Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung August I           Band August I           Anhang August I

2. August


SECUNDA DIES AUGUSTI.

SANCTI QUI IV NONAS AUGUSTI COLUNTUR.

S. Maximus ep. conf. Patavii in Italia.
S. Stephanus PP. I & martyr Romæ.
S. Rutilius martyr in Africa.
S. Theodota Nicææ in Bithynia.
Filii MM. Nicææ in Bithynia.
S. Felix M. Veronæ in Italia.
S. Nicetius M. Veronæ in Italia.
SS. VII MM. anonymi Nicomediæ.
S. Auspicius episc. Aptæ Juliæ in Provincia Galliæ.
S. Serenus episc. conf. Blanderati in Insubria Italiæ.
S. Betharius episc. Carnotensis in Gallia.
S. Etheldritha virgo reclusa in Anglia.
S. Gundecharus episc. conf. Eystadii in Germania.
S. Petrus episc, conf. Oxomi in Hispania.
B. Gualterus conf. Vimarani in Lusitania.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

S. Catharina filia S. Birgittæ signatur alicubi hoc die, sed spectat ad XXII Martii
Inventio reliquiarum sanctorum martyrum Maximi, Dadæ, & Quintiliani inscribitur Menæis magnis Græcorum, typo vulgatis. At de his Sanctis jam pridem egimus die XIII Aprilis.
De S. Gregorio S. R. E. Cardinale, episcopo Ostiensi I, multa hoc die, loco non suo, congessit Bucelinus. Spectat ad diem, quo de ipso jam pridem actum est IX Maii
S. Rictrudis corporis translatio in novam thecam a Saussayo pluribus ornata est. Vide quæ de ipsa satis fuse dicta fuerunt ad diem, quo colitur XII Maii.
Alricus, Ailricus, sive Ethelricus eremita, prope Dunelmum in Anglia Boreali defunctus anno Christi circiter 1107, ob vitæ sanctitatem non immerito appellatur in Vita S. Godrici apud Matthæum Parisiensem ad annum 1170, & Capgravium fol. 168, Vir sanctus. Verum de publico ejus cultu nihil uspiam assequi potuimus hactenus. Refertur quidem hoc die apud Ferrarium in Catalogo generali Sanctorum; sed ex solo Martyrologio Anglicano, Wilsoniano scilicet; at ipse Wilsonus in editione prima Martyrologii sui non refert illum hoc die, nisi sub titulo commemorationis; & posito ad marginem asterisco: quo satis indicat, juxta monitum in præfatione Martyrologii positum num. 3, sese festum ejus nusquam invenisse notatum; neque adeo, juxta num. 4 ibidem, se cultum ejus publicum aut asserere voluisse, aut introducere. Porro quæ de vita, morte, & sepultura ipsius dici hic possent, dicta jam sunt omnia in Vita S. Godrici cap. 1, num. 6 ad diem XXI Maii.
Inventio corporis S. Albini protomartyris Anglorum indicatur hoc die in codice Usuardino Altempsiano, ubi melius notaretur Albanus, de quo jam pridem actum est XXII Junii.
Severinum Papam nescio unde inter Sanctos retulerit codex Usuardinus Strozzianus, eum præter cetera ex eo etiam laudans, quod ipsius temporibus Christianissimus imperator Heraclius, destructo Chosröe, Crucem Domini reportavit Hierosolymam: ubi notavimus, verum quidem esse, quod Severini tempore id factum fuerit; at Papam tunc fuisse, falso asseri. Neque inter Sanctos relatum novimus hactenus.
SS. Alchæ, Celsini, Auspicii & Ursi episcoporum Tullensium inventio hoc die refertur a Saussayo. De singulis aut jam actum est, aut agetur suis locis.
Stephanum III Papam, qui alias II est, jam pridem inter Prætermissos retulerunt Majores nostri XXVI & XXVII Aprilis: hoc die (forte occasione S. Stephani I PP. & martyris) eumdem signatum invenies apud Grevenum, Canisium, Wionem & Ferrarium. Equilinus ipsum refert libro 7, cap. 12. Laudatur a Platina ut Vir sanctissimus, de Deo, de patria, de civibus suis, de omnibus Christianis bene meritus. Ciaconius, cum Gregorio magno conferendum asserit. Subscribo omnibus; at cum Baronio non minus, quam nobis, ignotus fuerit; ipse vero, qui tot alios aliunde accersivit, hunc Romanum Pontificem Fastis sacris non sit ausus inscribere, neque Romæ aut alibi cultum ejus reperiamus, non putamus nobis licitum, Ecclesiæ judicium prævenire.
De Stephano IV, dicto III, etiam actum fuit in Prætermissorum serie XXXI Januarii, utpote qui eo die Sanctus appelletur a Ferrario, Dorganio & Menardo; ubi notatum invenio, non constitisse tunc temporis, quod Sanctus palam haberetur. Cur eo die annuntiatus sit, fateor me non satis intelligere, quemadmodum nec satis perspicio, cur hoc die referatur a Greveno, Canisio, Wione, Maurolyco & Ferrario, uti & apud Equilinum lib. 7 cap. 13. Laudatur ab Oldoino ex jam citatis Martyrologis; verum nobis nulla signa occurrunt, unde magis hodie ut Sanctus palam habeatur, quam ab annis nonaginta & amplius. Certe Piazza, in suo Hemerologio, non magis invenit, hunc Stephanum Romæ coli, quam synonymum proxime præcedentem.
Stephanus, apud Lemovicos, in cœnobio Orbazina insignis Prior hoc die annuntiatur in Kalendario Cisterciensi, & cum elogio ab Henriquez & Chalemoto, quin & a Saussayo in Martyrologio Gallicano, abstinente omnino a titulo Beati, quem ipsi symmistæ sui tribuunt.
Guillelmus ejusdem Ordinis, vir laudatissimus a solo Henriquez præmittitur, Beatus que etiam prædicatur cum insigni elogio; quo tamen probatum non video hactenus, Sanctorum honores ei umquam legitime fuisse adscriptos. Pauca de ipso habes XII Januarii pag. 728, ubi de B. Aelredo agitur.
De venerabili ac Felicis memoriæ Joanne Forbesio, qui in familiam PP. Capucinorum adscriptus, Archangelus vocatus est, miranda satis multa profert Raissius in Auctario ad natales Sanctorum Belgii; verum prudenter ab omni sanctitatis titulo abstinet.
SS. Nemesius, Lucilla, Olympius, Exsuperia & Theodolus jam non semel nobis fastidium peperere, ut videre est in Observationibus ad Usuardum XXVI Julii & XXXI Octobris; tum vero in Actis tom. VI Julii ad dictum diem XXVI. Nescio, unde auctori Florarii SS. Ms. hodie inciderit eos hic simul referre; unde & in auctariis Usuardinis Bruxellensibus & Coloniensibus hoc die locum occupant. Satis erit hic repetere quæ paucis ibi notavimus: De his in Actis S. Stephani agitur, sed ad alios dies pertinent. Primi duo referentur XXXI Octobris, (ex ipso textu Usuardino.) Vide quæ de aliis diximus XXVI Julii, utroque loco jam citato.
S. Basilii pro Christo in amentiam, id est, ecstasin redacti, Muscovitici, Thaumaturgi meminit Menologium Sparwenfeldianum Slavo-Russicum; cetera nobis ignoti.
Justiniani imperatoris piæ memoriæ in SS. Apostolis sacra æde, commemoratio invenitur in Menæis magnis typo editis, & inter ea, quæ e codice Taurinensi descripta asservamus. Laudes ejus ac vituperia dat Baronius Annal. tom. 7 ad an. 565: ubi etiam de celebrata post mortem ipsius, CPoli atque Ephesi, memoria ex Nicephoro scribit; uti insuper de ejus sepultura in Apostolorum templo. Quæ visum est, hic breviter indicare.
Malchus ep. notatur in Kalendario nostro Syriaco seu Chaldaico
Encænia divini templi S. Joannis Apostoli & Euangelistæ Theologi, prope magnam sanctissimam ecclesiam (Sophianam Constantinopoli; de qua Cangius lib. 4 pag. 113) notantur in Menæis magnis excusis; de quibus etiam inter ecgrapha nostra e codice Taurinensi. At res istius S. Apostoli spectant ad diem XXVII Decembris.
Memoria sancti Martyris Phocæ habetur in Menæis magnis excusis, & in nostris ecgraphis e codice Taurinensi. Martyrem synonymum Antiochiæ in Syria habes apud nos die V Martii; Sinopensem autem in Ponto episcopum XIV Julii; qua occasione de variis synonymis actum est. Hodiernus quo pertineat, incertum, solo utique nomine notus.
Placidum conversum, ut regularis vitæ observantia venerabilem, absque ulteriori titulo hoc die signavit Bucelinus.
Alberici item, ut eximia vitæ perfectione conspicui, memoria apud eumdem agitur.
Joannem Canum, Petrum Morenum & socios martyres memorat hoc die Marchesius in Diario Dominicano, recte abstinens a titulis Beatorum aut Sanctorum, donec eorum honores ipsis debite adscribantur.
Andreas Carga ut episcopus & martyr apud Turcas signatur in Anno Sancto Belgico & in Viridario Germanico ejusdem Ordinis.
Lingonis, Guilerici episcopi ejusdem urbis, est hodierna Ferrarii annuntiatio in Catalogo suo generali, pro quo adducit in notatione, ecclesiæ Lingonensis tabulas, & Catalogum episcoporum Lingonensium. Solens more suo facit, dum multa allegat, quæ ubi consulueris, neque nomen ipsum invenies, quod nec Saussayus novit neque Castellanus: ut luxatum esse oporteat; quod alicubi integrum recurrit aut recurret.
Fridericum Syracusanum solitarium, anno 1335 hoc die vita functum, inter Sanctos suos Siculos, titulo Beati donavit noster Octavius Caietanus, miranda satis multa paucis de ipso prædicans; ut qui mortuum suscitasse feratur, nec paucos variis vexatos morbis sanitati restituisse, aliaque hujusmodi, quæ virum plane venerabilem mirifice exornant. Subdit deinde: Ab excessu Friderici, Petrus episcopus in ejus vitam & miracula diligenter inquisivit. Acta juratis firmata testibus Romam missa ad Pontificem maximum, ut iis rite cognitis, cælestem Viro benemarenti religionis cultum decerneret. Sed illa, ipso in Urbem cursu afflicto navigio, in mari periere. Igne deinde consumpta omnia medio ferme seculo XV. Roma nihil obtentum memorat; pergit tamen asserere, aliquali cultu gavisum fuisse Fridericum: ast in animadversionibus candide fatetur in hunc modum: Sane antiquis temporibus Friderico in ecclesia Syracusana cultus fuit, & imago miraculis circum pictis; sed incuria temporum intermissus. Demum quæ in fine adjungit, sacra profanis ossa confusa fuisse, satis ostendunt, nullo legitimo cultu hodie honorari, exspectandumque proinde Sedis Apostolicæ judicium.
Fulbertum aliquem etiam solitarium Paciaci (a Pacy) in pago Vastiniensi diœcesis Senonensis, nobis hoc die suggessit Castellanus in Supplemento Martyrologii sui universalis, omnibus aliis Martyrologis, & quidem Saussayo ipsi incognitum, apposito ad marginem anno circiter MCLXXXVI, sed absque ulla ulteriori aut cultus aut gestorum notitia, quam tamen necessariam existimamus, priusquam, sola ejus auctoritate, Fulberto isti in hoc opere locum dare audeamus; quemadmodum Majores nostri synonymum episcopum Carnotensem prætermittere coacti sunt ad diem X Aprilis: ut istius nominis probatus Sanctus non reperiatur hactenus.
Damianus Valentinus martyr in Africa, Gratia confessor Fabriani in Picæno, Joannes Pastor confessor Valentiæ in Hisp., Franciscus a S. Josepho confessor Toleti, Archangelus Scotus Teneramundæ in Belgio, Angela Gabriela Mediolani Memorantur ab Arturo cum titulo Beati, & ultima etiam in Gynæceo.
Ruffinus a platea in Sicilia, Adriana Cortona Assisii in Umbria adduntur ab Huebero
SS. Boni. Fausti & sociorum memoria hoc die perperam signatur in Matricula Cartusiæ Ultrajectinæ. De iis actum jam est pridie I Augusti.
S. Petri ad vincula festivitatem hoc die signant aliqua Kalendaria; verum notissima est solennitas I Augusti.
S. Arcadius episcopus Bituricensis apud Chenu ad hunc diem refertur, nos de ipso pridie egimus I Augusti.
Sanctus Dermitius presbyter & confessor. Magna fuit in sanctitatis opinione apud sanctum Columbam. In Jona insula abbatem egit. Vide Adamannum in Vita S. Columbæ. Ita Camerarius ad hunc diem in Menologio Sanctorum Scotorum. Duos commemorat Dermitios sive Diermitios S. Adamnanus in Vita S. Columbæ: alterum, qui sæpissime recurrit, ejus Sancti abbatis ministrum; alterum, qui semel tantummodo nominatus lib. 3, cap. 7; ut vide ad diem IX Junii pag. 229, num. 87: at neutrum dicit abbatem fuisse in Jona insula; neutrius cultum aut festum indicat. Unde ergo utriusvis hoc die memoriam celebrari didicit Camerarius? Nullum certe Dempsterus illo die in Menologio suo Scotico Dermitium refert. Colganus vero in Martyrologiis Sanctorum Hiberniæ (Hiberni enim ambo jam dicti Diermitii fuerunt) versatus in paucis, aperte significat tom. 2, nihil se quidquam hujusmodi reperisse, sive de priore S. Diermitio pag. 374, num. 42, & 489, num. 45; sive de posteriore, pag. 386, num. 12. Adi inter Prætermissos S. Domitium die sequenti III Augusti.
S. Tharsicium martyrem nescio unde eruerit is qui additiones composuit ad Grevenum Cartusiæ Bruxellensis, & quidem sub hac formula; forte qui in assumptione B. Petri Oxomensis episcopi in Anglia; ut obscurum negotium adhuc magis involvatur per obscurius. Novi Tharsicium, de quo actum est XXXI Januarii; novi synonymum alterum, qui in auctariis Usuardinis memoratur die crastina, qui ut acolythus notus est in Actis S. Stephani Papæ hoc die cap. 2, num. 22; verum is in Romano refertur XV Aug.
Adrenuldum sive Adrevuldum hoc die nobis signavit Florarium nostrum Sanctorum Ms., unde in auctaria Usuardina Coloniensia, cum tot aliis, ut sæpe diximus, transiit, ubique cum titulo episcopi confessoris; sed absque ullo alio charactere unde dignoscere possis, ad quam gentem aut ecclesiam pertineat; id quod diu, sed frustra investigatum est. Nominis ipsius corruptionem facile conjicio; at quo reducendum sit, ignoro hactenus. Adrovandum aliquem episcopum, qui & Aldrovandus & Aldrevandus & forte aliter appelletur, colaturque ut episcopus Balneoregii in Etruria, suggerit nobis Catalogus generalis Ferrarii ad XIX Augusti, quem in Catalogo Sanctorum Italiæ, annis ante XII edito, retulerat XXII ejusdem mensis. An cum eo confundi possit Adrenuldus, iterum examinabitur ad XIX vel XXII Augusti.
Pelagia S. Aredii mater, ut Sancta hoc secundo Augusti die honorari dicitur in novissima Historia ecclesiæ Gallicanæ tom. 3, pag. 107. Piam matrem appellat Saussayus pro XXVI Augusti. Castellano nota non est, nisi in supplemento indicis, ubi ut prætermissa signatur. Videndus Gregor. Turonensis de Gloria Confess. cap. 104; ubi etiam notatur dies, qua res tota poterit examinari XXVI Augusti.
S. Serapia importune repetitur in Additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum: jam satis in Prætermissis XXIX Julii remissa est ad diem, quo de ipsa agetur III Septembris.
S. Alchmundi episcopi Hagulstadensis translatio hoc die facta memoratur apud Simonem Dunelmensem. Satis sit id hic notasse: gesta ejus & cetera ad ipsum spectantia illustrabuntur ad diem natalem VII Septembris.
Consecratio ecclesiæ S. Mariæ de Portiuncula apud Assisium, in qua B. P. Franciscus procuravit a Deo & Papa maximam Indulgentiam, legitur inter auctaria Usuardina in codice Strozziano, Belino & Molano; estque hodie prædicta Indulgentia toto orbe Catholico hoc ipso II Augusti die longe celeberrima. Verum cum in hoc opere referri non soleant, ut jam toties, etiam hoc die annotavimus, singularia Sanctorum gesta, ab ipso eorum natali festo sejuncta, sic quæ ad S. Franciscum pertinent, etiam ad ejus sacra Stigmata, & siquæ sunt alia, cum ipsa Vita illustrabuntur die quo in Ecclesia festive recolitur ejus solennis memoria IV Octob.
Canonizatio Sanctorum, quorum corpora sunt in ecclesia S. Justinæ, nempe Patavii elegantissima, scribit hoc die Ferrarius. Sed paulo distinctius ex Wione rem explicant Dorganius & Menardus, dum Sanctorum nomina exprimunt; S. Arnaldi abbatis, Urii monachi & Felicitatis sanctimonialis. Quæ omnia quo pacto intelligenda sint, habes hoc ipso die in Commentario de S. Maximo Patavino episcopo. Arnaldus & Felicitas propriis suis diebus relati sunt, ille X Februarii, hæc XXVI Martii. Urium confudere Majores nostri cum Juliano ad XVII Martii, quod eadem utriusque prædicata agnoscerent, & Urium quidem diserte notatum a Ferrario. Sed ea videtur distinxisse Cavacius, dum Urium ait attulisse Patavium Cpoli reliquias sanctorum Mathiæ & Lucæ. Quid de eo præterea dici possit & quando, opportunius examinabitur dum de S. Justina agetur ad diem VII Octobris.
S. Comganum aliquem, ut hoc die illustrandum, signarunt olim Majores nostri, auctoritate solius Colgani, in quarta appendice ad Acta S. Columbæ pag. 478 & 479, ubi ipsum collocat inter numerosos celeberrimi ipsius S. Columbæ Sanctos nepotes, non confundendum, ut ibi monet, cum eo Comgano de quo in opere nostro actum est ad XXVII Februarii, tametsi cum Maguir aliter antea censuisset. Paucissima sane eo die dici potuerunt de S. Comgano, sive eodem cum hoc nostro, sive diverso. De hodierno certe, præter nomen & qualecumque, ut vult idem Colganus, cognomentum Kel-de, seu Deicolæ, nec verbum, ad ejus vitam aut gesta spectans, aliunde suggeritur: neque omnino constat, utrum idem non fuerit cum alio Comgano abbate, quem coli ait XIII Octobris. In ea rerum Hibernicarum non insolita perplexitate, quamdiu de certo ejus cultu distinctius non constat, haud ægre patientur ejus populares, opinor, rem ulterius discutiendam remitti ad dictum jam diem XIII Octobris.
S. Medanus episc. conf. absque ulla ulteriori notitia hoc die signatur a Greveno, nescio unde acceptus. Diu multumque quærendo, id assecutus videor, ut facile intelligi possit Medanus qui Peronæ in Picardia ut episcopus colitur, & de quo nonnulla disquisivit Henschenius ad diem VII Februarii. Synonymi alii recurrunt in Dempstero & Camerario XIV Aprilis & XIV Novembris. Prior prætermissus est, an forte cum hodierno an cum posteriore confundendus, videri poterit ad XIV Novembris.
S. Ermenburgam pro suo mero arbitrio hoc die refert Bucelinus in Menologio. Notissima quidem Sancta est, verum non hoc die colitur; sed, ut notant alii cum Martyrologio Anglicano, pertinet ad XIX Novembris.
In Antiochia, natalis reliquiarum sancti Stephani protomartyris & diaconi, qui Hierosolymis est translatus ex revelatione Luciani presbyteri, est hodierna annuntiatio codicis Hieronymiani Corbeiensis, paulo nitidior, quam in textu Florentinii expressa sit; ad quam plurima ipse ibi annotavit de lapidibus aliisque reliquiis alio translatis, quæ ferme eadem, sed aliis terminis referuntur die sequenti, quo in Ecclesia celebratur ejusdem S. Protomartyris inventio, de qua nihilominus, more jam a Majoribus nostris recepto, non agetur nisi ad diem, quo sancti ipsius Stephani solenniter festivitas recolitur XXVI Decembris.

DE S. MAXIMO EPISCOPO CONF.
PATAVII IN ITALIA.

Sec. II.

Sancti ætas, inventio, canonizatio, translationes.

Maximus ep. conf. Patavii in Italia (S.)

AUCTORE P. B.

S. Maximum Patavini inter episcopos suos a S. Prosdocimo secundum recensent, aiuntque, per annos circiter 25 aut 27 sedisse, idque ab anno Christi fere 139; ut apud Ughellum Italiæ sacræ tom. 5; [Hujus Sancti Acta nulla supersunt:] Scardeonium de Antiquitate urbis Patavii lib. 2, classe 6; Cavacium Histor. cœnobii D. Justinæ Patavinæ lib. 1; Ursatum Hist. Patav. part. 1, lib. 1, videre est: tametsi non desint, qui annos ipsi multo pauciores tribuant, Ferrario teste in Catalogo Sanctorum Italiæ ad hunc diem. Itaque Sancti tam antiqui non miramur Acta, siqua fuerint, interiisse; & vel paucula illa, quæ de ipso moderni quidam affirmant, auctoritate haud satis tuta probari: ut cum Patavii ex nobili Vitalianorum familia natum eum volunt; cum aiunt, illum Acta scripsisse S. Prosdocimi, decessoris sui, ac duos insuper sermones in solennitatem B. Justinæ; cum illustrem faciunt patratis in vita miraculis. Certe genus & patriam ejus non indicant isti, unde didicerint: Acta vero, quæ nunc exstant, S. Prosdocimi, etsi a Maximo se scripta testentur esse; ei tamen a Scardeonio citato, Cavacio lib. 1, pag. 6, aliisque, ut multo recentiora (& forte post inventionem S. Maximi concinnata) recte abjudicantur. Atqui his ipsis Actis unice, nisi fallor, opinio nititur eorum, qui Acta antinquiora fuisse existimant, quæ S. Maximus re vera composuerit. Sermones in S. Justinæ solennitatem ibidem Cavacius pag. 11 monacho tribuit posteriorum temporum auctori. Miracula demum, quæ idem Cavacius ex solo probat Martyrologio Romano, non ea putamus esse intelligenda, quæ superstes olim Sanctus ostenderit; sed quæ ad ejus invocationem ac tumulum, post medium seculi undecimi, ut patebit inferius, contigerunt.

[2] [cultus refloruit seculo XI] Magis hoc mirandum, quod S. Maximi cultus, quem proximis ab ejus obitu seculis viguisse verisimillimum est, sic intercidere deinde potuerit; ut non modo apud Martyrologos antiquos, sed ne apud Patavinos quidem usque ad annum Christi 1053 ulla ejus memoria superesset; ut adeo ad illum istic rite instaurandum S. Leo Papa IX nova canonizatione opus esse censuerit. Sed nimirum quanto ante illam obscurior fuerat, tanto post eam evasit illustrior, non Patavinæ jam solum, ubi ritu duplici hoc die celebratur; sed & universæ Ecclesiæ, cui ad hunc diem in Martyrologio Romano proponitur his verbis: Patavii, sancti Maximi, ejusdem civitatis episcopi, qui miraculis clarus, beato fine quievit. Præiverant verbis totidem Molanus, Belinus, & codex Strozzianus seculi circiter decimi quinti in Auctariis nostris Usuardinis: nam vetustiora hujus elogii exemplaria nulla reperimus; nisi forte quid simile habuerint tabulæ ecclesiæ Patavinæ, quas in annotatis ad hunc Romani Martyrologii textum citat Baronius: quod si ita est, referri quidem elogium istud poterit ad annum jam dictum 1053; sed nequaquam ulterius: si enim ante tempus illud notatus in istius ecclesiæ tabulis fuisset hoc modo S. Maximus, supervacanea profecto videri debuisset S. Leoni recens ejus in album Sanctorum relatio; quippe in quo jam tum illum ab immemorabili tempore descriptum invenisset, tamquam anniversaria religione ibidem celebratum.

[3] At enim; licet concipiendæ istiusmodi annuntiationis facile suspicemur arreptam occasionem fuisse ex tabulis ecclesiæ Patavinæ; [occasione inventi corporis ejus; ut patet ex instrumento Ms. sequente.] non existimamus tamen, illam ibi sic expressam umquam fuisse; primo, quia per eam indicari videtur dies 2 Augusti, tamquam S. Maximi natalis; cum in ecclesia Patavina semper habitus fuerit tamquam dies inventionis aut canonizationis; hinc etiam hodie in Directorio ecclesiæ cathedralis mutandus præscribitur in hymno ad Vesperas versus tertius; & in lectionibus secundi nocturni, teste P. Joanne Baptista Romagnolo nostro, hæc leguntur: Inventionem canonizavit (S. Leo IX) IV Nonas Augusti; qui dies festus ab ecclesia Patavina quotannis recolitur sub titulo inventionis S. Maximi episcopi & confessoris. Secundo, quia in hac annuntiatione sic asseruntur Sancti miracula, quasi ab eo vivente patrata fuissent: at si horum Patavinæ tabulæ meminissent, cur de miraculis istis mentionem nullam fecisset, qui ante reformatum Martyrologium Romanum scripsit, Scardeonius? Cur Cavacius, qui ista commemoravit anno 1608, omissis ecclesiæ Patavinæ tabulis multo antiquioribus, recentissimum pro se solumque produxisset Ecclesiæ Romanæ Martyrologium? Tertio denique, quia tabulæ istæ aliud non videntur esse, quam vel historia inventionis & canonizationis ejus, in tabulario seu Mss. Patavinis conservata, vel elogium aliquod ex illa compositum & relatum in ecclesiæ ejusdem Fastos. Hanc autem ex Cavacio, cum ejus Historia nondum hic esset, apud Ughellum citato dedimus tom. 2 Martii, pag. 610. Sed quoniam ex tabulario cœnobii S. Justinæ Patavinæ ipsum illud instrumentum beneficio P. Romagnoli anno 1688 nacti sumus, quod Cavacio ceterisque præluxit, ex hoc illam hic denuo repræsentamus, expunctis, quibus abundat, mendis librarii. Sic igitur habet:

[4] Dominicæ Incarnationis anno millesimo quinquagesimo tertio, [Revelantur divinitus anno 1053] Indictione VI, regnante Henrico secundo imperatore, divino nutu contigit, ut quidam vir bonus ac rectus, nomine Bernardus, hujus episcopatus esset antistes: orphanis, viduis, peregrinis necessitatem patientibus ex his, quæ sibi Deus commendaverat, tribuens, vigiliis & orationibus atque jejuniis perseverabat: Sacrificia quotidie Deo vovere non cessabat. Dum hæc ageret, divina gratia operante, senem pulchrum aspectu, decora facie, veste alba indutum, per somnium vidit, ita sibi loquentem: Dominus ad te me misit, ut loca, in quibus corpora sanctorum Juliani, Maximi, Felicitatis ac Innocentium puerorum diligenter sunt recondita, [demonstrem; ut] inde ablata, & a te fidelibusque Christianis diligentius suscepta, quæ diu fuerant incognita, deinceps cunctis Christicolis summa reverentia nota persistant; & hæc urbs, quæ antiquitus anathemate est perdita, istorum meritis elata ditetur. His dictis, in sanctæ Justinæ basilicam subito eum rapuit; & locum, in quo corpora sanctorum Juliani atque Innocentium in unum requiescebant, inter altare Genitricis Dei & arcam sancti Prosdocimi, demonstravit. Corpora vero sanctorum Maximi & Felicitatis apud fores in sinistro latere jacere consignat: & subito ablatus est ab oculis ejus.

[5] [& refodiuntur] Mane autem facto, perterritus surrexit; collectisque venerabilibus clericis ac religiosis laicis, quæque ordine declaravit. Cumque hæc ovantes audirent ac intimo corde perciperent, jejuniis & orationibus & eleemosynis prodita sequi hortabantur. Indicto jejunio omnes triduo perseverantes, cilicium induentes, hymnos & cantus spirituales decantantes, & cum processionibus euntes, Deum deprecari non cessabant. Die vero tertia, cuncto populo in sanctæ Justinæ ecclesia conveniente, pontifex cum omni clero Missam celebravit & summa reverentia Corpus & Sanguinem Domini communicavit. Peracta autem Missa, venit ad locum divina visione monstratum, & prosternens se in terram, prolixius oravit. Completa oratione, accepto fossorio, fodere cœpit: & dum fodisset quasi pedes sex, reperit arcas marmoreas ferreis nexibus complexas, ex quibus odor suavissimus exhalabat; quo cuncti Deo laudes referebant; & qui illic variis languoribus detenti aderant, sani effecti ex odore, cuncti Deum benedicere non cessabant.

[6] [corpora SS. Maximi, Juliani, trium Innocentium, & Felicitatis,] Pulsante metu, aperuit arcas episcopus, ut thesaurum sibi multimode revelatum cum gaudio acciperet. Interea facta est intolerabilis lux per totam ecclesiam; ut nullus præ fulgore se prospicere valeret: & quasi per dimidium horæ spatium facti veluti mortui, in terram prostrati jacuerunt. Episcopus, acceptis reliquiis (desideratur hic aliquid, cum sit mutila syntaxis) ad quorum capita lapides divino pollice inscripti erant, quorum unusquisque suum titulum retinet, ita dicentem: Hic requiescit Maximus, secundus a Prosdocimo episcopus, qui hujus mundi vitam Domino tribuit, ut sempiternam habere mereretur in cælis. Alter vero sic retinebat: Hic conditus est Julianus, vir Christianissimus, qui cum multis vicibus a Sepulcro Domini reversus esset, et tandem tres Innocentes secum detulisset, perrexit ad Christum. Quapropter in unum collocati hic requiescunt. Tertius autem ita profert: Hic est sepulta Felicitas, illustris femina, Deo devota, sacro velamine dedicata; quæ die noctuque in Dei servitio persistens, in cælis suscepta est.

[7] [cultum illis mox decernente S. Leone PP. IX.] Increbrescente fama, omnes, qui de inventione Sanctorum audierant, convenerunt, & variis infirmitatibus pulsi, invocatis nominibus eorum, sanabantur. Interim dum hæc agebantur, accidit, divina providente clementia, ut beatissimus Papa Leo, Romanæ Sedis Apostolus, per Patavinensem civitatem ad subjugandum illorum sponte Hungarorum regnum, iter acciperet [&] a Bernardo episcopo honorabiliter susceptus, [&] apud eum per duos dies manens, in ecclesia sanctæ Justinæ virginis, ubi corpora Sanctorum venerabantur, sacra Mysteria populo celebraret, & civitatem, quæ antiquitus anathematis vinculo complexa dicebatur, sanctificaret. Qui reverentissimis precibus adquiescens, Missa in ecclesia & populum verbo vitæ in fide Catholica confirmavit, ac inventionem Sanctorum canonizavit, civitatemque pristinæ benedictioni restituit. Hæc ibi; quibus nonnulla subjicimus observanda; primum de hoc ipso Ms.; tum de inventione in eo narrata; postremo de canonizatione inventionis.

[8] Ad primum quod attinet; huic historiæ Ms., ceterisque eam sequentibus in apographo nostro instrumentis ita subscribitur: [Hujus instrumenti ætati & auctoritati] Attestor ego Joannes Dominicus Cellegari, monachus Casinensis, custos bibliothecæ S. Justinæ, quod hæc apographa fideliter extracta sint ex libro Ms. Annalium cœnobii S. Justinæ; qui liber continet instrumenta per notarium publicum legalizata de corporibus sanctis, quæ in supradicta S. Justinæ ecclesia servantur: quod attestor manu propria. Aliam hujus inventionis narrationem in veteribus Patavinorum Mss. nullam reperimus; atque adeo hanc ipsam putamus esse, quam secutus fuerit Scardeonius lib. 2, classe 6; etsi nimis libere, parumque fideliter; ut patebit ex dictis tom. 2 Martii pag. 610, num. 5. Laudat vero hanc ille, ut antiquissimum dignumque fide monumentum. Cavacius, cœnobii S. Justinæ historiographus in paucis nobilis, eamdem ut stylo politiore, sic majori fide expressit lib. 2, ad annum 1031; nisi quod S. Leonem in reditu ab Hungarica expeditione fecisse dicit, quæ in itu facta narrat Anonymus. Itaque auctorem istum, relicto hic Scardeonio, recentiores Ughellus, Ursatusque, imo & Majores nostri, fontem ipsum nondum assecuti, non immerito prætulere. Non dubitat autem Cavacius, quin Ms. hujus auctor anonymus ad inventionis, quam describit, tempora pertinuerit. Quod quidem ipsi nos libentius assentiremur; si non adeo aperte Anonymus ille assereret, post inventa Sanctorum corpora præsentem per se fuisse Patavii S. Leonem. Ceterum facile credimus, hoc monumento nullum jam pridem de hac re supersuisse vetustius; ac proinde exigenda ad illud esse, quæcumque de hac inventione Scardeonius, aut illo juniores, minus consona vulgaverunt.

[9] Non probamus igitur Wionem, cum in Martyrologio monastico ad hunc diem, [cedere debent scriptores recentiores.] inventionem jam descriptam refert ad annum Christi 1050; canonizationem autem ad annum 1053: utraque enim accidit eodem anno, non 1050 (ut errat hoc die Ferrarius) sed 1053. Nec juvat Wionem inscriptio, quam in ecclesia S. Justinæ, basi ad dexteram chori collocatæ insculptam sic recitat: Anno post Christum natum ML, Henrico II imp., Bernardus, episcopus Pat., vir & doctrinæ & sanctitatis eximiæ, augustissima Sanctorum corpora…, multis ante seculis variis hujus civitatis calamitatibus ignorata, primus invenit. &c: hæc enim inscriptio, utpote anno demum 1562 posita, cedere debet instrumento nostro longe vetustiori. Adde, quod Ursatus Hist. Patavinæ part. 1, lib. 3, pag. 238 eamdem inscriptionem ita legerit: Anno post Christum natum MLIII, Henrico II imperatore, &c. In Scardeonio præter ea, quæ notata sunt tom. 2 Martii, emendandum est etiam quod ait lib. 2, classe 6, pag. 108 in Bernardi Maltraversi elogio, senem illum, qui eidem Bernardo apparuit, ipsum fuisse S. Maximum; hoc enim nihilo magis constat, quam quod in indice Historiæ suæ affirmat Ursatus, apparuisse Bernardo S. Prosdocimum.

[10] Hæc porro Anonymi nostri verba, ac inventionem Sanctorum canonizavit, [Quid sit canonizatio inventionis;] sic explicat Scardeonius: Sancivitque (S. Leo PP. IX) ut deinceps tam Maximus, quam ceteri ibidem inventi, pro Sanctis colerentur, atque ut præcipui & tutelares Divi Patavinæ civitatis haberentur. Et addit: Quod & a populo firmatum est, & usque in præsens tempus ab ecclesia Patavina servatum. In eamdem fere sententiam ita scribit Cavacius: Ut etiam Sanctorum memoria ubique celebrior esset, eosdem albo Divorum adscripsit, & festo die honestavit, qui hactenus solemnis apud nos habetur IV Nonas Augusti, nempe quo reliquiæ eorum repertæ sunt. Quæ utriusque scriptoris interpretatio satis innuit, Sanctorum illorum cultum, si umquam antea notus fuerit, saltem inventionis tempore prorsus ignoratum fuisse, ut supra jam diximus.

[11] [& quo tempore hæc acciderit, & per quem.] Inventionem canonizatione priorem fuisse, manifeste indicat Anonymus; quare qui illam IV Nonas Augusti defigit Cavacius, hanc aliquanto serius reponat, necesse est. Aliquanto, inquam, serius: nam pauculos inter utramque dies interfluxisse, præter Wionem, omnes af6firmant. Cavacio tamen non favet Officium proprium S. Maximi, num. 3 citatum; ubi diserte dicitur, Inventionem canonizavit IV Nonas Augusti. Inscriptio quoque, apud Wionem & Ursatum modo assignata, sic habet: Leo IX, Pont. Max.,… eadem corpora, multa nimirum eorum miracula conspicatus, IV Nonas Augusti in album Divorum retulit: quæ postrema verba, Italice versa, pro suis adoptat Eusebius Mutinensis, auctor seculi XVI, in scripto, quod ibidem recenset Wion. Videtur ergo canonizatio facta IV Nonas Augusti; inventio autem diebus aliquot citius. At enim gravis hic difficultas oboritur: convenit namque inter omnes (si Ferrarium excipias, nullo testimonio fultum) non accidisse canonizationem hanc ante anni 1053 diem secundum Augusti. Quomodo igitur eam per se Patavii præsens dici tum potest perfecisse S. Leo IX; cum certissimum sit ex dictis tom. 2 Aprilis, pag. 647 & sequente, Benevento pedem non extulisse sanctum illum Pontificem a die XXIII Junii anni 1053, usque ad XII Martii anni 1054, quando inde vix Romam usque delatus æger, evolavit ad Superos? Hoc ergo cum ante alios omnes affirmet Anonymus noster, non video equidem, qua ratione desendi possit tam apertus ejus error; neque adeo illum existimo tam antiquum esse, quam contendit Cavacius. Absit tamen, ut de canonizatione dubitem, cujus anniversaria celebratio luculentum est testimonium; sed eam credo, more alias usitato, a S. Leone tum absente commissam episcopis Patavino & vicinis fuisse.

[12] [An ad eam pertineant SS. Urius, Arnaldus &c.] Non recte vero annuntiatur a Wione in Martyrologio monastico 2 Augusti: Patavii, canonizatio Sanctorum omnium, qui in cœnobio S. Justinæ requiescunt: non enim alii relati sunt eo die in album Sanctorum, nisi quorum hic reperta jam diximus corpora; Maximus videlicet; Felicitas, de qua egimus XXVI Martii; Julianus, de quo sermo recurret III Septembris; & pueri tres ex illis, quos olim Bethleemi jugulavit Herodes. Nullus igitur hic locus est (etsi esse crediderit cum Wione Ferrarius) S. Urio, quem nos tom. 2 Martii pag. 610 & seq. cum S. Juliano, monumentorum posterius acceptorum penuria, male confudimus; nullus item S. Arnaldo abbati, qui duobus fere seculis post S. Leonem IX vixit, ut ostensum est tom. 2 Februarii a pag. 499, iterumque tom. 2 Martii pag. 370: nullus denique Sanctis aliis, nedum omnibus, qui in cœnobio S. Justinæ requiescunt, sed ad inventionem hic memoratam non pertinent.

[13] [Reliquiarum S. Maximi translationes.] Binæ supersunt translationes reliquiarum cœnobii S. Justinæ annis 1502, & 1562 apparatu maximo celebratæ; & posterior quidem non sine pluribus miraculis. Suppetunt utriusque instrumenta cum scripta manu, tum a Petro Saviolo Patavii anno 1682 in Thesauro urbis Paduanæ pag. 116 & 120 typis excusa, quæ locum hic suum merentur, utpote reliquiarum S. Maximi notitiam suggerentia minime negligendam; sed quoniam ad cultum ejus demonstrandum adeo necessaria non sunt, quam data superius inventionis historia; nec de hujus tantummodo Sancti, sed de plurium quoque aliorum, eadem occasione, loco, ac tempore bis translatorum; lipsanis agunt, opportunius visum ea referre simul omnia ad diem VII Octobris, quando agendum erit de S. Justina, quæ & ipsa translata tum simul fuit, & ad cujus ecclesiam ceteræ omnia pertinent. Adi interim, si libet, Cavacium ad annos modo assignatos.

DE S. STEPHANO PAPA I AC MART.
ROMÆ.

Anno CCLVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Stephanus PP. I & martyr Romæ (S.)

BHL Number: 7847

AUCTORE P. B.

§ I. Cultus ejus tamquam martyris proprie dicti.

Sanctum Stephanum Pontificem Romanum, hoc nomine primum, jam olim ut Martyrem venerata est universa per orbem Ecclesia; ut proinde novum censeri non debeat, quod ei in moderno Martyrologio Romano adscribitur in hæc verba: [Colitur ut Martyr, tam in Ecclesia Latina hoc die,] Quarto Nonas Augusti Romæ in cœmeterio Callisti, natalis sancti Stephani Papæ & martyris, qui in persecutione Valeriani, dum Missæ sacrum perageret, supervenientibus militibus, ante altare intrepidus & immobilis cœpta mysteria perficiens, in sede sua decollatus est: simillimum enim est, atque ejusdem omnino sententiæ, elogium, quod ipsi ad eumdem diem seculo nono texuit Usuardus. Usuardo non multo senior Ado præluxerat; in describendo tamen S Stephani Papæ martyrio longe copiosior; Adoni vero Martyrologium vetus Romanum, a Rosweydo vulgatum, eodem die memoriam consignans: Romæ, Stephani Papæ & martyris. Martyris etiam titulo (ut nihil de Notkero, Rabano, Waldelberto, Beda nostro, & S. Gregorii Libro sacramentorum dicamus) in antiquissimis ad eumdem hunc diem Martyrologii Hieronymiani codicibus apud Florentinium decoratur. Eodem ornatur sæpius in Diplomate S. Pauli PP. I, quod licet sit siculi demum octavi, eo tamen valere debet plurimum, quod ab illo conditum sit, qui Sancti nostri corpus transtulit primus e cœmeterio, ubi sepultum primo fuerat cultumque non sine indiciis, ut par est credere, mænifestis martyrii. Adi Baronium ad annum Christi 761.

[2] Sed neque apud Græcos aliter celebrata legitur ejus memoria sive hac die 2 Augusti, [quam in Græca eodem die vel sequente vel etiam 30 Augusti, & 7 Septembris.] sive aliis: nam in codice Ms. Cpolitano pervetusto, de quo Lambecius Bibliothecæ Cæsareæ lib. 8, pag. 100, ita legitur ibidem pag. 219: Μηνὶ Αὐγούστῳ λ᾽. Μαρτύριον τοῦ ἁγίου ἱερομάρτυρος Στεφάνου, Πάπα Ῥώμης, καὶ τῶν ιβ᾽ μαθητῶν αὐτοῦ, καὶ λοιπῶν ἁγίων Μαρτύρων μαρτυρησάντων ἐν Ῥώμῃ. Id est: Mense Augusto, die XXX. Martyrium Sancti hieromartyris Stephani, Papæ Romani, ac XII discipulorum ejus, & reliquorum sanctorum Martyrum, qui Romæ martyrium confecerunt. In plerisque vero orientalis ecclesiæ Fastis bis consignatur; & semel quidem hoc die, ut in Menæis Mss. bibliothecæ Ambrosianæ & Menologio Sirleti apud Canisium; vel die sequente, ut in Menæis Mss. Chiffletii & excusis: iterum vero (nescio quam ob causam) die VII Septembris, quo notatur in iisdem libris (saltem tribus prioribus: nam Menæa Chiffletiana ab Augusto exeunte usque ad initium Martii interciderunt) & in Fragmento Menæorum Mss. bibliothecæ S. Marci Florentiæ. Ubique autem non solum annuntiatur ut Papa & martyr; sed martyrii quoque Acta nostra per compendium exhibentur, præmissis ad VII Septembris binis hisce versiculis:

Τμηθεὶς Στέφανος θεῖον ἥρπασε στέφος,
Πάπας μὲν ὢν πρὶν, νῦν δὲ καὶ μάρτυς μέγας.

Id est:

Stephanus coronam cæsus æternam rapit,
Nunc martyr ingens, Papa qui fuerat prius.

Elogia cetera utrovis loco diffusa prætereo, unum illud hic vertisse contentus, quod Græce ad calcem hujus tomi refertur in Augusto mense ex Menologio Basilii imperatoris. Sic ergo habet:

[3] [Elogium ex Menologio Basilii imp.] Mense eodem (Augusto) die secunda, certamen sancti hieromartyris Stephani & Sociorum ejus.

Erat sanctus martyr Stephanus sub imperio Valeriani, antiqua Roma oriundus. Cum autem persecutionis causa domi delitesceret, ethnicos ad se adventates baptismo lustrabat; consecrabatque diaconos ac presbyteros; & mundi salutem Deo precibus commendabat. Quin & Emesii (imo Nemesii) tribuni filia sanitati restituta, ipsummet (patrem) ad baptismum perpulit; neque ipsum tantummodo, sed viros insuper feminasque complures; qui quidem per supplicia diversa cursum consummarunt. Collectas vero horum reliquias summus Pontifex Stephanus honorifice sepelivit. Subinde Martis fanum coactus ingredi & (Martem) adorare, ingressus est quidem; sed fusis ad Deum precibus prostravit idolum. Post hæc autem ad aras faciens, capite truncatus est, & in eadem sede depositus, una cum discipulo suo, sacrum fidei symbolum (id est, Eucharistiam) manibus continente: nempe Tharsicio.

[4] [Quidam dubitant de martyrio ejus;] Hæc co longuiscule recensuimus, ut appareat, contra solem eos loqui, qui assertum tot vetustissimis per Ecclesiam universam testimoniis S. Stephani martyrium revocare nunc tandem in dubium non verentur; idque sequentibus argumentis. Primo, quod neque S. Augustinus, neque S. Vincentius Lerinensis, ubi S. Stephani fidem, prudentiam, illibatam in administrando episcopatu integritatem, sanctitatemque commendant (hic in Commonitorio cap. 9; ille lib. de unico Baptismo contra Petilianum. cap. 14) de martyrio ejus verbum nullum faciant. Secundo, quod S. Pontius in Vitæ S. Cypriani de S. Xysto, S. Stephani successore, hæc scribat: Jam de Xysto, bono & pacifico Sacerdote, ac propterea beatissimo martyre, ab Urbe nuntius venerat: nam si auctorem heterodoxum in Annalibus Cyprianicis ad annum 257 num. 5 audimus, his verbis Pontius Stephanum videtur perstringere (quasi nec bonus is fuisset scilicet nec pacificus) eumque negare aut omnino martyrium subiisse; aut, si subierit, verum & beatum Martyrem fuisse. Tertio denique quod in vetustissimo Kalendario Romano, apud Bucherium in duas classes diviso, quarum priori titulus est, Depositio episcoporum; alteri, Depositio Martyrum; quod in illo, inquam, Kalendario primæ classi adscripta legatur depositio, Quarto Nonas Augusti, Stephani in Callisti; in secunda vero locum non habeat.

[5] Ad primum respondeo, neque a S. Augustino, neque a S. Vincentio negari martyrium S. Stephani. [quorum argumenta] Non est ergo, quod Ecclesiæ illud asserenti opponantur. Deinde Augustino opus non erat ad rem, quam agebat, alia S. Stephani laude, quam quæ ab ipsis Donatistis ipsi ultro concessa fuerat: quod vero S. Cypriani martyrium, uti & alias ejus virtutes, sæpe commemorat, id necessario facere debuit; ne cujus doctrinam arguebat, ejus arguere sanctitatem ac merita videretur. Ad Vincentii quoque argumentum unice faciebat, S. Stephani prudentiam ac sanctimoniam extollere. Utrique vero laudes ejus alias sicut addere necesse non fuit, sic arbitratrium erat prætermittere. Ad secundum respondeo, argumentum esse non nisi hæretico dignum auctore: nam quo indicio censeri potest S. Pontius laudando S. Xystum, perstringere voluisse S. Stephanum, aut ad hunc omnino respexisse; cum neque de S. Stephano, neque de controversiis ejus cum S. Cypriano, in tota illa Vita vel semel mussitet? Certe si perstringere Pontius Stephanum voluisset, laudare utique etiam Cyprianum debuisset, saltem ex eo capite, quod cum Pontifice erga se nec bono nec pacifico pacem observasset, etiam præceptis ejus minisque gravissimis lacessitus.

[6] Ad tertium, fateor, venerari me antiquitatem Kalendarii Bucheriani; [resutantur;] absit tamen, ut illud Ecclesiæ universæ constantissimo consensui æquiparandum putem, nedum (quidquid aliter Pagio visum sit in Critica ad annum Christi 253, num. 5) præferendum. Quid, quod aperta sunt in illo Kalendario vitia, si sub titulo Depositionis episcoporum solos illos complecti dicatur, qui tum in Ecclesia pro Sanctis quidem, sed non pro Martyribus habiti fuerint? Nam sub illo titulo collocati sunt etiam S. Lucius & S. Felix Romani Pontifices; cum utriusque martyrium agnitum semper ab Ecclesia fuisse non Fasti tantum sacri testentur, sed & SS. Patres: & de Lucio quidem luculentus est locus hic S. Cypriani, Kalendario laudato longe antiquioris, epist. in editione Pamelii 67 ad Stephanum: Servandus est enim antecessorum nostrorum beatorum martyrum Cornelii & Lucii honor gloriosus; quorum memoriam cum nos honoremus, multo magis tu, frater carissime, honorificare & servare gravitate & auctoritate tua debes, qui vicarius & successor eorum factus es. Illi enim pleni spiritu Dei, & in glorioso martyrio constituti &c. De Felice autem PP. I sic meminit anno 431 œcumenicum concilium Ephesinum coram ducentis & ultra Patribus, apud Labbeum tom. 3, pag. 512: Felicis sanctissimi Episcopi Romæ & martyris &c.; quæ eadem verba usurpat S. Cyrillus Alexandrinus ibidem pag. 852; his adde S. Vincentium Lirinensem in Commonitorio cap. 42, ubi de eodem concilio disserens, Lectæ sunt quoque, inquit, ibi quædam ad quosdam epistolæ S. Felicis martyris & S. Julii urbis Romæ Episcoporum. Patet igitur, ad evertendum S. Stephani martyrium non magnam esse posse istius Kalendarii auctoritatem.

[7] [uti & eorum, qui martyrium agnoscunt quidem;] Neque enim hic audiendum censemus Tillemontium not. 3. in S. Stephanum Papam, & alibi; cum ait, certum quidem sibi videri martyrium S. Stephani; sed minus illud tamen illustre, quam S. Sixti II, successoris ejus: imo fieri posse, ut alterius fuerit generis; hoc est, ut mortuus sit in carcere vel in exsilio &c.; non autem per sententiam judicis, aut manu persecutorum, quod verum tunc perfectumque martyrium reputabatur. Neque aliter de SS. Lucii & Felicis martyrio pronuntiat, sequentibus passim neotericis. Nimirum hæc eo vergunt, ut verum ac proprie dictum SS. Lucii, Stephani, ac Felicis martyrium haberi velit pro dubio; itaque rationem inveniat Kalendarii jam dicti fidem cum sanctorum Patrum ac Martyrologorum omnium & Ecclesiæ denique totius testimoniis conciliandi: puta, si dicantur in hoc solo Kalendario non appellari Martyres, nisi qui vere ac proprie Martyres fuerunt; in ceteris vero Ecclesiæ monumentis omnibus usque ab ætate S. Cypriani, & quidem more jam tum apud omnes (si solum hujus Kalendarii scriptorem exceperis) in Ecclesia recepto, usurpari metaphoras, per easque Martyres improprie nuncupari, etiam qui proprie Confessores tantummodo dici poterant. Quis non videat, quam violenta sit hæc, imo quam falsa interpretatio? Falsa est, si ad Adonem, eumque secutos Usuardum, Notkerum, aliosque, aut Fastos Græcanicos referatur; cum in iis ex adjuncta veri perfectique ejus martyrii descriptione certissimum sit, Martyris vocabulum non tropice, sed proprie adhiberi: violenta est, si Romanum parvum, Martyrologium Hieronymianum, Missam Sancti Gregorianam, titulos ex synodo Ephesina citatos &c. respiciat: nam in simplicissimis ejusmodi scriptis, nudisve Sanctorum catalogis oratorias comminisci metaphoras & auxeses, mihi quidem tam absurdum videtur; ut si aliter hic Bucherii Kalendarium defendi non possit, abdicandum existimem. Quid enim in eo piaculi, si hominis privati testimonium, quantumvis antiquam, publicæ ecclesiarum omnium traditioni postponatur?

[8] [sed minus proprie dictum.] Hominis, inquam, privati testimonium: sic etenim omnino persuasum habeo, numquam auctoritate publica ad usum Ecclesiæ Romanæ concinnatum illud Kalendarium fuisse; sed a Christiano quodam privato, qui illud post medium seculi quarti ad suum solius usum qualemcumque & notitiam composuerit. Cur ita sentiam, facit immensum discrimen, quod inter illud & alia vetustissima certissimaque Ecclesiæ Romanæ Kalendaria intercedit. Hoc ut perspicias, accipe, si placet, non illud modo seculi octavi non multum provecti, quod a Frontone editum est illustratumque; sed illud imprimis, quod in Thesauro novo anecdotorum, tom. 5, a columna 65 non ita pridem vulgavit Martenius, contenditque, eodem seculo quarto, vel sequentis initio fuisse conscriptum. Ibi anni cursus ecclesiastico ritu dividitur; non apud Bucherium: ibi stationes, & sua cuique celebritati assignatur euangelica lectio; non hic: ibi sancti Confessores ac Martyres eodem ordine recensentur; hic alia Martyrum est series, alia Confessorum, & inter Confessores illi soli locum habent, qui a Lucio usque ad Julium Romanam cathedram tenuerunt, & inter eos ipsos S. Marcellus omittitur: ibi singulis mensibus præter solenniora festa, ab ortu Ecclesiæ ubique observari solita, præter Dominicas, ac Ferias pro tempore occurrentes, longe plures notantur Sanctorum natales, quos incredibile est celebratos non fuisse in Ecclesia Romana ante seculum quartum media parte evolutum; cum in Kalendario Bucheriano, præter paucissimas Sanctorum depositiones, nihil annotetur. Denique, ut cetera præteream, illud & nomen & formam habet ecclesiastici Kalendarii; Bucherianum vero neque Kalendarii titulum præfert, neque meretur; utpote necrologio similius, in quo ea solum pro sua scientia, aut, si mavis, inscitia, notaverit quispiam, quorum sua intererat meminisse. Confer, si vacat, utrumque, & mecum, nisi fallor, senties.

[9] Hactenus de communi totius Ecclesiæ erga sanctum hunc Pontificem ac Martyrem veneratione; [Cultus ejusdem peculiaris.] qua etiam nunc ejus natalem Officio simplice quotannis celebrandum ubique proponit. Quod si de peculiaribus ecclesiis, vel ejus nomine erectis, vel insigni reliquiarum ejus parte fruentibus, agatur, dubium esse non potest, quin cultum in iis celebriorem obtineat: tales autem ecclesias non pausas enumerabimus infra, cum de reliquiarum ejus translationibus disseremus. Nunc ea, quæ ad vitam ipsius & Acta pertinent, libet inspicere.

§ II. Ejus patria, parentes; gesta quædam usque ad annum Christi CCLV.

Cum Acta S. Stephani Papæ I & martyris a persecutione Valeriani narrationem ordiantur, atque ita solum ejus martyrium cum adjunctis, [S. Stephanus, Julii filius, Romanus,] quæ illud proxime attigerunt, exhibeant; quæ ad reliquam ejus historiam spectant, aliunde promenda sunt. Fuit ergo Stephanus natione Romanus, ex patre Julio; ut habent Catalogus Pontificum, seculo VI scriptus, & ab Henschenio vulgatus tom. I Aprilis in Diatriba præliminari; & Anastasius Bibliothecarius: quamquam non desint operis utriusque exemplaria Mss., in quibus non legitur ex patre Julio, sed ex patre Jobio, vel, Jovio; uti videre est tam apud Schelstratium in Antiquitate Ecclesiæ illustrata tom. I, pag. 430 & sequente, quam in recentissima Anastasii recensione Blanchiniana tom. I, pag. 25.

[11] Quid ante Pontificatum egerit, ex solo Anastasio discimus in Vitis SS. Cornelii & Lucii: in priore etenim de Cornelio tradit: [Romanæ primum Ecclesiæ archidiaconus,] Post hoc, id est III Nonas Martii, jam ante passionem suam omnia bona Ecclesiæ tradidit Stephano archidiacono suo: in posteriore vero de Lucio: Qui a Valeriano tentus, capite truncatus est III Nonas Martii. Hic potestatem dedit omnis Ecclesiæ Stephano archidiacono suo, dum ad passionem pergeret. Et de hoc quidem ultimo textu nulla est controversia, nulla codicum veterum discrepantia; qualis est in textu primo, ad quem apud Schelstratium citatum pag. 429 hæc notat Holstenius: Vaticanus (codex) minor… quæ de bonis Ecclesiæ Stephano archidiacono (a S. Cornelio) traditis subjunguntur (in codicibus aliis,) non agnoscit: & ex sequenti Vita Lucii male huc translata: nec regius (codex) ea agnoscit. Fuerat igitur S. Stephanus, antequam ad supremum illum Ecclesiæ verticem attolleretur, in clerum Romanum, Anastasio teste, cooptatus; in eoque, ut nihil de Cornelio dicamus, ita se Lucio probaverat, ut eum ex omnibus unum ad sustinendam difficillimis temporibus nutantis Ecclesiæ molem deligeret.

[12] [deinde Pontifex ab anno Christi 253 fuit.] Neque vero aliud S. Lucii, aliud Ecclesiæ Deique de Stephano judicium fuit: cujus enim onus susceperat, brevi dignitatem obtinuit: nam Lucio gloriosa morte defuncto successisse Stephanum, Eusebii, Optati Milevitani, Augustini, Prosperi, omnium denique certissima auctoritas est; tametsi non perinde constet, quo id anno acciderit; ut vel ex Decessorum nostrorum in illo designando mutata non semel sententia licet colligere. Communior vero nunc est, nec displicet nobis, aliorum opinio, quæ annum huic rei statuit Christi 253; utpote antiquissimi apud Bucherium Catalogi Pontificum Romanorum, Eusebii, ac S. Prosperi in Chronicis, consensu firmata: nam Eusebius (quem sequi videtur Georgius Syncellus) S. Stephani primordia ante imperatorum Galli & Volusiani interitum, sed eodem tamen, quo hunc, anno consignans, aliter non potest intelligi, quam Prosper, cum ejusdem Pontificatus initium repetit a consulatu Volusiani II & Maximi una cum jam dicto Catalogo, licet hic minus accurate eumdem absque ullo dubio consulatum appellet Volusiani & Maximini. His addi possunt, ut infra videbitur, catalogus Romanorum Pontisicum seculo VI scriptus, uti & Liber Pontificalis illo posterior; si recte corrigantur aut explicentur. Porro quam certum est, iisdem consulibus Gallum & Votusianum concidisse; tam est exploratum, consules illos ad annum Christi 253 unice pertinere. Uterque Pagius, alter in Critica in Annales Baronii ad annum 253, num. 5, alter in Breviario Pontificum Romanorum, post Joannem Cestriensem in Annalibus Cyprianicis ad annum eumdem, num. 5, præter annum illum, diem etiam aditæ Sedis tuentur decimum tertium Maii; nec male, si standum est Catalogi Bucheriani auctoritate, qua sedisse dicitur Stephanus annos quatuor, menses duos, dies viginti unum: totidem enim retro numerantur a die 2 Augusti anni 257, quo illum putamus occubuisse, usque ad anni 253 diem XII vel XIII Maii.

[13] [Cura ejus & caritas quaquaversus extensa.] Interim Ecclesia, quæ, deletis circa Stephani Papæ primordia Gallo & Volusiano tyrannis, sub Æmiliano tantillum respirabat; hoc demum etiam tribus postea mensibus per suos interempto, cum Valeriani imperio securam utcumque pacem annorum fere trium obtinuit. Tum vero sanctus Pastor, libertatem agendi majorem nactus, ad remotissimas quoque per orbem ecclesias solicitudinem vertit: de qua dolendum sane est, in iis, quæ supersunt, istorum temporum monumentis tam pauca sigillatim notata reperiri. Sed enim hæc ipsa sufficiunt ad faciendam de ceteris conjecturam. Ita cum apud Eusebium lib. 7, cap. 5 S. Dionysium, patriarcham Alexandrinum, legimus sancto Pontifici nostro hæc inter alia scribentem: Syriarum quidem provinciæ omnes cum Arabia, quibus identidem necessaria suppeditatis &c., dubitare profecto non possumus, quin aliis quoque provinciis quibuscumque, opem ejus in simili penuria flagitantibus, eadem liberalitate caritateque succurrerit. Quid enim optimo Pastori, Romæ nato, cum Syriarum Arabiæve fidelibus, tam longe Roma submotis, potuit intercedere, quod illos ipsi potissimum præ ceteris commendasset? Cujus porro tanta corporum pascendorum cura fuit; quantam fuisse censebimus animorum? Nimirum hos absens epistolis fovebat, ut illa nummis: hoc enim idem quoque Dionysius aperte tradit, citatis modo verbis hæc subdens: Et quibus litteras nunc scripsistis.

[14] Hinc statuendum videtur, quanta fuerit ejus in rebus quibusvis ecclesiasticis, [Marcianum ep. Arelatensem ob hæresim & schisma Novatiani] sive quas omnino nunc ignoramus, sive quarum notitia tantum obscura superest, sedulitas ac diligentia; quæ proinde ne in ipsa quidem Marciani causa, tametsi longiuscule ducta, defuisse censenda est. Erat vero Marcianus, teste S. Cypriano epistola apud Pamelium 67, Arelatensis episcopus; sed Novatiani erroribus schismatique palam ac pertinaciter addictus, non sine ecclesiarum & suæ detrimento, & mœrore ac gemitu vicinarum. Res itaque ad S. Stephanum delata primum est, tam a Faustino, antistite Lugdunensi, quam a ceteris coëpiscopis in eadem provincia constitutis; deinde per ejusdem Faustini litteras sancti quoque Cypriani patrocinio semel & iterum commendata; ac tum ad hoc demum apud summum Pontificem suscepta confectaque per epistolam jam citatam, cujus hæc præcipua sunt, & asserendæ Sedis Apostolicæ auctoritati peridonea capita: Quapropter facere te oportet plenissimas litteras ad coëpiscopos nostros in Galliis constitutos, ne ultra Marcianum pervicacem & superbum, & divinæ pietatis ac fraternæ salutis inimicum collegio nostro insultare patiantur, quod necdum a nobis videatur abstentus; qui JAM PRIDEM jactat & prædicat, quod Novatiano studens & ejus pervicaciam sequens, a communicatione se nostra segregaverit. Et paulo inferius: Dirigantur in Provinciam & ad plebem Arelate consistentem a te litteræ, quibus abstento Marciano, alius in locum ejus substituatur, & grex Christi, qui in hodiernum ab illo dissipatus & vulneratus contemnitur, colligatur, Sufficiat, multos illic ex fratribus nostris ANNIS ISTIS SUPERIORIBUS excessisse sine pace; vel ceteris subveniatur, qui supersunt, &c.

[16] Scribebat hæc Stephano Cypriænus, non ante annum Pontificatus ejus secundum, [deponit.] Christi 254; ut probat auctor Annalium Cyprianicorum; quando jam pridem, annis superioribus, adeoque ab ipsis saltem Stephani primordiis, Marcianus ecclesiam impune dissipaverat. Numquid hæc igitur negligentiam Pontificis nostri non hic aliquam arguunt? Absit enimvero: neque enim (ut aliud nihil dicamus) quidquid tarde fit, id negligenter agi dicendum est; nisi quis prudentiam cum diligentia neget posse consistere; cum utriusque lex una sit, Festina lente: quam quidem legem Ecclesiæ præsulibus illa maxime tempora dictabant, quibus sub ethnica dominatione ac novella pace nondum tuta satis videri poterat severitas, & mala cogebantur aliquamdiu magna dissimulare, ne majora suscitarent. Certe neque S. Cyprianus, qui negotium hoc Stephano commendare multo securius poterat, quam Stephanus exsequi, fecisse tamen id scitur ante iteratas Faustini preces. Quorsum, obsecro; nisi quod nondum opportunum tunc istiusmodi judicio tempus putaverat? Hoc ergo cum advenisse visum est, ad causam continuo decidendam sic adhortatus est Pontificem Cyprianus, ut de promptissimo ejus exitu, & S. Stephani diligentia neutiquam dubitaret; quod postrema ejusdem epistolæ pars manifeste prodit his verbis: Significa plane nobis, quis in locum Marciani Arelate fuerit substitutus; ut sciamus, ad quem fratres nostros dirigere, & cui scribere debeamus. Et vero dejectum ab eo e sede tunc Marcianum fuisse, illud indicio esse potest, quod nomen ejus in antiquis Arelatensis ecclesiæ diptychis non legatur apud Mabillonium Analectorum tom. 3, pag. 432.

[16] [Basilidem & Martialem episcopatu dejectos restituit;] In idem fere tempus incidisse creditur causa Basilidis & Martialis; quorum alter Legionensis atque Asturicensis, alter Emeritensis ecclesiarum in Hispaniis episcopi cum essent, se libellis idololatriæ testibus, aliisque haud sane levibus flagitiis contaminasse dicebantur: hinc episcopatu indigni ambo apud suos habiti, dejectique; & in Basilidis locum Sabinus quidam; in Martialis vero Felix, ut apparet, suffecti sunt. Quod non ferentes exauctorati, ad Romanæ Sedis præsidium confugerunt (ut quidem de Basilide certum est; de Martiale admodum verisimile;) ubi S. Stephani judicio absoluti, ad amissas ecclesias rediere, non sine illarum, imo & antistitum quorumdam, ingenti commotione, aversantibus eos aliis, tamquam justa sententia condemnatos; aliis, tamquam superiori & legitima comprobatos auctoritate, recipientibus. Hoc dissidium qui Faustino ac Felici adhærebant, incerti qua demum ratione componerent, collatis inter se consiliis, illos tandem ipsos cum litteris totius negotii seriem explicantibus ad S. Cyprianum Carthaginem allegarunt, solicitudinem suam ejus vel solatio, vel sententiæ auxilio sublevari postulantes. Cyprianus, auditis in synodo legatis, litterisque, quas attulerant, perlectis, quidquid gestum ab iis fuerat, ita suo & coactorum secum episcoporum calculo probavit, ut epistolam continuo (Pamelio sexagesimam octavam, & hujus historiæ fontem unicum) Felici presbytero & plebibus consistentibus ad Legionem & Asturicæ, item Lælio diacono & plebi Emeritæ consistentibus inscriptam remiserit; qua & recte illos fecisse omnia ostenderet, & adversarios iniquissime; cum quibus proinde non minus esset flagitium ullam habere communionem, quam nullam cum Felice Sabinoque, legitima nuper ordinatione subrogatis, velle servare.

[17] [non tamen eorum obreptione aut sua negligentia deceptus;] Nec rescindere, inquit, ordinationem jure perfectam potest, quod Basilides post crimina sua detecta, & conscientiam etiam propria confessione nudatam, Romam pergens, Stephanum, collegam nostrum, longe positum, & gestæ rei ac tacitæ veritatis ignarum fefellit; ut exambiret reponi se injuste in episcopatum, de quo fuerat juste depositus. Hoc eo pertinet, ut Basilidis non tam abolita sint, quam cumulata delicta; ut ad superiora peccata ejus, etiam fallaciæ & circumventionis crimen accesserit. Neque enim tam culpandus est ille, cui negligenter obreptum est, quam hic execrandus, qui fraudulenter obrepsit. Obrepere autem si hominibus Basilides potuit, Deo non potest; cum scriptum sit: Deus non irridetur. Sed nec Martiali potest profuisse fallacia, quo minus ipse quoque delictis gravibus involutus, episcopatum tenere non debeat…, maxime cum jam pridem nobiscum & cum omnibus omnino episcopis in toto mundo constitutis etiam Cornelius, collega noster, Sacerdos pacificus ac justus, & martyrio quoque dignatione Domini honoratus, decreverit, ejusmodi homines ad pœnitentiam quidem agendam posse admitti; ab ordinatione autem cleri atque sacerdotali honore prohiberi. Quibus verbis duo continentur accusationis capita, non levem, si vera sunt, Pontificis nostri gloriæ maculam inurentia: altero enim Stephanus ipse petitur; quasi tacitæ veritatis ignarus, in re tanta per negligentiam deludi se siverit; altero notatur ejus sententia, non quidem ut animo iniquo lata; sed tamen ut iniqua per se, & priori S. Cornelii atque Ecclesiæ universæ decreto contraria; neque adeo observanda.

[18] Sed nescio, cum ita censuit S. Cyprianus, an non ipse potius humanum aliquid hic passus videri debeat: [at putabat S. Cyprianus;] nam etsi momenta non scimus, quibus ad ferendam sententiam Stephanus impulsus fuerit, quia decretum ejus intercidit; ea tamen, quibus hic nititur Cyprianus, satis apparet, non esse gravia: quidquid enim hac epistola statuit, statuit parte inaudita altera, hoc est ex sola relatione legatorum, qui erant episcopi depositis substituti, & litteris corum, qui hos deposuerant, illos substituerant. At hi numquid in cansa propria testes erant idonei? Numquid æque imponere Cypriano poterant; ac Stephano Basilides? Tantone longius a locis, de quibus hic agitur, distabat Roma Carthagine; ut illuc inde penetrare posset fallacia; huc non posset? An tam frequentia Carthaginenses inter & Hispanos, nullo jurisdictionis ecclesiasticæ vinculo colligatos; tam rara Hispanorum cum Romanis, quibus & civili & ecclesiastica potestate suberant, commercia; ut quid ibi ageretur, non multo melius Romæ vel scire vel examinare potuerit Stephanus, quam Carthagine Cyprianus? Potuit, inquis; at non fecit, aut certe negligenter fecit. Quid ita, obsecro? Quia obrepi sibi, quia circumveniri se passus est. Atqui vel diligentissimo nonnumquam cautissimoque obrepi solet; maxime si caritate plenus est, quæ omnia credit, nec cogitat malum; & misericordia, reis semper magis, quam actoribus, addicta. Quibus virtutibus cum tam Cyprianus, quam Stephanus, utpote sancti ambo, fulserint; unde hunc delusum potius fuisse dicemus, quam illum; aut utrumvis per negligentiam?

[19] Imo vero sac, S. Cypriano rem omnino, ut erat, fuisse narratam probatamque; fac, illam non modo ignorasse S. Stephanum, cum Basilidem restitueret; [sed quia non legitimo modo depositi fuerant.] sed ne quidem discutere tum voluisse: nego vel sic, aut negligentem incautumve ipsum; aut iniquam ejus sententiam, & S. Cornelii decreto repugnantem censeri oportere: ut enim cetera nescierit omnia; hæc duo tamen nescire non potuit; deturbatos videlicet ab Hispanis e suis sedibus Basilidem ac Martialem fuisse, aliosque eorum loco constitutos; & hoc illos fecisse, non consulta Sede Romana, ad quam causæ ejusmodi omnino erant referendæ; ut ex ipso S. Cypriano supra vidimus, ubi de Marciano; & apud eumdem videri potest epist. 55 ad S. Cornelium; vel etiam apud Eminentissimum Aguirrium Conciliorum Hispanæ tom. I, tota dissertatione septima. Nihil ergo neglexit hoc loco sanctus Pontifex, cum aliud nihil sciri aut quæri debuerit ad Hispanorum acta, ut fecit, rescindenda, si non absolute & in perpetuum; saltem quoad illi (ut existimat citatus Aguirrius dissert. 14, excurs. 3) causam ordine legitimo, hoc est conscia & probante Sede Apostolica, denuo instaurarent; id quod eos deinde in animo habuisse, cum S. Cypriani auxilium implorarunt, putat Baronius ad annum 258, num. 5. Quis autem fuerit hujus causæ postremus exitus, ignoratur. Cardinalis Aguirrius loco proxime assignato, eam in eodem statu permansisse censet usque ad Pontificatum S. Xysii II, ut qui Decessoris sui sententiam ob eamdem rationem, ob quam fuerat pronuntiata, confirmaverit. Quod si verum est; alia S. Stephanus contra Cypriani censuram defensione non indiget. Ad S. Cornelium quod attinet, eum causas, qualis hæc fuit, graviores ad se omnino voluisse referi, patet ex assignata modo S. Cypriani ad eum epistola 55. Quando igitur decrevit, ejusmodi homines ad pœnitentiam agendam posse admitti; ab ordinatione autem cleri atque sacerdotali honore prohiberi; vel tantum prohibet, ne tales, si nondum episcopi fuerint aut clerici, ordinentur (& sic decretum ejus huc neutiquam pertinet;) vel si eos, qui jam clerici aut episcopi erant, deponendos esse decernat; id, servato juris ordine, neque proinde sine Pontificis Romani conscientia assensuque, fieri voluisse censendus est.

§ III. Ejusdem sententia contra S. Cyprianum & alios de iteratione Baptismi ab hæreticis aut schismaticis collati.

[Baptismum extra Eccleam susceptum] Turbas Hispanorum gravior subinde per Orientem & Africam procella secuta est: statutum enim utrobique fuerat ex opinione eorum, qui verum Christi Baptismum conferri posse extra Ecclesiam negabant, necesse omnino esse, ut quicumque ab hæreticis vel schismaticis tincti, redire ad Ecclesiam vellent, in ea denuo baptizarentur. Hoc in Africa sub Agrippino episcopo Carthaginensi (ante annos circiter quinquaginta) frequens antistitum conventus, S. Cypriano epist. 73 ad Jubaianum teste, decreverat: hoc & in Oriente synodis placuerat e Galatia, Cilicia, Cappadocia finitimisque provinciis apud Iconium & Synadam versus annum Christi 230 coactis; uti referunt apud Cyprianum epist. 75 Firmilianus Cæsareæ Cappadocum episcopus; apud Eusebium lib. 7, cap. 7, S. Dionysius Alexandrinus. Idem vero decretum urgeri nunc vehementius cœpit, auctoribus præsertim in Oriente Firmiliano & Heleno; in Africa Cypriano.

[21] [in ea repetendum esse statuunt S. Cyprianus & alii;] Et Cyprianus quidem illud non solum litteris suis asserere, verum etiam synodis voluit; idque tam servide, ut uno propemodum tempore duas Carthagine celebraverit; priorem, exeunte circiter anno Christi 255, episcoporum triginta duorum, quorum nomina præfert epistola eorum synodica, inter Cyprianicas Pamelio septuagesima; alteram paucis post mensibus (puta anno Christi 256 ante Pascha, ut Pearsonio placet in Annalibus) antistitum Africæ Numidiæque unius & septuaginta: totidem enim numerat ipse S. Cyprianus ad Jubaianum. In utraque vero res eadem omnium suffragiis est comprobata: tum, nequid ad eam semel stabiliendam deesset, communes a posterioris synodi patribus litteræ, quibus & nuperi concilii synodicas & alias S. Cypriani ad Quintum, in Mauritania episcopum, de eodem ambas argumento, accluserant, Romam ad S. Stephanum transmissæ sunt, ea fiducia, quam hæc eorum ad Stephanum (epist. 72) verba præ se ferunt: Hæc ad conscientiam tuam … pertulimus, credentes, etiam tibi pro religionis tuæ & fidei veritate placere, quæ & religiosa pariter & vera sunt.

[22] [quod seri severe prohibet S. Stephanus:] Verumenimvero longe aliter, ac illi crediderant, evenit: nimirum sanctus Pontifex, ubi tantos ecclesiarum tamque citatos ad proscribendam apostolicam traditionem agitari motus cognovit, idque a præsulibus eximia sanctitatis doctrinæque fama pollentibus, nec alio, ut putabant, quam sinceræ veritatis ac religionis vindicandæ inflammatis ardore, perspexit continuo, tam præcipiti malo non qualecumque, sed efficacissimum juxta promptissimumque adhibendum esse remedium. Litteras ergo mox ad S. Cyprianum & Orientales dedit, quibus eorum opinioni contrariam ostendit esse traditam ab Apostolis consuetudinem; ac tum ita præcipiendo concludit: Siquis ergo a quacumque hæresi venerit ad nos, nihil innovetur, nisi quod traditum est, ut manus illi imponatur in pœnitentiam; cum ipsi hæretici proprie alterutrum ad se venientes non baptizent, sed communicent tantum. Vide epistolam Cypriani 74 ad Pompeium. Quod quidem præceptum ut esse gravissimum ipsi sentirent, & auctoritatem illi suam omnem adjunxit, & armatam non sine acri, sed justa, objurgatione intentavit, si negligerent, severitatem: præcepit enim tamquam Episcopus episcoporum, ut eruitur ex ipso Cypriano in synodo tertia Carthaginensi apud S. Augustinum de Baptismo contra Donatistas lib. 6, cap. 6; & tamquam successionem Petri tenens, super quem fundamenta Ecclesiæ collocata sunt, ut apud eumdem S. Cyprianum epist. 75 indicat Firmilianus: atque ita non obtemperantibus excommunicationis sententiam interminatus est, vel ea certe dignos haberi oportere significavit; ut patet ex epistola ad Pompeium & aliis.

[23] Hæ litteræ dici vix potest, quantum in Oriente Firmilianum, [unde gravis orta dissensio; sed sine schismate seu excommunicatione;] Cyprianum in Africa pertulerint; ut alio non sit opus exemplo, ad virorum quantumvis Sanctorum doctorumque demonstrandam in causa propria fragilitatem: nam vel ipsum S. Cyprianum (qui Firmiliano minus impotenter efferbuit,) si epistolam ejus 74 ad Pompeium legeris, oblitum subito fuisse dicas quæ pridem in libro de Unitate Ecclesiæ, in epistola 55 ad Cornelium, & alibi, de Romanorum Pontificum auctoritate tam præclare docuerat. Certe quæ post acceptas S. Stephani litteras in eum scripsit, ea S. Augustinum, ubi epistolam ad Pompeium consutat, de Baptismo contra Donatistas lib. 5, cap. 25, tamquam irati potius animi motu effusa, quam æquo dictata judicio, vel commemorare puduit: Jam illa, inquit, quæ in Stephanum irritatus effudit, retractare nolo; … & ea præterire melius est, quæ periculum perniciosæ dissensionis habuerunt. Et nos igitur hæc missa facimus; illud monuisse contenti, quod ita paulo inferius idem sanctus Doctor observat: Vicit tamen pax Christi in cordibus eorum, ut in tali disceptatione nullum inter eos malum schismatis oriretur. Quibus verbis significat, neque recessisse umquam a Stephani communione Cyprianum (id quod fatentur omnes, & ipse Cyprianus inculcat identidem;) neque ab ea per Stephanum abstentum seu rescissum fuisse: nam si alterutrum contigisset, non nullum profecto inter eos malum schismatis fuisset ortum. Idem nihilo minus diserte asseritur in eodem opere, lib. 4, cap. 9; ubi collegas adversarios in hac re tolerasse dicitur S. Cyprianus, sicut & ipse toleratus est. At ipse sic eos toleravit, ut propterea neminem excommunicaverit: (hoc enim toties repetit:) ergo neque excommunicatus propterea ab iis fuit.

[24] Ceterum ut summi Pontificis minas timere omnino debebat Cyprianus, nisi illi tam severe præcipienti vel obtemperaret, [cujus periculum non legatio synodica,] vel indulgentiæ saltem in se Afrosque suos extorquere aliquid niteretur; sic eo spectasse mihi videtur, cum in proximas continuo Kalendas Septembres ejusdem anni 256 novam, & super hoc negotio tertiam, indixit synodum. Carthaginensem episcoporum quotquot ex Africæ, Numidiæ, Mauritaniæ provinciis colligi potuere; paratus, opinor, vel Stephano morem gerere, si id pluribus videretur; vel eum a festinanda saltem sententia deterrere, si Africam ipsi cum Orientis parte non minima posset universam objicere; quam utique videretur Pontisex non ita statim omnem abdicaturus, idque ob solius (ut cum Firmiliano censebat Cyprianus) disciplinæ diversitatem; quin mallet hanc tantam Ecclesiæ jacturam qualicumque conciliatione conniventiave prævertere. Convenere ergo ad Kalendas dictas antistites omnino quinque & octoginta: qui omnes ac singuli, hortante Cypriano ut quam liberrime suam quisque de re proposita sententiam serret, superiorum conventuum decreta suo ac duorum insuper absentium episcoporum suffragio confirmarunt; ut apud Labbeum vide Conciliorum tom. 1, a col. 787. Ex hoc numero, ut nobis quidem apparet longe verisimilius, delecti subinde sunt ad S. Stephanum a S. Cypriano ceterisque synodi patribus legati; sed non eo rursus, quem sperabant, eventu: jam enim ante renuntiata Pontifici fuerant omnia, quam isti appulissent; siquidem eos ille advenientes, teste Firmiliano, non suo dumtaxat alloquio, sed & fratrum tecto hospitioque, ne consistere uspiam in Italia possent, prohibuit. Itaque vela vertere, re insecta, coacti, hoc unum suis referre potuerunt, quod sibi contigerat.

[25] [sed S. Dionysius Alexandrinus, aliæve causæ sustulerunt.] Dubium esse non potest, quin hic nuntius haud mediocriter auxerit Africanorum antistitum, ac præsertim S. Cypriani, metum, ne tam aperta Romani Pontificis indignatio in majus brevi malum erumpens, quod minata paulo ante fuerat, differri diu non sineret. Sed neque spes erat Stephanum a proposito per se suosve jam revocandi, quando ne episcopos quidem admisisset tanta synodi auctoritate legatos. Quid igitur in hisce angustiis statuisse Cyprianum dicemus, ut ne a Petri Cathedra, cujus tam necessariam esse Christianis omnibus communionem luculente alibi demonstraverat, proscriberetur? Firmilianum in Oriente noverat in eadem jam diu causa periculoque versari: hunc ergo de rerum Africanarum statu certiorem illico facit, simul, ut opinor, exhortans, ut si quos habeat vel in Oriente vel apud Ægyptum amicos (alibi enim impense novitatem aversabantur omnes,) quos Romæ sciat suspectos non esse ac valere aliquid, eos infortunii Orientalibus æque atque Africanis ecclesiis jam propinquius imminentis deprecatores apud Stephanum confestim adhibeat. Ejusmodi certe aliquid factum esse, suspicari sinit apud Eusebium lib. 7, cap. 5 S. Dionysius, patriarcha Alexandrinus, his verbis: Antea quidem litteras scripserat (S. Stephanus) de Heleno & de Firmiliano, de omnibus denique sacerdotibus per Ciliciam, Cappadociam, cunctasque finitimas provincias constitutis, sese ob eam causam ab illorum communione discessurum, quod hæreticos rebaptizarent. .. De his omnibus ego ad illum (S. Stephanum) epistolam misi ROGANS ATQUE OBTESTANS … Sed & carissimis fratribus & compresbyteris (Romanis) nostris… antea quidem breviter, nunc vero pluribus verbis scripsi.

[26] [tam ab Afris, quam ab Orientalibus.] Ut ut est; sive hujuscemodi intercessiones, sive aliæ quæcumque causæ S. Stephanum inhibuerint, progressum ulterius esse non credimus; sed intra solas excommunicationis minas stetisse; idque tam respectu S. Cypriani & Afrorum, ut ex Augustino jam vidimus; quam Firmiliani & Orientalium, ut ex producto S. Dionysii textu post Stephani martyrium conscripto liquet. Neque vero ex epistola Firmiliani quidquam conficitur amplius: is enim ibi & rhetoricaæ plus nimio indulgens, & agitata bile commotior, quæcumque ad invidiam Stephano parandam conferre aliquid visa sunt, turgente passim sermone supra modum amplificat, atque ita in eum, quasi, quod facturum se dixerat, jam fecisset, invehitur. Vide Schelstratium Antiquitatis illustratæ part. 2, dissert. 1, cap. 5, art. 2; aut, si mavis, Petrum Constantium Epistolarum Romanorum Pontificum tomo 1, in Dissertatione de Stephani Papæ I sententia circa receptionem hæreticorum, § 7, a col. 249.

[27] Restat ergo, interestque sanctissimi hujus Pontificis nostri ac Martyris gloriæ plurimum, [Hæc S. Stephani causa quomodo vindicetur;] ut quod egisse in hac re dicitur, id recte ab eo factum esse demonstretur. Id vero duplici ratione præstari potest; altera, si dicta ejus factaque sigillatim explanentur & ab adversariorum calumniis defendantur omnia; altera, si spectentur universe, & sic olim constanti patioris Ecclesiæ partis judicio commendata, numquam vel minimo vitio neque in re neque in modo notata dicantur; cum tamen adversantium Stephano culpa dissimulata non fuerit. Prior illa defensio non admodum quidem difficilis est; sed longior, quam ut huic loco conveniat, neque vero etiam necessaria; quando jam eam alii non semel susceperunt, ut auctores proxime laudati, & illi passim theologi, qui Romani Pontificis auctoritatem, hoc eodem S. Cypriani, Firmiliani, ac ceterorum eis adhærentium exemplo frustra toties impetitam, adversus hæreticos, schismaticos atque horum præcipue temporum novatores egregie tueri non desinunt; quos inter locum sibi non ultimum merito vindicat auctor anonymus, in opusculo Gallico, quod anno 1725 Parisiis editum inscripsit: Dissertation theologique sur la celebre dispute entre le Pape S. Etienne & S. Cyprien eveque de Carthage; ou l'on explique la veritable pensee de S. Augustin touchant la meme dispute. Solam hic igitur posteriorem adhibebimus, tamquam breviorem, planiorem, longeque gravissimam.

[28] Sed priusquam id agimus, juverit rationem temporis, [& quo tempore maxime viguerit.] quo hæc Stephanum gessisse diximus, nonnullam afferre. Colligitur illud ex epistola Firmiliani, qua sic acta summi Pontificis adversus Afros & Orientales exagitat, ut conceptum ex iis dolorem recentem omnino fuisse, cum scriberet, oratione crudissima impetuque præcipiti prodat. Unde dubitari non potest, quin spatium inter epistolam illam, & ea quæ de Stephano continet, fuerit minime diuturnum. Hæc igitur quo anni tempore scripta est? Utrumque ipsamet indicat; annum quidem his verbis: Ante viginti enim & duos fere annos, temporibus post Alexandrum imperatorem, multæ istic conflictationes & pressuræ acciderunt: anni tempus denotant sequentia: Quoniam vero legatus iste a vobis (Cypriano) missus, regredi ad vos festinabat, & hibernum tempus urgebat; quantum potuimus, ad scripta vestra rescripsimus. Rescribebat ergo Firmilianus, imminente jam hieme, quando post Alexandrum imperatorem viginti & duo fere anni effluxerant; quod omnino ad provectum annum Christi 256 referendum est; cum extendi ulterius nec debeat, nec possit. Non potest, inquam; quia ante anni sequentis autumnum & martyrium subjerat S. Stephanus, & Cyprianus exsilium, contra manifestam epistolæ totius hypothesin: non debet etiam; quia ab anno Christi 235, quo periisse constat Alexandrum, & quidem (ut plerique autumant) mense Martio, usque ad annum Christi 256 jam prope decursum, anni plane viginti & duo fere intercedunt. In annum igitur eumdem, sed aliquanto minus adultum, acta Stephani jam dicta conveniunt.

§ IV. Acta S. Stephani adversus S. Cyprianum & rebaptizantes a potiori Ecclesiæ parte constanter ab initio probata.

[De ipso controversiæ tempore id testantur Anonymus coævus,] Quis in hac de Baptismo controversia communis fuerit ecclesiarum longe plurium de S. Stephani æquitate ac studio sensus, nemo testari melius potest, quam qui inter opera S. Cypriani a Rigaltio aliisque, deinde etiam a Labbeo Conciliorum tom. 1, col. 770 editus est, auctor anonymus; siquidem, ipso circiter SS. Stephani ac Cypriani tempore hujus novitatem impugnaverit, ut cum plerisque eruditis contra Oudinum probat Tillemontius annotatione 40 in S. Cyprianum. Is ergo, proposita statim vetustissima consuetudine ac traditione ecclesiastica, (qua extra Ecclesiam tinctis & ad eam redeuntibus manus tantum ab episcopo consuevisset imponi;) tum novella eidem consuetudini adversantium quæstione, ita pronuntiat: In quo genere quæstionis, ut mihi videtur, nulla omnino potuisset controversia aut disceptatio emergere, si unusquisque nostrum contentus venerabili ecclesiarum omnium auctoritate, & necessaria humilitate, NIHIL INNOVARE gestiret. Cedo, an non satis aperte hic laudat S. Stephani decretum illud, Nihil innovetur; idque non ut suo tantum judicio justum, sed & venerabili ecclesiarum omnium auctoritate ita comprobatum, ut unusquisque acquiescere contentus debuerit, qui necessaria humilitate non caruit? Sane nihil in mandante carpit, qui solam in subditis humilitatem desiderat, & quidem necessariam; imo tantum illius æquitatem extollit, quantum horum contumaciam; dum eos ibidem inanis gloriæ, stuporis hæreticorum, audaciæ atque impietatis accusat; dum turbulentos appellat homines; dum monstri simile esse ait, ipsos episcopos talia scandala cogitare; & plura, quæ in ipso citati tractatus aditu congesta legi possunt. Nec vero etiam, nisi undequaque justissimum fuisset Stephani decretum, omnes illud ecclesiæ defendissent; omnes, inquam, sic enim loquitur auctor ille; quia præ his Africanæ & orientales aliquot vix numerum facere censebantur.

[30] [S. Augustinus,] Hunc anonymi locum eatenus obscuriusculum, quod neque de Stephano neque de Cypriano cum suis, nominatim & verbis expressis meminit, illustrat insigniter S. Augustinus, utrumque diserte exprimens lib. de Unico Baptismo contra Petilianum, cap. 14; ubi de eodem vigentis hujus dissidii tempore sic loquitur: Ecce duo erant uno tempore (ut de aliis taceam) qui diversa sentiebant: duo erant eminentissimarum ecclesiarum, Romanæ scilicet & Carthaginensis, episcopi, Stephanus & Cyprianus, ambo in unitate catholica constituti: quorum Stephanus Baptismum Christi in nullo iterandum esse censebat, & hoc facientibus graviter succensebat: Cyprianus autem in hæresi vel schismate baptizatos, tamquam non habentes Baptismum Christi, baptizandos in Ecclesia Catholica existimabat. Multi cum illo; QUIDAM cum isto etiam sentiebant. Ubi vides, voces illas multi, quidam tamquam oppositas usurpari, idemque sonare quod multi, pauci. Testatur ergo etiam Augustinus, multos episcopos cum Stephano, Baptismum Christi in nullo iterandum esse censente & hoc facientibus graviter succensente, sensisse; paucos vero cum Cypriano. Sed tamen quam pauci cum Cypriano sentiebant; quam multi cum Stephano? Audi eumdem S. Augustinum contra Cresconium Donatistam lib. 3, cap. 3: Proinde si omnino jam credendum sit, quinquaginta episcopis Orientalium id visum esse, quod septuaginta Afris, vel aliquanto etiam pluribus, contra tot millia (numerus est certus pro incerto, sed maximo) episcoporum, quibus hic error in toto orbe discplicuit &c. Vides, quam multos cum Stephano sentientes, quam paucis opponat adhærentibus Cypriano? Observa hic obiter, secundum S. Augustinum, de solo Baptismo Christi egisse Stephanum; non est autem Baptismus Christi, cui deest legitima forma, ut idem docet Augustinus de Baptismo contra Donatistas lib. 6, cap. 25: vel alius ergo tunc apud hæreticos in usu non erat; vel si erat, illum Stephanus iterari non prohibuit; neque adeo probavit.

[31] De eodem exortæ Cyprianum inter ac Stephanum controversiæ tempore illustre ad posteros testimonium transmisit Augustini coætaneus S. Vincentius Lirinensis in Commonitorio cap. 9; [& S. Vincentius Lirinensis:] ubi cum dixisset, præsumptionem Agrippini, qui antea statuerat, hæreticos esse rebaptizandos, tantum posterius invexisse mali, ut non solum hæreticis omnibus formam sacrilegii, sed etiam quibusdam Catholicis (Cyprianum intelligit, cum suis Agrippini placita suscitantem) occasionem præbuerit erroris; ita prosequitur: Cum ergo undique ad novitatem rei (decreti Cyprianici) cuncti reclamarent, atque omnes quaquaversum sacerdotes pro suo quisque studio reniterentur; tunc beatæ memoriæ Papa Stephanus, Apostolicæ Sedis Antistes, cum ceteris quidem collegis suis, sed tamen præ ceteris, restitit; dignum, ut opinor, existimans, si reliquos omnes tantum fidei devotione vinceret, quantum loci auctoritate superabat. Vides, iterum, Stephano tamquam duci hujus expeditionis primario, commilitones adjungi cunctos undique, atque omnes (sensu nimirum accommodo) quaquaversum sacerdotes, id est episcopos; quibus proinde tum, ut postea Vincentio, bellum ejus visum fuerit religiosissimum.

[32] Et hæc quidem de illo ipso tempore, ut monui, dicta sunt, quo nimius disputationis ardor ita quosdam abripuit; [De tempore mox secuto, ipsoque Cypriano, idem Augustinus], ut ad æquitatem causæ S. Stephani attendere non possent, imo non vellent: at ille postquam brevi resedit, quis Pontificis ejusdem seu superstitis etiam tum, seu gloriosa modo morte defuncti religionem suspicere; quis ejus tum præcepto se subdere recusavit; quem non vel puduit vel pœnituit, illi antea restitisse? De S. Cypriano id credi vult, tametsi ostendere scriptum non posse se fateatur, S. Augustinus de Baptismo contra Donatistas lib. 2, cap. 4, & fortius ibidem cap. 5; ubi sic habet: Quomodo accipere potuerit (S. Cyprianus) veritatem, contra id quod sentiebat, inventam; etsi litteræ tacent, merita clamant: si epistola non invenitur, corona testatur: si concilium non indicat episcoporum, consortium indicat angelorum. Et epist. 93 ad Vincentium Rogatistam, cap. 10: Cyprianus autem sensisse aliter de Baptismo, quam forma & consuetudo habebat Ecclesiæ, non in Canonicis; sed in suis & in concilii litteris invenitur: correxisse autem istam sententiam non invenitur; non incongruenter tamen de tali viro existimandum est, quod correxerit; & fortasse suppressum sit ab eis, qui hoc errore nimium delectati, tanto velut patrocinio carere noluerunt.

[33] [& venerabilis Beda;] Quid, quod scriptum illud, quod in Africa reperire non potuit, ideoque suppressum putavit, Augustinus, meliori sorte servatum Romæ fuerit, atque inde alio manaverit per Europam, & ad seculum usque octavum in majori Britannia substiterit? Certe non is est sanctus ac venerabilis Beda, tum ibi litteris longe clarissimus, quem suspicari liceat, temere, quod nusquam legerat, asseruisse, cum in libro variarum Quæstionum, quæst. 5 in illud Apostoli, Unusquisque in suo sensu abundet, scripsit sequentia: Si bona, quæ nostis, per caritatem operamini; tribuet vobis divina gratia, ut, siquid aliter, quam decet, sapitis, & hoc aliquando intelligatis: sicut B. Cypriano contigisse perspicuum est; qui cum suis coëpiscopis, qui erant in Africa, rebaptizandos esse hæreticos contra morem Ecclesiæ statuit: sed quia in suo sensu, qui sibi rectus videbatur, bonis abundare operibus studuit, mox corrigi, meruit, atque ad universalem sanctæ Ecclesiæ normam spiritualium virorum institutione reduci. Et sane id fateri necesse est, nisi coëpiscopis omnibus duriorem quis fingere Cyprianum audeat:

[34] [de episcopis Afris, S. Hieronymus; de Orientalibus, S. Aug.,] Pœnituit enim brevi ceteros quoque antistites Africanos tergiversationis suæ, ut fidem facit S. Hieronymus adversus Luciferianos in hæc verba: Conatus est B. Cyprianus contritos lacus fugere, nec bibere de aqua aliena; & idcirco hæreticorum Baptisma reprobans, ad Stephanum, tunc Romanæ urbis Episcopum, qui a B. Petro vicesimus sextus fuit, super hac re Africanam synodum direxit; sed conatus ejus frustra fuit. Denique illi ipsi episcopi, qui rebaptizandos hæreticos cum eo statuerant, ad antiquam consuetudinem revoluti, novum emisere decretum: Quid facimus? Ita & nobis majores nostri, & illis sui tradidere majores. Pœnituit & Orientales, ut patet ex testimonio Cresconii Donatistaæ, quod libro contra illum tertio, cap. 2 ita refert S. Augustinus: Majores autem vestri, quibus tale testimonium perhibuisti, quod ab Orientalium propterea communione discreti sunt, quia illi suum judicium resciderunt, quo eis placuerat de ista Baptismi quæstione Cypriano atque illi Africano concilio consentiri oportere &c.

[35] [ut qui sub S. Xysto, S. Stephani successore, se submiserint.] Quamvis autem non addatur, quo tempore hæc acciderint; verisimile tamen est, contigisse sub S. Xysto, qui S. Stephanum brevi secutus, illustri S. Cyprianum antecessit martyrio: neque enim ante sopitas fuisse dissensiones illas, apparet ex epistola S. Dionysii Alexandrini super iis ad Xystum data apud Eusebium lib. 7, cap. 5: compositas autem sub Xysto fuisse, innuere videtur S. Hieronymus: nam si ILLI IPSI EPISCOPI, qui rebaptizandos hæreticos cum eo (S. Cypriano) statuerant, ad antiquam consuetudinem revoluti, novum emisere decretum; profecto id fecisse dicendi sunt, antequam vel convenire illos prohiberet in synodum, vel eos magnam partem e medio sustulisset Valeriani crudelissima persecutio. Idem suadet locus supra ex S. Pontio in Vita S. Cypriani citatus. Jam de Xysto, bono ac pacifico Sacerdote, ac propterea beatissimo martyre &c. Cur enim pacificum appellat, nisi quia pacem aliquam in Ecclesia fecerat? Quam vero aliam fecisse dici aut fingi potest, præter eam, quæ per Cypriani aliorumque de Baptismo novitates, etsi non omnino sublata, turbata tamen plurimum fuerat? Idem denique ex eo colligi potest, quod S. Dionysius Alexandrinus, qui, secundum S. Hieronymum in Catalogo scriptorum ecclesiasticorum cap. 69, in Cypriani & Africanæ synodi dogma consenserat, sub eodem Xysto Pontifice usqueadeo scitur abductus ab illa sententia fuisse (Et quidni exemplo eorum, quorum antea fuerat auctoritate seductus?) ut ne hominem quidem baptizare denuo sit ausus, quem ita noverat ab hæreticis fuisse tinctum, ut merito ex ipsius relatione dubitaret, an observata ab iis fuisset legitima Baptismi forma. Itaque ad Xystum recurrit, ut quid sibi in hac re esset faciendum, statueret, ut vide apud Eusebium lib. 7, cap.. 9

[36] Jam si ad secula subsecuta descendimus, quid ad S. Stephani gloriam, [Quid seculo 5 de S. Stephano ipsi Donatistæ senserint;] tum in aliis, quæ fecit, omnibus, tum in hoc præcipue negotio commendandam excellentius, quam ipsorum de ejus integritate Donatistarum confessio? Eruitur illa ex his S. Augustini verbis lib. de Unico Baptismo contra Petilianum, sub initia seculi quinti Cirtensem in Numidia Donatistarum episcopum, cap. 14: Sed volo, mihi solvat iste (Petilianus) quæstionem; quandoquidem, cum Romanæ Ecclesiæ per ordinem commemorat episcopos, inter eos commemoravit & Stephanum, quos episcopatum illibatum gessisse confessus est. Quis nescit, nihil fuisse Donatistis carius, quam Cyprianum; nihil familiarius, quam opera Cypriani; nihil in operibus ejus nobilius, quam quibus contra Romani, Pontificis edictum, iterandum esse hæreticorum baptisma contenderat? Hæc enim assidue Catholicis occinebant. Legerat hæc ergo ac triverat Petilianus. Ignorare adeo non poterat vitia turpissima, quibus ibi S. Stephani, quod illum ipsum errorem, quem deperibant postea Donatistæ, convelleret, contaminatus fuisse dicebatur episcopatus. Neque tamen his omnibus ita moveri potuit Petilianus, quin ultro ac palam, contra rem suam, contra S. Cypriani, cujus in Stephanum dicta ut meras hoc pacto calumnias arguebat, auctoritatem, eumdem illum episcopatum illibatum absolute profiteretur. Enimvero veritatem hanc non modo apertam omnibus, sed quodammodo violentam oportet fuisse; quando eam ne hostes quidem infensissimi dissimulare potuerunt. Et non pudet hodie scriptores quosdam, qui se Catholicos haberi volunt (Tillemontium dico & pejores alios) Cypriani Firmilianique litteris ad sanctissimi hujus Pontificis memoriam, vel ipsis olim Donatistis undequaque illibatam, in hoc saltem facto commaculandam abuti?

[37] Non ita sane olim & S. Augustinus, & qui cum eo vixere Catholici: [quid eodem tempore cum Catholicis] quibus æquum adeo visum est S. Stephani decretum; ut absurdum existimarent, si ei S. Cyprianum restitisse quis diceret, quem illi ne aliter quidem umquam de Baptismo sensisse contendebant. Testis Augustinus ad Vincentium Rogatistam cap. 10, de suo tempore sic asserens: Quamquam non desint, qui hoc (nempe repetendum esse in Ecclesia baptismum acceptum ab hæreticis) Cyprianum prorsus non sensisse contendant; sed sub ejus nomine a præsumptoribus atque mendacibus fuisse confictum. Quam quidem opinionem non discplicuisse Augustino, patet ex ratione,quam continuo subjungit: Neque enim, inquit, sic potuit integritas atque notitia litterarum unius, quamlibet illustris, episcopi custodiri, quemadmodum Scriptura canonica, tot linguarum litteris, & ordine, & successione celebrationis ecclesiasticæ custoditur; contra quam tamen non defuerunt, qui sub nominibus Apostolorum multa confingerent; frustra quidem; quia illa sic commendata, sic celebrata, sic nota est. Verum quid possit adversus litteras non catholica auctoritate fundatas, etiam hinc demonstravit impiæ conatus audaciæ; quod & adversus eas, quæ tantæ notitiæ mole firmatæ sunt, sese erigere non prætermisit.

[38] [S. Augustinus;] Nec refert, quod statim subdat: Nos tamen duas ob res non negamus, illud sensisse Cyprianum: tametsi enim non neget, ut adversarios argumento, quod vocant ad hominem, confundat; neutiquam id tamen etiam asserit; cum paulo inserius eamdem iterum opinionem ut sibi inter alias probabilem adstruat in hunc modum: Porro autem Cyprianus aut non sensit omnino, quod eum sensisse recitatis; aut hoc postea correxit in regula veritatis; aut hunc quasi nævum sui candidissimi pectoris cooperuit ubere caritatis; dum unitatem Ecclesiæ toto orbe crescentis & copiosissime defendit, & perseverantissime tenuit vinculum pacis: scriptum est enim: Caritas cooperit multitudinem peccatorum. Accessit huc etiam, quod tamquam sarmentum fructuosissimum, siquid in eo fuerat emendandum, purgavit Pater falce passionis. Ostendit ergo, illam suspicionem sibi non omnino videri levem. Porro de purgatione Cypriani per caritatem aut falcem passionis etiam alibi meminit, ut lib. de Unico Baptismo contra Petilianum cap. 13, & lib. 1 de Baptismo contra Donatistas. cap. 18. Quorsum, amabo, tot se in partes hic vertit Augustinus, ut Cypriani obstinationem adversus Stephanum vel confictam esse velit, vel correctione, caritate, martyrio dilutam? Nimirum æquitatem hæc decreti Pontificii denotant; cui resisti sine turpitudine, sine peccato non potuerit. Quam in rem etiam observari velim, ubi Augustinus restitisse Stephano, atque adeo peccasse, Cyprianum ponit, conari quidem illum non semel delicti ejus gravitatem imminuere; sed numquam Stephanum arguendo, quasi vel moderatæ prudentiæ vel auctoritatis suæ limites prætergressum. Nihil ergo eorum agnovit, quæ sanctissimo Pontifici Cyprianus ac Firmilianus impingunt. Graviter, fateor, suscensuisse Stephanum, irritatum quoque Cyprianum dicit; sed neque hunc jure, neque illum injuria; imo potius merito Stephanum, Cyprianum immerito; cum hunc in illa hypothesi peccasse fateatur; sed peccatum hoc tamen qualecumque eluisse posterius.

[39] [quid S. Vincentius Lirinensis;] Sed nemo factum hoc Stephani disertius laudat, quam S. Vincentius Lirinensis in Commonitorio cap. 9, ubi illud adducit ad probandam hanc thesim initio capitis propositam, Mos iste semper in Ecclesia viguit, ut quo quisque foret religiosior, eo promptius novellis adinventionibus contrairet. Itaque post verba, quæ inde supra num. 31 recitavimus, ita prosequitur: Denique in epistola (S. Stephani) quæ tunc ad Africam missa est, his verbis sanxit: “Nihil novandum, nisi quod traditum est”. Intelligebat etenim Vir sanctus & prudens, nihil aliud rationem pietatis admittere, nisi ut omnia, qua fide a patribus suscepta forent, eadem fide filiis consignarentur; nosque religionem, non qua vellemus, ducere: sed potius qua illa duceret, sequi oportere; idque esse proprium Christianæ modestiæ & gravitatis, non sua posteris tradere; sed a majoribus accepta servare. Quis ergo tunc universi negotii exitus? Quis utique, nisi usitatus & solitus? Retenta est scilicet antiquitas; explosa novitas. Hæc de Stephani super hoc negotio gestis; de S. Cypriani vero quid? Tam indigna tanto viro censuit ibidem, cap. 11, ut in hæreticos, eorum innovantes memoriam, ita sit invectus: Quorum ego nequitiam duplici odio dignam judico, vel eo quod hæreseos venenum propinare aliis non pertimescunt; vel eo etiam, quod sancti cujusque viri (puta imprimis Cypriani, de quo hic agit præcipue) memoriam, tamquam sopitos jam cineres, profana manu ventilant; & quæ silentio præteriri oportebat, rediviva opinione diflamant; sequentes omnino vestigia auctoris sui Cham, qui nuditatem venerandi Noë non modo operire neglexit, verum quoque irridendam ceteris enuntiavit; unde tantam læsæ pietatis meruit offensam, ut posteri ipsius peccati sui maledictis obligarentur; beatis illis fratribus multum dissimilis, qui nuditatem ipsam reverendi patris neque suis temerare oculis, neque alienis patere voluerunt; sed aversi, ut scribitur, texerunt eum: quod est erratum sancti viri nec approbasse, nec prodidisse: atque idcirco beata in posteros benedictione donati sunt. Ita Sanctus ille in hæreticos; quia Catholicos nondum Ecclesia viderat, qui hoc exemplo Cypriani sua sensa defenderent.

[40] Fallor, nisi hæc abunde sufficiunt, ad propositam S. Stephani causam non solum a calumniis vindicandam, [quid sec. VI Facundus Hermian.; quid etiam nunc Ecclesia universa.] sed insignibus etiam exornandam elogiis. Non possum tamen, quin adjiciam testimonium Facundi Hermianensis episcopi, qui seculo sexto floruit, neque suspectus videri potest, sive contra S. Cyprianum pronuntiet, utpote Afer & Cypriani amantissimus; sive pro S. Stephano Pontifice Romano, ipse schismaticus. Ab hoc igitur in Defensione trium Capitulorum lib. 10 dicitur S. Cyprianus in epistola sua ad Pompeium injuriose tractans eumdem beatum Stephanum, a quo fuerat jure culpatus. Tum libro contra Mocianum: Idcirco beatus quoque Stephanus, Præsul Apostolicæ Sedis, cum S. Cyprianum atque alios Afros episcopos de baptizandis omnibus hæreticis decrevisse cognosceret; quamvis, ut dictum est, nullo interposito anathemate, neque adversus ulla concilii generalis antiquiora decreta, aut conniventes hæreticis, talem sententiam protulissent; continuo tamen ei denuntiavit, quod, si hoc auderent, ab Ecclesia pellerentur. Et Stephani potius, quam Cypriani sententiam tenet Ecclesia, NON SOLUM DE NON REBAPTIZANDIS HÆRETICIS, VERUM ETIAM DE REBAPTIZANTIBUS NON FERENDIS. Quod & nunc eadem Ecclesia non sine studio singulari demonstrat, cum hujus rei memoriam, tamquam S. Stephano gloriosissimam, celebrandam quotannis hoc die proponit in Breviario Romano his verbis: Baptizatos ab hæreticis, iterum baptizari vetuit (S. Stephanus) rescribens S. Cypriano verbis illis: Nihil innovetur, nisi quod traditum est. Plura qui volet, auctores consulat, quos supra laudavimus.

§ V. Cetera, quæ de Sancti gestis narrantur a variis scriptoribus, maxime ab Anastasio Bibliothecario.

[S. Stephani constitutio, & ordinationes:] Sunt & alia nonnulla, quæ a S. Stephano Pontifice, sed incer to tempore, gesta leguntur; ut quæ tradit Anastasius Bibliothecarius, & ante illum Catalogus Romanorum Pontificum editus ante tomum primum Aprilis, ubi illum ante medium seculi sexti compositum videri diximus; hic vero sic habet: Hic (S. Stephanus) constituit sacerdotes & levitas vestes sacras in usum quotidianum non uti, nisi in ecclesia. Hic fecit ordinationes duas per mensem Decembris, presbyteros quinque, diaconos quinque; episcopos per loca duos. Anastasius tamen numerat presbyteros septem (alias sex,) diaconos quinque, episcopos per diversa loca tres. Ex iis, inquit Baronius ad annum 260, num. 6) unus fuit Melanius, episcopus Rhotomagensis, sanctitate celebris; quem cetera monumenta Mellonum aut etiam Mallonum appellant, uti videbimus ad diem XXII Octobris, quo ejus Acta erunt illustranda. Præter duas hasce ordinationes, in Actis infra proferendis asseruntur aliæ cap. 1, num. 2, & 4; & cap. 2, num. 15.

[42] Binæ quoque sancti hujus Stephani nomine circumferuntur epistolæ decretales, [epistolæ decretales, & aliæ ipsi falso attributa:] quæ videri possunt apud Labbeum, Conciliorum tom. 1 a col. 729, & alios. Has nunc fere eruditi, ut adulterinas & suppositas habent; de qua re & nos alibi non semel egimus, & copiosius acturum sese spopondit Constantius Epistolarum Romanorum Pontificum tom. 1, in Præfat. § 10, qui legi interea meretur, dum auctoris longiori vitæ dignissimi haud impar continuator fidem liberaverit. Plura Pontifici nostro recentiores quidam adscribunt, quæ ne recenseri quidem, nedum confutari merentur; cum vel nulla, vel intellecta perperam veterum auctoritate nitantur; ut cum decrevisse dicitur, ut in Missa hymnus Gloria in excelsis Dominica die recitaretur in Ecclesia; quod non de hoc nostro, sed de Stephano Papa IV narrat Anastasius: cum item dicitur ea scripsisse, quæ de concilii Nicæni primi capitulis habentur Decreti prima parte, distinct. 16, can. 13, tamquam a Stephano Papa scripta Luythobio, nescio cui, episcopo Moguntino. Ecquid belle hæc Stephano I aptantur, qui ante Nicænam synodum annis octo & sexaginta cælos martyr adierat? Mitto alia nihilo solidiora.

[43] Absit tamen, ut ea sugillemus, quæ de Martyris nostri laboribus apostolicis in gentilium conversione anno 256 Romæ exantlatis referunt Acta SS. Hippolyti, Eusebii, [zelus ejus ardens in conversione gentilium.] & sociorum MM. in Annalibus apud Baronium ad annum 259, num. 8 & seqq.; sed neque hæc tamen commemoranda hic sunt, quandoquidem ad diem 2 Decembris ipsa illa dari ac discuti Acta debebunt. Quæ vero in iis de Stephano narrantur, hoc admiratione majori digna sunt, quod in illa tempora congruant, quibus indefessum Pontificem gravissima de Baptismo controversia distinebat. Quis enim, dum Africæ propemodum universæ atque Orientis motus compescentem tanta sedulitate considerat, non admiretur simul ita domi baptizandis ethnicis occupatum, acsi vel aliud nihil haberet negotii, vel presbyteri deessent, quibus eam curam committeret, dum vacaret ipse gravioribus? Atqui & in his prudentissime fortissimeque se gessit, & illam simul ita complexus est, ut crescens per eam in dies Christianorum numerus, gentilibus invidiæ ac delationum, Valeriano autem persecutionis maturandæ occasionem præbuerit; ut asserunt hæc Acta, quæ Pagio quidem, Pearsonium heterodoxum sequenti, in Critica Baroniana ad annum 256 num. 18 & 19 non probantur; sed a Tillemontio deinde satis commode digesta sunt, Monument. Eccles. tom. 4 in S. Stephano Papa & martyre, ut defendi possint, imo ab ipso (etsi non ut prorsus authentica) defendantur ibidem annotatione 2 in S. Stephanum.

[44] Reliqua, quæ ipso persecutionis hujus tempore usque ad vitæ ejus finem dici possunt, [Elogium ex Libro Pontificali, quod expenditur.] cum ex Actis martyrii, tum ex elogio Libri Pontificalis, qui Anastasio Bibliothecario vulgo tribuitur, petenda sunt. Et de Actis quidem disseremus paragrapho sequente: Anastasius vero, præter hactenus citata, hæc habet: Sedit annos quatuor, menses duos, dies decem. Martyrio coronatur. Fuit autem temporibus Valeriani & Gallicani, & Maximi usque Valerianum tertium & Gallicanum secundum. Suis temporibus exilio est deportatus; postea nutu Dei reversus est ad ecclesiam incolumis. Et post dies XXXIV tentus a Maximiano, missus est in carcerem cum novem presbyteris, & duobus episcopis Honorio & Gasto, & tribus diaconis Xysto, Dionysio & Gaio. Ibidem in carcere ad Arcum stellæ fecit synodum; & omnia vasa ecclesiæ archidiacono suo Xysto in potestatem dedit, vel arcam pecuniæ: & post dies sex exiens sub custodia, ipse simul capite truncatus est. Ita textus, ex plurimorum codicum Mss. collatione a diligentissimis hujus operis editoribus Fabrotto, Schelstratio, Blanchino vulgatus. Duo autem præcipue capita continet, quorum primo Pontificatus S. Stephani duratio describitur, hujusque principium, ac terminus; alterum ad martyrium ejus & adjuncta pertinet. Nunc singula perpendamus.

[45] Sedit annos quatuor, menses duos, dies decem. [Tempus, quo sedit, anni sunt 4,] Annos quatuor etiam habet textus Vignolii ad codices viginti & amplius exactus: & quamquam codices aliqui annos plures numerant, in quo corruptos illos fuisse ostendemus; nullus tamen habet pauciores: totidem vero putat antiquissimus Catalogus Bucherianus, totidem epigraphe posita tempore S. Leonis Magni in basilica S. Pauli ad viam Ostiensem, uti testatur & probat Blanchinus in Anastasium Bibliothecarium tom. 2, Prolegomenorum cap. 5, pag. LXXVI & XCVIII; ubi & antiquos refert catalogos, quorum plures de quaterno annorum numero consentiunt: videtur hic ergo præ ceteris admittendus; quidquid annos tantum duos in Historia lib. 7, cap. 5, in Chronico vero, secundum Pontaci editionem, annos tres computet Eusebius, & qui hoc loco Eusebii Chronicum, Consulibus tantum de suo adjectis, exscribit S Prosper in Chronico integro; aut etiam Georgius Syncellus, annos duos ab eodem Eusebio mutuatus: quanta enim horum sit in annis Romanorum Pontificum per hæc ipsa tempora enumerandis accuratio, vel inde constat apertissime, quod S. Stephani successori, S. Xysto secundo, annos adscribant Eusebius quidem, in Historia lib. 7, cap. 27, undecim, in Chronico octo; Prosper autem a consulatu Maximi & Glabrionis, hoc est, ab anno Christi 256, septem; Syncellus denique novem; cum certum sit, Xystum ante Cyprianum occubuisse, Tusco & Basso coss., id est anno Christi 258.

[46] [menses 2, dies 21] Menses quoque duos adstruunt Catalogus sub Liberio scriptus, quem Bucherius edidit; epigraphe in basilica S. Pauli; & sub illa citati apud Blanchinum catalogi plures. Codices tamen Libri Pontificalis adeo multi cum catalogo reginæ Sueciæ menses quinque numerant; ut hos in textum referendos duxerit Vignolius. Verum cum istis quinque mensibus ubique dies aliquot adjungantur, admitti non possunt ab iis, qui prius vita functum fuisse Lucium volunt, quam ei Stephanus successerit: nam si hic die 2 Augusti anno Christi 257, uti dicetur; ille die V Martii anno 253, vivis erepti sunt; non possunt intercessisse, præter annos quatuor, menses integri quinque, ut patet. Præstat igitur duos retinere, cum exigua inter S. Lucii martyrium & Stephani successionem vacatione. In diebus denique non minor est codicum Pontificalium diversitas: multi enim dies non nisi duos, multi quindecim notant cum pluribus catalogis & epigraphe basilicæ S. Pauli: quibus adhærendum censuit Blanchinus. Pagius tamen aliique præferunt catalogi Bucheriani vetustatem reliquorum omnium numero; atque ita dies cum illo numerant viginti & unum.

[47] [a consulatu Volusiani II & Maximi] Hujus durationis principium indicare debent verba sequentia: Fuit autem temporibus Valeriani & Gallicani & Maximi. Desumpta sunt hæc ex catalogo seculi sexti, qui reginæ Sueciæ fuit: cujus quidem catalogi compilator, ut alibi demonstratum est, Bucherianum præ oculis habuit; sed eum vel ipse vel librarius aliquis per oscitantiam non integre satis exscripsit: nam quid sibi vult Maximus, Valeriano & Gallicano, seu potius Gallieno, augustis additus? Enimvero emendanda est inepta sententia tam in Pontificali Anastasiano, quam in catalogo jam dicto, ex puriore utriusque fonte, catalogo, inquam, Bucherii, qui sic habet: Fuit temporibus Valeriani & Gallieni, a consulatu Volusiani & Maximini (lege Maximi:) omissa enim illa verba, a consulatu Volusiani, ad sensum citati textus complendum tam idonea, tam necessaria sunt; ut, si ea non expresserit, qui posteriorem seculi sexti catalogum composuit, in mente saltem habuisse, atque exprimere voluisse, omnino credendus sit. Hæc autem restitutio si probatur, ad chronologos alios, § 2, num. 12 prolatos, hujus catalogi, atque adeo etiam Anastasii, ut ibidem notavimus, accedet auctoritas.

[48] [usque ad consulatum, non Valeriani III & Gallieni II,] Quod additur, Usque Valerianum tertium & Gallicanum secundum, ad hujus Pontificatus finem designandum spectat; qui cum per consules significetur, dubitari non debet, quin ejus quoque initium idem auctor juxta correctionem numeri præcedentis, per consules significatum voluerit. Porro negotium hic haud leve facessit consulatus Valeriani III & Gallieni II: nam is in Fastis emendatissimis respondet anno Christi 255. Quid ergo? Corruptumne hoc loco dicemus Librum Pontificalem in plerisque codicibus Mss., & corrigendum per alios, in quibus primi ejus editores legerint, Usque Valerianum IV & Gallienum III, ut est apud Crabbeum, Lipomanum & alios? Atqui lectionem nostram defendunt catalogi Bucherii ac reginæ Sueciæ, qui auctori Libri Pontificalis ambo facem prætulere: genuinam ergo illam putamus; sed non ideo tamen veram; cum semetipsam evertat: docet enim, Stephanum a consulatu Volusiani & Maximi usque ad Valeriani tertium & Gallieni secundum sedisse annos quatuor & quod excurrit; cum inter utrumque terminum anni tantum duo & menses forte pauci reperiantur.

[49] Latet igitur hic error. Sed ubi? Non in primordiis S. Stephani, [sed Valeriani IV & Gallieni III.] sub consulatu Volusiani & Maximi collocatis: hoc enim & Eusebius facit & S. Prosper, nemine, quod sciam, veterum dissentiente. Non etiam in annis quatuor cum adjunctis mensibus ac diebus ejus Pontificatui tributis: nam in his tanta est. Libri Pontificalis, & catalogi primi cum aliis monumentis consensio, ut cedere non debeant Eusebio, Prospero, & Syncello, qui cum in annis Xysti secundi longissime aberrent, in annis Stephani proxime conjunctis fidem non magnam faciunt. Existimamus igitur, erratum esse tam ab auctore Libri Pontificalis, quam utriusque præcedentis catalogi, in Stephani decessu sub Valeriano III & Gallieno II Coss. defigendo: vixisse enim illum ac sedisse ulterius, tota clamat epistola Firmiliani, scripta (ut ostendimus § 3, num. 28) sub consulatu sequente, sive anno Christi 256, & hieme jam quidem instante; quod argumento est, non solum anno illo 256 superfuisse Stephanum, sed etiam ad sequentem pertigisse: etenim cum decesserit, juxta Bucherii Kalendarium tabulasque passim ecclesiasticas, die 2 Augusti, id utique, si anno 256 accidisset, ignorare ad ingruentem usque hiemem non videtur potuisse in Cappadocia Firmilianus. Sedisse ergo dicendus est usque ad mensem Augustum anni 257, Valeriano IV & Gallieno III coss.: nam longius ejus tempora extendi non sinit S. Xysti secundi Pontificatus, martyrio illustratus die VI Augusti, anno Christi 258, Tusco & Basso coss., sed multis antea mensibus initus; quandoquidem Eusebius Hist. Eccles. lib. 7, capp. 5, & 9 tres epistolas memorat, defuncto jam Stephano, ad hunc Xystum, Romanæ urbis Episcopum, temporibus diversis a S. Dionysio Alexandrino datas.

[50] Quæ altera jam dicti elogii parte de S. Stephani confessione & martyrio recitavimus, [Quæ de Sancti martyrio leguntur apud Anastasium,] ea Tillemontius nota I in S. Stephanum PP. & M. cum Actis infra proferendis comparat; Et quamquam, inquit, non magnæ auctoritatis est Anastasius; quæ tamen ipse narrat, credi possunt facilius, quam quæ referunt Acta: ut sit, unde dubites, num Acta illa composita non fuerint post Anastasium; aut ab eo potius contempta, ut spuria (cum videantur eodem tempore fuisse recepta ab Usuardo & Adone, qui multa ex illis excerpsit;) aut denique, num confusus in iis non fuerit S. Stephanus Papa cum alio quopiam Sancto synonymo. Ita ille; non extollens auctoritatem Anastasii, nisi ut eam auctoritati Actorum æqualem faciat; & sic alteram per alteram, tamquam ἀσύστατα narrantes, destruat, & neutri credat; ut re ipsa facit in textu. Sed enim unde petitur ista æqualitas? Ego illam certe non assequor, sive narrationis utriusque ætatem, sive usum Ecclesiæ, sive eruditorum judicia consulam.

[51] Nam si ætatem spectare lubet; Acta S. Stephani Papæ & martyris Adone antiquiora sunt; [supposita videntur;] siquidem ea ipse in codicibus Passionum undique collectis, de quibus meminit in præfatione ad vetus Romanum Martyrologium, scripta invenit, cum ad Martyrologium suum elaborandum, nondum episcopus, hoc est, ante annum 860, accederet: elogium vero, de quo agimus, ante Anastasium, Adone, ut creditur, aliquanto juniorem, nusquam scitur exstitisse. Imo vero sunt, qui illud non Anastasio, sed obscuro ejus interpolatori tribuant. Sic Vignolius in notis ad Librum Pontificalem hoc loco, suspicatur ea, quæ de Stephani exsilio & reditu hic habentur, hæc non pertinere, sed ex Vita S. Lucii præcedente perperam irrepsisse, cum ex tot, inquit, Mss. codicibus in Vaticano primo tantummodo habeantur: & quod ille suspicatur, Schelstratio in notis ad idem opus certum videtur. De ceteris vero, quæ in textu elogii superius dato sequuntur, sic ibidem Schelstratius: Cetera unde desumpta sint ab illo, qui librum Pontificalem hoc loco interpolavit, fateor, me ignorare. Vides, non auctori hæc, sed interpolatori ab insigni hoc antiquario adscribi, idque non ex suo tantum sensu, sed etiam clarissimi Holstenii, qui hæc omnia a pluribus Mss. codicibus, quorum istic aliqui citantur in margine, abesse observaverat; quod Vignolius quoque post alios testatus est; qui codices permultos habuit Vaticanos; neque tamen hæc omnia nisi in duobus invenit. Suspicor ego, fœtum hæc esse Germanicum, sed pluribus postea phaleris ornatum, & sic tandem libro Pontificali intrusum: nam Vitæ Pontificum Romanorum, Laitprando suppositæ, sed a Germano quodam compositæ, quiddam affine referunt. Harum auctor floruisse putatur excunte seculo nono; quia opus suum tantum ad Formosi Papæ tempora produxit; verum hæc ratio non est solida: nam opus est imperfectum, nec ullo conclusum epilogo; quale & nunc aggredi quis posset, & in medio cursu inopina morte abreptus semifactum relinquere.

[52] [nec umquam Actis martyrii æquiparata fuerunt;] Sed esto tamen: Anastasii fuerit hoc elogii fragmentum; & illo etiam, si placet, vetustius; at numquam illud evinces æquiparatum Actis in Ecclesia fuisse, aut ob illud Acta rejecta. Adi Martyrologia, volve Breviaria cum vetera tum recentia, non Romana dumtaxat, sed & plurimarum per Occidentem universum ecclesiarum; scrutare etiam Menologia, Menæaque Græcorum; & cedo mihi vel unum, quod Stephani nostri martyrium aliunde, quam ex Actis ad hunc usque diem eduxerit. Contempsit ergo Ecclesia præ Actis illis hoc Anastasii, seu potius Anastasiastri elogium. Idem sprevisse censendi sunt eruditi Conciliorum collectores, qui Stephani Vitam ex libro Pontificali absque hoc embolismate ediderunt; idem ante illos seculo X S. Abbo Floriacensis; idem alii passim, qui Romanorum Pontificum gesta illustranda suscepere; idem Hagiographi omnes, Jacobus Januensis, Petrus Equilinus, Aloysius Lipomanus &c.; quorum nemo centonem hunc vel adhibere dignatus est vel attingere.

[53] [neque fidem merentur.] Quod ait Tillemontius, quæ ibi narrantur, facilius credi posse, quam quæ referunt Acta martyrii, fortius diceret, si ipse crederet; quod non facit: ait enim, utramque narrationem, Actorum scilicet & Anastasii, se mutuo evertere; negat insuper, facile credi posse, caput Stephano fuisse amputatum, id quod Anastasius ille non minus diserte asserit, quam Acta. Si hoc facile creditu non est; quomodo credibilia videri poterunt cetera, quæ de S. Stephani exsilio, reditu, incarceratione narrat idem Anastasius? Suis temporibus, inquit, exilio est deportatus. Quando id factum? In ipso fervore edictorum a Gallo & Volusiano confirmatorum, cum primum electus fuerat Pontifex. Ita Bencinus apud Blanchinum in notis ad hunc locum. Et quando ab exilio ad Ecclesiam rediit? Sub initia imperatoris Valeriani, quando is in Christianos mirifice benignus fuit, & exsules revocavit; ut idem istic auctor existimat. At hoc, amabo, quo pacto credi potest? Subdit enim continuo Anastasius: Et post (reditum) die XXXIV tentus a Maximiano, missus est in carcerem… & post dies sex exiens sub custodia, ipse simul capite truncatus est. Hæc illa Valeriani sub initium imperii tam decantata tulit benignitas? Quis credet? Stephanus non nisi diebus XXXIV libere administravit Ecclesiam; & sub initia Valeriani gladio sublatus est? Næ, qui sic Anastasio credit, omnem Cypriano, Dionysio Alexandrino, Firmiliano fidem adimat, necesse est. Vidit, ut reor, hoc ipse Blanchinus ibidem, sed aliquanto inferius; ubi differendum putavit hoc Sancti exsilium usque ad finem circiter consulatus Glabrionis & Maximi II. Verum ut hoc Blanchino assentiri forte quis possit, Anastasio non poterit, qui ante consulatum illum Stephani tempora terminat; tametsi & in hoc secum ipse pugnans. Plura hic dicerem, si tanti res esset. Nunc ipsa discutiamus Acta martyrii quæ sint, & quam fidem mereantur.

§ VI. Acta Martyrii, eorumque auctoritas.

Acta S. Stephani, Papæ & martyris in antiquis monumentis vulgatissima sunt: Exstant enim in plerisque Mss. codicibus bibliothecæ Vaticanæ, [Acta martyrii ejus, ut passim obvia sunt,] inquit Schelstratius Antiquitatis Ecclesiasticæ tom. 1, dissert. 2, cap. 7, num. 2. Nos eadem habemus in codicibus vetustis P. Ms. 6, P. Ms. 19, P. Ms. 20, P. Ms. 155, Q. Ms. 6, Q. Ms. 7; præterea in apographo codicis Ms. Windbergensis, collato cum alio vetustissimo clarissimi Puteani, aliisque S. Maximini Trevirensi & Audomaropolitano; item in apographo alio, eui alia nota non additur, præter hanc: Transscripsit F. Joannes Vlimerius ex nostro Passionali veteri papyraceo, anno 1580, Augusti II, III & quarto diebus; & contulit. Omnia cum inter se, tum cum Romanis, quantum ex Schelstratii fragmentis licet colligere, non rebus tantummodo, sed plerumque etiam verbis conveniunt. Eadem seculo XV typis edidit Boninus Mombritius Sanctuarii tom. 2, fol. 272 verso, satis fideliter, si menda deessent multa typographi. Cardinalis deinde Baronius hæc Annalibus ad annos 259 & sequentem inseruit, & quidem, ut asserit, collatione facta plurium exemplarium, quantum licuit, emaculata: vereor tamen, ut quædam non suo judicio, sed sola veterum exemplarium fide emaculaverit. Certe nonnulta mutavit, plura prætermisit, contra consonum Mss. nostrorum omnium textum; ut suo loco notabitur. Creditur ea quoque e Latinis Græca fecisse Metaphrastes, nec sine aliqua, licet non magna, mutatione, ut apud Lipomanum (qui opus hoc Metaphrastis iterum Latine vertit) aut Surium, videre est. A Metaphrasticis diversa esse necesse est Acta illa Martyris nostri, quæ mutila servantur in Bibliotheca cæsarea, apud Lambecium supra § I, num, 2 citatum: neque enim initio conveniunt, neque illa parte, quæ istic ultima superest, de duodecim S. Stephani discipulis seu clericis.

[55] Ut vero exstant in laudatis codicibus, quantivis pretii dudum visa sunt; [magno semper in pretio fuerunt;] uti ex titulo discimus, qui eis in veteri codice Vlimeriano præfigitur in hæc verba: Martyrium sanctissimi Stephani, Romani Pontificis, & eorum, qui una cum illo Romæ passi sunt, quod habetur in Mss. exemplaribus vetustissimis scriptum fideliter & graviter a notariis Romanis Latine. Talem & alibi legisse videtur Ciaconius, cum de Stephano scribens, affirmet, ejus Acta, sinceræ & indubitatæ fidei, primum a S. R. E. notariis conscripta. Hinc forte iisdem utens seculo XI S. Petrus Damianus serm. 38 de S. Stephano Papa & martyre, appellare non dubitavit authenticam passionis ejus historiam. Baronius quoque ad annum Christi 259, tametsi in Mss. illorum exemplaria maculas agnoscat irrepsisse, sibi tamen significat visa esse legitima, germana, fidelissima. Fidelissima etiam agnovisse debent Aringhus passim in Roma subterranea, & Schelstratius Antiquitatis ecclesiasticæ tom. 1, dissert. 2, cap. 7, ex iisdem ad res suas comprobandas argumenta tamquam solidissima depromentes: hic tamen ea recte ibidem num. 3 fatetur, germana, seu primigenia non esse, sed post Stephani martyrium conscripta; id enim colligi ex ipsis Actis, numero apud nos 21. Negat vero, inde consequi, ut antiqua non sint. Proinde, inquit, facile crediderim, reddita Ecclesiæ pace, scripta fuisse ab iis, qui authentica Stephani Acta viderunt.

[56] [donec ab annis aliquot vellicari cœperunt, & vilescere.] Nunc, ex quo Pearsonius in Annalibus Cyprianicis ad annum 256, num. 13 vellicare hæc Acta cœpit, mutata de illis sunt eruditorum, etiam inter Catholicos, quorumdam judicia: Ruinartius enim inter Acta Martyrum sincera & selecta nullum his locum dedit; Pagius in Critica ad annum 253, num. 5, cum id negat, quod Actorum illorum caput est præcipuum, Stephanum scilicet gladio cecidisse, palam facit profecto, nihil horum se credere; Tillemontius denique, ut omnem prorsus eorum auctoritatem elideret, nota 1 in S Stephanum, quotquot potuit, argumenta congessit: sunt enim facile tredecim: quorum vim imminuerit oppugnando Odoacer Ilbachius in Actis sanctorum Martyrum vindicatis, Romæ anno 1723 excusis, an potius præter mentem auxerit, non decerno: nam lib. 5, tria capita, puta quintum, sextum, & septimum his Actis vindicandis insumens, satis habuit cap. 5 de tot objectis unum, illudque omnium fere debilissimum, resellere; addens cap. 6, alia multa, uti levissima, & quæ abunde solvisse se credat præcedentibus libris, ex sententia missa facere. Itaque quæ habet cap. 6 & 7, aliunde petita sunt; neque tam ad Acta tuenda pertinent, quam ad eos confutandos, qui negant, S. Stephanum vere martyrii palmam adeptum fuisse, aut certe parum illustrem. Fateor equidem, inter argumenta Actis objecta quædam videri posse levia; at sunt quædam etiam talia, ut neque soluta uspiam ab Ilbachio repererim, neque solutum iri facile credam. Sane magnam a nobis gratiam inibit, si locos assignet, quibus ea abunde confutaverit; majorem vero, si sequentes nodos, qui nos ab Actis illis undequaque desendendis absterrent, historica auctoritate dissolverit.

[57] [Et sane sunt in iis quædam difficilia creditu;] Legitur in Actis nostris num. 1: Multi Christianorum declinantes sævitiam tyrannorum, occultabantur; alii vero se ingerentes, martyrii palmam consequebantur. Data autem fuerat lex, ut quicumque proderet Christianum occultum, facultates ejus [omnes] acciperet, & honorem, cujus vellet, militiæ peteret; vel, ut habet S. Petrus Damianus in Sermone citato, non solum universas ejus facultates acciperet, sed ad honorem quoque militiæ, quem eligeret, sacrilega eum remuneratio sublimaret; quem sensum etiam secutus est Metaphrastes. Tria hic sunt creditu difficillima: primum, si tempus attendas, quo data fuisse lex ista dicitur; alterum, si spectentur illi, adversus quos lata sit; tertium denique, si proposita considerentur delatoribus præmia.

[58] Ut a primo ordiamur; quæritur, quo tempore legem hanc Acta consignent. [ut edictum persecutionis, anno 256 non valde adulto,] Ante conversionem SS. Nemesii & Lucillæ (ut patet ex num. 3;) adeoque diu ante, quam capti illi ambo martyrium subierunt. Martyrium vero illud quando accidit? Sub die octavo Kalendarum Septembrium, vel, ut legunt melius alii, Augustarum, secundum num. 11; cum essent consules, secundum omnia Mss. nostra num. 5, Gallienus & Maximus (quod vitiosum censeri potest, cum iste consulatus numquam in Fastis exstiterit) vel Glabrio & Maximus, ut Baronius corrigit, & legit aut legendum credidit Metaphrastes. Lata ergo fuerit anno 256, forte nuper inchoato, vix certe media parte evoluto; hoc est, sesqui anno circiter ante, quam edicti quidpiam, multo tamen mitioris, secundum Passionem S. Cypriani, Africanæ vidissent ecclesiæ; hoc est, aliquot ante mensibus, quam Cyprianus, nihil utique de persecutione Romana vel sciens vel cogitans, numerosum illud octoginta & amplius episcoporum concilium Carthagine celebraret, ex eoque dirigeret ad Stephanum legatos; qui aliquanto post reversi, nihil de persecutione Romæ suscitata retulerint; sed id questi sint contra, quod eos Pontifex non solum alloquio dignatus non esset, sed præcepisset insuper fraternitati universæ (Firmiliani verba sunt, qui nec ipse sub ejusdem anni finem de persecutione quidquam inaudierat) ne quis eos in domum suam reciperet. Præceptum enimvero inutile; querelam injustissimam, si is tum fuisset Ecclesiæ Romanæ status, quem Acta describunt! Hæc de tempore legis,in Actis assignato secundum interpretationem communem eruditorum. Nodum hunc tamen facilius dissolvet, quam sequentes, cui non displicuerit interpretatio in Annotatis ad cap. 1, litt. n & p proposita, per quam revocare licet martyrium S. Nemesii ad annum Christi 257.

[59] Jam alterum illud expende. Lex illa quos petiit? [contra quoslibet Christianos Romæ promulgatum;] Quemlibet omnino Christianum (ut & verba Actorum citata non obscure, & quæ eodem numero sequuntur, disertissime significant) etiam occultum, adeoque non in cœtu fidelium, sed ubivis modo quocumque deprehensum. Hoccine credibile est, sive anno Christi 256, sive sequenti, statuatur accidisse? Nam cum semper in hac persecutione creverit creverit edictorum crudelitas (ut ex Actis S. Cypriani liquet) nec ullum Romæ sciatur fuisse severius, aut latius patens, quam quod anno demum Christi 258 ad senatum absens Valerianus rescripsit; tamen ne in illo quidem contra Christianos omnes, S. Cypriano epist. 82 ad Successum teste, pœna decernitur aut inquisitio: sed solum adversus episcopos, presbyteros, diacones, senatores, viros egregios, equites Romanos, matronas, cæsarianos: ut scilicet Christiana religio, quorum institutione aut exemplo latissime fundebatur in vulgus, eorum vel interitu vel supplicio apud plebem paulatim & sua quasi sponte concideret. Quid, quod in hac re, ipsa secum Acta nostra pugnare videantur, dum num. 18, 19, 21, 22 multitudinem exhibent Christianorum palam & impune coram ethnicis militibus identidem comparentem? Nec aliter toto post anno in Africa contigisse constat, ubi S. Cyprianum, cum ad locum supplicii duceretur, multa Christianorum turba publice prosecuta est, nemine gentilium iis incommodante.

[60] Tertium quam, obsecro, veri speciem habet? Data, inquiunt, lex fuerat, ut quicumque proderet Christianum occultum, facultates ejus [omnes] acciperet, & honorem, cujus vellet, militiæ peteret. Adeone occulti Valeriano ejusque ministris Christiani tunc erant, [& proposita in eo delatoribus merces:] ut sine delatorum ope deprehendi non possent? Valeriano, inquam, de quo S. Dionysius Alexandrinus apud Eusebium lib. 7, cap. 10 testatur: Neque enim ullus superiorum principum, ne illi quidem ipsi, qui palam Christiani fuisse dicuntur, tanta humanitate ac benevolentia nostros complexus est, quantam ille præ se ferebat initio principatus sui. Totaque ejus familia piis hominibus abundabat, ac Dei ecclesia esse videbatur. Quis Christianorum sub tali principe dissimulasse religionem suam, imo eam ultro non ostentasse quodammodo censendus est? Noti ergo plerique satis erant, nec per delatores pretio tam inusitato conquirendi: nam pretium illud cui addicebatur? Quicumque proderet Christianum: hoc est vernæ cuivis ac scurræ: neque enim delatoris officium, apud Romanos adeo sordidum, atque ipsis eorum legibus, ut affirmat in prima confessione sua S. Cyprianus, tunc proscriptum, vir quisquam honestus obire voluisset: hujusmodi igitur homini tam infamis officii mercedem assignatam fuisse credibile est facultates omnes, non unius tantum, puta ex ordine senatorio, Christiani, sed etiam plurium, si plures prodidisset? Huic insuper apertus eadem opera patuisset aditus ad quemlibet militiæ gradum, invidentibus frustra nobilissimis multarumque palmarum ducibus veteranis? Enimvero interpolationem hæc olent prorsus ineptam: nam Romæ in eadem hac persecutione ex edicto Valeriani adempta Christianis bona fisco cessisse, asserit S. Cyprianus epist. 82 ad Successum; non delatoribus, de quibus verbum nullum facit.

[61] [quod edictum non satis cohæret cum reliqua narratione:] Eamdem quoque legem confictam esse, ipsa propemodum, quæ illam adstruunt, Acta fateri cogunt; cum Stephanum narrant toto post eam anno & ultra proditum non fuisse; qui tamen secundum numeros 2, 3, & 4, adeo non latebat, quin a gentilibus, quoties audire vellent de religione Christiana disserentem, etiam turmatim adiri se sineret; imo tribunum Nemesium, ac filiam ejus Lucillam, ad Pastoris titulum ductos, baptismo tam solenni lustraret, ut mox ad rei famam illuc ethnici duo & sexaginta convolantes, eadem istic die universi lustralibus aquis expiati sint. Soline hoc ergo delatores credendi sunt ignorasse, quod omnes noverant? Non satis vafrum erat hoc hominum genus, ut si aliter non posset, fictæ saltem pietatis obtentu istiusmodi cœtibus insinuaret sese, ubi reperire esset non Stephanum dumtaxat, sed plurimos cum ipso, etiam e primaria nobilitate, neophytos; quot scilicet homines, totidem proditori thesauros?

[62] Multo intricatior est martyriorum in Actis hisce descriptorum connexio. [ martyriorum inter se connexio inextricabilis:] Nemesius (secundum plerosque codices Mss. & edita Mombritii ac Baronii exemplaria, omnesque Martyrologos) martyrium consummavit VIII Kal. Septembris: post hunc Symphronius cum Sociis VII Kal. Augusti. Non ergo eodem uterque anno. Ergo Nemesius anno 256 (superfuit enim exitio Maximi consulis;) Symphronius vero anno 257: nam Stephanum & alios præcessit. Atqui nec anno 256 mortem Nemesii defigere sinunt jam dicta num. 58: nec ab ea separari mensibus undecim agonem Symphronii permittit Actorum contextus, ut in Annot. cap. 2 lit. b, videbitur. Est hic igitur vitiatum aliquid in plerisque Mss., & editione Mombritii, ac Martyrologiis: nam Baronius martyrium Symphronii consignans pridie Kal. Novembris, cum adversetur omnibus, pro se citat nihil. Iterum: Symphronius secundum Acta nostra anno 257, VII Kal. Aug. sepultus est: at Clerici 12 S. Stephani quando? Eodem anno sine dubio. Sed qua die? Eadem die Kal. Augusti; quod duplici modo potest accipi; sed æque utrovis absurdum est: vel enim referri debet ad diem, qua paulo ante sepultus dicitur Symphronius; & ita sensus erit, sepulturam Clericorum accidisse eadem die (VII scilicet ante) Kal. Augusti; qui sensus apertissime repugnat Actis asserentibus, martyrium Clericorum contigisse post multos dies ab exsequiis S. Nemesii: vel debet referri tempus hoc sepultorum Clericorum ad tempus martyrii eorum, quod ponatur incidisse in Kalendas Augusti secundum Usuardi Martyrologium & interpretationem Baronii; & sic sensus erit, tumulatos a Tertullino fuisse Clericos eadem die (qua fuerant intersecti; nempe) Kalendis Augusti. At hic sensus vide, quo deducat: cogit enim ad spatium dierum quinque tantummodo reducere expressionem hanc Actorum, post multos dies. Sed tamen hoc leve est. Cogit insuper (quod mirum est, non advertisse Baronium, alioqui perspicacissimum) cogit, inquam, asserere, quod S. Tertullinus, eodem anno secundum Acta pridie Kal. Augusti a Stephano sepultus, postridie, sive Kalendis Augusti, sepelierit 12 Clericos, ac deinde baptizatus a Stephano fuerit & presbyter ordinatus, & post biduum ordinationis suæ tentus primum a quodam Marco præfecto. Quid insulsius?

[63] Eadem Acta, & ex iis Ado die IV Augusti, S. Tertullinum illum, [ordo presbyterii S. Tertullino collatus:] cujus martyrium num. 17 contigisse narrant pridie Kal. Augusti eodem anno, quo notaverant martyrium SS. Symphronii, Olympii & Sociorum; Tertullinum, inquam, illum, eumdem Acta faciunt cum Tertullino, Olympii vicedomino, ut appellatur num. 8; sed aliis Olympii domesticis, qui cum domino suo credidisse & baptizati fuisse dicuntur num. 10, magis in idolorum cultu obstinatum, adeoque usque ad diem XXVI Julii (ex numero 14, & sensu Actorum huic loco magis favente) nondum catechumenum, sed adhuc gentilem. Et hunc talem diebus, ut summum, duobus, qui vix ad prima religionis Christianæ rudimenta ediscenda satis erant, non modo baptizatum a Stephano, sed consecratum etiam presbyterum volunt num. 15. Ecquid hoc durum non est? Certe Baronio ita displicuit, ut Tertullini presbyteratum, quem in Martyrologio Romano delere ausus non fuit, contra exemplarium nostrorum omnium fidem, in his Actis omiserit, & verbis Actorum, presbyterum consecravit, hæc substituerit, presbytero consignavit; item his, qui post biduum ordinationis suæ, hæc alia, nescio unde hausta, qui post biduum a baptismo suo: favet huic tamen correctioni Martyrologium Romanum vetus, a Rosweydo vulgatum, quod die IV Augusti S. Tertullino solum Martyris adjungit epitheton, non presbyteri. At enim si presbyter non fuit, vitiata sunt Acta nostra non solum in omnibus codicibus, qui nunc supersunt; sed etiam in multo antiquioribus, quos a tot seculis Ado secutus est.

[64] Porro ut alia hic multa præteream, & ad Annotata differam, quis utcumque sensatus genuina credet esse, [responsum ejusdem, & alia non pauca,] quæ de S Tertullino & Sapricio præfecto in omnibus exemplaribus nostris habentur num. 16: Statim Sapricius præfectus… jussit eum adduci sub voce præconia præeunte: Tertullinus, inquit, reus atque sacrilegus introducatur. Dumque introductus fuisset ante tribunal præfecti, dicit ei præfectus: Nomen tuum edicito. Tertullinus respondit: Peccator, servus servorum Christi. Præfectus dixit: Servus es; an ingenuus? Tertullinus dixit: Ita replevit diabolus cor vestrum, ut non intelligatis hominem loquentem. Dixi tibi: Servus servorum Christi sum. Hæc sane sapienter (tametsi non sciamus iterum, quorum codicum auctoritate) inducenda putavit Baronius, priusquam hæc Acta, tamquam germana, commendaret.

[65] [per quæ interpolata videntur Acta: non ideo tamen omnino rejicienda:] Quantocumque igitur studio ferimur, ne quid antiquis monumentis decedat existimationis aliquando partæ; fateri tamen ingenue cogimur, ne in longa quidem meditatione satis nos reperisse præsidii, ad Acta hæc nostra, ut nunc exstant, ab interpolationum suspicione vindicanda. Absit vero, ut cum Tillemontio omnem illis fidem abrogemus, aut vera negemus esse saltem præcipua rerum capita: temerarium est enim absque solidissimis rationibus ea velle ut undequaque vel falsa vel suspecta traducere, quorum & initium nescias, & celebratam agnoscere tenearis in Ecclesia novem, ut minimum, retro seculis antiquitatem. Ut minimum dixi: nam ante Notkerum, Usuardum, Adonem toto amplius seculo compositum fuisse ostendimus, in Præfatione ad Usuardum cap. 2, art. 4, num. 142, Martyrologium Romanum vetus, in quo satis aperta sunt Actorum S. Stephani indicia iisdem diebus, quibus eorum partes ab Adone recitantur, 2, IV, XV Augusti, XXXI Octobris, & IV Decembris. Imo & seculo IV exstitisse illa, suspicari sinit carmen S. Damaso Papæ adscriptum, quod in ejus operibus, a Sarazanio collectis vulgatisque, numeratur trigesimum quintum nam quæ ibi breviter de S. Tharsicio canit, nusquam sciuntur, nisi in Actis S. Stephani, descripta fuisse. Sed non tot episodiis tum crediderim abundasse; quandoquidem etiam seculo nono eorum aliqua legisse non videtur Ado, ut suo loco observabimus.

[66] [itaque dabuntur a nobis illustrata.] Dabuntur ergo ad hujus commentarii finem, qualia dari jam illa possunt, ex codice nostro pervetusto ac nitido Q. Ms. 6, cum aliis Mss. editisque, de quibus ante meminimus, studiose collato; nostrisque annotationibus illustrata, in duo capita distrahentur, non aliam ob causam, quam ne nimium continuata sit & textus & notarum congeries: neque enim putamus, duas esse quodammodo narrationis hujus partes, quarum prima ad annum Christi 256 (Baronio 259) altera ad 257 (Baronio 260) pertineat; sed totam referri oportere ad eumdem annum Christi 257, & exiguum quidem illius spatium, quatenus martyria describit; quantum scilicet est a die XXV Julii, quo passum esse Nemesium dicemus, usque ad III Augusti, quo cæsus videtur S. Tharsicius: nam quæ ad martyrium S. Nemesii anno 256 collocandum afferri possunt ex Actis, ut consulatus Glabrionis & Maximi, interitus Maximi consulis, dies martyrii XXV Augusti, quanti facienda sint, in Actis annotabimus.

§ VII. Prima translatio reliquiarum ejus ex cœmeterio Callisti ad cœnobium S. Silvestri de Capite.

[Sancti reliquiæ e cœnseterio Callisti] Perlustratis modo, quæ ad S. Stephani cultum universalem, Acta, martyrium spectant, ad ea progredimur examinanda, quæ de sacris ejus reliquiis apud auctores varios notata comperimus. Erunt hæc indicia satis manifesta venerationis aliquanto majoris, qua prosecutæ sint illum ac prosequantur præ ceteris ecclesiæ singulares, quotquot exuviarum ejus parte aliqua gloriantur. Totum hunc thesaurum, corpus, inquam, integrum, & sedem, hujus Martyris cruore tinctam, ut, secundum Acta nostra ac Martyrologos, a peracto martyrio statim acceperat, sic diu retinuit cœmeterium S. Callisti, versus meridiem via Appia secundo ab Urbe lapide dissitum; nec sine anniversaria celebritate; ut vetusta, quæ supra citavimus, Kalendaria Martyrumque Ecclesiæ Romanæ Fasti testantur. Sed hanc religionem bella tandem, atque imprimis Longobardicum illud, quo sub octavi seculi medium Urbem Aistulfus infesto bis exercitu cinxerat, sustulere: is enim late populatus omnia, ne sacrosanctis quidem cœmeteriis impium abstinuit militem; ut hæc adeo profanata subinde, diruta, neglecta jacuerint, quadrupedum receptacula potius, quam sacraria Martyrum.

[68] Rem indignissimam Paulus PP. I, pro insigni sua religione sanctitateque, non tulit: Hic enim beatissimus Pontifex, [translatæ sunt a S. Paulo PP. ad cœnobium SS. Stephani & Silvestri] inquit Anastasius in ejus Vita, cum omnibus spiritualibus suis studiis magnam solicitudinis curam erga sancta cœmeteria indesinenter gerebat. Unde cernens plurima eorumdem sanctorum cœmeteriorum loca neglecta, ac desideria antiquitatis maxima demolitione atque jam vicina ruinæ posita, protinus eadem Sanctorum corpora de ipsis dirutis abstulit cœmeteriis. Quæ cum hymnis & canticis spiritualibus infra hanc civitatem Romanam introducens, alia eorum per titulos, ac diaconias, seu monasteria, & reliquas ecclesias cum condecenti studuit recondi honore. Tum ad rem nostram accedens; Hic, ait, sanctissimus Præsul in sua propria domo monasterium a fundamentis in honore sancti Stephani, scilicet martyris atque Pontificis, nec non & beati Silvestri, item Pontificis & confessoris Christi, construxit; ubi & oraculum in superioribus ejusdem monasterii mœniis ædificans, eorum corpora magna cum veneratione condidit. Hæc est prima reliquiarum S. Stephani Pontificis ac martyris translatio, ex cœmeterio videlicet Callisti ad monasterium, ipsius ac S. Silvestri nomine consecratum, quod modo fere simpliciter appellatur S. Silvestri, item S. Silvestri de Capite, & S. Silvestri in Campo Martio; cujusque Italicam habemus Historiam, auctore Joanne Giacchetto, Romæ editam anno 1629.

[69] Confirmatur eadem translatio per ipsius S. Pauli PP. I Constitutum, [anno 761, die 17 Augusti,] inscriptum Icontio (alias Leontio) presbytero & abbati venerabilis monasterii SS. Stephani martyris atque Silvestri confessoris Christi, & cum eo ipsi venerabili monasterio; ac summi Pontificis, & plurium S. R. E. Cardinalium, antistitumque subscriptionibus communitum; datum vero quarto Nonas Julii, imperante domino Constantino augusto, a Deo coronato magno imperatore, anno quadragesimo primo, ex quo cum patre regnare cœpit; & post consulatum ejus anno vigesimo primo, Indictione decima quarta: ut est apud Baronium ad annum Christi 761; ubi Constitutum hoc totum ab initio legi malim, quam apud alios, illud inde non satis fideliter mutuatos: ad nos spectat præcipue, quod ibi quiescere dicuntur in monasterio laudato SS. Stephani, Papæ & martyris, atque Silvestri, Papæ & confessoris Christi, veneranda corpora; tum illud, quod Baronio ibidem teste, in eadem membrana Constituto subnexum legitur, ipsis his ejusdem S. Pauli verbis: Mense Junii die decima nona introduximus in hoc oraculum corpus beati Silvestri, Episcopi & confessoris Christi. Mense Augusti die septimadecima introduximus corpus beati Stephani martyris atque Pontificis, tempore Constantini & Leonis augustorum, & Pipini excellentissimi regis Francorum & defensoris Romani, Indictione quartadecima.

[70] [iuxta Bullam ejusdem Pauli I;] Constitutum hoc de suppositione suspectum habuit aliquando Papebrochius noster; sed errorem ipse suum postea recognoscens, demiratus est, & confessus illum ingenue, jussit expungi tom. 5 Junii pag. 380. Collectores conciliorum Binius, & qui deinde secuti sunt, illud quoque referunt loco suo; sed omnes ex Baronio, ex quo proinde, ut modo dicebam, emendari debent quædam non satis accurate exscripta. Omnes illud affigunt anno Christi 761, idque ex subscriptione jam data, quam Labbeus noster ad eumdem annum laudat, Chronologiæ technicæ parte prima, ut sanam atque integram & nullis suis vitiatam numeris. Pagius tamen in Critica Baronii, ad annum eumdem num. 1, non nihil in ea vitii detegit; sed quod facile in librarios refundi possit, neque sufficiat ad Constitutum illud vel in suspicionem vocandum, vel ab anno Christi 761 removendum. Minus in hoc facilis fuit Franciscus Pagius in Breviario gestorum Pontificum Romanorum tom. 1, sec. 4, in gestis S. Silvestri, num. 8; ubi de hujus instrumenti sinceritate dubitat duabus maxime de cansis; prima, quod neutra translatio, ibi notata, inciderit in diem Dominicum aut festum, contra seculi, ut putat, octavi morem; secunda, quod corpus S. Silvestri, quod hic translatum dicitur a S. Paulo I, pridem a Stephano PP. II, Pauli fratre ac decessore, rogatu Aistulfi datum S. Anselmo fuisse narretur alibi, & Roma ad abbatiam in diœcesi Mutinensi Nonantulanam asportatum. Addi poterat & tertia, quod Constitutum illud, datum Indictione XIV, quarto Nonas Julii, asserat, requievisse jam tum in monasterio SS. Stephani & Silvestri, amborum corpora; & tamen Constituti appendicula contrarium videatur affirmare his verbis: Mense Augusti die septimadecima introduximus corpus beati Stephani martyris atque Pontificis.. Indictione quartadecima.

[71] Sed harum rationum nulla nobis firma videtur: prima namque ut certum ponit, [quam defendimus.] quod inauditum est hactenus; proprium fuisse scilicet octavi seculi morem non transferendi Sanctorum reliquias nisi vel Dominicis vel festis diebus. Cur vero id illo potissimum seculo servatum fuisset, non aliis? Adisis Acta nostra tom. 2 Aprilis pag. 68, & Martyrum translationem invenies Veronæ factam anno Christi 755, die XXII Maii, qui nec festus tum fuit, nec Dominicus: alia quoque occurret Martii tom. 1, pag. 455, celebrata anno 765, IV Idus Martii, hoc est feria tertia. Et quid opus est pluribus? Secunda ratio, nititur auctoritate instrumentorum alibi penitius excutienda, sed quam hic interim si solidam esse quis volet, non defugimus. Quis vero nescit, in Ecclesia Catholica nihil esse antiquius, frequentius nihil, quam ut sacri corporis pars magna, imo sæpe non magna, corpus vocetur? Fuerit ergo S. Silvestri anno 753 e cœmeterio Priscillæ pars corporis aliqua translata Nonantulam; alia vero suo loco relicta usque ad annum 761, quando eam S. Paulus in ecclesiam a se conditam abstulit. Ratio tertia corruit; si statuas, allatum quidem ad cœnobium fuisse S. Stephani corpus ante datum Constitutum; sed extra locum sibi destinatum, & nondum forte satis aptum absolutumve, requievisse tantisper, puta usque ad Augusti proximi diem XVII, quo & illud Pontifex in oraculum introduxerit, & memoratam appendiculam adjecerit Constituto. Ita nihil erit, quod in instrumento illo nimium exquisita crisis merito possit arrodere.

[72] Ex ista porro appendice ad cœnobii Kalendarium transisse censendi sunt dies utriusque translationis; [Hujus translationis festum anniversarium.] in quo ad celebritatis annuæ memoriam, teste Giacchetto pag. 73, hodieque notantur; & in Junio quidem scribitur die XIX: Translatio S. Sylvestri Papæ & confessoris; tum alio charactere subditur: Adest corpus, & fit processio cum capite: In Augusto autem die XVII: Translatio S. Stephani Papæ & martyris; & alio charactere additur: Commem. Octavæ S. Laurentii: at de processione nihil. Unde hoc utriusque solennitatis discrimen? Equidem divinare id nequeo: nam amborum natalis eodem prorsus modo annuntiatur: ut die 2 Augusti: S. Stephani Papæ & martyris, ecclesiæ Patroni; & aliis litteris: Adest corpus: Die XXXI Decembris: S. Silvestri Papæ & confessoris, ecclesiæ patroni, & aliis litteris: Adest corpus. Amborum quoque capita, a reliquis ossibus separata, & sua quodque theca argentea, ad modum capitis affabre facta, conclusa servantur, ut narrat Giacchettus pag. 68: ut proinde unum æque commode circumferri posset, quam aliud.

[73] Ceterum ut satis extra dubium posita videtur ista translatio; [Reliquiæ vero illæ,] sic obscurum apparet, quid in ea, quantumve reliquiarum S. Stephani e Callisti cœmeterio ad cœnobium jam dictum transierit: nam de sede, ejus aspersa sanguine, neque Anastasius ibi, neque S. Paulus meminerunt; sed solum de corpore. Deinde τὸ corpus ex usu communissimo Ecclesiæ, nisi addatur vox integrum, raro corpus totum significat: hic enim, si usquam, usitatissima passim est figura synecdoches, qua totum pro parte ponitur; ut millies in Actis ostendimus. Fatetur autem ipse Giacchettus pag. 14 & seq., non aliam quoque hoc loco ejusdem vocis esse significationem. Cum ergo de sacro hoc suo deposito nihil, ex quo illud primum accepit, amisisse sciatur ecclesia SS. Stephani & Silvestri, quæritur, quantum ex eo possideat, atque adeo quantum ad illam S. Paulus olim transtulerit. Rem edicere potuit Giacchettus, utpote cœnobii non solum historiographus, sed & monialium Clarissarum, illud pridem incolentium, aliquando, ut significat pag. 43, confessarius; cui proinde suis omnia lustrare oculis facile fuit: is tamen nihil minus, quam quod quærimus, explicat:

[74] Translationem enim a nobis modo descriptam confirmaturus a pag. 18 per inventionem reliquiarum factam anno 1596 (quando vetustum ejusdem ecclesiæ ædificium a fundamentis instauratum, [eum simpliciter appellentur corpus S. Stephani PP & M.,] ad eamque, quam nunc habet, formam redactum est) ex actis istius inventionis authenticis, in curia Cardinalis vicarii Romani confectis, seu inventario, ut vocant, quod in archivo cœnobii servari ait, initium tantummodo recitat & finem, omisso medio, in quo, nisi fallor, reperta tum sigillatim ossa pro more enumerata fuerant & exacte definita, quæ in principio ac fine non nisi confuse nominantur: nam sic habet inventarium illud versus initium, referente Giacchetto pag. 19: In fabricatione hujusmodi ecclesiæ S. Sylvestri, & amotione sigilli ex tabula marmorea altaris majoris, & intus altare, repertæ fuerunt diversæ reliquiæ; ac etiam subtus confessionem dicti altaris, una capsa terræ coctæ, desuper cooperta duabus tabulis marmoreis; ac etiam sub dicta arca inter duas tabulas, pariter marmoreas; in quibus locis subtus altare indicatur, fuisse reposita corpora Sanctorum Sylvestri, Stephani, & Dionysii, Pontificum & martyrum respective, & aliorum Sanctorum, quorum nomina, sua divina Majestas scit. Vides, quam sit hæc obscura narratio? Tantum abest, ut hinc eruas, quid & quantum ibi de Martyris nostri corpore fuerit inventum, ut ne quidem intelligas, fuerintne reliquiæ corporis ejus a reliquiis aliorum sacrorum corporum ita discretæ, ut internosci potuerint; an omnes inter se permixtæ confusæque.

[75] [non videntur esse corpus integrum;] Ex ejusdem instrumenti fine multo minus affulget lucis; sic enim recitatur pag. 20: Et quoniam prædicta omnia vera sunt & fuerunt, procurator monasterii S. Sylvestri, nomine D. Florius Colutius, petit instanter & instantissime, debita cum reverentia, ad perpetuam rei memoriam, & pro totius populi devotione, & in honorem & venerationem dictorum sanctorum Sylvestri Pontificis, ac Stephani, & Dionysii martyrum, & aliorum Sanctorum, de omnibus & singulis prædictis mandari per reverendissimum dominum Vicesgerentem fieri inventarium & instrumentum publicum, & omnia in publicam formam, cum insertione totius tenoris Bullæ Papæ Pauli primi describi, redigi & registrari, & suam auctoritatem desuper interponi, non solum modo prædicto, sed isto & omni meliori modo. Qui reverendissimus Pater, dominus Fabricius Mandosius, vicesgerens prædictus, visis prædictis, & adhibitis in consilium theologis & aliis piis viris, approbavit dictas reliquias. Hæc sunt omnia, quæ nobis ex illo instrumento Giacchettus excerpsit; sed quæ propositæ quæstioni neutiquam satisfaciunt.

[76] [sed pars tantum illius aliqua notabilis;] Neque certiores nos reddet inscriptio, quam refert pag. 55, innovata jam ecclesia, ad sinistrum aræ majoris latus, aliquanto tamen ulterius, sic marmori candido insculptam legi: S. Sylvestri Papæ & confessoris corpus venerabile, a Paulo primo, Pontif max. die XIX Junii intra mœnia Urbis mirifica pompa translatum, in hac a se constructa ecclesia, & ejusdem nomine dicata, opipare conditum fuit. Exin, Clem. VIII Papa, renovata ob vetustatem ecclesia, idem S. Sylvestri corpus, clero populoque præsentibus, subter altare majus inventum, & ibidem dignissime repositum, cum SS. Pontif. Stephano & Dionysio, aliorumque Sanctorum reliquiis honorifica devotione servatur. Ex litteris Apostolicis summorum Pontificum Pauli primi, Agapiti secundi, atque ex inventario & reliquis actis curiæ Vicarii Urbis anno MDXCVI, Indictione IX.

[77] [ita ut etiam alibi esse possint æque notabiles partes aliæ.] Denique in tota cœnobii historia non aliter invenimus designatas S. Stephani reliquias, quas eo transtulit S. Paulus PP. I, nisi per has voces, corpus, caput, de capite. Et de capite S. Stephani Papæ & martyris acceptum aliquid cum aliis plurimorum Sanctorum lipsanis dicitur pag. 50, ad consecrandam in eadem ecclesia anno 1522, die XX Aprilis, novam aram SS. Joannis Baptistæ, Stephani, & Silvestri; quod idem illud desumptum tunc innuitur fuisse ex diruto recens altari SS. Pauli Apostoli & Nicolai confessoris, ad cujus consecrationem adhibitum verisimiliter, secundum pag. 49, anno 1267 fuerat. Patet vero, de capite appellari posse particulam capitis quantumvis minutam. Caput autem, ut superius monui, S. Stephani suo tempore tradit quidem Giacchettus pag. 68 inclusum fuisse seorsum hierothecæ in formam capitis ex argento elaboratæ; sed integrum illud fuisse non dicit, sicut integrum ibidem fuisse asserit caput S. Silvestri. Et hic ergo locum reliquit synecdochæ, qua partem capitis quamcumque per caput intelligas. Corpus denique absolute positum, quid passim significet, jam cum eodem auctore paulo ante monuimus. Notabilem tamen hic partem corporis intelligi oportere non inficior; quandoquidem scriptor ille ibidem, postquam de capitibus SS. Silvestri & Stephani separatis meminerat, hæc subdit: De reliqua sacrorum istorum ossium (SS. Stephani simul & Silvestri) quantitate partim duas capsulas admodum elegantes implerunt, quæ in eodem choro servantur; partim alias capsulas similiter ornatas, quas sub altare, ubi inventæ primum fuerant reliquiæ, suis manibus reposuit D. Vicesgerens. Hæc, inquam, satis hic notabiles arguunt Sancti nostri reliquias; non ita tamen, ut negare nos cogant, etiam aliis locis, de quibus agendum nunc est, partes ejusdem corporis æque notabiles reperiri; quæ quidem causa fuit, cur examen hoc loco tam longum instituerimus.

§ VIII. Earum translationes ac divisiones aliæ posteriores.

Quæret nunc aliquis, si e Callisti cœmeterio ad cœnobium jam dictum pars tantum hujus corporis aliqua transisse censenda est; ubi manserit cum sede Pontificis nostri ac Martyris pars corporis residua. [Ceteræ ejus reliquis tum relictæ videntur in cœmeterio Callisti;] Eminentissimus Baronius ad annum 561 post recitatam S. Pauli Papæ Bullam, ita pergit: Quod autem in cœmeterio Callisti æque corpus S. Stephani Papæ & martyris positum adhuc dicatur; inde id provenisse putatur, quod, sicut in aliis fieri consuevit, cum transferri solerent sacra Sanctorum corpora, pars aliqua in loco priori relinqui soleret. Hæc si ad locum illum cœmeterii Callisti referantur, ubi primum sepultus fuerat S. Stephanus, conciliari vix poterunt cum citato Anastasii textu, nedum cum Pauli Constituto; in quo causa factæ translationis hujus & aliarum aperte dicitur fuisse, quod loca illa cœmeteriorum, in quibus ea corpora eo usque quieverant, diruta, profanata, neglecta, dedecori sacris pignoribus tum essent potius, quam honori: ea vero causa movere non minus S. Pauli religionem debuit, ut ne quid sacri in loco tam indigno relinqueret, quam ut inde aliquid asportaret. Itaque nihil ibi jam dudum superesse, testatur Panvinius libro de Septem Urbis ecclesiis pag. 94 in editione Romana anni 1570. Cum ergo reliquisse putatur aliquid Paulus in loco priori, id latius accipiendum videtur, ut idem scilicet Callisti cœmeterium significetur quidem, sed non idem cœmeterii locus ille definitus, in quo conditi primum hi Sancti fuerant. Ita reliquisse dici poterit S. Paulus in priori loco quidquid reliquiarum S. Stephani depositum fuisse traditur in ecclesia perantiqua S. Sebastiani, cœmeterio S. Callisti ad secundum ab Urbe lapidem imposita.

[79] Illo certe, & non alio cœmeterii istius loco, servari dicitur Sancti hujus & corpus, [tutiori tamen loco; puta ad S. Sebastiani; unde quædam alio] & caput (synecdochice tamen utraque) & sedes marmorea, in qua fuit obtruncatus. De corpore in opere mox citato pag. 98 sic scribit Panvinius: Basilica S. Sebastiani … intus aliquot altaria habet In majori (quod sanctissimam Eucharistiam continet) sepultum est corpus S. Stephani Papæ & martyris, in hoc cœmeterio occisi. Idem pag. 99 in alio ejusdem ecclesiæ altari recondita ait esse capita sanctorum Callisti & Stephani Pontificum, idque præter alias ejusdem Stephani reliquias, tum ibi, tum in alio altari, de quo meminit pag. 97, repositas. De capite testatur etiam Severanus in Monumentis sacris septem Urbis ecclesiarum part. 1, pag. 451, & part. 2, pag. 98, ubi satis clare innuit, caput illud (seu potius capitis partem) pignus esse præcipuum S. Stephani, quod istic etiamnum supersit; cum illud solum exprimat. Sedem denique, Pontificis hujus cruore conspersam, ibi asservatam fuisse, præter Pancirolum in Thesauris absconditis almæ Urbis pag. 663, Piazzam in Hemerologio sacro, & alios, testatur quoque Marcus Antonius Boldettus in Observationibus ad cœmeteria Martyrum lib. 1, cap. 10, addens, eam tandem ex hoc loco, ubi tot seculis in veneratione maxima fuerat, Pisas nunc esse translatam a Cosmo III, magno Etruriæ Duce, qui illam anno 1700, cum Romana sanctuaria pro sua pietate supplex inviseret, ab Innocentio PP. XXII dono consecutus est.

[80] [subinde translatæ sint; ut ad S. Praxedis, an. 817;] Ut vero inde sedes illa hoc seculo ineunte migravit, sic indidem alia ejusdem (ut quidem omnes volunt) Sancti lipsana, per Urbem jam olim & orbem Catholicum divisa, prodiisse crediderim: ac de iis id imprimis, quæ sunt in Romana S. Praxedis ecclesia, verisimile facit, quæ istic (apud Panvinium de Septem ecclesiis pag. 259) in pariete muri prope oratorium S. Zenonis hujusmodi tabula marmorea exstat: In nomine Domini Dei, Salvatoris Jesu Christi, temporibus sanctissimi ac ter beatissimi & Apostolici Domni Paschalis Papæ (primi scilicet) infraducta sunt veneranda Sanctorum corpora in hanc sanctam & venerabilem basilicam beatæ Christi virginis Praxedis; quæ prædictus Pontifex dirutis ex cœmeteriis seu cryptis jacentia auferens, & sub hoc sacrosancto altari summa cum diligentia propriis manibus condidit in mense Julio die XX, Indictione X (adeoque anno Christi 817) Nomina vero Pontificum Romanorum hæc sunt: Urbani, Stephani, Anteri &c. Ex diruto enim cœmeterio Callisti dici potest traduxisse, etiam quæ ex aliquo diruti istius cœmeterii loco non diruto (puta ex ecclesia S. Sebastiani) transtulit.

[81] [ad SS. Silvestri & Martini, eodem seculo,] Idem de ceteris equidem sentio; tametsi fatear, non esse mihi, quo id affirmem, aut aliter opinantibus me velim anteferri; cum translationum illarum vel nulla suppetant, vel obscura testimonia. Sic Anastasius in Vita Sergii PP. II, qui sedit ab anno 844 usque ad 847, translatas quidem ab eo narrat reliquias S. Stephani Pontificis & martyris ad ecclesiam Romæ celebrem SS. Silvestri & Martini; sed unde fuerint acceptæ, non explicat. At explicat hoc, inquis, tabula marmorea, cujus inscriptionem, velut antiquissimam, recitat Baronius ad annum 847, num. 4: in ea namque tam de S. Stephani, quam de aliorum Sanctorum pignoribus, eodem tempore & loco repositis, dicitur: Hæc Sanctorum corpora translata sunt de cœmeterio Priscillæ via Salaria. Sic est; verum non eam esse inscriptionis istius, hac saltem in parte, vetustatem ac fidem, ut in illa secure liceat acquiescere, longa pridem dissertatione ostendit Papebrochius. Adisis etiam Pagium in Critica Annalium ad annum 847 num. 4 & seqq. Et vero quis umquam aut Stephanum, aut alios quosdam ex commemoratis ibi Sanctis in cœmeterio Priscillæ suburbano sepultos fuisse tradidit, vel eo postea delatos? Ceterum etsi, quas in SS. Silvestri & Martini ecclesia S. Stephani reliquias deposuit Sergius, inde postea sublatas fuisse non sciamus, atque adeo plane existimemus ibidem etiamnum servari; miramur tamen, id minus diserte asseri a R. P. M. Joanne Antonio Philippino, loci, cum scriberet, jam tertium Priore (in ejusdem ecclesiæ descriptione Italica, anno 1639 Romæ vulgata, cap. 16;) quam & ante ipsum ab Octavio Pancirolo in indice reliquiarum ad Thesauros Urbis absconditos, & post ipsum a Carolo Bartholomæo Piazza in Sanctuario Romano part. 1, die 2 Augusti; & part. 2, Statione 31.

[82] Plures sunt aliæ in Urbe ecclesiæ, ad quas Martyris nostri veneratio singularis per aliquam corporis ejus portionem, [& alias ecclesias, tam in Urbe,] ignoto nobis tempore ac modo impetratam, extenditur: puta ad ecclesiam S. Cæciliæ; ubi, teste Piazza in Hemerologio ad hunc diem, os ejus est insigne: ad S. Eusebii; ubi Ugonius Statione 31 ait reliquias esse S. Stephani Papæ, & quidem nostri, ut interpretatur loco citato Piazza; quippe cujus ibi festum (hac sine dubio de causa) quotannis asserit solenniter celebrari: ad S. Mariæ de Ara cæli; ubi, secundum Piazzam ibidem, exponitur ejus caput, sive aliquid de capite S. Stephani Papæ & martyris, ut explicat in indice Pancirolus. Atque hæ sunt, si non omnes, certe maxime celebres Sancti hujus apud Romanos reliquiæ: nam etsi festam hujus sancti Præsidis sui lucem peculiari cultu Romæ prosequantur Equites S. Stephani nostri (de quibus infra dicetur) in ecclesia, quam appellant, S. Joannis Florentinorum, impetratis etiam plenariis ad eam illustrandam indulgentiis; nihil ibi tamen reliquiarum ejus assignat Piazza. Errasse vero putamus Joannem Severanum de Septem ecclesiis part. 1, pag. 131, cum S. Stephani hujus corpus inter alia recensuit, quæ condita sunt in basilica S. Petri Vaticana; nam Stephanum scripsit pro Hygino; ut ex Panvinio, Ugonio, aliisque ejusdem basilicæ hierogazophylacium describentibus palam est.

[83] Sed non sola, ut jam innui, Roma sacras Pontificis hujus sui ac Martyris exuvias veneratur & possidet; [quam per reliquam Italiam; Siciliam, Hispaniam,] siquidem iisdem in reliqua Italia, Sicilia, Hispania, Germania, Bohemia, Lotharingia, Belgio quamplurimæ gloriantur ecclesiæ; & in Italia quidem in ecclesia Neapolitana D. Mariæ de Stella, teste Beyerlingo in Theatro vitæ humanæ ad verbum Reliquiæ pag. 304, servantur reliquiæ S. Stephani .. Papæ & martyris; in metropolitana Tranensi os ex corpore ejusdem, uti dictum fuit tom. 1 Junii pag. 258 lit. D; apud Vigilienses quoque, Columnenses, Pisanos quid sit, sequentibus paragraphis elucescet. In Sicilia, secundum Martyrologium Siculum ab Octavio Caietano nostro vulgatum, celebratur die 2 Augusti, Syracusis, in collegio Societatis Jesu, translatio capitis S. Stephani Papæ & martyris. In Hispania apud Ovetenses, nescio quid reliquiarum ejus assignat Beyerlingus modo laudatus pag. 279; apud Scorialenses quoque in celeberrimi augustissimique cœnobii Lipsanologio alphabetico, quod exscriptum habemus, notantur S. Stephani Papæ & martyris os unum, longum digitis duobus ac medio, latum uno; & unus dens molaris integer; tres aliæ reliquiæ minores.

[84] In Germania tres una in urbe Coloniensi ecclesia aliqua sacrorum ejus pignorum parte lætantur; [Germaniam, Lotharingiam,] ut metropolitana apud Gelenium de Coloniæ Agrippinensis magnitudine lib. 3, syntagm. 1, § 5, sexta hierotheca; ecclesia collegiata S. Cuniberti, quæ caput habere dicitur S. Stephani Papæ & martyris, ibidem Syntagm. 4, § 2, loculo septimo, & apud Winheimium in Sacrario Agrippinæ pag. 63; ecclesia S. Barbaræ cænobitica Cartusianorum, ubi est pars capitis S. Stephani Papæ & martyris, apud Gelenium ibidem, syntagm. 40, § 2, num. 9, & Winheimium pag. 206. Spirensis etiam ecclesia Cathedralis, ut S. Stephanum PP. 1 patronum habet; sic aliquæ sacri ejus capitis portione gloriatur, teste Guilielmo Eysengrein in Chronologia Spirensi, sol 30 verso. In Bohemia, ecclesia metropolitana Pragensis habet, testante Pessina in Phosporo septicorni, radio 4, pag. 514, S. Stephani Papæ & martyris insigne frustum, per Carolum (IV imperatorem piissimum) Roma, anno MCCCLXX allatum. In Lotharingia Veroduni ecclesia parœcialis S. Stephani Papæ & martyris nomine consecrata dudum fuerat, quando seculo XI Nanterus, abbas vicini cænobii S. Michaëlis, Romam & montem Garganum adiit, indeque redux attulit in patriam, præter alias multas, etiam S. Stephani nostri reliquias; quæ (verba sunt e Gallico versa Richardi Wasseburgii, Verodunensis olim ecclesiæ archidiaconi, Antiquitat. Galliæ Belgicæ lib. 4, fol. 225 verso) etiamnum religiose servantur in ecclesia parochiali S. Michaëlis, apud dictam abbatiam; quæ ecclesia parochialis diu ante dedicata fuerat & fundata in honorem jam dicti S. Stephani Papæ & martyris.

[85] [Belgium; imo & Orientem;] In Belgio denique nostro urbes, ut minimum, tres nonnullam reliquiarum ejus partem olim sunt consecutæ; ut Bruxellæ, ubi Rayssii Gazophylacium Belgicum pag. 396 testatur asservari in aulico sacello brachium argenteum, quod, inter similes aliorum Sanctorum alias, recludit reliquias brachii sancti Stephani Papæ & martyris: Ultrajectum, ubi idem auctor pag. 260 & sequenti ex instrumento authentico docet, sub Frederico Badensi, archiepiscopo Ultrajectensi quinquagesimo sexto, repertas cum aliis bene multis fuisse anno 1515 in S. Joannis ecclesia collegiata reliquias S. Stephani Papæ & martyris, quas ibi annis antea facile quadringentis & quinquaginta Bernoldus, inter episcopos Ultrajectenses vigesimus, & ejusdem ecclesiæ fundator, incluserat: Duacum postremo, ubi Beyerlingus, ad vocem Reliquiæ pag. 293, in ecclesiæ collegiatæ S. Amati lipsanologio inter complures Sanctorum reliquias, ibi a seculo XIII conditas, tertio recitat: De S. Stephano Papa & martyre; & semel quidem sub hoc titulo: Sequuntur reliquiæ, quas Robertus de Gondelcont attulit de Constantinopoli: ex quo liquet, usque in Orientem diffusas aliquando fuisse sanctissimi Pontificis ac Martyris nostri cum cultu reliquias.

[86] [si tamen ejusdem ubique Stephani reliquia sunt.] Ceterum, ægre ferat nemo, si forte ecclesias hic multas præterierimus, quæ ejusdem quoque thesauri partem aliquam possidere se credant: non enim id agimus hoc loco, ut ejusmodi nihil nos fugiat; sed ut colligamus in hoc genere quantum sufficit, ad demonstrandam peculiarem illam, quam in veneratione S. Stephani nostri tot gentium pia contentio tot jam seculis præ se tulit, religionem. Unde neque illud nobis discutiendum arbitramur, sintne re vera Stephani hujus omnia, quæ vel modo dedimus vel daturi jam sumus, an Sancti cujuspiam alterius homonymi pignora, saltem aliqua: satis est etenim ad finem nobis propositum, quod nostri hujus ea putant esse, qui elaboratis condita metallis tanto servant in pretio, tanta pietate, tot honoribus prosequuntur. Nunc Italiam revisamus, ubi refossa translataque non ita pridem sacra hujus Martyris, ut creduntur, ossa novum ac mirificum ejus gloriæ splendorem attulerunt. Rem tibi, lector, ab exordio repetemus, maxime ex Italica Relatione, typis excusa Trani anno 1682, & ad paginas quatuor & nonaginta excurrente. Hanc ad tres paragraphos compendio reducemus, quorum primus expediet translationem S. Stephani in Apuliam; secundus inventionem in Apulia; tertius translationem in Etruriam.

§ IX. Alia reliquiarum ejus translatio ad cœnobium Columnense prope Tranum in Apulia, anno MCLX.

Tranum civitas est nobilis in Apulia Peucetia, seu Terra Bariensi ad maris Adriatici littora. Ab hac, Vigilias versus, uno tantum milliario distat peninsula quædam in mare procurrens instar modici collis, [Historia translationis S. Stephani PP. & M. in Apuliam ex Ms.] amœna pulcraque; cujus verticem occupat cœnobium pervetustum S. Mariæ de Columna, vel, ut alibi vocitatur, de Colonia, a Benedictinis ob incursus Turcarum piraticos bis derelictum, & anno 1427 tandem Fratribus Minoribus, quos Observantes appellant, assignatum, qui illud exinde constantius tenuere. Huc delatum olim Roma fuisse corpus S. Stephani Papæ & martyris, nemo dubitat accolarum; & quamquam de modo, quo istuc appulerit, alia nunc est, aut certe aliquando fuit, rudis plebeculæ fama: nemo tamen utcumque supra vulgus aliquid sapiens inde ab antiquis temporibus (teste Staffa in historia inventionis ejus, Trani edita anno 1622) id aliter accidisse umquam credidit, quam ut narratur in historia manu ac stylo pervetusto in membranis Latine exarata, & in ejusdem cœnobii sacrario una cum Sanctorum reliquiis tum diligentissime conservata. Cujus quidem historiæ fragmenta ipse Latine pauca recitat; nos integrum a P. Beatillo nostro apographum obtinuimus; & sic habet:

[88] De fonte divinæ misericordiæ semper rivulus salutis emanat: [Tranenses maximi faciunt corpus S. Stephani PP. & M.,] quoniam fons vitæ est apud Dominum, & in lumine suo videbitur lumen. Prætendit enim misericordiam omnibus invocantibus eam. Unde Deus in omnibus & super omnia benignissimus dilectum populum, Pharaonis potentiam fugientem, duabus columnis protegens, obumbravit: unam nubis per diem eis contra æstum solis apposuit; & alteram ignis per noctem ad remedium frigoris temperavit. Sic dulcis pietas & pia dulcedo Domini Tranensibus, in multis calamitatibus anhelantibus, corpus beati Stephani, apostolici viri & martyris, contra peccati incendium, & contra charitatis algorem, & contra dæmonum virulentas insidias misericorditer impertivit. Hoc corpus præfati Martyris eisdem quippe Tranensibus est factum candelabrum, eidem candelabro simile, quod est in templo Domini positum, de quo Christus ille sine fine benevolus ad preces prædicti Martyris lucernam eorum pedibus gradiendi prætenderet, & lumen eorum semitis præmonstraret. Hujus quoque Martyris corpus sanctissimum est ipsis Tranensibus lagena Gedeonis effectum, in qua fuerat facula luminaris accensa: quæ lagena, ut hostes frangeret, prius est fracta pœnitens; &, tacta misericordia, subito lumen egrediens, hostium reverberabat oculos. Ut in fractione lagenæ fragilis & claritate lucis effusa Gedeonis fugati sunt penitus inimici; sic de præfati Martyris corpore, ut de fracta lagena; & de prævio ejus auxilio, ut de lumine patefacto, hostes invisibiles fugiunt, & velut lanceis figuntur acutis. Hujus autem apostolici Viri & Martyris pretiosissimum corpus qualiter est ad hoc S. Mariæ Coloniæ monasterium, Christi miseratione, traductum, cunctis scire volentibus veridica taliter relatione patebit.

[89] [Romæ clam sublatum, & apud eos depositum, in vicino cænobio,] Quidam hujus oratorii monachus, Domini procurante clementia, Romam avidius proficiscitur, & cuidam viro ecclesiæ civitatis illius adhæsit clam deputato, in qua corpus præscripti Martyris erat reconditum: se ad omnimodum beneplacitum contulit, & ad obsequium mancipavit; & ad libitum cuncta perficiens, sic se illi familiarem adhibuit, sic se præcordialiter alligavit, ut ei, quasi amico intimo, secreta sui animi custos ille panderet universa, reverendo prædicti Martyris corpore præostenso. Ille igitur monachus & alter clericus, qui præeminebat ecclesiæ, ita sunt mutua charitate connexi, ut septenni spatio temporis & loco sunt & animo unanimiter conversati. Verum procedente aliquo tempore (quia pravum est cor hominis & inscrutabile) sæpedicti monachi animus est in contrarium penitus immutatus: nam amico suo prætendens insidias, & voto suæ mentis opportunitatem explorans, corpus prædicti Martyris a loco sui hospitis & amici diripuit, & ad monasterium, a quo recesserat, cum hilaritate transvexit. Quem regressum ad monasterium monachum dum velut fratrem ac filium cum affectu & paterna dulcedine suus abbas reciperet, mox ille corpus pretiosissimum abbati suo ac fratribus, tamquam munus a Domino destinatum, exhibuit, facti ejus seriem diligenter exponens. Unde loci hujus abbas & monachi, corpus beati Martyris cum magna reverentia & devotione sumentes, cum laude Dei non modica omni cum diligentia in altari sui cœnobii * summa cum celebritate recondunt; de cujus sancti Martyris corpore multis undique per Apuliam plurima miracula coruscarunt.

[90] [ubi claret miraculis;] Nam per eum jugiter monachis provectus animarum impenditur, ad quorum salutem sedulam in ipsorum est monasterium, Domino disponente, deductus. Quicumque etiam hominum ad eum vota prætendunt, & sine felle malitiæ preces honestatis emittunt, mox ille clemens ad Clementissimum supplicat; & ad vota petentium, quod optatur, adducit. Ipsis quoque Tranensibus, qui præscriptæ ecclesiæ S. Mariæ Coloniæ, in qua prædictus Martyr & Pontifex, Domino miserante, quiescit, sicut vicinis per miliarium, cum necessitas imminet, eis alacriter viscera pietatis impendit: sic allegans pro subditis, sic celeriter piissimam vocem miserationis emittit: O Jesu, omnium plenitudo bonorum, paradisus pomorum dulcium, gratiarum redolens apotheca cunctarum, pater indeficiens, mater afflictorum omnium, singulare solatium & spes unica miserorum; quam piger ad pœnas, princeps ad præmia velox; quique doles, quotiens cogeris esse ferox (Numquam enim sine misericordia tu fuisti, nec peccanti homini aut * defuit miseratio) exaudi, pie Pater & Domine, ut petentibus annuas: tua sola te pietas arceat *; ut, qui parcendo peccata superas, nunc his supplicibus indigentibus signa tuæ dulcissimæ pietatis ostendas. Et mox nunc piissime piissimus ad preces Martyris flectitur; & ad misericordiam, quam naturam habet, nunc pronius inclinatur: nam penes eum omnia quæ postulat: quia in sua Christus piissima voluntate disponit. Ipsi ergo gratiarum sit actio, honor, virtus, & jubilatio in secula seculorum. Amen.

[91] Cumque corpus beati Stephani martyris, Romani Pontificis, [ipsis dæmonibus] in monasterio sanctæ Mariæ de Colonia divina gratia collocatum quiesceret; ut multis impenderet beneficia, & præsentiæ suæ commoda persentirent, Amandus, quondam Vigiliarum episcopus, a quodam prædicti abbate cœnobii, qui Petrus nomine dicebatur, ad eam, cui præeminebat, ecclesiam præfati Martyris brachium postulatum accepit. Cumque nominatus episcopus ad quemdam occupatum a dæmone, qui ad ecclesiam venerat, sua verba dirigeret; ut divina Verbi virtus per brachium Martyris innotesceret; ut Sancti brachio honor cum reverentia debita ferret *; & ut propter virtutis Dei notitiam [&] Sancto celebritatem exhibitam, vitæ æternæ meritum erga populos cælitus adveniret; sæpe nominatus episcopus præscripti brachium Martyris latenter induxit. Et quia Christum Dominum in carne mortali dæmones vehementi cogitatione cognoverant, eumque Dei filium nominaverant; de ejus emanavit justitia, ut qui confessi a Domino ad suæ depressionem malitiæ, ad ejus Famuli excellentiam occultari malevola taciturnitate non possent. Nam quam citius sancti Martyris brachium est latenter appositum, dæmon doloribus angitur; flammæ incendio concrematur: spumat ille, qui patitur, dæmoniacus; in labiis tremor est; in vocem sic avide conquerentis erupit: Cur me nunc, Stephane, crucias? Cur mihi modo caput abscindis, & membra singula mutilas? An quia tibi capitis sustinuisti martyrium, nunc me sæviori pœna percellis? Tuus in cruce Dominus mihi caput effregit: & nunc pro tui decisione capitis, mei sentio capitis fractionem. Unde tu confregisti caput draconis; dedisti eum escas populis Æthiopum. Cur * jam pro ejus fide suscepisti martyrium, me in porcum introire permitte; sicut legionem dæmonum in porcos introire permisit. Hoc præfatus episcopus, multis astantibus, audiens, nec non & omnis populus, sancto martyri Stephano, quondam summo Pontifici, cum attentione non modica cultum & reverentiam contulere majorem; in membro, capiti; in servo, Domino Jesu; mox Filio, qui est benedictus in secula, honorem, laudem & gloriam debitam exhibentes.

[92] Ad honorem ejus, & gloriam, qui nos ab hoste redemit: [ejus merita confitentibus.] beati Stephani protomartyris est imago Tarenti in pariete cujusdam ecclesiæ, variis protracta coloribus, ad ejus similitudinem informata. Hanc imaginem protomartyris dæmoniacus quidam aspiciens, subito torquetur doloribus; flammis peruritur, & aliis cruciatibus; velut navicula fluctibus propulsata. Tandem dæmon per dæmoniacum contra protomartyrem Stephanum suæ malitiæ seminarium, incentivum discordiæ, & invidiæ fomitem in hæc verba diffudit: Nunc autem ante tuam imaginem, o protomartyr Stephane, torqueor, laceror, confundor graviter, & affligor: nam ab hoc mihi homine, quasi pro carcere, deputato, in quo tamen per effectum malitiæ delectabar, quem cum hilaritate vexabam, in cujus cruciatibus sedulis mihi erat quies & gaudium, non precum tuarum instantia, nec tua sanctitate poscente, superatus excludor: imo precibus & meritis beati Stephani, Papæ & martyris; qui in monasterio sanctæ & gloriosæ Genitricis Dei & perpetuæ Virginis Mariæ de insula Coloniæ, prope Tranum sita, ad salutem Tranensium mansionem accepit, manu fortiori expellor: totam maritimam [oram] fugiens, ad solitudinem vapulandus abscedo. Potius * hæc dæmon aliud non eloquitur, quia, Deo non permittente, obmutuit, & non aperuit os suum; & quia cito vocem non edidit, dæmoniacus est a dæmone liberatus. Hæc verba dæmonis populus audiens, fideliter & efficaciter intellexit, quod Jesus Christus, Martyrum gloria, laudem suam & sui Martyris ipsum fecit dæmonem, ad confusionem suam & ignominiam, confiteri. Sancto igitur Stephano, Papæ & martyri, Christianus quilibet reverentiam faciat, & Christo, auctori bonorum omnium, munus sedulæ devotionis impendat; cui gratiarum sit actio, honor, virtus, potestas, & jubilatio in secula seculorum. Amen.

[93] [Cum prodigia aliquamdiu cessassent,] Circa festum beati Stephani, Papæ & martyris, quidam monachus supra memorati cœnobii S. Mariæ Coloniæ cum Priore suo, in loco eodem ad talia illum alloquens, controversia dilapsus, [ait:] Ecce, bone frater & domine, corpus beati Stephani, Papæ & martyris hujus, in quo degimus monasterio requiescit: sed cum jam longo temporis spatio nulla nobis miracula favent, nec portant nobis loci vicinia, corpori ejus debitam reverentiam exhibemus *: unde ejus festum & gaudium minus solenniter celebramus. Sed ut quid etiam terram occupat? Ut arbor succidatur inutilis, & de loco inaniter occupato pellatur. Quod non ex malitia monachus, sed affectu quodam intimæ dilectionis, asseruit. Prior autem cœnobii sui, frater quæ dixerat, attentius audiens, illum honeste admonuit; cum omni lenitate corripuit, & eum sermonibus salutiferis propensius erudivit. Verum verba prædicti monachi Deo quasi quædam extiterunt occasio ad solita mirabilium opera suam noviter potentiam exercendi; ut sanctum Papam & Martyrem in loco suo manentibus multis celebrem faceret, & illum per evidentia miracula declararet. Unde manus divinæ gratiæ hoc, quod sequitur, ad actum adduxit.

[94] [denuo refloruere, maxime in pellendis febribus;] Quidam vehementer febricitans, divina ductus clementia, convolavit ad monasterium, sanctum Papam & Martyrem languoris sui stimulis medicinam efflagitans. Hunc autem Christus misericors ideo destinavit ad Martyrem, ut in eo Dei virtus claresceret, & cunctis eum poscentibus per miracula faceret celebrandum. Loto igitur sancti Martyris brachio, illico loturas febricitans ad potum salutarem assumit. Nam dum brachium Martyris aqua ducta lavatur, mox accepta a languido, a morbo eum, quo languit, sine tarditate curavit. Cujus sanitatis exemplo qui quotidiana febre consumitur, qui tertiana vexatur, qui quartana concutitur, vel cujuscumque mali doloribus agitatur, si ei aqua, qua est lotum brachium, propinatur, dummodo cum sumpto poculo fidem de sua plenam habeat sospitate, mox quod optavit, exequitur *, & quo indiguit, impetravit. Quare divina gratia sic operatur in Martyre, ut per eum febricitantibus Deus manifeste subveniat. Est ergo salutare consilium, ut quid ad preces Martyris sui de languore curatur, illud semper præ oculis verbum Dominicum habeat: Ecce sanus factus es; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Qui vero nondum munus curationis obtinuit, sic reproba corrigat opera, si se miseris per compassionem impendat; ut, dum in suis calamitatibus opem Martyris flagitat, illum sibi propitium, illum protinus erga Dominum promptum sentiat adjutorem; ut tam in pœna, quam in culpa ei Deus per gratiam pro interventu Martyris miraculum pietatis efficiat; quatenus qui per effectum Martyris a Deo est misericorditer liberatus, fiat interventu suo in veneratione ferventior, & Deo liberatori, devotior, ut illi gratiarum sit actio, honor, & jubilatio.

[95] Id etiam nihilominus tenaci est commendandum memoriæ & præconio laudabiliter Martyris adscribendum, [de quibus scripta olim historia fuit.] quod cum ejus essent miracula litteris designata, & tam abbati quam fratribus eas scriptor prælegeret; ubi quod notaverat, reducebat, ut grossiori littera scriberetur, in ipso regressu tenentis opus est de pectore lapsum: quo non reperto, dum quæritur, scriptor dolore capitur, ac mœrore urgetur: quærit opus, quod perdidit, & ad quærendum alios diligenter emisit: cumque fatum opusculum, ad oculum in itinere positum, quæsitores plurimi non aspicerent, scriptoris nutrix, ad laudandum egressum velut a sancto Spiritu destinata, opus intuens, quod latebat omissum *, admirata cognovit. Unde illud avide capiens, ad suum illico dominum attulit; quod ille cum alacritate accipiens, & munus exinde gratiarum exhibuit [&] obsequium juge Martyri venerationis impendit.

[96] Anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo centesimo sexagesimo, Indictione octava, [Translationis epocha, annus 1160.] Pontificatus in Christo Patris & Domini Domini Alexandri Papæ tertii, Romani Pontificis, anno primo, regnique Domini Guilielmi; regis Siciliæ & Apuliæ, anno decimo, archiepiscopatus Tranensis archiepiscopi… anno secundo, prædicti domini Petri, venerabilis abbatis, anno tertio; quo supradicto tempore monachus & abbas prædicti monasterii abbatiæ S. Sebastiani martyris ad supradictum monasterium ecclesiæ sanctæ Mariæ de Colonia B. Stephani martyris Romanique Pontificis detulit corpus sanctum. Et hoc factum est ad honorem, laudem, & gloriam Domini nostri Jesu Christi, qui est lux lucis, & omnium vera salus: qui est benedictus in secla seculorum. Amen.

[97] Hoc instrumento nititur jam descripta translatio. Observandum autem in eo est primo, [Ætas hujus historiæ; locus, unde facta translatio.] nullam uspiam ibi fieri mentionem Ordinis Franciscani; quod argumento est, ante conscripta hæc fuisse, quam RR. PP. Franciscanis cœnobium Columnense cessisset, hoc est, ante annum Christi 1427. Satis diu tamen scripta fuisse post annum 1160, manifeste proditur num. 91, ubi dicitur Amandus, quondam Vigiliarum episcopus: Amandus enim ille, secundum illustrissimum Sarnellum, sedisse scitur Vigiliis saltem usque ad annum Christi 1181. Idem æque evidenter erues ex num. 93: quia vero nondum abscondita fuisse suo tempore ossa Sancti supponit auctor, non ausim illum seculo XIII juniorem facere. Secundo, num. 89 perobscure designari ecclesiam illam Romanam, unde corpus illud monachus Columnensis abstulerit: ibi namque ecclesia ista nulla titulo insignitur; sed ad clericos tantum innuitur pertinuisse: clericus enim istic appellatur, qui præeminebat ecclesiæ, idem paulo ante custos, idem clam deputatus dicitur, eodem inscio & invito, sublatum esse narratur a monacho per insidias corpus. Quid igitur sibi volunt hæc num. 96 verba, Quo supradicto tempore monachus & abbas prædicti monasterii, abbatiæ S. Sebastiani martyris ad supradictum monasterium ecclesiæ S. Mariæ de Colonia B. Stephani, martyris Romanique Pontificis, detulit corpus? Quid, inquam, sibi vult istud, abbatiæ S. Sebastiani martyris? Locus, nisi fallor, indicatur, unde corpus subductum fuerit; ecclesia scilicet S. Sebastiani, quæ licet extra Romam sita sit in cœmeterio Callisti, inter Urbis tamen ecclesias loco non infimo recensetur. Sed ea cur dicitur abbatia; si illi secundum num. 89 clericus præeminebat? Tum cur ibi vox illa secundo casu exprimitur, abbatiæ? Sane vereor, ne corruptum hic sit aliquid occasione cujusdam abbreviationis, & legendum sit, ab ecclesia S. Sebastiani M. Et sic legisse videtur admodum R. P. F. Bonaventura a Fasano, in compendio hujus historiæ, quod citatur in Relatione Italica pag. 28; licet ibi legatur, ab ecclesia S. Stephani (pro Sebastiani; additur enim) extra muros, cœmeterio Calisti; in quo ecclesia S. Sebastiani nota est; at nulla, quod sciam, S. Stephani.

[98] [Brachium Sancti Vigilias translatum; nomen Archiepiscopi Tranensis omissum.] Observandum tertio, translatum fuisse, secundum num. 91, Sancti hujus brachium ex cœnobio Columnensi ad cathedralem Vigiliensem ab Amando; non posterius; ut putavit illustriss. Sarnellus in Monumentis episcoporum Vigiliensium, pag. 44; ubi ait, illud etiamnum servari. Alias ergo S. Stephani nostri reliquias fuisse opinamur illas, quas Amandi successor anno 1182 condidisse ibidem narratur in ecclesia S. Mariæ di Giano, extra oppidum Vigiliense posita. Remansisse vero apud Columnenses, diu post Amandi translationem, vel ejusdem brachii partem, vel alterius (ejusdem tamen Sancti) patet ex num. 94. Quarto denique observandum est, in apographo nostro num. 96 punctulis notari locum, ubi nomen archiepiscopi Tranensis forte in autographo legi non potuit. Quis autem archiepiscopus ille fuerit, ex Ughello non liquet: utpote nec Bisantii junioris, qui sedit anno 1143, finem; nec Amantii, qui sedit anno 1179, initium notante, & ita forsan unum aut plures intermedios, quos ignoraverit, omittente. Staffa tamen in Relatione Italica recusus, pag. 3 videtur in historiæ nostræ autographo legisse nomen Petri; ait enim; eumdem fuisse Petrum, qui Tranensis tum simul archiepiscopus fuerit, simul abbas manserit Columnensis.

[Annotata]

* Staffa cum aliis legit, in altari S. Zenobii

* lege tua

* forte urgeat

* f. ferretur ant fieret

* f. Qui

* f. Post

* f. non exhibemus

* f. consequitur

* f. amissum

§ X. Earumdem diuturna ibidem defossio, & secuta inventio; item novæ translationis occasio & apparatus.

Gaudebant hoc suo deposito secure Columnenses, cum bellorum in Italia motus, [Ossa S. Stephani, diu apud Columnenses defossa,] & infestum prædonibus mare opportunam iis curam injecit, ut ne rem tanti pretii in loco, periculus omnibus atque injuriis exposito, parum caute servasse viderentur. Reliquias igitur S. Stephani sui ex altari sublatas in proximam altamque, quam ad hoc paraverant, fossam demittunt, humoque regesta, & instrato, ut ante fuerat, pavimento, ita contumulant, ut reconditi thesauri nullum apparere sinant indicium. Id vero quando contigerit, incertum est. Diutissime tamen ibi abstrusa latuisse hæc pignora, mox describenda docebit inventio. Condita ibi certo jam erant ante annum 1427, quo cœnobium FF. Minoribus datum est; quandoquidem horum nemo locum umquam novit, sub quo delitescerent: ut narrat Staffa, & fatetur Minister Ordinis Generalis Franciscus Gonzaga in Origine Seraphicæ Religionis part. 2, ubi de provincia S. Nicolai, conventu 5. Imo nihil apparet verisimilius, quam si dicatur absconditum fuisse in ecclesia Columnensi S. Stephani corpus eadem occasione, atque adeo eodem tempore, quibus in ecclesia Tranensi occultatum fuit corpus S. Nicolai Peregrini: nullus enim periculi metus impellere Tranenses potuit, ut ita thesauri sui in urbe munita securitati consulerent, qui non idem urgere debuerit Columnenses, nulla loci munitione fretos, ad idem de suo Stephano faciendum. Itaque ut uno fere tempore per ejusdem Baracchianæ familiæ indicium, inventæ postea sunt utriusque reliquiæ; sic uno fere tempore defossas arbitramur antea fuisse; puta versus initia seculi XIII, quando abditum fuisse S. Nicolai corpus intelliges ex dictis tom. 1 Junii, pag. 225, num. 76.

[100] Patribus interim Franciscanis in longa hujus depositi ignoratione solatio imprimis erat S. Stephani Pontificis & martyris brachium, [præter brachium;] quod cum ceteris ejus ossibus latibulo subterraneo mandatum non fuerat; sed seorsum cum aliquot aliis aliorum Sanctorum reliquiis asservatum, ipsisque cum cœnobio consignatum obvenerat, testante, dudum antequam in lucem corpus eductum est, Gonzaga, loco citato. Solabatur & illud; quod perseverans asserebat loci traditio, numquam asportatos ab æde sua reliquos ejusdem Sancti cineres fuisse, sed in eadem, ubi ubi demum, condita quiescere. Spem insuper animosque acuebat fama minime dubia de certa sepulcri hujus ac definita notitia, olim Tranensi cuidem familiæ nobili, de Baracchia nuncupatæ, ea lege credita, ut arcanum nemini, nisi in mortis articulo, communicare liceret cum posteris. Ex his autem supererant semper aliqui usque ad seculum XVII, quo florebant ibi Joannes Vincentius, & Joannes Jacobus, quibus illud morti proximus revelasse credebatur amborum patruus, Tranensis ecclesiæ canonicus, Petrus Baracchia; idque eo tunc certius habebatur, quod anno 1603 alter eorum, Joannes Vincentius Baracchia, ex ejusdem patrui sui traditione, locum indicasset, ubi reperta fuerunt ossa S. Nicolai Peregrini.

[101] Hos ergo PP. Franciscani ad arcani communicationem adhortari per se atque amicos non destitere, [donec anno 1611] rem simul interea ferventissimis precibus Deo commendantes, donec mense Decembri, anno 1611, Joannes Jacobus, nescio quo ductus impulsu (inexorabilis enim adhuc fuerat, etsi multorum ambitu sæpe fatigatus) amicum nobilem invisit, eumdemque Minoritarum Columnensium, ac sancti præsertim Pontificis Martyris gloriæ studiosissimum, & hujus, quam contrahimus, narrationis auctorem, Joannem Lucam Staffam; eique mox ultro ad effodiendas ejusdem Sancti reliquias operam suam ac notitiam addicit. Acceptat alter avidissime scilicet; & evocatos continuo ad se e cœnobio Columnensi sacerdotes duos, Patrem videlicet Clementem, & P. Andream, Palumbos, quibus id noverat optatissimum esse, gaudio tam insperato persundit. Dies operi extemplo dicta; &, ut res absque strepitu fieret, arbitri sex tantum designati; Patres nimirum jam dicti duo, tum amborum frater Gaspar Palumbus metropolitanæ Tranensis ecclesiæ canonicus, Petrus præterea Campitellus, vir e primaria Tranensium nobilitate insignis, ipse demum Joannes Jacobus Baracchia cum amico Staffa, præcipuo expeditionis auctore. Duo insuper admissi, qui foderent, alter ipsius Staffæ famulus, alter ex monasterii Columnensis familia F. Jacobus laicus.

[102] [magno studio] Jam festa S. Stephani protomartyris dies illuxerat (hanc enim S. Stephani alterius inventioni visum fuerat præstituere) cum subita ventorum & aëris inclementia cœnobium adeuntibus tantum injecit moræ, ut multo, quam opus erat, serius advenirent. Itaque cum jam omnes adessent, cum se operi in ecclesia, fusis ad Deum precibus, accinxissent, duæ vix horæ supererant usque ad vesperam; quas cum sufficere negaret Baracchia, omnium lacrymis exorari debuit, ne differret negotium. Victus tandem, & ante majorem aram provolutus in genua, in has, oborto simul fletu, voces erupit: Patruus meus, bonæ memoriæ, dominus Petrus Baracchia, mihi & patrueli meo, domino Joanni Vincentio Baracchia, compos adhuc mentis, antequam exspiraret, secreto revelavit gloriosa corpora SS. Nicolai Peregrini, & Stephani Papæ & martyris; quorum hoc repositum est istic proxime juxta cornu Epistolæ. Ad hæc verba fossores ambo in locum assignatum hic rostro ferreo, iste ligone irruit. Sed inhibuit eos tantisper Staffa, dum ipse cum assistentibus secularibus sacra confessione apud Patres, qui aderant, Andream & Clementem expurgasset animum, & consueto deinde hymno omnes, præeunte, tamquam Guardiano, P. Andrea, Spiritum sanctum invocassent.

[103] [& labore quæsita,] Tunc opus resumptum est & ad vesperam usque impigre continuatum; at nullo tum quidem operæ pretio: ut adeo Joannes Jacobus Baracchia memoriæ diffisus, supersedendum judicaret usque in crastinum, quando ipse patruelem suum Joannem Vincentium quoquo pacto adducturus illuc secum esset. Dictum, factum. Adest cum ceteris postridie Vincentius, ibidem (ut erat presbyter canonicus) pro singulari sua pietate sacris operaturus, ceterum rei, quæ maxime agitabatur, ignarus; donec, ad aram principem, egestam conspicatus humum, id quod erat, facile conjecit; & subrisit scilicet, quasi qui depositum quærerent, ab illo abessent quam longissime. At hi modis eum omnibus adoriuntur, ut locum designet; alioqui totum se chori solum subruturos, usque dum inveniant. Vincentius, ut preces importunas eluderet, iis se propediem satisfacturum pollicitus, abiit.

[104] [& inventa sunt die 27 Decembris,] Neque sic tamen animum Staffa despondit: statuerat etenim apud se, si extundi nihil e Vincentio potuisset, scrobem saltem illam, quæ ad cornu Epistolæ excavata jam erat, sex palmis altam & latam duobus, ita continuare, ut altare totum ambiret: quod quidem propositum hoc ursit alacrius, quod asseveraret Frater Jacobus laicus, ita sine dubio repertum iri quod quærerent; id enim elapsa jam nocte per cæleste se visum pro certo didicisse. Rem probavit eventus: cum enim feriendo fodiendoque ad medium usque altaris pertingerent, resonare primum, tum apparere paulatim cœpit arcula, ex lapillis coagmentata & calce circum obducta: quæ mox aperta, inclusam exhibuit aliam non multo minoris modi, sed abiegnis compactam ex assulis. Hujus autem operculo reducto, imposita visebatur ex panno pera seu sacculus, sacra continens ossa, cum laminis binis (iisdem haud dubie, quæ cum iisdem reliquiis ante ultimam translationem inventæ sunt, ut infra narrabitur) authentica inscriptione notatis. Capsula vero ista etsi corrupta nulla ex parte videretur, ut primum exposita fuit aëri, in frusta minuta concidit; uti & mantica, quæ paulo ante reliquias integra conservabat: ossa quoque ipsa in multas erant confracta partes; nondum tamen (quod mirabantur omnes) in cineres resoluta: imo cælestem quemdam & perpetuum assistentibus odorem afflantia.

[105] Inter hos P. Andreas Palumbus continere se præ gaudio non potuit, [& in summo altari occlusa;] quin clam elapsus, Tranum advolaret, & inusitatæ lætitiæ clamoribus urbem commoveret universam, ipsumque archiepiscopum, concurrente civium promiscua multitudine, ad cœnobium confestim adduceret. Columnenses interea Patres alii domestica gaudia festo campanarum sonitu, ac solenni, ut assolet, hymni Ambrosiani decantatione celebrabant: quo absoluto, reliquias in novam, & ad hunc usum comparatam antea, capsulam summa cum reverentia transtulere; donec (anno sequente, Christi 1612, ut patebit inferius) in aliam repositæ sunt, crystallo pellucidam, & intra cavum altaris, eleganter concinnatum probeque munitum, sic occlusæ, ut admota per spiraculum relictum face conspici quidem, non tamen attingi possent. Huc usque deducitur narratio Staffiana; quæ ut in adjunctis quibusdam non admodum necessariis plus æquo verbosa est; sic in reliquiarum inventarum descriptione atque enumeratione (quod erat hujus opusculi caput longe præcipuum) jejuna supra modum & manca videbitur, si collata cum iis fuerit, quæ paragrapho sequente de aperto illo altaris receptaculo eductisque ex eo Sancti lipsanis proferentur. Memoriæ fortassis anno 1622, quo Staffa scribebat, non satis distincte occurrebant omnia, quæ anno 1611 & sequente coram ipse spectaverat.

[106] Ab hoc sacrario dimotas non existimamus fuisse reliquias illas usque ad annum 1682, [ubi semper obserata manserunt usque ad an. 1682] quo Pisas avectæ sunt; licet enim anno 1667 Columnense cœnobium & ecclesiam denuo expilasse dicantur Turcæ; locum hunc tamen vel non observasse, vel non attigisse certe videntur, nedum perfregisse; ut colligere licebit inferius. Porro antequam ad translationem Pisanam ex Relatione, quam diximus, Italica delibandam accedimus, juverit occasionem ejus & apparatum ad eam extorquendam satis longum ex eodem libello præmittere; cum nihil afferri possit luculentius, ad demonstrandum hujus thesauri pretium tam apud eos, qui illum huc usque possederant; quam apud illos, qui, ut eumdem acquirerent; neque industriæ, neque labori, neque sumptibus ullis pepercerunt.

[107] Cum oppidi Vigiliensis in obsequio regis Catholici præfectum agens dominus Horatius de Pannocchieschis ex comitibus Ilcii, [Occasio novæ translationis,], nobilis patritius Senensis, invitatus esset a PP. Columnensibus anno 1677 ad anniversariam S. Hilarionis, ecclesiæ patroni, solennitatem die XXI Novembris (imo Octobris forte, quo colitur alibi) sua præsentia cohonestandam; quæsivit ex iis, essentne in ista ecclesia reliquiæ Sanctorum insignes. Aiunt illi; & inter alias corpus memorant S. Stephani Papæ & martyris; quod & spectare cupienti, remoto altaris scabello, sub quo spiraculum ante dictum latebat, ferrea crate obarmatum, immissoque lumine, trans specula crystallina contemplandum exhibent. Hærebat ad ista Comes; ut qui hactenus credidisset, corpus S. Stephani P. M. asservari Romæ; rogat ergo, ecquid habeant instrumenti authentici, ad faciendam rei duiæ fidem. Excusant Patres penuriam suam, cujus causa fueris ultima cœnobii per Turcas depopulatio; ceterum libros proferunt (puta opuscula Staffæ, & Bonaventuræ a Fasano, quibus etiam utitur Relator noster) & monumenta, in iisdem forte libris cituta: nam satis dubito, an eo usque superstes ibi fuerit autographum, quod paragrapho superiore dedimus exscriptum a P. Beatillo, diu ante postremam istius monasterii direptionem vita sancto. Sane illud Comiti exhibitum fuisse, non dicit Relator; sed narratam tantummodo hujus Historiæ substantiam. Addidere prodigium, quo ipse ibi se quiescere non obscure significet per enascentia circa festum suum, loco ad passus circiter triginta per littus extenso, arenoso, salso, exusto, quo corpus appulsum fuisse creditur, quotannis lilia, ægris plurimis, qui ejus patrocinio fisi, illa carpunt hauriuntque, salutaria; adeoque sive solum, sive tempus, sive effectum consideres, plena miraculi.

[108] [a magno Etruriæ duce expetitæ,] Jam ista Comiti propemodum satis erant, ad telam, quam deinde pertexuit, ordiendam. Erexerat Pisis anno 1561 Cosmus I dux magnus Etruriæ illustrissimum Ordinem Equitum S. Stephani (non protomartyris, ut quidam errant, sed) Papæ & martyris, idque occasione insignis victoriæ de Strozzio, Galliæ regis Italia duce, prope Marcianum anno 1554, festa ejusdem Sancti luce reportatæ. De hoc Ordine videri potest, præter Bullarium Pontificium tom. 2 locis variis, opus Gallicum sive Historia Ordinum monasticorum, religiosorum, & militarium &c. tom. 6, part. 4, cap. 32; ubi datur brevis ejus & nitida descriptio, citatis ad calcem auctoribus, quibus nititur. Eidem Ordini Cosmus idem Pisis, præter bina domicilia, augustam exstruxerat basilicam, quam consecuti postea duces Etruriæ, iidemque Ordinis magistri supremi ac perpetui, magnis impendiis decoraverant. Ornamentum tamen præcipuum deerat, S. Stephani P. M., Ordinis atque ecclesiæ Patroni, reliquiæ. Huc spectabat Horatius, optime gnarus, si eas aliquando impetraret, quantum de principe suo naturali, Cosmo III, Etruriæ duce piissimo, ejusque Ordine meriturus esset. Consillium hoc tamen alta mente pressit, donec miraculum nascentium, ut modo diximus, liliorum, annis postea tribus continuis, quibus gubernationem Vigiliarum administravit, suis ipse inspectum oculis venisset, nec amplius jam de reliquiarum veritate censeret esse dubitandum. Tum vero, explorata magni Ducis ad urgendum hoc negotium ardentissima voluntate, agere demum instituit.

[109] [& per Ilcii comitis miram dexteritatem] Ac principio quidem R. P. Guardianum Columnensem aggressus, multa dixit, quibus ei suaderet translationem corporis S. Stephani ad locum tutiorem, ac tali deposito haud paulo digniorem. Ubi restitantem hunc sensit; nihil addens, alio vertit sermonem. Clam interim id egit, ut in proximis Minorum comitiis monasterio Columnensi præficeretur P. F. Bonaventura da Minervino, lector jubilatus, tam gradu illo dignus, quam amicus sibi. Hoc affecutus, totum brevi suis partibus adjunxit cœnobium: nam qui translationi ex inferioribus resistebant, his facile per P. Guardianum effecit, ut alio migrandum esset. Exinde R. P. Joannem de Biscelia Provincialem, & post hunc R. P. Antonium de S. Joanne Commissarium generalem expugnavit. Hinc ad magistratus Tranenses (nam & horum opus erat assensu) omnem vertit industriam; & quia non ignorabat, quam arduam hic provinciam susciperet, præfecturæ Vigiliensi renuntians, per anni dimidium Trani commoratus est, ut clandestinis congressibus per se & amicos in eam totus curam incumberet, ne magistratu decedentibus alii sufficerentur, quam de quorum ipse propensis in se & rem suam studiis minime dubitaret. Sic multo ambitu ac sudore ex his tandem etiam quod optabat, expressit.

[110] Mox inde Neapolim se consert, idem serenissimi ducis sui nomine excellentissimum proregem Marchionem de los Velez exoraturus; [anno 1682 impetratæ.] quem quidem usque adeo facilem & suis consiliis addictum comperit, ut ad ea promovenda, datis cum ad urbis Tranensis optimates, tum ad provinciæ præfectum litteris, auctoritatem suam omnem libentissime commodaret. Nec minori facilitate cessisse narrat Relatio Illustrissimum D. Paulum Ximenes, archiepiscopum Tranensem; sed hic locus castigatur in margine; ubi Hispanice calamo adscriptum est, consensisse quidem archipræsulem, sed postquam omnibus modis restitisset viribus multo superioribus; quibus necesse tandem habuit cedere; cum videret eos, quorum id intererat maxime, neutiquam reluctari. Quod idem de clero Tranensi Relator ipse non diffitetur. Restabat Pontifex Maximus de hoc quoque negotio per libellum supplicem interpellandus; qui cum & ipse demum, discusso satis negotio, benigne annuisset, continuo Neapoli, ubi substiterat interea, Comes ad magnum Tusciæ ducem rescribit, complanata jam esse prorsus omnia, ad transferendas, ut primum videretur, expetitas tamdiu S. Stephani sui reliquias. Vix lætum adeo nuntium Cosmus acceperat, cum e portu Liburnico actuaria Neapolim Horatio bina submittit cum amplissimo procurationis ipsi commissæ instrumento; cum corpore S. Fortunati martyris, Columnensibus ad reddendam utcumque vicem consignando; cum omni denique ad expeditionem quam magnificentissime liberalissimeque sustinendam apparatu. Hæc Neapolim attigere die 1 Julii anno 1682.

§ XI. Translatio reliquiarum novissima ex cœnobio B. Mariæ de Columna prope Tranum ad urbem Pisanam anno MDCLXXXII.

Ab adventu navium dies tantum unus intercesserat, cum III Julii iter in Apuliam Comes instituit; quam numeroso atque illustri famulorum, equitum, [Comes Neapoli Tranum venit, ut procurator ducis Etruriæ,] tubicinum, nobilium, sacerdotum, comitatu stipatus; quanto ad demonstrandam serenissimi principis sui & magnificentiam & effusam in omnes largitatem instructus apparatu; tum quibus toto itinere, jussu proregis, honoribus exceptus, nihil attinet dicere. Ubi Trano appropinquabat, ipsum adesse credidisses Etruriæ ducem; ea erat nobilitatis longe in adventantis occursum effusæ pompa, ea tormentorum per arcem ac mœnia displosorum tonitrua, dum in hospitium usque, quod augustissimum erat urbis palatium, deductus esset. Nec moram interposuit, quin ageret cum reverendissimo domino Josepho Melazzi, illustrissimi archiepiscopi, qui Romæ tunc erat, vicario generali; ut secundum decretum atque assensum Pontificis Maximi, archiepiscopi, proregis, aliorumque, quorum intererat, sibi, tamquam magni Florentinorum ducis procuratori, Columnenses S. Stephani Papæ I & martyris reliquiæ consignarentur. Simulque protulit acta procurationis legitima, quæ in Italica Relatione Latine recitantur integra; sed hic, quod longiora sunt, omittuntur.

[112] [ubi die 15 Julii] Consignatione, ut postulabatur, per reverendissimum D. Vicarium in diem XV. Julii decreta, Comes peculiari magni ducis rheda vectus, cum splendidissimo suo comitatu Vigilias excurrit, illustrissimum earum præsulem Franciscum Antonium Riccium oraturus, ut proximæ solennitati pontificaliter assistere ne gravaretur. Acceptus ibi deductusque haud aliter quam Trani fuit, accedente ad publicos urbis applausus ac strepitus pauperum quoque ac miserorum, in quos ubique profusus erat, acclamatione inde abeunti jucundissima. Tribus ante statutam translationi diem vesperis monasterium Columnense festivis collucens ignibus, celebritati, quacumque poterat lætitiæ significatione, prolusit. Ipso die XV Julii mulio mane eo se Comes contulit; subsequentibus episcopo Vigiliensi, Vicario Tranensi cum utriusque ecclesiæ dignitatibus, canonicis, cum religiosorum Ordinum, quotquot Trani degebant, superioribus ac theologis; tum quidquid in tota ferme provincia virorum fuit seu sago seu toga nobilium. Sed dum alii post alios adveniunt, placuit Comiti subjectum cœnobio littus adire tantisper, si quid forte jam tum appareret de liliis, ibi paulo serius, circa festum scilicet Sancti, subito excrescere ac florere solitis. Atque, ecce, miraculum deprehendit, in legitimas per notarium tabulas, secundo post factum die, Italice relatum, & ab undecim testibus gravissimis, utpote religiosis omnibus ac sacerdotibus, subscriptum.

[113] [prodigiosa miratur S. Stephani lilia;] In hoc instrumento (ne totum Latine vertam ac recitem) asserunt illi omnes & singuli primo, eodem illo loco, ubi antiqua traditione creduntur S. Stephani Papæ & martyris reliquiæ fuisse brevi tempore absconditæ, circa diem 1 Augusti, qui festum Sancti proxime antecedit, ab immemorabili tempore nasci quotannis intra horas pauculas ac florere lilia mirifica, candida, odorifera intra spatium triginta sere passuum in arenti, servido, salso, atque arenoso maris littore. Asserunt secundo, pridie translationis, de qua hic agimus, hoc est, die XIV Julii, se testes infra scriptos dictum locum adivisse & eum cum personis multis nobilitate & auctoritate pollentibus, cum ecclesiasticis, tum secularibus, diligenter inspexisse, & ibi in arena sicca & arida vidisse & attigisse cespites dictorum liliorum arentes & exsuccos. Asserunt tertio, postridie mane, die solennitati præscripto, coram omnibus tunc eo constuentibus, inter cespites multos adhuc siccos, apparuisse ibidem dictorum liliorum scapos virentes, qui intra paucas ejusdem diei horas creverunt & perfecte floruerunt, ac suavissimum emiserunt odorem, & sic ab assistentibus religiosis & nobilibus secularibus decerpti sunt atque illustrissimo Comiti Horatio de Ilciis ibidem præsenti in manus traditi, ab eoque reverenter cum aliis multis, postridie translationis ibidem eodem modo natis, & quibusdam eorumdem liliorum bulbis in capsam ligneam cum arena indidem assumpta repositi. His tribus assertis communibus testes sua singula nomina subdunt anno 1682, die XVII Julii, instrumentum concludente per juridicas formulas & sigillum notario Francisco Antonio Succhi Tranensi.

[114] Redeuntem a lilieto Comitem ad cœnobium multa pauperum millia exspectabant: cum enim Tranam ingressus primum fuisset, vix causam adventus sparserat in vulgus fama, cum strepere plebecula & seditionem spectare quodammodo videretur. [qua eadem die post largas eleemosynas & sacram synaxim] Moverat id Comitem, ut statim voce præconis pauperes omnes ad locum ac diem solennitatis invitaret, addicto singulis, quotcumque & undecumque adfuturi essent, Carlino uno (moneta est assium quatuor aut paulo amplius) cum duobus panibus. Hoc nunc ergo promissum exsolvit, cujus vel denuntiatione omnium paulo ante sibi animos conciliaverat; & jam quidem tanto munificentiam ejus altius efferebant, quanto majorem in numerum spargebatur non hic tantummodo præsentium, sed & infirmorum, & mendicare erubescentium, quibus per parochos virosque religiosos magnam paucis hisce diebus pecuniæ vim elargitus erat, imo & carcere detentorum, quorum non paucos redemerat, expunctis etiam obæratorum debitis; ut nihil de ecclesiis dicamus ac cœnobiis, liberalitatem ejus haud sane minorem expertis. Exinde ecclesiam ingressus, ac sacrosancta primum Eucharistia cum omnibus suis, non sine magna spectantium ædificatione, resectus, cum jam omnes adessent, reverendissimum Vicarium rogat, ut nuperrime decretam a se resignationem exsequi ne differat.

[115] Jussi ergo ante omnia cæmentarii aliquot murum, [in ecclesia Columnensi] per quem aperiendus erat ex aversa altaris parte primus ad reliquias aditus, explorare: quo facto, cum jurati iidem omnes affirmarent, nihil in eo fractionis apparere, neque pertusum umquam fuisse; idemque sacramenti religione testarentur & PP. Minoritæ & quidam Tranensium seniores; illustrissimus Vigiliarum antistes, pontificali indutus habitu, cæremonias sacras exorsus est ab hymno, Veni, creator Spiritus; post quem a reverendissimo Vicario oblatum accipit malleum, impingitque parieti, ac deinde cæmentariis tradit, per quos priori illa structura dejecta, alius interior ad sacrum depositum accessus apparuit palmorum trium, uno magnitudinis ejusdem saxo obstructus. Hoc remoto, per immissas scalas in sacrarium descendit cum delecto cœnobii sacerdote Franciscano Nicolaus Maria Ferrante, canonicus ac notarius apostolicus; qui ambo hierothecam crystallo perspicuam & in altariolo sub spiraculo superius memorato collocatam sublaturi, hæc apposito marmori insculpta repererunt: Hic jacet corpus S. Stephani PP. et Mar. conditum A. D. MCLX. Postea inventum, et reconditum A. D. MDCXII. Eductam subinde ab iis arcam parati excipiunt RR. PP. Guardianus Columnensis, & Prior Sanctæ crucis Dominicanus, eamque, præeunte supplicatione, in vicinum sanctissimi Crucifixi sacellum inferunt.

[116] Ibi mox episcopus post hymnum, Te Deum laudamus, [ipsi consignantur S. Stephani reliquiæ] inter congeminata campanarum tormentorumque urbis & arcis murmura decursum, capsam aperuit, exemptaque inde ossa, adstante & singula suis nominibus circumscribente Joanne Vincentio Braico anatomiæ peritissimo, in aliam transtulit, quam Comes egregie adornatam paraverat. Dici vero non potest, inquit Relator, quanto gaudio spectarint omnes tam bene post tot secula totque translationes conservatum illud corpus: nam etsi inter se ossa nulla cohærerent, & magnam partem comminuta, in pulverem abiissent; præcipuorum tamen ossium pars major propemodum integra visebatur. Ad hæc inventæ ibidem sunt ampullæ quatuor, plumbo obturatæ; quarum una ossium fragmentis, &, ut multi volebant, pulvere viscerum; tres aliæ vero Pontificis hujus & Martyris sanguine erant oppletæ. Denique in arcæ fundo duæ jacebant laminæ plumbeæ, harum reliquiarum veritatem authentice demonstranstes; altera senos longa digitos, quinos altera; & prior his verbis inscripta: Corpus sancti Stephani PP. et mart.; posterior vero his: S. Stephani PP. et mar., ubi per S. illud multi contendebant significari vocem sanguis. Hæc omnia (quæ confer, si lubet, cum narratione Staffæ supra num. 104) in thecam Comitis transposita sunt; & mox coram omnibus ipsa theca non modo clausa & clavis circum impactis asserta fuit; sed & sericis obligata tæniis, quibus impressa sunt sigilla novem; puta regium, archiepiscopale Tranense, episcopale Vigiliense, tum illustrissimi provinciæ præsidis, Comitis Ilcii, civitatis Tranensis, Vicarii generalis archiepiscopi, provinciæ S. Nicolai Minorum Observantium, & conventus denique Columnensis.

[117] [Pisas transferenda;] Tum eadem illa capsa alteri ligneæ, sed sumptuoso exterius ornatu, & cruce præsertim, qualem equites S. Stephani pro insignibus habent, decoratæ inclusa, Comiti, tamquam magni ducis atque Ordinis magistri supremi pariter & conservatoris perpetui procuratori consignatur, exacto simul jure jurando, quo ille reciperet, eam sic occlusam & sigillatam se translaturum primo Neapolim, ac deinde Pisas, ibi in ecclesia ejusdem Ordinis conventuali, Sancti hujus nomine dedicata, deponendam ac resignandam. Dum interim in loco rei totius hic gestæ instrumentum legitimum per notarium, quem ante diximus, apostolicum conditur ac pluribus firmatur sigillis; & jam discessum parat conventus illustrissimus; ecce tibi, novam scenam inceptat Comes, qua incertos omnes ignarosque suspendit. Tres arcas per suos afferri jubet in medium, simulque litteras profert magni Etruriæ ducis, quas credentiales appellant, & de quibus hactenus altum siluerat; ne mercatus quodammodo videri posset, quod ad majorem S. Stephani gloriam liberali conferentium beneficio esset consecutus: imperabant enim illæ, quid in hoc sacro negotio bene de se meritis rependi Dux vellet.

[118] [quod beneficium beneficiis rependitur.] His ergo palam recitatis, cœnobio Columnensi thecam rite obsignatam tradit, quæ secundum inscriptionem Pontificiam corpus continebat S. Fortunati martyris, & quidem integrum; ut, reserata per Vicarium Tranensem capsa, compertum fuit: addidit & urnam, cui theca illa posset imponi, grandiorem, materia atque arte spectabilem: ad extremum iisdem Patribus eleemosynæ loco syngrapham porrigit bis mille scutorum ad ecclesiam & monasterium, ubi opus esset, instaurandum. A Minoritis deinde ad nobiles versus, duos ex arca alia producit illustrissimi Equitum S.Stephani PP. M. Ordinis habitus, totidemque numismata pectoralia, singula adamantibus septuaginta quinque rutilantia, quæ magnus Ordinis magister conferri jussisset perspectæ sibi nobilitatis viris Dominico de Angelis, & Antonio Posa, ambos in Ordinem suum motu proprio cooptans; & illum quidem tamquam urbis Tranensis, cui jam universæ obstrictissimus esset Ordo, caput & syndicum generalem; hunc autem, quod ejus pater Vincentius Posa, nobilis Vigiliensis (& hujus Relationis auctor, teste Sarnello in Monument. epp. Vigil. pag. 93) ad obtinendas sanctissimi Patroni reliquias eruditione, auctoritate, gratia, consiliis Comitem Ilcium præ ceteris adjuvisset. Utrisque oblatos præter spem honores, ut par erat, admittentibus, inauguratio solennis indicta est in diem XVII Julii, quo & augustissime post biduum celebrata Trani fuit in ecclesia SS. Pauli & Agnetis. Tum demum depromptis ex arca tertia, distributisque in ceteros, qui aderant, honarariis, solennitati Comes finem imposuit.

[119] Patres Columnenses tanta in se & alios Comitis beneficentia moti, [Columnensibus relinquitur pars brachii S. Stephani.] collatis inter se consiliis, per instrumentum notarii authenticum, eodem anno, die XVII Julii confectum, donandam ei thecam illam censuerunt, in qua reliquias S. Stephani ad illud usque tempus conservaverant, una cum particulis aliquot ossium & pulvere in ea residuis. Quod ille donum acceptavit quidem; non tamen sibi, sed ei, cui cetera procuraverat. Addebant iidem, unum adhuc aliquid superesse sibi de ejusdem Sancti reliquiis, sed jam olim in theca peculiari separatum a reliquis, & exponi solitum; os nempe brachii, sex fere digitos longum; nec diffiteri se, quin & illud magno Duci ex promisso debeant: ceterum supplicare, ut unicum hoc sibi cum bona principis gratia, ditioris olim thesauri monumentum relinquatur; ne enim tam antiquus ibi Sancti cultus intercidat, opus esse lipsanorum ejus parte notabili; hac retenta, licitum sibi fore anniversariam ejus memoriam Officio duplici celebrare; omissa, non item. Tam æquis postulatis, quibus & clerus populusque Tranensis subscripserat, perbenigne assensus Comes, post diem XVII Julii, salutatis amicis, iteratisque in ecclesias, cœnobia, pauperes omnes largissimis eleemosynis, eodem (ut breviter dicam) quo venerat, comitatu & honore discessit; Barulum usque deductus a provinciæ præside, ab aliis e Tranensi ac Vigiliensi nobilitate multo etiam ulterius.

[120] Vix aliud est in Relatione sæpius memorata, quod in rem nostram excerpendum videatur, [Miracula] præter miracula, de quibus agitur pag. 90; ubi dicuntur apud Columnenses tam nota, tam frequentia fuisse, ut omnia nec scribi a Relationis auctore debuerint; nec vero etiam potuerint, nisi ingenti volumine, comprehendi: itaque duo tantum afferri; sed plane singularia, & quæ hoc ipso tempore, pridie scilicet jam descriptæ translationis, in ipsa Comitis Ilcii familia seu comitatu acciderint. Primum sic habet: Dominicus Radda e Capitanata, Neapolitani regni provincia, Troianus, & ex quatuor famulis Comitem secutis unus, cum die Martis XIV Julii mane vellet rhedam syndici, quam pone sequebatur, cursu antevertere, pedem offendens, ita prolapsus est ad sinistram rhedæ, ut super ambas miselli tibias utraque rota decurrerit. Qui spectabant & nomen S. Stephani inclamantem audiverant, vel mortuum credidere, vel utroque sine dubio crure captum: cum, ecce, protinus assurgentem vident, & iter, quasi passus nihil fuisset, pedibus prosequentem. Ad prodigii tamen argumentum, qua rotæ tibias presserant, lividus supersuit tumor.

[121] Alterum accidit Joanni Pircker, Græcii in Stiria nato, [eodem tempore facta.] ac regii equitatus apud Neapolitanos tubicini, qui & ipse cum ejusdem artis socio Comitem secutus erat. Is Bario, quo S. Nicolaum veneraturus excurrerat, Tranum repetens, eadem die XIV Julii vesperi extra portas Vigilienses in altam improvide voraginem cum equo præcipitatus immergitur. Socii tam subitaneo perculsi infortunio, vix S. Stephanum P. M. invocaverant, cum ad oram præcipitii stantem & incolumem tubicinem admirati sunt. Sed neque jumento, inde non minus feliciter post paulum extracto, quidquam aut luxatum fuit aut læsum. Epimetri loco subditur, rem fuisse miraculo nequaquam absimilem, quod ea anni tempestate, qua nulla in illis partibus propter aëris immutationem censetur esse periculosior, iter adeo longum, & quidem, ob infestos prædones, interdiu semper institutum, tam prospere confecisset Comes; ut nec ipsi, nec alteri cuipiam de comitatu, vel minimum accidisset incommodum.

[122] [Reliquiæ afferuntur Neapolim,] Neapolim quando attigerit, Relatio non indicat; utpote Trani ipso illo tempore composita & excusa, imo deproperata, ut ejus exemplaria submitti Neapolim ad Comitem possent, antequam eo triremes appulissent, quibus inde Pisas transportandus erat; quod contigisse videtur die X circiter mensis Octobris, quo relationes publicæ, quas Gazulas vocant, Bruxellenses anno 1682 in articulo Neapolitano hæc habebant: Triremes tres magni Tusciæ Ducis, Messana huc delatæ, susceperunt pretiosas reliquias corporis S. Stephani Papæ & martyris, quas idem Dux obtinuit, ut in quadam Pisanæ urbis ecclesia deponantur; postquam huc Trano a duobus jam mensibus translatæ fuissent. Discesserunt hinc autem tres illæ triremes favente aura. Septuaginta Equites Ordinis S. Stephani huc venerant, ad sacrum Patroni sui corpus accipiendum.

[123] [inde Pisas, quo & caput Sancti affertur Senis.] Ut Pisas attigit exspectatissimus thesaurus, delatus continuo fuit ad ecclesiam S. Benedicti, ibique depositus usque ad Dominicam in Albis anni 1683, quando ad ecclesiam Equitum conventualem, cui destinatus ab initio fuerat, translatus est, teste celeberrimo Antonio Magliabechio in litteris eodem anno, die V Octobris, ad Papebrochium datis, quibus & accuratam adjunxerat augustissimæ translationis hujus descriptionem, sed nimis longam, quam ut hic inseri possit. Ceterum, negaret, opinor, quicumque eam legeret, visum umquam aliquid in Etruria magnificentius fuisse. Nunc, inquit in citatis litteris Magliabechius, depositum illud sacrum servatur in Equitum ecclesia supradicta sub altari principe, in theca crystallina, cælato inauratoque opere sumptuose adornata. Idem denique suam illam epistolam his verbis claudit: Quando archiepiscopus Pisanus coram variis testibus recognitionem corporis instituit, reputatum fuit instar miraculi, quod eo ipso articulo, quo abire præsul volebat, afferretur Sancti caput, quod Senis huc missum erat. Unde autem illud Senenses accepissent, neque dicit ille, neque nos alibi reperimus. Celebrari deinde Pontificis hujus & Martyris dies natalis cœpit Officio duplici, Romæ approbato anno 1690, per universum magni Ducis dominium. De Sancti sede, ad Pisanam etiam ecclesiam posterius translata, diximus § 8, num. 79; neque aliud restat, quam ut Acta, de quibus egimus § 6, ipsa proferamus.

ACTA
Ex codice nostro membraneo ac pervetusto Q. Ms. 6, cum aliis pluribus Mss. editisque collato.

Stephanus PP. I & martyr Romæ (S.)

BHL Number: 7845

EX MSS.

CAPUT I.
S. Stephanus, Valeriano Ecclesiam persequente, suos confirmat, & plurimos ethnicos convertit ad Christum.

Temporibus Valeriani & Gallieni multi Christianorum declinantes sævitiam tyrannorum, occultabantur; [Indicta persecutione, clerum animat S. Stephanus,] alii vero se ingerentes, martyrii palmam consequebantur. Data autem fuerat lex, ut quicumque proderet Christianum occultum, facultates ejus a acciperet, & honorem, cujus vellet, militiæ peteret b. Tunc beatus Stephanus, Episcopus Romæ, congregato universo clero suo, sic alloquitur, dicens: Fratres & commilitones mei, audistis præcepta diaboli sæva vulgari, ut siquis Christianus detentus fuerit a pagano c, omnes facultates ejus accipiat. Vos itaque, fratres, respuite facultates terrenas, ut regnum cæleste percipiatis. Nolite timere principes seculi; sed orate Dominum Deum cæli, & Jesum Christum Filium ejus, qui potens est nos omnes eripere de manibus inimicorum & diaboli sævitia, & suæ gratiæ sociare. Presbyter Bonus respondit: Nos desideramus & facultates terrenas derelinquere, etiam & sanguinem propter nomen Domini nostri Jesu Christi fundere: si tamen ejus mereamur gratiam adipisci.

[2] Cumque hæc utrique locuti fuissent, omnes clerici prostraverunt se ad pedes beati Stephani, [& quosdam ordinat; plurimos baptizat,] dicentes d, ut quoscumque infantes paganos quisquis eorum in sua domo haberet, vel in proximorum suorum, adducerentur ad beatum Stephanum, & baptizarentur. Jussit itaque beatus Stephanus, ut altera die in crypta Nepotiana e omnes congregarentur: & facto conventiculo in eadem crypta, inventi sunt promiscui sexus viri ac mulieres numero centum octo; quos eadem die in nomine Domini nostri Jesu Christi sacri Baptismatis mysteriis consecravit; & obtulit pro eorum expiatione Sacrificium; atque participati sunt omnes f. Altera autem die ordinavit ibidem beatus Stephanus Episcopus tres presbyteros, septem diacones, clericos sedecim: sedensque docebat omnes de regno Dei & vita æterna. Tunc cœperunt multi ex paganis concurrere, ut audirent verbum ejus, & baptizabantur ab eo.

[3] Interea dum hæc agerentur, veniens quidam tribunus militum, [& inter hos Nemesium tribunum,] nomine Nemesius, qui habebat filiam unicam, quæ a cunabulis ipsis apertos quidem habebat oculos, & lumen penitus non videbat, prostravit se ad pedes beati Stephani Episcopi, dicens: Obsecro, domine mi Papa, baptiza me ac filiam meam, ut & illa illuminetur, & nostras animas eruas de tenebris sempiternis: quia nunc usque semper in afflictionibus pro cæcitate meæ filiæ fui. Cui beatus Stephanus dixit: Si credideris ex toto corde tuo, omnia tibi credenti ministrabuntur. Nemesius dixit: Ego usque adeo ex toto corde credidi, & credo, quia Dominus Jesus Christus ipse est Deus; qui etiam aperuit oculos cæci nati; & non invitus * hominum persuasione, sed ejus vocatione ad tuam adveni Sanctitatem. Et statim eadem die beatus Stephanus, Episcopus urbis Romæ, duxit eum in Titulum Pastoris g. Cumque catechizasset eum ac filiam ejus secundum consuetudinem Christianorum, indixit jejunium usque ad vesperum. Hora autem appropinquante jam vespertina, benedixit fontem in Titulo supra scripto, deposuitque Nemesium in aquam, dicens: In nomine Patris & Filii & Spiritus sancti baptizo te h. Credis, ait, in Deum Patrem omnipotentem? Et respondit: Credo. Et in Christum, inquit, Jesum Dominum nostrum? Et respondit; Credo. Remissionem peccatorum? Respondit: Credo. Carnis resurrectionem? Qui respondit: Credo, Domine.

[4] [cujus filiam Lucillam cæcitate liberat.] Dumque levaretur de aqua, cœpit clamare filia ejus: Ecce, inquit, video hominem, qui tetigit oculos meos, & lumen splendidum circa eum. Tunc baptizavit & filiam ejus, nomine Lucillam i; quos * etiam ipse de fonte levavit. Cœperunt etiam multi, ad vestigia beati Stephani Episcopi prosternentes k se, flagitare cum lacrymis, ut baptizarentur ab eo. Baptizatique sunt in eadem die, qua Lucilla illuminata est, promiscui sexus numero sexaginta duo l. Et exinde multi cœperunt, divina gratia procurante, occurrere beato Stephano ex gentilibus honesti viri, ut baptizarentur ab eo. Beatus igitur Stephanus, repletus gratia Spiritus sancti, cœpit Missas atque concilia per cryptas Martyrum celebrare. Nemesium quoque, patrem Lucillæ, fecit diaconum m.

[5] [Maximi consulis idoloma nia punitur, orante Nemesio,] Tunc Valerianus, comperto quod Nemesius tribunus cum omni domo sua credidisset Christo Domino ac baptizatus fuisset, atque illuminata ejus filia, cæcitate depulsa, retulit ad Gallienum & Maximum consules n. Inito quoque consilio, hoc decreverunt, ut, ubicumque inventus fuisset Nemesius, sine audientia puniretur. Nemesius autem Christi gratia roboratus, circuibat cryptas & concilia Martyrum, ut, ubicumque reperisset Christianum egentem, prout poterat & habebat, de suis facultatibus ministraret. Veniens autem sanctus Nemesius quadam die in via Appia noctis silentio juxta templum Martis o, comperit Valerianum & Maximum in templo Martis juxta suum ritum sacrificare dæmoniis. Videns hoc sanctus Nemesius diaconus, flexis genibus, oravit Dominum, dicens: Domine Deus, creator cæli & terræ, dissipa consilia artis diabolicæ in nomine Domini nostri Jesu Christi, Filii tui, quem misisti in hunc mundum: contere satanam, ut resipiscant hi infelices de laqueis ejus, & derelinquant manufacta idola, & te, Deum, creatorem, Patrem omnipotentem, & Jesum Christum, Filium tuum agnoscant. Statim igitur Maximus a dæmonio arripitur, & magna voce cœpit clamare: Nemesius Christianus me incendit; ecce, hujus oratio me affligit. Eadem quoque hora egressi de templo, tenuerunt Nemesium. Dumque tenerent eum & contumeliis afficerent, subito Maximus consul exspiravit p.

[6] At illi tenentes Nemesium, duxerunt ad Valerianum in palatium Claudii q. Qui præsentatus * aspectibus ejus, [qui captus & fidem professus, detruditur in carcerem,] dicit ei Valerianus: Nemesi, ubi est prudentia tua, quam semper cognovimus & in consilio & in actibus roboratam? Numquid nos non scimus, quid sit melius, quidve deterius? Tamen quod tibi utilius est, nos te adhuc hortamur, ut, cognita veritate, non deseras deos, quos semper ab ipsis cunabulis adorasti & coluisti. Nemesius diaconus respondit cum lacrymis, & dixit: Ego quidem infelix & peccator semper deserui veritatem & effudi sanguinem innocentem; & jam nimis oneratus atque cumulatus peccatis, misericordiam Christi, Filii Dei, adeptus, cognovi jam Creatorem meum, licet sera pœnitudine, Deum cæli ac terræ, & Jesum Christum, Filium ejus, cujus Baptismo sum redemptus; qui aperuit oculos filiæ meæ, quod nullus medicorum facere potuit umquam; qui etiam & oculos cordium nostrorum illuminavit, ut respuentes superstitionem idololatriæ cæcitatis, ad verum lumen Christianitatis converteremur. Hunc timeo; ipsum adoro; ipsi cultum meæ servitutis offero; atque ipsum & ejus auxilium semper requiro: nam omnia idola lapidea atque ærea manufacta abjicio, quæ dæmonia esse cognovi, qui * nos cupiunt perdere & in æternam mortem secum damnare. Valerianus dixit: Cognovi carmina tua, per quæ & homicidia perpetrasti; & ut * consulem libertatis Maximum interficeres, tuis magicis artibus; atque adversum nostram salutem & rempublicam niteris te exercere per ritum Christianorum. Tunc iratus Valerianus, jussit eum in privata custodia mancipari.

[7] Mittens quoque fecit sibi præsentari Symphronium *, [uti & Lucilla, & Symphronius ejus œconomus,] creditarium r ejus, inquirens ab eo Nemesii facultatem. Filiam autem ejus Lucillam cuidam sacrilegæ feminæ, nomine Maximæ, fecit deputari custodiæ. Altera autem die s jussit Valerianus Symphronium tradi cuidam Olympio tribuno, & discuti sub pœnarum examinatione. Quo ingresso, Olympius dixit: Cognovisti de qua re nobis es præsentatus? Symphronius vero paulisper conticuit. Dicit ei Olympius: Audi me, Symphroni, & fac quod jubent principes: nam si feceris, variis pœnis interibis. Defer nobis facultates ex integro Nemesii, & sacrifica diis, & vive feliciter. Symphronius respondit: Si facultates quæris universas Nemesii, domini mei, jam eas pro Christo tradidi; quoniam ipsius fuerunt, & erunt: si autem sacrificium me offerre compellis; sacrifico, sed Christo Jesu, Domino meo, sacrificium laudis & confessionis, cui se obtulit & dominus meus Nemesius.

[8] Tunc ira repletus Olympius, Extendite, inquit, eum in catasta, [cujus precibus idolum destuit,] atque mactate fustibus: afferte ante eum tripodam & deum Martem: aut sacrificet diis libamina, aut fustibus mactetur diutius. Allatum est autem simulacrum aureum Martis, positumque ante Symphronium una cum tripoda. Cumque vidisset simulacrum Symphronius, dixit: Conteret te Dominus Jesus Christus, Filius Dei vivi. Et statim ita liquefactum est simulacrum, sicut lutum t. Videns autem Olympius, stupefactus cœpit admirari; jussitque eum in domo sua in custodia recipi, dicens: Hac nocte in te universa tormenta expendam. Deditque eum in domo sua Tertullino vicedomino. Veniens autem ad uxorem suam Exuperiam, dixit ei, quomodo in nomine Christi, Dei sui, resolutum fuisset simulacrum Martis. Tunc dicit ei Exuperia, uxor ejus: Si tanta virtus est Christi, quam tu narras, melius est nobis relinquere deos, qui nec sibi nec nobis possunt adjuvare *. Quæramus eum, qui illuminavit filiam Nemesii tribuni. Tunc dicit Olympius ad Tertullinum: Obsecro te, ut cum grandi honore apud te sit occulte Symphronius; quoniam multos thesauros ab eodem habeo requirere.

[9] [& convertitur Olympius tribunus, cum uxore & filio] Eadem namque nocte veniens Olympius cum uxore sua Exuperia, & filio unico, nomine Theodolo *, prostraverunt se ad pedes ejus, dicentes: Nos modo cognovimus virtutem Christi, quia ipse est Deus verus, Filius Dei, qui aperuit oculos filiæ Nemesii tribuni: rogamus te, ut donare nobis digneris Baptismum salutis in nomine Domini Jesu Christi, quem tu prædicas u. Symphronius dixit: Si pœnitentiam egeris ex toto corde pro sanguine Sanctorum, quem effudisti, & si credideris ex toto corde tuo cum uxore tua & filio tuo, omnia dabuntur credentibus. Olympius: dixit: Modo cognoscis, quia ex toto corde credo in Deum, quem prædicas. Et statim aperuit cubiculum suum, ubi habebat diversorum simulacrorum effigies aureas, argenteas & lapideas; dixitque Symphronio: Ecce, in tua sunt potestate: fac tu quidquid jusseris ex eis. Symphronius dixit ad eum: Hæc omnia idola manu tua propria confringe; aurea quoque & argentea in igne confla, & in necessitatibus pauperum eroga; & tunc scio, quia ex toto corde credis. Fecit Olympius, sicut ei fuerat imperatum; confregitque idola marmorea malleis, aurea autem & argentea fecit conflari incendio. Dumque hæc agerentur in domo, & confringerentur idola, audita est vox: Requiescit in te Spiritus meus, Symphroni.

[10] Hoc audiens Olympius cum uxore sua, cœperunt nimio roborari timore, [a S. Stephano baptizatus.] & magis ac magis in fidei calore fervere, & ad Baptismi mysteria quantocyus percipienda properare; Symphroniumque suppliciter postulabant, ut id fieri haud segniter perurgeret. Symphronius igitur nuntiavit Nemesio domino suo: Nemesius quoque alacrius festinans, perrexit x ad sanctum Stephanum, & omnia per ordinem pandit. Beatus Stephanus hoc audiens, gratias retulit Deo Patri omnipotenti, & Christo Jesu, Filio ejus; perrexitque noctu ad domum Olympii; misitque se Symphronius ad vestigia beati Stephani, dicens: Olympius flagitavit una cum uxore sua & filio Baptismi sacramentum: ostenditque confracta idola universa. Hoc videns beatus Stephanus Episcopus, dixit: Gratias agimus tibi, Domine Jesu Christe, qui dignatus es servis tuis misericordiam condonare, ut eos erueres a dæmonum erroribus, quos adinvenerunt in idolorum cultura, & hos congregare velut triticum in horreum tuum. Tunc catechizavit eos in ecclesiastica traditione, & baptizavit quotquot crediderunt in domo Olympii, sed & ipsum Olympium cum uxore sua Exuperia & filio Theodolo; & obtulit pro eis Sacrificum Deo Patri & Jesu Christo, Filio ejus, pro eorum redemptione.

ANNOTATA.

a Facultates ejus; Baronius cum Metaphraste addit, omnes: & sane ita sensus habet; ut mox patebit ex sequentibus S. Stephani verbis.

b Peteret: at Ms. Windbergense, Q Ms. 7, & Mombritius habent, potiretur: Metaphrastes: ut quoscumque honores in exercitu petiisset, obtinere posset; quem sensum sequitur etiam S. Petrus Damianus Serm. 38 de Sancto nostro. Porro adversus hanc legem vide, quæ diximus in Comment. § 6, num. 57 & seqq.

c A pagano: vox paganus ad idololatram significandum usurpata non scitur uspiam ante tempora Constantini Magni, imo ne tum quidem. Adi Etymologos.

d Dicentes, ut quoscumque &c. Ita pleraque Mss; Sed Vlimerianum, & P. Ms. 19: Dicentes: Desideratissime atque amantissime Pater, parati sumus tibi in omnibus obtemperare, tecumque scias nos esse paratos sive in mortem, sive in vitam. Dixerunt autem omnes ad invicem: Siquis ex nobis in propria domo infantes paganos habet, aut aliquem affinium vel gentilium parentem, adducamus eos ante beatum Stephanum, ut ab eo baptizentur. Jussit itaque beatus Stephanus &c.

e Crypta Nepotiana intra urbem Romanam in vico Patricio ad collis Viminalis radices locatur ab Aringho in Roma subterranea lib. 4, cap. 42, num. 2 & 3.

f Addunt Mss. Vlimerianum & P. Ms. 19 corpore & sanguine Domini. Ceterum quæ huc usquescripta sunt, legisse non videtur S. Ado; siquidem pro istis omnibus ad 2 Augusti hoc solum habet: Sub Valeriano & Gallieno imperatoribus, cum persecutio sæva grassaretur, beatus Stephanus, congregato universo clero suo, hortabatur eos, ut pro Christo coronam martyrii alacriter susciperent. Ubi nihil est, quod carpi merito possit.

g Pastoris titulus in eodem vico situs erat, in quo crypta Nepotiana; ut vide apud Aringhum ibidem lib. 4, cap. 42 & 43, & Floravantem Martinellum in Roma Sacra pag. 41 & 288.

h Hæc statim subjicit Baronius: Et ad filiam Nemesii conversus, Credis, ait, in Deum Patrem omnipotentem &c. Sed contra omnes codices nostros. Metaphrastes hæc omnia contrahit. Itaque posterius videri possunt infarta; nam neque ab Adone diffunduntur hoc die.

i Baronius iterum solus: Tunc baptizatam filiam nominavit Lucillam.

k Prosternentes se. Frequentes istæ cujusvis generis hominum prostrationes (ut sic loquar) Tillemontio in notis ad S. Stephanum nostrum displicent, tamquam istius temporis simplicitatem non satis redolentes. Hoc merito, ut levissimum telum, sprevitIlbachius.

l Videntur hi omnes interfuisse Baptismo Nemesii & Lucillæ, ut ibidem Tillemontius putat, & carpit, tamquam ab Ecclesiæ disciplina alienum, quæ ne coram catechumenis quidem administrari Sacramenta permiserit. Sed nego, hic asseri, quemquam eorum adstitisse Baptismo jam dicto. Et hoc igitur non solum leve, sed & falsum est; ac proinde contemni ab Ilbachio poterat, aut certe minus, quam fecit, operose confutari.

m Nemesium quoque &c. Hanc ordinationem omittit Baronius, cum sit in Mss. omnibus, Mombritio, Metaphraste, Martyrologiis, etiam Romano vetere ad diem 31 Octobris.

n Gallienum & Maximum consules. Sic iterum omnia Mss. nostra cum editione Mombritii. Atqui consulatum illum Fasti nulli agnoscunt. Itaque reposuit Baronius, fortassis ex Metaphraste, Glabrionem & Maximum consules; ad quos proinde martyrium refert Nemesii. Ego neutrum consulatum probo; non primum, quia ignotus est: non etiam secundum; ob ea quæ dixi in Commentario § 6, num. 58. Neutrum quoque legisse videtur Ado ad diem 31 Octobris. Censeri ergo potest utervis intrusus. Quod si necesse sit alterutrumtueri, equidem primum antetulerim, Gallieni videlicet & Maximi; ut Gallieni quidem tertius esse potuerit & ordinarius, ac propterea notatus in Fastis; Maximi vero non ordinarius, sed vel honorarius tantum, vel suffectus, ideoque non relatus in Fastos; in quibus ad annum illum, puta Christi 257, tamquam ordinarius uterque consul exhibetur Valerianus IV & Gallienus III. De consulatibus honorariis consuli possunt Pagius in Dissertatione hypatica part. I, cap. 8, & Panvinius in Fastos lib. 1, pag. 61. Patet interim, non esse talem hunc locum, ut evertere possit chronologiam in Commentario § 6, num. 66 propositam.

o De templo Martis suburbano in via Appia plura docet Aringhus in Roma subterranea lib. 3, cap. 10, a numero 9. Erat autem via Appia & ei proxima Latina, ad Urbis meridiem.

p Subito Maximus consul exspiravit. Hæc etiam legit Ado ibidem. Titulus consulis explicari potest per notam præcedentem; aut, si mavis; dic, consulem appellari Maximum per distractionem, quod antea bis consul fuisset; ut sic distinguatur ab aliis plurimis, quibus Maximi nomenapud Romanos commune erat. Tillemontius, ab heterodoxo Pearsonio prodigia doctus arguere, hoc etiam inter alia post illum sugillat. Mihi neque adeo inusitatum videtur, ut ea causa facile credi non possit; neque adeo necessarium, ut propter illud Actorum substantia debeat impugnari. Quod eumdem fuisse Maximum volunt, qui in Actis S. Cypriani appellatur Galerius Maximus, & proconsul in Africa anno 258 S. Cyprianum morte damnaverit; id non probant. Itaque hic male argumentatur Tillemontius secundum suum ipsius de hac re principium, in Valeriani imperatoris historiæ ad an. 256 positum.

q Erant ædes Claudii una cum templo in Cœlio monte, quas ab Agrippina cœptas Vespasianus absolvit. Ita Baronius hic, ex Suetonio.

r Creditarium vocat, cui bonorum omnium credita cura esset. Baronius hic. Adi & Cangium.

s Altera autem die, nempe post apprehensum cum filia S. Nemesium. Huc refer, quod sequetur cap. 2, num. 11, Factum est igitur post diem tertiam.

t Et hoc habet Ado ad diem 4 Decembris. Non sapit ergo stylum Metaphrastæ, ut asserit emphatice Tillemontius; cum junior Adone sit Metaphrastes. At mirum est, & in Actis sinceris minus obvium. Esto. Num ideo falsum est? Etiam in Actis, quæ certo sincera sunt, si non illud, alia certe non raro miracula recitantur; ut & in opere nostro, & apud Ruinartium passim observare licet. Ceterum neque hoc ad substantiam narrati martyrii necessario pertinet; sed sola Olympii & familiæ ejus conversio per Symphronium quomodocumque promota.

u Quæ sequuntur usque ad num. 10, non leguntur apud Adonem; nec apparet, cur abesse non possint.

x Atqui Nemesius, secundum num. 6, liber non erat, sed in privata custodia mancipatus. Malim igitur cum Adone hic legere simpliciter: Evocatus itaque beatus Stephanus Pontifex, venit noctu ad domum Olympii, & catechizatum baptizavit, &c.

* alii Codd. invitatus

* al. quam

* al. quo præsentato

* imo quæ

* forte ut &

* Baron. Metaphr. Sempronium

* al. adesse

* al. Theodulo

CAPUT II.
Martyria S. Stephani Papæ & discipulorum ejus.

Factum est igitur post tertiam diem a, audientes hæc omnia gesta Valerianus & Gallienus, nimio furore accensi sunt, [Nemesii & Lucillæ martyrium; & S. Stephani caritas.] dicentes: Ablata est deorum cultura propter superstitionem Christianorum: miseruntque & tenuerunt Nemesium diaconum cum filia sua Lucilla; quos statim sine audientia fecerunt puniri: nam Lucillam, filiam Nemesii, ante patris decollationem fecit gladio jugulari in via Appia ante templum Martis. Unde æstimo, hoc diabolico egisse consilio, ut pater forsitan videns, filiæ crudelem mortem inferri, crederet ei suum præbere consensum. Sed pater, cujus jam arcana possidebat Spiritus sanctus, pretiosam conspicit filiæ mortem, quam pro Christi Jesu nomine libenter suscepit; & ad patriam cælestem perrexit. Ipsum vero Nemesium diaconem capite truncari jusserunt inter viam Appiam & Latinam sub die octava Kalendarum Augustarum b: cujus corpus collegit beatus Stephanus Episcopus, & sepelivit juxta locum, ubi decollatus est, in via Latina non longe ab Urbe.

[12] Alia vero die jussit Valerianus Symphronium sibi publica audientia præsentari; [Symphronius, Olympius cum conjuge & filio sistuntur tyrannis,] missisque militibus, adduxerunt eum vinculis ferreis oneratum, nudumque, ac capistratum c, & Olympium cum uxore sua Exuperia & eorum filium Theodolum; & introducti sunt in locum Telluris d: & sederunt Valerianus & Gallienus in tribunalibus suis in loco suprascripto. Introducti sunt autem Sancti Dei sub voce præconia in conspectu eorum: quibus his verbis dixit Valerianus: Cur non consulitis vobismet ipsis, & adoratis deos, quos cognovimus gubernare rempublicam nostramque salutem? Symphronius respondit: Nos gubernavit usque nunc Christus, qui nos ad hanc gloriam perducere dignatus est. Gallienus vero dixit Olympio: Olympi, adhuc quidem differo pœnarum inferre supplicia: sed & de tua conscientia dubius non sum, quod tu deseras deos, quos semper adorasti; etiam & alios compellebas adorare: nam & tormentis multis affectos usque ad effusionem sanguinis persequebaris, quicumque non præberent consensum sacrificare diis nostris. Respondit Olympius: Et ego quidem feci non quasi Olympius, sed quasi impius & crudelis: pro quibus malis commissis pœniteo & effundo lacrymas amaritudinis in conspectu ejus, cui credo Deo vero & vivo, Patri & Filio & Spiritui sancto, ut dignetur mihi remittere iniquitatem, quam exercui in sanguine Sanctorum ejus, quem ego feci effundi in incredulitate mea.

[13] Gallienus autem ira repletus, Valerianum alloquitur: [tum flammis enecti, sepeliuntur a S. Siephano.] Si isti, inquit, extincti non fuerint, omnis civitas Romana ad horum sectam concurrit. Valerianus itaque jussit statim Sanctos igne consumi e: &, data sententia, ducti sunt ante statuam solis juxta amphitheatrum; fixisque stipitibus, ligatis manibus, devinxerunt eos; igneque supposito cum congerie sarmentorum, spinarumque, & navium stuppa, incendio concremari fecerunt. Beatus quoque Symphronius simul cum sancto Olympio & ejus uxore Exuperia ac Theodolo filio ejus, in ipso ignis initio clamabant, dicentes: Gloria tibi, Domine Jesu Christe, qui nos dignatus es cum servis tuis Sanctis ac Martyribus congregari. Et hoc dicentes, emiserunt omnes spiritum. Relicta autem sunt eorum corpora post triumphum ante simulacrum solis juxta amphitheatrum; milites vero abierunt. Eademque nocte adveniens sanctus Stephanus Episcopus cum clericis, ac religiosis hymnis ex more redditis, eorum corpora abstulerunt & sepelierunt juxta viam Latinam milliario primo f, septimo Kalendarum Augustarum g, Valeriano tertio & Gallieno secundo consulibus h.

[14] [Clerici 12 S. Stephani martyrium faciunt.] Post multos etiam dies i factum est, ut Valerianus & Gallienus, nefandissimi persecutores nominis Christiani, summo requirerent studio beatum Stephanum, Romæ urbis Episcopum; ut eum, vel ejus clericos detentos, diversis afficerent pœnis, atque mortis traderent exterminio: posueruntque edictum k in locis celeberrimis civitatis, ac præconis voce perstrepente, ut quicumqae Stephanum vel ejus clericos agnovissent latebris delitescere, illico auribus impiis * divulgarent, atque omnes ejus acciperent facultates. Unde factum est, ut ex ejus clericis duodecim reperissent, quorum nomina indicamus, Bonum, Faustum, Maurum, Primitivum, Calumniosum, Joannem, Exuperantium, Cyrillum, & Honoratum l: quos statim sine audientia capitibus præceperunt truncari m. Qui decollati sunt in via Latina juxta formam aquæductus n. Quorum corpora collegit. Tertullinus, licet adhuc gentilis; & posuit juxta corpora Sanctorum Jovini & Basilei, via Latina o, eadem die Kal. Augusti p.

[15] [Tertullinus a S. Stephano conversus & presbyter ordinatus,] Hoc audiens Stephanus Episcopus, misit vocavitque Tertullinum; quem multis exhortationibus Christianæ religionis edocens, ac de regno Dei & vita æterna imbuens, sacri Baptismatis gratiam ex more perfecit; & in albis positum presbyterum consecravit q: cui etiam inter cetera monita sancta, hoc præcipue commendabat sanctus Stephanus: Frater, cura, inquit, sit tibi diversorum requirere sanctorum corpora Martyrum. Qui post biduum ordinationis suæ tentus est a quodam Marco præfecto r, & ductus ad Valerianum. Dicitque ei Valerianus: Facultates Olympii, domini tui prodere non moreris. Cui Tertullinus ita respondit: Si facultates domini mei requiris, poteris vivere s, quas ille pro Christo moriens in æternum suscepit; si tamen tu credis Christo Domino, & denegas idola dæmonum. Valerianus dixit: Ergo facultates domini tui vitam præstant æternam? Tertullinus respondit: Vitam æternam præstat & regnum perenne Christus Dominus Deus, qui potestatem habet mortis & vitæ. Valerianus ait: Iste amens effectus mihi videtur. Extendatur, inquit, & diutius mactetur fustibus. Cumque impie cæderetur, clamabat Tertullinus: Gratias ago tibi, Domine Jesu Christe, qui me non separasti a domino meo Olympio, servo tuo, qui me præcessit martyrio consummato. Cumque inter cædes hoc diceret, jussit lateribus ejus ignem supponi. Cui dicebatur ab impiis: Tertulline sacrilege, redde facultates domini tui Olympii. Tertullinus vero constanter facie lætus dicebat: Fac, miser, quod facis, celerius; ut me de hoc incendio, licet peccatorem, tamen pro ejus nomine, Christo offeras sacrificium.

[16] [deincaptus, ac sape tortus,] Jussit itaque Valerianus elevari eum, & tradi præfecto Sapricio, dicens: Diligenter inquire ab eo facultates Olympii, domini ejus, atque compelle eum diis offerre libamina. Quod si minime fecerit, diversis eum interfice pœnis. Statim Sapricius præfectus tribunal sibi præparari fecit in loco, qui dicitur Privata Mamurtini t; jussitque eum adduci sub voce præconia præeunte; Tertullinus, inquit, reus atque sacrilegus introducatur. Dumque introductus fuisset ante tribunal præfecti, dicit ei præfectus: Nomen tuum edicito. Tertullinus respondit: Peccator, servus servorum Christi. Præfectus dixit: Servus es, an ingenuus? Tertullinus dixit: Ita replevit diabolus cor vestrum, ut non intelligatis hominem loquentem. Dixi tibi: Servus servorum Christi sum u. Sapricius dixit: Cognosce nunc quæ tibi præcipiuntur, & fac sine dilatione; & vives; hoc est, sacrifica diis, & redde facultates Olympii: sin aliter, in tormentis pœnarum, in malis tuis deficies. Beatus Tertullinus respondit: Si scires vitam æternam, non cogitares de vita præsente, quæ cum dæmonum cultoribus in æternum incendium deputabitur. Tunc jussit os ejus lapidibus conquassari. Tertullinus igitur Deo gratias referens, dixit præfecto: Tu os meum contundi fecisti: conteret te Dominus meus Jesus Christus, quem confiteor, & diabolum, adinventorem inventorem idololatriæ servitutis *. Sapricius dixit: Cur morarum spatia trahis? Facultates domini tui Olympii non cuncteris edicere, & sacrifica diis, ne vitam tuam capitis obtruncatione consummes. Tertullinus respondit: Ego confortatus in Domino Jesu Christo, cui credidi, hoc desidero, ut vitam istam præsentem possim amittere, & illam æternam inveniam, cujus nullus est finis.

[17] Tunc iratus Sapricius, jussit illum extendi in eculeo, [post insigne martyrium ab eodem Pontifice sepelitur.] & nervis diutius contorqueri. Inter hæc supplicia Tertullinus dicebat: Domine Jesu Christe, ne derelinquas te confitentem servum tuum; sed tribue mihi fortitudinem, te credens Filium Dei Patris, ut perseverans hanc tibi animam, quam redemisti de ignorantiæ tenebris & de idolorum cultura, tibi eam resignem, cujus gratia & Baptismo emundata est. Tunc Sapricius jussit eum ignibus concremari. Ille autem Spiritus sancti gratia roboratus, incessanter Domini Jesu Christi ore & corde auxilium postulabat. Pendente autem eo in eculeo, mandavit Sapricius, suggerente officio x, Valeriano tyranno, Tertullinum plenum esse insania, nec tormentis esse mollitum nec monitis, ut diis sacrificaret, aut proderet facultatem Olympii, domini sui. Mandat Valerianus iratus, ut, data, sententia, ejus caput abscinderetur. Qui depositus de oculeo, ductus est in via Latina, secundo milliario, & ibidem decollatus est. Cujus corpus sanctus Stephanus colligens cum clericis, & hymnis redditis Deo, sepelivit in eodem loco in Crypta arenaria y pridie Kal. Augusti z.

[18] Alia namque * die aa misit Valerianus multitudinem militum, [Ipse S Stephanus Valeriano sistitur:] & tenuerunt beatum Stephanum Episcopum cum multitudine clericorum, id est, presbyterorum & diaconorum. Qui cum adductus esset, plurimi Christianorum sequebantur a longe cum lacrymis. Veniens igitur Stephanus Episcopus, præceptum est, ut solus ante tribunal tyranni introiret. Cui ita Valerianus ait: Tu es Stephanus, qui rempublicam conaris evertere & persuasionibus atque adhortationibus malis populum a deorum recedere suades cultura? Beatus Stephanus dixit: Ego quidem non everto rempublicam; sed moneo atque hortor, ut, derelictis dæmoniis, qui adorantur in idolis, ad Deum vivum & verum redeant, creatorem cæli & terræ, & cognoscant, Christum Jesum Filium Dei Deum esse, qui cum Patre & Spiritu sancto solus est sempiternus; ut non pereant cum diabolo in interitum sempiternum.

[19] [& corruente Martis sano, liberatus,] Valerianus dixit: Nunc enim tu traderis perditioni, ut alii metuentes, vivore possint illæsi. Jussitque eum duci ad templum Martis, & ibidem, dicta sententia, capite truncari, si non acquiesceret adorare nefandi Martis simulacrum. Tunc beatus Stephanus ductus a militibus foras muros Appiæ portæ ad templum Martis, levatis ad cælum oculis, coram omnibus dixit: Domine Deus, Pater Domini nostri Jesu Christi, qui turrim confusionis in Babylone destruxisti bb, destrue nunc & hunc locum, ubi diabolica superstitione per idolorum culturam animæ pereunt populorum. Et statim factus est ingens fragor tonitrui cum terroribus coruscationum; & corruit maxima pars templi sacrilegi cc. Quod cernentes milites, pavefacti fugerunt; dimiseruntque beatum Stephanum cum omnibus Christianis, qui simul perrexerant.

[20] [cum suos oratione & Sacrificio muniret,] Eadem vero hora beatus Stephanus Episcopus pergit cum omnibus Christianis ad cœmeterium sanctæ Lucinæ dd & multis consolationibus omnes secum profectos alloquitur, ut nullis terroribus pertimescerent pœnas adversarii; vel ne forsitan aliquibus promissionibus tyrannorum desererent coronam martyrii præparatam, dicens: Memores esse debemus, Dominum nostrum Jesum Christum dixisse: Nolite timere eos; qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius timete eum, qui potestatem habet & corpus & animam mittere in gehennam. His atque hujusmodi exhortationibus, ut bonus pastor, suis ovibus Christi sanguine acquisitis pascua ministrabat. Post hæc obtulit Sacrificium Deo omnipotenti.

[21] Audiens igitur Valerianus quæ gesta fuerant, ac de templi eversione, [a supervenientibus militibus capite truncains est.] & quia esset maxima cum Stephano multitudo Christianorum, missi sunt plurimi prioribus militum; qui venientes invenerunt beatum Stephanum Episcopum Sacrificium Domino offerentem. Quique intrepidus & constans ante altaris solemnia & jugiter cœpta perficiens, eodem loco sic in sua decollatus est sede ee sub die quarto Nonarum Augustarum. Factus est autem ibidem maximus Christianorum planctus, qui talem Pastorem cum gloria martyrii præmiserunt ad cælestia regna. Cujus corpus sepelierunt in eadem crypta cum ipsa sede, ubi adstans sanguis ejus effusus est, in loco, qui appellatur hodie ff Cœmeterium Callisti, ubi requiescit in pace.

[22] [Martyrium S. Tharsicii acolythi illustre miraculo.] Alia enim die gg invenerunt milites paganorum acolythum, nomine Tharsicium, Christi Corporis sacramenta portantem; quem tenentes pagani atque discutientes *, quid gereret, ut indicaret. At ille, indignum judicans porcis prodere margaritas, nequaquam voluit prodere sacrosancta Mysteria. Quem fustibus ac lapidibus tamdiu mactaverunt, quousque exhalaret spiritum: revolutoque ejus exanimi corpore, nihil potuerunt in ejus manibus vestimentisque reperire sacrilegi discussores; relictoque ejus corpore, cum terrore fugerunt. Venientes autem ad portas Appiæ, invenerunt Christianorum multitudinem copiosam; & venientes ad Valerianum, omnia intimarunt, & quidquid actum fuerat, per ordinem pandunt. Eadem namque die collegerunt Christiani sanctum corpus Tharsicii, & sepelierunt in cœmeterio Callisti, via Appia: coadunataque ecclesia Christianorum, ordinaverunt in locum beati Stephani Episcopi & martyris Sixtum Episcopum nono Kal. Septembris hh, Valeriano tertio & Gallieno secundo consulibus ii, apud nos autem regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Post tertiam diem, a captivitate S. Nemesii scilicet; ut ante observavimus.

b Habent pleraque Mss. & edita omnia exemplaria, uti & Martyrologi: Sub die octava Kalendarum Septembrium: quod si auctoris est, aperte secum ipse pugnat; ut ostensum est in Comment. § 6, num. 62. Nos tamen librarii cujusdam antiquissimi putamus esse, cujus deinde errorem ceteri fere secuti sint. Colligimus id primo ex Ms. Windbergensi, ad cujus marginem, qui illudcum aliis Mss. contulit, hoc loco adnotavit: Mss. alia, Augustarum. Secundo ex Ms. Vlimeriano, & codice P. Ms. 6; in quibus hic disertissime legitur: Sub die octava Kalendarum Augustarum. Tertio ex ipsorum Actorum contextu; statim enim subditur martyrium Symphronii & Sociorum, peractum alia die, hoc est postera die; ut recte vertit Metaphrastes: nam paulo inferius clarissime in omnibus exemplaribus Mss. & editis (si Baronianum excipias) imo & Martyrologiis explicatur his verbis: Septimo Kalendarum Augustarum. Deinde jam captus erat Symphronius ante martyrium domini sui; si igitur hoc incidisset in VIII Kal. Septembrium, sequeretur, ut œconomus ejus Symphronius mensibus undecim detentus fuisset in carcere, priusquam de Nemesii facultatibus fisco addicendis interrogaretur: quod absurdum apparet. Denique si Nemesii martyriam accidisset VIII Kal. Septembris, referendum esset ad annum 256 contra Commentarii nostri § 6, num. 58; & eruditorum virorum chronologiam, qui Gallienum id temporis Romæ negant fuisse; cum Acta nostra illum non semel in causa Nemesii præsentem sistant. Censemus ergo, Nemesium occubuisse VIII Kal. Aug.; Symphronium vero postridie, eodem ambos anno Christi 257.

c Capistratum. Mira expressio de homine! Est tamen etiam apud Adonem 4 Decembris. Significat, opinor, vinculum collo ejus injectum, quo duci, aut potius raptari posset, ut capistro jumentum.

d In locum Telluris; alia Mss., Telludis. Locus ille templum erat, in quo sæpe senatus cogi consuevit, haud procul amphitheatro; de quo plura Rosweydus in notationibus ad Martyrologium Adonis VI Idus Maii, & Floravantes Martinellus in Roma sacra pag. 38.

e Supplicium ignis decretum in viros nobiles, quales erant Symphronius & Olympius, res non est creditu facilis, inquit hoc loco Tillemontius. Quasi vero in Christianorum suppliciis modum semper tyranni servaverint. Quasi non etiam peculiaris hic pœnæ causa Valeriano peculiaris videri potuerit, quod ambo Christiani non essent solum; sed & fidem imperatori debitam violasse viderentur! Nam Symphronius Nemesii facultates fisco subduxerat, & (quod apud ethnicum principem crimen erat inexpiabile) converterat Olympium cum suis; Olympius vero Valeriani crudelitate hactenus ex officio in Christianos exercita probatusin paucis, religionem nunc eamdem profitendo, tyrannos contra opinionem omnem deluserat, eorum spreverat mandata, deorum non modo ejuraverat cultum, verum etiam simulacra contriverat, exemplo (nisi supplicio terribili plecteretur) tanto apud omnes efficaciore, quanto & major erat viri auctoritas, & notior per inflicta tot huc usque Christianis tormenta superstitio.

f Puta in eodem cœmeterio, ubi pridie SS. Nemesium & Lucillam condiderat; ut censet Aringhus,quem consule lib. 4, cap. 3.

g Septimo Kal. Aug. non solum hic omnia Actorum exemplaria, sed & Martyrologi referunt; ut vide ad diem 4 Decembris. Unde ergo cruisse dicemus Eminentissimum Annalistam illud suum Pridie Kalendas Novembris? Nos de Martyribus his egimus die 26 Julii.

h Valeriano tertio & Gallieno secundo consulibus. Sic Mss. nostra omnia. Eodem revocari debet Mombritius, scribens: Valeriano & Gallieno secundo consulibus; quod & codices Romani quidam habent apud Aringhum, loco proxime citato:patet enim ex τῷ secundo, quod Gallieno additur, tertium designari consulatum Valeriani, qui secundum Fastos cum Gallieni secundo concurrit. Observa tamen primo, vitium hic esse in numero consulibus adjecto: nam post Maximi interitum non alium Augusti consulatum gerere secundum Fastos potuerunt, quam quartum Valerianus, Gallienus tertium. Observa secundo, vitium in numero consulatuum parum accurate notando communissimum in Fastis esse; ut animadverti potest tum hoc ipso anno, tum aliis passim, apud Petrum Relandum in Fastis consularibus Trajecti Batavorum editis anno 1715. Potest ergo & in hæc Acta repsisse Consulatus Valeriani III pro IV, Gallieni II pro III; sicut & in Chronicum Prosperi integrum editionis Labbeanæ eodem propsus modo & anno irrepsit. At alios pro aliis consules fuisse scriptos, nec usitatum est, neque credibile. Non assentimur ergo Baronio, martyria hæc ad Glabrionem & Maximum Coss. referenti. Observa tertio, eosdem consules eodem modo notari in fine Actorum; atque adeo eidem anno assignari martyria Symphronii & Sociorum, cui assignatur cetera, quæ ad finem usque narrantur; contra quam Annales ecclesiastici statuunt.

i Post multos etiam dies. Hæc, & quæ toto hoc numero, imo & quæ cum his numero sequente quasi connexa narrantur, nullo modo videntur cum antecedentibus & consequentibus posse congruere; ut ostendimus in Commentario § 6, num. 62. Suspicio est, ea in primigeniis Actis non fuisse, cum illa nec auctor Martyrologii Romani veteris seculo octavo, nec seculo nono legisse credi possit Ado: nam si legerint; cur minus duodecim hosce Clericos Martyres suis Martyrologiis inseruissent, quam ceteros omnes, qui in iisdem nunc Actis memorantur, & quorum nullum omittunt?

k Quid opus fuit hoc edicto; si recens adhuc illud erat, quod num. 1 memoratum est?

l Duodecim ubique numerantur; & tamen non nominantur, nisi novem, in plerisque Mss. nostris. Martyrologium, ut dixi, Romanum vetus, & Ado de nullo horum meminerunt. Usuardus decem numerat, sed tres tantum priores nominatim exprimit. Nomina duodecim exprimunt Codices nostri P. Ms. 19, P. Ms. 20, & Ms. Windbergense, inter Joannem & Exuperantium interponendo Castum, Theodosium, Basilium. Totidem nomina eodem modo, sed non eodem ordine, recensent Acta Græca Vindobonensia, de quibus monui in Commentario § 1, num. 2. Consonat fere Metaphrastes; nisi quod Bonum omittit, & ultimo loco pro eo Donatum adjicit. Vide plura in Actis dici hesternæ.

m Quos statim &c. Atqui mox dicebantur summo studio requisiti a persecutoribus, non ut eos statim capite truncarent; sed ut prius eos diversis afficerent pœnis, atque tum demum mortis exterminio traderent.

n Juxta formam aquæ ductus, quem cœmeterio S. Tertullini vicinum statuunt Raphaël Fabrettus Inscriptionum antiq. cap. 8, pag. 547, & Boldettus in Observationibus ad sacra Martyrum cœmeteria lib. 2, cap. 18, pag. 562.

o In cœmeterio scilicet, quod postea beati Tertullini nuncupatum est, secundo ab urbe lapide, ut statuit Aringhus lib. 4, cap. 5. Vide quæ dicentur die 4 hujus mensis de S. Tertullino presbytero & martyre. De SS. Jovino & Basileo actum est 2 Martii.

p Eadem die Kal. Augusti. Ms. Windbergense habet, Easdem Kalendas Augusti. Nodus hic est, quem Jolvendum proposuimus in Commentario § 6, num. 62. Codices nostri P. Ms. 19 & P. Ms. 20 habent, sub die VI Kal. Augusti; & consonant quædam Martyrologia non admodum vetusta, uti dictum tom. 1 Martii pag. 128, num. 1. Sed hæc hujus loci difficultates non tollunt; ut consideranti patebit.

q Adi Commentarium § 6, num. 63; ubi diximus, difficulter intelligi posse hanc ordinationem; nisi forte Tertullinus hic alius fuerit quispiam a Tertullino, Olympii vicedomino.

r Hic Marcum præfectum habes, & paulo inferius Sapricium; neuter tamen erat hoc anno 257 præfectus Urbis (is enim fuit Junius Donatus, juxta catalogum Bucherianum;) sed ejus forte vicarii:. tales vero eodem tempore plures in Urbe fuisse, & quidem præfectos appellatos, docet S. Cyprianus in epistola 82 ad Successum anno 258 data, his verbis: Huic persecutioni quotidie insistunt præfecti in Urbe; ut si qui sibi oblati fuerint &c.

s Poteris vivere. Codex noster P. Ms. 155 rectius forte habet, Poteris videre.

t Carcerem, opinor, Mamertinum, de quo satis dictum est in Actis SS. Petri ac Pauli Apostolorum tom. 5 Junii, pag. 433.

u Vide Commentarium § 6, num. 64, & Observa, multa hic episodia resecari non solum a Baronio; sed etiam ab Adone die 4 Augusti; quæ tamen in omnibus modo codicibus Mss. leguntur.

x Officio, id est, ministro judicis. Vide Cangium.

y In eodem loco &c. Id est in cœmeterio, in quo idem S. Tertullinus condiderat S. Stephani clericos Martyres; secundum Aringhum lib. 4 cap. 5.

z Pridie Kal. Augusti. Ita Codices aliqui cum Metaphraste. Alii codices & Ado: secundo Kal. Aug.; quod idem plane significat. Codex noster P. Ms. 6 habet, Tertio Kal. Augusti; quo die refertur in quibusdam Martyrologiis, ut ibi dictum est in Prætermissis. Solus, quod sciam, Baronius scribit, Kalendis Augusti. Colitur tamen apud Adonem & alios, 4 Augusti.

aa Alia die. Baronius, Sequenti die; Metaphrastes, Postero die. Videtur ergo deprehensus fuisse S. Stephanus pridie, quam obtruncatus est. Si tamen hic locus interpolatus non sit & intrusus.

bb Destruxisti. Carpit hæc neotericus quidem heterodoxus, tamquam Sacris litteris contraria; sed enim cur destruxisse dici non potest opus, qui abillo jam inchoato ita desistere architectos coëgit, ut promoveri numquam potuerit?

cc Corruit maxima pars templi. Etiam hoc modernis criticis fabulosum apparet, & eo quidem minus credibile, quod in Actis S. Sixti secundi Papæ & martyris anno sequenti idem in eodem templo ad modum fere eumdem contigisse legatur. Sed neque hoc prodigium ad martyrii hujus substantiam spectat; nec dictata paulo ante sententia, nec apprehensio, nec deductio Stephani publica sive ad Martis fanum, sive ad locum supplicii. Satis nobis est, si deprehensus ad aram, a furentibus ethninicis obtruncatus credatur una cum assistentibus sibi ministris, eo fere modo, etsi non eodem supplicio, quo infra occubuisse dicitur S. Tharsicius.

dd Cœmeterium S. Lucinæ; quod subinde a S. Callisto primo nomen accepit. Celeberrimum vero hoc cœmeterium, secundo ab Urbe lapide, Appia via situm, fusius illustrat Aringhus lib. 3, cap. 11.

ee Decollatus est. Hoc genus martyrii ejus creditu quoque perdifficile existimat Tillemontius nota 3 in S. Stephanum; sed iis argumentis, quæ refutavimusin Commentario § 1, num. 5 & seqq. Nec refert, quod recentiores aliqui, sive ad Stephani sive ad præcedentium in his Actis Martyrum descripta supplicia convellenda, negant, tam severa hoc anno fuisse edicta Valeriani: nam ut mitiora fuerint in provinciis; Romæ tamen, ob singularem sanctissimi Pontificis in propaganda Christi religione dexteritatem ac studium, persecutio & citius & crudelius, etiam sine generalibus edictis, cœpta videtur ipsi etiam Tillemontio, in Persecutione Valeriani art. 1, & alibi. Imo ne in ipsis quidem provinciis eamdem ubique fuisse præsidum in Christianos anno Christi 257 moderationem, luculente docet S. Cyprianus in epistola eodem anno, juxta Pearsonium, ad Confessores in metallo constitutos data.

ff Hodie. Ex hac voce recte colligit Schelstratius, hæc Acta fuisse composita post ætatem de qua agunt. Codices P. Ms. 19 & P. Ms. 20 habent, usque hodie. Baronius, contra Mss. nostra & Adonem, neutrum expressit.

gg Alia enim die; alii codd., Alia autem die: quod significare videtur, ut supra non semel, diem sequentem, puta tertiam Augusti: licet celebretur S. Tharsicii M. festum die 15 ejusdem mensis. Metaphrastes legit, eodem die; sed contraexemplaria nostra Latina. Observavi autem in Commentario § 6, num. 65, de hac historia meminisse S. Damasum Papam.

hh Nono Kal. Septembris. Quæ sequuntur, ad ejusdem ordinationis annum designandum pertinent, præterquam in Ms. Windbergensi, in quo verbis jam citatis hæc subjiciuntur: Martyrizatus est autem beatus Stephanus, Episcopus urbis Romæ, Valeriano tertio & Gallieno secundo consulibus, die quarto Nonas Augusti, regnante Domino nostro &c. Huic fere consonat codex Romanus a Schelstratio citatus, Antiquitatis eccles. tom. 1, dissert. 2, cap. 7, num. 4. Ceterum de S. Sixto, S. Stephani successore, agetur die 6 Augusti.

ii Valeriano tertio a Gallieno secundo Coss. Sic omnia Mss. nostra cum editione Mombritii. Schelstratius loco mox citato codices duos Vaticanos refert, quorum alter habeat, Sub Valeriano & Gallieno Coss., omisso numero consulatus; alter vero, Valeriano quartum & Gallieno secundum, consulibus. Hæc vitia jam ostendimus obvia passim esse. Et hic ergo, & superius, num. 13 in fine, legendum: Valeriano IV & Gallieno III consulibus; tum quia post consulatum Valeriani tertium, & Gallieni secundum, consul factus est Maximus, qui secundum hæc Acta ante S. Nemesii martyrium periise dicendus est; tum quiacertum videtur ex epistola Firmiliani, Stephanum vixisse anno Christi 256 jam senescente; diuque adeo post consulatum Valeriani III, & Gallieni II, qui respondet anno Christi 255.

* al. imperatoris

* al. sævientis

* al. autem

* al. tenuerunt, discutientes,

DE S. RUTILIO MARTYRE
IN AFRICA.

Sec. III, SUB SEVERO.

[Commentarius]

Rutilius martyr in Africa (S.)

AUCTORE P. B.

In Africa, sancti Rutilii martyris, qui cum sæpius de loco in locum persecutionem fugisset, & periculum interdum etiam pecunia redemisset, ex inopinato aliquando deprehensus, & præsidi oblatus, [Hujus elogium in Martyrologio Romano,] tormentis plurimis cruciatur: demum ignibus traditus, egregio martyrio coronatur. Ita modernum hoc die Martyrologium Romanum. Unde haustum sit hoc elogium, ipsa Tertulliani de Fuga in persecutione cap. 5 verba significant: sic enim habent: Rutilius, sanctissimus martyr, quum toties fugisset persecutionem de loco in locum; etiam periculum, ut putabat, nummis redemisset; post totam securitatem, quam sibi prospexerat, ex inopinato apprehensus, & præsidi oblatus, tormentis dissipatus (credo pro fugæ castigatione,) dehinc ignibus datus, passionem, quam vitarat, misericordiæ Dei retulit. Tum hæc subduntur: Quid aliud voluit Dominus nobis demonstrare hoc documento; quam, fugiendum non esse, quia nihil fuga prosit, si Deus nolit? Immo, inquit; quia præceptum adimplevit, fugiens de civitate in civitatem: sic enim voluit quidam, sed & ipse fugitivus, argumentari, & qui proinde nolunt intelligere sensum Domini illius pronuntiationis, ut eam ad velamentum timiditatis suæ utantur; cum & personas suas habuerit, & tempora, & causas. Alium superioris elogii fontem, præter hunc unicum, non assignat Baronius in suis ad illud Notationibus; neque alium nos ullum invenimus.

[2] Fuit, cui locus hic scrupulum diu molestum excitavit; [ex Tertulliani Montanistæ scriptis petitum,] quod mirari satis non posset, si Martyrem verum, atque adeo Romano-catholicum, sanctissimi epitheto ornare voluisset Tertullianus in opere, quod ab Ecclesia Catholica abscissus, & Montani erroribus dudum ac pertinaciter implicatus elaboravit; itaque subverebatur ille, ne qui Romano Martyrologio restituendo augendoque insudarunt, minus caute pseudomartyrem ac Montanistam pro genuino & orthodoxo ex auctore illo atque opere hæretico arripuissent. Augebat metum, quod Martyr ille, Tertulliano tam singularis ac sanctus, nullum in Ecclesiæ catholicæ, quæ supersunt, Fastis sacris, aut Kalendariis (etiam Carthaginensi, apud Ruinartium in Actis Martyrum sinceris edito) locum uspiam habuerit ante Martyrologii Romani restitutionem, imo ne præconem quidem ullum, nisi unum Tertullianum, & hunc tum orthodoxis infensum: nam quæ apud Tamayum de illo ad hunc diem conficta leguntur, ea non immerito respuebat. Nobis hæc argumenta nequaquam sufficiunt, ut ob ea Martyrologii Romani censores gravissimi, in erroris tam crassi suspicionem vocentur. Censemus ergo Rutilium hunc vere Catholicum, vere martyrem occubuisse.

[3] Cum enim apud Montanistas pro certo ac revelatohaberetur, [non reddit suspectam S. Rutilii fidem ac martyrium:] tempore persecutionis nec fugere Christiano, nec pretio redimere periculum licere; cumque hac eorum doctrina usque adeo superbierit Tertullianus, ut pastores Catholicos, quod eam improbarent, appellare non dubitaret in pace leones, in prælio cervos; an verisimile videri potest, Rutilium ab eo in medium ultro producendum fuisse, si Montanistarum illam (tametsi vanam re vera mendacemque) gloriam toties contaminasset, nec alio demum tot maculas eluisset martyrio, quam eo, quod nec fugere nec redimere potuisset? An hunc, inquam, producturus fuisset Tertullianus in eodem libro, in quo de Montanistarum Paracleto ausus est affirmare cap. 14. Quem qui receperunt (ut omnes Montani discipuli,) neque fugere persecutionem, neque redimere noverunt? Deinde si Montani assecla fuisset Rutilius, an Catholicos is nactus esset fugæ suæ redemptionisque defensores.? Atqui Catholicorum illi patrocinantium verba sunt, quæ sibi sic objicit supra Tertullianus: Immo, inquit, quia præceptum adimplevit, fugiens de civitate in civitatem. An præceptum adimplevisse dici vere poterat Montani sectator fugiendo redimendoque periculum; qui a Paracleto suo id sibi in omni occasione severissime vetitum crederet? Non potuit ergo hæc desensio in Rutilium cadere, nisi Montanista non fuerit, ac sensum Euangelii contra fanatica Montani dictamina Catholicum sit secutus. At enim si Montanista non fuit, qua ratione appellatur a Tertulliano sanctissimus Martyr? Credo, quia cum ipse passus est, necdum Tertulliani judicio satis Montani principia palam innotuissent, ut contraria sectantes pro hæreticis essent habendi; utque adeo, siquam ita culpam contraxissent, eam non prorsus ex ejusdem Tertulliani sententia, aboleret martyrium. Adde quod ipsum Fabium, etiam tunc, cum hunc librum ei direxit, probe Catholicum, Montanista Tertullianus nuncupat fratrem.

[4] [tametsi Martyrologii antiquis, quæ supersunt, ignotus forte sit.] Quod vero ante Martyrologii Romani restitutionem nullis Ecclesiæ Fastis adscriptus appareat, id quidem fateri cogimur, si de hodierno die sit sermo: nam neque in ullis nostris Martyrologiis, aut Kalendariis antiquioribus notatur; neque ipse Baronius, ullum in Annotationibus suis, quod sit secutus, assignat; nec rationem addit ullam, cur hoc potius, quam alio mense ac die Martyrologio Romano sit insertus: sed neque verbum adjungit, quo Rutilium hunc a Rutilo martyre Africano, qui cum aliis colitur die XVIII Februarii, ostendat esse diversum; cum tamen diversum non esse scripsisset Pamelius in Adnotationibus ad citatum Tertulliani textum. Et sane Rutilius, Rutilus, Rutulus, Rotulus non adeo diversa sunt nonima, quin pro eodem scribi potuerint in antiquis Martyrologiorum exemplaribus, ubi nomina passim multo etiam durius luxata reperiuntur. Ut ut est, idem sit, an diversus; adscriptus antea vetustis, quæ exstant, Sanctorum Fastis, an secus, nostra non multum refert: neque enim ex eo, quod nusquam notatus inveniatur, consequens est, ut verus Martyr non fuerit; ut pluribus demonstrat Ruinartius in Præfatione ad Acta Martyrum sincera § 2. Porro de loco ac tempore martyrii nihil constat; creditur tamen in Africa passus, & quidem sub Severo; cum de illo apud Afros, tamquam omnibus notissimo, Tertullianus Afer meminerit.

DE S. THEODOTA AC TRIBUS FILIIS MARTYRIBUS
NICÆÆ IN BITHYNIA.
ITEM DE ALIA SYNONYMA CUM VII FILIIS
CÆSAREÆ IN MAURITANIA.

Sub Diocietiano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Theodota Nicææ in Bithynia (S.)
Filii MM. Nicææ in Bithynia

AUCTORE J. P.

§ I. Cultus apud Græcos & Latinos; elogia ædes sacra CPoli, Acta.

Providentiæ divinæ, post paucos annos urbem Nicænam illustraturæ primo concilio œcumenico, quod ibi celebratum fuit, placuit eam antea plurimorum Martyrum sanguine consecrare; quos inter nomen S. Theodotæ non infimum locum tenet, apud Latinos pariter ac Græcos celebratissimæ, [Memoria ex Fastis Græcis die 29 Julii;] tametsi non eodem die ab utrisque colatur: Græci quippe annuam ejus memoriam referunt die XXIX Julii; a quo illam transtulimus ad hunc diem, quo signatur ab Hagiologis Latinis cum Martyrologio Romano. E Græcis itaque Menæa magna typis edita illam sic memorant: Sanctæ martyris Theodotæ, ac Filiorum ejus Quibus fere ad verbum consonat Menologium ab Eminentissimo Sirleto Latine redditum, & a Canisio vulgatum, cum Menæis Ambrosianis; quorum tamen ecgrapho adscribitur: In Taurinensi α est die XXXI. His porro eam versiculis celebrant Menæa magna excusa:

Θεῷ δοτὴν τίθησι τὴν Θεοδότην
Τὸ πῦρ καμίνου σὺν τρισὶ τέκνοις φίλοις.

Fornacis ignis Theodotam datam Deo
Charis tribus cum Filiis morte enecat.

Patet allusio in Θεῷ δοτὴν, Deo datam & Theodotam. De canone infra. At singulare est, quod rursum in dictis Menæis recurrat eorum memoria ad diem XXII Decembris, cum SS. Anastasia & Chrysogono martyribus; forte ideo ibi conjunctis, quia conjuncta eorum Acta & commixta sunt. Ceterum elogio, quod ibi datur, præmittuntur hi versiculi:

Θεοδότη πῦρ φέρει σὺν φιλτάτοις
φίλτρῳ Θεοῦ ξέουσα καὶ πυρὸς πλέον.

Perfert rogum Theodota cum charissimis,
Dei flagrans amore, quam flamma magis.

[2] Dicta etiam die XXIX Julii signatur sanctæ nostræ Martyris nomen in Horologio seu Horis canonicis in usum monachorum Basilianorum, [e quibus eodem die adoptata a quibusdam recentioribus;] anno 1677 Romæ editis. Menologium nostrum Slavo-Russicum Sparwenfeldianum nomen ejus minus recte exprimit, dum sic annuntiat: S. M. Theodosiæ ac Filiorum ejus. Ferrarius item Catalogo Sanctorum, qui in Romano Martyrologio non sunt, ex Galesinio ac Tabulis Græcorum istos Martyres die XXIX Julii inscripsit; recte indicans in notis, eos haberi in Martyrologio Romano die 2 Augusti; quo non tantum ibi, sed in aliis quoque antiquis Fastis recensentur, prout nunc visuri sumus ex eorum annuntiationibus.

[3] [sed ab antiquissimis illa notatur hac die 2 Aug. cum Martyrologio Romano.] Romanum parvum sic habet: In Bithynia, Theodotæ cum tribus Filiis. Ado his verbis utitur: Eodem die (2 Augusti) natale S. Theodotæ cum tribus Filiis suis in provincia Bithyniæ, urbe Nicæ, tempore Diocletiani, sub consulari Nicetio & comite Leocadio. Insigni idem Ado Sanctam elogio prosequitur: at de elogiis tam apud Latinos quam Græcos dicetur inferius. Usuardus ita se exprimit: In provincia Bithinia, urbe Niceæ, sanctæ Theodotæ cum tribus Filiis suis, e quibus primogenitum nomine Euodium, Christum fiducialiter confitentem, fecit primum consularis Bithiniæ fustibus cædi, deinde ipsam cum omnibus Filiis igne consumi. Florum hoc loco, & Rabanum, nec non apographa Hieronymiana præterimus; de quibus tamen apographis infra alia occasione recurret sermo. Recentiorum Hagiologorum, videlicet auctoris Florarii nostri, Maurolyci, Felicii, ac Galesinii, qui hoc rursum die Sanctos refert, nomina indicasse, sit satis. Sed obiter observandum, apud Rabanum, Petrum de Natalibus lib. 6, cap. 14, ac Felicium scribi Theodoram: standum tamen est exemplaribus Græcis ac Latinis, quæ unanimi consensu Theodotam scribunt. Arturus a Monasterio Martyrem nostram inseruit suo Gynæceo. Martyrologium Romanum iisdem fere verbis utitur, quibus Usuardus.

[4] Atque hæc quidem de celeberrimo atque antiquo Heroidis nostræ cultu dicta sunto: [Elogia apud Græcos, & Adonem:] nunc ad ejus elogia accedamus. Allegatum modo a nobis Menologium Sirletianum ponit sequentia: Hæc fuit ex urbe Nicæa, admodum pietatis & Dei præceptorum studiosa, filios erudiens disciplinam Domini, iisdem temporibus, quibus & sancta martyr Anastasia vivebat Detenta vero a Leucatio præside, cujus nuptias ipsa recusaverat, ob eam præcipue caussam missa est ad Nicetium præfectum Bithyniæ, a quo simul cum tribus Filiis in caminum ignis injecta, martyrio coronata est. Consentiunt Menæa excusa; quæ ædem tamen hisce Martyribus sacram mox subdunt: de qua postea agemus. Latini in condendis eorum elogiis longe a Græcis discrepant. Transcribi ante omnia huc meretur illud, quod graviter & pathetice concinnavit Ado in hæc verba: Qui (comes Leocadius) hanc per multos dies blandimentis & terroribus cogere voluit, ut ejus conjugio necteretur. Sed cum sancta Femina nullo modo consentiret, ferro vinctam cum Filiis, consulari Bithyniæ Nicetio destinavit.

[5] At ille filium ejus primogenitum Euodium, Christum fiducialiter confitentem, [quod ultimum a prioribus differt.] in conspectu Matris fecit fustibus cædi. Cui Mater pia clamabat: Noli timere, Fili, ista verbera: per ipsa enim ad æterna Christi gaudia pertinges. Tunc consularis Nicetius jussit cuidam Hirtaco, ut apprehendens beatam Theodoten, prius illi illuderet, & postmodum inter publicas meretrices constitueret. Quam ille volens tenere, de naribus ejus cœpit sanguis vehementer effluere. Qui clamans dixit Nicetio: Stat juxta eam juvenis pulcher, auratis vestibus indutus, ex cujus manu pugnum accepi in naribus. Consularis ergo Nicetius jussit ignem copiosum accendi, & beatam Theodoten cum tribus Filiis suis immitti. Quæ gratias referens Deo, dicebat: Benedictum nomen pietatis tuæ, Domine, qui me nec in isto seculo a Filiis meis separasti, nec in tui nominis confessione disjungi passus es, nec in martyrio dividi permisisti. Consummata est igitur cum tribus Filiis suis sancta Theodota sub die quarto Nonarum Augustarum. Hæc ille; quæ contractius expediuntur a Floro citato & Rabano, ex eodem haud dubie Actorum fonte hausta: quæ discuti poterunt paullo post, dum Acta ipsa examinabimus.

[6] Ceterum sanctam Matrem ac Filios ejus post martyrium non tantum non indecores mansisse, [Ædes sacra ac festum CPoli.] sed singulari in veneratione habitos fuisse, colligi datur ex eo, quod ædem sacram cum festo habuerint CPoli, sicut liquet ex Menæis ante allatis, quæ ista tradunt: Celebratur autem ipsorum solennitas in martyrio eorum, quod est in Campo; quæ pars fuit Hebdomi: de quo Cangius CPol. Christianæ lib. 2, pag. 140. Auctorem atque ætatem istius ædis sacræ discimus ex Procopio Cæsariensi de Ædificiis Justiniani imperatoris lib. 1, cap. 4 sub finem; ubi ponit templum S. Theodotæ in suburbano, quod Hebdomon sive Septimum vocant: quodque templum una cum aliis, quæ ibidem idem auctor enumerat, princeps hic, inquit, noster, quo tempore Justinus avunculus imperabat, a fundamentis ædificavit, seculo videlicet sexto. Tametsi vero Procopius nec S. Theodotæ, de cujus templo agit, titulum martyris addiderit, nec de Filiis ejus, quorum sub memoria illud etiam dedicatum fuisse, asserebant Menæa, meminerit; nos tamen ex eorumdem Menæorum fide, non aliam Theodotam synonymam, sed hodiernam, cujus uti & Filiorum cultui hæc ædes condita fuerit, non refragante, quamquam non satis distincte id docente Procopio, hic non gravate intelligimus.

[7] Duplex potissimum Actorum S. Theodotæ exstat historia typis edita: [Acta apud Surium & apud Combesisium omnino differunt:] altera, quæ immixta Actis S. Anastasiæ legitur apud Surium ad diem XXV Decembris; & cujus compendium continetur in elogio Adoniano superius producto: altera, quam Franciscus Combefisius in libello singulari, qui inscribitur, Illustrium Christi martyrum lecti triumphi, Lutetiæ Parisiorum anno Domini 1660, Græce & Latine typis vulgavit. Ambæ istæ ejusdem Martyris historiæ adeo inter se sunt diversæ, ut commune nihil omnino consideratione dignum habeant, nisi hoc unum, quod utraque memoret, S. Theodotam una cum Filiis suis Nicæa in Bithynia igne martyrium consummasse. Acta Combefisiana ne verbo quidem tangunt totam illam narrationis seriem, quam Suriana volunt evenisse S. Theodotæ in Macedonia, eo tempore, quo Diocletianus imperator ibi morabatur; imo vero satis dilucide illam historiam excludunt, uti patet ex illorum exordio; e quo habemus, quod Bithyniæ præfectus, certior factus, in urbe Nicæa esse quamdam Feminam, prosessione Christianam, ac liberos docentem, accersi eam jusserit. Id quod toto cælo diversum est ab eo, quod Suriana historia recenset de Sancta a Leucadio missa ad proconsulem Bithyniæ &c.

[8] [Suriana] Quod Acta apud Surium edita, seu quod eodem redit, manuscripta, in substantia eisdem consona, sint admodum antiqua, inficias ire nemo potest, qui meminerit, illa præluxisse Adoni in condendo, quod superius produximus, elogio suo. Et vero cur non par sit ifti antiquitati genuina rerum in iis narratarum sinceritas, & auctoris narrantis fides? Cur, inquam, tantopere dotibus hisce destituantur, ut, sive vere e Metaphrastis calamo, cujus sub nomine prostant apud Surium, illa profluxerint; sive alterius scriptoris sint partus, parum certe fidei mereantur; quasi vero characteres nonnulli, in eis relucentes, compositionem spirent? Fac ita esse; quidnam hoc officit Actorum substantiæ? Adde quod, cum adeo parva sint, non videatur præsumendum, ea multum in hac parte peccare. Meas interim circa ea propono conjecturas. Res itaque in illis conscribendis sic se habuerit, ut Acta aliqua S. Theodotæ vel seorsim exstiterint, vel Anastasianis immixta, prout nunc exstant, ante seculum nonum, quæ Adonis tunc elogio præluxerint; quæque deinde seculo decimo in manus inciderint Metaphrastis, vel non absimilis genii auctoris; qui ea jam tum modice fortasse interpolata vel transcripscrit; vel aliquantulum denuo compserit styli, verborumve aut sententiarum ornamentis.

[9] [discutiuntur,] Fateor equidem haud gravate, quod Acta ista, spectata sola auctoritate scriptoris, non mereantur plus fidei, quam Anastasiana, quibus inserta sunt; quorum discussio ad aliud tempus spectat. Ne quid vero interim præpropere circa illa definiamus, & loco non suo; eorum examen remittimus ad diem XXV Decembris; quo revocari ad trutinam poterit crisis Tillemontii Monumentorum ecclesiasticorum tomo 5; ubi inter notas a pag. 715 in fine, Acta prædicta pluribus examinat; & tandem pag. 718 dissertationem circa illa suam concludens, asserit, nihil proprie haberi certi, imo ne fundati quidem super historia S. Anastasiæ, exceptis illis, quæ in principio dictæ notæ præmiserat; de translatione & cultu ejus agens.

[10] Dixi paulo ante, spectata ut sic auctoritate scriptoris; qui etiamsi, secundum Tillemontium, [ac contra criticum quemdam] in istiusmodi Actis Anastasianis condendis parum sibi fidei conciliasset; non tamen sequeretur, ut causæ non sint aliunde, cur fidem mereantur nostræ Martyris Acta; ratione, inquam, materiæ & formæ, seu rerum, quæ in illis tractantur, & modo, quo describuntur. Materia enim sive ab initio, quo primus auctor eam digessit, Actis Anastasianis fuerit immixta; sive tunc quidem seorsim extiterit, ab eisque disjuncta, ac deinde ab alio quodam auctore eisdem conjuncta fuerit, adeo, quod innuebam supra, exiguæ est molis, ut de rerum aperte falsarum farragine suspicionem movere non posse videatur. Modus vero quid peccat tantopere, ut tam nigro calculo ipsis nota inuratur, imo potius benigno, si quid peccant, patrocinio non defendantur?

[11] Neque dicas: Sancta e Macedonia, uti volunt, [defenduntur.] ad proconsulem Bithyniæ transmissa fuit, quisnam vero mox id credat, nisi sufficiens istius itineris ratio detur; quæ ne vel verbo quidem ullo indicatur. Leucadius itaque e Bithynia, secundum Anastasiana Acta, redux in Macedoniam, uti ex eorumdem contextu colligitur, quid causæ habuit, cur S. Theodotam alio amandaret; imo vero cur eam potius non tradidit tribunali judiciario, cui traditam ab eo esse S. Anastasiam referunt Acta? Audio. At dic, sodes; transvectio illa, quam objicis, miri quidquam præfert; sed an ideo falsa est, an ideo fictitia? An, quia causa non additur, nulla idcirco causa fuit? Malim ego eam hic supponere ac pro adjecta habere, quam atram illico Actis nostris censuram inurere, quia, expresse adjecta non sit; qualem eis inurit Tillemontius tomo supra citato pag. 643; ubi postquam indicasset, nullam Actis Anastasianis inesse auctoritatem; mox addit illud ipsum, quod de S. Theodota memorant, dura circumstare adjuncta, & quod volunt, eam e Macedonia missam fuisse ad Bithyniæ gubernatorem, non esse rem creditu facilem, quando nulla ejusdem causa datur. Sed hæc quidem hactenus de Actis apud Surium; nunc vero quid statuendum sit de iis, quæ vulgavit Combefisius, dicendum superest.

§ II. Discutiuntur Acta a Combefisio edita; exemplaria Mss.; Theodota una, an triplex?

Inchoatum paragrapho superiore, ac tantisper intermissum circa Acta a Combefisio edita sermonem retexere hic opus est, [Qualia sint Acta, quæ edidit Combefisius.] ut, discussis eorum meritis, par illis judicium promamus. Prænotantur hoc titulo: S. Theodotæ & liberorum; sed ejus, quod est in Græco, cur omittit Combefisius? Ceterum auctoris nomen nusquam apponitur; adeo ut totus undequaque nos lateat; verum quisquis ille fuerit, ita se gessit in conscribendis suis Actis, ut facta admodum pauca multo sermonis ambitu in longum extracta nobis reliquerit: quo fit, ut Acta hujusmodi annumeranda neutiquam censeamus primigeniis ac sinceris (qualia certe apud Græcos raro admodum inveniuntur;) sed iis dumtaxat, quæ sint longe inferioris notæ, ac non tam rerum probabilium multitudine ac varietate, quam supervacaneis interpolatoris phrasibus infarta, in majorem excreverint molem, quam argumenti penuria patiebatur.

[13] Atque hæc quidem de S. Theodotæ Actis typo excusis; [Illa, quæ habemus in tribus diversis exemplaribus Mss.,] sed quoniam præter illa, in promptu nobis etiam sunt exemplaria Mss.; de his quoque nobis nunc habenda ratio est. Codex noster Molsheimensis membranaceus satis antiquus Passionem habet isto cum exordio: Revertente imperatore Diocletiano ad Sirmium a Macedonia, oblata est ei Theodota cum tribus Filiis suis, natione Bithinia, cives * Nicena. Finis vero sic habet: Passa est autem in provincia Bithinia apud urbem Nicenam cum tribus Filiis suis S. Theodota. Duo item alia apographa habemus, alterum ex Ms. ecclesiæ S. Audomari; alterum ex Ms. Augustano, ejusdem ambo inter se argumenti, & Molsheimensi in substantia consentientia, uti colligitur ex hujus initio, fine ac toto decursu, ad illa collatis. Porro sicut apud Surium Acta S. Theodotæ Anastasianis immixta sunt, sic dicta exemplaria tria Actis S. Theodotæ immiscent aliquam Anastasianorum partem, quæ verbosis adeo ut plurimum dialogismis luxuriat, ut sermonis abunde, parum rei suppeditet, ac majorem Passionis, quæ titulum præfert S. Theodotæ, partem in S. Anastasia consumat; atque adeo quia totus dictæ Passionis contextus non est longus, pauca admodum narrat de S. Theodota ac Filiis ejus.

[14] [fere in substantia conveniunt cum editis apud Surium.] Quod si Passionem istam Ms. conferas cum edita & Anastasianæ inserta apud Surium, videbis quidem in hisce exemplaribus scriptionis stylum, narrationis modum, enuntiationis phrases, & quæ sunt alia generis ejusdem, ac rei accidunt, differre; sed ita tamen differre, ut in substantia fere conveniant, ac proin sine dubio unus idemque sit fons, e cujus aquis duo isti, quos memorabam, rivuli postmodum tamquam e prima scaturigine dimanaverint. Ceterum observationes nullas circa ista exemplaria daturi sumus in annotatis ad Passionem, quam ex Surio recudemus. Unicum hoc monuisse sufficiat, quod sicut Suriana Passio a Combefisiana; sic ea, quam habent tria dicta exemplaria, toto genere a Combefisiana discrepet; uti liquet ex dictis.

[15] [Theodotam Cæsariensem,] Intricatissima nunc se offert controversia, in Observationibus ad Usuardum nostrum hoc die 2 Augusti tacta atque huc remissa, unane sit, an duplex S. Theodota hodierna apud Latinos. Apographa Hieronymiana apud Florentinium hoc die sic annuntiant: In Cæsarea Mauritaniæ Theodotæ & VII Filiorum ejus; quorum gesta habentur: ad quem locum laudatus auctor observat, ita etiam legere cum Martyrologio Corbeiensi manuscriptum reginæ Sueciæ, in quibus pariter VII Filios numerari asserit martyres socios his verbis “IV Nonas, in Cæsarea Mauritaniæ, Theodotæ VII Filiorum ejus, quorum gesta habentur”. Duo hujus annuntiationis puncta nimis aperte pugnant cum annuntiationibus atque Actis Martyris nostræ, quam ut uni eidemque personæ aptari commode possint; præsertim cum Bithynicæ sejunctim a Cæsariensi Afra, ita meminisse Ms. reginæ Sueciæ testetur Florentinius: Niceæ in Bithynia passio S. Theodotæ cum tribus filiis, qui omnes igne consumpti sunt, præcipiente Diocletiano imperatore sub comite Leucadio. Nimis, inquam, hæc aperte pugnant, quam ut uni eidemque personæ aptari possint.

[16] Pugnat quippe locus palæstræ; pugnat item numerus filiorum; quidquid ista clausula, [a priore diversam] quorum gesta habentur, identitatem suadere utcumque videatur: nam nostræ gesta habentur; Mauritanæ autem istius non item, quantum nos scimus; Florentinio etiam in observationibus, præter assensum suorum codicum, Martyrologii Corbeiensis & Ms. reginæ Sueciæ, nihil addere se posse fatente; & quamquam in omnibus, ex adductis libris addatur “quorum gesta habentur” nondum hæc mihi, inquit, manifesta esse doleo. Neque ad nostras illa hactenus devenere manus, aut alicubi ea latere novimus; quamquam facile fieri potest, ut alicubi lateant, eamdem fortasse sortem nacta, quam tot alia antiqua monumenta, quæ in tenebris abstrusa atque a blattis tineisque corrosa & latent, & latere pergent.

[17] Prædicta itaque clausula parum aut nihil habere potest firmitatis, ut in unicam conflet personam synonymas istas matres; [admittimus:] duobus adeo diversis ac disertis characteribus aliunde distinctissimas; quibus expensis, longe nobis apparet probabilius, quod duæ sint admittendæ Theodotæ, quarum una Nicæna seu Bithynica; altera Cæsariensis Afra, seu Mauritana appelletur; de qua regione consuli possunt geographi. Duas itaque distinctas Martyres recte admisere Florentinius modo allegatus, Tillemontius nota 70, ac novissime illustrissimus Franciscus Maria de Aste, archiepiscopus Hydruntinus, in Disceptationibus ad Martyrologium Romanum hoc die 2 Augusti. Atque hanc de gemina S. Theodota sententiam, quam tamquam probabiliorem nos amplectimur, haberi nolumus ita securam, tutam certamque, ut omni careat formidine de opposito.

[18] Nam quandoquidem Hieronymiana apographa, quibus tota hæc præsens controversia unice stat vel cadit, [tametsi pluribus locis vitiosa sunt apographa Hieronymiana; e quibus desumitur.] ex multiplici transcriptione pluribus locis mendosa sunt, mutatis, corruptis, transpositis, locoque avulsis suo, atque in non suum intrusis nominibus, sicut alia occasione indicavimus tomo IV Julii, pag. 354; ecquis nos satis hic reddat securos, apographa ista vitio non laborare circa palæstram ac numerum filiorum Theodotæ suæ, quibus in duobus punctis, a lectione aliorum martyrologiorum diversis, omnis utriusque martyris diversitas fundatur? Interea cum nobis neutiquam constet, quod locus præsens, quidquid sit de pluribus aliis, vere sit corruptus, ideo sincerus nobis est, ac sincerus porro erit, donec probetur esse vitiatus aut spurius: atque adeo suam apographis Hieronymianis Theodotam asserimus, uti & aliis Martyrologiis suam.

[19] Quæ memorant Menæa magna excusa, die, quo de nostra agunt Theodota cum tribus Filiis, [Menæa excusa tertiam quamdam synonymam suadere videntur]; XXIX Julii, facile possent lectores non satis cautos inducere in errorem: nam Theodotæ ac Filiorum ejus annuntiationi præmittitur hæc: Sanctæ martyris Theodotes; ubi vides omitti filios. Deinde in Echo seu Tono 4, qui ponitur post primam S. Theodotes annuntiationem, dicitur: Tamquam virginem & martyrem, tamquam incorruptam Dei sponsam … festivis te laudibus efferimus .. Theodota. Et mox in Homœo seu Simili desponsata refertur in spiritu, Christo per fidem. Quis non putet, dum ista legit, agi de Theodota quadam virgine, atque adeo a duabus, quas dedimus, matribus synonymis diversa? Accedit eo, quod huic, quæ tamquam virgo exhibetur, aptari videatur canon peculiaris, cujus hæc est acrostichis:

Τὴν πρὸς Θεόν μοι Μάρτυς ἴθυνον τρίβον

Martyr mihi tu dirige ad Deum viam.

Deinde enim rursum ea dicitur martyrico splendore ac virginitate splendens &c. Hæc itaque qui legerit, nonne animo fixum tenebit, ita hæc prædicari de Theodota quadam virgine, ut duabus synonymis nostris aptari nequaquam possint?

[20] Ego enimvero candide profiteor, me prius in ista fuisse sententia, [sed expenso & explicato eorum textu, illam a nostra Nicæna non distinguimus;] quam totum Menæorum contextum ad finem usque decurrissem, quod tertia aliqua hic indicaretur Theodota virgo ac martyr: sed sententiam istam deposui tunc, quando initio textus ac fine, nec non antecedentibus ac consequentibus inter se collatis deprehendi, quod post annuntiationem S. Theodotæ ac filiorum ejus, & post elogium, inter ea, quæ habentur sub ode 9, dicatur οἷάπερ παρθένος καὶ μάρτυς, quemadmodum virgo & martyr. Quibus lectis, censui inveniendum esse modum, quo possent, imo deberent illa, quæ distinctam istam Theodotam tertiam suadere videbantur, uni eidemque nostræ Nicænæ seu Bithynicæ accommodari. Deberent, inquam; nam præterquam quod numerus Sanctorum non sit multiplicandus, nisi accommodata rationum momenta id comprobent; multa concurrunt nimis pro identitate unius ejusdemque Theodotæ, quam ut duplex inde conflari commode queat; præsertim si possit fieri satis argumento, quod ex virginitate petitur pro utriusque diversitate. Ad illud argumentum conabimur respondere, ubi proposuerimus ea, quæ congruunt. Præter nomen ac diem cultus, quæ consentiunt, modus exantlati etiam conspirat martyrii, quod ignis combustione contigit. Adde quod isti, quæ a Nicæna hic in speciem videtur distincta, nulli patriæ, civitatis, imperatoris aut præsidis appositos inveniam characteres, qui distinctionem istam ullo pacto fundare possint. Allati etiam canonis acrostichis nihil prorsus determinat, quod sæpe dictæ distinctioni faveat; ac proinde adstruenda omnino non est, neque Theodota aliqua tertia hic admittenda.

[21] [& solvimus argumentum e dictis Menæis petitum.] Argumentum autem ex Menæis magnis, paullo ante a nobis propositum, nihil movere nos debet ad adstruendas tres Sanctas diversas, quando tot aliunde occurrunt rationes, quæ pro identitate duarum ex istis tribus controversis faciunt, & adeo quidem convincentes, ut, nisi quis cæcutire velit, eas pervideat necesse sit. Verba itaque ex Menæis allata de virginitate, quid vetat, cur exponi apte atque commode non possint 10 de castitate viduali sanctæ Theodotæ, quam exercuerit eo tempore, quo ad martyrium quæsita est? Interpretationi nostræ favet ipse Menæorum textus Tono 4 post oden primam, ex quo habemus, quod venustissimum Christum dilexerit, & animam venustarit castitate (δι᾽ ἁγνείας.) Favent Acta Combefisiana; in quibus vocatur καθαρωτάτη, castissima seu potius purissima. Sic de Juditha legitur: Erat etiam virtuti castitas adjuncta, ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitæ suæ, ex quo defunctus est Manasses vir ejus. Lib. Judith cap. 16, ℣ 26. 20. Exponi quoque possent in sensu alio improprio, quod nempe pro tuenda pudicitia, tametsi virgo non esset sancta Martyr, adinstar tamen virginis decertarit contra juratissimos suæ castitatis hostes; & sic alluditur ad Acta & elogia; in quibus mira narrantur de servata divinitus Martyris castitate: atque adeo particulæ ὡς, & οἷάπερ, quæ occurrunt in textu Græco Menæorum, ita intelligendæ essent, ut significent sicut, tamquam, ac proin sensum similitudinis, a nobis jam indicatum.

[Annotata]

* civis

§ III. Singularia quædam circa Sanctam nostram, ejusque Filios puncta proposita ac discussa; locus a Combefisio in suis Actis perperam Latine redditus.

[An S. Theodota] Inter alia, quæ de hac Sancta ejusque Filiis quæri possunt, illud occurrit primo loco, verene sub Diocletiano passi fuerint, an secus id contigerit. Affirmant tam Acta S. Anastasiæ apud Surium, & Acta nostra Mss. superius citata, quam annuntiatio Adonis, sicut vidimus; uti etiam elogium S. Theodotæ in Menæis Græcorum excusis, ad diem XXII Decembris, compendium Actorum apud Petrum de Natalibus, quem antea memoravimus; Vincentius Bellovacensis lib. 12 Speculi historialis cap. 65, Tillemontius modo nominatus, sicut videre est articulo 62 persecutionis Diocletianeæ, ac denique neotericus legendista Gallicus in Vita, quam collegit ad hunc diem 2 Augusti.

[23] Acta vero Combefisiana, elogium dictorum Menæorum hoc die, [sub Diocletiano passa fuerit;] ac variæ, quas supra recensuimus, annuntiationes de præsenti argumento nihil certe quidquam memorant. Non tamen ideo affirmationem inter ab una, & silentium ab altera parte quasi in bivio positi sumus. Quoniam enim ex silentio formari non potest nisi argumentum negativum, ut vocant, & aliunde positive habemus, quod factum hic controversum contigerit sub Diocletiano; dicamus & nos, quod sub isto imperatore contigerit.

[24] Et vero quid obstat, quo minus hoc dicere liceat? [quo item] Cur Acta, quibus res ista unice potissimum innititur, non sint istiusmodi, ut probabilem per se fidem hac in re nobis facere possint? Quæ quia falsi convincere in hac controversia in promptu non est, sequi ea maluimus, quam deserere. His itaque sic positis, verosimiliter martyrium illud haud contigerit ante annum Christi 303, quo primum Diocletiani adversus Christianos edictum vulgatum fuit. Unde consequens videatur, ut illud in elogio nostri Florarii Ms. minus recte affigatur anno 296. Et vero quod aliquanto post inchoatam persecutionem temporis intervallo id acciderit, suaderi nobis patimur ex sæpe allegatis Actis Anastasianis apud Surium num. 21, modo vera sinceraque sint, & non per auxesim dicta, quæ ibi habentur: sunt autem hæc: Cum autem rursus intellexisset Diocletianus, quam essent quidem angusti carceres propter multitudinem piorum, qui in iis detinebantur, essent vero inania quævis excogitata tormenta &c.

[25] Quæ videntur convenire edicto Diocletiani quarto, [passa sit anno, examinatur: & num familiaris fuerit S. Anastasiæ.] quod anno 304, persecutionis secundo prodiit, & quo Christiani omnes ad mortem condemnantur, horribili exinde secuta carnificina; videsis Tillemontium articulo 19; quidquid ille nihil habuerit satis explorati, vi cujus, Sanctæ nostræ martyrium determinato alicui innecteret anno, atque idcirco illam accensuerit Martyribus istis, quorum proprius ac peculiaris certaminis annus ignoratur; de quibus agere incipit ab articulo 48. Alia nunc in præsenti controversia quæstio hic proponi posset; utrum videlicet Sancta nostra adco familiariter vixerit cum S. Anastasia, ut transacta vere inter utramque sint omnia illa, quæ inter utramque transacta volunt Acta apud Surium. Combefisiana ne nomine quidem tenus de S. Anastasia, nedum de rebus istis aliis vel verbo uno unico meminere; quod tametsi mirum est, redit tamen eadem fere huc responsio, quam modo dedimus circa silentium eorum, sub quo martyrium acciderit.

[26] Quæstio alia proponi nunc potest circa diem, quo Athletæ nostri martyrio functi sint. [Quæritur etiam de die martyrii] Ex die cultus publici nihil definiri potest de die martyrii, cum alius ille adhibeatur a Græcis, alius a Latinis, uti supra ostensum est; & fac eumdem ab utriusque celebrari, nondum tunc satis etiamnum constaret certo, an dies ille venerationis publicæ coincideret cum die martyrii, quamquam non diffiteamur, quod plusculum tunc probabilitatis suppeditatum fuisset, ut ex communi Occidentalis atque Orientalis ecclesiæ consensione circa diem annui cultus, etiam utcumque admitti posset, quod in illum pariter diem nostrorum Martyrum certamen inciderit. Acta apud Combefisium nihil de eo memorant; excerpta ex Anastasianis apud Surium, quæ mox prolaturi sumus, nihil. Ado autem superius num. 5 dicens, Consummata est igitur cum tribus Filiis suis S. Theodota sub die quarto Nonarum Augustarum, diserte diem determinat, secundum videlicet Augusti: quem etiam notat Passio S. Theodotæ ex Ms. ecclesiæ Audomarensis, ac Petrus de Natalibus. Sed quia nos non novimus, unde & an ex satis idoneis documentis Ado diem istum acceperit, & an non potius ex conjectura propria elogio suo adjecerit, nihil cogit ex solis Adonis verbis præsentem controversiam dirimere.

[27] [ac numere filiorum ejus &c.] Quæstionibus hactenus propositis modicam circa Sanctæ nostræ liberos superaddere nobis liceat observatiunculam. Exstitisse eos numero tres, communis plurium, quos supra dedimus, Latinorum atque Græcorum Hagiologorum est consensio. Beda noster, Ado, Usuardus, Acta apud Surium &c. filii primogeniti nomen exprimunt, ac Euodium (mendose Enodium apud Petrum de Natalibus) fuisse dictum tradunt. Acta Combefisiana singularia more suo hic iterum sunt: nam Theodotæ liberos pluries quidem repetunt; at nec eorum numerum, nec proprium primogeniti nomen determinant. Sed ex Actorum istorum silentio nolumus quidquam in re tantilla movere scrupuli contra communem sensum tam antiquorum Martyrologorum, idque non magis quam circa nomina propria Nicetii ac Leocadii, sub quibus coronati sint Sancti nostri, tametsi eadem Acta Combefisiana nihil horum prodiderint.

[28] [Locus a Combefisio, quem sequitur legendista Gallus,] Postrema nunc superest quæstio ad præsentem paragraphum remissa, circa auctorem Martyrii, a Cambefisio vulgati; de quibus Actis quia hoc præsertim, quem decurrimus, paragrapho, repetita pluries mentio incidit, non abs re hic de isto puncto tractabitur. Neotericus legendista Gallus in sua Tabula critica auctorum & Actorum mensi Augusto præfixa, ad diem 2 ejusdem mensis, postquam deprompsisset suam super Actis Combefisianis censuram, Dicitur, inquit, quod ista Acta instructa fuerint per magistratus urbis Nicænæ; hoc est dicere sine dubio, per eorum tabellionem, aut alium quempiam ad eorum imperium. Vide & mirare legendistam illum hic adeo inepte simplicem, qui ob exotice rigidam & audacem crisim toties alibi meritissimo jure a nobis vapulat. Dici id ait; & dictum istud mitigare conatur; non arguit, non refellit, non castigat? Minime gentium. At quo, amabo, fundamento dici id affirmat? Non alio, quantum scimus, quam quia id legerit in versione Combefisii, qui ista verba sub initium τὸ γὰρ κατ᾽ αὐτὴν πάθος οὕτως οἱ τῆς Νικαίας ἄρχοντες διέθεντο δραμαθουργήσαντες, ita Latine reddidit: Ejus enim (Theodotes) passionem Nicææ magistratus eum in modum dramatice composuerunt.

[29] [perperam Græce redditus] Ita, inquam, Latine ista reddidit Combefisius; sed perperam: sensus etenim naturalis ac primo obvius istorum verborum significat 10. quod Acta ista a magistratu seu primoribus Nicænæ urbis tamquam ab auctore primigenio ad nos transmisssa fuerint. 2. Quod dramatice, id est per modum scenæ seu publicæ repræsentationis, ab eodem composita, id est collecta, digesta seu conscripta sint. Neutrum ulla veri specie dici potest: non primum: id quippe si verum foret, deberet hoc factum esse a magistratu gentili vel Catholico: non autem factum est a gentili: nam apertissime reclamat Actorum contextus: non etiam a Catholico, qui gentilem, pace Ecclesiæ reddita, postea sit subsecutus: quia Acta hæc adeo verbosa sunt, & indeterminata. Neque vero secundum, quod videlicet dramatice, id est per modum scenæ fuerint composita, obtrudi potest: nam Acta ista adeo a dramatico apparatu aliena, adeo succincta & brevia, dramatice composita neutiquam dici possunt: quandoquidem vel ipso, quem allegavimus, legendista hypercritico fatente, nihil continent, quod suspecta illa reddere debeat, nisi sit fortasse responsio nimiuscule longa aut nimis studiose exquisita, quam filius Sanctæ primogenitus habuit ad judicem.

[30] Adde, quod auctores, qui Actis suis pondus commendationis addere possunt ac volunt, [ad trutinam revocatus & emendatus] non sint dicturi, ea dramatice esse composita; sed primigenia, sincera ac vera &c. Itaque quoniam præsens versio, perperam a Combefisio adhibita, & a legendista admissa contra ipsa Acta, qua uterque legit & expendere potuit ac debuit, nullo sensu subsistit; superest ut ad aliam confugiamus, hanc utique aut similem: Quam Nicææ primores adversus ipsam Sanctam moliti erant (δραμαθουργήσαντες) passionem, hoc modo executioni mandarunt. Nisi præplacet, illa sic vertere: Passionem ejus hoc ordine exsecuti sunt primores Nicææ, hanc tragicam rei scenam exhibentes. Favet nobis Suidas in participio δραμαθουργήσας, quod redditur per συνεὶς. Quem locum versio Latina ex editione Æmilii Porti explicans, inter alia hujus participii significata, hæc habet: Qui facinus aliquod molitus est, commisit ac patravit. Et ibidem in notis ad συνεὶς, qui intellexit, a συνίημι; recte observat, nihil hoc facere ad rem. Lego, inquit, συνθεὶς, συντίθημι. Hesychius δραμαθουργεῖν, πανουργεῖν, συντιθεῖν, πράττειν.

PASSIO
Ex Actis S. Anastasiæ martyris apud Surium ad diem XXV Decembris.

Theodota Nicææ in Bithynia (S.)
Filii MM. Nicææ in Bithynia

EX EDITIS APUD SURIUM.

CAPUT I.
Sancta sistitur Diocletiano imperatori; Leucadii nuptias spernit; virtutes exercet cum S. Anastasia; mittitur in Bithyniam.

Ad imperatorem Diocletianam a defertur etiam martyr Theodote: quæ orta quidem erat ex Bithyniæ civitate Nicæ b: [Sancta sistitur Diocletiano, & a Leucadio in matrimonium petitur;] Christiana autem erat religione, & in ejus zelo fervens: inquilina vero erat ipsa quoque cum Anastasia & tribus liberis in Macedonia. Cum ergo ipsa quoque se stitisset ante imperatorem, quidam nomine Leucadius, valde captus ejus pulchritudine, (erat enim Theodote quoque facie venustissima) vehementer instabat apud imperatorem, ut misereretur ejus pulchritudinis, & non sic immaturam perderet puellam pulcherrimam.

[2] [sed frustra;] Quoniam autem ea petebatur ad nuptias, imperator lubens dedit lubenti: existimabat enim fore, ut ex ejus conjugio ei fieret disjunctio a Christi religione. Cum ergo Theodoten accepisset Leucadius, quid non dicebat, quid non faciebat, studens ei persuadere, ut castitatem quidem & pietatem in Christum abjuraret: impietati autem assentiretur, & sic matrimonio cum eo conjungeretur?

[3] [nam S. Theodota proposito ejus fortissime se opponit.] Postquam vero hæc agens, visus est in aquam scribere, & canere inania, cum essent hujusmodi, quæ ei dicebat Theodote: Si meas quidem opes cupis & pecunias, & me ideo studes uxorem ducere, ecce tibi cedo omnibus, pro omnibus divitiis solum Christum sortita. Sin autem etiam corpoream amas pulchritudinem, scias te ea amare, quæ omnino fieri nequeunt. Prius enim meam formam, quam mentem mutaveris, etiamsi me igne & ferro, & omnibus simul consumpferis suppliciis.

[4] [Bona opera exercet cum S. Anastasia;] Ubi hæc ergo audivit Leucadius, quoniam paratus erat una cum egrediente exire imperatore, domi quidem reliquit Theodoten; ipse vero iter est ingressus, Theodotæ negotium non leviter & in transitu tractandum esse ducens, sed id reservans ad otium & tempus conveniens. Cum ergo relaxata fuisset Theodote, & similem in virtute & fide assumpsisset Anastasiam c, una animi alacritate & consensione, & quasi conspiratione, parique zelo peragebant solitum cursum pietatis, Christianis, qui in carceribus publicis inclusi erant, effectæ omnia, medici vulnerum, suppeditatores pecuniarum, præteritorum malorum solatium, & ad futurum validissima consolatio. Et sic quidem virgines.

[5] [cumque ea habitans contra Leucadii repetitos conatus confirmatur:] Venit autem ad Theodoten, quam prius declaravimus habitare apud comitem Leucadium: & sigillatim ei narrat omnia, tam quæ passa sit, quam quæ per ipsam & cum ipsa Deus fecerit. Paucis post diebus comes quoque Leucadius ex Bithynia reversus, cum Theodote prioribus similes rursus habuit sermones, tentans eam inducere. Postquam autem multa loquens, cognovit se loqui littori, & cum ventis conferre sermonem, Anastasiam quoque resciscit apud eum degere, & furore percitus propterea quod Theodote illius admonitionibus inducitur, ut eum magis contemnat, Anastasiam quidem statim vinctam tradit tribunali judiciario.

[6] [qui illam mittit ad proconsulem Bithyniæ] Quin etiam Theodoten vinctam transmittit ad proconsulem Bithyniæ d, de ea eum per litteras, quam citissime fieri potuit, reddens certiorem. Cum autem in Bithyniam pervenisset Theodote, producta est ad tribunal proconsulis. Age, inquit ille, O Theodote, jussis parens imperatoriis, velis diis offerre sacrificium. Sic enim simul & [cum] filiis vives, & particeps eris multorum bonorum. Nam etsi non tua, at filiorum quidem certe tuorum causa, æquum fuerit, ut id eligas, quod est futurum tibi utile.

ANNOTATA.

a Huc spectant, quæ habet Commentarius prævius a num. 22.

b Huc item pertinent ibidem dicta num. 15, ubi Nicænam a Cæsariensi in Mauritania discrevimus.

c An S. Anastasia familiaris S. Theodotæ fuerit &c., obiter attingit Commentarius prævius num. 25.

d Locus hic expenditur ibidem num. 11.

CAPUT II.
Filii primogeniti constantia virgis probata; oppugnata sanctæ Martyris pudicitia, at divinitus defensa; martyrium, apparitiones.

Dum autem hæc Martyri diceret proconsul, respondens illius filiorum a primogenitus, cui nomen erat Euodius, [Euodius, Sanctæ primogenitus] At nos, inquit, o præses, hominum supplicia nequaquam pertimesciinus, quæ corpori quidem incorruptionem, animæ autem potius immortalitatem solent conciliare; sed iis parum abest, quin dicam, æque ac convivio delectamur. Deum vero potius timemus, qui potest animam & corpus punire in gehenna. Proconsul autem oculis in puerum conjectis, Cum videam te, inquit, ætate admodum imperfectum, miror quomodo, & a quo hæc sic didicisti, quæ vix multi & longo tempore & labore sunt consecuti.

[8] Quibus puer opportune respondit: Servator noster & Dominus Jesus Christus, [illum generose assatur:] ipse est qui dixit: Quando ducemini ad reges & præsides, nolite cogitare quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Nunc ergo sunt hæc non mea, neque humanæ sapientiæ verba: sed omnino quidem est mea lingua, aperte autem Dei sunt verba. Judex vero veluti de Matre spem abjiciens, & de primo ejus filio, se transfert ad alios tentandos, eos videns ætate esse imperfectiores, putans fore, ut eos ad suam traduceret sententiam.

[9] Postquam autem visi sunt rami nihil differre a generosa radice; [sed tyrannus in Matre ac filiis operam se perdere videns, filium cædi virgis jubet;] sed ostenderunt pueri, se illius quidem filios; hujus vero esse fratres; se rursus transfert ad Matrem, & filium ejus primogenitum, Convertimini, dicens, ad vestra viscera. Parcite teneris infantibus immaturis. Nolite videre eos ante oculos vestros male pereuntes. Cum multa ejusmodi dixisset, & vidisset verba temere fundi in aërem, jubet filium ante oculos Matris crudeliter cædi virgis.

[10] Quod videns generosa Mater, non modo nihil indecorum aut gessit, [quem hortatur ad constantiam Mater:] aut est locuta; sed etiam veluti gaudens plagis charissimi filii, adstitit alacris, annuens oculis, gestu incitans, verbis adhortans; Ne succumbas, dicens, O fili: sta fortiter, nate. Has propter Christum plagas, honores & coronæ excipient.

[11] His proconsul vel animo maxime incensus, maligni dæmonis suggestione improbum capit consilium. Viro enim petulanti, [oppugnatur ejus pudicitia, sed irrito conatu:] & ad amores incontinenti tradit hanc Mulierem imprimis venerandam. Sed non erat insolentis hominis futurum diuturnum gaudium. Nam postquam eam vel solum attigit Hyrtacus (ita enim vocabatur) totus vultus protinus est mutatus, & nec concestum quidem est intueri Martyrem sine timore.

[12] Ita magna voce clamavit ad proconsulem, dicens, se, cum primum manum injecit in Theodoten, vidisse quemdam juvenem, vultu formosum & habitu decorum, simul adesse cum Theodote, qui, ei incusso colapho, & nares contrivit, &, ut per eas sanguis manaret, effecit b. Sed non videbat cæcus, & stultus proconsul minime intelligebat; & neque, si nihil aliud, miraculi reveritus fuit evidentiam, [juvenis enim cælestis violatorem cohibet ac punit, novas intentantem minas:] neque destitit adversus eam contendere. Sed cum eam rursus sisti curasset, minatus est, se ei esse illaturum, quæ videbantur omnium gravissima, Nisi deos, dicens, immortales colueris, interfecti cadent ante tuos oculos filii.

[13] [sed Theodotæ his neutiquam movetur, & læta cum filiis ignis fornacem intrans, moritur.] Illa autem, Vel hoc, inquit, olim maxime sitio. Sic enim, cum meos filios vivens ad Christum præmisero, & tamquam in tuto portu constitueto; deinde ego sequar e vestigio, adeo ut apte possim canere: Ecce ego & filii, quos mihi dedisti, Deus. His magis conturbatus proconsul, jussit eam igni tradi simul cum filiis. Postquam autem fornax fuit accensa, citius quam jussum fuerat, illi tamquam fontem aquæ cum gaudio fornacem subiere: & Deum quidem benedicebat Mater; collætabantur autem filii, & sic ambo * læti & alacres animas suas in manibus Dei deposuerunt. Et illos quidem sic accepit beatus finis.

[14] [Aparres S. Anastasiæ.] [Anastasiæ] vero videbatur c etiam singulis noctibus socia certaminis Theodote, & cor ejus replens lætitia, viresque & animum addens ad certamina. Quam etiam sæpe ventitantem, quæ nullum sivit bonum non examinatum, Anastasia, hoc quoque interrogavit, quonam modo ad eam veniret post mortem. Illa autem dixit, hoc quoque datum esse a Domino animabus Martyrum, ut, postquam hinc excesserint, veniant, ad quos velint, & cum eis sermones conferant, & eos consolentur d.

ANNOTATA.

a De Sancta filiis nonnulla continet Commentarius num. 27.

b Hæc forte criticis mira; at non ideo falsa.

c Visiones hæ si novis Actorum Aristarchis suspectæ videantur; quamdiu hæc clare non corruunt in hac parte; illis nos censuram inurere nolumus.

d Acta hæc toto cælo diversa sunt, ex Commentario prævio, a Combefisianis.

* omnes

ACTA ALIA
Auctore anonymo, a Combefisio edita inter Illustrium Christi Martyrum lectos triumphos, a pag. 247.
Sancta cum Filiis sistitur Bithyniæ præfecto; desiderium martyrii; quo post cruciatus omnes simul in igne coronantur.

Theodota Nicææ in Bithynia (S.)
Filii MM. Nicææ in Bithynia

EX EDITIS APUD Combefisium.

[Nicææ civium crudelitarem Sancta cum suis fortitudine superat.] Quantum Nicææ cives in sanctissimam Theodoten sceleris immanitatem exhibuerunt, tantam castissima Femina cum Liberis in Deum fidem exhibuit [ac pietatem] a. Eo illi provecti, ut [eam] neci dare b cum tota familia non pigeret. Eo hæc provecta, ut cum liberis consummari lubens sustineret. Ejus enim passionem Nicææ magistratus eum in modum dramatice composuerunt c.

[2] Nuntio quis detulit, esse in urbe quamdam Feminam, quæ legibus constituta essent, contemnentem; quæ nempe certa quadam & justa ex causa adesset ac Deo charissima esset. [Sistitur Bithyniæ præfecto cum filiis,] Accusabant, quod eadem hæc liberos doceret. Hac per urbem pervulgata fama, atque his præsidi nuntiatis; haud quiescit Bithyniæ præfectus; sed ab omni alienis humanitate assumptis consiliis, menteque tyrannica agitans, ac impio præceps errore, sacratissimam Feminam accersit. Venit illa cum liberis. Neque enim illa fidei [ob] causam cavendum putabat, ne quid Filii paterentur; neque Filii propter martyrium detrectandam passionem, [ullosve cruciatus d] arbitrabantur.

[3] Verum erat utrisque confessio expeditissima. Eratque videre rem his, [qui invicem se ad martyrium hortantur.] qui non viderunt, incredibilem; credentibus tamen, ac fidelibus valde etiam credibilem. Mater Filios ad acerbum hoc certamen hortabatur; Filii, Matrem vetabant tormenta defugeret; ærumnisque fracta fatisceret, ac tormentorum causa animum desponderet; sed eadem pariter cunctorum alacritas esset, eadem in Dominum cognitio [ac fides e.]

[4] Cum vero capta una cum Liberis ad tribunal traheretur. [Interrogatur Mater; ac filius ejus natu major intrepide tyranno respondet,] Tu, inquit judex, nova hæc documenta liberos docuisti? Non nova sunt, inquit Mulier, sed olim jam sancita. Quid igitur, ait præses, patres tui doctrinam hanc sciverunt? Ad quem Filiorum natu maximus: Sic qui præiverunt patres nostri errore seducti sunt, atque a recta justaque via deflexerunt. Nam Deus quidem nulla invidia suam eos doctrinam celavit; sed propriæ mentis imbecillitate, ultro errori concesserunt: sin autem hanc nos doctrinam cognoscimus, sin patribus nostris, qui deliquerunt, meliores inventi sumus, quid invidia torqueris tu, Bithyniæ tyranne?

[5] Si neci tradere animo constitutum est, tyrannicis obsequenti legibus, [mortem contemnens.] statim sententiam dicito, ac expedisti. Nos enim eodem ac Mater calle incedemus. Atqui sacrificabit, inquit, Mater vestra, vel si noluerit. Ait Adolescens, supra hominem sapis; supra tyrannum consiliis tumescis, qui dicas fore, ut Mater in animam suam delinquat, te illi suasurum sperans. His auditis, ad pœnam armabatur; ad omnem præses spectabat sævitiam; tum nimirum præfidens adacturum se Matrem ad consensum, tum Filiorum supercilium (superbiam vocans) superare volens.

[6] Cruciari itaque Feminam jubens, quæ muliebrem dedeceant sexum, [Tormentis nequidquam cruciatur Sancta,] plagas inferant f carnificibus imperat. Has illi tota virium contentione sacratissimæ Mulieri inferebant. Pertulit muliebre corpus tyranni minas. Carnificum opera animosæ renitentis animi constantiæ corollarium quoddam exstiterunt. Sic tyrannus in Martyrem sæviebat, timorem se ejus Liberis incussurum sperans. At illi, sustineret rogabant; hortabantur g, patienter ferret injuriam. Stupore attonito præside, ac cum amplius nihil proficeret, Videte, inquit, quanta passa est Mater vestra: vos quoque ejus firmitatis date experimenta.

[7] [& filii ejus:] Hæc dicens, jubet in catasta ac equuleo levari. Tunc iis Mater animos addebat, hæc ipsa loquens, quæ ex iis audierat. Cum res magno miraculo esset, nec aliquid ex voto successisset, sed fides persisteret, nec Dei cognitio quidquam emota esset; Quem magis amas, o Mulier, inquit præses, ut eum primum interimam? Hic unanimiter Adolescentes contendere, ac clamare: Me, aiebant singuli: ego enim obsequio parentem demerui, ac studui placere h.

[8] [quibus dum ipsa in martyrio superesse recusat,] At illa, Cui, inquit, hoc donem, tyranne, ignoro: carnis quidem origine Mater sum; at soror doctrina ac fide. Quamobrem si mihi morem geris, ac consulentem sustines, eidem nos sepulcro addicito. Jaceat Mater cum filiis. Palam confessi sumus; tu filios cum Matre Christi testimonio defunctos interime. Tu mihi gladium adige i; at mihi Dominus coronam retribuet.

[9] [simul cum illis igne interimitur.] Accendes ignem hunc tuum, consumesque ad modicum, ac breve tempus horæque unius momentum; illumque ipsi evademus ignem, quem refugimus. Non comburemur per omne tempus, qui hujusce temporis ignem sustinuerimus. His dictis, ac præclare dixisse comprobantibus Liberis, cum iis gaudens ad mortem ibat, ut igni traderetur, ita jubente Bithyniæ tyranno. Deo autem ac Patri gloria, cum Unigenito, simulque sanctissimo ac vivifico ejus Spiritu, nunc & in secula.

ANNOTATA.

a Uncis inclusa, non sunt in textu Græco, sed ab interprete adjecta.

b In Græco est τιμωρήσασθαι, id est, punire, cruciare.

c Locum hunc castigavimus in Commentario prævio, a num. 28.

d Ista rursum ab interprete sunt superaddita; nam in Græco tantum est παθεῖν, pati.

e Hæc denuo non habentur in Græco.

f Additur in textu Græco μετ᾽ ὠμότητος, cum crudelitate, seu crudeliter.

g Omisit interpres τὴν μητέρα, matrem, quod legitur in Græco.

h Textus Græcus tantum legit: ἐγὼ γὰρ ἤρεσκον τῇ μητεί. Ego enim Matri placui.

i In Græco est ἐπάξεις, adiges.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
FELICE ET NICETIO
VERONÆ IN ITALIA.
Ex Martyrologiis.

[Commentarius]

Felix M. Veronæ in Italia (S.)
Nicetius M. Veronæ in Italia (S.)

J. B. S.

Est hæc in codice Hieronymiano, unde textum suum eduxit Florentinius, hodierna annuntiatio penultima, his terminis concepta: Et in Italia, civitate Verona, natalis S. Felicis & S. Niceti. [Non satis patet,] In vetustissimo Epternacensi paulo aliter legitur: Et in Verona Felicis. Et alibi Nicetæ: qui loquendi modus monumentis Veronensibus videtur conformior, ut ex dicendis infra patebit. Utrumque rursus conjungit Corbeiensis codex, sed sub diversissima positione, hoc modo: Et in Italia, civitate Romana, natalis SS. Felicis & S. Niceti: ut fidem hic suam desiderari passus sit Florentinius sic annotans: S. Felicem & Nicetium in urbe Italiæ Verona, unanimes exhibent libri omnes Mss. jam adducti, dum interim civitas Romana in codice Corbeiensi signatur; oscitantia, opinor, imperiti librarii, quandoquidem in aliis omnibus etiam minoribus codicibus Rhinoviensi & Richenoviensi disertissime exprimatur Verona, sic tamen ut ex his alia suboriatur difficultas, seu potius confirmetur jam dicta Epternacensis annuntiatio, dum solus Felix Veronæ tribuitur: Et in Verona, Felicis, excluso plane Nicetio. Contra vero in Augustano & Labbeano legitur; Felicis martyris, Niceti, exclusa ibi omni positione.

[2] [utrum uterque Veronæ adscribendus sit.] Eam porro servandam, æque ac binos Martyres, suadent Martyrologi alii, atque imprimis Notkerus, legens cum textu; In civitate Verona, natalis SS. Felicis & Nicetii. Pro eodem pugnant Florarium SS. Ms., editio Lubeco-Col. & Grevenus legentes etiam: In Italia, civitate Verona, beatorum Felicis & Niceti martyrum, quibus adjungi potest Maurolycus: Veronæ, SS. Felicis & Nicetæ martyrum Neque hic assentiri ausim Florentinio, dum sanctum hunc Felicem confundere velle videtur cum synonymo, de quo egimus XIX Julii, non martyre, sed episcopo confessore, de quo ibi diximus quidquid Ferrarius & monumenta Veronensia suggerere potuerunt. Dices, hos duos sanctos Martyres Veronæ ignotos esse: non omnino diffiteor; verum tales occurrunt plurimi in Hieronymianis codicibus, qui variis locis ignorabantur, priusquam isti editi sint. Ceterum ex aliis etiam patet, Martyres illos Veronensibus adscribendos esse, saltem S. Felicem martyrem, cujus reliquiæ, in copioso ipsorum vulgato indice asservari dicuntur in tribus diversis ecclesiis, nempe S Bernardini, S. Georgii & S. Zenonis majoris. De S. Nicetio non æque clara militant argumenta; ut fortasse ex Epternacensi & aliis supra citatis codicibus, alio reducendus sit.

DE SANCTIS VII MARTYRIBUS ANONYMIS
NICOMEDIENSIBUS.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

VII MM. anonymi Nicomediæ (SS.)

J. B. S.

In Nicomedia, natalis Martyrum numero VII scribit textus Florentinii; & in eamdem ferme sententiam codex Corbeiensis: Nicomediæ, natalis Martyrum, numero septem, cum sociis eorum. Recte ibidem notat idem Florentinius, Nicomedienses istos anonymos septem codicibus Mss. omnino deberi. Hoc est, inquit, libris nostris, Corbeiensi, Reginæ Sueciæ, & vetustissimo Antverpiensi (puta Epternacensi) in quo non VII sed VIII martyres indicantur, nisi error librarii dicendus sit, ex omnium aliorum consonantia. Sic plane dicendum existimo, cum etiam in codicibus Rhinoviensi & Richenoviensi non nisi septem referantur, mutata, per alium errorem, in hoc ultimo, positione Nicomediæ in Antiochiæ: quæ qualiscumque fuerit, id saltem certum est, de iis sanctis Martyribus, nihil alibi a nobis hactenus repertum.

DE S. AUSPICIO EPISCOPO
Aptæ Juliæ, in Provincia Galliæ.

[Commentarius]

Auspicius episc. Aptæ Juliæ in Provincia Galliæ (S.)

AUCTORE J. B. S.

Apta Julia (vulgo Apt) episcopalis sub Aquensi metropoli civitas, ita olim a nobis descripta est XIV Maii, [De hoc Sancto obscura pleraque] tom. III, pag. 185, ut hic nihil de ea dicendum supersit. Ejus autem primum antistitem & apostolum prædicant S. Auspicium, de quo optanda omnino monumenta, quæ Aptensibus traditionibus nimis quam opportune suffragarentur. Nam quæ de Sancto huic synonymo Auspicio Trevirensi episcopo disputavimus ad VIII Julii, huc ferme referri possent, eo potissimum titulo, quod ibi dubia fassi simus prope omnia, neque magis certa experiamur quæ hoc die de S. Auspicio Aptensi circumferuntur; adeo ut nec de ætate ejus, nec de gestis, nec de mortis genere certi quidquam statuere possis; imo ferme dubites, utrum vere primus Aptensis episcopus fuerit: memoria vero in sacris Fastis tam parum celebris, ut Ferrarius de ipso primus hoc die meminerit, solitos suos fontes adducens, tabulas nempe Aptenses & diœcesanum Breviarium, ex quo, ni fallor, sua hausere Sammarthani in Gallia Christiana, dum de S. Auspicio ita scribunt, ut Auspicios duos in unum confudisse videantur. Si enim vere episcopus Aptensis fuerit is qui in Actis SS. Nerei & Achillei memoratur, diu sudabunt Aptenses, ut veterum suorum episcoporum seriem continuatam exhibeant, ut in hac parte magis placeat Castellani sententia, qui S. Auspicium Aptensem, ad seculi quarti finem rejiciendum existimat, ex quo tempore ordinate succedunt episcopi reliqui.

[2] Audiamus hic primum quæ a laudatis Sammarthanis traduntur: [tum quæ ad genus,] S. Auspicius primus Aptensis episcopus, ordinis senatorii inter Romanos cives, & Flaviæ Domitillæ, Domitiani imperatoris neptis educator dicitur: sanctorum Nerei & Achillei in fide discipulus fuit, ex Breviario Romano XII Maii, quorum sepultis corporibus, Aptæ Juliæ Christi Euangelium prædicasse fertur; qui demum martyrio fidem, quam promulgaverat, obsignavit, ut habet Breviarium Aptense. Vides, opinor, omnia hic ita connexa esse, ut Auspicius ille in Romano Breviario & in Actis memoratus, sanctorum Nerei & Achillei discipulus, sanctæ Flaviæ Domitillæ autem educator, ipsissimus fuerit primus ille Aptensis episcopus; quæ verisimile prorsus non est, ab Adone reticeri potuisse, dum in Martyrologio suo ad dictam XII Maii hanc expressissimam clausulam addidit, ab Usuardo prætermissam; Quorum corpora rapuit Auspicius discipulus eorum, nutritor sanctæ virginis Domitillæ, quæ etiam naviculæ imposita adduxit, & in prædio Domitillæ, in crypta Arenaria sepelivit, via Ardeatina, a muro Urbis milliario uno & semis. Poteratne offerri locus opportunior, ut istius Auspicii apostolatus Aptensis vel remote saltem insinuaretur?

[3] Si Adonis ævo, inquam, Aptæ recepta fuisset ea, [tum quæ ad ætatem & sedem spectant;] quæ in Aptensibus Officiis hodie recitatur, historia, non est ullo pacto verisimile quod eam ignorasset sanctus Viennensis, in proxima regione Episcopus, qui interim de ea nec cogitasse videtur, ut proinde combinatio illa Adone, seu seculo IX, multo posterior censenda sit; unde de pretio facile statuas. Adde quod in nullis classicis Martyrologiis, ne quidem in Usuardi Auctariis, notus usquam sit Auspicius Aptensis, primum signatus in Ferrarii Catalogo generali, ut jam abunde diximus. Quam vero antiquitatem sapiat Aptense Breviarium, difficile erit ostendere: nobis nota non est editio anno 1532 vetustior. Quid de Aptensibus traditionibus statuendum putaverit Saussayus, ex ejus elogio satis intelliges, in quo id etiam displicet, quod nulla momenti alicujus auctoritate prævia, Marci Aurelii tempora rotunde appellet, quæ cum Aptensi traditione non magis conciliari posse videntur, quam Sanctus ipse conjungi cum jam dictis sanctis martyribus Nereo, Achilleo & Flavia Domitilla. Martyrem quoque prædicat Saussayus; quod ei ultro concessero, siquidem supponere tuto liceat, persecutionum tempore ipsum vixisse; in quo haud dubie præferenda videbitur laudata jam Castellani sententia.

[4] [quorum solutio nec a Saussayo] En modo Saussayi verba ex ejus Supplemento pro hac die pag. 1154: Aptæ Juliæ in Provincia Phocensi, sancti Auspicii primi illius sedis episcopi & martyris. Qui, furente Marco Aurelio imperatore adversus Christianæ religionis cultores, at potissimum contra pastores; intrepide tamen fidei mysterium provexit, illicque (cum circumquaque aperta esset tam cruenta carnificina) caulam Dominicam collegit, speculam fixit, pastoris strenui pervigilisque munia subiit omnia & explevit. Nec cessavit ab animarum lucris, quousque a lupis truculentis circumseptus, in odium tam fidelis & strenuæ gregis Christi custodiæ, ab illis dilaceratus, feliciter exspiravit, purpuratoque triumpho, quem ex agone hoc extremo revexit, aulam superni regis ingressus, perennis gloriæ percepit emeritam coronam. Hæc omnia quam parum cohæreant cum supra citatis Aptensium Breviariorum lectionibus, continuo perspicies, si cum hac oratione ipsas vel levi oculo contuleris.

[5] [nec ab aliis facile repetenda.] Audis hic encomium quod primorum Ecclesiæ seculorum episcopis ferme omnibus percommode aptari possit; ut laudati supra Sammarthani Aptensium traditionibus magis favisse intelligantur: non sic tamen ut ipsorum vestigia premere ausus fuerit is, qui recentiorem Galliæ Christianæ editionem operose curavit Clar. Dionysius Sammarthanus, rem ad eum modum contrahens, ut quidquid spinosum est, aliis inquirendum discutiendumque relinquat; quod certe & nobis plane obvium erat, utpote de cultu magis solicitis, quam de ætate aut gestis componendis, quæ incerta pleraque & implexa occurrunt, etiam in ipsis Aptensibus Officiis, dum antiquioris Breviarii anni 1532 lectiones multum differunt ab iis, quas exhibet Proprium Aptense anni 1664, scriptoribus utrobique plusculum luxuriantibus. Vidit, opinor, eas Lectiones noster Longuevallius, in nova sua Ecclesiæ Gallicanæ historia tom. 1, pag. 82 de S. Auspicio Aptensi sic nobiscum loquens, ut non diffiteatur, primum dici posse Aptensem episcopum; subjungat tamen, satis solide probari hactenus non potuisse, eumdem ipsum esse, qui in Actis SS. Nerei & Achillei commemoratur; quæ & nos ultro fatemur. Alia porro quæ ad S. Auspicium, ratione corporis S. Annæ, matris Deiparæ spectant, discussa habes in Commentario de ipsa S. Anna ad diem prægressi mensis XXVI, § 9, a pag. 252.

DE S. SERENO EPISC. MASSILIENSI
BLANDERATI IN ITALIA.

Sub intia seculi VI.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Serenus episc. conf. Blanderati in Insubria Italiæ (S.)

AUCTORE P. B.

§ I. Sancti gesta quædam explicata, & cultus apud Blanderatenses assertus.

Cum de S. Sereno, episcopo Massiliensi, in suppellectile nostra manuscripta nihil quidquam haberemus, commode cecidit, ut ad res ejus, quoad fieri posset, illustrandas, ultro nobis operam suam offerret vir cum rebus aliis ornatissimus, [Serenus ep. Massiliensis,] tum hoc officii genere dudum de studiis nostris optime meritus P. Petrus Gallaratus, Societatis Jesu Mediolani presbyter. Rescripsimus ergo continuo, in tanta nostra penuria si quid adjumenti præstaret, id vero tanto nobis futurum gratius, quanto esset magis necessarium. His ipse litteris illustrissimum Blanderati (ubi Sanctus, ut infra dicemus, requiescit & colitur) Comitem, D. Donatum de Sylva, quem ab amicitia, eruditione ac pietate plurimum commendat, aggressus, facile obtinuit, quidquid in hoc negotio sperari poterat solicitudinis, laboris, auctoritatis, industriæ. Perspicuum id fecit R. A. D. Joannes Carolus Badonus, ecclesiæ Blanderatensis canonicus, vir enimvero dignissimus qui in istiusmodi disquisitionis partem invitatus a Comite, venerit: in elegante etenim & operosa lucubratione Latina, Patri Gallarato perofficiose inscripta Kalendis Augusti anni 1731, atque ab eo mox Antverpiam destinata, testatur, non solum domi, hoc est Blanderati, excussos fuisse angulos omnes, si quid uspiam fortasse veteris instrumenti lateret; verum etiam diu solicite privata & publica finitimarum urbium, ac præcipue Vercellensis ecclesiæ (cui Blanderatum subjicitur) archiva fuisse lustrata. Cum vero hic operæ pretium frequentes præteritorum bellorum calamitates maximam partem elusissent; ne quid intentatum reliquisse videri posset eorum solertia, ad vulgata demum etiam typis opera conversi, ita laborem, qui noster esse debuisset, fecere suum; ut spem propemodum ademerint inveniendi de S. Sereno aliquid, quod jam inventum ipsi non dedissent. Atque hoc quidem monitum candide lectorem voluimus, ut noverit, quibus hoc quidquid est commentarii acceptum præcipue referri debeat.

[2] Initium ducit Tractatus Badonianus ab iis, quæ de Sereno, episcopo Massiliensi, in epistolis ad eum datis scripsit olim S. Gregorius Magnus; [qui sub Gregorio Magno floruit,] nimirum, ut ex eorum collatione cum subnectendis Blanderatensium traditionibus ac monumentis elucescat, ipsissimum illum esse Serenum, cujus apud eos ab immemorabili tempore veneratio solennis cultusque viguerit. Sunt autem epistolæ illæ in Registro Gregoriano quatuor tantummodo; libri videlicet quinti (sequor editionem Duacenam anni 1615) quinquagesima secunda, data mense Julio Indictionis XIV; libri septimi centesima undecima, data mense Julio vel Augusto Indict. 2; libri noni nona, & quinquagesima secunda, datæ Indictione IV. Ex prima id solum de Sereno discimus, episcopum jam tum fuisse Massiliensem, cum illi summus Pontifex proficiscentem cum suis ad Anglos S. Augustinum, itemque Candidum presbyterum, anno Christi 596 commendaret: nam initium episcopatus ejus obscurum est; sub Pontificatu tamen S. Gregorii defigendum; ut qui mense Junio, Indict. IX, id est, anno Christi 591, superstiti Sereni decessori Theodoro, episcopo Massiliæ Galliarum, scripserit epistolam libri primi quadragesimam quintam: Guesnayus in Annalibus Massiliensibus illud affigit anno 594; securius Gallia Christiana recentissima, anno CIRCITER DXCIV. Prostrema ex dictis epistola, qua idem sanctissimus Pontifex Mennæ Tolosano, Sereno Massiliæ, aliisque episcopis monachos aliquot, cum Laurentio presbytero & Mellito abbate in Angliam ad ferendas S. Augustino suppetias a se missos, commendat, vix aliud quidquam hic lucis affert, quam quod jam Gregorii monitis, ut infra notabitur, obsecutus, ad annum usque 601 Serenus Massiliæ sederit. Quanto autem posterius superfuerit (quidquid absque teste Guesnayus annos ei plures attribuat) ignoratur: ut colliges ex eadem Gallia Christiana tom. 1, ubi de ecclesia Massiliensi. Nobis non videtur annum Christi 604 attigisse; id quod ex antiqui carminis auctoritate observabimus infra num. 23.

[3] [& iteratis ab eo litteris] Aliæ duæ epistolæ ad solum Serenum directæ, res quasdam ejus admodum singulares produnt; ac prior quidem data, uti diximus, mense Julio Indict. 2, sive anni 599, sic habet: Gregorius Sereno, episcopo Massiliensi. Quod fraternitati vestræ tam sero scripta transmittimus, non hoc torpori, sed occupationi deputate. Latorem vero præsentium dilectissimum filium nostrum Cyriacum, monasterii nostri patrem vobis in omnibus commendamus; ut nulla hunc in Massiliensi civitate mora detineat; sed ad fratrem & coëpiscopum nostrum Siagrium cum sanctitatis vestræ solatio proficiscatur. Præterea indico, dudum ad nos pervenisse, quod fraternitas vestra quosdam imaginum adoratores aspiciens, easdem ecclesiæ imagines confregit atque projecit. Et quidem zelum vos, ne quid manu factum adorari possit, habuisse, laudamus; sed frangere easdem imagines non debuisse, judicamus. Idcirco enim pictura in ecclesiis adhibetur, ut hi qui litteras nesciunt, saltem in parietibus videndo legant, quæ legere in codicibus non valent. Tua ergo fraternitas & illas servare, & ab earum adoratu populum prohibere debuit: quatenus & litterarum nescii haberent, unde scientiam historiæ colligerent, & populus in picturæ adoratione minime peccaret. Serenum, qui, quod fecerat, laude potius, quam justa castigatione dignum putabat, usque adeo pupugit hæc epistola; ut addubitare cœperit, essetne a Gregorio dictata, an ab ipso conficta Cyriaco. Qua de re litteras subinde ad eumdem Pontificem dedit, non sine animi commotione conceptas. Ad quas Gregorius epistolam illam reposuit, quæ cum inter datas Indictione IV, a Kalendis Septembribus anni 600 inita, tantummodo nona numeretur, facile videri potest ante anni ejusdem exitum scripta. En capita ejus præcipua.

[4] Gregorius Sereno, episcopo Massiliensi. Litterarum tuarum primordia ita sacerdotalem in te esse benevolentiam demonstrabant, [ob fractas in ecclesia Sanctorum imagines,] ut major nobis fieret de fraternitate tua lætitia. Sed tantum earum finis a suis dissensit initiis; ut non unius, sed diversarum esse mentium talis crederetur epistola. Ex illo autem, quod de scriptis nostris, quæ ad te misimus, dubitasti, quam sis incautus, apparuit: nam si diligenter ea, quæ fraterno amore monuimus, attendisses, non solum minime dubitasses, quinimo quid te sacerdotali gravitate oporteret agere, cognovisses. Neque enim Cyriacus quondam abbas, qui scriptorum nostrorum portitor extitit, istius disciplinæ vel eruditionis fuit, ut vel ipse aliud facere, sicut putas, auderet, vel istam de ejus tibi persona suspicionem falsitatis assumeres. Sed dum monita salubria pensare postponis, contingit, ut jam non solum actu, verum etiam esses interrogatione culpabilis. Perlatum siquidem ad nos fuerat, quod inconsiderato zelo succensus, Sanctorum imagines sub hac quasi excusatione, ne adorari debuissent, confregeris. Et quidem quod eas adorari vetuisses, omnino laudavimus: fregisse vero, reprehendimus. Dic, frater; a quo factum sacerdote aliquando auditum est, quod fecisti? Si non aliud; vel illud te non debuit revocare, ne, despectis aliis fratribus, solum te sanctum & esse crederes sapientem?…

[5] Hæc autem dum in hoc animi tui incaute nimis motu exequeris, [causasque alias] ita tuos scandalizasse filios perhiberis; ut maxima eorum pars a tua se communione suspenderet. Quando ergo ad ovile Dominicum errantes oves adduces, qui quas habes, retinere non prævales? Proinde hortamur, ut vel nunc studeas esse solicitus, atque ab hac te præsumptione compescas; ut eorum animos, quos a tua disjunctos unitate cognoscis, paterna ad te dulcedine, omni adnisu, omnique studio revocare festines… Cuncta vero hæc ex amore sanctæ Ecclesiæ, tuæ fraternitati loquimur. Non ergo ex mea correptione frangatur a zelo rectitudinis; sed magis adjuvetur in studio piæ dispensationis. Præterea pervenit ad nos, quod dilectio tua libenter malos homines in societate sua recipiat; adeo ut presbyterum quemdam, qui postquam lapsus est, & in suæ adhuc dicitur iniquitatis pollutione versari, familiarem habeat. Quod quidem nos ex toto non credimus … Sed ne forte aliquis tibi subreptione vel dissimulatione, ut a te reciperetur atque adhuc haberetur, suaserit; non solum hunc longius a te expellere, verum etiam excessus ipsius sacerdotali te zelo modis omnibus convenit resecare. Alios vero, qui pravi esse memorantur, paterna adhortatione a sua pravitate compesce & ad viam stude rectitudinis revocare… Hæc igitur, dilectissime frater, aure cordis diligenter attende, & ita agere stude, ut & pravos salubriter corrigas, & scandalum de malorum societate, filiorum tuorum animis non inducas.

[6] Quam insulse ambabus hisce litteris abutantur hæretici, iconoclastarum patroni simul & nepotes, ut receptam apud Catholicos inde ab Ecclesiæ incunabulis imaginum sacrarum venerationem impugnent, nihil huc attinet dicere: [fuit incusatus;] fecit id luculente ex instituto, Controversiarum tom. 2, Eminentissimus Bellarminus, aliique ante & post illum plures. De Sereno hic quæritur episcopo Massiliensi, possitne inter Cælites secure numerari, quem talis tantusque Pontifex & Ecclesiæ Doctor arguerit primo, quod Sanctorum imagines in ecclesia confregerit: secundo, quod epistolam super ea re Pontificiam, paternisque omnino monitis ac dulcedine conditam, præ nimia obfirmatæ mentis conturbatione, nec satis, ut poterat ac debebat, agnoverit, nec sit reveritus; sed suspectam temere reputaverit, imo a Cyriaco, viro integerrimo religiosissimoque, suppositam: tertio, quod maximum ecclesiæ suæ schisma susque deque habuisse visus sit, atque adeo illud, ut errando suscitaverat, sic, propositum eludendo remedium, siverit invalescere: quarto, quod pravos homines in societatem suam receperit, atque inter eos presbyterum lapsum & in suæ adhuc iniquitatis pollutione versantem: quinto denique, quod summo Ecclesiæ Pastori ausus etiam post hæc fuerit stomachose rescribere. Hæc sane capita ejusmodi sunt, ut minime mirari quis debeat, si nulla de Sereni hujus sanctitate scriptoribus illis incidit cogitatio, qui ex solo eum Gregorio noverant, ut Galli omnes ante editum a Saussayo Martyrologium Gallicanum; aut si posteriores alii, ut Castellanus in Martyrologio universali ad hunc diem, & Longuevallius noster in Historia nuperrima ecclesiæ Gallicanæ tom. 3, lib. 8, pag. 340, unius Saussayi auctoritate, parum sæpe solida, non admodum hic confidenter acquieverint. Non hæsitassent, opinor, si quæ mox afferemus, videre atque expendere contigisset.

[7] [quod zelo indiscreto peccaverat,] Neque enim S. Gregorius in accusationibus modo propositis ullam Sereni carpit malitiam; sed zelum inconsideratum, præcipitem, incautum, quo bene agere volens, modum excesserit; quod & ei cum viris maximis sanctissimisque compluribus commune est, & culpam, quantumvis alioqui per se gravem, mirum quantum imminuit. Videtur autem idem iste zelus ad singula superioris accusationis membra pertinere: nam quod ad imagines quidem spectat; si semel id sibi serio, licet incaute, suaserat, in populo, ab ethnica superstitione nec satis purgato & alieno, nec facile aliter expurgando præstare, ut Sanctorum imagines omnino non sint, quam ut idolorum instar sinantur adorari (de tali enim adoratione hic agitur, ut post alios innumeros recte & breviter ostendit Ludovicus du Mesnil in Doctrina & Disciplina ecclesiæ tom. 3, lib. 30, num. 35) si semel hoc, inquam, tamquam evidenti apud se ratione decreverat; quid ni eadem sibi ratione persuaserit, non aliam esse posse episcopi cujusvis cordati, atque adeo sapientissimi sanctissimique etiam Pontificis sententiam; ac proinde suspectam habere cœperit epistolam & latorem, tam apertæ, ut credebat ipse, veritati adversantes? Imprudenter, inquis. Esto; sed ex animo tamen. Quid ni suorum quoque defectionem, eodem semper principio ductus, permittendam tantisper, censuerit potius, quam illud omittendum, quod ad eorum superstitionem semel eliminandam ita necessarium judicaverat, ut omitti absque piaculo suo gravi non posset? De epistola ad S. Gregorium data; ea si quo felle respersa fuit, eatenus, mea quidem sententia, Pontificem non tangebat (quippe in principio litterarum benevolentissime compellatum;) sed Cyriacum, quem ibi sine dubio suppositæ epistolæ reum agebat, vel certe in tanti criminis suspicionem vocabat eodem illo, qui hanc ei primum suspicionem dictaverat, zelo concitatus. Quod prævis hominibus familiariter usus dicatur; forte calumnia est: addit enim Gregorius: Quod quidem nos ex toto non credimus: forte pravos esse, ignoravit Serenus, imo bonos credidit; ut innuunt hæc verba Gregorii: Sed ne forte aliquis tibi subreptione vel dissimulatione &c.; forte etiam re vera tales esse sciens, ideo sibi propius voluit admovere, ut ab occasione criminis remotos usu suo familiaritateque ad frugem converteret.

[8] Ut ut est; secundis, nec jam dubiis, Gregorii monitis tam prompte integreque satisfecisse videtur; [tam prompte emendavit;] ut quidquid ante peccaverat, censeri debeat penitus eluisse. Colligimus id non solum ex monumentis Blanderatensibus, de quibus infra; sed ex ipso etiam S. Gregorio; ut qui de hoc negotio nullum deinde verbum fecerit, ne tum quidem, cum aliquanto post, sed eadem tamen Indictione IV, sive anno Christi 601, ad eumdem, ut supra vidimus, Serenum scriberet. Enimvero non is erat summus ille Pastor pastorum, qui solicitudinem omnium ecclesiarum deponere, qui dissidentem uspiam & rejectum a grege pastorem ferre, qui talem denique, qualem ante depinxerat, Massiliensis ecclesiæ statum dissimulare umquam tacitus, aut spectare otiosus posset. Jam tum ergo intellexerat, non eo loco res esse, ut medicinam ulteriorem, aut curam a se prorsus ullam exigerent. Valeret, ais, ista collectio, si epistola illa postrema Gregorii ad solum proprie Serenum spectasset; verum cum fuerit una ex aparibus *, hoc est iis, quarum plura ejusdem formæ ac textus confici solebant exemplaria, singula singulis, quibus res eadem commendabatur, communicanda; non erat in ea locus aliud quidquam attingendi, quam quod ad omnes, ad quos erat mittenda, communiter pertinebat. Quasi vero Pontifex maximus, nisi iteratis ac severis mandatis cessisse tandem utcumque didicisset Serenum, talibus illum litteris dignaturus fuisset. Quid? Non poterat communibus epistolis in exemplo ad Serenum destinando proprii quidquam, si res postulabat, adjungi? Non poterat Gregorius primus, æque ac septimus (apud Labbeum Concil. tom. 10, col. 8) scribere inceptis quidem aparibus; sed circa finem singulis epistolis, juxta locorum & personarum competentiam, discrepantibus?

[9] Nihil est igitur apud Gregorium Magnum, quod sanctitatem ejusdem, [ut idem omnino censeri debeat,] de quo ipse meminit, Sereni, Massiliensis episcopi, vetet agnoscere; utpote cultu publico, per immemorabilem temporis cursum huc usque continuato, satis aliunde comprobatam. Ita pridem ante nos censuere illustrissimus Carolus a Basilica Petri, episcopus Novariensis, in sua Novaria, anno 1612 Novariæ edita, Lib. 1, pag. 94 & seqq.; Philippus Ferrarius, in Catalogo Sanctorum Italiæ ad hunc diem, ita scribens: De S. Sereno, episcopo Massiliensi, Blanderati. Serenus, episcopus Massiliensis, cum Roma, quo ad Apostolorum limina visitanda profectus fuerat, in patriam regrederetur, apud Blanderatum pagum seu castrum Vercellensis diœcesis, ægrotans decessit. Cujus corpus cum delituisset, divinitus repertum, condigno honore in majore ecclesia, cujus titulus est S. Columbani, conditum est. Extant in ea ecclesia imago illius in pariete depicta, satis vetusta, & carmina, quibus inventio & miraculum hominis, gravi morbo laborantis, repente ad ejus tumulum mirabiliter sanati *. Est & xenodochium sub illius invocatione erectum, & sacellum in memorata S. Columbani ecclesia suo nomini dicatum; quod visitantibus in die festo S. Sereni indulgentia a summis Pontificibus concessa legitur. Agitur autem dies festus IV Nonas Augusti. Tum alio charactere subdit: Ex monumentis ecclesiæ prædictæ. Idem deinde in Catalogo generali, IV Nonas Aug., natalem annuntiat, Blanderati, S. Sereni, episcopi Massiliensis: iterumque in annotatis appellat ejusdem ecclesiæ monumenta. Ferrarium haud dubie sequitur Ludovicus Novarinus in Martyrologio spirituali, Venetiis impresso anno 1628, cum eodem die referat S. Serenum episcopum: nam quod locum omittat & cultus ejus & episcopatus, id obesse non debet; cum talia de Sanctis aliis nuspiam adnotet.

[10] His adde Saussayum ad eumdem diem in Supplemento ad Martyrologium Gallicanum pag. 1153 ita scribentem: Blanderati, [qui Blanderati ut Sanctus colitur;] pago agri Novariensis in diœcesi Vercellensi, sancti Sereni episcopi Massiliensis, ad quem S. Gregorius Magnus non semel rescripsit: cujus monitis ille obsecundans, quædam, quæ improvide admiserat, correxit; totusque ad amorem Dei & gregis commissi curam conversus, emeruit, ut post pia funera divinæ gloriæ insigniis clarificaretur: quæ effecerunt, ut corpus ejus, tam divinorum mirabilium instrumentum, ambitioso quasi æstu a populis pro præsidii pignore expeteretur; tandemque ad ecclesiam parœcialem dicti pagi ad cultum & munimentum deportaretur; ubi etiamnum honoratur sicut loci proprius defensor, quin & potens totius agri Novariensis opitulator. Saussayo adhæret Guesnayus noster in Annalibus provinciæ Massiliensis ad annum Christi 594 & seqq. Utrumque præcessit illustrissimus Brautius, Sarsinæ episcopus in Martyrologio poetico Sanctorum totius Italiæ, Venetiis edito anno 1630, cum ad hunc diem de S. Sereno, episcopo Massiliensi, ita canit:

Ad sponsam redeundo suam Serenus ab Urbe
      Sponsus, in externo condidit ossa solo.

Et mox de veneratione ejusdem:

Ignotum tellus hominem peregrina recepit;
      Et didicit signis plebs pia, qualis erat.

Horum vero omnium auctoritas cum nitatur Blanderatensis ecclesiæ traditione ac monumentis, restat, ut ad illa ducentem in scriptis Badonum sequamur.

[11] [non alius.] Patebit, nisi fallor, ex iis, quam fidem facere possit auctor seculi decimi sexti, frater Joannes Philippus de Novaria, qui, teste Badono, in Chronica Canonici Ordinis, impressa Cremonæ per Cæsarem de Richardis anno MDXXXVIII, lib. 111, cap. XLII, pag. XLI hæc habet: “Monasterium S. Columbani de Blandrate, in quo jacet corpus S. Sereni, Canonici Regularis, possidetur per quosdam canonicos, qui prius fuerunt Regulares; nunc autem, rejecto habitu, deferunt hastam lineam”. Chronicam illam videre mihi non contigit; sed auctoritatem ejus idem, qui citat, elevat his verbis: Sanctum Serenum igitur ex Canonicorum ordine fuisse, credendum erit, si huic auctori habenda est fides. Verum enimvero, quis scriptori, qui Canonicorum Ordinem sub abbate Christo incepisse asserit, assentiri possit, nisi qui aniles fabulas, vanaque nugacis mentis deliramenta cum veritate confundat? Itaque Frater ille, quod ego quidem sciam, neque ducem assertionis hujus habuit, neque sectatorem; ne Ghinium quidem, quantumvis in Sanctis Canonicorum Regularium Ordini unde unde adsciscendis non minus facilem, quam sagacem in conquirendis. Forte vir bonus alicunde didicerat, sanctum aliquem Serenum presbyterum & confessorem esse, cujus nomine cœnobium & ecclesia Canonicorum Regularium dedicata essent Cantumerulæ prope Trecas in Campania Gallica; indeque collegerit, Serenum illum ejusdem Ordinis fuisse; cum vero apud istos Canonicos intellexisset, non servari reliquias ejus, nec alium ipse S. Serenum confessorem nosset; nostrum hunc Episcopum, cum presbytero illo non sine crasso errore confuderit: quam enim inter se ambo diversi sint, palam fiet ex dicendis die 2 Octobris, qua Serenus ille Cantumerulanus (haud procul inde in Cellensi Benedictinorum prioratu quiescens) colitur.

[Annotata]

* al. apparibus

* supple, describuntur

§ II. Ejusdem ibidem cultus antiquitas ex loci traditione & monumentis comprobata.

Antequam de Blanderatensium traditione ac monumentis agamus, non erit importunum de loco ipso paucula delibare. [Blanderatendum traditio] Fuit Blanderatum, seu Blandratum, aut Blandrate, civitas olim cum sua, tum Comitum suorum nobilitate ac potentia celebris, apud Insubres juxta Sessitem amnem posita, ab urbe Vercellensi, ad cujus diœcesim pertinet, octo passuum millibus, septem a Novariensi distans. Floruit usque ad annum Christi 1168, quo (ut præter alios plures refert in Chronica sua Donatus Bossius) Mediolanenses reputantes, quanta mala a Blandratensibus (Friderici Ænobarbi partes tuentibus) recepissent (neque enim ullam aliam urbem durissimis temporibus æque infensam passi sunt) gravissima ea (urbem intellige Blanderatensem) obsidione potiti sunt: dirutisque mœnibus, in quatuor totam urbem pagos (ut olim ipsa in Mediolanenses procuraverat) diviserunt. Ex quo Blandrate urbs neque amplius reædificata fuit, neque urbis ullam formam habuit. Ita Bossius. Sed neque illam ipsam formam, ad quam redacta tum fuit, satis deinde inter consecuta bella retinuit: nam, ut auctor est Badonus, posteriorum bellorum vastationibus, præ ceteris Galliæ transpadanæ provinciis, Blanderatensis comitatus obnoxius fuit; utpote Pedemontanæ regioni limitrophus, Gallorumque incursionibus immediate expositus. Itaque ibi etiam seculo præterito cuncta incensa, vastata, ac consumpta sunt; adeo ut non solum scripturæ perierint; sed vel ipsa loci facies & antiquus decor deciderit. Mox inde Vir clarissimus, verso ad rem nostram stylo, Pauca tamen, inquit, quæ post tot ærumnas supersunt, accipe:

[13] Antiqua in primis apud incolas traditio est, Serenum Romam perrexisse, vel ut se ab impia iconoclastarum hæresi (sic proleptice appellat errorem, [de S. Sereni ep. Massiliensis obitu, sepultura,] qui nondum exstiterat, nedum cum pertinacia fuerat usquam defensus) qua a malevolis insimulatus fuerat, apud Pontificem purgaret; vel ut limina Apostolorum pro pietate sua inviseret. Cum autem Roma redux, in Galliam proficisceretur, ac Blanderati in monachorum cœnobio (Fama est, fuisse ex Ordine S. Benedicti; de quo tamen nulla apud Mabillonium mentio) hospitium suscepisset, infirmitate correptum, extremum clausisse diem: post ejus vero obitum nonnullis præterlapsis seculis, ac cœnobio temporis ac bellorum injuriis in ruinam collapso atque ad culturam agri redacto, conspectos sæpius ibidem, noctis tempore, insolitæ lucis splendores, suavium odorum afflatus prope transeuntium nares perculisse, atque auditos harmonicos concentus; quæ cuncta incolis, tamquam insolita ac prodigiosa, non sine magna animi suspensione, diu admirationi fuerint.

[14] [corporis inventione cum epigraphe,] Postmodum vero dum die quadam bubulcus agrum ipsum vomere scinderet, substitisse improviso boves, ac flexis genibus, quasi venerabundos, frequentes edidisse mugitus; nec verberibus, aut ulla arte, ad persequendum inceptum opus, adduci potuisse: quo prodigio perculsus bubulcus, dominum evocaverit; dominumque secuti turmatim vicani, effodiendum eo loci agrum pronuntiaverint, ut rei infolitæ causam assequerentur: quo etiam facto, non modica infra solum profunditate adinventam fuisse arcam marmoream; qua coram Religiosis viris ac populi multitudine adaperta, repertum fuerit Sereni corpus cum inscriptione plumbeis laminis insculpta, quæ ejus nomen, dignitatem, iter, mortem & sanctitatem indicaverit. Orta interim fertur discordia inter incolas Blanderati, & Casalis Beltrami (pagus est Blandrato, qua Vercellas respicit, proximus,) utroque populo sanctum pignus deposcente; Blanderatensibus eo jure, quod in ipsotum territorio adinventum fuisset, incolis vero Casalis Beltrami, quod agor, ubi jacebat sarcophagus (ei hodie etiam Agri Sancti nomen remanet,) etsi intra Blanderatensium fines situs esset, ab incola tamen Casalis Beltrami jure dominii possideretur.

[15] [& prodigiosa translatione.] Quibus rationibus cum hinc inde suffulti essent, discordiam eo usque processisse ferunt, ut ex jurgiis ad arma facile concursum foret, nisi vir quidam Religiosus ac magnæ apud utrosque auctoritatis tumultuantes animos facundo composuisset sermone, litemque non armis dirimendam, sed Sancti ipsius arbitrio committendam esse suasisset; quod etiam factum iri putabat, si bini juvenci jugo nondum assueti, unus ex Blanderate, alter ex Casali Beltramo, plaustro jungerentur, ac nullo eos ducente vel agente, quo ipsis luberet, sacrum corpus vehendum permitteretur. Quod consilium cum universis placuisset, exsecutioni etiam demandatum fuit, nec irrito exitu: magna enim populi, seu devotionis seu curiositatis gratia, ad hanc rem conspiciendam confluentis admiratione, juvenci nulla detrectatione, acsi jugo jam diu assueti fuissent, sacrum pignus e loco dimoverunt, ac recto tramite concitoque gressu Blanderate versus properantes, substiterunt ante ostium ecclesiæ sancti Columbani, prope ruinas antiquissimæ arcis ejusdem pagi exstructæ; ibique, flexis genibus, elevantes ora versus excelsæ ulmi, e regione dicti ostii sitæ, cacumen, incessantes edebant mugitus; quasi eo loco deponendum sanctum corpus, numine afflati indicare satagerent. Hoc saltem sensu rem intelligendam esse, judicarunt Blanderatenses; ac, ut exsecutioni demandarent, eo loco, ubi arbor ulmi sita erat, porticum ædificarunt, eique superstruxerunt ecclesiam cum sacello, excelso fornice conspicuo, ut eminenti loco, prout boum mugitus indicaverat, sacrum pignus collocarent. Hactenus Badonus; qui, ut hujus traditionis antiquitatem, utcumque confirmet, ita pergit:

[16] [Confirmatur hæc traditio per tabulas in Sancti sacello] Hæc plerumque in ipsius sacelli ambitu picta antiquitus fuerunt; ac præterito seculo, cum jam colores evanuissent, penicillo magna ex parte renovata sunt, additis etiam nonnullis miraculis, quæ S. Sereni intercessione sequiori ævo Deus ibidem operatus est, quæ cuncta in ambitu iconis ejusdem Sancti, quam æri incisam tibi mitto, expressa videbis. Exprimitur ibi primo S. Serenus, nescio qua occasione, ab ipso S. Gregorio Magno Ordinem episcopalem recipiens: secundo, Sancti cujusdam imaginem in ecclesia frangi jubens: tertio, iter instituens Romam: quarto, mortuus & ad sepulturam compositus: quinto, exhibentur angeli in aëre concinentes, una cum cælesti luce, subjectum agrum irradiante: sexto, bubulcus prolapsos inter arandum in genua boves frustra stimulans: septimo, currus cum imposito Sancti corpore protractus usque ad ecclesiam Blanderatensem per juvencos duos ibi consistenses, & sublata cum temone sursum ora in ulmi vicinæ verticem defigentes: octavo, sacelli ædificatio: nono, peregrini ad sacellum jam erectum ex voto confluentes: decimo, vir ad aram Sancti supplex, ibique hernia liberatus: undecimo, excellentissimus D. Joannes De Idiaquez, de valetudine, quam desperaverant medici, per miraculum recuperata Sancto gratias agens: duodecimo, mulier paralysim deprecans anno 1630, & mox voti compos; decimo tertio, puella, quam lupus invaserat, matre Sanctum invocante, incolumis: decimo quarto ac postremo, populus Gargarenghanus (vicus est Gargarenghi haud procul Blanderato) suppliciter ante ejus altare profusus, ac vovens, quotannis apud se festam S. Sereni lucem solenni religione celebratum iri imposterum; quo voto pagus ille dirissimam luem circum omnia late vastantem suis finibus exclusit. Æri insculpta sunt hæc omnia jussu consulum & rectorum dicti Burgi (Blanderatensis) anno MDCXXXIV.

[17] Manifestum vero est, totam hisce tabulis Blanderatensium de Sereno traditionem graphice adumbrari, [diu ante annum 1498 pictas,] maxime secunda, tertia & sequentibus, saltem usque ad decimam, & forte undecimam: quæritur ergo, quam antiquæ sint illæ, non ut ære fuerunt excusæ, sed ut penicillo & coloribus expressæ Sancti sacellum exornant. Respondet D. Badonus: Quod vero ad ætatem primævæ picturæ attinet, nihil ob ejusdem renovationem cognosci potest. Illud tamen observatione dignum est, quod antiqua Deiparæ Virginis imago in ejusdem sacelli muro picta nunc etiam cernitur, ad cujus pedes legitur hæc epocha: MCDXCVIII, vigesimo tertio Novembris, eo characterum genere, quod Gothicum vulgo indigitant, & notis numericis pariter Gothicis. Cum autem hæc pictura renovationis opus non habuerit; haud inverisimile est, sequiori ævo, quam alias, S. Sereni miracula (in translatione corporis, & ante illam spectata) exprimentes, factam fuisse; ideoque illas longe ante annum MCDXCVIII fuisse pictas. Et Ferrarius quidem supra citatus videtur has picturas indicare his verbis: Extant in ea ecclesia imago illius in pariete depicta, satis vetusta, & carmina &c.; sed nescio, qui factum dicam, ut ad eas non attenderit, cum in loco fuit, Carolus a Basilica Petri, cujus Novaria uno tantum anno ante Catalogum Ferrarii prodiit in lucem. An illas non memorandas sibi putaverit, quod res omnino easdem exprimerent, quas carmina, ibidem in pariete depicta, satis luculente testabantur? Hæc certe sola dedit, ita præfatus: Legimusque hæc carmina de eo in pariete depicta; quæ qualiacumque sint, omittenda non existimamus, quia vetusta; licet principium deesse videatur:

[18]

Hic populus supplex… veneratur honore
      Sanctos; sed falsa religione deum.
Rumpitur a veteri muro cælestis imago,
      Vulgus eam neu * sic * idola muta colat. [& carmen acephalum,]
Increpat ejectas muro pietate * figuras
      Pontificis summi tradita carta manu.
Romuleas arces celeri pede sanctaque visit
      Mœnia, quo sese crimine purget eo.
Ante pedes sacros ut constitit, ordine narrat
      Omnia; sic sequitur gratia major eum.
Lætus abit, patriam cupiens spectare relictam;
      Blandreis agris fixit at ipse pedem:
Hæc placuit patria; lepidi placuere coloni:
      Hic oculos pressit dulcis amicus ei.
Corpus avara suum suscepit terra sepulchro;
      Et tenebris latuit tempora multa quidem.
Hic ubi corpus erat, adolebant cinnama Sanctum;
      Cantabat laudes curia tota poli:
Lumine nocturno Phœbum superante coruscum,
      Persensit populus, corpus adesse pium.
Plebs devota novum gaudet reperisse Patronium:
      Est * luctata diu curia terna simul.
Consilium fecere patres de rebus agendis:
      Ducit ad ecclesiam virgo juvencus eum.
Ante fores templi clamantes voce juvenci,
      Ut sursum ducant, signa dedere pii.
Alme Serene, tibi solemnis ponitur ara;
      Reliquias retinet nec brevis urna tuas.
Turgida laxarat distentos hernia testes,
      Nec poterant medici ferre salutis opem:
Alme Serene, tuam venerandam ductus ad aram,
      Protinus ad proprios sospes it ille lares.

[19] [ibidem parieti inscriptum,] Idem carmen nobis exscripsit Badonus, observans, characteribus Gothicis e cornu Euangelii ejusdem sacelli in parastade cæmentitia antiquitus inscriptum esse, ac nunc etiam conspicuum, si verbum unum excipias in primo versu, quod ultro omissum ac punctis signatum cernitur. In eo tamen, inquit, quod litem pro obtinendo corpore S. Sereni inter tres curias ortam dicit, traditioni repugnat: ac fortasse solum in gratiam rhythmi additum id fuit. Hanc autem inscriptionem attentius consideranti facile in mentem veniet, acephalam eam esse, ac non pauca carmina in principio deficere, quibus Sereni nomen, episcopalis dignitas, atque urbs Massiliæ, ubi sedem habuit, designentur. Cum autem nulla prorsus in muro præcedentium carminum vestigia appareant; immo nec umquam fuisse, penitus introspecta cum cæmenti natura tum carminum nunc existentium a parastadis epistylio distantia minima, liquido constet; hinc quilibet lubens in eam sententiam descendet, hanc inscriptionem suffectam esse alteri ampliori atque antiquiori, quam cum jam ævo oblitteratam ac fere consumptam conspicerent Blanderatenses, renovari ac tutiori loco inscribi, pro qua parte adhuc intelligibilis esset, præceperint.

[20] [& valde antiquum;] Placet ultima viri solertis animadversio, quæ sane carminis hujus antiquitatem extendit plurimum: si enim prototypi senio, cum exscriberetur, evanescentis apographum Carolo, episcopo Novariensi & in re antiquaria minime peregrino, visum est anno 1612, vel etiam ante 1605, quando eum scripsisse tradit Badonus, propter vetustatem, posteritatis memoriæ commendandum; de ipsius prototypi ætate quid statuendum sit, nemo non videt. Ego certe falsi non ausim arguere, qui illud ad vicina inventioni ac translationi tempora referret; hoc est, ad seculum circiter decimum tertium: vix enim credo; diu ante seculum istud inventionem illam translationemque contigisse; siquidem accidit postquam & arcem & urbis nomen amisisset Blanderatum, cœpissetque pagus vocari, ut patet ex textu superioris traditionis: Juvenci … sacrum pignus e loco dimoverunt, ac recto tramite concitoque gressu Blanderate versus properantes, substiterunt ante ostium ecclesiæ sancti Columbani, prope ruinas antiquissimæ arcis ejusdem pagi exstructæ: urbis autem & nomen & formam periisse Blanderato jam diximus anno Christi 1168. Inventum autem illud corpus ac translatum fuisse saltem ante adultum seculum XIV evincent inferius vetera Blanderati Statuta, num. 25 & seqq.

[21] Quis ergo hinc neget valide confirmari Blanderatensium de S. Sereno, [imo etiam per ipsos Massilienses.] Massiliensi episcopo, traditionem? Licet enim in illo carmine, ut nunc superest, nec antistitis dignitas nec sedes exprimatur; at nomen exprimitur cum iis adjunctis, quæ Serenum Massiliensem tamquam digito notant; ut quod Sanctorum imagines ruperit, ne sicut idola colerentur; & quod eum Pontifex ideo per litteras increpuerit. Cedo enim, tametsi nulla locum hunc paradosis explicaret, quem tibi alium sive ex historia, sive ex quibuslibet monumentis invenire Serenum posses, in quem ista quadrarent, præter unum illum, quem diximus, episcopum Massiliensem? Hic igitur ipsissimus est, qui ab immemorabili tempore Blanderati, secundum traditionem per antiqua & evidentia monumenta comprobatam, defunctus, sepultus, inventus, translatus, & ad hunc usque diem publice cultus fuit. Quod quidem eo confidentius asseritur, quod in ecclesia Massiliensi usque ad præteritum seculum nulla de Sereni sui obitu notitia fuerit, nulla etiamnum sit de sepulcro ejus aut corpore istic uspiam aut umquam condito: vel inde enim colligas, peregre mortuum ac sepultum fuisse. Itaque nunc ipsi Massilienses, sola etiam Saussayi auctoritate ducti, ut ex Annalibus Guesnayi liquet, nequaquam dubitant, Serenum suum & sanctum & Blanderati conditum ad servatum agnoscere. Quid huic vero sententiæ nostræ, imo traditioni Blanderatensium sic propositæ, solide possit opponi, non videmus.

[22] At enim occurret aliquis ac dicet: Serenus Massiliensis, [Solvitur objectio;] secundum dicta superius num. 8, jam Gregorio Magno per epistolam satisfecerat, antequam discessisset Massilia: non potest igitur ipsi congruere, quod habet traditio simul & carmen Blanderatensium; Serenum scilicet suum Romam perrexisse, ut se ab impia Iconoclastarum hæresi.. apud Pontificem purgaret: ac proinde alius ibi Serenus cum alio confunditur. Respondeo primo, causam illam itineris Romani neque determinari traditione, neque solam proponi; sed alterutram ex his, Vel ut se ab impia Iconoclastarum hæresi apud Pontificem purgaret; vel ut limina Apostolorum pro pietate sua inviseret. Hæc autem secunda causa neutiquam nobis incommodat: sed quoniam priorem solam adstruunt antiqui versus; respondeo secundo, etiam hanc facile cum dictis antea de Sereno Massiliensi conciliatum iri, si statuas (quod certe fieri potuit,) Præsulem nostrum bis apud summum Pontificem sese purgasse; & primo quidem ac statim per litteras significando, se tandem ex postrema ejus epistola & priorem temeritatem suam, & ejus indubitatam ac seriam voluntatem intellexisse, hanc demisse veneratum esse, atque e vestigio cœpisse exsecutioni mandare: deinde vero postquam confectæ imagines novæ, & in fractarum locum repositæ, ceteraque omnia, quæ Gregorius mandaverat, peracta jam essent, Romam proficiscendo, nec jam promissis tantum aut cœptis, ut paulo ante; sed præsenti sinceraque exsolutæ per omnia fidei testificatione perfectissimam erga Christi Vicarium submissionem suam ita probando, ut nullum de se vel sinistre porro suspicandi, vel non optime sentiendi locum relinqueret. Purgatione prima acquiescere sine dubio tantisper Pontifex debuit; quidni ergo tum scribere ad Serenum potuit epistolam illam, de qua numm. 2 & 8 meminimus? Quidni Serenus sive jam tum, sive paulo posterius Romam contendisse?

[23] [& tempus utcumque, definitur, quo Sanctus obiit.] Paulo, inquam posterius: neque enim in hac sententia differri diu sinunt iter S. Sereni Romanum iidem illi versus antiqui, dum illud increpationi Pontificiæ mox ita subjiciunt:

Romuleas arces celeri pede sanctaque visit
      Mœnia, quo sese crimine purget eo.

Unde & illud sequitur, ut mortuus censeri debeat Serenus noster ante Gregorium Magnum; adeoque ante annum Christi 604: nam cum iter ejus dilatum diu non fuerit, obierit autem in reditu; nisi ante Martium anni 604 vita functus credatur, dicendus erit vel procul absens ab ecclesia per biennium & ultra Romæ substitisse; quod vix credibile est: vel Blandrati letali assiduoque morbo diutissime conflictatus; quod non satis apparet verisimile. Atque hæc ad Blanderatensium traditionem, præsertim quatenus asserit, non alium ibi Serenum jam pluribus retro seculis coli, quam Massiliensem illum a Gregorio Magno correptum, stabiliendam sufficiant. Utinam tamen his addere licuisset inscriptionem num. 14 memoratam, siquidem supersit. Argumentum esset ea profecto omnium validissimum, cum ad hunc Serenum ab homonymo quovis alio discernendum, tum ad antiquitatem cultus ejus usque ad ea tempora removendam, quibus florebat cœnobium, in quo conditus & pro Sancto habitus fuerat, & cujus, cum revelatum fuit corpus ejus, nec rudera prorsus exstabant ulla, nec vestigia, nec forte etiam certa satis memoria. Ceterum ad immemorabile cultus exordium demonstrandum illa quoque non parum faciunt, quæ numeris proxime sequentibus expendemus.

[Annotata]

* Badon. ne

* pro sicut

* sed indiscreta,

* Bad. Et

§ III. Cultus ejusdem in metrocomia Blanderatensi vetusta solennitas, & incrementum per miracula.

[Festum ejus maxima celebritate colebatur] Quod ad celebritatem simul & antiquitatem cultus, quem divo Sereno præstant Blanderatenses, ostendendam, me judice, ait Badonus, magis confert, illud est testimonium Statutorum Blanderati (vivit enim adhuc suis legibus:) in illis enim fol. VI primæ editionis, factæ Novariæ charactere Gothico per Franciscum & Jacobum Sesallos fratres absque anno; & pag. XX alterius editionis, factæ Mediolani anno MDCLXXIX, legitur num. LXXII sequens Statutum: “Quod extranei lusores non ludant in Blandrate.” Cap. LXXII. Ordinatum est, quod nemo extraneus ludat in Blandrate, vel in cantonis Blandrati, ad aliquod prohibitum ludum in Statutis communis Blandrati, ut supra. Et si luserit ad domum alicujus de Blandrate, solvat ille ad domum, cujus luserint illi lusores extranei, bannum illud, quod est ordinatum superius; eo salvo, quod quilibet possit ludere per tres dies ante festum S. Sereni, & tres dies post”. Hinc facile cognoscitur, subdit vir idem clarissimus, quæ fuerit etiam antiquis temporibus erga S. Serenum veneratio apud Blanderatenses, ac quo cultu diem ejus festum celebrare consueverint: cum enim ceteris anni temporibus, ne exceptis quidem præcipuis mysteriorum nostræ fidei solemnitatibus, plebiscito cautum foret, ne extranei lusores Blanderati luderent; ut sancti Patroni festivitas majori exultatione ac gaudio a cunctis celebraretur, excipiendos ab hac lege dies tres ante, & dies tres post festum S. Sereni judicarunt.

[25] Quo autem tempore hoc sancitum fuerit, haud facile quis divinaverit: [seculo 14,] hoc unum constat, volumen Statutorum approbatum fuisse a Joanne Galeatio Vicecomite, domino Mediolani, Comite Virtutum, & imperiali vicario generali, die VIII Februarii, anno MCCCXCV, ut patet ex sequenti approbatione ad voluminis calcem impressa: “Approbatio Statutorum. Dominus Mediolani &c., Comes Virtutum, imperialis vicarius generalis. Tibi hiis alligata Statuta terræ nostræ Blandrati remittentes, quæ sunt numero capitulorum tercentum quinque, & quæ videri, examinari, & corrigi fecimus secundum quod expedire cognovimus… eadem Statuta præsentium serie approbamus, laudamus, & confirmamus, ipsaque debere observari, prout jacent ad litteram, jubemus & mandamus… Datum Mediolani die octavo Februarii MCCCLXXXXV. Sign. Comolus”. Porro ne quis forte existimaret, Statuta istius voluminis omnia eodem tempore condita primum fuisse, quo fuerunt approbata, continuo hæc subjungenda censuit doctissimus Canonicus:

[26] Sed longe ante id temporis Statutum DE LUSORIBUS EXTRANEIS factum fuisse, [aut etiam multo anterius;] facile credet, qui plebiscita, nullo servato rerum ordine, in codice digesta esse animadvertet: moris enim erat leges diversis temporibus, prout rerum exigentia postulabat, statuere; quod evidenter apparet ex ipso Statutorum codice, in quo habetur Statutum num. CCCIV hujus tenoris: “Quod dispositio ultimi Statuti in ordine scripturæ servetur, si aliqua repugnantia reperiretur in præcedentibus Statutis. Cap. CCCIV. Item statuerunt & ordinaverunt, quod in casu, quo reperiretur aliqua repugnantia in præcedentibus Statutis, quæ non posset sub divisione juvari, quod dispositio ultimi Statuti in ordine scripturæ servetur”. Hujus autem Statuti necessitas ex toto codice apparet, in quo super eadem re varia Statuta, diverso numero signata, facta fuerunt, pluribus aliis Statutis intermediis ad res diversas spectantibus; quod, diverso etiam tempore facta fuisse, clare ostendit. Cum vero Statutum DE LUSORIBUS EXTRANEIS signatum sit numero LXXII; & Statuta omnia in volumine comprehensa, extendantur ad numerum CCCV; atque num. CCXCVIII reperiatur Statutum epocham præ se ferens anni MCCCLX; evidens est, prædictum Statutum DE LUSORIBUS EXTRANEIS aliquibus forte seculis dictum annum MCCCLX præcedere: ideoque S. Sereni cultum (qualis ibi asseritur) longe ante seculum XIV jam viguisse.

[27] Ante seculum decimum quartum viguisse solennitatem illam, [non tamen ante an. 1178. Xenodochium S. Sereni ejusdem fere ætatis.] haud gravate assentimur; vix tamen adduci possumus, ut institutam diu credamus ante seculum XIII; quandoquidem institutionem illam certissime præcessisse debet inventio ac translatio reliquiarum S. Sereni, imo & sacellum, eodem tempore erectum (ut fert traditio) & earum custodiæ venerationique consecratum; quæ omnia, juxta num. 20, posteriora videntur anno Christi 1168. Idem fere dicendum putamus de veteri xenodochio, altero & quidem insigni ac publico Blanderatensium erga Patronum hunc suum religionis monumento; de quo ita Badonus: Extat præterea Blanderati xenodochium sub invocatione S. Sereni, agros aliaque bona possidens; redditus autem, qui exinde percipiuntur, pro sustentatione infirmorum erogantur. Hujus originem assequi incassum tentavi: hoc unum constat, antiquissimum esse, cum ejusdem habeatur mentio in jam citato libro Statutorum Blanderati, Statuto LXXXVIII, quo sancitur, rectores hospitalis eligi debere a Rectoribus Blanderati cum consilio Præpositi S. Columbani. Certe non apparet, sancti Sereni quidpiam quovis modo spectasse ad ecclesiam S. Columbani, nisi postquam eo translatæ fuissent ipsius reliquiæ.

[28] [Antiqua miracula ejus, & recentiora:] Hæc porro tantæ solennitatis tam vetusta primordia magnam adstruunt fidem prodigiis, quæ cum ante, tum in ipsa inventione ac translatione S. Sereni contigisse, traditio narrat: non enim verisimile est Blanderati potius, quam alibi, tam eximiam subito per omnes ordines pietatem exstitisse in Sanctum aliquem, præsertim hospitem ac ferme ignotum; nisi fuerit maximis (ut illa sunt) excitata miraculis. Cum vero de prisca illa veneratione nihil hactenus interciderit; sed ei contra multum accesserit identidem; dubium esse non potest, quin ex primis natam prodigiis prodigia consecuta nutrierint. Quare R. A. D. Badonus, postquam de prioribus istis meminisset, Nec plura, inquit, hujusmodi, postquam ejus corpus venerationi primitus expositum fuit, evenisse dubito, quorum memoriæ eodem fato, quo cetera monumenta, perierunt (si unicum excipias, quod refertur in picturis antea descriptis, & ad calcem antiqui carminis supra recitati de hernico ad aram Sancti confestim sanato.) Quæ supersunt, omnia recentioris sunt ævi. Hæc tamen proferre juverit, quo de prioribus & occultis æstimetur.

[29] [inter hæc notatur moribundi sanatio;] Horum primum illud est, quod & in sacelli tabulis expressum diximus num. 16, de excellentissimo D. Joanne de Idiaquez, qui judicio medicorum depositus, per invocatum S. Sereni patrocinium mirifico juxta ac felici compendio surrexit incolumis anno (quod colligi poterit ex sequente paragrapho, num. 36) Christi 1609. Hinc & promanasse non absurde existimamus usque ad regem Catholicum sancti hujus Præsulis cum veneratione notitiam, & ortum esse privilegium illud, quo sibi Blanderatenses ab Hispaniarum rege factam esse copiam dicunt, selectam quotannis e sua juventute scribendi atque armandi cohortem, ad anniversariam Sancti celebritatem ornandam simul & confluentis turmatim populi petulantiam turbasque coërcendas. Sane numquam hæc peti potuit opportunius aut certius impetrari, quam per D. Alphonsum de Idiaquez, virum in Hispania potentem, &, propter valetudinem Joanni filio restitutam, Sancto devotissimum.

[30] [immunitas a peste,] Alterum sic recenset Badonus: Illud interim præ ceteris præsentissimum S. Sereni patrocinium in favorem Blanderatensium ostendit, quod, cum anno MDCXXVIII & sequentibus MDCXXIX & MDCXXX contagiosa lues totam fere Italiam invasisset, urbesque plurimas atque integras provincias venefico inficiens afflatu replevisset cadaveribus, ac vix non orbasset incolis; Blanderatenses pestilentialem morbum jam prope eorum confinia advenisse cernentes, ad S. Sereni patrocinium confugerunt, ipsum humiliter exorantes, ut, Deo annuente, tantam perniciem avertere, eosque a morbo immunes præservare dignaretur, festum ejus diem solemniori, quam antea, ritu perpetuis temporibus colere, atque annuam cereorum oblationem spondentes, nec irrito successu: magna enim vicinorum populorum, lethali tabe squallentium, admiratione solus Blanderatensium ager, ac proximus vicus Gargarenghi, cujus incolæ ad eumdem Sanctum pari voto confugerant, inter communes ærumnas immunis evasit.

[31] Hujus voti publicæ extant tabulæ, a Bartholomæo Bertoldo, [circum omnia depopulante;] Blanderati notario, receptæ anno MDCXXX, die XXIII Junii. Idemque testatur inscriptio marmori insculpta, ac in muro ecclesiæ S. Sereni defixa ad dexteram ingredientibus, quæ sic habet: “D. O. M. divoque Sereno episcopo Massiliensi, ad cujus antiquum & non antiquatum patrocinium Blanderatenses, quo grassantis per hanc provinciam pestilentiæ insidias effugerent, pie confugientes, solemni inito voto statuerunt, ut natali ejus die de more celebrando, per Consules quotannis octo bilibres cerei offerantur; & DD. hujus ecclesiæ Canonicis sacratissimum S. Sereni caput per vicos solemni ritu eodem die deferentibus, ex qualibet familia [vir unus] assistere teneatur, quod maluerit ceræ pondus donans. Hocque votivæ omnium mentis monumentum P. * anno MDCXXX”. Ex eo tempore usque in præsentem diem summa semper Blanderatensibus cura fuit, ut quæ voto promiserant, inconcussa servarent fide; ne immemores erga sanctum Patronum censerentur post receptum tam grande beneficium: quod cuncti Novariensis provinciæ incolæ ea animi admiratione suspexerunt, ut ex tunc maxima in illis creverit erga nostrum Sanctum veneratio; ut frequens etiam in præsenti ad ejus sepulchrum visitandum accessus, ac supplicantium cohortes, quæ ex Recepto, aliisque locis, ejus comitantur reliquiam die secunda Augusti, abunde ostendunt. Etsi vero de Gargarenghanis non meminit hæc inscriptio; rem tamen certam facit pictura, de qua num. 16.

[32] Ad eumdem annum alia pertinent miracula tria: [paralysis biennalis momento sublata;] quorum duo, teste D. Badono, referuntur in libello, cui titulus: “Breve compendio della Vita di S. Sereno vescovo di Marsiglia,” edito Mediolani per Joseph Ambrosium Majettam, superiorum permissu, absque anno & nomine auctoris: scriptum tamen fuisse a Francisco Passardo Blanderatensi ex Ordine Fratrum Reformatorum Minoris observantiæ S. Francisci, atque impressum anno MDCLXXVIII, tradit in Museo Novariensi num. CCCIII Lazarus Augustinus Cotta, accuratissimus antiquitatum Novariensis provinciæ perscrutator. Ibi admiratione digna est liberatio instantanea cujusdam Catharinæ Morellæ, Blanderatensis, cui paralysis jam a biennio brachium unum, medietatemque sui corporis sideraverat: cum enim hæc mulier ad altare S. Sereni deportata fuisset, ibique flexis genibus ejusdem Sancti opem his verbis elata voce implorasset: Sancto Sereno, ajutatemi [S. Serene, adjuva me,] illico jungere orantis more manus, flectere corpus, ac dehinc domum reverti absque alicujus auxilio potuit: quod evenit die secunda Augusti, anni MDCXXX. Pictum est hoc prodigium in Sancti sacello, secundum num. 16.

[33] Eodem tempore Elisabeth Pellicaria, pariter Blanderatensis, [mulier alvi profluvio; puella e lupi faucibus liberata;] fluxu hepatico jam diu eousque laboraverat, ut nec feces retinere, nec propter debilitatem e lecto surgere posset. Cum diem S. Sereno festum appropinquare animadverteret, enixe oravit, ut tantum saltem virium Sancti intercessione ei impertiretur Deus, ut ad ecclesiam accedere tunc temporis valeret: nec irrito successu: cum enim festa dies advenisset; non solum e lecto surgere potuit; sed etiam Sancti reliquias processionaliter per pagi vicos delatas comitari plurium horarum spatio, absque ullo ab hepatico fluxu incommodo; quamvis antea neque unus horæ quadrans ab una alvi dejectione ad alteram intercederet. His addi potest puellæ per lupum abreptæ obtenta maternis ad S. Serenum precibus mirabilis conservatio: ad idem enim tempus referenda videtur, quandoquidem in sacelli ambitu depicta, uti observavimus num. 16, locum obtinet medium inter sanatam Catharinæ paralysim, & Gargarenghanos supplice voto pestem deprecantes.

[34] [cæcitas depulsa, aliaque plura prodigia;] Accedit aliud multo recentius, de quo sic habet collectio Badoniana: Anno etiam MDCCI presbyter Andreas Morandus Colli, civis Viglevanensis (in Ducatu Mediolanensi) oculis ad cæcitatem usque hebetatus, cum ad divi Sereni intercessionem confugisset, pristinam recuperavit videndi facultatem; ut testantur autographæ epistolæ ejusdem presbyteri, ad Blanderatensem præpositum Carolum Maternum Nigrum datæ.

Præter hæc (ut ibidem legitur) pendent ad ejus altare innumeræ votivæ tabellæ, argenteis atque cereis oscillis beneficia a Sancto fidelibus collata exprimentes; quæ scriptis tabulis authentico modo consignata fuisse, nullus dubito; & facile ostendi posset, nisi communi naufragio, notariorum etiam scripta periissent. Tum, Pro coronide autem, inquit, hoc adjiciam, quod etiam in præsens, quotiescumque vel immodico imbre, plurium dierum spatio decidente, terra nimis maduerit; vel pertinaci siccitate arescentes plus æquo campi, perituræ messis timorem agricolis incusserint; statim ac populus ad S. Sereni patrocinium confugit, solemnius Missæ sacrum ad ejus altare cani jubens, numquam tertia præterit dies, quin vel exspectatus sol appareat, vel optata decidat pluvia, opposito quidem; sed constanti semper prodigio, illius æmulo, quod de tunica S. Joannis Euangelistæ, Romæ in basilica Constantiniana asservata, refert Joannes Diaconus in Vita S. Gregorii, lib. III, cap. XIX.

[35] [quibus excitatus primum tam solennis cultus, deinde semper accrevit.] Moverunt hæc & similia sine dubio summos Pontifices olim, ut ad promovendam ejusmodi cultus celebritatem, ipsi suam quoque symbolam conferrent; quod ad hunc diem in Catalogo Sanctorum Italiæ, ut supra videre est, sic asserit Ferrarius ex monumentis ecclesiæ Blanderatensis: Est & sacellum in memorata S. Columbani ecclesia, quod visitantibus in die festo S. Sereni indulgentia a summis Pontificibus concessa legitur. Moverunt privatos, ut eamdem pro modo etiam suo juvarent: nam Institutum, inquit Badonus, fuit antiquitus beneficium pro perpetua celebratione Sacri ad altare S. Sereni, reservato jure nominandi familiæ illorum de Monte; sed deperditis temporis ac bellorum injuria redditibus in præsenti non celebrantur (illa scilicet: nam de aliis agetur inferius.) Anno etiam MDCXXX Laurentius Antoniacus suo testamento legavit lychnum pensilem ante Sancti altare, heredum suorum sumptibus perpetuis temporibus oleo fovendum: quod etiam testatur sequens inscriptio in angulo ejusdem sacelli e regione Epistolæ: “Laurentius Antoniacus lampadem indeficientem divo Sereno legavit A. D. MDCXXX”. Moverunt episcopum Vercellensem anno 1635, ut fidelium pietati stimulos & ipse admoveret; ut constat ex sequenti marmorea inscriptione, infixa muro scalarum, quibus ad divi Sereni ecclesiam ascenditur: “Illustrissimus & Reverendissimus D. D. Jacobus Gorias, Vercellarum episcopus, omnibus Christi fidelibus, qui hoc sacellum, in quo S. Sereni corpus servatur, devote visitaverint, pro qualibet vice, & in perpetuum, indulgentiam quadraginta dierum concessit. Decretum est in archivo episcopali datum die XXV April. ⅭⅠƆDCXXXV”. Moverunt alios denique plures, qui quid ad finem eumdem præstiterint, sequens paragraphus edocebit.

[Annotata]

* i. e. posuerunt

§ IV. Reliquiarum S. Sereni status; & cultus hodiernus.

Cum primum ex revelato divinitus tumulo translatum fuisset Antistitis nostri corpus ad ecclesiam S. Columbani; [Sancti corpus in loculo sub ara propria conclusum olim fuit;] quantum ex traditione conjici potest, ibi tantisper depositum substitit; dum proprium illi recipiendo sacrarium ad altitudinem, per boves, ut aiunt, mirabiliter indicatam, erigeretur: quod quidem brevi confectum fuisse ac deproperatum, rudis ac simplex operis, qualem Badonus innuit, structura significat. Ibi tum ergo, ut allatum fuerat, integrum sub ara propria conclusum fuit: sic enim habet laudata jam toties Badoniana collectio post factam anni 1678 mentionem: Jacuerat enim sanctum corpus ante id temporis in loculo in cæmentitio altari conclusum, ac nulli visibile: neque inde extractum fuit (quod mihi saltem constet,) nisi tribus vicibus: primum anno MDCIX, die XXIX Junii, cum dominus Alphonsus de Idiaquez, dux Civitatis Regiæ (Ciudad Real, ad Guadianam fluvium in Castella Nova) & capitaneus equitum levis armaturæ in Mediolanensi ditione, S. Sereni corpus conspicere optavit, postquam ejusdem intercessioni, D. Joannis, filii sui primogeniti, lethali morbo laborantis atque a medicis derelicti, salutem acceptam retulit (uti dictum num. 29.)

[37] Quo tempore facultatem aperiendi loculum, in quo asservabatur, concessit Christophoro Morono, [loculus vero ter tantum apertus; nempe an. 1609, 1630,] ecclesiæ Blanderatensis præposito, illustrissimus ac reverendissimus D. Joannes Stephanus Ferrerius, episcopus Vercellensis: cujus rei extat memoria in chirographo, ejusdem præpositi manu exarato, ac ab Antonio Loffia & Petro Julio Solido, canonicis, qui apertioni præsentes fuerunt pro testibus, firmato; quod in tabulario capituli mei asservatur. Altera vice adapertus fuit loculus anno MDCXXX, die III Augusti, facultate ab Illustrissimo & Reverendissimo D. Jacobo Goria, Vercellensis ecclesiæ episcopo, concessa Bonifacio Palladino & Joanni Francisco Canepæ, Blanderati canonicis, occasione extrahendi caput ejusdem Sancti, ad hoc ut processionaliter per pagum deportaretur; existente in dicto tabulario chirographo, prædictorum manu firmato. Nota vero, tametsi tum primo separatum fuerit caput a corpore, ut in supplicatione circumferretur imposterum; anniversariam tamen illam supplicationem antiquiorem esse; & aliam ante hoc tempus reliquiarum ejus partem in illa consuevisse adhiberi: primum colligi potest ex dictis de antiqua festi solennitate, quam credibile non est absque hujusmodi cæremonia decretam umquam fuisse; alterum ex inscriptione iconis, publica Blanderatensium auctoritate excusæ annon 1634, in qua affirmant, per antiquum privilegium regum Catholicorum sibi concessum esse, cohortem ex indigenis instruere, quasi militarem, ut in annua solennitate sacram Sancti reliquiam comitetur &c.: hoc enim de capite non potest intelligi, ab annis tantum quatuor ex arca deprompto; sed neque de toto corpore, quod sub altari tanta religione servabatur occlusum, ut inde ante annum 1634 bis tantummodo sciatur eductum fuisse.

[38] [& 1678; quo corpus novæ thecæ fuit impositum.] Tertia demum vice totum Sancti corpus extractum fuit anno MDCLXXVIII, die XXIII Junii; & die XVIII Julii ejusdem anni consignatum fuit reverendo patri Marco a Lomatio, Ordinis Capucinorum S. Francisci, ad hoc ut sacra ossa componeret, & sceletum efformaret, atque indueret casula, chirothecis & sandaliis, ac in arca crystallina, ad hunc finem noviter constructa, reponeret. Die vero prima Augusti a prædicto patre a Lomatio reconsignatum fuit D. præposito Bartholomæo Richardo & canonicis corpus in prædicta arca compositum; in qua extant tria authentica instrumenta, pro corporis extractione, consignatione, & reconsignatione confecta, & a Joseph Richardino, Blanderatensi notario, rogata. Arcæ hic memoratæ ectypum, eodem, quo confecta fuit, anno delineatum a C. Josepho Garavaglia, atque a J. B. Bonacina æreæ laminæ eleganter incisum, chalcographo nostro ad multo minorem formam contrahendum, at fideliter ad apicem usque imitandum dedimus, ne inscriptione quidem aut scuto donatoris omisso, prout hic subjicietur. Tria tantum hic, lector, ex epistola R. P. Gallarati, & ex R. A. D. Badoni instructionibus observa: primo, notatum hoc loco Illustrissimum D. Gerardum de Sylva, Blanderati Comitem & Casalis Beltrami ac Vici Longi &c. dominum, hodierni Comitis Donati, quem initio hujus Commentarii laudavimus, patrem fuisse: secundo, lipsanothecam, tanto ejus sumptu tam artifice manu fabricatam, non jam sub altari reconditam esse; sed super illud collocatam: tertio, eamdem tamen, extra tempus annuæ celebritatis, constanter obtectam esse, & arcæ alteri, ut mox dicetur, inclusam.

[39] Jam restat, inquit idem Canonicus, ut nonnulla recenseam, quæ cultum, qui eidem Sancto nunc Blanderati præstatur, [Officium S. Sereni de communi; Antiphona &c. propria:] respiciunt. Ac primo, antiqua atque immemorabilis consuetudo est, clericos ibidem pro die ejus festo (qui, ut diximus, postridie Calendas Augusti celebratur) de eo Officium commune sanctorum Pontificum recitare: præterea, præpositum atque canonicos ecclesiæ collegiatæ S. Columbani, cui adhæret ecclesia S. Sereni, diebus cunctis Dominicis cujuslibet mensis (in quibus tamen extra ecclesiam, solemnitatis alicujus causa, processionali agmine procedendum non sit) postquam in propria ecclesia Vesperas & Completorium recitaverint, ad S. Sereni ecclesiam processionaliter, universo populo subsequente, ascendere, Hymnum canentes: “Iste Confessor Domini” &c.; post quem recitant sequentem Antiphonam cum Oratione: “O quam venerandus es, egregie confessor Christi beatissime Serene, qui terrena contempsisti, & cæli januas exultans petisti, modo fulgens in virtute cælesti! Ideoque supplices exoramus, ut intercedas pro nobis ad Dominum Jesum Christum. ℣. Ora pro nobis, sancte Serene: ℞. Ut digni efficiamur &c. Oremus. Da, quæsumus, omnipotens Deus, ut B. Sereni confessoris tui atque pontificis veneranda commemoratio & devotionem nobis augeat & salutem. Per Christum Dominum nostrum”. Et postea canunt Antiphonam beatæ Virginis de tempore cum sua Oratione, & Officium ibidem concludunt. Hanc consuetudinem observavit etiam Carolus a Basilica Petri, Novariæ episcopus (loco supra citato) qui ante annum MDCV scribebat. Solet etiam a fidelibus, quoties ad Sancti altare accedunt, recitari peculiaris Oratio … & Rhythmus. (Italica sunt hæc & longiora, minorisque & penderis & ætatis, quam ut locum hic exigant.)

[40] Quod autem ad diem ejus attinet, jam supra probavi ex Statutis Blanderati, [apparatus hodiernus ad festum,] ante aliquot secula solemni ritu celebrari consuevisse: neque temporis decursu huic consuetudini derogatum est. Imo præterito anno, quo secularis recurrebat memoria præservati a peste populi Blanderatensis, novo plebiscito, sancitum fuit, quod renovaretur in omnibus votum anno MDCXXX factum: prout etiam executioni demandatum fuit die XXVI Julii, publicis de hac re extantibus tabulis, a Joanne Francisco Pallavicino, Blanderati notario, receptis. Ceterum, appropinquante die prædicta secunda Augusti; solent quotannis Blanderatenses cuncta disponere pro celebratione solemnitatis: pagi vicos sordibus, si quæ forte sunt, exacte purgant; domos diligentius ornant; tubicines, tympanistas, citharistas, aliosque vel fidibus vel tibiis canentes, cantoresque non paucos e proximis civitatibus accersunt; ecclesias S. Columbani ac S. Sereni, intus forisque, peristromatis, aulæis, atque encarpis ornant; e juvenibus pagi incolis militum centuriam scribunt, qui dum Sancti reliquiæ per vicos processionaliter perferuntur, ipsas armis muniti comitentur, ac jurgia, si quæ inter incolas vel exteros, ad hanc solemnitatem turmatim accurrentes, oriuntur, compescant & sedent; quod hactenus, Deo annuente, adeo pro votis cessit; ut toto triduo, quo festivitas celebratur, numquam nec vulnera nec homicidia contigerint.

[41] Die tandem prima Augusti, antequam Vesperas clerus recitet, [quod celebratur a primis Vesperis;] alter ex canonicis arcam ligneam, auro bracteato & cyaneo colore distinctam, super S. Sereni altare positam, duplicique clave firmatam, quarum unam præpositus S. Columbani, alteram pagi rectores custodiunt, aperit; atque in varias partes divisam (hoc enim artificio elaborata est) alio asportari jubet: tunc apparet alia arca, crystallinis laminis conspicuæ magnitudinis efformata auroque insignis, quæ S. Sereni sceletum, episcopali indutum amictu, mytraque, ac pastorali baculo ornatum continet. Tum post digressionem, quam alibi jam dedimus: Adaperta itaque crystallina arca, ac Sancti corpore populi venerationi exposito, præpositus, canonicis ac sacerdotum comitiva stipatus, populo subsequente, ex ecclesia S. Columbani ad illam S. Sereni ascendit; ibique, ex veteri consuetudine, ejusdem Sancti corpus thurificant; postea primas de eo Vesperas canunt.

[42] Die vero sequenti, secunda Augusti, S. Sereni Missam, [postridie fit Missa solennis & supplicatio ante meridiem;] harmonicis cantorum, fidicinum, aliorumque concentibus, celebranti respondentibus, canunt in ecclesia S. Columbani; ut sacerdotibus exteris sacrum Missæ pro eorum pietate ad S. Sereni altare celebrandi locus vacet. Panegyricum etiam sermonem post Missæ Euangelium de S. Sereni laudibus accersitus ad hunc finem orator recitat. Post Missam vero præpositus, pontificali amiculo indutus, Sancti reliquiam (intellige particulam aliquam, ab occluso reliquo corpore separatam) per pagi vicos processionaliter portat: ordo autem, quo supplex cohors processit anno præterito MDCCXXX, est sequens: Primo loco præcessit societas mulierum Blanderati; secundo societas mulierum Recepti (locus est unico milliari a Blanderate dissitus in Sabaudiensi ditione;) tertio societas mulierum Casalis Beltrami; quarto societas mulierum Gargarenghi; quinto societas hominum Gargarenghi; sexto societas hominum Recepti; septimo societas hominum Casalis Beltrami; octavo centuria militum Blanderati; nono societas hominum Blanderati; decimo RR. PP. Reformati Minoris observantiæ S. Francisci, degentes Blanderati in cœnobio, cui titulus, S. Mariæ de Biscareto; decimo primo cantores, citharistæ, aliique fidibus, & tibiis canentes; decimo secundo clerus; decimo tertio canonici S. Columbani; decimo quarto præpositus, Sancti reliquiam sub thensis deferens, una cum diacono & subdiacono assistentibus; decimo quinto dominus Comes Blanderati; decimo sexto consules communis Blanderati; decimo septimo populus.

[43] Post meridiem vero ejusdem diei præpositus & canonici S. Sereni Vesperas & Completorium solitis cantorum atque fidicinum concentibus canunt in ecclesia S. Columbani; ut facilior devotis ad S. Sereni altare accessus pateat. Post Vesperas vero sanctissimo Christi corpore populo benedicunt; [a meridie quid servetur, quid pestridie.] indeque usque ad solis occasum alter ex canonicis, seperpelliceo, almutia & stola indutus, S. Sereni reliquias fidelibus deosculandas porrigit. Sanctum interim Sereni corpus usque ad meridiem sequentis diei, tertiæ Augusti, populorum venerationi expositum manet: quo tandem tempore iterum clauditur superapposita jam dicta lignea arca. Hæc autem cuncta non sine magno festivorum ignium apparatu, bellicorum instrumentorum explosione, triumphalium arcuum constructione, aliisque hujus generis lætitiæ ac venerationis publicæ testimoniis peraguntur.

[44] [Missæ ad ejus aram fundatæ.] Post hæc meminit Instructio nostra de duplici fundatione, ad Sancti cultum peculiarem recentius instituta: Anno scilicet MDCCXVI Joannes Loffia instituit, post celebratum de more solemnius Missæ sacrum in ecclesia S. Columbani, sacrum Missæ circa meridiem celebrari ad altare S. Sereni qualibet Dominica die mensium Maii, Junii, & Augusti: ac nuper anno MDCCXXIII, die XVI Martii, Hieronymus Verzettus hoc legatum ad dies Dominicas etiam mensis Aprilis ampliavit, assignatis ad hunc finem sufficientibus redditibus. Hic jam nos deficiunt suggestæ notitiæ: nam Vita illa, seu Vitæ Compendium, de quo supra num. 32; tum vero etiam Laudes S. Sereni, quas Latino & Italico metro cecinisse ac typis Mediolani anno MDCLXIV vulgasse Franciscum Baggium Blanderatensem, medicinæ in patria professorem tradit Lazarus Augustinus Cotta in Museo Novariensi num. CCL, hæc, inquam, quid sint, quia non vidimus, ignoramus, nec sane inviti admodum; quando auctores tam novi sunt. En tibi igitur epilogum R. A. D. Joannis Caroli Badoni eruditione pietate, modestia dignissimum: Hæc sunt, A. R. P. (Gallaratum nostrum appellat) quæ de S. Sereno, Massiliæ episcopo, & Blanderatensium patrono præsentissimo, pro ingenii mei tenuitate colligere potui. Quod si plura jam tibi nota recensui, nonnullaque, minoris etiam momenti, fusius fortasse, quam par erat, prosecutus sum; solidiorum monumentorum inopiæ; meo pro sancti nostræ ecclesiæ Advocati gloria zelo; ac tuæ demum curiositati satisfaciendi desiderio tribuas, iterum atque iterum rogo: neque id mihi vitio a te verti posse spero; ampliorem siquidem notitiarum messem colligere facile fuisset, si præteritis etiam seculis, quæ de S. Sereno tunc extabant memoriæ; aliquis exactius scriptis consignasset. Me interim pluribus tibi titulis devinctum &c… Dabam Blanderati, Kal. Aug. MDCCXXXI. Faxint Sancti, ad quorum gloriam illustrandam toties implorare cogimur exterorum, etiam longissime positorum, præsidia; ut parem ubique diligentiam ardoremque inveniamus.

DE S. BETHARIO EPISC. CONFESS.
CARNOTI IN GALLIA.

Circa an. DCXXIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti cultus; Acta, & ætas.

Betharius episc. Carnotensis in Gallia (S.)

P. B.

S. Betharii episcopi Carnotensis nomen aliter atque aliter expressum invenitur: in Ms. Chesniano constanter appellatur Botharius; in Claromontano semper Beharius; apud Blesenses Boharius (saint Bohaire, [Ejus nomen; & cultus hodiernus;]) a Belino Bethasius: at in Ms. Fuliensi, & aliis, ut notatur ad marginem Ms. Chesniani, ubique scribitur Betharius; quod cum retineat ecclesia Carnotensis, & nos hic sequemur. Cultus ejus, etsi antiquus & statim post obitum, Saussayo teste, Fastis adscriptus, diu vix extra diœceseos Carnotinæ limites notus fuit. Certe de illo Martyrologorum externorum nemo (quod sciamus) meminit ante Belinum in editione Parisiensi anni 1521; in qua tamen perperam notantur & Sancti nomen & dies natalis; ut hesterno die observatum est in Prætermissis. Belino accuratior fuit Molanus, in editione anni 1573 ad IV Nonas Augusti sic habens: Carnoti, S. Betharii, ejusdem civitatis episcopi, sanctitate & miraculis clari. Eodem die ac nomine refertur a Galesinio, citante tabulas ecclesiæ Carnotensis; a Ferrario in Catalogo generali; a Saussayo in Martyrologio Gallicano, ubi longum habet elogium; & a Castellano denique in Martyrologio universali. In moderno Romano locum non habet. In Breviario, quod habemus, Carnotensis ecclesiæ, anno 1633 Parisiis excuso, Officium ejus ritu semiduplici celebrandum hoc die præscribitur; sed nihil est in eo peculiare, præter tres secundi nocturni lectiones, Sancti Vitam compendio referentes.

[2] Auctor est Saussayus, eum mox ab obitu habuisse templa suæ memoriæ consecrata: [sepulcrum olim propter miracula frequentatum:] inter quæ ejus nomine, inquit, insignita etiamnum ecclesia inter Blesas & Vindocinum cernitur. De hac dicitur in Breviario Carnotensi ad hunc diem: Elatusque (S. Betharius) juxta oppidum Blesense, in æde sacra, ubi antea vitam degerat solitariam, sepultus est quarto Nonas Augusti: & in ejus Vita, ut est in Ms. Claromontensi: Ante enim obitum suum petiit a clericis, magnatis (forte magnatibus) vel (id est, &) sibi subditis, ut corpus ejus transferretur in pagum Blesianum, ad cellam, quam olim ædificaverat, ob memoriam sui. Qui jussis ejus obedientes, cum magno apparatu corpus ejus illuc transtulerunt humandum; ubi Christus infirmis plurima præstat virtutum beneficia. Ecclesia ista agerque circumjacens etiam nunc a Sancti nomine vocitatur Saint Bohaire; distat vero Blesis (vulgo Blois) leucis secundum hunc auctorem, num. 4, tribus; secundum Blavium, fere duabus; Vindocino (vernacule Vendosme) propemodum tribus; at Carnoto, in mappis Blavianis, facile tredecim. Hinc Vita nostra num. 14. Exhortor omnes (Carnotenses biographus alloquitur) qui anhelant Beatissimi istius sequi vestigia, ne separentur longitudinis terrarum spatio; indesinenter adhæreant pavimento, ubi sancta illius ossa quiescunt humata &c. Ex quibus nemo non videt, ob S. Betharii memoriam, reliquias, miracula, celeberrimam hanc olim ecclesiam fuisse. Ablata sunt inde postmodum hæc sacra pignora; tametsi de translatione nihil uspiam invenerimus, ne in laudato quidem Breviario, cujus tamen editionem diu antecessit; quandoquidem annis antea octodecim in Historia Carnotensis ecclesiæ testatur Roulliardus cap. 8, num. 3, & cap. 10, num. 30, corpus ejus in cathedrali Carnotensium basilica religiose asservari. Unde & Saussayus, Pretiosæ autem, inquit, ejus exuviæ hodieque coluntur in matrice ecclesia Carnotensi; ubi conditæ sunt retro summum altare in antiqui operis hierotheca.

[3] [Vita antiqua,] Sancti hujus Præsulis Vitam, ab anonymo scriptam auctore, tanti fecit Andreas du Chesne, ut ejus fragmenta non pauca retulerit in Historiæ Francorum scriptoribus coætaneis, tom. 1, pag. 560. Antiquum igitur monumentum hoc esse judicavit, & historica fide dignum, nec multum ab ætate S. Betharii remotum. Idem sensisse videntur Valesius, Cointius, Daniel, aliique, cum ad illustrandam Clotharii II historiam ac tempora scriptorem hunc adhibere non dubitarunt. Virum certe pium fuisse, ex prologo colligimus; quidni ergo etiam veracem; cum num. 2 ait: Nos quod scimus, scripsimus? Vetustiora ibidem pro se scripta non adducit; sed religiosa tantummodo sanctorum (eorum credo, qui cum Bethario aliquamdiu versati, adhuc supererant) eloquia, suamque memoriam; ut vide num. 11. Habemus hic igitur Actorum Sancti nostri fontem sine dubio primum, quo recentiorum quorumdam expurgare tuto possimus errata. Carnotensem eum fuisse, cum alia produnt, tum affectus imprimis ille num. 13: Sed jam nunc ad istud stylum (heu) lacrymabiliter figamus, quo seculo decessit Pastor NOSTER piissimus. Ex iisdem verbis erues, hæc illum Carnotensibus exarasse; id quod etiam num. 7 disertius affirmat.

[4] [integra hic primum edenda ex Mss.;] Hujus Vitæ fragmenta jam diximus aliquot vulgata typis esse; sed integram fallor si quisquam adhuc edidit; quamvis ejusdem exemplaria Mss. non admodum rara sint: Cointius enim ad annum Christi 567, num. 34 eam citat ex codice Vindocinensi; Chesnius, aut qui ejus apographum nobis exscripsit, eamdem in pluribus codicibus legisse se significat; Papebrochius illam manu propria excepit ex Ms. bibliothecæ Collegii Claromontani Societatis Jesu Parisiis; sed prologo destitutam, quem supplevit Henschenius ex Ms. Fuliensi. Porro etsi duo apographa nostra, Claromontanum videlicet ac Chesnianum, plerumque consonent usque ad numerum 13; quia tamen priore posterius aliquanto nitidius est ac simplicius, hoc visum est exhibere. Neque negligentur sive ad margines sive in annotatis, siqua fuerint observatis digna in exemplari Claromontano discrimina.

[5] Dixi, hoc fonte eluendos esse recentiorum quorumdam errores: [ex ea correcti quorumdam errores.] cum ergo hic leges num. 6 & 7, S. Betharium in sedem Carnotensem defuncto Papulo seu Pappolo statim successisse; emenda seriem episcoporum Carnotensium, apud Sammarthanos ita digestam, ut Pappolum inter & Betharium antistites omnino decem interponantur; cum ne unus quidem revera intercesserit. Cum animadverteris item eosdem ad numeros, successionem illam accidisse sub Lothario, seu Clothario, secundo evidentissimis characteribus designato, cum appelletur filius Chilperici regis, dicaturque cum regina Fredegunde, matre sua, regnasse; idque tempore Theodorici, secundum num. 8, Burgundiæ regis, Brunichildæ nepotis, Clotharii patruelis (sic enim vocat anonymus noster Theodoricum, quod filius esset Childeberti, quem Clotharius II patruelem habuerat;) cum insuper ibidem observaveris, S. Betharium anno jam sexto Carnotensem ecclesiam tenuisse, quando ab eodem Theodorico idem Clotharius anno Christi 600 victus acie fuit; cum hæc, inquam, omnia consideraveris, vide, quantum Saussayus aliique ante & post illum hallucinati sint, cum hæc ad Clotharium III ac fratrem ejus Theodoricum retulere, quo ultimo regnante, Sanctus felicissime in Christo obdormiverit anno 679. Atqui quam certum est ex Vita nostra, Clotharii II cladem incidisse in annum ab ordinatione S. Betharii sextum; tam certum est ex Chronico Fredegarii cap. 20, illam contigisse anno V regni Theuderici, seu Christi 600: & rursus, quam inde certum est, ordinatum episcopum fuisse Betharium anno Christi 594; tam certum est ex Flodoardo, illum usque ad synodum Remensem, anno Christi 624 adulto vel sequente 625 celebratam, non pertigisse; cum isti synodo interfuerit Bertegisilus, episcopus jam tum Carnotensis; ut vide apud Labbeum, in Conciliis.

[6] Ceterum quia Vita nostra num. 13 decessisse tradit Antistitem nostrum, [Sancti ætas.] longo jam ævo fatigatum, Cointio assentiendum putavimus, cum episcopatum ejus ad annum usque 623 extendit; longius etiam protracturi, si per synodum jam dictam liceret: neque enim longo ævo fatigatus recte dici quisquam videtur septuagenario minor. Cum ergo, secundum Vitam nostram num. 3, Carnotum venerit S. Betharius, etiam tum puer, jam istic sedente Pappolo, qui ante annum 567 sedere non potuit (ut recte ad annum illum, num. 33 & 34 ostendit Cointius;) vix ætatem ejus requisitam invenies, nisi episcopatui ipsius quantum synodus Remensis patitur, spatii concesseris: fac enim (ut summum dicamus) venisse illum ad Carnotenses ipso anno 567; fac, eum tum numerasse annos ætatis sedecim (quis enim puero plures tribuat?) vel sic anno Christi 623 ætatem attigisset Sanctus annorum tantummodo duorum & septuaginta. At enim quis asserat, aut Pappolum anno 567 infulas Carnotenses adeptum esse; aut ipso dignitatis ejus initio advenisse eo Betharium, & quidem annorum sedecim puerum? Non est igitur, cur ante annum 623 credatur ex hac vita migrasse. Nunc Acta, lector, accipe.

VITA
Auctore anonymo, ex Ms. D. Andreæ du Chesne, collato cum Ms. bibliothecæ nostræ Claromontanæ Parisiis.

Betharius episc. Carnotensis in Gallia (S.)

BHL Number: 1319

EX MSS.

PROLOGUS AUCTORIS.

[Laudes Sanctorum redundant in Deum.] Cum beatorum Confessorum gesta religio Christiana, ad amorem cælestis patriæ, exemplarque sequacibus bonum, devotissime aggreditur divinis inserere paginis; ut ea, quæ per eos Dominus dignatus est præsentialiter operari, miracula valeant ad cunctorum redolere notitiam hominum; in ejus procul dubio non dubium est accumulari præconiis, qui suis fidelibus, adhuc carnis glutino circumdatis, tantam excellentiam dignatur conferre, quatenus in hoc seculo degentes erumpant, dicentes in laudibus: Nostra conversatio in cælis est. Obsecro itaque omnes, qui hanc lecturi sunt editiunculam, ut non attendant venustatem grammaticæ artis, sed devotionem scribentis. Intento audiant corde, quanta sit gloria mundum relinquere, & per angustum Euangelii tramitem Sanctorum vestigiis adhærere; ut legendo gesta eorum, proveniat eis quod in Euangelio Veritas dicit: Beati qui non viderunt, & crediderunt.

[2] [Fides auctoris.] Nos * quod scimus, scripsimus; unde portiunculam credimus æternæ beatitudinis affuturam. Nobis autem indubium * non est, quod eorum * vos expectet gloria, qui posse implere Dominum creditis in Sanctis suis, quæ scripta cognoscitis. Aggrediar igitur jam nunc, Domino adjuvante, intercedentibusque beatissimi viri Betharii a meritis, decerpere redolentia suavitatis lilia, floresque diversorum odorum; ut valeam nardum componere una ad levamen multorum, ac perungere animarum facinora & repurgare secreta. Nam qui isto perungitur odore, potest comprehendere, quanta Dominus per Servum suum dignatus est operari; sicut religiosa sanctorum testantur eloquia, ipsiusque declarant miracula; qualiter lucerna illuminata cunctis propinabat fidelibus lucem, super montem sita *; nec quiverat abscondi in valle tenebrosa, cui de cælo supplementum provenerat.

[Annotata]

a Apographum habebat hic & deinceps semper, Botharii; ad quam vocem notatum hoc erat in margine: Sic in uno codice antiquo: in aliis scribitur Betharii. Adi Commentarium num. 1.

* Ms. Ful. Nam

* imo dubium

* Ms. Ful. similis eorum

* Ms. Ful. Sion

VITA IPSA.

[Sancti patria, eruditio, clericatus Carnotensis,] Beatus igitur Betharius urbis Romæ oriundus fuit, & secundum seculi dignitatem nobili stemmate procreatus: qui ab ipsis pene cunabulis puerulus ecclesiasticis est eruditus in moribus. Denique a parentibus philosophiæ traditur: Carnotis urbem advenit, Domino disponente, nutriendus. Tunc nempe temporis vir Domini beatæ memoriæ Papulus * episcopus Carnotensium regebat ecclesiam; qui cernens bonæ indolis Puerum omni venustate fulcitum; intellexit, illum affore * totius futurum ecclesiæ profectum; * [ac] pulsus divino instinctu, comam ejus sancti capitis abrasit, & in servitium ecclesiastici ordinis devinxit. Erat namque ætate puerili ita obedientiæ & humilitati deditus, ut a sancto Spiritu non dubitaretur esse repletus; quod postea rei probavit eventus b: litteris enim decentissime erat eruditus, urbanitate decorabili ornatus ac sublimatus, tantoque honore institutus, ut doctor divinarum Litterarum, & magister totius civitatis diceretur.

[4] Cum autem c die noctuque isti sancto insisteret proposito, [vita solitaria,] atque obedientiam sibi commissam totis viribus exornaret, vitamque solitariam arripere toto nisu festinaret; humili cum devotione bonæ memoriæ Papulo episcopo studuit indicare. At ille cernens eum cælesti inspiratione radiatum, dedit ei potestatem in propria tellure parochiaque *, ubicumque vellet, locum sibi ædificandi secretum. Qui, accepta licentia, tribus leucis a castello Blesianensium cellulam sibi propriis manibus ædificavit super fluviolum Sissæ d; & ipse locus Basilica nomen accepit e; quam eodem tempore beatus f Papulus episcopus in honore beati Georgii martyris Christi consecravit. Qui etiam superno instinctu admonitus, lubricæ vitæ discrimina perpendens, pro minuendis facinoribus tam pauperrimam, quasi * felicissimam, dotem eidem conferens asylo, sub honore sancti Spiritus, qui septiformis esse cernitur, septem mansos g, ad cumulum suæ salutis collatorumque prædiorum, delargiendos disposuit. Ibique religionis gratia remotus, trahens longa suspiria pro æterna felicitate adipiscenda, non diebus ac noctibus vacans a colloquiis divinis, commendabat Domino quod timebat.

[5] Tunc namque cernens sanctæ memoriæ præfatus Papulus confessor ejus humilitatem, [diaconatus Carnotensis.] atque crescentem totius boni testimonii Virum, onus diaconatus imposuit h. At ille ceu fidelissimus dispensator pecuniarum Domini sui, non gerens rudes vel infantiles, sicuti quidam, mores; sed stans maturus atque omni bonitate conspicuus, ministrabat, erogando sibi a Deo talentum creditum; ita ut de illo non dubitaretur a Domino dictum: Euge, serve bone & fidelis, supra multa te constituam. Sed quia Dominus desiderabilem nolebat diu occultare thesaurum, sed affore totius bonitatis exemplum; ita pene per totam provinciam fama sanctitatis ejus percrebuit, ut usque ad palatium regis rumor ipsius percurreret. Et omnes summa cum devotione stupentes, atque gratias Deo referentes, qui adhuc tantam in juventute florenti contulit beatissimo Bethario gratiam, quanta admirationis gratia, quanta cum excellentia possumus extollere tam magnum & gloriosissimum Virum? Non est enim dubitandum, quod impar sit * beati Laurentii meritis, cujus sanctitas tot fulget in seculis i.

[6] Eo quoque tempore Hlotharius rex secundus, filius Chilperici regis, [Fit archicapellanus Clotharii II,] cum regina, Fredegunde nomine, regnabat super gentem Francorum *; qui audiens famam beatissimi Viri, suum constituit archicapellanum k, & pignora multa Sanctorum, quæ secum deferebat (ut mos est regum) ditioni illius constituit, ut Sanctus cum Sanctis haberet custodiam * sanctitatis; & ut merito de illo diceretur: Cum Sancto sanctus eris. Suscepit namque officium a rege sibi commissum; & erat gratus tam Deo quam hominibus. Virtutes quoque non modicas per eum tunc temporis Dominus ostendit, quas longum est nostro inserere opusculo: sed ad illud paginula tendit, qualiter sublimatus ad gloriam fuit, sacerdos * ordinatus. Præfatus igitur Papulus episcopus ipso in tempore ab hac luce migravit l,

Atque animam superis felicem reddidit astris.

[7] [deinde episcopus Carnotensis;] Tunc cunctus clerus & devotissimus populus divina admonitus inspiratione, ad palatium pergit; aures regis tota fortitudine pulsat; scilicet petens, ut beatum Betharium sibi daret pastorem ac episcopum. Rex vero contristatus est super hoc negotio, & omnes optimates illius; quia sicut angelum Domini venerabantur eum: verumtamen non distulit vota petentium, quin illico expleret fidelium votum. Tunc jussu imperatorio * omniumque optimatum, Carnotensium ecclesiæ suscepit principatum; directus a palatio diversis honoribus a rege honoratur; suscipitur devotissime diverso cum apparatu ecclesiastici ordinis a famulis Christi fidelibus beatissimus confessor Betharius. Cœpit namque florere in sanctissimis studiis; &, quasi prudentissima apis, populum sibi subjectum velut ex maternali utero gubernare ac pascere non cessabat. Disposueramus adnectere huic schedulæ, qualiter ornatum ecclesiæ constituit, qualiterque illius per omnia cura hospitalitatis fuit; sed rursum existimamus, illud non necesse habere tentare onus; quia nimirum claret manifeste, ut, cujus sanctitatis tanta patuit ordinatio, & adimpletio bonæ conversationis minime defuit. Ad hoc namque curavimus stylum volvere, ut passiones, quas sustinuit pro desiderio cælestis paradisi & civibus Carnotensis ecclesiæ possimus sagacius intimare.

[8] [quando, urbe ab exercitu Theodorici perfide eversa,] Eo namque tempore Hlotharius (ut supra taxavimus) monarchiam regni * Francorum regebat; Theodoricus vero in Burgundia tyrannicam m exercebat potestatem; qui consilio aviæ suæ Brunichildæ impulsus, cum esset acerrimus ingenioque facilis, hostilem exercitum, quasi arenam maris, innumerabilem ex Burgundia & Allemania atque Gotthia n, ceterisque gentibus contraxit, & contra Hlotharium, patruelem suum *, perrexit; Hlotharius e contra commovens exercitum, convenerunt in unum o. Sed Clotharius fuga lapsus, usque Perticam silvam p pervenit. Audiens autem Theodoricus, quod Carnotensis ecclesiæ civitas valde munitissima esset, thesaurique innumerabiles illic repositi essent, atque Viro Domini commendati, direxit contra illam maximam exercitus sui partem. Veniensque innumerabilis exercitus ac barbara multitudo Carnotis, cupientes comprehendere beatissimum Betharium, anno ordinationis suæ sexto q; tunc prædictus Sacerdos una cum clero & populo infra muros civitatis conclusus, fortiter se defendere est conatus. Sed beatissimus Vir, accepto ab iis sacramento, ut nec ipse nec sui aliquid mali paterentur, credens fidei illorum, aperuit portas civitatis. Illico autem ut patefecit aditum, invaserunt more barbarico totam civitatem, devastantes omnia; de populo vero maxima multitudo corruit gladio r.

[9] [captus ipse, multo pro suis tulit; sed mox illustratus miraculis,] Cernens autem sanctus Betharius interitum suæ civitatis, dedit se periculo, mediis scilicet hostibus se inferens; ut se solum perimerent, postulans, & populum innocentem ab incursionis nece dimitterent. Hostes autem ira commoti, funda * manus ejus Sanctissimi Viri ausi sunt alligare, secumque usque perduxerunt canes rabidi ad portum *, qui vocatur Vilemeldis, cum omni injuria, super fluvium Audura s. Habebant lupi itineris socium, cujus indigni erant sentire suffragium. Sed cum esset Vir Domini plenus caritate, firmissimus fide, & nullatenus valeret mitigare furores crudelissimæ gentis, elegit consilium, ut pretium daret pro redemptione captivorum; sed unde daret, omnimodis non habebat, maxime cum ligatus loris fortissime teneretur a perfidis, nullaque sui corporis parte in terra cerneretur habere potestatem, mira dispositione omnipotentis Dei t, affuerunt sibi impræsentiarum solidi u quingenti; quos videntes canini hostes, abstulerunt, & aliquantulam partem captivis * reddiderunt; ipsum vero sanctum Virum usque ad Theodorici regis præsentiam perduxerunt. Interea unus e barbaris gentis ipsius nisus est abstrahere a sanctis manibus ejus chirothecas (quod * vulgo wantos vocant,) & suas tegere indignas. Sed subito divina affuit ultio: nam arreptus a dæmonio, propriis dentibus semetipsum cœpit lacerare, manusque suas rodendo truncare; & qui quondam homicida alterius extitit, crudeli nece seipsum interfecit. Videntes talia inimici, cœperunt lapidea corda emollire sua, & Famulo Domini omni devotione servire.

[10] Interea beatus Betharius pro plebe captus atque ligatus, [a Theodorico & Brunichilde honorifice liberaliterque dimittitur.] usque ad regem Theodoricum & Brunichildim est deductus, a quibus tam crudelis exercitus fuerat destinatus. Videns autem rex, & optimates, illius humilitatem, seu sanctitatem sanctissimi Viri, comperto quod esset Dei electus, cœperunt eum venerari cum tremore divino: insuper etiam provoluti ejus genibus, rogabant, ut dignaretur eos recipere suis in orationibus; qui etiam consensit, & mox quod petebant, explevit. Credimus etiam, quod ideo Dominus Servum suum cum tanta contumelia ante regem ire permisit, ut perfidi videntes humilitatem ipsius, & cognoscentes sanctitatem ejus, a ferocitate se nimia mitigarent; & captam prædam, quam injuste tulerant, redderent. Quod ita factum fuit: imperante namque Theodorico, redditur omnis captivitas, prædaque magna, thesaurique ecclesiæ; insuper etiam aliis multis muneribus a rege cunctisque optimatibus honoratus, revertitur ad propria, Christo propitiante civitati. Unum vero silendum non est, quia iste Vir sanctus in suis operibus non dissimilis fuit Paulino episcopo, qui semetipsum pro redemptione suæ plebis delegavit in servitium pauperculæ mulieris x.

[11] Accidit quoque illis in diebus, ut indiceretur synodale concilium Senonis y civitati; [Apud Senones, præter alia miracula, surdum sanat;] ad quam cum pervenisset cum ceteris clericis, coram pontificibus cum omni honore ibidem est susceptus. Per aliquod autem tempus illis ibidem commorantibus, innotuit Viri Domini fama per loca circumquaque vicina. Tunc multi infirmi venientes ad illum, orationibus mox illius salvabantur: tantam enim gratiam Dominus illi concesserat exhortationis doctrina, ut quicumque venissent ad illum, verbum audituri, ita recedebant illuminati, lacrymisque perfusi, acsi cæci * fuissent jubare Christi inflammati. Interea dicamus unum illius de pluribus miraculum memoriæ nostræ insitum, ne videamur lectori inferre fastidium. Quidam vir erat, in provincia illa secundum seculi dignitatem præcipuus, nomine Portagius; qui perditum habebat auditum aurium jam annis duobus. At ubi audivit famam beatissimi Viri, devotus ad eum pervenit; atque ejus provolutus genibus, cœpit lacrymabiliter rogare, ut suis orationibus mereretur auditum jamdudum ablatum. Cujus precibus Vir beatissimus cœpit reluctari, atque se indignum inclamare * hujus operis esse. At ille fatebatur, non se recessurum, antequam auditum ab eo reciperet amissum. Quod ille audiens, valde admiratus est fidem hominis. Tunc confisus de illo, qui dixit, quia omnia possibilia sunt credenti, signum crucis auribus ejus impressit; atque illico auditum, quem amiserat, recepit.

[12] [item energumenam, & cæcos duos.] Quadam etiam die cum beatissimus Vir jaceret coram altari gloriosissimæ Virginis Mariæ toto corpore prostratus, advenit illuc quædam puella, plurimis jam annis vexationem patiens dæmonis; sed mox ut Vir sanctus conspexit, puellulam a diro hoste torqueri, ad nota convolavit orationum præsidia; fixisque in terram genibus, oravit diutius, atque hostem invidum repulit, humani generis adversarium. Moxque sana facta, gratias agens Deo & beatissimo Bethario, rediit sana, quæ multo tempore fuerat a dæmonio vexata. Duo item cæci erant in eadem civitate *, qui longo jam tempore vitæ præsentis lumine caruerant; qui adducti sunt ad beatum Virum ex revelatione divina: viderant enim in somnis, a beato Bethario manus sibi imponi visumque recipi. Sed mox ut ante conspectum Viri Dei pervenerunt, cœperunt iterando clamare: Sancte Bethari, redde nobis lumen; quia Dominus tuus ideo nos ad te misit. Quod audiens beatissimus Betharius, admirans suspiciensque in cælum, ait lacrymabiliter ad illos: Si Dominus meus Jesus Christus misit vos ad Servum suum, in nomine illius præcipio vobis, ut aperiantur oculi vestri. At illi, quasi evigilantes, sani sunt facti, nullam passionem oculorum habentes; & qui aliorum juvamine illuc venerant, habentes proprios visus ductores, Christo savente, ad propria sunt reversi incolumes. Plurima namque sunt miracula, quæ per Servum suum Dominus dignatus est ostendere in terra; sed ut lectori non sit onerosa prolixitas lectionis, sufficit dixisse pauca de pluribus.

[13] [Sancti obitus.] Sed jam nunc ad istud stylum, heu! lacrymabiliter figamus, quo seculo decessit Pastor noster piissimus. Cum autem Dominus humilem Servum suum z longo jam ævo fatigatum, quem semper amaverat, vellet a labore quiescere, & reddere ei præmium cælestis patriæ; ut qui diu contra diabolum sudaverat præliando, sine fine perciperet quietem cum Christo regnando, imposuit ei modicum pondus injuriæ aa. Quid moror amplius? Quamquam lacrymæ operiant oculos meos, ne valeant notare apiculos; tamen venit hora referendi exitus sanctissimi Patris. Flentibus populis, gaudentibus Sanctis, stipatus angelorum choris, penetravit cælestia cum Domino regnaturus per secula.

[14] [Epilogus auctoris.] Exhortor omnes qui anhelant Beatissimi istius sequi vestigia, ne separentur longitudinis terrarum spatio bb; indesinenter adhæreant pavimento, ubi sancta illius ossa quiescunt humata: recurrant seduli ad ipsius sepulcrum, flagitantes ab illo divinum auxilium; ut ipsius intercedentibus meritis Dominus Jesus Christus det omnibus fidelibus intelligentiam suæ cognitionis; ut cum eo pariter cuncti sacerdotes, & devotissimus populus, pretioso sanguine suo redemptus æternum mereantur conscendere regnum, ipso adjuvante, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

b Textus ab initio numeri usque huc, omnino congruit cum textu codicis Vindocinensis, ut a Cointio recitatur ad an. 567, num. 34; nisi quod Vindocinensis cum Claromontano præfectum habeat, non profectum. Claromontanus vero minus hoc numero sincerus videtur, cum ita refert: Qui ab ipsis incunabulis pene puerilibus philosophiæ ecclesiasticæ est enutritus in moribus. Denique oraculo divino admonitus, Carnotes urbem advenit, disponente Domino, ibidem nutriendus.

c Claromont.: Cum autem, annis puerilibus transactis, adolescentiæ metas transiret, & die noctuque &c,

d Cointius ad an. 576, num. 23, in codice Vindocinensi legit Sipæ; sed perperam. Est autem Sissa, Ciza, seu Sicia (vulgo la Cisse, &, la Cise) fluviolus haud multum infra Blesas in Ligerim influens. Adi Massonum in Fluminibus Galliæ secundum edit. Paris. anni 1618 pag. 64. Porro secessum hunc S. Betharii accidisse putat Cointius ibidem anno circiter 576.

e Consonat Cointius loco citato. Videtur tamenpræferenda lectio Ms. Claromontani: qui & ipse locus & basilica nomen ejus (S. Betharii videlicet) accepit. Certe tam ecclesia illa, quam subditum ei territorium appellata exinde fuerunt Saint Bohaire; ut in Commentario, num. 2, monuimus.

f Beatus, & supra beatæ memoriæ, laudabilem quidem hujus Pappoli vitam indicant; de cultu tamen ejus nihil invenitur. Meminit de hoc episcopo non semel Gregorius Turonensis, in cujus operum editione novissima profertur ejusdem Pappoli libellus supplex de episcopatu Dunensi col. 1340.

g Mansus, qui & mansa dicitur & mansum, est agri certa portio, in qua & colonus ædes habeat; de qua voce plura Cangius. Non videntur autem mansi septem fuisse olim tanti pretii, quin solos eos possidens, pauper dici potuerit; ut colligitur ex Adamo Bremensi Hist. eccl. lib. 2 cap. 4. Vir iste, inquit, pauperibus ortus natalibus, primo, ut aiunt, septem mansis totidemque manentibus, ex hereditate parentum fuit contentus.

h Ms. Claromontanum: Onus ei archidiaconatus imposuit, & curam rei familiaris & thesauros ecclesiæ illi commisit.

i Subdit hic Ms. Claromontense: Qui & utrique thesauros ecclesiæ distribuerunt egenis.

k Utique jam presbyterum ordinatum. Archicapellanus autem, si Cointio credimus, factus est anno circiter 588.

l Anno circiter 594, ut patebit infra ex anno sexto S. Betharii, & in Commentario dictum est num. 5.

m Atqui Theodoricus legitimus erat Burgundiæ rex; sed infensus illi videtur hic scriptor; forte quia bellum hoc & urbis præsertim Carnotensis tam injusta crudelisque vastatio Theodorico, Brunichildis aviæ consiliis instigato, tamquam auctori præcipuo adscribebantur; unde nec Theodeberti meminit Austrasiæ regis, qui tamen hujus expeditionis pars magna fuit, teste Fredegario cap. 20: nimirum hic Brunichildim, omnis mali fomitem, regno nuper ejecerat; unde belli hujus socius quidem censeri poterat; sed non auctor.

n Intellige ex Hispania, quam Visigothi tenebant, Theodorico & fratri ejus per aviam sanguine juncti. In apographo Clarom. male legitur Scotia.

o In agro Senonico scilicet, Icaunam inter &Lupam fluvios. Prælium hoc & eventum ejus copiose describunt Historiæ passim obviæ Galliarum. Valesius illud referens ad annum Christi 599, a Labbeo nostro ac ceteris illum secutis deseritur, qui pro certo statuunt, illud contigisse anno sequente, Theodorici, secundam Fredegarium, quinto, Christi 600: Theodoricus enim patri Childeberto successit mense circiter Aprili anni 596.

p Silva Pertica, seu saltus Perticus (vulgo la foret du Perche) in provincia cognomine, Belsiam inter & Normanniam, celebris olim fuit, ut ostendit Valesius in Notitia Galliarum. Ms. Claromontense hoc loco interserit: Theodoricus vero Burgundionum rex, acriter eum insequebatur. Sed Lotharius Francorum rex, fugam, ut diximus, iniit. Tandem Theodoricus eum non valens comprehendere, cuncta, quæ in regno ejus erant, vastans & incendio tradens, Carnotum urbem usque pervenit. Audiens autem &c.

q Vide Commentarium num. 5.

r Prædixisse creditur hanc urbis hujus calamitatem S. Launomarus abbas, ut videre est in Actisejus tom. 2 Januarii, pag. 234, num. 24: quod si verum est, Malardo id certe dicere, ut ibi tamen asseritur, non potuit; quippe qui diu posterius ecclesiæ Carnotensis antistes creatus est. Sed hæc alias, ubi ad Januarium redibitur.

s Audura, nunc Arva (vulgo Avre) fluvius, Normanniam a Francia dividens, ad quem sedebat Vilemeldis, seu Villemeudis, Villemodis, aut Villa mollis, vulgo Villemeus. Consule Valesii Notitiam Galliarum ad vocem Arva.

t Ms. Clarom.: Mira dispositio affuit Dei omnipotentis: nam, prece effusa, affuerunt sibi &c.

u Solidi nummi erant aurei, quorum singuli tum viginti denariis argenteis æstimabantur. Vide Cangium.

x Historiam spectat auctor de S. Paulino episcopo Nolano a S. Gregorio Magno vulgatam, quæ modernos criticos usque adeo exercet. Nos de illa egimus tom. 4 Junii, pag. 230.

y Ms. Cl.: Apud Senonis civitatem. Est ea quidem notissima & archiepiscopalis; sed hujus concilii nec certum tempus nec acta sciuntur.

z Ms. Cl.: Cum autem Dominus ei funus sui transitus revelasset, [&] longo jam senio fatigatum &c.

aa Injuriæ, id est, opinor, incommodi; videtur ergo Sanctus ante obitum non diu ægrotasse. Hinc porro usque ad finem differt Ms. Claromontense a Chesniano: nam post verba hæc modicum injuriæ pondus, ita prosequitur: Convocatis denique fratribus innotuit sui corporis resolutionem; & monens eos, ut firmi & constantes persisterent in fide Christi, sicque percepto Viatico, flentibus ipsis, gaudentibus angelis, transiit ad Dominum in eadem urbe, die primo Kalendarum Augustarum. Ante enim obitum &c. ut in Commentario dedi num. 2, usque ad, virtutum beneficia. Quibus continuo subduntur sequentia: Recurrant seduli ad ipsius sepulcrum non solum Carnotensis populus, verum etiam plebs universa, flagitantes ab illo divinum adesse auxilium, ut liberari mereantur a potestate inimica, & pervenire ad cælestia regna, præstante D. N. Jesu Christo, qui cum æterno Patre & Spiritu sancto vivit & gloriatur Deus per infinita secula seculorum. Amen.

bb Vide dicta in Comment. num. 2.

* Ms. Clarom. ubique, Pabolus

* id est, adesse

* al præfectum

* Clarom. & parochiam & locum sibi &c.

* Clar. sed vere

* f. non sit

* in Neustrasia scilicet

* Clar. habitaret in custodia

* i. e. episcopus

* Clar. regis

* intellige, Neustrasiani

* imo patris sui

* Ms. Clar. loris

* Ms. Clar. vicum

* Ms. Clar. captivorum

* Ms. Cl. quas

* Ms. Cl. cælitus

* Ms. Cl. reclamare

* scilicet Senonensi

DE S. ETHELDRITHA SIVE ALFREDA VIRGINE RECLUSA
IN COENOBIO CROYLANDENSI IN ANGLIA.

Anno circiter DCCCXXXIV.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
Sanctæ cultus, Acta, reliquiarum exustio.

Etheldritha virgo reclusa in Anglia (S.)

AUCTORE P. B.

Non est hæc illa S. Etheldreda sive Etheldritha Elyensis abbatissa, quam dedimus ad diem XXIII Junii; sed alia minus celebris & toto amplius seculo junior, Offæ Merciorum regis & Quendredæ filia. [Martyrologi maxime variant] Althridam appellat Bromtonus, & secundum quosdam nuncupatam ait Alfridam; sed apud Ingulphum in historia Croylandensi constanter vocitatur Etheldritha. Pro Sancta post obitum habitam fuisse, patebit ex iis, quæ de sepulcro ejus idem infra narrabit Ingulphus: sed quo mense ac die celebrata fuerit olim ipsius memoria, me fateor post multam indagationem ignorare. Hac die refertur cum titulo Beatæ ab Acherio & Mabillonio in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti sec. 4, part. 1, pag. 565; ubi dicitur: Ejus obitus diem consignat Wion tertio Nonas Augusti, & post eum Thomas (imo Eduardus) Maihewius. Nos in Wione id non reperimus; agit hic de hac sancta quidem Alfreda in Ligno vitæ lib. 4, cap. 28; verum de die obitus altum silet. Maihewius indicat, natalem ejus ignotum sibi fuisse, cum ad hunc diem ita scribit: In monasterio Croylandensi, COMMEMORATIO B. Etheldrithæ virginis, quæ Alfreda a nonnullis nominatur: monuerat enim lectorem, tomo 1 in præfatione pag. 172, his verbis: Admonendus est lector, quod quorumdam etiam magni nominis Sanctorum dies certos natales nullo modo assequi potuimus; sed & hos diebus maxime commodis SUB NOMINE COMMEMORATIONIS inter reliquos apposuimus. Hunc eumdem interea diem ejus elogio consignat Arturus in Gynæceo, solo, ut apparet, Maihewii ductus exemplo.

[2] Quid Menardum impulerit, ut eam die IV Augusti celebraret, [in assignanda Sanctæ hujus celebritate.] obscurum est; sed & hic sequacem habuit Bucelinum. Castellanus in Martyrologio universali reponendam censuit die XXIII Octobris; credo, quia de illa intellexerit annuntiationem Greveni, eodem die sic notatam: Ethelfredæ reginæ: quæ sane de nostra potest intelligi; cum idem sit nomen Alfrida, Alfreda, Elfreda, Ethelfreda; regina quoque dici potuerit, tamquam sponsa regi Ethelberto destinata. Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, sic eam exhibet die XXVI Decembris: In Anglia sanctæ Ethelfredæ virginis: in annotatis autem subdit hæc: Ex Martyrol. Angl. De ea Polydorus Virgilius lib. 4 Hist. Angl., Arnoldus Wion lib. 4 Ligni Vitæ. Utinam Martyrologium illud Anglicanum (unum, an plura?) quid sit, aut cujus fidei, locive, diligentius adnotasset. Vereor enim, ut magnæ sit auctoritatis, quod præter Ferrarium siquis viderit, certe nemo, quod sciam, secutus est. Wilsonus denique in Martyrologio suo Anglicano, in editione anni 1608, quia tum anniversaria hujus Sanctæ veneratio & observari desierat, & nusquam apparebat notata, eam reposuit die XII Decembris; sed sub titulo commemorationis, & adjuncto asterisco; quod in præfatione se facturum promiserat, quoties natales Sanctorum certos assecutus non esset. Ubi vero is postea eumdem illum diem XII Decembris vere huic Virgini natalem fuisse didicerit, nescimus: didicisse tamen alicunde videtur, quandoquidem anno 1640 in editione Martyrologii sui secunda, emendata auctaque, absque ullo ambiguitatis indicio ad illum diem sic habet: In insula Croylandensi, comitatu Lincolniensi, depositio (non jam commemoratio) sanctæ Elfredæ virginis, Offæ Merciorum regis filiæ &c. Ceterum cum nihil hic possimus certi statuere, S. Etheldritham & nos hoc die proponimus, non quia natalem ejus existimamus esse (nulla est enim id suspicandi ratio;) sed quia eodem illo ejus elogia apud nos requisituros putamus lectores, quo ea in opere vulgatissimo lectissimoque, Actis, inquam, Sanctorum Ordinis Benedictini, relata jam noverint.

[3] [Ejus parentes, sponsus, & sanctitas in seculo;] Acta ejus aliquando seorsum scripta fuisse, nemo tradit: itaque ex variis auctoribus petenda sunt, Ingulpho præsertim, qui seculo XI floruit, abbate Croylandensi, & Joanne Bromtono abbate Jornalensi, qui seculo sequente scribebat; paucula illa quidem, sed quæ sufficiant ad faciendam de ceteris conjecturam. Bromtonum, qua parte huc spectat, jam dedimus ad diem XX Maii, ubi de S. Ethelberto, orientalium Anglorum rege, pag. 241 * & sequentibus. Asserit is ibi num. 3, Etheldritham Offæ, Merciorum regis filiam fuisse, & quidem unicam atque legitimam (sive quod altera ejusdem regis filia Edburga legitima non fuit, sive quod jam ab anno 787, secundum Florentium Wigorniensem & Chronicum Saxonicum, a Gibsone editum, Brithrico, Saxonum occidentalium regi, fuerat collocata.) Narrat subinde, ejus nuptias expetiisse sanctum, quem jam diximus, Ethelbertum; unde virtute colligas eximiam fuisse, ut quæ viro placuerit, qui ab ætate tenera nihil adeo spectare didicisset in omnibus, ut vitæ integritatem ac sanctimoniam. Quid, quod spiritu jam tum divino plenam futura prædixisse, idem scriptor affirmat? Memorata namque S. Ethelberti, qui sponsam honorifice ducturus, ultro per se ipse ad offam accesserat, detestanda, & sceleratis impiæ potissimum Quendredæ artibus adscribenda nece, ita pergit ibidem num. 8: Audito igitur principis casu tam inopinato (Althrida virgine revelante militibus Ethelberti regis ad propria reversis) eadem Virgo prophetico spiritu repleta, matri, quasi divina comminatione, futura prædexit: & primo de filio suo Egfrido, per triennium non victuro, regnoque ipsius non stabiliendo: de ipsa etiam regina, turpi morte in brevi moritura, & ultra tres menses non victura, & ante mortem suam dæmonibus arripienda, & linguam suam (qua tantum scelus Offæ, primum abhorrenti, persuaserat) propriis dentibus corrodenda *. Quæ omnia, sicut prædicta fuerant, postea evenerunt.

[4] Accedit arduum vitæ genus, quod sibi mox ipsa deligere Virgo tenellæ regiaque enimvero non potuit, [recessus ejus ad cœnobium Croylandense,] nisi jam edocta pridem & aulæ delicias pompamque contemnere, & rebus assidue divinis totum animum occupare. Virgo igitur Althrida, inquit Bromton ibidem, quæ & secundum quosdam dicitur Alfrida, castitatem corporis sui Deo devovens, ad palustria Croylandiæ, tamquam ad eremum, curavit finaliter se transferre: ubi contemplationi penitus & devotioni dedita, talari tunica induta, in omni sanctitate vitæ permansit, eligens magis abjecta esse in domo Domini, quam habitare in tabernaculis peccatorum. Hæc ille. At Vita S. Ethelberti apud Capgravium, folio 138 verso, clarius innuit, non diu post obitum sponsi, dilatum ab Alfreda fuisse castæ solitudinis captandæ consilium, sed in ipso quodammodo sacri cadaveris conceptum intuitu: ut nihil appareat causæ, cur ad eumdem res utraque annum referenda non sit; sive illum fuisse statuas cum Wigorniensi annum Christi 793, sive, cum Saxonum chronicis a Wheloco & Gibsone vulgatis, annum 792. De Croylandensi Benedictinorum cœnobio consulesis Acta S. Guthlaci ad diem XI Aprilis. Idcirco autem ad illud cœnobium præ ceteris se recepisse videtur, ut post Maihewium observat Mabillonius hoc loco, quod locus ille ob frequentia S. Guthlaci miracula eo tempore celeberrimus haberetur; tum quod cœnobium illud ab Ethelbaldo, Merciorum rege, Offæ patris sui decessore & consanguineo, non multos ante annos constructum fuerat.

[5] Quam vero strenue, quam constanter in hac sese palæstra exercuerit, [& cellam ibidem solitariam;] indicat Ingulphus in editione Francofurtensi anni 1601, pag. 855, cum illam appellat sanctissimam virginem Etheldritam, Offæ, quondam regis Merciorum, filiam, sponsam sancti martyris Ethelberti, quondam regis Estangliæ (in cujus nomine jam sedes episcopalis Harfordiæ dedicatur;) sed tunc pro Christi sponsi sui amore in australi parte ecclesiæ Croylandensis contra magnum altare in quadam parte cellæ reclusam. Agit de anno Christi circiter 825, cum ad eam Witlafius, simul ad Merciæ solium evectus a suis, simul antequam contrahere potuisset exercitum, ab Egberti regis occidentalium Saxonum ducibus ad necem aut vincula conquisitus, tamquam ad asylum confugit, atque industria domini Siwardi abbatis quatuor mensium spatio in cella sanctissimæ virginis Etheldrithæ, nullo alio conscio, fuit absconditus, tutas latebras illic agens; quousque, mediante dicto abbate venerabili Siwardo, cum dicto rege Westsaxonum concordatus est, &, promissa tributi annualis pensione, ad regnum redire pacifice permissus.

[6] Felices profecto latebræ; ut quarum ipse memoriam, [ubi sanctissime vixit,] quoad vixit, ex animo delere non potuit. At enim quid ibi in Virgine nostra per menses illos quatuor spectaverit, quam alte menti impressam inde retulerit sanctitatis ejus imaginem, re deinde potius & affectu, quam verbis, testatum voluit. Ac primo quidem amplissimo diplomate, quod integrum ibidem Ingulphus exhibet, cœnobium illud, Etheldrithæ cum primis gratia, ditavit. En tibi exordium: Withlafius, dispositione divina rex Merciorum, omnibus Christicolis, universam Merciam inhabitantibus, salutem sempiternam. Magnalia Dei prædicare & publicare minime mihi verecundum, sed vere videtur honorificum & gloriosum. Unde aperte confiteor Domino, qui in altis habitat, humilia respiciens in cælo & in terra, quoniam ad tempus iratus est mihi, conversus est furor suus, & consolatus est me, humilians in ira sua peccatorem usque ad terram, detrahens usque ad pulverem, & iterum in misericordia sua suscitans de pulvere egenum, & de stercore erigens pauperem, ut sedeam cum principibus & solium gloriæ teneam. In die igitur bonorum ne immemor sim malorum, memor ero Rahab, & Babylonis scientium me; non Rahab meretricis, sed Etheldrithæ sanctissimæ virginis, cognatæ meæ, pro Sponsi sui, Agni immaculati, amore Croylandiæ reclusæ, & in tempore tribulationis meæ me in cella sua quatuor mensium spatio diligentissime abscondentis a facie inimici & persequentis: memor etiam ero Babylonis, non turris confusionis, sed sanctissimæ ecclesiæ Croylandensis, quæ terra turris * ad cælum ascendens vigiliis & orationibus, psalmis & lectionibus, disciplinis & afflictionibus, lacrymis & singultibus, eleemosynis & innumeris aliis devotionibus pietatisque operibus, pro seculo pecatore fortissimam violentiam regno cælorum ingerit die ac nocte. &c.

[7] [uti testatur etiam rex withlafius,] Tum ibidem versus finem: Istud chirographum, domino Sigwardo abbati, patri meo, & Etheldrithæ sanctissimæ virgini, pro Christi amore ibidem reclusæ, carne quidem cognatæ meæ, sed (quod magis est) in Christo charissimæ sorori, quondam promissum, in præsentia dominorum meorum Egberti regis Westsaxoniæ & Athelwulphi filii ejus … signo sanctæ crucis confirmavi. Sequuntur præsentium subscriptiones multæ, quarum hæc est ultima: Ego Withlafius, Domini nostri Jesu Christi gratia rex Merciorum ad sanctæ matris Ecclesiæ honorem & divini cultus exaltationem anno Incarnationis ejusdem nostri Salvatoris octingentesimo tricesimo tertio, in festo S. Augustini confessoris, doctoris, & apostoli nostræ gentis (colebatur die XXVI Maii, ut modo) hæc pauca offero; pluraque offerrem; quin corpus meum in morte mea tam sancto monasterio promitterem, nisi antea sepulturam meam Ripadio devovissem; verumtamen spiritus meus permanebit vobiscum in æternum. Sic ille tum erga Virginis hujus, etiam superstitis, perspectam sibi sanctitatem affectus erat; sic eam per instrumentum nobilissimo in consessu conditum obsignatumque perpetuæ jam tum posteritatis memoriæ commendare non verebatur.

[8] [qui in ejus cella mensibus 4 fugitivus delituerat.] Sed ejusdem tamen virtutes rex idem quanti faceret, tum prodidit luculentius, cum aliquanto post laboriosæ vitæ metas attigisse Etheldritam inaudiit: nam cum obitum sanctissimæ virginis Etheldrithæ primitus intellexit, inquit Ingulphus pag. 858, tanto dolore consternatus est, ut longo tempore lecto decumbentem omnes sui jam morti proximum formidarent. Tandem, favente Dei gratia, convalescens aliqualiter, & ad sepulcrum ejus accedens (tumulata namque fuerat ad caput sancti viri Tatwini quondam sancti patris Guthlaci in dictam insulam ductoris & naucleri) quasi ecstasim passus, tot lacrymas, recuperato spiritu, super tumulum fudit; tamquam uxorem, & filium aut totam familiam subito infortunio perdidisset; donec dominus Siwardus (quem, ut patrem suum, semper tenerrime venerabatur) severius eum corripiens, invitum & renitentem de tumulo ad cameram suam adduxit. Non multo post Wimundum filium suum, longa dysenteria defunctum, ad latus Virginis dextrum tumulavit. Uxorem etiam Celfredam consequenter infra unius anni spatium decedentem ad latus sinistrum ejusdem Virginis regio apparatu lacrymisque irremediabilibus sepelivit.

[9] Quo anno S. Etheldritha decesserit, non constat: id tamen ex dictis liquet, [Obiit post annos 40 in ea cella transactos. Reliquiæ perierunt.] quod saltem ad annum usque 833 & mensem circiter Junium supersuerit, nec annum attigerit, quo vivere desiit Withlafius, vel Christi 838 secundum Florentium Wigorniensem, vel 839, ut numerat Alfordus noster. Solitudinem ergo, cui sese anno Christi 792 aut sequente incluserat, per annos ut minimum quadraginta constanter incoluit. Perierunt ejus reliquiæ anno Incarnationis dominicæ octingentesimo septuagesimo, mense Septembri, cum irruentes in cœnobium Dani, nullo non illud sacrilegit genere violatum exusserunt. Occisis itaque, ait Ingulphus pag. 866, omnibus monachis a quæstionariis, & thesauris monasterii minime adhuc inventis, Dani omnia sarcophaga Sanctorum, qui altis tumulis marmoreis circa tumbam sancti patris Guthlaci ad dextram & ad sinistram ejus quiescebant, cultris & ligonibus confregerunt: scilicet ad dextram sancti Cissæ, sacerdotis & anachoritæ, & tumulum sancti Bettelmi, viri Dei & quondam ministri sancti Guthlaci, tumulum etiam sancti Tatwini, quondam ducis ad Croyland & naucleri sancti Guthlaci, tumulum etiam sanctissimæ virginis Etheldrithæ, nec non & tumulos Celfredæ, quondam reginæ, & Wimundi, filii regis Withlafii, barbari confringentes, cum speratos thesauros non invenirent, nimium indignati, universa Sanctorum corpora, in unum acervum miserabiliter contracta, immisso igne, die tertio adventus sui, cum ecclesia & omnibus monasterii ædificiis, scilicet septimo Calendarum Septembris (imo Octobris, ut ex præcedentibus ibidem evidens est) funestissime combusserunt.

[10] [Sanctis adnumerata fuit inde a seculo nono.] Ceterum ex hoc & præcedenti numero vides, Etheldrimam nostram post obitum ab Ingulpho non solum appellari Sanctam, ut Guthlacum & alios, sed etiam Sanctissimam: talis ergo censebatur a seculo saltem undecimo apud Croylandos; imo & a seculo nono: nam hinc illæ lacrymæ Fratrum quorumdam, cum post Danicam illam cladem, quam fuga præverterant, ad cœnobium reduces, e Fratre Turgaro primum cognovere, inter jacturas alias, memoratorum quoque Sanctorum corpora flammis absumpta prorsus interiisse: Sed audientes ab eodem (verba sunt Ingulphi pag. 867) quibus in locis tam abbas eorum, quam ceteri seniores & confratres sui, occisi jacebant, & quomodo omnia Sanctorum sepulcra contracta, & monumenta omnia sacraque volumina sua cum corporibus Sanctorum combusta, inæstimabili dolore omnes consternati sunt, planctusque & ploratus diutissime factus est.

[Annotata]

* l. corrosura

* f. quæ de terra, ut turris

DE BEATO GUNDECHARO EPISC.
EYSTADII IN GERMANIA.

Anno MLXXV.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Gundecharus episc. conf. Eystadii in Germania (S.)

AUCTORE P. B.

§ I. Cultus ejus & reliquiæ apud Eystadienses.

Eystadium, Eustadium, Aichstadium &c, vulgo Eychstett, urbs est Germaniæ in circulo Franconico ad Almonum sive Altimylam amnem sita, tribus Ingolstadio versus occasum æstivum milliaribus Germanicis. [Ejus cultus, etsi Fastis ignotus,] Plura de hac diximus, Julii tom. 2, pag. 483; ubi de S. Willibaldo, primo ejus antistite, quem secutus post alios est B. Gundecharus (aliis Gundekarus, Gundakarus, Gundekardus, Gunzo) episcopus ordine XVIII, nomine secundus. Præcones is habuit virtutum suarum Gasparem Bruschium, & hoc multo illustriorem uberioremque Jacobum Gretserum Societatis Jesu theologum, ambos in Catalogo episcoporum Eystettensium; ac tandem etiam Matthæum Raderum nostrum, Bavariæ sanctæ tom. 2 a pag. 206. Ne quid autem de Bruschio hic memorem amplius (quippe qui de hoc argumento scripserit jam quinti, ut Gretserus loquitur in sua Præfatione, euangelii genio afflatus,) Gretserum inter & Raderum hoc interest, quod hic Gundecharum modo Beati, modo Sancti titulo compellatum, palam inter Cælites agnitos in Ecclesia recensere non dubitet; ille vero, tametsi vitæ ejus sanctimoniam pluribus a morte miraculis probatam affirmet, & corporis reliquias appellet sacras, ab epitheto tamen tam Beati quam Sancti ejus nomini adscribendo constanter abstineat. Hinc cœpimus de publica Gundechari veneratione hoc magis ambigere, quod illam nec antiquis uspiam nec recentibus Fastis sive hoc die, quem obitu consecravit, sive alio quocumque, testatam sciremus. Itaque ecclesiam Eystadianam per nostros ibi commorantes consulendam putavimus. Suscepit negotium R. P. Franciscus Steinhart, Eystettensis collegii rector; qui mox cum celsissimi principis sui atque antistitis, tum canonicorum omnium promptissimam in hac re nactus voluntatem & operam, ex utroque archivo, episcopali scilicet & capitulari, ea huc nobis anno 1731 die VII Maii instrumenta, & rite quidem singula atque authentice subscripta sigillataque, submisit, quæ nullam de publico Gundechari cultu dubitationem relinquerent.

[2] [probatur tamen ex elevatione corporis facta an. 1309] Nam constat ex iis primo, elevatum e tumulo subterraneo fuisse corpus ejus, & altius atque honorificentius evectum a Philippo episcopo Eystettensi trigesimo nono, idque annis, postquam sepultum fuerat, ducentis triginta quatuor: sic enim habet Pontificale Ms. Eystadiense, ab ipso Gundecharo nostro cœptum, & continuatum a successoribus ejus, servatumque adhuc in archivo episcopali: Hic (Philippus, quem dixi, & cujus ibi vita describitur) etiam episcopum Gundecharum, hujus nominis secundum episcopum Eystettensem, miraculis coruscantem, elevavit anno Domini MCCCIX in capella S. Joannis Euangelistæ ad tabulam lapideam; ac miracula quamplurima, quæ per ipsum fiebant, populo prædicavit, hominesque ad devotionem prædicti Sancti provocavit; qui adhuc a multis ut sanctus adoratur ex devotione; licet adhuc in Sanctorum catalogo non sit descriptus & canonizatus. Ita fragmentum illud, ut quidem nuper accepi: nam apud Gretserum pag. 484 non nihil discrepat. De eadem hac elevatione agetur infra in historia Miraculorum, ubi & quo die, mense, ritu, quanta populi frequentia, quot præcedentibus, comitantibus, subsequentibus prodigiis, peracta fuerit, explicabitur. En tibi interim utriusque sepulcri, hoc est, & subterranei, ex quo elevatum est, & marmorei subterraneo superstructi, in quod repositum est Beati corpus, accuratam, prout inde missa est, delineationem.

[3] Sepulcra hæc in ecclesiæ cathedralis sacello, quod ipse olim Gundecharus S. Joannis Euangelistæ nomine exstruxit consecravitque, [e sepulcro subterraneo ad superius marmoreum.] sita sunt; ubi se ipse sepeliri jusserat, non sub ara, sed in medio fere sacello; ut asserit R. P. Steinhart. Littera A designat locum prioris sepulcri, ex quo sublatum corpus est: B sepulcrum sublime & marmoreum, in quod ossa Beati ab episcopo Philippo, vino lota & plumbeæ inclusa thecæ, evecta sunt. C ostiolum ferreum, tribus seris clausum, intra quod positum est vasculum, in quod olim per tubulos ferreos defluens ex ossibus oleum recipiebatur, non secus atque ex adverso latere, ubi in media sepulcri base eadem omnia sunt.

[4] Constat ex iisdem instrumentis secundo, titulum Beati, vel Sancti, vel Gloriosi apud Eystettenses vulgo obtinuisse Gundecharum & ante elevationem jam dictam, & maxime post illam. [item ex usitato passim & publice titulo Sancti, Gloriosi, Beati:] Ante illam in vetustissimo præsentiarum, ut vocant, Registro, cujus initium ducitur ab anno, quo Beatus obiit, Christi 1075, mense Decembri hæc rubricis notata leguntur: In secundis Vesperis Stephani dantur candelæ omnibus presbyteris; videlicet Dno episcopo, canonicis, vicariis, & omnibus sacerdotibus civitatis, qui vadunt in processione ad S. Gundecharum. Ubi vides, Sacellum S. Joannis Euangelistæ, cujus a secundis S. Stephani Vesperis festa lux agitur, & in cujus proinde honorem, ut ego quidem interpretor, hæc supplicatio erat instituta, jam tum appellari cœpisse Ad S. Gundecharum. Quorsum, obsecro; nisi quod Gundecharus, omnium opinione ac voce sanctus, ibi nuperrime sepultu fuerat? Servatur Registrum illud in archivo capitulaxi. Postmodum vero invaluisse apud omnes usum & consuetudinem ejusmodi titulorum, liquet ex citata superius Vita Philippi episcopi, ex historia miraculorum, ex juridicis ac publicis archivi cathedralis monumentis, quorum unum sub littera C, pertinens ad annum Christi 1387, hæc habet: Ad altare S. Joannis Euangelistæ, in S. Gundechari capella, Eystadii: alterum, emptionis contractum exhibet conclusum anno 1453, Ad S. Joannis Euangelistæ, in capella beati Gundechari, tertium ibidem sub littera E num. XX & num. XXVIII, spectans ad annum 1519 diem XX Octobris, in quo legitur: Ego Joannes Lilgenbaum, vicarius & capellanus altaris S. Joannis Euangelistæ, in capella sancti Gundechari, Eystadii. Mitto cetera, quæ consonant.

[5] Constat indidem tertio, saltem a tempore elevationis assiduas ad idem sepulcrum susceptas ex voto fuisse peregrinationes ex pagis, [ex peregrinationibus insuper ad sepulcrum cum donis votivis:] urbibus, diœcesibus undequaque circumjectis, tanta non numquam confluentium frequentia; ut rusticus eam de monte, quem aratro sulcabat, admirans, tacite quidem apud se, at nequaquam tamen impune (uti narrabitur infra miraculo 17) exclamaverit aliquando: O qualem trullam adinveniunt Eichstettenses clerici pro pecunia obtinenda! Quibus verbis etiam aperte significabat, non consuevisse tum eo vacuos accedere peregrinos, sed vel nummis vel muneribus aliis votivis onustos; quod sane argumentum est publicæ religionis erga B. Gundecharum eximiæ.

[6] Constat denique ex iis quarto, accensa olim ad ejus tumulum arsisse perpetuo lumina: [ex luminibus ibidem perpetuo accensis:] testis fundatio Ludovici Bavari imperatoris, cujus instrumentum authenticum ita sonat: Rex Ludovicus, super hominibus datis ad lumen capellæ S. Gundekari episcopi. Nos Ludovicus, Dei gratia Romanorum rex semper augustus, ad universorum, tam præsentium quam futurorum, notitiam volumus pervenire, quod in nostrorum ac progenitorum nostrorum animarum remedium & salutem, Cunradum villicum in Nassenfels, villicum dictum Engilbrecht in Egweil, nec non Berchtoldum, Dotarium ibidem residentes, qui nobis ac hæredibus nostris titulo proprietatis hactenus pertinebant; IN SUBSIDIUM LUMINUM, in ecclesia Eystetten. APUD GLORIOSUM PONTIFICEM Gundekarum per nos de novo instituendorum, venerabili Philippo Eystetten. episcopo & successoribus suis, nec non ecclesiæ prædictæ, jure simplicis proprietatis & pleni dominii per ipsam de cætero possidendos, de certa nostra scientia & gratia speciali donavimus & donamus, nobis aut hæredibus nostris in eisdem nullo jure vel servitio penitus reservato. In cujus rei testimonium præsentes literas Majestatis nostræ sigillo duximus communiri. Datum in Ingolstatt 11 Non. Octob. anno Domini MCCC sexto decimo, regni vero nostri secundo.

[7] Huic apographo subjectum legitur hoc testimonium: Transcriptam hanc fundationem cum suo originali, [quæ omnia Decretum Urbani PP. VIII immemorabili tempore præcessere.] in episcopali archivio Eystettensi diligenter custodito, fidelissime revisam ac recognitam omnino concordare, manu mea propria, & sigillo Vicariatus generalis Eystettensis appresso, affirmo, Eystadii V Maii MDCCXXXI, Sebastianus Joseph Ziegler, S. Theol. Doctor, Vicarius generalis ecclesiæ Eystettensis, & ad S. Vitum Herriedæ canonicus capitularis. Porro hæc omnia cum cœpta sint & continuata a trecentis & amplius annis ante memoratum toties decretum Urbani PP. VIII, non est, quod Gundecharo nunc quisquam saltem Beati titulum deneget; tametsi neque solenniter in Sanctorum album relatus, neque peculiari festo Officiove, etiam apud Eystadienses, cultus umquam fuisse sciatur: hoc enim ipsi cum aliis quamplurimis Sanctis ac Beatis commune est.

[8] [Qualis jam diu fuerit sepulcri status;] Nec refert etiam, quod hæc ejus veneratio dudum obsolevisse quodammodo & usque eo intercidisse videatur; ut pauci jam scirent, ubi tumulus, ubi sacra ejus lipsana delitescerent: neque enim id ecclesiasticæ potestatis, cultum veterem vel supprimentis vel improbantis, auctoritate factum est; sed sola temporum ac bellorum injuria. Sueci namque præterito seculo ut Germaniam omnem concussere; ita miserum in modum flammis, direptionibus, sacrilegiis fœdaverunt Eystadium, ejusque ecclesiam imprimis cathedralem; cujus ne sepulcra quidem, quæ spem prædæ latentis aliquam facerent, intacta reliquerunt: Gundecharianum tamen satis habuere, diffracto superiori lapide, apertum oculis perlustrare, ossa, quæ minime quærebant, ita ut invenerant, facile negligentes. Sic thesaurus ille salvus exinde & integer repertus est, & in tanta rerum perturbatione solicite quidem satis; non tamen eo, quo decuit, honore servatus: cum enim, dissipata illa Suecorum tempestate, id primum curæ Eystettensibus esset, ut cultus in ecclesia sua divinus, quam fieri posset citissime, instauraretur; deessetque, ubi Sacris operaturi ornatu suo indui exuique possent, sacrarium; nihil tot inter ruinas opportunius visum est, quam ut S. Joannis sacellum tantisper in sacrarium, tumulus vero B. Gundechari verteretur in mensam, indumentis sacerdotalibus imponendis destinatam; aut certe sic mensæ istius opere scriniario includeretur, ut nullum illius appareret foris indicium. Ita nimirum contigit, dum alterius ædificii structura negligitur. ut, cujus omnium oculis subductum erat monumentum, paulatim etiam memoria cultusque concideret.

[9] [& qualis nunc sit.] Sed enim quantumvis languisse aliquamdiu pristina illa erga beatum hunc Præsulem religio videatur; tantum abest tamen, ut fuerit abrogata, ut eam potius moderni antistitis ac principis egregia pietas non modo excitare pro viribus, verum etiam augere decreverit; ut quidem ex epistolis R. P. Steinhartii colligere nobis licuit; quarum ea, quam ad quæsita nostra remisit Eystadio VII Junii 1731, dubium nostrum secundum dissolvebat his verbis: Ad secundum Beati corpus fuit post mortem in sacello S. Joannis Euangelistæ (quod vivens postulaverat) tumulatum; non sub ara, sed in medio fere sacello. Post CCXXXIV vero annos sacra ossa fuere ab episcopo Philippo e terra in sepulcrum, cujus ectypon R. V. habet, elevata. Hujus sepulcri superior lapis licet fuerit a Sueco milite confractus; ossa tamen ibi relicta sunt integra. Lapis tunc reparari debuisset, ut sacra ossa rursus tegerentur; verum longa lataque tabula, seu mensa, fuit sepulcro superimposita; ita quidem, ut illud undequaque obtegeretur, ac vix quispiam sciret deinceps, an, & quid sub mensa lateret. Nuper vero, principe, decano capituli, aliisque clericis, & me, præsentibus, fuit tabula remota; ut sepulcrum repararetur, ac deinceps semper apertum venerationi rursus esset. Leguntur in sacello tum a beneficiato Gundechariano, tum ab aliis quotidie fere Sacra: simul autem ibidem se vestiunt quoque alii sacerdotes, utpote sacristia; in quam, fracto rectoque sepulcro tempore Suecici belli, aptata fuerit… Vidi quoque sacra ossa in sepulcro plumbea arca clausa. Paratur jam novus superior lapis, qui paulo post sepulcro imponetur. Hactenus de cultu & reliquiis; nunc ad Acta progredimur.

§ II. Acta usque ad obtentam sedem Eystettensem.

Quæ de Actis B. Gundechari certo affirmari pauca possunt, ea fere vel dictavit ipse, vel scribi certe jussit, [Pleraque Beati gesta ab ipsomet dictata in Pontificali Ms.,] præsertim in opere, quod in principio Catalogi historici episcoporum Eystettensium sic laudat Gretserus: Meretur tamen gratias non exiguas Gundackarus, XVIII Eystettensis episcopus, vir rerum gestarum magnitudine & vitæ sanctimonia conspicuus; qui antecessorum suorum memoriam, quantum licuit, reparare & conservare studuit opere partim imaginario, partim scriptorio. Imaginarium voco; quia patronos ecclesiæ, & singulos antecessores suos depingendos curavit, pictura, prout ævum illud ferebat, rudi, multumque ab elegantia hujus ætatis abeunte, addito cuilibet effigiei versiculo, & annotato die electionis & mortis, nulla ferme rerum gestarum mentione facta. Exstat hic Gundackari liber & labor Eystadii in codice manuscripto, quem Pontificale nominant. Quæ ultra hæc (B. Gundechari) tempora sunt, a continuatoribus Gundackari sunt: quilibet enim ex successoribus operam dedit, ut antecessoris sui imago cum brevicula vitæ historia in librum illum referretur; seriesque præsulum perpetuo tenore usque ad nostra ferme tempora deducta est. Ex hoc Pontificali, quod in episcopi Eystettensis tabulario servatur, nobis & Beati miracula, inferius proferenda, & quædam gestorum ejus fragmenta submissa sunt, Vicarii generalis subscriptione, ut ante monuimus, sigilloque munita; quibus antequam utamur, placet libri totius exordium, Auctoris pietatem humilitatemque non parum illustrans, exhibere: Sic igitur sonat:

[11] Gundechar peccator, sanctæ Aureatensis ecclesiæ, non suis meritis, sed divina ordinante clementia, [cujus hic datur exordium.] octavus decimus episcopus, hunc ordinem satis utiliter colligere, & ex propriis impensis conscribere fecit; & conscriptum ad altare sancti Wilibaldi, episcopi confessoris scilicet, in eodem loco corporaliter quiescentis, & ad servitium sancti Salvatoris tradidit, pro se ipso & pro omnium debitorum suorum remedio, maxime autem pro antecessorum suorum episcoporum refrigerio; pro quorum sacra reverentia & condigna memoria imagines, & nomina, & tempus, quod in ordine episcopali vivebant, diesque discessionis eorum hic annotare curavit; ut & ipsi apud Dominum assiduis precibus illum adjuvare dignentur. Fuit vero hoc ipsi solenne, ut in scriptis publicis peccatorem se vocitaret, & ecclesiæ Aureatensis plerumque, raro Eystettensis, episcopum: nimirum Aureati, urbis olim ab Hunnis eversæ non procul ab eo loco, ubi multis post annis ædificari cœpit Eystadium, nomen vetus ad novum hoc & proximum oppidum transiit; ut observat Gretserus pag. 238. Sed ad rem ipsam accedamus.

[12] Anno Dominicæ Incarnationis MXIX Gundechar peccator in festo sancti Laurentii martyris natus est.Ita de se ipse in Pontificali Ms. At quo genere natus est; qua domo; quibus parentibus? [Ejus dies & annus natalis, nomen patris,] Addidisset, opinor, Vir humilis, nisi peccator audire, quam nobilis maluisset. Sane quem in aula cæsarea nondum episcopus ordinem tenuit, illustrem arguit non obscure prosapiam. In Kalendario quidem ejusdem Pontificalis nomen patris ejus exprimitur, sed æque simpliciter, ad XVII (non XXI, ut habet Gretserus pag. 460) Octobris, his verbis: Regingeri obiit, pater Gundechari episcopi. Nec dubium, quin ad Gundecharum hunc secundum ista pertineant; cum ad eum cetera spectent, quæ in eodem laterculo absque ulla interruptione sic præmittuntur: XVII Octobris, festo S. Triphonis *, Florentii episcopi, Dedicatio capellæ S. Joannis Euangelistæ (Vide infra num. 22;) in qua episcopus Gundecharus secundus sepulturam suam præordinavit. Episcopus Gundechar sedem episcopalem primum intravit. Regingeri obiit &c. Deinde Gundecharus primus, eodem anno mortuus, quo natus erat secundus, tam obscuros ac proletarios, ut ostendit Gretserus pag. 434, parentes habuit; ut eorum nequaquam verisimile sit Gundecharo nostro, cum hæc dictaret, nota fuisse nomina. Quod item de Tuta, Gundechari episcopi sorore (nam de matre nihil scimus) sentiendum existimo:

[13] [& sororis; unde de familia conjecturam facit Raderus.] In ejusdem enim, ut apparet, Kalendarii seu Necrologii exemplari locum, qui nobis inde nuper excerptus non fuit,quia forte non observatus, hunc pag. 460 legit Gretserus, ad diem XXI Novembris: Tuta, soror episcopi Gundeckari, obiit. Itaque Tutam hanc Gundechari, non primi, sed secundi sororem facit etiam Raderus, supra num. 1 citatus; & addit: Ex qua (Tuta) intelligo, illum (B. Gundecharum) nobilissima & antiquissima Nassaviorum dynastarum ac principum familia ortum. Fuit enim hæc ipsa Tuta (nisi me omnes conjecturæ vero proximæ fallunt) soror Gundekari, uxor Othonis I, Schirensis reguli, Palatini Bavariæ, a quo nostri Wittelspachii, qui hodie Boiis imperant, descendunt. Suscepit is ex Tuta, Nassaviensis dynastæ filia, Othonem II, Arnulphum Dachaviensium procerum conditorem, & Conradum, a quo comites Phalaini. Ratio temporum prorsus consentit: nam Otho iisdem temporibus vixit, & ⅭⅠƆXL obiit: Gundekarus ⅭⅠƆXIX est natus; nec soror potuit multo vel ante vel post nata fuisse. Hæc ille; recte, an secus, nec promptum est nobis, nec vacat inquirere.

[14] [Ex canonico Eystettensi, & sacellano imperatricis] De rebus ante episcopatum gestis hæc solum apud Bruschium fol. 185 verso, Raderum tom. 2 pag. 206, & in Ms. quodam Germanico capituli Eystettensis authentice probato, traditur, quod & Henrico tertio (aliis quarto) imperatori ab intimis consiliis, & ejus augustissimæ parenti Agneti a Sacris fuerit; quod postremum Beatus ipse confirmat in Pontificali Ms., ubi, proposita, post alias septemdecim decessorum suorum, icone sua cum hoc versiculo subscripto, Gundekar ecclesiam præsens modo dirigit ipsam, ita pergit: Post istos autem ejusdem sanctæ Aureatensis ecclesiæ Gundechar, Fratrum (id est, canonicorum Eystettensium) ultimus, sed tamen tunc temporis dominæ imperatricis Agnetis capellanus, in hanc eamdem sedem XIII Kal. Septembris (his subnotatis episcopis præsentibus, Luitboldo Moguntiacensi archiepiscopo, Widone Mediolanensi archiepiscopo, Guntherio Babenbergensi episcopo, Anselmo Lucensi episcopo, post, Papa extincto, Alexandro nominato) Triburiæ est annulo investitus:

[15] Et in III Non. Octobris (istis autem subnotatis episcopis præsentibus, [fit episcopus Eystettensis] Luitboldo Moguntino archiepiscopo, Annone Coloniensi archiepiscopo, Eberhardo Trevirensi archiepiscopo, Widone Mediolanensi archiepiscopo; Gebehardo Ratisbonensi episcopo, Adalberone Wirceburgensi episcopo, Arnoldo Wormatiensi episcopo, Chuonrado Spirensi, Hecilone Strassburgensi, Rumaldo Constantiensi, Dietmaro (uriensi, Dieterico Wirtunensi, Ermenfrido Situnensi, Udalrico Papiensi; (exceptis abbatibus, & alio multo clero) virga pastorali, sui ipsius cleri militiæque & etiam familiæ communi laude & voto, Spitæ est honoratus: & in XVI Kal. Nov. in sedem episcopalem Dei gratia inthronizatus: in die autem sancti Joannis Apostoli, plus cæteris Domino dilecti, in loco qui dicitur Pfolede, ad summum gradum provectus est sacerdotii.

[16] Interfuit etiam suæ consecrationi dominus ejus, quartus Heinricus rex, & ejus mater dilecta Agnes, [anno 1057,] imperatrix augusta, cuncta ad ejus ordinationem necessaria disponens pro capellano, quasi deberet pro filio. Interfuit etiam eidem consecrationi dominus Hilitebrandus, S. Rom. & Apostolicæ Sedis Cardinalis subdiaconus, tunc temporis in has partes ad regem Heinricum Apostolica legatione functus, qui postea Alexandro Papæ successit. Insuper etiam affuere jam præfati episcopi confratres, fraternum & benignum in ordinando præbentes auxilium, Luitboldus Moguntinus archiepiscopus, Engilhardus Magadeburgensis archiepiscopus, Adalbertus Bremensis archiepiscopus; Rumaldus Constantiensis episcopus, Chuonradus Spirensis, Cuntheri Babenbergensis, Hecil Hiltenesheiminensis, Immeto Podelbrunnensis, Silo Werdunensis, Brun Misenensis, Woffo Merseburgensis, Anselm Lucensis, Ermenfridus Situnensis, & unus de regione, quæ dicitur Bolani, id est Polonia, ut explicat Gretserus pag. 455. Repetuntur hæc omnia breviter in eodem Pontificali, sed appositis annis, hoc modo: Anno Dominicæ Incarnationis MXVIIII Gundechar peccator &c. ut supra num. 12: anno autem MLVII episcopus electus est: anno autem MLVIII episcopus ordinatus est, ætate quippe XXXVIII annorum. In designatione vero ejusdem episcopi Gundechari aderant IV episcopi; in susceptione virgæ pastoralis XIV; in ordinatione vero XIV. In XIII Kal. Sept. erat designatio: III Nonas Octob. virgæ pastoralis susceptio: XVI Kal. Nov. inthronizatio: VI Kal. Jan. episcopalis consecratio.

[17] Observa, annos Incarnationis hic numerari, more tum usitato, [quo per obitum Victoris PP. II primum ea sedes vacabat.] a festo Nativitatis Domini; adeoque annum illum MLVIII, quo ordinatus fuit episcopus VI Kal. Januarias, secundum usum nunc receptum numerandum esse MLVII usque ad ipsas Kalendas Januarii; ut eodem anno Juliano contigerint omnia, quæ hic dividuntur in annos duos. Præterea animadvertendum est, cum in sedem Eystettensem successisse sciatur B. Gundecharus Gebhardo, & quidem anno tantum Christi 1057, nullum hic timendum esse chronologiæ vitium, neque diuturnam adstrui posse inter utrumque episcopum ejusdem sedis vacationem: quamvis enim Gebhardus ad Petri cathedram evectus fuerit &, assumpto Victoris II nomine, coronatus die XIII Aprilis 1055; episcopatu tamen Eystadiano non ante cessit, quam vita: obiit autem die XXVIII Julii anni 1057, hoc est diebus tantum viginti tribus ante designationem Gundechati, Unde recte Lambertus Schaffnaburgensis, qui tum florebat, in Chronico ad annum 1057 hæc notat: Eystettensem episcopatum Gunzo obtinuit, quo se Gebhardus factus Papa non abdicaverat. Patebit hoc idem ex instrumento fundationis, quod Commentario subjiciam.

[18] [Quid sigillatim de gestis in episcopatu sit scriptum.] Factus episcopus quid privatim egerit, quibus maxime virtutibus quotidianam ac domesticam vitam exercuerit, nemo, quod sciamus, posteritatis memoriæ sigillatim commendavit. Hæc universim observat Bruschius, fuisse illum humillimo animo præditum, ut qui in publicis literis non aliter se scribere ac profiteti soleret, quam peccatorem & minimum inter fratres S. Wilibaldi: item, illum præfuisse fideliter ac utiliter. Notat insuper Gretserus pag. 458, ex quodam ejus Necrologio, mortis memoriam videri ipsi perquam familiarem fuisse: at enim hæc ipsa, & siqua feruntur alia, ex publicis ejus operibus collect a potius sunt, quam ex peculiari quadam actionum, quibus stata lege servandis vitam omnem ad majorem in dies sanctimoniam domi sine dubio promovit, deprompta notitia. Publica fere sunt ergo, ac semel tantum ab eo facta, quæ novimus; tametsi non diffiteamur, ex his facilem exsistere posse de virtutibus ejus præcipuis conjecturam; quam proinde lectorum solertiæ reliquemus; dum quæ scripta reperimus, sola commemoramus, servato, quoad fieri poterit, ordine temporum.

[Annotata]

* lege Heronis

§ III. Gesta in episcopatu, & felix obitus.

[Pontem exstruit, turres absolvit ecclesiæ cathed. a se instaurata:] Ex publicis Antistitis hujus operibus duo hæc tantum referuntur a Bruschio, de quibus nihil habemus ex Pontificali; Absolvit, inquit, turres summi templi, inchoatas ab antecessore suo Conjunxit Altimulæ ripas firmissimo ponte saxeo: quæ, quia sine certa temporis nota narrantur, hic proponere visum est in principio. Utrumque asserunt etiam Gretserus pag. 240, & instrumentum capituli Eystadianæ ecclesiæ Germanicum, quod de turribus addit, eas inchoatas antea fuisse non a proximo Beati antecessore Gebhardo, ut Gretserus existimavit; sed ab Heriberto, qui decesserat anno 1042; quod est multo verisimilius: præterea, opus hoc aggressum fuisse Gundecharum, statim ut episcopatum obtinuerat Sed quid sibi vult, quod infra in Fundationis Gundecharianæ apographo nostro sic habetur: Idem dominus noster episcopus Gundekarus… cum monasterium, in quo sanctissimus dominus noster Wilibaldus corporaliter quiescit, quod destructum invenit, omni cura vel diligentia reconstrueret, quoddam altare jucundissimum … ejusdem monasterii in choro fieri voluit? Certe hæc referri debent ad initia Gundechari, ut mox videbitur; & per monasterium manifeste designatur templum ipsum cathedrale. Quid ergo? An monasterium seu templum usque ad inchoatas turres non ædificaverat omnino Heribertus? An ita ædificaverat, ut spatio annorum tantillo conciderit? An altaria tantum istius ecclesiæ aliqua vel capellas, quæ erigere non potuerat Heribertus, destructa invenerit Gundecharus? Hoc sane ultimum vero proximum apparet ex sequentibus. Utcumque vero est, non videtur eo tempore Antistes noster turribus tantummodo imposuisse fastigium, sed ecclesiam insuper, aliqua saltem sui parte collapsam adhuc dirutamve, instaurasse: siquidem instrumento jam citato nullum afferri gravius potest.

[20] Quæ deinde secuta sunt, distinctis accurate temporibus notantur in Pontificali Ms., [anno 1060 consecrat ecclesiam suam, & altare S. Salvatoris:] hac monitione præfixa: Hanc descriptionem Gundechar peccator, sanctæ Aureatensis ecclesiæ XVIII episcopus, fieri præcepit; ut quisquis eam videat, has subnotatas ecclesias simul & altaria ab illo consecrata esse cognoscat. Tum sub hoc titulo, In primis super Principali altari sancti Salvatoris, ita scribitur: Anno ab Incarnatione Domini MLX, anno autem constitutionis hujus episcopii CCCXVI *, Indict. XIII, regnante IV Henrico rege, constructum & consecratum est hoc altare, simul & ecclesia consecrata est V Kal. Nov. a Gundecharo secundo, hujus sanctæ sedis XVIII episcopo, ordinationis vero suæ anno III, in honore & nomine sancti Salvatoris, & ejus sacratissimæ nativitatis, salutiferæ passionis, gloriosissimæ resurrectionis & ascensionis, & adventus Spiritus sancti super Apostolos, & vivificæ Crucis, sanctæque Dei Genitricis Mariæ, perpetuæ Virginis; & novem ordinum Spirituum beatorum; Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, Martyrum, Confessorum, Virginum; specialiter autem & eorum Sanctorum, quorum reliquiæ hic positæ sunt. Qui reliquias illas non censuit adscribendas apographo nostro, hoc tantum de suo subjecit: Sequitur catalogus sacrarum reliquiarum CLVI. Vix dubito autem, quin agatur hoc loco de altari sancti Salvatoris in ecclesia cathedrali erecto; per ecclesiam vero, quæ simul consecrata dicitur, intelligi potest sacellum peculiare, in quo altare istud exstructum erat: sicut etiam infra ecclesia dicitur sacellum S. Joannis Euangelistæ in eodem templo cathedrali. Id quoque hic observandum, quod annus instituti episcopatus Eystettensis CCCXVI significet, exordium illius sedis incidisse in annum Christi 744; cum secundum textus sequentes inciderit in 743: videtur ergo scribendus hic fuisse annus CCCXVII. Sed progrediamur.

[21] Sub hac inscriptione, Super altare S. Wilibaldi, quod est in medio choro, subduntur ibidem ista: [item altaria S. Wilibaldi & SS. Udalrici & Gunthildis:] Anno ab Incarnatione Domini MLXI *, anno autem constitutionis hujus episcopii CCCXVII, Indict. XIV *, regnante IV Henrico rege, consecratum est hoc altare in medio choro a Gundecharo, hujus sedis sanctæ, Dei gratia, venerabili XVIII episcopo, XI Kal. Aug. in nomine Domini nostri Jesu Christi, & in honore victoriosissimæ Crucis, sanctæque Genitricis Mariæ, perpetuæ Virginis, & omnium beatorum Angelorum, Archangelorum, Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, Martyrum, Confessorum, Virginum; specialiter autem ordinationis sanctæ in presbyteratus gradum patroni nostri S. Wilibaldi, pretiosissimi confessoris Christi, & eorum Sanctorum, quorum reliquiæ continentur in hoc altari. Continebantur autem universim reliquiæ diversæ 74, quæ sigillatim enumerabuntur in Fundatione Gundechariana inferius; in qua etiam dicetur hæc consecratio facta eodem anno, quo superior; quod & in Pontificali videtur asseri: nam in ecgrapho nostro animadverti, prima manu scriptum fuisse annum MLX & Indictionem XIII, at posteriore manu mutata hæc esse; sive quod in primigenio codice ambiguæ fuerint litteræ numericæ; sive quod vitiosas ideo quis existimaverit, quia consecratio hæc cum acciderit mense Julio, notatur post illam, quæ contigit mense Octobri ejusdem anni. Sequitur porro mox in apographo nostro consecratio alia hoc titulo: Super altare S. Udalrici, confessoris Christi, et sanctÆ Gunthildis virginis. Textus prima verba sunt: Anno Domini; cetera omittuntur ab exscriptore, quia consonant cum textu præcedente; additur vero, reliquias hic positas fuisse numero 88.

[22] [item anno 1062 altare & sacellum S. Joannis Euang; ubi crucem pectoralem obtulit,] Tum iterum ex Pontificali recitantur hæc (quæ conferri velim cum textu Kalendarii supra § 2, num. 12:) Super altare, quod est in capella S. Mariæ et S. Joannis Euangelistæ. Anno ab Incarnatione Domini MLXII, anno autem constitutionis hujus episcopii CCCXIX, Indict. XV, regnante IV Henrico rege, constructum & consecratum est hoc altare, simul & ecclesia consecrata est XVI. Kal. Nov. a venerabili Gundecharo, hujus sanctissimæ sedis XVIII episcopo, ordinationis vero suæ anno V: in qua etiam die ipse primum sedem intravit episcopalem, adjuvante & cooperante domino Mantuano episcopo Heliseo, in honore & nomine sancti Salvatoris & ejus sacratissimæ nativitatis &c., ut supra num. 20; specialiter autem sanctæ Dei Genitricis Mariæ, sanctique Joannis apostoli plus ceteris Domino dilecti; in cujus sacratissima festivitate idem noster episcopus ad summum sacerdotii gradum promotus est; simul & eorum Sanctorum, quorum reliquiæ in hoc altari positæ sunt… Præter istas reliquias, imposuit dominus episcopus in ipsum altare crucem suam argenteam, quam solitus erat in collo suo pendentem habere ad Missam; in qua cruce variæ reliquiæ subnotatæ sunt collocatæ, numero scilicet, ut adnotatur, centum septuaginta duæ. Vides, hoc loco annum episcopii Eystettensis CCCXIX componi cum anno Christi MLXII: debuit ergo superius cum anno Christi MLX per mensem itidem Octobrem conjungi annus episcopii CCCXVII, non CCCXVI; ut iterum patebit inferius.

[23] [piis cælatam versiculis, & humili epigraphe,] Qui excerpsit hæc nobis, textui jam dato addidit: Hæc crux habetur adhuc in ecclesia cathedrali Eystettensi. Idem nos docet Informatio ab illustrissimo capitulo cathedrali missa; & R. P. Steinhartius in litteris anno 1731, die VII Junii datis Eystadio, Illam crucem pectoralem, inquit, his diebus in manibus habui, vidique incisa hæc verba foris: Gundechar peccator me fieri prÆcipiebat: uti & versus illos, ipsi familiares: Crux mihi refugium: Crux mihi certa salus &c. Ex quibus verbis colligimus, eam exterius cælatam esse iisdem versibus, eodemque fere modo, quibus intra extremas lineas notata est alia, quam depingi jussit in eodem illo libro Pontificali Ms. beatus idem Præsul; quamque hic contractiori, quam accepimus, forma mox exhibebimus. Superne scriptum erat: Forma crucis Gundechari, litteris alphabeticis in eodem antiquo libro signata. Crucem hanc ambiunt versus hi tres, qui non dicuntur esse in argentea jam dicta:

Per crucis hoc signum fugiat procul omne malignum:
      In quo re vera gaudent Quiriacus, Helena;
      Invenisse datum quibus est charisma beatum.

Intra crucis formam duo versiculi sæpius ac varie leguntur, ordiendo a majuscula C in centro crucis posita, & inde primo sursum ascendendo, dein descendendo deorsum; tum ad lævum cornu; inde ad dextrum flectendo; & sunt hi:

Crux mihi certa salus: Crux est, quam semper adoro.
Crux Domini mecum: Crux mihi refugium.

Hos ambos, nisi fallor, innuit R. P. Rector, incisos ita legi in cruce argentea; hoc tamen discrimine, quod in cruce picta, & lineamenta crucis & alternæ litteræ rubrica pingantur; atramento ceteræ: quod quidem discrimen & hic observari voluimus a chalcographo, qui quidquid nigrum erat, totum exculpsit; quod vero rubrum, extremis tantum expressit ductibus, ita ut album interluceat; uti hic vides.

[24] Porro crux illa pectoralis argentea cum tantæ molis non esset, ut altari posset congruere, majori eam alteri Gundecharus inseruerat, [& insertam alteri majori ac pretiosæ; cui & tertiam addidit pretiosissimam.] ex auro partim, partim ex argento conflatæ, gemmisque rutilanti. Hæc dissoluta fuit, ut habet Extractum Protocolli capitularis de dato XXVI Novembris MDCLV; ubi dicitur, auri separati pondus æstimatum fuisse ducentis octoginta coronis; argenti vero massam quinque circiter marcas æquasse. Gemmarum quoque ejusdem crucis distrahendarum facultas concessa custodi cathedralis ecclesiæ narratur ibidem die XXX Augusti MDCLVIII; sed pretium non additur. Quidquid inde rediit, teste R. P. Steinhartio, ad lampadem argenteam conflandam aliosque templi ornatus adhibitum fuit. Toto circiter antea seculo perierat alia, valoris, opinor, haud paulo majoris, quam idem Crucis cultor eximius ecclesiæ olim suæ legaverat; erat enim, secundum instrumentum aliud capitulare huc missum, aurea tota atque adamantibus obsita: perierat, inquam, hæc dudum; ut idem R. Pater me docuit his verbis: Altera (crux hæc de qua rogaveram) uti & alia vasa aurea & argentea, post fœdus Smalkaldicum (quo principes Lutherani de novo euangelio suo adversus Carolum V imperatorem & Ecclesiam vi tuendo conjuraverant) in belli sumptus absumpta sunt. Sed redeamus ad Pontificale; in quo sequuntur hæ consecrationes:

[25] Super altare ad SS. Apostolos Petrum et Paulum et reliquos. Anno MLXIV, Kal. Aug., ordinationis suæ anno VI. [Anno 1064 quatuor altaria consecrat:] Tum sua manu addit exscriptor: Et cetera, ut supra. Reliquiæ hic positæ sunt quinquaginta quatuor. Subduntur ejusdem anni tituli ires: prior est: Super altare ad S. Crucem. Anno MLXIV, XVIII Kal. Oct. a Gundecharo secundo, ordinationis suæ anno VI. Deinde alia manu: Et cetera. Reliquiæ hic positæ sunt quadraginta. Alter sic habet: Super altare S. Bonifacii, archiepiscopi et martyris, in crypta. Anno ab Incarnatione Domini MLXIV, Indictione II, regnante IV Henrico rege, translatum est hoc altare de loco tenebroso ad lucidum, & consecratum est IX Januarii a venerabili Gundecharo, hujus sanctæ sedis XVIII episcopo. Et alia manu: Sacræ reliquiæ hic positæ sunt sex & viginti. Tertius hic est: Super altare S. Viti martyris in crypta. Anno MLXIV, Ind. II, translatum est hoc altare de loco tenebroso ad lucidum, & consecratum est XVII Kal. Julii. Additur: Et cetera. Hic positæ sunt sacræ reliquiæ in unum collectæ viginti quatuor.

[26] [an. 1065 ecclesiam Augustanam; & an. 1071 ibidem aliam, &c.] Anno MLXV, Augustæ dedicatur ecclesia matricularis, id est cathedralis, inquit Chronica Augustentis apud Gretserum in Catalogo epp. Eystettensium pag. 456, ab Embricone ejusdem sedis episcopo, & a Gunzone (Gundecharo) Eychstettensi episcopo. Eadem Chronica ibidem addit: Anno MLXXI ecclesia S. Afræ & S. Udalrici ab Embricone episcopo, & a Gunzone Aichstettensi est consecrata. Eodem anno, mense Augusto, intersuit episcopus hic uterque cum aliis concilio Moguntino secundo in causa Caroli, Constantiensis episcopi; ut ex Actis patet apud Labbeum Conciliorum tom. 9, Col. Inde reduces ambo quid egerint, indicat Pontificale sub hoc titulo: Super altare principale Haserensis (sive Hernriedensis, in diœcesi Eystettensi, versus Altimylæ fontes) ECCLESIÆ. Anno MLXXI, Ind. IX, anno autem constitutionis Eichstettensis episcopii CCCXXVIII, regnante IV Henrico rege, consecratum est principale altare Haserensis ecclesiæ, simul & ecclesia, Kal. Oct. a Gundecharo II, sanctæ Eichstettensis ecclesiæ XVIII episcopo, ordinationis vero suæ anno XIV, adjuvante & cooperante sanctæ Augustensis sedis venerabili episcopo Embrichone, in honore & nomine S. Salvatoris… specialiter autem & eorum Sanctorum, quorum reliquiæ illic positæ sunt: de pelve, in qua Dominus pedes discipulorum lavit: de palma, quam portavit: de linteo Domini: de sudario Domini: de mensa Domini; de præsepio Domini: de sepulcro Domini: de veste S. Mariæ: de virga Aaron: SS. Petri, Andreæ, Stephani protomartyris… His omnibus in unum collectis portionibus, fiunt quadraginta novem.

[27] [an. 1072 bina sacella a se constructa;] Super altare (pergimus ex eodem Pontificali S. Michaelis in turre australi. Anno Domini MLXXII, Indict. X, constructa est hæc capella a Gundecharo II, hujus sanctæ Aureatensis ecclesiæ XVIII episcopo; consecrata vero VI Idus Julii a Richardo, sanctæ Aquileiensis ecclesiæ, divina dispensante providentia, venerabili patriarcha, astante & cooperante prænominato episcopo Gundecharo… Tum absque titulo leguntur ibidem hæc: Anno ab Incarnatione Domini MLXXII, Indict. X, constructa est capella S. Dei Genitricis Mariæ, perpetuæ Virginis, & S. Joannis Baptistæ, & S. Joannis Euangelistæ, & S. Mariæ Magdalenæ, & S. Mariæ Ægyptiacæ in turre a Gundecharo, hujus sanctæ Aureatensis ecclesiæ XVIII episcopo; consecrata vero VI Idus Julii a Gebehardo, sanctæ Salisburgensis ecclesiæ archiepiscopo, astante & cooperante prænominato episcopo Gundecharo. &c.

[28] Super altare S. Wilibaldi in crypta. Anno MLXXLV, Indict. XII, regnante Henrico IV, [ceteræ consecrationes ejus piæque structuræ; obitus.] hæc crypta & hoc altare consecratum est XVII Kal. Julii ab Embrichone Augustensi & a Gundecharo, hujus sanctæ sedis XVIII episcopo. Super altare S. Chiliani Mart. in crypta. Anno MLXXIV Indict. XII, regnante IV Henrico rege, hoc altare constructum & consecratum est VIII Idus Julii a Gundecharo, hujus Sanctæ sedis XVIII episcopo. Hæc sunt quæ de Actis ejus episcopalibus ex laudato Pontificali excerpta nobis fuerunt, tamquam ad specimen sufficientia: cetera enim studio prætermisisse se significat, qui hæc usui nostro selegit; cum textui postremo hæc de suo adscribat: Brevitatis gratia notandum, quod hic episcopus Gundecharus consecraverit centum viginti sex templa & sacella; unde numerus altarium facile colligi potest. Idem asseverat Gretserus in Catalogo pag. 456, hoc epiphonema subjiciens: Qui certe commemorabilis & admirandus est numerus. Exhibet idem catalogum duplicem ab eodem Præsule conscriptum; alterum hoc titulo: Hæc sunt nomina episcoporum semper in Christo sanctorum ac felicis memoriæ post nostram ordinationem defunctorum: alterum isto: Hæc sunt nomina fratrum, qui ex congregatione Eystettensi, nostræ recordationis tempore, effecti sunt episcopi. Uterque istic legi potest pag. 459 & sequente; ubi & tertii meminit, cujus hanc tantummodo inscriptionem profert: Hæc sunt nomina fratrum canonicorum, nostræ recordationis tempore defunctorum. Sequitur Beati obitus, in Pontificali descriptus in hæc verba: Sedit annos XVIII. MLXXV, IV Nonas Augusti obiit. Ubi vero sepeliri voluerit, ex eodem libro dixi jam supra num. 12.

[29] Nemo non videt, in his omnibus, præter insignem beati Viri humilitatem, [De virtutibus ejus; & monumentis mox subjiciendis.] præsentemque mortis memoriam, elucere etiam accurationem ac sedulitatem in episcopali munere singularem, pietatem erga decessores eximiam, ardentem Crucis amorem & cultum, liberalitatem ad opera quævis pia profusam, dilectionem solicitam decoris ubique in domo Domini, studium religionis indefessum in Dei, in Virginis Matris, in Sanctorum omnium publica veneratione tot sacris ædibus arisque promovenda: quas quidem aliasque ejus virtutes & merita plurimis post obitum ejus divina benignitas miraculis comprobavit; ut vel ex iis pronum est colligere, quæ solo tempore Philippi, trigesimi noni Eystettensium episcopi, contigisse, atque ejus jussu in memoratum sæpius Pontificale relata fuisse existimamus, & quidem numero sex & quinquaginta. Quis enim dubitet, quin hæc alia multa præcesserint, multa secuta sint, quæ vel adnotaverit nemo, vel adhuc certe nemo notata repererit? Illa interim tribus capitibus divisa jam dabimus, postquam appendicis loco instrumentum fundationis exhibuerimus, quod sua ipse manu Præsul beatus subsignavit, servaturque Eystadii in archivo cathedralis ecclesiæ.

[Annotata]

* f. CCCXVII

* f. MLX

* f. XIII

EXEMPLAR
Instrumenti, quo B. Gundecharus præbendam instituit, quam circumeuntem appellant. Ex Ms. cathedralis ecclesiæ Eystettensis.

Gundecharus episc. conf. Eystadii in Germania (S.)

EX MS.

[B. Gundecharus, rescisso contractu decessoris inchoato,] In nomine sanctæ, & individuæ Trinitatis. Notum, & certum, & etiam manifestissimum esse volumus omnibus Ecclesiæ filiis, non solum præsentibus, & jam viventibus, verum etiam nascituris omnibus, qualiter beatissimæ semper in Christo memoriæ Gebehardus, sanctæ Aureatensis ecclesiæ præsul pius, postea autem idem Papa gloriosissimus, Victorque nominatus, quamdam incepit precariam a cum quodam viro nobili, Rutpertus * nomine, dans sibi curtim * quandam Wihenmihel dictam, omni eo jure, omnibusque his utilitatibus, quo jure, quibusque utilitatibus idem felicis memoriæ præsul & Papa hanc eamdem curtim habuit, clerico tantum, Deo & Sanctis ejus ibidem serviente, servientibusque omnibus in eadem curte beneficia habentibus exceptis: recipiens autem ipse ab eodem Rutperto quamdam curtim aliam, Tulis nominatam, cum omnibus suis pertinentiis, insuper omnia illa bona, quæ idem prænominatus Rutpertus in agris & in vineis ex altera parte fluvii, qui dicitur In b, habuit. Quam quidem precariam postquam idem beatus præsul & Papa bene incepit, ut diximus, ne ad finem perduceret, neve stabiliter confirmaret, mortis invidia interceptum est c.

[31] [novum condit; instaurat ecclesiam suam, & aram S. Wilibaldi ep.;] At vero, ut primum venerandus Gundecharus antistes illi successit in solio (ut erat idem Dominus noster prudentissimus ad omnia) cum de eadem audisset precaria, qualiter se haberet, nec sibi placeret; rem omnem disjecit, ejusdemque precariæ comparticipem Rutpertum sibi advocans, cœpit cum eo rem ex principio diligenter tractare, & tractaram firmiter secundum velle suum stabilire, vel * confirmare. His ita congrue convenienterque peractis, idem dominus noster episcopus Gundekarus, vir totius prudentiæ, cujus tota semper erat intentio, omnia sua in usum suæ convertere ecclesiæ; cum monasterium, in quo sanctissimus dominus noster Wilibaldus corporaliter quiescit, quod destructum invenit, omni cura vel diligentia reconstrueret; quoddam altare jucundissimum, quod usque hodie d ibi apparet, ejusdem monasterii in choro fieri voluit e.

[32] [ad quam aram] Præterea domino Woffone decano, viro quam reverendo, e medio discedente, cum canonica sive præbenda, quam regulariter habuit, regulariter pateret, noluit hanc eamdem Dominus noster supra memoratus semperque memorandus, potestate episcopali (ut posset) vel saltem quam facili sibi vendicare petitiuncula: verum animæ suæ saluti in futurum prospiciens, tradidit perpetualiter in usum fratrum, quorum ipse non dominus, sed pater extitit benignissimus, pro hac eadem præbenda decimationem totius vini illius, quod sibi ex supradicta precaria quotannis evenisset.

[33] Itaque, hac hoc modo a fratribus præbenda redempta, [a se consecraam] cum XI Kal. Aug. præmemoratum altare consecraret in nomine Domini nostri Jesu Christi, & in honore victoriosissimæ Crucis, sanctæque Dei Genitricis Mariæ perpetuæ Virginis, & omnium sanctorum Angelorum, Archangelorum, Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, Martyrum, Confessorum, Virginum, specialiter autem sanctæ ordinationis in presbyteratus gradum patroni nostri sancti Wilibaldi, pretiosissimi confessoris & episcopi, & eorum Sanctorum, quorum reliquiæ in eodem continentur altari, hoc est in primis de ligno Domini, de sepulchro Domini, de lintheo * Domini, de præsepio Domini, de spongea * Domini: & reliquiæ sancti Joannis Baptistæ: & reliquiæ sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, & sancti Andreæ, & sancti Joannis Euangestæ, & sancti Jacobi, & sancti Philippi, & sancti Marci Euangelistæ, & sancti Mathei * Euangelistæ, sancti Tathei *: & reliquiæ sanctorum martyrum sancti Clementis Papæ, Stephani PP., Laurentii, Pancratii, Georgii, sanctorum Joannis & Pauli, Cyriaci, Lamperti, sancti Bonifacii, Emmerani, Pantaleonis, Sebastiani, Lenonis *, Christophori, Vigilii, Amoni, longini, Alexandri, Adriani, Cosmæ & Damiani, Adalberti, Theodori, Eustachii, Fortunati, Evarii *: & reliquiæ sanctorum confessorum, patroni nostri sancti Wilibaldi & sancti Wunibaldi, Martini, Nicolai, Gregorii, Ermachoræ *, Basilii, Udalrici, Benedicti, Corbiniani, Wolfgangi, Erhardi, Servacii, Simeonis, Theotarii *, Parthemii, Anatholon *, Epiphanii: & reliquiæ sanctarum virginum, sanctæ Mariæ Magdalenæ, sanctæ Walburgæ, sanctæ Cæciliæ, S. Gertrudis, Margarethæ, Julinæ, Agatæ, Otiliæ, Glodesindæ, sanctæ Gundhildæ, Genovefæ, Dignæ, Betilæ * reginæ:

[34] Contradidit f eamdem decimam ad hoc ipsum altare dotis in vice pro suæ salute animæ, [præbendam fundat] proque animarum omnium antecessorum suorum episcoporum, de tempore sancti Wilibaldi usque ad illud tempus, ita nomen habentium, Gerhohe, Aganus, Altuni, Adaluno, Utcher, Gotescalc, Erchanbolt, Udalfrid, Starchant, Reginolt, Megingol, Gundechar, Walthere, Heribreht, Gozzeman, Gebehart g, qui &, mutato nomine, & aucta potestate, postea Victor vocatus est, similiter etiam & pro omnium successorum suorum episcoporum animarum salute, de quacumque parte mundi eos Deus in hanc sacram sedem eligere dignetur; ut & ipsi participes fiant hujus parvæ elemosinæ * & orationum Oratio autem hæc est, ut quamdiu ipse dominus noster Episcopus in carne vivat, quotidie sibi inter Tertiam, & Missam CXIX Psalmus (Deus, in adjutorium meum intende) decantetur: quando autem, Deo præcipiente, universæ carnis viam intraverit, De profundis (quem cantare solemus pro animarum requie) similiter in prænominata hora decantetur.

[35] Hanc videlicet Constitutionem sic fieri voluit dominus noster Episcopus, [circumeuntem, anno 1060.] & ita ordinavit, quatenus omni hebdomada ipsa præbenda, sic, ut antea diximus, sibi comparata, sicque sibi dimissa, ministris altaris, idem dominicum servitium ad principale altare preficientibus quinque dies per vices partita contingeret; idem * prima & secunda feria domino presbytero; tertia & quarta diacono; quinta subdiacono; sexta pauperibus & peregrinis quibuslibet; & septima ecclesiæ custodibus, quatenus ea die certius ecclesiæ pavimenta purgentur & mundentur. Facta sunt autem hæc anno ab Incarnatione MLX, Indictione XIII, luna XIX, Heinrico quarto regnante, regni autem ejus anno quarto, domini nostri Episcopi anno tertio.

[36] [sub clausulis tum usitatis,] Hanc autem patris nostri episcopi Gundekari Constitutionem utilem, & pia intentione statutam, quicumque penitus scindere, vel destruere, vel partem aliquam inde tollere velit, scindat eum angelus Domini, & medium secet, & destruat omne consilium illius, nec partem nec locum habeat in concilio & congregatione justorum, nisi resipiscat; sed cum diabolo & angelis ejus pœnis æternalibus in æternum pereat, & ultra; & ejus habitatio semper fiat deserta, & in tabernaculis ejus non sit, qui inhabitet, & repentina mors veniat super eum, & descendat in infernum vivens, & oculi ejus ita obscurentur, ne videant in die ultionis gloriam Dei & gloriam Sanctorum. Qui autem confirmare, vel adaugere, vel consolidare præmeditetur, & studeat; confirmet & confortet eum Dominus in omnibus sanctis Deoque dignis operibus; & mille remunerationes tribuat, & multa felicia tempora illi concedat, & post istius vitæ labentis felicem cursum, ad inenarrabilia cælorum gaudia perducat; ubi anima ejus a Patriarchis suscepta, est * ab angelis in paradisi amœnitatem deducta cum Sanctis omnibus & Electis delitiose vivat & gaudeat & glorietur, & conlaudet Dominum in secula seculorum. Amen.

[37] [& subscriptionibus.] ✠ Signum domini nostri Gundechari, sanctæ Aureatensis ecclesiæ XVIII episcopi, & peccatoris, quod ipse subscripsit.

Agiliensis * pattiarcha, dominus Ohenburgensis episcopus, dominus Eliseus Mantuanus episcopus.

Signa autem sequentia comuni voto & conlaudatione fratrum subscripta sunt:

✠ Ego Megingaudus Præpositus subscripsi, & assensum præbui.

✠ Ego Eliseus Decanus subscripsi, & assensum præbui,

✠ Ego Leodegarius presbyter subscripsi, & assensum præbui… Eodem modo post hunc subscribunt presbyteri novemdecim, quos hic causa brevitatis omittimus. Tum Diaconi in hunc modum:

Eceman diaconus subscripsi, & laudavi. Hunc sequuntur alii diaconi tredecim; quos excipiunt subdiaconi, ita scribentes:

Meginhard subdiaconus laudavi. Hunc octo subdiaconi consequuntur; quibus ita subjecti juniores, agmen claudunt:

Juniores fratres id ipsum laudant: Meginhard, Gebeno, Reginolt.

Hanc Kartam ideo jussimus sigilli impressione sancti Wilibaldi, ut infra videtur, insigniri; (L. S.) ut nemo intro aspiciens, vel quod infra subscriptum sit, ab aliquo audiens, timore Dei & sancti Wilibaldi perterritus, audeat dissipare; & si dissipare præmeditetur, gladio bicipiti perforatus disperdatur, & dæmonum potestatibus in die judicii tradatur, nisi Dei instinctu resipiscat, & quod peccavit, emendet h.

ANNOTATA.

a Precaria genus est contractus, quo res quidem ecclesticæ non alienantur; sed quasi alienantur; ita tamen ut in commodum cedat ecclesiæ, ut pluribus exponunt Lexica juridica.

b In, sive Inn, Latine OEnus, fluvius, qui ortus in Rhætia, per Bavariam haud procul Patavio in Danubium influit.

c Hinc etiam liquet, Gebhardum, seu Victorem PP. II, episcopatu Eystettensi non cessisse ante obitum suum.

d Hinc apparet, hoc instrumentum non esse scriptum eodem tempore, quo res conclusa gestaque fuisse dicetur infra; sed longe posterius, puta circa obitum beati Antistitis nostri.

e Nimirum altare S. Wilibaldi, de quo supra diximus, num. 21, uti mox palam fiet.

f Contradidit. &c. Connectenda sunt hæc cum initio præcedentis numeri, ut appareat syntaxis, hoc modo: Cum XI Kal. Aug. præmemoratum altare consecraret…, contradidit eamdem decimam &c.

g De his omnibus consulesis Gretserum nostrum in memorato sæpe Catalogo epp. Eystettensium.

h Hæc sequebatur attestatio sigillata his verbis: Præmissa Copia seu Transumptum ex suo vero & sigillato, mihi exhibito Originali, ex pergamento adhuc illæso consistente, ab aliena manu quidem scripta, eidemque (præhabita collatione diligenti) omni modo, uti scriptum erat, concordans reperta est: id quod mea manu, & consueti sigilli mei appositione, attestor rogatus atque requisitus. Actum Eystadii XII Aprilis MDCCXXXI. Joannes Richardus Neybaur SS. Can. Cand., Vicarius chori, Prothonot. & Notarius publicus & juratus.

* pro Rutperto

* i. e. villam

* pro &, ut infra

* l. linteo

* spongia

* l. Matthæi

* l. Thaddæi

* f. Leonis

* f. Euagrii

* f. Hermagoræ

* f. Theodegarii

* f. Anatolii

* f. Bathildæ

* l. eleemosynæ

* l. id est

* l. &

* l. Aquileiensis

MIRACULA
GLORIOSI PONTIFICIS GUNDEKARI,
Auctore, ut putamus, Philippo episcopo Eystettensi XXX IX. Ex Ms. Pontificali archivi episcopalis Eystettensis.

Gundecharus episc. conf. Eystadii in Germania (S.)

BHL Number: 3700

EX MS.

CAPUT I.
Elevatio sacri corporis ejus, & prodigia viginti quatuor hanc præcedentia, comitantia, & brevi consecuta.

Anno Domini MCCCIX, feria sexta ante Exaltationem sanctæ Crucis a juxta sepulchrum gloriosi pontificis Gundekari visa sunt hæc & facta miracula. [Ante elevationem corporis sanantur duæ contractæ, & unus cocles,]

I. Quædam puella, nomine Leukardis, quæ XIII annorum [erat,] omnibus Eichstettensibus satis nota, de hospitali civitatis Eichstettensis, gibbosa, curva, & quasi usque ad genua inclinata, quæ nullo modo se sursum erigere poterat; curata extitit, ita quod in continenti erecta incedebat, ipsius gibbi onere quotidie decrescente.

II. Quidam puer de Chaldors b, qui duobus annis in uno oculorum suorum cæcus fuerat, in eodem oculo cæco illuminatus extitit ipso die.

III. Item quædam mulier de supradicto hospitali, nomine Irngardis, quæ similiter quasi omnibus Eichstettensibus nota fuit, habens circa XXX annos, quæ in festo Sanctæ Crucis c per quatuor annos gibbosa & inflata extitit, ita ut nusquam ire posset; curata est apud sepulchrum prædicti Pontificis, & omnino liberata.

[2] [mutus surdus contractus, dæmoniaca. Elevantur ossa Beati.] IV. Quidam puerulus decennis de Vorchheim d, diœceseos Bambergensis, contractus pedibus & manibus, surdus & mutus ab infantia, ab omnibus impedimentis hujusmodi eodem die extitit liberatus.

V. Die Dominica subsequenti e elevatus est lapis sepulchri prædicti pontificis Gundekari, & propter nimiam pressuram f repositus est. Eodem die quædam dæmoniaca de Ingolstad g ad sepulchrum deducta, & per ipsum dæmonem ultra modum afflicta, extitit liberata.

Feria secunda sequenti exhumata fuerunt ossa ejusdem Pontificis in loco, in quo minus decenter sepulta fuerant; &, pro exequiis ipsius Pontificis celebrato defunctorum Officio, ossa ipsa cum vino reverenter & decenter lota, ad aliud fuerunt honorabilius sepulchrum transposita; & tunc eodem die facta sunt miracula infra scripta:

[3] [In ipsa elevatione oleum salutare promanat; sanantur claudus, Iusca, cæca,] I. Antequam ossa ipsius in secundo essent sepulchro recondita, oleum tam de eisdem ossibus, quam de superiori lapide sepulchri marmoreo adeo visibiliter emanavit, quod per venerabilem patrem Philippum, hujus loci episcopum XXXIX, cum duobus calicibus captum interdum extitit, & pro infirmorum debilitate servatum.

II. Quidam de Ratisbona, curvum habens pedem, qui erat in itinere visitandi limina Beatissimæ Virginis in Aquisgranio, & veniens ad sepulchrum beati Pontificis, ipso die curatus fuit; ita ut votum ejusdem itineris animo lætabundo exsolverit.

III. Quædam femina ante portam orientalem in Eichstett, Bertha nomine, Filia Berngeri, in uno oculorum suorum, in quo per novem annos cæca fuerat, illuminata est ipso die.

IV. Quædam femina ibidem, relicta * Applini carnificis h Eichstettensis, quæ propter nimiam oculorum caliginem quasi in octo annis nihil omnino videre poterat, ipso die visum recepit.

[4] [claudi tres, una contracta;] V. In supradicto hospitali quædam femina, nomine Mechtildis, quæ pluribus in Eichstett optime nota fuit, & quam percusserat quædam porta in uno crurium, ita quod per quatuor annos omnino clauda fuerit; eodem die adeo curata extitit, ut crure extento incederet.

VI. Quidam nomine Hermannus, de Parochia Schwabach i, in uno pede fortissime claudicabat; ita ut absque sustentatione baculi ire non posset: juxta prædictum sepulchrum fuit omnino curatus.

VII. Quidam in Buechenbach k, nomine Wernerus Textor, qui claudus fuit in ambobus pedibus, ita ut infra unius anni spatium ecclesiam visitare non potuerit, in eodem loco taliter curatus extitit, ut peroptime, quocumque voluit, potuerit ambulare.

VIII. Quædam femina de Adelschlag, quasi sexagenaria, dicta Wezume, tempestate quadam adeo graviter percussa fuit, quod quasi per integrum annum usque ad genua curva & inclinata incesserit; cui quadam nocte visum fuit, ut si sub lapide, in quo supradicti Pontificis ossa sunt recondita, transiret, a percussione hujusmodi curaretur. Quæ ita supradicta feria secunda, prout in somnis ei visum fuerat, fecit; & statim surgens, erecta incessit.

[5] IX. Quidam puer decennis, filius quondam dicti Bizmullnarii, [eadem die & sequentibus, surdus & mutus; dæmoniacæ 3; clauda.] Præconis de Pullensheim, surdus & mutus a nativitate sua, ab his impedimentis liberatus extitit, & eodem die curatus.

X. Quædam dæmoniaca de Mohrn, quasi XXX annorum, liberata extitit.

XI. Item quædam obsessa in die sancti Matthæi apostoli, circa horam cœnæ, apud idem sepulchrum similiter liberata fuit.

XII. Item quædam dæmoniaca, de Eychbach, diœcesis Augustanæ, postmodum per dies aliquot ad sepulchrum ejusdem Pontificis veniens, extitit liberata.

XIII. Quædam femina, Adlhaidis nomine, de Altorf, famula villici in Schafhausen l, curvum habens pedem, in quo quasi per XV hebdomades ire non poterat, ibidem omnino curata fuit.

[6] Feria quarta post Michaëlis festum, ab hora matutinarum usque post meridiem, [Rursum ebullit oleum e sepulcro; & sanantur surdus, contracta, ulcerosa.] de superiore lapide sepulchri marmoreo oleum in diversis hinc inde locis sursum cœpit visibiliter ebullire.

XIV. Eodem die puer quidam de Heydenheim m, qui a transacto festo sancti Jacobi nihil audire poterat, auditum recepit.

XV. Quædam mulier de Rohr, contracta in crure, vovit, si curaretur, prædictum Pontificem visitare; quæ statim curata, eumdem visitavit: & hoc per testimonium Præpositi monasterii in Rhor, Ordinis S. Augustini.

XVI. Sabbato proximo post festum S. Michaëlis, quædam puella de Berolzheim, nomine Adlhaidis, quæ a multis annis in una maxillarum tumorem magnum habuit, & ab interiore parte oris in uno maxillari adeo sauciata extitit, ut tam lingua quam maxilla per continuam saniem perforatæ fuerint, ita quod sanies quasi continua de ore exivit & maxillam nihilominus perforavit, sub tanto fœtore & horrore, ut nullus vicinus eum poterat sustinere. Quæ cum ad sepulchrum gloriosi Pontificis devenisset, & de vino, in quo ipsius ossa lota fuerunt, de manibus domini Rud, sacerdotis capellani S. Wilibaldi, gustasset, mox domum reversa, infra paucos dies totum illud sauciatum ab ipsius ore decidit, & statim omni tumore & fœtore cessante, tam intrinsecus quam extrinsecus lingua & maxilla, quæ per saniem vulnerata extiterant, sanata penitus & curata fuerunt.

[7] XVII. Cum in festo dedicationis cathedralis ecclesiæ, tum propter dedicationem ipsam, [Incredulus punitur; sed mox resipiscens sanatur:] tum propter prædicti Pontificis visitandum sepulchrum, homines civitatem Eichstettensem catervatim accederent, quidam rusticus de Mohrn, nomine Ludovicus, stans arando in monte, cum videret hominum multitudinem transeuntem, apud se cogitabat: O qualem trullam n adinveniunt Eichstettenses clerici pro pecunia obtinenda! Qui statim visu omnino fuit privatus. Ipse autem nimium de hujusmodi cogitatione compunctus, Domino supplicabat, ut per ejusdem Pontificis merita visum sibi restituere dignaretur; & continuo oculi sui cum terra, in qua stabat, liniti, visum pristinum receperunt. Quod miraculum taliter esse factum, per plebani sui testimonium, & juramentum proprium publice & solenniter plus quam in millium hominum præsentia approbavit.

[8] [oculi albugo detergitur; sistitur incendium.] XVIII. Quidam sacerdos de Ordine Fratrum Minorum de Ingolstat, nomine Frater Joannes, qui in uno oculorum suorum pannum seu maculam adeo superductam habuit, ut nihil cum eo videre potuerit, & cæcitatem perpetuam in ipso formidaverit; cum vino, in quo supradicti Pontificis ossa lota fuerunt, se linivit, statim oculus, recedente macula, clarus fuit; ut idem Frater per sui Ordinis obedientiam retulit, taliter esse factum.

XIX. Idem Ven. Frater sub eadem obedientia retulit, quod, cum ignis quondam domum Zuggeringen, Augustanæ diœcesis, tempore nocturnali adeo cœpisset exurere, quod villani ibidem propter venti impetum totam villam comburi timebant; & cum supradicti Pontificis suffragium invocarent, statim ignis, vento veniente contrario, suffocatur.

ANNOTATA.

a Hoc est, die 12 Septembris: nam Exaltatio sanctæ Crucis, quæ colitur die 14 dicti mensis, anno illo incidit in Dominicam.

b Chaldorf, pagus est vix sesquileuca Germanica versus Septemtrionem Eystadio distans.

c Quæ in festo S. Crucis &c. Hoc si referatur ad festum exaltatæ Crucis; sensus erit, quod mulier hæc in sua infirmitate annos 30 jam completura fuisset post biduum: sin referatur ad festum Inventionis S. Crucis, intelligi debet jam annos 30 complevisse a præterito mense Maio.

d Vorcheim, seu Forcheim oppidum est ad Regnitium fluvium; distatque Eystadio in Septemtrionem leucis Germanicis fere quindecim.

e Hoc est, ipso festo Exaltationis S. Crusis.

f Propter nimiam pressuram, id est, frequentiam & constipationem populi, quem & recentium fama miraculorum, & spes videndi recentiora, & statuta in illum diem solennitas undequaque conciverat.

g Ingolstadium, Ratisbona, Aquisgranum & urbes ejusmodi aliæ hic occurrentes, tam notæ sunt, ut illustrari minime debeant.

h Carnifex apud auctores medii ævi lanium significat. Vide Cangium in Glossario.

i Schwabach distat Eystadio leucis Germanicis circiter septem versus Boream; nisi sit oppidulum aliud homonymum, quod leucis fere tredecim Eystadio dissitum est in Cæciam.

k Buechenbach seu Buchenbach pagus Franconiæ Regnitium inter & Aischum fluvios, leucis fere Germanicis undecim Eystadio. Sed quid adeo minuta porro consecter, idque sine ullo operæ pretio; eum id ad prodigium nihil conferat, & loca fere Franconica sint, aut vicina, quæ referuntur?

l Non existimo, hic indicari urbem hoc nomine celebrem in Helvetia ad Rhenum fluvium; sed pagum quemdam aut villam in Franconia alicubi cognominem.

m Heydenheim oppidum est Sueviæ, 12 circiter leucis Germanicis in Occidentem Eystadio dissitum.

n Trullam; puto, legendum esse truffam, quod fraudem, illusionem, sycophantiam, jocum significat: unde & Fredericus II imperator, teste Alberico in Chronico ad an. 1239, cum vidisset sacerdotem corpus Domini ad quemdam infirmum deferentem, Heu me, inquit; quam diu durabit truffa ista?

* i. e. vidua

CAPUT II.
Alia prodigia duo & viginti tum facta patrocinio beati ejusdem Antistitis.

XX. In die dedicationis supradicto, hora cœnæ, quædam dæmoniaca de Trautlingen, Eichstettensis diœcesis, [Sanantur dæmoniaca, febricitans, clauda: caro Beati in ceram versa:] quam diabolus miserabili cruciatu diu afflixerat, extitit liberata.

XXI. Quædam mulier laborans febri quartana, supradicto vino lota, curata est.

XXII. Quædam sartrix de Pleinfeld de incineratis a carnibus ipsius Pontificis secum ad domum suam partem detulit; quæ eidem, sicut pluribus aliis factum est, in puram ceræ materiam mutata extitit & conversa: quam quidem ceram memorato episcopo b præsentavit.

XXIII. Quædam puella de Illchdorf, Augustanæ diœcesis, nomine N., cui rector ejusdem ecclesiæ, tamquam mendicæ, per unum annum victum dederat, in uno curvo crure cogebatur ire in podiis; quæ cum venit ad prædicti sepulchrum Pontificis, ipsius invocato suffragio, in tantum curata extitit, ut abjectis podiis, libere viam sine quolibet impedimento fecisset.

[10] XXIV. Arnoldus de Rhelingen, ejusdem diœcesis, [sublata surditas, contractio, uteri dolor:] militaris conditionis, qui in una aurium, in qua per viginti annos, sicut juramento corporaliter præstito declaravit, nihil audire potuit, auditum plene recepit.

XXV. Quædam mulier, nomine Adlhaidis, de Berolzheim, Eichstettensis diœcesis, brachium in cubitu adeo connexum habuit, ut ipsum a pectore extendere non valeret: quod per supradicti Antistitis suffragium resolutum extitit & extensum in tantum, quod modo ipsa mulier fusare c & nere & omnes operationes hujusmodi absque impedimento quolibet exercere potuerit.

XXVI. Quædam mulier paupercula, quibusdam Eichstettensibus satis nota, tempore partus (salva quorumlibet audientium disciplina) sic fuit graviter in matrice confecta, quod quasi per viginti annos hujusmodi fatigata dolore, absque ventris colligatione debitum his, quibus servivit, non potuerit impendere famulatum: quæ similiter, hujusmodi defectu ac dolore sublato juxta dictum tumulum, reintegrata matrice, sanitati pristinæ fuit restituta.

[11] XXVII. Quidam vir de Kutzingen, Herbipolensis diœcesis, [iterum surditas, ejectio intestini, claudicatio;] nomine Conradus, dum in febrium ægritudine laboraret, in ambabus auribus fuit privatus auditu: qui cum supradicti Pontificis sepulchrum adiisset, subtractam auditus gratiam, ipsius intercessione, resumpsit.

XXVIII. Item cuidam viro, de Windesheim d, ejusdem diœcesis Herbipolensis, intestinum illud, per quod exire major solet egestio, extra anum processit; & tam diu extra remansit, quod ex hoc magno cruciatus dolore mori potius quam vivere affectabat: qui dum antedictum sepulchrum visitare vovisset, protinus ipso intestino in locum debitum redeunte, curatus extitit; prout per juramentum corporaliter per eum præstitum, cum venisset expleto voto, probavit

XXIX. Quidam servulus, de Rhelingen, Augustanæ diœcesis, nomine Henricus, curvum habens pedem, adeo ut absque podiis e ire non potuerit, emisso voto consimili domi similiter curatus fuit; qui hoc etiam postmodum cum venisset, plurimorum, qui ipsum curvum pedem habere viderant, testimonio comprobavit.

[12] [iterum surditas duobus adempta;] XXX. Reverendus pater & dominus Andreas, Herbipolensis episcopus, pro quodam adolescente servo suæ cameræ, nomine Henricus *, qui in utraque aure fuerat in totum privatus auditu, vovit sincere, quod ipsum, per hujusmodi tollendo defectum f, vellet ad prædicti inclyti Præsulis destinare sepulchrum: cumque eidem adolescenti votum, quod pro eo fecerat, retulisset, defectus hujusmodi decrescere cœpit & minui; ita quod, cum idem episcopus ad venerabilem patrem & dominum fratrem Philippum episcopum Eichstettensem per eumdem præfatum debilem cum suis supplicatoriis litteris promovendum direxisset, continuo juxta memoratum sepulchrum ambarum aurium sibi fuit plenissime restitutus auditus.

XXXI. Marquardus, quondam carpentarius, de Worthe, Augustanæ diœcesis, quasi septuagenarius, dum subtractam sibi auditus gratiam juxta prædictum sepulchrum devote sibi restitui postularet, nec ibidem exauditus fuisset; dum postmodum oppidum Hochstetten g transiret, auditum recepit.

[13] [sanatur calculus; datur facultas moribundo confitendi & sumendi Viaticum:] XXXII. Henricus, filius Hertivici, villici honorabilis viri domini Conradi decani Eichstettensis in villa Walnsdorf, quasi decennis; qui dum propter calculum, quo graviter premebatur, urinare pro aliquo tempore non potuisset, illo die, quo pater & mater ipsius Pontificis suffragium pro eo invocabant, adepta pristini meatus gratia, ab eodem impedimento fuit curatus.

XXXIII. Quidam de Gemphingen in lecto ægritudinis constitutus, obmutuit; ad quem cum plebanus ad audiendam confessionem ipsius & porrigendum Eucharistiæ Sacramentum venisset, ipsum invenit officio linguæ privatum; hortabatur autem Christi fideles adstantes rogare Dominum, ut per intercessionem inclyti præsulis Gundekari loquendi gratiam consequi mereretur: quibus Domino devote supplicantibus, officio linguæ sibi plenissime restituto, confessus fuit, & suscepto Eucharistiæ Sacramento, iterum obmutuit, sicut prius.

[14] [sanatur semisurda, hydropica, dæmoniaca,] XXXIV. Lutta femina quædam, de Eichstet superiori, in una aure sua penitus surda fuit, & post votum emissum dum sepulchrum sæpe dicti Gundekari pontificis visitaret, & aurem surdam ad sepulchrum poneret, in continenti quidam fragor in capite ejus insonuit, & continuo pristinum auditum recepit.

XXXV. Gisella femina quædam de Ratisbona, quæ quinque annis hydropica fuerat, nec per medicos nec per medicinas curari poterat, sepulchrum ipsius Præsulis visitare promisit; & in continenti circa maximam ventris inflationem quædam cutis rupta extitit, ita quod statim, inflatione cessante, restituta fuerit pristinæ sanitati.

XXXVI. Isentrudis de Schrobenhusen, femina Augustanæ diœcesis a quodam dæmonio, quod ipsam per quatuor annos continuos vexaverat, prope sepulchrum ipsius Præsulis extitit liberata.

[15] [uti & contracta simul & cæca.] XXXVII. Cunegundis, natione Mystnensis, dicta de Nurnberg, tam in crure quam in brachio curva, & in utroque oculo cæca existens, in exhumatione ipsius Præsulis sepulchrum ejus visitans, curata fuit tam in brachio quam in pede. Sed cum adhuc cæca remaneret, manifestare noluit gratiam sibi factam; & recedens, secum de terra prædicti sepulchri portabat; & quadam nocte, cum ad lectum ire vellet, tantus eam dolor capitis & oculorum invasit, quod non speraret, se vivere usque mane. Tandem soror ejus caput & oculos de terra Pontificis supradicti linivit; & in continenti, dolore cessante, ipsa mulier somnum cepit. Cum evigilasset de mane ipsa mulier, quæ per quinque annos cæca fuerat; lucem diei sensit, & sic per momenta temporum adeo in claritate visus profecit, quod nullum omnino defectum oculorum se sustinere juraverit.

[16] XXXVIII. Quidam colonus, de Ottingen, per multa tempora tantam debilitatem crurium & pedum contraxerat, [& membris debiles, & altero captus oculo,] quod officium ambulandi penitus amiserit. Post votum emissum de sepulchro præmisso visitando, infra octo dies ita convaluit, quod nudis pedibus idem sepulchrum sine dolore & defectu quolibet visitaverit.

XXXIX. Conradus Merulus, de Horburg, Augustanæ diœceseos, in uno oculorum suorum tam copiosum & continuum fluxum habuit; quod visus ejusdem oculi ex hoc penitus evanuerit; imo tota quasi maxilla, per quam stillicidium descendebat, extitit ulcerata: quem cum parentes ipsius ad sepulchrum prædictum singulis annis sub annuo censu quinque Halensium h devovissent, fluxu in continenti cessante, pristinam visus claritatem recepit.

XL. Adlhaidis, puella sex annorum, de Hobingen, ab uno latere a vertice capitis usque ad plantam pedis adeo debilitata fuerat & destructa, quod nec sedere nec ambulare potuerit, sed tantum super ventrem & faciem cogebatur, dorso ipsius sursum erecto, jacere: quam parentes ipsius ad sepulchrum memoratum deferre promiserunt; & statim per aliqua temporum momenta [ita] convaluit, quod omnium membrorum suorum usum & officium recipiens, erecta incesserit, nec aliqua pristinæ infirmitatis vestigia in ea postmodum apparebant.

[17] XLI. Bertha mulier, oriunda de Heideck i, receperat se ex altera parte civitatis Babenbergensis * ad quatuor milliaria; [Voti rea mulier punitur ob negligentiam;] ubi de quodam fonte bibit; & in continenti struma in gutture ejus crescere cœpit: cumque per duos annos continuum reciperet incrementum adeo, ut singulis annis * & noctibus suffocari timeret, & ad diversos Sanctos strumas ferreas & cereas destinaret, nihilque proficeret; tandem adhuc mater ejus residens in Heideck, audiens miracula prænotati Antistitis, pro Filia sua ignorante & absente votum emisit, quod sepulchrum ipsius infra certum temporis spatium visitare deberet: & statim, antequam hoc filiæ innotesceret, struma ei cœpit decrescere successive.

[18] Processu vero temporis cum ipsa mater de hujus * voto reddendo filiæ per nuntium intimaret, respondit, [sed resipiscens sanatur.] quod jam in tanta esset convalescentia, quod solutionem voti minus necessariam æstimaret; & sic in exsecutione voti se per tempus aliquod exhibens negligentem, tam vehementem dolorem dentium & capitis incurrebat, quod etiam alienari se timeret a matre *. Propter quod ipsa votum matris in persona propria adimplere promisit: & statim utroque morbo cessante, ad dictum sepulchrum sana pervenit & incolumis; ita ut, denudato ejus gutture coram populo, nulla omnino pristini defectus vestigia apparerent; licet de excrescentia strumæ ipsius plures honestæ personæ in castro Nassenfelss k, quæ eam tamquam sibi notam strumosam viderant, testimonio sufficienti perhiberent.

ANNOTATA.

a Incineratæ carnes, id est in cinerem seu pulverem resolutæ; quo sensu etiam adhibent Itali vocem incenerare.

b Memorato episcopo; Philippo scilicet, de quo supra, cap. 1, num. 3.

c Fusare, id est fusum volvere; quod nentes solent.

d Windsheim oppidum est ad Aischum fluvium, tredecim fere leucis Germanicis Eystadio distans.

e Podia hic appellantur fulcra subalaria, quibus innituntur claudi.

f Legendum opinor: pro ejusmodi tollendo defectu.

g Ad Danubium in Suevia, novem circiter leucis Eystadio versus Occasum.

h Halenses sive Hallenses, oboli sunt & moneta exilis in Suevia, ab hujus urbe Halla sic dicti. Adi Cangium, Hofmannum & alios.

i Heideck oppidulum est quatuor fere leucis Germanicis dissitum Eystadio in Boream.

k Nassenfelss oppidum est Eystadio vicinum & subditum; ubi quidam Aureatum olim fuisse volunt; ut Gretserus citatus pag 554 & seqq.

* l. Henrico

* i. e. Bambergensis

* f. diebus

* f. hujusmodi

* f. mente

CAPUT III.
Reliqua decem ejusdem Beati miracula.

XLII. Mechtildis, puella XIII annorum, Frisingensis diœcesis, [Sanatur epilepsia.] sæpe ac sæpius diversis temporibus accessionem cujusdam infirmitatis habuit, per quam adeo debilitata extitit, ut in terram ceciderit; & tam pedes quam manus & brachia, nec non & alia membra obriguerint, ita quod quasi omnibus, qui videbant, morbo epileptico diceretur laborare. Tandem vero pater & mater ejusdem puellæ audientes diversa miracula inclyti Gundekari, votum emiserunt, quod ipsam filiam suam ad sepulchrum ipsius, quanto citius possent, in persona propria præsentarent: & in continenti cessante hujusmodi infirmitate, curata salubriter extitit, & nullam deinceps accessionem habuit, nec aliquam omnino passionem sensit.

[20] [Circulus ferreus brachio indissolubiliter insertus & exitialis, miraculo solvitur.] XLIII. Godefridus septuagenarius, de Cutis regni Bohemiæ oriundus, propter homicidium, quod in persona cujusdam patrui sui commiserat, circulo ferreo brachium suum concludi & circumcingi fecerat; ita ut se ipsum ab hujusmodi vinculo liberare non potuisset. Cumque per tres annos cum dimidio & per decem septimanas hujusmodi circulum detulisset, & carnes ipsius ex nimia strictura ferri usque ad ossa corrosæ fuissent, audiens miracula piissimi Gundekari, iter ad visitandum ipsius sepulchrum arripuit; & prosternens se ad sepulchrum, de quo jam pridem corpus ejusdem Antistitis transpositum extitit, & brachium vinculatum eidem sepulchro immittens, quibusdam sacerdotibus & aliis honestis personis ibidem præsentibus, magna voce clamare cœpit: tunc in continenti, cum manum ad se retraheret, circulus de ipsius brachio cecidit; & clavus, per quem idem circulus conclusus fuerat, in sepulchro inventus fuit; & signa amputationis in ipso clavo recentia apparuerunt, acsi per instrumentum fabrile amputatus fuisset: & quod nulla fraus in hoc casu intervenerit, ipse, qui curatus extitit, proprio juramento, & sacerdotes, & alii, qui præsentes fuerunt, sufficienti testimonio declararunt.

[21] XLIV. Dictus Ellenbruner, residens extra portam civitatis Eichstettensis versus portam occidentalem, [Puella submersa & habita pro mortua,] cum in vigilia Ascensionis Domini a civitate Eichstettensi absens esset, Mechtildis, filia sua septem annorum ad fluvium, qui vulgariter Altmihl dicitur, juxta hospitium parentis sui de quodam ligno cecidit, & submersa usque ad decimam aream, quæ ibidem continuantur, per fluxum aquæ ducta fuit: cumque universi ac singuli habitatores ejusdem continuanter clamantes accurrerent, nec eam juvare possent, tandem quidam piscator cum navicula superveniens, extraxit puellulam, & tamquam mortuam ad terram projecit; quam convicini ad brachia sua levantes, nulla vitæ indicia per longum tempus invenerunt in ea.

[22] Condolentes matri, quæ præ nimia turbatione syncopizare a cœperat, [statim restituitur pristinæ valetudini.] ipsum Præsulem, ut vitam ei pristinam restitueret, omnes unanimiter invocabant: & post modicum temporis sanguis & aqua de ore ipsius puellæ & naribus in magna quantitate profluxit, & statim unum digitorum movere cœpit: & videntes vicini, ipsam vestibus suis, in quibus submersa fuerat, exuentes, ad lectum deposuerunt: & infra breve temporis spatium, postquam calefacta fuisset, recuperavit adeo vires suas, quod omnino sana & incolumis sepulchrum prædicti Pontificis una cum matre & aliis vicinis suis in persona propria visitavit; prout hæc omnia per ipsum piscatorem & alias XIV personas fide dignas, qui totam facti seriem viderant, & interfuerant, sufficienter declaratum extitit, & publice ac lucide coram populo comprobatum.

[23] XLV. Mechtildis de Finfbrun adeo in visu defecerat, & per totam hyemem jam transactam defectum ejus sustinuerat, [Cæca, & paralytica sanantur.] quod absque ductore in locis sibi notis non ire potuisset: quæ postquam sepulchrum antedicti Gundekari, prout noverat, in hebdomade ante diem Paschæ proximæ visitavit & domum rediit; in ipso die Paschæ, & quasi in momento, pristinam visus claritatem recepit; prout per testes idoneos & juratos lucide comprobavit.

XLVI. Mechtildis de Nova civitate *, Bambergensis diœcesis, tota ab uno latere morbo percussa paralytico, quod per XXX hebdomades absque suffragio aliorum se de loco movere non potuerit, votum emittens, quod, si ante instans festum Nativitatis Domini ab hujusmodi infirmitate eam contigerit liberari, sepulchrum ipsius Pontificis annis singulis visitaret, in continenti alleviata extitit, & de die in diem sic convaluit, quod in festo Nativitatis Domini, votum emissum per se, curata penitus & liberata, exsolvit.

[24] XLVII. Henricus famulus honorabilis viri magistri Udalrici, Præpositi Spaltensis b, cum quodam die Sabbati, [Angina letalis] post festum Paschæ nunc transactum, nullam omnino corporis debilitatem sentiret, & sanus de nocte se ad stratum suum deponeret, guttur ipsius eadem nocte adeo magnum tumorem & dolorem contraxit, ut in mane nec de lecto surgere, nec absque maxima difficultate loqui potuerit: cumque dominus Rudigerus, viceplebanus, pro quadam cautela vocatus, cum Eucharistia venisset ad eum, & ipse famulus cum multa sibi difficultate peccata sua confessus fuisset; timens idem plebanus & alii, qui præsentes fuerunt, ne forsitan in brevi ipsum contingeret suffocari; ea celeritate, qua potuit, Sacramentum Eucharistiæ ei ministravit; sequenti vero die, videlicet feria secunda mane, prædictus tumor in gutture ipsius adeo invaluerat, quod idem famulus omnem loquendi potentiam penitus amiserit, nec verba sua ab aliquo intelligi vel audiri poterant, ita quod per solum capitis motum vel nutum suam insinuaverit quodammodo voluntatem.

[25] [statim omnino sublata.] Quod audiens ipse Præpositus, de vino, in quo ossa gloriosi pontificis Gundekari lota fuerunt, ad os ipsius fundi sub modica quantitate mandavit; & statim ipse famulus quemdam ex hoc dolorem protendens, loqui cœpit; per potum, quem sumpserat, se omnino asserens liberatum: & dum sibi per adstantem famulum diceretur, quod de vino ablutionis Gundekari præsulis sumpsisset, in continenti cum magna devotione sepulchrum ipsius deinceps, quanto posset frequentius visitaturum promisit: & qui prius nec linguam movere, nec se de lecto erigere poterat, cibum sibi dari petiit: & adhuc eadem die memoratum sepulchrum visitans, die crastino, hoc est feria tertia, sanus & incolumis ad exercendos labores consuetos accessit.

[26] [Dæmoniaca liberatur.] XLVIII. Gisilla femina, de Edelhusen prope Pfaffenhofen, per XII annos, minus quinque septimanis, dæmonium quoddam habuit, quod ipsam per sylvas, campos, & loca quæque devia agitavit, & contra voluntatem omnium sibi attinentium ad terram Austriæ venire, & per triennium, quasi vagum & indomitum animal, ibidem discurrere compulit: quæ in die Pentecostes ante horam matutinam ad sepulchrum sæpe dictum adducta per carnalem fratrem suum, & violenter attracta, multis clamoribus & vociferationibus emissis, afflicta adeo miserabiliter extitit; ut omnes ibidem præsentes ad fletum provocati fuerint. Post multas hujusmodi passiones, dum ipso die vespertinum decantaretur Officium, juxta sepulchrum prædicti pontificis Gundekari, in totius populi præsentia fuit ab hujusmodi dæmonio, divina favente clementia, penitus liberata.

[28] [Sanatur subito crus dire affectum,] XLIX. Engelmarus, militaris conditionis, dictus Chuengesfelder, de Wolfersdorff, in crure suo maximam & periculosam quasi per spatium unius anni habuit inflaturam; propter quod etiam cutis in diversis locis ipsius inflaturæ rupta fuit, nec aliqua exinde materia profluxit; sed potius corrosiones hinc inde graves obortæ, de die in diem dilatatæ fuerunt, ita quod fuerit timor, ne totum crus suum tandem ipse morbus inficeret: cumque ipse ægrotus quadam nocte in turbatione maxima constitutus, se ipsum reputaret propter hoc in rebus & persona destructum, & præ nimia tristitia quasi somnolentus jaceret in lecto, ecce, quidam apparuit ei in somno, dicens: Vade cito ad ecclesiam Eichstettensem, & debile crus tuum pone supra sepulchrum B. Gundekari, ut cureris. Ipse in continenti ad se reversus, de visitando ipso sepulchro cum fervore multæ devotionis votum emisit: & subito de die in diem, de momento ad momentum decrescente inflammatione omnique corrosione & læsione ejusdem cruris, postquam feria tertia proxima post festum Pentecostes sepulchrum ejusdem gloriosi Pontificis visitasset, & crus suum ibidem supposuisset; adeo curatus extitit, quod se validiorem in illo, quo morbus fuerat, & agiliorem, quam in eo, quod sanum remanserat, sacramento corporaliter præstito comprobaverit.

[29] L. Conradus de Neussen XIII annis manum claudam habuit, ita quod eadem manus ad ipsum brachium contracta, [& manus contracta,] non potuisset ab eo aliqualiter separari; omnesque digiti ejusdem manus usque ad pugillum incurvati & inclusi fuerint; & ungulæ ipsorum digitorum adeo excreverant, quod ipsi pugillo læsionem aliquoties inferebant: cumque per octo annos defectum hujus morbi * pateretur, quadam nocte somniavit, quod si ad Episcopum Eichstettensem veniret, manus sua pristinam sanitatem recuperaret. Qui ad ecclesiam Eichstettensem veniens, manum suam ad præfatum sepulchrum cum poneret, multis ibidem clericis & laicis præsentibus primo defectum hujusmodi examinantibus & invenientibus, manum *, quæ brachio annexa fuerat, & digiti usque ad pugillum incurvati, paulatim disjuncti ac resoluti fuerunt, ita quod tandem tam manum ipsam, quam digitos habebat extentos, & nihilominus quidam globus, qui prope juncturam proximam post minimum digitum in exteriori parte brachii excreverat, & tamquam cornu per diuturnitatem temporis fuerat induratus, in continenti evanuit & recessit.

[30] LI. Ulricus de Ellingen quamdam speciem habuit paralysis, [& paralysis.] quæ cum dolore vehementissimo per omnes partes corporis hinc inde discurrens, ipsum miserabiliter diversis diei horis afflixit. Qui ad ejusdem præclari Pontificis sepulchrum veniens, & per dies aliquot moram trahens, superveniente dolore, vociferabat miserabiliter & clamabat ita, quod omnes adstantes ad compassionis misericordiam moti fuerint: qui de die in diem, ex frequentatione sepulchri, melius habuit, & tandem quasi post XII dies omnino fuit curatus c.

ANNOTATA.

a Syncopizare, id est animi deliquium pati; a Græco συγκόπλομαι.

b Spaltum oppidum est cum ecclesia collegiali in diœcesi Eystettensi.

c

Hic sequebatur attestatio legitima de omnibus quæ hactenus ex libro Pontificali desumpta produximus; & ita sonat:

Hæc singula ex antiquissimo libro ab ipso præfato piissimo episcopo Gundekaro incepto, a subsequentibus episcopis Eystettensibus continuato, in episcopali archivio asservato, descripta fuisse, fidelissime assero & propria manu ac sigilli vicariatus generalis Eystett. appressione corroboro, Eystadii V Maii MDCCXXXI. Sebastianus Joseph Ziegler SS. Theol. Doctor vicarius generalis ad S. Vitum Herriedæ canonicus capitularis.

* vulgo Newstatt

* imo hujusmodi

* l. manus

DE S. PETRO EPISC. CONFESSORE
OXOMI SEU UXAMÆ IN HISPANIA.

An. MCIX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Petrus episc, conf. Oxomi in Hispania (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. Sancti cultus, patria & professio.

Utut persæpe fallat Tamayus in suo Martyrologio Hispanico, hoc saltem die recte signavit illustravitque S. Petrum Oxomensem, seu Uxamensem (Borgo de Osma) episcopum, de cujus cultu etsi aliunde non omnino constititerit, utpote cum a solis Menardo, [In Fastis non satis notus,] Ferrario & Saussayo annuntietur; ea ipse suggessit, unde de antiqua celebritate securi esse possimus, ut mox patebit clarius. Jam Menardum ipsum primo loco audiamus: In Hispania, sancti Petri Oximensis episcopi, Ordinis Cluniacensis. Notat vero in Observationibus pag. 653, Fuisse Petrum Gallum natione, Biturigibus oriundum: venisse in Hispaniam vocatum a beato Bernardo, qui tum abbas erat Sahaguntensis cœnobii, postea archiepiscopus Toletanus. Sumpsit habitum in dicto cœnobio a prædicto beato Bernardo, ubi vixit secundum instituta Ordinis Cluniacensis, quæ tum in cœnobio illo vigebant. Fuit postea archidiaconus Toletanus, beneficio ejusdem beati Bernardi. Tandem episcopus Oxoniensis: voluit dicere Oxomensis. Ferrarius in Catalogo generali: Uxamæ in Hispania, S. Petri episcopi & patroni. Cur eumdem Sanctum ad diem IV hujus mensis iterum repetat, ex sequentibus facile erit intelligere.

[2] Saussayus in Supplemento pag. 1154 ita etiam de ipso hoc die loquitur: In Hispania, natalis sancti Petri, [a Tamayo illustratur] Oxomensis episcopi, Ordinis Cluniacensis, qui ob fulgentia gratiæ lumina a sancto Bernardo archiepiscopo Toletano, ortu Aquitano, in Hispaniam evocatus, commissum sibi populum verbo pavit & exemplo; multiplicatoque, ex ovium salute, Domini fœnore, æternum introivit in gaudium. Alium citat Tamayus Martyrologum Hispanum, cujus hæc sunt verba: Uxamæ Hispaniæ, S. Petri, ipsius urbis episcopi, qui primo fuerat monachus Cluniacensis, post Sahaguntinensis, archidiaconus Toletanus, vir doctrina, virtutibus & miraculis singularis. Meretur etiam hic audiri Tamayus ipse: Uxama Hispaniæ, S. Petri ipsius urbis episcopi, qui ex Aquitania Galliæ a Bernardo archiepiscopo Toletano evocatus, cucullam Ordinis Benedictini in Sahaguntino cœnobio recepit, post Toletanus archidiaconus factus, ad infulas præsulatus accessit, quibus exemplo & doctrina clarus, insignis confessor ad lucrum migravit æternum. De habitu Benedictino in Sahaguntensi seu Saguntino cœnobio, an potius in ipsa Gallia suscepto, disquiremus inferius: quæ ad cultum spectant, hic primum exsequenda sunt.

[3] [ex multis Breviariis] Hunc vero luculenter etiam probat Tamayus ex variis vetustis Hispaniæ Breviariis, sancti hujus Petri Officium referentibus, inter quæ primum citat Breviarium Toletanum anni 1483, qua in ecclesia hac die secunda Augusti festivitatem ejus etiam nunc recoli, constat ex Kalendario, seu divini Officii Ordine, impresso Matriti anno 1718. Adducitur etiam Breviarium Compostellanum anni 1569, tum Civitatense anni 1555. Item Palentinum & Salmanticense anni 1538, in quibus festum rejicitur ad XII Octobris, forte Novembris, ob factam eo die translationem. In Conchensi autem ponitur IV Augusti. Carthaginensis anni 1536, propriam lectionem mox dabimus. Omnium instar sit, jam dicti anni 1718 Kalendarium ipsiusmet ecclesiæ Oxomensis, in quo expressissime legitur hac die II Augusti: Petri episcopi confessoris & patroni, duplex I. Classis cum octava in tota diœcesi. Vides de solenni S. Petri, saltem in Hispania cultu, prorsus dubitandum non esse; ut jam elogia præteream, quæ sancto huic Antistiti ab Hispanis profuse tribuuntur. Sufficiat hic modo, quam pollicitus sum, Breviarii antiqui Carthaginensis lectio:

[4] Venerabilis antistes & pius pastor Petrus, natione Bituricensis, [præsertim ex cathaginensi] parentibus Christicolis, cum esset bonæ indolis adolescens, inter scholares diligenter invigilans. in lege Domini die ac nocte meditabatur. Archidiaconus igitur factus Toletanus, in ipsa ecclesia res ecclesiasticas diligenter & opportune tractabat, & excubitor in domo Domini providus, non tantum temporalia, sed spiritualia erogabat. Eodem tempore Oxomensis ecclesia solatio pastoris carebat, quæ Saracenorum incursibus, cum aliis multis Hispaniæ ecclesiis & civitatibus depopulata fuerat; multisque annorum curriculis orbata rectore, deficientibus habitatoribus permansit. Dei tamen nutu, reædificabatur civitas Oxomensis a paucis habitatoribus. Huic civitati prædictus Vir laudandus in pastorem præficitur, dirutæque & ab ipsis fundamentis eversæ ecclesiæ (cujus nec signa nec vestigia vetustate reperiri poterant) rector constituitur. Ipse itaque nec rerum affluentia, nec famulantum vallatus circumstantia, nec denique palatiorum dilatatus speciositate, novus cœpit ædificator existere: & non tantum parietes, sed & subditorum mores reformare. His igitur rite expletis, Vir Dei protinus febre corripitur, & viribus corpore destituto, post Sacramentorum sumptionem, spiritum Domino reddidit IV Nonas Augusti.

[5] Habeat hic etiam locum hymnus ex Officio Uxamensis ecclesiæ a Tamayo descriptus in hunc modum: [& hymno Oxomensi.]

Plaudat phalanx angelica
      Tanti festa pontificis,
      Quæ Oxomam Biturica
      Jussis transmisit cælicis.
Ut tribulos evelleret,
      Spinas, & sentes veprium,
      Et surculos insereret
      Virtutum coruscantium.
Prius Toleti floruit
      In archidiaconio:
      Metropoli se subdidit
      Sub Bernardi dominio.
Post Uxamæ basilicam
      Instaurat, & [in] spiritu
      Gentes edocet, qualiter
      Sit venerandus Dominus.

Atque hæc de cultu hactenus, jam quæ de patria seu origine & professione dici possunt, subjungamus.

[6] In Chronico generali Benedictino nonnullos Hispanos refutat Yepezius, [Fuisse Gallum & monachum, certum est;] qui quod Sanctum passim appellari intelligerent Petrum de Osma, in animum induxerint, gente Hispanum fuisse, quasi S. Martinus, cui Turonensis cognomentum adhæsit. Gallus dicendus sit, quem in Pannonia natum, vulgo notissimum est: aut Italum quis credat S. Antonium Ulyssipponensem, quod passim ab obitus loco & sacri corporis depositione, Patavinus cognominetur. Sic, inquit, non ideo dicendus Hispanus S. Petrus, quamvis Oxomensi seu Uxamensis vulgo nuncupetur. Inter errantes illos, qui ferme Victorianum volunt S. Petrum, citat & refellit Yepezius Villegam, Trugillum & Mariettam, qui melius doceri potuerant ex Roderico Toletano lib. 6 cap. 27 ita disertissime testante, quod Bernardus Toletanus archiepiscopus Roma per Galliam ad sedem suam regrediens, de diversis locis viros honestos & litteratos, nec non & juvenes dociles, quos habere potuit, elegerit & in Hispaniam secum duxerit. De Mosaico duxit beatum Giraldum, quem prius cantorem in ecclesia Toletana, postea fecit archiepiscopum Bracarensem. De Bituricis S. Petrum, quem prius archidiaconum Toletanum, postea fecit episcopum Oxomensem.

[7] [non æque constat,] Non satis distincte hic a Roderico exprimitur, fueritne is, de quo hic agitur, S. Petrus, quando ex Gallia in Hispaniam ductus est, jam tum monachus, an primum cucullam induerit in ipso cœnobio Saguntinensi, ut supra innuebant Menardus & alii. Verum si Roderici verba recte expendantur, non inter juvenes dociles, qui postea habitum susciperent, S. Petrum connumeravit, sed inter illos quos viros honestos & litteratos appellat, quosque continuo ad dignitates promoverit, id quod ex Vita inferius danda, non adeo obscure colligi posse videtur; clarius autem apud Davilam de Episcopis Oxomensibus cap. 3, & apud alios, contra Menardum & ipsissimam Tamayi annuntiationem, quem mirum prorsus est, prima sua asserta cum postremis non melius connectere: nam ubi in jam dicta annuntiatione clarissime pronuntiavit, Sanctum nostrum cucullam Ordinis Benedictini in Sahaguntino cœnobio recepisse, quasi sui immemor, Menardi opinionem in observationibus suis impugnat, hisce formalissimis verbis; Quæ opinio etiam nonnullis ex nostris scriptoribus, (poterat dicere & mihi) arridet, sed veriorem credo, quam Acta referunt. Et eam nos quoque præferendam censeremus, nisi obstare videretur jam supra relata expressa Roderici sententia.

[8] [utrum apud Saguntinos habitum in duerit.] Vidit pugnantes opiniones Yepezius; at modum, quo eas conciliaret, saltem opportunum, non invenit; quin imo in deteriorem deflexit, qua nempe & ipse contendit, accersitum ex Gallia S. Petrum, non jam monachum, sed in ipso SS. Facundi & Primitivi cœnobio Saguntino habitum Benedictinum induisse. Vult autem Rodericum superius ita loqui, ut non solum agat de iis monachis, quos Bernardus tunc temporis ex Gallia in Hispaniam duxerit, ex dilectu tunc facto, sed de omnibus, qui jam diversis temporibus eo accesserant; quod quid aliud est, quam totum difficultatis nodum scindere potius quam solvere? Quod vero, ex nescio quibus monumentis Saguntinis, ipso Roderico antiquioribus, ibidem disserit, mihi certe numquam suaserint a Roderico recedendum, quidquid in Vita tam manifeste asseratur, S. Petrum cum ipso Bernardo in Hispaniam perrexisse, dum e Cluniaco monachi Cluniacenses per Alfonsum regem tam solicite postulati sunt: id quod de tam celebri Sancto non tacuisset, opinor, Mabillonius, dum in Annalibus Ordinis ad annum 1081, tom. 5, lib. 66 de Bernardi in Hispaniam adventu & gestis plura memorat pag. 172, ubi tamen de S. Petro altissimum silentium; etiam locis aliis, quibus tamen de Bernardo Toletano sæpius meminit. Jam reliqua expediamus.

§ II. Ætas & gesta.

Quemadmodum dubia & implexa ostendimus quæ de S. Petri patria & professione jam disputata sunt, [Variant item scriptores] sic & intricata invenio, quæ de ætate ejus referri possunt, quorum decisio potissimum penderet ab adventu Bernardi, ex monasterio Cluniacensi seu alio ejusdem Ordinis ad Hispanicum Sahaguntinense, cui post Arabicas grassationes, ab Alfonso rege restaurato, primus abbas constitutus sit; unde, inquam, penderet decisio, si satis constaret S. Petrum jam dicti Bernardi socium fuisse, dum in Hispaniam primum appulit. Si recte conjicio, venit in Hispaniam Bernardus antequam Toletum Mauris eriperetur, quod juxta probabiliorem chronologiam non contigit ante annum 1085: ut supponere possimus ab anno circiter 1080 seu 1081 Bernardum cum sociis ad Saguntinense seu Sahaguntinense cœnobium pervenisse; unde post paulo ab eodem rege Alfonso Maurorum domitore accersitus, ecclesiæ Toletanæ datus sit archiepiscopus, metropolita & totius Hispaniæ primas. Quæ ipsa videtur Mabillonii sententia qui in Annalibus suis Benedictinis loco jam supra citato, nempe tomo 5, pag. 172 agens de rebus Sahaguntinensibus, sic rem omnem, ut jam dixi, narrat, ut de S. Petro, nec ibi nec in sequentibus vel verbum memoret.

[10] Audiamus quæ de Bernardi gestis, e quibus nostra utcumque illustratur narratio, [in determinando tempore] ibi deducit in hunc modum: Quis fuerit ille, quem Alfonsus Toletanæ ecclesiæ præficiendum Gregorio suggerebat, incertum: at certum est, illi sedi Bernardum, nostri Ordinis monachum, tandem impositum fuisse. Is ex Aginnensi oriundus territorio, oppido scilicet Salvitatis *, teste Ruderico Toletano, cum ab infantia litteris imbutus fuisset, seculari militiæ nomen dedit; sed postmodum infirmitate coactus, in S. Orentii Auxitano monasterio, Benedictinæ regulæ, sumpto monastico habitu, se mancipavit. Inde vocatus Cluniacum ab Hugone abbate, cum eo laudabilem aliquamdiu egit vitam. Dein cum rex Alfonsus Saguntense SS. Facundi & Primitivi cœnobium, ubi aliquando, vitandæ captivitatis causa, monasticum habitum haud sponte induerat, augere & amplificare vellet, ab Hugone abbate religiosum virum postulavit, qui illic abbatis officio fungeretur, ut, sicut Cluniacum ceteris Galliæ monasteriis, sic etiam istud Hispanicis omnibus præcelleret. Hugo illuc Bernardum cum aliis monachis misit. Hic vero abbas factus, ita se omnibus amabilem & acceptum exhibuit, ut Toleto in Christianorum potestatem redacto, mox ipse illius sedis archiepiscopus electus sit.

[11] Hæc convenire serme videntur cum iis quæ tradit danda a nobis ex Tamayo Vita num. 2, [quo Sanctus in Hispaniam venerit:] ubi præmissa Sancti nostri priori vita in monasterio, uti vocat Auricensi (forte Auxitano) vel Cluniacensi, narrat, Alfonsum regem ab abbate Cluniacensi (quem non nominat) assiduis efflagitasse epistolis, quatenus in Hispaniam aliquos ex Cluniaco monachos, & doctrina & virtutibus claros, qui regale cœnobium erigerent & illustrarent spiritu, & totius regionis ambitum præclaris moribus & virtutibus insignirent, emitteret. Igitur Cluniacencis abbas, regis inclyti humili petitione convictus, duodecim monachos, morum illustrium specimine roboratos, ad regem destinavit, inter quos Bernardum, qui postea fuit archiepiscopus Toletanus, & Petrum, ejus secundum carnis vinculum nepotem, licet merito professione filium. Qui apud prælibatum Sahaguntinense cœnobium monasticam per aliquot temporis cursum vitam exegit, ubi in oratione, nocturnis excubiis, jejuniis & similibus exercitiis, assiduus Domini perseveravit minister. Passim extra ordinem homo Dei de more cum fratribus in divinæ legis meditationem incumbebat, ut melius & efficacius ab otio diffugeret &c. Quæ in ipsa Vita fusius deducuntur.

[12] [an dum Bernardus Toletanus eo perrexit,] En hic S. Petrum Bernardi socium, dum is circa annum 1080 vel 1081 in Hispaniam primum perrexit. At rursus quis ea satis conciliet cum verbis Roderici, superius num. 6 citatis, ubi disertissime testatur, S. Petrum a Bernardo ex Gallia primum adductum, dum Toletanus archiepiscopus Roma per Aquitaniam ad sedem suam reverteretur, quod non videtur contigisse nisi seculo XI jam ad finem vergente, utpote dum Cruce signati Jerosolymam pergerent, quo eos Bernardus, pio zelo & ipse incensus, comitari decreverat. Si dissolvere utcumque liceat, quæ apud Hispanos implexa, manifestum est: dicam hæc contigisse circa annum 1096, quando Sanctus noster non tam Saguntum adductus, quam archidiaconus Toletanus a Bernardo declaratus sit; ea scilicet tempestate, qua plerique monachi ex Ordine Benedictino, canonicorum vices in ecclesia Toletana supplere cogebantur: Sanctum porro paucis annis, puta quatuor aut quinque, archidiaconi munere persunctum, anno circiter 1100 aut 1101 ad episcopatum Oxomensem restaurandum, dicam an inchoandum, absque ullius invidia promotum esse, eamdemque ecclesiam administrasse ad annum usque 1109, quo II vel IV Augusti ad laborum præmium feliciter evocatus est.

[13] [an dum Roma idem rediit.] Ut igitur conjecturis saltem verosimilibus, S. Petri vitæ series utcumque ordinari queat, non verebor asserere, eum circa annum jam dictum 1096 Saguntum atque inde Toletum, ætate tum maturum pervenisse. Quod si septuagenarius dici possit dum episcopus anno 1109 mortuus est, consequens erit ut natus dicatur circa annum 1040, monachum porro induisse, post brevem secularem militiam, anno circiter 1070, veteranusque adeo fuerit anno illo 1096, aptusque proinde, non solum ut in cœnobio Saguntino fratribus exemplo præluceret, verum etiam ut ad archidiaconi dignitatem promoveretur, in qua & ut perfectus monachus & simul canonicus omnes partes & sancti & docti prudentisque Viri impleverit, tantaque proinde ipsius virtutum fama per omnium ora dispersa percrebuerit, quod regem, archiepiscopum, clerum & populum in profundam admirationem illustrium facinorum frequentia raperet, ut fusius habes in Vita num. 5; secuta mox unanimi electione in Oxomensem episcopum, ubi quibus claruerit singularissimis tum virtutibus, tum miraculis, præclare ibidem explicatum invenies. In eo deficere videtur laudata Legenda, quod non satis apte finem vitæ collocaverit anno 1108, ut modo etiam paucis explicandum superest.

[14] [Par ferme controversia de anno & die obitus.] Et vero tum annum tum diem obitus æque ferme ac cetera, involvunt scriptores. Certe contra expressissimam Vitæ assertionem, qua obitum Sancti collocat anno Domini MCVIII cogor sentire, ad annum omnino supervixisse, cum adfuerit, ex ejusdem Vitæ num. 9, Alfonso gravi infirmitate oppresso, ejusque morti & funeri. Cum vero constet, regem istum vita functum anno 1109, cumque brevi post secutus fuerit sanctus Oxomensis Episcopus, de quo hic agimus, satis certum videtur, errasse Vitæ scriptorem, dum toto anno mortem ejus anticipavit. Utrum eodem laboret vitio dum IV Nonas Augusti signat, contra quam alii, quartum ejusdem mensis, seu pridie Nonas annotarunt, non disputo: hoc potissimum die ipsum annuntiant, quos supra citavi, Martyrologi; ut verosimilius censeam, hunc fuisse ipsum obitus diem, quo in ipsa sua Oxomensi ecclesia singulari solennitate recolitur annua ejus memoria, quemadmodum supra ex Kalendario annotavimus. Atque hæc de S. Petri die & anno felicissimi obitus, eo pacto extra controversiam abunde posita videntur.

[15] Ad ejus illustria gesta quæ pertinent, is, qui Legendam, [Gesta melius illustrata.] jam non semel laudatam composuit, tam studiose prosecutus est, ut nihil ferme desiderari sit passus, fontem præbens ex quo sua accepisse videntur tum Sandovallius, tum Yepezius, tum reliqui ferme omnes qui de Sancto meminerunt. Unum est quod suggerit Lucius Marineus Siculus De Sanctis & Martyribus Hispaniæ lib. 5 f. 25 ℣, hic non prætermittendum. Describit ipse illic celebre miraculum fontis ex quercu scaturientis, de quo etiam Vita meminit num. 9. Tum vero subjungit, quæ hic sequuntur: Idem Pontifex, cum negotiis emergentibus, multorum precibus adductus, Palentiam venisset, reprehensibile ducens, secularibus rebus & necessitatibus, se continua solicitudine implicari, inter mundanas varietates, manentis desiderio civitatis accensus, proposuit in ecclesia beati Antonini in vigiliis & orationibus pernoctare, & propositum executus est ad effectum. Quapropter ego & Dei magna opera referens, & hujus beatissimi viri sanctitatem, ob cujus memoriam hæc atque alia divina clementia dignabatur ostendere, quod prædixi miraculum describens, non solum præsentium, sed etiam futuræ posteritatis memoriæ commendare decrevi. En modo Legendam ipsam.

[Annotata]

* la Sauvetat

ACTA
Apud Tamayum, ex Ms. vetusto Legendario Asturicensi.

Petrus episc, conf. Oxomi in Hispania (S.)

BHL Number: 6762

Ex Tamayo.

Petrus in Gallia Celtica apud Bituricos natus, patrem Guillelmum & Neymiram matrem, non tantum sanguine, [Gallus ex milite monachus,] sed & moribus nobilissimos habuit. Ab infantia fidei sacris excultus rudimentis, & Dei timore nutritus, ad juvenilem accessit ætatem virtutum perfectione compactus. In illa (ut ea tempora ferebant) armorum strepitu illectus, baltheum profanæ indutus militiæ, vexilla regum, temporum occasione, prosequitur. Ea per aliquot annorum curricula strenuus juvenis denfensavit, donec periculum in exercitio prudens discursus explorans, signa bellica sagax animadversio reliquit. Tunc quid agendum quæritans, S. Benedicti Ordinem tota viscertum compage suspirans, calcatis innumerabilibus contradictionis ambagibus, in Auricensi cœnobio a cucullam induit. Ibidem S. Vir per aliquot annos monachum egit, donec rex Alphonsus Castellæ, qui Toletum cepit, Sahaguntinense monasterium reædificare constituit, illudque totius regni caput inter cetera destinare.

[2] [cum aliis in Hispaniam missus,] Qui ut istius populationis fundamina præceptoribus niterentur illustribus, ab abbate Cluniacensi assiduis efflagitabat epistolis, quatenus in Hispaniam aliquos ex Cluniaco monachos, & doctrina celebres, & virtutibus claros, qui regale cœnobium erigerent, & illustrarent spiritu, & totius regionis ambitu præclaris moribus, & virtutibus insignerent, emitteret. Igitur Cluniacensis abbas, regis inclyti humili petitione convictus, duodecim monachos morum illustrim specimine roboratos, ad regem destinavit, inter quos Bernardum, qui postea fuit archiepiscopus Toletanus, & Petrum b, ejus secundum carnis vinculum nepotem, licet merito professione filium. Qui apud prælibatum Sahaguntinense cœnobium monasticam per aliquot temporis cursum, vitam exegit, ubi in oratione, nocturnis excubiis, jejuniis, & similibus exercitiis assiduus Domini perseveravit minister. Passim extra ordinem homo Dei de more cum fratribus in divinæ legis meditationem incumbebat, ut melius & efficacius ab otio diffugeret.

[3] [Sagunti omnibus prælucet:] Omnes suo exemplo, & eloquentiæ dulcedine, sive monachos, sive laicos, ad Dei amorem inflammabat; qui cum ejus sanctimoniam exploratam haberent, eum majoribus prosequebantur honoribus; qui servo Deo majoris humilitatis ansam præbuere, juxta illud Salomonis: Quanto magnus es, humilia te in omnibus, & coram Deo invenies gratiam. Itaque quia jam eum Dominus in benedictionibus dulcedinis prævenerat, frequens erat in jejuniis, creber in vigiliis, jugis in oratione, divinæ lectioni insistens, moribus suavis, eloquio dulcis, ante omnia vero sollicitus servare unitatem spiritus in vinculo pacis: denique corpus suum castigans, & in servitutem redigens, omnia fratrum communia exercitia solvebat, & plura, extra chorum, meditabatur pœnalia, ut sic melioribus polleret moribus, quibus Christo suo placeret.

[4] [inde archidiaconus Toletanus,] Post hæc rex Alphonsus, regiam urbem, quam triennio obsederat strenua constantia, Sarracenorum deditione recepit; qui ut & cultus ecclesiastici reparationi addictissimus fuisset, extemplo antistitem S. E. Toletanæ constituere decrevit, qui ecclesiastica munia, & canonica ministeria, etiam sacerdotum designatione, & ministrorum nominatione, disponeret. Ad hoc fuit Bernardus Sahaguntinensis abbas electus, qui provida animadversione, singula ecclesiæ necessaria digessit, & ecclesiasticum ordinem tanta dispositione constituit, ut ad pristinum metropoliticæ dignitatis statum, illam, regia auctoritate, reduceret. Inter alios igitur, quos secum Bernardus monachos e cœnobio, ad opus novum deduxit, unus fuit Petrus, quem in archidiaconum sanctæ illius ecclesiæ, merito sublimavit.

[5] [tum episcopus Oxomensis creatur,] In eo igitur S. Vir fastigio collocatus, non elatior fuit, nec nihil c de monastico rigore remisit: nam totum illud ingens divini officii pensum, cui in choro adstringuntur Cluniacenses, strenue quotidie persolvebat. Vix a templo divelli poterat, nisi quando in archidiaconatus munere, judicialibus ministeriis vacabat, & negotiis. Tanta igitur S. Viri virtutum fama per omnium ora dilapsa, percrebuit, quod regem, archiepiscopum, clerum & populum, in profundam admirationem, illustrium facinorum frequentia, raperet. Evenit ergo cum hæc agerentur, quod urbs Uxamensis de Sarracenorum faucibus eriperetur, in qua antiquam restituere cathedralem ecclesiam convenit. Sed cum de pastore protinus deligendo, qui urbem repararet, & ecclesiam construeret, disceptaretur, illico unus beatissimus Petrus, qui perfectius opus illud exequeretur, in mentes omnium occurrit; ideoque a rege, & archiepiscopo consignatus, ei munus hoc quantocius indixere; & licet S. Vir infulam induere recusaret, demum regis placitis, & Bernardi precibus acquievit, cujus ministerio consecratus, onus suis humeris impositum admisit, & ad sedem suam magno profectionis fervore, humilis & egregius pervenit Antistes.

[6] Mox itaque dirutæ, & ab ipsis fundamentis eversæ ecclesiæ fabricam erigere destinavit, [eamque ecclesiam eversam restituit.] quam sic assiduis auxiliis & assistentia, brevi tempore construxit, ut pene ad miraculum hujusmodi opus computaretur excelsum. In hac igitur dignitate, tamquam in altissima arce Petrus collocatus, omnis pietatis, & perfectionis tamquam aliquod signum suis extulit. Nihil rerum divinarum contemplatione antiquius ducebat, carnem jejuniis, nocturnis vigiliis, & nodoso cilicio subigebat. Clerum & populum sibi a Deo commissum, maxima adhibita diligentia regebat. Pauperum, infirmorum, & hospitum curam gerere procurabat. Erga honestos & dociles mansuetus erat, & benignus. Errantes severius cohibebat; in superbos & contumaces animadvertebat atrocius; ita ut omnibus pastor existeret integerrimus. Fuit quoque jurium, bonorum, & rerum ad suam ecclesiam, & dignitatem pertinentium acerrimus defensor; ita ut quidquid a potentioribus sublatum, & inter eorum facultates incorporatum invenit, censuris ecclesiasticis, in pristinum ecclesiæ usum, jure concedente, reducere per restitutionem curavit.

[7] Hinc contra S. Præsulem non immodicæ persecutiones exortæ, [Mortis periculum miraculo evadit.] quibus aliquando in maximum vitæ periculum constitutus, vix nisi Dei misericordia opitulante liber evaderet. Erat enim tunc temporis miles quidam in urbe prædives, qui quanto propriis, & opulentioribus abundabat possessionibus, & divitiis, tanto aliorum etiam, maxime ecclesiæ, bona utiliora temerarius inhiabat avarus. Plures ergo eques iste possessiones ecclesiasticas detinebat, quas relinquere nequibat. Tunc adversus eum S. Pontifex, præviis humanitatis, & pacis interpellationibus, arma ecclesiasticæ districtionis exercuit, quorum cum debuisset viribus sacrilegus parere detentor, ut erat nobilitate & opibus inflatus, vitam eripere S. Præsuli minitavit. Quod ut exequeretur commodius, sciens B. Petrum ad oppidum S. Stephani, causa visitationis, procedere, ei obviam ivit, ut sacrilegum ad perfectionem conamen reduceret. Sed vix a longe S. Virum est temerator intuitus, cum a dæmone obsessus, gravium cœpit cruciatuum pondera sustinere. Tunc militem famuli semimortuum ad propria redigere decreverunt, qui causam cognoscentes eventus, B. Præsuli omnia retulerunt.

[8] Ille vero sancta pietate constrictus, oratione emissa, [Pisce ægrotum sanat.] militem a dæmonis vinculo liberavit. His ita expeditis, B. Petrus ad ulteriora in sua visitatione episcopali processit, & cum ad pagum, Lagan nomine, in Durii fluminis ripa devenisset, pro manuum ablutione ad ejus littus accessit, ubi maximam piscium multitudinem super aquas exilientem, & ad eum appropinquantem inspexit. Tunc super undas, signo facto baculi cuspide, illis in Dei nomine, ut ad littoris arenas propius accederent, præcepit. Illico pisciculi sui pastoris jussum obtemperantes, gurgitis ripam exultantes, implevere. Omnibus denique episcopali benedictione dimissis, unum sibi reservavit Antistes, quem ad ægrotum febri quartana laborantem emittens, vix de eo manducavit infirmus, quando ab ægritudine liber, gratias Deo, & ejus servo, non sine lacrymis lætabundus exegit.

[9] [E quercu aqua elicitur.] Deinde cum Vir Dei ad pagum, qui Fresnelo dicebatur, in proprio territorio visitando devenisset, & post ecclesiæ consecrationem ejusdem oppidi, domorum cogente penuria, sub quercu juxta posita, cum suo comitatu ad reficiendum resideret: cumque manuum ablutioni aquam non haberent, aqua statim desuper ex prædicta arbore scaturiens, contra naturam, descendit, quæ cum magna omnium admiratione & manibus abluendis, & siti petentium sese obtulit. Quæ res admiranda, & eorum oculos non latuit & circumjacentes regiones, fama volante implevit, ita ut quercus illa adhuc undas scaturiens ad ægrotantium solamen mirabiliter perseveret. Ergo visitationis, his & aliis mirabilibus, & prodigiis expeditis, munere expleto, in propriam repedavit ecclesiam, e qua Toletum concessit, ubi regem Alphonsum, qui Toletum cepit, gravi infirmitate oppressum invenit, cujus morti, & funeri, ejusque corporis translationi ad regium Sahaguntinense cœnobium, comes individuus interfuit. Hinc ad suam ecclesiam cum accedere constituisset, lethali morbo impeditus, iter illud perficere non valuit, nisi Palentiam usque, qua, prolixa ægritudine gravatus, invitus ab itineris prosecutione cessavit.

[10] [Curato Alfonsi regis funere, Palentiæ moritur.] Hic a Petro ipsius Palentinæ urbis episcopo caritative susceptus, in infirmitate confotus, & in sufferendis hisce laboribus roboratus, aliquantulum inducias obtulit ægritudo. Sed Vir Dei sui transitus horam appropinquantem agnoscens, episcopo Palentino dixit: “Venerabilis frater, jam ex hac vita, ad immortalem gloriam discedo: a tua humiliter efflagito caritate, quatenus hoc corpusculum meum, sacris indutum infulis, ad S. E. Oxomensem, cujus, licet indignus, episcopus sum, deferatur, ut in ea ipsi ecclesiasticum concedatur sepulcrum”. Quo dicto, & devotis singultibus, omnibus Sacramentis susceptis, & valedicto suis tam præsentibus, quam absentibus fratribus & clientibus cum benedictione, oculis in cælum sublatis, spiritum suo tradidit Creatori IV Nonas Augusti, anno Domini MCVIII, præsentibus Petro Palentino, Petro Segobiensi, & Bernardo Zamorensi episcopis. Ejus corpus, ut præceperat, ad Uxamam honorifice delatum, & in cathedrali ecclesia conlocatum, per tempus ibidem requievit humili loco, donec ad altiorem, instantibus miraculis translatum, omnium fidelium necessitatibus occurrit. Præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre, & Spiritu sancto vivit, & regnat per infinita secula seculorum. Amen. In ejus primo sarcophago hocce carmen sepulcrale posuere:

Marmore sub duro jacet hic qui munera puro [Epitaphium.]
      Corde, Deo Christo obtulit almus Heros.
Uxama Pastoris corpus, post plurima honoris
      Munia Pontifici debita, corde capit.
Igitur hanc metro posuit cum carmine Petro
      Laudis scripturam, quam fides una dedit.
Nobile quod bonus erexit sub lege Patronus
      Templum catholica hic datur urna Viro.

ANNOTATA.

a Pro Auricensi malim legere Auscense vel Auxitanum, in quo cum Bernardus monachus fuerit, ac S. Petrum infra vocet Bernardi professione filium, dubium non videtur, quin ad idem cœnobium uterque pertineat.

b Quandonam Bernardum probabilius secutus sit S. Petrus, abunde dictum est in Commentario prævio.

c Nec nihil, voluit, opinor, dicere, nec quidquam.

DE BEATO GUALTERO CONFES.
DISCIPULO S. FRANCISCI ASSISIATIS,
VIMARANI IN LUSITANIA.

Circa med. sec. XIII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
Beati cultus; elogia; reliquiæ; miracula; translationes.

Gualterus conf. Vimarani in Lusitania (B.)

AUCTORE P. B.

Vimaranum, vulgo Guimaranes seu Guimaraes & Guimaraens, oppidum est non ignobile apud Lusitanos, Gallæciæ viciniores, in provincia Interamnensi, quæ Doria & Minio fluminibus includitur, diœcesi vero Bracarensi, [Ejus depositio celebratur 2 Augusti;] tribus circiter Bracara leucis in ortum distans. Hoc B. Gualterus prædicatione, cum viveret, & exemplo; mortuus autem prodigiis insigniter illustravit. Ibidem ergo, ut loci patronus, hoc die colitur, teste Ferrario in Catalogo generali, Tamayo in Martyrologio Hispano, Antonio a Purificatione in Chronologia monastica Lusitana pag. 80, Arturo & Huebero in Martyrologio & Menologio Franciscanis, & pluribus aliis, qui & hunc ipsi diem natalem fuisse asserunt; uno, quod sciam, dissentiente Antonio Brandaon, Monarchiæ Lusitanicæ lib. 13, cap. 13; ubi obitum ejus accidisse statuit die XXX Junii, sicut declarat, inquit, liber obituum Sanctæ Crucis Conimbricæ, etsi non adnotet annum, his verbis: 2 Kal. Julii obiit frater Gualterus ex Ordine Discalceatorum. Sed nullo argumento probat, hunc textum de Beato nostro esse intelligendum; cum tamen Gualteri nomen pluribus commune fuerit; neque noster Conimbricæ obierit ad Sanctæ Crucis, sed Vimarani; ubi constans & antiqua traditio diem ipsi secundam Augusti ut natalem consecravit.

[2] Est & aliud, ut ad hunc diem citatus observat Ferrarius, [translatio Dominica I ejusdem mensis.] ejus festum, quod prima Dominica Augusti magno concursu illius gentis celebratur; uti nobis, inquit, D. Augustinus Barbosa, juris utriusque doctor celeberrimus (imo & Lusitanus & Vimaranensis) retulit. Idem asserit illustrissimus archiepiscopus Bracarensis Rodericus Dacunha, in antistitum decessorum suorum Historia ecclesiastica part. 2, cap. 27: idem infra docebit ex loci monumentis Franciscus Gonzaga; ex quibus etiam certum est, celebritatem hanc observari ad innovandam quotannis secundæ translationis ejus memoriam. Videtur ergo per errorem typographicum apud Waddingum in Annalibus ad annum 1258, num. 9 ita legi: Translationis dies, qui incidit in primam Augusti anno MDLXXVII, ex senatusconsulto singulis annis festiva & solemnis habetur; ut præsens ipse aliquando conspexi; & omnino legendum esse: qui incidit in Dominicam primam Augusti: quod miror, non animadvertisse Fremautium. Præter bina vero hæc ejus festa, aliud nullum invenimus. Unde ergo Ferrarius in eodem Catalogo diem insuper arripuit XXII Augusti, qua sic habet: Alanquerii in Lusitania, B. Gualterii Ord. Min., discipuli S. Francisci? Certe in annotatis hæc tantum refert: Ex Chron. Min. parte I, lib. 6, cap. 30; ubi plura ejus miracula referuntur. Atqui Chronicum illud, a Fr. Marco Ulyssiponensi Lusitanice scriptum, loco assignato de solo agens Gualtero nostro, neque coli ipsum affirmat Alanquerii, neque de die XXII Augusti verbum habet unum.

[3] [Elogium ex Francisco Gonzaga.] Viri hujus beati Vitam nemo ullam profert, nemo citat: elogia tamen ejus habent perquam honorifica, præter alios, quotquot hic modo scriptores recensui; quos inter auctoritate & copia principem non immerito locum obtinet illustrissimus Franciscus Gonzaga in opere, quod elucubratus est, dum ejusdem Ordinis Ministrum ageret generalem, de Origine Seraphicæ Religionis Franciscanæ, part. 3, in Provincia Portugalliæ, monasterio D. P. Francisci Vimarani, quod ejusdem provinciæ tertium facit, pag. 796 & sequente: unde huc transfero, quæ ad gloriam B. Gualteri maxime faciunt, eruta nisi fallor, ex Annalibus vetustis, publicisque documentis, quæ ibidem ait auctor in monasterii ejusdem archivis asservari. Sicubi vero ejus textui interserendum quid fuerit; id, quo discerni possit facilius, diverso exprimam charactere. Scribit igitur ad hunc modum:

[4] Honorio III summo Pontifice divi Petri Sedem occupante, atque in Portugaliæ regno Alphonso, hujus nominis secundo, feliciter regnante, circa annum humanæ salutis MCCXVIII plus minus (imo anno 1216, [Mittitur in Lusitaniam 1216: sancte vivit prope Vimaranum usque ad obitum.] ut contendit Waddingus ad anni hujus numerum 2; quem etiam vide ad anni sequentis 1217 numerum 25) beatus Franciscus, Ordinis Minorum pater, post generalem Assisiensem congregationem, ut supra tetigimus, patres Zachariam, Gualterum, & alios discipulos ad dictum Portugaliæ regnum destinavit. Qui ob habitus novitatem & sermonis differentiam a Lusitanis non ita humaniter excepti fuerunt; quod suspicarentur, esse aliquos ex hæreticis, aliquibus tunc temporis in partibus noviter exortis. Habita tamen diligenti de ipsorum vita atque moribus inquisitione, regina Urraca, præfati regis Alphonsi uxor, summæque pietatis fœmina, ab illis, veluti & maritus ejus, sacella & ædiculas, quibus se reciperent, construi permisit. Præterea pater Gualterus non longe a dicto oppido Vimaranensi, inter fundum, qui Villæ vitidis nuncupatur, & alium, cui Cabalinus nomen est, oblatam sibi a Christi fidelibus aream acceptans, inibique oratorium ædificans, tum vitæ sanctimonia, tum quoque miraculis claruit, quibus ejus patriæ indigenas ad frugem correxit. At quamdiu superstes ibi fuit? Neminem vidi, qui dixerit ante Waddingum ad annum 1258, num. 9, ubi, Sub hoc tempore, inquit, obiit Beatus Gualterus, S. Francisci discipulus, in monasterio Vimaranensi, in Lusitania. Aliter sentit auctor, Waddingo quidem aliquanto posterior, sed propinquior Vimarano, utpote Portuensis, Antonius a Purificatione; cum loco superius memorato asserit, B. Gualterum obdormivisse in Domino anno salutis 1236. Uter utri præferendus in hac re sit, equidem nescio.

[5] Post hujus Patris mortem quidam suavissimus liquor ex ejus sepulcro per multos annos (puta usque ad primam corporis translationem, [ubi sepulcrum ejus prodigioso liquore manavit,] ut narrat in Chronico Minorum part. 1, lib. 6, cap. 30 Marcus Ulyssiponensis; hoc est, annum Christi circiter 1280) emanasse fertur, qui plurimis infirmis maxime contulit. Qua etiam de causa, secunda mensis Augusti dies, quæ ejus mortis anniversaria erat, convicinis populis per maximum temporis spatium celeberrima nundinariaque exstitit. Cum autem præfatum oratorium, jam utcumque ob Fratrum numerum auctum, atque in conventus formam redactum, insalubri infestaretur aura, longiusque [distaret] ab oppido; Vimaranensis communitas, Fratrum saluti atque necessitatibus consultura, illis xenodochium, Albergaria vulgo nuncupatum, ac portæ turris veteris contiguum, anno 1271 liberaliter contulit… Post duos vero annos Fratres, propter suscitatam litem inter eos atque canonicos Vimaranenses loco deturbati, antiquam sedem repetierunt. Sed ea sopita, ac rebus inter utrosque compositis, ad hospitale reversi, monasteriolum, a se antea utcumque constructum, ex eleemosynis a Christi fidelibus elargitis, atque ex quibusdam domibus ac possessionibus eidem xenodochio adjacentibus, a filiis nobilis cujusdam Roderici Fafes ultro collatis, ampliarunt ac in multo commodiorem formam redegerunt, favorem interim præstante R. Thelio (sive Tello, ex Franciscano) Braccarensi archiepiscopo, anno restitutæ salutis MCCLXXX.

[6] Cum autem ex antiquiori oratorio, a Fratribus derelicto, [usque ad corporis translationem, non sine miraculo factam 1280.] Vimaranicæ matricis ecclesiæ canonicibeati Gualteri corpus, laudabili furto sublatum, in propriam ecclesiam transferre curarent, a sua spe suoque proposito defraudati sunt: nam plurimis hominibus atque bobus admotis ita restitit; ut nullo pacto vel tantillum inde dimoveri potuerit. Marcus Ulyssiponensis loco assignato ait, canonicos aperire primum conatos fuisse sepulcrum, ut inde sacrum corpus auserrent; id autem cum nulla ratione succederet; tum demum sepulcrum ipsum cum incluso pignore, hominum, quanta poterant, boumque vi statuisse, sed frustra, revellere, & ita, ut erat, clausum integrumque asportare vehiculo. Quamobrem postulata prius a tanto Patre de hujusmodi facto venia, cœptis destitere, de tota interim re gesta Fratres, non absque rubore, certiores reddentes. Ut igitur primum res detecta fuit, Fratres, paucissimis sibi ascitis hominibus, & immobilem prius lapidem facili negotio amoverunt, & sacrum pignus, corpus videlicet beati Gualteri, in novum monasterium transtulere. Patet ex hujus narrationis serie, translationem hanc non accidisse ante annum Christi 1280; neque adeo recte illam ab Arturo referri ad annum 1271.

[7] [In ejus honorem erecta confraternitas 1573;] Regnantibus vero Dionysio, Ferdinando, atque Joanne I in Portugalia (Regnavit Joannes primus, juxta Mendezium, annis 48, defunctus anno 1433: Dacunha tamen ante citatus, quod hic narrat Gonzaga, accidisse vult sub Alphonso IV, qui cum annos unum & triginta regnasset, obiisse dicitur anno 1357) cum Vimaranici oppidi mœnia dilatanda venirent; hocque monasterium impedimento esset, tum ex præfatis regis Dionysii, tum ex ejus successorum Ferdinandi atque Joannis, tum quoque ex Vimaranensium facultatibus ad eum locum, ubi nunc est, nempe intra oppidi muros, translatum, ibidemque magnifice atque auguste satis constructum est; nobili interim quodam viro ex illustri Cugnorum familia propriam suæ habitationis domum, ad hujusmodi opus perficiendum, Fratribus conferente. Frigescentibus porro fidelium animis & charitate, cum anniversaria B. Gualteri dies, pro more atque veneratione solitis, minime coleretur, nobiles quidam atque perdevoti Vimaranenses confraternitatem in ejus honorem, hoc in ipso loco, anno Domini MDLXXIII erexere.

[8] [uti & sacellum, ad quod translatum est corpus 1577;] Post quatuor vero transactos annos Vimaranicus populus divo eidem Patri sacellum ex publico ærario ædificandum, atque ad ipsum ejus ossa maxima cum veneratione, populique, tum ecclesiastici tum quoque laici, frequentia, transferenda curavit. Aderat siquidem pius Fulgentius, ecclesiæ Vimaranicæ Prior atque Brigantinorum ducis filius: aderant & matricis ecclesiæ Vimaranensis canonici, cæterique sacerdotes & ministri, atque quotquot Vimarani erant tum monachi tum sacerdotes sæculares tum quoque, ut prædiximus, laici. Qui omnes, solemni processione instituta, principalioribusque oppidi viis atque plateis lustratis, hunc locum petentes, præfata Patris ossa ad novum sibi præparatum sacellum summa religione transtulere. Contigit autem hoc Dominica prima mensis Augusti, anno vero Domini MDLXXVII. Quæ quidem dies, ex senatus ejusdem oppidi consulto, est Vimaranensibus singulis annis, in tanti Patris memoriam atque venerationem, solemnis atque festiva. Et ne hoc hominum memoria aliquando excideret, in anteriori præfati sacelli parte, quæ sequuntur litteræ scriptæ sunt: DIVO GUALTERO D. F. D. VIMARAN. PATRONO INSTAURATI FESTI VOTO IV ANNO MDLXXVII P. V. F. C. (hoc est, interprete Dacunha: Divo Gualtero divi Francisci discipulo, Vimarani patrono, per votum quater innovatum, anno 1577 populus Vimaranensis fieri curavit.) Ejus vero sepulcrum hujusmodi epitaphium incisum habet:

GUALTERI TEGIT HOC VENERABILIS OSSA SEPULCRUM.

[9] Cum autem ad Romani Pontificis, Gregorii videlicet XIII, [quo anno ejus cultum egregie fovit Gregorius PP. XIII.] aures beati Gualteri fama pervenisset, is in divini cultus augmentum, & ad Sancti venerationem magis magisque commendandam, omnibus & singulis Christi fidelibus pœnitentibus atque confessis, qui deinceps in perpetuum præfatæ confraternitati aggregari voluerint, eo die, quo se reliquorum confratrum catalogo adscribi fecerint, nec non & in eorumdem tam receptorum quam recipiendorum mortis articulo (si tamen delictorum pœnituerint, sacramque eorum confessionem fecerint, seu confiteri non valentes sacrosanctum nomen Jesu ore, vel saltem corde, devote invocaverint, contritionisque signa ostenderint) plenariam omnium peccatorum indulgentiam, eorumque remissionem concessit. Id ipsum quoque præstitit (per XX tamen tantum annos) tum præfatis confratribus, tum quoque reliquis Christi fidelibus, qui secunda die mensis Augusti, qua B. Gualteri festivitas occurrit, ejus sacellum sive altare a primis Vesperis usque ad solis occasum sequentis diei devote visitaverint, & quinquies Dominicam orationem, & toties angelicam salutationem pro Romani Pontificis, sanctæ Romanæ Ecclesiæ, totius ecclesiastici status, Portugaliæ regis pro tempore existentis, atque illius regni prospera & felici conservatione devote recitaverint. Hæc omnia latius continentur in Bulla sub plumbo ab eodem summo Pontifice data XVII Decembris, anno vero Domini MDLXXVII. Hæc Franciscus Gonzaga, quibus quod addamus, nihil est.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


August I: 3. August




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 2. August

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 2. August

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.