Ökumenisches Heiligenlexikon

Einleitung August

Aug. I

Sollerius, Joannes Baptista
Pinius, Joannes
Cuperus, Guilielmus
Boschius, Petrus

Acta Sanctorum Augusti, ex Latinis & Graecis, aliarumque gentium Monumentis, servata primigenia veterum Scriptorum phrasi, Collecta, Digesta, Commentariisque & Observationibus Illustrata a Joanne Bapt. Sollerio, Joanne Pinio, Guilielmo Cupero, Petro Boschio, e Societate Jesu Presbyteris Theologis. Tomus I, quo dies primus, secundus, tertius & quartus continentur.

Antwerp
Jacobus Antonius van Gherwen 1733

[18], 257*, [19], 669, [30] p.; ill.

ACTA SANCTORUM AUGUSTI
Ex Latinis & Graecis, aliarumque gentium Monumentis, servata primigenia veterum Scriptorum phrasi,
COLLECTA, DIGESTA,
Commentariisque & Observationibus
ILLUSTRATA A JOANNE BAPT. SOLLERIO, JOANNE PINIO, GUILIELMO CUPERO, PETRO BOSCHIO, E SOCIETATE JESU PRESBYTERIS THEOLOGIS.
TOMUS I
Quo dies primus, secundus, tertius & quartus continentur.

ANTVERPIÆ
Apud Jacobum Antonium van Gherwen. MDCCXXXIII.

CAROLO VI ROMANORUM IMPERATORI AUGUSTISSIMO, POTENTISSIMO, INVICTISSIMO,
REGI GERMANIÆ, HISPANIARUM, HUNGARIÆ, BOHEMIÆ, DALMATIÆ, CROATIÆ, SCLAVONIÆ, &c. ARCHIDUCI AUSTRIÆ,
DUCI BURGUNDIÆ, BRABANTIÆ, STYRIÆ CARINTHIÆ, CARNIOLÆ &c. MARCHIONI MORAVIÆ,
COMITI HABSBURGI, TYROLIS, GORITIÆ &c.
TURCARUM DOMITORI
DOMINO, DOMINO NOSTRO CLEMENTISSIMO

Cæsaris ora viden' Caroli? Sic spirat, et ardet. Nominis est Sextus: Quintum superabit, avita Austriadum pietate Patrum, et victricibus armis.

Tertius hic de Actis Sanctorum MENSIS AUSTRIACUS post Junium divo Parenti Leopoldo & Tibi, CÆSAR AUGUSTISSIME, REX NOSTER CATHOLICE CLEMENTISSIME, Julium porro integrum Tuo & Tuorum nomini sacrum, tertius hic, inquam, sequitur mensis Augustus, non alteri denuo quam Augustissimæ Tuæ Majestati gratissimo animo dedicandus, tam multis titulis Imperatori Carolo VI debitus, ut eo perduci Opus grande non potuerit, nisi subsidiis Tuis, Tua Cæsarea munificentia promotum sustentatumque. Accipe igitur, MÆCENAS AUGUSTISSIME, ab obstrictissimis Tibi clientibus Augustum Tuum, re sane Augustum & nomine, præclarissimos nimirum in Dei Ecclesia Sanctos ex omni ordine porrigentem: ex ipso veteri Fœdere fortissimos pro tuenda divina Lege Martyres fratres septem, ex celebri heroum genere dictos Machabæos, cum sene Eleazaro & matre prorsus incomparabili: plurimos inter Christianos Martyres, præter Bartholomæum Apostolum, inclytum sane Laurentium, Pontificem autem doctissimum juxta ac gloriosissimum Stephanum, & ipsum laureatum istius nominis primum: illustrissimos & magno numero celeberrimos Antistites, e quibus omnium instar esse possit Magnus Pater & Ecclesiæ Doctor Augustinus: quot vero fundatores Ordinum aut restauratores Bernardum, Dominicum, Caietanum, Raymundum Nonnatum, Claram, Albertum, Philippum Benitium, Bernardum Ptolomæum, Rosam, Claramque alteram: adde Reges & Reginas, Ludovicum, Helenam, Radegundem, præter tot eminentes alios Rochum, Arnulfum, Ludovicum Tolosanum, Hyacinthum; & quid ceteros æque præcellentes enumerem, quibus manifeste pateat, mensem hunc, non jam ex seculari, sed ex sanctitatis gloria Augusti nomine meritissime compellari potuisse. Recte igitur, SACRA MAJESTAS, Augustum Augustissimo reddimus & consecramus; acturi suo ordine de Sanctis singulis, quorum ii soli qui quatuor primis diebus celebrantur, hoc Tomo illustrati sunt, Magno illo sancto Dominico Prædicatorum insignis Ordinis Conditore potissimam partem gestis suis & genere & numero mirandis occupante. Est & aliorum illustris plane series, quos inter & ii fulgent, qui gloriosis Tuis trophæis merito prædicandis uberem materiam subministrent, ut proxime patebit manifestius. Hic ea præmitti patieris, IMPERATOR AUGUSTISSIME, quæ temporum ordine a Te præclare gesta recensenda existimavimus. Exornandæ pridem nobis fuerunt relatæ Tuis auspiciis celebratissimæ per Hispaniam, Italiam, Germaniam Belgiumque nostrum victoriæ, quarum triumphos tunc merito retulimus, eos præcipue quos de immanibus Christiani nominis hostibus, plaudente utique Christiano orbe universo, incredibili prope celeritate reportasti, dum lue illa Ottomanica totum, quam late patet, Hungariæ regnum, tot seculis sub turpissimo jugo gemens, felicissime expurgatum est, in Serviam usque propulsatis hostibus, inexpugnabili arce Tauruno seu Belgrado barbaris præfixa, ad quam acceptæ, Virginis beatissimæ patrocinio, funestissimæ cladis æternum meminerint: Danubii Sabisque confluentium terminos haud facile prætergressuri imposterum: ut Te, CÆSAR AUGUSTISSIME, & ipsorum & aliorum Tuorum hostium insuperabilem DOMITOREM justissime extulerimus. Patere modo ad mitiorem stylum orationem converti, Teque orbis ejusdem diu desideratum PACIFICATOREM pari æquitate a nobis pronuntiari. Est illud nimirum singulare Tuum præcipuumque studium, est Tibi subditorum Tuorum felicitati prospiciendi innatus ardor, eo collimant prudentissima Tua consilia omnia, eo legati & oratores ad ceterorum Regum Principumque aulas diriguntur, non solum, ut qua modo pace, quam toto ferme seculo Belgium non viderat, Te potissimum procurante, tamdiu fruiti sumus, eadem, Te vivo, gaudere pergamus, verum etiam si quando Omnipotens, Sanctis omnibus bene propitiantibus, Te æterna gloria donaverit, eadem illa pax optatissima toto christiano orbe constanter perseveret. Quod quid aliud est quam clementissimum & benignissimum Cælareum Tuum animum tam luculentis argumentis testatissimum reddere? Conantur porro & Tui vices rependere. Quo enim subditorum Tuorum ardentissimæ preces, quo tot piorum hominum & Religiosorum suspiria, quo Sanctorum nostrorum & quotidie & constantissime invocata patrocinia dirigantur, sacræ Majestati Tuæ sentio esse quam exploratissimum. Id utique a supremo Numine studiosissime efflagitant, ipso misericorditer donante, Augustissimi Tui sanguinis desideratissimus Archidux nobis enascatur, præventurus pericula omnia, quæ, Te aliquando deficiente, CÆSAR AUGUSTISSIME, orbi Christiano imminere possent. Confidere pergimus, facturum Deum ter Optimum Maximum, ut nostra & subditorum Tuorum omnium vota optatissimum effectum sortiantur. Verum ut inscrutabilia sunt ejus judicia, si aliter fortasse Altissimo visum fuerit, quæ Tua est prudentia vere Cæsarea, providentiam pene dixero, id enimvero exsequi feliciter pergas, quod sapientissimo consilio perficiendum statuisti, quo non solum, uti dicebam, hostium Tuorum DOMITOR, verum & Orbis totius verissimus PACIFICATOR justissimo titulo appellari pergas. Nos interim Sanctos nostros omnes, eosque præcipue, qui hoc primo Augusti Tomo illustrantur, interponere non cessabimus, quo repetita jam toties vota benigne a Domino exaudiantur. Hic mihi Henricus ille sanctissimus Imperator deest, cujus cum gestis præclaras Tuas Cæsareas virtutes alias conferre licuit; ast alii hoc ipso in Tomo occurrunt, CÆSAR AUGUSTISSIME, REX NOSTER CATHOLICE CLEMENTISSIME, præcellentes Sancti plurimi, insignes Martyres, piissimi magno numero Præsules, quorum & protegi patrociniis, atque eximiis ad Christianam pietatem exemplis excitari possis, quodque huc refert maxime, votorum Tuorum nostrorumque omnium summam consequaris. Verum in iis recensendis ne multitudo confusionem pariat, Italia, Hispania, Gallia, Anglia, aliisque regnis tantisper præteritis, ex Tua Germania unum proponere liceat numeris omnibus absolutum Gundekarum II, dignissimum ecclesiæ Eystettensis Præsulem, laudati jam piissimi Cæsaris Henrici ferme synchronum, sanctitate non inferiorem, virtutibusque Principe dignis ornatissimum, atque apud suos summa hodie in veneratione, cujus inter elogia ad argumentum meum id conducens præcipue, quo Tibi, IMPERATOR AUGUSTISSIME, vere præluxit, dum id cummaxime præ oculis habuit, ut & vivus & mortuus ecclesiæ sibi creditæ subditis omnibus benevolentia vere paterna usque & usque benefaceret, merito a Vitæ scriptore dictus, Vir totius prudentiæ, cujus semper erat intentio, omnia sua in usum convertere ecclesiæ, restaurando ejus templa destructa, absolvendo inchoata, eaque elegantibus ornando altaribus; civitati de cetero totique ditioni munifice prospiciens. Exemplum singulare exhibuit dum præbendam sane prædivitem, quam jure optimo sibi vindicare poterat, tradidit perpetualiter, in usum fratrum, quorum ipse non Dominus sed pater exstitit benignissimus. Huc, CÆSAR CLEMENTISSIME, huc flecte oculos, veram Tui imaginem, dicamus prototypum intuiturus, ut cui hæc alte animo insita virtus, quam divinam quis jure merito dixerit, certe a Christo Servatore mirifice præmonstrata, utpote qui toto pretiosissimæ vitæ decursu pertransiit benefaciendo omnibus. Et vero quis Te, IMPERATOR BENIGNISSIME, in Gundekaro non contempletur, non agnoscat? Virum Te singularissimæ prudentiæ jam satis ostendimus, ubi curas Tuas gratiosissimas, non ad præsentia dumtaxat, sed ad secutura tempora provide dirigis, disponis, extendis, paterna Tua solicitudine, vel post fata ipsa, futura superstite. Ecquis porro Tuam in universos subditos patentissimam vel hodie clementiam, in afflictos benignitatem, in oppressos misericordiam toto Tuæ amantissime fluentis gubernationis tempore, non obstupescit, non extollit, non meritis ornat encomiis? Dicamus apertius, quis non Gundekarum alterum Te prædicat, non jam Tuorum Dominum sed Patrem benignissimum? Ita nobiscum sentit, CÆSAR AUGUSTISSIME, PATRONE NOSTER CLEMENTISSIME, ita, inquam, nobiscum sentit tota, quam late patet, Austriaca Dominatio, vota sua pro diuturna Tua, imo Nestorea incolumitate, ut pro Patre benignissimo, sexcenties, ausim dicere, quotidie renovans, Deumque exorare non desinet donec Archiducem nobis Carolum largiatur, qui prærepti Leopoldi fratris vices suppleat, sicque æternum perseveret Austriaca paterna benignitas, ut in Sanctos munifica, sic a Sanctis perpetuo conservanda. Ita demississimo juxta ac sincerissimo animo vovent

AUGUSTISSIME ET CLEMENTISSIME IMPERATOR

SACRÆ CÆSAREÆ AC CATHOLICÆ MAJESTATIS TUÆ

Devotissimi Clientes
JOANNES BAPT. SOLLERIUS
JOANNES PINIUS
GUILIELMUS CUPERUS
PETRUS BOSCHIUS
SOCIETATIS JESU.

SYNOPSIS TOMI PRIMI DE ACTIS SANCTORUM AUGUSTI.

[Praefatio]

Exacto non ita pridem mense Julio, ordine subsequitur Augustus, ejusque adeo Tomus primus, in serie totius Operis tertius supra trigesimum, solos primos quatuor dies complectens Sanctosque nominatim expressos centum ac viginti quatuor, præter classes nonnullas Anonymorum sub famoso Abenner Persa aliisque Christiani nominis persecutoribus diverso tempore martyrii laurea coronatorum. Inter Sanctos autem, de quibus hic nominatim agitur, servata est recepta dispositio, ut in solitas classes ex more dispescantur secundum triplicem Ecclesiæ statum, Ecclesiasticum nimirum, Monasticum & Secularem, solito etiam regionum ordine minime neglecto; Feminis vero, cujuscumque conditionis aut status fuerint, quartam & postremam classem constituentibus. Ex antiquo Fœdere elucent inclytissimi fratres, dicti Machabæi, de quorum vetusto juxta ac recepto Catholico cultu agitur, nec non de præclaris encomiis quibus ab ipsis Ecclesiæ primordiis a Sanctis Patribus exornati sunt. Neque vero ab ipsis divelli potuere Mater fortissima & gloriosus senex Eleazarus. Quorum omnium gesta ac passio a variis metro etiam olim exornata, fidelissime reddita sunt, non aliunde quam ex ipsa Canonica Historia. Neque de sacris ipsorum reliquiis, earumque variis locis veneratione quidquam prætermissum est, concertationibus inter varias civitates, quoad licuit, utcumque compositis.

EX STATU ECCLESIASTICO.

Aristarcho Pauli discipulo si non dignitate, saltem antiquitate primus debetur locus. Fueritne Thessalonicensium episcopus ac subinde martyr, disquiritur: fuisse individuum Apostoli comitem & concaptivum, ex Magistri testimonio certissimum est.

Stephani Papæ I ingentes pro Ecclesia exantlati labores satis noti sunt, uti & agitata controversia super hæreticorum rebaptizatione adversus Cyprianum aliosque ab ipso finita: de quibus omnibus, uti etiam & de pluries translatis reliquiis accurata redditur ratio. Quemadmodum & dubia multa explicanda fuere, quæ de Aspreno primo Neapolitano episcopo circumferuntur: de baculo & ara S. Petri, deque illius ordinatione ab hoc prætense facta, de ætate aliisque ad ipsum spectantibus. Non tantum negotii facessit Maximus Pataviensis. Petri Anagnini nobilitas, monachatus, gesta in curia Romana, legatio Byzantina, peregrinatio Hierosolymitana, exstructa demum insignis ecclesia aliaque gesta abunde illustrata sunt. Agabius Veronensis cultu potius quam gestis celebris, non recte ab aliquo scribitur, sedem Cæsariensem in Palæstina prius occupasse. Raynerium Spalatensem, pluribus præclare gestis memorandum, illustrem fecit martyrium pro ecclesiæ suæ juribus, ab impiis toleratum. Augustini ex PP. Prædicatorum ordine Zagabriensis præsulis pro cleri institutione & pace inter Hungaros concilianda orationes relatæ sunt, ipse demum ad sedem Lucerinam in Apulia translatus, eam postmodum sacris suis spoliis ditavit.

Undecim Sanctos Præsules suppeditat Gallia, quorum agmen ducit Arcadius Bituricensis, non multis quidem sed solide laudatus, quod de Nectario & Vero Viennensibus etiam prædicandum est. Non minus illustres sunt Euphronii bini synonymi Turonensis atque Augustodunensis: quorum ille encomiasten omni exceptione majorem nactus est Gregorium Turonensem; hic vero meritissime etiam laudatus a sacrarum Scripturarum studio ceterisque virtutibus episcopo dignis, quibus mirum in modum excelluit. Exuperius Baiocensis, post sanctissime administratam ecclesiam ibi honoratus, metu barbarorum in interiorem Galliam transferri debuit, unde Corbolium tandem perductus, summa ibidem veneratione hodiedum colitur. Quæ Bandarido Suessionensi toleranda fuerint, satis explicata sunt. Auspicius Aptæ in Provincia apud suos meritam venerationem obtinet: Serenus vero Massiliensis Blanderati in Insubria eo loco habetur ab incolis, ut ejus ibi cultus majora capiat incrementa, pretiosis etiam monumentis expressa. Betharii Carnotensis vitam, & quæ ad eam spectant, diligenter etiam eruderata invenies: quod idem dici potest de Gaufrido Cenomanensi.

Oxomensem seu Uxamensem in Hispania ecclesiam rexit Petrus monachus, origine Gallus; utrum in cœnobio Saguntino, non satis constat: a Bernardo Toletano ad infulas promotus est, quibus dignissimum fuisse & gesta & signa demonstrarunt. In Germania gloriose floruit Gundekarus Eystettensis, tum in vita, tum post mortem mirum in modum munificus, ut ex ditata ecclesia & subsecutis insignibus miraculis facile intelliges. Nec minus illustrem suggerit Anglia Ethelwoldum ex abbate Abbendoniensi Wintoniensis ecclesiæ præsulem, cujus miranda gesta fideliter ac satis fuse tradidit Wolstanus monachus. Tertullinus presbyter ac martyr Romæ & Anicii in Gallia celebris est: uti & Severus presbyter in Novempopulonia Galliæ.

EX STATU MONASTICO.

Dalmati seu Dalmatii archimandritæ, cum Fausto filio monacho, singularis conversio & vita monastica in Fastis Græcis solenniter memoratur. De Gregorio abbate Nonantulano pauca supersunt. Succedit autem latissimus campus in gestis Waltheni abbatis in Scotia, temere confusi & duplicati, quibus ad rectam normam reducendis labori minime parcitum est. Neque facilius fuit ea digerere, quæ Hiberni satis liberaliter de suo abbate Luano seu Lugidio paulo intricatiora tradiderunt. De Jonato Marchianensi in Belgio abbate dicta sunt, quæ reperiri potuerunt omnia: imputent sibi symmystæ, quod plura rogati non suggesserint.

Ut numero, præstantia ac varietate excelluere admiranda Magni Dominici, Ordinis Prædicatorii dignissimi Patriarchæ, gesta, ita longiori commentario operose juxta ac diligenter illustranda fuerunt. Vitæ imprimis vetustissimorum scriptorum a recentioribus non usque adeo probatis, characteribus suis distinctæ, ad editionem accurate selectæ. Datur Chronologicum totius vitæ compendium. Tum de signis nativitatem prænuntiantibus, de patria, parentibus, pia pueritia, studiis ac virtutibus sermo est. Describuntur vita inter canonicos regulares acta, itinera cum Didaco Uxamensi episcopo, certamina cum Albigensibus toto decennio constantissime protracta, multisque prodigiis divinitus confirmata, rigore etiam in pertinaces hæreticos eorumque fautores adhibito, qua occasione de munere Inquisitoris agitur, itemque de Mariani Rosarii, quod tunc primum institutum fuisse dicitur, antiquitate. Elucidatur institutio & confirmatio Ordinis, non una appellatione principio insigniti, sed prævalente Prædicatorum nomine. Enumerantur itinera varia diversis temporibus per Italiam, Galliam & Hispaniam non absque stupendis miraculis nec non visionibus & ecstasibus; adde gesta Segoviensia & quæ de stigmatibus circumferuntur, non neglecto sacri Palatii Magisterio. Eruderantur prima duo Ordinis Capitula digerunturque reliqua Sancti præclarissime gesta usque ad obitum, cujus & facta revelatio memoratur. Ipsa Sancti etiam forma describitur, agiturque de operibus ejus litterariis. Sequuntur sepultura, elevatio, canonizatio, cultus mire quaquaversum propagatus & auctus etiam Soriani. Præcipua sacra ossa Bononiæ asserta, translatis alio variis reliquiis; unde & posthuma gloria ex innumeris miraculis hodiedum lucidissime resplendet. Gualterius, S. Francisci discipulus, primus in Lusitaniam socios deduxit, ibidem Vimarani celebri cultu notissimus. Inter Tertiarios eminuit Ciccus seu Franciscus, post duram eremiticam vitam, apud Pisaurenses eximia in veneratione.

EX STATU SECULARI.

Qui hoc die Tarsiæ in Bithynia refertur Eleutherius, a synonymis distinguitur, martyrio nobilitatus atque sepulcro & insigni ecclesia. Hermillus & alii ex solis Fastis noti sunt. De Leo seu Leone, Viguentiæ in diœc. Ferrariensi notissimo, plura quæ ad vitam spectant, enodanda fuerunt; pretiosum depositum etiam Clemens VIII Papa veneratus est. De Felice & Nicetio MM. Veronensibus aliisque sola superest cultus memoria. Peregrinum inter Mantuam & Lucam, non nisi cultu etiam celebratum, frustra Dempsterus ad regiam Scotiæ progeniem evehere conatus est. De Justino puero martyre in territorio Parisiensi non pauca perperam combinata sunt; securior videtur translationis historia in novam Corbeiam Germaniæ. Friardi & Secundelli singularis in diœcesi Nannetensi veneratio; Vita ex ipso Gregorio Turonensi desumpta est. Peregrinus & socii Cenomanenses non nisi martyrio & cultu celebrantur. Baumadus Tutelensis Baluzio propemodum debetur. Nemesii solum ferme nomen superest. Felicis Gerundensis gesta laudatissima sunt, cui in martyrio socius Romanus adjungitur. Kinedum eremitam suggessit Wallia.

EX SEXU FEMINEO.

Lydia Purpuraria ab Apostolo satis laudata est. Theodota cum tribus filiis antiqua item veneratione gaudet. Acta Suriana a critici scrupulis vindicantur, iis non neglectis quæ a Combefisio edita sunt, aliisque paulo brevioribus. Ia cum sociis in Perside MM., apud Græcos celebratissima est, quemadmodum & Eudocia ibidem gloriose consummata. Neque iis multum postponendæ sunt Marana & Cyra Berœæ in Syria solitudine claræ. Perpetuam Romanam sacra monumenta suspiciunt, ut quæ virum Africanum & filium Nazarium ad fidem perduxerit. Exstetne usquam corpus, inquiritur; nec satis certa ætas aut mortis tempus. Fides, Spes & Charitas cum matre Sapientia celebres sunt, non apud Latinos solum & Græcos, sed & apud Coptos, diversis tamen ubique nominibus, quæ ferme appellativa dici possint. De patria, loco martyrii, ætate, & reliquiis controversa sunt omnia. Sic ex obscuriori sacra Aquilana historia non nisi implexa S. Justæ Acta erui potuere, quæ nihilominus satis accommode a nostro Philippo Allegambe disposita sunt. Mariæ, dictæ Consolatricis, nobilis virginis Veronensis vita pictis tabulis repræsentatur: ipsa ibidem solennissimo cultu pridem honorata est. Vita porro recte a Bagata describitur. Sigrada vidua sane inclyta præstantissimorum martyrum Guarini ac Leodegarii mater, nobile Suessionense virginum cœnobium sanctimonialis facta, virtutibus, sanctitate ac miraculis non parum illustravit. Sic Etheldrita Virgo reclusa apud Anglos nominatissima est.

Atque hi sunt præcipui Sancti, quorum Acta aut breviora etiam elogia hoc tomo illustrantur: quo autem die quibusve paginis quærenda sint singula, docet index alphabeticus eorumdem, toti volumini præfixus, ætatem porro Chronologicus. Cetera in subjunctis aliis indicibus quærenda sunt. Frontem vero occupat Tractatus præliminaris Historico-Chronologicus de Patriarchis Constantinopolitanis, parergis hinc inde & antidotis adversus schisma Græcum necessariis apte & abunde communitus, auctore Guilielmo Cupero.

FACULTAS R. P. PROVINCIALIS
SOCIETATIS JESU FLANDROBELGICÆ,
ET SUMMA PRIVILEGII CÆSAREI.

Cum Edictis Philippi II Hispaniarum Regis, deinde Serenissimorum Archiducum Alberti & Isabellæ, Belgii Principum, rursumque Philippi III, ac novissime Caroli II, Regum, confirmatis 2 Decembris 1692, & 19 Julii 1694, Provincialibus Societatis Jesu, per Flandrobelgicam pro tempore futuris, potestas facta sit eligendi Typographos & Bibliopolas qui, ad aliorum quorumcumque exclusionem, soli imprimere ac reimprimere & vendere possint libros & opera quælibet, rite approbata, curantibusque ejusdem Societatis Patribus edita aut porro edenda, sub consueto suæ Majestatis Privilegio, non aliter impetrando, quam in scriptis obtenta & præexhibita licentia prædicti Provincialis; idque sub gravibus pœnis, in contraventores aut aliter impressa importantes statutis, ut latius in ipsis patentibus litteris apparet: cum etiam sua Cæsarea Majestas idem valere voluerit in ditionibus, S. R. Imperio subjectis;

Ego infrascriptus, Societatis Jesu per Flandrobelgicam Præpositus Provincialis, potestate ad hoc mihi facta ab Adm. R. P. N. Præposito Generali Francisco Retz, concedo Jacobo Antonio van Gherwen facultatem sic imprimendi, & per se aliosque vendendi infrascriptum Opus, ex more nostræ Societatis (quod hisce attestor) recognitum & approbatum; videlicet, Tomum primum de Actis Sanctorum Augusti, collectis & illustratis per Joannem Bapt. Sollerium, Joannem Pinium, Guilielmum Cuperum & Petrum Boschium, Societatis nostræ presbyteros Theologos. In quorum fidem hasce, manu propria subscriptas, consuetoque nostri officii sigillo munitas, dedi Antverpiæ XXV Julii MDCCXXXIII.

GREGORIUS VAN PARYS.

SUMMA PRIVILEGII REGII.

Cæsareæ & Regiæ Catholicæ Majestatis diplomate sancitum est, ne quis, præter voluntatem Joannis Bapt. Sollerii e Societate Jesu, ejusve ad illustranda Sanctorum Acta Adjutorum & Successorum, ullo modo imprimat vel recudi faciat, ex parte vel in totum, Tomos eorumdem, de argumento illo, vel jam editos vel porro edendos; aut alibi excusos excudendosve invehat, venalesve habeat: qui secus faxit, confiscatione exemplarium, & aliis gravibus pœnis mulctabitur; ut latius patet ex litteris, Bruxellæ datis.

Signat���������LOYENS.
Et ego Joannes Bapt. Sollerius Societatis Jesu, permitto Jacobo Antonio van Gherwen, ut Tomum primum de Actis Sanctorum Augusti, meo permissu ab ipso impressum, publicet. Datum Antverpiæ XXV Julii MDCCXXXIII.

APPROBATIO ORDINARII.

Ad Augustum mensem promotum est magnum illud opus de Actis Sanctorum, cujus primum Tomum in lucem producunt scriptores iidem PP. Joannes Baptista Sollerius, Joannes Pinius, Guilielmus Cuperus & Petrus Boschius, Societatis JESU presbyteri, ea qua priores diligentia elaboratum, cum Tractatu præliminari de Patriarchis Constantinopolitanis, in quibus nihil occurrit quod non consonet fidei & bonis moribus, aut eruditorum exspectationi non respondeat. Ita testor Antverpiæ XXV Julii MDCCXXXIII.

F. G. ULLENS
Presb. Can. Schol. Offic. & Lib. Censor Antverpiæ.

PROTESTATIO AUCTORUM.

Quod identidem protestati sunt decessores nostri, in hoc de Actis Sanctorum Opere, se servatas velle Urbani Papæ VIII Constitutiones; neque suis, aliorumve huc relatis Commentariis aliud pondus tribui, quam sit hi storiæ, ab hominibus errori obnoxiis scriptæ: idem ante hunc Primum Tomum Augusti denuo protestamur.

GUILIELMI CUPERI AD TOMUM I AUGUSTI TRACTATUS PRÆLIMINARIS DE
PATRIARCHIS
CONSTANTINOPOLITANIS,
quorum series ab initio istius cathedræ usque ad ætatem nostram deducitur.

PRÆFATIO AD LECTOREM.

Reluctante ferme animo, vel invita, ut vulgo aiunt, Minerva hunc Tractatum aggressus sum, eo quod intelligerem, varios magni nominis auctores, quibus major Græcorum monumentorum supellex ad manum erat, in eodem studio versari: nam Anselmus Bandurus in præfatione ad tomum primum Imperii Orientalis sive Antiquitatum Constantinopolitanarum, quem Parisiis anno MDCCXI edidit, de hac re propositum suum explicat his verbis: Ceterum animus est, cum plus otii nactus fuero, integram de patriarchis Constantinopolitanis historiam texere, præsertim cum nemo alius huc usque id præstiterit; atque inde spero, non parum lucis ad illustrandam historiam ecclesiasticam, & præsertim rem Romanam accessurum: unde facile constabit perpetua Pontificis Maximi in omnem Ecclesiam auctoritas, & Græcorum inanis ac fastuosa ambitio. Præterea Michaël le Quien, ex sacro Prædicatorum Ordine, in quodam Opere, cui titulus erit Oriens Christianus, & Philippus Riceputus e Societate nostra in prospectu Illyrici sacri, cujus historiam edere meditatur, jam a decennio seriem præsulum Constantinopolitanorum promiserunt.

Cum interim viderem, nihil horum in lucem prodire, animum ad scribendum appuli, idque negotii credidi mihi potissimum dari, ut Chronologicam antistitum Constantinopolitanorum seriem ordinarem. Ne tamen tetricum solius chronologiæ examen lectori tædium afferret, plerumque ex scriptoribus synchronis, aut saltem ætati rerum gestarum vicinioribus, historiam chronotaxi breviter immiscui, & occurrentes nonnullas quæstiones polemice discussi. Sic sanctitatem Attici Constantinopolitani ab accusationibus Tillemontii vindicare conatus sum. Sic etiam occasione S. Macedonii atque Euphemii præsulum Constantinopolitanorum, audax quoddam ejusdem Tillemontii effatum variis argumentis impugnavi. Sic denique propter excommunicationem & absolutionem, quæ in schismatica Græcorum ecclesia etiamnum prodigiosam efficaciam plerumque habere dicuntur, contra Jacobum Goar & Nicolaum Comnenum Papadopolum fusius disputavi. Insuper, opportunitate oblata, huic opusculo inserui alia parerga, quibus historiam elucidarem, occurrentia dubia dissolverem, aut Ecclesiam Catholicam ab hæreticorum & schismaticorum calumniis vindicarem. Nunc quoque de aliis quibusdam hujus Tractatus adjunctis lectorem præmonere oportet.

Seriei antistitum præmisi dissertationem de exordio sedis Constantinopolitanæ seu Byzantinæ, quam nonnulli ab Apostolo Petro vel Andrea institutam volunt. Sed lutulentum istius opinionis fontem detexi, & variis rationibus demonstravi, primum fabulosæ illius antiquitatis auctorem plura absona comminisci de fictitiis istis Byzantii præsulibus, ita ut vix ullam fidem mereatur, quamvis S. Nicephorum Constantinopolitanum, aliosque plures Græcos fraude sua in errorem induxerit. Attamen ex diversis Græcorum catalogis antiquos istos episcopos, quos incauti quidam scriptores urbi Byzantinæ perperam affigunt, curioso lectori exhibui, eosque observationibus criticis examinavi. Denique in eadem dissertatione prævia protuli quædam testimonia ipsorum Græcorum, qui initium cathedræ Byzantinæ diu post tempora sanctorum Petri & Andreæ distulerunt.

Porro in ipsa historia chronologica præsulum Constantinopolitanorum, quos subinde patriarchas, & promiscue episcopos aut similibus nominibus appello, de Sanctis pauca dixi, quia gesta eorum copiosius relata aut referenda sunt in Opere nostro de Actis Sanctorum, ad quod lectorem remitto. Illis, quorum sanctitas utcumque dubia aut incerta est, nusquam titulum Sancti addere ausus sum, eumque ulteriori disquisitioni determinandum reliqui; at eumdem prorsus abjudicavi hæreticis aut schismaticis ejusdem ecclesiæ præsulibus, etiamsi aliqui horum in Menæis impressis aliisve Græcorum Menologiis honorifice celebrentur. Quinimo propterea in parergo peculiari ac sæpius per decursum monui, Menæis excusis, & similibus recentiorum præsertim Græcorum monumentis, caute fidendum esse.

Prioribus seculis in ipso titulo antistites heterodoxos ab orthodoxis distinxi, & nomini istius, quem hæresi infectum fuisse constabat, cognomen hæretici adjunxi, sicut etiam cognomentum schismatici Photio & Michaëli Cerulario addidi; sed post schisma Cerularii prætermisi epitheton schismatici, tum quod plerique hujus successores fuerint tales, tum quod ambigua sit aliquorum religio, quam tamen ex variis rerum ac temporum adjunctis utcumque eruere tentavi. Non egi de patriarchis Latinis, qui honorarium ecclesiæ Constantinopolitanæ titulum tantummodo gesserunt; sed Latinos antistites, qui seculo decimo tertio sedem istius ecclesiæ per quinquaginta & plures annos re ipsa occuparunt, recensui in parergo singulari, ne interrumperem continuam seriem præsulum Græcorum, qui interim eodem tempore Nicææ in Bythinia titulum cathedræ Constantinopolitanæ gerebant.

Post captam a Turcis Constantinopolim non tam scrupulose indagavi initium aut finem singulorum patriarcharum, licet seriem eorum usque ad initium seculi decimi octavi deduxerim, & tunc etiam chronologiam non omnino neglexerim. Ceterum inter digerendos annos propter silentium veterum auctorum nonnumquam in tenebris palpandum ac conjecturis indulgendum fuit. Quare vix dubito, quin alii me feliciores, ac Græca supellectile instructiores, facilius eas tenebras dissipaturi sint. Interea viros eruditos rogatos volo, ut me libere corrigant, sicubi a veritate aberravero, & saltem conatum hunc qualemcumque æqui bonique consulant. Hæc sunt præcipua, de quibus curiosum lectorem præmonendum existimavi.

CATALOGUS CHRONOLOGICUS
Patriarcharum Constantinopolitanorum a sancto Metrophane usque ad Cyprianum, qui post annum Christi MDCCVI in illa cathedra sedere cœpit.

CATALOGUS ALPHABETICUS
eorumdem patriarcharum Constantinopolitanorum.

AD HISTORIAM CHRONOLOGICAM PATRIARCHARUM CONSTANTINOPOLITANORUM
DISSERTATIO PRÆVIA
DE EXORDIO CATHEDRÆ CONSTANTINOPOLITANÆ, SEU POTIUS BYZANTINÆ.

§ I. An S. Petrus, an S. Andreas, primum Byzantii episcopum constituerint.

Eminentissimus Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi XLIV num. 12 existimat, [Ecclesiam Byzantinam ab Apostolo Petro institutam esse,] primum Byzantii episcopum ab apostolo Petro constitutum fuisse. Hanc opinionem eruit ex litteris Agapeti Papæ, Constantinopoli scriptis ad Petrum patriarcham Hierosolymitanum de depositione Anthimi & subrogatione Mennæ in sede Constantinopolitana, quæ lectæ sunt in concilio Constantinopolitano sub Menna, & in quibus apud Labbeum nostrum tom. 5 conciliorum col. 47 ad commendationem Mennæ leguntur sequentia: Et hoc dignitati ejus (Mennæ scilicet) additum esse credimus, quod a temporibus Petri apostoli, nullum alium umquam Orientalis ecclesia suscepit episcopum, manibus nostræ Sedis ordinatum. Et forsitan vel ad demonstrationem laudis ipsius, vel ad repellendos inimicorum insultus res tanta contigit; ut illis ipse similis esse videatur, quos in his quandoque partibus ipsius Apostolorum primi electio ordinavit. Ex hac, inquam, epistola doctissimus Cardinalis primam Byzantinæ cathedræ erectionem Petro præ Andrea attribuit.

[2] At, salva tanti viri pace, non video, quomodo ex his Romani Pontificis verbis istud necessario sequatur: [perperam eruit Baronius ex litteris Agapeti Papæ,] Agapetus enim non loquitur expresse de ecclesia Constantinopolitana; sed tantummodo simpliciter dicit, quod orientalis ecclesia a temporibus Petri apostoli nullum alium umquam acceperit episcopum a Romanis Pontificibus ordinatum. Dum igitur asserit, Mennam esse similem illis, quos in his quandoque partibus princeps Apostolorum ordinavit, id juxta antecedentem expressionem commode de partibus Orientalibus intelligi potest. Unde si Petrus in Ponto, Bithynia, aliisve regionibus orientalibus, ubi Euangelium prædicavit, quosdam episcopos consecraverit, vera est Agapeti assertio, quamvis Byzantium tribus primis Ecclesiæ seculis nondum episcopali dignitate fulgeret. Adde, quod ex nullis antiquis monumentis probari possit, Petrum aliquando venisse Byzantium; etsi alia istius Apostoli itinera usque ad ejusdem Romanam commorationem a Luca in Actibus Apostolorum vel a veteribus auctoribus describantur.

[3] Præter alia explicationi nostræ favet Nicolaus I Papa, [cum Nicolaus I Papa testetur,] qui apud Labbeum tom. 8 conciliorum col. 545 & sequenti, in Responsis ad consulta Bulgarorum cap. 92 sic scribit: Desideratis nosse, quot sint veraciter patriarchæ. Veraciter illi habendi sunt patriarchæ, qui sedes apostolicas per successiones pontificum obtinent, id est, qui illis præsunt ecclesiis, quas Apostoli instituisse probantur; Romanam videlicet, & Alexandrinam, & Antiochenam. Romanam, quam sanctorum principes Apostolorum Petrus ac Paulus & prædicatione sua instituerunt, & pro Christi amore, fuso proprio sanguine, sacraverunt: Alexandrinam, quam Euangelista Marcus, discipulus & de baptismate Petri filius, a Petro missus instituit, & domino Christo cruore dicavit: Antiochenam, in qua conventu magno sanctorum facto, primum fideles dicti sunt Christiani, & quam beatus Petrus, priusquam Romam veniret, per annos aliquos gubernavit.

[4] [neminem ex Apostolis eam instituisse.] Constantinopolitanus autem & Jerosolymitanus antistites, licet dicantur patriarchæ, non tantæ tamen auctoritatis, quantæ superiores existunt: Nam Constantinopolitanam ecclesiam nec Apostolorum quisquam instituit, nec Nicena synodus, quæ cunctis synodis celebrior & venerabilior est, ejus mentionem aliquam fecit; sed solum, quia Constantinopolis nova Roma dicta est, favore principum potius, quam ratione, patriarcha ejus pontifex appellatus est. Hierosolymitanus autem præsul, licet & ipse patriarcha dicatur, & secundum antiquam consuetudinem ac Nicænam synodum honorandus sit; salva tamen metropoli propria dignitate: sed & in eadem sancta & magna synodo nequaquam Jerosolymitanus, sed Æliæ episcopus dicitur. Nolui hic more aliorum verba, quæ litteris majusculis expressa sunt, a reliquo textu avellere ac mutila exhibere, ne videar lectori velle imponere: nam scio, huic auctoritati utcumque responderi posse, si totus textus mature expendatur. Nemo tamen inficiari potest, Nicolaum Papam expositioni nostræ favere, dum rotunde negat, Constantinopolitanam ecclesiam a quoquam Apostolorum institutam fuisse. Sed hanc singularem Baronii opinionem validioribus argumentis refutabimus, dum eadem opera refellemus alteram quorumdam auctorum sententiam, de qua nunc agendum est.

[5] Nicephorus Callistus tom. 1 Hist. eccles. lib. 8 cap. 6 erectionem cathedræ Constantinopolitanæ sancto Andreæ apostolo ita adscribit: [Neque S. Andreas primum Byzantii episcopum ordinavit,] Verum enimvero hoc loco faciendum mihi omnino videtur, ut altius ab ipsis Apostolis repetitos Byzantios episcopos recenseam, & veluti sacram quamdam inscriptionem historiæ huic adjiciam. Andreas Domini apostolus Thraciam, Macedoniam, & Euxinum provincias sortitus, Byzantii Christum prædicavit. Et cum a Zeuxippo, tyrannidem tum ibidem tenente, ad cædem quæreretur, Argyropolim transiit, atque ibi biennium conventus agens, permultos ad Christi fidem pertraxit. Ceterum sacra eo loco fundata æde, & Stachy apostolo episcopo ordinato, Sinopen concessit. Stachys, sacro eo munere annis sedecim administrato, ibidem sepultus Onesimum habuit successorem. Deinde seriem eorumdem præsulum pergit texere usque ad tempora Constantini Magni imperatoris, qui Byzantium ita auxit atque ornavit, ut ab ipso Constantinopolis nomen acceperit. Nicephorus Callistus hanc antistitum seriem videtur descripsisse ex Nicephoro patriarcha Constantinopolitano, qui & ipse sua hausit ex antiquiori fonte, quem postea investigabimus. Utrumque Nicephorum secuti sunt passim recentiores Græci, & quidam Latini, inter quos est R. P. Ambrosius Gardebosc, Carmelita Gallus, qui in Synopsi historiæ ecclesiasticæ tom. 1 lib. 2 dissert. 2 quæst. 1 fundationem sedis Constantinopolitanæ sancto Andreæ attribuit.

[6] Cardinalis Baronius, Cangius, Bandurus, aliique viri eruditi hanc recentiorum Græcorum traditionem passim explodunt, [ut colligitur ex silentio] & contra illam silentium veterum scriptorum allegant. Nos ei potissimum opponimus silentium Eusebii Cæsariensis, qui tamen lib. 1 Hist. eccles. cap. 1 præfatur, se sanctorum Apostolorum successiones ac temporum seriem a Christo nato usque ad suam ætatem describere, atque inter alia eos recensere, qui præcipue in celeberrimis civitatibus … ecclesiæ non sine laude præfuerint, & qui subinde per ordinem temporum sua quisque ætate verbum Dei vel voce vel scriptis prædicaverint, & qui pro religionis defensione tormenta ac mortem ipsam perpessi fortissime certaverint. Tum non multo post repetit, se, si non omnium, illustrissimorum certe Servatoris nostri Apostolorum successiones in iis ecclesiis, quæ etiamnum celeberrimæ habentur, posteritatis memoriæ commendare.

[7] Jam vero quis post Petrum illustrior Andrea, qui in Apostolorum serie apud Matthæum cap. 10 ℣ 2 collocatur secundo loco? [Eusebii Cæsariensis,] Quæ autem tempore Eusebii civitas fuit celebrior Constantinopoli? Præterea an nulli fuerunt ex episcopis Byzantinis, qui verbum Dei vel voce vel scriptis prædicaverint? An nullus eorum in tot persecutionibus palmam martyrii obtinuit, qui ab Eusebio commemorari posset? An ullo modo fit verisimile, quod Eusebius, qui ad Constantini ejusque urbis laudem multa conscripsit, taciturus fuisset præcipuam gloriam, quæ ex antiquitate fidei ac cathedræ, per Petrum vel Andream institutæ, in urbem Constantinopolitanam redundasset? Cum igitur Eusebius siluerit hæc omnia, quæ tamen amplam aptamque scriptioni ejus materiam suppeditabant, ex hoc silentio contra utramque memoratam opinionem validum, ut putamus, argumentum attulimus. Hæc pluribus confirmata vide ad diem IV Junii in commentario historico de Actis S. Metrophanis § 6.

[8] [& probatur testimonio S. Leonis I Papæ,] Sed ne solo argumento negativo rem conficere velle videamur, addo testimonium S. Leonis Magni Pontificis, qui in epistola, Marciano imperatori scripta, apud Labbeum tom. 4 conciliorum col. 847 de ambitione archiepiscopi Constantinopolitani hæc habet: Satis sit prædicto (scilicet Anatolio, qui cathedram suam Constantinopolitanam ad secundum dignitatis locum evehi cupiebat) quod vestræ pietatis auxilio & mei favoris assensu, episcopatum tantæ urbis obtinuit. Non dedignetur regiam civitatem, QUAM APOSTOLICAM NON POTEST FACERE SEDEM; nec ullo speret modo, quod per aliorum possit offensiones augeri. Videtur S. Leo per apostolicam sedem hic talem cathedram intelligere, qualem Tertullianus in libro de Præscriptionibus contra hæreticos cap. 32 indicat his verbis: Edant ergo origines ecclesiarum suarum; evolvant ordinem episcoporum suorum, ita per successiones ab initio decurrentem, ut primus ille episcopus aliquem ex Apostolis vel apostolicis viris, qui tamen cum Apostolis perseveraverit, habuerit auctorem & antecessorem: hoc enim modo ecclesiæ apostolicæ census suos deferunt. Sicut Smyrnæorum ecclesia Polycarpum ab Joanne consecratum refert &c. Videtur, inquam, S. Leo apostolicam sedem hoc sensu accipere: quamvis enim Tertullianus deinde eodem capite loquatur de recentioribus ecclesiis, quæ non minus apostolicæ deputantur pro consanguinitate doctrinæ, tamen posterior hæc significatio in litteris S. Leonis locum non habet, ut controversiam inter ipsum & antistitem Constantinopolitanum expendenti patebit.

[9] [qui Marciano imperatori respondet,] Præterea dum Patres concilii Chalcedonensis præsuli Constantinopolitano secundum post sedem Romanam locum concedunt, non recurrunt ad Andream institutorem, sed ad regiæ civitatis præstantiam: neque opponunt legatis Pontificiis, huic decreto contradicentibus, antiquam Byzantinæ cathedræ originem, ex qua aliquo modo potuissent elicere, secundum locum deberi huic ecclesiæ, quæ a secundo Christi Apostolo fuerat instituta. Nihil simile allegarunt illi, aut alii, qui hoc concilii Chalcedonensis decretum a Pontifice Romano probari cupiebant, ut etiam satis liquet ex litteris Marciani imperatoris, qui in collectione Romana bipartita Holstenii part. 1 pag. 105 & sequenti Leonem Papam inter alia sic rogat: Quoniam vero & hoc statutum est, ut ea quæ centum quinquaginta sanctissimi episcopi sub divo Theodosio Majore de honore venerabilis ecclesiæ Constantinopolitanæ statuerunt, & quæ nunc a sancta synodo de eadem re statuta sunt, firma serventur; scilicet, ut post sedem Apostolicam Constantinopolitanæurbis antistes secundum obtineat locum, quoniam & eadem splendidissima civitas junior Roma nuncupatur, dignetur Sanctitas tua etiam huic parti proprium adhibere consensum, quamvis reverentissimi episcopi, qui tuæ religionis vicem agentes ad sanctam synodum convenerunt, contradixerint. Vehementer enim prohibebant de hac venerabili ecclesia a synodo aliquid ordinari.

[10] Pontifex in eadem Holstenii collectione part. 1 pag. III Marciano post alia sic respondet: [ecclesiam Constantinopolitanam non esse Apostolicam;] Apud Christianum & vere religiosum, vereque orthodoxum principem loquor; multum Anatolius episcopus proprio detrahit merito, si illicito crescere optat augmento. Habeat, sicut optamus, Constantinopolitana civitas gloriam suam ac protegente dextera Dei diuturno clementiæ vestræ fruatur imperio. Alia tamen ratio est rerum secularium, alia divinarum: nec præter illam petram, quam Dominus in fundamento posuit, stabilis erit ulla constructio. Propria perdit, qui indebita concupiscit. Satis sit prædicto, quod vestræ pietatis auxilio & mei favoris assensu episcopatum tantæ urbis obtinuit. Non dedignetur regiam civitatem, QUAM APOSTOLICAM NON POTEST FACERE SEDEM &c. An Marcianus imperator vel Anatolius antistes Pontifici Romano non respondisset, sedem Constantinopolitanam esse apostolicam, & ab Andrea apostolo institutam? An Patres concilii Chalcedonensis, aliive Græci, qui ecclesiam Constantinopolitanam quoquo modo extollere desiderabant, tacuissent hanc ejus prærogativam, quæ intentioni eorum tantopere favebat?

[11] Opinio nostra contra Græcos recentiores ulterius confirmatur ex facto, [quod etiam confirmatur] quod S. Gregorio Nazianzeno contigit: cum enim sanctus ille ad cathedram Constantinopolitanam evectus esset, quidam invidi id ægre tulerunt, atque inter alia multa ipsi objecerunt, quod esset advena & peregrinus. Sanctus præsul hanc cavillationem diluit respondendo, S. Andream prædicasse in Epiro, ubi etiam erat extraneus. At nonne magis ad rem dixisset, S. Andream in Thracia & Byzantii peregrinum fuisse, si eum illic prædicasse credidisset? Nonne aptius ora obloquentium obturasset episcopus Constantinopolitanus, si primum cathedræ Constantinopolitanæ institutorem etiam extraneum fuisse ostendisset?

[12] Juverit ipsummet sanctum virum audire, qui oratione 25 in Græco-Latina Jacobi Billii editione tom. 1 pag. 437 hanc rem ita narrat: [ex verbis S. Gregorii Nazianzeni,] At etiam peregrinum & exterum præconem habemus, dicet fortasse quispiam ex his, qui nimis circumscripti & carni dediti sunt. Tum pagina sequente huic cavillationi sic respondet: Quid? Nonne Apostoli peregrini fuerunt? Nonne multarum nationum atque urbium hospites, in quas divisi sunt, ut Euangelium quaquaversum curreret, nec quidquam triplicis luminis expers esset ac veritatis luce minime perfusum, adeo ut iis etiam, qui in tenebris ac mortis umbra sedebant, ignorantiæ caligo discuteretur. Audi quid Apostolus dicat: Ut nos, inquit, ad gentes; illi autem ad circumcisionem. Sit sane Petri Judæa: Quid Paulo cum gentibus commune, Lucæ cum Achaia, Andreæ cum Epiro, Joanni cum Epheso, Thomæ cum India, Marco cum Italia? Quid ceteris omnibus cum iis, ad quos profecti sunt? Quare aut illos etiam objurga, aut mihi quoque ignosce, aut ostende, cum veræ doctrinæ potissimam curam geras, ex insulsis tantum nugis tibi calumniam strui. Haud dubie Gregorius Nazianzenus hic silet de Byzantina S. Andreæ prædicatione aut ejusdem cathedræ institutione, quæ tamen ad scopum ejus maxime pertinuisset, quia eo tempore talis traditio nondum exstabat.

[13] [cujus auctoritatem adversarius quidam frustra eludere nititur.] Ambrosius Gardebosc in supra memorato opere pag. 75 hic miserum quærit effugium, atque isti argumento respondet in hunc modum: Si autem quæratur cur de Epiro potius, quam de Thracia, aut etiam de Achaia, ubi crucifixus interiit, mentionem fecerit Gregorius, respondendum existimo, Epirum prius, quam Thraciam & Achaiam ipsi in mentem venisse. At quis facile credat, Gregorium oblitum fuisse Thraciæ, in qua tunc Thraces alloquebatur? Quis credat, eum non meminisse sedis Constantinopolitanæ, de qua in ipsa urbe Constantinopolitana sermonem habebat? Adde, quod Gregorius Nazianzenus procul dubio mature præmeditatus fuerit, quomodo hac oratione calumniatoribus suis optime responderet. Nunc danda est notitia auctorum, qui ab Apostolo Andrea continuam præsulum Byzantinorum seriem texuerunt, atque detegendus fons, ex quo illi hanc opinionem hauserunt.

§ II. Quinam continuam præsulum Byzantinorum seriem ab Andrea apostolo deduxerint, & ex quo fonte illam hauserint.

Inter scriptores Græcos, quorum certam ætatem novimus, [S. Nicephorus Constantinopolitanus,] primus est S. Nicephorus, patriarcha Constantinopolitanus, qui in Chronographia compendiaria, post Chronographiam Georgii Syncelli Parisiis anno MDCLII Græco-Latine impressa, catalogo decessorum suorum pag. 412 hunc præfigit titulum: Universi Byzantii episcopi a Christi & Apostolorum temporibus. Deinde eumdem sic exorditur: Andreas Apostolus, cum Byzantii prædicaret, oratorium Argyropoli trans portum exstruxit, & ejus urbis episcopum ordinavit Stachym, cujus Paulus epistola scripta ad Romanos meminit. Ita quidem S. Nicephorus, qui in hac re antiquiorem quemdam impostorem incaute secutus est, ut per decursum videbimus.

[15] Ne quis autem terreatur auctoritate hujus sancti scriptoris, [quem Baronius hoc loco deserit,] audiat Baronium, qui in Annalibus ad annum Christi XLIV num. 12 post relata Agapeti Papæ verba, quæ nos superius explicuimus, sic concludit: Hæc Agapetus, cujus auctoritatem, in synodo, præsertim œcumenica recitatam, majoris esse ponderis existimamus, quam recentiorum Græcorum, ut Nicephori vel aliorum, qui dixerunt eas ecclesias ab Andrea apostolo institutas, ab eodemque episcopos illis datos; quod recentiores Græcorum in Menologio & uterque Nicephorus, ille episcopus Constantinopolitanus in Chronico, & alter cognomento Callistus tradiderunt. Deinde ad annum Christi CCCXIV num. 94 iterum de eadem re sic agit: Nicephorus tamen Callistus, nec non Nicephorus episcopus Constantinopolitanus seriem texunt ejusdem civitatis episcoporum ab ipsorum Apostolorum tempore, in hunc fere modum ab Andrea exordientes. Tum refert communem præsulum Byzantinorum catalogum, post quem num. 96 de istius opinionis fundamento sic judicat: Huc usque uterque Nicephorus desuccessione episcoporum usque ad Metrophanem: idque totum conati sunt illi, ut demonstrarent, Byzantinam ecclesiam apostolicam esse, cum nemo umquam antiquorum id dixisse reperiatur: nam revera Byzantina ecclesia, ut testatur Gelasius, non tantum apostolica sedes non erat, sed ne metropolis quidem, sed parochia tantum Heracleensis ecclesiæ. Quamvis hic Baronio in deserenda Nicephori patriarchæ auctoritate consentiam; liceat tamen illum obiter interrogare, an ecclesia Byzantina juxta sensum Græcorum non fuisset apostolica, si eam Petrus apostolus instituisset, ut ipsemet opinatur?

[16] Jus Græco-Romanum, quod Francofurti anno MDXCVI Græco-Latine impressum est, [collector juris Græco-Romani,] circa finem libri quarti tom. 1 a pag. 296 alterum eorumdem episcoporum catalogum exhibet, illumque ab Andrea apostolo usque ad patriacham Josephum, antea Galesii abbatem, deducit. Cum vero Josephus ille post medium seculi XIII Constantinopolitanam sedem occupaverit, conjicio, istum catalogum eo tempore collectum fuisse. Sic etiam suspicor, similem catalogum, quem Labbeus noster in Apparatu historiæ Byzantinæ pag. 36 Græce ex codice Ms. edidit, circa medium seculi XV conscriptum esse, quia desinit in Josepho patriarcha, qui Florentiæ tempore concilii ibidem celebrati diem obiit. Porro hunc deinceps appellabimus catalogum Ms. Labbeanum ad distinctionem alterius, ab eodem Labbeo Græce ibidem pag. 35 editi, qui a Metrophane incipit, & carmine Iambico conscriptus est, quem propterea sub nomine catalogi metrici postea citabimus.

[17] Præter hos anonymos scriptores Nicephorus Callistus ab apostolo Andrea usque ad sua tempora concinnavit aliam antistitum Constantinopolitanorum seriem, [Nicephorus Callistus,] quam supra laudatus Bandurus lib. 8 Antiquit. Constantinop. a pag. 191 ex codice Ms. nuper Græco-Latine vulgavit, & de qua in præfatione ad tomum 1 Imperii Orientalis pag. X sic præmonet: Secundo loco habetur catalogus patriarcharum CP. a Nicephoro Callisti conscriptus; qui nunc primum in lucem prodit a nobis Latine versus, & notis chronologicis ac historicis illustratus. Exstat autem in codice Ms. bibliothecæ regiæ num. 3502, adeo exeso ac detrito charactere conscriptus, ut non absque magna difficultate legi possit; imo pagina prima nonnulla verba penitus deleta comparent, quæ quidem ex aliis catalogis supplemus, &, ut ab aliis distinguerentur, uncinis inclusimus… Hic autem catalogus patriarcharum CP. a Nicephoro Callisti conscriptus, qui mihi accuratissimus videtur, desinit in Joannem, qui & Cosmas dicitur, Sozopolitanum, qui quidem inauguratus fuit patriarcha post Athanasium anno Christi MCCXCIV, & e sede sua pulsus fuit MCCCIV. Quæ Bandurus hic in prima istius Ms. codicis pagina uncis includere aut omittere coactus fuit, ex ecclesiastica ejusdem Nicephori Callisti historia lib. 8 cap. 6 etiam suppleri poterant, ut postmodum videbitur.

[18] Circa medium seculi XVII Matthæus Cigala & Philippus Cyprius ab Andrea quoque usque ad sua tempora continuam episcoporum Byzantinorum & patriarcharum Constantinopolitanorum seriem perduxerunt. [aliique Græci, qui initium sedis Byzantinæ S. Andreæ attribuunt,] De his vero laudatus Bandurus in præfatione tomi primi pagina proxime citata sic loquitur: Quartum locum tenet catalogus patriarcharum CP. ex nova variarum historiarum synopsi Matthæi Cigala a nobis descriptus, quem quidem, quod sit diversus ab aliis, Latinum fecimus atque hic edidimus. Desinit autem hic catalogus in Neophytum illum, qui ex Heracleensi episcopo creatus fuit patriarcha CP. anno Christi MDCXXXVI. Quinto loco habetur Philippi Cyprii magnæ ecclesiæ protonotarii libellus, qui continet catalogum patriarcharum Constantinopolis; & sedes episcoporum, quæ sub iis olim fuere hodieque permanent, ex variis libris chronicis, qui exstant, collectus; quem pro more nostro emendatum proferimus… Quam vero imperfecti sint catalogi Patriarcharum CP. editi a Matthæo Cigala & Philippo Cyprio, & maxime post Athanasium ad captam usque a Turcis urbem, in commentariis nostris monuimus. Quamvis recentiores hi scriptores in rebus antiquis exiguam fidem obtineant, tamen usui esse poterunt, ubi de sua ætate loquuntur.

[19] [secuti sunt antiquiorem fabulatorem Græcum,] Hactenus enumerati auctores Græci circa primos Byzantii episcopos secuti sunt vetustiorem quemdam fabulatorem, qui sub nomine Dorothei martyris hanc sedis Constantinopolitanæ antiquitatem confinxit, & cujus scripta inserta sunt Chronico paschali, quod Cangius anno MDCLXXX Parisiis Græco-Latine vulgavit. Non opus esse arbitror, ut hic operose probem, istud scriptum Dorotheo affictum esse, cum de ea re passim consentiant eruditi bibliographi, quorum judicium in libris ubique obviis videri potest. Porro ipse auctor tempus & causam fictionis suæ satis prodit, dum in editione Cangiana pag. 434 post enumeratos Byzantii episcopos usque ad seculum IV hæc subjungit: Hæc ab omni virtutum genere insigni Dorotheo in commentariis Latinis relicta, a nobis excerpta sunt, Philoxeno & Probo consulibus (id est anno Christi DXLV, duobus circiter post Dorotheum seculis) quando Constantinopolim venit Joannes Romæ episcopus: persuasus enim ab urbis archiepiscopo, ut secum in Christi natalitio sacris operaretur, id facere renuit, nisi ante urbis episcopum primus ipse sacra faceret, utpote Roma ante urbem Constantinopolitanam episcopum nacta. Ex hisce igitur oborta contentione, convenere Constantinopolitani, ostendereque ex magni Dorothei commentariis, Romano antiquiorem esse episcopatum Constantinopolitanum. Joannes quidem Romanorum episcopus Dorothei scripta vera esse asseruit; præferri tamen se debere, quod Principis Apostolorum locum teneret, contendit: cujus tandem rei gratia prærogativa ipsi est concessa, non autem quod Romanus episcopatus ante Constantinopolitanum præexstiterit.

[20] [ut ipsimet hæterodoxi,] Hæc lubuit homini Græco in gratiam sui patriarchæ nobis Græca fide obtrudere, ut ne ipsi quidem heterodoxi dissimulare potuerunt; qui tamen alias in sedem Romanam iniquiores esse atque Græcorum fastui ac rebellioni favere consueverunt. Inter illos Guilielmus Cave Anglus in Historia litteraria, anno MDCXCIV Genevæ recusa, pag. 88 & sequenti, sic ad rem nostram scribit: Totius imposturæ originem ex ipso fragmento eruere licet; quæ non alia videtur, quam πολυθρύλλητος illa inter sedem Romanam & Constantinopolitanam de πρωτοκαθεδρίᾳ contentio. Deinde post relatas quasdam inter Pontifices Romanos & patriarchas Constantinopolitanos controversias ita pergit: Tandem sub Justino seniore pax quædam inter utriusque sedis episcopos resarcita est, lite tamen non usquequaque sedata: cum enim anno DXXV Joannes Papa a Theodorico Gothorum rege Constantinopolim missus esset, cum episcopo Constantinopolitano sacra facere renuebat, nisi ipse prior celebraret: nec teste Nicephoro (is est Nicephorus Callistus, qui lib. 17 cap. 9 de hac re agit, & cui Caveus in margine Chronicon Marcellini adjungit) regiæ urbis antistiti assidere voluit; sed ut Apostolicæ sedis prærogativam tueretur, supra episcopum Constantinopolitanum etiam in ecclesia patriarchali in throno collocabatur.

[21] Hac occasione recruduit controversia, Joanne Sedis suæ Apostolicam dignitatem & antiquitatem obtendente: [alioquin fastui Græcorum contra Romanam Ecclesiam favere soliti,] Constantinopolitanus e contra ecclesiæ suæ prioritatem strenue asserebat, eamque a sancto Andrea apostolo fundatam, antequam ipse Petrus Romam veniret. Quæstione igitur hac de re mota, teste ipsomet anonymo nostro, prolata sunt hæc monumenta Dorotheana; unde argumenta hauserunt Constantinopolitani ad probandam ecclesiæ suæ vetustatem, eam Romana antiquiorem esse contendentes. Quin hac occasione primum conficti sint sub Dorothei nomine hi commentarii, nemo, opinor, prudens denegabit; & forsan ideo Latine scriptos esse prætendebat impostor, ut Joannem Romanum fortius argumentum stringeret. Huc denique spectant, quæ de martyribus Byzantinis, reliquiarum illuc translatione, ædibus sacris, etiam primis hisce nascentis Christianismi temporibus, inibi magnifice exstructis, aliisque, quæ ad sedis Byzantinæ dignitatem evehendam faciebant, auctor noster splendide fabulatur.

[22] Hinc liquet, ex quibus tabulis catalogos suos præsulum Byzantinorum ab Andrea apostolo usque ad Metrophanem, [fateri coguntur:] Constantini Magni æqualem, deprompserint Nicephorus patriarcha Constantinopolitanus in Chronographia & Nicephorus Callistus lib. 8 cap. 6; nempe ex auctore nostro, quocum ad amussim conveniunt, uno aut altero errore in annorum numeris excepto: quin & Nicephorus Callistus integram auctoris nostri periodum bene longam ad verbum transcripsit. Eamdem fere episcoporum successionem exhibet series illa patriarchalis, quæ exstat juris Græco-Romani libro IV pag. 296. Ab his in paucis recedit Philippi Cyprii, protonotarii Constantinopolitani catalogus patriarcharum Constantinopolitanorum sive CHRONICON, ceu vocatur, ecclesiæ Græcæ a Nicolao Blancardo non ita pridem Græce & Latine editum. Igitur hæc Constantinopolitanæ ecclesiæ traditio, quam posteriores incaute vel avide scriptis suis inseruerunt, orta est ex æmulatione Græcorum adversus sedem Romanam, ut censet heterodoxus Caveus, cujus judicium in hac re suspectum esse non debet.

[23] Sed redeamus ad ignotum fabulatorem, qui in jam dicta Chronici paschalis editione pag. [imo causam suæ fictionis nimis aperte prodit] 435 scopum figmenti sui rursus manifestat his verbis: Hæc in Latinis suis commentariis ex Græcorum & Judæorum scriptis collecta nobis tradidit Dorotheus, quæ quidem velut bona & probe accepta simul congesta in publicum emisimus, ut vel inde Constantinopolitani episcopatus pateret initium. Tandem pagina sequenti post relatas quasdam fabulas, quarum nulla apud Eusebium aliosque veteres sit mentio, commentarium suum ita concludit: Procopius quidam presbyterii dignitate donatus, vitæ sanctitate ac eloquentia præstans, & in omni circa disciplinas concinnitate & experientia semper versatus, cum in historicos sanctissimi & beatissimi episcopi & martyris Dorothei commentarios incidisset, hæc omnia scriptis nobis reliquit. Gratias igitur agamus illius laboribus & immortali memoriæ nunc & semper & in secula seculorum. Amen. Ex his colligo, Procopium quemdam sub nomine Dorothei hæc confinxisse, vel alium anonymum sub nomine Dorothei ac Procopii ea vulgasse.

[24] [ignotus & imperitus fabulæ auctor] At parum refert, uter fuerit primus fabulæ auctor, de quo memoratus Caveus in mox citata Historiæ litterariæ editione pag. 88 sic disserit: Quis umquam ex scriptoribus ecclesiasticis, qui primis his seculis floruerunt, synopsis hujus Dorotheanæ meminerit, imo vel ex iis, qui scriptorum ecclesiasticorum catalogos nobis ex professo tradiderunt? Quis nisi bardus & cui vix sanum sinciput, Dorotheum, hominem Græcum, & Tyri inter Phœnices antistitem, commentarios suos Latino sermone conscribentem nobis sisteret? Restat igitur, vel anonymum nostrum hæc confinxisse, vel saltem a Procopio presbytero suo conficta in lucem evulgasse. Unde pro more omnium pene impostorum, hæc diu incognita latuisse fingit, nec nisi duobus pene integris post Dorothei mortem seculis orbi innotuisse. De hoc Dorotheo, cui quædam opuscula perperam adscribuntur, videri possunt Acta nostra tom. 1 Junii a pag. 434, ubi Henschenius gesta & scripta illius sancti Martyris commentario historico illustravit.

[25] [ut eruditissimus Cangius recte observavit.] Juverit coronidis loco audire eruditissimum Canguim, qui in notis ad Chronicon suum paschale pag. 524 de tota hac re sic judicat: Conficta sunt ab otiosis & malæ fidei Græculis, qui Romæ veteris primatum iniquo ferentes animo, Novæ prærogativam quavis ratione asserere semper sunt adnixi. Atque id sane consilii satis aperit ille, a quo confictus est, quique suam ætatem prodit, ὑποβολιμαῖος ille Dorotheus, dum post recensitos LXX Christi discipulos, Byzantiis longe ante, quam Romanis Christianam fidem prædicatam fuisse probare contendit, indeque Constantinopolitano episcopo primas partes deberi conficit, captata exhinc occasione Byzantiorum episcoporum ab eorum primo Stachy ad Metrophanem usque catalogum & seriem pertexendi, vel etiam forte confingendi: qui quidem licet prorsus, ut diximus, confictus sit, futilis tamen auctoris apud Græculos ea invaluit auctoritas, ut pro vero habitus sit ac genuino, adeo ut hunc Nicephorus ipse Constantinopolitanus patriarcha in suam Chronologiam eadem omnino serie retulerit, licet totus iste tractatus insulsis narrationibus, ac ridiculis anachronismis, ut dixi, ubique scateat. Quod Cangius de anachronismis ac falsis narrationibus hic generatim asserit, nos jam singillatim ostendere conabimur, ne quis imposterum insulsis hujusmodi Græcorum monumentis incaute fidem adhibeat.

§ III. Deteguntur varia Græci impostoris figmenta, & examinatur series præsulum Byzantinorum, qui ante Metrophanem sedisse dicuntur.

Anonymus fabulator vel Procopius, quem etiam pseudo-Dorotheum interdum appellabimus, [Præter alias ineptias fabulator Græcus] post longum proœmium & ineptam battologiam, in Cangiana Chronici paschalis editione primum pag. 431 narrationem suam serio auspicari videtur his verbis: Andreas quippe in Pontum trajiciens, Byzantiis Christum annuntiare decrevit. At cum ea tempestate vir insigni crudelitate Zeuxippus locum illum tum regeret, quotquot ex advenis Byzantium appellebant, priusquamquam ingrederentur, an Christum colerent, rogabat, permisso postea, si negarent, urbis ingressu; si vero Christum quispiam confiteretur, confestim in vincula conjiciebatur, ac deinde pedibus manibusque ligatis in mare præcipitari jubebatur. Verum eminentissimus Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi XLIV num. 31 de hac Græcorum assertione tale fert judicium: Sed fide nutant hæc ob apertum mendacium de Zeuxippo tyranno: nullus enim incumbebat tempore Claudii tyrannus in Thracia, quam provinciam præses summa pace moderabatur. Cum tamen hæc Baronii censura Tillemontio tom. 1 Monument. eccles. pag. 589 & Gardeboscio tom. 1 Hist. eccles. pag. 74 non satis certa videatur, de ea operose non disputo, sed ad evidentiora figmenta progredior.

[27] Pseudo-Dorotheus apud Cangium pag. 432 ita pergit: [tempore S. Andreæ locum Byzantio vicinum vocat Argyropolim,] Qua quidem audita crudelitate, Byzantium præternavigans Andreas, in ea Thraciæ parte, quæ Byzantio adjacet, stadio circiter uno ab Argyropoli, per biennium constitit, coacto illic legis ac veritatis amantium hominum cœtu. Duobus igitur circiter millibus ibi collectis, erectoque Argyropoli Christo altari, ac Stachy constituto episcopo, Sinopen Ponti perrexit. Imprimis hic aures meas offendit recentius Argyropolis nomen, quod infra etiam aliquoties recurrit. Quæ enim fuit tempore S. Andreæ ista Argyropolis, de qua nullus geographus aut historicus quatuor primis Ecclesiæ seculis meminit? Imo si ostendero, huic loco prope Byzantium seu Constantinopolim primum ineunte seculo V tale nomen fuisse inditum, quam fidem adhibebimus Procopio, sive anonymo auctori, qui sese hæc & similia in Dorotheo invenisse affirmat?

[28] Audiamus igitur Socratem, seculi V scriptorem, qui lib. 7 Hist. eccles. cap. 25 in editione Valesiana pag. 366 de hujus appellationis origine ita scribit: [qui tantum seculo 5 ita appellari cœpit,] Idem (nempe Atticus episcopus Constantinopolitanus, qui seculo V floruit) præterea in nominibus imponendis elegans fuit ac venustus. Navale quidem in ostio Ponti Euxini situm, quod ab ultima vetustate φαρμακεὺς dicebatur, ipse θεραπείαν nominavit, ne forte Collectas illic celebrans, locum illum infami vocabulo appellaret. Aliud quoque suburbanum Constantinopoleos Argyropolim cognominavit ob hanc causam: vetus navale est Chrysopolis in capite Bosphori sita, cujus mentionem faciunt cum alii veteres historiæ scriptores, tum Strabo & Nicolaus Damascenus, & admirandus ille Xenophon in libro sexto de expeditione Cyri. Idem in libro primo rerum Græcarum ait, Alcibiadem, cum eam muro cinxisset, decimæ portorium in ea exegisse: nam ex Ponto navigantes illic decimam pendere cogebantur. Atticus igitur cum locum, e regione Chrysopoleos situm, gratum imprimis & amœnum esse cerneret, consentaneum esse dixit, ut Argyropolis nominaretur; quod ab eo dictum, statim cognomentum loco indidit. Hæc socrates Attico coævus. Unde liquet, hunc locum seculo V dumtaxat appellationem Argyropoleos accepisse. Quomodo igitur Dorotheus, Tyri episcopus, qui circa medium seculi IV martyrio coronatus est, eumdem locum eo nomine exprimere potuit? Nemo mihi reponat, forte a Procopio hic exprimi loci nomen, prout sua ætate in usu erat: nam idem scriptor Constantinopolim plerumque antiquo Byzantii nomine appellat, & alias locorum mutationes satis studiose indicat, ut per decursum poterit observari.

[29] Nunc examinanda est Byzantinorum præsulum series, in qua primus ab ipso collocatur

STACHYS.

[& falso primum Byzantii episcopum constituit Stachyn,] Menologium, quod jussu Basilii imperatoris seculo X collectum est, hunc tamquam sanctum, die ultima Octobris apud Ughellum tom. 6 Italiæ sacræ Col. ita annuntiat: Stachys apostolus, episcopus Byzantii ab Andrea sanctissimo apostolo lectus, cum templum Argyropoli ædificasset, in quo Christianorum duo millia docebat, præfuissetque annos sexdecim, in pace quievit. Stachys ille vocatur hic apostolus, qui titulus in latiori significatione accipiendus est, quia forte fuit unus ex septuaginta Christi discipulis, ut in catalogo pseudo-Dorothei & Hippolyti refertur. Dixi, illum forte fuisse ex numero septuaginta discipulorum: quamvis enim Paulus in epistola ad Romanos cap. 16 ℣ 9 salutari jubeat Stachyn dilectum suum (si tamen is idem est cum nostro) non inde sequitur, illum septuaginta Christi discipulis annumerandum esse; siquidem eminentissimus Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi XXXIII num. 40 de hac incerta septuaginta discipulorum recensione sic scribit: Nomina autem discipulorum, qui a Domino fuerunt electi, dum singula exprimere conati sunt aliqui, omnes fere, quorum invenerunt in epistolis Pauli fieri mentionem, quos ejusdem Apostoli constat fuisse discipulos, simul confarcinantes, nulla prorsus habita ratione veritatis, inter discipulos Domini adnumerarunt; & quod deterius est, eos admiscuerunt, qui nec Apostolorum discipuli fuisse noscuntur. Eusebius autem lib. 1 hist. eccles. cap. 12 scrupulum nostrum auget his verbis: Quod vero ad septuaginta discipulos attinet, eorum series nullibi perscripta reperitur. Si tempore Eusebii nulla septuaginta discipulorum series exstiterit, unde eam pseudo-Dorotheus & alii posteriores scriptores acceperunt? At quantum fidei catalogis hujusmodi sit tribuendum, ad diem XV Julii tomo IV istius mensis pag. 17 ostendimus.

[30] [qui in variis Martyrologiis refertur tamquam sanctus,] Alterum Menologium Græcum, quod ex interpretatione eminentissimi Sirleti Henricus Canisius tomo 2 Antiq. lect. Latine edidit, eadem die ultima Octobris Stachyn cum aliis ita memorat: Natalis sanctorum Stachys, Ampliæ, Urbani, Aristoboli, Narcissi, & sancti martyris Epimachi, ex quibus sanctus Stachys ab apostolo Andrea episcopus constitutus est, qui & ecclesiam in Argyropoli ædificavit, in quam conveniebat Christianorum multitudo innumerabilis, quam beatus Episcopus docebat; cumque ita vixisset annis septemdecim, dormivit in pace. Cum his fere conveniunt Menæa impressa, præterquam quod locum episcopatus Byzantium exprimant, quodque dumtaxat sedecim gubernationis annos Stachy adscribant. Supra memorati catalogi circa episcopatus durationem cum Menæis concordant, excepto catalogo Ms. Labbeano, qui tantummodo sex regiminis annos ipsi tribuit. Ceterum hæc Græca posterioris ævi monumenta corruptum pseudo-Dorothei fontem sapere videntur.

[31] [& forte fuit episcopus apostolicus vel regionarius,] Haud dubie ex his Græcorum Menologiis Stachys ille transiit in Martyrologium Romanum, quod XXXI Octobris de ipso ita meminit: Constantinopoli sancti Stachis episcopi, qui a beato Andrea apostolo primus ejusdem civitatis episcopus ordinatus est. Miror, Baronium hic in notis ad Martyrologium Romanum, ubi Menologium, aliosque auctores Græcos citat, nihil notasse circa Byzantinum Stachys episcopatum, qui cum superius relata eminentissimi istius scriptoris opinione conciliari non potest. Attamen ob hactenus dicta non abrogamus huic Stachy titulum sanctitatis, quem vetus S. Sabæ Typicon eadem die sic ipsi cum aliis simpliciter tribuit: Τῶν ἁγίων ἀποστόλων Στάχυος, Ἀμπλίου, Οὐρβανοῦ, Ἀριστοβούλου, Ναρκίσου, καὶ τοῦ ἁγίου μάρτυρος Ἐπιμάχου. Id est: Sanctorum apostolorum Stachys, Amplii, Urbani, Aristobuli, Narcisi, & sancti martyris Epimachi. Imo neque dignitatem episcopalem ei ereptam volumus: potuit enim S. Stachys fuisse in Thracia episcopus apostolicus, quales initio nascentis Ecclesiæ existimamus fuisse in variis regionibus plures, qui fixam sedem non habebant. At illum fuisse primum antistitem Byzantinum negamus, donec id ex fide dignioribus monumentis didicerimus. Quidquid sit de illius Actis, quæ ad diem XXXI Octobris fusius discuti poterunt, ei in supra citatis præsulum Byzantinorum sex catalogis successisse dicitur

ONESIMUS.

[32] [cui imperite successorem assignat Onesimum, de quo S. Paulus meminit,] Procul dubio his recentioribus catalogorum concinnatoribus fundamentum præbuit pseudo-Dorotheus seu Dorotheo-Procopius, qui in editione Cangiana pag. 432 de ipso hæc habet: Exactis autem a Stachy in episcopatu annis sedecim, ei successit Onesimus, cujus meminit Paulus apostolus in epistola ad Philemonem. Huic impostoris assertioni tota reclamitat antiquitas, quæ istum Onesimum, antea Philemonis servum, postea Ephesinum episcopum fuisse affirmat, ut videri potest in epistola, quam S. Ignatius martyr ad Ephesios scripsit. Ne quis autem hypercriticus circa authenticam hujus epistolæ fidem cavilletur, audiat Eusebium lib. 3 Hist. eccles. cap. 36, ubi de S. Ignatii gestis & scriptis agens illam testimonio suo ita confirmat: Epistolam scripsit ad ecclesiam Ephesiorum, in qua Onesimi ipsorum pastoris mentionem facit. Porro ne hic actum agam, consuli potest opus nostrum ad diem XVI Februarii, ubi Majores nostri ex Martyrologiis aliisque antiquis monumentis Acta ejusdem sancti Onesimi illustrarunt. Onesimo post quatuordecim sedis annos (manuscriptus Labbei catalogus tantum tredecim ipsi adscribit) adjungitur vel subrogatur

POLYCARPUS.

[33] Dixi, Polycarpum Onesimo adjunctum aut subrogatum fuisse, [& huic Polycarpum,] quia fabulosus commentarii Cangiani auctor ita ibidem scribit: Cumque eo esset functus officio (scilicet Onesimus, de quo loquitur) per annos quatuordecim, cum illo Polycarpus Byzantii episcopus triennium constituitur. Videtur his verbis indicare, quod Onesimus, senio aut morbo oppressus, per tres annos Polycarpum habuerit adjutorem. At Nicephorus Callistus lib. 8 Hist. eccles. cap. 6 innuit, Polycarpum Onesimo mortuo dumtaxat successisse, dum ibi sic scribit: Onesimus quatuordecim annos ecclesiam eam gubernavit, eique Polycarpus surrogatus, qui decem & octo annis munere suo cum laude functus Plutarcho id reliquit. Omnes catalogi nostri octodecim gubernationis annos isti Polycarpo tribuunt; sed nescio, utrum pseudo-Dorotheus illis octodecim annis annumerare voluerit tres annos, vivente Onesimo, in episcopatu transactos, de quibus Nicephorus Callistus non meminit. Utcumque hæc sese habeant, parum nostra interest, cum nec veteri fabulatori nec recentiori schismatico in hac re tuto fidem adhibeamus. Matthæus Cigala hunc Polycarpum ad septimum locum removet, atque deinde loco undecimo alterum Polycarpum recenset, ut infra dicetur.

[34] [cui successisse dicuntur Plutarchus, Sedecion, & Diogenes.] Hunc priorem Polycarpum in jam sæpe memorato memorandoque commentario Cangiano sequuntur

PLUTARCHUS, SEDECION, DIOGENES.

Fictitius Dorotheus hos ibidem ita recenset: Episcopatum adeptus est Plutarchus, cui, annis sedecim peractis, Sedecion successor substituitur per annos novemdecim; post quem Diogenes anno pontificatus decimo quinto vitam exuit. Observa, huic Sedecioni annos novemdecim ab interprete perperam assignari: nam in textu Græco legitur ἐπὶ ἐνναετῆ χρὸνον, id est, per novem annorum tempus. Cum hac correctione conveniunt reliqui catalogorum scriptores, excepto Matthæo Cigala, qui episcopatui Sedecionis annos novemdecim assignat, & seriem istorum præsulum perturbat: remoto quippe ad septimum locum Polycarpo, ut supra monuimus, Sedecionem octavo loco collocat, & Onesimo statim Plutarchum, Diogenem ac Felicem subjungit. Nicephorus patriarcha Constantinopolitanus in Chronographia, Parisiis anno MDCLII Græco-Latine simul cum Georgio Syncello edita, pag 412 alio modo eamdem seriem invertit: omisso enim Plutarcho, immediate Onesimo postponit Polycarpum, Eleutherium & Felicem, quamvis in aliis quibusdam editionibus commentarium pseudo-Dorothei exacte imitetur. Quis ordo ex his melior sit, non facile dixero, cum Eusebius aliique antiqui scriptores de illis episcopis Byzantinis altum siluerint; quod etiam intelligi volo de sequentibus, qui juxta eumdem commentarium Dorotheo-Procopianum hoc ordine collocantur:

ELEUTHERIUS, FELIX, POLYCARPUS.

[35] [Post hos ab eodem collocantur tres alii, quorum primus refertur in Martyrologio Romano,] Baronius die XX Februarii hunc Eleutherium Martyrologio Romano inseruit, & in notis affirmat, illum fuisse octavum Byzantii episcopum. Verum ea auctoritas, quantumvis magna, Majoribus nostris non suffecit, ut eum, tamquam Sanctum, in opere nostro reponere auderent. Quare contenti illum inter prætermissos retulisse, ibidem ea die rationem omissionis istius reddiderunt. Dum vero eminentissimus scriptor in iisdem notationibus memorat templum quoddam Constantinopolitanum, ejus nomine insignitum, videtur hunc confundere cum Eleutherio martyre & episcopo Illyrici, cujus Acta Papebrochius ad diem XVIII Aprilis discussit, ubi tomo II istius mensis pag. 528 & sequente, celebrem hujus cultum apud Græcos, & templum ei in urbe Constantinopolitana exstructum indicavit. Facile autem fuit impostori Græco præsulem Constantinopolitanum ex episcopo Illyrici effingere. Itaque præter alias omissionis istius causas, quas Bollandus die XX Februarii inter Prætermissos expressit, allegari potest hæc verosimillima duplicatio unius ejusdemque S. Eleutherii, de quo Martyrologium Romanum die XVIII Aprilis iterum egit.

[36] Nemo imposterum, ut spero, hunc Majorum nostrorum scrupulum seu potius cautum procedendi modum temere accusabit, [quem tamen Actis nostris inserere non sumus ausi,] qui in Responsionibus Papebrochianis ad Art. 1 § 4 num. 54 legerit sequentia: Dubitavit Bollandus ad diem XX Februarii de sanctitate Eleutherii episcopi Constantinopolitani, ideoque ausus non fuit inter Sanctos eum reponere, licet in Martyrologium Romanum, etiam post emendationem ejus, relatus sit. Rationes, cur ausus non fuerit, videre licet ad dictum diem inter prætermissos pag. 168 col. 1. Nec inventus hactenus Romæ est, qui ejus prætermissionis auctori ea causa litem moveret, vel de reverentia erga Romanum Martyrologium imminuta verbum faceret: quin potius fuit, qui inde scripserit ad me, ut si plura ejusmodi longo usu notassem corrigenda, ea suggererem pro nova Martyrologii editione; quod facere detrectavi, quia currente adhuc opere, necdum plene informatus de singulis sum.

[37] Ceterum Procopius sive pseudo-Dorotheus his tribus tempus cathedræ Byzantinæ ita dividit: [& his tribus, quorum apud alios diversa est successio,] Post hunc (videlicet Diogenem) sedem episcopalem obtinuere Eleutherius per septem, Felix deinde per quinque, ac denique Polycarpus per annos tredecim. Alii catalogi hic iterum inter se differunt: nam Matthæus Cigala Eleutherium Sedecionis successorem facit, eique Athenogenem, ac deinde alterum Polycarpum postponit; at Felicem Polycarpo primo, Sedecioni ac Eleutherio præponit. Philippus Cyprius Felicem collocat inter Eleutherium & Athenogenem, & huic Polycarpum secundum vult successisse. Catalogus, qui tomo 1 Juris Græco-Romani a pag. 296 insertus est, unum dumtaxat Polycarpum agnoscit, eumque Onesimo successorem assignat, dum interim alii in eodem pseudo-Dorothei fonte duos Polycarpos inveniunt, & unicuique homonymo septemdecim aut octodecim sedis annos tribuunt. Vides quam diversa & incerta tradantur de his primis, ut quidem Græci nonnulli existimant, Byzantii episcopis, quos in quibusdam catalogis sequitur

ATHENODORUS vel ATHENOGENES.

[38] Fabulosus jam sæpe dicti commentarii auctor de hoc præsule acturus, [sufficitur Athenodorus vel Athenogenes,] circa templum quoddam eo tempore exstructum præmittit sequentia: Ecclesia autem illa fortibus illis ac piis in lege septem pueris & Eleazaro pontifici deinceps dicata est, retenta tamen veteri loci appellatione: Elæon quippe sive Olivetum ab antiquo locus vocabatur; quod quidem oratorium Athenodorus, qui post Polycarpum exstitit episcopus, primus incepit, hicque per quadriennium pontificatum obtinuit. Observari meretur, quod Procopius de antiquo istius loci nomine hic meminit. Etiam paullo infra circa aliam ecclesiam, ab altero Byzantii episcopo ædificatam, sic monet: Ecclesiam aliam rursum erexit versus maris littora in loco, qui Sycæ nuncupatur, Irenes data appellatione. Qui ita de veteribus locorum nominibus loquitur, cur non indicat antiquam Argyropolis appellationem, quam seculo V primum natam esse supra ostendimus? Nempe impostor ille ignorabat, hanc fraudem suam tam facile a posteris detegendam esse. Porro qui ab ipso & utroque Nicephoro nominatur Athenodorus, in tribus aliis catalogis Athenogenes appellatur. Huic successores assignantur

EUZOIUS, LAURENTIUS, ALYPIUS, PERTINAX.

[39] [cui subrogantur quatuor alii,] De illis idem scriptor hæc habet: Post hos undecimus Byzantii episcopus constituitur Euzoius, qui & ipse, cum annos sex sedisset, Laurentio pontificatum reliquit. Hunc, post undecim annos sexque menses exactos, excepit Alypius, annis tredecim cum dimidio eo potitus. Rursum post hunc Pertinax fit episcopus, qui annis novemdecim sedem obtinuit. In horum serie enumeranda catalogi satis conveniunt, nisi quod solus Matthæus Cigala Alypium post Pertinacem removeat, & manuscriptus Labbei catalogus Pertinaci tantum quatuordecim regiminis annos adscribat.

[40] [de quorum ultimo incerta narratur historia.] Ceterum de isto ultimo pseudo-Dorotheus noster hanc narrat historiam: Hic autem Pertinax vir Romanus & consularis ac magister militum cum in difficilem incidisset morbum, atque in Thraciæ partibus ea tempestate versaretur, plurimaque miracula Byzantii fieri a Christianis accepisset, Alypium in Elææ appellata ecclesia episcopum convenit, cujus usus contubernio, illius manus impositione quibus vexabatur doloribus liber factus est, indeque idolorum abdicato cultu ac errore, militiæque dimissa prærogativa, baptismo donatus, fide in Christum eximia ab Alypii latere non discedebat, a quo presbyterii dignitatem consecutus, in compunctionis lacrymis singulis diebus exactis, tandem post Alypii excessum in episcopum ordinatur. Cum porro admodum locuples esset Pertinax, ecclesiam aliam rursus erexit versus maris littora in loco, qui Sycæ nuncupatur, Irenes data appellatione: quem quidem locum, a Christianis in urbis speciem deinceps effectum, variis ac compluribus excitatis ædibus, Constantinus semper augustus mœnibus postea donavit. Penes auctorem, alias fallere consuetum, sit fides hujus narrationis, quam tota antiquitas videtur ignorasse. Post Pertinacem recensentur

OLYMPIANUS, MARCUS, CYRILLIANUS vel CYRIACUS, CASTINUS vel CESTENUS.

[41] [Quatuor præcedentium successoribus,] Horum chronotaxim pseudo-scriptor sæpe memoratus ita explicat: Post Pertinacem in æde Irenes nuncupata episcopus constituitur Olympianus, in qua per annos undecim sedit. Huic successor fit Marcus per annos tredecim, post hunc Cyrillianus (alii tres catalogi Cyriacum appellant) per annos sedecim ac deinde Castinus per annos septem episcopi exstitere. Reliqui catalogorum textores in assignandis episcopatus annis cum Procopio consentiunt, nisi quod solus Ms. Labbei catalogus Olympiano, quem etiam Alypianum vocat, annos quatuordecim & Cyrilliano quindecim adscribat. Castinus autem a Philippo Cyprio Cestenus nominatur.

[42] Verum notatu dignus est parachronismus, quem pseudo-Dorotheus noster occasione Cesteni vel Castini ibidem addit his verbis: [in quorum postremo crassus parachronismus occurrit,] Constantinus igitur primo ipsius anno aliam intra Byzantium erexit ecclesiam versus Aquilonem, ubi Anemodulium prostat, Euphemiæ martyris, quæ ea tempestate martyrium obiit, ecclesia appellata. Eligat Græculus quiscumque hujus fabulosi commentarii defensor, an hæc æquivoca Græci textus verba οὖν Κωνσταντίνος ἐν τῷ πρώτῳ αὐτοῦ ἔτει ita velit interpretari, ut pronomen αὐτοῦ referatur ad annum primum Constantini imperatoris, an ad primum annum episcopi Castini, de quo supra auctor egerat. Certe alterutra significatio admittenda est; at neutra cum veritate potest consistere: non enim potuit Constantinus ecclesiam S. Euphemiæ ædificare primo Castini antistitis anno, cum mors istius Castini diu nativitatem Constantini præcesserit juxta ipsum memorati commentarii calculum, ut ex infra dicendis patebit. Sed neque id fieri potuit primo anno Constantini imperatoris, qui primis imperii sui annis contra varios hostes in Occidente certare debuit, & Byzantium eo tempore numquam vidit. Nec Constantinus absens exstruendam Christianis ecclesiam curare poterat in ea urbe, quæ ad suam ditionem nondum pertinebat, & quæ tunc acerrimi Christianorum hostis dominio subdita erat.

[43] Post prædictos episcopos dicuntur Byzantinam cathedram ascendisse alii quatuor, [rursus subnectuntur alii quatuor,] qui in memoratis catalogis nostris hoc ordine recensentur.

TITUS vel TRATUS, DOMETIUS, PROBUS, METROPHANES.

Commentarius Dorotheo-Procopianus eosdem enumerat hoc modo: Reliquo igitur pontificatus tempore ibi exacto, Castinus Titum successorem reliquit, qui annis triginta quinque cum mensibus sex expletis, Domitium Probi imperatoris fratrem successorem constituit, cui post exactos annos viginti quatuor cum sex mensibus, Probus Domitii filius in pontificatu sufficitur, in quo annos duodecim exegit; post quos Metrophanes, Probi frater, & Domitii filius, Byzantii fit episcopus, qui per annos decem sedem obtinuit. Quamvis plerique catalogi nostri consentiant in diuturno episcopatus regimine, quod primus ex his quatuor præsulibus ultra triginta quinque annos tenuisse dicitur; tamen in exprimendo illius nomine maxime dissentiunt: nam Titus ille in Jure Græco-Romano Tratus, a Matthæo Cigala Taratus seu Titus, ac denique a Philippo Cyprio Taratus Citites appellatur. At imperita pseudo-Dorothei loquacitas nobis de hoc Tito, licet toti antiquitati ignoto, ampliorem disserendi materiam suppeditat, ut ex sequentibus patebit.

[44] Imprimis auctor ille imprudens in jam sæpe laudata editione Cangiana pag. 430 de hoc Tito sic garrit: [& in hac serie quædam narrationes ineptæ,] Ipse igitur magnus pontifex Dorotheus scripto reliquit, venerandam ædem sanctæ & invictæ martyris Euphemiæ in Petrio a quodam Tito primum fuisse conditam: qui quidem Titus cum Byzantii esset episcopus, in eaque urbe martyrio vitam terminasset, juxta veteres muros depositus est, ex quo sanctus Andreas apostolus ad hæc loca venit, quo tanta Christianorum multitudo confluxit, ut tot aliis in locis minime invenirentur. Universi enim Byzantii doctores, qui hactenus multa passi fuerant, tyrannicis ex quadam animi pusillanimitate vitatis minis, iis, qui ex gentilibus erant, vel ex Judæis, divinum disseminabant sermonem, Tito interea multa edente miracula, & qualia Servator ediderat. In hac brevi narratione tria observo intellectu difficilia, quæ mihi explicari cupio. Ac primo quidem, quomodo hic Titus ecclesiam S. Euphemiæ condidisse dicitur, quam superius a Castino vel Constantino constructam fuisse ex eodem auctore retulimus? Secundo, quis facile credat, eo tempore Byzantii tot fuisse Christianos, ut nusquam tanta multitudo inveniretur? An non est verosimilius, quod Hierosolymis, Romæ, aut Antiochiæ plures fuerint? Tertio, si Titus ille tanta miracula patraverit, ac glorioso martyrio vitam finierit, miror, in ecclesiastica Eusebii historia aut in sacris Græcorum monumentis memoriam istius thaumaturgi & martyris non celebrari.

[45] [quæ cum communi chronologia] Porro sequamur pseudo-Dorotheum, qui Titi martyrium sub Diocletiano perperam collocat, & alias evidentes fabulas nobis ita obtrudit: Adhuc porro vigente Licinii & Diocletiani tyrannide, rebus ita se habentibus, Titus interficitur; & Carus imperator ejusque filii duo Carinus & Numerianus tyranni deinceps effecti, ad Christianorum supplicia promiscue progressi sunt, ex iis usque ad mille per singulos dies interfectis, cum quibus Adrianus etiam Probi filius morti sese exposuit. Quot verba, tot fere errores. Imprimis Diocletiani ac Licinii persecutiones ita conjungit, acsi eas simul movissent, atque sub alterutro Titus lauream martyrii obtinuisset, cum tamen Licinius non fuerit cæsar aut imperator, Diocletiano imperante. Præterea juxta ipsum pseudo-Dorothei calculum debuit Titus ille martyrio affectus fuisse, antequam Diocletianus vel Licinius imperium adepti essent: nam duobus Titi successoribus usque ad Metrophanem adscribit plus quam triginta sex ecclesiastici regiminis annos, quibus detractis ab anno CCCXV vel CCCXVI, quo Metrophanes Byzantinam cathedram ascendisse videtur, mors Titi incidet in annum CCLXXIX vel CCLXXX, quo Diocletianus aut Licinius nondum imperabant. Adde, quod imperitus ille scriptor ordine prorsus præpostero post Diocletianum Caro ejusque filiis imperium affingat.

[46] [& historia pugnant,] At ecce impostor ille novo miraculo resuscitat Licinium, quem supra dixerat una cum Diocletiano tyrannidem ante Carum exercuisse, dum ita inepte fabulari pergit: Cum enim in Nicomediensium urbe post Cari necem versaretur (nempe Adrianus Probi filius, quem tamen Acta Græca in codice bibliothecæ Cæsareæ fratrem Probi appellant) videretque Christianorum multitudinem a Licinio sine ullo delectu sublatam, accedens ad tribunal ita hunc est affatus: “Cur Romanorum exercitus ita temere nullaque de causa interficitur? Ecce pleraque Romanorum a barbaris occupantur”. Tum Licinius ad Adrianum: An & tu, inquit, Christianus es? Cui Adrianus: “Quinimo, ait, longe potius mihi est, ut in hac confessione moriar, quam Christum negem”. Licinius multis tormentis intentatis, multis etiam adulationibus & adhortationibus, quibus flecteretur, adhibitis, ut in Christianæ fidei confessione constantem advertit, iracundia ac animo exæstuans hunc securi percuti jussit. Vides hic Licinium redivivum, & Adrianum sub eo martyrem, de cujus martyrio aliisque adjunctis varia discuti possent, quæ ad diem VIII Septembris, S. Adriano sacram, operosius examinanda relinquimus.

[47] Denique idem pseudo-scriptor manifestas fictiones aut contradictiones nihil curans sic prosequitur: [ac evidentes fabulæ] Quo (scilicet Adriano) in hac confessione exstincto, Metrophanes, qui nuper (Byzantii) episcopatum inierat, assumptis comitibus Christianis, Nicomediam venit, clamque subreptas Adriani martyris reliquias in prima ab ipsis condita ecclesia, quæ modo Byzantio adjacet, loco quem Argyropolim vocant, deposuit; ubi & Titus, qui primus exstitit Constantinopoleos episcopus, Adriani, qui sub Maximino martyrium subiit, reliquias deposuit, ut & Nataliæ illius uxoris, ac ceterorum, qui cum illis vitam martyrio finierunt, ubi perinde repositum erat cadaver Stachys, unius e septuaginta discipulis, quem Andreas apostolus eodem in loco primum Byzantii episcopum constituerat. Inter alia, quæ hic ab erudito lectore notari possunt, aut de quibus jam supra egi, observo, Titum vocari primum Constantinopoleos episcopum. Si autem Stachys fuerit primus istius urbis episcopus, ut pseudo-Dorotheus paulo post affirmat, quomodo hæc duplex ipsius assertio cohæret? Neque responderi potest, Titum dumtaxat vocari primum Constantinopoleos episcopum, prout hæc urbs a Byzantio distinguitur: quomodo enim potest dici primus Constantinopolitanus episcopus, qui facile quinquaginta annis obiit, antequam Byzantium nomine Constantinopoleos insigniretur? Nullum igitur hic video pseudo-Dorotheo aut ejus defensoribus effugium. Atque hæc occasione Titi dicta sufficiant.

[48] Quod ad tres Titi successores attinet, paucis expediam ex Menæis impressis, [deteguntur.] quæ ad diem IV Junii occasione S. Metrophanis de aliis duobus sic simul meminerunt: Vixit Metrophanes tempore Constantini magni, inter Christianos imperatoris primi, filius Dometii; qui frater exstitit imperatoris Probi, genuitque filios duos, Probum & Metrophanem. Erat Dometius moderatus ac prudens: unde considerans, idolorum cultum falsum erroneumque esse, ad fidem Christianam accedens, baptizatus est, ac Byzantium profectus familiaritatem contraxit cum Tito, istius urbis episcopo, viro sancto & Dei pleno; a quo & in ordinem clericorum adscitus, post mortem ejus cathedram episcopalem accepit. Dometio successit Probus filius, imperatoris [ex fratre nepos;] & cum annos duodecim ecclesiam illam rexisset, migravit ad Dominum. Statimque Metrophanes, Probi frater, Dometii filius, patriarchalem ascendit sedem. Janningus noster ad diem IV Junii in Commentario historico de Actis S. Metrophanis num. 31 & sequentibus circa hanc successionem nonnullas movet difficultates propter longævam S. Metrophanis ætatem, quam Photius adstruit. Nos studiosum lectorem remittimus ad ejus ratiocinationem tomo 1 Junii pag. 390 & 391 examinandam, ne hic actum agamus. Quandoquidem hactenus enumerata Byzantinorum præsulum series sola fabulosi scriptoris auctoritate nititur, eam non magni facimus, atque idcirco ut incertam huic dissertationi præliminari inseruimus. Nunc nobis indagandum superest, quis juxta alios auctores fide digniores fuerit primus prædictæ urbis episcopus, quod paragrapho sequenti præstabitur.

§ IV. Refertur diversa quorumdam opinio circa primum antistitem Byzantinum seu Constantinopolitanum.

[Non convenit inter scriptores Græcos,] Scriptores Græci in assignando primo Byzantii episcopo inter se non concordant. Georgius Cedrenus in Compendio historiarum tomo 1 pag. 256 ita scribit: Eo tempore (videlicet sub imperio Antonini Caracallæ, qui ab anno CCXI ad CCXVII rexit) primus Byzantii episcopus constitutus est Philadelphus, & annos tres præfuit: ante enim per octennium ecclesiæ præfuit quidam presbyter. Eadem fere habet, teste Banduro tomo 2 Imperii Orientalis pag. 888, Symeon Magister & Logotheta in Chronico manuscripto, qui præterea secundum Byzantii præsulem sic memorat: Τὸ δὲ τρίτον ἔτος Γορδιανοῦ δεύτερος ἐπίσκοπος Βυζαντίου γέγονεν Εὐγένιος ἔτη κέ. Id est: Tertio anno Gordiani, secundus episcopus Byzantii fuit Eugenius annis XXV. Cedrenus autem in laudato historiarum Compendio pag. 257 agens de imperio Gordiani, tantummodo ita loquitur: Eugenius episcopatum Byzantinum occœpit ac gessit annos viginti quinque, ut ibidem vertit interpres, seu potius, ut habent Græca, Eugenius fuit episcopus Byzantii annis XXV.

[50] [quis fuerit primus Byzantii episcopus,] Symeon Magister ac Logotheta in præfato Chronico Ms. tertium ejusdem civitatis antistitem ita indicat: Εἶτα βασιλεύει Νουμεριανὸς Δοὺξ τυγχάνων Μυσίας· ἐπὶ τούτου μαρτυρεῖ ἅγιος Γεώργιος καὶ ἅγιος Βαβύλας ἐν Ἀντιοχείᾳ· τῆς δὲ ἐν Βυζαντίῳ ἐκκλησίας προΐσταται Ρουφῖνος ἔτη θ᾽. Deinde imperat Numerianus dux Mysiæ: sub eo sanctus Georgius ac sanctus Babylas martyrium passi sunt Antiochiæ; Rufinus autem præfuit ecclesiæ Byzantinæ annis IX. Quamvis Cedrenus pag. 264 tradat, martyrium S. Babylæ sub duce Numeriano Antiochiæ peractum, cujus tempus alibi in Actis nostris discussum est; tamen de hoc Rufino Byzantino episcopo non meminit. Etsi vero de hoc tertio præsule siluerit, nihilominus videtur illum implicite admisisse, dum in prædicto opere pag. 272 quartum recenset his verbis: Nonum annum imperante Constantino, Metrophanes quartus episcopus Byzantii creatus est. Verum Metrophanes, quem Cedrenus hic quartum ordine numerat, ab aliis primus Byzantii episcopus statuitur, ut jam videbimus.

[51] [quem auctor Chronici Alexandrini & alii putant fuisse S. Metrophanem,] Chronicon Alexandrinum seu Paschale, quod Cangius edidit, pag. 281 ita diserte pronuntiat: Byzantinæ ecclesiæ PRIMUS præest Metrophanes annos X. Theophanes seu quisquis est auctor forulorum, qui patriarchatus continent ac textui chronographiæ ejus interseruntur, post tres patriarchas orientales Pontificatui Romano subjungendos, quintam Byzantinorum præsulum seriem ita exorditur: Byzantii PRIMUS episcopus Metrophanes annis X. Huic opinioni consonant plures manuscripti Græcorum catalogi, ut Carolus a sancto Paulo, abbas Fuliensis, ac deinde episcopus Abrincensis, in sua Geographia sacra, Amstelodami anno MDCCIV cum notis Holstenii recusa, pag. 209 testatur his verbis: In omnibus hujus sedis patriarcharum catalogis, quorum plures antiquos manu scriptos in regia bibliotheca reperimus, Metrophanes, Constantini synchronus, PRIMUS recensetur, qui etiam archi-sacerdos primus magnusque civitatis Constantinopolis in perantiquo Græco Ms. dicitur, nec non in Chronico Alexandrino, ubi de Constantino imperatore.

[52] Hactenus vidimus, quam diversa Græci de Byzantinæ cathedræ initio tradiderint: [quorum opinionem ob rationes hic allatas,] Procopius enim sive pseudo-Dorotheus originem illius ab apostolo Andrea repetit, & continuam eorumdem præsulum seriem usque ad Metrophanem texit, ut paragrapho præcedenti dictum est. Sed tres Metrophanis decessores, quos Cedrenus vel Symeon Logotheta nominat, ipse non agnoscit. Quid de Procopiano catalogo sentiendum sit, satis aperte supra diximus. Nunc superest, ut ex duabus aliis Græcorum opinionibus alterutram eligamus. Mihi quidem verisimilior videtur illa, quæ Metrophanem facit primum ecclesiæ Byzantinæ antistitem, tum quod ea ex citatis scriptoribus & antiquis catalogis stabiliatur, tum quod sententia Cedreni & Logothetæ sedem nimis diu vacantem relinquat: nam Antoninus Caracalla, sub quo Philadelphus primus sedisse dicitur, obiit anno CCXVII, centum fere annis, antequam Metrophanes cathedram ascenderet. Si igitur Philadelphus dumtaxat tribus annis, deinde Eugenius viginti quinque, ac denique Rufinus annis novem Byzantinam ecclesiam gubernaverint, plus quam quinquaginta annorum hiatus relinquitur. Quare suspicor, hos tres vice Heracleensis episcopi, cui Byzantina civitas suberat, aliquando Byzantii curam Christianorum gessisse, atque inde per errorem appellatos fuisse episcopos Byzantinos, qui proprie chorepiscopi dicendi fuerant.

[53] Præterea ad eam opinionem amplectendam me movet silentium Eusebii, [& propter auctoritatem Gelasii Cyziceni] qui in scriptis suis multos variarum ecclesiarum episcopos recensens, nusquam mentionem facit præsulis Byzantini, nisi lib. 3 de Vita Constantini cap. 7, ubi sic loquitur: Ipsorum etiam Hispanorum unus celeberrimi nominis cum reliquis consedit; urbis vero regiæ antistes aberat quidem senio præpeditus: sed aderant ejus presbyteri, qui vices ejus obibant. Quod autem per regiæ urbis antistitem hic intelligatur episcopus Byzantinus seu Constantinopolitanus, contra quosdam probatur ex Gelasio Cyziceno, qui seculo V floruit, & in Historia concilii Niceni apud Labbeum nostrum tom 2 conciliorum col. 155 eadem ex Eusebio sic fusius ac clarius refert: Ipse etiam Osius ex Hispaniis, nominis & famæ celebritate insignis, qui Silvestri episcopi maximæ Romæ locum obtinebat, una cum Romanis presbyteris Bitone & Vincentio, cum aliis multis in consessu illo adfuit: urbis autem illius, penes quam imperium est, episcopus, Metrophanes nomine, ingravescente ætate præpeditus abfuit; sed presbyteri ejus, qui aderant, illius locum suppleverunt, quorum unus Alexander illi postea in ejus urbis episcopatu successit.

[54] [probabilius sequimur.] Denique Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum DXXXVI num. 59 citat scriptorem anonymum, quem rebus anno DXXXVI Constantinopoli gestis interfuisse existimat, & qui de Epiphanio tamquam vigesimo urbis regiæ episcopo meminit. Hic autem num. 60 eminentissimus auctor solerter observat, quod antiquus ille anonymus Epiphanium appellaverit vigesimum Constantinopolitanæ urbis episcopum, ita quidem numerans a Metrophane prædecessore Alexandri episcopi Constantinopolitani, qui vixit tempore Constantini: ab ipso enim usque ad Epiphanium, demptis hæreticis & schismaticis, totidem numerantur ejus ecclesiæ episcopi; ut plane appareat, Nicephori catalogum Constantinopolitanorum antistitum a Stachi, ut ait, ab Andrea apostolo ordinato inchoatum, his temporibus prorsus ignotum fuisse. Si Epiphanius tantum fuerit vigesimus ejus ecclesiæ episcopus, quomodo Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi XLIV num. 12 asserit, Petrum Apostolum Byzantiis … primos dedisse episcopos, nisi forte intelligat episcopos apostolicos, qui fixam sedem non habebant? Cur autem vetustus ille scriptor episcopos istius ecclesiæ numerat a Metrophane, si hunc alii ejusdem ecclesiæ antistites præcesserint? Adde, quod ab eodem antiquo scriptore apud Baronium in Annalibus, anno Christi DXXXVI num. 63 Mennas vocetur vigesimus primus ecclesiæ suæ episcopus: ex quibus apparet, ab auctore illo hæreticos & schismaticos prætermitti, & Metrophanem numerari primum istius urbis antistitem. His itaque argumentis inducti, nos etiam Metrophanem omnino primum Byzantii episcopum existimamus, & ab ipso seriem Constantinopolitanorum præsulum ordinare incipimus.

HISTORIA CHRONOLOGICA PATRIARCHARUM CONSTANTINOPOLITANORUM
AB INCHOATO SECULO QUARTO, USQUE AD INITIUM DECIMI OCTAVI.

SECULUM IV.

I. S. METROPHANES I.

[Usque ad annum Christi 325 præfuit CP. ecclesiæ S. Metrophanes,] Acta hujus sancti Antistitis ad diem IV Junii tomo 1 istius mensis a pag. 384 illustrata sunt, & chronologia ipsius, quantum per intricatissimas difficultates fieri potuit, utcumque stabilita est: illic enim ex Gelasio Cyziceno aliisque scriptoribus antiquis contra quosdam probatur, S. Metrophanem adhuc vixisse tempore concilii Nicæni, quod anno CCCXXV celebratum est, & in summa senectute, ob quam huic concilio non interfuerat, eodem aut sequenti anno obiisse conjicitur. Nullo modo verisimile est, quod in Chronographia Theophanis, Parisiis anno MDCLV Græco-Latine impressa, post enumeratos alios concilii Nicæni patres sic pag. 16 legitur: Alexander demum Byzantii præsul ob extremam senectutem & corporis invalitudinem synodo non interfuit; presbyteri tamen ipsius locum tenuerunt. Opinor, hic a Theophane unum nomen alteri eronee substitutum fuisse, ac pro Alexandro legendum esse Metrophanem: quis enim credat ob extremam senectutem concilio Nicæno non interfuisse Alexandrum, qui usque ad annum CCCXL, teste ipso Theophane, ecclesiam Byzantinam gubernavit, & multa contra Arianos strenue gessit, ut ex sequentibus apparebit? Cum vero in omnibus catalogis Metrophani constanter tribuatur decennium, quo ecclesiæ Byzantinæ præfuit, initium episcopatus ejus anno CCCXV statuendum est, si anno CCCXXV sive CCCXXVI obierit, aut decem anni elapsi accipiantur. Hanc Janningi nostri chronotaxim amplector, quia hactenus verisimiliorem non inveni. Ceterum quod ad sancti Præsulis stirpem & gesta attinet, ea non satis certa sunt, ut videri potest in laudato Janningi commentario, ubi indicantur monumenta, ex quibus Photius aliique similia hauserunt.

[56] Nescio, quo fundamento eminentissimus Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi CCCXIV num. 96; [cujus episcopatum aliqui ad tres annos perperam restingunt,] & rursus ad annum CCCXVII num. 17 episcopalem S. Metrophanis gubernationem contra communem scriptorum consensum intra triennium coarctaverit. Solus Eutychius, patriarcha Alexandrinus, quantum huc usque comperire potui, tam breve episcopatus tempus Metrophani assignat in Annalibus, ubi in editione Latino-Arabica Pocockii tom. 1 pag. 456 ita loquitur: Anno imperii ejusdem vicesimo tertio (hic annus Constantini imperatoris, de quo agit, respondet anno Christi CCCXXVIII) mortuus est Metrophanes patriarcha Constantinopolitanus, cum tres annos cathedram occupasset, factusque est post ipsum Alexander patriarcha Constantinopolitanus, qui octo annos sedit, dein mortuus est. At hæc Eutychiana temporum ratio cum Baroniana chronologia componi non potest, & repugnat omnibus iis auctoribus, qui anno Christi CCCXXIII Byzantium a Constantino captum, & Metrophanem episcopum in ea urbe ab ipso repertum asserunt. Occurret infra opportunior disserendi locus circa octo annos, quibus in cathedra Byzantina sedisse dicitur ejus successor, de quo nunc agendum est.

II. S. ALEXANDER.

[& cui S. Alexander, zelo contra Arianos clarus,] Metrophani successit Alexander, ardenti catholicæ religionis zelo ac mira vitæ sanctitate inclytus, quem Gregorius Nazianzenus, Epiphanius, Theodoretus, aliique veteres scriptores meritis laudibus extulerunt. Obscuriora sunt ejus gesta usque ad exortam hæresim Arianam, quam in concilio Niceno cum aliis Patribus damnavit, & cui deinde semper strenue restitit. Præditus etiam fuit gratia miraculorum, inter quæ Sozomenus lib., Hist. eccles. cap. 18 refert, quomodo philosophum ethnicum, qui cum ipso de religione Christiana publice disputare voluerat, subito in nomine Christi elinguem reddiderit. Athanasius in epistola ad Serapionem, quæ in novissima editione Parisiensi tom. 1 a pag. 340 Græco-Latine legitur, alterum narrat miraculum; nempe quod S. Alexander inexspectatam Arii mortem precibus a Deo impetraverit, atque ita Arianam hæresim ingenti clade affecerit. Hæc aliaque præclara ejus gesta fusius elucidari poterunt die XXVIII Augusti, quo apud Latinos colitur, Græcis festum ipsius ad diem XXX ejusdem mensis celebrantibus. Mihi hic potissima chronologiæ ratio habenda est, de qua tamen paucis disseram, cum præcipua illius fundamenta alibi jacta fuerint, ut per decursum indicabo.

[58] Chronicon Paschale in Græco-Latina Cangii editione pag. 282 ad annum decimum octavum Constantini, [successit post synodum Nicænam, sive annum Christi 325.] Severo & Rufino consulibus, id est anno Christi CCCXXIII, hæc habet: Byzantinæ ecclesiæ secundus præest Alexander annos VII. At Alexander non potuit anno CCCXXIII inchoare episcopatum, cum tempore synodi Nicænæ, quæ anno CCCXXV haud dubie habita est, nondum esset episcopus, ut Gelasius Cyzicenus in Historia concilii Nicæni lib. 2 cap. 7 apud Labbeum tom. 2 conciliorum col. 166 testatur his verbis: Cum his generose decertabant sancti patres nostri, Alexander TUNC presbyter Constantinopolitanus & Athanasius archidiaconus ecclesiæ Alexandrinorum. Imo idem Gelasius lib. 2 cap. 27 & 36 apud Labbeum tomo citato col. 227 & 267 inter presbyteratum Alexandri & ejus episcopatum sic clarius distinguit: Alexander Constantinopolis TUNC solum presbyter; postea vero ecclesiæ illius episcopatum sortitus. His adde Libellum synodicum, in quo apud eumdem Labbeum tom. 2 col. 84 diserte dicitur vice Metrophanis Constantinopolitani Alexander presbyter concilio Niceno interfuisse. Non potest igitur initium episcopatus S. Alexandri ante annum CCCXXV vel CCCXXVI collocari, ut jam supra diximus.

[59] Neque etiam septem anni episcopatus, quos Chronicon Paschale Alexandro solum tribuit, [Omnes illi auctores, qui septem,] cum certissima historia componi possunt: sanctus quippe Athanasius, Alexandro synchronus, in supra laudata epistola ad Serapionem ex fide Macarii, testis oculati, refert, quod Alexander precibus a Deo prodigiose impetraverit Arii mortem, quæ juxta chronologos in annum CCCXXXVI incidit. Quomodo ergo hæc narratio vera erit, si Alexander anno Christi CCCXXV vel CCCXXVI episcopatum inchoaverit, eumque dumtaxat septem annis tenuerit? Hinc patet, quid sentiendum sit de octo annis, quos Eutychius Alexandrinus episcopatui illius assignat, præsertim cum Janningus noster tomo VI Junii part. 1 a pag. 71 solidis argumentis probaverit, S. Alexandrum usque ad annum CCCXL supervixisse.

[60] Non minoribus difficultatibus sese implicant illi, [vel viginti tres annos episcopatui S. Alexandri tribuunt,] qui Alexandro viginti tres cathedræ annos adscribunt: aut enim initium illius ante synodum Nicænam statuunt, atque ita Gelasio Cyziceno aliisque scriptoribus contradicunt, aut usque ad mortem S. Alexandri spatium viginti trium annorum non inveniunt, si episcopatum illius post synodum Nicænam differant. In hanc posteriorem difficultatem incidit Cedrenus, dum in Compendio historiarum tom. 1 pag. 272 ita scribit: Nonum annum imperante Constantino (hic annus Constantini imperatoris pro majori parte annum Christi CCCXV denotat) Metrophanes quartus episcopus Byzantii creatus est. Quod autem Cedrenus Metrophani ut minimum decem episcopatus annos concedat, patet ex eodem Compendio pag. 285, ubi ipsum concilio Nicæno interfuisse perperam indicat his verbis: Anno Constantini vigesimo (id est Christi CCCXXV) sanctum primumque œcumenicum concilium Nicææ actum fuit, congregatis eo trecentis decem & octo sanctis Patribus. Præfuerunt ei Silvestri Romani Papæ locum tenentes Viton & Vincentius presbyteri: Metrophanes Byzantii, Alexander Alexandriæ, Eustathius Antiochiæ, Macarius Hierosolymæ episcopi. Quod si is Alexandro viginti tres episcopalis regiminis annos cum Socrate & Sozomeno velit tribuere, quomodo inveniet sufficiens temporis spatium, cum mors sancti istius Præsulis certo ultra annum CCCXL differri non possit?

[61] [magnis difficultatibus sese implicant,] Baronius quidem spatium viginti trium annorum invenit; sed pro libitu suo episcopatum Alexandri anno Christi CCCXVII exorditur, & de episcopatu Metrophanis contra communem opinionem septem annos detrahit. Audiamus ipsum in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi CCCXVII num. 17 ita disserentem: Hoc eodem anno cum Metrophanes episcopus Byzantii sedisset annos tres, senio valde confectus, substituendum sibi Alexandrum curavit, qui (ut auctor est Sozomenus) annos viginti tres sedit. Ex his eluduntur, qui Metrophanem ecclesiæ præfuisse tradunt annos decem, & quæ de eo feruntur incerto auctore ex quadam oratione de Nicæno concilio, ubi habetur, Metrophanem post Nicænam synodum coram Patribus, qui eidem interfuerunt, egisse de subrogatione Alexandri. Nam si, ut dictum est, constat, Alexandrum sedisse annis viginti tribus, atque decessisse, ut idem Sozomenus testatur, eo anno, quo Constantinus junior filius Constantini Magni necatus est (qui est annus Domini trecentesimus quadragesimus) necesse est affirmare, hoc anno Alexandrum loco Metrophanis sedem Byzantinam capessisse. Mendose autem apud Nicephori chronicon ponuntur anni LXIII pro XXIII sedis Alexandri.

[62] [ex quibus se non expedient,] Totum hoc Baronii ratiocinium procedit ex hypothesi, quod Sozomenus viginti tres episcopatus annos Alexandro concesserit. At quid si gratis admisero, tot annos a Sozomeno clare notatos fuisse? Nonne Sozomenus in ea re facilius hallucinari potuit, quam dum agens de concilio Nicæno Julium Pontificem Romanum perperam Silvestro substituit, de quo crasso errore ipse eminentissimus scriptor in Annalibus ad annum Christi CCCXXV num. 10 ita conqueritur: Quidnam est, cum tam perspicue constet, eamdem sanctam synodum celebratam esse sub Silvestro Romano Pontifice, id quidem manifeste profitentibus legatis suis ipsorum subscriptionibus; quidnam est, inquam, quod Sozomenus sub Julio Papa celebratam affirmat?… Secutus est Nicephorus quoque Sozomenum tam turpiter errantem. Nonne etiam Sozomenus facile confundere potuit annos Alexandri Byzantini cum annis Alexandri Alexandrini antistitis, cujus posterioris episcopatui passim viginti tres anni a Græcis adscribuntur? Nonne aliquis ætate Sozomeni per propriam aut amanuensis incogitantiam in numero errare potuit, quem ipse incaute secutus fuerit? Certe idem Sozomenus in editione Valesiana lib. 4 Hist. eccles. cap. 8, Julio Papæ Romano annos quinque ac viginti Pontificatus tribuit, cum interim constet, illum dumtaxat quindecim annis Romanæ Ecclesiæ præfuisse. Quidquid sit, ego Sozomeno, ac, si vis, etiam Socrati, oppono Gelasium Cyzicenum ac Libellum synodicum, aliosque, qui Alexandrum Metrophani, peracto concilio Nicæno, primum successisse testantur.

[63] [nisi nobiscum suspicentur, errorem in numeros irrepsisse,] Præterea vehementer suspicor, librariorum negligentia in hos numeros mendum irrepsisse, quia Chronicon Paschale septem, Eutychius Alexandrinus octo, & duplex Chronici Nicephoriani editio evidenti excessu sexaginta tres annos Alexandro assignant. Sane chronicon Nicephori, Lipsiæ a Camerario editum, pag. 182 sic notat: Alexander vixit annis XCVIII, & episcopus fuit annis LXIII. Eadem plane verba leguntur in Parisiensi ejusdem Chronici editione anni MDLXXIII, cui tamen editor hunc magnificum præfigit titulum: Chronologia tripartita ex beato Nicephoro episcopo Constantinopolitano, in Latinum olim conversaper Anastasium Sedis Apostolicæ bibliothecarium, & ante aliquot annos per Joachimum Camerarium, nunc vero ad fidem Anastasiani exemplaris emendata & notis illustrata per Antonium Contium. Cardinalis Baronius hunc errorem corrigit, ut supra videre est, & pro LXIII annis putat XXIII ponendos esse. At eodem jure ego dicam, litteram numeralem L illic abundare, eaque rejecta, XIII annos legendos esse.

[64] Nec Baronii opinionem juvare potest Chronicon S. Nicephori, [& nodi istius gratia dissolvendi] Parisiis anno MDCLII post Georgii Syncelli chronographiam Græco-Latine editum, in quo pag. 413 dicitur S. Alexander XCVIII annis vixisse, & XXIII episcopatum gessisse: nam ibidem legitur S. Metrophanes per X annos ecclesiæ Byzantinæ præfuisse, quod tamen Baronius inficiatur. Verum si Alexander gubernaverit ecclesiam Constantinopolitanam XXIII annis, quæ correctio hic forte pro arbitrio editoris facta est, oritur difficultas, quæ ipsi Nicephoro ejusque sectatoribus solvenda est. Nicephorus post enumeratos ecclesiæ Byzantinæ antistites, de quibus in dissertatione præliminari egimus, pagina proxime citata sic concludit: Isti omnes fuerunt episcopi Byzantii, antequam Constantinus Magnus imperator declararetur. Is vero Byzantium belli in Licinium suscepti causa profectus, Metrophanem episcopum invenit. Quod si ab anno CCCXL, quo Alexander obiit, viginti tres episcopatus annos retrocedendo computaveris, pervenies ad annum CCCXVII, quo Alexander Metrophani successisse debuit. Quomodo itaque Metrophanem episcopum invenire potuit Constantinus Magnus, qui Byzantium post victoriam de Licinio relatam tantummodo intercepit anno CCCXXIII, ut Tillemontius tom. 4 Historiæ imperatorum a pag. 642 pluribus argumentis evincit?

[65] Idem nodus solvendus est Theophani, qui in laudata editione Parisiensi pag. 26 & 27 sic computat: [recurrant ad conjecturam nostram,] Constantinus annos omnino duos & triginta imperavit; qui primis decennalibus actis, tertio & decimo imperii anno (is anno Christi CCCXVIII, & ex parte CCCXIX juxta exactiores chronologos respondet) Byzantium profectus, Metrophanem, qui prior Alexandro præsulatum gessit, primum invenit. Metrophani vero successor Alexander viginti tres annos in episcopi dignitate exegit, adeo ut ab imperii Magni Constantini principio usque ad Alexandri obitum, septem supra triginta, quos Constantinus haud attigit, numerentur anni. Chronographia Theophanis, quæ alibi sæpius vacillat, hic etiam non satis exacta est: nam si Alexander viginti tres annos in episcopi dignitate exegerit, quomodo eos ab anno CCCXVIII vel CCCXIX, quo Constantinus Magnus Metrophanem Byzantii episcopum reperit, usque ad annum CCCXL numerabit? Adde, quod plures accurati chronologi adventum Constantini imperatoris Byzantium usque ad annum CCCXXIII vel CCCXXIV differant. Eadem difficultas magis urget Henricum Valesium, Tillemontium, aliosque scriptores, qui mortem Alexandri anno CCCXXXVI collocant, adeoque episcopatus ejus initium ad annum CCCXIII vel CCCXIV referunt. Sed eorum opinio nos hic morari non debet, cum Janningus noster tomo VI Junii in appendice ad diem VII istius mensis pag. 71 & sequentibus eam operose convulserit, ac illorum objectiones solide dissolverit. Quare eo lectorem remittimus.

[66] Ex hactenus dictis sequitur, aut falsa esse ea, quæ laudati auctores de Metrophane & adventu Constantini in urbem Byzantinam tradiderunt, aut errorem irrepsisse in numeros, quibus episcopatus Alexandri determinatur. [qua putamus forte annos 23 pro 13 scriptos esse,] Hæc secunda propositionis disjunctivæ pars multo credibilior videtur, cum Græci soleant numeros exprimere per litteras alphabeticas, quarum mutatione aut transpositione facillime error committitur. Sic per κγ᾽ XXIII, per ιγ᾽ XIII significant. At quam facile κ pro ι poni potuit, sicut in supra memoratis chronici Nicephoriani editionibus haud dubie ξγ᾽, id est LXIII anni mendose scripti fuerunt, ut adversarii fateri coguntur. Si itaque ιγ᾽ pro κγ᾽ substituamus, inveniemus tredecim annos, quos S. Alexander in episcopatu suo ab anno CCCXXVI vel CCCXXVII usque ad CCCXL implevit, & quos sine extremis annorum partibus numero rotundo computamus. Atque hæc est conjectura nostra, quam tuebimur, donec quis certiora suggesserit.

III. S. PAULUS I.

[S. Paulus, strenuus orthodoxæ fidei defensor,] Franciscus Baertius noster ad diem VII Junii tomo 2 istius mensis a pag. 13 Acta hujus sancti Præsulis Constantinopolitani & martyris adeo copiose illustravit, ut mihi vix quidquam agendum reliquerit: Laudatus vero Janningus noster tomo VI Junii in appendice ad diem VII istius mensis a pag. 71 præcipuam eorumdem Actorum chronotaxin tot argumentis confirmavit, ut mihi hic operosius non sit disputandum. Quare lectorem ad citatos operis nostri commentarios remitto, & præclara S. Pauli gesta in compendium chronologicum redigo. Videtur Sanctus noster anno CCCXXV interfuisse concilio Nicæno, tamquam Alexandri, tunc presbyteri, ac postea episcopi Byzantini, notarius, ut innuit Gelasius Cyzicenus, a quo apud Labbeum tomo 2 conciliorum col. 267 post alios istius concilii Patres recensetur Alexander Constantinopolis tunc solum presbyter, postea vero illius ecclesiæ episcopatum sortitus, cum Paulo tunc lectore atque ipsius notario.

[68] [qui ante episcopatum jam in Pontum relegatus fuerat,] Porro fervens hujus Sancti zelus contra Arianos sufficientem calumniandi materiam præbebat hæreticis illis, ita ut Paulus, teste Athanasio in epistola ad solitarios, primo quidem a Constantino in Pontum relegatus fuerit. Quo autem anno S. Paulus tunc in exsilium pulsus fuerit, non facile definiri potest, antiquis auctoribus de tempore istius exsilii altum silentibus. Attamen videtur illud contigisse ultimo imperii Constantiniani septennio, intra quod non pauci orthodoxi variarum ecclesiarum presbyteri & episcopi exsilio mulctati sunt, Constantino subdolis Arianis nimis faciles aures præbente. Imo non incongrue statui potest, id accidisse anno CCCXXXVI, quo conciliabulum Arianorum Constantinopoli habitum est, & quando S. Athanasius in Gallias exsulatum ivit. Neque improbabile est, S. Paulum ex Ponto Constantinopolim revocatum fuisse, quando S. Athanasius anno CCCXXXVIII ex Galliis Alexandriam reversus est: tunc enim varii orthodoxi exsules ad sua redierunt, consentientibus tribus fratribus imperatoribus, quorum pater Constantinus anno præcedenti obierat. Licet hæc chronotaxis non sit certa, tamen verisimilitudinis limites nullo modo excedit.

[69] [anno 340 in locum S. Alexandri mortui successit;] Supra laudati Baertius & Janningus firmioribus argumentis ostendunt, quod S. Paulus anno CCCXL in locum S. Alexandri episcopi Constantinopolitani suffectus fuerit, quamvis id alii citius factum esse arbitrentur. At statim ea orthodoxi Viri dignitas excitavit invidiam Arianorum, qui Eusebii Nicomediensis ambitioni faventes, Paulum non diu post ordinationem falsis criminationibus sede expulerunt, & callidissimum hæreseos suæ propagatorem in locum ipsius intrudi curarunt. Tota hæc res in Libello synodico apud Labbeum tomo 2 conciliorum col. 89 sic narratur: Constantius imperator Orientis renuntiatur; & cum fratres ipsius orthodoxi essent, ipse solus in Arianorum sensum prolapsus est: confestim enim, qui cum Eusebio Nicomediensi faciebant, ipsum contra sanctissimum Paulum accedunt, cum multis calumniis & hoc deferentes: Sine tuo, imperator, decreto, Alexandro mortuo, in solium Constantinopolis se ipsum collocavit. Ille autem consessum hæreticorum Constantinopoli contra divinum symbolum congregari præcipiens, Paulum confessorem ex ecclesia ejici, ejusque loco pridem Beryti, tunc autem Nicomediæ episcopum Eusebium introduci jussit.

[70] Similia habet Socrates, lib. 2 Hist. eccles. cap. 7 ita scribens: [sed statim rursus in exsilium pellitur,] Imperator vero non multo post (scilicet episcopalem S. Pauli ordinationem) Constantinopolim ingressus, ob illam ordinationem gravissima exarsit ira: collectoque Arianorum antistitum concilio, Paulo quidem episcopatum ademit; Eusebium vero ab urbe Nicomedia translatum Constantinopoleos episcopum designavit. Ex his testimoniis sequitur, S. Paulum non fuisse episcopum tempore Constantini Magni, ut aliqui perperam existimant, cum accusetur apud Constantium, tunc imperantem, quod sine ipsius decreto se episcopum Constantinopolitanum fecerit. Deinde ex iisdem colligo, S. Paulum non diu post ordinationem suam, id est probabiliter eodem anno CCCXL, quo episcopalem cathedram ascenderat, e sede sua deturbatum esse, & locum ejus ab Eusebio Nicomediensi statim occupatum fuisse.

[71] Huic chronotaxi nostræ consentit Pagius, dum in Critica historico-chronologica ad annum Christi CCCXL num. 20 ex quibusdam argumentis antecedentibus ita concludit: [& sedem ejus invadit] Liquet primo, sanctum Alexandrum episcopum Constantinopolitanum usque ad præsentem annum (nempe CCCXL, de quo agit) vixisse. Secundo, Paulum eodem anno eum excepisse. Tertio, translationem Eusebii ad sedem Constantinopolitanam hoc anno peractam, ac denique concilium Alexandrinum in causa Athanasii, quod habitum fuit, postquam jam Eusebius Constantinopoli sedebat, ad præsentem annum pertinere. Infra iterum atque iterum de S. Paulo recurret sermo, quando revertetur ad ecclesiam suam, quam interim invasit

IV. EUSEBIUS hæreticus.

Constantinus Magnus imperator turbulentam ac vafram hujus Eusebii indolem vivis coloribus depinxit in epistola, [Eusebius Nicomediensis, cujus scelera] ad Nicomedienses scripta, quam Theodoretus lib. 1 Hist. eccles. cap. 20 refert hoc modo: Quisnam vero adeo simplicem plebem ista docuit? Eusebius nimirum tyrannicæ crudelitatis consecraneus: nam quod tyranni (Licinium intelligit) cliens perpetuo fuerit, ex multis perspici potest: id enim episcoporum cædes testantur, sed verorum plane episcoporum. Id crudelissima Christianorum persecutio aperte clamat: nihil enim de illatis mihi contumeliis dicam, per quas cum adversarum partium concursus plurimum laborarent, hic etiam oculos exploratores contra me emisit, & propemodum armatum ministerium tyranno præbuit. Nec me quisquam imparatum esse existimet ad harum rerum probationem: certissimum enim argumentum est, cum diaconos & presbyteros, Eusebium assectantes, manifesto a me comprehensos esse constet. Verum hæc missa facio: quæ quidem a me non indignationis meæ testificandæ causa, sed ad pudorem eis incutiendum nunc prolata sunt. Id unum metuo, id recogito, quod vos in societatem criminis vocari video: per institutionem enim ac perversam Eusebii doctrinam, conscientiam a veritate aversam induistis. Sed haudquaquam tarda erit curatio, si, episcopo fideli ac sincero nunc tandem accepto, ad Deum oculos convertatis. Quod quidem jam in vestra est potestate, & ex vestro judicio pendere jam dudum oportuit, nisi supra memoratus Eusebius, iis, qui tunc temporis valebant, omni ope adjuvantibus, istuc venisset, & rectum ordinem disciplinæ conturbasset.

[73] [& hæreticam fraudem] Sed quoniam de hoc ipso Eusebio caritati vestræ pauca dici oportuit, meminit patientia vestra, synodum in urbe Nicæna fuisse celebratam, cui & ipse, sicut conscientiæ meæ cultus poscebat, interfui; nullo alio consilio, quam ut concordiam inter omnes constituerem: imprimis vero ut coarguerem ac depellerem malum illud, quod ex Arii quidem Alexandrini dementia initium sumpserat, mox autem absurdo & exitiali Eusebii studio erat confirmatum. Idem vero iste Eusebius, amantissimi & carissimi, cum quanta putatis concursatione, utpote ab ipsa conscientia convictus, quanta cum ignominia confutatæ undique falsitati patrocinatus est: nunc diversos homines ad me clam mittens, qui pro ipso orarent: nunc auxilium aliquod a me postulans, ne tanti sceleris convictus, honoris sui gradu depelleretur? Testis hujus rei mihi est Deus ipse, qui & mihi & vobis semper propitius adsit. Nam & ille me circumvenit ac turpiter decepit, sicut & vos ipsi agnoscetis. Tunc enim omnia gesta sunt, prout ipse cupiebat, qui nihil non mali in animo suo clausum habebat. Sed ut alia improbitatis illius facinora prætermittam, quid nuper una cum Theogonio, dementiæ suæ socio, admiserit, quæso, accipite. Alexandrinos quosdam, qui a nostra fide desciverant, istuc abduci præceperam, propterea quod eorum opera ac ministerio discordiæ fax excitabatur. Verum isti egregii scilicet episcopi, quos synodi clementia ad agendam pœnitentiam servaverat, non solum istos susceperunt, & apud se tuto degere jusserunt, sed etiam malitiæ illorum socios se ac participes adjunxerunt. Quamobrem adversus ingratos istos id agere decrevi; abreptos videlicet quam longissime deportari jussi.

[74] [Constantinus Magnus imperator,] Vestrum nunc est, ea fide in Deum oculos mentis conjicere, in qua vos semper fuisse constat, & esse decet; & efficere ut gaudeamus, puros orthodoxos atque benignos episcopos nacti. Si quis vero mentionem illarum pestium facere, aut in laudem eorum temere excitari præsumpserit, statim opera famuli Dei, hoc est nostri, audacia ejus comprimetur. Divinitas vos servet, fratres dilectissimi. At vaferrimus Eusebius iratum mansueti Constantini animum postea subdolis artibus ita placavit, ut post aliquot annos ab exsilio revocatus fuerit, & non sine orthodoxorum damno in principis istius gratiam redierit.

[75] [& S. Alexander patriarcha Alexandrinus recensent.] Sanctus Alexander, patriarcha Alexandrinus, hæreticam ejusdem Eusebii fraudem apud Socratem lib. 1 Hist. eccles. cap. 6 in epistola encyclica ad Catholicos episcopos sic post alia describit: In nostra igitur parœcia exstiterunt nuperhomines iniqui, & hostes Christi, docentes defectionem ejusmodi, quam jure quis præviam ac prænuntiam Antichristi appellaverit. Ac volueram equidem hoc quidquid est silentio involvere, ut malum intra ipsos apostatas clausum consumeretur; ne forte in alia transgressum loca, simpliciorum hominum aures contaminaret. Sed quoniam Eusebius is, qui nunc est Nicomediæ, res Ecclesiæ ex nutu suo pendere existimans, eo quod, relicta Berytiorum ecclesia, ad Nicomediensem episcopatum, nullo ulciscente, impune transgressus est, horum apostatarum patrocinium suscipit, & litteras quaquaversus ausus est scribere, commendans illos, ut imperitos homines ad pessimam Christoque infensam hæresim traducat: necessarium duxi silentium abrumpere, utpote sciens id quod in lege scriptum est, vobisque omnibus renuntiare, quo & apostatas ipsos & infelicissima erroris illius verba cognoscatis, ac, si forte Eusebius scripserit, ei minime attendatis: pristinam enim malevolentiam suam, quæ longinquitate temporis jam oblivioni ac silentio tradita videbatur, per istos renovare nunc studens, simulat quidem, se eorum causa litteras scribere; reipsa tamen declarat, se sua causa laborantem id agere.

[76] Post mortem Constantini Magni ambitiosus ille Eusebius, [Sed impius ille invasor, cujus illegitimas episcopatuum mutationes] relicta sede Nicomediensi, cathedram Constantinopolitanam occupavit. Eusebius Cæsariensis lib. 1 contra Marcellum Ancyratem cap. 4, ex hac episcopatuum mutatione etiam laudem homonymi sui Eusebii extundere nititur, eique adulari non veretur his verbis: Procedente porro sermone ad illam contra Asterium calumniam, Eusebii quoque adjunxit accusationem: illius Eusebii, quem sibi quamplures civitates & provinciæ, eædemque clarissimæ, episcopum postularunt. At non ita de hac iterata sedium mutatione judicant centum fere Patres concilii Alexandrini, qui apud Harduinum nostrum tom. 1 conciliorum col. 575 ordinationem S. Athanasii contra Eusebii Nicomediensis calumnias sic defendunt: Eusebius ordinationem Athanasii reprehendit, homo, qui ipse forte numquam ordinatus est; aut si umquam fuit, ordinationem suam irritam fecit: nam initio quidem Beryti episcopus fuit, relictaque Beryto, Nicomediam venit: illam quidem contra legem deserens, istam vero contra legem invadens; & cum suam sine ulla caritate reliquerit, alienam sine causa occupat; prioris episcopatus caritatem alieni cupiditate contempsit: nec tamen illum alterum, quem tanta aviditate occuparat, retinuit. Ecce enim illinc quoque discedens, alienum rursus arripuit, semper alienas civitates concupiscens, ratus in opibus & magnitudine urbium religionem esse sitam, & sortem Dei, secundum quam quisque ordinatus est, pro nihilo ducit.

[77] Theodoretus lib. 1 Hist. eccles. cap. 9 de illegitima translatione Eusebii Nicomediensis (in editione Valesiana is est capitis decimi noni titulus) ita disserit: [omnes orthodoxi damnabant,] Eusebius impietatis propugnator, parvi habitis regulis, quas ipse una cum reliquis episcopis paulo ante conscripserat, relicta Nicomedia, Constantinopolitanam sedem invasit: cum canon diserte prohibeat, ne episcopi aut presbyteri ab una civitate in aliam transiliant. Verum eos, qui adversus unigeniti Filii divinitatem tanta dementia insurrexerant, alias leges licenter violasse, haudquaquam mirandum est. Nec vero ille tunc primum novitatis hujus auctor fuit; sed jam ante idem facinus admiserat: nam cum Berytensis ecclesiæ episcopus olim constitutus fuisset, inde ad episcopatum Nicomediæ transilierat: ex quo deinde episcopatu post Nicænum concilium ob apertam, quam profitebatur, impietatem dejectus est, & una cum illo Theogonius episcopus Nicææ. Tum capite sequenti refert epistolam Constantini imperatoris, quam nos supra exhibuimus, ac deinde cap. 21 ad rem nostram sic prosequitur: Eusebius vero episcopatum quoque Constantinopoleos, ut supra dixi, tyrannica quadam violentia occupavit: atque ita majorem potentiam nactus, cum imperatorem adiret de proximo, & ex crebrioribus cum eodem colloquiis fiduciam sumpsisset, adversus veritatis propugnatores insidias machinatus est.

[78] [non diu fructu violentiæ suæ gavisus est,] Verum potens ille Arianæ hæreseos defensor non diu ambitionis suæ fructu gavisus est, ut satis indicat Sozomenus, dum lib. 3 Hist. eccles. cap. 7 ita scribit: Hunc in modum consilia eorum, qui contrariam hæresim tuebantur, felicem successum habuerunt, depositis episcopis, qui per Orientis provincias fidem in Nicæna synodo stabilitam pertinaciter defendebant. Jamque occupatis nobilissimis sedibus, Alexandriæ scilicet, quæ est in Ægypto, Antiochiæ in Syria, & urbis regiæ, quæ ad Hellespontum sita est, omnes earum partium episcopos sibi parentes habebant. Verum Romanæ Antistes ecclesiæ, & universi per Occidentem sacerdotes hæc non secus ac contumeliam, sibi privatim illatam, accepere: nam cum sententiam eorum, qui apud Nicæam congregati sunt, jam inde ab initio in omnibus approbassent, usque in hunc diem in eadem opinione perseverarunt. Itaque Athanasium ad se venientem benevole exceperunt, & causæ illius judicium sibi vindicarunt. Quæ cum Eusebius iniquo animo ferret, scripsit ad Julium, ut ipse judex esse vellet eorum, quæ contra Athanasium decreta fuerant Tyri. Verum ille, priusquam sententiam comperisset, paulo post synodum, Antiochiæ celebratam, ex hac luce migravit.

[79] [quandoquidem anno 341 obiit.] Cum constet, hanc synodum Antiochenam in encæniis circa medium anni CCCXLI habitam esse, sequitur Eusebium eodem anno CCXLI obiisse. Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum CCCXLII num. 43 mortem Eusebii in principio ejusdem anni CCCXLII collocat. Plura de hac chronologia vide apud Tillemontium tom. 6 Monument. eccles. pag. 758 & sequente. Ex hactenus dictis patet, Eusebio perperam in vulgaribus catalogis annos duodecim sedis Constantinopolitanæ adscribi, cum eam tantummodo duobus annis, iisque non integris occuparit. Quare suspicor ιβ᾽ pro β᾽, id est XII pro II, vitiose scriptum fuisse, atque ita primam litteram ἰῶτα redundare.

V. S. PAULUS iterum & MACEDONIUS I hæresiarcha

[S. Paulus sedi suæ restitutus] Postquam Eusebius e vivis excesserat, qui apud Constantinopolim Nicænæ fidei patrocinabantur, inquit Sozomenus lib. 3 Hist. eccles. cap. 7, Paulum in ecclesiam deduxerunt. Eodem tempore Theognius Nicææ & Theodorus Heracleæ episcopi, aliique ejusdem sectæ sacerdotes, qui tum Constantinopoli versabantur, in alia ecclesia congregati, adjuvante Arianorum multitudine, Macedonium ordinarunt Constantinopoleos episcopum. Hinc vero crebræ in urbe seditiones exstiterunt, bellis haud absimiles: plebe enim ex utraque partein se mutuo irruente, plurimi interierunt. Mansit S. Paulus Constantinopoli in hac rerum perturbatione, cui haud dubie maximam causam præbebant turbulenti hæretici, contra quos Catholica plebs indiscreto zelo nimis acriter se defendebat. Quamvis hæ seditiones a mansuetudine sancti Præsulis alienissimæ essent, tamen eas præcavere non poterat, nisi hæreticos in ecclesia Constantinopolitana libere dominari permisisset. Præterea quis cohibeat plebem furentem, quæ sæpe crudelem privatæ injuriæ vindictam falso nomine zelum fidei appellat?

[81] Deinde Sozomenus loco proxime citato sic pergit: [inter varias plebis seditiones] Eratque civitas plena tumultu, adeo ut imperator, qui tum Antiochiæ morabatur, ea de re certior factus sit, iraque inflammatus Paulum iterum extrudi jusserit. Imperatoris mandata exsecutus est Hermogenes, magister equestris militiæ: qui cum eo tempore missus esset in Thraciam, transiens per Constantinopolim, Paulum militari manu ex ecclesia ejicere conabatur. Sed cum plebs nequaquam id fieri permitteret, imo vim vi repelleret; milites vero violentius instarent, ut, quod imperatum fuerat, perficeretur, seditiosi in Hermogenis domum irruentes, eam quidem incenderunt, ipsum autem interfecerunt, &, fune pedibus ejus innexo, per civitatem traxerunt. Quo audito, imperator equorum celeri permutatione venit Constantinopolim eo animo, ut plebem male multaret. Sed cum illos flentes ac supplices sibi occurrere vidisset, ipsis quidem pepercit: annonæ tamen illius, quam pater ipsius Constantinus quotannis de publico ex tributis Ægypti civitati donaverat, dimidiam circiter partem civibus ademit, ratus fortasse, multitudinem, utpote otio ac deliciis abundantem, ad seditiones proclivem esse. Iram autem suam in Paulum vertens, eum ex civitate pelli jussit. Sed & Macedonio graviter succensuit, tum quod Hermogenis magistri militum & aliorum complurium cædis causam præbuisset, tum quod ante ipsius consensum ordinatus fuisset. Verumtamen nec approbata illius ordinatione, nec abrogata, illum ita relinquens, Antiochiam revertit. Videtur tunc tantum unica ecclesia Macedonio relicta fuisse, cum Socrates, lib. 2 Hist. eccles. cap. 13 de hac imperatoris expeditione agens, sic clarius concludat: Passus ergo illum (nempe Macedonium) plebem colligere in ea ecclesia, in qua fuerat ordinatus, rursus Antiochiam contendit. Verosimile autem est, Paulo absente, Catholicos presbyteros curam reliquarum ecclesiarum Constantinopoli gessisse.

[82] Paulus non diu post ad cathedram suam rediit, qua tamen iterum Macedonio cedere coactus est. [semel atque iterum Macedonio hæresiarchæ loco cedere cogitur,] Hanc tragicam S. Pauli expulsionem, ac cruentam Macedonii promotionem Socrates lib. 2 Hist. eccles. cap. 16 describit hoc modo: Porro imperator Constantius Antiochiæ degens, cum ei nuntiatum esset, Paulum sedem suam denuo occupasse, eam rem permoleste tulit. Philippo igitur præfecto prætorii, utpote qui majorem reliquis provinciarum rectoribus potestatem obtineret, & secundus ab imperatore diceretur, mandat per epistolam, ut Paulum quidem pellat ecclesia; Macedonium vero illius loco in ecclesiam inducat. Præfectus itaque Philippus seditionem populi pertimescens, Paulum circumvenire aggressus est. Et imperatoris quidem mandatum penes se occultat; specie vero publicorum negotiorum progressus ad balneum publicum, quod Zeuxippi vocatur, Paulum honorifice ad se accersit, ejusmodi necessitatem adesse dicens, ut quam primum illi veniendum esset. Paruit Paulus; qui cum accitus venisset, statim præfectus mandatum imperatoris ei ostendit: & episcopus quidem se, indicta causa, damnatum animadvertens, patienter tulit. Præfectus vero circumstantis multitudinis impetum reformidans (plurimi enim rumore ac suspicione ducti illuc convenerant) unam ex lavacri januis aperiri jubet, per quam Paulus in palatium abductus & conjectus in navem, ad id comparatam, confestim in exilium mittitur. Præcepitque ei præfectus, ut Thessalonicam Macedoniæ metropolim, ex qua urbe Paulus jam inde a majoribus suis erat oriundus, proficisceretur, utque in ea civitate degeret: & reliquas quidem urbes Illyrici adeundi facultatem ei concessit; ceterum ad Orientis partes vetuit accedere. Paulus igitur, præter exspectationem ecclesia simul & urbe pulsus, celeriter abducitur.

[83] [qua occasione oritur cruentus tumultus,] Præfectus autem imperatoris Philippus ex balneis publicis progressus recta ad ecclesiam contendit. Aderat una Macedonius, velut ex machina quadam demissus: & cum præfecto in curru sedens, omnium oculis ostentabatur. Circa illos militum manus strictis gladiis incedebat: quo spectaculo conterrita est plebis multitudo; cunctique simul, tam Homusiani, quam Ariani, ad ecclesiam properarunt, prævenire singuli & ecclesiam occupare summo studio adnitentes. Postquam præfectus una cum Macedonio ecclesiæ appropinquare cœpit, repentinus absque ulla causa metus plebem ipsosque adeo milites invasit. Nam quoniam ingens illic aderat hominum multitudo, ita ut præfecto Macedonium deducenti nullus daretur transeundi locus, milites plebem violenter impellere aggressi sunt; sed cum contrusa plebs propter loci angustiam retrocedere non posset, rati milites, plebem obsistere ac de industria transitum intercludere, velut in hostem irruentes, districtis gladiis uti, & obvios ferire cœperunt. Tria igitur hominum millia ac præterea centum & quinquaginta tunc occubuisse dicuntur: alii a militibus trucidati, alii constipatione multitudinis oppressi. Post tam præclara facinora Macedonius, perinde quasi nihil mali gessisset, sed integer vacuusque esset ab omni culpa, a præfecto verius quam per ecclesiasticam regulam in episcopali sede constituitur. In hunc modum Macedonius & Ariani per tot tantasque hominum cædes ecclesia potiti sunt.

[84] [quem more suo Ariani orthodoxis imputabant.] Quamvis Ariani modis adeo violentis passim alienas ecclesias occuparent, tamen ut orthodoxis episcopis invidiam conflarent, omnem hujusmodi seditionum ac cædium culpam, consueto hæreticorum more, in Catholicos rejicere non verebantur, sicuti patet ex conciliabulo Sardicensi, quod apud Labbeum nostrum tomo 2 conciliorum a col. 699 refertur, ubi col. 706 post alia crimina, causam horum tumultuum Asclepæ & Paulo impudenter affingunt. Sed hic exscribi meretur, quod Socrates lib. 2 cap. 15 ad similes illorum calumnias ita recte observavit: Ceterum quoniam, Athanasio Alexandriam ingrediente, tumultus exstitit eorum, qui Georgio Ariano adhærebant, ex quo seditiones cædesque hominum consecutæ esse dicuntur; & Ariani probra ista & crimina in Athanasium tamquam in auctorem malorum omnium rejiciunt, de hac re pauca mihi dicenda sunt. Veras quidem rerum istarum causas novit Deus, qui ipsius veritatis est judex. Hæc vero plerumque ita contigere, quoties vulgus intestina seditione agitatur, prudentibus viris haudquaquam obscurum est. Frustra sunt igitur calumniatores Athanasii, qui horum causamilli adscribunt, ac præcipue Sabinus, Macedonianorum episcopus: qui si secum ipse reputasset, quot & quantis malis Athanasium & reliquos Homusianos affecerint Ariani, vel quot synodi propter Athanasium congregatæ, de his conquestæ sint, vel quæ ipse Macedonius hæresiarches per universas ecclesias gesserit, aut tacuisset omnino, aut si loqui voluisset, Athanasium laudibus extulisset. Jam vero his omnibus consulto prætermissis, res gestas illius falso criminatur. Sed ne nomen quidem ipsum Macedonii hæreticorum principis usquam commemorat; id agens scilicet, ut tragica illa facinora penitus occultet: & quod multo plus habet admirationis, de Arianis quidem non male locutus est, quos tamen ipse fugiebat; Macedonii vero, cujus ipse sectam sequebatur, ordinationem tacitus prætermisit. Quippe si ordinationis illius mentionem fecisset, commemoranda prorsus fuissent ejus viri scelera, sicut constat ex iis, quæ in illa ordinatione gesta sunt. At ab hac digressione in viam redeamus.

[85] Non longo post tempore, inquit Socrates lib. 2 cap. 17, [Cum S. Paulus in Italiam navigasset,] Paulus Thessalonica Corinthum se pergere simulans, in Italiam navigavit, ut apud Julium Romanum Pontificem & Constantem Occidentis imperatorem contra Arianorum calumnias una cum Athanasio sese defenderet. Quid porro istic actum fit, accipe ex Sozomeno, qui lib. 3 cap. 1 res ibi gestas ita exponit: His aliisque de causis Julius Papa æquum omnino esse censebat, ut Athanasio & Paulo succurreret: nam & ille non multo post in Italiam advenerat, & calamitates suas deplorabat. Sed cum litteris, quas ad Orientis sacerdotes de Athanasio & Paulo scripserat, nihil proficeret, causam eorum ad imperatorem Constantem retulit. Ille vero Constantio fratri scripsit, ut ex Orientis episcopis quosdam mitteret, qui depositionis illorum rationem redderent. Tres igitur ad eam rem eliguntur episcopi, Narcissus episcopus Irenopolis in Cilicia, Theodorus Heracleæ in Thracia, & Marcus Arethusæ, quæ est in Syria: qui cum in Italiam venissent, acta sua defendere cœperunt, & imperatori persuadere conati sunt, Orientalis synodi justam fuisse sententiam… Itaque Constans, cum animadverteret, eos injuste insidiatos esse Paulo atque Athanasio, nec ob crimina aut ob vitæ turpitudinem, ut depositionis sententia continebat, sed ob dissensionem fidei, illorum communionem esse aversatos, in patriam eos remisit, cum persuadere nequivissent id, cujus gratia venerant.

[86] Dein capite sequente sic pergit: Cumque Constans augustus id beneficii loco a fratre suo postulasset, [& causam suam in concilio judicari petiisset,] ut Athanasium in sedem suam restitueret, nec tamen litteris suis quidquam proficeret, obsistentibus scilicet hæreticæ factionis hominibus; Athanasius vero ac Paulus Constantem adeuntes, synodum fieri flagitarent, tamquam idcirco insidiis appetiti, ut rectæ fidei doctrina subverteretur, ex communi consensu utriusque imperatoris placuit, ut tam Orientis quam Occidentis partium episcopi constituto die Sardicam convenirent, quæ urbs est Illyrici. Igitur Orientales cum Philippopolim Thraciæ prius convenissent, Occidentalibus jam Sardicæ congregatis scribunt, ut Athanasium a concilio & communione sua submoveant, utpote depositum episcopatu: alioquin se ad concilium venturos non esse. Post hæc Sardicam ingressi, negarunt, se in ecclesiam pedem illaturos, quamdiu convenirent ii, qui ab ipsis depositi fuissent. Ad hæc Occidentis episcopi rescripserunt, se numquam ab eorum communione recessisse, nec impræsentiarum recessuros esse; præsertim cum Julius episcopus Romanus, examinato illorum negotio, eos neutiquam condemnasset. Adesse porro illos paratos subire judicium, & crimina sibi illata iterum confutare. His per litteras significatis, cum nihil apud illos proficerent, & præscriptus jam excessisset dies, quo negotia, quorum gratia convenerant, dijudicari oportebat, ad extremum ea sibi ultro citroque scripserunt, per quæ infensiores, quam antea, facti sunt; & separatim collecti contrarias sententias protulerunt: etenim Orientales posteaquam ea, quæ contra Athanasium, Paulum, Marcellum & Asclepam gesserant, confirmassent, Julium Romanæ urbis episcopum deposuerunt, eo quod primus cum illis communicasset. Sic septuaginta sex Ariani sese trecentis circiter episcopis orthodoxis pervicaciter opposuerunt.

[87] [sedi suæ restitutus est ope Constantis imperatoris,] Idem scriptor post multa alia historiam suam cap. 20 ita ad propositum nostrum prosequitur: Constans vero, postquam ea, quæ in Sardicensi concilio gesta erant, cognovisset, scripsit fratri, ut Athanasio & Paulo ecclesias suas redderet. Cumque hic procrastinaretur *, iterum scripsit, ut aut viros susciperet, aut se ad bellum pararet. Constantius itaque, re cum Orientalibus episcopis communicata, stultum esse censuit, ea de causa civile bellum suscipere. Athanasium igitur ex Italia accersit, cursus publici copiam ei faciens, & frequentibus litteris invitans, ut quam celerrime reverteretur. Denique Sozomenus eodem libro 3 cap. 24 in fine reditum aliorum exsulum ita simul commemorat: Athanasius igitur ex Occidentis partibus in Ægyptum reversus est. Paulus quoque & Marcellus, Asclepas ac Lucius sedes suas recuperarunt: etenim imperatoris litteræ redeundi facultatem istis etiam concesserant. Et Constantinopoli quidem, ingresso Paulo, Macedonius se subduxit, & privatim conventus egit. Sic itaque S. Paulus post concilium Sardicense, quod anno CCCXLVII celebratum est, sedi suæ iterum restituitur.

[88] [quo mortuo, rursus in exsilium mittitur,] Ea, quæ superius ex Sozomeno retuli, testimonio suo confirmat Socrates, & lib. 2 cap. 23 Pauli restitutionem sic breviter narrat: Constantinopoli autem, Macedonius Paulo ad modicum tempus loco cessit, in privata quadam urbis ecclesia seorsum conventus agens. Tunc saltem S. Paulus per duos annos ecclesiam Constantinopolitanam pacifice gubernavit, adeoque hoc modicum tempus intelligendum est respectu quadraginta annorum, quibus Socrates lib. 5 cap. 7 Arianos in ecclesia Constantinopolitana dominatos fuisse testatur. Certe Paulus Constantinopoli mansit usque ad annum CCCL, quo Constans, præcipuus Catholicorum defensor, in Gallia occisus est: tunc enim Ariani, omni timore deposito, libere iterum orthodoxos præsules persequi cœperunt, ut Sozomenus lib. 4 cap. 2 satis indicat his verbis: Imperator vero Constantius, Arianorum calumniis fidem adhibens, in eadem sententia non stetit; sed episcopos, qui in sedes suas restituti fuerant, contra decreta synodi Sardicensis expelli præcepit… Paulus perpetuo exilio damnatus, Cucusum Armeniæ abductus est, ibique extremum diem clausit; utrum morbo an vi exstinctus, equidem ignoro: fama tamen etiamnum viget, eum a Macedonianis laqueo strangulatum esse.

[89] [& tandem ab Arianis circa finem anni 350 interficitur.] Ne quis autem ob hæc ultima Sozomeni verba existimet, levem de violenta Pauli morte famam fuisse, aut de vero ipsius martyrio dubitet, audiat S. Athanasium, testem omni exceptione majorem, qui in novissima editione Parisiensi anni MDCXCVIII tom. 1 pag. 348, diversa S. Pauli exsilia & gloriosum laborum ejus finem ita describit: Primo quidem Paulus a Constantino in Pontum relegatus est; secundo autem a Constantio ferreis catenis vinctus Singaris Mesopotamiæ exulavit, illinc postea Emesam translatus; quarto Cucusum Cappadociæ (hic locus, exsilio S. Joannis Chrysostomi etiam clarus, postea Armeniæ secundæ seu minori adscriptus est) ad deserta Tauri, & istic, ut renuntiarunt, qui cum eo erant, ab ipsis strangulatus obiit. His ita gestis, nihil veriti sunt, homines illi in nullo veraces, post mortem ejus falso ac subdole pervulgare, illum morbo exstinctum fuisse, licet res omnibus, qui eum locum incolunt, comperta sit: etenim Philagrius, qui tunc temporis eorum locorum vicarius erat, & omnium fabularum arbitratu eorum histrio; cum tamen ideo fortasse stupore perculsus ac mœstus esset, quod non ipse, sed alius id sceleris perpetrasset, permultis, ac quibusdam ex notis nostris, imo ipsi episcopo Serapioni, renuntiavit, Paulum ab illis in angusto & tenebroso quodam loco inclusum fuisse, ut fame illic interiret: deinde post sex dies, cum eo ingressi illum adhuc spirantem invenissent, demum irruentes hominem strangulasse, talemque revera illius exitum fuisse. Illius autem carnificem fuisse aiebant Philippum, olim præfectum. At hoc facinus divina vindicta inultum non præterivit: anno quippe nondum elapso, cum multo dedecore Philippus a præfectura deturbatus est. Hoc modo S. Paulus circa finem anni CCCL, exantlatis plurimis pro Catholica fide laboribus, triumphalem martyrii palmam obtinuit. Intricata variorum ejus exsiliorum chronologia, aliæque eorumdem Actorum difficultates tomo 2 Junii nostri a pag. 13 satis probabiliter explicatæ sunt, de quibus etiam consule Tillemontium tom. 7 Monument. eccles. a pag. 251 & 697.

[Annotata]

* lege procrastinaret

MACEDONIUS solus.

[Occiso S. Paulo, impius Macedonius] Etsi hic hæresiarcha, tamquam rapax lupus, jam ab anno CCCXLI aut CCCXLII ovile Constantinopolitanum invaserit, tamen infame illius nomen nunc repeto, quia post mortem S. Pauli apertius violentiusque gregem Catholicum dilaniare cœpit, & liberiora crudelitati suæ frena laxavit, ut facile intelligetur ex Socrate, qui in editione Valesiana, quam in hoc tractatu semper sequor, caput 27 libri 2 ita exorditur: Ea tempestate Macedonius apud Constantinopolim ecclesiis potitus est, Paulo, sicut diximus, e medio sublato. Qui maximam libertatem apud principem nactus, bellum inter Christianos commovit, nihilo levius eo, quod tunc temporis a tyrannis gerebatur: nam cum persuasisset imperatori, ut sibi ecclesias vastanti opem ferret, operam dedit, ut quæcumque nefarie agere decreverat, lege data confirmarentur. Continuo igitur in singulis civitatibus proposita lex est, & militaris manus ad præceptorum regalium exsecutionem destinata. Pellebantur non modo ab ecclesiis, verum etiam ex civitatibus, quicumque Consubstantialis fidem asserebant. Et initio quidem id unum agebant, ut eos expellerent; postea vero, progrediente ulterius malo, ad id se verterunt, ut communicare sibi etiam invitos cogerent, parum scilicet de ecclesiis soliciti. Eratque ea vis nihilo minor illa, quam olim adhibuerant hi, qui Christianos ad simulacrorum cultum adigebant: quippe verbera ac tormenta, & omnis generis cruciatus admovebantur.

[91] [orthodoxos,] Alii bonorum proscriptione, alii exilio multati sunt: & hi quidem in ipsis cruciatibus interierunt; illi vero, dum ad exilium abducerentur, necati sunt. Et hæc quidem per omnes urbes orientalis imperii gerebantur, maxime vero Constantinopoli. Hanc intestinam persecutionem, cum antehac modica esset, Macedonius episcopatum adeptus, auxit plurimum. Imo Macedonius post martyrium S. Pauli persecutionem ita auxit, atque impiam potestatem contra orthodoxos tam violenter & aperte exercuit, ut Theodoretus existimaverit, illum tunc primo ab Arianis in locum Pauli substitutum fuisse, sicuti lib. 2 Hist. eccles. cap. 6 innuit his verbis: Hunc in modum Ariani cum Paulum morte affecissent, vel potius ad cæleste regnum transmisissent, Macedonium in ejus locum substituerunt, suæ illum sectæ atque sententiæ esse arbitrati, eo quod de Spiritu sancto, perinde ac ipsi, impie loqueretur. Sozomenus lib 4 cap. 3 nominatim memorat Martyrium ac Marcianum, S. Pauli domesticos & contubernales, qui sub eodem Macedonio mortem forti animo pertulerunt.

[92] [aliosque hæresi suæ contrarios tam violenter persecutus est,] Si quis nosse cupit horrendam ejusdem tyranni sævitiem, quam contra Novatianos exercuit, quia consubstantialem Patri Filium fatebantur, legat Socratem lib. 2 cap. 38, ubi in fine ejusdem capitis narrat, quomodo Macedonius barbara ejusmodi crudelitate sese ipsis suis fautoribus atque imperatori odiosum reddiderit. Porro hoc facinus Macedonii, inquit, non solum apud eos, quos injuria affecerat, verum etiam apud suos justum contra ipsum odium excitavit. Ipsum quoque imperatorem offendit Macedonius tum ob hanc, quam dixi, tum ob aliam hujusmodi causam: Ædes, in qua erat arca, quæ imperatoris Constantini reliquias continebat, ruinam minari videbatur; atque idcirco tum ii, qui in ædem introibant, tum qui illic manebant & precabantur, maximo in metu erant constituti. Macedonius igitur imperatoris reliquias transferre statuit, ne arca ruina violaretur. Quod cum populus fieri cognovisset, impedire conatus est, nefas esse dicens, imperatoris ossa transferri: perinde enim esse, acsi effoderentur. Statimque populus in duas partes divisus est. Hi nullam noxam ex translatione inferri cadaveri affirmabant; illi contra, impium id esse contendebant. Convenerant illuc etiam Homusiani, palam obsistentes, ne id fieret.

[93] At Macedonius parvi pendens eos, qui reluctabantur, [ut propter crudelitatem, aliasque causas] imperatoris cadaver in ecclesiam, in qua conditum est corpus Acacii martyris, transfert. Quo facto, populi duas in partes divisi ingens multitudo ad ecclesiam illam concurrit; & cum adversus se invicem ambæ partes stetissent, protinus ventum est ad manus, tantaque hominum cædes facta est, ut ecclesiæ illius atrium sanguine compleretur; puteus quoque, qui erat in atrio, cruore redundaret, & sanguis in conjunctam porticum efflueret usque ad ipsam plateam. Imperator vero de hac calamitate certior factus, adversus Macedonium excanduit, tum propter eos, qui occubuerant, tum eo quod Macedonius citra ipsius consensum cadaver patris sui loco movere ausus fuisset. Relicto igitur in Occidentis partibus Cæsare Juliano, qui regionum illarum curam gereret, ipse in Orientem proficiscitur. Sed quomodo Macedonius brevi postea depositus sit, pro tantis sceleribus tam exiguas luens pœnas, paulo post commemorabo. Constantius anno CCCLIX in Orientem reversus est, triennio postquam patris sui corpus a Macedonio translatum fuerat.

[94] Interea Ariani aliique diversarum sectarum hæretici varia conciliabula habuerunt, [anno 360 ab ipsis hæreticis depositus fuerit:] in quibus tum Catholicos tum heterodoxos quosdam episcopos accusarunt, ac tandem anno CCCLX in pseudosynodo Constantinopolitana Macedonium e cathedra, quam injuste occupaverat, dejecerunt, quod Socrates lib. 2 cap. 42 sic refert: Ceterum Acacius & Eudoxius, & qui cum illis erant Constantinopoli, id maxime ambibant, ut & ipsi vicissim nonnullos adversarum partium deponerent. Sciendum porro est, neutros ob religionem, sed propter alias causas hujusmodi depositiones decrevisse: nam quamvis in fide dissentiebant, tamen cum se vicissim deponerent, neutra pars alterius fidem insimulavit. Qui igitur ab Acacio stabant, abutentes imperatoris indignatione, quam ille jam pridem animo conceptam tum adversus alios, tum præcipue contra Macedonium explere satagebat, primum quidem deponunt Macedonium, tum quod plurimarum cædium auctor fuisset, tum quod diaconum in fornicatione deprehensum ad communionem admiserat.

[95] Sozomenus lib. 4 cap. 27 narrat, quomodo Macedonius post depositionem suam auctor novæ hæreseos fuerit, [qui ejectus novam hæresim excogitavit.] pluresque ad eam amplectendam induxerit: Postquam enim Macedonius Constantinopolitana exutus est ecclesia, inquit, non amplius eamdem cum Acacio & Eudoxio opinionem tenuit: docebat enim, Filium quidem Deum esse, per omnia similem Patri, adeoque secundum substantiam; Spiritum vero sanctum ejusdem honoris & dignitatis expertem esse asserebat, famulum ac ministrum eum appellans, & quæcumque alia quispiam de angelis dicens non aberraverit. Eamdem cum illo opinionem amplexi sunt Eleusius & Eustathius, & reliqui omnes, qui eo tempore a contrariæ sententiæ assertoribus depositi fuerant Constantinopoli: quibus haud exigua pars populi adhæsit, tam Constantinopoli, quam per Thraciam, Bithyniam, & Hellespontum, finitimasque provincias. Nam vivendi ratio, quam vulgus potissimum spectare solet, haudquaquam in illis culpanda erat: etenim incessus quidem eorum gravis; disciplina vero monasticæ similis fuit. Ad hæc sermo non invenustus, & ingenium ad persuadendum accommodatum. Socrates lib. 2 cap. 45 dicit, hujus hæresis sectatores communiter ex antesignani sui nomine Macedonianos, seu ex re Πνευματομάχους, id est, Spiritus oppugnatores, vocatos fuisse, & ibidem opinionem Macedonii de æqualitate Filii cum Patre paullo aliter interpretatur. Ceterum non constat, quo anno hæresiarcha ille mortuus sit, quamvis non diu post annum CCCLXII supervixisse videatur.

VI EUDOXIUS hæreticus.

In Tractatu historico-chronologico de patriarchis Antiochenis, [Ariani Macedonio statim substituunt Eudoxium,] quem tomo IV Julii præfiximus, hujus Eudoxii gesta, seu potius scelera, usque ad episcopatum Constantinopolitanum a pag. 49 explicata sunt. Nos hic eadem ab occupata cathedra Constantinopolitana usque ad ejus mortem prosequemur cum jam sæpe laudato Sozomeno, qui lib. 4 cap. 26 illum in Macedonii depositi locum successisse ita asserit: Ceterum Macedonius, Constantinopolitana spoliatus ecclesia, in locum quemdam juxta urbis regiæ portas se recepit, ibique (intellige post aliquot annos) extremum diem obiit. Eudoxius vero ejus loco ecclesiam obtinuit, Constantio Augusto decies & Juliano Cæsare ter consulibus. Hi confulatus denotant annum CCCLX, ut manifestum est. Chronicon Paschale apud Cangium pag. 294 non tantummodo eumdem hujus successionis annum, sed etiam istius anni mensem ac diem indicat hoc modo: Macedonius episcopus Constantinopolitanus propter multa ipsius propria crimina exauctoratus est, & in locum ejus surrogatus Eudoxius mense Audynæo, id est Januario, die XXVII, præsentibus episcopis septuaginta duobus.

[97] [qui mox impiam suam doctrinam crude in concione publica proponit,] Circa medium mensis sequentis ecclesia S. Sophiæ Constantinopoli solenniter dedicata est, quam solennitatem sacrilegus Eudoxius impia concione contaminavit, ut idem Sozomenus loco proxime citato narrat his verbis: Quo quidem tempore cum primum plebem colligeret in dedicatione magnæ ecclesiæ, quam Sophiam vocant, conscenso sacerdotali suggestu, utpote concionaturus ad populum, hæc in ipso sermonis exordio dixisse fertur: Pater quidem impius est, Filius autem pius. Cumque plebs tumultuaretur: Conquiescite, inquit. Pater quidem impius est, propterea quod neminem colit; Filius vero pius, quia colit Patrem. Quo dicto, auditoribus risum movit. Sic nempe hæreticus ille in materia sacratissima histrionem agebat, & ridicula sua interpretatione significare volebat, unigenitum Dei Filium, tamquam creaturam, Deo Patri cultum exhibere. Socrates lib. 2 cap. 43 de hac cruda Eudoxii æquivocatione sic etiam meminit: Porro Eudoxio in urbe regia sacerdote constituto, magna ecclesia, quæ Sophia cognominatur, sub idem tempus dedicata est, consulatu Constantii decimo, & Juliani Cæsaris tertio, quinto decimo die mensis Februarii. Eudoxius vero simulatque in sede illa collocatus est, primam hanc protulit sententiam, quæ omnium sermone celebratur: Pater ἀσεβὴς, Filius εὐσεβὴς. Unde cum tumultus ac seditio exorta esset: Nolite, inquit, turbari ob ea, quæ dixi: nam Pater quidem ἀσεβὴς est, quippe qui neminem colit; Filius autem εὐσεβὴς, quia colit Patrem. Quæ cum dixisset Eudoxius, tumultus quidem sedatus est; ingens vero risus in ecclesia excitatus tumultum excepit. Atque hoc dictum cum risu & cachinno hactenus commemoratur. Hujusmodi cavillationibus utentes hæresiarchæ, & in talibus voculis occupati, ecclesiam disciderunt.

[98] [& post varias sedes illegitime occupatas,] Præterea Socrates eodem loco illegitimam Eudoxii promotionem jam ita accusarat: Tunc vero, expulso Macedonio, Eudoxius Antiochenam sedem parvi pendens, Constantinopoleos episcopus constituitur, ordinantibus eum Acacianis; qui quidem non animadvertebant, se contraria iis, quæ ipsi antea judicaverant, decernere: nam qui Dracontium idcirco deposuerant, quod ex Galatia Pergamum transiliisset, iidem Eudoxium tunc secundo ad alium episcopatum transilientem ordinantes, illud minime reputabant, se suis ipsorum decretis contraria gerere. Non magis legitimam fuisse priorem sedis Antiochenæ invasionem, declarat Theodoretus lib. 4 Hæreticarum fabularum cap. 2 ubi in Græco-Latina omnium operum suorum editione, Parisiis anno MDCXLII facta, tomo 4 pag. 234 & 235 de Eudoxio sic scribit: Eudoxius hic Germaniciæ, urbis Tauro vicinæ, episcopus erat: sed contempto oppidulo, cum Leontii mortem audivisset, Antiochiam profectus est. Deinde sedem præter ecclesiasticas leges rapuit. Imperatoriis porro litteris illinc ejectus, & ad synodum, quæ Seleuciæ in Isauria cogebatur, ire jussus,accessit quidem, ut fuerat imperatum, sed consessum ingredi non est ausus; Constantinopolimque propere contendens, & imperatoriis cubiculariis blandiens, persuasit, ut ibi synodus cogeretur. Ac ne omnibus dicendis sim longior (horum enim omnium in opere illo memini) illius quoque civitatis sedem invadere potuit, & veritatis prædicatoribus ecclesias orbare.

[99] Quanta contentione ac violentia Eudoxius ecclesias orthodoxis pastoribus orbaret, [contra orthodoxos persecutionem movet,] satis indicat Sozomenus lib. 4 cap. 26 his verbis: Porro tam ipse (nempe Eudoxius, de quo ibi agit) quam Acacius simul juncti omni ope laborarunt, ut eorum, quæ Nicææ statuta fuerant, memoriam ex omnium animis abolerent, & fidei formulam, quæ Arimini recitata est, una cum additamentis, quæ ipsi, tamquam ea correcturi, adjecerant, ad omnes imperii Romani provincias miserunt, eosque, qui huic fidei subscribere renuissent, in exilium ablegari jusserunt ex imperatoris mandato: id enim illi studuerant, cum existimarent, se hoc pacto ea, quæ vellent, facile perfecturos esse. Verum ea res gravissimarum calamitatum causa exstitit: nam per universum orbem Romanum tumultus non dissimilis iis, quos supra retulimus, exortus est, & omnes ubique ecclesias quædam quasi persecutio occupavit, cujusmodi olim sub ethnicis imperatoribus grassata fuerat.

[100] Gregorius Nazianzenus orat. 21 in editione Billiana tom. 1 pag. 387 eamdem persecutionem ita describit ac deplorat: [ut S. Gregorius Nazianzenus narrat,] Hinc profani Sanctorum judices & nova atque inusitata mixtio; mysticæ nempe quæstiones, spectante vulgo, tractatæ, atque iniqua rerum gestarum inquisitio, & pretio conducti sycophantæ, & sententiæ stata mercede pronuntiatæ. Hinc alii ab ecclesiarum thronis injuste pellebantur; alii in eorum locum subrogabantur; sic tamen, ut ab iis impietatis chirographa, non secus atque aliud quidpiam necessarium exigerent. Atque in promptu atramentum erat, & calumniator a tergo. Ea res permultos e nobis, invictos alioqui viros, in fraudem impulit, qui quamvis mente haudquaquam prolapsi fuerint, subscriptione tamen transversi acti sunt, atque cum illis, utroque nomine improbis, consenserunt, ac, si non flammæ, fumi certe participes fuerunt. Quod quidem ipse multis sæpe lacrymis prosecutus sum, impietatem eam, quæ tunc longe lateque manabat, & persecutionem, quæ nunc ab ipsis Verbi patronis adversus orthodoxam doctrinam excitata est, conspiciens.

[101] Hæc violentia feroci Eudoxii genio optime conveniebat: [& Theodoretus confirmat.] Neque enim, teste Theodoreto lib. 2 Hist. eccles. cap. 20 in citata operum ejus editione tomo 3 pag. 623, malitiam suam, sicut Leontius, occultabat; sed aperte adversus Apostolica dogmata rabiem suam exercens, eos, qui contradicere auderent, omnibus incommodis conficiebat. Hinc liquet, Philostorgium Arianum more suo mentiri, dum lib. 4 cap. 4 in editione Valesiana pag. 494 dicit, Eudoxium moribus mitem fuisse ac modestum, nec mediocri solertia ac dexteritate præditum. Quod hic Philostorgius de illius solertia ac dexteritate addit, facile ei concedemus, si per solertiam & dexteritatem velit intelligi perjuria, fraudes, ac mendacia: noverat enim subdolus Eudoxius nonnumquam tempori servire, hæresim tegere, & metu pœnarum ferocem indolem cohibere, ut jam duobus exemplis confirmabimus.

[102] Cum Constantius imperator ex Occidente Constantinopolim reversus esset, quidam præsules coram eo Eudoxium de impia doctrina accusarunt, teste Theodoreto in Historia ecclesiastica lib. 2 cap. 33 Sirmondianæ editionis, [Tandem violentus ille hæreticus,] atque inter alios Sebastæ episcopus Eustathius dixit: Quando igitur de fide disceptari placet, imperator, Eudoxii blasphemias, temere in Unigenitum effusas, considera. Et hæc dicens formulam fidei ab eo scriptam obtulit, in qua inter cetera impie dicta hæc inerant: “Quæ dissimili modo proferuntur, dissimilia sunt secundum substantiam; unus Deus Pater, ex quo omnia, & unus dominus Jesus Christus, per quem omnia: dissimilia autem sunt EX QUO & PER QUEM. Dissimilis ergo Filius Deo & Patri”. Hanc fidei expositionem cum recitari jussisset Constantius, impietate illa vehementer commotus, Eudoxium interrogavit, utrum ipse ista scripsisset. Negavit extemplo, & Aëtium scripsisse respondit.

[103] [qui tamen interdum perjurio hæreses suas tegebat,] Tum Theodoretus Eudoxium una cum impietate Sybariticis deliciis indulgentem & Aëtio parasito familiarissimum describit, atque ita ibidem pergit: Quibus auditis, imperator introduci jussit Aëtium, & ingresso formulam illam ostendit, rogavitque, an illius auctor esset. At ille rerum gestarum, & quorsum interrogaretur, prorsus ignarus, laudemque ex confessione adepturum se ratus, scripti illius auctorem se professus est. Tum imperator, impietatis perspecta magnitudine, exulare mox illum, & in locum quemdam Phrygiæ deportari jussit. Sic ille palatio, blasphemiæ fructum referens infamiam, deturbatus est. Eustathius vero in eadem sententia Eudoxium etiam esse affirmabat: Aëtium enim ejus contubernalem & convivam fuisse, ejusque voluntati ut serviret, blasphemiam illam condidisse; atque hinc satis argumenti esse aiebat, conscium hujus scriptionis fuisse, quod præter ipsum nemo Aëtium illius auctorem memorarit. Atqui ex conjecturis, ait imperator, decernere judices non debent, sed res gestas diligenter investigare. Cui Eustathius: Fidem ergo nobis omnibus faciat Eudoxius, se ista non sentire, anathemate damnans scriptum Aëtii. Quam postulationem cum probasset imperator, atque ita fieri mandaret, tergiversatus est Eudoxius, multisque modis provocationem eludere conatus est. Tandem, quia indignabatur imperator, & exilium cum Aëtio, velut impiæ sententiæ socio, minabatur, propriam ipse doctrinam ejuravit, quam & illo tempore & postea semper profiteri non destitit. Viden', qua solertia ac dexteritate, id est quam perjura fraude Eudoxius indignationem imperatoris evaserit, & quomodo sese hoc negotio expedierit?

[104] [& propter periculum] Nunc alterum perfidæ dissimulationis exemplum accipe ex eodem Theodoreto, qui lib. 2 Hist. eccles. cap 35 de Eunomio hæretico, & Eudoxii amico hæc scribit: Postquam, vivente adhuc Eleusio, Cyzicum occupavit Eunomius, sanam plebis fidem cernens Eudoxius, & imperatoris in eos odium considerans, qui creatum unigenitum Dei Filium affirmabant, Eunomium admonuit, ut sententiam suam occultaret, neque hanc illis proderet, qui accusandi occasionem aucupabantur. Tempus, aiebat, opportunum aliquando nacti ea prædicabimus, quæ nunc celamus, & ignaros docebimus, adversantesque aut verbis adducemus, aut vi cogemus, aut pœna mulctabimus. His monitis morem gerens Eunomius, obscuritate involutam proferebat impietatem. Sed qui divinis litteris fuerant innutriti, latens ulcus cernentes, ægre ferebant quidem; palam autem adversari temeritatis potius esse ducebant,quam prudentiæ. Itaque hæreticæ pravitatis persona induti, domum ad eum veniunt, orantque, ut dogmatis veritatem aperte ipsis exponat, nec eos despiciat, qui diversis doctrinis huc illucque jactarentur. Tum ille fidentior factus, opinionem, quam celabat, aperuit. At illi porro iniquum atque impium dicebant esse, si non omnes, qui sub eo essent, veritatis fierent participes.

[105] Itaque his & similibus verbis inductus, in publicis ecclesiæ conventibus blasphemiam suam patefecit. [tempore servire noverat,] Illi vero ardenti studio incitati Constantinopolim contendunt, Eunomiique nomen primo deferunt ad Eudoxium: deinde, cum ille non reciperet, imperatorem adeunt de pernicie, quam inferebat, lamentantes, ejusque dicta blasphemiam Arii impietate superare affirmantes. Quibus ad iram provocatus imperator, Eudoxio mandat, ut accersat Eunomium, eumque, si convictus fuerit, privet sacerdotio. Cum autem ab accusatoribus sæpe interpellatus Eudoxius moras nectere pergeret, redeunt iterum ad imperatorem, querunturque & clamitant, Eudoxium nihil eorum fecisse, quæ fuerant imperata, tantamque civitatem Eunomii blasphemiæ expositam contemnere. Tunc Constantius Eudoxio ipsi exilium minatus est, nisi judicium habeat de Eunomio, in eumque de objectis convictum animadvertat: quibus minis exterritus Eudoxius, per litteras significat Eunomio, ut fuga se Cyzico subducat, sibique ipsi succenseat, quod monitis non paruerit. Eunomius ergo metu perculsus se subduxit, sed impatiens ignominiæ proditionem accusabat Eudoxii, sibique & Aëtio injuriam ab eo factam prædicabat. Hic iterum vides, quomodo Eudoxius impiam doctrinam suam occultarit, & tempori perfide servierit.

[106] Cum scelestus ille hæreticus ob plures hujusmodi fraudes & turbas, [anno Christi 370 mortuus est,] quas hic enumerare longum esset, sese Deo & hominibus exosum reddidisset, evocatus est ad divinæ justitiæ tribunal, rationem daturus omnium malorum, quibus ecclesiam Catholicam afflixerat. Quod autem obitus illius in annum CCCLXX inciderit, ostendunt hujus anni consules, qui apud Socratem lib. 4 cap. 14 ita recensentur: Eudoxius Arianæ factionis episcopus post imperatoris discessum statim extremum diem obierat, Valentiniano tertium & Valente tertium consulibus, cum novemdecim annis Constantinopolitanam ecclesiam rexisset. Dum vero hic dicitur Eudoxius novemdecim annis ecclesiam Constantinopolitanam rexisse, non Socratis, sed librarii error est: alioquin sibi ipsi clare contradiceret Socrates, quando lib. 2 cap 43 ait, consulatu Constantii decimo & Juliani cæsaris tertio, id est anno Christi CCCLX, Eudoxium Macedonio successisse. Hinc Valesius in notis ad ecclesiasticam Socratis Historiam pag. 52 asserit, pro δεκαεννέα id est novemdecim,δεκαένα, hoc est undecim, scribendum esse.

[107] Cum hac correctione congruit computus Sozomeni, [postquam decem aut fere undecim annis ecclesiam CP. devastaverat.] qui lib. 6 cap. 13 ita habet: Interea imperator Valens Antiochiam, ad Orontem sitam, proficisci decrevit: qui dum in itinere esset, Eudoxius ex hac vita discessit, undecim annis (Græce ἕνδεκα, ubi tamen undecimus annus dumtaxat inchoatus numerari potest) episcopatu Constantinopolis perfunctus. Cum Sozomeno facile conciliari potest S. Nicephorus, qui in Parisiensi Chronographiæ compendiariæ editione pag. 413, decem iniquæ possessionis annos, nempe completos, Eudoxio adscribit. Si autem numero rotundo decem anni Eudoxio tribuendi sint, suspicor, in textu Socratis litteram numeralem θ᾽ abundare, & pro seu decem, numerum ιθ᾽, id est XIX perperam ab amanuensi scriptum fuisse. Hinc ea confirmantur, quæ supra num. 66 de annis S. Alexandri disserui. Hinc etiam patet, quantum deferendum sit vulgaribus Banduri catalogis, qui eidem Eudoxio septem aut octo annos assignant.

VII S. EUAGRIUS, & DEMOPHILUS hæreticus.

[Cum Catholici S. Euagrium, & Ariani Demophilum] In Actis nostris tomo 1 Martii pag. 427, ad diem VI ejusdem mensis, de S. Euagrio egimus cum Martyrologio Romano, quod hac die sic ipsum annuntiat: Constantinopoli sancti Euagrii, qui tempore Valentis a Catholicis electus episcopus, ab eodem imperatore in exilium missus, migravit ad Dominum. Nullus autem scriptor antiquus, quantum scio, memoriæ prodidit, quamdiu sanctus præsul in exsilio vixerit. Ceterum de hoc sancto præsule, & hæretico ipsius competitore audiamus Socratem, lib. 4 cap. 14 ita disserentem: Porro imperator Valens, relicta Constantinopoli, iterum Antiochiam contendit. Cumque Nicomediam Bithyniæ venisset, illic substitit ob hanc causam: Eudoxius Arianæ factionis episcopus post imperatoris discessum, statim extremum diem obierat, Valentiniano tertium & Valente tertium consulibus, cum novemdecim annis Constantinopolitanam ecclesiam rexisset. Quamobrem Ariani in ejus locum Demophilum substituerunt; Homousiani vero opportunum sibi tempus oblatum rati, quemdam fidei suæ virum, Euagrium nomine, elegerunt; eumque ordinavit Eustathius, olim Antiochiæ episcopus, qui prius quidem Joviani principis edicto ab exilio fuerat revocatus; tunc vero cum venisset Constantinopolim, eo consilio, ut Homousianorum fidem stabiliret, occultus in ea urbe commorabatur. Baronius, Tillemontius, aliique viri eruditi passim contendunt, Socratem hic hallucinatum fuisse, eo quod S. Eustathium, olim Antiochiæ episcopum, perperam cum altero quodam homonymo confuderit, cum Theodoretus tomo 3 operum suorum pag. 639 in Historia ecclesiastica lib. 3 cap. 2 diserte asserat, Eustathium Antiochenum ante Meletii creationem, seu ante annum CCCLXI, obiisse, de quo plura videri possunt ad diem XVI Julii, ubi Acta S. Eustathii commentario historico illustrata sunt.

[109] [ad cathedram CP. evexissent, illo statim expulso,] Sedem Constantinopolitanam non diu ab Euagrio occupatam fuisse, satis indicat S. Nicephorus in jam citata Chronologia compendiaria, ubi pag. 413 dicit, quod Euagrius orthodoxus … STATIM a Valente in exilium pulsus fuerit. Eutychius patriarcha Alexandrinus in Annalibus Arabicis, a Pocockio Latine redditis, tom. 1 pag. 492 spatium duorum mensium ipsi ita concedit: Euagrius patriarcha Constantinopolitanus,… Cum duos menses sedisset, in exilium pulsus est. Socrates lib. 4 cap. 15 brevem S. Euagrii possessionem etiam indicat his verbis: Ea res (nempe Euagrii electio) ad imperatoris notitiam CELERITER perlata est: qui veritus, ne ex contentione multitudinis orta seditio civitatem subverteret, militares copias ex urbe Nicomedia Constantinopolim misit, jussitque, ut comprehensi simul ambo, tam is, qui ordinaverat, quam ille, qui ordinatus fuerat, alius alio in exilium ejicerentur. Et Eustathius quidem in oppidum Thraciæ Bizuam (Theophanes in Parisiensi Chronographiæ editione pag. 49 pro Bizua Cyzicum posuit) est relegatus: Euagrius vero in alium abductus est locum. Ex antecedentibus & consequentibus Socratis ac Sozomeni narrationibus colligo, Euagrium eodem anno CCCLXX electum ac depositum fuisse.

VIII. DEMOPHILUS solus.

[Demophilus variis erroribus infectus,] Imperator Valens, sic ejecto Euagrio, ecclesiæ Constantinopolitanæ administrationem (melius dixero devastationem) reliquit soli Demophilo, qui tamen populo non placebat: teste enim Philostorgio lib. 9 cap. 10 in editione Valesiana pag. 519, dum Demophilus in episcopali sede collocaretur, multi ex populo, qui tum aderant, non DIGNUS acclamarunt. sed INDIGNUS. Nec tantum plebi, sed etiam doctioribus hæresis suæ sectatoribus ob exoticam doctrinam videtur displicuisse: nam ipsemet Philostorgius Arianus lib. 9 cap. 14 in jam dicta editione pag. 520 testatur, Demophilum miscere omnia & confundere solitum, ac præcipue ecclesiastica dogmata: adeo ut quodam tempore, dum sermonem haberet ad populum Constantinopoli, dixerit, corpus Christi permixtum divinitati penitus evanuisse eo modo, quo lactis sextarius in universum maris elementum conjectus evanescit. Suidas in suo Lexico, quod Coloniæ Allobrogum anno MDCXIX Græco-Latine impressum est, part. 1 pag. 684 & 685 ad vocem Δημόφιλος alias illius blasphemias recenset, quas hic referre superfluum duximus.

[111] Nihilominus noverat hæreticus ille pseudo-episcopus detestabilem doctrinæ suæ impietatem externa quadam pietatis specie tegere, [ficta pietatis specie diversas hæreticorum sectas uniebat,] ita ut S. Basilius Magnus epistola 254, quæ in editione Parisiensi anni 1618 tomo 2 operum ejus pag. 1025 legitur, de eo affirmet sequentia: Jam dudum Constantinopoli hæret Demophilus, … de quo, qui huc ad nos appellunt, singuli unanimi consensu deprædicant, illum veritatis & pietatis fictam sibi personam superinduisse, eo tamen successu, ut divulsæ civitatis illius & distractæ factiones coaluerint, nec non e vicinis episcopis nonnemo (melius juxta textum Græcum, & Latinam syntaxin redditur aliqui) ad hanc unitatem conflatam convolaverint. Hæc unio de diversis hæreticorum sectis haud dubie intelligenda est, cum eo ipso tempore Catholici in Oriente acerbissimam persecutionem passi fuerint, ut apud Theodoretum, Socratem, Sozomenum, Baronium, Tillemontium, aliosque obvios historiæ ecclesiasticæ scriptores fuse legi potest.

[122] Attamen non possum, quin hujus persecutionis acerbitatem atque extensionem ipsis synchronorum auctorum verbis breviter exponam. [dum interim Valens imperator] Imprimis Gregorius Nazianzenus in oratione 20 tom. 1 editionis Billianæ pag. 347 & sequenti barbaram Valentis imperatoris contra orthodoxos tyrannidem solita sua facundia sic explicat: Porro cum illustria prima illius facinora fuerint, tum vero illustriora ea certamina fuerunt, quæ postrema adversus nos habuit. Quænam autem prima dico? Exilia, fugæ, bonorum proscriptiones, insidiæ tam apertæ quam obscuræ, sermonum illecebræ, ubi occasio se offerebat; vis, ubi verborum blanditiis locus non erat. Alii ab ecclesiis extrudebantur, qui scilicet fidem orthodoxam ac nostram profitebantur; alii introducebantur, nempe qui pestiferam & exitialem imperatoris doctrinam tenebant, qui impietatis chirographa exigebant, qui his adhuc graviora scribebant; marinæ presbyterorum exustiones; (alludit hic sanctus scriptor ad octoginta martyres, qui anno CCCLXX jussu Valentis in mari combusti sunt, de quibus ad diem V Septembris cum Martyrologio Romano fusius agetur) impii belli duces, non Persas superantes, non Scythas in potestatem redigentes, non aliam quamdam barbaram gentem repurgantes; verum ecclesiis bellum inferentes, in altaribus saltitantes, & incruenta sacrificia hominum & victimarum sanguine contaminantes, ac virginum pudorem probro afficientes… Habetis primorum ipsius facinorum historiam, quorum ipsa quoque commemoratio & auditio multis etiamnum lacrymas movet.

[113] [orthodoxos crudeliter persequeretur,] Gregorius Nyssenus, Parisiis anno MDCXV Græco-Latine editus, tomo 2 pag. 51 in libro contra Eunomium ostendit, hanc Valentis persecutionem longe lateque diffusam fuisse. Quod si hujus rei testes petis, inquit, res ipsas intuere. Quem enim locum intactum reliquit temporis illius calamitas? Quænam gens hæreticæ vastationis & grassationis expers mansit? Quis eorum, qui in ecclesia florebant, non dejectus est a cœptis & laboribus suis? Quis populus insultationem illam effugit? Non Syria universa, non Mesopotamia usque ad fines barbarorum; non Phœnicia, non Palæstina, non Arabia, non Ægyptus, non incolæ Lybiæ usque ad terminos nostri orbis; neque alii, qui in eo degunt, Pontici, Cilices, Lycii, Lydi, Pisidii, Pamphilii, Cares, Hellespontii, insulani usque ad ipsam Propontidem; non gentes Thraciæ, qua patet Thracia, & finitimi quique usque ad ipsum Danubium. Quæ ex his omnibus provinciis calamitatis hujus expers fuit, nisi forte illa, quæ antea hoc malo tenebatur?

[114] [& aliis quibuslibet liberum suæ sectæ exercitium permitteret.] Etsi imperator Valens ita ubique in Catholicos sæviret, tamen Judæis & sacrilegis cujusvis sectæ hæreticis, atque ipsis idololatris liberum superstitionis suæ cultum permittebat, ut Theodoretus tomo 3 pag. 695 & 696, sive lib. 4 Hist. eccles. cap. 21 post commemoratum octoginta orthodoxorum martyrium testatur his verbis: Antiochiæ autem longissimo temporis spatio commoratus Valens licentiam omnibus concesserat, & gentilibus, & Judæis, & aliis, quotquot sub nomine Christiano doctrinam Euangelicæ repugnantem profitebantur: nam & gentilium sacra obibant, qui errore illo tenebantur, & ab Joviano post Julianum exstincta seductio, illius permissu reflorescebat. Nec jam in occulto Jovis, & Bacchi, & Cereris festa peragebantur, sed per medium forum bacchantes cursitabant. Solis ille inimicus fuit Apostolicæ doctrinæ cultoribus. Theodoretus infra lib. 5 cap. 20 fere eadem aliis verbis repetit. Porro concilium Aquileiense in epistola, imperatoribus Gratiano, Valentiniano, & Theodosio scripta, quæ apud Labbeum nostrum tom. 2 conciliorum a col. 999 exhibetur, in Lucium Alexandrinum ac Demophilum Constantinopolitanum, tamquam præcipuos diræ hujus persecutionis impulsores, maximam horum malorum culpam ita conjiciunt: Cum post multa tempora & persecutiones varias, quas Catholicis intulerant Ariani, maximeque Lucius ille monachorum & virginum impia cæde grassatus, atque Demophilus, dirum perfidiæ caput, omnes ecclesiæ Dei per Orientem Catholicis restitutæ sint, in occidentalibus autem partibus vix duo hæretici, qui obviare possent sancto concilio sint reperti, quis est qui putet, se gratiarum vestrarum fore idoneum relatorem? Audis, hic Demophilum accusari, veluti dirum perfidiæcaput, cui tam flebiles illorum temporum calamitates fuerint imputandæ.

[115] Tandem Valens, invadentibus imperium Gothis, [Cum Valens in tugurio combustus esset,] suam contra orthodoxos persecutionem abrumpere coactus est, & anno CCCLXXVIII barbaris illis cum exercitu occurrere voluit, quamvis Isaac monachus & Bretanio episcopus ob illatas Catholicis injurias ipsi certam cladem prædixissent, ut lib. 4 cap. 31 affirmat Theodoretus, qui capite sequente mortem istius tyranni ita narrat: At Valens, spretis optimis illis consiliariis, instructas copias ad conserendum prælium misit; ipse in quodam vico remanens victoriam exspectabat. Sed milites barbarorum impetum non sustinentes, terga dedere, & ab insequentibus cæsi sunt: fugiebantque illi celeritate summa, isti pro viribus persequebantur. Et cum pervenissent barbari ad vicum illum, in quo Valens, audita clade, latere coactus est, igne admoto pietatis hostem una cum vico incenderunt. Ita ille etiam in hac vita scelerum suorum pœnas dedit. Sic nempe tyrannus, qui octoginta orthodoxos in mari flammis consumi jusserat, igne periit, & justo divinæ providentiæ judicio pœnam talionis expertus est.

[116] Catholici post mortem Valentis paulatim cœperunt respirare, [succedens ei imperator Theodosius furentes Arianos compescuit,] & ab imperatore Theodosio, cui Gratianus ineunte anno CCCLXXIX sceptrum Orientalis imperii tradiderat, obtinuerunt legem, qua quidem audax Arianorum potentia & libertas restringebantur; sed non exstinguebatur pervicax eorum in orthodoxos furor, quem sensit S. Gregorius Nazianzenus, eo tempore Constantinopolim veniens, ut testatur in Carmine de vita sua, ubi in Græco-Latina Billii editione tom. 2 operum pag. 11 hæc ad rem nostram leguntur:

Ingressus urbem plurimis jactor malis.
Exarsit in me tota primum civitas,
Multos perinde ac si deos inducerem…
Imbres tacebo saxeos, epulas meas:
Vanos fuisse quos queror tantummodo,
Hæc assecutos, assequi quæ nil juvat,
Necem nec infert. Post velut sicarius,
Vultu superbo præditos ad præsides,
Queisque una studio lex erat plebi obsequi,
Trahor ipse, sceleris qui nihil patraveram.

His aliisque modis plebs hæretica furebat contra Gregorium Nazianzenum, qui Constantinopolim accersitus fuerat, ut exiguum Catholicorum gregem, vero pastore destitutum, tamquam episcopi vicarius gubernaret, sicuti postea fusius dicetur, quando Sanctus ille ab omnibus fere Orientis præsulibus ad cathedram Constantinopolitanam evectus est.

[117] Theodosius anno CCCLXXX die XXIV Novembris venit Constantinopolim, [& Demophilum Constantinopoli expulit,] ut Socrates lib. 5 cap. 6 accurate notat, & paulo post Demophilum, Arianorum antistitem, urbe expulit, quod Sozomenus lib. 7 cap. 5 refert hoc modo: Ceterum imperator per internuntios mandavit Demophilo, ut Nicæni concilii fidem sequeretur & populum ad concordiam revocaret; sin minus, ecclesiis cederet. Qui statim convocata populi multitudine, præceptum imperatoris eis exposuit, & postridie extra urbem se collectas celebraturum pronuntiavit. Quandoquidem, inquit, divina lex jubet; Si vos persecuti fuerint ex hac urbe, fugite in aliam. Hæc cum dixisset, populum extra urbem deinceps collegit… Cum igitur Demophilus una cum suis ecclesia abscessisset, imperator in eam ingressus, Deum oravit. Atque ex eo tempore hi, qui Trinitatem consubstantialem profitebantur, ecclesias obtinuerunt. Annus autem hic erat, quo Gratianus quintum, & Theodosius primum consulatum gessere; ex quo vero Ariani ecclesias occupaverant, quadragesimus. Hi consules, & quadragesimus Arianæ dominationis annus, designant annum Christi CCCLXXX, ut ex supradictis facile colligetur.

[118] [qui expulsus dicitur postea Berrœam discessisse.] Porro quod hic Sozomenus asserit de commoratione Demophili circa urbem Constantinopolitanam, contrarium videtur Philostorgio, qui lib. 9 cap. 19 agens de Arianis, quos tunc Theodosius Constantinopoli expulit, post alia sic habet: Ex quorum numero fuit etiam Demophilus; qui, cum ejectus fuisset, ad civitatem suam Berrœam (in qua antea episcopum egerat: nam ortus fuit ex urbe Thessalonica, ut Philostorgius lib. 9 cap. 14 dixerat) se recepit. Quamvis hæc duo inter se pugnare videantur, tamen aliquo modo conciliari possunt, si dicatur Demophilus Berrœam se recepisse, quando Theodosius anno CCCLXXXIII legem tulit, qua omnia hæreticorum conventicula tum intra tum extra urbes prohibebantur. Si id non placet, dic, Demophilum post aliquot menses Berrœam excurrisse, ac postea ad viciniam Constantinopolitanam rediisse. Ut ut est, pertinax ille hæreticus anno CCCLXXXVI infelicem animam efflavit. Sozomenus lib. 7 cap. 14 ait, illum Constantinopoli obiisse; at Socrates lib. 5 cap. 12 locum mortis non nominat.

PARERGON I.
Quomodo Maximus philosophus sedem Constantinopolitanam vi & fraude occupare tentaverit.

[Cum philosophus quidam, nomine Maximus, vi sedem CP. invadere tentasset,] Maximus ab impudenti Cynicorum philosophorum secta, quam profitebatur, dictus cognomento Cynicus, ficta pietatis specie S. Gregorium Nazianzenum ita decepit, ut intimus Sancti amicus ac contubernalis evaserit. Verum hypocrita iste anno CCCLXXX larvam deposuit, & infami ac violento modo conatus est invadere thronum ecclesiæ Constantinopolitanæ, quam tunc legitimo pastore carentem S. Gregorius loco episcopi gubernabat. Omnia, quæ in hac nocturna & ridicula Maximi Cynici ordinatione peracta sunt, lepide describit ipsemet S. Gregorius in Carmine de vita sua, ut in Actis nostris tomo 2 Maii a pag. 436 stylo soluto legi potest. Catholici Constantinopolitani, qui eo tempore Gregorium in oculis ferebant, invasionis hujus indignitate commoti, Maximum statim ex urbe sua ejecerunt, qui Thessalonicam profectus est, ut apud Theodosium de illata injuria conquereretur, & cathedram Constantinopolitanam auctoritate imperatoria occuparet. At illic etiam repulsam passus, rediit in patriam suam, quæ erat Alexandria Ægypti, ibique Petro patriarchæ minatus est, se sedem Alexandrinam invasurum, nisi ipsius auctoritate Constantinopolitanam obtineret. Præsectus Alexandrinus hanc violentiam intelligens, ac seditionem metuens, turbulentum hominem Alexandria expulit.

[120] Neque post hæc ambitiosus philosophus quievit; sed in Occidentem profectus, mendaciis ac fraudibus tantum effecit, ut quidam Italiæ præsules patrocinium illius susceperint, [& post subitam comæ resectionem, ac clandestinam ordinationem] sicuti patet ex eorum epistola ad Theodosium imperatorem, quæ a Labbeo nostro tom. 2 conciliorum col. 1007 & 1008 refertur. At postea illi causam Maximi deseruerunt, forte errorem suum dedocti a Theodosio imperatore vel ab ipso Papa Damaso, qui posterior Acholio præsuli Thessalonicensi & aliis Macedoniæ episcopis apud eumdem Labbeum tomo 4 conciliorum Col. circa ordinationem Maximi Cynici ita respondit: Decursis litteris dilectionis vestræ, fratres carissimi, satis sum contristatus, eo tempore, quo, Deo præstante, hæretici iverant abjecti, nescio quos ex Ægypto venientes in postulatione contra regulam ecclesiasticæ disciplinæ alienum a nostra professione in Constantinopolitana civitate Cynicum ad sacerdotium vocare voluisse. Qui igitur is fuerit ardor animi, quam fœda præsumptio, scire non possumus. Hinc apparet, inquietos homines, cum multa præsumunt, quid agere debeant, ignorare. Non legerant Apostolum scribentem: Vir autem si comam nutriat, ignominia est illi? Nesciebant, Philosophorum habitum non convenire incessui Christiano?

[121] Postquam deinde philosophicam Cynici professionem pluribus reprehenderat, [Constantinopoli expulsus in Occidentem profugisset,] Col. sic pergit: Sed fortasse dicturi sunt aliqui: Christianus erat. Huic homini, qui in habitu idoli incedit, numquam adscribendum nomen est Christiani; quia fieri non potest, ut qui hinc placere gentibus desiderat, ullum nobiscum consortium integræ fidei possit habere. Non immerito autem qui ex Ægypto venerant, notati ab omnibus discesserunt, errorem suum condemnantes, ut amputatis ejus postea capillis, qui non recte fuerat ordinatus, & jacturam capitis sustineret, & quod ambierat, esse non posset. Recte igitur factum est, ut id, quod male cœptum erat, auctoritate publica destrueretur. Idem Pontifex in alia epistola, ad Acholium antistitem Thessalonicensem scripta, ibidem Col. eamdem Maximi Cynici ordinationem ita improbat: Ad litteras sanctitatis tuæ plene rescripsi, non mihi placuisse, quod nescio quem Maximum ex Ægypto venientes comatum vel maxime, cujus habitus juxta Apostolum ignominiosus esset, Constantinopoli episcopum ordinare voluissent.

[122] Sanctus Gregorius Nazianzenus in editione Billiana tomo 2 pag. 15 eumdem Maximum ob detonsam cæsariem acriter exagitat his versiculis Iambicis: [illum S. Gregorius Nazianzenus acriter exagitat ob resectos capillos,]

Canem resecta præsulem signant coma
Nequissimum, haud vi, nec ligatum: nam canis
Ad summa quæque promptus ac fervens erat.
Subiitque cinnos sectio cultos diu,
Manuum laborem non brevem solvens brevi:
Unumque munus huic ferens, quod crinium
Nudavit ejus abditum mysterium,
Qui robur ejus, unicæ ac vires erant.
Sampsoni ut olim contigit, quem prodidit
Sævis resectus hostibus crinis suis,
Messis capillis tempore perincommodo,
Quos uxor, hosti dum favet, scidit mala.
Ut factus autem pastor est canis improbus,
Ex opilione fit canis rursum (o grave
Probrum!) canisque solus, & pulcro carens
Jam crine, sacrum nec tamen moderans gregem;
Ad ossa rursum seque jam confert fori.
At quid venustis nunc ages de crinibus?
Alesne rursum? An sic manens ridebere?
Utrumque turpe: reste nec dempta potest
Quidquam inveniri tertium. Quin tu comam
Ubinam locabis, aut eam quonam feres?
An ad theatra? vel potius ad virgines?
Quas rursus istas? An tuas Corinthias,
Studiis quibuscum tu sacris quondam dabas
Operam, remotis arbitris cum his disserens?

Sanctus hic sæpe alludit ad cognomen Cynici, quod Græce dicitur κυνικὸς id est caninus, & quod provenit a vocabulo κύων canis, a quo ob caninam impudentiam nomen inditum est Cynicæ philosophorum sectæ, quam Maximus profitebatur.

[123] [& ignorantiam,] Dum Maximus negotii sui promovendi causa in Occidente versabatur, ad captandam Gratiani imperatoris benevolentiam composuit, aut saltem componi curavit, librum contra Arianos, quem Hieronymus in opere suo de Scriptoribus ecclesiasticis cap. 127 ita laudat: Maximus philosophus, natus Alexandriæ, Constantinopoli episcopus ordinatus est, & pulsus insignem de fide adversus Arianos scripsit librum, quem Mediolani Gratiano principi dedït. Paulo superius dixi, quod Maximus saltem librum contra Arianos componi curaverit: nam Gregorius Nazianzenus in proxime citata operum suorum editione tom. 2 pag. 249 & sequente indicat, eum litteris levissime tinctum fuisse, dum in carmine Iambico contra eumdem Maximum sic scribit:

Quid hoc sibi vult, Maxime? Audes scribere.
Audesne vero scribere? impudentia
Quanta est! caninam superat hæc dubio procul…
Saul propheta, Maximusque scriptor est.
Quis non propheta? continebit quis manum?
Est carta cunctorum, stylusque…
… At audes scribere
Pauxillulum. Tu dic mihi, undenam atque ubi
Edoctus? Eccujus manu scriptum est opus?
Non noveras heri hoc; satisque erat tibi,
Si arctam placentam angusta ferret penula,
Vitaque inepta & moribus latratio.
Tunc litteræ fuerant tibi, ut cythara asino.

Hæc inscitiam Maximi satis indicant, & false explodunt. Quare creditu difficile est, eum proprio Marte composuisse librum, quem Hieronymus insignem appellat.

[124] [(forte tamen aliqua opuscula damnata scripsit)] Non tamen inficior, alia quædam opuscula ab ipso forsan exarata fuisse, cum Gelasius I Papa in concilio Romano apud Labbeum nostrum tomo 4 Concil. Col. videatur scripta ejusdem Maximi inter apocrypha seu hæretica recensere: quamvis enim illic in textu tantummodo nominetur Maximus, tamen Labbeus in margine monet, quod in aliis exemplaribus addatur Cynicus, atque ex Mss. ita omnino legendum putat. Opinionem Labbei confirmat novissima Harduini nostri editio, in qua tomo 2 Concil. col. 942 diserte Maximus Cynicus exprimitur. Eidem lectioni adstipulantur duo antiqui codices, ex quibus Justus Fontaninus decretum Gelasii Papæ in Appendice ad Antiquitates Hortæ a pag. 317 nuper edidit. Etsi autem ibidem pag. 331 ex codice Vaticano legatur Maximus Unicus; nihilominus pronum est judicare, quod illic mendum irrepserit, & quod cum codice Jurensi aliisque manuscriptis Maximus Cynicus legi debeat. Gelasius verosimiliter scripta illius damnavit ob traditam in iis Apollinaristarum hæresim, qua Maximum Cynicum infectum fuisse Theodoretus lib. 5 cap. 8 testatur.

[125] Quid Proteo isti deinceps acciderit, ignoramus. Attamen scimus, quod præsules Orientales in concilio Constantinopolitano, quod anno Christi CCCLXXXI celebratum est, ordinationem ipsius declaraverint irritam, [ejusque consecrationem synodus CP. anno 381 irritam declarat,] & apud Harduinum nostrum tomo 1 conciliorum col. 810 decreverint, ut neque Maximus fuisse aut esse etiam putetur episcopus, neque hi, qui ab eo sunt ordinati, qualemcumque gradum clericatus obtineant, omnibus scilicet, quæ circa eum vel ab eo gesta sunt, in irritum revocatis. Theodorus Balsamon in Græco-Latina editione Parisiensi anni MDCXX pag. 307 verba ejusdem concilii ita recitat: Statuerunt etiam de Maximo Cynico & ejus petulantia & insolentia, quæ fuit Constantinopoli, ut Maximus episcopus nec fuerit vel sit, nec qui ab eo ordinati fuerunt, in ullo, quicumque is sit, gradu cleri, omnibus, & quæ circa ipsum fuerunt, & quæ ab illo facta sunt, infirmatis.

[126] Post relatum synodi Constantinopolitanæ canonem Balsamon historiam hujus Maximi paucis contrahit ac notat sequentia: [quam historiam Balsamon breviter narrat.] In historiis autem traditum est, quod hic Maximus fuit Ægyptius, philosophus Cynicus; Cynici autem dicebantur propter eorum arrogantiam, audaciam, & impudentiam. Et cum ad magnum Gregorium Theologum accessisset, & ab eo initiatus seu inter catechumenos receptus esset, baptizatus est, & in clerum cooptatus, eique familiaris effectus est. Cum autem patriarchalem Constantinopolis sedem desiderasset, pecuniis ad Alexandriæ episcopos missis, magno studio contendit, ut eligeretur. Cum autem ii episcopi Constantinopolim venissent, & ex Maximi voluntate facere aggressi essent, quoniam a fidelibus ab ecclesia expulsi sunt, in cujusdam Cholauri domum venerunt, & Maximum non canonice elegerunt. Hæc ergo sancta synodus eum abdicavit, definiens, nec ipsum esse vel fuisse episcopum, eo quod nefarie & contra leges electus sit; nec eos, qui ab ipso ordinati essent, cujuscumque sunt gradus, esse clericos. Hic autem cum postea intellectum esset, eum cum Apollinario sentire, anathemate ictus est. Meminit istius Theologus in quadam ex suis orationibus, quæ in ecclesia non leguntur. Itaque philosophum illum Cynicum inter antistites Constantinopolitanos recensere nolui, tum quia cathedram illam numquam occupavit, tum quia tumultuaria ista electio nullius roboris habita est a memorato concilio, in quo ad episcopatum ecclesiæ Constantinopolitanæ solenniter evectus est

IX. S. GREGORIUS I, cognomento Nazianzenus.

Etiamsi hic acerrimus Catholicæ fidei defensor jam ab anno Christi CCCLXXIX, [S. Gregorius anno 381 evehitur ad cathedram CP., quam vice episcopi ab anno 379 rexerat,] ut supra verbo indicavimus, Constantinopoli orthodoxum gregem pastorali solicitudine paverit, quia tamen eo tempore dumtaxat locum episcopi supplebat, idcirco Constantinopolitanum ipsius episcopatum differimus usque ad annum CCCLXXXI, circa cujus medium pluribus Orientalium præsulum suffragiis episcopus urbis Constantinopolitanæ electus est in synodo Constantinopolitana, ad quam centum & quinquaginta antistites convenerunt Euchario * & Euagrio * consulibus, mense Maio, ut Socrates lib. 5 cap. 8 affirmat. Theodosius imperator orthodoxos imperii sui præsules ad hanc synodum vocari jusserat, tum ut Nicæni concilii decreta confirmarent, tum ut Constantinopolitanæ ecclesiæ episcopum constituerent. Imo triginta sex episcopos Macedonianos ad hoc concilium venire permisit, quia illos facile ad ecclesiam Catholicam reduci posse sperabat. Sed eum sua spes fefellit: nam Macedoniani in hæresi sua pertinaces e concilio discesserunt. Reliqui vero episcopi, inquit Sozomenus lib. 7 cap. 7, qui Constantinopoli remanserant, inter se consultarunt, cuinam potissimum episcopatus ejus urbis committeretur. Etenim aiunt, imperatorem quidem, cum Gregorium ob vitam atque doctrinam, magnopere miraretur, eum hoc pontificatu dignum censuisse, & plerosque ex episcopis, qui concilio intererant, præ reverentia, qua Gregorii virtutem prosequebantur, imperatoris judicium comprobasse. Sic igitur S. Gregorius Nazianzenus communi omnium lætitia in throno Constantinopolitanæ ecclesiæ collocatus est, Gregorio Nysseno aliisque episcopis eam solennitatem facundia sua exornantibus.

[128] [& statim ob quasdam turbas ultro se abdicat ea dignitate;] Verum brevi lætitiam illam interrupit subsecuta S. Meletii patriarchæ Antiocheni mors, post quam exortæ turbæ Gregorium Nazianzenum moverunt ad deserendam Constantinopolitanæ urbis cathedram, atque ad exemplum præbendum aliis, ut potius se dignitate abdicarent, quam Ecclesiam turbari sinerent. Accessit, quod postea quidam Macedoniæ & Ægypti præsules ordinationem Gregorii carperent, acsi contra canones ab una sede episcopali ad aliam translatus fuisset. Quamvis autem hæc facile refelli & ab electoribus suis defendi potuissent, tamen hanc occasionem Vir sanctus libenter arripuit, ut propositum suum tanto citius ac securius executioni mandaret. Igitur, ne quid dissensionis in synodo ob hanc controversiam oriretur, teste Theodoreto lib. 5 cap. 8, divinus Gregorius orabat illos (nempe episcopos causæ suæ faventes) ut qui constituendæ concordiæ causa convenerant, mutuum ipsi consensum unius hominis injuria potiorem ducerent. Nam & ego, aiebat, “multis curis liberatus gratam mihi quietem recipiam, & vos post longum illud & grave bellum optatissima pace fruemini. Absurdius enim profecto nihil fuerit, quam eos, qui hostilia nuper tela evaserint, suis inter se telis figi, & vires consumere: sic enim risum inimicis lætitiamque parabimus. Quare virum quærite aliquem laude dignum, intelligentiaque præditum, qui tot curarum pondus subire ac sustinere recte possit, atque hunc episcopum designate”. His monitis obsecuti optimi pastores, Nectarium virum patricium, generis nobilitate clarum, virtutibusque omnibus illustrem, maximæ illius urbis episcopum ordinarunt. Hæc omnia ipsemet Gregorius fusius describit in Carmine de vita sua, quod Cardonus noster in Actis istius Sancti, quæ ad diem IX Maii illustrata sunt, in solutam orationem vertit, & ubi tomo 2 istius mensis a pag. 444 hujus historiæ adjuncta distinctius exponuntur.

[129] [unde explicantur scriptores, huic ipsius episcopatui plures annos adscribentes.] Ex hactenus dictis liquet, hallucinari eos scriptores, qui Gregorio Nazianzeno decem aut plures Constantinopolitani episcopatus annos tribuunt; nisi forte voluerint computare omne illud tempus, quod ab anno CCCLXXIX, quo Constantinopolitanos regere cœpit, usque ad mortem ejus effluxit, quia semper postea etiam absens curam ecclesiæ Constantinopolitanæ gessit, ut Pagius in Critica historico-chronologica ad annum Christi CCCLXXXI num. 10 & sequente observavit. Theophanes in Chronographia pag. 58 numero rotundo, duos annos ipsi adscribit, quia forte putabat numerandum esse illud tempus, quo Gregorius ad gubernandam ecclesiam Constantinopoli commoratus fuerat. At si stricte loqui velimus, constat, Gregorium paucis tantum hebdomadis vere episcopatum Constantinopolitanum fuisse, cum circa medium anni CCCLXXXI in eodem concilio sedem illam ascenderit ac dereliquerit. Imo ex Codice Theodosiano lib. 16 tit. 1 leg. 3 in editione posthuma Jacobi Gothofredi tom. 6 pag. 9 & 10 patet, jam Gregorii successorem anno CCCLXXXI ante diem XXX Julii in cathedra Constantinopolitana sedisse: nam illic in constitutione de fide Catholica, quam edidit Theodosius III Kalend. Aug. Heracl. Eucherio & Syagrio coss. (id est die XXX Julii in urbe Heraclea anno CCCLXXXI) ante alios antistites fit mentio Nectari * episcopi Constantinopolitanæ ecclesiæ, de quo nobis nunc agendum est.

[Annotata]

* al. Eucherio

* lege Syagtio

* lege Nectarii

X. NECTARIUS.

[Anno Christi 381 Nectarius] Sozomenus lib. 7 Hist. eccles. cap. 8 miram Nectarii electionem sic narrat: Eo tempore Nectarius quidam, Tarso Ciliciæ oriundus, vir senatorii ordinis, Constantinopoli degebat: qui cum in patriam reverti jam pararet, adiit Diodorum episcopum Tarsi, velut laturus epistolas, si quas ille Tarsum scribere voluisset. Forte tum Diodorus secum ipse tacitus agitabat, quisnam potissimum eligendus esset ad eam ordinationem, quæ tanta ambitione celebrabatur. Qui Nectarium conspicatus, eum episcopatu dignum esse censuit, statimque in intimo mentis recessu suffragium suum ei contulit, canitiem viri vultumque sacerdotio dignum, & morum suavitatem considerans. Itaque tamquam alterius negotii causa eum ad episcopum Antiochensem deduxit; multisque laudibus prosecutus, oravit episcopum, ut illum suffragio suo adjuvaret. Ille vero in tanti momenti negotio, ubi multi illustres viri eligendi proponebantur, Diodori suffragium derisit. Nihilominus evocatum ad se Nectarium aliquantulum temporis opperiri jussit.

[131] Haud multo post cum imperator mandasset episcopis, [ex catechumeno statim creatur CP. episcopus,] ut nomina eorum, quos quisque episcopatu dignos judicaret, in charta perscriberent, unumque ex omnibus eligendi facultatem sibi ipse reservasset, alii quidem aliorum nomina perscripserunt; Antiochensis autem ecclesiæ antistes scripsit & ipse eos, quos voluit: omnium tamen postremum adjecit Nectarium in gratiam Diodori. Imperator igitur, perlecto indiculo eorum, qui inscripti fuerant, substitit in Nectario, & intenta mentis acie secum ipse consultabat, digito in postremum vocabulum impresso: rursusque ad caput reversus, cum cunctos ordine percurrisset, Nectarium elegit. Tum vero admiratio omnes invasit, quærebantque, quis & unde esset Nectarius ille, & quod vitæ genus sectaretur. Cumque didicissent, ne sacro quidem lavacro eum initiatum esse, inopinatum principis judicium eo amplius mirabantur. Ignorabat autem istud, ut opinor, etiam Diodorus: neque enim, si scivisset, ausus esset umquam viro nondum initiato sacerdotii suffragium dare; sed, ut verisimile est, virum jam canum pridem baptizatum fuisse existimabat.

[132] Verum hæc non sine Dei nutu evenere: siquidem imperator, [quod dicitur contigisse miro modo,] postquam eum baptismi expertem esse intellexisset, in eadem sententia permansit, multis licet episcopis refragantibus. Postquam vero universi cesserunt, & imperatoris sententiam suffragio suo comprobarunt, baptizatus est, & adhuc neophyti vestem indutus, communi totius concilii calculo episcopus Constantinopolis renuntiatur. Multi porro crediderunt, hæc ita ab imperatore gesta esse, Deo id illi mandante ac præcipiente. Sed utrum id verum sit, necne, certo equidem affirmare non possum. Mihi tamen ipse persuaserim, non sine divina providentia id actum esse, dum & ordinationis illius miraculum considero, & ex iis, quæ consecuta sunt, animadverto, Deum mansuetissimo & optimo atque honestissimo viro hunc episcopatum conferre voluisse. Et hæc quidem in ordinatione Nectarii ita gesta sunt, ut auditione accepi. Forte hæc Sozomenus audiverit ex credulis quibusdam hominibus, & juxta popularem sui temporis traditionem incaute eadem historiæ suæ inseruerit.

[133] [cujus adjuncta nobis parum videntur verosimilia,] At quocumque modo mira illa electio facta sit, nonnullæ hujus narrationis circumstantiæ nobis parum verisimiles videntur. Quis primo credat, piissimum Theodosium sibi tam multum juris in ea electione arrogasse, ut supremam eligendi potestatem sibi soli reservaret? Quis deinde credat, illis temporibus virum ecclesiasticæ disciplinæ imperitum & adhuc catechumenum, multis licet episcopis refragantibus, ad regendam ecclesiam Constantinopolitanam tam cæce ac pertinaciter assumptum fuisse a Theodosio, de cujus pia solicitudine in hoc ipso negotio Sozomenus lib. 7 cap. 7 ita scribit: Porro cum imperator & episcopi, tamquam de re maximi momenti consultantes, admodum anxii solicitique essent, & imperator ipse cohortaretur, ut diligens inquisitio fieret optimi atque integerrimi viri, cui amplissimæ ac regiæ civitatis sacerdotium committeretur, synodi tamen episcoporum nequaquam idem studium fuit: singuli enim aliquem ex necessariis ordinare cupiebant. Quis, inquam, post talem imperatoris solicitudinem credat, Theodosium in re maximi momenti tam temere processisse, ut hominem ignotum & nondum sacro baptismate initiatum ad tantam Ecclesiæ dignitatem evexerit?

[134] [tum ob antea corruptos Nectarii mores,] Si hic de Ambrosio Mediolanensi aut simili catechumeno sermo esset, mirabilem hujusmodi electionem singulari divinæ voluntatis significationi adscriberemus; sed non videmus, tales fuisse Nectarii dotes ante susceptum baptisma, ut ad peculiarem Dei instinctum recurri hic debeat: nam idem Sozomenus lib. 7 cap. 10 narrat historiam, quæ in anteacta catechumeni nostri vita non levem morum corruptionem prodit: Nectarius vero, inquit, Cyriaco Adanorum episcopo præceptore usus, sacerdotale officium condidicit: Diodorum enim Tarsensem episcopum rogaverat, ut iste aliquamdiu secum maneret. Sed & alios multos Cilicas pellexit, ut secum morarentur, atque inter ceteros Martyrium; quem cum familiarem haberet ac medicum, & omnium, quæ in juventute deliquerat, conscium, diaconum ordinare cogitabat. Sed Martyrius nequaquam id fieri passus est, indignum se divino ministerio esse affirmans, ipsumque Nectarium anteactæ vitæ suæ testem esse jubens. Cui Nectarius: An non ego, inquit, qui nunc sacerdos sum, meam retro vitam multo quam tu negligentius traduxi, sicut tu ipse testari potes, qui intemperantiæ meæ sæpius ministrasti? Ille subjiciens: At tu, inquit, o beate, percepto recens baptismo mundatus es, & post baptismum sacerdotium accepisti; horum vero utrumque ad expianda peccata lege divina constitutum est; ac mihi quidem videris ab ipsis infantibus recens natis nil differre. Ego vero, qui jam pridem sacrum baptismum consecutus sum, in eadem, qua prius, vivendi rationeperseveravi. Atque hic quidem hujusmodi causam allegans, ordinationem detrectavit.

[135] Præterea, si electio illa tam prodigioso modo aut divino instinctu facta fuerit, [tum ob silentium veterum scriptorum de miris circumstantiis istius electionis,] mirum sane est, alios ecclesiasticæ historiæ scriptores id litteris non mandasse, dum interim multo minutiora istius temporis gesta posteritati reliquerunt. Certe miror, hoc tacuisse Socratem, Constantinopoli natum ac educatum, qui lib. 5 cap. 8 de eadem electione hæc dumtaxat memoriæ prodidit: Erat tunc vir quidam generis senatorii, Nectarius nomine, moribus placidus, & in omni vita plane admirandus, quamvis prætoris officio fungeretur. Hic a populo raptus ad episcopale munus obeundum eligitur, & ab episcopis centum & quinquaginta, qui tunc illic aderant, ordinatur. Ista verosimiliora sunt: facile enim credidero, Nectarium ob lenem ac blandam agendi rationem expetitum fuisse a populo, qui rigidos vitiorum suorum censores odisse solet, & propter eamdem morum facilitatem plerosque episcopos & imperatorem populo consensisse. Eminentissimus Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi CCCLXXXI num. 69 de hac electione agens, inter hunc neophytum & Gregorium Nazianzenum instituit comparationem, Nectario parum honorificam.

[136] Quamvis Orientales episcopi in epistola synodica, [quam sedes Romana prius reprobavit,] ad Damasum Papam & alios Occidentis præsules scripta, apud Theodoretum lib. 5 Hist. eccles. cap. 9 jactent, Nectarium in generali concilio, communi omnium consensu, & præsente religiosissimo imperatore Theodosio, cleroque universo, & cuncta suffragante civitate, episcopum Constantinopolitanum fuisse constitutum; tamen Occidentales antistites censuerunt, illegitimam fuisse illius promotionem, quia sine Romanæ Ecclesiæ consensu peracta fuerat. Imo ipse imperator Theodosius judicavit, non satis firmam esse Nectarii electionem, nisi a Sede Romana confirmaretur. Bonifacius Pontifex in epistola, quam anno CDXXII ad quosdam Macedoniæ vicinarumque regionum episcopos direxit, pluribus argumentis ostendit, Sedem Romanam in causis gravioris momenti semper ab Orientalibus consultam fuisse, & post alia apud Labbeum tomo 4 Conciliorum Col. sic id ipsum exemplum allegat: Clementissimæ recordationis princeps Theodosius Nectarii ordinationem, propterea quia in nostra notione non esset, habere non existimans firmitatem, missis e latere suo aulicis cum episcopis, formatam huic a Sede Romana dirigi regulariter depoposcit, quæ ejus sacerdotium roboraret. Hic per formatam intelliguntur litteræ communionis indices, quibus recentis episcopi ordinatio approbabatur, licet eo nomine etiam appellentur epistolæ, quæ laïcis aut clericis peregre abeuntibus dabantur, ac de eorum fide vel ordinis gradu testimonium reddebant.

[137] Haud dubie Ecclesia Romana electionem Nectarii postea facile ratam habuit, cum Nicolaus I Pontifex apud Labbeum tomo 8 Conciliorum col. 283 & sequente promotionem ipsius ex laïcali statu ad ordinem sacerdotalem excuset ob ingentem necessitatem; [& tantum postea ratam habuit.] ex qua tamen licitam consuetudinem fieri posse negat: nam Photio Constantinopolitano, qui ordinationem suam exemplo Ambrosii, Nectarii, ac Tarasii defendere nitebatur, ibidem ita respondet: Temere atque impudenter ad tanti honoris culmen accedere præsumpsistis, assumentes vobis quasi a sanctissimo viro Nectario occasionem, quem sancta secunda synodus non ob aliud ad sacerdotalem eligere atque ordinare ex laïcali ordine voluit dignitatem, nisi quia magnæ necessitatis contritione anxiabatur, eo quod in sancta Constantinopolitana ecclesia nullus clericorum inveniri poterat, qui pessimæ hæreseos nimbosa caligine non fuerit impeditus: & ob hoc ne diu jam dicta ecclesia sub destitutione pastoris quasi viduata maneret, prædictum Nectarium, expugnatorem hæreticorum, & defensorem atque gubernatorem ecclesiarum, ad ecclesiasticam curam & dignitatem sacerdotalem jam dicta secunda synodus elegit; sed ut hoc iterum fieret, non confirmavit, neque sanxit aut instituit. Et ideo licet contra patrum atque canonicas institutiones, quod per necessitatis fieri eventus comprobatur, non in auctoritate tenendum est &c. Ex his colligo, tempore Nectarii coram Sede Romana talem necessitatis excusationem ab Orientalibus allatam fuisse. Ceterum dum Pontifex Nectarium hic vocat sanctissimum virum & expugnatorem hæreticorum, honorifico ipsum exornat elogio, propter quod sequens fabella etiam minorem fidem apud cordatos inveniet.

[138] [Fabulam de Nectario in favorem Novatianorum] Cum Theodosius omnes hæreticos ad Ecclesiam Catholicam perducere cuperet, præcipuos variarum sectarum propugnatores ad synodum Constantinopolitanam invitavit, ita ut pro Arianis Demophilus, pro Eunomianis ipse Eunomius, pro Novatianis Agelius, ac pro Macedonianis Eleusius Cyzicenus ad synodum convenerint. Nec multo post uniuscujusque sectæ episcopi, inquit Socrates lib. 5 cap. 10, undique convocati adfuerunt, iisdem consulibus (nempe Merobaude & Saturnino, de quibus paulo superius egerat, hoc est anno CCCLXXXIII) mense Junio. Imperator igitur, accito Nectario episcopo, solicita deliberatione cum eo tractavit, quonam modo Christiana religio dissensionibus liberari, & ecclesia ad unitatem revocari posset: aiebatque, discutiendam esse controversiam, quæ ecclesias segregaret, ut, amputatis discordiarum causis, ecclesiis concordia restitueretur. His auditis, Nectarius anxius ac solicitus hærebat, & accersito Agelio, tunc temporis Novatianorum episcopo, utpote qui cum ipso in side consentiret, imperatoris consilium ei aperit. Ille cum vir esset alioqui pius ac religiosus, sed qui de fidei doctrina cominus disputare haudquaquam valeret, Sisinnium lectorem suum, qui hoc disserendi munus obiret, elegit. Sozomenus Socratem secutus similia narrat lib. 7 cap. 12, & uterque eventum istius concilii fusius describit.

[139] [narrant Socrates & Sozomenus, ambo de hæresi Novatiana suspecti,] Quis imprimis sibi in animum inducat, orthodoxum Theodosium ita in fide vacillasse, ut dixerit, discutiendam esse controversiam, quæ jam dudum finita fuerat? At omissis iis, quæ nulla verisimilitudinis specie narrantur ad lædendam piam Catholici principis memoriam, quis facile credat, Nectarium consilii petendi causa ad indoctum Novatianorum episcopum recurrisse eo tempore, quo inter Catholicos viri doctissimi florebant? Quis sibi persuadeat, orthodoxos ita fuisse hebetes, ut fidem suam hæretico lectori defendendam reliquerint? Itaque non immerito suspicor, multas hujus historiæ circumstantias a Socrate & Sozomeno confictas esse in gratiam Novatianorum, quibus plus æquo favere consueverunt, ut etiam eminentissimus Bellarminus in libro de Scriptoribus ecclesiasticis notavit his verbis: Socrates & Sozomenus historiam ecclesiasticam scripserunt ab eo tempore, in quo desinit historia Eusebii Cæsariensis usque ad tempora Theodosii Junioris. Eodemtempore ipsi vixerunt, & quod dolendum est, uterque Novatianis erroribus favisse dignoscitur. Equidem scio, Henricum Valesium ante Græco-Latina amborum opera orthodoxam horum auctorum religionem tueri; sed saltem fatetur, illos Novatianis favisse, quod ad elevandam eorum in hac re fidem nobis observare sufficit.

[140] Hinc Baronius in Annalibus ad annum Christi CCCLXXXIII num. 19 eamdem narrationem ita explodit: [quam Baronius solide refellit.] At quoniam suspecta fides est hæreticorum, de suis dogmatibus & eorum sectatoribus aliquid affirmantium, æque nobis dubium redditur, immo (ut verius dicam) mendacium esse convincitur totum hoc, quod de Nectario ait, in causa tanti momenti Novatianum episcopum consuluisse, atque (ut illud usurpem) perinde acsi in Israël Deus non esset, Deum Accaron adiisse. Quis sibi persuadeat, in eam synodum, in qua fortiores hæresum propugnatores audiendi essent, non vocatos esse a Theodosio Catholicos episcopos, qui doctrina ceteris eminerent? ut inter alios Gregorium Nyssenum, quem constat non solum hoc tempore fuisse superstitem, sed & plures adhuc vixisse annos, Amphilochium Iconii episcopum æque disertum, Diodorum Tarsensem, eumdemque Nectarii studiosum, & illos ipsos, quos idem Diodorus dederat eidem Nectario in divinis Litteris consultores atque doctores, ut Euagrium relictum a Gregorio Nazianzeno prætermittamus atque alios complures, quibus synodus creditur abundasse, qui omnes Agelium decrepitum senem, & juvenem Sisinnium antecellerent doctrina rerumque peritia. Quis igitur persuadere sibi poterit, his omnibus posthabitis, Nectarium convenisse Novatianos hæreticos, eorumque præscripto dumtaxat rem tantam administrasse, & in tanto negotio, tacentibus reliquis, soli Nectario cum hæreticorum antesignanis sermonem habere permissum esse? Deinde eminentissimus scriptor ad confirmandum suum ratiocinium narrat lepidam Amphilochii inventionem, qua zelum Theodosii imperatoris contra Arianos magis accendit.

[141] Etsi igitur nullo modo sit probabile, Nectarium tantam cum Novatianis familiaritatem habuisse; [Nectarius, qui non fuit tam iners contra hæreses & vitia,] propterea tamen non inficior, majorem contra hæreticos vigilantiam in illo subinde desideratam fuisse: cum enim heterodoxi cujusvis generis Constantinopoli libere degerent ac conventicula haberent, Gregorius Nazianzenus oratione 46, seu in longiore ad Nectarium epistola, quæ tomo 1 operum a pag. 721 legitur, ipsum in hoc periculo dormitantem excitavit his verbis: Quod autem ex omnibus ecclesiasticis calamitatibus acerbissimum, Apollinaristarum licentia est, quos haud scio, quonam modo pietas tua conventuum, æque ac nos, habendorum auctoritatem sibi arrogasse, passa fuerit. Quamquam autem omnino Dei beneficio mysteriis divinis instructus & eruditus, non modo rectæ doctrinæ patrocinium nosti, verum etiam ea omnia, quæ adversus sanam & orthodoxam fidem ab hæreticis excogitata sunt; honorificentiam tamen tuam a tenuitate nostra certiorem fieri nequaquam intempestivum fuerit. Tum post multa alia eum in fine ita exhortatur: Quomodo igitur excelsus & præstans animus tuus ad tanti mali correctionem consueta libertate non uti sustinuit? Verum etiamsi nondum hoc factum est, nunc saltem inimitabilis numerisque omnibus absoluta virtus excitetur, ac pientissimum imperatorem doceat, nihil ex reliquo ipsius erga ecclesias studio rediturum esse utilitatis, si tale malum ad fidei sanæ eversionem per eorum libertatem licentiamque prævaleat. Ita Sanctus ille nimis lentum Nectarii animum ad compescendos hæreticos fortiter simul ac suaviter exstimulat.

[142] [quam a Tillemontio depingitur,] Patet ex hac ipsa monitione, in qua ab homine adulationibus minime assueto Nectarii excelsus & præstans animus, numerisque omnibus absoluta virtus commemorantur, non adeo mollem ac inertem fuisse Nectarium, quemadmodum depingitur a Tillemontio tom. 9 Monument. eccles. pag. 488, ubi etiam fratris ejus Arsacii vitium maligne in ipsum detorquet. Quod si aliquando fervor pastoralis officii intepuerit, & Nectarius consueta libertate usus non fuerit, an propterea dici potest, quod nullis umquam sese vitiis opposuerit, ut ibidem Tillemontius nimis audacter pronuntiat? Forte etiam hæc ipsa Gregorii Nazianzeni exhortatio effecit, ut Nectarius iterum majorem contra hæreticos zelum ostenderit, sicut ex supra allato Nicolai I Pontificis elogio, & violento Arianorum contra ipsum odio colligi videtur: cum enim Theodosius imperator adversus Maximum tyrannum in Italia bellum gereret, Ariani falsum rumorem sparserunt de clade Theodosii, quo hæretica plebs confidens domum Nectarii incendit, ut Socrates lib. 5 cap. 13 refert hoc modo: Tunc vero Ariani, resumpta fiducia, in apertam eruperunt insaniam, domumque episcopi Nectarii conjectis facibus incenderunt. Id factum est Theodosio Augusto iterum & Cynegio consulibus, hoc est anno Christi CCCLXXXVIII.

[143] [pœnitentiam publicam ob justas causas abrogavit,] Anno CCCXC Nectarius publicam pœnitentiam abrogavit occasione mulieris, quæ se a diacono stupratam fuisse palam prodiderat, atque ita magnam clero infamiam intulerat, ut apud Socratem lib. 5 cap. 19 & Sozomenum lib. 7 cap. 16 fusius narratur, qui tamen hanc abrogationem non videntur probare. Non dubito, quin Nectarius maturo consilio id egerit, & non nisi ob gravissimas rationes eam consuetudinem prudenter aboleverit: nam S. Gregorius Nyssenus in oratione funebri, quam post mortem Placillæ imperatricis Constantinopoli habuit, singularem Nectarii prudentiam laudat. Unde etiam in hac re non temere aut imprudenter processisse censendus est. Calvinus ex hoc Nectarii facto concludit, auricularem peccatorum confessionem abrogatam esse; sed hæresiarcha iste hanc historiam Catholicis objiciens, plura coagmentavit mendacia, & cæci illius sectatores dissimulant, hic de publica confessione seu pœnitentia sermonem esse, atque ipsum Sozomenum initio hujus historiæ asserere, quod in petenda venia peccatum necessario confiteri oporteat. Non est hujus loci similibus heterodoxorum cavillationibus diluendis diutius inhærere, quas eminentissimus Bellarminus tomo 3 Disputationum de controversiis Christianæ fidei lib. 3 cap. 14 erudite refutavit. Videri etiam potest Ludovicus Thomassinus in opere de Vetere & nova Ecclesiæ disciplina part. 1 lib. 2 cap. 7 num. 13 & sequentibus.

[144] [& anno 397 ex hac vita discessit.] Denique Nectarius, qui post Gregorii Nazianzeni abdicationem anno CCCLXXXI ecclesiam Constantinopolitanam regere cœperat, exactis in episcopatu sedecim annis & aliquot mensibus, anno CCCXCVII, die XXVII Septembris mortuus est, sicut Socrates lib. 6 cap. 2 tradit his verbis: Nectarius Constantinopolitanus episcopus extremum diem obiit, Cæsario & Attico consulibus, quinto Calendas Octobris. Græci ad diem XXVII Septembris in Synaxario Ms. Collegii Claromontiani & altero Chiffletiano annuam Nectarii memoriam recolunt. In Menæis impressis XI Octobris (nescio ob quam causam eo die positus sit) idem Nectarius cum duobus aliis ita refertur: Τῶν ἁγίων πατριαρχῶν Κωνσταντινουπόλεως Νεκταρίου, Ἀρσακίου, καὶ Σισινίου. Id est: Sanctorum patriarcharum Constantinopoleos Nectarii, Arsacii, & Sisinii. Ex his nondum infero, Nectarium certo inter Sanctos collocandum esse, ut postea dicturus sum, ubi ad Arsacium pervenero. Non tamen ignoro, magnum esse discrimen inter Arsacium & Nectarium, qui posterior a sancto Joanne Cassiano lib. 7 de Incarnatione Domini cap. 31 sanctimonia insignis appellatur, & ab aliis antiquis scriptoribus titulo beati & sanctissimi decoratur. Attamen nihil ex his testimoniis hactenus definio, quia antiquitus istud epitheton etiam promiscue adscribebatur illis, maxime præsulibus, qui in communione Catholicæ Ecclesiæ vivebant aut obierant. Quare hic semper abstinui ab appellatione sancti aut beati, quam utrum mereatur, die XXVII Septembris aut XI Octobris discutiendum relinquo.

PARERGON II.
De Arianis, qui titulum episcopi Constantinopolitani inter suos gesserunt, eorumque dissensione.

[Post ejectum Demophilum Ariani,] Sozomenus lib. 7 cap. 14 Arianos Demophili successores ita assignat: Constantinopoli quoque Demophilus, Arianæ sectæ episcopus, extremum diem obiit (videlicet anno CCCLXXXVI, ut supra dictum est) cujus in locum Marinus quidam ex Thracia est substitutus. Sed cum Dorotheus Antiochia Syriæ advenisset, tamquam magis idoneus, Arianorum sectæ illic præfuit. Socrates autem lib. 5 cap. 23 discordiam eorum sic commemorat: Sed & inter Arianos dissidia exstiterunt ob hujusmodi causam. Contentiosæ quæstiones, quæ quotidie apud illos agitabantur, sermones illorum ad absurdas quasdam sententias perduxerunt: nam quoniam creditum semper fuit in Ecclesia, Deum patrem esse Filii verbi, orta est inter eos quæstio, possetne Deus etiam, antequam Filius subsisteret, vocari Pater. Cum enim Dei Verbum non ex Patre genitum esse, sed ex nihilo substitisse affirmarent, in primo ac summo fidei capite prolapsi, merito in absurdam de nudo vocabulo disputationem inciderunt.

[146] Dorotheus igitur Antiochia ab illis accersitus, Patrem nec esse nec vocari posse dixit, [qui inter se de hæresi sua dissidebant,] nisi existente Filio; Marinus vero, quem ante Dorotheum ex Thracia evocaverant, opportuna occasione arrepta (ægre enim ferebat, quod Dorotheum sibi prætulissent) contrariæ sententiæ patrocinium suscepit. Hac de causa dissidium inter illos exstitit, & ob supradictam voculam separati seorsum singuli collectas agere cœperunt. Et ii quidem, qui sub Dorotheo erant, in suis sedibus mansere; qui vero Marinum sequebantur, structis sibi privatis oratoriis, conventus in illis celebrarunt, Patrem semper fuisse Patrem asseverantes, etiam cum Filius non existeret. Hi porro cognominati sunt Psathyriani, propterea quod Theoctistus quidam, natione Syrus, psathyropola, id est placentarum venditor istud dogma acerrime defendebat. Theodoretus lib. 4 Hæreticarum fabularum cap. 4 plures Arianorum sectas ac blasphemias recenset.

[147] [singuli suos episcopos clanculum habuerunt,] Cum tempore hujus dissensionis Dorotheus anno CDVII, die VI Novembris obiisset, Barba, etiam Arianus, titulum ipsius assumpsit, sicut idem Socrates lib. 7 cap. 6 testatur his verbis: Dorotheus vero Arianæ factionis episcopus, quem ex Antiochena sede Constantinopolim ab Arianis translatum fuisse supra retulimus, cum centum ac novemdecim vixisset annos, ex hac luce migravit, Honorio septimum & Theodosio Augusto iterum consulibus, die octavo Idus Novembris. Post hunc Arianæ sectæ præfuit Barba. Quod hic de longæva Dorothei istius ætate traditur, forte ex litterarum arithmeticarum erronea mutatione aut transpositione provenit: nam oportuisset, hunc Dorotheum jam fere centenarium ad regendos Arianos Antiochia evocatum fuisse, quod parum est credibile.

[148] [inter quos fuit Deuterius, cui memorabile aliquid evenit.] Post multos annos tempore Anastasii imperatoris iisdem hæreticis præfuit quidam Deuterius, de quo Theodorus Lector in editione Valesiana lib. 2 pag. 562 aliquid memorabile refert his verbis: Deuterius Arianorum apud Constantinopolim episcopus, cum quem dam Barbam (Theophanes pag. 130 Barbarum nominat) ita dictum baptizaret, Domini traditionem respuens, ausus est inter baptizandum dicere: Baptizatur Barba in nomine Patris per Filium in sancto Spiritu. Quibus dictis aqua, quæ in piscina erat, statim evanuit; Barba vero confestim inde aufugiens, rem cunctis declaravit. Jam imposterum non amplius enumerabo obscuros hujusmodi antistites, qui Constantinopoli clanculum, dissimulantibus vel conniventibus imperatoribus, sectæ suæ præerant, alio interim publice ecclesiam Constantinopolitanam gubernante. Quare iis deinceps omissis, de sancto Nectarii successore jam pauca dicam.

XI. S. JOANNES I, cognomento Chrysostomus.

[Post mortem Nectarii inter plures cathedræ CP. competitores] Constantinopoli autem, ait Theodoretus lib. 5 Hist. eccles. cap. 27, mortuo Nectario, qui ecclesiam illam gubernarat, Arcadius, cui imperii pars illa obvenerat, cum Joannem, magnum lumen orbis terrarum, Antiochiæ inter presbyteros cooptatum cognovisset, ad se accersivit, & congregatis episcopis mandavit, ut divinam episcopatus gratiam ei conferrent, maximæque urbis pastorem illum constituerent. Sed id non factum esse sine aliqua mora & invidia multorum, qui eamdem dignitatem ambiebant, Palladius in Dialogo de vita S. Joannis Chrysostomi cap. 5, pag. 42 significat his verbis: Moritur beatus Nectarius episcopus Constantinopolitanæ ecclesiæ. Tunc concurrunt quidam, qui non quærebantur, ambientes episcopatum: viri quidam, minime viri: presbyteri quidem dignitate, sed sacerdotio indigni: alii prætorium fatigantes, alii donis corrumpentes, alii vero ad plebis etiam genua procumbentes.

[150] [S. Joannes Chrysostomus anno 398 eligitur,] Imo Socrates lib. 6 cap. 2 satis innuit, deliberationem ob tot competitores ad aliquot menses protractam fuisse, ac tempus ordinationis illius sic distincte indicat: Brevi post tempore Nectarius Constantinopolitanus episcopus extremum diem obiit, Cæsario & Attico consulibus, quinto Calendas Octobris, id est anno CCCXCVII, die XXVII Septembris, ut supra diximus. Tunc Socrates ibidem ita pergit: Statim igitur de ordinando episcopo contentio exorta est, aliis alium postulantibus. Cumque hac de re consilium sæpius initum fuisset, placuit tandem, ut Joannes Antiochensis ecclesiæ presbyter Antiochia accerseretur: fama enim de illo increbuerat, eum doctrina simul & eloquentia pollere. Modico igitur temporis spatio interlapso, imperator Arcadius communi omnium suffragio, cleri videlicet ac populi, eum accersit: utque ejus ordinationi plus accederet auctoritatis, ex imperatoris mandato adfuerunt cum alii complures episcopi, tum Theophilus Alexandrinus; qui quidem summo studio laborabat, ut Joannis quidem gloriam detereret, Isidorum vero presbyterum suum ad episcopatum urbis regiæ promoveret… Verum qui in palatio erant, Joannem prætulerunt… Ordinatus igitur Joannes, in episcopali sede constituitur quarto Calendas Martii, consulatu proxime insequenti, scilicet Honorio IV & Eutychiano consulibus, seu anno Christi CCCXCVIII, die XXVI Februarii. Est hic aliqua minoris momenti controversia inter Pagium & Tillemontium de die ordinationis, circa quam Tillemontius tomo XI Monument. eccles. pag. 579 consuli potest.

[151] Cum S. Joannes munere suo strenue fungeretur, & potentiorum vitia intrepide carperet, [cujus sedem post iteratum exsilium,] odium Eudoxiæ imperatricis & aliorum quorumdam incurrit. Hinc anno CDIII ab inimicis episcopis in conciliabulo ad Quercum exauctoratus atque in exsilium pulsus est. Sed Eudoxia ob statim exortum terræ motum magno timore affecta exsulem revocari curavit. Nihilominus post duos menses alia occasione odium recruduit, & S. Joannes iterum anno CDIV dejectus est e sede sua, quam Arsacius interim invasit, ut mox dicemus. Denique sanctus Præsul, toleratis plurimis miseriis, in exsilio animam Creatori reddidit anno CDVII, die XIV Septembris, quo Acta ejus copiose illustrari poterunt. Nobis hic sufficit, initium ac finem episcopatus ejus assignasse.

SECULUM V.

XII. ARSACIUS.

Postquam mense Junio anni CDIV iterum in exsilium ductus fuerat Joannes Chrysostomus, [anno Christi 404 invasit Arsacius, ineptus senex,] cujus intrepidam eloquentiam Eudoxia ferre non potuerat, post paucos dies eodem mense locum fortissimi præsulis occupavit ignavus senex, ob cujus inertiam imperatrix nihil sibi timendum noverat: nam supra laudatus Palladius in Græco-Latina Bigotii editione pag. 94 segnem ejus indolem ita describit: Arsacius autem, frater beati Nectarii, substitutus est in locum Johannis, magni sacrorum interpretis; homo pisce magis mutus, & rana rebus agendis minus idoneus. Nicephorus Callistus lib. 13 Hist. eccles. cap. 28 citans quemdam Symeonem, hanc inertis hominis descriptionem sic amplificavit: Arsacius porro, ubi non longius quam decem & quatuor menses in sede episcopali vixisset, diem suum obiit; cum quidem, ut aliquis dicat, nullum viventis hominis opus peregisset, longo tempore per frigidiorem naturæ ignaviam & stuporem quasi confectus, nec minus ante naturalem finem præmortuus. Proh pudor! Quis cui, inquit Symeon, quasi quidam, ut ita dicam, vetus truncus, multa principum facilitate substitutus est? Vir octogesimum supergressus annum, tumulo magis quam throno appositus, delirus quidam & desipiens, ad dicendum quidem ineptissimus, ad cogitandum autem de rebus decentibus stupidissimus, ad faciendum vero ignavissimus, parum admodum ab inanimatis dissidens, lecto & angulo dignus: qui cum per se ipsum esset inutilis, & populus Joannis amore teneretur, quod is ei ex parte altera obstaret, ingratus prorsus omnibus & illaudatus fuit.

[153] [qui fantores S. Joannis Chrysostomi crudeliter afflixit,] Etsi Arsacius a Sozomeno lib. 8 cap. 23 vir mansuetus & erga Deum religiosus appelletur, & crudelitas adversus amicos S. Joannis Chrysostomi maxime clericis ipsius imputetur, tamen Sozomenus ibidem paulo post fateri cogitur sequentia: Sed præcipue infamarunt illum ea, quæ Joannis fautoribus postmodum acciderunt. Nam cum illi haudquaquam sustinerent, nec cum ipso nec cum consortibus ipsius communicare aut præcationem facere, eo quod permixtos illis videbant Joannis inimicos; atque idcirco seorsum, uti diximus, congregati in extremis civitatis partibus collectas celebrarent, ipse de ea re ad imperatorem retulit. Tribunus itaque cum militibus in congregatos impetum facere jussus, plebem quidem fustibus & saxis cædens fugere compulit; nobiliores vero & eos, qui Joannis partes ardentius tuebantur, custodiæ tradidit. Tum vero, sicut fieri solet, cum militibus licentia conceditur, mulieres ornatu suo per vim spoliatæ sunt, dum alii monilia, zonas aureas & torques diripiunt; alii inaures simul cum auriculis ipsis detrahunt. Tum eodem capite & sequentibus narrat alias injurias, defensoribus Chrysostomi violenter illatas, quibus omnibus Arsacius injusta sua invasione saltem ansam præbuit, quasque etiam fovisse aut excitasse videtur. Hinc forte Socrates, qui in S. Joannem Chrysostomum iniquus judex esse consuevit, has persecutiones omittendas esse existimavit.

[154] [ut ipsemet S. Chrysostomum testatur,] Nos fidem adhibere malumus ipsi sancto Chrysostomo, qui epistola 125 in Montfauconiana operum editione tomo 3 pag. 670 ad Cyriacum episcopum exsulantem ita scribit: Allatum autem ad me est de deliro illo Arsacio, quem imperatrix in throno collocavit, eum fratres eos omnes, qui cum ipso communicare recusabant, afflixisse; & multos ex ipsis mei causa in vinculis diem vitæ extremum clausisse. Siquidem lupus ille, ovis speciem pro se ferens, etsi episcopi larvam gerat, adulter tamen est: ut enim mulier adultera vocatur, quæ vivente viro alteri nubit; eodem modo hic quoque adulter est, non carnis, sed spiritus: me enim vivente, ecclesiæ thronum invasit. Hæc certe non redolent magnam Arsacii mansuetudinem, quam tamen virtutem Sozomenus in eo laudavit.

[155] [& quem Palladius de perjurio accusat.] Neque sincerior fuit ipsius religio erga Deum, ab eodem Sozomeno laudata, cum Palladius synchronus in proxime citata editione Bigotii pag. 94 & sequente Arsacium etiam de perjurio ita accuset: Ille cum ad quatuordecim menses vitam suam protendisset, mortuus est, violato suo in Euangelia juramento: quippe fratri suo Nectario juraverat, nullius umquam episcopatus ordinationem admissurum se, quando Nectarius exprobravit ipsi, quod noluisset Tarsensi ecclesiæ præfici, quasi mortem ipsius specularetur. Fuit causa perjurii primum quidem vana gloria, propter quam ambiebat, ut ita dicam, nuptias uxoris fratris sui; deinde pudor increpationum ipsi a fratre prophetice factarum. Cum igitur crudelitas mansuetudini & perjurium religioni opponantur, ex his duobus auctorum synchronorum testimoniis apparet, quam imperitus virtutum æstimator fuerit Sozomenus, a quo Arsacius vir mansuetus & erga Deum religiosus vocatur. Nunc de illegitimo Arsacii episcopatu paucis disserendum est.

[156] Sanctus Innocentius I, Pontifex Romanus, in epistola ad clerum & populum Constantinopolitanum, [Arsacius, cujus iniqua sedis possessio ab Innocentio I Papa] quam Petrus Coustant tomo 1 Epist. Pontif. Rom. a col. 795 post alios Græco-Latine nuper edidit, de hac Arsacii ordinatione ibidem col. 798 tale fert judicium: Nunc autem præpostero more sacerdotes innoxii e sedibus ecclesiarum suarum exturbantur: quod quidem primus injuste perpessus est frater & consacerdos noster Johannes, episcopus vester, cum nulla ratione fuisset auditus. Nullum crimen offertur, nec auditur. Et quodnam est hoc perditum consilium, ut non sit aut quæratur ulla species judicii? In locum viventium sacerdotum alii substituuntur: quasi qui ab hujusmodi facinore auspicati sunt, aliquid recti aut habere, aut egisse, judicari possint. Neque enim talia umquam a patribus nostris gesta esse comperimus, sed potius prohibita, cum nemini licentia data sit in locum viventis alium ordinandi. Nam reproba ordinatio honorem sacerdotis auferre non potest: siquidem is episcopus omnino esse nequit, qui injuste substituitur.

[157] Dum Innocentius hic asserit, talia a patribus prohibita fuisse, [ob violatos canones reprehensa, ac reprobatæ est,] haud dubie indicare voluit canonem quartum concilii Sardicensis (de hac ipsa synodo paulo post in eadem epistola meminit) qui apud Labbeum tomo 2 Conciliorum col. 630 sic sonat: Si quis episcopus fuerit depositus judicio episcoporum, qui sunt in vicinia, & dicat rursus sibi defensionis negotium competere; non prius in cathedram alius substituatur, quam Romanus episcopus, causa cognita, sententiam tulerit. Manifeste igitur adversarii S. Joannis Chrysostomi contra hunc canonem peccarunt, quando Arsacium in ipsius locum intruserunt, etiamsi Chrysostomus ad sedem Romanam appellasset. Hinc Theodoretus lib. 5 cap. 34 ita scribit: Iniquum porro facinus supra ceteros detestati sunt episcopi Europæ, & se ab auctorum communione sejunxerunt; … & Arsacium quidem, qui ei suffectus fuerat, nec salutatione dignati sunt.

[158] Arsacium non diu iniqua sua possessione gavisus est, sicuti Socrates lib. 6 cap. 20 testatur his verbis: [mense Novembri anni 405 obiit,] Ceterum Arsacius post susceptum episcopatum non diu supervixit: sequente enim anno, id est Stilichone iterum & Anthemio consulibus, die tertio Idus Novembris mortem obiit, scilicet anno CDV, die XI Novembris. Cum vero juxta Chronicon Paschale Cangianæ editionis pag. 307 Arsacius Constantinopolitanam Chrysostomi sedem invaserit Honorio Augusto VI & Aristæneto consulibus … VI Kalendas Julias id est anno CDIV, die XXVI Junii, sequitur, eum sedisse anno uno, mensibus quatuor, & diebus septemdecim, si Socrates in assignando Arsacianæ mortis tempore non fallatur: etenim in figendo episcopatus illius initio non videtur dissentire ab auctore Chronici Paschalis, dum lib. 6 cap. 19 refert, ecclesiam Constantinopolitanam conflagrasse eo ipso die, quo Chrysostomus denuo in exsilium abduci jussus est. Id accidit XII Calendas Julii, inquit ibidem, Honorio sextum & Aristæneto consulibus, seu anno CDIV, die XX Junii. Tum capite sequente historiam suam ita prosequitur: Paucis post diebus Arsacius Constantinopoleos episcopus constituitur. Arsacio itaque sedecim gubernationis menses tribuit Socrates, quem in illo computu errasse putamus, quia Palladius synchronus, & de rebus Chrysostomi optime edoctus, quatuordecim menses dumtaxat ei adscribit, ut supra vidimus.

[159] [& perperam in Menæis Græcus pro Sancto colitur.] At quocumque die aut mense Arsacius obierit, satis mirari nequeo, illum a Græcis XI Octobris in Menæa impressa referri, atque ibidem tamquam Sanctum his versiculis ornari:

Τὸν Χριστὸν ἐν γῇ Ἀρσακιος δοξάσας,
Πρὸς αὐτὸν ἐλθὼν ἀντεδοξάσθη πλέον.

Arsacius hic dum gloria Christum afficit,
Ad eum profectus gloriam accepit magis.

Satis, inquam, mirari non possum, in ecclesiasticis Græcorum fastis inter Sanctos numerari virum illum, cujus scelera ex Chrysostomo & Palladio supra retulimus, & quem Romanus Pontifex aliique Occidentis præsules iniquum sedis Constantinopolitanæ possessorem fuisse judicarunt. Hinc patet, quam caute fidendum sit Menæis aliisque Græcorum synaxariis, dum quosdam numero Sanctorum adscribunt. Nos itaque Arsacium titulo sancti indignum censebimus, donec quispiam solidis argumentis ostenderit, illum aliqua sinceræ pœnitentiæ indicia dedisse, atque in communione Ecclesiæ Romanæ mortuum esse, uti non temere affirmari potest de ipsius successore, qui fuit

XIII. S. ATTICUS.

[Atticus anno 406 illegitime sedem CP. occupavit,] Sozomenus lib. 8 cap. 27 tempus hujus successionis ita definit: Sed & Arsacius cum ecclesiam Constantinopolitanam brevi temporis spatio administrasset, ex hac luce migravit: cujus successionem cum multi essent qui ambirent, quarto post obitum illius mense ordinatus est Atticus, presbyter cleri Constantinopolitani, qui unus fuerat ex Joannis insidiatoribus. Si Arsacius anno CDV, die XI Novembris obiit, ut superius ex Socrate retulimus, & juxta Sozomenum quarto post obitum illius mense ordinatus est Atticus, debuit circa mensem Martium anni sequentis Arsacio Atticus successisse. Verum cum Socrates sedecim, & Palladius tantummodo quatuordecim gubernationis menses Arsacio tribuant, de determinato electionis illius mense aut die nihil certi statui potest; sed solum sequitur, Atticum ineunte anno CDVI cathedram Constantinopolitanam occupasse, ut ex supra dictis eruitur, & testimonio Socratis confirmatur, qui lib. 6 cap. 20 annum ordinationis istius ita diserte exprimit: Cum autem multi episcopatum illum ambirent, eamque ob causam multum jam temporis elapsum esset, altero post anno, Arcadio sextum & Probo consulibus (horum consulatus in annum CDVI incidit) ad episcopatum promotus est Atticus vir religiosus.

[161] [quam culpam pœnitentia eluit,] Etsi Atticus a Socrate vir religiosus appelletur, non ideo inficiamur, religionem aliasque ipsius virtutes nævis quibusdam contaminatas fuisse: nam non modo Joannem Chrysostomum in conciliabulo ad Quercum accusavit, verum etiam sedem Constantinopolitanam illegitime invasit, sancto Præsule adhuc vivente, & ipsius fautores indiscreto zelo persecutus est, ita ut a Palladio pag. 95 omnium adversus Johannem molitionum artifex vocetur. Sed videtur hanc culpam pœnitentia & revocatione eluisse, ut paulo post contra Tillemontium ostendere conabimur. Certe Atticus postea nomen S. Joannis Chrysostomi sacris tabulis inseruit, ut in Historia Tripartita lib. 12 cap. 2 traditur his verbis: Atticus porro episcopus causas ecclesiæ sapientia mirabiliter disponebat, doctrinisque populum ad virtutis studium provocabat: cumque videret divisam ecclesiam, cum Joannitæ seorsum apud se ipsos sacra solennia celebrarent, jussit, ut in orationibus memoria Joannis haberetur, sicut aliorum dormientium episcoporum fieri consuevit, per hoc sperans, plurimos ad ecclesiam revocari. Ceterum auctor Historiæ Tripartitæ & alii antiqui scriptores pastoralem Attici vigilantiam, ferventem Catholicæ fidei zelum, munificam erga pauperes misericordiam, aliasque illius virtutes magnis laudibus extollunt, ut videri potest in Opere nostro ad diem VIII Januarii, ubi Bollandus Acta ipsius illustravit.

[162] Nos memores propositi nostri, quo chronologicam episcoporum Constantinopolitanorum seriem præcipue texendam suscepimus, [antequam mense Octobri anni 425 moreretur.] omissis aliis Attici gestis, pergimus ad ejus mortem, quam Socrates lib. 7 cap. 25 ita refert: Ceterum Atticus etiam tempus obitus sui præscivit: nam cum Nicæa discessurus esset, Calliopio illius loci presbytero ita dixit: Cura, ut ante autumnum Constantinopolim venias, si me adhuc vivum videre cupis. Quod cum dixisset, a veritate non aberravit: anno quippe episcopatus sui primo & vicesimo, die sexto Idus Octobris abiit e vita, consulatu Theodosii undecimo, & Valentiniani Cæsaris primo. Hæc denotant annum Christi CDXXV, & diem X Octobris. Ex his corrige errorem chronologicum Papebrochii nostri, qui tomo III Junii pag. 307 mortem S. Attici obiter anno CDXXVIII consignavit. Haud dubie Socrates computando vigesimum primum episcopatus annum, hallucinatus est, aut error in ejus numerum irrepsit: cum enim Atticus primis mensibus anni CDVI cathedram Constantinopolitanam ascenderit, ut supra dictum est, ab ineunte anno CDVI usque ad mensem Octobrem anni CDXXV non nisi novemdecim anni effluxerant, & Atticus ante mortem nondum vigesimum episcopatus annum obsolverat, ut Baronius, Pagius, aliique viri eruditi ante me observarunt. Quare in variis præsulum Constantinopolitanorum catalogis apud Bandurum tom. 1 Imperii Orientalis a pag. 188 melius viginti anni Attico rotunde tribuuntur.

PARERGON III.
Sanctitas Attici, episcopi Constantinopolitani, vindicatur contra Tillemontium.

[Bollandus in Opere nostro Atticum CP. inter Sanctos retulit] Bollandus noster religioni sibi duxit, Atticum Constantinopolitanum episcopum, cujus nomen quibusdam Græcorum Latinorumque Menologiis inscriptum legerat, ex immemorabili cultus sui possessione deturbare. Hinc ad diem VIII Januarii Acta illius ex variis antiquis scriptoribus operose collegit, & Commentarium suum ita inchoavit: Multi sanctum Chrysostomum acri studio impugnarunt, qui tamen errorem deinde suum agnoverunt, atque omni sanctitatis laude floruerunt. In his S. Atticus episcopus Constantinopolitanus fuit, qui zelo immoderato & nequaquam secundum scientiam abreptus, non adversatus tantum est sancto Chrysostomo, sed post Arsacium in ejus, etiamnum superstitis, cathedram successit: quod crimen pœnitentia deinde & recte factis egregie expiavit, & scriptis litteris auctor sancto Cyrillo Alexandrino fuit, ut Chrysostomi nomen diptychis inscriberet.

[164] [ex Menologiis aliisque monumentis,] Deinde Bollandus numero sequente exhibet honorifica quædam veterum scriptorum de S. Attico testimonia, quæ Actis ejus præmittenda censuit, ne asperiore aliquorum in sanctum Atticum stylo, inquit, ejus fortassis in dubium sanctitas revocetur. Præter alia, quæ Bollandus non vidit, aut videre non potuit, ad comprobandam hujus Attici sanctitatem, allegari potest fragmentum epistolæ beati Attici Constantinopolitani episcopi, quod in concilio Chalcedonensi apud Harduinum nostrum tomo 2 conciliorum col. 654 citatur inter varia testimonia sanctorum patrum, qui & duas naturas in Christo confessi sunt, & consubstantialem Patri Deum Verbum, etiam nobis secundum carnem ex Maria consubstantialem factum, veraciter asseruerunt, ut ibidem col. 651 legitur. His adde antiqua S. Dalmati Acta, quæ ad diem III Augusti illustranda sunt, & in quibus apud Anselmum Bandurum tomo 2 Imperii Orientalis pag. 699 præsul ille Constantinopolitanus merito Sancti titulo ita decoratur: Nec diu postea obiit SANCTUS episcopus Atticus, in cujus locum Sisinnius suffectus est, vir pius ac religiosus.

[165] Tillemontius tomo 12 Monument. eccles. a pag. 416 hisce omnibus non acquiescit; [quæ omniæ sanctitatis testimonia contemnit Tillemontius,] sed contra, citato ad marginem Bollando, famam Attici libere proscindit, & audacter pronuntiat, nulla ipsum pœnitentiæ signa umquam dedisse, & nihil fecisse, ut illegitimam suam ordinationem repararet. Imo plane laudabiles S. Attici actiones, puta misericordiam erga pauperes, in deteriorem partem interpretatur, & post explosa aut maligne explicata illius elogia tandem pag. 419 concludit, haud immerito timendum esse, ne desiderium sese extollendi ac in alios dominandi (sive per auctoritatem benevolentiamque, sive saltem per terrorem id posset assequi) in Attico fuerit præcipua animi propensio, aut cupiditas cordis ejus dominatrix, ut Gallicam Tillemontii phrasim fidelius Latine exprimam.

[166] [dum postea famam Attici audacter proscindit.] Non video, quo jure Tillemontius de internis S. Attici affectionibus tale tulerit judicium, quod soli Deo convenit, quodque supremo cordium Scrutatori prudentius reliquisset. Nolo hic Tillemontio objicere vulgarem juris regulam, qua tamdiu quispiam præsumitur bonus, donec probetur malus. Nolo ipsi opponere notissimam Christianæ charitatis legem, qua jubemur actiones proximi benigne explicare, quamdiu manifestæ malitiæ non convincuntur. Nolo denique hic proferre varias S. Attici virtutes, quæ in Actis ejus ad diem VIII Januarii inveniri possunt. Hoc unice contendo, Atticum in immoderato suo contra S. Chrysostomum zelo atque in illegitima episcopatus possessione usque ad mortem non perseverasse. Id autem ostendere conabor duplici argumento, quorum unum erit a posteriori, & aliud ad hominem, ut in scholis vulgo loquuntur. Nunc rem ipsam aggredior.

[167] [Ex narratione Theodoreti,] Theodoretus lib. 5 Hist. eccles. cap. 35 primum opinionis nostræ fundamentum ita ponit: Sed & defuncto orbis terrarum magistro, episcopi Occidentales non prius episcoporum Ægypti, Orientisque, & Bosphori ac Thraciæ communionem admisere, quam divini viri (nempe sancti Joannis Chrysostomi) nomen inter defunctos episcopos retulissent. Et Arsacium quidem, qui ei suffectusfuerat, nec salutatione dignati sunt: Atticum vero Arsacii successorem post multas legationes & pacis petitiones, tandem receperunt, cum tabulis nomen inscripsisset. Audisne, hic multas legationes & pacis petitiones commemorari? Qua igitur fronte Tillemontius asserere potuit, Atticum nihil umquam fecisse, ut illegitimam suam ordinationem repararet? An nihil fecisse dicendus est, qui sæpe pacem petit ab illis, quos iniqua episcopatus Constantinopolitani occupatione offenderat, & multas mittit legationes, ut ecclesiæ Romanæ reconcilietur? Equidem fatebor, tempore Innocentii I Pontificis inutilem fuisse Maximiani episcopi intercessionem pro Attico, quia propositas ab Innocentio conditiones nondum impleverat. At ex hoc ipso colligo, postmodum omnia illa, quæ Innocentius exegerat, ab Attico fuisse facta, antequam in communionem Romanæ Ecclesiæ sit receptus.

[168] Juverit de hac re audire epistolam ipsius Innocentii ad Maximianum, [& litteris S. Innocentii I Papæ colligimus,] quæ apud Labbeum tomo 2 Conciliorum Col. & sequente sic sonat: Miramur, prudentiam tuam scripta ad Atticum, episcopum Constantinopolitanæ urbis, a nobis & prosecutione propria & dato libello, qui subter annexus est, postulare, a quo nec missas ullas saltem epistolas ad nos vel ad vestram synodum utique pertulisti; idque non petenti tribuendum existimes, quod vides deprecantibus, discussa ratione, concessum: communio enim suspensa restituitur demonstranti, causas, quibus id acciderat, jam esse detersas, & profitenti conditiones pacis impletas. Quod neque apud vos, neque apud nos (ut prædixi) Atticus, missis aliquibus suorum, vel dicere voluit vel demonstrare completum, quemadmodum Antiochenæ ecclesiæ frater & coëpiscopus noster Alexander digna legatione & prosecutus est & probavit. Quibus omnibus utique interesse dignatus cognovisti, quemadmodum singulatim omnia scriptorum nostrorum antehac * de causa beatissimi Joannis quondam episcopi nostri discusserim, ut quæ illi in omnibus satis evidenter ostenderint, universa, quæ apud Antiochiam fieri debuerint, fuisse completa. Quorum amplexati pacem, utique fidem fecimus, & magno tramite omnibus eamdem postulaturis * ostendimus; si modo, quæ discussa sunt atque completa, etiam ipsi se pro suo loco fecisse vel complesse, aliquando monstraverint, communionemque, ut isti, legatione solenniter destinata, sibi rogaverint redhiberi.

[169] Exspectamus ergo & professionem memorati de completis omnibus conditionibus, [ab Attico impletas fuisse conditiones,] quas diversis temporibus prædiximus, & petitionem communionis, ut recte & petenti, & probanti se eamdem mereri, reddamus. Quas vero conditiones Innocentius requisiverit, & quomodo eas exsecutioni mandari voluerit, ipse satis declarat in epistola, quam in eadem causa dedit ad Acacium Berœæ episcopum, ubi apud Labbeum tomo proxime citato Col. post alia sic scribit: Unde has ad præstantissimum fratrem & coëpiscopum nostrum Alexandrum reddendas tuæ transmisimus unanimitati; videlicet ut, si omnes inimicitiæ, omnis æmulatio, tam de nomine sancti Joannis mirandi episcopi, quam de omnibus ejusdem communionis participibus, a tua animositate discessit, has nostræ societatis recipias litteras, frater carissime; modo, ut omnia quæ his * actis firmata sunt, apud mediatorem nostrum amabilem Alexandrum ore proprio, ut communicantem convenit, fatearis. Ex his Innocentii litteris infero sequentia: primo, Atticum necdum quidquam fecisse anno CDXV, quo videtur fuisse scripta prior epistola, ut communionem ecclesiæ Romanæ obtineret; secundo, nullam hujus communionis spem Attico relictam fuisse, nisi propositas ab Innocentio conditiones impleret; tertio, Innocentium ab adversariis Chrysostomi non postulasse dumtaxat, ut nomen sancti istius Præsulis sacris tabulis inscriberent, sed etiam contra ejus fautores omnem inimicitiam ac æmulationem deponerent, atque hæc apud Alexandrum, aut alium a Pontifice Romano designandum, ore proprio faterentur, ut communionis cupidos & errori suo renuntiantes decebat.

[170] [quas Pontifices Romani requirebant,] Cum igitur Atticus, teste Theodoreto, post multas legationes & pacis petitiones tandem in communionem Romanæ Ecclesiæ receptus fuerit, probabilissime concludo, ipsum antea oblatas ab Innocentio conditiones omnino implevisse, adeoque sufficientia pœnitentiæ indicia dedisse: nam eminentissimus Baronius in Annalibus anno Christi CDVIII num. 41 ad priorem Innocentii epistolam recte observat, non solere Romanum Pontificem reddere communicationem, nisi propositis ante impletis conditionibus, & emendatis erroribus illis, quorum causa communicatione interdici meruerant. Si itaque Atticus ob injustam S. Chrysostomi persecutionem & illegitimam cathedræ Constantinopolitanæ occupationem communione Ecclesiæ privatus fuerit, debuit prius exsequi omnia illa, quæ ad hos errores emendandos a Romanis Pontificibus præscribebantur.

[171] [ad communionem Sedis Apostolicæ obtinendam.] Neque multum refert, utrum Atticus sub ipso Innocentio, ut aliqui volunt, an sub egregiis illius successoribus Zosimo vel Bonifacio nomen S. Chrysostomi diptychis inseruerit: non enim mihi facile persuaderi patiar, strenuos hosce auctoritatis Apostolicæ defensores in ea re molliores fuisse, præsertim cum Bonifacius in epistola ad quosdam Macedoniæ episcopos apud Labbeum tomo 4 Conciliorum Col. innuat, Innocentium in admittendis ad communionem adversariis S. Chrysostomi non difficilem fuisse, atque ad propositum nostrum post alia sic loquatur: Ante breve tempus, id est, sub prædecessore meo beatæ recordationis Innocentio, Orientalium ecclesiarum pontifices dolentes, se a beati Petri communione sejunctos, per legatos pacem, sicut caritas vestra retinet, poposcerunt: quo tempore Apostolica Sedes omnia non difficulter indulsit. Nunc adversarium propriis suis armis aggrediamur, &, ut vulgo dici solet, ad hominem argumentemur.

[172] [Cum Tillemontius cite: Nicephorum Callistum,] Tillemontius tomo 14 Monument. eccles. pag. 280 fatetur, S. Cyrillum Alexandrinum in suo immoderato contra S. Joannem Chrysostomum zelo diutius quam alios omnes perseverasse, ipsumque maluisse ab Ecclesia Romana & forte pluribus aliis separatum manere, quam nomen ejus diptychis inscribere. Sed deinde citans in margine Nicephorum Callistum lib. 14 Hist. eccles. cap. 28, erroneam S. Cyrilli persuasionem his Nicephori verbis excusat: Quoniam vero dissidium hoc quidem ex æmulatione, quamvis non secundum scientiam, non autem ex invidia, neque diabolica contentione manavit, non oportere virum & doctrina & virtute præstantem, hac una in re claudicare, quo minus ad summam perfectionem perveniret, Deo visum est. Homines enim illi erant, & humanis affectionibus obnoxii. Hæc excusatio etiam pro Attico adferii potest.

[173] Denique Tillemontius ibidem pag. 281 ex eodem Nicephoro Callisto narrat, quomodo tandem S. Cyrillus nomen S. Chrysostomi sacris tabulis inseruerit, [ut S. Cyrillum in eadem causa excuset,] ut nos ad diem XXVIII Januarii in Actis S. Cyrilli § VI retulimus. Sed Tillemontius ibidem de suo addit, Cyrillum haud difficulter obtinuisse communionem Ecclesiæ Romanæ, cui tunc præerat Zosimus, missa haud dubie Romam legatione. Sed nullos hujus legationis testes aut tabulas allegat, sicut tamen in aliis historiæ suæ ecclesiasticæ monumentis ubique sedulo facere consuevit. Hoc silentio indicavit, sese Romanam Cyrilli legationem nusquam apud veteres scriptores invenisse, eamque dumtaxat intulisse a posteriori; quia videlicet inter communionis & pacis conditiones a Romanis Pontificibus requirebatur. Adversarius igitur non ægre ferat, nos superius eodem argumenti genere usos esse, atque a posteriori collegisse, quod S. Atticus (cujus saltem Romanas legationes testatur Theodoretus) satisfecerit omnibus conditionibus, quæ ab Innocentio Pontifice exigebantur.

[174] Si Tillemontius in causa S. Cyrilli tantam auctoritatem tribuat Nicephoro Callisto, [nos verba ejusdem Nicephori allegamus] nobis etiam licet eumdem auctorem allegare, qui lib. 14 cap. 24 Atticum ita laudat: Atticus autem episcopus Constantinopolitanus, ut ecclesia incrementa sua caperet, mirifice operam dedit: summa enim prudentia eam administrans, continua doctrina populum ad studium virtutis excitavit; & ad misericordiam atque largitionem tam proclivis fuit, ut non modo eis, qui in parœciis ejus erant, egenis providendum duceret, sed etiam vicinis Constantinopoli ecclesiis pecuniam multam ad pauperum consolationem mitteret. Easdem S. Attici virtutes lib. 7 cap. 25 memorat Socrates, quem tamen Tillemontius explodit. Porro idem Nicephorus lib. 14 cap. 25 innuit, Atticum vere cum S. Chrysostomo mortuo in gratiam rediisse, talemque fuisse illius emendationem ac pœnitentiam, ut reprehensionem eam, qua expetitus est, quod Joannis sectatores male acceperit, a se amolitus, aliis obvelaverit bonis. Quid ergo peccavit Bollandus, dum initio Commentarii sui dixit, S. Atticum crimina injustæ suæ persecutionis ac illegitimæ invasionis pœnitentia & recte factis expiasse?

[175] Nicephorus denique citatum caput 25 ita concludit: [ad similem S. Attici causam defendendam.] Ceterum cum Atticus quoque episcopus propter Joannitas ecclesiam esse scissam videret, de principum sententia ipse quoque mentionem illius fieri in precationibus jussit, quemadmodum id & in aliis episcopis, qui vita excessissent, fieri solitum erat. Atque ex eo tempore pax exstitit, donec postea quoque reliquiæ ejus urbi imperanti illatæ sunt. Atticus invidiam, in quam propter divinum Joannem deciderat, hoc modo magnifice abolevit. Nec ille modo id fecit; sed aliis quoque Joannis memoriam precibus inserere recusantibus, & Cyrillo maxime Alexandriæ præsuli, qui hostiliter Joannem oderat, quod ille a Theophilo patruo suo dissensisset, persuasit. Tum Nicephorus sequentibus capitibus recitat litteras Attici & Cyrilli, ultro citroque in hac causa scriptas, ex quibus Tillemontius tomo 12 Monument. eccles. pag. 416 infert, Atticum reliquis suis peccatis addidisse hypocrisim, si in animo habuerit sensa, quæ in istis litteris expressit. Durum enimvero judicium!

[176] Ingenue fateor, ex duabus S. Attici epistolis nonnullam difficultatem moveri posse, cum in iis significet, se timore & necessitate potius quam amore aut pœnitentia inductum fuisse, ut memoriam S. Joannis Chrysostomi in diptychis celebraret. [Quod si Atticus externe dumtaxat nomen S. Chrysostomi diptychis inscripserit,] Præterea Atticus in epistola, ad Petrum & Ædesium diaconos scripta, innuere videtur, depositionem Chrysostomi in pseudo-synodo Quercetana legitimam fuisse. Sed cum scripta & gesta illustrium aut sanctorum virorum semper in meliorem partem explicanda sint, imprimis suspicari possemus, Atticum initio existimasse, quod ad suam reconciliationem & ecclesiarum pacem sufficeret, si nomen Chrysostomi quomodocumque sacris tabulis insereret. Sic potuit S. Cyrillo, quem Joanni Chrysostomo maxime adversari noverat, hanc molliorem pacis conditionem proponere, ut eam facilius amplecteretur. At quis asseret, illam Attici hypothesin ab Ecclesia Romana probatam fuisse? Forte hæc fuit prima pacis conditio, quam Atticus Sedi Romanæ obtulit, & præter quam Ecclesia Romana ab ipso alias exegit, quæ implendæ erant, antequam suæ communioni restitueretur: dum enim Theodoretus scribit, Atticum post multas legationes & pacis petitiones tandem ab Occidentalibus ad communionem admissum fuisse, satis indicat, plures utrimque propositas fuisse conditiones, antequam inter Atticum & Romanam Ecclesiam conveniret.

[177] [& cum fautoribus ejus communicaverit,] Adde, quod ipsi Orientales Atticum exhortati fuerint, ut defensoribus Joannis Chrysostomi sese reconciliaret. Id manifeste colligimus ex Synesio, episcopo Cyrenæo & auctore synchrono, qui occasione cujusdam Alexandri, quem S. Joannes Chrysostomus Basinopolitanum episcopum consecraverat, epist. 66 ad Theotimum post alia sic scribit: Cum Joanne defuncto familiaritate conjunctus est: honoretur enim a nobis memoria mortui, quia omnis malevolentia cum hac vita una deponitur Cum eo familiaritate conjunctus, antequam ecclesiæ seditione conflictarentur, ab illius manibus episcopus declaratus est Bithynorum Basinopolis. Posteaquam autem orta est dissensio, permansit ei, a quo designatus fuerat, amicus, & fuit ex illis, qui in seditione ejus partes secuti sunt. Posteaquam autem concilii sententia vicit, aliquamdiu quidem permansit seditio. Quid vero narrem scienti, imo ipsi, qui administravit conciliationem factam? Præsertim cum quemdam libellum legerim doctum, quem ad beatum, ni fallor, Atticum scribebas, hortans illum ad receptionem illorum virorum, qui videlicet partes Chrysostomi sequebantur. Forte Atticus, his aliisque Orientalium amicorum exhortationibus motus, postea sinceram cum fautoribus Chrysostomi amicitiam iniit, & plene satisfecit conditionibus, quas Romana Ecclesia ab ipso exigebat. Si hæc conjectura nostra non placet, alteram responsionem offero.

[178] [ut externam Ecclesiæ pacem servaret,] Atticus ex una parte per erroneam opinionem verebatur, ut colendo memoriam Joannis Chrysostomi ecclesiasticos canones satis exacte observaret; ex altera vero videbat se a Sede Romana separatum, & Ecclesiam magnis perturbationibus agitatam, eo quod memoriam Chrysostomi celebrare recusaret. Cum in hoc perplexo rerum statu diu dubitasset, quid sibi potius faciendum esset, tandem scrupulosæ canonum observationi obedientiam & communem Ecclesiæ pacem prætulit, ut ipsemet in epistola ad Cyrillum his verbis declarat: Cogitationibus nostris ad populi concordiam inclinati, canonibus quidem Patrum detrimentum nullum afferimus; exactæ autem verborum observationi universi orbis pacem præferimus. Deinde quibusdam exemplis probat, aliquando ob caritatem aut publicam utilitatem, de severitate ecclesiasticarum constitutionum aliquid remittendum esse.

[179] Tota igitur S. Attici culpa in eo consistit, quod post restitutam S. Chrysostomi memoriam (si tamen hæc fuerit perfecta & ultima memoriæ Chrysostomianæ restitutio, [etsi tunc nondum convictus esset de injustitia suæ causæ,] de qua re paulo superius num. 176 disputavimus) nondum omnino convictus fuerit de injusta S. Chrysostomi depositione, & adhuc erronee putaverit, canones ecclesiasticos possessioni suæ favere. At eo tempore S. Cyrillus in eodem errore versabatur, ut patet ex responsoria illius ad Atticum epistola, quæ apud Nicephorum Callistum lib. 14 cap. 27 sic incipit: Lectis, quæ a pietate tua ad me missæ sunt, litteris, Joannis nomen sacris inscriptum esse tabulis intellexi. Ubi vero eos, qui inde ad nos venere, interrogavi, non in laïcorum sed episcoporum catalogo adscriptum esse audivi. Porro despicienti mihi, atque in animo reputanti, an qui hoc fecere, Nicænorum Patrum decreta sequantur, & aliquantulum mentis luminibus in magnam illam synodum intendenti, universum sanctorum illorum Patrum collegium quibusdam veluti oculis renuere, & viribus omnibus, quo minus ad rem eam comprobandam accurram, obsistere videntur. Quomodo namque inter sacerdotes Dei censebitur, illorumve feret sortem, cui sacerdotalis dignitas abrogata est? Quomodo vero in catalogo sacrorum ministrorum erit, qui ecclesiasticis mœnibus ejectus est? Omitto reliquam S. Cyrilli epistolam, quæ durissimis contra S. Chrysostomum expressionibus ac odiosis comparationibus plena est, ut etiam Facundus Hermianensis pro Defensione trium capitulorum concilii Chalcedonensis lib. 4 cap. 1 post allatum ejusdem epistolæ fragmentum conqueritur.

[180] Non est ullo modo verisimile, S. Atticum in ea opinione perseverasse, [postea verosimiliter eam agnovit, aut innoxie erravit cum S. Cyrillo,] cum Ecclesia Romana plures ab ipso exegerit pacis conditiones, ut supra diximus. Imo etiamsi gratis concederem, illum incaute in eo errore permansisse, an propterea statim ex albo Sanctorum expungendus erit? Ut hic alia prætermittam, quomodo in Sanctorum catalogo relinquetur S. Cyrillus, qui anno CDXXXI vel CDXXXII, postquam jam diu nomen S. Chrysostomi diptychis inseruerat, tamen in epistola ad Acacium Berœensem ita scribit: Volo autem tuam sanctitatem utile * aliquid commemorare, quod ad præsens pertinet tempus: quando enim in magna Constantinopoli sancta vestra synodus congregata est, tunc quando Johannes est accusatus, deinde gesta sunt super eo a multis in scripto commentaria, cum futurum esset, ut contra eum definitio proferretur, & essem ego unus adstantium, scio, me audisse sanctitatem tuam sanctæ synodo sic dicentem: Quia si scirem, quod nunc, si Johanni veniam largiremur, melior fieret semetipso, et recederet a duritia et asperitate, quæ in eo est, omnes vos rogassem pro eo. Admirabilis ergo etiam circa hoc iterum judicata est sanctitas tua, quippe ut quæ dixerit veritatem. Quid igitur oportebat sanctam synodum facere, quæ impœnitentem & sic pertinacem reperit illum, qui rectæ fidei repugnavit? Hanc S. Cyrilli epistolam inter alias variorum patrum, ad concilium Ephesinum spectantes, Christianus Lupus Lovanii anno MDCLXXXII cap. 56 a pag. 129 edidit, & Stephanus Baluzius in nova conciliorum Collectione, seu supplemento ad collectionem Philippi Labbei, Parisiis anno MDCCVII a col. 758 recudit, ubi utrolibet loco integra legi potest.

[181] Ex toto hujus epistolæ contextu apparet, quod Cyrillus Acacio persuadere cupiat, [qui post restitutam S. Chrysostomi memoriam simile judicium tulit,] Nestorium hæresiarcham jure merito condemnatum fuisse. Ut autem id clarius probet, inter alia allegat exemplum Joannis Chrysostomi, atque a simili argumentatur in hunc fere modum: Joannes Chrysostomus in sancta synodo ad Quercum ab episcopatu depositus est ob duritiam & asperitatem (sic adversantes sancto Præsuli invictam ejus constantiam perperam appellabant) a qua ipsum numquam recessurum Acacius vere prædixerat. Cur igitur sancta synodus Ephesina non deposuisset Nestorium ob hæresim, quam pertinaciter propugnabat? At videtur S. Cyrillus hoc ratiocinio innuere, quod tunc nondum de injustitia Chrysostomianæ depositionis convictus esset: si enim innocentiam S. Chrysostomi eo tempore agnovisset, quam vim haberet ejus argumentatio? Quomodo invidiosam inter Nestorium hæreticum & S. Joannem Chrysostomum comparationem institueret? Quomodo denique iniquissimum conciliabulum ad Quercum, in quo S. Chrysostomus falso accusatus ac damnatus fuerat, hic a Cyrillo sancta synodus vocaretur, & cum sancto concilio Ephesino compararetur?

[182] [& quem adversarius propterea ex albo Sanctorum non expungit,] Ex his secundum sententiam Tillemontianam inferre possem, nomen Cyrilli, æque ac Attici, ex ecclesiasticis tabulis delendum esse, cum Cyrillus in hac epistola nondum agnoscat injuriam, qua S. Joannem Chrysostomum affecerat, nec ullum hic præbeat pœnitentiæ indicium, ob quam causam Tillemontius tomo 12 Monument. eccles. pag. 416 & 425 Atticum præcipue reprehendit, eumque e catalogo Sanctorum expungit. Si igitur propterea Atticum albo Sanctorum eradat, cur in eo Cyrillum relinquit? Ne his diutius immorer, unicum Tillemontio dilemma propono. Cyrillus erronem suam de depositione S. Chrysostomi opinionem post datas ad Acacium litteras vel retractavit, vel in ea usque ad mortem permansit. Si velit primum, proferat auctores fide dignos, aut ipsa Cyrilli scripta, in quibus ea retractatio expresse legatur. Saltem in Actis S. Cyrilli, quæ tomo 14 Monument. eccles. a pag. 267 usque ad 676 ex veteribus scriptoribus copiose illustravit, nullum hujus retractationis testem hactenus produxit. Si secundam dilemmatis partem eligat, sequitur, hunc innocuum Cyrilli errorem sanctitati ejus non officere.

[183] [cum tamen sit eadem utriusque causa,] Sed forte Tillemontius hoc dilemma declinare conabitur recurrendo ad regulam criticæ, quam tomo 14 Monument. eccles. pag. 798 sic tradit: Historici tam frequenter omittunt res verissimas & aliquando maxime memorabiles, ut periculosum sit, ex eorum silentio certas conclusiones deducere. Hinc inferet, S. Cyrillum postea verosimiliter errorem suum agnovisse ac retractasse, etiamsi apud ipsum S. Cyrillum aut alios antiquos scriptores id non legamus. Totum istud probe intelligo, atque etiam libenter admitto, ut S. Cyrillum de pertinacia erronei & iniqui sui judicii excusem. At vicissim exigo, ut eadem regula in S. Attico locum habeat. Si igitur Atticus nondum satis noverat injustitiam Chrysostomianæ exauctorationis, quando ad S. Cyrillum scribebat, dicatur secundum hanc Tillemontii regulam, quam probo & amplector, iniquitatem istius judicii postea agnovisse, quamvis antiqui scriptores eam notitiam clare ad posteros non transmiserint. Secundum ea, quæ superius diximus, forte eo tempore Atticus nondum sese omnino cum Romana Ecclesia reconciliaverat, quod tamen postmodum effecit, etsi perfectam illius reconciliationem antiquitas diserte non expresserit. Haud dubie prima aut præcipua pacis conditio fuit, ut nomen S. Chrysostomi diptychis inscriberetur, præter quam secundum supra dicta Atticus adhuc alias implere debuit, de quibus ab ipso impletis veteres historici non meminerunt. Ceterum dumtaxat rogo, ut S. Cyrillus & S. Atticus juxta hanc Tillemontianam regulam æqualiter judicentur.

[184] Non video, quomodo hinc evadere possit adversarius, [ut ex ipsis adversarii principus ostenditur:] nisi confugiat ad alteram regulam, quam tomo 10 Monument. eccles. pag. 541 sibi aliisque præscribit, & qua dubiam Flaviani Antiocheni sanctitatem ita vindicat: Igitur dicendum est, quod ecclesia Græca antiquam traditionem secuta sit, quando illum (scilicet Flavianum, de quo ibi agit) publico cultu veneratur. Quod si in ejus gestis occurrant aliqua, quæ ægre videntur conciliari posse cum spiritu caritatis, qui solus Sanctos efficit, meminisse oportet, nos esse homines, nimis debili ac tenui lumine illustratos, ut de humanis actionibus earumque circumstantiis recte judicemus. At numquid hoc axioma æque favet Attico, quam Flaviano? Nonne etiam hic dici potest, quod Græci (addo quoque Latinos quosdam Martyrologos) antiquam traditionem secuti sint, dum Atticum sacris suis Fastis inseruerunt? Verbo uno, quidquid adversarius hic dixerit, nos eodem jure de Attico affirmabimus. Certe si Tillemontius traditas a se regulas observasset, tam durum ac temerarium judicium non tulisset de præclaro Viro, quem antiquitas magnis exornavit laudibus, quarum hic nonnullas in gratiam adversarii breviter congeremus.

[185] Imprimis S. Cyrillus Alexandrinus in epistola ad clericos Constantinopolitanos apud Labbeum tomo 3 Conciliorum col. 333 de Nestorio ita interrogat: [S. Atticus quoque ab orthodoxis viris,] Numquid æqualis vel sapientior est beato Attico? Cælestinus Papa in litteris ad Nestorium vigilantiam S. Attici contra Pelagianos ibidem col. 353 sic laudat: Denique sanctæ recordationis Atticus, Catholicæ magister fidei, & vere beati Joannis etiam ad ista successor, eos ita persecutus est pro Rege communi, ut nec standi quidem illic copia præstaretur. Mansit nos post ejus exitum solicitudo vel maxima, cum successor ipsius utrum etiam in ejus fide succederet, quæreremus; quia difficile est continuari, quæ bona sunt: nam sibi sæpe alternis vicibus adversa succedunt. An Romanus Pontifex Atticum appellaret verum S. Joannis Chrysostomi successorem, si Atticus nihil umquam fecisset ad reparandam illegitimam sedis Constantinopolitanæ invasionem, ut Tillemontius nimis temere affirmat? Adde, Cælestinum Papam in eadem epistola ad Nestorium satis indicare, quod Atticus cum Romanis Pontificibus amicitiam coluerit, dum ibidem col. 361 de nimia Nestorii erga Pelagianos indulgentia sic conqueritur: Ejicerentur denique, si tibi quoque similiter displicerent. Cur tamen ea, quæ in hos tunc sunt acta, quæruntur, cum certum sit, illinc ad nos a Catholico tunc antistite Attico gesta directa? Cur non sanctæ memoriæ Sisinnius ista quæsivit? Quia utique sub decessore suo probaverat eos jure damnatos. Hinc satis liquet, S. Atticum amicam litterarum communionem cum Ecclesia Romana conservasse.

[186] Idem Pontifex in epistola ad clerum & populum Constantinopolitanum tomo Labbei proxime citato col. 365 post celebratas S. Chrysostomi laudes, [sanctitate & doctrina illustribus,] de illius successore ita loquitur: Rexit enim sanctæ memoriæ episcopus Atticus Christianum populum decessoris exemplo, & sacrilegos persecutus est hæreticorum furores. Præterea Cælestinus eodem tomo Col. S. Maximianum episcopum Constantinopolitanum, quia cum S. Attico conjunctissime vixerat, hoc elogio ornat: Ita enim reverendissimæ memoriæ viro Attico, Catholicæ fidei propugnatori fortissimo, mente pariter & officio cohærebat, ut jam tunc futuri in eodem episcopatus insignia prælucerent. At ex hac ipsa S. Maximiani cum Attico conjunctione confirmatur opinio nostra: cum enim, juxta vulgare effatum, amor aut pares inveniat aut faciat, quis facile credat, sanctissimum Maximianum tam firmo amicitiæ vinculo conjunctum fuisse huic præsuli, si Atticus manserit injustus cathedræ Constantinopolitanæ possessor, ac talis fuerit, qualem Tillemontius depinxit? Denique idem Pontifex Romanus columna sequente hunc S. Maximianum ita hortatur: Sequere priorum, a quibus eruditus es & nutritus, exempla pontificum; beatissimi Joannis in prædicando scientiam, sancti Attici in repurgandis hæresibus vigilantiam, decessoris tui Sisinnii, cujus te successorem credimus, simplicem puritatem.

[187] [post mortem impense landetur.] Sanctus Prosper in Carmine de ingratis, quod novissime Parisiis anno MDCCXI inter ejus opera a col. 115 editum est, zelum Attici contra Pelagianos ibidem col. 121 prædicat his versibus:

Quid loquar & curam, magna quam gessit in urbe
Constantinopoli, docto bonus ore sacerdos
Atticus, antiqua legatos hæreticorum
Confutando fide? De qua tunc impia corda,
Quamvis se obducta tegerent velamine forma
Judicii, & tacitæ tulerant tormenta repulsæ.

Prætereo hic quædam Orientis concilia, quæ antistitem illum tanti fecerunt, ut inter alios sanctos Patres scripta beati Attici adversus hæreticos citarint. Omitto etiam Theodoretum, Socratem, Leonem Magnum Papam, qui omnes Atticum magnis laudibus extulerunt: nam hæc pauca sanctorum virorum testimonia, quæ de ipso produximos, omnibus Tillemontii conjecturis & cavillationibus longe præferenda censemus. Nunc tempus est, ut post hanc velitationem rursus filum historiæ nostræ arrepturi, finiamus vindicias S. Attici, cui successit

[Annotata]

* al. anteriorum

* al. quæ præstolaris

* al. hic vel de his

* Lupus ut ille

XIV. S. SISINNIUS I.

[Post obitum S. Attici eligitur anno 426 Sisinnius,] De hoc digno S. Attici successore Socrates lib. 7 cap. 26 sic scribit: Ceterum post obitum Attici ingens contentio de ordinatione episcopi exorta est, aliis alium postulantibus: quidam enim Philippum presbyterum cupiebant; quidam Proclum, qui etiam presbyter erat. Sed universus populus communi consensu Sisinnium optabat, qui & ipse presbyter quidem erat, non tamen in ulla intra urbem ecclesia constitutus; sed in suburbano Constantinopoleos, cui nomen est Elæa, presbyterii gradum sortitus fuerat… Hujus autem viri desiderio omnes laïci flagrabant, tum quod pietatis nomine celeberrimus ubique esset, tum præcipue quod pauperibus fovendis etiam ultra vires suas incumberet. Prævaluit igitur studium laïcorum, ordinatusque est Sisinnius pridie Kalendas Martii, consulatu proxime sequenti, qui fuit Theodosii duodecimus, & Valentiniani Junioris augusti secundus. Ex hac distincta temporis notatione constat, Sisinnium anno Christi CDXXVI, die ultima Februarii in locum S. Attici suffectum esse. Idem annus etiam notatur in Chronico Marcellini Comitis, quod in editione Panviniana pag. 63 sic habet: Indictione IX, Theodosio XII & Valentiniano II coss., Sisinnius, vir sanctæ simplicitatis & simplicis sanctitatis, Constantinopolitanus episcopus factus est.

[189] Sisinnius statim post ordinationem suam exemplo S. Attici ferventem zelum ostendit contra hæreticos Messalianos, [zelo contra hæreticos clarus,] ut apud Photium in Bibliotheca, ab Andrea Schotto Græco-Latine edita, cod. 52 col. 39 & 40 legi potest. Ceterum vir pacificus ecclesiam suam pie gubernavit: sed grex Constantinopolitanus non diu tam bono pastore gavisus est, ut idem Socrates lib. 7 cap. 28 testatur his verbis: Sisinnius autem cum in episcopatu nondum biennium explevisset, ex hac luce migravit, Hierio & Ardaburio consulibus, die nono Kalendas Januarii, seu anno Christi CDXXVII, die XXIV Decembris. Dum igitur Nicephorus & Theophanes duos gubernationis annos Sisinnio indeterminate tribuunt, illi pro incompletis accipiendi sunt.

[190] Porro Socrates ibidem indolem Sisinnii ita paucis exponit: [quem Cælestinus Papa ob sanctam simplicitatem] Vir ob temperantiam quidem vitæque sanctitatem, & ob benignitatem erga pauperes celeberrimus; moribus vero simplex & affabilis, ac proinde a negotiis alienus: quam ob causam molestus fuit negotiosis hominibus, apud quos in opinionem venit ignaviæ. Sed cum juxta Apostolum sapientia hujus mundi, stultitia sit apud Deum, imprudens illud inquietorum hominum judicium honori tam præclari Præsulis nihil detrahet: nam qui puriore rerum spiritualium cognitione præditi erant, de tranquilla Sisinnii simplicitate aliter judicarunt. Sic memoratus Cælestinus Papa præter alia, quæ superius occasione S. Attici attigimus, in epistola ad Nestorium in Labbeana Conciliorum collectione tomo 3 col. 353 de ipso scribit: Habuimus tamen post hunc (videlicet Atticum, quem paulo antea laudaverat) a quo eramus continuo deserendi, sanctum Sisinnium celebratum simplicitate & sanctitate collegam, eam fidem, quam invenerat, prædicantem. Legerat profecto simplex sanctitas & sancta simplicitas, timendum magis, quam alte sibi esse sapiendum.

[191] Idem sanctissimus Pontifex in litteris suis tomo Labbei proxime citato col. 365 clerum & populum Constantinopolitanum adversus hæresim Nestorii præmunit, [& simplicem sanctitatem laudavit,] & inter alia prudentem Sisinnii nostri simplicitatem ita prædicat: Habuimus, hoc (Attico) decedente, collegam beatæ memoriæ Sisinnium, scientem quid possit gloriæ remanere, si integra & intemerata, quæ ad se usque pervenerant, Catholicæ fidei ornamenta servaret. Intelleximus, ei nec columbæ simplicitatem, nec prudentiam defuisse serpentis. Flevimus, fratres carissimi, velut præscii futurorum, cito nos ejus præsidio destitutos. Denique sanctus Cælestinus eodem tomo Col. in epistola, post Nestorii damnationem ad synodum Ephesinam scripta, de laudatis apud se S. Maximiani successoris moribus ita loquitur: Talem successorem quærebat sanctæ memoriæ Sisinnii beata simplicitas, ut locum suum non nisi sui similis obtineret: etenim melius agimus, si abstinentes jam ab illius sacrilegi (nempe Nestorii, qui Sisinnio immediate successit) nomine, sedem vacasse dicamus.

[192] Ex hactenus dictis colligi potest, Sisinnium perperam a negotiosis hominibus ignaviæ accusatum fuisse, cum hæc omnia potius in eo tranquillam alacritatem & simplicem simulque prudentem agendi rationem commendent. [postquam mense Decembri anni 427 ad Superos migraverat.] Quare existimationem hujus pii Antistitis violare non potest hæc insulsa obtrectatorum calumnia, quæ forte originem duxit ex æmulatione Philippi, qui cathedram Constantinopolitanam ambiens Sisinnio postpositus fuerat, sicut Socrates lib. 7 cap. 26 innuit narrando sequentia: Post hæc Philippus presbyter, quoniam alter ipsi antepositus fuerat, ordinationem illam pluribus reprehendit in ea, quam conscripsit, historia Christiana; ubi & ordinatum simul & ordinatores perstringens, ac præcipue laïcos, ea dicit, quæ litteris mandare equidem nolim: neque enim ullo modo probare possum ejus temeritatem, qui talia scriptis suis prodere ausus fuerit. Certe hæc invidi hominis obtrectatio nos tam parum movet, ut Sisinnium numero Sanctorum adscribendum putemus, tum quod Romanus Pontifex de illius jam mortui fide & virtute tam illustre testimonium reddiderit, tum quod Græci in Menæis impressis annuam ejus memoriam celebrent XI Octobris, ad quam diem versiculi, quibus ibidem decoratur, more nostro Latine verti poterunt, & fortasse cultus ipsius ex pluribus Menologiis confirmari. Nunc dicendum est, qua ratione candido isti viro successerit versutissimus

XV. NESTORIUS hæresiarcha.

[Nestorius in locum S. Sisinnii defuncti substituitur anno 428,] Socrates lib. 7 cap. 29 infelicem hujus hypocritæ electionem ita narrat: Post obitum Sisinnii, propter homines inanis gloriæ studiosos, placuit imperatoribus neminem ex ecclesia Constantinopolitana ad episcopatum promovere, licet multi Philippum, nec pauciores Proclum ordinari summo studio contenderent. Peregrinum igitur hominem Antiochia evocare satius visum est. Erat illic vir quidam, nomine Nestorius, ortus ex urbe Germanicia, sonora voce & expedita facundia: atque idcirco illum, tamquam idoneum ad docendum populum, accersere decreverunt. Elapso itaque trium mensium spatio, Nestorius Antiochia adducitur, qui ob temperantiam quidem a plurimis prædicabatur; in reliquis vero quali ingenio & quibus moribus fuerit, ex prima ejus concione prudentiores quique statim deprehenderunt: ordinatus enim die quarto Idus Apriles, Felice & Tauro consulibus (id est die X Aprilis, anno Christi CDXXVIII, quam diem mox examinabimus) illico coram universo populo imperatorem alloquens, celebrem illam protulit dictionem: Da mihi, inquit, imperator, terram hæreticis purgatam, et ego tibi cælum retribuam. Mecum hæreticos debella; ego Persas tecum debellabo. Hæc verba licet quidam ex vulgo, qui hæreticos oderant, libenter amplexi sint; iis tamen, ut dixi, qui interiorem animi sensum ex verbis conjicere norunt, perspecta statim fuit hominis levitas & violentia, cum inanis gloriæ studio conjuncta.

[194] [die 1 vel 10 Aprilis,] De die ordinationis inter eruditos nonnulla est controversia: nam Baronius, Petavius, & Garnerius cum Socrate assignant ei diem decimam Aprilis; Norisius vero & Bandurus cum aliis sequuntur Liberatum diaconum, qui cap. 4 sui Breviarii apud Labbeum tomo 5 Conciliorum col. 743 asserit, ordinationem Nestorii peractam esse die primo mensis Aprilis, consulatu Felicis & Tauri. Pagius in Critica historico-chronologica Annalium Baronii ad annum Christi CDXXVIII num. 11 putat, quod Socrates diem, quo Nestorius in sede episcopali collocatus est, pro die ejus ordinationis perperam acceperit, additque hanc rationem, quod isto anno dies Dominica, qua Constantinopolitani præsules ordinari consueverant, in Kalendas Aprilis seu diem primum ejusdem mensis inciderit. Sed Tillemontius tom. 14 Monument. eccles. pag. 286 contendit, hanc rationem non convincere, citatque Cardinalem Norisium, qui in Historia Pelagiana lib. 2 cap. 24 contraria quædam Orientalis ecclesiæ exempla allegat. Cum de anno & mense ordinationis inter omnes conveniat, nobis non lubet diutius altercari de ambigua paucorum dierum differentia, cujus determinatam veritatem forte numquam assequemur. Missis itaque paulisper chronologicis exigui momenti tricis, ad historicum Nestoriani episcopatus initium relabimur.

[195] Cassianus lib. 7 de Incarnatione Domini cap. 30 significat, [qui populum fefellerat sua hypocrisi] populum Constantinopolitanum vana spe delusum fuisse in hac electione, & verba S. Joannis Chrysostomi Nestorio objiciens, sic contra hunc concludit: Hujus ergo fidem atque doctrinam, etiamsi aliorum ignorabas, sequi ac tenere debueras; cujus utique amore ac desiderio te antistitem sibi plebs religiosa delegit: quia cum de Antiochena ecclesia te sibi sumeret sacerdotem, ex qua illum ante prælegerat, recepturam se in te credidit, quidquid in illo habere desiisset. Nec profecto mirum est, Constantinopolitanos falsa Nestorianæ pietatis imagine deceptos fuisse, ac pestilentis illius doctrinæ virus non statim sensisse: cum enim Vincentius Lerinensis affirmasset in suo Commonitorio, quod Baluzius Parisiis anno MDCLXIX inter alia Veterum opuscula edidit, hæreses a Deo permitti ad tentandam fidelium dilectionem, pag. 330 quibusdam exemplis assertionem suam sic probat: Nam ut a proximis & manifestis incipiam, qualem fuisse nuper tentationem putamus, cum infelix ille Nestorius subito ex ove conversus in lupum, gregem Christi lacerare cœpisset, cum eum hi ipsi, qui rodebantur, ex magna adhuc parte ovem crederent, ideoque morsibus ejus magis paterent? Nam quis eum facile errare arbitraretur, quem tanto imperii judicio electum, tanto sacerdotum studio prosecutum videret, qui cum magno Sanctorum amore, summo populi favore celebraretur, quotidie palam divina tractabat eloquia, & noxios quosque Judæorum & gentilium confutabat errores? Quo tandem iste modo non cuivis fidem faceret, se recta docere, recta prædicare, recta sentire, qui, ut uni hæresi suæ aditum patefaceret, cunctarum hæreseon blasphemias insectabatur?

[196] Theodoretus lib. 4 Hæreticarum fabularum cap. 12, [& fucata facundia] gesta Nestorii altius repetit, & fictos illius mores ita graphice depingit: Hic ex Germanicensium ortus oppidulo, nescio cujusmodi ab initio studiis educatus, aliam ex alia regionem commutans, ut flagellum quoddam Ægyptiacum, in magnam Antiochenorum civitatem irrupit. In hac cum liberalibus disciplinis mediocriter esset imbutus, vocemque pulcherrimam & maximam exercuisset, in ecclesiam Dei se ingessit, & in numerum presbyterorum relatus est, docendique populi munere imposito, statim in exordio ostendit, qualis tota vita esset futurus: neque enim generosum & genitalem, quique hominum animas excolere posset, dicendi characterem secutus est. Sed cum ad populi delectationem orationem suam conferret, & inanes plausus, ut qui maxime, aucuparetur, turbulentum & instabile vulgus ad sui desiderium excitavit, fusca veste indutus, tristis incedens, strepitus forenses declinans, pallore corporis continens videri affectans, libris domi ut plurimum incumbens, ac in otio & quiete secum habitans. Hoc habitu & hac simulatione populum inescans, magnam ætatis partem transegit, Christianus videri potius, quam esse studens, & Christi gloriæ suam præferens. Tunc de promotione illius ad cathedram Constantinopolitanam narrat ea, quæ nos jam supra ex Socrate retulimus, & exponit passim notas hujus hæresiarchæ blasphemias contra Deiparam, illasque refellit. Minime suspectus esse potest hic testis, qui a teneris Nestorio amicissimus fuit, & propter illius defensionem postmodum plurima adversa toleravit, donec tandem in concilio Chalcedonensi anathema dixit Nestorio, & errorem suum dedoctus, hæc de illo litteris mandavit.

[197] [etiamsi solida eruditione careret,] Quamquam Nestorius fucata sua facundia populo imponeret, & egregius orator videretur, tamen illustres istius temporis scriptores testantur, solidam eruditionem ei defuisse. Inter alios laudatus Vincentius Lerinensis in jam citata Baluzii editione pagg. 330 & 331 illum cum aliis hæresiarchis comparat, ac iis scientia inferiorem fuisse innuit hoc modo: Et ut Nestorium prætereamus, in quo plus semper admirationis quam utilitatis, plus famæ quam experientiæ fuit, quem opinione vulgi aliquamdiu magnum humana magis fecerat gratia, quam divina, eos potius commemoremus, qui multis profectibus, multaque industria præditi, non parvæ tentationi Catholicis hominibus exstiterunt. Marcellinus Comes in suo Chronico Panvinianæ editionis pag. 63 ad consulatum Felicis & Tauri seu annum Christi CDXXVIII de eo hæc habet: Nestorius Antiochiæ natus (etiam Cassianus lib. 6 de Incarnatione Domini cap. 6 diuturnam ejus in urbe Antiochena habitationem pro loco natali perperam accepit) vir satis quidem eloquentiæ, sapientiæ vero parum habens, Constantinopolitanis admodum adnitentibus, ex presbytero episcopus factus, ordinatus est.

[198] Socrates autem, qui Nestorium propius nosse poterat, [ut præter alios testatur Socrates,] lib. 7 cap. 32 de illius doctrina tale fert judicium: Ego vero cum libros a Nestorio editos legissem, hominem imperitum esse deprehendi. Prorsusque dicam, ut se res habet: nam neque odio & inimicitia adductus, vitia illius antea commemoravi; nec ut quibusdam gratificer, bona, quæ in illo deprehendi, oratione mea extenuabo. Mihi quidem videtur Nestorius nec Paulum Samosatensem nec Photinum imitatus (hic causidicus Constantinopolitanus perperam theologum voluit agere, ut Vincentius Riccardus in commentario ad primam orationem S. Procli pag. 92 & 93 recte ostendit) neque omnino nudum hominem Christum dicere. Sed solam Deiparæ vocem velut larvam quamdam reformidat. Idque illi ex gravissima contigit imperitia: cum enim naturali facundia esset præditus, eruditus quidem videbatur, revera tamen erat indoctus. Libros etiam veterum interpretum haudquaquam legere dignabatur: arrogantia enim elatus ob dicendi facultatem, non satis accurate vetustioribus legendis operam dabat, sed se ipsum reliquis omnibus præstare arbitrabatur. Deinde hæresim ipsius de Deipara quibusdam testimoniis impugnat, & idem caput ita concludit: Et hanc fuisse Nestorii sententiam, partim ex libris ejus, quos quidem perlegi, partim ex fautorum illius sermonibus deprehendi. Ceterum stulta illa Nestorii garrulitasorbem terrarum non mediocriter perturbavit.

[199] Denique S. Cyrillus Alexandrinus in homilia, Ephesi adversus Nestorium habita, [& aliis vitiis infectus esset.] apud Labbeum tomo 3 Conciliorum col. 586 hæreticum illum etiam de aliis vitiis ita suspectum reddit: Omnem gentem, nefariis lasciviis & dissolutionibus indulgentem, hic sua malitia excessit: gentes enim plerumque, cum Scripturas ignorent, Deum incaute imprudenterque blasphemant. Hic autem, qui universam Scripturam tenet, & magicis quoque illusionibus fortasse (ausim dicere) operam navavit, divinam Scripturam non sincere inspexit; inspexit autem argentum & aurum. Licet hæc ultima periodus nonnihil obscura sit, videtur tamen indicare, Nestorium arti magicæ studuisse, ac pecuniæ avidum fuisse. Hæc est a synchronis scriptoribus depicta effigies famosi illius hæresiarchæ, qui tantas in Ecclesia turbas excitavit. Sed cum non sit hujus loci singula illius gesta prosequi, & ea in Annalibus ecclesiasticis aliisque libris passim occurrant, breviter dumtaxat ex antiquis auctoribus referam genus mortis, quo periit, quia singulare divinæ ultionis indicium videtur exhibere.

[200] Postquam Nestorius anno CDXXXI circa finem mensis Junii in synodo Ephesina propter hæreticam pertinaciam episcopatu Constantinopolitano dejectus fuerat, [Hic pertinax hæresiarcha anno 431 in exsilium ejectus,] jussu imperatoris Theodosii post alia exsilia relegatus est in locum, qui Oasis dicitur. Sed propterea pervicacem animum non mutavit: Illic enim degens Nestorius a blasphemia sua nequaquam destitit, ut Euagrius Scholasticus lib. 1 Hist. eccles. cap. 7 testatur. Deinde propter barbarorum incursionem ex hoc loco fugit in Thebaïdem, ubi variis calamitatibus afflictus infelicem animam reddidit, ut apud Euagrium loco citato distinctius narratur. Nescitur, in quem determinate annum obitus ejus inciderit. At colligo, illum inter annum Christi CDXXXIX & CDL obiisse: nam Socrates, qui anno CDXXXIX Historiam suam ecclesiasticam absolvit, lib. 7 cap. 34 de ipso adhuc superstite sic scribit: Quippe etiamnum depositus, & in exsilium missus, Oasin incolit. Non vixit autem ultra annum CDL, quo Theodosius imperator ex hac vita migravit: Marcianus enim Theodosii successor cum indignatione rejecit fautores Nestorii, qui anno CDLI reliquias hujus hæresiarchæ Constantinopolim deferri postulaverant, ut apud eumdem Euagrium lib. 2 cap. 2 ostenditur.

[201] Laudatus Euagrius peculiare mortis ipsius genus lib. 1 cap 7 ex antiquiore quodam auctore sic refert: [postea manifesto divinæ ultionis indicio] Ego vero scriptorem quemdam legi, de illius morte ita narrantem; eum lingua vermibus erosa ad graviora & sempiterna migrasse supplicia. Dignum enimvero supplicium blasphemo homine, qui toties impia lingua contra Christum ac Deiparam abusus fuerat! Neque huic mortis generi contradicit Theodorus lector, dum diu ante Euagrium lib. 2 Historiæ ecclesiasticæ in editione Valesiana pag. 565 tantummodo sic breviter scripsit: Nestorii corpus putredine consumptum est: sanctus enim Theophanes in Chronographia, anno MDCLV Parisiis Græco-Latine edita, pag. 79 utrumque facile conciliat hoc modo: Impium tandem blasphemumque Nestorium divina justitia in exsilio ulta est, membris ejus omnibus, & impura maxime lingua, tabo fluentibus, quo quidem corrosus letho absumitur.

[202] Quamvis Theodoretus supradicto libro 4 Hæreticarum fabularum cap. 12 istud mortis genus aperte non exprimat, tamen manifestum quoddam divinæ vindictæ signum in obitu illius intervenisse ibi satis innuit his verbis: [meritas blasphemiæ suæ pœnas dedit,] Unde quoniam horrenda morte peribunt impii, pontificatu per sanctos Ephesi congregatos divino suffragio dejectus est, & jussu imperatoris Oasim habitare jussus, futuri impiorum supplicii illinc sumpsit exordium, suæ ipsius amentiæ factus ludibrium, & in se dictum illud complens Apostoli: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt præcedentia ad judicium. Imo non prorsus temere suspicari quis posset, hic illam totius corporis aut linguæ putredinem a Theodoreto tacite indicari, dum de horrenda impiorum morte meminit, & Nestorium suæ ipsius amentiæ ludibrium factum esse asserit: cum enim Nestorius fucata linguæ suæ facundia plausum populi captaret, ut supra a Theodoreto dictum fuerat, & forte ob elegantiorem linguæ usum superbia elatus in hæresim & stultas blasphemias incidisset, verissime est suæ ipsius amentiæ factus ludibrium, quando in eo ipso membro meritas impietatis suæ pœnas exsolvit. Sane dolendum est, quod post tam manifestam divinæ justitiæ ultionem sacrilegus ille hæresiarcha hactenus in Oriente habeat tot stupidos simulque pervicaces impiæ doctrinæ suæ sectatores, qui illum in liturgia sua tamquam sanctum venerantur, ut apud Pagium in Critica Baronii ad annum CDXXXVI num. 3, & Renaudotium in Liturgiarum Orientalium collectione tomo 2 pag. 639 & alibi videri potest. Ceterum huic superbo Ecclesiæ Catholicæ oppugnatori successit humilis orthodoxæ fidei defensor

XVI. S. MAXIMIANUS.

[& post ejus exsilium eodem anno 431 electus est S. Maximianus] Cum Nestorius in synodo Ephesina ante diem XXV Junii anno CDXXXI exauctoratus esset, elapsis quatuor mensibus, in locum ejus substituitur S. Maximianus, de quo Socrates lib. 7 cap. 35 ita loquitur: Elapso igitur quatuor mensium spatio a depositione Nestorii, Maximianus eligitur episcopus; vir monasticam quidem vitam degens, in presbyterorum tamen ordinem ipse quoque cooptatus. Hic sanctitatis opinionem jam pridem fuerat adeptus, eo quod propriis sumptibus monumenta construxisset, in quibus religiosi viri post obitum sepelirentur. In sermone autem rudis fuit atque imperitus, vitamque quietam & a negotiis alienam præoptabat. Dum hic Socrates dicit, Maximianum in sermone rudem atque imperitum fuisse, videtur de imperitia linguæ Græcæ intelligendus esse. At profecto non miror, S. Maximianum linguam Græcam omnino non calluisse: siquidem Romæ natus & educatus fuerat, ut ex Synaxario Basiliano & quibusdam Romanorum Pontificum epistolis colligitur. Quod autem a negotiis moderate ac prudenter gerendis non adeo alienus fuerit, pater ex ejus Actis, quæ Henschenius noster ad diem XXI Aprilis seu tomo 11 istius mensis a pag. 847 collegit, in quibus etiam aliæ ipsius virtutes & laudes commemorantur, quas proinde hic repetere supervacaneum foret.

[204] [qui post brevem duorum annorum & aliquot mensium gubernationem anno 434 obiit,] Idem Socrates lib. 7 cap. 37 diem electionis aut consecrationis ejus sic accurate notat: Cum Maximianus ad episcopatum Constantinopolitanum evectus fuisset, Basso & Antiocho consulibus, die octavo Kalendas Novembris (anno CDXXXI, die XXV Octobris) ecclesiarum tumultus quievere. Deinde eodem libro cap. 40 annum & diem mortis ejus ita assignat: Maximianus vero cum per biennium ac menses quinque ecclesiampacate administrasset, fato functus est, Areobindo & Aspare consulibus, pridie Idus Apriles. Erat tunc septimana jejuniorum, quæ festum Paschale proxime antecedit, ejusque septimanæ feria agebatur quinta. Hæc anni ac diei computatio exacta est, cum Pascha anno CDXXXIV, qui per hos consules designatur, inciderit in XV Aprilis, adeoque feria quinta Majoris hebdomadæ in diem XII ejusdem mensis. Porro ex isto episcopatus initio ac fine sequitur, ut S. Maximianus duobus annis, mensibus quinque, & octodecim aut novemdecim diebus ecclesiam Constantinopolitanam rexerit; ut cuivis supputanti manifestum erit.

[205] Anselmus Bandurus tomo 2 Imperii Orientalis pag. 893 ex hoc computo sic concludit: [de quo mortis tempore recentiores chronologi] Unde apparet, Maximianum in episcopatu Constantinopolitano vixisse annis duobus, mensibus quinque, & aliquot etiam diebus, quod quidem non animadvertit Valesius in notis ad eumdem Socratem, neque Pagius, qui rem ex professo, ut aiunt, tractat. At bona Banduri venia, ipsemet non advertit, Pagium id observasse, dum in Critica ad Annales Baronii anno Christi CDXXXIV num. 2 ita scripsit: Addit Socrates, Maximianum sedisse per biennium & menses quinque, ideoque non recte scripserat, eum ordinatum die XXV Octobris anni CDXXXI. Vides, Pagium id satis animadvertisse, atque ex nimis scrupuloso dierum computo intulisse, quod S. Maximianus die XXV Octobris non fuerit ordinatus.

[206] Attamen hanc Pagii consequentiam non admitto: [circa aliquot dierum differentiam disputant.] potius enim opinor, Socratem annos & menses numero rotundo computasse, nulla habita ratione aliquot dierum, qui mensem non explebant. Inde etiam suspicor, Valesium id in notis suis observare noluisse, eo quod sciret, similia sæpius rotunde numerari. Imo ipse Bandurus fateri debet, in plerisque præsulum Constantinopolitanorum catalogis, quos tomo 1 Imperii Orientalis a pag. 187 edidit, annos gubernationis atque interdum etiam menses exprimi; at communiter omitti dies, qui tamen in multis haud dubie superfuerunt. Nunc ab hac disputatiuncula ad S. Maximiani successorem progrediamur.

XVII. S. PROCLUS.

[Mortuo S. Maximiano statim successit S. Proclus,] Hic mitissimus vir, qui jam ter ad regendam Constantinopolitanam ecclesiam frustra a populo expetitus fuerat, statim post mortem S. Maximiani eligitur, quia imperator variis istius cathedræ competitoribus omnem ambitionis ac contentionis occasionem præcidere cupiebat, sicut Socrates lib. 7 cap. 40 tradit his verbis: Quo quidem tempore imperator Theodosius prudenter huic negotio prospexit: etenim ne rursus de eligendo episcopo ambigeretur, eaque res tumultum in ecclesia excitaret, absque ulla cunctatione, nondum deposito Maximiani corpore, episcopis, qui aderant, mandavit, ut Proclum in episcopali solio collocarent… Itaque Proclus in sede episcopali collocatus, corpus Maximiani sepulturæ tradidit. Ex his liquet, S. Proclum anno CDXXXIV, die duodecima Aprilis, quo S. Maximianus obiit, aut una alterave ex sequentibus diebus ad Constantinopolitanam cathedram evectum fuisse.

[208] De mansuetissima hujus sancti Præsulis indole memoratus Socrates eodem libro 7 cap. 41 post alia sic loquitur: Vir optimis moribus, si quisquam alius, præditus: quippe ab Attico eruditus, cunctas ejus virtutes studiose imitatus est. [qui contra quamdam Socratis calumniam] Patientiam vero magis etiam, quam Atticus, excoluit: nam hic quidem interdum terribilem se hæreticis exhibebat; Proclus vero placidus erga omnes fuit, dum hæreticos hac ratione potius, quam vi, ad rectam fidem adducere studeret. Cum enim nullam omnino hæresim exagitare instituisset, mansuetudinis dignitatem integram conservavit, ac veluti depositum quoddam Ecclesiæ restituit. Qua in re imperatorem Theodosium imitatus est: nam huic quidem ratum fixumque fuit adversus sontes non uti imperiali potestate; isti vero propositum erat parvifacere, si quis de Deo aliter, quam ipse, sentiret.

[209] [defenditur] Hæc ultima Socratis verba omnino displicent, quia sanctum Episcopum turpissimæ indifferentiæ ac criminosæ ignaviæ arguunt. Non inficior, S. Proclum erga fratres a recta fide aberrantes leniorem fuisse, eo quod illos potius mansuetudine quam violentia ad Ecclesiæ gremium reducendos judicaret; sed pernego, ipsum in materia dogmatum adeo fuisse indifferentem, ut non curaret, si quis de Deo aliter, quam ipse, sentiret: si enim hoc verum esset, quomodo ausus fuisset publice refellere hæresim Nestorii, qui tunc ecclesiæ Constantinopolitanæ præerat, & adhuc Theodosii imperatoris favore fruebatur? Impia autem Nestorii dogmata in publico consessu a Proclo refutata fuisse, Theophanes in jam citata Chronographiæ editione pag. 76 ita tradit: Die vero quodam Dominico, ipso Nestorio ecclesiæ præsidente, Proclus sacram concionem exponere jussus, dixit: Homilia in Deiparam. Homiliæ principium hoc fuit: Virginis Hodie celebritas, Fratres. Exinde impius Nestorius propter fastum & pravam fidem cunctis execrandus exstitit.

[210] [ex suis gestis,] Testis hujus rei est ipsa S. Procli oratio, quam Vincentius Riccardus Romæ anno MDCXXX inter alia ejus opera a pag. 59 edidit, ac eruditissimis notis illustravit. Nestorius tam graviter tulit, doctrinam suam hac oratione impugnari, ut ei tres quatuorve conciones opposuerit, in quibus furens hæresiarcha S. Proclum probroso hæretici & calumniatoris nomine traducit, sicut in præfatione Garnerii nostri ante partem posteriorem operum Marii Mercatoris a pag. IX, ac ibidem postea in ipsis Nestorii sermonibus a pag. 26 videri potest. Si S. Proclus ante adeptum episcopatum Constantinopolitanum tanto orthodoxæ fidei defendendæ ardore flagraverit, ut tam potentem adversarium aggredi non sit veritus, quis credat, eum postea in munere pastorali negligentiorem fuisse?

[211] [quæ ad diem 24 Octobris copiosius illustranda erunt.] Sane episcopalem S. Procli zelum testatur ejus epistola, quæ in Romana Riccardi editione a pag. 632 refertur, & quæ integra legi non potest, quin insulsum Socratis mendacium ultro in oculos incurrat, & a lectore cordato explodatur. Sed cum hic nostrum non sit, sanctam istius Præsulis famam operosius tueri, hæc aliaque ejus gesta elucidanda reservamus ad die XXIV Octobris, quo a Græcis & Latinis præcipue festum ipsius celebratur. Quare jam properamus ad illius mortem, de cujus certo tempore inter varios auctores intricatissima quæstio agitatur, ut nunc breviter referemus.

[212] [Auctores discrepant in assignado anno mortis S. Procli] Eminentissimus Baronius in Annalibus ecclesiasticis, Vincentius Riccardus ante Analecta S. Procli pag. 45, Henschenius noster ad diem XVIII Februarii in Actis S. Flaviani § 6, ac denique Tillemontius tomo 14 Monument. eccles. pagg. 717, 797 & sequentibus putant, S. Proclum anno Christi CDXLVI obiisse, postquam ecclesiam Constantinopolitanam gubernaverat duodecim annis & aliquot mensibus, qui saltem a medio Aprili anni CDXXXIV numerandi sunt; ut ex supradictis apparet. Contra vero Pagius in Critica, Garnerius noster in Dissertatione de libris Theodoreti tomo 5 operum ejus pag. 208, aliique nonnulli contendunt, S. Proclum anno CDXLVII mortuum esse, eique tredecim gubernationis annos & aliquot menses adscribunt; cum interim Theophanes, Menæa, aliaque Græcorum Synaxaria tantummodo duodecim annos & tres menses ipsi tribuant.

[213] Posteriores hi auctores præcipuum pro sua opinione argumentum desumunt ex terræ motu, [propter terræ motum, qui anno 447 contigit;] qui juxta Marcellinum Comitem & Chronicon Alexandrinum anno CDXLVII contigit; qua occasione miram narrant historiam de puero ad cælum sublato, ex cujus revelatione consuetudinem canendi Trisagion a Proclo inductam esse affirmant. Non ignoramus, hunc pueri raptum illamque Trisagii revelationem a Samuele Basnagio Flottemanvillæo in Annalibus politico-ecclesiasticis ad annum Domini CDXLVII num. XI, & ab aliis heterodoxis inter aniles fabulas reponi; sed parum nos movet corrupta eorum crisis, qui substantiam hujus historiæ, ab antiquis scriptoribus traditam, cum severis criticis Catholicis admittimus. Non tamen idcirco obitum S. Procli usque ad annum CDXLVII differre cogimur, etiamsi gratis concedamus, terræ motum anno CDXLVII recte collocatum esse in Chronico Alexandrino, quod nihilominus integro anno a vera chronologia aberravit, quando conciliabulum Ephesinum anno CDL habitum esse statuit. Non cogimur, inquam, propterea mortem S. Procli differre: nam hic forte de alio terræ motu agitur, cum Constantinopolis sub imperio ejusdem Theodosii sæpius concussa fuerit, ut in Chronico Alexandrino videri potest.

[214] Tillemontius tomo 14 Monument. eccles. pag. 798 fatetur, [sed silentium historicorum de aliis terræ motibus,] anno CDXLV vel CDXLVI nullum terræ motum apud primigenios auctores expresse notari; at contendit, inde certo concludi non posse, quod nullus eo tempore fuerit: nam ex silentio auctorum, inquit, certa conclusio inferri non potest; cum scriptores subinde verissima & notatu dignissima omittant. Sic de magno terræ motu, qui in Chronico Alexandrino ad annum CDL refertur, alii historici non meminerunt. Itaque alius terræ motus, qui tempore S. Procli accidit, cum altero confundi aut omnino a scriptoribus taceri potuit, quia forte plus timoris quam damni attulit. Præterea non habemus exactos historicos, qui res omnes sub Theodosio juniore gestas memoriæ prodiderunt. Sic viri eruditi tuentur prodigiosam septem Dormientium Ephesinorum resuscitationem (omnes saltem memorabilem corporum eorum sub Theodosio juniore inventionem admittunt;) quamvis auctores synchroni miram illam historiam posteritati non reliquerint, ut tomo VI Julii pag. 387 retulimus.

[215] Imo ipsa hujus concussionis desinentis memoria, quæ quotannis in ecclesiasticis Græcorum fastis celebratur, [qui circa hæc tempora frequentiores fuisse videntur,] nobis nonnullum præbet fundamentum suspicandi, quod circa eosdem annos varii terræ motus Constantinopolim terruerint: nam in Menologio Basiliano aliisque Synaxariis ad diem XXIV vel XXV Septembris recolitur annua memoria terræ motus, qui sub episcopatu S. Procli miro modo sedatus est, ut ibidem fusius narratur. Postquam vero auctor Chronici Alexandrini sub Ardaburio & Alipio consulibus, seu anno Christi CDXLVII, quemdam terræ motum retulerat, nulla de Proclo facta mentione, post alias illius circumstantias scribit sequentia: Quotannis celebratur litaniæ istius memoria pro clementis Dei bonitate ac patientia in Triconcho ex a. d. VIII Idus Novembres. Ex hac duplici sedatæ concussionis commemoratione, quæ diversis mensibus ac diebus instituitur, non prorsus temere conjicio, etiam duplicem circa illa tempora accidisse terræ motum, & illum anni CDXLVII diversum esse ab altero, qui sub Proclo exstitisse memoratur.

[216] [nos non cogit deserere opinionem Henschenii,] Huic conjecturæ adde ea Henschenii argumenta, quæ ad diem XVIII Februarii in Commentario historico ad Acta S. Flaviani § 6 proponuntur. Equidem fateor, Pagium in Critica ad annum CDXLVI num. 9, & ad annum CDLI num. 60 his Henschenii argumentis utcumque respondisse; sed nec ejus responsa nec Garnerii nostri ratiocinia Tillemontium movere potuerunt, ut mortem S. Procli ultra annum CDXLVI differret: neque eadem nos hactenus ita convincunt, ut a Majorum nostrorum opinione recedere cogamur. Cum tamen in verba magistrorum non juremus, sententiam Henschenii non ægre deseremus, si quis alicunde certiora contra nos monumenta eruerit. Quare successores nostri ad diem XXIV Octobris, quo S. Proclus colitur, hæc iterum accurate discutiant, &, si plus lucis in hac obscura controversia interim affulserit, libere nostra repudient ac refellant. Nunc de die, quo hic sanctus præsul obiit, non minus implicata & incerta quæstio paucis examinanda est.

[217] [quocum adhuc putamus, S. Proclum obiisse anno 446,] Ex supradictis constat, S. Proclum anno CDXXXIV ante medium mensis Aprilis ad cathedram Constantinopolitanam evectum esse. Cum igitur Menologium Basilii imperatoris, Menæa impressa, aliaque Græcorum Synaxaria episcopali ipsius gubernationi constanter duodecim annos & tres menses assignent, ex facto hujus temporis computo sequitur, illum anno CDXLVI circa medium mensis Julii mortuum esse. Quod si forte superfuerint aliquot dies, qui juxta superius dicta interdum non adeo exacte notantur, saltem certo concludi potest, mortem S. Procli ante medium mensis Augusti accidisse. Attamen Garnerius noster proxime citato tom. 5 operum Theodoreti pag. 208 ita confidenter pronuntiat: Certe necesse est fateri, peccatum esse in numero mensium: neque enim tres, ut habetur apud eos, qui appellati sunt, sed sex cum duodecim diebus dici debuerunt; siquidem a die XII Aprilis, qua die certe ordinatus est Proclus, ad diem XXIV Octobris, qua constat esse defunctum, menses, quos dixi, diesque interfluxerint. Vincentius Riccardus in notis ad Vitam S. Procli pag. 53 etiam contendit, in arithmeticis Græcorum litteris erratum fuisse, ac pro tribus mensibus potius sex menses substituendos esse. At sicuti non negamus, in hujusmodi numeros facile errorem irrepere posse, ita tamen re ipsa irrepsisse sine probabili quadam ratione non admittimus.

[218] [mense Julio vel Augusio,] Hi aliique scriptores supponunt id, quod versatur in quæstione, ut vulgo dici solet: nam firmiter sibi persuadent, S. Proclum ex hac vita migrasse XXIV Octobris, eo quod die illa festum ejus in Fastis ecclesiasticis colatur. Sed nos quotidiana experientia discimus, annuam Sanctorum festivitatem propter reliquiarum inventionem, translationem, aliasve causas sæpius celebrari alio die, quam quo obierunt. Sic ex supra dictis constat, S. Maximianum die XII Aprilis mortuum esse, cum tamen ad diem XXI ejusdem mensis annua illius memoria in Menologiis referatur.

[219] Quare judico, ex annua venerationis die non deduci sufficiens argumentum, [quamvis Menæa aliis mensibus festum ejus celebrent.] ut de die mortis aliquid certi statuatur, aut in diversis monumentis concordans numerus pro libito corrigatur. Si enim ratio ista sufficeret, eodem jure posset obitus S. Procli usque ad diem XX Novembris differri, quia sanctus ille præsul eo die in Menæis impressis solenniore Officio honoratur. Non inficior, ex die annui cultus recte conjecturam fieri posse de die obitus, quando aliunde nihil obstat; sed cum huic Garnerii aliorumque auctorum conjecturæ repugnet communis Græcorum monumentorum textus, verosimilius existimo, S. Proclum mense Julio, aut ineunte Augusto animam Creatori suo reddidisse. Nunc juxta hanc probabiliorem chronologiam consequenter agendum est de tempore, quo in locum S. Procli suffectus est.

XVIII. S. FLAVIANUS.

[Quandoquidem de exordio] Hic iterum in tenebris palpandum est: nemo enim veterum scriptorum accurate assignavit tempus, quo hic sanctus Vir Proclo successit. Theophanes in Chronographia pag. 84 ad annum Theodosiani imperii trigesimum nonum, qui partim anno Christi CDXLVI partim CDXLVII respondet, S. Flaviani electionem ita refert: Proclum quidem Flavianus presbyter, & ecclesiæ Constantinopolitanæ sceuophylax, vir sacris præstans & ornatus virtute, excepit. Eutychius patriarcha Alexandrinus in Annalibus Arabicis Pocockianæ interpretationis tomo 2 pag. 84 eumdem annum sic notat: Anno regni ejusdem tricesimo nono constitutus est Flavianus patriarcha Constantinopolitanus, qui cum biennio sedisset, mortuus est. Ex his testimoniis certo decernere non possumus, post quantum temporis intervallum (sedem Constantinopolitanam interdum aliquot mensibus vacasse ex supra dictis constat) Flavianus S. Proclo sit substitutus.

[221] Neque id certius colligere licet computando temporis spatium, [& duratione episcopatus S. Flaviani nihil certi traditur,] quo Flavianus ecclesiam Constantinopolitanam gubernavit: Aliqui enim cum Theophane episcopatui illius biennium adscribunt; Jus Græco Romanum, Matthæus Cigala, & Philippus Cyprius, quorum catalogi apud Bandurum tomo 1 Imperii Orientalis a pag. 201 referuntur, ipsi duos annos & sex menses assignant; alii vero catalogi, apud eumdem Bandurum ibidem a pag. 187 relati, ei tantummodo annum unum & decem menses tribuunt, quibus Pagius in Critica ad annum Christi CDXLIX num 14 consentit. Eminentissimus Baronius S. Flaviano duos annos & menses decem concedit. Denique catalogus Labbeanus, quem in Dissertatione præliminari § 2 citavi, non nisi octo menses gubernationis exprimit, ubi haud dubie unus alterve annus incuria librarii omissus est, ita ut indicare velit, S. Flavianum uno anno aut biennio & octo mensibus in cathedra Constantinopolitana sedisse. Si igitur quisque hanc diversam annorum & mensium chronotaxin opinioni suæ accommodet, liceat etiam nobis exemplo aliorum eamdem systemati nostro aptare.

[222] Itaque ponamus, S. Flavianum anno CDXLVI circa finem Octobris S. Proclo jam duobus aut tribus mensibus mortuo successisse. [ex probabili conjectura statuimus, illum mense Octobri anni 446 electum esse,] Hoc posito, anni duo & decem menses effluxerint usque ad ejusdem Flaviani mortem, quæ anno CDXLIX mense Augusto accidit, ut fere omnes consentiunt, & satis colligitur ex tempore prædatorii conciliabuli Ephesini, cui sanctus præsul non diu supervixit. Nihil est in hac hypothesi, quod verisimilitudinis terminos excedat, quamvis eam certitudine carere libenter fateamur. Cum ergo de duratione istius episcopatus tam diversæ ac incertæ sint opiniones, ut supra vidimus, cur nobis non licebit unam ex illis eligere, quæ cum chronotaxi nostra maxime conveniat? Neque nobis adversantur Theophanes & Eutychius Alexandrinus, qui S. Flaviano duos annos numero rotundo adscribunt; quia computus mensium & dierum sæpe omittitur, ut pluribus exemplis demonstrare possem. Porro cum in quibusdam catalogis menses sex, alibi octo, ac denique in aliis decem expressos invenerimus, in tanta temporis incertitudine liberam mensium electionem nobis relictam esse putavimus.

[223] [& cum plerisque chronologis mortem ejus anno 449 consignamus.] Auctores unanimi consensu asserunt, S. Flavianum anno CDXLIX palmam martyrii adeptum esse, excepto Garnerio nostro, qui novum systema excogitavit, quod tomo 5 operum Theodoreti pag. 209 sic proponit: Restat igitur, ut Flavianus Hypæpis seu superveniente seu ingesta morte defunctus sit; sed quo mense, quove die, definite nemo tradit. Probabile tamen, id contigisse die XVIII Februarii, anno CDL, quo die fit S. Flaviani memoria in Menologio Græcorum & Martyrologio Romano. Hic iterum ex annua festivitate diem mortis temere deducit. Deinde profert argumenta, quibus contra communem chronologorum sententiam contendit, obitum S. Flaviani anno CDL illigandum esse, tum quod inter ejus depositionem & mortem longior temporis mora requiratur, tum quod illius mors in posterioribus quibusdam epistolis sileatur. Verum hæc facile refelli possunt, & jam satis explicata sunt in opere nostro ad diem XVIII Februarii, ubi Henschenius Acta S. Flaviani ex antiquis monumentis collegit. Quare curiosum lectorem eo remitto, præsertim cum omnia Garnerii fundamenta corruant ex diserto Theodori Lectoris testimonio, qui affirmat, quod anno CDXLIX in locum S. Flaviani substitutus fuerit

XIX. S. ANATOLIUS.

[Theodorus Lector asserit, S Anatolium anno 449 ad sedem CP. evectum esse,] Cum Pinius noster Acta hujus sancti præsulis ad diem III Julii, tomo 1 istius mensis a pag. 651 copiose illustraverit, ubi etiam fidei morumque ejus integritas contra acerbiores Baronii & Tillemontii accusationes satis vindicata est, nihil hic nobis restat, nisi ut tempus electionis ac mortis ejus diligenter investigemus. Laudatus Theodorus Lector apud Harduinum nostrum tomo 4 Conciliorum col. 67 de initio episcopatus illius hæc habet: Dioscorus enim contra id, quod regulis placet, sibi ordinationem Constantinopolitani episcopatus indulgens, provehit in ejus præsulatum Anatolium quemdam, Alexandrinorum ecclesiæ responsa Constantinopoli facientem, habens præsto & Eutychem comministrantem. Ad quem Anatolius grato animo * dixit, quod futurum erat ignorans: Quocumque ambulasti, sanctificasti. Agebantur autem hæc consulatu Protogenis & Asterii, qui in annum Christi CDXLIX incidit.

[225] Hoc antiquitatis instrumentum prævalet omnibus Garnerii nostri ratiociniis, [ex quo corruit opinio Garnerii, qui mortem S. Flaviani ad annum 450 differt,] quibus contendit, mortem Flaviani, & consequenter electionem Anatolii, usque ad annum CDL differendam esse: nam dici non potest, Anatolium Flaviano viventi episcopum subrogatum esse, ut Tillemontius tomo 15 Monument. eccles. pag. 907 recte ostendit. Henricus Valesius inter aliqua historiographorum opera, quæ Parisiis anno MDCLXXIII Græco-Latine edidit, pag. 580 idem Theodori testimonium paulo aliter e Græco vertit, & ibidem ad illud notat sequentia: Hoc insigne fragmentum de ordinatione Anatolii, episcopi Constantinopolitani, quæ facta est Asterio & Protogene consulibus, anno Christi CDXLIX, Baronii diligentiam fugit. Depromptum autem est ex libro primo Historiæ Theodori. Nam Theodorus Lector Historiam suam exorsus est a fine librorum Socratis. Cum ergo Socrates desierit in episcopatu Procli CP., Theodorus Lector Historiam suam inchoavit ab exordio Flaviani, id est ab anno Christi CDXLVI. Observa, Valesium hic adhærere opinioni nostræ de anno CDXLVI, quo episcopatum S. Flaviani supra inchoavimus Jam, relictis Anatolii gestis, quæ tomo 1 Julii loco citato legi possunt, ad finem episcopatus ejus transiliamus.

[226] Anatolium in cathedra Constantinopolitana octo annis oc totidem mensibus sedisse, [& ex computato regiminis tempore sequitur, illum anno 458 obiisse.] tradit S. Nicephorus in Chronographia compendiaria, cui apud Bandurum plerique catalogi consentiunt. Cum his facile conciliatur Zonaras, qui libro 14 Annalium in Parisiensi editione anno MDCLXXXVII tomo 2 pag. 51 dumtaxat octo annos ei tribuit; neque ipsis contradicit Theophanes, dum eidem novem annos concedit: hic enim more satis usitato annos incompletos intellexit; ille vero annos numero rotundo computavit, neglectis mensibus, quod ab auctoribus non raro fieri supra observavimus. Si igitur Anatolius Constantinopolitanam sedem ascenderit anno CDXLIX, ut ex Theodoro Lectore ostensum est (puta initio Novembris, cui hypothesi nihil obstat) potuit anno CDLVIII moriens die III Julii, quo annua illius memoria celebratur, octo gubernationis annos ac totidem menses explere. Attamen non volumus ex annuo venerationis festo certum mortis diem deducere. Quare pro libito statue, illum anno CDXLIX circa finem Novembris aut initium Decembris S. Flaviano successisse, & consequenter exeunte Julio aut ineunte Augusto anni CDLVIII obiisse. Nobis sufficit tueri illum annum, quo Baronius, Pagius, Tillemontius, aliique scriptores communiter obitum ipsius collocant.

[Annotata]

* al. scite

XX. S. GENNADIUS I.

[S. Gennadius anno 458 ad cathedram CP. evectus,] De hujus sancti Antistitis chronotaxi etiam satis convenit inter auctores, qui exordium episcopatus illius anno CDLVIII, ac ejusdem finem anno CDLXXI consignant: cum enim post mortem Anatolii Gennadius sederit annis tredecim, quos Theophanes & Zonaras ei rotunde tribuunt, oportet eum anno CDLXXI adhuc ecclesiæ Constantinopolitanæ præfuisse, ut consideranti patebit. Nicephorus patriarcha Constantinopolitanus his tredecim regiminis annis superaddit menses duos, ex quibus tempus mortis exactius colligere possemus, si de episcopatus initio propius constaret. Græci in Menæis impressis memoriam S. Gennadii episcopi Constantinopolitani recolunt die XXV Augusti & XVII Novembris, non autem XVII Septembris, ut Tillemontius tomo 16 Monument. eccles. pag. 75 perperam existimavit.

[228] [ad cælum migravit anno 471.] Si sciremus, eum obiisse hoc ipso die XVII Novembris, quo memoria ejus in Menæis iterum agitur, possemus de mense inchoati episcopatus liberiorem conjecturam facere: nam inde sequeretur, ipsum anno CDLVIII circa medium Septembris cathedram Constantinopolitanam ascendisse, atque ita usque ad diem XVII Novembris anni CDLXXI explevisse tredecim annos ac duos menses, quos S. Nicephorus ei expresse adscribit. Certe non est improbabile, inter Anatolii mortem & Gennadii electionem spatium unius alteriusve mensis effluxisse, cum aliqui Acacium mallent eligere, ut Theodorus Lector apud Valesium pag. 553 testatur his verbis: Mortuo Anatolio, Gennadius presbyter ecclesiæ Constantinopolitanæ in ejus locum substituitur, simul nominato quorumdam suffragiis Acacio, orphanotrophii præposito. Sed quia hactenus nobis non liquet, utra, vel an alterutra venerationis dies cum die obitus vere conveniat, nihil determinamus, & lectori liberum de conjectura nostra judicium relinquentes, mortem ejus anno CDLXXI affigimus. Ceterum de S. Gennadii virtutibus & rebus præclare gestis hic silemus, cum ea in Opere nostro ad diem XXV Augusti vel XVII Novembris fusius sint explicanda. Interim consuli potest Tillemontius, qui tomo 16 Monument. eccles. a pag. 67 Acta ejus ex antiquis scriptoribus concinnavit.

XXI. ACACIUS.

[Anno 471 in locum S. Gennadii substitutus est Acacius,] Hic perfidus hæreticorum fautor in locum S. Gennadii successit anno Christi CDLXXI, ut ex tabulis Theophanis colligitur, & tempore episcopatus sui maximas in Ecclesia turbas excitavit, quas Theodorus Lector in editione Valesiana pag. 555 ab ipso dæmone prænuntiatas fuisse sic narrat: Gennadius cum noctu orandi gratia ad altare descendisset, dæmoniacum quoddam spectrum vidit: quod cum objurgasset, audivit illud exclamans in hæc verba, se, ipso quidem superstite, quiescere: postea vero Ecclesiam penitus vastaturum.Sanctus Theophanes in Chronographia, Parisiis anno MDCLV Græco-Latine impressa, pag. 97 refert eamdem dæmonis prædictionem, cui partim respondit eventus: nam Acacius orthodoxam Ecclesiam, quam tranquillam & de hostibus suis triumphantem invenerat, variis dissidiorum procellis turbavit, sive quod ipsemet esset hæreticus, sicut a sancto Nicephoro appellatur, sive quod saltem impense hæreticis faveret. Non est nostrum hic enumerare diversas turbulenti istius hominis machinationes, quas fuse Baronius in Annalibus & accurate Pagius in Critica ab anno Christi CDLXXI recensent, quasque non ita pridem Tillemontius tomo 16 Monument eccles. a pag. 285 operose collegit. Suidas in suo Lexico ad vocem Ἀκάκιος tomo 1 pag. 117 & sequente fraudulentam ac simul superbam hujus adulatoris indolem vivis coloribus depingit.

[230] [occultus hæreticorum fautor,] Sanctus Avitus Viennensis, qui tempore Acacii in Gallia florebat, perfidam illius in fide simulationem etiam indicat, & in editione Sirmondiana pag. 19 epist. 3 ad Gundobaudum Burgundionum regem de hoc occulto hæreticorum fautore sic scribit: Quieverat ergo post Acacii quondam Constantinopolitani sacerdotis excessum, mali ejus, quod expugnandum suscepimus, pullulansab Eutychete persuasio, cujus idem Acacius, ut celsitudo vestra potest habere compertum, amator magis trepidus, quam assertor publicus erat; laudans quidem, quæ ab illo repererat, sed prædicare ea devoto tunc itaque impolluto populo non præsumens: pro cujus obumbratione figmenti simulati, ob gratiam imperatoris seculi sui, non impunitus tantummodo, verum & indiscussus interiit. Hæc postrema S. Aviti verba, quæ obscuriora sunt, ita intelligo, ut significent, Acacium de hæresi convictum non fuisse, quamvis ob favorem hæreticis impensum aliaque crimina a communione Ecclesiæ rescissus fuerit, ut patet ex epistola Felicis III Papæ, quæ apud Labbeum tomo 4 Conciliorum Col. & sequentibus refertur. Vide etiam Henricum Valesium in notis ad Græcos historicos, anno MDCLXXIII editos, ubi pag. 179 de Acacii damnatione fuse disserit.

[231] Videtur tamen Acacius initio episcopatus sui publicum pietatis ac sinceræ fidei testimonium habuisse, [qui post veram] cum Simplicius Papa Romanus in Labbeana Conciliorum editione Col. ad presbyteros & archimandritas Constantinopolitanos de ipso sic scribat: Ad Christianissimum quoque principem, vel ad fratrem & coëpiscopum nostrum Acacium competentia simul scripta direximus, cujus accusandum silentium non putamus, quia scientes fidem probatissimi sacerdotis, certum tenemus, suum non esse, quod tacuit. Sed inconstans præsul bonam famam, quam eo tempore adeptus fuerat, postea ob apertam cum hæreticis communionem fœde contaminavit, ut S. Ennodius in editione Sirmondi nostri pag. 483 indicat his verbis: Fluxa ecclesiasticorum corda aut turbant, quæ in præsenti vita sunt, aut delectant: quibus Acacius, qui diro diaboli a sententia sua motus imperio, erubuit diu propugnatorem se fuisse veritatis, & clari deserens ornamenta certaminis, triumphum suum, quem, sub Basilisco, pio sudore meruerat, debellavit.

[232] Sanctus Theophanes pag. 105 innuit, Acacium dumtaxat ex metu & ficta zeli specie Basilisco restitisse. [sive fictam orthodoxæ fidei defensionem,] Hoc anno, inquit, cleri monachorumque Constantinopolitanorum agmine pro Chalcedonensi synodo decertante territus Acacius, in unam cum eis ire sententiam dissimulans, ea de causa adversus Basiliscum & Zenonem ex ecclesiæ suggestu peroravit. Quo comperto, populi furorem Basiliscus metuens excessit civitate, ne quis Acacio familiaritatis aut convictus præberet consortium indicens senatui: jam enim populus igne civitatem devastare parabat. Hinc forte Acacius apud Labbeum tomo 4 Conciliorum Col. in epistola Romanæ synodi ad clericos & monachos Orientales hypocrita vocatur. At quocumque animo id tunc fecerit, certe postmodum aperte hæreticis favit, & contra iteratam Romani Pontificis monitionem cum iis familiariter communicavit, ob quam pervicaciam justo Sedis Apostolicæ judicio condemnatus, & ab Ecclesiæ corpore tamquam putridum membrum jure merito est abscissus, ut Gelasius I Papa in litteris ad episcopos Dardaniæ apud Labbeum tomo 4 Conciliorum a Col. fuse ostendit.

[233] Verum homo pertinax more hæreticorum aut schismaticorum latam a Romano Pontifice sententiam contempsit, [postmodum aperte hæreticis favit, & propterea ab Apostolica Sede excommunicatus,] & quamvis omni exercitio muneris episcopalis ac sacerdotalis interdictus esset, tamen usque ad mortem, patrocinante imperatore, remansit sacrificans, ut Liberatus diaconus in Breviario cap. 18 apud Labbeum tomo 5 Conciliorum col. 770 loquitur. Imo jam ad quidlibet audendum obstinatus, Romanam excommunicationis sententiam nihil curavit, & Felicem Pontificem, a quo damnatus fuerat, gravi injuria affecit, sicut S. Theophanes pag. 114 tradit his paucis verbis: Acacius absque animi motu depositionem excepit, & Felicis nomen e diptychis expunxit. Porro Acacius usque ad mortem in pertinacia sua perseveravit, quod Gelasius I Papa in litteris ad Dardaniæ & Illyrici episcopos apud Labbeum tomo 4 Col. & 1198 sic affirmat: Nec quisquam omnino vobis persuadeat, Acacio prævaricationis suæ crimen fuisse laxatum, quia qui postquam in collegium recidens pravitatis, jureque meruit ab Apostolica communione secludi, in hac eadem persistens damnatione defunctus est. Nunc de tempore, quo infelicem animam exhalavit, breviter disputandum est.

[234] [infelicem animam anno 489 exhalavit.] Eminentissimus Annalium ecclesiasticorum conditor ad annum Christi CDLXXXVIII num. 1 ita scribit: Qui sequitur annus quadringentesimus octogesimus octavus, duobus consulibus Dinamio atque Siphidio * adnotatur; quo & finem vivendi fecit Acacius constantinopolitanus episcopus in anathemate perseverans, cum sedisset annis (ut Nicephorus habet in Chronico) decem & septem atque mensibus novem. At salva tanti viri pace, censeo, mortem Acacii potius anno sequente consignandam esse: nam Victor Tununensis in suo Chronico sic habet: Eusebio V. C. cos. Acacius Constantinopolitanus episcopus sub damnatione moritur. Eusebius autem anno Christi CDLXXXIX simul cum Probino consulatum gessit, ut apud Pagium & in Fastis consularibus notatur. Præterea eminentissimus Scriptor fatetur, a Nicephoro septemdecim gubernationis annos & menses novem Acacio adscribi. Cum igitur Acacius circa finem anni CDLXXI Gennadio successerit, oportet eum usque ad mensem Septembrem aut Octobrem anni CDLXXXIX vixisse, ut facile comperiet, qui septemdecim annos & novem menses intra illud tempus elapsos numeraverit, & superius a nobis dicta levi oculo relegere voluerit.

[Annotata]

* al. Fifidio

XXII. PHRAITAS, vel FLAVITAS, alias FLAVIANUS II.

[Phraïtas vel Flavitas dicitur anno 489] His similibusque nominibus appellatur idem ille, qui sub finem anni CDLXXXIX Acacio successit, & de cujus electione Nicephorus Callistus lib. 16 Hist. eccles. cap. 18 miram historiam narrat hoc modo: Post hunc (videlicet Acacium, cujus mortem capite præcedente retulerat) Flavitas Constantinopolitanum suscepit episcopatum: vir, qui quidem presbyter esse visus sit, sed usque adeo [ad] audaciam & improbitatem summam pervenerit, ut id, quod dicturus sum facinus, satis, qualis is fuerit, indicare possit. Zeno chartam puram in sacro reposuit altari, atque in charta alia per scriptum Deo supplicavit, ut per angeli manum, quæ in hominum conspectum non veniret, nomen ejus adscriberet, quem cælesti calculo Constantinopolitanæ ecclesiæ hierarcham præfectum vellet: atque ob eam rem quadraginta dierum jejunium indixit, & Deum omnes orare, ut qui illi placitus esset, ostenderet, jussit.

[236] [thronum CP. obtinuisse per impiam fraudem,] Hæc ubi Flavitas cognovit, auro multo templi custodem, qui idem princeps imperialium cubiculariorum erat, corrupit, ut in charta pura nomen ejus annotaret, eamque rursus imperatorissigillo obsignaret. Hoc ubi factum est, atque ubi constitutum jejunii præteriit tempus, sigillo in charta sublato, derepente Flavitas ingenti gloria, perinde atque a Deo designatus esset, affluens correptus est, & magnifico saltu in patriarchæ thronum is conscendit. Verumenimvero piaculum id omnipotens providentia non diu latere passa, illusionem eam scenicamque actionem quamprimum in apertum produxit: infelix enim ille cum non totos quatuor menses in sede ea transegisset, morte repentina ex hominibus sublatus est, cum ne dimidiam quidem partem muneris ejus, quo episcopalem dignitatem redemerat, corradere potuerit.

[237] Argentarii hæredibus ejus institere, & pecuniam nuper admodum mutuo datam exegere: [quæ postmodum eruperit,] atque illi, quod solvendo non essent, Zenonem adiere, eique, ut eos ab acerbis illis creditoribus liberaret, supplicarunt, & rem ipsam secreto ei ipsi, qui de illa inquirebat, indicarunt. Zeno, ea audita, obstupuit, & postquam non Christum, sed chrysum, hoc est aurum potius, Flavitæ nomen in libello illo adscripsisse cognovit, judicium revera & justitiam (juxta psalmum) fecit; atque eunuchum quidem, qui sibi divinam existimationem & gloriam arrogasset, abigi; pecuniam autem creditam ex substantia ejus dissolvi argentariis jussit. Fides hujus historiæ sit penes auctorem, qui varia nobis monumenta conservavit ex iis scriptoribus, quorum opera jam perierunt. Attamen mirum est, veteres auctores, quorum libri etiamnum exstant, de hac fraude non meminisse. Quare de veritate hujus narrationis nihil definio, etsi Flavitas videatur hujusmodi fallaciæ capax fuisse, ut ex sequentibus patebit.

[238] Liberatus diaconus in Breviario cap. 18 apud Labbeum tomo 5 col. 761 de ipso sic scribit: [& post brevem aliquot mensium gubernationem,] In istis posita ecclesia, moritur Acacius, & ordinatur post eum Flavitas presbyter, qui fuit a sancta Thecla, qui non consensit sine Romano episcopo inthronizari; sed transmisit synodicam Papæ Romano Felici. Interea tamen contra expressam Romani Pontificis voluntatem cum Petro Mongo communicabat, ut Euagrius lib. 3 Hist. eccles. cap. 23 tradit his verbis: Inter hæc Acacio Constantinopolitano fatali sorte sublato, Frauita in ejus locum succedit: qui cum synodicas suas ad Petrum misisset, rescripsit ei vicissim Petrus, de Chalcedonensi synodo eadem dicens, quæ supra commemoravi. Mortuo deinde Frauita, qui quatuor dumtaxat menses episcopatum gessit, Euphemius ejus loco episcopus est ordinatus. Hic accepit synodicas epistolas, quas Petrus ad Frauitam scripserat: cumque in illis anathematizari gesta Chalcedonensis synodi deprehendisset, magnopere conturbatus est, seque a Petri communione sejunxit. Horum postea juverit meminisse.

[239] Sanctus Theophanes pag. 114 eamdem Flavitæ perfidiam ita clarius exponit: [persidamque Romanæ Ecclesiæ deceptionem] Acacio defuncto, Phrauitas tres menses episcopatu potitus, Felici litteris significat, se cum illo quidem communionem habere, cum Petro Mongo nullam. In adversum Mongo scribit, se cum illo communione conjungi, a Felice vero se penitus alienum. Non ignoro, a Tillemontio tomo 16 Monument. eccles. pag. 768 contra hoc Theophanis testimonium aliquam difficultatem moveri; at ea solvi potest, si dicantur aliquæ Felicis Pontificis epistolæ intercidisse, sicut ipsemet Tillemontius tomo proxime citato pag. 386 fateri cogitur, quamdam ejusdem Papæ epistolam periisse, quam ad archimandritas Constantinopolitanos scripserat. Quidquid sit, saltem ex laudato Euagrio habemus, Flavitam cum Petro Mongo communicasse, & colligimus ex responsoria Felicis Papæ epistola, quæ apud Labbeum tomo 4 Conciliorum a Col. legi potest, ipsum eodem tempore ad Romanum Pontificem dedisse litteras, Catholicæ fidei zelo & unionis amore plenas, adeoque juxta Græcam parœmiam ex eodem ore calidum & frigidum efflavisse.

[240] [circa mensem Martium anni 490 mortuus est.] Verum simulator ille non diu Romanæ ecclesiæ illusit, ut patet ex S. Nicephoro patriarcha, qui brevem ejus episcopatum ita indicat: Phraïtas presbyter sanctæ Theclæ Sycarum mensibus III, diebus XVII. Cum hoc computo facile conciliantur, qui ipsi tribuunt quatuor menses, nempe incompletos, aut qui dumtaxat tres, non numeratis septemdecim diebus, prout supra semel atque iterum diximus. Joannes Zonaras in Annalibus tomo 2 pag. 54 ei menses tres cum semisse adscribit. Videtur itaque Flavitas circa finem anni CDLXXXIX (puta ineunte mense Decembri) in locum Acacii suffectus esse, & consequenter mense Martio anni CDXC e vivis excessisse.

XXIII. EUPHEMIUS.

[Euphemius anno 490 cathedram CP. ascendit,] Juxta jam traditam chronotaxin potuit Euphemius exeunte Martio anni CDXC in locum Flavitæ successisse, de cujus Catholico zelo Theophanes pag. 115 ita scribit: Phrauita tandem mortuo, Euthymius * presbyter, & pauperum in urbe Neapoli curator, Constantinopolitanum episcopatum assecutus est. Is extemplo Petri Mongi nomen e sacris tabulis erasit manibus propriis, & Felicis Pontificis Romani reposuit, atque ita consedit in throno. Dein pagina sequente hæc notatu digna addit: Hoc anno synodales Euphemii litteras Felix accepit, &, ut Catholico, communionis impertiit consortium; haud tamen episcopum agnovit, quod Acacii, quique in episcopatu successerat, Phrauitæ nomen e tabulis ecclesiasticis non expunxerit. Nicephorus Callistus lib. 16 Hist. eccles cap. 19 similia habet, & modum suspensæ communionis inter Felicem Papam & Euphemium episcopum Constantinopolitanum paulo aliter sic exprimit. Porro Papa scripta quidem illius recepit & Euphemio veluti orthodoxo favit; sed illum in episcopalem communionem non admisit.

[242] [qui falso hæreseos accusatur,] Hinc liquet, Euphemium fuisse apprime Catholicum, quamvis Joannes Malala, Oxonii anno MDCXCI Græco-Latine editus, parte 2 Historiæ chronicæ pag. 116 illum ita calumnietur: Eodem imperante (videlicet Anastasio) Euphemius patriarcha Constantinopolitanus, ut qui Nestorii partibus adhæserat, sede sua deturbatus, in Euchaïtam Ponti relegatus est, suffecto in locum ejus Macedonio, qui & ipse ob hæresim Nestorianam ejectus est. Dionysius patriarcha Antiochenus, apud Assemanum tomo 1 Bibliothecæ Orientalis pag. 406 relatus, Euphemium ejusdem hæreseos ita falso insimulat: Anno DCCCIX (is annus DCCCIX Græcorum, anno Christi CDXCVIII respondet, adeoque a vera chronologia aberrat, ut postea ostendetur) pulsus fuit in exilium Euphemius Constantinopolitanus episcopus, eo quod Nestoriana hæresi laborare deprehensus est, eique Macedonius subrogatus. Verum eruditissimus Assemanus ad hunc Dionysii locum recte notat sequentia: Quod autem Euphemius Nestoriani erroris a Dionysio accusatur, mirum non est, cumDionysius Monophysita fuerit; Monophysitæ vero Catholicos synodi Chalcedonensis propugnatores, qualis Euphemius fuit, Nestorianismi insimulare consueverint. Ex his colligimus, illam heterodoxorum calumniam exortam esse, quia scilicet, teste Theophane, Euphemius Constantinopolitanus præsul, coactis, qui tum in urbe versabantur, episcopis, sanctam Chalcedonensem synodum confirmavit.

[243] Attamen Euphemius edicto Zenonis imperatoris, quod Græce ἑνοτικὸν id est unitivum vulgo vocabatur, [quamvis edicto Zenonis imprudenter subscripserit] & in quo tacita concilii Chalcedonensis abrogatio dolose latebat, nimis facile & imprudenter subscripsit, ut ex Theodoro Lectore apud Valesium pag. 566 satis eruitur: Cum omnes alii patriarchæ, inquit, Zenonis Henotico consensissent, solus Romanæ urbis Episcopus Felix communicare ei noluit. Idem colligitur ex Liberato diacono, qui in Breviario cap. 18 apud Labbeum tomo 5 col. 761 de communi Henotici subscriptione hæc memorat: Non post multum tempus moritur & Petrus Moggus Alexandriæ, & post eum in ea sede ordinatur Athanasius, qui & ipse in edicto (scilicet unitivo Zenonis admittendo, ut ibidem paulo inferius exprimitur) Constantinopolitanæ & Antiochenæ & Hierosolymitanæ communicavit ecclesiæ. Inter hos omnes haud dubie comprehenditur Euphemius, qui ab ipso Zenone ad cathedram Constantinopolitanam evectus est. Ceterum quomodo post mortem Zenonis Euphemius odium Anastasii imperatoris incurrerit, ac demum ab ipso e sede sua pulsus fuerit, apud Theodorum Lectorem, Theophanem, aliosque historiæ ecclesiasticæ scriptores facile invenietur. Nos jam investigabimus probabiliorem exauctorationis istius annum, de quo etiam inter antiquos chronologos non convenit.

[244] Marcellinus Comes in suo Chronico exauctorationem & exsilium Euphemii ita refert: [& qui injuste ab Anastasio imperatore] Indictione III Viatore solo cos. (hic consulatus certe annum Christi CDXCV denotat) Euphemius augustæ civitatis antistes, de quo superius fecimus mentionem, falso ab Anastasio principe accusatus atque damnatus, in exilium ductus est. Marcellini chronologiam secutus est eminentissimus Baronius, dum in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi CDXCV num 21 & 23 sic scripsit: Sed & in Acacii fautorem Euphemium, Constantinopolitanum antistitem, Deus pariter ultus est, cum eum (ut diximus) per Anastasium imperatorem in exilium duci voluit… Passus hæc quidem est Euphemius, licet injuste & a perfido imperatore Catholicæ fidei adversario: quod tamen centempsisset parere Romanis Pontificibus in abdicatione Acacii nominis, meruit ipse justo Dei judicio abdicari. An eminentissimus scriptor hic perperam insultarit Euphemio in calamitate, ut Tillemontius contendit, paulo post videbimus, interea examen chronologicum prosecuturi.

[245] Victor Tununensis eamdem Euphemii depositionem anno sequente sic narrat: [in exsilium ejectus est verosimiliter anno 496,] Paulo V. C. cos. (hujus Pauli consulatus anno Christi CDXCVI respondet) Anastasius imperator hæreticorum synodum faciens, Henoticum Zenonis confirmat, & Euphemium episcopum Constantinopolitanum Chalcedonensis synodi defensorem, deponit, quem Euchaïda in exilium mittens, pro eo Macedonium facit. Confirmatur hic annus ex bello Isaurico, quod cum … quinque continuos annos durasset (nempe computato simul quinto anno, qui currebat) Anastasius belli pertæsus, arcanum suum aperuit Euphemio Constantinopoleos episcopo, se nimirum pacem optare, ut Theodorus Lector apud Valesium pag. 559 loquitur. Cœpit autem hoc bellum Isauricum juxta Marcellini Comitis Chronicon Indictione XV, Anastasio Aug. & Rufo coss., sive anno Christi CDXCII, & consequenter anno Christi CDXCVI quintus istius belli annus fluebat. Hæc testimonia nos movent, ut depositionem Euphemii potius anno CDXCVI, quam CDXCV, collocemus, cui opinioni nostræ sequens administrati episcopatus computus adstipulatur.

[246] [ut etiam ex probabiliore administrati episcopatus tempore,] Theophanes in suis tabulis chronologicis Euphemio septem administrationis annos adscribit, quos incompletos accipere oportet: cum enim Euphemius exeunte Martio anni CDXC, ut supra statuimus, ecclesiam Constantinopolitanam regere cœperit, post Martium anni CDXCVI septimus gubernationis annus currebat. Hos autem annos ita incomplete accipiendos esse, probat distinctior computus Nicephori patriarchæ, qui in Chronographia compendiaria pag. 414 sic habet: Euphemius presbyter Constantinopolitanus & pauperum curator Neapoleos, annis VI, mensibus III. At compendiaria ejusdem Nicephori Chronographia, quam Bandurus non ita pridem ex codice regio excerpsit, & tomo 1 Imperii Orientalis a pag. 187 inseruit, Euphemium annis VI, mensibus VI in cathedra Constantinopolitana sedisse affirmat. Huic posteriori Nicephori editioni consentit Nicephorus Callistus, dum ibidem pag. 193 ait, Euphemium annis sex cum dimidio ecclesiam Constantinopolitanam gubernasse.

[247] [seu annorum computo conjicimus,] Imo in quibusdam catalogis apud eumdem Bandurum dicitur Euphemius annis XVI, mensibus VII episcopatum gessisse. Sed haud dubie numerum denarium annis adjecit oscitantia librarii, quem errantem alii incaute secuti sunt. Catalogus Labbeanus ei rotunde sex annos tribuit. Cum igitur Nicephorus patriarcha circa menses in duabus editionibus Græco-Latinis secum pugnet, videtur nobis relicta libera electio utriuslibet editionis, quæ cum annis successoris ejus facilius poterit conciliari. Malumus tamen eligere editionem Bandurianam, in qua sex anni & sex menses Euphemio tribuuntur, quia plerique catalogi circa numerum mensium cum hac editione concordant, dum sex menses numero annorum superaddunt. Unde sequitur, Euphemium exeunte mense Septembri anni CDXCVI e sede sua deturbatum fuisse, ut calculos subducere volenti patebit.

[248] [quocumque demum mertis genere,] Nostra parum interest, quo modo, quove tempore Euphemius obierit, quia ei in exsilium abeunti Macedonius statim successit, quod ad continuam præsulum Constantinopolitanorum seriem texendam sufficit. Ut tamen curioso lectori, quantum breviter fieri potest, plene satisfaciamus, modum mortis indicamus ex Libello synodico, qui apud Labbeum tomo 4 Conciliorum Col. sic habet: Anastasius igitur imperator Macedonium Constantinopolitanum innumeris circumventum criminationibus, solioque exturbatum, Gangras in exilium exegit: nec multo post etiam ipsum, & qui ante eum fuerat, Euphemium, quod ad Gotthos confugissent, & seipsos invisissent, patriarchas gladio punivit. Theophanes, qui pag. 138 ex aliorum fide similem Macedonii mortem refert, ibi de Euphemio non meminit. Quare hanc violentam Euphemii mortem eruditis ulterius indagandam relinquimus.

[249] [aut seculi sexti anno postea interierit.] Victor Tununensis tempus ejusdem mortis nobis ita indicat: Florentio V. C. cos. Ugni Armeniam, Cappadociam, & Galatiam Pontumque atrociter vexavere. Eo tempore EuphemiusConstantinopolitanus episcopus apud Ancyram Galatiæ, & Ariadne Augusta in regia urbe, de hac vita transiere. Cum autem anno Christi DXV Florentius in Occidente consulatum gesserit, & tunc Ariadna imperatrix Constantinopoli vivere desierit, verosimillime concludo, Euphemium eodem anno DXV ex hac vita migrasse. Non ignoro, Tillemontium tomo 16 Monument. eccles. pag. 806 & 807 huic anno dubitationem quamdam opponere, cui fuse respondere, non est operæ pretium. Sed idem scriptor occasione Euphemii nobis suggerit aliam disserendi materiam, ad quam discutiendam jam paulisper ab instituto itinere deflectemus.

[Annotata]

* lege Euphemius

PARERGON IV.
Occasione Euphemii & Macedonii præsulum Constantinopolitanorum audax Tillemontii effatum examinatur.

Tillemontius, aut quisquis posthuma illius scripta edidit & forte interpolavit, [Tillemontius inter alia cruda sua dicta asserit,] sæpius Sedem Apostolicam & summos Ecclesiæ Pontifices modesta malignitate vellicat, & subinde ambiguis aut duris suis phrasibus prodit animum, ut mitissime dicam, nonnihil ab Ecclesia Romana alienum. Sic tomo 16 Monument. eccles. a pag. 725 refert, quomodo præsules Orientales in magno ecclesiarum suarum periculo per litteras ad Symmachum Papam confugerint, & opem ipsius frustra imploraverint. Deinde ibidem pag. 727, quasi Orientalium advocatum & simul causæ judicem agens, contra sanctum Pontificem & Ecclesiam Romanam ita crude pronuntiat: Nescio, an Orientales etiam recurrerint ad episcopos Galliarum; sed in regione tam longe a se dissita inter ipsos barbaros & Arianos repererunt plus bonæ voluntatis, quam Romæ invenerant. An hæc sententia digna est scriptore, qui genuinus Ecclesiæ filius vult videri? An ingenuus filius tam contemptim de matre sua loqui solet, ut maternum ejus affectum bonæ barbarorum & hæreticorum voluntati postponat? Nonne hic de inhumana duritie & gravi muneris sui negligentia condemnat S. Symmachum, cujus præclara gesta ad diem XIX Julii ex antiquis auctoribus illustravimus?

[251] Sed hæc & similia Tillemontii axiomata hic nos morari non debent, [Sanctos quosdam extra communionem Ecclesiæ Romanæ mortuos fuisse,] qui dumtaxat unum ex iis discutiendum suscepimus, quod proxime citato tomo 16 pag. 661 & sequente in Actis Euphemii ita profert: Valde mirum est, quod Baronius insultet in depositionem Euphemio tam gloriosam, quæ potuit delere culpas, quas tempore episcopatus sui commiserat, puta subsignando Henotico, & quæ facit, ut ei titulum confessoris denegare non possimus: nam si omnes illi, qui moriuntur extra communionem Romanam, non possint mereri titulum Sanctorum aut confessorum, ipsius erat (nempe Baronii) expungere ex Martyrologio S. Meletium & S. Flavianum Antiochenos, S. Eliam Hierosolymitanum, & S. Danielem Stylitam, e quibus tres posteriores, quantum scimus, non ita impense, sicut Euphemius, laborarunt ad illam communionem obtinendam. Quod si Græci, qui exiguo libertatis suæ tempore Euphemium ejusque successorem Macedonium, tamquam sanctæ memoriæ episcopos, solenniter in diptycha referri curaverant, tandem ecclesiasticæ pacis causa cesserint Romæ urgenti, ut eos expungerent, per Romam non stetit, quin S. Flavianus & S. Elias eadem injuria afficerentur; & tota Hormisdæ auctoritas non impedit, quo minus hodiedum publice inter Sanctorum numerum recenseatur Macedonius, etsi gravius deliquerit, quam Euphemius. In hoc textu Gallico Latine reddendo potius fidelis quam elegans esse volui.

[252] [& id aliquibus exemplis frustra probare nititur.] Ceterum Tillemontius eodem tomo 16 pag. 372 & 708 similem doctrinam semel atque iterum repetit, & lectoribus suis (nescio qua intentione aut utilitatis specie) inculcare conatur. Argumenta, quæ ex Meletii Antiocheni aliorumque Sanctorum gestis falso eruit, hic singillatim refutanda esse non arbitror, ne operose actum agam, & longiorem disputationem, quæ hic a scopo meo nimis diu aberraret, cogar instituere. Quare curiosum lectorem ad Opus nostrum remitto; & quidem pro S. Meletio ad diem XII Februarii ac Tractatum de patriarchis Antiochenis, qui tomo IV Julii nostri præfixus est. Acta vero SS. Flaviani & Eliæ ad diem IV Julii illustrata sunt. Adde, quod Victor Tununensis in suo Chronico apud Schottum nostrum tomo 4 Hisp. illust. pag. 134 de hoc Flaviano sic scribat: Cethego V. C. coss. Flavianus Antiochenus episcopus sera pœnitentia Anastasium imperatorem deserit. Die autem XI Decembris, quo S. Daniel Stylita in Martyrologio Romano refertur, facile ostendi poterit, falsa esse ea, quæ de illo adversarius tam confidenter affirmat. Imo satis apparebit ex his ipsis, quæ de Euphemio & S. Macedonio jam per decursum dicturi sumus, quid sentiendum sit de aliis Sanctorum exemplis, quæ Tillemontius perperam allegat: hæc enim argumenta adeo sunt similia, ut, si unum solveris, omnia solveris. Nunc durum ipsius ratiocinium, quod numero præcedente fideliter ex Gallico idiomate Latinum fecimus, maturo animo expendamus.

[253] [Ex quibusdam historiis sacræ Scripturæ concludimus,] Imprimis non videtur eminentissimus Baronius Euphemio insultare, dum exauctorationem ejus putat a Deo permissam esse, eo quod Romano Pontifici non paruerit: nam lib. 3 Regum cap. 13 legimus, pium Domini prophetam a leone occisum esse propter levem inobedientiam, quæ ab interpretibus communiter multum minuitur, quia deceptus fuerat ab alio propheta, qui falso asserebat, se contrariam revelationem accepisse. Sic etiam, testantibus sacris Litteris, exigua quædam diffidentia Moysen a terra promissionis exclusit, muliebris curiositas uxorem Loth in statuam salis commutavit, inanis gloriola in computando populo Davidem septuaginta millibus subditorum privavit, vana opum ostentatio Ezechiam thesauris suis spoliavit. An his Dei amicis insultat, qui eorum punitionem divinæ ultioni adscribit? Quam igitur injuriam Baronius infert Euphemio, dum a Deo punitam dicit ejus inobedientiam, quam ipse graviorem & schismaticam fuisse existimabat?

[253] [Baronium non esse injurium Euphemio,] His adde, quod Euphemius Henotico Zenonis subscripserit, & forte alias culpas commiserit, quas Tillemontius non inficiatur. Quis itaque miretur, quod justus Deus Euphemium exauctorari & in exsilium pelli permiserit, atque ita prævaricationem ejus ulcisci voluerit? Neque refert, illum exsilio aliisque miseriis ab improbo imperatore Anastasio afflictum fuisse: sic enim Deus homicidium & adulterium Davidis vindicavit scelerata Absalonis rebellione, malisque ex ea consecutis, ut lib. 2 Regum cap. 12 prædixerat. Quis tamen injurius est Davidi, dum dicit, hæc mala a Deo permissa fuisse, eo quod Dominum offendisset?

[255] Præterea an in persecutiones Paulo Apostolo tam gloriosas censendus est insultare S. Augustinus, [quæ conclusio etiam verbis S. Augustini confirmatur.] qui Enarratione in psalmum 36 serm. 2 in novissima editione tomo 4 col. 200 Ananiæ, qui Saulum suscipere verebatur, Dominum ita respondentem inducit: Et contra Dominus: Sine, inquit, ego illi ostendam, quæ illum oporteat pati pro nomine meo. Reddam illi, inquit; vindicabo me de illo, & patietur pro nomine meo, qui sævit in nomen meum. Erudio vel erudivi per eum alios, erudiam & ipsum per alios. Deinde ibidem sanctus Doctor, hanc divinæ ultionis prædictionem impletam esse affirmat his verbis: Factum est hoc; & novimus, quanta sustinuerit Saulus; multo plura, quam fecerat; quasi avarus exactor cum usuris recepit, quod dederat. Idem sanctus præsul Hipponensis Enarratione in psalmum 108 tomo proxime citato col. 918 significat, S. Paulum persecutione Judæorum afflictum fuisse, quia ipse Christianos antea persecutus fuerat. Denique sanctus Doctor lib. 18 De civitate Dei cap. 51 sic scribit: Saulus, qui postea Paulus Apostolus factus est, vastabat Ecclesiam; ubi ipse quoque jam fidem, quam persequebatur, euangelizans, qualia faciebat, est passus. Quid igitur peccasset Baronius, depositionem Euphemii Deo vindici attribuens, etiamsi cum aliis scriptoribus inobedientiam illam a graviori culpa & schismate exemisset?

[256] At, inquies, Baronius clare supponit, Euphemium extra communionem Ecclesiæ Romanæ mortuum esse, [Imo Baronius recte argumentatur] ac propterea injurias pro fide orthodoxa toleratas nihil ipsi ad salutem consequendam profuisse, dum ad annum Christi CDXCV num. 23 ita scribit: Passus hæc quidem est Euphemius, licet injuste & a perfido imperatore, Catholicæ fidei adversario: quod tamen contempsisset parere Romanis Pontificibus in abdicatione Acacii nominis, meruit ipse justo Dei judicio abdicari. Sic plane qui gloriosum fuisset confessionis ob hæc, quæ passus est, titulum consecutus, quod ab ipsa Romana Ecclesia minime meruit ad communionem admitti (extra quam nulla potest esse, ex sententia Patrum, vera confessio, neque martyrium) infelix decessit inglorius, & postea (ut dicemus) nomen ejus e diptychis est sublatum. Hic adversarium volebam, ac ista objicientem audire cupiebam, ut ex infra dicendis intelliges.

[257] Interim respondeo, Baronium in sua hypothesi, quam tamen ob rationes postea proferendas non admittimus, [in sua hypothesi,] recte argumentari, quandoquidem sancti Patres concordi voce clamant, quod extra communionem Ecclesiæ salus æterna sperari non possit. Audi præter alios S. Cyprianum, qui occasione schismatis Novatiani hanc doctrinam Carthaginensibus suis studiose inculcat in opusculo De unitate Ecclesiæ, ubi in editione Pameliana pag. 257 inter alia de schismaticis hæc pronuntiat: An secum esse Christum, cum collecti fuerint, opinantur, qui extra Christi Ecclesiam colliguntur? Tales etiamsi occisi in confessione nominis fuerint, macula ista nec sanguine abluitur. Inexpiabilis & gravis culpa discordiæ, nec passione purgatur Esse martyr non potest, qui in Ecclesia non est… Cum Deo manere non possunt, quia esse in Ecclesia Dei unanimes noluerunt: ardeant licet flammis & ignibus traditi, vel objecti bestiis animas suas ponant; non erit illa fidei corona, sed pœna perfidiæ, nec religiosæ virtutis exitus gloriosus, sed. desperationis interitus. Occidi talis potest, coronari non potest. Si ergo Euphemius extra Christi Ecclesiam collectus fuerit, ut cum S. Cypriano loquar, nonne Baronius juxta jam traditam Cypriani sententiam legitime infert, exsilium aliasque ærumnas ab Euphemio toleratas nihil ipsi ad salutem æternam profuisse? Nonne ex his recte sequitur, Euphemium non posse nominari sanctum aut verum Christi confessorem?

[258] [quæ Tillemontio evertenda erat,] Quod si quis Tillemontii defensor opponat, falsam esse hypothesin, ex qua Baronius talem conclusionem deduxit; quæro, cur Tillemontius falsitatem istius hypotheseos non ostenderit, ac suffoderit fundamentum, quo tota Baronii argumentatio nitebatur. Certe fundamento illo everso, omnia ei superstructa consectaria corruebant. Interim adversarius, transmisso aut concesso antecedente, solam Baronii consequentiam ita oppugnat: Si omnes illi, qui moriuntur extra communionem Romanam, non possint mereri titulum Sanctorum aut confessorum, ipsius erat (nempe Baronii) expungere ex Martyrologio S. Meletium & S. Flavianum Antiochenos, S. Eliam Hierosolymitanum, & S. Danielem Stylitam, e quibus tres posteriores, quantum scimus, non ita impense laborarunt, sicut Euphemius, ad illam communionem obtinendam. Numquid hoc loco Tillemontius implicite asserit, Euphemium & quatuor alios extra communionem Ecclesiæ Romanæ mortuos esse, & nihilominus recte sanctos aut confessores vocari? Si id indicare non voluerit, quomodo affirmare potuit, Euphemium impensius, quam alios tres ibi memoratos, operam, operam dedisse, ut communionem Ecclesiæ Romanæ obtineret? Itaque supponit, illos caruisse ea communione, ad quam obtinendam plus aut minus laborarunt, & extra quam tamen, ipso teste, obierunt.

[259] [& quam ex regulis sanctorum Patrum] Huic Tillemontiano ratiocinio, quod aures nostras vehementer offendit, præter superius relata S. Cypriani verba, opponimus S. Fulgentium, qui de Fide ad Petrum diaconum cap. 39 ita scribit: Firmissimum tene & nullatenus dubites, quemlibet hæreticum sive schismaticum, si Ecclesiæ Catholicæ non fuerit aggregatus, quantascumque eleemosynas fecerit, etsi pro Christi nomine etiam sanguinem fuderit, nullatenus posse salvari. Juvat etiam audire S. Pacianum Barcinonensem, qui in epistola secunda ad Symphorianum ita loquitur: Porro etiamsi passus est aliquid Novatianus, non tamen etiam occisus: etiamsi occisus, non tamen coronatus. Quidni? Extra Ecclesiæ pacem, extra concordiam, extra eam matrem, cujus portio debet esse, qui martyr est.

[260] [solide impugnare petuisset.] Tillemontius juxta hanc tutissimam sanctorum Patrum regulam sic ratiocinari debuisset: Nullus extra Ecclesiam potest esse verus martyr aut sanctus confessor: ergo Meletius, Flavianus, Macedonius, & reliqui non obierunt extra Ecclesiam, quandoquidem Ecclesia illos, ut sanctos, veneratur. Tum deinde ex his contra Baronium consequenter concludere potuisset, Euphemium non obiisse schismaticum, eo quod ipsi de nomine Acacii eradendo communis causa fuerit cum Macedonio, aliisque, quos Ecclesia sanctos agnoscit. Sed forte in gratiam contubernalium suorum maluit adversarius adhibere aliud argumenti genus, quo etiam freti hodiedum Janseniani & Quesnelliani dogmaticis summorum Pontificum decretis pertinaciter resistunt, Vaticana fulmina rident, & publice ab Ecclesia proscriptam suam hæresim mordicus tuentur.

[261] Hinc isti iniquitatis filii cum antiquioribus hæreticis identidem objiciunt exemplum S. Cypriani, [Certe tunc adversarius non favisset novis hæreticis,] quem contendunt decisioni Stephani Papæ constanter restitisse, & tamen extra communionem Ecclesiæ Romanæ vera martyrii laurea coronatum fuisse. Si mihi luberet aut potius hoc loco liceret illam SS. Cypriani ac Stephani historiam fusius discutere, facilis & abundans materia statim ad manum esset: tantummodo enim in compendium redigere deberem libellum Gallicum, qui nuper hanc rem contra novatores erudite tractavit, ac Parisiis anno MDCCXXV prodiit sub hoc titulo: Dissertatio theologica de celebri controversia inter S. Stephanum Papam, & S. Cyprianum episcopum Carthaginensem, ubi explicatur genuina mens S. Augustini circa hanc disceptationem. Sed ea Dissertationis theologicæ synopsis nos longius a via abduceret, ac in hoc satis prolixo parergo nimis diu detineret. Quare lectorem mittimus ad Acta S. Stephani Papæ, die II Augusti illustranda, & ad laudatum libellum Gallicum, aliosque obvios Ecclesiæ defensores, qui hanc hæreticorum cavillationem toties totque modis refutarunt, ut supervacaneum sit, hic fuse responsa eorum accumulare.

[262] Nos interim urgere pergimus adversarium, qui summum Pontificem & Ecclesiam Romanam ab Ecclesia Catholica distinguit, [qui similibus cavillationibus] ut jam memorata sanctorum Patrum testimonia eludat. Hanc distinctionem, qua etiam novatores rebellionem suam contra Sedem Apostolicam colorare nituntur, in citato tomo 16 Monumentorum ecclesiasticorum tacite & astute indicat, dum ibi pag. 697 de Euphemio & Macedonio asserit, eos non fuisse schismaticos, sed episcopos sanctissimos, & cum Ecclesia conjunctissimos. At cum qua Ecclesia, dic amabo, tam conjuncti fuerunt? An cum Romana? Hoc sane Tillemontius affirmare non potest, cum alibi sæpe repetat, illos extra communionem Ecclesiæ Romanæ obiisse. Quomodo igitur hi episcopi in Ecclesia & simul extra Ecclesiam esse potuerunt? Quomodo adversarius hoc paradoxum explicabit, nisi dixerit, Euphemium & Macedonium a summo Pontifice & Ecclesia Romana fuisse separatos, & tamen cum Ecclesia Catholica maxime unitos mansisse?

[263] Verum hac distinctione Tillemontius occulte novis Ecclesiæ hostibus subministrat arma, [errores suos contra Sedem Apostolicam cum pertinacia tuentur.] quibus præcipuum Catholicorum telum repellere nequidquam conantur: mirifice enim recentioribus nostræ ætatis schismaticis ac hæreticis placet illa doctrina, quam famosis suis libellis ad nauseam inserunt, & simplicioribus Catholicis importune obtrudunt. Fortasse adversarius sensit, sese hoc modo illis novatoribus favere, atque ideo opinionem suam tam obscuris verbis involvit, ut ex duobus locis simul sumptis genuina illius mens fuerit eruenda, quam alterutro loco clarissime aperire potuisset. An videbat, se perspicua sententiæ suæ explicatione nimis aperte patrocinaturum fuisse Jansenianis & Quesnellianis, qui ubique gloriantur, sese cum Ecclesia Catholica conjunctissimos esse, dum interea omnem summi Pontificis & Romanæ Ecclesiæ auctoritatem procaciter explodunt? An verebatur, ne manifesta mentis suæ declaratione nimium offenderet quosdam Catholicorum animos, quibus olim tradita Christianæ doctrinæ elementa obedientiam ac venerationem erga summum Pontificem & Romanam Ecclesiam a teneris inspirarunt? Quacumque de causa id fecerit, saltem ex his Tillemontii textibus inter se collatis patet, quod summum Pontificem & Romanam Ecclesiam ab Ecclesia Catholica distinxerit, ut se præfatis sanctorum Patrum testimoniis extricaret.

[264] [Sed effugio Tillemontiano S. Irenæus martyr,] Sed huic effugio jam diu viam præcluserunt iidem sancti Patres, atque inter alios antiquissimus Irenæus, sanctitate & martyrio illustris, dum lib. 3 adversus hæreses cap. 3, de Romana ecclesia sic disserit: Sed quoniam valde longum est, in hoc tali volumine omnium ecclesiarum enumerare successiones, maximæ & antiquissimæ, & omnibus cognitæ, a gloriosissimis duobus apostolis Petro & Paulo Romæ fundatæ & constitutæ Ecclesiæ eam, quam habet ab Apostolis, traditionem, & annuntiatam hominibus fidem per successiones episcoporum pervenientem usque ad nos, indicantes, confundimus omnes eos, qui quoquo modo, vel per sui * placentiam malam, vel vanam gloriam, vel per cæcitatem & malam sententiam, præterquam oportet, colligunt: ad hanc enim Ecclesiam propter potentiorem principalitatem, necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est eos, qui sunt undique fideles, in qua semper ab his, qui sunt undique, conservata est ea, quæ est ab Apostolis, traditio. Sanctus præsul Lugdunensis his verbis indicat, quod omnes particulares ecclesiæ, earumque fideles subditi huic Ecclesiæ Romanæ debeant adhærere, adeoque eam agnoscit Catholicam propter universalem rerum sacrarum potestatem, quam in omnes ecclesias inferiores jure potest exercere. Observationes Francisci Feu-ardentii in hunc S. Irenæi textum legi merentur.

[265] [S. Cyprianus martyr,] Similiter de Romano Pontifice sensit inclytus Africæ martyr Cyprianus, qui litteras suas responsorias ad Antonianum in jam laudata Pamelii editione pag. 91 sic incipit: Accepi primas litteras tuas, frater carissime, concordiam collegii sacerdotalis firmiter obtinentes & Catholicæ Ecclesiæ cohærentes, quibus significasti, cum Novatiano te non communicare, sed sequi consilium nostrum, & cum Cornelio coëpiscopo nostro (is tunc Romanæ Ecclesiæ præerat, & Pontificatum suum non diu post gloriosa martyrii laurea decoravit) unum tenere consensum. Scripsisti etiam, ut exemplum earumdem litterarum ad Cornelium collegam nostrum transmitterem, ut deposita omni solicitudine jam sciret, te secum, hoc est cum Catholica Ecclesia communicare. Vides, S. Cyprianum hic inter Pontificem Romanum & Ecclesiam Catholicam non distinguere; ita ut cum Catholica Ecclesia communicare censeret illum, qui cum S. Cornelio Papa communicabat? Nonne hinc converso argumento inferri potest, illos ab Ecclesia Catholica segregari, qui a communione Romani Pontificis avelluntur; sicut recte dicitur membrum a corpore separari, quod a vivo capite abscinditur?

[266] [S. Optatus Milevitanus] Sanctus Optatus Milevitanus lib. 2 De schismate Donatistarum adversus Parmenianum ita argumentatur: Negare non potes, scire te in urbe Roma Petro primo Cathedram episcopalem esse collatam, in qua sederit omnium Apostolorum caput Petrus, unde & Cephas appellatus est, in qua una Cathedra unitas ab omnibus servaretur, ne ceteri Apostoli singulas sibi quisque defenderent: ut jam schismaticus & peccator esset, qui contra singularem Cathedram, alteram collocaret. Ergo Cathedra unica, quæ est prima de dotibus, sedit prior Petrus, cui successit Linus. Deinde enumerat reliquos S. Petri in Romana Cathedra successores usque ad Siricium tunc viventem, quocum se communicare asserit, & ex ea communione ostendit, sese esse in vera Ecclesia, a qua Donatistæ excludebantur, quamvis eam suæ sectæ perperam vindicarent. Tum paulo inferius Donatistas ita interrogat: Unde est ergo, quod claves regni vobis usurpare contenditis, qui contra Cathedram Petri vestris præsumptionibus & audaciis, sacrilegio militatis? Denique eosdem schismaticos sic hortatur: Intelligite vel sero, vos esse filios impios, vos esse ramos fractos ab arbore, vos esse abscissos palmites a vite, vos esse rivum concisum a fonte. His similitudinibus & argumentis indicat, illos ab Ecclesia Catholica avulsos esse, eo quod Apostolicæ Sedi nollent adhærere, & contra Cathedram Petri sacrilege militarent.

[267] In Vita S. Fulgentii, quam discipulus ejus conscripsit, [S. Eulalius episcopus Syracusanus,] & quam Bollandus noster die 1 Januarii exhibuit, cap. 12 narratur, quomodo Sanctus ille ad eremum Thebaïdos proficisci voluerit, ut ibi austeriorem vitam duceret. Verum S. Eulalius episcopus Syracusanus, apud quem S. Fulgentius in via hospitabatur, dissuasit illi iter cœptum prosequi, proposita hac sola ratione: Terras, inquit, ad quas pergere concupiscis, a communione beati Petri perfida dissensio separavit. Omnes illi monachi, quorum prædicatur mirabilis abstinentia, non habebunt tecum altaris sacramenta communia. Quid ergo proderit affligere jejuniis corpus, ubi solatiis spiritualibus indigebit anima, quæ multo melior est corpore? Revertere, fili, ne vitæ melioris intuitu periculum rectæ fidei patiaris. Sanctus itaque antistes ille judicabat, omnes orationes, vigilias, aliasque corporis afflictationes nihil istis monachis prodesse, adeoque ab Ecclesia omnino exclusos fuisse eos, quos a communione beati Petri perfida dissensio separaverat. Haud dubie tamen monachi illi contendebant, se in Ecclesia Catholica permanere, etsi satis scirent, se a communione beati Petri seu Ecclesiæ Romanæ separatos esse.

[268] Sanctus Maximus, qui pro orthodoxa fide vincula & tormenta fortiter sustinuit, [& S. Maximus] hanc Tillemontianam distinctionem etiam ignoravit: nam tomo 2 Operum suorum, quæ Combefisius anno MDCLXXV Parisiis Græco-Latine edidit, pag. 76 ita scribit: Omnis, qui eos, qui Pyrrhum reprobaverunt, anathematizat, Sedem Romanam, id est Catholicam Ecclesiam, anathematizat. Hic iterum vides, sedem Romanam ab Ecclesia Catholica non distingui, adeoque Tillemontium cum aliis temere ad talem distinctionem confugere. Paulo post idem Sanctus Catholicæ fidei propugnator ibidem citata pagina dicit, Pyrrhum frustra laborare, dum se apud alios excusare nititur, & non satisfacit & implorat sanctissimæ Romanorum Ecclesiæ beatissimum Papam, id est Apostolicam Sedem, quæ ab incarnato Dei Verbo, sed & omnibus sanctis synodis secundum sacros canones & terminos, universarum, quæ in toto terrarum orbe sunt, sanctarum Dei ecclesiarum in omnibus & per omnia percepit & habet imperium, auctoritatem, & potestatem ligandi & solvendi.

[269] Cum igitur S. Maximus hic primo nullum discrimen faciat inter Sedem Romanam & Catholicam Ecclesiam; [jam diu viam præcluserunt.] deinde autem inter sanctissimæ Romanorum Ecclesiæ beatissimum Papam ac Apostolicam Sedem non distinguat, juxta axioma Philosophorum, Quæ sunt eadem uni tertio, sunt eadem inter se, non inepte concludo, summum Pontificem, Cathedram Romanam, sedem Apostolicam, aliaque id genus synonyma, quibus sancti Patres promiscue utuntur, in materia dogmatica ab Ecclesia Catholica non differre. Plura de hac re videri possunt in quodam Tractatu de schismate, qui non ita pridem in Belgio primum Gallice ac postmodum Latine impressus est: nam nobis hic diutius hærere non licet, qui ad alteram Tillemontiani effati partem discutiendam properamus.

[270] [Ceterum Tillemontius inter Pontificem Romanum & Orientales] Non sunt molliora, quæ Tillemontius præcedentibus, quorum examen jam institutum est, ita subnectit: Quod si Græci, qui exiguo libertatis suæ tempore Euphemium ejusque successorem Macedonium, tamquam sanctæ memoriæ episcopos, solenniter in diptycha referri curaverant, tandem ecclesiasticæ pacis causa cesserint Romæ urgenti, ut eos expungerent, per Romam non stetit, quin S. Flavianus & S. Elias eadem injuria afficerentur. Audax enimvero privati hominis judicium de Romana Ecclesia summisque ejus Moderatoribus, quorum sanctitatem & doctrinam tota Ecclesia veneratur! Quandoquidem adversarius Flaviano & Eliæ tam accurate titulum sanctitatis addit, cur etiam Hormisdam Pontificem honorifico Sancti nomine non compellat? Tamen satis noverat, illam injuriam, quam in temeraria sua hypothesi Pontifex iste Euphemio & Macedonio intulit, quamque etiam aliis inferre voluit, non impedire, quo minus Hormisdas die VI Augusti inter Sanctorum numerum recenseatur.

[271] [nimis audacter judicem agit,] Præterea quisnam Tillemontium inter Orientales antistites & Romanos Pontifices constituit judicem, ut statim in favorem Orientalium audeat litem dirimere, & sanctissimos Romanæ Ecclesiæ Pontifices de gravi culpa condemnare? Si quis contubernalium forte eum ad tale judicium ferendum impellebat, debuisset ipsi respondere, quod in suo Libro Apologetico Paulus Orosius cuidam Pelagianorum fautori respondit, ut in Coloniensi Patrum Bibliotheca tomo 15 sive in supplemento pag. 145 legimus his verbis: Nos filii Ecclesiæ Catholicæ sumus: non exigas a nobis, pater, ut doctores super doctores esse audeamus, aut judices super judices… Cur interrogas filios, cum patres audias, quid decernant? Non equidem ignoro, presbyterum Orosium hic de quæstione pure dogmatica agere; sed adversarius etiam in hac materia eamdem regulam sequi potuisset, & judicium suum suspendere, aut prudenter supponere, quod S. Hormisdas Papa non sine justa causa nomen Euphemii & Macedonii e diptychis deleri voluerit, ac postea iisdem iterum inseri permiserit, ut ex sequentibus apparebit.

[272] [& sanctitatem Macedonii sanctitati Hormisdæ Papæ opponit,] Denique Tillemontius insigne suum effatum ita concludit: Tota Hormisdæ auctoritas non impedit, quo minus hodiedum publice inter Sanctorum numerum recenseatur Macedonius, etsi gravius deliquerit, quam Euphemius. Non video, cur adversarius sanctitatem Macedonii auctoritati Hormisdæ vel auctoritatem Hormisdæ sanctitati Macedonii opposuerit, quasi hæ ambæ inter se pugnarent. Potius observare atque addere debuisset, nomen Macedonii eadem S. Hormisdæ auctoritate, qua ex diptychis sublatum fuerat, postea iis restitutum fuisse, dum Pontifex ille Epiphanio episcopo Constantinopolitano vices suas in hoc negotio delegavit, ut post Natalem Alexandrum Pagius in Critica ad annum Christi DXXI num. 15 ostendit.

[273] Certe in Labbeana Conciliorum collectione tomo 5 a col. 151 legimus, quod S. Hormisdas Epiphanium constituerit in Oriente suum vicarium, [licet utramque ex historia,] & præter alia totum hoc negotium de restituendis Euphemii & Macedonii nominibus prudentiæ ejus reliquerit, ea tamen conditione, ut Epiphanius ad Romanum Pontificem referret, quosnam in communionem Sedis Apostolicæ recepisset, & quidquid in ea controversia faciendum judicasset. Hinc colligo, illam nominum restitutionem in diptycha, quam Orientales tantopere desideraverant, tandem ab Hormisda ut minimum implicite probatam fuisse, dum in communionem suam admisit Orientales ecclesias, quamvis Euphemium & Macedonium, aliosque episcopos e diptychis non expunxissent. Quis autem facile credat, sine novis gravibusque rationibus permissam fuisse ab Hormisda publicam illorum nominum in diptychis recitationem, quam antea prohibuerat, aut saltem ad tempus suspenderat?

[274] Nonne Hormisdas justa de causa potuit interdicere, [& probabilibus conjecturus facile conciliare potuisset.] ne nomina horum præsulum in sacris tabulis recitarentur; & tamen postea ob alias temporis circumstantias novamque rerum notitiam consentire, ut eorum memoria in iisdem iterum ageretur? Quid si Papa Euphemium & Macedonium hoc honore privaverit, quia Romanæ Ecclesiæ non satis prompte obediverant, aut quia initia eorum sancto fini non responderant, ut Pagius ad annum Christi DXXI num. 15 loquitur; & nihilominus postmodum propter amorem concordiæ illos denuo diptychis inscribi permiserit? Quid si sanctus Pontifex prius sibi obedientiam præstari & illam nominum recitationem intermitti voluerit, donec gesta horum episcoporum accurate examinarentur? Quid si tandem publicam sanctitatis famam & certa Macedonii miracula ex Epiphanio audiverit? Quid si denique ex eodem Epiphanio intellexerit, ambos istos præsules in exsilio ultricem Dei manum agnovisse, & inobedientiam suam aliasque maculas lacrymis pœnitentiæ eluisse? Quid in his omnibus conjecturis a verisimilitudine alienum est? Numquid hoc modo auctoritas Hormisdæ cum sanctitate Macedonii conciliari posset?

[275] Forte quispiam opponet, gratis excogitatam esse a nobis hanc Euphemii & Macedonii pœnitentiam, [Ex ipsis adversarii dictis & argumentis eruimus,] de qua veteres auctores non meminerunt. At nemo id nobis serio objicere potest, si sequatur prudentem criticæ regulam, quam Tillemontius tomo 14 Monument. eccles. pag. 798 tradit his verbis: Historici tam frequenter omittunt res verissimas & aliquando maxime memorabiles, ut periculosum sit, ex eorum silentio certas conclusiones deducere. Cur igitur adversarius se toties huic periculo temere exponit? Cur tam intrepide asserit, Euphemium & Macedonium in sua opinione contra Romanos Pontifices usque ad mortem perstitisse, quia expressam eorum retractationem nusquam apud veteres legerat? Cur tam confidenter affirmat, Macedonium aliosque Sanctos extra communionem Ecclesiæ Romanæ obiisse (tantisper hic suppono, illos ab ea Ecclesia aliquando separatos fuisse) quia antiqui historici de ipsorum reconciliatione disertam mentionem non fecerunt?

[276] Jam ulterius demonstramus, pœnitentiam Euphemii & Macedonii non absque solida ratione a nobis excogitatam esse: [Euphemium & S. Macedonium pœnitentiam egisse,]nam illam eruimus ex ipsa assertione adversarii, qui affirmat, quod Macedonius gravius deliquerit, quam Euphemius. Unde legitime videor inferre, quod Macedonium magis delictorum suorum pœnitere debuerit, quam Euphemium, etsi veteres auctores de salutari utriusque pœnitentia altum siluerint: nullus enim Catholicus admittet, Macedonium, aut quemvis alium gravioris peccati reum sine debita pœnitentia ad salutem aut sanctitatem pervenisse. Cum itaque adversarius titulum confessoris Euphemio denegare non audeat, & Macedonii sanctitatem agnoscat, consequenter sinceram utriusque pœnitentiam debet agnoscere, etiamsi de illa antiqui scriptores tacuerint.

[277] [adversa utiliter tolerasse,] Neque hic aliquis dicat, hanc pœnitentiam ab antiquis historicis sufficienter exprimi, dum narrant exsilium aliaque adversa, quæ Euphemius & Macedonius pro Christo pertulerunt: nam hæc omnia nihil ipsis profuissent, si extra communionem Ecclesiæ Romanæ mortui essent, ut supra ex sanctis Patribus probavimus. Sic Nestorius similes pœnas tulit, quibus tamen scelera sua non expiavit, quia extra communionem Ecclesiæ eas ferebat. Sic etiam, teste S. Paciano, passus est aliquid Novatianus… non tamen coronatus, quia extra Ecclesiæ pacem, extra concordiam patiebatur. Præterea quomodo adversarius probabit, has ærumnas & injurias a Macedonio patienter exceptas & animo pœnitente toleratas fuisse, ut divinæ justitiæ pro præteritis delictis satisfaceret? Nobis edisserat, ubinam antiquitas talem S. Macedonii pœnitentiam memoriæ prodiderit. Quod si eam expressam non inveniat, sicut a nemine umquam inveniendam arbitror, nobiscum a posteriori secure concludat, Macedonium culpas suas vera pœnitentia expiasse, & exsilium aliasque miserias corde contrito & humiliato utiliter sustinuisse, quia sanctitatem illius Ecclesia veneratur.

[278] [& Ecclesiæ Romanæ unitos, aut unioni ejusdem restitutos fuisse.] Quinimo ipse Tillemontius tomo 16 Monument. eccles. pag. 806 nobis aliud suggerit argumentum, ex quo pœnitentiam S Macedonii & omnimodam illius cum Ecclesia Romana reconciliationem evidenter elicere videmur: illic enim ex Labbeana Conciliorum collectione tomo 4 col. 1428 ostendit, Hormisdam anno DXV legatis suis in Oriente mandasse, ut Macedonium exsulem ad suam sedem revocari curarent. An Tillemontius viris cordatis persuadere cupit, quod Papa Romanus sedi Constantinopolitanæ restitui voluerit episcopum, qui extra communionem Ecclesiæ Romanæ esset? An Hormisdas, quem adversarius adeo durum & propositi sui tenacem depingit, per legatos suos operam dedisset, ut sedi Constantinopolitanæ restitueretur antistes, qui eo tempore adhuc Ecclesiæ Romanæ parere nolebat? Nobis sane nullo modo istud fit verosimile, & Tillemontius paucos lectores inveniet adeo credulos, ut huic paradoxo assentiantur. Desinat ergo lectoribus suis identidem obtrudere, quod Macedonius aliique Sancti extra communionem Ecclesiæ Romanæ obierint. Etiam proprio argumento convictus discat, non semper a communione Ecclesiæ Romanæ separari illos, quorum nomina e diptychis delentur. Quare ex hactenus dictis concludo, nomen Macedonii varias ob causas in illis tabulis omitti potuisse, illæsa illius sanctitate, quam tunc fortasse sanctus Papa Hormisdas adhuc ignorabat.

[279] [Ostenditur ex verbis S. Augustini,] Hæc conclusio nostra confirmari potest ex S. Augustini epistola 78 alias 137, cui monachi Benedictini in novissima editione tomo 2 col. 137 & 138 hanc materiæ synopsim præfixerunt: Quidam e monasterio Augustini, Spes nomine, accusatus a Bonifacio presbytero, crimenin Bonifacium ipsum transtulit. Cum res evidentibus argumentis cognosci ab Augustino non posset, jussus est uterque adire sepulcrum S. Felicis Nolani, ut miraculo transigeretur judicium. Id clam fieri curarat Augustinus: verum quoniam res eruperat in notitiam hominum, permittit interea, ut Bonifacii nomen inter presbyteros non recitetur. Sed nos ex attenta totius epistolæ lectione comperire non potuimus, an S. Augustinus nomen Bonifacii re ipsa in catalogo presbyterorum supprimi jusserit. Quidquid sit de certa hujus facti veritate, saltem sanctus Antistes clero & populo Hipponensi, quem forte publica nominis illius recitatio offendebat, tomo proxime citato col. 139 sic scribit: Et nunc si vobis placet, ut nomen ejus non recitetur, ne iis, qui ad ecclesiam accedere nolunt, sicut ait Apostolus, demus occasionem quærentibus occasionem, non erit nostrum hoc factum, sed eorum, quorum causa fuerit factum: quid enim obest homini, quod ex illa tabula non vult eum recitari humana ignorantia, si de libro vivorum non eum delet iniqua conscientia?

[280] Obiter observo, Jansenianos & Quesnellianos his postremis S. Augustini verbis ad pertinaciam suam colorandam abuti; [quibus Janseniani sæpius abutuntur] sed malunt eam clausulam allegare ex Jure Canonico, ubi in Decreto Gratiani causa XI, quæst. 3 can. 50 a reliquo textu avulsa legitur, & repetere non cessant: Quid obest homini, quod ex illa tabula non vult eum recitari humana ignorantia, si de libro vivorum non eum delet iniqua conscientia? Nempe hoc modo se ipsos contra quaslibet Apostolicæ Sedis censuras præmuniunt, & cæcos suos sectatores adversus spiritualia Ecclesiæ arma adeo intrepidos reddunt, ut pertinaciter immoriantur justissimis excommunicationibus, quas summus Pontifex & alii præsules legitime ipsis infligunt. Sæpe etiam alibi fraudulenter truncatis sanctorum Patrum textibus incautos decipiunt, & exemplis toto cælo diversis hæresim suam tueri nituntur. Sic in præsenti casu quid causa Bonifacii commune aut simile habet cum causa istorum novatorum, qui hæresim ab Apostolica Sede solenniter damnatam pervicaciter propugnant, & propterea validis excommunicationis vinculis constringuntur? Præterea qualis est comparatio, quæ inter Ecclesiam Romanam vel summum Pontificem, & privatum particularis ecclesiæ antistitem hic ab illis instituitur? Nolo pluribus de ea re disputare, quia hanc crassam eorum fallaciam facile quivis perspiciet, qui leviter utramque materiam inter se conferre voluerit.

[281] Ceterum ex hac S. Augustini sententia liquet, [erasionem nominum e diptychis ab excommunicatione differre.] nomen alicujus ob justas rationes e sacris tabulis expungi posse, etsi ille propterea e libro vivorum non deleatur, aut a communione Ecclesiæ non separetur. Sic Bonifacius iste omni culpa vacare poterat, quamvis sanctus Antistes Hipponensis nomen illius propter pusillorum scandalum in catalogo presbyterorum recitari vetuisset, ut ex supra dictis abunde intelligitur. At idem sanctus Doctor non ita judicat de hæreticis vel schismaticis, etiamsi extra communionem Ecclesiæ laudabiliter vivere videantur: nam in novissima Operum suorum editione tomo 3 part. 2 col. 289 tract. 13 in Joannem num. 15 de illis sic loquitur: Evidenter ergo, fratres mei, nihil prodest istis servare virginitatem, habere continentiam, eleemosynas dare: omnia illa, quæ laudantur in Ecclesia, nihil illis prosunt, quia conscindunt unitatem, id est tunicam illam caritatis. Cum itaque S. Augustinus hic & alibi sæpe doceat, e libro vitæ æternæ deleri nomina eorum, qui extra communionem Ecclesiæ moriuntur, & in supra memorata sententia asserat, nomen Bonifacii in libro vitæ seu salutis æternæ manere potuisse, ex his textibus inter se comparatis patet, sublationem e diptychis ab excommunicatione multum differre. Videtur tamen adversarius hæc duo voluisse confundere, dum variis locis innuit, Euphemium & Macedonium, aliosque sanctos episcopos extra communionem Ecclesiæ Romanæ obiisse, quia Hormisdas Papa nomina eorum e diptychis expunxit vel expungere voluit. Hæc dicta sunto ad discutiendum Tillemontii effatum, de quo judicium Sedi Apostolicæ relinquimus.

[282] [Denique contra opinionem Baronii contendimus,] Nunc superest, ut juxta superius promissa, Euphemium & Macedonium vindicemus ab obstinati schismatis crimine, quod Baronius in Annalibus ad annum Christi DXVIII num. 31 sic illis impingit: Reddita sunt nomina Euphemii & Macedonii Constantinopolitanorum antistitum propter fidem exulum, pariterque in sacra diptycha revocata; quos constat in schismate tanta passos, neque fuisse receptos in communionem ab Apostolica Sede ob retentum ab ipsis pertinaciter nimis nomen Acacii schismatici & hæreticorum communione polluti. Hi, inquam, infructuosi palmites Apostolica prius fuerunt præcidendi falce, ut culta vinea dignos fructus afferret. Non tam confidenter hæc pronuntiasset, si scivisset, S. Macedonium celebrari in variis Græcorum Menologiis, quæ ad diem XXV Aprilis in Actis illius noster Henschenius assignavit. Sed eminentissimus vir satis indicat, ea sibi ignota fuisse, dum ad annum Christi DXV num. 50 ita de Macedonio scribit: Nec quidem apud Græcos coli memoriam ejus, sicut aliorum Sanctorum, Menologia, quæ vidimus, vestigium ullum reddunt. At plura Menologia, quæ ille non viderat, cultum S. Macedonii diserte testantur.

[283] [Euphemium & Macedonium ante mortem resipuisse,] Quod si eminentissimus scriptor sanctitatem Macedonii cognovisset, & nihilominus judicasset, dissensionem illam inter præsules Orientales & Romanos Pontifices schismaticam fuisse, haud dubie dixisset, S. Macedonium ante mortem resipuisse, & schismatis maculam salutari pœnitentia abstersisse. Quamvis autem hæc pœnitentia apud antiquos auctores clare non exprimeretur; tamen illam non sine solida ratione asserere potuisset: nam præter alias conjecturas, quibus ea assertio verisimilis redderetur, tantummodo afferre debuisset peremptorium argumentum, quod nos supra in Tillemontium intorsimus, quando ex ipsomet juxta antiqua monumenta vidimus. Hormisdam Papam anno DXV per legatos suos operam dedisse, ut Macedonius exsul ad sedem Constantinopolitanam revocaretur. Quis autem credat, quod Romanus Pontifex episcopum sibi rebellem & in schismate adhuc pertinacem sedi suæ restitui voluerit? Recte igitur infertur ex hoc solo argumento, cujus etiam infra meminisse juverit, Macedonium saltem in schismate non perseverasse, tametsi gratis concederemus, eum aliquando schismaticum fuisse.

[284] [aut eorum dissensionem ad schisma non pervenisse,] Hæc hactenus in hypothesi Baroniana disputavimus: probabilius enim cum aliis auctoribus opinamur, controversiam illam de nomine Acacii eradendo, ad verum schisma non pervenisse, quamvis in ea re nimiam Euphemii & Macedonii tergiversationem non eximamus ab omni culpa, quæ tamen ob bonam eorum fidem ac rectam intentionem multum minui, aut fortasse omnino excusari posset. Unde inter Orientalem ecclesiam& Occidentalem, inquit Natalis Alexander loco mox citando, Euphemii & Macedonii episcoporum tempore, & sub Gelasii, Anastasii, Symmachi & Hormisdæ pontificatu, suspensa potius, quam abrupta penitus erat communio. Inter alia, quibus hanc conclusionem suam probat, allegare potuisset testimonium S. Aviti Viennensis, qui in editione Sirmondi nostri pag. 20, epist. 3 de hoc ipso dissidio ita obscure scribit: Tracta est interim, non per manifesta sed subita, nec tam SEPARATIONE, quam simultate, dissensio.

[285] Porro cum Natalis Alexander in Historia sua ecclesiastica sec. V part. 2 dissert. 20 operose ostenderit, [quod dilemma ex responso,] Euphemium & Macedonium nec hæreticos nec schismaticos fuisse, & Pagius in Critica ad annum Christi DXIX a num. 3 huic opinioni subscripserit, nolumus hic contra Baronium instituere longiorem disputationem, quæ apud memoratos scriptores legi potest. Verumtamen omnibus ipsorum argumentis (supradicta S. Hormisdæ Pontificis cura de Macedonio exsule ad sedem suam revocando idem evincit) addimus unicum ratiocinium, quod ex epistola Gelasii I Papæ deducimus. In ea sanctus Pontifex episcopis Dardaniæ & Illyrici post alia significat, Acacium in excommunicatione mortuum esse, adeoque non amplius posse absolvi, quod apud Labbeum tomo 4 conciliorum Col. sic probat: Absolutionem, quam superstes nec quæsivit omnino, nec meruit, mortuus jam non potest impetrare; siquidem ipsis Apostolis Christi voce delegatum est: Quæ ligaveritis super terram, et quæ solveritis super terram. Ceterum jam de eo, qui in divino est judicio constitutus, nobis fas non est aliud decernere præter id, in quo eum dies supremus invenit.

[286] Cum Gelasius hic & alibi sæpe affirmet, Acacium absolvi & in diptychis relinqui non posse, [seu litteris Gelasii I Papæ,] quia extra communionem Ecclesiæ usque ad mortem pertinaciter perseveraverat, quomodo S. Hormisdas permittere potuit, ut nomina Euphemii & Macedonii post obitum eorum diptychis restituerentur, si illi in schismate mortui fuissent, ut eminentissimus Baronius contendit? Qua fronte Orientales, qui jam tandem nomen Acacii ob schismaticam pertinaciam e sacris tabulis expunxerant, ausi fuissent iteratis precibus & argumentis Pontificem Romanum urgere, ut nomina Euphemii & Macedonii in iisdem tabulis recitarentur, si illi etiam schismatici obiissent? Nonne Hormisdas exemplo Gelasii dicere debuisset, quod jam de iis, qui in divino erant judicio constituti, sibi fas non esset aliud decernere præter id, in quo eos dies supremus invenerat?

[287] Nihil tamen simile illis respondit; sed vices suas in Oriente commisit Epiphanio Constantinopolitano, [& gestis S. Hormisdæ Pontificis probatur.] ut negotium istud pro sua prudentia dirigeret, & judicium suum de hac re ad notitiam Papæ Romani referret. Cum vero Epiphanius episcopos Orientales ad communionem Sedis Apostolicæ admiserit, licet nomina Euphemii & Macedonii in diptychis recitarent, recte colligere videmur, illam nominum recitationem ab Hormisda implicite probatam fuisse, sicut supra diximus, & Pagius in Critica ad annum Christi DXXI num. 15 & 16 ex ipsis Hormisdæ verbis ostendit. Certe Macedonii nomen in diptychis, quibus inscriptum fuerat, remansisse, & e quibus ablatum, restitutum fuisse, indicat sacer cultus, quem ei Græci ab immemorabili tempore exhibuerunt, ut illorum Menologia testantur. Nunc sane tempus est, ut Euphemio, qui huic longiori digressioni occasionem præbuit, successorem assignemus.

[Annotata]

* al. sibi

XXIV. S. MACEDONIUS II.

[S. Macedonius, qui anno 596 locum Euphemii exsulis occupaverat,] De sancto illo ecclesiæ Constantinopolitanæ Episcopo hic paucis agemus, tum quod præcipua ipsius gesta ad diem XXV Aprilis in Opere nostro collecta sint, tum quod in præcedente parergo varia de eo dixerimus. Cum igitur Euphemius in exsilium expulsus esset anno DXCVI, ut supra contra Baronium probabilius putamus, locum illius occupavit Macedonius, qui iniquum episcopatus sui exordium aliaque delicta plurimis adversis pro orthodoxa fide toleratis utiliter purgavit: nam inter alia imperator Anastasius innocentem Macedonium insimulavit fœdissimi criminis, ut Euagrius in editione Valesiana lib. 3 Hist. eccles. cap. 32 prodit his verbis: Cum Macedonius strenue admodum resisteret, seque fidem proditurum negaret, omni insidiarum genere eum appetiit Anastasius, ut episcopatum ei adimeret. Inducti sunt igitur in judicium pueri quidam calumniatores, qui tum se, tum Macedonium turpis flagitii falso accusarent. Verum ubi deprehensum est, Macedonio abscissa esse genitalia, ad alias artes conversi sunt. Similia narrat S. Theophanes, ut in Actis S. Macedonii tomo III Aprilis pag. 371 videri potest.

[289] [post varia adversa] Cum itaque calumniæ optato successu carerent, & impius Anastasius timeret, ne populus insontem suum præsulem vi defenderet (erat quippe cunctis charus Macedonius, teste Theophane pag. 133, tum ob vitæ munditiem, tum ob rectam & sinceram de fide sententiam) illum noctu in exsilium abduci jussit. Determinatum hujus expulsionis tempus, quod hic præcipue nobis indagandum est, Marcellinus Comes in Chronico indicat, quando in editione Sirmondiana pag. 51 sub Secundino & Felice consulibus, id est anno Christi DXI, sic scribit: Macedonius augustæ urbis episcopus, licet olim Anastasii imperatoris donis fallaciisque circumventus, pravorum testimoniis eidem accusatus, quoniam tomum sanctorum Patrum apud Chalcedonem, sancta dudum subscriptione roboratum, eidem principi dare distulit, ab eodem Euchaïta in exsilium deportatus est. Multum hic a vera Chronologia aberrat Victor Tununensis, dum in suo Chronico idem Macedonii exsilium sub Abieno & Pompeio consulibus hoc est anno Christi DI collocat.

[290] [ab Anastasio imperatore expellitur anno 511,] Chronologi recentiores in determinanda Macedoniani exsilii epocha Marcellinum Comi tem sequuntur, inter quos Pagius in Critica ad annum Christi DXI num. 6 ita scribit: Hoc ergo anno Macedonius in exsilium missus, & Timotheus in ejus locum subrogatus, ut etiam habet Marcellinus in Chronico ad consulatum Secundini & Felicis, quod & Baronius recte hoc anno narrat… Sedem inierat Macedonius anno CDXCVI; quare annos quindecim, ut habet Baronius, vel annos sexdecim utrimque incompletos, ut legitur in tabulis Theophanis, ecclesiam Constantinopolitanam rexit. Hanc opinionem etiam amplectitur Bandurus, qui tomo 2 Imperii Orientalis pag. 895 chronotaxim Macedonii sic explicat: Macedonius anno VI imperii Anastasii, Christi CDXCVI sedem Constantinopolitanam suscepit; pellitur vero in exsilium ab eodem Augusto, consulibus Secundino & Felice, anno Christi DXI, ut scribit Marcellinusin Chronico. Unde fallitur hic Nicephorus Callisti, dum ei annos sexdecim & menses septem attribuit: melius Theophanes in tabulis, qui ei annos sexdecim utrimque incompletos adscribit. Quod vero dicitur in Chronographia sancti Nicephori, Macedonium sex tantum annos ecclesiam Constantinopolitanam rexisse, id factum puto scribæ incuria, qui numerum denarium omisit.

[291] Sciendum est, hos sedecim administrati episcopatus annos ab illis auctoribus utrimque incompletos numerari, [postquam sedem CP. sedecim annis incompletis tenuisset.] quia eos acceperunt ex Theophane, apud quem in usu est æra Alexandrina, quæ vulgarem æram septem annis præcurrit, & a Kalendis Septembris inchoatur, ut Pagius in Prolegomenis ante tomum 1 Criticæ suæ contendit. Quidquid sit de hoc Theophanis computo, quem Papebrochius noster in Exegesi tomo III Martii præfixa examinavit, nos more jam cœpto sedecim illos annos incompletos ad vulgarem Christi æram reducemus. Cum igitur secundum supra dicta Euphemius anno CDXCVI circa finem Septembris e sede sua deturbatus fuerit, & ei Macedonius ineunte mense Octobri ejusdem anni succedere potuerit, sequitur, ab eo tempore usque ad Kalendas Octobris anni DXI integros quindecim annos effluxisse, & decimum sextum episcopatus annum inchoatum fuisse. Quare pro libito quindecim annos completos, aut sedecim incompletos usque ad exsilium S. Macedonii computa. Tempus mortis ejus colligi potest ex iis, quæ superius num. 248 & 249 de Euphemio diximus, cum quo dicitur occisus fuisse. Sed cum nec modus nec annus mortis ad seriem nostram continuandam spectet, ea operosius indaganda non duximus, & ad ejus successorem pergimus.

SECULUM VI.

XXV. TIMOTHEUS.

[Anno 511 statim S. Macedonio exsuli substituitur Timotheus,] Macedonio in exsilium pulso statim successit Timotheus, ut Theodorus Lector lib. 2 Historiæ ecclesiasticæ apud Valesium pag. 563 testatur his verbis: Imperator existimans, si Macedonius judicaretur, plebem illum tamquam insontem, defensuram esse, noctu violenter eum abduxit Chalcedonem, atque inde Euchaïta illum deduci jussit. Sequenti die episcopum designavit Timotheum quemdam presbyterum & vasorum custodem ecclesiæ Constantinopolitanæ, qui vulgo Litrobulbes & Colon vocabatur ob facta quædam his nominibus respondentia. Theophanes in Chronographia pag. 133 dicit, illum ob quasdam actiones his nominibus accommodatas Litrobulem & Celonem cognominatum fuisse. Non est opus, turpia illa Timothei cognomina hic explicare, de quibus interpres Theophanis pag. 584 sat fuse disputavit. Marcellinus in Chronico hanc Timothei successionem ad consulatum Secundini & Felicis sive ad annum Christi DXI refert, eamque circa meridiem (haud dubie sequentis diei post exsilium Macedonii, ut Theophanes etiam asserit) contigisse narrat hoc modo: Locum Macedonii Timotheus meridiano tempore ab Anastasio Cæsare episcopus ordinatus invasit.

[293] Libellus Synodicus apud Labbeum tomo 4 Concil. Col. indicat causam, ob quam sacrilegus imperator Timotheum præ aliis elegerit, & post narratum Macedonii exsilium hæc subjungit: Hæreticum autem Timotheum, [adversarius synodi Chalcedonensis,] qui Colon & Litrobulus cognominabatur, ecclesiæ reddidit, tamquam ejusdem secum sententiæ, & consiliis suis obtemperantem. Quam cumulate impius iste episcopus exspectationi imperatoris satisfecerit, abunde patet ex eodem Libello synodico, qui ibidem de Timotheo hæc addit: Is, impiissima congregata synodo, contra sanctam Chalcedonensem synodum calcitravit. Præterea sceleratus ille adulator ubique animum S. Macedonio insensum ostendebat, ut odium imperatoris contra eumdem approbaret. Id satis apparet ex iis, quæ Theodorus Lector loco proxime citato sic narrat: Porro hic Timotheus, in quamcumque ecclesiam ingressus fuerat, numquam illic Missarum solemnia inchoavit, nisi prius Macedonii imagines illinc detractæ fuissent. Leguntur ibidem alia, quibus odium suum contra S. Macedonium prodebat.

[294] [seu potius homo variæ aut nullius religionis,] Quomodo impius ille antistes variam, aut potius nullam, pro tempore & loco religionem haberet, satis liquet ex quadam illius actione, quam supra laudatus Theodorus, auctor subæqualis, in editione Valesiana lib. 2 Hist. eccles. pag. 563 & sequente sic exponit: Cum præfectus monasterii Studitarum mortuus esset, Timotheus episcopus perrexit ad monasterium, ut præfectum illic ordinaret. Sed is, qui ordinandus erat, dixit Timotheo, se ordinationem suscipere non posse ab eo, qui Chalcedonensem synodum anathemate damnaret. Tunc Timotheus dixit ei: Anathema sit omnibus, qui aversantur aut qui anathematizant synodum Chalcedonensem. Hoc modo is, qui ordinandus erat, ordinationem Timothei suscepit. Joannes autem archidiaconus, cum esset Manichæus, conviciatus ob id Timotheo, currens ad palatium, ea, quæ Timotheus dixerat, imperatori renuntiavit: qui mox Timotheum ad se accersitum gravi ignominia affecit. At ille id a se dictum negavit, his verbis usus: Anathema omnibus, qui Chalcedonensem synodum suscipiunt. Sic Proteus iste hæresim suam & orthodoxam fidem curabat scilicet, dum utramque commodis suis aptabat! Theophanes in Chronographia pag. 133 & sequentibus plura impietatis ejus exempla commemorat, quæ hic non vacat referre. Solum itaque superest, ut agamus de tempore, quo perfidam animam efflavit.

[295] [qui verosimilius anno 518 obiit,] Victor Tununensis in editione Schotti nostri tomo 4 Hisp. illust. pag. 136 mortem Timothei sub Agapito V. C. consule, id est anno Christi DXVII sic collocat: Timotheus Constantinopolitanus episcopus, obtrectator synodi Chalcedonensis quinta die mensis Aprilis occubuit, & Joanni Cappadoci syncello proprio atque presbytero episcopatum tradidit. Sed Victor hic iterum hallucinatus est, ut alias non raro solet, & uno anno rectam chronologiam prævertit: nam Theophanes in Chronographia pag. 140 de Timothei morte & successoris ejus ordinatione sic loquitur: Timotheo vero Constantinopolitano episcopo fatis functo, Joannem Cappadocem, presbyterum & syncellum, Constantinopolitanum instituerunt episcopum. Hic ordinatus tertio Paschatis die apostolicum induit amictum.

[296] [ut ex initio successoris,] Ex his duobus textibus inter se collatis sic argumentor: Si Timotheus anno DXVII Christi quinta die mensis Aprilis occubuit, non potuit eodem anno Joannes Cappadox tertio Paschatis die ordinari, & in defuncti Timothei locum succedere, ut Theophanes diserte affirmat: nam anno Christi DXVII Pascha in diem XXVI Martii incidit. Si itaque tertio Paschatis die anni DXVII Joannes Cappadox ordinatus fuisset, debuisset die XXVIII Martii ordinari, & consequenter viventi Timotheo succedere, cum is juxta Victorem Tununensem quinta die mensis Aprilis dumtaxat obierit. Nec facile dici potest, quod anno DXVII Timotheus quinta die mensis Aprilis occubuerit, & Joannes Cappadox tertio Paschatis die anni sequentis in locum ipsius substitutus fuerit, cum nullo modo sit verosimile, sedem Constantinopolitanam tunc integro anno vacasse. Probabilius ergo obitum Timothei & ordinationem Joannis Cappadocis referimus ad annum Christi DXVIII, quo Pascha die XV Aprilis celebratum est.

[297] Hic mortis annus etiam confirmatur ex spatio temporis, [ac tempore episcopatus illius probatur.] quo Timotheus sedem Constantinopolitanam tenuit: plerique enim catalogi apud Bandurum circa durationem episcopatus conveniunt, & Timotheo sex annos ac totidem menses adscribunt. Quare non capio, ubinam Tillemontius in Chronico Nicephori sex annos & octo menses invenerit, ut tomo 16 Monument. eccles. pag. 691 affirmat: nam Nicephorus patriarcha, quem hic ab ipso indicari puto, in omnibus editionibus, quas vidi, numero rotundo gubernationi Timothei tribuit sex annos, omissis mensibus, quos omnes alii catalogi expresserunt. Neque id potuit intelligere de Nicephoro Callisto, qui apud Bandurum tomo 1 Imperii Orientalis lib. 8 Antiq. Constantinop. pag. 193 sic clare scribit: Τιμόθεος πρεσβύτερος Κωνσταντινουπόλεως σκευοφύλαξ ἔτη ς᾽, ἥμισυ. Hoc est: Timotheus presbyter Constantinopolitanus, vasorum custos annis VI cum dimidio. Præterea hi sex anni & sex menses cum morte Timothei & ordinatione Joannis Cappadocis optime concordant: siquidem Timotheus, expulso in exsilium Macedonio, invasit episcopatum Constantinopolitanum anno DXI sub initium mensis Octobris, ut supra statuimus. Si igitur computare volueris tempus ab ineunte Octobri anni DXI usque ad diem quintam Aprilis anni DXVIII, quo Timotheus obiit, comperies, interea sex annos & sex menses elapsos esse. Computus ille plane congruit cum tertio Paschatis die ejusdem anni DXVIII, quo post mortem Timothei ordinatus est

XXVI. JOANNES II, cognomento Cappadox.

[Mense Aprili anni 518 Timotheo successit Joannes Cappadox,] Theophanes in Chronographia pag. 140 de morte Timothei & ordinatione hujus Joannis sic scribit: Timotheo vero Constantinopolitano episcopo fatis functo, Joannem Cappadocem presbyterum & syncellum Constantinopolitanum instituerunt episcopum. Hic ordinatus tertio Paschatis die apostolicum induit amictum. Tertia autem Paschatis dies anno DXVIII in diem XVII mensis Aprilis incidit. Itaque ad hunc annum reducendus est eminentissimus Baronius, dum in Annalibus ecclesiasticis anno DXVII num. 61 de Joanne hæc habet: Equidem sequenti anno sedisse Timothei successorem, epistolæ ultro citroque datæ significant. Qui autem in locum ejus subrogatus est Joannes Cappadox, populi conatu potius, quam voluntate Anastasii imperatoris electus creditur, orthodoxæ fidei cultor; cui tamen, quamdiu idem Anastasius supervixit, nec licuit respirare: eo autem paucos post menses defuncto, quam strenue pro Catholica unitate atque concordia laborarit, quæ suo loco dicentur, palam facient.

[299] [qui ob orthodoxiam suam laudatur,] Post mortem Anastasii imperatoris, quæ juxta exactiores chronologos anno DXVIII die IX Julii contigit, statim serio agi cœpit de unione ecclesiæ Orientalis cum Occidentali, ut pater ex litteris Justini imperatoris, Hormisdæ Pontificis Romani, & Joannis præsulis Constantinopolitani, quæ in Labbeana Conciliorum collectione tomo 4 a Col. leguntur. Quantum vero Joannes ad hanc concordiam stabiliendam allaboraverit, colligitur ex epistola Hormisdæ, in qua Pontifex tomo 4 Labbeanæ collectionis Col. post alia sic ipsum laudat: Talem fraternitatem tuam divina providentia ecclesiæ suæ præsulem dedit, quem non esset ambiguum cum Sede nostra id est Apostolica certam mansuramque fidei subiturum esse concordiam: etenim libello a nobis fidei libenter accepto, cum redintegrationis in Christo fueris avidus, numquam in prædestinatione divina fuisse a nobis cognosceris alienus. Itaque, dilectissime frater, Dei nostri sponte currentibus instate beneficiis, sparsi olim gregis plenius membra colligite, & custodite collecta. Avitus episcopus Viennensis in Sirmondiana Operum suorum editione epist. 7 pag. 48 & sequente hanc unionem eidem præsuli Constantinopolitano gratulatus est. Legi etiam apud Labbeum tomo 4 Conciliorum Col. & 1487 meretur libellus, quem idem Joannes ad Hormisdam misit.

[300] [& forte in Menæis Græcorum pro Sancto celebratur,] Quæri hic posset, utrum Joannes ille inter Sanctos sit numerandus, quia Menæa Græcorum plures hujus nominis antistites Constantinopolitanos celebrant: nam præter alios, qui cognominibus suis satis distinguuntur, die XVIII Augusti Joannes quidam cum Georgio ita annuntiatur: Τῶν ἐν Ἁγίοις πατρῶν ἡμῶν πατριαρχῶν Κωνσταντινουπόλεως Ἰωάννου καὶ Γεωργίου. Sanctorum patrum nostrorum patriarcharum Constantinopolitanorum Joannis & Georgii. Ibidem post versiculos duos de Georgio, sequuntur hi alii de Joanne:

Σκυθρωπὰ τα πρόσωπα τῆς ἐκκλησίας
Στέρησιν οὐ φέροντα τὴν Ἰωάννου.

Ecclesia dolet morte Joannis, sui
Privationem non ferens antistitis.

Nihil hic occurrit, ex quo colligam, de Joanne Cappadoce illic agi. Nihilominus Raderus noster in Mss. observationibus ad Menæ hac die sic notat: Joannes iste gente Cappadox, Anastasio & Justino imperatoribus, præfuit ecclesiæ Constantinopolitanæ semper orthodoxus & Catholicus, qui ecclesiam Orientalem Occidentali & Romanæ atque Apostolicæ per fidem & synodum reconciliavit.

[301] [ut Raderus noster existimat.] In iisdem Menæis die XXV Augusti post alios præsules Constantinopolitanos celebratur memoria Ἰωάννου ἀπχιεπισκόπου Κωνσταντινουπόλεως: Joannis archiepiscopi Constantinopolitani. Raderus ad hunc Menæorum textum in laudatis Mss. observationibus scribit sequentia: Admodum multi fuere hoc Joannis nomine insigniti patriarchæ Constantinopolitani: alii orthodoxi; alii cacodoxi, ut est apud Democharem. Ex hæreticis ad hoc album Sanctorum nemo respirat. De Joanne Chrysostomo supra III & XXVII Januarii & XIV Septembris: de jejunatore II Septembris; de Cappadoce XVIII Augusti. Omitto reliquos. Hic præter nomen nihil adjicitur, ex quo intelligamus, quis fuerit. Doceri cupio, quam ob causam Raderus noster Joannem Cappadocem potius ad diem XVIII Augusti, quam ad XXV ejusdem mensis retulerit, cum neutro die quidquam deprehenderim, quod festivitatem Joannis Cappadocis certo significet.

[302] Attamen propterea non nego, illum alterutro hoc die indicari, aut alibi in Menæis referri: nam sanctitati ipsius nihil obstare video, [Vir ille a S. Sophronio laudatus] cum præter laudes, quibus Romanus Pontifex & Avitus Viennensis eum ornarunt, a sancto Sophronio Hierosolymitano acceperit illustre elogium, quod in Bibliotheca Photii cod. 231 col. 889 sic legitur: Ἰωάννης Κωνσταντινουπόλεως, ἐκ Καππαδοκίας ἕλκων τὸ γένος καὶ τὸ ἐπώνυμον, ἀνὴρ ἀπετῆς οἰκητήριον. Id est ad verbum: Joannes Constantinopolitanus, ex Cappadocia trahens genus & cognomen, vir virtutis domicilium. Hoc elogium, quod aliqui perperam Joanni Jejunatori tribuunt, infra Joanni Cappadoci vindicabimus. Quare tuto videmur illum posse Operi nostro postmodum inserere, si certa dies festivitatis inveniatur. Nunc paucis indagandum est, quamdiu Joannes ille ecclesiam Constantinopolitanam gubernaverit.

[303] In Annalibus ecclesiasticis Baronii ad annum Christi DXX num. 7 ei tres anni gubernationis tribuuntur. [post brevem episcopatum] Sed tantum temporis intervallum effluxisse non potuit inter tertium Paschatis diem anni DXVIII, quo eum ad sedem Constantinopolitanam evectum fuisse ostendimus, & annum DXX, quo juxta ipsum Baronium vita functus est. Propius ad veram episcopatus durationem accedunt tabulæ Theophanis, aliique scriptores, qui duos annos numerant; at longius ab ea recedit Nicephorus patriarcha in Banduriana Imperii Orientalis editione tomo 1 pag. 189, ubi ἔτη δ᾽, μῆνας , id est annos IV, menses X sedisse dicitur. Sed haud dubie hoc loco mendum librarii irrepsit, cum in eadem Nicephori patriarchæ Chronographia compendiaria, quam R. P. Goarus edidit, & in duabus antiquis editionibus dumtaxat annus unus & decem menses notati legantur.

[304] Eumdem Bandurianæ editionis errorem corrigunt alii patriarcharum Constantinopolitanorum catalogi apud Bandurum relati, [anno 520 ex hac vita migravit.] in quibus annus unus & decem menses Joanni Cappadoci adscribuntur. Atque hic est accuratus computus, si dies aliquot addideris, quos illi catalogorum concinnatores sæpe negligunt: nam ab anno DXVIII, die XVII Aprilis, quo Constantinopolitanæ ecclesiæ gubernacula suscepit Joannes Cappadox, unus annus cum decem mensibus & aliquot diebus elapsus est, usque ad annum DXX & diem XXV Februarii, quando Epiphanius Joanni defuncto successit, ut postea dicemus. Nunc occasione hujus Joannis seriem Patriarcharum nonnihil interrumpemus.

PARERGON V.
An Joannes Cappadox nomen patriarchæ œcumenici primus usurpaverit, & quomodo aliqui præsules Constantinopolitani eumdem titulum affectaverint.

[Titulum œcumenici quibusdam episcopis CP. affictum] Scio, jam antea nomen œcumenici seu universalis in conciliabulo secundo Ephesino datum fuisse impio Dioscoro, patriarchæ Alexandrino, ut apud Labbeum tomo 4 Conciliorum col. 270 videre licet. At hic quæritur, quis inter antistites Constantinopolitanos primus titulum œcumenici sibi arrogaverit. Pagius in Critica ad annum Christi DXX num. 5, Bandurus tomo 2 Imperii Orientalis pag. 895, & nonnulli alii scriptores de hac arrogantia Joannem Cappadocem accusant. Hæc eorum accusatio haud dubie nititur inscriptionibus epistolarum, quas clerici Antiocheni & episcopi Syriæ secundæ ad hunc Joannem miserunt, & quas Labbeus tom. 5 Conciliorum col. 158 & 211 recitat. Idem inferri potest ex acclamationibus populi Constantinopolitani, quæ in concilio Constantinopolitano sub Menna apud Labbeum eodem tomo 5 a col. 177 referuntur, ubi Joannes ille sæpius patriarcha œcumenicus appellatur.

[306] [posteriores Græci veteribus instrumentis fraudulenter inseruerunt,] Sed Baronius in Annalibus ad annum Christi DXVIII num. 14 existimat, quod posteriores Græci hunc titulum Actis illis postmodum fraudulenter addiderint. Admonendum putamus lectorem, inquit loco citato Eminentissimus scriptor, ut inter læta hæc, posterorum Græcorum caveat imposturam: cum enim ipsa Acta vera omnino atque legitima sint, haud tamen dubium putamus, ipsa quidem in eo esse falsata, dum quoties nominatus reperitur ipse Joannes Constantinopolitanæ ecclesiæ episcopus, toties fere additus est titulus patriarchæ œcumenici. Haud enim recepisset Romana Ecclesia ejusmodi Acta, in quibus adeo frequens titulus ejusmodi legeretur, quo episcopus Constantinopolitanus, patriarcha œcumenicus diceretur. Etenim Pelagius Papa, sancti Gregorii prædecessor, in Joannem Constantinopolitanum antistitem, ejus nominis tertium, qui sibi hujuscemodi titulum usurpaverat, impugnator insurgens, cum ad universos episcopos scribit, inter alia plurima in detestationem novæ præsumptionis hæc habet: “State fortes, state securi; scripta, quæ universalis nominis falsitate condemnata sunt, nec dare umquam, nec accipere præsumatis”. Idemque superius tradit, nihil ejusmodi ab ejus Joannis prædecessoribus Constantinopolitanis episcopis aliquando tentatum fuisse, in quam sententiam sanctus etiam Gregorius Papa ad eumdem epistolam dedit.

[307] [ut probabilius opinamur cum Baronio] Cum igitur adeo graves exstent testificationes Romanorum Pontificum de ejusdem tituli detestatione atque abrogatione, quonam pacto inter publica Acta concilii illa reperiuntur esse descripta, atque recepta Acta, in quibus idem damnatus rejectusque titulus toties legitur repetitus? Præterea si in eadem synodo idem sæpe titulus lectus, nec rejectus ab aliquo fuit, cur hæc non citata fuerunt contra eosdem Romanos Pontifices Pelagium atque Gregorium? Eadem Baronii argumentatio militat contra inscriptionem, quæ in codice Justiniani imperatoris lib. 1 tit. 1 leg. 7 sic ponitur: Idem imperator (videlicet Justinianus) Epiphanio sanctissimo ac beatissimo archiepiscopo regiæ hujus urbis, & œcumenico patriarchæ. Si enim posteriores Græci publica concilii Acta titulo patriarchæ œcumenici interpolare ausi sint, quid ni Græci legum collectores in codice Justinianeo idem fecerint? Attamen hoc unico fundamento niti suspicor Pagium, quando in Critica superius citata ad annum Christi DXX num. 5 de hoc Joanne Cappadoce sic pronuntiat: Joannes episcopus patriarchæ OECUMENICI nomen primus ausus est usurpare, quod Justinianus, qui eum amabat, legibus suis postea inscripsit.

[308] Thomassinus in Veteri & nova Ecclesiæ disciplina part. 1 lib. 1 cap. 11 num. 5 asserit, [contra Thomassinum, aliosque,] a Pontificibus Romanis vanum œcumenici titulum in Joanne Cappadoce & Mena toleratum aut potius dissimulatum fuisse. Prudenter ergo neglecta a Pontificibus vocis novitas est, inquit, & facile concessum episcopis Constantinopolitanis, ut quo tempore Joannis patriarchæ antecessores plurimi condemnabantur; & ipse, cui Menas successit, deponeretur Anthimus, eo sedis suæ dejectionem & contumeliam inani saltem nominis grandioris. specie solarentur. At nobis præplacet ratiocinium Baronii, ex quo sequitur, hunc œcumenici seu universalis titulum a posterioribus Græcis hic utrobique intrusum fuisse. Ne autem temere Græcos accusare videamur de addito nomine, quod tantopere ambiebant, similem eorum fraudem evidenti exemplo demonstramus.

[309] In Labbeana Conciliorum collectione tomo 7 col. 700 legitur epistola Hadriani I Papæ, [& demonstramus ex simili impostoris fraude,] cui præfixa est hæc inscriptio: Dilecto fratri Tarasio GENERALI patriarchæ, Hadrianus servus servorum Dei salutem. Verum editor ad vocem generali ibidem in margine sic recte notavit: Hoc videtur Græculus quispiam apposuisse. Certe Græcus ille impostor nobis persuadere voluit, Pontificem Romanum episcopo Constantinopolitano titulum œcumenici seu generalis patriarchæ dedisse. Sed nimis aperta & crassa est ejus fraus, cum ipsemet Hadrianus Pontifex apud Labbeum eodem tomo 7 col. 117 Constantino & Irenæ Augustis scribat sequentia: Valde mirati sumus, quod in vestris imperialibus jussis pro patriarcha regiæ urbis, scilicet Tarasio, directis, UNIVERSALEM ibidem eum reperimus exaratum: sed utrum per imperitiam, aut schisma, vel hæresim iniquorum scriptum est, ignoramus; sed deinceps suademus vestræ clementissimæ imperialique potentiæ, ut minime in suarum exarationum serie UNIVERSALIS describatur, quia contra sanctorum canonum instituta, seu sanctorum patrum traditionum decreta esse videtur.

[310] In secundo enim ordine, si non per sanctæ nostræ Catholicæ & Apostolicæ Ecclesiæ auctoritatem (sicut in omnibus patet) numquam valuit nomen habere; [quæ manifeste detegitur.] quod nimirum si universalis super prælatam sibi sanctam Romanam ecclesiam, quæ est caput omnium Dei ecclesiarum, describatur, tamquam sanctarum synodorum rebellem atque hæreticum manifestare se certum est: quia si universalis est, etiam Ecclesiæ nostræ Sedis primatum habere dignoscitur, quod ridiculum omnibus fidelibus Christianis apparet, quia in toto orbe terrarum ab ipso Redemptore mundi beato Petro apostolo principatus ac potestas data est, & per eumdem Apostolum, cujus vel immeriti vices gerimus, sancta Catholica & Apostolica Romana Ecclesia usque hactenus & in ævum tenet principatum, ac potestatis auctoritatem: quatenus (quod non credimus) si quispiam eum universalem nuncupaverit, vel assensum tribuerit, sciat se orthodoxæ fidei esse alienum, & nostræ sanctæ Catholicæ & Apostolicæ Ecclesiæ rebellem. Ex his vides malam fidem stupidi interpolatoris, qui nobis persuadere voluisset, ipsum Hadrianum Pontificem Tarasio Constantinopolitano titulum œcumenici vel generalis patriarchæ concessisse.

[311] Nos igitur cum Baronio probabilius arbitramur, similem titulum a posterioribus Græcis dolose insertum esse illis monumentis, [Inter episcopos CP. Joannes cognomento Jejunator] quæ præcedunt tempora Joannis Jejunatoris, de quo S. Leo IX Papa apud Labbeum tomo 9 Conciliorum col. 954 præter alia sic pronuntiat: Hic nimiæ vanitatis novum nomen PRIMUS sibi usurpavit, ubi se a cunctis œcumenicum patriarcham, id est universalem & dici & scribi debere decrevit. Sanctus Gregorius Magnus, Pontifex Romanus, acriter reprehendit hunc Joannem Jejunatorem, qui primus superbum nomen istud assumpsit, ac pertinaciter retinuit, ut infra dicemus. Porro per decursum ostendemus, quanto studio nonnulli præsules Constantinopolitani sibi vindicaverint titulum œcumenici, ubi prius variam hujus vocis significationem exposuerimus, ut deinceps dicenda clarius intelligantur.

[312] [primus usurpare ausus est titulum œcumenici,] Horatius Justinianus, bibliothecæ Vaticanæ custos, in notis ad concilium Florentinum part. 2 collat. 22 pag. 325 de illa voce sic disserit: Hunc titulum œcumenici, id est universalis sanctus Gregorius Papa adversus Joannem patriarcham, qui primus hunc sibi titulum temere assumpsit, ita est interpretatus, ut sibi ipsi etiam denegaverit: interpretatus est enim privative quoad omnes alios, ita ut qui se inscriberet œcumenicum, id est universalem, omnes alios patriarchas & episcopos censeret esse privatos, & se solum pastorem crederet habitabilis terræ. Deinde ex epistolis S. Gregorii Magni citat aliqua fragmenta, quibus hanc vocis significationem ab illo sancto Pontifice sic acceptam fuisse demonstrat. Eminentissimus Baronius tomo 8 Annalium ad annum Christi DXCV num. 31 & 32 ex verbis S. Gregorii similem explicationem eruit.

[313] [quæ vox varie intelligi potest,] Innocentius III Pontifex lib. 2 epist. 209 in editione Baluziana tomo 1 pag. 474 alteram ejusdem vocis expositionem suggerit, dum Joannem patriarcham Constantinopolitanum ita docet: Dicitur universalis Ecclesiæ, quæ de universis constat ecclesiis, quæ Græco vocabulo Catholica nominatur. Et secundum hanc acceptionem vocabuli ecclesia Romana non est universalis Ecclesia, sed pars universalis ecclesiæ, prima videlicet & præcipua, veluti caput in corpore: quoniam in ea plenitudo potestatis existit; ad ceteros autem pars aliqua plenitudinis derivatur. Et dicitur universalis Ecclesia illa una, quæ sub se continet ecclesias universas: & secundum hanc nominis rationem Romana tantum Ecclesia universalis nuncupatur, quoniam ipsa sola singularis privilegio dignitatis ceteris est prælata; sicut & Deus universalis dominus appellatur, non quasi jam divisus in species specialissimas, aut etiam subalternas, sed quoniam universa sub ejus dominio continentur. Hoc sensu Pontifices Romani ab ipsis Orientalibus appellati fuerunt œcumenici vel universæ orbis terræ patriarchæ, ut apud Thomassinum in Veteri & nova Ecclesiæ disciplina part. 1 lib. 1 cap. 11 num. 2 & 3 licet videre.

[314] [& quam Græci inepte interpretantur,] At fortasse nonnemo dicet, Græcos neutro hoc sensu titulum illum sibi vindicasse, ut Anastasius Bibliothecarius in præfatione synodi septimæ apud Labbeum tomo 7 Conciliorum col. 30 & 31 indicat his verbis: In eo sane, quo * frequenter universalem * in hac synodo Græci patriarcham suum inconvenienter appellant, Apostolatus vester (scribit ad Joannem VIII Romanum Pontificem) adulationi veniam det sæpe præ;latis suis non sine reprehensione placere studentium. Verum cum apud Constantinopolim positus frequenter Græcos super hoc vocabulo reprehenderem, & fastus vel arrogantiæ redarguerem, asserebant, quod non ideo œcumenicum, quem multi universalem interpretati sunt, dicerent patriarcham, quod universi orbis teneat præsulatum, sed quod cuidam parti præsit orbis, quæ a Christianis inhabitatur: nam quod Græci œcumenen vocant, a Latinis non solum orbis, a cujus universitate universalisappellatur, verum etiam habitatio vel locus habitabilis nuncupatur.

[315] Verum frivola ista Græcorum excusatio nobis non magis satisfacit, [ut Baronius recte existimavit.] quam Eminentissimo Baronio, qui ad annum Christi DCCLXXXVII num. 6 & sequenti, post relatum Anastasii Bibliothecarii textum sic respondet: Ita tunc Græci frigide admodum excusantes errorem atque absurde nimis: etenim hac ratione, qua œcumenicum dici posse suum ipsorum patriarcham professi sunt, quod etsi non orbi, loco tamen & habitationi ejusdem præesset, ceteri omnes episcopi œcumenici pariter dici possent, quod quilibet eorum habitabili orbis loco præsit. Ceterum si ex divinis Scripturis ejus nominis petatur interpretatio; quod apud Septuaginta, qui Græce Eloquia divina scripsere, οἰκουμένη sæpe habetur, Latini interpretes (ut est frequenter videre in Psalmis) orbem terræ sive orbem terrarum transtulere ex ejus vocis proprietate, quam Græci, secundum Græcos interpretes quotidie psallentes, ignorasse minime potuerunt, qui tam inepte redargutionem Anastasii eluserunt. Certe inepta est hæc Græcorum interpretatio, quam jure merito exploserunt Romani Pontifices, inter quos supra laudatus Hadrianus I loco proxime citato sic recte ratiocinatur: Si universalis est, etiam Ecclesiæ nostræ Sedis primatum habere dignoscitur, quod ridiculum omnibus fidelibus Christianis apparet. Nunc investigemus verosimilem tantæ ambitionis originem, quæ paulo altius repetenda est.

[316] Cum sedes imperii Byzantium seu Constantinopolim translata esset, [Ex prærogativis,] cœpit ecclesia illa paulatim caput efferre, ita ut Patres concilii Constantinopolitani I apud Labbeum tomo 2 col. 948 tertium canonem ita condiderint: Constantinopolitanus episcopus habeat priores honoris partes post Romanum episcopum, eo quod sit ipsa nova Roma. Deinde circa medium seculi V Anatolius episcopus Constantinopolitanus apud eumdem Labbeum tomo 4 col. 769 canonem vigesimum octavum synodo Chalcedonensi adjecit in hunc modum: Sanctorum patrum decreta ubique sequentes, & canonem, qui nuper lectus est, centum & quinquaginta Dei amantissimorum episcoporum agnoscentes, eadem quoque & nos decernimus ac statuimus de privilegiis * sanctissimæ ecclesiæ Constantinopolis novæ Romæ: etenim antiquæ Romæ throno, quod urbs illa imperaret, jure patres privilegia tribuerunt, & eadem consideratione moti centum quinquaginta Dei amantissimi episcopi sanctissimo novæ Romæ throno æqualia privilegia tribuerunt, recte judicantes, urbem, quæ & imperio & senatu honorata sit, & æqualibus cum antiquissima regina Roma privilegiis fruatur, etiam in rebus ecclesiasticis, non secus ac illam, extolli ac magnifieri, secundam post illam existentem.

[317] Quomodo Anatolius cum aliquot episcopis sibi faventibus illegitime hunc canonem concilio Chalcedonensi addiderit, [quas præsules CP. violenter sibi usurparunt,] patet ex Breviario Liberati diaconi, qui apud Labbeum tomo 5 Conciliorum col: 762 & sequente hanc rem ita exponit: Post discessum judicum & senatorum & legatorum Apostolicæ Sedis, regulæ constitutæ sunt ecclesiasticæ, & quædam privilegia deputata Constantinopolitanæ ecclesiæ, usurpante sibi hoc Anatolio ejusdem urbis episcopo, occasione accepta ex Dioscori damnatione. Quod alia die cognoscentes legati Papæ Leonis (quæ est ultima & duodecima dies concilii) petiverunt, ut rursus cum judicibus ad concilium convenirent: quibus requirentibus a concilio, quid pridie fuerit ordinatum, lectis gestis cognoverunt, quid Anatolius, consentiente concilio, egerat & obtinuerat. Quibus ejus præsumptioni contradicentibus, a judicibus & episcopis omnibus illa contradictio suscepta non est. Et licet Sedes Apostolica nunc usque contradicat, quod a synodo firmatum est, imperatoris patrocinio permanet quodammodo.

[318] [& quas S. Leo I Papa Romanus improbavit,] Sanctus Leo I Pontifex Romanus, intellecta hac arrogantia, in litteris ad Anatolium datis justam legatorum suorum resistentiam laudat, & post acrem istius ambitionis reprehensionem apud Labbeum tomo 4 col. 845 similes canones concilii Constantinopolitani & Chalcedonensis ita reprobat: Persuasioni enim tuæ in nullo penitus suffragatur quorumdam episcoporum ante sexaginta, ut jactas, annos facta subscriptio, numquamque a prædecessoribus tuis ad Apostolicæ Sedis transmissa notitiam, cui ab initio sui caducæ dudumque collapsæ sera nunc & inutilia subjicere fulcimenta voluisti, eliciendo a fratribus speciem consensionis, quam tibi in suam injuriam verecundia fatigata præberet. Tandem S. Leo Papa apud Anatolium, & imperatorem Marcianum paternis suis admonitionibus atque apostolica constantia tantum effecit, ut ambo decisioni sancti Pontificis se submiserint, sicut in Actis Anatolii tomo 1 Julii pag. 654 & sequente contra cavillationes Quesnelli ostensum est.

[319] [paulatim ambitio eorum crevit,] Scimus, successores Marciani imperatoris & Anatolii episcopi huic S. Leonis decreto non paruisse: etenim Justinianus imperator Novel. 131 cap. 2 postea sancivit, sanctissimum senioris Romæ Papam, primum esse omnium Sacerdotum; beatissimum autem archiepiscopum Constantinopoleos novæ Romæ secundum habere locum post sanctam Apostolicam senioris Romæ Sedem: aliis autem omnibus sedibus præponatur. Imo Græci antistites postmodum freti potentia suorum imperatorum canones, olim a Leone Papa rejectos, in conciliabulo Quini-sexto seu Trullano apud Labbeum tomo 6 Col. confirmare conati sunt his verbis: Renovantes, quæ a sanctis centum quinquaginta patribus in hac a Deo conservanda & regia urbe convenerunt, & sexcentorum triginta, qui Chalcedone convenere, constituta sunt, decernimus, ut thronus Constantinopolitanus æqualia privilegia cum antiquæ Romæ throno obtineat, & in ecclesiasticis, ut ille, rebus magni fiat, ut qui sit secundus post illum: post quem magnæ Alexandrinorum civitatis numeretur thronus; deinde Antiochiæ, & post eum Hierosolymitanæ civitatis. Hoc modo præsules Constantinopolitani non sine aliarum sedium patriarchalium injuria secundum dignitatis locum invaserunt.

[320] [ita ut posteriores Græci Romano Pontifici & patriarchæ CP. æqualem potestatem tribuerint] Neque hic stetit superbia posteriorum Græcorum, qui ægre ferebant, sedem Constantinopolitanam secundo loco dumtaxat collocari. Quapropter ambitiosa quorumdam ingenia excogitarunt ridiculam canonis Constantinopolitani & Chalcedonensis interpretationem, quasi in iis canonibus præpositio Græca μετὰ vel Latina post non inferiorem honoris gradum, sed tantummodo posteriorem temporis ordinem significaret. Sic Alexius Aristenus apud Leonem Allatium in opere de ecclesiæ Occidentalis & Orientalis perpetua consensione lib. 1 cap. 17 num. 5 hos canones explicare non erubuit: Constantinopolitanum æqua cum Romano privilegia possidere, inquit, in canone tertio Constantinopolitano & vigesimo octavo Chalcedonensis synodi decretum est; adeo ut secundus ordine sit a Romano, non honore, sedtempore. Non aliter hic præpositio POST intelligenda est, tamquam quæ tempus, non honorem importet. Theodorus Balsamon, Simeon Thessalonicensis, aliique infensissimi Latinorum hostes eamdem interpretationem cæce sequuntur.

[321] Sed ipsemet Zonaras, rei evidentia convictus, hanc violentam explicationem rejicit, [contra sententiam ipsiusmet Zonaræ schismatici,] & apud Allatium in proxime citato Opere lib. 1 cap. 16 num. 2 ex Novella Justiniani & canone Trullano ita concludit: Quo ex loco, de subjectionis, non temporis solius, ordine, & de inferiori honoris gradu canonem accipiendum esse, facile est intelligere; cum alioquin præsertim honoris æqualitas in utraque sede retineri nullatenus queat: nam sive ipsa præsulum nomina recitanda, sive in eodem utique consessu assidendum, sive utriusque chirographo eadem syngrapha sit firmanda, alterum certe præferri necesse est. Quicumque ergo particulam POST solam temporis seriem, non inferiorem quoque dignitatis gradum significare contendat, is & vim huic loco afferat, & sententiam neque rectam neque bonam eliciat.

[322] Postmodum Doxapatrius, aliique Græci schismatici effutire ausi sunt, [& ad alias absurdas assertiones processerint.] Pontifices Romanos ab imperatoribus & conciliis omnes suas prærogativas obtinuisse, & primatum Ecclesiæ Romanæ, amisso Occidentali imperio, ad ecclesiam Constantinopolitanam translatum fuisse, ut in laudato Allatii Opere lib. 1 cap. 14 fusius videri potest. Sed eorum majores eo impudentiæ non sunt progressi, quamvis cum Apostolica Sede contenderent de qualicumque nonnullorum privilegiorum æqualitate, quam in synodo Constantinopolitana & Chalcedonensi sibi concessam arbitrabantur, & ob quam aliqui præsules Constantinopolitani titulum patriarchæ œcumenici usurparunt, ut jam ex probabili conjectura aperiemus.

[323] Libellus Theodori diaconi Alexandrini in concilio Chalcedonensi contra Dioscorum exhibitus apud Labbeum tomo 4 col. 396 hanc habet inscriptionem: [Titulus œcumenici datus est Pontifici Romano,] Sanctissimo ac Dei amantissimo & universali (Græce οἰκουμενικῷ archiepiscopo & patriarchæ magnæ Romæ Leoni, & sanctæ & universali Chalcedonensi synodo &c. Baronius in Annalibus ad annum Christi CDLI num. 150 suspicatur, eumdem œcumenici titulum, qui in epistola synodali ad Leonem Papam hodie desideratur, ab ea dolo librarii subductum esse. Quidquid sit, S. Gregorius Magnus in variis epistolis asserit, Pontificem Romanum a synodo Chalcedonensi sic honoris causa nominatum fuisse, & lib. 4 epist. 38 ipsum Joannem Jejunatorem ita interrogat: Numquidnam, sicuti vestra sanctitas novit, per venerandum Chalcedonense concilium hujus Apostolicæ Sedis antistites, cui Deo disponente deservio, universales honore oblato vocati sunt?

[324] Certe Joannes Jejunator noverat, in concilio Chalcedonensi Leonem Papam nomine œcumenici patriarchæ appellatum fuisse, [quem deinde Joannes Jejunator præsul CP.] & idcirco verosimiliter eumdem titulum sibi dari volebat, eo quod vigesimus octavus ejusdem concilli canon throno Romano & Constantinopolitano æqualia privilegia tribuisset, ut haud dubie Joannes iste cum aliis illius temporis Græcis perperam contendebat. Poterat itaque præsul Constantinopolitanus in hac falsa hypothesi sic secum argumentari: In synodo Chalcedonensi decretum est, ut antistites Romani & Constantinopolitani æqualibus honoris prærogativis fruerentur; at in eadem synodo Pontifex Romanus vocatus est patriarcha œcumenicus; ergo idem titulus antistiti Constantinopolitano competit.

[325] [sibi pertinaciter arrogavit,] Attamen non videtur Joannes Jejunator simile ratiocinium Pelagio II Pontifici Romano aut S. Gregorio Magno opposuisse: satis enim sciebat, hunc concilii Chalcedonensis canonem a Leone Papa rejectum fuisse, & ab Ecclesia Romana nondum admitti. Sciebat, monitionibus Romani Pontificis tunc obtemperasse Anatolium episcopum Constantinopolitanum, cujus exemplum imitari nolebat. Quare imperatoria potestate confisus non solum patriarchæ œcumenici nomen, sed etiam officium assumpsit, quando sine consensu Romani Pontificis concilium coëgit, in patriarcham Antiochenum potestatem usurpavit, & judicare voluit de causis majoribus, quæ ad Sedem Apostolicam pertinebant, ut postea fusius dicetur. Is igitur primus præsulibus Constantinopolitanis viam aperuit ad ambiendum œcumenici titulum, qui postea tot dissensiones excitavit, ut per decursum hujus Tractatus videbimus. Nos interim in hoc parergo summa rerum capita tantummodo attingemus, & paucis docebimus, quam varia fuerit hujus vani tituli fortuna.

[326] [& quem ejus successores] Joanni Jejunatori successit Cyriacus, qui simul ac thronum Constantinopolitanum conscenderat, legatos ad Gregorium Magnum una cum litteris & fidei professione Romam misit; sed titulum patriarchæ œcumenici exemplo sui decessoris affectavit. Hoc ubi S. Gregorius Pontifex intellexit, Sabiniano apocrisiario suo mandavit, ne assisteret eidem Cyriaco Missarum solennia celebranti, nisi illicitum œcumenici nomen penitus dimitteret. Imo Cyriacum ipsum per litteras monuit, fieri non posse, ut mutua concordia intercederet, nisi superbum nomen deponeretur, & plures ejusdem argumenti epistolas ad imperatorem Mauritium aliosque scripsit. Nobis non constat, utrum Cyriacus auctoritati Pontificis Romani tandem cesserit; sed scimus, Bonifacium III Pontificem Romanum ab imperatore Phoca non diu post impetrasse, ut præsules Constantinopolitani titulum œcumenici non amplius usurparent.

[327] [pro variis rerum ac temporum circumstantiis] At rursus mutata est rerum facies sub imperatoribus Monothelitis, ut colligimus ex concilio Lateranensi, in quo authentice referuntur ea, quæ Sergius & Pyrrhus Monothelitæ ad defendendam Heraclii imperatoris ecthesim gesserunt, & ubi apud Labbeum tomo 6 col. 203 uterque ille episcopus Constantinopolitanus οἰκουμενικὸς πατριάρχης, universalis patriarcha appellatur. Verum hæc injuria Sedi Apostolicæ sub hæreticis imperatoribus tunc illata tacite reprobatur a concilio tertio Constantinopolitano seu œcumenico sexto, cui apud Labbeum tomo 6 Col. legatus Agathonis Papæ ita primus subscribit: Theodorus humilis presbyter sanctæ Romanæ ecclesiæ & locum gerens Agathonis ter beatissimi & UNIVERSALIS Papæ urbis Romæ subscripsi. Deinde iisdem verbis subscribunt duo alii ejusdem Romani Pontificis legati, post quos quarto loco episcopus Constantinopolitanus nomen suum ita humiliter notat: Georgius misericordia Dei episcopus Constantinopoleos novæ Romæ difiniens subscripsi. Denique ibidem Col. imperator Constantinus Pogonatus epistolæ, quam ad Leonem II Agathonis successorem dedit, hanc inscriptionem præfigit: Leoni sanctissimo & beatissimo archiepiscopo veteris & clarissimæ urbis Romæ, & œcumenico Papæ.

[328] [& pro suo erga Sedem Apostolicm affectu] Opinor, seculo octavo sub imperatoribus Iconoclastis æque inconstantem fuisse nominis œcumenici usurpationem inter episcopos Constantinopolitanos pro amore vel odio, quo præsules illi hanc hæresim prosequebantur. Non dubito, quin antistites Iconoclastæ illum titulum sibi arrogaverint, ut postea fortasse clarius apparebit; at nusquam lego S. Germanum Constantinopolitanum, qui pro defensione sacrarum imaginum contra Iconoclastas tam acriter decertavit, eo nomine usum fuisse. Equidem non ignoro, S. Tarasio patriarchæ Constantinopolitano titulum œcumenici ab aliis datum fuisse; sed hoc ipsum Hadrianus I Papa graviter reprehendit, ut supra retulimus, & ipsemet Tarasius concilio II Nicæno, sive œcumenico septimo, post legatos Romani Pontificis apud Labbeum tomo 7 col. 558 sic modeste subscribit: Tarasius misericordia Dei episcopus Constantinopoleos novæ Romæ, paterna dogmata sequens & traditionem Catholicæ ecclesiæ, definiens subscripsi.

[329] Facile mihi persuaderi sinam, plerosque Græcos hactenus titulum universalis ita intellexisse, [cum Photio superbe affectarunt,] ut tantummodo voluerint patriarcham Constantinopolitanum dici œcumenicum in Oriente, sicut Romanus Pontifex eodem titulo in toto terrarum orbe gaudebat. Facile, inquam, id mihi persuaderi sinam, quamvis illa etymologiæ Græcæ interpretatio violenta sit atque inepta, ut superius indicavi. Sed jam ad ea pervenimus tempora, quæ S. Gregorius Magnus videtur prævidisse, quibus impius Photius totam hujus tituli significationem ac potestatem sibi arrogavit, omnem Romani Pontificis auctoritatem aperte contempsit, & manifesto schismate ecclesiam Orientalem ab Occidentali avulsit: nullum enim agnoscens superiorem, sine consensu Sedis Apostolicæ convocavit conciliabulum, quod Græci schismatici concilium œcumenicum appellare hactenus non erubescunt.

[330] Huic pseudo-synodo, quam Harduinus noster tomo 6 conciliorum part. 1 a col. 213 primus integram ex codice Græco bibliothecæ Vaticanæ nuper edidit, [aut aliorum exemplo abdicarunt.] præfigitur is mendax titulus: Acta sanctæ synodi Constantinopoli congregatæ sub Photio sanctissimo & œcumenico patriarcha pro unione sanctæ Dei & Apostolicæ ecclesiæ. Deinde hæc sequuntur: Præsidente Photio sanctissimo & œcumenico patriarcha &c. Denique in ipsis Actis idem œcumenici titulus summa affectatione sæpius repetitur, & Photio ad nauseam tribuitur. Nicolaus 1 Papa Romanus in litteris suis apud Labbeum tomo 8 Conciliorum col. 472 inter alia de hoc superbo nomine sic conqueritur: Sed quid mirum, si hoc isti prætendunt, cum etiam glorientur atque perhibeant, quando de Romana urbe imperatores Constantinopolim sunt translati, tunc & primatum Romanæ Sedis ad Constantinopolitanam ecclesiam transmigrasse; & cum dignitatibus regiis etiam ecclesiæ Romanæ privilegia translata fuisse; ita ut ejusdem invasor ecclesiæ Photius etiam ipse se in scriptis suis acrhiepiscopum atque universalem patriarcham appellet? Photio successere aliquot antistites sanctitate illustres, qui haud dubie ab hoc superbo titulo abstinuerunt. An autem alii minus Sedi Apostolicæ obsequentes istud nomen usurpaverint, infra per decursum apparebit. Saltem præsules Constantinopolitanos tunc in pacifica istius tituli possessione non fuisse, manifestum fit ex historia sequente, quam jam verbis auctoris synchroni referemus.

[331] Glaber monachus lib. 4 cap. 1 rem ita narrat: [Seculi XI Græci,] Circa annum igitur Domini millesimum vicesimum quartum Constantinopolitanus præsul cum suo principe Basilio, aliique nonnulli Græcorum consilium iniere, quatenus cum consensu Romani Pontificis liceret ecclesiam Constantinopolitanam in suo orbe, sicut Roma in universo, universalem dici & haberi. Qui statim miserunt, qui deferrent multa ac diversa donorum xenia Romam tam Pontifici, quam ceteris, quos suæ parti favere conspicerent. Ubi convenientes exposuerunt apud Pontificem suæ profectionis querelam. Sed quid non pertentat cæcus amor habendi? Estque proverbium: aureo pugillo murum frangere ferreum. Ac licet pro tempore philargyria mundi regina queat appellari, in Romanis tamen inexplebile cubile locavit. Mox namque ut videre Græcorum sibi deferre * fulgidas opes, versum est cor illorum ad fraudulentiæ diverticula, pertentantes, an forte clanculo concedere quiverant, quod petebatur.

[332] [oblatis etiam muneribus,] Sed nequaquam: non enim potest falli summa Veritas, quæ spopondit; Portæ inferi non prævalebunt adversus eam. Dum ergo adhuc leni sub murmure hujusce machinatores in conclavi sese putarent talia tractavisse, velox fama de ipsis per universam Italiam decurrit. Sed qualis tunc tumultus, quam vehemens commotio per cunctos exstitit, qui audierunt, dici non valet. Præcipue tamen vir prudentissimus, pater videlicet Willelmus (hujus S. Willelmi seu Guilielmi abbatis Acta ad diem 1 Januarii Majores nostri dederunt) de quo jam diximus, ad Romanum Pontificem de hac re misit epistolam corpore brevem, sed materia ingentem ac sermone pungentem, talia continentem. Hic sequitur ipsa istius S. Guilielmi epistola, quam mendosam esse queritur Baronius, qui in Annalibus suis ad annum Christi MXXIV num. 5 & 6 eamdem historiam & epistolam ex Glabro describit. Nos eam emendatiorem ex Chronico Virdunensi mox exhibebimus.

[333] [eumdem œcumenici titulum] Hugo abbas Flaviniacensis in Chronico Virdunensi apud Labbeum nostrum in Bibliotheca manuscriptorum librorum tomo 1 pag. 174 eamdem Græcorum legationem exponit hoc modo. Igitur post Benedictum Papam anno MXXIII frater ejus Johannes largitione pecuniæ ex laïcali ordine neophytus ordinatus est; a quo cum requisisset Constantinopolitanus antistes, ut sua ecclesia,sicut & Romana, universalis diceretur, & donis eum Romanosque, qui curiæ præerant, innumeris flecteret, ita ut clanculo tentarent concedere, quod rogabatur, omnis ob hoc vehementissime commota est Italia. Sed Galliarum episcopi & abbates his obviare conati sunt; quidam in persona sua, quidam vero litteris missis, Sedem Apostolicam visitantes, & tantum opprobrium & dedecus auctoritatibus ad medium prolatis, quibus contradicere fas non esset, a Romana Ecclesia propulsantes. Nec defuit in his patris Richardi authentica præsentia; imo omnino sategit, ut Constantinopolitana præsumptio confutata conquiesceret, filium se Romanæ Ecclesiæ, dum matris honori providebat, ostendens. Inter alios quoque Willelmus abbas eximius epistolam Papæ misit corpore brevem, sed materia ingentem, & sermone locupletem, quam hic inserere non piguit.

[334] [ab Apostolica Sede] Tunc subnectit illam Willelmi abbatis epistolam, quæ multo correctior, quam in Annalibus Baronii aut in duabus Glabri editionibus, hic ita sonat: Gratia Dei & reverentia beati Petri Sedi in orbe terrarum excellentissimæ indepto Papæ Johanni Willelmus crucis Christi servus, sedem judicii cum Apostolis & coronam regni. Magistri gentium dictis instruimur, seniorem non increpandum; idem tamen aliis dicit: Factus suminsipiens, vos me coëgistis. Idcirco igitur filiationis diligentia hortamur communem vestram Paternitatem, ut in uno imitemini cogitationes hominum pervidentem Dominum Salvatorem, ut dicatis ad aliquem vobis unanimem, quemadmodum & ipse Petro: Quid dicunt homines de me? Si vero responsum ejus ex fide fuerit, animadvertite qualiter sonuerit. Si clare, custodite ne obfuscetur; si vero obscure, Lux mundi oranda est, qualiter ita fulgeatis, ut universis in gremio Ecclesiæ constitutis ad viam mandatorum Dei gradiendam lumen præbeatis. Sed est fama rei, quæ nuper apud vos accidit, de qua quis audiens si non scandalizatur, noverit se longe ab amore superno disparari: quoniam licet potestas Romani imperii, quæ olim in orbe terrarum monarches viguit, nunc per diversa terrarum loca innumeris regatur sceptris, ligandi solvendique in cælo & in terra potestas incumbit magisterio Petri. Atque idcirco ista diximus, ut animadvertatis, non aliter Græcos quam cenodoxia hoc, quod audivimus requirere, impetravisse. De cetero quoque optamus, uti universalem decet antistitem, vos acrius in correptione & disciplina sanctæ & Apostilicæ Ecclesiæ vigere, æterneque & in Christo feliciter valere.

[335] Eminentissimus Baronius ad annum Christi MXXIV num. 7 probat, [frustra obtinere tentarunt.] Græcos spe sua excidisse: Quod autem ad dictam legationem Græcorum attinet, inquit, eos nihil penitus ab Apostolica Sede impetrare potuisse, docent epistolæ Leonis Papæ noni, post annos viginti conscriptæ ad Michaëlem Constantinopolitanum patriarcham, quibus expostulat de ejusmodi titulo OECUMENICUS, quem suæ sedis episcopi præter jus fasque, reclamante semper Apostolica Sede, nimia arrogantia usurpassent. Ex quibus aperte cognoscitur, ab ea petitione legatos tandem fuisse repulsos: quod etiam ex eo redditur manifestum, quod illa ecclesia hactenus Ecclesiæ Romanæ nova redintegratione conjuncta, rursus schismate se divisit, ut quæ suo loco sunt dicenda, demonstrant. Confirmare id potuisset testimonio ipsius Glabri scriptoris coævi, qui citatum caput ita concludit: Constantinopolitani ad propria remeantes, confutata illorum undique tumida præsumptio conquievit. Ex hac legatione patet, ipsos Græcos tunc judicasse, quod suo patriarchæ Constantinopolitano sine licentia Romani Pontificis titulum œcumenici tribuere non possent.

[336] At post aliquot annos Michaël Cerularius omne unionis vinculum aperte disrumpens & jura Apostolicæ Sedis conculcans, [Hunc titulum tamen arroganter sibi tribuit Michaël Cerularius,] inter alia rebellionis signa superbum œcumenici patriarchæ nomen assumpsit. Unde S. Leo IX Papa in litteris suis apud Labbeum tomo 9 Conciliorum col. 979 illum sic increpat: Qualis vero & quam detestabilis atque lamentabilis est illa sacrilega usurpatio, qua te universalem patriarcham jactas ubique & scripto & verbo, cum omnis Dei amicus hujusmodi hactenus horruerit honorari vocabulo? Et quis post Christum convenientius posset insigniri hoc vocabulo, quam cui dicitur divina voce: Tu es Petrus, & super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam &c? Verumtamen quia ille non invenitur universalis apostolus dictus, quamvis princeps Apostolorum fit constitutus, nullus successorum ejus tam prodigioso prænomine consensit appellari penitus, licet magno Leoni prædecessori nostro & successoribus ipsius hoc sancta decreverit Chalcedonensis synodus. Leo Papa hic titulum œcumenici seu universalis intelligit eo sensu, quo S. Gregorius Magnus olim eumdem interpretatus fuerat, de qua interpretatione consule Annales Baronii ad annum Christi DXCV num. 31 & sequentibus.

[337] [quem aliqui in hac re secuti sunt,] Post schisma Michaëlis Cerularii unio inter ecclesiam Græcam & Latinam interdum renovata ac rursus dissoluta est. Verosimile est, patriarchas Constantinopolitanos post hæc tempora, pro majori vel minori sua erga Sedem Apostolicam reverentia, hunc titulum œcumenici omisisse aut usurpasse. Videntur tamen plures tunc eo titulo liberius usi fuisse, ut Eminentissimus Baronius in Annalibus ad annum Christi DCCLXXXVII num. 8 innuit his verbis: Verum posteriores qui exstiterunt Constantinopolitani episcopi majori quam prædecessores levitate nomen illud sibi rursus vendicarunt; quod tamen licet numquam probatum, toleratum tamen a Latinis fuit. Sed accidit miseris, ut dum inani gloriantur nomine, rerum etiam, quæ legitime possiderent, facerent sub Turca diro tyranno jacturam. Nemo miretur, tandem a Latinis toleratum fuisse illum titulum, cui tandiu acriter obstiterant: nam theologiæ ac historiæ ecclesiasticæ peritis notum est, ab Apostolica Sede quamdam propositionem aut consuetudinem, quam antea ob periculum doceri aut usurpari vetuerat, postea justis de causis posse permitti aut tolerari.

[338] [forte etiam orthodoxi,] Nonnulli disputant, utrum Josephus & Bessario, orthodoxi Constantinopolitanæ ecclesiæ episcopi, sese œcumenicos patriarchas appellaverint. Affirmantibus favet testimonium unionis, quod Josephus Florentiæ paulo ante mortem exaravit, & cui apud Labbeum tomo 13 Conciliorum col. 494 hic titulus præfigitur: Joseph miseratione divina archiepiscopus Constantinopolis novæ Romæ, & œcumenicus patriacha. Bessario autem dicitur eodem titulo usus fuisse in epistola generali, quam ad ecclesiam Constantinopolitanam scripsit. Sed hæc suspecta sunt Horatio justiniano, qui eodem Labbei tomo Col. in notis ad concilium Florentinum scribit sequentia: Utinam hic subscriptio religiosissimi viri legeretur: non enim in ea cerneretur ab Apostolicæ Sedi obsequentissimo usurpatum nomen OECUMENICI, in titulo hujus sententiæ a scriptore quopiam appositum, ut observat etiam Arcudius in notis ad epistolam generalem Bessarionis una cum aliis ejusdem Bessarionis opusculis editam. Quod vero ad Bessarionem attinet, Arcudius apud Allatium in opere de ecclesiæ Occidentalis & Orientalis perpetua consensione lib. 1 cap. 19 num. 7 testatur, se in bibliotheca Bessarionis, Reipublicæ Venetæ data, per amicos inquisisse, utrum ea vox OECUMENICUS in ea esset epistola exarata, vel in titulo vel in subscriptione; qui negarunt, eam reperiri. Quare concludit, vel eum deceptum ita scripsisse; quemadmodum & Josephum Constantinopolitanum Florentiæ, dum extremam manu sua de fide sententiam subscriberet, vel titulum hunc ejus operibus a Græcis posterioribus additum.

[339] [quos posteriores Raynaldus] Raynaldus in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi MCDXXXIX num. 6 illam Josephi orthodoxi subscriptionem ita excusat: Non ex arrogantia, sed ex simplici consuetudine titulum hunc inanem, ab antecessoribus perperam usurpatum, adjecisse videtur Joseph, quem toleravit prudenter Eugenius, ne Græci inde offensionis publicæ occasionem sibi dari putarent. Simili ratione sæpe Romani Pontifices passi sunt, patriarchas Armeniorum & Georgianorum CATHOLICOS se appellasse, cujus vocis eadem atque OECUMENICI significatio est; sed abusive ab iis sumpta, scilicet sicut pro orbis parte, orbis accipi solet, & reges orbis imaginem præferunt manibus, quamvis exiguaorbis parte potiantur.

[340] Thomassinus de Veteri & nova Ecclesiæ disciplina part. 1 lib. 1 cap. 26 num. 10 titulum œcumenici his duobus patriarchis ita relinquit: [& Thomassinus excusant,] E vivis abeunte Isidoro, Bessario in patriarchalem Constantinopoleos sedem, & in Eubœæ archiepiscopatum vocatus est. Consultissime Romani Pontifices Græcæ gentis homines & lumina in hanc sedem subrogabant, ut Græcos demererentur. Bessario, nulla interposita mora, litteras perscripsit ad ecclesiam Constantinopolitanam, summa tum eloquentiæ vi, tum eruditionis copia refertas, ut illam ad unitatem & communionem cum Latinis inflammaret. Non abstinuit in hac encyclica epistola Bessario patriarchæ œcumenici nomine; persuasus non immerito, tam æquo animo laturos id Latinos nunc, quam non ita pridem tulerant, cum in concilio Florentino Josephus patriarcha Græcus eo uti abutique a Papa sineretur. Potuit & in mentem illi hoc venire, non exasperandos esse Græcos ista quasi jam imminutione jurium ac prærogativarum ecclesiæ suæ, si œcumenici patriarchæ nomen expungeretur.

[341] Quomodocumque ea res sese habeat, satis mirari non possumus impudentiam Theodori Balsamonis, [etsi Balsamon id de omnibus impudenter neget,] qui loco proxime citato apud laudatum Allatium mendaci calamo hæc expressit: Idem (videlicet patriarcha Constantinopolitanus) nec subscriptiones quidem suas magnificas facit, tamquam pater universalis, licet a nobis ita vocetur & celebretur. Qua fronte id asserere potuit, cum propter hoc nomen, ab episcopis Constantinopolitanis usurpatum, sæpius dissensiones in Ecclesia ortas esse non ignoraret? Imo etiamnum miseri illi patriarchæ, dum sub duro Turcarum jugo gemunt, hoc titulo superbe gloriantur, ut patet ex synodis, quas Græci seculo præterito contra Calvini errores celebrarunt, & in quibus apud Harduinum tomo XI patriarcha Constantinopolitanus sese ubique œcumenicum appellat. Nunc nimis diu interruptum seriei nostræ filum retexamus.

[Annotata]

* al. quod

* œcumenicum

* primatu

* forte deferri

XXVII. EPIPHANIUS.

[Evidenter errat Euagrius in assignanda successione Epiphanii,] Quamvis Euagrius Scholasticus hisce temporibus vicinus fuerit, tamen manifeste hallucinatur, quando lib. 4 Hist. eccles. cap. 36 seriem episcoporum Constantinopolitanorum ita invertit: Anthimo, uti supra a nobis dictum est, ex Constantinopolitana sede ejecto, Epiphanius in ejus locum successit: post Epiphanium vero Menas episcopatum illum sortitus est. Manifestus est hic Euagrii error, ut constat ex suggestione Dioscori diaconi, qui tomo 4 Labbeanæ Collectionis Col. ad Hormisdam Pontificem Romanum ita scribit: Erat optabile & voto nostro conveniens, consonantia præteritis annuntiare, scilicet pontificem Constantinopolitanæ ecclesiæ Joannem esse superstitem, & confessionem libello editam: cujus merita non est dubium Deo placere, qui inter catholicos & communicatores Sedis Apostolicæ meruit ad aliam ex hac vita discedere.

[343] In cujus locum Epiphanius quidam presbyter, quondam syncellus ejus, [quia hic in locum Joannis Cappadocis successit] successit, cujus initia bona videntur: nam rationabilia loquitur, & promittit, patrum se regulas servaturum, pacem unitatemque ordinatam non dissipare, sed magis augere. Ista sunt, quæ promittit. Quid tamen opere possit implere, adhuc ignoramus: has siquidem litteras quarta post ordinationem ejusdem die, reperta occasione, transmisimus. Necdum cum eo communicavimus, non quasi resistentes, sed quia adhuc ab eo non sumus invitati. Hæc legati. Epistola Romæ est accepta VII Idus Aprilis, Rustico viro clarissimo consule, id est anno Christi DXX, die VII Aprilis, ut in fine notatur.

[344] [mense Februario anni 520,] Quandoquidem igitur juxta Theophanem in Chronographia pag. 142 Joanne porro Cappadoce Constantinopolitano episcopo defuncto, Epiphanius ejusdem ecclesiæ presbyter & syncellus mensis Februarii die vigesimo quinto fuit ordinatus, colligo, litteras Dioscori, quæ quarta post ordinationem ejusdem die transmissæ sunt, anno DXX, ultima die Februarii Constantinopoli datas esse, & eo anno, qui bissextilis fuit, ordinationem Epiphanii in festum S. Mathiæ incidisse, ut Pagius observavit. Ex his itaque liquet, Euagrium errasse, & Joanni Cappadoci non successisse Anthimum, sed Epiphanium, quod ex infra dicendis confirmabitur.

[345] [& laude dignus propter varias dotes] Constantinopolitana synodus apud Labbeum tomo 4 Conciliorum Col. Pontifici Romano electionem Epiphanii litteris indicat, & novum patriarcham inter alia his laudibus extollit: Post obitum sanctæ recordationis quondam archiepiscopi & patriarchæ Joannis Constantinopolitanæ civitatis, Deus qui propriam ecclesiam in petra rectæ fidei incorrupta fundavit, & portas inferi non prævalere ei decrevit, dedit nobis sanctum pastorem & patriarcham Epiphanium, virtutibus & correctionibus, & meditatione divinarum florentem Scripturarum, rectam quoque tenentem fidem, & orbatorum paternam regentem solicitudinem, & quid amplius dicam? omnem præconiorum fontem transcendentem. His ergo virtutibus pollens, non immerito proprias & creditas sibimet maximas ecclesiæ curas sapienter & honorifice gessisse dignoscitur, habens in mente illud, quod a sacri Cantici auctore relatum est: Os meum loquetur sapientiam, & meditatio cordis mei prudentiam. Unde secundum rectam & probabilem fidelissimi & Christianissimi nostri principis & piissimæ reginæ, & gloriosissimorum communis reipublicæ procerum sententiam, nostra quoque etiam omnium in hac urbe habitantium testificatione, judicium Pauli mirabilis, communis Ecclesiæ doctoris, non est in eo fraudatum, qui irreprehensibilem debere esse episcopum denuntiat; ita & nostrum pontificem virtutibus undique coronatum esse videmus.

[346] [servatamque cum Romano Pontifice concordiam.] Cum Epiphanius initio sui episcopatus legatos ex more novorum patriarcharum ad Romanum Pontificem non misisset, Hormisdas Papa apud Labbeum tomo 4 Conciliorum Col. fortiter ac suaviter illum officii sui ita commonefecit: Diu nos non nuntiata tuæ primordia dignitatis tenuere suspensos, & in ipsa communis gratulatione lætitiæ mirati admodum sumus, morem pristinum fuisse neglectum; quia reparata ecclesiarum, Deo annuente, concordia plenum fraternæ pacis id flagitabat officium; præsertim quod illud sibi non arrogantia personalis, sed regularum observantia vindicabat. Decuerat siquidem, frater carissime, te legatos ad Apostolicam Sedem inter ipsa tui pontificatus initia destinasse, ut & quem tibi debeamus affectum bene cognosceres, & vetustæ consuetudinis formam rite compleres &c. Epiphanius huic Pontificis postulationi abundantissime satisfecit: non enim tantummodo orthodoxam fidei professionem & legatos, sed etiam pretiosa munera ad Hormisdam transmisit, ut ibidem apud Labbeum Col. & sequentibus videri potest. Quanta vero inter hunc patriarcham Constantinopolitanum, & Pontificem Romanum fuerit concordia, ex mutuis eorum litteris ibidem relatis facile quisque intelliget. Ceterum præclaris illius gestis, quæ apud Baronium aliosque ecclesiasticæ historiæ scriptores passim occurrunt, immorari mihi non licet, qui potius chronologiam ordinare, quam historiam texere, intendo. Quapropter, his prætermissis, ad assignandum mortis ejus tempus transilio.

[347] Jam sæpe laudatus laudandusque Theophanes pag. 183 de obitu illius hæc habet: [ineunte mense Junio anni 535 moriens,] Hoc anno (ad loculos annorum indices non attendo, quia tam male collocati confusique sunt, ut ex iis plerumque nihil possis concludere) Epiphanio præsule, mensis Junii die quinto, indictione decima quinta, post episcopatus annos sexdecim & menses tres vivis erepto, hæreticus Anthimus Trapezuntinus episcopus in sedem Constantinopolitanam translatus est. Pagius in Critica ad annum Christi DXXXV num. 9 recte demonstrat, hæc anno Christi DXXXV contigisse, & Epiphanium dumtaxat quindecim annis ac tribus mensibus in cathedra Constantinopolitana sedisse. Etiam Baronius ad annum Christi DXXXV num. 59 apud nos, tantummodo quindecim episcopatus annos rotunde ita numerat: Sic igitur Epiphanius, cum sedisset annos quindecim, hoc ipso anno ex hac vita decessit.

[348] Videtur itaque in Theophanis Chronographiam aliosque quosdam catalogos mendum irrepsisse, [transactis in gubernatione quindecim annis,] ita ut pro ιέ seu XV scriptum fuerit ις᾽, id est XVI anni cum tribus mensibus, qui fere ubique adduntur. Quam facile autem error in numeros hujusmodi irrepat, patet ex Labbeano episcoporum catalogo, qui in ejus Protreptico ad historiam Byzantinam pag. 36 exhibetur, in quo tantum VI anni Epiphanio assignantur, ubi interim in catalogo Philippi Cyprii apud Bandurum tomo 1 Imperii Orientalis pag. 220 contra manifestam veritatem ἔτη κ᾽, μῆνας id est anni XX & menses X eidem adscribuntur. Verum hæc omnia majorem lucem accipient ex duobus Epiphanii successoribus, quorum prior fuit

XXVIII. ANTHIMUS I vel ANTHEMIUS hæreticus.

[successorem habuit Anthimum hypocritam,] Anonymus Marcellini Comitis continuator indictione XIII Belisario V. C. solo cos., id est anno Christi DXXXV hæc tradit: Epiphanius episcopus regiæ urbis ante adventum Romani Præsulis moritur, cujus episcopatum contra canones Anthemius, Trapezuntina ecclesia relicta, invadit. Liberatus diaconus, scriptor synchronus, in Breviario cap. 20 apud Labbeum tomo 5 Conciliorum col. 773 indicat, cujus favore hæreticus ille in sedem Constantinopolitanam intrusus fuerit: Ea tempestate, inquit, mortuo Epiphanio Constantinopolitano episcopo, Theodora Augusta Anthimum transtulit in eamdem sedem, qui fuit episcopus civitatis Trapezuntis regionis Ponti, latenter Calchedonense concilium non suscipientem.

[350] Quibus artibus sacrilegus ille hypocrita hæresim suam tegeret, [qui cathedram CP. fraudulenter invasit,] accipe ex veteri scriptore, & forsan teste oculato, quem Eminentissimus Baronius in bibliotheca Vaticana invenit, ut in Annalibus ad annum Christi DXXXVI num. 59 testatur, & ex quo ibidem num. 61 refert sequentia: Anthimus, qui relicto dudum apud Trapezuntium civitatem episcopatu, Constantinopolim venerat, vitamque suam jejuniis commendabat, sive * patrum decreto, sive* Augusti favore, sive* procerum voto, hæreticorum pecuniis & seditiosorum turbis fretus, in Constantinopolitanæ ecclesiæ sedem irruit improvisus, adulter invasit, & apostolicum thronum, ingemiscente clero, populoque ad cælum oculos referente, homo inimicus insedit, atque cunctis ceteris insaniam suam tacitus seminavit, stipem egenis simoniaco ritu disseminans.

[351] [& propter hæresim] Deinde idem antiquus scriptor ibidem narrat, quomodo Agapetus Papa Romanus Anthimum in urbe Constantinopolitana exauctoraverit. Talem, inquit, hunc ecclesiæ adulterum & populi seductorem Agapitus Papa sine ullis morarum obstaculis ecclesia expulit, & pœnitentiæ eidem tempus indixit: quod cum sine mora repelleret, & antiquam ecclesiam, quam reliquerat, reprobaret, perfidiamque suam alta mente reponeret, Papæ Agapiti voce & canonica secure percussus est; complicesque ejus Severus & Petrus, Antiochenæ & Apamenæ civitatum quondam episcopi de exilio in exilium deportati; Zoaras quoque presbyter, eorumque sequax, Apostolica voce ligatus est. Agapitus vero Papa, vas Catholicum, Euangelii tuba, præco justitiæ sacra altaris sedisque velamina, sacrilegi Anthimi infecta flatibus, suis Catholicis precibus eluit (Gratianus de consecratione dist. 1 C. 23 citat eadem fere verba, ex quibus patet, non tantum hæreticorum templa, sed etiam eorum utensilia expiari consuevisse) omnesque templi ædes ab inflictis inibi per Anthimum maculis, orthodoxis obsecrationibus expiavit, mercenario lupoque ovium a dominica caula detruso extra ecclesiæ parietes. Tum refertur, quomodo Mennas ab Agapeto consecratus fuerit episcopus Constantinopolitanus, ut dicemus, postquam tempus, quo Anthimus depositus est, examinaverimus.

[352] Anonymus Marcellini comitis continuator, & Joannes Antiochenus, [ab Agapeto Papa depositus est,] cognomento Malala, depositionem hujus Anthimi indictione XIV post consulatum Belisarii, id est anno Christi DXXXVI collocant. Occupavit autem ille sedem Constantinopolitanam decem mensibus, uti præter Nicephorum patriarcham, aliosque præsulum istorum catalogos, Theophanes in Chronographia pagg. 183 & 184 indicat his verbis: Romanus autem Pontifex Agapetus Constantinopolim hoc anno profectus adversus impium Severum, & Halicarnassi antistitem Julianum, & reliquos alios Theopaschitas concilium convocavit. Ex his Anthimus Constantinopoleos episcopus,tamquam eorum sententiæ particeps, cum sedem mensibus decem tenuisset, munere abdicatus & depulsus est; Menas vero presbyter, & hospitii, cui Sampson nomen, præpositus, a Romano Pontifice Agapeto in ejus locum ordinatus.

[353] [postquam sedem illam aliquot mensibus occupasset.] Apud Bandurum tomo 1 Imperii Orientalis a pag. 201 catalogus patriarcharum Constantinopolitanorum ex jure Græco-Romano desumptus, & alii duo ibidem pagg. 209 & 218 a Matthæo Cigala & Philippo Cyprio collecti, Constantinopolitano Anthimi episcopatui tantum quatuor menses concedunt. In ea hypothesi oportet sedem Constantinopolitanam aliquot mensibus post mortem Epiphanii vacasse, & forte dumtaxat numerari menses Anthimi usque ad tempus, quo de hæresi accusari cœpit, & causa illius agitari coram Romano Pontifice Agapeto, qui animam ipsius paterne revocare studuit … deferens ei tempus pœnitentiæ, ut synodus Constantinopolitana in sententia contra Anthimum apud Labbeum tomo 5 Conciliorum col. 87 testatur. Quod si cum Nicephoro & Theophane mavis ei decem menses tribuere, memento illos utrimque incompletos computare, cum decessor ipsius Epiphanius anno DXXXV, die V Junii obierit, & successor anno DXXXVI, die XIII Martii, ut mox ostendemus, in depositi Anthimi locum substitutus fuerit

[Annotata]

* forte ubique legendum fine

XXIX. S. MENNAS vel MENAS.

Hunc virum orthodoxum anno DXXXVI ante diem secundam Maii Anthimo hæretico successisse, [Mense Martio anni 536 electus est S. Mennas,] liquet ex synodo Constantinopolitana, quæ haberi cœpit post consulatum Flavii Belisarii clarissimi, sexto Nonas Maias, indictione decima quarta, in Dei amantissima & imperiali civitate Constantinopoli nova Roma, præsidente domino nostro sanctissimo ac beatissimo archiepiscopo & patriarcha Menna, ut in Actione prima ejusdem concilii apud Labbeum tomo 5 Conciliorum col. 3 refertur. Eodem anno distincte ipsam ordinationis diem indicat codex Ms. bibliothecæ Vaticanæ, quem ex Norisio citat Pagius in Critica ad annum DXXXVI num. 6, & in quo pag. 45 leguntur sequentia: Exemplar libelli Mennæ presbyteri ac xenodochi, qui factus est episcopus Constantinopolitanus sub die III Idus Martias, iterum post consulatum Paulini Junioris viri clarissimi. Ne quis hic hæreat ad relatum in utroque textu consulatum, qui prima fronte diversus videtur, hanc temporis notam ad eumdem annum DXXXVI pertinere demonstrabo.

[355] Sirmondus noster tomo 1 Conciliorum Galliæ pag. 241 exhibet concilium Arvernense, [ut ex chronologicis Consulum notis] quod VI Idus Novembris, post consulatum Paulini Junioris V. C., id est anno Christi DXXXV celebratum est, ut ex aliis ibidem concurrentibus temporis characteribus apparet. Deinde laudatus Sirmondus in eodem tomo pag. 606 in notis ad hanc synodum ita scribit: Anno Christi DXXXV: is enim est annus post consulatum Paulini Junioris, qui proximo ante anno consul fuerat, juniorque in Fastis nuncupatur propter Paulinum alterum, qui consulatum multo ante gesserat anno CDXCVIII. Hoc igitur anno, quo habita est synodus, consulem habuit Oriens Belisarium; at in Occidente, quia nullus est renuntiatus, annum appellabant post consulatum Paulini junioris. Tum ex aliis characteribus chronologicis ostendit, hanc synodum Arvernensem anno Christi DXXXV habitam esse. Ex his infero, annum DXXXVI indicari per hanc primam temporis notam; post consulatum Flavii Belisarii; & alteram: iterum post consulatum Paulini junioris.

[356] Hæc chronologia confirmatur ex concilio Aurelianensi tertio, [colligimus;] quod eodem tomo 1 pag. 247 quarto post consulatum Paulini junioris V. C. id est anno Christi DXXXVIII celebratum fuisse dicitur, & ad quod idem Sirmondus ibidem pag. 607 hæc notat: Anno Christi DXXXVIII. Restituta consulatus nota, quæ hactenus corrupta legebatur, certum annum concilio definivit: quartus enim annus post consulatum Paulini junioris, annus est Christi DXXXVIII. Nam consules in Occidente post Paulinum, propter Italiæ bella, nulli adhuc fuerant; ideoque hos annos post consulatum, & iterum, tertio, quarto post consulatum Paulini nuncupabant. Ex his rursus sequitur, per post consulatum Paulini Junioris annum Christi DXXXV, per iterum post consulatum Paulini Junioris annum DXXXVI, ac denique per tertio & quarto post consulatum ejusdem annos DXXXVII & DXXXVIII indicari. Sic explicato episcopatus initio, nonnulla Mennæ gesta summatim attingamus.

[357] [qui ab Agapeto Papa laudatur;] Agapetus Papa in epistola ad Petrum Hierosolymitanum, quæ apud Labbeum tomo 5 Conciliorum col. 47 & sequentibus refertur, narrata Anthimi depositione, successorem ejus Mennam ita laudat: Hoc autem ad excitandam vestræ unanimitatis lætitiam significo, quod Mennam fratrem & coëpiscopum nostrum, virum multis laudum modis ornatum, prædicta Constantinopolitana ecclesia episcopum suscepit: cui licet præter ceteros serenissimorum imperatorum electio arriserit, similiter tantus & totius cleri ac populi consensus accessit, ut & a singulis eligi crederetur. Etenim alicui neque scientia, neque vita fuit ignotus, sed & fidei integritate, & sacrarum Scripturarum studio, atque etiam piæ administrationis officio sic prædicta viri fama resplenduit, ut ipsi tardius venire videretur, quo dignus habitus erat. Et hoc dignitati ejus additum esse credimus, quod a temporibus Petri apostoli, nullum alium umquam Orientalis ecclesia suscepit episcopum, manibus nostræ Sedis ordinatum. Et forsitan vel ad demonstrationem laudis ipsius, vel ad repellendos inimicorum insultus, res tanta contigit, ut illis ipse similis esse videatur, quos in his quandoque partibus ipsius Apostolorum primi electio ordinavit.

[358] [sed postea imprudenter subscribens edicto Justiniani imperatoris] Nihilominus idem Mennas postmodum contra voluntatem Vigilii Pontificis Romani, cum occasione famosorum Trium Capitulorum inter Orientales & Occidentales orta esset discordia, edicto Justiniani imperatoris ex humana fragilitate, seu potius formidine, imprudenter subscripsit, ut Facundus, Hermianensis in Africa episcopus, ad eumdem imperatorem pro defensione Trium Capitulorum scribens, lib. 4 cap. 4 exponit his verbis: Illud est insuetum, illud mirabile, illud in quo magna vis veritatis apparet, quod ipsos quoque præsumptores internis conscientiæ stimulis fateri coëgit, ad destructionem synodi Chalcedonensis hæc fuisse composita: nam primus confirmator eorum Mennas Constantinopolitanus episcopus, cum adhuc cunctaretur scripto, sicut præceptum fuerat, eis præbere consensum, contra synodum Chalcedonensem fieri protestatus est. Sed & posteaquam consensit, a prædicto venerabilis memoriæ Stephano Ecclesiæ Romanæ diacono & apocrisario conventus, cur priori sententiæ suæ contrarius acquievisset his, quæ ante culpaverat, & de quibus se nihil acturum sine Apostolica Sede promiferat, sub ea se conditione cessisse, & juratum sibi fuisse respondit, quod chirographum suum reciperet, si hæc Romanus Episcopus non probaret. In quo satis ostendit, de judicio se potius humano, quam divino, esse solicitum. Sed numquid vel si propriam manum, Romano Episcopo non probante, recipiat, nihilque illi, quod metuit, de judicio humano contingat, ideo sententiam Dei judicis atque ultoris effugiet? Numquam hoc ei alterius secreta juratio, sed sola correctio sua præstabit. Hæc quidem narratio culpam Mennæ minuit, sed non aufert, ut Facundus, auctor synchronus, hoc loco satis declarat.

[359] [a Vigilio Papa excommunicatus est,] Quamobrem Vigilius Pontifex apud sæpe laudatum Labbeum tom. 5 Conciliorum col. 334 & sequentibus, lata in Theodorum Cæsariensem severiore sententia, ibidem col. 336 mitiorem pœnam Mennæ Constantinopolitano infligit his verbis: Teque Mennam Constantinopolitanæ civitatis episcopum, qui non dissimili culpa constringeris, cum omnibus metropolitanis & micropolitanis episcopis, ad tuam diœcesim pertinentibus, sed & tuos Orientales, vel diversarum provinciarum majorum minorumque civitatum episcopos, qui his excessibus, pro quibus Theodorum Cæsareæ Cappadociæ quondam episcopum condemnavimus, præbuistis assensum, humaniore sententia, pro Dei consideratione, tamdiu a sacra communione suspendimus, donec unusquisque vestrum errorem suæ prævaricationis agnoscens, culpam apud nos propriam competenti satisfactione diluerit.

[360] Nicephorus Callistus lib. 17 Hist. eccles. cap. 26 asserit, [& falso dicitur vicissim Papam excommunicasse,] quod Vigilius Papa Menam a communione quatuor mensibus excluserit. Quibus continuo ibidem hæc subdit: Idem sane & Menas adversus illum fecit. Baronius in Annalibus ad annum Christi DLII num. 16 propter hæc postrema verba Nicephorum sic mendacii arguit: Ex iisdem pariter habes, inquit, ex quibus redarguas Nicephorum Callistum, qui de hujuscemodi turbis historiam scribens, multipliciter errasse comperitur, dum parum æquus in Vigilium Papam, quod Constantinopolitanum episcopum Mennam a communione suspenderit, in eum invehitur, & mendacissime asserit, parem sententiam adversus Vigilium ipsum a Menna latam. Quod si ille ausus fuisset, necessario plane & præcipue de his habenda mentio erat in ejusdem Vigilii epistola circulari.

[361] Facile cum eminentissimo Baronio crederem, hæc a scriptore schismatico conficta esse, [ut etiam Theophanes narrat,] nisi similia apud S. Theophanem in Chronographia pag. 190 legerem: Hoc anno, ait, Roma a Gotthis capta est; Papa vero Vigilius Constantinopolim profectus, & ab imperatore summis honoribus exceptus, Catholicæ Ecclesiæ unitatem & concordiam se præstiturum, & Tria Capitula anathemate proscripturum pollicitus est. Tantis honorum & cultus indiciis ab imperatore decoratus, adeo animatus est, ut a communione exclusionem menses quatuor sustinendam Menæ Constantinopolitano episcopo in pœnam imponeret; & ex adverso Menas parem animadversionem in eum constitueret. Ob irrogatam itaque pœnam hujusmodi, tum quod ea, quæ de ecclesiarum concordia & unione consulta decretaque fuerant, a Vigilio non adimplerentur, imperator indignatus misit, qui ipsum detinerent. Ille imperatoris iram veritus, ad Sergii martyris altare, quod in Hormisdarum monasterio erectum, confugit; a quo vi revulsus, apprehensas altaris suffulcientes columnas, seu gravi proceroque corpore validus, secum traxit & omnino evertit. Deinde narrat, quomodo Justinianus imperator, & Mennas patriarcha in gratiam Romani Pontificis redierint.

[362] Verum suspicor, hæc a schismaticis Theophani inserta esse. [cui narrationi aliquid falsi adjungitur,] Certe falsum est, ad Sergii martyris altare Vigilium confugisse, cum ipse in epistola sua encyclica asserat, se ad basilicam S. Petri fugisse, & ab ejus altari violenter retractum fuisse. Accipe ipsa epistolæ verba, quæ apud Labbeum tomo 5 Conciliorum col. 330 sic sonant: Cum ad beati Petri basilicam in Ormisda fundatam Augusto mense nuper præterito fugissemus, nullum latere confidimus, quia cum in eadem ecclesia a comitatu prætoris, cum multitudine armatorum militum veniente, tamquam ad bellum instructa acie, a sancto ejus altari tracti pedibus traheremur, tenuimus, & super nos etiam ipsa altaris mensa ceciderat, nisi clericorum nostrorum fuisset manibus sustentata.

[363] [& quæ forte ex supposititiis quibusdam instrumentis accepta est.] Quinimo forte hæc sententia contra Vigilium sub Mennæ nomine conficta est ab hæreticis, qui etiam alia scripta tum ei, tum Vigilio Papæ, affinxerunt, ut liquet ex concilio III Constantinopolitano, ubi in Labbeana Conciliorum editione tomo 6 col. 984, post detectam falsariorum fraudem, patres hujus concilii ita exclamant: Anathema libro, qui dicitur Mennæ ad Vigilium, & qui eum finxerunt, sive scripserunt: Anathema libellis, qui dicuntur facti fuisse a Vigilio ad Justinianum & Theodoram divæ memoriæ, qui & sunt falsi demonstrati: Anathema simul omnibus, qui falsaverunt Acta sancti & universalis quinti concilii. Quid si posteriores Græci similia ex supposititiis veterum hæreticorum monumentis incaute hauserint? Quidquid sit, hæc aliaque S. Mennæ gesta operosius discuti poterunt ad diem XXV Augusti, quo nomen ejus Martyrologio Romano inscribitur, & ad quem Acta illius, favente Deo, copiosius illustrabuntur.

[364] [Mennas humiliter veniam delicti sui petiit,] Nobis hoc loco sufficit, Mennam erroris sui pœnituisse, & Pontifici Romano reconciliatum fuisse, ut historici passim tradunt, & constat ex Constituto Vigilii Papæ apud Labbeum tomo 5 Conciliorum col. 338, ubi Mennas post emissam fidei professionem cum aliis ita loquitur: Libellum autem in causa Trium Capitulorum, de quibus quæstio nata est, contra constitutum piissimi principis & Beatitudinis vestræ ego quidem nullum feci; sed volo atque consentio, ut omnes libelli, qui facti sunt sub hac forma, Beatitudini vestræ reddantur. De injuriis autem, quæcumque Beatitudini vel Sedi vestræ factæ sunt, eas quidem non feci; sed quia pro pace Ecclesiæ modis est omnibus festinandum, velut si eas fecissem, veniam postulo. Quia vero tempore discordiæ excommunicatos vel non receptos a Beatitudine vestra in communionem suscepi, pariter veniam postulo. Utinam nostra ætate nonnulli, qui decretis Romanorum Pontificum superbe resistunt, tam præclarum submissionis exemplum imitarentur! Nunc tempus mortis ejus examinandum superest.

[365] [& anno Christi 552 obiit,] Sanctus Nicephorus aliique patriarcharum catalogi apud jam sæpe laudatum Bandurum tom. 1 Imperii Orientalis pag. 189 & sequentibus, episcopatui S. Mennæ sedecim annos & sex menses constanter assignant. Cum igitur anno DXXXVI, die XIII Martii, cathedram Constantinopolitanam ascenderit, oportet illum anno DLII obiisse. De hoc mortis anno satis inter chronologos convenit, & eumdem indicare videtur Theophanes, dum in Chronographia pag. 193 hæc conjungit: Eodem anno Hebdomi portus repurgatus; eodemque tempore Menas episcopus Constantinopoleos defunctus est. Sed non intelligo, quid idem scriptor sibi velit, dum ibidem ista addit: Ceterum annum unum Anthimi in patriarchæ Menæ tempus conferri oportet, ut sexdecim annorum ratio constet. Hæc, inquam, non intelligo: nam ipse Theophanes supra asserit, Anthimum munere abdicatum ac depulsum esse, cum sedem mensibus decem tenuisset. Quomodo itaque annum unum Anthimi in patriarchæ Menæ tempus conferri oportet? Præterea sedecim anni S. Mennæ sine tempore Anthimi inveniuntur, ut calculum subducere volenti manifestum fiet.

[366] [juxta Norisium mense Decembri,] Superius dixi, de mortis anno satis inter chronologos convenire: nam Baronius, Pagius, Norisius, & Bandurus obitum S. Mennæ anno DLII collocant. At Norisius circa mensem ab aliis differt, dum in Dissertatione historica de synodo quinta œcumenica cap. 5 sub finem ita scribit: Ineunte circiter Decembri Mennas diem obiit, magno apud Constantinopolitanos sui desiderio relicto: consecratus fuerat ab Agapeto Papa, ejecto Anthimo hæretico, anno DXXXVI. Nos probabilius existimamus, S. Mennam mense Augusto mortuum esse, ut Pagius in Critica ad annum Christi DLII num. 18 indicat his verbis: Colitur Mennas in Martyrologio Romano die XXV Augusti, quemadmodum & in Menologio; isque forsan dies ejus emortualis fuit: cum ex dictis ante Indictionem primam, Kalendis Septembris hujus Christi anni cœptam, obierit.

[367] Pagius ibidem antea illud probaverat ex numero sedecim annorum & sex mensium, [vel potius mense Augusto, ut cum aliis opinamur.] quos S. Nicephorus & alii catalogi episcopatui Mennæ passim adscribunt: si enim a decima tertia Martii die anni DXXXVI usque ad annum DLII & diem vigesimam quintam Augusti numeraveris, invenies sedecim annos & sex menses incompletos, qui computandi modus satis usitatus est. Potest idem mortis tempus confirmari ex Joanne Antiocheno, cui cognomentum Malala, qui part. 2 Chronographiæ pag. 230 hæc habet: Mense Augusto, Indictione XV, Menas archiepiscopus Constantinopolitanus diem suum obiit, reliquiis ejus magnæ ecclesiæ juxta sacrum altare repositis: cujus in locum Eutychius, Amaseæ apocrisiarius, suffectus est. Ex hactenus dictis probabiliter concludimus, obiisse S. Mennam die XXV Augusti, quo in Martyrologio Romano memoratur.

XXX. S. EUTYCHIUS.

[S. Eutychius anno 552 post mortem S Mennæ statim electus] Cum Henschenius noster ad diem VI Aprilis gesta hujus sancti Patriarchæ copiose illustraverit, nobis hoc loco sufficiet breviter electionem ejus, exsilium, reditum, aliaque præcipuorum Actorum puncta chronologice annotare. Sanctus Mennas anno DLII, verosimiliter die XXV Augusti, ad Superos migravit, ut supra ostendimus; in cujus locum, teste Theophane in Chronographia pag. 193, suffectus apocrisiarius Amaseæ, presbyter, & monasterii ipsius. Amaseæ monachus Eutychius eo ipso die, quo Menæ cadaver in sacris adytis adhuc expositum jacebat. Hinc corrigendus est Baronius, qui in Annalibus anno Christi DLII num. 23 agens de obitu Mennæ, successionem S. Eutychii usque ad initium anni DLIII ita differt: Hoc enim anno (Mennas) finem vivendi fecit, cum sedisset annos sexdecim, in cujus locum sequentis anni exordio subrogatur Eutychius. De ejus electione, divinitus facta, anno sequenti, quo contigit, nos agemus. Si Mennas obierit anno DLII, ut ipse Baronius fatetur, & Eutychius juxta Theophanem mortuo Mennæ suffectus sit eo ipso die, quo Menæ cadaver in sacris adytis adhuc expositum jacebat, qua ratione potest electio ipsius ad annum sequentem differri?

[369] Dum S. Eutychius ecclesiam Constantinopolitanam strenue administrat, [dum edicto Justiniani imperatoris subscribere renuit,] & impio Justiniani imperatoris edicto subscribere renuit, post duodecim gubernationis annos & aliquot menses in exsilium pellitur. Baronius hoc exsilium in Annalibus ecclesiasticis ad annum DLXIV refert; sed Pagius in Critica anni DLXIII num. 3 illud anno Christi DLXV contigisse ostendit ex Theophane, qui in Chronographia pag. 203 habet sequentia: Ejusdem quoque Indictionis decimæ tertiæ mense Aprili, ejusque die duodecimo, patriarcha Constantinopolitanus Eutychius a Justiniano dignitate motus est, & Amaseam relegatus; Joannes vero exscholasticus magnæ Antiochiæ responsalis in ejus locum subrogatus est. Obscura ambiguitas, quæ in hoc Theophanis textu circa diem depositionis occurrit, ex certioribus monumentis exponenda ac auferenda est: facile enim quispiam primo intuitu putaret, Theophanem asserere, quod S. Eutychius die duodecimo Aprilis in exsilium pulsus fuerit; at Theophanem intelligendum esse de die, qua Joannes Scholasticus in locum Eutychii exsulis intrusus est, ex jam dicendis apparebit.

[370] [anno 565 in exsilium pellitur,] Eustathius presbyter, & S. Eutychii domesticus familiaris, in Vita ipsius cap. 5, apud nos tomo 1 Aprilis pag. 558, primam violentiam & initium exsilii sic describit: Festo namque sancti Timothei die, dum illud in novo palatio Hormisdæ dicto celebraretur, & S. Eutychius divinam rem faceret, tribunus militum & satellites tribuni, seu potius feræ immanis ministri, invaserunt patriarchium, comprehenderuntque & distraxerunt Viri sancti familiares, qui contra illum testificarentur, ut quoquo modo verosimile facerent, eum non sine causa fuisse a pontificatu depositum. Deinde idem auctor synchronus narrat, quomodo paulo post sanctus Præsul ad monasterium Choracudim, ac inde ad alterum prope Chalcedonem abductus fuerit. Notari hic velim, quod festum S. Timothei celebretur a Græcis XXII Januarii, & a Latinis XXIV ejusdem mensis, ut eo die videre est apud Baronium in notis ad Martyrologium Romanum. Ex his concludo, S. Eutychium circa diem XXII Januarii exsilio multatum fuisse, ac post vanam citationem, quæ ibidem in Actis refertur, & qua pseudo-synodus odium suum tegere cupiebat, Joannem Scholasticum die XII Aprilis locum ipsius injuste occupasse.

[371] [cujus sedem mense Aprili ejusdem anni 565 injuste invasit] Hæc anno DLXV facta esse probat computus annorum & mensium, quibus ecclesiæ Constantinopolitanæ ante exsilium suum præfuit: laudatus enim Eustathius duodecim annos, omissis pro more mensibus, ibidem cap. 4 seu apud nos tomo 1 Aprilis pag. 556, Eutychio ante depositionem ita rotunde tribuit: Magnus autem hic vir Dei Eutychius annorum numero, duodecim Apostolis pari, gregem Christi pavit. Theophanes eidem in tabella chronologica tredecim annos assignat, qui incomplete accipiendi sunt, ut statim videbimus. Cum itaque Eutychius mense Augusto anni DLII cathedram Constantinopolitanam ascenderit, & circa diem XXII Januarii ab ea depositus fuerit, liquet, Eustathium explicandum esse de mense Januario anni DLXV, inter quod temporis intervallum duodecim anni cum quinque circiter mensibus effluxerunt. Huic supputationi optime congruit catalogus patriarcharum Constantinopolitanorum, qui part. 1 pag. 299 Juri Græco-Romano inseritur, cui Nicephorus Callistus & Philippus Cyprius apud Bandurum consonant, dum S. Eutychio ante expulsionem ἔτη ιβ᾽, μῆνας έ, id est XII annos & V menses concedunt. Juxta superius datam Theophanis explicationem locum S. Eutychii exsulantis anno DLXV, die XII Aprilis, invasit

XXXI. JOANNES III, cognomento Scholasticus.

[Joannes Scholasticus,] Hic a quibusdam cognominatur Scholasticus, & a Theophane exscholasticus, quæ postrema vox videtur significare eum, qui olim scholasticus fuit, & jam non amplius isto munere fungitur. Nomen autem scholastici varias habet significationes, quæ apud Cangium in Glossario tum Græco tum Latino videri possunt. Hic videtur ea voce indicari causidicus vel advocatus, cum Bandurus tomo 1 Imperii Orientalis pag. 220 textum Græcum Philippi Cyprii ita interpretetur: Joannes presbyter Antiochiæ scholasticus seu advocatus sub Justino, Justiniani filio, & sub Tiberio, annos XII menses VI. Hæc de cognomine ipsius dicta sufficiant. Euagrius lib. 4 Hist. eccles. cap. 38 patriam ejus sic indicat: Eutychius quidem ex pontificali sede urbis regiæ expulsus est; Joannes vero in ejus locum subrogatus: ortus hic erat ex Sirimi, qui vicus est Cynegicæ regionis in territorio Antiochensi.

[373] Baronius in Annalibus ad annum Christi DLXIV num. 14 mores illius ita breviter depingit: [subdolus adulator, & hæreticorum fautor,] Ubi primum autem de exilio Eutychii sententia lata est, continuo de successore eligendo actum, delectusque fuit Joannes, cognomento Scholasticus, ex apocrisiario ecclesiæ Antiochenæ, homo plane servus gloriæ & nundinator rerum sacrarum, quique pretio adulationis eam mercatus est dignitatem. Certe Justiniano imperatori, in Aphthartodocitarum hæresim lapso, hic Joannes consensit, aut saltem tempori servivit, ut ex depositione S. Eutychii satis colligitur. Postea sub imperio Justini S. Anastasius, patriarcha Antiochenus, contra hunc Joannem Scholasticum scripsit, ac propterea jussu ejusdem imperatoris e sede sua expulsus est, ut S. Theophanes in Chronographia pag 206 tradit his verbis: Eodem etiam anno cum magnus ille Anastasius, Antiochiæ episcopus, in synodales epistolas Joannis Constantinopolitani episcopi, qui Joannem Alexandrinum consecraverat, atque etiam in ipsum Joannem Alexandrinum, qui ordinatus fuerat, rescriptis suis invectus fuisset, Justini mandato sede depulsus est.

[374] Nihilominus impressa Græcorum Menæa ad diem XXI Februarii hunc eumdem Joannem ita Sanctis annumerant: [qui tamen in excusis Græcorum Menæis] Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ ἐν ἁγίοις πατὴρ ἡμῶν Ἰωάννης πατριάρχης Κωνσταντιν πόλεως ἀπὸ σχολαστικῶν ἐν εἰρήνῃ τελειοῦται. Id est: Eodem die sanctus pater noster Joannes patriarcha Constantinopoleos, unus ex scholasticis in pace obiit. Eodem die Maximus Cythereus in Græco-barbaris Sanctorum Vitis hanc commemorationem totidem verbis descripsit. Quinimo citata Menæa memoriam illius ibidem exornant sequentibus versiculis:

Χριστοῦ τέθνηκας, σχολαστικὸς, θύτης,
Καὶ τῶν μακρῶν σου νῦν σχολὴν ἄγεις πόνων.

Tibi Christe moriens presbyter scholasticus,
Nunc post labores arduos requiem capit.

Allusio inter voces Græcas σχολαστικὸς & σχολὴν hic satis manifesta est.

[375] Majores nostri ad diem XXI Februarii hunc Joannem prudenter inter Prætermissos collocarunt: [perperam pro Sancto colitur,] episcopus enim adeo ambiguus, qui sedem S. Eutychii invasit, ac hæreticis favit, locum inter Sanctos non meretur, ut patebit ex maturo viri eruditi judicio, quod jam profero. Matthæus Raderus noster in Observationibus Mss. ad Menæa Græcorum hac die notat sequentia: In nullis Latinorum tabulis hunc Scholasticum lego; nec in Menologio est ulla ejus mentio, meritoque ab omnibus præteritus. Nusquam hunc Joannem hæreticum fuisse lego, quamvis hæreticis præfuerit; sed Justiniano tamen hæreticis Aphthartodocianis faventi non restitit. Nulla hujus sanctitatis vestigia deprehendo, nec Baronius in Justiniano Joannem laudat. A sacris ergo fastis exeste. Hoc Raderi judicium pro nostro haberi volumus, & hac occasione lectorem rursus monemus, ut non nimium fidat impressis Græcorum Menæis, dum de sanctitate. quorumdam pronuntiant, ut postmodum pluribus ostendemus.

[376] [& qui anno 577 moriens, iniquam possessionem relinquere coactus est.] Nunc tempus est, ut progrediamur ad mortem hujus Joannis, quam Theophanes in Chronographia pag. 209 sic accurate assignat: Ejusdem etiam anni (Pagius tomo 2 Criticæ pag. 659 probat, Theophanem de anno Christi DLXXVII intelligendum esset) mensis Augusti die trigesimo primo, Indictione decima, Joannes episcopus Constantinopolitanus obiit. Cum igitur juxta Theophanem anno Christi DLXV, die XII Aprilis, Joannes in locum S. Eutychii intrusus fuerit, & anno DLXXVII, die XXXI Augusti, obierit, recte ei tribuit duodecim gubernationis annos, neglectis scilicet mensibus. Alii catalogi passim duodecim annos & sex menses episcopatui ejus adscribunt; sed errorem irrepsisse in numerum mensium, & tantummodo duodecim annos cum quinque mensibus incompletis ei concedendos esse, ex jam dictis conficitur, ut spatium temporis exacte supputanti apparebit. Joanne defuncto, in cathedra Constantinopolitana sedit

S. EUTYCHIUS secundo.

[S. Eutychius mense Octobri ejusdem anni 577 sedi suæ restitutus est,] Theophanes in jam sæpe laudata Chronographia pag. 210 indicat tempus, quo sanctus hic Vir sedi suæ restitutus fuerit, dum anno DLXX Incarnationis juxta Alexandrinos, qui anno Christi DLXXVII a Kalendis Septembris incipit, ita scribit: Hoc anno, mense Octobri, Indictione undecima, Eutychius thronum Constantinopolitanum secundo accepit. Eustathius testis oculatus in Vita S. Eutychii apud nos tomo 1 Aprilis pag. 566 ipsum restitutionis diem sic exacte notavit: Vigesima secunda Januarii tentatus Vir sanctus & ejectus fuit; restitutus est autem tertia Octobris, quæ Dominica erat. Hinc etiam patet, id anno Christi DLXXVII contigisse, quo Dominica in diem tertium Octobris incidebat. Quam honorifice tunc S. Eutychius a Justino & Tiberio exceptus fuerit, in Actis nostris tomo proxime citato a pag. 565 legi potest.

[378] [& erroneam quamdam doctrinam, quam scriptis suis inseruerat, revocavit] Non diu ante mortem Vir sanctus edidit librum de resurrectione mortuorum contra gentiles & hæreticos, cui tamen quemdam Origenis errorem inseruit, negans, eam in carne palpabili futuram. Fortiter ei obstitit S. Gregorius, qui tunc temporis Constantinopoli apocrisiarium Pelagii Papæ Romani agebat, & post multam disputationem tam evidenter ipsum erroris convicit, ut Tiberius imperator librum Eutychii comburi jusserit. Tulit hanc ignominiam Constantinopolitanus Antistes, ut solent viri sancti, qui ex ignorantia erraverunt, & ipse errorem suum agnovit: nam quandocumque familiares Gregorii illum jam ægrotantem salutationis gratia adibant, pellem manus suæ tenens dicebat: Confiteor, quia omnes in hac carne resurgemus. Pluribus hæc refert ipse Gregorius Magnus lib. 14 Moralium cap. 29, quæ tamen Eustathius in Vita S Eutychii dissimulavit, & in alium sensum detorsit, ne forte sancto Patriarchæ suo injurius videretur. Sed sanctitatem illius lædere non potest innoxia hallucinatio, quam etiam publice retractavit.

[379] Porro cum sanctus Præsul post reditum, quatuor annis, sex mensibus & aliquot diebus ecclesiam suam pie gubernasser, migravit ex hac vita, mercedem laborum suorum in cælo recepturus. [ante obitum, qui contigit anno 582, die 6 Aprilis,] Theophanes juxta æram Alexandrinam anno divinæ Incarnationis DLXXIV, qui apud nos anno DLXXXII Kalendis Septembris finitur, tempus mortis ejus in proxime citata Chronographia pag. 212 & sequente sic exacte exprimit: Hoc anno, die sexto Aprilis, Indictione decima quinta, Eutychius patriarcha diem ultimum obiit, & post dies sex Joannes magnæ ecclesiæ diaconus, qui Jejunator dictus, consecratus est.

[380] Eadem mortis epocha confirmatur ab Eustathio, qui in Vita S. Eutychii apud nos tomo 1 Aprilis pag. 569 & sequente narrat, [ut ex ejus Vita,] quomodo sanctus ille Antistes die festo Paschatis sacra mysteria celebrarit, & post persolutas in ecclesia preces vespertinas eodem die ægrotare cœperit: Reversus deinde in episcopium, inquit testis ille oculatus, in lectulo suo decubuit, vehementique febri circa mediam noctem correptus est; atque ita mansit dies septem orationibus continuis incumbens, seque signo crucis muniens… Porro cum totam hebdomadam ægrotasset Sanctus, simplex moribus sed gubernandi scientia multiplex, sapiens in verbis, sed sapientior sensu; magnus, inquam, patriarcha Eutychius, mente firma Deum precatus pro universis usque ad septimam horam Dominicæ secundo-primæ post Pascha (conveniebat enim ut septima hora perageret ea, quæ sunt quietæ obdormitioni propria) post benedictionem cunctis datam, ut olim filiis suis dedit Jacob, novus ipse Jacob pedes extendit, & circa nonam aut decumam horam in manus Domini commendavit spiritum suum, & discedens ex hac vita in senectute bona, ab angelis ad cælestes choros est sublevatus.

[381] Pagius ad annum Christi DLXXXII num. 7 ex hoc Eustathii textu sic recte argumentatur: [& ratiocinio Pagii ostenditur.] Hoc anno Pascha incidit in diem XXIX Martii, quo die decumbens Vir sanctus, septem dies ægrotavit, nocteque sequenti benedictionem adstantibus dedit, & jam illucescente die sexta Aprilis ad Deum migravit, non quidem Dominica in Albis, ut quidam perperam interpretantur, sed feria secunda jam illucescente, quæ hoc Christi anno in diem VI Aprilis conveniebat. Nocte itaque Dominicæ in Albis benedictionem suis dedit Eutychius, & post medium ejusdem noctis, animam Deo reddidit. Deinde Pagius ibidem explicat, cur Dominica in Albis vocetur secundo-prima, circa quam vocem etiam Henschenius noster tomo 1 Aprilis pag. 571 in Annotatis aliqua observavit.

XXXII. JOANNES IV, cognomento Jejunator.

[Anno 582, die 12 Aprilis ad cathedram CP. evectus est Joannes Jejunator,] Hic consecratus est episcopus Constantinopolitanus post dies sex a morte S. Eutychii, quæ anno Christi DLXXXII, die VI Aprilis accidit, ut superius ex Theophane ostendimus. Facta est igitur consecratio Joannis Jejunatoris die XII Aprilis, in quam illo anno Dominica incidebat. Miror, quod Guilielmus Caveus post tam manifestos temporis characteres in Historia litteraria Scriptorum ecclesiasticorum, Genevæ anno MDCXCIV edita, pag. 301 scripserit, illum anno DLXXXV in locum Eutychii mortui substitutum fuisse. Casimirus Oudinus, infelix Ordinis sui ac fidei apostata, in Commentario de scriptoribus Ecclesiæ antiquis, tomo 1 Col. errantem Caveum cæce secutus est. Hunc trium annorum parachronismum etiam deglutivit famosus Elias Dupin in Gallica Scriptorum Bibliotheca, ubi non raro sua ex heterodoxis temere transcripsit.

[383] [in cujus chronotaxi & Actis examinandis] Caveus hic non tantum in chronologia, sed etiam in aliis hallucinatus est, dum loco proxime citato elogium hujus Joannis ita texere incipit: Joannes, natione Cappadox, a stupenda, cui se assuefecit, abstinentia νηστευτὴς seu Jejunator dictus; primo quidem vitam egit privatam, & non inhonesto opificio dedit operam: postea ob præstantes, quibus enituit, virtutes (ἀνὴρ ἀρετῆς οἰκετήριον, ut de eo Sophronius) ad altiora promotus. Unde mortuo Eutychio CP. anno DLXXXV, in sede patriarchali subrogatus est. At in Menologio Basilii & Menæis impressis ad diem secundam Septembris Joannes Jejunator expresse dicitur natus Constantinopoli. Videtur ergo Caveus hunc Joannem confudisse cum Joanne Cappadoce, episcopo Constantinopolitano, de quo supra egimus. Equidem scio, quod ab Isidoro Hispalensi in opere de Scriptoribus ecclesiasticis cap. 26 hic Joannes, qui sub imperio Mauritii floruit, etiam natione Cappadox vocetur. Sed vereor, ne Isidorus Hispalensis, longe ab Oriente distans, patriam unius Joannis episcopi Constantinopolitani alteri perperam applicuerit.

[384] [errarunt varii scriptores,] Ex hoc errore profluxit alter, dum Caveus Joanni Jejunatori aptat elogium, quod Sophronius Hierosolymitanus apud Photium cod. 231 Joanni Cappadoci præsuli Constantinopolitano tribuit. Verum ut error ille clarius deprehendatur, juverit allegare integrum textum Græcum, quem Caveus truncavit, & in quo apud citatum Photium Codice 231 col. 889 inter alios orthodoxæ fidei defensores numeratur Ἰωάννης Κωνσταντινουπόλεως, ἐκ Καππαδοκίας ἕλκων τὸ γένος καὶ τὸ ἐπώνυμον, ἀνὴρ ἀρετῆς οἰκητήριον, id est Joannes Constantinopolitanus sive Constantinopoleos episcopus, sicut ibidem alii præsules a suis sedibus denominantur, ex Cappadocia trahens genus & cognomen, vir virtutis domicilium. Hæc supra memorato Joanni episcopo Constantinopolitano, qui a patria sua passim Cappadox cognominabatur, potius conveniunt, quam huic Joanni Jejunatori, qui natus est Constantinopoli, ut Menologium Basilianum, & Menæa impressa testantur.

[385] [qui corriguntur.] Pagius in Critica ad annum Christi DXCVI num. 2 idem Sophronii elogium Joanni Jejunatori perperam applicat, illudque ex citato Photii codice sic Latine citat: Joannes, Constantinopolitano genere, & cognomine Cappadox, homo virtutis domicilium. Si Pagius textum Græcum consuluisset, facile deprehendisset, se deceptum fuisse ab interprete, cujus fidelitati nimium confidit. Forte etiam ille interpretationis error proficiscitur a typotheta, qui in isto Photii textu Latino excudendo unam alteramve litteram & interpunctionem invertit: nam juxta Græcum Photii textum, paucis mutatis, ita Latine legi debet: Joannes Constantinopolitanus, genere & cognomine Cappadox, homo virtutis domicilium. Hæc facilius ignoscimus Pagio, qui dumtaxat Latina Sophronii verba ex Photio allegat, & fidelem eorum interpretationem ex Græco idiomate supposuit. At Caveus malam fidem aut ignorantiam prodit, dum nobis unam Græci textus partem obtrudit, & omittit alteram, ex qua error ipsius detegi potuisset. Nunc ad alia pergamus.

[386] [Cum Jejunator ille titulum œcumenici sibi superbe arrogasset,] Circa annum Christi DLXXXVIII Joannes Jejunator occasione Gregorii Antiocheni, qui de variis criminibus accusatus fuerat, concilium Constantinopoli celebravit, non tantum ut Gregorii causam discuteret, sed etiam synodali decreto titulum episcopi œcumenici seu universalis sibi vindicaret. At cum Pelagius II Papa Romanus id intellexisset, cuncta synodi istius gesta, præter sententiam pro Gregorio Antiocheno latam, dissolvit, ut discimus ex S. Gregorio Magno, qui lib. 4 epist. 39 ad Eulogium Alexandrinum & Anastasium Antiochenum de hac re sic scribit: Ante hos siquidem annos octo sanctæ memoriæ decessoris mei Pelagii tempore, frater & coëpiscopus noster Joannes in Constantinopolitana urbe ex causa alia occasionem quærens, synodum fecit, in qua se universalem appellare conatus est. Quod mox idem decessor meus ut agnovit, directis litteris, ex auctoritate sancti Petri apostoli ejusdem synodi acta cassavit. Litteræ Pelagii II Pontificis, de quibus hic fit mentio, jam verosimiliter perierunt: nam illæ, quæ apud Labbeum tomo 5 Conciliorum a col. 948 sub hoc nomine leguntur, tamquam supposititiæ jam passim ab eruditis rejiciuntur. Nobis interim sufficit hæc nosse ex S. Gregorio, qui lib. 4 epist. 38, & lib. 7 epist. 69 similia repetit.

[387] Postea Joannes eumdem œcumenici seu universalis titulum affectavit in Actis, [S. Gregorius Magnus Papa apocrisiarium suum] ad Pontificem Romanum transmissis, ut patet ex S. Gregorio Magno, qui lib. 4 epist. 39 ad Sabinianum Sedis Apostolicæ apocrisiarium dedit sequentes litteras: De causa fratris nostri viri reverendissimi Joannis, episcopi Constantinopolitani, duas epistolas facere volui; sed una breviter facta est, quæ utrumque habere videtur admixtum, id est & rectitudinem & blandimentum. Tua itaque dilectio eam epistolam, quam nunc direxi, propter voluntatem imperatoris dare studeat: nam de subsequenti talis alia transmittitur, de qua ejus superbia non lætetur. Ad hoc enim usque pervenit, ut sub occasione Joannis presbyteri gesta huc transmitteret, in quibus se pene per omnem versum οἰκουμενικὸν patriarcham nominaret. Sed spero in omnipotentem Deum, quia hypocrisim illius superna Majestas solvet.

[388] Miror autem quod dilectionem tuam fallere potuit, [in litteris monet,] ut permitteres domino imperatori persuaderi, quatenus ad me sua scripta de hac causa transmitteret, in quibus admoneret, ut cum eo pacem habere debuissem. Qui si justitiam tenere vult, illum debuit admonere, ut se a superbo vocabulo compesceret, & protinus inter nos pax fieret. Tamen qua id calliditate a prædicto fratre nostro Joanne factum sit, minime, suspicor, pensasti: idcirco enim hoc ille fecit, ut audiretur dominus imperator, & ille in sua vanitate confirmatus esse videretur; aut non a me audiretur, & ejus animus contra me irritaretur. Sed nos rectam viam tenemus, nihil in hac causa aliud, nisi omnipotentem Dominum metuentes.

[389] Unde tua dilectio in nullo trepidet. Omnia, quæ in hoc seculo videt alta esse contra veritatem, [ut fortiter compescat ejus ambitionem,] pro veritate despiciat; in omnipotentis Dei gratia atque beati Petri apostoli adjutorio confidat. Vocem Veritatis recolat dicentis: Major est, qui in cælis est, quam qui in mundo; & in hac causa quidquid agendum est, cum summa auctoritate agat. Postquam enim defendi ab inimicorum gladiis nullo modo possumus, postquam pro utilitate reipublicæ argentum, aurum, mancipia, vestes perdidimus, nimis ignominiosum est, ut per eos etiam fidem perdamus: in isto enim scelesto vocabulo consentire, nihil est aliud, quam fidem perdere. Unde, sicut tibi jam transactis epistolis scripsi, numquam cum eo procedere præsumas. Eodem libro 4 de hac controversia inveniuntur plures S. Gregorii epistolæ, quas etiam eminentissimus Baronius Annalibus suis ad annum Christi DXCV inseruit, & variis observationibus illustravit. Infra discutiemus, an Joannes Jejunator superbum hunc titulum retinere voluerit usque ad obitum, de cujus tempore nunc paucis agendum est.

[390] [cui tandem mors, juxta Baronium anno 596,] Baronius in Annalibus annum Christi DXCVI ita exorditur: Quingentesimo nonagesimo sexto Domini anno, Indictionis decimæ quartæ, elatum illum, fastu plenum, ac superbia tumidum hominem, is qui superbis resistit & humilibus dat gratiam, Deus ex hac luce subtraxit Joannem Constantinopolitanum episcopum, quem se efferentem amplius, quam par erat, sanctus Gregorius quot litteris, tot fulminibus, anno superiori percussit. Baronius obitum illius hoc anno consignavit, quia S. Gregorius Papa inter mensem Septembrem & Octobrem Indictione XIV ad eumdem Joannem Constantinopolitanum scripsit, ut in Registro Gregorii lib. 5 epist. 15 refertur: inde enim conclusit, Joannem usque ad annum DXCVI vixisse, cum Indictio XIV a Kalendis Septembribus anni DXCV currere cœperit. Verum inde tantummodo sequitur. Gregorio ignotam adhuc fuisse Joannis Jejunatoris mortem, quando hanc epistolam ad eum direxit, ut Pagius in Critica ad annum Christi DXCVI num. 2 recte observavit.

[391] [aut juxta nostram opinionem anno 595, finem imposuit.] Nos probabilius existimamus, illum obiisse anno Christi DXCV, die secunda Septembris, qua in Menologio Basiliano & Menæis impressis annua ejus memoria celebratur. Huic opinioni nostræ favet duratio episcopatus ipsius, cui S. Nicephorus, aliique patriarcharum catalogi apud Bandurum, passim tredecim annos & quinque menses assignant. Cum igitur anno Christi DLXXXII, die XII Aprilis, episcopatum Constantinopolitanum susceperit, oportet eum usque ad ineuntem mensem Septembrem anni DXCV superfuisse, ut tredecim administrationis anni cum quinque mensibus incompletis inveniantur. Idem mortis annus confirmatur ex catalogo Nicephori Callisti, qui apud sæpe laudatum Bandurum tomo 1 Imperii Orientalis pag. 194 sic habet: Joannes diaconus magnæ ecclesiæ & sacellarius, Jejunator dictus, sub Mauricio annis XIII, mensibus V. Ordinatus est post dies… (supple sex a morte Eutychii, ut supra ex Theophane diximus) imperante Tiberio. Obiit autem anno decimo quarto Mauricii imperatoris. Ex his ultimis verbis liquet, illum anno Christi DXCV mortuum esse, cum annus decimus quartus imperii Mauritii huic anno DXCV respondeat, ut apud Pagium aliosque exactiores chronologos videre est. Non inutile futurum arbitror, si jam paulisper divertero ad intricatam alterius speciei quæstionem, in qua examinabitur, an hic Patriarcha mereatur titulum Sancti, quem Menæa, aliaque Græcorum Synaxaria ei concedunt.

PARERGON VI.
Disquiritur, utrum præsul Constantinopolitanus Joannes, cognomento Jejunator, inter Sanctos sit numerandus.

Hunc Joannem, tamquam sanctum, commemorant varia Græcorum monumenta, ex quibus hoc loco præcipua enumerabo. Typicon S. Sabæ die secunda Septembris celebrat memoriam τοῦ ἐν ἁγίοις πατρὸς ἡμῶν Ἰώαννου τοῦ νηστευτοῦ πατριάρχου Κωνσταντινουπόλεως: hoc est sancti patris nostri Joannis Jejunatoris, [Etiamsi Joannes Jejunator in sacris Græcorum] patriarchæ Constantinopolitani. Huic annuntiationi consonant multa tum impressa, tum manuscripta, ecclesiæ Græcæ Synaxaria, quæ in Museo nostro conservamus. Molanus haud dubie secutus est Græcos, dum hunc Joannem eadem die in Additionibus Usuardinis recenset.

[393] Certe etiam cultus illius ex Menologiis Græcis ad sacros Moscorum fastos transiit: [Moscorumque fastis] nam Rutheni in suo Sobornik seu Synaxario eadem die secunda Septembris hæc habent: Sancti confessoris ac patris nostri Joannis Postnika (vox Russica Postnik Jejunatorem significat, ut Georgius David noster, anno MDCLXXXVIII Moscuæ missionarius, in quibusdam observationibus ad Synaxarium notavit) patriarchæ Constantinopolitani. In Menologio Slavo-Russico, quod nobilissimus baro de Sparwenfeld nobis Latine interpretatus est, eadem die sic legitur: Item sancti patris nostri Joannis Postnici (hic interpres vocem Russicam Latine inflexit) Constantinopolitani, qui antea aureos nummos fabricabat. Martyrologus Russus hic in fine artem indicat, quam antea exercuerat, & ob quam in Menologio Basiliano ac Menæis impressis vocatur χαράκτης τὴν τέχνην, id est arte statuarius, ut interpres Menologii vertit; vel juxta Moscum nummorum fabricator, vel denique sigillorum artifex aut cælator, ut Raderus noster hanc vocem ex Menæis interpretatur. Verum hæc operosius indagari poterunt, si umquam Acta ejus sint a nobis illustranda.

[394] Menologium Basilianum, quod tomo 6 Italiæ sacræ Latine editum est, [& Menologio Basiliano] Col. hunc Joannem sequenti exornat elogio: Joannes, cognomine Jejunator, natus est Constantinopoli, præfuitque eidem ecclesiæ Justino, Verio *, & Mauritio imperatoribus. Hic primum quidem statuariam artem exercuit; deinde ob multas atque eas egregias animi dotes patriarcha renuntiatus urbis ipsius magnæ, multo magis virtutes excoluit: pauperes enim summa persecutus est benignitate, vir singulari lenitate & misericordia; quippe qui ex alterius solicitudine & calamitate parem cum eo dolorem susciperet.

[395] Quare Deus illum multis mirabilibus factis insignem reddidit: [popularem sanctitatis famam adeptus sit,] nam barbaræ gentes ex Macedonia fugatæ, urbsque gravissima liberata peste, multisque salus restituta fuit. Plerique etiam pessime habiti a cacodæmone pristinam precibus sancti Viri recuperarunt sanitatem. Reliquit orationes animæ utilissimas, quales magnus Joannes Chrysostomus conscripsit. Cum igitur populum suum sancte pieque pavisset, sacramque ecclesiam ad annos tredecim, menses quinque integerrime gubernasset, vixissetque ad summam senectutem, felicem ab omni laude Deo restituit spiritum, vir certe singularissimi omnium recte factorum exempli. Virtutes & miracula ejusdem patriarchæ fusius ac distinctius narrantur in impressis Græcorum Menæis, quæ Maximus Cythereus pro more suo ad diem secundam Septembris secutus est, & ex quibus Acta Joannis Jejunatoris Græco-barbare contexuit.

[396] Qualem de sanctitate hujus Joannis opinionem habuerit Mauritius imperator, [cui opinioni Mauritius imperator] non obscure eruitur ex Theophylacto Simocatta, qui ineunte seculo septimo floruit, & lib. 7 Historiarum cap. 6 inter res a Mauritio gestas refert sequentia: Ante quatuor hosce annos (rursum enim ad antiquiora revolvitur narratio) Joannes, ecclesiæ Byzantinæ præsul, hujus lucis usuram reddidit: qui, quod voluptates egregie pessumdaret, & vitiosas animi motiones compesceret, ventrique assiduum bellum faceret, νηστευτὴς (hoc est Jejunator) a Byzantiis cognomentum tulit. Fertur quoque a Mauricio complura talenta mutuatus, syngrapham illi dedisse, & rem familiarem pignori opposuisse.

[397] [auctoritate & exemplo suo initium dedit,] Postquam die suo est perfunctus, Mauricius in ejus facultates inquirens, paupertatem consectatum invenit, ac magnopere singularem Hierarchæ sanctimoniam admiratus, syngrapham paulo ante conscriptam gratuito conscidit. Nihil siquidem aliud invenisse aiunt, præter lectum ligneum, & laneum stragulum nullius pretii, ac deformem penulam: vili enim vestitu delectabatur vir frugalitate vitæ conspicuus. Atque ista, ista inquam, grandi pecuniæ & Indicis lapillis Mauricius anteponens, in palatium transfert, iisque glorians, vernis Christianorum Jejuniis (verno Jejunio tempus Quadragesimæ nostræ indicatur) aureos gemmatosque lectulos, & stragula serica valere jubens, ligneo antistitis cubili totam noctem incubat, cum se divinam quamdam gratiam inde percepturum arbitraretur. Nicephorus Callistus lib. 18 Hist. eccles. cap. 34 similia de illo narrat. Hactenus relata testimonia pro sanctitate Joannis militant, & ad illam admittendam sufficerent, nisi aliunde ei obstarent quædam argumenta, quæ jam proferemus.

[398] [tamen eminentissimus Baronius,] Baronius in Annalibus ad annum Christi DXCVI num. 1, narrata Joannis Jejunatoris morte, sic confidenter de eo pronuntiat: Porro qui jejunando & eleemosynas dando magnam vivens sibi laudem comparasset, post mortem a suis sanctus falso est habitus. Vir eminentissimus etiam noverat, reliquias ejus a Mauritio imperatore magni æstimatas fuisse, & huic venerationi, quam ipse ex Nicephoro Callisto & nos ex Theophylacto Simocatta superius retulimus, initium falsi cultus ibidem num. 2 ita adscribit: His erga Joannem exhibitis post obitum ab imperatore postremis officiis, factum est, ut populus regem sequens, eum uti sanctum coluerit, eaque opinione propagatum sit nomen ejus ad posteros. Sed quid de his sit sentiendum, provoco te, lector, ad S. Gregorium Romanum Pontificem, eum instar Samuelis Saul lugentem.

[399] [aliique scriptores Latini sanctitatem illam explodunt,] Nec mitius de eo passim loquuntur scriptores Latini, qui illum depingunt velut ambitiosum hypocritam, qui externa virtutis specie superbiam suam tegebat. At qualiscumque in vita fuerit, potissimum hic quæritur, an Joannes titulum œcumenici contra expressum Romani Pontificis mandatum pertinaciter retinuerit, & in sua pervicacia usque ad obitum perseverarit. Joannes Diaconus in Vita S. Gregorii Papæ ad diem XII Martii apud nos tomo 2 ejusdem mensis pag. 179 obstinatum ejus animum aperte declarat his verbis: Ceterum Joannes Constantinopolitanus hypocrita, qui ab Universalis nominis ambitione converti multis tergiversationibus recusabat, juxta ejusdem Patris prophetiam, judicia Domini super se vigilare cognoscens, post non multi temporis spatium subita morte defungitur, & cujus ambitiosam superbiam totus capere mundus vix poterat, in unius sepulcri angustia facile collocatur.

[400] [& ipse S. Gregorius Magnus Papa innuit,] Quinimo ipsemet S. Gregorius pertinaciam illius satis indicat, dum post Joannis Jejunatoris mortem lib. 7 epist. 69 ad Eusebium Thessalonicensem aliosque episcopos ita scribit: Cognoscat fraternitas vestra, Joannem quondam Constantinopolitanæ civitatis antistitem, contra Deum, contra pacem Ecclesiæ, in omnium despectum & injuriam sacerdotum, modestiæ ac mensuræ suæ terminos excessisse, & illicite in synodo superbum ac pestiferum OEcumenicum, hoc est Universalis, sibi vocabulum usurpasse: quod beatæ recordationis Pelagius decessor meus agnoscens, omnia gesta ejusdem synodi, præter illa, quæ illic de causa venerandæ memoriæ Gregorii episcopi Antiocheni sunt habita, valida omnino districtione cassavit, districtissima illum increpatione corripiens, ut se a novo & temerario superstitionis nomine cohiberet, adeo ut suum illi diaconum, nisi tantum nefas emendaret, procedere prohiberet.

[401] Cujus nos rectitudinis zelo per omnia inhærentes, statuta ipsius sine refragatione, [Joannem istum monitis suis pertinaciter restitisse,] Deo protegente, servamus: quia dignum est, ut rectam decessoris sui viam gressibus inoffensis incedat, quem de eodem loco ad reddendam rationem æterni Judicis tribunal exspectat. In qua re ne quid omittere, quod ad pacem Ecclesiæ pertinet, videremur, nostris eumdem sanctissimum Joannem scriptis semel iterumque convenimus, ut amoto superbiæ vocabulo, cordis sui elationem ad humilitatem, quam Magister & Dominus noster docuit, inclinaret: quem quoniam neglexisse comperimus, hæc eadem & beatissimum fratrem & consacerdotem nostrum Cyriacum, successorem ipsius, concordiæ studio non destitimus admonere.

[402] Sed quia jam, ut videmus, mundi hujus termino propinquante, [ac in superba tituli œcumenici usurpatione perseverasse.] in præcursione sua apparuit humani generis inimicus, ut ipsos, qui ei contradicere bene atque humiliter vivendo debuerunt, per hoc superbiæ vocabulum præcursores habeat sacerdotes, hortor atque suadeo, ut nullus vestrum hoc nomen aliquando recipiat, nullus id consentiat, nullus scribat, nullus, ubi fuerit scriptum, admittat, vel subscriptionem suam adjiciat; sed, sicut omnipotentis Dei ministros decet, integrum se ab hujuscemodi venenata infectione custodiat, & callido insidiatori in se locum non præbeat: quoniam hoc in totius Ecclesiæ injuriam ac discissionem, & sicut diximus, in omnium vestrum despectum fit. Cum S. Gregorius hic asserat, Joannem monita sua neglexisse, & se propterea successorem ejus Cyriacum admonuisse, ne malum præcessoris sui exemplum imitaretur, videmur recte concludere, quod Joannes ille Jejunator in superbia sua usque ad mortem perseveraverit. Propterea forsan ab Allatio in fine Operis, quod contra Hottingerum scripsit, inter scriptores schismaticos Joannes Nesteuta, patriarcha Constantinopolitanus, recensetur.

[403] At fortasse aliquis cum Pagio in Critica ad annum Christi DXCVI num. 3 dicet: [Pagii argumentum pro sanctitate Joannis Jejunatoris] Quomodo Gregorius post ipsius Joannis mortem, quando vere laudari possunt homines, illum in hac ipsa epistola sanctissimum appellat? Quomodo idem Pontifex lib. 6 epist. 6 Joannem istum sanctæ memoriæ, & in aliis litteris, post obitum ejus scriptis, passim sanctum episcopum nominat? Respondeo, hunc esse honorarium episcoporum titulum, qui tum viventibus tum mortuis promiscue tribuitur, licet nulla morum sanctitate sint illustres. Uno alterove exemplo istud responsum meum confirmo. Dum Joannes IV Papa post mortem Sergii episcopi Constantinopolitani ad imperatorem Constantinum scribit, in ea Romani Pontificis epistola apud Labbeum tomo 5 Conciliorum Col. vocatur Sergius reverendæ memoriæ patriarcha, quamvis eo ipso tempore jam accusatus & vehementer suspectus esset de hæresi Monothelitica, ob quam paulo post, tamquam exsecrandæ memoriæ hæreticus, anathemate percussus est.

[404] [variis exemplis] In sexta synodo apud Labbeum tomo 6 Conciliorum col. 949 Georgius Deo amabilis diaconus & chartophylax Constantem appellat sanctæ memoriæ quondam imperatorem nostrum, & patrem piissimi nostri domini & magni imperatoris. Nunc audi, quid de eodem Constante, Constantini imperatoris patre, Theophanes in Chronographia pag. 292 scripserit: Imperator Constans, inquit sanctus scriptor, Syracusis Siciliæ in balneo, cui nomen Daphne, dolis in eum paratis occisus est. Necis autem causa fuit hujusmodi: Morte Theodosio fratri ejus opera illata, Byzantinorum odium in eum vehemens exarsit, ubi maxime Martinum sanctissimum Papam Romanum cum dedecore Constantinopolim transvexit, & in Chersonæ regionem relegavit, & Maximum insuper eruditissimum confessorem lingua mutilavit, & ejus abscidit manus; multosque præterea orthodoxos, suam nimirum hæresim approbare recusantes, verberibus, exiliis, atque proscriptionibus insectatus est, geminosque tandem Anastasios, confessoris & martyris Maximi probatos discipulos, exilio & cruciatibus subjecit. Jam antea S. Theophanes pag. 276 enumeraverat mala, quæ propter has Constantis persecutiones a barbaris imperio illata sunt, quorum finis nullus fuit, ait ibidem, donec Ecclesiæ persecutor in Daphnes balneo in Sicilia infeliciter occisus fuit. Hæc certe sanctitatem istius imperatoris non indicant, etiamsi in citata synodo sanctæ memoriæ vocetur.

[405] [refutatur,] Quinimo ipsi imperatores ethnici ab orthodoxis juxta receptam istius temporis consuetudinem sanctissimi appellabantur, ut patet ex confessione fidei, quam Dionysius Alexandrinus coram præfecto Æmiliano edidit, & in qua sanctus ille confessor apud Baronium in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi CCLX num. 21 post alia sic loquitur: Nos proinde unum Deum, rerum omnium fabricatorem, qui Valeriano & Gallieno cæsaribus Augustis, viris SANCTISSIMIS, imperium largitus est, & colimus & veneramur: huic etiam sine intermissione pro eorum regno, ut stabile & firmum maneat, preces adhibemus. Eminentissimus scriptor numero sequente ibidem explicat, quomodo gentiles isti a sancto Dionysio vocentur sanctissimi, & circa finem ejusdem numeri ita concludit: Quod si impii sic dicti sunt, quomodo non etiam hac saltem ex parte quique episcopi, quantumlibet moribus depravati, sanctissimi jure dicendi? Interdum itaque non sanctitatis, sed dignitatis causa, teste Cangio, ἅγιοι dicuntur & compellantur apud Græcos, antistites & imperatores; hi ob ordinationem, isti ob sacram unctionem. Consule, si lubet, eumdem Cangium in Glossario Latino ad vocem sanctus vel sanctitas, & in Græco-barbaro ad vocem ἅγιοι, ubi id pluribus exemplis probat. Hanc aut similem explicationem necessario admittendam esse, sequens testimonium docebit.

[406] [& ea refutatio verbis] Sanctus Leo IX, Romanus Pontifex, reprehendens Michaëlem Cerularium, eo quod titulum œcumenici patriarchæ usurpasset, post alia apud Labbeum nostrum tomo 9 Conciliorum col. 954 sic eidem scribit: Successit quoque huic (nempe Eutychio, de quo immediate antea egerat) Joannes, cujus superbiam, quamvis universus mundus capere nequiverit, angustus tamen cespes * post non multum temporis compressit. Hic nimiæ vanitatis novum nomen primus sibi usurpavit, ubi se a cunctis Oecumenicum patriarcham, id est Universalem & dici & scribi debere decrevit. Pro qua utique præsumptione a beatis Pontificibus Pelagio & Gregorio digna perculsus est excommunicatione: cujus contagii macula adhuc vobis cum ipsa maledictione sic adhæsit, ut nunc quoque vos ipsos Oecumenicos patriarchas & appellare & scribere non timeatis… Vestra ergo fraternitas videat, quanta apud se protervia tumeat, quæ nec oblatum sibi a quoquam nec concessum, sed potius denegatum, & sub anathematis interpositione ab Apostolica & prima Sede, & a sanctis atque orthodoxis patribus interdictum superstitiosum vocabulum, tantæ obstinationis contumacia, per quadringentos jam a beatissimo Papa Gregorio & amplius annos usurpare non cessat.

[407] Idem sanctus Pontifex in alia ad eumdem Michaëlem epistola apud Labbeum tomo proxime citato col. 979 sic de Joanne Jejunatore loquitur: [S. Leonis IX Papæ confirmatur.] Ecce ille Joannes vester, cujus vesanæ adinventionis adhuc heredes permanetis, qui secundum Psalmistam per vos adhuc vocat nomina sua in terris suis, cum interiit, non sumpsit omnia, neque descendit cum eo gloria ad infernum: quia cum in honore esset, non intellexit. Ipse a beatissimis Pontificibus Pelagio & Gregorio, successoribusque eorum pro hac insolentia anathematizatus, IN SUA PERTINACIA IRREVOCABILIS PERIIT, jamque per quadraginta & quadringentos annos suæ contumaciæ sequaces præcipitare non cessavit. Quis hæc, obsecro, cum vera Joannis Jejunatoris sanctitate & licito illius cultu facile conciliabit? Attamen Pagius putat, a se inventum esse virum, qui id fecerit, dum in Critica ad annum Christi DXCVI num. 3 in fine sic scribit: Thomassinus tomo 1 de Vetere & nova Ecclesiæ disciplina lib. 1 cap. XI num. XIX ostendit, qua ratione possit ex sanctorum Patrum regulis Joannis Jejunatoris sanctitatis fama conciliari cum iis, quæ aculeatissime in eum a divo Gregorio dicta sunt. At videamus, an scriptor ille re ipsa præstiterit, quod Pagius affirmat.

[408] Ludovicus Thomassinus in assignato citati operis loco ita disserit: [Thomassinus pertinaciam ejusdem Joannis] Porro si ea fuit Joannis Jejunatoris vitæ sanctitas (observa, quod hic auctor tantummodo conditionate loquatur, & sanctitatem istius Joannis supponat), quam Græci commendant historici, non est tamen quod quemquam moveat Gregorii adversus illum excandescentia: factum enim hoc ejus unum, non personam, non reliquam vitam, vehementius insectatus est. Nemo nescit, præclarissima sanctimonia & innocentia homines, homines tamen fuisse; instar siderum, instar solis etiam effulsisse, sed & nonnullis ipsos maculis, nonnullis quandoque defectionibus obscuratos fuisse. Si ultra, quam fas erat, in asserendis & promovendis sedis suæ juribus progressus est Joannes, forte non tam rei suæ studio fecit, quam ecclesiæ. Nec prospiciebat animo, quo olim audaciæ venturi essent, quos habiturus erat dignitatis magis suæ successores & heredes, quam virtutis. Si ipsam pietatis famam lacessivit Gregorius, ut quam fucatam personatamque existimaret, non alio, quam modestiæ & humilitatis amore stimulatus fecit; in ea invectus, quæ vitii cujuscumque & superbiæ maxime speciem præ se ferrent. Invehi paulo vehementius illum in Joannem, & æquum erat & necessarium: impeti enim & labefactari par erat, non facta tantum ejus, sed consilia & furtivam spem, non præsentem tantum, sed futuram; nec ejus tantum, sed & successorum ejus, quorum consilia in ecclesiæ Orientalis perniciem sese tandem explicuere.

[409] [variis modis] Viris etiam sanctissimis sua invicem consilia inexplorata inviaque sunt, inaccessi mentium sinus. Hinc inter eos quandoque lites ebulliunt & pugnæ, ubi non aliud quam virtutes aliæ aliis collidi videntur; quæ tamen adeo non vel maculantur innocuo hoc certamine, vel debilitantur, ut incrementum etiam vel puritatis consequantur non mediocre, vel fortitudinis. In his sane ultro citroque non homines, sed hominum vitia impugnantur, & ubi adversus vitia, immerentibus aspersa, certatur, non certatur tamen, nisi contra vitia. Deinde ex Facundo Hermianensi lib. 7 cap. 6 deducit, viros apprime orthodoxos magna animorum contentione olim inter se decertasse, cum pari utrimque erroris odio, pari veritatis amore æstuarent omnes; sed pari suæ invicem mentis, in qua latere putarent errorem, ignorantia deluderentur.

[410] [frustra excusare nititur] Verum (quod salva eruditi viri pace dictum sit) his omnibus verborum ambagibus nodum difficultatis non attingit, multo minus dissolvit. Non ignoramus, viros orthodoxos & sanctos, qui in Ecclesia instar siderum fulgebant, interdum nonnullis errorum maculis obscuratos fuisse. Scimus, eosdem nonnumquam magna animi contentione de rebus fidei & moribus utrimque innoxie disceptasse. Sed hic quæritur, an Joannes Jejunator in re gravissimi momenti, qualem Pelagius II & Gregorius Magnus eam judicabant, iteratis Superiorum suorum mandatis parere non debuerit. Quæritur, an superbum Oecumenici titulum contra tot expressas Pontificum Romanorum admonitiones sine culpa pertinaciter retinere potuerit. Quæritur, an in excommunicatione sibi inflicta a duobus Pontificibus, penes quos ligandi ac solvendi potestatem esse noverat, secure usque ad mortem perseverare potuerit. Denique quæritur, an ille Joannes, qui juxta S. Leonem Papam IX in sua pertinacia irrevocabilis periit, inter beatos cæli incolas possit recenseri, ac legitimo cultu honorari.

[411] [& nemo facile ambitionem ejus tueri potest,] Nemo hic nobis objiciat, Joannem Jejunatorem in assumendo Oecumenici titulo secutum esse exempla suorum decessorum, inter quos S. Mennas in secundo concilio Constantinopolitano apud Labbeum tomo 5 col. 50, 59 & 71 Oecumenicus patriarcha vel archiepiscopus appellatur, & nihilominus in Martyrologio Romano ad diem XXV Augusti inter Sanctos refertur. Nemo, inquam, similia nobis objiciat: istud enim argumentum falsa hypothesi niteretur, cum jam superius contra quosdam auctores demonstaverimus, hunc Joannem Jejunatorem verosimillime primum fuisse, qui nomen Oecumenici sibi arrogaverit, & titulum illum a posterioribus Græcis fraudulenter insertum esse iis monumentis, in quibus ante tempora ipsius invenitur.

[412] [etsi gratis daremus, præcessores illius hoc nomine usos esse,] Quinimo etsi gratis concederemus, nomen istud tunc a Pontificibus Romanis toleratum aut dissimulatum fuisse, ut nonnulli existimant, nondum affectata & pervicax ejusdem nominis usurpatio in Joanne Jejunatore excusanda esset: nam in utroque casu ingens discrimen assignari posset, cum scriba concilii aut alii hunc titulum S. Mennæ tantummodo dederint; ipse autem sibi non sumpserit, dum post sententiam contra Anthimum prolatam in Labbeana conciliorum collectione tomo 5 col. 61 sic simpliciter subscribit: Mennas Dei miseratione episcopus Constantinopolitanusdiffinivi & subscripsi. Præterea S. Mennas ibidem summam suam erga Romanam Sedem observantiam profitetur his verbis: Nos enim, sicut vestra caritas novit, Apostolicam Sedem sequimur, & obedimus; & ipsius communicatores, communicatores habemus, & condemnatos ab ipsa & nos condemnamus. Denique Pontifices Romani S. Mennam de nomine isto deponendo numquam monuerunt. At Joannes Jejunator nomen illud in litteris suis superbe ac importune affectavit, & contra iteratas Romanorum Pontificum monitiones pertniaciter retinuit, ut supra ostendimus.

[413] Ipsemet Thomassinus citato capite hanc discrepantiam non disfetetur, [cum ipsemet Thomassinus] & ibidem num. 7 alia temporum ac rerum adjuncta sic observat: Ubi vero coacto Constantinopoli concilio Joannes Jejunator de causa Gregorii patriarchæ Antiocheni judicium sibi sumpsit, tunc assumptum ab eo Oecumenici nomen, & Pelagio II, & Pelagii successori Gregorio justam suspicandi causam præbuit, eoque Pontifices impulit, ut quæ inde mala nasci poterant, pro virili sua prævertere conarentur: jam enim tanti nominis splendor non ut antea dejectis erat solatio; sed præsidii instar habebat, quo communiretur recens usurpata potestas supra patriarchas ceteros adversus primariæ Sedis auctoritatem.

[414] Quod Joannes coëgerat concilium, id inter generalia numerandum erat, [inter ipsos & Joannem Jejunatorem] cum judicium ibi de patriarchæ causa ferendum esset; concilium autem generale sine auctoritate Pontificis nec convocari debuit nec haberi; nec sine primæ ejusdem Sedis assensu vel damnari patriarcha poterat vel absolvi: quæ enim ad universalis Ecclesiæ dispositionem pertinent causæ, non possunt eæ sine capitis interventione finiri. Non poterat patriarcha Constantinopolitanus extra patriarchatum juris sibi quidquam arrogare; multo minus in eum patriarcham, cujus erat sine controversia & justior & antiquior potestas. Cum ergo vir ambitionis œstro percitus studiose sibi nomen indueret, quod universalem in totam Ecclesiam potestatem innuebat, & ea ipsa tunc in patriarcham Antiochenum uteretur potestate, nonne tunc justæ erant suspicandi causæ, illam ambiri ab eo auctoritatem, qua supra patriarchas ceteros ceterasque Ecclesiæ sedes eveheretur?

[415] Denique idem scriptor ibidem num. 8 ex his ita infert: [ingens discrimen agnoscat.] Integrum ergo jam nec Pelagio erat, nec Gregorio ea uti indulgentia, qua usi aliquando fuerant Hormisda & Vigilius, ubi per ipsos & Joanni & Menæ licuit Oecumenici uti vel abuti patriarchæ nomine. Ex postremis hisce verbis liquet, auctorem hunc cum aliis quibusdam sensisse, quod Joannes Cappadox & S. Menas titulum Oecumenici gesserint. At maxime miror, quod Thomassinus Joannem Jejunatorem, quem hoc loco tantæ ambitionis arguit, postea in fine ejusdem capitis excusare conetur. Sed verboso suo conatu rem nondum confecit, ut superius indicavimus, ubi etiam defensoribus Joannis Jejunatoris nonnullas quæstiones proposuimus. Si quispiam omnibus his difficultatibus abunde satisfecerit, & sanctitatem Joannis Jejunatoris contra adversantia ipsi argumenta solide probaverit, die secunda Septembris nomen ejus ex ecclesiasticis Græcorum tabulis non erademus. Ceterum Joanni isti, propter quem hæc digressio facta est, successit

[Annotata]

* lege Tiberio

* id est tumulus.

XXXIII. CYRIACUS.

[Contra auctorem Chronici Alexandrini putamus,] Quisquis superius stabilitam Joannis Jejunatoris chronotaxin memoria recolere voluerit, is non difficulter fatebitur, errorem irrepsisse in Chronicon Alexandrinum seu Paschale, quod in editione Cangiana pag. 378 successionem Cyriaci saltem uno anno prævertit per has notas chronologicas: Indictione XII, post consulatum Mauricii Tiberii Augusti X, Sanctissimæ Constantinopolitanæ ecclesiæ patriarcha Cyriacus, presbyter & œconomus ejusdem ecclesiæ, præfuit annis XII. Sed tempus post consulatum decimum Mauritii & Indictio duodecima respondent anno Christi DXCIV, ut Pagius in Dissertatione Hypatica pag. 338 ostendit. At in ea hypothesi non potuit Joannes Jejunator ecclesiam Constantinopolitanam gubernasse annis tredecim & mensibus quinque, quos tamen varii scriptores, & omnes fere catalogi, ipsi concedunt. Præterea Chronicon Alexandrinum Cyriaco duodecim gubernationis annos assignat, quos alii auctores communiter ad undecim restringunt, ut postea videbimus.

[417] [Cyriacum circa finem anni 595 Joanni Jejunatori successisse.] Baronius in Annalibus ad annum Christi DXCVI num. 3 de inchoato Cyriaci episcopatu ita meminit: Hoc ergo sublato de medio (videlicet Joanne Jejunatore) substitutus est in locum ejus Cyriacus œconomus, optimi nominis vir, nonnihil antea reluctatus: qui simul ac regiæ civitatis episcopalem thronum conscendit, mox ad promerendam Catholicam communicationem a Romano Pontifice, duos legatos Romam misit, Georgium presbyterum & Theodorum diaconum, quibus & cum fidei professione litteras dedit ad ipsum Gregorium. Constant hæc quidem ex redditis ab ipso Pontifice ad eum litteris, quibus & reciprocam misit Catholicæ fidei regulam. Reddidit alias quoque litteras, cum & ipse Cyriacus alias ad ipsum scripsisset, commendavitque Joannem Chalcedonensem & Athanasium presbyteros absolutos in Romanæ Ecclesiæ judicio, qui hæresis fuerant accusati. Scripsit & ad Mauritium imperatorem Gregorius litteras de electione Cyriaci, ubi dum ait, Mauritium esse moratum, multumque temporis distulisse (Gregorius lib. 6 epist. 6 de Mauritio tantum dicit, quod tempus paulo longius distulerit) successoris Joannis episcopi electionem; facile inducimur, ut credamus, hujus anni primo exordio, vel fortasse præteriti anni extremo tempore, ipsum Joannem esse defunctum, ut plane intelligas, divinam haud retardatam esse vindictam. Verum nos cum Banduro & Pagio probabilius opinamur, Cyriacum circa finem anni DXCV Joanni Jejunatori, qui eodem anno die secunda Septembris obierat, successisse, ut ex duratione episcopatus & tempore mortis postmodum probare conabimur.

[418] [S. Gregorius Papa illum etiam reprehendit ob usurpatum œcumenici nomen,] Cum Cyriacus exemplo sui præcessoris etiam titulum Oecumenici usurparet, Gregorius Papa lib. 6 epist. 28 illum de hoc superbo nomine deponendo admonuit, & Sabiniano, qui Constantinopoli erat Sedis Apostolicæ apocrifiarius, dedit in mandatis, ne assisteret eidem Cyriaco, Missarum solennia celebranti, nisi nomen Oecumenici penitus omitteret, ut ex lib. 6 epist. 30 & 31 colligitur. Quia autem Gregorius in litteris Mauritii accusabatur, acsi propter frivolum nomen turbaret pacem Ecclesiæ, sanctus Papa lib. 6 epist. 30 eidem imperatori post alia sic respondet: Eumdem vero fratrem & consacerdotem meum studiose admonere curavi, ut si haberepacem omnium concordiamque desiderat, ab stulti vocabuli se appellatione compescat. De qua re mihi in suis jussionibus dominorum pietas præcipit dicens, ut pro appellatione frivoli nominis inter nos scandalum generari non debeat.

[419] Sed rogo, ut imperialis pietas penset, quia alia sunt frivola valde innoxia, [quod licet quibusdam magis vanum, quam noxium appareret,] atque alia vehementer nociva. Numquid non, cum se Antichristus veniens Deum dixerit, frivolum valde erit; sed tamen nimis perniciosum? Si quantitatem sermonis attendimus, duæ sunt syllabæ; si vero pondus iniquitatis, universa pernicies. Ego autem fidenter dico, quia quisquis se Universalem sacerdotem vocat, vel vocari desiderat, in elatione sua Antichristum præcurrit, quia superbiendo se ceteris præponit: nec dispari superbia ad errorem ducitur; quia sicut perversus ille, Deus videri vult super omnes homines, ita quisquis iste est, qui solus sacerdos appellari appetit, super ceteros sacerdotes se extollit. Sed quoniam veritas dicit: Omnis, qui se exaltat, humiliabitur; scio, quia quælibet elatio tanto citius rumpitur, quanto amplius inflatur. Illis ergo pietas vestra præcipiat, ne quod per appellationem frivoli nominis scandalum gignant, qui in superbiæ typhum ceciderunt: nam peccator ego, qui auctore Deo humilitatem teneo, admonendus ad humilitatem non sum.

[420] Certe ex illo Oecumenici titulo, qui primo intuitu magis frivolus & vanus, [tamen sancto Pontifici recte periculosum videbatur,] quam noxius apparere poterat, ortas postmodum hæreses & perniciosas sequelas prævidisse videtur S. Gregorius, dum lib. 6 epist. 24 ad Anastasium Antiochenum, similia monentem, post nonnulla sic scribit: Quod vero dicitis pro nulla causa dare nos locum scandalo debere, hæc mihi & piissimus dominus filius vester, pro cujus vita incessanter orandum est, jam sæpius scripsit: & quod ille ex potestate, scio quia hoc vos ex amore dicitis. Nec miratus sum vos in vestris epistolis imperialia verba posuisse, quia habent inter se maximam cognationem amor & potestas: nam utraque principaliter præsumunt, utraque per auctoritatem loquuntur.

[421] Et quidem in suscipienda fratris & consacerdotis nostri Cyriaci synodica epistola dignum non fuit, [ut eventus postea docuit.] ut pro causa profani vocabuli moras facerem, ne unitatem sanctæ Ecclesiæ perturbarem; sed tamen de eodem superstitioso & superbo vocabulo eum admonere studui dicens, quia pacem nobiscum habere non posset, nisi elationem prædicti verbi corrigeret, quam primus apostata invenit. Vos tamen eamdem causam nullam esse, dicere non debetis, quia si hanc æquanimiter portamus, universæ Ecclesiæ fidem corrumpimus: scitis enim, quanti non solum hæretici, sed etiam hæresiarchæ, de Constantinopolitana ecclesia sunt egressi. Sanctus Gregorius in aliis epistolis sæpe declarat, quantum ab hoc Oecumenici nomine abhorreat, quod post aliquot secula Græci schismatici ita explicarunt, ut illud Pontifici Romano competere negaverint, & omnem istius tituli potestatem, pereunte Occidentali imperio, ad antistitem Constantinopolitanum translatam esse impudenter asseruerint, sicut jam supra narravimus.

[422] Non videtur Cyriacus Romano Pontifici paruisse, [Non constat, Cyriacum sancto Papæ monenti paruisse,] quamdiu Mauritius imperium tenuit: cum enim Gregorius Papa Bonifacium apocrisiarium suum mitteret Constantinopolim, simul ad Cyriacum dedit litteras, quas Baronius in Annalibus ad annum DCIII num. 8 ex lib. XI epist. 47 Romanæ editionis sic refert: Quanta sit pacis virtus, carissime frater, ex voce Dominica diligentius intuentes, quæ ait: Pacem meam relinquo vobis, pacem meam do vobis, ita in ejus nos decet dilectione persistere, ut locum præbere discordiæ nullo modo debeamus. Sed quia in radice ipsius aliter vivere non valemus, nisi mente & actu humilitatem, quam ipse Auctor pacis docuit, teneamus: cum ea caritate, qua dignum est, suademus, ut profanam elationem, quæ animabus semper adversa est, cordis pede calcantes perversi superbique vocabuli scandalum Ecclesiæ auferre de medio festinetis, ne a pacis nostræ societate divisi inveniri possitis; sed unus in nobis spiritus, una mens, una caritas, una in Christo, qui sua membra esse nos voluit, sit compago concordiæ: nam quam durum, quam indecens, quam crudele, quamque a sacerdotali proposito sit extraneum, pacem illum, quam aliis prædicat, non habere, sanctitas vestra consideret, & suos de superbia fratres scandalizare abstineat. &c. Nescimus, an Cyriacus tot tamque paternis monitionibus tandem cesserit.

[423] [etsi ille postea strenue restiterit Phocæ imperatori.] Saltem Antistes ille postea intrepidum se exhibuit in defendenda immunitate ecclesiastica, quam Phocas imperator violare volebat, ut S. Theophanes in Chronographia pag. 246 narrat his verbis: Hoc anno (scilicet Phocæ imperatoris quarto, quem Georgius Cedrenus etiam notat, & qui anno Christi DCVI respondet) Scholasticus eunuchus vir in palatio clarus, Constantina imperatrice cum filiabus tribus mediæ noctis silentio educta, Germani patricii imperium ambientis consilio, ad magnam ecclesiam confugit. Magna itaque per urbem seditio exoritur: Prasini etenim ad Cochliam collecti, diris & exsecrationibus Constantinam insectabantur; quamvis Germanus ad suppetias sibi ferendas eos adducturus, ad Prasinorum tribunos auri talentum dono misisset; oblatum tamen factionis principes respuerunt. Quare mulierculas illas templo educendas tyrannus jussit. At patriarcha Cyriacus tyranno se opposuit, mulierculas ab ecclesia tyrannice avelli minime passus. Juramentis autem a Phoca interpositis securus redditus, nil indignum laturas, sacris septis extrahuntur, & in monasterio includuntur.

[424] [qui propterea dicitur huic titulum œcumenici abrogasse,] Aliqui scriptores existimant, quod propterea Phocas ex odio contra Cyriacum hoc anno ediderit decretum, quo statuit, ut præsules Constantinopolitani nomen Oecumenici non amplius usurparent. Inter alios Brietius noster in Annalibus ad annum Christi DCVI hanc opinionem sic breviter indicat: Simultates inter Phocam & Cyriacum sunt enatæ, cum Constantina, relicta Mauritii, consilio Germani patricii ambientis imperium, cum tribus filiabus in ecclesiam confugisset: has enim cum per vim retrahere conatur Phocas, huic restitit Cyriacus, & fretus populo rejecit imperatorem. Mox tamen illæ, fide data, exeuntes, clausæ sunt in monasterio. Itaque Phocas iratus Cyriaco, sancivit edicto suo, nomen Oecumenici seu Universalis unum decere Romanum Pontificem, non autem Constantinopolitanum, qui id antea male usurparat. Quare antiqui scriptores tradunt, hoc Bonifacium tertium ab imperatore Phoca obtinuisse, bono hominis improbissimi facto. Hæc Brietius hausit ex Baronio, qui Eminentissimus scriptor ad annum Christi DCVI num. 7 de Cyriaci morte addit sequentia: Ubi igitur hæc per Phocam imperatorem sunt instituta, Cyriacus Constantinopolitanus episcopus, propugnator acerrimuspræsumpti Oecumenici tituli, mœrore consumptus & dolore confectus, diem obiit, ubi sedisset annos decem, & undecimum inchoasset.

[425] At verosimilius est, istud Phocæ decretum post obitum Cyriaci primum prodiisse, [quamvis Phocas ob evidentem causæ æquitatem,] & imperatorem potius ob manifestum Ecclesiæ Romanæ jus, quam ex odio adversus Cyriacum, ita judicasse. Præterea Bonifacius III Papa, qui hoc impetravit, antea Constantinopoli usque ad obitum S. Gregorii Magni apocrisiarium Sedis Apostolicæ egerat, & in amicitiam Phocæ se insinuaverat, ut Baronius ad eumdem annum num. 1 affirmat. Denique princeps ille, licet cetera vitiosus, venerabatur Pontifices Romanos, ut patet ex Pantheo Romano, quod Bonifacio IV Papæ in ecclesiam mutandum concessit. Non est hujus loci refutare Molinæum & Othomanum, qui hunc Romanæ Ecclesiæ primatum tyrannice usurpatum, a tyranno Phoca concessum blaterant, & quos ob hanc calumniam Eminentissimus Baronius ibidem num. 4 & sequentibus satis depexuit. Nihil etiam hic moror Basnagium aliosque recentiores hæreticos, qui eamdem cramben impudenter ad nauseam recoquunt. Audiamus potius antiquos auctores, qui hujus rei memoriam posteris reliquerunt.

[426] Paulus Warnefridus, diaconus Foro-Juliensis, scribens de Gestis Langobardorum lib. 4 cap. 37 hanc justam Phocæ actionem inter alia sic memorat: [vel reverentiam erga Romanos Pontifices id forte fecerit,] Focas igitur, ut præmissum est, exstincto Mauritio ejusque filiis, Romanorum regnum invadens, per octo annorum curricula principatus est. Hic, rogante Papa Bonifacio, statuit, Sedem Romanæ & Apostolicæ Ecclesiæ caput esse omnium ecclesiarum, quia ecclesia Constantinopolitana primam se omnium ecclesiarum scribebat. Idem, alio Papa Bonifacio petente, jussit in veteri fano, quod Pantheon vocabant, ablatis idololatriæ sordibus, ecclesiam beatæ semper virginis Mariæ & omnium Martyrum fieri; ut ubi quondam omnium non deorum, sed dæmonum cultus erat, ibi deinceps omnium fieret memoria Sanctorum. Anastasius Bibliothecarius de eadem Phocæ actione meminit, dum gesta Bonifacii III Pontificis ita describere incipit: Bonifacius, natione Romanus, ex patre Joanne Cataaudioce, sedit menses octo, dies viginti octo. Hic obtinuit apud Phocam principem, ut Sedes Apostolica beati Petri apostoli caput esset omnium ecclesiarum, id est Ecclesia Romana, quia ecclesia Constantinopolitana primam se omnium ecclesiarum scribebat.

[427] Amplectimur itaque sententiam Francisci Pagii, qui in Breviario Pontificum Romanorum tomo 1 pag. 380 sic disserit: [ut cum Francisco Pagio probabilius existimamus.] Baronius, Binius, & alii volunt, Phocam edictum illud edidisse in odium Cyriaci, episcopi Constantinopolitani, in quem exacerbatus erat. Sed hæc conjectura non videtur admittenda, cum Cyriacus obierit mense Octobri anni DCVI, & Thomas magnæ ecclesiæ Constantinopolitanæ diaconus die XXIII Januarii anni DCVII ei suffectus fuerit, antequam Bonifacius ordinaretur Romanus Pontifex. Quare cum nullibi constet, illud decretum in ejus odium editum esse, quid vetat dicere, Phocam, cum bene nosset Ecclesiam Romanam jure divino primatum semper tenuisse super omnes totius orbis ecclesias, ex æquitate causam illam dijudicasse; cum præsertim constet, eum erga Romanos Pontifices propensum fuisse, ut videtur in Bonifacio IV. Ex quibus corruit, quod Baronius ait, Cyriacum mœrore consumptum, quod Phocas id decretum edidisset, diem suum obiisse. Consuli potest Critica Antonii Pagii tomo 2 pag. 727, ubi probat, Bonifacium III anno Christi DCVII primum ad Romanam S. Petri cathedram evectum esse. Nunc tempus, quo Cyriacus obiit, indagandum est.

[428] [Cyriacus mense Octobri anni 606 mortuus est,] Chronicon Alexandrinum seu Paschale quarto Phocæ imperatoris anno, Indictione IX, post consulatum Focæ Augusti II (hi characteres chronologici annum Christi DCVI indicant) mortem Cyriaci in editione Cangiana pag. 381 accurate consignat his verbis: Hoc anno Cyriacus, patriarcha Constantinopolitanus moritur mense Hyperberetæo, secundum Romanos Octobri, die XXIX, feria VII, illiusque funus curatum est XXX ejusdem mensis, feria 1, & depositum est corpus illius juxta morem receptum in æde sanctorum Apostolorum. Hic mortis annus confirmatur ex duratione episcopatus ejus, cui SS. Theophanes & Nicephorus, aliique catalogi communiter tribuunt undecim annos, quos incompletos intelliges, si ab ultimo mense anni DXCV, quo verosimiliter cathedram Constantinopolitanam ascendit, usque ad exeuntem Octobrem anni DCVI computum inire volueris. Computationi undecim annorum incompletorum aperte favet Zonaras, dum in editione regia Parisiensi anni MDCLXXXVII tomo 2 lib. 14 pag. 80 ita loquitur: Cyriaco patriarcha, undecimo a designatione anno, mortuo, patriarcha factus est Thomas sacellarius, magnæ ecclesiæ diaconus. His verbis clare indicatur, quod undecimus gubernationis annus nondum esset elapsus.

[429] [& in quibusdam Græcorum Menologiis, tamquam Sanctus, celebratur.] Cyriacus ille in quibusdam Græcorum Menologiis die XXX Octobris memoratur; sed in Menæis impressis die XXVII ejusdem mensis ita refertur: Τοῦ ἐν ἁγίοις πατρὸς ἡμῶν Κυριακοῦ, πατριάρχου Κωνσταντινουπόλεως. Id est: Sancti patris nostri Cyriaci, patriarchæ Constantinopolitani, Deinde huic annuntiationi adduntur duo sequentes versiculi:

Κυριακὸς ἐκλιπὼν γῆν καὶ βίον,
Πρὸς αὐτὸν ἤκει κύριον τῶν Κυρίων

Cyriacus hanc vitam & humum dum deserit,
Properavit ad Dominum ille dominorum omnium.

Hic satis aperta & plumbea allusio est inter nomen proprium Κυριακὸς & voces κύριον τῶν κυρίων. Nescio, ob quam causam in manuscripto Supplemento Chiffletiano ad Menæa excusa idem Cyriacus die XXX Martii sic memoretur: ἅγιος Κυριακὸς πατριάρχης Κωνσταντινουπόλεως ἐν εἰρήνῃ τελειοῦται. Hoc est: Sanctus Cyriacus patriarcha Constantinopolitanus in pace vitam finivit. Ibi autem sequuntur duo alii versiculi hoc modo:

Σοῦ Κυριακὸς ποιμνίων ποίμην μέγας
Ποιμένεται νῦν μυστικῇ, Σωτὴρ, χλόῃ.

Cyriacus hic, magnus tui pastor gregis,
Salvator, herba mystica nunc pascitur.

Ceterum successores nostri ad diem XXVII vel XXX Octobris indagare poterunt, an Cyriacus ille titulum Oecumenici tandem deposuerit, & locum in opere nostro habere mereatur.

SECULUM VII.

XXXIV. S. THOMAS I.

Majores nostri ad diem XX Martii Acta hujus sancti Præsulis Constantinopolitani collegerunt, [Mense Januario anni 607 ad sedem CP. evectus est S Thomas,] & chronotaxim ejus recte ordinarunt, ita ut hic dumtaxat vestigiis eorum sit insistendum. Chronicon Paschale supra laudatum pag. 381 anno Phocæ imperatoris V, Indictione X, post consulatum Focæ Augusti III, id est anno Christi DCVII, initium S. Thomæ in episcopatu Constantinopolitano sic exacte notavit: Hoc anno, mense Audynæo, secundum Romanos XXIII Januarii, dictus est patriarcha Constantinopolitanus Thomas ex diacono * magnæ ecclesiæ, & sacellarius patriarchæ, & ordinationibus præpositus. Hinc corrigendus est Theophanes, in quo pag. 246 ad annum Phocæ quartum, seu Christi DCVI, sic legimus: Patriarcha porro Cyriaco vivis erepto, Thomas diaconus & sacellarius ejusdem ecclesiæ, mensis Octobris die undecimo in ejus locum sufficitur. Verum hoc loco chronologia Theophanis adeo perturbata est, ut integer annus desideretur, aut cum præcedente confusus sit, quemadmodum Majores nostri jam dudum observarunt.

[431] Præcipua illius gesta ad diem XX Martii breviter narrantur in Menologio Basiliano, [cujus Acta die 20 Martii in opere nostro dedimus,] ubi potissimum laudatur, quia plurimum contra hæreses decertavit, ipsosque hæreticos pudore confudit, orthodoxam fidem doctrinamque stabilivit, & ovile suum bene & ad Dei beneplacitum ac præscriptum administravit, imperatores pios præclare instruxit, ac senatui totique sacerdotali ordini apparuit venerandus. Post hæc, ait Menologii istius scriptor, adversa valetudine correptus, gaudens & exultans, uti æquum erat, in cælum transcurrit. Alia ipsius gesta excerpta sunt ex Actis S. Theodori Siceotæ, cui familiaris fuit, & quem impense venerabatur, ut ibidem apud nos tomo III Martii pag. 92 potest videri. Nos interim ad investigandum mortis ejus tempus procedimus.

[432] Chronicon Paschale anno Phocæ imperatoris VIII, [& quem anno 610 morientem] Indictione XIII, post consulatum Focæ Augusti VI (hæ temporis notæ anno Christi DCX respondent) obitum S. Thomæ apud Cangium pag. 382 sic recte consignat: Hoc anno, mense Dystro, secundum Romanos Martio, die XX, feria VI moritur Thomas patriarcha Constantinopolitanus, & XXII ejusdem mensis, feria 1 terræ mandatur. Itaque ab anno Christi DCVII, die XXIII Januarii, usque ad annum DCX & diem XX Martii sedit S. Thomas annis tribus, ac fere duobus mensibus, quos Menologium Basilianum, Nicephorus Callistus, aliaque Græcorum monumenta communiter ipsi adscribunt. Dum autem Nicephorus patriarcha tres annos & quinque menses ei tribuit, episcopatum illius ab obitu Cyriaci numerare cœpit, vel a vero computo aberravit ad tres fere menses, quibus sedes Constantinopolitana post mortem Cyriaci vacavit. Sanctum Thomam, strenuum Catholicæ fidei defensorem, secutus est indignus successor

[Annotata]

* al. diaconus

XXXV. SERGIUS I hæreticus.

[subsecutus est Sergius, qui mense Aprili ejusdem anni cathedram CP. ascendens,] Auctor Chronici Paschalis seu Alexandrini ad annum Christi DCX, ut ex chronologicis ipsius characteribus supra collegi, assignata S. Thomæ morte, successionem Sergii ibidem sic indicare pergit: Et VIII Artemisii, secundum Romanos Aprilis, ejusdem Indictionis XIII, magno Sabbato Constantinopoleos patriarcha creatus est Sergius, magnæ ecclesiæ Constantinopolitanæ diaconus, & ptochiorum præfectus, custos portus. At Pagius tomo 2 Criticæ Baronianæ pag. 729 monet, duplex mendum in hunc Chronici textum irrepsisse, ut levi oculo deprehendi potest: cum enim Pascha illo anno DCX in diem XIX Aprilis inciderit, Sabbatum magnum seu sanctum eodem anno in diem XVIII ejusdem mensis incurrit. Unde patet, pro VIII scribendum esse XVIII, vel numero Græco ή præponendum ι, ita ut pro ή sive VIII, ιή id est XVIII legatur. Præterea pro mense Artemisio ponendus est Xanthicus, cum ipse ejusdem Chronici scriptor alibi mensem Maium Artemisii, Aprilem vero Xanthici nomine semper appellet. Hujusmodi errores ultro se produnt, & librariorum oscitantiæ adscribendi videntur.

[434] [optimam de se spem præbuit S. Theodoro Siceotæ;] Laudabilia fuere hujus patriarchæ initia, ut eruitur ex Vita S. Theodori Siceotæ, in qua auctor synchronus apud nos tomo III Aprilis pag. 59 de ipso narrat sequentia: Sergius, qui creatus est patriarcha, venit ipse ad Dei Servum (nempe Theodorum Siceotam) & ad pedes ejus prostratus, rogavit illum, ut pro se Dominum precaretur, quo divina ipsius gratia dignus effectus episcopatu & apostolica sede, ex voluntate ejus populum in pace regeret & gubernaret: se enim juniorem esse & imperitiorem, quam ut sine præcipuo & singulari Dei præsidio id præstare posset. At Dei servus, precibus fusis, ipsumque complexus: Idcirco, inquit, tibi juveni tantum Deus onus imposuit, ut majore virtute viribusque sustineas calamitates & molestias impendentes; id quod præcessor tuus sibi præstare non posse videbatur. Confirma igitur te, & robustus sis, atque viriliter age: Deo enim confisus spero, administrationem tuam & diuturnam & præclaram fore. Ex eo tempore majores vires suscipiens patriarcha, in suo munere administrando se recte gessit.

[435] [sed exspectationem ejus fefellit,] Hic addi meretur monitum Eminentissimi Baronii, qui ad annum Christi DCVIII num. 4 istam S. Theodori Siceotæ prædictionem seu potius conjecturam sic explicat: Porro Sergius instar Saül, qui ipso exordio coram Samuele magnum specimen dedit optime administrandi regni, cum esset humilis in oculis suis, neque (teste divina Scriptura) esset vir melior illo in Israël; ex vita hactenus virtutibus exculta pie sancteque ducta magnam de se apud omnes, præsertim vero apud præclaros sanctitate viros concitarat exspectationem: cujus rei gratia sanctus Theodorus ita magnifice eadem ferme fausta responsa de eo dedit, quæ de Saüle Samuel, eo quod eamdem ipse spem de Sergio concepisset, quam Samuel de Saüle. At non semper propheticus spiritus prophetis sanctis inhæret, futura aperiens cuncta, ut fusius sanctus Gregorius docuit super Ezechielem. Quæ igitur de Sergio prænuntiata audisti a Theodoro (ne scandalum patiaris) non prophetice dicta intelligas, sed (ut accepisti) quod ita ipse fore speraret: Deo enim confisus, inquit, spero, administrationem tuam & diuturnam & præclaram fore. Talia namque de ipso sperare cogebat vita Sergii famaque vulgata, & ostensa illa tunc convenientis ipsum & sternentis se ad pedes ejus humilitas. Vide ibidem apud Baroninum numero sequente eximias laudes, quas Georgius Pisida, Græcus istius temporis poëta, cumulate in Sergium congessit.

[436] [dum postea in hæresim Monothelitarum prolapsus est,] Verum tam bonis principiis non respondit reliquus vitæ cursus: nam postea in hæresim Monothelitarum prolapsus est, ut S. Theophanes in Chronographia pag. 274 testatur his verbis: Cum imperator Hierapoli moraretur, Athanasius Jacobitarum patriarcha, vir vafer & perniciosus, ut ex innata sibi vafritie sunt Syri omnes, ad eum accessit, motisque cum imperatore de fide sermonibus, si modo synodum Chalcedonensemvellet admittere, patriarcham Antiochiæ se constituturum Heraclius promisit. Is, enuntiatis in Christo naturis duabus, hæresim ad tempus simulans, propositam synodum probavit & recepit. Tum vero de operatione & voluntatibus imperatorem interrogavit; quales asserere deceat, geminas, an unicam? Imperator inusitata sibi vocum novitate implicatus, Sergio Constantinopolitano episcopo scribit. Is Cyrum Phasidos episcopum ad se accersitum interrogat, & in unicam voluntatem, & actionem pariter unicam consentire reperit: Sergius etenim, ceu patria Syrus, & Jacobitis parentibus ortus, unam physicam volendi actionem unamque operationem in Christo confessus & scripto testatus est. Ceterum in Historia Monothelitarum, anno MDCLXXIX Parisiis Latine edita, & apud Baronium aliosque historiæ ecclesiasticæ scriptores legi potest, quam subdole & pertinaciter Sergius hæresim suam defenderit usque ad obitum, de cujus tempore nunc disserendum est.

[437] Sanctus Nicephorus patriarcha Constantinopolitanus in Historia pag. 18 mortem hujus Sergii sic chronologice refert: [& in ea pertinax obiit ante medium mensem Decembrem anni 638,] Indictione duodecima Sergius Constantinopolitanus patriarcha moritur. Indictio illa a Kalendis Septembribus anni DCXXXVIII currere cœpit, adeoque sequitur, Sergium obiisse illo temporis intervallo, quod ab ineunte Septembri anni DCXXXVIII usque ad Kalendas Septembres anni DCXXXIX effluxit. Baronius in Annalibus ad annum Christi DCXXXIX num. 17 de morte ipsius sic ratiocinatur: Animadvertit Deus in Sergium turbarum auctorem & architectum: sequidem hoc ipso anno post promulgatam ecthesin & in synodo confirmatam, cum se summa rerum potitum arbitraretur, vocatus est a summo Judice reddere rationem ad tremendum illud divinum examen Dei viventis & videntis. In hunc usque annum pervenisse Sergium, quæ ex synodalibus Actis sunt dicta, demonstrant; ex quibus est, quod corrigas Nicephori Chronicon, in quo octo tantum anni & menses septem tribuuntur Sergii episcopatui, quem liquet sedisse annis triginta & amplius, utpote quem sedere cœpisse vidimus anno Redemptoris sexcentesimo octavo.

[438] At nos supra ex probabilioribus monumentis eruimus, [ut contra Baronium] Sergium anno Christi DCX ad cathedram Constantinopolitanam evectum esse. Quare Baronius ex erronea sua hypothesi gratis concludit, illum sedisse annis triginta & amplius, quod tamen nemo veterum scriptorum ei concessit: nam Theophanes numero rotundo annos viginti novem, nempe incompletos, computavit; alii autem patriarcharum catalogi apud Bandurum passim XXVIII annos, & VII menses episcopatui ejus adscribunt. Nec Eminentissimum virum juvat, quod viderit mendosum Nicephori Chronicon, in quo dumtaxat VIII anni & VII menses notabantur; quia ex aliis ejusdem Chronici editionibus satis liquet, pro illis VIII annis substituendos esse XXVIII, & forte litteram κ, quæ apud Græcos numero XX æquivalet, ab amanuensi in aliquo codice omissam fuisse. Hinc putamus, accuratissimum esse illud Nicephori Chronicon, quod Bandurus tomo 1 Imperii Orientalis ex codice regio non ita pridem edidit, & in quo ibidem pag. 189 duratio Sergiani episcopatus sic exacte exprimitur: Σέργιος διάκων τῆς αὐτῆς ἐκκλησίας ἔτη κή, μηνας ζ᾽, ἡμέρας κά. Hoc est: Sergius diaconus ejusdem ecclesiæ annis XXVIII, mensibus VII, diebus XXI.

[439] Assentimur itaque Pagio, qui in Critica ad annum Christi DCXXXIX num. 8 contra Baronium sic argumentatur: Indictio duodecima Kalendis Septembribus superioris Christi anni inchoata est, [cum Antonio Pagio] indeque Baronius aliique deduxere, Sergium currenti anno, quo Indictio illa usque ad mensem Septembrem in cursu fuit, vitam cum morte commutasse. Verum Pyrrhum mense Januario hujus Christi anni (videlicet DCXXXIX) ad sedem Constantinopolitanam evectum fuisse, infra visuri sumus; ideoque ecthesis anno antecedenti divulgata. Durationem episcopatus Sergii recte expresserat idem Nicephorus in Chronico; sed librarii numeros depravarunt. In editione Græca a Scaligero curata legitur, sedisse Sergium annos XXI: in ea, qua usus est Baronius, anni VIII & menses VII ejus episcopatui tribuuntur: in editione regia anni XXVIII, dies XXI: in tabulis Theophani insertis anni XXIX; ex quibus vera Nicephori lectio erui potest. Adde, quod vera Nicephori lectio nuper a Banduro in codice regio inventa fuerit, ut supra monuimus.

[440] [verosimiliis arbitramur.] Pagius vero sic ratiocinari pergit: Successit Sergius sancto Thomæ die XVIII Aprilis, anno DCX, ideoque mortuus est, currente Indictione duodecima, ac mense Decembri prioris Christi anni, postquam ecclesiam Constantinopolitanam administrasset annos viginti octo, ut legitur in editione regia, non vero annos octo, ut habuit exemplar Baronii, menses septem, ut recte in eo exemplari, & dies XXI, ut in editione regia, qui dies in editione Scaligeriana errore librarii in annos XXI conversi sunt, ideoque dies octavus vel nonus mensis Decembris anni antecedentis (scilicet DCXXXVIII) fatalis fuit Sergio; & Pyrrhus post interpontificium unius circiter mensis in ejus locum subrogatus est, & quidem mense Januario hujus anni (DCXXXIX) ut suo loco monstrabimus. Ex quibus tandem sequitur, ecthesim anno præcedenti promulgatam esse, cum eam in dicta synodo Constantinopolitana Sergius approbarit. Propter hæc aliaque argumenta probabilius opinamur, Sergium anno DCXXXVIII ante medium mensis Decembris ad tremendum supremi Judicis tribunal evocatum esse, ut rationem redderet de malis, quibus Ecclesiam Catholicam afflixerat. Proximus Sergianæ impietatis ac sedis heres fuit.

XXXVI. PYRRHUS hæreticus.

Cum Heraclius imperator hæresi Monothelitarum faveret, [Sergio Monotheliæ successit Pyrrhus,] defensorem ejusdem sectæ Sergio mortuo substitui curavit, ut S. Nicephorus in Historia pag. 18 innuit his verbis: Indictione duodecima Sergius Constantinopolitanus patriarcha moritur: & quia Pyrrhum Heraclius amabat, adeo ut fratrem appellaret, quod imperatoris sororem e sacro fonte susceperat, simul quod eumdem Sergii familiarem fuisse, cum eoque vixisse cognorat, in illius locum substituit. Pyrrhum Sergianæ doctrinæ sectatorem fuisse, Theophanes in Chronographia pag. 275 sic aperte declarat: Post Sergii vero obitum, inquit, Pyrrhus Constantinopolitanam sedem excepit, qui a Sergio & Cyro temere asserta mordicus & impie retinuit.

[442] [ejusdem bæresis propugnator,] Auctor Libelli synodici etiam satis indicat, quam acriter Pyrrhus impiam Sergii doctrinam tueretur, dum ad eam confirmandam conciliabulum ab illo celebratum fuisse asserit in Labbeana Conciliorum collectione tomo 5 Col. his verbis: Sergio vero mortuo, Pyrrhus, qui & ipse falsæ illi opinioni erat addictus, solio potitusest; & synodo hæretica instituta, ea, quæ a Sergio & Cyro Phasiano decreta fuerant, corroboravit. Quinimo ipsemet Pyrrhus in Disputatione cum S. Maximo habita satis clare fatetur, se pseudo-synodum illam celebrasse, ad defendendam Sergii ecthesim, sub Heraclii nomine scriptam: cum enim S. Maximus dixisset, taceri posse personas & hæretica eorum dogmata damnanda esse, Pyrrhus apud Labbeum tomo proxime citato col. 1833 sic ei respondet: At si hoc fiat, reperientur cum his simul ejecti Sergius, & synodus, me patriarcha, habita. Hic obiter observo, Baronium in Annalibus ad annum Christi DCXXXIX num. 15 hanc hæreticam Pyrrhi synodum cum altera Sergiana confudisse.

[443] Porro initium episcopatus, quod hic tam studiose non exprimitur, [verosimiliter ineunte Januario anni 639,] colligendum est ex spatio temporis, quo Pyrrhus usque ad exsilium suum præfuit ecclesiæ Constantinopolitanæ, cujus administrationis anni, menses ac dies in Chronico S. Nicephori ita scrupulose notantur: Pyrrhus presbyter ejusdem ecclesiæ, monachus & monasteriorum præfectus, Chrysopoleos abbas, annis 11, mensibus IX, diebus IX. Tumultu autem in eum concitato, abdicavit se dignitate. Cum autem ex eodem Nicephoro constet, Paulum Pyrrho exsuli successisse Octobri mense, Indictionis decimæ quintæ, quæ anno Christi DCXLI a Kalendis Septembris numerari cœpit, Pagius tomo 2 Criticæ pag. 827 recte conjicit, Pyrrhum paulo post inchoatum mensem Octobrem abdicasse, ideoque circa initium Januarii anni sexcentesimi tricesimi noni ordinatum fuisse, ut manifestum fiet ei, qui a medio Octobri anni DCXLI usque ad mensem Januarium anni DCXXXIX retrocedendo duos annos, novem menses ac dies novem computare voluerit.

[444] Theophanes in Chronographia pag. 275 causam, [qui anno 641 in exsilium expulsus est,] ob quam Pyrrhus in exsilium expulsus est, ita exponit: Heraclio tandem fatis functo, Constantinum ejus filium imperii successorem Pyrrhus & Martina, quo ad Heracleonam Martinæ filium imperii dignitas devolveretur, veneno sustulerunt; senatusque subinde & urbis plebs Pyrrhum, ceu sacrilegum & impium, cum Martina & ejus filio abrogavit & expulit. Constans autem Constantini filius imperium adipiscitur, & Paulus etiam ipse hæreticus in Constantinopolitanum thronum subvehitur. Sanctus ille scriptor ibidem pag. 283 similia repetit, atque hæc superaddit: Heracleonam, matrem ejus Martinam & Valentinum ab administrando imperio senatus repulit; lingua vero Martinæ abscissa, amputatisque Heracleonæ naribus, iisdemque in exilium actis, Constantem Constantini filium & Heraclii nepotem ad imperii thronum subvehit. Imperavit autem annos viginti septem. Pyrrho vero episcopi dignitate abdicato, Paulus presbyter & œconomus ordinatus est mense Octobri, Indictione decima quinta.

[445] Nicephorus patriarcha de propinato veneno tacet, [aut ultro discessit] & hanc historiam ita refert, acsi Pyrrhus ob tumultum populi ultro in exsilium discessisset: nam post narratam plebis seditionem in Historia pag. 21 sic pergit: Hæc ubi Pyrrhus comperit, sequenti nocte in templum ingreditur; ubi sacris omnibus salutatis, ac detracto humerali & in sacra mensa deposito; Non sacerdotio, inquit, me abdico; sed contumaci populo cedo. Inde furtim egressus apud religiosissimam quamdam feminam delituit, & opportunitatem nactus, Chalcedonem navigavit: de cujus adventu simul ac monachi, qui illic erant, acceperunt, de iis quæ ab Heraclio imperatore ac Sergio patriarcha vulgata erant super duabus Christi voluntatibus & actionibus percunctati sunt, quarum patroni ac defensores erant Maximus ac Theodosius, qui tum in Africa versabantur. Hæc sunt, quæ Pyrrho per illud tempus acciderunt. Quid autem deinde Pyrrhus in Africa, Romæ, ac iterum Constantinopoli egerit, postmodum exponemus, quando sedi Constantinopolitanæ restituetur. Interim videamus, quo tempore locum ipsius occupaverit

XXXVII. PAULUS II hæreticus.

[& cujus locum mense Octobri anni 641 occupavit Paulus subdolus hæreticus,] Sanctus Nicephorus in sua Historia pag. 21 circa initium hujus episcopatus cum supra laudato Theophane sic consentit: His ita confectis, Paulus, majoris ecclesiæ œconomus, patriarcha Constantinopolitanus eligitur Octobri mense, Indictionis decimæ quintæ, id est anno Christi DCXLI, ut supra ostendimus. Ad hanc dignitatem evectus perfidus ille hæreticus in litteris suis synodicis, quas de more ad Romanum Pontificem misit, tam subdole orthodoxum se simulavit, ut Theodorus Papa in epistola responsoria apud Labbeum tomo 5 Conciliorum Col. fidem ipsius sic laudaverit: Lecti apices dilectionis vestræ limpida fidei fluenta vos de fontibus Salvatoris hausisse, & sicut prædicamus, prædicare, & quemadmodum credimus, credere, & sicut docemus, indiminute docere manifestarunt. Tum in altera epistola ibidem Col. idem Pontifex dicit, se de electione Pauli gaudere; sed simul monet, Pyrrhum prius canonice ab episcopatu deponendum fuisse, antequam Paulus consecraretur. Sic etiam vafer iste hæreseos suæ occultator plures alios Catholicos decepit.

[447] [qui primo hæresim Monotheliticam] Attamen non ita semper hæresin occultare potuit, quin de ea suspectus redderetur apud orthodoxos quosdam Africæ episcopos, qui suspicionem suam minime temerariam Pontifici Romano indicarunt. Unde pestiferum Pauli ulcus, quod Theodorus Pontifex durioribus litteris tetigerat, tandem apertum est: Paulus enim in responsoria ad Theodorum epistola post fraudulentam blandiloquentiam & fictum pacis desiderium apud Labbeum tomo 6 Conciliorum col. 227 hæreticum pectoris sui virus ita detegit: Omnes pietatis doctores & prædicatores hujusmodi unius voluntatis mente detinentur: quorum, si opus est requisitione proveniente, & competenter relegimus testimonia: quibus concordantes & consonantes facti sunt piæ memoriæ Sergius & Honorius; unus quidem novæ, alter autem antiquæ Romæ summi sacerdotii sedem decorantes. Scriptores polemici Honorium Romanum Pontificem ab hac calumnia passim vindicant.

[448] [sub falso pacis conservandæ studio,] Sicut antea Sergius promulgaverat ecthesin, tamquam ab Heraclio præscriptam, ita Paulus sub nomine Constantis imperatoris typum quemdam, seu fidei formulam & expositionem composuit, in qua sub falsa pacis ac unionis specie silentium imponebatur tum Catholicis, tum Monothelitis; ne scilicet imposterum quis auderet de una vel duplici in Christo voluntate & operatione sermones instituere. Hoc silentium ab hæretico præsule excogitatum erat, ut orthodoxam Ecclesiam securius læderet. Ut autem perniciosum suum consilium magis occultaret, & Catholicos facilius falleret, jussit ecthesin Heraclii ab ecclesiæ valvis deponi, ut patet apud Labbeum tomo 6 Conciliorum col. 234 ex his typi verbis: Ad perfectam autem unitatem sanctarum Dei ecclesiarum & communem concordiam, & ut nulla occasio relinquatur iis, qui sine fine volunt contendere, & chartas, quæ positæ fuerant in narthica * sanctissimæ magnæ ecclesiæ hujus a Deo conservandæ regiæ nostræ urbis, quæ continent prædictas quæstiones, jussimus levari.

[449] Sed prudentiores Catholici dolum astuti Monothelitæ statim olfecerunt. [occulte promovit;] Unde abbates & monachi in concilio Lateranensi apud Labbeum tomo proxime citato col. 116 coram Martino Papa damnant typum, qui contra orthodoxorum fidem factus est, inquiunt, ex subreptione, non ex studio aut mente piissimi nostri imperatoris, sed ex suasione importuna & falsiloquio Pauli, depositi a prædecessore vestræ sanctitatis Theodoro, sanctissimæ recordationis Papa vestræ Apostolicæ Sedis. Hinc etiam Martinus Pontifex Romanus ibidem apud Labbeum col. 384 Amando episcopo Trajectensi inter alia sic scribit: Nunc successor ejus Paulus, temerator fidei, episcopus Constantinopolitanus, aliud nequius excogitavit in præjudicium Catholicæ fidei conamen, quasi quæ a decessoribus suis hæretice exposita fuerunt, destruens, & imperialem typum sacrilego ausu, totius plenum perfidiæ, a clementissimo principe nostro fieri persuasit. Dum Vasquezius noster in Commentario ad tertiam partem divi Thomæ disputatione 73 cap. 1 typum in hominem hæreticum & Pauli Constantinopolitani discipulum transformavit, meliorem se theologum quam historicum ostendit, & exemplo suo docuit, viros etiam doctissimos crassis erroribus obnoxios esse.

[450] Cum Paulus videret, fraudes suas non succedere, [sed dein aperte persecutus est orthodoxos,] omnem modestiæ larvam deposuit, & varios orthodoxæ fidei defensores injuriis affecit, de quibus Martinus Papa in concilio Lateranensi apud Labbeum tomo 6 col. 91 sic conqueritur: Pravitatem suam defendens, quod numquam nec a prioribus hæreticis præsumptum est, ipse illicite præsumere studuit: altare enim sanctæ nostræ Sedis, in domo Placidiæ sacratum, in venerabili oraculo subvertens diripuit, prohibens, ne adorandam & immaculatam hostiam, id est sacram celebrationem apocrisiarii nostri ibidem Deo offerre valeant, & vivifice divinæ communionis Sacramenta percipiant. Quos videlicet apocrisiarios, qui ex præceptione Apostolicæ auctoritatis commonuerunt eum, ut de tali hæretico intentu recederet, nec non contestari visi sunt, persecutionibus diversis cum aliis orthodoxis viris & venerabilibus sacerdotibus insecutus est eos, quosdam eorum custodiæ retrudens, alios in exilio deportans, alios autem verberibus submittens.

[451] Denique videtur Paulus suasisse imperatori Constanti, [atque ipsum Romanum Pontificem,] ut Martinum Papam violenter Roma abduci atque in exsilium expelli juberet, quod consilium postea exsecutioni mandatum est. Sed scelestum consultorem facti pœnituit, cum intelligeret, Romanum Pontificem in orthodoxa fide immobilem persistere, & post varias miserias Constantinopolim adductum nimis crudeliter & indigne tractari, sicut apud Labbeum tomo 6 col. 71 unus ex comitibus S. Martini Papæ narrat his verbis: Sequenti vero die abiens imperator in patriarchium visendi gratia Paulum patriarcham (proximus enim erat morti) narravit ei, quæ consummata sunt in sanctissimum virum. Ingemiscens vero Paulus, & conversus ad parietem dixit: Hei mihi! & hoc ad abundantiam judiciorum meorum actum est! Percunctatus autem ab imperatore, quam ob rem hoc dixerit, respondit: Numquidnam, domine, non est miserabile *, talia pati Pontifices *? Tunc attentius adjuravit imperatorem sufficere ei in his, quæ passus est, nihilque amplius sustinere. Propter hanc exteriorem Pauli Constantinopolitani pœnitentiam, quam vehementes conscientiæ stimuli extorserant, nonnulli ipsum comparant Judæ, qui pœnitentia ductus retulit triginta argenteos dicens: Peccavi tradens sanguinem justum.

[452] [quod ultimum crimen inutiliter deploravit jam morti proximus,] Eminentissimus Baronius ad annum Christi DCLI num. 24 de illa Pauli pœnitentia sic judicat: Sed non prætereamus absque consideratione, quam terribilis sit Deus in consiliis super filios hominum: eodem enim tempore, quo hæc tam iniquo judicio agitantur contra sanctum Pontificem Constantinopoli, in cælo throni positi sunt, & sedit antiquus dierum, Deus judex justus & potens, judicare eum, qui Martinum iniquo judicio judicandum exposuit, malorum, inquam, omnium architectum Paulum Constantinopolitanum episcopum, qui sisti judicio jussus, perterrefactus, eadem passus, quæ quondam Pilati uxor, coactus est eadem fere, quæ viro illa, dicere imperatori: Nihil tibi & justo illi. Quod enim graviter & iste peccasset, vitæ dispendio oportuit luisse supplicium, sed antea manifesta confessione, extorquente eam ultore Numine, professum ad cumulum suæ damnationis, tanta inique Romanum passum esse Pontificem, ubi ait: Hei mihi! & hoc ad abundantiam judiciorum sive suppliciorum meorum actum est! Talem tantamque extorsit importuna mors imminens veram confessionem. Plura de hac re ibidem sequuntur, quæ hic exscribere non vacat, cum præcipue nobis incumbat indagare tempus, quo Paulus jam morti proximus talia fatebatur, & ex eo præterpropter obitus ejus chronologice sit determinandus.

[453] [quam exeunte anno 654 vel ineunte 655 obiit,] Baronius existimat, Paulum anno Christi DCLI obiisse. At Pagius tomo 3 Criticæ pag. 8 contendit, Baronium tribus annis a vera chronologia aberrare, idque deducit ex quibusdam temporum characteribus, qui in supradicta oculati testis relatione notantur: nam postquam S. Martinus Pontifex Romanus in carcere Diomedis positus esset, quod Pagius anno DCLIV die XIX mensis Decembris contigisse probat, dicitur imperator Paulum moribundum invisisse. Deinde S. Martinus anno DCLV, die XIII Martii ex carcere Diomedis translatus est ad domum Sagolabæ scribæ, post dies duos in Chersonesum deducendus, ut Pagius ibidem ostendit.

[454] [ut contra Baronium cum Pagio probabilius censemus.] Tum vero ex his antecedentibus ita concludit: Addit auctor Relationis, inter hæc defunctum esse Paulum: quare hujus mors accidit inter diem decimum nonum mensis Decembris anni sexcentesimi quinquagesimi quarti, & diem XIII Martii anni insequentis; cumque episcopus Constantinopolitanus ordinatus fuerit mense Octobri anni DCXLI, ut suo loco ostendi, sedit annos tredecim & menses aliquot; & tam Zonaras quam Theophanes in Chronico & in tabulis eidem insertis manifestissime errarunt, cum ei annos tantum duodecim tribuerunt, ac multo magis Nicephorus in Chronico tam juxta editionem Scaligerianam quam Lupaream, qui ait sedisse Paulum annos duos, dies viginti sex; ubi tamen librarius loco ANNOS XII, scripsit ANNOS II. Fateor, plerosque patriarcharum Constantinopolitanorum catalogos juxta hanc chronotaxim deserendos esse; sed cum narratio illa unius ex comitibus S. Martini magnam fidem mereatur, & inde deducta Pagii argumenta dissolvere nequeam, hactenus sententiam ipsius amplector, & Paulum Constantinopolitanum circa finem anni DCLIV, vel initium anni DCLV, obiisse probabilius opinor.

[Annotata]

* narthece

* al. mirabile

* al Pontificem?

PYRRHUS iterum.

[Pyrrhus post admissam orthodoxam doctrinam in hæresim relapsus.] Præcipua, quæ a Pyrrho post relictam sedem Constantinopolitanam seu fugam gesta sunt, Theophanes in Chronographia pag. 275 sic paucis commemorat: Pyrrhus autem in Africam profectus, mutuis sanctissimi abbatis Maximi, monasticorum institutorum observantia conspicui, familiaritate & conspectibus usus, & in pontificum divinam religionem spirantium consessum admissus, ab eis acerrime reprehensus, ut ad Papam Theodorum se conferat, eorum hortatibus impellitur. Is ita Romam transmissus, tradito sanæ rectæque doctrinæ libello, a Pontifice suscipitur. At Roma digressus, cum Ravennam appulisset, ad vomitum canis instar reversus est. Id ubi Theodorus Papa rescivit, universo Ecclesiæ conventu convocato, ad coryphæi Apostolorum sepulcrum adstans, calice afferri jusso, ex vivifico Christi sanguine stillam excutiens, Pyrrhi ceterorumque, qui cum eo communicarent, abrogationem & condemnationem propria manu exaravit. Pyrrhus subinde Constantinopolim delatus, Paulo defuncto, ab audacioribus variæ vanæque fidei propugnatoribus in Constantinopolitanum thronum restituitur.

[456] Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi DCXLVIII apud nos num. 15 circa hanc extraordinariam condemnationis scriptionem notat sequentia: [tremendo modo a Papa Romano condemnatur,] Sed de Sanguine Christi, ex calice distillato in atramentum, in signum maledictionis & damnationis æternæ, in ritibus sacris Ecclesiæ Romanæ haud aliqua hujusmodi de his reperitur esse præscripta lex, vel factum ipsum aliquo alio, quod sciamus, declaratum exemplo. At hujusmodi insolita scriptio legitur etiam facta esse ante medium seculi IX, ut Odo Aribertus apud Baluzium in notis ad Opera S. Agobardi Lugdunensis pag. 129 testatur his verbis: Pace itaque cum Sanguine eucharistico separatim per regem & Comitem firmata & obsignata, Bernardus comes Tolosanus ex Barcinonensi, Tolosam venit, & regem Carolum in cœnobio sancti Saturnini juxta Tolosam adoravit. Præterea Photius simili præsulum subscriptione in concilio Constantinopolitano quarto seu œcumenico octavo exauctoratus est, ut infra ex teste synchrono referemus.

[457] Ex supradicta Pagii chronologia conjicio, Pyrrhum sub initia anni DCLV sedi Constantinopolitanæ restitutum fuisse; [& post paucos menses sedis CP., in quam ineunte anno 655 restitutus fuerat, moritur.] sed brevi pœnas apostasiæ suæ dedit, ut patet ex Collectaneis Anastasianis, quæ Sirmondus noster Parisiis anno MDCXX edidit, & in quibus pag. 112 leguntur sequentia: Ceterum de Pyrrho sciendum est, quoniam postquam certi facti sunt a ter beato Apostolico, ac Platone, quod sponte fecerit libellum suum, locaverunt eum in throno isto, quamquam Deus statim justo judicio suo deleverit eum de libro viventium, id est, e vivis eripuerit. Tum immediate de successore ejus Petro hæc addit: Similiter autem & novus præsul, ut comperimus, Pyrrhum & prædecessores ejus, beatos patres & sanctos vocavit. Quanto autem tempore post reditum suum sederit, Nicephorus in chronographia compendiaria apud Bandurum tomo 1 Imperii Orientalis pag. 190 indicat disertis his verbis: Pyrrhus denuo restitutus mensibus IV, diebus XXIII. Plures catalogi apud eumdem Bandurum, neglectis diebus, quatuor menses rotunde numerant. Pyrrhum eodem anno Christi DCLV secutus est

XXXVIII. PETRUS hæreticus.

[Petrus eodem anno 655 in locum Pyrrhi substitutus,] Eminentissimus Annalium ecclesiasticorum parens de tempore, quo hic Monothelita sedem Constantinopolitanam occupare cœpit, ad annum Christi DCLIII num. 1 hæc habet: Sequitur ordine annus Redemptoris sexcentesimus quinquagesimus tertius, Indictione undecima inchoata, quo in Pyrrhi locum subrogatus fuit ab hæreticis Petrus, hæreticus & ipse Monothelita, qui ut faciem saltem Catholici hominis ostenderet, ad Eugenium loco S. Martini sedentem, quo ab eo in communionem recipi mereretur, litteras Romam misit ambagibus involutas atque perplexas: sed, prohibente clero atque populo, minime receptæ fuerunt. Juxta superius a nobis admissam Pagii chronotaxim Baronius duobus annis hic anticipat Petri episcopatum, cujus initium anno DCLV figendum est. Quinimo Pagius tomo 3 Criticæ pag. 14 solidis argumentis probat, Eugenium dumtaxat anno Christi DCLIV ad Romanam cathedram evectum fuisse. Quomodo igitur Petrus Constantinopolitanus anno Christi DCLIII ad Eugenium loco S. Martini sedentem perplexas & ambiguas litteras mittere potuit? Hæc itaque ad posteriores annos differenda sunt.

[459] [hæresim suam obscuris verbis involvit,] Porro versipellis iste Petrus obscuris verbis hæresim suam involvere perrexit, & apocrisiarios Romanos induxit, ut novo erroris monstro consentirent: nam Catholicis & hæreticis satisfacere volens, triplicem in Christo voluntatem prædicabat; unam scilicet subsistentialem cum Monothelitis; duas vero naturales cum orthodoxis. Hæc eruimus ex epistola Anastasii synchroni ad monachos Caralitanos scripta, in qua inter supra laudata Collectanea Anastasiana pag. 146 leguntur sequentia: Quibus, ut dictum est, suum corrigere nolentes sermonem (nempe Petrus aliique Monothelitæ) adhuc & senioris Romæ propriæ consentire sectæ coëgerunt apocrisiarios, unam super duas, id est tres secum prædicandi in eodem Domino nostro Jesu Christo voluntates & operationes, similem scientiæ ligno gustum commiscentes, quemadmodum & isti fidem ex bono & malo proferunt affectantibus. Idem discimus ex epistola Agathonis Pontificis Romani, qui apud Labbeum tomo 6 col. 668 & sequente ad Constantinum imperatorem ita scribit: Petrus ejus successor ad sanctæ memoriæ Vitalianum Papam scribens, & unam & duas voluntates, & unam & duas operationes in dispensatione Incarnationis magni Dei & Salvatoris sapere se profitetur. Nunc videndum, quanto tempore infelix ille sibi Catholicisque nocuerit.

[460] [& post annos fere duodecim ab occupata CP. sede,] Baronius breve administrationis tempus Petro tribuit, & ad annum Christi DCLVI num. 38 mortem ejus ita refert: Qui obniti hactenus visus est veritati, imperatoris favens pravis affectibus, idem ipse ad supernum tribunal vocatur reddere rationem, mortis nuntio interpellatus: hoc siquidem anno Petrus patriarcha Constantinopolitanus hæreticus, ubi sedisset annos duos & menses tres, moritur, atque in ejus locum subrogatus est Thomas, qui in concilio œcumenico Constantinopolitano asseritur fuisse Catholicus. Ceterum de annis, quibus sederit Petrus, textus Nicephori corrigendus est, dum habet, sedisse annis duodecim, cum duobus dumtaxat ei ecclesiæ præfuisselegatur. Ex hac clausula colligo, Baronium vidisse correctiorem Nicephori codicem, juxta quem vitiosæ ejusdem auctoris editiones emendandæ sunt, cum Petrus ille sederit annis duodecim incompletis, ut jam demonstrare conabimur.

[461] In concilio septimo œcumenico seu Nicæno secundo apud Labbeum tomo 7 col. 91 S. Tarasius patriarcha Constantinopolitanus ita loquitur: [ut ex verbis S. Tarasii eruimus,] Plures eorum, qui in sexta sancta synodo consederunt, a Sergio, Pyrrho, Paulo & Petro, præceptoribus videlicet hæreseos unam voluntatem in Christo prædicantium, ordinati sunt; quoniam hi vicissim Constantinopoleos thronum sortiti sunt: & a Petro, qui ex his novissimus eidem throno præsedit, usque ad sextam synodum anni plus non transierunt, quam quindecim; & ipsi, qui intra hoc tempus fuerunt, Thomas & Joannes & Constantinus pontifices, in præsignato tempore a prædictis hæreticis ordinati sunt (sic clarius Græce legitur) & propterea non sunt improbati: per quinquaginta enim annos tunc hæresis perduravit.

[462] Ex his infero, Petrum duodecimo administrationis suæ anno, [anno Christi 666 ex hac vita discessit.] & Christi DCLXVI mortuum esse. Si enim duos tantummodo annos ei tribuero, & cum Baronio dixero, illum anno Christi DCLVI obiisse, jam non anni quindecim, ut asserit Tarasius, sed ferme viginti quatuor effluxerint a morte Petri usque ad concilium sextum œcumenicum, quod anno Christi DCLXXX celebratum est. Præterea Theophanes in Tabulis & Zonaras in Annalibus tomo 2 pag. 88 duodecim gubernationis annos eidem rotunde assignant, quos pro more satis recepto intellige incompletos, cum tantummodo undecim annis & aliquot mensibus cathedram Constantinopolitanam tenuerit, ut ex dictis dicendisque facile colligetur. Ex his sequitur, Petrum S. Maximo supervixisse, & nullo modo mala ac tormenta, quibus hic sanctus vir, aliique orthodoxæ fidei defensores affecti fuerunt, imputanda esse ejus successori, qui fuit

XXXIX. THOMAS II.

[Mense Aprili anni 667 Petro successit Thomas,] Nicephorus Callistus in catalogo patriarcharum apud Bandurum tomo 1 Imperii Orientalis pag. 194 asserit, thronum Constantinopolitanum post mortem Petri mensibus VI, diebus XVI vacasse. Tum de ejus successore subjungit sequentia: Thomas diaconus, chartophylax, notarius & cancellarius, referendarius, vasorum custos, & gerocomus Scalæ, & pauperum curator Neapoli … in sancto sabbato constitutus, sedit annis 11 mensibus VII. Anno Christi DCLXVII sabbatum sanctum in diem XVII Aprilis incidit. Si igitur Petrus anno DCLXVI obierit, & sedes Constantinopolitana post mortem ejus sex mensibus & aliquot diebus vacaverit, ac denique Thomas in sancto sabbato ordinatus fuerit, oportet initium episcopatus ejus anno Christi DCLXVII, die XVII Aprilis, consignare.

[464] Baronius in Annalibus ad annum Christi DCLVI num. 38 episcopatum Thomæ decennio anticipat, [quem Baronius de hæresi suspectum habet,] & ex hac falsa hypothesi ibidem infert, Thomam non fuisse orthodoxum, S Maximum ei communicare noluisse, & ab ipso persecutionem passum esse. At juxta chronologiam nostram patriarcha ille, qui sanctum Maximum persecutus est, & cum quo is communicare noluit, alius non est, quam Petrus Monothelita, qui post S. Maximi mortem superstes fuit, ut supra monuimus.

[465] Thomas initio episcopatus sui scripsit litteras synodicas, [& cujus litteræ synodicæ] ad Romanum Pontificem dirigendas; sed illæ ob assiduas Saracenorum incursiones mitti non potuerunt, ut in concilio sexto œcumenico apud Labbeum tomo 6 col. 964 narratur his verbis: Georgius Deo amabilis diaconus & chartophylax dixit: Codicillus, domine, sive regestum, in quo continentur exemplaria synodicorum, quæ facta sunt tam a Thoma, Joanne, & Constantino sanctæ memoriæ quondam patriarchis hujus regiæ urbis, hic mihi præsto est, cum his & authentica synodica bulla, quæ facta sunt a Thoma, sanctæ memoriæ quondam patriarcha ad Vitalianum sanctæ memoriæ quondam Papam Romanum, quæ etiam volens ad eum dirigere, propter impiorum Saracenorum incursum assidue imminentem, ut nostis, & obsidionem, quæ facta est per biennium, quo gessit episcopatum, non valuit dirigere.

[466] [propter assiduas Saracenorum incursiones] Non ignoro, hanc biennalem urbis Constantinopolitanæ obsidionem Baronio displicere, atque ea de causa totam narrationem ipsi suspectam esse: nam ad annum Christi DCLVI num. 40 ita scribit: Quod insuper in iisdem synodalibus recitatis Actis Constantinopolitana civitas biennali fuisse obsidione fatigata traditur, haud mediocrem pariter de impostura suspicionem auget: siquidem neque Theophanes, qui per annos singulos imperatorum res gestas recensuit, neque quisquam alius Græcorum historicorum tantæ rei vel leviter meminisse reperitur. Verum Pagius tomo 3 Criticæ pag. 64 hanc difficultatem plane dissolvit, & solerter observat, Latinum concilii istius interpretem errasse, dum vocem Græcam παράστασις pro obsidione accepit: nam ea vox proprie repræsentationem & his affinia significat. Unde dici potest Constantinopolis per biennium habuisse continuam repræsentationem Saracenorum, qui undique circumcursabant, & nonnumquam incursionibus suis vicina urbis loca depopulabantur, ac sic quodammodo conspectui civium se semper repræsentabant.

[467] [Romam mitti non potuerunt.] Huic interpretationi favet altera ejusdem concilii sexti versio longe accuratior, quam Harduinus noster tomo 3 Conciliorum a Col. ex antiquo codice manuscripto edidit, & in qua idem textus apud ipsum tomo proxime citato col. 1606 sic legitur: Dixit Georgius religiosissimus diaconus & bibliothecarius: Codex, o domine, seu registrum, quod continet exempla litterarum synodalium Thomæ, Joannis & Constantini, sanctæ memoriæ patriarcharum hujus regiæ civitatis, sunt hic apud me; præterea etiam authenticæ synodales litteræ bullatæ a Thoma sanctæ memoriæ patriarcha ad Vitalianum olim Papam Romanum, quas etiam cum vellet mittere, propter continuam impiorum, ut scitis, Saracenorum incursionem, etiamsi duos annos postea gessit episcopatum, non potuit mittere. Vides, nullam hic fieri mentionem de obsidione Constantinopolitana, quæ Baronium tantopere offendit.

[468] [Porro plures Thomam illum agnoscunt orthodoxum,] Porro Patres sextæ synodi apud Labbeum tomo 6 col. 995, lectis Thomæ duorumque ejus successorum epistolis, nihil invenerunt contrarium de orthodoxa fide eos sensisse sive scripsisse, & propterea ibidem jubent sanctæ memoriæ tres viros, id est Thomam, Joannem, & Constantinum … in sacris diptychis sanctarum ecclesiarum recitari, utpote qui in omnibus immaculati & irreprehensibiles inventi sunt circa rectam nostram Christianorum fidem. Baronius quidem Acta sextæ synodi de falsitate & corruptione accusat; sed alii critici solidis argumentis opinionem ipsius refutarunt. Certe veteres scriptores videntur ea Acta pro genuinis habuisse, atque inter alios supra laudatus Tarasius Constantinopolitanus, dum dicit, hos tres patriarchas in sexta synodo improbatos non fuisse, etiamsi ab hæreticis ordinati essent. Præterea Zonaras tomo 2 Annalium pag. 88 de orthodoxia Thomæ sic testatur: Ei (scilicet Pyrrho) succedit Petrus, & ipse a prioribus non dissentiens, quo post annos XII mortuo, Thomas veræ sententiæ defensor orthodoxis præfuit, qui post annos duos & menses mortuus, Joannem habuit successorem.

[469] Propter hæc testimonia Thomam, tamquam Catholicum, [& Menæa excusa eumdem pro sancto colunt,] agnoscimus, sed nondum ut Sanctum veneramur, quamvis Menæa impressa annuam ipsius festivitatem die XV Novembris ita videantur annuntiare: Τοῦ ἁγίου Θωμᾶ πατριάρχου Κωνσταντινουπόλεως τοῦ νέου. Id est: Sancti Thomæ junioris, patriarchæ Constantinopolitani. Deinde ibidem ornatur his versiculis:

Ζωὴν Θωμᾶς ἐκλιπὼν μετρουμένην,
Ζωὴν πρεπόντως εὗρεν οὐ μετρουμένην.

Thomas caducam deserens vitam, statim
Interminatam repperit vitam, ut decet.

Isto die celebrari memoriam hujus Thomæ, conjicio ex epitheto τοῦ νέου, id est junioris, quo distinguitur ab altero Thoma seniore, de quo supra egimus, & cujus Acta Majores nostri cum Græcis ad diem XX Martii illustrarunt.

[470] Raderus noster ad hanc Menæorum annuntiationem die XV Novembris in Mss. Observationibus conjecturam nostram ita confirmat: [ut Raderus noster nobiscum sentit,] Junior hic dictus est Thomas patriarcha ratione illius, qui olim Thomas præcesserat, vir inclytus, justus, orthodoxus, & sanctus. Hic vero junior, quamvis a Demochare scribatur fuisse Catholicus, idemque in œcumenico concilio Constantinopolitano tradatur, repugnat tamen Baronius anno Christi DCLVI num. 38, ostenditque Acta illius sextæ synodi fuisse corrupta, & Thomam hunc appellat Monothelitam. Nescio, an idem sit Thomas, qui in Synaxario Sirmondi post alios patriarchas Constantinopolitanos die XX Novembris refertur. Quidquid sit, requirimus majorem de cultu & gestis hujus Thomæ notitiam, ut eum Sanctis annumeremus. Quare successores nostri ad alterutrum Novembris diem dispiciant, an alicunde eruere possint certiora sanctitatis indicia, ob quæ Thomas ille Operi nostro inseratur.

[471] Si Thomas iste obierit die XV Novembris, quo in Menæis impressis refertur, [qui anno 669 moriens sedem CP. reliquit] recte plerique catalogi apud Bandurum ei duos annos & septem menses administrationis tribuunt: nam juxta superius citatum Nicephorum Callistum ordinatus est sabbato sancto, qui anno Christi DCLXVII in diem XVII Aprilis incurrebat; a quo dum usque ad medium Novembrem anni DCLXIX numerando descenderis, invenies duos annos & septem menses, uno alterove die excepto, quæ temporis minutiæ plerumque negliguntur, & anni mensesque rotundo numero computantur. Cum hoc computo facile conciliabitur Theophanes, qui in tabulis tres annos, nempe incompletos, ei adscribit. Eodem anno Christi DCLXIX, ni fallimur, in locum Thomæ suffectus est

XL. JOANNES V.

Cum de hujus patriarchæ gestis vix quidquam noverimus, sola ipsius chronotaxis hoc loco investiganda est. Quandoquidem igitur Joannes circa finem anni DCLXIX, [cuidam Joanni, qui anno 674 obiit,] ut putamus, Thomæ successit, facile annum mortis ejus inveniremus, si de duratione episcopatus inter auctores conveniret. Nicephorus patriarcha ei annos quinque & menses novem concedit. Nicephorus Callistus, qui sæpe sua ex veteribus monumentis hausit, apud Bandurum tomo 1 Imperii Orientalis pag. 195 de ipso hæc habet: Joannes presbyter, protecdicus & chartophylax magnæ ecclesiæ annis IV, mensibus … eodem imperante. Catalogus, quem Labbeus noster pag. 36 Protreptico suo de scriptoribus historiæ Byzantinæ præfixit, huic Joanni dumtaxat annos quatuor assignat, nulla de mensibus facta mentione. Denique Theophanes in Tabulis eidem rotunde sex annos adscribit. Cum itaque in antiquis scriptoribus sæpe corrupti sint numeri, in tanta computandi varietate videtur nobis data licentia, ut cum Pagio obitum ipsius anno Christi DCLXXIV alligemus.

[473] [& non fuit Monothelita, ut Baronius perperam putavit.] Baronius ad annum Christi DCLVIII num. 1 & 2 hunc Joannem etiam de Monothelismo suspectum habet, dum ibidem sic scribit: Annus sequitur Redemptoris sexcentesimus quinquagesimus octavus, Indictione prima, quo Thomas Constantinopolitanus episcopus, ubi sedisset (ut habet Nicephori Chronicon) annos duos & menses septem, moritur, atque in ejus locum subrogatur Joannes presbyter, * ejusdem ecclesiæ syncellus & custos vasorum… Probatum vero cognitumque fuisse Catholicum eumdem Joannem episcopum inferius eadem Acta (sextæ synodi videlicet, ut supra dixerat) testantur, quæ commentitia existimantur: valde namque repugnant iis, quæ in S. Maximum facta sunt, atque in discipulos ejus, cum omnes simul toto hoc tempore durissimo detinerentur exilio, eo quod nollent communicare cum Constantinopolitana ecclesia, cujus esset ipse Thomas episcopus Monothelita: si enim secus fuisset, communicare eidem minime recusassent; sicque ab exilio liberati Deo gratias egissent de reddita Ecclesiæ pace, quam diu optassent, & pro ea Deum jugiter rogassent. Quamdiu igitur perseverare videmus in orthodoxorum præcipuos agonistas persecutionem, quæ scripta habentur de Catholica fide ejus ecclesiæ patriarcharum, æquo animo haud ferre possumus absque suspicione commenti. Hoc speciosum ratiocinium falsa hypothesi nititur, & ex perturbata chronologia originem ducit, ut supra ostendimus. Nos itaque hunc Joannem agnoscemus Catholicum, donec quis chronotaxim nostram everterit, & solidis argumentis demonstraverit, Acta sextæ synodi nullam fidem mereri. Interim videri possunt ea, quæ ad diem XXIX Julii de Actis tertii concilii Constantinopolitani seu œcumenici sexti dicta sunt, ubi tomo VII istius mensis pag. 84 & sequentibus orthodoxiam Thomæ & Joannis defendimus occasione successoris ipsorum, qui fuit

[Annotata]

* diaconus

XLI. S. CONSTANTINUS I.

[S. Constantinus, quem Operi nostro ad diem 29 Julii inseruimus,] Quamvis ecclesia Constantinopolitana varios habuerit hujus nominis præsules, tamen soli huic Constantino convenire potest titulus sanctitatis, ut tomo VII Julii nostri pag. 84 dictum est, & per decursum hujus tractatus infra clarius apparebit. Omnia igitur illa, quæ die XXIX Julii ad probandum ejus cultum ex diversis Græcorum Menæis allata sunt, probabilissime huic nostro tribuimus, licet tantummodo indeterminate in iis sanctus Constantinus patriarcha Constantinopolitanus memoretur. Baronius de Constantino illo mitius judicium tulit, quam de duobus ejus decessoribus, dum ad annum Christi DCLXIV num. 1 sic loquitur: Ceterum quod ad Constantinum pertinet, nihil prohibet, quin potuerit esse Catholicus, imperatore jam in Occidente inter Catholicos apparente Catholico: sed de duobus aliis Thoma & Joanne, quæ dicta sunt superius, obstant. Verum nos jam dicta die XXIX Julii & superius in hoc tractatu orthodoxiam horum trium patriarcharum ex Actis sextæ synodi abunde vindicavimus. Cum autem de reliquis S. Constantini gestis nihil inveniamus, ad chronotaxim ipsius progredimur.

[475] Chronographia compendiaria S. Nicephori, quam R. P. Jacobus Goar Parisiis anno MDCLII Græco-Latine edidit, [anno 674 cathedram Constantinopolitanam ascendit,] durationem episcopatus indicat his verbis: Constantinus diaconus ejusdem ecclesiæ, vasorum custos & œconomus, anno 1, mensibus VIII, & diebus VII. At alter ejusdem Nicephori catalogus, quem Bandurus tomo 1 Imperii Orientalis non ita pridem ex regio codice excerpsit, annum unum, menses undecim, & dies septem ei assignat. Duæ antiquiores istius Nicephori editiones cum postremo Banduri catalogo circa computum temporis plane concordant. Baronius haud dubie vidit aliam S. Nicephori editionem, dum ad annum Christi DCLXVI num. 1 sic scribit: Constantinus patriarcha Constantinopolitanus, ubi sedisset annum unum, menses duos, & dies septem, ut Nicephori Chronicon habet, moritur. Sed ab his multum differt Nicephorus Callistus, qui apud laudatum Bandurum tomo proxime citato pag. 195 hæc habet: Constantinus cancellarius & vasorum custos annis VIII, mensibus XI, diebus VII, imperatore Pogonato. Catalogus Labbeanus, qui pagina 36 Protreptico Historiæ Byzantinæ præfigitur, etiam octo annos ipsi tribuit, neglectis mensibus ac diebus.

[476] Catalogus patriarcharum Constantinopolitanorum, qui juri Græco-Romano insertus est, [& post brevem ejusdem possessionem] alium temporis computum instituit, & Constantini ejectionem, ab antiquis scriptoribus non expressam, addit hoc modo: Constantinus diaconus ejusdem ecclesiæ vasorumque custos & œconomus, eodem Constantino imperante, cum pontificatum annis duobus, mensibus tribus gessisset, ejectus est. Matthæus Cigala apud Bandurum pag. 211 in nova variarum historiarum Synopsi similia sic refert: Constantinus sceuophylax sub Constantino Pogonato (tandem ejectus fuit) annis II mensibus III. Denique Philippus Cyprius ibidem pagg. 220 & 221 notat idem administrationis tempus, atque etiam memorat S. Constantini ejectionem, de qua veteres scriptores altum siluerunt.

[477] Vix scio, quid in tanta temporis incertitudine sit potius eligendum. [anno 676 mortuus vel ejectus,] Cum tamen in tabulis Theophani insertis ei rotunde duo anni tribuantur, & hic numerus facile cum diversis S. Nicephori editionibus conciliari possit, prudentius acturi videmur, si huic præsuli annum unum & aliquot menses concesserimus, & cum Pagio dixerimus, illum anno Christi DCLXXIV cathedram ecclesiæ Constantinopolitanæ ascendisse, atque anno DCLXXVI mortuum aut forte ejectum fuisse. Addo, illum forte ejectum fuisse, quia id tres præfati patriarcharum catalogi affirmant, licet non videam verisimilem rationem, ob quam Constantinus Pogonatus, imperator orthodoxus, sanctum patriarcham ejecisset. Cum tamen id ob falsas accusationes fieri potuerit, hanc trium catalogorum assertionem in medio relinquo, donec illa ejectio ex antiquioribus auctoribus ostendatur.

XLII. THEODORUS I.

[successorem habuit Theodorum] Baronius ad annum Christi DCLXVI num. 1 hunc patriarcham atris coloribus ita depingit: Constantinus patriarcha Constantinopolitanus, ubi sedisset annum unum, menses duos, & dies septem, ut Nicephori Chronicon habet, moritur, subrogaturque in locum ipsius Theodorus presbyter syncellus & custos vasorum. Fuit iste hæreticus omnium impudentissimus, subdolus, versipellis, malorum concinnator egregius, Monothelitarum sectæ propugnator audacissimus. Combefisius part. 2 Auctarii Græcorum Patrum in Dissertatione apologetica pro Actis sextæ synodi cap. 2 § 1 col. 113 contendit, Theodorum illum fuisse Monothelitam timidum & molliorem, quem Macarius in suo foveret errore, & cui forte ejusdem fuisset auctor. Sane non satis intelligo, quomodo tam apertus hæreticus, & juxta Baronium Monothelitarum sectæ propugnator audacissimus a sancto decessore suo syncellus & vasorum custos relictus fuerit. Propterea tamen non inficior, eum usque ad tempora concilii sexti fuisse Monothelitam; sed arbitror, illum tunc occulte ac subdole hæresim suam propugnasse.

[479] [cui Baronius perperam duodecim gubernationis annos tribuit,] Quidquid sit de his aliisque criminibus, quæ ipsi imputantur, Baronius supra indicatum decennii metachronismum hic sero corrigere nititur: nam annos decem, quos Petro Monothelitæ perperam ademerat, huic Theodoro gratis superaddit, ut patet ex ipsis Baronii verbis, quæ in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi DCLXXVIII num. 13 ita sonant: Tu vero corrigas, quod apud Nicephorum legitur, sedisse Theodorum annos duos & menses tres, ut loco duorum ponas duodecim: ad hoc namque tempus usque pervenisse, litteræ ejusdem imperatoris ad Donum Pontificem datæ (ut diximus) docent. Fateor, Theodorum usque ad annum DCLXXVIII, quo hæc epistola ab imperatore ad Pontificem Romanum data est, pervenisse; at nego, illum tunc duodecim annis in cathedra Constantinopolitana sedisse. Quinimo Combefisius loco proxime citato probabiliter infert ex his ipsis imperatoris Constantini litteris, quæ apud Labbeum tomo 6 Conciliorum a col. 594 leguntur, Theodorum eo tempore nondum diu ecclesiæ Constantinopolitanæ præfuisse. Nos idem ex communi chronographorum consensu jam probare conabimur.

[480] [quia catalogi tantum duos annos passim ei adscribunt,] Theophanes in tabulis ipsi assignat duos annos, quibus S. Nicephorus tres menses adjecit. Nicephorus Callistus & reliqui patriarcharum catalogi apud Bandurum eidem ante depositionem solummodo duos annos adscribunt. His posterioribus consonat Zonaras, qui tomo 2 Annalium pag. 90 sic loquitur: Theodorus in sedem pontificiam introducitur, cui post biennium ejecto Georgius succedit. Saltem hactenus nullum reperi catalogum aut veterem scriptorem, qui Theodoro isti duodecim gubernationis annos concedit. Quapropter Baronius ad annum Christi DCLXVI num. 1 lectorem nullo fundamento sic iterum monet: Qui igitur in malum Ecclesiæ Catholicæ hoc anno sedere cœpit Theodorus, pervenit usque ad annum duodecimum sedis suæ. Ita corrigas textum Nicephori, ubi legitur sedisse annos duos, & menses tres,ut restituas annos duodecim.

[481] Eminentissimus ille scriptor etiam putat, Theodorum episcopatu spoliatum fuisse, [ita ut anno 678 sedem CP. reliquerit.] eo quod hæresim Monothelitarum pervicaciter defenderet, & Vitalianum Papam e diptychis expunxisset. At Pagius in Critica ad annum Christi DCLXXXI num. 6 ostendit, neutram causam probabiliter allegari posse. Combefisius autem parte 2 Auctarii Græcorum Patrum in Dissertatione apologetica pro Actis sextæ synodi cap. 2 § 1 col. 112 conjicit, Theodorum alio prætextu episcopatum Constantinopolitanum sponte reliquisse, ne ab œcumenico concilio, quod contra Monothelitas celebrandum noverat, ob hæresim publice cum magna famæ suæ jactura damnaretur. Sed quæcumque fuerit depositionis causa, nobis sufficit, eum exauctoratum fuisse, aut ultro cessisse, anno Christi DCLXXVIII, quo eodem anno in ipsius locum subrogatus est

XLIII. S. GEORGIUS I.

[Georgius Theodori successor] Venerabilis Beda in Chronico seu libello de sex ætatibus mundi apud nos tomo 2 Operum ejus pag. 192 agens de sexta synodo œcumenica innuit, hunc patriarcham prius pro Monothelitis stetisse, ac postea eorum partes deseruisse: Convicti sunt, inquit, qui unam voluntatem & operationem adstruebant in Christo, falsasse Patrum Catholicorum dicta perplurima. Finito autem conflictu, Georgius correctus est; Macarius vero cum suis sequacibus, simul & prædecessoribus Cyro, Sergio, Honorio, Pyrrho, Paulo, & Petro anathematizatus. Paulus Warnefridus lib. 6 de Gestis Langobardorum cap. 4 eumdem præsulem Constantinopolitanum inter primos hæresis Monotheliticæ defensores collocat; at illum postea resipuisse significat his verbis: Gregorius quidem patriarcha correctus est (ipsum cum nonnullis aliis scriptoribus Gregorium pro Georgio perperam appellat) ceteri vero in sua defensione perseverantes anathematis ultione perculsi. Similia habet Humbertus Sylvæ candidæ episcopus & S. R. E. Cardinalis apud Canisium tomo 6 Antiq. lect. pag. 182, ubi integrum Bedæ textum fere ad verbum exscribit.

[483] At cur exteros hujus rei testes operose quærimus, [hæresim Monothelitarum deseruit,] cum ex ipsis sextæ synodi Actis pateat, Georgium Catholicæ doctrinæ tandem consensisse: nam apud Labbeum tomo 6 Conciliorum col. 729 interrogatus ab imperatore, an judicio Agathonis Papæ acquiesceret, post maturum examen ac diligentem codicum collationem, Georgius sanctissimus archiepiscopus Constantinopoleos dixit: Inspiciens, pie domine, omnem virtutem suggestionum directarum ad piissimam vestram fortitudinem, tam ab Agathone sanctissimo Papa Romæ, quam ab ejus synodo, & scrutans libros sanctorum ac probabilium Patrum, qui repositi sunt in venerabili meo patriarchio, inveni cuncta testimonia sanctorum ac probabilium Patrum, quæ in eisdem suggestionibus continentur, consonantia & in nullo discrepantia a sanctis ac probabilibus Patribus, & consentio eis, & sic profiteor, & credo.

[484] Ut autem ostenderet, conversionem suam esse sinceram, [& tanta sinceræ conversionis signa dedit,] Georgius petiit, ut nomen Vitaliani Pontificis Romani, quod antea erasum fuerat, diptychis restitueretur, sicut in proxime citato Labbei tomo col. 737 legimus hoc modo: Georgius sanctissimus archiepiscopus Constantinopoleos accedens ad piissimum imperatorem Constantinum dixit: A Deo coronate domine, jubeto mitti in diptychis sanctarum ecclesiarum nomen sanctæ memoriæ Vitaliani Papæ Romæ… Constantinus piissimus imperator dixit: Quod postulatum est a sanctissimo Georgio patriarcha hujus a Deo servatæ nostræ regiæ civitatis, fiat. Sancta synodus exclamavit: Constantino magno imperatori multos annos, orthodoxo imperatori multos annos,… Agathoni orthodoxo Papæ Romano multos annos, Georgio orthodoxo patriarchæ multos annos!

[485] [ut in Typico S. Sabæ] Ex his satis liquet, Georgium inter præsules Catholicos recensendum esse; sed oritur alia quæstio, an etiam numero Sanctorum sit adscribendus: Græci enim illum (aliis ejusdem nominis patriarchis Constantinopolitanis sanctitatis titulum non convenire, infra videbimus) ecclesiasticis suis Fastis inseruerunt. Imprimis Typicon S. Sabæ ad diem VI Aprilis sic habet: Τοῦ ἐν ἁγίοις πατρὸς ἡμῶν Γεωργίου ἀρχιεπισκόπου Κωνσταντινουπόλεως. Id est: Sancti patris nostri Georgii archiepiscopi Constantinopolitani. Menæ excusa die XVIII Augusti eumdem, ni fallor, cum Joanne sic memorant: Τῃ αὐτῇ ἡμέρᾳ μνήμη τῶν ἐν ἁγίοις πατρῶν ἡμῶν πατριαρχῶν Κωνσταντινουπόλεως Ἰωάννου καὶ Γεωργίου. Id est: Eodem die memoria sanctorum patrum nostrorum patriarcharum Constantinopolitanorum Joannis & Georgii.

[486] [aliisque Græcorum Menologiis] Raderus noster in Mss. observationibus ad Menæa putat, hic Joannem Cappadocem indicari; sed cum plures istius nominis præsules Constantinopolitani sine ullo distinctionis epitheto in Menæis memorentur, lectorem remittimus ad ea, quæ de Joanne Cappadoce superius diximus. Porro ibidem huic annuntiationi subnectuntur duo sequentes versiculi, qui ad Georgium nostrum pertinent.

Γεώργιος, ὡς κελεύεις Χριστέ μου,
Ἕφασκε θνήσκων, ἔρχομαι κληθεὶς ἄνω.

Morte imminente, Georgius dixit: Peto
Sedes Supernas, Christe, cum primum vocas.

[487] [inter Sanctos relatus fuerit,] Supplementum ad Menæ ex Ms. Synaxario Sirmondi nostri post Joannis & Georgii annuntiationem eadem die XVIII Augusti locum publici cultus ita exprimit: Τελεῖται δὲ αὐτῶν σύνναξις ἐν τῇ ἁγιωτάτῃ μεγάλῃ ἐκκλησίᾳ. Id est: Celebratur autem solennitas ipsorum in sanctissima magna ecclesia. Cum igitur sanctitati hujus Georgii aliunde nihil obstet, videmur prudenter propter hæc testimonia illum inter Sanctos posse numerare, sicut supra Constantinum ob similes rationes numero Sanctorum adscripsimus. Nihilominus die XVIII Augusti poterunt hæc argumenta rursus ad examen revocari, ac tunc operosius inquiri, an alicunde de gestis ejus major notitia hauriri possit. Interim nos jam tempus gubernationis ac mortis ejus ex probabilissimis monumentis ordinabimus.

[488] [cum sedem C.P. ab anno 678 usque ad annum 683 tenuisset.] Contra varias catalogorum corruptiones nos præmunit Theophanes, dum in Chronographia pag. 301 & 302 de tempore sexti concilii disserens affirmat, illud celebratum fuisse, patriarcham nimirum agente in sancta œcumenica synodo Georgio, cujus patriarchatus annus tertius numerabatur, cuique post synodum alii tres in dignitate exacti sunt. Post hunc vero Theodorus annos tres. Ex hoc Theophanis textu jam aliquot corollaria deducemus. Primo inde inferimus, Georgium anno Christi DCLXXVIII cathedram Constantinopolitanam ascendisse, cum tempore sextæ synodi œcumenicæ, quæ circa finem anni DCLXXX celebrari cœpit, tertium episcopatus sui annum numeraret. Hinc secundo colligimus corruptos esse illos patriarcharum catalogos, qui tantum duos aut tres annos Georgio assignant; Theophani autem ferme consentire Nicephorum Callistum, qui in suo catalogo apud Bandurum ipsi sex annos ac tres menses adscribit. Denique ex his sequitur, Georgium obiisse, seu, ut loco citato scribit Nicephorus Callistus, sede sua pulsum esse anno Christi DCLXXXIII, quo cathedram Constantinopolitanam occupavit supra memoratus

THEODORUS iterum.

[Theodorus circa finem anni 683 sedi suæ restitutus] Combefisius, Pagius, & supra laudatus historiæ Monotheliticæ scriptor anonymus ex hac Theodori in sedem Constantinopolitanam restitutione conjiciunt, illum hæresi Monothelitarum renuntiasse. Neque id diffitetur Baronius; sed in Annalibus ad annum Christi DCLXXXII num. 2 asserit, Theodorum id ficto animo fecisse, ipsumque de corruptis sextæ synodi Actis ibidem ita accusat: Iste versipellis, formas mutare doctus, Catholicam fidem ceu larvam suscipiens, eam ad exhibendum se foris Catholicum cum aggressus est profiteri, ad patriarchatum sibi reditum præparavit: quem nactus, par est credere, quod omnia, per quæ in Actis ejusdem œcumenicæ synodi novit sibi infamiam ob hæresim irrogatam, prorsus abstulit, atque alia pro animi sententia adjecit. De sincera aut ficta hæresis ejuratione soli cordium scrutatori Deo judicium relinquimus.

[490] Verum Acta sextæ synodi ab isto Theodoro corrumpi non potuisse, [non potuit corrumpere Acta sextæ synodi,] putamus cum Garnerio nostro, qui in Dissertationibus ad Librum diurnum Romanorum Pontificum pag. 184 & sequente sic argumentatur: Jam quod dicitur de Theodoro Actorum corruptore, fidem fere omnem omni ex parte superat: nam primo, quod propter Monothelismum depositus sit, & quidem paulo ante synodum, nemo veterum tradit, nemo ante Baronium, quamquam suspicio Baronii non improbabilis videtur: nam & Macarii Antiocheni fidei subscripsit, & eo facto depositionem meruit, qua Macarius multatus est. Deinde etsi consenserit Macario, quemadmodum & Georgius successor; at pertinax non mansit, sed Georgium imitatus resipuit: quamobrem defuncto mox successit, restitutus in sedem prius relictam. Synodus vero neminem proscripsit, nisi aut defunctum aut pertinacem.

[491] Verum etsi ficte professus dicatur Catholicam fidem cupiditate sedis recipiendæ, [ut argumentis Garnerii] etsi retinuerit animo non tantum errorem, sed etiam odium in Sedem Apostolicam, qua ratione tandem potuit, quamvis maxime tentaverit, toties Acta vitiare, quoties Honorii mentio facta est? Quomodo licuit homini uni professionem fidei episcoporum manibus subscriptam, ipsasque Constantini imperatoris litteras adulterare? An non erat fides sigillis obsignata? An non suas litteras Constantinus apprime Catholicus manu sua subscripsit? An præcipiti imprudentia & non matura potius, ut in re tanti momenti par erat, lectione recognovit, quod subscriberet? An ipse etiam imperator, quem Constantino Magno synodus parem dixit, venit in societatem facinoris cum Theodoro? Quis sibi, quis aliis persuadeat, id tentatum a principe tam pio, tamque ardenter Catholico, ut ipsiusmet parentis Typum, avique Ecthesim proscripserit? Cum hic nostri instituti non sit famosam illam de Honorio Papa quæstionem operosius agitare, lectorem remittimus ad alia ejusdem Garnerii argumenta, quibus ibidem hanc controversiam ita discussit, ut Actorum integritati, synodi sextæ auctoritati, & Apostolicæ Sedis honori simul consuluerit.

[492] [& Antonii Pagii] Pagius in Critica ad annum Christi DCLXXXII num. 7 ex tribus annis, quos Theophanes post sextam synodum reliquo Georgii episcopatui tribuit, eamdem Baronii sententiam ita refellit: Major Theophani hac in re, quam Nicephoro fides habenda quoad annos sedis Theodori post ejus restitutionem. Ex utroque tamen auctore constat, Georgii mortem & Theodori restitutionem ante annum sequentem (nempe Christi DCLXXXIII) non contigisse; indeque ruunt omnes conjecturæ Baronii, quibus probatum existimat, Theodorum Acta sextæ synodi falsasse, & cum in eis nomen ejus inter damnatos hæreticos legeretur, nomen Honorii in sui locum subrogasse, ac Acta vitiata legatis Romanis, antequam ex urbe regia recederent, tradidisse, cum ea in potestate habuerit: nam certum est legatos, vel superioris anni fine, vel præsentis initio Romam pervenisse, cum Joannes Portuensis episcopus, qui unus ex illis erat, consecrationi Leonis II interfuerit, eosque Acta synodalia attulisse, quæ non multo post a Leone ad episcopos Hispanos missa sunt. Neque legati Acta vitiata Constantinopoli accipere voluissent. Quamobrem & Leo II Hispanis & Gallis recipienda misit, ac in professione fidei, a summis Pontificibus emittenda, inter sacra decreta recenseri voluit. Non potuit itaque Theodorus Acta, quæ jam in Occidente huc illuc circumferebantur, corrumpere.

[493] [contra Baronium probatur.] Certe hoc chronologicum Pagii argumentum inter alia non exiguam vim habet: si enim ante annum Christi DCLXXXIII varia sextæ synodi ecgrapha per Occidentem dispersa fuerint, quomodo in Oriente autographum Actorum corrumpere potuit Theodorus, qui eo tempore illud nondum in potestate sua habebat, cum tantummodo circa finem anni DCLXXXIII sedi Constantinopolitanæ restitutus fuerit? Longe itaque verisimilius est, legatos Romanos a Georgio, qui post synodum sextam adhuc tribus annis ecclesiam Constantinopolitanam rexit, sincera Actorum exemplaria accepisse, ac Romam attulisse, antequam ea Theodorus potuerit interpolare.

[494] [Theodorus ille, anno 686 mortuus,] Ex his omnibus concludo, Theodorum exeunte anno Christi DCLXXXIII sedem Constantinopolitanam rursus occupare cœpisse, & anno DCLXXXVI mortuum esse, cum post restitutionem suam tribus annis sederit, ut supra citatus Theophanes testatur. Baronius catalogum Nicephori secutus secundo Theodori patriarchatui unum dumtaxat annum & decem menses adscribit, & idcirco in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi DCLXXXIV num. 8 mortem ejus sic refert: Hoc eodem anno Theodorus, Constantinopolitanæ ecclesiæ episcopus, moritur, cum sedisset annum & menses decem: ita Nicephorus ejusdem sedis episcopus. Haud diutius a Deo permissus est vivere omnium fabricator malorum ter impius Theodorus ad supernum vocatus tribunal reddere de omnibus rationem. Certe istud Eminentissimi scriptoris judicium orthodoxiam & sanctitatem hujus Theodori minime commendat.

[495] [in Menæis excusis inter Sanctos refertur,] Nihilominus impressa Græcorum Menæ ad diem XXVII Decembris catalogo Sanctorum hunc ipsum Theodorum ita inscribunt: Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ, τοῦ ὁσίου πατρὸς ἡμῶν Θεοδώρου ἀπχιεπισκόπου Κωνσταντινουπόλεως. Id est: Eodem die, memoria sancti patris nostri Theodori archiepiscopi Constantinopolitani. Deinde ibidem sequitur breve ipsius elogium seu vitæ compendium, quod sic Latine interpretor: Ille in hac ipsa urbe (nimirum Constantinopolitana) habuit nativitatem & educationem. Factus est autem propter singularem pietatem sacerdos sanctissimæ & magnæ ecclesiæ; dein syncellus & vasorum custos. Patriarcha autem Constantinopolitano defuncto, coactus est a toto senatu, & ipso imperatore, magisque a sacra synodo gubernacula ecclesiæ suscipere. Cum vero eam duobus annis ac tribus mensibus bene gubernasset, ad Dominum emigravit. Memoriam ejus magna ecclesia celebrat die Dominica. Maximus Cytherorum episcopus eadem Græco-barbare ex Menæis recitat. Sed ea auctoritas nobis hactenus non sufficit, ut hunc præsulem Sanctis adscribamus. Quare successores nostri ad diem XXVII Decembris dispiciant, an aliunde certiora veræ conversionis & sanctitatis testimonia erui possint. Certe suspicari non poterunt, in Menæis hic de alio Theodoro agi, cum non nisi unicum antistitem Constantinopolitanum istius nominis inveniamus, ut ex tota horum patriarcharum serie apparet.

XLIV. PAULUS III.

Ex stabilita superius chronologia sequitur, hunc patriarcham circa finem anni DCLXXXVI Theodoro successisse. [& exeunte eodem anno 686 successorem habuit Paulum,] Illum autem ex laïcali statu ad eam dignitatem assumptum esse indicat S. Nicephorus in Chronographia compendiaria his verbis: Paulus ex laïco a secretis, annis VI, mensibus VIII. Hunc Paulum tempore sextæ synodi imperatori a secretis fuisse, conjicimus ex Epilogo Agathonis diaconi, qui apud Labbeum tomo 6 Conciliorum a Col. sic incipit: Ego peccator & omnium minimus Agatho, indignus diaconus & bibliothecarius sanctissimæ hujus magnæ ecclesiæ & venerandi secreti patriarchalis protonotarius & cancellarius secundus [abhinc] triginta duobus plus minus annis, cum essem adhuc ætate juvenis in lectoris gradum connumeratus & inutilis notarius, fui administer huic sanctæ & œcumenicæ sextæ synodo, omnia, quæ in ea acta sunt, ordine persecutus simul cum Paulo, qui fuit sanctus hujus civitatis archiepiscopus & patriarcha, cum esset adhuc laïcus & a secretis imperatoris. Combefisius in Auctario Græcorum Patrum part. 2 col. 199 fere similem hujus textus interpretationem exhibet.

[497] Quod vero ad sex annos & octo menses gubernationis attinet, [qui anno 693 ex hac vita migravit,] quos S. Nicephorus Paulo tribuit, rara concordia omnes catalogi apud Bandurum Nicephoro consentiunt, & eumdem annorum ac mensium numerum episcopatui ejus assignant. Neque ab iis discrepare censendus est Theophanes, qui tum in laterculis tum in ipsa Chronographia menses ac dies administrationis plerumque omittit, & hic pag. 302 more suo annos septem videlicet incompletos ipsi adscribit. Porro si a fine anni DCLXXXVI numeraverimus sex annos & octo menses perveniemus ad annum Christi DCXCIII, quo Paulus ex hac vita migravit. Baronius in Annalibus ad annum Christi DCXCI num. 4 mortem Pauli ita collocat: Hoc pariter anno, ubi Paulus Constantinopolitanus episcopus sedisset annis septem, moritur, & in locum ejus suffectus est Callinicus, homo novandarum rerum studiosissimus. At ex nostra patriarcharum chronotaxi apparet, Eminentissimum scriptorem duobus annis a recta chronologia aberrare. Ceterum Pauli successorem novandarum rerum studiosissimum appellat, quia illum conciliabulo Quini-sexto seu Trullano præfuisse arbitrabatur. Sed istud facinus, de quo Baronius aliique Callinicum accusant, huic Paulo tribuendum esse jam ostendemus.

[498] [postquam conciliabulo Quini-sexto seu Trullano subscripserat,] Ad opinionem nostram probandam sufficit sola subscriptio, quæ apud Labbeum tomo 6 Col. & Harduinum in nova Conciliorum collectione tomo 3 Col. post centum & duos conciliabuli Trullani canones ita diserte legitur: Paulus indignus episcopus Constantinopolis novæ Romæ, definiens subscripsi. Sola, inquam, subscriptio illa sufficit, nisi omnes Callinici accusatores demonstrent, eam falsam & ab aliquo intrusam esse. Severinus Binius, qui eamdem subscriptionem in sua Conciliorum collectione edidit, nihil ad eam annotavit, & interim notas suas in istud conciliabulum ita exorditur: Auctoritate Callinici Constantinopolitani episcopi, qui hoc tempore post obitum Pauli Constantinopolitanæ ecclesiæ præsidebat, hæc erratica pseudo-synodus in Trullo Constantinopoli congregata fuit. Miror, ipsum in notis nihil de ista subscriptione monuisse.

[499] [quam subscriptionem aliqui perperam attribuunt] Christianus Lupus in synodorum decretis illustratis part. 2 pag. 1074 disserens de hoc pseudo-concilio Trullano sic clarius loquitur: Respondeo, præsidentiam a quibusdam adscribi Paulo tertio patriarchæ Constantinopolitano, quem sanctus Nicephorus patriarcha affirmat e laïco promotum. At verius est, fuisse ejus successorem Callinicum, hominem Latinæ ecclesiæ penitus adversarium, aptumque ejusmodi tragœdiis: eum quippe proximo ante synodum anno constat Paulo defuncto successisse. Lupus hic sine maturo examine cæce secutus est Baronium, quia Eminentissimus scriptor nusquam idoneis testibus aut tabulis probat, Paulum proximo ante synodum anno obiisse, quamvis Lupus de eo constare gratis asserat. Imo nos ex hactenus deducta patriarcharum serie, si non constare, saltem probabilissime inferri putamus, Callinicum uno alterove anno post istam pseudo-synodum gubernacula ecclesiæ Constantinopolitanæ primum tenuisse. Quod autem habet de Callinico, tamquam infenso Latinæ ecclesiæ hoste ac turbis ciendis apto, ex eodem Baronio hausit, ut postea apparebit.

[500] [successori ejus Callinico,] Intera Lupus de Callinico hæc ibidem addit: Malum consilium consultori pessimum: postmodum enim a Justiniano Augusto, quem ad hanc pseudo-synodum faciendam seduxerat, fuit excæcatus, sede ejectus, relegatus, Romam missus castigandus. Ejus, ut viri infamis, nomen existimem erasum a posterioribus synodi patronis, ac intrusum nomen Pauli. Fuit id satis facile: nam supra audivimus, synodi hujus canones & Acta tempore Anastasii Bibliothecarii necdum fuisse indita archivis sedium patriarchalium, nec translata in linguam Latinam. At licet aliquid facile fieri possit, non inde continuo sequitur, ita factum esse. Deinde si fas est in dubium revocare subscriptiones synodorum illarum, quæ archivis patriarchalium sedium non fuerunt insertæ, & quæ ab aliquot seculis nondum in linguam Latinam translatæ fuerant, quid judicandum erit de tot monumentis ecclesiæ Græcæ, quæ Binius, Labbeus, Cossartius, Corelerius, Baluzius, Harduinus, aliique viri eruditi primum e tenebris eruerunt, ac Latine reddiderunt?

[501] [sicut ex fide veterum codicum,] Præterea nomen Pauli Constantinopolitani in antiquis codicibus inter subscriptiones expressum fuisse, colligo ex admonitione Græco-Latina, quæ conciliabulo Trullano præfigitur, & in qua apud Labbeum tomo 6 Col. post alia sic monemur: Hæc ita se habere constat ex vetustissimo codice, qui etiam nunc exstat in bibliotheca Vaticana ad veritatis comprobationem: siquidem in eo codice continenter post canones habetur Justiniani imperatoris subscriptio, cum pater ejus Constantinus post omnes episcopos subscripserit definitioni sextæ synodi, idque non nisi rogantibus episcopis. Deinde vacuus relictus est locus subscriptioni Papæ cum hac annotatione: Locus sanctissimi Papæ Romani. Tum sequuntur subscriptiones patriarcharum, Pauli Constantinopolitani, Petri Alexandrini &c. Matthæus Blastares, qui ante medium seculi XIV Græce scripsit, in proœmio sui nomocanonis de synodo Trullana loquens, Paulum Constantinopolitanum inter hujus synodi principes numerat, ut Pagius in Critica ad annum Christi DCXCII num. 8 testatur.

[502] Forte quispiam objiciet, oscitantia amanuensium nomen Pauli pro nomine Callinici in hos codices irrepsisse, [improbabili errandi periculo,] sicut citatus Blastares Paulum pro Petro Alexandrino posuit, & sicut numeros annorum in catalogis patriarcharum sæpe corruptos fateri cogimur. At respondeo, multo faciliorem esse lapsum in temporum consignatione, quam in subscriptione episcoporum: plurimum quippe variantur numeri, si una littera excidat vel mutetur; sed non tam facile potest totum unius episcopi nomen substitui alterius nomini, maxime quando nulla est inter ea similitudo aut affinitas, veluti in Paulo & Callinico contingit. Adde quod error Matthæi Blastaris detegatur ex aliis codicibus, qui Petrum Alexandrinum manifeste exprimunt. Adversarii exhibeant nobis antiquos codices, in quibus Callinicus subscriptus legatur, & tunc de genuina lectione disputabimus. Quod si contra communem omnium codicum fidem pro Paulo Callinicum intelligi sine ullo fundamento velint, voluntatem eorum pro ratione stare, æqui æstimatores judicabunt. Denique argumentemur ad hominem, ut vulgo aiunt, & chronologico vinculo adversarios constringamus.

[503] Pagius in Critica ad annum Christi DCXCII a num. 1 refert varias auctorum sententias de anno, [& ex recta chronologia contra eos ostenditur.] quo habita sit pseudo-synodus Trullana, & ipse ibidem num. 7 contendit, eam anno Christi DCXCI celebratam fuisse. Baronius, Binius, & Lupus putant, illam usque ad annum DCXCII differendam esse. Audiamus ex ipsis Binium, qui in notis ad istud conciliabulum de tempore ejus sic breviter statuit: Verior est sententia, quam tenet reverendissimus & illustrissimus Cardinalis Baronius in Annalibus, hanc erraticam pseudo-synodum celebratam fuisse anno Domini DCXCII, qui est decimus post sextam synodum absolutam, quintus Sergii, & octavus Justiniani imperatoris: nam prædicto canone III apertis verbis asseritur, quinta Indictione conventum hunc coactum fuisse. De hac controversia inter Pagium & alios nihil pronuntio; sed opinionem Baronii, Binii & Lupi circa tempus celebratæ pseudo-synodi libens amplector. At quæro, quomodo canonibus istius conciliabuli anno DCXCII subscribere potuerit Callinicus, qui post mortem Pauli, quæ anno DCXCIII contigit, ad cathedram Constantinopolitanam dumtaxat evectus est, ut ex computo Theophanis supra ostendimus. Igitur chronologia nostra solidis argumentis evertenda est, aut hæc ignominiosa subscriptio imputanda Paulo, post quem anno Christi DCXCIII sedere cœpit

XLV. CALLINICUS I.

[Dum Bollandus obiter agit de gestis Callinici,] Bollandus noster, Baronium incaute secutus, ad diem VIII Januarii in Vita S. Cyri hunc Callinicum, tamquam hominem hæreticum & impium depinxit. Sed memoriam istius patriarchæ Catholicis tam odiosam reddidit, quia cum aliis magni nominis scriptoribus putabat, illum fuisse præcipuum conciliabuli Trullani auctorem, & canonibus ejusdem pseudo-synodi subscripsisse. Verum chronotaxi episcoporum Constantinopolitanorum nunc in integrum restituta, ut Pagius in Critica ad annum Christi DCCIII num. 2 loquitur, hæc omnia corrunt, liquetque, non Callinicum, sed Paulum synodo Trullanæ præsedisse. Cumque a nullo antiquo historico vel Græco vel Latino alicujus culpæ insimulatus fuerit Callinicus, nec etiam a recentioribus debet. Si enim Leontio, postquam urbem occupavit, adhæserit, hoc illi commune cum omnibus Orientis antistitibus fuit. Si Bollandus vidisset omnia argumenta, quæ posteri pro defensione Callinici attulerunt, haud dubie pro solito suo candore mutasset opinionem, quam Baronio & Binio fretus obiter tantum indicavit, & cujus ulteriorem discussionem successoribus suis liberam reliquit. Nunc præcipua hujus patriarchæ gesta ex antiquis auctoribus referemus.

[505] [quem sibi adversantem Justinianus Rhinoimetus,] Theophanes in Chronographia pag. 307 rem satis miram narrat hoc modo: Ad hæc imperator (nempe Justinianus postea propter abscissum nasum dictus cognomento Rhinoimetus) a Callinico patriarcha contendebat, ut preces conciperet ad ecclesiam sanctæ Dei Genitricis, cui Metropolitæ nomen, juxta palatium sitam destruendam: in ejus quippe solo fontis machinam, & Venetæ factionis, imperatorem illic excepturæ, sedilia exstruere annitebatur. Respondit patriarcha: Preces in templi conditum conceptas habemus; subruendo templo nullas a majoribus accepi. Imperatore ardentius instante, & preces fieri etiam vi expetente, dixit patriarcha: Gloria Deo, qui etiam hæc patitur, jugiter, nunc & semper, & in secula seculorum. Amen. Eo audito, subverterunt ecclesiam, & fontem excitaverunt. Similia apud recentiores historicos clarius exponuntur; sed nos ea ex veteri auctore transcribere maluimus.

[506] [imperio suo recuperato, excæcari jussit,] Cum Justinianus crudeliter imperium administraret, odia multorum in se concitavit, & orta est civilis seditio, cui patriarcha sese immiscere coactus est, ut S. Nicephorus in Historia pag. 25 & sequente tradit his verbis: Leontius cum monachis & aliis amicis Callinicum tunc urbis antistitem adit, ac descendere cogit, & ad populum clamare: Hæc est dies, quam fecit Dominus. Populus vero Justiniano maledicebat. Post hæc universi in Hippodromum confluunt; moxque, ut illuxit, Justinianum ad eos producunt. Ceterum vociferante plebe, ut in imperatorem gladio animadverteretur, Leontius pro sua cum ejus patre Constantino amicitia vitæ pepercit; sed lingua ac naso mutilatum in Chersonam urbem deportat, anno ejus imperii exacto decimo, qui anno Christi DCXCIV & DCXCV respondet. Leontius imperator a populo salutatus est. Hæc fere eadem apud Theophanem in Chronographia pag. 308 leguntur.

[507] [ac Romam relegavit,] Postea Justinianus Rhinotmetus auxilio Bulgarorum imperium recuperavit, quod Pagius tomo 3 Criticæ pag. 154 probat, anno Christi DCCV contigisse, & Callinicum patriarcham oculisorbatum Romam relegavit, & in ejus locum Cyrum quemdam in Amastris insula monachum inclusum, quod imperii secundo gerendi vaticinium edidisset, suffecit, ut ex Chronographia Theophanis pag. 313 discimus. Sanctus Nicephorus in Historia pag. 28 causam hujus punitionis ita addit: Callinicus patriarcha, quod in Leontii inauguratione probrose quædam in imperatorem jactasset, oculis orbatus Romam deportatus est. Forte Justinianus sibi probrosum existimabat, quod Callinicus in illa præterita seditione ad populum exclamasset: Hæc dies, quam fecit Dominus. An autem patriarcha id libens, an invitus fecerit, nescimus, cum supra ex S. Nicephoro ea retulerimus: Leontius… Callinicum … descendere cogit, & ad populum clamare &c. Saltem præsul ille excæcatus & in exsilium pulsus est, quia Leontio favere videbatur.

[508] Baronius in Annalibus ad annum Christi DCXCII num. 8 hanc Callinici pœnam divinæ ultioni sic adscribit: [incaute Baronium aliosque secutus est.] Fuit autem tam insolentis conspirationis (intelligit pseudo-synodum Trullanam sine auctoritate Pontificis Romani coactam) antesignanus, & ejusmodi confusionis erectæ turris architectus Callinicus Constantinopolitanus episcopus, quem Deus noluit inultum in aliorum exemplum ex hac vita discessisse: nam (ut suo loco dicetur inferius) ab eodem Justiniano imperatore oculis orbatus est, atque Romam in exilium missus. Deinde Eminentissimus scriptor ad annum Christi DCCIII num. 2 eadem pathetice repetit. Sed hæ piæ conjecturæ, ut jam sæpe superius ostendimus, falsa hypothesi nituntur. Fortasse Callinicus hæc passus est ob alia peccata, quorum justum supplicium jam cæcus vidit, & quæ ultricem Dei manum agnoscens hac pœna expiavit.

[509] Quidquid sit, Græci in Menæis excusis die XXIII Augusti annuam ipsius memoriam ita annuntiant: [Callinicus iste, qui in Menæis inter Sanctos colitur,] Τῇ αὐτῇ ἡμρέᾳ μνήμη τοῦ ὁσίου πατρὸς ἡμῶν Καλλινίκου πατριάρχου Κωνσταντινουπόλεως Hoc est: Eadem die memoria sancti patris nostri Callinici patriarchæ Constantinopolitani. In Ms. Synaxario Sirmondi locus venerationis ita additur: Τελεῖται δὲ αὐτοῦ σύναξις ἐν τῇ ἁγιωτάτῃ μεγάλῃ ἐκκλησίᾳ. Celebratur ipsius festum in sanctissima magna ecclesia. Lambecius lib. 8 Bibliothecæ Cæsareæ pag. 210 monet, illic Acta Callinici exstare, ac festum ejus ibi die XXIV Augusti consignari. Leopoldus I imperator gloriosæ memoriæ hanc Vitam Græcam aliasque plures nobis benigne ex sua bibliotheca transcribere permisit, quas inter collectanea nostra conservamus suo tempore producendas. Habemus alterum eorumdem Actorum exemplar, ex bibliotheca Ambrosiana excerptum, in cujus margine dies XXIX Augusti notatur. Hæc duo ecgrapha Græca brevitate narrationis vix differunt ab Actorum compendio, quod ex Menæis impressis jam exhibebo.

[510] Raderus noster elogium Græcum, quo Callinicus in Menæis ad diem XXIII Augusti ornatur, ita Latine vertit: [& cujus elogium,] Erat Callinicus ante presbyter & custos sacræ supellectilis templi sanctissimæ Dei Genitricis in Blachernis, ac propter insitam ipsi virtutem postea electus archiepiscopus Constantinopolitanus, imperante Justiniano juniore, Heraclii nepote *, qui multas ipsi meditatus afflictiones, petivit, ut preces funderet pro templis regiarum urbium divæ Dei Genitricis abolendis. Cui Sanctus, Preces, inquit, non sunt faciendæ pro templis evertendis, sed ædificandis. Deus condidit mundum, ut maneret, non ut periret. Sed urgentibus ministris, qui ab imperatore missi erant, & obstrepentibus, urgentibusque, ut imperium cæsaris exsequeretur, exclamavit Beatus: Gloria tibi Christe, qui semper pateris adhuc, semper & sustines; statimque templum eversum est.

[511] [seu Actorum compendium] Imperator autem propter summam rerum omnium confusionem & scelera imperio dejectus, naribus & lingua præcisis, in Chersonem exulatum relegatus est: qui inde ad Bulgaros profugit, assumptoque exercitu urbis Constantinopolitanæ mœnia oppugnavit, interimque patriarcham & senatum malo dolo ad se evocavit, ut ab iis in urbem reciperetur; sed receptus pactis omnibus & juramentis, ipsaque sancta cruce & sanctis Euangeliis, & pretioso corpore & sanguine Domini propositis, in quæ juraverat, violatis, statim atque in urbem venit, totam civitatem cædibus replevit, patriarcham Callinicum per satellites rapuit, & Romam exulatum misit, cum illi prius ipse imperator Justinianus excisam linguam & præcisas nares ostendisset, & veluti conscium conjurationis, majestatis reum postulasset, cum tamen Homo Dei & magnus Patriarcha prorsus omnis culpæ exsorsesset.

[512] [ibidem legitur,] Ductus Romam in quodam cavo muri fundamento conclusus est, locusque foris calce inductus: hoc enim ut fieret, tyrannus imperarat. Quadragesimum inde post diem sublata calcis inductione, adhuc spirans repertus est; sed post quatriduum ad Dominum emigravit, & in æde sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, quemadmodum statim sancti Apostoli Papæ Romano præceperant, depositus est. In utroque Ms. Græco clarius dicuntur Principes Apostolorum Romano istius temporis Pontifici apparuisse, eumque in somno monuisse, ut Callinicus in templo suo honorifice sepeliretur. Si antistes ille ad diem XXIII Augusti videatur Operi nostro inserendus, poterunt hæc Mss. Græca accuratius inter se conferri, & omnia ipsius Acta diligentius examinari. Nunc pergamus ad statuendam illius chronotaxim, quam hac longiore gestorum narratione interrupimus.

[513] [oculis orbatus & in exsilium pulsus est anno 705,] Theophanes, Nicephorus, & omnes patriarcharum Constantinopolitanorum catalogi apud Bandurum miro consensu duodecim annos gubernationis Callinico adscribunt. Unde sequitur, eum anno Christi DCCV excæcatum & exsilio mulctatum fuisse, quandoquidem anno DCXCIII Constantinopolitanam cathedram ascendit, ut supra ostendimus, & Pagius in Critica ad annum Christi DCCIII num. 2 confirmat his verbis: Callinicus patriarcha Constantinopolitanus, qui Leontio adhæserat, quando Justinianum e solio dejecit & Chersonam relegavit, ab isto in imperium restituto oculis orbatur, Romam in exilium mittitur, & in ejus locum Cyrus quidam, in Amastris insula monachus inclusus, substituitur, ut refert Theophanes. Sedit Callinicus annos duodecim, ut legitur tam in Chronico Nicephori, quam in Chronico Theophanis ad annum XVII Constantini Pogonati. Idem Theophanes Callinici depositionem alligat cum anno Incarnationis secundum Alexandrinos DCXCVIII, qui Kalendis Septembribus anni Christi DCCV inchoatur.

[514] [ut cum Francisco Pagio probabilius opinamur.] Jam epimetri loco accipe chronologicam totius historiæ anacephalæosin, quam Franciscus Pagius in Breviario Pontificum Romanorum tomo 1 pag. 500 sic breviter exponit: Non multo post mortem Joannis VI (videlicet Romani Pontificis) certe eo anno, quo obiit, scilicet septingentesimo quinto in finem vergente, Justinianus in imperium restitutus est. Eo dejectus fuerat a Leontio, quiimperium invasit anno sexcentesimo nonagesimo quinto: quo, anno sexcentesimo nonagesimo octavo, in monasterium detruso, Tiberius Apsimarus imperium invasit, quod tenuit usque ad annum septingentesimum quintum, quo Justinianus opera Trebellii Bulgarorum regis Constantinopolim clam ingressus [est, &] tam Leontius quam Tiberius capite truncati sunt. Justiniano imperante, Paulus Constantinopolitanus episcopus dictus fuerat, ut in fine pontificatus Joannis V dictum est. Paulo, anno sexcentesimo nonagesimo tertio, defuncto successit Callinicus, qui Leontio adhæserat, quando Justinianum e solio dejecti & Chersonam relegavit. Quare Justinianus, recuperato anno DCCV imperio, Callinicum oculis orbatum Romam in exilium misit, ubi carceri inclusus misere obiit. En accuratam totius tragœdiæ synopsim, post quam ingredimur æque tragicum

[Annotata]

* pronepote

SECULUM VIII.

XLVI. S. CYRUS.

[Callinico exsuli statim successit S. Cyrus,] Quandoquidem Acta hujus sancti Patriarchæ a majoribus nostris ad diem VIII Januarii elucidata sunt, lectorem ad cognoscenda ejus gesta eo remittimus, & hic solam ipsius chronologiam attendimus. Theophanes in Chronographia pag. 313 post restitutionem Justiniani Rhinotmeti in imperium, anno primo, id est Christi DCCV, initum a Cyro episcopatum indicat his verbis: Callinicum patriarcham oculis orbatum Romam relegavit, & in ejus locum Cyrum quemdam in Amastris insula monachum inclusum, quod imperii secundo gerendi vaticinium edidisset, suffecit. Nicephorus patriarcha, Zonaras, Cedrenus, aliique historici exsilium Callinici, & successionem S. Cyri, etiam etiam cum anno primo Justiniani iterum imperantis connectunt. Unde nos cum Pagio, Banduro, & majoribus nostris initium hujus episcopatus anno Christi DCCV alligamus.

[516] Theophanes in Tabulis, Nicephorus in Chronographia, [qui exeunte anno 711 vel ineunte 712 ab imperatore Philippico exauctoratus est,] Zonaras in Annalibus, & Catalogi apud Bandurum concorditer huic patriarchæ sex administrationis annos assignant. Hinc liquet, corruptum esse locum Theophanis, qui in Chronographia pag. 302 sic habet: Cyrus denique annos duos sedit. At ibi sex annos pro duobus legendos esse, manifeste ostendit ipsemet Theophanes, qui eadem pagina mox addit, quod primo imperii ipsius Philippici anno insanum conciliabulum adversus sanctum œcumenicum concilium celebratum sit; Cyroque expulso sub sextum patriarchatus sui annum Joannes Constantinopolitanus patriarcha factus fuerit. Cum igitur S. Cyrus sex annis sederit, & Philippicus juxta exactiores chronologos medio circiter Decembri anni DCCXI imperium occupaverit, ex supradictis sequitur, ut hic sanctus Patriarcha, exeunte anno DCCXI vel ineunte DCCXII, statim a Philippico imperatore exauctoratus fuerit, ac alterutro anno ipsi successerit

XLVII. JOANNES VI.

[eique substitutus Joannes,] Theophanes in Chronographia pag. 319 hunc Patriarcham, tamquam sextæ synodo adversantem, ac Philippico imperatori consentientem, ita describit: Cyro vero patriarchæ sede ab eo dejecto, Joannem quemdam improbitatis & pravæ opinionis consortem in ejus locum promovit. Hinc idem ab eminentissimo Baronio in Annalibus ad annum Christi DCCXII num. 2 vocatur Monothelitarum antesignanus, & ibidem numero sequente sic accusatur: Evecto igitur in solium patriarcha Monothelita, cum ipso & in ipso tamquam in cardine universo Orientalis movetur ecclesia: nam imprimis, quæ tunc sunt repertæ ecclesiæ carere pastoribus, ad eas non nifi impietate bene noti hæretici Monothelitæ promovebantur episcopi; sed & horum immensus cito auctus est numerus ex eis, qui, licet Catholici, tamen jacturam cathedræ, quam passus fuit Cyrus patriarcha, sibi timentes, eamdem perfidiam, quam imperator, e vestigio aggressi sunt profiteri; ita stabiliri sibi sedem episcopalem putantes, si quam fidem assererent imperator & patriarcha, æque & ipsi profiterentur; nutare vero sedem eorum, qui sextæ synodi agerent defensores, vel resistere aut dissentire reperirentur imperatori, & contradicere patriarchæ. Fateor, hanc accusationem niti auctoritate S. Theophanis; sed ab illo etiam S. Germanus & S. Andreas Cretensis de eadem hæresi accusantur, ut postea dicetur.

[518] [quem cum Antonio Pagio] Pagius ad annum Christi DCCXII num. 3 & sequentibus asserit, hunc Joannem & alios nonnullos ex animo orthodoxos fuisse, & tantummodo in hac periculosa tempestate dissimulasse, ne hæreticum imperatorem irritarent, & totam Orientalem ecclesiam indiscreto zelo pessumdarent. Itaque hoc medium invenerunt, vel ab aliis inventum approbarunt, ut ederent fidei formulam sensu Catholico, qua tamen supprimerentur voces, geminæ in Christo operationis & voluntatis, quæ Philippico nimis erant exosæ. Qua in re, inquit ibidem Pagius num. 5, non solum non peccarunt; sed rem dignam laude egisse videntur, majori scilicet depulso malo ab Ecclesia, ac minori permisso potius, quam acto. Sed quia inter duo extrema medium invenire aut tenere difficile, Joannes, Germanus & Andreas hoc suo zelo medioque tantam sibi conflarunt invidiam, ut passim Monothelitæ audierint, ejusdemque cum Philippico sententiæ. Verum quia scriptores illi sola conjectura & præsumptione loquuntur, nec certa monumenta eorum temporum sequuntur, ea de re varii sunt, eo magis, quo ab illa ætate non minimum dissiti præfatam œconomiam ignorarunt. Deinde exemplo S. Basilii, aliisque argumentis, Joannem Constantinopolitanum excusare conatur.

[519] [ab hæresi Monothelitica vindicamus] Fortasse Baronius aliter sensisset, si vidisset epistolam apologeticam ipsius Joannis, quæ in Labbeana Conciliorum collectione tomo 6 a pag. 1409 refertur, & in qua Joannes se apud Constantinum Pontificem Romanum purgare nititur de iis, quæ tempore Philippici imperatoris gesta fuerant. Initio istius epistolæ Romanum Pontificem, tamquam totius Ecclesiæ caput, agnoscit ac veneratur. Deinde significat, quomodo invitus episcopatum Constantinopolitanum admiserit, ne alter hæreticus in illum intruderetur. Præterea testem orthodoxi animi sui appellat ipsum Deum, ac apocrisiarium Sedis Apostolicæ, cui suam agendi rationem sincere indicaverat. Quomodo nos & quo consilio ita gesserimus, inquit Col. ut depelleremus ejus vim tyrannicam & protervam; ad id autem, quod est moderatius, deduceremus insolentiam, scientes ut in malis non esse omnino rejiciendam indifferentiam, quando non ipsum bonum licet primo loco obtinere, nobis testimonium feret ipsa Potestas, quæ cordium consilia intuetur: quin etiam interhomines sanctissimæ vestræ Sedis religiosus apocrisiarius, qui hic agit, cui nos tunc maxime urgente tempestate dato jurejurando satisfecimus, ei puram, quæ nobis inerat, in orthodoxam fidem affectionem aperientes. Denique variis Sanctorum exemplis ac testimoniis licitum dissimulationis suæ usum defendit. Quid autem Constantinus Papa ipsi responderit, ignoramus.

[520] Constantino mortuo successit Gregorius II Pontifex, [contra accusationem Baronii,] cui Joannes patriarcha litteras synodicas misit, ut Anastasius bibliothecarius in Vita Gregorii II Papæ tradit his verbis: Hujus temporibus Joannes Constantinopolitanus antistes synodicam ei misit, atque ad eum rescriptis idem usus est Pontifex. Quamvis responsoria istius Pontificis epistola ad nos non pervenerit, tamen Baronius ad annum Christi DCCXIV num. 3 synodicas Joannis litteras ab illo Pontifice rejectas esse affirmat hoc modo: Quod enim idem Joannes hæreticus esset, ut vidimus, intrusus a Philippico imperatore, haud dubitari potest, rejectam a Gregorio Joannis synodalem epistolam, qua ipse & alii cum eo episcopi scribentes ad recens creatum Romanum Pontificem, ab illo communionem Catholicam suffurari tentarent: sed eos tamquam hæreticos ipse Pontifex est aversatus, & ipsum pseudo-patriarcham e throno deponendum curavit. Dein post alias conjecturas perperam hæc addit: Verum hoc anno (videlicet Christi DCCXIV) qui secundus Anastassi numeratur, fuisse Joannem in ordinem redactum, Theophanes affirmat, cujus & * sententia hoc pariter anno Kalendis Augusti electum fuisse sanctum Germanum possumus intelligere.

[521] Quidquid sit de hac epistolæ synodicæ repulsa, quam Baronius ex incerta hæreseos hypothesi deducit, [qui etiam perperam putavit,] certe fallitur Eminentissimus scriptor, dum pro depositione Joannis Theophanem testem citat, cum Theophanes in Chronographia pag. 302 Germanum Joanni mortuo successisse ita diserte asserat: Post tres annos vero mortuo Joanne, Germanus Cyzico translatus est Constantinopolim, & patriarchatum tenuit annos quindecim. Equidem fateor, quod Zonaras in Annalibus lib. 14 num. 27 sic scribat: Patriarcha Joanne, ut non orthodoxo, a sede, quam triennium tenuerat, avulso, Germanum Cyzico revocatum in ejus locum substituit Anastasius imperator. Sed cum nullus alius historicus, quantum scimus, de illa Joannis depositione meminerit, Theophani antiquiori majorem in hac re fidem, quam Zonaræ, adhibendam esse censemus.

[522] Porro Baronius putat, S. Germanum anno Christi DCCXIV locum Joannis occupasse, [Joannem anno 714 exauctoratum fuisse,] & hunc annum haud dubie determinavit ex verbis Theophanis, qui in Chronographia pag. 322, ad annum Incarnationis juxta Alexandrinos DCCVII, qui anno Christi DCCXIV a Kalendis Septembris inchoatur, sic scribit: Eodem porro secundo anno imperii Artemii, qui etiam Anastasius, Indictione decima tertia, mensis Augusti die undecimo, e Cyzicena metropoli Constantinopolim Germanus translatus est. Sed Pagius in Critica ad annum Christi DCCXIV num. 2 ostendit, uno anno a vera chronologia aberrasse Baronium, qui non adverterat, Theophanem imperatorum annos a Kalendis Septembris morti decessoris proximioribus cum anno civili inchoare, ideoque anno DCCXV mense Augusto juxta computandi rationem, a Theophane usurpatam, secundum Anastasii imperatoris annum adhuc in cursu fuisse. Eo autem Christi anno dies Dominica in diem undecimam mensis Augusti incidit, & ordinationes episcoporum diebus Dominicis aut festis solennibus fieri solitas sæpe inculcavimus.

[523] [cum verosimilius anno 715 in locum Joannis mortui] Dein ita pergit: Goarus in notis ad Theophanem contendit, sanctum Germanum anno primo Anastasii imperatoris die quarto mensis Augusti Constantinopolim translatum esse, Anastasiumque seu Artemium præsenti solum anno ad imperium evectum, & juxta eam sententiam textum Theophanis corrigit, seu, ut verius dicam, corrumpit: Anastasium enim anno elapso dictum esse imperatorem jam demonstravimus; Germanum vero die XI Augusti anni DCCXV ordinatum esse, ex dicendis anno DCCXXX, quo abdicavit, magis confirmabitur. Hæc cum chronotaxi nostra optime concordant: si enim cum Theophane, & plerisque catalogis, tres gubernationis annos Joanni concesseris, eosque ab exeunte anno DCCXI, vel ineunte DCCXII numeraveris, comperies, Joannem sedisse annos tres cum aliquot mensibus, qui menses sæpe non exprimuntur, ut jam aliquoties observavimus. Probabilius itaque existimamus, quod Joannes anno Christi DCCXV obierit, & eodem anno, die XI Augusti in locum ejus suffectus fuerit.

[Annotata]

* forte ex

XLVIII. S.GERMANUS I.

[subrogatus fuerit S. Germanus,] Cum Henschenius noster ad diem XII Maii Acta hujus Patriarchæ illustraverit, hic rursus præcipuam chronologiæ rationem habebimus, postquam hunc sanctum Virum purgaverimus ab hæreseos labe, quam Theophanes in Chronographia pag. 302 sic ipsi aspergit: Andreas autem Cretæ metropolita, & Germanus Cyzici pariter metropolita insano illi concilio manifesto subscripserunt, & cum omnibus ejusdem ætatis episcopis celebratum adversus Monothelitas præfato more sanctum sextum concilium anathemate proscripserunt. Dein ibidem pag. 320 similia repetit, & plures ejusdem perfidiæ socios nominatim Germano adjungit. Sanctus Nicephorus in Historia pag. 31 Germanum insimulat ejusdem criminis hoc modo: Post hæc Philippicus imperium turpiter ac negligenter administrat, & eos patres, qui in sexta œcumenica synodo convenerant, anathemate condemnat, quæ ab iis de duplici Christi Domini voluntate & actione decreta erant, improbans: qua in re adjutorem nactus est Joannem Constantinopolitanum patriarcham, & Germanum Cyzici metropolitanum, aliosque tam sacerdotes, quam senatores plurimos.

[525] [quem juxta opinionem Henschenii nostri] Henschenius noster tomo III Maii pag. 156 respondet, hoc omnino falsum esse, & ex subdolis hæreticorum chartis exceptum. Responsioni huic favet testimonium ipsiusmet Theophanis, a quo postmodum in Chronographia pag. 342 sacer ille ac divinus Germanus decretorum veræ religionis defensor, & alibi sæpe sanctissimus vocatur, cum interim ab eodem retractatio aut pœnitentia S. Germani nusquam memoretur. Quis porro facile credat, Theophanem post hanc accusationem nullibi indicaturum fuisse, quod S. Germanus postea mentem mutasset, ac hæreticam opinionem retractasset? Hæc itaque tam parum cohærentia Henschenio fundamentum præbebant, ut suspicaretur, similia in textum Theophanis & Nicephori ab hostibus S. Germani intrusa esse, aut saltem ex falsis quorumdam scriptis sine maturo examine in historiam eorum transiisse.

[526] [ab omni hæresis suspicione liberamus,] Si quis cum Pagio dicere malit, S. Germanum aliosque nonnullos hanc hæresis suspicionem incurrisse, eo quod tempore Philippici voces a sexta synodo usurpatas & imperatori exosas suppressissent, non refragabimur. Sed is simul meminerit eorum, quæ paulo superius de hac dissimultione ex Pagio monuimus, & firmiter sibi persuadeat, S. Germanum semper ab hæresi Monothelitarum prorsus abhorruisse: nam ipsum collaborasse, ut sexta synodus contra Monothelitas convocaretur, discimus ex epistola Gregorii II Papæ, qui apud Labbeum tomo 7 col. 18 Leoni imperatori post alia sic scribit: Cum enim dominus Germanus, quique tum temporis patriarcha erat, dominus Georgius suggessissent persuasissentque Constantino Constantis filio, Justiniani patri, ut Romam ad nos (hoc est ad Romanum Pontificem tunc existentem) scriberet, sicut interposito jurejurando scripsit ad nos, & nobiscum egit, ut ad universalem synodum congregandam viros utiles mitteremus… Tum nos, Deo bene volente, misimus, & cum pace sexta synodus celebrata est. Adde, quod ipse Germanus, jam factus patriarcha Constantinopolitanus, coëgerit synodum, in qua præcipui Monothelitæ iterum damnati sunt, ut in libello synodico apud Labbeum tomo 6 Conciliorum Col. & 1452 legimus. Hæc ad vindicandam S. Germani orthodoxiam sufficiant. Nunc chronotaxim episcopatus ejus examinemus.

[527] Si apud Theophanem recte signati sint numeri, S. Germanus cathedram Constantinopolitanam ascendit anno Christi DCCXV, [S. Germanus mense Augusto anni 715 ad sedem CP. evectus est,] die XI Augusti, quæ illo anno in diem Dominicam incidebat, ut supra notavimus. Theophanes autem in Tabulis & Chronographia pag. 302 Constantinopolitano ipsius episcopatui quindecim annos rotundo numero ita tribuit: Post tres annos vero mortuo Joanne, Germanus Cyzico translatus est Constantinopolim, & patriarchatum tenuit annos quindecim. Verum illos quindecim annos incomplete intelligendos esse, patet ex eodem Theophane, qui in Chronographia pag. 342 tempus ejusdem sic scrupulose computat: Tenuit pontificatum annos quatuordecim, menses quinque, dies tres. Ibidem paulo superius narraverat, quomodo S. Germanus die VII mensis Januarii, indictione XIII, feria hebdomadis tertia Leoni imperatori fortiter restiterit, & episcopatu se abdicarit. Henschenius noster tomo III Maii pag, 158 ostendit pro die VII mensis Januarii legendum esse XVII mensis Januarii, ut numerus ille diei ac feriæ conveniat.

[528] At jam restat difficultas conciliandi annos quatuordecim, [licet in exacta computatione dierum] menses quinque, dies tres, quos Theophanes numerat, cum hac correctione, quandoquidem usque ad XVII diem Januarii plures quam tres dies supersunt: nam ab anno Christi DCCXV, die XI Augusti usque ad annum Christi DCCXXX, die XI Januarii quatuordecim anni & quinque menses effluxerant, & ab undecima die Januarii usque ad decimam septimam ejusdem mensis supererunt dies septem, si diem ordinationis & abdicationis simul computaveris. Pagius in Critica ad annum DCCXXX num. 2 se hac difficultate ita expedit: Sanctus Germanus tenuit pontificatum annos quatuordecim, menses quinque, dies tres, inquit Theophanes citatus. Quare cum episcopus Constantinopolitanus die XI mensis Augusti anni DCCXV consecratus fuerit, liquet Baronium sancti Germani ordinationem in annum DCCXIV perperam contulisse. Sic enim non annos quatuordecim, sed quindecim integros cum aliquot mensium appendice pontificatum tenuisset. Liquet secundo, loco horum verborum DIES TRES legendum esse cum Anastasio, auctore Miscellæ, & Cedreno DIES SEPTEM.

[529] [quibus episcopatum tenuit,] Nescio, quid in mentem venerit Anselmo Banduro, dum tomo 2 Imperii Orientalis pag. 903 & sequente, post relata Pagii verba, computum illius ita carpit: Sic Pagius; at perperam: nam melius legendum DIES TRES; siquidem a die XI mensis Augusti, anni Christi DCCXV, quo Germanus consecratus fuit episcopus Constantinopolitanus, ad diem XXII [Januarii,] anni Christi DCCXXX, quo Anastasius in ejus locum suffectus est, intercedunt anni quatuordecim, menses quinque, & dies tres. Pagius cum Henschenio nostro censuit, pro die septima Januarii, decimam septimam ejusdem mensis substituendam esse, & hinc cum Anastasio, auctore Historiæ miscellæ, & Cedreno septem dies pro tribus legit, & hac ratione accuratum annorum, mensium, ac dierum computum invenit. At Bandurus, qui alibi in Theophane similes numerorum correctiones facile admittit, & hic Pagium propterea erroris arguit, videtur ipse errasse: nam a die XI Augusti, anno DCCXV usque ad XXII diem Januarii, anno DCCXXX, quatuordecim anni, menses quinque, & plures quam tres dies intercedunt, ut manifestum fiet illi, qui elapsum temporis spatium inter hæc extrema numerare voluerit.

[530] [aliqua minoris momenti difficultas occurrat,] Præterea episcopatus S. Germani ab Anselmo Banduro non erat numerandus usque ad diem XXII Januarii anni DCCXXX, cum antea eum abdicarit, cui abdicationi forte Bandurus animum non advertit, licet illam Theophanes in Chronographia pag. 342 sic clare expresserit: Ceterum die septima * mensis Januarii, Indictione decima tertia, feria hebdomadis tertia, irreligiosus Leo silentium (significatur hic silentio conventus optimatum jussu imperatoris convocatus, ut Pagius loco proxime citato explicat) contra sanctas venerandasque imagines in novemdecim accubitorum tribunalio celebravit, Germano sanctissimo patriarcha advocato, cui persuadendum arbitrabatur, ut suo de abolendis sacris imaginibus decreto tandem subscriberet. At fortis Christi Servus abominando Leonis consilio nequaquam cedens, imo veritatis verbum recto sensu distribuens, episcopatu sese abdicavit. Quin etiam pallium pontificium sponte deponens, post satis longum meræ doctrinæ plenum sermonem demum dixit: Si ego sum Jonas, in mare me projicite; absque universalis etenim concilii authoritate, imperator, circa fidem quidquam innovare non valeo. Tum vero in locum, qui Platanius dicitur, in paternam domum se recipiens, vitæ reliquum summo silentio transegit. Tenuit pontificatum annos quatuordecim, menses quinque, dies tres.

[531] [& mense Januario anni 730 eam dignitatem abdicavit,] Ex his omnibus tricis chronologicis concludo, S. Germanum probabiliter anno Christi DCCXV, die XI Augusti cathedram Constantinopolitanam ascendisse, eamque anno DCCXXX, die XVII Januarii reliquisse, si apud Theophanem recte signati sint numeri, ut superius dixi propter conjecturam Henschenii nostri, qui tomo III Maii pag. 158 sic scribit: Quod si aliunde constaret, dies solum tres, non sex, numerandos pro Germani pontificatu, tunc eum dicerem in solenni Assumptionis Marianæ die, XV Augusti in sede Constantinopolitana locatum: facillime enim ια᾽ pro ιε᾽ irrepere potuit in numeros Græcos; & hoc cum insigni Sancti erga Deiparam affectu eximie quadraret. Verum hæc Henschenii verba non ultra conjecturam accipi volumus, sicut ipse ea proposuit. Huic addere possemus alteram conjecturam Baronii, qui in Annalibus ad annum Christi DCCXIV num. 3 ex Theophane colligit, Kalendis Augusti electum fuisse sanctum Germanum, adeoque lectionem diei septimæ, qua sanctus Vir episcopatum abdicasse dicitur, præ decima septima retinendam existimat. Quocumque modo chronotaxim illam explices, semper mutandus est aliquis numerus, ut Theophanes secum concilietur. At saltem in eo omnes consentiunt, quod mense Januario anni DCCXXX, optimo magistro successerit pessimus discipulus, nempe

[Annotata]

* lege decima septima

XLIX. ANASTASIUS hæreticus.

Quibus moribus iste Anastasius ante episcopatum præditus fuerit, [quam statim obtinuit Anastasius] discimus ex Theophane, qui in Chronographia pag. 341 & sequente hæc narrat: Tantum abfuit, ut cœpti miserum Leonem puderet, ut præterea in hoc incubuerit, patriarchæ Germani sermones captando, aliosque dolose miscendo, ut eum læsæ majestatis reum convinceret, quo eum tamquam seditiosum, non vero tamquam confessorem, throno depulsaret: eam ad rem adjutorem atque participem nactus Anastasium, Germani discipulum & syncellum, ut sensuum suorum æmulo ac per omnia conscio, sedis adulterum ac successorem eum fore pollicitus est.

[533] Hunc cum ita adversum se prave affectum Beatus non ignoraret, [perfidus ejus discipulus ac syncellus,] Dominum suum imitatus, tamquam alterum Iscariotam, aperte quidem, sed leniter ipsum de proditione commonuit. Cum vero ab errore illum revocari non posse cerneret, quadam die eidem Anastasio, Germani, imperatorem adeuntis, posteriorem vestis oram calcanti ipse patriarcha dixit: Noli festinare; in circi etenim stadium citius, quam voles, ingredieris. At ille hisce verbis turbatus, nec alii præsagium intellexere: quod tamen quindecim post annos, tertio videlicet persecutoris Constantini, Indictione duodecima, exitum tandem habuit, ac non sine divino impulsu prolatum fuisse constitit: etenim Constantinus, Artabasdo genero expulso, cum solus imperio potitus esset, Anastasium una cum aliis suis inimicis verberibus cæsum, deinde nudum, asinoque facie retro versa insidentem per circi stadium palam circumduci jussit, utpote qui una cum inimicis suis se imperatoris munere abrogatum imperio ejecerat, atque Artabasdum coronaverat, quemadmodum inferius suo loco demonstrabitur.

[534] Theophanes ibidem pag. 342 & 343 tempus, [qui eodem mense Januario anni 730 sedem CP. invadens,] quo Anastasius cathedram Constantinopolitanam invasit, ita indicat: Die autem septima ejusdem mensis Januarii (scilicet anno Christi DCCXXX, ut omnes chronologi asserunt) Anastasium falsi nominis virum, ipsius beati Germani discipulum, & concellaneum, in ejus locum suffecerunt, qui videlicet dominii secularis ambitione motus, cum Leonis impietati assentiret, falsus Constantinopoleos episcopus creatus est. Baronius, Henschenius, Pagius, & Bandurus unanimi consensu admittunt, pro die septima ejusdem mensis Januarii substituendum esse die vigesima secunda ejusdem mensis Januarii, ut inter hos postremus tomo 2 Imperii Orientalis pag. 904 affirmat his verbis: Et quidem legendum esse τῇ δὲ κβ᾽; non vero, ut in textu editionis regiæ habetur, τῇ δὲ ζ᾽, suadent codex Barberinus, Miscella, & Anastasius: & quidem dies vicesima secunda mensis Januarii hoc anno cum Dominica concurrebat, qua ordinationes episcoporum fieri solitæ erant, ut supra sæpe monuimus. Nos igitur juxta hanc probabiliorem lectionem initio episcopatus Anastasiani annum Christi DCCXXX & diem XXII Januarii assignamus.

[535] [hæresi Iconoclastarum favit,] Quales tragœdias impius ille patriarcha statim excitaverit, colligimus ex Vita S. Stephani Junioris, quæ ab auctore coævo scripta est, & Parisiis anno MDCLXXXVIII Græco-Latine prodiit inter Analecta Græca, ubi tomo 1 pag. 414 & 415 leguntur sequentia: Iisdem miseris diebus impius Anastasius impietatis manu pontificatum occupavit, vi militum, non suffragio divinæ pietatis; qui quidem omnia ad ecclesiam pertinentia imperatoriis ædibus tradidit. Tum tyrannus, libera potestate prodendæ hæresis accepta, illico sanctam & dominicam Christi Dei nostri imaginem, quæ supra imperatoria atria collocata, ob effigiem sancta Ænea dicebatur, dejicere & igni tradere tentavit, quod quidem peregit.

[536] [& magnas turbas excitavit.] Interim vero dum tollebatur, divino zelo roboratæ honorabiles mulieres fortiter irruerunt, arreptaque scala, spatharium, qui imaginem amovebat, in terram projecerunt, distractumque morti dederunt. Post hæc ad patriarchicam domum statim properantes, impium Anastasium lapidibus petunt aientes, “Impurissimum caput, & veritatis hostis, ergone idcirco sacerdotium invasisti, ut sancta & sacra anathemata sive donaria everterentur?” Hanc de se victoriam non ferens profanus, a conspectu piarum mulierum aufugit, & ad tyrannum confugiens, ei auctor fuit, ut sanctas illas mulieres ferro interimeret. Quod quidem factum est, illæque pro Christi imagine, inito certamine, victoriæ præmium ab ipso Christo receperunt cum omnibus sanctis victricibus in regno cælorum lætantes.

[537] [Attamen unionem cum Papa Romano frustra ambiens,] Nihilominus ita affectus Anastasius unionem cum Romano Pontifice ambiebat. Sed Gregorius II Papa, rerum gestarum conscius, communionem ipsius respuit, ut idem Theophanes in Chronographia pag. 343 sic breviter innuit: Ceterum Gregorius sacer Romæ præsul, quemadmodum jam præmisi, Anastasium una cum libellis ejus abjudicavit. Anastasius Bibliothecarius in Vita Gregorii II Papæ apud Labbeum tomo 6 Conciliorum Col. & 1436 eamdem rem confirmat his verbis: Etiam Germanum, sanctæ Constantinopolitanæ ecclesiæ antistitem, eo quod ei consensum præbere noluisset, pontificatu privavit isdem * imperator (nempe Leo Isauricus) sibique complicem Anastasium presbyterum in ejus loco * constituit; qui missa Romam synodica dum tali hæresi eum consentientem reperiret vir sanctus (videlicet Gregorius Pontifex Romanus) non censuit eum fratrem aut consacerdotem solito vocari, sed rescriptis commonitoriis, nisi ad Catholicam converteretur fidem, etiam extorrem a sacerdotali officio esse mandavit.

[538] [religionem tempori,] Cum mortuo Leoni imperatori successisset ejus filius Constantinus, cognomento Copronymus, qui propter hæresim & crudelitatem subditis suis exosus erat, Artabasdus illius gener hac occasione usus imperium affectavit, ac, fusis Constantini Copronymi copiis, obtinuit. Quamvis Artabasdus esset sacrarum imaginum defensor, & Anastasius iconoclasta, tamen sacrilegus ille patriarcha tempori serviebat, & religionem (si forte umquam ullam habuit) ambitioni suæ accommodabat: nam cum falsum nuntium de morte Constantini Copronymi allatum esset, teste Theophane in Chronographia pag. 348, confestim populus universus, Anastasio falsi nominis patriarchaduce, diris & maledictis, ceu naturæ monstrum & a Deo alienum, Constantinum insequitur, cædem ejus, quasi ingenti malo liberati, gratanter excipit, & Artabasdum velut orthodoxum & sacrorum dogmatum defensorem, imperatorem proclamat.

[539] Præterea dolosus ille patriarcha, ut fortasse novum imperatorem sibi demereretur, [& imperatorum fortunæ] & memoriam Constantini magis odiosam redderet, illum de summa impietate accusavit, ut Theophanes loco proxime citato refert his verbis: Ceterum Anastasius falso nomine patriarcha, veneranda ac vivifica crucis ligna manibus tenens, interposito jusjurando *, coram plebe disseruit. “Per eum, qui lignis istis suffixus est, ita mihi dixit imperator: Ne Dei Filium, quem genuit Maria, quique Christus dicitur, uspiam reputaveris, quam simplicem ac nudum hominem; eum etenim in lucem Maria protulit in eum modum, quo me mater mea Maria genuit”. His auditis, populus universus eum imperio abdicatum pronuntiavit.

[540] Hæc accusatio non abhorret a vero, quamvis eam testis suspectus instituat, [accommodabat;] quia id facile credi potest de illo homine, quem S. Theophanes, aliique scriptores, tamquam impietatis monstrum, depingunt, & de quo Georgius Cedrenus in Compendio historiarum part. 2 pag. 459 scribit sequentia: Ut primum in patrium regnum & impietatem successit, longius etiam a Deo, Deipara, omnibusque se Sanctis abalienavit; ac deinceps veneficiis, libidinibus, dæmonum invocationibus, viscerum exsectionibus, aliisque malis studiis, tum venationibus & ludis circensibus deditus, idoneum se Antichristo instrumentum præbuit. Atque adeo universali edicto vetuit, ne quis in universum Domini servorum, Sancti titulo cohonestaretur; quinimo conspui eorum inventas reliquias jussit, prohibuitque eorum intercessionem postulari, quod eos nihil posse diceret. Atque addidit scelestus, Mariæ quoque Virginis intercessionem non esse implorandam: nihil enim eam præstare posse. Quin & Deiparam hanc noluit appellari: sumptis enim in manus auro plenis loculis, ac præsentibus demonstratis, sciscitatus est, quanti eos putarent esse pretii. Cum responsum esset: Magni; evacuato auro, rursum interrogavit, quanti loculos æstimarent? Cumque responsum esset: Nihili, Ita, inquit, Maria quoque, dum Christum gestavit utero, in honore fuit: postquam eum peperit, nihilo reliquis mulieribus præstantior est. En, quibus majoribus & sectæ suæ defensoribus hodierni hagiomachi atque iconoclastæ gloriari possint! Sed ad sacrilegum patriarcham nostrum revertamur.

[541] Mutata belli fortuna, Artabasdus a Constantino Copronymo capitur, [sed tandem pœnas perfidiæ suæ dedit, ut S. Germanus ei prædixerat,] & tunc Anastasius patriarcha dedit perfidiæ pœnas, quas olim S. Germanus eï obscure prædixerat: nam Constantinus victor, ut Theophanes in Chronographia pag. 353 narrat, celebratis etiam in circo ludis equestribus, Artabasdum una cum filiis & amicis vinculis alligatum, nec non Anastasium, falsi nominis patriarcham, oculis privatum, & asino facie ad caudam versa insidentem, publice per medium circi stadium invexit, & de iis ludibrii triumphum egit. Cum tamen hæreticus imperator neminem nosset magis idoneum sectæ suæ propagandæ, hac ignominia affectum patriarcham sedi Constantinopolitanæ iterum præfecit, ut Theophanes ibidem ita testatur: Ceterum Anastasium, ceu sententiæ suæ sectatorem, probe subactum & renovandæ pœnæ timore emendatum, in sacerdotii sedem restituit. Nunc ad mortem hujus scelerati antistitis procedamus.

[542] [ac dein anno 753 infelicens animam efflavit,] Theophanes in Chronographia pag. 359 ad annum decimum tertium Constantini Copronymi, quo nempe post mortem patris sui imperabat, & qui juxta Pagium aliosque chronologos, in annum Christi DCCLIII incidit, obitum Anastasii patriarchæ sic refert: Hoc anno Anastasius sacrilegus throni Constantinopolitani antistes anima simul & corpore mortuus est infelicissimo morbo, qui chordapsus dicitur, proprium stercus per os egerens, dignamque persolvit ultionem suorum in Deum ac præceptorem injuriarum. Hic mortis annus optime convenit cum duratione episcopatus ipsius, cui Theophanes in Tabulis & in Chronographia pag. 302 annos viginti quatuor assignat: si enim elapsum tempus numeraveris ab ineunte anno Christi DCCXXX, quo Anastasius cathedram Constantinopolitanam invasit, usque ad finem anni DCCLIII, quo infelicem animam efflavit, invenies annos viginti tres & aliquot menses, quos Theophanes juxta usum satis receptum, neglectis mensibus, numero rotundo pro viginti quatuor annis computavit.

[543] [postquam fere 24 annis ecclesiam CP. tyrannice rexisset.] Huic annorum computationi consonant omnes patriarcharum catalogi apud Bandurum, & Zonaras in Annalibus, ubi lib. 15 num. 6 de morte hujus patriarchæ sic scribit: Tunc & patriarcha Anastasius, cum Ecclesiæ per annos viginti quatuor (Græce sine litteris numeralibus sic anni illi diserte exprimuntur, ἐπὶ χρόνοις εἴκοσι πρὸς τοῖς τέταρσι) impie insultasset, vitam cum morte commutavit. In regiam S. Nicephori editionem, quæ tantum XXI annos ipsi tribuit, haud dubie error irrepsit, ut liquet ex Banduriana ejusdem Nicephori editione & duabus antiquioribus, ubi cum omnibus aliis catalogis Anastasio anni XXIV adscribuntur. Post mortem hujus pseudo-patriarchæ sedes Constantinopolitana aliquantisper vacavit, ut postea ostendemus, dum hic prius non inutilem disputatiunculam interseruerimus.

[Annotata]

* al idem.

* al locum

* lege jurejurando

PARERGON VII.
Quæritur, an Anastasius patriarcha Constantinopolitanus in sacris Græcorum fastis sit relinquendus, & hac occasione auctoritas Menæorum examinatur.

[Anastasius Iconoclasta perperam Menæis Græcorum insertus est,] Post ea omnia, quæ hactenus de Anastasio retulimus, jure merito mirabitur lector, si illum in ecclesiasticis Græcorum monumentis inter Sanctos numeratum invenerit. Attamen in Menæis impressis ad diem X Februarii leguntur sequentia: Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ μνήμη τοῦ ἐν ἁγίοις πατρὸς ἡμῶν Ἀναστασίου ἀρχιεπισκόπου Κωνσταντινουπόλεως. Id est: Eodem die memoria sancti patris nostri Anastasii archiepiscopi Constantinopolitani. Deinde majoris ornatus gratia hi duo versiculi adduntur:

Ἀναστάσιος τὸν δρόμον τείνων πρόσω,
Γῆς ἐξαναστὰς πρὸς τὸν ὕψιστον τρέχει.

Anastasius dum promovet cursum suum,
Terra resurgens advolat ad Altissimum.

Hic satis manifesta allusio est inter nomen proprium Ἀναστάσιος & participium ἀναστὰς vel ἐξαναστὰς, quod exsurgentem vel resurgentem significat. Ex hac allusione etiam certiores reddimur, non esse erratum in nomine Anastasii exprimendo. Martyrologus Moscus in Menologio Sclavo-Russico, quod nobilissimus baro de Sparwenfelt nobis Latine redditum reliquit, eadem die X Februarii Anastasium archiepiscopum Constantinopolitanum celebrat, & Maximus Cytherorum episcopus, omissis versiculis, annuntiationem Menæorum totidem verbis expressit.

[545] Jam juverit audire judicium Raderi nostri, qui in Mss. observationibus ad Menæa typis excusa, [ut Raderus in Mss. observationibus,] hac die sic notat: Inter episcopos, archiepiscopos, & patriarchas Constantinopolitanos centum & duodecim, quos ordine recenset Demochares, unicus fuit Anastasius dictus, sancti Germani parum germanus discipulus, cui, propter sacrarum imaginem cultum expulso, hic a Leone iconomacho suffectus est, quod imperatoris sententiæ subscriberet, ut mirer, illum hic inter Sanctos a Græcis in Martyrologio Menæorum relatum, cum alias ubique & toto opere iconomachos omnes detestentur & exsecrentur; Anastasius vero vitam pessima & infami morte finierit. Baronium adi anno Christi DCCLIII num. IV. Itaque expungendus est hic e syllabo & albo Sanctorum, vel alius aliquis quærendus Anastasius, quem ego nullum reperio.

[546] Etiam nullum alium istius nominis præsulem Constantinopolitanum repererunt Majores nostri, [& præcessores nostri ad diem 10 Februarii notarunt.] dum inter prætermissos ad diem X Februarii sic monent: Anastasius archiepiscopus Costantinopoleos celebratur a Græcis in Menæis, titulo attributo sancti Patris nostri, & distichi unius elogio. Refertur & a Maximo Cythereo. Unicum in vulgatis catalogis legimus ejus sedis archiepiscopum Anastasium tempore Constantini Copronymi, eumque hæreticum. Neque nos hactenus alium invenimus, ut ex tota nostra patriarcharum serie postmodum apparebit. Quare hunc Anastasium albo Sanctorum prorsus eradendum putamus, & hoc manifesto erroris exemplo iterum monemur, ut caute fidamus similibus Græcorum monumentis, quorum auctoritatem hac occasione paulo scrupulosius examinabimus.

[547] Dum Bollandus noster in præfatione generali ante tomum 1 Januarii cap. IV § XI varia Græcorum menologia enumerat, [Hac occasione judicium,] ibidem pag. LV de Menæis excusis hæc habet: Maximo mihi usui Græcorum Menæa fuere, quæ Venetiis aliquot voluminibus edita multos quotidie Cælites recensent, plerosque eorum, quorum est in Latinis fastis celebris ab antiquo memoria, tum alios partim ignotos omnino Latinis, partim a scriptoribus laudatos, non tamen ecclesiæ Catholicæ Martyrologiis inscriptos. Timide primum ea volvere cœpi, veritus, ne quos schismatis adversus Latinam Ecclesiam propugnatores Menæis inseruissent; itaque eram affectus animo, ut mallem aliquos præterire, etiam sanctitate illustres, sed mihi ignotos, quam temere ullum immerito ornare titulo sanctitatis.

[548] Sciebam, in veteribus Sanctis minus esse periculi, [quod Bollandus de impressis Græcorum Menæis tulit,] præsertim martyribus, etsi nihil de iis traditum litteris legissem; uti multi sunt etiam in Romano Martyrologio, quorum vel exciderunt, vel numquam fortassis integre scripta sunt Acta. Jam si sunt multi in omnibus fere Occidentalibus provinciis Sancti, quorum nulla in Romano Martyrologio memoria exstat; quid mirum in Græcia Asiaque esse complures, ubi prius, quam in multis occiduis regionibus seminata Christi religio est, multoque Martyrum sanguine irrigata? Verum ubi diligenter examinavi Menæa illa, nullum adhuc reperi inscriptum, quem constaret aut Ecclesiæ Romanæ debitam obedientiam abjecisse, aut hæreticis inflatum erroribus. Si qui ulla ratione suspecti fuere, hos omisi.

[549] [ab aliquibus nimis late intellectum, verbis ipsiusmet explicatur.] Hoc Bollandi judicium tantummodo intelligendum est de illa Menæorum parte, quam usque ad illud tempus examinaverat, ut ipsemet in præfatione ad tomum 1 Februarii cap. V pag. XXI testatur disertis his verbis: Quod autem in præfatione ad Januarium cap. IV § XI pag. LV scripsimus, nullum adhuc reperisse nos inscriptum Menæis, quem constaret aut Ecclesiæ Romanæ debitam obedientiam abjecisse, aut hæreticis inflatum erroribus; quidam latius accepere, quam nos scribentes cogitabamus, quasi id de omnibus, quorum essent in Menæis descripta nomina, pronuntiassemus: quod sane neutiquam ita intelligi voluimus; sed de iis solum, quorum jam Acta atque elogia expenderamus: neque enim universum Menæorum opus examinavimus, sed prout in progressu Operis nostri necessarium visum… Quando minus solida esse, quæ de Sanctorum illorum cultu publico memoriaque traduntur, visa nobis fuerint, vel taciti præterimus, quasi inserendum numero Divorum talem aliquem non putemus, vel plerumque, cur abstineamus ab ejus commemoratione calamum, lectori indicamus.

[550] [Præter indignos, & quosdam dubiæ sanctitatis præsules, qui in hoc tractatu assignantur,] Bollandus ejusque successores hanc regulam sibi præscriptam prudenter observarunt, & propterea in progressu Operis varios e numero Sanctorum expunxerunt, aut inter prætermissos collocarunt, etiamsi in Menæis titulo Sancti ornarentur. Exemplo sit hic ipse Anastasius, cujus occasione hoc examen instituimus, quem die X Februarii inter prætermissos rejecerunt, ut jam supra vidimus. Quinimo discimus ex hoc ipso Tractatu de patriarchis Constantinopolitanis, propter quos magna Menæorum pars percurrenda fuit, quam caute fidere oporteat sacris hisce Græcorum fastis, cum in iis plures patriarchæ celebrentur, quibus titulus Sancti minime convenit, aut de quorum sanctitate saltem non immerito dubitamus. Ne hic repetamus ea, quæ de hac re per decursum dicta sunt, aut deinceps dicentur, aliis quibusdam exemplis ostendemus, quam parum auctoritati Menæorum sit tribuendum.

[551] [Græci Menæis suis inseruerunt] Die XIX Decembris in Menæis impressis celebratur memoria omnium justorum, qui in antiqua lege Deo placuerunt, & ordinatur longa eorum series, cui præmittitur hoc monitum, quod ita ex Græco Latinum reddimus: Sancti Deoque pleni patres statuerunt, ut ipsa Dominica, quæ Christi Nativitatem præcedit, perageretur memoria omnium justorum, qui Deo placere studuerunt ab orbe condito; nempe ab Adamo usque ad Josephum, sanctissimæ Deiparæ sponsum, juxta genealogiam, ab euangelista Matthæo historice enumeratam; similiter & prophetarum & prophetissarum. Tum longo ordine sequuntur expressa omnium nomina, & ornatus gratia singulis duo versiculi adjunguntur.

[552] [aliquot improbos reges veteris Testamenti,] Verum inter illos justos, quorum memoria tunc colitur, recensentur Salomon, Roboam, Abias, Joram, Ochozias, Achaz, aliique, quos sacra Scriptura acriter reprehendit, & quorum salus in dubio versatur. Norunt omnes, quantopere inter eruditos de salute Salomonis disceptetur. Salianus noster juxta varia testimonia asserit, Roboamum & Abiam in impietate sua mortuos esse, ut in Annalibus ecclesiasticis veteris Testamenti ad annum mundi 3076 & 3079 videri potest. Unde Raderus noster in Mss. observationibus ad excusa Græcorum Menæa sic scribit: Expungantur ergo duo reges isti ex albo Sanctorum, Roboam & Abias, quidquid interim Menæa suggerant: nemo enim potest duobus dominis servire.

[553] Salianus in iisdem Annalibus veteris Testamenti ad annum mundi 3150 num. 3 de Joramo hæc diserte affirmat: [de quorum pœnitentia & salute] Neque vero Joram morte felicior, quam vita fuit: nam ea in summa impietate, in publico scandalo idololatriæ, quod iterum in regnum invexit, & aliis atrocibus sceleribus transacta, nec Deo per pœnitentiam in longa ægritudine requisito (id enim si factum fuisset, Scriptura minime tacuisset) utique subsecuta est mors, quæ ad æterna supplicia aditus fuit; corpus autem ejus contumelia affectum est hoc ipso, quod regum sepultura caruit. Deinde ibidem refert ex sacris Litteris, aliisque auctoribus ignominiosam illius mortem, & populi exsecrationem, qui cadaveri ejus insultavit, & ex tali morte conjectavit, quam invisus Deo fuisset. Hinc iterum Raderus in proxime citatis observationibus ita monet: Eradendus hic ex Menæis, non quidem e genealogia Christi; sed e numero justorum & Sanctorum: impius enim obiit.

[554] De rege Ochozia liber 4 Regum cap. 8 tradit sequentia: [plurimi eruditi auctores merito dubitant,] Anno duodecimo Joram, filii Achab, regis Israël, regnavit Ochozias filius Joram regis Judæ … & ambulavit in viis domus Achab, & fecit, quod malum est coram Domino, sicut domus Achab: gener enim domus Achab fuit. Libro 2 Paralipomenon cap. 22 similia de illo leguntur his verbis: Sed & ipse ingressus est per vias domus Achab: mater enim ejus impulit eum, ut impie ageret. Fecit igitur malum in conspectu Domini, sicut domus Achab: ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in interitum ejus, ambulavitque in consiliis eorum. Tum sacra Scriptura ibidem narrat, quomodo Ochozias post breve regnum occisus fuerit, de qua violenta morte Flavius Josephus lib. 9 Antiquitatum Judaïcarum cap. 5 sic meminit: Paulo post ex eo vulnere mortuus, relatusque Hierosolyma, illic sepultus est, cum regnasset anno uno, patre suo longe sceleratior.

[555] Denique in illa serie celebratur μνήμη Ἄχαζ βασιλέως, υἱοῦ Ἰωάθαμ. [& inter illos refertur rex Achaz,] Id est: Memoria Achaz regis, filii Joatham, ac ibidem decoratur his versiculis:

Τὸ τῆς κεφαλῆς στέμμα τῆς Ἰωάθαμ,
Στέφει κεφαλὴν εὐπρεπῶς καὶ τὴν Ἄχαζ.

Corona, regis Joatham exornans caput,
Etiam decore post Achaz cinxit caput.

At quam indecore corona regia caput istius Achaz cinxerit, discimus ex libro 4 Regum cap. 16, & libro 2 Paralipomenon cap. 28, in quo posteriori sacro textu post alia illius scelera a ℣ 21 memorantur sequentia: Igitur Achaz, spoliata domo Domini, & domo regum ac principum dedit regi Assyriorum munera, & tamen nihil ei profuit. Insuper & tempore angustiæ suæ auxit contemptum in Dominum. Ipse per se rex Achaz immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis, & dixit: Dii regum Syriæ auxiliantur eis, quos ego placabo hostiis, & aderunt mihi, cum e contrario ipsi fuerint ruinæ ei, & universo Israël. Direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei atque confractis, clausit januas templi Dei, & fecit sibi altaria in universis angulis Jerusalem. In omnibus quoque urbibus Juda exstruxit aras ad cremandum thus, atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum… Dormivitque Achaz cum patribus suis, & sepelierunt eum in civitate Jerusalem: neque enim receperunt eum in sepulcra regum Israël.

[556] [quem Salianus aliique in impietate sua mortuum esse asserunt.] Inde Salianus noster in Annalibus ecclesiasticis veteris Testamenti ad annum mundi 3309 num. 5 de infelici istius regis morte sic disserit: Hic ergo ultimus est annus impiæ vitæ Achaz, & regni ejus ærumnosi, idemque vitæ, ut dixi, trigesimus sextus: cujus memoria non solum infamis, sed etiam exsecrabilis præ omnibus regibus Judæ, qui eum antecesserunt, perseverat: nam insanus furor Salomonis paucorum annorum fuit, & extrema pœnitentia correctus est. Hic toto regni sui tempore impius fuit, & in eadem impietate extremum vitæ clausit diem, ut Josephus, Genebrardus, omnes fatentur. Ille templum condidit ac consecravit, omnibusque modis ornavit; hic profanatum atque expilatum impie clausit, ne quis Deo supplex fieret, ut ipsum placatus aliquando respiceret, eique bonam mentem largiretur. Ille victus libidine, a Deo aversus, sese ad idola convertit; hic sua ipsius impietate & malitia actus in rabiem, ferrum quodammodo distrinxit in ipsum Deum, ejus aram evertit, vasa confregit, templum obstruxit, & ei, quantam potuit, vim atque injuriam afferre molitus est. Denique verberibus, quibus Dominus aliorum scelera expiavit, factus deterior, augensque contemptum, ab eo in perpetuum abjectus est.

[557] [Nihilominus Achaz ibidem ad diem 1 Aprilis Sanctis adscribitur] Interim Græci, quasi non sufficiat semel hunc impium regem inter justos memorasse, in Menæis suis die 1 Aprilis peculiarem ejusdem idololatræ memoriam ita repetunt: Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ, τοῦ ἁγίου καὶ δικαίου Ἄχαζ. Id est: Eodem die, sancti & justi Achaz. Ut autem clarius intelligamus, hunc esse eumdem Achaz, ad quem Isaïas propheta missus fuerit, addunt hos versiculos:

Ἄχαζ Θεοῦ πέφυκεν ἑστὼς πλησίον,
Ἄχαζ ὃς εἶπεν· οὐ Θεὸν μοῦ πειράσω.

Deo propinquus quando factus est Achaz,
Tentare nolo, inquit, Deum Dominum meum.

Majores nostri ad hanc Menæorum annuntiationem inter prætermissos die 1 Aprilis notarunt sequentia: Sancti et justi Achaz memoria hoc die notatur in Menæis cum tali disticho, quasi ipse is fuerit, qui dixisse legitur Isaiæ 7: Non tentabo Dominum.

Ἄχαζ Θεοῦ πέφυκεν ἑστὼς πλησίον,
Ἄχαζ ὃς εἶπεν· οὐ Θεὸν μοῦ πειράσω.

Eodem facere videtur titulus Justi, solis fere veteris Testamenti Sanctis addi a Græcis solitus. At profecto impius fuit Achaz iste: quare dum aliunde intelligamus distinctius, quis hic inter Sanctos colendus proponatur, ipsum omittimus.

[558] [qui ab impio istius nominis rege diversus non est,] At non erat dubitandum, quin hic colendus proponeretur idem ille Achaz, filius Joatham, de quo Græci ad diem XIX Decembris rursus meminerunt: id enim satis evidenter patet ex cap. 7 Isaiæ, ubi hæc leguntur: Et factum est in diebus Achaz, filii Joathan, filii Oziæ regis Juda, ascendit Rasin rex Syriæ, & Phacee, filius Romeliæ rex Israël in Jerusalem ad præliandum contra eam, & non potuerunt debellare eam… Et dixit Dominus ad Isaïam: Egredere in occursum Achaz, tu, & qui derelictus est Jasub filius tuus, ad extremum aquæductus piscinæ superioris, in via agri fullonis. Et dices ad eum: Vide ut sileas: Noli timere, & cor tuum ne formideta duabus caudis titionum fumigantium istorum, in ira furoris Rasin regis Syriæ, & filii Romeliæ… Et adjecit Dominus loqui ad Achaz dicens: Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra. Et dixit Achaz: Non petam, & non tentabo Dominum.

[559] Quare Raderus noster in laudatis Mss. Observationibus ad Menæa die 1 Aprilis, [ut patet ex verbis ab eo usurpatis,] hunc Græcorum errorem confidenter ita explodit: Egregiam vero laudem & spolia ampla refertis, o Pelasgi, dum impium regem & idololatram, & ceteris regibus omnibus sceleratiorem, inter Divos reponitis, & hanc unicam vocem Isaiæ 7 excipitis, qua sanctitatem Achazi comprobatis: Non petam, et non tentabo Dominum. Recognoscat lector, quæ de illo sacra Litterarum oracula testentur 4 Regum cap. 16, & 2 Paralip. cap. 28, ubi nil fere nisi de idolorum cultu, ab illo instituto, & odio Numinis tractatur. Quod autem ad illa apud Isaiam verba regis attinet, Non tentabo Dominum, non est ille sensus, quem nonnulli eliciunt, & interpretantur; quasi pie locutus sit illic Achaz. Diffidentia fuit. Dein citat nostrum Cornelium a Lapide, qui in Commentariis ad caput 7 Isaïæ hæc verba regis Achaz hypocrisi & impietati adscribit.

[560] Sed in gratiam Græcorum malumus hoc loco allegare notissimos & antiquos sacræ Scripturæ interpretes, [quæ S. Hieronymus] inter quos merito numerandus est S. Hieronymus, qui in novissima editione Parisiensi tomo 3 col. 69 & 70 memoratum Isaïæ textum ita explicat: Et dixit Achaz: Non petam, et non tentabo Dominum. Non humilitatis est, sed superbiæ, quod non vult signum a Domino postulare: quamquam enim scriptum sit in Deuteronomio: Non tentabis Dominum Deum tuum; & hoc contra diabolum Salvator usus sit testimonio; tamen jussus, ut peteret, obedientia debuit explere præceptum, præsertim cum & Gedeon & Manue signum petierint & acceperint. Quamquam juxta Hebræi sermonis ambiguitatem, in quo scriptum est ULO ENASSE ADONAI, & omnes similiter transtulerunt, non tentabo Dominum, legi possit non exaltabo Dominum. Sciebat enim rex impius, quod si signum peteret, accepturus esset, & glorificaretur Dominus. Ergo quasi idolorum cultor, qui in omnibus angulis platearum, & in montibus lucisque nemorosis aras constituerat, & pro levitis habebat phanaticos, non vult signum petere, quod præceptum est.

[561] Præterea Græci audiant suum S. Cyrillum Alexandrinum, [& S. Cyrillus Alexandrinus,] qui lib. 1 Commentariorum in Isaiam orat. 4 eumdem prophetæ istius locum sic exponit: Achazo thronum regni obtinente Hierosolymis, & ad effrenationem quamdam valde prolapso, & dæmoniorum cultibus falsis adhærescente, eum omnibus modis conatur ad melius traducere, & ut veritatis opinionem consectetur ac cupiat, & recta de Deo sentire velit. Quoniam igitur idolorum cultores magnifecit, ac curæ studioque ei fuit, rerum eventus curiosius scrutari, & ex sacris sciscitari oracula, verbisque falsorum vatum ludificari, periculis impendentibus, Achazum hæc molientem retrahit ante & impedit, præcipitque, ut non jam ex consuetis sibi delubris, non ex vanis vatibus, sed a domino Deo potius signum petat. Genus etiam & modum petitionis assignat sua sententia, cum dicit: In profundum vel in excelsum, hoc est, in cælum vel in terram, atque adeo inferiora. Quibus verbis probat ac significat, Deum esse universitatis Dominum, & per potestatem & auctoritatem, quidquid visum est, efficere, sive rerum cælestium, sive terrestrium procurationem voluerit suscipere.

[562] [aliique Patres ad declaran dam ipsius impietatem exponunt,] Repudiat deinde Achazus, non quasi Deum reveritus; sed contumelia potius afficiens miser, etiamsi verbis piis & religiosis glorietur. Non enim, inquit, petam, nec tentabo Dominum: nam cum, jubente Deo petere, si petere nolis, sapit manifestam impietatem, simulat, se nolle ipsum tentare, & verba fere legis obtendit: Non enim tentabis Dominum Deum tuum. An non autem est huic perversitati Achazi pleno ore reclamitandum? Nam cum Deus petere juberet, an non præstabat illud, quod præcepit, facere, quam maligne captiones comminisci, & excusationem inobedientiæ frivolam prætexere? scilicet: Non tentabo Dominum. Verum hoc illi in animo erat, superos atque divinos sermones non amplecti, sed fatidicorum potius deliramenta coronare, & candidiore calculo anteferre, auguriorum responsa curiosius sciscitari, & dæmonum præsidium implorare. Denique Basilius Magnus, & Joannes Chrysostomus, aliique tum Latini tum Græci sacræ Scripturæ interpretes, in Commentariis suis ad cap. 7 Isaiæ, simili fere modo illa impii regis verba interpretantur.

[563] [contra quos frivola est interpretatio recentiorum Græcorum,] Ex his liquet, quam ruinoso nitantur fundamento recentiores Menæorum collectores, dum tali hominis scelerati aut hypocritæ responso omnem ipsius sanctitatem superstruunt. Istos Menæorum collectores vocavi recentiores, quia sacris Græcorum fastis verosimiliter hi similesque errores inserti sunt a schismaticis, ut existimo cum Leone Allatio, qui Dissert. 2 de libris ecclesiasticis Græcorum pag. 114 & 115 ad rem nostram sic scribit: Auctores libri (examinat ibi Triodium Græcorum, & hujus libri errores detegit) quo propius aberant a Christo & divina progenie, melius, quæ erant veritatis, cernentes, optime & sine ulla offensione divinas Sanctorum laudes & fidei dogmata decantarunt; sequiores affectibus propriis distracti, sæpe etiam odio in Romanam Ecclesiam, multa, quæ a veritate aberrant, intruserunt. Quod sane manifestum est in hoc libro: nam antiqua fere omnia plana sunt; nihil in se continent, quod pias aures offendat: recentia multis scatent erroribus, & subdole sæpius in Romanam Ecclesiam garriunt, multas etiam hæreseon labes lectionibus inspergunt; quibus abcisis, liber nitori suo pristino restitutus, nulla expurgatione indigebit.

[564] [qui rituales ecclesiæ suæ libros corruperunt,] Inter auctores recentiores, qui librum novis scriptorum accessionibus fœdarunt, præcipui sunt Nicephorus Callistus Xanthopulus, & Philotheus patriarcha Constantinopolitanus, schismatici & hæretici… Philotheus Palamæarum partium assertor multis contra Latinos invectus est; multum etiam pro Palama, illiusque hæresibus, a plerisque Græcis oppugnatis & damnatis, defendendis, & scriptis & operibus insudavit. Tandem ipsum Palamam inter Sanctos retulit, & Officium in ejus laudem composuit, ut infra videbimus. Tum inferius in eadem Dissertatione pag. 194 & 195 recitat varios honoris & sanctitatis titulos, quos in solum Palamam Philotheus iste tam liberaliter congessit, ut summis ecclesiæ Græcæ patribus vix similes divisim tribuantur. Quinimo Allatius ibidem addit, hymnum divæ Virgini sacrum, qui recitari solet in Officio Acathisti (sic appellatur, quia ob reverentiam Deiparæ numquam in eo sedetur) ab isto Philotheo inde avulsum, & paucis mutatis, impudenter huic Palamæ aptatum esse, ne scilicet hæreticus iste sanctissima Virgine inferior videretur.

[565] Hinc etiam Josephus Methonensis, cui postea vindicabimus hoc opusculum, [iisque schismaticos, tamquam sanctos intruserunt,] quod sub nomine Gennadii Constantinopolitani prodiit, in Defensione quinque capitum concilii Florentini cap. 5 sect. 13 illam impietatem schismaticis ita exprobrat: Vos namque Latinos tamquam a fide alienos existimatis, & ab eis refugere, tamquam a facie serpentum, simpliciores edocetis (idque liquido patet) ac si quis ex Latinis videtur sanctus, vos hunc salutare non vultis; imo vero maledicta ingeritis: Græcos, quamvis flagitiosissimos & stultissimos, si solum adversus Latinos dicant, omnium sanctissimos arbitramini. Inter alios quidem multos quemdam, qui vocatur Palamas, & Ephesi Marcum, hominem nec satis mentis compotem, sed tumidum sapientiæ ostentatorem, nulla virtute vel sanctitate subnixos, quia loquuntur solum & scribunt contra Latinos, extollitis & celebratis, eorumque imagines exornatis, festumque agentes diem colitis, ac veluti sanctos adoratis.

[566] Ex hactenus dictis pater, quam caute procedendum sit in discernendis sacris Græcorum monumentis, [quæ corruptio etiam in Menæis locum habere videtur.] quæ recentiores schismatici variis modis corruperunt, ut Leo Allatius in laudata Dissertatione de libris ecclesiasticis Græcorum pag. 229 testatur his verbis: Pentecostarii, quemadmodum de Triodio supra diximus, varii fuere auctores, antiqui & recentiores. Antiqui sua vetustate & modestia venerandi; recentiores ex schismate, audacia, atque omnia attentandi libidine, contemnendi. Postquam deinde ostendit, ab ultimis editionis Venetæ correctoribus varia pro eorum arbitratu fuisse addita, in temerarios illos venerandæ antiquitatis corruptores pag. 230 & sequente sic invehitur: A correctoribus ipsis ac similium librorum editoribus petere possumus, quanam auctoritate tantum facinus audent, & temeratas manus in intemeratos ecclesiæ ritus imponunt? Homines vilissimi sunt, nulla scientiarum laude, nulla auctoritate, nulla dignitate conspicui, qui ex arbitrio Officia ecclesiæ moderantur, addunt, subtrabunt, mutant, de novo consarcinant, quidquid illis videtur. Quæ hic de Triodio, Pentecostario, aliisque ecclesiasticis Græcorum libris dicuntur, etiam intelligi possunt de Menæis, quæ circa idem tempus typis Venetis prodierunt. Ceterum jam aliquot exemplis in hoc parergo probavimus, quam dubia sit illorum Menæorum fides, quod etiam deinceps, data opportunitate, per decursum confirmabimus, quando illis nonnulli antistites Constantinopolitani malæ famæ aut incertæ sanctitatis inserentur, quemadmodum antea quoque fecimus.

L. CONSTANTINUS II hæreticus.

[Sedes CP. post mortem Anastasii aliquot mensibus vacavit,] Pagius in Critica perperam existimavit, hunc patriarcham anno Christi DCCLIII statim in locum Anastasii suffectum fuisse, nec advertit, sedem Constantinopolitanam post mortem Anastasii aliquot mensibus vacasse. Unde in ea falsa hypothesi ad annum Christi DCCLXVI num. 1 ratiocinatur hoc modo: Constantinus monachus & episcopus Syllæi, patriarcha Constantinopoleos ab imperatore renuntiatus fuerat anno DCCLIII, ideoque sedit annos XIII, non vero XII, ut legitur in Chronico Nicephori, & in Tabulis Theophanis. Id ipsum paulo superius confirmare nititur ex tempore, quo Constantinus in exsilium missus fuerat, & quo Nicetas ei successerat. Sed Bandurus tomo 1 Imperii Orientalis pag. 904 istud Pagii ratiocinium ita evertit: Si Pagius non tantum Theophanis versionem, sed ipsum textum Græcum legisset, animadvertisset procul dubio, interpretem omisisse in versione numerum Indictionis, qui sane in textu Græco septenarius reperitur. Insuper ex eodem Theophanis loco, nimirum ad annum XIII Constantini Copronymi intelligere facile potuit Pagius, & Anastasium obiisse hoc ipso anno, & conciliabulum indictum fuisse, ac celebrari cœptum a mensis Februarii die decimo, Indictione septima, hoc est anno Christi DCCLIV, & sub finem illius conciliabuli die octavo mensis Augusti ejusdem anni Constantinum hunc renuntiatum fuisse ab imperatore patriarcham.

[568] [& Constantinus post conciliabulum Iconoclasticum] Deinde citat textum Theophanis, qui in Chronographia pag. 359 post narratam Anastasii patriarchæ mortem subjungit sequentia: Eodem etiam anno (scilicet Constantini Copronymi post patrem imperantis decimo tertio, qui partim anno Christi DCCLIII partim DCCLIV respondet) impius Constantinus adversus sanctas & venerandas imagines illegitimum trecentorum triginta & octo episcoporum in Hieriæ palatio coëgit conciliabulum, cujus præses exstitit Theodosius Ephesi episcopus, Apsimari filius, & Pastillas Pergensis antistes. Isti privatas suas sententias privata auctoritate sancientes, nullo Catholicarum sedium, Romæ dico, Alexandriæ, Antiochiæ & Hierosolymorum præsente, a mensis Februarii die decimo facto initio, ad Augusti diem octavum cœptis institere eadem Indictione (Græce legitur τῆς αὐτῆς ζ᾽ ἰνδικτιῶνος, id est eadem septima Indictione, ut Bandurus supra monuit) qua ad Blachernas convenientibus istis Deiparæ adversariis, Constantinus Constantinum monachum, qui Sylæi episcopus fuerat, manu tenens, conscendit ambonem, & clara elataque voce votis conceptis bene precatus; Constantino, inquit, oecumenico patriarchæ multi anni.

[569] [anno Christi 754 ad eam evectus est,] Et vicesimo septimo mensis Augusti imperator in forum progressus cum sacrilego Constantino & reliquis episcopis, qui omnes pravam suam hæresim coram universo populo promulgaverunt, & sanctissimum Germanum, Georgium Cyprium, Joannem Chrysorrhoam, Mansuris filium, viros sanctos & venerandos doctores, anathemate ferire ausi sunt. Ex hoc ipso narrationis ordine patet, Constantinum monachum sub finem istius pseudo-synodi dumtaxat in sedem Constantinopolitanam intrusum esse. Idem facile colligitur ex præsidibus ejusdem pseudo-synodi, qui Theodosius Ephesinus & Pastillas Pergensis fuisse dicuntur: si enim tunc Constantinopolitana ecclesia patriarcham habuisset, is haud dubie, tamquam dignitate superior & regiæ urbis antistes, isti conciliabulo præsedisset.

[570] [ut Bandurus ex testimonio SS. Theophanis & Nicephori] Sed quid hic diutius moramur? cum habeamus evidens hujus rei testimonium ex hactenus inedito S. Nicephori Opere, cui titulus Liber antirrheticus, & ex quo Bandurus tomo proxime citato pag. 905 refert sequens fragmentum: Hi igitur a sacris locis omnique sacerdotali ac Christiano statu procul dissiti (loquitur S. Nicephorus de episcopis, qui huic conciliabulo interfuerunt) in Sanctos sententiam ferunt, impietatis suæ ducem ac magistrum nacti impietate celebrem, postquam, permittente Deo, imperium adeptus est. Itaque impia hæc officina vere capitis expers, inutilis ac traditione destituta (ut ipsorum verbis utamur) merito vocaretur: quandoquidem & sedes Constantinopolitana tunc temporis vacavit. Nam sub finem eorum, quæ ipsi impie moliti sunt, Mamonas cognominem sibi Constantinum, infelicem sane ac miserrimum, nefarie ac impie episcopum Constantinopolitanum renuntiat ac creat in animæ ac corporis sui exitium. Unde & a Romano Antistite plurimas contumelias retulit, sæpenumero ab ipso ob pravam doctrinam reprehensus.

[571] Hinc Bandurus pagina sequente sic concludit: Satis quidem superque quispiam ex propositis intelliget, [contra Pagium ostendit.] per plures menses vacasse tunc sedem Constantinopolitanam, & non nisi sub finem concilii Copronymiani Constantinum ab imperatore Copronymo nuntiatum fuisse patriarcham: quod quidem accidit, ut scribit Theophanes, die octavo mensis Augusti, Indictione septima, nimirum anno Christi DCCLIV, uti paulo superius demonstravimus, non vero anno DCCLIII, ut Pagius existimavit. Nos itaque cum Banduro initium Constantini pseudo-patriarchæ anno Christi DCCLIV, die VIII Augusti figimus, & præcipuas ejus actiones, aut potius calamitates, referre pergimus.

[572] Constantinus Copronymus imperator impium de Deipara dubium Constantino patriarchæ Constantinopolitano proposuit, [Imperator Iconoclasta] ut Theophanes in Chronographia pag. 366 exponit his verbis: Ceterum imperator patriarcham ad se accersitum ita alloquitur: Si Dei genitricem, Christi matrem asseruerimus, quid inde mali portendetur? Ille imperatorem complexus, Miserere domine, inquit, nec mentem tuam cogitatus hujusmodi umquam subeat. An non vides, quam diffamatus & exsecrandus per universam ecclesiam habetur Nestorius? Ad hæc imperator; Discendi cupidus, ait, quæstionem proposui; apud te secretum hoc nulli revelandum permaneat. Postea imperator hoc blasphemum Nestorii dogma publice amplexus est, ut supra ex Cedreno retulimus, quamvis prima illius revelatio verosimiliter Constantino patriarchæ extremum supplicium acciverit, ut infra dicemus.

[573] Fortasse imperator propter hoc responsum de satis firma patriarchæ sui impietate dubitare cœpit, [patriarcham publice ejurare jubet cultum sacrarum imaginum,] eumque sententiam suam circa cultum imaginum publico juramento aperire jussit, ut laudatus Theophanes pag. 368 sic narrat: Postmodum vero ipsum Constantinum, falsi nominis patriarcham, ambonem conscendere & veneranda vivificaque ligna manibus tollentem, e numero eorum, qui venerarentur imagines, se numquam existere, jurare compulit: ac confestim ex monacho nuptiales coronas gestare, carnes delibare, & in regia mensa cytharœdorum vocibus aures præbere persuasit. Sed non multo post divina vindicta hunc in manus Constantini sanguinarii homicidæ tradidit. Sanctus Nicephorus in Historia, quam Petavius noster anno MDCXVI Parisiis Græco-Latine edidit, pag. 225 de eodem juramento sic breviter meminit: Nec ea re contentus imperator, jurejurando insuper subditos sibi omnes adstringere voluit, nullam se deinceps Sancti cujusquam imaginem adoraturos esse. Tum urbis patriarcham narrant, qui viderunt, salutaribus signis in altum sublatis, jurasse, se ex eorum numero non esse, qui sacrosanctas imagines adorarent.

[574] Certe Deus hoc sacrilegum patriarchæ juramentum non diu impunitum reliquit, ut supra dixerat Theophanes, qui ibidem pag. 369 subjungit sequentia: [& eum sibi impie obsequentem, tamen anno 766 in exsilium pellit,] Mensis autem Augusti die tricesimo, eademque Indictione (scilicet quarta, seu anno Christi DCCLXVI) in cognominem ipsi & ejusdem sententiæ consortem Constantinum ipse nominis putidi homo furiis invectus est, quibusdam monachis clericisque, nec non laicis, quos magis fidos patriarchæ amicos putabat, inventis & inductis, qui dicerent: Audivimus patriarcham adversus imperatorem cum Podomagulo loquentem. Mox eos criminis illum convicturos in patriarchæ ædes summisit. Ille crimen admissum negans, ut illud in veneranda ligna jurati assererent, eos compulit. Affirmaruntque: Ejusmodi convitia ex patriarchæ ore audivimus. Missis igitur, qui patriarchales ædes regio sigillo obsignarent, ipsum patriarcham primum Hieriam, tum in Principum insulam exsulem deportari sanxit.

[575] [cum sedisset annis duodecim, ut recte probat Bandurus,] Huc usque numerandus est episcopatus Constantini, in cujus locum eodem Christi anno substitutus est Nicetas, ut postea ostendemus. Idcirco supra laudatus Bandurus, postquam contra Pagium ostenderat, sedem Constantinopolitanam a morte Anastasii per plures menses vacasse, & non nisi sub finem conciliabuli Copronymiani Constantinum ab imperatore Copronymo creatum fuisse patriarcham, idque accidisse juxta testimonium Theophanis die octavo mensis Augusti, Indictione septima, nimirum anno Christi DCCLIV, tomo 2 Imperii Orientalis pag. 906 sic ratiocinari pergit: Restat modo, ut videamus, quo anno Constantinus e sede dejectus fuerit: quod quidem ipse Theophanes facile præstabit, dum scribit ad annum XXV Constantini Copronymi, die tricesimo mensis Augusti, Indictione quarta, hoc est anno Christi DCCLXVI imperatorem Constantino patriarchæ ejusdem sententiæ consorti accusatores subornasse, ipsum primum in Hieriam, tum in Principum insulam exsulem deportari sanxisse.

[576] [qui tamen in diebus episcopatus computandis errat.] Paulo inferius in eadem pagina hæc repetit: Constantinus deponitur, uti supra ex Theophane diximus, die tricesimo mensis Augusti, Indictione quarta. Nihilominus ex toto hoc ratiocinio citata pagina sic concludit: Unde liquet, Constantinum sedem Constantinopolitanam obtinuisse annis duodecim, & diebus octo. Recte quidem hic demonstrat Bandurus, non annos tredecim, ut vult Pagius, sed cum Nicephoro & Theophane, aliisque catalogis tantum annos duodecim episcopatui Constantini tribuendos esse; sed non intelligo, quomodo ab octavo die Augusti, quo Constantinum ab imperatore patriarcham renuntiatum fuisse fatetur, usque ad diem trigesimum ejusdem mensis, quo eumdem depositum esse asserit, tantummodo dies octo computaverit, cum præter duodecim annos, qui anno Christi DCCLXVI post diem octavam Augusti effluxerant, usque ad trigesimam Augusti diem ejusdem anni DCCLXVI, ut minimum viginti dies supersint. At hæc minutia chronologica jam forte tædio afficit lectorem, qui potius scire desiderat, qualem vitæ exitum patriarcha ille habuerit. Huic desiderio satisfaciemus, ubi prius investigaverimus causam, ob quam nondum exsilio satiata imperatoris crudelitas Constantinum in urbem Constantinopolitanam reduci jusserit, eumque summa ignominia & extremo supplicio affecerit.

[577] [Constantinus forte propter revelata blasphemi imperatoris arcana] Baronius in Annalibus ad annum Christi DCCLXVII num. 23 Cedrenum & alios citans putat, patriarcham has pœnas dedisse, eo quod vindictæ cupidus in insula, ad quam relegatus fuerat, omnibus propalasset impia Constantini Copronymi circa Christum ac Deiparam sensa, quæ olim secreto ab ipso imperatore acceperat. Verum Cedrenus non meminit de loco aut tempore, quo patriarcha hæc revelavit, etsi in Compendio historiarum part. 2 pag. 465 post narratum sacrilegum patriarchæ juramentum, omisso ipsius exsilio, statim eamdem supplicii causam ita subjungat: Sed non multo post divina vindicta hunc in manus cruenti homicidæ tradidit: etenim Constantinus certior factus, patriarcham multis hominibus pro certo persuasisse, imperatorem sibi dixisse, se Christum pro Deo, ac proinde Matrem ejus pro Deipara nequaquam habere, furore adversus eum, ut qui secretum ipsius publicatum traduxisset, incensus est.

[578] Deinde Cedrenus narrat tragicam ipsius catastrophen, quam audire malumus ex sancto & antiquiore Theophane, [ex loco exsilii sui accersitur, & Constantinopolim adductus,] qui in Chronographia pag. 371 & sequente illam ita graphice depingit: Hoc anno mensis Octobris die sexto, Indictione sexta, Constantinus falsi nominis patriarcha ex insula Principo in urbem accitus, tot verbera a tyranno Constantino tulit, ut pedibus suis progredi non valeret. Eum itaque lectica efferri, & a se digressum in ecclesiæ magnæ solea considere jussit. Aderat porro unus a secretis præferens libellum, quo omnia accusationum capita descripta erant. Universo autem urbis populo, imperatoris jussu, congregato & spectante, in omnium auditu libellus ille publice recitabatur, & ad singula capita faciem ejus a secretis percutiebat, patriarcha Niceta in throni consessu sedente, ac omnia prospiciente. Eo deinde in ambonem evecto, & recto in pedes constituto, libellum accipit Nicetas: mox episcopo ad eum misso, & anathemate in eum pronuntiato, pallium sustulerunt, scotiopsimque * sæpius vocitatum, retrogrado passu ab ecclesia jusserunt excedere.

[579] Sequenti vero luce ludis in Circo celebratis, universam ejus faciem depilantes, barbam, supercilia atque capillitium abrasere, [ignominia & extremo supplicio afficitur,] & serico brevi & sine manicis vestimento indutum, in asinum clitellis instructum, facie retro versa, adeo ut manibus caudam teneret, imposuere; atque per Diippiam in Circum produxere, plebe universa ipsisque factionibus eum convitiis atque sputis prosequentibus. Constantinus vero ejus nepos, præcisis naribus deformis, asinum trahebat. Cum autem ad factionum locum devenit, tum omnes sputis eum denuo respergere, & pulverem in eum projicere. Ad locum deinde, quo consistunt equi, adductum asino præcipitem deturbaverunt, ejusque demum collo pedibus conculcato, e factionum regione considentem sales, jocos, ludibria in se deblaterata, donec absolverentur ludi, coëgerunt audire.

[580] Ad hæc mensis Augusti (Historia Miscella lib. 22 habet eodem quoque mense videlicet Octobri, quem paulo superius expresserat, [postquam morti proximus impiam Iconoclastarum hæresim approbasset,] & quem hic pro Augusto legendum arbitror) die decimo quinto, missis ad eum patriciis interrogat: Quid de fide nostra, & ea, quam habuimus, synodo sentis? Is vero animi plane vani homuncio; Optime, respondet, credis, & synodum recte celebrasti: nimirum hoc pacto imperatorem rursus placare sperans. Illi, dato responso, citius subinferunt: Hoc unum erat, quod ex impuro ore tuo audire volebamus. Nunc itaque in tenebras & in malam horam perge. Itaque sententia in eum lata, in Cynegio capite truncatus est. Ejus porro caput auribus devinctum in Milio per continuos tres dies populo spectandum suspendere; corpus autem, rudente ad pedem alligato, tractum cum morte violenta sublatorum cadaveribus projecere, ac pariter caput post idem dierum trium spatium suspendio solutum illuc eodem deportavere. Auctor Historiæ Miscellæ lib. 22 hanc tragœdiam narrat simili fere modo, quam Cedrenus & S. Nicephorus paucioribus verbis exposuerunt. Hic fuit infelix exitus Constantini patriarchæ, qui opprobria illa & ignominiosam mortem convertere potuisset in gloriam sempiternam, si eum hæreseos sincere pœnituisset, & interrogatus, quid de fide imperatoris, ejusque conciliabulo sentiret, orthodoxam veritatem constanter profiteri ausus fuisset.

[581] [qui nihilominus in Menæis Mss. celebrari videtur.] Cum itaque sub vitæ ipsius finem nulla pœnitentiæ indicia, imo contraria hæreticæ professionis testimonia habeamus, nihil nos movebunt manuscripta quædam Græcorum Menologia, ut eum Sanctis adscribamus. In Ms. supplemento Sirmondo-Chiffletiano ad diem XXX Julii ita legitur: Μνήμη τοῦ ἐν ἁγίοις πατρὸς ἡμῶν Κωνσταντίνου τοῦ νέου πατρίαρχου Κωνσταντινουπόλεως. Id est: Memoria sancti patris nostri Constantini Junioris patriarchæ Constantinopolitani. In apographo ex codice Taurinensi & Menæis bibliothecæ Ambrosianæ etiam additur epitheton τοῦ νέου Junioris, ut eum distinguas a Constantino seniore, ecclesiæ Constantinopolitanæ patriarcha, de quo superius egimus. Cum tamen sequentibus seculis fuerint alii hujus nominis patriarchæ Constantinopolitani, forte Græci hoc epitheto unum ex illis recentioribus indicare voluerunt. Sed ex infra dicendis apparebit, nemini eorum titulum Sancti convenire. Nunc discutiendum est, quo tempore locum hujus Constantini occupare cœperit

[Annotata]

* id est tenebrionem

LI. NICETAS I hæreticus.

[Nicetas, qui locum Constantini exsulis anno 766] Omnes chronographi affirmant, hunc patriarcham anno Christi DCCLXVI in locum Constantini exauctorati successisse; sed S. Nicephorus circa mensem, quo Nicetas cathedram Constantinopolitanam ascendit, ab aliis scriptoribus videtur discrepare, dum in Historia sua editionis Petavianæ pag. 230 de imperatore Copronymo ita scribit: Postridie Constantino patriarchæ accusatores subornat ex ejus familiaribus, qui Antiochi ac Theophylacti consilia audisse se de eo jurejurando firmarunt. Statim igitur in Hieriam pontifex relegatur (est hoc imperatoris palatium e regione Constantinopolis ad subsolanum positum) moxque Nicetas sanctorum Apostolorum ecclesiæ presbyter eunuchus in ejus locum substituitur. Atque hæc omnia Augusto mense, Indictione quarta contigerunt. Indictio quarta anno Christi DCCLXVI usque ad Calendas Septembris currebat. Forsan vox omnia accommode intelligenda est, ita ut sanctus Nicephorus tantum velit, mense Augusto Indictionis quartæ Constantinum accusatum, exauctoratum, ac relegatum fuisse, quæ omnia isto mense contigerunt. Quod si inter hæc omnia etiam successio Nicetæ comprehendatur, dicere oportebit, Nicetam die trigesimo Augusti, quo Constantinum ab episcopatu depositum fuisse supra ostendimus, aut saltem postridie locum ejus occupasse.

[583] [& probabilius mense Novembri occupavit,] At Theophanes in Chronographia pag. 370 mensem & diem hujus successionis ita distincte notat: Ceterum mensis Novembris die decimo sexto quintæ Indictionis (hæc Indictio anno Christi DCCLXVI a Calendis Septembris fluere cœpit) Nicetas a Sclavis originem ducens eunuchus, præter fas canonum Constantinopolitanus patriarcha imperatoris suffragio consecratur. Theophani consentit auctor Historiæ Miscellæ, qui lib. 22 Romana numerandi methodo eumdem mensem ac diem sic exprimit: Porro decima sexta Kalendas Decembris ejusdem quintæ Indictionis, decreto imperatoris promovetur Nicetas eunuchus e Sclavis ortus, irregulariter patriarcha Constantinopoleos. Nos Nicephorum juxta superius dicta accommode explicandum censemus, vel probabiliorem Theophanis chronologiam arbitramur, eo quod illa melius concordet cum annis & mensibus episcopatus, quos ipse Nicephorus & alii patriarcharum catalogi passim ei adscribunt, ut mox videbimus.

[584] Porro quam indoctus & litterarum ignarus fuerit hic patriarcha, [erat homo litterarum ignarus,] produnt duo scriptores, qui ante medium seculi duodecimi floruerunt, inter quos prior Joannes Zonaras lib. 15 Annalium num. 7 post memoratam supradicti Constantini accusationem, de illius successore sic scribit: Quo facto, patriarcha relegatus est, & alius a tyranno creatus Nicetas eunuchus, non ingenuus, sed servili genere ortus, qui vix legere poterat, in muliebribus ministeriis versatus. Alter Michaël Glycas in Annalibus Græco-Latinis editionis regiæ part. 4 pag. 284 peculiare hujus imperitiæ exemplum ita refert: Tunc & Nicetas quidam eunuchus, principe apud Copronymum loco, qui nihil aliud sciret, quam edere & bibere, patriarcha creatus est. Cum aliquando Euangelium in cellula sua recitaret, pro eo quod dicendum erat; Ex Euangelio secundum Matthæum, pronuntiavit; Ex Euangelio secundum Matthaium. Ibi quodam ex adstantibus subjiciente, Noli Æ diphthongum (gemini soni vocem) dividere. Nugaris, ait quadam cum iracundia: nam quæ geminos & trinos sonos habent, anima mea vehementer odit.

[585] Verum hæc crassa ignorantia non obfuit, quo minus idiota ille hæresim profiteretur, [& tamen pertinax Iconoclasla,] & abolendo sacrarum imaginum cultui operam impenderet, ut discimus ex Theophane, qui in Chronographia pag. 373 hanc Nicetæ impietatem ita indicat: Eodem etiam anno Nicetas falso nomine patriarcha imagines in patriarchalis ædis minore secreto, opere tesselato depictas erasit; magni quoque secreti ambitum, imaginibus ligneis dimidiata eminentia effictis ornatum, deposuit, & reliquarum omnium imaginum facies alio colore perunxit, idemque prorsus in Abramiæo præstitit. Sanctus Nicephorus in supradicta Petavianæ editionis Historia pag. 237 eamdem hæretici patriarchæ iconomachiam explicat his verbis: Sub idem tempus Nicetas patriarcha Catholicæ ecclesiæ ædificia quædam, quæ vetustate collapsa fuerant, instaurat. Tum in attinentibus domiciliis, ubi stationes in processibus obiri solent, quæ Romani secreta vocant, tam in majore quam minore, Christi Domini ac Sanctorum imagines opere tesselato atque ex cera factas eradit.

[586] Quandoquidem hebes ille Iconoclasta se nullis aliis actionibus memorabilem reddidit, [qui mense Februario anni 780 obiit,] progredimur ad ipsius mortem, cujus tempus a Theophane in Chronographia pag. 382 sic accurate signatum est: Mensis autem Februarii die sexto (auctor Historiæ Miscellæ lib. 23 eumdem obitus mensem ac diem Romano more numeravit) eoque Dominico, Indictione tertia, die Dominico quo ante Quadragesimam ultima caseum comedendi fit potestas, Nicetas genere Sclavus, eunuchus, Constantinopolitanus patriarcha diem extremum obiit. Hi characteres chronologici annum Christi DCCLXXX designant, & optime conveniunt cum tempore episcopatus, ut jam ostendemus.

[587] [ut ex tredecim annis & quatuor monsibus sedis] Nicephorus in editione Banduriana aliisque antiquioribus, episcopatui Nicetæ annos tredecim, & quatuor menses adscribit. Huic annorum & mensium numero omnes patriarcharum catalogi apud Bandurum consentiunt. Hinc patet, errorem irrepsisse in regiam ejusdem Nicephori editionem, in qua anni quindecim ei tribuuntur: si enim ab anno Christi DCCLXVI, & die XVI Novembris, quo Theophanes initium episcopalis gubernationis collocat, usque ad sextam Februarii diem anni DCCLXXX, quo juxta eumdem Theophanem Nicetas obiit, tempus numeraveris, invenies annos tredecim cum quatuor mensibus utrimque incompletis, ut computanti manifestum est. Dum igitur Theophanes in Tabulis & in Chronographia pag. 302 eidem Nicetæ quatuordecim annos concedit, eos incompletos intelligere oportet, cum inter episcopatus initium ac finem, ab ipso Theophane assignatum, quatuordecim anni integri effluere non potuerint. Inde etiam confirmantur ea, quæ de annis ac mensibus incomplete accipiendis supra sæpe monuimus.

[588] [& initio episcopatus eruimus.] Præterea in figendo episcopatus istius exordio Theophanem potius, quam Nicephorum, superius secuti sumus: nam si Nicetas ab exeunte mense Augusto anni DCCLXVI, ut Nicephorus innuit, usque ad sextam Februarii diem anni DCCLXXX sedem Constantinopolitanam occupasset, jam non tantum tredecim annis & quatuor mensibus incompletis, sed tredecim annis, quinque mensibus integris, & aliquot diebus sedisset. Cum itaque ipse Nicephorus in plerisque editionibus, cum quibus alii omnes patriarcharum catalogi concordant, episcopatui Nicetæ tredecim annos & quatuor menses assignet, supra citatum Nicephori textum accommode interpretati sumus, vel chronologiam Theophanis sequi maluimus, quia alioquin Nicephorus secum pugnaret.

LII. S. PAULUS IV.

[Paulus anno 780 regimen ecclesiæ CP. admittere coactus,] Cum supra laudatus Theophanes in Chronographia pag. 382 narrasset, Nicetam mortuum esse die Dominico ante Quadragesimam, qui anno Christi DCCLXXX in diem VI Februarii incidebat, de successore ejus ibidem hæc addit: Secunda vero jejuniorum Dominica Paulus venerabilis lector, Cyprius natione, doctrina & virtute præstans, quamvis ob hæresim, quæ tunc obtinebat, multum reluctaretur, imo vim omnino passus, Constantinopoleos patriarcha instituitur. Collector Historiæ Miscellæ lib. 23 idem mortis tempus notat, quamvis aliqua hujus textus verba aliter expresserit. Ex his characteribus chronologicis eruo, Paulum anno Christi DCCLXXX, die XX Februarii ad cathedram Constantinopolitanam evectum esse: si enim ultima dies Dominica ante Quadragesimam in diem sextam Februarii tunc inciderat, Dominica secunda Quadragesimæ in diem vigesimam ejusdem mensis incurrebat, ut ex subducto dierum calculo comperies.

[590] [palam hæresim Iconoclastarum dannare non audebat,] Baronius in Annalibus ad annum Christi DCCLXXX num. 2 asserit, hunc Paulum externa professione hæreticum Iconoclastam fuisse, licet sua conscientia orthodoxus esset, utpote qui probe sciret, se errore duci, & ibidem de illo hæc subjungit: Cum revera intus crederet, quæ sunt Catholicæ fidei, tamen ob timorem imperatoris, persequi aggredientis cultores sacrarum imaginum, silentio rem obtegens & communicans cum hæreticis, indignissimum se throno illo judicabat. Cum enim videret Leonem Augustum aggressum esse persequi Christianos catholicos, timore percitus, numquam est ausus, quam corde credebat, pandere veritatem, probe sciens id haud sibi licere absque vitæ discrimine, jam pluribus Constantinopolitanis civibus dire cæsis, & aliis paulo post nobilibus viris eadem ex causa ingenti quoque ignominia affectis. Hæc Baronii assertio confirmatur ex iis, quæ jam referemus.

[591] Theophanes in Chronographia pag. 385 & sequente, [donec anno 784 in morbum incidens, publice ignaviam suam deploravit,] pœnitentiam & mortem hujus Patriarchæ ita describit: Mensis autem Augusti die trigesimo primo, eadem Indictione septima (id est anno Christi DCCLXXXIV) Paulus vir religiosus & patriarcha sanctissimus in morbum incidens, throno nuntium remisit, & ad Flori monasterium se conferens, ibi, imperatrice propositi ejus inscia, monasticum habitum assumpsit. Rei gestæ notitiam ut habuit imperatrix, confestim eum cum filio convenit, ac querulis vocibus insectata; Quid hoc, inquit, fecisti? Ille lacrymis perfusus, responsum ad eam dedit: Utinam, ecclesia Dei tyrannice administrata & a reliquis thronis ea de causa rescissa, dirisque & exsecrationibus devota, in sacerdotii throno Constantinopolitano numquam ego sedissem!

[592] Illa patricios & senatus spectatissimos quosque ad se primum accitos ad eum postmodum destinavit, [& utiliter orthodoxam fidem professus est,] quæ ipse narraret ore proprio, audituros. Qui ad ipsos; Nisi synodum, inquit, universalem coëgeritis, & obtinentem apud vos correxeritis errorem, nulla vobis superest salus: Responderunt ipsi: Cur ergo patriarcha designatus inter ordinationis solemnia imagines te numquam adoraturum subscripsisti? Tum ille: Hæc, ait, lacrymarum mearum causa est; illud me ad pœnitentiam amplexandam impulit, Deum deprecantem, ne me veluti pontificem huc usque mutum redditum, nec veritatem (solo insaniæ vestræ metu detentum) palam enuntiantem corripiat. Inter has voces Paulus in pace obdormivit, magno de se tam imperatrici, quam ceteris in republica pietate conspicuis viris luctu relicto: venerabilis quippe vir exstitit, & misericordiæ operibus impendendis bene affectus, omnique omnino dignus reverentia, maximamque ei fidem cum imperatrix, tum respublica habebat. Hac exhortatione & publica confessione pœnitens antistes tantum effecit, ut impune orthodoxis licuerit Iconomachos argumentis impugnare, & contra eorum hæresim ea occasione concilium œcumenicum convocatum fuerit; atque ita Paulus plus in morte & post mortem, quam in vita, ecclesiæ suæ profuit.

[593] Ex his colligo, ipsum anno DCCLXXXIV obiisse, [qui forte propterea in Menæis,] ineunte Septembri, & forsan die secunda istius mensis, qua in Menæis impressis ita annuntiatur: Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ μνήμη τοῦ ἐν ἁγίοις πατρὸς ἡμῶν Παύλου τοῦ νέου ἀρχιεπισκόπου Κωνσταντινουπόλεως. Id est: Eodem die memoria sancti patris nostri Pauli junioris, archiepiscopi Constantinopolitani. Ibidem ad ejus honorem adduntur hi duo versiculi:

Δρόμους Παῦλος ἐνλιπὼν τοὺς τοῦ βίου,
Εὕρηκε παῦλαν καὶ πόνων τῶν τοῦ βίου.

Dum Paulus hujus terminum vitæ attigit,
Vitæ laborum repperit requiem simul.

Hic satis frigida allusio est inter nomen proprium Pauli, & vocem appellativam παῦλαν, quæ cessationem laboris vel requiem significat.

[594] [aliisque Græcorum Synaxariis,] Superius dixi, illum forsan obiisse die secunda Septembris, quia eo die in Menæis impressis annuntiatur; sed etiam memoria illius in iisdem Menæis ad diem XX & XXX Augusti celebratur, & die trigesima istius mensis in Menæo Ms membranaceo, quod apud FF. Prædicatores in conventu S. Ludovici Parisiis servatur, & cujus ecgraphum manu Papebrochii nostri descriptum habemus, una cum aliis episcopis Constantinopolitanis refertur, & locus venerationis ita indicatur: Μνήμη τῶν ἁγίων πατέρων ἡμῶν καὶ ἀρχιεπισκόπων Κονσταντινουπόλεως Ἀλεξάνδρου καὶ Ἰωάννου καὶ Παύλου τοῦ νέου· τελεῖται δὲ τούτων σύναξις ἐν τῇ ἁγιωτάτῃ μεγάλῃ ἐκκλησίᾳ. Hoc est: Memoria sanctorum patrum nostrorum & archiepiscoporum Constantinopolitanorum, Alexandri & Joannis, & Pauli Junioris: celebratur autem eorum festivitas in sanctissima magna ecclesia. Eodem die tres illi præsules Constantinopolitani in Typico S. Sabæ etiam memorantur.

[595] [sanctitatis elogium obtinuit;] Ex epitheto τοῦ νέου, junioris liquet, hic utrobique in Menæis & Typico Paulum nostrum indicari: nam Paulus, primus istius nominis præsul Constantinopolitanus, senior est, alio die colitur, & titulo martyris satis distinguitur; aliis vero duobus ejusdem nominis episcopis Constantinopolitanis titulus sancti non convenit, ut supra suo loco ostendimus. Non dubitamus, quin Græci hunc Paulum catalogo Sanctorum adscripserint propter illustre pœnitentiæ exemplum, quod in fine vitæ exhibuit, & quo ecclesiæ Constantinopolitanæ orthodoxam fidem restituit. Cum itaque in Typico S. Sabæ, aliisque Menologiis celebretur, & sanctitati ipsius post singularem pœnitentiam nihil obstare videamus, nomine sancti illum appellavimus, quod tamen mense Augusto vel Septembri operosius poterit discuti, & forte pluribus testimoniis confirmari.

LIII. S. TARASIUS.

[cui S. Tarasius exeunte anno Christi 784 successit,] Majores nostri die XXV Februarii Vitam S. Tarasii, ab Ignatio synchrono scriptam, Latine ediderunt, & Commentario prævio notisque copiosis elucidarunt. Quare hic tantummodo breviter initium & finem episcopatus ipsius indicabimus ex Theophane, qui in Chronographia pag. 388 sic scribit: Ceterum mensis Decembris die quinto supra vicesimum, & eadem Indictione octava (hæc Indictio a Calendis Septembribus anni DCCLXXXIV currere cœperat) religiosus pater noster Tarasius Constantinopolitanus patriarcha renuntiatus est. Legerat hæc Henschenius noster, & ex iis in laudato Commentario prævio ad Vitam hujus sancti patriarchæ § 1 num. 2 sic infert: Factus est ergo patriarcha sanctissimus vir Tarasius ipso die Christi Natali, octavo Kalendas Januarias, anno quinto imperii Constantini & Irenes, Indictione octava, anno Christi DCCLXXXIV ad finem labente, ut nobis auctores sunt Theophanes, Cedrenus, aliique.

[597] [& post piam gubernationem anno 806 ad cælum migravit.] Theophanes in Chronographia pag. 406 & 407 tempus mortis ejus ita annotavit: Hoc anno, mensis Februarii die vicesimo quinto, Indictione decima quarta (hæc tunc usque ad Calendas Septembris cum anno Christi DCCCVI concurrebat) Tarasius sanctissimus archiepiscopus gloriosam mortem obiit. Hinc primo sequitur, S. Tarasium annis viginti & uno cum duobus mensibus ecclesiam Constantinopolitanam gubernasse. Sequitur secundo, errorem irrepsisse in illas S. Nicephori editiones (inter eas est editio Græco- Latina anni MDCLII opera & studio R. P. Jacobi Goar regiis typis excusa) quæ S. Tarasio annos gubernationis viginti & unum, ac duos dies tribuunt, cum pro duobus diebus menses duo sint substituendi. Tertio sequitur, juxta jam assignatum temporis computum conciliandos esse Theophanem & Ignatium Vitæ scriptorem, dum unus XXI, alter XXII annos episcopatui S. Tarasii adscribit: nam Theophanes, neglectis mensibus, annos viginti & unum rotundo numero expressit; Ignatius vero annos viginti duos incompletos numeravit, & S. Tarasium anno vigesimo secundo administrationis suæ obiisse significavit.

SECULUM IX.

LIV. S. NICEPHORUS I.

[S. Nicephorus mense Aprili anni 806 sedem CP. ascendit,] Hoc loco iterum sola chronologia ordinabitur, cum Henschenius noster præclara hujus Patriarchæ gesta, ab Ignatio supra memorato conscripta, ad diem XIII Martii typis vulgaverit, atque abunde illustraverit. Imprimis tempus, quo S. Nicephorus ad thronum Constantinopolitanum evectus est, a Theophane in Chronographia pag. 407 post indicatam decessoris mortem ac sepulturam accurate signatur his verbis: Mensis vero Aprilis die duodecima, magna Paschatis Dominica, Nicephorus sanctissimus patriarcha, prius a secretis, populi totius, sacerdotum, atque etiam imperatorum suffragio electus est. Zonaras lib. 15 Annalium num. 14 idem tempus sic breviter indicat: Patriarcha Tarasio prima jejunionum hebdomade defuncto (videlicet anno Christi DCCCVI, ut ex supradictis liquet) inclytus Nicephorus a secretis, Dominica Paschatis communi suffragio patriarcha est electus.

[599] Pagius in Critica ad annum Christi DCCCXIV num. 1 & sequentibus ex anonymo Theophanis Continuatore demonstrat, [& anno 815 relegatur, etsi circa diem & mensem exsilii auctores discrepent,] quod S. Nicephorus anno Christi DCCCXV in exsilium fuerit expulsus; at circa determinatum expulsionis diem & mensem nonnulla occurrit difficultas: quidam enim scriptores antiqui exsilio ipsius diem XI Februarii assignant, in quam Dominica Sexagesimæ incidebat. At Theophanes presbyter & præpositus in Oratione de exsilio S. Nicephori & translatione reliquiarum apud nos tomo 11 Martii pag. 321 scribit, eum honorifice sepultum esse tertio Idus Martii, quo quidem die in exsilium etiam ejectus fuerat, ut utraque re sit memorabilis. Hic itaque auctor dicit, utramque illam diem esse memorabilem, quia XIII Martii S. Nicephorus magna cum pompa tumulo illatus est, & antea eadem die in exsilium expulsus fuerat. Sed dies XIII Martii eo anno DCCCXV in feriam tertiam incidebat, cum interim Ignatius synchronus in Vita S. Nicephori ibidem apud nos pag. 312 sic diem exsilii accurate notet: Patricio namque illius carceris,quo divinus pater tenebatur, præfecto imperator, contradita militari manu, media nocte Dominicæ lucis præcepit, ut virum Sanctum in exsilium deportaret. Quomodo hæc inter se componentur?

[600] Verum Pagius loco proxime citato hos scriptores satis probabiliter inter se conciliat, dum ibidem num. 4 dicit, [quos Pagius satis probabiliter inter se conciliat.] quod Theophanes præpositus dies illos, quibus S. Nicephorus in monasterio prope Constantinopolim moratus fuerat, pro exsilio non habuerit, atque ita illud usque ad diem XIII Martii distulerit. Id etiam confirmat ex computo Ignatii biographi, qui S. Nicephoro tribuit novem episcopatus annos, uno mense dempto: etenim si ab anno Christi DCCCVI, die XII Aprilis, qua consecratus est episcopus Constantinopolitanus, usque ad diem XIII Martii, anni DCCCXV elapsum temporis spatium exacte computaveris, invenies, S. Nicephorum octo annis & undecim mensibus, sive juxta phrasin Ignatii novem annis, uno mense dempto, ecclesiæ Constantinopolitanæ præfuisse. Theophanes in Tabulis novem annos, & in sua Chronographia pag. 302 dumtaxat octo Nicephoro patriarchæ tribuit; sed modo jam sæpe explicato facile conciliatur secum, & cum iis auctoribus, qui eidem S. Nicephoro novem annos rotundo numero adscribunt.

LV. THEODOTUS I hæreticus, cognomento Cassiteras.

[Post exsilium S. Nicephori Theodotus] Continuator anonymus Theophanis, qui post ejus Chronographiam editus est, pag. 441 narrat, quomodo Leo Armenus quemdam Joannem, Pancratii filium, hæresi suæ adhærentem, in locum S. Nicephori substituere voluerit; sed addit, patricios id imperatori dissuasisse, eo quod Joannes ille juvenis ac ignobilis esset. Quam ob rem, teste eodem anonymo, Theodotum Michaëlis patricii Melisseni, Constantini imperatoris Cabbalini ob tertiam ejus conjugem leviri filium elegit: istum, inquam, Theodotum spatharo-candidatum, opinatis ejus consentientem, maritali nuptiarum corona notatum, tonderi jussit & patriarcham consecrari.

[602] [anno 815, die prima Aprilis fit patriarcha,] Ibidem scriptor ille tempus, quo Theodotus ex milite factus est episcopus, ita exacte notat: Celebrata est ordinatio ejus Paschatis festo; hominis, inquam, qui nihil spirituale calleret, nulla Scripturæ parte foret eruditus,nisi forte levissima, qui nullam erga Deum pietatem ostentaret; tantum quod mansuetudine præstaret, & bonus hominibus appareret, commendabatur. Hic cum patriarchalem dignitatem subiisset, opipara meridiana serotinaque carnibus appositis cœpit agitare convivia, clericosque & monachos, nec non episcopos, a juvenili ætate carnium esu abstinentes, continentiam abrumpere & ad ingluviem comedere compulit: & ubi primum pietas plurima, honestas, continentia, & virtus enitebat, ibi risus, lusus, luctas, turpiloquia haberi absque disciplinæ cujuscumque jugo vidisses. Ex hoc antiquo auctore patet, Theodotum ipso Paschatis festo, quod anno Christi DCCCXV in diem primam Aprilis incidebat, ordinatum fuisse.

[603] [qui cognominabatur Cassiteras] Constantinus Porphyrogennetus, qui Parisiis anno MDCLXXXV inter scriptores Byzantinæ historiæ post Theophanem Græco-Latine prodiit, in Vita Leonis Armeni pag. 18 idem ordinationis tempus indicat his verbis: Theodotus interim Cassiteras circa divini Paschæ solenne tempus, navatæ operæ præmium, episcopalem sedem nanciscitur. Dum hoc loco illustris ille historicus navatæ operæ meminit, intelligit fraudes, quibus Theodotus imperatorem ad amplectendam Iconoclastarum hæresim induxerat, & quas iste scriptor antea fuse exposuerat. Quod vero ad cognomen Cassiteræ attinet, sic etiam cognominatur a Leone Grammatico, Symeone Magistro ac logotheta, aliisque auctoribus, inter quos Zonaras lib. 15 Annalium num. 20 ita scribit: Venerando Nicephoro sic ecclesia expulso, in ejus locum introductus est Theodotus Melissenus, cui duplex erat cognomentum: nam & Cassiteras dicebatur. Vox Græca κασσίτερος proprie stannum significat; sed opinor, hoc cognomen accipiendum esse in sensu quodam metaphorico, quem hactenus sat clare detegere non potui.

[604] Attamen suspicor, Theodotum ita contemptim cognominatum fuisse, [forte ex contemptu,] eo quod Theosterictus in Vita S. Nicetæ hegumeni apud nos tomo 1 Aprilis pag. 263 sic scribat: Igitur acerbi persecutores veritatis, accepta quidlibet agendi impunitate, cœperunt libere propagare atque docere impia dogmata, constitueruntque patriarcham Theodotum quemdam ex spathario assumptum, tamquam si pueris ludos facerent, hominem ineptum, & cerebri tam levis, ut theatri ludibrium cognominari soleret ad excitandum risum jocari volentium. Hunc aiunt, famulam quoque habuisse in comitatu, propterea quod ex renibus laboraret, aut potius explendæ libidinis causa. An forte propterea in cognomine Cassiteræ fiat allusio ad vocem Græcam κασσα vel κασσωρὶς, quæ scortum significat,curiosis etymologiæ Græcæ scrutatoribus investigandum relinquimus.

[605] Hujusmodi coloribus hunc Theodotum depingunt jam citati auctores coævi, [quem propter vitia & hæresim merebatur,] quibus hic addere sufficiet Nicetam, cognomento Davidem Paphlagonem, qui eodem seculo in Vita S. Ignatii Constantinopolitani apud Labbeum tomo 8 Conciliorum Col. de Leone Armeno ita scribit: In throno vero Constantinopolitano Theodotum quemdam profanis moribus ac negotiis innutritum, atque omnis doctrinæ & liberalis disciplinæ prorsus expertem (hoc tamen uno, quod Christianos calumniantis Iconomachorum hæreseos æmulator haberetur) attonsum profanissimus collocavit. Legi etiam potest supra laudatus Ignatius diaconus, testis synchronus, qui in Actis S. Nicephori apud nos tomo 11 Martii pag. 313 eumdem Theodotum boum voratori Herculi comparat, & tamquam soli ventri saginando intentum, & eduliorum delicias consectantem describit.

[606] Attamen hæreticus ille helluo, in sua impietate persistens, [etsi subdole unionem cum Romano Pontifice frustra affectaret.] unionem cum sancto Paschali I Papa affectare ausus est, ut Eminentissimus Annalium ecclesiasticorum conditor ad annum Christi DCCCXVII num. 24 tradit his verbis: Accidit vero, ut & creato Romæ eodem Paschali Pontifice, ex veteri consuetudine ipse etiam Theodotus pseudo-patriarcha Constantinopolitanus ad eum mitteret apocrisiarios pro responsis ecclesiasticis, communionem hac via conatus subripere ab ipso Romano Pontifice: quos cum audisset Paschalis in Urbem adventare, eosdem ne propius accederent, eos exsecratus valde, prohibuit. Baronius solerter id eruit ex epistola, quam S. Theodorus Studita ad Paschalem Pontificem dedit, & quam nos ad diem XIV Maii, tomo III istius mensis pag. 392, in Commentario prævio ad Acta S. Paschalis I Papæ exhibuimus. Nunc mors hujus Theodoti chronologice indaganda est.

[607] Theophanes in Chronographia pag. 302, & plerique catalogi apud Bandurum huic patriarchæ Iconomacho sex gubernationis seu potius tyrannidis annos adscribunt. [Theodotus e vivis excessit ineunte anno 821,] Eumdem annorum numerum ei tribuit Zonaras, qui lib. 15 Annalium num. 24 sic habet: Patriarcha Theodoto mortuo, qui sex annos ecclesiæ impie præfuerat, Antonius cognomento Cassimatas, in ejus locum est suffectus, perversa & ipse religione præditus. Catalogus Labbeanus, Apparatui historiæ Byzantinæ insertus, pag. 37 tantum quinque annos Theodoto assignat: unde conjectura fieri posset, fortasse sex annos, qui ab aliis episcopatui ipsius tribuuntur, incomplete numerandos esse. Quod si eos completos intelligere volueris, saltem ex pleno sex annorum computo sequitur, Theodotum in cathedra Constantinopolitana non sedisse ultra mensem Aprilem anni DCCCXXI, quandoquidem anno Christi DCCCXV ab ipso Paschatis festo, sive prima die Aprilis sedem illam occupare cœpit, ut supra dictum est. Quare non improbabiliter conjicimus, ipsum ineunte anno DCCCXXI obiisse, cum tunc fere sex anni episcopatus effluxissent.

[608] [ut conjicimus ex tempore successoris ejus,] Huic conjecturæ & chronologiæ nostræ favet Symeon Magister & Logotheta, dum inter scriptores historiæ Byzantinæ, Parisiis anno MDCLXXXV editos, pag. 412 prima Michaëlis Balbi imperatoris gesta narrans, de Theodoti successore ita meminit: Eo tempore summi sacerdotii arcem tenebat Antonius Sylæi, qui a sacrarum imaginum cultu abhorrebat. Post hæc verba Symeon statim refert, quod Michaël imperator Theophilum filium suum augustali corona donaverit in magna ecclesia. Hæc Theophili inauguratio contigit anno Christi DCCCXXI, ut Pagius in Critica ad eumdem annum num. 7 & sequentibus probat, adeoque juxta prædictum narrationis ordinem Antonius Theodoti successor jam eo tempore cathedram Constantinopolitanam occupabar. Deinde ibidem narratur rebellio Thomæ tyranni, quam Baronius eodem anno DCCCXXI cœpisse existimat. Ex his itaque concludimus, Theodotum verosimiliter obiisse ineunte anno DCCCXXI, ad quem proinde reducendus est Zonaras, etsi de morte illius serius mentionem facit, cum ipsemet sex administrationis annos ei dumtaxat concedat. Non miramur, episcopatum Theodoti a Joanne Scylitza Curopalata & Georgio Cedreno diutius protractum fuisse, cum videantur ignorasse immediatum ipsius successorem, qui fuit

LVI. ANTONIUS I hæreticus, cognomento Byrsodepsas.

[Antonii, quem Joannes Scylitza & Georgius Cedrenus,] Dixi, duos prædictos scriptores videri ignorasse immediatum Theodoti successorem: Joannes enim Curopalata in editione Veneta anni MDLXX fol. 20 verso sic scribit: Cum vero Theodotus Melissenus, quem Cassiteram appellari superior demonstravit oratio, diutius Constantinopolis thronum obtinuisset, ac vita functus nuper esset, Joannes Theophili pædagogus, illius excipit thronum, accepto sacerdotio, veluti impietatis ac perfidiæ præmio. Cedrenus autem in Græco-Latino historiarum Compendio tomo 2 pag. 527 Joannem Curopalatam more suo ita imitatur: Interim vita defuncto Theodoto Melisseno, quem supra ostendimus Cassiteram cognomento dictum, qui aliquamdiu patriarcha Constantinopolis fuerat, Joannes pædagogus Theophili succedit, sacerdotium istud impietatis suæ atque perfidiæ præmium adeptus.

[610] [eosque incaute secutus Baronius] Eminentissimus Baronius a Joanne Curopalata in eumdem errorem inductus fuit, ut ad annum Christi DCCCXXXV num. 27 prodit his verbis: Quod pertinet ad res Orientalis ecclesiæ, hoc anno, mortuo Theodoto Melisseno, cognomento Cassitera, id est stanneo (ut habet Joannes Curopalata) episcopo Constantinopolitano hæretico Iconoclasta, Joannes sextus hujus nominis, ejusdemque hæresis propugnator acerrimus, eidem per Theophilum imperatorem substituitur. Deinde in assignando Theodoti fine, & Joannis initio ibidem sic errat: Quod ad tempus pertinet, cum, auctore Zonara, certum sit, sedisse annos sex usque ad obitum ipsius promotoris, imperatoris Theophili, & ejus imperii non nisi sex anni supersint, plane concedendum est, hoc ipso anno (nempe Christi DCCCXXXV, ut perperam existimat) sedere hunc cœpisse, prædecessore longe scelestiorem. Neque hic oculatior fuit Jacobus Basnagius, hæreticus Baronii censor, qui in Gallica Ecclesiæ historia, mendaciis referta, lib. 6 cap. 5 historicum & chronologicum Baronii errorem cæce secutus est. Sed Antonium immediate Theodoto successisse, nunc demonstrabimus.

[611] Præter jam citatos auctores, Theophanes Præpositus in Oratione de exsilio S. Nicephori & translatione reliquiarum, [in serie patriarcharum CP. omiserunt.] apud nos tomo 11 Martii pag. 319 de hac successione sic meminit: Tunc in sacra regiæ civitatis sede tres veri Pastoris adversarii, ordine unus post alium, impie consederunt; Theodotus, Antonius, & Joannes, qui tamquam graves quidam lupi passim Ecclesiam laceraverunt ac devorarunt. Nicetas seu David Paphlago in Vita S. Ignatii patriarchæ Constantinopolitani apud Labbeum tomo 8 Conciliorum Col. de eodem Antonio ita scribit: Theodoto, quem Cassiteram appellitabant, exstincto, Michael Antonium, cognomento Byrsodepsam *, jam Pergæ metropolitam, & hæreseos participem, tunc cessantem accersit, urbisque regiæ patriarcham pronuntiat. Ex his antiquis auctoribus patet, hunc Antonium a Joanne Curopalata, Georgio Cedreno, & eminentissimo Baronio in serie patriarcharum Constantinopolitanorum perperam omissum fuisse.

[612] Porro Antonius ille satis notus fuit antiquis scriptoribus, [Tamen Antonius ille satis notus est apud veteres scriptores,] inter quos anonymus Theophanis continuator pag. 436 genus & mores illius vivis coloribus depingit. At cum textus Græcus & illius interpretatio sint aliquanto obscuriora, narrationem auctoris breviter exponam verbis meis juxta notas, quæ ibidem post Theophanis Chronographiam pagg. 633 & 668 leguntur. Itaque Antonius, qui antea Constantinus vocabatur, natus est patre sutore; primum Constantinopoli pueros Grammaticam docuit, & post alia hujusmodi munia ad vitandam criminum sibi objectorum pœnam in monasterium confugit; ubi detonsus, nomen Antonii assumpsit. Deinde monachis præfectus tam turpem & inhonestam vitam duxit, ut anonymus auctor fateatur, se ignorare, qua ratione hic risus & ludorum sectator ad episcopatum Pergæ seu Sylæi evectus fuerit. Denique vanæ gloriæ & aulicæ conversationis appetens, hæresim Iconoclastarum amplexus est. Idcirco ab imperatore Iconoclasta accitus, contra emissam fidei professionem perfide asseruit, imagines non esse honorandas; ut ibidem pluribus explicatur.

[613] Synodica Orientalium epistola ad Theophilum imperatorem de sanctis ac venerandis imaginibus, [qui inter alia enarrant] quam Combefisius in Manipulo originum rerumque Constantinopolitanarum edidit, clarum hujus perfidiæ exemplum pag. 133 & sequente suggerit his verbis: At imperator rei eventu animi anxius, irritoque conatu percussus, animo cogitabat, quem demum operis adjutorem inveniret; nuntiatumque illi est de Antonio metropolita, qui erat in Sylæo, quem mox in aula præsto esse jubet; ad quem imperator: Una operam præsta, o metropolita, in id, quod molimur, teque patriarchalis sedis antistitem collocabo.

[614] [perfidam ejus impietatem,] Pollicetur ille, propensissime se jussa facturum. Quo cognito, sanctissimus patriarcha Nicephorus virum accersens, num hæc ita se habeant, quærit. Cui ille: Absit, domine, istud a nobis, & ut aliquid fecerim: quin adeo majorem facturus fidem, manu propria exaratas cruces, sententiæ tenax, fidei libello apponam; quod & ocyus sub sanctissimorum metropolitanorum, qui simul inventi sunt, præsentiam fecit, uti etiam, quando ordinatus est, hæc subscripserat: “In nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti. Antonius Dei misericordia Sylæi metropolita manu mea subscripsi. Qui in sanctam & consubstantialem ac vivificam Trinitatem credimus, venerandas imagines amplexamur ac suscipimus. Qui non ita sentiunt, sint anathema: qui non ita credunt, procul ab Ecclesia arceantur. Hæc est fides sanctorum Patrum: hæc fides orbem terrarum illustravit. Qui igitur posthac ausi fuerint evertere aliquid eorum, quæ Ecclesiæ legitima tradita sunt, sive pictas imagines, sive crucis figuram; siquidem sacerdotes sint, prorsus deponantur; sin autem monachi aut laici, anathematizentur”. Hæc Antonius cum sigillo obsignasset, patriarchalibus ædibus excedit. Hæc autem imperatore ex illo percunctante, ait: “Illusimus eis, imperator, ut curis liberior sis in iis, quæ molitis”.

[615] [ob quam S. Nicephorus ipsum anathemate percussit.] Cum S. Nicephorus hanc perfidam agendi rationem & certam Antonii hæresim cognovisset, synodum ducentorum septuaginta Patrum collegit, ut in eadem epistola synodica pag. 135 legimus, & publice coram populo applaudente anathema contra Antonium ex ambone pronuntiavit his verbis: Antonius novus Arius ligatus est in hoc seculo & futuro, in cælo & super terram ex sancta consubstantiali & vivifica Trinitate, Patre, & Filio, & Spiritu sancto, exque sancto & Apostolorum principe Petro; ex duodeno Apostolorum collegio; ex sanctis trecentis decem & octo Patribus; ex sanctis magnis & universalibus synodis, ex sanctis magnis patriarchalibus & Apostolicis sedibus, & a me, qui ipsum ordinavi, cunctique illi communione juncti, tamquam Christi hostis, ut qui manu propria fixas cruces prævaricator violaverit, ut qui a recta fide desertor sit, ut imaginum effractor, ut idolorum cultor, ut Christianorum calumniosus accusator, ut Christianorum persecutor, ut sacerdotum occisor. Sacerdotum ille & patriarcharum exsecratio, ille scelestissimus, abominatio desolationis, prima discessio ac defectio, Antichristi præcursor, homo iniquitatis, filius perditionis, qui nunc temporis revelatus est.

[616] [Cum Iconoclasta ille anno 832 obiisset,] Antonius ob hujusmodi facinora imperatori Iconoclastæ placuit, & ab eo post mortem Theodoti, quam ineunte anno Christi DCCCXXI contigisse supra diximus, ad cathedram Constantinopolitanam evectus est. Non convenit inter catalogos, quot annis impius iste Iconoclasta sedem occupaverit: Theophanes enim in Chronographia pag. 302 sexdecim, catalogus Labbeanus quindecim, Zonaras tredecim, & appendix ad Chronographiam S. Nicephori annos duodecim ei adscribunt. In tanta catalogorum discrepantia annos duodecim eligimus, quia utrimque incompletus illorum computus cum tempore successoris facile conciliatur, quandoquidem anno DCCCXXXII, die XXI mensis Aprilis, ut mox videbimus, in locum Antonii substitutus est

[Annotata]

* id est cerdonem vel coriarium

LVII. JOANNES VII, sive JANNES.

[mense Aprili ejusdem anni successit ei Joannes,] Constantinus Porphyrogennetus in continuatione Theophanis lib. 3 supradictæ editionis Parisiensis pag. 75 initium hujus pseudo-patriarchæ ita indicat: Interim vero etiam Jannes Constantinopolitanus episcopus ordinatur Aprilis vigesima prima, die Dominica; impietatis præmium perversæque fidei, ac sacris imaginibus negati cultus sacerdotium consecutus. Ex his cum Pagio in Critica ad annum Christi DCCCXXXII num. 2 sic concludo: Cum itaque currenti anno (nempe Christi DCCCXXXII) dies XXI mensis Aprilis in diem Dominicam incidat, & Anastasius in Appendice ad Chronologiam Nicephori testetur, Jannem seu Joannem sedisse annos novem; Antonium vero ejus in sede Constantinopolitana decessorem, qui anno DCCCXXI pontificatum iniit, sedisse annos duodecim, apparet, Porphyrogennetum recte Jannis ordinationem consignasse.

[618] His de inito episcopatu dictis, nonnulla referamus de ipsius moribus, [quem veteres historici] quos iisdem fere coloribus depinxerunt Scylitzes, Cedrenus, Zonaras, aliique veteres scriptores, inter quos Leo Grammaticus, editioni Theophanis subjunctus, pag. 453 illum hoc brevi exornat elogio scilicet: Ceterum patriarcha Antonio vita functo, in ejus locum ordinatus est Joannes syncellus, vere dicam novus Jannes & Jamares *, præstigiis & per pelves divinationibus, omnique impietate nominatissimus. Hic, velut instrumentum aptissimum imperatoris impietatis & propensionis repertus, ipsi per omnia in perniciem cooperabatur. Hic scriptor alludit ad nomina magorum Pharaonis, quorum præstigiæ in libro Exodi cap. 7 narrantur, & de quibus Apostolus in epistola secunda ad Timotheum cap. 3 ℣ 8 ita meminit: Quemadmodum autem Jannes & Mambres restiterunt Moysi, ita & hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem. Hoc Jannis cognomen ab orthodoxis inditum est Joanni ob ejus scelera, quæ jam citati auctores fuse narrant, & de quibus antiquiorem, qui ante medium seculi X floruit, juvat audire.

[619] Is est supra laudatus Constantinus Porphyrogennetus, qui lib. 4 pag. 96 & sequentibus, ipsius patriam, [de magicis præstigiis,] stirpem, variamque fortunam ita commemorare incipit: Fuit vero ille non advena, aut barbarus, sed indigena, ipsaque ortus urbe regia; nam & ex vite rubum enasci auditum est. At neque obscura satus prosapia; sed valde nobili; stirpe scilicet, quam Morocharzamiorum vocant. Hic ergo, ut ejus res scripto consignemus, monasterii sanctorum martyrum Sergii & Bacchi, quod ad Hormisdæ ædes situm est, olim præpositus, ac palatino adscriptus clero, Michaëli Balbo imperatori charissimus fuit; sive eo solum nomine, quod hæresis illi socius erat, sive quod excellentis eruditionis sibi nomen quæsierat, illaque ejus fama percrebuerat. Ut ut sit, illi charissimus fuit, ac Theophili præceptor constituitur. Theophilus vero, suscepto imperio, primum eum syncelli dignitate ornat; tum deinde patriarcham Constantinopolitanum præficit, cum is illi divinatione ex pelvi vates, ac præstigiis quædam auguratus esset. Tum fuse narrat, quomodo Jannes incantationibus suis hostes Theophili, in imperium irrumpentes, clade affecerit. Sed nos illam historiam brevitatis causa hic omittimus.

[620] [aliisque criminibus accusant,] Dein pag. 97 sic pergit: Huic porro præstigiatori frater carnalis erat, Arsaberus nomine, patricii honorem a Theophilo consecutus. Huic suburbanum ad Euxini sinistram enavigati partem, ad S. Phocæ monasterium, ædificiis maximis ac splendidis, porticibus, balneis (ac præterea cisternis) instructum fuit. Illic crebro solitum diversari patriarcham, subterraneum quoddam domicilium, Trophoniano haud absimile, construxisse ferunt. In ejus postico in promptu fores erant, multis inde gradibus intromittentes eos, qui intus penetrare vellent. Illic modo ad cubiculi thalamique delicias cum sacræ virgines, tumque aliæ insigni forma mulieres condebantur, quibuscum meretricio ritu fœdaretur; modo jecinorum inspectiones, exque pelvi divinationes, ac præstigiæ aliæ, mortuorumque evocationes, his illi sociabus ac adjutoribus, exercebantur. Hincque adeo non raro, non solum Theophilo, sed & aliis ejusdem sententiæ atque hæresis hominibus vera quædam dæmonum ope prædicebat. Deinde auctor exponit, quod infamis ille locus postea in monasterium conversus fuerit.

[621] [& qui post mortem Theophili imperatoris] Theophilo imperatore mortuo, qui filium triennem reliquerat, imperii curatores imperatrici Theodoræ suaserunt, ut statim antiquum sacrarum imaginum cultum restitueret, quibus ipsa apud citatum Constantinum Porphyrogennetum lib. 4 num. 2 sic respondit: Hoc semper & desideraveram, nec versare animo umquam cessabam; etsi hactenus plurium senatorum procerumque, qui illi studeant hæresi, ingens deterruit numerus, ne quid hactenus ejus rei molirer; nec minus, qui tuendæ ecclesiæ sibi partes vendicant, metropolitæ, omniumque maxime patriarcha: is namque, cum maritus exiguam quamdam hujus hæresis radicem a majoribus traxisset, eam longe auxit, auctor nimirum illi effectus, ut ad verbera tormentaque adjiceret animum, quorum quotidie adversus Sanctos novus artifex erat, taliumque ei malorum miser incensor ac doctor fuit.

[622] [ab imperatrice Theodora,] Cum autem illi imperatricem hortarentur, ut pium suum desiderium intrepide exsecutioni mandaret, & præcipuum hæresis fautorem primo aggrederetur, Janni patriarchæ nuntiari jubet, ut orthodoxis consentiat, aut sedem relinquat. Sed audi, quo modo sceleratus ille dignitatem retinere, & imperatricem odiosam reddere conatus fuerit, ut idem Constantinus lib. 4 num. 3 testatur hac narratione: Erat Jannes in patriarchalium ædium triclinio, quod Thessalum vocant, in lectulo jacens, cum ad eum regia mandata perlata sunt: moxque auditis animo perculsus, unum hoc respondit, se de his probe deliberaturum; idque locutus, mandatorum latorem dimisit. Ac dicto citius, arrepto in manus cultello seu lanceola, ventriculi venas secat, ex quibus effluente sanguinis copia, exterrendum vulgus ac miseratione tangendum sciebat; mortem vero aut periculum aliud nullum sibi creandum timebat.

[623] [quam tetro scelere exosam reddere frustra tenta verat,] Confestim ergo tumultuantium clamor ac vociferatio ecclesiam circumstrepere; quin & ipsas regias aures ante reditum ipsius Drungarii occupare, patriarcham imperatrice auctore interfectum esse. Missus itaque Bardas patricius, qui rumores istos diligenter exquireret, vulnera de industriainflicta sensim deprehendit; nec fabula coargutionis lucem effugit, cum ipsi famuli delatores essent, & incisoria venarum instrumenta seu scalpella in medium proferrent. Exinde igitur nulla cujusquam miseratione (ut qui talis reus criminis, suæque ipsius animæ insidiator deprehensiu esset) expellitur, ejectusque miser ecclesia, in suburbanum suum ita dictum Psichæ (acsi micas dicas) relegatur: inducitur vero is, qui multis laboribus atque ærumnis integram ac illibatam virtutem conservaverat, ac cui ex diuturno (ut par est) carceris pedore atque fœtore pili defluxerant; quamquam ei Dei nutu, ac Theodoræ Augustæ assensu ecclesiæ gubernatio clavusque debebatur; magnus scilicet invictusque Ecclesiæ defensor Methodius. Reliquas hujus Jannis impias molitiones, quia sub patriarchatu S. Methodii contigerunt, postmodum referemus. Nunc discutiamus, quo tempore hæc justissima Jannis exauctoratio acciderit.

[624] Pagius in Critica ad annum Christi DCCCXLII num. 6 probat, [anno 842 ex sede CP. dejicitur.] Theophilum imperatorem anno DCCCXLII, die XX Januarii obiisse. Porro ex allegata Constantini Porphyrogenneti narratione satis apparet, Jannem statim post mortem imperatoris, & consequenter ineunte anno Christi DCCCXLII, exauctoratum fuisse. Igitur in appendice S. Nicephori recte episcopatui ejus assignantur novem anni, quos completos, omissis mensibus, numerare oportet: si enim ab anno Christi DCCCXXXII, die XXI Aprilis, quo eum cathedram Constantinopolitanam invasisse supra diximus, usque ad ineuntem mensem Februarium anni DCCCXLII computaveris, invenies, annos novem & aliquot menses effluxisse. Alii patriarcharum catalogi apud Bandurum inter se non concordant, & in nonnullos manifesti errores irrepserunt. Hæc chronotaxis confirmabitur ex tempore, quo ecclesiam Constantinopolitanam gubernavit

[Annotata]

* lege Mambres

LVIII. S. METHODIUS I.

[Post expulsionem Joannis statim eligitur S. Methodius,] Constantinus Porphyrogennetus lib. 4 num. 6 tempus, quo restituta est sacrarum imaginum veneratio, indicat his verbis: Interea recepta ecclesia, sanctissimoque Methodio pontificali honore sublimato, sanctorum Jejuniorum prima Dominica, una cum Augusta, peractis in sacra sanctissimæ Dominæ nostræ Deique genitricis Blachernensi æde in Dei laudibus & canticis, nocturnis vigiliis, mane solenni supplicatione ac pompa ad magnum Dei Verbi templum veniunt (nempe orthodoxi præsules, de quibus scriptor supra egerat) riteque peracta re sacra, suum rursus ecclesia ornatum recipit, inque eum modum proficiebat orthodoxa ecclesia, & ut verbis Scripturæ utar, renovabatur ut aquila, proscriptis toto terrarum orbe cunctis hæreticis, eorumque antistite Joanne scilicet, cui a fidelibus ob suam impietatem Jannis nomen inditum est. Pagius in Critica ad annum Christi DCCCXLII num. 14 ex hoc textu sic concludit: Die itaque XIX mensis Februarii, in quam Dominica prima Quadragesimæ hoc anno incidit, jam Methodius patriarcha erat, sed a paucissimis diebus, ut in morte ejus ostendam.

[626] At nihil impedit, quo minus dicatur S. Methodius Dominica prima Quadragesimæ consecratus fuisse, [qui forsan die 19 Februarii, anno 842 consecratus est,] si hunc Constantini Porphyrogenneti textum ita legamus: Interea recepta ecclesia, sanctissimoque Methodio pontificali honore sublimato sanctorum Jejuniorum prima Dominica, orthodoxi antistites una cum imperatrice ad magnum templum veniunt. Si hæc periodus ita legatur sine interpunctione, quam forte interpres vel editor pro suo arbitrio hic inseruit, consecratio S. Methodii ad primam Dominicam Quadragesimæ, adeoque ad diem XIX Februarii referetur. Imprimis hac ratione invenimus majus temporis intervallum, ut eodem anno a morte Theophili imperatoris, seu die XX Januarii, usque ad consecrationem S. Methodii sive diem XIX Februarii facilius fieri potuerint ea omnia, quæ Pagius minori temporis spatio facta esse arbitratur.

[627] [in qua opinione non cogimur mutare numerum mensium cum Pagio,] Præterea in nostra hypothesi non cogimur mutare numeros in additamento S. Nicephori, cujus auctorem Pagius eodem seculo vixisse faretur, & qui in omnibus editionibus, quas vidi, episcopatui S. Methodii quatuor annos ac tres menses constanter adscribit. Sed Pagius ad annum Christi DCCCXLVII num. 17 sine solido fundamento numerum mensium corrigendum esse asserit his verbis: Continuator Nicephori, aut potius librarius errat, cum ait, eum sedisse annos IV, menses III: a die enim XIX Februarii, anni DCCCXLII Dominicæ Orthodoxiæ sacra (eadem apud Græcos est cum Dominica prima Quadragesimæ) ad diem XIV Junii anni superioris, fluxere anni quatuor, menses tres, & dies viginti sex, die emortuali excluso. Quare loco MENSES III, legendum MENSES IV, sicque Methodius ordinatus fuerat die XII Februarii, in quem Dominica anno DCCCXLII cecidit. Pagius igitur initium S. Methodii diei XII Februarii affigit, quia in illam anno DCCCXLII incurrebat dies Dominica, qua ordinationes præsulum passim peragi solebant. At juxta lectionem sine interpunctione a nobis superius propositam S. Methodius consecratus est die XIX Februarii, in quam eodem illo anno DCCCXLII Dominica prima Quadragesimæ incurrebat, & ita episcopatui ipsius cum continuatore Nicephori rotunde quatuor annos & tres menses tribuimus, omissis diebus, qui sæpe a catalogorum textoribus non exprimuntur.

[628] [cujus computum] Bandurus Pagium non intellexit, & crasse hallucinatus est, dum tomo 2 Imperii Orientalis pag. 908 de chronotaxi ejusdem Methodii sic disserit: In appendice ad Chronographiam sancti Nicephori, Methodio anni quatuor & menses tres assignantur. Verum Pagius Methodium sedisse ait annis quatuor, mensibus quatuor, & viginti sex diebus, die emortuali excluso: quippe a die XII Februarii, in quam Dominica incidebat anno Christi DCCCXLII, & qua Methodium ordinatum fuisse apparet ex continuatore Constantini Porphyrogeniti, ad diem XIV Junii, qua Methodius obiisse dicitur in Vita sancti Joannicii abbatis apud Surium ad diem IV Novembris, hoc est, anno Christi DCCCXLVI, ut scribit laudatus Pagius, intercedunt anni quatuor, menses quatuor, & viginti sex dies, die emortuali excluso.

[629] [Bandurus non intellexit.] At primo Pagius non dixit, ab anno DCCCXLII, die XII Februarii usque ad diem Junii decimam quartam anni DCCCXLVI, annos quatuor, & menses quatuor cum viginti sex diebus effluxisse; sed tantum affirmavit, a die Februarii decima nona anni DCCCXLII, usque ad diem Junii decimam quartam anni DCCCXLVI, quatuor annos, menses tres, & dies viginti sex elapsos esse. Deinde qua numerandi ratione Bandurus inter diem Februarii duodecimam anni DCCCXLII, & diem Junii decimam quartam anni DCCCXLVI, inveniet annos quatuor, menses quatuor, & viginti sexdies; cum intra istud temporis spatium dumtaxat quatuor anni, quatuor menses, ac unus dies intercesserint, die emortuali excluso, ut computanti patebit? Denique Bandurus supra laudatum scriptorem vocat Constantini Porphyrogeniti continuatorem, quem Pagius & alii ipso Constantini Porphyrogenneti nomine appellant. Circa certum obitus annum non minus intricata occurrit difficultas, quæ jam eruditis proponenda est.

[630] Pagius tomo 3 Criticæ pag. 605 mortem S. Methodii alligat anno Christi DCCCXLVI, [In assignando anno mortis S. Methodii] & sententiam suam probat hoc ratiocinio: Theodora Augusta instaurandæ pietatis in imperio Orientali ab Iconomachis, qui illud per annos triginta afflixerant, Methodio aptiorem non reperit, ideoque illum ecclesiæ Constantinopolitanæ patriarcham præfecit ipso imperii sui initio, anno nempe DCCCXLII. Sed cum ecclesiam Dei optime sanctissimeque per quadriennium rexisset, ad Deum sempiterna potiturus pace abiit, inquit Nicetas, cognomento Paphlago, in S. Ignatii, Methodii successoris, Vita, tomo VIII Conciliorum pag. 1180 & sequentibus integra recitata. Annos etiam quatuor Methodio assignant Porphyrogenneta, Curopalates, Cedrenus & Zonaras, dum de Michaële Balbo imperatore verba faciunt. Imo in Additamento Chronici Nicephori patriarchæ Constantinopolitani, cujus auctor hoc seculo vixit, hæc verba leguntur: Methodius orthodoxus (quia scilicet de Joanne hæretico proxime locutus est) annis IV, mensibus III. Quare cum auctor Vitæ S. Joannicii abbatis apud Surium die IV Novembris prodat, Methodium excessisse ex hac vita quarto decimo Junii, hunc die illo, ac anno octingentesimo quadragesimo sexto ad Deum migrasse, apud me certum.

[631] Attamen Baronius obitum ejusdem S. Methodii differt usque ad annum Christi DCCCXLVII, [veteres & recentiores auctores] quia antiquus auctor in Vita S. Joannicii apud Surium die IV Novembris num. 67 sic scribit: Quinto anno imperii Michaëlis (is post mortem patris ab anno DCCCXLII, die XX Januarii imperare cœpit, adeoque quintus ipsius annus usque ad vigesimam Januarii diem anni DCCCXLVII fluebat) qui ecclesiam regebat Methodius, cum magni Joannicii ad Dominum excessum præscivisset jam appropinquare, ad eum venit & ultimas preces ab eo petiit. Ille autem cum maximi fecisset convenire Methodium, & in longum tempus cum eo produxisset sermonem, … subjunxit, quod nec multum tempus post suum decessum viveret Methodius. Qua quidem in re non fuit falsus: tertio enim die, postquam hæc dixisset (erat vero tertius * Novembris) D. Joannicius spiritu quidem migrat ad eum, quem diligit, deductus a choris angelorum; corpus autem deponitur in loculo. Methodius autem, qui clarissime refulsit inter patriarchas, ipse quoque octavo mense post illius decessum excessit ex hac vita quarto decimo Junii. Propter hæc veteris scriptoris verba Henschenius noster chronologiam Baronii secutus est, & in Actis S. Methodii, die XIV Junii mortem ipsius anno DCCCXLVII consignavit. Si verum sit hujus biographi testimonium, evidenter sequitur, sanctum Præsulem istum eo anno mortuum esse.

[632] Sed huic testimonio aperte contradicit Nicetas Paphlago, [inter se dissident,] scriptor synchronus, qui in Vita S. Ignatii Constantinopolitani apud Labbeum tomo 8 Conciliorum Col. post narratam S. Methodii mortem de successore illius subjungit sequentia: Multis vero tum ad ecclesiæ administrationem designatis, aliisque alias ob causas voto frustratis, uti destinata Dei sententia staret, Ignatius sanctissimus presbyter, cum per multos annos sacerdotii muneribus magna cum laude perfunctus esset, bonumque sibi in multa auctoritate & in Jesum Christum fide jam gradum exstruxisset, ac propterea omnium ore celebraretur, quantumvis dignitatis magnitudinem refugiens, vi tamen sancti Spiritus, & antistitum auctoritate & sententia, honore sacro dignissimus judicatus, in imperantis urbis sacra sede collocatur, lucernaque candelabro imponitur. Cum ante omnium episcoporum & populi sententias imperatrix ad Joannicium anachoretam consultum misisset, ecquemnam hoc patriarchatus honore dignum per Dominum cognosceret; Ignatium eximius ille Joannicius divinitus pronuntiavit. Si Theodora imperatrix, mortuo Methodio, Joannicium de successore eligendo consuluerit, non video, quo modo Nicetas Paphlago conciliari possit cum scriptore Vitæ S. Joannicii, qui numero præcedente affirmat, Methodium octavo mense post mortem S. Joannicii obiisse.

[633] [& Baronius sibi non constat,] Ex his primo patet, eminentissimum Baronium sui immemorem fuisse, quando in Annalibus ad annum Christi DCCCXLVII num. 34 ex Vita S. Ignatii seu Niceta Paphlagone refert, consuluisse imperatorem & matrem ejus hoc tempore sanctum Joannicium anachoretam, quis in sede patriarchali collocandus esset; ipsum vero respondisse, eligendum esse Ignatium, Deinde ibidem summam Nicetæ synchroni fidelitatem commendat. Sed tunc certe non meminerat eorum, quæ in iisdem Annalibus ad annum Christi DCCCXLVI num. 18 jam ita scripserat: Quod ad res pertinet Orientales, hoc eodem anno, tertia die Novembris, magnus ille & sanctitate celebris, quem suis scriptis adeo laudavit Theodorus Studita, admirandis operibus clarus, virtutibus insignis, Joannicius anachoreta, de quo sæpe tomo superiori dictum est, ex hac vita migravit ad Dominum. Hic etiam Actorum istorum sinceritatem laudat, & ex illis recitat ea, quæ nos paulo superius ex iisdem dedimus. Verum si S. Joannicius mense Novembri anni DCCCXLVI ante mortem S. Methodii octo fere mensibus obierit, quomodo idem mense Junio anni DCCCXLVII de successore S. Methodii interrogatus respondit, eligendum esse Ignatium?

[634] [eamque nos anno 846 probabilius affigimus.] Igitur secundo patet, alterutrum biographum errasse, sicut in Actis S. Ignatii ad diem XXIII Octobris, & in Vita S. Joannicii ad diem IV Novembris curiosius poterit examinari. Interea amplectimur opinionem Pagii, qui obitum S. Methodii anno DCCCXLVI collocat, & auctoritatem Nicetæ synchroni testimonio auctoris anonymi præferendam censet. Consequenter chronologiam Henschenii nostri, qui tomo 11 Junii pag. 960 mortem S. Methodii etiam ad annum Christi DCCCXLVII distulit, tamquam minus probabilem deserimus, quia omnes antiqui auctores & catalogi tantummodo quatuor gubernationis annos & aliquot menses S. Methodio attribuunt. Si autem mense Junio anni DCCCXLVII obiisset, jam a mense Februario anni DCCCXLII usque ad mensem Junium anni DCCCXLVII effluxissent quinque episcopatus anni, & aliquot menses, quos nemo veterum ei assignat. Atque hæ de tricis chronologicis satis superque dicta sunto.

[635] Etiamsi Henschenius ad diem XIV Junii Acta S. Methodii ex variis auctoribus collegerit, tamen tunc nondum legerat Constantinum Porphyrogennetum, qui primum anno MDCLXXXV Parisiis Græco-Latine prodiit, [Impius Joannes exsul ob iteratam Iconomachiam oculis privandus,] & in quo fusius distinctiusque narrantur nonnulla, quæ alii scriptores tantum breviter attigerunt. Quapropter juverit ex ipso unum alterumve exemplum proferre, quo pertinax scelerati Jannis impietas, & admiranda S. Methodii virtus melius cognoscatur. Itaque nobilis ille historicus, sive Chronographia jussu ipsius conscripta, lib. 4 num. 9 de Janne exauctorato hæc narrat: Sacerdotio itaque motus, cum in monasterio quodam exul versaretur, pictaque imago quædam in tecto velut intentis in eum oculis esse videretur; non ferens ille imaginis sic de alto quasi intuentis aspectum, per unum e famulis tolli eam jubet, atque ejus oculos effodi, unum hoc addens, non posse se ejus effigiem formamque intueri. Audivit hæc Augusta, ac qua virum decebat castigatione, scuticæ taureisque subjecit.

[636] Forsan intercessione S. Methodii factum est, [forsan intercessione S. Methodii mitius punitur,] ut impius Jannes majores pro hoc scelere pœnas non persolverit: nam Joannes Scylitza Curopalates in editione Veneta fol. 24 rem hanc ita exponit: Exsecrabilis vero Joannes in quoddam monasterium inclusus, cum in quadam parte conspicatus esset restitutam imaginem Christi Dei, ejusque Matris & angelorum, suo diacono præcepit, ut eo ascendens venerandarum imaginum oculos effoderet: quod ubi audivit pia regina, zelo divino accensa, eidem oculos effodi jussit; verum hoc factum non est, quod quidam probi & idonei viri intercessere. Sed missis satellitibus, ducentis eum loris percutiendum curavit. Cedrenus, Zonaras, aliique historici etiam tradunt, decretam Jannis excæcationem in aliud supplicium mutatam fuisse intercessione quorumdam, inter quos facile fuisse potuit S. Methodius, qui accusatores suos publice de mendacio convictos gravioribus calumniæ pœnis liberavit, ut ex sequenti historia apparebit.

[637] Laudatus Constantinus Porphyrogennetus eodem lib. 4 num. 10 inquietam Jannis aliorumque Iconoclastarum malevolentiam sic referre pergit: [& nihilominus postea S. Methodium] At ne sic quidem, ut quietus ageret, in animum inducebat; sanctumque Methodium, structa in eum calumnia, circumvenire tentabat. Hæc autem in eo erat, constuprasse scilicet mulierem, unici filii matrem, id est Metrophanis, ejus videlicet, qui haud multo post Smyrnensis episcopus fuit. Hanc, auri multa vi conducentes, aliaque polliciti, modo solum eorum fraudi acquiesceret, acriter apud Augustam, ejusque filii procuratores accusant. Mox itaque formidolosum tremendumque tribunal ponitur, exque utroque ordine (civili scilicet sacroque) judicium cogitur. Nemo non piorum, nemo non impiorum aderat; monachi omnes, ac quisquis audire poterat aut loqui, præsto erant. Alios pro criminis novitate mœstos pudor adduxerat, alios insultandi cupido, & ut petulantia oblectarentur.

[638] Producuntur ergo accusatores in medium, & quæ reum erat peractura. [de turpissimo crimine accusari curat,] mulier coram sistitur. Methodius simul atque mulier adstitit, nihil quidquam veritus, deque solita subtrahens comitate & salutatione, cunctis audientibus, ex illa percontari: Quonam te modo habes, domina? (dudum enim virtutis nomine illi nota erat) Quonam modo hic atque ille? De marito, iisque qui ullo eam modo contingebant. Tantus in eo candor ac simplicitas efflorebat. Adversarii, majori clamore sublato, aucta inde accusatione, superbe gaudio gestiebant, jamque aperte crimen se evicturos putabant.

[639] [qua calumnia palam detecta,] Is porro, ubi tantam calumniam sensisset, zelo succensus, ne quid ejus causa ecclesiæ res Christique honor labefactarentur (nempe non nesciens, aliud pudoris, aliud subticendi & gravitatis tempus esse) paululum se a throno subrigens, sinumque ad se colligens, verenda nuda ostendit miraculo arefacta, nec qualia virorum esse solent; simulque ut se res habuerit, gestumque miraculum sit, referebat. Cum nimirum pridem jam ad seniorem Romam venisset, adhucque in ipso ferverent ac vigerent carnis libidines, majore quam pro affectus ipsa vi, amore exarsisse. Hinc itaque aucto periculo, ac cum vim tantam libidinis non posset superare, Petrum apostolorum principem expansis ad ejus templum manibus exorasse, ut ab eo opem aliquam impetraret. Dumque tandem precandi labore fessus in somnum sese reclinasset, visum in somnis Apostolum, qui eam tangendo partem, libidinis sensum omnem exstingueret, simulque dixisse: Methodi, liberatus es a libidinum tyrannide ac dura vi. His ille fidem tanto illi conventui fecit, ac veritatis hostes pudore implevit.

[640] [Sanctus iterum pro suis accusatoribus intercedit,] Nolebat tamen magister Manuel his objecta crimina dilui. Quinimo mulieri minitabatur, se illi vitam adempturum, nisi rei omnem veritatem doceret. Illa porro totam statim fabulam eloquitur, ac palam fecit, tanto se redemptam esse, auri pondo accepisse, adhucque in arcula, uti acceperat, signatum, subque illorum sigillo, domi se habere. Confestim ergo cum misissent, mulieris illa indicatione inventum in arca aurum ac allatum est. Accusatores, miserante patriarcha, serioque rerum dominos exorante, non quarum rei erant, pœnas dederunt, justæque ultionis supplicia tulerunt, sed veniam consecuti sunt, ea dumtaxat indicta mulcta, ut quotannis solenni restitutarum imaginum die (Ὀρθοδοξίας festum vocant) prælucentibus facibus a venerabili Dei Genitricis Blachernarum æde ad divinum celeberrimumque Sapientiæ templum venirent, dictumque in eos anathema, ob eorum in sacras imagines odium, suis ipsi auribus audirent. Quod in multos annos servatum est, ac quoad illi vitæ superstites fuerunt.

[641] [ut Constantinus Porphyrogennetus testatur.] Joannes Scylitza, Georgius Cedrenus, Michaël Glycas, Joannes Zonaras, aliique scriptores Græci eamdem historiam posteritati reliquerunt; sed inter hos omnes citatum Constantinum elegi, eo quod tempori, quo res illa contigit, vicinior vixerit, & ab Henschenio nostro in Actis S. Methodii adductus non fuerit. Porro reliqua, quæ sanctus iste Præsul Constantinopolitanus pro defensione orthodoxæ fidei fortiter tulit ac præclare gessit, in Opere nostro ad diem XIV Junii, tomo 11 istius mensis, a pag. 960 legi possunt. Secundum supradicta sanctus Vir mense Februario anni DCCCXLII cathedram Constantinopolitanam ascendit, & medio fere mense Junio anni DCCCXLVI ex ea ad Superos evolavit. Nunc primo videndum est, quandonam ipsi mortuo successerit

[Annotata]

* forte quartus

LIX. S. IGNATIUS.

[Ineunte Julio anni 846 in locum S. Methodii successit S. Ignatius,] Videtur hic sanctus Præsul in locum defuncti Methodii suffectus esse anno DCCCXLVI, die IV Julii, ut ex tempore depositionis ejus colligimus: nam auctor Libelli synodici, qui hoc seculo scripsit, annos, menses & dies primæ administrationis Ignatianæ apud Harduinum nostrum tomo 5 Conciliorum Col. sic exacte numerat: Photius in templo sanctorum & clarissimorum Apostolorum Christi, synodo eorum, qui Ignatium deposuerant, convocata, adduci ad eam sacrorum antistitem Ignatium curavit, & septuaginta duobus e plebis fæce falsis testibus productis, iisque, qui laïci essent, minas promissionibus innectendo, persuasis, ut per omnipotentiam Dei jurarent, Ignatium, qui ANNOS UNDECIM, MENSES QUATUOR, DIES VIGINTI, thronum patriarchæ occupasset, electum numquam fuisse. Dum vero auctor appendicis ad Chronicon S. Nicephori tribuit Ignatio annos undecim cum quinque mensibus, & Nicolaus Papa apud Labbeum tomo 8 Conciliorum col. 279 in epistola ad Michaëlem imperatorem scribit, Ignatium per duodecim fere jam annos regiæ urbis episcopatum tenuisse, juxta communem consuetudinem numero rotundo annos vel menses expresserunt, & cum auctore Libelli synodici facile conciliantur.

[643] Jam vero Nicetas Paphlago in Vita S. Ignatii apud Labbeum tomo 8 Conciliorum col. 1230 agens de ipsius restitutione, [ut colligimus ex tempore expulsionis ejus,] diem præteritæ expulsionis simul sic indicat: Tunc vero Basilius imperator adductum in Magnauræ palatium Ignatium, silentio indicto, multis laudibus cohonestavit. Dies erat Dominica, tertia & vigesima Novembris, quo etiam anni tempore prius in exsilium pulsus erat, qui Dei præsidio & clementia fretus, novennalem ac perfectam ex virtutis certamine lauream adeptus, ecclesiæ suæ throno restituitur. Pagius in Critica ad annum Christi DCCCLVIII num. 12 contendit, his verbis non indicari dumtaxat anni tempestatem, qua Ignatius expulsus aut in sedem restitutus est; sed ipsum diem & mensem expulsionis & restitutionis accurate notari. Certe textus Græcus ita habet: Εἰκάδα δὲ καὶ τρίτην εἴχε Νοέμβριος, ὥσπερ καὶ ὅτε πρῶτον ἐξωριζετο: id est, ut verbum de verbo exprimam, vigesimam autem & tertiam habebat November, sicut etiam quando primum relegatus est. Præterea Pagius ad annum Christi DCCCLXVII num. 15 circa novennalem ex virtutis certamine lauream notat, prono librarii errore Græce ἐννέα, id est novem, pro ἔνδεκα, id est undecim scriptum fuisse, & S. Ignatium per undecim annos utrimque incompletos absque administratione episcopatus vixisse: nam juxta ipsummet Nicetam die XXIII Novembris anno DCCCLVII exauctoratus est, & eodem die anni DCCCLXVII sedem recuperavit, ut postea videbimus.

[644] Ex hactenus dictis Pagius ad annum Christi DCCCLVIII num. 12 ita concludit: [quæ verosimiliter mense Novembri anni 857 contigit,] Quare cum auctor Libelli synodici, qui hoc tempore vivebat, referat synodum Constantinopolitanam currenti anno in templo Apostolorum habitam a Photio, in qua legitur, Ignatium annos undecim, menses quatuor, dies viginti thronum patriarchalem occupasse, manifestum est, non solum Ignatium anno DCCCXLVI die quarta mensis Julii, in quam Dominica cadebat, ordinatum fuisse; sed etiam anno octingentesimo, quinquagesimo septimo, die vigesima tertia mensis Novembris, e sede pulsum esse; cum a die IV præfati mensis Julii ad diem XXIII mensis Novembris anni DCCCLVII, anni XI, menses IV, & dies XX intercurrant, & Ignatii ordinatio, quæ non nisi in Dominica facta fuit, ab anno DCCCXLVI removeri non possit, sicuti nec ejus depositio ab anno DCCCLVII. Hanc Pagii chronologiam amplectimur, & injustam S. Ignatii depositionem anno Christi DCCCLVII probabilius affigimus. Nihil hic de generosis illius certaminibus aliisque gestis dicimus, cum hæc omnia ad diem XXIII Octobris in Opere nostro copiosius illustranda sint, & interim præcipua ipsius Acta apud Labbeum tomo 8 Conciliorum a Col. legi possint.

LX. PHOTIUS schismaticus.

[& hujus sedem eodem anno invasit Photius,] Famosissimus ille auctor schismatis inter ecclesiam Græcam & Latinam, eodem anno DCCCLVII locum exauctorati Ignatii occupavit, & statim ex laïco factus est episcopus Constantinopolitanus, intraque sex non amplius dies, ut Nicotas Paphlago in Vita S. Ignatii apud Labbeum tomo proxime citato Col. loquitur, manibus hominum initiatus, concupitam ecclesiæ cathedram invasit. Eratque vere cernere, ut fertur adagio, extemporalem fictitiumque seu personatum sanctum: nam primo die monachus ex laïco, altero lector, tum hypodiaconus, ac diaconus, & presbyter, sexto deinde, qui fuit Christi Natalis, & ipse sacrum conscendens tribunal, pacem populo, nihil vera pace dignum cogitans, nuntiavit. Ex his apparet, Photium ipso Natalitiorum festo, seu die XXV Decembris, anno Christi DCCCLVII in cathedram Constantinopolitanam intrusum esse. Qua porro fraude ac violentia sedem illam per aliquot annos tenuerit, apud-laudatum Nicetam, eminentissimum Baronium, aliosque scriptores licet videre.

[646] [de quo scriptor quidam refert enormia scelera, quæ hic omittimus.] Symeon Magister & Logotheta, inter scriptores post Theophanem anno MDCLXXXV Parisiis editos, hunc pseudo-patriarcham pag. 442 & sequentibus teterrimo colore depingit: nam asserit, illum ex sacrilego conjugio ortum esse, impietatem ipsius variis Sanctorum visionibus & vaticiniis prænuntiatam fuisse, eumque insimulat magiæ, aliorumque criminum, de quibus plerique auctores non meminerunt. Satis certa & enormia sunt turbulenti hujus viri scelera, quamvis ea non exaggerentur, & alia ex uno scriptore, reliquis tacentibus, hic non referantur. Quare omnem harum accusationum fidem penes Symeonem relinquimus, & memoriam Photii, aliunde omnibus Catholicis satis odiosam, incertis flagitiis gravare nolumus.

[647] [Etiamsi Photius ille esset eruditus,] Quinimo Photium privare non volumus debita eruditionis laude, quam ipse Nicetas synchronus, & testis minime suspectus, ei non denegat, dum apud Labbeum tomo 8 Col. de injusta illius electione sic scribit: Postquam igitur administri regii, sæpe tentata re, non potuerunt flectere Ignatium ad id, quod inique petebant, suam illo dignitatem fortiter & constanter tuente, a se ipsi consilium de cetero petiverunt, rebusque inter se diu agitatis, omnemque in partem versatis, tandem Photium protospatharium, & primum a secretis, patriarcham urbis regiæ designant; hominem sane minime obscurum & ignobilem, sed claris & illustribus oriundum natalibus, rerumque civilium & politicarum usu, prudentiaque & scientia clarissimum: Grammaticæ enim litteraturæ & carminis pangendi, dicendique laude, quin & philosophiæ & medicinæ, & omnium prope liberalium disciplinarum externarum studio, cognitioneque tantopere florebat, ut ævi sui facile princeps haberetur, imo & cum veteribus jam certare posset: omnia quippe in illo concurrerant, aptitudo quædam & naturæ vis ac felicitas, studium, opes, quibus sibi librorum omnium maximam copiam comparabat, &, quod præ cunctis, gloriæ laudisque cupido, qua incensustotas noctes, ut lectioni assidue vacaret, ducebat insomnes.

[648] At Photius numerari poterat inter eos, quos Apostolus in epistola 2 ad Timotheum cap. 3 ℣ 7 nominat semper discentes, [tamen scientia & superbia inflatus,] & numquam ad scientiam veritatis pervenientes: teste etenim ibidem Niceta, neque viam modestiæ & submissionis ingressus est, qua ad cælestem gratiam, veramque sapientiam pervenitur; neque deposito fastu, voluit converti, & fieri ut parvulus propter regnum Dei, juxta Domini vocem; neque animam suam & mentem altius fodere, & omni subjectione demittere, ut jubet Dominus per abjectiorem humilioremque semitam, atque ita per affectuum mortificationem petræ Christo conjungi, & super ipsum inconcussum fidei fundamentum ponere, & piis operibus se ipsum domicilium sapientiæ constituere. Nihil horum huic venit in mentem; alia omnia cogitabat, fragili & arenoso vanæ profanæque sapientiæ fundamento & insolentiæ, non secundum Christum doctrinæ cor suum mentemque confirmans, vanis hominum laudibus & plausibus inflatus, elatusque inani gloria, per ipsam inimicæ Deo superbiæ se conjunxit, ex quo omnis impietatis, omniumque offensionum materiem edoctus est.

[649] Præterea Nicetas ibidem Col. & sequente Photium de nimia erga Michaëlem imperatorem aulicosque indulgentia, [sacratissima Christianæ religionis mysteria] & perniciosa publicæ impietatis permissione accusat: cum enim inter alios aulæ mimos impudens quidam Theophilus, alio nomine Gryllus, veneranda fidei nostræ mysteria comice imitaretur, ac publice ludibrio exponeret, pseudo-patriarcha eum non reprehendit, ut laudatus Nicetas ibi testatur his verbis: Sed Michaël tantopere infamia hac gloriabatur, ut nec publice quidem hæc erubesceret jactare: Mihi Theophilus, Cæsari Photius, Christianis Ignatius est patriarcha. In hoc, amentiæne dicam an impietatis potius, tandem chaos est devolutus. Ita sacrilegus ille scurra, ut dixi, Theophilus exerta sua petulantia aulas lambens regias nefandis sceleribus, lascivia & facetiis, turpissima imitatione per contemptum rerum divinarum, mysteria & sacramenta traducebat & illudebat; quod ne gentes quidem, quamvis impiæ, ausæ sunt aliquando.

[650] Quæ Photius cum coram se geri cerneret, rem indignissimam nec reprehendit, [ludibrio exponi permittebat in aula,] nec restitit impietati, neque, quod res divina ludibrio haberetur, verbum ullum contra seu grave seu leve edidit. Quod mirum videri non debet: erat enim mercenarius opilio, non germanus pastor; quocirca illi de pereunte grege cura nulla. Ad hæc duo tantum toto pectore intentus; alterum, ut iis, qui rerum potiri videbantur, blandiendo modisque omnibus gratificando & obsequendo, patriarchatum sibi firmaret; alterum, ut Ignatium, si qua ratione fieri posset, etiam vita exueret. Imo idem scriptor synchronus alia occasione ibidem Col. asserit, Photium impiis hisce comœdiis delectatum fuisse: De quo, inquit, nihil solicitus erat mercenarius opilio; quin ipse paulatim sacrilegiis illis pariter oblectabatur, & una cum impuris histrionibus pueroque consuescebat & comessabatur, neque ab eorum consuetudine & ludibrio procul aberat.

[651] Quod autem ad comessationes attinet, Symeon Logotheta in supradicta editione Parisiensi pag. 438 singularem hujus accusationis probationem ita affert: [ubi cum impio imperatore comessabatur.] Non diu post, sanctissimo Ignatio patriarcha cessare jusso, atque amoto, cum ad imperatoris mensam coram Photio res sacra sic mimice perageretur, turpissimaque imitatione a contemporibus exsecrandisque viris, divinis illuderetur, non solum ille non increpavit arguitque, ac absurdissimum institutum abolevit, verum etiam nefandissimus homo rem nefandam magis confirmavit, Deo exosum Theophilum illum (qui & Gryllus) precibus communiens, quem perditismus ac bardissimus hominum imperator suum patriarcham vocitabat… Sed & cum misero Michaele imperatore conserta pugna, uter plures calices hauriret, decem ille superior fuit: Michaële enim quinquaginta oppleto, Photius magnifice gloriari atque jactare, ut qui sexaginta epotis, vino dejectus non esset. Sic Photius placere cupiebat imperatori, quem ob crudelitatem, impudicitiam, aliaque vitia nonnulli scriptores Neroni compararunt. Sic serviebat tempori, ut firmaret cathedram suam, quam cum manifesto animæ suæ detrimento tenuit, donec Basilius Macedo, Barda & Michaële interfectis, imperium adeptus est: tunc enim ecclesiam Constantinopolitanam administravit.

S. IGNATIUS iterum.

[Cum S. Ignatius anno 867 sedi suæ restitutus esset] Nicetas Paphlago apud jam sæpe citatum Labbeum Col. de tempore, quo hic sanctus Præsul sedi suæ restitutus est, habet sequentia: Initio autem Indictionis primæ (Indictio illa a Calendis Septembribus anni DCCCLXVII fluere cœperat) nono Kal. Octobris, Basilius, regia occupata, imperator est consalutatus, … posteroque die, quam renuntiatus erat imperator, Photium de throno deturbatum, in cœnobium, Scepen appellatum, ejicit, postridieque Eliam splendidissimum regiæ classis drungarium cum dromone regio, seu celoce, ad sanctissimum Patriarcham ex insula Constantinopolim ea, qua par est, honoris pompa reducendum mittit; qui illum tantisper in paternis ædibus suis, quas Mangana appellant, collocat. Deinde post pauca Nicetas Col. subjungit, S. Ignatium tertia & vigesima Novembris, quæ dies erat Dominica, solenniter sedi suæ redditum fuisse, ut supra num. 642 ex verbis ipsius eruimus: Hanc itaque restitutionem factam putamus anno Christi DCCCLXVII, quo dies XXIII Novembris in Dominicam incidebat.

[653] [& quarta synodus Constantinopolitana] Postquam S. Ignatius sedi suæ restitutus fuisset, ex Orientalibus ac Occidentalibus congregata est synodus, quæ dicitur quarta Constantinopolitana vel œcumenica octava, & in qua Photius solenniter damnatus fuit, ut jam sæpe laudatus Nicetas apud Labbeum tomo 8 Col. narrat his verbis: Deinceps illa synodus per episcopos duos supra centum celebrata, omnia ordine decenterque & ratione optima ex legum & canonicorum decretorum præscripto dicendo agendoque, reum Photium, quamvis reluctantem, præsentem adesse cogit: & severe illi objiciunt consilia exitialia adversus Ignatium inita, factam præter rationem insana mente ejus depositionem; mendacia item & calumnias, aliaque omnia, quæ clam adversus Nicolaum pontificem fuerat molitus. Deinde quærunt ex eo, quid respondeat ad illam olim Romæ latam contra se damnationis sententiam. Cum obmutesceret, quod nullam criminum suorum veram defensionem reperiret, a legatis Romanis, ipsoque imperatore, & toto senatu admonitus, ut veniam precaretur, & saltem tamquam laïcus ad fidelium communionem reciperetur,superbo & contumaci animo consilium penitus repudiavit.

[654] Ergo communi omnium æquissimo judicio damnatur, [Photium horrendo modo damnasset,] abdicatur, anathemateque percellitur, veluti violator & adulter, maximarumque calamitatum & infinitarum offensionum ac scandalorum in Ecclesia Dei auctor; & pronuntiat synodus juxta Nicolai Papæ sententiam, qua primum Photius maturo cum judicio, canonicaque seu synodica fuerat depositione damnatus. Subscripsere [episcopi] depositioni calamis, non nudo atramento, sed (in quo penitus contremiscas, ut eos, qui rem norant, asseverantes audivi) ipso Salvatoris Sanguine tinctis. Ita, inquam, demum Photium exauctorarunt damnaruntque, unaque omnes ab illo sacris initiatos. Alterum tremendæ hujusmodi scriptionis exemplum in condemnatione Pyrrhi Monothelitæ supra retulimus.

[655] Cum sanctus Pastor gregem Constantinopolitanum rursus per decem fere annos verbo & exemplo pavisset, [ille anno 877 ad æterna laborum suorum præmia vocatus est.] tandem octogenarius anno Christi DCCCLXXVII ad æternam laborum suorum mercedem vocatus est, & juxta testimonium laudati Nicetæ apud Labbeum Col. Ignatius ex hac vita die tertia supra vigesimam Octobris ad Dominum emigravit. Paucis interpositis, biographus ille ibidem Col. hæc subdit: Ergo Ignatius iterum patriarcha decennio præfuit; tricennium vero, pauloque amplius, universe magnus Antistes solium tenuit, annorumque octoginta in pace ad magnum illum pontificem Christum est profectus. Hoc ultimum decennium incomplete accipiendum est, cum a die Novembris vigesima tertia anni DCCCLXVII, usque ad diem Octobris vigesimam tertiam anni DCCCLXXVII, ad complendos decem annos unus mensis defuerit, ut manifestum est. Denique ex universali totius episcopatus computo etiam liquet, Ignatium anno Christi DCCCLXXVII obiisse: nam ab anno DCCCXLVI, die IV Julii, qua cathedram ascendit, usque ad diem XXIII Octobris anno Christi DCCCLXXVII, tricennium, pauloque amplius, seu triginta anni, tres menses, & aliquot dies effluxerunt.

PHOTIUS iterum.

[Cum Photius Basilium imperatorem, avitæ nobilitatis avidum,] Forte nonnulli mirabuntur, Photium sub imperio Basilii Macedonis, a quo in exsilium pulsus fuerat, sedi Constantinopolitanæ restitutum fuisse. Sed astutus ille exsul imperatorem, antiquæ nobilitatis avidum, callide circumvenit, eumque sibi demeruit lepida fraude, quam Nicetas Paphlago apud Labbeum Col. multis exponit. At cum hæc fusior narratio in Actis S. Ignatii ad diem XXIII Octobris exhibenda sit, eamdem historiam hic breviter referemus ex Symeone Logotheta, qui in Opere supra citato pag. 454 & sequente sic scribit: Ejectus ex ecclesia Photius, & in monasterio, quod Scepæ vocant, exsulans, ejuscemodi figmentum commentus est. Basilii imperatoris genealogiam pertexens, quasi a Teridate, magnæ Armeniæ principe, is originem traheret, librum in regia bibliotheca reponi curat Theophanis, cognomento Sphenodæmonis, opera, tunc palatini clerici, viri sapientiæ ac eruditionis nomine Basilio chari.

[657] Excerptis namque initialibus nominum litteris in hunc modum, [ficta genealogia decepisset,] Basilii, Eudociæ, Constantini, Leonis, Alexandri, Stephani, ex quibus legendo vox BECLAS conficitur; Basiliique a principio genealogiam doctus, sive regionem, sive res illic gestas spectes, eaque in commentarios redacta, sicque subtili arte libello composito, ut probe antiquum codicem referret, in regia, uti dictum est, bibliotheca reponit, ejus, quem dicebam, Sphenodæmonis opera. Dumque is aliquando imperatoris jussu in eadem bibliotheca librum quærit, istoque invento, curiosius inquirens, animi anxium agit, imperatori ostendit, aitque, excepto dumtaxat Photio, neminem esse, qui in illo scripta intelligere posset. Statimque is ipse ad Photium mittitur. Facilisque prætextus, Nisi, inquit, imperatorem videro, non dicam, quis sit liber, ejusve inscriptio. Ingressus itaque, librum legit, ac quasi ab angelo didicisset, percurrit. Hinc rursus Photii cum Basilio necessitudo coaluit.

[658] [mortuo S. Ignatio, statim sedem CP. recuperavit,] Postquam igitur Photius hac mendaci adulatione gratiam ab imperatore Basilio iniisset, & magnum aulicorum favorem sibi comparasset, ut Nicetas apud Labbeum Col. affirmat, non toto, quam Ignatius obierat, triduo elapso, tribunal patriarchale, revocata pristina & parricidali tyrannicaque mente, occupavit. Unde juxta hunc scriptorem synchronum videtur Photius anno Christi DCCCLXXVII, die XXVI Octobris rursus cathedram Constantinopolitanam invasisse. Eam vero dignitatem tenuit usque ad imperium Leonis Philosophi vel Sapientis, qui mense Martio anni DCCCLXXXVI post mortem patris sui Basilii solus imperare cœpit, & primo imperii sui anno hunc pseudo-patriarcham, de conspiratione cum Santabareno accusatum, e sede Constantinopolitana expulit, & in monasterium Armeniacorum relegavit.

[659] [ex qua iterum anno 886 dejectus est,] Circa tempus expulsionis Baronius cum aliis chronologis convenit, & ad annum Christi DCCCLXXXVI num. 29 de Photio sic scribit: Ejectus autem hoc anno (ut audisti) penitus Photius, nec amplius restitutus, sed in monasterium relegatus, quando obierit, quomodove diem extremum clauserit, in obscuro est; idque dolo schismaticorum, ipsum auctorem ductoremque suum mire colentium. Etsi Eminentissimus scriptor asserat, ignotum esse tempus, quo Photius ex hac vita migravit, tamen Pagius in Critica ad eumdem annum num. 5 ex Breviario Græco synodi Constantinopolitanæ octavæ non improbabiliter colligit, hunc schismatis auctorem, a novem Pontificibus Romanis excommunicatum, anno Christi DCCCXCI obiisse.

[660] [post mortem a suis sectatoribus pro sancto honoratus] Quod vero ad schismaticos Photii sectatores attinet, illi ducem suum non tantummodo miris fictisque laudibus extollunt, sed etiam sanctissimum appellant. Sic Theodorus Balsamon in præfatione ad Nomocanomen Photii dicit, sibi ab imperatore Manuele Comneno & patriarcha Michaële Anchialo mandatum esse, ut diligenter examinaret illa, quæ a sanctissimo illo patriarcha domino Photio scripta sunt, & in quatuordecim titulis composita cernuntur. Hinc alii nomen ipsius Sanctorum catalogo adscribunt, ut liquet ex Synaxario Claromontano, quod in apographo nostro ad diem VI Februarii sic habet: Μνήμη τοῦ ὁσίου Βαρσανουφίου, καὶ τοῦ ἐν ἁγίοις πατρὸς ἡμῶν ἀρχιεπισκόπου Κωνσταντινουπόλεως Φωτίου· τελεῖται δὲ αὐτοῦ σύναξις ἐν τῷ προφητείῳ τοῦ ἁγίου προφήτου καὶ βαπτιστοῦ Ἰωάννου, τῷ ὄντι ἐν τοῖς ἠρεμίας. Hoc est: Memoria sancti Barsanuphii, & sancti patris nostri archiepiscopi Constantinopolitani Photii. Celebratur autem festum illius in æde sacra sancti prophetæ & baptistæ Joannis, quæ fita est in loco Quietis. Sic hanc ultimam vocem interpretatus sum, quia ἠρεμία significat quietem, a qua voce forsan templum istud aut sacellum S. Joannis Baptistæ ita cognominabatur, eo quod loco solitario & quieto situm esset. Sed inter varias S. Joannis Baptistæ ecclesias, quas Cangius & Bandurus in descriptione urbis Constantinopolitanæ assignant, nullam hujus cognominis inveni. Quidquid sit de vero istius ædis sacræ cognomine, saltem videmus hic Photium perperam inter Sanctos numeratum; quod ab aliquo privato & audaci schisinatis sectatore factum esse arbitror, cum alia Græcorum Menologia de illo non meminerint.

LXI. S. STEPHANUS I.

[Photio exauctorato successit S. Stephanus] Substitutio Stephani in locum Photii, inquit Baronius ad annum Christi DCCCLXXXVI num. 15, haud ita perfunctorie facta est, inconsulto Romano Pontifice Stephano: nam ab eo ut dispensaretur, quod ordinatus fuisset a Photio diaconus, opus erat; & lex erat ecclesiastica, ut ordinati a Photio cessarent omnino, nec majori gradu elevarentur. Quare Stylianus, Neo-Cæsariensium in Euphratesia antistes, una cum Leone imperatore Romanum Pontificem per litteras rogavit, ut cum designato Photii successore pro Apostolica auctoritate dispensare dignaretur, quemadmodum ibidem Baronius ex antiquis monumentis collegit, Hanc autem gratiam a Sede Apostolica impetratam fuisse, deinceps usurpata utriusque sedis communio, & ipsa Stephani Constantinopolitani sanctitas abunde testari videntur: etsi enim admodum juvenis ad cathedram Constantinopolitanam evectus fuerit, tamen ecclesiam sibi commissam prudenti vigilantia rexit, & singulari morum integritate exornavit, ut in Actis ipsius ad diem XVII Maii ex Synaxario Basiliano retulimus.

[662] Nunc igitur hoc loco tantum superest, ut figamus chronologiam episcopatus, [circa finem anni 886, & obiit mense Maio anni 893,] cujus initium ac durationem Leo Grammaticus post Chronographiam Theophanis pag. 475 sic indicat: Leo Basilii filius annos quinque supra viginti, menses octo imperavit: Stephanus autem ejus frater, syncellus erat cum Photio patriarcha, ab eo educatus & eruditus. Leo idem post assumptum imperium (illud post mortem patris assumpsit mense Martio anni DCCCLXXXVI, ut supra diximus) … fratrem etiam Stephanum in patriarchium induxit, qui imminentibus Christi Natalitiis patriarcha consecratur a Theophane, primæ post patriarcham sedis episcopo, & a reliquis præsulibus; vixitque in patriarchatu annos sex & menses quinque, & vita functus in Sicellorum * monasterio sepelitur. Totidem annos ac menses S. Stephano tribuunt anonymus Theophanis continuator, Symeon Logotheta, & Georgius monachus, inter quos postremus etiam affirmat, quod sanctus ille Leonis imperatoris frater ante Christi Natalem patriarcha ordinatus fuerit.

[663] Henschenius noster tomo IV Maii pag. 37 totam hujus sancti Præsulis chronotaxim sic recte digessit: [ut ex correcta Henschenii chronotaxi statuimus.] His ita deductis, restant pauca de tempore sedis S. Stephani breviter indicanda. A Leone Philosopho fratre S. Stephanum in patriarchium inductum, & in patriarcham, imminentibus Christi Natalitiis, consecratum testatur Leo Grammaticus: factum vero id est anno imperii Leonis primo, Christi DCCCLXXXVI, & forte circa XVIII Decembris. Addit Leo Grammaticus, vixisse in patriarchatu annos sex, & menses quinque, ac proinde decessisse XVII Maii, anno DCCCXCIII; ad quem annum initium S. Antonii successoris retulit Marquardus Freherus in Chronologia præposita tomis duobus Juris Græco-Romani, Francofurti anno MDXXVI excusis. Sed perperam initium Stephani opposuit anno DCCCLXXXV, quando scilicet adhuc imperabat Basilius, cui, sequenti dumtaxat anno vita functo, successit filius Leo Philosophus, sub quo initiatum esse patriarcham omnes admittunt, etiam Cedrenus & Scylitza; licet perperam anno sequenti hic, ille tertio anno e vita decessisse asserant. Atque ita tribus eum annis præfuisse etiam scribitur sub finem libri IV dicti juris Græco-Romani, & nos cum Baronio ad Vitam S. Antonii Cauleæ, ubi mortem S. Stephani, & successionem S. Antonii retulimus ad annum DCCCLXXXVIII: quod proinde hic cuperemus emendatum. Hanc correctam Henschenii chronologiam Pagius & Bandurus amplectuntur.

[Annotata]

* al. Syceorum

LXII. S. ANTONIUS II, cognomento Cauleas.

[In locum S. Stephani anno 893 subrogatur S. Antonius,] Nicephorus Philosophus non diu post mortem sancti hujus Antistitis exposuit pia ipsius gesta, quæ Bollandus noster ad diem XII Februarii edidit, & commentario prævio illustravit; sed cum tunc nondum vidisset Menologium Basilii Porphyrogenneti seu Junioris, istud ibidem Basilio Macedoni perperam adscripsit. Quare errorem istum hic corrigendum monemus, & ibi prætermissum sancti Præsulis elogium nunc damus ex Menologio Basiliano, quod nuper Venetiis recusum est, & tomo X Italiæ sacræ in Anecdotis Ughellianis col. 341 ad diem XII Februarii sic habet: Antonius cognomento Bacleas * parentibus, divitiis, pietate & genere illustribus, natus (nam pater erat senatus facile princeps) septimo ætatis anno senili prudentia, quæ erant puerilia, contemnebat. Ferebat inique tam præcocem in filio modestiam mater; at pater illum, mortua matre, monasterii septis inclusit; in quo vitæ genere tantos in virtute progressus fecit, ut vel invitus presbyteratum suscipere coactus fuerit, patremque virtutis suæ, sanctique instituti æmulum, monastico ipse induerit cultu, ut cujus natura filius esset, ejus spiritu esset pater.

[665] [cujus elogium alibi omissum hic exhibemus,] Nobilitavit etiam hominem insignis in pauperes beneficentia, ut dum aliquando deambularet, audierit, qui se invitaret, ut magnum auri pondus pauperibus distribuendum acciperet, porrigentem tamen non videret. Quapropter imperatoris & concilii suffragio creatus patriarcha Constantinopolitanus, postea mortuus est. Hoc Actorum compendium convenit cum longiore Nicephori Philosophi oratione, in qua singularia quædam miracula adduntur. Menæ impressa ad eamdem diem sua ex his fontibus videntur hausisse. Nunc juxta superius indicatam Henschenii correctionem, chronologica series hic continuanda est.

[666] [& qui anno 895 ad Cælites migravit,] Cum S. Stephanus anno DCCCXCIII, die XVII Maii obierit, Henschenius, Pagius, Bandurus, aliique initium S. Antonii successoris eodem mense & anno collocant, quia nulla apparet ratio, ob quam dicatur sedes Constantinopolitana eo tempore vacasse. Jus Græco Romanum, Nicephorus Callistus, aliique patriarcharum catalogi apud Bandurum ei tantum duos administrationis annos assignant. Unde sequitur, ipsum anno Christi DCCCXCV ad Superos migrasse. Imo duo illi episcopalis gubernationis anni incomplete numerandi sunt, si S. Antonius eo anno ex hac vita discesserit die XII Februarii, quo annua ipsius memoria a Græcis & Latinis celebratur. Quidquid sit de certo obitus die, illum anno Christi DCCCXCV mortuum esse confirmatur ex tempore, quo in ejus locum suffectus est

[Annotata]

* lege Cauleas

LXIII. S. NICOLAUS I, cognomento Mysticus.

[quandoquidem eodem anno 895 S. Nicolaus sedem CP. ascendit,] Symeon Logotheta in Annalibus supradictæ editionis pag. 463 initium suscepti ab hoc sancto Viro episcopatus ita chronologice indicat: Imperii Leonis anno decimo, mortuo Antonio patriarcha, ordinatur patriarcha Nicolaus imperatoris mysticus. Symeon ordinationem S. Nicolai recte copulat cum Leonis imperatoris anno decimo, qui ab ineunte Martio anni DCCCXCV fluere cœperat, ut apud Pagium in Critica ad annum Christi DCCCLXXXVI num. 1 videri potest. Baronius annum Leonis decimum cum anno Christi DCCCXCV recte conjungit; sed huic Symeoni aperte repugnat, dum in Annalibus ad annum Christi DCCCXC, sive Leonis imperatoris quintum, ut ipsemet notat, mortem S. Antonii & successionem S. Nicolai mystici num. 13 ita refert: Quod ad res pertinet Orientis, hoc anno moritur Antonius patriarcha Constantinopolitanus, ubi tantum annos duos sedisset… Successit huic Nicolaus, cognomento mysticus. Verum ex supradictis patet, obitum S. Antonii, & ordinationem successoris ejus anno Christi DCCCXCV probabilius collocandam esse.

[668] Nolo hic commemorare Acta S. Nicolai, quæ Henschenius noster ad diem XV Maii ex variis auctoribus collegit; [& anno 906 ex ea deturbatus est.] sed tantum præcipua chronologiæ capita attingam, & imprimis breviter assignare conabor annum, quo patriarcha iste exauctoratus est: cum enim quartas Leonis imperatoris nuptias canonibus ecclesiasticis contrarias putaret, & nullo modo adduci posset, ut eas probaret, a sede sua in exsilium depulsus est, cum annos undecim ecclesiæ præfuisset, ut Zonaras lib. 16 Annalium num. 13 notavit. Quandoquidem ergo S. Nicolaus cathedram Constantinopolitanam adiit anno Christi DCCCXCV, ut supra ostensum est, ex computatione Zonaræ sequitur, illum anno CMVI relegatum fuisse. Leo Grammaticus, Joannes Scylitza, Georgius Cedrenus, Michael Glycas, Constantinus Manasses, Symeon Logotheta, aliique scriptores Græci eamdem expulsionis historiam narrant, quos omnes Pagius tomo 3 Criticæ pag. 781 & 793 ad annum Christi CMVI reducendos esse contendit. Eutychius patriarcha Alexandrinus modo ab omnibus aliis historicis diverso hæc refert, ut tomo 2 Annalium Arabicorum pag. 418 & sequentibus potest videri. Sed ex nemine eam rem certius possumus novisse, quam ex ipso S. Nicolao, cujus duæ epistolæ apud Labbeum tomo 9 conciliorum a Col. leguntur.

SECULUM X.

LXIV. EUTHYMIUS I.

[In locum S. Nicolai exsulis] Constantinus Manasses in Compendio chronico, quod Parisiis anno MDCLV Græco-Latine recusum est, pag. 110 de hoc S. Nicolai successore scribit sequentia: Itaque Nicolaus grege suo & cathedra pellitur, & solum vertere jubetur; substituitur autem ipsius loco quidam alius, sacrarum rerum longe peritissimus, qui a teneris unguiculis & ætate prima solitariam in Olympo Mysiæ monte vitam egerat, & dono vaticinandi præditus erat. Hic de mandato divino ecclesiam ad unitatem reduxit, multipliciterque distractam ac in partes divisam propter delictum Leonis, quartas ad nuptias progressi. Aretas Cæsariensis, scriptor coævus, in Vita Euthymii archiepiscopi Constantinopolitani apud Lipomanum tomo 3 fol. 97 memorat ipsius stirpem, patriam, institutum monasticum, & præcipuas virtutes, de quibus etiam alii auctores antiqui meminerunt.

[670] [anno 906 suffectus est Euthymius,] Euthymium anno Christi CMVI in locum relegati Nicolai suffectum esse, colligitur ex veteribus historicis, inter quos Joannes Scylitza post narratam Nicolai expulsionem, quæ juxta superius dicta anno CMVI contigit, in editione Veneta Gabii fol. 49 statim sic pergit: Nec multo interjecto tempore, patriarcha declaratur syncellus Euthymius, vir pius & summa virtute præditus; quem aiunt sacerdotium renuentem divino oraculo impulsum, ut illud susciperet. Zonaras lib. 16 Annalium num. 13 de eodem Nicolai successore hæc habet: Ejus vero loco patriarcha designatus est syncellus Euthymius, vir sacer, qui omni studio obstitit, ne lex ab imperatore promulgaretur, ut ipsius exemplo cuivis liceret secundam, tertiam & quartam etiam uxorem ducere. Noluit igitur Euthymius legem Orientalis ecclesiæ, quartas nuptias prohibentem, exemplo Leonis prorsus aboleri, quamvis quartum ipsius matrimonium ob justas causas non damnaret, judicaretque, in eo casu facile dispensandum esse, eo quod imperator ex tribus præcedentibus uxoribus nullum imperii heredem haberet.

[671] [de cujus successione quæri potest,] At forte aliquis quæret, quo jure Euthymius, qui ab omnibus antiquis historicis propter vitæ sanctitatem laudatur, locum S. Nicolai exsulis occupaverit. Aretas Cæsariensis in laudata Euthymii Vita apud Lipomanum tomo 3 fol. 97 verso indicat, Nicolaum muneri suo renuntiasse, & repudii libellum, ut ibidem loquitur, ecclesiæ Constantinopolitanæ dedisse. Sed ipsemet S. Nicolaus in litteris, ad Romanum Pontificem datis, aperte significat, se violenter ab ecclesia sua avulsum fuisse, dum apud Labbeum tomo 9 Conciliorum Col. de injuria sibi ab imperatore illata sic conqueritur: Deinde me jussit in regiam accersiri ad convivium, quod illi instruere quotannis in beati Tryphonis festo moris erat. Accedo imperterrita fretus conscientia, solenni cœtui intersum, epulis accumbo: inter sacra mensæ denique abripior, atque navigio impositus in exsilium agor immitissimum, non amico, non famulo, non libro denique, cujus lectione me solari possem, fugam comitante: ubi non tam hiemis rigore, rerumque omnium egestate pressus, quam custodum violentia pene enectus, diu mansi.

[672] Euthymius tamen ab omni culpa eximi potest, [utrum fuerit legitima,] si dicamus, ipsum divinitus monitum fuisse, ut gubernationem istius ecclesiæ arriperet, quod Leo Grammaticus pag. 484 tradit his verbis: In ejus locum Euthymius syncellus, vir gravis & temperatissimus, suffectus est; quem dicunt divina revelatione id muneris suscepisse. Præter alios veteres historicos anonymus Constantini Porphyrogenneti continuator pag. 228 id etiam indicat hoc modo: Ordinatur autem Euthymius syncellus patriarcha, vir venerabilis modestusque ac religiosus, quem aiunt ex divina revelatione episcopi munus suscepisse. Si quis non satis certam existimet hanc revelationem, de qua Aretas, synchronus Euthymii laudator, non meminit, dici etiam posset, Euthymio fraudulenter persuasum fuisse, quod Nicolaus ultro dignitatem suam abdicasset. Sunt & alia, quibus hæc Euthymii successio excusari posset.

[673] Interea Leo imperator, qui S. Nicolaum anno Christi CMVI in exsilium expulerat, [& qui ignominioso modo] juxta communem historicorum sententiam mense Maio anni CMXI obiit, & Constantino filio suo septenni reliquit imperium, cujus administratorem designavit fratrem suum Alexandrum. Mox itaque mittens Alexander (verba sunt Symeonis Logothetæ pag. 471) Nicolaum ex Galacrenis tulit, ac in sede collocavit, deturbato ea Euthymio, quem ad Agathi exsulare jussum, non post multos dies ad Magnauram duxit, quo loco habito conventu atque synodo, exque illa eo exauctorato, turpiter venerandi sacrique Viri ac prorsus colendi vulsa barba, aliaque opprobria & injuriæ ac cruciamenta illata, quæ ipse sacer Pastor silentio sustinebat ac mansuete. Rursus ad Agathi ædes missus, atque ibi vita functus, in monasterio suo in urbe ad Psamathii ædes conditus est.

[674] Clerico, qui patriarchæ pilos vulserat, mox ac sanctus jussus est exsulare, [in exsilium pulsus est] ea ipsa hora, invisibili igne domus omnis combusta est. Ejus filia sic tota epileptico morbo oppressa est, ut nec manum, neque os, nec ullam partem corporis movere posset, aut vocem mittere; quæ & lecto affixa ac stipem emendicans ad Nicephorum usque Phocam imperatorem duravit. Joannes Scylitza, Georgius Cedrenus, aliique historiographi illata Euthymio probra & divinam contumeliosi istius clerici punitionem quoque commemorant. Nunc investigandum est tempus, quo ea contigerunt.

[675] Plerique veteres historici illam Euthymii depositionem ita narrant, [ante mortem Leonis imperatoris,] acsi post mortem Leonis imperatoris facta esset, quando frater ipsius Alexander pro Constantino puero imperium administrare cœpit. At ipse S. Nicolaus huic narrationi contradicere videtur, dum apud Labbeum Col. Pontifici Romano post alia de sua restitutione ac Leonis pœnitentia sic scribit: Ille vero antequam hinc emigraret, agnovit flebiliter errorem suum, veniamque a Deo petiit, me inter primos hortatore ac deprecatore: aderam enim tunc forte ab exsilio reversus, ab eoque ecclesiæ gubernationi restitutus. Hinc liquet, Nicolaum ante mortem Leonis ab exsilio revocatum ac sedi suæ redditum fuisse.

[676] Pagius in Critica ad annum Christi CMXI num. 4 testimonium S. Nicolai cum scriptoribus Byzantinis conciliare nititur, [mense Aprili vel Maio anni 911.] licet eos subobscurius locutos esse fateatur, & ex verbis Georgii monachi colligit, Euthymium bis relegatum fuisse. Unde ibidem contendit, S. Nicolaum opera Alexandri, vivente adhuc Leone, gubernationi ecclesiæ Constantinopolitanæ restitutum esse, & solennem Euthymii depositionem, in qua tot injuriis affectus dicitur, post obitum Leonis contigisse. Non placet hæc explicatio Banduro, qui tomo 2 Imperii Orientalis pag. 910 asserit, Pagium hic hallucinatum esse. Quidquid sit de hac illorum dissensione, saltem censemus, ipsimet S. Nicolao majorem fidem adhibendam esse, nobisque sufficit, ex communi utriusque opinione Euthymium mense Aprili vel Maio anni CMXI exauctoratum fuisse.

[677] [Etsi Euthymius ille fuerit pius & orthodoxus,] Ceterum omnes supra citati scriptores virtutem istius Euthymii magnis laudibus extollunt, atque inter alia Aretas testis oculatus narrat, quam celebri pompa ac frequenti populi concursu corpus ejus Constantinopolim translatum fuerit. Deinde apud laudatum Lipomanum fol. 98 idem synchronus laudator hæc addit: Itaque dum hujusmodi cum laudatione funus celebratur, in hoc religiosissimum templum ab omnibus convenitur, ubi peractis reliquis, quæ ad persolvenda funeri justa deerant, cum jam periculum esset, ne, quod superfuerat sanctissimi Viri tabernaculum, propter eorum, qui eo confluxerant, fidem discerperetur, violenter de raptorum manibus extortum excussumque est, atque hoc modo in sacrosancto hoc, quem videmus, loculo sacrosanctum vere Dei hominem collocavimus. Denique idem auctor ibidem fol. 100 alteram panegyrim ita exorditur: Euthymio patri ac patriarchæ sanctissimo orationis nostræ primitias dedicaturus, commode mihi videor posse clamans in vocem illam erumpere: Vere mirabilem fecit Dominus Sanctum suum. Hæc satis indicant, qualis fuerit populi & hujus scriptoris de sanctitate Euthymii existimatio.

[678] [necdum tamen eum Sanctis adscribere audemus.] Præterea Georgius Cedrenus in Compendio historiarum pag. 640 ad honorem Euthymii refert sequentia: Polyeuctus primo sui patriarchatus anno, Euthymii patriarchæ nomen in sacras tabulas retulit, ejus qui imperatorem Leonem ad sacrorum communicationem admiserat, cum is quartam uxorem duxisset. Eam ob rem quidam summorum pontificum aliquamdiu noluerunt res sacras cum Polyeucto communes habere: mox imperatoris voluntati obsequentes, ridendos se disceptantibus controversiam exhibuerunt. Cum nomen Euthymii a sancto Polyeucto relatum sit in diptycha, in quæ hæretici & schismatici non admittebantur, facile agnoscimus, ipsum fuisse orthodoxum; at non continuo sequitur, illum idcirco inter Sanctos numerandum esse, ut variis exemplis demonstrari posset. Quare cum memoriam ipsius ac diem mortis nusquam hactenus in Menologiis Græcorum invenerim, ubique abstinui a titulo Sancti, quem aliqui recentiores ei liberaliter adscripserunt. Si quis tamen diem obitus aut cultus indicaverit, indagari poterit, an Euthymius ille in Opere nostro inter Sanctos referri mereatur.

S. NICOLAUS iterum.

[S. Nicolaus anno 911 sedi suæ restitutus,] Hic Vir sanctus juxta superius dicta probabilissime sedi suæ restitutus est anno Christi CMXI ante diem XI Maii, qua plerique veteres historici Leonem imperatorem obiisse affirmant. Symeon Logotheta in Annalibus pag. 485 secundam episcopatus durationem, & annum mortis indicavit his verbis: Mensis Maii die quinto decimo, Indictione tertia (Græce perperam scriptum est γ᾽ pro ιγ᾽, ita ut ι exciderit, & pro indictione tertia, legendum sit decima tertia, quæ anno Christi CMXXV respondet) moritur Nicolaus patriarcha, patriarchatu potitus annos quatuordecim ex quo secundo sedem conscendit, sepeliturque in monasterio suo Galacrenorum; mense autem Augusto Stephanus Amaseæ metropolita, ipse eunuchus, patriarcha creatur.

[680] Latinus interpres post restitutionem S. Nicolai recte quatuordecim annos administrationis numerat, [mense Maio anni 925 obiit,] quamvis in textu Græco dumtaxat ιγ᾽, id est tredecim exprimantur: nam ab ineunte Maio anni CMXI, quo S. Nicolaus sedi suæ redditus est, usque ad medium Maium anni CMXXV, quo vita functus est, anni quatuordecim & aliquot dies effluxerunt. Utrum interpres in textu Græco quatuordecim annos legerit, an vero amanuensis vel typotheta erraverit, non facile dixero. Attamen ex inito hactenus computo apparet, secundæ ipsius gubernationi annos quatuordecim tribuendos esse. Hinc etiam liquet, Baronium nimis diu mortem S. Nicolai Constantinopolitani distulisse, ut Pagius in Critica ad annum Christi CMXXX num. 3 demonstrat.

[681] Etiamsi hic gesta S. Nicolai referre nolim, nihilominus memorari meretur concordia, [postquam dissentientes suos subditos] quæ post ipsius restitutionem mense Julio anni CMXX inita est, cunctis metropolitis & clericis, qui a Nicolai & Euthymii partibus, ut Leo Grammaticus pag. 497 loquitur, divisis steterant animis, in consensionem redeuntibus. Imo ipse Nicolaus hanc unionem in epistola sua, quam Labbeus tomo 9 Conciliorum a Col. edidit, Joanni X Pontifici Romano sic indicat: Quot quantisque ærumnarum fluctibus per XV annos jactati simus (tot enim plus minus effluxere, ex quo primum scandala ecclesiam Constantinopolitanam pervagata, omnia turbarunt) & meminisse mihi permolestum est, beatissime Pater, & memorare scienti tibi supervacuum. Læta potius amicis & coëxcubitoribus impartiri juvat, ecclesiæ nempe pacem subsecutam, conspirantemque omnium ordinum in his, quæ sunt fidei, consensum.

[682] Cum enim in eo esset res, ut nulla amplius spes humanis experimentis nostra metientibus superesse videretur, [perfecte inter se conciliaverat.] affulsit subito illa captum omnis intellectus supergressa pax, Dominus scilicet & Deus noster Jesus Christus, qui sævam illam hiemem atque tempestatem, communis hostis opera coortam, in ipsa halcyonia mutavit, adeo ut nullum penitus dissensionis vestigium remanserit, nulla odii cicatrix. Omnes velut ex condicto veterum obliti, idem plane sentiunt; omnes sanctæ matris Ecclesiæ, quæ eos obviis ulnis diu exspectarat, optatissimum eunt in amplexum. Hæc & alia, quæ ibi sequuntur, Actis S. Nicolai inseri potuissent, nisi ea ante editionem hujus epistolæ typis fuissent vulgata. Porro historiam hujus dissensionis, & modum unionis in jure Græco-Romano tomo 1 pag. 103 & sequentibus fusius licet videre.

LXV. STEPHANUS II.

[Mense Augusto, anni 925 eligitur Stephanus,] Geeorgius monachus pag. 581 initium hujus Antistitis Constantinopolitani ita indicat: Maii mensis die quinta decima, Indictione tertia decima moritur Nicolaus patriarcha, cum a secunda sua provectione annos tredecim throno potitus esset. Ejus corpus in monasterio, quod ipse condiderat, ac Galacrenas vocant, conditum est. Mense vero Augusto patriarcha sufficitur Stephanus Amaseæ metropolita, eunuchus. Hinc patet, istum præsulem mense Augusto anni CMXXV ex sede Amasena ad Constantinopolitanam transiisse. Porro de gestis Stephani in episcopatu nihil apud historicos invenimus, nisi quod in nuptiis regis Bulgariæ cum Maria Græca celebratis sacra peregerit, ut Leo Grammaticus pag. 503 testatur his verbis: Octobris deinde mensis die octavo (scilicet anno Christi CMXXVII, ut Pagius tomo 3 Criticæ pag. 824 ostendit) progressus patriarcha Stephanus una cum Theophane protovestiario, & Maria Christophori imperatoris filia, & universo senatu ad sanctissimæ Deiparæ templum ad Pegas, Petrum & Mariam conjugali benedictione sociavit.

[684] [qui anno 928 mortuus est,] Non fuit diuturnus Stephani patriarchatus, quem omnes fere scriptores ad duos annos ac undecim menses restringunt. Quandoquidem igitur ex supra dictis mense Augusto anni CMXXV cathedram Constantinopolitanam ascendit, eamdem anno Christi CMXXVIII moriens reliquit, ut Georgius monachus tradit hoc modo: Mensis Julii die decima octava, Indictione sexta (utique legendum Indictione prima, quæ anno Christi CMXXVIII currebat) moritur Stephanus patriarcha, cum ei muneri præfuisset annos duos, menses undecim. Similia habent alii auctores, apud quos etiam Indictio sexta pro prima perperam ponitur. Quare Pagius & Bandurus recte monent ac ostendunt, Indictiones per tempora Constantini & Romani imperatorum sæpius in scriptoribus Byzantinis corruptas inveniri. Quamvis autem omnes illi historici circa annum, quo Stephanus iste obiit, inter se consentiant, tamen circa diem mortis discrepant, ut jam videbimus.

[685] [verosimiliter mense Julio,] Leo Grammaticus pag. 504 scribit, Stephanum Julii die decimo octavo obiisse. Incertus Constantini Porphyrogenneti continuator pag. 258 sic habet: Mensis Julii quinta decima, Indictione sexta moritur Stephanus patriarcha, cum ei muneri præfuisset annos duos, menses undecim. Simeon Logotheta pag. 487 tradit, eum mortuum esse die decima octava Junii mensis, pro quo verosimiliter mensis Julius legendus est, cum omnes alii scriptores illum mensem clare exprimant, & die XVIII Julii in Synaxariis Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ celebretur memoria τοῦ ἁγίου πατρὸς ἡμῶν Στεφάνου πατριάρχου Κωνσταντινουπόλεως, τοῦ ἐξ Ἀμασείας μετατεθέντος. Sancti patris nostri Stephani patriarchæ Constantinopolitani, ex Amasea translati. Epitheton τοῦ ἐξ Ἀμασείας μετατεθέντος, ex Amasea translati, evidenter ipsum distinguit ab altero Stephano patriarcha Constantinopolitano, de quo supra egimus, & cujus occasione tomo IV Maii pag. 37 nonnulla simul de hoc Stephano juniore dicta sunt. Etsi autem hic Stephanus secundus eadem die XVIII Julii in Menæis Taurinensibus ac Parisiensibus etiam memoretur, tamen hic a titulo Sancti abstinuimus, tum quod ob superius dicta, manuscriptis hisce Græcorum monumentis non satis fidamus, tum quod gesta ipsius aliunde non noverimus.

LXVI. S. TRYPHON.

[cui circa finem ejusdem anni successit S. Tryphon,] Henschenius in Opere nostro ad diem XIX Aprilis, Acta hujus sancti Præsulis illustravit; sed Baronium incaute secutus, non advertit, Indictionem sextam pro prima apud scriptores Constantinopolitanos vitiose positam fuisse, ideoque ordinationem S. Tryphonis usque ad annum CMXXXIII perperam distulit, & consequenter cum ea connexam aliquot patriarcharum chronologiam ibidem male ordinavit. Georgius monachus pag. 585 initium S. Tryphonis ita assignat: Mensis autem Decembris quarta decima Tryphonem adducunt in Opsicio monachum, virum religiosis moribus ac sanctitate probatum, ordinantque patriarcham ad certum tempus, donec scilicet Theophylactus, Romani filius, maturæ ætatis annos attingeret, quem patriarcham Constantinopolitanum præfecturi erant. Similia habet incertus Constantini Porphyrogenneti continuator, ut inter scriptores post Theophanem Parisiis anno MDCLXXXV editos pag. 258 potest videri.

[687] Ex his Pagius ad annum Christi CMXXXIII num. 1 sic argumentatur: [ut probat Antonius Pagius] Quare cum anno CMXXVIII dies Dominica in diem XIV Decembris inciderit, eo etiam anno ordinatio sancti Tryphonis contigit, & tam citatus continuator, quam Leo Grammaticus aliique ex ipsismet corrigendi sunt, quando aiunt, Stephanum INDICTIONE SEXTA, qua præsens annus notatur, vita functum esse. Quem historicorum Byzantinorum errorem cum non animadvertissent neque Baronius, nec alii plerique, Stephani mortem usque ad hunc Christi annum (nempe CMXXXIII) perperam distulere; exindeque Tryphonis & Theophylacti, qui eidem successere, initia male consignarunt. Corrigendi etiam Curopalates & Cedrenus, qui Stephanum Indictione XV mortuum asserunt; alioquin ipsimet a se ipsis dissentirent, & Theophylacti patriarchæ mortem, quam cum anno Christi CMLVI exacte copulant, male collocarent. Jam sæpius monuimus, per Constantini & Romani imperatorum tempora Indictiones in scriptoribus Byzantinis depravatas esse, easque certo emendavimus.

[688] Dum hoc loco Pagius dicit, Leonem Grammaticum aliosque scriptores Byzantinos ex se ipsis corrigendos esse, [& eruitur ex variis veterum scriptorum textibus,] haud dubie ad contrarios illorum auctorum textus alludit: nam Leo Grammaticus pag. 504 de Tryphonis initio sic scribit: Mensis autem Julii die decimo octavo, Indictione sexta, Stephanus patriarcha, moritur; tum Decembri mense Tryphonem monachum, pietatis & sanctitatis testimonio insignem, ordinant patriarcham, donec ætatis metam imperatoris Romani filius Theophylactus, quem Constantinopolis patriarcham creare statuerant, attigisset. Deinde idem scriptor pagina sequente depositionem Tryphonis ita narrat: Tryphonem porro patriarcham Augusto mense, Indictione tertia deposuerunt, eoque in proprium monasterium se recipiente & defuncto, annum unum & menses quinque, nondum matura Theophylacti imperatoris filii Romani ætate, ecclesia pastore viduata permansit. Ex utroque hoc ejusdem scriptoris textu inter se collato manifeste patet, errorem in Indictiones irrepsisse. Quomodo enim Tryphon Indictione sexta, seu Mense Decembri anni CMXXXIII episcopatum Constantinopolitanum suscepit, & post triennalem ferme ejusdem administrationem Indictione tertia, quæ anno Christi CMXXX currebat, exauctoratus est? Eadem contradictio in anonymo Theophanis sive Constantini Porphyrogenneti continuatore pag 258 & 261, atque apud Georgium monachum pag. 585 & 587 reperitur.

[689] Symeon Logotheta pag. 487 initium Tryphonis ita figit: [inter se collatis.] Die decima octava Junii mensis, Indictione sexta, moritur Stephanus patriarcha, cum sedem tenuisset annos duos, menses undecim. Quarta decima vero mensis Decembris Tryphonem virum religiosum ac notæ sanctitatis ex Opsicio adducunt, atque ad certum tempus patriarcham constituunt. Tum idem auctor pag. 489 tempus depositionis ejus sic indicat: Mense Augusto, Indictione quarta, mortuus est Christophorus imperator, atque in domo patris sepultus. Trypho quoque patriarcha, qui præstitutum jam tempus munere functus esset, abdicatus, in suo monasterio vivendi finem fecit. Porro ecclesia annum unum & menses quinque ob immaturam Theophylacti, Romani filii, ætatem pastore vidua agit. Hinc iterum liquet, Indictionem sextam pro prima vitiose scriptam esse. Christophorus imperator Indictione quarta, seu anno Christi CMXXXI, mortuus est, ut cum Symeone Logotheta alii historici apud Pagium in Critica ad annum Christi CMXXXI num. 4 testantur. Ceterum cum Pagio & Banduro probabilius opinor, Tryphonem eadem Indictione quarta, sive anno Christi CMXXXI exauctoratum esse, ut ex annis episcopatus ejus jam videbimus.

[690] [Anno 931 S. Tryphon] Omnes patriarcharum catalogi apud Bandurum Tryphoni tres gubernationis annos assignant. At triennium istud incomplete intelligendum esse, ex reliqua chronotaxi apparet: nam ab anno Christi CMXXVIII, die XIV Decembris, qua sedem Constantinopolitanam occupare cœpit, usque ad exeuntem mensem Augustum anni CMXXXI duo anni, octo menses, & aliquot dies elapsi sunt, qui numero rotundo & more satis recepto tres anni appellari potuerunt. Deinde sedes Constantinopolitana anno uno & quinque mensibus vacavit, ut laudati historici testantur. Quare si ab exeunte Augusto anni CMXXXI numeraveris annum unum, quinque menses, & paucos dies (in rotundo computo dies fere semper negliguntur) pervenies ad ineuntem mensem Februarium anni CMXXXIII, quo successorem Tryphonis ordinatum fuisse postea ostendemus.

[691] [cujus chronotaxim Bandurus breviter exhibet,] Placet hic nobis breve Banduri ratiocinium, cujus verbis accipe sequentem chronologiæ anacæphaleosim, quam tomo 2 Imperii Orientalis pag. 911 sic exponit: Tryphon ordinatus fuit patriarcha Constantinopolitanus, ut tradunt sæpius laudati scriptores post Theophanem, die quarta decima mensis Decembris, Indictione prima, non vero sexta, ut apud eosdem legitur, hoc est anno Christi CMXXVIII. Tryphon vero per fraudem depositus Indictione quarta, hoc est anno Christi CMXXXI, ut scribit Symeon Logotheta pag. 489. Post hujus abdicationem ecclesia Constantinopolitana viduata fuit pastore annum unum, menses quinque, ut tradunt incertus continuator Theophanis, Symeon Logotheta, & Georgius monachus. Igitur si a die secunda mensis Februarii anni Christi CMXXXIII, qua Theophylactus ordinatus fuit patriarcha Constantinopolitanus, retrocedas per annum unum & menses quinque, quibus ecclesia Constantinopolitana pastore viduata mansit, pervenies procul dubio ad diem secundum mensis Septembris anni CMXXXI. Itaque tres anni, quibus Tryphon præfuisse dicitur, integri non fuere.

[692] [fraudulenter exauctoratus est,] In Actis S. Tryphonis ex Cedreno retulimus, quo dolo ex cathedra sua depulsus fuerit. Symeon Logotheta pag. 487 & sequente breviter exponit fraudem, qua vir simplex inductus fuit, ut facile post aliquot tempus ab episcopatu deponi posset, & eamdem historiam diverso modo sic narrat: Illo ad tempus fungi munere non sustinente, sed ad finem usque vitæ sedem retinere volente, dolo in sententiam inducunt hoc modo: nolente enim assensum præbere, aiunt, nescire eum litteras, nec posse scribere, eaque ratione obniti ac resistere. Probaturus itaque, sibi scribendi atque legendi peritiam non deesse, chartam sibi & atramentum afferri jubet. Novo igitur allato tomo,ad oram infra scribere faciunt: Tryphon Dei misericordia monachus et patriarcha, quæ præscripta sunt, grata habens, eisque assensum præbens, manu propria subscripsi.

[693] Libello accepto, patriarcham inaugurant; tum quidquid videbatur in charta vacua ante Tryphonis subscriptionem exarant. [ut Symeon Logotheta narrat.] Postea, ac ubi præstitutum illi tempus effluxerat, invitum patriarcham sede deturbant, propriæ tamen cedentem subscriptioni, & cum ille factam sibi fraudem moleste ferret. Inde vero tota instructa fraus, quod Theophylactus, Romani imperatoris filius, ætatis jam modum, & ut in sacerdotio maturus videretur, attingeret. Quamvis hæc fallacia tam crassa sit, ut vix fidem mereatur; tamen volui hanc diversam Symeonis Logothetæ narrationem proferre, ut ex ipsius testimonio appareret, S. Tryphonem sibi titulum œcumenici patriarchæ non tribuisse. Nihilominus inter alios Joannes Zonaras lib. 16 Annalium num. 19 Tryphonem in charta pura hæc scripsisse asserit: Tryphon ex Dei misericordia archiepiscopus novæ Romæ & œcumenicus patriarcha. Sed cum Symeon Logotheta eamdem S. Tryphonis subscriptionem aliter exhibeat, & de tam superbo œcumenici titulo non meminerit, non improbabiliter suspicamur, illum ab ambitiosis Græculis (forte schismaticis, qualis fuit Zonaras) hic fraudulenter intrusum esse. Certe evidens similis fallaciæ exemplum supra dedimus.

LXVII. THEOPHYLACTUS.

Cum post dolosam S. Tryphonis expulsionem sedes Constantinopolitana per annum & quinque menses vacasset, [Theophylactus adolescens ineunte Februa rio anni 933] ut ex supra citatis scriptoribus dictum est, Theophylactus admodum juvenis anno Christi CMXXXIII, die secunda Februarii, ad illam evehitur, ut apud Leonem Grammaticum pag. 506 indicatur his verbis: Præfatus autem imperatoris filius Theophylactus Februarii die secundo, Indictione sexta, patriarcha consecratus est, adstantibus Romani Pontificis legatis, & tomum synodalem de ejus ordinatione tractantem proferentibus, eumdemque collocantibus in throno patriarchali. Etiamsi in Latina hujus textus interpretatione legatur, id factum esse Indictione secunda, nolui manifestum interpretis aut typothetæ errorem exscribere, quia in Græco Leonis Grammatici textu diserte exprimitur, illud Φεβρουαρίῳ β᾽, ἰνδικτιῶνος ς᾽, id est Februarii 11, Indictione VI contigisse.

[695] Accuratum istud ordinationis tempus etiam notatur ab aliis historicis Byzantinis, [ad sedem Constantinopolitanam evehitur,] inter quos anonymus Constantini Porphyrogenneti seu Theophanis continuator pag. 261 simul de laudabilibus Theophylacti initiis ita scribit: Quem vero dicebam, imperatoris filius Theophylactus, patriarcha ordinatur Februarii mensis die secunda, Indictione sexta, patris in omnibus animos sensumque præveniens; sed & ad ea quæ a fronte virtutes recteque facta, cum ea qua præditus erat eruditione atque doctrina sese extendens, Aderant vicarii Romani Antistitis, qui tomum synodalem de illius tractantem ordinatione afferrent; qui etiam in patriarchali sede eum collocarunt. Haud dubie jam S. Tryphon obierat, quando legati Sedis Apostolicæ hanc Theophylacti successionem approbarunt. Porro qua de causa illi Constantinopolim missi fuisse dicantur, apud Leonem Allatium in opere de perpetua ecclesiæ Occidentalis & Orientalis consensione lib. 2 cap. 7 potest videri.

[696] [qui insano venationis] Quod vero ad hic indicatos Patriarchæ adolescentis mores spectat, ii postmodum prorsus mutati sunt, ut Georgius Cedrenus pag. 638 narrat hoc modo: Cum patriarchatum iniret, id quod contra leges ecclesiasticas fiebat, annos erat natus XVI, & patriarcha sub pædagogis (pro indignam rem!) aliquamdiu egit. Quamquam utinam id perpetuum fuisset: nam eatenus visus est modeste ac cum gravitate aliqua vitam agere. Adultior, cum jam suo arbitrio vivere permitteretur, nihil eorum, quæ turpissima & omnino legibus prohibita sunt, facere omisit. Gradus ecclesiasticos & episcoporum electiones venumdans, aliaque agens aliena veri patriarchæ officio, insano equorum studio & venationum perditus, multaque alia indecenter committens, quæ singulatim enarrare & inconveniens & nefas est.

[697] [ac equorum studio] Unum par est commemorari, argumentum ipsius male instituti animi. Equorum parandorum [Col. 118E] amore infræni tenebatur, ferturque habuisse ultra duo equorum millia: iis alendis perpetuo erat intentus; neque vero iis fœnum & hordeum proponebat edendum, sed metarum fructus, thasia, & pistacia ac palmulas, uvas passas, caricas, eaque omnia lectissima, vino fragrantissimo temperata, admixtis etiam croco, cinnamomo, balsamo, aliisque aromatibus. Memoriæ traditum est, ei aliquando sacrificanti magnæ Cœnæ Dominicæ quinta feria, & jam preces mysteriorum recitanti, supervenisse eum, cui equorum cura ab ipso demandata fuerat, lætumque attulisse nuntium, quod nobilissima equarum peperisset, addito etiam equæ nomine; patriarcham præ nimio gaudio re sacra utcumque absoluta, ad Cosmidium accurrisse; visoque pullo recens edito, & satiatum spectaculo bruti in magnum templum rediisse, ut de Servatoris nostri pro nobis tolerato supplicio hymnorum recitationem ad finem perduceret.

[698] [aliisque indignis moribus dignitatem illam] Quin & hunc morem introduxit, qui hodieque obtinet, quod in splendidis atque solennibus festivitatibus Deo & Sanctorum recordationi fit contumelia per fœdas cantilenas ac risus & insanos clamores, quibus adhibiti sancti hymni cantantur, quos a nobis oportebat corde compunctis atque contritis pro nostra salute Deo offerri. At ille cœtu flagitiosorum hominum coacto, iisque præfecto Euthymio quodam, quem cognomine Casnen appellabant, & ab ipso est domesticus templi constitutus, diabolicas illas saltationes, obscuras vociferationes, cantilenasque e triviis & lupanaribus petitas, tunc adhiberi instituit. Hac vitæ usus ratione interiit ex inepta equitatione ad murum quemdam maritimum afflictus: ex quo casu cum sanguinem vomuisset, ac biennium morbo conflictatus esset, aqua intercute exstinctus est.

[699] [usque ad exeuntem Februarium anni 956 contaminavit,] De hoc infami Patriarcha similia narrant Glycas, Zonaras, aliique, inter quos Joannes Scylitza Curopalates in editione Veneta fol. 63 verso tempus mortis sic exacte indicat: Anno autem duodecimo imperii Constantini, mundi vero sexies millesimo quadringentesimo sexagesimo quarto (anni mundi a recentioribus Græcis ita computantur) mensis Februarii vigesima septima, Indictione decima quarta, decessit e vita Theophylactus patriarcha, sacerdotio functus annos viginti tres, dies viginti quinque. Hæc & alia Cedrenus more suo e Scylitza etiam descripsit. Ceterum omnes hi characteres chronologici annum Christi CMLVI designant, & cum duratione episcopatus accurate conveniunt: si enim elapsum temporis spatium numeraveris ab anno Christi CMXXXIII & die secunda Februarii, qua Theophylactus ordinatus est, usque ad vigesimam septimam Februarii diem anni CMLVI, comperies, ipsum annis viginti tribus, ac diebus viginti quinque, in cathedra Constantinopolitana sedisse. Dum igitur aliqui scriptores ei annos viginti quatuor attribuunt, numero rotundo loquuntur.

LXVIII. S. POLYEUCTUS.

[quando ineunte Aprili ejusdem anni ei successit S. Polyenctus] Laudatus Cedrenus post narratam Theophylacti mortem pag. 639 immediate subjungit sequentia: Eadem Indictione (videlicet decima quarta, qua Theophylactus obiit, & quæ in annum Christi CMLVI incidebat) tertia Aprilis die in ejus locum sufficitur Polyeuctus monachus, Constantinopoli natus atque educatus, castratus a parentibus, longoque tempore monastica vita cum laude functus, imperatore eum ob gravitatem morum & insignem sapientiam, atque paupertatis causa eo provehente. Acta hujus sancti Patriarchæ legi possunt in Opere nostro ad diem V Februarii, ubi Bollandus præcipua illius gesta ex historicis Græcis collegit. Nos interim ad indagandum mortis ipsius tempus progredimur.

[701] Cedrenus pag. 665 obitum S. Polyeucti ita indicat: [qui mense Januario anni 970 ex hac vita migravit.] Polyeuctus post Tzimiscæ designationem tantum triginta quinque dies vixit. Zonaras lib. 17 Annalium num. 1 post imperatoris Tzimiscæ inaugurationem, idem mortis tempus designat his verbis: Patriarcha Polyeuctus, cum post Tzimiscæ proclamationem triginta quinque dies vixisset, obiit. Joannes Scylitza in editione Veneta fol. 73 verso asserit, eum mortuum esse post triginta dies, ex quo Tzimisces declaratus fuit imperator. Forte in textu Scylitzæ oscitantia librarii aut interpretis quinque dies exciderunt. Sed parum refert, uter dierum computus sit præferendus, cum ex his saltem colligamus, S. Polyeuctum circa medium Januarium anni CMLXX ex hac vita migrasse: nam Joannes Tzimisces circa medium Decembrem anni CMLXIX imperator declaratus est, ut Leo Constantinopolitanæ ecclesiæ diaconus, & scriptor synchronus apud Pagium in Critica ad annum Christi CMLXIX num 5 & sequentibus testatur.

LXIX. BASILIUS I, cognomento Scamandrenus.

[Basilius in locum S. Polyeucti substituitur] Mox citatus Leo diaconus de hoc S. Polyeucti successore apud Pagium in Critica anno Christi CMLXX num 2 sic habet: Porro Polycuctus cum dies haud plures a Theodori ordinatione (Polyeuctus exeunte anno CMLXIX vel ineunte CMLXX Theodorum eremitam suasu Joannis Tzimiscæ imperatoris patriarcham Antiochenum consecravit) superstes fuisset, ex humanis migrat, relictis ecclesiæ monumentis, virtutum scilicet simulacris, divinæque & humanæ sapientiæ scientiæque notitia, qua ad summum excultus fuit. Polyeucto autem annis tredecim patriarchatus gubernacula moderato, atque ad beatam vitam translato, diligentem adhibuit Joannes operam, ut in sacerdotali throno virum virtutibus atque moribus præstantem collocaret. Postridie igitur convocatis in palatium episcopis & senatu dixit: Ego, cujus vitæ a longo tempore indubitatum periculum feci, hunc in ecclesiasticam sedem proveho, ne lateat in angulo vitam tolerans vir, omnis generis virtutum excellentiis clarus, cui & prænoscendi futura Deus donum concessit: multa enim mihi ejus generis divino edidit oraculo, quæ temporibus suis evenerunt.

[703] [mense Februario anni anni 970,] Dixerat imperator & Basilium monachum in medium produxit, qui a teneris unguibus, arrepta vita monastica, crebros agones religiosæ palæstræ ludorum in Olympi montis arduis clivis ostenderat. Hunc videlicet in patriarchales ædes jussit ascendere, postridieque (ea scilicet Dominica, qua sancti patres orthodoxam fidem de cultu venerabilium imaginum sanxerunt) Basilius summi sacerdotii unctionem accipit, ac œcumenicus patriarcha acclamatur. Quod vero attinet ad titulum, quo Basilius hoc loco œcumenicus patriarcha appellatur, nescio, utrum is ex populi acclamantis, an ipsius scriptoris adulatione referatur. Facile etiam fieri potest, ut aliquis posterior librarius Græcus superbum istud nomen narrationi Leonis diaconi inseruerit. Saltem nusquam legimus, ipsum Basilium patriarcham sibi hunc titulum arrogasse. Circa tempus ordinationis Pagius loco proxime citato notat, festum Orthodoxiæ anno Christi CMLXX, quo Basilius consecratus est, in diem XIII Februarii incidisse.

[704] [& ineunte anno 974 e sede sua pulsus est,] Eminentissimus Baronius initium Basilii patriarchæ etiam anno Christi CMLXX recte alligat; sed usque ad annum Christi CMLXXV gratis differt depositionem ipsius, quæ anno præcedente probabilius consignanda est: nam omnes catalogi apud Bandurum, & Zonaras lib. 17 Annalium num. 4 non tribuunt ei plures, quam quatuor annos, qui circa medium Februarium anni CMLXXIV effluxerant, quandoquidem anno CMLXX, die XIII Februarii, cathedram Constantinopolitanam ascendit. Quod si hæc depositio differatur usque ad medium Februarium anni CMLXXV, Basilius jam non quatuor, sed quinque integris annis sedisset, quod communi catalogorum consensui repugnat. Itaque cum Pagio statuimus, Basilium ineunte anno Christi CMLXXIV exauctoratum esse, eique Antonium statim successisse. At in ea hypothesi non video, cur Bandurus tomo 2 Imperii Orientalis pag. 912 quatuor annos Basilii utrimque incompletos numeret: si enim anno Christi CMLXX, die XIII Februarii episcopatum Constantinopolitanum suscepit, ut ipsomet ibidem fatetur, & ineunte mense Januario anni CMLXXIV e sede depulsus est, quatuor anni ex una parte dumtaxat incomplete computandi sunt, & tantum mensis unus & aliquot dies deerant, ut quartus administrationis annus compleretur.

[705] [quem Leo diaconus] Præterea Leo diaconus una cum rebus gestis anni CMLXXIV apud Pagium tomo 4 Criticæ pag. 37 depositionem Basilii moresque ejus ita exponit: Tunc & patriarcha Basilius episcoporum invidia apud imperatorem calumniam passus, quasi in aliquem procerum moliretur transferre imperium, nec ecclesiam regeret ex præscripto sacrorum canonum, ad imperatoris tribunal vocatur. Quoniam vero renuebat, ac œcumenicam synodum cogendam asserebat, in eaque diluenda esse crimina aiebat (hoc enim etiam velle divina patrum constituta, cogendam universalem synodum, cum patriarcha deponendus sit) in monasterium ad Seamandrum situm, ac quod ipse exstruxerat, imperatoris jussu relegatur.

[706] [ob mores laudat.] Vir scilicet nullo pene cibo utens ac carnis expers, qui a teneris jam unguibus religiosæ palæstrælaboribus ultra humanum modum exercitatus esset, vir uno amictu æstate hiemeque utens, nec ante exuens, quam difflueret, nulliusque jam operæ factus esset. Alius ei nullus cibus aut potus, quem gustaret, præterquam aqua, nucesque ac poma. Aiunt præterea nec in lecto quidem cubavisse; sed humi per omne tempus, quo religiosa palæstra certavit. Hoc unum Viro vitio datum ferunt, quod longe plurimi haberet, ut hominum instituta moresque ac actus cognosceret, atque iis rimandis, curiosiusque scrutandis, quam pro officii ratione, majorem operam poneret. Si Basilius ille tanta vitæ austeritate, spiritu prophetico, omnique virtutum genere præditus fuerit, ut Leo diaconus affirmat, certe miramur, nomen ipsius nusquam in ecclesiasticis Græcorum Fastis occurrere. Hæc admiratio nostra etiam locum habere potest in illius successore, qui fuit

LXX. ANTONIUS III, cognomento Studita.

[Antonius, qui anno 974 cathedram CP. ascenderat,] Leo diaconus apud laudatum Pagium tomo 4 Criticæ pag. 37 & sequente initium & virtutes hujus Antonii sic describit: Basilio itaque exsilio damnato (id ineunte anno Christi CMLXXIV accidisse arbitramur) patriarchalia gubernacula Antonius regenda suscipit, vir in Studii monasterio a juventute asceticam professus disciplinam, vitamque ducens apostolicam: præter enim necessaria indumenta, ac quibus caro tegatur, ferebat nihil; tametsi a viris principibus, ipsisque imperatoribus plurimum coleretur. Neque vero id solum; sed & quos sumptus habebat ex ea dignitate, qua fulgebat (prius enim syncelli dignitate ornatus fuerat) omnes in pauperes erogabat: divinaque & humana scientia, si quis alius, pollebat. Vultu, totaque corporis compositione mirabilem quamdam gratiam in profundissima canitie lucentem exhibebat. Nec enim ullus eorum, qui deliciis diffluunt, altumque vanorum tabernaculorum sapiunt, ad eum divertebat, qui non statim castigatior abiret. Nec contra funestissimis malis ærumnosam quisquam trahens vitam, qui non æquo animo discederet.

[708] Tunc post mortem Joannis Tzimiscæ, quæ ineunte anno Christi CMLXXVI accidit, [ultro se ea abdicavit,] Bardas cognomento Sclerus adversus imperatores rebellavit, & exorta sunt varia bella civilia, quæ diu durarunt, ob quæ Antonius patriarcha se ultro dignitate sua abdicavit, ut Joannes Scylitza Curopalates in jam sæpe laudata editione Veneta fol. 85 significat his verbis: Tunc etiam Antonius patriarcha post Scleri rebellionem, cum sacerdotio se abdicasset, excessit e vita, & patriarcha deligitur Nicolaus cognomento Chrysoberges, cum ecclesia pastore vacasset annos quatuor cum dimidio. Baronius hæc Scylitzæ Curopalatis verba sic intellexit, ut velit, illam sedis Constantinopolitanæ vacationem computari inter annos, qui episcopatui Antonii usque ad mortem tribuuntur. Quare in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi CMLXXVI num. 1 ita scribit: Quo pariter anno ob Bardæ rebellionem, Antonium Studitam patriarcham sponte se abdicasse, vacasseque sedem illam annis quatuor (addendum erat cum dimidio, ut post Scylitzam Cedrenus & Zonaras etiam numerant) idem tradit Curopalates: non enim datus est ei successor, quousque idem Antonius vixit. Qui numerant ejus sedis annos ad ipsius obitum, quo successor est datus, sex annos ipsius patriarchatui tribuunt.

[709] [quod contra Baronium] Non videtur hæc opinio Baronii facile componi posse cum verbis Zonaræ, qui lib. 17 Annalium num. 6 sic loquitur: Antonius porro patriarcha cum sacerdotio renuntiasset, quod per sex annos tenuerat, ac paulo post obiisset, & ecclesia annis quatuor cum dimidio vacasset, Nicolaus Chrysoberges est designatus. Ex hoc Zonaræ textu & similibus Cedreni verbis Pagius in Critica ad annum Christi CMLXXVI num. 3 sic contra Baronium concludit: Quare Antonius Studita, qui ipso initio anni CMLXXIV patriarcha Constantinopolitanus constitutus fuerat, anno nongentesimo septuagesimo nono ineunte abdicavit, & paulo post medium annum nongentesimum octogesimum tertium Nicolaus Chrysoberges patriarcha Constantinopolitanus ordinatus est: anni enim sex Antonio attributi non potuere non esse incompleti, si vera sint, quæ Cedrenus & Zonaras de duratione pontificatus Nicolai litteris prodiderunt. Ex quibus liquet, perperam Baronium scripsisse, Antonium Studitam præsenti anno (scilicet Christi CMLXXVI) abdicasse, & quoad vixit, ei successorem non datum.

[710] [& Antonium Pagium] Equidem cum Pagio probabilius opinor, hanc sedis vacationem ab annis episcopatus distinctam esse; sed adduci non possum, ut Antonio concedam sex administrationis annos, propter quos Pagius postea duplicem characterem chronologicum in Scylitza & Cedreno gratis mutare cogitur, ut paulo post apparebit. Quare cum Philippo Cyprio apud Bandurum tomo 1 Imperii Orientalis pag. 222 tantummodo quatuor episcopatus annos Antonio Studitæ adscribo. Forte Philippus Cyprius hanc quatuor annorum gubernationem ex perfectioribus catalogis aut antiquis scriptoribus hausit. Saltem testimonio hujus scriptoris Constantinopolitani nixus, verosimilius dicam, in Zonara sex annos pro quatuor vitiose positos esse, quam sine ullo fundamento asseram, duplicem errorem chronologicum in textum Scylitzæ & Cedreni irrepsisse.

[711] [anno Christi 978 contigisse existimamus.] In nostro igitur systemate putamus, Antonium post expletos quatuor episcopalis administrationis annos, mense Januario anni CMLXXVIII muneri suo renuntiasse, & paulo post (puta exeunte mense Februario) mortuum esse. Si huic temporis spatio addas annos quatuor cum dimidio, quibus sedes vacavit, pervenies usque ad mensem Septembrem anni CMLXXXII, ut computum instituenti constabit. Jam vero secundum hanc chronotaxim non improbabiliter supponimus, mense Septembri ejusdem anni CMLXXXII vacuam ecclesiæ Constantinopolitanæ cathedram antistite impletam fuisse, ut figamus aliquod punctum, juxta quod reliquam chronologiam ordinemus. Nunc experiamur, an hoc systema Chronologicum conciliari possit cum annis sequentium patriarcharum, inter quos Antonio Studitæ post satis diuturnam sedis vacationem primus successit

LXXI. NICOLAUS II, cognomento Chrysoberges.

[Sedem CP. anno 982 conscendit Nicolaus,] De hujus Patriarchæ electione, quæ juxta hypothesim nostram mense Septembri anni CMLXXXII non improbabiliter fieri potuit, præter supra laudatos scriptores Byzantinos, Cedrenus pag. 694 sic meminit: Ceterum Antonius patriarchacum sacerdotio renuntiasset, Duro rebellionem movente, tum temporis mortuus est; creatusque patriarcha Nicolaus Chrysobergius, cum per quatuor annos cum dimidio ecclesia pastore caruisset. Zonaras lib. 17 Annalium num. 8 tempus episcopatus ejus sic exacte norat: Interea Nicolao Chrysoberge, cum pontificatum annos duodecim & octo menses, ornasset, defuncto, Sisinnius magister, vir ab ineunte ætate in litteris versatus, patriarcha designatur. Omnes catalogi apud Bandurum, aliique veteres scriptores, quotquot videre mihi licuit, totidem annos & menses huic Nicolao adscribunt.

[713] Præterea Joannes Scylitza Curopalates in editione Veneta fol. 88 annum, [& illam anno 995 moriens reliquit,] quo Nicolaus Chrysoberges obiit, & Sisinnius ei successit, designat his verbis: Cum autem Nicolaus Chrysoberges annos duodecim, menses octo, ecclesiam gubernasset, ac vita functus esset, Sisinius magister deligitur, vir eloquens & medicinæ peritissimus, anno sexies millesimo quingentesimo tertio, Indictione octava. Georgius Cedrenus pag. 702 eosdem temporis characteres ita expressit: Nicolao Chrysobergio post administratum per annos duodecim cum besse patriarchatum vita functo, substituitur Sisinnius magister, vir insignis & medicæ artis peritissimus, anno mundi supra sexies millesimum quingentesimo tertio, Indictione octava. Teste Pagio, annus mundi 6503 juxta Constantinopolitanos anno Christi CMXCIV a Calendis Septembribus incipiebat, & ab eodem tempore usque ad Calendas Septembres anni CMXCV Indictio octava currebat.

[714] Sed cum Pagius initium Nicolai fixerit post medium anni CMLXXXIII, [ut contra Antonium Pagium] mortem ipsius & Sisinnii successionem usque ad annum Christi CMXCVI differre cogitur, ut ei duodecim gubernationis annos & octo menses concedat. Unde in sua Critica ad annum Christi CMXCV num. 5 Cedrenum sic erroris arguit: Non dubito, quin Cedrenus in anno emortuali Chrysobergii memorando erraverit, & Chrysobergius usque ad annum sequentem (videlicet Christi CMXCVI) in vivis fuerit, cum iidem auctores unanimi consensu ei annos XII & menses VIII adscribant. Præterea ipsemet Cedrenus annos tres Sisinnio, annos vero XX Sergio ejus successori attribuit, huncque Indictione secunda, mense Julio, anno scilicet Christi MXIX vita functum asserit. Quare Sisinnius ante annum sequentem (nempe Christi CMXCVI) Chrysobergio non successit, & Cedrenus ex ipso Cedreno corrigendus, vel potius Curopalates, ex quo sua Cedrenus depromere solet.

[715] At cum Cedrenus sua ex Curopalate depromere soleat, [probabilius opinamur,] sequitur, hunc duplicem characterem chronologicum in Curopalate ab ipso inventum esse, & istum errorem librario probabiliter adscribi non posse. Porro quis sine solido fundamento credat, apud utrumque hunc auctorem in anno mundi atque Indictione erratum esse? Præferendum itaque videtur nostrum systema, in quo facile reperimus duodecim Nicolai annos & octo menses, qui anno Christi CMXCV complentur: si enim ab exeunte Septembri anni CMLXXXII, quo initium Nicolai Chrysobergis figi potest, annos duodecim & octo menses computaverimus, perveniemus ad mensem Junium anni CMXCV, quo Sisinnius Nicolao mortuo potuit succedere. Saltem hac ratione mortem Nicolai & successionem Sisinnii consignamus illo anno, quem Joannes Scylitza Curopalates & Georgius Cedrenus diserte expresserunt. Nunc videndum, an hæc chronotaxis repugnet tempori, quo sedit

LXXII. SISINNIUS II.

[tui Sisinnius eodem anno 995 successit,] Discordiam, quæ ecclesiam Græcam diviserat, opera hujus Patriarchæ sublatam esse, Cedrenus pag. 702 sic affirmat: Substituitur Sisinnius magister, vir insignis & medicæ artis peritissimus, anno mundi supra sexies millesimum quingentesimo tertio, Indictione octava. Is dissidium propter quartas nuptias dudum ortum sustulit, concordia facta; cumque tres tantum annos ecclesiæ præfuisset, vitam cum morte commutavit. Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi CMXCV num. 17 illam concordiæ restitutionem Nicolao Chrysobergi adscribendam esse contendit his verbis: At non Sisinnio, sed ejus prædecessori Nicolao tribuuntur ista in synodalibus actis tunc confectis, ut de his nulla dubitatio esse possit. Cujus initæ concordiæ monumentum exstat post edictum de unione ante annos octoginta promulgatum in codice juris Græcorum. Deinde Eminentissimus scriptor refert ipsa Acta synodalia, quæ ibidem numeris sequentibus vel in Jure Græco-Romano a pag. 108 legi possunt.

[717] [qui de violata ecclesiarum unione accusatur,] Verum ex publicis istius synodi acclamationibus colligo, ecclesiam Constantinopolitanam eo tempore rursus paulatim ad schisma inclinasse, cum ibi præsules sancti cum improbis callide laudentur, & memoria Photii schismatici, tamquam orthodoxi, celebretur. Hinc mihi non improbabilia videntur ea, quæ Leo Allatius in Consensione perpetua ecclesiæ Occidentalis & Orientalis lib. 2 cap 8 de hoc Sisinnio ita tradit: Quies nihilominus ecclesiarum per tot annos continuata, qua quælibet ecclesia suis juribus utebatur, ita tamen ut suprema potestas soli Romanæ vindicaretur, videtur interrupta fuisse a Sisinnio patriarcha: non ita tamen ut vel Latini communi Græcorum calculo condemnarentur, vel Græci ab illis separarentur. Sisinnius namque (ob quam id egerit causam, ipse nescio) Photii epistolam encyclicam, quam in Latinos ille temeritatis ac audaciæ plenam exaraverat, titulo tantummodo immutato, & suo nomine supposito, ad reliquos patriarchas ipsissimis verbis transmisit homo nequissimus, licet multa in ea continentur, quæ ad Photium & Photiana tempora pertineant, quæ ipse non immutaverat. Adeo importune iste verborum magistri observator religiosus ineptit! Nisi etiam dicamus, nomen Sisinnii ab aliis illi epistolæ appositum fuisse. Cum ipse Leo Allatius hic in fine dubitet, utrum ea epistola a Sisinnio promulgata fuerit, fidem hujus rei penes accusatorem relinquimus.

[718] [& juxta chronotaxim nostram anno 999 obiit.] Scylitza, Cedrenus, Zonaras, & plerique patriarcharum catalogi apud Bandurum huic Sisinnio tribuunt tres gubernationis annos, quibus nihil vetat aliquot menses & dies superaddi, quos illi scriptores sæpe non exprimunt, cum plerumque numero rotundo de episcopatus annis loquantur. Igitur ponamus, Sisinnium tribus annis, & septem vel octo mensibus in cathedra Constantinopolitana sedisse. In ea hypothesi calculum subducens comperiet, illum mense Februario vel Martio anni CMXCIX obiisse, cum ipsius initium mensi Junio anni CMXCV affixerimus. Nunc superest, ut discutiamus, an nostrum systema chronologicum etiam concorder cum annis, quos antiqui auctores assignant successori ipsius, qui appellatur

LXXIII. SERGIUS II.

[Eodem anno 999 ad sedem CP. evehitur Sergius] Eminentissimus Annalium ecclesiasticorum parens initium hujus Patriarchæ ad annum Christi CMXCIX num. 20 sic recte refert: Quod ad res Orientales pertinet, hoc anno defuncto Sisinnio, patriarcha Constantinopolitano, cum sedisset annos tres, subrogatus est in locum ejus Sergius abbas ex progenie Photii, schismatis auctoris, cujus secutus vestigia eo amplius obsuit, quo diutius præfuit, propagato sedis tempore ultra vigesimum annum. Hujus nomine contra Occidentales invenitur alicubi scripta epistola, quam Photii vere esse, & ejus titulo restitutam superius recitavimus. Baronius hoc loco viginti episcopatus annos Sergio optime tribuit; sed postea ad annum Christi MXIX num. 9 litteræ, quas Petrus Antiochenus ad Michaëlem Cerularium scripsit, illum a priori sententia revocarunt, eo quod ex vitiosa & perperam intellecta Petri Antiocheni epistola putaret, Joannem quemdam Sisinnio successisse, eumque ante Sergium in cathedra Constantinopolitana sedisse. Unde Eminentissimus scriptor post recitatum istius epistolæ fragmentum ibidem sic erronee concludit: Cum igitur hæc ita se habuisse noscantur, longe minor erit Sergii episcopatus numerus, totque annos sit necesse minui a sede Sergii, quot tenuerit eam idem ipse Joannes.

[720] Cum Pagius hac Baronii objectione constringeretur, in Critica ad annum Christi MXIX num. 5 effugium quoddam excogitavit, [quem Pagius binominem fuisse perperam asserit,] gratis asserens, Sergium illum fuisse binominem, atque etiam Joannem appellari. Sic nempe eruditissimus Pagius scindere conatus est nodum, quem solvere facili negotio poterat, si consuluisset Leonem Allatium, qui in Consensione perpetua Occidentalis & Orientalis ecclesiæ lib. 2 cap. 8 num. 3 Græco-Latinum hujus epistolæ fragmentum ita profert: Præterea ipse quoque testis irrefragabilis & alii mecum plerique ex ecclesiasticis primatibus, sub beatissimo patriarcha Antiocheno domino Joanne Pontificem Romanum, Joannem & ipsum nuncupatum, in sacris diptychis commemorari. Et ante annos quadraginta & quinque Constantinopolim appellens sub beatæ memoriæ patriarcha Sergio, jam dictum Papam inter sacra Missarum solennia cum aliis patriarchis commemorari audivi. Quomodo vero postea ejusdem commemoratio erasa fuerit, & quam ob causam, ignoro. Joannes Cotelerius Parisiis anno MDCLXXXI inter Monumenta ecclesiæ Græcæ tomo 2 a pag. 145 Græco-Latine edidit integram illam Petri Antiocheni epistolam, ex qua etiam constat, Joannem illum non fuisse patriarcham Constantinopolitanum, sed Antiochenum. Ex his igitur liquet, Baronium & Pagium ob imperfectam epistolæ istius editionem, & ambiguam ejusdem interpretationem deceptos fuisse.

[721] Petrus de Marca in Dissertatione de epistola Vigilii ex iisdem Petri Antiocheni verbis infert sequentia: [& in cujus chronotaxi ordinanda Petrus de Marca erravit,] Unde patet, Sergium patriarcham (qui sedem Constantinopolitanam tenuit ab anno CMXCVII usque ad annum MXVII) communione junctum fuisse cum Joanne XIX seu mavis XVII, qui sedit ab anno MIII ad annum MIX, quemadmodum ex hac Petri epistola observavit quoque illustrissimus Annalium conditor. Baronius videlicet ad annum Christi MIX num. 1 concludit ex eodem Petri Antiocheni testimonio, quo nomina Romanorum Pontificum in diptychis Constantinopolitanis recitari asserit, ecclesiam Constantinopolitanam eo tempore cum ecclesia Romana unitam fuisse. Sed unio illa non diu perseveravit: nam Nicetas Nicænus apud Leonem Allatium in Opere proxime citato lib. 2 cap. 8 num. 2 schisma sub illo Sergio renovari cœpisse testatur his verbis: Sub Sergio, qui sub Bulgaroctono patriarchatum tenuit, dicitur rursum Schisma exortum fuisse; sed quam ob causam, ipse ignoro: videtur tamen propter sedes fuisse.

[722] [cum juxta veteres scriptores] Porro illustrissimus Petrus de Marca rectam chronotaxim perturbat, dum episcopatum Sergii ab anno Christi CMXCVII usque ad MXVII numerat: Scylitza enim fol. 94 durationem administrationis, & determinatum mortis annum ita assignat: Cum viginti integros annos Dei rexisset ecclesiam, Julio mense, Indictione secunda, anno sexies millesimo quingentesimo vigesimo septimo ad Dominum migravit. Cedrenus pag. 717 Scylitzam more suo sic exscribit: Sergius, cum per annos XX ecclesiam Dei moderatus esset, Indictione secunda, mense Julio, anno mundi sexies millesimo quingentesimo vigesimo septimo ad Dominum emigravit. Hi characteres chronologici juxta Baronium, Pagium, aliosque chronologos in annum Christi MXIX incidunt. Unde manifeste sequitur, Petrum de Marca duobus annis initium & finem episcopatus Sergiani perperam prævertisse.

[723] [viginti integris annis sederit,] Præter Scylitzam & Cedrenum laudatos, Zonaras lib. 17 Annalium num. 9, & omnes patriarcharum catalogi apud Bandurum affirmant, Sergium viginti annis in cathedra Constantinopolitana sedisse. Hos autem viginti annos complete accipiendos esse contendo, adeoque illis menses aliquot ac dies superaddi posse arbitror. Neque id sane gratis assero, cum Cedrenus de Sergio Græce scribat, illum ἐπὶ ἐίκοσιν ὅλους ἐνιαυτοὺς: id est, ad viginti INTEGROS annos ecclesiæ præfuisse. Unde etiam apparet, sensum Græcum Cedreni ab interprete Latino, qui Parisiis anno MDCXLVII ex typographia regia prodiit, non satis perfecte ac fideliter expressum fuisse. Scylitza quoque viginti integros gubernationis annos computat, ut ex numero præcedente manifestum est.

[724] [& mense Julio anni 1019 obierit.] Si igitur Sergius ineunte mense Martio anni CMXCIX ad sedem Constantinopolitanum evectus fuerit, sicut supra statuimus, & eam viginti annis ac quatuor mensibus occupaverit, isto temporis spatio expleto, mors ejus incidet in mensem Julium anni MXIX, quo antiqui auctores obitum ipsius diserte consignarunt. In hoc nostro systemate nihil hactenus vidi, quod verisimilitudinis terminos excedit. Verum si quis nos certiora docuerit, libenter opinionem illius amplectemur. Porro schisma, quod sub Sergio revixerat, una cum ipso exstinctum, seu potius sopitum est, ut apud Leonem Allatium in jam sæpius laudato Opere lib. 2 cap. 8 num. 4 licet videre. Dixi, schisma istud potius sopitum esse, quam exstinctum, quia post aliquot annos cum majori tumultu & ecclesiæ Constantinopolitanæ damno repullulavit, ut postea observabimus.

SECULUM XI.

LXXIV. EUSTATHIUS.

[Sergio successit Eustathius,] De Sergii obitu & hujus Patriarchæ successione Zonaras lib. 17 Annalium num. 9 sic scribit: Is patriarcha Sergius cum ecclesiam ad annos viginti rexisset, mortem obiit, ac in ejus locum suffectus est Eustathius, sacerdotum ædis palatinæ princeps. Similia habent alii historiographi, qui præterea certum Sergianæ mortis annum & mensem assignarunt. Sed nullus eorum clare exprimit, an Eustathius eodem mense vel anno in locum decessoris sui substitutus fuerit. Quod si ille statim successerit Sergio, qui juxta Scylitzam & Cedrenum mense Julio anni MXIX obiit, jam episcopatui Eustathiano oportebit sex annos & aliquot menses concedere: Eustathius enim ex hac vita migravit paucis diebus ante mortem Basilii imperatoris, cognomento Bulgaroctoni, quæ circa finem anni MXXV contigit, ut jam ostendemus.

[726] Cedrenus pag. 719 obitum Basilii imperatoris & Eustathii patriarchæ simul ita narrat: [& mortuus est circa finem anni 1025,] Post hæc in Siciliam molitus expeditionem Basilius Orestam quemdam de fidissimis suis eunuchis præmittit cum magnis copiis: ipse sato interceptus subsequi non valuit: nam mense Decembri, Indictione nona, anno sexies millesimo quingentesimo trigesimo quarto, subito correptus morbo decessit. Paucis ante mortem ejus diebus obit Eustathius patriarcha, in cujus locum imperator substituit Alexium monachum, Studiani collegii magistrum, qui ad ipsum invisendi causa venerat, afferens secum caput Joannis Baptistæ. Eum ergo cum per Joannem protonotarium, cujus opera in administrandis publicis negotiis utebatur, in solio patriarchæ collocasset, vespere exspiravit. Cedrenus hæc more suo hausit ex Scylitza, qui in editione Veneta fol. 93 totidem fere verbis tempus Eustathianæ mortis exponit. Porro juxta computum recentiorum Græcorum annus mundi 6534, & Indictio nona currere cœperunt anno Christi MXXV a Calendis Septembris, ut chronologi passim observant. Quare ex Scylitzæ ac Cedreni testimonio sequitur, Eustathium mense Novembri aut Decembri ejusdem anni MXXV mortuum esse, adeoque sex annis & aliquot mensibus ecclesiæ Constantinopolitanæ præfuisse.

[727] Verum hæc conciliare nequeo cum annis, quos Zonaras episcopatui Eustathiano assignat, [cui Zonaras octo] dum lib. 17 Annalium num. 9 mortem Basilii imperatoris & Eustathii patriarchæ ita conjungit: Cum in animo haberet ire in Siciliam, consilium ejus fatalis morbus interrupit. Sed paulo ante ejus obitum Eustathius patriarcha moritur, cum orthodoxorum ecclesiæ annos octo præfuisset. Quomodo inter mensem Julium vel Augustum anni MXIX & mensem Novembrem vel Decembrem anni MXXV octo annos inveniemus? Intra istud temporis intervallum tantummodo sex anni & aliquot menses elapsi sunt, ut computanti apparebit. Nihil igitur superest, nisi ut dicamus, errorem in numeros Zonaræ irrepsisse, quem supra ob similem causam deseruimus.

[728] Neque facilius cum hac chronologia componi possunt catalogi patriarcharum apud Bandurum, in quibus tantum quatuor anni Eustathio tribuuntur, nisi quis solide ostenderit, sedem Constantinopolitanam a morte Sergii per unum alterumve annum vacasse, [& alii catalogi annos quatuor gubernationis tribuunt,] de quo antiqui scriptores non meminerunt, & quod sine expressa veterum auctoritate non est gratis asserendum. Certe in computo suo erravit ipse Bandurus, dum tomo 2 Imperii Orientalis pag. 914 ex recte stabilita chronotaxi sic perperam concludit: Igitur si Eustathius statim post mortem Sergii, quæ contigit, uti supra ex Cedreno diximus, mense Julio anni Christi MXIX, patriarcha Constantinopolitanus renuntiatus fuit, certe Eustathio non anni quatuor, sed anni quinque, menses quatuor, & aliquot dies attribuendi sunt. Si Eustathius statim Sergio successerit, arithmeticæ non omnino ignarus & vel digitis computans plane comperiet, ipsum sex annis & aliquot mensibus ac diebus in cathedra Constantinopolitana sedisse. Hæc de tricis chronologicis dicta sufficiant.

[729] [qui titulum œcumenici a Papa Romano obtinere frustra conatus est,] Ceterum inter gesta hujus patriarchæ memorabile est, quod ipse simul cum Basilio imperatore tentaverit muneribus corrumpere Pontificem Romanum, ut ab eo titulum œcumenici patriarchæ sibi ac suis successoribus obtineret. Sed eorum conatus successu caruit, sicut eminentissimus Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi MXXIV num. 5 & sequentibus refert, & nos alia occasione superius ex vetustis monumentis exposuimus. Ex eo facto etiam colligi potest, ecclesiam Constantinopolitanam eo tempore non divisam fuisse ab ecclesia Romana, sine cujus consensu antistes Constantinopolitanus titulum œcumenici patriarchæ assumere non audebat.

[730] [& falso dicitur commentarios in Homerum scripsisse.] Marquardus Freherus in Chronologia, Juri Græco-Romano præmissa, adscribit huic Eustathio patriarchæ doctissimos in Homerum commentarios; sed illum toto fere sesqui seculo a vera chronologia aberrare, eosque Thessalonicensi ejusdem nominis antistiti tribuendos esse, observarunt recentiores quidam critici, inter quos Leo Allatius lib. 2 de Consensione perpetua Occidentalis & Orientalis ecclesiæ cap. 8 num. 4 lectorem ita monet: Notandus est hic obiter supinus Marquardi Freheri error in chronologia, qui asserit, hunc patriarcham Eustathium, eum fuisse, cujus exstant doctissimi illi commentarii in Homerum & alia, cum Eustathius Homeri interpres longe illo posterior sit, tamquam qui centum fere & quinquaginta post annos vixerit sub Manuele Alexio, & Isaacio Comnenis. Deinde ibidem Eustathii Thessalonicensis præsulis ætatem variis testimoniis confirmat. Cum autem Eustathius patriarcha Constantinopolitanus secundum supra probatam Chronologiam mense Novembri aut Decembri anni MXXV obierit, statim mense Decembri ejusdem anni in defuncti locum successit

LXXV. ALEXIUS.

Joannes Scylitza fol. 93 tempus, quo hic Patriarcha conscendit cathedram Constantinopolitanam, [In locum Eustathii mortui substituitur Alexius] sic nobis indicat: Cum vero institueret imperator cum exercitu in Siciliam proficisci, Orestem cum frequentibus copiis præmisit, unum ex suis fidelissimis eunuchis; verum ipse prohibitus est, siquidem eum mors occupavit: Decembri enim mense, Indictione nona, anno sexies millesimo quingentesimo trigesimo quarto, repentino morbo correptus excessit e vita, cum aliquot diebus ante ejus obitum etiam Eustathius patriarcha decessisset: cujus successorem instituit imperator Alexium monachum & monasterii præfectum,qui ad eum invisendum venerat cum pretioso Præcursoris capite, quemque per missum protonotarium Joannem in sede collocandum curat, quo adjutore in republica administranda utebatur, & vespere mortuus est, cum vixisset annos septuaginta, & omnes imperasset, ad quinquaginta autem annos imperium solus administrasset.

[732] Zonaras lib. 17 Annalium num. 9 etiam significat, [mense Decembri anni 1025] Alexium in sede Constantinopolitana collocatum fuisse eo die, quo Basilius imperator exspiravit: nam ibi post relatam Eustathii patriarchæ mortem hæc subjungit: Cum autem monasterii Studii abbas Alexius imperatori ægrotanti sacrum caput Præcursoris attulisset, illo statim patriarcha designato, eodem vespere mortuus est. Ex his aliisque supra dictis statuimus, Alexium mense Decembri anni MXXV ad cathedram Constantinopolitanam evectum esse, quamvis certum istius mensis diem ignoremus. Nunc nonnulla hujus patriarchæ gesta ex antiquis scriptoribus breviter referamus.

[733] Primum memoratu dignum, quod de hoc patriarcha reperio, [qui criminosis nuptiis] juxta Baronium & Pagium anno Christi MXXVIII contigit, & crassam Alexii ignorantiam, aut profligatam ipsius conscientiam prodit, ut eruitur ex ipso Cedreno, qui pag. 722 rem exponit his verbis: Romanus in palatium adducitur, daturque ei optio, ut vel oculos sibi erui patiatur, vel dimissa sua legitima uxore, filiam imperatoris ducat, ac cæsar designetur. Hæsitante eo, uxor marito metuens ultro comam posuit, ac seculo renuntiavit; viroque & oculos servavit, & imperium paravit. Erant Constantino ex filia patricii tres filiæ, quarum natu maxima Eudocia monachatum fuit amplexa; minima Theodora conjugium Romani aversata est, sive ob propinquitatem, ut ferebatur, generis; sive quod uxorem ejus sciret adhuc vivere. Media Zoë facile eum sibi dari maritum passa est. Disputatione autem de cognatione mota, res a patriarcha & ecclesiasticis discussa, & Romanus Zoë copulatus est, imperatorque declaratus.

[734] At non tantum de cognatione, sed de legitima Romani uxore adhuc superstite erat disputandum. [per crassam ignorantiam aut impietatem] Rigidi scilicet illi theologi Græci, vivente prima legitima conjuge, marito alteram uxorem ducere permittebant, dum interim juxta ecclesiæ suæ consuetudinem tertias aut quartas nuptias, in Occidentali ecclesia licitas, severe prohibebant, ut tomo 1 Juris Græco-Romani in libello unionis a pag. 104 legimus. Nonne austeri hujusmodi doctores, qui quartas nuptias vetant, & istud Romani matrimonium approbant, vocari possent duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes, ut Matth. 23 ℣ 24 de Pharisæis dicitur? Certe in illos etiam convenit, quod Christus apud Marcum cap. 7 ℣ 8 Pharisæis exprobrabat: Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum.

[735] Laudatus Cedrenus pag. 733 narrat, quomodo imperator Romanus feria quinta majoris hebdomadæ insidiis uxoris suæ Zoës interfectus fuerit, [semel atque iterum benedixit] & ipsa statim Michaëlem adulterum, quocum antea consueverat, sibi matrimonio copulaverit, cui Alexium patriarcham bene precari voluit, ut exponit his verbis: Eadem nocte, cum sacra Passio caneretur, patriarcha Alexius, quasi jubente Romano, in palatium vocatur: quo cum venisset, mortuum Romanum invenit. Et Zoë aureo triclinio exornato in suggesto sedens Michaëlem producit, & a patriarcha contendit, ut hunc sibi maritum sacra comprecatione copulet. Attonito & voce oppressa hærenti Joannes ac Zoë quinquaginta auri libras totidemque clere largiuntur. Ita patriarchæ persuasum, ut matrimonium hoc consecraret. Baronius in Annalibus hæc eadem ad annum Christi MXXXIV num. 28 & sequente commemorat.

[736] [& callide sedem sibi eripiendam conservavit] Denique hic tacendum non est callidum Alexii consilium, quo quemdam dignitatis suæ æmulum, ejusque fautores astute delusit, ut apud eumdem Cedrenum pag. 740 refertur hoc modo: Interim cum patriarchatus Constantinopolitani amor absurdus Joannem imperatoris fratrem cœpisset, re communicata, episcopi Demetrius Cyzici, Antonius Nicomediæ, Sidæ & Ancyræ fratres germani cum aliis metropolitis consultarunt de Alexio deturbando, eique sufficiendo Joanne. Ad eos Alexius & reliqua ecclesiæ pars litteras dant, hoc significantes: “Quando, ut vos dicitis, non suffragiis pontificum, sed jussu Basilii imperatoris ego hoc solium contra canones conscendi; agedum, quos ego constitui metropolitas, jam per undecim annos ac anni semissem, ecclesiam gubernans, deponantur. Anathema quoque obnuntietur tribus imperatoribus, quibus ego coronas imperii imposui. His factis, cedo solium ei, qui vult succedere”. Hoc accepto nuntio, Demetrius cum sociis metu pudoreque confusi, quod plerique ab ipso erant creati, nihil antiquius silentio & quiete habuerunt; & ipse Joannes cupiditatem solii patriarchæ in posterum dimisit. Atque hæc sunt præcipua, quæ ex gestis Alexii hoc loco proferenda esse censuimus. Nunc paucis indicandum est, quo tempore obierit.

[737] [usque ad annum Christi 1043.] Jam sæpe laudatus Cedrenus pag. 758 tempus mortis ejus sic accurate notat: Vigesima die Februarii, Indictione undecima, Alexius patriarcha rebus humanis excedit. Scylitza fol. 110 eamdem Indictionem, mensem ac diem morti ipsius assignavit. Hinc concludimus, octodecim annos, quos Zonaras & catalogi apud Bandurum episcopatui ejus passim tribuunt, incomplete accipiendos esse: mensis enim Februarius Indictionis undecimæ in annum Christi MXLIII incidit, ut apud obvios chronologos videre est. Si igitur Alexius sedem Constantinopolitanam occupaverit a mense Decembri anni MXXV, ut supra probavimus, usque ad vigesimam Februarii diem anni MXLIII, calculos subducenti constabit, illum dumtaxat septemdecim annis, & duobus circiter mensibus sedisse, cum nobis sit ignotum, quo die mensis Decembris anno Christi MXXV patriarcha electus fuerit. In locum ipsius eodem anno MXLIII suffectus est

LXXVI. MICHAEL I, cognomento Cerularius, schismaticus.

[Huic mense Martio ejusdem anni 1043 successit Michaël,] Hic fuit infensissimus Latinorum hostis, de cujus promotione Zonaras lib. 17 Annalium num. 22 sic scribit: Alexio patriarcha mortuo, cum sedem illam annos octodecim quiete tenuisset, Michaël, cognomento Cerularius, in ejus locum est suffectus. Tempus istius successionis post Scylitzam Cedrenus pag 758 accurate ita notavit: Vigesima die Februarii, Indictione undecima, Alexius patriarcha rebus humanis excedit: ei sufficitur die Annuntiationi festo Michaël Cerularius, qui vixerat monachus, ex quo eum orphanotrophusob paratas insidias relegaverat. Festum Annuntiationis apud Græcos die XXV Martii celebratur, ut in Menæis excusis aliisque ecclesiasticis ipsorum fastis videre est. Unde patet, Michaëlem Cerularium anno Christi MXLIII, die XXV Martii, Alexio ante mensem defuncto successisse. Nunc aliqua illius gesta summatim referemus.

[739] Anno Christi MLIII Michaël Cerularius una cum Leone Acridano Bulgarorum metropolita scripsit epistolam adversus Latinos, [qui schisma ecclesiæ Græcæ] eamque misit ad Joannem, Tranensem in Apulia episcopum, ut etiam populos Occidentales ad schisma concitaret. Hanc ab Humberto Cardinale, & Silvæ candidæ episcopo Latine redditam eminentissimus Baronius Annalibus suis ad annum Christi MLIII a num. 23 inseruit. Canisius quoque illam simul cum doctissima Humberti Cardinalis refutatione tomo 6 Antiq. lect. a pag. 114 typis vulgavit. Eidem S. Leo IX Papa egregie respondit, ut apud Labbeum tomo 9 Conciliorum a col. 949 licet videre.

[740] Anno sequente S. Leo Pontifex Constantinopolim misit legatos, [contra Latinos renovavit.] deditque eis litteras ad Constantinum imperatorem & Michaëlem patriarcham, ut pax inter utramque ecclesiam conciliaretur. Sed vota ipsius successu caruerunt: etenim legati Apostolici pervicacem Michaëlem in ecclesia S. Sophiæ publico anathemate percutere coacti sunt propter varios ipsius errores, qui apud laudatum Labbeum tomo 9 Conciliorum a col. 992 in ipsa excommunicationis sententia exprimuntur. Tunc vero contumax Cerularius magis furere cœpit, & edictum adversus legatorum excommunicationem publicavit, quod Leo Allatius in Opere de Libris ecclesiasticis Græcorum dissert. 2 a pag. 161 Græco-Latine edidit. Porro præter citatos auctores de rebus scriptisque ad hoc schisma spectantibus legi possunt litteræ ipsius Michaëlis & Petri patriarchæ Antiocheni, quas Cotelerius inter Monumenta ecclesiæ Græcæ tomo 2 vulgavit, Wibertus synchronus in Vita S. Leonis IX Papæ apud nos tomo 2 Aprilis pag. 662 & 663, aliaque instrumenta passim occurrentia, quæ nostri instituti non est hoc loco fusius referre. Potius jam narrandum est, quomodo & quando Isaacius Comnenus imperator tandem Michaëlem Cerularium e sede Constantinopolitana expulerit.

[741] Joannes Scylitza Curopalates, Parisiis anno MDCXLVII post Cedrenum Græco-Latine partim editus, [Scylitza describit superbiam ejus,] pag. 808 & sequente hanc rem ita exponit: Patriarcha autem inexplebili benevolentia fretus imperatoris, contra ipsum elatus est, non petitionibus modo & admonitionibus utens, si quando alicujus rei & pro aliquo indigeret; verum sæpe minime voti compos propter frequentes & odiosas petitiones, minas & absurdas increpationes adhibebat; ac nisi pareret, imperii amissionem minabatur, vulgare & tritum hoc dictum proferens: Ego te condidi, furne, ego & te dejiciam. Aggressus est etiam cocco tincta induere calceamenta, antiqui sacerdotii morem hunc asserens, & oportere his uti novum quoque archiepiscopum: nam inter sacerdotium & regnum nihil interesse, vel admodum parum, & in rebus pretiosioribus amplius fortasse & magis colendum sacerdotium.

[742] Hæc audiens imperator illum mussitantem, studuit potius aliquid ipse perpetrare, [ob quam ab imperatore in exsilium abreptus est,] quam pati. Quare cum archangelorum dies festus advenisset, egreditur patriarcha ad suburbana loca, ut ibi studiose ac solenni ritu, quæ ad diem festum pertinerent, perageret. Imperator autem ut lucro, sibi oblata occasione arrepta, veritus ne quis tumultus aut perturbatio fieret, turmam militum misit, qui communi lingua appellantur Barangi, qui ipsum non sine ignominia e throno correptum ac mulo impositum usque ad littus, quod est in Blachernis, impellentes deduxerunt & ipsum & patrueles ejus, atque inde lembo impositum ad Proconnesum, ut exsularet, perducendum curant.

[742] [& nihilominus affingit ei mortuo miraculum,] Ipse cum aliquibus metropolitis collocutus, & de ipso abdicando spectatissimis ipsorum electis, eorum opera nuntiat, ut archiepiscopatum deponat, priusquam ipsum cum dedecore amittat, iis, quæ contra ipsum decreta erant, expositis & propalatis synodo & concilio. Sed cum ipsis visus esset ejusmodi, qui expugnari & deprimi non posset, quantum ad ipsum attinebat, desperata fuit depositio sacerdotii, de qua imperatore assidue cogitante, interea vitam cum morte patriarcha tranquille commutat: cujus corpus imperator, quod ipsum jam pœnituerat, honorifice importandum, & in suo monasterio reponendum curat, perculsus eo miraculo, quod acciderat, non ipse modo, sed omnes, qui cum ipso erant: nam dextra patriarchæ manus in crucis figuram conformata, ut mos est benedicendi populo acclamanti pacem, ita firma permansit, neque cum mortuo corpore est immutata.

[744] [quod Baronius jure merito explodit,] Eminentissimus Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi MLVIII num. 18 illam dextræ manus figuram, quæ hic pro miraculo obtruditur, paucis verbis ita jure merito explodit: Talia sunt miracula schismaticorum, humana arte composita. Et quis ignorat, defuncti mox hominis membra adhuc calentia, quam quis velit, recipere formam & situm, eademque ipsa obrigescentia frigore immobiliter permanere? Certe de hoc miraculo non meminit Michaël Psellus, schismatis fautor, qui Michaëlem Cerularium hæreseos accusat, illumque episcopalis muneris ac divinarum rerum imperitissimum fuisse asserit, ut Pagius in Critica ad annum Christi MLIV num. 2, & ad annum MLVIII num. 11 testatur.

[745] [& quod Zonaras schismaticus] Quinimo Zonaras schismaticus de illo schismaticorum commento scribere erubuit, qui interim non dissimulat superbiam Michaëlis Cerularii, dum lib. 18 Annalium num. 5 ipsius depositionem, mortem, ac honorificam sepulturam sic narrat: Neque vero patriarcha superbia illi (nempe Isaacio Comneno imperatori, de cujus vitiis immediate antea egerat) cedebat; sed imperare illi volebat: ac si quando non impetrasset ea, quæ petierat, ægre ferebat, increpabat; denique minabatur, quemadmodum imperium illi contulisset, ita se idem illi erepturum. Quæ cum talis imperator ferre æquo animo haud utique posset, providit, ut malum daret potius, quam ferret. Cum igitur patriarcha in suum monasterium, instante sanctorum angelorum, qui ibi colebantur, festo, ut illud splendidius celebraret, iturus esset, missa illuc cohorte militum, (nec enim eum ex ecclesia Verbi divini sapientiæ avellere voluit, ne vel cleri vel populi motus oriretur) & ipsum & nepotes ejus relegat.

[746] [referre non est ausus.] Deinde de abrogando illi patriarchatu cogitans, opera quorumdam primariorum sacerdotum utitur, & Pselli variarum & absurdarum criminationum coacervatoris, quas in oratione contra illum scripta congessit, & per quosdam Viro significat, ut simulet, se ultro pontificatu cedere, quem alioqui invitus cum publica infamia sit amissurus. Ut autem ille refragabatur, imperatorisde ejus exauctoratione solicitudinem mors sustulit: neque enim multo post illius obitus a quodam est ei nuntiatus; qui cum se lætum illi afferre nuntium & curas adempturum putaret, ille statim, mutata sententia, ejulavit, ejusque cadaver cum honorifico comitatu ab exsilio revocatum in monasterio ab illo condito reposuit, nepotibus ejus pristina dignitate restituta. Vides, hic nullam mentionem fieri de fictitio illo miraculo, quod tamen Michaël Glycas schismaticus, & Zonaræ coævus, parte 4 Annalium pag. 323 eamdem Cerularii depositionem ac sepulturam narrans, incautis posteris persuaderi posse existimavit.

[747] De tempore, quo imperator Michaëlem Cerularium relegavit, [Verosimilius cum Baronio putamus,] Pagius in Critica ad annum Christi MLVIII num. 13 sic disserit: Baronius aliique passim Cerularii depositionem & Lichudis creationem ideo hoc anno collocant, quia in serie patriarcharum Constantinopolitanorum in lib. IV Juris Græco-Romani Cerulario anni quindecim attribuuntur: die enim XXV mensis Martii anni MXLIII ad culmen pontificale evectus fuerat. Verum cum Constantinus Lichudes post sedem annorum quatuor & sex mensium, circa initium mensis Januarii anni millesimi sexagesimi quarti vivendi finem fecerit, anno millesimo quinquagesimo nono post diem octavum mensis Junii patriarcha creatus est. Curopalates enim, cujus verba Baronius recitat, asserit Cerularium die festo archangelorum dignitate depositum esse, cui Zonaras suffragatur. Græci autem, ut in eorum Menologio videre est, festum archangelorum ac S. Michaëlis bis in anno celebrant, die nempe octava Junii & die sexta Septembris. Cerularius itaque non annos XV, sed annos XVI & menses circiter tres ecclesiam Constantinopolitanam administravit, & anno solum sequenti (videlicet Christi MLIX) mortuus est. Ita ille.

[748] At imprimis non video, quo fundamento Pagius contra omnium catalogorum consensum Michaëli Cerulario sedecim annos & tres menses adscribat. [relegatum esse Michaëlem anno 1058 circa festivitatem archangelorum] Præterea die VIII Junii & VI Septembris apud Græcos fit quidem aliqua S. Michaëlis archangeli commemoratio propter miracula, intercessione illius patrata; sed in Menologio Basiliano σύναξις τῶν ἀρχαγγέλων, festivitas archangelorum die VIII Novembris celebratur. In Menæis impressis eadem die VIII Novembris præcipuum angelorum festum ita annuntiatur: σύναξις τοῦ ἀρχιστρατήγου Μιχαὴλ, καὶ τῶν λοιπῶν ἀσωμάτων δυνάμεων. Id est: Festivitas Michaëlis, ducis militiæ [cælestis,] & reliquarum incorporearum potestatum. Hanc autem esse unicam vel saltem maximam angelorum festivitatem, de qua Joannes Curopalates & Zonaras antonomastice meminerunt, colligi potest ex solenni Officio, quod eo die in Menæis assignatur, & cui juxta consuetudinem celebriorum festorum præfigitur pictura, in qua plures angeli repræsentantur cum hac epigraphe, antiquis characteribus Græcis expressa: Η CΥΝΑΞΙC ΤΩΝ ΑCΩΜΑΤΩΝ. Id est: Festivitas incorporeorum.

[749] Ex his infero, non esse temere recedendum ab opinione eminentissimi Baronii aliorumque illustrium auctorum, [quæ præcipue a Græcis ad diem VIII Novembris celebratur.] qui juxta communem catalogorum computum, episcopatui Michaëlis annos quindecim tribuunt, & mortem ejus anno Christi MLVIII consignant: si enim Cerularius anno Christi MXLIII a die XXV Martii cathedram Constantinopolitanam occupaverit usque ad annum MLVIII & diem VIII Novembris, qua festum angelorum apud Græcos colitur, jam rotunde numerare possumus quindecim administrationis annos, licet supersint aliquot menses, qui ex sæpe supra dictis rarius exprimuntur. Deinde ex irrito imperatoris conatu, quo Cerularium exsulem ad spontaneam dignitatis suæ abdicationem inducere nitebatur, aliisque post depositionem gestis conjicimus, facile sex aut septem menses post exsilium elabi potuisse, antequam opportuna Michaëlis mors imperatorem solicitudine liberaret. Quin etiam post electionem successoris aliqua controversia exorta est, & nonnulla mora intercessit, ut mox videbimus, antequam ille episcopali dignitate ornaretur atque in sede Constantinopolitana collocaretur. Quare in nostra chronologia nihil erit absonum, si ponamus, quod mense Junio anni MLIX tandem ab imperatore in locum Michaëlis Cerularii defuncti substitutus fuerit

LXXVII. CONSTANTINUS III, cognomento Lichudes.

[Circa medium anni 1059] De hujus Patriarchæ successione Joannes Scylitza Curopalates post narratam Michaëlis Cerularii mortem pag. 809 sic scribit: Sufficitur in ejus locum patriarcha Constantinus Lichudes præses & protovestiarius, qui prius metropolitanorum & cleri, totiusque populi suffragiis delectus fuerat; vir ob regia atque civilia munera clarissimus a Monomacho usque ad illud tempus; quique magnam gloriam ob reipublicæ administrationem reportaverat, & Manganorum procurationem, ac juris custos ab eo imperatore, quem diximus, relictus fuerat. Et quamvis delectus fuisset, non sine contentione archiepiscopatum & patriarchatum, neque sine controversia adeptus est. Verum imperator studens talia sibi jura vindicare, hoc ipsi tempus idoneum ratus, presbyterum ordinatum vetuit, ne archiepiscopatus unctionem perfectam acciperet; quoad, inquit, ea quæ contra te jactantur, per synodum canonice examinentur. Constantinus autem non ignorans, hæc quomodo contra se inquirerentur, inopinatum dedecus secum reputans, quæ quærebantur tradidit imperatori. Ex eo tempore sine controversia & sine excusatione omnia ab ipso perficiebantur, quæcumque in initiandis pontificibus consuevere.

[751] [Michaëli mortuo successit Constantinus,] Zonaras lib. 18 Annalium num. 5 eamdem rem sic clarius exponit: In ecclesia vero Isaacius Comnenus imperator Constantinum Lichudem præsidem & protovestiarum constituit, virum longo tempore in administrationibus rerum communium cum laude versatum, spectatæque fidei, cui Monomachus etiam, Manganorum œconomia commissa, tabulas de eorum immunitate commiserat; quas cum sibi vendicare Comnenus conaretur, commentum improbitatis plenum excogitat, ac plane partum quemdam diabolicæ mentis edit: nam cum Lichudes per suffragia electus, ac sacerdos jam creatus esset, arcano eum monet, dici quædam, quæ a patriarchali officio illum arcerent, & si in synodo agitarentur, nec rite consutarentur, non posse eum pontificatus unctionem adipisci. Verum si Manganorum sibi privilegia traderet, se neglecturum criminationes illas, neque impedimento fore, quo minus ungatur. Lichudes qui videret, non licere sibi ad pristinam conditionem redire, sic vero manere turpe esse, propere allatis iis, quæ petebantur, nemine obstante, pontificio ritu initiatur.

[752] Michaël Glycas part. 4 Annalium pag. 323 mores ipsius ita laudat: Suffectus est in ejus locum alius patriarcha, [qui nobis de schismate suspectus est,] nimirum Constantinus præses & protovestiarius, cognomento Lichudes, cujus liberalem ac munificam manum, solertemque providentiam nemo non expertus est. Joannes Curopalates loco proxime citato eamdem munificentiæ ac solicitudinis laudem ei tribuit. Sed præ ceteris impensius illum laudavit Michaël Psellus, magnus ipsius amicus, qui schismati contra ecclesiam Romanam promovendo omnem operam impendit, ut Pagius in Critica ad annum Christi MLIV num. 2 ex lectis quibusdam Mss. Pselli opusculis certo constare affirmat. Psellus in honorem Constantini Lichudis composuit panegyrim, viginti tribus capitibus divisam, quæ adhuc manuscripta Parisiis exstat, ut Pagius ad annum Christi MLXVI num. 10 testatur. Laudatus Pagius ad annum Christi MLVIII num. 12 exhibet quoddam fragmentum, in quo Psellus facundiam aliasque dotes Constantini magnis laudibus extollit. At propter hoc ipsum encomium & tantam cum Psello schismatico amicitiam nobis Constantinus ille de schismate suspectus redditur, qui propterea forte a Brietio nostro in Annalibus contractis ad annum Christi MLVIII, vocatur vir addictior imperatori, quam Latinæ ecclesiæ. Cum reliqua hujus Patriarchæ gesta ignoremus, ad mortem ipsius chronologice assignandam transimus.

[753] Varii patriarcharum catalogi apud Bandurum episcopatui Constantini Lichudis quatuor annos ac dimidium concedunt. [& exeunte anno 1063 e vivis excessit.] Illis consentit Zonaras, dum lib. 18 Annalium num. 9 de morte ipsius ita scribit: Cum autem patriarcha Constantinus Lichudes, ecclesia per annos quatuor & sex menses gubernata, in aliam migrasset vitam, Joannes Xiphilinus in pontificiam Constantinopoleos sedem evehitur. Cum igitur initium ipsius supra constituerimus mense Junio anni MLIX, post numeratos quatuor annos & sex menses perveniemus ad mensem Decembrem anni MLXIII, circa quod tempus probabiliter ex hac vita migravit. Hæc chronotaxis concordat cum annis, quos Zonaras successori ipsius adscribit, ut ex dicendis apparebit.

LXXVIII. JOANNES VIII, cognomento Xiphilinus.

[Initio anni 1064 huic suffectus est Joannes] Putamus, ineunte anno Christi MLXIV in locum Constantini defuncti successisse hunc Patriarcham, de cujus promotione & moribus Joannes Curopalates pag. 817 tradit sequentia: Mortuo vero patriarcha Constantino, Joannes monachus, cognomento Xiphilinus, deligitur, Trapezunte natus, vir sapiens & eruditissimus, & in rebus politicis spectatus, & virtutem sedulo sectatus, adeo ut in principio florentis ætatis monasticam administrationem susceperit, & vitam solitariam degere instituerit tempore haud exiguo in Olympo monte: quare nemo præter ipsum dignus habebatur, qui ad altum patriarchæ gradum perduceretur, tametsi recusans ac fugiens, ad eum honorem compulsus est. Glycas part. 4 Annalium pag. 325 ipsum breviore elogio sic exornat: Constantino patriarcha mortuo, Joannes Xiphilinus monachus in ejus locum suffectus, vir omnino propter eloquentiam, doctrinam, prudentiam, virtutem admirandus. Zonaras lib. 18 Annalium num. 9 similia de illo tradit.

[755] At quibuscumque laudibus hi scriptores Joannem Xiphilinum extollant, ambitionem ipsius arguit sequens historia, [cujus ambitionem impera trix] quam Michaël Glycas part. 4 Annalium pag. 326 sic narrat: Cum spiritum extremum duceret (videlicet Constantinus Ducas imperator, de cujus liberis & morbo idem auctor paulo superius egerat) ab omnibus scriptam cautionem exegit, qua pollicerentur, numquam se imperatorem ullum admissuros extraquam filios suos, & imperatricem ipsam promittere coëgit, numquam se respecturam ad alteras nuptias. Hoc modo illa cum filiis imperium septem mensibus administravit. Scripta cautio, fidei patriarchæ credita, ejusdem studio custodiebatur… Imperatrix autem nubere cuidam ex viris illustribus volens, cum ob scriptam cautionem & illos, qui cautioni subscripserant, in metu versaretur, tandem aliquid supra naturam muliebrem audendum, & dolo patriarcham circumveniendum esse decrevit.

[756] [callide delusit,] Itaque rem cum quodam ad hujusmodi molitiones idoneo communicat. Quid inde factum? Erat patriarchæ frater, nomine Bardas. Hoc cum sciret ille spado, cum quo communicasse consilia sua imperatricem diximus, patriarcham accedit, secreto rem totam ei renuntiat; fieri nimirum posse, ut si quidem aliqua dispensatio nomine cautionis intercederet, frater ejus in complexum imperatricis perveniret, ac deinde imperator designaretur. Hac arte captus patriarcha singillatim senatoribus ad se vocatis persuadet, scriptam illam cautionem ab æquitatis ratione prorsus alienam esse, nec ob unius hominis æmulationem concedi debere, ut Romana respublica detrimentum caperet; sed potius, ita poscente necessitate, tradendam in matrimonium alicui viro imperatricem, ut hoc modo respublica, pristino statui restituta, vicissim floresceret. His verbis cum omnes patriarcha suam in sententiam perduxisset, Diogenes armatus regiam ingressus est, ac imperatrice sibi copulata, sceptris potitus. Sic astuta mulier delusit ambitiosum Patriarcham, qui ex hac vana spe nil præter ignominiam & ridiculam superbiæ notam acquisivit.

[757] [& auctores passim narrant.] Zonaras eamdem historiam in Annalibus lib. 18 num. 9 & 10 fuse exponens ab aliis scriptoribus in eo differt, quod Bardam illum non appellet fratrem patriarchæ, sed ἀνεψιὸν, id est, sororis aut fratris ejus filium, quod discrimen hic nihil nostra interest. Præterea ibidem affirmat, illam cautionem seu promissionis syngrapham ab imperatrice & senatoribus jurejurando confirmatam fuisse, ut etiam satis innuit Joannes Scylitza, qui pag. 822 cum Zonara addit, quod ex senatoribus alii suasu & adulatione, alii pecuniæ largitione & crebris muneribus Joanni patriarchæ consenserint. Propter talem solennis juramenti abolitionem Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi MLXVIII num. 5 eumdem patriarcham accusat, quod privato commodo religionem posthabuerit. Ob eamdem causam, ni fallor, Joannes Xiphilinus a Brietio nostro in Annalibus contractis ad annum MLXVI, vir litteratior, quam melior; & ad annum MLXVIII, prævaricator religionis appellatur.

[758] [Joannes ille post undecim annos & aliquot menses regiminis] Catalogi apud Bandurum huic Patriarchæ passim tredecim annos & sex menses adscribunt. Catalogus Labbeanus, Protreptico Historiæ Byzantinæ insertus, annos undecim dumtaxat cum sex mensibus ei assignat. Zonaras vero in Annalibus lib. 18 num. 18 tempus episcopatus ipsius sic diserte exprimit: Joanne Xiphilino patriarcha in æternas mansiones translato, cum ecclesiam annos undecim & menses septem rexisset (Græce sine litteris numeralibus ita ad longum legitur ἐπὶ δέκα ἐνιαυτοὺς ἐφ᾽ ἑνὶ, καὶ μησὶν ἑπτὰ) patriarcha designatus est Cosmas monachus. Nos probabilius existimamus, catalogos Bandurianos juxta catalogum Labbeanum vel Zonaram corrigendos esse: si enim Joanni Xiphilino tredecim annos cum dimidio tribuamus, jam mortem ejus nimis diu differre cogemur contra auctoritatem veteris testimonii, ut nunc videbimus.

[759] Anna Comnena lib. 3 Alexiados pag. 75 tempus, [anno 1075 ex hac vita migravit;] quo hic patriarcha obiit & successorem accepit, sic accurate notat: Rebus igitur sic pendentibus, Alexius coronatur manu patriarchæ Cosmæ: etenim quarto anno imperii Michaëlis Ducæ & filii ejus Constantini, cum esset mortuus sanctissimus patriarcha Joannes Xiphilinus secunda die mensis Augusti, Indictione decima tertia, subrogatus in ejus sedem fuerat hic Cosmas, illo loco dignissimus & sanctitate plenus. Hi characteres chronologici annum Christi MLXXV designant: nam usque ad Calendas Septembres anni MLXXV fluxit Indictio decima tertia, quæ mihi in citato textu tum ad Joannis Xiphilini mortem, tum ad successoris promotionem pertinere videtur. Unde opinor, paucis diebus ab obitu ipsius statim alterum in sede Constantinopolitana collocatum esse, quod ex infra dicendis confirmabitur. Præterea quartus Michaëlis Ducæ annus, quo Joannes iste obiit, anno Christi MLXXV ultra diem secundam Augusti adhuc currebat, sicut ex Michaëlis istius initio, apud Pagium in Critica ad annum Christi MLXXI signato, evidenter potest deduci.

[760] Huic mortis tempori computus Zonaræ vel catalogi Labbeani optime congruit: [unde chronologicus Cavei error corrigitur] nam si Joannes Xiphilinus mense Januario anni MLXIV in cathedra Constantinopolitana sedere cœperit, ut supra statuimus, & anno Christi MLXXV, die secunda Augusti ex hac vita migraverit, ut Anna Comnena testatur, jam in isto gubernationis intervallo annos undecim & sex vel septem menses invenies. Erravit itaque Guilielmus Caveus heterodoxus, dum in Historia litteraria Scriptorum ecclesiasticorum pag. 430 initium hujus patriarchæ anno MLXVI & obitum anno MLXXVIII alligat, ubi tamen recte rejicit communem opinionem, quæ huic patriarchæ perperam adscribit compendium Dionis, quod tribuendum est Joanni Xiphilino, qui hunc Patriarcham ejusdem nominis habuit patruum, ut ex ipsa auctoris epitome demonstratur. Porro aliqua Joannis Xiphilini patriarchæ opuscula recentiores bibliographi passim recensent.

[761] Nihil quemquam moveat, quod hic patriarcha Constantinopolitanus ab Anna Comnena vocetur sanctissimus, [& titulus sanctissimi huic patriarchæ datus examinatur.] cum interim superius narrata soluti juramenti historia sanctitatem ipsius minime commendet: nam mulier illa schismatica & Latinis infensissima, Romanum Pontificem ejusque subditos contemnere, & schismaticos suos laudare consuevit. Quare non immerito eos, quos ipsa laudibus exornat, infectos putamus schismate, quod Alexius Comnenus, pater illius, numquam serio tollere voluit, quamvis astutus ille princeps pro rerum necessitate interdum amicitiam cum Romanis Pontificibus simularet. Unde etiam nonnulli critici observarunt, Annam Comnenam in Alexiade sua nimis amori erga patrem indulsisse, & potius panegyrim parentis sui quam historiam scripsisse. Igitur sub diuturno Alexii Comneni imperio schisma inter ecclesiam Romanam & Constantinopolitanam perseveravit, cujus etiam juverit meminisse pro sequentibus aliquot patriarchis, inter quos primus post mortem Joannis Xiphilini secutus est

LXXIX. COSMAS I, cognomento Hierosolymitanus.

[Anno 1075 in locum Joannis subrogatur Cosmas,] Cum juxta supradictum Annæ Comnenæ testimonium Joannes Xiphilinus e vivis excessisset, quarto Michaëlis Ducæ anno, Indictione decima tertia, die secunda Augusti, quæ omnes notæ chronologicæ in annum Christi MLXXV concurrunt, eadem Indictione adhuc fluente, sive mense Augusto anni MLXXV, post paucos a morte ejus dies, & verosimillime ante diem VIII Augusti, ut ex infra instituendo temporis computo apparebit, in locum defuncti Joannis substitutus est Cosmas, de cujus promotione & moribus Joannes Scylitza pag. 860 hæc prædicat: Sepulio autem patriarcha Joanne Xiphilino, & ad domos æternas translato, imperator alium delegit, non ex senatorio ordine, neque ex ecclesia, neque ullum alium Byzantiorum, sive eloquentia sive rebus gestis clarorum & celebrium; sed Cosmam quemdam monachum, qui a sancta civitate venerat, & in maximo honore apud imperatorem habebatur propter virtutem, qua præditus erat: nam etsi externæ sapientiæ expers erat, & illius mysteria minime gustaret, attamen variis virtutibus efflorescebat; quapropter, omnibus aliis neglectis, ipsum ad ecclesiæ gubernacula collocat. Zonaras lib. 18 Annalium num. 18 de eodem Patriarcha dicit, quod fuerit ineruditus ille quidem, sed omnis generis virtutibus ornatus, qua de causa etiam ab imperatore in maximo pretio habebatur.

[763] [quem Anna Comnena schismatica] Anna Comnena præter alias laudes huic Cosmæ liberaliter tribuit spiritum prophetiæ, si lubet credere, dum lib. 2 Alexiados pag. 68 nar rat, Nicephorum Botoniatem suasione istius patriarchæ imperium abdicasse: Verum qui tum temporis Patriarcha erat, inquit, vir plane dignus illo loco, vere pauper, & monasticam austeritatem nihilo remissius, quam qui olim in desertis & montibus degebant patres, in urbe retinens, quem etiam ferebant prophetiæ gratia præditum, ut qui multa prædixisset, quæ vere acciderant; certe ita viveret, ut officii forma, virtutisque exemplar æqualibus posterisque esset. Is, inquam, sive divino instinctu admonitus, quo loco Botoniatæ res essent, quidve illo denique futurum esset, sive suggestione arcana Cæsaris (nam & id dicitur) qui admiratione virtutis ejus magnam a longo tempore cum Patriarcha conjunxerat amicitiam, in tempore superveniens cum Borilus Botoniatem ad audendum excitabat, sapiens & denique creditum Augusto consilium dedit; ne dubitaret throno regio cedere, neve divino imperio repugnans rempublicam discerpendam civili bello, urbem Christiano cruore polluendam daret; sed potius Dei voluntati cedens de medio abiret. Deinde refert, quomodo imperator huic Cosmæ consilio paruerit.

[764] [& Menæa Græcorum magnis laudibus extollunt.] Quinimo Menæa impressa & Maximus Cythereus hunc Patriarcham appellant thaumaturgum sive miraculorum patratorem, & die secunda Januarii annuam ejus festivitatem ita annuntiant: Μνήμη τοῦ ὁσίου πατρὸς ἡμῶν Κοσμᾶ ἀρχιεπισκόπου Κωνσταντινουπόλεως, τοῦ θαυματουργοῦ, τοῦ ἐν τῇ σεβασμίᾳ μονῇ τῆς Χώρας. Hoc est: Memoria sancti patris nostri Cosmæ, archiepiscopi Constantinopolitani, thaumaturgi, qui est in venerando monasterio Choræ. Cangius lib. 4 Constantinopolis Christianæ cap. 15 de hoc Choræ monasterio varia tradit. Sed sive ibi quiescat aut colatur, alia auctoritate opus est, ut jactatis hisce miraculis fidem adhibeamus, & hominem non parum de schismate suspectum Sanctis adscribamus. Quare Bollandus noster ad diem secundam Januarii prudenter illum inter Prætermissos rejecit, & lectores ibidem ita monuit: Cosmas patriarcha Constantinopolitanus, thaumaturgus prædicatur a Menæis. Eum omitto, donec certiora habeam argumenta, quia posterior fuit, quando Græci merito suspecti. Nomen aut cultum Sancti multo minus posse convenire alteri Cosmæ Constantinopolitano præsuli, qui ab ipsis Græcis seculo sequente propter hæresim depositus est, ex infra dicendis patebit.

[765] Anna Comnena lib. 3 Alexiados pag. 75 exponit, [Patriarcha iste post coronationem imperatricis] quomodo mater Comnenorum callide conata sit Cosmam inducere ad spontaneam patriarchatus abdicationem, ut eam dignitatem in monachum sibi gratum transferret: Erat tum monachus quidam, ait, Eustratius nomine, cognomento Garidas, prope magnam Dei ecclesiam habitans, magna specie virtutis, qui jam ex longo tempore adire ac visere solitus Comnenorum matrem, etiam illi nescio quid de imperio prædixerat. Illa in monachorum genus alioqui propensior, hujus insuper delinita sermonibus, majorem in dies erga ipsum fiduciam benevolentiamque demonstrabat. Jamque eo venerat, ut de transferendo in istum urbis regiæ patriarchatu consilia versaret, certosque adhiberet homines, quibus commemorata simplicitate atque ineptitudine ad res gerendas ejus, qui tunc erat patriarcha, dabat negotium adeundi hominem & quasi pro amicitia admonendi, nihil eum ipsi sibi utilius facere posse, quam si ultro dignitatem abdicaret. Non fefellit ea machinatio virum sanctum, auditisque aliquamdiu amicis subornatis, per proprium nomen jurans dixit illis: “Per Cosmam, non cedam patriarchali throno, priusquam mea manu Irene Augusta coronata fuerit” … Septimo igitur post inaugurationem Alexii die, uxor quoque ipsius Irene ministerio Cosmæ patriarchæ solennem coronæ impositionem accepit.

[766] Attamen non diu post Cosmas se dignitate sua ultro abdicavit, [ultro se dignitate abdicavit] ut Michaël Glycas part. 4 Annalium pag. 332 refert his verbis: Cum secundum hæc imperator (videlicet Alexius Comnenus, Annæ Comnenæ pater) pecuniis egeret, donationes annuas, & munera dari consueta magistratibus, præcidit, ac sibi retinuit; senatoribus etiam locupletioribus opes eripuit. Hanc administrationem reipublicæ cum sanctissimus ille patriarcha Cosmas probare non posset, nec emendationem, de qua desperaverat, ullam exspectaret amplius; Tolle, inquit ministro suo, librum hunc Psalmorum, & me sequere. His dictis, ex ecclesia discessit. Zonaras lib. 18 num. 21 eadem fere habet hoc modo: At imperatricis urbis pontifex, inclytus ille Cosmas, qui communium rerum tractationem improbaret, atque emendationem desperaret, ministro suo Psalterium auferre seque sequi jusso, ecclesia excessit, nec in eam rediit, quamvis imperatoribus id magnopere flagitantibus, cum fidelem populum annos quinque & menses novem pavisset.

[767] Præfata Alexii Comneni filia hanc abdicationis causam, [anno 1081 in festo S. Joannis Apostoli] ac ignominiosam patris sui avaritiam caute silet; sed hujus ultroneæ cessionis tempus, quod nostra maxime interest, lib. 3 Alexiados pag. 79 sic exacte indicat: Interim is, cujus superius meminimus, patriarcha Cosmas post aliquot ab Irene coronata dies, ipsa memoria confessionis sancti Joannis Theologi, peracto Sacro in templo ejusdem sancti Apostoli, ad Hebdomum sito, patriarchalem dignitatem ultro abdicavit, postquam eam tenuisset annos quinque & menses novem, secessitque in monasterium Calliæ. Si quis ab ineunte Augusto æræ Christianæ MLXXV, quo tempore Cosmam Joanni Xiphilino successisse diximus, quinque annos & menses novem, ab Anna Comnena & Zonara ei adscriptos, computare voluerit, perveniet ad mensem Maium anni MLXXXI, quando Cosmas patriarcha ipso S. Joannis apostoli festo dignitatem suam abdicavit.

[768] [quod Græci ter quotannis celebrant.] At Græci memoriam S. Joannis Theologi quotannis ter celebrant, nempe VIII Maii, X Julii, & XXVI Septembris, ut in Menæis impressis licet videre. Ex tribus his festis primum hic ab Anna Comnena indicari colligo ex tempore, quo coronata est Irene, quod mense Aprili anni MLXXXI contigit, ut Pagius tomo 4 Criticæ pag. 277 recte ostendit. Cum igitur Cosmas patriarchatum reliquerit post aliquot ab Irene coronata dies, ut Anna Comnena loquitur, hoc loco primum S. Joannis Theologi festum, quod in diem VIII Maii incidit, probabilissime indicatur. Præterea ex Menæis ad diem VIII Maii patet, annuam S. Joannis apostoli festivitatem solenniter eodem die celebrari in ecclesia ipsius, quæ sita est in Hebdomo, de quo loco Anna Comnena expresse meminit. Ex his omnibus manifeste sequitur, Cosmam anno Christi MLXXXI, die VIII Maii, dignitati suæ nuntium remisisse.

LXXX. EUSTRATIUS, cognomento Garidas.

[Post abdicationem Cosmæ anno 1081 eligitur Eustratius,] Jam aliquoties citata Anna successionem Eustratii, de quo superius cum ipsa meminimus, & quem Baronius perperam Eustathium nominavit, lib. 3 Alexiados pag. 79 sic commemorat: Gubernacula vero patriarchalis sedis suscepit in manus prius memoratus eunuchus Eustratius Garidas. Zonaras in Annalibus lib. 18 num. 21, narrata Cosmæ abdicatione, imperitiam successoris describit his paucis verbis: Alium itaque pontificem ecclesiæ præfecerunt, spadonem quemdam monachum, nomine Eustratium, neque eruditum, neque in rebus gerendis versatum, sed hominem simplicem, & otio ac potius angulo aptiorem. Michaël Glycas part. 4 Annalium pag. 332 eumdem hominem simili colore sic breviter depingit: Ejus in locum suffectus est Eustratius spado, simplici vir ingenio, & dignus in angulo qui degeret.

[770] [homo litterarum ignarus,] Exemplum hujus inscitiæ suggerit Anna Comnena, dum lib. 5 Alexiados pag. 148 & sequente narrat, quomodo imperatoris frater Italum quemdam Pythagoricæ metempsychoseos aliorumque errorum assertorem detexerit, a quo ipse patriarcha Eustratius hæresi infectus est: Is talem reipsa deprehendit Italum, inquit ibi Anna, qualem erat suspicatus imperator indicio famæ publicæ. Palam ergo convincit nebulonem, apparere se coram in corona multorum jussum. Deinde, idipsum jubente Augusto fratre, illum ejusque causam ad tribunal ecclesiasticum remisit: ubi cum tanto magis homo amens rueret, & imperitiam occultare amplius suam non valens, dogmata effutiret canoni fidei contraria, ac præterea coram venerabili cœtu patrum ac præsidum ecclesiæ multa nugatorie, acerbe, maledice ac petulanterdeclamare non desineret, aliaque edere inhumanæ importunæque documenta indolis, Eustratio Garidæ, synodi tum ejus cœtus & sedis præsuli dedocendus atque ad frugem reducendus est traditus. Verum contra evenit: nam paucis diebus, quibus fuit cum Eustratio in superioribus ædificiis magni templi, ita illum patriarcham, hominem non doctissimum, verbis ac sophismatis obruit, ut e censore suo ac judice in suffragatorem errorum suorum, suique ac malæ causæ patronum verteret ac vindicem. De erroribus hujus Itali, qui a Cangio in notis ad Alexiadem Joannes appellatur, Pagius in Critica ad annum Christi MLXXXIII num. 9 & 10 consulatur.

[771] Eustratius sedem Constantinopolitanam tribus dumtaxat annis tenuit, [& anno 1084 e sede sua dejectus est;] ut Glycas part. 4 Annalium pag. 332 testatur, de ipso sic scribens: Verum & ille post triennium administrati pontificatus, contra voluntatem suam, eo propter ignotam quamdam causam deturbatur, evecto vicissim ad patriarchici solii sublimitatem Nicolao Grammatico. Zonaras in Annalibus lib. 18 num. 21 eumdem annorum numerum ei tribuit, & insuper dotes successoris ipsius ita indicat: Cum eam dignitatem per annos tres usurpasset, ob causam non satis notam ab imperatoribus sacra æde est deductus, atque in ejus locum suffectus Nicolaus monachus, cognomento Grammaticus, qui in studio virtutis ætate acta, litterarum non rudis erat, etsi non exquisite peritus. Catalogi patriarcharum apud Bandurum de illo episcopatus spatio cum Glyca & Zonara consentiunt. Cum itaque Eustratius anno Christi MLXXXI post diem octavam Maii in cathedra Constantinopolitana sedere cœperit, ab ea expulsus est anno Christi MLXXXIV ante mensem Septembrem, ut patebit ex Indictione, qua pro illo substitutus est

LXXXI. NICOLAUS III, cognomento Grammaticus.

[cui ante mensem Septembrem ejusdem anni 1084 Nicolaus successit,] Dum Anna Comnena lib. 10 Alexiados pag. 273 narrat, quomodo pater suus de expeditione contra Comanos suscipienda Deum consuluerit, prius ea occasione initium hujus patriarchæ sic exacte notavit: Ducibus igitur ac tribunis, sacerdotibusque simul universis ad se vocatis, cum iis vespere ad magnam Dei ecclesiam se confert, patriarcha ipso præsente Nicolao: nam is patriarchicum jam thronum ascenderat Indictione septima anni sexies millesimi quingentesimi (interpres male vertit sexcentesimi, ut textus Græcus indicat) nonagesimi secundi post Eustratii Garidæ abdicationem. Indictio septima, & præfatus Græcorum recentiorum annus a Calendis Septembribus anni MLXXXIII fluere cœperant, & consequenter maxima ex parte in annum Christi MLXXXIV incidunt, ut apud chronologos passim obvios videre est. Unde concludimus, Nicolaum istum ante mensem Septembrem anni MLXXXIV in cathedra Constantinopolitana sedisse.

[773] Quamvis hic patriarcha diu thronum Constantinopolitanum occupaverit, [qui una cum imperatore] tamen pauca illius gesta novimus, inter quæ Anna Comnena lib. 10 Alexiados pag. 270 refert, quomodo hæresis Nili & Armeniorum damnata fuerit in synodo, cui Nicolaus ille præsidebat. Deinde lib. 15 ejusdem Operis a pag. 486 fuse narrat, quomodo Alexius Comnenus imperator detexerit nefandam Bogomilorum hæresim, eamque variis modis exstinguere conatus fuerit. Inter alia pag. 488 & sequente pertinaciam cujusdam Basilii, qui erat præcipuus hujus fanaticæ sectæ auctor, sic describit: Præsidebat tum in regiæ civitatis throno beatissimus patriarcha Grammaticus domnus Nicolaus. Recitata coram sunt impia & exsecrabilia dogmata; negandi criminis facultas nulla, cum abundarent ad convictionem evidentissima testimonia. Ergo adversarius fatendi necessitatem in impudentiam vertens, quod inficiari non poterat, ultro affirmare perfricta fronte, ac contumaci ore multis verbis adstruere institit, addens, sese ad propugnationem sui dogmatis ignem, flagella, mortesque innumeras paratissimum subire. Tunc pag. 490 rationem reddit, cur impura horum hæreticorum dogmata exponere non audeat, & lectorem curiosum remittit ad Panopliam monachi Zygadeni, quam hactenus sub nomine Euthymii Zigabeni habemus, & in qua tit. 23 impia Bogomilorum deliria recensentur.

[774] [hæresim Bogomilorum persecutus est,] Denique pag. 492 & sequentibus eadem testis oculata graphice explicat, quomodo pervicax hujus hæresis auctor in Hippodromo vivus combustus fuerit: Basilium sectæ principem quod attinet, inquit, obduratissimum & desperatæ pœnitentiæ caput animadvertentes sacri præsules ac clerici, præcipuique Nazaræorum, ipso sententiæ auctore, qui tunc erat, patriarcha Nicolao, igne dignum censuerunt: quibus accedens tandem imperator, post multa in illo convincendo commonendoque verba perdita, ubi lævum nebulonis ingenium & obstinationem in hæresi plane immobilem perspexit, parari rogum jussit, in quo exemplum palam de perfidiæ auctore sumeretur. Post hæc extremum obstinati hujus hæretici supplicium longa narratione exponit. Tota Bogomilorum historia, quam nobis hic non vacat exscribere, apud Annam Comnenam lib. 15, & Euthymium Zygadenum in Panoplia tit. 23 legi meretur.

[775] [etiamsi uterque schismati favisse videatur.] Ex illo Patriarchæ ac imperatoris zelo contra hæreticos minime sequitur, utrumque cum ecclesia Catholica conjunctum fuisse: nam scimus, quod ab uno alterove seculo Lutherani & Calvinistæ hæreticos alterius sectæ flamma ferroque persecuti fuerint, cum interim ipsi in sua adversus Ecclesiam Romanam rebellione persisterent. Sic præfatus Euthymius monachus Bogomilos oppugnabat, & simul scripsit contra Latinos de processione Spiritus Sancti, ut testatur ipsius Opusculum, quod in bibliotheca regis Galliæ & alibi conservatur. Quod vero ad Alexium Comnenum imperatorem spectat, is videtur schisma Græcorum fovisse: cum enim archiepiscopus Mediolanensis a Paschale II Pontifice Romano Constantinopolim missus esset, & contra Græcos ostenderet, Spiritum Sanctum ex Patre Filioque procedere, ipse imperator contra hunc Pontificis Romani legatum disputavit, ut apud Leonem Allatium lib. 2 de Consensione Occidentalis & Orientalis ecclesiæ cap. 10 Nicolaus Hydruntinus indicat his verbis: Hoc lemma solertiæ est prudentissimi imperatoris Alexii; eo enim usus fuit aliquando adversus Mediolanensem episcopum disputans. Hinc quidam non immerito suspicantur, jussu Alexii Comneni scripta fuisse Opuscula, quæ Græci schismatici contra archiepiscopum Mediolanensem eo tempore ediderunt. Ceterum Annales Baronii ad annum Christi MCXVI num. 7 & sequentibus de fragmento hujus disputationis, ac Græcis istius præsulis adversariis consuli possunt. Interea revertamur ad Patriarcham nostrum, qui tam suspecto schismatis tempore ecclesiam Constantinopolitanam rexit, & annum mortis ipsius investigemus.

[776] Jus Græco-Romanum Nicolao Grammatico viginti septem annos gubernationis & tres menses adscribit. [Nicolaum illum, qui sedem CP. usque ad annum IIII tenuit,] Alii quidam Patriarcharum catalogi eidem rotunde tribuunt viginti septem annos cum Zonara, qui lib. 18 Annalium num. 25 obitum ejus sic memorat: Patriarcha vero Nicolaus, ecclesia per annos viginti septem gubernata, senex admodum decessit, cujus funus imperator magnificis honoribus prosecutus, alium in patriarchico solio collocavit. Cum igitur Nicolaus ante mensem Septembrem anni MLXXXIV ad cathedram Constantinopolitanam evectus fuerit, ut supra ex verbis Annæ Comnenæ ostendimus, haud dubie mortuus est anno Christi MCXI, sicut viginti septem administrationis annos & tres menses computanti constabit.

[777] Dum Baronius de hoc Nicolao agit, secum ipse pugnat, [cum altero confudit Baronius,] & seriem præsulum Constantinopolitanorum perturbat: nam in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi MLXXXIX num. 19 de Patriarcha isto sic scribit: Eodem quoque anno Constantinopoli moritur Eustathius patriarcha (Eustratium pro Eustathio legendum esse, supra monuimus) cum sedisset annis tribus; in cujus locum subrogatur Nicolaus, cognomento Grammaticus, qui tenuit eum annis viginti septem & menses tres, temporibus, quibus imperabat Alexius Comnenus. Deinde Eminentissimus scriptor post viginti septem annos, nempe juxta ipsius computum anno Christi MCXVII num. 15 eumdem Nicolaum Grammaticum cum altero Nicolao Muzalone sic confundit: Eodem anno moritur Nicolaus Muzalon patriarcha Constantinopolitanus, cum sedisset annos viginti septem, ut testatur Zonaras, qui his erat præsens, aitque ejus funus imperatorem magnificis honoribus prosecutum fuisse. At, salva tanti viri pace, Zonaras hæc asserit de Nicolao Grammatico, qui plane diversus est a Nicolao Muzalone, ut ex infra dicendis patebit. Nihil hic dico de parachronismis ipsius, qui ex chronotaxi nostra satis deteguntur.

[778] Ex hac duplicis Nicolai confusione oritur alius error, [& hinc tempora & seriem patriarcharum perturbavit.] ita ut quatuor præsules Constantinopolitani ab Eminentissimo viro omittantur, & sequens patriarcharum series omnino perturbetur, sicut liquet ex ipsius verbis, quæ ad annum Christi MCXVII numero proxime citato sic sonant: Successit autem in locum ejus (scilicet Nicolai Muzalonis, quem cum Nicolao Grammatico confuderat) ut idem Zonaras ait, unus ex diaconorum ordine, patria Chalcedonensis, nomine Theodorus. Nusquam Zonaras successorem Nicolai nominat, multo minus Theodorum appellat Sed ex aliis monumentis infra ostendemus, Nicolao Muzaloni successisse Theodotum, quem Baronius errore unius litteræ perperam Theodorum vocavit. Ex his etiam videmus, Baronium a Nicolao Grammatico ad Nicolaum Muzalonem transiliisse, ac prætermisisse patriarchas intermedios, aut saltem invertisse ordinem eorum, quos jam loco suo restituemus.

SECULUM XII.

LXXXII. JOANNES IX, cognomento Hieromnemon.

[Nicolao successit Joannes,] Zonaras lib. 18 Annalium num. 25 successionem hujus Patriarchæ, quamvis suppresso nomine, indicat his verbis: Patriarcha vero Nicolaus, ecclesia per annos viginti septem gubernata, senex admodum decessit; cujus funus imperator magnificis honoribus prosecutus alium in patriarchico solio collocavit, e cleri ecclesiæ numero illum quidem, sed ordinis diaconorum, & unum ex patriarchicis principibus, ex fratre nepotem ejus, qui tum Chalcedonensi præerat ecclesiæ, in litteris tum profanis tum sacris ab ineunte versatum ætate, quem ipse imperator in ecclesia declaravit. Plures patriarcharum catalogi nomen hujus successoris prodiderunt, & in jure Græco-Romano tom. 1 lib. 4 pag. 302 post Nicolaum Grammaticum nominatur Joannes Hieromnemon, cognomento Chalcedonii, sub eodem Alexio Comneno, & Joanne in porphyra nato, annis XXIII. Nicephorus Callistus apud Bandurum tomo 1 Imperii Orientalis pag. 197 nomen & sedis tempus etiam diserte exprimit his verbis: Joannes Hieromnemon Chalcedonensis eodem imperatore, annis XXIII, & pervenit usque ad Joannem Comnenum. Philippus Cyprius & catalogus Labbeanus cum his circa nomen consentiunt, & Joannem Nicolao Grammatico successorem assignant. Unde sequitur, hunc patriarcham perperam a Baronio supra citato Theodorum appellari.

[780] [præsulis Chalcedonensis ex fratre nepos] Nescio, quo fundamento Bandurus asserat, hunc Joannem antea ecclesiæ Chalcedonensi præfuisse, dum tomo 2 Imperii Orientalis pag. 915 de illo sic disserit: Joannes Hieromnemon, qui, ut scribit Zonaras in Alexio imperatore, tum Chalcedonensi præerat ecclesiæ, & in litteris cum profanis, tum sacris ab ineunte ætate versatus, sufficitur in locum Nicolai, anno nimirum Christi MCXI. Hic vero cum ecclesiam Constantinopolitanam rexisset annis viginti tribus, obiit anno Christi MCXXXIV. At Zonaras, cujus verba numero præcedente retulimus, nullo modo indicat, hunc Nicolai successorem ecclesiæ Chalcedonensi præfuisse; sed tantum dicit, post mortem Nicolai ab imperatore in sede Constantinopolitana collocatum esse ex fratre nepotem ejus, qui tum Chalcedonensi præerat ecclesiæ, adeoque his verbis significat, præsulem Chalcedonensem hujus successoris patruum fuisse. Unde etiam suspicor, hunc Joannem ab habitatione vel patria in variis patriarcharum catalogis Chalcedonium aut Chalcedonensem appellari.

[781] [cognomento Hieromnemon] Quod vero spectat ad cognomen Hieromnemonis, quod in plerisque catalogis huic Joanni tribuitur, vox illa apud Græcos significat munus ecclesiasticum, de quo Georgius Codinus Curopalata inter officia ecclesiæ & aulæ Constantinopolitanæ lib. 1 in editione Parisiensi anni MDCXLVIII pag. 3 sic meminit: Hieromnemonis munus est pone patriarcham preces inspicere; habetque in sua potestate enthroniasmum & contacium seu librum ordinationis. Jacobus Goar in notis ad hoc Codini caput, ex Mss. Græcis ibidem pag. 5 istud officium ita describit: Hieromnemon inMissis patriarchæ librum missalem tenet reliquorumque pontificum subscriptiones servat (quæ jam sequuntur, interpres claritatis gratia addidit) id est fidei professionem in eorum ordinationibus emissam. Si quis plura circa hanc rem nosse cupit, adeat Gretserum nostrum in observationibus ad Codinum cap. 8, pag. 164 & sequentibus laudatæ editionis, ubi de hoc officio fuse disputat.

[782] Catalogus Labbeanus episcopatui hujus Patriarchæ viginti quatuor annos tribuit; [qui sedem CP. ab anno 1111 usque ad 1134 occupavit.] sed malim sequi Nicephorum Callistum, Philippum Cyprium, & Catalogum Juri Græco-Romano insertum, qui omnes tantum viginti tres annos ei adscribunt. Quare amplector opinionem Pagii, qui in Critica ad annum Christi MCXXXIV num. 42 sic scribit: Usque ad hunc annum pervenit Joannes Hieromnemon, cognomento Chalcedonii, patriarcha Constantinopolitanus, qui jam ab anno MCXI ecclesiam Constantinopolitanam regebat: in serie enim episcoporum Byzantii libro IV Juris Græco-Romani recitata, ei tribuuntur anni XXIII. Hisce consentit Bandurus, qui loco superius citato recte dicit, eum ab anno Christi MCXI usque ad annum MCXXXIV in cathedra Constantinopolitana sedisse.

LXXXIII. LEO, cognomento Stypes vel Styppiota.

[Quamvis Leo, anno 1134 Joanni succedens,] Juxta superius dicta hic Patriarcha anno Christi MCXXXIV in locum Joannis Hieromnemonis successit. Onuphrius Panvinius in Chronico ad annum Christi MCXXXV de illo sic meminit: Leo Zyptes, * alias Styppiotes, octogesimus tertius patriarcha Constantinopolitanus sedit annis IX. At hos novem annos incomplete computandos esse, patet ex Nicephoro Callisto, qui apud Bandurum tomo 1 Imperii Orientalis pag. 197 annos episcopatus ejus sic numerat: Leo Stypes sub eodem Joanne Comneno, annis octo & dimidïo. Jus Græco-Romanum, aliique patriarcharum catalogi apud Bandurum, octo annos & menses octo passim ei adscribunt. Baronius de hujus Leonis initio tacuit, quia hoc loco chronologicam præsulum Constantinopolitanorum seriem turbavit, & Joannem illius decessorem prætermisit, quamvis finem Leonis Styppiotæ ad annum Christi MCXLIII recte retulerit, ut postea videbimus.

[784] Inter præcipua hujus Patriarchæ gesta numerari potest, [hæreticos damnaverit,] quod hæresim Constantini Chrysomali damnaverit, ut liquet ex ipsa damnationis sententia, quam Leo Allatius in Consensione perpetua Occidentalis & Orientalis ecclesiæ lib. 2 cap. 11 Græce & Latine integram edidit, & quæ ibidem sic incipit: Mense Maio, Indictione tertia (id est anno Christi MCXL) præsidente sanctissimo nostro domino & œcumenico patriarcha, domino Leone, in dextris Catechumeniis sancti Alexii, assidentibus & sanctissimis præsulibus Ancyrano, Cyziceno &c. Deinde absurda hujus hæretici dogmata ibidem severe proscribuntur.

[785] Tempore hujus Patriarchæ etiam habita fuisse videtur pacifica illa disputatio, [& ab unione cum Latinis ineunda] quam Anselmus Havelbergensis in Marchia Brandeburgica episcopus, ab imperatore Lothario Constantinopolim missus, cum archiepiscopo Nicomediensi contra Græcos schismaticos modeste ac erudite instituit, & quam Lucas Dacherius in Spicilegio novæ editionis tom. 1 a pag. 161 typis vulgavit. Dum Anselmus ibidem pag. 172 exorditur librum secundum Dialogorum, in quo de processione Spiritus sancti adversus Gr