Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung August I           Band August I           Anhang August I

1. August


AUGUSTI. TOMUS PRIMUS. PRIMA DIES.

SANCTI QUI KALENDIS AUGUSTI COLUNTUR.

S. Eleazarus senex M. Antiochiæ in Syria.
SS. Fratres Machabæi MM. Antiochiæ in Syria.
S. horum mater M. Antiochiæ in Syria.
S. Petri ad Vincula Romæ.
S. Fides M. Romæ.
S. Spes M. Romæ.
S. Charitas M. Romæ.
S. Sapientia M. Romæ.
S. Bonus M. Romæ.
S. Faustus M. Romæ.
S. Maurus M. Romæ.
S. Primitivus M. Romæ.
S. Calumniosus M. Romæ.
S. Joannes M. Romæ.
S. Exuperius M. Romæ.
S. Cyrillus M. Romæ.
S. Theodorus M. Romæ.
S. Basilius M. Romæ.
S. Castulus M. Romæ.
S. Honoratus M. Romæ.
S. Verus episc. Viennensis in Gall.
S. Leontius M. Pergæ in Pamphilia.
S. Attius M. Pergæ in Pamphilia.
S. Alexander M. Pergæ in Pamphilia.
S. Cindeus M. Pergæ in Pamphilia.
S. Mnesitheus M. Pergæ in Pamphilia.
S. Cyriacus M. Pergæ in Pamphilia.
S. Menæus M. Pergæ in Pamphilia.
S. Catunus M. Pergæ in Pamphilia.
S. Euclæus M. Pergæ in Pamphilia.
S. Felix M. Gerundæ in Hispania.
S. Romanus M. Gerundæ in Hispania.
S. Cyrillus M. Philadelphiæ.
S. Aquila M. Philadelphiæ.
S. Petrus M. Philadelphiæ.
S. Domitianus M. Philadelphiæ.
S. Rufus M. Philadelphiæ.
S. Menander M. Philadelphiæ.
S. Secundina M. Romæ.
S. Donatula M. Romæ.
S. Secondola M. Romæ.
S. Maxima M. Romæ.
S. Justa M. Romæ.
S. Menander M. Romæ.
S. Profunus M. Romæ.
S. Silvanus M. Romæ.
S. Donatus M. Romæ.
S. Justinus M. in agro Parisiensi.
S. Justa V. M. Aquilæ in Vestinis.
S. Nemesius conf. forte in Normannia.
S. Leus conf. in diœcesi Ferrariensi.
S. Nectarius ep. conf. Viennæ in Gallia.
S. Exuperius ep. conf. Corbolii in agro Parisiensi.
S. Severus conf. in Novempopulania Galliæ.
S. Friardus reclusus in diœc. Nannetensi.
S. Secundellus reclusus in diœc. Nannetensi.
S. Arcadius conf. archiep. Bituricensis.
S. Bandaridus conf. Suession. in Gallia.
S. Kinedus erem. conf. in Wallia.
S. Jonatus abb. conf. Marchianis in Belgio.
S. Peregrinus conf. non procul Mutina in Italia.
S. Maria Consolatrix Veronæ in Italia.
S. Ethelwoldus episc. Wintoniæ in Anglia.
B. Rodulphus a Florentia monachus Vallumbrosani in Etruria.
B. Rusticus a Florentia monachus Vallumbrosani in Etruria.
B. Erizzo vel Ericius a Florentia monachus Vallumbrosani in Etruria.
B. Albertus monachus Vallumbrosani in Etruria.
B. Hieronymus monachus Vallumbrosani in Etruria.
B. Melior a Valiana monachus Vallumbrosani in Etruria.
B. Benignus Benizzi a Florentia monachus Vallumbrosani in Etruria.
B. Orlandus monachus Vallumbrosani in Etruria.
B. Thesaurus Beccheria monachus Vallumbrosani in Etruria.
B. Michaël Flammini monachus Vallumbrosani in Etruria.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

S. Telesphori Papæ nescio quam translationem nobis suggerat Florarium Sanctorum Ms. Vide quæ de Sancto dicta sunt V Januarii.
S. Popponis abbatis elevationem hoc die factam notavit Bollandus. Vita ejus data est XXV Jan.
S. Brunonem ducem & socios, nescio unde hoc die accersiverit Ferrarius in Catalogo generali his verbis: Apud Hamburgum in Saxonia, SS. martyrum Brunonis ducis, & trium episcoporum cum aliis multis nobilibus, a Normannis pro Christi fide occisorum. Crantzium citat, quem si recte inspexit, observare omnino debuit, rigidæ hiemis tempore interfectos esse, ut longe melius in Actis nostris relati sint, ubi & de Erlulfo episcopo cum tribus aliis satis fuse actum est II Februarii.
S. Riocus, Colgano Riochus, abbas Inisbovindensis & episcopus, huc non pertinet, sed de eo jam pridem cum aliis tribus Hibernis episcopis actum est VI Februarii.
S. Sabini episcopi Canusini translationem aliquam notavit Bollandus. Vide Vitam IX Februarii.
S. Cunegundis imperatrix nescio unde pro hoc die Maurolyco innotuerit, quem procul dubio secutus est Felicius. Dies ejus natalis est, quo Acta illustrata sunt III Martii.
S. Winwaloci translatio signatur a Motano & monasticis passim, de ea cum Sancti gestis actum est III Martii.
S. Viatoris translationem invenit Ferrarius in Caroli Sausseyi Annalibus ecclesiæ Aurelianensis lib. 3, cap. 5, ubi facta narratur anno 1597: verum neque inde neque aliunde aut Majores nostri aut nos hactenus edocti sumus, quandonam vixerit, quid in vita gesserit, quove demum die ejus natalis recolendus sit. Castellanus in additionibus suis, nescio quo duce aut qua auctoritate signavit XXIX Maii, quo in operis Supplemento de eo agi poterit XXIX Maii.
S. Albani martyris inventio hoc die memoratur apud Radulphum Dicetum aliosque: nos quæ ad ipsum spectant, jam retulimus XXII Junii.
S. Victor Papa hoc die cum elogio refertur ab eo quem Florum esse existimarunt Majores nostri, ut habes ante tomum 11 Martii. Quibus etiam aliis diebus signatus fuerit, explicatum invenies, eo die quo ipsum cum torrente Martyrologiorum retulimus XXVIII Julii.
S. Germanum, celeberrimum Autissiodorensem episcopum, signavit hoc die Florus, quem Bedam esse crediderunt Majores nostri. At quisquis is fuerit, Sanctum non recte collocavit hoc die, cum ad præcedentem spectet, quo die Acta ejus illustrata sunt XXXI Julii.
S. Helenam matronam & martyrem iisdem verbis hoc die annuntiant atque in Campania collocant Ferrarius, Saussayus & Arturus, cæci æque omnes: nam in Campania quidem jam mense Maio binæ datæ sunt synonymæ Trecis & Autissiodori, ast ambæ virgines. Matrona autem & martyr, quæ huc spectet, non alia esse potest ab inclyta illa Helena, non Campanica sed Suecica, de qua pridie actum est XXXI Julii.
Passio multorum Sanctorum monachorum notatur a Ferrario, Messanæ in Sicilia quos Abrahimus seu Abraymus Saracenorum dux, pro fidei confessione interfecit. Citat autem Martyrologium monasticum, haud dubie, Wionis, qui non multorum dumtaxat, sed infinitorum monachorum passionem refert, pia auxesi, in qua ipsum secuti non sunt Dorganius & Menardus: quodque mirere vel maxime, de ipsis nec verbo meminit, solito hic scrupulosior, Bucelinus; forte quod dubia pleraque & implexa offenderit, quæ nec apud nostrum Caietanum de Sanctis Siculis satis soluta invenias. Ubi PP. Benedictini & hanc & alias Saracenorum irruptiones plusculum eruderaverint, cetera a nobis poterunt illustrari.
Lucium nobis hoc die, tametsi sacris omnibus Fastis prorsus incognitum, magnifice proponit Tamayus his verbis: Barcinone in Hispania citeriori, S. Lucii, ipsius urbis episcopi, qui propter Christi fidem in Neronis sæva persecutionis procella, per innumera tormentorum flagra, ad æternæ gloriæ requiem strenuus agonista pervenit Citat deinde eadem confidentia ecclesiasticos, nescio quos, Annales Hispaniæ, qui demum ad Ferrarii Catalogum generalem reducuntur, cujus non major in hac parte auctoritas quam Domenecci aut Diagi, quos ambos perperam idem Tamayus appellat. Etenim nullum Domeneccus hoc die Lucium agnoscit; Diagus vero, ferme divinando, Victorem adducit, qui successerit nescio cui Theodosio. Non vacat, hic denuo Tamayi figmenta excutere. Tu vide tomo 2 Hispaniæ illustratæ pag. 847 tolerabilem aliquem episcoporum Barcinonensium catalogum, ubi invenies primum referri Lucium Victorem, qui scripserit contra Arianos. Atque hinc collige, quanti facienda sint fabricata a Tamayo Acta, ceteraque quæ ex suis pseudochronicis, more suo, ineptissime comminiscitur. Aliis argumentis opus est ut inter Sanctos admittatur Lucius iste, qui nec cum ullo synonymorum quamvis plurimorum, confundi potest hactenus.
S. Spinulus item qui & hoc die relatus est, & ex XI Maii a Majoribus pridem remissus, a S. Hildulfo separari non potuit. Vide igitur & de ipso XI Julii.
Joannes & Benignus S. Hildulfi discipuli Sanctorum titulis alicubi hoc die donantur, a quibus tamen consulto abstinui, dum eos sanctissimo suo Magistro conjunxi ad XI Julii, ubi & in præfatione & Vitis Sancti invenies quæ ad ipsos spectant XI Julii.
S. Eusebius episcopus Vercellensis in Arianismi historia, ut infractus fidei defensor, longe celeberrimus, hoc die, tamquam depositionis, passim signatur in Martyrologiis, etiam in Romano, verum cum hac clausula; quod memoria ejus XVIII Kalendas Januarii celebrior habeatur, nempe quod ordinationis ejus dies sit, fiatque proinde de ipso Officium, saltem commemoratio in Octava Conceptionis B. M. V. Alia occurrunt hujusmodi exempla, ut festivitates aliæ natali ipsi diei præferantur, quemadmodum patet in præcipuis Ecclesiæ Patribus SS. Basilio, Ambrosio, Chrysostomo & aliis: ut proinde S. Eusebius ad XV Decembris referendus esset: verum cum non ita pridem Officio ecclesiastico donatus sit, translataque, ob occurrentem octavam Conceptionis, in diem sequentem ejus festivitas, Acta ejus transponenda sunt, ut jam pridie verbo diximus, ad diem XVI Dec.
Processio venerabilium lignorum venerandæ & vivificatricis Crucis ex Horologio Græcorum hoc die a Molano in Fastos nostros relata est.
Justa martyr, mater S. Silvestri, unde in Florarium nostrum pervenerit atque inde in Grevenum, ut ut solicite quæsiverim, necdum satis perspicere potui.
Facinola ibidem etiam signata, æque mihi incognita est hactenus.
S. Boni martyris translationem Roma Ulyssipponem factam anno 1658, ex XII Maii huc remiserunt Majores nostri, moti non magna Cardosi auctoritate, ut qui in Hagiologio suo Lusitano scripserit, eum esse, S. Bonum presbyterum ac martyrem hoc die relatum. Sudabit multum, at frustra, qui Bonorum istorum identitatem probare voluerit.
Salomonem aliquem Atinæ civitatis episcopum ordinatum invenio a S. Eleutherio Papa in Chronico ejusdem urbis, ab Ughello edito, tomo 1 Italiæ Sacræ, col. 496 *, ubi non uno titulo laudatus est, diciturque Domino spiritum reddidisse Kal. Augusti. Eum ferme Sanctis accensuerat Papebrochius, verum cum inter Sanctos alios Atinenses episcopos eum non numeret Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ; de cultu prius doceri cupio, quam ipsi locum in hoc opere tribuam.
Joannes, dictus simplex & Joannitius, atque a diuturna commoratione Reatinus, Ordinis Eremitarum S. Augustini, cum Beati titulo refertur ab Herrera in Alphabeto Augustiniano pag. 371, citante Coriolanum, Jordanum, Romam, Orozco & Pamphilium, qui de Viri virtutibus, obitu & miraculis pauca quidem sed satis speciosa scripsere, quos omnes aliosque citat & sequitur Jacobillus tomo 2 de Sanctis Umbriæ pag. 70, indubitanter etiam Joannem istum Beatis annumerans, quod ante ipsum Ferrarius, alias minime scrupulosus, ausus non fuerat. Id plane mirum, inter varia stupenda, nihil de Vita ejus satis distincte nec ordinate proditum, usque adeo ut vel de anno mortis plurimum dissentiant, aliis annum 1343, aliis 1347 aliis denique 1385 signantibus. Ex quibus facile patet, meram de Joannis simplicitate ac signis apud Reatinos superesse traditionem, quæ Romæ hactenus admissa non sit, non magis quam de sorore ejus Lucia, ejusdem Ordinis Tertiaria. Satis apposite sub elogii sui finem observavit Herrera; Tam sancto Viro & tot miraculorum magnitudine a tanto tempore coruscanti, majores deberi honores, qui forsan, inquit, in opportuniora tempora reservantur. Voluit dicere, Sanctorum aut Beatorum honores necdum ei legitime decretos esse, eosque adeo in opportuniora tempora reservari, in quæ & nos Acta ejus qualiacumque illustranda differre oportet.
Diumæ nomen varie inflectit Camerarius, vellem ego aliunde de ejus sanctitate & cultu edoceri.
S. Jacobi octava in nescio quo Kalendario notata dicitur, de qua satis est hic meminisse.
Rufiniani alicujus, regis Libyæ filii, a S. Petro Apostolo baptizati & ordinati, Vitam Ms. Italicam nescio quam, potius dixerim poemation, seu, ut vulgo ferunt, Romansium, ad Papebrochium 2 Junii anni 1693 transmisit R. D. Franciscus Cionaccius sacerdos Florentinus, in Actis nostris XIX Maii & alibi laudatus, quam demiratus Papebrochius, rescripsit III Julii rogavitque notitiam loci ac præsentis cultus, & unde descripta essent tam miranda Rufiniani istius gesta. At nihil responsi datum est, quod saltem repererim. Vita, seu potius perpetua stupendorum miraculorum congeries sex capita complectitur, atque ad calcem subjicitur species hymni cum oratione & confusis aliquot Missæ partibus, quæ omnia nec crucem præferunt nec lucem. In omnibus sacris Fastis aut tabulis ecclesiasticis, etiam in Ferrario ignotissimus est iste Rufinianus, nec scio, qua fronte adscriptus sit Italice hic titulus; Vita S. Rufiniani episcopi & confessoris, discipuli S. Petri, cujus festum celebrat Ecclesia 1 Augusti. Neque hic juvat auctoritas solius codicis Usuardini Medicæi inter auctaria, ut proinde certiora exspectanda censeam, priusquam Rufinianum istum Sanctis annumerem. Alius est verus Rufinianus, secundus Baiocensis post S. Exuperium episcopus, sed certum cultus diem necdum reperire licuit: offeret se occasio de ipso agendi cum successore S. Lupo ad diem XXV Octobris.
Dolochus seu Tolochus peregrinus in tabulis Hibernicis hoc die notatus est; verum cum solum nomen ibi reperiam, exspecto, qui me de vita, ætate, & maxime de cultu doceat.
S. Felicitas martyr signata hoc die in Florario Ms. quæ, qualis, aut cujas sit, explorare necdum licuit, forte cum aliqua ex multis synonymis jam datis confundenda.
Theodoricum abbatem monasterii S. Ebrulphi, in Cypro insula depositum anno MLVIII, vel MLIV primus inter Sanctos Ordinis sui Martyrologio inscripsit Menardus, nullo, quem saltem noverim, duce præeunte. Secutus ipsum est Sanctorum Gallicanorum munificus collector Saussayus; quin & Mabillonius Beati titulo Theodoricum ornavit consignavitque sec. VI, parte 2, a pag. 127; elogium ei concinnans ex Orderico Vitale & Guillielmo Gemeticensi: in Annalibus tamen nec Beati usquam nec Sancti titulo eum decoravit. Ceterum præclaras Viri virtutes gestaque insignia ultro admitto, quæ in elegantissimum compendium Menardus ante contraxerat. Id quæro potissimum, quod hic maxime desideratur, ut tabulæ alicujus ecclesiasticæ antiquioris vestigium quis proferat, quo Theodoricus iste ut Sanctus aut Beatus legitime compellatus fuerit. Quæro item, quo loco in toto orbe Catholico, pro tali umquam habitus aut cultus fuerit. Mabillonii ipsius verba pag. 136 rem conficere videntur: Nullo tamen, inquit, publico cultu apud nostros Uticenses (seu S. Ebrulphi) celebratur. Atqui tamen inde totius cultus ratio repetenda foret. Nec placet quod subdit ibidem vir eruditissimus, quod forte nihil habeant ex ejus sacris exuviis: quasi talibus opus sit, ut Sancto alicui cultus determinetur. Ego apud Ordericum & Gemeticensem nullum alium titulum Theodorico adscriptum reperio præterquam Viri venerabilis, qualem ipsi etiam tribuit Castellanus, ab omni venerationis indicio rectissime abstinens; quam & ego viam ingredi compellor, donec certiora solidioraque suggerantur veri cultus ei umquam exhibiti argumenta.
Primus & Colossus apud Maurolycum dicuntur subdiaconi duo ex Actis S. Stephani Papæ; at nomina corrupta sunt pro Primitivo & Calumnioso, de quibus hoc die suo loco agitur.
Pontius de Larazio casu mihi innotuit ex epistola Caroli abbatis Aureæ Vallis scripta ad P. Papebrochium anno 1688, alibi etiam a nobis citata, ubi ita loquitur: Miror, conversionem Pontii de Larazio Rev. vestræ ignotam esse, quandoquidem habeatur in Miscellaneis Baluzii, & mereatur locum nominatum in vestris Actis Sanctorum, pro fidelium ædificatione. Non usque adeo male censuit Vir amplissimus, nam quæ de Pontio illo narrantur tom. 3 Miscell. Baluzii a pag. 205 ad 226, virum multis præclarissimisque virtutibus illustrem adumbrant, præcipuum Salvaniensis cœnobii Ordinis Cisterciensis ornamentum, qui mense Augusto, prima die mensis … non obiit, sed abiit ad patres suos, de morte ad vitam, de labore ad quietem, de exsilio ad patriam. Interim a Saussayo & Castellano præteritus est, quodque magis mirandum, nec Henriquez nec Chalemoto innotuit: tantum abest ut in Actis nostris locum sibi vindicet, quamdiu id deficit, quod est nobis primum, ut de vero ejus cultu ecclesiastico prius constet.
Thomas de Arimino Ordinis Erem. S. Augustini F. laicus, officio, ut ipsi vocant, Canaparius, laudatur apud Jordanum de Saxonia lib. 2, cap. 5, apud Herreram item & alios, ab ea potissimum virtute, quod insigni in pauperes misericordia præcelluerit, adeo ut paratam aliquando, tempore capituli provincialis, magnam panum copiam, totam ferme in egenos distraxerit; a superioribus vero objurgatus, fusis ad Deum precibus, abundantiorem miraculo impetraverit. Pingi dicitur, rosas pro panibus effundens, aut rosas in panes conversas. Viderunt sepulturæ ejus locum (neque enim corpus e terra umquam levatum est) Papebrochius anno 1660, & Janningus an. 1686, non in ecclesia, sed in sacello aliquo domestico, ubi signa apparent aliqualis venerationis ex picturis & ardente lampade, quæ maxime patent die quo obiit I Augusti. Id certum est, in magno Catalogo generali Sanctorum Italiæ a Ferrario signatum non esse, ubi tamen Sanctos Ariminenses minime negligit. Aiunt quidem, ipsa hac die Missam in eo sacello celebrari, verum de Thoma ullam fieri commemorationem, post adhibitam sedulam diligentiam, necdum intelligere potui. De vita autem ejus & aliis miraculis scripta aliqua Arimini superesse, quamquam memorent laudati Jordanus & Herrera, negant ii quos per nostrum P. Ignatium Pinium Romæ proxime consulendos censui. Verbo dictum sit, legitimum cultum ei deferri, ut ut conatus fuerim, hactenus me non reperisse, candide cogor profiteri: si argumenta suggerantur, quæ rem conficiant, ultro & libentissime amplectar.
Petrum Ord. Cisterciensis abbatem Morerolæ in Hispania multis encomiis celebrant Henriquez & Chalemotus Beatum appellantes, eoque adducentes Ordinis Kalendarium Divionense, sic tamen ut non appareant hactenus legitimi cultus argumenta, ut de aliis toties dicendum fuit. Sequuntur apud Henriquez.
Petrus, Olaus & Tordo ejusdem Ordinis in Suecia consignati, Beatorumque etiam titulo donati in monasterio de Alvastra.
Gereon item in Hemmenrode cum maxima sanctitatis opinione depositus.
Clara & Petronilla ejusdem Ordinis conversæ, ambæ eximiis præditæ virtutibus, in Parco Dominarum, Silvanectensis in Gallia diœcesis, hoc etiam die adjunguntur a Chalemoto.
Judocum alias Justum a Schoonhoven, Goudanum Cartusianum, ex Petro Opmeero & Gerardo Eligio mirifice laudat Raissius in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii, utpote qui clarissima ortus familia, apud Cartusianos Delfenses sancte vixerit, atque a Calvinianis captus, prope Brilam suspendio martyrium subierit hoc die, anno 1571, mortis calicem potius amplexus, quam ut ex sacro calice, propinante impio Dommalio, vinum hausisset: unde & pingi solet calicem manu præferens.
Alardum abbatem Aquicinctinum, prope Duacum in Flandria, merito venerabilem hoc etiam die appellat idem Raissius, virumque omnium humilissimum ac mansuetissimum, qui primus ei cœnobio præfuerit, a Gerardo secundo Cameracensi episcopo, institutore primario, ex Hasnoniensi ad hoc directus anno 1079, atque hoc die post octo regiminis annos piissime vita functus 1087.
Petrus Faber sanctissimi parentis nostri Ignatii, inter primos novem socios, filius in Christo primogenitus, vir omni virtutum genere clarus, verumque operariorum Societatis exemplar, post plurimos labores, in variis Europæ partibus exantlatos, eorum præmium in cælo percepturus hoc die migravit Romæ anno 1546. Peculiari honore ipsum prosequuntur populares Genevenses, domo, in qua natus est, in sacellum commutata, ubi nonnulla signa venerationis exhibentur.
Cyricus aliquis hoc die signatus reperitur in Græcorum Menæis, at tam jejune, ut præter nomen & gladii ictum nihil memoretur: unde merito suspiceris, cum Cyrico cognomine, qualem non unum in Actis nostris invenies, omnino confundi posse, nisi lucis aliquid aliunde affulgeat.
De Theodoro idem dixeris, utpote qui solo etiam nomine notus est & genere martyrii.
Atque item de Polyeucto.
Bartholomæum Martinez Ordinis Prædicatorum, recte venerabilem prædicat in suo Diario Marchesius, utpote indefessum in Insulis Philippinis verbi Dei præconem, recte abstinens ab omni eo, quod venerationem publicam ei posset asserere.
Alardum paulo liberalius Beatis adscribit Annus sanctus Belgicus ejusdem Ordinis.
Catharinam item Mantuanam Hortus spiritualis Germanicus eodem titulo exornat, uti &
Joannam de Cespedes, quæ peccatorum veniam a Christo Crucifixo postulans, ex ejus latere sanguinem, in pectus suum, tamquam impetratæ veniæ signum, profluentem senserit.
Livinus martyr in Ægypto, Franciscus presbyter, Joannes Doctor eximius, Franciscus Laicus, MM. in territorio Nannet., Joannes de Plano Carpinis, confessor in Italia, Lucas a Martyribus confessor Rosarii in Hispania, Rochus Morenus confessor Villenæ in territ. Carthaginensi Philippus Ravennus confessor Romæ, Concordia virgo Novariæ Cum titulo Beati referuntur ab Arturo in Marlio Franciscano, & ultima etiam in Gynæceo
Didacus Motico laicus in provincia S. Gabrielis, Agnes de Petra tertiaria Treviris in Germania Adduntur ab Huebero.
Benedictus a Colle amato Ord. Capucinorum.
Ludovicus rex Christianissimus, cognomento Crassus, ob singulares virtutes laudatur a Saussayo in Martyrologio Gallicano, at recte cum solo bonæ memoriæ titulo. Fuit istius nominis VI, obiitque hoc die anno 1137.
S. Bethasius a Belino primum insertus est secundæ editioni, sed male formatus pro Bethario seu Betario, quem simpliciter confessorem appellat, satis ostendens se nescivisse de quo loqueretur. Est autem episcopus Carnutensis de quo agendum erit die crastina II Aug.
S. Ebregisi, puto Ebregisili, episcopi Meldensis memoria non ad hunc diem spectat, sed ad XXXI Augusti.
S. Bavonis translatio a pluribus recentioribus Martyrologis hoc die signata est, ut videsis in Auctariis Usuardinis. At enim, more nostro, & hæc translatio, & siquæ aliæ sunt, referuntur ad diem natalem I Octobris.
S. Canocus, forte idem qui Canaucus, ad hunc diem remissus est XIII Martii sub disjunctione; nempe ut connectatur vel cum sancta sorore Almedha, de qua hoc die agitur, si quid de ipso dicendum reperiatur; vel ad VIII Octobris, ut socius sit alterius sororis Keynæ, in cujus Vita vocatur Sanctus. Cum vero de ipso nihil inventum sit hactenus, præter ea quæ ibi paucissimis narrantur, visum est, ipsum denuo remittere ad VIII Octobris.
S. Donatiani tertiam translationem sic hoc die refert Florarium jam non semel citatum: Apud Brugas in Flandria, tertia translatio S. Donatiani Rhemensis archiepiscopi. De ea & prioribus agetur die, quo Sanctus ipse colitur XIV Octobris.
SS. Ursulanarum viginti corpora Coloniæ hoc die inventa memorat Florarium Sanctorum Ms. Quæ ad sanctam illam societatem spectant, examinabuntur XXI Octobris.
S. Severum martyrem in diœcesi Adurensi Novempopulaniæ reperit Papebrochius apud Dadinum Altaserra Rerum Aquitanicarum lib. 4, cap. 11, pag. 278, crediditque eum esse qui hoc die recolitur. Verum & ætate & genere mortis ambo illi Severi plane differunt. De confessore hic suo loco agimus: Martyr autem apud Saussayum & Castellanum (qui ipsum Gallice Sabe appellat) signatus est I Novembris.
S. Martini Papæ & martyris exsilium hoc die notatur a Smidio. Colitur Sanctus XII Novembris.
S. Restituta virgo martyr Calari in Sardinia, mater S. Eusebii episcopi Vercellensis, ex XV Junii huc a Majoribus remissa est, utpote sancto filio conjungenda. At cum is translatus sit ad diem quo hodie in Ecclesia colitur, etiam ea quæ ad S. Restitutam spectant, differenda sunt ad XVI Decembris.

DE SS. MARTYRIBUS ELEAZARO SENE, SEPTEM FRATRIBUS MACHABÆIS, ET HORUM MATRE.
ANTIOCHIÆ IN SYRIA.

Ante Christ. an. CLXVI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Eleazarus senex M. Antiochiæ in Syria (S.)
Fratres Machabæi MM. Antiochiæ in Syria (SS.)
Mater M. Antiochiæ in Syria (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. Sanctorum fratrum appellatio, genus, ætas, palæstra seu locus martyrii.

Quamvis de Sanctis, in titulo propositis, planissima videantur omnia, utpote veritatis æternæ sigillo firmata & consignata; occurrunt nihilominus quæ disputationi subjacent, eaque præsertim quæ hoc articulo examinanda suscepimus; [Frustra quæruntur] nimirum unde ipsis Machabæorum seu Maccabæorum, (de orthographia disputare non lubet) nomen inditum sit; quo tempore pro patriis legibus gloriosissimum certamen compleverint; ac quo demum loco; Hierosolymisne, ut aliqui censent, an potius Antiochiæ, ut fert communior verisimiliorque, ac scripturisticæ narrationi longe conformior sententia, quam nos adoptasse, jam satis prænotavimus Hic igitur prima, sed non inutilis nec vana de nomine quæstio; cur nempe septem illi fratres, qui in Scriptura plane anonymi sunt, nec ulla generis aut singularis tribus nobilitate insigniti, cur, inquam a Josepho, a SS. Patribus, atque a vetustissimis quibusque Ecclesiæ scriptoribus Machabæorum appellatione donentur; quæ hic non propria aut specifica, sed generica dumtaxat dicenda videtur, quemadmodum censent præcipui interpretes apud Serarium, Redanum & alios ex quibus satis erit paucula hic decerpere quæ ad quæstionis solutionem abunde sufficiant.

[2] [propria singulorum nomina] Sunt qui a matre (quam Machabæam vocare placet) ad septem filios id nominis derivatum existiment: alii vero a natu majori qui Machabæus appellatus fuerit, atque ad minores fratres cognomentum transmiserit; ast hæc istiusmodi sunt, ut nulla satis auctoritate nitantur, non magis quam reliquorum fratrum nomina propria, quorum non unam classem reperire est. In Josephi de hoc argumento Latina per Erasmum versione, post jam dictum Machabæum primogenitum, secundus ordine, vocatur Aber, tertius Machiri, quartus Judas, quintus Achas, sextus Areth, septimus Jacob : at neque Josephi paraphrasim, neque nominum istorum efformationem cum sacro textu conferre lubet; præterquam quod alia nominum series apud Calmetum exhibita, hoc modo & ordine eosdem fratres recenseat, nempe Abbin, Gourias, Eusebinas, Marcella, Antonius, Isleazar, Samonas: matris nomen Solomonis, patris Archippus definiuntur; Eleazar vero sacerdos, fratrum institutor dicitur. Quæ omnia ut mere pro arbitrio excogitata existimamus æque ac Menæorum Græcorum alia fictio, ita serio refellenda non censemus, ne id genus obscuris parergis, res aliunde notissimas & certissimas, studiose involvere velle videamur. Ad paulo clariora procedimus.

[3] Egregie præter ceteros de Machabæorum denominatione disputat laudatus noster Redanus in grandi suo apparatu a pag. 45, [ubi appellatio satis patet] ubi fuse relatis discussisque omnibus Rabinicis & Cabalisticis venerandi nominis explicationibus, dicam an involucris, tum vero multiplicibus longeque quæsitis Hebraicis etymis, tandem pag. 48 verisimiliorem tradit Machabæi etymologiam, probatque Græcum esse nomen atque a Græcis Judæ inditum, qualia plura adducit & explicat, ejusdem aut paris originis, ut monomachus, Symmachus &c. fusius istic proposita; ut mysticis symbolicisque inscriptionibus opus non sit ad evolvendam Judæ, cui primum ea appellatio obtigit, pugnacissimam indolem, tota Machabæorum historia satis demonstratam. Nullum sane a Græcis nomen (Redani verba sunt) accipere potuit polemicæ & bellicosæ suæ indoli aptius, nullum quod dexterius a Juda, cui primo obtigit, ad alios transferri posset: ad fratres imprimis, viros armis & præliis clarissimos, ad septem deinde Machabæos Martyres & Machabæam matrem, & reliquos qui in Machabæorum historia, pro lege divina & patria, vel pugnarunt fortiter, vel fortius per tormenta vitam amiserunt temporalem, & acquisierunt æternam.

[4] Atque hæc, nisi vehementer fallor, rite perpensis ac consideratis omnibus, [a pugnace Juda derivata] vera & unica causa est agnominationis, quæ in Judam primum, vel si ita velis etiam per prolepsim, deinde in fratres, ac demum in illustres Martyres nostros transiit; quemadmodum ante Redanum variis etiam locis observaverat Seratius, præsertim Præloquio primo in libros Machabæorum pag. 365, ubi a præcipuo sanctissimæ religionis vindice, sacrorumque bellorum duce præstantissimo inscriptionem sumptam esse, satis demonstratum ostendit. Is enim, inquit, cum Judas vocaretur, Machabæi cognomen habuit:.. de eo vero maxima horum librorum pars agit… Deinde ab ipso ad ejus fratres & alios qui hisce libris fortiter ac pie gesserunt, appellatio eadem promanavit, ut monet Nicetas in 22 orationem Gregorii Nazianzeni. Sequitur Nicetæ textus: In Machabæorum libris vir quidam describitur, Judas nomine, cognomento Machabæus, qui pro civitate Hierosolymitana, Legisque Mosaicæ cultu, ac contribulibus suis, multa præclare & strenue gessit. Propter quem ceteris quoque historiæ partibus Machabæorum nomen inscriptum est. Quoniam igitur in eodem volumine Eleazari, septemque filiorum & matris concertatio continetur, Machabæi etiam ipsi nominati sunt: neque enim qui historiam conscripsit, eos a Juda Machabæo genus duxisse tradit.

[5] Non ignoro equidem, aliam ferme a S. Gaudentio, in tractatu de Machabæis sub principium adferri hujus nominis derivationem, [cui non refragatur Gaudentius.] dum ad veram progeniem, Machabæorum tempore notam, alludens, ita loquitur: Judæi erant illi ante adventum Domini Salvatoris, sub Lege tantum veteri conversantes, quique cognomentum Machabæorum trahebant ex genere, sicut hodie Aniciorum progenies, vel siqua sunt hujusmodi nuncupationum vocabula, quæ stirpem nobilitatis usurpent, ex divitiarum terrestrium cumulo descendentem: quæ sane in obvio sensu cum jam supra desputatis non omnino cohærere videntur. At enim paulo clarius mentem aperit sanctissimus Præsul in sequentibus, aptius & ad receptum sensum rem explicans hoc modo: Nemini absurdum videatur, quod eos paulo ante Aniciis comparavi. Anicii quippe ex Græco sermone a nobis nuncupantur invicti, ubi demum omnia in ordine ad sanctissimos nostros Martyres, reducit ad constantiam fidei in superanda suppliciorum atrocitate, in quo Aniciorum seu invictorum æque ac Machabæorum appellationem meritissime consecutos recte censebimus, ut adeo objecta difficultas facile evanescat.

[6] [Hispanicum genus commentitium.] Quæ alia moveri solet de Machabæorum genere, deque Assamonæorum stirpe & patria quæstio, apud Serarium pag. 420, ad nostros Martyres non spectat, quos satis est, veros fuisse Hebræos legisque suæ vindices prorsus incomparabiles, at non ex eorum classe quos pseudo-Julianus in Adversariis suis sic describit, ut commiseratione magis quam refutatione dignus sit. Jocos dices ipsius ineptias, quas seriis tantisper admiscere hic liceat. Ita nugatur num. 52: Constat etiam patrem Eleazari scribæ & martyris, ac patrem & avam septem sanctissimorum martyrum Machabæorum, cognatione cum Assamoneo & Simone conjunctum, ex Hispania venisse in Judæam; & post, Matthatiam, primum filium vocasse Joannem Gadis (quia ejus mater dicitur fuisse Gaditana.) Isti vocati sunt Machabæi, quia secuti sunt vexilla Judæ, qui vexillis pro tessera militari posuit (ut scribit Isaac Rabbinus) illud, Quis Similis tui in fortibus Domine? ut 15 Exod. num. 11, quarum dictionum initiales litteræ Hebraice sunt M. C. B. I. quæ per compendium faciunt Machbi vel Machabcei, unde duci militibusque nomen Machabæorum venit. Quæ retulisse, sit satis.

[7] [De ætate] Jam ad fortissimorum Pugilum ætatem seu martyrii tempus quod spectat, non videtur institui posse controversia, dum annus in ipso sacro textu satis definitus est, nempe lib. 1, cap. 1 ℣ 57 ubi legitur, die quinta decima mensis Casleu, quinto & quadragesimo & centesimo anno, hæc referendo ad30 & 21, tum vero ad lib. 2, cap. 5 ℣ 11, ut plane indubitatum sit, eo anno passos esse. Si quæras, quotus ille dicendus sit a mundo condito? obvia est Chronologis responsio; pendere id a variis systematibus, quæ examinare aut expendere, hujus loci sane non est. Parum inter se differunt Salianus, Labbeus & Brietius, his 3886, illo 3887 signantibus: a quibus recedit Calmetus, apud quem notatum invenio annum 3837, & novissime apud Berruyerium nostrum in Historia populi Dei annum 3840, quibus longam aliorum aliter sentientium seriem frustra hic adjunxero: mihi semper placuit nostri Saliani non minus Chronologia quam Historia, in cujus opinione tomo 6 pag. 53 annus jam dictus Græcorum 145 combinandus est cum anno mundi 3887, qui fuerit ante Christum natum 166, ubi etiam totam Machabæorum historiam egregie prosequitur.

[8] [nonnulla etiam disceptatio.] Porro ad rem nostram apposite Josephi errorem corrigit, dum primam cladem ab Antiocho Judæis illatam anno 143, confundit cum secunda, quæ toto post biennio seu 145 contigit: Post duos enim annos inquit, ille (Antiochus) non venit (Jerosolymam) sed, ut ait Scriptura, misit principem tributorum, quem alio loco vocat Apollonium, ut hic videas per se fluere solutionem nodi alterius, ceteris non minus implexi, de loco cruentissimi certaminis, de quo mirum est, tantam dissensionem suboriri potuisse, ut non pauci cum nupero Legendista Gallo Jerosolymæ palæstram statuerint, cum ex sacro textu evidenter pateat, inspectante tyranno Antiocho, rem peractam esse, aliunde vero constet, signato a Scriptura anno, Jerosolymam non venisse Antiochum, atque adeo dubium minime videri possit, quin in ipsa urbe Antiochena, tum Eleazarus, tum septem cum matre filii gloriosissimum agonem compleverint. Utrum e Susandro castro (ut vult Josephus) Antiochiam in regis conspectum adducti fuerint, non ausim tam certo asserere: undecumque ipsos eo pertrahi jusserit crudelissimus tyrannus, non videtur dubitasse S. Augustinus, quin Antiochiæ passi, ibidemque a Christianis egregia postea basilica honorati fuerint, unde reliquiæ in varias etiam Occidentales ecclesias subinde translatæ sint, quod pluribus infra dicendum erit. Atque hæc de nomine, genere, ætate & palæstra satis dicta sint; sequitur ut de eorum vetustissimo cultu præclara nonnulla monumenta subjiciamus.

§ II. Cultus celeberrimus juxta ac vetustissimus in universa Ecclesia.

De sanctorum nostrorum Machabæorum cultus celebritate ea sunt argumenta, ut vix de ullis aliis universæ Ecclesiæ Sanctis multo plura reperiri aut adduci possint, [Vix est credibile,] id quod ex sanctorum Patrum, tum Græcorum tum Latinorum, præclarissimis encomiis, paulo infra erit quam manifestissimum. Par vero ex eodem capite accedit antiquitas, quam citanda etiam Kalendaria, Sacramentaria & Martyrologia cumulatissime demonstrabunt. Istud vero prorsus singulare, quod qui ex tota veteris Testamenti historia postremi essent, iidem ipsi in Christi Ecclesia Sanctorum honores cultumque religiosum ante omnes alios consequerentur, imo soli, tametsi tot alii a justo Abel usque ad Zachariam in veteri Lege sanguinem profudissent; cujus rei rationes variæ afferuntur apud Serarium pag. 464; de quibus videsis disputantem S. Bernardum ep. 98 editionis Horstianæ; nobis satis sit, quod quemadmodum veri Martyres nostri pro Christo Servatore sanguinem funderent, ita ipsi pro Lege Domini, patrumque religione vindicanda fortissime decertassent: id vero imprimis summa dignum videtur admiratione, sacrisque illis pugilibus gloriosum in paucis, quod tametsi sesquiseculo & amplius Salvatoris adventum præcessissent, nihilominus inter primos & præcipuos Ecclesiæ Martyres computati, culti & celebrati fuerint.

[10] Et quidem ejus rei testes sunt, quam numero multi, [quam vetustus fuerit cultus] tam auctoritate omni exceptione majores: sive enim antiquissimos, qui quidem exstent, sacros Ecclesiæ Fastos consulas, ibi ante alios, quamquam inclytos Christianos martyres, ipsos Machabæos consignatos invenias; sive sanctos primorum seculorum Patres appelles, sive demum vetustissimos quosque Ecclesiæ scriptores; illos omnes in iis laudandis exornandisque certatim quodammodo contendisse, non immerito dixeris; quemadmodum sequenti mox paragrapho, adductis nonnullis speciminibus paulo uberius demonstrare conabimur. Hic nobis sacræ nostræ Tabulæ percurrendæ sunt, ex quibus pro Sanctorum cultu momenta monumentaque eruere consuevimus, quæ tum apud Græcos tum Latinos tam obvia sunt, ut manifeste pateat, sanctos fratres Machabæos (quibus semper sanctum senem Eleazarum, matremque connexos censemus) nec celeberrimis Ecclesiæ martyribus posthabitos, imo quam plurimis, saltem ordine temporis, antepositos fuisse. Cum autem in Fastis Græcis, intellige Menæis, Menologiis aut Synaxariis, nihil magnopere recurrat, quod ad firmandam illustrandamve eam vetustatem quidquam conferat, ea ex nostris Kalendariis, Sacramentariis, Martyrologiis aliisque id genus probatissimus documentis opportunius demonstrabitur.

[11] [in nostris Fastis:] Notissimum modo est & vetustate sua omnino venerandum Polemei Silvii Kalendarium (cujus Laterculum dederat Bollandus) a nobis integre editum tomo VII Junii a pag. 178, in quo, cum toto textu, tam rara sint Christianismi indicia, tam rari Sancti Fastis illis adscripti, ut toto anni decursu, præter Epiphaniam, Natalem & Passionem Domini, soli sex præcipui martyres celebrentur, nempe SS. Petrus & Paulus, Vincentius, Laurentius, Hippolytus & Stephanus; inter eos nihilominus ipsis Augusti Kalendis disertissime enuntietur; Et martyrum Machabæorum. Hæc vero cum seculo quarto proxima sint, liquido evincunt id quod annotavit Baronius, veterem quidem hujusmodi celebritatem, quam majores propensiori studio coluerint, ut testantur complures sanctorum Patrum orationes, ea solenni die in Ecclesia recitatæ, de quibus infra. Hic solis Fastis insistimus, ex quibus manifestum vides, etiam ante S. Petri Vincula, solennem fuisse Romæ SS. Machabæorum festivitatem; quod præterea confirmat Kalendarium Carthaginense a Mabillonio primum, deinde inter Acta Martyrum sincera a Ruinartio editum, ubi dicta jam die diserta ipsorum agitur, non item S. Petri Vinculorum, commemoratio, ut est etiam in veteri Kalendario apud Acherium tomo 10 a pag. 130.

[12] [item Marliis Hieron.] Eadem prorsus est Hieronymianorum omnium codicum sententia, in quibus sanctorum Machabæorum annuntiatio alteri festivitati primo loco præponitur. Sic annuntiat codex vetustissimus Epternacensis: In Antiochia, Machabæorum septem fratrum cum matre. Alii codices verbis paulo pluribus: In Antiochia, passio sanctorum Machabæorum septem fratrum cum matre sua, qui passi sunt sub Antiochio rege. Qualem etiam ordinem constanter servatum invenies in codicibus contractis seu brevioribus, tum qui a nobis tomo VII Junii nostri editi sunt, tum in tribus præcipuis quos tomo 3 Thesauri Anecdotorum recentius vulgavit Martenius. Utrum porro, quod in annotatis ad Martyrologium suum, per conjecturam colligere voluit Galesinius, ex Nazianzeni concione sequatur, anniversarium eum diem festum divinis Officiis coli cœptum in ecclesia Ambrosiana & Græca jam fere ab initio prædicationis Euangelii; ut ex dicto loco non satis facile discerni posse infra perspicies, ita nec promptum est definire. Testimonia certe tam ex Græcis quam ex Latinis seculi quarti & quinti Patribus adduci solita, rectissime probant id quod intendimus, vetustam juxta ac celebrem fuisse sanctorum Machabæorum in utraque Ecclesia festivitatem, & quidem cum jam dicta prærogativa, quæ apud Rabanum, Wandelbertum, Usuardum & Notkerum intacta remansit.

[13] In ceteris omnibus Martyrologiis, præsertim recentioribus, [ceterisque omnibus Latinis] factam esse transpositionem, docet quotidiana nostra experientia, eamdemque in variis Sacramentariis pridem obtinuisse, satis ostendit Menardus, qui in Sacramentario Gregoriano, præstituta die nullam SS. Machabæorum memoriam reperiens, recte in annotationibus S. Leonis verba adduxit, serm. de Machabæis: Duplex enim causa lætitiæ est, in qua & natalem ecclesiæ (cujus tum dedicationis anniversaria festivitas celebrabatur) colimus, & Martyrum (quorum verosimiliter depositæ ibi erant reliquiæ) passione gaudemus. Citat porro Menardus codicem Batoldi, in quo Missa duplex, prior S. Petri, altera SS. Machabæorum. In Remensi autem, inquit, una habetur Missa Machabæorum, nulla S. Petri, etsi titulus solennitatis S. Petri, in eo præcedat titulum celebritatis Machabæorum: ut hinc, me tacente, facile intelligas, in diversis ecclesiis sensim variasse ritum, atque posterioribus seculis (nono circiter, nisi fallor) festivitatem S. Petri ad Vincula, quod modo ubique receptum videmus, omnino prævaluisse, & Officio & Missa, cum tamen in libro Sacramentorum Ecclesiæ Romanæ a Thomasio edito, Kalendas Augustas soli Machabæi pridem & diu obtinuerint, tribus particularibus orationibus, quæ istic videri possunt.

[14] Fidem me liberasse existimo secundum utramque partem, [etiam metricis:] tum celebritatis tum vetustatis cultus SS. Machabæorum ex productis hactenus antiquioribus Kalendariis, Sacramentariis & Martyrologiis; quibus annumerari merito debent Rabanus, Wandelbertus & Notkerus, apud quos eadem quæ in prioribus servata est ratio, ut ex Rabano patet, qui sua ex Hieronymianis, omissa tamen positione seu loco, descripsisse omnino videtur, dum ita annuntiat: Sanctorum Machabæorum VII fratrum cum matre sua, qui passi sunt sub Antiocho rege. Audi item Wandelbertum sic primo loco canentem:

Augustus demum pleno jam farre refertus,
Quis nova sacra ferat, monstremus carmine Sanctos,
Quos ferus in mortem Antiochus cum matre subegit;
Venturo sanguen qui Christo sponte dicarunt,
Augustas retinent Machabæi jure Calendas.

Tum vero Notkerum, palæstram martyrii exprimentem eamque ex S. Augustino, cujus locum paulo distinctius explicatum vellem, invicte probantem: Apud Antiochiam Syriæ, nativitas septem fratrum Machabæorum cum matre: qui ut beatus Augustinus ait; Ante tempora revelata gratiæ, multimoda passione probati, fideles sunt inventi. Quos crudelissimus Antichristi præcessor Antiochus, de patria eliminatos, gentile solum sacri sanguinis effusione fecit invidus atque inscius consecrare.

[15] Hic jam demum totam Martyrologorum omnium seriem, [nec minori solennitate] si ita lubet, adjicias: ea solum erit hos inter & vetustiores discrepantia, quod Ado, Romanum parvum & Bedam, seu potius Florum secutus, secundo dumtaxat loco SS. Machabæos signaverit. Ne quis vero de Bedæ mente dubitet, exstat illa apud laudatum Acherium eodem tomo expressa pag. 128 in ejus Martyrologio metrico:

Machabæi Augusti celebrantur mensis in ortu. Jam si Græca monumenta consulas, mira in die cum Latinis consensio, eadem autem ubique in ceteris sententia, quam, ut pluribus supersedeam, satis expressit Menologium a Sirleto editum, his verbis: Commemoratio sanctorum Machabæorum Eleazari ac filiorum, qui fuerunt sub Antiocho filio Seleuci, a quo tota gens Hebræorum perdita & in servitutem acta est. Exstat in eorum laudem S. Gregorii Nazianzeni oratio. Adde more nostro textum Menologii Basiliani, quod Græce habes tomo hoc, Augusti 1, hic Latine versum: Eleazarus, vir ille dignissimus, præceptor erat filiorum septem S. Salomonidis, habitans Hierosolymis. Rege autem Seleuco Hierosolymam populante, & in servitutem abducente genus Hebræorum, etiam hi sunt apprehensi, coactique ethnica sacrificia degustare, atque eorum esu sese polluere. At cum neutiquam obtemperantes, pro patriis legibus decertarent, variis subjecti fuerunt suppliciis: ac primo quidem Eleazarus cæsus crudeliter & in ignem injectus, oransque Deo spiritum tradidit: deinde filii secundum ordinem ætatis, in medium producti, & equuleis, distensionibus, rotis ac flammis excruciati, pro pietate vitam immolarunt, reipsa comprobantes, superiorem passionibus esse rationem: mater demum horum Salomonis, ultro in fornacem ingressa, suis sese filiis per mortem adjunxit. Aliorum elogiorum vices supplebunt quæ ex laudato Nazianzeno & Chrysostomo proxime dabimus. Hic locum habeat versiculus ex metrico Græco-Mosco:

Καῦσαν ἐνὶ πρώτῃ ΣΟΛΟΜΩΝΗΝ ἑπτάτε Ὕιας

Cum SEPTEM NATIS combussit prima SOLOMEN.

[16] [In Tabulis Græcis.] Postrema hic, non dignitate sed ordine solennissimi cultus monumenta subjungo, templa nimirum, sed sola prima sanctis Machabæis exstructa dicataque; ut est illud primum ac præcipuum quod ex S. Augustino adduximus, Antiochiæ conditum, si non furente adhuc persecutione, saltem sub ipsis pacificatæ a Constantino Ecclesiæ initiis, unde in reliquas Orientis regiones extemplo propagatam fuisse Sanctorum celebritatem, abunde docent SS. Nazianzeni & Chrysostomi panegyricæ orationes, ut jam alia monumenta taceam, apud Cangium de CPoli fusius explicata. Porro ex Asia mox in Africam & Europam penetrasse ex testimoniis minime dubiis conficitur; certe Romæ, sive in Exquiliis sive alio loco basilicam conditam, in eaque depositas eorum reliquias tradunt, qui de basilicis Romanis meminerunt cum ipso Romano Martyrologio. Porro Lugduni in Gallia non minus antiquam fuisse sanctorum Machabæorum ecclesiam, inde certissime conficitur, quod apud Adonem in Martyrologio, S. Justi, istius urbis episcopi corpus ex Ægypto relatum, condigno cultu in basilica beatorum fratrum Machabæorum & martyrum gloriosissimorum, jam a seculi V principio, conditum fuerit: ut antiquiorem non memorem, quæ Viennæ ipsis sacra exstitit, metropolitana ipsa, S. Mauritii nomine subinde insignita. Quid ad argumenti evidentiam ultra desiderari possit, non video.

§ III. Paucula de multis SS. Patrum encomia.

[Profusa sunt PP. elogia,] Encomia dum nomino, non id ita velim intelligas, ac si animus sit, orationes illas describere quas primi illi Ecclesiæ doctores longas & elegantes in SS. Machabæorum festivitate dixerint ad populum; id unum hic mihi præfixi, ut præcipuas panegyres digito commonstrem, nonnulla inde decerpturus quæ speciminis loco sint, animosque accendant ad cetera in ipsis fontibus requirenda. Invenientur istic non elogia solum aut panegyricæ laudationes, sed & graves subtilesque disputationes quibus fortissimi Martyres Christo & Ecclesiæ vindicantur, cumque ipsis etiam vel primis Christianis martyribus conferuntur. Neque senis Eleazari, & septem fratrum ac incomparabilis matris meritissima solum canuntur præconia, veram & appositissima præcepta moralia ex ipsorum victoriis deducuntur, quæ omnia huc congerere importunum esset, dum locis suis in promptu & obvia sunt. Meditata exequimur. Et primum quidem locum, ut inter encomiastas si non præcellentior, saltem antiquior, mereri videtur laudatus jam non semel sanctus Gregorius Nazianzenus, cujus orationis 22, tomo 1 editionis Billianæ a pag. 397 principium satis erit describere. Ita loquitur:

[18] Quid autem Machabæi? (horum enim nomine diem hunc festum agitamus) qui quamvis apud multos non honorentur, [Nazianzeni,] quia non post Christum decertarunt, digni tamen sunt qui ab omnibus honore afficiantur, quoniam pro legibus institutisque patriis sortem animum præstiterunt. Qui porro ante Christi passionem martyrium subierunt, quid tandem facturi erant, si post Christum persecutionem passi fuissent, ejusque mortem nostræ salutis causa susceptam, ad imitandum propositam habuissent? Nam qui sine hujusmodi exemplo tanta virtutis laude floruerunt, an non multo fortiores se præbuissent, si cum exemplo periculum adire ipsis contigisset? Ac simul mysticus & arcanus hic sermo est, mihi quidem atque omnibus Dei amore præditis admodum probabilis; neminem videlicet eorum, qui ante Christi adventum numeros omnes virtutis impleverunt, id citra Christi fidem esse consecutum. Quamquam enim Verbum suo postea tempore libere promulgatum est; puris tamen animis etiam ante innotuit: quemadmodum ex multis, qui ante ipsum honoribus affecti sunt, liquido perspici potest. Quocirca Machabæi non idcirco contemnendi sunt, quia ante crucem exstiterunt; verum quia ad crucis normam vitæ suæ rationes exegerunt, idcirco laudandi ac verborum honore celebrandi.

[19] Cetera non prosequor tametsi ad finem usque decurri dignissima sint, [Chrysostomi hom. I] nonlaudes solum sanctorum Martyrum, sed & ipsam historiam eleganter complexa. Neque his cedit S. Joannes Chrysostomus, in ipsa urbe Antiochena, in ipso certaminis loco, ad ipsos cruentos adhuc cineres tribus bene longis orationibus SS. constantiam ac fortitudinem aurea sua eloquentia magnifice prædicans. En pauca de singulis ex tomo 2 novissimæ editionis, homilia 1 a pag. 622: Quam speciosa nobis læta civitas! quam toto anno splendidior hæc dies! non sole clariores, quam more solito, radios in terram effundente, sed sanctorum Martyrum luce, plusquam fulgur, totam nobis civitatem irradiante. Sexcentis enim solibus splendidiores hi sunt, ac magnis luminaribus clariores. Propter ipsos hodie terra ornatior est, quam ipsum cælum. Ne mihi pulverem dicas, ne mihi cinerem cogites, vel ossa tempore consumpta: sed fidei oculos aperi & vide assidentem ipsis Dei virtutem, ambientem ipsos Spiritus gratiam, circumfusam cælestis luminis gloriam. Non tales ex solari orbe in terram emittuntur radii, quales ex sanctis corporibus prosilientes fulgores diaboli oculos excæcant. Habe modo etiam sequentis homiliæ 2 principium:

[20] Omnes quidem ut sanctos martyres una lingua laudemus, [hom. 2] fieri nequit; sed etiamsi sexcenta nobis ora totidemque linguæ suppeterent, parem tamen laudibus orationem non asserremus: idemque mihi accidit, cum septem Martyrum præclara facta contueor, quod avaro cuipiam homini, qui fonti assideat auro mananti, in quo septem sint tubi, ac totum exhaurire conetur, sed multo immensoque labore impenso, majori parte derelicta, recedat. Fontem enim quantumvis exhauseris, pars major tamen relinquitor. Quid igitur? an quia pro dignitate largiri non possumus, conticescemus? minime vero: Martyres enim sunt, qui dona suscipiunt, & in judicio de ejusmodi largitione ferendo suum Dominum imitantur. Quid igitur ille facit? cum dona quispiam affert, non oblatæ rei magnitudinem, sed alacritatem animi ejus qui obtulerit, attendens, præmium admetitur… Audacter igitur ad laudandum aggrediamur, & quod heri egimus, id nunc etiam, si placet, agamus. Heri siquidem in solius matris laudes sermonem totum impendimus: quod a nobis factum est, non quod eam a filiorum choro avellere studeremus, sed ut tutiores nobis divitias redderemus; quod utique nunc quoque præstemus, uno filiorum abducto, de eo pauca dicamus: verendum est enim ne septem Martyrum laudes, ceu septem flumina confertim confluentia sermonem nobis inundent & obruant. Item & homilia 3.

[21] [atque item hom. 3.] Cum & martyribus debitam operum commendationem, & redactam in angustias multitudinem video, me piget. Quocirca, si ita videtur, doctrinam in præsentia differamus, imitari vero martyrum fortitudinem studeamus. Primus ergo nobis Eleazarus senior in medium prodeat, initium certaminum, martyrii fundamentum, studiorum janua, fortitudinis princeps, tolerantiæ præcursor; illa canities juvenescens, Testamenti veteris protomartyr, Apostolorum principis Petri imago. Defecit & blandiens & virgis cædens adversarius, nec tamen declamare destitit, qui suppliciis divexabatur. Stabat senior præ nimia tremens senecture; sedebat minas ac cædem anhelans tyrannus: & qui tremebat, vegetus abiit; qui florenti ætate lasciviebat, victus abscessit. Stabat canities excruciata; judicium exercebat cum auctoritate juventus efferata, & victoriam canities reportabat. O novum genus victoriæ! totum simul exercitum, sagittas arcu mittentem, senex unus vulneratus in fugam convertit. Non patitur me ad juvenum fortitudinem gradum facere certaminum Senis miraculum; sed tamen necesse est, ut ad eos vim afferentes isti, pergamus: nam & illi præclaros de tyranno triumphos egerunt. Non enim debuit juventus minus intrepida quam canities apparere. Septem igitur deinde juvenes cum strenue dimicassent, coronati sunt &c.

[22] [Tum Cypriani,] Hæc multorum instar: ceteros PP. Græcos vide apud interpretes Serarium & alios: quibus addi potest longa Patrum Latinorum series; at nobis hic sufficient SS. Cyprianus, Ambrosius & Augustinus. Audi primum lib. 4 ep. 6, pag. 405 apud laudatum Serarium: Quid in Machabæis beatorum martyrum gravia tormenta & multiformes septem fratrum pœnæ, & confortans liberos suos mater in pœnis & moriens ipsa quoque cum liberis? Nonne magnæ virtutis & fidei documenta testantur, & nos ad martyrii triumphum suis passionibus adhortantur? Et libro de exhortatione martyrii cap. 9: Quæ vero ediderunt confessionum præconia, quam præclara, quam magna documenta fidei præbuerunt? Rex Antiochus infestus, imo in Antiocho Antichristus expressus, ora Martyrum gloriosa & spiritu confessionis invicta, contagio suillæ carnis maculare quærebat; & cum flagellis graviter verberasset, ac nihil promovere potuisset, sartagines jussit igniri: quibus ignitis & accensis, cum qui primus locutus fuerat, & magis regem virtutis & fidei constantia provocaverat, admoveri præcepit & frigi, producta & exsecta prius lingua, quæ confessa Deum fuerat, quod martyri gloriosius contigit: lingua enim confessa nomen Domini, prior ad Deum debuit ipsa proficisci. Post in secundo, excogitatis arctioribus pœnis &c.

[23] Si Ambrosii verba sunt apud Serarium pag. 407, [Ambrosii,] ex lib. 1 Officiorum cap. 41: Quid autem de martyrum dicam passionibus? Et ne longius evagemur, non minorem de superbo rege Antiocho Machabæi pueri revexerunt triumphum, quam parentes proprii: siquidem illi armati, isti sine armis vicerunt. Stetit invicta septem puerorum cohors regiis cincta legionibus; defecerunt supplicia, cesserunt tortores; non defecerunt Martyres. Alius corio capitis exutus, speciem mutaverat, virtutem auxerat: alius jussus linguam amputandam promere, respondit: Non solos Dominus audit loquentes, qui audiebat Moysen tacentem. Plus audit tacitas cogitationes suorum, quam voces omnium. Linguæ flagellum times; flagellum sanguinis non times? Habet & sanguis vocem suam, qua clamat ad Deum, sicut clamavit in Abel. Sequitur ex lib. 11 ep. 7. Haud degener Abrahamidarum & Machabæorum concertatus puerorum, quorum alii super flammas canebant, alii cum exurerentur, non rogabant ut parceretur, sed invehebantur, ut amplius persecutor inflammaretur. Tum ex lib. 11 de Jacob & vita beata cap. 11: Post ipsum statuti sunt pueri septem cum matre. Insultare licet tyranno, qui dum callide a sene incipiendum putat, magistrum eligit, quo discipulos faceret fortiores, quorum velut puerilem ætatem præmiis provocabat ad culpam, arguebat terroribus ad formidinem. At illi non degeneres &c.

[24] Ad S. Augustinum accedimus, quo nemo frequentius pro SS. Machabæis certavit, [Augustini,] nemo uberius eorum laudes prosecutus est. En capita brevia ex sermone 300, tomo 5 editionis Benedictinæ a col. 850. Sic incipit: Istum diem nobis solennem gloria Machabæorum fecit: quorum mirabiles passiones cum legerentur, non solum audivimus, sed etiam vidimus & spectavimus. Olim ista gesta sunt ante Incarnationem, ante Passionem Domini & Salvatoris nostri Jesu Christi. In primo populo illo exstiterunt, in quo prophetæ exstiterunt, qui hæc præsentia prædixerunt. Pergit ostendere re ipsa Christianos, etsi non appellatione, fuisse. Deinde num. 6: Machabæi ergo martyres Christi sunt. Ideo non incongrue neque importune, imo convenientissime dies eorum & solennitas eorum a Christianis potius celebratur. Quid tale Judæi celebrare noverunt? SS. Machabæorum basilica esse in Antiochia prædicatur: in illa scilicet civitate, quæ regis ipsius persecutoris nomine vocatur. Antiochum quippe regem persecutorem impium pertulerunt, & memoria martyrii eorum in Antiochia celebratur, ut simul sonet & nomen persecutoris, & memoria coronatoris. Hæc basilica a Christianis tenetur, a Christianis ædificata est.

[25] Sermone 301: Magnum spectaculum, inquit, positum est ante oculos fidei nostræ. [e quibus pauca.] Aure audivimus, corde vidimus optantem matrem ante se finire istam vitam filios suos; longe contrariis votis consuetudini humanæ. Omnes enim homines filios suos ex hac vita migrando præcedere volunt, non sequi: illa autem optavit posterior mori. Non enim amittebat filios, sed præmittebat; nec intuebatur quam vitam finirent, sed quam inchoarent. Desinebant enim vivere, ubi quandoque fuerant morituri; & incipiebant vivere, sine fine victuri. Parum est, fuisse spectatricem, mirati sumus potius hortatricem. Fœcundior virtutibus quam fœtibus; videns certantes, in quibus omnibus ipsa certabat, & in omnibus vincentibus ipsa vincebat. Una mulier, una mater, quomodo nobis ante oculos posuit unam matrem sanctam Ecclesiam, ubique exhortantem filios suos pro illius nomine mori, de quo eos concepit & peperit? Sic sanguine martyrum impletus orbis, præjactatis seminibus seges Ecclesiæ pullulavit.

[26] [Indicantur ceteri.] Hæc delibasse satis, opinor, & abunde est; habes fontes etiam apud Surium qui te exsatient: redi de cetero ad laudatum locis jam citatis Serarium, plurima alia suggerentem ex sanctis Gaudentio, Leone PP. I, Maximo Taurinensi, Prospero, Isidoro, Bernardo, atque item ex Victorino Afro, Alcimo Avito, Prudentio, Venantio Fortunato, præter citatos alios, ex quibus plura describere opus non est. Insigne poëma Victorini Afri, cujus breve istic fragmentum exhibetur, exstat integrum in Bibliotheca Patrum editionis Parisiensis tomo 4 a col. 383: neque opus censemus, Hildeberti & Marbodi metrica SS. Machabæorum elogia adducere. Hic reliquum est ut de Sanctorum nostrorum reliquiis eorumque Actis ea prælibemus, quæ licet rem non exhauriant, sufficientem saltem notitiam subministrent.

§ IV. Reliquiæ & Acta.

[Quænam Romam delata,] Quis, quo anno, imo quo seculo Antiochiæ sacra SS. Machabæorum corpora a sepulcris suis levaverit, memoriæ proditum non est: neque adeo constare certo potest, quandonam Romam translata fuerint, aut ex toto aut saltem ex majori parte, ubi a tot retro seculis deposita fuisse ex citatis supra S. Leonis verbis satis indubitatum videtur: nec minus certum, easdem hactenus reliquias summa ibidem in veneratione haberi, non solum in celebri ecclesia dicta S. Petri ad vincula, seu in monte, nempe Esquilino; verum etiam, teste Piazza, variis locis aliis, ut in basilicis Lateranensi, S. Mariæ majoris atque alibi, in quibus quid aut quantum supersit, quid in Galliam Parisios usque aut alio translatum fuerit, nemo est qui satis explicare, nedum determinare ausit, præsertim cum alia prorsus sit apud Colonienses traditio, ubi & corpora & capita honorari perhibentur, quemadmodum narrat Gelenius syntagmate 52, quem mirum est indicare neglexisse, quæ partes in Hispaniam sint deportatæ, ubi eas ex lipsanologio Scorialensi descripsit noster Pinius, dum ibi commoraretur anno 1722. Ceterum historiam Coloniensem brevius & nitidius a Serario pag. 406 descriptam, hic referre placuit, a Saussayo postmodum fusius illustrandam.

[28] [quæ & quomodo] Præmissis Martyrologii Romani verbis de jam dicta translatione, sic pergit: Sed Coloniæ Agrippinæ virginum cœnobium est & ecclesia quæ olim B. Magdalenæ, nunc ab annis jam CCCC Machabæorum dicitur: in cujus altari summo capsa deaurata & in ea septem istorum Machabæorum & matris capita visuntur, quæ quidem ejus loci liber (ab Helia illo Mercæo, qui anno Domini MDIV templum illud ea forma & venustate, qua hodie stat, restituit; cuique correctum a se Josephi de Machabæis libellum Erasmus dedicavit; e Patribus & annalibus variis concinnatus) refert, Antiochia primum translata Constantinopolim, deinde ab Eustorgio Mediolanensi episcopo Mediolanum, hinc vero ab archiepiscopo Coloniensi Reginoldo Coloniam, cum scilicet anno MCLX Mediolanum iterum obsedisset Fridericus imperator. Et narrat eadem pluribus F. Merssæus Cratepolius in Archiepiscoporum Coloniensium annalibus fol. 9 & sequentibus, iterumque fol. 63. In componendis autem temporibus non satis convenienter loqui videtur Cratepolius, dum priori loco ordinem translationis SS. Machabæorum aliter explicat, quam secundo, cui utrobique distinctius dicendum fuerat, trium Magorum æque ac Sanctorum hodiernorum, ab episcopo Reinoldo corpora ex Italia Coloniam translata fuisse.

[29] Audiamus porro jam ex Serario reliqua, ubi Erasmi voces refert ad supradictum Heliam Mercæum, [Coloniam,] occasione pretiosissimi istius SS. Machabæorum thesauri apud Sanctimoniales istas tam illustri tunc loco depositi. Ita virum compellat: Equidem isti collegio, multis aliis quoque nominibus celebri, tamen hoc præcipue gratulor, quod illi tam insigni thesauro locupletari contigit. Quin magis universæ Coloniæ Agrippinæ magnopere censeo gratulandum, urbi tot modis felici: verum haud alio titulo feliciori, quam quod una tam multa, tamque eximia pietatis pignora gremio suo complectitur: felicior etiam futura, si quorum servat reliquias, eorum virtutes exprimat; & quorum possidet corpora, ab horum moribus non sit aliena. Nimirum, si trium Regum pietatem, sinceritate religionis imitetur: si undecim millium Virginum martyrio dignam puritatem, vitæ sobrietate æmuletur: si fortissimos adolescentes Machabæos, & invicti pectoris viraginem, animi infracti constantia referat. Atque hæc quidem Erasmi rectissima & sanctissima monita, a quibus utinam prior ipse non deflexisset.

[30] Quod vero ad hic memoratam translationis historiam attinet; [non est facile decernere:] candide nos fateri necesse est; nec Cratepolii, nec Serarii, nec aliorum auctoritatem satis evincere, sacra istic Machabæorum corpora & capita omnia sic deposita esse, ut inde de Romanarum aliarumque per Ecclesiam reliquiarum identitate dubitandum sit. Equidem solito me clypeo tueor, relictisque in pia, plena ac pacifica possessione partibus omnibus contendentibus, postremo hic loco orationem historicam subjiciam, quam solita sua gravitate concinnavit Saussayus, eamque Martyrologio suo Gallicano inseruit, hisce omnino verbis: Ipso die, natalis sanctorum septem fratrum Machabæorum, qui Antiochiæ cum matre sua Salomone, pro Legis Dei tutela decertantes, ab Antiocho Epiphane rege durissimis cruciamentis affecti, præclara fidei constantia, illustrem triumphum peregerunt. Hos Patres, cum Græci tum Latini egregiis laudibus celebrarunt. Quin & S. Paulus Apostolus eo in cultu habuit, ut Viennæ Allobrogum, ubi Crescentem primum constituit antistitem, primam ædem sacram ædificans, ipsorum in honorem dedicaverit, quæ etiamnum cernitur in claustro principis ecclesiæ Viennensis. Unde orta Sanctorum horum pugilum, quæ etiamnum ibidem viget, veneratio, hodierna festivitate apud incolas plurimum conspicua & insignis.

[31] [multo minus tempora] Exstat etiam Coloniæ Agrippinæ cœnobitica virginum Benedictinarum ecclesia, sub sanctorum istorum Martyrum nuncupatione; in qua eorum corpora seu sacer illorum cinis religiose observantur. Capita vero adhuc solida conservantur, atque devotæ plebi hodie exhibentur pie percolenda. Sic autem ibi translata susceptaque feruntur. Nimirum cum Antiochiæ, ubi passi sunt illi divini Agonistæ, diu sacra ipsorum pignora servata fuissent, beata Helena Constantini mater, quando Palæstinam pio affectu lustravit, illa inde secum Constantinopolim advexit, quæ & Justinianus postmodum in sanctæ Sophiæ magnificentissima basilica a se excitata, conciliandi iisdem amplioris causa honoris collocavit, cum trium Magorum, qui Christum in cunabulis adoraverunt, pretiosis exuviis. Constiterunt illic usque ad Emanuelis imperatoris tempora. A quo tum Mediolanensibus concessa, in ea capella condita fuerunt, quæ sancti postea Eustorgii nuncupationem tulit, eximiamque in amplitudinem ob illorum cultum, Magorumque trium sanctorum memoriam, quorum lipsana illuc etiam translata fuerant, excrevit.

[32] [apte conciliare.] Ceterum Mediolano deinde a Friderico imperatore everso, flagitante Reinoldo, ejus cancellario Coloniensi archipræsule; tam ipsorum Machabæorum, quam trium Magorum corpora, una cum Sanctorum duorum Mediolani tutelarium, Felicis & Naboris sacris cadaveribus, Coloniam Agrippinam devecta ad Magdalenæum cœnobium, situm in Ursulano agro, condigno honore reposita sunt, ubi etiamnum, indita jam sacræ ædi Machabæorum invocatione, religiosissime asservantur, publiceque hodie promuntur debita veneratione celebranda. Non pote nitidius neque elegantius. Verum qua tolerabili chronologia temporibus suis hæc se apte divisisse putarit Saussayus, qua porro ratione hæc componi possint cum traditione Coloniensium, quæro, qui nos doceat. S. Eustorgius corpora abstulerit (sive is primus sive secundus sit;) Justinianus autem, utroque posterior, eadem in S. Sophiæ collocarit; Manuel seculo demum XII eadem primum concesserit, unde accreverit S. Eustorgii apud Mediolanenses cultus. Asystata omnia, quibus conciliandis frustra pridem insudarunt viri eruditissimi: nos de possessione jam convenimus, ut cramben ultra recoquere nec vacet nec lubeat.

[33] [Par de matre concertatio.] Nequid tamen intactum relinquatur, en de sanctissimæ Machabæorum matris reliquiis breve seorsim spicilegium. Casu incidi in Cornelii Bruni, pictoris Batavi Itinerarium orientale, Gallice versum & editum anno 1700, in quo dum pag. 43 ecclesiam S. Nicolai patriarchalem Græcam Constantinopoli describit, memorat sepulcra tria seu totidem ferreas arcas, in quarum una asservari volunt ossa matris septem nostrorum Machabæorum martyrum, quam ipsi Maccabæam appellant. Ita ibi, Græca traditione, quam certo non admittent Montefalconii in Italia, apud Ughellum tomo 1, Col. ubi sub S. Felicitatis nomine colitur eadem mater IX Kal. Decembris, ibidemque sacratissimum ejus corpus collocatum dicitur, cum sancta ibidem Margarita virgine, plurimis clarum miraculis; ut inde religiosus ejusdem illustrissimæ matris cultus & sub eodem S. Felicitatis nomine Florentiam usque propagatus fuerit, ad vetustam istic ecclesiam, quam sub tali appellatione, ad SS. Machabæorum matrem restricta, & parochialem & monasticam esse, Papebrochium olim per litteras docuit R. D. Benvenutus, Prior ejusdem ecclesiæ, in qua & Officio & Missa festivitas ejus annue celebratur hac die 1 Augusti. Satis de reliquiis: jam tempus est ut & de Actis nostris paucula moneamus.

[34] Et quidem quod postremo notandum hic superest, eo titulo, [Acta sunt verbum Dei.] reliqua omnia quæ in hoc opere quantumvis vasto continentur, longissime antecellunt, quod Dei ipsius calamo, atque adeo falli nescio scripta sint; neque enim Josephi De rationis imperio, meram nimirum verbosam nec satis fidelem sacri ipsius textus paraphrasim huc lubet adducere, neque Mss. quæ penes nos sunt & Græca & Latina ex eodem Josephi opere contracta, sed purum ipsum ex sacris Bibliis Dei verbum; historicam seriem, quam in laudatis toties Machabæorum libris disjunctam esse norunt eruditi, sic disponendo combinandoque, ut tota immanissimæ istius Judaicæ persecutionis series ex libro 1 Machabæorum cap. 1, cum fine capitis 5 & principio capitis 6 libri 2 connectatur, sicque primo nostro capite referantur omnia quæ in populum Dei universum crudelissime juxta atque impiissime gessit furiis quodammodo agitatus Antiochus; tum vero ex libri secundi capitibus 6 & 7 ipsa cruentissimi martyrii gloriosa imago, tam eleganter & nervose expressa; ut nulla quantumvis adornata & expolita paraphrasis ad eam conferri possit. Si quid fortasse hinc inde non æque perspicuum occurrat, ad manum sunt interpretes quos consulere obvium est.

ACTA
Ex ipsis sacris Litteris.

Eleazarus senex M. Antiochiæ in Syria (S.)
Fratres Machabæi MM. Antiochiæ in Syria (SS.)
Mater M. Antiochiæ in Syria (S.)

CAPUT I.
Martyrii occasio ex immani Antiochi Epiphanis Judæorum persecutione, ex Machab. lib. I, cap. I a ℣ 21, conjuncto cum lib. 2 cap. 5 a ℣ 11 ad finem, & ejusdem libri cap. 6, usque ad ℣ 17.

21. Et convertit Antiochus, postquam percussit Ægyptum, in centesimo & quadragesimo tertio anno: & ascendit ad Israël.
22. Et ascendit Jerosolymam in multitudine gravi.
23. Et intravit in sanctificationem cum superbia, & accepit altare aureum, & candelabrum luminis, & universa vasa ejus, & mensam propositionis, & libatoria, & phialas, & mortariola aurea, & velum, & coronas, & ornamentum aureum, quod in facie templi erat: & comminuit omnia.
24. Et accepit argentum, & aurum, & vasa concupiscibilia, & accepit thesauros occultos, quos invenit: & sublatis omnibus, abiit in terram suam.
25. Et fecit cædem hominum & locutus est in superbia magna.
26. Et factus est planctus magnus in Israël, & in omni loco eorum.
27. Et ingemuerunt principes, & seniores: virgines, & juvenes infirmati sunt: & speciositas mulierum immutata est.
28. Omnis maritus sumpsit lamentum: & quæ sedebant in toro maritali, lugebant:
29. Et commota est terra super habitantes in ea, & universa domus Jacob induit confusionem.
30. Et post duos annos dierum, misit rex principem tributorum in civitates Juda, & venit Jerusalem cum turba magna.
31. Et locutus est ad eos verba pacifica in dolo: & crediderunt ei.
32. Et irruit super civitatem repente, & percussit eam plaga magna, & perdidit populum multum ex Israël.
33. Et accepit spolia civitatis: & succendit eam igni, & destruxit domos ejus, & muros ejus in circuitu:
34. Et captivas duxerunt mulieres: & natos & pecora possederunt.
35. Et ædificaverunt civitatem David muro magno & firmo, & turribus firmis, & facta est illis in arcem:
36. Et posuerunt illic gentem peccatricem, viros iniquos, & convaluerunt in ea, & posuerunt arma, & escas, & congregaverunt spolia Jerusalem.
37. Et reposuerunt illic: & facti sunt in laqueum magnum.
38. Et factum est hoc ad insidias sanctificationi, & in diabolum malum in Israel:
39. Et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis, & contaminaverunt sanctificationem.
40. Et fugerunt habitatores Jerusalem propter eos, & facta est habitatio exterorum, & facta est extera semini suo, & nati ejus reliquerunt eam.
41. Sanctificatio ejus desolata est sicut solitudo, dies festi ejus conversi sunt in luctum; sabbata ejus in opprobrium; honores ejus in nihilum.
42. Secundum gloriam ejus multiplicata est ignominia ejus: & sublimitas ejus conversa est in luctum.
43. Et scripsit rex Antiochus omni regno suo: ut esset omnis populus unus: & relinqueret unusquisque legem suam.
44. Et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi:
45. Et multi ex Israël consenserunt servituti ejus, & sacrificaverunt idolis, & coinquinaverunt sabbatum.
46. Et misit rex libros per manus nuntiorum in Jerusalem, & in omnes civitates Juda, ut sequerentur leges gentium terræ.
47. Et prohiberent holocausta, & sacrificia, & placationes fieri in templo Dei:
44. Et prohiberent celebrari sabbatum, & dies solennes:
49. Et jussit coinquinari sancta, & sanctum populum Israël:
50. Et jussit ædificari aras, & templa, & idola, & immolari carnes suillas, & pecora communia.
51. Et relinquere filios suos incircumcisos, & coinquinari animas eorum in omnibus immundis, & abominationibus, ita ut obliviscerentur legem. & immutarent omnes justificationes Dei.
52. Et quicumque non fecissent secundum verbum regis Antiochi, morerentur.
53. Secundum omnia verba hæc scripsit omni regno suo: & præposuit principes populo, qui hæc fieri cogerent.
54. Et jusserunt civitatibus Juda sacrificare.
55. Et congregati sunt multi de populo, ad eos qui dereliquerant legem Domini: & fecerunt mala super terram:
56. Et effugaverunt populum Israël in abditis, & in absconditis fugitivorum locis.
57. Die quinta decima mensis Casleu: quinto, & quadragesimo & centesimo anno, ædificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei, & per universas civitates Juda in circuitu ædificaverunt aras:
58. Et ante januas domorum, & in plateis incendebant thura, & sacrificabant:
59. Et libros legis Dei combusserunt igni, scindentes eos:
60. Et apud quemcumque inveniebantur libri Testamenti Domini, & quicumque observabat legem Domini, secundum edictum regis trucidabant eum.
61. In virtute sua faciebant hæc populo Israël, qui inveniebatur in omni mense & mense in civitatibus.
62. Et quinta & vigesima die mensis sacrificabant super aram, quæ erat contra altare.
63. Et mulieres, quæ circumcidebant filios suos, trucidabantur, secundum jussum regis Antiochi.
64. Et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos eorum: & eos, qui circumciderant illos, trucidabant.
65. Et multi de populo Israël definierunt apud se, ut non manducarent immunda: & elegerunt magis mori, quam cibis coinquinari immundis.
66. Et noluerunt infringere legem Dei sanctam, & trucidati sunt:
67. Et facta est ira magna super populum valde.

Machab. lib. 2 cap. 5.

11. His itaque gestis suspicatus est rex societatem deserturos Judæos: & ob hoc profectus ex Ægypto efferatis animis, civitatem quidem armis cepit;
12. Jussit autem militibus interficere, nec parcere occursantibus, & per domos ascendentes trucidare.
13. Fiebant ergo cædes juvenum ac seniorum, & mulierum, & natorum exterminia, virginumque, & parvulorum neces.
14. Erant autem toto triduo octoginta millia interfecti, quadraginta millia vincti, non minus autem venumdati.
15. Sed nec ista sufficiunt: ausus est etiam intrare templum universa terra sanctius, Menelao ductore, qui legum, & patriæ fuit proditor.
16. Et scelestis manibus sumens sancta vasa, quæ ab aliis regibus, & civitatibus erant posita ad ornatum loci, & gloriam, contrectabat indigne, & contaminabat.
17. Ita alienatus mente Antiochus, non considerabat, quod propter peccata habitantium civitatem, modicum Deus fuerat iratus: propter quod & accidit circa locum despectio:
18. Alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos, sicut Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum ærarium, etiam hic statim adveniens flagellatus, & repulsus utique fuisset ab audacia.
19. Verum non propter locum, gentem: sed propter gentem, locum Deus elegit.
20. Ideoque & ipse locus particeps factus est populi malorum: postea autem fiet socius bonorum: & qui derelictus in ira Dei omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur.
21. Igitur Antiochus mille & octingentis ablatis de templo talentis, velociter Antiochiam regressus est, existimans se præ superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad iter agendum deducturum, propter mentis elationem.
22. Reliquit autem, & præpositos ad affligendam gentem: Jerosolymis quidem Philippum, genere Phrygem, moribus crudeliorem eo ipso, a quo constitutus est.
23. In Garizim autem Andronicum, & Menelaum, qui gravius quam ceteri imminebant civibus.
24. Cumque appositus esset contra Judæos, misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti & duobus millibus, præcipiens ei omnes perfectæ ætatis interficere, mulieres ac juvenes vendere.
25. Qui cum venisset Jerosolymam, pacem simulans, quievit usque ad diem sanctum sabbati: & tunc feriatis Judæis, arma capere suis præcepit.
26. Omnesque qui ad spectaculum processerant, trucidavit: & civitatem cum armatis discurrens, ingentem multitudinem peremit.
27. Judas autem Machabæus, qui decimus fuerat, secesserat in desertum locum, ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat: & fœni cibo vescentes, demorabantur, ne participes essent coinquinationis.

Ejusdem libri cap. 6.

1. Sed non post multum temporis, misit rex senem quemdam Antiochenum, qui compelleret Judæos, ut se transferrent a patriis & Dei legibus:
2. Contaminare etiam quod in Jerosolymis erat templum, & cognominare Jovis Olympii: & in Garizim, prout erant hi, qui locum inhabitabant, Jovis hospitalis.
3. Pessima autem & universis gravis erat malorum incursio.
4. Nam templum luxuria & comessationibus gentium erat plenum, & scortantium cum meretricibus; sacratisque ædibus mulieres se ultro ingerebant, intro ferentes ea, quæ non licebat.
5. Altare etiam plenum erat illicitis, quæ legibus prohibebantur.
6. Neque autem sabbata custodiebantur, neque dies solennes patrii servabantur, nec simpliciter Judæum se esse quisquam confitebatur.
7. Ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia, & cum Liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati Libero circuire.
8. Decretum autem exiit in proximas gentilium civitates, suggerentibus Ptolemæis, ut pari modo, & ipsi adversus Judæos agerent, ut sacrificarent.
9. Eos autem, qui nollent transire ad instituta Gentium, interficerent: erat ergo videre miseriam.
10. Duæ enim mulieres delatæ sunt, natos suos circumcidisse, quas, infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, per muros præcipitaverunt.
11. Alii vero, ad proximas coëuntes speluncas, & latenter sabbati diem celebrantes, cum indicati essent Philippo, flammis succensi sunt, eo quod verebantur, propter religionem, & observantiam, manu sibimet auxilium ferre.
12. Obsecro autem eos, qui hunc librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter adversos casus; sed reputent, ea quæ acciderunt, non ad interitum, sed ad correptionem esse generis nostri.
13. Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.
14. Non enim, sicut in aliis nationibus, Dominus patienter expectat, ut eas, cum judicii dies advenerit, in plenitudine peccatorum puniat.
15. Ita & in nobis statuit, ut peccatis nostris in finem devolutis, ita demum in nos vindicet;
16. Propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet: corripiens vero in adversis, populum suum non derelinquit.
17. Sed hæc nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis. Jam autem veniendum est ad narrationem.

CAPUT II.
Ipsius martyrii historia ex Lib. 2 cap. 6 a18 ad finem, & toto cap. 7.

18. Igitur Eleazarus unus de primoribus scribarum, vir ætate provectus, & vultu decorus, aperto ore hians compellebatur carnem porcinam manducare.
19. At ille gloriosissimam mortem, magis quam odibilem vitam complectens, voluntarie præibat ad supplicium:
20. Intuens autem quemadmodum oporteret accedere, patienter sustinens, destinavit non admittere illicita propter vitæ amorem.
21. Hi autem qui astabant, iniqua miseratione commoti, propter antiquam viri amicitiam, tollentes eum secreto, rogabant afferri carnes, quibus vesci ei licebat, ut simularetur manducasse, sicut rex imperaverat, de sacrificii carnibus;
22. Ut hoc facto, a morte liberaretur, & propter veterem viri amicitiam, hanc in eo faciebant humanitatem.
23. At ille cogitare cœpit ætatis, ac senectutis suæ eminentiam dignam, & ingenitæ nobilitatis canitiem, atque a puero optimæ conversationis actus: & secundum sanctæ, & a Deo conditæ legis constituta, respondit cito dicens; præmitti se velle in infernum.
24. Non enim ætati nostræ dignum est, inquit, fingere: ut multi adolescentium, arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum, transisse ad vitam alienigenarum:
25. Et ipsi propter meam simulationem, & propter modicum corruptibilis vitæ tempus, decipiantur; & per hoc maculam, atque execrationem meæ senectuti conquiram.
26. Nam, etsi in præsenti tempore suppliciis hominum eripiar: Sed manum Omnipotentis nec vivus, nec defunctus effugiam.
27. Quamobrem fortiter vita excedendo, senectute quidem dignus apparebo;
28. Adolescentibus autem exemplum forte relinquam, si prompto animo, ac fortiter pro gravissimis ac sanctissimis legibus honesta morte perfungar. His dictis confestim ad supplicium trahebatur.
29. Hi autem, qui eum ducebant, & paulo ante fuerant mitiores, in iram conversi sunt propter sermones ab eo dictos, quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur.
30. Sed, cum plagis perimeretur, ingemuit, & dixit: Domine, qui habes sanctam scientiam, manifeste tu scis, quia, cum a morte possem liberari, duros corporis sustineo dolores: secundum animam vero, propter timorem tuum libenter hæc patior.
31. Et iste quidem hoc modo vita decessit, non solum juvenibus, sed & universæ genti memoriam mortis suæ ad exemplum virtutis, & fortitudinis derelinquens.

Cap. 7.

1. Contigit autem, & septem fratres una cum matre sua apprehensos, compelli a rege edere contra fas carnes porcinas, flagris, & taureis cruciatos.
2. Unus autem ex illis qui erat primus, sic ait: Quid quæris, & quid vis discere a nobis? parati sumus mori magis, quam patrias Dei leges prævaricari.
3. Iratus itaque rex, jussit sartagines, & ollas æneas succendi: quibus statim succensis;
4. Jussit, ei qui prior fuerat locutus, amputari linguam: & cute capitis abstracta, summas quoque manus, & pedes ei præscindi, ceteris ejus fratribus, & matre inspicientibus.
5. Et cum jam per omnia inutilis factus esset, jussit ignem admoveri, & adhuc spirantem torreri in sartagine: in qua cum diu cruciaretur, ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter.
6. Dicentes: Dominus Deus aspiciet veritatem, & consolabitur in nobis, quemadmodum in protestatione cantici declaravit Moyses: Et in servis suis consolabitur.
7. Mortuo itaque illo primo, hoc modo sequentem deducebant ad illudendum, & cute capitis ejus cum capillis abstracta, interrogabant, si manducaret prius, quam toto corpore per membra singula puniretur.
8. At ille, respondens patria voce dixit; Non faciam: Propter quod & iste, sequenti loco, primi tormenta suscepit.
9. Et in ultimo spiritu constitutus, sic ait: Tu quidem, scelestissime, in præsenti vita nos perdis: sed rex mundi defunctos nos pro suis legibus in æternæ vitæ resurrectionem suscitabit.
10. Post hunc tertius illuditur, & linguam postulatus, cito protulit, & manus constanter extendit.
11. Et cum fiducia ait: E cælo ista possideo, sed propter Dei leges nunc hæc ipsa despicio, quoniam ab ipso me ea recepturum spero.
12. Ita ut rex, & qui cum ipso erant, mirarentur adolescentis animum, quod tamquam nihilum duceret cruciatus.
13. Et hoc ita defuncto, quartum vexabant similiter torquentes.
14. Et, cum jam esset ad mortem, sic ait: Potius est, ab hominibus morti datos spem expectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos: tibi enim resurrectio ad vitam non erit.
15. Et cum admovissent quintum, vexabant eum. At ille respiciens in eum, dixit:
16. Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis quod vis; noli autem putare, genus nostrum a Deo esse derelictum.
17. Tu autem patienter sustine, & videbis magnam potestatem ipsius, qualiter te & semen tuum torquebit.
18. Post hunc ducebant sextum, & is, mori incipiens, sic ait: Noli frustra errare: nos enim propter nosmetipsos hæc patimur, peccantes in Deum nostrum, & digna admiratione facta sunt in nobis:
19. Tu autem ne existimes tibi impune futurum, quod contra Deum pugnare tentaveris.
20. Supra modum autem mater mirabilis, & bonorum memoria digna, quæ pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat, propter spem quam in Deum habebat:
21. Singulos illorum hortabatur voce patria fortiter, repleta sapientia: & femineæ cogitationi masculinum animum inserens,
22. Dixit ad eos: Nescio qualiter in utero meo apparuistis: neque enim ego spiritum, & animam donavi vobis, & vitam, & singulorum membra non ego ipsa compegi.
23. Sed enim mundi creator, qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem, & spiritum vobis iterum cum misericordia reddet, & vitam, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges ejus.
24. Antiochus autem, contemni se arbitratus, simul & exprobrantis voce despecta, cum adhuc adolescentior superesset, non solum verbis hortabatur, sed cum juramento affirmabat, se divitem & beatum facturum, & translatum a patriis legibus amicum habiturum, & res necessarias ei præbiturum.
25. Sed ad hæc cum adolescens nequaquam inclinaretur, vocavit rex matrem, & suadebat ei, ut adolescenti fieret in salutem.
26. Cum autem multis eam verbis esset hortatus, promisit suasuram se filio suo.
27. Itaque inclinata ad illum, irridens crudelem tyrannum, ait patria voce: Fili mi, miserere mei, quæ te in utero novem mensibus portavi, & lac triennio dedi & alui, & in ætatem istam perduxi.
28. Peto, nate, ut aspicias ad cælum, & terram, & ad omnia quæ in eis sunt: & intelligas, quia ex nihilo fecit illa Deus, & hominum genus.
29. Ita fiet, ut non timeas carnificem istum, sed dignus fratribus tuis effectus particeps, suscipe mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam.
30. Cum hæc illa adhuc diceret, ait adolescens: Quem sustinetis: non obedio præcepto regis, sed præcepto legis, quæ data est nobis per Moysen.
31. Tu vero, qui inventor omnis malitiæ factus es in Hebræos, non effugies manum Dei.
32. Nos enim pro peccatis nostris hæc patimur.
33. Et si nobis propter increpationem, & correptionem, Dominus Deus noster modicum iratus est: sed iterum reconciliabitur servis suis.
34. Tu autem, o sceleste, & omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli vanis spebus in servos ejus inflammatus.
35. Nondum omnipotentis Dei, & omnia inspicientis judicium effugisti.
36. Nam fratres mei, modico nunc dolore sustentato, sub testamento æternæ vitæ effecti sunt: tu vero judicio Dei justas superbiæ tuæ pœnas exsolves.
37. Ego autem, sicut & fratres mei, animam & corpus meum trado pro patriis legibus, invocans Deum, maturius genti nostræ propitium fieri, teque cum tormentis & verberibus confiteri, quod ipse est Deus solus.
38. In me vero & in fratribus meis desinet Omnipotentis ira, quæ super omne genus nostrum juste superducta est.
39. Tunc rex accensus ira, in hunc super omnes crudelius desævit, indigne ferens se derisum.
40. Et hic itaque mundus obiit, per omnia in Domino confidens.
41. Novissime autem post filios, & mater consumpta est.
42. Igitur de sacrificiis & de nimiis crudelitatibus, satis dictum est.

Monitum.

Eleazarus senex M. Antiochiæ in Syria (S.)
Fratres Machabæi MM. Antiochiæ in Syria (SS.)
Mater M. Antiochiæ in Syria (S.)

Erunt fortasse qui de tam inclytis Sanctis plura a nobis exspectaverint, non ea solum quæ ex Josepho dari poterant, verum & ex Christianis illustribusque scriptoribus, Hildeberto nempe venerabili Turonensi archiepiscopo, tum ex Marbodo episcopo Redonensi, quorum poëmata de hoc argumento pridem nota sunt, ac recentius de novo recensita editaque ab Antonio Beaugendre Ordinis S. Benedicti Congr. S. Mauri anno 1708, quibus & forte istiusmodi alia adjungi possent. Fatebor ingenue, non displicuisse mihi primum laudata jam poëmata, quæ proinde describenda typisque paranda curaveram: at re postmodum maturius expensa, in versibus illis, seculum suum plus nimio redolentibus, nihil reperi, ex quo pretium commentario nostro, multo minus sacris ipsis Actis possit accedere; ut adeo carminibus illis opus nostrum, mole sua satis grande, augere supervacaneum judicaverim. Videantur ipsa tomo jam citato: nihil a nobis neglectum est, quod ad veram Sanctorum gloriam pertinere, merito quis existimare possit.

S. PETRI AD VINCULA
ROMÆ.
Ex Martyrologiis.

[Commentarius]

Petri ad Vincula Romæ (S.)

AUCTORE J. B. S.

Sola Martyrologia hic appello, inter quæ Romanum hoc die annuntiat; Romæ in Esquiliis, dedicatio S. Petri ad Vincula, ubi de ea pluribus erudite disputat Baronius, ut hic tota res ab ovo explicanda esset, nisi, more apud nos pridem recepto, festivitates Sanctorum qualescumque ad proprios natales reducendi, nos dudum prævenisset Papebrochius ad XXIX Junii in Analectis de SS. Petro & Paulo tomo V a pag. 449 ad 452, totam materiam exhauriens, tum de templi structore & dedicatione, tum de allatis eo ab Eudoxia vinculis, usque adeo ut vel ipsam Hieronymianam annuntiationem adferat num. 113; quæ his verbis ibi traditur: Romæ, dedicatio primæ ecclesiæ, a beato Petro constructæ & consecratæ, & absolutio ejus a vinculis. Citata ibidem etiam Florentinii dissertatio, ut hic soli supersint Martyrologi, quorum præcipuos retulimus in Observatione ad Usuardum, ubi hujus prope phrasi usos cum Beda a nostris edito diximus, Romæ ad sanctum Petrum ad Vincula. Relatum præterea Wandelberti elogium metricum. De Rabani & Notkeri paulo longiori expositione ad XXIX Junii etiam dictum est. Ne hic igitur cramben recoquam, eruditos lectores, atque harum rerum curiosos, ad locum citatum remitto.

DE SS. VIRGINIBUS ET MARTYRIBUS
FIDE, SPE ET CHARITATE, ATQUE ITEM SOPHIA SEU SAPIENTIA EARUM MATRE
ROMÆ.

COMMENTARIUS CRITICUS.

Fides M. Romæ (S.)
Spes M. Romæ (S.)
Charitas M. Romæ (S.)
Sapientia M. Romæ (S.)

AUCTORE J. B. S.

Præfatiuncula.

In eo numero sunt Sanctæ hic in titulo propositæ, quantumvis illustres, ut præter martyrium, receptissimumque adeo in Ecclesia cultum, de ipsis nihil quidquam, in tam variis earum Legendis traditum sit, [Solus cultus indubitatus est.] quod attentum eruditumque lectorem non remoretur; etiam ipsa nomina, quæ rarissimo, mihique saltem non noto exemplo, apud Latinos Latine, apud Græcos Græce enuntiantur, ut appellativa potius quam propria dicenda videantur, accepta videlicet a glorioso certamine, quo pro Christi fide, tanta spe & charitate præditæ, duce sapientia, martyrii palmam sunt consecutæ; utpote quas Romæ, in ipsa martyrii palæstra, certis aliis nominibus cognitas fuisse, non existimemus. Porro an Roma ea fuerit (quod nobis verosimilius est) an Nicomedia, non est adeo indubitatum. Nec magis explorata sunt genus ipsarum & patria: nam quidquid earum encomiastæ Joannes presbyter Mediolanensis, Metaphrastes & alii tam confidenter designarint, non videmus adjuncta hæc solidius comprobari, quam cetera ad eas spectantia; usque adeo ut Græci inter se dissideant de Sanctarum ætate, aliis Hadriani, aliis Diocletiani tempora appellantibus. De sacris corporibus autem quid sentiendum, quid porro de Actis ipsis, ut ut diversimode tortis, ex infra dicendis intelliges: hic a minus dubiis exordimur.

§ I. Sanctarum cultus apud Græcos æque ac Latinos, sed diversis diebus ac modis.

[ab Usuardo Romæ,] De sanctis hisce Virginibus & Martyribus, atque earum matre Sapientia seu Sophia, egimus in observatione ad Usuardum hoc ipso die, ubi, relato ejus textu; Item Romæ, passio sanctarum virginum Spei, Fidei & Charitatis, & matris earum Sapientiæ, quæ sub Adriano principe martyrii coronam adeptæ sunt, in Variantibus ostendimus præposteram codicum annuntiationem, quod contra receptum ordinem Spes præponatur Fidei; tum vero frustra quæsivimus, unde sorores illæ virgines cum matre vidua Usuardo innotescere potuerint, quæ nempe omnibus antiquioribus ecclesiasticis Tabulis prorsus sunt incognitæ. Notavimus istic etiam inter auctaria Usuardina ad XXIII Junii, nominibus Græcis insigniri ex Notkero, cujus verba hic referre juverit: In Nicomedia, passio sanctarum virginum Pistis, Elpis, Agapis, quæ Latine Fides, Spes, Charitas dicuntur, & matris earum Sophiæ, quæ Sapientia interpretatur, & aliarum multatum. Atque hi duo Usuardus & Notkerus inter Martyrologos classicos primi & soli sunt, qui sub finem seculi IX de hisce Martyribus meminerint, & quidem modo tam diverso, ut credibile non sit, eorum annuntiationes ex eodem fonte promanasse.

[3] Porro diversas esse Græcas illas, quæ Nicomediæ cum multis aliis passæ dicuntur, [a Notkero Nicomediæ] ab iis quæ sub Adriano Romæ consummavere martyrium, non est ullo modo verosimile; cum alibi, nempe in Tractatu Chronologico de Patriarchis Alexandrinis pag. 18, num. 92 satis clare ostenderim, notissimas fuisse vel apud Ægyptios sanctissimas Virgines, quas ipsi Romæ triumphasse agnoscunt tempore Adriani, sedente Alexandriæ patriarcha Eumenio. Nemo igitur facile divinaverit, unde historiam suam Notkerus accersiverit, in eo potissimum aberrantem, quod Nicomediæ tribuat, quæ longe verosimilius Romæ adscribenda sunt. Ceterum in eo recte concordant, quod matrem a filiabus separandam non existiment, ut necdum videam, quod pridem etiam monui, exploratum me non habere; cur Baronius matrem a filiabus sejunxerit, eamque ad XXX Septembris transtulerit, contra Actorum qualiumcumque fidem, quæ ipsam triduo post filias ad cælum evolasse asserunt, eo titulo etiam martyrem, quod natarum carnificinæ intrepida assistens, eas ad gloriosum certamen animaverit.

[4] Erit fortasse qui suspicetur, Belinum hic, ut plerumque alias, [utrobique cum matre] Baronio præluxisse, quem etiam Grevenus & Molanus imitati fuerant: verum re attentius perpensa, aliam plane invenio trium istorum opinionem, ab ea quam hic Baronius primus induxisse videtur. Etenim patet apertissime Belini sententia, hoc die ita scribentis: Item Romæ, passio sanctarum virginum Fidei, Spei & Charitatis, & matris earum Sapientiæ, quæ sub Hadriano principe martyrii coronam adeptæ sunt; ubi vides manifeste, matrem a filiabus nullo modo disjungi, ut dum XXX Septembris ultimo loco textui addit; Eodem die S. Sophiæ viduæ, nusquam vel per umbram innuat, loqui se istic de trium nostrarum Virginum matre, quam ipse in hodierno textu jam relato, non Sophiam sed disertissime Sapientiam appellaverit, maneatque proinde incertum, de qua Sophia Belinus istic agere intenderit, ipsimet fortasse ignota. De cetero non adeo infrequens est Sophiæ nomen, ut vel in ipso Romano Martyrologio duæ aliæ synonymæ notentur: præterquam quod a positione, stadio, seu loco martyrii appellando, imo a martyrio ipso Belinus studiose abstinuerit.

[5] Ast alia prorsus est Baronii ratio dum hoc die 1 Augusti ita annuntiat: [quam Baronius alio transtulit.] Romæ, passio sanctarum virginum Fidei, Spei & Charitatis, quæ sub Hadriano principe martyrii coronam adeptæ sunt: ubi continuo observas, matrem illic non exprimi, quam ad XXX Septembris expressius designatam voluit his verbis: Ibidem (Romæ) sanctæ Sophiæ viduæ, matris sanctarum virginum Fidei, Spei & Charitatis, ut jam aperte patescere existimem, non Belino sed soli Baronio imputandam matris a filiabus segregationem, quod nec in Usuardo nec in ullo alio Martyrologio invenire potuit: nam ii codices antiqui qui hanc Sophiam XXX Septembris signarunt, eodem ipso die & tres filias retulere, quemadmodum & Græci dum earum martyrium XVII Septembris affixerunt. Hinc nemini mirum videbitur, quod matrem a filiabus separandam non censuerim; eo etiam argumento ductus, quod de ipsa nihil dici possit quod non ita connexum sit cum sanctissimarum filiarum historia, ut ab ea sine gravi læsione divelli nequeat.

[6] [Alii codices aliter legunt:] Neque magis liquida sunt quæ ab aliis traditæ reperimus, præsertim in codicibus Pulsanensi & Vaticano, ubi ad XXX illum Septembris diem non sola mater, sed simul omnes annuntiantur hoc modo: Romæ, passio sanctarum virginum Pistis, Elpis, Agapis & Sophiæ matris earum, id est Sapientiæ: quæ interpretatio abest a codice Vaticano. Contra in Usuardo Hagenoyensi, non jam XXX Septembris, sed ad X Maii, ita solum legitur: Item in episcopatu Argentinensi, Sophiæ viduæ. Tum in Viola Sanctorum Hagenoyæ excusa: Eodem die (nempe X Maii) depositio S. Sophiæ, selecto quodammodo ad eum Rheni tractum die, quo alibi de Sanctis hisce nostris nulla usquam memoria; ut suspicari omnino cogar, hæc postrema processisse ex traditione aliqua Argentinensi, notata in ejus Breviario excuso MCDLXXVIII, ubi post lectiones de SS. Gordiano & Epimacho additur: Eodem etiam die S. Sophiæ & filiarum ejus Fidei, Spei & Caritatis celebratur translatio, quæ a venerabili Remigio Remensi episcopo temporibus Caroli magni in Alsatiam translatæ sunt, ubi ejus orationes florebunt usque in hodiernum diem.

[7] [an Recte Argentina?] Traditionem dixi, apud Argentinenses haud dubie receptam; at nisi vehementer fallar, non satis fundatam, eo saltem titulo quod venerabilis Remigius episcopus, a quo reliquiæ, nescio unde, translatæ fuerint, cum Carolo Magno inepte conjungatur, cujus tempore frustra quæretur istius nominis Remensis episcopus. Neque dixeris, hic forte Remigium istum indicari, IX seculo Remis doctrinæ laude celebrem; nam is non ad magni Caroli, sed ad Calvi tempora pertinet. Verum de reliquis infra dicendum; ad rem nostram hic spectaret propius, alicunde eruere, unde demum Usuardus in Sanctarum nostrarum cognitionem devenerit, dum interim eo antiquior nullus, imo nec synchronus, eas eo modo retulerit quo apud ipsum memorantur. Quod autem suspicatus fueram, ex Actis aliquibus, iis similibus quæ Sarius edidit, eas hauriri potuisse, id modo cogor respuere; cum verisimillimum sit, Acta illa a Metaphraste primum exornata, quem certum est, ab Usuardo consuli minime potuisse, ut proinde censendum sit, exstitisse Acta alia Latina, quæ Usuardo præluxerint, quæque aliis ansam præbuerint, longiores historias, ut erant ea tempora, otiose procudendi. At enim quæ ea dici possint, frustra, uti dicebam, quæsivi hactenus. Quidquid vero istius sit, in tota Usuardi progenie aliisque Martyrologiis posterioribus, certum est, sanctissimas Martyres cum matre constanter celebrari.

[8] [Græci nec in die] Par ferme Græcorum ratio, apud quos, imo toto Oriente in veneratione fuisse, ostendunt eorum tabulæ Menæa & Menologia, hoc solo discrimine, quod non 1 Augusti, aut alio quopiam die superius signato, sed XVII Septembris recolantur; cujus quæ ratio subsit, nemo facile divinaverit, ut arbitrarium censendum sit, quemadmodum tot aliis Sanctis accidisse, alibi non semel observavimus. In eo Græci cum Latinis consonant, quod Romæ passas testentur, eamdemque narrent historiam; ast ita ut toto sesquiseculo rem differant Menæa, dum sic elogium suum ordiuntur, Italæ erant hæ Diocletiano regnante; ubi Sirleti Menologium cum Latinis omnimode convenit. Habent suum in Menæis Officium, quod sequitur jam dictum elogium præfixis his tribus versiculis, quorum tertius etiam exhibetur in Ephemeridibus Græco-Moscis.

Τῇ πρὸς σὲ πίστει, Πίστις, Ἐλπὶς, Ἀγάπη
Αἱ τρεῖς τριὰς κλίνουσιν αὐχένας ξίφει.
Ἑβδομάτη δεκάτη Ἀγάπην τάμεν, Ἐλπίδα, Πίστιν.

In te fideles sunt Fides, Spes, Charitas,
Tria colla ferro Virginum inclinans Trias.
Elpida, Pistim, Agapen decimam post tertia mactat.

[9] En modo Menologii Sirletiani verba: Dies natalis sanctarum martyrum Pistis, [nec in ætate conveniunt.] Elpidis, Agapes & Sophiæ matris. Beata martyr Sophia cum Christi fidem diligeret, habens secum tres filias, Pistem, Elpidem & Agapem, venit Romam sub Adriano imperatore, atque illic cum tribus filiabus ab illius urbis episcopo baptizata est in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti: quæ Christi fidem prædicans, multos ad Deum convertit. Quapropter & ipsa & filiæ ab Adriano detentæ & interrogatæ, libere Christi nomen professæ sunt, ob idque vehementer cruciatæ. Et primum sancta Pistis, duodecim annos nata, post diversos cruciatus, capite obtruncata est. Post illam sancta Elpis, decimum annum agens, ipsa quoque post plurima tormenta, capitis abscissione migravit ad Dominum. Tertio loco sancta Agape, novem annos nata, & in caminum ardentem injecta, & ipsa martyrio consummata est, quas omnes mater Sophia sepeliit, & ad earum sepulchrum assidens, post tres dies animam Deo ipsi * reddidit.

[Annotata]

* An non ipsa?

§ II. Nomina, genus, patria, ætas, reliquiæ & Acta.

Quid in Sanctarum nostrarum nominibus mirum nobis & insolitum visum sit, jam supra insinuavimus. [Alia nomina rem magis involvunt.] Difficultatem augent ea quæ in Januario Coptico legisse se testatur Castellanus in Supplemento ad Martyrologium suum universale, nempe tres illas Virgines Æthiopice appellari Basenes, Helis & Ghani. Si consuluisset Copticum Ludolfi ad diem 2 Septembris, invenisset Sophiam istic appellari gemmam urbis Romæ, duas vero ex filiabus vocari Barnabam & Axiosam, tertiam vero, mensis ejusdem die IV Elisabetham dici; ut jam abunde perspicias, lucis nihil ex Ægypto aut Æthiopia accersi posse, non magis quam ex aliis Orientis partibus, præter ea quæ de ætate satis verosimiliter retulimus in citata jam Chronologia Patriarcharum Alexandrinorum, de qua mox pluribus. Sed de nominibus dicta sufficiant; quidquid ultra indagaveris, id solum reperies, quod res de se obscurissima, aliis appellationibus æque ignotis, magis involvatur. Neque Constantinopoli lucis quidquam affulgebit: non enim satis stolidum quemquam existimo, qui ignoret ecclesiam S. Sophiæ ibi, non Sophiæ huis aut filiabus, sed æternæ Sapientiæ consecratam esse.

[11] De genere & patria pluscula congessit Legendarius iste qui sub nomine Joannis presbyteri Mediolanensis Acta pro suo arbitrio exornavit, [Genus & patria incerta;] ex quo ea invaluit opinio, & genere nobilissimas fuisse & Mediolanenses origine; pro qua certat Petrus Paulus Bosca, cives Mediolanenses rotunde enuntians, at testes adducens populares fere omnes, eosque recentiores, quam ut in re tam vetusta fidem faciant. Quale autem sit Galesinii de hoc testimonium, non explicat Bosca; ego apud illum solas ecclesiæ Mediolanensis tabulas adauctas invenio, quarum auctoritatem Bosca ipse satis evertit. De cetero sus deque mihi est, Mediolanenses dicantur an Ticinenses; id quæro, qua satis fide certæ alicui urbi vindicari possint. Italas fuisse, vel id evincit, quod verosimile non sit, matrem cum tam teneris puellis ex remota regione Romam profectam. Utrum autem in Insubria natæ, in Æmilia aut in Piceno, an etiam viciniores Romæ, non est qui satis tuto queat discernere. Neque vero de nobilitate altercari lubet; si minus sanguine illustres quis velit, non ibit inficias, martyrii corona fuisse illustrissimas. Porro quos ex Bulzio & Brautio versiculos ibi recitat Bosca, huc referendos non censui.

[12] [ætas sub Adriano verisimilior.] De ætate nulla superest disceptatio, dum sub Adriano passas admittimus, an ultimis, an primis, an mediis imperii annis; id vero unice inquiri potest; de quo in Tractatu jam citato mentem abunde exposuimus: verba ipsa hic referemus: “Cum hac Chronologia, Eumenii initia referente ad annum XIV Hadriani, non male convenit, quod ejus tempore dicatur in Historia Patriarchali, martyrio coronata S. Sophia cum tribus filiabus. Acta enim illustranda die 1 Augusti, certamen illud referunt ad tempora Adriani; nec in illis quidquam argumenti Baronius reperit, cur ad priores potius quam ad posteriores ejusdem imperatoris annos ipsum referret. Nam cæsis filiabus S. Sophiæ, sentiebat Adrianus præparari sibi iram divinam, quam reipsa expertus est anno CXXXVIII hydrope exstinctus. Celeberrimam toto Oriente fuisse oportet sanctam illam Martyrem, Romæ passam, cujus tam honorificam memoriam Alexandrini recolerent; siquidem & Hagiologus Habessinus encomium Eumenii sic etiam canit: Salutem Eumenio, qui bona elegit, mala sprevit… In diebus hujus Apostoli, id est apostolici viri, tradidit Sophia ad martyrium filias suas”.

[13] [Reliquiæ an in Germania,] Reliquiæ porro iis nos tricis & dubiis implicant, cum quibus jam toties colluctandum fuit, dum subortæ sunt controversiæ de sacrorum corporum possessione. Et primum quidem de Romana non videtur dubium, cum & ibi passæ & sepultæ fuerint. Videantur Pancirolus & Piazza ecclesias ipsas S. Petri & S. Silvestri assignantes, in quibus etiam hodie earum sacra lipsana asservari & honorari dicuntur, si non omnino integra, saltem potiori ex parte; ut non satis videam, qua ratione tueri possint Argentinenses translationem illam, quam ex eorum Breviario supra retulimus, ut factam a venerabili Remigio Remensi episcopo, & quidem temporibus Caroli magni, in Alsatiam, absque ulla distinctiori aut certiori notitia loci, in quo illæ olim habitæ fuerint, aut hodie asserventur. Si vere aliquando facta est, forte istinc Coloniam pars aliqua promota fuerit, cum eas ibi memoret Gelenius, & quidem S. Spei caput pag. 552. Quidni & Paderbornam usque processerint, unde varia ossa anno 1571 in Hispaniam deportata fuerint, quæ illic in thesauro Scorialensi anno 1722 socii PP. Pinius & Cuperus venerati sunt.

[14] [an in Gallia,] Aliam nobis translationem suggerit Saussayus in Corollario Martyrologii Gallicani ad hunc diem, his plane verbis: Natalis sanctarum virginum Fidei, Spei & Charitatis, quæ Romæ hodie sub Adriano principe, ob Christianæ pietatis propugnationem, ab Antiocho præfecto Urbis comprehensæ, variisque tentatæ blanditiis, impetitæ minis, ac pœnis acerbis excruciatæ; demum obtruncatione capitis martyrii palmas & coronas inclyto trophæo adeptæ sunt. Ad quarum sepulcrum, triduo post illarum agonem, ipsarum mater Sapientia, preces lacrymis miscens, pio ex voto filiabus reddita quievit in Domino. Quarum omnium sacra corpora in Galliam translata, in ecclesia S. Mariæ de Vizano [legendum Virgano] in agro Caturcensi, argenteis inclusa hierothecis digna veneratione coluntur. Monuit Henschenium anno 1663 canonicus Sarlatensis D. Armandus Gerard, sæpius in hoc opere laudatus & laudandus, vera esse quæ scribit Saussayus; ast pretiosas illas thecas argenteas, tum circiter a quinquennio, a sacrilegis furibus sublatas fuisse, nec umquam recuperatas

[15] Superest quæstio, a quo, & quo tempore avulsa fuerint a sacris corporibus trium sanctarum virginum capita, [an Brixiæ in Italia?] quæ honorifice asservari dicuntur in monasterio virginum Bellancuriæ diœcesis Trecensis, Ord. Cisterciensis, teste Arturo in Gynæceo, citante Desguerrois in Sanctitate Christiana sec. 2 ad annum 122; ast illam iis, quorum interest, solvendam relinquimus; quemadmodum & aliam æque spinosam, quo nempe modo anno Jubilæi 1600 sacra eadem corpora ex urbe Romana transferri potuerint Brixiam (nisi ea referamus ad anonymas ex cryptis nominatas) quarum epitaphium nobis profert Faynus in Martyrologio Brixiano ad XVI Kalend. Januarii, ut positum in ecclesia monialium S. Juliæ, cujus hoc est initium: Huc ex veteri ecclesia, sanctarum virginum & martyrum Juliæ, Pistis, Helpis & Agapes, ac Sophiæ earum matris, nec non… Quiorum corpora cum innumeris sanctis reliquiis Clemente VIII … translata fuere anno Jubilæi MDC, die XVI Kalend. Januarii. Porro quid Theophanes velit, dum in canone Menæorum exaggerat miracula ad earum thecas seu reliquias promanantia; quæro qui mihi satis explicet.

[16] Demum post tam varia dubia & implexa, restat articulus prope difficillimus, [Rejectis Legendis,] in eo consistens, ut inter tam varia Acta Græca & Latina, ea seligamus, quæ paucioribus nævis infecta sint. Præter Metaphrastica a Lipomano & Surio Latine edita, tum quæ apud Mombritium Joanni Mediolanensi tribuuntur, quæ apud Vincentium Bellovacensem, S. Antoninum, Petrum de Natalibus, & recentiores Legendistas Lippeloum, Renatum Benedictum, Simonem Martinum & alios; præter illa, inquam, inter schedas nostras diversa exempla reperio omnino sex, cum multis aliis collata, ex quibus omnibus, post devoratum in legendo tædium, quæ historia tolerabilis dici possit, fateor me dispicere hactenus non potuisse; quandoquidem omnes lutosum fontem redolent, unde profluxerunt, ut non de quærenda veritate, sed de compositionis ornatu & elegantia certasse scriptores videantur, usque adeo ut pulcrum censuerint singulis virgunculis tot tortores adscribere, quot annos numerarent. Dicam candide, nulla mihi digna visa sunt quæ hic locum occuparent; prætulique adeo Ferrarii compendium, nec ipsum fucis liberum, eo solum titulo quod paucioribus parergis & episodiis respersum sit. Ita totam rei substantiam exhibet:

[17] [datur breve] Fides, Spes, Charitas virgines, S. Sophiæ, matronæ & genere & pietate insignis, filiæ, quod Christianæ essent, apud Antiochum Urbis præfectum, Hadriano imperatore, accusatæ, una cum matre apud Palladiam, ordinis Senatorii feminam custodiri jubentur. Ad tribunal evocatæ; cum tyrannus blanditiis & minis a Christo eas abducere conaretur, respondent illæ: Nos neque tuas in hac vita delicias expetimus, neque tormenta formidamus: Quid enim Christianis potest esse jucundius quam pati pro Christo? Ad quæ verba Fides, duodecim annos nata, illico nudata, manibusque post terga revinctis, virgis immanissime cæditur; cumque magna constantia verbera illa perferret, mamillæ illi exciduntur, lacte pro sanguine mirabiliter profluente; post hæc in ignem accensum injicitur, & nil læsa, in sartaginem pice & bitumine ebullientem injicitur: denique nec inde aliquid passa, judice in furorem verso, gladio transverberata, ad Sponsum evolavit.

[18] [ex Ferrario] Judex Spem secundo loco blandis aggreditur verbis, ad Dianæ sacrificandum invitans: quæ cum se sororis dissimilem non esse diceret, nudata, crudis boum nervis flagellata, in ardentem fornacem immissa, ac inviolata inde egressa, in ligno suspensa ferreis ungulis ita dilaniatur, ut ossa carnibus nudata miserandum adstantibus spectaculum exhiberent: cumque Virgo constantissima tyranno insultaret, ille ad iracundiam concitatus, Spem in lebetem, pice & resina plenum ac vehementer accensum, immitti jubet. Sed cum, lebete divina virtute fracto, fervens liquor non paucos ex ministris exstinxisset, capitis abscissione martyrium consummavit.

[19] [Actorum compendium.] Post quam reliqua Charitas, cum tyranni blanditias eadem constantia negligeret, loris extensa dirissime torquetur, ut divulsa corporis compage, virgo spiritum reddere videretur: cum autem constantissime honorem Dianæ habere recusaret, post equuleum, fornacem maxime accensam experiri jubetur; cujus flamma in projectores retorta, illos exussit. Denique ab igne illæsa, aliis affecta suppliciis, corporeque terebris transfixo, capite lætabunda & ipsa plectitur, Kal. Augusti anno salutis CXXII. Quarum corpora a matre collecta & unguentis delibuta, eo honore quo decebat, sepulta sunt. Ad quarum sepulcrum & ipsa orans, paulo post obdormivit in Domino.

DE SANCTIS MARTYRIBUS ROMANIS
BONO, FAUSTO, MAURO, PRIMITIVO, CALUMNIOSO, JOANNE, EXUPERIO, CYRILLO, THEODORO, BASILIO, CASTULO ET HONORATO.
Ex Actis S. Stephani PP.

[Commentarius]

Bonus M. Romæ (S.)
Faustus M. Romæ (S.)
Maurus M. Romæ (S.)
Primitivus M. Romæ (S.)
Calumniosus M. Romæ (S.)
Joannes M. Romæ (S.)
Exuperius M. Romæ (S.)
Cyrillus M. Romæ (S.)
Theodorus M. Romæ (S.)
Basilius M. Romæ (S.)
Castulus M. Romæ (S.)
Honoratus M. Romæ (S.)

AUCTORE J. B. S.

De iis Actis hic loquimur quæ ex Baronio edidit Surius, quæque die sequenti illustranda erunt, nam in iis quæ Metaphrastes apud eumdem Surium enumerat, alia non nihil nomina, ordo alius exhibetur hujusmodi: [Discrepantia aliqua] Faustus, Maurus, Primitivus, Columnius, Joannes, Euperantius, Cyrillus, Honoratus, Theodosius, Basilius, Castalus, Donatus, sic tamen ut utrobique duodenarius numerus compleatur, meritoque adeo censeas, alia Acta præ oculis habuisse Usuardum dum ita scripsit: Via Latina, Sanctorum martyrum Boni presbyteri, Fausti, Mauri cum aliis septem, qui in Stephani Papæ Actibus describuntur: ubi vides, solos decem recenseri. Cum plerisque Mss. nostris tres ex hoc numero prætermittit is, qui sub Flori nomine a Majoribus editus est, dum sic annuntiat: Romæ, passio SS. Boni, Fausti, Mauri, Primitivi, Calumniosi, Joannis, Exuperantii, Cyrilli, Honorati, qui cum essent clerici B. Stephani episcopi, a Valeriano & Gallieno, sine ulla audientia, pro nomine Christi pariter sunt decollati.

[2] Usuardum secutus est Galesinius de suo addens; quorum dimicationes pro Christi gloria confectæ, [in Martyrum numero.] resque divinitus gestæ, magna cum pietatis fideique testificatione leguntur: nempe in Actis S. Stephani, quemadmodum in notationibus suis aperte declarat. Verum si ea consuluit quæ vulgavit Baronius, non alia reperit quam quæ ex Floro jam retulimus: qui absque audientia, statim capitibus truncari jubentur, decollatique sunt via Latina juxta formam Aquæ ductus, quorum corpora collegit Tertullinus, & posuit juxta corpora Jovini & Basilei via Latina, Kalend. Aug. Prætulerit, opinor, Galesinius Metaphrastem ita loquentem: Post multos dies Valerianus & Gallienus cœperunt beatum Episcopum Stephanum & ejus clerum inquirere: quin etiam edicto proposito jusserunt, ut ubicumque inventi fuissent, post multa & varia tormenta, morte acerbissima necarentur. Itaque detenti sunt clerici duodecim, quorum nomina hæc sunt … qui cum multis cruciatibus torquerentur, neque adduci possent, ut facerent quod jussi erant, postremo imperatores jusserunt illos obtruncari.

[3] [Equilinus dignitates adstruit.] Utravis Acta prætuleris, nihil de Sanctorum gestis aut martyrio præter jam dicta invenies. Numerum porro duodenarium fuisse Legendæ omnes diserte ostendunt, tametsi in singulis nominibus non concordent, quod aliqua facile luxari potuerint dum ea ex Latino Græce descripsit Metaphrastes; & in exemplari, quod vidit Usuardus, sola decem, in aliis vero pluribus, tantummodo novem enumerata fuerint; quot solum etiam censentur in contracti Martyrologii Hieronymiani codice Labbeano, a nobis edito; in quem mirum sane est translata fuisse hujusmodi nomina, quæ in codicibus majoribus, a Florentinio vulgatis, nusquam referuntur. Unde vero suam Equilinus hauserit, distinctionem inter presbyteros, diacones, & subdiacones, quos nominatim recenset, nemo facile divinaverit. Ceterum aliqua saltem horum corpora a Paschale PP. I olim translata, nunc usque asservari Romæ in ecclesia S. Praxedis, Panvinius De septem Urbis ecclesiis, pag. 260; Aringhus Romæ subterraneæ lib. 4, cap. 5, aliique testantur. Atque hæc sunt, quæ de proposita Martyrum classe dicenda habuimus.

DE SANCTO VERO
episcopo Viennensi in Gallia.

Sec. II.

[Commentarius]

Verus episc. Viennensis in Gall. (S.)

AUCTORE J. B. S.

Apposite hic describeretur tota ea sylloge historica quam de S. Martino, itidem Viennensi episcopo hujusque S Veri decessore, dedinus ad diem 1 Julii tom. 1, a pag. 14, ubi non oscitanter expendimus, quam parum fundata sit primorum episcoporum Viennensium series, [Via qua Sancto inter Epp. Vienn.] ambiguaque proinde tota istius temporis historia, nullo superstite veteri monumento, cui quis tuto innitatur; scriptoribus autem recentioribus ita implexis, ut quid ex iis erui possit, non facile intelligas. Cui otium fuerit dictam syllogen attente expendere, viam utcumque stratam inveniet, qua sancto huic Vero locus suus assignari, ejusque tempora haud ita incongrue definiri possint. Liceat huc paucula retrahere ex numero istic 11, ubi S. Martinum supposuimus, annis aliquot regnante Adriano sedisse atque pertigisse ad tempora S. Alexandri Papæ 1, locumque cessisse sancto huic nostro Vero qui Adriani, non Traiani, multo minus Nervæ, temporibus, doctrina & confessione fidei, ut est apud Adonem in Chronico, florens, rectissime dici possit ad S. Pii Papæ 1 pontificatum supervixisse &c.

[2] [locus detur,] His obiter ad rei explicationem præmissis, id, quod nostrum est, curandum maxime, ut nempe Verum hodiernum Sanctis adscribendum ostendamus, tametsi, quod in his plane singulare est, S. Ado, qui in Chronico suo diserte de eo meminit, in toto tamen Martyrologio suo, cui sanctos Episcopos decessores tam accurante incripsit, de Vero tamen nec verbum faciat, ne quidem sub Severi nomine, sub quo in Usuardi auctariis signatus est; ut si ex ipsius Adonis aut aliorum classicorum Martyrologorum sententia res decideretur, e Sanctorum numero Verus iste omnino excludendus esset: quæ fortasse ratio fuit cur Ferrarius in Catologo suo Sanctorum universali, eum (sed non recte) consuderit cum synonymo Vero, sue Vero qui XXVII ordine Viennensem cathedram rexit, quique solus eo die, quo eum refert laudatus Ferrarius, nempe XIII Januarii apud Adonem notus est hisce verbis: Apud Viennam, S. Veri episcopi qui præsedit ecclesiæ post sanctum Euantium.

[3] Neque vero ullum Martyrologum reperit Baronius quem in annotationibus ad Romanum citaret, [qui in codd. Usuard. Severus dicitur.] præter unicum Bedam illum supposititium seu Plantinianum, dicamus Adonem interpolatum, solum illum nempe quem editum viderim, quique sub Veri nomine de ipso loquatur. Galesinius nescio quas Viennenses tabulas (saltem non Breviarium) citavit, & Democharem. Aliter itaque enuntiant pauca illa auctaria quæ ad Usuardum retulimus, sic tamen, ut sub Severi nomine hunc Sanctum indubitate consignent. Ita codex Bruxellensis: In Aquitania, civitate Viennæ, S. Severi episcopi, qui fuit unus de discipulis Apostolorum. Ad eumdem sensum Edit. Lubeco-Col.: Viennæ, sancti Severi episcopi confessoris, qui unus fuit de discipulis Apostolorum. Paulo contractius Greven: Viennæ, S. Severi episcopi & confessoris, discipuli Apostolorum. Nescio an his præiverit Florarium Sanctorum Ms. in quo ita legitur: Viennæ, S. Severi ep. conf. Audiatur & Galesinius: Viennæ, S. Veri episcopi. Is Apostolorum discipulus & auditor, in episcopatum beato Marino succedens, magna suarum virtutum claritate, ardentes amores excitavit pietatis. Brevissime Romanum: Viennæ, S. Veri episcopi.

[4] In Actorum, quæ nulla supersunt, defectu, addenda hic essent Sancti elogia, [Annuntiatio Viennensis.] si quæ superessent lectu digna: neque enim Livræi historiam, alibi nativis coloribus a nobis depictam, huc lubet adducere, cum rebus involvendis potius quam illustrandis auctor studuisse videatur. Sufficient pauca quæ in citato non semel Viennensi Martyrologio ad XIII Januarii exstant, hoc plane modo ab eodem Livræo deducta: Viennæ in Gallia, S. Veri episcopi Apostolorum discipuli, qui quintus ad regendam Viennensem ecclesiam a B. Alexandro Papa missus & consecratus, ad sedem usque beati Xisti primi gloriam suscepti muneris cumulavit. At vero sæviente Traiano imperatore in Christianos, territus Romam aufugit, ubi aliquantulum demoratus ac roboratus, ad officium exequendum dimittitur. Iterum per epistolam B. Pii Papæ I confirmatus, Viennæ in persecutione fidelium, sexto B. Telesphori Papæ anno, martyrio coronatur, cum sedisset Viennæ annos XXII, a Christo CXXXVI.

[5] [Episcoporum series:] Turbata hic rursus omnia, quemadmodum & in elencho Boscii, a nobis, ut quidem licuit, pridem restituta, ea ferme ratione quam ante nos etiam inierat Gallica sanctæ urbis Viennensis historia, anno 1708 edita, sed quam non nisi a biennio videre nobis licuit; cui præmissa tabula episcoporum chronologica, tempora S. Veri non inverisimiliter definit ab anno CXXII ad CXLII, spretis aut omnino neglectis Tillemontii dubitatienibus, exclusoque Vero isto, quem illi ad annum 314 innectere libuit, ut non tres synonymos, sed binos solos admittat, hunc nempe tertium ordine post Zachariam & Martinum, aliumque qui, teste Adone, Euantio successit, ut jam diximus, idque circa annum DLXXXVI. Quæ præt erea critici objiciunt, tanti momenti non sunt, ut hic denuo operosius refelli mereantur. Quæ autem adversus S. Pii I epistolas S. Vero vel S. Justo directas atque a Baronio ad an. 166 editas, pridem disputata sunt, vide apud Coustantium tomo 1 novæ editionis Epist. Pontificiarum in append. col. 20. Rem totam concludat Saussayi qualiscumque oratio:

[6] [Saussayi elogium.] Ipso die Viennæ Allobrogum, tumulatio S. Veri episcopi & martyris, qui dispositione sancti Pii Pontificis, testisque Christi insignis, in Galliam missus, hanc ecclesiam quintus serie rexit: a quo etiam ob ingentia merita apostolicis rescriptis honoratus, Romanæque Ecclesiæ (dirissimis tum exagitatæ procellis, at florentissimæ nihilominus in pressuris) status, suæque propriæ Viennensis fortiter obeundi patrocinii commonefactus; cum strenue apostolicum munus exequendo, ovile creditum procuraret, indiesque illud vi doctrinæ cælestis, & vitæ sanctissimæ splendore augeret; hoc nomine ab impiis impetitus, quod impia sacra everteret, Christoque exosum illis amplificaret cultum, edito fortiter extremo fidei salutiferæ præconio, purpura sanguinis decoratus, ad æternæ gloriæ triumphos pertransivit; atque a piis eo cultu, quem ferebat temporum conditio, tumulatus, magnam in cælis receptæ immortalitatis edidit significationem.

DE SS. MM. PERGENSIBUS IN PAMPHILIA
LEONTIO, ATTIO, ALEXANDRO, CINDEO, MNESITHEO, CYRIACO, MENÆO, CATUNO ET EUCLÆO.
Ex Menologio Græco.

Sub Diocletiano.

[Commentarius]

Leontius M. Pergæ in Pamphilia (S.)
Attius M. Pergæ in Pamphilia (S.)
Alexander M. Pergæ in Pamphilia (S.)
Cindeus M. Pergæ in Pamphilia (S.)
Mnesitheus M. Pergæ in Pamphilia (S.)
Cyriacus M. Pergæ in Pamphilia (S.)
Menæus M. Pergæ in Pamphilia (S.)
Catunus M. Pergæ in Pamphilia (S.)
Euclæus M. Pergæ in Pamphilia (S.)

AUCTORE J. B. S.

Menologium istud hic intelligo quod ex Græco vertit sæpe a nobis memoratus Cardinalis Sirletus, ex quo in hodiernum Martyrologium Romanum plurimos Sanctos, eatenus Martyrologiis omnibus aut Kalendariis Latinis plane incognitos transtulit Eminentiss. Baronius, ut non semel in hoc opere nostro observatum est. [Ex Menologio Sirleti nomina,] Utrum semper satis apposite, hic non disputo; Sirletiana placita ipsi plus nimio in veneratione fuisse, satis aliunde constat. Ceterum annuntiationem suam hoc modo efformavit: Pergæ in Pamphilia, Sanctorum martyrum Leontii, Attii, Alexandri & aliorum sex agricolarum, qui in persecutione Diocletiani, sub Flaviano præside decollati sunt: ubi vides non omnium nomina exprimi, tametsi in ipso Menologio distincte omnia enumerentur. Nihil habuit Baronius quod in Annalibus ad annum 305 num. 17 de eorum gestis superadderet; neque vero ulla mihi alia suppetunt monumenta, ex quibus aut ipsorum ætas, aut conditio aut Acta illustrari possint, præter ipsissima jam dicti Menologii verba, quæ cum eodem sensu referantur in Basiliano, hinc desumenda censuimus.

[2] Sic ibi legitur: Leontius & Alexander, Christi martyres, [ex Basiliano elogium.] cum sacro consortio suo ex Pamphiliæ provinciæ locis diversis, Diocletiano imperante, oriundi, eamdem omnes (utpote Christianis orti majoribus) erga Dominum nostrum Jesum Christum mentem atque affectum gerebant. Collatis ergo inter se consiliis, rebusque hujus vitæ pro nihilo habitis, invaserunt fanum Dianæ, in eoque idola omnia subverterunt. Cogniti ergo & comprehensi crudeliter vapularunt, & ungulis ferreis laniati, & post expunctos subulis oculos, custodiæ mancipati, [Col. 022D] multis ibi diebus absque cibo manserunt, donec educti de carcere, bestiis objecti sunt. Cum vero eos belluæ non attigissent, pronuntiata gladii subeundi sententia, decollati sunt. Addunt Menæa plura tormentorum genera, in quibus amplificandis & oratorie exornandis eorum auctores novimus quam largissimos. Sufficiant quæ hic adducta sunt, quæque paulo majori cuperem equidem auctoritate suffulta.

[3] [Menæus cum Mena.] In eadem hac nostra Pergensium Martyrum classe referri etiam Menæum, qui in Menologio Sirleti Mencius perperam efformatur, manifestum est. Hic in vulgatis Græcorum Menæis cum aliquo Mena, nescio cum quo synonymo confundendo, hac ipso die conjungitur: non quod ambo simul aut cum præfixa pugilum classe, martyrio coronati sint, sed quod utriusque sacræ exuviæ aliquando in eodem loco venerationi expositæ fuerint, nempe in templo Biglantii beatissimæ Virgini sacro, quod olim, teste Radero nostro, Constantinopoli nobilissimum fuit.

DE S. FELICE MARTYRE GERUNDAE IN CATALAUNIA. ITEM DE S. ROMANO IBIDEM ETIAM MARTYRE.

Sub Diocletiano, forte CCCIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Felix M. Gerundæ in Hispania (S.)
Romanus M. Gerundæ in Hispania (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. Sancti a synonymo, itidem martyre Gerundensi, distinctio, patria, professio, transitus in Hispaniam, an cum sociis; ibique gesta.

Gerundam satis sit hic nominasse, jam olim in hoc opere de ipsa non semel actum est, ut habes ad XVIII Martii tomo 11 pag. 621, ubi S. Narcissi ejusdem urbis episcopi & martyris gesta illustrata sunt, [A synonymo S. Narcissi diacono distinguendus,] forte iterum expendenda dum de S. Asra agendum erit, ad mensis hujus diem V. Porro de eo S. Felice hic loquimur quem titulo doctoris Gerundensis, quin & apostoli & prophetæ, facile sit a quolibet synonymo distinguere, etiam ab illo, quem, laudati jam S. Narcissi Gerundensis episcopi ac Augustani in Germania apostoli diaconum fuisse perhibent, ut eum rectissime distinxit Marcus Velserus in Commentario ad jam dictæ Sanctæ conversionem pag. 15. Idem non incuriose observavit Tamayus in suo Martyrologio Hispanico hoc die, alias diversitatis rationes adducens, quas nec probare nec refellere operæ pretium sit. Baronii verba in annotatione de S. Narcisso ad XVIII Martii ita sonare videntur, ut ambos istos Felices confundat, dum ait; De Felice Diacono, cujus hic habetur mentio, meminit S. Eulogius in Memoriali Sanctorum. Quem vero designet Eulogius, mox intelliges.

[2] Litem hanc dirimit Berengarius in celebri epistola, [ut doctor & propheta habetur;] a Velsero & in Actis nostris relata, dum ita loquitur: Munificum munus dirigimus, videlicet ex ossibus & carne & cruore terra mixtis ac vestimentis sanctissimi doctoris nostri Felicis martyris Christi, scilicet illius, quem ut apostolum & prophetam habemus: non illius qui beatissimi Narcissi episcopi diaconus est dictus; quoniam ipse translatus a piissimo rege Francorum Carolo, apud Parisiorum civitatem honorifice requiescit. Cujus fuerit diaconus iste, de quo eodem die cum S. Narcisso agitur, incompertum est; hodiernum sanctum Felicem genere Afrum fuisse, in Scillitana civitate, tot illustribus martyribus nobilitata, natum, constans est Actorum & scriptorum omnium sententia, ut popularium exemplis ad martyrium ultro quærendum excitari animarique potuerit, in quo satis concors est Adonis aliorumque opinio, quæ a S. Eulogio lib. 1, num. 15 pag 249 disertissime asseritur: ut mirari subeat, cur tantopere laborarit neolegendista [Col. 022F] Gallus, ut ea S. Eulogii verba in sensum alium detorqueret, postquam satis aperte dixerat, S. Felicem non martyrii desiderio in Hispaniam migrasse, sed persecutionis metu tantum non trepidantem eo transfugisse.

[3] [ex Africa in Hispaniam transgressus,] En ipsissima S. Eulogii verba: Sic namque & felicissimus Felix, cum fideli relatu persecutionem Catholicorum, quæ apud Gerundam Hispaniæ urbem, confinem Galliæ gerebatur, comperiret, crudeliterque Ecclesiam Dei ibidem a paganis infestari cognosceret, extemplo litteraturæ liberalis studium derelinquens, quod in Cæsarea Mauritaniæ positus excolebat, præpeti navigatione æquore transmisso, prædictum oppidum adiit, ibique martyrium, quod patriæ suæ deerat, devotus miles Christi triumphabiliter consummavit. Atque hic est felicissimus Felix, cujus singularis festivitas hoc die in Hispania præsertim recolitur, qui inter illustriores ejus regionis Martyres, sæviente immani Daciani carnificina meritissime computatur, dicendus fortasse primus & gloriosissimus, si de martyrii modo, æque ac de ipso martyrio, satis certa ad posteros monumenta pervenissent. At de his infra paulo uberius: præfixum [Col. 023A] modo ordinem sequemur, ut data jam aliquali patriæ professionisque notitia, item causæ transitus in Hispaniam, quemadmodum eam narravit laudatus S. Eulogius, etiam alios audiamus, qui rem eamdem, paulo aliter (non recte opinor) exposuere. Neque antiquiora negligemus præconia, quæ apud Prudentium & Gregorium Turonensem reperiuntur.

[4] Sic transitum in Hispaniam, alia Acta secutus describit Vincentius in Speculo lib. 12 cap. 90, [non cum S. Cucufate,] ubi S. Felix S. Cucufati conjungitur, ex cujus Actis sua hausit potissimum his verbis: Ea quoque tempestate passus est S. Cucuphas, qui Scyllitana civitate, nobilissimis ac ditissimis natalibus oriundus, una cum S. Felice, ipsius civitatis æque illustrissimo, Cæsaream, quæ est ad Mauritaniæ littus, litterarum liberalium studio migravit. Quod cum vacantes scholis pervulgata fama comperissent, persecutionem Christianorum in Orientis partibus efferbuisse, mox cum mercium pretiosarum varietate, non pauco etiam navium numero se contulerunt occidentali plagæ, sub negotiatorum specie ac nomine. Sicque Barcinonam [Col. 023B] applicantes, repererunt etiam in occiduis partibus impietatem principum usquam grassari; unde tempus imminere intelligentes, quo in lachrymis brevi tempore seminarent, quatenus in gaudio perpetuo meterent, cœperunt operibus pietatis … largius insistere … & sic demum publice Christum confitentes & prædicantes, seipsos .. superimpendere. Quocirca unanimi conditione B. Felix ad Gerundensem civitatem transmeavit, ubi divinis muniis se exercens, gloriosum martyrium consummavit.

[5] Ita ibi: cum interim de S. Cucufate in Actis nostri S. Felicis altissimum sit silentium; [cujus nec socius nec frater fuit.] nulla, vel minima illius aut alterius socii facta mentione; ut unde primum orta fuerit ea conjunctio, non facile sit verosimili aliqua conjectura assequi. Quid? quod & ea opinio ita sensim accreverit, ut ex socio fratrem posterioribus seculis sibi finxerint, duce, nisi multum fallimur, Petro de Natalibus, ita scribente lib. 7 cap. 9; Felix germanus fuit beati Cucufatis martyris, de quo supra actum est VIII Kal. Augusti. Placuit Hispanis ea fraternitas, unde & Morales & alii passim eam amplexi sunt: Domeneccus subdubitare visus est; at Tamayus in Legenda a se composita rotundissime [Col. 023C] scribit; Igitur in navi B. Felix, amore martyrii, Deo auxiliante, prospera navigatione, Barcinonensem perductus est civitatem, ubi relicto Cucufate fratre, ejusdem itineris socio &c. Ceterum fraternitas illa jam pridem a nobis rejecta est, neque societatem ullam satis tuto admitti posse, saltem ex Actorum nostrorum fide existimamus.

[6] Ipsis, inquam, inhærendo, dicendum omnino videtur, [Quos martyrii socios habuerit,] S. Felicem ex Africa in Hispaniam prorsus incomitatum appulisse; ut si fortasse in prædicatione sua apostolica apud Barcinonem, deinde apud Ampurias, civitate olim satis ampla, cujus solæ ferme ruinæ modo superesse dicuntur, tum vero Gerundæ, aut in cruentissimo martyrio socios habuerit (quorum tamen in Actis ejus nec levissimum vestigium) eos Hispanos fuisse oporteat, aut aliunde in Cataloniam adventasse. Tales apud Tamayum aliosque populares scriptores fuisse dicuntur sancti Romanus & Maximus, quibus forte accedet Thomas aliquis ex inscriptione relata a V. C. Nicolao Antonio in Mss. Madriti anno 1721 cum collegis nostris Pinio & Cupero, ut alibi etiam dictum est, communicatis, in quibus [Col. 023D] allegat testimonium viri principis D. Ferdinandi ducis Alcalitani, & eruditione clari, & multis præclaris muneribus suo tempore functi; ut idem refert laudatus Antonius in scriptorum Hispanorum Bibliotheca ab anno 1500, de prædicta inscriptione Hispanice memorans quæ hic Latina facio.

[7] [docet utcumque inscriptio] Narrat itaque D. Ferdinandus in scripto aliquo anni 1622, in potestate sua esse tabellam aliquam eburneam altitudinis digitorum quinque, trium vero latitudinis, in cujus fronte latior crux exhibetur, ubi & imago Christi cum clavis quatuor: in altera autem parte expressa sunt verba quæ hic describuntur ✠ HE SVNT RELIQVIÆ SCI ROMANI. 7 SCI TOME MARTYRVM; QVI APVT GERVNDAM CLAVIBVS TRANFIXI MARTYRIVM PASSI SVNT. Catholici aliqui in communi Hispaniæ calamitate inde fugere compulsi, ne reliquiæ Sanctorum in manus infidelium dilaberentur, eas absconderunt, appositis titulis, ut si quando Domino visum esset easdem revelare, facilius agnoscerentur. Inscriptio [Col. 023E] jam dicta in adversa parte fuit apposita; eamque invenit agricola circa civitatem Gerundensem, quæ modo est vetus Gerunda, de qua tabella meminit; eamque dedit Patribus Societatis, & ipsi mihi dum eorum ibi collegium visitarem. Eam habeo in summa veneratione & tamquam antiquum cimelium e pretiosioribus, quæ in eo genere reperiri possint.

[8] [apposite explicanda,] Pretium antiquitatis & raritatis haud equidem diffiteor; verum quod insinuabat Antonius, necdum consequens video, aut S. Romani aut S. Thomæ reliquias ibidem una repertas, aut illos, & quidem alios socios cum S. Felice nostro passos fuisse, nedum Maximum a Tamayo ex Flavio Dextro necdum satis assertum. Aliud plane istic assignatur martyrii genus, utpote qui clavis confixi videantur & crucifixi; Quid? quod Romanus, idem an diversus, cum Paulino, Justo & Scicio alia plane tormenta tolerasse dicatur. Unica est pro Romano in citata superius epistola auctoritas Berengarii, itæ diserte loquentis: Mittimus etiam vobis de ossibus capitis atque manus sancti Romani pretiosissimi martyris Christi, socii videlicet prædicti Felicis venerandi martyris Gerundensis Hispaniæque Doctoris: unde Majores nostri in notis ad XVIII Martii non dubitarunt asserere; Cum Felice [Col. 023F] coli etiam S. Romanum 1 Augusti. Eos hic in titulo secutus sum, quamvis non immerito suspicari quis possit, Romanum illum, eumdem ipsum esse, qui ad VII Junii tomo 11 pag. 58 cum ante dictis sociis refertur, Paulino nempe, Justo & Scicio seu Sicio.

[9] [uti & quæ de S. Eulalia narrantur.] Atque hæc de S. Felicis sociis, veris seu prætensis, satis dicta sint, quæ eo solum sano sensu reduci posse videntur, ut eo titulo a Domenecco S. Felicis socii appellentur, quod sub eodem Daciano, & eodem loco gloriosum certamen compleverint. Quod reliquum est, de illustrissimi martyris in Hispania ante martyrium gestis, pauca in Actis tradita sunt, ut ex iis ferme dici posset Cataloniæ partem, donec Gerundam appelleret, potius percurrisse, quam fidei principiis ut apostolus instituisse videatur. Portento singulari non absimile est, quod in S. Eulaliæ gestis ad XII Februarii num. 8 commemoratur: videlicet, quod peracto jam agone, post linteis & aromatibus involutum sacrum corpus; Sanctus Felix, qui in confessione unanimis ejus fuerat, cum magna exultatione animi dixit ad eam: Domina, tu prior palmam meruisti: cui S. Eulalia subrisit. Unde notavit [Col. 024A] ibi Bollandus, ideo in quibusdam Martyrologiis S. Felicem cum S. Eulalia XII Februarii referri. Quæ si vera sunt, prima martyrii rudimenta Barcinone posuerit Sanctus, quæ eum ad adipiscendam coronam Gerundam perduxerint. En modo constantissimi cultus indubitata documenta.

§ II. Antiquissimus Sancti cultus; Passio apud Adonem contracta; Officium, hymni &c.

Vetustissimam S. Felicis in sacris Fastis memoriam satis probant Hieronymiani codices, in quibus constanter & sub eadem formula annuntiatur: [In omnibus Fastis signatus,] In Hispania (Epternac. in Spanis) Gerunda civitate, natalis S. Felicis martyris. Adde his classica omnia post Adonem, cujus encomium totius Legendæ, in multis turbatæ & confusæ, nitidiorem synopsim repræsentat, quam sequi debuerat Equilinus episcopus, non aliam farraginem Adoni falso adscriptam. Pluribus elogiis hic corradendis supersedeo: paucula Prudentii verba Peristeph. hymno 4 satis evincunt, antiquum juxta ac celebrem fuisse S. Felicis in Ecclesia cultum:

Parva Felicis decus exhibebit
Artubus sacris locuples Gerunda.

Quæ Gregorius Turonensis de glorioso nostro Martyre memoriæ tradidit, ad miracula propius spectant, de quibus agemus paragrapho sequenti. Usuardi annuntiatio ex Adone eleganter contracta est: In Hispaniis civitate Gerunda, natalis S. Felicis, quem jussit judex Dacianus, post illata tormentorum genera, ungulis detrahi, ac deinde usque ad ossa laniari, & tamdiu vulnera vulneribus instaurari, usque dum invictum Christo spiritum reddidit.

[11] Ipsum modo Adonem audiamus, cujus textus parum abfuit quin Actorum vices suppleverit: [ab Adone] In Hispaniis, civitate Gerunda, natalis S. Felicis martyris, qui de Scillitana civitate oriundus, cum persecutiones in Hispaniis adversus Christianos agi cœpissent, ascensa mercatorum navi, amore martyrii ocius accurrit. Et cum aliquamdiu apud Barcinonam, Empurias & Gerundam verbum Dei prædicans plurimos in fide confortasset, & fama ejus longe lateque crebresceret, [Col. 024C] jubente Daciano, repente a Rufino officiali tentus est. Cumque nomen Christi confidentissime fateretur, primo fustibus cæsus, & in ima carceris trusus, deinde manibus pedibusque ligatis, negato cibo & potu, in loco squalido projectus, post hoc etiam catenis gravioribus vinctus, per totas plateas ab indomitis mulis tractus, & pæne in frusta discerptus est. Deinde missus in carcerem, nocteque ab angelo visitatus atque sanatus, facto die ad certamina revocatus est. Tunc ungulis excoriatus, capite inverso ab hora tertia usque ad vesperam suspensus, nullum penitus sensit dolorem.

[12] Deinde in carcerem Rufinus eum trudi præcepit, [longiori ornatur elogio.] ubi per totam noctem splendor copiosus effulsit. Sed & voces angelorum psallentium auditæ sunt. Quod cum nuntiatum fuisset Rufino a custodibus, jussit eum manibus post tergum ligatis in maris profundum mergi. Ibi continuo vincula ejus dirupta sunt, & angelis sibi manum tenentibus, super undas deambulans ad litus pervenit. Tunc Rufinus jussit iterum cutem ejus ungulis detrahi ac deinde usque ad ossa laniari, [Col. 024D] & tamdiu vulnera vulneribus instaurari, usque dum invictum Christo spiritum reddidit. Corpus ejus Gerundæ in monumento, quod ipse sibi præparaverat, conditum est Nonis Augusti. Non est quod Adonem hic arguat Florentinius, dum ita intelligitur, ut Nonis non passum velit S. Felicem, sed sepultum. Id observatu dignius erat, quo demum pacto in maris profundum mergi potuerit sanctus Martyr, totis leucis septem & amplius ab eo remotus. Detur hoc scriptoris ignorantiæ in pluribus patenti, ut pro fluviis Unda, vel Sambroca (vulgo Ter,) mare substituerit, nisi aliam Tamayi expositionem admittas, de qua inferius. Jam cultus argumenta prosequamur.

[13] [Antiqui de ipso hymni ad Vesperas] Talia suggerit Officium a nostro P. Gamansio, toties hic laudato, descriptum desumptumque & nonnihil contractum ex antiquo Breviario Mozarabico, ad usum ecclesiæ Gerundensis, unde & Acta ipsa ad nos transmisit. Licitum mihi putavi, duriorem scabritiem hinc inde elimare. Titulus est: In Natale S. Felicis martyris patroni nostri Gerundæ.

In primis Vesperis.

Post agones apostolicos
      Et diras mortes Martyrum
Hispaniarum ecclesias
      Felix martyr inclytus
Roboravit eloquio
      Et ornavit martyrio;
Patronus populorum
      Et socius angelorum.

Hymnus.

Fons beatus vitæ perennis,
      Lux origo luminis,
Aspice plebem canentem
      Festa summi Martyris.
Excipe vota precantum,
      Sume laudum carmina.
En tui Felicis almi
      Pangimus insignia.
Tu resolve vincla linguæ,
      Dans sonora cantica,
Ut tua rite queamus
      Promere magnalia.
Iste namque Cæsareæ
      Urbis Mauritaniæ
Mundialis disciplinæ
      Dum studeret litteris,
Artium fumosa flabra *
      Te sequendo deserit.
Audiens plecti fideles,
      Mox Gerundam pervenit:
Præsidis jussu retentus,
      Truditur in carcerem:
Ferreis votis * onustum
      Alloquuntur angeli:
Sistitur aræ, cruentis
      Ut litaret idolis:
Respuit infame factum,
      Voce Christum profitens:
Perstrepit turba bisulcis
      Ossa nudans ungulis.
Nempe mulis alligatur,
      Dissipatur artubus:
Fluctibus presso marinis
      Unda turgens subditur;
Angelis immixtus almis
      Ora pandit cantibus.
Omnia tormenta forti
      Præcurrit * pectore,
Postque pœnas & catenas,
      [Col. 024F] Ungulas ac verbera,
Carnea claustra relinquens,
      Migrat ad cælestia.
Gloria Patri Natoque
      Spiritui & paraclito
Laus, potestas atque virtus,
      Gratiarum copia,
Qui Deus trinus & unus
      Exstat ante secula.

Oratio.

Deus qui beato martyri tuo Felici, ut persequentium rabiem vinceret, tantam contulisti constantiam; ejus ope quæsumus suffragari, quo tibi digne semper mereamur famulari.

Invitatorium.

[14] [& Matutinum]

Venite cunctæ catervæ populi
Ad venerandum regem æthereum,
Qui egregium martyrem suum Felicem
Dexteram tenentes collegit inter angelos.

Hymnus.

O nimis Gerunda felix,
      O beata civitas!
Nil malorum tu pavescis,
      Freta tanto Martyre:
Postulata promeretur
      Quisquis huc confluxerit.
Hic Dei virtute pressi
      Lacerantur dæmones,
Verberantur, vinciuntur
      Et cremantur acriter,
Utque fumus & favilla,
      Nil vigoris obtinent.
Hic salus optata fessis,
      Sed e cælo profluit,
Visio cæcis patescit,
      Lingua mutis advenit,
Surdus aures hic receptat,
      Atque claudus exilit.
Unde cuncti te precamur,
      Una summa Trinitas,
Martyris ut impetratu
      Nostra tollas crimina,
Noxia cuncta repellas
      Et secunda præbeas.
Clerus hic vita nitescat,
      Et sacerdos polleat.
Plebs fidelis quæ requirit,
      Impetrasse sentiat:
Omnis ætas atque sexus
      Hoc patrono gaudeat.
Gloria Patri natoque &c.

[15] In prima vigilia Ant. Felix beatissimus, Scillitanæ urbis indigena, [Antiphonæ, versus &c.] apud Cæsaream metropolim Mauritaniæ litterarum studiis erudiendum se subdidit ℣. Ut perfectior in omnibus appareret. Ant. Quasi apis argumentosa cœpit Felix quærere regna cæ;lestia ℣. Barcinonensem appulsus civitatem. Ant. Erat enim amator fidei, castus, mitis, sobrius, verax, pacificus, hospitalis, eleemosynarius. ℣. Bonas margaritas erogans in populo Gerundensi. Ant. Multæ matronæ Gerundensium audiebant libentissime prædicantem Felicem beatissimum ℣. Quia ut apostolum & prophetam eum habebant. Ant. Felici Dei famulo dixit Rufinus impius: Audio ab universis quod melliflua ex ore tuo verba prodeant ℣. Credens acquirere pecuniam pauperibus erogatam. Ant. Felix plenus Spiritu sancto ait Rufino, O viperina lingua, diaboli plena veneno! Discede a me, illecebrosa tentatio ℣. Nam me nemo poterit separare a charitate Christi. Hymnus ad 2 Vesperas S. Felici proprius non est. Ceteræ autem Antiphonæ & Responsoria nihil habent, teste Gamansio, peculiare, cum ex ipsis Actis, infra subjiciendis desumpta sint. Unum hoc subdidit pro 2 Vigilia:

Felix ceu palma cælorum floret in aula,
Inque domo Domini viret, ut plantatio cedri.

[Annotata]

* An non præcucurrit?

* Tamay. verba

* Tam. vinclis

§ III. Reliquiæ, miracula, constans veneratio, Acta suspecta.

Sacrum sanctissimi Martyris depositum summa semper in veneratione Gerundæ fuisse, certissimum est, & quidem in propria ecclesia, quæ anno 817, [Summa Hispanorum veneratio.] ut est in Marca Hispanica col. 346, adhuc dicebatur Sancti Felicis beatissimi martyris Christi sedis Gerundensis; ut forte olim cathedralis fuerit: certe singularissima fuit Hispanorum devotio qua sanctum Martyrem prosequebantur, adeo ut Rex Gothorum Reccaredus, sub finem seculi VI Catholicam religionem amplexus, coronam auream ad ejus tumulum obtulerit; ut apud Tamayum testantur Hispanicarum rerum Chronographi. Porro inter eximios Sancti cultores merito numerandus venit Nonnitus Gerundensis episcopus, de quo testatur S. Ildephonsus in Catalogo de Script. eccl. cap. 10 his verbis: Adhærens instanter obsequiis sepulcri S. Felicis martyris. Rem hanc pluribus exornant Morales & Domeneccus agentes de favoribus a sanctissimo Patrono ipsi præstitis: merito autem conquesti, quod nec favores illos nec alios seorsim annotare curaverint Gerundenses; ut de S. Felicis innumeris, ut aiunt, miraculis, vix quidquam ad posteros pervenerit, præter paucula, quæ S. Gregorius Turonensis scripta reliquit.

[17] [Miracula ex Gregorio Turon.] Etiam tempore S. Gregorii Turonensis, inquit Tamayus, admirabilis erat S. Martyris devotio ob insigne miraculum quod recenset lib. 1, de Gloria MM. cap. 92: Quodam tempore Felicis martyris basilica a furibus est effracta. Hic vero Martyr in Gerunda Hispaniæ passus est urbe. Fur vero, adprehensis palliis sericis, textis auro, monilibusque exornatis, cum reliquis ornamentis, abscessit. Quo eunte, conjungitur ei homo ignotus, interrogans, quo pergeret. Cui ille respondit; Si sermo meus occultetur tecum, ostenderem tibi thesaurum magnum. Et ille: Ostende, ait, quæ volueris; totis a me obtegetur viribus. At ille ostendit ei species illas, dicens: Si in aliis hæc regionibus venumdantur, utrique nostrum magnum inferent lucrum. Et ille; Ego sum, inquit, homo cui in diversis regionibus multi habentur amici, & est mihi domus magna atque secreta: si hæc in ea posueris, deinceps cum lubuerit venumdabis. Et præcedens, sequebatur homo cum sarcina, putans se ad aliam deduci urbem: concluserat enim Deus oculos ejus, & non cognoscebat, quia per viam, qua venerat, regrediebatur. Quid multa? pervenitur ad basilicam Sancti, & ait ad eum vir; Ecce domum de qua locutus sum tibi, ingredere & depone sarcinam tuam; ille quoque ingressus est. Verum ubi, deposita sarcina, cœpit adspicere, ad se reversus cognovit basilicam Sancti, de qua res illas abstulerat: vir autem jam recesserat ab eo. Et sic cuncta quæ cum viro illo gesserat, populis enarravit: unde indubitatum est, ipsum ei Martyrem beatum adparuisse.

[18] [quæ Narbonæ reliquias tribuunt:] Pergit deinde Gregorius in hunc modum: Hujus (nempe S. Felicis) reliquiæ apud Narbonensem basilicam retinentur. Sed cum hujus ædis altitudo, ne Liguria, quod est locus amœnissimus, a palatio regis cerneretur arcere, contulit hæc cum Leone consiliario rex Alaricus. Qui ait; Deponatur ex hoc ædificio una structuræ machina, & rex, quæ placuerit, liberius contemplabitur. Et statim, vocatis operariis, jam consiliarius humiliavit basilicam Sancti ædificiis, non meritis, sed ille protinus lumine caruit oculorum. Ex his intelligis, binas cælestes vindictas sumptas de hominibus erga sanctum Martyrem ejusque sacras exuvias irreverentibus. Quod vero ibi dicitur de reliquiis apud Narbonensem basilicam retentis, id omnino accipi debet, ut cum suis omnibus exponit Tamayus, non de integro sacro corpore, sed de ossium aliquorum parte, uti probant ex diplomate Formosi Papæ dato anno 893, ubi diserte ecclesia Gerundensis nominatur, in qua etiam tunc temporis, nempe trecentis & amplius post dicta miracula annis, B. Felix Christi martyr corpore requiescebat.

[19] [Præcipuæ tamen Gerundæ asservantur.] Quod S. Martyris caput in ecclesia seculari collegiata, in honorem S. Felicis erecta, adhuc exsistat, probat Tamayus ex Domenecco f. 72ita loquente; Caput hujus gloriosi Divi, adhuc in ecclesia seculari collegiata S. Felicis custoditur, ubi ego illud invisi & adoravi. Scribebat autem Domeneccus, saltem opus ejus editum est 1602. Addit Tamayus Pujadem disputantem de vero loco depositionis sacrorum pignorum, ubi concludit, tam caput quam corpus recondi in ecclesia S. Felicis, non in cathedrali, quia hæc exstructa dignoscitur tempore Caroli magni, & illa olim fuerat cathedralis. Quæ ut ut habeant in ordine ad templum sive cathedrale sive collegiatum (quam controversiam ipsis Gerundensibus dirimendam relinquimus;) id certe evincere videntur; etsi reliquiæ aliquæ cum ecclesia Narbonensi aliisque communicatæ olim fuerint, sacrum Sancti caput ita Gerundæ hactenus certissime permansisse, ut numquam dimotum fuerit: unde facile conjicias, quanti faciendum sit testimonium Coloniense datum anno 1594 die secunda Martii, quod hic subjungimus.

[20] Descripsit illud ex Lipsanologio Ms. regii monasterii S. Laurentii, [Quid de Colon. sentiendum.] vulgo Escurial, noster P. Cuperus anno 1722, estque hujusmodi: In nomine Domini, amen. Judocus de Junquere, rector conventus S. Agnetis Coloniæ, & ceteræ conventuales, testatum facimus universis, nos unanimi consensu ac deliberata voluntate R. in Christo P. F. Balthasaro Delgado, ab invictissimo rege Catholico Philippo II ad privata quædam negotia in Belgicis provinciis dirigenda delegato (prævio tamen episcopi ordinarii loci indulto) tradidisse sacrosancta tria capita; videlicet caput S. Frindernæ… Item caput S. Felicis qui sub Datiano præside passus est in Hispaniis in civitate Gerunda. Et aliud ex societate S. Ursulæ. Quæ quidem &c. Sancti alicujus, & quidem nomine Felicis, quorum tantus in Ecclesia numerus, caput fuisse, haud difficulter agnoscimus; verum ut de Gerundensi id prædicetur, aut umquam probetur istius capitis cum hujus nostri S. Felicis identitas, quæro, qua ratione, quando, aut a quo Coloniam id umquam delatum fuerit, contra quam testentur scriptores omnes, qui de S. Felice umquam meminerunt; ex quibus jam manifestissime ostendimus, anno 1602 Gerundæ adhuc exstitisse, & circa ea tempora ab ipso, id testante, Antonio Vincentio Domenecco coram honoratum fuisse.

[21] Non minus certa sunt quæ de S. Felicis hujus reliquiis cum sociis in Hispania commorantibus communicavit noster P. Felix Matthæus, [Aliæ in Hispania variis locis.] Bilbili ita scripto testatus XXVII Aprilis 1722: ubi præmissa descriptione magnifici, ut ait, sumptuosique templi de Torralba S. Felici dicati, narrat S. Martyris reliquias Gerunda obtentas, in eumque locum translatas XXIII Augusti 1573, porro XXVI ejusdem mensis solennissime exceptas atque exaltatas, concurrentibus ingenti multitudine circumvicinorum pagorum incolis, simulque hymnos de S. Martyre concinentibus, ut vix umquam talis festivitas in iis partibus visa fuerit. Quæ omnia authenticis testimoniis firmata se vidisse ibidem testatur laudatus Felix Matthæus, synonymi sui Patroni cultor eximius. Alias memorat Marca Hispanica in monasterio Cuxanensi diœcesis Elnensis. Neque dubium esse potest, quin & variis aliis Hispaniæ, præsertim Catalonia, locis sacræ hujusmodi reliquiæ venerationi expositæ sint, in iis præsertim templis, quæ tanto numero memoriæ sanctissimi Martyris consecrata asserunt Morales, Domeneccus & alii, ut ea sigillatim enumerare, aut nimium, aut superfluum judicaverim. De Lusitanicis testatur non uno loco Rodericus Da cunha in sua historia Ulyssipponensi.

[22] Atque hæc de S. Felicis reliquiis, templisque in ejus honorem conditis, perpetuaque adeo & constantissima veneratione abunde dicta sufficiant; de multiplicibus miraculis, [Neglecta Gerundæ miracula.] generatim, ut ita dicam, acceptis, testis est relatus supra hymnus, morbis quibuslibet medelam asserens; ne hic frustra, quod toties alibi facere compulsi fuimus, Gerundensium turpem incuriam iterum incusemus, quod in pretiosissimi Patroni singularibus beneficiis enumerandis negligentissimi fuerint. Ad Acta modo quod attinet, in eorum genere ea reponere cogimur, quæ olim haud dubie serius & ex traditione non satis accurate scripta, aliorum postmodum ignorantia nimium quantum deturpata fuerint, ut qua valeant auctoritate, obvium non sit tuto decernere. Ex aliis Martyrum passionibus, ut sæpissime factum novimus, nonnulla huc transfusa, suspicari cogunt adjuncta hinc inde martyrii loco non undequaque convenientia; illudque imprimis quod velint S. Martyrem, mari, tot leucis inde dissito, immersum fuisse, ut cetera taceam de tormentis tam immani crudelitate repetitis plane incredibilia, ut ferme aliunde collecta dicam, an condensata videantur.

[23] [Acta nil minus quam sincera.] Ceterum seculo nono antiquiora esse atque adeo Adoni præluxisse, ex dato supra compendio patet quam manifestissime. Eadem quoque habuisse laudatum supra episcopum Gerundensem Berengarium, in citata ad Augustanos epistola clare ipse testatur: Passionem præterea S. Felicis vobis transmittimus, in qua natalis ejus diem, Kalendas videlicet Augusti prænotavimus. Nostra hæc, an id genus alia Acta fuerint, quis modo facile conjiciat? Id sane mirum quam maxime mihi visum est, quod inter tot Passionum collectiones seu Legendas nusquam hactenus primigenia seu Latina phrasi edita ipsa repererim. Quæ suo marte compilavit Tamayus observatione digna non sunt. Qualiacumque porro ea censueris, talia certe fatebere, ut in hujusmodi historiis dolendum sit quam maxime, imperitissimos librarios seu amanuenses, tam multa pro suo arbitrio transmutare ausos, ut ex quinque apographis Mss. nullum sit quod ab altero non discrepet, ut difficillimum fuerit, ex male contortis recta & sana eruere. Læsa non nulla resarcivimus, aut in notis, quoad fieri potuit, explicuimus.

ACTA
Ex pervetusto codice Moissiacensi, cum quatuor aliis Mss. collato.

Felix M. Gerundæ in Hispania (S.)
Romanus M. Gerundæ in Hispania (S.)

BHL Number: 2864
Ex cod. Mossiac.

[Desertis in Africa scholis,] In diebus illis sub Diocletiano & Maximiano Consulibus, tempore quo in Christianos sæva persequutionis crudelitas grassabatur, ita in universo orbe positos, sive in Orientalium provinciis sive in Occiduis partibus constitutis impiorum Principum jussio servabatur, ut non esset civitas aut castellum, ubi non idola colerentur & nefariæ dæmonibus victimæ cæderentur. Sanctus igitur Felix de Scillitana civitate oriundus fuit, qui cum ad civitatem pergeret Cæsaream, quæ est in Mauritaniæ littore constituta, quæ ejus metropolis nuncupatur, ubi liberalium litterarum studia præfulgebant, ibi se sanctus Vir erudiendum subdidit disciplinæ, ut in cunctis perfectior appareret. Igitur cum ante navigium a inaudita opinio per populos divulgaretur, eo quod in Hispaniarum littore gravis in Christianos persequutio grassaretur; qua S. Felix opinione comperta, ut apis prudentissima, quæ interrita perfectionem sui operis nititur adimplere, gaudens, omnia volumina auctorum quæ ejus manibus gestabantur, a se projecit, dicens: Quid mihi est philosophia hujus mundi? Ad illam properare necesse est vitam, quæ temporibus dat tempora, quæ mortis non formidat auctorem, sed vitæ conspicit creatorem.

[2] Igitur navem quæ b cum diversis mercimoniis ire ad Hispaniam properabat, [martyrii cupidus in Hispaniam navigat,] Deo favente, conscendit, quo auxiliante, prospera navigatione in Barcinonensem appulsus est civitatem. Qui cum se negotiatorem rerum venalium simularet, cœpit intra semetipsum quærere, qualiter posset in regna cælestia pervenire, & fastigia vitæ perennis attingere. Interea cœpit impiissimus Dacianus persequutionem Christianis inferre: S. Felix navigans de Barcinona ad Empuricas c commigravit, ibique sedens cœpit se cum divinis voluminibus exercere, & jugi oratione desudans, ut carus populo esse mereretur, orabat; erat enim amator fidei, castus, sobrius, mitis, pacificus & verax, eleemosynas jugiter pauperibus erogabat, hospitalis supra modum, cunctis fratribus advenientibus cum toto amoris gaudio se in eorum præbebat occursum, ut Abrahæ meritis æquaretur, qui Dominum suo hospitio probatus est & suscepisse. Hoc cunctos specialiter commonebat dicens, fieri omnimodis eleemosynas oportere, & omnem mundi substantiam pauperibus erogari: iracundiam quoque ante solis occasum esse placandam, & omnem malevolentiam bonitate vincendam.

[3] Et cum non solum de his virtutibus populum exhortaretur, [fidemque prædicans capitur] verum etiam omnes ad Christianam fidem accenderet; ut bonorum negotiator, & spirituales thesauros retinebat in corde, & hortabatur dicens; Ut quid diligimus tenebrosam & perituram mundi illius vitam? Ad illam nunc properemus beatam, quam repromittit Dominus diligentibus eum in veritate: nam terrores impiissimi Daciani, qui omne littus conturbavit Spaniæ, una cum patre suo diabolo celeriter ad nihilum deducentur, & minæ ejus deficient & tabescent. Igitur cum bonas margaritas seminaret in populo, in Ilerdensi d civitate successit, ibi similia gerens. Multæ matronæ hæc audientes libentissime suscipiebant verba beatissimi Felicis, quem non tantum negotiatorem habebant, qui dando terrena cælestia comparabat; verum etiam apostolum eum aut unum ex prophetis appellabant, qui viam salutis omnibus demonstrabat. Quid multa? nuntiantur hæc ab audientibus Rufino cuidam, qui & ipse erat de officialibus Daciani; quique dicto citius Daciano omnia quæ audierat nuntiavit: cui Dacianus talem potestatem dedit, ut eum penitus afflictum & vinculis præpeditum carceri manciparet, cur e ausus fuerit populum exhortari de divinis mandatis & sectam illius, qui dicitur Christus, plebi annuntiaverit universæ.

[4] Hoc etiam edicto eum commonuit, persuadendum, ut si Diis ceremonias immolaret, immensis honoribus sublimatus appareret universis; [Præfecto multis blandienti] si vero diis immolare contempsisset, & vultus Principum adorare noluisset, fame tabidus, immensa ferri pondera collo & cervicibus oneratus, pœnis acrioribus urgeretur, ne amplius in despectionem nostram, & imperatorum nostrorum contumeliam hæc agere præsumeret. Cumque Rufinus a Cæsaraugustana civitate cum auctoritate Daciani impiissimi remearet, sollicite cœpit inquirere, ubi Felix beatissimus commaneret: cui dictum est, in medio foro apud quamdam matronam, nomine Placidam, nobilibus ortam natalibus. Qui hæc audiens, ut leo rabidus fremuit, jussitque curialibus atque militibus ut eum apprehenderent, & terrores vehementes inferrent: credens quod ad ejus posset pecuniam pervenire; ignorans quod jam erat pauperibus erogata. Sistitur igitur beatissimus Felix Rufini conspectibus, quem ita alloquitur dicens: Felix, id audio ab universis, quod tanta sit in te prudentia, ut melliflua ex ore tuo procedant verba; nam & ipse Dominus meus Dacianus hæc ab universis audiens, gratulatur quod talis ac tantus in hanc provinciam advenerit.

[5] [intrepide resistit & insultat.] Nam ita mihi præcepit, ut talem vobis conjugem inquiram, quæ vobis facultate & moribus & nobilitate concordet. Tantum est ut obediens illi in omnibus cognoscaris; quod si clementissimo salubrique consilio meo volueris præbere consensum, ut diis thura immoles & eorum ceremoniis acquiescas, statim etiam de meis opibus tibi multa concedam. Beatissimus ergo Felix, Spiritu sancto repletus, sic ei respondit: O viperina diaboli lingua, plena veneno! qui ita blandiris ut fallas, arrides ut noceas, terrena promittis, & cælestia auferre conaris. Discede a me illecebrosa tentatio: suffragia tua opus non habeo: serva, quæ promittis bona, filiis tuis: nam me nemo poterit separare a caritate Christi; neque angeli neque principatus hujus mundi. Cui Rufinus respondit; Ergo jam deliberasti, maledicte, ut nec promissionibus meis acquiescas, nec assensum præbeas salubri consilio meo? B. Felix respondit: Sunt maledicti, qui tibi & patri tuo diabolo similes approbantur; ipsi tuis promissionibus acquiescant, ipsi tua munera consequantur, quibus eris in perpetuum concremandus f.

[6] [Hinc fustibus cæditur] Audiens hæc Rufinus, considerans quod cum tanta fiducia responderet, jussit eum fustibus cædi, & in carceris ima recludi. Sanctus vero Felix, confidens in Domino, gaudio multo repletus, dicebat; Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, quia appropinquavit mihi gratia tua, quam olim consequi desideranter optabam; & psallebat cum fiducia magna, dicens; Probasti Domine cor meum & visitasti nocte, igne me examinasti & non est inventa in me iniquitas. Cum istius carminis modulationem, Sancto decantante, cognosceret Rufinus; ait circumstantibus, revocetur celeriter, & manibus pedibusque ligatis, in loco squallido collocetur, ut cibi potusque negata substantia, possit animam exhalare, qui non solum hæc, quæ adhortamur, contemnit, verum etiam in nostram insurgit injuriam. Iterum jussit eum ad se reduci, cumque reductus fuisset & præsentatus conspectui ejus, ait ad eum Rufinus; Felix, audi me quasi fratrem tuum, & acquiesce diis sacrificare, ut a præside Daciano dignitatibus sublimeris: nam & ego peregrinus adveni, sed ejus parendo præceptis, & locupletem reddidit & honoribus sublimavit. Cui S. Felix cum audacia multa respondens, dixit: Si cælum mihi cum multitudinibus angelorum promitteres, aut amœnitatem paradisi pollicereris, numquam tuis promissionibus acquiescerem nec mentem muneribus inclinarem.

[7] [aliisque gravibus tormentis] Audiens hæc Rufinus, jussit eum catenis gravioribus alligari & ab indomitis mulis per totas plateas trahi, ut corpus beatissimi Felicis laceratum in frusta redigerent; sed quia, Deo juvante, etsi lacerato corpore, fides interrita perdurabat, præcepit eum in carcerem mitti; ubi dum S. Felix, fixo animo, Dominum precaretur, apparuit ei juvenis, niveis vestibus indutus, & ait ad eum: Noli timere, Felix: ego enim missus sum a Domino Jesu Christo, ut te in omnibus corroborem: & tangens omnia membra ejus, sanata sunt illico vulnera corporis ejus. Alia vero die sedens Rufinus cum universis, jussit adduci S. Felicem, cui sic ait; Ecce nunc sacrifica immortalibus diis nostris, sicut nos hodie videris eis cum magno gaudio hostias immolare; & statim jussit aras dæmoniorum nefariis sacrificiis honorari; & accedens sordidissimus Rufinus, cœpit coram omnibus dæmoniorum nomina infaustis vocibus invocare: Vos invoco, dii, Jovem, Mercurium, Saturnum, Baal, Accorron g vel Minervam, per quos mundus gloriatur, & per quos imperatores obtinent laudem, & per quos dominus meus Dacianus nimium sublimatur. Adjuvate me & omnes qui mecum adstant: similiter & ceteri dixerunt.

[8] Et dicit ad S. Felicem: Accede, & fac cito sicut nos facere conspexisti, [frustra cruciatur.] ut possis evadere tormenta quæ tibi præparata sunt. Tum B. Felix dixit; O! quos cœcitas diaboli per insipientiam cordis graviter occupavit, discedite infelices a manufactis vestris, quos impie adoratis, & cognoscite Deum vivum, qui vos de limo terræ plasmavit; quoniam omnia quæ sunt manufacta hominum, pro eis rationem reddituri estis Deo vivo omnium seculorum. Et statim ejus sermonibus succensi irruerunt in eum, & sicut apes quæ stimulatæ fuerint, effervescunt, & injuriam cum sua internecione defendunt: protinus apprehensum eum tradidit carnificibus, ut eum exungularent, & carnem a cute discerperent; jussitque eum capite inverso pendere quoadusque animam exhalaret. Cum autem suspenderetur S. Felix, dicebat: Exurge Domine, & intende in judicium meum, Deus meus & Dominus meus in causam meam. Suspensus autem ab hora tertia usque ad vesperam, nullum penitus sensit dolorem, sed confortabat eum testis in cælo fidelis.

[9] Post solis autem occasum jussit eum in carcerem mitti, [Prodigiis vero cælestibus] & arctius custodiri; ubi statim talis splendor luminis illuxit, & nectareus odor suavitatis apparuit, ut custodes istius carceris crederent se balsamo fuisse perfusos. Voces etiam angelorum psallentium modulata suavitate omnibus resonabant. Custodes autem, aperto carcere exeuntes, cucurrerunt ad Rufinum, dicentes: Vere servus Dei fidelissimus est, quem nos custodire jussisti; nam multa mirabilia vidimus in hac nocte; quæ non licet nobis ulli hominum indicare. Sed & voces angelorum psallentium per totam noctem audivimus. Tunc iratus Rufinus nimium, jussit eum, manibus post tergum ligatis, in maris profundum demergi h. Cumque navigio fuisset impositus, psallebat dicens: Etenim illic manus tua deducet me & tenebit me dextera tua, Domine. Cum autem ductus fuisset a littore pene stadia triginta, projecerunt eum in mare, & ita dissoluta sunt omnia vincula quibus fuerat ligatus, quasi ex papyro fuisset adstrictus: & postquam catenarum magnitudo disrupta est, confestim visus est super undas maris pedibus ambulare, & in medio angelorum, manus ejus tenentium, hymnum & alleluia pariter decantare.

[10] Tunc ex alto pelagi super eos veniens & navem conscendens, omnia quæ gesta fuerant eis intimavit: qui ejus vestigia amplectentes, dicebant; Ora pro nobis ad Dominum, Martyr Dei; ut dimittantur nobis peccata nostra. [magis incenditur tyrannus.] Nuntiatur igitur Rufino statim, eo quod S. Felix in littore exultans & gaudens deambularet, & ait satellitibus suis Rufinus; Furciferi, cur præceptis meis minime paruistis; & non ut jussum est, currente navigio, eum longius & profundius demersistis? Qui proclamantes ei constanter dicebant, eum in longo maris profundo demersum, sed ad terras, comitantibus angelis, divino gubernaculo revocatum. Tunc exclamavit Rufinus ut leo rabidus, dicens; Heu, vincimur! Sed adhuc excogitabo crudeliora genera tormentorum, & ait ad carnifices; Exungulentur i carnes ejus usque ad ossa, ut vel sic ejus contumacia comprimatur. Et cum factum fuisset, adductus est S. Felix ante conspectum Rufini, & cœpit eum intueri vultu truculento, & turbidis oculis dicens: Felix, vides quantum tibi miserti sunt dii nostri: accede, vel nunc sacrifica eis, & faciam te eorum magnificum sacerdotem. Cui S. Felix respondit, dicens: Tu deservias eis jure perpetuo, una cum patre tuo diabolo; nam ego hodie sacrifico & servio omnipotenti Deo meo, qui me de limo terræ plasmavit, & de profundo maris, disruptis vinculis, quibus fueram colligatus, manibus angelorum suorum eripuit.

[11] [Martyrium & sepultur] Cum ista a S. Felice dicerentur, jussit carnificibus Rufinus, ut eum usque ad ossa exungularent & longinqui itineris labore consumerent, ut, renovatis vulneribus, acriori dolore percussus, animam exhalaret. Quod cum factum fuisset, reddidit spiritum. Revocatur k igitur corpus beatissimi martyris Gerundam, apud quamdam matronam Domini nimium timoratam. Ego vero humillimus Levita Christi, qui & in ejus passione diutius laboravi, hoc cum provincialibus inito consilio definivi, ut ejus corpusculum ad Provinciam allato navigio deferremus. Igitur cum per totam noctem facta fuisset oratio, & operis sequitur effectus: sopor mentem labore compressit, & dormientibus nobis ex adverso cœnaculi, corpus Sancti aufertur. Expergefacti & solliciti timore per diversa currentes, reperimus eum in monumento, quod beatissimus Martyr sibi præparaverat, eleganter & dignissime sepelitum. Et quia jam a nobis auferri non potuit, de ejus cruore una cum gestis reliquias nobiscum detulimus, ut & in præsenti vita ejus fruamur auxilio, & in futuro, eodem patrocinante, vitæ perpetuæ consequamur effectum; præstante Domino nostro Jesu Christo, qui Martyrem suum coronavit in pace, cui est honor & gloria virtus &c.

ANNOTATA.

a Sic etiam duo alia apographa, certe paulo obscurius; in Bodecensi sensus perficitur: Tunc a quibusdam a littore currentibus … nuntiatur ei: quales id genus correctiones a sciolis insertæ frequentius recurrunt; verum eas ferme negleximus, ubi constructio, tametsi barbara, satis commode intelligitur.

b Legebatur quem, ut & alibi solœcismus non unus.

c Alias Empeirias seu Ampurias, de qua in Commentario.

d Legendum omnino Gerundensi, ut est in ceteris apographis.

e Cur pro quia, quoniam, quod: Sed de his satis.

f Si non vere, saltem utcumque apposite colloquia ista immiscentur: de sequentibus eadem sit ratio: de tormentis jam supra diximus.

g Baal & Accaron unde Rufino isti innotuerint, non facile quis divinet; neque apparatus iste loco aut tempori satis convenit.

h Quæ hic de mari narrantur, in quo ad triginta stadia propulsa fuerit navis, ita apud Tamayum explicat Pujades, ut fuerit oppidum Guixols, quod postmodum S. Felicis nomine, ob passionem & miraculum condecoratum credunt incolæ: & probat hoc, inquit, quodam carmine in festo S. Martyris hac serie:

Capite verso suspensus,
Guixollensi mari mersus,
Molis superpositis.

Subdit rursum Tamayus; Qua solutione adhibita, huc ecphrasis contextus remanet suis omnibus partibus comprobatus & absolutus. Cupio sane, talia hæc aliis videri; mihi nec comprobata nec absoluta sunt hactenus, nec facile absolventur.

i Id supplicii iterum superius adhibitum est, & rursus infra, ut hæc studiose conduplicata videantur.

k Varia est in Mss. hæc ultima totius Passionis clausula, in quorum uno & altero scriptor humillimus Ambrosium sese appellat; ex quo capite utinam fidei aliquid Actis accederet.

DE SS. MARTYRIBUS PHILADELPHIENSIBUS
CYRILLO, AQUILA, PETRO, DOMITIANO, RUFO ET MENANDRO.
Ex Martyrologiis.

[Commentarius]

Cyrillus M. Philadelphiæ (S.)
Aquila M. Philadelphiæ (S.)
Petrus M. Philadelphiæ (S.)
Domitianus M. Philadelphiæ (S.)
Rufus M. Philadelphiæ (S.)
Menander M. Philadelphiæ (S.)

J. B. S.

Satis plana est annuntiatio Romani parvi his verbis: Philadelphiæ, martyrum, Cyrilli, Aquilæ, Petri & aliorum. Paulo distinctior Adonis: Apud Arabiam, civitate Philadelphia, SS. martyrum Cyrilli, [Quæ synodus hic dicitur,] Aquilæ, Petri, Domitiani, Rufi, Menandri, una die coronatorum, quam ad verbum descripsit Usuardus, ut in observationibus nostris annotavimus, non neglecta difficultate, ex eo a Florentinio mota, quod codices aliqui Hieronymiani, quos secutus est Notkerus, sic loqui videantur ut synodum aliquam martyrum ab iis qui in titulo nominantur, distinguant. Audiamus textum Florentinii, cui satis concinit codex Corbeiensis: In Arabia civitate Filadelfie, sinodos martyrum celebratur. Natalis sanctorum Cyrille, Aquilæ, Petri, Domitiani, Rufi, Minandri, uno die coronati sunt: unde paulo distinctius loqui voluit Notkerus, hoc modo: In Arabia civitate Philadelphia, synodus martyrum celebratur. Ibidem nativitas sanctorum martyrum Cyrilli, Aquilæ, Petri, Domitiani, Rufi, Menandri una die simul coronatorum.

[2] Quærit hic Florentinius quid synodus martyrum ibi celebrata, [est martyrum societas.] significet; sic tamen ut in sola hæreat deliberatione, frustra in eam rem adductis Martyrum conciliis, de quibus alibi actum est: præterquam quod in vetustissimo Epternacensi synodus omnino reticeatur; non absque alio scriptoris sphalmate, dum Tomis adscribuntur Sancti, quos Philadelphiæ tribuendos jam ostendimus. Nodum hunc, si non omnino solvit, saltem apposite scindit codex Reginæ Sueciæ, dum & synodum & martyres opportune conjungit, qui, nisi equidem multum fallar, verus ipse Martyrologiorum istorum sensus, ut synodum, seu conventum, seu cœtum ipsorummet Martyrum, pro Christo gloriose certantium indicent. Verba dicti codicis sunt: Kal. Augusti. Philadelphiæ in Arabia, synodus SS. MM. celebratur, Cyrilli, Aquilæ, Petri, Domatiani, Rufi, Menandri, Posthumi, una die coronatorum. Abundat Posthumus, qui forte ex sequenti Martyrum Romanorum classe translatus & ex Profuni in Posthumi transmutatus est. Dandum sane aliquid codicibus, aliunde satis confusis, & amanuensium incuria contortis, ut ex alia Romana turma mox intelliges. Philadelphiam Arabiæ, apud Florentinium & alibi satis notam, explicare supersedeo.

DE SS. MARTYRIBUS ROMANIS
SECUNDINA, DONATULA, SECUNDOLA, MAXIMA, JUSTA, MANANDRO, PROFUNO: ET FORTE SILVANO ET DONATO.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Secundina M. Romæ (S.)
Donatula M. Romæ (S.)
Secondola M. Romæ (S.)
Maxima M. Romæ (S.)
Justa M. Romæ (S.)
Menander M. Romæ (S.)
Profunus M. Romæ (S.)
Silvanus M. Romæ (S.)
Donatus M. Romæ (S.)

J. B. S.

Solos istos codices & quidem binos dumtaxat cito, Lucensem nempe, seu Fontanellensem & Corbeiensem, nec ipsos satis sibi concordes, dum in posteriori adduntur Silvanus & Donatus qui in priori ignoti sunt; præterquam quod Funi male exprimatur pro Profuni. Neque vero in ullis aliis sacris Fastis jam dictorum Martyrum vel vestigium hoc die occurrit; ne quidem in ipsis Hieronymianis parvis, in quorum uno notatur aliquis Secundus, quemadmodum & in vetustissimo codice Epternacensi. Sufficiet igitur dictorum jam codicum textus describere secundum omnes apices ibidem expressos. Ita habet Florentinii textus: Romæ mil. XXX ab urbe, natalis sanctorum Secundine, Donatule, Secundole, Maxime, Juste, Manandri, Profuni. Differt non nihil in enuntiandis nominibus apographum Corbeiense, & quidem in ipso antesignano, dum pro Secundine, scribit Secundini, quibus jam pridem assuevimus. En ejus verba: Romæ miliario trigesimo ab urbe, natalis sanctorum Secundini, Donatulæ, Secundolæ, Maximæ, Justæ, Menandri, … Funi, Silvani, Donati. Ulteriorem lucem circa hos Sanctos reperire frustra conatus sum hactenus.

DE S. JUSTINO PUERO MARTYRE
IN TERRITORIO PARISIENSI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Justinus M. in agro Parisiensi (S.)

BHL Number: 4581

J. B. S.

§ I. Cultus Sancti & elogia Parisiensium.

In territorio Parisiacensi, Justini martyris primus inter Classicos scripsit Usuardus, ut suo loco observatum invenies: scripsere subinde recentiores, etiam Romanum hoc eodem die; ut de cultu plura hic disputanda non sint. [Antiquissimus cultus] Si codici Hieronymiano Corbeiensi creditur, multo vetustior dicenda erit in sacris Fastis ejus memoria; verum cum a ceteris exemplaribus absit, verosimillimum est, superaddita laterculo primigenio fuisse hæc verba: In territorio Parisiacensi, in ipso loco qui dicitur Lupera, passio Sancti Justini martyris, ut toties a Gallicanis librariis factum ostendimus, præsertim in Sanctis Autissiodorensibus. Id utique ex his satis certum, jam a seculo IX celebrem fuisse S. Justinum puerum martyrem in vico Lupera, ut etiam notavit Castellanus, & procul dubio in ipsa urbe. In hoc verti observo gravioris controversiæ cardinem, ipsine, an S. Justo, puero etiam martyri, Bellovacensi, aptanda sint Acta metrica, quæ sub venerabilis Bedæ nomine circumferuntur. Qua in re ut ordine procedam, dabo quæ de S. Justino leguntur apud Saussayum, in Breviario Parisiensi, atque in ejus ecclesiæ notissima historia per Gerardum Dubois Oratorii presbyterum.

[2] Id verbo præmiserim, S. Justini festivitatem in Fastis constanter recoli hoc die 1 Augusti, [Parisiis in diem 8 differtur.] quidquid Parisiis, in cujus ecclesia ritu dumtaxat semiduplici celebratur, ob intercurrentia festa majoris ordinis, differatur, non ad Nonas, ut vult Saussayus, quod forte ejus tempore factum fuerit, sed ad VI Idus, seu istius mensis diem VIII, ut diserte exprimit Breviarium editionis anni 1680; quod fortasse etiam observatur in ipsa Luperensi ecclesia S. Justini nomini dicata, tametsi id nusquam expressum inveniam. Ut jam elogia prosequar, id mecum mirabuntur, qui Gallici Martyrologi solitam elegantiam norunt, quod hic paulo jejunius videatur Saussayi ipsius elogium; ut ferme dubites, utrum Acta ipsa consuluerit, quæ tum apud Bedam, operum ejus tomo 3 a pag. 367 exstant, tum etiam apud Surium ad XVIII Octobris, non prosa, ut perperam narrat nuperus Legendista Gallicus, sed servato plane metro, eo die relata quo recurrit sanctus Justus Bellovacensis. Actis conformiores sunt dicti Breviarii lectiones; at nitidius dicam, an confidentius rem totam complexus est laudatus ecclesiæ Parisiensis historicus, infra a nobis cum reliquis conveniendus. Rem modo prosequamur, a Saussayo incipientes.

[3] Ita ipse dicto jam 1 die Augusti: In agro Parisiensi, [Saussayi elogium hoc die] vico Lupera, natalis S. Justini pueri ac martyris fortissimi, illic sub Diocletiano coronati. Hic beatus puer Autissiodorensi civitate ortus, patre Matthæo, viro Christianæ pietatis eximio cultore, adhuc novennis cælesti benedictione in gratiarum largitate præventus, atque ita divino spiritu irradiatus, ut jam prophetiæ polleret dono; Ambianum cum patre profectus, ut cuidam consanguineo officium pietatis impenderet; (quo tendens pauperem nudum, detracta sibi tunica vestivit:) propinquum, sibi facie incognitum, superno illustratus numine, a ceteris discrevit, captivumque in libertatem ope superna restituit. Tumque cum patre in domum cujusdam pii viri, Lupi nomine, hospitio admissus, cum cælitus sibi inditæ gratiæ fœnora multa accumularet, a Rictio Varo, sævo præside, comprehendi cum parente sodalibusque jussus est.

[4] [non satis exactum.] Sed eadem nocte puer Sanctus cum iisdem elapsus, at postridie ab emissariis in via, quæ a Bellovaco Lutetiam tendit, interceptus, atque cum præ ceteris affeclis tantillæ ætatis puer religiosum fervorem proderet, quis esset, inquisitus, constanter admodum & supra vires humanas, se & Christianum & pro fide Christi extrema perpeti quæque paratum esse respondisset, a carnificibus constrictus enseque ferali ictus, capitis abscissione, quod truncandum intrepide præbuit, agonem gloriosum consummavit. Cujus funera pii comites (quos fervavit divina potestas illæsos) congrua religione procurantes, caput, sicut præscius martyrii præmonuerat, Autissiodorum ad matrem detulerunt, corpus vero, non procul a passionis loco ad vicum, Luperam dictum, ab ipso præsignatum, deportantes condiderunt, ubi constructa dehinc sacra ædes trophæum illius ad hos usque dies conspicuum perennavit. E qua tamen, ob frequentiores barbarorum in Gallias incursus, Lutetiam usque Parisiorum (in cujus agro Lupera posita est) ad clientelæ securioris præsidium devectum, in æde summa SS. Dei Genitricis repositum est, ubi hactenus quiescit, anniversarioque natali Martyr ipse colitur, Nonis istius mensis; quod aliis solenniis ista tresque subsequentes continuo dies sint præpeditæ, ut ex diptychis ipsius ecclesiæ apparet.

[5] [Pares ferme sunt lectione;] Atque hæc Saussayus, non pauca immiscens Actis non satis conformia, ut ex sequentibus manifeste patebit. Habe modo lectiones Breviarii Parisiensis: Lect. IV. Justinus, ut refert venerabilis Beda, Autissiodori Christianis parentibus natus, etiamnum puer prophetiæ dono præditus, auctor fuit patri Matthæo, ut Ambianos una proficiscerentur, ad redimendum fratrem suum Justinianum, a multis annis in servitutem redactum. Quo pergentibus obvius occurrit Meloduni ad portam urbis egenus quidam cæcus & claudus, nudus & fame pene enectus, cui Matthæus eleemosynam, Justinus vero tunicam suam dedit, patre quantumvis repugnante. Parisiis a viro quodam, nomine Hippolyto, perhumaniter excepti sunt. Inde Ambianos ad domum Lupi, qui Justiniani Dominus erat, se contulerunt: ibique Justinus fratris manumissionem a Lupo obtinuit. Lect. V. Cum autem a Lupo accepissent, Rictiovarum, quem Diocletianus & Maximianus præfectum in Gallia miserant, in illos inquiri jussisse, noctu elapsi sunt. De quorum fuga præfectus certior factus, quatuor equitibus præcepit, ut vinctos adducerent aut occiderent.

[6] Non longe a Lupara Justinus cum Matthæo & Justiniano ad fontem se reficiebat, [Breviarii Parisiensis:] cum futuri præscius consilium iis dedit, ut in antro proximo delitescerent, quod non procul abessent equites a præfecto missi; qui paulo post advenientes, solum puerum repererunt. Lect. VI. Interrogatus ab illis Justinus de nomine, religione, comitibus, respondit, nomen quidem sibi esse Justinum, religionem, Christianam; ceterum Euangelii lege cautum esse, ne comitum suorum proderet quemquam. Eo responso actis in furorem militibus, ex illis unus Justini caput amputavit. Truncum corpus utraque manu caput accipiens, coram lictoribus stetit immobile: qui prodigioso spectaculo exterriti, recesserunt. Matthæus vero & Justinianus e specu egressi, Martyris caput Autissiodorum ad matrem detulerunt: humato prius, uti optaverat, apud Luparam corpore: quod inde in ecclesiam Parisiensem translatum est. Jam historicum Parisiensem audiamus de S. Justino paucis etiam agentem pag. 32, postquam viam nonnihil præmunivit priori pagina sub finem, ubi de Maximiani persecutione agens, ad explanandum difficillimum punctum chronologicum ita loquitur:

[7] Ad eadem tempora referendum esse Justini pueri martyrium arbitror. [tum quæ paulo aliter] Hunc sub Diocletiani & Maximiani imperio, præsidatu vero Rictiovari, in agro Parisiensi passum esse, Beda scribit; ejus, inquam, certaminis tempus primis annis horum principum adscribendum est, neque alio rejicere facile est. Beda enim in ejus Actis, quæ metro composuit, nullam Constantii mentionem fecit, qui tamen cum primum Cæsar creatus est, Gallias moderari cœpit, & quo principe Gallicanas quievisse ecclesias dictum est. Quare hic Constantium accersat, non video; tota difficultas, ut proxime dicam, in eo consistit, quod componi nequeant tempora Rictiovari cum S. Amatore Autissiodorensium episcopo, magni Germani decessore. En modo elogium: Justinus Autissiodori natus patre Christiano, virtutibus donisque spiritalibus statim mirum in modum ornatus est. Puer novem annorum, de redimendo fratre, quem barbari ceperant, cogitavit, ob eamque causam cum patre Ambianos, ubi hunc inter servitia degere divinitus admonitus fuerat, proficiscitur. In itinere multa contigerunt quæ pueri sanctitatem plurimum commendant.

[8] Ad Melodunense castrum mendicum nuditate & fame pereuntem, [tradit] ipse, sibi detracta tunica, admirante potius quam approbante patre, operuit; Lutetiæ Parisiorum ab Hippolyto viro clarissimo, hospitio, vel ignotus benigne recipitur; cum Isaram transire cogitaret, neque esset navicula, Justinus Deum precatus est; subitoque adstitit portitor, qui illum sine mercede cymba transvexit; cumque Ambianos advenisset, ad Lupi ædes, ubi frater habebatur, adiit, latentem inter famulos solus agnovit, & absque pretio illius libertatem obtinuit. Rictiovarus præses provinciæ id temporis, jubente Maximiano, vexabat Christianos: hic audiens advenas Christianos in urbe versari, Justinum cum sociis illico ad supplicium rapi jubet. Verum clam dimissi ab hospite Lupo, fuga saluti suæ consulunt, confestimque remeare in patriam properant. Clanculum igitur Ambianis egrediuntur; redibant simul viam ingressi, qua Lutetiam itur. Jam Luparam, qui vicus est agri Parisiensis prope attigerant; illi ex itinere defessi, & fame enecti ad fontem simul assident, parantque corpus reficere, cum ecce quatuor satellites, quos Rictiovarus ad eos insequendos miserat.

[9] [historicus Parisiensis.] Justinus hos intrepidus exspectat, dum ad rupem proximam socii latebras petunt. Rogatus a satellitibus quis esset? an Deos coleret? quo socii fugissent? respondit haud hæsitans, se Justinum vocitari, & Christianum esse, atque adeo exsecrari Deorum cultum, neque se proditurum socios. Cum nihil aliud a juvene acciperent, huic caput abscindunt, & statim discedunt. Pater, amotis lictoribus, sacras Martyris colligit reliquias; corpus quidem in vico Lupara sepelit, caput vero Autissiodorum, velut sacrum pignus, ad matrem defert; quod multos annos in domo conditum permansit, donec Amator episcopus hujus urbis sacrum depositum illic latitare cognovit, quod magna celebritate in ecclesiam transtulit. Ejus corpus Lupara translatum est in majorem basilicam Parisiorum, ubi in theca ex ligno inaurato, magno cum honore asservatur. Ejus memoria in tabulis ecclesiasticis Kalendis Augusti celebratur.

§ II. Variæ elogiorum & Actorum difficultates.

[Ita autem loquitur] Ut a proxime relato exordiar, qui Acta ipsa inferius danda cum historici Parisiensis narratione contulerit, statim observabit, dixisse ipsum quæ voluit, non quæ in rhythmo invenerat, ut difficultatum nodos non solvat, sed pro mero arbitrio disscindat. Attende, obsecro, ad ea verba, ubi de sancti Pueri capite Autissiodorum ad matrem delato, sic rotunde pronuntiat historicus; Quod multos annos in domo conditum permansit, donec Amator episcopus hujus urbis sacrum depositum illic latere cognovit, quod magna celebritate in ecclesiam transtulit. Quid est Acta ad proprium sensum, obtorto quodammodo collo torquere, dicerem convellere, si hoc non est? Jam insinuavi, id maxime eruditos vexare, quod Actorum scriptor ita narrationem instituat, iisque adjunctis exornet, ut velis nolis, compellaris admittere, non illic latuisse, ut ait Dubois, sacrum depositum centum & amplius annis, tumque primum in ecclesiam translatum; sed vivo ipso Sancto Amatore eo pervenisse, qui depositum magna celebritate susceperit, atque jam tum honorifice ac magna solennitate populo ad cultum & venerationem exposuerit sacrum illud beati Martyris caput, ut ex ipso rhythmo manifestissime datur intelligi. En versiculos ordine recensitos a num. 24:

[11] [ut Vitæ qualiscumque] Caput vero ejus, matri ipsius attulerant; quod illa gaudens suscepit, Deo agens gratias, quia innocentem ejus animum asciverit: tibi dicens Christe, honor, laus & jubilatio, quia dignatus es istum puerum assumere, & associare tuis beatis Martyribus. At tu, beate Justine, fili mi dulcissime, qui Christi regnum intrasti cum palma victoriæ, ibi mei memor esto in tuis suffragiis. Hæc ipsius genitrice orante cum lacrymis, mox resplenduit lux ingens super habitaculum, in quo sanctum caput ejus habebatur positum. Hæc autem lux circumquaque cuncta illustraverat, ita ut admirarentur, qui in urbe aderant: erat autem nox cum istud fieret miraculum. In illis diebus sedem in Autissiodoro rexerat episcopalem Amator vir Domini, quem divinorum ornabant munera charismatum. Hic dum cælitus emissum splendorem conspiceret, ire ad domum Matthæi jussit tres presbyteros, qui de ipso studiose portento inquirerent.

Quibus omnia Matthæus retulit per ordinem, ut se de sancto Justino res gesta habuerat, [textum invertat:] vel de passione ejus, vel sepulto corpore. Subjungit & de allato matri ejus capite, qualiter lux de cælo hora noctis tertia Domum ipsam, in qua erat, omnem illustraverit. Hæc presbyteri ad suum referunt pontificem, qui adesse omnem clerum protinus præceperat: gratias omnipotenti agunt pro miraculo. Denique clarificatur hoc factum per populum; concurrunt omnes gaudentes, Martyrem glorificant, imo Dominum qui illum sic mirificaverat. Interim jubente sancto Amatore præsule, caput sanctum collocatum condigne in feretro, cum honore atque hymnis fertur ad ecclesiam; & in loco quem paravit sibimet episcopus, ibi illud veneranter recondi providerat, ubi plura Martyr sanctus præstat beneficia. Numerus ultimus seu 27, memorabile narrat miraculum de cæca puella annos sedecim nata, quæ per sanctissimi Martyris patrocinium oculorum lumen consecuta fuerit.

[12] Interprete opus omnino non est, ut ex his clarissime perspicias, [quem conciliare facile non est;] id quod jam de historico illo præmonui; ut multo sincerius locutus fuisset, si biographum istum dixisset toto cælo a veritate aberrasse, dum incomponibilia imperite connexuit: quæ proinde tam longe absunt a Bedæ sinceritate & historiæ peritia, quam distent a vera ratione temporum, turpissime istic confusorum. At enim voluit Dubois rem sub Maximiano gestam tueri, atque adeo, persequente Rictio Varo, S. Justinum martyrio coronatum, compulsus proinde finem corrumpere, ut cum principio melius coaptaret. At quid si pari jure quis contendat, male ibi intrusum esse Rictium Varum, substituendumque potius barbarum aliquem, seu Alanum, seu Suevum, seu Wandalum, quos seculi quinti principio, eas Galliæ partes depopulatos novimus, nulla habita sexus aut ætatis ratione, in omne genus hominum, præsertim in Christianos sævientes, quo pacto rectissime omnia convenient, quæ a S. Amatore, tunc Autissiodorensi episcopo gesta tam diserte a biographo memorantur. Neutrum mihi lubet asserere, at vel hunc solum articulum sufficere puto, ut Acta illa qualiacumque Venerabili Bedæ abjudicem, quem verosimile non est in tam enormem parachronismum prolapsum.

[13] Neque id solum in jam toties dicta Vita, quam etiam in prosam conversam habemus ex codice Bodecensi canonicorum regularium diœcesis Paderbornensis, [uti nec alia combinare:] a nostro P. Gamans descriptam; neque id solum, inquam, in ea mirabili historia displicet; nam ut paucis nonnulla percurram, puero novenni tribuuntur quæ ejus ætatem longissime superant, nisi totus ab unguiculis miraculum fuerit, seu mavis miraculosus, atque ex tunc propheta & apostolus, ut habes num. 4 & sequentibus. Tum vero num. 8 & 9 doctorem agit, supra parentem sapiens. Neque minus mira sunt quæ ibi sequuntur, præsertim transitus Isaræ, tum vero agnitio fratris Justiniani, quem alii patruum, alii avunculum, alii propinquum dumtaxat nominant. Quæ deinde a num. 16 narrantur de patris ac filiorum fuga Ambianis Parisios versus & quidem ad Luparam usque, ad leucas omnino duas & viginti, quomodo eadem, qua ex Lupi hospitio fugerant, nocte confici potuerint absque novo Isaræ transitu, fallor siquis facile queat concipere; ut reliqua, æque, imo & magis, stupenda mittam, quæ paulo majori auctoritate firmata cuperem, priusquam omnino amplectar.

[14] [nedum discernere] Atque ut daremus modo, fieri hæc potuisse, quin & facta, superest capitalis controversia Parisienses inter & Bellovacenses, his pro suo Justo, illis pro Justino, quo de hic agimus, jam pridem concertantibus, cum utrisque (utpote ambobus novennibus pueris) eadem omnino Acta tribuantur, ac sub eodem venerabilis Bedæ nomine, usque adeo ut Surius non 1 Augusti suam Legendam retulerit, sed XVIII Octobris, quo Justus certo Bellovaci, & majori quidem longe solennitate, quam Justinus Parisiis celebratur. Habeo præ oculis ipsissimam Vitam metricam Belgice versam sub expresso titulo; Vita sancti martyris Justi, novennis pueri scripta a venerabili Beda, quæ excusa est Antverpiæ in officina Plantiniana anno 1629, ubi ad scrupulum usque prosecutus est interpres quidquid sub Bedæ nomine traditum reperit, eo solo excepto quod pro Justino supposuerit Justum, eumdem utrumque existimans, cum principio dicat, vocatum fuisse Justinum vel Justum, quod postremum nomen ubique deinceps solicite servat; de cetero patrem Matthæum, & fratrem Justinianum appellans.

[15] [sintne Acta Justi Bellovac.] Non ita loquuntur, saltem non uniformiter, Vitæ aliæ variæ Mss. ejusdem sancti Justi ex diversis codicibus a Rosweydo & a Majoribus nostris collectæ, ad quas observatum invenio, aliam exstare apud Mombritium, quæ videatur recentior, quod hujus loci non est pluribus expendere: porro Vitæ compendium repræsentatum a Petro de Natalibus lib. 9, cap. 80. Demum, præcipuam differentiam esse, quod metrica Justinianum vocet Justi (nobis Justini) fratrem, prosaica vero Justinianum ponat parentis fratrem, patruum autem Justi. Addere poterant, Justini nomen istic in patrem translatum, Justinianum vero etiam nominari avunculum, sicque tres ordine compellari Justum, Justinum ac Justinianum, quamvis & in eo non semel varient, quasi pro librariorum arbitrio aut imperitia: sic ut in his omnibus non pauca liberioris ingenii vestigia, nil satis firmi aut solidi inveniri possit; imo argumenta potius nova occurrant, quibus Legendæ sinceritas magis ac magis impugnetur.

[16] [an hujus nostri Justini.] Alia ferme videtur fuisse, re nondum satis attente perpensa, Majorum nostrorum opinio: casu enim incidi in observationem Papebrochii in Appendice post tomum VII Maii pag. 825 ubi sic loquitur: Suggerit autem Claudius Castellanus S. Honorinam de Confluentia (vulgo Conflans) in diœcesi Parisiensi XXVII Februarii, cui aptata fuisse Acta S. Dorotheæ virginis & martyris, notavit jam pridem Henschenius noster: item S. Justum in Bellovacensi diœcesi martyrem XVIII Octobris, cui similiter accommodata sunt Acta S. Justini in Lupara, referenda 1 Augusti. Utique sed an probanda? an Justino potius quam Justo vindicanda? Mihi in hac re non magis lubet arbitrum agere, quam ubi de reliquiis controvertitur. Hic S. Justinum cum Actis suis damus Parisiensibus, daturi suo tempore Justum suum Bellovacensibus, sive duo diversi fuerint sive unicus, cujus reliquiæ cum ambabus ecclesiis communicatæ sint; nisi fortasse alio translatæ, ut docebunt instrumenta mox referenda, ubi de Actorum nostrorum nova hac editione pauca præmonuerimus.

[17] Dubium primo fuit, præstaretne Acta prosaica hic recudere ex Ms., [Dantur metrica.] ut jam diximus, cœnobii Bodecensis; an potius Surium imitari, qui servatis metris ita consequenter edidit ac si prosa legeretur, quod Gallum Legendistam, alias tam nasutum, fefellisse diximus: an denique primigenium textum reddere, ligata quomodocumque oratione; quod postremum præferendum putavimus, tametsi barbarum quid sonent male torti quandoque versiculi, poëtæ imperitiam satis aperte prodentes, quo etiam ex capite Bedæ eos adscribere religio est. Numeris ipsos distinximus, quo facilius citari possint, at tales non censuimus, qui observationibus illustrari mererentur. Satis plana & intelligibilis est tota historia, longe futura gratior, si solidiori auctoritate niteretur. Atque hæc de qualicumque Legenda in ordine ad S. Justinum Parisiensem satis dicta sunto; quæ ad S. Justum spectant, cujus caput hic Antverpiæ servatum volunt apud sanctimoniales Annuntiatas, ad proprium locum remittimus, de integro examinanda ad XVIII Octobris. En modo nodum alium æque implexum circa S. Justini corporis primum, deinde & capitis translationem, cui rei serviet

§ III. S. Justini translatio in Corbeiam Saxoniæ.

Sancti nostri Pueri sacrum corpus jam e primo sepulturæ loco ad Luparam, in ecclesiam Parisiensem, nunc metropolitanam, [Et hic omnia implexa sunt,] translatum, in lipsanotheca deaurata expositum, ibidemque hodie Officio etiam ecclesiastico honoratum jam vidimus, dum novæ Corbeiæ Annales & Chronica non aliter loquuntur, quam si sacrum corpusculum, jam a seculo IX, in celebre illud cœnobium translatum fuisset, anno post fundationem octavo & sexagesimo, ut modo docebit historia. Hic ex Annalibus a Leibnitio editis tomo 2 Scriptorum Brunswicensium pag. 299 paucula hæc præmittimus, annum ipsum expresse designantia, nempe DCCCXCI, quo corpus S. Justini martyris e Francia in monasterium nostrum delatum cum magna processione. Quæ eadem prorsus refert Syntagma Christiani Francisci Paulini pag. 375: ut plane consequens sit, receptissimam opinionem istic olim fuisse, quod S. Justini Parisiensis corpus ibidem a tot seculis fuisset depositum; cui, ut eadem historia subjungit, & caput ipsum subinde accesserit. Quo priusquam procedam, Mabillonii de tota ea historia judicium eruditis hic proponendum censui ex Actis Sanctorum Ordinis Benedictini seculo quarto parte 1 a pag. 526, cujus hæc sunt verba:

[19] De translatione reliquiarum sancti Justini seu Justi pueri, [quæ Mabillonius intacta reliquit.] qui sub Diocletiano & Maximiano imperatoribus sub Rictiovaro præside martyrium in Gallia passus est, agendum esset ad an. DCCCXCI, quo ejus reliquiæ ex Francia Corbeiam novam a Bovone abbate translatæ sunt VI Kalendas Aprilis, ut legitur in historia hac de re scripta in fine Chronici Corbeiæ novæ apud Meibomium post Witichindum. Verum quoniam ea in historia pauca memoratu digna reperiuntur, eam prudens hic prætermisi, uti & translationem capitis ejusdem Sancti, quod Gubernus Corbeiensium abbas decimus ab Ottone imperatore obtinuit anno DCCCCXLIX. Quid de totius rei veritate sentiat Mabillonius, nisi ego vehementer fallar, divinandum relinquit; utpote qui quid demum statueret, non facile ausus sit definire. Atque hæc eadem a nobis servanda hic ratio est: ut proinde satis sit rem controversam exhibuisse, relicta aliis plura idcirco inquirendi aut disceptandi potestate; cum ab hujusmodi litigiis dirimendis, fixum nobis esse, omnino abstinere, jam toties protestati fuerimus. Habe igitur, quod reliquum est, ipsam historiam, non semel editam, ac novissime a Meibomio tom. 1. Script. Germanic. pag. 769.

[20] [Volunt S. Justini corpus] Subjuncta est narrationi de translatione S. Viti & institutione novæ Corbeiæ, sub proprio hoc titulo; De translatione S. Justini in novam Corbeiam. Scriptor autem, quisquis is fuerit, ita orditur: Passus est beatus puer Justinus temporibus Diocletiani & Maximiani, sub judice impiissimo Rictiovaro. Unde juxta fidem Chronicorum, sub atrocissima & incomparabili illa, decima post Neronem, persecutione passum eum colligimus: quæ & prioribus persecutionibus immanior, dum venerabilem multitudinem Martyrum cælis mitteret, inter quos etiam præcipuum S. Mauricii collegium, & innocentiæ speculum, Christi martyr Vitus cum suis coæqualibus nobiliter triumpharunt. Caput autem beati Justini in Autrico, quod nunc Autisiodorum dicitur, corpus vero in loco, quem ipse designaverat, sepulturæ traditum est. Si istic sisteret relatio Vitumque sanctum uti & Justinum in tali persecutione passos, istorumque nominum sacra corpora undecumque allata nude assereret, mirum quam multis disceptationibus viam præcluderet. Verum & S. Vitus Siculus habendus fuit, habendus & Justinus Luparensis, ut ex sequentibus plane intelliges. Ita scriptor prosequitur:

[21] [Corbeiam Saxoniæ translatum] Post multa annorum curricula, jam fide florente, cum ipsi rerum domini crucem præferrent diademati, Karolus imperator, cujus nec cum seculo deficiet fama, Saxoniam, bello Romanis subactam, Christi fide ac servitute nobilitavit. Cujus progenies cum regnum Romanum post eum annis centum & sedecim rexisset, Arnulfus jure hereditario successit: Karolo enim Ludewigus Pius, Ludewigo Pio Ludewigus secundus, Ludewigo secundo Ludewigus tertius, Ludewigo tertio Karolus infans, Karolo Arnulfus. Cujus anno tertio, Bovoni Corbeiensi abbati, qui dicebatur pius & fratrum amator, defuncto successit Godeschalcus, sextus ejus loci abbas; qui secundo ordinationis suæ anno, saluti patriæ consulens, corpus beati pueri & martyris Justini de Francia in Saxoniam translatum, in Corbeiensi monasterio anno Domini octingentesimo nonagesimo primo, a loco condito sexagesimo octavo, sexto Kalendas Aprilis, cum ceteris Sanctorum corporibus, ad nostram perpetuam pacem collocavit.

[22] [ex satis miris] De quo abbate, quam misericordi in hac vita correptione sit emundatus, quod in scriptis Thietmari Merseburgensis venerabilis episcopi reperimus, pro utilitate legentium inseruimus. Porro quæ sequitur historia de monacho Alfrio, seu Alfrido seu Alarico, cum ad sanctum Vitum omnino referatur, nescio cur hic admixta sit, ubi de sola sancti Justini translatione sermo est. Narratur in eo parergo horrenda dæmonum ægrotanti monacho insultantium visio, ubi triginta septem voluminibus præteritæ vitæ errata enumerare se fingerent mendacissimi spiritus, quos S. Viti patrocinium mirabiliter fugaverit: deinde vero per cumdem monachum, jam valetudini plane restitutum, varia abbati intimari Sanctus voluerit ad seriam morum emendationem; quam si negligeret, a Deo contemneretur, atque adhuc superstes alium in sua sede Dominum videret. Dixerat hæc astans & mox disparuit infans; quæ autem prædicta fuerant, ita evenisse, superpositumque vivo etiamnum Godeschalco abbatem alium, docet historiæ sequela, quæ pluribus istic legi potest; nos alteram quæ subsequitur, translationis partem prosequemur.

[23] Ita pergit: Arnulfo imperatore de medio sublato, [relatis ibi historiis.] Ludewigus, qui dictus est infans, regnavit. Post quem Conradus, cessavitque regnum de domo Karoli. Eligitur deinde designatione Conradi morientis Henricus Saxo, ejus & gentis & nominis primus. Quo defuncto, filius ejus Oddo successit, qui miro sancto * & devotione archiepiscopatum statuit supra ripam Albiæ, in loco qui dicitur Parthenopolis; circa quem dum totus intentus esset, prædiis, ædificiis, auro, argento, gummis *, rerumque exquisitarum decore; quodque omnibus est venerabilius, Sanctorum reliquiis ipsum præ omnibus hujus regionis ecclesiis ditavit. Inter quæ caput beati pueri Justini, quod ipse abscissum matri direxit, ab Autrico sibi apportatum conservabat, corpusque a loco, ubi requiescere videtur, transferre cogitabat. Gerbernus autem Corbeiensium abbas decimus, cum omni congregatione precibus apud Deum & homines quosque poterat, caput corpori adjici precabatur. Sed quia multum valet deprecatio justi assidua, servorum Dei vicit instantia, & imperator, divina clementia commonitus, caput suo adjungendum corpori, Gorberno abbati venerabili dedit. Abbas autem & sui fratres monasterio anno D. DCCCCXLIX, III Kal. Augusti, gaudentibus & populis, ac in laudem Dei conclamantibus, intulerunt. Tanti patroni precibus nos juvari si crediderimus; videbimus; præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto regnat per omnia.

[24] Habes Corbeiæ Saxonicæ vetustissimam traditionem, [Quid de iis sentiendum.] de qua quid statuas, tuum esto judicium: id secure dixero, tot in Actis nostris exstare Justinos & Justos, ut si minus jam data historia Parisiensi aut Bellovacensi omnimode conveniat, aliæ Sanctorum synonymorum reliquiæ non defuerint, quibus tota res commode adscribi possit, seclusis Actis, huic vel alteri perperam attributis. Ea olim fuit & perseverat hodie bonorum Catholicorum pietas, dicam, an zelus & fervor quandoque prænimius, ut quas colunt Sanctorum reliquias, celebrioribus quibusque istius ejusdem nominis vel contentiosius adscribi velint; quos eo solo & justo titulo acquiescere oporteret, quod veras & genuinas Sancti alicujus, sive synonymi sive alterius cujuscumque sacras exuvias licito & probato cultu venerentur; quod etiam hodie & in Corbeia nova, & Parisiis, & Bellovaci religiose fieri, nemo bene Catholicus merito improbare queat: id quod in opere nostro innumeris exemplis & demonstratum est & porro sæpius quam lubeat imposterum erit demonstrandum. Ne Corbeia nova procul abeamus, quid de præcipuo patrono S. Vito sentiendum sit, videri potest ad XV Junii. Hic implexæ tetricæque adeo telæ finis esto: jam Acta ipsa exhibenda sunt.

[Annotata]

* l. sumptu

* gemmis

VITA METRICA
Ex tomo 3 operum Venerabilis Bedæ a col. 367.

Justinus M. in agro Parisiensi (S.)

BHL Number: 4580
Ex Beda

[1] Quando Christus Deus noster
      Natus est ex Virgine,
      Edictum imperiale
      Per mundum insonuit,
      Quatenus totius orbis
      Fieret descriptio:
Nimirum quia in carne
      Tunc ille apparuit,
      Qui in cælo universos
      Electos ascriberet,
      Quos sacræ commendavisset
      Fidei professio.
Quam qui digne observarint,
      Cum bonis operibus,
      Quæ sunt velut quidam census
      Domino amabiles,
      Civitatis describuntur
      Cælestis municipes.
Quos census uterque sexus,
      Omnis ætas exhibet,
      Ut testatur plurimorum
      Martyrum exercitus,
      Non solum constans ex viris,
      Verum & ex feminis:
Nec ævo tantum maturi
      Subibant martyrium,
      Sed & multos propter Christum,
      Et fidem catholicam,
      Legimus fuisse passos
      In ætate tenera:

[2]

Ex quibus sanctus Justinus
      Novennis puerulus,
      Qualiter per passionem
      Migrarit ad Dominum,
      Sequens textus demonstrabit
      Scire cupientibus.
Dum crudelis Diocletianus
      Romani imperii
      Simul cum Maximiano
      Teneret monarchiam,
      Talis est in Christianos
      Mota persecutio,
Ut darentur ad pœnarum
      Universa genera,
      Ubicumque comprehendi
      Aliquem contingeret,
      Quem hujus professionis
      Obligaret titulus.
Et ne quisquam potuisset
      Contutari latebris,
      Ubique componebantur
      Hoc modo insidiæ,
      Quaæ euntes compulissent
      In jus idolatriæ.
Non illis emendi quidquam,
      Aut vendendi copia,
      Nec ipsam haurire aquam
      Dabatur licentia,
      Antequam thurificarent
      Detestandis idolis.

[3]

Ea tempestate fuit quidam
      Præfectus in Gallia
      Perfidus, ferox, immitis,
      Christi nomen odiens,
      Et in Christianos furens,
      Riciovarus nomine:
Quem cum supra nominati
      Principes dirigerent,
      Ut sanctos persequeretur
      Positos in Gallia,
      Cupidus cædis sanctorum
      Protinus efficitur.
Et ingressus civitatem,
      Basileam nomine,
      Qua suos cursus in Rhenum
      infert Ara fluvius,
      Multos ibi Christianos
      Demergi præceperat.
Sic per loca universa
      Edictum dat impium
      Ut nullus Christianorum
      Sineretur vivere,
      Quibus vitam statuebat
      Per tormenta adimi.
Erat ea tempestate
      In Autisiodoro
      Quidam vir bonus & Justus,
      Matthæus vocabulo,
      Illique Justinianus
      Et Justinus filii.

[4]

Sed Justinianus ortu
      Carnali præcesserat:
      Justinus vero ætate
      Morum anteierat,
      Per vitam immaculatam
      Senectutem induens.
Qui in brevi consummatus,
Longa explet tempora,
      Meritorum ejus laude
      Manente in secula:
      Quia placuisse Deo
      Ejus constat animam.
Hic antequam nasceretur,
      Frater ejus senior,
      Jam dictus Justinianus,
      Capitur ab hostibus,
      Atque a domo paterna
      Longius abducitur.
Beatus vero Justinus
      Mox a pueritia
      Rebus animum divinis
      Incessanter dederat,
      Profectuni quotidianum
      Dante Dei gratia.
Qui cum polleret virtutum
      Donis spiritalium,
      Inter cetera hoc primum
      Illi Deus contulit,
      Ut haberet futurorum
      Sæpe præscientiam.

[5]

Tum per revelationem
      A Deo instruitur
      De fraterna servitute,
      Et de ejus domino,
      Qui appellabatur Lupus,
      Ambianis habitans:
Cum hoc illi revelatum
      Fuisset a Domino,
      Patri suo hoc narrate
      Confestim studuerat,
      Ad redemptionem fratris
      Hortans iter arripi:
Ad quod illi pater ejus
      Taliter responderat;
      O, inquit, fili ignoro,
      Qua sit eo transitus:
      Et propter hoc quid agamus,
      Me nescire fateor.
Tunc sanctus puer Justinus
      Animo accenditur,
      Atque omnem peragrabat
      Mox Autisiodorum,
      Sicubi reperiretur
      Dux eis itineris.
Sed cum non inveniretur
      Qui quæsitus fuerat:
      Reversus puer beatus
      Hoc patri annunciat,
      Dicens tamen, non cessandum
      Esse ab itinere.

[6]

Nos, inquit, pergamus, pater,
      Christo nobis comite,
      Qui non sinet nos fraudari
      Nostro desiderio,
      Quod de redimendo fratre
      Habemus in animo.
Sed & transeundæ nobis
      Christo viæ præduce:
      Nihil nobis adversatur,
      Nil erit contrarium,
      Quin illæsi ambulemus,
      Redeamus sospites.
Ad hos filii affatus
      Ista pater reddidit:
      Possem, ait, ego forsan
      O, fili dulcissime,
      Sustinere iter tantum,
      Qui sum fretus viribus.
Tibi autem, cum sis puer,
      Ut non possis timeo,
      Ne forte teneritudo
      Læsa tui corporis,
Fatigatum te quod abs te,
      Faciat deficere.
Respondens sanctus Justinus,
      Patri suo retulit,
      Famulus, ait, sum Christi,
      In quo me confidere,
      Et me illi commendare
      Semper, pater, noveris.

[7]

Eamus ergo in ejus
      Adorando nomine,
      Illi totum committentes
      Effectum itineris;
      Et quod illi inde placet,
      Sit nobis amabile.
Adquievit pater istis
      Hortamentis filii,
      Assumtisque ad hoc iter
      Sibi necessarius,
      Proficisci mox cœperunt
      De Autisiodoro.
Et cum dies declinare
      Cœpisset ad vesperam,
      In Milidonensi castro
      Recepti hospitio,
      Quieverunt sub ejusdem
      Ibi noctis spacio:
Quibus ad portam castelli
      Pauper quidam obviat,
      Qui & claudicabat gressu,
      Et visu caruerat;
      Quem atra vexabat fames,
      Pariter & nuditas:
Cui ut innotescebat
      Justini præsentia,
      Mendicabat, ut donaret
      Illi eleemosynam,
      Quo pene extortam fame
      Recrearet animam.

[8]

Tunc beatus Puer suo
      Genitori suggerit,
      Alimentum fore dandum
      Eidem famelico,
      Obtentoque a patre victu,
      Emendat esuriem:
Ipse vero sua sese
      Tunica expolians,
      Nuditatem ejus simul
      Operire studuit,
      Geminum præbens egenti
      Taliter auxilium.
Tunc adversus illum pater
      Motus aliquatenus,
      Increpare cœpit eum,
      Quare ita fecerit:
      Ejusque tam pium factum
      Vocat dispendium.
Non, inquit sanctus Justinus,
      Hoc voca dispendium,
      Propter quod beatitudo
      Nobis repromittitur,
      Spiritu sancto dicente
      Per David Psalmographum:
Felix, qui super egenum
      Intendit, & pauperem,
      Quomodo in die mala
      Deus eum liberat,
      Sed nec ab auditu malo
      Timere compellitur.

[9]

Mala reprobis est dies
      In die judicii,
      Cum ad æternum damnantut
      A Deo interitum,
      Arsuri igne æterno
      Una cum diabolo.
A malo timent auditu,
      Quibus in judicio
      Vox a tribunali Christi
      Sonat terribiliter:
      Ite a me maledicti
      In ignem perpetuum.
In hac autem die mala,
      Qua damnantur impii,
      Liberari promeretur,
      Qui dat eleemosynam,
      Ut non eum ille malus
      Auditus perterreat:
Sed magis dicatur ei
      Ore Christi judicis,
      Ut accedat regno Dei,
      Propter eleemosynas,
      Fratribus quas ipse Christus
      Impendebat minimis.
Vides, inquit, pater, quanto
      Bono compensabimur,
      Dum ex his quæ nos habemus,
      Subvenimus inopi:
      Et idcirco quod mendico
      Datum est, non querere.

[10]

Igitur in Milidone
      Noctu requieverant:
      Facto mane iter suum
      Protinus accelerant:
      Et Christo eos ducente,
      Venerunt Parisium.
Ubi a quodam excepti
      Nomine Hippolyto,
      Ipsi omnem prodiderunt
      Causam, pro qua venerant,
      Scilicet quia captivum
      Fratrem suum quærerent.
Proinde satis humanus
      Fit eis Hippolytus,
      Et cum eos refecisset,
      In pace dimiserat,
      Ut cœptum iter egissent
      Cum Dei auxilio.
Tunc illi profecti, flumen
      Attingebant Iseram:
      Et dum transire per illud
      Ipsos oportuerit,
      Non inveniebant illic
      Aliquam naviculam.
Quod cum moleste tulisset
      Pater sancti pueri,
      Ipse beatus Justinus
      Demonstratum cælitus
      Conturbato genitori
      Protulit præsagium.

[11]

Quamvis, ait, nunc in promptu
      Non assit navigium,
      Non est tamen anxiandum
      Nobis de itinere:
      Quia mihi est a Christo
      Ostensum solatium.
Quidam enim homo nobis
      Cum navi appropiat,
      Cujus nobis impendetur
      Incunctanter commodum,
      Ut transire valeamus
      Hunc præsentem fluvium.
Cum adhuc puer parenti
      Loqueretur talia,
      Ecce quidam nauta venit
      Cum sua navicula,
      Sicut sanctus prædicebat
      In præsago spiritu.
Tunc accedentes ad illum
      Qui cum navi venerat,
      Se petebant adjuvari
      Ut transirent fluvium,
      Navigationis justum
      Offerentes pretium.
Nauta igitur petita
      Satis prompte annuit,
      Ipsis vero naulum dare
      Debitum volentibus,
      Non accepit ille quidquam
      Gratis præstans commodum.

[12]

Illi autem properantes,
      Ambianos veniunt,
      Inquituntque domum Lupi,
      Fratris sui domini:
      Qua mox inventa ad illum
      Preces ferunt supplices.
Quem prior sanctus Justinus
      His affatur vocibus:
      Venimus ad tuam, aiens,
      O Lupe, clementiam,
      Ut captivum fratrem nostrum
      Reddas nobis liberum.
Compertum est enim nobis,
      Ipsum sub te degere,
      Et ad illum redimendum
      Nostram substantiolam
      Apportavimus donandam
      Nunc pro tua gratia,
Tunc Lupus, qui essent illi
      Cœperat inquirere:
      Didicitque quod fuissent
      Non ficti Christicolæ:
      Et quod habitantes essent
      In Autisiodoro.
Frater autem, aiunt, noster,
      Propter quem huc venimus,
      Et quem a captivitate
      Conamur redimere,
      Vocatur Justinianus,
      Tuusque est domesticus.

[13]

Ego, inquit, Lupus, vobis
      Præbebo hospitium,
      Et quos habeo ostendam
      Omnes meos pueros:
      Et si frater vester hic est,
      Redimatur pretio.
Igitur cum domum Lupi
      Introissent vespere,
      Demonstravit eis suos
      Duodecim pueros,
      Inter quos non est inventus
      Ille quem quæsierant.
Beatus vero Justinus
      Oculos circumferens,
      Vidit quemdam extra ipsos
      Assistentem puerum,
      Cujus manibus accensa
      Ferebatur lampada.
Hic erat frater Justini
      Gloriosi pueri,
      Captus tamen ante ejus
      Natalis exordium,
      Numquam ante tempus illud
Beatus vero Justinus
      Plenus sancto spiritu,
      Nullo homine docente
      Hactenus incognitum,
      Eumdem germanum suum
      Agnovit continuo.

[14]

Enimvero mens Sanctorum
      Dum adhæret Domino,
      De internis & occultis
      Ab eo instruitur,
      Res ignotas edocetur
      Spiritu prophetico.
Ostendit hoc liber, acta
      Narrans Apostolica,
      Ubi legitur frequenter:
      Dixit sanctus spiritus
      Sive Petro, sive Paulo,
      Seu cuique discipulo.
Hoc modo sanctus Justinus
      Fratrem dum agnosceret,
      Lupo qui eum tenebat,
      Confestim hoc prodidit:
      Meus, inquiens, est frater,
      Qui fert manu lampadam.
Pro hoc redimendo ad te
      Pater meus venerat:
      Tu nobis, uti promisti,
      Hinc esto benevolus,
      Ut germano comitati
      Repetamus propria.
His auditis frater ejus,
      Redditur attonitus,
      Quod ab eo numquam visus
      Taliter sit cognitus:
      Qui affuerant, mirantur
      Super re insolita.

[15]

Gratulabantur fideles,
      Gaudentes in Domino,
      Atque pro tanta virtute
      Deo agunt gratias,
      Et cum laude Christi nomen
      Frequenter ingeminant.
Erant ibi in eodem
      Constituti tempore,
      Homines retiarii
      Supra dicti judicis:
      Qui ut eos Christianos
      Esse recognoverant,
Conciti adnunciarunt
      Illud suo domino,
      Si quid forte voluisset
      De ipsis præcipere,
      Juxta leges promulgatas
      Adversus Christicolas.
Tunc misit confestim judex
      Qui eos adducerent,
Quos si noluissent sequi,
      Jussit claudi carcere,
      Donec opportune possent
      Præsentari sibimet.
Interim Lupus, qui illos
      Suscepit hospitio,
      Sub ipsis nocturnis horis
      Eos excitaverat,
      Et abire hottabatur
      Inde ante diluculum.

[16]

Affuerunt sero, inquit,
      Hic præfecti homines,
      Qui ut esse Christianos
      Vos primum compererant
      Nunciare hoc præfecto
      Festini abierant.
Fratrem ergo, quem quæsistis,
      Vobiscum abducite:
      Redemptionis a vobis
      Pretium non exigam;
      Tantum fugitote istinc
      A persecutoribus.
Illis, sicut hortabatur,
      Profectis, velociter
      Supervenerunt ab ipso
      Destinati judice:
      Qui, si invenire possent,
      Ipsos comprehenderent.
Et cum non invenirentur
      Qui quæsiti fuerant,
      Regressi sunt ad præfectum
      Quos illuc direxerat,
      Narrantes quod jam digressi
      Ab hac domo fuerint.
Tunc præfectus jubet cito,
      Equites ut quatuor
      Insequi eos studerent
      Cursu velocissimo:
      Atque ad suum tribunal
      Mox eos adducerent.

[17]

Si reniterentur quidquam,
      Jussit eos perimi.
      Igitur arreptis equis,
      Insequuntur propere,
      Quo sanctus puer Justinus
      Cum suis tetenderat.
Locus habetur antiquus,
      Lupera cognomine:
      Ad quem cum appropinquarent,
      Non longe abfuerant
      Ipsis a præfecto missi
      Crudeles carnifices
      Tunc Justinianus sanctum
      Justinum alloquitur,
      Opportunitatem, ait,
      Istic cernis affore,
      Qua aqua possit hauriri,
      Et nos cibo refici:
Si placet, consideamus
      Parum panis frangere,
      Atque aquæ haustu sitis
      Ardorem extinguere,
      Sicque postea valemus
      Proficisci melius.
Cui beatus Justinus
      Jam futura præsciens,
      Si gustare, inquit, istic
      Aliquid disponitis,
      Erit vobis hoc omnino
      Faciendum citius.

[18]

Ecce enim appropinquant
      Huc legati judicis,
      Qui nos, si valebunt, debent
      Judici adducere,
      Et ad pœnas subeundas
      Eidem contradere.
Vos ergo, precor, si vultis,
      Festinate refici:
      Ego astans speculabor,
      Aliquis si venerit,
      Qui insidietur nobis
      Ex mandato judicis.
Et si quisquam ad hoc nobis
      Forte supervenerit,
      Ego colloquar cum illo:
      At vos ingredimini,
      Et in præsentis speluncæ
      Antro vos abscondite.
Ista prophetali more
      Puer sanctus loquitur,
      Cum ecce mox adimplentur
      Ipsius eloquia,
      Quæ prædixit de transmissis
      Sibi carnificibus.
Etenim inter loquendum
      Apparebant quatuor,
      Quos transmiserat præfectus
      Eos comprehendere:
      Vel si hoc non potuissent,
      Tunc eos occiderent.

[19]

Quibus visis, se in antrum
      Ceteri abripiunt:
      Beatus vero Justinus
      Consistit intrepidus
      Ad martyrii a Christo
      Destinatus gloriam.
Ad quem ministeriales
      Accedentes judicis,
      Sciscitantur, quis fuisset,
      Quæ ejus professio,
      Quive, vel ubi, fuissent,
      Quos habebat socios.
Quibus ille referebat
      Omnia per ordinem,
      Ego, inquiens, Justinus
      Appellatus nomine,
      Christianum me haberi
      Exultans profiteor:
Et quia persecutores
      Hujus estis nominis,
      Ob hoc prodere non possum
      Meos vobis compares,
      Ne propter me subigantur
      Ad pœnarum genera.
Nisi, aiunt, illos nobis
      Citius prodideris,
      Nostro scias jugulandum
      Te jam fore gladio,
      Tam quod abnuis hoc nobis,
      Quam quod & Christicola.

[20]

Respondens sanctus Justinus
      Dixit carnificibus:
      Repromittit quidem sanctum
      Nobis Euangelium,
      Ut qui propter Christum suam
      Animam perdiderit,
In vitam æternam vere
      Eamdem custodiat,
      Et idcirco pœnas pati
      Pro illo non timeo,
      Dilectu ejus malens mori,
      Quam offense vivere.
Quod vero jubetis a me
      Prodi meos compares,
      Nihilominus hoc sanctum
      Vetat Euangelium,
      Ipso Domino monstrante
      Quod hoc nollet fieri.
Nam quando in passione,
      Quam pro nobis pertulit,
      Suos ipse est exactus
      Prodere discipulos,
      Minime eorum delator
      Voluit existere:
Et cum comprehenderetur
      A persecutoribus,
      Præcepit ut sinerentur
      Abire discipuli:
      Ne quemquam, ut jam prædixit,
      Ex eisdem perderet.

[21]

Nunc itaque noveritis,
      Neutrum me facere,
      Ut vel Christi nomen sanctum
      Metu mortis abnegem,
      Sociosve meos prodam
      Contra Euangelium.
Adversum hæc documenta
      Irascuntur nuncii,
      Mutuoque adhortatu
      Necem Sancto præparant,
      Quos vel parum expectare
      Vetat iracundia.
Itaque evaginato
      Demum unus gladio,
      Amputavit caput ejus,
      Ceteris hortantibus:
      Sic cum gloria & laude
      Martyr cælos subiit,
Duplici proprietate
      Duplex habens bravium,
      Quod & in confessione
      Christi perduraverat,
      Et usque ad mortem suos
      Proximos delexerit:
In ipso præceptis Christi
      Delectatus dulcibus,
      Quod nos jussit ante illos
      Nihil fore timidos,
      Qui occidunt corpus istud,
      Textum venis languidis:

[22]

In hoc a Sancto Joanne
      Suasus apostolo,
      Qui, sicut Christus pro nobis
      Animam posuerat,
      Sic dicit & nos debere
      Facere pro fratribus.
Proinde ad declarandum,
      Quantæ esset gloriæ,
      Idem venerandus martyr
      Occisus pro Domino,
      Gloriosum demonstratur
      Protinus miraculum.
Amputato enim ejus
      Sacrosancto capite,
      Corpus truncum hoc in suis
      Manibus accipiens,
      Ante suimet lictores
      Steterat immobile:
Cujus mox obstupefacti
      Terrore prodigii,
      Fugiunt persecutores,
      Non ausi subsistere,
      Cum Sanctum viderent tantum
      Facere miraculum.
Parentes vero ipsius
      Egressi de latebris,
      Vident sanctum corpus ejus
      Consistens immobile;
      Miratique quod abscissum
      Caput ferret manibus,

[23]

Varia in mente versant
      De ejus martyrio,
      Dum ei talis gaudere
      Censuisset gloria,
      Et rursum flere de illo
      Natura suggereret:
Maxime tamen de illo
      Fiunt inde anxii,
      Qua sepeliendum esset
      Sacratum corpusculum:
      Mutuaque inde sibi
      Conferunt colloquia.
Quæ cum agerent diversa
      Motione animi,
      Caput beati Justini,
      Quod gestabat manibus,
      Mirum dictu, cœpit illos
      Absolute alloqui:
Et docens de sepultura
      Sui eos corporis,
      Euntes, inquit, ad locum
      Qui Lupera dicitur;
      Atque meum sepelite
      Ibidem corpusculum:
Matri vero meæ caput
      Hoc meum advehite,
      Ut naturalem affectum
      In illud exhibeat,
      Et amoris mei secum
      Istud pignus habeat:

[24]

Ipsa vero si tenetur
      Mei desiderio,
      Studeat in paradiso
      Me locatum subsequi,
      Ubi animæ Sanctorum
      Quiescunt feliciter.
Tunc illi, ut sanctus martyr
      Justinus præceperat,
      Condientes corpus ejus,
      Ibi sepelierant,
      Ubi ipse locum ad hoc
      Signavit ex nomine.
Caput vero ejus, matri
      Ipsius attulerant:
      Quod illa gaudens suscepit,
      Deo agens gratias,
      Quia innocentem ejus
      Animam asciverit:
Tibi dicens, Christe, honor,
      Laus & jubilatio:
      Quia dignatus es istum
      Puerum assumere,
      Et associare tuis
      Beatis martyribus.
At tu, beate Justine,
      Fili mi dulcissime,
      Qui Christi regnum intrasti
      Cum palma victoriæ,
      Ibi mei memor esto
      In tuis suffragiis.

[25]

Hæc ipsius genitrice
      Orante cum lacrymis,
      Mox resplenduit lux ingens
      Super habitaculum,
      In quo sanctum caput ejus,
      Habebatur positum.
Hæc autem lux circumquaque
      Cuncta illustraverat,
      Ita ut admirarentur,
      Qui in urbe aderant:
      Erat autem nox, cum istud
      Fieret miraculum.
In illis diebus sedem
      In Autisiodoro,
      Rexerat episcopalem
      Amator vir Domini,
      Quem divinorum ornabant
      Munera charismatum.
Hic dum cælitus emissum
      Splendorem conspiceret,
      Ire ad domum Matthæi
      Jussit tres presbyteros,
      Qui de ipso studiose
      Portento inquirerent.
Quibus omnia Matthæus
      Retulit per ordinem,
      Ut se de sancto Justino
      Res gesta habuerat:
      Vel de passione ejus,
      Vel sepulto corpore:

[26]

Subjungit & de allato
      Matri ejus capite,
      Qualiter lux de cælo
      Hora noctis tertia
      Domum ipsam, in qua erat,
      Omnem illustraverit.
Hæc presbyteri ad suum
      Referunt pontificem,
      Qui adesse omnem clerum
      Protinus præceperat:
      Gratias Omnipotenti
      Agunt pro miraculo.
Denique clarificatur
      Hoc factum per populum:
      Concurrunt omnes gaudentes,
      Martyrem glorificant,
      Immo Dominum, qui illum
      Sic mirificaverat.
Interim jubente sancto
      Amatore præsule,
      Caput sanctum collocatum
      Condigne in feretro,
      Cum honore atque hymnis
      Fertur ad ecclesiam:
Et in loco, quem paravit
      Sibimet episcopus,
      Ibi illud veneranter
      Recondi providerat:
      Ubi plura Martyr sanctus
      Præstat beneficia.

[27]

Nam ad comprobandam ejus
      Cum Deo potentiam,
      Sacro capiti dum dignas
      Celebrant exequias,
      Puella quæ cæca venit,
      Clare videns rediit.
Quæ cum esset in ætate
      Habens annos sedecim,
      Inter Martyris delatum
      Veniens obsequium,
      Adjuva, inquit, beate
      Martyr Christi, adjuva,
Ut visum diu negatum
      Tuo patrocinio,
      Domino Christo præstante
      Adipisci merear,
      Quo laudetur nomen ejus
      In tuo martyrio.
Dixit, atque coram omni
      Populo, continuo
      Restituto, ut petebat,
      Oculorum lumine,
      In glorificatione
      Martyris tripudiat.
Iterum plebs omnis gaudens,
      Gratias congeminat,
      Laudem dicens Salvatori
      Jesu Christo Domino,
      Cui sit honor & potestas,
      Per æterna secula. Amen.

DE S. JUSTA VIRGINE ET MARTYRE
AQUILÆ IN VESTINIS ITALIÆ.

Forte sub Diocletiano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Sanctæ sociorumque ejus cultu & gestis.

Justa V. M. Aquilæ in Vestinis (S.)

AUCTORE J. B. S.

Aquila, urbs Italiæ notissima, præcipuos habuit nobilitatis suæ, antiquitatis & singularium gestorum scriptores Bernardinum Cirillum ac Salvatorem Massonum, præter alios ab ipsis citatos, quorum inter alia id non postremum studium fuit, [Profana urbis historia nota est,] ut civitatem suam ex Amiterni, Furconii aliorumque vicinorum oppidorum & castellorum ruinis excitatam, ad remotiora secula revocarent; cum tamen ex diplomatibus, ab ipsismet relatis, satis evinci posse videatur, seculo tertiodecimo haud multo antiquiorem esse, a Friderico II imperatore civiliter, ab Alexandro IV Pontifice spiritualiter exornatam, ab illo Aquilæ nomen, ut volunt, sortita, quidquid Ughellus & alii obluctentur; a summo Pontifice vero episcopum nacta, translatis eo Furconiensibus tum juribus, tum honoribus ac prærogativis, quin imo circumvicinis incolis prope omnibus, unde demum in insignem urbem excreverit, a jam dictis scriptoribus haud parce laudatam ac illustratam, etiam a Leandro Alberto in sua Italiæ descriptione, apud quem invenies quæ inter diversa, ut in obscuris usuvenit, sentientes, non usque adeo controversa sunt, certe hic a nobis minime observanda, nedum disputanda.

[2] Id dolemus quam maxime, quod res civiles, bella, [non item sacra,] vicissitudines ceteraque eo spectantia tam solicite disquirentes, plurima neglexerint ad urbis patriæque suæ splendorem haud parum sane conducentia; ea nimirum quæ ad Christianam magnificentiam, ad diœcesios statum, ad ecclesiasticas dignitates, ad templa, capitula, Sanctos eorumque sacras exuvias, quibus e vicinis castellis & urbibus locupletatos sese agnoscunt, potissimum pertinent; ut rerum sacrarum illustrandarum immemores omnino fuisse videantur. Quorsum hæc vergant, facile intelligitur. Sanctos suos patronos inter hodiernam nostram S. Justam Aquilani recolunt, in propria ecclesia collegiata, quam inter quatuor insignes primam numerant, hodie celebrem, de qua tamen vix vola hactenus aut vestigium a scriptoribus istis aut aliis Aquilanis proditum est. Opinor, quod vix viam invenerint, qua quæ de hac Sancta, ejusque sociis Florentio patre, Felice & Justino patruis circumferuntur, ad rectam historiæ normam opportune ordinarent, quod quam facile a me fieri possit, inde colliges, quod vetera monumenta plane deficiant, ex quibus certi aut solidi aliquid tuto eruere liceat.

[3] [saltem antiqua & sincera.] Id vero quam luculenter pateat, faxo clare perspicias. Cum me obscuris & perplexis immersum involutumque adverterem, ad solitum patronum Neapolitanum recurri, Illustrissimum amicum D. Dominicum de Georgio, eique articulos aliquot proposui Aquilam derigendos, unde petenda erat tota dubiorum solutio. Post menses aliquot id responsi obtineo, quod minime quæsieram. nudam ipsam Legendam scilicet, cujus jam septem Mss. apographa ad manum erant; cum nescio qua historia inventionis ac translationis sacrorum aliquot corporum, inter quæ & S. Justæ fuisse memoratur, inferius nonnihil expendenda; ubi nempe ea præmisero, quæ huc spectant proxime, ipsamque Sanctorum Legendam frustra huc inde transmissam. Ad cetera vero quæ de antiquo recentique cultu, de veteri atque hodierno Officio, de totius historiæ veritate, de Legendæ compositoribus eorumque ætate, deque variis translationibus postulaveram, nec verbum repositum est, ut incertior modo sim quam dudum fueram. Hæc, nisi vehementer fallor, abunde demonstrant, quanta isthic sit sacrorum hujusmodi cimeliorum penuria; quibus destituto, id unice reliquum est, ut quæ aliunde colligi potuere, hic paucis subjiciantur.

[4] De synonymis sanctis Justis virginibus pridem actum est; [Hujus Sanctæ gesta,] de hac nostra loqui cœpimus, dum de sanctis Florentio & Felice paucis ageremus ad XXV Julli, una indicantes, horum gesta, cum Actis illius connexa esse, atque ex illorum genere quæ ut minimum prudenti examine opus habent, ut satis nobis isthic fuerit, breve eorum compendium referre ex Ferrarii Sanctorum Italiæ Catalogo, visuris hoc die quid de tota ea historia statuendum esset. Et vero, re tota attentius modo examinata, nihil invenimus, quo majorem ei auctoritatem conciliemus. De scriptore aut scriptionis tempore non est unde quis judicet; ordo, stylus & rei dispositio eam sapit ætatem qua viri boni, opinor, & pii licitum sibi putarunt, id genus orationes cudere, aut ex populari traditione, vel ex aliis Sanctorum gestis accipere, quæ Sanctis, alias non satis notis, applicarentur: de qua nimis quam frequenti libertate, tædet toties alibi dicta repetere. Nec vero Legendam talem qualem, quæ apud nos exstat, & integra & variis modis contracta, aut germanam aut antiquam esse, hinc satis patet, quod typis eam nemo ediderit, priusquam aliquam Ughellus Episcopis Theatinis inseruit, ea phrasi & stylo, ut satis manifeste pateat, unicuique liberum fuisse, eamdem pro gustu & libitu vertere & modificare. Neque minus clare perspicies, determinatum hujus S. Justæ cultum nihil minus esse quam vetustissimum.

[5] De Legendistis jam diximus, ignotam ipsis fuisse; [æque ac cultus] quod de Martyrologiis æque certum est, cum in illis Justa hæc nusquam signata reperiatur. Ferrarius in utroque Catalogo, ubi de S. Justa meminit, nullas vetustiores tabulas habuit, quas citaret, præter unicum Maurolyci Martyrologium; haud dubie quod Belinum non inspexerit, in quo hæc verba procul dubio legerit Baronius; Apud Italiam, S. Justæ virginis, quam tamen Romano adscribere ausus non est, quod ex vaga annuntiatione haud satis perspiceret, quæ inter synonymas Justa illa esset, aut ubi in Italia coleretur. Unde etiam datur intelligi, Acta ipsum non vidisse, quæ si consulere potuisset, haud dubie Florentium & Felicem militibus Amiternensibus non adscripsisset. Hæc satis ostendunt, Baronii tempore tam celebres non fuisse Sanctos istos, quemadmodum hodie, saltem apud Aquilanos, prædicantur. Miratus sum imprimis, diligentissimum in refodiendis Sanctis Castellanum, tam studiose S. Justam in indice collocasse, cum expressa nota quod eam in textu omisisset, ut vere in ejus ad textum Romanum additionibus præterita est. Quibus argumentis ad id permotus fuerit, neque explicat ipse, neque mihi promptum est divinare. Id ipsi, ni fallor, suspectum fuerit, quod ante Ferrarium scriptor nullus Justam illam vage apud Italiam consignatam, Sipontinam dicere præsumpserit, quem puto ipsissimum fuisse Baronii scrupulum.

[6] Ceterum nequid negligamus ad cultum tantillum spectans, [obscura & implexa sunt.] ita scripsit Maurolycus cum cod. Usuardino Florentino, In Italia, S. Justæ virginis: codices vero Vaticanus, Victorinus, & Reg. Sueciæ cum Belino: Apud Italiam, S. Justæ virginis. Minus etiam Justæ nostræ quadrat quod habet Editio Lubeco-Col. per S. Justæ matronæ, aut Grevenus, per Justæ martyris, matris S. Silvestri, in puteum præcipitatæ, quæ plane fateor, me non intelligere, ut ferme prudentior censendus sit Molanus, qui & a virgine & a matrona abstinuit; ut fateri omnino cogamur, nullum prorsus exstare Martyrologium, non dico antiquum, sed nec novum aliquod, præter Ferrarii Catalogum, in quo expressa sit Justæ Sipontinæ, seu Furconiensis seu Aquilanæ particularis memoria; quod quam insolitum sit, norunt profecto qui in Actis nostris peregrini non sunt. Neque magis favorabilia sunt judicia quæ ferri possunt de ipsa qualicumque Legenda, utpote plane ignota & sepulta, donec Ughellus, ut jam dicebam, eam Catalogo episcoporum Theatinorum, occasione S. Justini primi istius urbis antistitis, inseruit, probaturus nimirum, diversissimum eum esse a synonymo Sancto presbytero, ex solis prædictis S. Justæ Actis cognito, in quorum nonnullis apographis presbyter dumtaxat, in aliis episcopus declaratur, pro mero videlicet componentium ac transponentium arbitrio.

[7] [Coli tamen satis certum est;] lis tamen omnibus nequidquam obstantibus, non videtur de vetusto ac immemoriali sanctæ hujus Justæ Sipontinæ seu Aquilanæ cultu dubitari posse: nam, ut ut incurios Aquilanos fuisse fateamur in ejus festivitate vulganda, satis certum est, eam collegiatam ecclesiam S. Justæ nomini sacram, ante seculum XVI quin & XV, exstructam fuisse, Sanctamque, aliunde translatam, ibidem honoratam, etiam peculiari Officio, cujus hymni quantumvis imperite coagmentati, antiquitatem suam redolent. Accedit testimonium, in appendice referendum, ex quo pateat, S. Justæ corpus cum aliis fuisse inventum tempore Angeli, tunc Aquilani episcopi, anno 1330, rem maxime accurante F. Nicolao de Paganica Ordinis Prædicatorum, quem eo etiam tempore floruisse constat. Quid quod apud Massonum pag. 39 adducatur instrumentum pro anno 1226, ad cujus calcem expressa hæc verba leguntur: Actum est autem hoc in Baczano, sub vicenda S. Justæ, ut tunc saltem cultam fuisse, aperte constet. Rursus apud eumdem pag. 101, inter alias Sanctas synonymas distinguitur, recepto ibi nomine sancta Giusta di Bazzano quod est nomen loci, in quo Sancta martyrium subiit, aut saltem primum sepulta fuit, qui in Actis est mons ipse Offidius, non alio nomine quam Bazzano olim & hodie compellari solitus: ut hic tuto concludas, Justæ sanctitati vitio esse non debere clientum in ea citius celebranda negligentiam.

[8] [at non ita probari possunt Acta,] Atque utinam pari felicitate argumenta suppeterent ad tuendam vindicandamque auctoritatem Legendæ quam delendum est, scriptores imperitos fœde deturpasse, ubi & rei medulla & pleraque adjuncta tot diversis modis expressa & mutata sunt, ut scriptores seu descriptores singuli id certatim intendisse potissimum videantur, ne eamdem phrasim, saltem rem eamdem eodem modo redderent. Hinc vides, quantum tædii devorandum fuerit in legendis conferendisque diversis octo tetricis compositionibus, quarum nonnullas ubi olim vidit noster P. Philippus Alegambe, tunc Romæ degens, earum, opinor, pertæsus, rem omnem, qua potuit verosimilitudine, in compendium historicum redegit, in gratiam P. Florentii (sic utique S. Justæ pater appellatur) de Montmorency, viri in Societate tum celebris, a quo ad Bollandum transmissum est anno 1647. Hanc nos elegantiorem synopsim reliquis octo dissimilibus orationibus præferendam censuimus, tum quod rem omnem, rescissis plerisque ambagibus, nitidius explicet, tum vero quod nihil ad historiæ substantiam spectans omnino prætermittat, ut iis fiet evidens, qui dictum compendium cum citata superius Ughelli editione contulerint. Quam porro fidem mereatur tot mirandorum stupendorumque relatio, jam superius satis insinuatum est, sic tamen ut nihil ponderis, æstimationis aut pretii ei subtractum velim, rerum hujusmodi peritorum judicio relicta ulteriori totius rei discussione.

[9] Monendus iterum lector, non hic sola S. Justæ Acta aut certamen proponi, [hic verosimilius disposita.] sed & eorum etiam quos martyrii ejus comites fuisse ad XXV Julii pridem indicavimus, nempe Florentii patris, Felicis, tum & Justini presbyteri conf. patruorum; sic tamen ut Justinus non ubique dicatur S. Justæ patruus: institutorem omnes Legendistæ agnoscunt. Ceterum renovanda hic non est quæstio, quam hoc die denuo attingit Ferrarius, utrum bini illi Florentius & Felix recte inter milites Amiternenses a Baronio recenseantur, ut dubitavimus XXV Julii, utpote quos militiam secutos fuisse hodierna Acta, in quibus solis noti sunt, nec vel eminus memorent, uti nec textus ipse Martyrologii Romani, dum ibi Baronius ipse simpliciter scribit; Furconii in Vestinis, SS. martyrum Florentii & Felicis Sipontinorum. Congruunt hodiernis nostris S. Justæ sociis verba singula, ut proinde hinc commode suppleri possit, quod ex hodiernis Actis repetendum diximus, quodque pari modo S. Justino presbytero ad XXXI Decembris aptari poterit. Sic titulum suum ex aliis formavit Alegambe: Compendium Vitarum SS. Justini, Felicis, Florentii, & Justæ filiæ Florentii, ex Ms. ecclesiæ collegiatæ S. Justæ Aquilæ. At vero cum ea quæ proprie huc spectant, ad solam S. Justam referenda sint, hoc simpliciori modo titulum concepimus:

ACTA
Ex variis Mss. contracta
a P. Philippo Alegambe S. J.

Justa V. M. Aquilæ in Vestinis (S.)

Sipontum urbs Apuliæ est in Italia, ad littus Adriaticum, cui hodie Manfredonia nomen est. [Florentius cum fratribus conversus,] Degebant in ea tres fratres, Florentius, Justinus, & Felix, qui audita virorum Apostolicorum doctrina, ad Christi fidem conversi sunt. Justinum vero parentes ejus cum valere ingenio cernerent, in disciplinam urbis suæ Episcopo tradidere; qui eum sacris imbutum litteris, post annos viginti sacerdotio inauguravit: ipse vero deinceps fratres suos, ut decebat jam sacerdotem, ad timorem Domini, & ad omne vitæ Christianæ officium erudiebat.

[2] Florentius autem, cum audisset aliquando qua ratione B. Virgo Maria Deipara sese Deo ab infantia dedicasset, [Justam filiam Deo vovet.] voto sanxit, se filiam quoque suam, si qua Deo largiente potiretur, pari modo sacraturum. Nec multo post suscepit infantem speciosissimam, quam Justino baptizandam cum tradidisset, is ei Justæ nomen indidit. Cui postquam ætas adolevit; pietas etiam effloruit, & spiritalibus penitus impensa officiis, templum frequens studiose adibat. Ejus sanctitatis opinione permotus quidam, cui Claro nomen, sanctam Virginem obsecrare institit, ut nepoti suo quartum jam annum lumine oculorum orbo, visum redderet; id quod ipsa continuo præstitit.

[3] Justinus, ut erat Dei spiritu plenus, & Divinis litteris haud parum eruditus, [Justinus fratres animat,] germanos suos crebro, depromptis ex Euangelio sententiis, ad absolutæ virtutis studium adhortabatur. Memorabat Domini promissionem illam: Omnis qui dimiserit patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut fratres, aut sorores, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, & vitam æternam possidebit. Prænuntiabat consueta pericula verbis illis Dominicis; Tradent vos in conciliis, & in synagogis suis flagellabunt vos & quæ deinceps sequuntur. Tum confirmabat illos illis aliis verbis; Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

[4] [qui omnes, relicta patria,] His illi hortationibus erecti, illectique, cum omnia sua pro Christi nomine dimisissent, abiere Siponto, & Adriatici maris littora Occidentem versus secuti, Justa molestias itineris suavissima sua facundia levante, Theate pervenere; atque ibi sex omnino menses commorati sunt. Quo tempore, cum Justinus Christi fidem iis populis prædicaret, frequentes ad eum audiendum, tum ex urbe ipsa, tum ex omni circum vicinitate confluebant. Fuit ibidem vir nobilis, qui Sanctorum virtutem & admiranda facinora demiratus, ad ipsorum se pedes advolvit, atque ut ægrotanti filio suo salutem restitueret, etiam atque etiam vehementer oravit. Illi, qua erant in omnes egentes miseratione, hominem continuo ad suam domum secuti sunt. Justa vero totam se ibi divinis adeo studiis immersit, tantisque consolationibus perfusa est, ut corporis cura neglecta, illum ipsum tenuem victum, quem ei pater suus suppeditabat, in pauperes erogaret.

[5] [Furconium petunt;] Cum vero fama accepissent sancti fratres, Furconii in Vestinis, quæ urbs olim inclyta, hodie vix urbis cadaver, haud procul Aquila est, permultos adhuc esse Christianæ fidei alienos, cohortati invicem, Et quid hic diutius, inquiunt, moras trahimus? Contendamus illuc, & gentes illas doceamus Christi doctrinam. At contra Theatini cives revocare ab eo consilio; ibi bacchari impietatem, bonos omnes acerbitatem adversariorum fuga declinare; cur sese velint ipsi tantis objectare periculis. Sed Florentius & Felix, ut erant animis excelsi; Quo quisque fortiorem vincit, inquiebant, eo ipse fortior est, quoque laborat amplius, eo majore in æternum gloria donabitur.

[6] [ubi fidem annuntiantes] Igitur quintodecimo Calendas Maias Theate digressi, Furconium venere, & consedere in vico qui Offidius dicebatur. Ibi primo statim occursu conspexere multitudinem ingentem mortalium ad Jovis simulacrum, aromatibus incendendis, & thure adolendo, convenire. Degebat eodem in vico Hilarius homo Christianus, largus in pauperes, & excipiendis hospitibus liberalis. Hic ubi Sanctos ex itinere fatigatos jacere propter suas fores videret, intus invitat, ad quietem, ad curationem corporum, ne si eos populus ab idolo revertens inveniat, lapidibus obruat. Itaque ingressi, refectique, postquam a lassitudine respiravere, diluculo ad circumjectas villas & castella progressi, innumeros ad Christum sua prædicatione pertrahebant.

[7] [a paganis deferuntur.] Id ubi ad Deorum flamines & pontifices delatum est, Romam extemplo ad Maximianum Imperatorem misere, qui significaret, tres apud se viros degere, qui spretis ejus imperiis, plebem seducerent, & ad sacra Christiana perpellerent. Imperator missis spiculatoribus eos, nisi Jovem adorent, capite multari jubet.

[8] [Justa amasium fugiens] Interea temporis dum hæc agerentur, juvenis quidam opibus & potentia florens, Aurelius nomine, amore Justæ captus, eam deperire, & in sponsam deposcere ausus; cum ejus assensum non posset, neque precibus, neque pretio, neque minis extorquere, vim & raptionem meditari cœpit. Cum igitur die quadam Justa propter fontem Veram appellatum cum duabus aliis mulieribus staret, juvenis eam insecutus est. Id Justa contuita, concepto metu, aquam e manibus, quam jam hauserat, & calceamenta quæ manu gestabat, delabi in fontem passa est, & ad pedem montis Offidii profugit. Inde cum eam vellent nonnulli per vim comprehensam abstrahere, luminibus illico capti sunt.

[9] Sunt qui etiam dicant, aperuisse se montem, & sanctam intra se Virginem excepisse. [in monte absconditur.] Juvenis autem, accita hominum multitudine, [cum] lustrari montem undique jussisset, operam lusit; inveniri non potuit; & omnis illa quæsitorum turba facultate gradiendi loquendique destituta est. Justæ vero in antro montis sedenti Angelus adfuit, eique victum subministravit; simul, ipsa rogante, multitudini copiam linguæ & gressus, ut domum reverti possent, restituit; qua illi potiti redierunt, magnificantes & concelebrantes Deum Justæ. Quæ demum inde egressa, ad Hilarii domum ad germanos suos redivit. At altera mulierum, quæ penes fontem cum ipsa constiterant, ubi calceamenta mediis in aquis sicca esse deprehendit, excepta venerationi habuit, & osculanda populo dedit.

[10] Reversi Roma custodes idolorum, militibus comitati, [Occisis Florentio & Felice,] invenerunt Sanctos simul congregatos. Justinus eos conspicatus, Septemtrionem versus profugit cum duobus clericis suis in montem qui dicebatur Tubennum, ibique apud pastores una hebdomada substitit, quos ad fidem conversos baptizavit; & ex illo tempore Mons Christi appellatus est. Custodes vero Florentium, Felicem, & Justam comprehensos & vinctos, cæsosque traxerunt ad urbem Conam ad fanum Jovis, ut illi sacrificarent, aut diris suppliciis mactarentur. Illi vero magna constantia, satius sibi esse dixerunt mori, quam suum Dominum dimittere. Itaque jussi capite plecti, cum eo ducerentur, ubi erant gladium subituri, Justa magna voce clamabat: Quare me derelinquis, pater sancte, & quare tecum una mori non sinor? Cui Florentius, Expecta tantisper, inquibat, filia mea dulcissima, quia majora tibi debentur certamina. His dictis, Florentius & Felix securi percussi sunt in agro juxta flumen Abellinum octavo Cal. Augusti. Corpora eodem ipso in loco derelicta Justinus nocte abstulit & sepelivit, & ad montem unde descenderat, reversus est.

[11] His interfectis, ethnici Justam traxerunt in carcerem, [certamen subit Justa,] & post dies quinque productam, ligatam deduxerunt ad accensum caminum, eoque ostenso, Non times, inquiunt, flammas istas? Quibus ipsa, Et vos, inquit, non timetis æternas flammas inferorum? Inter hæc accessit ad eam mulier, cui filius, quem habebat unicum, mortuus erat; & ad pedes Justæ prostrata obsecrabat cum lacrymis, ut sibi filium excitaret a morte. Justa miserata plorantem, oravit Dominum dicens: Domine, qui suscitasti Lazarum de monumento, & unicum matris viduæ filium ad vitam revocasti, dignare suscitare mortuum istum, ut cognoscant omnes, quia tu es gloriosus super omnem terram. Et continuo surgens puer coram omnibus ingrediebatur. Id quod cum audisset Aurelius, is qui Justam sibi designaverat sponsam, conversus ad Deum, credidit, voluitque grande pretium persolvere, ut Justam tormentis & morti eriperet. Sed illa intercedens rogavit, ne suum supplicium impediret. Tum ille rursus veniam eorum supplex expetiit, quæ in illam admisisset. Cui Justa, Indulgeat tibi Dominus, inquit, omnia delicta tua.

[12] [multisque affecta tormentis] His actis, B. Justa in caminum ardentem a ministris injecta est, in quo tres totos dies illæsa permansit, valido vento flammas excutiente, & in eos contorquente, qui accendebant caminum. Cum igitur viderent ethnici, non posse se illi per flammas officere, hastis eam & sagittis confoderunt; quibus ipsa dicebat: O miseri & stulti, quare non resipiscitis, dum tempus suppetit? Veniet aliquando dies, quo velitis, neque tamen valeatis facta vestra corrigere. Post hæc expandens manus suas ad cælum, dixit cum lacrymis; Domine Jesu Christe, suscipe spiritum meum, quia jam hora est ut veniam ad te; & continuo clausit oculos & emisit spiritum.

[13] [coronam consequitur.] Eadem ipsa vero hora excitatus est nimbus teterrimus; flamma inter nubes coruscare; cælum tonitru contremiscere; multique Ethnicorum occisi sunt. Id ceteri contuiti, timuerunt, & conversi crediderunt in Deum. Corpus vero B. Justæ sublatum, in spelunca montis Offidii, ubi cum ea Angelus versatus fuerat, sepeliverunt Cal. Augusti, altero ab urbe Cona milliari. Multi autem variis languoribus ægri a longinquo concurrentes ad ejus tumulum, sani atque integri inde recedebant: cumque multa vivens mirabilia S. Justa patraverit, longe majora sunt, quæ a morte patravit; quibus permoti accolæ, basilicam ante os speluncæ fabricati sunt. Justinus eorum certior factus, corpora SS. Florentii & Felicis exhumata intulit in S. Justæ sepulcrum.

[14] [Justini miraculum,] Tunc temporis adductus est ad S. Justinum homo, cujus malus dæmon caput obsederat, ut eum ipse pessimo illo inquilino liberaret. Is cum accessisset ad B. Justinum, audientibus cunctis, Si tu Justinus es, inquit, ego sum Belial. Justinus hominem signo crucis consignans, dæmonem confestim expulit, ululatu magno frementem, & hominis brachia fœde contorquentem.

[15] [qui senex moritur.] Vixit deinceps S. Justinus presbyter usque ad annos LXXXIV, & in Domino quievit pridie Cal. Januar. Venit autem Hilarius cum frequente populi multitudine, & sepelivit eum in agro suo, juxta viam, in villa Offrone; & destructis idolorum fanis, comparata materia ædificarunt super tumulum magnificam basilicam, ubi ii populi offerunt vota & dona permulta.

ANNOTATA.

Nihil hic magnopere explicandum occurrit, quod in Commentario dictum non sit. Utrum autem quæ de SS. Amiternensibus LXXXIII Martyribus retulimus ad XXIV Julii, tum de SS. Florentio & Felice XXV ejusdem mensis, satis conciliari possint cum iis, quæ damus, Actis, velim eruditus lector intelligat ex alia relatione, quam nobis suggessit Illustrissimus Pompeius Sarnellus in sua Episcoporum Sipontinorum chronologia, ubi sub Leone I, episcopo istic ordine IV, hæc memorat: Habetur, inquit, Leo iste ut Sanctus in antiqua membrana ecclesiæ Provinensis in Apulia, in qua registrata exstat Vita S. Justæ Sipontinæ. Ipse est qui Justinum Sipontinum in litteris & pietate Christiana instituit, eumque promovit ad sacerdotium & archidiaconatum ecclesiæ suæ, dum esset annorum viginti. Misit deinde in Samnium, fidem gentilibus prædicaturum, comitantibus Florentio duce VIII, & Felice equite, fratribus suis, atque etiam Justa dicti Florentii ducis filia; qui Florentius, militiam temporalem in spiritualem commutando, conduxit tres & octoginta cives sub vexillo S. Crucis: & postquam plurimos fructus gloriosis suis laboribus collegissent, sacerdos Justinus martyrium Forconii passus est sub Maximiano, cujus memoria agitur XXXI Decembris.

Martyrium illud aliaque ex diametro pugnant cum fine Vitæ jam datæ; neque magis admittent Aquilani ea quæ sequuntur, de sacro corpore Beneventum translato. Prosequamur Sarnelli relationem: ejus venerabile corpus diu Bazxani requievit in castello duobus P. M. Aquila dissito; hodie vero Beneventi in magna est veneratione. Milites LXXXIII sanguinem fuderunt XXIV; Florentius & Felix palmam consecuti sunt Furconii XXV Julii, ubi etiam martyrium consummavit S. Justa, quæ Kalendis Augusti celebratur. Cum istis SS. Martyribus fit etiam commemoratio S. Umbrosiæ collactaneæ S. Justæ, de qua meminit Ferrarius, ubi de S. Justa. Illam, sive sub Umbrosiæ, sive sub Umbrasiæ nomine, nusquam me alibi legere memini, præterquam in historia Inventionis de qua in sequenti appendice. Porro ex Sarnelli dictis patet, quam diversæ viæ initæ sint, ut Acta jam relata ad aliquam, saltem tolerabilem narrationem reducerentur, quam necdum me satis perspexisse, candide confiteor. An vero solutiones ad proposita mea dubia, de quibus infra, id felicius consecutæ sint, lectoris judicio decernendum relinquam.

APPENDIX
De sacri corporis Inventione.

Justa V. M. Aquilæ in Vestinis (S.)

BHL Number: 4587
ex variis.

[Prologus]

Huc demum refero, quod supra pollicitus sum, Inventionis corporis S. Justæ, & aliorum quatuor Sanctorum instrumentum, [Inventionis historia] noviter Aquila acceptum, sub hoc titulo: Sanctorum Justini, Felicis, Florentii, Justæ & Umbrasiæ corporum Inventio, absque ulla ulteriori notitia, qua doceri possimus, unde ipsum descriptum, cujus auctoritate formatum, in quo archivo depositum sit ejus qualecumque autographum; ut hic rursus incusanda sit exigua, ut minimum, in Aquilanis rerum peritia, dum hujusmodi scripta submittunt, quæ tenebras ferme potius quam desideratam rerum elucidationem adducant. Tota ipsa historia rudi stylo, & plerumque satis barbaro descripta est, solœcismis respersa; quæ omnia nauseam parere nata sint, non item attentionem conciliare: ut dum totam sæpius evolveris, necdum queas intelligere, an eodem, quo inventa dicuntur sacra corpora, loco iterum deposita sint, an forte alio translata. Quod si in eadem ecclesia recondita sint, cum inventa dicantur Paganici, oppido pluribus passuum millibus Aquila dissito, quæro, qua ratione intelligi possit Aquilanus episcopus tam facile ultro citroque commeasse, tum vero & fratrem suum reperire præsentissimo mortis periculo ereptum, ut mox perspicies.

[2] Gravior etiam nec facile solubilis occurrit nodus in eo, [reliquis clarior non est.] quod, si Paganici in novo monumento deposita censeantur quinque illa sacra corpora, adeoque & S. Justæ anno 1330, difficillimum sit reperire, quo demum anno Aquilam illud idem translatum fuerit. Rursus, supposita totius historiæ veritate, quæro, quo tempore ex monte Offidio seu Baczano corpora illa omnia Paganicum commigrarint? Quæro iterum, unde accesserit ignotissima illa Sancta, nomine Umbrasia, quam in nullis prorsus sacris tabulis, ne quidem in amplissimis Ferrarii Catalogis, invenire licuit hactenus? Quæ cum dubia & incerta sint omnia, rogantur eruditi Aquilani, manum ipsi & operam commodent, tum historiæ huic, tum Actis ipsis paulo accuratius discutiendis elucidandisque. Rem ipsam, seu Inventionem, verisimilibus aliis adjunctis satis suffultam, repudiare animus non est; id cupio, id desidero; inveniatur aliquis, qui Aquilana monumenta diligenter explorans, proposita hic dubia, aliaque eodem spectantia, pro rei dignitate & exigentia illustrare conetur. En modo instrumentum secundum omnes, etiam vitiosos & barbaros apices, facile nihilominus intelligibiles.

SANCTORUM JUSTINI, FELICIS, FLORENTII, JUSTÆ, ET UMBRASIÆ CORPORUM INVENTIO.

[Visio Sanctorum mulieri ostensa;] Sanctorum Justini, Felicis, Florentii, Justæ & Umbrasiæ memoriam toto orbe venerandam, opera ipsorum condita, & consecrata nomine demonstrat ecclesia, quæ non lapidum & metallorum fulgore, sed privilegio commendata signorum, non vili stemmate facta, sed cælesti virtute prædita, apud Paonicum castrum meridiem versus; ubi quædam mulier, nomine Clara, meritis claruit tamquam devotissima monialis, Deo quæ nimis accepta, in una cellula reclusa manebat, ut suorum pœnitentiam ageret peccatorum: cui, dum in oratione staret, miraculose isti quinque gloriosissimi Martyres apparuerunt dicentes qualitatem ipsorum, corporum indicia [in] ecclesia sepulta: populum dicti castri Paonici seu Paganicæ, ut ad lucem deponerentur, convocaret, ut Dei potentiam, charitatem quoque, ipso a Dei via tempore deviato, maxime manifestaretur. Ostendentes iram, quam Deus emanaturus erat, nisi hoc fieret: verbera quibus istum nunc punit populum, non cessabunt; scilicet grandinibus, fulgoribus, tonitruis & multis infirmitatibus: & statim ab oculis sanctæ mulieris nubes eos accepit. Hæc, Clara nomine, tremens ac pavens, visionem, quam habuerat, præposito dictæ ecclesiæ recitavit; qui neglexit, & continuo quotidiana febri gravabatur.

[4] [& præposito indicata] Vero aliquod [post] temporis spatium, huic iterum sancti Martyres apparuerunt, monentes eam ut ad dictum præpositum iterum accederet: ipsa autem petiit ab eis signum, quo dictus præpositus credere possit; & pergentes dederunt, quod quotidiana febris verteretur in crastino die in quartanam. Unde hæc omnia ipsi præposito suos convocare fecit consocios, & visiones, quas mulier illa notificaverat, rite eis recitavit, cupiensque fratrem Nicolaum de Paganica Ordinis Prædicatorum, ipsi sui consocii consulere astantes; atque de hoc nimium admirantes, miserunt ad ipsum fratrem Nicolaum, ut ad dictum præpositum veniret: cumque præpositus sic se haberet, & aliquantulum credere cœpit, febris continua, ut mulier prædixit, in quartana devenit. Frater Nicolaus autem adveniens, & hæc omnia audiens, adspiratus a Deo consulit, ut totus populus illius loci congregaretur, & ad episcopum Angelum de Avarellis civitatis Aquilanæ, ad recitandum prædicta devenirent: qui frater Nicolaus, cum populo totius castri adire simul decrevit, & in ordine recitare cœpit omnia quæ evenerant. Episcopus postquam dictum F. Nicolaum auscultavit, aliquos convocavit clericos, & visurus hilari animo hæc omnia ivit.

[5] Postquam devenit ad locum ubi stabat hæc mulier, [Episcopum inducit ut quærat corpora:] voluit se ab ea informari. Habita informatione, intraverunt gryptam, & cœperunt perquirere: Stabant enim in ea duo altaria lapidea erecta, & alterum quod in medio erat sacratum, cum ritibus dissacrare cœpit, credens se ibi invenire corpora ipsa Sanctorum; sed dissacrato altari, invenit ibi duas bussoletas de gisso reliquiarum plenas, in quibus erant reliquiæ sanctæ Justæ & S. Felicis. Post reliquias invenerunt quatuor sigilla, quæ nomina episcoporum, qui ipsum consecraverant altare, demonstrabant. Acceptis quippe istis omnibus, & cum magna devotione reconditis, recesserunt. Sequenti vero Dominica, in qua Officium Trinitatis celebrabatur, ipse devotissimus F. Nicolaus habuit in somniis, qualiter ipse hæc corpora per signum columbæ inveniebat. Ivit, & in dicto altari Missam devotissime celebrare cœpit; &, ut moris est, antequam ad Corporis Christi elevationem veniret, affectualiter populum qui ad sacrificium præstabat, monuit, prædicando de ipsa Trinitate; & finita prædicatione, supplicavit populo, ut Deum rogaret, quod visionem hanc ob suam misericordiam demonstraret.

[6] Et prosequendo, dum Corpus Christi elevabat, miraculose columba apparuit, [quibus inventis,] & locum ubi ipsa corpora jacebant, demonstravit. Postquam iste devotus frater Nicolaus Missam complevit, paratus ut fuerat ligonizandi, petit instrumentum & fodere cœpit, ubi columba illa designavit; qui dum fodiebat, lilium apparuit album, quod ipsius Sancti, qui ibi jacebat, denotabat corpus; deinde dum adhuc foderet ante illum altare, duas lapideas cassas invenit, in quarum una descriptum erat: Hic corpus jacet Christi confessoris Justini sancti, digni gloria & honore. In altera autem descriptum erat; Sanctæ hic Umbrasiæ corpus requiescit, quod ob ejus merita nimis relucescit. Deinde ad alium perrexit locum, quem simili modo columba ostenderat, & lilium rubeum apparuit, per quod Martyrum ipsorum [corpora] concernimus, & fodiendo ut supra, tres lapideas cassias invenit, in quibus tria corpora sanctorum deposita erant; in prima quarum descriptum erat: Sanctus in pace manet martyr hic Felix, qui ascendere meruit cum gloria in cælis. In alia quæ in medio erat, legebatur: Justa martyr Christi fulget in cælis; hic sagittata jacet cum innumeris telis. In alia quidem descriptum erat: Florentium hic sepelivimus, qui meruit victoriam, superavit quidem incredulos, & paradisi gloriam possidet.

[7] Populus magno repletus gaudio, postquam omnia ista pernoverit, [varia statim miracula] misit ad episcopum, ut & ipse pernosceret & videret; qui mirans & gaudens, omnes convocare jussit clericos civitatis, & insimul cum populo dicti castri Litanias dicendo, ad locum ubi sancta corpora jacebant, pervenerunt. Episcopus vero cum aliquibus prælatis gryptam intravit, & cassias, in quibus corpora jacebant, devote invisebant. Postquam hæc corpora patefacta fuerunt, cum magna solemnitate & reverentia, omnibus adstantibus episcopus ipse ostendit; inter quos erat unus cæcus a nativitate, cupiens videre hæc corpora, lucem recepit; ob hoc omnes mirabantur & magna devotione repleti sunt. Et Præpositus qui febrim patiebatur, illico liberatus est cum omnibus infirmis qui tunc aderant. Denique episcopus cum prælatis & parochianis dictæ ecclesiæ præsentibus, ut corpora hæc in loco suo deponerent, utque cum gratis ferreis detrudere deberent; & cum iter capere volebat, unus ejus famulus, nomine Baldinus, advenit, nuntians quomodo frater ipsius erat in puncto mortis.

[8] [in multis facta sunt.] Audiens nuntium, cœpit flexis genibus sancta Corpora reverenter rogate, ut suum fratrem pristina induerent sanitate; facta autem oratione, & hora illa pernotata, versus civitatem cœpit ambulare, & intrans domum, invenit ipse episcopus suum fratrem in eadem hora a sua infirmitate esse liberatum. Videns autem hoc maximum miraculum, iterum dicto præposito & parochianis mandavit, ut opus quod præcepit, fieri deberet & adimpleri. Ipsi vero filii volentes obedire mandatis, opus solemniter incipere fecerunt; & cum opifices opificabant, multæ mulieres, quæ a malignis veniebant spiritibus vexatæ, sanæ recedebant, & multi claudi, & quoque manibus attractis sanabantur. Et opifactor hujus operis perspiciens hæc infinita miracula, unicum quem habebat filium mutum deducere fecit, & cum devotione ipsos Sanctos rogaret, ut huic suo filio præstarent verbum, immediate loquutus est. Hæc quamplura & infinita miracula, tempore quo hæc corpora inventa fuerunt, scilicet sub anno Domini MCCCXXX, mense Junii Christus demonstravit, & ipsorum Sanctorum merita dicto mense anno MCCCXXX in festo sanctissimæ Trinitatis &c.

[9] [Dantur Officii] Atque hæc tota est Inventionis historia, iis destituta characteribus, unde de ejus authentia judicium ferri possit, quam tamen superius haud invite admisimus. Nequid vero de sua S. Justa prætermissum esse, queri possint Aquilani, Officii fragmenta subjicio, quæ uni ex Actorum apographis annexa reperi, utut etiam rudi, crassa & incompta minerva elaborata videantur. Præfigitur hic hymnus:

Justa beata, Christo desponsata, quæ reliquisti mundum, quæ respuisti
Cuncta mundana quæ dicuntur vana, salva nos omnes.
Cui parentes mundum relinquentes, non dimiserunt, imo studuerunt
Deo servire atque obedire, die ac nocte.
Hæc Dei virgo fuit Sipontina, Dominum dilexit, castam vitam gessit;
Quod prædicavit, factis confirmavit usque ad mortem.
Quidam præfectus fuit & honestus, ut eminatur atque adulatur
Promittens multa si vult esse sponsa sibi ex toto.
Respondens virgo Justa ad hæc dicta: Deum adoro, ipsum sponsum colo,
Me desponsavit atque coronavit Filius Dei.
Propter hæc verba in camino missa, nimis orando, Deo supplicando,
Caminus ruptus exstat, jam concussus prece ipsius.
Statim egressa, fluvium ingressa, calceamentum flumine detentum,
Sancta oravit, currere cessavit fluvius ille.
Unde perfecta martyr est effecta; gemmis ornatur, nimis coronatur;
Chorus sanctorum clamat angelorum; Gaude nobiscum.

[10] Subjiciuntur antiphonæ ad Laudes hoc ordine. 1, [partes aliquæ,] Obsecro te beata Virgo Christi, ut suscites filium meum. 2, In illa hora surrexit & cœpit ambulare magnificans Deum. 3, Clamabat Virgo Christi voce magna & dicebat; Quare me derelinquis, pater sancte, & quare tecum non immolor? 4, Dixit ad eam Florentius; Exspecta modicum, filia dulcissima, quia majora tibi debentur certamina. 5, Succenderunt pagani caminum, & miserunt ibi B. Justam, & virgo Christi immobilis permansit. Ad Benedictus antiphona: Justa in medio camini, expansis manibus orabat; Domine Jesu Christe, Pater sancte, Deus de Deo, accipe spiritum meum, quia tempus est ut veniam ad te, & commendo tibi qui per me crediderunt in te, & ecce venio ad te, quem quæsivi, quem dilexi, quem semper optavi.

Demum hymnus alter, nec ordinis nec metri priore elegantioris. Sic sonat:

      Omnes devotis celebremus animis festa B. Justæ virginis
Quæ spernens mundum Domino complacuit, suos parentes assidue
Docuit; eos de pœnis liberare studuit.
      Ad cujus verba omnes credunt pariter, parvi & magni cives
Mirabiliter: In civitate Sipontina optima orta est vere
Justa beatissima: ibique fecit primum mirabilia.
      Ad Teatinam civitatem venerit; in Dei fide multos confirmaverit;
Puerum quemdam suscitavit mortuum, prædicans cunctis
Dei Euangelium: ad angelorum sociat consortium.
      Post hæc perrexit ad quamdam provinciam, ubi destruxit maximam
Perfidiam: Hi Forconenses tunc erant pravissimi,
Iniquitate omnium plenissimi, Sanctam circumdant, ut erant nequissimi.
      Ad comburendum in caminum mittitur: Sancta orante protinus concutitur:
Illi maligni minantur occidere; Virgo festinans in monte
Abscondere: in ipsa hora caruerunt lumine.
      Optat coronam sumere martyrii; redeunt cæci sua prece visui.
Ob hoc præfectus motus ira pessima, Sanctam percussit, cujus manus
Improba eam occidit sua quoque lancea.
      Omnes ægroti illius provinciæ ejus ad corpus veniunt lætissime
Quotquot tangebant tumulum fidelissime, salvi fiebant omni
Ægritudine: grates reddebant Deo plenissime.
      Gloria Deo, gloria sit Filio, virtus & honor semper sit Paraclito.

[11] Porro an hæc umquam in ecclesia S. Justæ collegiata usu recepta fuerint, [nescitur an usitatæ.] aut modo sint, an potius privata pietate ad eum modum ab aliquo concinnata, non est unde queam conjicere. Atque hæc quidem prælo parata erant, dum opitulante denuo laudato Illustriss. amico D. De Georgio, paulo distinctiores notitiæ a Viro Clarissimo R. D. Antonio Antenori Aquila accessere, quibus si non Legenda ipsa omnino vindicatur, saltem quæ ad cultus extensionem pertinent, paulo uberius ex receptis istic traditionibus elucidantur. Utrum vero omnimode substent, vehemens mihi inhærere dubium, post omnia accuratissime examinata, candide iterum profiteor, adeo ut necdum scrupulum omnem mihi exemerint, utrum sanctæ hujus Justæ corpus, cum alterius synonymæ Martyris olim confusum non fuerit, cui aptata sit jam dicta Legenda, nævis suis fœda & implexa. Etenim Justæ nomen quam commune sit, ostendunt decem synonymæ jam nunc in Actis nostris relatæ: reliquiarum autem sub eodem numerum quis recenseat? Fatetur certe laudatus Antenorius, non paucas, sub Justæ nomine, sacras reliquias circumferri, quas ipse ultro asserit, ad suam S. Justam, vulgo Sipontinam, referri omnino non posse. Hæc paucis indicasse sufficiat; nunc reliqua ex jam dictis responsis educamus.

APPENDIX ALTERA
De S. Justæ reliquiis.

Justa V. M. Aquilæ in Vestinis (S.)

J. B. S.

[De multis miraculis pauca scripta.] Huc referenda essent S. Justæ miracula, quæ innumera propemodum confuse commemorantur, at quorum nulla, sive Baczani, sive Paganicæ, sive Aquilæ perpetrata, in tabulas relata reperire potuit laudatus jam non semel adjutor meus Antenorius, cujus hic verba, ex litteris ad me datis Idibus Februarii anni MDCCXXXI, subjiciam: De miraculis nil dixi, quia nihil solide dici potest. Nulla episcoporum adest perquisitio, nulla scriptorum auctoritas. De cetero summa erga Sanctam hic devotio gratiis quotidie receptis innititur. Baczani tempestates aëris sonitu campanæ ecclesiæ D. Justæ pelli, firmissima fide & eventu habitatores tenent, continuo ad hoc salubre remedium recurrunt; & uti a protectrice ibi etiam continuo miracula dicunt una voce reportare suis in afflictionibus necessitatibusque. His plura dicere nequeo, nam his plura incompertum est adesse. Eum postremum conveneram, ex tot implexis & dubiis, nonnulla ita expediret, ut saltem certioris lucis aliquid, tot rebus obscuris, præsertim circa S. Justæ reliquias affundi posset. Ad duodecim capita reduxeram, quæ hic ordine proponere visum est, subjunctis ejus solutionibus.

[13] [De I sepultura] Quæsieram itaque 1. Cum tam varia de S. Justæ sociorumque corporibus narrari comperissem, de quibus in primo suo scripto meminerat ipse Antenorius; quæsieram, inquam, assignari mihi veram primam S. Justæ sepulturam? Respondit, primam ejus sepulturam censeri ad radicem Offidii, quod nunc Baczanum castrum dicitur. Altera quæstio erat, Quamdiu in eadem sepultura mansisset sacrum ejus corpus? Ingenue fatetur, incertum id esse: verum supponit, quod ante scripserat, nempe tamdiu ibidem depositum fuisse sacrum thesaurum, donec Hilarius ille, de quo in Actis num. 15, in agro suo basilicam S. Justino construxisset, ad quam nempe etiam, incertum quo seculo, Sanctæ corpus deportatum fuerit. Institi, edissereret, quoties deinceps & ad quæ loca idem ipsum corpus fuisset translatum: & quarto capite, quandonam cum aliis quatuor Paganicam pervenisse supponeretur, ubi nimirum in relata modo Inventionis historia inventum dicitur anno 1330? Nescio an satis solide reponat, dum jam dictam in agro Hilarii qualemcumque basilicam confundit cum templo Paganicensi, in quo reperta fuerint memorata in historia Inventionis Sanctorum quinque corpora: traditiones hujusmodi facilius narrantur, quam probari possint:

[14] Ceterum si Antenorio credimus, semel dumtaxat deportatum fuit sacrum S. Justæ corpus Baczano in præfatam basilicam, [& translationibus,] ut vero salvet reliquias tum Baczanenses, tum Paganicenses, tum Aquilanas, ita negotium partitur, ut certum asserat, Baczani partes ossium exstitisse, & æque certum, etiam exstitisse partes in basilica prope Paganicam. Audi cetera: Partes quæ Baczani (seculo non XVI, sed XVII) inventæ fuerunt, sunt caput & inferior mandibula S. Justæ, quinque partes ossium, & varia ossicula. Partes vero Paganicæ inventæ sec. XIV, sunt ossium partes, & illæ non equidem tota componentes sceleta, nec cum istis Baczani coincidentes. Atque hisce viam sternit ut solvat quod quinto loco petieram; Quomodo nempe Paganicæ repertum fuerit corpus Sanctæ seculo XIV, cum adhuc Baczani fuisse & istic inventum supponatur seculo XVII? Nodum satis opportune dissolvit, recurrendo ad partes istas jam memoratas: Duæ illæ inventiones, inquit, Paganicæ nimirum & Baczani, non pugnant inter se, nam non sunt totius corporis sed partium. Valeat cuneus, quantum potest. Ad sextum caput procedamus, quo quærebatur, unde Sancta Aquilam demum translata fuisset, an Baczano, an Paganica?

[15] Non Paganica sed Baczano Aquilam pervenisse respondet: [non totius corporis sed partium,] Nam Baczani, inquit, post Inventionem, (diceret, si sciret, quando factam) reliquiæ in theca lignea servatæ, & venerationi expositæ. Inde vero præpositus Joseph Marianus Aquilam deportavit anno MDCXXVI caput S. Justæ, & sacrorum ossium partes, itidem S. Justini caput & sex ossium partes, paucis Baczani ossiculis relictis, hodie ibi etiam existentibus. Multa deinde sequuntur quæ sic paucis contraho, ut satis intelligatur, furtim quodammodo Baczano ablatas esse S. Justæ reliquias ab illo Josepho Mariano tunc præposito, qui easdem alicubi occulte deposuerit, unde extractæ anno 1659, demum 1661 rursus exaltatæ & populi venerationi expositæ fuerint. Huc porro adducit chartam testantem in hunc modum: Inventa est authentica scriptura novæ translationis paucarum reliquiarum SS. Justæ & Justini, ex ecclesia Baczanensi ad ecclesiam S. Justæ intra Aquilam, in archivio hujus ecclesiæ, tenoris sequentis, videlicet: Anno D. MDCXXVI epistola S. Congregationis, concessum fuit præposito Mariano, reliquias transferre SS. Justæ & Justini, ut in ecclesia S. Justæ intra Aquilam e Baczano collocarentur. Et decreto Ill. D. Alvaris de Mendoza episc. Aquilani, cui S. Congregatio auctoritatem dabat recognoscendi, an expediret; concessionem asportationis obtinuit. At quia tunc Marianorum capella exstructa non erat, in loco secreto, retro prædictum capellæ situm, positæ & muratæ fuerunt, consanguineis tantum Mariani id scientibus.

[16] Quærebatur VII, utrum ex eo tempore, quo Aquilam translata sunt sacra S. Justæ ossa, [quæ satis mire Aquilam pervenerunt,] peculiari cultu ibidem constanter honorata non fuerit, in propria sua collegiata ecclesia? Consequenter ad præcedentia, respondet; Ex dictis patere, Aquilæ sacra ossa peculiari cultu, immediate post translationem, non fuisse honorata. Addo, inquit, quod heredes Marianorum mihi aliam hujus occultationis causam exponunt, asserendo, suorum ex ore majorum scire, has reliquias occultatas fuisse, ne popularibus Baczanensibus tam cito notitia translationis patefieret; ægre enim illam tulissent, utpote factam, ipsis insciis: & præpositus in maximo positus fuisset discrimine popularis tumultus. Hinc epistola S. Congregationis Episcopo tantum ostensa fuit, a quo licentiam etiam secrete agendi recepit. Hæc, si libet, authentica & publica fide attestari heredes supradicti non renuunt. Adde quod eodem anno, quo translatio reliquiarum evenit, & proprie III Julii MDCXXVI, uti ex libro mortuorum ecclesiæ S. Justæ, obiit præpositus Marianus, & ejus heredes, de ea re parum soliciti, eam penitus dereliquerunt: & capella, tunc temporis designata, adhuc etiam desideratur.

[17] [diu occultata.] Eadem via solvere aggreditur, quæ articulis VIII & IX postulaveram. Cur & quamdiu sacra illa ossa occultata fuissent? Quo facit longius instrumentum, ab ipso descriptum, ex quo docemur, nepotem aliquem dicti præpositi Mariani, totius rei conscium, miro subinde morbo correptum, tandem scrupulo commotum, anno 1659 revelasse ipsum locum in quo desideratæ reliquiæ asservabantur: quæ inde continuo extractæ, legitima episcopi ipsius auctoritate recognitæ & approbatæ fuerint, & summa reverentia in præparatis capsulis depositæ, solicite custoditæ, donec anno 1661, eadem auctoritate in lipsanotheca lignea aurata inclusæ fuerunt, duobus diversis loculis sub duabus clavibus parvulis, cujus sacræ thecæ delineatio huc ab Antenorio transmissa, hic spectanda exhibetur; sicque etiam satisfit postulato X, quo eam quæsieram potissimum, ut ad Sanctæ gloriam rxponeretur. Loculi gemini, inter se divisi, satis ostendunt, in altero S. Justæ, in altero S. Justini sacra lipsana repræsentari.

[18] [Quo ritu Sancta ibi colatur.] Notaverat in primo suo scripto diversas Sanctorum quinque, de quibus in historia Inventionis agitur, festivitates, nempe SS. Florentii & Felicis ex die XXV Julii, ob concursum S. Jacobi apostoli, transponi in diem XXVII ejusdem mensis: S. Justinum autem, ut etiam dictum est, spectare ad XXXI Decembris: ad diem vero II Augusti SS. Justæ & Umbrasiæ, propter celebritatem S. Petri ad Vincula. Rogaveram equidem quæstione XI; Quo Officio & ritu coleretur S. Justa in sua ecclesia? Demum XII, utrum de ipsa eodem die fieret per totam diœcesim Aquilanam? Responsio est, Reliquias in altari exponi die 1 Augusti, S. Justæ festivo, ut inde consequens fiat, ipso illo die Sanctam coli, atque adeo etiam Officium de ea solennius recitari, non in tota urbe & diœcesi, sed tantummodo in ecclesiis Sanctæ ipsi dicatis; ut demum colligendum videatur, peculiarem eo die esse festivitatem locis solis jam dictis. An in locis ceteris ad diem sequentem transferatur, necdum est unde satis clare perspicias. Commemorationes per annum, ut de singulari Patrona hic supponimus; ut proinde satis sit, huc usque operam contulisse, ut de S. Justæ hujus trophæis nihil solidi sineremus desiderari.

DE S. NEMESIO CONFESSORE.
Ex Martyrologio Usuardi.

[Commentarius]

Nemesius conf. forte in Normannia (S.)

Auctore J. B. S.

Solum hunc cito Martyrologum, quod is solus inter classicos de Sancto meminerit, atque ex ipso omnes acceperint apud quos, uti & in Romano hoc die memoratur Nemesius, ab aliis synonymis Martyribus titulo ipso satis distinctus. [Solo nomine] Neque positionem seu locum cultus adscribere integrum fuit, cum post adhibitam omnem diligentiam, interpellatis etiam amicis Parisiensibus & aliis, necdum rescire potuerim, ulla uspiam memoria festivitatem ejus hodie celebrari. Frustra etiam quæras, unde ipsum Usuardus acceperit. Id certum est, in ipsius Martyrologio hoc die annuntiari ipsissimis hisce verbis: In pago Lisuino, sancti Nemesii confessoris. Mira prorsus in eo loco exprimendo codicum diversitas, in quibus invenies Lesuino, Lisimio, Lisuyno, Lysynio, Lissuino, Liisyuno, Tisino, Bissuino, Siluino &c. Ut jam taceam, nec nomen ipsum uniformiter ubique efformari, aliquibus pro Nemesii substituentibus Menesii aut Menesi, ut hic ambigua sint prope omnia. Neque lucis affert quidquam Castellanus, dum ad Martyrologii sui universalis marginem notat, olim vocatum fuisse Gallice S. Lemps seu Lempsium: de loco nihilominus non usque adeo male meritus est.

[2] [in Marlliis notus est.] Hunc Labbeus noster in versione Martyrologii Romani, Gallice interpretatus fuerat, Aubourg de Lisum; Willotius autem; En un village pres de Lisuin: quod ferme est obscurum exponere per obscurius; nam sive vicum dicas Lisuinum, seu pagum, parochiam aut municipium, tantumdem intelligitur; nisi positio illa clarius explicetur; id quod præstitit laudatus Castellanus & cum ipso noster Motherius assignando Au pays Lievin, quod ante ipsos paulo expressius docuerat Augustinus Lubinus in suis ad Martyrologium Romanum notis Geographicis pag. 62, ubi & de loco & de Sancto habes quidquid a nobis hic referri potest. Pagum itaque Lisuinum sic paucis & clare explicat: Pagus Lisuinus, regio quam nunc vulgo Le Lievin appellant, circa urbem Lexoviensem, quæ aliquando Lisoiensis dicta, vulgo Lisieux, estque episcopalis sub archiepiscopo Rothomagensi, in Superiori Normannia, supra Lezon fluvium. Pergit de Sancto in hæc verba: Augusti 1. S. Nemesii confessoris. De eo Usuardus hac die, nulla tamen S. Nemesii, nec in Breviario Lexoviensi, nec apud Lexovienses hodie superest memoria. Gratiam a me inibit singularem quisquis de hoc S. Nemesio plura docere potuerit.

DE S. LEO SEU LEONE PRESB. CONF.
VIGUENTIÆ IN DIOECESI FERRARIENSI ITALIÆ.

Seculo IV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti cultus, ætas, translatio & Acta.

Leus conf. in diœcesi Ferrariensi (S.)

AUCTORE J. B. S.

Locum hic signavimus, in quo translatus S. Leus, potissimum jam a seculis colitur; eum ubi vivus degere solebat, sic describit Ughellus tom. 2 Italiæ sacræ col. 930: Sancti Leonis civitas, quæ etiam Leopolis appellatur, [Obscura ferme omnia] in supino arduoque colle constructa, Urbinatis ditionis, in Flaminiam provinciam spectans, tametsi perantiqua sit, ex ingrato tamen scriptorum silentio, vix umquam apud antiquos scriptores ejus memoria occurrit. Non immerito hic queritur Ughellus: nam valde obscura sunt, etiam apud Leandrum Albertum, quæ de Monte Feliciano, Monte Feretro, seu Feretrano vel Ferrato, clarius Monte-Feltrio, in S. Lei Actis & etiam alibi citantur, ubi quidquid in istius civitatis laudem commemoratur, efficere non potuit, quin ecclesia Cathedralis in vallem translata sit, ubi episcopi modo resident, sive Pinnam voces, sive Maceratam Montis Feretrani, quæ longiori explicatione eruderare, operæ pretium nemo existimaverit, quod nec Ughellus censuit, cujus tamen maxime intererat: ut proinde satis sit hic indicasse, nomen diœceseos, ab antiquo & præcipuo nomine inditum, etiam hodie obtinere.

[2] [quæ ad hunc Sanctum spectant.] Quemadmodum obscura sunt ea de quibus merito conqueritur Ughellus, ita me fatigatum profiteor iis examinandis discutiendisque quæ ad Sanctum, de quo hic sermo est, pertinent: ubi præter rerum confusionem, id me torsit præcipue, quod de ipso, a quo civitati nomen inditum, in Fastis sacris antiquis, sive Leus, sive Leo, sive Lea dicatur, omnino incognitus sit, ut Ferrario tribuenda videatur prima Sancti istius notitia in Catalogo Sanctorum Italiæ, ubi ipse prudenter in pauca contraxit, quæ alii, oratores potius quam historici, verbose exornarunt, non attendentes ad enormem parachronismum quo Diocletiani, & quidem ab anno 257, & Constantii imperatorum tempora imperitissime componuntur, etiam apud Petrum de Natalibus lib. 8, cap. 36; ut recte monuit idem Ferrarius; reliqua non indiligenter scrutatus. Ceterum, ut ut gesta ejus, nescio a quo primum, nec quo seculo, certe non procul remoto, collecta omnino perturbata sint; quæ ad cultum ejus, quo de hic quærimus, spectant, satis comperta perspicies ex Officio ecclesiastico, sub ritu duplici ecclesiæ Feretranæ concesso anno 1651, quod hic integrum exhibemus.

[3] Lect. IV. Leo Illyricus apud Arbam Liburniam Christianis ortus parentibus, [Lectiones lapicidam faciunt,] ab ineunte ætate Deo cœpit inservire. Adolescentiori ætate, una cum Marino concive, statuit peregre proficisci, & relictis parentibus, vitam ducere a turbis remotam. Ad littus Ariminense appellentes, sistuntur, ut restaurandæ urbi, dolandisque lapidibus, qua pollebant arte, suas operas locarent. Illuc etiam Diocletiani imperatoris edicto plurimi ad hoc opus convenerant Christiani, quos dum inhumani præfecti ultra vires gravarent, variisque modis affligerent, Leo & Marinus de mercede laborum reficiebant, atque ut in fide constanter perseverarent, continuo persuadebant. Lect. V. Ad montis Titani fodinas missi, cum excidendis, dolandisque lapidibus triennium exegissent, Leo in montem Felicianum, nunc Feretranum, solus recessit. Illic anachoreticam vitam, quam pridem in mentem induxerat, in oratione assidua, & corporis maceratione transegit, constructo sibi tuguriolo prope fontem, nunc S. Leonis nuncupatum, cujus aquam pellendis morbis vicini populi probant salutarem. Cum vero illius fama undique crebresceret, S. Gaudentius Ariminensis episcopus eum accersivit, ut contra Arianos prælianti continuo foret adjutor.

[4] Lect. VI. Viri sancti humilitatem, vitæ austeritatem, morum probitatem, [& postea sacerdotem.] & sermonis prudentiam conspicatus episcopus, ad sacerdotalem gradum evexit, habuitque indefessum contra hæreticos auxiliatorem. Inde regressus ad pristinam solitudinem, post vitam sanctissime transactam, cursum feliciter consummavit Kalendis Augusti. Corpus Vico-habentiam, prope urbem Ferrariensem translatum, summa habetur in veneratione, in ecclesia ejus nomini consecrata. Dum in monte Feliciano requiesceret, tantus erat concursus & populorum erga eum devotio, ut mons & civitas munitissima, ac magnum templum exinde in eo exstructa, ab ejus nomine nuncupationem accipiant. Si Lectionem IV, cum V conferas, patet is, de quo dicebam, parachronismus, dum Diocletianus cum Gaudentio Ariminensi episcopo connectitur; ut de Sancti ætate statui omnino nil possit, nisi alterutrius tempora sejungantur. Mihi certe id verosimilius, S. Leum non nisi adulto sec. IV floruisse, & post vitam in solitudine, ut est in Lectione VI, sanctissime transactam, forte circa finem ejusdem seculi, cursum feliciter consummasse. Id unum indubitatum est, coli istic S. Leum tamquam patronum & protectorem; utpote qui ibidem vitam sancte exegerit.

[5] Habes in descriptis lectionibus totam Legendæ substantiam, quæ quidem tolerabiliter admitti possit, [Nec magis clara sunt,] a Ferrario eadem ferme ratione prius deductam, certe longe præferendam tum iis quæ refert Petrus de Natalibus, tum scriptores ceteri seu Latinis seu vernaculis oratiunculis amplificarunt; quas, fallor, siquis vel mediocriter eruditus satis patienter ferre queat. Verum de his paulo infra. Alia adjuncta rem æque implicant circa locum primæ depositionis S. Lei ejusque translationem in Vicum-habentiam, Vicoventiam seu Viguentiam diœcesis Ferrariensis, quam S. Henrico imp. adscribere non dubitant, ut factam an. 1014, a qua circumstantia dictæ lectiones prudentissime abstinuerunt. Quod vel si daretur ita contigisse, supersunt dubia alia, quæ jam tum Bollandi tempore innotuisse oportet, cum ab anno 1638 in prædictas reliquias inquisitum fuerit; ut plane liquet ex instrumento ad nostrorum aliquem Ferrariam per Illustrissimum tunc Feretranum episcopum Consalvum Durantum transmisso, ubi merito queritur de neglecto ecclesiæ suæ archivo, in quo vix quidquam de S. Leo reperiretur. Hinc factum existimo, ut urgentibus Henschenio & Papebrochio, dum an. 1660 & 1661 in Italia agerent, novum examen institutum fuerit; quod nos docebit Illustrissimus Bernardinus Scala, jam dicti Consalvi successor, cujus longiorem epistolam post Vitam dabimus, delibato hic solo ejus principio.

[6] [quæ de translatione narrantur,] Extensa est ea epistola ad paginas quatuordecim, ad Papebrochium scripta sub data Pinnæ Billorum 1 Kal. Novembris anno a Virginis partu MDCLXVI, sed quæ non nisi post ejus obitum, qui incidit in XIX Januarii 1667, missa fuit ab ipsius nepote Francisco Caccia de Scala, proximis Februarii Kalendis, de ultima avunculi sui voluntate ita scribente: Ægrotus invaletudine pressus, inter cetera stricte dedit mihi in mandatis, ut litteras responsorias de Vita S. Leonis conf. ex originali, quod ipse Illustrissimus ac Reverendissimus antistes ante postremam infirmitatem respondendo scripserat, diligenter & fideliter desumendas, Antverpiam ad Patern. tuam transmittendas pro virili satagerem. Id totum oculate faciendum curavi, nihil addens vel minuens, sed ponens ipsissima verba, prout jacent scripta, eo teste qui cordis intuetur occulta… En igitur responsum ad litteras tuas de Vita S. Leonis conf. ecclesiæ Feretranæ patroni compositum & omnibus numeris absolutum, ab Illustrissimo ac Reverendissimo D. Bernardino Scala ep. Feretrano avunculo meo recolendæ memoriæ, licet in fine non ejus subscriptione firmatum: in causa fuere infirmitas & obdormitio ejus in Domino &c.

[7] [tametsi confirmata] En modo Illustrissimi ipsius Bernardini litterarum responsoriarum exordium, quibus in decursu inseritur Durantinum, quod dixi instrumentum. Verbum de verbo reddo: Impletum est gaudio os nostrum & lingua nostra exultatione, nuntiantibus litteris tuis, pium ac sanctum opus, a perfecto ingenio nec non elaborata industria Joannis Bollandi & Godefridi Henschenii Societatis Jesu sacerdd. circa Sanctorum Acta editum & edendum, pium profecto sanctumque, dum per ipsum fidelium mentes ad Dei cultum ac Sanctorum venerationem dirigentur. Ex iisdem igitur litteris tuis, & humanitate & devotione plenis, accepimus, nostrum esse quærere monumenta, quibus probari possit, S. Leonem, ecclesiæ Feretranæ primum cultorem & patronum, Vicoventiæ mortuum & sepultum, atque in templo, a se S. Lei cognominato, miraculis celebrem fuisse: quod sane munus, divino implorato auxilio, ac singularis Protectoris nostri S. Leonis clementia freti, facile persolventes, ea quæ modo subsequuntur, optatis vestris rectissimis maxime responsura confidimus: illa enim quæ clariori veritari suffulta, & approbationis prælo subjecta censuimus, ne quidquam modo pastorali nostro officio desideretur, non prætermisimus.

[8] Sequitur in eadem epistola: Sanctus ergo Leus in solitudine Feliciani montis, [a Bernardino episcopo.] sensibus austeritate vitæ compressis, ac principe tenebrarum eluso, triumphator ad Superos evolavit sub die Kal. Augusti. Sacrum illud corpus, magna populorum frequentia & veneratione in eodem loco sepultum est, ibique reconditum exstitit septem volventibus seculis. Verum Henricus I imperator, vel secundum alios II (licet has opiniones Baronius sapienter conciliet in annot. supra Martyrologium) Italiam pergens, & eumdem montem pertransiens, sanctum corpus, adhuc integrum & palpabile, secum reverenter exportavit. Viguentiam, Ferrariensis diœcesis olim civitatem perventus, sacra illa reliquia, ceu turris immobilis, & animalium & hominum vires penitus irritas reddidit mirabiliter. Quare imperator singulari affectus dolore, talia verba protulit: Ego quidem volebam honorifice illum * exaltare in terra mea, & habere socium in comitatu meo; & tu magis elegisti in istis palustribus locis habitare. In hoc credimus, sicut & in ceteris operibus, nullam omnino rem esse bonam, nisi quod divina gratia concedente operatur, nec posse pergere sancta corpora, nisi ad loca destinata. Hæc combinet, qui potest.

[9] Viguentiæ S. Lei sacrum corpus, jam a seculis depositum & honoratum receptissima fert opinio, [Corpus Viguentiæ asseritur:] cui contradicere equidem minime præsumo: Ferrariam non esse translatum, probabit inferius idem Illustrissimus Bernardinus. Mira mihi prorsus visa est adscripta translatio S. Henrico imperatori, atque eo maxime modo quo ibi narratur historia, cujus nec tenuissimum vestigium exhibent istius Sancti gesta, non indiligenter ad XIV Julii expensa & chronologice digesta. Audi porro, quem testem adducat Illustrissimus. Ita legitur, inquit, apud R. D. Bistintonem Miccolum Ravennatem in Vita S. Lei pag. 69, Ferrariæ typis excusa anno D. MDCL. Cujus inscriptio libelli, quæ idiomate Italico legitur, hæc est: Vita di San Leo Confessore, il cui corpo sta riposto nella parochiale della villa de Voghenza. Credidit, opinor, in libris approbationis prælo subjectis, non nisi verissima omnia contineri. At sane alia opus est auctoritate ad firmandam translationis istius historiam. Nec magis placent quæ refert Ughellus tomo 2 Ital. sac. col. 544. Vita porro illa, a Papebrochio sæpe postulata, obtineri non potuit; & vel si obtenta fuisset, nihilo majoris fieret, quam ceteræ de quibus jam loqui incepimus, vel alia illa elegans oratio, ut quid pretiosi citata a Marco Antonio Guarino, in Compendio historico ecclesiarum Farrariensium, sub nomine Hippolyti Pignæ pag. 460.

[10] Cetera quæ jam toties dictus antistes Bernardinus in epistola sua prosequitur, [sed Vitæ pleræque rejiciuntur.] infra subjicientur. Hic de S. Lei Vitis dicendum superest; quarum illam, quæ apud Petrum de Natalibus exstat, de S. Marino præcipue agentem, non pluris quam ceteras faciendam censuimus. Paulo longior est Ms., quæ ex cod. Bodecensi, sæpe a nobis citato, transumpta est: maxima vero cui hic præfigitur titulus; Incipit Vita S. Marini conf. desumpta ab antiquissimo libro Ms. qui est penes illustres DD. Societatis S. Hieronymi de Arimino fol. 167 usque fol. 174, quæ eadem prorsus est cum illa quam P. Beatillus Neapoli transmisit an. 1640, in quibus vix plura sunt ad S. Leum seorsim spectantia, quam quæ habentur in alio breviori Ms., vel ea ratione ceteris præferendo, quod illa verbosis parergis respersa, tædium potius merito pariant quam voluptatem, nihil vero plus proferant ad Sancti veram gloriam conducens: poëmata diceres studiose exornata, aut saltem orationes panegyricas ad ostentandum ingenium compositas; tales certe, ut a Tillemontio tom. 6 pag. 785, non sine stomacho repudientur. Desumpta sunt Acta hic danda ex tomo signato H. bibliothecæ Oratorii Romani, eademque etiam habemus in novem lectiones distributa; ex quibus solam S. Lei Vitam, ceteris, de quibus in appendice agetur, rescissis, decerpendam censui, uti hic sequitur:

[Annotata]

* l. te

VITA
Ex tomo H. bibliothecæ Oratorii Romani fol. 339.

Leus conf. in diœcesi Ferrariensi (S.)

BHL Number: 4832

[Lapicida ipse cum S. Marino] Temporibus Maximiani & Diocletiani imperatorum contigit de finibus Dalmatiæ homines delatos apparuisse Hesperis, unum nomine Leum, alterum Marinum, qui nihilominus relictis parentibus & facultatibus mundi, cælestis regni acquirendi causa exercebant [se] unanimiter, diebus atque noctibus, jejuniis & orationibus indesinenter servientes; ita vero eorum mentes in deliciis spiritualibus erant accensæ, ut gaudia præsentis vitæ fugientes, seculi divitias veluti ludibria labefactata etiam arbitrarentur: tantaque suavitas & humanitatis gratia in ipsis pollebat, ut etiam subditorum famulatui se ipsos subjugarent. Igitur sanctissimi viri Leus & Marinus, omnium artium gratia & valetudine pollentes, ore & spiritu psallentes, manibus indesinenter operabantur, unde crebrius indigentibus ministrarent.

[2] [Ariminum appulsus,] Igitur venientes ad Ariminensem civitatem diversorum operum singuli sortiti sunt partes: tum provinciales intolerabilibus laboribus videntes aggravari illos & ponderibus, compatiebantur eis, qui pro fraternæ charitatis amore usque ad mortem animas suas impenderunt, narrantes eis, qualiter ab arce Patris Salvator humani generis descendit, & de Virgine susceptam carnem induens, humanis aspectibus se Deum & hominem ostendens. Ii & horum similium opera agentes, emerunt sibi subjugalem unum, quatenus cum illo adminiculo absque aliorum molestia, in diversorum laborum pressura positis subvenirent laborantibus patribus. Igitur non post multi temporis evolutionem data est jussio supradictorum Imperatorum, ut omnes magistri incidendorum lapidum ad montium crepidines proficiscerentur, ad excidendas diversorum de montibus marmorum species, quod factum est. Ibant igitur sancti Leus & Marinus cum multitudine incisorum ad cacumen montis, qui rusticana lingua dicitur Titanus. Pervenerunt itaque prædicti homines Dei ad locum superius nominatum, & operati sunt, sicut ibi, opera, quæ in ornamentis lapidum reperierunt.

[3] [fructuose laborat;] Completis ergo ad terminum annorum curriculis, profectus est sanctus Leus, paucis secum comitantibus, ad jugum montis Feliciani, qui vulgari sermone dicitur Monferratus; ibique sibi denique cellam constituit, & tabernaculum dedicavit, in qua fraterna dilectione intentus, in tanta admiratione cuncti ei congratulabantur, ut ad vestigia pedum ejus provoluti, & Deum pro ipso magnificantes, omnia profecto opera illius, divina inspiratione, gratia completa fore profitebantur; reverteruntque omnes ad domos proprias. S. Leus ad cellam suam reversus, in Dei servitio commorabatur, dans oppressis levamen, tribulatis consolationem; proprias in se ipsum injurias convertebat, facientes jugiter excusans; & ardore charitatis incensus, pro cunctorum salute se ipsum quasi hostiam Deo placabilem offerebat.

[4] Post aliquod vero temporis Gaudentius episcopus, cum a sedibus Romanæ ecclesiæ Ariminum ad prædicandum venisset, [Inde vivit solitarius,] ingressus urbem audivit famam & virtutes sanctorum Lei & Marini; narrantibus Christianis, qui in eadem civitate erant: repleta namque erat pene tota civitas magnalibus divinis, quæ ministrante divina potentia, per Sanctos illos suos operabantur: quibus auditis verbis, S. Gaudentius statim ad eos literas direxit, ut venientes honorem acciperent ipso tribuente, & tunc irent ad prædicandum gentibus in nomine Patris & Filii & S. S. Amen.

[5] Receptis igitur pontificalibus literis & perlectis, sancti viri Leus & Marinus unanimes, [ac postea sacerdos sancte moritur.] in spe militiæ cælestis armati, venerunt Ariminum ad sanctum Gaudentium: quo viso, repleti sunt maximo gaudio, & permanserunt cum eo aliquot diebus, prædicantes & confirmantes populum in verbo & doctrina Domini, qui rogati a pontifice acceperunt sacerdotale ministerium, beatus Leus gradum presbyteri, sanctus Marinus leviticum honorem: & taliter in illis lætificatus est antistes Gaudentius, acsi ad eum pervenisset cælestis nuncius, quod in illis profecto esse absque dubio credi potest. His ergo omnibus peractis, Viri Dei præsuli valefacientes, ad propria loca reversi sunt; eodem vero tempore, transactis pluribus diebus, beatissimus Leus eximius confessor Christi de præsentis seculi ærumnis liberatus, & principe mundi devicto, ad desiderata cælestis regni gaudia sublevantibus cæli cælorum choris, triumphator migravit sub die primo Kalen. Augusti.

APPENDIX
In qua ex citata superius Bernardini antistitis epistola, varia alia dubia ad S. Leum spectantia aliquatenus elucidantur.

Leus conf. in diœcesi Ferrariensi (S.)

auctore J. B. S.

Huc rejicienda monuimus, quæ nec ad stabiliendum cultum, neque ad verificanda Acta proprie reducuntur, [Probato antiquo cultu,] de quibus jam attulimus quidquid veri speciem non excedit. Neque vero translationem negavimus, quamvis modum ejus seu historiam non ita admittere ausi fuerimus. Cetera quæ hic sequuntur, damus in fide laudati jam antistitis Bernardini, qui eorum nihil neglexit, quæ ad Sancti sui patroni commendationem conducere posse existimavit, eo candore & simplicitate ut vel ex eo capite singularem aliquam fidem mereri videatur. Præter ea, quæ ex ipso superius recitavimus de S. Lei translatione, pergit probare primam ejusdem in Montefeliciano sepulturam, summamque istic loci per multa deinceps secula venerationem; ac demum sacri corporis Viguentiam deportationem; pergit, inquam, ea probare & evincere ex sexta relati superius Officii lectione, utpote quæ edita & approbata, irrefragabilis veritatis ipsi argumentum præbere videatur. Admitto equidem dictam lectionem, ei simpliciter inhærendo, ut de ea re nihil disceptandum supersit. Sequentia modo audiamus, ubi operosius incipit a distinctione inter S. Leonem Pontificem, & S. Leonem Feretranum patronum suum, hac longiori oratione; in qua nec verbum mutatum volui:

[2] [supponitur translatio,] Sed ut vestrorum voluntatem expleamus, in id quod magis gravitat; S. Lei corpus Viguentiæne an Ferrariæ sepultum veneretur: nos quidem vero, mei Patres in Domino dilectissimi, superiorum ac inferiorum rationum fulcimento, nulla suspicio torquet, nulla terret difficultas; imo fatemur & aperte profitemur, sancti nostri Patroni corpus in parochia Viguentiæ modo quiescere, & in summa devotione teneri: nec umquam illud erit S. Leonis pontificis, cujus translatio celebrata fuit sub Gratiano ep. Ferrariensi, & in ecclesia S. Stephani ejusdem civitatis reconditum: nam approbatio vestrorum consocii Antonii Favoriti, una cum aliis superius habitis deficeret, & decretum sacræ Congregationis deciperet, quod implicat. Ratio maxima viget: corpus enim S. Leonis pontificis & sacerdotis Christi translatum fuit Ferrariæ a Viguentia, sub Gratiano episcopo anno MLXXXIII Kal. Martii Ind. IV, illudque visit vestra Patern. anno MDCLXI. Itaque ab illo tempore usque modo in ecclesia S. Stephani requievit. Ex approbationibus vero superioribus, & ex decreto sac. Congregationis plane colligitur & declaratur, corpus S. Lei protectoris nostri, confessoris non pontificis a MDCL & a MDCLI Viguentiæ venerari: ergo numquam fieri potest naturaliter, quod idem corpus Ferrariæ quoque eodem tempore veneretur.

[3] [distinguiturque Leus a Leone pont.] Alterum est sane corpus S. Leonis pontificis a corpore S. Lei Feretranæ diœcesis protectoris: nec difficile creditur; complures enim homines haud impari nomine dicuntur; jamque dicitur, quatuor SS. Leones Romæ esse in Vaticano sub uno altari reconditos, & in Martyrologio Romano duodecim sancti Leones numerantur: & præsertim in SS. Martyres id facile potuit accidere, cum gentilium rabie adeo per totum orbem erumpebat e latebris incendium, ut infinitæ propemodum innocentes Sanctorum victimæ, Deo suo immolarentur. Ut hujus incidentis controversiæ nodum intelligas, lucem afferent quæ in suo Romano Itinerario notavit Papebrochius, dum inter alia templa a se Ferrariæ lustrata, S. Stephani parochiale describens, sic expressis verbis observat: Ex later vero dextro chori corpus S. Leonis pontificis elevatum est, quod quia ipsi volebant esse Papæ, cultum ejus noluit Nuntius confirmare, qui propterea intermissus; etsi ex vetusto qui est ad parietem lapide, de modo ac tempore solennis ex Vicohabentia, veteri episcoporum sede, translationis, elevationisque satis certo constare possit. De isto Leone alibi forte videbitur, jam cum Bernardino pergamus:

[4] [Concessæ Montiseltrio reliquiæ] At rationes confirmantur. Illustrissimus ac Reverendissimus D. Consalvus Durantus, quod semper in corde fovit, pio desiderio flagrans, ut animæ fidelium sibi commissæ, in Christiana disciplina magis magisque proficerent, litteris significavit ad Illustr. ac Reverendissimum D. Joannem Fontanam episcopum Ferrariensem, ab eoque humiliter petiit aliquam ex sacris reliquiis corporis S. Lei protectoris nostri. Nec pia hæc petitio Consalvi exstitit irrita, sed ut fervens ejus voluntas optato munere adimpleretur, partem unius tibiæ ejusdem Sancti illi benignissime impertitus est, quam modo in nostra Cathedrali repositam pio cultu fideles prosequuntur. Neque litteras, id plene comprobantes, quæ antecessori nostro exoptandæ non fuere, vos quoque debetis exoptare; sed his præsentibus modo fideliter rescriptæ adjunguntur. Atque hoc est quod supra diximus, etiam seorsim apud nos exstare Durantianum instrumentum, jam ab anno 1638 ad P. Bollandum transmissum, atque in plena forma expeditum: Joannes Dei & apostolicæ Sedis gratia sanctæ Ferrariensis ecclesiæ episcopus. En textum ipsum:

[5] Quæ fidelium excitant pietatem, omni quo possumus studio libenter amplectimur. [Viguentia non Ferraria eo delatæ,] Dudum siquidem Illustris ac Reverendiss. D. Consalvus episcopus Montisfeltri, desiderio, quo flagrat, amplificandæ disciplinæ & devotionis ecclesiæ suæ, litteris ad nos, singulari pietate plenis, significavit, & humiliter petiit aliquid ex sacris reliquiis corporis S. Lei confessoris quiescentis in ecclesia parochiali Viguentiæ, nostræ diœcesis olim civitatis; cujus translationem solennem celebravimus Kal. Augusti an. MDXCIX, ejusque festum eodem die ibidem perpetuo observari mandavimus, & quasdam sacras ejus reliquias penes nos reservavimus, & præsertim partem unius tibiæ, quam per Reverendum Cæsarem de Antimis, parochum ecclesiæ parochialis S. Martini, civitatis nostræ, eidem religiosissimo & vigilantissimo pastori, ob maximas virtutes, quæ in eo relucent, pari pietate nos commoti, & ea quoque adducti memoria, quod ecclesia sua cathedralis dicata eidem sancto glorioso confessori nostro Leo, impertiri & mittere, in eam venimus deliberationem; prout impertimur, & mittimus, & pia largitione concedimus & donamus. In cujus rei fidem & testimonium, has litteras manu & sigillo nostro muniri & obsignari jussimus. Datum Ferrariæ die V Novembris MDCIX. Quæ omnia exprimuntur. Tum vero:

[6] Quare cum legatur, translationem S. Lei confessoris, [ibique in summa veneratione,] quiescentis in ecclesia parochiali Viguentiæ, celebratam fuisse anno MDXCIX, nequaquam erit illa S. Leonis pontificis quiescentis in ecclesia S. Stephani Ferrariæ abhinc anno MLXXXIII. Nec antistes ille Fontana, non minus probitate morum ac vitæ integritate, quam doctrina & sapientia conspicuus, adeo esset expers consilio, ut aliud corpus nomine gloriosi Protectoris nostri fidelibus declararet. At, inquies, celebrationem legitur Viguentia Ferrariam secutam esse. Respondetur, illam non fuisse S. Lei nostri; sed, ut superius intulimus, alii: nostri enim translationis hoc in causa fuisse dicitur: jamjam pervetus templum ejus opprimebant ruinæ; accurrit illico pietas incolarum, & illud restaurant, ibique corpus illud gloriosum transfertur, non autem Ferrariam. Antecessor quoque noster Consalvus, in translatione dictæ sacræ tibiæ, ab episcopo Fontana liberaliter ei concessæ, ac sub altari majori hujus nostræ cathedralis [positæ], has pastorales litteras promulgavit:

[7] “Reliquiæ S. Leonis confessoris, sanctæ Feretranæ ecclesiæ advocati ac titularis, a Joanne Fontana, Ferrariensi episcopo, ad Consalvum Durantum, [ab anno 1611.] Feretranum episcopum transmissæ, in hanc Cathedralem ecclesiam, maxima omnis ordinis, ætatis ac sexus totius diœcesis frequentia & religione, in secunda diœcesana ab eo synodo celebrata, translatæ fuerunt atque sub altari majori collocatæ anno D. MDCXI, die XVII Maii”. Atque hoc, si quod est, Bernardini peremptorium qualecumque argumentum dici meretur; nam quæ deinde ex Bistintone suo Miccolo adducit, atque ex Ms. nescio quo, sub titulo Assedii e guerre della cita di San Leo: tum autem ex Catalogo generali Sanctorum Italiæ Ferrarii, rem, si ab ovo scrupulosius inspiciatur, omnino non conficiunt, quam monumentis paulo antiquioribus fulciri cuperemus. Id quod sequitur ferme a Clementis Papæ VIII auctoritate desumptum, aliquid diceret; si aliunde quam ex eodem Bistintone derivaretur. Sic interim auctori isti innixus instat Bernardinus:

[8] [Clemens VIII Viguentiæ.] Sed quid plura? Clemens VIII P. O. M. anno quingentesimo nonagesimo nono post mille, una cum Purpuratorum collegio Ferrariam petiit, ac super ejus ducatum, Ecclesiæ devolutum, peracta feliciter pedum positione, miro accensus est desiderio sacri corporis Feretrani Protectoris visendi. Nec patitur moras, locus enim, ubi Sanctus venerabatur, quamquam reconditus, eum numquam dimovit nec palustriis, quibus undique circumdabatur ipse tepuit. Ita Bistint. in Vita pag. 85. Verum, o Pater in Christi visceribus carissime, quid tecum corde volutas de S. Lei corporis immobilitate? Complures etenim validissimæ vires contendunt ipsæque laborant ad illud tantillum extrahendum de loco Viguentiæ, sed operam perdunt: miraculum quidem numquam satis laudibus, litteris, monumentisque decorandum! Nonne tibi forsan ac ceteris pie credendum est, sanctum sibi Viguentiam firmam sedem elegisse? Mirabilis enim Deus in Sanctis suis. Ut optatum tuum etiam in aliis adimpleamus, quæ nobis haud dubia sunt, nunc tibi libentissime aperiemus. Prope cellulam quam in Feliciano Monte sibi Sanctus erexerat, fons quidam scatebat, sicut & nunc uberrime scaturit in loco sub nomine Val santa. Aquæ fontis hujus, qui modo S. Leonis dicitur, si ab illis, quos febris tenet, haustæ potentur, eos interdum pristinæ valetudini miraculose restituunt.

[9] [Antiquioris cultus monumenta,] Ex habitis superius, jam sat perspectum habuisti, tum Felicianum Montem, tum civitatem, una cum arce munitissima, quæ super ipsum elevata conspicitur, eodem nomine dici San Leo. Ibi magnum templum videtur a MC constructum, & ejus nomini dicatum. Sub scalis intus erectis, ac singulari majestate quidem ornatis, quibus hemicyclum aræ maximæ scanditur, operculum quoddam sinistrorsum servatur sepulcri cujusdam. Ibi arcaicæ litteræ incisæ leguntur, nec non ad latera duæ parvæ cruces cernuntur, exemplo A; a tergo ad imum, ultra crucem magnam ibi sculptam, sunt litteræ, exemplo B.; supra valvas principales ejusdem templi vel cathedralis duo parva simulacra marmorea videntur, unum dextrorsum, alterum sinistrorsum. Primum habet in sui pectore has incisas litteras,

      MARINUS; secundum vero, LEO.
A Sanctus Leo presbyter peregrinus
      Dum vixi, hoc amavi, hoc dixi, hoc scripsi:
      Omnes dicamus: Deo gratias semper,
      Deo gratias semper, Deo gratias semper. ✠
✠ Hæc requies mea in seculum seculi:
I Hic habitabo quoniam præelegi eam. Orate,
B Orate Deum semper, orate Deum semper.
✠ Sancte Leo presbyter,
      Ora pro serbo tuo
      Custantio, & ora pro me
      Orathio serbo tuo maio. *

[10] Prima ejus solennitas celebratur Viguentiæ Kal. Augusti, [hodierni magna celebritas.] ac tanta populorum frequentia, tum nationalium, cum advenarum (& præsertim Bononiensium) ut juxta rationem quæ subducitur, numerum circiter duodecim millia hominum sane tetigerit. Celebratur & altera sub die XIV Februarii, ad memoriam illius translationis, quæ quidem sequitur, haud singulari ornatus splendore, sacrificiorum veneratione, ac larga copia munerum accedentium ibi. Quamobrem unusquisque sibi certo persuadere potest, tantam fidelium multitudinem ibi sacri corporis mansionem indicare. Ad latus chori ecclesiæ Viguentinæ, quam pagus ille unicam habet, monumentum quoddam exstat marmoreum colore rubeo, in quo descripta est translatio S. Lei ex Umbria ibi facta ab Henrico II imperatore, ac ejusdem sacri corporis immobilitas, quæ in illo palustri loco secuta fuit. Circa chorum eumdem nonnullæ Sanctorum imagines muro depictæ cernuntur; illarum series ita distinguitur: Hic repræsentatur S. Leo una cum S. Marino ad montium crepidines lapides excidentes; ibi una preces ad Dominum effundentes; alibi a S. Gaudentio Ariminensi episcopo primus ad Ordines promotus.

Atque hæc hactenus pro suo S. Leo seu Leone antistes Bernardinus: cetera in iisdem litteris contenta ad alios Sanctos pertinent. Nos jam relata sufficere omnino putavimus, neglectis carminibus seu hymnis in Sancti laudem ab Antonio Cerrio & Horatio Leontino compositis, in quibus eadem recinuntur, quæ jam ad nauseam repetita, saturitatem attulisse, nemo, opinor, diffitebitur.

[Annotata]

* Forte malo.

DE S. NECTARIO EPISC. CONF.
VIENNÆ IN GALLIA.
Ex Martyrologiis.

Sec. IV.

[Commentarius]

Nectarius ep. conf. Viennæ in Gallia (S.)

AUCTORE J. B. S.

Sanctum in serie episcoporum Viennensium ordine tertium decimum signat Claudius Robertus in sua Gallia Christiana, sed solo nomine; paucula quæ addunt Sammarthani, apud quos decimus quartus est, [Non tam gestis] haud magnopere Virum commendant, sic enim loquuntur: Nectarius Vasionensi synodo interfuisse designatur ab Adone; sed de eodem Episcopo nihil certi affirmari censent nonnulli. Atque his Ado refellitur, dum ita in Chronico scribit: Florebat & tunc temporis Nectarius Viennensis episcopus, in doctrina fidei eximius: qui in Vasensi illa synodo venerabili primus interfuit, & Patris & Filii & Spiritus sancti unam esse naturam & potestatem, & deitatem & virtutem in Ecclesia publice prædicavit & docuit. Rectius auctor Historiæ sanctæ Viennensis ecclesiæ, anno hujus seculi octavo editæ, S. Nectarium duodecimum numerat, sincere & candide fassus, de ipsius ac decessoris Claudii gestis nec hilum fide dignum ad posteros promanasse; ut facile conjicias, quousque admittendum sit dandum inferius Saussayi in Martyrologio Gallicano elogium. De cetero Nectarium inter Sanctos habendum censet omnino jam dictus scriptor Historiæ Viennensis; quod ex monumentis istius ecclesiæ non temere asseruisse existimamus.

[2] [quam cultu notus est.] Istis autem suffragantur, si non Martyrologia classica aut vetustissima, certe Auctaria Usuardina non modicæ auctoritatis, quibus opinor præluxisse Florarium nostrum Sanctorum Ms., alibi non semel laudatum, dum ita paucis scripsit: Item Nectarii episcopi & confessoris. Accedit editio Lubeco-Col. iisdem prope verbis: Eodem die S. Nectarii episcopi & confessoris. Tum Grevenus, Nectarii nomen, male in Nectaris transformans. Demum Castellanus inter Sanctos Gallicos Martyrologio Romano superadditos, S. Nectarium annuntiat. Ast iis omnibus eloquentior Saussayus verba Adonis supra recitata sic in Supplemento suo extendit: Viennæ, sancti Nectarii episcopi; qui sancto Hilario Pictaviensi coætaneus, attritæ Gallicanæ ecclesiæ pressuris, magno solatio fuit. Fortitudine enim fidei, Arianos Christi hostes, & piorum persecutores, strenue oppugnavit & repressit, tuendæque Christi hereditatis causa, Vasatense concilium, conscio Julio Papa, collegit, latisque ibi legibus sacris præcipuum robur indidit; deinde confectus sanctis laboribus, æternam abiit ad requiem. Una hic adjici potest Ferrarii observatio, quod se in Tab. Viennensibus animadvertisse asserat, natalem S. Nectarii in ecclesia Viennensi non recoli; nempe singulari Officio. Verum & de aliis Viennæ & alibi id dici potest, tametsi ut verissimi Sancti agnoscantur.

DE S. EXUPERIO EPISC. CONF.
CORBOLII IN AGRO PARISIEN.

Sec. V.

COMMENTARIUS HISTORICUS. DE GESTIS, CULTU, TRANSLATIONIBUS ET MIRACULIS.

Exuperius ep. conf. Corbolii in agro Parisiensi (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. Sancti ætas, gesta & cultus apud Baiocenses.

Quem hic Corbolio tribuimus celebrem sanctum Episcopum, collegiatæ istic ecclesiæ totiusque oppidi patronum, is est primus Baiocensis in Neustria seu Normannia antistes Exuperius, diversis istic nominibus cognitus, [Sancti ætas] ob Normannorum infestationes Corbolium, ubi Gallice Spire, seu Spirus appellatur, translatus; ut pluribus dicemus, ubi quæ ad ipsum ejusque sedem pertinent, paucis præmiserimus. Paucis, inquam, nam postquam omnia studiose evolvi quæ in Legendis, tum editis tum Mss. circumferuntur, ea pridem sic a Majoribus eventilata inveni, ut plane superfluum sit, eadem hic denuo ad incudem revocare. Habes igitur quæ ad primos Baiocenses episcopos pertinent, operosius eruderata ad XVI diem Maii, ubi de S. Ragnoberto, sancti hujus Exuperii discipulo & successore omnia plane dicta sunt, quæ hic ferme ad verbum recudi possent, si istic satis & abunde explanata editaque non essent: quibus nihil opposuit nuperus Baiocensis ecclesiæ historicus Hermantius in opere Cadomi edito an. 1705, quod magnopere expendi aut refutari mereatur; saltem quod ad S. Exuperium spectet, cujus initia non videmus magis ad finem seculi secundi, quam ad S. Clementis tempora revocari posse: ut hic etiam militent argumenta istic adducta adversus prætensam Baiocensis ecclesiæ antiquitatem.

[2] Vulgo notum est, absumptis per ferales Normannorum invasiones direptionesque antiquis omnibus, si quæ olim exstiterant, primarum Galliæ ecclesiarum monumentis, id plane invaluisse, ut sibi licitum putarint sequentium seculorum scriptores, prædicatæ sibi religionis principia primis Christi Apostolis quam proxime certatim asserere; ut adeo non dubitaverint Baiocenses, quin primus eorum episcopus S. Exuperius, si non ab ipso S. Petro, saltem a S. Clemente ad se missus dicendus esset. Tum vero gesta varia & miracula exornata sunt, quæ iis temporibus convenientia censebantur; sic tamen ut rerum istarum periti facile observent, ea omnia sic excogitata esse, ut nec cum primorum Ecclesiæ seculorum historia, nec cum temporum ratione componi satis possint, nisi series episcoporum Baiocensium ita ordinetur, ut singulis primis episcopis annos vitæ ferme centenos, quin & totidem regiminis tribuere oporteat, aut fingere vacationum integra secula. Longe verosimilius censuit Papebrochius, Baiocassini episcopatus initium ad quarti seculi finem referibile esse, quando etiam Abrincatensis, Constantiensis, Lexoviensis & Sagiensis in eadem regione ecclesiæ primos suos episcopos videntur accepisse. Hæc de S. Exuperii ætate, cujus adeo obitum ad seculum V revocandum censuimus.

[3] [Actorum vices supplet] De gestis porro quid satis tuto primum seculo XI aut serius narrari potuerit, non est satis promptum perspicere. Ex Legendis & Mss. propriis Sancti lectionibus ea collegit Saussayus, quæ ut omnium vices suppleant, hic non probanda, sed tamen describenda suscipimus. Ita ipse ex sensu suo loquitur: Baiocis in Normannia, sub secunda Lugdunensi, S. Exuperii episcopi & confessoris perinsignis; qui a S. Clemente Galliarum præcipuo in Christo provectore, in has auras delegatus, ad fidei flumina diffundenda, totus cælestibus desideriis incensus, plenusque supernis charismatibus, hos populos, quibus illuxit divina castimonia & doctrina, veri unicique numinis agnitionem & redemptoris liberalem beneficentiam ac salutarem cultum invexit, fanaque ecclesiis commutans, virtute indutus divina, morbos sanitate, insaniam mansuetudine, ferociam patientia, vitia virtutibus, fide perfidiam, atque quævis piis votis ac nisibus obvia oppositaque mirifice superavit: in oratione sedulus, vigiliis intentus, carnis afflictione districtus, charitate distentus, atque cum in omnibus irreprehensibilis, sic in cunctis perfectus, ut auctoritate apostolus, sapientia angelus, signis & virtutibus propheta, virque plane divinus, & voluntatis Dei ac gloriæ præco ac interpres dignissimus passim a quibusque crederetur.

[4] [Saussayi elogium,] Numquam ipse quæ sua erant quæsivit; sed majestatis æternæ beneplacita toto corde complexus, quæ ad Christi gloriam vergerent, hominumque salutem, solummodo procuravit. Cum autem sementis Euangelii plurimam copiam excitasset, dirutis pseudonuminum simulacris, in Dei viventis cultum Deiparæque Virginis honorem ædiculam Baiocis construxit & sacravit: ubi quotidie tremenda mysteria percelebrans, atque vitæ æternæ enuntians præcepta, una die septem energumenos, quos crucis signaculo munivit, dæmonis ab infestatione liberavit. Quo miraculo quingenti infideles ad Christi obsequium fideique professionem pertraxit. In quibus emicuit Renobertus, quem divinæ gratiæ muneribus repletum, sacrisque ordinibus initiatum, sibi ex supernæ inspirationis afflatu successorem designavit. Sicque tandem exacto felicissime pastoralis villicationis decursu, Vir beatus modica pulsatus febre, placida morte ad æternæ vitæ gaudia & præmia meritorum, post suscepta præsidia salutis, emissaque majestatis divinæ præconia emigravit. Cujus corpus castissimum a successore Renoberto maximo cum honore in declivi montis sepultum est, ubi deinde coruscantibus gloriosi spiritus insigniis, ecclesia in ejus venerationem fuit exstructa.

[5] E qua postmodum, furentibus Danis, pignora ejus sacratissima, [in quo recte signatur translatio.] una cum ossibus S. Lupi (qui tertius ab eo sedit antistes) ad castrum Corbolium agri Parisiensis translata, atque in hunc, usque diem, in proprii nominis augustissima basilica asservata, ut perenni miraculorum gloria, sic perpeti fidelium reverentia perfruuntur. Quæ de sacri corporis translatione hic memorat Saussayus, deque singulari apud Corbolienses veneratione, paulo inferius ex instituto deducemus. Hic de vetusto apud Baiocenses culta agendum esset, si qua in antiquis Martyrologiis nostri S. Exuperii exstaret memoria, quam in iis, quæ Classica vocamus, nusquam, quod hic maxime mirandum est, signatam invenimus. Neque tamen dubitari potest, quin ejus sepulcrum summo in honore Baiocis habitum fuerit, cum perenni Sancti solennitate, quæ sensim ita accrevit, ut hodie festo duplici primæ classis cum octava, & etiam in vicinis urbibus celebretur, teste Hermantio pag. 9, ubi & antiquos binos versus imagini ejus subscriptos refert:

Primitus hic pastor templi fuit hujus & auctor,
Catholicamque fidem Northmannis attulit idem.

[6] Porro antiquissima quæ in Usuardinis codicibus reperitur S. Exuperii commemoratio, [Corbolii annuntiatur Sanctus,] ea ex Tornacensi accipitur, inscripta nimirum post translationem Corboliensem, cum ita expressissime annuntietur: Castro Corboilo, sancti Exuperii episcopi & confessoris, cujus corpus persecutione Danorum a Redonis civitate (opinor, velle dicere a Baiocensi) fugatum, atque a Galliarum incolis honorifice receptum, in prædicto loco affectu magnæ devotionis colitur. Brevius Centulensis: Castro Corbeilo, S. Exuperii confessoris, quæ positio etiam a Molano servata est, descripto ceteroquin citati codicis Tornacensis elogio. Aliter prius scripserat Grevenus; Exuperii episcopi Baiocensis & confessoris. Canisius in suo Germanico Molanum hic potius quam Grevenum secutus est. Locum primitivum præter ceteros distinctissime expressit auctor Florarii nostri Sanctorum Ms., dum ita scripsit: Civitate Baiocas; sancti Exuperii episcopi & confessoris. Ceterum iis modo opus non est adjumentis, ut cultus Baiocis æque ac Corbolii solennissimus S. Exuperio asseratur: præterquam quod testetur Hermantius, multis aliis locis in Rothomagensi provincia templa, sacella & altaria ipsi sacra exhiberi; adeo ut etiam Parisiis & Autissiodori ejusdem in Officiis habeatur commemoratio: illic forte ratione sacrarum reliquiarum, quæ in sancta capella asservari dicuntur, hic ob perpetuam societatem inter ambas ecclesias Autissiodorensem & Baiocensem pridem initam hodieque perseverantem.

[7] Superest ut de S. Exuperii sepulcro ejusque veneratione ea subjungamus quæ a laudato jam Hermantio suggesta sunt. [qui in sua sede Baiocis etiam colitur.] Narrat is pag. 6, S. Ragnebertum, dignum utique tanto præceptore discipulum, sancto Magistro non procul ab urbe in monte Fauno monumentum lapideum procurasse eo loci, ubi fidem gentilibus annuntiare cœperat, qui subinde Montis templorum appellationem sortitus sit. Ibi nimirum ædem sacram Magistro erexit Ragnobertus, quæ subinde frequentissimo totius populi ad eum in morbis aliisque necessitatibus recurrentis confluxu, innumerisque miraculis celeberrima reddita est, etiam aliorum episcoporum sepulturis, ubi adeo templa plura erecta sunt, unde monti nomen inditum. Quievit istic Sancti corpus, donec Baiocenses, exstructa celebriori ecclesia, sacrum corpus e priori tumulo elevandum eoque solenni ritu transferendum censuerunt, quæ prima dici possit translatio, cujus memoria aliqua agitur XIV Julii, eratque iis seculis satis recepta Sanctorum canonizatio. Secuta sunt postmodum luctuosissima ea tempora, quibus Danica rabies maxime in Sanctorum sepulcra, ubi thesauri recondi credebantur, sævire solita, eo Baiocenses impulit, ut sacra pignora in tutiora loca transtulerint; quod sequenti paragrapho ex Corboliensi historia paulo distinctius erit explicandum. Id vero etiam memorabile, tanto in honore servari locum istum, ubi corpus olim cum aliis Sanctis depositum fuit, ut usque hodie religio sit, aliorum hominum corpora istic inhumari, perseveretque adeo perpetua ibi in sanctum Apostolum & numquam obliteranda veneratio.

§ II. Translatio in Franciam, ac demum Corbolium, ubi ut singularis patronus solennissime colitur.

[Describitur translætio] Id hic primum notandum, quod supra insinuavimus, Sanctum Corbolii non Exuperium appellari, sed vulgari nomine Spire seu Spirum aut Spirium, atque, ut monet Hermantius pag. 10, etiam alibi Suspirium, aut affini aliqua inflexione Souspirium de Baiocis. Utcumque autem nomen efformaveris idem ipse intelligitur S. Exuperius, cujus sacrum corpus cum altero S. Lupi, tertii, ut volunt, post ipsum successoris, Danorum Neustriam inundantium furori ereptum, in tutiores partes, ad regni intima translatum fuerit; quemadmodum ex vetustis monumentis fusius describit Joannes Bocquetus, regalis ecclesiæ Corboliensis canonicus in opusculo Gallico De Vitis, translatione & miraculis sanctorum Exuperii & Lupi, Parisiis edito an. 1627, ubi ex veteri ecclesiæ suæ Legendario Ms. pag. 31 historiam orditur in hunc modum: Post multa annorum curricula quidam fideles, in cœnobio S. Exuperii famulantes, venerabiles tam ipsius quam beati Luponis reliquias, ob tyrannidem infestantium Normannorum inde absportantes, & in quoddam castrum, nomine Paludellum, eo quod sit paludibus, scilicet lutosis Ixoniæ fluentis, obsitum, transferentes, geminum ibi thesaurum reposuerunt &c.

[9] [Paludellum & Corbolium] Hæc primæ in Galliam translationis paulo brevior descriptio: cui & aliam subjungit de Sancto ipso plura memorantem, ex recepta, quam diximus, Baiocensium traditione, quæ sic habet: Gloriosus antistes, Baiocensium primus pater, Exuperius, beatissimi Papæ Clementis discipulus, & ejus imperio ad Neustriam transmissus convertendam, fuit nobili ortus prosapia; sed pulchritudine vultus & fidei sanctitate nobilior: post multos ad Domini nostri Jesu Christi semitam mandatorum custodiendam eruditos ubique populos, & felicem transitum hujus mundialis machinæ, ad Patrem misericordiarum migravit. Translatio autem ipsius beatissimi patris Exuperii facta est post multos elapsos annos, Normannis venerabile cœnobium Sanctorum infestantibus, per quosdam venerabiles cœnobitas, qui tam ipsius quam beati Luponis (quem Lupum nominant) pretiosas Paludellum detulerunt reliquias &c. His accedit ex annalibus expressior epocha: Anno Domini DCCCLXIII dicitur esse translatum corpus sancti Exuperii apud Corbolium de urbe Baiocensi, & primo apud Paludellum villam super Exonam, & post apud Corbolium, ubi nunc, id est anno Domini millesimo trecentesimo quinto decimo, & decimo octavo, & decimo nono multis & mirandis claret miraculis.

[10] De miraculis quibus claruit S. Exuperius atque etiam S. Lupus postquam sacra corpora Paludello Corbolium translata sunt, [a comite Haimone;] frustra inde distinctiorem quæsivi notitiam; quæ aut quanta patrata fuerint dum Paludelli quiescerent, memoriæ proditum non invenio: id testatur Bocquetus, post castri istius eversionem, non exstinctam simul amborum Sanctorum venerationem; sed sacellum erectum fuisse eo, ubi ante deposita fuerant, loco, in parochia Ballincurtiana diœcesis Senonensis. Porro dicta jam Paludello Corbolium translatio hoc modo in Legendariis describitur: Cum post longum revoluti temporis spatium, nescio qua suborta occasione, vel potius occulta divini consilii dispensatione, eidem castro quidam præpotens vir Christianissimus, Haimo nomine, grande admodum devastationis damnum intulisset, ipse cetera quæque despiciens, & melioris prædæ lucrum desiderans, illos desideratos & desiderabiles super aurum & lapidem pretiosum thesauros, ausu pietatis, non præsumptione tyrannidis, inde sustulit, & in suburbium castri sui Corbolii magno cum gaudio & laudibus altisonis transtulit; cujus etiam dimidium bonorum in eadem hora Sanctis Dei confessoribus censualiter & perenniter assignavit; in quo videlicet suburbio, ad conservandas Sanctorum reliquias, exstruxit ecclesiam sub nomine eorum, deputans ibi duodecim canonicos, juxta venerabilem & imitabilem numerum Apostolorum, qui scilicet principes populorum & domestici Dei una cum sanctis Exuperio & Lupone eidem Haimoni & omnibus templum vel suffragia ipsorum fideliter & devote requirentibus, tam veniam delictorum quam gloriam impetrent beatorum &c.

[11] Hæc singularis in oppido Corboliensi S. Exuperii cultus principia ab Haimone religiose posita: [unde cultus ibidem principia] de quo hæc narrantur; anno nempe 957 contigit Dei disponente judicio ut comes Corboili castri, nomine Haimo, ad limina sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, orationis gratia Romam pergeret, ibique in eodem itinere finem hujus vitæ acciperet &c. Magnifice ei parentatum est, erectumque marmoreum monumentum, cujus etiam hodie procul dubio exstant vestigia, saltem inscriptio, qua fundatoris istius ecclesiæ titulus ei diserte asseritur. Comitis istius demortui viduam duxisse dicitur Richardus aliquis, cui successit comes alius, Buccardus nomine, mirificus & ipse sanctorum Exuperii & Lupi cultor, fautorque insignis instituti ab Haimone canonicorum collegii, cujus egregium præter cetera exstat eximiæ in eam ecclesiam munificentiæ argumentum, ab ipsomet tunc Franciæ rege Philippo, a multis episcopis, & a præcipuis regni optimatibus confirmatum, cujus substantiam hic producere operæ pretium duxi, ceteris formulis & numerosis subscriptionibus omissis, quæ in citata jam non semel historia legi possunt:

[12] Omnibus igitur sanctæ Dei Ecclesiæ filiis, præsentibus scilicet atque posteris, [aucta diplomate regis Philippi] innotescat, quod nostri castelli proceres & optimates, pari consilio & simili voto nostram præsentiam adierunt, obnixe postulantes ac suppliciter deprecantes, quatenus ecclesiam duodecim Apostolorum & beatorum consessorum Exuperii & Lupi, in eodem videlicet Corbolio sitam, ab antecessoribus nostris antiquitus constitutam, & diversarum rerum commoditate admodum ditatam, ad extremum vero a quibusdam tyrannica pervasione pene desolatam, & pravis usibus perversisque occasionibus undique circumventam; liberam & immunem ab omni injusta potestate & iniqua dominatione, sub litterarum testamento, amodo efficere curaremus. Quorum petitioni tam justæ & rationabili libentissime acquiescentes, pro nostræ parentumque nostrorum animarum redemptione, ab ipsa ecclesia ejusdemque canonicis omnem injustæ dominationis infestationem removemus. Claustrum insuper, ibidem antea non habitum, sicut fidelium nostrorum hortatu precibusque designavimus, eisdem canonicis immune habendum & sine ulla inquietudine in perpetuum concedimus. Tali tenore, ut neque nos, neque successorum nostrorum aliquis, neque ejusdem loci abbas, sive ulla cujuslibet dignitatis persona, in ipsa ecclesia, sive in ipsis canonicis, vel in claustro, aliquam deinceps injustam potestatem exercere præsumamus… Actum Parisius anno ab Incarnatione Domini MLXXI… Ego ipse rex Philippus & Buccardus Corboliensis comes hanc chartam manu factam corroboravimus &c.

[13] [atque item Ludovici Crassi:] Cum vero deinde sub initium seculi XII dominio regio annexum fuisset Corbolium, non minori benevolentia oppidi ecclesiam, nec minori reverentia sanctos Exuperium & Lupum prosecutus est rex Ludovicus, cognomento Crassus, anno 1118 cum Adeleide regina, vel oppidanos ipsos multis oneribus eximendo liberandoque; quo factum est, ut præfata ecclesia cum Sanctis suis mirum in modum illustrata fuerit. En diplomatis medullam: Ego igitur Ludovicus, Dei miserante providentia, in regem Francorum sublimatus, notum fieri volo tam futuris quam & instantibus, quoniam serenitatis nostræ præsentiam adiere domnus venerabilis abbas ecclesiæ beatæ Mariæ & beati Exuperii Corboliensis, totusque earumdem ecclesiarum communis conventus, humiliter deprecantes, quatenus ob remedium animæ nostræ prædecessorumque nostrorum, præfatarum ecclesiarum terram, a ministris & servientibus nostris illicitis angariis, variisque vexationibus afflictam, ab ipsorum impulsionibus in perpetuum liberaremus. Quorum petitioni benigne acquievimus, hoc ex benevolentia & caritate superaddentes, ne ulterius in totam præmissarum ecclesiarum terram, ubique sit, tallias, toltas & demandas, nec exactiones aliquas, vel per nos vel per nostros ministros exerceamus; verum homines in eadem terra commorantes, liberi & quieti permaneant &c. Actum Parisius anno ab Incarnatione Verbi MCXVIII.

[14] [inde regii favores alii] Ne hic singula enumerem, quæ fusius recitat laudatus Bocquetus, eo accrevere favores regii, ut titulo regalis ecclesiæ ornata, etiam regios principes inter abbates suos seculares seu decanos numeraverit. Prætereo hic etiam controversiam sub finem seculi XII subortam de procuratione quinquaginta solidorum episcopo Parisiensi persolvenda, si Corbolium … die festivitatis S. Exuperii, prima scilicet die Augusti in eadem ecclesia divina celebraturus advenerit, quæ transactio cum ceteris privilegiis, exemptionibus, immunitatibus, favoribus ecclesiæ Corboliensi concessis, a Cælestino Papa III egregie confirmata est Kalendis Februarii MCXCVI, ut ex adductis ibi diplomatibus distinctius intelliges. Tum vero solennitates celeberrimas Corbolii habitas anno 1317, dum sacra corpora ab humilibus loculis, in quibus per multa tempora quieverant, in vasa nobiliora jucundius solemniusque translata sunt. Ex quo tempore fixa fuit annua festivitas Dominica V post Pascha, quæ ingenti hominum concursu ad decem dies quotannis protrahitur. Additur & solennis dedicatio ecclesiæ ejusdem S. Exuperii facta anno 1437, X Octobris, ut habes ex testimonio adducto pag. 58.

[15] [& peculiares solennitates.] Ut paucis complectar solennitates omnes, quæ ad solam Sancti gloriam posthumam spectant, notatur pag. 80 alia capsæ renovatio facta anno 1454, ac demum pag. 83 refertur longum instrumentum quo potissimum describitur ultima eaque solennissima translatio corporis S. Exuperii in novam argenteam auro & gemmis ornatam anno 1619, quæ rursus facta est Dominica post Ascensionem Domini, utpote celeberrima ea annua Sancti ipsius decemdiali festivitate, dum capsæ ex supernis suis loculis demittuntur circumferunturque ab ordinata istic devota confraternitate, innumera prope per id tempus hominum multitudine quotannis Corbolium confluente, ob thesauros cælestes quibus devotissimos illos sancti Exuperii clientes ceterosque ad eamdem celebritatem concurrentes munifice cumulavit Gregorius XV anno 1621, cujus Breve refertur a pag. 89. Hic subjungerentur miracula, si Corbolienses canonici instantissimas meas preces non respuissent.

DE S. SEVERO PRESB. CONF.
IN NOVEMPOPULANIA GALLIÆ.
Ex S. Gregorio Turonensi.

Circa an. D.

[Commentarius]

Severus conf. in Novempopulania Galliæ (S.)

AUCTORE J. B. S.

Ignotus plane esset sanctus hic Severus, nisi ipsum Turonensis Gregorius celebrasset libro de Gloria confessorum capp. 50 & 51; imo hic prætermitteretur, nisi certissime constaret, ejus festivitatem hoc die solenniter recoli, [A Castellano distincte signatus est,] testibus Saussayo, Castellano & aliis; quamquam in Martyrologiis, non solum antiquis, sed etiam recentioribus ejus memoria omnino præterita sit. Eum Saussayus in Supplemento Martyrologii sui Gallicani sic signavit, ut laudatum S. Gregorium non satis consuluisse videatur. En ejus verba: In agro Tarbiensi, S. Severi abbatis in monasterio de Rostagno, cujus patronus est, hodie ex beati transitus cultu annuo celebris. Ubi advertes, perperam ei tribui abbatis titulum, ut qui nec monachus umquam fuisse sciatur. Rectior est & ad numeros exacta Castellani annuntiatio hujusmodi: In comitatu Bigorrensi, S. Severi, Saxiacensis & alterius parœciæ, sex inde leucis dissitæ, parochi, ab eleëmosynis præcipue a S. Gregorio celebrati, cujus sacræ reliquiæ in cœnobio Rostagnensi honoratæ, & ipsi & oppido, circa illud exorto, appellationem indiderunt.

[2] Regio illa, toties in Actis nostris, & expressus ad 1 Maii, [a Ruinartio illustratus.] ubi de S. Justino, memorata hic rursus describenda non est: ea solum occurrunt observanda, quæ ad S. Gregorii narrationem explicandam conducere posse videntur; ubi notavit ultimus editor Ruinartius, fuisse qui hunc Sanctum non recte confuderint cum Severo Sulpitio, S. Martini discipulo. Quod in brevi Vita, inferius danda, insigne prædicatur miraculum, sic idem elucidat Ruinartius: Et quidem, inquit, lilii revirescentis miraculum apud se patratum probant loci incolæ, non ex veteri solum traditione, sed etiam quod sculptum fuerit super veterem concham, in qua sacrum beati Viri corpus, post primam ejus elevationem, ante annos DCC depositum est. Idem S. Severi corpus combusserunt Calviniani anno MDLXXIII. Monasterium vero hactenus subsistit Ord. Benedictino sub Congr. S. Mauri addictum, ubi S. Severi festum celebratur 1 Augusti. Observat præterea, binas Missas ab uno presbytero singulis Dominicis dictas fuisse, ac demum morem antiquum, primis Ecclesiæ seculis, ædes sacras ac sepulcra Martyrum liliis adornandi, quod aliis exemplis ab eodem confirmatur.

[3] [Explicatur S. Gregorii transitio,] Id modo hic reliquum est, ut initium elogii Gregoriani, cum præcedenti capite connexi, sic exponatur, ut quid sanctus scriptor dicere velit, paulo commodius queat intelligi. Sic caput illud suum 50 orditur: His urbe & termino sociatus S. Severus: agit autem priori cap. 49 de sanctis Justino & Misilino, quorum alter infra terminum Beorritanæ urbis in vico Saxiacensi quiescat, alter apud Taluam vicum ejusdem territorii. Quæ omnia cum jam ad dictam primam diem Maii in Actis nostris explicata sint, hic satis sit indicasse, sic initium hujus elogii formari posse: Infra terminum Beorritanæ seu Bigorritanæ urbis S. Severum presbyterum ordinatum, ibique in eodem vico Sexiacensi, curati seu pastoris munere egregie functum, quod supra satis accurate expressit Castellanus. En igitur omnia, quæ laudatus S. Gregorius de nostro tradit jam dictis capp. 50 & 51, quibus quod addamus, nihil omnino superest. Sic igitur incipit:

[4] His urbe & termino sociatus S. Severus, & ipse presbyter ordinatus, [ex quo solo] nobili stirpe progenitus. Nam in rure domus Sexciacensis, quod in ejus sessione subsistebat, ecclesiam ædificavit: exinde iterum in alia villa aliud ædificavit templum Dei, utrumque tamen Sanctorum reliquiis communivit. Cum autem dies Dominicus advenisset, celebratis Missis uno in loco, ad alium pergebat. Erat autem inter utrasque ecclesias spatium quasi millium viginti: hoc ei erat opus per singulos Dominicos dies. Factum est autem quadam Dominica, dum hoc iter teneret, & velocius cornipedem calce verberans properaret, caput ejus ramus mespoli arboris percuteret. At ille injuriam sentiens, ait: Arescere te jubeat Deus, cujus nutu de terra egressa es; & confestim aruit arbor usque in ipsis virtutis suæ radicibus. Ille vero accedens quo ibat, celebratis solemniis, fuit in eodem loco tribus diebus. Quarta autem die regressus, cum vidisset arbotem aridam, ait: Væ mihi, qui in amaritudine cordis maledixi huic arbori! Et ecce enim, qualiter aruit. Et descendens prostravit se ad radices ejus, & ait ad Dominum: Deus omnipotens, cujus nutu omnia gubernantur, cujus imperio non nata creantur, creata vivunt, mortua reformantur: cujus salubre præceptum tenentes, vivere nos post mortem corporis hujus credimus per futuram resurrectionem; tu præcipe, ut revirescat hæc arbor, & sit sicut antea. Et statim quasi per aliquam venarum dispositionem, humor a terra consurgens, per totos arboris patulæ ramos uberi irrigatione diffunditur, laxansque nodos arentes, prorumpentibus foliis, revixisse ab adstantibus est mirata.

[5] Magna enim illi fuit virtus ac eleemosyna; ita ut, [datur elogium.] sicut superius dictum est, de domibus suis ecclesias faceret, ac facultates suas in cibos pauperum erogaret. In una vero earum sepulcrum suum deposuit, in quo & sepultus est. Solitus erat namque flores liliorum, tempore quo nascuntur, colligere, ac per parietes hujus ædis adpendere. Unde qualis fuerit vita ejus in hoc seculo, ita Domino cooperante clarescit, ut evidentibus nunc prodigiis designetur. Igitur lilium, quod diximus ab eo collectum atque in basilica sepulcri ejus positum, prætereunte tempore, laxatis deorsum florum foliis, arente coma emarcescit, & ita siccatum videtur, ut si contingatur manu, putetur in pulverem extemplo resolvi, totumque annum in hac ariditate perdurat; adveniente vero die, quo Confessor migravit a corpore, in rediviva viriditate resurgit. Videasque foliis paulatim revirentibus, ipsos flores adtolli & sine ullo aquæ ac telluris humore, in ea specie qua quondam fuerat, renovari: & sic beatus confessor profert novos flores e tumulo, qui cum Sanctorum reliquis ut palma floret in cælo.

DE SANCTIS CONFESSORIBUS
FRIARDO ET SECUNDELLO RECLUSIS
IN DIOECESI NANNETENSI GALLIÆ.

Sec. VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti utriusque cultus, reliquiæ, ætas & Acta.

Friardus reclusus in diœc. Nannetensi (S.)
Secundellus reclusus in diœc. Nannetensi (S.)

AUCTORE J. B. S.

De urbe Nannetensi, ejus agro atque adjacentibus insulis, postquam jam toties in hoc opere agendum fuit, operæ pretium non videtur, ea hic denuo repetere. Non æque pervium erit, locum reperire, [Non tam de anachoreseos loco] in quo ambo illi Sancti solitariam suam vitam exegerint, ita a S. Gregorio Turonensi episcopo designatum, ut eum frustra hactenus quæsierim. Sic loquitur in Vitis Patrum cap. 10, quo solus ipse complexus est quidquid de utroque Sancto referri potest: Fuit igitur apud insulam Vindunittam urbis Namneticæ: An in ipsamet urbe? An non in civitatis vicinia? An non in insula aliqua inter eas, de quibus agitur XXV Martii, ubi illustrantur Acta S. Hermelandi abbatis Antrensis, hoc initio: Ligeris inter majores Galliæ fluvios, quam intersecat, paucis infra Namnetum urbem milliaribus, in alveo suo includit aliquot insulas, quarum præcipua a S. Hermelando Antrum appellata. Liceat inter minus nobiles connumerare Turonensis Vindunittam, de qua cum non habuerit editor Ruinartius quod diceret præter hanc notulam; pleræque ed. Vindimittam, Colb. & Bell. infra Vindonitensem; peto mihi ignosci, quod oleum & operam ultra non perdam.

[2] Sit igitur Vindunitta, sit Vindumitta, sit vindonita, [quam de cultu quæritur,] vel, ut scribit Cointius, Vindinuta locus anachoreseos nostrorum Sanctorum, erit nobis insula aliqua, si non in ipsa urbe Nannetica, saltem in vicinia ejus sita, de qua ulteriorem inquisitionem incolis ipsis, agri sui peritioribus, relinquimus. Id primum nobis stabiliendum est, Secundellum æque ac Friardum, ut veros Sanctos apud Nannetenses honorari, tametsi Albertus le Grand, quasi studiose refugiat sancti appellationem Secundello tribuere, quod imitari principio visus est nuperus Legendista Gallicus, qui tamen sub finem negare non audet, S. Secundello æque ac S. Friardo templum in loco utriusque sepulturæ exstructum fuisse. In observandis diebus obituariis scrupulosior Castellanus, S. Friardum quidem ad hunc diem in insula Ligeris, quam nominare non audet, collocat; at S. Secundellum refert XXIX Aprilis: satis recte fortasse, ut etiam alii cum Alberto loquuntur; at nobis non videtur a Martyrologiis recedendum, quæ tametsi paulo recentiora (nam in antiquis seu Classicis noti omnino non sunt) utrumque Sanctum hoc ipso die, & sub eadem annuntiatione consignat.

[3] [in codd. Usuardin. satis stabilito;] Hæc inter antiquissimum, quod quidem noverim, ipsum est, quod inter Usuardina a celebri Aquicinctino cœnobio nuncupatum, brevissime legit in hunc modum: Item sanctorum Freardi (pro Friardi) & Secundelli. Huic proximum est Florarium nostrum Sanctorum Ms., medio seculo XV, ut alias non semel notavimus, in cœnobio Rubeæ vallis compilatum, in quo annuntiantur hoc modo: Item sanctorum Friardi & Secundelli confessorum. Inde cum tot aliis acceptos ausim dicere ab editione Lubeco-Col. ubi pro Item, substituitur; Ipso die, sanctorum Friardi & Secundelli confessorum, quæ ipsissima est Greveni annuntiatio, omissa dumtaxat jam dicta utraque particula: scribit enim; Friardi & Secundelli confessorum. Demum Molanus in prima sua editione annuntians; Secundelli abbatis & Friardi, de quo Gregorius Turonensis, ostendit, nisi multum fallor, sese S. Gregorium, quem citat, in fonte non consuluisse: unde in posterioribus editionibus rectius & brevius cum citato supra codice Aquicinctino simpliciter scribit Friardi & Secundelli.

[4] Huc spectat quod Cointius in Annalibus suis ad annum 577, [quamvis in die varietur.] num. 50 observat in hunc modum: Molanus in additionibus ad Usuardum & auctor Martyrologii Gallicani in suo Supplemento ad Kalendas Augustas meminerunt sanctorum Friardi & Secundelli, quos amicitia conjunctissimos fuisse, & eremiticam vitam in eadem insula duxisse constat. Observat nihilominus Albertus de monte Relaxo, sanctum Secundellum ad Deum migrasse tertio Kalendas Maias, & S. Friardum Kalendis Augustis. Gregorius Turonensis testatur S. Friardum S. Secundello diu superstitem fuisse: id quod ex Vita mox danda erit quam manifestissimum. Adde quæ idem Cointius memorat num. 49: S. Friardus, qui solitariam vitam in Vindinuta insula prope Nannetas duxit, colitur Kalendis Augustis in Supplemento Martyrologii Gallicani & in Armorica sancta; illius vero festivitas in sequentem diem transfertur a Nannetensibus, quia Kalendæ Augustæ festo S. Petri ad Vincula sunt impeditæ. Id apud Nannetenses in usu aliquando fuisse, inficiari equidem non ausim; ast alium ibi hodie ritum seu Breviarii ordinem observari, ex eo liquet, quod inter propria diœcesis istius Officia, jam ab anno 1623 edita, quæ penes nos sunt, alterutrius Sancti nusquam appareat vel sola commemoratio.

[5] Porro sacras tum S. Friardi tum S. Secundelli reliquias in pretio & veneratione fuisse, [Reliquiarum] satis testatur ipse S. Gregorius, dum miranda narrat quæ in prioris obitu acciderunt, cujus gloriosum corpus, inquit, sacerdos (S. Felix) ablutum recondit in tumulo, opinor, vel in ipsa cellula, quam Sanctus antea incoluerat, & verosimiliter Socii corpus sepelierat, vel saltem in vicinia; de quo ita loquitur Cointius jam dicto num. 49:In eo loco, ubi sanctus Friardus a Felice Nannetensium episcopo sepultus fuit, hodie est parœcialis ecclesia, ipsius S. Friardi & sancti Secundelli nomine insignis, ut in Breviario Nannetensi legitur. Si ad manum esset citatum Breviarium, forte & alia ibi legerentur, quæ obscurioribus rebus lucem aliquam præferrent, nosque una docerent Cointiana hæc combinare cum iis, quæ sub elogii sui Gregoriani finem non satis distincte tradit supradictus Sanctorum Armoricanorum collector Albertus de monte Relaxo, dum ait: S. Felicem Nannetensem ejusque clericos celebrasse S. Friardi exsequias, sacrumque corpus transtulisse in ecclesiam de Presne, ubi ipsum sepultum fuit, totque miraculis claruit, ut sacræ ejus reliquiæ e terra postmodum levatæ, partim in templo ab eo (opinor S. Felice) fundato manserint, ubi Sanctus loci patronus est, partim in cathedralem ecclesiam Nannetensem translatæ fuerint.

[6] Aliter & paulo clarius, nescio an verius, loquitur Legendista Gallicus, [singularis veneratio.] dum refert reliquias S. Friardi (addere poterat, ni fallor, & S. Secundelli) diu post obitum, e prima sepultura levatas translatasque in Besnay; ubi natum ipsum S. Friardum aliqui contendunt, hodieque ut ejusdem ecclesiæ patronum coli. Tria hic concilianda sunt. 10. Locum, in quo S. Friardus primum a S. Felice sepultus est, parœcialem hodiedum ecclesiam esse, S. Friardi & S. Secundelli nomine insignem. 20. Sacrum corpus ab ipso S. Felice in Besnay delatum ibique sepultum. 30 Reliquias Sanctorum diu post obitum e prima sepultura levatas, ac tunc demum translatas in Besnay. Quæro igitur, utrum Besnay seu Besne in ipsa insula situm sit, ibique adeo pars sacrorum corporum hodieque honoretur; an forte inde remotius atque in continenti; ut jam in insula nullum cultus vestigium supersit? Verum hisce diutius immorandum non video; sit ecclesia de Besnay eadem cum illa, quam ait Cointius parœcialem esse ipso S. Friardi & S. Secundelli nomine insignem; sit diversa: accuratius ista dispiciant qui locis ignobilibus viciniores sunt. Neque de Sanctorum ætate aut gestis disputandum; de illa satis verosimiliter statuit Cointius loco jam citato; de his porro testem habemus S. Gregorium Turonensem, cujus verba retulisse sat erit. En hic paucis quæ de nativitatis & obitus anno apud illum leguntur:

[7] [Non satis certa ætas.] Gregorius Turonensis in libello, quem de Vita S. Friardi scripsit, recenset ejus mortem die Dominica sub Felicis episcopi pontificatu, post obitum Clotarii regis: unde colligimus, eam necessario contigisse, currente per mensem Augustum littera Dominicali C, vel hoc anno, vel anno Christi quingentesimo sexagesimo sexto: sed ut præsentem annum e duobus eligamus, hæc ratio suadet, quod apud Gregorium Friardus videtur annos plures quam quinque post Clotarium vixisse. In Breviario Nannetensi dicitur ætate jam provectus; & natus est anno Christi quingentesimo undecimo, si fides habetur auctori Armoricæ Sanctæ. Alberti imperitia chronologica, quam in Commentario de S. Felice Nannetensi ad VII Julii toties correximus, hic etiam merito castiganda est, dum pro suo mero arbitrio S. Friardi obitum differt ad annum 581, quo frustra ipsi sudandum fuit, ut 1 Augusti cum die Dominica combinaret. Restat modo S. Gregorii Turonensis elogium, quod Sanctorum nostrorum Vitam appellabimus.

VITA
Ex S. Gregorio Turonensi,
Lib. de Vitis Patrum cap. 10.

Friardus reclusus in diœc. Nannetensi (S.)
Secundellus reclusus in diœc. Nannetensi (S.)

BHL Number: 3148

Ex Greg. Turon.

[Dei adjutorium edoctus Friardus,] Multi variique sunt gradus, per quos ad cælorum regna conscenditur, de quibus ut opinor, & David dicit; Quia ascensus in corde disposuit. Accipiuntur ergo hi gradus, diversorum operum ad cultum divinum profectus, & nullus in his gressum figere potest, nisi fuerit, sicut sæpe testati sumus, Dei adjutorio provocatus. Sic enim Psalmographus in illo mediæ profectionis gradu loquitur, dicens: Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laborant qui ædificant eam. Quod ajutorium, non modo Martyres, verum etiam & illi, quos sacræ vitæ roboravit auctoritas, jugiter inqurentes, ad hoc quod satis desiderii spiritalis promebat, alacres pervenerunt. Nam si ad martyrium mens accensa est, hujus adjutorii opem poposcit Martyr, ut vinceret: si jejunii observantiam adhivere studuit, ut ab eo confortaretur, afflictus est: si castitati artus reservare voluit impollutos, ut ab illo muniretur, oravit: si post ignorantiam pœnitendo converti desideravit, ut ab eo nihilominus sublevaretur, cum lacrymis flagitavit: & si quid operis boni exercere eorum quispiam meditatus est, ut ab hoc adjutorio juvaretur, expetiit. Per hos ergo scalæ hujus ascensus tam difficiles, tamque excelsos, tam arduos, cum sint diversi, ad unum tamen Dominum per hujus adjutorii opem conscenditur. Idcirco semper poscendus, ille quærendus, ille invocandus erit, ut quod de bono mens concipit, adjutorio suo ipse perficiat, de quo & nobis sine fine oportet dicere: Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit cælum & terram. Sicut & ille Beatissimus, de quo nunc nobis futurus est sermo, qui inter diversas vel tentationes, vel cruces seculi, semper hujus adjutorii munimen expetiit.

[2] Fuit igitur apud insulam Vindunittam urbis Namneticæ vir egregiæ sanctitatis, Friardus nomine, [illudque mire expertus, in solitudinem] reclusus, de cujus vita parumper ad ædificationem Ecclesiæ dicere delectat animum, quia ignoro si ab aliquo sit scripta. Hic ab infantia sua semper Deo devotus fuit atque pudicus: factus autem vir, semper in Dei laudibus, semper in oratione, semper in vigiliis degebat: victus necessaria propriis manibus exigebat a terra; & si in opera inter reliquos properaret, numquam ab oratione cessabat; quod vicinis aut extraneis, ut mos rusticorum habet, ridiculum erat. Quodam vero die, dum cum reliquis in segetem culmis incisis manipulos colligaret, examen miserabilium atque sævarum muscarum, quas vulgo vespas vocant, reperiunt: cumque acerrime messores emissis aculeis lacerarent undique circumeuntes messem, locum illum, in quo hæ adunatæ erant, transsiliunt, atque irridendo beatum Friardum alloquuntur dolose, dicentes: Qui orare non desinit, qui crucem auribus & oculis semper imponit, qui viis itineris sui salutaria vexilla præmittit; ipse metat super examen, ipse eum sua oratione mitescat. Tunc quasi ad confusionem Dominicæ virtutis hæc verba suscipiens, provolutus terræ, orationem fudit ad Dominum; & accedens, facto desuper signo crucis, ait: Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit cælum & terram. Ad hanc ejus orationem confestim omnes vespæ se infra antrum, unde egressæ fuerant, abdiderunt. Ille vero ad spectaculum omnium, messem desuper inlæsus expetiit. Quod non sine miraculo irridentibus fuit, eo quod Dominus in se sperantem, ad confusionem eorum sic dignatus fuerit roborare. Denique post hæc, cum in arborem pro quadam necessitate ascendisset, subito, conliso sub pedibus ramo, ruere cœpit, cadensque deorsum, per singulos quos percutiebat ramos, Christi beatissimum nomen invocabat, dicens: Christe omnipotens salva me. Cumque pervenisset ad terram nihil est nocitus, sed aiebat semper: Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit cælum & terram.

[3] His & aliis virtutibus animatus, cœpit intra secreta cordis tacitus cogitare, [se recipit cum Secundello;] dicens: Si crux Christi, & invocatio nominis ejus, atque adjutorium postulatum ab eo tantam potentiam habet, ut aspera quæque mundi vincat, periculosa obruat, tentationum atra depellat, & omnia quæ sunt seculi hujus oblectamenta pro nihilo reputata fastidiat: quid mihi & mundo, nisi ut relictis omnibus, quæ ejus sunt, in illius vacare solius debeam obsequiis, cujus nominis invocatione a periculis sum salvatus iniquis? Et egressus ab hospitiolo suo, oblitus parentes & patriam, eremum petiit, ne in seculo habitanti impedimentum aliquod de oratione mundi sollicitudo conferret. Ipse quoque & abbas Sabaudus, qui quondam regis Clotharii minister fuerat, pœnitentiam accipientes, Vindunitensem Namnetici territorii insulam sunt aggressi: habebant autem secum & Secundellum diaconem. Abbas vero, ablata de aratro Domini manu, ab insula discedens ad monasterium rediit, nec multo post occultis de causis gladio est peremptus. Sanctus vero Friardus cum Secundello diacono in supradicta insula stetit immobilis: habebat tamen uterque eorum propriam cellulam, sed procul a se positam.

[4] [qui a dæmone delusus,] Cumque strenue in oratione persisterent, nocte Secundello diacono apparuit tentator in specie Domini, dicens: Ego sum Christus, quem quotidie deprecaris. Jam enim sanctus effectus es, & nomen tuum libro vitæ cum reliquis Sanctis meis adscripsi: egredere nunc ab hac insula, & vade, fac sanitates in populos. His & ille illectus deceptionibus, discessit ab insula, nec socio nuntiavit: tamen cum infirmis in nomine Christi manus imponeret, sanabantur. Regressus autem post multum tempus ad insulam, venit ad socium cum vana gloria, dicens: Abii enim extra insulam & virtutes multas in populis feci. Cumque conterritus ille interrogaret, quid hoc sibi vellet, cuncta quæ gesserat simpliciter pandit. At senior obstupescens, suspiransque & lacrymans, ait: Væ nobis, in quantum audio, a tentatore delusus es! Vade, age pœnitentiam, ne ultra tibi prævaleant ejus doli.

[5] [post pœnitentiam sancte moritur,] Quod ille intelligens, & periisse se timens, cum fletu ad pedes ejus prosternitur, rogans, ut pro se Dominum deprecaretur. Vade, inquit, & pariter ejus omnipotentiam pro salute animæ tuæ poscamus: non est enim difficilis Dominus se confitentibus misereri; cum ipse per Prophetam dicat: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur & vivat. Orantibus autem illis, advenit iterum tentator in simili specie ad Secundellum diaconem, dicens: Nonne præceperam tibi, eo quod oves meæ morbidæ essent, & pastore indigerent, ut egredereris & visitares, atque opem sanitatis eis tribueres? Et ille: In veritate enim comperi, quod seductor fis, neque te Deum credo, cujus te speciem mentiris habere; tamen si Christus es, crucem tuam quam reliquisti, ipsam ostende, & credam tibi. Cumque non ostenderet, diaconus crucem Domini in os ejus faciens, confusus evanuit. Rursumque ad eum veniens cum multitudine dæmonum, tanta eum cæde mactavit, ut vix putaretur evadere; & discedens, nusquam comparuit. Idem postea diaconus in summa sanctitate perdurans, die debito defunctus est.

[6] [Friardus post varia miracula] Beatus vero Friardus cum magnis virtutibus effulgeret, quadam vice effractum e vento ab arbore ramum, quem, ut ferunt, ipse inseruerat, collegit, compositumque baculum sibi exinde, quem manu gereret, fecit. Post multum vero tempus jam arefactam virgam in terra plantavit, infusaque aqua sæpius, baculus ille frondes emisit & poma, atque infra duos aut tres annos in magnam arboris proceritatem distentus excrevit; quod cum grande miraculum populis cernentibus haberetur, & quotidie ad hanc visendam immanis turba conflueret, ut etiam ipsam remotionem insulæ virtus prodita publicaret; Sanctus Dei, ne vanæ gloriæ labe subrueret, arborem arrepta securi succidit. Rursusque Sanctus alterius arboris ruinam cernens, quæ acta venti violentia, floribus plena corruerat, misericordia motus oravit, dicens: Ne pereat, quæso Domine, hujus arbustæ fructus, quæ te jubente florum ornamenta produxit: sed potius a te incrementum reparationis indultum, fructuum adipisci mereatur effectum. Et hæc dicens, accepta secure, amputata arboris columna, super radices, quæ adhuc hærebant, columnam ipsam in modum sudis fecit acutam eamque terræ defixit. Mox ligatis sine radice ramis, ad pristinum restituta statum, flores qui aruerant, viruerunt: ipso quoque anno hæc arbor fructus cultori suo restituit. Credo ego de misericordia Dei, quod miraculum præsens exegit loqui, quia obtinere potuit hic oratione sua vitam mortuis a Domino impertiri, qui obtinuit arbores aridas in rediviva viriditate frondescere.

[7] Idem cum plerumque transitum suum fratribus prædiceret, [a S. Felice episc. recreatus, etiam transit.] quadam die tactus a febre, dicit suis: Ite ad Felicem episcopum, & nuntiate ei discessum meum, dicentes: Frater tuus Friardus dixit: Ecce consummato cursu vitæ hujus, de hoc mundo absolvor, & ut sis certior de hoc verbo, die dominica transitum accipio, & vado ad requiem, quam mihi promisit Rex æternus Deus. Veni obsecro, ut videam te, priusquam obeam. Cumque ille occasione nescio qua detineretur, mandatum misit, dicens: Rogo, si fieri potest, ut me modicum sustineas, donec moris actionum dissolutis, ad te usque perveniam. Revertentibus vero muntiis & ista dicentibus, cum jam lectulo decubaret, ait: Surgamus ergo, & sustineamus fratrem nostrum. O virum sanctitate ineffabilem! qui quamquam festinaret dissolvi, & cum Christo esse, non tamen oblitus caritatem, obtinuit apud Dominum adhuc esse in mundo, ut fratrem cerneret spiritali intuitu. Sed nec illum infimi reor fuisse meriti, cujus adventu Dominus hujus Sancti dilatare dignatus est dies, de qua tarditate accepto nuntio, protinus quiescente febre, sanus surrexit a lectulo. Post multum vero tempus, adveniente episcopo, a febre corripitur, ingressumque ad se salutat & osculatur, dicens: Grandes mihi moras de itinere debito facis, o sancte sacerdos Quibus vigilantibus, nocte, quæ erat Dominica, mane facto tradidit spiritum: quo emisso, mox omnis cellula ab odore suavitatis repleta tota contremuit: unde indubitatum est angelicam ibidem adfuisse virtutem, quæ Sancti meritum signans, cellulam divinis faceret aromatibus effragrare: cujus gloriosum corpus sacerdos ablutum recondit in tumulo, Christus animam suscepit in cælo, relinquens terrigenis exempla virtutum.

DE S. ARCADIO
ARCHIEPISCOPO BITURICENSI IN GALLIA.

DXLV.

SYLLOGE
De antiquo cultu, ætate & gestis.

Arcadius conf. archiep. Bituricensis (S.)

AUCTORE J. B. S.

Inter antistites Bituricenses, de qua urbe sæpius alias dictum est, [Laudatus in antiquis tabulis,] utut celebris S. Arcadius, nihilominus a plerisque Classicis nostris Martyrologis præteritus est; diserte tamen signatus in antiquis codicibus, quos classicis istis haudquaquam postponendos censemus. Atque imprimis in vetustissimo Hieronymiano Lucensi seu Fontanellensi sub finem laterculi adjecta legitur hæc annuntiatio: In Gallia, civitate Beturicas, beati Archadi episcopi. Antiquius Epternacense librarii vitio, nomen efformat Sersadi, nec multo melius Corbeiense Arecladi. Ex adjunctis patentissimum est, eumdem S. Arcadium ubique indicari, quemadmodum & in Hieronymianis minoribus Richenoviensi, Augustano & Labbeano, in quibus signatur his verbis: Bituricas, Archadii episcopi: codex Reginæ Suec. plusculis verbis: Galliis, civitate Bituricas, depositio beati Archadii episcopi. Porro vetustissimam esse ad Hieronymianorum textum additionem istam, probat Notkerus, iisdem prope verbis usus, quæ jam primo loco dedimus; ut necesse hic non sit, alia accersere subsidia aut testimonia a recentioribus Martyrologis, Florario nostro Ms., Edit. Lubeco-col., Greveno, Maurolyco, Ferrario, Castellano aut id genus aliis.

[2] Breve ei elogium concinnavit Claudius Robertus in sua Gallia Christiana, [etiam a Saussayo.] ubi illud præcipuum, quod ejus memoria agatur Kalendis Augusti in Bituricensi Breviario; sed fiat festum duplex in ecclesia S. Ursini, ubi jacet. Hæc eadem habent Sammarthani, qui Claudium descripserunt, cum hoc discrimine, quod hi Sanctum collocent ordine XIX ille XXI: verum de his infra ex recentiori editione Benedictinorum; hic locum dabimus Saussayo, cujus est hæc non inelegans oratio: Bituricis, S. Arcadii episcopi & confessoris, qui post sanctum Honoratum sedis hujus metropolicæ gubernacula suscipiens, magna sanctitatis claritate, & vigilantiæ pastoralis assiduis excubiis, pontificalis muneris decora ampliavit; sanctitatisque magister Sanctos nonnullos erudivit, in quibus maxime eluxit sanctus Patroclus abbas, quem ob virtutum merita ad diaconatus honorem provexit. Deinde inter Galliæ sidera, Aurelianensi synodo jubar virtutum interfuit; atque demum, absoluto cursu mortalitatis, ad vitæ æternæ præmia profectus est: tumulatus vero in ecclesia S. Ursini, supernis glorificatus est insigniis.

[3] [De ætate certatur.] De Sancti ætate, aut de ordinanda serie episcoporum Bituricensium, quantumvis quæsierim, non inveni quod definiam. Jam dixi, ab aliquibus signari ipsum ordine XIX, ab aliis XX, ab aliis XXI, in Patriarchio autem Bituricensi monachi San-Sulpitiani, XXII; de quo iis disputare licebit, qui intricatam chronologiam restituendam suscipient, quod quam sit difficile, ingenue fatetur laudatus monachus San-Sulpitianus, dum ait, nihil præter nomina pontificum plerumque inveniri: unde una intelligis, quanta possit esse in determinanda Sancti ætate concordia. Claudius Robertus ceterique omnes eum concilio Anrelianensi III interfuisse admittunt; ast ille id anno 540 collocat, sedisseque ait annis XXIX; verum Sammarthani concilium istud Aurelianense melius anno 538 innectunt, ita episcopatus tempus coarctantes, ut solo circiter novennio sedisse potuerit. At contra, totam durationem ad solum quinquennium contrahit auctor Patriarchii, nempe ab anno 540 ad 545. Hoc autem quis conciliet cum ejus, jam episcopi, subscriptione in dicto concilio Aurelianensi anno 538? Ubique lubricum, ubique salebræ, quibus nemo sese facile expediat. An id satis feliciter præstiterit Cointius, est cur plurimum dubitem; at enim, eam controversiam hic dirimere nec vacat, nec opus est: audiamus quæ nuperi editores Galliæ Christianæ ex S. Gregorio Turonensi adduxere.

[4] Arcadius nobis notus est ex concilio III Aurelianensi anni DXXXVIII, [Ipsius meminit Greg. Turon.] cui subscripsit & adfuit. Eum exorsum esse episcopatum anno DXXXVI docet Carolus Cointius. Ejus meminit Gregorius Turonensis, De vita Patrum cap. 9, ubi agitur de Patroclo, qui fugiens seculum; “abiit ad Arcadium Bituricæ urbis episcopum, petiitque sibi comam capitis tonderi, adscirique se in ordinem clericorum”; quod illi concessit Arcadius, collato etiam paulo post diaconatus ordine. Probianus presbyter subscripsit concilio Aurelian. IV “missus a domino Arcadio episcopo”; scilicet Bituricensi; nam ejus ecclesiæ presbyter erat Probianus, qui post annos circiter XIV creatus est ejusdem ecclesiæ archiepiscopus. Atque eccum nodum alium, dum S. Desiderati, S. Arcadii successoris initia cum Cointio aptare videntur anno 541, obitum vero 550, quo necesse, subsecutum Probianum; ne alias sedis vacatio annorum quatuor gratis adstruatur; nihilominus inter S. Arcadii obitum & S. Probiani initia annos circiter quatuordecim intercessisse contendunt. Mallem ego conjicere, S. Arcadium obiisse anno 545, quo fieret ut Sammarthanorum novennium ei vindicaretur. Ceterum ex spinosis implexisque his omnibus nihil solidi educi posse, expertus video; uti neque ex ipso Monachi San-Sulpitiani elogio, quod hic in summa monumentorum aliorum penuria subjicitur.

[5] Vigesimus secundus præfuit S. Archadius, vir cum nobilitate, [Paulo longius] tum sanctitudine insigniter venerabilis. Hic interfuit concilio Aurelianensi tertio, quod inter initia pontificatus ejusdem, videlicet anno regni Childeberti senioris XXVI, die IV Non. Martii, celebratum est. Pergit enumerare sanctos omnes antistites qui dicto concilio adfuerint, & quæ in eo statuta sint; tum ad S. Arcadium regrediens: Ceterum, inquit, illuc jam unde cœpit, recurrat oratio. Sanctissimi itaque ac beatissimi patris nostri Archadii admiranda conversatio & vitæ sinceritas, dum eximio splendore illustraret universam Galliam, adeo quidem ut Dei ad amorem suo exemplo invitaret totius populi affectum, & multi propter divinæ servitutis culturam, abjurata prorsus seculi conversatione, ad ipsum sanctum Virum, quem optime noverant apostolica perfectione incomparabiliter fulgere, peræque agminatim confluerent, tamquam in morum asylum; inter ceteros beatus Patroclus, vir ingentis meriti, fundator Columbariensis cœnobii, in adolescentia, ne uxorem ducere a vidua matre cogeretur, clam elapsus, ad reverendam hujus almi Præsulis celsitudinem confugit. A quo benigne exceptus, ac comiter perhumaneque tractatus, diaconii ordinatione suscepta, tam pretiosis tamque odoriferis virtutum ornamentis ad illius exemplum enitescere est visus, ut per eum, adhuc sub magisterio sancti pontificis Archadii agentem, creberrime fierent miracula ingentia. Unde si tantus ac talis exstitisse perhibetur discipulus, quantus & qualis fuisse, quæso, existimandus est præceptor & magister ejus, videlicet beatissimus patriarcha Arcadius, a quo ista Patroclus, unde proficeret, rudimenta exercitii spiritualis hausit?

[6] [ex Patriarchio elogium.] Sed, quod dolenter dico, majorum nostrorum res præclare gestas, alioqui posteritati multum profuturas, non sine crassa negligentia, antiquitas suo texit silentio. Siquidem nil præter nomina pontificum nostrorum plerumque invenimus; quos tamen morum probitate & singulari sapientia constat esse dignos, qui posteritatis memoriam promereri videantur. At idem gloriosus pontifex Archadius, postquam rexisset Bituricensem ecclesiam annos quinque, ex hac vita subtractus Kalendis Augusti feliciter migravit ad Christum. Cujus sacratissimum corpus, cum debitæ venerationis honore, traditum fuit sepulturæ in basilica sancti Symphoriani martyris; ubi nunc usque gloriose quiescit, juxta corpus S. Ursini, primi ejusdem Biturigæ civitatis episcopi. Quam quidem ecclesiam fuisse olim constructam per eumdem divum Ursinum, testatur Gregorius Turonensis capitulo 80 libri in gloriam confessorum. Idem autem locus, cum antiquitatis jure, tum multorum Sanctorum, ibidem jacentium, præsentia venerabilis & devotioni accommodatissimus cernitur. Quo tunc temporis monasticus ordo florentissime vigebat; sed deinceps, senescente mundo, atque secundum D.N.I.C. sententiam, charitate in hominibus refrigescente, illic sanctæ religionis fervor tepuit, & collegium canonicorum secularium (ne divini cultus ministris penitus destitueretur tam venerabilis locus) institutum est. Claruit autem idem S. præsul Archadius ab anno DXL ad an. DXLV, temporibus Vigilii Papæ, Justiniani imperatoris, regnantibus in Francia Clothario I, Childeberto, ac Theodeberto.

DE S. BANDARIDO EPISC. CONF.
SUESSIONE IN GALLIA.

Sec. VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti nomen, cultus, ætas, Acta, reliquiæ, elogium.

Bandaridus conf. Suession. in Gallia (S.)

AUCTORE J. B. S.

Non apud omnes, nec apud Gallos quidem, [varie inflexus] eodem in pretio fuisse Sanctum, quo de hic agimus, varie a variis efformatum, faxo, mox clare perspicias. Bandaridum vocandum esse, non Bandaricum aut Bandaredum, videtur insinuare enuntiatio ipsa Gallica Bandry seu Bandriz, unde nescio qua ratione Saussayus in suo Martyrologio Bandarinum efformaverit; & quidem die sequenti (forte ex Breviario Suessionensi;) cum certo hoc die obierit, eodemque in Fastis qualibuscumque certo annuntietur, sive sub forma Bandaridis, ut eum appellat Castellanus, sive sub alia consimili, de quibus hic pluribus disputandum non censemus. Bandaridus is nobis est, qui sub Clotario, Clodovæi magni filio, Suessionum, in facta a parente divisione, rege, S. Lupo (quod nomen communius fuisse novimus) ejusdem urbis antistiti, de quo agendum erit XIX Octobris, circa annum 538, non ut alii 540, successit; decessore haudquaquam inferior, imo iis insignis virtutibus, quæ æmulorum, invidorum, dicamus impiorum oculos offendentes, exsilium ipsi, urbi tantum non exitium attulere; ut Vita ipsa paulo uberius infra deducet. Hæc, ut de nomine satis constet.

[2] Id vero mirandum præcipue, Virum talem ac tantum ab omnibus antiquis Martyrologis ita præteritum, [idem est qui certo colitur.] ut classicis omnibus ignotum fuisse oporteat. Etenim ut vel numerosos codices Usuardinos appellem, in nullis eorum signatum reperi, præterquam in editione Lubeco-Col. & altera editione, ibidem a Greveno procurata, his simpliciter verbis: Suessionis, sancti Bandaridi episcopi confessoris; quæ ipsa verba, nisi vehementer fallor, accepta sunt ex nostro Sanctorum Florario Ms. seculi XV, cui hoc die ad marginem, sed eadem manu inscriptus est; alibi, sive in Mss., sive in editis, saltem antiquioribus, frustra quæsitus; quippe qui nec Surio notus sit: ut facilius intelligatur, a recentiori Legendista Gallico prætermissus, in quo etiam nec nomine designatur, tametsi a Saussayo & Cointio laudatum fuisse, procul dubio non ignoraverit. At neque ipse, neque Sammarthani, neque scrupulosiores alii a prædicandis tam illustris Viri gestis & virtutibus nos absterrebunt, dum cultus ejus Suessione extra controversiam positus est. Ætatem Sancti unde liceat explorare, ex modo dicendis intelliges.

[3] Decessorum ejus tempora definiendi necdum se obtulit occasio, [Ex. S. Medardi sepultura 545] cum SS. Edibius, Principius & Lupus ad posteriores anni menses pertineant. Id tradit Suessionensis historicus Claudius Dormayus lib. 3, cap. 32, successisse eum S. Lupo, circa annum 540, quo ferme etiam inclinare videtur auctor ejus, quæ superest, Legendæ, dum Lotharii (voluit dicere Clotarii) nobilissimi Francorum regis tempora designat: id saltem certum est ex Actis S. Medardi Noviomensis, ad VIII Junii illustratis, cap. 4, num. 25, pag. 92, S. Bandaredum, ut ibi appellatur, Suessionensem episcopum, cum debita processione reverenter occurrisse, & sanctissimum corpus, nempe jam dicti S. Medardi, prout decebat, honorifice suscepisse. Habes præterea num. 28, sanctissimum illud idem corpus, in præordinata sepultura, apud Suessionem terræ decentissime commendatum. Ex anno celeberrimæ istius translationis figenda omnino S. Bandaridi epocha, quem certum est, tunc vixisse & floruisse, utpote solennissimæ istius cæremoniæ actorem præcipuum. Hic igitur cardo rei vertitur, ut quis certo definiat, quo anno inclytissimus S. Medardus obierit, & prope Suessionem sepultus sit.

[4] Hæc porro & a Cointio, & in Actis nostris ad VIII Junii affiguntur, [ætas ejus definitur;] non anno 565, ut Sammarthanis visum est, aut anno 560, ut vult Dormayus; sed aliquot citius annis, nempe 545; unde de S. Bandaridi, quem Bandaricum vocat, ætate, mentem suam explicans laudatus Cointius tomo 1, ad annum 538 ita habet: Bandaricus episcopus Suessionensis, cum populum, post obitum S. Lupi, quem Suessionenses XIV Kal. Novembris colunt, per aliquot annos exemplo vitæ inculpatæ singulari, & saluberrimis institutis atque consiliis rexisset, variis lacerari cœpit sermonibus impiorum, quorum alii imprudentiæ, alii dementiæ eum insimulabant, alii prodigum ac dissipatorem rerum suarum esse jactabant in vulgus, alii fratrum conturbatorem appellabant. Clotarii regis jussu, nullo habito in ejus vitam concilio, aut judicario ordine facto, ad quorumdam malevolorum tumultum urbe & episcopatu abire hoc anno coactus est. Transiit in Angliam, ubi in monasterio per septennium humilis ac patientissimus degit, vili olitoris officio fungens; ut legitur in Breviario Suessionensi IV Non. Augusti. Certa autem exilii epocha colligitur, ex eo quod, paulo post reditum, funus S. Medardi, cum multis aliis episcopis, sua præsentia celebravit, anno videlicet Christi DXLV: unde corrigas eos, qui B. Lupum, Bandarici decessorem, anno Christi DXLIII mortuum scribunt.

[5] [exsilii tempus] Porro S. Bandaridum toto septennio in Britannia exsulasse, tam diserte non uno loco exprimit dicta Legenda nostra; ut si in eo fallat, totam corruere necesse sit. Cum autem redux ab exsilio, S. Medardi celebrem sepulturam certo curaverit anno jam dicto 545, quid evidentius sequitur, quam quod totis septem ante annis cathedram Suessionensem conscendere debuerit, atque adeo anno, ut minimum, 538, imo si annis ante aliquot eam ecclesiam rexerit, multo citius sacras infulas consecutus sit: cumque jam dictæ sepulturæ non diu supervixisse videatur, corrigendi denuo Dormayus & Sammarthani, dum ad annum 556 vel 566, vitam ejus protrahunt. Audiamus iterum Cointium ad jam dictum annum 545: Bandaricus Suessionensium episcopus, cum per septennium exulasset, & per ejus absentiam sterilitas atque aëris intemperies morbosa totam diœcesim plurimum afflixisset, missis in Angliam nuntiis a rege Clotario, revocatus est. In reditu, cum ad locum pervenisset, quæ Arthesia dicitur, & ab urbe Suessionensi distat sex millibus passuum, ibi sitienti populo fontem aquæ suis precibus impetravit, ac paulo post reditum, funus S. Medardi, cum multis aliis sua præsentia celebravit, paucisque post diebus febre correptus, Kalendis Augusti vita excessit.

[6] [& annus obitus.] Hæc leguntur in Breviario Suessionensi postridie easdem Kalendas, quo die colitur sanctus Bandericus, a nonnullis dictus Bandaridus, Bandaredus & Bandarinus, corrupte Bodardus. In utraque editione Galliæ Christianæ & in Martyrologio Gallicano Bandaridus dicitur exequiis interfuisse Clotarii regis, cujus obitum anno Christi quingentesimo sexagesimo primo consignabimus. Argumenta, quibus hæc opinio nititur, nullius sunt auctoritatis. Primum quod abunde refutavimus, supponit Medardum episcopum & Clotarium regem eodem anno mortuos esse. Alterum, quod inferius diluemus, verum atque indubium agnoscit privilegium quod monasterio S. Medardi quinto Idus Martias anno Dominicæ Incarnationis quingentesimo sexagesimo secundo a Joanne tertio Papa concessum circumfertur. Donec validiores occurrant rationes, quæ nos a suscepta primum sententia revocent, sanctissimos præsules Medardum & Bandaricum eodem anno, illum sexto Idus Junias, hunc Kalendis Augustis sublatos ex hac vita fuisse propalabimus. Et nos hic Cointio subscribemus, donec clariora alicunde eluceant, quæ vix audeas sperare.

[7] [Acta paulo liberiora] Postremum quæritur quid de Actis censendum sit, paulo liberiori & liberaliori phrasi deductis, quæ in longe pauciora facile contrahi potuissent. Scriptorem pluribus seculis rebus gestis posteriorem fuisse, vel ex ejus confessione colligitur, quam habes num. 23, ubi sic legitur: Multa præterea, recordatione digna, huic operi non attitulata, dici potuissent de gestis & virtutibus beati viri Bandaridi, si prætermissa non fuissent incuria & negligentia scriptoris. Ne quis vero me culpandum existimet, quod de multiplici virtutum congerie hoc opus tam exiguum contexui: profiteor, de multis quæ non sunt memoriæ hominum scripto tradita, ut potuimus, vix pauca perstrinxisse. Volumus autem Paternitati vestræ innotescere, repertam esse quodammodo tantillam materiam hujus operis in cujusdam membranæ pittaciolo, tamquam sub epilogo breviter annotatam, quæ postmodum sagaci studio indagata, per exaggerationem a nobis aliquantulum amplificata est. Horum quæ dicimus testis est vetus illa schedula, quam siquis perspicatus intueri voluerit, omnia quæ supra vel infra exaravimus, invenire poterit coadunata subtilis adeo in thematis clausula.

[8] Satis igitur patet, collectam fuisse Legendam totam diu post S. Bandaridi obitum: [sec. 12 scripta.] imo si recte notavit Nicolaus Belfortius, cujus studio & diligentia apographum nostrum nacti sumus ex Ms. ecclesiæ cathedralis Suessionensis, appositum istic erat nomen Suessionensis episcopi Josleni, qui sedem illam tenuit ab anno circiter 1126 ad 1150, quemadmodum notant Sammarthani, vel ut Dormayus ad an. 1152, ad quem, procul dubio, referendum nomen Paternitatis, quo usum scriptorem jam ostendimus, ut proinde Josleno dedicatum censeri debeat opus ipsum, de cujus fide & integritate auctorem testantem jam audivisti. Inde porro rescindenda censuimus, quæ ex S. Medardi Actis, a nobis pridem editis, se narrationi suæ inseruisse fatetur; ut satis fuerit, ea sola subnectere, quæ ad probanda S. Bandaridi frequentia miracula, non jam ex pittaciis seu traditionibus, sed ex visu non semel repetit & inculcat, ibi æque ac in tota reliqua Vita paulo verbosior, & multa, ut candide fatetur, per exaggerationem amplificans; quem eumdem stylum redolent lectiones XXXII Mss. ex ipsomet fonte acceptæ, quas proinde hic describere operæ pretium non fuit, quibusque maluimus nitidum totius historiæ compendium ex Saussayo substituere, totam deinde Legendam subjicientes.

[9] Neque vero prætermittenda hic sunt, quæ de sacro corporis deposito satis accurate recenset laudatus jam non semel Suessionensis historicus Dormayus lib. 6 cap. 43; [Servatæ feliciter reliquiæ.] in ea nimirum, toties a nobis deplorata Calvinistarum rabie, qua Suessione æque ac in reliqua ferme Gallia, immani furore in Sanctorum pretiosissimas reliquias debacchati sunt, cœnobii Crispiniani Priorem, domnum Lespaulart, ea industria usum, ut callidos non minus quam rabidos iconomachos mirifice fefellerit. Obtenta enim, principis Borboniæ gratia, facultate vina sua in monasterium & alio transferendi, vasa aliquot tum sacris reliquiis, tum pretiosioribus argenteis sacris cimeliis, ornamentis, chartis aliisque id genus implevit, atque ex harpyarum manibus feliciter eripuit, custodibus sic prius potis, ut quid ageretur observare nequiverint. Atque hac arte delusis omnibus, S. Bandaridi sacrum corpus servatum omnino fuisse, testis ibidem est dictus Dormayus, ut istic etiam hodie reliquiæ ejus intactæ & integræ constanti fidelium venerationi exponantur. En modo Saussayi elogium, quod Actis ipsis prælucere opportunum censuimus.

[10] Augustæ Suessionum, sancti Bandarini episcopi & confessoris. [Saussayus in elogio] Hic tempore Clotarii I, Christianissimi regis, sancto Lupo ad Superos evocato, consonis omnium votis suffectus, potens simul opere & sermone, commisso sibi gregi viam justitiæ & pietatis aperire perstuduit: quod verbis docebat, prius factis ostendens, ut ad divinæ religionis cultum subditos efficacius permoveret. Cum autem puritate mentis, corporis castitate, morum nitore polleret, abstinentia non minus erat commendabilis, sed & vigiliis assiduus, orationibus intentus, eleemosynis autem ita deditus, ut omnem fere substantiam in alendis pauperibus consumeret. Quamobrem a suis ludibrio habitus, & stultitiæ injuria notatus; a rege, quasi dilapidator ecclesiastici patrimonii, sede excedere jussus, atque a civibus propriis ignominiose episcopatu eliminatus, in exilium magno cum vituperio pulsus est.

[11] [satis nitide] Sed Vir beatus confisus in Domino, patientia præclarum ea in tentatione exemplum prætulit, humilitatisque, quam semper coluerat, studium egregie exercuit. Transmeans scilicet in Angliam, ibi in quodam cœnobii xenodochio factus hortulanus, per septennium magna cum animi tranquillitate & pietatis sensu ac profectu, Christo in membris serviens, vili sub schemate militavit. Intetim fame & peste affliguntur Suessionenses; qui Dei exasperati iram persentientes, Pastoris sui, quem injuste persecuti fuerant, innocentiæ recordati, supplices regem adierunt petentes, ut perquisitum inventumque superna ope sanctum Præsulem ad sedem revocaret: ad cujus reditum (ceu quondam ad conspectum Aaron, pontificis Deo dilecti) ultio divina protinus cessavit; inimicisque suis Vir Dei paterno affectu opitulatus, apostolorum, quorum spiritu & virtute pollebat, miracula renovavit: quicumque enim ægrotus benedictionem ab eo expetebat, pro munere, Jesu nomine invocato, crucisque edito signaculo, ab ipso sanitate donabatur.

[12] [Vitam contraxit.] Dum autem his splendoribus receptam cathedram sanctus Præsul ornaret, beatus Medardus Viromanduorum pontifex gloriosus defunctus est, cujus sacratissimum corpus Suessionem rex Clotarius, ut uberiori id honore impertiret, deferendum curavit, jussitque ut condignis inferiis a beato Bandarino sepeliretur: qui cum thimiamateriis & crucibus ac ceroferalibus, omnique cum ecclesiastico decore justa præsuli prorsus apostolico, vir ipse totus apostolicus exsolvit, defunctum itidem paulo post Clotarium ipsum pius Antistes, injuriæ immemor, omni cum caritatis significatione inhumavit in ipsa sancti Medardi, quam rex ille inchoaverat, æde. Hisque aliisque piis officiis perfunctus, gratiæ divinæ fœnoribus & justitiæ fructibus locupletatus cælestium ad civium consortium evolavit. Ejus porro corpus ad sanctum Crispinum majorem, in dextra parte altaris sanctæ Mariæ conditum, divinæ magnificentiæ refulsit postmodum signis præclarissimis.

VITA
Ex Ms. ecclesiæ cathedralis Suessionensis
Descripta a Nicolao Belfortio, servata capitum in autographo distinctione.

Bandaridus conf. Suession. in Gallia (S.)

BHL Number: 0912

EX MS.

[Prologus]

Scribere Sanctorum gesta patrum piis ac religiosis est decus & optabile votum: sicut e contra reprobis & invidis dedecus & tamquam quoddam animæ execrabile detrimentum a. [Bonis placent Vitæ Sanctorum, malis non item.] Hinc siquidem mens Deo devota, audiendo avidior effecta, tamquam lautioribus cibis saginatur: miser vero, quasi in fame positus, cruciatur & invidiæ livore nimium exagitatur. Hinc fidelium animus, divino amore succensus, ad appetenda cælestia inardescit: sed reproborum corda veluti tædio affecta, nimio livoris torpore contabescunt, & subinde merguntur deorsum ad inferni profundiora. Mensa Dei fidelibus hic apponitur, bonis omnibus exuberans, quando vita & actus Sanctorum vel scribendo vel legendo ad memoriam reducuntur: unde electorum mens Deo per contemplationem vicinius jungitur, & maxima interim laus Deo adscribitur, dum ejus gratiæ assignatur, quod mundi cupiditates, ipso adjuvante, Sancti superarunt. In ista mensa, de qua loquimur, quisque invenire potest, quod sibi salutiferum sumat, & quod aliis charitatis gratia proponere debeat; non autem superbus & invidus, non contumeliosus & animo perversus; sed ille, inquam, qui humilitatem, qui mansuetudinem, patientiam, & cetera hujusmodi imitari desiderat. Sed de invidis, quorum corda rubigo consumit, intermittentes nimium conqueri, stylum vertimus ad eos, quorum actus laus est fateri, & exempla pium imitari, quos patronos nobis fore confidimus in retributione justi judicii Dei. Et quia de omnibus Sanctis, etiam si velimus, sermonem texere communiter & competenter non possumus; unum nobis de pluribus assumimus, Bandaridum scilicet Suessionensem pontificem, de cujus Vita & virtutibus, quantum Dominus dederit, subsequenti opere tractabimus.

[Annotata]

a Exaggerationis aliquid redolet vel hic prologus.

CAPUT I.
Pastor in omnibus perfectissimus, impiorum calumniis apud regem accusatus, in exsilium pellitur: sed pressi calamitatibus Suessiones, ipsum requirere coguntur.

Cap. I.

Tempore Lotharii b nobilissimi Francorum regis, dum respublica, prout competebat, disponeretur sua suorumque præ cellentissimorum principum solerti industria: contigit, ut assolet, quod morte intercedente beatæ memoriæ Lupi Suessorum venerabilis episcopi, [Pastor omnibus numeris absolutus] absque pastore aliquamdiu maneret Suessio c desolata. Quod cum nimium ægre ferret grandis civitatis innumera multitudo, utpote tanti patroni destituta præsidio: tandem pastor summe bonus, qui singulari privilegio bonus dicitur & est, indoluit; & sua divina gratia inspiravit, ut plebs omnis Suessionica unanimi voto Bandaridum, virum industrium & eximiis meritis egregium acclamaret & eligeret: atque ut regalis dignitas suis satisfaceret votis, concordi voce proclamaret & impetraret. Ordinatus ergo & consecratus pontifex beatus Bandaridus, cœpit populum sibi commissum instruere, sic ut quod docebat verbis, ipse prius in suis ostenderet factis. Revolvebat semper in animo, quale onus suscepisset & summopere verebatur ne quemquem de grege sibi credito adversarius, ut leo rugiens, devoraret; unde ut ipsi fortiter resisterent, incessanter monebat. Ad ea autem ipse primus subditos præibat, in orationibus scilicet assiduus, in jejuniis, in eleemosynis, in vigiliis continuus, in omni sancta & casta conversatione providus & castus.

[3] [gregi suo sedulo invigilans,] Patientiam præterea & humilitatem custodiebat cum puritate mentis: & omnibus ad se venientibus omnimodam prætendebat mansuetudinem & benignitatem. Divina quoque scripturarum semina impendebat cunctis sibi colloquentibus, congratulabatur prævenientibus, applaudebat de Deo sermonem texentibus, congaudebat universis in bona actione perseverantibus. Jucundabatur etiam sibi, dum miserationum Domini reminiscens, miseriis plurimorum inserviret, & pro Dei amore, quæcumque poterat, egenis commendaret. De quo vere Davidica voce intonatur: Dispersit, dedit pauperibus; Justitia ejus manet in seculum seculi. In tantum quippe erat necessitatibus pauperum intentus; ut egens ipse inter eos, ex omnibus stipendiis suis nil omnino reservaret, nisi quantum ad quotidianum victum vix sufficere posset; de crastino non cogitans. Ita ergo iste Sanctus sese omnibus conformabat; ut divites eum magis quam se divitem crederent, & pauperes sibi coæqualem & habitu & vultu cernerent; sicque omni erat vilitate contentus, ut hospes cerneretur in seculo, qui alias morum probitate præcellens & quasi mundo exemptus, cælo propinquabat.

Cap. II.

[4] Quis igitur crederet tanto Viro pro tantis bonis retribui mala potuisse? [multis calumniis] Sed antiquus hostis & omnis inimicus justitiæ, qui tamquam per rediviva incendia incessanter suæ reparat faces invidiæ, in hunc quoque Christi Servum jacula suæ contorsit malitiæ. Siquidem ab aula regis per inanem aërem mille volant in ipsum mendacia. Fit in populo ambiguus strepitus, clamor confusus. Alii qui livore urebantur, dicebant quod vir Dei denotaretur infamia stultitiæ: & qui substantiæ domus Dei fidelis ac providus dispensator esse debebat, prodigus & dissipator, ac subditorum sibi fratrum conturbator existeret. Tanta denique amentia insidiatores ejus capti erant: ut quod pauperibus divino pro amore videretur erogare, hypocrisi imputarent; adjicientes præterea, næniis & vanitatibus quibusdam potius, quam Deo illum deservire. Alii vero quibus erat mens sanior, tamquam idonei testes eorum quæ operabatur in medio populi sui, profitebantur, hunc esse pastorem & vere rectorem domus Dei, sanctum & justum, sobrium, & recreatorem pauperum; justum judicem pupillorum & viduarum.

[5] Quia vero quanto plus ignis in fornace accenditur, tanto aurum purius comprobatur: [etiam apud regem proscinditur;] jam in igne tribulationis positum voluit Dominus magis approbare electum suum. Occasiones igitur quærentes adversus patrem familias, iterum ex palatio tyrones voces blasphemiæ, tamquam favillas, conflabant in Servum Dei, taliaque suggerebant regiæ majestati dicentes: Domine rex, vidimus sæpius, & ab antecessoribus nostris accepimus, quod universi pontifices, qui regno vestro post vos præsident, regalia xenia, quæ tantum deceant virum, vobis mittere vel deferre debent. Est autem Bandaridus Suessorum episcopus, qui ab hac consuetudine videtur esse sequestratus, & aulæ regiæ præsentiam suam subtrahit, & regia munera nullo modo mittit, quippe quem tanto honoris gratis d præfecistis. Jubeat ergo vestra majestas, ut eum adeamus & suggeramus ei, quemadmodum oporteat eum ditioni vestræ subdi, & parere per omnia regiis edictis, sicut & parent coë piscopi sui. Intimanda autem sunt hæc, ne forte cras excusationem prætendat, numquam se audivisse talia.

[6] Itaque jussu regis ad virum Dei pergentes, [qui multis mendaciis instigatus] intimaverunt ei sicut regi suggesserant: quorum verba, furiose sibi invecta e, Sacerdos egregius audiens, hujusmodi fertur verba respondisse, cum humilitate magna: Senior f meus rex mandat secundum quod sua est voluntas: equidem libenter ac prompte ipsius jussa complerem, si pro velle adesset mihi possibilitas. Sed scit ille, cujus est omnis potestas in cælo & in terra, quod mihi non sunt alicubi condigna regi munera, nec ita repente possum præparare quæ quasi extorquendo exigitis: nisi Dominus, cui nil boni deest, & qui omnibus se petentibus & in se fidentibus dat affluenter & non improperat, divinitus mihi servo suo dignetur ministrare. Quæ verba illi non ferentes & cum indignatione in eum frementes, redeunt festinanter ad regem, & fallaciæ fallaciam addentes, novam redeundo calumniam componunt. Regi ergo sic aiunt: Rex in æternum vive. Fecimus quod jussisti, episcopum illum stolidum Bandaridum adivimus: sed delirum in verbis invenimus & stomachantem in responsis, & multa inconvenientia, quæ in aures vulgi turpe esset proferri, ab illo audivimus.

[7] Insuper etiam sub jurejurando affirmavit, quod numquam palatia tua frequentaret, [jubet Sanctum in exsilium pelli:] nec quidquam honoris tibi, vel tuis impenderet. Cavendum ergo valde est: quia si ista quasi patiens & mansuetus inulta abire permittis, & molescere consentis, regnum tuum in se divisum desolabitur, & alterius gentis dominio subjugabitur. Unum tibi super hac re (ut nobis videtur) inest consilium, ut ipse contemptor precepti tui, tamquam contumax tradatur in ergastulum, aut ut fraudator pellatur in exilium. His relationibus concitatus rex, jussit ut qui relatores fuerant, judices etiam & ultores istius noxæ facti, sanctum Episcopum, prout antea decreverant, in exilium tamquam regibus damnatum mitterent. Quare accepto regis consensu, concito gradu equis subdantibus * remeantes ad Episcopum: Age (inquiunt) episcope, ab episcopio tuo, reatu præveniente, vacuatus recede. Licet te pastorem ordinaverimus, permissu tamen regio deponimus, tamquam omnium bonorum contemptorem. Itaque sine synodali conventu, & absque ullo episcopali judicio per laicorum tyrannidem pulsus est in exilium.

Cap. III.

[8] Missus in exilium, cum esset cor illius fiduciam habens in Domino & ab humilitatis & patientiæ proposito non recedens, [hic vero in Angliam profectus,] cœpit mente revolvere, quidnam faceret; utrum scilicet inter suos inquilinos remaneret, an ad exteras transmearet nationes. Cumque ei visum esset commodius, ad remotiores transire, ubi nemo sciret, quis aut unde esset; nemo calumniaretur, nemo de infortunio, quod acciderat, improperaret: disponit, si Dominus permitteret, transmarina adire loca, ut sic incolatus ejus prolongaretur a patria, & ob periculosioris itineris difficultatem, nemo suorum prosequeretur. Peregre ergo profectus, tandem ad portum maris, qui placidus & quietus esse dicebatur, pervenit; ubi dum solicitus præstolaretur alicujus scaphæ adventum, inter scopulorum, qui illis in locis abundant, multitudinem, rupem unam invenit velut in modum columnæ tornatilem, ad id quod facere disponebat, satis idoneam, moxque cum nauclero conventione facta de navi qua mare erat transiturus; annum Domini, Calendam, feriam, ac ipsius feriæ horam in prædicta rupe tam aperte insculpsit, ut posset quivis literatus sine difficultate agnoscere, quo tempore maris undas transisset. Igitur feliciter æquore transmisso, cœpit Anglicana perlustrare loca, omnimodis sibi peregrina, & dum plurima urbium mœnia circumiret, perquirebat ab incolis, an haberentur cominus aliqua ibi monachorum habitacula. Tandem vero superna propitiante clementia, tamquam felix sumit auspicium, quod ad quosdam monachos devenisset: a quibus dum diu optatum precibus acquireret hospitium, intellexit protinus, sibi Deum propitium adesse, qui se de manu insidiantium eripuisset, deque spurcitiis hujus mundi erutum, ad tranquillum monachorum xenodochium perduxisset.

Cap. IV.

[9] Impetrata ergo cœnobii societate, gratulabundus Vir Deo plenus immensas grates omnium largitori bonorum referens, [ibi cœnobii hortulanum agit.] psallebat continue in corde suo illud Davidicum: Dominus regit me & nihil mihi deerit, in loco pascuæ ibi me collocavit. Degens autem in ipso, cum quo venerat, illo habitu canonico, & sub abbatis imperio devotus militans, delegit sibi beatius esse labores manuum suarum manducare, quam otio vacare: unde per septennii spatium tantummodo hortulani officio occupatus est. Cujus circa hortum diligentia & studio tanta erat olerum abundantia, ut cum bona omnium gratia cumulate suo muneri satisfaceret. Ut autem manifestaret Dominus, quantum sibi grata esset obedientia ipsius, potentiæ suæ virtutem contulit Servo suo in ipsis oleribus. Nam quicumque aliquo morbo ingravescens ad eum veniebat, mox ut potionem per manum ipsius ex gramine compositam, in Dei nomine accipiebat, ab omni languore curabatur: & quot genera erant herbarum, tot pellebantur per manum Viri Dei species morborum. Factum est ergo celebre nomen ipsius per populos circa maritimas regiones: & confluebant ad eum innumeri, qui aut per potionem, ut diximus, aut per manuum impositionem sani fiebant a quacumque detinebantur infirmitate. Ipse vero ne tanta sibi virtus adscriberetur, contendebat, oleribus inesse Dei providentiam, quæ in hominibus talem operaretur salutem. Hortabatur denique omnes ad se venientes, ut semper gratias rependerent Deo creatori suo, qui salvat omnes sperantes in se, & de sua virtute gloriantes humiliat: quia omnis virtus & sapientia a Domino Deo est, & ipsi soli referendæ sunt gratiæ in omnes generationes.

Cap. V.

[10] Sed cum his tantis atque aliis virtutum insigniis in partibus Anglorum celebris haberetur: [At divina ultione in ingratos sæviente,] noluit tamen Dominus Servum suum ibi diutius permanere: neque lucernam suam sub modio ulterius latere. Nam in ista peregrinatione, expleto ferme septennio: ut plebs Suessonica commoneretur, Pastorem suum sollicite revocare, in tantum divina ultio desæviit in pago Suessonico & ita inter se confligebant terræ sterilitas, & pestiferi inæqualitas aëris, ut famis nimietate quamplures periclitarentur usque ad mortem; & aëris natura Dei judicio permutata, derepente millia hominum morte dissolverentur. Quo terrore nimium perculsi & quodammodo mente turbati omnes urbici, suburbani & reliqui diœcesani ejulantes ad cælum usque flebiles emittunt voces: Domine miserere nostri g. Peccavimus, injuste egimus, iniquitatem fecimus: patres nostri peccaverunt & non sunt: nos autem iniquitates eorum portavimus. Pupilli facti sumus absque patre, erravimus sicut oves absque pastore, nec est qui requirat. Non est qui consoletur nos, qui precibus redimat: ideo perimus, ideo morte afficimur tota die sicut oves occisionis. Piissime Domine, rex cæli & terræ, inhumata relinquuntur cadavera nostra, & præ nimio fœtore non est qui sepeliat. Placare Domine & parce peccatis nostris propter nomen tuum, ac propitius esto sorti & funiculo hæreditatis tuæ.

Cap. VI.

[11] His & hujusmodi aliis orationibus cum gemitu fusis ad Dominum, [medicum Pastorem quærere compelluntur.] in se redeunt & consilio inito unanimes veniunt ad regis palatium, frementesque & horribiliter clamantes, tamquam versi in seditionem, dicebant ad regem: Eia rex noster, non autem vere rex, sed tyranne crudelis, qui absque misericordia & justitia videris ac diceris, in quo tibi peccavimus vel in qua re deliquimus, quia peccatum hoc grande & flagellum mortis induxisti super nos: ut Pastorem nostrum, doctorem & gubernatorem animarum & corporum nostrorum, per tuam tuorumque tyrannidem sine caussa nobis aufferres; & non solum regno tuo expelleres, sed trans mare etiam tamquam regni fraudatorem fugares? O inimice omnis justitiæ, & divinarum atque humanarum legum contemptor sacrilege, qua temeritate ausus fuisti, ut Sanctum Dei ab episcopio suo excluderes? Quin etiam, sicut impræsentiarum vides, propter ejus absentiam nos atroci morte perdidisti. Hæc est enim causa & hoc peccatum, quare morti addicti sumus Redde ergo nobis quem violenter ac fraudulenter abstulisti. Non enim a nobis hæc pestilentia recedet: nisi revocatus fuerit ad sedem suam electus Dei Bandaridus, de qua injusto judicio est depositus. Quod si quidquam horum obstinato corde nolueris facere; aut divina condemnatus sententia interibis, aut sicut egisti in Sanctum Dei, in caput tuum redundabit.

ANNOTATA.

b Voluit dicere Clotarii, ut rectius infra scribit.

c Melius diceret Suessionum; Suessos certe nusquam legi, neque reperit Valesius in Notitia Galliarum, ubi tamen de Suessionibus multa commemorat; videturque Suessio vox æque inusitata.

d Clarius loqueretur, si diceret, quem tanto honoris gradiu gratis præfecissis.

e Quid velit, satis intelligitur.

f Notissima domini appellatio, alibi non semil explicata; unde Seigneur.

g Oratio pro auctoris ingenio composita, ex variis Scripturæ locis, quæ sigillatim enumerare opus non est.

* An non sudantibus?

CAPUT II.
Repertus in Anglia, ad sedem suam honorifice reducitur; gregem calamitatibus liberat, multisque clarus miraculis S. Medardum sepelit, & meritis plenus laborum præmio coronatur.

Cap. VII.

Hæc audiens rex nimium timuit duplici modo; [Feliciter inventus,] videlicet propter cladem quam videbat imminere mortis, & propter sævitiam populi contra se nimium furentis. Vocatis ergo servis suis, misit eos quaquaversum cum aliis viris de civitate ad perquirendum Virum Dei. Qui cum post dies plutimos ad mate pervenissent, & in rupe, de qua superius dictum est, titulum scriptum reperissent, in quo dudum sanctus vir Bandaridus annum Domini, Calendam, feriam atque horam navigationis suæ notaverat: immenso gaudio exhilarati, deque cœpto itinere certi, ascendentes in navim transvolant mare. Cumque, derelicta nave, in littore huc illuc discurrerent, Virum Dei per oppida & vicos inquirentes: tandem casu perveniunt ad illud cœnobium in quo Vir Dei gerebat hortulani officium. Dum autem ibi orationi insisterent, & pro sui Pontificis manifestatione sollicitas Domino preces funderent, contigit subito per Dei dispositionem, ut unus ex fratribus Bandaridum vocaret ex nomine, & ut ad hortum pariter proficiscerentur, commoneret, quia jam instaret tempus olera colligendi, quæ fratribus ad refectionem ministrari deberent. Qua vocatione cognita, ut quod quærebant certius invenirent, arrigunt aures gratulabundi: & orationes suas a Domino a exauditas intelligunt in fide roborati. Surgentes itaque ab oratione, undique prospiciunt, si forte vocatum ex nomine inter alios recognoscerent, & venientibus mixtim fratribus ternis sive quaternis, dum ipse vellet inter alios delitescere; recognoscitur a suis; moxque genua ipsius strictim illi amplexantur, pedes osculantur, & lachrymis rigant; atque ut in patriam redeat supplici voto exorant.

Cap. VIII.

[13] At ille ad eos: Quid (inquit) mihi & vobis filioli? Recedite, [redire primum renuit,] quæso, & nolite me inquietare, sed permittite quo cœpi, intendere: quia melius est mihi manere quam reverti in patriam & vestræ tyrannidi cum gravi imperio & violentia subjacere. Illi autem subjungunt cum omni mansuetudine & humilitate: Domine pater, rex Francorum nos misit ad te, nimium te desiderans ac deprecans, ne sis memor injuriæ ipsius & civium suorum. Te expectant omnes Francigenæ, te plebs omnis tibi commissa affectat b & ut quantocius redeas, implorat. Ille vero dixit: Impossibile est, filioli, quod petitis, videlicet ut quem Dominus provida mihi dispensatione patrem destinavit, & qui me incolam & peregrinum errantem misericorditer suscepit, & per septem annorum curricula sustentavit, hunc deseram & ad vos redeam, qui me a finibus vestris ceu canem rabidum expulistis, & sicut bene nostis, per omnia male tractastis. Non ita decet, filii, non ita decet. At illi: Noli, Pater, inquiunt, ad injuriam civium tuorum ista improperare. Pœnitet enim omnes, & profitentur quia te sine causa ad iracundiam provocaverunt, & inde humiliter veniam postulant.

[14] Quibus Vir Dei ait: Vos sicut vestræ voluntatis est, [abbatis, cui suberat, imperium prætexens:] & vobis injunctum est, dicitis: ego autem paucis pandam vobis veritatem. Pro certo sciatis, quia non sum mei juris, sed omnino mancipatus sum alterius ditioni: unde mihi licitum non est quidquam facere vel quoquam pergere, absque abbatis hujus loci permissione. Quidquid igitur jusserit me facere, expedit ut faciam pro posse. Ad hæc legati siluerunt. Statimque de loco surgentes pergunt ad abbatem cum festinatione: cui narraverunt omnia per ordinem, quemadmodum scilicet vir Dei Bandaridus in Francia honeste fuerit ordinatus episcopus, & pro quibusdam infortuniis mare transierit; pro qua iterum causa, jussu regio eum requirerent, quo etiam ordine ex nomine vocatum reperissent, & inter alios latentem agnovissent, quasque inter se collocutiones habuissent; denique quod nisi ipsius jussu in Franciam reduci omnino non posset. Abbas itaque istas rationes cum admiratione perpendens expavit, numquam se audivisse huic simile sub juramento affirmans. Mandavit autem Virum Dei ad se venire: cui redarguendo sic ait. O homo, quid est hoc quod facere voluisti? Quare imposuisti nobis? Non arbitramur sani capitis esse consilium, quod disposuisti facere. Nam cum esses, Dei disponente gratia, ordinatus & consecratus episcopus, cur te ut peregrinum subintroduxisti nobis? Et cum esses studio literarum honeste edoctus, cur te rusticum & literarum expertem simulasti? Dixisti enim in arte aliqua nullum omnino te nosse magisterium, nisi tantum hortulani ministerium.

[15] Da ergo gloriam Deo: & dic quare hoc feceris. Cur benedictionem, [is vero rem edoctus, legatorum votis obsequens] a Deo tibi consessam, subduxisti, dum eam nobis occultasti? Non adjudicamus hoc esse dignum & justum: quandoquidem [Col. 066C] donum quod ex Deo est, manifestum omnibus esse debet; omnes debent agnoscere & expetere, cuncti hoc debent venerari & colere. Ad hæc Vir Dei, ut semper erat mitis animo & patiens, blandis cum humilitate verbis talia respondit: Noli mihi molestus esse, pater, & ne contristeris adversum me nimium: quia quidquid horum est quod me redarguis contra auctoritatem fecisse, profiteor me coram Deo & Sanctis ejus in puritate & simplicitate cordis egisse: maxime ob hoc, quia si Deus suæ pietatis misericordia, aliqua bonæ conscientiæ in me germinasset semina, ne fraudarer ulla diaboli invidia, frustratus hujus seculi vana gloria. Tunc ergo intelligens abbas, qui vir Domini Bandaridus conscientia pura, & fide non ficta fecerit omnia, prosternitur ante pedes ejus dicens: Scio te Virum sanctum & justum: & vere credo, quia ex quo introisti ad nos, benedictio Domini ingressa est tecum, quæ copiose redundat super omnibus bonis nostris. Peto autem ut ignoscas mihi & fratribus nostris, quod tibi non servivimus usque modo, sicut facere debuimus, tamquam servo Dei; sed tu potius, sicut famulus omnium nostrum, ministrasti nobis. Petitionibus igitur ipsorum satisfaciens Vir Deo plenus, sic ait: Misereatur vestri omnipotens Deus, & si quid commisistis in me negligenter, parcat vobis misericorditer: ac pro beneficiis vestris quæ pro honore divino mihi charitative impendistis, centuplum a Domino recipiatis & vitam æternam possideatis.

[16] [Sanctum ad propria red rejubet:] Quibus dictis, subjunxit Vir Dei: Jube tandem, pater, quid mihi faciendum sit amodo: quia ut bene nosti, secretum nostrum latuit usque modo; sed quoniam jam palam fit mundo, si jubes ut stem, sto; si ut redeam, redeo. Cui dixit abbas: Vellem admodum & desiderarem ut nobiscum maneres omnibus diebus quamdiu vitalis spiritus tuos reget artus: ut nobis propter tuam præsentiam impenderet Dominus suæ benedictionis abundantiam. Video autem te non posse neque velle Dei voluntati resistere, & intelligo quod populo tibi commisso valde es necessarius. Vade cum pace in patriam tuam, quo te revocat Dominus. Ita a patre accepta redeundi licentia, cœpit velle ire cum suis. Abbas vero ait: Non sic proficisceris absque comitatu nostro: neque enim decet. Ad manum igitur deducentes eum insecuti sunt pariter abbas & monachi usque ad mare: & valedicentes prosperaque imprecantes, & in osculo sancto sese consociantes, petita benedictione & ab episcopo impertita, redierunt. Nec illud prætereundum est etiam, quod priusquam redirent, orationem pro navigantibus fecerunt psallenters adinvicem & præmittentes hunc versum: Exaudi nos Deus salutaris noster, spes omnium finium terræ & in mari longe: post quem subsecuta est oratio: Domine Jesu Christe, qui siccis quondam pedibus supra mare ambulasti, & Petrum inter ipsas maris undas valido vento agitatas titubantem, voluisti, ne mergeretur, erigere: Da quæsumus huic famulo tuo & omnibus qui cum eo sunt, prospero navigio mare hoc transmeare, & absque ulla tempestate salvos & incolumes ac aridam perducere digneris: & quocumque inde abierint, angelus tuus bonus comitetur eos & bene iter eorum disponat, ne grave aliquod incurrant animæ vel corporis periculum.

Cap. IX.

[17] Beatus itaque Bandaridus, rursus felici sulco æquore transmisso, [qui suos æstu deficientes,] cum devenisset in Franciam, ejusque adventum populi cognovissent: ei protinus cum magna exultatione occurrunt, stipantes illum honoris gratia, innumera equitum peditumque caterva. Virtus quoque divina gradiebatur cum illo; ita ut quicumque diversa ægroti infirmitate benedictionem ab eo expetissent, mox edito super illis crucis signo, sanitati restituebantur omnes. Sicque paulatim crescente numero fidelium, tam per divinarum monita Scripturarum, quam etiam per sanctarum incitamenta virtutum, miraculis coruscantibus, ubique Dominus mirificavit Sanctum, Ut autem Vir beatus cœpit Suessorum finibus propinquare, confestim ad eum confluxit immensa populi multitudo cælitus animata: quæ præceptis salutaribus a sancto Viro jam ante edocta, cum adhuc dupliciter æstuaret, scilicet siti audiendi verbum Dei, sitique corporali præ intolerabili servore æstatis; nec ulla penitus ibi aquæ fluenta invenirentur: more Israëlitici populi quondam clamantis ad Moysen in deserto, clamaverunt pariter ad Virum Dei omnes qui convenerant in loco nuncupato Aidisio c, sexto ab ube milliario distante, atque dixerunt: Pater sancte, quid faciemus? Præbes quidem verbi divini nobis sitientibus haustum: sed propter nimium æstum & aquæ penuriam aporiantes d deficimus. Meritis ergo tuis & precibus impetres nobis aquam, ne in via deficiamus.

[18] Ad hæc Vir Dei corde ingemuit, & populo sitibundo compatiens, [alter Moyles elicito fonte solatur;] ait: Oremus, filioli pariter pusilli cum magnis, ut Deus & Dominus noster dignetur nobis suæ pietatis abundantiam demonstrare: & sicut Moyse & Aaron servis suis orantibus, aquam de petra voluit in deserto quondam educere, ita nobis peccatoribus; misericordiam postulantibus, dignetur aquam de terræ visceribus ministrare. Tunc omnes prostraverunt se in terram, orationi sese devoventes: cum quibus etiam Vir Domini suum manualem baculum figens in terra, orationi incubuit. Cumque aliquantisper oratum esset & surrexissent ab oratione: Vir Dei oculos, lacrymis suffusos, elevans ad cælum, se suosque omnes signaculo sanctæ crucis munivit. Ut ergo post orationem & crucis impressionem, baculum de terra extraxisset: mox subsecuta est ebulliens tam perspicua & larga fontis unda, ut plenissime omnes refocillarentur & abundantissime recrearentur. Attollitur protinus cum immensa exultatione tantus Pastor, mirisque vocibus talem virum magnificant & alterum Moysen virtutibus & meritis coæqualem prædicant. Fons autem prædictus beati Bandaridi precibus ubertim succrescens, euntibus & redeuntibus hinc inde est pervius, præbens fidelibus charitatis indicium, & peregrinis ae indigenis ministrans solatium, sicut hodietenus manifestum est: cujus aquæ refluus cursus non deficiet in seculum.

Cap. X.

[19] Posthæc cum Suessionem repedare cœpisset, septus innumera populi caterva; ruit ei obviam cuncta multitudo virorum ac mulierum dicentium, [afflictumque populum miseriis omnibus liberat.] Benedictus qui venit in nomine Domini. Procedit deinde omnis clerus, monastici & canonici ordinis in vestitu candido, cum ipso apparatu ecclesiastico satis digne congruenti: subsequitur postmodum devotus Deo dicatatum virginum chorus: tum postea incedit procerum ingens comitatus, ac denique fulvo auro radiantium turba matronarum: sicque cum immenso tripudio tantus pastor receptus est. Quo ita honorifice restituto, confestim sterilitas terræ conversa est in fertilitatem uberrimam, & corrupti aëris pernicies profligata. Quidquid igitur illud est quod calamo ad plenum exarare vellemus, hoc uno complectimur: quod ad hujus Viri Dei saluberrimum adventum, omnis corporum morbus, universa diabolicæ fraudis malitia procul pulsatur, salusque continua, opulentia in rebus, jucunditas in propagine, tranquillitas in pace, unicuique quaquaversum in pago Suessioni commoranti concreditur e.

Cap. XI.

[20] His ita gestis per ordinem, accidit ut egregius confessor Domini Medardus Veromandensium divina cooperante gratia episcopus, [Sequitur S. Medardi sepultura,] plenus dietum & sanctarum virtutum operibus refertus, migraret ad cælum. De quo relator quidam gestorum ejus, dum scribit de transitu ipsius, inter alia sic ait: Egregio confessori Christi Medardo, imminente suæ resolutionis tempore, divinitus luminaria cunctis præsentibus micuerunt. Hoc autem lumine fere trium horarum spatio coruscante, sanctissima Sancti anima, linquens caduca, cœtu angelico subvecta, petit cælestia. Et merito celsa cæli fastigia conscendit, qui gloriam istius mundi tamquam cœnum deputavit: ideoque ad cælum contendit securus, quo se vocaverat Dominus. Beati qui habitant in domo tua domine, in seculum seculi laudabunt te. Itaque rex Clotarius qui huic intererat spectaculo, viso tanto cælitus miraculo, exisse videlicet animam Sancti Medardi cum immenso lumine, inæstimabili exhilaratur gaudio. Veniunt hæc in notitiam pene totius Galliæ: convenitque repente de diversis partibus ad tantum spectaculum innumera virorum multitudo ac mulierum f.

Cap. XII.

[21] Sed quia conveniens est, ut præcedentibus sequentia quæ sunt ejusdem viri Dei Bandaridi adjungamus: [liberatio filiæ regis a dæmone] non est prætereundum quod ipsius orationibus procuratum est, circa regis unicam filiam, quam pestifer dæmon horribiliter invadens, dilaniabat etiam atrociter, quinimo sæpius aut in ignem, aut in aquam miserabiliter jactabat. Pro hujusmodi fiebat planctus ingens, & heu inaltabat g clamorosa turba usque ad cælos: pro eo quod malignus spiritus videretur possidere, cui etiam (nisi prædestinatio divina id ageret) sanctus Spiritus debuisset præsidere. Pater ipse turbatus jam & anxius, quod nullum adveniret solatium divinitus, inde animo æstuabat nimium, quod virum Dei Bandaridum rogare non audebat; quem antea lacessitum injuriis, a sede propria exturbaverat acerbius. Circa unigenitam tamen sollicitus, & de tanti Viri pietate confisus, mittit servos suos ad illum, inæstimabili humilitate orans, & prece multa deposcens, ut propter nomen Domini Jesu, pro humano genere opprobria passi, ipse injuriarum oblitus, sui mesereri dignaretur, & pro filia sua preces fundere, quibus ab ea dæmonium potenti manu fugaret. Qui Dominici non immemor præcepti, dicentis; Orate pro persequentibus & calumniantibus vos, illata sibi opprobria remisit, & pro ipsius filia orationem ad Dominum fudit. Qua completa, & in nomine summi Dei accepta potione, solito ex gramine composita, mox per manuum impositionem saluti eam restituit, patrique suo incolumem reddidit. Aiebat autem, virtutem esse in gramine, nihil sibi pro meritis suis, sed soli divinæ virtuti ascribens verus Nathanaël, verus Israëlita, in quo non erat dolus, nec aliqua simulatio cordis: & ideo sine dilatione aliquantula, meruit a Domino exaudiri.

Cap. XIII.

[22] Gratulabundus ergo rex pro tanti miraculi virtute per eum celebrata, [regisque ipsius gratitudo.] plurima auri & argenti talenta obtulit: sed Vir Deo dicatus & dilectus: Absit hoc (inquit) a me, ut donum Dei quod est inenarrabile, præcipuum & incomparabile, avaritia stimulatus vilipendam & quod mihi nullis meis præcedentibus meritis gratis a Deo concessum est, pecunia de ærario regis accepta, distraham. Non est juris nostri, non est nostræ consuetudinis ut tantum scelus committamus. Si autem vestræ voluntatis est divino pro amore, ex redditibus prædiorum vestrorum per manus nostras aliqua Deo & Sanctis ejus conferre, pro abluendis peccatorum vestrorum sarcinis, non renitimur. Rex itaque animadvertens salubre consilium, accersito commentariensi, jubet conscribi regale præceptum h in fisca regalia, id est cellam, modum & amiacum annotavit, ac sigillo regio consignavit: ut vir Sanctus cuicumque Sanctorum placeret, permissu regio illa donaret. Cumque supra Axonam fluvium nobile quoddam esset monasterium, Suessioni satis contiguum, in honorem Sanctorum martyrum Crispini & Crispiniani constructum, in quo sepulturæ suæ locum prædestinaverat: solenni donatione supradictum regale præceptum ei tradidit, jure perpetuo ibidem mansurum.

[23] [Scriptoris de se testimonium] Multa præterea recordatione digna, huic opusculo non attitulata, dici potuissent de gestis & virtutibus beati viri Bandaridi, si prætermissa non fuissent incuria vel negligentia scriptoris. Nequis vero me culpandum existimet, quod de multiplici virtutum congerie, hoc opus tam exiguum contexui: profiteor de multis, quæ non sunt memoriæ hominum scripto tradita, ut potuimus vix pauca perstrinxisse. Volumus autem paternitati vestræ innotescere, repertam esse quodammodo tantillam materiam hujus operis, in cujusdam membranæ pittaciolo i tamquam sub epilogo breviter annotatam; quæ postmodum sagaci studio indagata, per exaggerationem a nobis aliquantulum amplificata est. Horum quæ dicimus testis est vetus illa schedula, quam si quis perspicatus intueri voluerit, omnia quæ supra vel infra exaravimus, invenire poterit coadunata subtilis adeo in thematis clausula. Verum quia incepto operi finis amodo imponendus est, ad id quod consequens est redeamus.

Cap. XIV.

[24] Jam igitur tempus imminebat quo fidelis Servus & egregius dispensator domus Dei a labore quiesceret: [Sancti obitus & exsequiæ.] dum ecce nimiis febribus acriter corripitur, sibique præparari sepulturam in dextera parte altaris beatæ Mariæ in supradicto cœnobio sanctorum Christi Martyrum, & sepulchrum in quo esset tumulandus, poni jubet. Nec post multum temporis cœpit denuo acri febrium dolore vexari: sicque Domino evocante, sancta illa anima primo die Calendarum Augusti ad alta cælestium secreta translata est k. Exanimato autem corpori dignas, qui tanto obsequio intererant, exequias impenderunt, & tam clerus quam omnis populus totum noctis spatium vigiliis, psalmodiis, ac lectionibus deputavit: aurora vero diei coruscante, cum honore debito deferunt ad locum sanctorum Martyrum l sepulturæ ejus destinatum: ubi honorifice susceptum, honestissime compositum, ac decentissime (sicut in promptu est) traditur tumulatum, primo Calendarum Augusti.

Cap. XV.

[25] Ne autem effera mors, quæ nulli novit parcere, tanti Viri munificum memoriale putaretur exemisse cum corpore: [Miracula sequentibus seculis patrata.] non destitit omnipotens Deus Pastorem sanctæ ecclesiæ, etiam post mortem carnis, multis miraculis magnificare. Nam idem Dominus virtutum, indesinenter virtutes virtutibus augens, inter catervas populorum hinc inde confluentium, alios mentis & corporis mira alacritate consolidat, alios etiam qui ægri veniunt, celeri sospitate relevat. Atque ut manifestius nonnulla quæ oculis nostris perspeximus, in publicum proferamus: in supradicto Sancti sepulchri loco, tanta & tam perspicua fiunt miracula, ut quicumque eo convenerint, Dominum sanctumque Bandaridum rogaturi, procul dubio impetrent quidquid votivo corde petierint. Si qui enim valida febre agitati, de sepulchro ipsius cum bona ad Deum fide & devotione bibendo sumpserint, caputque reclinantes super ipsam Sancti tumbam dormitionem somni perceperint: salubre antidotum se habuisse sentiunt, sanique & incolumes de loco illo recedunt: quod multoties certo didicimus experimento. Ceterum, patres & fratres charissimi, ad quorum notitiam utcumque hæc pervenerint, scitote ac pro certo credite, quia quod scimus in veritate factum, hoc vobis loquimur, & quod nostris obtutibus videndo agnovimus, seu multorum relatione didicimus, humili quidem sed fideli tamen stylo annuntiamus: quamquam nec ad plenum usque modo prosecuti sumus. Qui vero plura nosse desiderat, nihil est quod quærat extra: quando cuilibet alia his similia investigare cupienti, ultro sese multa offerunt: prout testatur multitudo languentium horis momentisque omnibus, die ac nocte venientium ad pretiosum ipsius mausoleum. Quo in loco, integra corporum sanitate recepta, redeunt quique in sua cum gratiarum actione, ipso summo opitulante Deo, qui cunctos suis sustentat beneficiis, justosque piis accumulat votis: cujus laus, honor, & potestas permanet in æternum Amen.

ANNOTATA.

a Legebantur corruptæ duæ voces, quas ad verum sensum restituendas putavi.

b Scripserit fortasse afflectit, sed nec id latine dici potest, pro pedibus tuis advolvitur.

c De eo loco testari nemo melius potuit quam ipse Belfortius, cujus hæc sunt verba: Diu multumque inquirenti mihi, ubinam terrarum esset locus Aidisius, de quo fit mentio, tandem indicatum est mihi, illum esse, qui in silva Rhetia positus, via Parisiensi inter Vauldrenum (quod fortasse vallem edinarum interpretari possumus) & capellam Metairicam (quæ etiam hujus Sancti imaginem, hortulani specie effigiatam continet) irriguo fonte alluitur. Cui opinioni accedit plurimum, quod ad eum locum singulis annis, postridie Pentecostes, parochiani de Artesia (sive ut vocant aliter) de S. Banderido, solennem usque hodie supplicationem, in sex milliaria procurrentem instituunt.

d Ab aporior, quod ex ἀπορέω deducitur, significatque perplexum, consilii indigum, & ad angustias redactum.

e Satis erat dicere conceditur.

f Sequuntur hic ea ex Vita S. Medardi, quæ a nobis expuncta sunt, utpote in Actis nostris pridem edita, ut in commentario prævio abunde diximus.

g Satis apposita voce utitur, ut quid velit intelligatur, siquidem latina esset.

h Voluit ostendere gratam regis munificentiam, dum prædia regii fisci seu dominii istius temporis subdidit, quæ regis donatio Sancti arbitrio reliquit.

i De pittacio & pittaciolo sæpe alias dictum, & fuse apud Cangium: satis patet, indicari membranam gesta Sancti paucis complectentem.

k Notavit Papebrochius, hic desinere Ms. Longipontanum: verum satis patet, sequentia æquo ac superiora ejusdem omnino auctoris esse.

l Nempe sanctorum Crispini & Crispiniani: vel si velis distinguere, dic ad S. Crispini magni.

DE S. KINEDO EREMITA CONFESS.
IN VVALLIA.

Sec. VI.

Sylloge de ætate, cultu & portentosis gestis.

Kinedus erem. conf. in Wallia (S.)

BHL Number: 4664

AUCTORE J. B. S.

Sanctus, quo de hic agimus, multis modis inflexus Kinedus, Kynedus, Chinedus, Kenedus, & Kinethus inter Sanctos Wallenses seu Cambrienses non infimum olim locum consecutus est, ab Harpsfeldio compositus cum Davide, [Seculo 6 vixisse, satis certum est,] Theliao & Paterno in Cambria, ubi obierit Kal. Augusti. De Davide in opere nostro pridem actum est 1 Martii, de Theliao IX Februarii, de Paterno autem XV Aprilis, qui cum omnes seculo VI, Sanctorum in Britannia feracissimo, vixerint, jam de S. Kinedi ætate certum eatenus habemus testimonium. Quod si recte in Legenda nominetur rex Arthurus, sub quo floruerit, id etiam certum est, ad principium potius quam ad finem ejus seculi pertinere; ut obitus ejus non male a nostro Alfordo consignatus sit anno 529. Porro de ejus cultu, a multis seculis recepto, testatur Capgravius in stupenda Vitæ historia de qua mox pluribus, uti & in Vita S. Caradoci pridem illustrata ad diem XIII Aprilis, dum is ad S. Kinedi ecclesiam accessisse dicitur. In prima Martyrologii Anglicani editione relatus erat ad X Decembris, ex quo die in Ferrarii Catalogum generalem transierat; verum Martyrologii istius collector Wilsonus in posteriori natalem diem secutus est, quem apud Capgravium notatum reperit his postremis Legendæ verbis: Terras vero relinquens, in cælo præmia percepturus, migravit Kalendis Augusti.

[2] Sic ipsum hoc die Wilsonus annuntiat: Eodem die Gloweriæ (Glower seu Gower) in provincia Walliæ Clamorgana, [recte a Wilsono in Fastis hoc die relatus.] depositio S. Kinedi confessoris, qui nobili inter Britones prosapia oriundus, seculo renuntiavit, atque in montibus Clamorganis solitarium amplexus est institutum, ubi in omni vitæ sanctitate in Domino requievit. Corpus ejus Gloweriæ sepultum olim ac servatum fuit in magna veneratione. Frustra hic ad probandum S. Kinedi cultum plura argumenta congessero: vel ipsi Castellano notus est, qui in suis ad Martyrologium Romanum additionibus diserte ipsum signat his verbis: In Anglia, S. Kinethi confessoris, cui dicata est ecclesia in peninsula Govre, ea ipsa nimirum de qua jam meminisse diximus citatam S. Caradoci Vitam; ubi notavit Henschenius in mappis Cambdeni exhiberi; nempe in Clamorganensi ad pag. 492, ut infra denuo dicendum erit. Porro ut tota ex portentosis prodigiis contexta est, quæ apud Capgravium exstat S. Kinedi Legenda, ita locus de quo hic facta mentio, mirabiliter describitur; ast nobis satis sit Sancto nostro sacros honores vindicasse: de incredibilium stupenda narratione, aliorum modo præmittamus judicia.

[3] Laudatus supra Alfordus noster in suis ecclesiæ Anglosaxonicæ Annalibus de S. Kinedi similibusque variorum Sanctorum popularium Legendis ita ad annum 516 num. 10 post alios candide sentit: [Specimen Vitæ,] Qui Vitam eorum, & notanter S. Kinedi, ex variis collegerunt, in nescio quæ miracula impingentes, fallendo potius otio, quam rerum gestarum veritati studuisse videntur: id quod unicuique fiet perspicuum, qui Capgravianam farraginem vel primis, ut aiunt, labris degustaverit. Confirmat id rursus Alfordus ad annum 529 num. 3, ubi ex Capgravio vix audet referre, quod S. David ad synodum a se convocatam invitaverit S. Kinedum. En Legendæ verba: Beatus autem David universalem synodum futuram edixerat, & S. Kinedum illuc humiliter invitare curavit. Qui ait; Ego merito membra habens curvata, societatem habere indignus, tantis viris indignior sum associari, & insuper ad iter aggrediendum potestas deficit naturalis. S. David ait; Oremus Jesum Christum, ut membra tua ad iter nobiscum peragendum erigere dignetur. Et fusa oratione ad Dominum, crus a femore resolvitur, pro ut naturalis dispositio melius se habere debebat. Cumque ad viam carpendam parati pariter incederent, servus Dei Kinedus, fusa in secretis cordis sui ad Deum prece, crus suum, sicut prius, femori adhæsit. Atque hæc speciminis gratia: de aliis dicemus infra, nunc ad Alfordum revertamur.

[4] [ex qua quæ substant, admittuntur,] Non est ausus, inquam, ea exscribere, quia Kinedi Vitam medii temporis scriptores miraculorum multitudine obscurarunt potius quam illustrarunt. Paucis Sancti elogium contrahit: Sufficiat dicere hoc loco, Kinedum Davidis tempore sanctitatis opinione Britanniam implesse. Relato deinde ex Capgravio die obitus, notat eodem etiam referri in Martyrologio Anglicano, ut superius jam ostendimus. Id vero factum ait: e mente majorum, Britannorum imprimis, apud quos vixerat in illa Silurum provincia, quæ Glamorgania appellatur: ubi peninsula est ad mare Hibernicum, quæ Gower ad Occidentem dicitur. Ibi anachoreticam vitam Kinedus vixit, forte in eo loco, ubi hodieque exstat ejus nominis monumentum: sacellum inquam, ab eo dictum S. Keneth capell. En modo quæ ex Cambdeno polliciti sumus, qui eam regionem lustrans, hæc annotavit. Gower occidentalis, insinuante utrimque freto, fit Chersonesus, frugibus magis quam opibus prædicanda, & Kinedo in divos relato, quondam celebri, qui solitariam hic vitam egit. De quo si plura velis, Capgravium nostrum consulas, qui ejus miracula pleno ore decantat. Utique, sed utinam fide majori quam hiatu, quo viros cordatos ab hujusmodi lectione absterreat. Tute judex esto.

[5] [rejectis omnino portentis aliis:] Regali progenie ortum memorat ex turpissimo incestu parentis cum propria filia; unde crus ejus femori semper adhæserit, quemadmodum filia patri suo carnaliter fuerat supposita. Vix natus infans vasculo vimineo seu potius corbi injectus, in fluvium præcipitatus, atque in mare velociter delatus est: unde aves marinæ circumvolitantes unguibus & rostro puerum rapuerint, eumque in rupe statuentes, stratum in quo decumberet ex plumis composuerint, quo post novem dies angelus nolam æneam attulit, quæ ipsi mammillæ instar fuit, unde clocula mammillata appellatur. Panni, quibus involutus erat, corticis instar ad pueri quantitatem, semper mundi accrescebant. Inventus a rustico & ad uxorem delatus, summo impetu ab avibus denuo referri jussus est. Cerva silvestris cloculam mammillatam quotidie implere solicita fuit. Doctus deinde ab angelo quibus cibis vesci posset, pergens ad commonstratum locum, fontes viginti quatuor e terra eduxit. Tum æque miranda subjiciuntur, quæ cum latronibus & famulo aliquo gesta sunt; deinde vero cum irruentibus hostibus, quos in mutuam necem adegerit. Habes demum quæ cum S. Davide gesta supra attigimus: ut facile quivis intelligat, totam illam otiosorum hominum farraginem a nobis hic merito prætermissam esse, quam id genus rerum curiosi facile apud Capgravium invenient.

DE S. ALMEDHA VIRG. ET MART.
IN WALLIA.

Sec. VI.

[Commentarius]

Almedha virg. et mart. in Wallia (S.)

AUCTORE J. B. S.

Sanctam hanc in Martyrologio Anglicano neglectam queritur laudatus nuperrime Alfordus ad annum 490, ubi ita loquitur: Miror hujus sanctæ Virginis nomen prætermissum esse in nostro Martyrologio, [Licet in Fastis neglecta,] cum tanta sanctitatis fama claruerit, ut ecclesiam suo nomine dicatam habuerit & frequentem ibi cultum. Diligentior Castellanus eam in additionibus suis S. Kinetho subjunxit iis verbis quæ ex Gallico Latina reddo: In eadem insula, sanctæ Almedæ, sancti Davidis materteræ, cui in principatu Walliæ dicata est ecclesia. Si recte ætatem notat Alfordus, sanctum Kinethum, nobis Kinedum, annis saltem aliquot præcesserit; alii eodem sexto seculo floruisse censent. De constanti ejus in eadem, qua prior celebratur, peninsula, testem habemus oculatum Giraldum Cambrensem in suo Itinerario ut mox patebit. Id præterea eidem Giraldo acceptum referre oportet, quod de S. Almedha paucissimis tradidit, quæ ex editione Cambdeni pag. 826 hic subjicimus.

[2] Erat autem, inquit, antiquitus regionis illius, quæ Brecheinoc dicitur, [vere tamen culta est.] dominator vir potens & nobilis, cui nomen Brachanus, a quo & terra Brecheinoc denominata est: de quo mihi notabile videtur, quod ipsum XXIV habuisse filias historiæ Britannicæ testantur, omnes a pueritia divinis deditas obsequiis, & in sanctitatis assumptæ proposito vitam feliciter terminasse. Exstant autem adhuc basilicæ per Cambriam multæ, earum nominibus illustratæ, quarum una in provincia de Brecheinoc non procul a castro principali de Aberhodni in collis cujusdam vertice sita, quæ sanctæ Almedhæ ecclesia dicitur; hoc etenim Virginis sanctæ nomen exstiterat, quæ & ibidem terreni regis nuptias respuens, æterno nubens Regi, felici martyrio triumphavit. Celebratur autem solennis ejusdem dies eodem in loco singulis annis in capite Cal. Augusti, ubi & eodem die multi de plebe, longinquis ex partibus convenire solent. Et variis languentes infirmitatibus, meritis beatæ Virginis optatam recipere sanitatem consueverant. Quod præterea notabile sese observasse narrat Giraldus, ibidem curiosus lector inveniet. Hæc ad probandum cultum nobis sufficiunt.

DE S. JONATO CONFESSORE
ABBATE I MARCHIANENSI IN BELGIO.

Sub finem Sec. VII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Jonatus abb. conf. Marchianis in Belgio (S.)

BHL Number: 4447, 4448, 4449

AUCTORE J. B. S.

§ I. Notitia loci & Sancti, ejusque gesta & ætas.

De celebri hoc cœnobio, a vero Belgii apostolo S. Amando cum tot aliis condito, quod Martianæ, Marceniæ & Marcenæ aliisque modis inflectitur, jam toties in Actis nostris loquendum fuit, tum præsertim cum de primo ejus auctore ad VI Februarii, [Notitia loci] tum de ejus dotatore & dotatrice Adalbaldo 2 Februarii & S. Rictrude XII Maii fuse ac erudite disputatum est, quemadmodum & ubi de Eusebia filia XVI Martii, toties, inquam, agendum fuit, ut hic pluribus supersedere possemus, nisi paucula saltem præmittenda forent, quæ cum primo loci abbate singulari quadam unione connectuntur. Et situm quidem satis breviter describit cœnobii ejusdem Chronographus, in hac parte minime suspectus, dum ait, Marchianensem locum circumfluentibus aquis & palustri arundine circumdari, habereque versus Aquilonem silvam grandem, ad Australem partem fluvium Scarpum, qui labitur ad Orientem, ex cujus utraque parte adjacent prata herbis palustribus strata. Jacet inter Duacum & Elnonem sive Amandopolim (non Audomaropolim, ut cum aliis male scribit Mabillonius) tribus circiter utrimque leucis dissitum. De primis rerum angustiis deque amplissimis possessionibus, quibus postmodum a S. Rictrude ditatum est, consulenda ejus Vita tom. III Maii cap. 2, num. 16, pag. 85.

[2] [ac veterum incolarum] Chronicon apud nos Ms. ita rem explicat: In eodem vero loco primum sexus masculini personis, ad serviendum delegatis, pastor vigilantissimus & procurator interius exteriusque vir fidelis & simplex Jonas donatus est eis. Qui beati Amandi pontificis discipulorum unus, ejus sacra eruditione admodum informatus, ad hoc officium idoneus inventus est. Sed non post multum temporis altiori investigatione consultum est, ut quoniam gloriosa mater Rictrudis loci fundatrix, & universorum quæ ibi contradita fuerant, domina in illo sancto contubernio inter servos Dei famulari videbatur, congruentius foret, secundi sexus fideles ibidem ad serviendum immittere, & illius sanctæ inhabitationis primatum sanctimonialium ordinem obtinere. Semoto siquidem, pace eorum, adhuc modico virorum conventiculo, nobiles matronæ illuc undique certatim confluunt; religiosæ viduæ, quæ vere viduæ erant, alacriter concurrunt; puellaris etiam pudoris juventus casta introducitur, spiritualis gymnasii palæstram omnes in commune aggrediuntur. Fit interim locus pudicitiæ domicilium, schola virtutum, ovile dominicarum ovium, ad quæ omnia Rictrudis ter beatæ animus vehementer exultat in Domino dominorum.

[3] Hæc ad aliquam seriem revocat Mabillonius, jam dato textu non plane conformem, [virorum & mulierum.] in observationibus præviis Sec. 2 pag. 938, ubi una lugendas præclari cœnobii vicissitudines paucis memorans, ait a SS. Amando & Autberto epp. VI Kal. Novembris solenniter dedicatum fuisse in honorem Apostolorum Petri & Pauli: cui monasterio, inquit, S. Jonatus abbas primus præfectus est. Duplex eo in loco a primo conditu fuit congregatio, monachorum ac sanctimonialium; illis Jonatus, his Rictrudis præerat. Monachos illic primum, deinde paulo post, hoc est anno circa DCXLVII virgines Deo sacras fuisse collocatas in gratiam S. Rictrudis dotatricis, tradit Chronographus Marchianensis. Vastato a Normannis monasterio, an. DCCCLXXIX sanctimoniales paulatim ad deteriora lapsæ sunt, donec Balduinus comes, cognomento Barbatus, eliminatis feminis, monachos substituit, accito Lietuino Vedastini cœnobii abbate clarissimo; qui postquam locum rexit annos novem, Alberico discipulo suo regimen Marchianense imposuit. Alberico anno MXLVIII mortuo, S. Poppo abbas Stabulensis, ac decurso mense Popponi Wido successit. Atque hinc satis recte fluit abbatum Marchianensium successio in Gallia Christiana, quam inter S. Jonatum & Lietwinum nusquam reperies.

[4] Porro S. Jonatus, de quo hic potissimum agimus, ex Elnonensi cœnobio ad regendum Marchianense a S. Amando destinatus, [Abbas I, S. Jonatus,] non soli isti præfuit, sed & ipsi etiam Elnonensi, ut ex ejusdem monasterii Chronico ostendit Cointius ad annum DCXLIII num. 2. Chronici verba sunt: Amandus de grege sibi commisso solicitus, Trajectensem suam diœcesim visitare disposuit: antea tamen Elnone vices gerentem suas, in abbatem suum ordinavit discipulum, nomine Ursum, qui annis aliquot laudabiliter rexit, ac tandem beato fine quievit. Cui a beato Amando ordinatus successor sanctus Jonatus, vir modestissimus, ipsius monasterii monachus, quem pridem Marchianis instituerat idem beatus Amandus primum abbatem. Præclare meriti essent citati jam supra chronographi, si, quod ipsorum erat, gesta singula suis annis innexuissent, quemadmodum & illud quod refert ex ipsis Cointius ad annum DCLIII: Amando, liminibus Apostolorum visitatis, Elnonensem repetente locum, Marchianas Jonatum repetisse reperimus, ubi post mortem etiam B. Amandi aliquot lustris regulariter vivens, diversos utriusque sexus ad religionem induxit & castitatem. Lustra illa satis apposita ratione exponere, non usque adeo obvium esse, infra patebit manifestius.

[5] Ceterum de jam dictis aliisque præclaris haud dubie sublimibusque S. Jonati virtutibus ac gestis plane illustribus, equidem minime dubitavero; verum ex chronographis nostris, [cujus gesta frustra quæsita sunt.] sive Elnonensi, sive Marchianensi eruere, nemo est qui studuerit hactenus; ut prorsus non intelligam, quid sibi velit Silvii editor Bellecampius (vel ut eum Bollandus vocat Beauchampsius) dum in sua Marchianensi antiquitate, multa magnifice pollicitus, sic notanter scribit pag. 505: Sed longe plura de nostro sanctissimo præsule Jonato Marcianensi suppeditare meditamur, cum de ipso in Hagiologia nostra Marcianensi agetur. Hæc, opinor, idea operis numquam perfecti, quodque lucem non vidisse, ex eo colligere est, quod nec Majores nostri neque Mabillonius Hagiologiæ istius usquam meminerint. Susceperit fortasse Bellecampius hujusmodi provinciam, at morte præventus absolvere aut typis edere non potuerit, manseritque adeo conatus iste inter chartas Marchianenses, quas utinam consuluisset domnus Sancto nostro synonymus, hodiernus prædicti cœnobii Prior, apud quem frustra per amicos institi; quorum repetitas preces æque ac meas modo certe non satis urbano, neque honesto vir iste non ita pridem repulit & respuit, non usitato in hujusmodi rebus exemplo, dum ea sola flagitarem documenta, quæ ad S. Jonati patroni sui gloriam conducere poterant. Cetera non prosequar.

[6] [Ætas ejus implexa] Jam ad Sancti ætatem quod attinet, eam æque dubiam & obscuram reliquere chronographi nostri, nusquam vel remote indicantes quo circiter anno in lucem editus sit, quo factus monachus, quo abbas institutus, quamdiu solus, quamdiu cum sancta Rictrude rexerit, quamdiu utrumque cœnobium Elnonense & Marchianense; quo demum anno laborum præmium a Domino consecutus sit. Pugnat, certat, mirumque in modum luctatur Bellecampius, ut versiculum suum Blandiniensem, nescio a quo confictum, tueatur:

In sexcenteno deno fundavit Amandus
Anno Blandinium, patronum dans illi Petrum.

Cum autem ejusdem omnino ætatis statuat cœnobium suum Marchianense cum dicto Blandiniano, ineluctabili consequentia se evicisse existimat, jam ab anno DCX, vel saltem DCXI exstitisse cœnobium suum Marchianense, eodemque anno, si superis placet, S. Jonatum ibidem præfuisse, quo forte necdum natus erat: idque toties contra adversarios quoscumque repetit & inculcat, ut nauseam omnino creet legentibus. Nimirum a chronographo suo didicerat, S. Amandum obiisse anno DCLXI, natumque adeo DLXXI; quæ multorum satis diu implexa fuit opinio, pridem tamen ab Henschenio convulsa Commentarii sui § XI & seqq., unde & lustra ista ruunt, quibus S. Amando supervixisse S. Jonatum æque inepte statuit jam dictus chronographus, atque ex ipso Bellecampius.

[7] [ex S. Amandi restituta chronologia] Adverte, obsecro, paradoxum. Viri istius thesis est, fuisse abbatem Marchianensem S. Jonatum ab anno jam dicto DCX, vel DCXI, eam suam epocham pro aris & focis accerrime propugnans, ex præconcepto illo suo achille, quod S. Amandus obierit jam nonagenarius anno DCLXI, ubi jam demonstratum diximus, obiisse anno DCLXXXIV. Lustris porro aliquot superstes ei statuatur S. Jonatus: Lustra aliquot, saltem terna aut quaterna designant, unde necessario fiet consequens, Sanctum istum ultra finem seculi VII supervixisse; fuisseque adeo abbatem Marchianensem totis nonaginta & amplius annis, ut primis respondeant ultima: quod priusquam admisero, alia quam chronographi istius auctoritate a Bellecampio aut symmistis demonstrari cupio. Nonagenarium obiisse S. Amandum, in confesso est: si autem mortem ejus innectas anno DCLXI, natum oportet DLXXI; cum vero quadragenarius circiter supponatur exstruxisse cœnobia tum Blandiniense tum Marchianense; en tibi aptissime annum sexcentenum & denum: verum si ad annos septem & viginti omnia removeas, ut planissime removenda omnia demonstrat Henschenius, clarissime perspicies, machinas omnes Bellecampianas sic corruere, ut tractatus ejus bene longus in fumum abeat.

[8] En modo aptiorem vitæ S. Jonati ex Henschenio chronotaxim. [omnino ordinanda est.] Statuit is loco citato probatque evidenter, cœpta Gandavi monasteria, tum Bavonianum tum Blandiniense anno DCXXXVI; Elnonense exstructum DCXXXVIII, Marchianense vero anno demum DCXLV, cui idem præsul Amandus discipulum suum eo tempore præfecit Jonatum venerabilem virum, ordine monachorum colligendorum præscripto. Quod vero supra diximus, commendatum etiam prædicto Jonato Marchianensi Elnonense cœnobium, id factum quando episcopalem curam renuntiavit Amandus, & limina Apostolorum pro tertia vice repetiit, anno nimirum DCL. Annis autem post duobus, occiso S. Adalbaldo, S. Rictrudi castitatem suasit, quæ non diu post ad Marchianenses accessit, eo quo supra dictum est modo, eaque sub S. Jonati directione, sanctimonialibus præfuit usque ad annum DCLXXXVIII: Jonatus vero laboribus & meritis plenus Sanctam illam secutus creditur anno circiter DCXC, ut verosimiliter deducit Cointius, ad dictum annum num. 25, hoc argumento; quod cum regimen istius monasterii penes moniales fuerit per annos trecentos triginta tres vel circiter, si ab anno quo inde pulsæ sunt MXXIV, vel ut alii MXXVIII, retrocedatur, non videatur S. Jonato vita longior tribui posse: certe, quod sciam, necdum eo usque S. Jonati ætas illustrata fuit hactenus. Jam ad ejus cultum & elogia procedamus.

§ II. Cultus sacer & brevia hinc inde elogia.

Hic paucis complexurus sum omnia, quæ ad antiquum Sancti cultum conducentia reperiam, iis scriptis sepositis, [Cultus sacer] quæ longis ambagibus de Sancti vita & gestis nil amplius nec certius memorant, quam ea fideliter ex monumentis qualibuscumque Marchianensibus desumpserint Molanus & Miræus, quorum textus, uti & paucorum Martyrologiorum mox referam. Ad chronici textum de lustris aliquot quibus S. Jonatus S. Amando supervixerit, diserte additur; Ejus festivitas agitur Kalendis Augusti. Ad ejus sepulcrum vero in ecclesia Marchianensi, hos versus legi loco supra citato testatur Cointius:

Divi Jonati corpus hic sanctissimum
Reconditur, qui primus hanc rexit domum.

Versus reliqui huc non spectant: id unum subjicit Cointius; Post S. Jonati mortem, monachos, quos rexerat, Marchianis abscessisse, totumque monasterium cessisse monialibus, quibus Clossendis a triennio præerat abbatissa. Quæ ipsissima est Molani aliorumque receptissima opinio, sic, ni fallor, intelligenda, ut monachi virginibus regendis substiterint, quo salvetur diploma Caroli Imp. a Mabillonio adductum, ubi seculo IX de fratribus æque ac sororibus mentionem fieri ostendit. Verum de hac re jam toties disputatum est, ut telam illam non lubeat denuo exordiri. Sancti cultum prosequamur.

[10] [etiam ex Marlliis eruitur.] De eo satis mirum est, in antiquioribus sacris Fastis nullam usquam fieri memoriam, ne quidem in recentioribus Tabulis ecclesiasticis præterquam Belgicis, si Ghinium excipias, qui S. Jonatum canonicis suis satis liberaliter accensuit. De ætate Usuardi Aquicinctini alibi disputavimus, ubi ipsum ad seculum circiter XIII referendum censuimus: atque hic primus est ac vetustissimus, qui de S. Jonato meminerit, his plane verbis: Marcianas, depositio S. Jonati abbatis. Paulo clarius Molanus, ex quo & Canisius: Eodem die, natalis S. Jonathi confessoris, discipuli S. Amandi, quæ in posterioribus editionibus paulo brevius repetit. De eo etiam meminit Wion cum ceteris monasticis, quos inter nitide ipsum annuntiat Menardus, hoc modo: Marcianis, S. Jonati abbatis, discipuli S. Amandi, & patris spiritualis S. Rictrudis, quibus verbis omnia ferme complexus est, quæ de S. Jonato memoriæ prodita sunt, cum de cetero gesta ejus aut nemo ex professo prosecutus sit, aut per vastationes interierint: nam quæ sub Hucbaldi nomine circumferuntur, non vitæ historia sunt, sed mera oratio in Sancti honorem concinnata, præter aliam verbosissimam sub Gualberti nomine, ex qua id demum eruitur, Sancti corpus Saliacum translatum fuisse, indeque Marchianas relatum, quodque in aliqua supplicatione exstinctæ faces, igne cælitus emisso, reaccensæ fuerint; ut videbis § sequenti.

[11] [Elogiis Saussayi & Ghinii] Elogio proprio Jonatum more suo ornat Saussayus: Marcianis prope Duacum in Flandria, diœcesis Atrebatensis, depositio S. Jonati abbatis & confessoris, qui discipulus S. Amandi, omni virtutum decore adornatus enituit, exemplisque & orationibus multos ad Christum adduxit: beatæ siquidem Rictrudis religiosus informator, fratrumque & sanctimonialium loci ejusdem constitutus (ob fidei, doctrinæ, & morum præstantiam) director; utriusque vitæ præcepta, actis & moribus sic præbuit, ut immaculato calle, tramitem ad cælum iisdem præmonstraverit; demumque sanctæ conversationis ditatus meritis, exuta carne, spiritum supernis civibus in gloria sociandum, feliciter ad Dominum transmiserit. Habeat hic locum citatus supra Ghinius tametsi in anno obitus aberret; sic ferme Molanum contrahit: Marcianis, depositio sancti Jonati abbatis, sancti Amandi discipuli, qui omni virtutum decore adornatus, exemplis & orationibus multos ad Christum adduxit. Ibidem requievit in Atrebatensi diœcesi circa annum Domini DCLXX. Secutus hic haud dubie Ghinius eorum opinionem, qui S. Amandum obiisse censent DCLXI.

[12] [præfertur Molani sententia] Verum rem omnem & solidius & elegantius complexus est Molanus ipse in Indiculo Sanctorum Belgii, ut aliunde elogia accersenda non sint. Ita habet: Sanctus Jonatus confessor, discipulus S. Amandi, primus fuit abbas Marcianis sive Marcenis, ac ibidem elevatus quiescit. Fuit omni virtutum decore adornatus; exemplis & orationibus multos ad Christum adduxit. Post ipsum fuit is locus annis fere trecentis triginta tribus virginum monasterium, quibus prima præfuit sanctissima Rictrudis. Locus est pietate & amœnitate celebris, haud procul a Duaco in Flandria, diœcesis Atrebatensis. Natalis incidit in Kalendas Augusti, elevatio in sextum Iduum Aprilis, ut eo die inter Prætermissos notatum invenies. Eadem serme Molani verba, sed mutata tantillum phrasi, in Natalibus Sanctorum Belgii etiam explicantur; in quibus omnibus aperte elucet Molani sententia de monachorum, post obitum S. Jonati recessu, & post trecentos triginta tres annos, sub Balduino Barbato, pulsis sanctimonialibus, ad ipsum cœnobium reditu. Neque abs re erit hic adjungere quæ tradit Miræus in Fastis Belgicis, ut aliorum defectum tantisper suppleant. En ejus verba:

[13] Amandus Trajectensis & Aubertus Cameracensis episcopi monasterium Marchianense, [atque item Miræi.] a S. Rictrude Adalbaldi ducis Duacensis vidua constructum, in honorem sanctorum Petri & Pauli VI Kalendas Novembris dedicarunt. In eo cœnobio primum monachis ad serviendum Deo constitutis, pastor vigilantissimus datus est Jonatus, beati Amandi discipulus. Verum postea rationi consentaneum visum est (quoniam sua bona beata Rictrudis huic loco consecrarat, ibique Deo deservire statuerat) ut ibidem & sanctimoniales collocarentur. Quæ quidem per annos trecentos triginta tres vel circiter ecclesiam Marchianensem rexerunt. Post Normannicam vastationem, Leduinus abbas Vedastinus, petente Balduino Flandriæ comite, monachos Benedictinos eo in loco collocavit, ut fusius in Chronico manuscripto Marchianensi narratur, quod & exstat in Rubravalle. Atque hæc sunt vulgata typis elogia quæ de S. Jonato describenda censuimus. Pergit Miræus versus referre, qui in ambitu chori Marchianensis leguntur, quibusque enumerantur varia Sanctorum corpora ibidem deposita, inter quos & illi duo, quos supra ex Cointio dedimus. Qui ceteros nosse cupit, fontem ipsum adeat.

[14] Nullam usquam exstare S. Jonati Vitam aut Legendam, [Satis parce] inde omnino colligitur, quod in Actis Sanctorum Benedictinis tam jejune de eo agatur, ut ex Actis ipsius sanctæ Rictrudis tomo 2 a pag. 937 paucula assignentur, jam relatis adeo consormia, ut describi non mereantur. In observationibus præviis inter cetero Sanctos Jonatum laudat editor, quod in cœnobio Marchianesi floruerit. Pag 944 refertur quod jam diximus. nempe S. Amandum perficiendo ordinandoque monasterio discipulum suum præfecisse S. Jonatum venerabilem virum, cujus adhuc in eodem monasterio sacrum corpus habetur reconditum: in quo & monachorum ordinem beatus Amandus haberi voluit, sed jam dictus abbas sanctimoniales (prout sibi visum fuerat) aggregavit. Quæ quo modo & quamdiu istic perstiterint, ex supra explicatis non obscure datur intelligi. Deploranda ea tempora successore, quibus & disciplina inter moniales omnino intercidit, & quidquid eo loci supererat, barbaris præda fuit: ut & ipsum cœnobium, & quæ de gestis Sanctorum Marchianensium scripta erant, una perierint: id hic adducamus quod de S. Jonato præterea obiter in chronico memoratur apud Mabillonium pag. 951.

[15] Dirutis quoque monasteriis, quæ super fluvium Scarp sita erant, [de eo egit Mabillonius.] etiam Marchianense cœnobium, … accolis terræ fugatis & interfectis, deletum est. Corpora vero Sanctorum, quæ in destruendis ecclesiis recondita fuerant, ad loca tutiora per divinam providentiam salva transportata sunt. In qua destructione deperiit omnis ornatus Marchianensis ecclesiæ, in chartis videlicet & privilegiis & libris & gestis Sanctorum, & ceteris rebus ad decorem & usum loci pertinentibus. … Verum in disquisitione elevationis S. Jonati abbatis, qui fuit discipulus egregii confessoris Amandi, scriptum invenimus, quod tempore abbatissæ Judith, quæ Marchianensi monasterio præfuit tempore Lotharii regis Francorum, adhuc quiescebant in tumulis lapideis, altaribus ante positis, corpora Sanctorum, videlicet beatæ Rictrudis nobilis matronæ, & bonorum confessorum Mauronti atque supradicti Jonati. Nihil præterea suggerunt monumenta Marchianensia, quod ad Sancti gloriam hic illustrandam spectet, præter paucula elogia, jam memoratis conformia, quæ ex Hucbaldi exhortatiuncula, seu Apologia temeritatis, in lectiones quodammodo distributa, decerpi poterunt. Porro historia elevationis sacri corporis & accensorum cereorum erit materia, ut supra dicebam, sequentis paragraphi.

[16] [Ex Hucbaldo] Sic igitur Hucbaldus lectione III, adducto Scripturæ loco, Si vis perfectus esse, &c. de Sancto nostro loquitur: Cujus præcepti sanctus Jonatus non impiger effectus obtemperator, beatum Amandum præsulem sacrum & populis destinatum a Deo veridicum doctorem humiliter adiit; ut cujus informari cupiebat mirabili doctrina, opera sancta, quæ magnificus ille operabatur, plena imitaretur obedientia. Quem idem Præsul devote assumens, omnes eum Christiani dogmatis observantias docuit, & Dominicæ servitutis mandata ei prudenter injunxit. Qui tanti Magistri præceptis obsecundans, seipsum fidelem exhibuit famulum, probaque conversatione multos excitavit ad divinum servitium. Tum pergit lect. IV. Igitur hi viri sancti Amandus atque Jonatus, in domo Dei velut clara lucentes luminaria, densissimas infidelitatis & peccati depellentes tenebras, cælestis lumine claritatis universos aspergebant; atque exemplis atque orationibus multos ad regnum in cælis repromissum feliciter introducebant. Eamdem plane venam sapiunt, suntque ejusdem omnino sententiæ congesta ibidem reliqua elogia S. Amando æque ac S. Jonato communia, donec lectionibus VIII & IX nonnulla prædicat Hucbaldus quæ huic paulo magis proprie adaptantur, in hunc modum:

[17] [habentur præcipua] In Martianas quippe monasterio sanctum Virum & per cuncta laudabilem Jonatum ad perficienda quæ minus erant, & ad sanctitatis regulam in omnibus conservandam præposuit, præcipiens ei, ut semper ad augmentandum quæque erant sancta, indies amplificaret. Qui Sanctus videlicet ad hoc ordinatus abbas Jonatus obediens, jussa implevit, & ob id in recompensationem, æternæ gloriæ coronam accepit. Sane ad serviendum Domino S. Amandus monachos in Marcianis aggregare disposuerat, sed Jonatus, concessa sibi potestate ab ipso, virginalem mentis & corporis diligens pudicitiam, sanctimoniales ibi esse instituit. Fecit hoc fortasse inspiratione superna edoctus, ut postmodum beatæ Rictrudi ejusque filiabus, sanctis utique virginibus aptus esset locus, & condigne a conventu seculari remotus. Fervor itaque Dominicæ dilectionis in sancto Jonato laudabilis & multiplex, non modicam sanctarum virtutum segetem cumulaverat, atque bonitatis ipsius famam longe lateque diffuderat. Erat enim castus corde, humilis mente, vultu serenus, omnibus affabilis, universis amabilis.

[18] Quoddam denique speculum & exemplar sancta Rictrudis & omnes cum ipsa habitantes habebant in ipso, [quæ de Sancto dici possunt.] quas idem Sanctus verbis demulcebat, exhortationibus animabat, atque operibus sanctissimis ad summa sanctitatis culmina provocabat. Quid plura? Ita in eo gratia singularis eminebat, ut quemadmodum gemma exquisita in auri fabrica laudabiliter & decenti ornatu composita, decoris sui gratiam ostentans, videntes ad se amandum illicit; ita iste Beatus, omni decore virtutum adornatus, Deo & bonis hominibus apparebat gratiosus. Talis igitur & tantus cum esset beatus & sanctissimus hic pater noster Jonatus, vocationis suæ instante termino, abstractus a mundo, per divinam gratiam collocatus in cælo, una cum Sanctis omnibus nomen Domini benedicendo, beatæ felicitatis gaudio consovetur sine fine lætando. Sepultus autem est Marcianis in eminentiori loco, & veneratur ibi ab omni populo, ad laudem Christi, perque ipsius merita & orationes præstantur egentibus condigna remedia, ut appareat omnibus, quoniam in Sanctis suis est omnipotens & mirabilis Deus.

§ III. Sacri corporis elevatio, translatio & relatio.

Post exhortatiunculam, de qua modo egimus, subjungit idem Hucbaldus hunc titulum: [Pergit idem narratque] elevatum est corpus sancti Jonati confessoris Christi, totamque rei gestæ historiam prosequitur per alias novem, sed breviores lectiones, quas hic ordine suo fideliter describimus, observatis tribus voculis barbaris, quas ad marginem explicare non negleximus. En lectionem 1. Martianis est monasterii locus, a beato Amando in honorem S. Petri Apostolorum principis consecratus. Ecclesia quidem honesto schemate & decore satis congruo perornata; sed inde multo decentior & amabilior viris spiritualibus refulget, quod Sanctorum inibi quiescentium pignora conservat, quorum suffragiis plebs devota nititur; gratia superni roris abundans & fœcunda subministratur. Ibi monachorum ordo ad honorem Sanctorum psalmis, hymnis & canticis spiritualibus divinæ majestati conjubilat, locumque sanctum ministratio angelorum frequens invisitat, & oratio devote petentium, ad aures divini auditus evolando festinat.

[20] II. In hac itaque ecclesia corpus beati Jonati in eminentiori & quasi sacratiori loco debito fidelium more sepultum est, [quomodo corpus diu occultatum,] ita tamen imis terræ visceribus commendatum, ut supra trabibus duplo & in transversum positis, magnoque apparatu lapidum & cæmenti mole composita, omnibus non pie quærentibus inveniendi illud facultas omnino negaretur. Loca Sanctorum & sepulcra ibi absque tituli signo superposito solummodo altaribus ante positis venerabantur, sicut etiam fit adhuc in Italia & in ipsa Roma, sancti Petri ac Sanctorum innumerabilium ossibus & pulvere gloriosa. Cum autem secreto divini consilii instinctu aliquoties Sanctorum reliquiæ ad conspectus humanos subriguntur, ferventior utique & erga cultum ipsorum avidior animus incitatur; sicut factum est in elevatione supradicti patris Jonati, quando se, frequenter repetita admonitione, elevari jussit, & incolarum sui loci simulque totius plebis mentes & animos lætificavit. Cujus elevationis modus, ut cunctis legere volentibus innotescat, humili charactere & rustica locutione ita manifestus fiat:

[21] III. Quoniam diu, sicut supra dictum est, sanctus Jonatus sanctaque Rictrudis, [Sancto ipso revelante,] & beatus Maurontus in imis terræ visceribus mandati, sine ullo titulo sepulcris superposito, jacuerant, tamen aliquando Dei permissu & voluntate in vigilia quæ Dominica habebatur, beatus Jonatus procerus corpore, decorus aspectu, capite cigneo, vestimentorumque indumento reverendus, cuidam congregationis suæ presbytero, nomine Malgero, blandus & lætabundus apparens ait: Vade, inquiens, de parte mea; & abbatissæ Judith præcipe (tunc enim locus per sanctimoniales regebatur) ut ossium meorum reliquias elevari & ad conspectus omnium summoveri faciat.

[22] [atque urgente,] IV. Cum vero presbyter, ad hoc manifestandum se minus idoneum esse, & neminem crediturum diceret, blandus iterum, post admonitionem repetitam, subintulit, dicens: Vide ne jussui meo inobediens factus, dignus videaris inauditis verberibus. Hoc factum est terna apparitionis admonitione; sed negligentia ipsius presbyteri atque inobedientia ad effectum minime pervenit elevatio jussa. Idem tamen Malgerus, præcepto Sancti multum stupens, atque ob illusionem factam ad se, timens videri mendax & falsiloquus, crebra ducens jejunia, orationibus & eleemosynis expetens & aperiens hujus oromatis * mandata, cum ecce in alia Dominicæ observationis vigilia sanctus Jonatus eodem schemate quo supra, baculum manibus tenens, eumdem presbyterum super scapulas percussit & dixit: Quia voci meæ inobediens factus, nequaquam reliquias meas elevari jussisti, ex hoc jam panis edulium non percipies, usque ad tempus tibi debitum.

[23] [a Juditha abbatissa,] V. Evigilans autem Malgerus, statim cœpit ossibus tremere & toto corpore, simul & panis edulium fastidiens, licet invitus, quod diu celaverat, confessus abbatissæ Judith, quæ rectrix erat cœnobii, denuntiavit, ac multo suasu cum lacrymis efflagitabat elevationem tanti Patris celerrime perduci ad effectum. Ipse vero presbyter panis edulium toto fere anno fastidiens, parvis & permodicis aliorum ciborum contentus refectionibus, non modice anxius diem elevationis advenire gaudebat. Sed impedientibus mundani negotii inevitabilibus causis, subrepente quoque negligentia, opus hoc aliquantulum est prolongatum.

[24] [collectis ministris,] VI. Transacto autem unius anni non pleno curriculo, abbatissa Judith a sede Cameracensi ministros & fideles suo pontifici accersens viros, ad corpus sancti Jonati summovendum debitam curam impendit, trabiumque connexionem, quam superius super ejus sepulturam diximus coaptatam, & lapidum atque cæmenti non modicam efferens molem, juxta quod summopere desiderabat, tandem inæstimabilem voti sui thesaurum, id est corpus illud honestum positum in tumulo reperit, cujus ossa & cineres clericorum manibus in sericis indumentis excipi fecit.

[25] [cum aliis SS. elevatum fuerit;] VII. Quas postmodum reliquias in titulo super sepulcrum ejus posito, id est in illa apparione, quam repam * vulgari usu appellant, recollocavit. Ubi etiam sanctorum, matris videlicet & filii, id est Rictrudis beatæ & Mauronti prolis venustæ, patrocinia pretiosa pariter sunt apposita, & venerantur ibi a superveniente populo devotione plenissima. Post hæc autem sanctus Jonatus abbatissæ Judith dignatus apparere, jussioni suæ dixit satisfactum esse, insuper totius congregationis, cui præerat, causas promisit se dispositurum fore.

[26] [quam festivitatem ibi celebrat.] VIII. Jam nunc ergo Domini magnalia erga Sanctos suos hodierna die cum spirituali celebrantes jucunditate, fratres dilectissimi, oportet nos votis congruentibus venerantes suppliciter adorare, & nomen ipsius quod in universa terra est admirabile, fideliter prædicare, cujus magnitudinis pietas immensa & inæstimabilis evidenti ratione probatur in electis suis, quibus in ærernum ministrat præmia suæ promissionis. Vos igitur sancti Dei, in confessione laudis Dominicæ posiri super cælestia, pariterque patrociniis beatæ societatis copula junctis in terra, sancte videlicet Jonate; nec non & Mauronte confessores beatissimi, atque beata & venerabilis matrona Rictrudis, qui pignoribus nostris * hunc locum honorastis, laudis nostræ devotionem acceptare dignemini, omnique populo poscenti ad vota sanctæ petitionis succurrite, ut misericordissima omnipotentis Christi clementia peccata nostra pie indulgeat, oblivioni in perpetuum tradat, vestræque intercessione, perennis vitæ januam nobis aperire, atque in eam nos introducere dignetur. Qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat unus Deus per omnia secula, seculorum. Amen.

[27] Atque hæc de mirabili sacri corporis elevatione, in fide scriptoris satis dicta sint; [Sequuntur alia de translatione,] reliquum est ut de translatione ac relatione pauca decerpamus ex grandi Ms. pagg. 24 in fo., quod annexum dicitur operi Gualberti monachi, de Vita & miraculis S. Rictrudis pridem edito XII Maii, tom. III, pag. 118. Tædiosa oratio est, cujus totam substantiam nitidius traditam invenies ad dictam diem XII Maii a pag. 104, ubi titulus cap. 3 rem ipsam indicat; Varii malevoli divinitus puniti; candelæ ultro accensæ: istic vero paucis narrantur, quæ scriptionis hujus auctor verbosissimis tot figuris & parergis ornavit ampliavitque, ut sæpe quo tendat aut quid velit, nequeat intelligi. En titulum: Prologus super miraculum quo Dominus illustravit confessorem suum Jonatum abbatem sanctissimum. Voces sunt bombisonantes; ampullæ & sesquipedalia verba, ad quæ subsequitur; Tractatus ipsius miraculi de candelis exstinctis, sed cælesti lumine reaccensis; quæ omnia satis nitido compendio referuntur loco jam citato pag. 106, col. 2. Verbo dictum sit, post necem optimi Caroli Flandriæ comitis, ingruentia undique bella, bonorumque adeo Marchianensium direptiones, suaserunt abbati, sacras suas reliquias, atque eas inter S. Jonati, Saliacum transferret, ad loci custodiam, tamquam munimentum cæleste, quo multa incolis feliciter cessisse dicuntur.

[18] Dum eo loci deposita essent sacra pignora ac sæpius processionaliter circumferrentur, accidit ut saces seu candelæ exstinctæ fuerint, patentique, ut aiunt, miraculo, igne cælesti reaccensæ; quæ res totius longæ compositionis medulla est, [item mira relætione,] sed cui multa alia inopportune admiscentur. Hæc inter, quod ad Sanctum propius pertinet, notat orator Gualbertus suorum negligentiam in colendo S. Jonato, his plane verbis: Verumtamen non sine nutu divino persæpe meditatus sum in corde meo, quod confessor Domini, sanctus videlicet Jonatus, de quo in nostro climate nunc habetur grandis sermo, juste habet causari de nostro huc usque & maxime ab antiquis tam tepido, atque, ut dicitur in Apocalypsi, nec frigido nec calido servitio, præsertim in ejus festivo sacræ depositionis anniversatio, carente proprietate lectionum, & miraculorum ejus frequenti eventu, nec non perstrepente tripudio. Unde timendum est valde, ne quando favorem suum evomat ab hujus loci, quem sua sacra præsentia tam diu incoluit, munimine. Quo autem deinde cultu Sanctum suum patronum venerati sint, aut modo venerentur Marchianenses, frustra qui me inde doceret, quæsivi hactenus.

[29] [& de Sancti in suos favoribus.] Sequuntur porro ibi confusa nonnulla venerationis argumenta, usque adeo ut sacra Sanctorum corpora Marchianenses ad propriam sedem reportari curaverint. Audi denuo Gualbertum: Cognoverunt tandem & reipsa experti sunt iidem fratres Marcenienses, præsentiam Sanctorum locis humano solatio destitutis, salubriter præesse, non minimum prodesse, terrorem hostibus incutere, bonorum profectui aliquid indies augere. Namque imminente messionis tempore, dignus Deo minister & digne successor, tam re quam nomine Amandus, monasterii pater, præmeditans minorem diligentiam, necessaria occupatione segetum præpediente, circa sanctum confessorem Domini Jonatum ruri affuturam, demandavit referii condignam sanctarum reliquiarum sarcinam ad emeritum & quasi nativum, secrete ac sine strepitu fere mundano, Marceniensis cohabitationis domicilium. Igitur juxta edictum præfati spiritualis patris, relatus est sanctus Jonatus ad habitationem debitam & congruam suæ pristinæ conversationis, atque cum debito honore, prosequente favore multæ & maxime Saliacensis, quos sua defensione diu muniverat, plebis susceptus revisit sua, obvia læta nec non dealbata pompa totius congregationis. Atque hic manum tabulæ subducimus, quando aliud nihil potuit impetrari.

[Annotata]

* visionis vel somni

* vult dicere feretrum pro operculo

* An non vestris?

DE S. PEREGRINO CONFESSORE
APUD ALPES, MUTINAM INTER ET LUCAM, IN ITALIA.

COMMENTARIUS CRITICUS.
Constans Sancti cultus, Acta fictitia.

Peregrinus conf. non procul Mutina in Italia (S.)

AUCTORE J. B. S.

Locum nomino quem mihi præsignavit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, [Ferrario ferme debentur] ipsum paulo distinctius in Catalogo generali exprimens, hac positione: In monre Letho, S. Peregrini eremitæ. Audi explicationem: Mons Lethus, cujus meminit Livius, ubi de transitu Hannibalis loquitur, pars est montis Apennini inter Mantuam & Lucam, apud Caferonianæ regionis confinia, cujus caput est Castrum novum. Addit autem vulgare nomen Le Alpi de S. Pelegrino. Pergit porro; Exstat illi sacra ædes in montis prædicti jugo, ad quem finitimæ gentes hac die confluunt ad venerandum corpus illius: ut falli eos oporteat, qui Lucæ depositum sacrum corpus comminiscuntur. De cetero S. Peregrini cultum hic una describi intelligis, cujus alia extra Italiam monumenta quærenda omnino non sunt. Ex his vero avide sua acceperunt famosi Scotici Martyrologi Dempsterus & Camerarius; ille hoc die, hic contra ad XXVI hujus, reliquis quæ de S. Peregrino fabulose circumferuntur, id etiam addens; ut ubi Acta qualiacumque Romani regis Scotorum filium prædicant, sic ipse illum annuntiet: S. Peregrinus, S. Romani Scotorum regis filii famulus. Ubi & id observes velim, Romanum dici sanctum, qui in rerum natura numquam exstitit.

[2] Ast id præcipuum non est quod hic nobis negotium facessat. [quæ de Sancti cultu tradita sunt:] Testem alium S. Peregrini cultus habes Jacobillum de SS. Umbriæ, ubi occasione alterius synonymi, de quo 1 Maii loquitur, hunc nostrum etiam debitis laudibus prosequitur, quem post asperam pœnitentiam ad cælos evolasse memorat an. CCCLXIV, vel, ut alii, DXLIII: alia istic de Peregrino suo Nocerensi subdens, quæ Majoribus nostris occasionem dederunt tom. 1 jam dicti mensis Maii pag. 157, de variorum sanctorum Peregrinorum nomenclatura ea disserendi, quæ hic omnino repetenda essent, nisi istic abunde explicata invenirentur. De nostro id tradit Franciottus; bellis & pestilentia destructam & ferme desertam ejus ecclesiam a familia de Nobilibus Lucensi restitutam fuisse anno 1462, quemadmodum exprimitur in monumentis ab ipso relatis pag. 122 ac 598. Atque hæc de cultu, hactenus perseverante, satis certa sunt, quibus alia multa adjiciunt Mutinenses & Lucenses, ut videre est apud populares historicos Vedrianum & Franciottum, de fundi proprietate, Mutinensine ditioni an Lucensi adscribendus sit, haud obscure decertantes.

[3] Pias hujusmodi contentiones, siquidem satis inter hagiophilos dirimi possint, [ignota cetera omnia.] ipsis componendas relinquimus: id magis nos implicat, quod & Lucenses & Nocerenses & alii de suis sanctis Peregrinis, de quibus id unice constabat, ignotos mundo vivere voluisse, atque in montibus desertisque locis solitariam vitam exigere, post obitum signis claros & miraculis; quod de his, inquam, Legendas postliminio adornarint, ac si originem, natales, peregrinationes, ætatem ac gesta prorsus omnia, oculis ipsi suis fuissent intuiti. De qua simplicitate potius quam fraude, cum toties alibi conquesti merito fuerint Majores nostri, non est quod eamdem næniam hic recinendam suscipiam. Ut de hodierno S. Peregrino opinionem meam paucis & candide exprimam; Quod Scotum eum dixerint, pii etiam in hac parte fabulatores, aut regis Scotiæ filium, inania commenta sunt, in vulgi gratiam, Sanctorum, quos colunt, illustria gesta avide expetentium, mere adinventa, aut ad aliarum id genus Legendarum exemplum compilata. Si in Belgio nostro vixisset, eadem omnia ei applicare haud quaquam vererer, quæ de S. Guthagono pridem notavi tomo 1 Julii pag. 669.

[4] Jam vero ne de S. Peregrini hujus Legenda temere aliquid statuisse videar, [Legenda autem] non erit abs re Ferrarii ipsius, in Catalogo generali tacite retractantis quæ in Catalogo Sanctorum Italiæ dederat, hic verba adduxisse, sincere fatentis; Vitam quidem ipsius Mutinæ excusam esse, sed quæ multa continet inverisimilia, nulla temporis facta mentione, tametsi anno DXLIII decessisse legatur apud Cæs. Franciottum libro de Sanctis Lucæ. In eo forte solo laudandus Mutinensis editor, quod a signando tempore abstinuerit; nam quæ Franciottus tradit, nec vera, nec verosimilia sunt, aliis IV, aliis V, aliis VI, aliis VII seculum notantibus, verius dixeris, fingentibus; cum, ut supra insinuavi, nec de S. Peregrini gente aut natalibus, nec de ejus ætate, nec de rebus gestis quidquam traditum sit, quod prudens & sobrius ausit admittere; in quo testem adducam omni exceptione majorem, in vindicandis, quæ ad gentis suæ gloriam spectant, etiam fabulis celeberrimum, Dempsterum illum, toties a nobis alibi castigatum; qui tamen hic, rei evidentia pressus, sapuisse videtur, solito verecundius in sua Historia ecclesiastica gentis Scotorum scribens pag. 530, in hæc ipsissima verba:

[5] [vel ab ipso Dempstero] S. Peregrinus, a vita cognomento desumpto, Scotiæ regum Romani & Plantulæ filius, incomparabilis sanctitatis vir, qui ex peregrinatione Hierosolymitana quadraginta duos annos totos eremum incoluit, partemque Apennini a suo nomine appellari fecit, ubi & templum ei sacrum ingenti concursu, in ditione Mutinensi frequentatur; corpus vero Lucæ requiescit, ut Sylvanus Razzius in Vitis Sanctorum Etruscorum, & Cæsar Franciottus in opere de Sanctis Lucensibus prodiderunt. Vitam ejus anonymus Italus, nec doctus dedit, eamque Regii & Bononiæ publicavit Peregrinus Capius: sed ea mihi est jure suspecta, quod anilibus fabulis sit referta, nec quidquam bonæ frugis contineat. Hoc vere prædicat; quod autem de ditione Mutinensi inserit, tum etiam ex Sylvano Razzio & Franciotto de corpore Lucæ quiescente, frustra in ipsis quæsieris: de Actis hic sola quæstio est, quorum aberrationes aliquot ordine recenset. Vitam a Capio editam non vidimus, nec sane opus est, cum nostræ Mss. & quæ a Franciotto vulgata est, eumdem fœtidum fontem redoleant, eademque fuligine respersæ sint. En modo præcipua Dempsteri capita:

[6] [multis argumentis] I. Romani & Plantulæ Scotiæ regum, nec Annales Scotici, nec peregrini ulli scriptores meminerunt. II. Ad regnum vocatus, diadema respuit, totumque patrimonium, id est census regni annuos, pauperibus erogavit. III. Dum visitaret loca sancta Hierosolymis, adiit adoravitque locum ubi Deipara Virgo baptismo lustrata. IV. Jubetur in Ægypto adorare Mahometum, qui ducentis a morte S. Peregrini annis vix natus erat. V. Postquam innocuam flammam decem horis illæsus sustinuisset, Ægypti Soldanum cum toto regno sacro Baptismi fonte lustravit; cum adhuc eo seculo Ægyptus sub Romano esset imperio, nec nomen Soldani multis postea seculis auditum. Non omnia hic enumerat Dempsterus incohærenter connexa, quocumque demum seculo facta intelligantur. Neque sequentia minus absona sunt. Lepida porro historia de Sancti in Italiam accessu, dum suborta tempestate, perculsi periculo nautæ, ubi vident frustra se navim mercibus exonerasse, tandem in S. Peregrinum irruunt eumque in mare præcipitant: ipse vero sclaviniam * pro navi habens, bordonum quasi pro arbore, peram pro velo mittens, tranquillissime Anconam appellit. Pergamus cum Dempstero.

[7] [plane convellitur.] VI. Dum Ancona (quo ex peregrinatione Hierosolymitana appulerat) Romam petit, in itinere S. Michaëlis in monte Gargano fanum supplex invisit, duplici sane errore: nam mons Garganus, neque in illo tractu, sed in Apulia prope Sipontum urbem situs, neque adhuc eo tempore instituta solennitas apparitionis S. Michaëlis in eo monte, qui dicitur apparuisse anno CCCLXXXVII, ut Sigebertus vult, vel CCCCXCII, ut ad diem VIII Maii in Martyrologio Romano Baronius docet ex historia Ms. illius rei, quæ in bibliotheca Vaticana habetur, idque factum vult anno DXXXVII. Vide locum. VII. Canonizatum anno salutis CCCCLXIV, cum multis postea seculis cæremoniæ referendi in Sanctos seu canonizationis sint introductæ, ut memini me in historia ecclesiastica observare. Utcumque illa Vita ab imperito sit scripta, constat tamen magnæ sanctitatis virum fuisse, & piæ vitæ anachoretis unicum exemplar; cujus sepulturæ adfuerunt, ut idem ille auctor ignobilis tradit, Geminianus Mutinensis episcopus, & Alexius Pisanus ep. cum omnibus aliis Etruriæ episcopis & clero. S. Severinus Ravennæ archiepiscopus cum Galliæ Cisalpinæ omnibus præsulibus numero quidem XXVII.

[8] Non minus hic fallitur fabulosus biographus, dum episcoporum nomina aliqua fingit & disparata secula connectit. [Quæ de ætate] Nullus Ravennæ Severinus, verum Severus qui obiit 348; nullus Pisis Alexius, cujus loco Alexander aliquis, auctoritate prætensæ canonizationis Peregrinianæ, intrusus est pro anno 643. Geminianus Mutinensis ad an. 397 refertur, ut hic etiam crisim suam exercere potuerit Dempsterus. Quæ addit a Sancto scripta fuisse, nempe orationes & orandi modum lib. 1, tum Meditationes, quas dicunt ipsius manu corticibus arborum inscriptas etiamnum hodie asservari lib. 1; reliquam Actorum telam redolent, nescio ubi a Dempstero reperta. Nequid intactum relinquam, habe etiam ultimam clausulam, ab ipsomet supra refutatam: Obiit anno CCCCLXIV, quo etiam in Sanctorum album relatus & templum ei dedicatum die 1 Augusti, quo Bononienses, Mutinenses, Lucenses, aliique Italiæ populi commemorationem ipsius solennem agunt, & veluti natalem celebrant. Confer hæc cum Franciotto, apud quem & mortuus & canonizatus est Sanctus anno DCXLIII: rursus autem cum iis combines velim quæ Vedrianus ad sec. IV refert pag. 33: ubique tenebræ, ubique anachronismi, ubique ignorantia & confusio.

[9] Neque facile dixerim, qua fide ea nitantur quæ ad Papebrochium anno 1675 scripsit Nicolaus Bartolinus, [aliisque narrantur] aliud Legendæ ejusdem exemplar Ms. adducens, quod cum ceteris non explicit; sed pergit enarrare, verba ejus sunt, quemadmodum ecclesiæ fabricandæ stipem offerentibus, episcopi indulgentias contulerint, nempe quas dictis supra seculis, simplicem librariorum barbariem, ut idem loquitur, in Alpibus reperisse oportuerit: tum, fama, inquit, diu frequentibus miraculis percrebrescente, inter ceteros quidam Puccius ex urbe Prato, a prædonibus ac patibulo liberatus sit, ipsius nomine implorato; alterque, Zacharias nomine, a consimili vitæ periculo: aliaque nonnulla miracula subdunt, inter quæ nepotem Frederici Ænobarbi a dæmonis vexatione per Sancti merita subductum, indeque Frederico ipsi & Alexandro PP. munificentiæ erga S. Peregrini ecclesiam ostendendæ occasionem ingestam arreptamque. Quæ plane in aliis deerunt Mss. Ut vere in nostris desunt æque ac apud Franciottum. Appendicem Sancto gloriosam lubens amplector, utrum vero ejus auctor tempora satis distinxerit, pluribus discutere, operæ pretium non existimo.

[10] Neque implexas res nostras magis elucidat quod laudatus Bartolinus subjungit: [æque inepta sunt.] Præterea Vitam aliam habeo metrice conscriptam ante centum triginta annos a Baptista Merulo Quitiensi, qui in epistola ad lectorem (an liber prælum expertus sit usquam adhuc me latet) prædictum ecclesiæ S. Peregreni vetustum exemplar a se visum & versibus fideliter expressum profitetur; quam etiam Italico rhythmo, forte ab eodem vel anonymo auctore redditam servo, & ab vos per otium transmittam cum notis, ut de Mutinensi editione taceam, quæ soluto sermone circumfertur. Rectissime sane labori isti pepercisse experior: nam si ex rhythmo Italico, quod penes nos est, de metro Latino conjecturam facere liceat, eadem omnia sapiunt, ut magnopere interfuturum non putemus, sive ligata sive soluta oratione, gestorum series, mero dramati quam historiæ similior, hic referatur, de qua judicium ferre poteris, ubi subjuncta hic jam dicta toties Acta accuratius expenderis, tuque ipse observaveris, quæ hic pluribus annotare, idem prorsus esset atque operam & oleum perdere, Id solum contulimus, ut nimiam barbariem hinc inde eliminaremus.

[Annotata]

* puta centonem.

ACTA FABULOSA
Ex duobus Mss. consimilibus.

Peregrinus conf. non procul Mutina in Italia (S.)

BHL Number: 6630

ex mss.

[Miro modo] Ad laudem igitur & gloriam Dei omnipotentis, qui tempore non concluditur; sed in omni tempore firmus perseverat, & verus, ad cujus nutum distinctis generibus linguarum per mundi climata divisa irradiavit divina claritas, & superstitiones idolorum enervans, mentibus fidelium verum lumen ingessit. Hoc lumen dicitur lumen luminum, cum omnia lumina ab eo incrementum suscipiant; scilicet mundum visibiliter illuminans, extrema mundi pulsans usque ad Scotiam pervenit, ad notitiam cujus, Scotia ab Aquilone sita est; in qua quidam, Romanus nomine, qui regni dictæ Scotiæ primatum obtinebat, qui tam morum, quam nobilitatis præclatus generatione, possesionum ac multarum divitiarum opulentia locuples, qui cum filium non haberet, cum conjuge sua, nomine Plantula, quæ sibi divina providentia tam morum generositate, quam nobilitatis fuerat associata consortio, divinam incepere potentiam vocare, ac dicere: O quam inenarrabilis est misericordia Dei! O ineffabilis providentia altissimi; quis tibi digna laudibus præconia meretur impendere, quis dignus tua beneficia recipere?

[2] [precibus impetratur.] Cum hæc & similia pro herede impetrando duris singultibus divinam clementiam sciscitarentur, Deus ex alto eorum vota respexit, & ecce in somnis viderunt quemdam infantulum ex ipsis progenitum, præliantem contra hostem antiquum, & ipsum vincentem. Cum autem ab eorum oculis abscessisset dicta visio, & ipsi totaliter vigilarent, vox ad eos delata est dicens; Filium habebitis, cui nomen Peregrinum imponetis. Quid plura? nata prole, tanta lætitia & exultatio in ipso regno facta est, ut nulla mortalis lingua, ut ita dicam, proferre possit; sed cum sanctum baptisma susciperet, &, ut moris est, presbyter orationem Dominicam pronuntiaret, ecce infantulus subito respondere cœpit, ac Amen dicere, & ita Dominicam orationem, & symbolum est confessus, ac si fuisset viginti annorum; nec minus est, si ejus fuit præco, a quo missus fuit in mundum; quia scriptum est; Ex ore infantium, & lactentium perfecisti laudem; sed cum sacerdos hoc audisset, vehementer expavit, & ait: Si iste infantulus vixerit, aliquid magni erit.

[3] Ab ineunte igitur ætate Deo dedicatus, a civibus Christianis eruditus, [& quindennis peregrinari incipit.] & imbutus, in æde Dei assiduis jejuniis, & orationibus corpus attenuans, psalmocinando pernoctabat; secularibus quoque divitiis abrenuntians, cœpit populum Dei verbo, & opere ad viam salutis invitate. Cum autem esset annorum quindecim, & orbatus utroque patense, ecce veniunt barones, & cives ad prætorium, ut dictum Peregrimum ad regiam dignitatem sublimarent; sed cum beatus Peregrimus hoc advertisset, cœpit commilitonibus suis dicere: Hanc coronam, quam mihi præfertis, quantum durabit? Cui respondentes dixerunt, adusque mortem durabit. Quibus dixit beatus Peregrinus; Mortalem hanc coronam esse cerno; quam propterea in immortalem commutare volo. Sed cum a baronibus regni ut geretur ne moram protraheret in facto; inquit; Afferte mihi coronam, & Euangelium Christi, qui cum aperuisset librum, reperit locum ubi Dominus dicit; Si vis perfectus esse vade, & vende omnia quæ habes, & da pauperibus, & veni sequere me. Hoc audiens beatus Peregrinus, coram omnibus coronam temporalem sub pedibus sibi posuit; & quidquid habuit, totum pauperibus orphanis, & viduis erogare cœpit; quibus distractis, noctis silentio in habitu peregrini incognitus recessit.

[4] Sed si commendabilis Tullii facundia & Virgiliana subtilitas me suffulcirent; [In via pessime exceptus,] difficile esset assumpto enumerare singula quanta passus fuit Sanctus iste peregrinando. Unde ipse peregrinando versus Dominicum sepulchrum ad manus prædonum accidit casu evenisse, quia impetum fecissent super eum, ipsum plagis, & verberibus attriverunt, qui quasi mortuum reliquerunt: & cum deficerent brachia eorum in cædendo, ipse athleta Christi semper exultans in Domino dicebat; Virga tua, & baculus tuus ipsa me consolata sunt. Et cum prædicti prædones eum tamquam stultum reputarent, & ipsum abire vellent, ecce ultio divina affuit, qui statim a Deo percussi, manus, pedesque, & crura, pariterque visum perdiderunt. Qui clamare cœperunt ac dicere; Miserere nostri, domine serve Dei, & ora pro nobis, quia cruciamur. Tunc beatus Peregrinus, pius pater, cœpit eos ad pœnitentiam invitare. Tanta autem fuit efficacia verborum in prædicando, quod ipsi, dimissis omnibus, cœperunt vestigiis beati Peregrini adhærere dicentes; Pater, quod jubes, implere parati sumus. Quibus ipse dixit: Ite, domunculas vestras ordinate; quod cum fecissent, confirmati in Domino, beati Patris vestigia sequuti sunt ad Dominicum sepulchrum, qui cum aliquantis diebus moram simul fecissent, habita licentia sancti Viri, cum gaudio ad propria devenerunt glorificantes Deum in cordibus suis cum sanctis ejus.

[5] Ipse omnia visitavit loca sancta, in quibus Dominus noster Jesus Christus fuit annuntiatus, [Hierosolymam tamen pergit;] natus, baptizatus, mortuus, & sepultus; locum ascensionis, & cœnaculum in quo Spiritus sanctus dispertitis linguis igneis apparuit; & ut brevius loquar, loca sancta ultramarina, tam oratorium beatæ Catharinæ, quam alia ipse devote visitavit; sed cum pervenisset ad locum deserti, qui Quarantena vocatur, in quo Dominus noster Jesus Christus quadraginta diebus, & quadraginta noctibus jejunaverat, cœpit terram lacrymis rigare, pectus percutere, & peccata hominum, ac si fuissent propria, deplorare. Tanta in ipso fuit asperitas vestium, abstinentia ciborum, ut non homo, sed spiritus appareret. De lecto quid dicam? cum sepulchrum magis quam lectum indicaret. Hic erat assiduus in orando, perspicuus in vigilando, strenuus in pugnando, sciens vitam hominis militiam esse super terram; sciens enim quod non est solum hominibus colluctatio adversus carnem, & sanguinem, sed adversus principes, & rectores tenebrarum harum; id est, dæmonum. Qui cum quodam die solus oraret, ecce diabolus in speciem Crucifixi apparuit, & dicens, Peregrine, Peregrine, de omni peccato in quo homo Deum offenderit, potest venia obtineri, præter, ut quis vitam suam abbreviet ante tempus.

[6] Cui beatus Peregrinus sic respondit: Scriptum est quoque; [ubi a dæmone multa patitur.] Usque ad mortem certa pro justitia, & tibi dabo coronam vitæ. Et cum multis in aliis discurreret, videns diabolus quod eum decipere non posset, percussit Sanctum horribiliter in maxillam; sed Sanctus volens divinum adimplere mandatum, præbuit ei & alteram percutiendam; sed cum tantam humilitatem hostis sustinere non posset, clare cœpit dicere: Peregrine, tua humilitas me super omnia vicit, & si hic non prævaleo contra te, veniet tempus quo tibi insultabo: & mutato habitu appaluit, quod erat. Et ecce subito tanta perturbatio aëris effecta est, ut terra tremeret, & totus locus comburi videretur; sed facta oratione, & signo Crucis edito, evanuit illa machinatio, & ruina, & ipse dæmon confusus evanuit. Sed non modicam pertraxit moram in loco, cum ipse per annos quadraginta in dicto nemore permansisset, & sicut populus Israëliticus quadraginta duos annos, ut intraret in terram promissionis; [sicut] vitæ æternæ [gaudia] ingredi posset, dictum numerum observabat ignotus ab omni humana creatura.

[7] [A Soldano] Voto itaque beati Patris effectui mancipato, ut in divinis obsequiis laborem labori continuaret, ad infideles ire decrevit. Sed cum crebras in discessu Deo orationes effudisset, quam vigilanter, & devote manuum appositione pectus pulsavit, & repetitis vicibus humi prostravit, Deo gratias agens, pro eo quod terram sanctam & loca Deo dicata inspexerit, quod in sermone defertur. Cum pervenisset in curiam Soldani & regis Saracenorum, cœpit lucerna super candelabrum elucescere, ac corda in tenebris manentia illuminare: cœpitque Sanctus iste ardenter cum affectu magno pronuntiare verbum Dei, omnesque provocare ad pœnitentiam. Cum vero aperte probasset, nullum pro eo coli nisi solum Deum, qui natus fuit de Maria Virgine: hoc audientes infideles extraxerunt eum de pulpito, ubi prædicabat, & sicut canes rabidi, stridentibus dentibus, ac dire eum percutientibus, funem in collo ejus miserunt; extrahentes autem eum, duxerunt ad moschetam; id est ad synagogam eorum, ad templum Dei ipsorum, ut ibi incensum offerret Mahometæ.

[8] [incarceratur,] Qui cum tenueret, & percussissent ipsum usque ad viscera, eum diversissime incatenatum quinque catenis, reduxerunt in loco teterrimo, atque obscurissimo. Qui cum sine cibo & potu quinque diebus, & noctibus stetisset, Sanctus clare cœpit dicere; Illumina, Domine, his qui in tenebris sedent, & dirige me in via salutis. Sed ille, pro cujus amore certabat, tale responsum edidit. Scriptum est; Cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum, & glorificabo eum. Et ecce subito tanta lux & claritas de cælo in dicto carcere refulsit, ut humana lingua dicere non sufficeret; & quod mirabile; ipsa erat lux vera; quæ illuminat omnem hominem venientem in hanc mundum. Tunc Jesus Christus posuit manus super servum suum; & ecce subito illa catenarum vincula in pulverem redacta sunt, & in stipulam. Tunc sine mora liberatus est beatus Peregrinus ab omni tribulatione, dolore, & pœnat & ecce tanta fragrantia odoris de ipso carcere emicare, ac redolere cœpit, ac si fuisset hortus paradisi. Tunc custodes de tanto lumine, ac odore perterriti, cœperunt admirari, ac rem ipsam perquirere; sed cum veritatem rei invenissent, sine mora nuntiarunt Soldano regi; ipseque Soldanus hoc audiens, valde admirari cœpit, atque dicere: hunc Christicolam ducite ad me, ut probem fidem ejus; & cum adduxissent coram Soldano B. Peregrinum, cœpit dictus Soldanus causam rei inquirere.

[9] Tunc Beatus Peregrinus cœpit dicere Soldano & astantibus sermonem de Incarnatione, [& flammas passus,] & de adventu filii Dei; quo completo, fecit Soldanus advocari suos sacerdotes, qui cum venissent, dixit Soldanus; Volo fidem nostram approbetis cum isto Christicola per ignem. Tunc Soldanus fecit accendi copiosum ignem, & protinus B. Peregrinus clamare cœpit, ac dicere; Astantes audite sermonem meum: Ego pro Deo meo intrabo ignem; sed si combustus fuero, meis peccatis imputetis: quod si casu exiero, volo ut verum Baptisma recipere spondeatis pro salute animarum vestrarum: qui omnes spoponderunt. Tunc B. Peregrinus cum lacrymis genua fixit ad terram, cum magna fiducia cœpit clementiam divinam invocare, & dicere: Ne respexeris Domine delicta mea; sed ad tuam magnam misericordiam, & ad fidem Ecclesiæ tuæ sanctæ, ad quam opto, ut convertantur hi infideles. Qua finita oratione, & signo Crucis se muniens audacter in dictum ignem intravit; denique secum tulit scalavinam, capellum, baculum, scortellam, & peram. Mira res! cumque stetisset fere per horas tres ambulando per ignem, & cantando cum propheta dicente; Transivimus per ignem & aquam, & eduxisti nos in refrigerium; tanta fuit misericordia Dei, ut ignis ille non combureret eum; sed etiam nec aliquid ex ejus vestimentis fuit combustum.

[10] Hoc videntes sacerdotes Saracenorum cœperunt dicere, [ab his intactus egreditur.] & exclamare: Domine rex, vobis innotescat, quod cum lanæ vestimentorum hujus Christicolæ sint ex Salamandra, numquam possunt comburi. Tunc B. Peregrinus exuit omnia vestimenta sua, quibus erat indutus, & sic intravit in ignem, nec erubuit pro ejus amore nudus apparere, qui non erubuit pro nobis in Crucem nudus subire. Quid loquor? Vir sanctus quasi per decem horas sine ulla læsione permansit in dicto igne; quod cernentes omnes sacerdotes Saracenorum, fugerunt, timentes ignem. Tunc Soldanus ad tantam stupendam rem ultra modum admirans, cœpit dicere: Vere magni Dei Christianorum facta sunt istius. Tunc Soldanus jussit eum exire de igne, & honores, ac pecunias ei exhiberi. Cum autem Vir sanctus omnia talia tamquam fæcem vilipenderet, astantibus Soldanus dixit: Vere, ut cerno, homo iste non ex hoc mundo esse videtur. Tunc ait ad sanctum Peregrinum: Roga Deum tuum pro me. Sed & omnes Saraceni, qui ad spectaculum tanti miraculi convenerunt, talia audientes, & videntes cum maxima admiratione recesserunt. Et cum ad alios infideles declinare proponeret; ecce vox de cælo ad eum delata est dicens: Ad Italiam diverte, quia ibi erit victoria, & requies tua.

[11] [Veste pro nævi usus,] Hoc cum Athleta Christi audisset, armatus in Domino, cum magna fiducia abiit, & naves itineri subjectas, pergentes versus Italiana in littore invenit, quarum in unam introivit, & prospero flatu, navigio per mensem venerunt. Hoc vero invidens hostis inimicus & antiquus, ecce tantam tempestatem, & coruscationem cum validissimo vento immisit circa navem, ut arbor, & vela dirumpi viderentur; qui cum nautæ, & omnes qui aderant de eorum vita desperare cœperunt, mercimonias projecere in mare, ut navis allevaretur; sed cum prædicta tribulatio superaugmentaret, maligni spiritus clamare cœperunt; Projicite in mare illum Peregrinum, & cessabit tempestas: quia propter eum omnia evenerunt vobis. Hæc audientes nautæ, & qui in mari aderant, sine mora projecerunt in mare B. Peregrinum. Tunc B. Peregrinus cum magna fiducia commendans se Deo, misit sclaviniam, qua erat ipse indutus, super aquas maris, & super eam ascendit quasi pro navi, bordonum vero quasi pro arbore, peram pro velo misit. Mirabilis certe fuit benignitas Dei erga eum, quod sine omni humano auxilio ita cœpit super aquas maris ambulare, ac si esset in terra firmissima.

[12] [Anconam appellit.] Quid ultra loquar? cum in septem diebus tanti spatium itineris pertransierit, quanta quis nauta fecisset in quadraginta; nec mirum, quia ab eo ferebatur, a quo & mare & venti creati sunt; ab eo utique ferebatur, qui populum Israëliticum transduxit per mare rubrum siccis pedibus. Sed cum ad portum Anconitanum, Deo faciente, applicuisset, ad tam stupendum miraculum quasi tota civitas accurrit, qui omnes honorifice receperunt eum magno gaudio; ipse vero inter pauperes Christi hospitatus fuit: qui cum noctis silentio surrexisset, oratione effusa, omnes quotquot erant ibi infirmi sanati sunt; & ne inanis gloria ipsum percuteret, de loco recessit. Tandem B. Peregrinus ad visitandum limina Petri & Pauli Apostolorum ire decrevit, ac insuper corpus beati Nicolai confessoris, & venerabile templum sancti Michaëlis, quod in monte Gargano situm est: & cum Sanctus coram altari archangeli Michaëlis imploraret, ecce angelus dicto sancto Peregrino locutus est dicens: Vade ad silvam tenebrosam, & ibi facies iter securum, quia transeuntes per eam interficiuntur a dæmonibus, qui cum de dicto loco eos effugaveris, ad coronam vitæ æternæ pervenies.

[13] [Inde silvas ingressus] Cui cum sanctus Peregrinus responderet: Præsto sum; sed dictum locum ignoro, & viam nescio; ait angelus ei; Sequere stellam. Et ecce subito stella mirabilis apparuit in medio aëris, nimio fulgore coruscans, usque propinquaret prædictam silvam, & cum appropinquasset, stella disparuit. Tunc facta est vox de cælo dicens; Ecce locus certaminis. Audiens hæc sanctus Peregrinus cœpit audacter silvam intrare; qui cum introisset, invenit duo cadavera hominum adhuc calida, ac si eadem hora fuissent mortua; quæ quidem corpora a dæmonibus fuerunt jugulata. Quod videns sanctus Peregrinus, cœpit flere amarissime, & dicere; Ne tradas spiritibus immundis animas confitentium tibi: & projiciens se super corpora mortuorum, Deum oravit, &, completa oratione, adjuravit eos, quod statim surgerent; & statim ad pedes Sancti projecerunt se, ipsi gratias agentes, & dicentes: Pater, agimus tibi gratias multiplices: quia de via tenebrarum, & perditionis nos revocasti, & ad viam salutis nos conduxisti. Cum enim essemus ad divinum judicium, & multa nobis implicarentur crimina, statim tua benigna deprecatio ad Deum fuit pro nobis intercedens; qui statim nos de manibus inimicorum liberavit. Tunc beatus Peregrinus cœpit eos ad pœnitentiam invitare; & dicti ad propria reversi sunt glorificantes Deum in cordibus suis.

[14] Tunc B. Peregrinus cœpit dictam sylvam tenebrosam intrare: [cum dæmonibus conflictatur;] qui cum intrasset, cœpit audire voces horribiles, ululatus teterrimos dæmonum, & insimul voces clamantium, ac si fuissent in inferno. Insuper quid asseram? Subito fuit a tanta multitudine dæmonum in diversis speciebus vallatus, ut vix de aëre, vel terra quid modicum appareret. Cui subito clare una voce cœperunt dicere; Ad quid huc venisti? Quare huc intrasti, cum iste locus, & ista silva, passimque omnes contractæ sint nobis dedicatæ, ac datæ ad habitandum, ut in ipsis nostram malitiam, & furorem exercere per tormenta valeremus; & insuper propter peccata hominum potestatem habentes super labores eorum, & ipsos destruere valeamus, per nives immensas, & grandines innumerabiles; qui si cito, & sine mora ab isto loco non discesseris, nostrum furorem contra te experieris. Tunc B. Peregrinus videns se sicut agnum inter lupos mordaces, contra se periculum patatum, cœpit dicere: Adjuva me, Domine, averte mala, ab inimicis meis tuere me, & in voluntate tua disperde illos.

[15] Tunc maligni spiritus furiis stridentibus in eum, [quibus victis,] reliquerunt; & ecce tantam densitatem nivium, & grandinum super eum projecerunt; tunc immaniter super eum irruerunt, qui cæciderunt, & plagis innumerabilibus ipsum afficientes, semivivum relinquentes abierunt; & sic quasi mortuus, & sepultus inter nives & grandines, tribus diebus sine cibo & potu remansit. Tunc cum Sanctus loqui non posset ex afflictione corporis, cœpit in corde suo sic dicere: Deus in adjutorium meum intende, Domine orationem meam respice, libera animam meam, ne ipsam absorbeat tartarus. Qua oratione finita, vox de cælo facta est dicens: Peregrine noli timere, quia tecum semper sum: nonne scis quia per multas tribulationes oportet introire in regnum Dei? Qui sine mora ab omni tribulatione, & pœna liberatus est. Qui liberatus cœpit dæmones insultare, ac ipsos de prædicta silva ejicere. Sic vero meritis beatissimi Confessoris liberatæ sunt omnes istæ provinciæ circumvicinæ; scilicet provincia Lombardiæ, & provinciæ Tusciæ, ac Romandiolæ; cum antea subjectæ essent ipsis malignis spiritibus, qui omnino eas devastabant per immensam multitudinem nivium, & grandinum.

[16] Tunc B. Peregrinus videns abscessisse omnem illam tribulationem, [alia subit pericula.] immensas Deo laudes obtulit: cum laborasset per annos duodecim in expellendo supradicta. Tunc B. Peregrinus vocavit nomen prædicti deserti Silva Romanesca, quia per eamdem iter tutum tam Romanis & peregrinis, quam ceteris viatoribus erat. Post hæc B. Peregrinus intravit cavernam quamdam; quam cum intrasset, invenit ibi leopardum lactantem leopardos suos. Mira res: statim, ut animalia bruta viderunt sanctum Virum, sine mora exiverunt de dicta spelunca, & ad pedes sancti Viri se prostraverunt: qui cum accepissent benedictionem a Viro Dei, recesserunt. Tunc per maximum tempus stetit Vir Dei in ipsa spelunca ignotus ab omni humana creatura; sed si qua ex ipsis brutis ab aliquo esset percussa, venenata, vel infirma, statim veniebant ad Virum sanctum, & ab eo benedictione accepta, sana ibant. Sed qualem cibum & potum habuerit; audivi, quod semel in die tantum comedebat & bibebat: & certe victus ejus erant herbæ, & radices silvestres, quas omni die deferebat dictus leopardus; & potus ejus erat ex rore cæli.

[17] [Tandem prope centenarius] Post annos multos exiens B. Peregrinus de dicta caverna, cum circumquaque aspiceret, locum aptum ad pœnitentiam vidit, & intravit ad locum ubi arborem concavatam ad formam hominis invenit; tunc B. Peregrinus in dictam arborem intravit; & ibidem per annos septem vitam degit, alitus cibo & potu cælesti. Cumque esset beatus Peregrinus nonaginta septem annorum, & mensium novem; dierum vero XXIII, scripsit totum cursum, & seriem totius vitæ suæ in scortia, id est; in spolio ligni; qui cum nativitatem, & nationem suam designasset, optimam talem orationem fertur fecisse: Domine Jesu Christe, Pater æterne, exaudi preces meas: tuam itaque majestatem deprecor Jesu Christe, Rex cæli & terræ, qui dixisti Apostolis tuis, Quidquid petieritis ad Patrem in nomine meo, dabit vobis; Et quicumque mei memoriam habuerit usque grandines & nives, crepidinem pestis, seu quibuscumque tribulationibus me devote invocaverit; tu benignissime de cælo exaudias.

[18] [sancte moritur.] Et Ecce de cælo subito cum magna luce vox facta est; dicens: Peregrine, serve fidelis, gaude & exultare, quia nomen tuum scriptum est in libro vitæ; quidquid vero peristi in nomine meo orando, a Patre meo cælesti concessum est tibi. Nunc quicumque te fidum suum advocatum habuerit, quidquid petierit juste, obtinebit. Tunc beatus Peregrinus multiplices Deo gratias agens, ut quam potuit flexit genua, ad cælum levavit manus, & brachia, & dixit: Domine Jesu Christe, adesto, precor, & subveni, atque in manibus tuis commendo animam meam, suscipe spiritum meum. Quod cum dixisset, diem clausit extremum, & animam suam tradidit Domino Jesu Christo. Educto itaque de ergastulo B. Peregrino, occurrit multitudo cælestis exercitus ut eum deduceret in amœnissimum locum paradisi; pro quo, & ipse in præsenti vita certamen subiit; atque ibi inter sanctos & electos Dei, in loco quem meruit, gloriosissime est locatus.

Fuit facta Canonizatio prædicti sanctissimi Confessoris, & ejus translatio anno Domini centesimo quadragesimo tertio; die vero undecima Augusti, nec non & basilicæ dedicatio. Advertes hic novam chronologicam absurditatem; in utroque nostro Ms. æque stupide expressam. Voluit bonus textor signare annum sexcentesimum quadragesimum tertium, & 1 Augusti; ne novum præter tot alia paradoxum adstruat.

DE S. MARIA VIRGINE, COGNOMENTO CONSOLATRICE,
VERONÆ IN ITALIA.

Sec. VIII.

COMMENTARIUS
De cultu & gestis.

Maria Consolatrix Veronæ in Italia (S.)

AUCTORE J. B. S.

In eo Sanctorum numero, quo Verona gloriatur, non postremum locum obtinet sancta hæc virgo, nomine Maria, eo singulari cognomine illustris, quod Consolatrix appelletur, popularibus monumentis, [Quamquam in rhythmica] sed iis solis, celebrata; ut nomen ejus apud alios antiquiores scriptores, aut in publicis ante Ferrarium Martyrologiis, ecclesiasticisve Fastis frustra quæsiverim hactenus. Porro quæ de Veronensium rebus scripta habemus, neque vetusta, neque satis authentica esse, pluribus ostendit vir hoc seculo non minus doctrina quam natalibus illustris Scipio Maffeus, in ea epistola quam ad eruditiss. Coletum dedit, inserta novæ Italiæ sacræ Ughelli editioni tomo 5, dum de episcopis Veronensibus agitur; ubi rhythmicam Veronæ descriptionem ex Mabillonii Analectis tom. 1 refert, quæ seculo VIII non videtur esse posterior; talis certe, ut nec de S. Annonis episcopi, quem in Actis retulimus XXIII Maii, rebus gestis sileat, at neque de iis sic agat, ut nota ipsi dici possit sanctæ hujus nostræ Mariæ Consolatricis historia, tametsi ea ejusdem S. Annonis soror esse perhibeatur. Juverit fragmentum, ex ea descriptione acceptum, hic expendendum producere.

[2] Id præ oculis habuisse videtur Descriptionis auctor, [Veronæ descriptione] ut primos recenseret urbis Veronensis episcopos, unde corrigendos censet Maffeus Catalogos eatenus non satis exactos. Templa deinde, vel potius patronos ipsius urbis, quasi per quatuor cæli partes describit; ubi opportunissimus ei locus erat, mirabilem illam sacrorum corporum Firmi & Rustici reportationem describendi, si ejus tempore tam nota fuisset, ac modo passim describi solita est. Ipsum loquentem audiamus. Propositis Sanctis, qui ab Oriente Veronenses custodiebant, sic pergit: In partibus Meridianis Firmum & Rusticum, qui olim in te susceperant coronas martyrii: quorum corpora ablata sunt in maris insulis. En historiæ nostræ basim, ubi aptissime inseri poterat occasio, prædicta corpora, ante ablata, perquirendi recuperandique. Sic pergit: Quando complacuit Deo regi invisibili, in te sunt facta renovata per Hannonem præsulem, temporibus principum regum Desiderii & Adelchis. Desiderii initia referuntur ad annum DCCLVI; ut hæc apprime conveniant cum traditione Veronensium, de tempore reductionis sacrorum corporum Firmi & Rustici.

[3] Sequens stropha id videtur evertere, quod omnino tenendum est; [non memoretur Sancta,] nempe reducta tunc corpora, quæ ablata fuerant, quæque tam solenniter ac magnifice deposita narrat poëta ipse, ut non verear plane asserere, pro particula negativa non, substituendam omnino tunc. Tute judica. Sic prosequitur: Qui diu moraverunt Sancti non reversi sunt, quorum corpora insimul condidit episcopus, aromata & galbanem, stacten, & argoido, myrrha, gutta & cassia, & thus lucidissimus. Qua ratione, obsecro, Sanctos qui alibi diu moraverant, insimul conderet, si ex maris insulis reversi non sunt? Aio itaque legendum, tunc reversi sunt, tunc eorum corpora a S. Annone episcopo Veronæ recondita sunt, atque eorum tumulus sic ornatus, uti describere pergit poëta rhythmicus, quantumvis de cetero inconcinnus; Tumulum aureum coopertum circumdat præconibus, color stritus mulget sensus hominum; modo albus, modo niger inter duos purpureos. Hæc ut valuit, paravit Hanno præsul inclitus, per cujus flamma claret de bonis operibus, ab Austriæ finibus terræ usque nostri terminus.

[4] [sufficiunt quæ eo reducuntur.] Locus hic non est cetera in eo opusculo corrigendi, restituendi aut explicandi, quæ quam parum exacta sint, satis manifeste patet. Ad sanctæ Consolatricis historiam spectat potissimum, quod inde eruamus, verissimam esse ablatorum Firmi & Rustici corporum, ex maris insulis seu ex Istria reductionem S. Annonis tempore, anno circiter DCCLVI; ejusdemque sancti episcopi singularem fuisse curam, dicta corpora perquam honorifice recondendi. Sitne vero in pari certitudinis gradu tota illa apud Veronenses recepta tot mirandorum stupendorumque adjunctorum historia, equidem non ausim asserere. Neque tamen rejiciendam censeo, tametsi eam poëta reticeat, cui id unice præfixum fuisse videtur, ut sanctos urbis Patronos enumeraret, non item qua ratione pretiosa eorum deposita eo primum pervenissent, aut postliminio reducta fuissent. Hoc non contemnendo historiæ fundamento præfixo, cetera ex præcipuo Veronensi scriptore Augustino Valerio accipiemus, historiam ipsam ex Ughello, in quo nobis præivit Henschenius, dum de S. Annone ageret tom. V Maii pag. 256. Ita de S. Maria loquitur Emmus Sanctorum Veronensium illustrator a pag. 27 versa:

[5] [Valerius alia adducit] S. Mariæ Consolatricis virginis corpus requiescit in sua ecclesia. In Martyrologio ecclesiæ Cathedralis die 1 Augusti: Item in Verona, S. Mariæ Consolatricis, sororis S. Annonis episcopi ejusdem urbis, cujus corpus requiescit ibidem in ecclesia in ejus honore fabricata. Idem ex Francisco Corna, ex tabula Sanctorum, & ex Martyrologio Ordinis Prædicatorum, de quibus supra. In ecclesia S. Mariæ Consolatricis in arca lapidea, super qua celebratur, & in qua requiescit corpus ejus, in fronte operculi ipsius arcæ incisus est hic versus:

Solare propriis meritis, ceu nomine fulges,

In adversa fronte operculi ipsius arcæ Orientem versus:

Veronæ populum felicem quo trahis ortum.

In medio spatio arcæ sunt hi versus:

O! Consolatrix cognomine dicta Maria
Virgo restauratrix populi, quam versa Sophia
Confovet in cæli radiis splendore fideli,
Veronam serva meritis, pietate guberna.
Hoc tumulo præsul condit tua membra Thebaldus,
Annis bis denis Domini cum mille trecentis,
Luce Dei prima mensis, qui Junius altus
Dicitur a lucis spatio: miserere petentis.

In medio spatio ipsius arcæ ad Orientem sunt hi versus:

Fulget tunc eadem lux inclyta mensis & anno,
Cum præsul Sanctæ memoratus consecrat aram,
Luce quaterdena superauctus parcitur annus
Jam bene contritis annalis in octo diebus.

In spatio ipsius arcæ ad meridiem:

Hic Consolatrix requiescit sancta Maria.

[6] In palla altaris majoris dictæ ecclesiæ, a latere dextro imaginis beatæ Mariæ Virginis, [unde de cultu satis constat:] est imago S. Mariæ Consolatricis, habens stateram in manu sinistra, in cujus altera lance sunt imagines duorum corporum, in altera annulus: dextra autem manu lilium tenet. Anno Domini DCCLI vivebat sanctus Anno episcopus Veronensis, frater S. Mariæ Consolatricis, ex Psalmista vetusto ecclesiæ sanctorum Apostolorum: ex eodem Psalmista & ex instrumento anni MCCCXLIX in eodem Psalmista descripto, habetur, altare S. Trinitatis dictæ ecclesiæ SS. Apostolorum consecratum fuisse etiam cum reliquiis S. Mariæ Consolatricis. Et altare ecclesiæ omnium Sanctorum Veronæ consecratum fuit etiam cum iisdem reliquiis; ex tabula ex membranis in sacrario ipsius ecclesiæ. Reliquiæ etiam S. Mariæ Consolatricis asservantur in altari ecclesiæ S. Nazarii, ex Francisco Corna.

[7] Ejus Vita habetur in Lectionario antiquo ecclesiæ Cathedralis suo die, [Vitæ historia in tabulis picta] & lib 7 cap. 8 Petri de Natalibus episcopi Equilini. Agitur etiam de illa eodem lib. cap. 42. In pariete exteriori ecclesiæ ad Orientem, prope viam qua itur ad ecclesiam cathedralem, exstant octo antiquæ tabulæ, in quibus depicta est historia S. Mariæ Consolatricis. Nam in prima, S. Maria a S. Annone episcopo benedictionem accipit cum argento & auro ad coëmenda Sanctorum corpora. In secunda ipsa ascendit in navem. In tertia Sanctorum corpora ponderantur. In quarta sex corpora importantur, scilicet SS. Firmi & Rustici martyrum; S. Apollinaris subdiaconi & mart., S. Lazari diaconi & mart., S. Marci diaconi & mart., & S. Primi presbyteri & mart. In quinta Histri cives navi S. Mariam, ut eripiant SS. corpora, insequuntur. In sexta depicta est cum sex SS. corporibus navis S. Mariæ. In septima depictæ sunt duæ naves, altera S. Mariæ Consolatricis, altera S. Annonis episcopi, ei obviam cum clero prodeuntis. In octava sex SS. corpora, adstante S. Episcopo & clero, in arca reponuntur.

[8] Hæc sunt quæ ex monumentis Veronensibus (ut supra monebam non valde antiquis) ea qua potuit diligentia collegit, [annuaque solennitate.] talemque in ordinem digessit Valerius; nihil solicitus, nonnulla in versibus exponere, quod ea explicatione digna non censuerit. Seculum suum omnino sapiunt, nihilque adducunt quod ad illustranda Sanctæ gesta tantillum conferat. Elevatum a Theobaldo corpus anno 1320, sacras Sanctæ reliquias Veronæ in honore esse, ipsam vero annua solennitate hoc die celebrari, satis in confesso esse jam diximus. Porro Vitæ laciniæ ab Equilino relatæ, huc adducendæ non fuerunt, cum tota historia fusius & elegantius ex Raphaële Bagata ab Ughello referatur, ea plane rerum serie, ut ferme dubites, picturæne ex historia, an historia ipsa ex jam relatis picturis desumpta sit. Eam autem priusquam subjiciam, hic ea ex S. Annonis elogio apud laudatum Valerium f. 37 describenda sunt quæ ad sanctam nostram Consolatricem omnino pertinent, quæque cum jam dictis ad historiæ intelligentiam non parum conducunt. Ita ibi scribit:

[9] [Bagata Vitæ seriem] Beatus episcopus [Anno] & pius pater in magna populi Veronensis calamitate, ob diutinam cæli siccitatem, dira fame ac lue laborantis, mœrore conficiebatur: assiduis precibus & lacrymis, collacrymante Maria ejus sorore, cui cognomen postea inditum est Consolatricis, sanctissima virgine, tantæ calamitatis divino monitu causam comperit. Nam angelico ministerio utrique una eademque nocte revelatum est, non prius Veronam manu Domini ex ea calamitate liberandam, quam beatorum martyrum Firmi & Rustici corpora in illam essent reducta, ut ibi honore debito condita conquiescerent, ubi pro gloria Christi martyrii coronam acceperunt. Magna igitur diligentia, qua ratione sancta illa corpora inveniri possent, multæ & variæ consultationes per eum cum clero, & viris de populo, pietate & prudentia præstantibus, sunt habitæ. Inventa vero sunt, & sanctæ Mariæ Consolatricis opera Veronam translata. Nihil reliquum est, nisi ut jam toties dicta historia subnectatur ex Ughello col. 575, collata cum nova editione. Sic habet:

[10] [melius quam poëta] Maria, cognomine Consolatrix, virgo Veronensis nata clarissimis parentibus, clara fuit non minus animo quam stirpe; cum a quamplurimis nobilibus in conjugium, ob generis nobilitatem ac corporis formam, optaretur; virginitatem, quam a prima ætate Domino consecrarat, sibi in omni vita conservandam statuit. Repudiatis omnium votis & precibus; jejuniis, vigiliis & orationibus assidue vacabat, moribusque puellaribus ad sanctæ fidei regulam compositis, totam se eleemosynis aliisque piis actionibus dabat. Huic sanctæ Virgini, cum populus Veronensis annos jam septem ingenti fame, ob aëris siccitatem laboraret, in hujusmodi calamitate deprecanti, quadam nocte in quiete divinitus est revelatum; non antea pluviis de cælo missis terram irrigaturum Dominum, quam beatorum martyrum Firmi & Rustici corpora, quæ imperante Maxim. impiissimo tyranno, Veronam martyrii gloria consecrarunt, inde absportata, in eamdem civitatem restituerentur. Hæc a Maria sorore sua beatus Anno Veronæ episcopus audiens, idem sibi eadem nocte revelatum affirmavit. Quare de totius cleri, atque etiam omnium civium consensu, statuit eligendos esse homines, qui corpora illa diligenter perquirerent. Qui cum in urbe Istriæ Capris inventa a se esse renuntiassent, affirmassentque, oppidanos inde auferri non passuros, nisi æquato cum his pari pondere argenti & auri redempta, quantum ipsorum corporum pondus esse fuisset compertum;

[11] [breviter descripsit.] Virgo sancta, prudentia insignis, cum argento & auro quæ undique, maxime autem ex matronarum ornamentis, collegerat, ad conficiendum negotium dimittitur: quæ cum in Istriam venisset & corpora Sanctorum in statera ponderarentur, tam levia divinitus sunt facta, ut modica admodum parte ejus pretii, quod secum attulerat, redempta sint. Itaque Virgo Dei quod superfuit, totum in patriam reportavit. In navim autem sanctis corporibus summa cum religione impositis, redeuntem cum iis in patriam Virginem, ea ut eriperint Istriæ cives, quod Dei miraculum præstigium nominarent, navibus insecuti sunt. Orante autem Virgine, ejus navis ita concito cursu ferebatur, ut qui insequebantur, eam non solum consequi non potuerint, sed ne perspicere quidem, quo tenderet. Venerabilis episcopus advenienti Virgini sorori, cum clero ac universo populo, secundo Athesi, obviam solemniter processit, sanctaque lætitia perfusus, magna cum gratulatione illam excepit. Omnes qui aderant navim conscendentes, beatorum Martyrum corpora venerati sunt: quibus intra civitatem communi cum omni lætitia receptis, mox pluvia cælitus demissa est; & arefacta jam terræ facies, irrigata cælestibus imbribus, est fœcundata. Quare Consolatricis cognomen Virgo sancta tunc merito est sortita. Reliquum vitæ suæ tempus jejuniis, orationibus & piis operibus traducens, Kalendis Augusti migravit ad Dominum: cujus corpus in ecclesia, in ejus honorum exstructa, honorifice est conditum. De sanctis Firmo & Rustico videri possunt quæ occasione S. Proculi dicta sunt XXIII Martii pag. 450: plura vero dicentur ipsorum die natali IX Augusti.

DE SANCTO ETHELWOLDO,
EX ABBATE ABENDONIENSI,
WINTONIÆ IN ANGLIA EPISCOPO.

Anno CMLXXXIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Ethelwoldus episc. Wintoniæ in Anglia (S.)

§ I. Scriptores Vitæ, cultus ex Marlliis, & hymno deprecatorio.

AUCTORE J. B. S.

Sit licet longe inclytissimus hic noster S. Ethelwoldus, non is tamen primus est istius nominis inter Anglicanos præsules Sanctorum honores meritus; synonymum enim dederunt Majores nostri Lindisfarnensem episcopum ad diem XII Februarii. [Inclytum Ecclesiæ restauratorem] Porro is, quo de modo agendum, Wintoniensis celeberrimus antistes, eo charactere, titulo seu prærogativa illustris quam maxime, quod priscam ecclesiasticam ac monasticam disciplinam seculo suo, nempe X corruptissimam, non absque glorioso successu, conatus fuerit restituere, pari pietate ac studio allaborantibus duobus non minus illustribus sanctis episcopis, Oswaldo nimirum & Dunstano, quorum præclarissima gesta jam pridem illustrata sunt ad XXIX Februarii & XIX Maii. Hi scilicet fortissimi collapsæ disciplinæ regularis vindices, cooperante imprimis Edgaro rege, ut etiam observavit Mabillonius, abusus in Ecclesiam invectos sustulerunt, & monachos vitæ strictioris, in pristinas sedes, unde expulsi fuerant, postliminio revocarunt, ut his tribus viris agentibus (teste Will. Malmesburiensi lib. 2 de Reg. cap. 8) quasi triformi lumine Ecclesiam serenante, densæ vitiorum tenebræ evanuerint. Sequimur hic Mabillonium scriptores enumerantem qui S. Ethelwoldi gesta prosecuti sunt.

[2] Primum ipse, cujus opus nobis ignotum est, nominat Alfricum Abendoniensem, [laudant scriptores Angli omnes;] abbatem dein Wintoniensem, ac postea episcopum, quem annis viginti post Sancti obitum, res ab eo gestas, brevi compendio ait retulisse, cujus lucubrationem invenit in Ms. codice Fiscamnensi, sed quam negligendam putavit, cum æqualis illi scriptor anonymus, saltem cujus nomen Vitæ præfixum non erat, idem luculentius præstiterit, cujus Legendam laudato Mabillonio acceptam referimus, præferendam sane iis, quas ex ipsa Capgravius æque ac Surius aut hinc inde contraxerant, aut non parum immutaverant. Probat deinde ejus ætatem, neque dubitat, quin totius dictæ Legendæ auctor fuerit Wolstanus monachus Wintoniensis, adducto ejusdem Malmesburiensis testimonio, ut qui scribat: Hujus (nempe S. Ethelwoldi) Vitam Vulstanus quidam cantor Wintoniensis, discipulus ejus scilicet & alumnus, composuit stylo mediocri. Quæ omnia in Vitam, a nobis infra dandam, aptissime quadrare pluribus ibidem ostendit, etiam ex genio auctoris poëtico, ut qui versus nonnullos ipsi Vitæ inseruerit. Alios item citat qui de S. Ethelwoldo egerint, quos apud ipsum distinctius recensitos invenies: paucos equidem Anglos saltem Catholicos novi, qui de mirabili Sancto mentionem non fecerint perhonorificam. Ad sacros Fastos accedimus.

[3] [ast in Marliis recentior memoria.] Cum hisce nomen efformavimus, ut passim efferri solet, tametsi Vitæ inferius dandæ auctor non Ethelwoldum, sed Adelwoldum passim appellet, alii Athelwoldum & Ethelwaldum, alii aliter, pro linguæ Anglicanæ genio. Sancti autem memoria apud solos mediæ ætatis, eosque paucos Martyrologos nota est, ut primus qui de eo sciatur locutus, sit auctor Usuardi Lubecæ & Coloniæ editi, his verbis: In Anglia, sancti Edelwoldi episcopi & confessoris: pro quibus Grevenus: In Britannia, Ethelwaldi episcopi & confessoris: Molanus porro addidit; in civitate Wintonia; cujus actus scripsit Vultanus cantor Vuintoniensis. Ceteri monastici sunt, ut Wion, Dorganius & Menardus, quorum hæc ferme phrasis: Wintoniæ in Anglia, sancti Ethelwoldi episcopi & confessoris, sanctitate & miraculis clarissimi. In amplissima nupera collectione Marteniana tom. 6 exstat Kalendarium Anglicanum in quo hoc die signatur S. Ethelwoldus. Ast omnium instar nobis erit Martyrologium Romanum, Sanctum annuntians in hunc modum; Wintoniæ in Anglia, sancti Ethelwoldi episcopi. In notis vero satis innuit Baronius, solum se Molanum præ oculis habuisse quem imitaretur, de cetero annum obitus Sancti perperam signans DCCCCIV, quem in Annalibus recte correxit, substituens annum CMLXXXIV, quo, ut infra dicemus, vere obiisse censetur sanctissimus Episcopus.

[4] [Elogium Wilsoni] Paulo longiori oratione S. Ethelwoldum laudat Wilsonus in suo Martyrologio Anglicano hoc die, cujus verba ita Latine sonant: Wincestriæ in Hampeshire, deposito S. Ethelwoldi episcopi & confessoris, qui primum fuit monachus in monasterio Glastenburiensi, postea vero abbas Abingtoniæ, & demum ad episcopatum Wincestriæ fuit promotus, quam ecclesiam cum XXI annos gubernasset, magna vitæ sanctitate & miraculis clarus obdormivit in Domino anno Christi CMLXXXIV, & sepultus est in ecclesia cathedrali Wincestriæ. Hic Vir sanctus, tempore famis, vasa omnia argentea ad ecclesiam suam pertinentia, ad sustentationem pauperum convertit, dicens; Ecclesiæ tempore opportuno rursum provideri posse, pauperes vero, qui fame perierunt, recuperari non posse. Hactenus Martyrologus Anglus, obiter dumtaxat ea attingens quæ de tempore famis pluribus suo loco commemorat Legenda, aliique ex ipsa scriptores, eximiam Sancti in extremis iis angustiis caritatem mirifice prædicantes. Cum Wilsoni verbis conferri possunt quæ satis nitide expressit Eduardus Maheuvius in Trophæis suis Anglicis Ordinis sancti Benedicti die primo Augusti ita scribens:

[5] Wintoniæ, sancti Ethelwoldi episcopi & confessoris, [uti & Mabenvii:] qui unus ex illis sanctissimis episcopis fuit, qui Danorum rabie, & immanibus bellis, persecutionibusque collapsam in Anglia ecclesiasticam & monasticam disciplinam, imo monasticum ordinem fere exstinctum egregie restaurarunt. Ipse denique sanctitate, miraculis, ac multis præclare gestis insignis hac die migravit ad Dominum. Ejus Vitam imprimis conscripsit Wolstanus monachus Wintoniensis, ejus discipulus & alumnus, testante Malmesburiensi, & qui de ecclesiasticis scriptoribus tractatus composuerunt; cujus epitome, ut arbitratur Molanus, in annotationibus ad Martyrologium Usuardi, exstat apud Surium tomo 8 die prima Augusti. Longius multo elogium, seu totius Vitæ compendium concinnavit Bucelinus; verum ne plures hujusmodi orationes hic colligendæ sint, ad cultum propius spectat, eritque adeo omnium instar perelegans hymnus quem nobis ex codice suo Uticensi seu S. Ebrulsi descripsit & ad calcem Vitæ edidit Mabillonius sub hoc titulo: Incipit hymnus in honore sancti Adelwoldi præsulis editus, elegiaco & paraeterico carmine per alphabetum compositus.

[6]

Alma lucerna micat, lumen populoque ministrat
      Præsul Adewoldus, alma lucerna micat. [atque hymnus]
Belliger iste Dei victricia bella peregit,
      Acer in arma ruit belliger iste Dei.
Cujus ab ore sacro fluxerunt dogmata vitæ,
      Hausimus omne bonum cujus ab ore sacro.
Dulcia corde pio resonemus cantica Patri,
      Carmina cantemus dulcia corde pio.
Ecce coruscat apex tibi pontificalis abunde,
      Hinc illincque tuus ecce coruscat apex.
Fons & origo boni, te verba serente, cucurrit,
      In te manavit fons & origo boni.
Gloria perpes erit tibi nunc ideoque per ævum,
      Quam merito retines, gloria perpes erit.
Hujus amore gregis sprevisti spicula mortis,
      Pellens hinc fortes hujus amore gregis.
Inclitus atque potens te rex adamavit Eadgar,
      Te monitore vigens inclitus atque potens.

[7]

Castra Dei reboant te constituente celeuma,
      Davidicumque melos castra Dei reboant.
Laudibus innumeris tibi turba monastica plaudit, [in ejus laudem]
      Conjubilatque tibi laudibus innumeris.
Mœnia celsa domus tua cura levaverat hujus,
      Hæcque dicavit ovans mœnia celsa domus.
Nocte dieque sacrum celebrasti pectoris hymnum,
      Solvens officium nocte dieque sacrum.
Omnibus inque locis sparsisti semina lucis,
      Expuleras tenebras omnibus inque locis.
Pervigil esto tuis, petimus, defensor alumnis,
      Protector famulis pervigil esto tuis.
Quæque nocent reseca, quæ sunt & commoda præsta,
      Quæ bona sunt revoca, quæque nocent reseca.
Rector apostolicæ felix & janitor aulæ,
      Hujus & ecclesiæ rector apostolicæ,

[8]

[deprecatorius.] Solve tuos famulos Petri vice, solve ligatos,
      Nos a peccatis solve tuos famulos.
Te duce, stelliferi scandamus ut atria cæli,
      Participes regni, te duce, stelligeri.
Versibus hymnidicis hæc carmina pangimus, & te
      Patronum colimus versibus hymnidicis.
Christicolas animas quia multiplicare solebas,
      Ad cælos revocans Christicolas animas.
Ydra nocens fugiat, ne nos per devia ludat,
      Nos tua dextra tegat, ydra nocens fugiat.
Zelus obesse nequit, Christo superante malignum;
      Christus adest victor, zelus obesse nequit.
Aspice, sancte Pater, quæ nos adversa fatigant,
      Quæ mala nos lacerant, aspice, sancte Pater.
Mitis adesto tuis tibi qui famulantur alumnis,
      Qui te collaudant, mitis adesto tuis.
Eripe, Pastor, oves, animo quas semper amasti,
      Et quas nutrieras eripe, pastor, oves.
Nomina nostra notet quo Christus in arce polorum,
      Cum Sanctisque suis nomina nostra notet. Amen.

§ II. Sacri corporis elevatio, Officium & Missa.

[Non multis post obitum annis elevatus,] Mabillonius, supra non semel laudatus, observationum suarum num. 4, ita satis rotunde pronuntiat: Ethelwoldi memoriam in rebus sacris jam inde ab ejus obitu celebravit Anglicana ecclesia, ut præ aliis testatum facit Missa hic edita, qualis in Ms. codice Uticensi pervetusto habetur. Missam illam & qualiscumque Officii partem aliquam lubens admitto, ast illa jam inde ab ejus obitu celebrata fuisse, non adeo fit verosimile, nisi verba illa accommode intelligantur, sic ut non multis post obitum annis de Sancti cultu agi cœperit, qui primum inchoatus sit a sacri corporis elevatione, per ea nimirum secula canonizationis loco haberi solita, ut prope innumeris operis nostri locis demonstratum est. Ipsam vero elevationem varia signa præcesserant, quibus permotus Sancti in episcopatu successor Elfeagus, reliquias sancti præsulis Adelwoldi honorifice transtulit IV Idus Septembris, ut habes in ipsa Vita num. 43. Ab eo nempe tempore S. Ethelwoldi memoriam celebraverit Anglicana, saltem Wintoniensis ecclesia, ubi sacræ exuviæ, teste eodem Vitæ auctore Wolstano, in magna veneratione habentur usque in præsentem diem: ubi etiam, nobis intuentibus, cælestia sunt perpetrata miracula.

[10] [& solenniter coli cœptus.] Quo autem tempore, & qua occasione facta fuerit celebris ea elevatio, auctor idem Vitæ Wolstanus num. 42 memorat: Anno duodecimo, inquit, post obitum gloriosi pontificis Adelwoldi, placuit supernæ dispensationi illum per cælestia signa revelari, ejusque ossa de sepulcri munimine levari: ut lucerna, quæ ad tempus sub modio latebat, super candelabrum poneretur, quatenus luceret omnibus qui in domo sunt. Subjungit mirabilem Sancti ipsius apparitionem, quæque ad eam consecuta sunt. Huc modo ad antiquissimi cultus evidentiam pertinet ea, de qua modo dicebamus, Missa, præmissis hymnis & oratione, quæ ipsius Officii propria videntur, haud dubie juxta receptam praxim ecclesiæ Wintoniensis, de qua non habuit Mabillonius quod suggereret; neque nobis aliunde quidquam suppetere, ultro fatemur. Et vero ad id probandum, quod hic potissimum intendimus, satis erit ea producere quæ in Actis Benedictinis ex supradicto codice Uticensi accepta esse dicuntur. Titulus hic, opinor, ad Officii Vesperas, præfigitur: Hymnus vespertinalis Sapphico metro hendecasyllabo editus, Adonium quarto continens loco.

II Inclitus pastor populique rector,
Cujus insignem colimus triumphum;
Nunc Adelwoldus sine fine lætus
      Regnat in astris.
Qui pater noster fuit & magister,
Exhibens sacræ documenta vitæ,
Et Deo semper satagens placere
      Corde benigno.
O! diem sanctum, celebrem, coruscum,
Quem Dei nobis pietas sacravit,
Ut patri tantum mereremur almum
      Promere cantum.
Nunc eum nisu rogitemus omni,
Abluat nostrum pius ut reatum,
Et sua sancta prece nos ad altum
      Ducat olympum.
Sit Deo soli decus & potestas,
Laus in excelsis, honor & perennis,
Qui suis totum moderans gubernat
      Legibus orbem. Amen.
Cæli senator inclite, sancte pater ecclesiæ
Adelwolde, supplices tuos exaudi servulos.
Jam sidus inter sidera, resplendes super æthera,
Nobis benignus impetra Paracliti charismata.
Pronis rogamus mentibus hic coram tuis artubus,
Nostris adesto precibus serenus ac propitius.
Ut tuis necessariis protecti patrociniis,
Ad cælorum perpetua perveniamus gaudia,
Præstet nobis Ingenitus hoc atque Unigenitus
Sanctus amborum Spiritus, trinus & unus Dominus. Amen.

Oremus.

[12] Deus qui præclari sideris sancti pontificis Adelwoldi illustratione, novam populis Anglorum tribuisti lucem hodierna die clarescere: suppliciter imploramus clementiam, ut cujus magisterio totius religionis documenta cognovimus, illius & exemplis informemur, & patrociniis adjuvemur. Per.

Ad Missam.

Deus qui hodiernam diem beati confessoris tui Adelwoldi episcopi transitu nobis honorabilem dedicasti; concede propitius, ut cujus eruditione veritatis tuæ luce perfundimur, ejus intercessione cælestis vitæ gaudia consequamur. Per.

Secreta.

Oblata servitutis nostræ munera tibi, Domine, quæsumus, annua sancti patris nostri Adelwoldi episcopi solemnitas commendet accepta: ut ejus pia supplicatione muniti, cunctorum nostrorum remissionem peccaminum, & beatitudinis sempiternæ mereamur obtinere consortium. Per.

Præfatio.

V. D. Æterne Deus, quoniam adest nobis jocunda & votiva præsentis diei lætitia, quam apostolici culminis honore sublimem, roseoque martyrii cruore solemnem, gloriosi pontificis Adelwoldi moderna celebritate consecrasti, & spem nobis tantæ fiduciæ contulisti, ut nos paternis ejus suffragiis, & a peccatorum nostrorum nexibus solvas & ad cælestia regna perducas. Per Christum.

Postcommunio.

[13] Refectos Domine vitalis alimoniæ sacramentis, sancti confessoris tui Adelwoldi intercessione gloriosa nos protege, & ad æternum cælestis mensæ convivium pervenire concede. Per.

Alia.

Gregem tuum, Pastor æterne, pii suffragatoris Adelwoldi patris nostri defensione guberna, quæsumus Domine; ut cujus benevolentia provocati, superni amoris dulcedine pascimur, ejus interveniente patrocinio, & a temporalis vitæ perturbationibus eruamur, & mansuris supernorum civium gaudiis inseramur. Per.

IV Idus Septembris
In translatione sancti Adelwoldi.

Deus qui nobis sanctum pontificem tuum Adelwoldum salutis æternæ doctorem tribuisti, concede propitius, ut cujus annuæ translationis solemnia colimus, ejus semper meritis adjuvemur & precibus. Per.

Super oblatam.

Sacrificium nostrum tibi, Domine, quæsumus, sancti patris nostri Adelwoldi episcopi commendet oratio: ut nobis, eo suffragante, fiat sanctæ majestatis tuæ propitiatio, & peccatorum nostrorum exoptata remissio. Per.

Præfatio.

Votivam beati pontificis Adelwoldi translationem pia veneratione celebrantes, teque cernua devotione exorantes, ut ipsum nos apud clementiam tuam sentiamus habere patronum, quem, tua gratia largiente, salutis æternæ meruimus suscipere magistrum. Per Christum.

Postcommunio.

Ut hæc communio nos, Domine, tibi dignos efficiat, beatus pater noster Adelwoldus suffragio, quæsumus, piæ intercessionis obtineat. Per.

De Horis peculiaribus.

[14] Præterea beatus pater Adelwoldus Horas regulares & peculiares sibi ad singulare servitium instituit, quas in tribus cursibus ordinavit: humillima diligentia quosque subjectos admonens, ut hoc secreto famulatu ignitis satanæ tentamentis vigilanter resisterent, & ea per Dei gratiam resistendo superarent, & ut fides quæ per nostri creatoris & piissimi Redemptoris incarnationem luce clarius enituit, instante futuræ persecutionis tempore, quæ jam vicinis antechristi temporibus ingruit, nullo modo (quod absit) titubando vacillet, sed his divinis roborata præconiis, integra jugiter & inviolata permaneat. Est enim primæ psalmodiæ cantilena ad laudem beatæ Dei genitricis semperque virginis Mariæ procurata. Secunda autem ad honorem beatorum Apostolorum Petri & Pauli omniumque nostri Salvatoris humanitati præsentialiter famulantium. Tertia vero ad suffragia omnium Sanctorum postulanda, ut eorum pia intercessione protecti, multiformem versipellis antichristi & membrorum ejus fallaciam expugnare &, Christo remunerante, cælestium præmiorum palmam mereamur accipere: quæ videlicet Horæ plerisque in locis habentur adscriptæ, & ideo in hoc codicello sunt prætermissæ.

Tropi.

Patris adest votiva dies, cantemus ovantes. Statuit ei.
Pontificem templo sibi quem sacravit in isto. & principem.
Inter apostolicos stola splendente hierarchos. ut sit illi.
Adelwolde pia prece nos defende misellos. in æternum.
Præsul Adelwoldus quia fulsit in ordine magnus. Statuit ei.
Constituens illum hodie super æthra polorum. & principem.
Gloria, splendor, honor, decus & veneratio perpes. in æternum.

§ III. Aliqualis præcipuorum gestorum chronologica series.

De S. Ethelwoldi ætate non habuit Mabillonius quod in ordinem chronologicum digereret; neque sane res satis obvia est, [Natus anno circiter 908,] Wolstano Vitæ auctore paucissima notante, ex quibus cetera conjicienda potius quam determinanda sint. Natum memorat Sanctum temporibus senioris Eaduardi regis Anglorum, qui cum regnarit ab anno 901 ad 923, inveniendus est annus, quo verisimilius in lucem editus fuerit: cum autem numero 7 dicatur, dum florentis adolescentiæ contigisset ætatem ab Edelstano rege, filio prædicti regis Eadwardi accersitus, ac multum temporis in palatio egisse, priusquam in gradum sacerdotalis ordinis consecratus sit: porro cum Edelstanus ad annum usque 939 regnaverit, haud incongrue Sancti nativitas ad annum circiter 908 referri poterit, ut competentem ætatem ad sacerdotii susceptionem attigerit circa annum 936 aut 937; neque enim consecrationi diu superstes videtur fuisse rex Edelstanus, cui Eadmundus successit 940, huic vero Eadredus 946, qui magnam circa Dei famulum cœpit habere dilectionem, placuitque ei, suadente matre sua, dare sancto Viro locum vocabulo Abbandum, quod certo fieri non potuit ante jam dictum annum 946, neque post annum 948, quo Sanctus, jam abbas, privilegio Croylandensi, apud Ingulfum pag. 874 certissime subscripsit.

[16] Hæc igitur satis definita videtur esse epocha, nimirum ad abbatiales insulas promotum S. Ethelwoldum anno 947, unde restituenda Mabillonii notatio pag. 612, [Abbendoniæ abbas 947:] ubi corrigens Monasticum Anglicanum, abbatem ipsum Abbendoniensem ordinatum ait, non anno 954, quod recte negat, sed 944, quo certum est Eadredum, seu Edredum necdum regem fuisse, neque adeo Abbandum dare sancto Viro potuisse. Ex his facile colligitur, quanto tempore sub S. Dunstani disciplina in cœnobio Glastoniensi commoratus fuerit S. Ethelwoldus, si post regis Edelstani obitum vitam monasticam eum amplexum supposueris, atque in eodem cœnobio annis aliquot decani munere perfunctum. Quæ vero deinceps Abbendoniæ ab eo gesta sint cum prædicto rege Eadredo ac postmodum cum Eadgaro, habes in Vita a num 11, donec elegit eum Eadgarus ad episcopatum Wintoniensis ecclesiæ, anno Dominicæ incarnationis CMLXIII, quo & a S. Dunstano consecratus est, ut ibi secundum omnes apices discribit Legendæ auctor Wolstanus, immediate subjungens expulsionem ex Veteri monasterio nefandorum canonicorum, quibus monachos ex Abbendonia substituerit, quemadmodum pluribus idem scriptor prosequitur a num. 16: demum etiam ex Novo monasterio num. 20.

[17] [963 episcopus Wintoniensis] Hæc prima fuere sanctissimi Viri, tum ecclesiasticæ tum monasticæ disciplinæ certamina, quæ non ausim asserere, eodem ipso anno 963 contigisse, tametsi in ipsa Vita tantum non cum episcopali ordinatione connecti videantur; non enim tam facile expelli potuisse discolos illos concubinarios aut etiam uxoratos canonicos & clericos, satis docent concilia idcirco habita, & Vita ipsa seu Sylloge historica S. Edgari ad VIII Julii tomo 11 edita, ex quibus abunde patet, quantis conatibus opus fuerit priusquam tumultuantes illi in ordinem redigi potuerint. Huc adfert noster Alsordus, Parkeri ineptias refutans, quæ de S. Ethelwoldo tradit Huntindoniensis f. 356: Edgari pacifici, inquit, anno quinto, Edelwaldus venerabilis feliciter episcopatum Wincestre suscepit. Hic secundo episcopatus sui anno, quosdam canonicos, in Veteri monasterio Wincestre degentes, & ordinem suum pigre & negligenter observantes, ejecit, & monachos imposuit. Et paulo inferius: Adelwaldus egregius præsul, ædificator sepium fuit, avertens semitas iniquitatis, & plantans radices charitatis. Ipse namque seminator optimi consilii fuit. Cujus monitis rex Edgarus novellas plantationes, & arbusta teneritudinis Deo gratissima instituit. Videnda quæ de his fusius narrat laudatus Alfordus ad an. 967, 968 & 969, ubi Edgari oratio, de qua etiam ejus natali die VIII Julii actum est.

[18] [ecclesiam su am expurgare aggreditur.] Quanta porro contulerit Rex ille sanctus, quam impigre ac fortiter, & S. Ethelwoldum & alios episcopos juverit ad reducendam in pristinam formam depravatam eo tempore Anglicanam ecclesiam, non est opus hic pluribus repetere. Id constat ex num. 18, misisse ipsum quemdam ministrorum suorum, qui regia auctoritate mandaret canonicis, ut unum e duobus eligerent, aut sine mora dare locum monachis, aut suscipere habitum monachilis ordinis. Eo nimirum potenti patrocinio adjutus S. Ethelwoldus primum in ipsa sua episcopali urbe inveterata evulsit zizania, ad alia deinde præclarissima opera adeo incensus, ut toto vitæ suæ decursu, illud potissimum cordi habuisse videatur, eversas per Danicas incursiones ecclesias, tum vero præcipue monasteria, restaurare, atque ad regularis vitæ normam reducere. Testantur id autem quam luculentissime Abbendoniense monasterium, de quo jam egimus, tum Wintoniensia Vetus & Novum, tum vero alia quæ in ipsa Vita enumerantur; ut num. 23 Eligense, seu Eliense; num. 24 Burgense ac Thorneiense, & tot alia quæ ejus sedula cooperatione constituta sunt, circumeunte Famulo Christi singula monasteria, mores instituens, obedientes, ut in bono proficerent, verbis admonendo; & stultos, ut a malo discederent, verberibus acriter corrigendo.

[19] De celebri cœnobio Eliensi pridem a nobis actum in Vita S. Etheldredæ ad XXIII Junii: [Inde cœnobia Eliense & Thorneiense,] destructum porro & eversum, quanto conatu, quantis sumptibus restituerit S. Ethelwoldus, præter ea quæ ibi & in Actis dicta sunt, habes apud Alfordum ad annum 969 num. 19. De Thorneia audiendus Malmesburiensis, de Pontificibus lib. 4 fol. 294: Thorneia, inquit, ulterior scripto, & contractior spatio, sed prior laudum titulo, paradisi simulacrum, quod amœnitate jam cælos ipsos imaginetur: in ipsis paludibus arborum ferax, quæ enodi proceritate luctantur ad sidera: æquora, planities, herbarum viridantibus comis oculos advocant; currentibus per campum, nullus datur offensioni locus. Nulla ibi vel exigua terræ portio vacat. Hic in pomiferas arbores terra se subigit: hic prætexitur ager vineis; quæ vel per terram repunt, vel per bajulos palos in celsum surgunt. Mutuum certamen naturæ & cultus; ut quod obliviscitur illa, producat iste. Quid dicetur de ædificiorum decore, quæ solum mirabile quantum inter illas paludes solidum inconcussis fundamentis sustinet? Solitudo ingens ad quietem data monachis, ut eo tenacius hæreant superis, quo castigatius mortales conspicantur. Femina ibi si visitur, monstro habetur: maribus advenientibus, quasi angelis plauditur. Vere dixerim, insulam illam esse castitatis diversorium, honestatis contubernium, divinorum philosophorum gymnasium; Thorneie propter condensitatem dumorum vocata. Videantur ibi reliqua; charta vero pro eo monasterio exstat ad an. 974 num. 8.

[20] Ad annum 970 producitur charta Edgari regis pro Burcho seu Burgo, [tum vero Burgense restaurat 970.] ab indito sancti Patroni Apostoli titulo, Petriburgo dicto, de quo etiam loquitur Ingulfus fol. 883: Restauravit iste sanctus episcopus Ethelwoldus tunc devastatum per Danos monasterium, quod Medeshamsted appellatum, & reædificatum, Burgum nuncupavit. Et de possessionibus eidem loco, de fisco acquisitis, hujusmodi chartam, præficiens eidem monasterio in abbatem quemdam de monachis, Adulphum nomine, de prædicto rege piissimo impetravit. Laudat S. Ethelwoldi industriam Malmesburiensis de Pont. fol. 291, dum ait; Hunc beatissimum Ethelwoldum monasterium Burch construxisse, adeo elaboratis sumptibus, & ampliatis possessionibus, ut pene tota regio ei subjaceat. Colunt & fovent in [eo] reliquias corporum suorum, virgines eximiæ Kinedreda, & Kineswida, Pendæ regis filiæ. Ambæ ab infantia Deo dicatæ, nobile propositum tenuerunt ad sensum. Melius Kineburgam nominasset, abstinuissetque a virginis appellatione. Tu vide sis, quæ de hisce Sanctis deque ipso Petri-burgensi cœnobio satis fuse disputata sunt ad diem VI Martii, tomo 1, a pag. 441. Huc magis spectat quod ex scriptorum sententia subnectit Alfordus; S. Ethelwoldi porro progressum, variis in locis cœnobia vel de novo exstruxisse, vel vetera restaurasse, ubique Dei cultum & religiosæ vitæ institutum urgendo.

[21] Quæ porro impetraverit a munifico etiam, post Eduardum regem & martyrem, [Moritur anno 984.] S. Edgari successore Ethelredo, in favorem Novi sui Wintoniensis monasterii, annis 982 & 983 apud Alfordum uberius explicatum invenies. Reliqua ejus præclarissima gesta, etiam diræ famis tempore, fatetur auctor Vitæ num. 37, enarrari non posse, quamvis ipse plurima enumeret, quæ cum istic recenseantur, hic nihil opus est repetere. Progredimur ad Sancti obitum, quem recte Wolstanus num. 41 consignavit, non tertio Kalendas, ut errarunt nonnulli, sed ipsis Kalendis Augusti anno 984, quo pluribus de eo agit Cardinalis Baronius: nobis sufficiat breve ejus elogium apud Malmesburiensem de Regibus lib. 2 fol. 56, ubi Sanctum laudat ferme hyperbolice. Sic habet: Athelwoldus, ex monacho Glastoniensi, abbas Abendoniensis, idemque posthæc episcopus Wintoniensis, tot & tanta monasteria fecit, quod vix modo credibile videatur, ut talia fecerit Episcopus urbis unius, qualia vix posset rex Angliæ totius. Fallor, & præcipiti sententia pecco, si non palam sit quod dico. Quantula sunt cœnobia Heliense, Burchense, Thorniense, quæ ille a fundamentis suscitavit, & sua industria perfecit? Quæ cum semper exactorum vellicet nequitia, sunt nihilominus habitatoribus suis sufficientia.

[22] [Ejus elogia,] Huc etiam adducit Mabillonius Ordericum Vitalem, Historiæ suæ lib. 4 pag. 517 ubi ita loquitur: Tunc cœnobium Medeshamstede, quod pridem tempore Wulferi regis Merciorum, Sexvulfus pontifex construxit, Adelwoldus præsul, sub Edgaro rege, in vico, qui Burg dicitur, restauravit; & basilicam in honore sancti Petri Apostolorum principis editam, magnis opibus ditavit. Deinde Torneiense, Eligense & alia multa monasteria pluribus in locis fabricata sunt: & conventus in illis monachorum, aut clericorum, aut etiam sanctimonialium solerter locati sunt. Copia reddituum singulis monasteriis largiter impertiebatur, unde sufficiens victus & vestitus theoricis administraretur; ne pro penuria rerum necessariarum, in divino cultu aliquatenus vacillantes frangerentur. Sic in Anglia monasticus ordo renovatus est &c. Atque hæc, ut semel dictum sit, S. Ethelwoldi gloria prorsus singularis, a nobis hic hactenus, & toto Actorum decursu probata. An vero inter Scriptores numerandus veniat, quemadmodum Pitseus eo etiam nomine Sanctum commendavit, non video unde id ausim satis tuto asserere. Putat laudatus Mabillonius, unum alterumve opusculum ipsi posse adscribi; an satis certo, non est unde explorari queat. Videatur ipse in observatione prævia num. 5.

[23] [Quæ Acta hic dentur.] Hic jam Acta ipsa subjiciam, ubi prius monuero, Mabillonii editionem me sequi oportuisse, quod aliunde sincera & primigenia nancisci non potuerim; nam quæ apud Capgravium & Surium exstant, tametsi satis pateat, Wolstanum iis præluxisse, attamen variis locis, ut supra dixi, aut contracta, aut extensa, aut mutata sunt. In jam dicta editione dividitur tota series in capita 46, quorum elenchus post præfationem subjicitur, quem & nos, eodem ordine Vitæ ipsi præmisimus. Cum autem ea capitum ordinata distinctio, non satis commode in novos numeros, more nostro, dividi posset, hinc factum est, ut singula capita, quantumvis inæqualia, totidem numeris respondeant; notis marginalibus, aliisque observationibus, ubi necessariæ visæ sunt, illustrata. Vitæ ipsi subjunxit Mabillonius carmen ejusdem auctoris Wolstani, seu epistolam ad Elfegum Wintoniensem episcopum, præfixam duobus libris metricis de Vita & miraculis S. Suithuni, quo cum ea satis nitide exornentur quæ in Wintoniensibus monasteriis Veteri & Novo per S. Ethelwoldum egregie præstita sunt, non putavimus epistolam illam prætermittendam, quidquid nonnulla inde in ipsa Vita descripta sint. Neglecta vero est epistola alia generalis ad fratres qui bajulant ibi suave jugum Domini; quandoquidem vix verbum occurrit, quod ad S. Ethelwoldum referri possit aut debeat. En Wolstani orationem:

VITA
auctore Wolstano monacho Wintoniensi,
Ex Actis SS. Ord. S. Benedicti sec. V, a pag. 608.

Ethelwoldus episc. Wintoniæ in Anglia (S.)

BHL Number: 2647

A. Wolstano monacho.

PRÆFATIO.

Postquam mundi Salvator Christus humano generi per aulam virginalis uteri incarnatus apparuit, & expleta suæ pietatis ac nostræ salutis ineffabili dispensatione, ad paternæ majestatis sedem cum triumpho gloriæ est regressus, multa per universum orbem diffudit apostolicorum luminaria Doctorum, qui euangelicæ fidei illustratione perfusi, cæcas ignorantiæ tenebras ab humanis cordibus effagarent, & ut credentium mentes igne superni amoris inflammarent, & elongata diuturnæ mendicitatis esurie, populorum turbas æternæ vitæ epulis satiarent. Ex quorum collegio beatus pater & electus Dei pontifex Adelwoldus, velut lucifer inter astra coruscans, suis temporibus apparuit, multorumque cœnobiorum fundator & ecclesiasticorum dogmatum institutor, inter omnes Anglorum pontifices solus a singulariter effulsit. De cujus ortu gestis & obitu scire cupientibus, aliqua narrare dignum duximus, & ne tanti Patris memoria penitus oblivioni traderetur, ea quæ præsentes ipsi vidimus, & quæ fideli seniorum relatione didicimus, in his schedulis summatim perstrinximus, illius sanctis confisi suffragiis, hoc & nobis, qui scripsimus, & eis, qui lecturi vel audituri sunt, profuturum.

ANNOTATA.

a Accommode intelligendum quod solus effulserit, nam supra in commentario prævio notavimus, sanctos Oswaldum & Dunstanum pari zelo & pietate cum S. Ethelwoldo laborasse &c. Hujusmodi alia in Vitæ decursu occurrunt ad litteram non accipienda, ut habes num. 18 & alibi. Porro hic ordinem sequimur editionis Mabillonianæ, præmissis ut jam diximus, totius libelli capitulis 46, quibus respondent totidem nostri numeri. Ceterum Legenda in varia capita more nostro divisa est, appositis suis observationibus illustrata.

ORDO CAPITULORUM
in editione Mabillonii.

I. De ortu & temporibus beati Adelwoldi episcopi.
II. De visione somniorum matris ejus.
III. De interpretatione somniorum eorumdem.
IV. Quomodo mater sensit animam pueri nascituri venisse, & in eum intrasse.
V. Quomodo puer natus & in Christo renatus, quadam die subito in ecclesia cum nutrice sua est inventus.
VI. Quam studiose & diligenter in ipsa pueritia sacris litterarum studiis animum dederit.
VII. Quomodo adolescens Ædelstano regi notus effectus, ad clericatum & sacerdotium pervenerit.
VIII. De prophetia quam prædixit sanctus Ælfegus Wintoniensis episcopus de tribus sacerdotibus.
IX. Quomodo Adelwoldus Glestoniam pervenit, & monachus factus, qualiter ibi vixerit.
X. De obitu regis Ædelstani, & de successione fratrum ejus in regnum gentis Anglorum.
XI. Quomodo rege Eadredo favente, sanctus Vir Abbandoniensis monasterii curam suscepit, ejusque loci abbas ordinatus fuerit.
XII. Quod rex Eadredus ad monasterium venerit, & hospitibus tota die convivantibus liquor exhauriri nequiverit.
XIII. Quod regnante Eadgaro, templum prædicti cœnobii constructum & dedicatum fuerit.
XIV. De ordinatione Dunstani, & quod abbas Adelwoldus Osgarum monachum trans mare direxerit; & de quodam fratre Ælstano simplici & magnæ obedientiæ viro.
XV. Quomodo hostis antiquus sanctum Virum per casum cujusdam postis exstinguere conatus sit.
XVI. Quod rex Eadgarus ad episcopatum Wintoniensis ecclesiæ sanctum Virum elegerit.
XVII. De communione quam clerici cantaverunt, quando monachi de Abbandonia venientes ad ingressum ecclesiæ steterunt.
XVIII. De expulsione clericorum de Veteri monasterio.
XIX. Quomodo Vir sanctus venenum biberit, & fidei calore succensus, potum mortis exstinxerit.
XX. De expulsione clericorum de Novo monasterio.
XXI. Quod in Abbandonia Osgarum constituerit abbatem.
XXII. Quod in cœnobia nonnarum sanctimoniales ordinaverit.
XXIII. Quomodo in provincia Orientalium Anglorum Eligense cœnobium regulariter monachis instituerit.
XXIV. Quod in provincia quoque Girviorum duo monasteria, Burgh atque Thornig appellata, simili modo monachis delegaverit.
XXV. De familiaritate sancti Viri cum rege Eadgaro.
XXVI. De revelatione sancti antistitis Suvithuni, quem sanctus pater Adelwoldus sub die Idus Julii cum omni gloria transtulit, & inde in ecclesia collocavit.
XXVII. Quod & alia multa per Dunstanum, & Adelwoldum constructa & constituta sint monachorum monialiumque cœnobia in gente Anglorum.
XXVIII. Quomodo sanctus Adelwoldus lenitatis blandimento severitatem disciplinæ temperaverit.
XXIX. Quomodo famis tempore multitudinem pauperum ab ipsis faucibus mortis eripuerit.
XXX. Quod inter hæc Vir sanctus infirmitates sæpe viscerum & tumorem crurium perpessus fuerit.
XXXI. Quod juvenes docere semper dulce habuerit.
XXXII. De Chrismatis ampulla pæne vacua, & in itinere oleo plena inventa.
XXXIII. De monacho, qui furtum perpetravit, & solo sermone Viri Dei quid perpessus fuerit.
XXXIV. De monacho, qui de summo templi culmine cecidit, & nil mali passus incolumis surrexit.
XXXV. De monacho, qui se Viro Dei in legendo assimilare præsumpsit, quid perpessus fuerit.
XXXVI. De candela quæ Episcopo obdormiente super folium libri ardens jacuit, & tamen paginam minime læsit.
XXXVII. Quod non omnia virtutum sancti Viri opera valeant explicari.
XXXVIII. De arbore quadam magna cucullis innumeris onusta, & de ejus interpretatione, quæ in somnis sancto Dunstano olim fuerat ostensa.
XXXIX. De visione Viri Dei in qua apparuit ei navis quædam maxima piscibus & anguillis ab imo usque ad summum plena, qui excitati, homines sunt effecti, & rationi pristinæ restituti.
XL. De Veteris ecclesiæ nova dedicatione, quæ facta est in die XIII Kal. Novembris.
XLI. De obitu sancti Patris in Kal. Augusti, & de sepultura ejus die tertio Nonarum ejusdem mensis.
XLII. Quomodo sanctus Vir antequam levaretur e tumulo, manifestavit se viro urbano cuidam, nomine Elthelmo *, plurima cæcitate multato.
XLIII. De sancti Viri translatione, quæ facta est sub die quarta Iduum Septembrium, & de miraculis ad ejus sepulcrum patratis.
XLIV. De infirma puella, quæ ibi sanitatem recepit.
XLV. De cæco puero, qui & ipse ibidem illuminatus est.
XLVI. De ligato quodam fure & in cippo extenso, qui solo sermone Viri Dei absolutus est.

[Annotata]

* al. Elfhelmo num. 42

CAPUT I.
De sancti miraculoso ortu, clericatu, sacerdotio & monachatu Glastoniæ, unde factus abbas Abbendoniensis.

Erant igitur parentes sancti pontificis Adelwoldi ex ingenua Christianorum propagine oriundi, Wentanæ civitatis urbani, [Gravidæ matris] temporibus senioris Eaduardi a regis Anglorum florentes, in mandatis & justificationibus Domini sine querela fideliter incedentes. Qui dum quotidianis bonorum operum pollerent incrementis, eximio Dei munere decorati sunt, quo talem mererentur gignere sobolem, cujus eruditione & exemplis non solum populi præsentis ævi, sed etiam futuri pervenirent ad notitiam veri luminis: ut exuti caligine tenebrosi erroris, gloria fruerentur æternæ claritatis.

[2] Itaque felix ejus genitrix cum eum in utero conceptum gereret, [somnia] vidit hujuscemodi intempesta nocte somnium, quod erat certum futuri effectus præsagium. Visum namque sibi est, se pro foribus suæ domus sedere, & obtutibus suis adesse quoddam sublime vexillum, cujus summitas cælum tangere videbatur: quod se inclinando honeste ad terram, fimbriarum suarum velamine circumdedit imprægnatam, rursumque procera altitudine erectum, & inflexibili stabilitate robustum, ipsum unde inclinabatur repetiit cælum. Exspergefacta autem mulier, rursus sopore deprimitur; & ecce repente vidit ex ore suo prosilire & avolare quasi auream miræ magnitudinis aquilam, quæ volando cuncta Wentanæ civitatis ædificia, auratis pennarum remigiis obumbravit, & in alta cælorum se elevando disparuit. Cumque mulier evigilans secum miraretur attonita, & somniorum visionem mente volveret tacita, nec per semetipsam conjicere posset eorum interpretationem; perrexit ad quamdam Christi famulam, nomine Edeldridam, moribus & ætate maturam, quæ in præfata urbe nutrix erat Deo devotarum virginum; cui narravit ex ordine, quod sibi ostensum fuerat in nocturna visione. At illa, sicut erat sagaci animo prudentissima, & interdum etiam futurorum, Domino revelante, præscia, de nascituro infante multa prædixit, quæ vera esse rerum exitus indicavit.

[3] [eorumque interpretatio.] Nos quoque eorumdem somniorum conjectores esse possumus, in sublimi vexillo intelligentes sanctum Virum, qui tunc in utero portabatur, quandoque futurum militiæ Dei signiferum, sicut & erat; quem multimoda reluctatione contra antiquum hostem pro defensione sanctæ matris Ecclesiæ congredientem vidimus, ipsoque bellante, immo per ipsum Deo vincente, pravorum machinamenta ad nihilum redacta conspeximus. Et quia aquila ab acumine oculorum vocatur, & testante sacro eloquio, thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis; recte per auream aquilam, quæ totam urbem alarum velamento obumbrare visa est, idem præclarus Vir totius sapientiæ decoratus exprimitur, qui perspicaci & irreverberata cordis acie divina meditando, semper ad cælestia per contemplationem volavit, & super Ecclesiam, magni Regis civitatem, quam contrariæ potestates impugnare nitebantur, umbraculum paternæ protectionis longe lateque expandit, & consummato boni certaminis cursu, ad visionem Dei in Sanctorum comitatu pervenit, sicut in Euangelio voce Dominica dicitur: Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilæ. Quia ubi ipse Redemptor noster est corpore, illuc procul dubio nunc colliguntur electorum animæ, & in futuræ resurrectionis gloria illuc quoque eorum colligentur & corpora. Hæc de somniorum interpretatione breviter diximus: nunc ad narrationis ordinem redeamus.

[4] [Sensit mater infantem animari.] Quadam namque die cum mater ejus stipata civibus staret in ecclesia, sacræ Missæ celebrationi interesse desiderans, sensit, animam pueri, quem gerebat in utero, venisse, & in eum Dei nutu cuncta moderantis intrasse, sicut postea ipse Sanctus qui nasciturus erat, jam episcopus nobis gaudendo referebat. Ex quo ostenditur, eum a Deo electum exstitisse, etiam antequam nasceretur, & animam procreati hominis non, ut quidam æstimant, a patre vel a matre exsistendi initium sumere; sed, ut vere & absque omni dubietate creditur, a solo Creatore vitalem spiritum vivificari, & singillatim unicuique dari. Nascitur ergo futurus Dei Pontifex, & fonte baptismatis in Christo renatus, Adelwold a parentibus est appellatus, sanctique chrismatis unctione confirmatus, gratiæ Dei in omnibus commendatus.

[5] Accidit enim quadam solenni die, cum more solito nutrix illius ad ecclesiam pergere, [Jam natus in ecclesia cum nutrice repegitur.] & orationi incumbere decrevisset, tam validam inundantis pluviæ tempestatem erumpere, ut extra loci limen, ubi in gremio tenens eumdem Infantem sederat, pedem movere non posset; quæ dum mœrens amarissime fleret, eo quod votum piæ devotionis solvere nequiret; caput humiliter omnipotentem Dominum rogatura declinavit, & confestim divina miseratione consolari promeruit. Nam nullam molestiam procellosæ tempestatis sentiens, subito cum Infantulc inventa est sedens in ecclesia quam adire disponebat, ubi solennia Missarum presbyter celebrabat: & quod nulla ratione credere potuisset ut fieret, factum vehementer expavit; & omnes hujus rei cognoscentes miraculum, magnæ admirationis stupor invasit. Sicut enim Propheta quondam ex Judæa repente sublatus, & in Chaldæa cum prandio depositus; sic beatus puer Adelwoldus sub momento cum nutrice in templo est præsentatus, ut sicut ille refecit congruo tempore Danielem prophetam in lacu leonum, sic iste millia populorum pasceret in Ecclesia Sanctorum.

[6] Igitur quotidiano profectu crevit Puer bonæ indolis, [Sacris litteris instructus,] & in ipsa mox pueritia sacris litterarum studiis traditus: ut qui aliis viam salutis erat ostensurus, ipse cum Maria secus pedes Domini humiliter sederet, & verbum ex ore illius salubriter audiret. Erat enim agilis natura atque acutus ingenio, ita ut quidquid majorum traditione didicerat, non segniter oblivioni traderet, sed tenaci potius memoriæ commendaret. Studebat etiam teneros pueritiæ annos morum honestate & virtutum maturitate vincere, divinis semper obsequiis omnia membra sua mancipare, & ad Dei implendam voluntatem totam mentis suæ intentionem dirigere: sicque præceptis * Christi muneribus recte vivendo gratias exhibere, ut ad majora percipienda dignus mereretur exsistere.

[7] Cumque florentis adolescentiæ contingeret ætatem, [mox clericus & sacerdos ordinatur.] præconium sanctæ conversationis ejus Ædelstano regi, filio prædicti regis Eadwardi, fama vulgante nuntiatum est, juvenemque festinanter accersiri præcepit. Qui cum adductus staret in præsentia regis, invenit gratiam in conspectu ejus, & in oculis optimatum ejus: ibique individuo comitatu multum temporis agens in palatio, plura a sapientibus regis utilia ac proficua sibi didicit. Et demum jubente rege, ab Elfego Wintoniensi episcopo, secundum morem ecclesiasticum, prius ad clericatus officium tonsoratus, ac deinde paucis labentibus annorum curriculis in gradum sacerdotalem consecratus est.

[8] Ipse enim beatæ recordationis pater Elfegus, inter cetera sibi collata spiritualium charismatum dona, [Mira S Elfegi ordinantis prophetia.] prophetiæ spiritu pollebat, & contigit eum ordinasse in ipso tempore simul Dunstanum & Adelwoldum, & quemdam, Edelstanum vocabulo, qui postmodum monachilem habitum deserens, apostata fine tenus perduravit. Completa autem Missarum celebratione, sanctus antistes Elfegus sibi adhærentes ita alloquitur: Hodie coram Deo tribus viris manus imposui, eosque in sacerdotii ordinem consecravi: quorum duo ad episcopalem pertingent apicem, unus quidem primum in civitate Wigornensi, deinde in Cantia, quæ est metropolis ecclesiæ gentis Anglorum: alter vero mihi quandoque succenurus est in pontificii dignitatem: tertius autem per lubrica voluptatum blandimenta miserabili fine tabescet. Tunc Edelstanus interrogavit sanctum antistitem propinquum suum dicens: Num mihi continget esse unum ex duobus, qui episcopali cathedra sublimandi sunt? Cui respondit antistes: Non erit tibi pars neque sors in eo quem præfatus sum ordine; sed neque in ea sanctitate, quam in hominum conspectu videbaris inchoasse, permansurus es. Cujus prophetiæ verba quam veraciter essent prolata, rei probavit eventus. Nam duo (sicut dicit Scriptura, Justus justificetur adhuc, & sanctus sanctificetur adhuc) ad pontificatus honorem pervenerunt; tertius vero (juxta terribilem prioris sententiæ comminationem, quæ dicit: Qui in sordibus est sordescat adhuc) in fœtore luxuriæ vitam finivit.

[9] [Monachus Glastoniæ mire proficit.] Adelwoldus autem Christi famulus, nomine, mente & opere benevolus, arctam viam quæ ducit ad vitam, recto itinere gradiens, quotidiana, Deo cooperante, studuit melioratione succrescere, dans operam diligenter doctrinis & exemplis Elfegi susceptoris & ordinatoris sui. Nam apud eum, præcipiente rege, quo melius imbueretur, aliquamdiu commoratus est, ac postmodum Glestoniam perveniens, magnifici viri Dunstani abbatis ejusdem monasterii discipulatui se tradidit: cujus magisterio multum proficiens, tandem monastici ordinis habitum ab ipso suscepit, humilique devotione ejus regimini deditus est. Didicit namque inibi liberalem grammaticæ artis peritiam, atque mellifluam metricæ rationis dulcedinem: & more apis prudentissimæ, quæ solet boni odoris arbores circumvolando requirere, & jocundi saporis oleribus incumbere, divinorum carpebat voluminum flores. Catholicos quoque & nominatos studiose legebat auctores, insuper vigiliis & orationibus perseveranter insistens, & abstinentia semetipsum edomans, & fratres semper ad ardua exhortans. Qui cum pro merito sanctitatis ab omnibus amaretur, & monasterii decanus ab abbate suo constitueretur; nullum elationis incurrit periculum, sed tantæ subjectis præbuit humilitatis exemplum, ut quotidiano manuum opere hortum excolendo laboraret, & fratribus ad prandium poma, ac diversi generis legumina præpararet: ut post spiritualem animarum refectionem, corporum quoque necessaria ministraret, præ oculis semper retinens illud Dominicum: Quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister; & qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus, & illud: Quanto magnus es, humilia te in omnibus, & coram Deo invenies gratiam. Hæc & alia memoriæ commendans Scripturæ testimonia, per disciplinam subditos, & per humilitatem custodiebat semetipsum.

[10] [Mortuis fratribus saccedeus Eadredus rex] Contigit interea victoriosissimum regem Ædelstanum, quarto anno postquam hostilem paganorum exercitum maxima strage peremit, obiisse, & fratrem ejus Eadmundum pro eo regni gubernacula suscepisse. Cui post annos sex & dimidium crudeliter interempto, successit in regnum frater ejus Eadredus, qui erat Veteris cœnobii in Wintonia specialis amator atque defensor, ut testantur ea quæ, ipso jubente, fabricata sunt ornamenta, magna scilicet aurea crux, altare aureum & cetera quæ larga manu benignus illuc ad honorem beatorum Apostolorum Petri & Pauli direxit, ibique æternaliter ad Dei laudem & gloriam conservari præcepit. Qui etiam, si vita comes fieret, orientalem porticum ejusdem Wintoniensis ecclesiæ deauratis imbricibus adornare disposuit. Cujus regni tempore vir Domini Adelwoldus, adhuc cupiens ampliori Scripturarum scientia doceri, & monastica religione perfectius informari b, decrevit ultramarinas adire partes. Sed venerabilis regina Eadgiw, mater regis memorati, prævenit ejus conamina, dans consilium regi, ne talem virum sineret egredi de regno suo; insuper asserens tantam in eo fuisse Dei sapientiam, quæ & sibi & aliis sufficere posset, quamvis ad alienæ patriæ fines ob hanc causam minime tenderet.

[11] Quibus auditis delectatus rex, magnam circa Dei Famulum cœpit habere dilectionem, [committit Sancto monasterium Abbendoniense] placuitque ei, suadente matre sua, dare sancto Viro quemdam locum, vocabulo Abbandum, in quo modicum antiquitus monasteriolum; sed erat tunc neglectum ac destitutum, vilibus ædificiis consistens, & quadraginta tantum mansos possidens: reliquam vero præfati loci terram, quæ centum cassatorum c lustris hinc inde gyratur, regali dominio subjectam, rex ipse possidebat. Factumque est, consentiente Dunstano abbate secundum regis voluntatem, ut vir Dei Adelwoldus prænotati loci susciperet d curam, quatenus in eo monachos ordinaret regulariter Deo servientes e. Venit ergo Servus Dei ad locum sibi commissum: quem protinus secuti sunt quidam clerici de Glestonia, scilicet Osgarus, Foldbirhtus, Friwegarus, & Ordbirhtus de Wintonia, & Eadricus de Lundonia, ejus discipulatui se subdentes. Congregavitque sibi in brevi spatio gregem monachorum; quibus ipse abbas, jubente rege, ordinatus est. Dedit etiam rex possessionem regalem, quam in Abandonia possederat, hoc est centum cassatos cum optimis ædificiis, abbati & fratribus ad augmentum quotidiani victus, & de regio thesauro suo multum eos in pecuniis juvit: sed mater ejus largius solatia munerum eis direxit. Tantamque gratiam Dominus sibi servientibus contulit, ut ad præfatum cœnobium, quod antea rebus erat paupetrimum, omnes simul divitiæ putarentur affluere, & sic cuncta prosperis successibus occurrere, ut palam sententiæ dominicæ promissio impleri videretur, qua dicitur: Primum quærite regnum Dei & justitiam ejus, & omnia adjicientur vobis.

ANNOTATA.

a Eaduardi & Eudwardi pro Eduardi, Eadmundi pro Edmundi, Eadgari, Eadredi & Anglicos alios hujusmodi idiotismos promiscue scribi satis notum est.

b Patet Sancti intentio, ut de ea dubitari non possit, ut vide apud Alfordum ad an. 948, num. 25.

c Cassata seu casata sumuntur pro habitaculis, cum certa terræ portione idonea ad alendam familiam, ut vide apud Cangium & Spelmannum in Glossariis, ubi & varia mansi acceptio, de qua satis alibi.

d De anno susceptionis mentem supra exposuimus.

e Huc spectat quod scribit Harpsfeldius sec. 10 cap. 9: Ethelwoldus vero maxime illud (Abingdoniense cœnobium) extulit, qui & viros monasticæ disciplinæ exquisite callentes, ex Corbeiensi Galliæ cœnobio accersit. Infra num. 14 dicitur Osgarus missus ad cœnobium Floriacense, nulla Corbeiensium facta mentione.

* An non perceptis?

CAPUT II.
De ejus gestis Abbendoniæ, unde ad Wintonienses infulas promotus, clericos expulit, a quibus propinatum venenum innoxie hausit.

[Abbendoniam præsentia sua rex honorat.] Venit ergo rex quadam die ad monasterium, ut ædificiorum structuram per se ipsum ordinaret: mensusque omnia fundamenta monasterii propria manu, quemadmodum muros erigere decreverat; rogavitque eum Abbas in hospitio cum suis prandere. Annuit rex ilico, & contigit adesse sibi non paucos optimatum suorum venientes ex gente Nordamhimbrorum, qui omnes cum rege adierunt convivium. Lætatusque rex, & jussit abunde propinare hospitibus hydromellum * a clausis diligenter foribus, ne quis fugiendo potationem regalis convivii deserere videretur. Quid multa? hauserunt ministri liquorem tota die ad omnem sufficientiam convivantibus: sed nequivit ipse liquor exhauriri de vase, nisi ad mensuram palmi, in ebrietate suatim b Nordanhimbris & vesperi cum lætitia recedentibus.

[13] [Templum ibidem construitur & dedicatur.] Non tamen cœpit Adelwoldus abbas designatum sibi opus ædificare in diebus Eadredi regis, quia rex idem celeriter ex hac vita migravit die IX Kal. Decembris c. Sed regnante glorioso rege Eadgaro, insigni & clementissimo, præpotente ac invictissimo regis Eadmundi filio, honorabile templum in honore sanctæ Dei Genitricis semperque Virginis Mariæ in eodem construxit loco, & consummavit, quod usque in hunc diem visu melius quam sermone ostenditur.

[14] [Laus S. Dunstani, & simplicis obedientiæ.] Circa hæc tempora eligitur abbas Dunstanus ad episcopatum Wigornensis ecclesiæ, juxta prophetiam sancti Elfegi episcopi, sicut supra tetigimus. Et post aliquot annorum curricula factus archiepiscopus, mansit in Cantia triginta & septem annis, quasi columna immobilis, doctrina & actione præcipuus, angelico vultu decorus, eleemosynis & prophetia præpollens: ad cujus tumbam cælestia sæpe fieri miracula audivimus. Adelwoldus autem misit Osgarum monachum trans mare ad monasterium sancti patris Benedicti Floriacense, ut regularis observantiæ mores illic disceret, ac domi fratribus docendo ostenderet; quatinus ipse normam monasticæ religionis secutus, & una cum sibi subjectis devia quæque declinans, gregem sibi commissum ad promissam cælestis regni patriam perduceret. In qua congregatione erat quidam frater, Elfstanus nomine, simplex & magnæ obedientiæ vir, quem abbas jussit prævidere cibaria artificum monasterii, cui servitio ipse devotissime se subdens, coxit carnes quotidie, & operariis sedulus ministrabat, focum accendens & aquam apportans, & vasa denuo sponte emundans, existimante abbate hoc illum cum solatio & juvamine alterius ministri peragere. Accidit namque quadam die, dum abbas more solito peragraret monasterium, ut aspiceret illum fratrem juxta fervens caldarium, in quo victualia præparabat artificibus; & intrans vidit omnia vasa mundissima, ac pavimentum scopatum; dixitque ad eum hilari vultu: O mi frater Elfstane, hanc obedientiam mihi furatus es, quam me ignorante exerces. Sed si talis miles Christi es, qualem te ostendis, mitte manum tuam in bullientem aquam, & unum frustum de imis mihi impiger adtrahe. Qui statim sine mora mittens manum suam ad imum lebetis, abstraxit frustum fervidum, non sentiens calorem ferventis aquæ; quo viso abbas jussit frustum deponi, & nemini hoc indicare viventi. Illum vero fratrem postmodum abbatem vidimus ordinatum, qui etiam deinde pontificali honore sublimatus, ecclesiæ Wiltuniensi est prælatus, & beato fine in Domino consummatus.

[15] Erat namque sanctus Adelwoldus ecclesiarum ac diversorum operum magnus ædificator, [Magno defunctus periculo] & dum esset abbas, & dum esset episcopus. Unde tetendit ei communis adversarius solitas suæ malignitatis insidias, ut eum, si ullo modo posset, exstingueret. Nam quadam die dum vir Dei in structura laboraret, ingens postis super eum cecidit, & in quamdam foveam dejecit, confregitque pæne omnes costas ejus ex uno latere; ita ut, nisi fovea illum susciperet, totus quassaretur.

[16] Convaluit tamen Vir sanctus de hac molestia, Dei omnipotentis adjuvante gratia, [Wintoniensis episcopus ordinatur anno 963.] & elegit eum Eadgarus felicissimus Anglorum basileus ad episcopatum Wintoniensis ecclesiæ, antequam ecclesia præfati cœnobii dedicaretur. Et jubente rege consecravit illam Dunstanus archiepiscopus Dorobernensis ecclesiæ, anno Dominicæ Incarnationis nongentesimo sexagesimo tertio, sub die tertio Kalendarum Decembrium, in vigilia sancti Andreæ Apostoli, quæ tunc habebatur in Dominica prima Adventus Domini & Salvatoris nostri Jesu Christi. Erant autem tunc in Veteri monasterio, ubi cathedra pontificalis habetur, canonici nefandis scelerum moribus implicati, elatione & insolentia atque luxuria præventi, adeo ut nonnulli eorum dedignarentur Missas suo ordine celebrare, repudiantes uxores quas illicite duxerant, & alias accipientes, gulæ & ebrietati jugiter dediti. Quod minime ferens sanctus vir Adelwoldus, data licentia a rege Eadgaro, expulit citissime detestandos blasphematores Dei de monasterio; & adducens monachos de Abbandonia, locavit illic, quibus ipse abbas & episcopus exstitit.

[17] Accidit autem sabbato in capite d Quadragesimæ, dum monachi venientes de Abbandonia starent ad ingressum ecclesiæ, [Accersitos Abbendonia monachos] clericos Missam finire. Communionem canendo: Servite domino in timore, & exsultate ei cum tremore: apprehendite disciplinam ne pereatis de via justa: quasi dicerent: Nos noluimus Deo servire, nec disciplinam ejus servare, vos saltem facite, ne sicut nos pereatis de via, quæ custodientibus justitiam regna facit aperiri cælestia. Quo audito fratres gavisi sunt, intelligentes a Domino suum iter esse prosperatum, & Dei nutu hunc psalmum propter illorum præsentiam fuisse decantatum, moxque Davidicum ad se traxerunt imperium, Osgaro exhortante eos atque dicente: Cur foris moramur? faciamus sicut hortantur nos canonici, ingrediamur, & per viam justitiæ gradientes, Domino Deo nostro cum timore & exsultatione famulemur, ut cum exarserit in brevi ira ejus, mereamur esse participes illorum de quibus subjungitur: beati omnes qui confidunt in eo.

[18] [dissolutis clericis substituit.] Misit quoque rex illuc Episcopo quemdam ministrorum suorum famosissimum, cui nomen erat Vulfstan Ætdelham e, qui regia auctoritate mandavit canonicis, ut unum de duobus eligerent, aut sine mora dare locum monachis, aut suscipere habitum monachilis Ordinis. At illi nimio pavore conterriti, & vitam exsecrantes monasticam, intrantibus monachis, ilico exierunt: sed tamen postmodum tres ex illis ad conversionem venerunt, scilicet Eadsinus, Vulsinus, & Wilstanus presbyter, qui cœnobium quod expulsi reliquerant, humili corde repetentes, Christi jugo colla subdiderunt. Nam hactenus ea tempestate non habebantur monachi f in gente Anglorum, nisi tantum qui in Glestonia morabantur & Abbandonia.

[19] [Propinatum venenum innoxie bibit,] Deinde cum prædicti Fratres in Veteri cœnobio regularis vitæ normam servare cœpissent, & illuc multi ad Dei famulatum senes conversi, juvenes adducti, & parvuli oblati confluerent; ex invidia clericorum datum est Episcopo venenum bibere in aula sua cum hospitibus prandenti, omnemque eis humanitatem exhibenti; quatinus illo exstincto, servos Dei expellerent, rursumque in unum congregati, pristinis libere frui flagitiis potuissent. Erat namque ei moris statim post tres aut quatuor offulas, modicum quid bibere: bibitque nesciens apportatum sibi venenum totum quod erat in calice, & statim in pallorem facies ejus immutata est, & viscera illius nimium vi grassantis veneni cruciabantur. Surrexit autem vix a mensa exiens ad lectulum, serpsitque venenum per omnia membra ejus, jam instantem minitans sibi mortem. At ille tandem recogitans, cœpit exprobrare semetipsum, dixitque ad animum suum: Ubi est modo fides tua? Ubi sunt cogitationes sensus tui? Nonne verba Christi vera sunt & fidelia, quibus in Euangelio pollicetur dicens: Et si mortiferum quid biberint credentes, non eis nocebit? Nonne ipse qui hæc loquitur præsens est divinitate, licet absens sit corpore? Ipse procul dubio, ipse hoc veneni virus in te evacuare potest, qui semper omnia potest. His & hujuscemodi verbis accensa fides in eo, omnem letiferum haustum, quem biberat, exstinxit, furentisque veneni dolore fugato surrexit, abiens ad aulam hilari vultu, nulla penitus signa palloris se intuentibus ostendens, nec quidquam mali suo venefico reddens, sed ei quod deliquit ignoscens. Sicque Dei virtute dissipatum est malignum consilium clericorum, qui videntes suam nihil prævalere nequitiam, tamdiu per diversas gentis Anglorum provincias huc illucque dispersi sunt, quousque vitam finierunt.

[20] [clericosque ex Novo monasterio etiam expellit.] Exinde Christi aquila antistes Adelwoldus expandit aureas alas suas, & annuente rege Eadgaro, canonicos expulit de Novo monasterio, illucque monachos introduxit regulariter conversantes. Edelgarum autem discipulum suum ordinavit illis abbatem, qui postmodum provinciæ australium Saxonum episcopus, ac deinde sancto Dunstano ad cælestia regna translato, Cantuariorum archipræsul effectus est.

ANNOTATA.

a Cervisia mellita; Germanis & Anglis mede, quod & Græci degustarunt, inquit, Spelmannus, qui hoc barbare μέδον vocant. Vide plura apud Cangium.

b Quis suatim ebrius sit, ex voce sus satis intelligis.

c Anno 954 ex tabula Polydori Virgilii.

d Observat Mabillonius, caput Quadragesimæ etiam tunc initum a Quadragesimæ Dominica prima, in qua hæc antiphona ad Missæ communionem legitur. Opinor, in Missali monastico, nam in Romano ponitur Sabbato post cineres.

e Sensum restituit idem editor: Ælfrico, Misit quoque rex quemdam ministrorum suorum famosissimum, Wolfstanum vocabulo, cum episcopo, qui regia &c.

f Accommode hæc intelligenda supra monuimus. Spelmannus apud Mabillonium interpretatur de monachis regularibus, non de secularibus, seu vitæ solutioris, quos in aliis locis exstitisse. & pro canonicis secularibus habitos fuisse constat, ut de Gallicanis in monasterio S. Dionysii, & de Martiniano alibi se observasse memorat. Paulo aliter ea explicat Mahevius, quibus non video diutius inhærendum.

* al. medonem.

CAPUT III.
Alia præclare gesta, præsertim in erigendis restaurandisque variis cœnobiis; de translatione S. Swithuni, deque eximia ejus caritate tempore famis.

In Abbandonia vero Osgarum pro se constituit abbatem, [Abbatem Abbendoniæ substituit,] ditatusque est locus ille sexcentis & eo amplius cassatis, insuper & æternæ libertatis suffultus privilegiis, divina simul & regia auctoritate conscriptis: quæ laminis aureis sigillata, inibi usque hodie conservantur.

[22] In tertio quoque Wintoniensi cœnobio, quod anglice Nunnamenster appellatur, [& sanctimoniales in ordinem redigit.] in honore semper Virginis Mariæ Deo consecratum, mandras a sanctimonialum ordinavit, quibus matrem, de qua superius paullulum tetigimus, Etheldridam præfecit, ubi regularis vitæ norma hactenus observatur.

[23] Nec solum in finibus occidentalium Saxonum, verum etiam in remotis partibus Britanniæ, [Elyense cœnobium regulariter instituit] sanctus antistes Adelwoldus ad Dei omnipotentis servitium monachos aggregare curavit. Est enim quædam regio famosa in provincia orientalium Anglorum sita, paludibus & aquis in modum insulæ circumdata, unde & a copia anguillarum quæ in eisdem paludibus capiuntur, Elige nomen accepit, in qua regione locus omni veneratione dignus habetur, magnificatus nimirum reliquiis & miraculis sanctæ Etheldridæ b reginæ & perpetuæ virginis ac sororum ejus: sed in ipso tempore erat destitutus & regali fisco deditus. Hunc ergo locum famulus Christi pro dilectione tantarum virginum magnopere venerari cœpit, datoque pretio non modicæ pecuniæ, emit eum a rege Eadgaro, constituens in eo monachorum gregem non minimum. Quibus ordinavit abbatem Brithnodum præpositum suum, & ejusdem loci situm monasterialibus ædificiis decentissime renovavit, eumque terrarum possessionibus affluentissime locupletatum, & æternæ libertatis privilegio confirmatum, omnipotenti Domino commendavit.

[24] Alterum quoque locum in regione Girviorum pretio obtinuit a rege & nobilibus terræ, positum in ripa fluminis Nen, cui lingua Anglorum quondam Medeshamstede c nomen imposuit, nunc autem consuete Burh appellatur, cujus loci basilicam congruis domorum structuris ornatam, [dein Burg & Thornig etiam monachis delegat,] & terris adjacentibus copiose ditatam, in honore beati Petri principis Apostolorum consecravit, ibique simili modo catervam monachorum coadunavit. Ealdulfum vero monachum suum eis præfecit abbatem; qui post excessum domini Oswaldi pontificis, ecclesiæ Eburacensis archiepiscopatum suscepit. Tertium nihilominus adquisivit pretio locum, juxta crepidinem prædicti fluminis situm, qui propter spineta circumquaque succrescentia, Thornig d solito nuncupatum anglice vocabulo, quem pari conditione monachis aptissimum delegavit. Rectorem quoque illis & abbatem Godemannum præposuit, constructumque monasterium in honore Dei genitricis & Virginis Mariæ dedicavit, & bonorum omnium possessione gratulanter ditavit.

[25] [ubique potens opere & sermone.] Erat autem vir Dei Adelwoldus ad secreta Eadgari incliti regis sermone & opere magnifice pollens, in plerisque locis ecclesias dedicans, & ubique Euangelium Christi prædicans, juxta admonitionem Esaïæ prophetæ dicentis: Clama, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam, & adnuncia populo meo scelera eorum, & domui Jacob peccata eorum.

[26] [Transfert reliquias S. Swithuni,] Cujus prædicationem maxime juvit sanctus antistes Suvithunus, eodem tempore cælestibus signis declaratus, & infra templi regiam gloriosissime translatus, ac decentissime collocatus e. Ideoque gemina simul in domo Dei fulsere luminaria, candelabris aureis superposita: quia quod Adelwoldus salubri verborum exhortatione prædicauit, hoc Suvithunus gloriosa miraculorum exhibitione, ad laudem nominis Christi, mirifice decoravit.

[27] [& cum S. Dunstano varia exstruit monasteria.] Sicque factum, consentiente rege, ut partim Dunstani consilio & actione, partim Adelwoldi sedula cooperatione, monasteria ubique in gente Anglorum quædam monachis, quædam sanctimonialibus constituerentur sub abbatibus & abbatissis regulariter viventibus. Circumivitque famulus Christi Adelwoldus singula monasteria, mores instituens, obedientes, ut in bono proficerent, verbis admonendo, & stultos, ut a malo dis ederent, verberibus acriter corrigendo.

[28] [Sancti severitas lenitate condita,] Erat namque terribilis ut leo discolis & perversis; humilibus vero & obedientibus se quasi agnum mitissimum exhibebat, ita serpentinæ prudentiæ temperans severitatem, ut columbinæ simplicitatis non amitteret lenitatem. Quem si quando zelus rectitudinis cogeret, ut jura disciplinæ subjectis imponeret; furor ipse non de crudelitate, sed de amore processit; & intus paterna pietate dilexit, quos foris quasi insequens castigavit. Pater erat & pastor monachorum, pervigil procurator sanctimonialium, & protector virginum; viduarum consolator, peregrinorum susceptor, ecclesiarum defensor, errantium corrector, pauperum recreator, pupillorum & orphanorum adjutor; quod plus implevit opere, quam nostra parvitas sermone possit evolvere.

[29] [eximia vero tempore famis caritas in miseros.] Accidit enim quodam tempore, ut acerba fames universam Britanniæ regionem vehementer premeret, & inopiæ magnitudo plerosque dira clade exstingueret. Vir autem Domini misertus super turbam fame valida pereuntium, omnem pecuniæ portionem quam habebat, in usus pauperum expendit. Cumque pecunia deficeret, tolli jussit ornamenta quæque & argentea perplurima de thesauris ecclesiæ, eaque præcepit minutatim confringi, & in pecunias redigi. Intimo cordis suspirio sic protestabatur, se æquanimiter ferre non posse, muta metalla integra perdurare, hominem vero ad imaginem Dei creatum, & pretioso Christi sanguine redemptum mendicitate & inedia perire. Emptis ergo cibis, sustentavit innumerabilem multitudinem egenorum, qui periculum famis evadere cupientes, ad eum undique confugerant: & eos qui semineces in plateis & compitis omni solatio destituti jacebant, refocillando sublevavit, ab ipsis faucibus mortis eripiens miseros, præbens quoque cibaria quotidiana singulis: donec misericordia Dei de cælo in terram prospiceret, & humano generi solita pietate subveniens, malum inopiæ temperaret. In cujus pietatis opere sectatus imitabile exemplum beati Laurentii levitæ & martyris, qui instante persecutionis tempore, thesauros & facultates Ecclesiæ dispersit deditque pauperibus, ut justitia ejus maneret in seculum seculi, & cornu ejus exaltaretur in gloria.

ANNOTATA.

a Mandras sanctimonialium in uno cœnobio ordinare, impropria locutio est; nam mandra ipsa monasterium significat, saltem gregem, qui plures in eadem domo non recte dici possunt.

b Sanctæ istius Acta illustrata sunt 23 Junii, ubi plura invenies de celebri monasterio Eliensi, cujus historiam habes apud Whartonum tom. 1 Angliæ sacræ a pag. 595.

c De eo monasterio legendum monet Mabillonius, Malmesburiensem lib. 4 de Pontificibus, ubi de episcopis Dorcestrensibus. Tu vide citatam Vitam S. Etheldredæ.

d De Thorneiensi monasterio aliisque a S. Ethelwoldo exstructis restitutisque in Commentario dictum est.

e Notavit alicubi Wolstanus, id factum esse anno 971. Adi sis ipsam translationis historiam tomo 1 Julii pag. 328.

CAPUT IV.
Inter continuas infirmitates variis mirandis signis inclarescit, etiam prophetiis & visionibus.

Verum quia Dominus, sicut Scriptura dicit, quem diligit, corripit, & omnem filium, quem recipit, [Etiam inter infirmitates suas] flagellat; Vir Dei infirmabatur frequenter in visceribus, morbumque tumoris sustinebat in cruribus. Noctes plerumque ducebat insomnes præ dolore; & in die, licet pallidus, tamen quasi sanus & nil molestiæ sentiret ambulabat, memor apostolicæ consolationis, qua dicitur: Quia virtus in infirmitate perficitur, & rursum: Quando enim infirmor, tunc fortior sum & potens, & iterum: Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Et quamvis acri pulsaretur molestia, minime tamen esu carnium quadrupedum aut avium usus est, nisi semel, cogente maxima infirmitate per tres menses (quod & fecit jussu Dunstani archiepiscopi;) & iterum in infirmitate qua obiit.

[31] Dulce namque erat ei adolescentes & juvenes semper docere, & latinos libros anglice eis solvere, & regulas grammaticæ artis ac metricæ rationis tradere, [docere pergit.] & jocundis alloquiis ad meliora hortari. Unde factum est, ut perplures ex discipulis ejus fierent sacerdotes, atque abbates, & honorabiles copi *, quidam etiam archiepiscopi in gente Anglorum.

[32] [Chrismatis ampulla mirabili er repleta.] Placuit inter hæc omnipotenti Deo, ut cælesti etiam monstraretur indicio, quod ei beneplacitum esset habitare in Sancto suo. Nam cum iter quodam sacer Antistes ageret, ut in agro dominico semen verbi Dei spargeret; contigit clericum ejus, cui sanctum chrisma fuerat designatum a, minus olei, quam necessitas poscebat, accepisse, & hoc parum quod acceperat in ipso itinere perdidisse. Cumque Christi Famulus ad destinatum pervenisset locum, post Missæ celebrationem, postque dulcia sanctæ prædicationis alloquia, jussit ex more ad confirmandos pueros oleum sibi exhibere. Sed clericus qui ampullam se secum ferre æstimabat, repente, quod eam perdidisset, agnovit. Turbatus ergo, celerrime repetiit iter unde venerat, & diligenter huc illucque circumspiciens, invenit ampullam chrismatis in via jacentem oleo plenam, cujus medietas quidem paullo ante quidquam liquoris habuerat. Qua assumpta, cum timore & gaudio magno reversus est sancto Antistiti satisfaciens, & cælestis stillicidii miraculum veraci relatione pandens. Quod Dei nutu gestum esse probatur, ut qui Spiritus sancti gratia perfundebatur, ejusque unctione corda & facies multorum exhilarabat; ipse non solum interius, sed etiam exterius oleo supernæ lætitiæ remuneraretur.

[33] [Monachi furis stupenda punitio,] Quidam monachus sub ejus magisterio degebat, qui dæmonico instinctu furti reatum perpetravit. Unde & omnem congregationem magna tristitia dolor invasit, dum quisque subjectus ab altero fratre geri putaret, quod se nequaquam fecisse procul dubio scivit. Pro qua re sanctus Antistes in conventu fratrum modestam correptionem mandavit, ut si quis furti illius sibi conscius esset, rem quam abstulerat, quantocius cum Dei benedictione redderet, aut in tali loco eam projiceret, ubi inveniri potuisset. Ille vero frater obstinato corde seipsum induravit, & mandatum Viri Dei servare neglexit. Transactis itaque tribus diebus & tribus noctibus, cum res furata minime esset inventa, locutus est vir Sanctus in capitulo coram omni multitudine fratrum, terribili indignatione & comminatione inquiens: Noluit sacrilegus ille pecuniam, quam furatus est, reddere cum benedictione sicut jussimus; reddat eam modo cum Dei omnipotentis maledictione, & sit ipse ligatus non solum in anima, sed etiam in corpore nostra auctoritate. Quid multa? dixerunt fratres, Amen; & ecce monachus ille sedens invisibiliter ligabatur, brachiis sibi invicem adhærentibus sub cuculla sua, mansitque stupidus, cogitans quid agere deberet. Omnia tamen reliqua membra sua mobilia & ad usum apta habebat, exceptis brachiis, quæ vir Sanctus auctoritate sibi a Deo collata ligavit, & inutilia reddidit. Tandem finito capitulo surrexit, miser ille sic ligatus, & exiens post sanctum Episcopum, confessus est ei secreto, se fuisse reum, seque latrocinii perpetrasse reatum; nihil tamen ei de ligatione, qua tenebatur adstrictus, indicans. Episcopus autem videns eum nimio terrore correptum, sicut ei moris erat pœnitentibus & flentibus clementer ignoscere, & misericordiæ visceribus condolere, blando sermone respondit: Modo saltem bene fecisti, licet sero confitendo peccatum tuum: habeas nunc nostram benedictionem. Et statim soluta sunt brachia illius, Episcopo nesciente. At ille exiens inde, vehementer gavisus est, narravitque per ordinem de sua ligatione & solutione cuidam fratri, nomine Vulfgaro *, qui admonuit hoc magis silentio esse celandum, & congruo postmodum tempore detegendum. Qua ex re datur intelligi, cujus meriti Vir iste fuerit ante Dominum, qui solo sermone tantam virtutem, licet nesciens, ostendit. Nam quia pastoralem sancti regiminis curam fide & moribus digne custodivit, profecto beati Petri principis Apostolorum vicem ligando atque solvendo obtinuit.

[34] Igitur cum Vir Dei magno conamine veterem renovare decrevisset ecclesiam, [& alterius ex alto lapsi incolumitas,] jussit fratres frequenter laboribus una cum artificibus & operariis insistere; quibus certatim laborantibus, opus ædificii paulatim in sublime excrevit, plurimis hinc inde suffultum oratoriis, in quibus Sanctorum venerantur suffragia, cunctis fideliter accedentibus profutura. Contigit autem quadam die, dum fratres starent ad summum culmen templi cum cæmentariis, ut unus eorum, Godus nomine, caderet a summis usque ad terram. Qui mox ut terram attigit, incolumis surgens stetit, nil mali passus de tanta ruina: seque crucis signaculo benedixit, admirans quid ibi ageret, vel qualiter illuc venerit. Et cunctis qui aderant videntibus, ascendit ad locum ubi antea steterat; & accipiens trullam, operi quod inchoaverat, diligentius insistebat. Cui ergo hoc miraculum adscribendum est, nisi illi, cujus jussu ad opus obedientiæ exivit? qui idcirco lædi non potuit, quia hunc in casu suo Viri Dei meritum portavit, & a periculo ruinæ incolumem protexit.

[35] Tempore quodam hiemali, cum fratres secundum regulæ edictum temporius ad vigilias surgerent, [& tertii timeritas merito castigata.] & nocturno intervallo psalmodiæ & lectioni inservirent; quidam monachus, nomine Teodricus, ad Dei Hominem perrexit, volens indiciis de quadam necessitate ei indicare, eumque luminis candelabrum manu terientem reperit & legentem, & sedula agilitate palpebrarum seniles obtutus acuentem: ibique diutius stetit, attendens quam studiose oculos paginæ infigeret. Surrexit tandem Vir sanctus a lectione, & ille frater residens accepit candelam, cœpitque legere, probans utrum & ipse posset oculos suos sanos ad legendum tam diligenter acuere, sicut Episcopum suos caligantes fecisse viderat. Sed illa temeritas non impune evenit illi. Nam sequenti nocte cum membra sopori dedisset, apparuit ei quidam vultu incognitus, terribili comminatione dicens ad eum: Qua temeritate præsumpsisti exprobrare Episcopum præterita nocte in legendo! Cumque tremefactus se hoc fecisse negaret, ille torvis in eum intuens luminibus; Non potes, inquit, me fallendo ludere, sicut æstimas: sed hoc signum tuæ præsumptionis habeas. Et hæc dicens incussit violenter ictum oculis ejus digito suo, statimque dolor oculorum validus secutus est, qui eum multis diebus vehementer affligebat, donec satisfactione culpam deleret, quam in sanctum Virum incaute commisit.

[36] Item accidit, cum Famulus Christi nocturno tempore lectioni operam daret, [ Liber ad ardente candela illæsus.] eum ob nimiam vigilantiam obdormisse, & candelam ardentem de candelabro super librum, in quo legerat, cecidisse, quæ tamdiu ardens super folium jacebat, donec unus frater, nomine Leofredus, adveniret; qui festinus accepit candelam adhuc flammantem de libro, & intuitus aspexit favillas ipsius candelæ per multas lineas jacentes, & exsufflans eas, invenit paginam illæsam. Qua in re meritum sancti Viri patuit, quia ardentem candelam flamma consumpsit, & tantum vim virtutis suæ, ne paginam læderet, amisit.

[37] [Gesta Sancti omnia nequeunt explicarii] Hæc Christo largiente, breviter retulimus, ut & præsentes & futuros quosque fideles ad amorem & reverentiam tanti Patris, humili devotione incitaremus. Ceterum non facile nobis occurrit explicare, quanta vel qualia sanctus Adelwoldus sustinuerit pro monachorum defensione pericula, aut quam benigno diligebat affectu studiosos & obedientes fratres, aut quantum in structura monasterii elaboraret ecclesiam reparando, aliasque domos ædificando; aut quam pervigil erat in orationibus, & quam devote hortabatur fratres ad Confessionis remedium, aut quam multa millia animarum diabolo subtraxerit, easque Deo redditas, cælo intulerit. Sed ex his paucis plura cognosci possunt, quæ a nobis enarrari nequeunt b.

[38] [Viso cucullerum in arbore] Oportebat namque impleri somnium, quod sacer Dunstanus ille gloriosus & angelicus Anglorum gentis archiepiscopus, olim de eo se vidisse perhibebat. Nam cum esset abbas monasterii Glestoniensis, & sub ejus regimine militaret omnipotentis Dei famulus Adelwoldus, sicut supra narravimus, vidit in somnis extra dormitorium positus, quasi quamdam miræ celsitudinis arborem, quæ ramos suos expandere visa est ad orientem & occidentem, septemtrionem & meridiem, super universam Britanniæ regionem, vasta longitudine & latitudine extensa, cujus arboris rami innumeris erant majoribus atque minoribus cucullis onusti, ipsa vero arbor in summo cacumine gestabat unam prægrandem cucullam, quæ manicarum velamento supereminens protegebat ceteras, & ingenti proceritate supergrediens universas, ipsum contingebat cælum. Vir autem Domini Dunstanus, super tali visione vehementer attonitus, interrogabat hæc sibi demonstrantem, canis angelicis decoratum presbyterum, dicens: Quæso, venerande senior, quæ est hæc robusta & sublimis arbor, cujus rami longe lateque expansi, tam innumerabiles cucullas sustinere cernuntur? Cui ille respondit: Arbor hæc quam vides, abba Dunstane, situm designat hujus insulæ: magna autem cuculla, quæ in hujus arboris summitate erigitur, ipsa est monachi tui Adelwoldi, qui in hoc monasterio devote Christo famulatur; reliquæ vero cucullæ, quibus hi rami videntur onusti, multitudinem designant monachorum, qui ejus eruditione sunt instruendi, & undique in hac regione ad omnipotentis Dei servitium congregandi; ejusque ducatu perventuri sunt ad gloriam regni cælorum, & ad societatem cum Christo regnantium spirituum beatorum. Quo accepto responso vir sanctus evigilat, visionem tacitus secum considerans, eamque postmodum fideli relatione fidelibus indicans. Quæ succedente tempore fama vulgante, multis innotuit, & tandem ad nostræ quoque parvitatis notitiam pervenit.

[39] [& navis onustæ piscibus, in hominum formam reversis.] Nec minus & aliud oportebat impleri somnium, quod ipse vir Dei sanctus Adelwoldus de se nobis quadam vice referebat, inquiens: Putabam me stare juxta litus maris, ubi mihi videbatur adesse quædam maxima navis, in qua multitudo copiosa piscium, & maxime anguillarum conclusa tenebatur, ab imo usque ad summum. Cumque mecum tacitus cogitarem, quid sibi vellet hoc somnium quod videbam; repente audivi vocem meo nomine me vocantem, mihique dicentem: Adelwolde, Adelwolde, hoc tibi mandatum cælitus a Deo missum est. Excita hos pisces, quibus hæc navis, quam cernis, impleta est, & orationibus tuis effice, ut sint homines, sicut antea fuerunt. Cujus jussioni mox ego obtemperans, steti pro eis ad orationem, & lacrymarum imbre perfusus, ingemiscens dixi: Domine Jesu, cui nihil est impossibile, respice propitius ad animas diabolica fraude deceptas, quæ a sensu humanæ rationis alienatæ sunt, & more bestiali in lubrico hujus seculi cœno miserabiliter involvuntur. Ne quæso, bone Jesu, permittas, ut de eis triumphans glorietur humani generis inimicus; sed per tui sancti nominis omnipotentiam, resuscitentur ad vitam, ut somnium æternæ mortis evadentes, te verum & unicum mundi Salvatorem cognoscant, & deinceps semper ad tranquillum salutis tuæ portum confugientes, ab omnibus mundi perturbationibus immunes exsistant, & sub tua gubernatione securæ permaneant. Tuum est enim, Christe, mortuos vivificare, & imaginem tuam quam creasti, in decorem suum pristinum reformare, qui venisti in hunc mundum peccatores salvos facere; & dira mortis supplicia passus in cruce, dignatus es fundere sanguinem tuum pretiosum pro salute omnium nostrum. Cum hæc & his similia orationis verba, compuncto corde & spiritu humilitatis effunderem, ecce quos antea pisces in luto fæcis & in lacu miseriæ videram involutos, subito homines effectos & a morte resuscitatos video: surrexitque de navi & perrexit festinanter ad terram copiosa hominum multitudo, quorum multos specialiter agnoveram: inter quos unus retrorsum cadens, iterum in anguillam versus est, ille videlicet Adelstanus, qui mecum presbyter quondam fuerat ordinatus, quem deinceps nullo modo excitare, nec ut homo fieret, poteram efficere. Reliqui vero omnes unanimiter levaverunt vocem in cælum, manibus plaudentes, & gratias omnipotenti Deo referentes, quia per ejus ineffabilem clementiam, & per meæ parvitatis adventum, meruerunt a morte ad vitam revocari, & humanæ rationi, quam amiserant, restaurari. Ego autem gaudens in Domino, & congratulans illis, evigilo; hancque visionem vobis, o filioli mei, idcirco refero, ut & vos cum bonorum operum cultu perseveretis in sancto proposito, quo per gratiam Dei possitis in eorum numero computari, qui mihi, licet indigno, commissi sunt, ut de seculi hujus cœnulenta voragine liberentur & in æterna beatitudine sine fine salventur. Hæc quæ notavimus, somnia tunc quidem visa sunt: sed ex eo tempore usque hodie impleri non cessant, dum quique divino ferventes amore, festinant mundum relinquere, & cœnobialem vitam ducere; & dum populares quique satagunt a malo declinare, & bonum facere, & humiliter Regi regum Christo colla subdere: quatinus & monachi simul & laïci, sequentes sancti patris Adelwoldi vestigia, cælestis regni sempiterna mereantur adipisci gaudia.

ANNOTATA.

a Hæc clerici negligentia iisdem prope verbis ab aliis describitur: notat vero Mabillonius hic, veterem episcoporum morem, ut numquam sine chrismate proficiscerentur, quod vide istic pluribus.

b Idipsum & alii commemorant, præsertimMalmesburiensis lib. 2, de Pontificibus, qui & de sequenti somnio meminerunt.

* lege episcopi

* al. Vulfaro.

CAPUT V.
De ecclesiæ Veteris monasterii dedicatione, Sancti obitu, multisque exinde & post sacri corporis elevationem secutis miraculis.

[Anno 980 dedicatur ecclesia Veteris monasterii] Anno dominicæ Incarnationis nongentesimo octogesimo, renovata & constructa est ecclesia Veteris cœnobii, novem Pontificibus eam solemniter & cum magna gloria dedicantibus a, quorum primi & præcipui arcem tenebant. Dunstanus archiepiscopus, & ipse sanctus Adelwoldus episcopus, sub die XIII Kalendarum Novembrium, in præsentia regis Adelredi, & in conventu omnium pæne ducum, abbatum, comitum, primorumque optimatum universæ gentis Anglorum, qui eamdem biduo cum omni gaudio celebraverunt dedicationem; de qua & nos in Domino congratulantes, hoc carmen cecinimus:

Præsul Adelwoldus sacro spiramine plenus,
      Fecit ovans opera multa Deo placita.
Istius antiqui reparavit & atria templi,
      Mœnibus excelsis culminibusque novis,
Partibus hoc Austri firmans & partibus Arcti,
      Porticibus solidis arcubus & variis.
Addidit & plures sacris altaribus ædes,
      Quæ retinent dubium liminis introitum.
Quisquis ut ignotis hæc deambulat atria plantis,
      Nesciat unde meat, quove pedem referat.
Omni parte fores quia conspiciuntur apertæ,
      Nec patet ulla sibi semita certa viæ.
Huc illucque vagos stans circumducit ocellos,
      Attica Dedalei tecta stupetque soli.
Certior adveniat donec sibi ductor, & ipsum
      Ducat ad extremi limina vestibuli.
Hic secum mirans, cruce se consignat, & unde
      Exeat, attonito pectore scire nequit.
Sic constructa micat, sic & variata coruscat
      Machina, quæ veterem sustinet ecclesiam.
Quam Pater ille pius summa pietate refertus,
      Nominis ad laudem celsitonantis Heri
Fulcivit, texit, dotavit, eamque sacravit,
      Et meruit templi solvere vota sui,
Regis Edelredi facie præsente modesti,
      In regni solio qui superest hodie.
Illic Pontifices aderant terni ter ovanter,
      Complentes sanctum rite ministerium.
Quorum primus erat, vultu maturus & actu,
      Canicie niveus Dunstan & angelicus.
Hunc comitatus ovans Anglorum lucifer adstat,
      Domnus Adelwoldus corde benignivolus.
Post alii septem, quorum hic sunt nomina scripta
      Carmine versifico cum pede dactylico.
Elfstan, Edelgarus, rursumque Elfstanus & Æswig
      Æfeh, Edelsinus, hic & Athulpus erat.
Et tandem decimus Poca venit episcopus illuc,
      Nulla laboris agens, pocula multa bibens.
Post alii plures aderant proceresque ducesque,
      Gentis & Anglorum maxima pars comitum.
Quos e concilio pariter collegerat illo,
      Quod fuerat vico regis in Andeveran,
Idem pastor ovans ac sæpe canendus Adelwold,
      Sicut ei Domini gratia contulerat.
Et celebrant cuncti solemnia maxima templi,
      Plaudentes Domino pectore laudifluo.
Lætanturque bonis super omnibus, ille benignus
      Quæ statuit cunctis Præsul opima dari.
Fercula sunt admixta epulis, cibus omnis abundat,
      Nullus adest tristis, omnis adest hilaris.
Nulla fames, ubi sunt cunctis obsonia plenis,
      Et remanet vario mensa referta cibo.
Pincernæque vagi cellaria sæpe frequentant,
      Convivasque rogant ut bibere incipiant.
Crateras statuunt, & dulcia vina coronant,
      Miscentes potus potibus innumeris.
Sicque dies alterque dies processit in hymnis,
      Et benedixerunt omnia corda Deum.
Omnibus expletis tandem solemniter hymnis,
      Quos in honore Dei vox sonuit populi,
Unusquisque suas alacer remeavit ad oras,
      In Domino gaudens, pectore & ore canens.
Numquam tanta fuit talisque dicatio templi,
      In tota Anglorum gente patrata, reor,
Qualis erat Wenta celebrata potenter in urbe
      In sancti Petri cœnobio Veteri.
Quod Deus omnipotens sic protegat immaculatum,
      Hoc ut eo dignum juge sit hospitium.
Et quicumque humiles hoc ingrediuntur asilum
      Exsultent plenæ participes veniæ.

Hæc de renovatione & dedicatione Veteris ecclesiæ edita, hic inserere opportunum duximus. Exinde superna pietas sancto Pontifici tantam contulit gratiam, ut sublimes illi secularium potestatum principes, duces, tyranni, atque judices, & omnes qui ei hactenus contrarii & in vita Dei resistere videbantur, subito velut oves ex lupis efficerentur, & eum miro affectu venerarentur; ejusque genibus colla summittentes, ex dextram illius humiliter exosculantes, orationibus se Viri Dei in omnibus commendarent.

[41] Eodem vero tempore quo sanctus antistes Adelwoldus de hac mortali vita erat exiturus, [Sancti obitus anno 984.] & laborum suorum præmia a Deo percepturus, venit ad villam quæ consueto nomine Beaddingtun appellatur, sexaginta millibus ab urbe Wintonia distans. Ibi ergo cum aliquamdiu moraretur, acri cœpit infirmitate gravari; & sacrati olei liquore perunctus, Dominici corporis & sanguinis perceptione exitum suum munivit. Sicque valefaciens, & dans pacem filiis suis, inter verba orationis, spiritum cælo reddidit in Kalendis Augusti b, anno Dominicæ incarnationis nongentesimo octogesimo quarto, episcopatus autem sui vicesimo secundo, regni moderamina gubernante Ædelredo rege Anglorum. Testati vero nobis sunt qui ibi præsentes aderant, exanime corpus sancti Viri subita immutatione fuisse renovatum, lacteo candore perfusum, roseoque rubore venustum, ita ut quodam modo septennis pueri vultum prætendere videretur: in quo jam quædam resurrectionis gloria per ostensionem mutatæ carnis apparuit. Jam vero dici non potest, quanta ad exsequias ejus hominum multitudo convenerit. Undique certatim ex vicinis opidis & castellis simul in unum divites & pauperes, ultimum vale Pastori suo dicturi confluxerant. Omnes cum dolore & amaro animo sequebantur feretrum, incomparabili thesauro pretiosum, sacrosanctis Euangeliis & crucibus armatum, palliorum velamentis ornatum, accensis luminaribus & hymnis cælestibus atque psalmorum concentibus hinc inde vallatum, quibus sequenti die Wintoniam ingredientibus obviam corpori tota simul civitas unanimiter occurrit. Hinc ejulantes turbas conspiceres monachorum, inde pallida agmina virginum; hinc audires in excelso voces psallentium clericorum; inde gemitum flentium pauperum, & ululatum vociferantium egenorum, qui Pastoris sui præsentia se privari non sustinentes, dabant infinitos lacrymarum clamores ad cælum. Perductus est ergo Vir Dei cum cælestibus exsequiis in ecclesiam beatorum Apostolorum Petri & Pauli, ad sedem suam episcopalem, & expletis vigiliarum Missarumque solemniis, sepultus est in crypta ad australem plagam sancti altaris, ubi eum requiescere debere, sicut ipse vobis retulit, olim sibi cælitus ostensum est.

[42] [Apparens cæco jubet corpus suum levari,] Anno duodecimo c post obitum gloriosi pontificis Adelwoldi, placuit supernæ dispensationi illum per cælestia signa revelari, ejusque ossa de sepulcri munimine levari: ut lucerna, quæ ad tempus sub modio latebat, super candelabrum poneretur, quatinus luceret omnibus qui in domo sunt. Est enim civitas quædam modica, commerciis abunde referta, quæ solito Weallingaford appellatur, in qua vir strenuus quidam morabatur, cui nomen erat Elfhelmus, qui casu lumen amittens oculorum, cæcitatem multis perpessus est annis. Huic in somnis tempore gallicinii sanctus Adelwoldus antistes adstitit, eumque ut maturius Wintoniam pergeret, & ad ejus tumbam gratia recipiendi visus accederet, admonuit, dicens: Idcirco te in stratu tuo recubantem visito, & quæ tibi ventura sunt prænuntio, ut per tuæ salutis signum manifestetur, quia me oportet levari de tumulo, in quo jaceo. Qui hæc audiens, & vocem secum loquentis agnoscens, sancto Patri gratias egit, quod eum visitare dignaretur; & quia ubi sepultus esset, penitus ignoravit; qualiter sepulcrum ejus scire & adire potuisset diligenter inquisivit: cui protinus Vir Dei nomen alumni & monachi sui innotuit, cujus hactenus homo ille nescius exstitit, eique dixit: Cum festinus Wintoniam perveneris, & Veteris cœnobii ecclesiam intraveris, accersiri fac ad te monachum quemdam Wlfstanum, cognomento Cantorem. Hic cum ex ore tuo verba meæ legationis audierit, te mox indubitanter ad meum perducet tumulum, ibique recipies lumen oculorum tuorum. Quid multa? credulus vir ille verbis & promissionibus sacri Pontificis, Wintoniam citius adiit, ecclesiam intravit, fratrem prædictum accersivit, accersitumque postulavit, ut missatica beati Patris impleret, narrans ei & cunctis adstantibus ordinem visionis. Erat enim vespera, in qua Nativitas sacratissimæ Dei genitricis & perpetuæ virginis Mariæ, per totum mundum solenniter & dignissime celebratur. Ille vero frater admirans, inter spem & timorem se medium posuit, & vicino obedientiæ pede, jussis sancti Pontificis humiliter obtemperans, ad antrum sarcophagi perduxit cæcum, qui pernox ibidem in oratione permansit; & mane facto, jam amplius ductore non indigens, ad propria cum gaudio reversus est videns, corde & animo Dominum benedicens.

[43] [quod solenniter transfertur.] Hæc revelatio longe lateque divulgata est, quæ tam evidenti miraculo fuerat comprobata. Exinde Famulus Christi prædicto fratri Wlfstano, & plerisque aliis per nocturnam visionem manifestus apparuit, illisque per hæc & hæc indicia aperuit, quia supernæ complaceret voluntati eum de tumulo transferri, & digne in ecclesia collocari. Venerandus ergo pontifex Elfeagus, successor ejus, animo sagaci talia secum pertractans, humillimas alacri corde omnipotenti Christo gratias reddidit, eo quod suo tempore dignaretur cælestibus signis Sanctum suum mirificare. Nec mora, fratrum, cleri, plebisque multitudine congregata, reliquias sancti præsulis Adelwoldi sub die quarta Iduum Septembrium honorifice transtulit, easque in choro ecclesiæ collocavit: ubi in magna veneratione habentur usque in præsentem diem: ubi etiam, nobis intuentibus, cælestia sunt perpetrata miracula, e quibus duo breviter ad firmitatis indicum perstrinximus.

[44] Erat eo tempore in Wentana urbe puella quædam parvula, [Miraculum in sanata puella,] cujusdam Adelwardi domestici filia, quæ nimis infirmabatur, & usque ad mortem pæne torquebatur. Hæc a matre deducta ad Viri Dei tumulum, obdormivit paullulum. Protinus evigilans sana surrexit, & gaudens cum genitrice domum rediit.

[45] Puer etiam quidam parvulus, Ælffini cujusdam mansueti & modesti viri filius, [in cæco puero,] in ipsa infantia lumine est privatus, & maternis ulnis ad venerandi patris Adelwoldi sepulcrum perductus. Mirum dictu, mox caligo cæcitatis abscessit, & oculos pueri veniens splendor lucis aperuit, omni populo congaudente, & tota devotione Christo, qui cuncta potest, fideliter gratias agente.

[46] Nec silentio prætereundum est, quod prædictus sancti Viri successor Elfeagus antistes quemdam furem pro multiplici reatu flagellis cæsum, [& in fure vinculis absoluto.] mitti jussit in cippum, acrioribus suppliciis cruciandum. Cumque diu sic in pœnis jacuisset damnatus, quadam nocte venit ad eum, in visione, sanctus Dei pontifex Adelwoldus, & ait illi: Miser, cur tanto tempore sic in trunco jaces extensus? At ille recognoscens sanctum Virum, quem sæpe viderat in vita mortali, respondit: Dignas, Domine mi, sustineo pœnas, & justo judicio episcopi sic torqueor, quia frequenter in furtis deprehensus sum, & ab eis non cessavi, sed mala quæ feci, iterum atque iterum repetivi. Tum Sanctus; Cessa, inquit, vel modo miser a furtis; cessa, & sis solutus a nexu compedis hujus. Surrexit ilico miser ille absolutus, & exiens inde venit, & procidit ante pedes Ælfeagi episcopi, narravitque ei rem gestam circa se per ordinem; & ille pro honore tanti Patris sivit eum abire indemnem. Constat ergo, Sanctum hunc æternæ vitæ conjunctum, virtute meritorum suorum, posse nos a peccatorum nostrorum vinculis solvere, & ad cælestia regna perducere, cui adhuc in carne degenti cælitus concessa est potestas ligandi atque solvendi, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Deo coæterno Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Eamdem Veteris monasterii ecclesiæ dedicationem pluribus describit idem Wolstanus, in Vita aliqua metrica S. Swithuni, unde ferme sequentes versus huc transtulit; hic etiam agit de Novi monasterii dedicatione, ex quo nonnulla quæ ad Sanctum nostrum proprie referuntur, sub Vitæ finem subnectimus, ceteris prætermissis quæ huc nullo modo pertinent.

b Non tertio Kalendas Augusti, ut Ælfricus scripsit.

c De sacri corporis elevatione, & subsecuto Sancti cultu abunde egimus in Commentario prævio.

WOLSTANI MONACHI VENTANI
LIBER DE VITA S. SWITHUNI.

Ethelwoldus episc. Wintoniæ in Anglia (S.)

BHL Number: 7947

A. Wolstano monacho.


Incipit ad dominum specialis epistola patrem,
Elfegum, Wenta residet qui præsul in urbe.
      De sancti Patris Swithuni insignibus, & de basilica Perri, reserat qui limen olympi.

Pontifici Domino, Wentanam Principe Christo [Vates Elfego se commendat.]
      Qui regit ecclesiam, prospera cuncta canam.
Conferat Ælfhego regni cælestis honorem,
      Qui dedit hunc omni pontificem populo.
Ipse tibi pacem tribuat sine fine perennem.
      Est qui Sanctorum gloria pax & honor.
Hoc cupit ore pio, cupit hoc animoque benigno,
      Ultimos Anglorum servulus hymnicinum *.
Sit licet ægra mihi sine dogmatis igne loquela,
      Nec valeam tanto scribere digna viro:
Hoc tamen exiguum quod defero munus amoris,
      Commendare tibi, magne Pater, studui:
In quo perstrinxi quæ fecit Rector olympi
      Swithuni meritis cælica signa patris:
Per quem magna suis miracula præbuit Anglis,
      Millia languentum corpora sacrificans.
Hæc etenim cecini magnalia paupere cantu,
      Præsumendo boni de bonitate Dei,
Grandia de minimis est qui pensare suetus,
      Suscipiens viduæ bina minuta libens.
Qua non paupertas, sed erat pensata voluntas,
      Quæ victum sprevit & sua cuncta dedit.
Hæc igitur commendo tibi munuscula Patri,
      Quæ vovi Domino reddere corde pio:
Ut tua dignetur hæc corroborare potestas,
      Hæc & ab infestis protegere insidiis:
Dignus apostolica resides qui præsul in aula,
      Instruis & populum dogmate catholicum.
Hocque monasterium variis ornatibus ornas,
      Intus & exterius illud ubique levans.
Quod quondam renovavit ovans antistes Adelwold, [Ethelwoldum laudat Veteris monasterii instauratorem.]
      Sollicitudo cui nocte dieque fuit
Christicolas augere greges, atque ore paterno
      Hos cum lacte soli lacte nutrire poli:
Qui struxit firmis hæc cuncta habitacula muris,
      Ille etiam tectis texit & ipsa novis,
Et cunctis decoravit ovans id honoribus, hucque
      Dulcia piscosæ flumina traxit aquæ:
Secessusque laci penetrant secreta domorum,
      Mundantes totum murmure cœnobium:
Istius antiqui reparavit & atria templi [Ecclesiam describit.]
      Mœnibus excelsis culminibusque novis,
Partibus hoc Austri firmans & partibus Arcti
      Porticibus solidis, arcubus & variis:
Addidit & plures sacris altaribus ædes,
      Quæ retinent dubium liminis introitum.
Quisquis ut ignotis deambulat atria plantis,
      Nesciat unde meat, quove pedem referat.
Omni parte fores quia conspiciuntur apertæ,
      Nec patet ulla sibi semita certa viæ.
Huc illucque vagos stans circumducit ocellos,
      Attica Dedalei tecta stupetque soli:
Certior adveniat donec sibi ductor, & ipsum
      Ducar ad extremi limina vestibuli.
Hic secum mirans cruce se consignat; & unde
      Exeat, attonito pectore scire nequit.


Sic constructa micat, sic & variata coruscat
      Machina, quæ hanc matrem sustinet ecclesiam,
Quam Pater ille pius, summa pietate refertus,
      Nominis ad laudem celsitonantis Heri
Fundavit, struxit, dotavit, & inde sacravit, [cujus dedicatio facta coram Alredo Rege,]
      Et meruit templi solvere vota sui,
Regis Ædelredi visu cernente modesti,
      In regni solio qui superest hodie.
Illum Pontifices sequebantur in ordine plures,
      Complentes sanctum rite ministerium.
Quorum summus erat vultu maturus & actu,
      Canicie niveus Dunstan & angelicus. [per episcopos octo.]
Hunc sequebatur ovans Anglorum lucifer idem
      Præsul Adelwoldus, corde benignivolus.
Post alii septem, quos nunc addicere promptum est,
      Carmine versifico cum pede dactylico,
Ælfstan, Æthelgarus, rursumque Ælfstanus & Æscwig,
      Ælfheah, Æthilsinus, hic & Adulfus erant.
Post alii plures aderant proceresque, ducesque,
      Gentis & Anglorum maxima pars comitum:
Quos e concilio pariter collegerat illo,
      Quod fuerat vici Regis in Andeferan,
Idem pastor ovans & sæpe notandus Adelwold,
      Sicut ei Domini gratia contulerat.
Et celebrant cuncti solemnia maxima templi,
      Plaudentes Domino pectore laudifluo.
Lætanturque bonis super omnibus, ille benignus
      Quæ statuit cunctis Præsul opima dari.
Fercula sunt admixta epulis, cibus omnis abundat.
      Nullus adest tristis, omnis adest hilaris.
Nulla fames, ubi sunt cunctis obsonia plenis,
      Et remanet vario mensa referta cibo;
Pincernæque vagi cellaria sæpe frequentant,
      Convivasque rogant, ut bibere incipiant.
Crateras magnos statuunt, & vina coronant,
      Miscentes potus potibus innumeris.
Fœcundi calices, ubi rusticus impiger hausit
      Spumantem pateram gurgite mellifluam:
Et tandem pleno se totum proluit auro,
      Setigerum mentum concutiendo suum.
Sicque dies alterque dies processit in hymnis,
      Et benedixerunt omnia corda Deum.
Omnibus expletis tandem solemniter hymnis,
      Quos in honore Dei vox sonuit populi:
Unusquisque suas repedavit ad oras,
      In Domino gaudens pectore & ore canens.
Numquam tanta fuit talisque dicatio templi
      In tota Anglorum gente patrata, reor:
Qualis erat Wenta celebrata potenter in urbe,
      In sancti Petri cœnobio Veteri.
Quod Deus omnipotens sic protegat immaculatum,
      Ut juge dignetur ipse habitare in eo:
Et quicumque humiles hoc ingrediuntur asylum, [Ethelwoldus Novum cœnobium inchoat,]
      Exsultent plenæ participes veniæ.
His super Antistes sacro spiramine plenus,
      Adhibuit Domino plurima vota suo.
Nam fundamen ovans a cardine jecit eorum,
      Porticus ut staret ædificata Deo.
Erexitque novum jacto fundamine templum: [non perficit;]
      Ne tamen expleret, raptus ab orbe fuit,
Pro meritis superam digne translatus in aulam,
      Quorum multiplices nec numerantur opes,
Altithronum primo quibus exhilaravit ab ævo,
      Donec Christo animam redderet ipse suam.
Vestra cui statim successit in arce potestas, [sed Elfegus successor.]
      Et cœptum vigili pectore struxit opus:
Insuper occultas studuistis & addere cryptas,
      Quas sic Dædaleum struxerat ingenium:
Quisquis ut ignotus veniens intraverit illas, [Cryptarum descriptio.]
      Nesciat unde meat, quove pedem referat.
Sunt quibus occultæ latitant quæ hinc inde latebræ,
      Quarum tecta patent, intus & antra latent,
Introitus quarum stat apertus, & exitus harum:
      Quas homo qui ignorat luce carete putat.
Nocte sub obscura quæ stare videntur & umbræ,
      Sed tamen occulti lumina solis habent.
Cujus in exortu cum spicula prima resultant,
      Lucifer ingrediens spargit ubique jubar:
Et penetrat cunctas lucis splendore cavernas,
      Donec in Hesperium sol ruat Oceanum;
Machina stat quarum, sacram subportat & aram, [Ara superior.]
      Sanctorumque pias ordine reliquias:
Multiplicique modo manet utile culmen earum,
      Exteriora gerens, interiora regens.
Talia & auxistis hic organa, qualia nusquam [Organa musica.]
      Cernuntur, gemino constabiliti solo.
Bisseni supra sociantur in ordine folles,
      Inferiusque jacent quatuor atque decem.
Flatibus alternis spiracula maxima reddunt,
      Quos agitant validi septuaginta viri;
Brachia versantes multo & sudore madentes,
      Certatimque suos quique monent socios:
Viribus ut totis impellant flamina sursum,
      Et rugiat pleno capsa referta sinu:
Sola quadringentas quæ sustinet ordine musas,
      Quas manus organici temperat ingenii.
Has aperit clausas, iterumque has claudit apertas;
      Exigit ut varii certa camœna soni.
Considuntque duo concordi pectore fratres,
      Et regit Alphabetum rector uterque suum.
Suntque quater denis occulta foramina linguis,
      Inque suo retinet ordine quæque decem.
Huc aliæ currunt, illuc aliæque recurrunt;
      Servantes modulis singula puncta suis.
Et feriunt jubilum septem discrimina vocum,
      Permixto lyrici carmine semitoni:
Inque modum tonitrus vox ferrea verberat aures,
      Præter ut hunc solum nil capiat sonitum.
Concrepat in tantum sonus hinc, illincque resultans,
      Quisque manu patulas claudat ut auriculas,
Haud quaquam sufferre valens propiando rugitum,
      Quem reddunt varii concrepitando soni:
Musarumque melos auditur ubique per urbem, [S. Petrus patronus.]
      Et peragrat totam fama volans patriam.
Hoc decus ecclesiæ vovit tua cura Tonanti,
      Clavigeri inque sacri struxit honore Petri.
Insuper excelsum fecistis & addere templum, [Templi descriptio.]
      Quo sine nocte manet continuata dies.
Turris ab axe micat, quo sol oriendo coruscat,
      Et spargit lucis spicula prima suæ.
Quinque tenet patulis segmenta oculata fenestris,
      Per quadrasque plagas pandit ubique vias.
Stant excelsa tholis rostrata cacumina turris,
      Fornicibus variis & sinuata micant.
Quæ sic ingenium docuit curvare petitum:
      Quod solet in pulcris addere pulcra locis.
Stat super auratis virgæ fabricatio bullis;
      Aureus & totum splendor adornat opus.
Luna coronato quoties radiaverit ortu,
      Alterum ab æde sacra surgit ad astra jubar:
Si nocte inspiciat hunc prætereundo viator,
      Et terram stellas credit habere suas.
Additur ad specimen, stat ei quod vertice gallus, [Gallus in turre.]
      Aureus ornatu grandis & intuitu.
Despicit omne solum, cunctis supereminet arvis,
      Signiferi & Boreæ sidera pulcra videns.
Imperii sceptrum pedibus tenet ille superbis,
      Stat super & cunctum Wintoniæ populum.
Imperat & cunctis evectus in aëra gallus,
      Et regit occiduum nobilis imperium.
Impiger imbriferos qui suscipit undique ventos,
      Seque rotando suam præbet eis faciem.
Turbinis horrisonos suffertque viriliter ictus,
      Intrepidus perstans; flabra, nives tolerans.
Oceano solem solus vidit ipse ruentem:
      Auroræ primum cernit & hic radium.
A longe adveniens oculo vicinus adhæret,
      Figit & adspectum dissociante loco.
Quo fessus rapitur visu mirante viator,
      Et pede disjunctus, lumine junctus adest.
Plura quid his addam? tota virtute laboras,
      Ut decores totum undique cœnobium.
Cujus nuper erat encænia rite peracta, [Dedicatio per episcopos octo.]
      Et celebrata satis ordine mirifico:
Octo quod egregii Domino sanxere hierarchi,
      Quos simul hic pietas fecit adesse Dei.
Primus erat quorum Sigericus onomate pulcro,
      Victor honore potens, victor in arce nitens,
Ante retroque micans, habitur venerandus & actu,
      Cujus ab eloquio dulcia mella fluunt;
Quem Deus e cælis tueatur ubique supernis,
      Anglorum populis servet & incolumem.
Hunc Ælfstanus ovans, alter comitatur & Elfstan:
      Pontifices ambo, plenus uterque Deo.
Ælfheah adest, Ordbirhtus adest, Wilfsinus & Ælfric.
      Splendentes cuncti jure sacerdotii.
Incipiuntque omnes modulata voce canentes:
      Pax sit huic domui, pax sit & hic fidei;
Pax fiat intranti, pax & fiat egredienti:
      Semper in hocque loco, laus sit honorque Deo.
Sic in laude Dei resonant nova mœnia templi,
      Omnis & in Domino lingua resultat ovans.
Hinc adstant proceres, pueri hinc, juvenesque, senesque,
      Et celebrant sancti gaudia cœnobii.
Sic optata diu data nunc memoranda per ævum,
      Votis plena piis fulsit in urbe dies;
In qua promeruit sua gaudia cernere pastor,
      Officioque sacro reddere vota Deo.
Hinc te pontifices circumdant, inde ministri;
      Te totum cinxit, hinc honor, inde favor.
Et simul hymmsona fratrum coëunte corona,
      Quisque tuum votum, qua valet arte, canit.
Cimbalicæ voces calamis miscentur acutis,
      Disparibusque tropis dulce camœna sonat.
Insuper & cleri jubilat plebs omnis & infans:
      Et deitatis opem machina trina tonat:
Lætitiæ augmentum quoniam cumulatur in omni [Convivium.]
      Istius antiqui parte monasterii.
Lætanturque cibis omnes epulisque refecti,
      Potibus & variis omnibus atque bonis.
Sic hujus sancti nituit celebratio templi,
      Nomine apostolico sanctificata Deo.
Hæc est aula pii fulgens in onomate Petri, [SS. Petrus & Paulus patroni.]
      Qui solet excelsos clave ligare polos:
Qui præstante Deo solvitque ligamina mundo,
      Et reserat cunctis cælica regna piis.
Hæc quoque, Paule, tibi committitur aula tuenda,
      Qui mundi cunctos ore domas populos.
Exsistatis ut hic speciales ambo patroni:
      Est quibus unus apex, gloria parque polo.
Exaudire Deum rogitetis & omnipotentem,
      Dignetur populi vota precesque sui;
Quisquis ut hoc templum beneficia poscere quærit,
      Impetret a Domino gaudia plena pio.
Qua Vir apostolicus jacet almus, & ille Birinus
      Has lavacro gentes qui lavit occiduas.
Signipotens in ea pausat quoque demate * Swithun
      Qui precibus cunctum sublevat hunc populum. [Sancti quorum ibi reliquiæ.]
In medio templi fulgent Byrnstanus & Ælfheah,
      Jure sacerdotii cultor uterque Dei;
Summus & antistes, patriæ decus, altor egentum,
      Spes peregrinorum, splendor honorque patrum,
Noster Adelwoldus pastor, pater atque magister, [S. Adelwoldi elogium.]
      Cujus in æterna luce coruscat apex.
Cujus in Anglorum micat omni limine nomen,
      Inque monasteriis, pluribus inque locis,
Quæ vovens Domino construxit, eique sacravit,
      Centenos in eis accumulando greges;
Qui inter Pontifices minimus nullatenus exstat,
      Cujus doctrinæ splendet ubique jubar:
Inter apostolicos sed lucet in axe hierarchos;
      Per quem signa facit jam manifesta Deus,
Illustrans oculos tetra caligine mersos,
      Et revocans nervis languida membra suis;
Ad cujus sacrum veniunt quicumque sepulcrum,
      Cum precibus plenam percipiunt veniam;
Quique fide pleni quærunt beneficia Christi,
      Munera quæ cupiunt cælitus inveniunt.
Comperit hoc nuper quidam vir nobilis Ælselm,
      Insomnis tumbam jussus adire sacram;
Cujus erant oculi nimio glaucomate clausi,
      Nec valuit phœbum cernere nec radium.
Qui mox huc veniens, Sanctus mandavit ut idem
      Percepit clarum luminis intuitum,
Et nullo ducente redit, miratur & in se
      Qualis erat veniens, qualis & hinc rediens.
Sic etiam quædam nimis infirmata puella,
      Ducitur ad tumulum, matre gemente, sacrum:
Protinus obdormit, vigilans sanissima surgit,
      Incolumisque domum cum genitrice redit.
Talia quid mirum rutilant quod signa per illum,
      Et quod post mortem clarus in æthre micat?
Cujus vita fuit virtutibus undique plena:
      Qui jugiter studuit corde placere Deo:
Temporibusque suis clara atque exempla futuris
      Præbuit, altithronum semper amando Deum,
Multiplici jubilo gaudens feliciter: unde
      Exultat Christi nobilis Ecclesia.
Est quoniam Dominus mirabilis & metuendus,
      Qui facit in Sanctis signa stupenda suis.
Sunt alii plures etiam hinc atque inde locati,
      De quibus est scriptum quod canit Ecclesia:
Corpora Sanctorum sunt hic in pace sepulta,
      Et vivunt eorum nomina in æternum.
Quorum facta sequens & dicta fideliter implens,
      Sedulus injunctum perficis officium.
Lumen apostolicum populis tua lingua ministrat,
      Et verbum Domini, te reserante, patet.
Pauperibus victum, nudis largiris amictum,
      Dividis & miseris munera larga pius:
Ut commissa tibi duplicata talenta reportans,
      Introëas Domini gaudia vera tui.
Suscipe, quæso, tibi quæ defero munera patri,
      Atque ea quæ meritis debita solvo tuis.
Hæc tibi vita diu, rogo, prospera cuncta ministret,
      Luxque futura tibi prosperiora ferat.
Hic Domino multos solvas pia vota per annos,
      Ut tibi commissæ multiplicentur oves.
Et subeas regnum, grege te comitante, supernum,
      Cum Sanctis semper lætus in arce poli.
Quod tibi concedat qui cuncta elementa gubernat,
      Unus ubique potens in Trinitate Deus Amen.
Explicit ad dominum specialis epistola patrem
      Ælfægum, Wentam qui regit ecclesiam.

[Annotata]

* id est Cantorum

* l. corpore.

DE DECEM BEATIS VALLUMBROSANIS
RODULFO, RUSTICO, ERICIO, ALBERTO, HIERONYMO, MELIORE, BENIGNO, ORLANDO, THESAURO ET MICHAELE
Quorum hac die translationis festum agitur.

[Commentarius]

Rodulphus a Florentia monachus Vallumbrosani in Etruria (B.)
Rusticus a Florentia monachus Vallumbrosani in Etruria (B.)
Erizzo vel Ericius a Florentia monachus Vallumbrosani in Etruria (B.)
Albertus monachus Vallumbrosani in Etruria (B.)
Hieronymus monachus Vallumbrosani in Etruria (B.)
Melior a Valiana monachus Vallumbrosani in Etruria (B.)
Benignus Benizzi a Florentia monachus Vallumbrosani in Etruria (B.)
Orlandus monachus Vallumbrosani in Etruria (B.)
Thesaurus Beccheria monachus Vallumbrosani in Etruria (B.)
Michaël Flammini monachus Vallumbrosani in Etruria (B.)

AUCTORE J. B. S.

Operis hujus nostri peritis insolitum videbitur, Sanctorum translationis festum recoli, ubi de ipsorum natali die potissimum quæri solitum est. Ultro & lubens fateor; ast fidem hic liberare compellor datam a magistro meo Papebrochio tomo V Maii ad diem XX pag. 253 (ubi de Orlando seorsim agitur ac deinde de B. Alberto, [Datur hic translatio] eodem an altero, non satis certum) atque iterum renovatam tomo III Julii pag. 384, occasione exorcismorum ad eorum sacras reliquias olim fieri solitorum; ut istic ex S. Joannis Gualberti miraculis manifestum est. Eo autem titulo hic conjungendi præmonentur, quod, cum aliquorum certi obitus dies signati non inveniantur, visum sit, totam illam seriem huc reducere, quo die peculiari solennitate eorum memoria peragitur, postquam legitima auctoritate recognitæ sunt & approbatæ sacræ eorum reliquiæ; ut ex ipso instrumento plenius infra patebit. Ad clariorem vero totius rei intelligentiam referenda hic sunt Papebrochii ipsius verba, citata jam pagina num. 2.

[2] Præmittit illic brevem narrationem susceptæ Florentia a se & Henschenio excursionis ad archimonasterium Vallumbrosanum XV Januarii an. MDCLXII; [promissa olim] ubi pedites ipsos & oppido lassos eximia prorsus benevolentia optimi illi Religiosi exceperint, ac mane revertentes a sacrificio Missæ, quod fecerant insigni pulchreque ornato sanctarum reliquiarum sacello, exceperit reverendissimus abbas cum monachorum præcipuis, eodemque reduxerint, ipsas sacras reliquias conspecturos supra altare, sub quo inter geminas ipsum sustentantes columnas hujusmodi titulus legebatur:

Hic latuere diu multorum corpora Fratrum,
Qui in Vallumbrosa vitam duxere beatam.
Hæc defossa pie Valeriani tempore Patris,
Hic eadem Alfonsus Porraqua recondidit apte.
      An. MDCIV, die I Augusti.

[3] Scilicet, inquit, anno MDC, tempore Valeriani abbatis, ab Alexandro Martio Medicis episcopo Fesulano retecta fuerant, [a Papebrochio] & post processum desuper formatum approbata, ut vere Beatorum ac pro talibus antiquitus veneratorum & honorifice conditorum ossa; corpora scilicet decem, capita novem: nam unius (credo B. Joannis eremitæ *) caput in oratorio Cellarum manet. Eadem vero quarto post anno Alfonsus abbas, in elevato supra altare pegmate, per loculos plures diviso, sic distribuerat, ut capsæ quindecim post totidem crystallos, apparerent pulcherrimo ordine, quemadmodum videre licuit, remota, quæ alias obducta sacris reliquiis manet, insigni tabula, S. Joannis Gualberti Fundatoris imaginem præferente. Processum illum & singulorum qualemcumque notitiam, dabimus prædicto die 1 Augusti, tamquam omnium communi festo, propter communis translationis memoriam, eo quod plerisque nullus proprius, quo singulariter colantur, dies nunc sit.

[4] [ex ipso processu.] Quo processus ille subinde dilapsus sit, non habeo unde conjiciam: certe inter chartas nostras quantumvis studiose quæsitus, reperiri non potuit hactenus; ut proinde ad fontem ipsum recurrere necesse fuerit: in quo amicum adjutorem mihi nactus sum, ut in aliis semper, ita & hic plane strenuum, nostrum P. Ignatium Pinium, in hoc opere toties & merito laudatum, qui Romæ degens, opera DD. Vallumbrosanorum ad S. Praxedis commorantium, novum apographum ex dicto archimonasterio procuravit, scriptum manu D. Alamanni Allegri, dictante adm. Rev. Patre D. Horatio Novelli, utroque ejusdem congregationis monacho: in Belgium vero afferre dignatus est R. P. Franciscus Beeckman Soc. Jesu collegii nostri Duaceni Rector, ad Congregationem generalem Romam deputatus: quorum omnium gratam memoriam hic expressam volui, ipso instrumento usurus, ut infra explicatum invenies.

[5] [Noti sunt ex Actis S. Gualberti;] Non abs re erit, hic etiam repetere, quæ in parte 1 miraculorum S. Joannis Gualberti de hisce Beatis, loco superius citato, num. 6 memorantur. Ubi post explicatam crucis S. Joannis virtutem, explorando utrum aliquis a dæmonio captus sit, tum vero in eo expellendo, sic pergit scriptor: Sed si fit penitus, ut præfata cruce, qui a dæmone torquetur, incolumis non evaserit; ad Beatorum deducitur sepulcrum; Orlandi scilicet viri & monachi sanctissimi, & Melioris eremitæ gloriosissimi, & hujus monasterii abbatum Benigni & Michaëlis, & nonnullorum, qui etiam venerabiles exstitere, Patrum, quorum Vitas & egregia facta, quia alias & prolixe & breviter litteris mandare curavimus, in præsentiarum de his secus scribere non fuit consilium; ad quorum sepulcrum innumerabiles tum viri tum mulieres, variis infirmitatibus detenti, Christi Jesu amplissima misericordia, sensim morbo levati, sanitati denique redditi sunt. Atque hæc ex ipsomet instrumento desideratam lucem accipient.

[6] Huc etiam spectat schedula Vallumbrosana typis edita & inter chartas nostras reperta, [item ex schedula ubi cultus] in qua exprimitur:

ORATIO
Dicenda ante reliquias BB. Ordinis Vallisumbrosæ.

Antiph. Gaudent in cælis animæ Sanctorum, qui Christi vestigia sunt secuti; & quia pro ejus amore seculum spreverunt, ideo cum Christo exultant sine fine.

℣. Lætamini in Domino & exultate justi:


℞. Et gloriamini omnes recti corde.

OREMUS.

Concede, quæsumus, omnipotens Deus, ut ad meliorem vitam Sanctorum monachorum exempla nos provocent, quatenus quorum commemorationem agimus, etiam actus imitemur. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

[7] Subjicitur immediate in eadem ipsa schedula

CATALOGUS
ALIQUORUM BEATORUM ORDINIS VALLISUMBROSÆ
Quorum reliquiæ venerantur in altari capellæ illis dicatæ. [& nomina exprimuntur,]

B. Rodulphus a Florentia, II Generalis Vallisumbrosæ.
B. Rusticus a Florentia, III Generalis.
B. Erizzo a Florentia, IV Generalis.
B. Albertus.
B. Hieronymus, eremita Cellarum Vallisumbrosæ.
B. Melior a Valiana, in Clusentino Conversus eremita Cellarum.
B. Benignus Benizzi a Florentia, XV Generalis.
B. Orlandus, Conversus claustralis.
B. Thesaurus Beccheria a Papia, XVI Generalis, Card. Pron. & martyr.
B. Michaël Flammini ab Aretio in Tuscia, eremita Cellarum, deinde Generalis XXIV.

[8] Horum omnium aliorumque ex celeberrimo Ordine illustrium virorum elogia, [Que hic dentur elogia.] post Hieronymum Radiolensem, Eudoxium Locatellum, Didacum Franchum, Vitæ Gualbertinæ pag. 119, aliosque, collegit & typis vulgavit D. Venantius Simius, sac. Congr. Indicis Romæ Consultor theologus, anno 1693, tempore reverendissimi ac dignissimi Generalis Laurentii Poltri, Florentini. Verum ea hic describere opus non fuit, cum in ipsomet instrumento ita laudentur Beati isti omnes, ut longiori panegyri supersedendum omnino censuerim; quandoquidem apud laudatum Simium, non nisi eadem pluribus verbis memorentur, quæ hic paulo majori auctoritate subnixa peritis omnibus videbuntur. Constat res tota paginis bene magnis in folio quatuor omnino supra viginti, e quibus ea solummodo decerpsi, quæ ad cultus approbationem spectant potissimum, ne innumerorum prope testium repetitis depositionibus tædium potius creem quam voluptatem. Satis sit, omnia legitime probata esse, ex quibus rei totius substantiam fideliter productam exhibeo.

[Annotata]

* An non Michaëlis?

ACTA
Recognitionis & approbationis reliquiarum Beatorum Congregationis, in monasterio Vallisumbrosæ repertarum, cum sententia lata per D. episcopum Fesulanum.
In nomine sanctissimæ & individuæ Trinitatis Patris & Filii & Spiritus sancti. Amen.

Rodulphus a Florentia monachus Vallumbrosani in Etruria (B.)
Rusticus a Florentia monachus Vallumbrosani in Etruria (B.)
Erizzo vel Ericius a Florentia monachus Vallumbrosani in Etruria (B.)
Albertus monachus Vallumbrosani in Etruria (B.)
Hieronymus monachus Vallumbrosani in Etruria (B.)
Melior a Valiana monachus Vallumbrosani in Etruria (B.)
Benignus Benizzi a Florentia monachus Vallumbrosani in Etruria (B.)
Orlandus monachus Vallumbrosani in Etruria (B.)
Thesaurus Beccheria monachus Vallumbrosani in Etruria (B.)
Michaël Flammini monachus Vallumbrosani in Etruria (B.)

auctore J. B. S.

PARS PRIMA
Qua exponuntur præambula.

[Requisitus Ep. Fesulanus] Ad perpetuam rei memoriam, universis & singulis præsentem publicum processum, sive regesti documentum inspecturis, visuris, lecturis pariter & audituris pateat evidenter & notum sit, qualiter anno D. N. Jesu Christi, ab ejus salutifera Incarnatione MDC, Indictione XIII, die vero XI mensis Augusti, pontificatus SS. in Christo Patris ac D. N. D. Clementis, divina providentia PP. VIII anno X, & Sereniss. Ferdinando Medice, Dei gratia Etruriæ magno duce III feliciter dominante: coram adm. illust. ac Reverendissimo in Christo P. & D. D. Alexandro Martio de Medicis, Dei & sanctæ Sedis Apostolicæ gratia episcopo Fesulano & comite Turichi, in episcopali suo palatio, sito Florentiæ apud ecclesiam B. Mariæ in Campo, Fesulanæ diœcesis, comparuit seque personaliter constituit R. P. D. Valerianus de Florentia, ad præsens abbas abbatiæ S. Mariæ Vallisumbrosæ, Fesulanæ diœcesis, breviter narrans & exponens, qualiter ab antiquissimo tempore semper fuit habitum & tentum, & habetur & tenetur, tum ex traditionibus antiquorum monachorum regularium præfati monasterii, tum ex scripturis & legitimis documentis, ut corpora Beatorum monachorum, qui floruere in eadem congregatione & ordine S. Mariæ Vallisumbrosæ, sepulturæ traderentur in turri campanilis prædictæ abbatiæ, adeo quod locus jam dictus nomen acquisierit sepulcri Beatorum.

[10] [anno 1600] Quod de præsenti anno MDC de mense Maii, cum ipse Pater accessisset ad locum & mansionem præfatæ ecclesiæ abbatiæ, prope dictum campanile, ubi adjurantur & exorcizantur qui a spiritibus immundis vexati sunt: quo tempore talis mansio restaurabatur & ædificio augebatur, pro commodis mulierum ad abbatiam confluentium pro audiendis Missis & divinis officiis, in devastando ab aliqua parte murum prædicti campanilis, fuit aperta quædam fenestrella oblonga (quæ vulgo dicitur balestriera) longa unius quarti brachii, & alta unius quarti brachii incirca, per quam cum fuisset missum lumen, vidit quamdam mansiunculam in volta ornate depictam, altam quinque brachiorum, latam brachiorum quatuor, & longam brachiorum quatuor incirca, in qua aderant duæ capsæ clausæ; quo viso & audito, de omnibus certioravit reverendissimum D. Tiberium de Corsellinis præsidem generalem totius ordinis & congreg. prædictæ. Et licet ex jam dictis clarum videatur, ut in prædictis capsis adsint dictorum monachorum Beatorum corpora, nihilominus cum ex forma sacrorum canonum & concilii Tridentini sanct. novæ reliquiæ non sint recipiendæ, nisi cognoscantur & approbentur ab episcopo ordinario loci, qui simul atque de iis aliquid compertum habuerit, adhibitis in consilium theologis & aliis piis viris, ea faciat quæ veritati & pietati consentanea judicaverit; propterea idem comparens petiit & petit, & humiliter supplicavit & supplicat reverendissimum D. episcopum Fesulanum, quatenus ipse dignetur quamprimum cum aliquibus theologis & aliis piis viris accedere ad eamdem abbatiam S. Mariæ Vallisumbrosæ, pro ibidem videndo & aperiendo dictas capsas, & demum statuendo & faciendo quæ veritati & pietati consentanea judicaverit, & alia agendo in prædictis & quolibet ipsorum quomodolibet utilia, necessaria & opportuna, super quibus omni meliori modo.

[11] Qui quidem illustrissimus ac reverendissimus D. D. Alexander Fesularum antistes, [audita Abbatis supplicatione,] auditis cunctis, sibi ut supra expositis, & ut in ecclesiis divinus cultus vigeat & augeatur, & Christi fideles pie ac devote Beatorum corpora venerentur, repetita sic & in quantum illa de jure & ex forma sacrorum canonum, ac sacri Tridentini sanctionum concilii recipere & admittere tenetur & debet, omni meliori modo recepit & admisit, & ut veram certamque expositorum scientiam habere ipse valeat, paratum se obtulit, ad eamdem abbatiam Vallisumbrosæ & loca superius designata accedere, & omnia & singula in præmissis & circa ea necessaria, requisita & opportuna agere & adimplere, veluti ipse tenetur ex suo pastoralis officii debito; & propterea statuit & destinavit accessum ad ipsam abbatiam pro die XXI hujus mensis Augusti MDC.

[12] Postmodum vero die XXI ejusdem mensis Augusti MDC idem illustrissimus ac reverendissimus Alexander episcopus Fesulanus in tertiis accessit & pervenit ad monasterium abbatiæ B. Mariæ Vallisumbrosæ, [Vallumbrosam accedit,] cum aliquibus theologis & aliis piis viris & præsertim cum adm. R. P. Virgilio Cepario Perusino doctore Societatis Jesu de Florentia, adm. R. P. Michaële Hieronymi Siviliano prædicatore dictæ Societatis Jesu, adm. R. D. Stephano de Nutis plebano plebaniæ S. Mariæ a Sancto, Fesulanæ diœcesis, adm. R. Petro Mureto, præposito ecclesiæ Albingannensis, Galliæ Narbonensis, adm. R. D. Antonio de Ubuas presbytero sacerdote ecclesiæ collegiatæ sancti Salvii civitatis Albinganni Galliæ Narbonensis, adm. R. D. Paulo presbytero & curatore pastoralis ecclesiæ S. Ægidii de Ristouchi, adm. R. D. Dominico de Bonechis canonico cathedralis ecclesiæ Fesulanæ, adm. R. D. Joanne Simone de Fornabonis presbytero Florentino.

[13] Postmodum & eadem die ante horam Vesperarum dictus reverendissimus D. episcopus solenniter associatus a supra nominatis sacræ Paginæ professoribus & sacerdotibus, [ibique cum multis viris doctis] in pontificalibus constitutis, processionaliter cum cruce & cum luminibus, nec non reverendissimo D. Tiberio de Corsellinis, præsidente generali totius congr. Vallisumbrosæ, ab adm. R. D. Valeriano de Florentia abbate dictæ abbatiæ S. Mariæ Vallisumbrosæ, ab adm. R. D. Victorio de Brunaccinis, uno ex visitatoribus dictæ congr. Vallisumbrosæ, ab adm. R. D. Alfonso de Vercellis etiam visitatore dictæ congr., ab adm. R. D. Hilario de sancta Sophia abbate abbatiæ Castri Franchi, ab adm. R. D. Mauritio de Rottinis de Florentia, priore S. Mariæ de Ughi, ab adm. R. D. Salvatore de Laudis parochiano SS. Trinitatis de Florentia, ab adm. R. D. Pancratio de Florentia magistro novitiorum, cum duodecim novitiis, ab adm. R. D. Seraphino magistro monachorum, & ab aliis monachis & conversis dicti monasterii & congregationis; & progrediendo processionaliter prædicti canebant; Veni creator &c. & Te Deum laudamus &c.

[14] [locum visitat,] Et cum fuisset perventum ad locum dictæ ecclesiæ, ubi aderant dictæ capsæ, dictus reverendissimus D. episcopus incepit dicere versum; Confirma hoc Deus &c. cum oratione de Sanctis; & illo interim fuit apertus murus ab uno latere pro ingrediendo in mansionem & locum, ubi aderant dictæ capsæ; quam mansionem cum ingressus fuerat, consideravit dictus reverendissimus D. episcopus dictum locum & masionem, quæ est adinstar cameræ vulgaris prope campanile, & depictam, altam a terræ spatio brachiorum quinque, latam brachiorum quatuor, & longam brachiorum quatuor incirca; & ibi aderant dictæ duæ capsæ, quas dictus reverendissimus D. episcopus mandavit amoveri & extrahi de dicto loco, quas postmodum aperuit, & invenit ipsas plenas ossibus mortuorum, quæ in multis partibus divisa erant, involuta pannis sericis aureis, præ vetustate consumptis; inter quæ ossa aderant novem capita mortuorum, quorum singulum erat involutum in duobus pannis, uno serico & altero aureo, quæ capita & ossa cum maxima devotione & lætitia a prædicto reverendissimo D. episcopo & prædictis theologis, monachis, presbyteris & piis viris veneratæ & deosculatæ fuerunt.

[15] [& sac. reliquias recognoscit.] Demum idem reverendissimus D. episcopus cum prædictis theologis, presbyteris & piis viris dicta capita & ossa reposuit in quibusdam mantilibus albis, quæ processionaliter fuerunt lata in sacrarium prædictæ abbatiæ S. Mariæ Vallisumbrosæ, & recondita in quadam arca ibidem existente, & ad custodiam dicti venerabilis D. Valeriani abbatis dictæ abbatiæ, donec aliter fuerit de illis deliberatum & statutum a dicto reverendissimo D. episcopo vel ab alio superiore. Quibus ita peractis omnibus & singulis suprascriptis, postea incontinenti coram eodem adm. illustrissimo Fesulano comparuit venerabilis D. Valerianus monachus abbas abbatiæ S. Mariæ Vallisumbrosæ, & pro clariori & majori justificatione, quod capita & ossa mortuorum inventa in dicta abbatia Vallisumbrosæ, sint Beatorum monachorum, qui fuerunt in dicta congregatione, dat & facit infrascripta capitula, quæ petiit & petit recipi & admitti in partibus omni meliori modo.

PARS SECUNDA.
Depositiones Valeriani abbatis.

[Ex antiquis traditionibus] Imprimis capitulat, qualiter ab antiquissimo tempore, cujus memoria non exstat in contrarium, semper & indistincte & publice fuit habitum & tentum, habetur & tenetur per omnes monachos dictæ congregationis, & præsertim degentes in dicta abbatia S. Mariæ Vallisumbrosæ, ex traditionibus antiquorum monachorum, ut corpora monachorum, qui pro præclaris gestis, & multis operibus sanctis fuerunt tenti & nuncupati Beati, traderentur sepulturæ loco separato, in turri campanilis dictæ abbatiæ, & ita fuit & est verum, publicum & notorium.

[17] II Capitulat, qualiter legitur in multis libris, [& variis libris] tam impressis quam manuscriptis super Vita S. Joannis Gualberti, dictæ congregationis fundatoris, & aliorum Sanctorum & Beatorum, qui fuerunt in dicta congregatione, & præsertim in impressis de anno MDVIII sub nomine R. D. Thadæi abbatis Marruchii, & impressis Florentiæ apud Georgium de Maretostis, de anno MDLXXXIII, sub nomine venerabilis D. Guidolfi monachi dictæ congregationis, & in Ms. in charta pecudinea per venerabilem D. Hieronymum de Regitulo, etiam monachum dictæ congregationis, scripto ad D. Laurentium de Medicis, ut corpora dictorum monachorum Beatorum fuerunt sepulta in dicta turri campanilis separatim.

[18] III Capitulat, qualiter inter cetera in dictis libris legitur de multis Beatis monachis dictæ congregationis & præsertim de B. Rodulpho secundo generali dictæ congreg. & S. Joannis Gualberti discipulo, [testatur Rodulfum pro Sancto habitum,] qui pro præclaris gestis nomen Beati acquisivit, & fuit ille, qui a S. Joanne Gualberto ad prædicandum verbum Dei in multas provincias & loca fuit missus, & demum fuit electus ad progrediendum Romam, ad declarandum & detestandum, tamquam simoniacum & hæreticum, Petrum episcopum Florentinum, coram omnibus Patribus concilii, quod tunc celebrabatur, regnante Pontifice Alexandro II: & ultra jura ac rationes deductas, obtulit in testimonium veritatis, per ignem transire velle; & demum de anno MLXXVI, die XII mensis Novembris ad aliam vitam transivit, & fuit sepultus in dicta abbatia S. Mariæ Vallisumbrosæ, in dicta turri sepulcri Beatorum nominati: & S. Joannes Gualbertus reposuit curæ ipsius & reliquit abbatem totius religionis.

[19] Item de B. Rustico tertio Generali dictæ congregationis, [item Rusticum,] & discipulo dicti S. Joannis Gualberti, qui dum ægrotabat, & erat transiturus de hac vita ad cælestem, in sui custodiam ipsum B. Rusticum elegit. Postmodum B. Rusticus, post multa pia ac sancta opera mortuus est, usque de anno MXCII, die XII mensis Martii, & ipsius corpus fuit sepultum in dicta abbatia, inter alios Beatos in dicta turri.

[20] Item de B. Erizzo, quarto Generali dictæ congregationis, [tum Ericium] & primo discipulo S. Joannis Gualberti, qui dictum Beatum constituit decanum dictæ abbatiæ, quod est prima dignitas post abbatem; & præclare & optime & sancte se gessit, & per spatium triginta sex annorum semper permansit in dicta abbatia & monasterio, non discedendo ad villas & loca ibidem convicina, & demum de anno MXCIV sub die IX mensis Februarii, ad aliam vitam transivit, & fuit sepultus in dicta abbatia, in dicto loco inter alios Beatos.

[21] Item de B. Alberto, qui fuit discipulus dicti S. Joannis Gualberti, [Albertum,] & tempore dicti B. Erizzi emisit spiritum, & sepultus fuit in dicto loco inter alios Beatos.

[22] Item de B. Hieronymo, nuncupato eremita, cum per spatium triginta quinque annorum aspere & rigide cum maximis jejuniis & exemplis sanctitatis vixerit in eremo prope dictam abbatiam S. Mariæ Vallisumbrosæ, [Hieronymum,] & tempore B. Attonis Generalis dictæ congregationis & episcopi Pistoriensis. In dicta eremo vitam finivit & fuit sepultus inter alios Beatos loco jam dicto.

[23] [Meliorem,] Item de B. Meliore, qui floruit tempore D. Ambrosii Generalis dictæ congregationis, qui Beatus discalceatus & vilibus & levibus pannis involutus inter alios Beatos vixit in eremo dictæ congregationis, ita aspere vitam suam ducendo in quadam caverna dictæ eremi, ut jejuniis & abstinentiis ipsius facies amisisset colorem, præseferentem Æthiopem. Sæpius dæmonem in forma bestiarum eidem apparentem signo crucis fugavit. Dum exivit de hac vita, quod fuit anno MCLVIII die XXVI mensis Martii, campanæ dictæ abbatiæ Vallisumbrosæ de per se emiserunt sonum, quo audito per abbatem & monachos dictæ abbatiæ, statim ipsi exiere de monasterio, & respiciendo in dictam eremum, viderunt, quoddam clarissimum lumen circulare per aërem supra cavernam, ubi degebat beatus Melior, & statim cum cruce processionaliter se contulere ad dictam cavernam, ubi viderunt B. Meliorem esse mortuum, licet flexis genibus constantem, cum manibus junctis versus cælum, tamquam orantem, quem cum maxima reverentia ipsum detulere ad dictam abbatiam, sepeliendo in dicto loco inter alios Beatos, & dictæ campanæ semper de per se sonuere donec non fuisset traditus sepulturæ.

[24] [Benignum,] Item de B. Benigno Generali XV, qui multa sancta & pia opera operatus fuit, & ipsius clare & sancte gestis fuit maxime dilectus a S. Ludovico Galliarum rege, cui instanter petenti B. Benignus donavit ossa manus dextræ S. Joannis Gualberti. Composuit multa sancta opera, & præsertim opus De claustro animæ & corporis. Fuit ipse & dicta congregatio maximis honoribus insignita per dictum S. Ludovicum, Honorium Pontificem II, & Fridericum imperatorem II, & obiit de anno MCCXXXVI die XVII Julii, & fuit sepultus in dicta abbatia inter alios Beatos; & legitur, quod a multis abhinc annis elapsis, cum involverentur ipsius ossa in quibusdam sericis pannis, reperta fuit dicti B. Benigni lingua integra absque ulla corruptione, quæ fuit reposita in sacrarium dictæ abbatiæ inter alias reliquias.

[25] [Orlandum,] Item de B. Orlando, qui pie & sancte vixit & maximis jejuniis, postquam sæpe per duos & tres dies non sumebat cibum corporalem: & dum traderetur sepulturæ prope campanile, ubi sunt reconditi aliqui Beati monachi dictæ congregationis, quidam dæmoniacus ibidem existens, ductus a parentibus & agnatis pro orando reliquias S. Joannis Gualberti pro ipsius liberatione, statim spiritu diabolico incepit dicere: Non bastava il maestro contro la forza nostra, che di nuovo si e risuscitata la virtu di quello, nel discepolo che fieramente ci tormenta? Et prostratus dæmoniacus, versus corpus dicti B. Orlandi, conclamabat; Discipule Dei, miserere mei: quo secuto, dæmones & spiritus discessere, dictum dæmoniacum liberum relinquendo, maximum rumorem per aërem conficiendo, ex quo invaluit, quod etiam hodie observatur, ut dæmoniaci prius exorcisentur per monachos dictæ abbatiæ super sepulcro dicti beati Orlandi, postmodum ad reliquias sancti Joannis Gualberti.

[26] [Michaëlem] Item de B. Michaële Generali XXIV dictæ congregationis, qui per multos annos vixit in dicta eremo cum maxima pœnitentia de jejuniis & abstinentiis. Postmodum fuit assumptus ad gradum generalatus, licet coactus a precibus monachorum, in quo sancte & beate se gessit & obiit de anno MCCCLXX; ex cujus cadavere suavissimus odor emanavit, clarissimum testimonium suæ sanctitatis, & associatus a multis reverendissimis Episcopis, prælatis ac monachis, fuit sepultus in dicta abbatia inter alios Beatos, cujus caput conservatur pro speciali devotione in dicta eremo.

[27] Item de B. Thesauro Beccheria Papiensi, XVII Generali dictæ congregationis, [& Thesaurum.] electo Cardinale ab Alexandro IV, & ad sedanda schismata legatus missus fuit Florentiam, ubi a Florentinis Guelfis, suspicione quadam, capite plexus fuit, ut videre est apud historicos Raphaëlem Volaterranum, Leandrum Urbanum lib. 22, Joannem Villanum lib. 2 cap. 66; & id secutum fuit de anno MCCLVIII, die XII Septembris; & ipsius corpus fuit sepultum in dicta abbatia Vallisumbrosæ; & ut Beatus depictus fuit in ecclesia SS. Trinitatis de Florentia, in sacello familiæ de Spinis, cum hac subscriptione: S. Tesauro abbate di Vallombrosa e martire.

PARS TERTIA.
Earum prosecutio & episcopi approbatio.

IVCapitulat, qualiter ab anitiquissimo tempore, cujus memoria non exstat in contrarium, exstiterunt & exstant in dicto monasterio dictæ abbatiæ plures sepulturæ & sepulcra, [Distinguit sepulturas,] in quibus sepulti sunt & sepeliuntur abbates, monachi, conversi & laici dicti monasterii, qui mortui sunt & moriuntur pro tempore, & apparent sub ambulacro, &, ut vulgo dicitur, la loggia, ante ostium ecclesiæ dicti monasterii, & in claustro ante portam, quæ ducit ad dictam ecclesiam. Et ita fuit & est verum, publicum & notorium.

[29] V. Capitulat, qualiter usque ad de anno MDXXX in obsidione & bello Florentino dicta abbatia fuit in maximis partibus demolita & combusta, [asserit scripta amissa,] & præsertim bibliotheca, & successive libri, & fere omnes scripturæ fuerant combustæ & incensæ; adeo ut fuerint deperditæ scripturæ, documenta & recorda Beatorum dictæ congregationis, quæ inibi conservabantur & custodiebantur. Et ita fuit, & est verum, publicum & notorium.

[30] VI. Capitulat, qualiter dicta mansio & locus, ubi sunt repertæ & inventæ dictæ capsæ repletæ dictis ossibus & capitibus, [at cultum perseverasse,] & subtus turri & campanili dictæ abbatiæ, & non adest in dicta abbatia alia turris & campanile, nisi prædictum; adeo ut fuerit & sit idem & eadem, de qua & quo mentionem faciunt dicti libri & historiæ, de quibus supra. Non obstantibus quibuscumque. Et ita fuit, & est verum, publicum & notorium.

[31] VII. Item capitulat, qualiter ab antiquissimo tempore semper fuit observatum & observatur, [æque ac exorcismos.] qualiter ut vexati a spiritibus immundis exorcisarentur penes dictam turrim campanariam, ubi aderat quædam fovea, in qua imponebantur vexati illi, qui exorcisabantur. Et sic fuit, & est verum, publicum & notorium; & publica vox & fama.

[32] Item capitulat, qualiter de prædictis omnibus & singulis fuit & est publica vox & fama, [Testes multos allegat] & publicum & notorium, & ad probandum & verificandum omnia & singula in præinsertis petitione & capitulis, vera fuisse & esse, coram prælibato illustrissimo ac reverendissimo D. D. episcopo Fesulano, nominavit testes inferius descriptos, fide dignos, quos, & eorum quemlibet, per præfatum reverendissimum D. episcopum recipi, moneri, juramenta eis deferri, mandari; & quia ipsi testes sunt senes & valetudinarii, committi notario hujusmodi accessum petiit, ad loca, in quibus testes præfati degunt & morantur, ad deferendum juramenta testibus ipsis, & illorum juramenta recipiendum; & postquam ipsi testes juraverint, etiam per eumdem notarium examinari, mandari & eorum attestationes describi, & in publicam & authenticam formam redigi, & alia fieri in præpositis necessaria, requisita & opportuna omni meliori modo.

[33] [ab episcopo interrogandos.] Qui quidem illustrissimus ac reverendissimus D. Alexander Fesulanus episcopus, visis & auditis cunctis præpositis, quæ cum ad augendum Christi fidelium devotionem & divini cultus augmentum tendant, attenta simili relatione testium prænominatorum, commisit notario hujusmodi negotii accessum ad loca, in quibus ipsi inferius nominati testes morantur, ad deferendum & recipiendum ab ipsis testibus inferius nominatis religiosis & laicis, viris fide dignis, & a quolibet eorum juramenta; & postquam ipsi jurarint, eos & quemlibet eorum, diligenter super prædictis præinsertis capitulis & contentis in illis, diligenter interrogandum & examinandum, illorumque depositiones & attestationes describendum, ac in publicam formam redigendum per scribam & notarium jam dictum; & commisit, voluit & mandavit, non solum modo & forma præmissis, sed omni alio modo validiori & efficaciori. Et quorum quidem testium examinandorum nomina sunt hæc, videlicet &c.

[34] [Demum solenni decreto] Sequuntur testes longissimo ordine, examinati variis locis & diebus usque ad VIII mensis Novembris anni MDCII. Tum vero: Comparuit coram prælibato illustrissimo ac reverendissimo D. D. Alexandro episcopo Fesulano, in suo episcopali palatio Fesulano residente, & in eo pro tribunali sedente, dictus D. Georgius de Georgiis, procurator ejusdem congregationis Vallisumbrosæ, & per ipsum illustrissimum ac reverendissimum D. D. Alexandrum, episcopum Fesulanum, causam & negotium hujusmodi expediri, & sententiam ferri & promulgari, ac declarari, capita & ossa reperta, ut supra in actis hujusmodi negotii apparet, fuisse & esse ossa Beatorum monachorum ejusdem religionis, & illos pro Beatis recognoscendos & approbandos fore & esse, cum omni debita instantia, instanter postulavit. Qui adm. illustrissis ac reverendissimus D. D. Alexander Martius Medicis, episcopus Fesulanus, protulit & promulgavit hujusmodi decretum: nempe:

[35] [declarat Episcopus] Nos Alexander Martius Medicis, Dei & sanctæ Sedis Apostolicæ gratia, episcopus Fesulanus & comes Turichi imprimis: Visa petitione, alias coram nobis facta, pro parte R. D. Valeriani de Florentia, abbatis abbatiæ S. Mariæ Vallisumbrosæ, accessu alias per nos facto ad dictam abbatiam cum theologis & aliis piis viris: visis capitulis exhibitis pro parte dicti D. abbatis, & demum super ipsis peracto testium examine: visa productione facta per procuratorem dictæ congregationis: visis litteris ad nos exaratis per illustrissimum ac reverendissimum D. Cardinalem Justinianum, in processu exhibitis: & visa ultima instantia & petitione pro parte dicti procuratoris, una cum toto processu, hactenus per nos & coram nobis fabricato, & demum visis videndis, & consideratis considerandis, & habito maturo colloquio cum theologis & aliis piis viris, & visa forma sacrorum canonum, concilii Tridentini, & Bullarum summorum Pontificum, ceterorumque ordinamentorum,

Sententia recognitionis & approbationis reliquiarum Beatorum congregationis in monasterio Vallisumbrosæ repertarum,

[36] Dicimus, pronuntiamus, sententiamus, decernimus & declaramus, [ut Beatos coli posse ac debere.] capita & ossa, quæ reperta fuerunt sub turri campanaria abbatiæ Vallisumbrosæ, & de quibus agitur, fuisse & esse capita & ossa Beatorum monachorum, qui floruerunt in dicta congregatione, ac illos pro Beatis recognoscendos & approbandos, prout hac præsenti nostra sententia recognoscimus & approbamus; eademque capita & ossa decenti loco in ecclesia retineri potuisse & posse, iisdemque publice a Christi fidelibus debitum cultum ac venerationem impertiri, ceteraque fieri Beatis convenientia præcipimus & mandamus, & hæc non solum modo prædicto, sed omni alio meliori modo &c. Ita pronuntiavi, Alexander Fesulanus episcopus.

Lata Florentiæ in episcopali palatio Fesulano apud ecclesiam D. Mariæ in Campo, Fesulanæ diœcesis, præsentibus ibidem RR. DD. Dominico Michaëlis de Bonechis canonico Fesulano, & Sebastiano Juliani de Bigozzis presbytero Florentino testibus &c.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


August I: 2. August




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 1. August

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 1. August

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 05.09.2016
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.