipelagiani, quibuscum eadem docere Faustum, contendebant in suo jam memorato scripto ad Africanos. Respondit ad illud S. Fulgentius suo & aliorum nomine per librum in Bibliotheca Lugdunensi subjunctum a pag. 199 de Incarnatione & Gratia. De gratia disserit a cap. 12 usque ad finem, variosque refellit Pelagianorum aut Semipelagianorum errores; sed nullibi de Fausto aut ejus libris mentionem facit, etiamsi tam acerbe accusatus esset in Epistola, ad quam ibi respondet. Scripsit S. Fulgentius & alios tres libros de Veritate prædestinationis & gratiæ Dei ad Joannem presbyterum & Venerium diaconum. Creditur ille Joannes Maxentius, ut & Venerius credendus sit ex iis, qui stabant pro monachis Scythis. In illis autem libris rursum S. Fulgentius refutat errores Semipelagianos; sed sine ulla mentione de Fausto aut de ejus libris. Scripsit tamen etiam contra libros Fausti, ut mox videbimus.

[122] De utroque S. Fulgentii Opere testes sunt episcopi Africani in Epistola, [& S. Fulgentius septem libros scribit contra Faustum,] Joanni Venerio & eorum sociis inscripta, quæ habetur pag. 229. Nam sub finem ita loquuntur: Cæterum unus ex nobis, (qui Fulgentius est ex ejus Vita) in quantum Dominus servis suis recti gratiam dignatur donare sermonis, illis omnibus, quæ memoratos fratres adversus gratiam & prædestinationem intimasti vel sentire vel dicere, tribus libris vestro nomine dedicatis sufficienti disputatione respondit: quique adversus duos libros Fausti Galli septem libros edidit: quos cum recensueritis, agnoscetis protinus, quemadmodum memorati Fausti commenta, veritati contraria, Catholicæ fidei penitus inimica, discussio prodidit, ratio manifesta convicit, auctoritas divina compressit, & præcedentium patrum consona prorsus attestatio refutavit. Ex his verbis solum habemus, S. Fulgentium in libris Fausti aliqua improbasse ac refutasse, quæ illi dicunt falsa, & contraria fidei Catholicæ, sacrisque Scripturis & Patribus; non vero hæretica & Pelagiana. Scripsit contra Faustum S. Fulgentius, sicut theologi passim alienas opiniones refellunt. Conantur ostendere, ex illis opinionibus aliqua sequi, quæ veritati fidei Catholicæ, Scripturis & Patribus contraria sunt.

[123] [de quo accrbe loquitur scriptor Vitæ S. Fulgentii,] Anonymus auctor Vitæ S. Fulgentii acrioribus verbis eamdem S. Fulgentii refutationem exponit, ita scribens apud nos tom. 1 Januarii pag. 43 de S. Fulgentio: Ita erat notior omnibus gentibus, ut duo libri, quos Faustus episcopus Galliarum contra gratiam subdolo sermone composuit, favens occulte Pelagianis, sed Catholicus tamen volens videri, Constantinopoli offensis plurimis fratribus, ad beatum Fulgentium probandi dirigerentur. Quibus, ne occultum serperet virus, septem libris ipse respondit, plus laborans exponere quam convincere, quia dubios ejus sermones exponere, hoc erat delirantis argumenta convincere. Vehementer animatum fuisse Anonymum contra Faustum, prodit ipse stilus scribentis, dum delirantem dicit Virum, quem & eruditum & acutum libri ipsi ostendunt; dum subdolo sermone usum dicit, acsi alia verbis profiteretur, alia vero in animo sensa nutrivisset; quod ego certe in libris Fausti nequeo invenire, cum opiniones suas candide videatur edicere: dum sic occulte Pelagianis faventem facit, ut Catholicus vellet videri. At mihi nullum est dubium, quin & Catholicus esse & videri voluerit Faustus. Laudato Anonymo lubens credam, quando refert S. Fulgentii gesta, quæ nosse potuit. At minime ejus asserta admittam de iis, quæ soli Deo sunt cognita. Quo enim modo nosse potuit, occulte favisse Pelagianis? Qua ratione probabit, subdolo sermone usum, ut videretur Catholicus, & occulte faveret Pelagianis?

[124] [cujus dicta partim deinde adoptavit S. Isidorus.] S. Isidorus in libro de Illustribus Ecclesiæ scriptoribus censuram illius biographi ex parte adoptavit, de Fulgentio ejusque scriptis cap. 14 dicens: Ex quibus legimus de Gratia Dei & libero arbitrio libros responsionum septem, in quibus Fausto Galliæ Regiensis urbis episcopo, Pelagianæ pravitati consentienti, respondens, obnititur ejus profundam destruere calliditatem. Ad hæc verba primum observo, in codice nostro Ms., qui laudatum S. Isidori Opus cum aliis similibus continet, alia omnia inveniri, ut edita sunt, at prorsus abesse hæc verba: Pelagianæ pravitati consentienti. Quare dubium videtur, utrum sint S. Isidori, an postmodum addita. Observo secundo, libros Fausti numquam verisimiliter conspectos a S. Isidoro. Certe Faustum Catalogo suo non inseruit. Itaque S. Isidori, etiamsi alias doctrina & sanctitate magnam venerationem mereatur, auctoritas in his tanta non est, quanta alias videretur. Honorius Augustodunensis, qui Opus S. Isidori vidit, in Opere suo de Luminaribus Ecclesiæ num. 85 de Fausto hæc scribit: Faustus ex abbate Lirinensis monasterii apud Regium Galliæ episcopus factus, vir in divinis Scripturis satis intentus, composuit librum de Spiritu sancto, & egregium Opus de Gratia Dei, qua salvamur, & alia.

[125] [Ex scriptis Fulgentii contra errores Semipelagianos] Si ex aliis S. Fulgentii contra Semipelagianos libris, quos habemus, conjecturam facere velimus de modo, quo refutavit Faustum, non dubitabimus, quin mitissime Faustum tractaverit S. Fulgentius. Etenim Semipelagiani, quos refellit in tribus libris supra laudatis, certo deteriora sentiebant, quam Faustus: illos tamen semper fratres vocat, numquam hæreticos aut Pelagianos. Horum deteriores certe fuisse errores, (si omnino in errorem incidit Faustus) facile ostendi potest. Nam ab initio refutat asserentes, futurorum operum merito parvulos baptizari, alios sine baptismo mori ob prævisa eorum, si viverent, peccata. Ridiculum illum errorem, jam olim ab Augustino refutatum, prolixissime, sed simul placide, refellit S. Fulgentius. At ab eo abhorruisse Faustum, liquet ex ejus dictis lib. 1 cap. 14, ubi nullam vult rationem reddere, cur ex parvulis alii baptizentur, alii sine baptismo moriantur. Deinde Fulgentius a capite 14 probat, initium bonæ voluntatis & fidei a gratia Dei esse, id ipsum sensisse Faustum existimo, etiamsi dissentiant multi.

[126] In libro 2 Faustum non attingit Fulgentius, sed alios refutat errores, [colligitur, eum mitissime contra Faustum scripsisse,] ex quibus unum sane crassum indicat cap. 18 his verbis: Miramur autem non absque magna tristitia istos fratres nostros, qui gratiam Dei, quantum intelligi datur, ignorantes evacuare contendunt, hanc sibi similitudinem ineptam reperisse, qua dicunt ita esse gratiæ Dei donum, tanquam si quis det mutuas pecunias, accepto ideo pignore, quod nisi custodierit, debitum accipere non possit. Similia rursum non habet Faustus, uti nec alia æque inepta, quæ deinde refutat Fulgentius; sed semper humaniter, semper mansuete, semper ut agens cum fratribus: eadem quoque mansuetudine utitur in libro ante laudato, quo ad Petrum & socios respondit. Itaque ex quatuor laudatis libris, quibus discutiuntur errores longe apertiores, & deteriores quam certe reperiantur in libris Fausti, jure optimo colligimus, Anonymum Vitæ scriptorem ex Fulgentii scriptis non collegisse ea, quæ Fausto affingit, videlicet callidum sermonem, occultum in Pelagianos favorem, propriæ sententiæ dissimulationem.

[127] Cum enim illis, qui propius saltem accedebant ad Pelagium, [nec ei talia exprobrasse, qualia memorat biographus.] talia non exprobaverit S. Fulgentius, non est verisimile, illa Fausto ab eo imputata. Si credimus biographo, magis studuit S. Fulgentius exponere, quam convincere, libros Fausti, sive dubios ejus sermones. Igitur videtur in multis ejus assertis ita sensum Catholicum agnovisse, ut ad perversam quoque sententiam trahi possint; & exposuisse, quo sensu recte possint intelligi, quo contra, ut Pelagianis faventia, omnino sint repudianda. Si asserta Fausti aperte credidisset hæretica aut Pelagiana, magis studuisset ea erroris convincere, ut facit in aliis libris, quam exponere. Aliqua tamen in libris Fausti procul dubio refutavit S. Fulgentius; verum, ut dicunt Patres num. 122 allegati, ut commenta veritati contraria, & ut Catholicæ fidei penitus inimica.

[128] Potuit sane Faustus, ut Prædestinatianos refutaret, [Quæ in iis refutare voluerit, ignoramus:] aliqua stabilire dogmata, nec Pelagiana illa quidem nec Semipelagiana, quæ tamen falsa & sacris Litteris ac Patribus contraria credebat Fulgentius. Potuit aliquot sacræ Scripturæ textus aliter exponere, quam exponebantur a Patribus. Potuit subinde minus cautus esse in loquendo, ut, dum totis viribus contra Prædestinatianos liberum defendit arbitrium, dum necessitatem bonorum operum ad salutem contra eosdem fortiter stabilit, dum Christum pro omnibus mortuum esse, Deum omnium salutem sincere velle, ac omnibus hunc in finem gratias sufficientes vel dare vel saltem offerre: ut, inquam, dum Catholica dogmata probare contendit, aliqua incautus protulerit verba, quibus divinæ gratiæ ac præsertim prædestinationi videretur detrahere, & quæ hac de causa indigent benigna interpretatione, ex clarioribus ejusdem assertis petenda.

[129] [at ex refutatione Fulgentii nequit inferri, libros Fausti] Quotusquisque est ex sanctis Patribus, qui nihil umquam scripserit, quod benigna interpretatione ad sanum sensum perduci debet, & quod, si solum sumeretur, errori alicui favere videretur? Itaque non deerat in libris Fausti, quod refutare posset S. Fulgentius, etiamsi nec Pelagianorum nec Semipelagianorum errores in iis invenisse crederetur, nec ullam doctrinam hactenus damnatam. Nam prudentes theologi etiam student refutare omnia illa, quæ hæreticis dogmatibus vicina sunt, quæ hæreticorum argumentis faventia, Catholicorum contraria sunt, ac omnia demum, quæ falsa & Catholicæ fidei minus consona judicant. Præterea, cum exciderit istud S. Fulgentii Opus, nulla ratione scire possumus, an omnino erraverit Faustus in iis, quæ in ejus libris refutare studuit S. Fulgentius. Diversæ in multis fuerunt & aliorum Patrum sententiæ, nec tamen statim alterutram partem erroris arguimus. Oppugnavit S. Augustinus sententiam S. Hieronymi de Cepha aut S. Petro per S. Paulum reprehenso, & quidem ut errorem non levem. Defendit se Hieronymus, & iteratis vicibus ad pugnam rediit Augustinus. Si hic credere potuit, tam gravem in opinione Hieronymi errorem esse, ut eumdem mendacii defensorem diceret: & tamen nos post tot secula illam mendacii defensionem in oppugnatis Hieronymi scriptis non invenimus; facile quilibet prudens intelliget, non statim ex oppugnatione Fulgentii concludendum esse, in libris Fausti perniciosos latuisse errores, aut recte fuisse refutata, quæcumque ille refutare voluit.

[130] [esse Semipelagianos cum hunc ille a Semipelagianis separarit:] Quare sola oppugnatio S. Fulgentii, cujus alias venerabilis nobis est auctoritas, non evincit, aut Faustum esse Semipelagianum, aut libros ejus damnatis postea Semipelagianorum erroribus refertos. Fulgentius ipse Faustum a Semipelagianis distinxisse videtur; cum illorum errores tribus libris eodem fere tempore refutaverit, quo Fausti libros separato Opere examinandos & corrigendos aut refellendos suscepit. Si eosdem credebat Fausti & aliorum errores, poterat eodem Opere omnes simul refutare. At adeo Faustum non miscuit cum Semipelagianis, ut, quemadmodum jam monui, in libris contra Semipelagianos scriptis de Fausto nuspiam meminerit, ne in illo quidem libro, quo respondebat Petro diacono, qui libros Fausti anathematizabat. Forsan, sicut biographus innuit, magis exposuit libros Fausti, quam refutavit. Respondit, inquit, plus laborans exponere, quam convincere. Hoc facere omnino poterat, etiamsi ejusdem fuisset cum Fausto sententiæ, ut acerbis librorum istorum accusatoribus, Joanni Maxentio, Petro diacono, eorumque sociis silentium imponeret.

[131] [neque id evincitur ex biographo, aut ex patribus Africanis,] At, inquit biographus, id fecit Fulgentius, ne occultum serperet virus. Nam occulte Pelagianis favebat Faustus, & Catholicus solum volebat videri. Tanti hæc facienda existimo, quanti calumnias Petri diaconi & Joannis Maxentii, quorum amicum se fuisse ostendit biographus honorifice de ipsis loquendo & eorum sensa adoptando. Exstant ipsi libri, ex quibus clarius intelligimus, inimicum Pelagianorum fuisse Faustum, quam ut biographus ille, qui de interna scribentis intentione etiam judicare præsumit, attentionem mereatur. Patres Africani, quorum verba dedi num. 127, attribuunt Fausti libris commenta veritati contraria, & Catholicæ fidei penitus inimica. Norisius lib. 2 cap. 21 dictorum verborum causa in ipso capitis titulo expressit hæc verba: Ejusdem (Fausti) libri tanquam hætici ab Africanis episcopis condemnantur. At falsa plane est hæc pars tituli, & omni destituta fundamento. Epistola Africanorum sola ad probationem affertur. In hac vero nullum fit verbum de damnatione librorum Fausti, nullum de hæresi libris illis inserta, nullum de erroribus illorum Pelagianis aut Semipelagianis. Disseruntur in illa Epistola ab Africanis aliqua contra errores Semipelagianos, quos etiam refutat S. Fulgentius tribus libris; sed nullibi tangitur aut nominatur Faustus, nisi verbis num. 122 datis. Itaque gratis omnino libros Fausti ab iis episcopis damnatos asserit Norisius; sicut Epistolam gratis vocat synodicam.

[132] Quin potius laudati patres ab omni censura etiam contra certos errores abstinent, [qui sine ulla censura scribunt contra alios,] eorumque patronos mitissime nominant fratres. Præterea, si quis Epistolam illam duodecim episcoporum, inter quos S. Fulgentius non invenitur, nec ullus magni nominis, curiosius & attentius pervolverit, inveniet quædam in ea disputari contra ipsum Maxentium & socios, ad quos scribitur. Unum adduco locum: Quod autem vos dicitis, sola Dei misericordia salvari hominem; illi autem dicunt, nisi quis propria voluntate cucurrerit & elaboraverit, salvus esse non potest; digne utrumque tenetur, si rectus ordo servetur divinæ misericordiæ & voluntatis humanæ, ut illa præveniat, hæc sequatur &c. Ipsissimam Fausti & Ecclesiæ doctrinam hic tradi existimo; damnari vero utrumque extremum; quorum primum tribuitur Maxentio & Sociis, qui in eo a Prædestinatianis non videntur alieni; secundum Pelagianis & Semipelagianis. Non leviter etiam tangunt Maxentium, dum laudant Epistolam S. Hormisdæ ad Possessorem, quam Maxentius eodem illo scripto, quo Faustum impugnavit, Hormisdæ negaverat, ipsiusque auctorem temere Pelagianum facere voluerat. Hanc autem laudando Epistolam, afferendoque verba, quibus de libero arbitrio & gratia Dei dicuntur in scriniis ecclesiasticis expressa capitula contineri, luculenter insinuant, moderationem S. Hormisdæ sibi multo magis probari, quam aliorum in calumniando licentiam.

[133] In eadem quoque Epistola laudati Patres opiniones aliquot proferunt doctrinæ Fausti contrarias, [& solum dicunt, aliqua in libris Fausti refutata.] saltem quoad modum loquendi. Sic Fausto contrarium est, quod dicunt: De gratia vero non digne sentit, quisquis eam putat omnibus hominibus dari &c. His contraria & sensit & scripsit Faustus. Sic inferius de voluntate Dei omnes salvandi aliter loquuntur, quam Faustus: & sic fortasse aliter exponebant mortem Christi pro omnibus. Itaque si S. Fulgentius cum laudatis episcopis eadem prorsus eo tempore senserit, eodemque loquendi modo utendum crediderit, poterat invenire in libris Fausti, quod refutandum censeret, & refutare conaretur. Poterant dictæ Fausti sententiæ, aliæque id genus opiniones, sive quæstiones incidentes, etiamsi nec Gratiæ Dei nec prædestinationis veritati quidquam derogarent, videri commenta veritati contraria, & Catholicæ fidei penitus inimica. Nam talia videntur omnia, quæ in quæstionibus theologicis creduntur falsa; neque enim oppugnarentur, si veritati & fidei crederentur conformia. Quare laudati antistites Africani nec libros Fausti condemnarunt, nec hæreticos dixerunt, ut perperam asseruit Norisius; sed asseruerunt, unum e suis, quem Fulgentium credimus, adversus libros illos scripsisse, & in iis aliqua ut falsa refutasse. Sic aliqua in Hieronymi scriptis oppugnavit S. Augustinus: nec tamen etiamnum decisum est, cujus melior sit sententia.

[134] Quæ insuper contra Faustum objiciuntur auctoritates veterum, nomina tantum sunt, non personæ. [Contra libros Fausti non scripsit S. Avitus,] Magnum est nomen S. Aviti Viennensis, quem Ado in Chronico ad annum 492 numerat inter eos, qui libros Fausti refutarunt, & ex eo Baronius, Suarezius, Norisius & alii. Contra hunc (ait de Fausto Ado) scribit lucidissima fide beatissimus Avitus Viennensis episcopus, ejus redarguens errorem. Verum cum nulla exstent, aut umquam innotuerint, S. Aviti contra libros Fausti scripta; censendus est loqui Ado de Epistola S. Aviti ad Gundobadum regem, in qua respondet ad quæstionem regis, ex Epistola Fausti propositam, nesciens ipse, contra quem scriberet, ut expositum est num. 77. Quæstio habebat aliquid similitudinis cum libris de Gratia, cum negasset Faustus, sola fide salvandos homines.

[135] [nec Joannes aliquis Antiochenus: Adonis de his errores.] Addit ibi Ado sequentia: Similiter & Joannes vir eruditus, Antiochenus presbyter. Loquitur de Joanne Maxentio, quem perperam facit presbyterum Antiochenum. Neque hoc dubium videri debet, cum Ado non modo Responsum Joannis Maxentii præ oculis habuerit, sed ex eo etiam asseruerit, Faustum lapsum esse in errorem; ipsaque Maxentii verba ad id probandum attulerit. Ita enim liberum arbitrium, inquit Ado, tam Augustinus quam cæteri Catholici in Ecclesia Dei docent, ut illuminatio, virtus & salus illi a Christo, & per Christum, & cum Christo sit. Faustus vero iste ita liberum Christianum arbitrium docere conatur: ut illuminatio ejus, virtus & salus, non a Christo, sed natura sit. Sunt hæc ipsa Maxentii verba, ut videri potest tom. 9 Bibliothecæ Lugdunensis pag. 543: nec dubito edicere, primam hanc esse Maxentii contra Faustum calumniam, numquam probatam, numquam probandam. Ado vero, qui Maxentio non satis cognito credidit, ne libros quidem Fausti umquam viderat, ut ex ejus verbis colligitur. Nam credidit, Faustum scripsisse contra Pelagianos, ut hæc indicant verba, Pelagianum dogma destruere conatus, in errorem labitur. At, si ipsos vidisset & consuluisset libros, vidisset procul dubio, eum præcipue scribere contra Prædestinatianos, & pauca tantum contra Pelagianos præmittere, in quibus certe non erravit: nec adoptasset verba Maxentii aperte falsa. Ex his igitur habemus, inter adversarios librorum Fausti numerandum non esse S. Avitum, nec Joannem aliquem Antiochenum, nec Adonem in hisce ullius esse pretii.

[136] [Non refutavit Fausti libros S. Cæsarius aut ullus Galliarum episcopus.] Baronius, & ex eo Suarezius & Norisius, inter eos, qui contra Faustum scripserunt, recensent etiam S. Cæsarium Arelatensem, cujus mihi auctoritas omnium maxima esset, cum præfuerit concilio Arausicano. At opinionem illam de libro aliquo a Cæsario contra Faustum scripto, quam Norisius lib. 2 Historiæ Pelagianæ cap. 22 magnificis verbis inculcat, omni antiquitatis testimonio destitutam esse, jam ostendi ad XXVI Augusti in S. Cæsario § 4. Itaque nec S. Cæsarius, nec S. Avitus, nec ullus Galliarum episcopus contemporaneus aut suppar inter adversarios librorum Fausti numerandus venit. Quin potius Galliarum episcopi, qui Faustum ad scribendum impulerant, libros ejus magni fecisse videntur. In fine Præfationis suæ Faustus ita habet: In quo quidem Opusculo, post Arelatensis concilii subscriptionem, novis erroribus deprehensis, adjici aliqua synodus Lugdunensis exegit. Nolim contendere, ex his verbis legitime inferri, libros Fausti a synodo Lugdunensi approbatos, necdum enim toti erant absoluti, ut eos nuno habemus, si post synodum aliqua sint adjecta. Verumtamen dubitare vix possim, quin aut omnes aut aliqui illius concilii Patres majorem vidissent partem Operis, quam jam scripserat, quando voluerunt, ut aliqua insuper adderet.

[137] Laudatus Norisius cap. 23 contendit, libros Fausti damnatos esse a concilio Arausicano 2, [neque hi condemnati sunt in concilio Arausicano 2.] quod habitum est anno 529, præside S. Cæsario Arelatensi. At in dicto concilio nullum de Fausto occurrit verbum, nulla de libris ejus fit mentio, nullum invenio illius concilii canonem, quo ullam Fausti sententiam ausim dicere damnatam. Errores Semipelagiani, quibus initium fidei & bonæ voluntatis libero tribuebatur arbitrio, in Arausicano sunt damnati. At hos probabilius adoptatos non fuisse a Fausto, conabor evincere. Interim vult Norisius, illos errores usque ad Arausicanum numquam fuisse damnatos aut prohibitos, eaque ratione agnoscit sanctitatem Fausti, cujus doctrinam alias vehementer oppugnat tamquam Semipelagianam, & in Arausicana synodo damnatam. Acta illius concilii habemus apud Labbeum tom. 4 a Col.Epistolam quoque Bonifacii Papæ II ad S. Cæsarium, quæ eo spectat Col.At vero neque ex Actis neque ex Epistola Pontificis colligere valeo, concilium cogitasse de ulla macula Fausto aspergenda.

[138] Clarum est ex laudata Epistola, non defuisse tempore concilii viventes Semipelagianos, [in quo conditi sunt canones, ut Semipelagiani tunc viventes corrigerentur.] etiam inter episcopos. Indicas enim, (scribit ad Cæsarium Pontifex) quod aliqui episcopi Galliarum, cum cætera jam bona ex Dei acquieverint gratia provenire, fidem tantum, qua in Christo credimus, naturæ esse velint, non gratiæ. Ad illorum correctionem conditos esse concilii canones, liquet ex ipsa Præfatione, ex qua partem huc traduco: Pervenit ad nos, esse aliquos, qui de gratia & libero arbitrio per simplicitatem minus caute, & non secundum fidei Catholicæ regulam, sentire velint. Unde id nobis, secundum admonitionem & auctoritatem Sedis Apostolicæ, justum ac rationabile visum, ut pauca capitula ab Apostolica Sede nobis transmissa, quæ ab antiquis Patribus de sanctarum Scripturarum voluminibus in hac præcipue causa collecta sunt, ad docendos eos, qui aliter, quam oportet, sentiunt, ab omnibus observanda proferre, & manibus nostris subscribere deberemus. Quibus lectis, qui huc usque non sicut oportebat, de gratia & libero arbitrio credidit, ad ea, quæ fidei Catholicæ conveniunt, animum suum inclinare non differat. Hæc plane insinuant, habitum esse concilium, ut corrigerentur viventes, non ut macula aspergeretur defunctis, præsertim cum nulla uspiam de Fausto eiusve libris fiat mentio. Si enim doctrinam Fausti volebant damnare, cur eum ejusque libros tacent ac viventes nominant? Objectiones aliquot Norisii refellam in ipso, quod sequitur, examine librorum Fausti.

[Annotata]

* forte ut

* potestate, opinor

* forte cedere

§ IX Faustus probabilius initium fidei gratiæ attribuit, non naturæ aut libero arbitrio: Suarezii multum dubitantis crisis expenditur.

[Suarezius agnoscit, doctrinam Fausti a viris eruditis defendi,] Franciscus Suarez, doctissimus Societatis nostræ theologus, in Opere de divina gratia part. 1 prolegom. 5 cap. 5 de Fausti doctrina ambigue disserit in utramque partem, Catholicane videatur, an Semipelagiana, inquirens. Primo allegat aliquot scriptores, qui de Fausti doctrina non male senserunt, interque hos Joannem Driedonem, insignem doctorem Lovaniensem, cui Sirmondus adjunxit Ruardum Tapperum, uti & alii possunt adjungi. Driedo, inquit Suarezius, Faustum & ejus libros ab errore defendere conatur: quia non contra S. Augustinum scripsit, ut quidam illi tribuunt; … sed scripsit contra Lucidum presbyterum, qui ex doctrina Augustini male intellecta varios errores hauserat, nimirum hominem sola gratia salvari sine voluntaria obedientia vi solius prædestinationis; imo & peccatores eodem modo damnari vi præscientiæ & prædestinationis, & similia… Contra illos ergo errores scripsit Faustus, prius damnans Pelagium & postea errorem extreme contrarium. Ipse autem media via incedere profitetur, necessitatem gratiæ prædicando, & illi necessitatem laboris & obedientiæ adjungendo: quamvis labor hic & obedientia non sit, nec fuerit in lege naturæ, sine occulto aliquo auxilio gratuito, ut Driedo Faustum interpretatur. Hæc sane omnia mihi videntur sententiæ & proposito Fausti admodum consona, & ex Fausti libris omnino certa.

[140] [variaque affert argumenta,] Quapropter Suarez ita pergit: “Videturque hæc excusatio fieri verisimilis ex multis verbis ejusdem Fausti. Nam in primis in Epistola ad Lucidum, cui concilium quoddam episcoporum subscripsit, inter alia dicit: Nos autem per illuminationem Christi veraciter & confidenter asserimus, & eum, qui periit per culpam, salvum potuisse esse per gratiam, si gratia ipsius famulatui laboris obedientiam non negasset”. In ipsa Epistola deinde recusa, & data num. 91, ultima verba sic leguntur: Si gratiæ ipsi famuli laboris obedientiam non negasset. Hæc autem lectio non modo est clarior, sed etiam verior videtur. Subdit Suarezius: Ubi famulatum gratiæ appellat subjectionem debitam gratiæ, & ita ponit obedientiam hominis, ut subsequentem & cooperatricem gratiæ. At multo clarius ex Labbei & nostra lectione sequitur, obedientiam poni subsequentem & gratiæ subditam sive consentientem. Pergit interim Suarez: “Unde (Faustus) subjungit: Nos igitur per medium, Christo duce, gradientes, post gratiam, sine qua nihil sumus, laborem officiosæ servitutis asserimus. Et infra: Qui hic * veritatis mensuram, gratia præcedente, & conatu assurgente, non sequitur, dignus erit, ut * a sacris liminibus arceatur”. Hactenus Suarez laudavit Epistolam, quam cum Baronio & cum omnibus passim Catholicis existimavit omnino Catholicam, & a concilio subscriptam dicit.

[141] [quibus ostendit,] Tum ita prosequitur: “Deinde quod ad confirmandam hanc doctrinam Faustus scripserit, colligitur ex præfatione Operis, quam vocat Professionem suæ fidei ad Leontium, ubi inter alia dicit, Studium asserendæ gratiæ competenter & salubriter suscipit, qui obedientiam famuli labori (al. melius famuli laboris, ut supra) adjungit, tanquam si patrono vel domino (nimirum gratiæ) inseparabiliter pedissequus minister inhæreat: quod multis & elegantibus verbis & exemplis declarat.” Agnoscit itaque Suarez, scripsisse Faustum ad confirmandam doctrinam Catholicam. Liceat pauca hic observare. Si Faustus scripsit ad firmandam doctrinam Catholicam, certo non scripsit ad impugnandum S. Augustinum, cujus doctrinam nemo negabit Catholicam: sed ad refutandos hæreticos, ut concilium Arelatense rogaverat. Rursum, si Catholicam confirmare doctrinam studuit, refutare hæreticam; non est doctrina ejus, ubi aliqua utcumque occurrunt ambigua, statim in deteriorem partem trahenda. Cum enim ea, quæ probare conatur, Catholica sint, benigne potius interpretandum esset, si quid in libris contra hæreticos scriptis occurreret, quod pateretur difficultatem. Ad hanc non negandam S. Fausto humanitatem invitat consensus Patrum concilii Arelatensis, qui eum ad Opus illud conscribendum impulerunt, & qui rursum in concilio Lugdunensi, quando procul dubio majorem Operis partem viderant, hortati sunt, ut & alia quædam contra errores, qui postmodum innotuerant, adjungeret.

[142] Redeo ad Suarezium: “Denique, inquit, in utroque libro, [a Pelagiana & Semipelagiana] & absolute gratiam prædicat necessariam, & illi primatum tribuit: ergo per illud prius discernitur a Pelagio, & per posterius a Semipelagianis. Prima pars constat ex lib. 1 cap. 1. Ibi: Ego arbitror, quod libertas arbitrii sibi sola sufficere sine gratiæ præsidio non potuerit, etiam antequam privilegium illius transgressio violaret”. Addo sequentia etiam Fausti verba: Quomodo vero nunc potest sibi sola sufficere, ad cujus arrogantiam dicitur: Quia sine me nihil potestis facere? ad cujus præsumptionem divinus sermo dirigitur: Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt, qui ædificant eam? &c. Possent addi alia multa. Pergit iterum Suarez, distinguens Faustum a Semipelagianis: “Altera vero pars patet ex eodem lib. cap. 5. Ibi: Opera legis evacuantur, quæ secundum litteram sunt, & ea, quæ post gratiam, comitante gratia gerenda sunt, asseruntur. Et cap. 6: Vide, quomodo ad gratiæ donum semper adjungit laboris ob sequium. Et cap. XI: Qui vel initium operis sibi præsumit arrogare, vel finem, ad illum merito dicitur: Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt, qui ædificant eam. Quæ verba ipsam prorsus Augustini doctrinam continere videntur. Et cap. 13 habet illam celebrem sententiam, gratiam neminem deserere, nisi prius deseratur ab homine. Et cap. 15 sunt valde notanda illa verba: Adverte, quia hoc ipsum ad baptismum venire, & desiderare salutem jam fidei est. Nam ita videtur interpretari alia, quibus dicere solet, desiderantibus & pulsantibus adjutorium gratiæ dari, utique desiderantibus ex fide.” Liceat hic mihi addere, illud ipsum, quod hic recte exponitur, rarissime in libris Fausti occurrere.

[143] “Et cap. 17 (imo & alibi frequenter) ait, Deum omnes per gratiam vocare & attrahere, [plane distiuctam,] etiam resistentes, utique quantum in se est: Licet enim, inquit, non omnes obedientiam exhibituros esse prænosceret, omnibus tamen & velle & posse donaverat. Quibus verbis fatetur, & velle & posse in bonis operibus pietatis esse ex gratia, licet velle possit per liberum arbitrium impediri, sicut etiam potest præstari. Unde subjungit: Hoc loco sollicitius requiratur, utrum quisque attrahi velit, an nolit, utique cum effectu. Si non vult, absolute (alias assolitam) attrahentis benevolentiam non meretur: si autem vult, ecce jam cum Deo hominis consensus operatur. Et infræ: Sicut gratiæ est, quod attrahitur, ita obedientiæ probatur esse, quod sequitur”. Observo ad hæc, ex eodem cap. 17 præcipuam objectionem contra Faustum cum Maxentio sumpsisse Suarezium, acsi Faustus vellet, hominem a Deo non attrahi per gratiam internam. At ea opinio non consistit cum velle & posse omnibus dato, neque cum gratia sufficienti, quam omnibus dari vult Faustus, ut probabitur. Ulterior responsio dabitur suo loco. Addit Suarez: “Et lib. 2 cap 2: De suo, ait, est, quod dat gratiam, de tuo est, quod prænoscit offensam, Et cap. 5: Quod credunt, gratiæ largitas est, quod professionem creditis non accomodant, mentis improbitas est.”

[144] [& ab errore liberam.] “Ac denique cap. 8: Nihil hic, ut opinor, redolet [præsumptionis,] cum & hoc ipsum incessabiliter asseram, quod Deo ipsam debeam voluntatem, præsertim cum in omnibus ejus motibus ad opus gratiæ referam, vel inchoationis initia, vel consummationis extrema. Et infra: De Dei bonitate est, quod vocatur; de propria voluntate, quod promptus obsequitur. Quæ sane omnia videntur habere Catholicum sensum, ac subinde per illa satis Authorem illum ab erroris nota liberari”. Hisce Suarezius, si sola sumantur, Faustum plane omni errore liberatum declarat: neque enim dicit, sed probat, alienum ab erroribus Pelagianis & Semipelagianis. Quin & loquitur indubitanter, dum ait: Prima pars constat. Et mox: Altera pars patet. Si voces: constat & patet non sufficiant, nescio, quibus demum vocibus de mente alicujus constare possit.

[145] [Attamen mox eumdem oppugnavit ob auctoritatem] Cogor tamen fateri, Suarezium ex defensore mox fieri oppugnatorem: argumenta quidem, quæ pro Fausto collegit, non refutat rationibus theologicis æque solidis, sed meris suspicionibus, quas adoptavit ex aliis. Non explicat, qua de causa tam claris verbis Faustum initio absolverit, & cur dixerit; In utroque libro, & absolute gratiam prædicat necessariam, & illi primatum tribuit. Si hoc verum non credebat, non videtur tam absolute loqui debuisse, sed aut indicare, ex aliena mente se loqui, aut verbo videtur, vel simili modo dubitationem suam insinuare. Quapropter vehementer suspicor, Suarezium hæsisse ambiguum, & minus ex librorum examine de Fausti sententia judicasse, quam ab auctoritate veterum, quos Fausto nimis credebat oppositos. Suspicor, inquam, priorem defensionem protulisse Suarezium ex ipsa librorum consideratione: oppugnationem deinde exorsum, quod legisset Annales Baronii, qui multos Fausto suscitavit adversarios, ut & titulum sanctitatis, postea redditum, eidem ad tempus abstrahere vellet.

[146] [veterum, non recte expensam:] Baronius enim ad annum 490 contra Fausti libros, simulac scripti erant, statim in aciem eduxit veneranda nomina S. Cæsarii Arelatensis, S. Aviti Viennensis, Joannis Antiocheni presbyteri, aliorumque multorum, vehementerque adeo Faustum impetiit, ut crederet, eum nulla ratione defendi posse. Adoptavit omnia illa Suarezius, & ab iis Fausti oppugnationem exorsus est, addens tamen objectiones theologicas, quas statim videbimus. Sirmondus, Baronii amicus, & non raro adjutor, ubi videbat S. Faustum ita traductum, vices ejus doluit, & qualemcumque pro eo apologiam texuit, in qua recte observat, primum Fausti adversarium fuisse Joannem Maxentium. At Maxentius, cujus ratiocinia contra Faustum ad nos pervenerunt, illum non oppugnavit ut Semipelagianum, nec solum errorem de initio fidei eidem objecit, sed errores longe graviores, & plane Pelagianum fecit, sicut & S. Hormisdam. Id liquet ex tota ejus disputatione, & ex verbis num. 135 datis, quæ Ado ex Maxentio transcripsit. Alii veteres, qui Faustum vagis accusant verbis, similiter Pelagianum dicunt, nullus Semipelagianum. Qui vero eum ut Semipelagianum dicitur impugnasse Cæsarius, id numquam fecit, nec ullus antiquorum innotuit, qui Faustum impugnavit, ut solum initium fidei libero arbitrio attribuentem, quemadmodum faciunt neoterici. Si Maxentius aliique eum secuti vera dixerunt, Pelagianus est Faustus. Hoc tamen non audent dicere neoterici ob apertam falsitatem. Si autem falsum id credunt, cur eorumdem auctoritatem urgent, pro eo, quod illi non asseruerunt de Fausto. Itaque, si ea magis expendisset Suarezius, fortasse datam superius Fausti defensionem numquam deseruisset. Non aliunde enim contra Faustum se demum vertisse videtur, quam quod ex Annalibus Baronii desperatam crederet Fausti causam, & eas ex iisdem hauriret suspiciones, quas argumentis suis opponeret. Hinc post auctoritates contra Faustum adductas, quas superius examinavimus, ait, Semipelagianorum errore infectum fuisse, idque intelligi ex libris attente lectis. Tantum valet præjudicium: nam ex iisdem libris attente lectis Faustum ante declaravit Catholicum; & quidem argumentis longe solidioribus, ut mihi certe videtur, quam ea sint, quibus eumdem oppugnavit.

[147] Quid ergo ad illa argumenta Suarezius? Nam licet ambiguis, [profertque suspiciones non hene fundatas,] inquit, & æquivocis locutionibus studeat Faustus occultare sensum suum erroneum, ut ex allegatis in principio constat: tamen in multis aliis manifeste se prodit, quod initium fidei vel salutis tribuat libero arbitrio, & illi veram gratiam subjungat, tamquam subsequentem bonum & meritorium usum liberi arbitrii, non tamquam præcedentem. Si hoc verum est, detestandam Fausti doctrinam prorsus agnosco. Etenim id Semipelagianum esse, certum mihi est indubitatumque, æque ac Suarezio, quocum nulla mihi est disputatio de erroribus Pelagianorum & Semipelagianorum, sed unice de sententia Fausti, videlicet utrum hic initium fidei tribuerit libero arbitrio, & non prævenienti gratiæ Dei. Hoc certe nullus antiquorum de Fausto dixit; hoc Faustus ipse nullibi dissertis verbis asseruit; hoc nullibi etiam obscuris aut ambiguis verbis indicavit, quantum ego intelligere valeo. Suspicionem Suarezii, quod Faustus sensum suum studuerit ambiguis dictis occultare, excusare quidem, quia eam ex antiquioribus hausit, sed nequaquam admittere possum ut fundatam. Etenim nulli suspecta erat doctrina Fausti, quando rogatus est a concilio Arelatensi ad scribendum contra Prædestinatianos: qua igitur de causa non libere edixisset, quæ sentiebat? Præterea, si sensa habuisset Semipelagiana, quomodo id nullus ex tot episcopis, sanctitate & eruditione præstantibus, umquam deprehendisset tempore quadraginta annorum, quibus abbas & episcopus multos docuerat, multaque scripserat, antequam dictos composuit libros? Accedit insignis Viri sanctitas, candorque in omnibus ejus scriptis relucens, quæ vel sola suspicionem illam plane improbabilem reddunt.

[148] Si vero conjecturis locus est, illa mihi multo æquior probabiliorque apparet, [contra quas dantur conjecturæ] ex quæstionibus, quas contra Prædestinatianos tractare debuit Faustus, natam esse suspicionem, qua quibusdam visus est gratiæ divinæ aliquantum detrahere. Nam Faustus defendere debuit liberum arbitrium, refutareque necessitatem fatalem, quam illi ex gratia male intellecta inferebant. Debuit totis viribus adstruere necessitatem bene operandi & orandi, ut divinam gratiam conservemus & augeamus, ut resistamus tentationibus, ut vitam æternam consequamur. Quæ hunc in finem disserit, objici video, acsi bona illa opera requireret ad fidem obtinendam. Quæ vero disputat, ut probet, divinæ gratiæ hominem posse prava voluntate resistere aut pia obedientia consentire per gratiam, eaque de causa manere liberum; alio etiam trahi perspicio, acsi Faustus vellet, hominem sine interna gratia liberum esse, saltem ad initium fidei. S. Augustinus in libris de Libero arbitrio quibusdam visus est Pelagianis favere, ut liquet ex lib. de Natura & gratia cap. 67, ubi respondet ad objectionem Pelagii ex illo Opere petitam. Rursum id ipse Augustinus observat lib. 1 Retractationum cap. 9: Putant Pelagiani, inquit, vel putare possunt, suam nos tenuisse sententiam: sed frustra hoc putant. Quæ vero ratio: Quia gratia Dei commemorata non est, inquit. Verba tamen sua defendit, ex quibus id putabant Pelagiani, & vera ostendit.

[149] [magis verisimiles.] Nullus quoque eruditus ignorat, S. Augustinum, dum diligenter Pelagianos refellit, quibusdam visum esse libero arbitrio detrahere, sed rursum immerito. Quapropter, si eruditissimus Augustinus, licet in scribendo fuerit cautissimus, videri tamen potuit quibusdam nunc declinare in unam partem oppositam, nunc in alteram, pro diversitate quæstionum, quas elucidandas susceperat; minus mirari debemus, feliciorem non fuisse S. Faustum. Nam hic, libertatem arbitrii & necessitatem bonorum operum defendens, Joanni Maxentio, Petro diacono, eorumque gregalibus, quos de hæresi suspectos habent Baronius, Suarezius, aliique plures, & quos certe homines contentiosos fuisse constat, visus est negare divinam gratiam, & Pelagianis adhærere opinionibus. Visus est, inquam, Joanni Maxentio divinam gratiam negare; si tamen ille meliori fide Faustum accusavit, quam S. Hormisdam Papam, cujus verbis manifeste falsum sensum imponi, Suarezius observat. Quidquid sit, sive sincere Faustum errasse crediderit Maxentius, sive solo contendendi studio, quo saltem majorem Epistolæ partem scripsit, Fausti libros oppugnare voluit, non miramur, Fausti libros homini turbulento displicere potuisse. Verum audiamus ipsas Suarezii objectiones, expendamusque, an illæ vim tantam habeant ad improbandam Fausti doctrinam, quantam prior habet defensio ad eamdem erroris Semipelagiani nota liberandam.

[150] [Prima objectio Suarezii, ex verbis male intellectis petita,] Prætermissis sex primis capitulis, in quibus Faustus primo contra Pelagianos nonnulla disputavit, deinde necessitatem bene operandi ad salutem obtinendam asseruit, primam objectionem sumit Suarezius ex cap. 7, sed manifeste aberrans a vera verborum Fausti intelligentia. Sumit autem hæc ejus verba: Tempus gratiæ, quo redempti sumus, merita hominum non expectavit, opera penitus non quæsivit, sola Deus fidei nostræ devotione contentus fuit. Verba sunt revera admodum obscura, maxime si avellantur a præcedentibus, ut avulsit Suarezius, qui subjungit hanc oppugnationem: Ubi non potest loqui de devotione, quæ fit ex gratia: alias etiam priora verba de meritis & operibus ex gratia factis intelligenda essent, & sic hæreticum esset dicere, Deum tempore gratiæ opera, utique ex gratia facta, non requirere. Dixi, verba Fausti esse obscura: sed multo fierent obscuriora, si legitima esset objectio. Velim, sensum verborum Fausti mihi peritus interpres explicet, si vocibus fidei nostræ devotione, non intelligatur devotio, quæ fit ex gratia. At potius non quæramus, quod non invenietur: & verum Fausti verborum sensum investigemus ex præcedentibus.

[151] [sola verborum Fausti explicatione evanescit:] Refutat Faustus errorem, quem cap. 3 sic proponit: Dicunt ergo ad cultum Dei atque famulatum, etiam post baptismi salutare donum, devotæ servitutis obedientiam non requiri, sed solam per se gratiam effectum humanæ salutis operari. Hunc, inquam, errorem refellit, sive probat necessitatem bonorum operum ad salutem. Tum cap. 5 & 6 proponit objectiones adversariorum, ex verbis Pauli maxime petitas, quibus contendebant, sola fide salvari hominem sine operibus; apteque respondet, S. Paulum loqui de operibus Legis veteris, quæ non erant in nova lege necessaria; non de operibus fidei. Verum, inquit cap. 5, juxta Catholicam regulam, opera Legis evacuantur, quæ secundum litteram sunt; & ea, quæ post gratiam, comitante gratia, gerenda sunt, asseruntur. Hoc deinde multis probat, & repetit verbis objectis: quorum sensum interpositis vocibus assignabo. Ubi ante illa verba docuerat, distinguendum esse inter opera legis & fidei, & inter tempora Veteris & Novæ Legis, subjungit: Tempus gratiæ, quo redempti sumus (sive Novæ legis) merita hominum non exspectavit, opera penitus non quæsivit (id est, sacrificia aliaque Veteris Legis opera) sola Deus, fidei nostræ devotione (id est, solis operibus ex fide & per gratiam factis) contentus fuit. Opera fidei, sive devote ex fide facta vocat fidei devotionem, eaque homini adulto ad salutem necessaria esse, per totum Opus frequenter inculcat.

[152] Pergit deinde Faustus ad aliam solutionem objectionum, [altera ejusdem ex tribus locis,] dicendo ipsam quoque fidem inter opera bona computari, allegatisque aliquot Scripturæ locis, ait: Advertis, quia nihil in famulatu Dei sine opere geritur, quando is, qui credere videtur, operatur. At dum eo pergit Faustus, & fidem homini a Deo datam ad bene operandum agnoscit, invenit aliqua verba Suarezius, quæ objiceret, meo quidem judicio plane innocua, & posteriora etiam pro ipso Fausto clare militantia. Nam tres consequenter objecit locos. Prior hic est ad verba Scripturæ prolatus: Justum eum & ex fide vivere asseruit, quia ei fidem & justitiam quærenti contulisse se meminit. Addit illa, quæ paulo post sequuntur: Sicut enim ad Deum largitio remunerandi, ita ad hominem devotio respicit inquirendi. Rursum hæc in fine capituli: Fidem expectat a parvulis, opera etiam cum fide a confirmatis requirit, ita tamen, ut credulitatis affectum proficientibus augeat, & laborantibus adjutor cotidianus assistat. Recitatis hisce subjungit Suarezius: Ubi credulitatis affectum sentit præcedere gratiam fidei, & laborem humanum gratiam operum, quod cap. 9 confirmat &c. Verum cap. 9 alia omnino est Fausti disputatio, ut infra videbimus. In verbis vero allegatis, si quid ego longo usu in vetustis scriptoribus intelligendis profeci, totus a mente Fausti aberrat Suarez.

[153] Non inquirit Faustus, quomodo homo ad fidem perveniat, [in qua Fausti verba in alienum sensum trahuntur,] sed quomodo placere Deo & salutem consequi possit. Non investigat, an credulitatis affectus debeat præcedere gratiam fidei, & humanus labor gratiam operum; sed unice quærit, an sola fides sine bonis operibus homini sufficiat ad Deo placendum & salutem consequendam. Rursum non examinat, an aliquid Deus ab homine requirat, ut eidem donet fidem aut gratiam; sed exquirit, quam sua ad fidem vocatione Deus imponat obligationem, & quid ab homine exigat, ut eidem det gloriam. Nam pergit disputare contra eos, qui negabant bona opera esse necessaria: si quid vero de aliis subinde dicit, id solum facit ob connexionem, ideoque si qua verba difficultatem haberent, benigne ex clarioribus explicanda essent, nec tanta cum severitate contra scriptorem hæreticos expugnantem intorquenda. At ipsa Fausti verba, quæ nullam revera difficultatem habent, latius expendamus.

[154] Post allegata verba Scripturæ, Justus autem ex fide mea vivet &c.; sic pergit: Justum cum & ex fide vivere asseruit, quia ei fidem & justitiam quærenti contulisse se meminit. Sed dicendo: “Quod si subtraxerit se” cum ad devia voluntarius declinavit, [non modo caret difficultate, sed eodem etiam loco] non periit quasi derelictus, qui se ingerenti misericordiæ subtraxit ingratus. Clare his verbis dicit, fidem & justitiam a Deo datam. Offendit Suarezium, opinor, illud quærenti, acsi prævia quæsitio eaque ex solis naturæ viribus assereretur. At meo quidem judicio gratis ea expositio vocis quærenti affingeretur Fausto, contrarium sæpe asserenti. Itaque dedit Deus fidem per gratiam fidei quærenti aut consentienti ex mente Fausti. Gratia illuminat intellectum movetque voluntatem ad fidem quærendam & desiderandam. Si gratia sic moveat, ut homo consentiat, & fidem quærat amplecti, atque amplectatur; Deus fidem donat homini quærenti, sed ipse per gratiam & quærentem & credentem facit, sic tamen, ut necessitatem non inducat, & homo mala voluntate possit resistere. Hæc omnino videtur mens Fausti, videturque solum addidisse vocem quærenti, ut indicaret, homini per donum fidei ereptam non fuisse libertatem dissentiendi, si vellet.

[155] [fidei initium gratiæ attribuit Faustus:] Verba mox sequentia de eo, qui non consentit, datam expositionem confirmant: Non periit, inquit, quasi derelictus, qui se ingerenti misericordiæ subtraxit ingratus. Agitur de gratia præveniente. Atqui ille certe, qui se ingerenti misericordiæ subtraxit ingratus, non prævie quæsivit per vires naturæ, sed gratiæ ipsum quærenti restitit. Si autem Faustus credidit, ut certissimum est, nolentes etiam ad fidem invitari per ingerentem se misericordiam Dei, sive gratiam sufficientem, qua possent credere, si vellent: qua ratione existimare potuit, gratiam fidei non dari nisi quærentibus prius naturæ viribus? Possem plurimos Fausti textus allegare, quibus hoc argumentum confirmatur, sed ad alia brevitatis causa prosequor.

[156] [neque repugnant sequentia ejus verba,] Pergit ita Faustus ad alium textum: Item ad Hebræos: “Credere autem oportet accedentem ad Deum, quia est, & inquirentibus se remunerator sit.” Quam bene, inquit ad verba Apostoli, & Domini officium conjunxit & famuli, dicendo, “Et inquirentibus se remunerator sit” sicut enim ad Deum largitio remunerandi, ita ad hominem devotio respicit inquirendi. Remuneratio Dei maxime spectat ad aliam vitam, itaque devotio inquirendi, quam homini tribuit Faustus, complectitur omnia bona opera, eaque per gratiam facienda. Nam datam observationem rursum ponit contra illos, qui negabant necessitatem bonorum operum. Si quis vero contra intentionem Fausti contenderit, eum agere de fide inquirenda, & gratis id concedatur; vel sic numquam probabit, id eum fieri velle sine gratia. Certe Cornelius Centurio Act. 10 devote inquisivit spectantia ad fidem, & invenit fidem in Christum: sed non quæsivit sine gratia Dei. Fidem etiam quærunt, qui sollicite student articulos fidei discere; sed per gratiam Dei id agunt, certe si recte & sincere procedunt. Pergo ad ultima capitis verba, & plura recitabo, quam objecta sunt, ut mens Fausti melius innotescat.

[157] [sed potius posteriora] Recitat hæc verba Apostoli Eph. 2: Gratia salvi facti estis per fidem, & tunc totam disputationem suam de necessitate bonorum operum cum fide sic concludit: Prima itaque vocatio compendium fidei requirit a nobis; sequentis vero temporis gratia redemptis, ablutis, innovatis sedulitatem operis & curam laboriosæ servitutis indicit, ut, quod sine labore accepimus, opitulante adjutorio cum labore servemus, Apostolo commonente, “Videte, inquit, ne in vacuum gratiam [Col.Dei recipiatis.” Agnosce distinctos esse gradus vocationis & consummationis. Fidem exspectat a parvulis, opera etiam cum fide a confirmatis requirit, ita tamen, ut credulitatis affectum proficientibus augeat, & laborantibus adjutor cotidianus assistat. Fateor candide, me non perspicere, qua ratione hæc verba in pravum sensum torquere potuerit Suarez sine vehementi contra Faustum præjudicio. Interim observo, illa verba, Fidem exspectat a parvulis, non recte a Suarezio exponi, id est, a nondum justificatis. Nam certum est, etiam non justificatos, ubi ad usum rationis pervenerunt, obligari ad plura, quam ad solam fidem. Per parvulos igitur non intelligit alios, quam qui proprie & stricte parvuli dicuntur, sive usu rationis carentes, ideoque necdum idoneos ad observanda Dei præcepta. Parvulis hisce sola fides in baptismo accepta sine bonis operibus sufficit, cum non modo fidem, sed gratiam quoque justificantem gratis acceperint in baptismo.

[158] Hinc Faustus non modo cap. 2 parvulorum baptismum defendit contra Pelagium, [certissime evincunt,] docetque, eis peccatum originale in baptismo remitti; sed etiam cap. 15 ita loquitur: Quid de parvulis sentiemus, quibus in parentum devotione, & in lactentis infantiæ simplicitate integræ fidei pervigilia deputantur, qui absque ullo infidelitatis periculo immaculata regenerationis munera consequuntur? Ab hisce, qui bonorum operum capaces non sunt, fidem exspectat, sive requirit Deus, id est, ut eos habeat sibi gratos, & sic morientes ad gloriam perducat, non requirit Deus, ut bona opera habeant. Non accepisse autem parvulos fidem ulla voluntate sua aut ullo libero arbitrio, consentit Faustus cap. 14, ubi hanc proponit objectionem: Cur in parvulis alii baptizantur, alii sine baptismi sanctificatione rapiuntur? Allegabant hic Semipelagiani prævisa a Deo parvulorum merita, si vixissent, & peccata aliorum sub eadem conditione. Quem errorem S. Augustinus ut ineptissimum refutat in libro de Prædestinatione Sanctorum. At Faustus, ostendens ab eo errore se abhorrere, & hoc ipso a Semipelagianis se distinguens, respondet, id occultum esse, & de eo nihil inveniri Catholica lectione conscriptum, & in fine hæc addit: Materiam de liberi arbitrii ratione proponis, & ad discutiendum infantiæ statum pernicioso errore delaberis, in quo (statu parvulorum) nullum penitus vestigium liberi arbitrii, nullum apparere potest propriæ voluntatis indicium. Hi sunt, in quibus fidem requirit Deus.

[159] Verum, ut subdit, opera etiam cum fide a confirmatis (ætate & usu rationis) requirit Deus. [gratiam prævenientem tam ad fidem] Hoc a cap. 3 contra Prædestinatianos probare cœperat, eamque probationem hic concludit. At longissime a mente Fausti aberrat, si quis velit opera hic requiri aut fidem ex viribus naturæ, ut illorum causa Deus det gratiam; cum clarissime opera cum fide requirat, ut homo placeat Deo & salutem consequatur; fidemque velit non minus, quam opera, ex vocatione Dei, sive ex gratia præveniente & adjuvante profectam. Hoc præcedentia verba luculenter insinuant: Prima itaque vocatio, inquit, compendium fidei requirit a nobis; id est, prius ad fidem nos per gratiam suam vocat Deus: Sequentis vero temporis gratia, redemptis, ablutis, innovatis; sive credentibus sedulitatem operis & curam laboriosæ servitutis indicit, id est, credentes per gratiam suam vocat Deus ad bene operandum, ut, quod sine labore accepimus, nimirum gratiam justificantem, in baptismo sine meritis acceptam, opitulante adjutorio (divinæ gratiæ) cum labore servemus. Quid certius est, quam gratiam justificantem nobis cum labore, sive observatione mandatorum Dei, servandam esse, uti eam servare possumus, non nostris viribus, sed adjuvante gratia Dei?

[160] [quam ad hona opera asseri & requiri a Fausto.] Agnosce, (inquit Prædestinatiano) distinctos esse gradus vocationis & consummationis. Prius nempe vocat Deus ad fidem, ut jam dixerat, neque ad eam nobis dandam laborem nostrum prærequirit: & ea etiam parvulis sufficit. Altera est gratia consummationis. Hæc perfectionem nostram non operatur sine labore nostro, sed opera etiam cum fide requirit, ita tamen, ut per hanc gratiam (Deus) credulitatis affectum (sive fidem) proficientibus augeat, & laborantibus adjutor cotidianus (per gratiam) assistat. Non dicit Faustus, credulitatis affectum præcedere gratiam fidei, ut ex præjudicio nimio credidit Suarez, sed credulitatis affectum prima ad fidem vocatione a Deo datum, subsequentibus gratiis augeri. Nihilo magis dicit, laborem humanum præcedere gratiam operum; sed non solum gratia præcedente hominem ad laborandum vocari, sed in laborando etiam gratia adjuvante sustentari. Itaque vel ex hoc ipso loco evincitur, quod Faustus non solum utatur vocibus gratiæ vocantis & adjuvantis, ut fatetur Suarez, sed quod iis quoque eadem significet, quæ alii Catholici. Quomodo videri potest laborem aut credulitatis affectum ante fidem & gratiam requirere, cum de iis diserte dicat: Quod sine labore accepimus? Fidem & gratiam justificantem sine labore accepimus, Fausto teste, sed non sine labore servamus.

[161] [Exponuntur aliqua Fausti verba,] Mox cap. 8 disserere incipit Faustus contra negantes liberum hominis arbitrium, ut negabant Prædestinatiani, pergensque cap. 9 admittit, ut ante sæpius, attenuatum esse originali peccato liberum hominis arbitrium, sed non omnino sublatum, illudque comparat cum homine longa infirmitate confecto, & cum homine perversa consuetudine peccandi detento. Ita, inquit, humani arbitrii concessa a Deo libertas florem vigoremque gratiæ suæ perdidit, tamen ipsa non periit, ut divina munera non tam interdicta sibi sentiat, quam cum summo labore ac sudore per adjutorii patrocinium sibi repetenda esse cognoscat. Utrum hæc an alia verba offenderint Suarezium, non explicat. Suspicor tamen, ex his verbis credidisse, in ea opinione fuisse Faustum, ut viribus liberi arbitrii attribueret, quod homo divina munera possit repetere. At ea certe non fuit Fausti opinio, sed credidit, non deesse Dei gratiam iis, qui eam non rejiciunt, indeque, ut allegatis verbis insinuat, existimavit, homini liberum esse arbitrium etiam ad bene agendum. Dixerat cap. 2: Si abundasset in terris justitia, non fuisset e cœlis transmissa medicina (per merita Christi pro omnibus mortui, nam occasione mortis Christi ea dicit) Sed ut adveniret unica sanitas, generalis exegit infirmitas. Mortuum esse pro omnibus Christum, & constanter docet, & solide probat: indeque repetit, quod nulli, nisi ob culpam propriam desit sufficiens gratia, qua & recte credere, & bene agere possit, si voluerit.

[162] [ex quibus petita est objectio tertia,] Post cap. 9 ad illa Christi verba, Si quis vult post me venire, abneget semetipsum &c., ait: Hoc est dicere: Meæ miserationis est, ut voceris; sed tuæ voluntatis (forte voluntati) commissum est, ut sequaris. Quibus verbis gratiam vocantem sive prævenientem iterum insinuat. In fine capitis, ubi rursum aliqua dixerat de necessitate bonorum operum, & virtutum exercendarum, caute hæc subjungit: Nunc ista dicentes, non laborem gratiæ coæquamus, sed omnino gratiam sine comparatione præponimus. Invenit tamen Suarezius in capite 10, quo Faustus pergit liberum defendere arbitrium, quod objiceret. Observat ibi Faustus, Deum dedisse homini libertatem, ut posset malum appetere, si vellet. De bono subjungit: Si autem bonum cuperet, actionem & perfectionem ejus a Conditore deposceret, ad mercedem vero illius officiosa devotio pertineret. Et ideo hominis Formator & Rector bonæ voluntatis homini deputavit usum, sibi reservavit effectum. Hæc verba Suarez ita excipit: Ubi initium ponit in boni cupiditate, cujus bonum usum soli libero arbitrio, Deo autem perfectionem & consummationem tribuit. Verum a mente Fausti iterum aberrat, dum ea, quæ Faustus dicit de mercede ab homine propter bona opera in cælo obtinenda, Suarezius ita arripit, acsi loqueretur de merito liberi arbitrii, cujus intuitu Deus fidem daret. At ejusmodi meritum liberi arbitrii, gratia non excitati, numquam assertum a Fausto, firmiter mihi persuadeo, cum nullibi illud invenire potuerim, cumque non recte consistat cum eo, quod frequentissime Faustus asserit & probat, Deum omnes per gratiam vocare & attrahere, etiam resistentes, ut ipse Suarezius observavit. Qua enim ratione dicitur vocare etiam resistentes, si eos vocat ob prævium voluntatis meritum?

[163] Subdit alium locum Suarezius, in eodem sensu prolatum, [ad quam respondetur] ut vult, sed iterum aberrans a Fausti proposito. Verba objecta sunt: Orantibus & vigilantibus misericordiæ benignitate succurritur, quæ utique pulsantibus magis ex devotione, quam ex prædestiantione defertur. Illud ex devotione Suarezius explicat, ob bonum affectum. Tum subdit: Ubi incipit impugnare gratuitam prædestinationem: illam enim vult esse ex merito solius liberi arbitrii, quod hic vocat ex devotione. Et ita gratiæ & prædestinationi solum tribuit effectum & consummationem. Tenebras offundit loco avulso Suarezius, sed eas expositio dispellet. Faustus, qui omnibus gratias sufficientes tribuit, ibidem docet, eas quoque non defuturas in tentationibus; præsertim diligenter orantibus & pulsantibus. Non vero loquitur de initio fidei, nec de oratione sine gratia, ne gratis Semipelagianum & Pelagianum faciamus. Disputat vero non contra Prædestinationem Catholico sensu intellectam, sed contra Prædestinatianum, omnia fieri ex necessitate originis dicentem. Negat autem, hominem necessario tentationi succumbere; & rationem hanc allegat: Nam sicut hostis omnibus admovetur, ita omnibus præsidii & adjutorii dextera non negatur, & orantibus & vigilantibus misericordiæ benignitate succurritur. Quæ utique pulsantibus, magis ex devotione, quam ex prædestinatione, defertur. Clarum est, magis etiam ex præcedentibus, agi de auxilio gratiæ ad resistendum tentationibus & de oratione per gratiam, non de impetranda fide aut bono affectu liberi arbitrii. Neque etiam negatur prædestinatio gratuita, cum gratia dicitur tentato dari magis ex devotione, quam ex prædestinatione. His enim verbis solum asseritur, misericordiam sive gratiam illam fuisse quidem ab æterno prædestinatam homini, sed ab eodem tamen etiam in tempore piis precibus impetratam.

[164] Nam, ut dixi, contra eos disserit, qui prætextu prædestinationis negabant bonorum operum necessitatem. [explicato Fausti proposito,] Sic S. Augustinus, ut narrat lib. de Dono perseverantiæ cap. 15, aliquem in suo monasterio habuit, qui ex præscientia Dei similia opere ipso deducebat consectaria, & adeo profecit in malum, ut, deserta monasterii societate, fieret canis reversus ad suum vomitum. Contra pravos id genus doctores post objecta verba Faustus ita loquitur: Itaque inter ista qui dicit, solam gratiam sine exercitio operis & laboris posse sufficere, nonne tibi videtur in hanc blasphemiæ vocem alienata mente prorumpere? Nemo vigilet, nemo jejunet, nemo luxuriæ impugnationem abstinentiæ contritione castiget, nemo bellum vitiis mortificatione exteris * indicat, nemo interioris curæ * plagas salutifera afflictione contendat, nemo libidini contradicat, nemo criminibus remedia per laborem maceratæ carnis inquirat, nemo hostem illecebris obscœnæ voluptatis armatum crucis viribus repercutiat, sed contra ignea diaboli jacula nudum pectus exponat, nemo debita æternæ morti obnoxia eleemosynarum sacrificiis redimat, nemo per opera misericordiæ atque justitiæ curam vulneribus ferat, sed integra ea ad diem judicii perferat. Ecce hic, qui paulo ante adsertor gratiæ putabatur, intercludendo viam salutis humanæ impugnator gratiæ, per quam salus ipsa conlata est, invenitur, & in diaboli transisse consilia adjutor perditionis ostenditur. Hactenus Faustus, qui numquam loquitur de prima gratia bonis operibus attrahenda, sed hortatur frequenter ad bene operandum per gratiam, ad orandum pro perseverantia in bono & ulteriori gratia.

[165] [a quo Suarezius] Quæ subjungit Suarezius, hæc sunt, Ut repetit cap. XI circa finem. Et clarius cap. 12 de filio prodigo loquens: tum dat verba ipsa. Sicut sui criminis est, quod longe pii parentis refugit oculos, ita suæ est devotionis, quod per insitum sibi bonum deliberans & adsurgens, ad paternos recurrit amplexus. Locum innocuum ex præjudicio contra Faustum sic explicat: Ubi particula, “Per insitum sibi bonum” satis declarat, quo sensu devotionem appellet affectum ex sola libertate procedentem, quod iterum atque iterum repetit. Hæc severe admodum Suarezius, qui conjecturis potius, quam argumentis, dicta Fausti nititur facere suspecta. Vidit tamen, post objecta verba mox sequi alia, quæ conjecturas illas videntur destruere. Nam subdit Faustus de filio prodigo: Sed gratia, quæ pulsaverat peregrinantem, ipsa suscepit revertentem. De his ait Suarez: Et ita (Faustus) videtur fateri gratiam præire, quod cap. 7 (lege 17) multis verbis adstruere videtur. Itaque per illa verba per insitum sibi bonum idem quoque significat, ac per gratiam sibi insitam, nam gratia, quæ pulsavit, deliberantem fecit & assurgentem.

[166] [aberrat,] Nihil etiam Suarezio prosunt verba Fausti, quæ assignavit circa finem capitis XI. Ipsa huc transfero: Sed inter hæc cum usque ad omnium malorum tolerantiam vitæque jacturam laborare debeat famulus, ad Dominum tamen semper est referendus laboris effectus. Qui vero vel initium operis sibi præsumit arrogare vel finem, ad illum merito dicitur: “Nisi Dominus ædificaverit domum in vanum laboraverunt, qui ædificant eam.” Ceterum, sicut ab homine indefessæ servitutis exspectanda devotio, ita operis consummati Domino est deputanda perfectio, cujus dona ille solus non habuit, qui servare neglexit. Qua ratione credere ex his verbis potuit Suarez, gratiæ a Fausto solum tribui effectum & consummationem operis, cum etiam initium eidem clarissime adscribat? In eodem capite contra negantem omnibus dari gratiam sic argumentatur: Et quomodo prædicat gratiam, qui misericordiam negat? Quomodo videtur asserere Dei donum, cujus tollit auxilium? Si autem omnibus, qui eam servare non negligunt, datur vel offertur gratia, ut Faustus asserit, qua ratione credendus est dicere, eam solum dari ob affectum bonum?

[Annotata]

* al. hanc

* al. qui

* al. melius exterioris

* imo curare

§ X. Reliquæ Suarezii objectiones diluuntur.

[Fatente Suarezio, gratiam prævenientem asserit Faustus,] Post objectiones modo datas fatetur Suarez, quod Faustus verbis mox datis, gratia, quæ pulsaverat peregrinantem &c., videtur fateri gratiam præire, ut jam ante etiam repetitis vicibus erat fassus, ac nominatim ad illa Fausti verba cap. 6: Vide, quomodo ad gratiæ donum (Apostolus) semper adjungit laboris obsequium. Et hæc cap. 13: Agnosce hoc loco, quia gratia non tam negata homini defuit, sed hominem, prius ab eodem derelicta & contempta, deseruit benignitas Dantis. Cum quodam dolore increpat contumeliam respuentis, ac sic, cum ad devia voluntarius declinavit, non periit derelictus, qui se ingerenti misericordiæ subtraxit ingratus. Addo alia. Rursum cap. 13 ad hæc Joannis verba, Nolite diligere mundum, & alia S. Pauli, ad bona opera hortantis, ait: Nisi ei bonum ad meliora contulisset (Deus) affectum (per gratiam nimirum prævenientem) mali ei non interdiceret appetitum, & ideo in sinistram crimine suo trahitur, qui a Domino suo vocatur ad dextram. Et paulo post: Intellige, eum accepisse gratiam, & per negligentiam perdidisse. Et inferius: Qui conlatam a Deo misericordiam subdita & sollicita mente servaverit, ampliorem misericordiam consequetur. Pergit cap. 14 & 15 sic probare liberum arbitrium, ut gratiæ necessitatem constanter agnoscat, ipsamque arbitrii libertatem solum repetat ex eo, quod gratia nemini desit, nisi eam culpa sua abjiciat. Mitto alia plurima de gratia præveniente, quam omnibus sufficientem vult dari.

[168] Mortem Christi pro omnibus & singulis cap. 16 egregie probat Faustus, [uti & mortem Christi pro omnibus.] ita ordiens: Dominum nostrum Jesum Christum aiunt humanam carnem non pro omnium salute sumpsisse, nec pro omnibus mortuum esse. Hoc omnimodis Catholica detestatur Ecclesia. Distinxit tamen cum Apostolo, ita scribens: Cum autem Apostolus dicat: “Qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium”: quod dixit “omnium hominum” ad propositum divinæ bonitatis aspexit: quod autem dixit, “maxime fidelium”; illos hoc loco pronuntiavit atque distinxit, qui per fidem, per obedientiam, per subditam voluntatem Redemptoris munera susceperunt. Itaque non negavit, Faustus specialem Dei in electos benevolentiam, ut videri posset ex quibusdam loquendi modis minus accuratis. Dicit quidem cap. 15, non specialem esse circa credentes Dei munificentiam, & cap. 10 asserit, non personale esse, sed generale & publicum Dei munus, & alia similia, acsi vellet, æqualem omnibus dari a Deo gratiam. Verum iis loquendi modis videtur solum contendere, neminem excludi a gratia Dei, nisi sua culpa, omnibus dari aut offerri sufficientem ad fidem obtinendam & bene operandum, ut verisimiliter vidit Suarez, qui ea non objecit. De his igitur plura non dicam, cum saltem nullibi negare videatur Faustus, initium fidei esse ex gratia.

[169] Pergo ad præcipuam objectionem, cujus causa, opinor, objecta hactenus Fausti verba in sensum perversum trahenda credidit Suarez. Nam cum Joanne Maxentio, cujus est objectio, credidit, gratiam tantum externam asseri a Fausto, [Quarta eaque præcipua objectio expenditur,] non internam. Ibidem (cap. 17) inquit, suum sensum aperit, omnemque ambiguitatem tollit, & nomine gratiæ pulsantis vel attrahentis solam externam prædicationem, & doctrinam, seu objecti propositionem intelligit, ut patet ex verbis illis Fausti: “Quid est autem attrahere, nisi prædicare, nisi Scripturarum consolationibus excitare, increpationibus deterrere, desideranda proponere, intentare metuenda, judicium comminari, præmium polliceri”. Ubi aperte non aliter gratiam prævenientem, quam Pelagius interpretatur. Hic locus, fateor, & me suspensum habuit. Attamen non existimo, locum recte a Suarezio expositum. Ex aliis vero indubitatum mihi est, eam non esse opinionem Fausti, quam eidem attribuit. Negare voluit Faustus, quod homo attrahatur aut violenter, aut necessitate tali, cui nequeat resistere: negavit, quod velut insensibilis & inepta materies de loco ad locum movendus est & trahendus, ut præmittit. Tum ad id probandum allegatis verbis exposuit; quibus plerumque modis externis homines ad fidem pertrahat Deus; sed non negat, moveri simul homines per gratiam internam.

[170] [& prima ejus pars ex objecto loco solvitur,] Imo hanc omnino agnoscere videtur verbis post objecta mox sequentibus: Audi, inquit, Dominum non duris nexibus, sed manibus (lege mollibus) attrahentem, & dilectionis brachiis invitantem, sicut ait Propheta: “Attraxi eos in vinculis charitatis”. Et illud: “Post te in odorem unguentorum tuorum currimus”. Et ideo dicit: “Venite ad me omnes, qui laboratis & onerati estis, & ego reficiam vos”: ne ullus excusare se possit exclusus, qui convincitur invitatus. Licet enim non omnes obedientiam exhibituros esse prænosceret, omnibus tamen & velle & posse donaverat. Hæc ultima verba allegavit ipse Suarezius in Fausti favorem, eaque sic num. 143 laudatus excepit: Quibus verbis fatetur, & velle & posse in bonis operibus pietatis esse ex gratia &c. Hæc expositio ex ipsis adductis verbis videtur certa; cum Faustus omnes dicat vocatos & attractos, sive omnibus datam esse gratiam sufficientem, qua poterant ad fidem pervenire. Etenim certum est indubitatumque, externam illam attractionem non fuisse omnibus datam, sed multos fuisse tam in Lege veteri, quam in Lege nova, quibus fides numquam prædicata est. Quare nulla ratione dicere poterat, omnes fuisse a Deo vocatos & attractos, si non agnovisset vocationem & attractionem per internam gratiam, quam per vincula caritatis, per odorem unguentorum, & per verba illa, Venite ad me omnes &c. abunde declaravit. Inter attractionem & gratiam prævenientem ita distinxit Faustus, quantum videtur, ut attractio Dei præter gratiam internam plerumque adjuncta habeat adjumenta aliqua externa. Hæc vero talia esse, ut non magis, quam gratia interna, homini necessitatem inferant, contra hæreticos observat. De his Faustus optime consonat cum S. Augustino, ut ostendam.

[171] [& ex Augustino similiter loquente:] S. Augustinus lib. de Dono perseverantiæ cap. 19 observat, paucissimis esse donatum, ut, nullo sibi homine prædicante, per ipsum Deum vel angelos cælorum doctrinam salutis accipiant; multis vero id esse donatum, ut Deo per homines credant. Quolibet tamen modo dicatur homini verbum Dei, procul dubio, quo sic audiat *, ut illi obediat, donum Dei est. Nullam his verbis mentionem facit Augustinus de interna gratia, qua ad credendum homo permovetur. An idcirco dicemus, soli prædicationi ac libero hominis arbitrio conversionem adscribi? Nullus sane id faciet, qui novit doctrinam Augustini de gratia. Cur igitur S. Augustino licuit externæ prædicationi hominis conversionem adscribere, illaque prædicatione secutam conversionem donum Dei vocare, prætermissa omni mentione de interna gratia: & cur idem non licuit Fausto, si tamen Faustus gratiam internam prætermisit? Nam, ut dixi, eam per allegata Scripturæ verba, Attraxi eos in vinculis charitatis &c. omnino indicavit. Itaque sicut dicit Augustinus, multis datum esse, ut Deo per homines credant, interna simul excitante Dei gratia: ita multos attrahi dicit Faustus prædicatorum verbis, sed operante simul Dei gratia. Si quis diceret, S. Pauli prædicationibus multos ad fidem attractos esse, verum diceret: sed non negaret operantem in cordibus eorum Dei gratiam.

[172] Si objectiones Suarezii legitimæ essent, non viderem, [aliæ objectionis partes,] quo modo non potius Pelagianus, quam Semipelagianus, habendus esset Faustus, ut ille, qui de sanctitate Fausti nihil videtur novisse, subinde non magis dissimulat, quam Maxentius, quem solum ex vetustis habet ducem. Hinc post verba jam explicata de Fausto ait: Ubi aperte non aliter gratiam prævenientem, quam Pelagius interpretatur. Unde subjungit, nimirum Faustus, sed post multa interposita: Sicut gratiæ est, quod attrahitur, ita obedientiæ probatur esse, quod sequitur. Verba sunt plane innocua, & ab ipso Suarezio, num. 143 laudato, adducta ad probandam sanam de gratia præveniente Fausti doctrinam. Verum ex præjudicio, quod Faustus non admiserit gratiam internam prævenientem, quod modo negatum est, duos hic invenit errores, hæc subdens; Ubi dupliciter errat: nam veram gratiam interne attrahentem non agnoscit, & ad obediendum externæ prædicationi voluntatem per se sufficere sentit, saltem inchoative, ut sic dicam, “ut per quamdam voluntatis ansulam comprehendi & attrahi valeat, qui vocatur.” Hæc ultima verba sunt Fausti, qui omnino fieret Pelagianus, si recte essent objecta. Nam hæc præcedunt: Sed is, quem perspicis attrahentem, requirit omnimodis præcepta servantem, ut per quamdam &c. Itaque sensus Fausti non est, quod Deus requirat præcepta servantem, ut attrahat; sed quod Deus attrahat, ut is, qui attrahitur, præcepta servet: per quamdam voluntatis ansulam intelligit consensum attracti, sine quo attractio caret effectu.

[173] Tum objicit anteriora ejusdem capitis verba hæc: [prioris causa additæ,] Assistenti & vocanti domino famulus manum fidei, qua attrahatur, extendit & dicit: “Credo, Domine, adjuva incredulitatem * meam.” Verba meo judicio rursum innocua. Hæc enim præcedunt: Nunquid velut insensibilis & inepta materies de loco ad locum movendus est & trahendus? Sed assistenti & vocanti Domino famulus manum fidei, qua attrahatur, extendit & c. Nihil his verbis significatur, nisi vocanti Deo per gratiam hominem libera voluntate, per gratiam excitata & adjuta, consentire, ut vocatio sortiatur effectum. Addit Suarezius sequentia Fausti verba: Et ita se duo ista conjungunt, attrahentis virtus & obedientis affectus, quomodo si æger aliquis assurgere conetur, & facultas animum non sequatur, & propterea sibi porrigi dexteram deprecetur. Clamat voluntas, quia sola per se elevari nescit infirmitas. Ita Dominus invitat volentem, attrahit desiderantem, erigit adnitentem. Verba aliquid habent obscuritatis ex adjuncta comparatione, quæ claudicat, ut passim omnes. Attamen certum mihi videtur, in conversione hominis, quæ hic per gradus enuntiatur, primas partes a Fausto tribui gratiæ excitanti sive attrahenti. Hoc initio capitis statim indicavit Faustus his verbis: “Nemo, (inquit) venit ad me, nisi Pater, qui misit me attraxerit eum”. Quis tam immemor salutis suæ sit, qui Attrahentis misericordiam negare præsumat? Sed ille vere impius est, qui eam non omnibus ingeri, non omnibus testatur impendi. Si omnibus ingeri misericordiam Attrahentis vult Faustus, ut verba clare habent, nequit exigere, ut præcedat conatus hominis. Itaque agnoscit, in conversione hominis attractionem esse ordine primam, sed talem esse observat, ut non inferat necessitatem, nec effectum obtineat sine libero hominis consensu. Comparatio cum ægro non affertur pro initio conversionis, sed pro tempore, quo homo consentire incipit gratiæ, simulque rogare Deum pro consensu aut conversione perfecta.

[174] [debita loci explicatione evanescunt.] Totus locus videtur sensum habere, quem vocibus interpositis assignabo. Assistenti & vocanti (per gratiam prævenientem) Domino famulus manum fidei, qua attrahatur, extendit (consentiendo,) & dicit: Credo Domine, adjuva incredulitatem meam. Et ita se duo ista conjungunt, Attrahentis virtus, & obedientis affectus: quomodo si æger aliquis assurgere conetur, & affectus animum non sequatur, & propterea sibi porrigi dexteram deprecatur. (Sic nimirum) clamat voluntas (per gratiam excitata, ut Deus det gratiam adjuvantem) quia sola per se elevari nescit infirmitas. Ita Dominus invitat volentem, attrahit desiderantem, erigit adnitentem: nimirum per gratiam, cui obedit, volentem, desiderantem, adnitentem; non prævie volentem, desiderantem aut adnitentem. Clarum hoc videtur, cum ante dixerit, gratiam omnibus ingeri. Atqui non omnes volunt invitari, non omnes desiderant attrahi, non omnes adnituntur erigi: sed plurimi gratiæ resistunt. Datur itaque gratia, antequam volunt, desiderant, adnituntur, ex mente Fausti, sed alios facit volentes, alios invenit resistentes. Omnia illa, opinor, Suarezium non offendissent, nisi ex verbis superius expositis credidisset, internam attractionem negari a Fausto. Nam fatetur, hoc ipso cap. 17 Faustum videri multis verbis adstruere illud ipsum, quod sæpe ante dixerat, gratiam præire. Hinc multum divinans de Fausti opinione, ait: Ubi hunc ordinem constituit inter gratiam & liberum arbitrium, ut præcedat vocatio aliqua per externam prædicationem, vel alio simili modo, & tunc intelligitur Deus, non ut adjuvans, sed ut assistens, & quasi exspectans, ut deinde incipiat homo credere imperfecte, & invocare sua libertate, ac tandem Deus incipiat per gratiam ad profectum adjuvare. Omnes, inquam, hæ conjecturæ, aliæque, quas mox subjungit, fluunt ex argumento Maxentii per Suarezium adoptato, quo volunt, ipsum pro gratia præveniente interna substituisse prædicationem aut aliant externam.

[175] [Cum S. Augustino, cujus verba dantur,] S. Augustinus lib. de Spiritu & littera cap. 34 effectus divinæ gratiæ & liberi arbitrii in homine, qui convertitur, explicat hoc modo: Attendat & videat, non ideo tantum istam voluntatem, (qua credimus,) divino muneri tribuendam, quia ex libero arbitrio est, quod nobis naturaliter concreatum est: verum etiam quod visorum suasionibus agit Deus, ut velimus, & ut credamus, sive extrinsecus per euangelicas exhortationes, ubi & mandata Legis aliquid agunt, si ad hoc admonent hominem infirmitatis suæ, ut ad gratiam justificantem credendo confugiat, sive instrinsecus, ubi nemo habet in potestate, quid ei veniat in mentem, sed consentiro vel dissentire propriæ voluntatis est. His ergo modis quando Deus agit cum anima rationali, ut ei credat, neque enim credere potest quodlibet * libero arbitrio, si nulla sit suasio vel vocatio, cui credat; profecto & ipsum velle credere Deus operatur in homine, & in omnibus misericordia ejus prævenit nos: consentire autem vocationi Dei, vel ab ea dissentire, sicut dixi, propriæ voluntatis est. Quæ res non solum non infirmat, quod dictum est: “Quid enim habes, quod non accepisti?” verum etiam confirmat. Accipere enim & habere anima non potest dona, de quibus hoc audit, nisi consentiendo: ac per hoc, quid habeat, & quid accipiat, Dei est: accipere autem & habere utique accipientis & habentis est. Hactenus S. Augustinus.

[176] Si modo conferamus dicta Fausti cum verbis S. Augustini, [de iis eadem Faustus sensisse videtur.] idem uterque sentire videbitur. Uterque observat, homines plerumque a Deo ad fidem vocari per externam prædicationem, sed uterque etiam insinuat, hanc solam non sufficere ad hominis conversionem sine gratia sive vocatione interna. Id insinuavit Augustinus his verbis, sive intrinsecus, ubi nemo habet in potestate, quid ei veniat in mentem. Insinuavit idem Faustus, cum per vincula charitatis & per odorem unguentorum, tum clarius per illa verba, sicut gratiæ est, quod attrahitur, ita obedientiæ probatur esse, quod sequitur. Nam internam & præviam gratiam significari, vox obedientia omnino insinuat & ulterius vox sequitur. Obedit enim homo interne loquenti Deo, internamque Dei motionem sequitur. Et certe lib. 2 cap. 10 de Ninive pœnitente ait; Non enim magna illa civitas Jonæ eruditione resipuit, nec ejus monitis intellectum petendæ salutis accepit &c. Quo igitur modo? Totumque hoc in homine ignis interior a Deo insitus, & ab homine cum Dei gratia nutritus operatur. Externæ prædicationi opponit gratiam internam, & per hanc Ninivitas ad pœnitentiam attractos observat. Qua ergo ratione credemus, in objecto loco eum velle pro Dei attractione solam prædicationem obtrudere? Ipsis etiam Augustini vocibus extrinsecus & intrinsecus usus est Faustus lib. 2 cap. 7. Mitto alia, ad hoc confirmandum idonea, & observo tertio, de necessitate consensus hominis, ut gratia habeat effectum, & de potentia hominis ad consentiendum vel dissentiendum cum Fausto prorsus consonare S. Augustinum.

[177] Examinato libro primo, ad secundum transit Suarezius, [Quinta objectio expenditur,] missisque prioribus capitibus, in quibus docet Faustus, nec præscientia nec prædestinatione Dei necessitatem ad bonum vel malum hominibus afferri, alia recitat & objicit ex cap. 3, ubi idem agere pergit Faustus. In capite 3, inquit Suarezius, ex professo probat, prædestinationem esse ex præscientia alicujus meriti humani. Respondeo, id me non invenire; sed Faustum probare primo, aliud esse præscientiam, aliud prædestinationem: secundo, neutra homini necessitatem inferri. Tertio non videtur de alia loqui prædestinatione quam ad gloriam & pœnam, & probat, sola gratia aut prædestinatione sine operibus hominem non perduci ad salutem, ut ostendit hæc objectio, ad quam Faustus in fine respondet: Sed dicis: Invenio, ubi sola gratia sine societate humanæ voluntatis operetur. Nam in Bethleem omnis innocentium populus tam beatam mortem ex sola Dei prædestinatione consequitur. Hæc, inquam, objectio ostendit, Faustum ibi idem agere, quod in toto Opere, nimirum hominem rationis compotem non salvari sola gratia sine bonis operibus. De parvulis tamen baptizatis id non negat, sed variis locis agnoscit. Et de occisis in Bethleem respondet: Mors pueris pro diaboli infertur furore, mors vero beatissima pro Dei honore confertur &c. Verba ejus, quæ arripuit Suarezius, hæc sunt: Voluntas est, quæ operatur delictum: voluntas est, quæ meretur auxilium. At ex antecedentibus liquet, sano sensu hæc dici a Fausto. Nam hæc præcedunt: Itane, quarum rerum ultor est (Deus,) earum & auctor esse credendus est? & inter hæc ad malum urgere judicandus est captivæ voluntatis adsensum, qui nec diabolo compellere permisit invitum? Voluntas est &c. Negat, Deum esse peccati auctorem, illudque voluntati tribuit. Quod autem voluntas operetur delictum, nullus negabit Catholicus. Quod etiam voluntas, per gratiam adjuta, bene operando, aut orando, de congruo, ut loquuntur theologi, mereatur ulterius auxilium, agnoscunt theologi cum S. Augustino, qui lib. de Dono perseverantiæ cap. 6 de ipso perseverantiæ dono dicit: Hoc ergo Dei donum suppliciter emereri potest.

[178] [& solvitur,] Credidit Suarezius, Faustum loqui de voluntate, necdum per gratiam elevata. Sic certe voluit explicare verba Fausti, quæ ex capite 4 objicit, sequentia: Ad obedientiam pertinet labor, fructus autem laboris ad gratiam. Attamen verba Fausti, si recte cum adjunctis considerantur, non habent difficultatem. Nam laborem hominis non præmittit gratiæ, sed præmio. Probat ibi Faustus, Deum in omnes homines misericordem esse & justum; misericordem, quia omnibus sufficientia ad salutem dedit gratiæ auxilia; justum, quia obedienti proponit præmium, & quia nullum salvat invitum. Tum subdit: Itaque Apostolus magnifice ad donum gratiæ officium laboris adjungit, ita dicens “Laborantem agricolam oportet de fructibus accipere.” De his verbis Apostoli dicit: Ad obedientiam pertinet labor, fructus vero laboris ad gratiam. Tum ad confirmationem addit hunc Apostoli locum: Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. Hæc omnia eo dirigit, ut ostendat, hominem ad salutem non perventurum sine bonis operibus. Ut vero probet, ipsam bonorum operum mercedem ex gratia profluere, subdit verba Euangelii Luc. 17 ℣ 10: Sic & vos, cum feceritis omnia, quæ præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus, quod debuimus facere, fecimus; sed ea nonnihil contraxit, seligens solum necessaria ad propositum.

[179] [& Fausti doctrina ex Augustino confirmatur,] Ipsissima est S. Augustini doctrina, quam ibi dat Faustus. Etenim in Epistola 186, Alypii simul nomine scripta, S. Augustinus cap. 3 ita loquitur: Cum ergo fides impetrat justificationem … non gratiam Dei aliquid meriti præcedit humani, sed ipsa gratia meretur augeri, ut aucta mereatur perfici, comitante non ducente, pedissequa non prævia voluntate … Nec ob aliud (homo) meretur ampliora, nisi pie fideliterque sciendo, a quo sibi bona sunt omnia … Ac per hoc & ipsum hominis meritum donum est gratuitum. Nec a Patre luminum, a quo descendit omne datum optimum, boni aliquid accipere quisquam meretur, nisi accipiendo, quod non meretur. Sic Faustus laborem esse ait obedientiæ, fructum laboris, sive augmenta gratiarum in hac vita, sive gloriam in altera vita, gratiæ esse. Hinc post pauca subjungit: Totis ergo viribus laboro: sed quicquid de superna largitate percepero, gratiæ, non industriæ, deputabo; beneficium vocabo, non pretium, donum testabor esse, non debitum; remunerationem, non retributionem. Non poterat clarius sensum S. Augustini exprimere.

[180] Ex cap. 6 hæc verba objicit Suarezius: Sed & Abel divinis studuit placere conspectibus per insitum a Deo generaliter bonum, [Sexta objectio ex verbis Fausti mox sequentibus] id est, per propriæ meruit voluntatis affectum. Addo alia verba, quæ objicit ex cap. 7, ubi sic leguntur: Quanti ante Legem litteræ, erudiente lege naturæ, quæ prima (ut diximus) Dei gratia est, vestibula salutis intraverint, per Christum ad ipsa vitæ penetralia perducendi, ut sensus sit perfectus, addo præcedentia verba; perstringere nos oportet. Objicit hæc Suarez, acsi ea de prædestinationis causa traderet Faustus. Verum Faustus ibi probat, ne in Lege quidem naturæ homines fatali necessitate ad peccandum fuisse constrictos, sed eo etiam tempore non defuisse sufficientem Dei gratiam, qua Deum cognoscere, ejusque mandata poterant observare. Ad hoc probandum allegat plures, & inter eos Abelem, quem Deo placuisse, non per voluntatem gratia carentem, sed per fidem gratiamque a Deo acceptam docet. Hoc ut videamus, verba, quæ post objecta sequuntur, huc transfero: Hic ergo, cui cognomen Justi immaculatæ vitæ perfectio dedit, quo erudiente justitiæ sectator existeret, nisi eum Lex visceribus inscripta docuisset? aut unde placituras Deo hostias, & per ignem cælitus absumendas, de adipibus & primitiis scisset eligere, nisi fides, quæ eum amatorem virtutum fecerat, inspirasset, sicut legimus: “Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit, testimonium perhibente muneribus ejus Deo.” Quod nequaquam obtinere potuisset, nisi ad Domini donum famuli accessisset obsequium. Et tu nihil eum ordinatione Dei habere judicas proprium, cujus devotioni Deus perhibet testimonium? Vides bonum credulitatis non novellum esse privilegium, sed vetustum, & inter ipsa mundi coalescentis exordia mentem hominis, sicut intellectu atque ratione, ita etiam fide a summo Auctore dotatam? Hæc Faustus.

[181] Allegata verba omnino evincunt, fidem esse & consequenter gratiam, [aliisque Fausti locis] qua Abelem Deo placuisse ait Faustus: evincunt ulterius, fidem ab ipso statui Domini donum, & privilegium, & mentem Abelis a Deo fide dotatam. At hæc Dei dona non naturæ Faustum attribuisse, sed gratiæ, ex capite 7 fit manifestum. Nam de perfectionibus Dei & hominum virtutibus loquens, ait: Homo vero hæc dona, nisi acceperit, non habet. Et paulo post: Homo justus esse potest, justitia esse non potest; misericors esse potest, misericordia esse non potest; pius esse potest, pietas esse non potest; quia non naturaliter habet ista, sed largiter verbi gratia. Ultima mendosa sunt, & legendum existimo, sed largiente Verbi gratia. Et mox: Et in homine gratia est, quod in Deo natura est, virtus videlicet. Et rursum de virtutibus: Manifeste enim inveniuntur apposita, dum, culpis intervenientibus, exuuntur. Ex Christi autem meritis has gratias hominibus fuisse datas cap. 7 similiter insinuavit his verbis: Deinde & illud sollicite advertendum est, quod Dominus noster Jesus Christus in primo tempore (id est, tempore legis naturæ & Moysaicæ) de suo meliora contulit (gratias scilicet;) in secundo autem de nostro deteriora (humanam naturam) suscepit. Itaque verbis illis a Suarezio objectis per insitum a Deo generaliter bonum, idem Faustus intelligit, acsi diceret, per gratiam omnibus datam, omnibus nimirum, qui eidem non resistunt, & illis, per propriæ voluntatis affectum, intelligit affectum ex gratia operantem. Sic cap. 4 dixit de Deo: Misericors ergo (in omnes) est, quia & malis ingerit rationis intellectum & bonitatis affectum, id est, gratiam illuminantem & excitantem. Hisce addi potest, quod Faustus doceat, Christum non minus pro hominibus Legis antiquæ mortuum esse, quam pro aliis, illisque etiam meruisse gratias sufficientes.

[182] [prorsus evanescit,] Secundus locus, in quo Lex naturæ dicitur prima Dei gratia, multique, illa erudiente, vestibula salutis intrasse asseruntur, difficultatem non habet, si attendamus ad propositum Fausti. Nam probat, vetustos per Legem naturæ instrui potuisse de iis, quæ agenda sibi erant, vel non agenda: sed minime asserit, non aliam fuisse in Lege naturæ gratiam, aut solam naturæ Legem sine alia gratia hominibus suffecisse ad salutem, aut etiam ad fidem obtinendam. Nam hæc directe pugnant eum doctrina Fausti per totum Opus passim tradita de morte Christi pro omnibus, & de gratia sufficienti omnibus data, vel certe oblata. Quin & aperte cap. 10 dicit, gratiam internam fuisse, qua Ninivitæ crediderunt, eamque ob merita Christi præscita datam, quia nihil ad perfectum adduxit Lex vel litteræ vel naturæ. Credidit ergo Faustus non solis Legis cujuscumque præceptis, sed interna gratia, ad fidem, ad perfectionem, ad salutem pervenisse homines. Quod autem Legem naturæ vocat primam gratiam, ideo facit, quod crediderit gratiam & fidem cum ea Lege homini a Deo datam. Nam paulo post dicit: fidem ipsam cum Lege naturæ (Enocho) traditam fuisse. Et cap. 8 ad illa Apostoli verba: Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis; ita arguit: Unde hic extra Legem (Moysaicam) positi accusantur incredulitatis, nisi quia Legem naturæ, cui fides juncta est, servare noluerunt? Unde objicitur incredulitas, nisi quia in promptu fuit (nimirum per gratiam, quam abjecerunt) credendi facultas? Hanc autem facultatem credendi ex gratia omnibus oblata repeti a Fausto, ad sequentem objectionem alio etiam argumento confirmabo.

[183] [uti & septima] Objicit Suarezius hæc verba: Nisi voluntariam devotionem & intentionem quæreret, remunerationem homini non deferret, & nisi ei aliquid proprium (in Bibliotheca Patrum prius) unde posset placere tribuisset. Sive autem prius legatur, sive proprium, non invenio, quid Suarezio in allegatis verbis displicere potuerit, neque id ipse edicit. Certe locus ille, maxime si præcedentia considerentur, potius evincere videtur, Catholicam esse Fausti doctrinam de initio fidei. Nam ex justitia Enochi probat, fidem ipsi a Deo datam fuisse. Sic autem argumentatur. Enoch Deo placuit; atqui non potuit Deo placere sine fide. Obvia consecutio erat: Ergo fidem habuit. Verum, ut simul doceret, cujus dono Enoch fidem accepisset, maluit sic inferre: Ergo fidem a Deo accepit. Si vero fuisset in errore, quem ei imputant neoterici, intulisset: Ergo bono affectu, vel bono usu liberi arbitrii, fidem meruit. At hunc errorem in toto Fausti Opere deprehendere ego non potui.

[184] [ad quam ex recitato integro loco] Verba vero Fausti, quæ involvunt syllogismum supra datum, huc transfero: Unde enim Enoch cum Deo ambulare, vel Deo placere potuisset, nisi eum Lex visceribus infusa secreto magisterio illuminasset, in tantum, ut nihil terrenum sapiens, mirabiliter a Deo adsumente raperetur? Qui dum fidei merito in prima sæculi illius ætate cæteros antecellit, fidem ipsam cum Lege naturæ sibi traditam fuisse perdocet. Sicut legimus: “Fide Enoch translatus est, ut non videret mortem Ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo. Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere autem oportet accedentem ad Deum, quia est, & inquirentibus se sit remunerator.” Nisi voluntariam devotionem & intentionem quæreret, remunerationem homini non deferret, & nisi ei aliquid prius, unde possit placere, tribuisset.

[185] Syllogismum supra datum in verbis allegatis quilibet logicus facile inveniet. [doctrina Fausti de initio fidei probatur Catholica.] Ex verbis autem Apostoli, Et inquirentibus se remunerator sit, aliam observationem addidit Faustus, videlicet ex remuneratione, quam promittit Deus, infert libertatem hominis, sive Deum nolle necessitatem homini adferre, sed velle, ut homo libera præstet servitia. Ex ea libertate ulterius infert, Deum prius homini dedisse, unde possit placere, acsi diceret, Deus non exigeret ab homine bona opera, nisi ei prius dedisset auxilia, id est, gratias sufficientes, quibus ea peragere posset, ut alias sæpe inculcat. Cum autem remuneratio maxime spectet ad alteram vitam, aut in hac vita ad augmenta gratiæ justificantis, Deus prius & fidem & gratias actuales donat, ut homo remunerationem illam bene operando possit consequi. Itaque non quærit Faustus causam prædestinationis ad fidem aut primas gratias, ut suspicatur Suarezius, sed causas meritorum, post quæ prævisa homo prædestinatur ad gloriam, ut multi hoc etiam tempore docent theologi. Nam gratias ad credendum & fidem ipsam ponit inter ea, quæ prius ut necessaria ad merendum homini donat Deus, ut hæc plane gratuita esse agnoscat. Restant duo textus a Suarezio objecti, quibus idem fere contra Faustum vult probare.

[186] Prior hic est ex cap. 10 (non 26, ut male impressum est:) [Octava, similiter a mente Fausti aberrans,] Hoc solum nostrum est, ut, qui pro fragilitate idonei non sumus, saltem quærendi & pulsandi importunitate placeamus. Tum Suarezius, Hoc autem, inquit, vocat nostrum, quia nos ad id sumus idonei, utique absque gratia. Verum alia plane est Fausti intentio: nam agit de augenda & conservanda gratia sive justitia, & de gloria promerenda. Ideo hortatur ad orandum, sed minime dicit nostrum esse orare sine gratia, sed clarissime insinuat, per gratiam id faciendum. Locum cum præcedentibus subjungo. Et ideo perfecta illa (Dei) providentia, quæ in hoc sæculo virtutum exercitiis delectatur, ordinatissimum & sapientia sua dignissimum judicavit, ut hominem, conditum ad sacræ imaginis dignitatem, hic prius agonibus & conditionibus exploraret, illic (in cælo) vero donis & retributionibus adimpleret: ut, cum famulus exhibuisset in labore obedientiam, Dominus ostenderet in remuneratione justitiam: ut, cum infirmitas humana obtulisset humilem devotionem, ineffabilem divina potentia exerceret largitatem. Jugiter ergo laborandum: sed a gratia non recedendum; & dicendum: “Deus, in adjutorium meum intende.” Ipsum ergo adjutorii vocabulum laborantium requirit officium.

[187] Adjutorii itaque sermo duos indicat, operantem & cooperantem, [cum observatione alia æque aberrante,] petentem & promittentem, pulsantem & aperientem, quærentem pariter & retribuentem. Hoc solum nostrum est, ut, qui pro fragilitate idonei non sumus, saltem quærendi & pulsandi importunitate placeamus. Omnia etiam sequentia ostendunt, velle Faustum, ut crebro oremus ad perseverandum in bono & cælestem gloriam obtinendam. Ita S. Augustinus lib. de Spiritu & littera cap. 32 ait, admonuisse Christum, petere, quærere, pulsare, ut accipiant &c. At uterque alloquitur fideles, uterque vult, ut illa fiant per gratiam. Non agitur de obtinenda per vires liberi arbitrii prima gratia, sed per gratiæ adjutorium perseverantia in bono & vita æterna. Porro ex allegatis verbis, Adjutorii itaque sermo duos indicat, operantem & cooperantem &c. Suarezius aliam postea objectionem format, aut potius de Fausti sententia sic divinat: Per adjutorium autem gratiæ vel cooperationem intelligit gratiam aliquam subsequentem ad humanum meritum, & promoventem aliquo modo liberum arbitrium ad ulteriorem perfectionem. Respondeo, ea longe aberrare a mente Fausti: Faustum autem ex ipso nomine Adjutorii, sive gratiæ adjuvantis, argumentum sumere, ut probet, non sola gratia hominem salvari, sed eidem etiam cum gratia bene operandum esse: nemo enim in agendo adjuvatur, nisi ipse simul agat. Hoc observare hic volui, ne eadem verba iterum producenda veniant.

[188] [sicut & nona, ex recitatis integre verbis concidunt.] Ultimus locus, a Suarezio objectus, speciem difficultatis magnæ habet, prout legitur a reliquo contextu abstractus, sed vera difficultate caret, si cum reliquis recte consideretur. Verba hæc sunt: Nisi fuerit obedientiæ præmissa devotio, gratiæ vilescit oblatio. Vocat Suarezius hæc notanda verba. Sunt sane notanda, quemadmodum & hæc Apostoli: Nemo coronabitur, nisi qui legitime certaverit. At vehementer fallitur, qui existimat, Faustum per voces gratiæ oblatio intelligere, aut primam aliquam gratiam aut fidem, cum clarissime iis vocibus ibidem designet æternam beatitudinem, sive cælestem gloriam. In fine enim Operis sui Faustus inducit perfectiones divinas quasi consultantes de creando homine, & de qualitatibus eidem dandis, ut beatus esse possit: & post alias Justitiam sic loquentem, ut persuadeat, homini dandum esse liberum arbitrium, ut custodia præcepti aditus & causa sit præmii. Rationes multæ afferuntur: sed solum allego verba, quæ proxime præcedunt objecta, & sequuntur. Et præterea præmium perit, ubi meritum non præcedit. Bona nostra non potest servare, qui nescit acquirere. Nisi fuerit obedientiæ præmissa devotio, gratiæ vilescit oblatio. Simulque verecundia remunerantis est, si honoretur otiosus, si remuneretur ignavus. Quin potius, cooperante adjutorio, etiam suo opere fiat dignus, & cum bona conscientia sit beatus &c. Nullum potest esse dubium, quin agatur de modo, quo hominem ad vitam beatam pervenire vult Deus, nullamque ibi esse quæstionem de fide aut prima gratia. Hinc tota illa disputatio & Opus Fausti sic finitur: Dignum enim esse judicavit (Deus,) ut homo, peccare qui noluit infirmus, non possit æternus: sed ut labentibus in immensum sæculis sine metu gaudium, sine invido præmium, sine hoste sit regnum.

[189] [Alia Suarezii dicta,] Hactenus locos a Suarezio objectos ita exponere conatus sum, ut nihil prætermiserim, & vel sic unum alterumque dumtaxat invenerim textum, qui aliquid præfert difficultatis: sed ea quoque difficultas ex pluribus Fausti locis omnino tollitur. Necdum tamen Suarezius hic finem fecit impugnandi Faustum: sed quæ initio pro sana Fausti doctrina solidis argumentis construxit, conjecturis destruere nititur, præmittens tamen aliqua de oppugnatione sua jam refutata hoc modo: Ex quibus loquutionibus si una tantum vel altera in hoc Opere inveniretur, posset pie ad bonum sensum trahi explicando V. G. necessitatem laboris, & obedientiæ voluntariæ, de illa, quæ cum Dei adjutorio præstatur. Ad hæc observo, non tantum locos Fausti de necessitate laboris & obedientiæ sic pie posse explicari, sed omnino etiam debere sic explicari, si non velimus ab ejus proposito aberrare. Nam toto Opere probat, non sola gratia hominem salvari, sed gratiæ obediendum esse, gratiam dari, ut homo bene operetur, bona Opera ad salutem quoque esse necessaria. Quin & multis locis probat, hominem ad bene operandum fieri liberum, eo quod nulli desit gratia. Quomodo per gratiam erit liber ad bene operandum, si operari debeat sine gratia? Quomodo mortem Christi pro omnibus tam studiose probat, ut inferat, nulli, nisi ob culpam suam, deesse potentiam ad bene operandum, si velit sine gratia laborandum esse homini? Itaque non reponam multa ad sequentia Suarezii verba. Verumtamen, inquit, in tanta multitudine sententiarum, & tot modis illa explicandi contra doctrinam Augustini, nulla pia interpretatio locum habet, præsertim, quia simul conatur ille Author refellere testimonia Scripturæ, quæ veritatem fidei confirmant, ad peregrinos & erroneos sensus illa detorquendo, ut postea confirmando fidei doctrinam attingemus. Breviter ad hæc dico, aut nulla opus videri pia interpretatione, sed solum magna diligentia in vero Fausti sensu investigando; aut certe duos tantum aut tres esse Fausti textus, in quibus pia interpretatio defectum claritatis possit supplere. Quod de Augustino & sacra Scriptura additur, vagum est, & minime probatum, postea tamen discutietur, contra Norisium.

[190] Pergat interim Suarezius. Quapropter, inquit, [suspiciones,] in prioribus locis, quæ in contrarium adduximus, prima verba Epistolæ, quæ sunt a toto concilio probata, Catholicum possunt habere sensum & in illo credendum est fuisse a Patribus concilii ibi subscribentibus recepta, ut Baronius recte notavit. In aliis vero, quæ sunt propria Fausti (in libris nimirum,) sub nomine gratiæ comprehendit externam prædicationem, revelationem, doctrinam, imo etiam Legem naturæ, ut vidimus. Et ita, quoties dicit initium bonæ voluntatis esse ex gratia, vel a Deo esse inchoationis initia, & consummationem, & gratiam esse, quæ attrahit, & ante obedientiam præcedit, & similia; solum loquitur de gratia externa per Legem, vel doctrinam, aut prædicationem; ita enim se in aliis locis declarat, nec in alio sensu potest consecutio doctrinæ consistere. Et ita etiam notavit Maxentius in dicta responsione circa finem. Ita Suarezius adoptat Maxentii contra Faustum ratiocinia, cum tamen ante Maxentium fecerit de hæresi suspectum, agnoveritque falso ab eodem accusatum S. Hormisdam Papam. At alium non invenit ex antiquis ducem, cujus argumenta adoptare posset contra Faustum. Argumentum Maxentii, quod adoptavit Suarezius, suo loco refutatum est. Quod hic addit de consecutione doctrinæ, plane pugnat contra ipsum Suarezium, qui tam varia Fausto attribuit, ut ego prorsus desperarem de invenienda consecutione, si objectiones Suarezii essent admittendæ. At illa consecutio facile invenitur in sententia nostra. Nam gratiam sufficientem nemini sine sua culpa deesse docet Faustus, eamque repetit ex meritis Christi pro omnibus mortui. Ex illa autem gratia repetit libertatem hominis ad bene operandum, negatque necessitatem ad peccandum. Hæc aliaque omnia Fausti recte cohærent. At Suarezius nunc Faustum facit Pelagianum, nunc Semipelagianum, nunc, relicto sensu proprio verborum ejus, conjecturas affert, ut sententiam ejus divinando quærat, & vel sic nihil certi invenit, quia prima argumenta, quibus Catholicum recte probaverat, numquam aliis argumentis destruxit, sed suspicionibus & conjecturis frustra impugnavit.

[191] [conjecturæ cum argumento novo] Audiamus & alias pergentis Suarezii conjecturas: Unde licet in eisdem libris reperiantur eædem voces, quibus Catholica fides utitur, nimirum gratiæ vocantis, attrahentis, adjuvantis, ac cooperantis, nihilominus earum significatio, & usus sunt longe diversa. Nam per vocationem, solam externam prædicationem, vel objecti propositionem, aut naturalis legis dictamen, aut aliquid simile intelligit, ut ipse explicat, & hanc interdum primam gratiam & attractionem. Ex unico Maxentii argumento, quod num. 169 propositum & mox refutatum videri potest, tot trahuntur conjecturæ, quæ nequaquam probatæ sunt, nec ullum in libris Fausti fundamentum mihi habere videntur. Probanda hæc essent, non asserenda, quemadmodum & illa, quæ subjungit: Per adjutorium autem gratiæ vel cooperationem, intelligit gratiam aliquam subsequentem ad humanum meritum, & promoventem aliquo modo liberum arbitrium ad ulteriorem perfectionem. Ac proinde in cap. 10 libri 2 sic inquit: “Ipsum adjutorii vocabulum duos indicat, operantem & cooperantem.” Quæ verba inveniuntur etiam in S. Augustino, sed in sensu longe diverso. Augustinus enim gratiam ipsam esse vult operantem & cooperantem simul cum libero arbitrio, ut infra suis locis ostendemus. Faustus vero per operantem intelligit hominem, & cooperantem vult esse Deum vel gratiam, non simul, sed post hominis prævium meritum. Unde post dicta verba “Operantem & cooperantem”; subjungit: “Petentem & promittentem, pulsantem & aperientem, quærentem & retribuentem.” Et neque gratiam vere operantem agnoscit, nec cooperantem ad idem omnino opus, vel ad eumdem hominis affectum: sed cooperantem vocat, licet detur ad novum affectum solum, quia subjungitur priori actioni & merito hominis, ut illum ad ulteriorem perfectionem adjuvet. De quo etiam sub sequenti adjutorio, quale sit, numquam ab illo Authore explicatur, ut sequenti capite dicam. Hactenus Suarezius, qui ultimis verbis aperte declarat, sensum Fausti de gratiæ adjutorio sibi non satis esse perspectum, prout etiam cap. 6 subinde conqueritur. Nihil tamen ex illo capite producam, cum ibidem Faustum novis argumentis non impugnet.

[192] [refelluntur.] Locus autem Fausti, quem datis verbis oppugnat, recitatus est num. 186, ibique continuo observavi, ex ipso nomine adjutorii argumentum sumere Faustum ad probandum, non sola gratia hominem adultum salvari, sed ipsi etiam cum gratia laborandum. Agit Faustus de modo, quo cælestem gloriam consequi debemus, non sola gratia, sed bonis operibus per gratiam faciendis. Verba præcedentia id clare indicant, & illa ipsa, quæ Suarezius, aut ejus editor, aut fortasse typotheta, corrupte posuit: Ipsum ergo adjutorii vocabulum laborantis requirit officium: adjutorii itaque sermo duos indicat, operantem & cooperantem. Ex voce adjutorium infert, homini cum Deo operandum esse. At non capio, quomodo unus operetur, alter cooperetur aut adjuvet; si non agatur de eodem actu, ut vult Suarezius. Vidit quidem ex sequentibus verbis, Petentem & promittentem &c. aliquid promitti pro futuro. Sic est: sed præsens Dei adjutorium non negatur, quia bene operanti cum gratia futurum etiam promittitur. Si Fausti sensum capio, vult nos cum Dei gratia bene operari & orare, ut futurum quoque gratiæ auxilium, & cælestem gloriam consequamur. Hoc perpetuo inculcat Faustus, ut jam dixi num. 186.

[193] Respondi ad objectiones a Suarezio contra Faustum intortas, [Prima argumenta contra Faustum] quæ tales sunt, ut variæ Pelagianum potius facerent, quam Semipelagianum, ideoque tanto diligentius fuerunt examinandæ. Attamen tam Suarezius quam neoterici alii Semipelagianis tantum, non Pelagianis, Faustum annumerarunt, volueruntque, male ipsum sensisse de initio fidei, illudque attribuisse libero arbitrio, non gratiæ. Verum de hoc nominatim errore non invenio Faustum accusatum ab ullo, qui seculo XVI sit antiquior. Primus accusator Maxentius Pelagianum facere voluit. Post hunc nullus, quantum deprehendere potui, ullum nominatim articulum in Fausti libris notavit; sed aliqui ex Maxentio Pelagianis faventem dixerunt. Recentiores vero illud dogma de initio fidei magis videntur Fausto attribuisse, quia eum Semipelagianis, quorum is erat error, annumerabant, quam quia illum in Fausti libris deprehenderunt. Certe nullibi disertis verbis a Fausto asseritur, nullibi etiam, quantum ego intelligere valeo, obscuris dictis insinuatur. Doctissimus Suarezius totos Fausti libros diligentissime excussit, omnesque priores objectiones eo direxit, ut probaret, in Fausti libris asseri aliquod meritum liberi arbitrii, quod fidem præcederet, sed frustra, ut ipse videtur vidisse, antequam procederet ad alteram impugnationem de admissa solum a Fausto externa gratia prævia.

[194] Nam ibi post omnes objectiones dictas ait: Et ita videtur fateri gratiam præire, [videtur utcumque deseruisse Suarezius.] quod capite 7 (lege 17) multis verbis adstruere videtur. Multo plura adduxerat initio Suarezius ad veram de prævia gratia sententiam S. Fausto asserendam. Videri ea possunt num. 140 & seqq. Perspexisse igitur videtur Suarezius, hominem ex mente Fausti non pervenire ad fidem sine aliqua vocatione Dei prævia, licet aliquot objectiones ex Fausto contra illam veritatem adduxerit. Nam, ubi cœpit contendere, Faustum loqui de vocatione per externam prædicationem, ita loquitur post verba mox data: Verumtamen ibi (cap. 17) sensum suum aperit, omnemque ambiguitatem tollit, & nomine gratiæ pulsantis vel attrahentis solam externam prædicationem & doctrinam seu objecti propositionem intelligit. Et post aliqua ex Fausto recitata, ait: Ubi hunc ordinem constituit inter gratiam & liberum arbitrium, ut præcedat vocatio aliqua per externam prædicationem &c. Hæc videntur evincere, Suarezium resiluisse a prima objectione, qua contendebat, quod (Faustus) initium fidei vel salutis tribuat libero arbitrio, vel in boni cupiditate, ut deinde loquitur, constituat. Rursum tamen post pauca dubitat, an Faustus non ponat duplicem attractionem. Tanta impugnandi & de Fausti sensu divinandi varietate videtur Suarezius manifestum facere, de Fausti doctrina censendum esse secundum verba ejus proprio sensu intellecta, ex quibus ab ipso Suarezio Catholica distinctaque a Pelagianis & Semipelagianis erroribus probata & declarata fuit; & merito, ut ex ipsis Suarezii argumentis aliisque existimo.

[195] Liceat itaque pauca mihi afferre ad id confirmandum. Primo Epistola Fausti ad Lucidum, [Catholica sunt, quæ Faustus in Opere suo probanda sumpsit:] Operi præfixa, a Baronio Suarezioque & omnibus passim Catholicis pro sana & Catholica habetur, & a concilio approbata. Si quis modo Fausti Opus cum illa Epistola diligenter contulerit, omnino deprehendet, opinor, unice laborasse Faustum, ut probaret elucidaretque doctrinam illius Epistola, & objectiones adversariorum refelleret. Addita tamen sunt a Fausto sub finem Operis ea, quæ addi voluerunt Patres Lugdunenses ad refutandos errores postea detectos. Ex Epistola Lucidi, errores suos retractantis, habemus hanc propositionem: Assero etiam, per rationem & ordinem sæculorum alios lege gratiæ, alios lege Moysi, alios lege naturæ, quam Deus in omnium cordibus scripsit, in spe adventus Christi fuisse salvatos: tamen ex initio mundi ab originali nexu, nisi intercessione sacri Sanguinis, non absolutos. Ad confirmandum hunc articulum scripsit postremam Operis sui partem Faustus, maxime tamen egit de Sanctis legis naturæ, quod, quantum existimo, de aliis id minus negaretur. Jam vero, si omnia, quæ Faustus probare & confirmare studuit, sana sunt & Catholica, favorabile pro doctrina ejus habemus ex eo ipso præjudicium. Præterea, ubicumque Fausti verba sunt ambigua, respiciamus oportet ad ea, quæ aut refutanda aut probanda assumpserat, & sic facilius inveniemus verum verborum ejus sensum: nec verum modo intelligemus sensum, sed sanum quoque deprehendemus.

[196] [necessitatem bene operandi cum Dei gratia probavit, ut salvemur,] Secundo Faustus in Epistola sua sic loquitur: Nos ergo per medium, Christo duce, gradientes, post gratiam, sine qua nihil sumus, laborem officiosæ servitutis asserimus, sed omnimodo arrogantiam & præsumptionem laboris excludimus, ut totis viribus desudantes, ne gratia in nobis evacuetur, quicquid de manu Domini susceperimus, donum pronuntiemus esse, non pretium, scientes laboris ipsius fructum officii rem esse, non meriti, cum Euangelista dicentes: “Servi inutiles sumus, quod debuimus facere, fecimus.” Vide num. 178 objectionem Suarezii de fructu laboris, ibique & num. 179 similia plane Fausti verba recitata & exposita. Quod hic ago, illud est, a Fausto requiri laborem officiosæ servitutis, sed post gratiam. Itaque non requirit laborem, ut primam gratiam aut fidem eo mereamur, sed ut per gratiam Deo serviamus, gratiam conservemus, augeamus, & gloriam consequamur. Necessitatem bene operandi in finem modo dictum per totum Opus probat Faustus, idque illi propositum erat, & a concilio injunctum, ut liquet ex prima propositione, quam Lucidus retractavit his verbis: Proinde juxta prædicandi recentia statuta concilii damno vobiscum sensum illum, qui dicit, laborem humanæ obedientiæ divinæ gratiæ non esse jungendum. At nullibi Fausto fuit mandatum, ut exponeret, quomodo fides acquiratur aut prima gratia. Quapropter toto cælo a proposito ipsius aberrarunt, qui voluerunt, ipsum aut bona opera, aut bonum affectum, aut boni cupiditatem, aut aliud simile requisivisse, ut donum fidei mereatur homo.

[197] [non vero bene operandi sine gratia, ut fidem mereamur;] Tertio ea opinio plane contraria est multis Fausti assertis. Verbis modo datis dixit; Post gratiam, sine qua nihil sumus. Mox lib. 1 cap. 1 illa Christi verba: Quia sine me nihil potestis facere: ut fundamentum ponit contra Pelagium, & illa Psalmistæ: “Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt, qui ædificant eam.” Si in ordine ad salutem nostram nihil sumus sine gratia, si nihil possumus facere sine gratia, judice Fausto; quomodo, eodem judice, sine gratia bonum possumus habere affectum, quo fidem mereamur? Neque hic dicat aliquis, solum initium fidei ab eo nobis attribui. Nam illud initium saltem aliquid esset, quod ad salutem nostram conduceret. At Faustus nihil nobis attribuit; nec potest simul aliquid & nihil nobis attribuere, nisi aperte sibi contradicendo. Præterea lib. 1 cap. XI illud initium aperte nobis negat his verbis: Qui vero vel initium operis sibi præsumit arrogare vel finem, ad illum merito dicitur: “Nisi Dominus ædificaverit domum &c.

[198] Mitto alia variis locis jam dicta, & addo verba Fausti lib. 2 cap. 8 a Suarezio etiam data: [nam hoc ejus assertis plane est contrarium.] Nihil hic, ut opinor, redolet præsumptionis, cum & hoc ipsum incessabiliter asseram, quod Deo ipsam debeam voluntatem, præsertim cum in omnibus ejus motibus ad opus gratiæ referam vel inchoationis initia vel consummationis extrema. Profitetur, nos Deo debere voluntatem bonam, omnesque bonos voluntatis motus opus gratiæ esse, & tam initia motuum, quam finem aut perfectionem. Non licet hic recurrere ad prædicationem aut alias gratias externas, cum bonus voluntatis motus sit gratia interna. Itaque, si omnes bonæ voluntatis motus ad opus gratiæ retulit Faustus, ut profitetur; quomodo ullos ejus motus referre potuit ad naturales liberi arbitrii vires? Si inchoationis initia retulit ad opus gratiæ, qua tandem ratione creditur initium fidei retulisse ad prævium affectum bonæ voluntatis naturalis? Quare gratis Fausto tribuitur, quod nullibi dixit; gratis per ratiocinia ex obscuris ejus verbis trahitur, quod claris & apertis ejus assertis tam manifeste repugnat.

[199] Cum autem videam, ab alio contra Faustum objecta esse verba, [Ex loco Fausti hic recitato] quæ præcedunt ultimum locum allegatum ex cap. 8, totum contextum, licet prolixum, huc transfero. Nec hoc quidem, inquit, videbor incautus, si profitear, quod aliquoties in dispositionibus nostris, non quidem in vitæ nostræ primordiis, sed dumtaxat in mediis, gratias speciales & ex accedenti largitate venientes, voluntas nostra, Deo ita ordinante, præcedat. Utrum ita sit, sacra interrogemus eloquia. Legimus in Euangelio dicentem Dominum: “Quid tibi vis faciam?” Et iterum: “Vis sanus fieri?” Vides, quia non tribuitur munus salutis, nisi prius interrogetur desiderium voluntatis. Sed & cum venitur ad baptismum, prius accedentis voluntas inquiritur, ut regenerantis gratia subsequatur. Et in centurione Cornelio, quia præcessit voluntas gratiam, ideo prævenit & gratia regenerationem. Hæc ultima verba de Cornelio objecit Norisius, inferius refutandus, propter illa verba, opinor: Quia præcessit voluntas gratiam. At mox explicat Faustus, de qua loquatur voluntate, nimirum de voluntate mota sive excitata per gratiam. Quam vero gratiam Cornelii designet iis vocibus, quia præcessit voluntas gratiam, intelligimus Act. 10, ubi historia Cornelii refertur, nimirum gratiam accepti Spiritus sancti ante baptismum. Res a ℣ 44 sic narratur: Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus sanctus super omnes, qui audiebant verbum. Et obstupuerunt ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quia in nationes gratia Spiritus sancti effusa est. Audiebant enim illos loquentes linguis, & magnificantes Deum. Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui Spiritum sanctum acceperunt, sicut & nos? Et jussit eos baptizari &c. Hanc gratiam plane singularem præcessit voluntas Cornelii per gratias optime præparata: nam Cornelius ℣ 1 & 2 vocatur Religiosus ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, & deprecans Deum semper. Itaque & fide in Deum & multis gratiis recte erat dispositus ad singularem illam gratiam, quam ante baptismum accepit.

[200] Nunc pauca ex allegato Fausti loco observemus. Si verum esset, quod Fausto imputatur, deberet bona voluntas, [idem rursum probatur.] eaque ex solis naturæ viribus, semper præcedere gratiam: at ille loquitur de voluntate per gratiam præparata, asserit id aliquoties contingere, & id fieri, Deo sic ordinante. Primo igitur non credidit, quod bona voluntas semper præcedat gratiam, nec existimavit, quod voluntas mere naturalis præcedat gratiam. Præterea ait, quod bona voluntas aliquando præcedat gratias speciales & ex accedenti largitate venientes. Quare non censuit, quod bona voluntas gratiam fidei aut quamcumque primam gratiam præcedat: imo id omnino censere non potuit de voluntate naturali, cum omne initium bonæ voluntatis, ad salutem tendentis, attribuat gratiæ. At non solum hæc ratio; sed etiam tot conditiones, limitationes, & cautiones, quas adhibuit Faustus, ut timide dicat, quod voluntas aliquoties præcedat gratias speciales, manifeste indicant, non credidisse Faustum, quod bonus voluntatis affectus præcedat quascumque gratias, quibus ad fidem aut bona opera excitamur a Deo; præsertim cum has ingeri a Deo frequenter dicat, & nemini adulto sine culpa sua deesse variis locis contendat.

[201] [Variis argumentis] Jam vero, quam improbabile sit, Faustum solum gratias externas designare, quando loquitur de gratiis ad fidem vocantibus, breviter etiam ostendam. Ad opus gratia refert in omnibus voluntatis motibus tam inchoationis initia quam consummationis extrema. Atqui bonus affectus, quo homo fidem amplecti desiderat, unus est ex bonis motibus voluntatis. Ergo affectus ille a Fausto gratiæ attribuitur, non naturæ viribus. Jam vero affectus ille nequit dici gratia externa, cum sit in voluntate hominis. Igitur vocationem hominis ad fidem non statuit gratiam externam, sed vere internam, eamque ob merita Christi, ut sæpe dicit, hominibus datam. Et sane non intelligo, qua ratione bonus voluntatis motus posset dici gratia externa, cum nihil homini magis sit internum, quam voluntas. Secundo Faustus verbis num. 183 allegatis, ut certum principium, ponit verba Apostoli: Sine fide impossibile est placere Deo. Quare consequenter dicere non potuit, ante fidem sic affectu naturali hominem Deo placere posse, ut fidem mereatur, etiam post vocationem externam, cum hæc voluntatis vires non augeat. Tertio, æque ut generale principium contra Pelagium allegat illa Christi verba: Sine me nihil potestis facere, videlicet ad salutem promerendam. Huic iterum contradiceret, si quem diceret ad fidem pervenire posse, præeunte sola vocatione externa, utpote vires naturales non augente.

[202] [ostenditur, Faustum] Quarto lib. 1 cap. 1 verba Christi de morte pro hominibus hac paraphrasi exponit: Si abundasset in terris justitia, non fuisset e cælis transmissa medicina: sed ut adveniret unica sanitas, generalis exegit infirmitas. Si credidit, advenisse Christum, ut generalem infirmitatem morte sua sanaret; credidit consequenter, internas esse gratias, quas nobis meruit: nam hæ solæ vires infirmis hominibus tribuunt. Jam vero nulla est ratio, cur dicamus, gratiam quidem adjuvantem a Fausto internam agnosci, non vero prævenientem. Imo certum est, de præveniente eum loqui, cum dicit, eam omnibus dari vel offerri, & ex eadem gratia inferat, quod omnes ad fidem & salutem pervenire possint. Quinto Prædestinatiani, contra quos disserebat, certo loquebantur de gratia interna. De eadem igitur loquebatur & Faustus, qui eos lib. 1 cap. 4 sic aggreditur: Cum dixerint: Totum gratiæ Dei est; quis non ad tam reverendum nomen omni cordis inclinetur affectu? Sed cum responderimus: Totum plane gratiæ est, sed omnibus eam offert atque ingerit ad salutem omnium Conditor ac redemptor: ad hæc illi longe a pietatis tramite recedentes, respondere præsumunt: Non eam Salvator omnibus dedit, quia nec pro omnibus mortuus est. Ecce statim in secundis apparet gratiæ impugnator, qui in primis putabatur assertor. Tam internæ gratiæ dicitur impugnator, quam assertor.

[203] Sexto cap. 13 ad hæc Apostoli verba Hebr. 10 ℣ 29: [per gratiam prævenientem] Spiritui gratiæ contumeliam fecerit, quæ certe & internam gratiam, & Spiritum sanctum gratiæ datorem significant, sic disserit: Agnosce hoc loco, quia gratia non tam negata homini defuit, sed hominem, prius ab eodem derelicta & contempta, deseruit benignitas Dantis. Cum quodam dolore increpat contumeliam respuentis; ac sic, cum ad devia voluntarius declinavit, non periit derelictus, qui se ingerenti misericordiæ subtraxit ingratus. Hæc omnia de externis gratiis velle exponere, est vim verbis inferre. Paulo ante ad hæc verba, Nolite diligere mundum, dixerat: Nisi ei bonum ad meliora contulisset affectum, mali ei non interdiceret appetitum, & ideo in sinistram crimine suo trahitur, qui a Domino suo vocatur ad dextram. Quo modo vocatur a Domino suo ad dextram? An forte solum per externam prædicationem aliave similia? Non, inquit Faustus, sed per bonum ad meliora … affectum, sive per gratiam internam, quam Deus ei contulit.

[204] Sine hac non posse hominem a malo abstinere, indicat rursum his verbis; [intelligere gratiam internam,] mali non interdiceret appetitum, nimirum quia impossibilia non jubet Deus, ut mox confirmat, ita pergens: Et propterea iterum dicit: “Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.” Aperte mali necessitate non premitur, cui victoria de boni electione promittitur. Non enim in devia lex originis trahit, quem Auctor in bivio conlocavit, ac sic, cui voluntas indita est, ut vincere malum possit &c. Gratia, quæ supra bonus ad meliora affectus, quæ hic dicitur voluntas indita, & mox ingerens se misericordia, non potest concipi nisi interna. Si hæc omnia paulo attentius considerasset Suarezius cum reliquis, quæ ad objectionem de externa solum attractione aut vocatione ad fidem num. 169 & sequentibus respondi, Maxentii objectionem forte numquam adoptasset, eamque multo facilius refutasset, quam refutari valeant omnia illa, quæ aperte ostendunt, Faustum per gratiam prævenientem constanter intellexisse gratiam internam omnibus oblatam, & vires ad bene agendum subministrantem. Plura hisce addere possem argumenta, sed vereor, ne jam justo prolixior factus sim. Quare breviter solum observabo, unde factum videatur, ut S. Fausti doctrina multis visa sit diversa a doctrina S. Augustini.

[205] S. Augustinus in libro de Dono perseverantiæ cap. 20 ait: [S. Fausti doctrina videtur Augustino consona,] Didicimus enim, singulas quasque hæreses intulisse Ecclesiæ proprias quæstiones, contra quas diligentius defenderetur Scriptura divina, quam si nulla talis necessitas cogeret. Hæc autem sanctus doctor observat, quod nonnulli viri docti, ac nominatim Semipelagiani, conquererentur, multa ipsum disputasse nova, & Patribus vetustioribus incognita. Si Faustus eadem de causa contra novam hæresim aliqua disputasset, quæ ante minus operose fuissent examinata, idem fecisset, quod S. Augustinus. Nescio tamen, an S. Fausto hanc laudem tribuere jure possimus. Etenim existimo, omnia illa, quæ de libero arbitrio, de necessitate bonorum operum, de gratia sufficienti ex meritis Christi omnibus data vel oblata, præcipue probanda sumpsit Faustus, facile reperienda in vetustioribus, & in ipso S. Augustino, forte minus prolixe disputata, clare tamen asserta & satis probata. Siquis attente perscrutari voluerit libros S. Augustini de Libero arbitrio, & maxime lib. 3 capita 18, 19, 20, 21 & 22, ubi ostendit, homini non deesse liberam potestatem bene agendi, quia non caret sufficienti gratia, deprehendet S. Faustum esse S. Augustini in hisce discipulum.

[206] [etiamsi ob diversitatem materiæ quibusdam visa sit diversa.] Neque scripta ibidem postea retractavit, sed defendit S. Augustinus lib. 1 Retractat. cap. 9, ubi monet Pelagianos his verbis: Quapropter novi hæretici Pelagiani, qui liberum sic asserunt voluntatis arbitrium, ut gratiæ Dei non relinquant locum, quandoquidem eam secundum merita nostra dari asserunt, non se extollant, quasi eorum egerim caussam, quia multa in his libris dixi pro libero arbitrio, quæ illius disputationis caussa poscebat. Tum multa recenset de libero arbitrio dicta, ex quibus unum arripuerat Pelagius, & subjungit: In his atque hujusmodi verbis meis, quia gratia Dei commemorata non est, de qua tunc non agebatur, putant Pelagiani, vel putare possunt, suam nos tenuisse sententiam. Sed frustra hoc putant. Voluntas quippe est, qua & peccatur, & recte vivitur: quod his verbis egimus. Hæc ipsa de Fausto cogitare poterit, si quis crediderit, ipsum non satis frequenter de gratia locutum. Nam Fausto defendendum erat liberum arbitrium, ut ibidem Augustino. De gratia tamen multo frequentius locutus est, ejusque necessitatem clarioribus verbis ubique declaravit, quam S. Augustinus in dictis libris. Contra S. Augustinus in Operibus contra Pelagianos multo plura de gratia disseruit, quam in suis Faustus, & pauciora pro libero arbitrio. Hinc fit, ut multi, qui libros, S. Augustini contra Pelagianos præ ceteris legunt, existiment, Fausti doctrinam Augustinianæ minus consonam: neque satis perpendunt, quam oppositæ sint hæreses, Pelagiana, contra quam scripsit S. Augustinus, & Prædestinatiana, quam refutare debuit S. Faustus.

[Annotata]

* al, qui sic audiat

* apud Suar. infirmitatem

* al. qeolibet

§ XI. Respondetur ad objectiones Norisii, volentis Faustum esse damnatum in concilio Arausicano, & contrarium esse S. Augustino.

[Qualemcumque Sirmondi pro Fausto] Norisius in Historia Pelagiana S. Fausti cultum & sanctitatem agnoscit, vult tamen, Semipelagianum fuisse, ejusque libros damnatos in concilio Arausicano II. Contrarium jam probavi num. 137 & 138, & mox objectiones refellam. Interim observo, doctissimum Sirmondum, qui gesta concilii Arausicani bene perspecta habebat, in ea non fuisse opinione, ac ne Suarezium quidem de damnatione Fausti in illo concilio meminisse. Hinc Sirmondus in Historia Prædestinatiana cap. 8 pro Fausto sic loquitur: Admonet hoc loco studium veritatis, amorque innocentiæ, ut Fausti Reiensis vicem doleamus, sanctoque & clari nominis Antistiti reverentiam, qua fas est, deprecemur. Quis enim ægre non ferat, Faustum illum, qui in admiratione omnibus ætate sua fuit & honore, quem doctrinæ salutaris singularisque Virum Sidonius, doctorem eximium, Pastorem egregium Ruricius appellabat, quem adhuc abbatem Hilarius Arelatensis ita honoravit, ut inter se ac Theodorum & Maximum episcopos medium locaret; Episcopum vero & episcopi collegæ omnes reveriti sunt, & Hilarus Pontifex dignum censuit, qui in synodo Romana secum una præsideret: Faustum hunc, inquam, quis æquo animo ferat librorum nunc istorum nomine, quod Prædestinatorum in his errores ex synodi sententia refellerit, vexari passim a multis, traducique tamquam hæreticum, idque auctore, quod dissimulare non possunt, ac duce Joanne Maxentio, Scyta monacho, ex eorum numero, qui Eutychis hæresim clam foventes, synodum Chalcedonensem adversus Hormisdam ejusque legatos occultis artibus impetebant?

[208] Addit, episcopos Africanos a Maxentio ejusque collegis in Faustum fuisse excitatos, [Apologiam sine justa causa ægre tulit Norifius,] ut relatum est § 8, sed nec defensores tunc Fausto defuisse. De sua vero ætate inferius sic loquitur: Quin & hac ætate nostra non desunt, & proximo ante sæculo non defuerunt, viri doctissimi, exactique judicii, qui in illorum irent sententiam, atque in his, ne plures commemorem, clarissima Lovaniensis academiæ duo lumina, Joannes Driedo & Ruardus Tapper, qui Faustum ambo, nec sine honore, Catholicum Ecclesiæ Doctorem nominant. Mitto reliqua, quæ apud Sirmondum videri poterunt. Norisius in Appendice Historiæ Pelagianæ cap. 3 ægro animo excepit dictam Sirmondi pro Fausto Apologiam, eamque conatus est acriter refutare. At primo non video, qua de causa Norisius tam ægre tulerit, Faustum Regiensem, quem Sanctum ipse variis locis fatetur, moderata Apologia defensum esse a Sirmondo, præsertim cum ipse in Historia Pelagiana lib. 2 cap. 20 Joannem Maxentium & monachos nota hæreseos liberare studuerit. An fortasse credidit, Sirmondo non licuisse pro sancto Antistite, quod ipse sibi illicitum non existimabat pro hominibus, quos turbulentos & calumniatores fuisse, ultro fateri cogebatur?

[209] Laudat contra Faustum pro Maxentio Bellarminum, Baronium, [& frustra ad theologos provocavit.] Suarezium, Vasquezium, monetque Sirmondum, ut in rebus theologicis ipse summus historicus assurgat doctissimis theologis. At, si recte id se monere credidit, cur ipse contra dictorum theologorum auctoritatem defendit Maxentium, iis omnibus de hæresi Eutychiana suspectum? An forte credidit, Sirmondum adeo rerum theologicarum imperitum, ut nesciret, quid Pelagianum esset aut Semipelagianum, quid contra Catholicum? Liceat hic mihi candide eloqui, quod sentio. Sirmondi auctoritas in hisce mihi major est, quam ullius ex neotericis illis, quos contra ipsum produxit Norisius, cum quia perspexit, multas perperam contra Faustum produci vetustorum auctoritates, quas illi ex errore fuerant secuti, tum quia in cognitione antiquarum hæresum, & in recte intelligendis veterum scriptis, minime illis cessit, tum quia totam Fausti historiam, in qua multum aberravit Baronius, quem alii fere sunt secuti, id est, occasionem, qua scripsit, errores, quos refutavit, personas, a quibus oppugnatus fuit, reliquaque omnia temporum, locorum & personarum adjuncta, multo perfectius novisse se ostendit, quam noverant theologi, quos laudat Norisius. Habuit igitur Sirmondus omnia adjumenta ad libros Fausti recte intelligendos, & magis habuit quam laudati theologi, quorum errores historicos evitavit. Frustra igitur ad theologos mittitur, cum tantum agatur de recta librorum Fausti intelligentia, & insignes theologos pro Fausto allegaverit, & plures allegare potuerit.

[210] [Asserta damnatio Fausti librorum in concilio Arausicano] Reliquas Norisii contra Faustum objectiones jam suis locis refutavi, uti & argumenta quædam ex Suarezio ab eodem adoptata. Restant examinanda ea, quæ protulit, ut probaret, doctrinam Fausti in concilio Arausicano fuisse damnatam, Faustumque scripsisse contra S. Augustinum. Acerbior subinde fit hæc disputatio Norisii, ideoque & acrior quibusdam videri poterit hæc mea responsio, quam qua Suarezium refellere conatus sum, nisi observare voluerint, totam diversitatem oriri ex objectionibus, ad quas respondeo. Jam num. 137 observavi, asserere Norisium, libros Fausti in concilio Arausicano fuisse damnatos; sed nullum ex Actis concilii pro ea opinione haberi fundamentum, cum in illis de Fausto altum sit silentium, & de viventibus agatur, ut ibidem videri potest. Prætereæ de damnatione librorum Fausti in concilio Arausicano nullus umquam aut contemporaneus, aut suppar aut medii ævi scriptor meminit, ut plane novellum sit inventum. Attamen auctor Vitæ S. Fulgentii, qui iniquo in Faustum erat animo, eam damnationem nequaquam videtur præteriturus fuisse, si novisset, nec omnes omnino illius & posterioris temporis scriptores rem tam memorabilem silentio involvissent.

[211] [caret omni testimonio vetusto, & verisimilitudine.] Quapropter damnatio illa librorum Fausti in concilio non minus commentitia videtur, quam eorumdem refutatio per S. Cæsarium, qui dicto concilio præfuit. Contra S. Cæsarius, qui in eodem cœnobio Lerinensi, in quo sacram doctrinam hauserat Faustus, eruditus fuit, S. Faustum maximi fecisse videtur. Consulat studiosus lector dicta hac de re num. 8 & 9, & videbit, auctoritatem S. Fausti allatam fuisse a S. Cæsario in re gravissima, allatamque fuisse cum canonibus conciliorum contra Contumeliosum episcopum, idque factum a Cæsario paucis annis post concilium Arausicanum: titulum quoque Sancti aut Episcopi sancti a Cæsario ea occasione Fausto datum. Jam vero nulla ratione intelligo, cur S. Cæsarius tantum honorem Fausto habuerit, ut ejus auctoritatem decreto S. Siricii Papæ & canonibus adjungeret, si doctrinam ejus in concilio ante damnaverit. Certe quæ ante erant producta, sufficere poterant ad Contumeliosum damnandum: cur ergo eum in finem adderet Hominem damnatæ doctrinæ, contra quem reus excipere potuisset? Hæc ego certe nequeo componere cum damnatione librorum in concilio, aut eorumdem refutatione per S. Cæsarium. Hic quoque, quantum mihi videtur, de insula Lerinensi non protulisset num. 28 data, si fuisset seminarium Semipelagianorum, & principem Semipelagianorum reddidisset Faustum, ut recentiores quidam jactarunt.

[212] [Canones aliquot Arausicani contra Prædestinatianos] Itaque nulla habetur pro dicta damnatione probatio, nisi ostendi possit, canones concilii Arausicani doctrinæ Fausti esse contrarios; prout certo contrarii sunt erroribus Semipelagianis, qui ibidem sunt damnati. At ego multa invenio in canonibus concilii Arausicani, quæ Fausti doctrinæ omnino consona sunt, nihil, quod illi videatur contrarium. Certe omnia, quæ in ultimo canone contra Prædestinatianos sunt definita, ex probatis a Fausto videntur desumpta. Tale est illud: Hoc etiam secundum fidem Catholicam credimus, quod accepta per baptismum gratia omnes baptizati, Christo auxiliante & cooperante, quæ ad salutem animæ pertinent, possint & debeant, si fideliter laborare voluerint, adimplere. Id in Augustino quidem inveniet, qui studiose voluerit investigare. Magis tamen ex Fausto canonem compositum existimo, quod fuerit unus ex articulis, quos ille mandato concilii Arelatensis probandos accepit. Non satis capio, qua ratione Norisius lib. 2 cap. 23 de hoc canone dicat: Fausti imposturas rejicientes decernunt, omnibus in baptismo gratiam Dei donari, & omnes, Deo auxiliante, posse, si fideliter laborare voluerint, divina mandata adimplere. Non video, inquam, qua ratione dicatur concilium condidisse canonem doctrinæ Fausti conformem ad rejiciendas ejus imposturas, nec examinavit, opinor, Norisius, quam non congruant imposturæ sanctitati, quam Fausto ipse attribuit.

[213] Subdunt Patres Arausicani: Aliquos vero ad malum divina potestate prædestinatos esse, [videntur compositi ex probatis a Fausto.] non solum non credimus; sed etiam, si sunt, qui tantum malum credere velint, cum omni detestatione illis anathema dicimus. Unus ille erat ex erroribus, quos Faustus præcipue refutandos susceperat. At rursum immerito Faustum hic carpit Norisius, dum asserit, id statutum a Patribus, quia idem cum asseclis pronuntiaverat, defensores Augustinianæ sententiæ de prædestinatione docere, Deum æque prædestinare hominem ad bonum, ac ad malum. Prædestinatianis hæreticis id attribuit Faustus, non defensoribus Augustinianæ sententiæ. Quam honorifice de S. Augustino semper locutus sit Faustus, infra videbimus. At prius examinemus ea, quæ ex concilio objecit Norisius, ut Fausto contraria.

[214] Canones concilii breviter ita recenset: Initium fidei, [Reliqui canones] ipsum etiam credulitatis affectum, Dei donum esse decernitur can. V. Hanc ipsam esse Fausti doctrinam existimamus. Gratiam non dari petentibus (adde sine gratia Dei ex ipso canone) quærentibus, pulsantibus; sed potius, ut velimus, & petamus, & quæramus, & pulsemus can. VI. Hoc ipsum perpetuo contendit Faustus, dari nobis a Deo gratiam, ut bene operemur & orationibus instemus. Adjutorium Dei etiam Sanctis semper implorandum, quo possint in bono opere perdurare can. X, unde perseverantia Dei donum esse intelligatur. Rursum ipsissima hæc est Fausti doctrina, eaque frequenter repetita. Omnia, inquit Norisius, hoc canone XX comprehenduntur: “Multa Deus facit in homine bona, quæ non facit homo: nulla vero facit homo, quæ non facit Deus, ut faciat homo”. Quibus verbis totum divinæ gratiæ dandum, id est, & initium, & progressum, & perseverantiam pronuntiavit; cum initium & perseverantiam in bono opere Semipelagiani divinæ gratiæ concedere recusarent. Vera hæc sunt de Semipelagianis, sed minime contraria Fausto, qui omnia illa similiter dicebat, ut ante satis probatum est.

[215] Restant duæ objectiones Norisii ex ultimo canone, [nihil habent, quod Fausto] quem ille divisit in quinque. Dabo ipsa concilii verba, quæ assignavit: Unde & Abel justo, & Noë, & Abrahæ, & Jsaac, & Jacob, & omni antiquorum patrum multitudini, illam præclaram fidem, quam in ipsorum laude prædicat apostolus Paulus, non per bonum naturæ, quod prius in Adam datum fuerat, sed per gratiam Dei credimus fuisse collatam. Si credimus Norisio, oppositum docuerat Faustus lib. 2 cap, 6 & 7. At, si oculis meis malim credere, laudatus Faustus eadem cum concilio docuit. Nam & fidem Abelis vocat Domini donum: & mox observat, bonum credulitatis (id est, fidem) non novellum esse privilegium, sed vetustum. Et, ut mittam alia, de virtutibus universim cap. 7 observat, quia (homo) non naturaliter habet ista. Si autem homo non habet naturaliter virtutes, ut ait Faustus, nec fidem nec alias virtutes accepit a Deo per bonum naturæ, … sed per gratiam, ut Patres observant. De fide Enocho data ante locutus sum, & de aliis pluribus huc spectantibus.

[216] [videatur contrarium.] Ultima verba ex concilio objecta habent: In omni opere bono non nos incipere, & postea adjuvari, sed Deum per gratiam nos prævenire. Unde manifestissime credendum est, quod … & Cornelii centurionis, ad quem angelus Domini missus est, … illa tam admirabilis fides non fuit de natura, sed divinæ largitatis donum. Hisce contraria vult Norisius, quæ de Cornelio habet Faustus lib. 2 cap. 8. At meo quidem judicio locus ille, quem expendi num. 198, luculenter ostendit, sanam esse Fausti de gratia præveniente doctrinam. Nam, ut aliquid singulare, observat, gratias quasdam speciales aliquoties dari hominibus, bona voluntate recte dispositis, ut Cornelio data est gratia Spiritus sancti. At, ne quis existimare posset, se loqui de dispositione per voluntatem naturalem, ad præcautionem mox addit: Cum & hoc ipsum incessabiliter asseram, quod Deo ipsam debeam voluntatem, præsertim cum in omnibus ejus motibus ad opus gratiæ referam vel inchoationis initia vel consummationis extrema. Expendi omnes Norisii objectiones, quæ certe exiguas aut nullas habent vires ad Fausti doctrinam ex concilio Arausicano improbandam.

[217] [Ex diversitate quæstionum videtur fieri, ut Faustus] Laudatus Norisius lib. 2 cap. 15 graviter accusat Faustum, acsi quam maxime contrarius fuisset S. Augustino, ejusque doctrinam studiose oppugnasset: sed certe multa asserit, quæ nec probata sunt, nec umquam probari poterunt. Antequam verba ejus, quæ examinabo, huc transferam, aliqua generatim observanda censeo in gratiam studiosi lectoris. Jam num. 205 & 206 observavi, unde contingere potuerit, ut scriptores neoterici existimarent, doctrinam Fausti S. Augustino minus consonam, nimirum quia, ubi agitur de gratia, præcipue legunt scripta S. Augustini contra Pelagianos, in quibus defendenda erat gratia ejusque efficacia, & prædestinatio; non liberum arbitrium, quod admittebant Pelagiani & Semipelagiani tanto cum excessu, ut in errorem laberentur. At Fausto non erat defendenda gratiæ efficacia nec prædestinatio, cum utramque agnoscerent Prædestinatiani cum adjunctis erroribus: sed liberum arbitrium, bonorum operum necessitas, mors Christi pro omnibus, indeque sufficiens gratia omnibus oblata, qua homo potest bene operari. Si quis in tanta diversitate quæstionum quærat eosdem ubique loquendi modos, nescit profecto, aut certe non considerat, quantum scriptores verba sua soleant accommodare quæstionibus, quas habent præ manibus.

[218] [subinde aliter loquatur, quam Augustinus contra Pelagianos:] S. Augustinus lib. 12 de Civitate cap. 6 ponit duos animo & corpore æqualiter affectos, & eadem tentatione contra castitatem pulsatos ambos, quorum unus castitatem servat illibatam, alter superatus cadit: tum hujusce diversitatis causam quærit, & respondet: Quid aliud apparet, nisi unum voluisse, alterum noluisse, a castitate deficere? Itaque in allegato casu, responsio Augustiniana est: Unus voluit, alter noluit a castitate deficere: eaque sane congrua pro iis, qui liberum defendunt arbitrium; aut qui quærunt, unde oriatur voluntas mala, ut ibi quærit Augustinus. At, quantum doctrinam S. Augustini percipere potui, ad eumdem casum in materia de prædestinatione respondisset: Unum ad castitatis donum prædestinavit Deus, non alterum: si de efficacia gratiæ: Uni dedit Deus castitatem, non alateri: si de gratia cum libero arbitrio concilianda: Unum sic vocavit ad castitatem Deus, sicut ei aptum erat, ut sequeretur, alterum non sic vocavit. Omnes hæ expressiones sunt S. Augustino conformes, ut non ignorant, qui in Operibus ejus bene sunt versati. Quam ergo adoptabit prudens S. Augustini sectator? Nempe ex omnibus illam, quæ magis accommodata est materiæ, quam tractat, sicut fecit S. Faustus, & quemadmodum Augustinus ipse semper locutus est pro natura quæstionum, quas præ manibus habebat.

[219] Audiamus modo Norisium. Ubi narraverat, a concilio Lugdunensi munus scribendi contra Prædestinatianos Fausto fuisse demandatum, [nec tamen malæ fidei accusandus esset, aut graviter] ita pergit: At Faustus mala fide, atque animo adversus Augustini sententiam præoccupato demandatum munus executus, a rectiori dogmate exorbitavit. Etenim sub prætextu Prædestinatianæ hæresis confutandæ duos de Gratia & libero arbitrio libros scripturivit, in quibus sub alieno corio Augustinus vapulavit. Hic paulisper sistamus. Vellem, Norisius minus vehemens fuisset in Virum, quem a S. Sidonio supra cæteros illius ætatis præsules ad sidera usque elatum agnoscit, quem apud omnes Galliæ episcopos in summa existimatione fuisse fatetur, quem ipse Sanctum & Sanctorum cultu honoratum testatur. Etenim neque malam fidem, neque imposturas, objicere debuisset Viro sancto, nisi idonea habuisset argumenta ad probandum convitia tam gravia. At ea numquam protulit, numquam proferre potuit. Nam si revera in aliquibus ab Augustino dissensisset Faustus, uti constat, in aliquibus dissensisse Hieronymum, necdum malæ fidei esset accusandus: neque enim defensio Augustini, sed fidei Catholicæ Fausto erat demandata.

[220] Augustinus ipse non sic loquebatur de iis, quos a se in aliquot opinionibus dissentire noverat, [reprehendendus, si in aliquot quæstionibus] ut frequenter in Operibus suis declarat, ac nominatim in lib. de Dono perseverantiæ cap. 21 ita loquitur: Quamvis neminem velim sic amplecti omnia mea, ut me sequatur, nisi in iis, in quibus me non errasse perspexerit. Nam propterea nunc facio libros, in quibus Opuscula mea retractanda suscepi, ut nec me ipsum in omnibus me secutum fuisse demonstrem: sed proficienter me existimo, Deo miserante, scripsisse, non tamen a perfectione cœpisse; quandoquidem arrogantius loquor, quam verius, si vel nunc dico me ad perfectionem sine ullo errore scribendi jam in ista ætate venisse. Haæc imitari debet, quisquis prudenter S. Augustinum sequi desiderat. Fatetur Augustinus, quod ipse sua non semper sit secutus, sed subinde aliqua invenerit probabiliora, quam ante dederat.

[221] Quis ergo Faustum merito reprehenderet, si subinde aliquem sacræ Scripturæ textum maluisset cum Hieronymo, [numquam decisis maluisset cum aliis Patribus loqui.] cum Chrysostomo, cum Hilario, aut cum alio Patre antiquo interpretari, quam cum S. Augustino, quod illorum interpretationem aut probabiliorem crederet aut aptiorem ad propositum suum? Nullus, opinor, interpres sacræ Scripturæ credidit, id sibi vitio vertendum. Nihilo magis reprehendendus fuisset S. Faustus, si de quæstionibus aliquot incidentibus, ac nominatim de animabus, quod singulæ a Deo creentur & corporibus infundantur, maluisset Hieronymum aliosque doctores indubitanter loquentes sequi, quam qualemcumque Augustini ea de re trepidationem, a S. Fulgentio aliisque Africanis adoptatam. Si quis fortasse etiam crediderit, textus sacræ Scripturæ, qui agunt de morte Christi pro omnibus, de seria Dei voluntate salvandi omnes, de gratia sufficienti omnibus oblata, magis uniformi & constanti expositione acceptos fuisse a Fausto cum antiquioribus Ecclesiæ doctoribus, & hodierna etiam Ecclesiæ Catholicæ doctrina, ne hoc quidem inter Fausti vitia numerandum credam. Attamen certum & indubitatum mihi est, sententiam S. Augustini & S. Fausti de iis eamdem fuisse, etiamsi eam non æque disertis verbis ubique expresserit S. Augustinus. Hæc breviter observare volui, non quod Fausti doctrinam in ullo dogmate ab Augustiniana dissentire reperiam, sed quod longum esset examinare, an in omnibus etiam incidentibus cum Augustino locutus sit Faustus.

[222] [At minime probat Norisius, vel unico verbo S. Augustinum] At non dubito dicere, nec animo adversus Augustini doctrinam præoccupato fuisse Faustum, nec in libris ejus vapulasse Augustinum. Inania sunt verba, quæ ad hoc probandum subjungit Norisius, ita pergens: Nam ejusdem de gratuita prædestinatione sententiam totis lacertis impugnat, Massiliensium dogmata, dudum a sancto doctore eversa restaurat, ac blasphemias, quas ab Hipponensi præsule Prosper procul amoverat, eidem rursus imponit: uno verbo totus anti-Augustinianus est. Quid ad hæc dicam, nisi admiratione perculsum in Norisio similia me legere? Et Fausti libros pervolvi frequenter, & libros S. Augustini de Prædestinatione Sanctorum & de Dono perseverantiæ cum iis contuli, nec ullum verbum in his Operibus S. Augustini, quæ sola adversus Massilienses sunt scripta, invenire potui, quod refutatum videatur a Fausto, aut eidem contrarium. Scripsit Faustus contra hæreticos, non pro Massiliensium dogmatis, sed pro fide Catholica: Augustinum numquam oppugnavit, sed non sine laude in auxilium vocavit. Audiamus itaque probationes: Certe universa sacri Codicis testimonia a sancto doctore laudata, ejusque interpretationes excutit, ut Joannes Maxentius ostendit in responsione ad Epistolam Hormisdæ. Maxentium, quem ipse fassus est impostorem, & consequenter fide indignum, nisi dicta sua probaverit, allegat testem Norisius. Evolvi hunc in finem breve Maxentii scriptum, & non inveni unum testimonium, de quo id tentavit probare, quod de omnibus asseritur ostendisse.

[223] [umquam a Fausto refutatum:] Audiamus, utrum felicior in probando sit Norisius, quam in dicendo. Unum, inquit, & breve quidem caput libri primi, nempe quartum, inspiciamus: in eo Faustum e diametro contra Augustinum pugnare, nec illos recentiores, qui nuper pro Fausto laboriosas apologias enixi sunt, negaturos fuisse existimo, si rem extra partium studia considerassent. Magna hoc exordio promittuntur. Velim itaque ad probationem diligenter attendat lector. Ibi enim, inquit, cum S. Augustini sententiam de prædestinatione pluribus oppugnasset, concludit: “Si ergo unus ad vitam, alter ad perditionem, ut asserunt, est deputatus; sicut quidam Sanctorum dixit, non judicandi nascimur, sed judicati”. Ex male intellectis his verbis, acsi quidam Sanctorum resutaretur, & non potius dictum illius allegaretur contra Prædestinatianos, de quibus ait, ut asserunt; ita concludit Norisius: Habemus confitentem reum, qui enim toto eo capite contra prædestinationem gratuitam depugnarat, non obscure contra Augustinum se stare profitetur. Quis enim ille Sanctorum fuit, qui illam sententiam docuit, nisi Augustinus, qui sexcentis eam locis & subtilissime tradidit & validissime propugnavit. Verba hæc sunt, & nonnisi verba ex errore prolata. Non oppugnat illo capite Faustus veram S. Augustini de prædestinatione sententiam; sed falsam Prædestinatianorum. Hivelebant, sine ullo respectu ad merita bona vel mala, alterum ad vitam prædestinatum, alterum ad damnationem: liberumque tollebant arbitrium, & bonorum operum necessitatem. Ab impia hac sententia abhorruit quam maxime S. Augustinus. Augustinum quoque Faustus non indicavit illis vocibus, sicut quidam Sanctorum dixit, sed alium nobis ignotum, cujus qualemcumque auctoritatem pro vera sententia allegat contra Prædestinatianos, indicatos per verba, ut asserunt. His attribuit falsam, quam oppugnat, sententiam, & cuidam Sanctorum ejus refutationem per allegata verba, quod, stante illa opinione, non judicandi nascimur, sed judicati. Itaque, si quidam Sanctorum esset S. Augustinus, ejus auctoritate contra adversarios uteretur Faustus. Quare non habemus confitentem Faustum, quod pugnet contra Augustinum; sed habemus Norisium a mente Fausti clare aberrantem.

[224] Frustra etiam allegat Norisius verba Fausti ex Epistola ad Græcum, [non male, sed honorifice, de S. Augustino locutus est Faustus.] aut potius Gratum. Verba hæc sunt: In scriptis sancti pontificis Augustini, etiamsi quid putatur apud doctissimos viros esse suspectum, ex his, quæ damnanda judicasti, nihil noveris reprehensum. Respondet ad Gratum, volentem temere aliqua improbare in Scriptis S. Augustini, ut liquet ex allegatis verbis. Ex his, quæ damnanda judicasti, nihil noveris reprehensum. Defendit igitur Faustus Augustinum contra temerarium Grati judicium. Verba vero interposita solum videntur adjecta, quod Gratus ad temeritatem suam defendendam scripsisset, aliqua in scriptis S. Augustini doctissimis viris suspecta esse. Hoc totum negare non poterat Faustus, cum verum esset & certum ex Epistolis Prosperi & Hilarii. Itaque concessit quidem, sed mitissime his verbis: Etiamsi quid putatur apud doctissimos viros esse suspectum. At non dicit Faustus, sibi quoque in libris S. Augustini aliquid suspectum esse. Quanti autem faceret S. Augustinum, satis ostendit allegando ejus potissimum auctoritatem in libris de Gratia & Libero arbitrio, in quibus alios Patres allegatos non invenio. Augustinum allegavit lib. 1 cap. 6. Rursum lib. 2. cap. 7 his verbis eum laudat: Opus itaque naturalis legis in cordibus hominum fuisse conscriptum, etiam beatissimus pontifex Augustinus doctissimo sermone prosequitur. Addit Norisius quædam Fausti verba, quibus ait, eum docere, fidem ex viribus liberi arbitrii nasci. Sed verba solum significant, fidem etiam in lege naturæ justis a Deo datam, alios vero ea non caruisse sine culpa sua. Si qua alia objecit, soluta sunt § 9 & 10.

§ XII. Refutantur asserta Tillemontii, contra Fausti sanctitatem disserentis.

[Argumenta Tillemontii,] Restat, ut breviter respondeamus Tillemontio, qui in Fausto art. 10 inquirit, an pro Sancto haberi debeat, & nonnulla objicit in contrarium. Primum hoc est ex Chronologia Lerinensi pag. 53: Tum adest tam severa, quam vera contra Faustum dimicans, in Bibliotheca Margarini de la Bigne, sacri magistri palatii Apostolici censura, ubi expresse præcipit & mandat, ut, ubicumque invenitur nomen Sancti seu Divi præpositum Fausto Regiensi episcopo, expungatur omnino & obliteretur, quod eo prorsus indignus extiterit. Verum, si tale mandatum dederit magister sacri palatii, quando seculo XVI suam Bibliothecam imprimebat Margarinus de la Bigne, id verisimiliter fecit, quia Baronius tom. 6 Annalium ad annum 490 credebat, Faustum titulo Sancti indignum. Ubi vero deinde tom. 10 Fausti sanctitatem agnovit, dixitque: Neque privato judicio novitati liceat convellere antiquitatem: aut idem aut alius magister sacri palatii verisimiliter suam quoque mutaverit sententiam. Certe in Bibliotheca Patrum Lugdunensi illa prohibitio non amplius ante Opera Fausti legitur. Titulus vero Sancti in Officio impresso mansit, cultusque ipse titulo præstantior.

[226] [contra sanctitatem] Objicit secundo, coli etiam Luciferum Calaritanum in ecclesia Calaritana: hunc tamen Luciferum defunctum esse in schismate, & consequenter non esse Sanctum. Verum, ut alias frequenter incerta allegat ad probandum, sic etiam hic facit. Quare respondeo, sanctitatem Luciferi Calaritani tum ab aliis vindicatam, tum in Opere nostro ad XX Maii, responsumque ad objectionem de schismate. Objectiones quoque Tillemontii, Luciferum volentis schismaticum facere, deinde solutæ sunt ad XXIII Septembris in S. Liberio Papa § 13. Itaque necesse non est, ad illam objectionem plura respondere.

[227] [Fausti] Tertio objicit, seculo VI in Palentina Hispaniæ ecclesia cultum fuisse Priscillianum, infamem hæresiarcham: assignatque ad probandum in margine tomum 4 Conciliorum Labbei Col.. Verba ipsa recitabo, quæ sic habent: Præterea perditissimam Priscillianistarum sectam, tam actu, quam nomine, a vobis præcipue novimus honorari. Rogo, quæ est ista dementia, in ejus amore superflue labi, quem in opere non velis imitari? Nova prorsus utetur dialectica, si quis ex his verbis cum Tillemontio inferre voluerit, Priscillianum fuisse cultu ecclesiastico honoratum. Montanus episcopus, cujus ea est Epistola, reprehendit fratres territorii Palentini ob varios abusus, inter quos erat, quod nimio honore & amore prosequerentur perditissimam sectam Priscillianistarum; id est, non ipsum Priscillianum, sed sectatores ejus hæreticos tum viventes, quos forte ex affectu commiserationis magis fovebant, quam merebantur homines perditissimi. Fortasse Priscillianistæ jactabant, id fieri in honorem Priscilliani: aut potius occulte Priscillianistæ erant, qui reprehenduntur. Ait certe Montanus deinde de Priscilliano: Quid tandem in hoc (Priscilliano) religioni congruum fidelis cujusquam anima veneratur, qui non solum a sanctis sacerdotibus refutatus est: verum etiam mundani principes justitia legum suarum eum pro memorati sceleris qualitate damnarunt? Hæc quidem indicant, Priscilliani memoriam in aliqua veneratione fuisse apud Priscillianistas publicos vel occultos; sed non apud Catholicos. Et certe non indicant cultum ecclesiasticum eidem a Catholicis exhibitum. Nam hæreticos fuisse, quos reprehendit Montanus, insinuant ejus verba circa finem Epistolæ, quæ hæc sunt: Unde quæso, ut perfidiam cum auctore damnantes atque anathematizantes, rectæ fidei regulam teneatis &c. Quare nullam vim habet ista objectio. Nam Faustus colitur a Catholicis in ecclesia episcopali. Præterea videri possunt, quæ de ejus sanctitate & cultu disserui § 1.

[228] [exhibentur examinanturque,] Quarto Tillemontius observat, Faustum verisimiliter errores suos non retractasse. Hoc facile credo, cum nec invenerim errores, quos retractasset. Addit, rem esse terribilem oppugnasse gratiam Jesu Christi, idque fecisse, magis etiam artificio & dolo, quam ignorantia, ut, inquit, summi Ecclesiæ viri Fausto exprobrarunt. Immensa in his verbis est exaggeratio, ut liquet ex disputatis § 8. Hic breviter dico, mihi non innotuisse vel unum virum eruditione & sanctitate conspicuum ex tota antiquitate, qui & libros Fausti de Gratia & libero arbitrio viderit, & talia de Fausto dixerit. Gratiam a S. Fausto oppugnatam non credo, sed potius ab adversariis Prædestinatianis, contra quos scribebat, oppugnatam esse, observat ipse Faustus lib. 1 cap. 4, ita ordiens: Cum dixerint: Totum gratiæ Dei est: quis non ad tam reverendum nomen omni cordis inclinetur affectu? Sed cum responderimus: Totum plane gratiæ est: sed omnibus eam offert atque ingerit ad salutem omnium Conditor ac Redemptor; ad hæc illi longe a pietatis tramite recedentes, respondere præsumunt: Non eam Salvator omnibus dedit, quia nec pro omnibus mortuus est. Ecce statim in secundis apparet gratiæ impugnator, qui in primis putabatur assertor. Objiciunt nomen gratiæ, ut abominandum sensum operiant blasphemiæ. Clarum est, his verbis totum, sive omnia bona, quibus homo ad salutem promovetur, gratiæ adscribi: gratiamque multo longius extendi, quam extendebatur a Fausti adversariis.

[229] Quinto omnem vim exerit Tillemontius, Mauguinumque, [quæ non modo viro erudito indigna sunt,] curiæ monetalis præsidem, in auxilium advocat, Faustum accusans, quod noluerit cedere veritati, postquam S. Augustinus eam tam fecit manifestam illis, qui nolunt ipsi cæcos se reddere, aut iis potius, quibus tumor superbiæ non excæcavit cordis oculos. Nam veritates illæ magis etiam sunt praxis, quam speculationis, magis cordis (id est, affectus) quam intellectus. Et nescio, an post tot elucidationes possit quis eas oppugnare solo intelligentiæ defectu. Ignoscat æquus lector, si ejusmodi asserta potius esse dicam ignorantiæ, quam peritiæ theologicæ. Etenim passim omnes theologi, qui multis annis laborarunt, ut Augustini de Gratia doctrinam bene intelligerent, eam se sequi profitentur: tamen in plurimas easque multum diversas abierunt sententias, ut ex mente Augustini diversos gratiæ effectus explicent, eosque cum libero arbitrio concilient. Itaque si omnino a veritate aberrasset Faustus, quod nequit probari, & a mente S. Augustini recessisset, quod non credimus, idem ei contigisset, quod aliis contigit. Nam opiniones in multis contrariæ possunt quidem omnes videri probabiles, sed non omnes simul veræ.

[230] Audiamus ultimum argumentum, quod illi novi humilitatis doctores contra Faustum intorquent: [sed nec ullam habent veri speciem.] sed compendio, ne excrescant nugæ. Non potuit, inquit, Faustus esse Sanctus sine humilitate. Hoc omnino verum est. Atqui, si credimus Tillemontio, non potuit Faustus esse humilis, cum doctrina ejus sit superba. Hoc enimvero negatur, nec umquam probabitur. Nam quidquid asserit de doctrina Fausti ad illud probandum, aperte falsum est. Mox dedi verba Fausti, dicentis: Totum plane gratiæ est. Quis ergo ferat hominem, eidem affingentem, quod credat, se non accepisse a Deo, nisi vitam naturalem, habere a se ipso amorem justitiæ & virtutis; aliaque similia, quæ per decursum abunde refutata sunt? Dignam tot calumniis conclusionem addit, dignam sapientia Mauguini, quem laudat, observationem, dum infert, fortasse omnem Fausti virtutem, non nisi apparentem fuisse; & superbiæ vitio corruptam. Quid respondebo ad commenta tam insulsa, ne dicam insana, nisi indigna esse, quæ refutentur? Plurimi enim antistites, doctrina & sanctitate illustres, qui S. Fausto convixerunt, & libros ejus legerunt, nihil in eo deprehenderunt Sancto viro indignum, & consequenter summam de Viventis sanctitate opinionem habuerunt, summam similiter de sanctitate Defuncti, etiam post concilium Arausicanum. Si quis etiam omnia gesta & scripta Fausti studiose excusserit, nullum in iis reperiet superbiæ indicium. Itaque non nisi in imaginatione sua invenire potuit Mauguinus superbiæ vermem, omnia Fausti bona corrumpentem.

§ XIII. Annus, quo Faustus prædictos scripsit libros, non omnino certus: videntur illi iidem, quos miris laudibus effert S. Sidonius.

[Concilium Arelatense, post quod habitum Lugdunense,] Nihil hactenus diximus de anno concilii Arelatensis, quo rogante, S. Faustus libros suos composuit, nihil quoque de subsecuti concilii Lugdunensis tempore, & consequenter nihil de tempore, quo S. Faustus libros suos vulgavit. Labbeus tom. 4 Conciliorum Col.relatense figit circa annum 475, Lugdunense vero paulo post Arelatense. Quæ de his conciliis supersunt monumenta, clare non insinuant, utrum eodem anno utrumque sit habitum, an vero Lugdunense anno sequenti. Posterius mihi fit magis probabile, quia concilia erant numerosa, ut minus verisimile sit, episcopos triginta bis eodem anno in diversis civitatibus congregatos. Præterea ex præscripto summorum Pontificum Arelatenses metropolitani singulis annis vicinarum provinciarum episcopos iis temporibus convocabant, ut verisimillimum sit, ordinaria duorum subsequentium annorum ea fuisse concilia. Ex episcopis congregatis, qui innotuerunt, abunde colligitur, annum 475 non longe a vero aberrare, potuisse tamen etiam concilium haberi aliquot annis citius. Leontius Arelatensis, qui præerat concilio, sedit ab anno 462, & episcopatum multis annis gessit; finis vero ejus certo non innotuit. Verum aliunde habemus, urbem Arelatensem cessisse Gothis Arianis anno 481, aut fortasse citius, ut concilium saltem haberi debuerit inter 462 & 480 his solis rationibus.

[232] [probabilius figendum videtur] S. Mamertus Viennensis, qui etiam adfuit concilio, & de quo apud nos actum est ad XI Maii, fortasse non superfuit post annum 475. Certe nullis gestis post annum 475 innotescit. S. Euphronius Augustodunensis, de quo apud nos ad III Augusti, jam senex erat circa annum 470, superstes etiam anno 475, sed forte non diu post. S. Patiens Lugdunensis in eodem concilio locum habuit, superfuitque usque ad annum fere 480, ut apud nos probatum est ad XI Septembris. Ex SS. Patiente & Euphronio verisimillimum fit, Joannem antistitem, qui inter postremos recensetur in Epistola Lucidi, esse S. Joannem Cabilonensem, de quo actum est apud nos ad XXX Aprilis. Nam Joannes a SS. Patiente & Euphronio ordinatus est Cabilone episcopus circa annum 470, & certe antequam Sidonius ipse, qui rem narravit, esset episcopus, circa annum 472 consecratus. Ex præsentia autem S. Joannis colligitur probabiliter, concilium habitum post annum 470, cum duo alii post Joannem recenseantur, verisimiliter quia post ipsum erant ordinati. Fonteius, qui inter priores recensetur, Vasionensis est episcopus, quem ab anno 450 usque ad annum 472 sedentem invenit Dionysius Sammarthanus tom. 1 Galliæ Christianæ col. 921, omittens ejus in synodo Arelatensi præsentiam, a Tillemontio observatam. S. Veranus episcopus Venciensis, qui creditur etiam concilio interfuisse, & nomine Veriani aut Veranii designatus, forte non superfuit usque ad 475, cum alia ejus gesta tantum innotuerint usque ad annum 464, ut videri apud nos potest ad X Septembris. S. Eutropius Arausionensis, qui etiam in concilio fuit, forte etiam non vixit usque ad 475. Certe alia ejus gesta, apud nos data ad XXVII Maii, usque ad illum annum non innotuerunt.

[233] Mitto alios episcopos, quamvis nonnulli alii sint noti & Sancti, [anno 472 aut 473,] quod nequeant prodesse ad reperiendum annum fixum. Illud solum observo, nullum ex illis innotuisse, qui videatur certo episcopus factus post annum 470, licet duo postremi possint paulo esse posteriores, de quo non constat. Observo secundo, episcopos congregatos videri ex provinciis partim Romano imperio, partim regi Burgundionum tunc subditis, ut clarissime liquet ex variis jam recensitis & aliis etiam notis. Jam vero ex hactenus memoratis & observatis mihi probabilius videtur, concilium Arelatense circa annum 472 figendum, quam differendum usque ad 475. Prima ratio est, quia de nonnullis illius concilii episcopis valde dubium est, an superfuerint usque ad annum 475; & de nullo constat, non fuisse episcopum ante annum 472, ut nulla occurrat ratio, qua post annum 472 synodus illa figi debeat. Altera ratio est, quod S. Sidonius libros Fausti de Libero arbitrio videatur accepisse anno 474, ut concilium Arelatense haberi potuerit anno 472, Lugdunense anno 473: nam post hoc libri solum fuerunt perfecti. Si quis maluerit credere, utrumque anno 473 habitum, non negabo, id fieri potuisse. Fuisse autem libros de Libero arbitrio, quos accepit & laudibus celebravit Sidonius, cum Baronio prorsus existimo, & statim probabo.

[234] Qui circa annum 475 prædicta concilia fixerunt, videntur credidisse, [& ante pacem, anno 475] habita fuisse post pacem anno 475 inter Euricum Gothorum in Gallia regem & Nepotem Occidentis imperatorem initam. At mihi probabilius videtur, concilia fuisse habita tempore belli, quod nullus innotuerit episcoporum, qui fuerunt congregati, ex ditione Eurici Gothorum regis Ariani, licet Leontius Arelatensis alioquin jus haberet convocandi etiam episcopos utriusque provinciæ Narbonensis. Ex his prima Narbonensis erat fere tota sub Gothis, nullosque ex illa in dictis conciliis invenimus episcopos, nisi forte Crocum, quem aliqui credunt Nemausensem. Si vera est hæc conjectura, aut Nemausus, quæ circa id tempus a Gothis occupata est, necdum eorum armis cesserat, aut exsul erat Crocus.

[235] Sidonius lib. 7 Epist. 6 de exsilio Croci ita loquitur: [inter Euricum & Nepotem compositam.] Taceo vestros Crocum Simpliciumque collegas, quos cathedris sibi traditis eliminatos similis exsilii cruciat pœna dissimilis. Namque unus ipsorum dolet se non videre, quo redeat: alter se dolet videre, quo non redit. Si hic erat Crocus Nemausensis, ut credidit Sirmondus, exsul Arelate videre poterat Nemausum, jam captam, dum illa anno 474 scribebat Sidonius. Cujuscumque civitatis episcopus erat Crocus, nullus certe innotuit, qui ex ditione Gothorum accessit ad concilium, indeque verisimile est, tempore belli habitum esse Arelatense, imo etiam ante captam Nemausum. Nam si Gothi Nemausum ante habuissent, verisimiliter episcopi non elegissent urbem Arelatensem pro concilio, utpote flammæ bellicæ nimis vicinam. In Historia Occitaniæ tom. 1 pag. 217 figitur expugnatio Nemausi per Gothos circa annum 473. Potuit itaque anno 472 aut prima parte anni 473 præcedere Arelatense, sequensque congregari Lugduni.

[236] Præcipua tamen ratio, cur utrumque concilium habitum, [Sidonius in Epistola, anno 474, aut exeunte 473 figenda,] librosque Fausti ante annum 474 scriptos existimem, & cujus causa annum propius investigandum censuerim, petitur ex sententia Baronii, quam optime fundatam video, etiamsi aliqui dissentiant. Nam Eminentissimus scriptor ad annum 490 num. 12 breviter recenset laudes, quibus Opus aliquod Fausti prosecutus est Sidonius lib. 9 Epist. 9, nec dubitat, quin illud Opus sint libri ejus de Gratia & Libero arbitrio. At dicta Sidonii Epistola fuit data, quando civitas Arvernensis necdum cesserat Gothis, id est, certo ante annum 475, quo illam Gothi per conditiones pacis obtinuerunt. Tillemontius tom. 16 in S. Sidonio art. 26 dictam S. Sidonii Epistolam refert ad annum 474. Certe nequit figi serius, & potius ad initium anni illius referenda videtur, quam ad finem. Forte etiam scripta fuerit anno 473 ad finem decurrente. Præcesserat alia Epistola Sidonii ad Faustum, quæ, si ad nos pervenerit, erit tertia libri noni. Hæc autem, cum non diutissime alteram præcesserit, sed solum aliquot mensibus, omnino videtur scripta anno 473, antequam Gothi, qui illo anno urbem Arvernensem frustra oppugnarunt, ad urbem accesserant, sed quando jam timorem Avernensibus incusserant. Consentit Tillemontius in Sidonio art. 22, Epistolam referens ad initium belli Gothici in Arvernia, & ad annum 473.

[237] [quam alia hic memorata præcesserat,] Epistolam sic inchoat Sidonius: Servat consuetudinem suam tam facundia vestra, quam pietas: atque ob hoc granditer, quod diserte scribitis, eloquium suscipimus; quod libenter, affectum. Ceterum ad præsens, petita venia prius impetrataque, cautissimum reor ac saluberrimum, per has maxime civitates, quæ multum situ segreges agunt, dum sunt gentium motibus itinera suspecta, stylo frequentiori renuntiare; dilataque tantisper mutui sedulitate sermonis, curam potius assumere conticescendi. Quod inter obstrictas affectu mediante personas asperrimum quamquam atque acerbissimum est, non tamen causis efficitur qualibuscumque, sed plurimis, certis & necessariis. Causas recenset, interque has ponit eloquentiam Fausti, quam multis celebrat, ejusque precibus se commendat. Verba pleraque jam ante sunt data. In fine etiam insinuat, censuram Fausti de hac Epistola sibi non fore ingratam. Ex hoc autem indicio, æque ac ex tempore utriusque, utcumque colligitur, illam ipsam esse Epistolam, de qua meminit in nona ejusdem libri. Hanc enim sic orditur: Longum tacere, Vir sacratissime, nos in commune dequestus es. Cognosco vestræ partis hinc studium, nostræ reatum non recognosco. Namque jam pridem jussus garrire, non silui litteris istas antecurrentibus: quibus etiam recensendis, cum Reios advenerant, qui tunc Aptæ fuistis, aptissime defuistis. Idque votivum mihi granditer fuit ac peroptatum, ut Epistola injuncta nec negaretur scripta amicitiæ, nec subderetur lecta censuræ. Ex his habemus, utraque Epistola Sidonium respondisse ad litteras Fausti, quæ exciderunt; sed secundam Fausti, Aptæ scriptam esse eodem fere tempore, quo prior Sidonii Reios, eo nesciente, advenerat.

[238] [significat, in manus suas incidisse desideratum] Post hæc, quæ mutuam illorum Sanctorum amicitiam declarant, primum ait Sidonius, nullam sibi esse scribendi materiam præter Ave & Vale. Mox tamen subdit, materiam sibi oblatam esse graviter expostulandi, nimirum quod Faustus libros suos misisset in Britanniam, isque, qui eos portabat, Claromontium Arvernorum transiens, eos non communicasset ante abitum. Quo demum modo eos obtinuerit, festive exponit, miscens amicas expostulationes, ut Fausti laudes magis exaggeret. Sed bene est, inquit, bene est, quia chartulam jamjamque complicaturo res fortis accurrit; de qua exprobranda si diutius vel lætitia sese mea, vel ira cohibuerit, ipse me accepta dignum contumelia judicabo. Venisti, Magister, in manus meas, nec exsulto tantum, verum insulto, venisti: & quidem talis, qualem abhinc longo jam diu tempore desideria nostra præstolabantur. Insinuat, in manus suas venisse illud Opus, quod diu desiderabat. Potuit autem Sidonius, qui amicus erat multorum episcoporum concilii Arelatensis, & ad multos eorum scripsit Epistolas, facile ex iis intelligere, monitum ibi fuisse Faustum ad scribendum contra Prædestinatianos; hoc ipsum igitur Opus videtur desiderasse.

[239] Ille sic pergit: Dubito sane utrum & invitus, at certe similis invito: [Fausti Opus, de quo ad se non directo amice expostulat,] quippe quo providente, vel, si tamen hoc nimis abnuis, adquiescente, sim tuis libris insalutatus, hisque, quod multo est injuriosius, territorium Arvernum cum præterirent, non solum mœnia mea, verum etiam latera radentibus. (Nimirum portitor Arvernum transiens nihil de illis indicaverat.) An verebare, ne tuis dictis invideremus? Sed Dei indultu vitio nulli minus addicimur: cui si ita, ut ceteris, a mea parte subjaceretur, sic quoque auferret congrediendi æmulationem desperatio consequendi. An supercilium tamquam difficilis ac rigidi plosoris extimescebas? Et quænam est cuiquam peritiæ cervix tanta, quive hydrops, ut etiam tepida vestra non ferventissimis laudibus prosequatur? An ideo me fastidiendum negligendumque curasti, quia contemneres juniorem? quod parum credo: an quia indoctum? quod magis fero, ita tamen, ut qui dicere ignorem, non & audire; quia & qui circensibus ludis adfuerunt, sententiam de curribus non ferunt. An aliquo casu dissidebamus, ut putaremur iis libellis, quos edidissetis, derogaturi? Atqui, præsule Deo, tenues nobis esse amicitias, nec inimici fingere queunt. Ista quorum? inquis. Ecce jam pando, vel quid indagasse me gaudeam, vel quid te celasse succenseam.

[240] Legi volumina tua, quæ Riochatus antistes ac monachus, [illudque cito curasse exscribi:] atque istius mundi bis peregrinus, Britannis tuis pro te reportat, illo jam in præsentiarum Fausto potius, qui non senescit, quique viventibus non defuturus post sepulturam, fiet per ipsa, quæ scripsit, sibi superstes. Igitur hic ipse venerabilis apud oppidum nostrum cum moraretur, donec gentium concitarum procella defremeret, cujus imaginis hinc & hinc turbo tunc inhorruerat, sic reliqua dona vestra detexit, ut perurbane, quæ præstantiora portabat, operuerit, spinas meas illustrare dissimulans tuis floribus. Sed post duos aut iis amplius menses, sic quoque a nobis cito profectum, cum quipiam prodidissent de viatoribus, mysticæ gazæ clausis involucris clam ferre thesauros, pernicibus equis insequutus abeuntem, qui facile possent itineris pridiani spatia prævertere, osculo in fauces occupati latronis insilii, humano joco, gestu ferino, veluti si excussura quemcumque catulorum Parthi collo raptoris pede volatico tygris orbata superemicet. Quid multa? Capti hospitis genua complector, jumenta sisto, fræna ligo, sarcinas solvo, quæsitum volumen invenio, lectito, excerpo, maxima ex magnis capita defrustans. Tribuit & quoddam dictare celeranti scribarum sequacitas saltuosa compendium, qui comprehendebant signis, quod litteris non tenebant. Quibus lacrymis sane maduerimus, mutuo vicissim fletu rigati, tunc cum ab amplexu sæpe repetito separaremur, longum est dixisse, nec refert. Quod triumphali sufficit gaudio, spoliis onustum caritatis, & spiritualis compotem prædæ, me domum retuli.

[241] [hoc Opus quale fuerit, exponit, & summis laudibus] Quæris nunc, quid de manubiis meis judicem? Nollem adhuc prodere, quo diuturnius expectatione penderes: plus me enim ulciscerer, si, quod sensi, tacerem. Sed jam nec ipse frustra superbis, utpote intelligens, tibi inesse virtutem sic perorandi, ut lectori tuo seu reluctanti seu voluntario, vis voluptatis excudat præconii necessitatem. Proinde accipe, quid super scriptis tuis, & injuriam passi, censeamus. Legimus Opus operosissimum, multiplex, acre, sublime, digestum titulis, exemplisque congestum, bipartitum sub dialogi schemate, sub causarum themate quadripartitum. Scripseras autem plurima ardenter, plura pompose: simpliciter ista, nec [rustice:] argute illa, nec callide: gravia mature, profunda sollicite, dubia constanter, argumentosa disputatorie, quædam severe, quæpiam blande, cuncta moraliter, lecte, potenter, eloquentissime. Itaque per tanta te genera narrandi toto latissimæ dictationis campo sequutus, nihil in facundia ceterorum, nil in ingeniis facile perspexi juxta politum. Quæ me vera sentire satis approbas, cum nec offensus aliter judico. Denique absentis oratio, quantum opinamur, plus nequit crescere, nisi forsitan aliquid his addat coram loquentis auctoris vox, manus, motus, pudor, artifex.

[242] [prosequitur nominatim accuratam in disserendo dialecticam:] Igitur his animi litterarumque dotibus præditus, mulierem pulchram, sed illam Deuteronomio adstipulante nubentem, domine Papa, tibi jugasti: quam tu adhuc juvenis inter hostiles conspicatus catervas, atque illic in acie contrariæ partis adamatam, nihil per obstantes repulsus præliatores, desiderii brachio vincente rapuisti: philosophiam scilicet, quæ violenter e numero sacrilegarum artium exempta raso capillo superfluæ religionis, ac supercilio scientiæ secularis, amputatisque pervetustarum vestium rugis, id est, tristis dialecticæ flexibus, falsa morum & illicita velantibus, mystico amplexu jam defæcata tecum membra conjunxit. Hæc ultima, ad commendandam Fausti philosophiam dicta, significant, ipsum philosophiam fecisse Christianam, ratiocinando unice ex sacris Litteris, rejecta scientia profana philosophorum, poëtarum, & aliorum gentilium. Pergit deinde plura dicere in laudem accuratæ Fausti logicæ, quam nihil affectationis, multum virium habere indicat. Missis reliquis, posteriora huc traduco. Quin potius experietur, inquit, quisque conflixerit, Stoicos, Cynicos, Peripateticos, hæresiarchas, propriis armis, propriis quoque concuti machinamentis. Nam sectatores eorum, Christiano dogmati ac sensui si repugnaverint, mox te Magistro ligati vernaculis implicaturis, in retia sua præcipites implagabuntur, syllogismis tuæ propositionis uncatis volubilem tergiversantum linguam inhamantibus, dum spiris categoricis lubricas quæstiones tu potius innodas, acrium more medicorum, qui remedium contra venena, cum ratio compellit, & de serpente conficiunt.

[243] [non minus tamen celebrans virtutes Fausti,] Epistolam demum claudit, ita pergens: Sed hoc temporibus istis sub tuæ tantum vel contemplatione conscientiæ vel virtute doctrinæ. Nam quis æquali vestigia tua gressu insequatur, cui datum est soli loqui melius, quam dediceris, vivere melius, quam loquaris? Quocirca merito te beatissimum boni omnes, idque supra omnes tua tempestate concelebrabunt: cujus ita dictis vita factisque dupliciter inclaruit, ut, quando quidem tuos annos jam dextra numeraverit, sæculo prædicatus tuo, desiderandus alieno, utraque laudabilis actione decedas, te relicturus externis, tua proximis. Memor nostri esse dignare, domine Papa. Hactenus Sidonius, cujus posteriora verba prius breviter exponam.

[244] Ad illa, Quando quidem tuos annos jam dextra numeraverit, [cui precatur, ut ætatem centum annorum impleat.] observat Sirmondus in Annotatis, & probat, vario flexu digitorum numeros fuisse indicatos ab antiquis; digitis autem lævæ usque ad centum numerasse, in centesimo ad dexteram transisse. Hinc annos dextera numerare, idem est, ac centum esse annorum. Nonnulli itaque existimarunt, Faustum vixisse ultra annos centum; Sirmondus vero credidit, hyperbole usum Sidonium. At, si quis verba attente consideraverit, facile perspiciet, Sidonium pia facere vota pro longæva Fausti ætate, & de futuro tempore loqui, non de præsenti. Quare loquitur solum de ætate, ad quam perventurum Faustum sperabat, & in qua moriturum credebat. Hoc quilibet videbit, modo vocem quandoquidem in duas separet, ut dictio ipsa exigit: vox enim quandoquidem nullam habet vim, sed vox quando significat longævam senectam, in qua sperat moriturum. Sensus hic est: Te beatissimum boni omnes … concelebrarunt: cujus ita … vita … inclaruit, ut … sæculo prædicatus tuo, desiderandus alieno, … decedas, sive moriaris. Ne vero iis verbis mortem ejus quasi desiderare videatur, interponit; quando quidem tuos annos jam dextra numeraverit, id est, ubi ad centum & amplius annos perveneris.

[245] Expendamus modo elogium Fausti libris datum, [Dicta Sidonii optime congruunt libris Fausti] quod tam magnificum est, ut, licet Sidonius passim sit in laudando liberalissimus, nulla tamen scripta alterius cujuscumque æque ab ipso prædicata reperiam. Verum dubitatur, dederitne Sidonius illud elogium Fausti libris de Libero arbitrio, an aliis quibusdam etiamnum incognitis. Baronius ad annum 490 num. 15 ex ipsis Sidonii verbis infert, non alios fuisse ab eo laudatos, quam libros de Gratia & libero arbitrio. Legimus Opus operosissimum, multiplex, acre, sublime, digestum titulis, exemplisque congestum, bipartitum sub dialogi schemate, sub causarum themate quadripartitum. His recitatis verbis, subdit Baronius: Ita plane: apparet enim, Commentarium illum in duos libros esse distinctum (ita bipartitum est Opus) per capita titulosque divisum, dialogismi figuram concinne referentem, sub causarum themate quadripartitum. Tum quatuor diversas materias assignare conatur. Hæ inveniri facile possunt, sed probabilius alio modo, ut inferius ostendam. Nemo præterea prudenter dubitare poterit, quin illud Fausti Opus sit operosissimum, cum adeo refertum sit textibus sacræ Scripturæ, ut vix aliud reperturi simus apud sanctos Patres, quod iis sit plenius. Nemo prudens dubitabit, quin sit multiplex, cum in eodem Opere multi refutentur errores, plurima expendantur argumenta.

[246] Acre Opus esse, lectio ipsa apertissime docet, cum passim collato pede Prædestinatianos insectetur Faustus, [de Gratia & libero arbitrio:] acribusque semper ratiociniis, subinde & verbis acrioribus & illorum & Pelagii errores refellat. Sublime Opus facit ipsa materiæ sublimitas, perpetua sacræ Scripturæ auctoritas, nitor in verbis & in ratiociniis. Digestum non solum est titulis, ut ad oculum patet, sed non minus exemplis congestum, cum plurimas contineat sacræ Scripturæ historias. Non minus vera sunt, quæ ad commendandam styli elegantiam, varietatem, concinnitatem, aut ratiociniorum soliditatem acrimoniamque prosequitur Sidonius. Quapropter omnino cum Baronio existimo, de libris Fausti de Gratia & libero arbitrio locutum esse sanctum antistitem. Nam & tempus, quo scriptum est, huic opinioni favet: & inter Opera Fausti, quæ recenset Gennadius, nullum videtur fuisse tantæ molis, ut de eo omnia prædicta dicere potuerit Sidonius. Præterea verbis num. 238 datis insinuat Sidonius, Opus illud se longo jam diu tempore desiderasse. Hoc maxime rursum convenit dictis libris, quos componi a Fausto, ignorare vix poterat a longo tempore ob commissionem concilii diu ante datam. De alterius cujuscumque Operis compositione nihil verisimiliter scivisset.

[247] [nam & schema dialogi utcumque præferunt,] Verumtamen existimavit Sirmondus in Annotatis, non convenire huic Operi, quod dicitur bipartitum sub dialogi schemate, sub causarum themate quadripartitum; ideoque putat, Opus a Sidonio laudatum excidisse. At Opus bipartitum certe est, cum in duos libros sit divisum. Quod vero spectat ad schema dialogi, illud in illo Opere concinne expressum, credidit Baronius, ideoque idem facile existimare potuit Sidonius, qui non raro vocibus utitur in significatione nonnihil diversa ab antiqua & communi. Non tamen dixit, esse dialogum stricte dictum, sed formam sive similitudinem dialogi in illo Opere relucere. Hoc autem dicere poterat, quia Faustus frequentissime inducit adversarios suos loquentes, imo quasi omnes eorum opiniones & objectiones in ipsorum persona exprimit, ac deinde eas incipit refutare. Hic ratiocinandi modus parum differt a dialogo stricte dicto, in quo nomina interlocutorum exprimuntur. Itaque non inepte sub schemate dialogi Opus compositum dixit Sidonius. Si quis sedulo & attente Opus Fausti voluerit perlegere, inveniet opiniones & objectiones adversariorum in capitum principiis breviter expositas, & mox Faustum prolixe contra eas ratiocinantem, aliquando etiam per capita sequentia sine alia objectione. Hac igitur ratione dialogi formam in eo Opere invenire potuit Sidonius. Fortasse tamen nihil voluit dicere, nisi dissertationem totam, dialogi nomine dissertationem intelligens, in duas divisam esse partes.

[248] [& quatuor quæstiones præcipuas continent.] Quod vero attinet ad quatuor partes causarum, sive ad quatuor præcipuas quæstiones, quas tractavit Faustus, has sic assignandas puto. Primo probavit contra Pelagium, hominem nec solo labore salvari posse, nec bene operari ad salutem sine gratia Dei; unaque nasci hominem in peccato originali, ac baptismum parvulis esse necessarium. Secundo contra Prædestinatianos ostendit, hominem non salvari sola Dei gratia sine bonis operibus; sed gratiam dari hominibus, ut bene operentur & salutem consequantur. Tertio contra eosdem prolixe evincit, liberum hominis arbitrium, etiamsi attenuatum sit & infirmatum, non esse penitus exstinctum, nec tolli præscientia aut prædestinatione Dei, sed per gratiam Dei, qua neminem sine culpa sua carere contendit, hominem etiam ad bene operandum fieri liberum. Huc etiam refert, quod Christus pro omnibus sit mortuus, ut optime probat: quod Deus omnes velit salvos fieri, quod neminem ad peccandum impellat. Quarto demum probat, etiam ante adventum Christi, cum in Lege scripta, tum in Lege naturæ, multos per Dei gratiam & fidem habuisse, & recte vixisse, & salutem consecutos.

[249] [Non videtur Operi aliquid deesse: nec Faustus] Hanc autem quartam quæstionem ex mandato concilii Lugdunensis reliquis additam existimo. Etenim de illa quæstione nihil legitur in Epistola Fausti, data num. 90. At in Epistola Lucidi, quæ posterior est, error contrarius retractatur, eaque occasione rogaverint Patres concilii Lugdunensis, ut illud etiam Faustus latius probaret. Itaque non assentior Baronio, qui num. 16 existimat, ea Fausti libris modo deesse, quæ concilium adjici desideravit. Nullo etiam modo probare possum suspicionem Eminentissimi viri expressam num. 12. Nam ibi, quia Faustus ipse libros suos ad Sidonium non misit, ait: Satis intelligi posse videtur, Faustum illos non omnibus communicasse, utique ex mala conscientia timentem, ne, qui in eis essent laquei sub herbis latentes, ab aliquo acuti ingenii viro & dogmatum callentissimo detecti, penitus dissiparentur. Sidonius autem, etsi vir pius & doctus, penetralia tamen rerum ecclesiasticarum adhuc junior haud fuerat perscrutatus. Consideret solum studiosus lector, Faustum libros suos scripsisse rogatu triginta episcoporum. Qua igitur ratione eos poterat occultare, cum tot episcoporum consilio scriberentur, ut publicarentur & Prædestinatiana hæresis iis refutata exstirparetur.

[250] Jam vero aut dogmatum callentissimum censebat Sidonium, [illud ad Sidonium mittere prætermisit,] aut penetralia rerum ecclesiasticarum necdum perscrutatum. Primum videtur velle Baronius, quando advertit, libros ei non fuisse missos a Fausto: alterum, dum libros illos tantopere legit a Sidonio laudatos. Certe utrumque non erit verum, & fortasse neutrum, quod tamen non ausim dicere. Erat saltem acutissimi ingenii Sidonius, & ante episcopatum litteris profanis, & philosophia non modo instructissimus erat, sed neque litteras sacras omnino neglexerat. Biennio circiter episcopatum gesserat ante laudatas ad Faustum litteras, eoque tempore non parum procul dubio in litteris sacris profecit, ut doctrinam Ecclesiæ de Gratia & libero arbitrio abunde perspectam habere posset, & prudenter de libris Fausti judicare. Hoc ipse indicat in laudata Epistola, ubi interrogat, cur ab ipso Fausto libros non accepisset, ita loquens: An quia indoctum (contemnis?) Quod magis fero, ita tamen, ut qui dicere ignorem, non & audire. Fatetur vir humillimus, indoctum se ad scribendum de illis, non ad judicandum de iisdem. Nam per audire, significat legere, & intelligere ut sequentia clare indicant. Itaque ipse Sidonius insinuat, suum de iis judicium non esse contemnendum.

[251] Utrum vero callentissimus dogmatum jam tum fuerit, [quod sibi ab ejus judicio timere deberet.] non inquiro. At certe inter episcopos, quorum precibus Faustus ad scribendum erat inductus, non pauci erant dogmatum callentissimi, ut ab uno eoque amico Sidonio timere non deberet. Et sane hac solum de causa existimo Faustum libros suos ad Sidonium eo tempore non misisse, quod scripta exemplaria omnibus simul mittere non posset. Ut honeste eos ad Sidonium mitteret, mittendum erat scriptum exemplar, quale mittebat in Britanniam. Nam urbanitati parum fuisset congruum, exemplar Sidonio mittere, quod retinere non poterat, sed solum exscribere. Non credidit ipse Sidonius, noluisse Faustum, ut exemplar curaret exscribendum, quamvis more suo jocetur, ut liberius Faustum celebret, & amicitiam suam declaret. Venisti, inquit, Magister, in manus meas: … dubito sane utrum & invitus, at certe similis invito &c. Recedant igitur iniquæ suspiciones, quibus Fausti fama passim lacerata est, & quæ nullum prorsus habent fundamentum. Suspiciones ejusmodi censendus est retractasse Baronius, quando retractavit ea, quæ contra Fausti sanctitatem dixerat. At alii deinde similia adoptarunt, & theologi ideo quælibet obscuriora Fausti asserta habuerunt suspecta, quod & ejusmodi suspicionibus aures præberent, & S. Cæsarium, quem ab anno 490 contra libros Fausti scribentem facit Baronius, revera eidem restitisse crederent. Verum S. Cæsarius anno 490 erat viginti circiter annorum juvenis, & Lerini degebat in tirocinio monastico, nec umquam scripsit contra Faustum, sed eum ut Virum sanctum magni fecit, ut probatum est superius & ad XXVII Augusti in S. Cæsario.

§ XIV. Sanctus fuit inter legatos ad pacem cum Gothis componendam: scripsit duo Opuscula contra Macedonianos & Arianos, primum Paschasii nomine editum, alterum probabiliter Breviarium.

[Legatus fuit Faustus cum tribus episcopis] Post scriptos ante annum 474 libros de Gratia & libero arbitrio, quorum occasione tam multa disseruimus, videtur Faustus fuisse anno 474 unus ex quatuor episcopis, qui a Nepote imperatore legati erant ad pacem cum Eurico Gothorum rege paciscendam. De pace illa tractari cœptum est anno 474, sed tractatus non fuit perfectus ante annum 475, interveniente demum S. Epiphanio episcopo Ticinensi, ut narratur apud nos tom. 2 Januarii ad diem XXI in Vita S. Epiphanii cap. 7. Plura de illa pace tradent historici. Intervenisse autem cum aliis tribus episcopis S. Faustum, habemus ex Sidonio lib. 7 Epist. 6, quam dedit anno 474 ad Basilium, Aquensem episcopum, unum ex quatuor legatis, ut eum hortaretur ad curam habendam in pacto cum rege Ariano de religione Catholica.

[253] [ad agendum de pace cum Eurico rege.] Sub finem vero Epistolæ eum sic alloquitur: Tu sacratissimorum pontificum Leontii (Arelatensis) Fausti, Græci (Massiliensis) urbe, ordine, caritate, medius inveniris. Per vos mala fœderum currunt, per vos regni utriusque pacta conditionesque portantur. Nihil videtur scivisse de conditionibus propositis Sidonius, dum illam scribebat Epistolam. At dum sequentem, forte anno 475, dedit ad Græcum Massiliensem, alterum ex legatis, intellexerat, Arverniam Gothis tradendam: qua de re multum conqueritur. Fuit revera pax illa Romano imperio parum honorifica, & paucis solum annis servata fuit a Gothis. At Galli episcopi non videntur in culpa fuisse; sed necessitas erat magna, nec pax conclusa fuit, priusquam S. Epiphanius, cum novis haud dubie mandatis, missus est ex Italia Tolosam ad Euricum, ut etiam dubitari possit, an quatuor priores legati pacis conclusioni adfuerint.

[254] [Scripsit Opusculum de Spiritu sancto contra Macedonianos:] Scripsit, sive post hoc tempus, sive antea, quædam etiam Opuscula Faustus contra Arianos & Macedonianos. Unum primo loco Gennadius sic memorat: Faustus ex abbate Lerinensis monasterii apud regnum (lege Regium) Galliæ episcopus factus, vir in divinis Scripturis satis intentus, ex traditione symboli occasione accepta, composuit librum de Spiritu sancto: in quo ostendit, eum juxta fidem Patrum consubstantialem & coæternalem esse Patri & Filio; ac plenitudinem Trinitatis obtinentem. De altero deinde ita habet: Legi ejus & adversum Arianos & Macedonianos parvum libellum, in quo coëssentialem prædicat Trinitatem. Hæc Opuscula necdum edita sunt nomine ipsius Fausti: videntur tamen exstare alieno nomine, ut eruditi observarunt. De priore quidem nullum mihi relinquitur dubium, quin sit Opus de Spiritu sancto in duos libros divisum, quod editum est nomine Paschasii Romanæ Ecclesiæ diaconi, & habetur tom. 8 Bibliothecæ Patrum Lugdunensis pag. 807 sub hoc titulo: S. Paschasii S. R. E. diaconi Cardinalis, de Spiritu sancto, libri duo, quibus symboli enarratio continetur, adversus errores Macedonii.

[255] Adduntur ibi verba S. Gregorii Magni lib. 4 Dialogorum cap. 40, [hoc duobus libris distinctum, & nomine Paschasii editum,] ubi de Paschasio agit, & hæc de libris ejus dicit: Cujus apud nos rectissimi & luculenti de sancto Spiritu libri exstant. Adduntur etiam verba Bellarmini, dicta Gregorii de libris editis explicantis, eosque laudantis, prout passim ab aliis neotericis fuerunt laudati & Paschasio adscripti. Dictos vero libros Paschasio primus, quantum scio, abjudicavit, & Fausto Regiensi attribuit Casimirus Oudin in Supplemento de Scriptoribus, quod edidit Catholicus anno 1686. Secutus est Coustantius in Annotatis ad Opera S. Hilarii Col.Tillemontius in Fausto art. 8 utrumque assignat, & propensum se in eamdem opinionem insinuat. Eruditi Benedictini, qui Historiam litterariam Gallice scribunt, tom. 2 pag. 601 similiter laudatum Opus Fausto adscribendum credunt, eamdemque sibi esse sententiam, declarat Ceillierus in Auctoribus sacris tom. 15 pag. 352 in Paschasio diacono. Mitto alios: neque enim numero auctorum, qui libros illos Fausto attribuunt, sed rationum pondere eidem sunt asserendi. Illud prius velim studiosus lector mecum observet, quantum valeat præjudicium contra Faustum. Nam dicti libri omnibus visi sunt probatissimi, quamdiu nullus noverat Fausti eos esse: ubi vero hoc innotuerat, censuræ fuerunt expositi ob sententiam de anima, de qua actum § 5.

[256] Audiamus modo breviter argumenta Oudini & Coustantii, [ut evincitur partim ex codicibus Mss.,] quæ post diligentem ipsorum librorum considerationem talia prorsus mihi videntur, ut nullum de auctore illius Operis relinquant dubium. Brevitatis tamen gratia meis subinde verbis utar, licet omnia fere ex dictis scriptoribus habere me lubens profitear. Primum Oudinus argumentum ita profert: Esse autem ipsum Opus Fausti, convincitur primo ex Ms. codice Vaticano, unde primum impressi sunt, quem Jacobus Sirmondus vidit & tenuit, sub nomine Fausti inscriptum. Hoc argumentum corroborat Trithemius lib. de Scriptoribus ecclesiasticis in editione Francofurtensi anni 1601 pag. 236, ubi inter Opera Fausti numeratur de Spiritu sancto lib. 1, daturque hoc initium: Fides Catholica in uni., quod ipsum est initium Operis Paschasio attributi. Itaque, cum Trithemius scripserit ante Opus impressum, necesse est, viderit codicem saltem unum aut plures, in quibus Fausto Opus erat adscriptum. Hoc tamen argumentum non sufficit solum, cum Oudinus in Commentario de Scriptoribus postea composito col. 1305 fateatur, se etiam vidisse codicem Ms. sancti Germani Parisiensis bibliothecæ, eumque cum nomine Paschasii diaconi urbis Romæ. Roboratur vero argumentum alia quoque ratione: nam Oudinus Col.stendit, memoratum de Spiritu sancto Opus a seculo IX nomine Fausti laudatum fuisse a Sedulio Scoto, & duos allegat locos. Quare major saltem auctoritas militat pro Fausto ex Mss., quam contra Faustum aut pro Paschasio.

[257] Secundum argumentum, quod primo validius est, repetitur ex Gennadii verbis, dicentis Faustum Opus de Spiritu sancto scripsisse, ex traditione symboli occasione accepta. [partim ex verbis Gennadii, partim ex propriis opinionibus,] Nam revera a symbolo auctor memorati Operis orditur, & ex his symboli verbis, Credo & in Spiritum sanctum, occasionem arripit Divinitatem Spiritus sancti latius probandi. Dicit quidem S. Gregorius, Paschasium libros scripsisse de Spiritu sancto; sed non addit, id eum fecisse occasione symboli, ut hac Gennadii observatione Faustus jam libros probabilius sibi vindicaret, etiamsi alia deessent argumenta. Tertium argumentum etiam validum est, quod in illo Opere reperiatur singularis Fausti opinio de anima, quæ lib. 2 cap. 1 dicitur corporalis materia, ut incorporea quidem dici possit comparata cum corpore, non item ad Authorem suum relata. Singularem hanc opinionem, sed minime hoc tempore sequendam, de qua disserui multum § 5, amavit Faustus, quia utilem credebat contra Arianas .. pravitates, ut loquitur in Epistola de ea opinione scripta. Addit Oudinus in laudato Commentario alia plura, quæ in hoc Opere & in aliis Fausti eadem aut valde similia reperiuntur. Coustantius quoque similitudinem hujus Operis cum aliis Fausti scriptis ostendit, ita breviter scribens: Favet vero plurimum mira illorum librorum cum ceteris Fausti Operibus consensio. Namque verbi gratia lib. 1 cap. 5 objectum contra Filii æternitatem eadem diluitur ratione, qua in Epistola Fausti 16… Plura suppetunt hujusmodi argumenta: sed res non est hujus loci. Tum assignat plures Homilias, in quibus eadem fere ac in Opere de Spiritu sancto reperiuntur.

[258] [& similitudine cum aliis a Fausto disputatis,] Nobis tamen, inquit, iterum ignoscat lector, si eum hinc plurimum adjuvari posse moneamus, ad plerorumque pseudo-Eusebii Gallicani Homiliarum auctorem indagandum atque recognoscendum. Conferat enim primo horum librorum Præfationem cum una prædicti Eusebii Homilia de Symbolo, tum hanc cum altera, de Symbolo pariter inscripta, ac deinde utramque cum duabus de Nativitate ac plerisque de Pascha, de Adscensione &c. Tantam porro in iis inveniet consensionem, ut neque de Parente amplius dubitaturus sit. Præterea qui Eusebianam Homiliam in festo S. Trinitatis cum cap. 9 & 12 prædicti libri primi de Spiritu sancto, nec non cum lib. 2 cap. 4 compararit, utrumque Opus ad eumdem pertinere facili negotio deprehendet. Hactenus Coustantius, cujus verissima est observatio. Homilias autem, nomine Eusebii episcopi Gallicani in Bibliothecis Patrum editas, Fausti plerasque videri, ac nominatim hic laudatas, dicemus inferius. Conformitatem vero non modo in sententiis, sed etiam in stilo indicare voluit Coustantius, ut existimo.

[259] [& vel maxime ex stilo, qui ipsius prorsus est.] Certe ex stili conformitate sumitur quartum Oudini argumentum, quod mihi tam manifestum videtur, ut totum in Opere de Spiritu sancto agnoscere videar Faustum. Nam in hoc Opere & in libris de Gratia & libero arbitrio eadem plane scribendi methodus, ut duo illa Opera non dubitem dicere tam similia scriptoris ingenio & artificio, quam diversa sunt materia, de qua tractatur. Utrumque continet duos libros, libri singuli in plura divisi sunt capita, capitibus præfixi tituli, quibus breviter indicantur ibidem tractata. Hæc de forma utriusque Operis, quæ minoris facienda fateor. At in utroque Opere idem plane stilus, idem dictionis non inelegantis character, eadem verborum constructio, eadem periodorum forma, eadem cæsim plerumque dicendi & concise disserendi methodus, eadem crebro interrogandi & lectorem alloquendi consuetudo. Rursum in utroque Opere eumdem plane invenias modum objectiones adversariorum proponendi, eumdem in illis prolixe refellendis ordinem, eamdem sacræ Scripturæ textuum frequentiam. Denique illa ipsa, quæ adeo frequentia sunt Fausto, ut eidem quasi propria videantur, in Opere de Spiritu sancto non minus reperiuntur, & Auctorem suum manifeste produnt. Tale est illud, Non ita est, vel Non est ita, quod proprium esse Fausti observavit Sirmondus, & alii agnoverunt. Utitur istis verbis passim Faustus post objectiones propositas, & sic in Opere laudato, eoque non prolixo, octies saltem reperias, Non ita est. Familiare etiam est Fausto objectiones indicare vocibus: Sed dicis, quod rursum non minus frequens est in Opere de Spiritu sancto. Mitto alia: nam ex dictis adeo totum Fausti genium in illo Opere agnoscimus, ut prudens de Auctore non supersit dubium.

[260] Quæ vero objiciuntur ad Opus Paschasio diacono asserendum, [Ad objectiones] prorsus levia sunt. Guilielmus Cave in Historia litteraria ad ipsum initium seculi VI in Paschasio diacono fatetur, non prorsus contemnendas esse Oudini in Supplemento rationes, vult tamen, ne temere Opus abjudicemus Paschasio. Objicit auctoritatem S. Gregorii, Paschasio diacono, inquit, eos diserte tribuentis. Verum S. Gregorius dicit, exstitisse suo tempore libros Paschasii de Spiritu sancto. Non dicit, hos esse eos ipsos, quorum modo quærimus auctorem. Non dicit, Paschasium eos libros scripsisse, ex traditione symboli occasione accepta, sicut hi scripti sunt, & sicut Opus de Spiritu sancto a Fausto scriptum testatur Gennadius. Itaque Gennadii auctoritas hos ipsos Fausto asserit, eosque Fausto confirmant omnia de stili & opinionum similitudine ante jam dicta. At Gregorii auctoritas solum evincere potest, exstitisse aliquando libros aliquos Paschasii de Spiritu sancto, qui excidere potuerunt, aut etiamnum latere.

[261] Objicit præterea Sigebertum cap. 17 & Trithemium de Scriptoribus pag. 237. [respondetur.] Primus idem dicit, quod S. Gregorius, & libros Paschasii forte numquam vidit. Trithemius vero aliud omnino Opus Paschasio attribuit, ita scribens de ipso: Scripsit (Gregorio teste) insigne volumen contra errores Græcorum de Spiritu sancto lib. 3. Opus, quo de agimus, non est scriptum contra errores Græcorum, sed contra Macedonium; nec divisum est in libros 3, sed in duos. An vera sint dicta Trithemii de Opere Paschasii, non inquiro. At saltem nequeunt congruere Operi, quod Fausto attribuimus. Contra Faustum etiam non urget, quod Gennadius dicit, Composuit librum de Spiritu sancto, acsi unum dumtaxat vellet dicere librum, cum sint duo. Nam per librum potuit Opus intelligere, cum non dicat librum unum: aut, si forte initio unus fuit, in duos postea dividi potuit. Trithemius revera dicit lib. 1; sed initium recitando nullum de opinione sua relinquit dubium. Itaque illæ objectiones nullam habent vim adversus argumenta, quibus Opusculum istud Fausto asseritur.

[262] Alterum Fausti Opusculum contra Arianos & Macedonianos, [Alter Fausti libellus quis sit, necdum innotuit:] quod parvum libellum vocat Gennadius, verisimiliter etiam exstat, sed indiciis æque certis assignari nequit. Quidam voluerunt, designari Epistolæ Fausti, de qua actum est § 5, partem priorem. At ea opinio prorsus improbabilis est, & ab aliis jam refutata. Tillemontius art. 8 dubitanter assignat aut Homiliam de sanctissima Trinitate, aut scriptum aliquod De ratione fidei, cujus pars habetur in Sermone olim adscripto S. Augustino, qui modo in Appendice sermonum S. Augustini est Sermo 234 tom. 5 editionis Benedictinorum. Laudatam de Trinitate Homiliam Fausti esse non dubito. De alio illo scripto, quod verisimiliter etiam Homilia est aut Sermo, id tam certo dicere non ausim, cum partem tantum in Operibus Augustini viderim, & in ea Faustum tam evidenter non inveniam, licet stilus ab ejus genio non multum abludat. Verum de istis Sermonibus non locutum Gennadium, mihi prorsus persuadeo, quia parvum libellum vocat, ut videatur loqui de Opusculo aliquo non quidem admodum prolixo, majoris tamen molis, quam sint Homiliæ, quas plurimas Faustus composuit. In pluribus quoque Homiliis contra Arianos & Macedonianos disseruit: multas igitur assignare poterat Gennadius, si de Homiliis Fausti agere voluisset. Quare omnino existimo, brevem ab eo memoratum libellum ab omnibus Homiliis distinctum. Hinc nonnulli credunt, libellum illum excidisse. Ego vero & libellum exstare, & notum esse existimo, sed hactenus sine auctoris nomine.

[263] [at Breviarium a Sirmondo editum,] Edidit Sirmondus anno 1630 Opuscula dogmatica veterum quinque scriptorum, quorum tertium pag. 73 hunc præfert titulum: Breviarium fidei adversus Arrianos hæreticos, in quo trium divinarum Personarum æqualitas plurimis Scripturæ sacræ locis & argumentis liquido comprobatur, auctore incerto, sed antiquissimo. Hunc titulum formavit ipse Sirmondus, qui in Præfatione num. 3 assignat duos codices, ex quibus Opusculum istud edidit, alterum Corbeiensem, alterum Pithœanum. In his ait, simplicius inscribi libellum; Breviarium adversus Arrianos, aut, Breviarium adversus hæreticos. Ulterius ibi Sirmondus suspicatur, Breviarium istud circa tempora S. Leonis, sive circa medium seculi V scriptum, ideoque istud forte esse, quod a Juliano Coënsi ad Leonem Papam Constantinopoli missum erat, ut habemus ex Leonis ad Julianum Epistola 86 (alias 56,) ubi ait Leo, se istud necdum accepisse.

[264] [quod nec Juliani Coënsis est ex stilo Latino,] Verum suspicio illa de Juliano Coënsi improbabilis videtur, cum Opusculum sit scriptoris Latini, non Græci, ut ex stilo satis colligitur. Chiffletius noster in Præfatione ad Opera Ferrandi a se edita pag. XI testatur, illud Breviarium se postmodum invenisse in codice Cartusiæ Portarum cum hac inscriptione: Liber Alcuini diaconi contra Arrianos: indeque concludit, Alcuini Opusculum esse. Hæc opinio statim multos habuit sectatores, ut observant hodierni scriptores Benedictini in Historia litteraria Franciæ tom. 4 in Alcuino pag. 326, ubi quasi communem dicunt, fatentur tamen, nullis eam opinionem niti rationibus, sed sola auctoritate unius Ms. codicis, & forsan, inquiunt, aliqua stili similitudine.

[264] [nec Alcuini videtur] At meo quidem judicio sententia illa prorsus est improbabilis, & inscriptionem codicis, quem in Cartusia Portarum vidit Chiffletius, mendacem esse, ut sunt aliæ plures, minime dubito. Non dixit Chiffletius, cujus fere ætatis sit ille codex. At de codice Corbeiensi, in quo laudatum Opusculum habetur anonymum, ibidem observavit, saltem videri scriptum ætate Alcuini, & ante eumdem codicem multo vetustiorem fecerat, scriptumque crediderat tempore Vigilii Papæ, id est, seculo VI, & duobus seculis ante Alcuinum. Si bonis rationibus asserta fuit tanta illius codicis vetustas, aut antiquitas etiam major, quam sit Alcuini, dicto codici videtur attribuenda, obesse nequaquam debet Breviarium contra Arianos eidem insertum; sed ex ipso potius codice probabitur, Breviarium illud Alcuino multo vetustius esse, ut recte vidit Sirmondus.

[266] Unico argumento manifestum fiet, non esse Alcuini istud Breviarium, [ab ætate, qua scriptum, ipsoque etiam stilo,] sed multo vetustius. Maimbourg in Historia Arianismi tom. 2 pag. 517 observat, hæresim illam prorsus exstinctam esse circa annum 660, id est, integro seculo, & quod excurrit, antequam Opuscula scribere cœpit Alcuinus. Quem igitur in finem contra hæresim diutius etiam in Gallia mortuam & sepultam, exeunte seeunte VIII laboriosum Opusculum composuisset Alcuinus? Neque hic quis respondeat, contra mortuam etiam hæresim scribere potuisse. Nam saltem non potuit tale contra defunctos Arianos scribere Opusculum, in quo auctor ubique disputat contra viventes, & Catholicos contra eos instruit. Ex locis sexcentis, quibus id probari potest, unum adduco. De Arianis dicit pag. 131: Illi vero, si quos de nostris seducere possunt, inconsideranter rebaptizant. Hoc temporibus Alcuini non congruit, uti nec totum Opusculum, cujus etiam stilus a stilo Alcuini multum diversus est.

[167] At S. Fausti Breviarium istud esse, etiamsi id a nullo hactenus assertum inveniam, [optime congruit verbis Gennadii de illo libello,] varia mihi persuadent. Nam primo dicta Gennadii de Fausti libello optime congruunt laudato Breviario. Legi ejus, inquit, & adversum Arianos & Macedonianos parvum libellum, in quo coëssentialem prædicat Trinitatem. Nullus poterit tam paucis verbis editum a Sirmondo Breviarium aptius describere. Nam revera parvus est libellus, in quo primum post brevem præfationem æqualitas Filii cum Patre contra Arianos luculenter probatur, & hæc disputatio pag. 100 ita concluditur: Hæc interim de æqualitate Patris ac Filii ad præsens dicta sufficiant. Nam de æqualitate operum Trinitatis, id est, Patris, & Filii, & Spiritus sancti, paulo post, donante Domino, de Scripturis sanctis monstrabimus. Nunc vero de sancti Spiritus Deitate (contra Macedonianos) pauca de multis testimoniis sunt ponenda. Hæc de Spiritus sancti Deitate disputatio mox sequitur. Et demum Auctor multa breviter congerit, quibus eadem de Patre, eadem de Filio, eadem de Spiritu sancto in Scripturis affirmari ostendit. Habet igitur libellus eodem ordine, quo dicit Gennadius, dissertationem contra Arianos, alteram contra Macedonianos, & prædicationem sanctissimæ Trinitatis per æqualitatem trium personarum, ut ex verbis Gennadii omnino videatur innotescere.

[268] At ex stilo & genio Auctoris magis etiam innotescet iis, [Faustique stilo, ut videatur esse Fausti dictus libellus.] qui stilum Fausti ex Operum ejus attenta lectione possunt agnoscere. Nam Fausti dictio, totaque disserendi methodus in libello illo elucent. Paulo quidem brevius agit, quia neminem nominatim impugnat, sed non minus frequenter textus sacræ Scripturæ adducit, iisque adversarios obruit, quam in aliis Opusculis. Iisdem quoque argumentis Divinitatem Spiritus sancti in hoc probat libello, quo in Opere mox laudato. Eadem quoque argumenta pro æqualitate Filii in variis Fausti Homiliis studiosus lector inveniet, ac in hoc Opusculo. Eadem rursum methodus adversariorum objectiones proponendi, & ad illas respondendi, ac in aliis Fausti scriptis, hic recurrit; eadem frequentia sermonem ad lectores convertendi, adversarios interrogandi, ac demum omnia illa, quæ Fausto præ ceteris familiaria sunt, in parvo illo libello reperias. Itaque cum & tempus, quo libellus est scriptus, nimirum vigente hæresi Ariana, Fausto etiam conveniat, dubitare vix possum, quin Breviarium illud a Sirmondo editum sit ipsissimum Fausti Opusculum a Gennadio lectum. Quod vero nomen ejus in codicibus sit omissum, minus de Fausto mirari possumus, quam de ullo alio, cum constet, idem contigisse de plurimis ejus Homiliis.

§ XV. Sancti exsilium: monita data Felici, & Ruricio, quorum subsidiis in exsilio utitur.

[Faustus circa annum 481 exsilio relegatus,] Quo tempore scripta fuerint laudata Fausti contra Arianos & Macedonianos Opuscula, non constat. Verisimile tamen est, primum fuisse scriptum ante libros de Gratia & libero arbitrio, cum primo loco memoretur a Gennadio, alterum vero posterius, utpote post illos recensitum. At ea ratio nequaquam est certa, cum ordinem ubique non servaverit Gennadius. Quidquid autem sit de tempore, illorum potissimum Opusculorum causa ab Eurico Gothorum rege Ariano in exsilium missus creditur Faustus. Si verum est, ab Eurico relegatum Faustum, ut certe verisimillimum est, fieri id non potuit, priusquam Euricus illam Galliæ regionem, quam hodie Provinciam nominamus, ex parte saltem occupasset. Tempus vero occupatæ per Euricum Provinciæ aliquid patitur difficultatis ob variantia veterum testimonia; sed probabilior videtur sententia Tillemontii, qui tom. 6 Imperatorum in Odoacre Italiæ rege art. 10 post mortem Nepotis imperatoris, anno 480, die IX Maii, in Dalmatia occisi, Provinciam Eurico cessisse existimat. Itaque conjicere licet, circa annum 481 relegatum fuisse Faustum. Mors Eurici a Tillemontio ibidem art. XI figitur anno 484 ad finem vergente, ideoque existimat art. 9 in Fausto, eodem anno 484 Sanctum ad cathedram suam rediisse.

[270] [inde ad episcopatum reversus est anno 484 aut serius.] Pagius in Critica credit, Provinciam citius ab Eurico subactam, ideoque exsilium Fausti memorat ad annum 477 num. 21; de tempore reditus nihil dicit, sed Euricum vult vixisse usque ad annum 485. Non lubet multa disserere de re, quæ solidis nequit firmari rationibus. Quapropter breviter dico, initium exsilii probabiliter figi circa annum 481, finem procul dubio figendum post mortem Eurici, qui Faustum non revocasset: non tam certum tamen videri, statim post Eurici obitum ad sedem suam rediisse Faustum. Ait quidem Tillemontius, eodem fere tempore & Ruricium evectum esse ad episcopatum Lemovicensem, & Faustum rediisse ad suum: sed non probat, illa aut anno 484 facta esse aut continuo post mortem Eurici; nec ullum invenio argumentum ad id certo probandum. Quare dubium relinquo, utrum Faustus anno 484 ad sedem suam redierit, an uno alterove anno serius. At certum est rediisse, cum id constet ex una Epistolarum ad Ruricium inferius recitanda. De loco exsilii etiam certo non constat. Pagius quidem ad annum 477 num. 22 colligit ex Epistola ad Ruricium, in diœcesim Lemovicensem relegatum fuisse Faustum, quia ibidem episcopus fuit Ruricius, opinor. At Epistola id non habet, nec id ex Epistola per sanam dialecticam colligi potest. Nullibi etiam dicitur, ubi ante episcopatum habitaverit Ruricius. Id unum infra videbimus, in aliquo monasterio fuisse Faustum.

[271] Nunc aliqua dabimus de Epistolis, in exsilio & postea scriptis, ex quibus & dicta de exsilio confirmabuntur, & simul innotescet, quam pie in exsilio se gesserit Sanctus. Una ex illis commemorata est a Gennadio his verbis: [Sanctus ad Felicem, cujus beneficiis in exsilio utebatur,] Scripsit postea & ad Felicem præfectum prætorio & patriciæ dignitatis virum, filium Magni consulis, jam religiosum, Epistolam ad timorem Dei hortatoriam, convenientem personis pleno animo pœnitentiam agere disponentium. Tota Epistola habetur impressa tom. 8 Bibliothecæ Lugdunensis cum hac inscriptione: Domino piissimo, & specialibus officiis excolendo, ut confido, in æternum fratri, & per omnia domino, Fœlici Faustus. Principium, ex quo innotescit beneficentia Felicis in Faustum exsulem, ita habet: Magnum pietatis & fidei testimonium, quod per tantarum intervalla vasta regionum, & per tot rerum interjecta discrimina, ad nos usque latitudinem vestræ charitatis extenditis. In hac relegatione nostra artifex Dei misericordia gemina exercet officia: nostram excutit paterna sedulitate rubiginem, & vestram circa nos dilucidat fidem, vestramque adprobat pietatem. Nos elimat benigna solertia, vos producit: nos coangustat salubriter, vos dilatat. Nos arguimur, vos proficitis: detrimenta nostra in vestra transeunt commoda. Cum fœneratores nostri sitis, incipitis nostri esse debitores, siquidem causa vestræ devotionis & mercedis vestræ materia sumus. Opera vestra de nobis capiunt lucrum, merita vestra de flagellis nostris mutuantur augmentum. Vestræ sollicitudinis ad nos affectus, ad Deum pervenit fructus. Ac sic duplici modo, & de nostra castigatione, & de vestra retributione, divinis beneficiis obligamur.

[272] Ex allegatis verbis primo habemus, longe relegatum fuisse Faustum, [& qui instructionem ejus petebat,] cum Felix esset Arelate apud Leontium episcopum, ut mox de Leontio sequitur. Secundo intelligimus humilem Fausti pietatem, qui pro beneficio divino habet exsilium, quo animæ suæ rubiginem abstergi humiliter dicit; & pro altero beneficio, quod ea occasione alii suis beneficiis lucrentur apud Deum. Mox insinuat Faustus, Felicem, qui a Leontio ad pietatem instituebatur, suam quoque instructionem petiisse, cujus, inquit, circa vos singularem nostis affectum. Unde habemus, jam ante Fausti exsilium inter ipsum & Felicem amicitiam viguisse. Addit, instructionem illam ex superfluo peti, & humiliter de se loquens, morbum etiam indicat his verbis: Creditis in adjutorium fidei vestræ magisterium meum tam perfectum esse, quam votum est: sed, licet sermo meus (quem lentiorem etiam præsens reddit infirmitas) vestro sufficere vix possit ardori, tamen paucis conversationem vestram non tam instruam, quam revolvam. Tum aliqua suggerit monita de oratione, de lectione, de moderanda salutantium frequentia, de jejuniis, de usu indumentorum, de vitanda elatione, quæ omnia ibidem videri poterunt.

[273] Post hæc leguntur sequentia: Alterum abstinentiæ genus est multo sublimius, [scribit pia monita,] multoque pretiosius; motus animi regere, irrationabiles perturbationes & cogitationum inter se colluctantium rebelles tumultus mentis imperio subjugare, malitiæ virus, tamquam funestum aliquod maleficium, de penetralibus cordis exspuere, & animam contra diversarum fluctus tentationum constantiæ moderamine gubernare, & contra passiones occultas, velut contra domesticos inimicos, rixam quamdam irascentis fidei auctoritate conserere, inanes curas longe repellere, & a noxiis colloquiis ac desideriis, quibus diabolus pascitur, abstinere; & per mansuetudinem, patientiam, tranquillitatem Dei (adde imaginem) in vultu exteriore excolere virum spiritualia & divina cogitantem, ut tristitia non frangat, lætitia non resolvat, stabilitum in timore Dei pectus ostendat magnanimitatis æqualitas, ut nobis coaptari possit libelli illius insigne principium: “Erat vir unus, abstinens se ab omni re mala”. Vir, inquit, unus, hoc est, semper idem, quia nihil in eo erat dubium, nihil duplex, nihil accidens, nihil varium vel diversum: sed eum in statu virtutum suarum æquali ordine permanentem tempora non mutabant, nec eum (ut maximis fluctibus mos est) in alternas partes diversa ventorum flabra versabant. Ita & sollicitus Dei famulus, inconcussa fidei mole fundatus, in hoc tantum (Christo in se operante) mutetur, ut novis semper virtutibus induatur. Ante omnia, in quantum, Deo adjuvante, possumus, illas in nobis quinque sensuum expugnemus illecebras. Quicquid enim pulchrescit visu, quicquid lenocinatur odoratu, quicquid mollescit attactu, quicquid dulcescit gustu, quicquid blanditur auditu, hæc omnia, si his abutamur, intentionem de spiritualibus ad terrena devolvunt.

[274] [eleganti & docto sermone composita.] Dedi hunc locum, ut lector Latinus perspiciat, qualia sint sensa Fausti, & quam nitido ea sermone exprimat. Sic enim, opinor, magis credet S. Sidonio, qui non solum subtilitatem & vim Fausto attribuit in disserendo, sed elegantiam quoque non modicam in eloquendo; quam neotericis aliquot Gallis, qui volunt, nihil eloquentiæ, nihil eruditionis singularis fuisse in Fausto. Video Tillemontio id asserenti credidisse aliquot neotericos, qui vernaculo sermone scripserunt. At ego prorsus existimo, fidem potius habendam Sidonio, qui, cum ipse esset eloquentissimus, de eloquio sui seculi optimus erat judex. Scriptoribus vero vernaculis, qui numquam Latine aliquid ediderunt, de eloquio Latino fidem non habeo, præsertim cum eloquentissimo viro contradicant, & hujus judicium ipsa Fausti scripta luculenter confirment. Epistolam concludit his verbis: Vim enim sibi factura est anima, ut carnales affectiones spiritui subdat, ut crucem deliciis præferat, ut vigilias somnis dulcibus anteponat, ut adversarium in membris suis vincat, ut ex alio alter effectus homo, ad illam Domini præceptionem idoneus inveniatur: “Si quis, inquit, vult post me venire, abneget se ipsum sibi”. Si quis ex iracundo patiens efficietur, continens ex luxurioso, placidus ex cruento, benignus ex invido, largus ex cupido: toties nos negamus, quoties nos ad meliora convertimus. Et ideo, ut ad hoc assurgamus, quod esse debemus, prius studeamus odisse, quod fuimus. Oportet ut hic prius mutetur ad vitam, qui illic mutari optat ad gloriam. Hæc de Felice, de quo plura ad propositum nostrum non invenio.

[275] [Ruricius maximi faciens Faustum,] Ruricius instructiones Fausti expetivit per litteras, ex quibus duæ ad nos pervenerunt, sed plures Fausti ad Ruricium. Prima Ruricii impressa est tom. 8 dictæ Bibliothecæ pag. 559 cum hac inscriptione: Domino suo peculiari in Christo, domino patrono, Fausto episcopo Ruricius. Sic vero incipit Ruricius, necdum episcopus: Olim te, domine mi venerande ac beatissime Sacerdos, fama celeberrima prædicante cognovi. Olim desiderio pii amoris infuso illis te, quibus scribere dignaris, oculis cordis intueor: sed nihilominus etiam corporeis videre festino; si quo modo possim, intercedentibus vobis, peccatorum meorum vincula disrumpere, acceptisque columbæ illius pennis, a venantium laqueis evolare; & vobiscum positus in Dominica lege requiescere, ut sitim, quam Opuscula vestra legendo concepi, ipso præsente, unde illa manarunt, uberius hauriens restinguerem; ut charitatis igniculum, quem in tepidis animæ dormientis favillis ferventibus * suscitastis, prolatis de condensa Scripturarum pabulis, vivax flamma roboraret, quæ eloquio sancti oris accensa, more sibi solito in pectore peccatoris vim naturæ potentis exereret, calefaciendo frigida, inluminando tenebrosa, & spinas criminum consumendo. Adhæsit, Doctor eximie, anima mea post te. Hæc omnia manifestant, quanti Faustum faceret Ruricius. Posset quis etiam ex principio existimare, primam hanc esse Ruricii Epistolam ad Faustum, sicut prima est impressa; sed magis credo, alteram præcessisse, quæ ibidem sequitur.

[276] Etenim Ruricius in Epistola partim relata, ubi dixerat, [ejus quoque instructiones ardenter petit,] Non enim adhuc valet pusillitas nostra metum obnoxiæ conditionis expellere, & charitati perfectæ purgata corda reserare, ut relinquentes præsentia, petamus æterna, ejectaque ancilla, hæreditatem paternam liberi possimus adipisci; mox subdit: Quamobrem spero, Domine mi, ut pro me indesinenter oretis, & quoties dignati fueritis ariditatem terræ meæ eloquentiæ vestræ imbre perfundere, non mihi, sicut cut nunc fecistis, & adhuc meæ infirmitatis ignari, delicatos & dulces cibos, sed austeriores & ægritudini meæ congruos suggeratis. Et inferius: Sane nec vereatur Sanctitas vestra, ne vulneribus meis gratior sit foventis dextera, quam secantis, quia ea nec me posse curari, & tamen graviter computruisse, Domino dante, jam sentio. Et ideo eligo, ut me justus misericordiæ increpatione corripiat, quam caput meum oleum peccatoris impinguet. Supplici itaque prece deposco, ut de illo thesauro penetralium vestrorum, unde nova & vetera proferre consuevistis, peritissimi utpote medici, qui languentium innumeras & varias ægritudines quotidie gratia Dei adjuvante sanatis, languori quoque meo, quæ convenire cognoscitis, medicamenta mittatis. Hæc aperte manifestant, litteras Fausti jam delatas fuisse Ruricio, postquam cœperat præteritam vitam suam Fausto declarare.

[277] Hoc autem fecisse Ruricium per scriptum aliquod, [ejusque curationi se omnino subjicit.] cum Epistola secundo loco edita missum, aut generatim per ipsam Epistolam, ex illa ipsa colligi videtur. Illam enim sic orditur: Ita me hactenus impia negligentia, & negligens impietas possederunt, ut, quid, Domine mi, in me potissimum accusem, nesciam; & quid in me primum excusem non inveniam. Deinde, ubi ostenderat, non quærendam esse excusationem, ita se Fausto offert: Habes ergo, Pater optime, Pastor egregie, meam culpæ meæ spontaneam confessionem: habes & in discipuli errore, quod corrigas, & in oviculæ languore, quod sanes; potestatisque & judicii tui est, utrum velis ulceris mei putredinem ferri rigore rescindere, an medicamentorum lenitate curare. Ego tamen, utram elegeritis curationem, amplectar intrepidus, nec paternæ ictum dexteræ declinabo, dummodo portionem promissæ hæreditatis adipiscar. Post varia de misericordia Dei in peccatores, Epistolam sic concludit: Trade peccatoribus adjutorium, præsta conantibus remissionem, intercessionem largire, confitentique filio non solum ipse veniam tribue, sed veniam deprecare, ut, quem in peregrina patria appellas liberum, in propria possis videre liberatum: & qui per se amisit Dominicam liberalitatem, per te mereatur consequi libertatem, nec a vestro separetur solatio, qui sequestratur præmio.

[278] [Ex quinque Fausti ad Ruricium Epistolis prima est.] Tillemontius art. 9 hanc Epistolam ita exposuit, acsi Ruricius tantum peteret veniam de negligentia aliqua in Faustum commissa. At omnia fere insinuant, agi de peccatis in Deum commissis, sive illa scripto separato exposuisset Ruricius, sive generatim solum negligentiam vitæ præteritæ accusasset. Quid Faustus responderit, mox videbimus. Verum antequam hanc scriberet, jam aliquam Fausti Epistolam acceperat Ruricius, ut indicant verba, quem … appellas liberum. At hæc videtur excidisse. Exstant tamen Epistolæ quinque Fausti ad Ruricium. Ex his prima est pag. 554, qua Faustus respondet ad consultationem Ruricii, qui domesticum aliquem cum litteris ad eum miserat. Principium hoc est: Licet per quamcumque personam jucundum mihi sit cum individuo pectore ipsius charitatis vocibus conloqui, & sedula vos officiorum ambitione complecti; sed nunc quanto opportunius, tanto avidius pignus animi vestri ministerio domestici portitoris assumpsi, in cujus merito minus assignavit relatio, quam probavit agnitio. Pergit domesticum illum laudare, & alios cum eo forte a Ruricio missos.

[279] [qua respondet ad ejus consultationem:] In fine respondet ad consultationem, quasi pro alio propositam, quid melius sit locare, vel administrare, vel distrahere propriam portionem. Respondet autem: Primum revera bonum esset, ut Christi famulus Christi pauperis vias ex toto pauper studeret incedere, si perfectam magni alicujus monasterii scholam, vel certe insulam, angelicæ congregationis militiam, liceret expetere. Nam in medio seculi institutionem eremiticam profiteri, quanta magnanimitas, tanta est difficultas. Secundo ait, posse administrationem committi filio, si quis sit aptus; aut alteri administratori: sed locus est corruptus. Tertio ait, posse partem bonorum administrari per fideles servos. In quo ordine, inquit, non parum est lucri, si, reservato usu, proprietas distrahatur. Tum subjungit: Itaque breviter indicantes, quid primum, quid secundum, quidve sit tertium, electionem judicio vel possibilitati reservavimus consulentis. Quid magis competat, quid promptius possit implere, ille insinuare dignetur, pro cujus timore & amore consolatio * ipsa tractatur &c.

[280] Hæc prima, opinor, Fausti ad Ruricium est Epistola, [secunda, qua ad ejus Epistolam vulgo secundam,] forsan & aliæ sunt secutæ, quæ exciderunt. At quæ tertio loco habetur, videtur reddita ad Epistolam Ruricii multum se accusantis, & in manus Fausti se tradentis. Sic enim Faustus rescribit: Gratias Domino, qui id generali dispensatione largitus est, ut inter eos, quos locorum intervalla discriminant, liber ac nullis conclusus absentiæ legibus animus commearet, nihilque esset tam impenetrabile, quod mentis aspectibus non pateret, sed per cordis intuitum inde se invicem cari, gratia intercurrente, conspicerent, ubi charitas ipsa consistit. Habet siquidem & interior noster oculos suos, quibus se conscientiæ testis introspicit; quibus in se conversus, aut erubescenda aut gaudenda consideret; quibus diem ultimum pervidet; quibus vel confusibilem, vel, Deo tribuente, laudabilem totius vitæ historiam ante animæ suæ faciem provida in futurum cogitatione disponit, & in præsentiam trepidæ sollicitudinis tempus reddendæ rationis adducit; & ea, quæ paravit Deus diligentibus se, in secreta pectoris sui pagina, spe imaginante, depingit. Quos, ut puto, oculos & ipse ad tremendi Judicis thronum semper attollis, ut de te illud Propheticum merito dici possit: “Sapientis oculi in capite ejus”. Hisce suaviter hortatur ad examinandam conscientiam, & novissima hominum in memoriam revocanda, ut ea consideratione a peccatis deterreatur.

[281] Cum autem medicamentorum lenitate uti mallet, [illum suaviter hortans ad perfectiora, laudesque immiscens:] quam ferri rigore, quod ei Ruricius reliquerat liberum, veras etiam ejus laudes commemorat, ut in bene cœptis interim confirmetur & crescat, donec ad perfectiora vocaretur a Deo. Itaque post locum corruptum hæc sequuntur: Inde est, inquam, quod præsentium rerum relinquenda subsidia, quasi avidus fœnerator, per pretia captivorum in sinu Remuneratoris, seminantis more, commendas, de usu proprietatem facis, & in perennes thesauros peritura convertis. Inde est, quod cum fidelissima Sara * tua sub uno Christi jugo ad communem tendens coronam, terrenorum despector & cælestium competitor, seculi peregrinus & paradisi candidatus, mundo huic, qui, jam non habet, unde decipiat vel seducat, miles Christi secretus inludis; cum regni interminabilis socia jejuniis & orationibus, & quadam fidei manu, januam vitæ pia conjuratione pulsatis, ut duplicem palmam de mutua salute capiatis. Sed inter hæc parum est, quidquid agitur, ut causæ insanabiles hic sanentur, ut inextinguibilis ignis hic extinguatur, ut ineluctabiles necessitates hic superentur, ut hic peccatorum sagittæ de animæ visceribus evellantur, ut hic vulnera ipsis alte medullis impressa curentur, ut hic maculæ invisibiles diluantur, ut hic æterna gaudia fidelium studiorum labore comparentur. Illic quidem vita præmium istius erit; sed oportet, ut illius ista sit pretium.

[282] Si quis hæc attente consideret, simulque occasionem, [utraque ante exsilium scripta.] qua scripta sunt; perspiciet, potentem non minus, quam suavem, adhortationem esse ad perfectiora capessenda. Epistolam sic concludit: Prælatis itaque obsequiis, quæso, ut, cum se facultas opportune præbuerit, gaudere nos vestra sospitate ac proprietate faciatis. Pro filiis & diaconibus meis uberes refero gratias. Dominam filiam meam, religionis speculum & pietatis exemplum, debito cultu veneratus saluto. Dominus Deus noster magnificandam mihi bonitatem vestram & præsentibus repleat bonis, & dignam reddat æternis, domine devinctissime & honore præcipuo specialiter excolende fili. Domina illa, quam laudat & salutat, haud dubie erat uxor Ruricii. Diaconi, pro quibus gratias agit, verisimiliter apud Ruricium fuerant, aut certe alia occasione ab eo erant beneficiis affecti. Duæ jam relatæ Fausti Epistolæ ante exsilium ejus videntur scriptæ, cum in iis de exsilio non meminerit, eaque de causa figi possunt circa annum 480.

[283] Non dubito, quin Ruricius ad hanc Epistolam responderit per suam vulgo primam, [Deinde ad alteram Ruricii, vulgo primam,] in qua hæc leguntur: Olim desiderio pii amoris infuso illis te, quibus (lege de quibus) scribere dignaris, oculis cordis intueor. Nam de oculis interioribus in illa Faustus scripserat. Suaviter etiam, & laudes intermiscendo, ut vidimus, hortatus fuerat. Hinc ibi Ruricius: Non mihi, sicut nunc fecistis, … delicatos & dulces cibos, sed austeriores & ægritudini meæ congruos suggeratis. In eadem Epistola Ruricius ostendit desiderium aliquod vitæ monasticæ his verbis: Me autem adjuvent orationes tuæ, ut possim, terrenis actibus spretis, cælestibus inhiare, quia corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, ut inclinare aurem suam ad oracula divina non possit, ut domum patris (relinquat) oblivio obediens, quæ Vocantis imperio de terra sua & cognatione discedat, atque illam, quæ ei demonstratur, potius concupiscat.

[284] [per tertiam respondens in exsilio quod pie fert,] Ad illam Ruricii Epistolam in exsilio respondit Faustus per Epistolam tertiam, secundo loco impressam, ex qua liquet, Exsulem degisse in aliquo monasterio. Ruricium, quem in prioribus filium vocaverat, in hac fratrem vocare cœpit, verisimiliter quia mundo valedixerat. De exsilio autem suo sic orditur: Propitia Divinitate in secreto religionis congruo & tranquillissimo in silentio constituti, in quo Dominus ad rubiginem longa securitate contractam, salutiferæ lima castigationis admonuit (legendum credo limam … admovit.) In hac, inquam, qui & magna, si agnoscamus, vocatione donati, dum novos cives commercio charitatis adquirimus, dum de adquisitorum salute gaudemus, inter hæc positi bona, præsenti insultamus exsilio, & patrem * nos non amisisse, sed commutasse cognoscimus. Nam dum fideles famuli Dei in necessitatibus nostris bonitatem suæ devotionis exercent, sine sede propria possessores, sine possessione divites sumus: imo eos, qui de nostra fructum capiunt consolatione, ditamus. Miro modo consolatores nostri de pauperculis negotiantur, & de egenis lucra perpetua consequuntur. Hæc pie admodum Faustus, laudans Deum in omnibus.

[285] [frustra carpente Tillemontio,] Crisim tamen suam hic exercuit Tillemontius art. 9. Nam ait, illa, quæ dicuntur de lucro servientium Fausto, melius potuisse dici ab illis ipsis, quam a Fausto. Non miror observationem quantumcumque ridiculam: nam Faustum ubique inimico prosequitur calamo. Verum requiro sanum judicium. Nam illi propria laudassent & magni fecissent opera, quod parum congruit humilitati Christianæ. Faustus vero aliena facta laudabat, & uberi mercede censebat remuneranda, quod charitati Christianæ prorsus convenit: & sic tam in sua afflictione, quam in eorum ex charitatis obsequiis lucro, aptissimam inveniebat materiam laudandi Deum, sicut eam semper inveniet, quisquis cum Fausto Deum ex totis viribus diligit.

[286] [apertius monere cœpit ita volentem,] Redeamus ad Epistolam Fausti, Deum laudare pergentis: Ego autem hanc primam munificentiam, Domino largiente, percepi, quod piissimus meus Ruricius post vitæ hujus jactationes ad portum religionis proram salutis, Excelsi manu gubernante, convertit; quod post umbras seducentium vanitatum, & inlusiones transvolantium somniorum, mansura & solida concupivit, &, despecto tandem seculo infelici, artem ejus magnam rapuit, felicitatem & lucrum sui de mundo pereunte adquisivit arte fideli, atque conlabentium rerum fuga præteriens, qua opes contemptu suo contulit, quæ jam usu suo conferre nihil poterant. Unde, quanta dudum alacritate secularibus studiis militavimus, tanta nunc devotione Domino serviamus. Et quia me austerius loqui secum pro peccatorum curatione pietas vestra constringit, & illius sententiæ non observat invidiam, quæ dicit: “Justus in principio sui est accusator”: in primis ergo lapsus oris cordisque vitemus. Sed quod oris diximus, si cordi studueris adhibere custodiam, ori non laborabis imponere disciplinam; sine difficultate ostium circumstantiæ opponere poteris labiis tuis. Illud siquidem voce depromitur, quod prius in officina conscientiæ deformatur. Hoc exterior reddit, quod dictat interior. Mens exercet imperium, lingua famulatum. Et propterea cælestibus edocemur colloquiis: “Ex abundantia cordis os loquitur”. Quod de sermone nasci videtur, prius cogitatione concipitur. Ut oris sonus indigna non proferat, animus justa præcipiat.

[287] Et quia duo sunt jejuniorum genera, unum incontinentiæ appetitum a male blandis deliciarum suavitatibus coërcere, [& aliqua repetit ad Felicem quoque scripta.] ut exterior & terrenus homo vomere crucis edomitus commoda infirmitate marcescat. Alterum abstinentiæ genus est multo sublimius, multo pretiosius, cui nulla contradicere possit infirmitas. &c. Multa hic dicit de domandis animi affectionibus: sed ea mitto, quia eadem fere data sunt num. 273 ex Epistola ad Felicem. Mitto & reliqua brevitatis gratia. At breviter observo, illius repetitionis, & aliarum paucarum causa Tillemontium censuisse, sterilem fuisse venam Fausti, quod sua frequenter repeteret. At scripta ostendunt contrarium: & pauci reperiuntur, qui non repetunt aliquando bene inventa.

[288] Exciderunt verisimiliter aliquot Epistolæ in exsilio ad Ruricium datæ. [Quarta post exsilium ad Ruricium episcopum,] Prima post exsilium quæ ultimo impressa est loco, scripta est ad Ruricium episcopum. Cum brevis sit, fere totam huc transfero: Gratius ad vos, dum vobis de patria scribimus, qui nobis patriam in peregrinatione fecistis, qui indefessa liberalitate patriæ desideria temperastis, vim quamdam divinæ justitiæ succedentibus sibi beneficiis inferentes, ut quod intulerat ad castigationem, converteret ad honorem, conferret ad consolationem, mutaret ad requiem mentis; nostra prætermitteret, ut, vestra cumularet, debita obliviscens, & lucra vestra multiplicans; apud utrasque partes magnitudinem suæ bonitatis exercens, (ut) nos vestro locupletaret obsequio, vos nostro ditaret exsilio. Unde factum est, ut jam in præsenti benedictionem futurorum impatiens dispensaret, & fidelissimum famulum suum super candelabrum domus suæ, cooperante misericordia, justitia, sinceritate, continentia, benignitate, id est, domesticis suffragatoribus, sublimaret.

[289] Ecce quali pretio Ruricius meus summum sacerdotium comparavit. Unde emit, [cui eam dignitatem gratulatur, data: dein quinta.] ipsum est, quod emit: & testibus propriis adclamantibus, in se honoris causas, refugia honoris exhibuit. Tantum itaque munus scit in Christi nomine custodire, qui scivit adquirere. Harum autem portitorem, sanctum presbyterum Florentium, mihi jam diu cognitum, & exemplis magistri & morum floribus adornatum, qui pro germanæ suæ absolutione peregrinatur, insinuo. Soror illa forte captiva erat apud Gothos. Ultima Fausti ad Ruricium epistola ante hanc impressa est. Scripta est ad commendandum Ruricio ipsius Epistolæ latorem, qui fuerat captivus, & laborabat ad eruendos e servitute uxorem & filios. Verisimile est Faustum ipsum ad pia illa misericordiæ opera non pauca etiam contulisse, sed censum ecclesiæ Regiensis ad omnia non suffecisse.

[Annotata]

* forte ferventius

* consultatio, opinor.

* id est, conjuge

* lege patriam

§ XVI. Annus mortis incertus, uti & ætas, sed certo grandæva: Homiliæ sub nomine Eusebii Gallicani editæ, non omnes sunt Fausti, sed multæ ex illis, & aliæ nonnullæ.

[Annus mortis incertus: non probatur vixisse] De gestis S. Fausti post reditum ab exsilio nihil invenimus præter duas Epistolas ad Ruricium jam memoratas. Attamen ex Catalogo scriptorum Gennadii, qui scriptus est circa annum 493, Tillemontius art. 9 suspicatur, viventem fuisse Faustum, dum scribebat Gennadius. Verba Gennadii, ex quibus id colligit, hæc sunt: Sunt ejus & alia scripta, quæ, quia necdum legi, nominare nolui, viva tamen voce egregius doctor & creditur & probatur. Ultimæ voces eam Tillemontio fecerunt suspicionem, qui & aliam addidit rationem, nimirum quod Gennadius non loquatur de ejus morte, cum tamen de aliis dicat, sub quo imperatore fuerint defuncti. Neutra ratio mihi videtur multum urgere: nam de aliorum multorum, qui certissime defuncti erant, morte nihil dixit Gennadius, nec nominavit imperatorem, sub quo erant defuncti, ut quilibet videbit, modo Catalogum ejus ab initio usque ad finem consulat. Obiit Faustus post exstinctum in Occidente imperium, & Gothis in Provincia dominantibus. Itaque hæc ratio esse poterat non nominandi principem, sub quo defunctus est, si tamen quærenda est ratio, nam de pluribus sine ulla ratione nobis nota idem prætermittit, uti & ipsam mortem. Qui Faustum in Catalogo proxime præcedunt, sunt Claudianus Mamertus & Prosper, ambo diu ante annum 493 defuncti, nec tamen eorum mors memoratur. Itaque ista saltem ratio nullius est ponderis.

[291] [usque ad tempus quo scripsit Gennadius,] Altera quoque ex iis vocibus, Viva tamen voce egregius doctor & creditur & probatur, nimium probaret, si quid probaret. Nam si illa verba evincunt, Faustum eo tempore vixisse, etiam probant, viva voce docuisse, quod de viro, qui centum fere annorum tunc esse debebat, non est admodum probabile. Quare mihi probabilius videtur, antea defunctum fuisse Faustum, cum quia solum innotuerunt ejus gesta uno alterove anno post reditum ab exsilio, tum quia de vita ejus tacet Gennadius. Nam de iis, quos noverat vivere, id multo magis expressit, quam obitum omnium referre curavit, ut cap. 69 de Salviano, deinde de aliis quibusdam, ac nominatim de tribus posterioribus, ut neminem in Catalogo inveniam, quem eo tempore vixisse novi in Gallia, de quo id prætermittit. Ea ratio aliquid valet meo judicio. De omnibus, quos vivere noverat, id observavit Gennadius. At non facile poterat vitam Fausti ignorare, utpote degens in eadem provincia, nec tamen eum vivere indicavit. Faustus igitur defunctus erat, sicut Claudianus, Prosper, & aliorum fere pars media, de quibus id prætermittit. Verba vero illa, viva tamen voce egregius doctor creditur & probatur; intelligenda puto de communi viventium voce, qua Fausti doctrina passim celebrabatur: nam ait, se aliqua omisisse ejus scripta, quod ea non legisset, Faustum tamen viva hominum voce celebrari, ut doctorem egregium.

[292] Si quis voluerit contendere, agi de viva voce prædicantis Fausti, [sed potius videtur obiisse ante annum 490:] ut locum intellexisse videtur Tillemontius art. 3, verba ad tempus præteritum, quo Faustus prædicabat, sunt referenda. Si quis voluerit, vixisse Faustum, quia Gennadius præsenti dicit, creditur & probatur, ut voluit Tillemontius, rursum non valebit argumentum. Nam Gennadius cap. 93 eodem modo loquitur de Sidonio dudum defuncto. Verum, inquit, in Christiano vigore pollens, etiam inter barbaræ ferocitatis duritiam, quæ eo tempore Gallos oppresserat, Catholicus pater & doctor habetur insignis. Quare argumenta a Tillemontio producta ad vitam Fausto usque ad annum 493 prorogandam, nihil omnino evincunt; cumque altum sit de Fausto silentium post ejus Epistolas ad Ruricium, quæ anno 485, aut non diu post, scribi potuerunt; magis credo, Faustum non pervenisse usque ad annum 490, ideoque mortem ejus fixi cum aliqua latitudine post annum 484, seculo tamen quinto.

[293] Laudatus Tillemontius de grandæva Fausti senecta ait: [forte in ætate circiter nonaginta annorum.] Quapropter facile potest implevisse prophetiam S. Sidonii, qui ipsi promiserat, quod superaret ætatem centum annorum. Locum Sidonii dedi num. 243, ibique observavi, Sidonium pia fecisse vota pro grandæva Fausti vita, spemque insinuasse de ea usque ad annos centum & ultra protrahenda. Similia possunt vota fieri pro aliquo, qui necdum ad senectutem pervenit, ut ex loco Sidonii nihil habeatur ad annos centum aut etiam nonaginta Fausto tribuendos. Addit ad probandum Tillemontius: Cum enim factus sit abbas Lerinensis anno CDXXXIII, necesse est, natus fuerit parum post annum CCCXC. Hæc certe ratio ostendit, longævum fuisse Faustum; sed minime evincit totum, quod intendit auctor. Nam eximia Fausti virtus, doctrinaque & eloquentia singularis, efficere potuerunt, ut in ætate parum provecta ad regimen abbatiæ promoveretur, & sic fortasse potius natus fuerit circa 400, quam circa 390. Certe nec in scriptis nec in gestis Fausti ulla alia invenio indicia tantæ ætatis, ut natum existimem non diu post annum 390. Nam sic fuisset octogenario major, quando scripsit de Gratia & libero arbitrio; in Præfatione autem ad Leontium conqueritur quidem, operam illam infirmis humeris fuisse impositam, sed nihil addit de gravi senecta, ut merito potuisset Vir octoginta aut plurium annorum, quos habuisset secundum epocham Tillemontii. In aliis quoque scriptis numquam de grandæva sua ætate loquitur, numquam de senectæ decrepitæ molestiis conqueritur. Quapropter malim credere, ab ætate nonaginta annorum non procul abfuisse Faustum, dum obiit; quam ad centum annos pervenisse, aut etiam prope accessisse. At de his verisimilia dare possumus, certa non habemus.

[294] Gennadius verbis num. 290 datis testatur, alia fuisse scripta S. Fausti, [Homiliarum Collectio Eusebio Emeseno primum tributa,] quæ non memoravit nec legit. Ex his nulla recensui præter Epistolas ad Ruricium, quas illis verbis insinuare potuit. Gennadius tamen potissimum, opinor, designavit Homilias pro concione dictas. Nam egregium in munere prædicandi fuisse Faustum, doctosque & utiles ejus fuisse Sermones, testatur Sidonius num. 29 laudatus. Eruditi quoque neoterici minime dubitant, quin aliquot etiamnum habeamus Homilias Fausti alienis nominibus impressas, cum nonnullæ certis argumentis eidem vindicari valeant, in aliis ejusdem stilus agnoscatur; multum tamen dissentiunt de numero, aliis plures, aliis pauciores Fausto attribuentibus. In Bibliotheca Lugdunensi tom. 6 a pag. 618 impressa est ampla collectio Homiliarum, quibus hic præfixus est titulus: Eusebii episcopi Gallicani Homiliæ ad populum & monachos eloquentissimæ & religiosissimæ, in lucem primum emissæ per Joannem Gaigneium, Parisinum theologum, ecclesiæ & academiæ Parisiensis cancellarium, ab Andrea Schotto Societatis Jesu recensitæ & locupletatæ Sermonibus. Tum subditur præfatio Gagnæi, qui editas a se Homilias attribuit Eusebio Emeseno, scriptori Græco seculi quarti. Verum cito viderunt eruditi, illas Homilias certo non esse Eusebii Emeseni, cum procul dubio sint scriptoris Latini,

[295] [deinde aliis, recusaque nomine Eusebii Gallicani,] Hinc Schottus aliam dedit præfationem, ibidem quoque impressam, in qua varias recenset sententias de auctore prædictarum Homiliarum, quibus alias ipse adjunxit, impressas ibidem a pag. 675 usque ad 686. Probat primo, non esse Homilias illas Eusebii Emeseni, quod certissimum est, & modo ab omnibus, opinor, admissum. Tum docet, ab aliis eas attribui S. Cæsario Arelatensi, ab aliis S. Hilario Arelatensi item episcopo earum magnam partem, a Baronio primum vindicatas esse S. Eucherio Lugdunensi, deinde adscriptas Eusebio episcopo Gallicano, qui necdum notus est. Hujus tamen nomine in Bibliotheca Lugdunensi sunt editæ, sed perperam, cum ille Eusebius solum substitutus sit Emeseno sine legitima ratione. Demum observat, unam ex istis Homiliis, nimirum quartam de Pascha, certo esse S. Maximi Regiensis, alias reperiri inter Homilias S. Cæsarii; unam in Ms. S. Isidoro tribui, aliam certo esse S. Fausti Regiensis. Tillemontius Nota 2 in Faustum agnoscit, multas ex dictis Homiliis Fausto attribui, idque secuti sunt novissimi de scriptoribus auctores, paucas tamen solum enumerant, quas Fausti indubitanter credunt.

[296] [ab Oudino tota tribuitur Fausto. Primum ejus argumentum] Verum Oudinus in Commentario de Scriptoribus tom. 1 duobus locis omnes Fausto tribuendas contendit, multaque adducit argumenta, quæ breviter discutiam. Cum autem aliam laudet Homiliarum collectionem, quam non vidi, collectionem in Bibliotheca Lugdunensi impressam contuli cum ipso codice nostro Ms., admodum vetusto, ex quo Gagnæi Collectionem auxit Schottus, & ad quem initio aliqua annotavit. Primum argumentum Oudinus Col.umit ex Homilia XII ad Monachos, quæ nostræ Collectionis, inquit, atque editionis LXXIV est. Verum illa Homilia non habetur in codice nostro jam laudato, quo usus est Schottus, sed ibi solum habentur decem Homiliæ ad Monachos, prout editæ sunt. Easdem decem Homilias, ab omnibus separatas, habemus in alio codice Ms., notato ✠ Ms. 107, in quo attribuuntur Eusebio Emeseno, cujus nomen in priori codice uni tantum Homiliæ in Litaniis præfigitur. Itaque illa ipsa Homilia, quam laudat Oudinus, spectare non videtur ad Collectionem, quam ex illa totam Fausto vult adscribere. Præterea Fausti eam non esse, indubitanter ausim asserere. Nam inter Homilias 40 S. Cæsarii Arelatensis ponitur vigesima, & stilus S. Fausti in illa Homilia non relucet.

[297] [ex Homilia, quæ Fausti non est, plane nullum,] Argumentum, quod affert, ad illam Fausto vindicandum, nullum plane est. Sidonius in Carmine, quo Faustum celebrat, habet ista de Lerino & de Fausto episcopo:

Fratribus insinuans, quantos illa insula plana
Miserit in cælum montes &c.

In laudata quoque Homilia legitur: Beata, inquam, & felix insula, quæ cum parvula & plana esse videatur, innumerabiles tamen montes ad cælum misisse cognoscitur. Credidit nimirum Oudinus, hanc oppositionem inter planam insulam & montes posuisse Sidonium, quia prius posuerat Faustus, eamque imaginationem tanti fecit, ut dicat: Quo nihil validius umquam dari potest ad Collectionem hanc Fausto demonstrative adjudicandam. Verum certe nihil prodesse potest pro Collectione, ad quam illa Homilia non spectat. Quod vero spectat ad ipsam Homiliam, hujus auctor, sive fuerit S. Cæsarius, sive alius quiscumque Lerini ante educatus, imitatus est verba Sidonii, ejusque inventionem adoptavit. Frustra vult Oudinus, Sidonium hausisse ex Homilia: non egebat ille aliena inventione, nec tam singularis est ille conceptus, ut ab uberrimo ingenio inveniri non potuerit. At initium Homiliæ ejusmodi est, ut nulli minus conveniat, quam Fausto. Non poterat hic coram monachis, quos per annos forte viginti ad concionem frequenter coëgerat, imperitissimum se vocare ad eos exhortandos, ut initio facit. Non poterat prudenter dicere, Ubi potero invenire, quod vobis esurientibus justitiam possim apponere? cum frequentissime ad ipsos verba fecisset, & prædicare semper pergeret in ecclesia sua. Ut verbo dicam, tota Homiliæ materia Fausto non congruit, sicut dictio non consonat cum Fausti stilo. Sola insinuatio humilis & elegans, … si credimus Oudino, Faustum illius Operis parentem prodebat. At illa meo judicio sola sufficit ad Homiliam Fausto abjudicandam; cum non congruat illi, qui illorum monachorum præfecturam tamdiu gesserat, illosque frequentissime docuerat.

[298] Secundum argumentum Oudinus repetit ex Homilia 3 de Dedicatione ecclesiæ in Bibliotheca Lugdunensi pag. 677, [prout reliqua ejus argumenta inepta sunt,] aliisque duabus præcedentibus de eadem materia. Has vult habere aliquid forensis doctrinæ, sive juris civilis, quam Sidonius attribuit Fausto verbis num. 51 datis. Verum illa observatio mihi rursum videtur inutilis: neque enim illa, quæ tamquam juris civilis propria allegat Oudinus, tam singularia sunt, ut ex ipso Euangelio a viro utcumque docto similia proferri non potuerint. Itaque hæc ratio non cogit, illas Homilias Fausto attribuere. Non negavero tamen, stilum Fausti in tertia utcumque deprehendi, sed minus in prima & secunda. Itaque Fausti revera esse tertiam illam suspicor. At sive illa sit Fausti, sive etiam secunda & prima, ex eo inferre non licet, omnes ejusdem esse scriptoris, quod sine ulla ratione legitima contendit Oudinus. Hinc non valet tertium ejus argumentum, quo inferre nititur, omnes esse Fausti ex una Homilia de S. Maximo, impressa pag. 654, quæ Fausti revera est. Eodem vitio laborat argumentum quartum, quo ex Homiliis ad Monachos, quæ Fausti sunt, infert, ejus esse totam Collectionem. Quintum argumentum nihilo melius est. Ait, Homilias illas esse infectas hæresi Semipelagiana, & consequenter Fausti esse. At neutrum probat.

[299] Sexto observat, in illis Homiliis reperiri dictiones Fausto proprias, [nam omnia a particularibus Homiliis ducuntur,] quales sunt, Sed dicis: Non ita est; Non est ita: Sed non est ita. Verum hæ voces in aliquibus reperiuntur, non in omnibus: ideoque ineptum est, omnes hac de causa Fausto adscribere, cum multæ a stilo ejus sint alienæ. Septimum argumentum sumit ex aliquot repetitionibus, quæ in dictis Homiliis sunt repertæ. At eæ non multæ sunt, nec solus Faustus aliqua subinde repetiit. Octavo demum observat, in aliquot codicibus ante duas, tres aut quatuor Homilias nomen Fausti adhuc reperiri, quod lubens agnoscam: sed neque hoc argumentum, neque ullum ab Oudino prolatum valet ad totam illam Homiliarum Collectionem Fausto attribuendam, cum omnia manifesto ratiocinationis vitio a particularibus aliquot Homiliis procedant ad universalem collectionem.

[300] [& gratis fingitur, totam Collectionem ejusdem esse,] Gratis omnino contendit Oudinus, totam Collectionem ejusdem esse scriptoris, cum nec stilus huic suspicioni faveat, & aliquot Homiliis in Mss. particulares assignentur auctores. Quarta de Pascha inscribitur pag. 635 Sermo IV beati Maximi Regiensis episcopi; nec ulla est ratio, cur eum sermonem S. Maximo abjudicaremus, & S. Fausto tribueremus, cum hujus dictio in illo nequeat deprehendi ullo indicio. Sequens Homilia V in aliquo Ms. S. Isidori scribitur, alias ut Eusebii Emeseni laudatur. Homilia in Litaniis pag. 645 in margine nominatim Eusebio Emeseno in Ms. adscripta legitur, prout etiam in codice nostro unica hæc eo titulo insignitur. Non poterat ulla magis incongrue Eusebio Emeseno attribui, quam hæc ipsa in Litaniis dicta, cum Litaniæ sive Rogationes institutæ sint in Gallia, quando ille integro fere seculo defunctus erat in Oriente. Itaque hoc specimine intelligimus, quam parum fidere possimus hodiernis codicum Mss. titulis, eorum certe codicum, qui multa undique congesta continent.

[301] [cum in Mss. quoque tribuantur diversis & stilus sit varius.] Homilia 2 de Ascensione pag. 648, ut in margine notatur, fuit inter Sermones S. Augustino olim adscriptos: magis tamen exhibet stilum & methodum Fausti, quam Augustini. Ex Homiliis decem ad Monachos quatuor, vere aut falso, tribuuntur S. Cæsario. Sermo de S. Romano martyre pag. 671, in Ms. nostro vocatur, Sermo S. Faustini de S. Romano martyre. Sic Sermo exhortatorius pag. 679 dicitur sancti Faustini episcopi, etiam in codice nostro. Ex dictis facile intelligitur, totam illam Collectionem non videri unius scriptoris, sed diversorum. Oudinus non hanc dumtaxat Collectionem, sed Homilias quoque aliunde a se collectas, numero 92, inquit, hinc inde comparatas, contendit Fausto attribuere, quia hujus sunt aliquæ. At id non est ratiocinari, sed sine ratione contendere. Nam potuit quidem alias quasdam Fausti Homilias invenire: sed Fausti eas esse, aliis argumentis probari debet. Ipsa stili varietas ostendit, non omnes ejusdem esse auctoris.

[302] [Recensentur ordine illius Collectionis] Tillemontius Nota 2 in Faustum ex Benedictinis Operum S. Augustini editoribus, Benedictini in Historia litteraria tom. 2 pag. 605, & Ceillierus tom. 15 pag. 185 rectius observant, multas illius Collectionis Homilias Fausto adscribendas videri, sed non omnes. Nonnullas etiam nominatim assignant, sed paucas e multis, quod pro pluribus non alia haberi possint argumenta, quam judicium e stilo, quod frequenter ambiguum est. Ceillierus aliquas enumerat eo, quo impressæ sunt, ordine. Duas primas, ambas de Nativitate Domini attribuit Fausto. In prima non solum dictio Fausti relucet, sed inveniuntur etiam expressiones eidem familiares & propriæ, ut de hac non videatur dubitandum. Secunda quoque stilum Fausti utcumque exhibet; caret tamen expressionibus eidem propriis, ut hæc probabiliter quidem, sed minus certo, Fausti credatur. Tum alias quatuor transilit, Faustoque attribuit quartam de Epiphania. Verum consideravi & quatuor præteritas, nimirum unam de S. Stephano martyre, & tres priores de Epiphania, dictamque de Epiphania quartam cum illis contuli, nec ullam invenio in stilo differentiam: omnes Fausto dignæ sunt, omnes ejusdem, ut opinor, sunt auctoris, cujus est secunda de Nativitate Has igitur omnes probabiliter Fausti credemus.

[303] Video tamen, cur quarta illa de Epiphania Fausto ab aliquibus videatur attributa. Quærit illius auctor, [Homiliæ Fausti: in una immerito carpitur.] unde tanta fuerit virtus Machabæis martyribus in tormentis, & respondet: Et quæ alia causa, charissimi, nisi in primis gratia divina, quæ, ubi infirmitatis nostræ invenerit votum, statim supponit auxilium? Tillemontius Nota 2 ait, hæc sapere doctrinam Fausti, insinuans, opinor, Semipelagianam. Verum hac crisi Tillemontius, qui paucis forsan mensibus theologicas disciplinas excepit, sacras ipsas Scripturas faceret Semipelagianas. Non enim agitur hic de prima gratia, quæ sic gratis datur, ut nec precibus obtineatur, sed ultro ingeratur a Deo. Agitur vero de gratia fortitudinis in tormentis, quam precibus & votis obtentam a Machabæis insinuat. Quid autem crebrius in Scripturis dicitur, quam Deum præsto esse invocantibus se? Si preces nostræ nihil faciunt ad impetrandam divinam gratiam, cur toties dicimus: Deus in adjutorium meum intende, Domine, ad adjuvandum me festina? Homiliam de Initio Quadragesimæ, impressam pag. 627, nihilo minus Fausto attribuere possumus, cum in ea idem stilus, idemque spiritus reluceat, qui in præcedentibus. Sequuntur duæ de Symbolo Homiliæ, quas Fausto etiam tribuit Ceillierus, quod in iis multa sint similia cum libris ejus de Spiritu sancto. Stilus quoque has Fausto confirmat.

[304] Post Homilias decem jam recensitas pag. 632 alia sequitur de sancta Blandina Lugdunensi, [Ejus non est Homilia de S. Blandina, uti nec prima nec quarta,] quæ Fausto abjudicatur in Historia litteraria pag. 606, quia non modo dicta est Lugduni, sed etiam ab auctore, qui erat ecclesiæ Lugdunensis aut episcopus aut presbyter, ut variis locis indicat. Accedit aliqua stili differentia. Nam stilus si non melior; certe dictio paulo grandior, minusque morali doctrina & sacræ Scripturæ textibus conspersa est, quam passim sint omnia Fausti scripta. Sequuntur undecim Homiliæ de Pascha, ex quibus sextam, octavam, nonam, decimam & undecimam Fausto tribuit Ceillierus. Prima ex illis mihi quoque Fausti non videtur, quia brevis est declamatio sine multa doctrina. Verum secunda & tertia Fausti characterem, ejusque in docendo sedulitatem repræsentant, ut has probabiliter eidem tribuendas censeam. Contra quarta, sicut S. Maximo, Fausti in abbatia & episcopatu decessori, ipso titulo adscribitur, sic nihil habet, cur Fausto vindicetur, quia sic tota est de festivitate, ut ad mores corrigendos nihil exhibeat.

[305] De quinta, sexta, septima & octava multum dubito, [probabilius nec quinta, sexta, septima & octava de Pascha,] an Fausti