Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung August I           Band August I           Anhang August I

3. August


TERTIA DIES AUGUSTI.

SANCTI QUI III NONAS AUGUSTI COLUNTUR.

S. Lydia purpuraria, Philippis in Macedonia.
S. Aspren episc. conf., Neapoli.
S. Hermillus martyr, Cpoli.
SS. Mart. sub Abenner, in India.
S. Diogenes M. Romæ.
S. Stephanus M. Romæ.
S. Albinus M. Romæ.
S. Dalmatius archimandrita Cpoli.
S. Faustus ejus filius ac monach. Cpoli.
S. Marana Beroeæ in Syria.
S. Cyra Beroeæ in Syria.
S. Euphronius episc., Augustoduni.
S. Gregorius abb., Nonantulæ.
S. Petrus episc., Anagniæ.
S. Walthenus abb., in Scotia.
S. Gaufridus episc., Cenomanis.
S. Augustinus episc., Luceriæ in Apulia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

S. Gaudentius Novariensis episcopus, in Ariana historia notus, in multis Usuardi auctariis, hoc die consignatus est; verum de eo pridem egere Majores nostri ad XXII Januarii. Synonymum Sanctum, & ipsum episcopum, non Novariensem sed Curiensem apud Rhætos seu Grisones, hoc ipso die nobis adducit Castellanus, absque ulla temporis nota, neque indicio unde acceperit. Facile error irrepserit in nomine urbis: ceterum si talis vere fuerit Sanctus Curiensis episcopus, doceant nos ii quorum interest, de ejus gestis, ætate, miraculis & cultu, ejusque vero natali die.
Ipso die beati Gregorii Niseni, pro Nysseni, annuntiatio est Adonis Leodiensis S. Laurentii Ms., quæ & in unum aut alterum codicem transiit. Nota est ejus festivitas IX Martii.
Sanctæ matris nostræ Theodoræ Myroblytidis Officium assignatur hoc die in vetusto Monologio Græco Ms. Bibliothecæ olim Lindebrogianæ. Eadem est cum S. Theodora vidua Thessalonicensi quam dedimus die V Aprilis
S. Flaminæ virg. & mart. translationem recte hoc die retulit Saussayus; cujus, inquit, corona rutilat, vernatque palma triumphalis VI Non. Maii, quo die de ipsa actum est II Maii.
S. Justus episcopus Viennensis martyr refertur hoc die in Usuardis Coloniensibus aliisque eos secutis cum Ferrario. De eo actum est die natali VI Maii.
S. Isaacius abbas Cpoli sæpius cum Dalmatio & Fausto conjungitur, de quibus hoc die loco suo: de S. Isaacio autem jam pridem actum est ad diem XXX Maii.
S. Metropolum hoc die Cpoli signans Grevenus, nescivit, opinor, quid scriberet. Matrofilum & Metrophilum invenio in Hieronymianis, sed cum quo reducam nescio, nisi cum Metrophane confundatur de quo jam in opere egimus IV Junii.
S. Metropolus alius est Trevirensis episcopus. Sed hic colitur VIII Octobris.
S. Hildebrandus magni S. Bonifacii laborum & martyrii socius signatur hoc die a Camerario in Menologio Scotico, non satis opportune. De eo reliquisque sociis actum est die V Junii.
In Scotia, S. Domitii monachi, discipuli sancti Columbæ, inquit hoc die Ferrarius in Catalogo generali, ex Martyrologio (Wilsoni) Anglicano. Sed observandum 1, illum hoc die referri a Wilsono sub titulo Commemorationis & stellula marginali; adeoque ignoratam ab eo fuisse & nullo modo assertam hodiernam hujus Sancti celebritatem: quod non videtur etiam animadvertisse, dum illum secutus est, Fitz-Simonius in Catalogo Sanctorum Hiberniæ. 2, Eumdem hunc esse Domitium, quem tamquam alium, Ferrarius idem ex Menologio Dempsteri annuntiaverat die XXI Aprilis; quo die vide Prætermissos. 3, Non recte hunc a Boëthio, Leslæo, & aliis nuncupari Domitium; sed appellandum esse Dermitium, Diormitium, vel Diermitium, juxta citatum Fitz-Simonium, Colganum tom. 2, pag. 489, num. 45, & Usserium de Britannicarum eccles. primordiis cap. 15, pag. 694 & 696. 4 denique, nequaquam constare, quo die Sanctus hic Diermitius cultus aliquando in Ecclesia fuerit; uti jam diximus tom. 2 Junii, pag. 205 in annotatis litt. g. Quocumque autem die reponi debeat aut possit, alia ejus Acta non habemus, quam quæ jam dedimus in Vita sancti Columbæ ad diem IX Junii.
S. Honorati martyris natalem hoc die recolit Tamayus in suo Martyrologio Hispanico, haudquaquam dubitans quin fuerit unus ex presbyteris, quibus utebatur B. Stephanus Pontifex & martyr in divinis Officiis. Ejus sacra pignora, inquit, in regio Scurialensi cœnobio, in capsula affabre facta & auro contexta, honorifica magnificentia servantur. Ita Tamayo visum, opinor; at vellem nos docuisset, quis ipsum certiorem reddiderit, hoc ipsum corpus esse istius S. Honorati qui cum sociis in Martyrologio Romano memoratur. Vel si hoc ipsi gratis daremus, non ad hunc diem pertineret, sed ad eum quo relatus est, 1 Augusti.
S. Rufini episcopi & martyris translatio Assisii signata est a Ferrario. De pluribus sanctis Rufinis Assisiensibus, satis miro modo implexis, egimus, lucemque exspectamus, quam ibi postulavimus XXX Julii.
Memoria S. P. N. ac confessoris Joannis hegumeni monasterii Patelarææ habetur in Menæis magnis Græcorum impressis; aliis eorum Fastis, quos ego quidem viderim, hoc die ignota; imo vero, sicut notat Raderus in Observationibus Mss. in Menæa Græca hoc die, altum de hoc sancto Patre apud alios silentium; neque hic quidquam præter nomen, & obscurum quoque locum proditum est.
In Ægypto sancti Stephani anachoretæ natalem hodie celebrant Witfordus in Martyrologii Anglicani additionibus, Felicius, Maurolycus, Ferrarius in Catalogo generali, Cartusia Bruxellensis in additionibus Mss. ad Grevenum. Sanctum illum etiam appellat Petrus Equilinus lib. 7, cap. 17; ubi & ejus elogio, quod ex uberiore Palladiano Historiæ Lausiacæ cap. 30 contraxit, hæc subdit: Quievit in Christo III Nonas Augusti. Verum cum neque antiquioribus Martyrologis in Occidente, neque ullis, quos viderimus, Orientalium ecclesiarum Menologis notus aliquando fuisse videatur cultus ejus publicus; hic satis esto memoriæ ipsius haberi rationem.
Accellaus, Acillas, Achilleus, varie inflexus, reperitur hoc die in codicibus Hieronymianis, cum positione Constantinopoli, & socium quidem habet Justum in codice Corbeiensi, nisi forte Justus cognominetur. Hinc Notkerus hodiernam suam annuntiationem rotunde formavit, in hunc modum: Constantinopoli S. Achillæ, quem mirum prorsus, in Græcis tabulis nusquam notum esse; ut merito verear, ne nomen truncatum aut corruptum fuerit. Quod si lucis aliquid aliunde suboriatur, locum ei suum in opere nostro quam libentissime tribuam.
Conradus de Herlsheym Ordinis Cisterciensis in Hassia, cum titulo beatæ memoriæ, hoc die signatur a Greveno, & ex hoc a Canisio. Placuit Ferrario Sancti appellationem adjungere, cultumque asserere, quem nescio unde accersere potuerit. Certe Majores nostros eum non reperisse satis constat, dum ipsum inter Prætermissos dudum collocarunt ad diem 1 Junii, quo etiam a pluribus ibi citatis refertur. Non est verosimile, ex eo tempore quidquam accessisse, aut porro accessurum notitiæ ulterioris, unde Conrado isti Sanctorum honores vindicentur.
Mansuetum aliquem signatum invenio in nostris Sanctorum Hiberniæ Kalendariis absque ulla ulteriori notitia.
Martini confessoris legitur in Auctariis Greveni; at divinandum reliquit, quem hic indicatum voluerit.
Fortunatum episcopum Trevirensem hodie nobis suggerunt solæ Additiones Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum, quæ quanti apud nos pretii sint, sæpe alias dictum est. De eo mentem suam pridem exposuerunt Majores nostri duobus diversis articulis inter Prætermissos X Junii, tametsi eo die referatur inter Officia Trevirensium propria. Nihil ex eo tempore scriptum aut editum novimus, quo de vera ejus aut supposita dignitate, rebus gestis aut cultu magis constet.
Conradum ex abbate S. Crucis episcopum Pataviensem, deinde Salisburgensem archiepiscopum, multis meritisque laudibus ornant in suis Menologiis Henriquez & Bucelinus; at dum ei Sanctorum honores tribuunt, solita sua libertate utuntur; præterquam quod nonnulla misceant, quæ hujus loci non est refellere. Longe prudentius vel a nominando Conrado abstinuit Chalemotus.
Bartholomæum Clarævallensis monasterii priorem Beati etiam titulo donat idem Henriquez, quem interim Chalemotus omnino prætermisit: a Saussayo vir insignis appellatur.
Guilielmus a Bucelino adjicitur, ut discipulus melliflui doctoris S. Bernardi, cum præclaro elogio & Beati titulo, quem aliunde confirmari cupimus, ut jam satis insinuavimus die præcedenti, dum de eo in Prætermissis ibi locuti sumus.
Bennonis seu Benedicti, viri plane eximii, restauratoris primum Cellæ S. Meinradi seu Meginradi, Mettensis postmodum episcopi, memoria jam non semel in Actis nostris, aliorum Sanctorum occasione occurrit; natalis in hunc diem incidit, quo de ipso fusius agit Mabillonius seculo V Benedictino pag. 122, at solo venerabilis titulo eum ornans: ut satis pateat, Sanctorum honoribus hactenus celebratum non esse.
Laurentia Lorini, Beatrix Leytoa, Paula a S. Thoma Mirifice laudantur a Marchesio in Diario Dominicano.
Joannes du Houssey, seu de Husseto, in monte Valeriano prope Parisios, titulo venerabilis hoc die donatur a Castellano, ut qui ibi reclusi vitam duxerit, mortuus anno 1609.
Anna Juliana archidux Austriæ, Mantuæ &c. ducissa, Ordinis Servorum in Germania reparatrix, pluribus merito laudatur in libello de ejus vita scripto, etiam ab incorruptione corporis, quæ omnia ad beatificationem ejus conferre possunt. Ea porro obtenta, debitum locum in hoc opere consequetur.
Juliana, quæ corpus S. Stephani Cpolim transtulerit, a solo Canisio hoc die signata reperitur; quo ex fonte, non facile quis divinaverit: certe sub istis characteristicis necdum mihi ut Sancta, pro hoc die innotuit.
Thomas Belchianus martyr Londini in Anglia, Joannes Puteanus martyr Lovanii in Belgio, Gunterius a Brabantia conf. In provincia Coloniensi, Anonymusconf. Navis in Tuscia, Matthæus Bascius conf. institutor Capucin. Venetiis, Catharina a S. Gabriële virg. Bellalcazari in territ. Cordub., Referuntur ab Arturo cum titulo beati in Marlio Francisc. & ultima etiam in Gynæceo.
Eosdem omnes, excepto Puteano, sed paulo modestius signat Hueberus in Menologio, adjungens Guilielmum Bertho Ingolstadii in Bavaria; Michaëlem de Argagnano Mediolani in Insubria, tum PP. Capucinos in Italia colligit sanctitate conspicuos, Albertum ac Mathiam de Pergamo, Bonaventuram de Soncino, aliosque plures, quos ibi ordine enumerat: addens demum num. 9. Joannem Montarasium Ulyssipone in Lusitania, cum alio Joanne Martinez Montarasio.
S. Thersicius sive Tarsitius Romæ signatur in Usuardinis Centulensi & Florentino, relatus ab aliis die præcedenti, ut ibi inter Prætermissos notavimus, ubi remissus est, ut iterum remittimus ad XV Augusti.
Sancta Theocleta (Θεοκλητὼ) in Menæis impressis hodie disticho exornata, prorsus ignota nobis est, nisi sit illa, quæ in iisdem Menæis longiori gaudet elogio ad diem, quo erit referenda XXI Augusti.
S. Fiacrius eremita nescio cur hac die notetur in Usuardis Coloniensibus, spectat ad XXX Augusti.
S. Æonium Arelatensem episcopum cur hoc die signaverit Castellanus in suis Francicis additionibus, conjicere prorsus nequeo. Conveniunt Officia propria Arelatensia, Claudius Robertus, Sammarthani & alii, obiisse Sanctum XVI Augusti, quamvis eo die non colatur, ob tum occurrentem, ut notant Breviaria, solenniorem S. Rochi festivitatem: unde & Breviaria propria & Saussayus in Martyrologio Gallicano ipsum differunt ad diem, quo festivius celebratur ejus memoria XXX Augusti.
S. Joannem Orcum Novocomensem istius nominis primum episcopum, solus hoc die in additionibus suis ad Martyrologium Romanum signavit Castellanus, haud dubie quia ipsum hoc die obiisse testatur Ughellus in Italia sacra. Apud Ferrarium neque hic Joannes notus est, neque bini alii sancti episcopi synonymi, quos refert Martyrologium Comense Primi Aloysii de Tattis, hunc primum consignans eo die, quo de ipso plura disquiri poterunt XXXI Augusti.
Inventio SS. Placidi & sociorum, hoc est Eutychii & Victorini fratrum, Flaviæ sororis & XXXIII monachorum, Messanæ in Sicilia annuntiatur a Ferrario. Nota est Sanctorum istorum festivitas, ad quam & hæc translatio & quæcumque alia ad ipsos spectant, transferenda sunt V Octobris.
Sancta Salome unguentifera ( μυροφόρος) in pace consummari refertur in Menæis magnis Græcorum, typo editis: de qua agi poterit die, quo signatur in Martyrologio Romano XXII Oct.
Derbilia de Irras inter varios Sanctos alios, mihi æque ignotos, numeratur a Colgano in appendice secunda ad Acta S. Columbæ. De eadem egerat in appendice ad S. Colmani Acta, mense Februario pag. 248 ita scribens: S. Derbhilia filia Cormaci, filii Brecchii, filii Echadii, filii Davidis, filii Fiachrii &c. colitur III Augusti juxta Mar. Gorm. vel XXVI Octobris juxta Mart. Tamlacten. & Dungallen. Vellem ea documenta addidisset, ex quibus de ejus cultu & gestis tuto agere potuissemus. Quæ cum subministrata non sint hactenus, possint autem a popularibus hagiophilis subinde suggeri, rem omnem examinandam remittimus, ad aliam signatam diem XXVI Octobris.
S. Apostolus (id est, Apostolorum discipulus) Quartus celebratus hodie in Menæis impressis, juxta Martyrologium Romanum pertinet ad diem III Novemb.
S. Severi episc. Barcinonensis & martyris translatio hoc die facta notatur a Tamayo in Martyrologio Hispanico, ubi de non uno synonymo episcopo disputat. Nobis liceat tantisper supponere, indicari hic eum, qui in Romano ponitur VI Novembris.
S. Stephani protomartyris translationem aliquam retulimus inter Prætermissos diei præcedentis. De pluribus aliis jam etiam alibi actum est, notanter in Prætermissis tomo II Maii pag. 4, eodem tomo pag. 98, atque item tom. VI Maii pag. 4, quæ omnes remissæ sunt ad celeberrimam natalis Sancti festivitatem XXVI Decembris, quo ipso die inventionem factam contendunt nonnulli, quæ tamen, vetustissimo jam in Ecclesia festo hoc die celebratur: nisi cum Saussayo, post Notkerum velis, hanc ipsissimam diem esse, qua a Judæis lapidatus est; ubi de translatis in varias Europæ ecclesias sacris reliquiis longam texit historiam. Ceterum hodierna inventionis solennitas in omnibus Martyrologiis, etiam antiquissimis Hieronymianis, certatim consignata est. Non repetam hic quæ de prædicta Inventione corporis S. Stephani ac trium item aliorum sanctorum, Gamalielis nempe, Nicomedi & Abibonis seu Abibæ paulo fusius disquisivi hoc eodem die in Observatione ad textum Usuardinum, quam lector consulere poterit. Sufficiat hic inhærere jam dictis, eaque omnia remittere ad diem in tota Ecclesia receptissimum, quo S. Stephani, reliquorumque trium Sanctorum, quorum natales ignorantur, gesta omnia, reliquiæ, earumque multiplices translationes, & innumera prope miracula ex professo illustrabuntur XXVI Decembris.

DE S. LYDIA PURPURARIA,
PHILIPPIS IN MACEDONIA.
Ex Actibus Apostolorum.

Post med. sec. I.

[Commentarius]

Lydia purpuraria, Philippis in Macedonia (S.)

P. B.

Mirum sane est, neque in Occidente, neque in Oriente observatam in ecclesiasticis tabulis fuisse tam insignis Matronæ memoriam; donec restituto demum & amplificato Romano sic ad hunc diem inserta legi cœpit: [Ejus cultus] Philippis in Macedonia, sanctæ Lydiæ purpurariæ; quæ, prædicante ibidem sancto Paulo Apostolo, prima omnium credidit Euangelio. Enimvero merebatur hunc honorem, quæ laudum suarum præconem ipsum habuerat Spiritum sanctum in Actibus Apostolorum cap. 16; ubi narrato SS. Pauli, Lucæ, Silæ, Timothei ad Philippenses adventu, ita pergit Hagiographus versu 12: Eramus autem in hac urbe diebus aliquot, conferentes. Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam, juxta flumen, ubi videbatur oratio esse: & sedentes loquebamur mulieribus, quæ convenerant. Et quædam mulier, nomine Lydia, purpuraria, civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit: cujus Dominus aperuit cor intendere his, quæ dicebantur a Paulo. Cum autem baptizata esset, & domus ejus, deprecata est dicens: Si judicastis, me fidelem Domino esse, introite in domum meam, & manete. Et coëgit nos. In quem textum obiter observa, quæ apud sacrarum Litterarum interpretes fusius explicata reperiuntur.

[2] Ac primo quidem oratio, Græce προσευχὴ, hic accipienda videtur pro orationis loco, [& elogium.] sive oratorio suburbano, qualia passim habebant Judæi: cum ergo illuc etiam Lydia convenire jam tum soleret, Judæorum haud dubie erat proselyta, adeoque colens Deum. 2. Nomen Lydiæ proprium ipsi fuit apud Philippenses; tametsi forsan ideo datum, quia oriunda erat ex Lydia, Asiæ minoris provincia, ad quam, secundum geographos quosdam veteres, Thyatira pertinebant. 3. Purpuraria, Græce πορφυρόπωλις, dicitur, quod purpuram vendebat. Hæc vero mercatura peculiaris olim fuit, neque concessa cuilibet: unde quidam colligunt, honoratiorem hanc fuisse Matronam. 4. Hospitalitate prorsus excelluit, ut quæ Paulum cum tribus ut minimum sociis hospitio coactum exceperit, foveritque, ut ex versu 18 patet, multis diebus; diutius etiam detentura; nisi ob liberatam Pythonissam compulsus fuisset in carcerem. 5. Quam vero benigne hospites illos habuerit, illud indicio est, quod eductus e custodia S. Paulus & rogatus, ut ab urbe discederet, id facere noluerit, nisi postquam ad hospitales reversus ædes, Lydiæ valedixisset: Exeuntes autem (versu 40) de carcere, introierunt ad Lydiam; &, visis fratribus, (Christianis neophytis, ibi, tamquam in primitiva Philippensium ecclesia, collectis) consolati sunt eos, & profecti sunt. 6. Ab hujus igitur exemplo initium duxit affectus Philippensium ille tam beneficus erga absentem etiam Apostolum, quem cum alibi ipse, tum præsertim in Epistola, anno circiter Christi 61, ad eo data tantopere commendat: in qua proinde Epistola Lydiæ quoque sine dubio nomen legeretur expressum; nisi jam vita functam ante Paulus intellexisset: unde veri admodum simile est, illam post Apostoli discessum, hoc est annum Christi 52, non diu fuisse superstitem: tametsi nec annum mortis ejus, nec mensem, nec diem sciamus; uti neque gestorum ejus amplius aliquid, quam quod hic dedimus.

DE S. ASPREN VEL ASPRENO EPISCOPO ET CONFESSORE
NEAPOLI IN CAMPANIA.

Circa FINEM SECULI I, SIVE INEUNTE SECULO II.

COMMENTARIUS HISTORICO-CRITICUS.

Aspren episc. conf., Neapoli (S.)

BHL Number: 0724

AUCTORE G. C.

§ I. Sancti cultus, Acta, & gloria posthuma.

Cives Neapolitani Sanctum in titulo propositum venerantur, tamquam primum urbis suæ præsulem, qui hac die in Martyrologio Romano sic annuntiatur: Neapoli in Campania, sancti Aspren episcopi, qui a sancto Petro apostolo ab infirmitate curatus, [Probatur Sancti cultus ex Martyrologio Romano,] & deinde baptizatus, ejusdem civitatis episcopus ordinatus fuit. Equidem miror, Sanctum adeo illustrem & antiquum in Martyrologio Usuardino, ejusque Auctariis, ac aliis veteribus Menologiis non memorari. Attamen aliunde de legitimo sanctitatis titulo satis constat: nam imprimis Petrus subdiaconus, sive anonymus seculi noni scriptor, in Vita S. Athanasii Neapolitani, quam ex Ms. codice ad diem XV Julii edidimus, tomo IV istius mensis pag. 78 Aspren sanctissimum appellat. Præterea immemorabilem hujus sancti Antistitis cultum abunde colligimus ex vetustis ac sacris ecclesiæ Neapolitanæ monumentis, quæ jam proferemus.

[2] [& antiquis hymnis,] Bartholomæus Chioccarellus in opere de episcopis & archiepiscopis Neapolitanis exhibet tres veteres hymnos, in honorem S. Aspreni recitari solitos, de quorum primo pag. 13 sic præfatur: Habetur etiam hymnus, quem ab antiquissimis temporibus Neapolitana ecclesia in Aspren solennibus recitare consueverat, in quodam ejus ecclesiæ libro, qui Hymnarius Neapolitanæ ecclesiæ vocatur, qui supra annos octingentos (nunc fere numerandi essent nongenti) conscriptus videtur Longobardis litteris exaratus, & apud nos servatur, hunc in modum:

O sancte Præsul inclyte,
      Aspren Deo dignissime,
      Cælorum regem Dominum
      Ora pro nobis omnibus.
Aspren beate, quæsumus,
      Nostris adesto precibus,
      Ut tua sancta merita
      Perducant nos ad æthera.
Sanctus Petrus apostolus
      Dedit te nostro populo,
      Et fecit te episcopum
      In nostro loco primitus.
Creator rerum omnium
      Protexit te in omnibus,
      Et dedit tibi gratiam
      Salvare multas animas.
      Gloria Patri &c.

[3] Huic ibidem pag. 14 subjungit duos alios antiquos hymnos, [quos ecclesia Neapolitana] quorum unus etiam in Officio proprio, quod anno 1525 in urbe Neapolitana editum est, ad primas Vesperas ita canitur:

Pange lingua gloriosi
      Præsulis magnalia,
      Vota cordis gaudiosi
      Læta dans præconia,
      Dum Aspren ad luminosi
      Regni transit gaudia.
Dum Princeps Apostolorum
      Verbum verbo prædicat,
      Pro salute populorum
      Carnem factum indicat
      Circa finem seculorum,
      Aspren mentem applicat.
Euangelizans gratiam
      Summæ dignationis,
      De terra sanum erigit
      Oppressum vi languoris,
      Quem mox instructum eligit
      Ad apicem honoris:
Surgens enim de languore,
      Virtute præconii,
      Sospes factus cum vigore
      Firmati vestigii,
      Petrum adiit, cujus rore
      Pinguescit eloquii.
Primus ergo Christianus
      In hac urbe gratiam
      Novæ legis sumens manu,
      Firmat, & ad patriam
      Vitæ plebem ducit sanus
      Per doctrinæ gloriam.
Verbo namque comitantur
      Virtutum insignia:
      Cæcis visus, mancis dantur
      Membrorum officia,
      Gressus claudis reparantur;
      Cunctis sit lætitia.
Tantum igitur Doctorem
      Devotis officiis
      Imploremus protectorem,
      Cujus beneficiis
      Amplectemur Salvatorem
      In cæli deliciis.
Regi regum salus, vita,
      Laus & jubilatio
      Olim, nunc, & semper ita
      Deus, exultatio
      Ei sit, cujus infinita
      Permanet duratio. Amen.

[4] [ab inenarrabili tempore decantavit] Alter hymnus ad Laudes in eodem Officio ita recitatur:

In Aspren natalitio
      Jubilemus alacriter,
      Qui nobis a principio
      Fidem plantavit largiter.
Quam plene primus avide
      De Petri fonte sumpserat
      Veritatem dilucide
      Verbo doctrinæ reserat.
Doctrina vitæ gratiam
      Firmat atque virtutibus
      Miraculorum gloriam
      Veram profert obtutibus.
Quo fit, ut turbæ civium
      Currant ad fontem gratiæ
      Benignum Dei Filium
      Sibi quærentes anxie.
Peracto cursu fortiter
      Pastoralis officii,
      Consequitur feliciter
      Cursum centeni præmii.
Gloria tibi Domine
      Qui nunc Aspren irradias,
      Prece cujus in agmine
      Sanctorum nos suscipias. Amen.

[5] [in proprio sancti Præsulis sui Officio,] Insuper in laudata ejusdem Officii editione recitatur sequens oratio seu collecta: Omnipotens sempiterne Deus, qui nos sancti confessoris tui atque pontificis Aspren festivitate lætificas, præsta, quæsumus, ut cujus solennia colimus, ejus præsidio muniamur. Per Dominum &c. David Romæus in libro de Septem sanctis custodibus ac præsidibus urbis Neapolitanæ pag. 92 eamdem orationem Actis S. Aspreni subnectit. Hinc suspicor, recentiorem esse Collectam, quam Sigismundus Sicola operi suo Italico de Gloriosa S. Aspreni nobilitate part. 1, observ. 5, pag. 75 inseruit, & quam hodiedum cantari asserit his verbis: Deus, qui beatum Asprenum ab apostolo Petro baptismo lustratum, primum nobis antistitem constituisti, præsta supplicibus tuis, ut fidem, quam per eum accepimus, bonis operibus comprobemus. Per Christum dominum nostrum &c.

[6] [in quo etiam habentur novem Lectiones,] Ceterum in memorato veteri Officio leguntur Acta ejusdem sancti Præsulis in novem Lectiones divisa, de quibus laudatus Chioccarellus pag. 10 nos ita præmonet: Habetur etiam sancti Aspren Vita, atque rei hujus narrationis historia sincerissime, etsi rudi stilo, nulloque fuco, atque orationis elegantia elaborata, sed sincera tantum historica veritate referta, quæ conscripta videtur (si conjecturæ locus est) paulo post Silvestri Papæ, & Constantini Augusti tempora, quæ antiquis Longobardis litteris exarata servatur in majoris ecclesiæ thesauri sacello. Eam Neapolitana ecclesia ab antiquissimis temporibus in Sancti ejusdem ecclesiastico Officio recitare consueverat, in novem Lectiones digestam, quod quidem Officium typis editum habetur. Tunc ibidem exhibet Acta illa, quæ nos ad clariorem sequentium intelligentiam ex jam dicta Officii ecclesiastici editione hic fideliter transcribemus.

[7] [quæ narrant, quomodo S. Petrus apostolus,] Lectio I. Princeps Apostolorum Simon Petrus, Antiochensi fundata ecclesia, Romam accedens, ad mœnia urbis Neapolitanæ transeundo pervenit; ubi longo fatigatus itinere, quiescens paululum, quamdam mulierculam senem transire conspexit: sciscitatur ab ea de civitatis statu, de civium habitu, de forma morum, de qualitatibus animorum, quæ eis vita, quæ leges, quæ legum cerimoniæ, quæ in Deitatis cultura devotio, quæ in pietate religio eis inesset; &, si alicujus novæ sectæ ratio inconvincibilis innotesceret eis, si proni fierent ac mobiles susceptores.

[8] Lectio II. De sua quoque conditione, quo instigante maturet ad urbem. [Neapoli transiens] Mulierculæ narravit eidem, quæ nova ferat, quæ invisa, quæ inaudita & felicia modernis tunc temporibus emerserint, euangelizans Christum seriatim adaperit: & quomodo propter transgressionem primi parentis homines in captivitatem diaboli deditos, Deus de Virgine nascens factus est homo, ut, disruptis vinculis servitutis, erroris humani laqueos solveret; signa & prodigia Christi, visa per eum, narrans eidem: ad quod dictum Petri vetula silentium rumpens ait: Tenebo certa, & credam indubia, si ejus, quem tantis effers præconiis, nomine invocato, solutis doloribus meis, plene mihi fuerit sospitas restituta.

[9] Lectio III. Tunc Petrus, Christi nomine invocato, [fidem Christianam prædicaverit,] inquit: Tibi, qui hanc crucias vetulam impie, morbe pestifer, effuge, evanesce, & evacuare in nihilum, illius nomini dans honorem, cui est cum Patre & vivifico Flamine par virtus, æqualis honor, gloria concors, majestas eadem per omnia secula seculorum. Cumque Christicolæ Petri secuti vestigia ab Antiochenis finibus respondissent Amen, vetula protinus est sanata, & miratur, tam rapente sese tam subito innovatam, & alteram factam ex altera. Credidit mulier, & regenerantis liquoris Baptismi rore perfunditur salutari, & dicit mulier Petro: Habeo amicissimum quemdam, nomine Aspren, atrocissimo morbo quassatum, hominem benignum, pium, modestum, sobrium, & religiosum (si in gentilitate esse vel dici religio quomodolibet potest) qui si sanari per te poterit, fidem, quam prædicas, statim recipiet, ejusque assertor idoneus, defensor robustus & propugnator existet.

[10] Lectio IV. Tunc Petrus vetulæ dixit: Vade propere, [& ea imbuerit Asprenum,] & manu apprehensa Aspren, dicas ei: Petrus, Jesu Christi in Judæa crucifixi discipulus, mandat tibi, ut, ægritudine vanescente, ad sanitatem pristinam continuo reformeris. Et veniens mulier ad Aspren, vix præcepta Petri complens, e vestigio est sanatus. Confestim surgens Aspren, oblitusque tunicam, solum pallium induit; ad Simonem tandem venit, & humi prostratus, Petri pedes osculatus est. Aperit os suum Petrus, catechizat Aspren, & baptizat, & de Christianæ religionis doctrina informat, cœpitque Aspren magistri sui cooperator esse, & ad clamationem nominis Salvatoris signa & prodigia facere, cæcos illuminare, claudos consolidare, aliosque infirmos & debiles confortare.

[11] Lectio V. Conquisita Neapoli Christo domino, Romam Petrus ire decrevit, [qui eamdem postea propagavit,] sed ad preces Neapolitanæ plebis Apostolus Aspren Neapolitanum præsulem consecravit: qui ad pontificii provectus apicem, verbo doctrinæ invigilare cœpit instantius, prædicationi insistere, & usque ad mortem opportune & importune constantissime indeficiens atque infatigabilis prædicavit. Obiit autem senex plenus dierum, & operibus virtuosis, tertio Nonas Augusti, miraculis coruscando.

[12] Lectio VI. In Neapolitana siquidem urbe vir & uxor conjuges erant timentes Deum, [& ibidem variis ægris,] procedentes in mandatis & justificationibus Domini sine querela, divites cum multa familia (filium tamen aut filiam non habebant) & flagitabant sancti Præsulis meritis prece assidua, ut ejus meritis filius eis concederetur vel filia. Obtinent postulata; nascitur eis filius, & moribus honestissimis decoratur. Conjuges vero ipsi gratias Deo & meritis Præsulis exhibentes referunt, basilicam ad honorem sancti Aspren decentissime construunt, quæ usque in hodiernum diem dicitur Stephaniæ basilica.

[13] [opem suam implorantibus,] Lectio VII. In urbe Romana afflictus quidam diversis capitis longis languoribus torquebatur ægritudine vehementer; nunc supinus cubabat, nunc pronus; nunc in lævum, nunc in latus dextrum volvebatur: magna Aspren merita recordatur, & indesinenter pro sua relevatione salutis ipsum Neapolitanum Præsulem precabatur. Inclinat Christus Dominus aurem ad Aspren sui vocem, ipsumque ægrotantem restituit sanitati. Sanatus sancti Præsulis basilicam protinus adiit, atque in ea Dominatori in Præsule, & Præsuli in Dominatore libavit victimas gratiarum.

[14] [sanitatem restituit, ac post mortem] Lectio VIII. Quidam, Sergius nomine, dolore iliaco tortus diutius, almifici Aspren ecclesiæ adiit limina, & paulo post ad domum suam restituta plenissima est sospitate regressus. Alius quidam Sergius ejusdem morbi afflictus angustiis, cum remedia invenire non posset, convertit se tota fide ad sancti Aspren suffragia expetenda, & ad frequentem clamationem ægroti, languore dimisso, sanus integre est effectus.

[15] [miraculis claruit.] Lectio IX. Multis quoque miraculis Aspren præsul sanctissimus claruit, ideoque præsentis diei devotionis * debita, reverentia digna, annua excolamus solennia, ut ipsius gloriosi Confessoris intercessionibus sedulis, ad cælestia festa perennia pervenire possimus, præstante domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat, Deus benedictus, in secula seculorum. Amen. Hæc Acta simpliciora sunt, & præ aliis fusioribus mihi placent; quamvis forte non habeant tantam antiquitatem, quantam Chioccarellus supra iis adscribit.

[16] [Quidam auctores] At saltem videntur antiquiora illis, quæ laudatus Chioccarellus in opere jam citato a pag. 11 edidit, & quibus hoc monitum præfixit: Exstat quoque alia fusior ejusdem historiæ narratio, atque ejus sancti Aspren Vita, quæ characteribus Longobardis scripta in Canonicorum archivio cathedralis ecclesiæ asservatur. Eam historiam ad verbum fere descripsisse videtur Joannes Villanus Neapolitanus, qui floruit anno MCCCXC in suo Chronico Neapolitano a capite 34 primi libri usque ad cap. 38, qui ea in Italicam linguam a se conversa suum chronicum, veluti corolla ac gemma, decoravit. Hisce subdit ipsam ejusdem Vitæ historiam, quæ ab Actis jam datis vix differt, nisi quod verbosior sit, & idcirco minus genuina appareat.

[17] [diffusiori stylo] Eadem Acta præluxisse videntur cuidam Alberico, qui ante medium seculi XIII aliam S. Aspreni Vitam jussu Petri archiepiscopi Neapolitani concinnavit, ut Chioccarellus in jam sæpe laudato opere pag. 161 testatur his verbis: Petrus quoque hic noster se admodum præbuit religiosum ac pium erga Sanctos, & præsertim eos, quorum pignora Neapoli asservabantur, aut quorum solennis in sua ecclesia memoria haberetur, quo totum ejus animum convertisse visus est: quandoquidem eorum gesta diligentissime ex vetustis monumentis deprompta, soluta oratione conscribi curavit, quorum adhuc aliquot Longobardo charactere in membranis scripta supersunt, inter quæ sancti Aspren Neapolitani episcopi Vita, quam ejus jussu Albericus quidam exaravit, eaque apud nos servatur, ut ejus præfatio docet, quæ incipit: Sanctissimo AC REVERENDISSIMO PATRI Petro Albericus FILIALIS OBSEQUII FAMULATUM &c.

[18] Nos idem Ms. Alberici opusculum jam dudum acceperamus; [conscripserunt gesta & miracula S. Aspreni,] sed non est operæ pretium, hoc loco illud edere, tum quod Ughellus istud postea Italiæ suæ sacræ inseruerit, tum quod auctor pauca multis dixerit, & Acta breviora, quæ præ oculis habebat, diffusiori stylo exornarit: ipse enim Albericus apud Ughellum in novissima editione Veneta Italiæ sacræ tomo 6 col. 20 satis indicat, quid in hac lucubratione præstiterit, dum ibidem in verbosa sua præfatione inter alia sic scribit: Tuis itaque, pater octies beatissime, jussionibus obsecundans, eorum, qui declamatorie in ecclesia plebem alloqui consueverunt, nitor exsequi morem, & in sancti Confessoris præconia ea, quæ ipse exarata dedisti, stylo alio intermiscens, ad novem quantitatis mediocris Lectionum distinctiones, qualemcumque conabor eructare sermonem. Et quia synonyma laudibus præconiisve alludunt, quam maxime Joannem illum ore aureum æmulans, ad calcem historiæ per synonyma laudes decrevi sancti Præsulis texere, & per exornationem illam, quam expolitionem rhetores nuncupant, quæ pauca admodum sunt, plura extendere. Ex his colligimus, antiquas Officii proprii Lectiones ab Alberico tantum rhetoricis istius ætatis phrasibus auctas & exornatas fuisse. Quare nos lucubrationem ipsius hic jure omittimus, quia potius nuda rerum veritate, quam talibus verborum phaleris delectamur.

[19] Porro Acta & miracula S. Aspreni in sacello, quod ad posthumam ipsius gloriam constructum est, [quæ etiam depicta sunt in sacello, in quo reliquiæ ejus quiescunt.] antiquitus depicta repræsentantur, ut Chioccarellus pag. 9 testatur his verbis: In majori quoque ecclesia in sancti Aspren sacello, antiquis picturis & iconibus ejusdem Divi Vita ac miracula, & ejus institutio in episcopum a Petro facta, expressa habentur, quæ etsi antiquæ sint, vetustiores tamen subtus conspiciuntur: cum enim ob vetustatem vix cernerentur, instauratæ ac denuo renovatæ ac delineatæ sunt. Sigismundus Sicola in Gloriosa S. Aspreni nobilitate part. 1 observat. 18 refert plerasque harum picturarum inscriptiones, quæ antiquo idiomate Italico exaratæ sunt. In eodem sacello nunc quiescunt venerandæ S. Aspreni reliquiæ, ut mox citatus Chioccarellus pag. 8 asserit hoc modo: Sepultus autem fuit Aspren in oratorio, quod ipse construxit; unde & in Stephaniam postea ecclesiam translatus est: ad præsens vero in sacello familiæ de Tocco metropolitanæ ecclesiæ sub altari quiescit, in quo hæc legitur inscriptio: Hic JACET CORPUS S. Aspren, PRIMI EPISCOPI Neapolitanæ CIVITATIS ET CONFESSORIS. Nunc examinandæ sunt nonnullæ gestorum circumstantiæ, quas traditio Neapolitanorum veteribus S. Aspreni Actis superaddit.

[Annotata]

* lege devotione

§ II. Examen quarumdam circumstantiarum, quas scriptores Neapolitani Actis addiderunt.

[Examinantur ea,] Non vacat hic enumerare singulos recentiores Actorum scriptores, qui sua hauserunt ex fontibus supra assignatis, iisque ex traditione populari quasdam gestorum circumstantias addiderunt. Breviter plerasque illas traditiones expressit Ughellus, quando in jam dicta editione Veneta Italiæ sacræ tomo 6 col. 18 & sequente Vitam S. Aspreni ita contraxit: Sanctus Asprenus sive Asprenas, aliis Aspren, Neapolitanus civis, Romana nobilitate illustris, morum integritate ac patientiæ constantia conspicuus (quippe qui prætura Neapoli perfunctus fuerat, & æger in lecto annos viginti egerat) a beato Petro Apostolorum principe cum Romam contenderet, satagente Candida seniore vetula honestissima, quæ Apostolum hospitio exceperat, ab eoque ad Christum conversa, tactu baculi, quo Sanctus sustentabatur, infirmitate curatus est, ac sacro Baptismate cum Candida initiatus, primus Neapolitanæ ecclesiæ ordinatus est episcopus anno salutis XLIV.

[21] [quæ nonnulli tradunt] Aram non procul ab urbis mœniis, ubi sacrificia idolis immolari consueverant, in qua Apostolus primum sacrum fecerat, dedicavit; cui deinde, exstructa ecclesia, S. Petri ad Aram Neapolitani nomen indiderunt, juxta quam S. Candidam, cum diem suum sanctissime obiisset, tumulavit anno Christi LXXVIII. Oratorium alterum cum cella construxit Asprenus in honorem beatissimæ Virginis Mariæ, quod postea sanctæ Mariæ de Principio dixerunt: ibi primum effigies ejusdem Deiparæ depicta erat; ubi deinceps Neapolitani in memoriam primi sui episcopi pomœrium & domum cum ecclesia excitarunt, ut successores episcopi incolerent, quam Stephaniam nuncuparunt, quæ postea major ecclesia & episcopium fuit. Ipse vero Asprenas, cum ecclesiam sibi creditam Euangelii prædicatione, fidei Christianæ præceptis firmasset, multa perpessus, ac innumerabiles gentiles ab idolorum cultu, sacro fonte expiatos, Christo regenerasset, clarus meritis clarusque miraculis beato fine quievit tertio Nonas Augusti, anno salutis LXXIX, præsulatus sui trigesimo tertio. Vides, in hoc Vitæ compendio referri plura, de quibus supra relatæ Lectiones sive antiquiora Acta non meminerunt. At jam singula harum additionum puncta paucis discutiemus eo ordine, quo in hac Actorum synopsi ponuntur.

[22] [de Sancti nomine,] Primo quod attinet ad nomen sancti hujus Antistitis, quod triplici modo ab Ughello exprimitur, fuse de eo disserit Antonius Caracciolus in libro singulari de sacris ecclesiæ Neapolitanæ monumentis cap. 6, sect. 2, & post longum istius nominis examen tandem etiam de eodem hæc addit: Verum, antequam a nomine discedamus, breviter disquirendum hic est, an vocabulum hoc Asprenas nomen proprium nostri Antistitis fuerit, necne: nam, quia in Romanis illis priscis Asprenatibus cognomen id sane fuit, non autem prænomen aut nomen, ideo merito quis suspicari poterit, non fuisse id nostri episcopi nomen proprium, sed cognomen: quippe, uti rerum nominumque Romanorum periti docent, etsi florente Republica, id priscis Romanis erat nomen proprium, quod primo loco ponebatur, & ob id prænomen dicebatur, ut Ciceroni Marcus proprium nomen erat, & Cæsari Caius; sequiore tamen tempore, & Republica in pejus ruente, contrarius usus invaluit, ut nempe, non quod primo, sed quod ultimo poneretur, id esset cujusque proprium nomen, eoque uno, si quando pluribus abstinere placuisset, unusquisque designaretur.

[23] Postquam id aliquot exemplis probavit, ibidem sic pergit: [vel cognomine,] Atque id ipsum de nostro Antistite, qui certe post corruptam eversamque Rempublicam vixit, dicendum est: nempe Asprenatem fuisse ejus nomen proprium. Et quia ubique id vocabulum legitur solitarium, & nulli alii conjunctum, ideo nomen ejusdem & prænomen ignorari. Quod vero florente republica Romana Asprenas cognomen fuerit, non autem nomen proprium, id non obstat, quin e cognomine proprium nomen potuerit evadere: id ipsum enim in multis aliis evenisse, fuse & erudite docet apud Macrobium Prætextatus lib. 1 Saturnal. cap. 6… Fateor, nullibi me legisse, quodnam Asprenatis prænomen fuerit. Neque id mirum, aut insolens videri debet. Frequens is mos apud Romanos exterosque, ex solo cognomine aut nomine prænomen intelligere. Ita Nerone nude posito, Neronem Claudium significamus; & Cicerone, M. Tullium Ciceronem. Totum hoc Caraccioli ratiocinium erudito lectoris judicio subjicimus, cum in antiquis Actis sanctus ille Præsul tantummodo vocetur Aspren, licet nos claritatis gratia nomen istud Latino ritu inflexerimus, eumque in decursu S. Asprenum appellemus.

[24] Sed saltem ex his Caraccioli conjecturis sequitur, S. Asprenum non habuisse cognomen de Sicola, [quod nobili familiæ hactenus] quamvis Sigismundus Sicola in Nobilitate gloriosa S. Aspreni, quam supra citavimus, id innuere videatur: nam parti secundæ operis istius Italici præfixit imaginem, in qua repræsentatur S. Asprenus sedens, & episcopalibus ornamentis indutus, coram quo Theseus de Sicola cum multis ejusdem familiæ equitibus genua flectit, & nobilitatis suæ insignia manu præfert. Sub ipsa autem sancti Antistitis effigie ibidem leguntur sequentia: S. Aspren de Sicola, primus episcopus Parthenopæus, id est Neapolitanus. Ne quis vero putet, hæc pro arbitrio recentioris pictoris aut cælatoris sic expressa esse, laudatus Sigismundus Sicola aliquam huic cælaturæ auctoritatem conciliare conatur ex qualicumque antiquitate, & superius in eadem imagine jussit æri incidi hæc verba: Sic delineatum extat in instrumento celebrato jussu regis Caroli III, sub die V Octobris MCCCLXXXIII manu nob. notarii Antonii Pappansogna de Neap.

[25] At forte nonnemo dicet, istud cognomen de Sicola postmodum dumtaxat sancto huic Præsuli adhæsisse propter quemdam eventum, [ob quemdam eventum] quem Franciscus de Magistris in Statu ecclesiæ Neapolitanæ lib. 1 § 1 num. 24 pag. 14 exponit hoc modo: Cognomen Siculorum habuit originem a celebratione S. Aspreni: nam dum ipse dicebat in celebratione illa verba, PER OMNIA SECULA SECULORUM, consanguinei ibi adstantes cœperunt sic dicere, & fuerunt dicti de Siculis ab illa parte seculorum, ut comprobatur ex antiquo instrumento manu notarii Antonii Pappansognæ, nobilis Neapolitani, dicto anno MCCCLXXXIII, ex quo penes dictum D. Sigismundum vidi exemplar.

[26] Anno Christi 1696 Sigismundus Sicola, quem Franciscus de Magistris verosimillime hic designat, Nobilitati gloriosæ S. Aspreni part. 2 observ. 2 inseruit Italicum Rogerii Pappansognæ chronicon, & observationi sequenti Latinum Antonii Pappansognæ instrumentum, [adhæsisse fertur.] in quibus eadem cognominis causa vel occasio barbaro stylo refertur. At quam parum fidei his monumentis adhibendum sit, satis indicat Nicolaus Toppius in Bibliotheca Neapolitana pag. 365, ubi occasione Joannis Baptistæ Bolviti meminit de quatuor Mss. voluminibus ab ipso relictis, in quibus reperiuntur quædam apocrypha, inter quæ nominatim chronicon Pappansognæ recenset. Chioccarellus & Caracciolus etiam non magni fecerunt ea testimonia, ut infra ex ipsorum verbis apparebit. Interim hæc ulterius genealogis indaganda relinquimus, & illustri Sicolarum familiæ nihil nobilitatis detractum volumus, quamvis hactenus nondum nobis persuasum sit, nobilem illam stirpem ex fratribus S. Aspreni ortam esse, aut ab eventu supradicto cognomentum Sicola accepisse.

[27] [Disputatur contra Baronium] Eminentissimus Baronius hac die in notis ad Martyrologium Romanum dicit, hunc sanctum Episcopum fortasse appellatum fuisse Asprenatem (nullus tamen veterum istud nomen ei expresse tribuit, quantum scio) & ex hoc Romano Asprenatis nomine conjicit, illum origine Romanum fuisse. Sed Antonius Caracciolus in opere supra citato cap. 6 sect. 1 patriam ei assignat Neapolim, & eminentissimi scriptoris opinioni ita occurrit: Quoniam autem Baronius notatione in Martyrologium ad III Augusti Asprenatem eum vocat, docetque, nomen hoc Romanum fuisse, debeo equidem, ne quis tanti viri auctoritate abusus, hunc primum Antistitem nostrum, non Neapolitanum, sed Romanum civem exstitisse arbitretur, opinioni huic statim occurrere.

[28] [de illustri ejus stirpe] Certe omnium, qui hactenus hac de re scripserunt, sententia, Neapolitanum eum fuisse testatur; & ante annos trecentos id aperte asseruit, velutque antiquam traditionem publico diplomate muniit Theseus Sicola Caroli III Neapolitani regis comestabulus: Neapolitanum scilicet fuisse Asprenum, ejusque quatuor germanos fratres Sicolæ genti dedisse principium. Et Rogerius Pappansonius in suo illo, qualescumque sit, theatri Montani chronico, quod ante ducentos annos se scripsisse, eoque antiquitates nostras collegisse memorat, id ipsum affirmat. Utinam vero codices illi vetusti, e quibus has ille antiquitates hausit, majores nostri perire non sivissent, spretis male fontibus, contenti turbidis rivis. Hos postea secuti sunt Tarchaniota lib. 1 de situ Neapolis, & Falcus in Descriptione Neapolis pag. 23; ac novissime Gualterius in Chronicis tabulis, qui eum Neapolitanum civem appellat.

[29] [& patria Neapolitana,] Deinde sententiam eminentissimi Baronii cum traditione Neapolitanorum sic conciliat: Nec dissentit Baronius, ut alicui, verbis ejus parum consideratis, fortasse videbitur: ait enim, nomen quidem, hoc est stirpem, cui hoc cognomentum Asprenatium adhæsit, esse Romanum; atque ad id firmandum Dionem, Suetonium, Plinium, Senecam, & Cassiodorum allegat: quod quidem ego non nego. Sed de viro ipso & antistite nostro Asprenate, Neapolitanus necne fuerit, nihil ille dicit. Videtur etiam Ughellus hoc modo Baronium cum scriptoribus Neapolitanis voluisse conciliare, dum in supra relato Actorum compendio scribit, quod S. Aspren fuerit Neapolitanus civis, Romana nobilitate illustris. Verum hæc suspecta Pappansonii monumenta, & recentiores auctores rem non conficiunt, quamvis non sit improbabile, S. Asprenum patria fuisse Neapolitanum, cum ibidem ab Apostolo Petro ad Christianam fidem conversus fuerit. Denique Caracciolus ibi Neapolitanam ipsius patriam ostendere nititur ex munere prætoris, quod Asprenus ante conversionem suam in ea civitate administrasse traditur. Sed hoc opus, hic labor est; quandoquidem antiquæ lectiones & alii veteres Vitæ scriptores de hac ipsius prætura nullum verbum faciant.

[30] Equidem fateor, præturam illam inveniri in Chronico Pappansognæ, [ubi etiam ante conversionem suam] ut testatur Chioccarellus, qui in catalogo antistitum Neapolitanorum pag. 15 & sequente hæc refert: Habet quoque id plenius Chronicum nobilis sedilis Montaneæ, quod notarius Rogerius Pappansugna, patricius Neapolitanus confecit die XXV Novembris MCCCCVIII, quod ex publicis regestis & chronicis tunc in archivio tribunalis sancti Laurentii ejus civitatis deprompsisse auctor perhibet, qui superaddit, Aspren ante Petri adventum gubernatorem fuisse Neapolitanæ urbis, membrisque captum lectica per civitatem circumvehi [consuevisse.] Cumque a sancto Petro sanitati fuisset pristinæ restitutus, episcopum ab eo institutum, atque habuisse tradit quatuor germanos fratres, ex quibus temporis tractu innumeri prodiere milites, proceres, barones, ac illustres viri, Siculæ cognomine sumpto. Sed quoad ejus familiam ac fratres, & Neapolitanæ civitatis regimen, fides sit penes auctorem: non enim id aliunde habetur exploratum, nec alibi compertum habemus, cum ceteri, qui de Aspren agunt, hæc reticeant, & chronica & regesta, ex quibus ea desumpsit, ad præsens non exstent. Chioccarellus hoc loquendi modo satis innuit, sese huic Pappansognæ Chronico non multum fidei adhibere.

[31] Attamen Caracciolus cap. 6 laudati operis sect. 4 Neapolitanam S. Aspreni præturam ex similibus istius ætatis monumentis adstruere conatur, [munere prætoris functus fuisse dicitur,] & post alias conjecturas ita concludit: Ejus itaque civitatis præturam gessisse scribitur in illis ipsis, quales quales existimandi sint, Mss. antiquis commentariis Joannis Villani, Thesei Sicolæ, & Rogerii Pappansonii, quibus, etsi non admodum vetustis auctoribus, in his tamen rebus credere nihil prohibet: erant siquidem ea ætate rerum Neapolitanarum multo illi peritiores, addo, & sinceriores, scriptoribus nuperis. Quod hic Caracciolus asserit de sinceris istius ætatis scriptoribus, non ita generaliter intelligendum est, acsi tunc nulli impostores reperirentur: nam ante & post hæc tempora inventi sunt fabulatores, qui sub ficta antiquitatis larva recentiora sua somnia obtruderent, ut exemplo suo docet Joannes Annius Viterbiensis, aliique fabularum venditores, de quibus Melchior Canus lib. XI loc. Theologic, cap. 6, & novissime Palatini socii in Responsis ad Censuras in dissertationem Italiæ medii ævi pag. 3 & sequentibus consuli possunt. Cur ipse Caracciolus supra num. 28 eadem illa monumenta comparat turbidis rivis, nisi quod ea ipsemet suspecta haberet?

[32] Quapropter istud S. Aspreni munus nobis ulterius persuadere cupit auctoritate eminentissimi Baronii, [ut Caracciolus perperam ex Baronio probat,] quem in causæ suæ patrocinium ibidem ita advocat: Certe Baronius, quo solidiorem & graviorem historicum haud reperies, e Romana nobilitate insignem præclarumque virum Asprenatem nostrum fuisse existimat. Ipsummet itaque haud absurdum fuerit cum iis scriptoribus opinari, Neapolis municipii, antequam episcopus fieret, gessisse præturam, qui inclytos consules Romæ habuisset progenitores. At ipse Baronius, cujus solidam eruditionem merito suspicimus, nihil hic certo affirmat; sed in notis hodiernis ad Martyrologium Romanum obiter dumtaxat conjicit, primo isti Neapolitano Præsuli fortasse nomen Asprenatis fuisse, & in ea hypothesi putat, illum verosimiliter ex Romana Asprenatium stirpe ortum esse. Non potest itaque juxta Baronium certior esse illa S. Aspreni nobilitas, quam sit hypothesis, cui innititur. Adde, quod ex ea nobilitate, etiam ultro admissa, tantummodo sequatur, Asprenum potuisse Neapoli munus prætoris administrare, quod nos minime negamus. Sed hic quærimus, an re ipsa præturam verosimiliter administraverit, & propter altum veterum Actorum de ea dignitate silentium judicamus, illam Neapolitanorum traditionem omnino incertam esse.

[33] [aliisque adjunctis, quæ de baculo] Ob eamdem causam dubitamus de baculo sancti Petri, ad cujus contactum Asprenus sanatus fuisse dicitur, ut Ughellus aliique recentiores nonnulli tradunt: nam Albericus, aliaque antiquiora Acta tantum narrant, S. Petrum vetulæ imperasse, ut Asprenum ægrotantem propere adiret, &, ejus manu apprehensa, illum pristinæ sanitati restitueret, sicut statim factum est. Non ignoro, Neapoli baculum quemdam sub hoc titulo servari, ut Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad diem III Augusti notat his verbis: Neapoli in ecclesia cathedrali baculus S. Petri, ex cujus tactu sanctus Aspren sanatus est, adhuc religiose asservatus monstratur. Sed forte est baculus ipsius Aspreni, alteriusve Sancti, quem Neapolitani innoxio errore pro baculo S. Petri venerantur. Saltem Nicolaus Parthenius Giannettasius noster tom. 1 Historiæ Neapolitanæ lib. 1 pag. 9 de eo sic caute pronuntiat: Principe in ecclesia baculus quidam servatur, summaque religione colitur, eumque illum esse, quem Candidæ Petrus tradidit, (nempe ut ad Asprenum deferret) nescio qua ducti ratione, populares perhibent. Quidquid sit, supra relatæ Officii proprii Lectiones, aliaque antiqua Acta, quæ hactenus videre nobis licuit, de hoc S. Petri baculo non meminerunt.

[34] [& ara S. Petri traduntur.] Firmiore fundamento nituntur ea, quæ Ughellus cum scriptoribus Neapolitanis tradit de loco, in quo S. Petrus Missam celebrasse perhibetur: nam hæc saltem leguntur in illis S. Aspreni Actis, quæ Chioccarellus in opere de episcopis & archiepiscopis Neapolitanis pag. 11 & sequentibus vulgavit. Præterea Caracciolus in Libro singulari de sacris ecclesiæ Neapolitanæ monumentis cap. 3 sect. 6 & 12 istam Neapolitanorum traditionem probabilibus argumentis confirmat. Unde etiam Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 44 apud nos num. 28 de hac re sic scribit: De ceteris locis, ad quæ Petrus Romam venturus divertit; nobilia in iis remanserunt antiquitatis vestigia, sed traditione potius, quam scriptura firmata: nam (ut omittamus de singulis dicere, quæ nondum nobis explorata habentur) est Neapoli in Campania percelebris memoria, ubi idem Princeps Apostolorum, cum Neapolim navigio delatus esset, una cum suis Missam celebravit. Nihilominus circa similes traditiones pronuntiamus cum eodem eminentissimo scriptore, qui ibidem post pauca sic concludit: Sed de rebus tam antiquis & incertis, quid potissimum affirmare debeamus, non satis constat.

[35] [Præter pauca hujus sancti Præsulis gesta,] Porro pauca singillatim novimus eorum, quæ S. Asprenus post conversionem suam gessit, quamvis Paulus Regius in Italica istius sancti Vita cap. 4 nobis concionem ejus recitet, aut potius sub illius nomine componat. Attamen ab ipso adhuc vivente plura miracula patrata esse, colligimus ex supradictis Lectionibus, quæ de hac re sic generatim habent: Cœpitque Aspren magistri sui cooperator esse, & ad clamationem nominis Salvatoris signa & prodigia facere, cæcos illuminare, claudos consolidare, aliosque infirmos & debiles confortare. Quæ autem in episcopatu gesserit, eædem Lectiones indicant his verbis: Ad pontificii provectus apicem, verbo doctrinæ invigilare cœpit instantius, prædicationi insistere, & usque ad mortem opportune & importune constantissime indeficiens atque infatigabilis prædicavit.

[36] Joannes Diaconus in Chronico episcoporum Neapolitanorum, [quæ ex veteribus monumentis novimus,] quod nuper inter Scriptores rerum Italicarum tomo 1, part. 2 a pag. 291 editum est, ibidem pag. 292 breve ejusdem sancti Præsulis elogium texuit hoc modo: I Asprenas episcopus (in Ms. ecgrapho nostro, quod ex bibliotheca Vaticana accepimus, diserte Aspren vocatur) fuit amator pauperum, & tantæ beatitudinis *, ut omnem hominem a majore usque ad minimum libenter exciperet, & per dominici talenti acceptionem populos ad viam salutis quotidie evocaret. Nescio, an in hoc textu nomen Asprenas, quod ibi litteris majusculis exprimitur, pro arbitrio editoris, vel juxta Ms. codicem, fideliter positum fuerit. Potius tamen suspicor, editorem secutum esse conjecturam Baronii, de qua superius egi, tum quod hic sanctus præsul in apographo nostro Vaticano appelletur Aspren, tum quod auctor anonymus vel Petrus subdiaconus, qui circa medium seculi IX floruit, in Vita S. Athanasii, ad diem XV Julii ex Ms. codice Longobardico a nobis edita, & inter Scriptores rerum Italicarum nuper recusa, tomo 2 part. 2 pag. 1053 hunc Sanctum nostrum expresse nominet Aspren, dum ibidem de illo sic scribit: Siquidem beatissimus Petrus, Apostolorum princeps, Aspren sanctissimum, primum [ibi] ordinavit episcopum. Hæc sunt omnia, quæ de gestis hujus sancti Antistitis tuto affirmare possumus.

[37] Non convenit inter scriptores Neapolitanos, quam diu S. Asprenus ecclesiam Neapolitanam rexerit, [reliqua de duratione episcopatus] & quo anno ad cælum migraverit: Giannettasius enim noster tomo 1 Historiæ Neapolitanæ lib. 1 pag. 11 ei triginta sex gubernationis annos tribuit his verbis: Sequenti anno, qui fuit a Christo nato LXXX, Asprenus, postquam sex & triginta annos, fundatam ab Apostolo ecclesiam, atque ab se amplificatam, summa vigilantia rexisset, mortalitate deposita, inter Divos receptus. Alii communiter triginta tres regiminis anno eidem attribuunt. Catalogus antistitum Neapolitanorum, quem Blanchinus in Prolegomenis ad Vitas Romanorum Pontificum tomo 2 pag. LXI non ita pridem ex bibliotheca Florentina S. Marci edidit, & de quo infra fusius agendum erit, S. Aspreno tantum viginti tres episcopatus annos adscribit.

[38] Neque major est concordia circa annum mortis, [ac tempore mortis ejus] quam Chioccarellus in opere jam sæpius laudato pag. 7 ad annum Christi 77 ita refert: Tandem ingravescente ætate ad cælestem patriam migravit Neapoli die III Augusti, anno a Christo nato LXXVII, multis coruscans miraculis, cum annis triginta tribus sedisset. Ughellus tomo 6 Italiæ sacræ col. 19 obitum ejus anno Christi 79 affigit. Franciscus de Magistris videtur diversos hosce annos promiscue admittere, dum in Statu ecclesiæ Neapolitanæ lib. 1 § 1 pag. 33 num. 47 de morte S. Aspreni ita scribit: Sub die III Augusti LXXVII, vel LXXIX vel LXXX (ut aliqui voluerunt) sub Pontificatu sancti Lini similiter ad cælum evolavit. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, synopsim Actorum ejus ex Paulo Regio refert, & in Annotatione ad hoc Vitæ compendium contendit, mortem S. Aspreni usque ad annum Christi 89 differendam esse. Albericus, qui ante medium seculi XIII Acta hujus Sancti Episcopi exornavit, nullum certum annum exprimit, & obitum ejus apud Ughellum tomo proxime citato col. 24 sic memorat: Obiit autem senex & plenus dierum, tertio Nonas Augustas.

[39] [incerta sunt.] Anonymus Vitæ auctor, de quo supra mentionem fecimus, ab his omnibus multum discrepat, & apud Chioccarellum in catalogo Antistitum Neapolitanorum pag. 13 Acta sancti hujus Præsulis ita claudit: Sub dicto namque beato Aspren Christiana fides sumpsit initium, qui annis triginta tribus in Neapolitana urbe boni pastoris implevit officium, dierum senex obiit tertio mensis Augusti in anno Domini sexaginta novem. Caracciolus in opere jam sæpe citato cap. 6 sect. 6 hunc Vitæ scriptorem ita corrigit: De ætate autem Asprenatis varia veterum codicum lectio. Fere omnes habent, vixisse eum usque ad annum Christi LXXX, hoc est decem annis post sanctorum Petri & Pauli apostolorum necem. Historia tamen de Vita & gestis S. Asprenatis, quam ab Alberico (potius hunc auctorem anonymum vocasset, cum Albericus nullum annum notet, ut supra vidimus) olim scriptam in veteri codice legimus, habet, decessisse anno Christi LXIX; Dierum, inquit, senex obiit tertio Nonas Augusti, anno Domini sexagesimo nono. Sed mendum id esse librarii, existimamus. Alioquin quo id modo stare posset cum eo, quod paulo superius in eodem codice legitur, ipsum fuisse Neapolis episcopum annis triginta tribus? Constat siquidem anno secundo Claudii, hoc est Christi XLV, sive ut aliqui nostrates historici, sed male, supputant, XLVI, Petrum venisse ad Italiam, atque ad urbem Romam. His itaque si addantur anni triginta tres, fiunt anni LXXIX, non autem LXIX. Corrigendus est igitur in nota numeri mendosus codex. Quamvis hic singula nolim examinare, & hanc chronologiam non probem; tamen Caracciolus recte ad hominem argumentatur. Interim in re tam vetusta & incerta nihil certi statuere audeo, & ad præcipuam constantemque Neapolitanorum traditionem discutiendam progredior.

[Annotata]

* Ms mansuetudinis

§ III. Judicium nostrum de substantia traditionis Neapolitanæ.

[Omnes Neapolitani asserunt,] Neapolitani scriptores unanimi consensu asserunt, S. Petrum Apostolum, Antiochia Romam profectum, in itinere Neapolim divertisse, & tunc S. Asprenum ab eo baptizatum, primumque ecclesiæ suæ episcopum constitutum esse. Caracciolus memoratus in Libro singulari de sacris ecclesiæ Neapolitanæ monumentis cap. 3 sect. 6 hanc popularium suorum assertionem ex immemorabili traditione, antiquis lapidum inscriptionibus, manuscriptis codicibus, aliisque testimoniis probat, atque inter alia argumenta allegat textum S. Lucæ, qui in Actibus Apostolorum cap. 28 ℣ 13 & 14 Romanum S. Pauli iter describit hoc modo: Secunda die venimus Puteolos, ubi inventis fratribus, rogati sumus manere apud eos dies septem, & sic venimus Romam. Omnes norunt, Puteolos esse oppidum Neapoli vicinum.

[41] Unde Caracciolus loco proxime citato ex his Lucæ verbis ita argumentatur: Paulus invenit fratres, [S. Asprenum ab apostolo Petro episcopum sibi datum fuisse;] hoc est, Christianos: id quippe, vigente tunc caritate, cognomen habebant Christianæ legis sectatores. Aderant jam igitur in ea civitate ac regione Christiani. Quæso, quisnam illos ad Christi fidem traduxerat ante Pauli adventum? Certe non alius, nisi Petrus: nemo enim e Christi discipulis Italiam, Campaniamque legitur peragrasse ante Petrum, ut sacræ historiæ periti, atque in iis Baronius Cardinalis notatione ad diem XI Junii probe notant & adstruunt. Itaque ii Christiani, quos Paulus in Campanis urbibus reperit, Petri Apostoli fuere discipuli, ipso videlicet Neapoli locisque finitimis prædicante, ad veram fidem conversi. Equidem scio, ea aliter explicari posse.

[42] Nihilominus hoc, aliaque Neapolitanorum argumenta tam probabilia sunt, [quam traditionem admittunt] ut etiam auctores exteri opinionem eorum amplexi fuerint, inter quos Joannes Lorinus noster in Commentariis suis ad prædictum S. Lucæ textum ita scribit: Tradunt Neapolitani (nec hujus rei vestigia obscura demonstrant) ad eos etiam Paulum in transitu divertisse. Probabile id est ob vicinitatem, & quia Romam Puteolis tendentes modice illac deflectunt. Celebratur in Romano Martyrologio sancta Candida Neapolitana senior, quæ sancto Petro ad eam urbem venienti prima occurrit, atque ab eo baptizata est. Id accidisse Neapolitani annales ferunt, cum primum Petrus Antiochia Romam venit, & simul Asprenum convertit, qui primus ejus urbis episcopus fuit. Quare potuit Paulus Puteolis, finitimis Neapoli, fideles reperire, ac multo magis Neapoli.

[43] Hisce exteris etiam accensendus est Petrus Josephus Cantelius noster, [exteri quidam scriptores,] qui anno 1684 Parisiis civilem & ecclesiasticam metropolitanarum urbium Historiam edidit, & tomo 1 istius operis part. 3 Dissert. 1 cap. 4 summam traditionis Neapolitanæ admittere videtur his verbis: Multa Caracciolus, Chioccarellus, Ughellus de ecclesiæ Neapolitanæ initiis referunt, sive ex traditione, sive ex antiquis monimentis. Non est instituti nostri singula persequi; sed ea, quæ certiora sunt & illustriora, explicare paucis. Sanctum Petrum, dum Antiochia Romam peteret anno Christi XLII transiisse Neapoli, ibique Christianam prædicasse fidem, perhibent. Cum multi nomina Christo dederunt, tum in primis Asprenus, homo dives & nobilis. Is ab Apostolo morbo, quo jam diu laborabat, subito curatus, sacro fonte abluitur, & ad fidem eruditus nascenti huic ecclesiæ præficitur episcopus. Aspreni labore, studio & industria, non Neapoli tantum, sed in vicinis etiam oppidis Christiana pietas propagari cœpta est.

[44] Ponderatis Neapolitanorum rationibus, decreveram exemplum horum sodalium meorum aliorumque doctorum virorum sequi, [& de qua tamen propter veterem catalogum, nuper editum,] & huic traditioni subscribere, licet non ignorarem, sententiam illam adversari Tillemontio, qui in Monument. eccles. tomo 1 pag. 190 eam non satis probabilem censet. At interea incidit in manus meas tomus secundus Anastasii Bibliothecarii de Vitis Romanorum Pontificum, quem Franciscus Blanchinus cum copiosissimis notis non ita pridem ediderat, & cui in Prolegomenis pag. LXI & sequente antiquum antistitum Neapolitanorum catalogum ex bibliotheca Florentina S. Marci inseruerat, ubi de hoc primo Præsule Neapolitano leguntur sequentia: Aspren episcopus sedit annos XXIII. Fuit temporibus Clementis, Anacliti, Euaristi, Alexandri Papæ; & Trajani & Adriani imperatoribus.

[45] Ut mentem meam candide aperiam, hæc veteris & antea ignoti catalogi lectio me a priori proposito deterruit, [dubitare cœpi;] ac de Neapolitana traditione non parum dubitare cœpi: sic enim mecum ratiocinabar: Antiquus hujus catalogi auctor episcopatum S. Aspreni tantummodo collocat sub Clemente, ejusque successoribus: vacillat igitur traditio Neapolitanorum, qui primum illum Præsulem sibi a sancto Petro datum fuisse opinantur: nam haud dubie scriptor illius catalogi S. Asprenum etiam sub Pontificatu S. Petri collocasset, si illum ab Apostolo episcopum Neapolitanæ ecclesiæ ordinatum fuisse credidisset. Ita egomet mecum disserebam. Ne quid tamen temere statuerem, litteras dedi ad illustrissimum D. Dominicum de Georgio Neapolitanum, officiosissimum operis nostri adjutorem, eique has difficultates proposui. Is pro sua erga nos humanitate statim consuluit doctissimum quemdam Canonicum Neapolitanum, quem libenter honoris ac eruditionis causa nominarem, nisi nomen suum latere voluisset.

[46] [sed ignotus quidam Canonicus ex scriptore seculi noni,] Hic vir omnino eruditus, ut ex responsione ejus ad nos missa satis patet, præcipua traditionis Neapolitanæ argumenta breviter ac nitide proponit his verbis: Traditionem ecclesiæ Neapolitanæ de baptismo & episcopatu S. Asprenati, primo ejus episcopo, ab Apostolorum principe S. Petro collatis firmissime tuentur primo auctoritas Petri subdiaconi in Vita S. Athanasii Neapolitani episcopi, quam seculo nono scripsit. His fideliter subdit ipsa verba Petri subdiaconi (ego hunc scriptorem Vitæ Athanasianæ, quæ in opere nostro ad diem XV Julii edita est, vocavi anonymum, de quo in fine hujus paragraphi pauca dicam) quæ sic sonant: Quoniam non solum a Constantino piissimo principe, primo Augustorum Christianissimo, sed plures ante annos Christiana inibi religio floruit; siquidem beatissimus Petrus Apostolorum princeps Aspren sanctissimum ibi ordinavit episcopum.

[47] [antiquo ecclesiæ Neapolitanæ usu,] Post hæc doctissimus ille Canonicus profert alterum argumentum pro traditione Neapolitana, quam videlicet probat (verbis ipsius utor) secundo usus ecclesiæ Neapolitanæ antiquissimus: nam in libro inscripto Hymnarius ECCLESIÆ Neapolitanæ, quem ad nonum etiam seculum referunt auctores Neapolitanarum rerum, erat hymnus proprius in Officio S. Asprenatis, cujus hæc est tertia stropha, relata a Chioccarello, viro investigandæ antiquitati nato, in libro de episcopis Neapolitanis in S. Asprenate:

Sanctus Petrus Apostolus
      Dedit te nostro populo,
      Et fecit te episcopum
      In nostro loco primitus.

Jam superius § 1 hunc hymnum integrum, aliosque similes ex Chioccarello dedimus, quorum antiquitati non videntur cedere Lectiones propriæ seu simpliciora S. Aspreni Acta, quæ ibidem transcripsimus.

[48] [aliisque testimoniis,] Hisce juxta eumdem Neapolitanæ traditionis defensorem accedit tertio auctoritas catalogi Joannis Diaconi, scriptoris etiam noni seculi, qui idem prorsus tenere debuit, quod ecclesia sua, quod Petrus subdiaconus; & licet Vaticanus codex ibi sit mutilus, ubi de consecratione S. Asprenatis verba facere debuisset, tamen ex iis, quæ præfatus est, conjici potest, idem dixisse, quod Petrus subdiaconus: eos enim imperatores & Pontifices memorat, qui implent tempora sedis S. Asprenatis, ut catalogorum auctores omnes facere consueverunt. Neque huic auctoritati obstat catalogus bibliothecæ Florentinæ S. Marci a Francisco Blanchino editus inter notas ad Anastasii Vitas Rom. Pontif. tomo 2 in Proleg. pag. LXI, ut paulo post probabimus. Quod autem spectat ad mutilum Joannis Diaconi catalogum, ex quo supra num. 35 breve S. Aspreni elogium recitavimus, & qui nuper inter Scriptores rerum Italicarum tomo 1 part. 2 a pag. 291 typis vulgatus est, eruditissimus Muratorius ibidem pagina sequente in notis num. 3 hanc codicis Vaticani lacunam indicat his verbis: In Ms. codice Vaticano hic finis est octavæ paginæ, ubi certe desideratur unum foliolum sive duæ paginæ. Dolendum autem est, narrationem hic interruptam fuisse: fortassis enim auctor narrabat, quis urbi Neapolitanæ primus Christianam religionem invexerit, & quis ex Romanis Pontificibus primum illi urbi episcopum dederit.

[49] Eamdem Neapolitanorum traditionem (hic iterum verba supradicti defensoris usurpare liceat) non parum confirmat quarto solida conjectura ex Actibus Apostolorum cap. 28 ℣ 14, [& argumenti, eam traditionem erudite probat,] ubi Paulus Apostolus anno LVII Puteolis fratres invenisse dicitur. Ergo jam Puteolanos Christo pepererat Apostolus Petrus, cum ante eum nullum ex discipulis Domini venisse in Italiam, proditum sit. Verum Apostolus Paulus vinctus & custodia stipatus, breviori via Campana Capuam, indeque Romam contendit. Petrus autem liber, & propagandæ fidei intentus Neapolim præteriisse non est credendus, urbem eo tempore celebrem, ad quam ferebat iter brevissimum, perfosso jam monte Pausilypo ad Mergillinam, quo aditu aperto Puteoli & Neapolis non duæ urbes, sed una fere censetur, ita ut etiam nunc Puteolanus episcopus in Plaga Olympia commorans, quod est suburbium urbis Neapolis, residere putetur. His subjungit verba Lorini nostri, quæ superius alia occasione dedimus, additque, eminentissimum Bellarminum tomo 1 Controversiarum de Romano Pontifice lib. 1 cap. 2 § 13 simili argumento usum esse ad confutandos hæreticos, qui negant, Petrum Apostolum Romæ fuisse.

[50] Deinde doctissimus ille canonicus sublestam catalogi Florentini fidem ita ostendit: [& errores quosdam in contrario catalogo,] His auctoritatibus & antiquissimæ constantique traditioni opponitur catalogus a Blanchino editus, cujus auctoritas nullius momenti esse debet: est enim scriptoris decimi seculi, qui catalogum Joannis Diaconi contraxit, perpetuamque imperatorum & Pontificum seriem singulis præsulibus inconsiderate adscripsit: in articulo enim S. Asprenatis, qui ad hanc quæstionem pertinet, errat primo, tribuens sedi S. Asprenatis annos XXIII, eumque sedisse autumat sub Clemente, Anacleto, Euaristo, Alexandro Papa, cum ab exilio S. Clementis, anno LXXVI, ad initium Pontificatus S. Alexandri, anno CVIII, intercesserint anni XXXII.

[51] Crassior ille error est, quo Pontificatum Alexandri cum imperio Adriani componit: ait enim: [nuper edito detegit,] Aspren EPISCOPUS SEDIT ANNOS XXIII. Fuit TEMPORIBUS Clementis, Anacliti, Evaristi, Alexandri Papæ, ET Trajani ET Adriani IMPERATORIBUS. Atqui, teste Blanchino, S. Alexander martyrium fecit die III Maii, eodem anno, quo Trajanus periit Selinunte; sed ante imperium Adriani, qui eodem quidem anno imperator renuntiatus est, sed trimestri saltem spatio post mortem S. Alexandri. Verba sunt Blanchini eodem tomo 2 pag. 80. Et cum post mortem S. Alexandri cessasset sedes dies XXXV, assumptus jam fuerat Xistus, cum imperium adiit Adrianus. Ac si conjectura ex cap. 28 Actorum superius ducta aliquid valet (valere autem plurimum debet apud æquos judices) quis credere potest, religionem invectam, & primum episcopum datum urbi Neapoli sub S. Clemente Papa, qui ordinatus fuit a sancto Petro anno LXIV, cum ibidem jam Christiani essent anno LVII adventus S. Pauli?

[52] [eumque seculo decimo scriptum esse ostendit,] Quod autem auctor catalogi Blanchiniani decimo seculo scripserit, illud evincit, quod catalogo Joannis Diaconi desinenti in S. Athanasio, Athanasii secundi sedem, & Stephani tertii addiderit, qui Stephanus vivebat anno DCCCCXX: nam illum adfuisse translationi S. Severini abbatis scribit alter Joannes Diaconus auctor synchronus & testis oculatus, eamque translationem omnium ordinum lætitia celebratam affirmat die X Octobris DCCCCXX, eodemque anno die XXVII Augusti inventum in Miseno, & Neapolim translatum refert corpus S. Sosii martyris, socii S. Januarii, & in ecclesia S. Severini ab hoc Stephano III episcopo conditum. Ughellus tomo VI Italiæ sacræ col. 83 eamdem S. Severini translationem, sub Stephano III episcopo Neapolitano factam, etiam anno Christi 920 affigit; sed Bollandus noster in Addendis ad tomum 1 Januarii pag. 1098 ex anno vigesimo quarto Leonis imperatoris, qui ibi signatur, probabilius eam translationem anno Christi 909 collocat. Clarissimus Muratorius in Scriptoribus rerum Italicarum tomo 1 part. 2 pag. 288 ex alio diplomate suspicatur, illam ad annum Christi 901 referri posse. Utcumque sese habeat obscura illa ac intricata chronotaxis, saltem ex his sequitur, auctorem catalogi Florentini seculo decimo scripsisse.

[53] Porro laudatus Canonicus duplicem Joannem Diaconum distinguit, [& duplicem Joannem Diaconum distinguit.] idque contra sententiam Muratorii ostendere nititur sequenti argumentatione: Hujus rationis vim elevare videtur Ludovicus Muratorius, qui in Præfatione ad catalogum Joannis Diaconi, quam inter Auctores rerum Italicarum edidit tomo 1 part. 2 pag. 291 contendit, utrumque Joannem Diaconum unum fuisse, ex eo præcipue, quod alter se dicat Joannem Diaconum, cui tradita est regenda Diaconia S. Januarii; alter vero Joannem Diaconum S. Januarii. Sed duo hi Joannes Diaconi non poterant clarius se distinguere; quod ut pateat, sciendum, esse Neapoli antiquissimam ecclesiam S. Januarii, quæ nunc ad Ulmum dicitur, proximam monasterio & ecclesiæ S. Severini, in eaque esse, & ab initio fuisse Collegiatam sexdecim Collegialium sub abbate seu rectore & primicerio, adnexum habuisse hospitale, dictamque diaconiam, quæ dabatur in commendam uni ex canonicis diaconis ecclesiæ cathedralis, quæ datio in commendam pertinuit usque ad memoriam patrum nostrorum: anno enim MDXCII Vincentius Raius canonicus ecclesiæ cathedralis, abbas & rector, concessit usum ejus ecclesiæ sacerdotibus congregationis S. Michaëlis archangeli, rogato instrumento per publicarum notarium Joannem Dominicum de Lieto die XXVII Octobris: nunc autem abbatia prædicta unita est mensæ parochiali. Joannes igitur Diaconus, cui tradita est regenda diaconia S. Januarii, erat Canonicus diaconus ecclesiæ cathedralis, & Joannes Diaconus S. Januarii erat unus ex collegialibus ecclesiæ S. Januarii. Hujus litis arbiter esse nolo.

[54] Quinimo memoratus Canonicus totam Catalogo Florentino fidem gratis relinquit, eumque propterea nihil traditioni Neapolitanæ obesse contendit hoc ratiocinio: [Dein catalogo isti integram auctoritatem gratis relinquit] Verum ne integra quidem asserta catalogo Blanchiniano auctoritas officere quidquam potest traditioni ecclesiæ Neapolitanæ: enimvero potest optime constare traditio, etiamsi dicatur S. Asprenas sedisse sub Clemente, cum norint omnes, quantæ fuerint tenebræ historiæ Pontificiæ primi seculi. Tertullianus tamen libro de Præscript. cap. 32, & Epiphanius Hæresi 27 immediatum Petri successorem faciunt Clementem; nec abhorrere ab hac sententia videtur Anastasius in S. Clemente. Idem docet Vindelinus apud Cotelerium tom. 1 pag. 139 ex anonymo scriptore Græco de vita, peregrinationibus, & morte Petri & Pauli. Sed ex eo, quia Linus & Cletus præmortui sunt Apostolo Petro, & consonat catalogus Romanorum Pontificum bibliothecæ Colbertinæ, ordine quartus inter relatos ab Antonio Pagio tomo 1 Criticæ in Annales Baronii pag. 165 (ego id invenio in Prolegomenis ad tom. 1 pag. LIII) ubi dicitur: Petrus AN. XXV, M. I, D. VII. Linus AN. XV, M. III, D. XII. Cletus AN. VIII, M. II, D. X. Cessavit EPISCOPATUS DIES XXII. Hi DUO FUERUNT COEPISCOPI, UNUS SCILICET POST ALIUM TEMPORIBUS B. Petri. Et similiter fere catalogus sextus. Si igitur auctor catalogi Blanchiniani credidit, S. Clementem immediate post Petrum Pontificatum gessisse, quid mirum, si statuit sedem S. Asprenatis cœpisse sub Clemente?

[55] Sed, quod salva doctissimi viri pace dictum sit, [(hic tamen nimium concedere videtur)] hoc loco videtur nimis liberaliter agere, dum catalogo Florentino tantam fidem ultro concedit: si enim ei integra constet auctoritas, certe mirum est, quod auctor illius statuat, sedem S. Aspreni sub Clemente cœpisse, etiamsi jam dictum catalogi Pagiani systema sequeretur. Cur, obsecro, omisit Pontificatum S. Petri, si sub eo S. Asprenum ad cathedram Neapolitanæ ecclesiæ evectum fuisse crediderit? Potius itaque auctoritatem hujus catalogi Florentini flocci pendere perrexisset ob supradictos errores, sicut ipse Blanchinus in Prolegomenis ad tomum 2 pag. XXXI multo antiquiori Romanorum Pontificum catalogo fidem abrogat his verbis: Tertio ponit annos Pontificum & consules, exordio & fini Pontificatuum assignatos; sed adeo in plerisque locis sibi repugnantes, ut tempus annorum & mensium adversetur consulibus, & consulum tempora pauciores pluresve annos, quam a catalogo exhibentur, designent. Sic etiam catalogus Florentinus episcopatui S. Aspreni viginti tres annos tribuit, cum interim triginta duo anni effluxerint tempore illorum Pontificum, quos ibidem recenset. Non dubito, quin plures hujusmodi errores detegendi essent, si eos hic vacaret indagare.

[56] Denique jam sæpe laudatus Neapolitanæ traditionis vindex ad longævam S. Aspreni ætatem, [& difficultates ita solvit,] quam objeceram, ita respondet: Sed nec læditur traditio ex eo, quod idem catalogus extendat sedem S. Asprenatis ad Pontificatum S. Alexandri: nam nihil traditio statuit de tempore vitæ S. Asprenatis; nec est impossibile, hominem nonagenario majorem vivere. Enimvero ab adventu Apostoli Petri in Italiam ad Pontificatum S. Alexandri per chronologiam Blanchini fluxerunt anni LXVIII, per chronologiam fortasse emendatiorem Pagii anni LIV. Proposito igitur exemplo S. Timothei, quem adolescentem dicit Apostolus I ad Timotheum, & P. Calmetus statuit ordinatum fuisse episcopum annorum XXXVI (mitto exemplum S. Eleutherii apud Nicephorum lib. 3 cap. 29, qui dicitur annorum XX ordinatus episcopus a sancto Aniceto Papa) jam secundum Pagium nonagenarius S. Asprenus vidit Pontificatum S. Alexandri; secundum Blanchinum annorum CIV. Quid inest huic ætati miraculi, cum non solum sanctorum virorum, sed etiam nebulonum hac ætate luxu & crapula inquinatissima non unus sit, qui jam dextera computat annos?

[57] [ut substantiam traditionis huic catalogo præseramus.] Tandem sic concludit: Sperat igitur ecclesia Neapolitana, præferendam esse auctoritatem Petri subdiaconi, & monimentorum suorum fidem catalogo Blanchiniano male instructo, ab auctore certe alienigena, seculo decimo. Jure merito ecclesia Neapolitana id sperat: nam mature expensis omnibus, testimonium Petri subdiaconi, vel scriptoris anonymi, qui certe seculo IX Vitam S. Athanasii Neapolitani exaravit, vitioso seculi decimi catalogo hactenus præferendum judico. Præterea ad hoc judicium ferendum præter alia Neapolitanorum argumenta me movent supra relatæ Lectiones, quæ simpliciora S. Aspreni Acta continent, & antiquæ videntur, tametsi distinctam earum ætatem ignorem. Verum paragrapho sequente ex ipsis Neapolitanorum monumentis, & Blanchini chronologia proponam quoddam systema, in quo traditio Neapolitana (excipe tempus, quo S. Asprenus dicitur episcopus consecratus esse) integra conservatur, & nonnullæ difficultates vitantur. At hic prius occasione jam sæpius memorati Petri subdiaconi mihi levis momenti disputatiuncula cum Ludovico Antonio Muratorio instituenda est.

[58] [Occasione Petri subdiaconi, qui hic sæpe memoratur,] In Commentario prævio ad Acta S. Athanasii episcopi Neapolitani, quæ in opere nostro ad diem XV Julii ex Ms. codice Casinensis monasterii in lucem dedi, § 2 num. 16 allegaveram verba Baronii, qui Vitam istius Sancti Petro diacono Cassinensi adscribit. Deinde ibidem ita disserebam: Nescio, unde Baronius hunc Petrum diaconum Casinensem, seculi IX scriptorem, eruerit. Saltem in Actis S. Athanasii, quorum magnam partem ibidem Annalibus suis inseruit Baronius, nullibi nomen suum, aut vitæ professionem prodit auctor. Certe synchronus illorum Actorum auctor esse non potuit Petrus diaconus Casinensis, qui tantum seculo XII plura edidit opuscula; neque illius magister, eodem nomine appellatus. Ex his oum Caracciolo denique concludebam, anonymum esse hujus Vitæ scriptorem.

[59] [& quem Muratorius contendit] Muratorius inter Scriptores rerum Italicarum tomo 2 part. 2 hanc S. Athanasii Vitam una cum Commentario & notis meis recudit, & in monito prævio pag. 1045 fidentissime statuit, synchronum hujus Vitæ auctorem fuisse Petrum diaconum vel subdiaconum Neapolitanum. Tum opinionem suam ita probat.: Idoneum testem hac de re habemus Baronium, qui ejus Vitæ frustula proferens, ubique scriptorem nominat Petrum diaconum (Cassinensem addere oportebat) quod minime præstitisset vir a somniando alienus, nisi Vaticanus codex, cui uni hanc Vitam debemus, auctoris nomen prætulisset.

[60] [scripsisse Vitam S. Athanasii Neapolitani,] Imprimis non intelligo, quomodo hanc Vitam uni vel soli codici Vaticano debeamus, cum ego illam ex codice Longobardico monasterii Casinensis acceperim, ut ad diem XV Julii in Commentario prævio ac ipso titulo Actis præfixo monui. Præterea idcirco Baronius somniare non debuit; sed falli potuit, quia forsan in coopertorio codicis illius aut alibi nomen Petri diaconi Cassinensis exprimebatur, eo quod codex iste ad ejus usum pertineret, aut ab ipso ex antiquiori codice transcriptus esset, ex quo Baronius putarit, Petrum Diaconum Casinensem hujus Vitæ auctorem esse. Ut ut est, si Baronius tantummodo in codice suo Petrum hujus Vitæ auctorem invenerit, perperam addidit diaconum & Cassinensem, cum auctor illius fuerit Petrus subdiaconus Neapolitanus, ut Muratorius contendit.

[61] Porro ille vir sic pergit: Cautius tamen acturum se opinatus supra laudatus P. Cuperus in ea sententia fuit (Antonium Caracciolum & Ughellium secutus) Petro diacono Vitam hanc nequaquam esse tribuendam, [ob varias rationes putamus,] & anonymum potius illius Vitæ scriptorem appellandum, quod nimirum Petrus diaconus Casinensis seculo tantum XII floruerit; auctor autem Vitæ seculo IX, atque ipso sancto Athanasio vivente, aut ante paucos annos e vivis erepto, hæc scripserit. Objeceram & ista egomet mihi in præfatione ad Johannis diaconi commentarium part. 2 tom. 1, Collectionis hujus pag. 289. Et profecto discedendum a Baronio ego quoque censui, ubi Petrum diaconum sive subdiaconum (hi ordines inter se differunt; & Baronius Petrum suum nusquam subdiaconum cognominat) hujus Vitæ auctorem, Casinatibus monachis accenset; sed cum ipso sentiendum adhuc puto, cum Petro cuidam sancti Athanasii Vitam tribuit, quem ego subdiaconum Neapolitanum fuisse aio. Itaque ex solo Petri nomine infert, illum fuisse subdiaconum Neapolitanum.

[62] Deinde recte demonstrat, circa tempora S. Athanasii Neapolitani vixisse quemdam Petrum Parthenopensis ecclesiæ hypodiaconum, [hanc ipsius conjecturam prorsus incertam esse,] qui apud Ughellum in veteri editione Italiæ sacræ tomo 6 col. 76 miracula S. Agnelli abbatis collegerit, atque ex illo indicio ibidem sic concludit: Habemus ergo Petrum Neapolitanum subdiaconum, utriusque Athanasii episcopi coævum, & biographum illorum temporum. Quare vix dubitandum est, quin eidem tribuenda quoque sit Vita S. Athanasii, a P. Cupero edita, atque hic recudenda. At etiam Ughellus loco proxime citato hunc Petrum Neapolitanæ ecclesiæ subdiaconum noverat, & nihilominus censet, scriptorem longioris Vitæ Athanasianæ anonymum esse. Neque mihi ex hac Muratorii conjectura adhuc liquet, Vitam S. Athanasii ab illo Petro subdiacono conscriptam esse: nam etiam apud Surium ad diem XXIII Septembris in inventione & translatione S. Sosii pag. 237 reperio quemdam Petrum subdiaconum istorum temporum sive ineuntis seculi noni, quem tamen a superiori ecclesiæ Neapolitanæ hypodiacono diversum suspicari possum, donec Muratorius ostendat, eumdem esse.

[63] Saltem adversarius fateri cogetur, dormitasse Baronium, [& hactenus opinamur,] si ex solo Petri nomine scriptorem illum diaconum & Cassinensem cognominaverit, aut si forte possessorem aut transcriptorem codicis sui manuscripti pro auctore ejusdem acceperit. Si autem id minime facturus fuisset vir a somniando alienus, ut Muratorius loquitur, nisi codex Baronianus nomen auctoris prætulisset, dicere oportebit, aut Baronium deceptum fuisse ab aliquo, qui codici isti nomen Petri diaconi Casinensis perperam præfixerit, aut synchronum hujus Vitæ Athanasianæ auctorem revera fuisse quemdam Petrum diaconum Casinensem, quem hactenus non novimus, & de quo historia Casinensis monasterii aliique bibliographi altum siluerunt.

[64] Quod si nihil horum placeat, Muratorius nobis edisserat, quomodo Baronius scriptorem Vitæ Athanasianæ pro Petro subdiacono Neapolitano Petrum diaconum Casinensem appellare potuerit. Hæc intricata difficultas me movet, ut adhuc existimem, [auctorem istius Vitæ prudenter anonymum appellari.] Acta illa prudenter anonymo scriptori tribuenda esse, & non nisi ex incerta conjectura istam S. Athanasii Vitam Petro subdiacono Neapolitano adscribi posse. Libenter tamen opinionem Muratorii amplectar, & ipsius exemplo sententiam mutabo, eique hanc præclari biographi notitiam acceptam referam, si quid certitudinis aliunde accedat, præsertim cum circa illa tempora quidam Petrus subdiaconus Neapolitanus vixerit. Jam ab hac digressione ad propositum redeo, & de S. Aspreni Baptismo ac episcopatu quamdam conjecturam eruditis propono.

§ IV. Novum systema circa tempus, quo Sanctus ad episcopatum Neapolitanum assumptus fuit.

[Neapoltani scriptores passim tradunt,] Chioccarellus in Catalogo antistitum Neapolitanorum cum aliis scriptoribus putat, S. Asprenum non diu post conversionem suam ab Apostolo Petro episcopum Neapolitanæ ecclesiæ constitutum fuisse, ut in brevi istius Sancti elogio ibidem pag. 7 satis indicat his verbis: Aspren sanus effectus est, & pristinæ saluti restitutus: quamobrem Aspren illico ad S. Petrum veniens, ad ejus pedes prostratus, illos exosculatus est, & a sancto Petro catechizatur, & Christiana imbuitur religione, ac Baptismatis aqua lustratur. Cumque Petrus urbem Neapolim ad Catholicam fidem convertisset, ac in loco non procul ab ejus urbis mœniis, ubi sacrificia idolis immolari consueverant, constituto ibi altari, Missæ sacrificium celebrasset, cui Aspren atque Christiani, qui Petrum ab Antiochia comitabantur, interfuerunt, Petrus volens Romam, quo tendebat, proficisci, Aspren Neapolitanorum precibus eorum episcopum constituit; qui factus episcopus vigilare jugiter cœpit, ac verbo doctrinæ & prædicationi ad mortem usque indeficienter atque indefessus insistere, ac Petri ejus magistri cooperator esse cœpit, & ad Christi Jesu Servatoris invocationem signa & prodigia patrare, cæcos illuminare, claudos erigere, aliosque infirmos ac debiles confirmare. In hoc textu omisi unam alteramve vocem, quæ sensum vitiabat.

[66] [S. Asprenum statim a sua conversione episcopum consecratum esse,] Ceterum hic obiter observo, a Chioccarello ordinem narrationis immutatum esse circa primam S. Aspreni cooperationem, quæ in Actis simplicioribus, ab ipso Chioccarello editis, pag. 10 episcopatui ejus ita præmittitur: Aperit os suum Petrus, catechizat Aspren & baptizat, & de Christianæ religionis doctrina informat; cœpitque Aspren Magistri sui cooperator esse, & ad clamationem nominis Salvatoris signa & prodigia facere, cæcos illuminare, claudos consolidare, aliosque infirmos & debiles confortare. Conquisita Neapoli Christo domino, Romam Petrus ire decrevit; sed ad preces Neapolitanæ plebis Apostolus Aspren Neapolitanum præsulem consecravit; qui ad pontificii provectus apicem, verbo doctrinæ invigilare cœpit instantius, prædicationi insistere, & usque ad mortem opportune & importune, constantissime indeficiens atque infatigabilis prædicavit. Non diffiteor, quod hæc Acta etiam innuant, S. Asprenum in primo S. Petri transitu episcopum Neapolitanæ urbis consecratum fuisse; sed opinor, ab eorum auctore aliisque scriptoribus duo S. Petri itinera aut duas urbis Neapolitanæ visitationes in unam confundi, & gesta diversi temporis perperam eodem anno collocari, ut jam nonnullis rationibus ostendere conabor.

[67] Imprimis non est verosimile, S. Petrum tunc diu Neapoli hæsisse, [quando S. Petrus primo Neapolim venit;] cum ab urbe Antiochena ad fundandam cathedram Romanam properaret: imo probabilius est, illum more aliorum Apostolorum in eo itinere cursim semen Euangelii sparsisse, quod paulatim cresceret, & cujus fructum postea per se aut discipulos suos ob viciniam regionis facilius colligeret. Libenter itaque propter traditionem & antiqua Neapolitanorum monumenta admitto, Neapoli in illo transitu Candidam, Asprenum, & forte alios nonnullos a sancto Petro ad fidem Christianam fuisse conversos, quorum exemplo, exhortatione, & miraculis varii eorum populares ad eamdem religionem amplectendam adducti fuerint, & sic sensim numerus Christianorum ibidem accreverit, cum in omnibus S. Aspreni Actis legamus, quod ipse post conversionem suam cœperit cooperator esse sancti Petri, & ad invocationem Christi miracula patrare.

[68] At non facile credam, S. Asprenum statim a sua conversione ad episcopatus dignitatem evectum fuisse: [sed cum S. Paulus vetet, neophytum ad eam dignitatem statim evehi,] nam ab ea opinione admittenda me maxime retrahit monitum Apostoli Pauli, qui epistola prima ad Timotheum cap. 3 inter alias dotes, quas in episcopo requirit, non vult ad eam dignitatem promoveri neophytum, ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli. Est autem Græce νεόφυτος quasi nove plantatus, id est recenter ab ethnicismo aut Judaïsmo ad fidem Christianam conversus, & Christo per baptismum insitus, ut interpretes sacræ Scripturæ hanc vocem passim exponunt. Sanctus Chrysostomus rationem hujus præcepti homilia 10 ad eamdem Pauli epistolam ita reddit: Quia enim ex gentilibus tunc plerique ad Ecclesiam accedebant ac baptizabantur, cavendum admonuit, ne continuo noviter imbutum Ecclesiæ Sacramentis ad hujusce principatus onera ferenda proveheret; si enim antequam discipulus esset, magister assumeretur, quamprimum attolleretur in arrogantiæ fastum; si priusquam subjici disceret, in rectorum ordine locaretur, cito intumesceret. Idcirco subjungit: Ne elatus in judicium incidat diaboli, hoc est, ne in eamdem incurrat damnationem, quam ille per arrogantiam pertulit.

[69] Præmaturam illam neophytorum ad episcopale munus promotionem graphice depingit S. Hieronymus, [& S. Hieronymus talem promotionem censeat indecoram,] dum in epistola ad Oceanum tomo 4 novissimæ editionis Parisiensis part 2 col. 653 eumdem Apostoli textum ita explicat: Heri catechumenus, hodie pontifex; heri in amphitheatro, hodie in ecclesia; vespere in circo, mane in altario; dudum fautor histrionum, nunc virginum consecrator. Num ignorabat Apostolus tergiversationes nostras, & argumentorum ineptias nesciebat?… Quod autem ait: Ne in superbiam elatus, incidat in judicium diaboli, quis non exemplo verum probet? Ignorat momentaneus sacerdos humilitatem & mansuetudinem rusticorum; ignorat blanditias Christianas; nescit se ipsum contemnere: de dignitate transfertur ad dignitatem. Non jejunavit, non flevit, non mores suos sæpe reprehendit, & assidua meditatione correxit, non substantiam pauperibus erogavit. De cathedra quodammodo ducitur ad cathedram, id est de superbia ad superbiam. Judicium autem & ruina diaboli, nulli dubium, quin arrogantia sit: incidunt in eam, qui puncto horæ, necdum discipuli, jam magistri sunt. Ex his patet, quam periculosum ac indecorum sit, si neophytus statim a sua conversione ad cathedram episcopalem evehatur. Neque hactenus video, cur S. Petrus Asprenum ab hac communi lege exemisset.

[70] [probabilius consecrationem illam differimus ad aliud tempus] Quandonam igitur, inquies, Apostolus Petrus S. Asprenum Neapolitanæ ecclesiæ præfecit? Respondeo, me de certo tempore non laborare, si modo id post aliquot annos factum esse concedas. Caracciolus in Libro singulari de sacris ecclesiæ Neapolitanæ monumentis cap. 3 sect. 13 diversas occasiones variosque annos recenset, quibus S. Petrus postea Neapolim redire potuerit. Inter alios ibidem assignat annum a passione Christi vigesimum, quo S. Petrus vicinos Italiæ populos invisisse creditur, ac tandem concludit, S. Petrum sæpe Roma profectum, verosimiliter etiam sæpius Campaniam ac Neapolim petiisse. Si S. Petrus ex urbe Romana profectus longe dissitas Orientis ecclesias reviserit, certe admodum probabile est, quod etiam vicinas Italiæ ecclesias interdum adierit, teneras fidei Christianæ plantas rore divini verbi irrigaverit, ac novis agnorum gregibus pastores præfecerit. Porro post fundatam Romanæ Ecclesiæ cathedram ex his apostolicis excursionibus elige illam, quæ magis placet, & in una earum S. Asprenum pastorale regimen ecclesiæ Neapolitanæ ab Apostolo Petro suscepisse dicam, ne statim neophytum, contra legem ab Apostolo Paulo latam, ad episcopatum promovere cogar.

[71] [quo S Petrus Neapolim rediit,] Ipsa Neapolitanorum monumenta ad hanc opinionem meam stabiliendam aliquod fundamentum præbent: ex iis enim Giannettasius noster tomo 1 Historiæ Neapolitanæ lib. 1 pag. 9 & 10 narrat sequentia: Anno LIV ab orbe instaurato Petrus Hierosolymis, quo ob Claudii edictum ex Italia redierat, iterum Romam navigans, Retinam sexto a Neapoli distantem lapide delatus vetustissima fama fertur. Hic plurimos Baptismate lustravit, inter quos princeps Ampello, qui eo in oppidulo ecclesiam condidit, quæ usque ad nostram ætatem nomen ab eo retinuit. Hinc Neapolim profectus ab Aspreno ac reliquis Christianis summo honore lætitiaque exceptus. Eo tempore ecclesiam, ubi primum sacra fecerat, inaugurasse, vetustissimus lapis, qui in ara maxima ejus ædis servatur, liquidissimus testis est. Tandem postquam Neapoli multa de sacris ritibus Asprenum edocuisset, ethnicosque plures ad Christum divina eloquentia adduxisset, ad arcem Romani imperii, orbisque terrarum dominam urbem, ut in ea, profligata gentium superstitione, veram religionem induceret, illico concessit. Cum tunc S. Petrus Neapoli multa de sacris ritibus Asprenum edocuerit, non est sane mirum, quod eodem tempore illum ad sedem Neapolitanæ ecclesiæ evexerit: si enim S. Asprenus antea jam fuisset episcopus, haud dubie sacros ritus non ignorasset.

[72] [ut ex ipsis Neapolitanorum monumentis eruitur.] Porro vetustissimum lapidem, de quo hic Giannettasius meminit, seu potius renovatam istius lapidis memoriam Joannes Antonius Summonte in Historia Neapolitana, quæ Neapoli anno Christi 1675 Italice recusa est, lib. 1 pag. 303 & sequente sic ex Schradero refert: Post Jesu Christi RESURRECTIONEM ET AD CÆLOS ASCENSIONEM ANNO VIGESIMO BEATUS Petrus APOSTOLUS Neapolim VENIENS PRIMA JECIT FUNDAMENTA PRÆSENTIS ECCLESIÆ AB EODEM NUNCUPATÆ, ET AD MEMORIAM POSTERORUM EXSTABAT TITULUS MARMOREO LAPIDE INSCRIPTUS PARIETI CAMPANARUM CONFABRICATUS, QUI, EXERCITU BARBARICO Neapolitanum AGRUM PERVAGANTE, INTERCEPTUS EST. Deinde alio charactere ibidem ex eodem Schradero hæc addit: Idem Apostolorum princeps eamdem ecclesiam per se ipsum consecravit, & in hujus dedicationis memoriam exstat lapis marmoreus Græcis litteris exsculptus, qui in dextro cornu altaris majoris cernitur. Caracciolus in sacris ecclesiæ Neapolitanæ monumentis cap. 3 sect. 6 de utroque hoc lapide mentionem facit. Nolo hic operose inquirere, in quem annum æræ vulgaris incidat annus ille post Christi resurrectionem & ascensionem vigesimus, cum de ea re variæ sint chronologorum sententiæ, & mihi sufficiat, S. Asprenum post aliquot conversionis suæ annos ab Apostolo Petro episcopum Neapolitanæ urbis constitutum esse.

[73] Franciscus Blanchinus episcopalem S. Aspreni consecrationem, [Blanchinus, quem Muratorius traditioni Neapolitanæ contrarium putat,] ab Apostolo Petro factam, diutius differt, eamque in sua chronotaxi post annum Christi quinquagesimum sextum contigisse censet, quod etiam lubens amplector. At fortasse quispiam mirabitur, quod pro opinione mea hic allegaverim Blanchinum, cum Muratorius inter Scriptores rerum Italicarum tomo 1 part. 2 pag. 292 in notis ad Chronicon Joannis diaconi num. 4, occasione S. Aspreni de illo sic scribat: Constans Neapolitanorum opinio est, primum hunc episcopum suæ civitati datum, & quidem ab Apostolo Petro; neque recens opinio. Petrus subdiaconus Neapolitanus in Vita S. Athanasii episcopi ejusdem urbis, circiter annum Christi DCCCLXXII hæc scribebat: Beatissimus Petrus Apostolorum PRINCEPS Asprem (sive Asprenam) SANCTISSIMUM INIBI ORDINAVIT EPISCOPUM. Certe non paucas Occidentis ecclesias a sancto Petro fundatas traditio antiquissima habet, atque illustriores in Italia ecclesiæ eo sua initia retulerunt. Verum longe posterius floruisse sanctum Asprenatem, contendit clarissimus vir Franciscus Blanchinius in notis ad Anastasii Bibliothecarii Vitas Romanorum Pontificum. Quis ex hac Muratorii observatione non conjiciat, episcopatum S. Aspreni post mortem S. Petri a Blanchino differri, ab eoque diserte negari, quod primus episcopus Neapolitanus ab Apostolo illo consecratus fuerit?

[74] Attamen ea sententia Blanchino tribui non potest, [opinioni nostræ favet,] nisi forte inferatur ex supradicto antistitum Neapolitanorum catalogo, quem in Prolegomenis ad tomum secundum de Vitis Romanorum Pontificum pag. LXI ex Ms. codice Florentino S. Marci primus edidit. Sed ex clarioribus ejusdem editoris verbis potius sequitur, ab illo traditionem Neapolitanam auctoritati istius catalogi præferri: nisi enim Blanchinus sibi contradixerit, traditionem Neapolitanorum de primo suo episcopo non obscure admittit, dum tomo 2 laudati operis sect. 4 in suis notis historicis ad Pontificatum S. Clementis pag. 53 sic scribit: Anno igitur LVI ita promotis ad ordinem episcopalem Lino & Cleto, Petrus modo ad Orientales, modo ad Occidentales imperii provincias fide imbuendas Roma profectus, fundamenta ecclesiarum jaciebat, & episcopos in compluribus statuebat, præsertim eos in Occidentalibus, quos in notis Somier ad sect. 1 supra retulimus pag. 23 col. 2 ex illarum ecclesiarum monumentis ac traditionibus recensitos.

[75] At eximius D. Joannes Claudius Somier, gente Lotharingus & sacræ theologiæ doctor apud Blanchinum mox assignata pag. 23 col. 2, inter episcopales Occidentalium ecclesiarum sedes, [& episcopatus Neapolitani institutionem] quæ originem suam ab Apostolo Petro verosimilius repetunt, quasdam Italiæ civitates enumerat, iisque ibidem expresse Neapolis accensetur. Blanchinus eodem tomo 2 pag. 18 in Annalibus Pontificatus B. Petri, a se chronologice dispositis, hunc ipsum Somierii locum jam indicaverat hoc modo: Circa hunc annum LVI æræ communis Christianæ vel paulo ante scripsit B. Petrus primam epistolam, quam constat datam, postquam discipuli Christiani fuerant appellati, & postquam in Ponto, Galatia, Cappadocia, Asia, & Bithynia ecclesiæ fundatæ fuerant, & senioribus seu presbyteris auctæ; & ante octavum Neronis annum, Marci Euangelistæ martyrio insignitum, cum ejus nomine Petrus salutet fidelium ecclesias, ad quas perscribit: inde ad annum LXV æræ communis Christianæ partim in urbe, partim per provincias Occidentis versatus & occupatus amplificandis Ecclesiæ finibus, eas præcipue sedes episcopis ornavit, quas infra enumerant notæ Somier circa finem.

[76] [ad annum Christi 57 vel 59 refert,] Denique idem eruditus antiquitatis Romanæ ac Sedis Pontificiæ illustrator in sua Chronologia, Prolegomenis tomi secundi inserta, huic ecclesiarum Occidentalium institutioni distinctiora tempora assignat, quia ibi pag. CLXXIV ad annum Christi 57 hæc refert: Petrus, constituto Lino vicario, provincias Occidentales visitat, & episcopos instituit per civitates. Tum pagina sequente ad annum Christi 59 rursus ita scribit: Petrus Apostolus Occidentales provincias peragrans, & episcopos in eis instituens, dicitur etiam penetrasse ad Britannos, ut in notis pag. 53 ex veteribus scriptoribus a Vendelino observatis traditur. Ex his confidenter infero, potiori Neapolitanorum traditioni Blanchinum non adversari, eumque prorsus favere opinioni meæ de episcopali S. Aspreni consecratione, quam ad aliquot annos ab ejus Baptismo differendam existimo.

[77] [quam chronologiam libenter admittimus.] Quare libenter in hac re chronologiam Blanchini sequar: sive enim S. Asprenus aliquot annis post suam conversionem ab Apostolo Petro episcopus Neapolitanus ordinatus fuerit anno Christi 54, ut supra num. 70 ex monumentis Neapolitanis conjiciebam, sive id juxta chronotaxim Blanchini factum fuerit anno Christi 57 vel 59, postquam haud dubie insignia Christianæ constantiæ ac sanctitatis documenta dederat, nihil mea interest, & semper inviolata manet lex Apostoli Pauli, qua neophytus ad episcopatum evehi prohibetur. Præterea in hoc systemate facilius vitatur difficultas, quæ circa grandævam S. Aspreni ætatem moveri posset ex catalogo Florentino, in quo usque ad Pontificatum S. Alexandri vixisse dicitur: nam si anno Christi 57 vel 59 S. Asprenus quadragenarius ab Apostolo Petro ad episcopatum Neapolitanum promotus fuerit, ineuntem S. Alexandri Pontificatum videre potuit, & circiter nonagenarius ex hac vita discessit. Adde, in hac opinione conservari integram auctoritatem Petri subdiaconi Neapolitani, vel scriptoris anonymi, qui seculo IX in Actis S. Athanasii tempus hujus consecrationis non exprimit; sed tantummodo testatur, S. Asprenum ab Apostolorum Principe ordinatum fuisse episcopum civitatis Neapolitanæ. Quod si tamen hæc sententia mea Neapolitanis displiceat, eruditi eorum scriptores aliam probabiliorem suggerant, ac solidis argumentis confirment.

DE S. HERMELLO MARTYRE
CONSTANTINOPOLI.
Ex Martyrologiis.

[Commentarius]

Hermillus martyr, Cpoli (S.)

P. B.

Martyrem hunc annuntiat hoc die Martyrologium Romanum his verbis: Constantinopoli, natalis sancti Hermelli martyris. Consonant Usuardus, Ado, Martyrologium Romanum parvum seculi octavi. At Hieronymiani exemplaria & Sancti nomen varie inflectunt, & locum certaminis vel nullum exprimunt, vel diversum ab urbe Constantinopolitana: nam Epternacense vetustissimum sic habet: Constantinopoli depositio Metropoli episcopi, & ALIBI Hermilæ martyris; Corbeiense: III Non. Aug. sancti Metrophili episcopi, & Hermeli martyris; Ms. reginæ Sueciæ: III Non. Aug. sancti Metrophili episcopi, & Hermeti martyris; Augustanum: III Non. Aug. Euphronii, Ermoli martyris; Labbeanum: Augustoduni, Eufronii, Hermoli martyris. Adde, nullum apud Græcos istiusmodi nominis Martyrem hoc die celebrari. Hermylos quidem martyres Menæa duos agnoscunt; sed alterum cum socio Stratonico die XIII Januarii & 1 Junii, alterum cum Phoca die XVIII Decembris; neutrum Constantinopoli passum, neutrum incomitatum; ut est hic noster; quem proinde videntur ignorare Constantinopolitani recentiores; id quod certius posset affirmari, si satis antiquum sciretur esse, quod hoc die in Florario Sanctorum Ms. sic legitur: Constantinopoli sancti Hermelli martyris: hic Vir sanctissimus numquam a sanctorum communione Mysteriorum, & ab Ecclesiæ oratione discessit; solitariam ducens vitam, diversas in desertis locis habebat cellulas, in quibus virtutum operabatur insignia. Verum istud elogium in hoc solo seculi decimi quinti propemodum exeuntis monumento reperimus: alibi prorsus nihil; ut nihil quoque de illo præter nomen & cultum reperisse olim se fatetur Petrus de Natalibus in Catalogo, lib. 11; cap. 130.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
SUB ABENNER PASSIS
IN INDIA.
Ex Martyrologio Romano.

[Commentarius]

Mart. sub Abenner, in India (SS.)

P. B.

Nullis Fastis sive Græcis, sive Latinis Martyres hosce consignatos invenimus ante reformatum Romanum Martyrologium, in quo ad III Nonas Augusti sic annuntiantur: Apud Indos, Persis finitimos, passio Sanctorum monachorum, & aliorum fidelium, quos Abenner rex, persequens Ecclesiam Dei, diversis afflictos suppliciis cædi jussit. Fontem annuntiationis hujus unicum in annotatis hunc indicat Baronius: De his scribit S. Joannes Damascenus in Vita SS. Barlaham & Josaphat. Hinc opinatus est Rosweydus noster in Vitis Patrum pag. 340, notatione 13 in Vitam SS. Barlaam & Josaphat, hic in Martyrologio Romano designari Martyres illos decem & septem, quorum ibi Acta describuntur cap. 22 & 23: atqui hi omnes monachi fuere; & Martyrologium commemorat passionem sanctorum monachorum, & aliorum fidelium: prudenter ergo subjungit ibidem Rosweydus; Nisi in Martyrologio intelligantur ii, de quibus supra in hac Vita, cap. 1. Ibi nimirum agitur non de solis monachis, sed etiam de aliis fidelibus in Abennerica persecutione martyrii palmam consecutis. Imo vero & hos & illos, & alios omnino omnes, de quorum adversus impia ejusdem tyrannidis edicta certamine Vita illa cum locis productis, tum cap. 4, & 26 meminit, recitato jam textu comprehendi verisimillimum est: cum ad omnes possit extendi, nec latissimum sensum res ulla coërceat. Ceterum quæ de Martyribus nostris laudata Vita recenset, assignasse satis habui: est enim ea in manibus omnium; & recudi in hoc opere discutique tota debebit ad diem, qui SS. Barlaamo & Josaphato sacer est, XXVII Novembris.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
DIOGENE ET STEPHANO, ET FORTE ALBINO
ROMÆ.
Ex Martyrologiis.

[Commentarius]

Diogenes M. Romæ (S.)
Stephanus M. Romæ (S.)
Albinus M. Romæ (S.)

P. B.

Binos hosce Martyres, aliunde prosus ignotos, varia nobis hoc die Martyrologia proferunt, & pleraque quidem ut Romæ simul passos: sic enim habent Hieronymiani apud Florentinium exemplaria, Lucense: Romæ, natalis sanctorum Diogenis, Stephani: Suecicum: Romæ, natalis SS. Diogenis & Stephani: Corbeiense: Romæ natalis SS. Erogenis (corrupte opinor) & Stephani martyrum. Inter contracta vero ejusdem Martyrologii exemplaria, a nobis edita, eosdem, sed sine positione seu loco martyrii, conjungunt Augustanum & Labbeanum, quorum illud pro Diogenis, habet Droigenis, & ambobus addit Albinum, nescio quem. Auctaria quoque Bedæ ac Flori juxta codices Vaticanum, Atrebatensem, ac Tornacensem consentiunt: primum his verbis: Romæ, S. Diogenis, Stephani; his autem posteriora duo: Romæ, natalis SS. Diogenis & Stephani. Quam annuntiationem confirmant in suis Martyrologiis Notkerus, atque Maurolycus. Hæc tot veterum monumentorum concordia dubitare vix permittit, quin ambo hi Martyres eodem loco ac tempore certaverint: tametsi non desint, quæ vel utrumque vel alterum omittant, vel Diogenem absque Stephano jungant Martyribus aliis. Utrumque præterit Epternacense: nam initium hoc hodierni ejus laterculi, Antiochiæ, Stephani, quod & in Rhinoviensi legitur, vel corruptum videtur, vel, ut censet Florentinius, perperam ex tabula præcedentis diei (quod sæpe contingit) ad hodiernam ab oscitante librario translatum; neque adeo ad nostrum hunc Stephanum, sed ad protomartyrem spectat, non secus atque id, quod refert apographum Richenoviense, In Ancona, Stephani. Solum Diogenem habent Blumianum apud Florentinium, sed male scriptum Dragens; item Autissiodorense apud Martenium; & inter auctaria Bedana exemplar S. Cyriaci, Drogentum nominans; inter Usuardina vero, Vaticanum. Diogenem denique absque Stephano junctum aliis sic exhibent Rhinoviense & Richenoviense: Romæ, Diogenis, Justini, Crescentionis. Sed hi socii non huc, sed ad sequentis diei laterculum pertinent; ut vide apud Florentinium.

DE S. DALMATO VEL DALMATIO ARCHIMANDRITA, ET S. FAUSTO, EJUS FILIO AC MONACHO
CONSTANTINOPOLI.

Circa annum CCCCXL.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Dalmatius archimandrita Cpoli (S.)
Faustus ejus filius ac monach. Cpoli (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Verosimilior venerationis dies, antiquus cultus, duplex Actorum compendium, & nonnulla S. Dalmatii elogia.

Dubitare hic quispiam possit, an prior iste Sanctus retrahendus non fuisset ad diem præcedentem, quia in fine Actorum ejus, quæ huic Commentario Latine subjiciemus, leguntur sequentia: Celebratur memoria sancti patris nostri Dalmatii secunda mensis Augusti die, [In plerisque Actorum apographis,] tertia autem tumulatur. At in Actis Græcis, quæ ex bibliotheca Vaticana accepimus, post narratam S. Dalmatii mortem, in fine sic notatur: δὲ μνήμη αὐτοῦ ἐπιτελεῖται μηνὶ Αὐγούστου τρίτῃ. Hoc est: Memoria ipsius celebratur mense Augusto, tertia die. His adde Græcum Actorum compendium, ex bibliotheca Cæsarea excerptum, de quo postea agemus, & cui inseruntur hæc verba: ἐν ἁγίοις πατὴρ ἡμῶν Δαλμάτος ἐκοιμήθη ἐν εἰρήνῃ μηνὶ Αὐγούστῳ Γ. Id est: Sanctus pater noster Dalmatus obdormivit in pace mense Augusto, III scilicet die, quam littera numeralis γ satis clare indicat.

[2] [& variis diversarum gentium Calendariis] Itaque potius judicavimus, Vitam S. Dalmatii hodie a nobis illustrandam esse, cum pleraque variorum populorum ac temporum Menologia annuam ipsius festivitatem die tertia Augusti consignent: nam in Calendario nostro Syriaco, cujus nos & Majores nostri jam sæpissime mentionem fecimus, eadem die solus S. Dalmatius memoratur. Armeni in duobus Sanctorum Calendariis, quæ eruditissimus Assemanus tomo 3 Bibliothecæ Orientalis Clementino-Vaticanæ a pag. 645 ex ecclesiasticis ac vernaculis eorum libris Latine contraxit, ad diem tertiam Augusti ibidem pag. 647 & 652 etiam de solo S. Dalmatio meminerunt.

[3] [Sanctus noster cum aliis celebratur] Menologium Basilii imperatoris, quod seculo X collectum est, alios duos Sanctos huic Dalmatio ita adjungit: Eodem mense (nimirum Augusto, quem in hoc tomo ex codice manuscripto Cryptæ Ferratæ Græce edidimus) die tertia, memoria sanctorum Dalmatii, & Fausti & Isacii. De S. Fausto nihil singulariter memoriæ proditum est, nisi quod cum patre suo Dalmatio monasterium ingressus fuerit, & in ea virtutum palæstra strenue certaverit. Nihilominus propter consensum variorum Menologiorum, quæ S. Faustum hac die annuntiant, illum Patri suo in titulo adjunximus, licet ignoremus, quo die aut anno obierit. De Isacio autem sive Isaacio ad diem XXX Maii seu tomo VII istius mensis a pag. 246 jam pridem in opere nostro egimus.

[4] Molanus in Additionibus Usuardinis, Lovanii anno 1573 excusis, [tertio Nonas Augusti,] tertio Nonas Augusti eosdem tres Sanctos ex alio quodam Calendario Græco sic refert: Die tertia sanctorum patrum Isaacii, Dalmati, & Fausti. Impressa Græcorum Menæa post solenne horum trium Sanctorum Officium, & similem eorum annuntiationem, subdunt versiculum, qui in nostris Ephemeridibus Græco-Moscis ante tomum 1 Maii pag. XXXVII etiam exhibetur, & quo dies venerationis diserte exprimitur ad hunc modum:

Δαλμάτος, Ἰσάκιος τριτάτῃ θάνε ἠδέ τε Φαῦστος.


Tertia Dalmatio, Fausto, Isacioque suprema est.

Eodem die tres illi in figurato Moscorum Augusto ibidem cum sanctitatis indiciis depicti cernuntur. In Menologio Slavo-Russico, quod nobilissimus baro de Sparwenfeld nobis Latine interpretatus est, tertia Augusti celebratur memoria beatissimi patris nostri Isaacii, Dalmati, & Fausti, ac deinde adduntur sequentia: Isaacius fuit anno CCCLXXVIII, qui Valenti mortem prædixit eunti in bellum. Dalmatus & Faustus sub Valentiniano & Theodosio. Hæc variarum nationum ecclesiastica monumenta simul probant celebrem ac immemorabilem horum Sanctorum cultum, cui aliunde nihil obstat, ut infra ex Actis longioribus patebit, & jam in duplici Actorum compendio videbimus.

[5] In Menologio Basiliano ad diem tertiam Augusti occurrit prima Actorum synopsis, quam ex Ms. Græco sic Latine interpretor: [quo die etiam in Menologio Basiliano,] Cum sanctus Isacius sese prius in eremo exercuisset, domitis corporis sui passionibus, victisque dæmonibus, postmodum divina providentia discessit Constantinopolim, & constitutus in quodam urbis monasterio, quod nomine Dalmati nunc appellatur, virtute ac doctrina sua multis persuasit, ut mundum relinquerent, monachi fierent, ac salvarentur; inter hos erant Dalmatus & Faustus filius ejus: cum enim ille militaret sub imperio Theodosii, die quadam abiens accessit ad Sanctum, cujus conversatione gustata, reliquit uxorem ac liberos, assumptoque secum solo filio suo Fausto, rediit ad illum, & monachus factus etiam filium suum totondit. Sic vero in monastica palæstra certabant, ut celebres facti sint apud imperatores ac senatum, & clari diversis miraculis, quæ ad gloriam Dei patraverant, post mortem Isacii ex hac vita migraverint.

[6] Tillemontius tomo 5 Hist. Imperat. pag. 703 & sequentibus Acta S. Isacii, quæ ad diem XXX Maii illustravimus, [ex quo Tillemontius convincitur erroris,] variis ratiunculis impugnat, & ibidem pag. 705 præter morem suum nimis confidenter asserit, in Menologio Basiliano de nullis S. Isacii discipulis mentionem fueri, & ex hoc capite auctoritatem illorum Actorum etiam diminuere conatur. Si eruditus ille criticus distinxisset tempora, ac totum Basilii imperatoris Menologium pervolvere potuisset, certe ab hoc argumento negativo abstinuisset: etsi enim Menologium istud die XXX Maii tacuerit de discipulis, a sancto Isacio institutis, tamen hac die illam discipulorum institutionem aperte commemorat, ut ex numero præcedente liquet. Ceterum non est hujus loci operosius examinare alias difficultates, quas Tillemontius hisce S. Isacii Actis opponit, cum forsan postmodum invenienda sit opportunior occasio, qua vel commentarius noster juxta crisim Tillemontii corrigatur, vel Acta illa ab argumentis ejus vindicentur.

[7] His obiter notatis, pergimus ad alterum Actorum compendium, [& in Menæis excusis] quod hac die in excusis Græcorum Menæis legitur, & quod ex Græco sic Latinum reddo: Hic sanctus Dalmatus militabat in secunda cohorte sub Theodosio imperatore, & pie juxta Die nutum vivebat. Propter Deum vero relinquens uxorem ac liberos, soloque Fausto filio secum assumpto, venit ad sanctum Isacium, apud quem monasticam vitam amplexus est, & ad summum virtutum apicem evasit. Admirandus ille Isacius a teneris annis vitam solitariam egit, & omnes virtutum gradus ascendens summa eloquentia & morum elegantia splendebat. Hic Valenti imperatori, ad Scythicum bellum proficiscenti, occurrens dixit: Aperi, imperator, ecclesias Catholicorum, & victor ex prælio redibis. At imperator minime persuasus, & ira excandescens ait: Ubi reversus fuero, rationem horum abs te exigam. Sanctus ei respondit: Si reversus fueris, non est in me dominus Deus; prælium enim committes, & in conspectu inimicorum tuorum fugies, vivusque igne absumeris. Hoc autem re ipsa sic evenit; dum in paleario clausus conflagravit.

[8] Isacius e vita migraturus sanctum Dalmatum sibi abbatem subrogavit, [compendium Actorum refertur.] Attico tunc Constantinopolitanam ecclesiam gubernante. Cum Dalmatus antea sese in vita ascetica exercuisset, & quadraginta diebus jejunus permansisset, atque aliis totidem in extasin raptus fuisset, magnam venerationem obtinuit apud imperatores, senatum, & Patres in Ephesina synodo congregatos, qui ipsum constituerunt archimandritam, & successores ejus ad perpetuum monastici ordinis principatum evexerunt. Cum autem obdormisset in Domino, sepultus est in suo monasterio. De parachronismo, quo S. Dalmatius hic S. Isacio in munere abbatis successisse dicitur, & de loco sepulturæ, qui ab Actis discrepat, postea agemus. Interim alia S. Dalmatii elogia colligemus.

[9] Etiamsi hic Sanctus in Martyrologio Romano non celebretur, [Licet non sit insertus Martyrologio Romano, tamen a Baronio sanctus appellatur,] tamen Cardinalis Baronius occasione alterius S. Dalmatii episcopi, die V Decembris in notis ad istud Martyrologium de nostro Dalmatio sic honorifice meminit: Fuit ejusdem nominis, & fidei Catholicæ defensione celebris Dalmatius archimandrita Constantinopoli tempore concilii Ephesini, de quo Cyrillus ad Potamium, & Acta Ephesina sæpe. Forte eminentissimus scriptor hunc Dalmatium Martyrologio Romano non inseruit, quia non invenitur in Menologio Sirletiano, ex quo Sanctos ecclesiæ Græcæ alias excerpere consuevit. At quæcumque sit hujus omissionis causa, ipsemet in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 431 num. 113 Dalmatium nostrum titulo sancti appellat, eumque inter alios strenuos Catholicæ fidei defensores ita laudat: Erant horum præcipui Comarius, Potamon, atque Dalmatius; in quo quidem conserendo certamine virtus in primis enituit sancti Dalmatii, spectatissimi sanctitate viri, quem eximiæ probitatis ergo convenire Theodosius ipse aliquando consueverat, ab eo salutis monita excepturus: hic enim in meditullio licet celeberrimæ urbis, montium solitudinem sibi paraverat, cum e loco numquam pedem extulerit, nempe usque ad tempora concilii Ephesini, ut ex infra dicendis apparebit.

[10] Nunc progrediamur ad synchronos S. Dalmatii laudatores, qui in Actis Ephesinis apud Labbeum tomo 3 Conciliorum col. 751 sic scribunt: [& magnam sanctitatis famam obtinuit hic Dalmatius] Confestim omnes archimandritæ, monachorum catervis stipati exsurgunt, hymnosque & psalmos alternantes, ad regiam contendunt. Erat autem inter alios archimandritas sanctus Dalmatius, qui annos quadraginta octo reclusus, extra monasterii sui septa numquam pedem extulerat. Piissimus vero imperator accedens eum visebat, & cum ob frequentes terræ motus, Constantinopolim concutientes, crebris piissimi imperatoris nostri precibus ad exitum communemque aliorum supplicationem jam antea provocatus sæpe fuisset, numquam tamen adduci potuit, ut exiret, vel ad supplicationem se conferret. Ceterum dum in hac re quid facto opus esset, Deum precando consuleret, vox cælitus ad eum delapsa, ut egrederetur, imperavit: noluit enim Deus gregem suum perire in finem. Hæc aliaque simili modo inferius referentur in Vita, ita ut pars illius ex Actis concilii Ephesini desumpta videatur.

[11] Quanta auctoritate S. Dalmatius apud imperatorem & aulicos polleret, [apud scriptores synchronos,] etiam patet ex supplemento Conciliorum, quod Baluzius post Labbeum nostrum vulgavit: cum enim adhuc nonnulli memoriam Nestorii hæresiarchæ in diptychis celebrarent, Epiphanius, archidiaconus Alexandrinus & syncellus S. Cyrilli, ad tollendum istud scandalum scripsit Maximiano patriarchæ Constantinopolitano epistolam, quæ in citato supplemento col. 907 & sequentibus edita est, & in qua Epiphanius ille ibidem col. 909 inter alia remedia ad commemorationem istam impediendam unum suggerit his verbis: Dominum meum sanctissimum Dalmatium abbatem roga, ut & imperatori mandet, terribili eum conjuratione constringens, & ut cubicularios omnes ita constringat, ne illius memoria ulterius fiat.

[12] Denique quanti eumdem Dalmatium faceret S. Proclus, antistes Constantinopolitanus, satis colligitur ex litteris ejus, [inter quos S. Proclus ipsum magni faciebat.] quæ apud Labbeum nostrum tomo V Conciliorum a col. 511 recitantur, & in quibus sanctus ille Præsul ad Joannem Antiochenum post alia ibidem col. 513 sic scribit: Cognosce enim, religiosissime, quod non alii cuidam gratificabitur memoratus episcopus Ibas, obsecundans præsenti epistolæ, quantum sibi ipsi: habebit enim non solum eos, qui nunc de ipso dubitant, mirantes eum; sed enim etiam sanctissimum nostrum patrem presbyterum & archimandritam Dalmatium nimium honorantem & mirantem, si videat sapientem ea, quæ piæ fidei sunt. Modo enim, utpote super aliis eo vulgato, memoratus sanctissimus propter caritatem non mediocriter laceratur, quod ii, qui debent in divinioribus prædicare *, in adversis accusantur, sive zelo dicentium, sive invidia criminantium. Hæc ad Sancti nostri cultum ac laudem dicta sufficiant.

[Annotata]

* al. prædicari

§ II. Varia Actorum exemplaria, & eorum auctoritas.

Habemus duo Mss. Græca Actorum ecgrapha, quorum primum accepimus ex codice 1671 bibliothecæ Vaticanæ, cui præfigitur hic titulus: [Acta S. Dalmatii,] Βίος καὶ πολιτεία τοῦ ὁσίου πατρὸς ἡμῶν Δαλμάτου. Vita & conversatio sancti patris nostri Dalmati. Deinde Acta sic incipiunt: Οὗτος ὅσιος πατὴρ ἡμῶν Δαλμάτος ἦν εὐσεβῶς ζῶν, ἐν στρατείᾳτε καταλεγόμενος τῆς δευτέρας σχολῆς. Hoc est: Iste sanctus pater noster Dalmatus pie vivebat, in militiam secundæ cohortis adscitus. Tum Vita Sancti satis copiose narratur, eique inseruntur epistolæ, quas S. Dalmatius ab Ephesina synodo accepit, & quas ad eamdem synodum scripsit. Porro suspicionem, quam Garnerius noster de interpolatione unius epistolæ movet, postea examinabimus. Primo decreveram, hoc Ms. Græcum ex codice Vaticano simul cum interpretatione nostra edere; sed postea judicavi, hunc laborem fore inutilem, quandoquidem Anselmus Bandurus tomo 2 Imperii Orientalis a pag. 697 similia Acta cum iisdem epistolis Græco-Latine vulgavit ex Ms. codice San-Germanensi, de quo infra agemus.

[14] [quorum duo alia apographa Græca habemus,] Alterum apographum desumptum est ex codice Græco Bibliothecæ Cæsareæ, quem Lambecius lib. 8 Bibl. Cæs. pag. 100 sic recenset: Decimus quartus codex manuscriptus historicus Græcus est, membranaceus pervetustus, elegans & optimæ notæ in folio; sed injuria temporis aliquot foliis in fine mutilus, constatque nunc foliis trecentis ac tredecim paginatim in binas columnas divisis, & ab Augerio Busbeckio, ut ipse solita propriæ manus inscriptione testatur, olim fuit comparatus Constantinopoli. In hoc codice a fol. 41 legitur Vita S. Dalmati, de qua Lambecius ibidem pag. 102 meminit, & quæ in compendium redacta est, omissis supradictis epistolis, ut satis patet ex ipso titulo, qui sic habet: Βίος ἐν συντόμῳ τοῦ ὁσίου πατρὸς ἡμῶν Δαλμάτου. Id est: Vita compendiaria sancti patris nostri Dalmati. Quamvis hoc compendium circa narrationis substantiam cum Actis nostris consentire videatur, nihilominus illud cum aliis conferemus, & lectorem monebimus, si quid diversum ac notatu dignum occurrerit.

[15] [Bandurus ex codice San-Germanensi Græco-Latine edidit.] Præterea Bandurus Vitam S. Dalmatii antea ineditam typis vulgavit ex codice Ms. bibliothecæ sancti Germani a Pratis, quem tomo 2 Imperii Orientalis pag. 647 sic describit: Codex hic Ms. membranaceus continens Vitas Sanctorum mensis Augusti, ex quo hanc narrationem exscripsimus, initio mutilus est, & nono seculo, ut aiunt, exaratus manu cujusdam Stephani elegantissima. Hunc quidem codicem paucis abhinc annis comparavit doctissimus, nostrique amantissimus, R. P. Bernardus de Montfaucon a quodam presbytero Græco, ac Vitarum, quæ in eo continentur, catalogum idem vir eruditissimus diligentissime contexuit, quem quidem catalogum, rem gratam eruditis me facturum existimans, hic exscribere non gravabor. Tum subnectit singulos titulos, & Actorum initia Græce recenset. Nos hæc S. Dalmatii Acta post hunc commentarium prævium Latine recudemus. Quod si subinde non placeat interpretatio Banduri, aut inter hæc Acta & Mss. nostra Græca occurrat quædam majoris momenti discrepantia, ea omnia in Annotatis observabimus.

[16] Nunc disserendum est de quodam fragmento epistolæ, ab Ephesina synodo ad S. Dalmatium missæ, [Fragmentum quoddam hisce Actis insertum,] quod infra in Actis num. 30 sic legitur: Itaque sancimus, dominum Dalmatium, & qui post ipsum gubernaturi sunt sacrum ejus monasterium, esse principes sacrorum monasteriorum, nunc existentium & in posterum Constantinopoli futurorum; cum certo sciamus, illum & magistrum & studiosum fidei esse, & regendis monasteriis apprime idoneum. Similiter & Cælestinus sanctissimus Papa Romanus scribens sanctæ Ephesinæ synodo ait: Habetis illic hegumenum Dalmatium vobis opitulantem, ut Deo dignum est; sic enim de ipso didicimus, & accepimus, laudatum virum nefarii Nestorii fidem prænovisse. Et sancimus & monemus sanctam synodum, ut prædictum sanctum Dalmatium præficiat omnibus monasteriis, quæ in regia urbe sunt, principem; neque id quidem immerito: quippe cum eadem, quæ nos, mala ac certamina tolerarit. Istæc sancivit sancta synodus. Si quis igitur sanctæ synodi edictum labefactare voluerit, res illi cum Deo sit, qui judicaturus est vivos & mortuos in infinita secula seculorum. Amen. Plane similia in Ms. nostro Vaticano Græce leguntur.

[17] Garnerius noster in Præfatione ad partem posteriorem operum Marii Mercatoris pag. 38 ex Ms. Vaticano eamdem concilii Ephesini epistolam edidit, [quod Garnerius noster rejecit,] & ibidem de omisso hujus epistolæ fragmento lectorem ita præmonet: In eodem codice Vaticano reperitur synodi responsum ad Dalmatium; breve illud quidem, si per se ipsum spectetur, sed cui insertum sit quoddam velut parergon de summa monasteriorum urbis regiæ præfectura Dalmatio collata, quod spernendum putavi propter ἀνιστορησίαν. Baluzius & Harduinus ex interpretatione Garnerii eamdem epistolam sic mutilam conciliis suis inseruerunt. Jam nobis examinandum est, an Garnerius fragmentum istud propter assignatam rationem recte prætermiserit.

[18] Non videtur hæc summa monasteriorum præfectura (hactenus non disputo, an S. Dalmatius eam ab Ephesino concilio acceperit) cum historia pugnare: [non pugnat cum historia;] nam S. Cyrillus apud Labbeum tomo 3 Conciliorum col 549 epistolam suam inscribit Comario & Potamioni episcopis, & domino Dalmatio monasteriorum archimandritæ &c. Quinimo ipse Sanctus noster hunc titulum sibi tribuit, dum ibidem apud Labbeum col. 755 epistolæ, a clero Constantinopolitano ad synodum Ephesinam missæ, sic subscribit: Dalmatius presbyter & archimandrita, monasteriorum pater. Præterea Marianus abbas monasterii, quod a Sancto nostro nomen obtinuit, apud eumdem Labbeum tomo 5 Conciliorum col. 130 hanc summam monasteriorum præfecturam successoribus S. Dalmatii conservatam fuisse, satis indicat, concilio Constantinopolitano ante alios abbates ita subscribens: Marianus miseratione Dei presbyter, & archimandrita dicti monasterii sancti Dalmatii, & primas venerabilium monasteriorum hujus imperialis civitatis, subscripsi & tradidi. Denique S. Theophanes in Chronographia pag. 195 meminit de morte Timothei, qui ibidem ab ipso monasteriorum præfectus, & Dalmati monasterii privatim præpositus appellatur.

[19] Hinc Bandurus tomo 2 Imperii Orientalis pag. 696 de hac Garnerii omissione sic judicat: Non video, [quamvis autem illud Banduro genuinum videatur,] cur pars illa epistolæ rejicienda sit: nam si prærogativa illa, a Patribus concilii Ephesini Dalmatio ac ejus successoribus indulta, suspecta esset, acta ipsa concilii, ubi Dalmatius dicitur πρεσβύτερος καὶ ἀρχιμανδρίτης πατὴρ μοναστηρίων suspecta esse deberent. Deinde post allata quædam hujus dignitatis testimonia sic concludit: Qua igitur ratione hanc epistolæ partem penitus omiserit Garnerius, aliis divinandum relinquimus; nos vero persuasum omnino habemus, eam epistolæ partem tam esse sinceram & genuinam, quam & ceteras illius partes, quæ ex eodem procul dubio fonte simul emanarunt.

[20] [& in variis Actorum ecgraphis inveniatur,] Hæc Banduri sententia confirmari potest ex supradicto Bibliothecæ Cæsareæ codice, qui licet in compendio Vitæ Dalmatianæ eamdem synodi Ephesinæ epistolam verbotenus non recitet, tamen de ista S. Dalmatii successorumque ejus prærogativa, tamquam ab Ephesino concilio concessa, circa finem Actorum sic breviter meminit: Τότε θεσπίζεται παρὰ τῆς αὐτῆς ἁγίας συνόδου, Κελεστίνου τε τοῦ Πάπα Ῥώμης, καὶ Κυρίλλου Ἀλεξανδρείας τοῦ εἶναι ἀρχιμανδρίτην αὐτόν τε τὸν ὅσιον Δαλμάτον, καὶ τοὺς μετ᾽ αὐτὸν μέλλοντας μέχρις αἰῶνος κρατεῖν τὸ μοναστήριον αὐτοῦ, καὶ τοῦ εἶναι ἐξάρχους πάντων τῶν μοναστηρίων, τῶντε νῦν ὄντων, καὶ τῶν μετὰ ταῦτα ἔσεθαι μελλόντων ἐν Κωνσταντινουπόλει. Id est: Tunc sancitum est ab eadem sancta synodo, Celestino Papa Romano, & Cyrillo Alexandrino, ut ipse sanctus Dalmatus archimandrita, & qui post ipsum in perpetuum præficiendi erant monasterio ejus, essent principes omnium monasteriorum, nunc exsistentium, & postea Constantinopoli futurorum.

[21] [tamen ob rationes quasdam hic allatas,] Non diffitemur, illum codicum Græcorum consensum opinioni Bandurianæ favere; at etiam fateri cogimur, fragmentum istud quodammodo importune huic epistolæ insertum esse, & cum antecedentibus ac consequentibus non satis cohærere. Hinc dubito, an judicio Banduri acquiescendum sit; imo potius suspicor, illam synodi Ephesinæ epistolam, prout in Actis nostris refertur, ab aliquo amanuensi interpolatam esse. Hanc suspicionem mihi movet altera epistola, quæ ad eamdem synodum pertinet, & cui infra in Actis num. 27 inseruntur sequentia: Id autem nos optime scimus, nempe nullum alium id præter vestram sanctitatem facere posse; quippe, qui omnium monasteriorum sis princeps. Hæc verba neque apud Labbeum tomo 3 Conciliorum col. 762, neque apud Harduinum tomo 1 Col. leguntur, ubi eamdem epistolam a capite ad calcem Græco-Latine ediderunt. Adde, quod Sanctus noster appelletur archimandritarum princeps & pater monasteriorum, antequam illa dignitas ei ab Ephesino concilio concessa dicitur, ut ex ipso Actorum nostrorum contextu infra apparebit.

[22] Omnibus itaque mature expensis, supradictum fragmentum nobis de falsitate suspectum redditur: [nobis de falsitate suspectum redditur.] quamvis enim ille monasteriorum primatus cum historia non pugnet, tamen S. Dalmatium illa prærogativa ab Ephesino concilio ornatum fuisse non existimamus. Forte Sanctus propter eximia virtutum merita ac miracula ab Attico aut alio præsule Constantinopolitano istud privilegium accepit. Quid si postea monachus cœnobii Dalmatiani istam privilegii concessionem synodo Ephesinæ affinxerit, ut ea dignitas monasterii sui majus robur obtineret, & ne ea umquam in controversiam vocaretur? Neque dicas, illud fragmentum in variis apographis nostris legi: nam in iisdem mors S. Isaacii nimium differtur, & imperium Theodosii cum patriarchatu S. Attici perperam conjungitur, ut infra monebimus. Porro hæc suspicio nostra augebitur, si quis antiquus codex inveniatur, in quo eadem epistola synodi Ephesinæ sine illo fragmento refertur. Interim in Vita inferius edenda uncis includemus illa fragmenta, quæ nobis videntur suspecta, aut quæ in aliis editionibus desunt, ut eruditus lector de sinceritate aut interpolatione illorum facilius possit judicare.

§ III. Obscura & intricata Sancti chronotaxis utcumque explicata.

Codex Vaticanus & Acta post hunc Commentarium recudenda non indicant, sub quo imperatore S. Dalmatius militaverit. [Sanctus noster militavit sub imperio Theodosii senioris,] Sed codex Bibliothecæ Cæsareæ nomen illius diserte expressit, ubi supradictum Vitæ Dalmatianæ compendium sic exorditur: Οὗτος ὅσιος Δαλμάτος σχολάριος ὑπῆρχεν στρατευόμενος ἐν τῇ δευτέρᾳ σχολῇ τῶν σχολαρίων ἐπὶ Θεοδοσίου τοῦ βασιλέως. Hoc est: Iste sanctus Dalmatus fuit miles prætorianus in secunda cohorte custodum regii corporis sub Theodosio imperatore. Excusa Græcorum Menæa etiam affirmant, Sanctum nostrum sub Theodosio imperatore militasse, ut patet ex synopsi Actorum, quam supra num. 7 exhibuimus. Haud dubie hic utrobique designatur Theodosius primus sive senior, qui ab anno Christi 379 usque ad 395 imperavit. At hoc diuturnum Theodosii senioris imperium non satis determinat tempora, quibus S. Dalmatius a profana militia ad sacram transivit. Quare videamus, an ea ex aliis monumentis præterpropter eruere non possimus.

[24] Græco-Latina S. Isaacii Acta, quæ ad diem XXX Maii edidimus, tomo VII istius mensis pag. 258 mortem hujus Sancti duplici charactere chronologico insigniunt, [& inter annum Christi 381 & 383] & determinatum obitus annum produnt hoc modo: Vivere desiit sanctus pater & confessor Christi Isaacius mensis Maii die vigesima sexta, moderante imperium Theodosio, & filio ejus Arcadio cæsare declarato, consulibus Miarobaudo (is passim Merobaudes vocatur) secundum, & Saturnino. At anno Christi 383, die XVI Januarii Arcadius a patre suo Theodosio consors imperii declaratus est, & eodem anno Merobaudes secundum, & Saturninus consules fuerunt, ut apud chronologos & collectores fastorum consularium licet videre. Cum itaque S. Dalmatius tirocinium vitæ monasticæ sub Isaacio illo posuerit, ex hoc mortis anno sequeretur, Sanctum nostrum ante annum Christi 383 vitæ militari nuntium remisisse, ac cum filio suo Fausto monasterium ingressum esse.

[25] Chronologicum vitæ monasticæ exordium in Sancto nostro magis distincte assignarem, si certa essent, [videtur monasticam vitam amplexus esse,] quæ in Actis S. Isaacii traduntur: nam Græcus hujus biographus apud nos proxime citato tomo VII Maii pag. 257 narrat, quomodo S. Isaacius post synodum Constantinopolitanam, quæ anno Christi 381 contra Arianos habita est, cœperit dumtaxat discipulos colligere, inter quos deinde S. Dalmatium recenset. Si igitur S. Isaacius anno Christi 381 primum discipulos congregare cœperit, ac mense Maio anni 383 obierit, recte infertur, S. Dalmatium cum filio suo inter annum 381 & 383 vitam monasticam amplexum esse.

[26] Hæc chronologia confirmari potest ex litteris concilii Ephesini, in quibus apud Garnerium nostrum loco supra citato pag. XXXIX legimus, sanctum nostrum urgente fidei zelo, post quadraginta & octo annos egressum ex sua cellula, ivisse ad piissimum & Christianissimum imperatorem, [ut ex litteris concilii Ephesini eruitur.] eumque docuisse omnia, quæ consecuta sunt, quæque effecta a sancta synodo pro depositione impii Nestorii. Cum autem id contigerit anno Christi 431, ut ex historia constat, ab illo tempore retrorsum numerandi sunt quadraginta & octo anni, quibus S. Dalmatius in monasterio permansit. Hoc computo facto, perveniemus usque ad annum Christi 383, inter quem, & annum 431 quadraginta & octo anni effluxerunt, ut calculos subducere volenti apparebit. Ex his omnibus saltem probabiliter concludimus, tirocinium monasticum Sancti nostri anno 382 vel 383 alligandum esse.

[27] [Certum præfecturæ monasticæ initium in Sancto nostro pendet a morte S. Isaacii,] Sed aliunde oritur inextricabilis difficultas circa tempus præfecturæ monasticæ, quam S. Dalmatius post obitum S. Isaacii accepit: si enim credimus duobus characteribus chronologicis, quos supradictus biographus Græcus expressit, mors S. Isaacii certe anno Christi 383 consignanda est, post quam S. Dalmatius statim ei in munere hegumeni seu abbatis successit. Quod si Actis infra dandis fidem adhibere malumus, eadem S. Isacii mors, & consequenter monastica S. Dalmatii præfectura, ultra annum Christi 406 differenda erit: nam ibi num. 4 & sequentibus narrantur mira quædam S. Dalmatii gesta, dum S. Isaacius adhuc vivebat, & quando S. Atticus ecclesiam Constantinopolitanam gubernabat. Ut vero lector hanc difficultatem clarius percipiat, fragmenta utriusque Vitæ hic inter se conferemus.

[28] [quam biographus hujus anno 383 affigit,] Græcus S. Isaacii biographus apud nos tomo VII Maii pag. 257 de imminente ejus obitu sic scribit: Ceterum cum præclaræ senectutis annos jam ingressus, & plenus esset dierum, ad vitæ suæ terminum appropinquare cœpit. Convocatis igitur cunctis, quorum spirituali profectui intendebat, discipulis, multa ad eos usus admonitione, ut in Dominicæ fidei petra firmi atque immobiles persisterent, Deoque misericordiarum Patri ipsos commendavit. Electo deinde ex universis uno aliquo, cui Dalmatio nomen, ferventissimæ fidei viro, & virtutum Isaacii imitatori egregio, novum suis moderatorem suffecit. Tum pagina sequente post narratam S. Isaacii mortem hæc addit: Postero mane civitas universa cum sanctissimo suo archiepiscopo Nectario, & omni clero, non sine psalmis & hymnis spiritualibus, ad ipsum usque sepulcrum extulerunt defunctum. Porro Nectarius, qui hic S. Isaacii exsequiis interfuisse dicitur, ab anno Christi 381 usque ad annum 397 ecclesiæ Constantinopolitanæ præfuit; ut in Tractatu de præsulibus Constantinopolitanis ante hunc tomum ostendimus.

[29] [& quam Acta nostra differunt usque ad tempora S. Attici patriarchæ CP.,] Auctor Vitæ Dalmatianæ in tempore & modo ab his Actis discrepat, dum in Ms. Vaticano mortem S. Isaacii & electionem S. Dalmatii ita Græce narrat: Μετὰ δὲ χρόνον τινὰ ἐκοιμήθη ἐν ἁγίοις Ἰσαάκιος· ἐλθόντος οὖν τοῦ ἐπισκόπου Ἀττικοῦ ἐν τῇ μονῇ καὶ ἐρωτῶντος τοὺς πρεσβυτέρους, καὶ τοὺς λοιποὺς μοναχοὺς, τίνα βούλονται γενέσθαι ἡγούμενον, πάντες ὁμοθυμαδὸν εἶπον, τὸν κύριν Δαλμάτιον, ὃν καὶ Θεὸς ἐξελέξατο ἑαυτῷ εἰς ἡγούμενον. Οὗτως κατέστη ἡγούμενος ἐκ Θεοῦ, καὶ ἐπισκόπου Ἀττικοῦ, τοῦ καὶ χειροτονήσαντος αὐτόν. Hæc ita explico: Post aliquod autem tempus mortuus est sanctus Isaacius. Veniens igitur episcopus Atticus in monasterium, & interrogans presbyteros & reliquos monachos, quem vellent fieri hegumenum, omnes unanimiter dixerunt: Dominum Dalmatium, quem etiam Deus elegit sibi hegumenum. Sic constitutus est hegumenus per Deum, & episcopum Atticum, qui ipsum ordinavit. Similia in codice Bibliothecæ Cæsareæ breviter referuntur, & eadem in Actis nostris infra num. 6 recurrent. His adde excusa Græcorum Menæa, quæ mortem S. Isaacii sub patriarchatu Attici etiam collocant, ut supra ex num. 8 liquet. Ceterum adverte, Atticum ab anno 406 usque ad 425 in cathedra Constantinopolitana sedisse, sicut in jam proxime citato præsulum Constantinopolitanorum Tractatu probavimus.

[30] Non videmus, quomodo hæc utriusque Sancti Acta inter se conciliari possint, & ignoramus, uter biographus majorem fidem mereatur. [(pro quo forsan legendus est Nectarius)] Cum brevior S. Isaacii Vita vix notet ulla certa rerum gestarum tempora, suspicari quispiam posset, postmodum in Actis longioribus ab aliquo chronologiæ ignaro erroneos temporum characteres additos fuisse. At eodem fundamento suspicari possemus, quod auctor Vitæ Dalmatianæ Atticum pro Nectario perperam posuerit, atque ita is error ex uno codice ad alterum transierit. Hoc autem tanto facilius fieri potuit, quod forsan in antiquioribus S. Dalmatii Actis patriarcha Constantinopolitanus, sub quo S. Isaacius obiit, nominatim non exprimeretur.

[31] Certe hic biographus hallucinatur, dum in iisdem Actis post miram S. Dalmatii ecstasin, num. 5 narrat sequentia: [& patriarchatum S. Attici] Sane vero charitas Dei inter sanctos Isacium & Dalmatium multum accrevit, qui Christo Deo gratias semper agebant. Hæc dum miraretur hegumenus, omnesque fratres, ea fama per totam urbem emanavit, & ad sanctissimum episcopum Atticum; imo etiam ad ipsum imperatorem Theodosium perlata est; qui cum eo accessissent, atque hujuscemodi miraculum audissent, admiratione capti, Deum laudibus celebrarunt. Aliquo deinde tempore elapso, obiit sanctus Isacius.

[32] Videtur hoc loco indicare Theodosium seniorem, sub quo S. Dalmatius militaverat. At ille anno Christi 395 ex hac vita migravit, [cum imperio Theodosii conjungunt.] & S. Atticus anno 406 dumtaxat ad cathedram Constantinopolitanam evectus est. Quomodo igitur potuit imperium Theodosii istius cum patriarchatu S. Attici conjungere? Si quis forte velit, hic intelligi posse Theodosium juniorem, qui anno Christi 401 primum natus est, oportebit mortem S. Isacii differre usque ad exeuntem S. Attici patriarchatum, quod nullo modo fit verisimile. Interim nihil definimus; sed hanc præfecturæ Dalmatianæ epocham in medio relinquimus, & eruditis antiquitatum investigatoribus proponimus nodum illum chronologicum, qui fortasse ex monumentis alicunde eruendis dissolvetur.

[33] Jam transilimus ad felicem S. Dalmatii mortem, cui tamen certum annum assignare non possumus. Omnia Actorum nostrorum exemplaria consentiunt, [Etsi S. Dalmatio certum mortis tempus assignari non possit,] Sanctum nostrum sub patriarchatu S. Procli mortuum esse, & hunc præsulem Constantinopolitanum honorificis illius exsequiis adfuisse. Sed cum S. Proclus ab anno Christi 434 usque ad annum 446 vel 447 in cathedra Constantinopolitana splenduerit, iterum in nimis vago temporis intervallo hæremus. Attamen latum istud plurium annorum spatium nonnihil restringi potest ex epistola, quam S. Proclus ad Joannem Antiochechenum dedit, & in qua de S. Dalmatio adhuc vivente meminit, ut patet ex fragmento ejusdem epistolæ, quod supra num. 12 recitavimus.

[34] Tillemontius tomo 14 Monument, eccles. pag. 631 & sequente, hanc S. Procli epistolam ad annum Christi 437 refert, [tamen colligimus, quod inter annum Christi 438 & 446] a qua chronologia Vincentius Riccardus in Vita S. Procli pag. 36 non abhorret. Nos juxta hanc sententiam concludimus, S. Dalmatium inter annum Christi 438 & 446 obiisse, & propterea initio hujus commentarii in margine mortem ejus CIRCA ANNUM CCCCXL collocavimus, quia nescimus, quamdiu post illam S. Procli epistolam vixerit. Hinc corruit conjectura Ludovici Bulteau, qui in Historia monastica Orientis, Parisiis anno 1687 Gallice impressa, lib. 3 cap. 21 pag. 501 existimat, S. Dalmatium anno Christi 433 verosimiliter e vivis excessisse.

[35] [nonagenario major obierit.] Ex tota hac chronotaxi sequitur, Sanctum nostrum nonagenarium fuisse, quando ad Superos migravit: si enim non diu post annum Christi 379 sub Theodosio seniore militaverit, & eo tempore filium habuerit, qui tunc id ætatis erat, ut post duos tresve annos una cum patre vitam monasticam amplecteretur, omnino probabile est, S. Dalmatium ferme quadragenarium fuisse, dum anno 381 vel 382 S. Isaacium accessit, & adhortatione hujus vitam militarem cum ascetica commutavit. Huic ætati adde quadraginta octo annos, quibus numquam e monasterio pedem extulit, ut supra ex litteris concilii Ephesini retulimus. His denique adde reliquos vitæ annos, quos ex epistola S. Procli eruimus; & facile colliges, S. Dalmatium nonaginta aut plures ætatis annos numerasse, antequam moreretur. His ad clariorem Actorum intelligentiam præmissis, nunc ipsam S. Dalmatii Vitam Latine recudimus ex editione ac interpretatione Banduri, ad quam plura in Annotatis sumus observaturi.

ACTA
Quæ Anselmus Bandurus tomo 2 Imperii Orientalis a pag. 697 Græco-Latine edidit ex Ms. codice San-Germanensi, quem nos cum duobus aliis Mss. Græcis contulimus.

Dalmatius archimandrita Cpoli (S.)
Faustus ejus filius ac monach. Cpoli (S.)

CAPUT I.
Sancti conversio, vita monastica, & auxilium synodo Ephesinæ latum contra hæresim Nestorii.

[S. Dalmatius miles monitione S. Isacii] Sanctus hic Dalmatius piis præditus moribus, cum militiæ nomen dedisset, in secunda schola Scholarius a fuit. Ut audivit autem, virum, Isacium b nomine, ab Oriente Byzantium c venisse, ipsum benedictionis accipiendæ causa convenit. Cum itaque ille accessisset, ad ipsius pedes se abjecit, ab eodem benedictionem postulans, & cum illo septem diebus est commoratus. Hoc decurso dierum spatio, virum adiit, &, Pater sancte, inquit, benedic mihi peccatori, ut domum revertar. Cui sanctus pater Isacius ita respondit Benedictus sit Deus: hic te mecum degere oportet toto vitæ meæ curriculo. Huic dominus Dalmatius: Domine, res mihi familiaris & liberi sunt. Cui respondit pater noster Isacius: Fili, Dominus ostendit mihi, oportere te mecum vitam agere, quoad vixero. Scriptum est enim in sacro Euangelio: Quicumque diligit patrem, aut uxorem, aut filium, plusquam me, non est me dignus. Sciasque, hunc locum nomine tuo vocandum esse d.

[2] Fusis precibus, dominus Isacius, dimisit eum, ut uxori valediceret. Cujus jussu ille abiit, & cum uxori valedixisset, [vitam monasticam una cum filio suo amplectitur,] & eam cum re familiari sua & filia in Orientem misit, & una cum filio suo dominus Dalmatius ad sanctum confessorem Isacium migravit, quicum vitam agebat. Quotquot vero ipsos salutandi ac munera eis deferendi causa adibant, dona in manibus Dalmatii deponebant. Et sane multa eo tempore allata sunt, quæ illi captivis aliisque ad monasterium accedentibus erogarunt. Singulis quippe diebus, ne uno quidem intermisso, rogam sive eleemosynam faciebant; qui mos ad hoc usque tempus perseveravit. Hoc itaque vitæ genere una versantes, vota sua implebant ac dies omnes in jejunio ac precibus transigebant. Hinc igitur domini Dalmatii nomen monasterio inditum ad hanc usque diem manet, eo quod accedentes ad ostium fratres, ac petentes ab illis eleemosynam, id nominis intulerint, dum dicerent: Adeamus dominum Dalmatium; ipse namque ex Dei largitionibus habet, unde alimenta nobis subministret: atque inde nomen ejus per universum terrarum orbem celeberrimum evasit.

[3] Hoc igitur institutum, atque hanc vivendi normam pro tradita sibi a Deo gratia sequentes, nempe aliis benefaciendi, [& inter egregia instunti istius exercitia] vitæ suæ dies transigebant. Nam studio eorum obsecundans Deus, bene multa ipsis contulit; quæ illi summa cum integritate, Christo vero Deo nostro gratias agentes, elargiebantur: cum totum in psalmis, jejuniis ac Domini nostri Jesu Christi laudibus tempus insumerent. Sanctus porro Dalmatius cum totos quadraginta quadragesimæ dies jejunus egisset usque ad sanctam feriam quintam; oblata deinde liturgia, cibum omnes sumpserunt.

[4] Is autem serotinis horis in scamno recubuit: & aliis item quadraginta tribus diebus in scamno jacens permansit, [in diuturnam ecstasin rapitur,] orationesque animo fundebat usque ad sanctam Assumptionem e; ita quippe dejectus & animi deficiens erat, ut vix respiraret f. Extra sensus enim lapsus non movebat loco, neque excitabat eum dominus Isacius. Cum advenisset autem sanctæ Assumptionis festum, ipsum adiit dominus Isacius: Et, frater, inquit g, Dalmati, quousque tandem dormies? Surge. Tum erecto Dalmatius corpore conspicatus illum h, hæc ait: Domine pater, fratres nostri jam tertiam horam psallendo persolverunt. Cui respondit Isacius: Ubi eras, ut scire possis jam persolvisse? Cui dominus Dalmatius: Hic eram proxime patrem meum. In præsenti vero apud sanctos Machabæos i synaxi aderam. Et unde notum, ait, te illic fuisse? Cui dominus Dalmatius hæc ait: Illic eram cum patriarcha Attico k, liturgiæque aderam in throno secundus a patriarcha sedens: tresque ibidem conspexi monasterii nostri fratres. Tum dominus Isacius sciscitatus est ab eo, quonam in loco starent. Cui ille, Unus proxime cancellos, alter prope ambonem, tertius ad ostia majora.

[5] Tum præcipit pater noster Isacius janitori, ut fratres, qui a synaxi sanctæ Assumptionis redirent, ad unum omnes ad se adduceret. Qui reversi patri & domino Isacio ab ostiario sistuntur. Tunc percunctatur Isacius: Ubinam, fratres eratis? [& fama sanctitatis inclytus evadit] At illi respondent; In synaxi sanctorum Machabæorum. Moxque unum eorum interrogat: Quo loco stabas? Cui ille; Prope cancellos, domine. Sub hæc ab alio quærit: Quo loco stabas? Proxime ambonem, inquit ille, assistens divinæ liturgiæ. Tertius similiter respondit: Et ego ad magna ostia stans divinis intereram; ea quippe de causa illuc concessimus. Sane vero charitas Dei inter sanctos Isacium & Dalmatium multum accrevit: qui Christo Deo gratias semper agebant. Hæc dum mirarentur hegumenus omnesque fratres, ea fama per totam urbem emanavit, & ad sanctissimum episcopum Atticum, imo etiam ad ipsum imperatorem Theodosium l perlata est; qui cum eo accessissent, atque hujuscemodi miraculum audissent, admiratione capti, Deum laudibus celebrarunt.

[6] [Post mortem S. Isaacii eligitur abbas monasterii,] Aliquo deinde tempore elapso, obiit sanctus Isacius m. Episcopo igitur, qui ad monasterium accesserat, interroganti presbyteros reliquosque monachos, quem vellent sibi præesse: uno omnes ore & animo responderunt, Dominum Dalmatium, quem sibi Deus hegumenum cooptavit. Sic ille Dei nutu, & episcopi Attici, qui ipsum ordinavit, hegumenus est electus. Ac sanctissimus ille Vir cum in divinis rebus exercitatione, tum in omnibus sancti patris sui Isacii virtutibus excellebat; at cum primis eleemosynæ deditus erat. In disceptationibus item ex æquo & bono jus dicebat. Ex Deo namque, sibi veritatem omnem patefaciente, sententiam ferebat.

[7] [& miraculo inclarescens] Eodem tempore cum duo quidam apud imperatorem litem haberent, atque actor non recto consilio verborum ambagibus causam involvens, adversarium suum evertere, atque in bona illius invadere conaretur; tum ille, qui injuria afficiebatur, imperatorem sic compellavit: Domine, miserere mei, mitteque nos ad magnum illum monachum Dalmatium, utpote æquissimum judicem, si quis alius, per quem Deus veritatem declarabit. His auditis, imperator confestim ipsos ad sanctum patrem nostrum Dalmatium remisit. Illis vero sanctissimum Virum adeuntibus, percunctatur ille: Quid inter vos litis est? Tum respondit actor, neque sermonem perficere potuit; sed statim balbutire cœpit, & cum ultra fari non valeret, paulo post interiit. A Deo quippe judicium prodiit; & justitia declarata est. Misit ergo Dalmatius ad imperatorem nuntium his verbis: Deus in gratiam læsi jus dixit. Quo audito, omnes qui in urbe erant viri religiosi Deum magis magisque in nomine ejus prædicabant, laudibusque celebrabant.

[8] Nec diu postea obiit sanctus episcopus Atticus. In cujus locum Sisinnius n suffectus est, [occultam Nestorii hæresim divinitus novit,] vir pius ac religiosus, qui cum episcopatu modico tempore egregie perfunctus ad Dominum migrasset, magna de successore ad imperatoriæ urbis sedem controversia exorta est. Cives itaque Constantinopolitani virum pietate ac prudentia ornatum sedulo perquirebant, qui præcedentibus archiepiscopis in regiæ urbis throno succederet. Cum magno res in motu esset, elapsis diebus non paucis, fama de quodam Nestorio, qui episcopus Constantinopolitanus diligendus esset, emanavit. Ast animum quidem ejus nemo alius præter Deum noverat, qui eidem sancto Dalmatio aperuit, hominem illum perversum esse; quod ipse arcanum silentio pressit.

[9] Neque ita multo post contigit, eum episcopum inaugurari; initiatusque sacerdotio sane indignus Nestorius, in monasterium venit, ut moris est episcopis, [multosque de ea cavenda præmonet.] salutandi causa sanctum Dalmatium; & cum ad sanctum Virum introire vellet, ab eo prohibitus est his verbis: Facesse hinc; cum occultas tuas cogitationes, hoc est fidei tuæ pravitatem emendaris, cellam meam ingredieris. Is vero exiit, ac vel invitus discessit. Omnibus autem, qui salutandi causa ipsum conveniebant, hæc monita dabat: Cavete vobis, filii ac fratres, ab immani bellua, quæ hanc in urbem advenit. Ille quippe homo perversæ est fidei, ac doctrinæ suæ pravitate multos in perniciem est conjecturus.

[10] Cum vero per triennium in impietate versatus esset, [Cum Nestorius hæresim suam palam declarasset,] sancta & consubstantialis Trinitas secretum cordis ejus vulnus non occultum ultra reliquit, sed palam fecit. Cœpit enim demum publice in Filium Dei blasphema verba proferre, ac in duos filios unicum divisit Filium; diversum enim Christum a Deo verbo esse dicebat: & aliquando aiebat quidem: Secerno naturas; adorationem vero unam facio; alias autem dicebat: Quis est filius propter conjunctum filium? Unde Deiparam virginem confiteri renuebat inquiens: Ego bimestrem & trimestrem Deum minime dico.

[11] Itaque propter has ejus blasphemias synodus Oecumenica in Ephesiorum metropoli jussu Theodosii o imperatoris congregata fuit, [damnatus est ab Ephesina synodo, cui sectatores Nestorii sese violenter opponebant:] ibique rursus miser blasphemiæ addere non cessavit; dicebat enim: Dei Filius minime incarnatus est; si autem incarnatus est, & Pater, & Spiritus incarnati sunt, & ita pridem hæc dicens blasphemabat. Quidam enim impietatis ejus propugnatores impediebant, quo minus imperator resciret, fuisse ipsum per sanctam, & Oecumenicam synodum e sua sede dejectum. Etenim sancta synodus, Ephesi congregata piissimorum Christianorumque imperatorum nostrorum edicto, ubi comperit, Christi inimicum in eadem animi sententia permanete, impiamque doctrinam prædicare, quo ab orbe terrarum scandala in posterum penitus extirparet, ipsum gradu & ordine movit. Quod ubi Constantinopoli pervulgatum est, omnes, qui Nestorio studebant, ecclesiasticaque omnia ab ipso acceperant, conspiratione facta, omnia navigia, ac publicas vias observantes, neminem prorsus a sancta synodo Constantinopolim venire, neque inde rursum ad synodum abire permittebant: solummodo autem ea, quæ ad Christi inimicum spectabant, ultro citroque deferebantur.

[12] At quia nemo quidquam contra Deum valet, (quid enim est homo?) divina voluntate accidit, [quando S. Dalmatius illam violentiam ex litteris intellexerat,] ut epistola ex Ephesina urbe ad monasteriorum archimandritam sanctum Dalmatium, & ad Comarium, [&] Potamonem episcopum conscripta, per mendicum missa fuerit, qui eam inclusam arundine, quam gestabat mendicans, pertulit ad dominum Dalmatium, quam is acceptam, cum legisset, ejusque mentem assecutus esset, turbatus est animo: ab annis enim octo & quadraginta numquam e cella pedem extulerat, sed in eadem abditus tranquillam vitam egerat. Itaque Deum oravit: Domine Jesu Christe, ostende mihi, num velis, ut ex hac cella egrediar. Dum itaque hæc Deum rogaret, vox cælitus ad eum delapsa est, ut ex sua cella egrederetur. Noluit enim Deus, ut grex suus in perpetuum interiret. [Quod ubi, Deo sibi id aperiente, manifeste comperit, surgens advocavit monachos suos, monasteriorumque hegumenos, cella egressus, atque hymnos & psalmos alternantes ad regiam contendunt. Erat enim sanctus Dalmatius archimandritarum princeps p.] Comitabatur autem eos non parva orthodoxorum multitudo.

[13] [cum magna monachorum ac populi multitudine] Cum itaque ad palatium pervenissent, audita imperator eorum psalmodia, interrogavit inquiens, Quid est hoc? Respondent ei, dominum Dalmatium adesse una cum omnibus suis monachis: miratusque imperator hæc ait: Licet sæpe ipsum in cella ejus convenerim, cum terræmotus essent, rogaverimque eum, ut exiret, & ad communem supplicationem se conferret, numquam potuit adduci. Porro admiratione captus obviam illi egressus est, unaque cum imperatore ille regiam subiit; archimandritarum autem cœtus ac monachorum, populique frequentia antiphonarum modulationi intenta foris mansit. Cumque esset solus cum imperatore, ostendit ipsi epistolam sibi missam a sancta synodo, qua lecta, imperator turbatus est admodum, mandavitque ipsi, ut coram universis epistolam legeret.

[14] [imperatorem adit,] Ubi itaque, quod par erat, ab imperatore responsum accepit, dixit ad populum: Viri fratres ac patres, ad sancti Mocii q monasterium concedamus: ibidem cum imperatoris mandata discētis, tum epistolam a sancta synodo missam vobis legemus. Tunc universa multitudo & archimandritarum & monachorum & laicorum exiere ex palatio psallentes in hunc modum: Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit & fecit redemptionem plebis suæ; ubi autem ventum est ad venerandam ædem sancti ac gloriosi Mocii martyris, sanctus Dalmatius in suggestum ascendit & ait: Si vultis audire, quiescite & discite; neque his, quæ dicentur, obstrepere velitis; sed æquo animo adesse, ut verba exacte percipere valeatis; epistolam a sancta synodo missam piissimus imperator legit & persuasus est. Eidem enim ego, cum ad me venisset, dixeram, eum ad sanctam synodum debuisse scribere; quæ suggesta sibi fuerint, non plene quidem perscripta. Misit autem ad me, & lecta sunt mihi. Verum ne qua illum tristitia afficerem, quæ consequebantur, præmisi, quæ tabellarii non exhibuere, sed illorum loco alias quasdam litteras ostendere. Itaque convenientia, & ad rem opportuna cum eo locutus sum, quæ nunc coram vestra pietate repetenda non duxi, ne elatus, aut gloriabundus a vobis existimer. Conteret enim Deus simulatorum ossa. Imperator omnia, quæ facta sunt, ordine audivit, & gavisus est, Deo gratias agens, comprobavitque sanctæ synodi narrationis seriem, ut illius majestatem decet, non meis quidem verbis ad hoc inductus, sed patrum & avorum suorum fidem secutus.

[15] [& synodo oppressæ opem fert.] Ceterum scripta (ut par erat) suscepit & legit ac persuasus est, hoc inquiens: Si res ita se habet, sine, profecti episcopi veniant. Cui ego: Nemo eorum sinitur venire. Et ille ait: Nemo prohibet. Rursum ego: Detinentur, inquam, & prohibentur, ne veniant; subjecique: Eorum, qui e Nestorii factione sunt, multi eunt & redeunt libere; quæ vero a sancta synodo aguntur, ea nemo ad vestram pietatem referri permittit. Ceterum pro altera parte, Cyrilliana scilicet, coram omnibus imperatori dixi: Sex milliane episcoporum audire mavis, an unum hominem impium? (sex millia autem eos aiebat, qui sub metropolitanorum sanctissimorum episcoporum potestate degunt: hæc autem eo spectabant, ut accerserentur & venirent, qui ea quæ facta sunt, patefacerent. Loquor de sanctissimis episcopis, quos sancta synodus destinavit.) Et respondit: Recte quæsivisti. Rursumque adjecit verbum unum & dixit: Precemini pro me: & certo novi, imperatorem Deo & sanctæ synodo obsecuturum potius, quam perversis hominibus. Orate igitur pro imperatore & pro nobis.

ANNOTATA.

a Hæc Banduri interpretatio non satis clara est: nam scholæ hoc loco significant cohortes militum ad custodiam imperatoris vel palatii destinatas. Hinc scholarii apud Græcos accipiuntur pro custodibus palatii aut corporis imperatorii, & variæ eorum classes enumerantur, ut apud Cangium in Glossario Græco-barbaro ad vocem σχολαὶ & σχολάριοι fusius potest videri.

b Papebrochius noster die XXX Maii duplicem S. Isacii vel Isaacii Vitam edidit, & Acta illius tomo VII Maii a pag. 246 commentario ac notis illustravit.

c Est antiquum nomen urbis Constantinopolitanæ, quod hic biographus affectat, quamvis eo tempore Constantinopolis vocaretur, ut passim notum est.

d Hinc patet, hallucinari scriptorem Græcum, qui apud Bandurum tomo 2 Imperii Orientalis pag. 695 asserit, quod Dalmatus patricius, Constantini Magni ex fratre nepos, hoc monasterium ædificaverit, eique nomen suum dederit, quod figmentum etiam ex sequentibus refellitur.

e Græce legitur ἕως τῆς ἁγίας ἀναλήψεως, id est, usque ad festum Ascensionis Christi, ut Cangius in Glossario Græco-barbaro ad vocem ἀνάληψις observat.

f Constructio Græca apud Bandurum hæc est: ἦν γὰρ κατενεχθεὶς καὶ μόνον ὅτι ἀνέπνεεν; quod ille ita Latine vertit: Ita quippe dejectus & animo deficiens erat, ut vix respiraret. At in apographo nostro Vaticano sic legitur: ἦν γὰρ κατενεχθεὶς αναπνέων καὶ μόνον. Hoc autem ita interpretor: Erat enim sopitus, & solummodo respirans.

g In apographo Vaticano hic additur τρίτον, id est ter. Codex Bibliothecæ Cæsareæ sic habet: Ἔρχεται οὖν ὅσιος Ἰσαάκιος πρὸς αὐτὸν, καὶ ἐφώνησεν αύτὸν, ἐν τρίτου λέγων. Ἀδελφὲ Δαλμάτε. Hoc est: Vadit itaque sanctus Isaacius ad illum, & vocavit ipsum tertio dicens: Frater Dalmate.

h Apud Bandurum ita Græce legitur: Καὶ ἀνακαθίσας κύριος Δαλμάτιος, ἔῤῥιψεν τὸν ὄψιν αὐτοῦ, καὶ λέγει αὐτῳ. Id est, juxta ipsius interpretationem: Tunc erecto Dalmatius corpore conspicatus illum, hæc ait. Sed codex Vaticanus post similia præcedentia sic prosequitur: ἔτριψε τὸν ὄψιν αὐτου, καὶ λέγει αὐτῷ. Hoc autem Latine ita verti potest: Fricuit oculos suos (sicut e somno excitati facere solent) & dixit ei. In ecgrapho Bibliothecæ Cæsareæ etiam ἔτριψε pro ἔῤῥιψε invenitur. Judicet eruditus lector, utra lectio videatur præferenda. Nos de discrepantiis annotandis fidem nostram liberamus.

i Cangius lib. 4 Constantinopolis Christianæ § 4 pag. 104 de sacra quadam Machabæorum æde meminit.

k Hic sanctus præsul ab anno 406 usque ad 425 cathedram Constantinopolitanam tenuit, ut in Commentario prævio num. 29 diximus.

l Si hoc loco indicetur Theodosius senior, imperium ejus cum patriarchatu S. Attici componi non potest; sin vero Theodosius junior, anno Christi 401 primum natus, mors S. Isaacii nimis diudifferenda est, ut in Commentario prævio num. 32 monuimus.

m De intricata hujus mortis chronologia in Commentario prævio § 3 egimus.

n Sisinnius in locum S. Attici suffectus est anno Christi 426, & post illum anno Christi 428 Nestorius hæresiarcha cathedram Constantinopolitanam ascendit.

o Hic est Theodosius junior, qui tunc cum Valentiniano III imperium administrabat.

p In illa narratione, quæ eodem modo apud Labbeum nostrum tomo 3 Conciliorum col. 751 refertur, non inveniuntur ea verba, quæ hic uncis inclusi.

q De hac sacra S. Mocii æde, aliisque ad eum spectantibus agitur apud Cangium lib. 4 Constantinopolis Christianæ § 6 pag. 129 & sequente.

CAPUT II.
Aliquot epistolæ ultro citroque missæ in causa Nestorii, pia sancti Dalmatii mors, & honorificæ exsequiæ.

[Litteræ, quibus synodus Ephesina S. Dalmatio exponit,] Legit autem ipsis & epistolam a sancta synodo missam, quæ ita se habet: “Cyrillus archiepiscopus domino Dalmatio monasteriorum archimandritæ, & Comario, Potamonique episcopis desideratissimis in Christo salutem. Præstolabamur honorabilem Nestorium, ubi nos convenisset, revocaturum ea, quæ post inaugurationem suam blasphemo ore protulit, & a sancta synodo veniam petiturum: quamquam etiam maxime periculosum fuisset veniam ipsi dare; neque enim expediebat viro, qui talibus concionibus terrarum orbem pervertisset, fidemque religiose ab ecclesiis servatam & cultam labefactasset, veniam concedere. Etenim si ille, qui vel unicum contumeliosum verbum contra piissimos Christianissimosque imperatores depromere ausus fuerit, merito legum indignationem sustinet, quanto justius eam experiri par est illum penitus impium, qui sacrosanctum Incarnationis mysterium evertere, ac œconomiam abolere conatus est, quam sanctus & benignus Dei Patris Filius unigenitus propter nos implevit, homo fieri non dedignatus, ut omnes nos salvos faceret, mundumque universum a morte & peccato liberaret?

[17] “Ceterum viri hujus duritiem mentisque obstinationem mirati sumus; [quomodo Nestorium,] etenim neque pœnituit eum; neque ea fletu diluit, quæ contra gloriam omnium nostrum servatoris Christi effutire ausus fuerat: quin etiam, cum venisset Ephesum, iisdem rursum usus est sermonibus, quibus ante, ac denuo certum omnibus argumentum præbuit, se a perversa sententia minime alienum esse. Itaque cum quidam celebriores metropolitani, piissimique episcopi jure optimo in eum inveherentur, sub hæc clare ex divina Scriptura eum convincerent, & ostenderent, Deum esse illum, quem sancta Virgo secundum carnem genuerat, in hanc sceleratam vocem prorupit: Ego bimestrem & trimestrem Deum non dico. Quibus alia addidit non pauca, per quæ Unigeniti Incarnationem e medio plane tolleret.

[18] “Itaque sanctæ synodo a piissimis imperatoribus condicta sacra Pentecostes dies fuit. Primæ enim litteræ, quibus evocabamur, sic se habebant. Accessimus autem Ephesum ad statam diem; [in hæresi sua pertinacem] non enim negligenda sunt dominorum edicta. Ceterum ubi piissimum religiosissimumque Joannem a Antiochenum episcopum adventare accepimus, adhuc sexdecim dies expectavimus, cum tamen tota synodus reclamaret asserens, illum consessui interesse non velle, quod metueret, ne forte reverendissimus Nestorius, qui ex illius ecclesia assumptus fuerat, loco suo moveretur: quæ res ipsi fortasse pudorem incuteret. Quam suspicionem veram extitisse, ipsa postea experientia liquido ostendit: nam distulit adventum suum. Etenim nonnulli ex piissimis ejus episcopis Orientalibus, ab illo præmissi hæc denuntiarunt: Præcepit nobis dominus Joannes episcopus, ut vestræ pietati dicamus: Si tardavero, quod facturi estis, id faciatis.

[19] “Sancta itaque synodus octavo & vigesimo die mensis Pauni b in magno templo, [& violenta effugia quærentem] quod sancta Maria dicitur, congregata, missis quibusdam religiosissimis episcopis, Nestorio denuntiat, ut veniat, & se judicio sistat, ac de iis, quæ scripserat & docuerat, rationem reddat. Ille autem primo respondit; Considerabo, & videbo. Atque iterum ad sistendum vadimonium evocatus est per sanctissimos quosdam episcopos, denuo a sancta synodo ad eum missos. Ille vero facinus tum commisit plane nefandum. Nam milites a Candidiano magnificentissimo comite acceptos, ante ædes, in quibus versabatur, fustibus armatos collocavit, quibus arcerentur, si qui forte ad illum ingredi vellent. Cum autem sanctissimi episcopi, qui missi fuerant, perseverarent, dicentes, se non adesse, ut asperum quidpiam dicerent, vel audirent, sanctam synodum ipsum vocare; variis usus est excusationibus, ut qui conscientia sua redargutus venire nollet. Usi sumus tertia deinde citatione, ac diversarum provinciarum episcopis denuo ad illum legatis, ille rursus militum violentiam adhibuit, neque accedere voluit.

[20] “Cum ergo sancta synodus consedisset, necnon ecclesiasticis sanctionibus insistens illius epistolas & expositiones legisset, [post exactam scriptorum dictorumque discussionem] lectasque blasphemiis plenas comperisset; & quidam præterea insignes piissimique episcopi metropolitani testati essent, quod in ipsa quoque Ephesiorum civitate cum ipsis disceptans, Jesum Deum aperte negasset; ipsum loco movit, ac justam legitimamque sententiam in illum protulit. Quia vero necessarium est, ut pietas vestra, hæc ipsa comperta habens, illos quoque de his commonefaciat, quos ea maxime scire oportet; ne vel ipse, vel illius fautores cuipiam subrepant, operæ pretium censui, hæc tibi indicare. Habemus quoque Joannis piissimi religiosissimique episcopi epistolam ad eum perscriptam, qua sane acriter illum increpat, tamquam qui nova & impia dogmata in ecclesias invexerit, sanctorumque Euangelistarum & Apostolorum doctrinam ecclesiis traditam evertat.

[21] “At quia nihil ad blasphemiarum suarum defensionem afferre potest, [legitime condemnaverit.] hæc causatur: Quatuor dierum, inquit, dilationem petii, donec veniret episcopus Antiochenus, & noluerunt concedere: cum tamen laudatus sanctissimusque episcopus Joannes venire recusasset. Nam si adesse voluisset, quorsum pertinuit, ut per suos episcopos significaret: Si tardavero, quæ facturi estis, facite? Noluit enim, ut dixi, interesse, sciens fore, ut sancta synodus depositionis sententiam in Nestorium, quod adversus omnium nostrum servatorem Christum impia blasphemaque verba protulerat, omnino ferret. Quoniam vero, ut intellexi, relatum est a magnificentissimo comite Candidiano c, cauti ac vigilantes estote, ac renuntiate, commentarios rerum in Nestorii depositione gestarum nondum perfecte perscriptos esse: quapropter nec ad religiosos victoresque imperatores nostros relationem, quæ mitti debet, adhuc mittere potuimus: at, Deo bene favente, una cum commentariis mittetur, si modo nobis mittere liceat, qui perferre queat. Quod si commentariorum & relationis series diutius morabitur, sciatis nos, quo minus mittamus, impediri. Valete”. Populus Constantinopolitanus una omnium voce exclamat: Anathema Nestorio; ac ubi epistolam legit Dalmatius, populo universo benedixit, cunctique domum rediere, laudantes ac gratias agentes Deo de impii Nestorii depositione.

[22] [Sanctus Dalmatius litteris responsoriis significat,] Sanctus autem Dalmatius epistolam ad sanctam synodum misit nomine universi cleri magnæ sanctæ Constantinopolitanæ ecclesiæ, hujuscemodi: “Piissimis sanctissimisque Patribus nostris, religiosissimorum imperatorum nostrorum decreto ex universo orbe in Ephesiorum metropoli congregatis, Cyrillo d, Juvenali e, Memnoni f, universæque sanctæ synodo, Dalmatius presbyter & archimandrita paterque monachorum pro universo Constantinopolitano clero g. Semper a teneris annis orthodoxo dogmate gloriantes, toti in hoc sumus, ut sanctorum Patrum traditionem conservemus. De qua quidem per ea, quæ sanctissimus piissimusque episcopus Cyrillus ad nos perscribere dignatus est, a vestra sanctitate nuper iterum admoniti, gratias egimus Salvatori Deo. Multa itaque & magna facinora, quæ pro eadem fide egregie gesta sunt, nuper nobis innotuerunt. Quare cum Nestorium, nostrum quondam antistitem, quod Apostolicam, sinceramque ac piam doctrinam adulteraret, a vestra pietate ordine locoque motum esse intellexissemus, commemoratas litteras, a Theodosio & Valentiniano piissimis christianissimisque imperatoribus exhibitas nobis, tamquam a sanctitate vestra missas accepimus, ac statim illas palam in sancta Dei ecclesia, universoque populo congregato, legi curavimus.

[23] [quid contra Nestorium egerit,] “Sciat ergo vestra sanctitas, populum nobis una voce consensisse, & magnis quoque laudum præconiis evexisse cum sanctam & œcumenicam vestram synodum, tum victores quoque imperatores, quod pium vestrum conventum omni studio curassent. Nos porro gavisi, præsentes rescripsimus, & celeberrimam vestram pietatem obtestamur, ut pro nobis Deum precetur, curamque omnem adhibeat, ut, quod reliquum est, sancta Dei ecclesia, quæ apud nos est, perfecte constituatur. Hoc enim vel unum magna vestra orthodoxi dogmatis providentia reliquum adhuc esse intelligit, ut hac ratione omnia, quæ Christo Domino placent, ad finem perducantur, universaque nostra nulli alteri, nisi vestræ sanctitati, piissimisque ac christianissimis imperatoribus accepta referantur. Dalmatius presbyter & archimandrita, monasteriorum pater, ut oretis pro me, vestram sanctitatem obsecro.”

[24] Epistola secunda a sancta synodo ad dominum Dalmatium scripta: [& recipit alteram epistolam,] “Cyrillus & Memnon archiepiscopi Dalmatio primo presbytero sanctæ Dei catholicæ & Apostolicæ magnæ Constantinopolitanæ ecclesiæ, sacrorumque monasteriorum principi h. Turbata est admodum sancta synodus, ubi comperit, magnificentissimum præclarumque comitem Joannem non omnia recte retulisse, adeo ut de nobis quoque in exilium ejiciendis, qui istic sunt, consilium inirent: quasi sancta synodus injustam nefariamque exauctorationem, quam Joannes, & qui cum eo agunt hæretici, moliti sunt, ratam habuerit. En altera igitur facta est a sancta synodo relatio, qua se principis litteris contristatam docet, & quod trium abdicationem non probavimus: sed præsertim irrita se habere declarat, quæ impie & illegitime ab illis, firma vero & rata potius, quæ a nobis gesta sunt. Docuerunt enim (patres) & prima quoque relatio, ea se rescidisse, quæ præter canonum præscriptum ab illis facta fuerant; quodque pro communionis sociis & coëpiscopis nos habeant, & quod ab hujusmodi sententia non discedant.

[25] “Cum autem prædictus magnificentissimus vir nihil non tentaverit, [quæ synodus Ephesina conqueritur de variis vexationibus] quo Joannes, & qui cum eo sunt, in sanctæ synodi communionem recipiantur; in hodiernum usque diem eam vocem ne audire quidem sustinuerunt: sed obsistunt quidem omnino, & dicunt: Fieri non potest, ut ad hoc veniamus, nisi quod contra legem ab illis factum est, dissolvatur, ac synodo tamquam rei supplices accidant, & Nestorium illiusque dogmata scripto anathematizent: & in his universa synodi consistit instantia. Cum vero hac spe magnificentissimus ille vir, cujus meminimus, frustratus esset, aliud rursum excogitavit, & a sancta synodo petiit, ut fidei expositionem scripto sibi exhiberet: ut cum illi quoque ipsius impulsu assensissent, ac subscripsissent, reversus diceret: Redegi illos in amicitiam, qui humanis offensis inter se dissidebant.

[26] “Hoc intelligens sancta synodus, interum obstitit, [sibi illatis,] diserte dicens: Nolumus nobismet ipsis eam contumeliam irrogare; non enim tamquam hæretici, huc vocati sumus; sed venimus, ut fidem labantem stabiliremus, quam & stabilivimus: nec opus est imperatori, ut fidem nunc discat, cum hanc sciat, & in ea baptizatus sit. Quare nec id quidem Orientalibus successit. Sed & illud quoque sciatis, nempe, cum fidei expositionem componerent, inter se contendisse, & in ea altercatione etiam nunc versari. Nam alii ex illis sanctæ virgini Deiparæ appellationem concedunt, ut etiam fateantur illam hominis matrem: alii vero prorsus negant, adduntque, paratiores se esse, ut manus suas amputandas præbeant, quam hujusmodi voci subscribant. Ubique autem turpiter se gerunt, hæreticos se declarantes.

[27] “Hæc a vestra pietate discant omnes, præsertim vero piissimi & sanctissimi archimandritæ; [& opem S. Dalmatii flagitat,] ne forte prædictus (vir) reversus, quorumdam aures demulcens, alia pro aliis dicat aut doceat. [Id autem nos optime scimus, nempe nullum alium id præter vestram sanctitatem facere posse, quippe qui omnium monasteriorum sis princeps i.] Ne vero pigrescat pietas vestra, neque causa nostri labori insistens defatigetur, sciens quod hac ratione Deo hominibusque seipsam commendet. Nam hic etiam piissimi episcopi, qui nos numquam noverant, per Salvatoris gratiam parati sunt animas pro vobis ponere, & cum lacrymis (nos) adeuntes, aiunt & exilium & mortem quoque simul subire se in votis habere. Atque omnes quidem multis miseriis conflictamur, tum quod custodiamur a militibus, tum etiam quod ante nostra cubicula dormiant; maxime vero nos (qui scribimus.) Reliqua autem synodus universa defatigatione, atque ægritudine compressa, ita ut complures jam interierint; multi vero, quod sumptibus destituti sunt, res suas divendunt. Valete”.

[28] [quam ille altera epistola addicit.] Epistola missa ad sanctam synodum Ephesinam a Dalmatio sanctissimo archimandrita; quæ ita se habet: “Accepi epistolam a sancta synodo ad me missam, ac lectis iis, quæ contineret, in primis graviter molesteque tuli eas, quæ vobis inciderunt calamitates: scriptum enim erat in epistola, aliquos ex sanctis Patribus illic agentes, propter angustias locorum, extinctos esse. Ceterum scitote, me prompte jussa quælibet vestra facturum, nec quidpiam hactenus præterisse, aut incuria neglexisse, cum præsertim res fidei orthodoxæ Deique agitur; nemo enim potest deficere a Deo vivente, & ad alia verti consilia. Qui enim recte tractant verbum veritatis, Dei vitam habent & in hoc seculo & in futuro; qui vero deficiunt a Dei gratia, ejiciuntur in tenebras exteriores, quemadmodum Nestorius, & qui eadem ac ipse sentiunt: Deus enim Pater Domini nostri Jesu Christi sanctam synodum omnem illustravit, atque ædificavit, vestrosque labores & sudores gratos habet. Gratias ergo agimus Deo, qui vos recta via duxit, & victoriam de fide vobis tribuit. Orate pro me, precor sanctitatem vestram.”

[29] [Synodus Ephesina S. Dalmatio pro impensa opera gratias agit,] Exemplum epistolæ missæ a sancta synodo ad dominum Dalmatium: “Cum sancta & œcumenica synodus in Ephesiorum metropoli congregata jussu Theodosii & Valentiniani k, religiosissimorum & Christo amabilium imperatorum, accepisset epistolam missam a Dalmatio sanctissimo archimandrita, & monachorum patre, & ipsum comperisset, urgente fidei studio, post quadraginta & octo annos egressum ex sua cellula, adiisse piissimum & Christianissimum imperatorem, eumque docuisse omnia, quæ consecuta sunt, quæque effecta a sancta synodo, ad impium Nestorium exauctorandum, gratias egimus Christo, vero Deo nostro, qui te ita ad tuendam sanam fidei doctrinam excitavit, & ad nostros labores & sudores non solum piissimis imperatoribus patefaciendos, sed etiam sanctissimis archimandritis, totique Christo amabili clero, ac populo. Nam quis alius hominum opitulatus est nobis, præter vestram sanctitatem? Cum a nullo detecta sit veritas, præterquam a vobis, id est, a domino Dalmatio. Cujus rei gratia nos omnes manus supplices tollimus ad benignum bonorumque parentem Deum, pro felici vita & sospitate piissimorum nostrorum imperatorum, ac sanctitatis vestræ.

[30] [eumque suprema omnium monasteriorum præfectura donasse dicitur.] “Hortamur vos igitur, ut arctius adhuc vos nobis adjungatis, & nostras vices obeatis in iis, quæ ad fidem spectantia illic accidere possunt. Quamquam hortatione non est opus: novimus enim, Deum tibi aperuisse, quæ Nestorius in animo ferret, antequam Constantinopolim adventaret, teque jam tum omnibus ad tuam cellam venientibus dicere solitum: Cavete vobis, fratres; siquidem mala bestia in hanc urbem advenit, quæ quamplurimos sua doctrina perditura est. [Itaque sancimus dominum Dalmatium, & qui post ipsum gubernaturi sunt sacrum ejus monasterium, esse principes sacrorum monasteriorum, nunc existentium, & in posterum Constantinopoli futurorum; cum certo sciamus, illum & magistrum, & studiosum fidei esse, & regendis monasteriis apprime idoneum. Similiter & Cælestinus sanctissimus Papa Romanus scribens sanctæ Ephesinæ synodo, ait: Habetis illic hegumenum Dalmatium vobis opitulantem, ut Deo dignum est: sic enim de ipso didicimus & accepimus, laudatum virum nefarii Nestorii fidem prænovisse. Et sancimus & monemus sanctam synodum, ut prædictum sanctum Dalmatium præficiat omnibus monasteriis, quæ in regia urbe sunt, principem. Neque id quidem immerito: quippe cum eadem, quæ nos, mala ac certamina tolerarit. Istæc sancivit sancta synodus. Si quis igitur sanctæ synodi edictum labefactare voluerit, res illi cum Deo sit, qui judicaturus est vivos & mortuos in infinita secula seculorum. Amen l.] Sancta & consubstantialis Trinitas servet te incolumem mente & corpore, prædicantem Christum Deum nostrum. Ora pro nobis, sancte frater.”

[31] Postquam igitur hæc omnia gesta sunt, Nestorio hæretico successit Maximianus m, [Sanctus moritur, ac honorifice sepelitur.] qui cum sanctissimam ecclesiam pie rexisset, in pace obdormivit: post hunc episcopatum Proclus n suscepit, vir insignis & orthodoxus, cujus homiliæ, & epistolæ feruntur usque ad hodiernum diem. Hoc itaque episcopatum tenente, sanctus pater noster Dalmatius, postquam sancte ac pie sibi creditum a Christo Deo nostro gregem & omnia monasteria gubernasset, in pace requievit. Igitur mortuo sancto Dalmatio, venerandum ejus corpus illatum fuit in sanctissimam magnam ecclesiam, ibique a viris piis deportatum, præcedente sanctissimo archiepiscopo Proclo, & venerabili clero universo, omnibusque monasteriis; populus autem universus sanctum corpus comitabatur; unusquisque enim spiritalem benedictionem consequi satagebat, ac singuli cereos in manibus deferebant, canentesque hymnos ac cantica spiritalia, sancto corpori præibant. Sic igitur depositum fuit in ejus monasterio; venerandæ autem reliquiæ ejus ibi jacent; ac sæpe unguentum emiserunt, quod nonnulli fide accipientes in variis infirmitatibus eo inuncti, curationem obtinuere ad laudem magnifici Dei, cui gloria in secula seculorum. Amen. Celebratur memoria sancti patris nostri Dalmatii secunda mensis Augusti die o, tertia autem tumulatur.

ANNOTATA.

a De hoc Joanne nonnulla dicta & assignata sunt ante tomum IV Julii nostri pag. 71, ubi de illo inter patriarchas Antiochenos actum est.

b Nomen hujus mensis Junium nostrum designat, ut Menologi passim docent. Porro si quis accuratum hujus synodi initium scire desideret, Pagium in Critica historico-chronologica ad annum Christi 431 num. 12 consulat.

c Is comes Nestorio favit, & terminos officii sui transgressus est, ut apud Baronium in Annalibus ecclesiasticis ad annum 431 num. 43 & sequentibus licet videre.

d Hic est Cyrillus Alexandrinus, cujus Acta Bollandus ad diem XXVIII Januarii illustravit.

e Papebrochius de hoc Juvenale præsule Hierosolymitanoegit pag. XXII & XXIII ante tomum III Maii, cui patriarchas Hierosolymitanos præfixit. Vide quoque tomum VII Julii a pag. 855.

f De hoc antistite Ephesino vide Baronium in Annalibus ecclesiasticis ad annum 431 num. 75 & 128.

g Inscriptio ejusdem epistolæ apud Labbeum tomo 3 Conciliorum col. 755 longior est, & plura utrimque nomina recenset.

h Hæc inscriptio apud Labbeum non legitur; sed tomo 3 Conciliorum col. 759 eidem epistolæ tantummodo præfigitur hic titulus: Exemplum epistolæ Cyrilli archiepiscopi Alexandrini scriptæ ad clerum populumque Constantinopolitanum. Tunc vero sequitur: Turbata est admodum &c.

i Quæ hic iterum uncis inclusa sunt, apud Labbeum tomo proxime citato col. 762 in eadem epistola non leguntur.

k Theodosius junior hunc Valentinianum III anno Christi 424 in consortium imperii adscivit.

l De hoc fragmento, quod huic epistolæ insertum ac uncis distinctum est, in Commentario prævio a num. 16 satis fuse disseruimus.

m Is sedem Constantinopolitanam ab anno Christi 431 usque ad annum 434 tenuit, ut in memoratopatriarcharum Constantinopolitanorum Tractatu diximus.

n Sanctus Proclus ab anno Christi 434 usque ad annum 446 præfuit ecclesiæ Constantinopolitanæ, ut in Commentario prævio num. 33 juxta supradictum patriarcharum Constantinopolitanorum Tractatum asseruimus.

o De illa Actorum discrepantia lectorem initio Commentarii prævii monuimus.

DE SS. MARANA ET CYRA
BEROEÆ IN SYRIA.

Circiter MED. SEC. V.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus earum in ecclesia Latina & Græca.

Marana Beroeæ in Syria (S.)
Cyra Beroeæ in Syria (S.)

AUCTORE P. B.

Berœa, sive Berrhœa, nunc quibusdam Aleppum, urbs est amplissima Syriæ in Cyrrhestica regione, duabus & viginti leucis, ut moderni tradunt geographi, versus Orientem Antiochia patriarchica distans. [Harum cultus apud Latinos recentior,] Ea par olim nobile sacrarum heroidum vel fortissimis illorum temporum per tot passim eremos athletis admirandum produxit; Maranam videlicet ac Cyram; quarum hanc hodie in Martyrologio suo Romana nobis Ecclesia præscribit memoriam: Berœæ in Syria, sanctarum mulierum Maranæ & Cyræ. Cum audis appellari mulieres, noli virgines negare: nam teste Tertulliano lib. De velandis virginibus cap. 4, naturale vocabulum est femina; naturalis vocabuli generale, mulier; generalis etiam speciale, virgo, vel nupta, vel vidua, vel quot etiam ætatis nomina accedunt. Est vero ratio peculiaris, cur mulierum nomine virgines hoc loco intelligas; quia patet ex annotatione Baronii in allata jam verba Martyrologii, haustam esse annuntiationem illam ex Theodoreti Historia religiosa cap. 29; ubi auctor ille, qui hactenus virorum (ἀνδρῶν) Acta descripserat, ad mulierum (γυναικῶν) jam se ait exempla descendere, ac deinde orditur a Marana & Cyra. Opponit ergo mulieres, non virginibus, sed viris; ac proinde uti debuit voce mulier, quæ & feminæ virgini congruit, & opponitur viro; non autem nomine virgo (παρθένος,) quod viris feminisque virginitatem colentibus commune est. Certum vero est ex sequentibus cap. 30, per mulieres a Theodoreto designari etiam virgines; imo tales fuisse SS. Maranam ac Cyram aperte satis indicat, cum eas infra num. 3 exhibet Christi, Sponsi [sui,] pulcritudinem cogitantes. Vide etiam ibidem num. 4.

[2] Porro ut fateri cogimur, recentem harum esse venerationem apud Latinos (nullis enim ecclesiarum nostratium tabulis ante Gregorii PP. XIII tempora consignatas aut hoc, [quam apud Græcos.] aut alio quovis die, reperimus;) id negamus tamen, quod post Bailletum asserit in Martyrologio suo universali Castellanus, eam apud Græcos notam non esse, nedum antiquam: est enimvero apud eos notissima, ad diem XXVIII Februarii, non tantum in Menæis magnis excusis anno 1595, & Βίοις Ἁγίων Maximi Cytheræi (ut in Prætermissis illo die notavimus;) verum etiam in Menæorum exemplari vetustiore Ms., quod Mediolani in Bibliotheca Ambrosiana signatum O 148, inter alia perscrutati sunt olim PP. Henschenius & Papebrochius; imo & in Menologio, quod imperatoris Basilii jussu seculo decimo Græce compositum, a Septembri usque ad Martium Latine versum edidit jam pridem Ughellus. Neque vero in hisce monumentis nudam hanc legere est Sanctarum nostrarum commemorationem, Μνήμη τῶν ἁγίων γυναικῶν Κύρας καὶ Μαράνας, Memoria sanctarum mulierum Cyræ & Maranæ; sed & luculentum in singulis elogium: cui Menæa impressa binos hos versiculos præmittunt:

Καταξιοῦνται Μαράνατε καὶ Κύρα
Σαρκὸς μαρασμῷ κυριεύειν τοῦ πόλου.

Id est,

Cyra & Marana carnis attritæ sibi
Præmia tulere digna dominatum poli.

Vides familiare Menæis acumen in affinitate nominis Μαράνα & vocis μαρασμὸς, quæ attritionem seu tabefactionem significat; nominis item Κύρα & verbi κυριεύειν, quod Latine dominari dicimus.

[3] [Elogium in Menologio Basilii imp.] Elogia vero ipsa huc transferre supervacaneum videtur; cum ex Theodoretiano, quod subjiciemus, contracta sint; & quidem non satis fideliter. Exemplo sit illud, quod habetur in Menologio Basiliano, & cujus textum Græcum (alibi dandum) hic denuo Latine versum dabimus, tum quia locus hic proprius est, tum quia Ughelli interpretatio nitidior est, quam accuratior. Sic igitur habet: Eadem die (XXVIII Februarii) memoria sanctarum mulierum Maranæ & Cirrhæ. Sanctæ hæ, Berœæ, urbe Ciliciæ *, natæ, misso & generi, & patriæ, & divitiis nuntio, abierunt non procul Berœa; ubi exiguam fabricavere cellam, cujus, cum essent introgressæ, luto ac lapidibus ostium obstruxerunt, fenestra perangusta relicta; per quam & cibum exilem atque aquam parce admittebant, & accedentes ad colloquendum feminas ea, quæ ad virtutem pertinent, edocebant. Multo autem ferri pondere toto corpore gravabantur. Sermones cum mulieribus solo Pentecostes die conferebant, toto extra illum anno silentium observantes. Cibum ac potum per dies quadraginta non nisi semel sumebant. Tam insigni igitur ac Deo grata vivendi ratione miracula patrandi gratiam sunt consecutæ: nam & cæcis visum restituebant, & liberabant insessos dæmonibus, & claudis dabant ut expedite ambularent. Atque hujuscemodi demum rebus illustres excesserunt e vivis. Hæc ad cultus earum celebritatem antiquitatemque probandam potius, quam ad puram Actorum epitomen exhibendam, adducta sunto: quot enim in hac vitia sint, facile mox quivis intelliget ex Theodoreto. In Menæis longior est ac melior; non tamen usquequaque sincera.

[4] Sed cur, inquis, Maranam & Cyram non eodem die ac mense Latini celebrant, quo Græci; [Dies natalis & Acta.] tum utri verum vel utriusque vel alterius earum natalem observant? Responderi potest ad primum; quia reformatores Martyrologii Romani non videntur illarum memoriam in Fastis Græcis invenisse; cum solum in Annotatis hoc loco Theodoretum citet Baronius. Unde ad secundum respondeo; quia ante obitum illarum scripsit Theodoretus, neque adeo sciri ex eo potest, quo die aut mense decesserint; consequens videtur, ut instauratores Martyrologii jam dicti, verum depositionis diem aut mensem nec designare voluerint, nec designaverint. De Græcis, ac præsertim auctore Menologii Basiliani, non ita constat, nullam iis in hac re facem luxisse, præter historiam Theodoreti. Certe de cæcis miraculo sanatis, dæmoniacis liberatis, claudis restitutis Theodoretus non meminit: unde ergo ista hausit Menologus ille seculi X, inde credi potest & verum alterutrius didicisse natalem, & in illum utriusque memoriam contulisse: ut quarum vita eadem fuerat, idem esset & festum. At enim hæc, ut sunt, minus explorata mittentes, Theodoretum audiamus, præsulem gravissimum doctissimumque, certissima de illis, ac propriis sæpius oculis usurpata narrantem, Historiæ religiosæ cap. 29; quam quidem Historiam conscriptam ab eo esse anno circiter Christi 440, contendit Tillemontius Monumentorum ecclesiasticæ historiæ tom. 5, nota 16 in Theodoretum, pag. 877.

[Annotata]

* imo Syria

VITA
Auctore Theodoreto ep. Cyri.
Ex editione Jacobi Sirmondi S. J.

Marana Beroeæ in Syria (S.)
Cyra Beroeæ in Syria (S.)

Præstantium virorum conversatione descripta, operæ pretium existimo feminas etiam commemorare, quarum nihilo minora, sed majora potius certamina fuerunt. [Sanctarum patria, genus, vita sub dio,] Hæ namque majori laude digniores sunt, quæ infirmiorem naturam cum sortitæ sint, eamdem cum viris animi alacritatem ostenderunt, genusque suum ab avito dedecore vindicarunt. Maranæ autem & Cyræ in præsens mentionem faciam, quæ tolerantiæ certaminibus alias omnes vicere. His patria quidem est Berrhœa; genus autem in patria illustre, & educatio generi conveniens. Sed his omnibus contemptis, cum exiguum quemdam locum ante urbem circumsepsissent, in eumque intrassent, luto ac lapidibus januam obstruxere. Famulas autem, quæ ejusdem vitæ participes fieri volebant a, extra hoc septum parvo structo habitaculo, in eo degere jusserunt. Contuentur autem ipsæ per fenestellam quæ ab eis geruntur; easque ad orationem frequenter excitant, & ad divinum amorem incendunt.

[2] Ipsæ vero nec domum, nec tugurium habentes, sub dio vitam ducunt b. [silentium, ferramenta corpus deprimentia, amictus,] Et januæ loco parva quædam fenestra facta est, per quam & victum necessarium accipiunt, & cum feminis, quæ ad eas veniunt, colloquuntur. Ad congressus autem hujusmodi designatum est tempus Pentecostes: aliis enim temporibus silentium observant. Marana porro cum adventantibus sola loquitur: alteram vero loquentem nemo umquam audivit. Ferrum gestant, tantumque onus ferunt; ut Cyra, quæ imbecilliore est corpore, usque ad terram incurvetur, & corpus erigere nullatenus possit. Amictus c habent oblongos, ita ut a tergo trahantur, & pedes prorsus tegant; anterius vero usque ad zonam descendunt, faciem, & collum, & pectora, & manus penitus occultantes. Has autem sæpe conspexi d, per januam intromissus: reserari * enim mihi jusserunt, sacerdotii dignitatem honorantes.

[3] Vidi ergo nec strenuo viro perferendum illius ferri pondus. Et post multas preces tunc quidem auferre potui: sed post discessum nostrum idem iterum membris suis imposuerunt; cervici collare, lumbis cingulum, [alacritas post annos 42 in tot cruciatibus, miraculosa jejunia,] manibus & pedibus quæ his erant destinata. Atque hunc in modum vitam ducunt, non quinque, aut decem, vel quindecim annorum spatio; sed duorum & quadraginta e. Et cum tam longo tempore decertarint, perinde ac si nunc primum certamen inirent, ita sudores expetunt. Sponsi enim pulcritudinem cogitantes, facile ac lubenter cursus laborem perferunt, & ad certaminum metam pervenire student, stantem in ea coronamque victoriæ ostendentem cernentes quem diligunt. Hac de causa & pluviæ, & nivis, & solis vim sustinentes, non tristantur nec discruciantur; sed ex iis, quæ molesta videntur, lætitiam capiunt. Ac divini quidem Moysis jejunium æmulantes, ter tantumdem temporis impastæ transegerunt: quadraginta enim post dies exiguo cibo refectæ sunt. Ter etiam divini Danielis inediam æmulatæ sunt, tres dierum hebdomadas peragentes, atque escam tunc corpori exhibentes f.

[4] [peregrinatio Hierosolymitana & Isaurica, cum inedia mirabili.] Cum autem cepisset illas aliquando desiderium salutarium Christi cruciatuum sacra loca contuendi, Æliam g profectæ sunt, nullum toto itinere cibum gustantes. Sed ad urbem illam cum pervenissent, adoratione completa, cibum sumpsere; iterque rursus in reditu jejunæ confecerunt. Mansiones h autem intercedunt non pauciores, quam viginti. Et cum victricis Theclæ i templum, quod in Isauria est, visere libuisset, ut caritatis in Deum flammas undique accenderent, jejunæ similiter ierunt, redieruntque. Usque adeo divinum illas philtrum extra se rapiebat; sic illas divinus erga Sponsum amor dementabat. Hæ igitur tali vitæ forma muliebre genus ornantes, velut exemplaria ceteris factæ, victricibus coronis a Domino coronabuntur k. Ego vero & utilitate, quæ hinc oritur, proposita, & benedictione delibata, ad alteram pergam narrationem.

ANNOTATA.

a Familiam ergo aluerant ambæ hæ Virgines, & forte sorores, in seculo; sed relictam, ut suspicor, a parentibus vita functis.

b Vides errorem tam Menologii Basiliani, quamMenæorum, cum illis tugurium seu cellam tribuunt; quæ solis fabricata fuit ancillis. Bailletus ad hunc diem in Legenda sua ait, eas, cum quiescerent, uti consuevisse tela crassiore supra se expansa in modum umbraculi seu tentorii. Unde hoc habet? Narrat id quidem Theodoretus de Marone cap. 16: at hic nihil ejusmodi.

c Græce περιβόλαια, quæ pallium, cucullum, & alia istiusmodi indumenta vestimentis interioribus superinjecta significant.

d Erat enim Theodoretus erga professionis istius homines sanctissimos mirifice a teneris usque unguiculis affectus: tum has invisendi frequens offerebatur occasio, cum Cyri esset episcopus: Cyrus enim, viginti tantum & quinque milliaribus, seu leucis horariis octo circiter in Septemtrionem, ut aiunt, Berrhœa distabat:

e Adeoque ab anno Christi circiter 398 usque ad 440, juxta dicta in Commentario num. 4.

f Jejunium hoc Danielis in ejus prophetia legitur cap. 10; Moysis autem, notissimum est.

g Ælia appellata Hierosolyma fuit, quod ab Ælio Adriano imp. esset instaurata.

h Mansio, Græce σταθμὸς, est iter unius diei, quod fere viginti passuum millibus censendum existimat Vossius, hoc est leucis horariis ferme septem: ita, secundum Theodoretum, iter Berrhœa Hierosolymam erat leucarum circiter nostratium centum quadraginta.

i Martyrem illam intellige longe celeberrimam, quæ colitur 23 Septembris, & ad cujus sepulcrum Seleuciæ in Isauria frequens olim peregrinatio erat. Iter hoc autem Hierosolymitano non multo breviuserat; numerant enim geographi in mappis quibusdam Seleucia Berrhœam leucas horarias fere 120.

k Quando autem ad illam deinde coronam evolaverint, non constat: Cyræ tamen imbecillitas non videtur permittere, ut eam ultra decennium, ex quo scribebat hæc Theodoretus, superstitem fuisse credamus.

* διορύξαι, id est perfodere

DE SANCTO EUPHRONIO
EPISCOPO AUGUSTODUNENSI
In Gallia.

Circa ANNUM CDLXXVI.

[Commentarius]

Euphronius episc., Augustoduni (S.)

AUCTORE P. B.

Diem Antistitis hujus natalem in Martyrologio Romano his verbis Ecclesia celebrat tertio Nonas Augusti: Augustoduni, depositio sancti Euphronii episcopi & confessoris: quo eodem die totidem fere verbis consignatus invenitur apud Notkerum; [Sancti depositio hodierna; Officii apud Augustodunenses translatio:] in auctariis item antiquis Martyrologii Hieronymiani apud Florentinium, apud Holstenium in Animadversis ad Martyrologium Romanum, Martenium, & nos editis: quibus consonant & Usuardini supplementa passim, & illius, quod Bedæ ac Flori nomine vulgavimus; Hagiologium quoque Labbei; & Saussayi, ne plura commemorem, Martyrologium Gallicanum; ut nulla videatur esse ratio dubitandi, quin hodiernus dies, de quo tot ecclesiarum Fasti consentiunt, re vera natalis ipsi fuerit; quantumvis Officium ejus apud Augustodunenses, ob alia solennioris ritus tunc occurrentia, differri consueverit in diem, non quartum, ut putavit Bailletus, neque octavum, ut Saussayus; sed septimum Augusti, ut habent Vitæ sanctorum Patronorum, Martyrum, & episcoporum Augustodunensium, quas idiomate Gallico compositas Divione anno 1713 Foresterius emisit in lucem; & Breviarium Æduense, quod habemus, excusum anno 1534; ubi ad VII Idus Augusti Officium habet novem lectionum, sed totum de communi confessoris pontificis. Est & aliud ibidem festum, nec paulo solennius, præscriptum mense Octobri, Dominica post festum S. Dionysii, quo veneranda hujus quoque cum ceterorum ejusdem ecclesiæ sanctorum Præsulum communi celebritate memoria recurrit.

[2] Singulari vero religione colitur in ducatu Burgundico, duobus maxime locis; altero prope Semurium; ubi, [sepulcrum ejus ad S. Symphoriani:] teste Foresterio, ecclesia visitur in ejus honorem dedicata: altero intra ipsam urbem Augustodunensem, ubi jacet in æde S. Symphoriani, quam ædificaverat; ut asserit Gallia Christiana novissimæ editionis tom. 4, col. 340. Et sane de alio non possunt intelligi, quæ tradit S. Gregorius Turonensis Hist. Francorum lib. 2, cap. 15: Eo tempore & basilica beati Symphoriani Augustodunensis martyris ab Euphronio presbytero ædificata est. Et ipse Euphronius hujus deinceps urbis episcopatum sortitus est; atque eo quidem nomine solus. Hujus basilicæ mentio fiet die XXII hujus mensis, cum de S. Symphoriano agendum erit: magnis eam laudibus in opusculo citato a pag. 172 prosequitur Foresterius; ejusdem vero præsides inde a S. Germano Gallia Christiana recenset tom. 4 a col, 437.

[3] [gesta ante episcopatum; cujus initium latet & finis;] Acta S. Euphronii vel ex instituto scripta non sunt, vel certe interciderunt. Itaque de tempore, quod episcopatum ejus antecessit, id solum novimus, quod modo S. Gregorius asserebat: unde liquet, virum fuisse divitem, liberalem atque ad promovendam Sanctorum gloriam non minus industrium, quam profusum; neque vero talem sese exhibuisse Augustoduni dumtaxat, sed locis etiam aliis: Hic enim, subdit ibidem Gregorius, marmor quod super sanctum sepulcrum beati Mattini (apud Turones) habetur, cum grandi devotione transmisit. Episcopatum Æduensem quo anno sortitus fuerit, quo, sublatus in cælum, reliquerit, in obscuro est. Illum jam certo obtinebat anno Christi 452; quandoquidem ad annum istum in Chronico integro commemorat Idatius epistolam Euphronii, Augustodunensis episcopi, ad Agrippinum comitem de portentis quibusdam cælestibus, quæ tum in Galliis per dies Paschæ apparuerant.

[4] [nisi quod illud diu præcesserit annum 453.] Imo dudum ante promotus ad infulas videri debet; ut qui anno circiter 453 jam tantum sibi Augustodunensis ecclesiæ administratione sanctissima nomen apud alios auctoritatemque conciliaverat, ut ne maximo quidem illo Trecensium antistite S. Lupo censeretur inferior: utrumque tum enim, tamquam oraculum commune, Talasius episcopus Andegavensis, ad informandam ecclesiam suam, de solennitatibus, & de bigamis clericis, & iis, qui conjugati assumuntur, consuluit; atque ab utroque commune responsum tulit hac inscriptione: Domino sancto &, in Christo, cultu atque honore venerando beatissimo fratri Talasio episcopo, Lupus & Euphronius episcopi pariter positi. Cetera lege apud Labbeum Conciliorum tom. 4, Col. De loco ac tempore hujus epistolæ diximus ad diem XXIX Julii, pag. 66, num. 75. Ceterum non diffitemur, Euphronium Lupo juniorem aliquanto fuisse: hoc enim inscriptio jam data satis innuit, cum Euphronii nomen alteri postponit. Deinde constat ex Actis S. Germani episcopi Autissiodorensis, Augustoduni sedisse S. Simplicium anno Christi 418; huic autem (nescimus quo deinde tempore) vita functo successisse Euantium; Euantio Leontium, atque huic demum Euphronium, ostendit Gallia Christiana. Quid ni vero decessores ejus illi tres ab anno jam assignato prætergressi credantur annum, quo consecratus fuit S. Lupus, Christi 426?

[5] [Episcopus excelluit studio sacræ Scripturæ,] Dignitatem episcopalem his quatuor maxime dotibus exornavit: sacrarum Litterarum meditatione inexplebili, morum ad eas ac præceptorum absoluta conformatione & sanctimonia, ecclesiasticæ disciplinæ non minus perita quam constanti severitate, summa denique ac fortissima in rebus agendis suadendisque prudentia, quæ neque gratia flecti se sineret, neque odio deterreri. Et ad librorum quidem divinorum studia quemadmodum fuerit affectus, tum ex eo licet conjicere, quod S. Apollinarem Sidonium vehementer oratum per epistolam legatosque voluerit, ut partem illorum aliquam explanandam stylo susciperet; tum ex hujus præsertim responso lib. 9, epist. 2 onus enim, cui nequaquam sese profitetur ferendo parem, sibi demiratus imponi, Injunctione confundor, inquit… Sed si amplitudinem in vobis pietatis expertæ bene metior, plus laborastis, ut affectus cordis vestri, quam nostri operis effectus publicaretur. Neque enim cum Hieronymus interpres, dialecticus Augustinus, allegoricus Origenes, gravidas tibi spiritualium sensuum spicas doctrinæ salubris messe parturiant, non scilicet tibi partibus meis arida jejunantis linguæ stipula crepitabit?

[5] Ad morum ejus virtutumque commendationem nil afferri potest illustrius, [sanctitate vitæ, rigore disciplinæ,] quam hoc ejusdem ad ipsum epistolæ principium: Albiso antistes, Proculusque levites, ideo nobis morum magistri pronuntiandi, quia vestri merentur esse discipuli, litteras detulerunt, quarum me sacrosancto donastis affatu. Ecclesiasticæ disciplinæ peritiam satis in eo laudavit supra Talasius, cum illum de ea consulendo, magistrum agnovit Lupo æquiparandum. At si usum scientiæ istius exsecutionemque spectaveris, Euphronium sibi Lupus ipse in epistola ad Talasium assignata non obscure indicat præferendum: fatetur enim, tametsi ecclesiarum Augustodunensis ac Tricassinæ una tunc esset regula, severitatis tamen ac rigoris aliquid amplius in illa sub Euphronio viguisse, quam imitari posset ipse in sua: illum ergo præ se manifeste commendat ibidem his verbis: Si quid vero pro honore Domini potest districtionis accrescere, etsi imitari non possumus, pro Domini honore laudabimus.

[6] De prudentia demum ejus & consiliis operæ pretium fuerit disserentem iterum audire Sidonium lib. 7, [prudentia & æquitate] epistola 8, ad Euphronium data anno circiter Christi 472, quam non pigebit hic totam adscribere. Sic igitur habet: Sidonius domino papæ Euphronio salutem. Quandoquidem me clericalis officii vincula ligant, felicissimum mediocritatis meæ statum pronuntiarem, si nobis haberentur quam territoria vicina, tam mœnia. De minimis videlicet rebus coronam tuam maximisque consulerem: fieretque actionum mearum, quasi cujuspiam fluvii, placidissimus cursus atque inoffensus, si e tractatu tuo, veluti e saluberrimo fonte, manaret. Procul dubio tunc ille non esset aut spumosus per jactantiam, aut turbidus per superbiam, aut cœnosus per conscientiam, aut præceps per juventutem. Quin potius illo squalidum siquid ac putre sorderet, totum id admixta consilii tui vena dilueret. Sed quod hujuscemodi votis spatia sunt longa interposita præpedimento, sedulo precor, ut consulentem de scrupulo incursæ ambiguitatis expedias: & quia Simplicium, spectabilem virum, episcopum sibi flagitat populus Biturix ordinari, quid super tanto debeam negotio facere, decernas.

[7] Hujus es namque vel erga me dignationis, vel erga reliquos auctoritatis, ut, si quid fieri voles (voles autem quidquid æquissimum est) non suadere tam debeas, [in consiliis,] quam jubere. De quo tamen Simplicio scitote narrari plurima bona, atque ea quidem a plurimis bonis. Quæ testimonia mihi prima fronte colloquii non satis grata, quia satis gratiosa, judicabantur: at postquam æmulos ejus nihil vidi amplius quam silere, atque eos maxime, qui fidem fovent Arrianorum, neque quippiam nominato, licet necdum nostræ professionis, illicitum opponi, animum adverti, exactissimum virum posse censeri, de quo civis malus loqui, bonus tacere non posset. Sed cur ego ista hæc ineptus adjeci, tamquam darem consilium, qui poposci? Quin potius omnia ex vestro nutu, arbitrio, litterisque disponentur; sacerdotibus, popularibus manifestabuntur. Neque enim ita desipimus in totum, ut evocandum te primum, si venire possibile est; deinde si quid secus, certe consulendum decerneremus, nisi in omnibus obsecuturi. Memor nostri esse dignare, domine Papa.

[8] [cum auctoritate constantiaque summa] At enim cujus consiliis aliena tantum provincia tribuebat, quid suam detulisse censebimus? Rem exemplo demonstrat idem S. Sidonius lib. 4 epist. 25, ex quo etiam apparet insigniter, Euphronium quam in decernendo maturum ac justum, tam in exsequendo promptum fuisse atque imperterritum. Anno igitur quadrigentesimo circiter & septuagesimo S. Patiens archiepiscopus Lugdunensis cum S. Euphronio ceterisque provinciæ ejusdem episcopis Cabillonum convenerant, viduæ istic ecclesiæ antistitem ex officio daturus; cum exceperunt pontificale concilium variæ voluntates oppidanorum, nec non & illa, quæ bonum publicum semper evertunt, studia privata; quæ quidam triumviratus accenderat competitorum: quorum hic antiquam natalium prærogativam, reliqua destitutus morum dote, ructabat: hic per fragores parasiticos, culinarum suffragio comparatos, Apicianis (Apicius helluonum maximus fuit) plausibus ingerebatur: hic apice votivo si potiretur, tacita pactione promiserat, ecclesiastica plausoribus suis prædæ prædia fore.

[9] [in iisdem exsequendis.] Quod ubi viderunt sanctus Patiens, & sanctus Euphronius, qui rigorem firmitatemque sententiæ sanioris, præter odium gratiamque, primi tenebant; consilio cum coëpiscopis prius clam communicato, quam palam prodito, strepituque furentis turbæ despecto, jactis repente manibus arreptum, nihilque tum minus, quam quæ agebantur, optantem suspicantemque sanctum Joannem, virum honestate, humanitate, mansuetudine insignem, … jam secundi ordinis sacerdotem, dissonas inter partium voces, quæ differebant laudare non ambientem, sed nec audebant culpare laudabilem; stupentibus factiosis, erubescentibus malis, acclamantibus bonis, reclamantibus nullis, collegam sibi consecravere. Nunc ergo … (Domnulum alloquitur) gaudere te par est de communium patrum vel patronorum seu sic sentiente concordia, seu sic concordante sententia. Illius quoque nomine exulta, quem creaverunt Euphronius testimonio, manu Patiens, ambo judicio. In quo fecit Euphronius, quod conveniret non senectutis modo suæ, verum etiam dignitatis longævitati.

[10] [Anno 475 inscribitur testamento S. Perpetui,] Mirum itaque videri non debet, si Virum hunc talem tanti fecerit S. Perpetuus, episcopus Turonensis, ut ejus etiam in condendo testamento, quod exhibuimus ad diem VIII Aprilis pag. 750 & sequente, meminerit in hæc verba: Tibi fratri & consacerdoti dilectissimo Eufronio thecam ex argento de reliquiis Sanctorum do, lego. Illam intelligo, quam deferre solebam: nam deauratam aliam, quæ est in capsario meo, cum duobus calicibus aureis, & cruce similiter aurea, quam Mabuinus fecit, ecclesiæ meæ do, lego: simul & omnes libros meos, præter Euangeliorum librum, quem scripsit Hilarius, quondam Pictaviensis sacerdos, quem tibi Eufronio fratri & consacerdoti dilectissimo cum præfata theca do, lego, volo, statuo. Memor esto mei. Amen. Euphronium enim hic memoratum, antistitem sine dubio hunc nostrum esse Augustodunensem, submisso, ut ante diximus, marmore bene de S. Martino ac Perpetuo meritum, affirmat post alios Tillemontius in S. Lupo tom. 16, pag. 135: qui proinde fateri etiam cogitur, superstitem illum fuisse saltem usque ad annum Christi 475, quo testamentum hoc Perpetuus conscribebat; etsi hic præter spem annis post illud quindecim, diuque adeo, ut par est credere, post Euphronium vixerit. Post Euphronium, inquam; quem, utpote jam ab anno 470 senectutis longævitate eximium, nemo facile credet, annos postea viginti & ultra superfuisse: nulla præsertim ejus aut operum aut vitæ post annum 475 uspiam occurrente memoria.

[11] Cum tamen annum ut minimum Christi 475 S. Euphronius Augustodunensis attigerit; [& assistit Arelatensi concilio.] nec alius assignari potuerit hactenus ætate illa inter episcopos Gallicanos Euphronius; ipsissimum hunc fuisse quis ambigat, qui eodem circiter anno cum aliis episcopis novem & viginti (qui omnes in Lucidi presbyteri, errorem emendantis, libello commemorantur) concilio Arelatensi adstiterit, ibique ea Prædestinatianæ hæresios capita subscriptione damnaverit, de quibus ibidem Lucidus, eosdem alloquens episcopos, ait: Proinde juxta prædicandi recentia statuta concilii damno vobiscum sensum illum, qui dicit, humanæ obedientiæ laborem, divinæ gratiæ non esse jungendum, &c.? Cum vero in istis capitibus illa omnis doctrina contineatur, quam in epistola sua S. Faustus Reiensis episcopus Lucido anathematizandam præscripserat, dubitandum non est, quin & hanc epistolam iidem cum Euphronio Patres comprobaverint; veræque sint adeo tam S. Euphronii, quam aliorum subscriptiones, quæ in eodem concilio Fausti epistolæ subjunguntur; tametsi videantur earum aliquot intercidisse, puta Leontii, Fontei, aliorumque, quos Lucidus recenset. Scimus, non placere hoc Tillemontio & gregalibus ejus, qui Calvinianos secuti duces, epistolam illam non verentur appellare Semipelagianam, ac tot proinde maximorum sanctissimorumque ecclesiæ Gallicanæ luminum indignam prorsus assensu. Verum quem homines morantur ejusmodi, adeat præ ceteris opus illud iis tam fatale Stephani nostri Dechamps de Hæresi Janseniana lib. 1 disput. 7, cap. 7, & lib. 2, disput. 7, cap. 1: ibi discet, & unde prompta sint, & quam debilia fractaque, quibus hoc totum argumentum insectantur, arma.

DE B. GREGORIO ABBATE
NONANTULANO
In Italia.

Anno CMXXXIII.

[Commentarius]

Gregorius abb., Nonantulæ (S.)

AUCTORE P. B.

De cœnobio Nonantulano in diœcesi Mutinensi celeberrimo, Ordinis olim S. Benedicti, nunc ab anno circiter 1513 Cisterciensis, diximus Martii tom. 1, pag. 265, ubi egimus de S. Anselmo, primo ejus abbate, cujus & Vitam, tunc nondum acceptam, [Cultus ex Martyrologiis.] in ejusdem tomi appendice dedimus pag. 900. Locum hunc suis etiam virtutibus non parum illustravit Gregorius, abbas ab Anselmo sextus decimus; quem in sacris hoc die Fastis suis ita refert Wionus: In agro Mutinensi, monasterio Nonantulano, depositio sancti Gregorii abbatis, sanctitate clari. Citat exinde Calendarium Nonantulanum, & chronicum Ms. in membranis, quæ ejus natalem hac die annotant. Wionum sequuntur ceteri ejusdem Ordinis Martyrologi, Dorganius, Menardus. Bucelinus; imo & Ferrarius tam in Catalogo generali, ubi breviter illum commemorat; quam in Catalogo Sanctorum Italiæ, ubi ipsum exornat elogio composito, ut inferius annotat, ex monum. & Chron. ejusdem monasterii; quod tanta, inquit, prudentia & sanctitate administravit; ut etiam miraculis claruerit, &c. Elogio subjungit hanc annotationem: An Officio ecclesiastico Nonantulæ celebretur, mihi hactenus ignotum. Vidimus tamen illum in tabulis abbatum nota sanctitatis descriptum. Quæ quidem observatio ipsum sine dubio movit, ut Sancti titulum Gregorio constanter adscriberet, quod & ante & post illum Benedictini, quos modo recensui, factitarunt, Fallor tamen, nisi Mabillonius eadem observatione ductus, maluerit Beatum nuncupare, quam Sanctum in Actis Sanctorum Ordinis Benedictini sec. 5, pag. 114.

[2] Queritur vero ibidem, & nos cum illo, nihil de Actis ejus assequi se potuisse præter id, [Acta quatenus nota:] quod apud Ughellum, Italiæ sacræ tom. 5, inter episcopos Tarvisinos in veteri, sed mendoso abbatum Nonantulensium catalogo legitur in hæc verba: XVI (post S. Anselmum) Gregorius abbas (fuit) annos XIX. Ordinatur anno Domini CMXIV. Obiit III Non. Aug. Hic reliquit abbatiam, abiitque in locellum Solariæ, & cœpit ibi degere feliciter. Successit autem in loco ejus XVII Ingelbertus, venerabilis levita, anno ordinationis ejus (Gregorii) XVII, anno Domini CMXXIX: & cum abbas esset ordinatus, sacratus est a Domno Petro Ravennatis archiepiscopo, V Kal. Aprilis, Indict. 2. Et postea in ipso præfato locello Solariæ jam prælibatus abbas Gregorius conversatus fuit annos tres, & menses sex, dies quatuor; & tunc rediit ad suum cœnobium; & sub regimine Ingelberti abbatis honestissime vixit. Postea, adstante cuncta congregatione sancti Sylvestri (qui erat patronus tutelaris abbatiæ Nonantulanæ,) Deo spiritum reddidit anno Domini CMXXXIII, III Non. Aug. Indict. VI. Aliam ejus notitiam nullam habemus, nisi quod orasse etiam videatur Cosmam Materiensem, poëtam seculo, quo vixisse creditur, ferreo vix satis dignum, ut Acta SS. Theopompi & Synesii versu pangeret; quæ hic deinde Gregorio Ligo, monacho Nonantulano, hoc est nostro (ut censet Mabillonius) inscripsit. Vide ea, si lubet, apud Ughellum Italiæ sacræ, veteris editionis, tom. 2, col. 139.

[3] Observa, in textu superiori non satis accuratam esse chronologiam, cum annus decimus septimus ordinationis Gregorii conjungitur cum anno Christi 929: [anachronismus in iis emendatus.] Cum enim hæc ordinatio, juxta idem instrumentum, contigerit anno 914, & quidem post Kalendas Octobres, quibus Petrus, Gregorii decessor, vivere desiit; annus illius decimus septimus inchoari non potuit ante Octobrem anni 930: manifestus ergo parachronismus est vel in anno ordinationis 914, vel in compositione anni ejus decimi septimi cum 929. Vidit hunc, opinor, Wionus &, qui eum sequitur, Ferrarius; & emendare voluit uterque, ordinationem collocando anno 912. Non recte: nam primo, sic evertitur chronologia præcedentis Petri, qui ordinatus anno Domini CMXI, præfuit annos III, menses III, dies XI. Secundo, sic B. Gregorius dici non potest abbas fuisse annos XIX; sed vel pluribus, vel paucioribus: pluribus, si numerentur anni ejus ab ordinatione usque ad obitum (ut aperte numerantur in isto Chronico;) paucioribus vero, si computentur ab ordinatione usque ad recessum ab officio in locellum Solariæ. Censemus igitur, vitium esse in anno ordinationis XVII, reponendumque XV, vel XVI, qui ambo concurrunt cum anno Christi 929; prior quidem usque ad Octobrem; inde autem ad finem usque posterior: atque hoc pacto cetera, quæ jam diximus, facile omnia consistunt.

DE S. PETRO EPISCOPO
ANAGNIÆ IN ITALIA.

Anno MCV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Petrus episc., Anagniæ (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Beati cultus, institutum monasticum, dignitas abbatialis, canonizatio, & miracula.

Civitas Anagnina, de qua ad diem XV Januarii occasione S. Secundinæ, atque iterum die III Junii in Commentario prævio ad Acta S. Olivæ egimus, hodie B. Petrum, suum olim antistitem, solenni & proprio celebrat Officio, ex quo Philippus Ciammariconius in Sanctuario Anagnino, [S. Petrus episcopus, quem hodie civitas Anagnina colit,] quod anno 1704 Italice editum est, pag. 134 profert sequentia: Antiphona. Dum staret Petrus pontifex orans, Virginem aspicit, & nutu Magni comitis hanc domum rite perficit. ℣. Ora pro nobis B. Petre ℞. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. Oremus. Pietatem tuam, Domine, suppliciter exoramus, ut beati Petri confessoris tui atque pontificis crebra supplicatio & pacem nobis in præsenti seculo tribuat, & in futuro salutem, per Christum Dominum nostrum. Amen. Opinor, istud Officium, quod nobis ad manum non est, ab immemorabili tempore in ecclesia Anagnina celebratum fuisse.

[2] Dorganius hac die in Calendario Benedictino breviter indicat festivitatem S. Petri episcopi, monastica observantia clari. [ab hagiographis monasticis] Menardus autem in Martyrologio Benedictino præcipuum venerationis locum & pastoralem ejus solicitudinem sic addit: Anagniæ sancti Petri episcopi, qui monastica primum observantia, deinde pastorali vigilantia clarus, quievit in Domino. Postea lib. 1 observationum hunc Martyrologii sui textum ita explicat: Fuit S. Petrus monachus Salerni in cœnobio sancti Benedicti. Inde vi abstractus ab Hildebrando S. R. E. archidiacono, creatus est episcopus Anagniæ ab Alexandro Papa secundo, cui summa cum laude præfuit annis tribus & quadraginta. Obiit miraculis clarus anno millesimo centesimo quinto. Sanctus Brunus episcopus Signinus ejus Vitam scripsit. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, Bucelinus in suo Menologio Benedictino, aliique recentiores illum longioribus elogiis exornarunt.

[3] Non temere auctores Benedictini hunc Beatum Ordini suo adscribunt, [recte Ordini S. Benedicti adscribitur,] cum id antiqua Acta diserte testentur. Quinimo videtur fuisse abbas monasterii Salernitani, quamvis Acta eam dignitatem monasticam non satis clare expresserint: nam S. Petrus Damianus verosimillime agit de hoc Petro, dum lib. 6 epist. 22 Damiano nepoti inter alia sic scribit: Cum frater Hubaldus hoc mihi de te, non quod scilicet optabam, nuntium retulit, aderat cum multa dulcedine recolendus, & religiosæ conversationis honestate conspicuus, Petrus abbas monasterii, quod B. Benedicti titulo decoratum, in Salernitana floret urbe constructum: qui mihi narravit, quia vorax hominum lupus parvulum de familia monasterii sui puerulum clandestinus impetiit, arpaxavit, & abiit; post quem transfixa dolore mater inclamans ait: Adjuro te, bestia, per B. Benedictum, cujus servus est, ne filium meum ulterius feras, sed eum sub celeritate dimittas. Quo lupus audito, hunc quidem, quem ferebat, aperto protinus ore deposuit; in alium vero puerum repentinus insiluit, eumque subito desecans, truncum cadaveris sprevit, præcisumque caput mordicus apprehensum in suas latebras concitus asportavit. Ex his colligo, B. Petrum nostrum non tantum modo fuisse monachum Ordinis Benedictini, sed etiam abbatem monasterii Salernitani, quod Bucelinus & alii quidam hagiographi Benedictini non animadverterunt. Attamen illud observavit Constantinus Cajetanus, quando ad citatum S. Petri Damiani textum in margine notavit hæc verba: S. Petrus ex abbate mox fuit episcopus Anagninus.

[4] [& in Martyrologio Romano refertur.] Etiamsi B. Petrus noster legatur inscriptus antiquioribus Martyrologiis, recte tamen Baronius illum Martyrologio Romano ita inseruit: Anagniæ sancti Petri episcopi, qui monastica primum observantia, deinde pastorali vigilantia clarus, quievit in Domino. Recte, inquam, Baronius S. Petrum Anagninum Martyrologio Romano inseruit, cum constet de legitimo illius cultu ex Actis, aliisque antiquis instrumentis, quæ eminentissimus scriptor præ oculis habuit, sicut satis indicat, quando in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 1105 num. 13 ita scribit: Hoc eodem anno S. Petrus Anagniæ episcopus, cujus præclare res gestas scripsit S. Bruno, Signiæ episcopus, ex hac vita migravit tertia die mensis Augusti; quem virtutibus insignem, miraculis clarum, anno decimo (alii habent undecimo, ut mox dicemus) sui Pontificatus Paschalis Papa inter Sanctos retulit, ut ejus diploma significat.

[5] Deinde ibidem subdit istud Pontificis diploma, quod apud ipsum sic sonat: [Exhibetur diploma canonizationis] Paschalis servus servorum Dei venerabilibus fratribus episcopis, Anagniæ * & aliis per Campaniam constitutis salutem & Apostolicam benedictionem. Dominum excelsum habentes præ oculis, qui in amicis suis laudatur & benedicitur; & considerantes propterea strenuæ probatæque vitæ merita, quibus vir sanctus Petrus, quondam Anagniæ episcopus, de regula monachorum assumptus, in pastorali officio pure, simpliciter, solerti vigilantia & exemplo Deo deservivit; admirantes etiam miraculorum insignia, quibus Sanctum suum ante & post obitum divina gratia decoravit, prout per Brunonem Signiensem episcopum fideliter annotatur, & usque ad nostra tempora decorare non desinit, auctoritate præsentium vobis licere volumus & mandamus, quatenus tertio Nonas Augusti diem natalem ejusdem Confessoris & Præsulis memorandi Sanctorum catalogo congrue celebrem recolatis, quatenus in præsenti gratiam, & in futuro, opitulante divina clementia, piis ejus intercessionibus mereamur gloriam sempiternam. Dat. Signiæ, secundo Nonas Junii, Pontificatus nostri anno decimo.

[6] Maurus Marchesius idem diploma seu privilegium canonizationis beati Petri episcopi Anagnini (talis titulus ibidem & in Mss. nostris ei præfigitur) post opera Brunonis Astensis sive Signiensis tomo 2 pag. 154 edidit. [quod Paschalis II anno decimo vel undecimo sui pontificatus dedit,] Præterea habemus duplex ejusdem privilegii ecgraphum, quod Actis Mss. inseritur. At pro anno decimo Pontificatus utrobique annus undecimus ita notatur: Data Signiæ secundo Nonas Junii, Pontificatus nostri anno undecimo. In laudata Mauri Marchesii editione & uno Ms. nostro additur annus divinæ Incarnationis ac diploma istud datum dicitur Signiæ secundo Nonas Junii Pontificatus nostri anno undecimo, anno Domini MCIX. Sed nonnemo ad hunc Ms. nostri textum solerter observavit, illam esse interpolationem, & annum Incarnationis postea ab aliquo intrusum fuisse. Interpolatio illa confirmatur ex Codice canonizationum, quem illustrissimus Fontaninus anno 1729 Romæ edidit, ubi quidem pag. 10 in diplomate illo Paschalis II decimus Pontificatus annus notatur; sed nulli Incarnationis anni exprimuntur. Adde, quod annus Incarnationis millesimus centesimus nonus cum anno undecimo Pontificatus Paschalis Papæ non cohæreat: nam mense Junio anni 1109 fluebat annus decimus Paschalis Papæ, quandoquidem mense Augusto anni 1099 ad Pontificatum evectus est, ut videre licet apud Baronium, Pagium, aliosque, qui chronologiam Pontificum Romanorum examinarunt.

[7] Verum nostra parum interest, si hoc diploma canonizationis uno anno serius aut citius editum fuerit; [& in quo Sanctis annumeratur ob crebra miracula,] cum ex illo instrumento saltem constet, paucis annis post mortem S. Petri publicos Sanctorum honores ei decretos fuisse propter frequentia miracula, quibus in vita & post obitum coruscavit, & quæ in Actis huic Commentario prævio subjungendis singillatim narrabuntur. Sed miror, in Actis nostris inter illa non referri publicum & celeberrimum prodigium, quod supra laudatus Philippus Ciammariconius in Sanctuario Anagnino pag. 126 & sequentibus ex continua majorum traditione commemorat, & cujus vestigia ad perpetuam rei memoriam hactenus marmoribus insculpta conspici affirmat. Ut autem curioso lectori satisfiat, nos istud miraculum ex Italico idiomate hic in compendium redigimus, & fidem illius, tacentibus Actis nostris, penes traditionem Anagninorum civium relinquimus.

[8] [ex quibus unum, in Actis prætermissum, hic narratur.] Ciammariconius igitur in Vita Italica S. Petri Anagnini cap. 17 illud prodigium narrat in hunc fere modum: Dum S. Petrus materiam ædificandæ ecclesiæ Anagninæ per boves convehi juberet, contigit, ut lupus famelicus de nocte unum ex istis bobus pascentem devoraret. Cum autem aurigæ die sequenti boves curribus adjungere vellent, & ossa unius bovis invenirent, tristes S. Petrum adierunt, eique infortunium indicarunt. Sanctus vero Præsul sine ulla perturbatione dixit: Eamus; qui damnum intulit, pœnam feret. Tunc simul mandavit, ut jugum istius bovis currui annecterent. Deinde agros circumiens invenit lupum devoratorem, eumque acriter reprehendit. Unde lupus, acsi fuisset rationis compos, dedit signa pœnitentiæ, & tamquam mansuetus agnus ad pedes S. Petri procubuit. Sanctus Antistes id videns, lupo in nomine Creatoris sui imperavit, ut loco vobis devorati jugum subiret. Mox lupus caput inclinans, instar catelli est ad currum, & collum jugo submittens, cum reliquis bobus currum trahebat, non sine magno stupore civium Anagninorum, qui ad mirum istud spectaculum undique concurrebant. Hæc pro traditione Anagnina memoravimus, & ad examinandos gestorum ipsius scriptores pergimus.

[Annotata]

* al. Anagnino

§ II. Acta, eorumque scriptores.

Habemus dumtaxat unicum horum Actorum exemplar, [Ut vitiosum nostrum Actorum exemplar facilius intelligatur,] quod excerptum est ex collectione Antonii Gallonii, quæ in Vallicellana Patrum congregationis Oratorii bibliotheca asservatur. Sed tot mendis scatet hoc ecgraphum, ut Papebrochius noster in margine monuerit, videndum esse, an aliquod exemplar correctius obtineri possit, cum quo conferatur nostrum, quod plane vitiosum est. Sed correctius exemplar frustra hactenus exspectavimus; & Gallonius haud dubie suum ex Ms. anagnino accepit: nam post apographum nostrum hæc notantur: Ex mendoso Ms. codice perantiquo ecclesiæ Anagninæ. Deinde tempus exscriptionis ibidem indicatur his verbis: Die XXVI Maii & Lunæ post Pentecosten anno MDXCVII. Nescio, utrum hæc menda imperito amanuensi, qui forte antiquos characteres legere non potuit, an ipsi codici attribuenda sint.

[10] Cum igitur nobis emendatum Actorum exemplar non suppetat, [præmittitur ejusdem Vitæ synopsis.] nostrum barbare luxatum ægre supplevimus, & utcumque ex conjectura correximus. Sed cum nihilominus, etiam adhibito hoc remedio, Acta illa obscura maneant, claritatis causa hic præmittimus compendium eorumdem Actorum, quod Maurus Marchesius inter opera Brunonis Signiensis tomo 2 pag. 153 & sequente edidit, & quod nos etiam manuscriptum habemus, quocum potest conferri. Huic autem compendio præfigitur is titulus: Vita sancti Petri episcopi Anagnini, ex ea, quam sanctus Bruno episcopus Signinus composuit, per reverendum * dominum Gasparem Vivianum Urbinatem, episcopumque Agninæ ejusdem ecclesiæ breviter descripta. Rexit autem reverendissimus D. Gaspar Vivianus Anagninam ecclesiam ab anno 1579 usque ad annum 1605, quo octogenarius obiit, ut apud Ughellum in editione Veneta Italiæ sacræ tomo 1 col. 322 videre est.

[11] Porro istud Vitæ compendium in memorata Marchesii editione sic habet: Petrus Salerni ex illustrissima principum familia natus, [quam Gaspar Vivianus, episcopus Anagninus] a parentibus patrui ejusdemque cœnobii Salernitani S. Benedicti tutelæ fideique committitur. Puerulus utroque orbatus parente, a religioso quodam proboque sene eruditus; deinde adolescens optimis moribus ac litteris præditus, suas facultates eidem monasterio tradidit, & sancti Benedicti disciplinam amplexus, se ipse quoque Domino dicavit. Suave igitur Christi jugum ab adolescentia ferens, & erga omnes humanus erat, ac mitis, & religiosæ vitæ cultor egregius: quippe qui monasticas B. Benedicti leges; quas etiam memoriæ mandarat, accurate servaret, atque in jejuniis, precibus, sacris lectionibus tempus omne consumeret, ut juris quoque scientiam ad rerum divinarum cognitionem adjunxerit, cum ita illum Dominus nec opinantem ad episcopalis officii munus instrueret.

[12] Quare cum aliquando Salernum Aldebrandus S. R. E. Cardinalis ac legatus venisset, sancti Viri fama permotus, [ex longioribus Actis contraxit,] eum ab abbate patruo impetrat, Romamque ad Alexandrum secundum Pontificem perducit; a quo primum ecclesiasticis negotiis præpositus, deinde Anagninæ ecclesiæ, licet invitus, creatur episcopus, magna cleri populique lætitia. Pastorali igitur munere suscepto, cum de sacris ædibus instaurandis, ac de recuperandis ecclesiæ suæ possessionibus cogitare cœpit, tum de Sanctorum reliquiis conquirendis, præsertim vero de sacro beati Magni corpore, cujus præsentia decorari Anagnina ecclesia dicebatur, nec tamen satis constare videbatur. Verum Deus ita omnem sustulit dubitationem: Petrus enim paralyticam quamdam per id tempus ad se perductam ab ipsius viro, cui nomen erat Franco, jubet ad sepulcrum, in quo sancti Magni corpus conditum putabatur, preces effundere. Cumque mulier ibi cum Francone viro suo profusis lacrymis in precatione pernoctasset, ac tristes ambo domum rediissent, postero die beatus Magnus eidem mulieri visus est pontificio splendidoque vestitu, qui eam valetudini restitutam jussit episcopo denuntiare, ne amplius de sui corporis in ecclesia quiescentis præsentia dubitaret. Paruit illa & læta cum beato Petro ac frequentissimo populo, excito tanti fama miraculi, ad sancti Magni sepulcrum Deo benignissimo de acceptis beneficiis gratias egit.

[13] Petrus interea nonnullis ecclesiæ suæ bonis recuperatis, cum & suo clero & egentibus paterna charitate prospiceret, [& in qua quædam S. Petri gesta] nocte quadam in templo de more orans, Magnum episcopum magno splendore fulgentem ad se cum Dei Matre venientem aspexit, qui ei prædixit, fore ut in Orientem ad imperatorem missus, ab eodem morbum diuturnum propulsaret, & ad templum instaurandum, quæcumque vellet, impetraret. Non ita multo post ad Michaëlem imperatorem Petrus Constantinopolim legatus Apostolicus mittitur. Cumque suo jam functus officio, ea quoque exponeret, quæ in templo Anagniæ noctu vidisset; imperator primo respondit, se, quis beatus Magnus, aut quænam Anagnina esset ecclesia, penitus ignorare. Deinde vero ea nocte imperatori gravissime laboranti, ut jam prope mortuus putaretur, beatus Magnus pontificiis velatus infulis, & sacratissima Dei Genitrix astiterunt monentes, ut si salvus esse velit, legato Apostolico morem gerat. Imperator, statim ut loquendi facultatem recepit, episcopum conquiri jubet; cui advenienti catena (ut erat temporibus illis usitatum) obducta in aula regia ita repente diffracta est, ut si fragilis aliqua materia scinderetur. Ergo imperator supplex ab episcopo per Dei Parentem ac sanctum Magnum valetudinis beneficium flagitare, ac simul visa narrare.

[14] [succincte narrat,] Tunc sanctus ac vere clemens Episcopus, implorato sanctissimæ Trinitatis auxilio, beatissimæ Virginis, sancti Magni, Sanctorumque omnium, quorum sacra ossa in Anagnino templo asservantur, contrectatisque leniter male affectis membris, Surge, inquit, præclarissime princeps, & perpetua incolumitate lætare. Surgit illico imperator, & ad Episcopi pedes procidens, patrem illum appellat, quem pridie ut externum hominem prope repulerat. Ad extremum fabris, & magna vi auri, vasisque inauratis eidem liberaliter attributis, pollicetur, se alios quoque sumptus ad basilicam absolvendam suppeditaturum: quod & re ipsa præstitit. Beatus vero Petrus, cum tres circiter anno & quadraginta suam optime rexisset ecclesiam, tertio Nonas Augusti migravit in cælum, Paschali summo Pontifice, a quo etiam est in Sanctorum numerum adscriptus. Hic aliquot menda amanuensis vel typothetæ, quæ in jam dictam Marchesii editionem irrepserant, ex Ms. nostro correxi.

[15] Ceterum miror, quod reverendissimus Gaspar Vivianus in hoc compendio non attigerit alia S. Petri gesta, [licet aliqua plane omittat,] quæ in Actis nostris & ab aliis auctoribus passim memorantur. Silet enim injuriam, ab Anagninis quibusdam sancto Præsuli suo illatam, & Hierosolymitanam ipsius peregrinationem, aliaque nonnulla, quæ inferius in Actis nostris referentur. An illustrissimus compendii auctor ea omisit, ne Anagninos suos offenderet? An illa forsan apud Brunonem Signiensem non invenit? Quæcumque fuerit omissionis causa, & quamvis Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ etiam de illis non meminerit, tamen Philippus Ciammariconius in Vita Italica, aliique scriptores ista non tacuerunt. Certe Ferdinandus Ughellus Hierosolymitanam profectionem, ejusque causam exponit in accurata Actorum synopsi, quam hoc loco transcribemus, ut simul lector chronologicam gestorum seriem cognoscat.

[16] [quæ supplentur ex compendio Actorum] Ughellus itaque in editione Romana Italiæ sacræ tomo 1 col. 348 & sequente, Acta illius ita contraxit: S. Petrus episcopus Anagninus inauguratus est anno MLXII. Hic Salernitanos principes parentes habuit; educatores vero a puero monachos sancti Benedicti Salernitani cœnobii, a quibus cum uberrime Christianam pietatem hausisset, elatis parentibus, eidemque cœnobio invidiosis attributis fortunis, monachus effectus est. Cumque sub patruo, ejus monasterii abbate, solenni ritu vota nuncupasset, adeo in perfectione monasticæ vitæ progressus est, ut, ejus sanctitatis fama diffusa, Ildebrandus Cardinalis (is, qui postea Pontifex factus, Gregorius VII appellatus est) Salernum aliquando profectus, Petrum de abbatis licentia extractum de claustro, ad Alexandrum II Pontificem secum adduxerit: quem cum Alexander ex Ildebrandi commendatione, gravissimis ecclesiasticis negotiis præfecisset, paresque oneri humeros attulisse videretur, vacuæ Anagninensi ecclesiæ demum attributus episcopus est, qui tametsi invitus ac reluctans propemodum, eamdem ecclesiam summo pietatis studio rexit.

[17] Ambiguum per id tempus erat, qua parte templi sanctus Magnus, martyr invictus, quiesceret. Itaque Petrus, [quod Ughellus in Italia sua sacra] ut illius reliquiis, tamquam ingenti thesauro, potiretur, paralyticam mulierem ibi collocandam curavit, ubi suspicio erat, requiescere Sanctum. Vix illa tetigerat locum, cum eluctato morbo, index fuit, in ea inquisitione non aberrasse Petrum. In Orientem usque Petrus legatione functus est, Alexandro II sedente, anno MLXXII ad Michaëlem novum Orientis imperatorem, quem sola manuum impositione a periculosa ægritudine corporis exsolvit. Quamobrem ingentibus muneribus ab imperatore. cultus est, quæ omnia ad suæ cathedralis ornamentum destinavit.

[18] Ceterum non usque adeo semper virtus felix est, ut non quandoque invidorum patiatur calumnias: quippe ad suos Anagninos post legationem egregie functam reversus Petrus, [inter episcopos Anagninos edidit,] sensit adversarios, quibus loco parentis esse debuerat. Itaque illorum insectatione defatigatus, peregrino cultu Anagnia discedens, Hierosolymam profectus est eo consilio, ut, ubi Christus supremum effuderat spiritum, ibidem ipse sanctis operibus intentus diem clauderet extremum. Sed hæc illum cogitantem sanctus Magnus martyr, quasi sui corporis inventori gratam vicem rependeret, acrioribus verbis castigavit, suasitque, ut ad desertam remearet ecclesiam. Paruit ille, novoque robore indutus, spretisque quæ possent ingruere, adversis, Anagninam ecclesiam per quadraginta & tres anno (nova editio Veneta tomo 1 col. 309 perperam hic 48 annos gubernationis numerat) sanctissime administravit. Deinde clarus meritis, fulgensque miraculis evolavit ad cælum tertia die mensis Augusti MCV, hoc est tempore Paschalis II, a quo in album Sanctorum relatus est, ut Baronius narrat tomo XII. Ejus Vitam S. Bruno Signiæ episcopus descripsit, qui per id tempus florebat.

[19] Neque Mabillonius illam S. Petri vexationem dissimulavit, quando in Annalibus Benedictinis ad annum Christi 1105 num. 114 post alia de ipso sic scribit: [& ex Annalibus Benedictinus Mabillonit,] Post decem episcopatus annos legatio Constantinopolim ad Michaëlem Ducam eidem imponitur ab eodem Pontifice (nimirum Alexandro II, cujus paulo superius meminerat) quo mortuo, in suam ecclesiam revertit. Verum cum ad sananda suorum vitia frustra operam contereret, variasque ab eis insectationes pateretur, Jerosolymam cum cruce signatis iter aggreditur eo animo, ut illic reliquos vitæ dies absolveret, quod secus contigit: nam beati Magni, Anagniæ patroni, viso a proposito revocatus, expleta peregrinatione, ecclesiam repetiit, & in ea sanctissime devixit tertio Nonas Augusti hoc anno (videlicet Christi 1105) episcopatus quadragesimo tertio: quem miraculis illustratum Paschalis II in Sanctorum numerum retulit. Ejus Vitam scripsit Bruno episcopus Signiensis, quæ necdum integra typis vulgata est.

[20] Omnes auctores consentiunt, Vitam S. Petri Anagnini ab episcopo Signiensi Brunone conscriptam esse; quinimo id ipsum in supradicto canonizationis privilegio seu diplomate affirmatur. [Actisque infra edendis, quæ interpolata nobis videntur,] At oportet eam omnino raram esse, cum Maurus Marchesius inter opera S. Brunonis Signiensis, quæ anno 1651 Venetiis edidit, illam omittere coactus fuerit, & ejus loco compendium reverendissimi Gasparis Viviani exhibuerit. Præterea mox laudatus Mabillonius in Annalibus Benedictinis testatur, eam necdum integram typis vulgatam esse. Nos quidem integra, ni fallimur, Acta S. Petri habemus; propterea tamen S. Brunoni Signiensi illa certo adscribere nondum audemus: ut enim parachronismos & alia interpolationis argumenta prætermittamus, in iis de hoc ipso Brunone narrantur nonnulla, quæ verosimiliter S. Brunone de se ipso non scripsit.

[21] [& de quorum auctore nonnulla præmonemus.] Etsi igitur Baronius in Annalibus ecclesiasticis sub nomine Brunonis Signiensis citet aliqua hujus Vitæ fragmenta, quæ cum nostro textu fere ad verbum conveniunt, nihilominus Acta nostra ab aliquo aucta & interpolata esse existimamus. Optandum sane esset, ut scriptores Benedictini genuinam S. Brunonis Signiensis lucubrationem invenirent, eamque Actis Sanctorum Ordinis sui insererent. Nos interim Vitam hujus sancti Episcopi edimus, ut quimus, dum ut volumus, non licet. Denique cum amanuensis, veterum characterum & forte etiam linguæ Latinæ imperitus, Acta illa misere luxaverit, ut supra monuimus, malumus ea sine certo auctoris nomine vulgare, quam docto Brunoni Signiensi temere attribuere. Nunc tantummodo superest, ut hanc ipsa S. Petri Vitam, hinc inde uncis suppletam, & ex conjectura nostra emendatam, prælo & lectoris judicio subjiciamus.

[Annotata]

* Ms. reverendissimum

VITA
Ex Mendoso codice perantiquo ecclesiæ Anagninæ.

Petrus episc., Anagniæ (S.)

BHL Number: 6699

CAPUT I.
Sancti nobilitas, vita monastica, munus in curia Romana, episcopatus, legatio Constantinopolitana, & quædam miracula.

[S. Petrus piis & nobilibus parentibus ortus] Beatus Petrus, quem Anagninæ dudum ecclesiæ providentia divina destinavit episcopum, ex progenie principum, claro progenitorum stemmate, Salernitanæ civitatis exstitit oriundus. Parentes ejus, fidei sinceritate conspicui, piis intenti actibus, Redemptori [serviebant.] Clientelam a obtinentes & rerum opulentiam secundum æqualem generis dignitatem, unicam prolem, felici sorte susceptam, hereditatis locupletis, honoris & prosapiæ relinquere sibi superstitem disponebant. Sed præ cogitationibus hominum, Domino disponente, postea Petrus, proles gratuita, germano genitoris sui, viro religioso, & probo abbati monasterii S. Benedicti Salernitani tutorio jure subjicitur, & supremæ voluntatis elogio * a patre patruo tuendus infantulus commendatur. Utroque parente puerulus, funere succedente, privatur; ablactati deinde pueritia religiosa diligentia custoditur. Senio maturitate conformis, & convalescens incrementis salubribus, psalmographicis instruitur & congruis rudimentis. Sed & magistris deputatus idoneis, adolescentia celebri morum honestate composita, liberalibus imbuitur artibus, & virtutum gratia perornatur.

[2] Vixit cum patruo bonitatis alumnus, a quo post annos impuberes humilibus postulationibus & devotis obtinuit [habitum, [vitam monasticam amplectitur,]] & monasterio prætaxato collatis substantiis, expeditus dedicavit se Domino, riteque professus B. Benedicti regulam, qua regi possit & dirigi, Christum vestigans, pauper monachus consecratur. Veritatis filius, fidei cultor inclytus, conversatione spectabilis, atque placidus obedientia, nimioque pudore mentis & corporis, patientia constans & suavi benignitate jugum Domini deportavit; quamque prudenter instituta regulæ memoriæ tradita observavit solicitus, citra perfectionem operum & gloriam operantis, sanctitatis odore de innocentia & Petri puritate manante, ad usque supremos Ecclesiæ clericos sequentibus declaratur: in eo namque caritas & officiosa humilitas erga claustrales & ceteros, nec non virtutum observantia taliter excreverunt, ut, undique fragrantia famæ diffusa, Petrus singularis a singulis sanctitatis gratia monachus haberetur.

[3] Scientiam porro canonicam & divinam pulchritudini religionis adjecit, quatenus divina providentia dispensante, [virtutique scientiam adjungens,] ad perfectionem viro monastico nil deesset, qui cathedrali potius, quam cœnobitico regimini parabatur. Post dormitionis compendium, quo quieti domitos artus, ærumnis maceratos pro Christo, prostraverat, insuper exercebat jugiter studia lectionum; deinde terens ecclesiæ pavimentum, continuis orationibus insistebat. Felix & piis invigilanda mentibus summi providentia Conditoris, quæ dotibus tot præmunit gratuitis præficiendos sacris apicibus, & beatis meritis conservandos *!

[4] Cum autem divina providentia ordinasset, ut beati Petri virtus prodiret in publicum, ne diu lucerna, [in curia Romana negotiis ecclesiasticis præficitur,] fulgore divini luminis radians, præter dignitatis candelabrum claustris abdita teneretur, sed patenter aliis proficeret & præesset, Altebrandus b sanctæ Romanæ ecclesiæ Cardinalis, legationis officio præditus, cum prænotatum monasterium visitasset, pervenit ad eum ipsius Petri sanctitatis fama celebris, quem in sancto proposito confortavit, & ipsum ab abbate patruo postulatum atque obtentum secum duxit legatus ad curiam, & ipsum domno Apostolico resignavit, sanctitatis & scientiæ titulis commendatum. Cappellanis unitus papalibus, negotiis Ecclesiæ vir Deo charus præcipitur interesse.

[5] Argumentis postmodum sanctitatis & prudentiæ pluriformiter comprobatum Apostolicus idem Anagniæ residens, [& dein ad cathedram Anagninam evehitur.] clericis & proceribus Anagninis matricis eorum ecclesiæ collapsæ dudum per desidiam, locupletis tamen antiquitus & plurimis privilegiis prædotatæ, vacationem proponentibus diuturnam, reformationis gratia concessit eis e latere sacris commendatum affatibus, in præsulem assumendum. Petrus vero cunctorum voto lætabunde susceptus, licet invitus & renitens, honorifice cathedratur: adhortationibus porro salubribus [&] Papæ confirmatur oraculo; & ubi dies consecrationis præfigitur, in urbem se contulit Apostolicus cum honore.

[6] [Solicite munus pastorale administrans,] Dum interim provida maturitate solicitus res ecclesiæ sibi commissæ per inquisitionem discuteret, ac suum reperisset episcopium prædecessorum desidia temporalium attritione collapsum, in se mentis rancore c volvens ambiguo, tendebat * ecclesiam abdicare collapsam, in qua nec ad restaurationem operationis materia, nec ad vitæ necessaria dumtaxat aliqua suppetebant. Jura quidem immunitatis antiqua reperta privilegia continebant, possessiones amplissimas prætendebant documenta veterrima, quæ præcedentium clericorum & prælatorum longæva dudum usurparat præscriptio, vel potentum laicorum subreptio commentis emphiteuticis detentabat. Prælati vero nutabundum mentis propositum eruditi aliqui digniores agnoscentes, indicibus argumentis placandum, cœperunt electum solamine confortare, quatenus rancorem abjiceret, & spem restaurationis in Omnipotentem refunderet, ac in quiescentium in Anagnina ecclesia pignoribus, præcipue beati Magni d præsulis, cujus præsentia corporis & thesauri eadem ecclesia prædotatur.

[7] [de præsentia corporis S. Magni,] Commendat Pater almus filiorum consolationem in Christo; præsentiam vero tanti corporis ibidem esse penitus diffidebat: ut autem [de præsentia] tanti thesauri, quem Anagnina continebat ecclesia, digne certificaretur electus, Franco quidam, plebeius indigena civitatis, episcopio competentis, confectam doloribus & morbo paralysis artuum officiis destitutam juvenem conjugem ad pedes attulit Præsulis infulandi, medicorum remedio desperatam, humilibus deposcens affatibus, ut juxta sancti Viri famam percelebrem, salutem a Domino languidæ conjugis impetraret. Illis autem Pater benigne compatiens corpore menteque dolentibus de se nil tale præsumens, coram plerisque subintulit: Quia, fratres & nostri concives, hac in ecclesia præcellentissimum corpus beati præsulis Magni asseritur tumulatum, ad locum ipsius humili devotione persistite, ipsiusque sacra implorate suffragia reverenter. Illi vero juxta beati Petri consilium lacrymis & orationibus usque ad crepusculum persistentes, nondum salutis intentione sortita, tristes admodum ad propria repedarunt.

[8] [quod in ecclesia Anagnina esse dicebatur,] Relucente deinde diluculo, doloribus jam affectam conjugem in loco Franco jam dictus dimisit ex ipsa finaliter desperatus, & seratis aforis valvis, secumque clavim deferens, oneratus rastris ad silvam properat coloniæ e. Uxor autem ipsius, Donicha nomine, inter doloris angustias beati Patris hesternam consolationem rememorans, [qui intercesserat] fusis pro ipsa Domino precibus, ab eodem conspexit, se duci intra domum, luce non solita comite, [& vidit] senem staturæ proceræ, canitie venerandum, cappa, mitra & stola, micantibus auro fimbriis, pontificaliter infulatum, virgam ferentem auream pastoralem, & Donicham languidam taliter alloquentem: Hesterna die, Donicha, juxta corpus meum de tui Præsulis consilio salutis remedium postulasti, & quamquam exaudita non fueris, surge tamen incolumis, & ipsum tuum intercessorem & præsulem concite repetas dicens, ne de præsentia mei corporis, in sua quiescentis ecclesia, deinceps dubitet; sed juxta fratrum & civium assertionem noverit, corpus meum translatum, & in eadem ecclesia veraciter tumulatum. Mulier autem stupens, & in tanta gratia visionis, adhuc rancore languoris [detenta &] dubitans, prosilire se non posse beato Magno dicebat, qui indutam melioribus vestibus, & ad januam usque perducens, sospite muliere dimissa, disparuit vir magnificæ visionis.

[9] Sentit mulier vigorem pristinæ sanitatis, propinquis & proximis acclamatis. [per quædam miracula] Disrumpitur ostium, recitatur quod accidit, collata mirifice sospitas ostenditur; grata & communis fit jucunditas concurrentium ex portento. Episcopus deinde petitur, & impletur Magni beatissimi reverenter injuncta legatio, quæ dum devote suscipitur, laudum gratiæ coram beati Magni tumulo referuntur, quod per ipsum noverit Petrus episcopus suam Deo & beato Magno perseverantiam complacere. Exultant hinc inde cives communiter, quod in exordio communis novi Patris talia dignatur, ut ipsum corroboret, Omnipotens operari.

[10] Præfixo porro, ut præmittitur, die, munere consecrationis a prætaxato Papa reverenter accepto, [certior redditur.] piaque largitione ipsius perceptis ad apparatum præsulum auro radiantibus sericis ornamentis gratias agens, ubi honorifice susceptus est, ad ecclesiam destinatam regreditur, in qua vigiliis & orationibus & piis actibus se contulit *. Sic se gerebat sanctitas juncta religioni monasticæ simul & officio pastorali. Per Italum deinde quemdam, languore manus attritum admodum, & beati Magni subventione curatum consilio Petri præsulis, revelatum est sancto Viro, quod beati Magni corpus quiescebat in parte septemtrionali ecclesiæ, & altare desuper esset Trinitatis summæ, in honorem Magni beatissimi, dedicandum.

[11] Vir nempe sanctitate conspicuus, lucerna super candelabrum domus Domini constitutus, [Dum S. Petrus bona ecclesiæ suæ recuperat,] beati Magni solamine frequentius, uti traditur, confortatur, & per ipsius visionem angelicam Petrum sibi Dominus comprobavit sacerdotem electum ad dedicandum sibi hostiam laudis & opera pietatis. Sic in tabernaculo cortinam attrahit, & cherubin duo mutuo se respiciunt, propitiatorium obumbrando. Justitiam & quietem animi, pacis & innocentiæ temperamento compensans Vir circumspectione spectabilis, ad propellendam calumniam instantia veritatis plurimas usurpatas & destitutas possessiones ecclesiæ in usum debitum revocavit. Territorium castri vici Morraceni, Romanorum quondam depopulatione destructi, per finitimos & cives occupatum cum territoriis ecclesiarum S. Mariæ de Lisa, S. Bartholomæi, S. Clementis de Griciano cum aliis plurimis coloniis & possessionibus a detentoribus vigilanter eripuit, & ad dominium ecclesiæ revocavit; Castro reparato per gyrum, & ædificata turri præcelsa ibidem cum domibus, ubi seipsum sub tutamine receptabat, inter quæ construxit ad aquas duo utilia molendinaria ejusdem territorii: ex iis & aliis recuperatis, perceptis vitæ subsidiis, & a piæ mentis fidelibus erogatis, quamquam afficeretur usquequaque penuria, fervore tamen caritatis abundans, sibi & ecclesiæ servitoribus indigentibus, in quantum poterat, providebat.

[12] Nocte porro dum orationi secus altare, sicut erat solitus, [ei cum Deipara apparet S. Magnus,] intra ecclesiam in exstasi [&] contemplatione procumberet, miratus ab Oriente splendorem, obstupuit, & ubi lucis non diurnæ lumina per exteriores tenebras noctis mediæ quodammodo silentio tenerentur, prodigiale quid Petrus tacitus attendebat. Post geminos deinde juvenes clericali habitu candidatos, causam luminis in cereorum similitudine præferentes, beatus ecce Magnus, in signis declaratus, præ aliis reginam præcedebat, diademate præsignatam, quam Salvatoris Matrem pandebat comitatus virginum, & majestatis sanctitas Genitricem. Petrum almificum, solutis comitantium laudibus, gratis affatibus alloquitur, ut juxta B. Magni monita, causam apparitionis perciperet, & confortaretur in statione propria fabricanda. Ecce, inquit Magnus piissimus; frater episcope, Dei Mater ad tuam consolationem, ut pro ecclesia plebeque tibi commissa voti compos efficiaris, apparuit, ut & locum agnoscas hunc in Dei omnipotentis & sui veneratione peculiariter divinitus destinatum, & ob hujus nostri corporis præsentiam & Sanctorum plurimorum patrocinantibus meritis prædotatum, ad cujus cultum & regimen e Christi provisione non sine mysterio deputaris.

[13] [ipsumque de obeunda legatione CP., aliisque futuris præmonet.] Ut autem juxta dispositionem supernam, per te postulatam vocationem & formam in sanctitate conversationis accipias, Apostolicæ sedis Pontifex Alexander f & cœtus Cardinalium decreverunt pro concordia fidei & agendis Ecclesiæ [negotiis] delegatum ad imperatorem Græcorum Michaëlem g [te] continuo destinandum: & ubi feliciter legationem perfeceris, & principem ipsum a molesto morbo & chronico, virtute superna, tuis & hic quiescentium Beatorum meritis liberaveris, quod volueris pro subsidio fabricæ consequeris; sed & gratiam coram regibus & omnibus reportabis. Satagere te oportet, Deo amabilis, & viriliter confortari laboribus, & venturis tentationibus resistere: quoniam laborem in opere, & vitæ reformatione persecutiones persenties nequitiæ satellitum, quos disseminator zizaniæ in æmulationem dedicandæ stationis contra te excitabit; quos nequitiæ parasitos pro tempore cautius præcavebis: Salvatoris enim & suæ Matris protectio te per nostræ visitationis beneficium nullatenus abdicabit. Per te quidem ecclesia & civitas competens temporalibus & spiritualibus beneficiis attolletur, & antiquam Anagninorum civitatis gloriam, propagatam in superstitionibus paganorum, non sinet innovatio divinæ gratiæ successiva per loci hujus sanctitudinem meritis quiescentium inibi veterari. Juxta designationem igitur nostram, basilicam in honore sublimis Virginis & Sanctorum omnium perfice venerandam; quoniam amotis ruderibus, lapides & marmora suppetent in materia operandi. Designata deinde per gyrum structura basilicæ baculo pastorali, cum processione pristina valefacientibus cum benedictione, visio veneranda disparuit.

[14] [Deinde Sanctus ad imperatorem CF. mittitur,] Peractis a Petro frequentius Christo gratiis pro consolabili visione, nuntium accedentem recipit, ut concitus ad Romanam curiam studeat properare. Modica clientela stipatus accessit oracula: cum apicibus legationis reverenter acceptis per terrarum vasta, per maria, congruis evectionibus Constantinopolim pervenit regiam civitatem, & ibi tamquam apocrisiarius Apostolicus ab Illyricis h, quorum doctus erat idiomate, honoratur. Initis colloquiis causam legationis explicuit: indictum demum per visionem ab imperatore postulavit subsidium, conditionem prædicens, & seriem visionis. Imperator ad hoc, in honore B. Virginis se plurima retulit pro basilicaribus fabricis impendisse. Quis esset beatus Magnus, quisve quietis suæ locus [nesciebat, &] ignorabat penitus ecclesiam Anagninam. Quibus Petrus a logotheta i perceptis, circa proclivem lucis horam mirabundus admodum, non diffisus, in hospitium se recepit.

[15] Nocte vero sequenti, dum intra cubiculum dormitionis imperator procumberet, [quem dum gravi morbo laborantem] consueta sibi & gravi pervasus est morbida passione, tantumque ipsum attrivit molestiis, ut beneficio sensuum admodum destitutus, mortuus a personis cubicularibus & proceribus aulicis putaretur. Frustra medicorum & alia parabantur remedia consueta. Cum ad usque matutinales vigilias dux doloribus dirissime torqueretur, Dei Genitrix & Magnus infulatus sanctissimus astiterunt, duci languenti suadentes, quatenus ad suæ salutis perenne remedium, episcopum monachum & apocrisiarium Apostolicum advocaret, nec ipsius votis abnegaret subsidium, ipsorum gratia postulatum. Loquelam recuperat continuo, & monachum apocrisiarium expetit. Concite Præsul quæsitus accessit. Relatione mirandum! Ob incursum superpervenientium obducta catena inter aulam præ cubiculis imperialibus per se, Præsule superveniente, persolida scinditur, acsi materia fragilis, præcidente gladio, partiretur.

[16] Ingressus Episcopus in signo Trinitatis benedictionem & pulcritudinem verbis prætendit. [prodigiose sanasset, accepta ingenti pecuniæ vi,] Postulatur per principem beneficium sospitatis humiliter, præcelsæ Virginis & Magni sanctissimi visionis & indictionis signa referuntur. In virtute, inquit B. Petrus episcopus, Trinitatis almificæ, Θεοτόκου Virginis, & in honore B. Magni, & quorum in Anagnina ecclesia beata corpora requiescunt, surge, gloriose princeps, & gaudeas incolumitate perenni: & tactis locis infirmitatis leniter signo crucis, & sospes imperator exsurgens, nullatenus exinde postmodum molestationem persentiit; & Episcopo procidens, patrem vocabat, quem pridem quasi externum reputabat; cœpitque cum ipsius ecclesiam, [tum] Magnum beatissimum attentius venerari. Exhibentur artifices, & pro constituenda basilica pondus dignissimum aureorum cum vasis, & auro contextis ornamentis electis. Indicitur insuper Petro beato præsuli, ut censu deficiente tradito, non postponat redire vel mittere; quoniam ad perfectionem usque cuncta devotione promptissima largirentur.

[17] Regressus deinde, favente domino Apostolico, dirutis ecclesiæ majoris mœniis veteranis, [Anagniam reversus, ædificat eccleam,] ruinæ effossis citius fundamentis, Opifex intendebat studiosius in prosecutionem structuræ & apertionem fundamentorum. [Procuraverat] marmorum, lapidum & cæmentorum præsignem congeriem, & alia, quæ per beatum Virum non sine prodigio contingebant. Concurrentes hinc inde mirabantur intenti, repertis & notatis diligentius [Sanctorum reliquiis.] Interea beatorum Magni & Secundinæ k virginis & martyris, Aureliæ & Neomisiæ virginum l tumulatis corporibus cum Sanctorum plurium reliquiis venerandis, & præordinatis per ipsum in patronos ecclesiæ, in catacumbis fundavit ecclesiam & erexit, ut sibi designatum fuerat, & operis evidentia manifestat. Cum autem a septemtrionali parte inferius [invenisset] marmoreum sarcophagum, cinctum zonis ferreis, in quo habebatur integer thesaurus corporis beati Magni, Græco epigrammate denotatus, suis & sacerdotum manibus [hoc sacrum corpus] ordinatum [collocavit, quod cum] sub altari construendo tractum & consitum [esset,] vox in catacumbis ipsis fertur taliter reboasse: Hic, ait, est tua requies; hic in seculum cum iis pignoribus cinerariis Judicem resurgentium exspectabis.

[18] Agit Deo gratias Opifex venerandus in laudibus, & corpus Magni sanctissimi sub altari eodem sarcophago in honore Trinitatis ac ipsius nomine, ab occidente tribunali superstructo, [eamque variis Sanctorum reliquiis exornat.] recondidit veneranter; corpus vero beatæ Secundinæ virginis [&] ossa lacteo nitore splendida virginum Aureliæ & Neomisiæ locello juxta ipsam sub altare in ipsius beatæ Secundinæ & omnium Christi Virginum ad dextram collocavit; reliquias vero ceteras beatorum Sebastiani, Cesarei m & Sanctorum plurium sub altare ipsorum & omnium Christi Martyrum, de lapidibus candidis [constructum, &] veneratum ibidem antiquitus pia devotione, recondidit in patre reliqua stationis; superioris vero aram basilicæ [ædificavit] tabulato marmoreo in honore beatæ Virginis & Sanctorum omnium, sacris … cumulatam reliquiis, constructis hinc Baptistæ Joannis, inde vero Apostolorum cryptis marmoreis, cum capellis appenditiis, nolario, palatiis & officinis, [quæ omnia] ope cælesti & provida solertia [est] prosecutus. Quisnam piæ mentis ambigat, Petrum Dei virum in ædificatione templi, Salomonis participasse prudentiam? Moisis fidem exquisitam in portentis legationis ad imperatorem Illyricum, n & in pontificatu prodigia leviticæ sortis Aaronica [habuisse,] fideliter asseritur. Unius ejusdemque Redemptoris Petrus in suis actibus spiritu ducebatur, cujus prætaxati Patres in suis virtutibus prætulere figuram.

ANNOTATA.

a Clientela aliquando significat multitudinem servorum, ut videri potest apud Cangium in Glossario. Hæc significatio hic ex sensu satis eruitur, & postea aliquoties recurrit.

b Ab aliis appellatur Iltebrandus vel Hildebrandus, qui postea sub nomine Gregorii VII Romanam Ecclesiam gubernavit.

c Rancor videtur accipi pro dolore, sicuti vox barbara rancura apud scriptores infimæ latinitatis querimoniam vel dolorem significat. Eadem vox in his Actis & simili significatione pluries recurrit.

d Sanctus iste episcopus Anagninus in Martyrologio Romano refertur ad diem XIX Augusti, quo Acta ejus, Deo favente, illustrabuntur.

e Colonia interdum accipitur pro rustici vel coloni prædio, ut Cangius in Glossario variis exemplisprobat.

f Is est Alexander II Pontifex, qui ab anno 1061 usque ad 1073 Ecclesiam rexit.

g Iste Michaël, cognomento Ducas, factus est imperator Constantinopolitanus anno Christi 1071, ut Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad illum annum num. 13 tradit, qui ibidem num. 23 de illa legatione S. Petri meminit.

h Auctor hoc loco per Illyricos, quorum doctus erat idiomate S. Petrus, haud dubie intelligit Græcos: nam infra imperatorem Constantinopolitanum, quem S. Petrus prodigiose sanaverat, imperatorem Illyricum appellat.

i Erat dignitas in aula Constantinopolitana, de qua Goarus & Gretserus in notis ad Codinum consuli possunt.

k De hac Sancta egimus die XV Januarii, & postmodum ampliora ipsius Acta accepimus, quæ in supplemento mensis Januarii discutientur.

l De istis sanctis Virginibus die XXV Septembris cum Martyrologio Romano agendum erit.

m Quinam sint hi Sancti inter tot homonymos, non facile dictu est.

n Hic Michaëlem Ducam vocat imperatorem Illyricum pro Græco vel Constantinopolitano, ut superius in Annotatis ad litteram h monui.

* forte consecrandos

* forte eloquio

* forte contendebat vel tentabat

* id est exercuit.

CAPUT II.
Calumnia Sancto impacta, peregrinatio Hierosolymitana, reditus, ecclesiæ Anagninæ constructio, iteratus discessus ac reditus, & ipsius prosopographia.

Ut autem experimento patientiæ Vir perfectus justitia probaretur, Alexandro II Papa feliciter obeunte, [Sanctus ob quasdam suorum calumnias in Syriam profectus,] ut prædicitur, Gregorius Papa VII successit, qui [erga] Petrum episcopum gerebat familiaris viscera caritatis: inter quem Gregorium & Henricum regem Germaniæ pro investitura & confirmatione imperii dum gravis oriretur dissensio, beatus Petrus, opere non perfecto, [desistere coactus est: cum enim] tunc episcopus indigentium subventionibus [pecuniam] expendisset,… cœpit Viro sancto mordacium detrahere grassatio, qui dicebant, quod censum pro ecclesia reparanda collatum pompose dispersit, nec mœnia & stationem, quam cœpit, debite consummavit. Si sano [inquiebant] regeretur capite, melius veteres fulsisset ecclesias, & reliquum inter servitores utilius convertisset. Jam pristinas domos amisimus, & intra novas quiescere non valemus. Sic contra Virum justum insultando, de furto pecuniarum ipsum notabiliter deferebant: quod Præsul non sine mentis fluctuatione patienter in Domino tolerans, dum temporaliter videbatur destitui auxilio, sicut ipse disposuit, cum navali stolio a pro recuperatione terræ sanctæ Hierosolymitanæ & principe Boamundo b, Apostolica licentia transfretavit in Syriam, [ut sequeretur veterum] Patrum & Christi vestigia, finaliter juxta propositum moraturus ibidem. Creditus Sanctus a ducibus, regibus & cunctis de exercitu, dare motus per gratiam, quam non sine magnis miraculis in infirmitatibus Deus impendebat per ipsum: cultu quippe ac devotione paterna a cunctis venerabatur; ipsius monita & consilia petebant singuli & etiam attendebant.

[20] Regresso exercitu post biennium, terra Christianorum obtenta, & Petro in suo proposito remanente, [ad ecclesiam suam redire jubetur ab apparente S. Magno,] ad sui anticipationem propositi Christo favente, beatus ei Magnus astitit obvius in habitu peregrini, qui a beato Petro, quis & unde esset, repercunctatus; Peregrinus, respondit, Italus ego sum, jugalis consortia fugiens: huc salvationis causa, dum vixero, moraturus accessi; cumque ei petenti debitum, quod ipsa mihi pro posse tribuit, sibi reddere postulatum nego, tuum cum reliquis peto consilium: Anne salvabor? Frustra, Petrus inquit, in obscœnitate criminalis propositi salvationem hic expetis contra vinculum conjugale; quod Deus conjunxit, homo non separet, originaliter Domino statuente. Cur ergo, Magnus beatus intulit, ecclesiam jugaliter tibi meis interventionibus a Domino desponsatam contra propriæ salutis consilium & Dei voluntatem temerarius abdicasti? Ubi jam vota peregrinationis implesti, tuam in Dei nutu ecclesiam repetens, regredi ne moreris.

[21] [cujus monitis obtemperans, Anagniam redit,] Beatus autem Petrus, almi & Magni patris disparentis monitis acceptis salubribus, seque deliquisse cognoscens, Deo egit gratias & laudes. Conscensa deinde puppi, propellentibus eois secundis flatibus, Deo favente, ad urbem regiam Constantinopolim rursus prænotatam applicuit. Honorificentia grata per imperatorem c desideratus Pater suscipitur, [qui] regressum peregrinationis & imperfectæ basilicæ conditionem moratus admodum reseravit; maximum pondus aureorum, priore majus, cum votis argenteis reliquis, & ornamenta plurima divino cultui opportuna per duces devotissimos largiuntur.

[22] [& novis muneribus auctus ædificationem ecclesiæ perficit.] Onusta sic navi cum gratia, velis auræ traditis, devenit Panormum; quem Rogerius d novus rex Petro notus almifico cum honore suscipiens, pluraque pro impensis ecclesiasticæ fabricæ supererogans, remisit in pace. Exinde navigans in Italiam, visitato in patria Salerni monasterio beati Benedicti, in quo nutritus fuerat, & oratoriis plurimis, pervenit Anagniam, ubi susceptus est cum honore. Ecclesiæ prætaxatæ fabrica perbene cum omnibus officinis perficitur, in amplitudine domorum & possessionum augmentatur, [quæ omnia B. Petrus] per plures largitiones suscepit. In honore præterea Salvatoris & beati Benedicti post palatium capellam construxit, & manu propria consecravit, constituens sibi cameram inter ipsam capellam & aulam, ubi post orationum indefessas vigilias, & religionis exactam observantiam accubitu durissimo quiescebat, & [se] exercebat studio lectionum; in cujus partem cubiculi insimam in susceptionem peregrinorum & hospitum, receptaculum ordinavit, quo vigilantius hospites & pauperes per descensus aditum visitabat. Perfecit autem ecclesiam & cuncta cum perfectione solenni per singula, prout sibi fuerat cælitus designatum, anno Domini MLXXIV e, ponens epitaphium, cælato marmore per se conditum in muro ecclesiæ in hunc modum:

Quisquis ad hoc templum tendis venerabile gressum,
Mox Conditorem, cunctorum nosce satorem.
Condidit hoc Petrus summo conamine præsul,
Quem genuit tellus nobis dedit alta Salernus.
Dic: Miserere sibi, superi Patris unice Fili.

[23] [Etsi S. Petrus virtutibus fulgeret,] Pius Opifex mansuetudine, prudens auxilio, vocibus efficax, consilio pollens, stabili proposito quosque suos actus sternuitatis gratia servabat. Præter exceptionem quælibet placido ministerio negotia forensia [peragebat,] decisione canonica, justus in se, reddebat singulis justitiæ complementum. Ex iis etiam, quæ sibi temporaliter subsidium divinitatis impenderat, quis referet, quanta secretius in indigentium subventionibus dispensator providus misericorditer erogarit? Erat enim infirmantium, prout opus exegerat, salubre consilium, medicinalis affectus, auxiliabilis visitator, pia compassione tristantium & afflictorum ordinatissimus consolator, viduarum & orphanorum defensor, & intendentium nubere virginum honestarum cautissimus coadjutor. Pro conservatione pacis & jugis concordiæ cunctorum intentus summopere, pro subventione passim indigentium civitatis & regionis diœceta f gratissimus solerti diligentia vigilabat.

[24] Ad exercitium misericordiæ, quam promptissime sectabatur, instruxerat etsi modicam, non tamen inutilem familiam, quam tenebat. Pro singularis patris gratia & benignitatis confugio venerabatur ab omnibus, [ac plerisque subditis charus esset,] & cunctorum affectibus inter notos, subditos, & finitimos semper amabatur. Non sufficienter ac ordinate vivere, non consulte disponere, nec pie mori se arbitrabatur finaliter, qui consilium beati Petri tanti præsulis evasisset. Attendat quis discretionis libramine moderatus, & in Petro præsule prædicando Marthæ solertis & Mariæ speculantis imaginem non mediocriter admiretur. Decebat ad hæc, ut episcopus patientia præditus, persecutionibus probaretur, & experta sanctitas latius rutilaret prodigiis meritorum.

[25] Ex subditis quidam abusores ordinis clericalis Petrum patrem familias, [tamen ob quorumdam invidiam rursus discedit,] conservatorem & dispensatorem providum, suspicantes censum, quem in fabrica piis actibus & egentium subsidiis impenderat, ad usum fortasse proprium in thesauris avaritiæ abditum detinere, spiritu invidiæ proditoriæ concitati parietem inter aulam & cameram Viri justi gestierunt pervadere, quatenus, vocato * præsule, manus apponerent ad ea, quæ miserabiliter cupido suggerebat: quod dum Pastori pervigili, spiritu revelante, innotesceret, suscitato cubiculario sacerdote, cum eo descendit per aditum, quo peregrinos & pauperes assueverat visitare, soliciteque paratis evectionibus Romam tendere disponebat, gratia cedendi scandalo [ibi] finaliter moraturus. Proficiscitur deinde, uno pedestri famulo præcedente.

[26] Beatus Magnus indigne ferens episcopi sui discessum, janitori claustri ecclesiæ, nomine Andreæ, pedibus, [& miraculo ac monitione S. Magni revocatur,] tibiis, & altero lacertorum [ita] contracto, quod vix baculo sustentatus incederet, per visum noctis apparuit mandans, ut citius pergens revocaret Episcopum abscedentem, indicavitque locum versus urbem, ubi Andreas Episcopum revocandum attingeret; dum autem se per impedimentum clauditatis janitor excusaret, beatus Magnus trepidanti sibi intulit: Surge festinus; divina potentia sanavit te meritis Episcopi, & ex hoc ipsius beneficium properans recognosce. Gratias agens Andreas, saltibus alacer prosilivit, & destinato loco, diluculo lucescente, prævidit Præsulem præcedentem. Comitibus acclamatis, vox sequentis noscitur viatoris. Substitit Episcopus & in janitoris accessu cognovit ipsum prodigialiter solidatum; ibidem vero pertingens Andreas procidit, & sancti Patris pedibus osculatis, quod contigerat, retulit & ostendit, beati Magni revocatoris imperiis patefactis.

[27] Petrus autem stupens & credens, comitem & famulum sic affatur: [qui ad urbem rediens] Volvitur navis periculosis impulsibus, frater, sic resistendo Spiritui. Redeuntes tentationibus exponamur, & pœnitentes, in eo, quod gessimus male, obviando, sumamus vigorem spiritus, & martyrium expetamus, Domino disponente, quoniam veniet cum tentatione proventus. Interim causa cognita noctu discedentis [Præsulis] cives universaliter conturbavit, & confudit plurimum conspirantes. Hora porro sequenti sexta prætaxatus janitor gaudens regredientem præcedebat Episcopum, quem [cum] dudum contractum, nunc pedestrem solide incedentem, quotquot in civitate Anagnia commorabantur, conspicerent, concurrebant mirantes, & contigisse Præsulis sacratissimi sanctitate nullatenus ambigebant; quibus comitantibus & Christum attollentibus laude, cum fama resona civitas regredienti Pontifici universaliter obviavit: una devotione regredienti Patri subditi congaudebant, & in contracto sanato persectius prodigiale Patris meritum attollebant; quorum opinionum & vocum attollentiam benigne Petrus, indicto silentio, compescebat [dicens,] miraculum non suis, sed beati Magni, meritis factum [idque confirmabat] janitoris testimonio certissime [cupiens] laudes populares evadere.

[28] [magno plausu excipitur,] Intratur procedenter civitas, [& itur] … ad cathedralem ecclesiam …, ubi confectam clinico & curvo morbo chronico, nomine Lisam, matronam dudum notam invenit, medicorum auxilio destitutam, etsi pro recuperanda sanitate plurima expendisset; quæ fama episcopi concitata redeuntis, importuna familiæ, cum lectulo secus viam ponitur, unde Præsul erat mirabilis transiturus, sperans ipsius ope doloris languidi aliquale remedium obtinere. Transeuntem Episcopum inter familias fertur taliter adjurasse: In Dei virtute, beati Magni & Secundinæ adhortatu, Pater piissime, ut [agatur mecum] sicut actum est cum janitore Andrea, divinam pro me misera non differas, deprecor, clementiam implorare. Sanctus ad hæc Petrus miti compassione subsistens, Trinitatis prætento signaculo, cælum respiciens, cœpit morbidam inclinatus [ita alloqui:] In virtute, inquit, sanctæ & individuæ Trinitatis, beatæ Dei Genitricis & virginis Mariæ, beati Magni, & quorum in eorum basilica corporum reliquiæ quiescunt, surge Lisa, una nobiscum Deo & Sanctis ipsis propera in eorum loco reddere gratias & honorem. Jamque nil passa, dudum infirma, procidit Episcopo, & sana prosiliens, mirantibus turbis & procedentibus, locum ingreditur publicæ stationis.

[29] [& varia patrat miracula,] Obviat fama virtutis [&] clericorum processio devota, & Pater lætabunda devotione suscipitur; præcedentium pacis osculo reverente [&] charitatis amplexibus venia imploratur, & in alterutrum mutuo gratius obtinetur. Introita demum ecclesia hymnis & laudibus resonat, concentu vocum & mentium efficitur communis lætitia. [Omni genere] religionis, sexuum & ætatum resultat civitas, & a diœcesi concurrebant homines, certam fiduciam obtinentes, quod impositione manus Viri Dei salutem ex diversis languoribus reportarent; inter quos dum quidam offertur obsessus, & in oratorio dum fusa coram altari oratione impositaque manu, simul ab oratione surgitur, pristinæ saluti redditur obsessus, & spiritus abscedens fugatur. Mentis resonat & oris jubilo Salvatoris nostri prodigialis virtus & pietas, quæ Petrum venerandum antistitem supra firmam petram sanctitatis proposito solidavit, ut a conformitate vestigiorum Principis Apostolorum ultra Præsul jam sortiretur pro meritis in miraculis dignitatem.

[30] [post quæ biographus personam ipsius describit.] Et ut tanti Patris qualitas, & habitus personæ in speculatione refulgeat, & devotionis memoria; erat proceritatis statura mediocris, visu gestuque præstabilis, hilaris facie; nec macie, nec carnositate notabilis, nisi quantum per abstinentiam factus est; in sancto pallore decorus, promissa barba canitie venerandus, sermone verecundus & affabilis. Vox erat sibi mediocris, nec silentio debilis, nec robusta clamoribus: recti suasor, oculis lætus, honestæ blanditiæ, incessus nec velocitate nec tarditate notandus, nulli per actus displicuit, justus sine aliqua acceptione personarum, nulli, quod pœniteat, prolocutus. Beatus revera, quem nulla violentia immutavit, neque tumidum fecit superbia, nec iracundia spiritus inflammavit, nec ipsum contra subditos vel aliquem inquietavit rapacitas: non hunc stimulavit crudelitas, non præcipitavit libido, nec ambitio delectavit. Dilector exstitit secreti & solitudinis, ubi nullo sinistri calore, neque nocuo subderetur accessu; sed ubi suimet persecutor efficitur, & carnis propriæ contemptor & domitor. Postposito cultu mundissimus, … factus domicilium virtutum, Deo fixus, & suæ gloriæ contemptor, pacis templum, spiritu Dei plenus. Excelsi vestigiis redditur nimirum similis & conformis, in cujus lege continue meditatus, [voluntatem ejus] ipse exactissime observavit.

ANNOTATA.

a Stolus vel Stolium a voce Græca στόλος, significat classem. Additur autem navali, quia interdum eadem vox pro exercitu terrestri accipitur, sicut Itali dicunt stuolo pro quibusvis copiis militaribus, ut apud Cangium in Glossario videre est.

b Hæc profectio Boamundi passim refertur ad annum Christi 1097, quod tempus etiam confirmatur ex sequentibus, cum Hierosolyma anno Christi 1099 a Christianis intercepta fuerit.

c Non capio, quomodo S. Petrus hoc tempore invenerit Constantinopoli eumdem imperatorem, ut hic innui videtur, cum Michael Ducas diu antea imperio spoliatus fuerit a Nicephoro Botoniate, post quem tunc temporis Alexius Comnenus imperabat, ut apud historicos Græcos & Latinos passim narratur.

d Hæc etiam cum novo Rogerii regno non facile conciliantur: nam Rogerius dudum ante captam Hierosolymam præfuit Siciliæ, sive de Rogerio, Roberti Guiscardi fratre, sive de homonymo Roberti filio id intelligatur.

e Neque hæc chronologia cum antecedentibus cohæret: si enim S. Petrus anno Christi 1074 fabricam ecclesiæ absolverit, quomodo antea cum Boamundo in Syriam trajecit, & interfuit obsidioni urbis Hierosolymitanæ, quæ primum anno 1099 a Christianis expugnata est?

f Diœceta, Græce διοικητὴς, apud scriptores medii ævi significat præter alia administratorem. Hic, certe pro administratore diœceseos seu episcopo ponitur.

* An necato?

CAPUT III.
Sancti morbus, prophetia, mors, sepultura, successores, & nonnulla miracula.

Cum autem destinaretur cælitus, ut Vir virtutum opifex de incolatu seculi vocaretur ad patriam, [Sanctus ægrotans anonicos suos convocat,] de laboribus ad quietem, & jam civis angelicus Superum potiretur consortio, interemptus venerabili senio, & æstivo tempore febrili morbo correptus, strato procubuit, nullo notabilis murmure præ doloribus seu querela. Vocatis deinde canonicis sive sociis suis, Finem meum, inquit, Christo dominante *, percepi, quem vobis, fratres in Domino, pro honore saltem, quo dilexi [decorem] vestræ matricis ecclesiæ, recommendo. Et ne cum virtutibus ceteris privaretur spiritu prophetiæ, subintulisse dicitur: Episcopum, quem habebitis per Ducem septiformem a ad provisionem successoris mei in episcopali sede, primicerium archipresbyterum & vicedominum ecce vobis divina dispositio præparat …

[32] [eisque varia prædicit,] Manu tenere satagite fideliter honorem sanctæ matricis ecclesiæ Anagninæ, quam fundatam primitus Apostolicis fundamentis, reparatam subventione dispositionis supernæ, ampliandam & exaltandam spiritualibus & temporalibus hospitiis per incrementa successiva pacis atque concordiæ (fructus utique caritatis) interim suadeo, & statuo testamentum. Venerandum Brunonem, Signensem episcopum, pio instinctu, luce reddita, venientem, dignis suffragiis meum obitum commendaturum, in Domino prosequimur, & ipsius honorem ac congruenter sanctitatem [vobis commendamus, ut sitis illius cum] Sanctis post Christum & Virginem genitricem devoti veneratores. Memores sanctorum pignorum & corporum, in basilicæ vestræ gremio quiescentium, ne omittatis Redemptorem pro largientibus subventionem ecclesiæ continuis exorare suffragiis.

[33] [ac receptis Ecclesiæ Sacramentis, pie moritur] Sacramentorum viatico deinde summa veneratione percepto, junctis sursum manibus, quantum valuit pro ecclesia, clero & populo oravit sibi commissis, & salute fidelium totis votis ad Dominum, & sic inter religiosorum sacerdotum & sociorum manus, Redemptori spiritu commendato, ætate quidem, nec minus Spiritu Dei plenus, e seculo migravit ad cælum: in cujus obitu nocturnis exordiis in expressionem sanctitatis Viri, signa ecclesiæ per se mirum consona dedere tinnitum. Obiit autem beatus Petrus episcopus tertia die mensis Augusti b anno Domini millesimo centesimo quinto, anno sexto Pontificatus D. Paschalis Papæ secundi. Rexit ac provexit Anagninam ecclesiam in gratia Dei & Sedis Apostolicæ annis plus minus tribus & quadraginta.

[34] [& honorifice sepelitur.] Fragrantia quidem ex beati Viri corpore manans suavis sanctitatem ipsius comprobabat; ad cujus obitum revera mirificum civitas ad pueros usque convenit; & hi patrem, illi vero alumnum; alii autem singulorum auxilium, consultorem, & civitatis præsidium amisisse se, lacrymis querebantur: sed salute languentium undique concomitantium solvebatur [dolor eorum, &] in aspectu piæ multitudinis corpus almificum suaviter soporatum potius, quam exstinctum existimabatur. Bruno vero Signensis episcopus prælibatus dum in ecclesia B. Petri … suæ civitatis nocturnis silentiis orationibus excubaret, ex specula cernens accensam lucem super civitatem & ecclesiam Anagninam, & cælestium in aëre cantilenam, præsagatus * obitum sancti Petri, clientelam solicitat, & subvectionibus præparatis Anagniam properavit: post piæ compassionis lacrymas obitum B. Petri præsulis Salvatori omnium dignis commendavit obsequiis *, & infra ecclesiam suis & sacerdotum manibus honorifice tradidit sepulturæ. Postmodum vero [apud] congregatum clerum & populum, ut omnes admodum orbatos a materia doloris suspenderet, de probitate vitæ, fructu operum, nec non prodigioso fine [disseruit] sermone disertissimo c & beati Viri meritum commendavit. Post tempus tandem de ipsius vita, & actibus gloriosis, auctoritate sancita, tractatus edidit, & tradidit ecclesiæ Anagninæ. Etsi mirum, fide tamen certum attenditur, quod Petro prædicabili Dei servo, & præsidium [ejus implorantibus] reverenter, ac diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum; & ipse, qui suos consolatur, in servis est mirabilis, & magnificatur in Sanctis, in cujus conspectu mors Sanctorum ejus, quæ vitam æternam inchoat, redditur tam virtutum exemplis, quam miraculis pretiosa.

[35] Post obitum almi Præsulis gloriosum, dum ad ipsius tumulum a diversis regionibus convenirent claudi, [Blasphemus quidam clericus] morbidi,… obsessi, & multi de pietate cælica sanarentur, ac inde pro laudibus concursus fieret fidelium, & sonitus campanarum, quidam non meritis, sed falso corporis habitu, clericus ex reliquis detrahentium Viro sancto una cum brachio dextro extensum sursum indicem [elevavit, &] pro relatione miraculorum & laudibus in sanctum Dei Petrum detestabiliter intulit: Si sanctus est iste, &, quæ de ipso dicuntur, sunt vera miracula, digitum hunc meum, si valet, claudificet: ad cujus imprecationem detestabilem index ipsius cum lacerto protenso vehementi dolore protractus inflexibiliter adeo riguit, ut nullo modo brachium & indicem in statu valetudinis reclinare valeret.

[36] Per plateam ante matricem ecclesiam discurrens, velut amens, [clementer punitur,] gemitibus murmurabat expetens, ut per remedium aliquod a circumstantibus juvaretur; sed deplorandum se & miserum exclamans, introducitur tandem sana deliberatione piæ mentis adstantium, qui sui proterviam noverant & beati Viri venerabantur in Domino sanctitatem, coram ipsius mausoleo, seque reum detestabilis imprecationis agnoscens, precibus & lacrymis convenientium recuperavit clericus officium artuum confractorum; sed quoad vixit, dolorum ipsorum quantalibet sentiebat vestigia, ut forte compungeretur attentius, rancore * pristino minime sublato. Miranda est in servis iis, quos decrevit amicos Redemptor, pietatis dilectio, ut ad eorum vestigia detractorum perversitas [humilietur] & ad ipsum salutis & gratiæ patrocinium afferatur.

[37] Quamvis contra vitam & beati Petri gesta invidi quidam insurgerent, [& S. Petrus ab episcopis successoribus suis honoratur,] a strenuitate miraculorum & famæ gloriosæ beati Petri remanserunt confusi. Successit autem beato Petro juxta ipsius præsagium Oddo d primicerius, qui Oddo successor modico tempore tenens ecclesiam, obiit; cui successit Petrus e archipresbyter, qui nobilitate sanctitatis & vitæ, pastoralem solicitudinem exornavit. Hic beati Petri confessoris & episcopi corpus, miraculis lucidum, revelatione devota & sancitu * domini Paschalis Papæ secundi cum hymnis & laudibus in catacumbis inferius transtulit, & juxta beatum Magnum mausoleo collocavit. Hic etiam Petrus successor cum Alchimo * & Alimano episcopis, pro guerrarum * desolatione propriis dejectis sedibus, [&] hospitalitatis gratia ab ipso Petro receptis, domino Paschali prædicto Anagniæ residente, de translatione beati Magni Verolas, deinde Anagniam, & miraculis ipsius Anagniæ factis codicem conscriptum contulit, & reliquit. Rexit amplo tempore ecclesiam & in pace quievit; cui successit Oiolinus f vicedominus, in præsulatu sedis Anagninæ tertius a beato Petro, qui ipsum veneratus, ecclesiam competenti tempore rexit, feliciter vitam & actus cum ipsa decorando. Felix opus & grata successio beati Patris sacerrimi sacerdotis, ut in trino successore nunc præsagato cultor agnosceretur exactissimus Trinitatis, & penes posteros trino & digno successionis ejus testimonio virtutum ejus opinio probaretur.

[38] Adjiciendum digne creditur ad præmissa, quod plurimis a beati Petri confessoris obitu decursis temporibus g… ipsius meritis mirandum occurrit. Ex latere sane dormientis matronæ nobilis, aniculus, [qui] & unicus nutriebatur, [cujus intercessione filiolus cujusdam matronæ,] puerulus cecidit, forte custoditus incaute: quem cum expergiscens recollegisset stupida vagientem, reperit ipsum confractis ossibus contra gulam, per frusta tantum pellicula livida remanente .. se miseram matrona primitivæ & unicæ prolis excidio lacrymosis ploratibus acclamabat. Præ dolore vulneris exitialis, quod tactus evidentia a vagitu pueri continuo noscebatur, desperatus a medicis restaurandæ salutis infantulus, matronis & obstetricibus [jam moriturus videbatur.] Dolens & gemebunda matrona, ob jacturam suæ sobolis quo magis dolore afficitur, consolatur incassum. Dirigitur tandem Deo favente lugubris mater ante mausoleum, ubi corpus beati Petri episcopi quiescebat. Die vigiliarum festivitatis ejusdem sauciatum & vagientem bajulavit infantem, ipsumque parens Confessori beato mentis affatibus recommendans, si sanitati restitueretur, ipsum etiam Sancti mancipandum servitio firma dispositione promisit.

[39] [quæ opem ejus imploraverat,] Completis vespertinis laudibus, retulit domum mater infantem, & post crepusculum noctis instantis ipsum in cunabulis flebilem collocavit: ipsa vero domina modico somno contacta fuerat; cumque fessa gemitibus evigilasset trepida, quia vagientem puerum non percepit, exitum suspicans, suscitato conjuge cum lumine pariter infantem oculis apertis conspexerunt, risu placido parentibus sanitatem indicantem. Ubi autem parentes ejus palpatu loca vulnerum solida cognoverunt, nec infantem proinde in aliquo trepidare, sanctum Confessorem & Præsulem exultationum laudibus extulerunt, ipsa matrona firmiter asserente, quod in specie senis gratissimi, ne timeret de puero, per visionem somnii modici Pater almificus veraciter indicaret.

[40] [mirabiliter sanatur.] Dies festus redditur a parentibus & proximis; puer autem ad sarcophagum cum cereis & luminibus deportatur, & in portentum restauratæ salutis infantuli divina Majestas in Confessore saluberrimo collaudatur. Postquam vero puer convaluit, & habitum clericalem disciplinatus assumpsit, per ipsam matrem [ei] indicatur, ut se recognoscat beato Petro confessori & præsuli devotum ob restauratam in ipso mortalis vulneris in ætate tenera sospitatem: qui juxta posse postmodum laudes sancti Confessoris non tacuit, ipsum devotissimæ mentis affectibus prosecutus, [&] præmiis etiam amplis. In beato Petro confessore & episcopo divina etiam justitia [extollenda est laudibus,] quæ pro sanitate fidelium mirificavit bonitate virtutum & fidei Sanctum suum.

ANNOTATA.

a Per ducem septiformem hic intelligi existimo Spiritum sanctum, qui in vulgari hymno septiformis munere appellatur.

b Illustrissimus Fontaninus in Codice canonizationum pag. 10 in titulo notat, die IV Augusti obiisse S. Petrum, quamvis Martyrologium Romanum, ac ipsum canonizationis diploma cum Actis nostris consentiant, & tertiam Augusti diem morti ejus assignent. At forte is error typographo adscribendus est.

c Non videtur S. Bruno Signiensis hæc & similia de se ipso scripsisse, ut in Commentario prævio breviter indicavi.

d De hoc Oddone Ughellus tomo I Italiæ sacræ in editione Veneta col. 309 meminit.

e Occasione hujus Petri in editione Veneta Italiæ sacræ, columna proxime citata profertur fragmentum Actorum, & ibidem dicitur anno Christi 1117 interfuisse consecrationi ecclesiæ Prænestinæ.

f Italia sacra loco mox citato eumdem Ojolinum memorat.

g Opinor, hoc miraculum, quod plurimis a beati Petri confessoris obitu decursis temporibus contigisse dicitur, a sancto Brunone Signiensi non esse conscriptum, cum hic anno Christi 1123 obierit, ut tomo IV Julii pag. 476 in Commentario prævio ad ejus Acta § 3 num. 21 & sequente probatum est.

* an denuntiante?

* id est præsagiens

* forte exsequiis

* id est dolore

* al. sancta

* al. Aldisino

* id est bellorum

DE S. WALTHENO ABBATE
ORDINIS CISTERCIENSIS IN SCOTIA

Anno MCLIX AUT MCLX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Walthenus abb., in Scotia (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Immemorabilis sancti cultus ex variis monumentis probatur.

In Melrosensi Scotiæ monasterio, cujus situm Bollandus noster in Actis S. Boisili ad diem XXIII Januarii descripsit, & de quo Gaspar Jongelinus in Notitia abbatiarum Ordinis Cisterciensis lib. 8 pag. 14 & sequente fusius agit, [Sanctus a plerisque Martyrologis in Scotia,] ultra medium seculi duodecimi obiit S. Walthenus, quem alii Wallenum sive Waltherum, vicinisque hujusmodi nominibus appellant, ut per decursum hujus Commentarii prævii apparebit. Hoc loco sanctus ille Abbas tum in vita tum post mortem multis miraculis claruit, & variis ægris, opem suam implorantibus, prodigiose beneficium sanitatis contulit, quemadmodum patebit ex Actis, ab auctore suppari conscriptis, quæ post hunc Commentarium ex duobus apographis Mss. inter se collatis edemus. Cum autem ignoremus, an in Scotia adhuc supersint aliqua antiquæ venerationis vestigia, vel an post proscriptum ibidem publicum Catholicæ religionis exercitium sacræ istius Viri reliquiæ alio translatæ fuerint, immemorabilem hujus Sancti cultum ex Menologiis eruemus.

[2] Præter supparem Actorum scriptorem & Capgravium, qui de antiquo S. Waltheni cultu testantur, [ab aliquibus in Anglia] Grevenus eumdem sub nomine Walteni abbatis & confessoris post alios Sanctos Auctariis Usuardinis inseruit, ut in Usuardo nostro illustrato ad diem III Augusti videre est. Greveno, de quo præfatio nostra ad citatam Usuardi illustrati editionem pag. XXXXVIII consuli potest, inter Martyrologos ætate proximus aut synchronus est Richardus Whitfordus, monachus Anglus, cujus Martyrologium Londini anno Christi 1526 Anglice excusum est, in quo monasticam professionem, virtutes, & miracula S. Waltheni breviter memorat, eumque etiam Eboraci in Anglia honoribus Sanctorum affectum fuisse innuit, dum ad diem III Augusti in annua illius festivitate solam hanc urbem recenset. An forte ibi singularem cultum obtinuit, quia in diversis agri Eboracensis cœnobiis aliquamdiu vixerat, vel oriundus erat ex provincia Eboracensi, quam avus ipsius olim possederat, ut in Actis infra dandis videbimus? An forte Eboracum quædam Sancti istius reliquiæ translatæ fuerunt?

[3] Quæcumque fuerit vera hujus venerationis causa, alii hagiologi eumdem Sanctum passim annuntiant in Melrosensi Scotiæ monasterio, [annuntiatur,] ubi abbatis munere functus est, ac vivendi finem fecit. At Joannes Wilsonus in Martyrologio Anglico, quod anno Christi 1608 edidit, die III Maii Sanctum nostrum sub nomine Walteri commemorat, & in Anglico ipsius elogio monasterium Melrosense in Northumbria ad confinia Scotiæ perperam collocat, cum juxta mappas geographicas & varios topographos illud Scotiæ in confiniis Northumbriæ adscribere debuisset. Martyrologus iste etiam hallucinatur, dum nimis incaute Leslæum secutus asserit, sanctum illum Abbatem Melrosensem ex Davide Scotiæ rege natum fuisse. Verum similes ipsius aliorumque errores infra detegemus.

[4] [ubi immemorabilem cultum habuit;] Hactenus Wilsonus unum dumtaxat S. Walthenum sive Walterum prudenter annuntiaverat sed in secunda Martyrologii sui editione, quod anno 1640 cum quibusdam additionibus ac mutationibus Anglice excusum est, ex hoc eodem Sancto duos fecit: nam die III Maii illum sub nomine S. Walteri celebrat, & tamquam filium Davidis Scotiæ regis elogio exornat; tertia autem die Augusti eumdem sub nomine S. Waltheosi (Anglice Waltheof) tamquam diversum annuntiat, & ibidem tradit, illum Simonis Huntingtoniæ comitis filium fuisse. At is bonus vir ab aliis in errorem inductus est, ut paragrapho sequente videbimus. Interim in Martyrologio sub ad rem nostram addit, memoriam hujus Sancti in toto Scotiæ regno celebrem esse, ibidemque olim exstitisse multa sacella & altaria in honorem ejus erecta, quæ hostes Catholicæ fidei cum summo Christiani orbis dolore nunc destruxerunt.

[5] [imo solenniter in catalogum Sanctorum relatus] Neque S. Walthenus talia publicæ venerationis monumenta tantummodo habuit, sed etiam ab Apostolica Sede solenniter catalogo Sanctorum adscriptus est, si credendum sit Claudio Chalemoto, qui ad diem III Maii in Menologio Cisterciensi annuam istius canonizationis memoriam celebrat his verbis: In Scotia, adscriptio seu canonizatio publica sancti Walleni Mibrasensis (haud dubie Melrosensis dicere voluit) olim abbatis, facta ob ingentia miracula, ad Sancti hujus tumulum patrata, & purissimam vitam, quam olim ibidem duxit. In margine citat Arnoldum Wionum, qui in Ligno vitæ lib. 4 cap. 24 sub finem de eodem Sancto hæc habet: Tandem multis editis miraculis, in Divorum societatem est adscitus quinto Nonas Maii. Utinam alteruter aliquod authenticum solennis hujus canonizationis instrumentum aut saltem antiquum testimonium protulisset.

[6] [dicitur a Chalemoto,] Attamen Chalemotus ad diem I Augusti in memorato Menologio eamdem solennem canonizationem rursus Sedi Apostolicæ considenter adscribit, postquam præcipua S. Waltheni gesta redegit in compendium, in quo Sanctum ex Scotia in Angliam transfert, nomenque ejus mutat, ut liquet ex eodem elogio, quod ad clariorem sequentium intelligentiam hic transcribimus: In Anglia sanctus Wallerius Melrosæ abbas, qui genere & sanguine regio ortus, ac pietate ab ipsis incunabulis deditus, apud Kirkeam primo Regularium Canonicorum Ordinis sancti Augustini cœnobium Christi militiæ mancipatus, sub observantia regulari vitam angelicam duxit; cujus quidem cœnobii ob innocentissimos mores Prior electus ac ceteris aliis præfectus multa cum laude omnibus præluxit opere & exemplo.

[7] Sed cum in dies proficeret, & arctioris adhuc observantiæ ardentius desiderium illi accresceret, [qui satis accuratum] illico inconsultis aliis Riævallem Ordinis Cisterciensis cœnobium adiit, ubi post solitam probationem ad solennem professionem susceptus, suis exemplis omnes ad admirationem sui rapuit. Unde paulo post institutus abbas Melrosæ in Scotia, non nisi invitus oneri se submisit: humiliatus enim & contemptus in claustro semper latere peroptabat, sed obedientia compulsus, dignitate suscepta, non ad delicias, sed ad laborem vocari sese existimavit, sicque in se ipsum severus factus fræno potius quam calcari indiguit, ne nimis corpus frangens duris verberibus, cilicio, jejunio, & ceteris aliis pœnis operi succumberet. Largus vero in ægros & inopes existens, quatuor aliquando millia pauperum, urgente fame, per sex menses non sine miraculo dicitur pane sustentasse, qui vix pro quindecim diebus sufficeret.

[8] Intentus quoque sæpe sæpius speculationi redemptionis nostræ mysteriorum, in festo Nativitatis Domini inter celebrandum, [Actorum compendium] puerum Jesum propriis manibus, non tantum sub panis specie, sed & sub forma visibili miraculose pertractare meruit, pluribus adstantibus prodigium cernentibus & mirantibus. Cælos aliquando coram se reseratos & apertos vidit. Miraculis insignis fuit; hydropicis ad eum accedentibus sanitatem restituit; imo multos ægros sanavit, sicque notus propter virtutem & sanctimoniam amplissimas dignitates ei oblatas a rege, sancti Andreæ præsertim episcopatum, respuit, nec acceptare voluit.

[9] Deum multis virtutum titulis & meritorum gloria illustris post plura alia pia opera, [Menologio suo inseruit,] & suscepta Sacramenta Ecclesiæ, ac plurima data salutaria monita, sancto fine quievit, lacrymantibus omnibus, anno a reparata salute millesimo centesimo sexagesimo tertio, ut testatur ejusdem Sancti historia. Mortuus autem quibusdam religiosis viris suam gloriam ac beatitudinem manifestavit: postea veto ob frequentia miracula, quæ ad ejus tumulum fiebant, solenni ritu ab Apostolica Sede in numerum Sanctorum adscriptus est, & tamquam sanctus colitur. Facile admittimus, hunc Walthenum ad immemorabili tempore in Scotia & Anglia solitos Sanctorum honores obtinuisse; sed non asseremus, illum ab Apostolica Sede solenniter inter Sanctos relatum fuisse, donec fide digniora hujus rei testimonia afferantur. Porro annum mortis, qui in jam relato Actorum compendio exprimitur, alia occasione postmodum examinabimus.

[10] Chalemotus etiam in assignando mortis ac cultus die ab aliis discrepat, dum in eodem Menologio ad diem IX Augusti sic scribit: [quamvis in assignanda venerationis die ab aliis discrepet.] In Melrosensi cœnobio depositio beati Walleni abbatis, cujus vitam & præclara acta supra retulimus ad primam Augusti, qua die veneranda ejus memoria recolitur, celebris in Scotia propter miracula, quæ ad ejus sepulcrum erga ægros patrantur. Nihilominus caute in triplici illa ejusdem Sancti commemoratione vitavit scopulum, in quem alii fere omnes impegerunt, dum variis diebus eumdem Sanctum in Martyrologiis suis tamquam diversum annuntiarunt. Nunc eorum errorem, illiusque originem detegere conabimur: nam hactenus dicta sufficere existimamus ad ostendendum legitimum S. Waltheni cultum, qui tamen ex dicendis per decursum, atque ex ipsis Actis infra dandis confirmabitur.

§ II. Inconsiderata ejusdem Sancti cum altero confusio, falsa multiplicatio aut duplicatio, & hujus postremi erroris origo.

[Wionus S. Walthenum Melrosensem perperam confudit] Molanus in Additionibus Usuardinis S. Walterum vel Galterium tertia Maii (erat hæc dies, qua corpus istius sancti abbatis Pontisarensis translatum fuerat) annuntiat hoc modo: Apud Pontiseram sancti Walteri abbatis. Hinc Arnoldus Wion minime sibi oblatam errandi occasionem arripuit, dum lib. 3 Ligni vitæ in Martyrologio monastico Benedictino die III Maii eamdem Molani annuntiationem repetit, & ad illam sic notat: Walteri abbatis sive Gualteri, & de quo Molanus in Additionibus ad Usuardum hac die. De eodem agit Joannes Leslæus de rebus Scoticis libro 6 in Davide rege, cujus hic Gualterus filius fuit, qui opimo canonicatu, & episcopatu sancti Andreæ repudiatis, monasterio se inclusit, & vix tandem induci potuit, ut abbas fieret Melrosensis circa annum MCLXXX. Hic viginti & plurium annorum parachronismus ex infra dicendis ultro apparebit.

[12] Nescio, qua ratione Wionus moveri potuerit, ut S. Walthenum Melrosensem abbatem cum S. Waltero vel Galterio abbate Pontisarensi confunderet: [cum S. Gualtero, abbate Pontisarensi in Gallia,] quid enim Pontisara Galliæ ad Scotiam pertinet? Præterea Acta S. Waltheni Melrosensis nihil commune habent cum Actis S. Walteri Pontisarensis, quæ in opere nostro illustravimus tomo I Aprilis a pag. 753 ad diem VIII ejusdem mensis, qua hic e vivis discessit. Unde Menardus in Martyrologio Sanctorum Ordinis divi Benedicti lib. 1 observationum ad diem tertiam Maii recte monet sequentia: Hic sanctus Walterus, filius Davidis regis Scotiæ nihil spectat ad Pontisaram urbem Galliæ inter fines Parisiorum & Normannorum. Sed Molanus citatus ad hanc diem respexit ad alium Walterum seu Gualterum abbatem cœnobii sancti Martini apud Pontisaram, de quo tractatu secundo nobis agendum erit. At etiamsi hic illam duplicis Sancti confusionem vitaverit, tamen eumdem S. Walthenum perperam duplicavit, ut postea dicemus.

[13] [quem errorem cæce amplexi sunt Ferrarius & Dempsterus,] Philippus Ferrarius cæce Wionum secutus est, dum in Catalogo generali Sanctorum die III Maii Pontisaræ in Gallia annuntiat annuam festivitatem S. Gualterii abbatis, & in notis ad Martyrologii sui textum hæc addit: David regis Scotorum filius fuit, qui archiepiscopatu sancti Andreæ constanter recusato, factus monachus vix adduci potuit, ut abbas Melrosensis fieret circa annum MCLXXX. De eo Joannes Leslæus lib. 6 de Gestis Scotorum, & Arnoldus Wion lib. 4 Ligni Vitæ nominatur & Walterius. Thomas Dempsterus in gratiam patriæ suæ crassum hunc errorem avide deglutivit, & in Menologio suo Scotico ad diem III Maii sic scribit: Apud Pontiferam Gualteri sancti, Davidis regis filii; qui episcopatu sancti Andreæ contempto, monachum induit, & miraculorum gloria resplenduit. Cautior hoc loco præter morem suum fuit David Camerarius, qui lib. 3 de Scotorum pietate, ad diem III Maii tantummodo unicum agnoscit S. Waltherum seu Gualterum, abbatem Mailrosensem, quamvis eum perperam filium Davidis regis ibidem appellet.

[14] Dempstero non satis est, S. Walthenum hodiernum cum jam memorato S. Waltero sive Galterio Pontisarensi confudisse; [qui posterior etiam S. Walthenum multiplicat,] sed insuper eumdem S. Walthenum in Menologio suo Scotico multiplicat, nobisque pro diverso obtrudit, ut Sanctorum suorum popularium numerum augeat. Imprimis die XXII Maii illum ita annuntiat: In Mailros Waltheni abbatis, qui regis filius ex sancta illa & benedicta generatione sanctorum Malcolmi & Margaretæ ortus, episcopatum Sant-Andreanum & archiepiscopatum Eboracensem, cum esset canonice electus, respuit, & indicato sepulcri loco, HIC HIC, inquit, EST REQUIES MEA. Sic multorum miraculorum patrator obdormivit, tam munificus in pauperes, ut cum alimenta monachorum elargiendo consumpsisset, & arcta annona incidisset, fruges horreorum duplicarit.

[15] Deinde ad diem XII Julii de illo sic meminit: Mailrosiæ elevatio sanctissimi abbatis Waltheni, [& nobis fraudulenter eumdem Sanctum sub variis formis exhibet.] cujus hortatu sanctus David rex frater monasteria fundarat, ut & frater alius Simon, comes Albamerlæ, duo monasteria Northamptoniæ in Anglia erexerat, & nepos Henricus, comes Huntindoniensis, ad augendum divinum cultum animum adjecit. Hic adverte, S. Walthenum ex filio Davidis, ut Dempsterus supra num. 13 asseruerat, fratrem ejusdem regis hoc loco factum esse. Præterea in eodem Menologio Scotico ad diem III Augusti in Mailros Waltheni abbatis elevatio iterum commemoratur, ac denique ad diem IV Augusti rursus sub alia forma sic inducitur: In Mailros obitus Waltheni senis sanctissimi, &, ut puto, abbatis, regis filii. At cur hic dubitat, an S. Walthenus ille fuerit abbas, quem antea confidenter abbatem appellaverat, nisi ut innuat, sanctissimum illum senem a priori S. Waltheno diversum esse, atque ita multiplicando Sanctos Scotiæ, patriam suam illustret, aut potius figmentis suis obscuret? Verum ille fabularum consarcinator jam toties convictus est fraudulentarum hujusmodi ineptiarum, ut non immerito videri possim in referendis ipsius verbis supervacaneam operam impendisse

[16] Quapropter progrediamur ad illos scriptores, qui imprudenter ex uno S. Waltheno duplicem sanctum effecerunt. [Hugo Menardus,] Inter hos primo occurrit Menardus, qui in supradicto Martyrologio suo ad diem III Maii hæc habet: In cœnobio Melrosensi venerabilis Gualteri, filii Davidis regis Scotiæ. Deinde ad diem IX Augusti, mutato nonnihil nomine, eumdem sic annuntiat: In Anglia (potius dixisset in Scotia) beati Walleni abbatis Ordinis Cisterciensis. Tum lib. 2 observationum ad hunc posteriorem Martyrologii sui textum notat sequentia: Fuit beatus Wallenus filius Machtildis, filiæ sancti Walleni comitis & martyris, qui in Croylandia sepultus est. Ejus patr fuit Simon comes Hungtintoniæ. Primo fuit canonicus in monasterio sancti Oswaldi diœcesis Eboracensis, inde monachus Cisterciensis in cœnobio Ubardone, & in Rievallem traductus, factus est abbas Mailros, miraculis in vita clarus. Hæc vere conveniunt nostro S. Waltheno, qui fuit filius Simonis comitis Huntingtoniensis, & privignus Davidis regis Scotiæ; sed ille idem est cum Waltero superiore, qui perperam filius Davidis regis Scotiæ appellatur, ut infra ostendemus. Menardum, aliosque errantes secutus est Gabriel Bucelinus, qui in Menologio Benedictino S. Wallenum a Walthero distinguit, & die III Maii ac IX Augusti ambos distinctis elogiis exornat, quamvis utrique dignitatem abbatialem in Melrosensi monasterio adscribat. Prætermitto Antonium de Heredia, aliosque scriptores Benedictinos, qui hanc hallucinationem non observarunt.

[17] [& Chrysostomus Henriquezius] Ex Cisterciensibus in eumdem errorem incidit Chrysostomus Henriquez, qui in Menologio Ordinis sui ad diem III Maii ita scribit: In Scotia sanctus Gualterus, Davidis regis filius, qui a mundi rebus vanis, fluxis, illecebrarumque plenis, tam alienus exstitit, ut variis dignitatibus, quibus donatus fuerat, repudiatis, etiam episcopatu sancti Andreæ relicto, monasterio se incluserit, ubi cum diu sanctissime vixisset, abbas cœnobii Meilrosensis Ordinis Cisterciensis creatus est, & multis miraculis editis, piissime obiit, & Sanctorum numero fuit adscriptus. Ad hunc Menologii sui textum in notis ibidem asserit, istum S. Gualterum fuisse, quem David Scotiæ rex ex secunda uxore suscepit, & ab ipsa infantia sanctis moribus educari curavit; eumque canonicatu sancti Oswaldi, & prioratu de Kirkhanni honorifico & amplissimo donavit, & tandem ad episcopatum provexit, quæ omnia reliquit, ut Cisterciensi ordini nomen daret. At quomodo rex Scotiæ David eum ex secunda uxore suscepit, cum ille tantummodo habuerit unicam uxorem Mathildem, viduam comitis Simonis, & S. Waltheni nostri matrem, ut postmodum dicemus?

[18] [ex uno eodemque S. Waltheno] Henriquezius in iisdem notis conqueritur de Arnoldo Wiono, eo quod in Ligno Vitæ dicat, illum S. Gualterum fuisse Benedictinum, nulla Cisterciensis Ordinis mentione facta, cum tamen constet, Melrosense cœnobium a temporibus S. Bernardi ad Cistercienses pertinuisse, ut ipsemet sanctus in Vita S. Malachiæ cap. 15 testatur. Tunc ibidem subdit testimonium S. Bernardi, quod in Coloniensi operum ejus editione, quæ studio & labore Jacobi Merloni Horstii anno 1641 prodiit, tomo 4 pag. 131 sic legitur: In ipsa urbe Eboracensi accessit ad eum vir nobilis fecundum seculum, Wallelvus nomine (intellige S. Walthenum vel Wallenum nostrum, ut ex Actis ejus infra dandis constabit) tunc Prior in Kirkeham regularium fratrum; nunc vero monachus & monachorum pater in Mailros monasterio Ordinis nostri, qui devotus Malachiæ se orationibus satis humiliter commendavit. Hisce subjungitur historia de equo, quem S. Walthenus sancto Malachiæ dedit, & qui prodigiose mutatus est, ut inferius in Actis nostris num. 27 & sequente narrabitur.

[19] [duplicem Sanctum] In memorato Ordinis Cisterciensis Menologio ad diem IX Augusti Henriquezius eumdem Sanctum, tamquam diversum, annuntiat his verbis: In Scotia beatus Wallenus, sanguinis splendore nobilissimus, qui ex canonico regulari monachus Cisterciensis effectus, in abbatem Meylrosensem electus fuit. Rigidissimus exstitit sui corporis castigator. Famis tempore granum, vix pro duabus septimanis sufficiens benedixit, & non solum fratribus, sed & quatuor pauperum millibus per tres menses abunde suffecit. Divina redemptionis nostræ mysteria, cælesti revelatione ad vivum expressa, inter psallendum contemplatus est. In Natali Domini Missam celebrans, puerum Jesum in manibus suis corona aurea gemmis stelliferis rutilante, redimitum vidit, qui sereno vultu blandoque manuum applausu caput & faciem ejus contrectans demulcebat, & quasi caput capiti & os ori applicans oscula crebrius imprimebat. Cælos inter orandum apertos vidit. Dæmonem, qui eum terrere conabatur, fugavit. Hydropicos solo tactu sanavit. Episcopatum sancti-Andreæ sibi oblatum respuit, & tandem signis & virtutibus insignis obdormivit in Domino, etiam post mortem miraculis admirandus.

[20] Satis mirari nequeo, quod Henriquezius hoc loco errorem suum non deprehenderit, [imprudenter effecerunt,] quandoquidem hic etiam supradictum S. Bernardi testimonium allegat. Quomodo sibi persuadere potuit, eamdem S. Bernardi narrationem ad diversos Sanctos spectare? Quomodo eadem melliflui sui Patris verba utrique Sancto, tamquam distincto, accommodat? Præterea hoc loco in notis ad repetitum sancti Doctoris textum observat sequentia: Vocat eum virum nobilem secundum seculum, quia fuit filius Simonis comitis Hungtinthoniæ & Malcolmi ac Guilielmi regum Scotiæ avunculus: nam mater ejus Machtildis post mortem Simonis nupsit David regi Scotiæ, de qua idem rex Gobertum (debuit dicere Henricum, quem solum David ex vidua Simonis suscepit, & qui ante patrem suum obiit, ut Scotica testatur historia) comitem, patrem duorum regum Malcolmi & Guillelmi procreavit. Hic recte dicit, S. Walthenum seu Wallenum ex Simone comite & Mathilde natum esse; sed eumdem superius perperam appellat filium Davidis, quem hujus privignum nominare debuisset.

[21] Angelus Manrique in Annalibus Cisterciensibus ad annum Christi 1160 cap. 4 num. 9 hanc erroneam ejusdem Sancti duplicationem recte corrigit, [& licet Angelus Manrique hunc errorem correxerit,] & hallucinationem Henriquezii aliorumque indicat his verbis: Ex hac abbatum Meilrosensium serie, quæ ex Actis S. Walleni plane constat, haud dubie cæcutire convincuntur, qui ex uno duos Wallenos faciunt abbates Meilrosenses ex Rievalle; quo per eosdem prorsus gradus, atque ex eisdem (quod majus est) parentibus pervenerint: nisi quod alterum Wallenum vero nomine, alterum irrepente per errorem Thomas Dempsterus & Arnoldus Walterum dicunt. Utrumque sequitur Henriquez in Menologio, ubi Walterum quinto Nonas Maii; Wallenum quinto Idus Augusti memorat. Errandi occasio solum nomen fuit diversimode inversum. Cetera eadem; Comes Simon parens, Mathildis mater, David Scotus vitricus; educatio in aula; inde canonicatus sancti Oswaldi, Prioratus de Kirkeam, monachatus, & abbatia Meilrosensis; quin & vocatio ad sedem Sant-Andreanam; ut mirum sit, hæc omnia conferentes potuisse ex solo nomine dividere, quem eumdem tot alia comprobarent.

[22] Augustinus Sartorius non videtur hoc loco legisse Angelum Manrique, quem tamen alibi sæpius citat: [tamen postea Augustinus Sartorius] nam in Historia elogiali Ordinis sui, quam Cistercium bis-tertium appellare voluit, & quam Vetero-Pragæ anno 1700 edidit, adhuc eidem errori adhæret, dum ibidem titulo XVI seu pag. 422 sic scribit: Ex eodem culmine sedis archiepiscopalis sancti Andreæ in Meilrosense cœnobium descendit tertius Scotiæ princeps, sanctus Gualterus, regis Davidis filius. Præsenserat is in Meilrosa ob nominum forte affinitatem latere mel & rosam. Itaque melliflui Bernardi patrocinio felicem familiam domumque ingressus, in melle delicias animæ, in rosa invenit coronam gloriæ. Senserunt pariter Meilrosenses ascetæ cœnobio suo in Gualtero lucidissimum plane sidus illapsum esse, Cisterciense cælum illico magnis fulgoribus illustraturum: quare orbati abbate virum principem in demortui dignitatem communibus votis subrogaverunt. Ornavit ille spartam hanc eximiis meritis, Ordinem universum illustravit clarissimis virtutibus, auxitque festos Ecclesiæ dies, post sanctissima fata Divorum adscriptus cœtui.

[23] [in eumdem incidit.] Deinde Sartorius titulo XVIII sive pag. 474 eumdem Sanctum, tamquam a præcedente diversum, exornat hoc elogio: Spectanda Anglia in divo Walleno, viro inter Cistercienses magno & glorioso, Simonis Huntingthoniæ comitis filio, Malcolmi ac Guillelmi Scotiæ regum avunculo, qui ex canonico regulari factus Cisterciensis in cœnobio de Wardona, subinde e domo illa ad Rie-vallem sub S. Æilredi magisterium translatus, tandem ab eodem sanctissimo præsule Meilrosensibus præfectus in abbatem, ubique sanctimoniæ suæ famam quam latissime diffudit. Præter curam fratrum solicitabat etiam Viri benignissimi præcordia pauperum miseranda egestas: eapropter & fratribus sese exhibuit abbatem, & egenis mecœnatem, utroque nomine muneris sui rationem mensuramque multa solicitudine affectuque adimplens. Tum ibidem sequitur epitome gestorum miraculorumque, quam hic omitto, tum quia superius ex Chalemoto & Henriquezio similia breviter relata sunt, tum quia inferius in Actis ea omnia ab auctore suppari iterum fuse narrabuntur.

[24] [Inquiritur ac detegitur] At quomodo, inquies, viri minime indocti tam turpiter hallucinati sunt, aut qua ratione induci potuerunt, ut ex uno S. Waltheno sive Walleno duplicem Sanctum fecerint? Laudatus Angelus Manrique loco proxime citato sic respondet: Errandi occasio solum nomen fuit diversimode inversum. Sed præter illam nominis inversionem existimo, Joannem Leslæum huic errori occasionem præbuisse, quando libro 6 de Rebus gestis Scotorum refert sequentia: Scribunt aliqui, Davidem ex vidua quadam Gualteri, aurati equitis uxore, alium filium suscepisse, cui Gualtero nomen erat; quem a rebus mundi vanis, fluxis, illecebrarumque plenis tam fuisse alienum tradunt, ut sacris statim initiatus primum S. Oswaldi canonicatu opimo, ac deinde Kirkhanni Prioratu honorifico invitus donaretur. Hic cum recte cogitaret, nihil virtutis veræ nervos magis elidere, quam otium atque divitias, episcopatu divi Andreæ repudiato, monasterio se inclusit; in quo sepositis ad commentationem certis horis, Deo, ab omni cordis corporisque cruciatu immunis, reliquam diei partem impertivit: quoad multorum hortationibus, continuisque pene efflagitationibus exsuscitatus abbas Melrosensis crearetur; ad quem honorem evectus, Malcolmo (qui virgo cognominatus fuit) auctor erat, ut quorumdam monasteriorum fundamenta jaceret. Librum inscriptum REGULÆ ECCLESIASTICÆ est commentatus, tandemque multis editis miraculis, in Divorum societatem ascitus est. Arnoldus Wionus aliique passim hanc Leslæi narrationem citant, aut exscribunt.

[25] [origo hujus erroris,] Cum itaque lectores hujus relationis sine ullo examine nimis facile crederent, Gualterum illum ex Davide Scotiæ rege natum esse, & aliunde scirent, S. Walthenum Simonis comitis Huntingtoniensis filium fuisse, Gualterum & Walthenum, tamquam diversos, distinxerunt. Sed forte aliqui scriptores, apud Leslæum generaliter citati, S. Walthenum improprie vocarunt filium Davidis, ut nonnumquam mos obtinet, vel Davidem dulciori patris nomine appellarunt, cum tamen proprie hic vitricus, ille privignus esset: nam mater S. Waltheni post mortem mariti sui Davidi Scotorum regi nupta est, eique unicum filium peperit, nomine Henricum, qui ante patrem mortuus est, & in quo acerbo casu ferendo constantiam Davidis scriptores Angli & Scoti passim laudant.

[26] Hæc nonnullorum hallucinatio non fefellit Patricium Ninianum Wemyss, [quem Wemyssius noster caute vitavit,] eruditum Societatis nostræ sacerdotem, natione Scotum, qui inter alia patriæ sua monumenta, quæ propria manu illustravit, ad usum Musei nostri collegit Menologium de indubitatis Scotiæ Sanctis, in quo S. Walthenum sub variis nominibus ad diem III Augusti ita celebrat: Sanctus Valdevus, Valterus, seu Gualterus MCLX (sic haud dubie annum mortis designat, de quo postea agemus) secundus Melrossensis cœnobii, recenter a sancto Davide e fundamentis denuo erecti, abbas sanctissimus, comitis Northantptoniæ (alii vocant comitem Huntingtoniæ, quæ Northamptoniæ vicina est) filius. Mater Mathildis post obitum primi mariti nupsit Davidi Cumbriæ principi, qui deinde, fratribus vita functis, solium ascendit Scoticum. Hinc Valdevus erat S. Davidis Scotiæ regis privignus, reginæ filius, Henrici Scotiæ principis frater uterinus, ex utroque parente Anglus. Forsan S. Walthenus propter originem Anglicam ab aliquibus Martyrologis in Anglia annuntiatur, quamvis etiam recte ab aliis adscribatur Sanctis Scotiæ, eo quod in illo regno diu vixerit, ac diem extremum clauserit.

[27] Quod si aliqui scribant, Davidi fuisse alterum filium, ab Henrico distinctum, veteribus ac præcipuis Angliæ Scotiæque historicis contradicunt: [quia antiquis auctoribus & historiæ Scoticæ aperte repugnat.] nam Guilielmus Neubrigensis, scriptor synchronus aut saltem huic tempori proximus, lib. 1 de Rebus Anglicis cap. 23 piam Davidis mortem describit, & post alias illius laudes addit sequentia: Post honorabiles nuptias & thorum immaculatum, ex quo illi unicus natus est filius (hunc supra eodem capite Henricum nominat, ubi de immaturo ejus obitu agit) qui simillimis moribus patrem exprimeret, annis plurimis in cælibatu permansit, in piis largitionibus tam profusus, ut præter copiosam dispersionem in pauperes, eleemosynas illius enarrent ab ipso fundatæ, dicatæ, & ornatæ multæ ecclesiæ Sanctorum. Huic consentiunt plerique scriptores Angli, quos brevitatis causa prætermitto.

[28] Inter auctores Scotos præcipuus Hector Boëthius in Historia Scotorum lib. 12 de nuptiis memorati Davidis hæc tradit: Matildem filiam hæredem Voldiosi (hoc etiam nomine avus S. Waltheni nostri interdum appellatur) comitis Hundintoniæ Northumbriæque & Judith, neptis Wilhelmi Nothi, uxorem beneficio regis duxit. Qua de re Hundintoniæ ac Northumbriæ comes est effectus. Natus autem hoc conjugio dignus parentibus suis filius, Henricus nomine. Deinde ibidem post narratam hujus Mathildis mortem, Boëthius hæc ad rem nostram subjungit: Matildis autem conjugis charissimæ decessu David multum dolens, nullas deinceps contrahere volens nuptias, primam uxori fidem ad mortem usque servavit. Errant itaque illi, qui tradunt, Davidem ad secundas nuptias transiisse, aut ex altera uxore alium filium suscepisse, ut ex antiquis Actis nostris infra confirmabitur. Ostenso hoc duplicationis errore, & probabili illius origine detecta, ad discutiendas quasdam Actorum circumstantias progredimur.

§ III. Scriptor Actorum, nonnulla eorum compendia, annus diesque, quibus Sanctus obiit, & cælestes litteræ de instante morte præmonentes examinantur.

[Præter Everardum synchronum, qui Vitam S. Waltheni scripsisse dicitur,] Apud Dempsterum in Historia ecclesiastica gentis Scotorum lib. 5 num. 479 Vitam S. Waltheni scripsisse dicitur Everardus synchronus, de quo ibidem leguntur sequentia: Sanctus Everardus confessor & abbas Cisterciensis, Scotus, sancti Waltheni confessarius, & in canonicatu Kirkhan socius, primusque abbas monasterii illius celebris in Cumbria, a sancto Davide Scotiæ rege aut ejus fratre Simone comite fundati, quod de Ulmo dici solet, vulgo Holmecultraine: nam cum in Mailrosensi claustro una cum sanctissimo sene Waltheno habitum induisset, eo ad curam ejusdem loci subsistente, hic in novum monasterium de Ulmo missus, regimen exorsus, cum Henricus filius sancti Davidis cœnobium a patre erectum fundis dotasset, ut loquitur Scotichronicon lib. VI cap. XXXII. Scripsit superstes Waltheno ex indice Maiæ Vitam sancti Adamnani, Vitam sancti Cumenei Albi, Vitam sancti Waltheni. Claruit anno MCXLV. Quidquid sit de hoc Dempsteri testimonio, cui parum fidimus, ad notitiam aut manus nostras non pervenit illa lucubratio Everardi istius, de quo infra in Actis mentio occurret. Quare de suppari Vitæ Walthenianæ auctore, quem in cœnobio Bodecensi invenimus, hic tantummodo disserendum est.

[30] [eamdem colligit auctor suppar,] Angelus Manrique Annalibus Cisterciensibus sparsim inseruit aliquot fragmenta Vitæ Walthenianæ, & ad annum Christi 1160 cap. 4 num. 7 de scriptore illius hæc monet: Vitam Sancti Joscelinus scripsit, Furnesii monachus; idque post annos aliquot: quippe qui Sanctum assecutus nequaquam fuit; sed qui, ut non potuerit scribere, quæ vidit, sic nihil se scripsisse, quæ non hauserit ab illis, qui viderunt, testificatur. Scriptam Willermo regi Scotiæ & Alexandro filio consecravit, ac comiti David, sancto Walleno sanguine conjunctis, religione devotis. Scripsit autem Patritii, Meilrosensis abbatis jussu, ut ipse testatur, sed qui morte præventus non potuerit frui mandati fructu. Ex his aliisque colligimus, laudatum Annalium Cisterciensium scriptorem præ oculis habuisse plane similia S. Waltheni sive Walleni Acta, quæ nos inferius ex codice Bodecensi integra vulgabimus, & hinc inde cum editis istius Annalistæ fragmentis conseremus.

[31] [de cujus vers nomine] Non satis intelligimus, quomodo subæqualis iste eorumdem Actorum scriptor constanter Joscelinus vocetur ab Angelo Manrique, quia in iisdem Annalibus ad annum Christi 1160 cap. 3 num. 3 indicat, se Acta illa excerpsisse ex libro perantiquo & priscis characteribus notato, ab illustrissimo Gondomarensi comite ex Anglia, inquit, quo non semel a Philippo III legatus fuit, in Hispaniam adducto, quem humanissime nobis communicavit ejusdem filius DD. Antonius Sarmiento, habeturque in ipsius bibliotheca Vallisoleti in membrana descriptus, Walleni inter alia continens Vitam.

[32] Si biographus ille in memorato libro Vallisoletano Joscelinus appelletur, [lis proponitur,] manuscripta Actorum exemplaria in exprimendo scriptoris nomine inter se differunt: nam in membranaceo codice monasterii Bodecensis juxta duplex ejusdem codicis ecgraphum, quod habemus, idem auctor diserte se ipsum Jordanum nominat, dum pro more istius temporis ante prologum illis, quibus lucubrationem suam dedicat, sic bene precatur: Illustrissimis viris Wilhelmo regi Scotiæ & Alexandro filio ejus, & comiti David frater Jordanus, qualiscumque monachus Furnesii, utriusque hominis salute in Domino potiri, & utriusque vitæ felicitatem sortiri. Verosimillime igitur in alterutrum codicem error irrepsit; sed nescimus, uter alteri præferendus sit propter antiquitatem, quæ ex oculata characterum inspectione & mutua utriusque codicis collatione tantum utcumque determinari possit.

[33] Neque his tenebris certam lucem affundunt bibliographi Angli, [& defectu certioris notitiæ] qui scriptores nationis suæ recensent: etsi enim apud illos nullus occurrat Jordanus, tamen inde certo inferri non potest, nullum hujus nominis exstitisse; quia per decursum operis nostri deteximus plures obscurioris memoriæ scriptores, quos bibliographi ignorabant. Joannes Pitseus in opere suo de illustribus Angliæ scriptoribus memorat duos Jocelinos, quorum forte neuter huc spectat: nam Jocelinus, cognomento Braclandus, anno 1214 vixit in Buriensi Angliæ monasterio, ut Pitseus in laudato opere ad annum Christi 1214 num. 304 testatur. Quamvis igitur conveniat tempus vitæ, tamen discrepat monasterium Buriense, in quo Jocelinus ille vixit, cum interim biographus noster clare dicat, se in Furnesiensi cœnobio monachum fuisse.

[34] De altero Jocelino laudatus Pitseus in Appendice ad illustres Angliæ scriptores centuria tertia num. 40 sic scribit: [indecisa relinquitur.] Jocelinus de Furnes, sive is Anglus fuerit natione, sive, quod verisimilius videtur, Cambro-Britannus, erat historicus, ut auctores sunt Joannes Stous & Nicolaus Fizherbertus. Scripsit de Britonum episcopis libros plures. Alia ejus, si qua scripsit opera, uti & tempus, quo vixit, me latent. Hic quidem cognominatur de Furnes; sed non dicitur fuisse monachus Furnesii, ut noster de se affirmat. Quapropter potuit Jocelinus ille cognomen istud habere ex familia vel loco natali, sicut in Monastico Anglicano tomo 1 pag. 401 Asketellus de Furneys & pag. 707 Willielmus de Furnesio leguntur, qui tamen Furnesienses monachi non fuerunt. Nec minus obscura sunt reliqua, cum Pitseus fateatur, alia hujus scriptoris opera, ejusque ætatem a se ignorari. Quod si biographus noster vere appelletur Jocelinus, probabilissime idem est cum Jocelino, monacho Furnesiensi, qui Acta S. Patricii collegit, & de quo ad diem XVII Martii in Commentario prævio ad Vitam S. Patricii § 4 plura dicta sunt. Quandoquidem tamen ex his nihil certi possit concludi, titulo Actorum Jordanum vel Joscelinum auctorem præfigemus, & ulteriorem veri nominis indagationem Anglis aut Scotis relinquemus.

[35] Sed etiamsi de nomine biographi nostri non constet, ætatem illius præterpropter colligere possumus ex personis, quas in prologo suo alloquitur, [Ex variis adjunctis colligimus,] & quibus lucubrationem suam dedicavit: certo enim ex obitu Wilhelmi regis Scotiæ concludimus, Vitam illam ab auctore nostro conscriptam esse ante annum Christi 1214, quo juxta historicos Scotos rex ille mortuus, filium suum Alexandrum in regno Scotiæ successorem habuit. Neque videtur biographus iste diu ante hunc annum 1214 scripsisse, cum Vitam illam etiam legendam offerat Alexandro nondum regi, de cujus ætate Hector Boëthius lib. 13 Historiæ Scotorum apud nos fol. 285 tradit sequentia: Ab eo tempore haud ita diu supervixit Alexander: correptus enim gravi morbo in Carnere insula, a continenti Argadiæ haud late divisa, brevi post moritur ætatis suæ anno primo & quinquagesimo, & regni tricesimo quinto, salutis vero nostræ supra millesimum ducentesimum quadragesimo nono. Huic chronotaxi etiam alii scriptores assentiuntur.

[36] [a biographo nostro inter annum Christi 1207 & 1214,] Ex his sequitur, Alexandrum circa annum Christi 1198 primo natum esse, & decimo sexto vel decimo septimo ætatis suæ anno post mortem patris solium Scoticum ascendisse, ut retrogradum annorum computum ineunti apparebit. Præterea biographus infra in Actis num. 137 sic scribit: Anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo septimo, qui est annus quadragesimus octavus a decessu sancti Walteni, vir vitæ venerabilis Wilhelmus abbas septimus post beatum virum universæ carnis ingressus est viam &c. Hinc colligimus, Vitam istam post annum Christi 1207 exaratam fuisse. Denique ex his omnibus concludimus, Acta S. Waltheni inter annum Christi 1207 & 1214 ab illo monacho Furnesiensi primum litteris tradita esse.

[37] [fideliter conscripta esse hæc Acta,] Quanta autem fide scriptor ille subæqualis Vitam hujus Sancti collegerit, ipsemet in prologo satis indicat his verbis: Exhortor & supplico, non solum vos, sed etiam omnes opusculum istud lecturos vel audituros, ut dictis fidem adhibeant, nullaque in eis veritati opposita, sed quod a viris veridicis, senioribus domus Melrosensis omni exceptione majoribus accepi, me scripsisse fideliter agnoscant. At illi seniores abbatiæ Melrosensis haud dubie vivum S. Walthenum novisse poterant, & forte per aliquot annos in eodem monasterio discipuli ipsius fuerant. Unde patet, quantam fidem hæc Vita mereatur. Porro Jordanus seu Joscelinus animum ad eam conscribendam appulit, petente ac præcipiente domino Patricio, abbate de Melros, sed heu! morte præmatura prærepto, ut in eodem prologo testatur. Ex obitu hujus Patricii exactiorem prædictæ scriptionis chronologiam eruere possemus, si accurata abbatum Melrosensium series nobis ad manum esset.

[38] Supra laudatus Henriquezius hæc antiqua S. Waltheni Acta non noverat; [quorum aliqui synopsim tantummodo noverunt.] sed in Fasciculo Sanctorum Ordinis Cisterciensis lib. 2 dist. 26 cap. 58 pro illis exhibet recentiorem Vitæ synopsin, quam Antonius Gentius ex aliquo transcripsit, ut Cisterciensis ille Fasciculi collector in fine citati capitis testatur his verbis: Ex bibliotheca Rubeæ vallis Canonicorum regularium sancti Augustini, ubi Vita hujus sancti Viri exstat Ms. in tertio tomo Antonii Gentii fol. 212. Solerter id observavit Angelus Manrique, dum in Annalibus Cisterciensibus ad annum Christi 1160 cap. 4 num. 7 sic scribit: Lego præterea in Chrysostomo Henriquez, ejusdem Sancti Vitam scripsisse Antonium Gentium, qui Ms. habetur in Rubra valle, & quam ipse transcripsit in Fasciculo; sed qui compendium scriptæ a Joscelino potius dederit, & aliqua narratione digna omittat. Illud ipsum Vitæ compendium, quod ex antiquo codice diœcesis Cornubiensis in Britannia Armorica descriptum fuerat, anno Christi 1665 ad nos transmissum est; at Henriquezius, aliique ignorabant, eamdem Actorum epitomen a fol. 293 verso exstare in Legenda Sanctorum Angliæ, quæ anno 1516 Londini typis excusa est, & quam Capgravius expilasse dicitur ex volumine Joannis de Tinmouth, ut Casimirus Oudinus apostata in Commentariis Scriptorum ecclesiasticorum tomo 3 Col. ex Henrico Whartono refert. Nunc de anno ac die mortis nonnihil disseremus.

[39] Occurrit intricata difficultas circa annum, quo Sanctus noster ad cælos migravit, [Implicata discrepantia circa annum,] quia Acta num. 95 tempus illud designant his circumstantiis: Discessit anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo sexagesimo, regnante Henrico II in Anglia, Malcolino (jam passim Malcolmus appellatur) in Scotia; pontificante Adriano Angligena. Hi characteres chronologici cum anno Christi 1160 componi possunt, si excipias Pontificatum Adriani IV, natione Angli, qui juxta Franciscum Pagium in Breviario Pontificum Romanorum, aliosque chronologos Kalendis Septembribus anni 1159 obiit, & eodem mense Alexandrum III successorem habuit. Quomodo igitur annus Christi 1160 cohærere potest cum Pontificatu Adriani IV, qui jam anno præcedente e vivis excesserat?

[40] Angelus Manrique in Annalibus Cisterciensibus ad annum Christi 1160 cap. 3 num. 9 vidit hunc nodum chronologicum, [quo S. Walthenus obiit,] eumque sic solvere aut scindere nititur: Verum, inquit, quod dicitur obiisse anno MCLX, Pontificante Papa Adriano Angligena, cum stare non possit (quippe Adriano defuncto prima die Septembris proximi anni) corrigendum censeo, & pro Adriano Alexandrum substituendum; quod ideo mihi efficacius persuadeo, quia aliter dies Augusti viginti septem, quibus Adrianus superstes, non sufficerent his, quæ sequenti capite dicemus. Quid quod Antonius Gentius, aliique vitam Viri producunt ultra triennium, neque ante annum MCLXIII obiisse putant? Sed hi etiam in die nonnihil errant, ad nonam usque Augusti differentes, ut res in dubio nobis relinquenda, aliorum magis præstoletur & petat diffinitionem.

[41] Rogerus Hovedenus, biographo nostro synchronus, in Annalibus suis, [difficultatibus utrimque propositis,] Francofurti anno 1601 recusis, parte posteriore pag. 491 obitum S. Waltheni anno Christi 1159 sic alligat: Eodem anno (nimirum anno gratiæ MCLIX, qui erat annus regni regis Henrici, filii Mathildis imperatricis, sicut ibidem paulo superius scripserat) obiit Waldevus, abbas de Melros, IV Nonas Augusti, qui fuit avunculus regis Malcolmi. Eodem anno Adrianus Papa obiit, cui successit Alexander Papa III canonice electus & consecratus. Cum juxta communem chronologorum sententiam Adrianus Papa Kalendis Septembribus anni 1159 ex hac vita discesserit, potest in hoc systemate chronologico mors S. Waltheni cum pontificatu Adriani conciliari, quandoquidem ille eodem anno 1159 juxta Hovedenum IV Nonas Augusti (biographus noster aliique III Nonas Augusti seu die tertia ejusdem mensis obitum illius collocant) ad Superos migravit.

[42] At in ea hypothesi aliunde oritur inextricabilis difficultas, [frustra examinatur,] & inter utriusque mortem tantum viginti sex aut viginti septem dies intercedunt, intra quod breve temporis spatium non potuerunt fieri omnia illa, quæ biographus noster in Vita num. 99 & sequentibus de cancellario Malcolmi regis Scotiæ refert: nam ibidem narrat, Nicolaum cancellarium indicasse Romano Pontifici visionem, quam Romæ de S. Waltheno habuerat, & quam Pontifex Romanus de imminente S. Waltheni obitu interpretatus est. Deinde auctor Vitæ hæc addit: Cancellarius, peractis negotiis, repatriatus, abbatem decessisse die sequente, scilicet tertio Nonas Augusti, comperit, [quando] nocte præcedente præscriptam [visionem] in Papæ camera constitutus vidit. Ipse vero quod de abbate constabat, ut ei imperatum fuerat, ipsi Papæ litteris per quemdam Romipetam nuntiavit. Papa Deo gratias referens, animam ejus absolvit, & pro eo & cunctis fidelibus Missam solenniter celebravit. Si cancellarius Malcolmi sub Adriano IV Papa hanc visionem Romæ habuerit pridie, quam S. Walthenus obiit, non potuit ille tantillo temporis intervallo in Scotiam redire, & eidem Pontifici mortem sancti istius Abbatis nuntiare.

[43] [ac in medio relinquitur,] Nullum aptum huic difficultati solvendæ video remedium, nisi dicamus, cancellario Malcolmi in patriam reverso obitum Adriani Papæ ignotum fuisse, & litteras illius ad Adriani successorem pervenisse, etiamsi biographus noster ea, quæ circa hanc visionem Romæ contigerunt ac postmodum subsecuta sunt, eidem Pontifici Romano adscribere videatur. Præterea in hac hypothesi fateri oportet, biographum nostrum errasse, quando obitum S. Waltheni anno 1160 consignat, & hunc annum cum Pontificatu Adriani IV Angli conjunxit, ut supra ostendimus. Si igitur cum Hovedeno obitum S. Waltheni anno Christi 1159 affigere velimus, memoratam Nicolai cancellarii historiam cum hac chronologia conciliare non possumus; si autem cum Actis nostris mortem ejusdem Sancti usque ad mensem Augustum anni 1160 differamus, scriptor Vitæ evidenter erravit in exprimendo nomine Romani Pontificis, sub cujus pontificatu sanctus ille Abbas obiisse dicitur, & certe pro Adriano Angligena substituendus est Alexander III, sicut etiam Angelus Manrique observavit. Cum ergo Hovedenus & biographus noster sint ætate pares, ac utriusque computatio inter se componi non possit, nisi in Actis nostris errorem historicum agnoscamus, intricatam illam litem relinquimus indecisam, & initio Commentarii utrumque annum in margine expressimus, donec fortassis aliunde certa Walthenianæ mortis epocha eruatur.

[44] [etsi manifestus Henriquezii error circa annum mortis facile corrigatur.] Attamen ex auctoritate utriusque istius scriptoris supparis patet, in assignando mortis anno ac die hallucinatum esse Henriquezium, dum in Fasciculo Sanctorum Ordinis Cisterciensis dist. 26 cap. 58 sic scribit: Obiit autem Vir Domini Wallenus anno Domini millesimo centesimo sexagesimo TERTIO, NONA Augusti, & cælos conscendit. Bucelinus in Menologio Benedictino & Chalemotus in suo Cisterciensi errantem Henriquezium secuti sunt. Angelus Manrique hunc Henriquezii aliorumque errorem quidem notavit; sed originem illius non detexit, cum non consuluerit alia Actorum compendia, ex quibus occasio istius erroris fit manifesta: nam in Legenda Capgravii, & manuscripta Actorum synopsi, quam ex Britannia Armorica accepimus, hæc ita leguntur: Obiit autem vir Domini Wallenus anno Domini millesimo sexagesimo, TERTIO Nonas Augusti, & cælos conscendit. Ex his liquet, chronologicum illum Henriquezii errorem ex vitiosa interpunctione ac sola unius litteræ omissione ortum esse. Nunc verosimiliorem ejusdem mortis diem breviter investigemus.

[45] Jam per decursum vidimus, quam diversis diebus Menologia hunc eumdem Sanctum annuntient. [Dies, quo Sanctus ex hac vita migravit,] Etiam numero præcedente indicavimus, quomodo perperam obitus illius ab aliquibus ad diem nonam Augusti differatur. Tantum superest quæstio, utrum die secunda vel tertia Augusti e vivis excesserit, quia Rogerus Hovedenus mortem ejus IV Nonas Augusti consignat, ut supra relatum est. At forte error irrepsit in numerum, quia Acta nostra num. 94 diem mortis diserte exprimunt his verbis: Illuxerat igitur dies tertio Nonas Augusti, qua inventio sancti Stephani protomartyris celebratur… Post Sextam cum ventum esset ad prandium jam tertio tabulæ percussione conventus citatus affuit, sicque circumstante corona filiorum psalmocinantium, sancta illa anima felicium flagellorum flammis in fornace febrium & aliarum multiplicum infirmitatum excocta, & instar auri purissimi examinata de mundissimo carnis habitaculo exivit. Itaque biographum nostrum secuti sumus in determinanda Walthenianæ mortis die, cui Auctaria Usuardina, aliaque Martyrologia quædam consentiunt.

[46] Porro in Actis S. Waltheni stupenda occurrunt prodigia, [& fides biographi circa stupenda miracula discutiuntur.] quæ tamen propter grave scriptoris nostri supparis testimonium non inficiamur. Inter ea maxime mirandum est epistolium Christi ac Deiparæ, quo S. Walthenus familiariter de instante morte præmonetur, & de quo propterea Angelus Manrique in Annalibus Cisterciensibus ad annum Christi 1160 cap. 3 num. 5 sic disserit: Non dubito, lectorem scrupulosum aliquantulum movendum verbis epistolæ; quasi quæ nimis familiaria esse videantur; sed non eum, qui Christum amantem noverit; non qui amicum, adeoque suis amicis, quantum divinitas permittit, coæquandum. Prudentius moveat, quod Vir sanctus easdem litteras primum coram senioribus, mox coram toto conventu, legi voluerit; quippe nimium facientes ad ejus gloriam. Verum cum Spiritus ubi & quo vult spiret, neque communibus legibus teneatur, quodcumque exorbitat, si modo non contrarietur, suspiciendum potius credo, quam condemnandum. Quin potuit velle Vir sanctus rem publicari, non solum propter gloriam Dei & Matris ejus, qui tales exhibent hominibus favores; verum ut orationibus cunctorum exitum præveniret, muniretque, cum nihil præsumendum putaret de propriis meritis. Quidquid sit de his rationibus, professio & ætas biographi nostri merentur, ut ei mirabilia narranti fidem adhibeamus. Nunc tantummodo reliquum est, ut Acta ex codice Bodecensis monasterii typis excudamus, eaque annotatis illustremus.

VITA
Auctore Jordano vel Joscelino, monacho Furnesiensi.
Ex Ms. Passionali pergameno mensis Februarii fol. CCXVIII, quod servatur in cœnobio Bodecensi Canonicorum Regularium sancti Augustini in diœcesi Paderbornensi.

Walthenus abb., in Scotia (S.)

BHL Number: 8783

EX MS.

PROLOGUS.

[Auctor regi & principibus Scotiæ ostendit,] Illustrissimis viris Wilhelmo Regi Scotiæ a & Alexandro filio ejus b, & Comiti David c, Frater Jordanus d, qualiscumque monachus Furnesii e, utriusque hominis salute in Domino potiri, & utriusque vitæ felicitatem sortiri. Sæpius mente revolvens, de cujus vitis radice palmites producti pullulastis, intueor excellentissimam ex summa ingenuitate totius Europæ vos originariam particulam traxisse carnis: sanctæ namque Margaretæ f mater, Agatha nomine, filia fuit Germani Henrici, clarissimi imperatoris Romanorum, cujus posteritas illustrat Romanum imperium. Soror ejusdem Agathæ regina extitit Ungarorum, cujus uteri fructus successivus reges germinans, non solum ejusdem regni possidet principatum, sed etiam aliorum regnorum plurium nactus est sceptrum. Genitor nihilominus ipse B. Margaretæ dictus Edwardus, nepos & heres legitimus sanctissimi confessoris Edwardi regis Angliæ, jure hereditario Anglici regni, per lineas rectas & directas successivæ generationis in vos devoluto, vos sceptrigeros effecisset, nisi Normannorum violenta direptio, Deo permittente, usque ad tempus præfinitum præpedisset.

[2] [in quali consanguinitatis gradu] Nec solum in illo glorioso stemmate regum Anglicorum in divitiis & gloria in regno potentissimi præfulserunt, sed etiam in sanctitate & justitia magna Deo placentes, in vita & post mortem miraculis multimodis magnifice claruerunt. A sancto namque rege Adwolfo, qui totam Angliam decimans, decimam Deo & Ecclesiæ consecravit, novem numerantur reges sancti, quorum posterior par vel præstantior in Christiana religione micuisse dignoscitur: in decimo vero S. Edwardo cunctorum prædecessorum sanctitas quasi transfusa confluxit, & sic ex illo, tamquam fonte lucidissimo, vitæ religiosæ rivulus in S. Magaritam proneptem ejus, & ex illa in filium suum regem David avum vestrum, & ex eo in Malcolmum regem fratrem vestrum emanavit.

[3] [sanctum Walthenum attingant,] Ceterum avia vestra Mathildis g, regina Scotiæ, proneptis erat Wilhelmi h strenuissimi ducis, qui debellavit Angliam, & comitis Waltheni sancti Martyris i filia, ac mater sanctissimi Waltheni abbatis de Melros patrui k vestri. Ipse est decus & decor prosapiæ vestræ, regni tutor, tutela patriæ, titulus pudicitiæ, gemma vitæ canonicæ, speculum monasticæ disciplinæ. Hic, inquam, degens in mundo fuit cleri solatium, pauperum ærarium, egenorum sustentaculum, infirmorum remedium, virtutum præclarum domicilium. Hujus corpus sanctissimum, totius adhuc corruptionis expers, futuræ resurrectionis præclarum præfert indicium, & fidei ac spei nostræ probabile ac palpabile præbet experimentum. Hujus itaque dilecti Deo & hominibus, cujus memoria in benedictione est, utpote quem Dominus similem illi fecit in gloria Sanctorum, vitam virtutibus vernantem, miraculis gloriosam, theoriis præclaris sublimatam, petente ac præcipiente domino Patricio l, abbate de Melros, sed heu! morte præmatura prærepto, tandem suscepi, dictatam excellentiæ vestræ congruentius, quam cuilibet alteri, destinandam duxi.

[4] Hunc igitur libellum crebro coram vobis lectum & intellectum cum agnoveritis, habebitis in eo lucidissimum specular imitationis, [eosque ad ipsius cultum & imitationem excitans,] admirationis & exultationis. Admiratio magna clarescit in miraculis exhibitis; exultationis prærogativa vobis attribuitur in communione generis & germine nativæ propagationis; imitatio proponitur vobis & ceteris in virtutum studiis & misericordiæ operibus exercendis. Cum ergo traduce naturæ & tam clara & superexcellenti genealogia sitis utrimque derivati, ab illa vos esse degeneres dedignemini, & sanctæ propaginis exsortes fieri. Attendite igitur ad petram jugiter (juxta Isaiæ admonitionem) de qua excisi estis, & ad cavernam laci, de qua præcisi estis; illisque conformari studete moribus & actibus sanctis; in primis Dei legibus custodiendis attentius intendite, vestigiis sanctæ progeniei, de qua materiam traxistis carnis, firmiter inhærete; sanctissimi patrui vestri abbatis Waltheni frequenter commendate vos meritis & precibus: diligite, visitate, veneramini locum requietionis ejus, Ordinem monachicum & præcipue Cisterciensem, & maxime Melrosensem abbatiam, in qua deguit, cui etiam præfuit & profuit, promovete, protegite, & adversus adversantium incursus brachium defensionis opponite.

[5] Exhortor & supplico, non solum vos, sed etiam omnes opusculum illud lecturos vel audituros, ut dictis fidem adhibeant, [scriptionis suæ fidem ac modum exponit.] nullaque in eis veritati opposita, sed quod a viris veridicis senioribus domus Melrosensis, omni exceptione majoribus accepi, me scripsisse fideliter agnoscant. In dictando ita stylum temperavi meum, ut nec humi repat, nec tumeat in altum, modum eligendo propter simplices planum & perlucidum & circumspectum, & vitando juxta Tullium pompaticum, suffultum, & involutum. Valeat excellentia vestra semper in Domino, & post hujus vitæ finem regnet cum Domino sine fine.

ANNOTATA.

a Wilhelmus iste regno Scotiæ præfuit quadraginta novem annos, & anno Christi 1214 ex hac vita discessit.

b Alexander istius nominis secundus Scotiæ rex anno 1214 in locum patris sui defuncti successit, & post felicem triginta quinque annorum gubernationem anno Christi 1249 in Melrosensi cœnobio sepultus est.

c Is erat Wilhelmi regis frater, & comes Huntingdoniæ, qui in Oriente contra infideles militavit, & post varia pericula in Scotiam reversus est, ut apud Hectorem Boëthium lib. 13 Hist. Scot. videri potest.

d De nomine hujus scriptoris in Commentario prævio num. 29 & sequentibus sat fuse disputavimus.

e Monasticon Anglicanum tomo 1 pag. 704 & sequentibus fundationem & quosdam abbates hujus cœnobii recenset.

f Acta hujus S. Margaretæ in Opere nostro dedimus ad diem X Junii, ubi etiam tomo 2 istius mensis pag. 322 & sequentibus illustrata est genealogia ejus, ad quam lectorem remittimus, ne hic actum agamus.

g Hæc est Sancti nostri mater, quæ post mortem mariti sui nupta est Davidi, Scotiæ regi, ut in commentario prævio dictum est, & infra in Actis repetetur.

h Is est Wilhelmus seu Guilielmus Normannus, vulgo cognominatus Conquestor, qui Angliam subegit, & de quo historici passim meminerunt.

i Ingulfus abbas Croylandensis hunc Sancti nostri avum etiam ornat titulo sancti martyris, ut infra videbimus. Simeon Dunelmensis inter decem Scriptores Angliæ anno 1652 Londini editus, col. 209 de morte propter falsam conjurationis accusationemei illata sic scribit: Comes Waltheovus jussu regis Willielmi extra civitatem Wintoniam ductus, indigne & crudeliter securi decapitatur, & in eodem loco terra obruitur; sed processu temporis, Deo sic ordinante, corpus ejus de terra levatur, & magno cum honore Crulant deportatur, & in ecclesia honorifice tumulatur. Hic cum adhuc temporali frueretur vita, arta positus in custodia, ea, quæ gesserat inique, incessanter deflevit, & amarissime vigiliis, orationibus, jejuniis & eleemosynis Deum studuit placare: cujus memoriam voluerunt homines in terra delere; sed creditur, vere illum cum Sanctis in cælo gaudere, præicto archipræside piæ memoriæ Lanfranco, a quo confessione facta pœnitentiam acceperat, fideliter attestante, qui & impositi criminis, supradictæ scilicet conjurationis, illum immunem affirmabat esse, & quæ in ceteris commisisset, ut verum Christianum pœnitentialibus lacrymis deflevisse, seque felicem fore, si post exitum vitæ, illius felici potiretur requie. Alii tamen scriptores Angli tradunt, Waltheosum comitem huic conjurationi imprudenter implicatum fuisse, & inter eos Rogerus Hovedenus apud nos pag. 456 & sequente de conjuratis illis narrat sequentia: Magnam conjurationem, plurimis assentientibus, contra regem Willielmum fecerunt, comitemque Waltheofum suis insidiis præventum, secum conjurare compulerunt; qui mox, ut potuit, Lanfrancum Dorobernensem archiepiscopum adiit, pœnitentiamque ab eo pro facto, licet non sponte, sacramento accepit, ejusque consilio regem Willielmum in Normannia degentem expetiit, eique rem gestam ex ordine pandens, illius misericordiæ ultro se dedit… His gestis rex autumnali tempore de Normannia rediens comitem Rogerum in custodia posuit, comitem etiam Waltheofum, licet ab eo misericordiam petierit, custodiæ similiter tradidit… Ubi rex proxima Nativitate Domini curiam suam tenuit, & ex eis, qui contra eum cervicem suam erexerant, de Anglia quosdam erutis oculis vel manibus truncatis deturbavit: comites vero Waltheofum & Rogerum judiciali sententia damnatos acriori custodiæ mancipavit. Anno millesimo septuagesimo quinto comes Waltheofus jussu regis Willielmi extra civitatem Wintoniam ductus est indigne, & crudeliter securi decapitatur. Deinde ibidem sequuntur eadem, quæ jam paulo superius ex Simeone Dunelmensi recitavimus. Sed hæc Hovedeni narratio, cui Joannes Bromton aliique historiæ Anglicæ auctores consentiunt, satis clare prodit, comiti Waltheofo titulum sancti martyris non convenire. Propterea tamen non inficior, ipsum forte Sanctis annumerandum esse, cum se ad extremum supplicium piissime præparaverit, & post mortem miraculis coruscaverit, ut inferius ex Ingulfo synchrono referemus.

k Potius S. Walthenum pro patruo avunculum appellasset, cum iste consanguinitatis gradus ex parte matris S. Waltheni oriretur. Sed scriptores mediæ ætatis nonnumquam hæc nomina confundunt, ut apud Cangium in Glossario ad vocem avunculus licet videre.

l In Commentario prævio fassi sumus, nobis ignotum esse annum, quo obierit Patricius ille abbas Melrosensis; alioquin ex ejus morte eruissemus magis determinatum tempus, quo biographus noster hæc Acta collegit.

CAPUT I.
Sancti avus, parentes, nomen, pia pueritia & adolescentia.

Vitam viri venerabilis Waltheni abbatis secundi a de Melros notitiæ posterorum stylo transmissurus, [Wilhelmus rex Angliæ] congruum duxi generositatem ejus & maxime, quod contubernium Dei in pluribus personis utriusque sexus habet, in narrationis exordio declarare. Sic profecto liquebit, esse competens cunctis recte discernentibus, quod ingenua & sancta radice processerit surculus optimus, sanctitate conspicuus. Tempore igitur, quo Willehelmus b Dux Normanniæ, debellatis indigenis, Angliæ sceptrum obtinuerat, Comes illustris Walthenus, strenuissimi Siwardi c Comitis filius, Comitatum Northanimbriæ d & Eboracensis e provinciæ principatum possidebat. Erat ætatis floridæ, fortitudinis admirandæ, inter socios & domesticos mansuetudinis agninæ, erga rebelles & hostes feritatis leoninæ, diutino conflictu viriliter Normannis resistens, plurimam stragem illis inferebat, præclaros triumphos de ipsis sæpius reportabat.

[7] Animadvertens igitur rex animositatem & strenuositatem viri, [avum S. Waltheni] primo [post] varios rotatus fortunæ factione nuntiorum intercurrentium, datis dexteris utrimque & acceptis in gratiam & pacem, Comitem sibi fœderatum suscepit, & post hominium f sibi factum, neptem suam, Julitam g nomine, id est, victam h, illi in matrimonium junxit: de qua unicam filiam i Mathildem vocabulo procreavit: ipse vero inventus est in omnibus fidelis, ingrediens & egrediens ad imperium regis. Extitit nihilominus pauperibus munificus, in ecclesia devotus, clericis & maxime Religiosis acclinis, largus & liberalis universis, hostibus tamen formidabilis. Cernens autem rex, quod prosperatum esset regnum in manu ejus, & siluisset in conspectu ejus, perplures, imo fere cunctos, nobilium Anglici germinis aut interemit aut carceravit seu proscripsit, sive in miseram servitutem redegit; videns quia placeret Normannis, apposuit apprehendere Walthenum Comitem, & ne videretur maculari proditionis opprobrio, si sine causa virum innoxium condemnaret in nullo læsus ab eo, meditabatur & machinabatur, qualiter id perficeret irreprehensibilius in conspectu humano.

[8] [de rebellione accusatum] Tali ergo modo quæsivit & invenit occasionem non solum recidendi & rescindendi vinculum dilectionis & pacis ab amico & fideli suo, verum etiam tollendi eum de medio. Fama namque volatilis in diebus illis resperserat per Angliam, Danos k & Noricos l in exterminium & necem Normannorum conjurasse, & infinitam classem collectam in unum, auræ spirantis ad votum flatus expectare. Instillatum est auribus regis ab æmulis & malevolis adversariis, Walthenum ipsum, velut fœdifragum, perjurum, proditorem, conspiratorem, missis nuntiis, sacramentis præstitis, obsidibus datis, Danicam classem invitasse; adventantibus illis pro viribus consilium & auxilium, ad internecionem vel eliminationem Normannorum ab insula, promisisse m. Rex autem hujusmodi accusationibus Anglorum præbens aures bibulas, suspicioni pectus patulum, ad vindicandum cor ferocissimum, lætus effectus est, utpote materiam quasi justam exercendi in Walthenum, quæ corde conceperat, nactus. Jussu ergo regis Comes citatus, simpliciter, nihil sibi mali regem illaturum confidens, venit ad curiam, mundam & innocentem secum gestans conscientiam. Hoc habet innocentia proprium, ut sicut neminem contendit lædere, sic a nullo se lædi confidit. Præsentatus Comes coram rege in multis accusatus, in quibus omnibus, si justitia locum haberet, inficiando & rationem reddendo exueretur omnia objecta evacuando. Verumtamen nulla responsione excusationis vel expurgationis oblatæ locum tenente, comes comprehenditur, compedibus ferreis injicitur, incarceratur, injuriis multiplicibus afficitur.

[9] [capite muncari jubet, & ex hujus filia Sanctus nascitur] Vir autem ingenuus amplexans animo divinum judicium vel permissionem, necessitatem vertit in virtutem; & se totum ad Deum convertens, crebra confessione peccaminum, continua lacrymarum profusione, orationibus assiduis & genuflexionibus, suam ipsius operabatur salutem. Quid plura? Post diutinum carceris squalorem & multimodam afflictionem, regis sententia secundum voluntatem perlata, in urbe Winthonia n capite truncatus, ejusque corpus Crulande o deportatum, in ecclesia S. Gutlaci p tumulatur. Et quamvis juxta Salomonem ira regis ut fremitus leonis adversus Walthenum sævierit, & de loco judicii ejus præcedens prævaleret iniquitas; de vultu tamen Domini judicii prodiit æquitas: quem enim rex ferocissimus sustulit mundo, Rex æternus & clemens intulit cælo. Quam grata enim Deo fuerit ejus innocentia, quam accepta patientia, mors in conspectu Domini pretiosa, signa proclamat insignia ante tumbam ejus patrata. Quocirca processu temporis evoluti, ossa ejus, quæ pullulabant de loco suo, e terræ gremio sunt translata, & in locello retro quoddam altare reverenter recondita. Extat libellus in eodem cœnobio conscriptus de miraculis ejus, ex quibus probatur, quod merito nomen martyris ei adscribitur, attribuitur & decus q. Mathildis vero, filia ejus prænominata, cum pervenisset ad mundum muliebrem, opportuno tempore illustrissimo comiti de Huntedunia r, scilicet seniori Simoni de Samhet s nupsit; de quo votivo germine duos filios & filias edidit. Erat primogenitus paterni nominis t & hereditatis successor; secundus vocabatur Walthenus u antiqui nominis & sanctitatis renovator & possessor.

[10] Non ab re, sed certa de causa tale ei nomen imponitur, sicut multos Patres utriusque Testamenti nomina ex rerum effectu accepisse legitur. [cujus nomen explicatur.] Nomen vero istud Anglice dissyllabum est, cujus syllaba secunda si correpto accentu proferatur ELECTUS SAPOR; si producto, ELECTUS LATRO interpretatur v. Quæ profecto bina interpretatio illi recte convenit, qui in verbis & moribus suis se vas electionis, emanans saporem spiritualis suavitatis sibi sociantibus exhibuit; atque sicut quidam sancti Patres definiunt, alii regnum Dei violenter diripiunt, alii furantur; iste pio furto illud latrocinati videbatur, qui virtutes suas, aut revelationes sibi divinitus ostensas, sive signa a se patrata semper occultare conabatur: cum Hieremia diem hominis non concupivit, sed semper cenodoxiam cavens, & ut, quid faceret dextera, ignoraret sinistra ejus, studens omnimodis Conditori placere, sategit.

[11] Comes Simon, prænominatus pater puerorum, primogenitum, [Puerilia fratris & ipsius exercitia] tamquam Isaac Esau suum, arctius amabat; mater vero, mulier bona, Walthenum, velut Rebecca suum Jacobum, affectu propensiori diligebat. Cum fratres illi in puerili ætate constituti essent, sapiebant, agebant, ludebant ut parvuli: prior natu Simon collectis arbusculis seu ramusculis, secundum modulum suum, castellum construere consueverat; & ascendens canabum w, velut sonipedem suum, & virgulam quasi lanceam accipiens & vibrans, cum coætaneis suis circa fictitii & imaginarii castelli custodiam & defensionem solicitus, militiam simulabat. Walthenus vero puerulus ex virgulis vel lapillis quasi ecclesias, seque presbyterum tamquam Missam celebrantem expansis manibus præsentabat: & quia verba proferre non noverat, sonos cantum similantes edere solebat.

[12] Cumque parvuli hujusmodi lusui sæpius indulgerent, pluresque ad aspectum & risum provocarent, [secuturam utriusque vitam præsagiunt;] quadam vice quidam religiosus & sapiens, adstans & aspiciens cum ceteris, ait ad intuentes: Quid vobis videtur de hoc ludo parvulorum? Illi fatebantur, simplicem esse, tantummodo quid sit inter dextram & sinistram ignorantium. Et ille: Non sic, inquit, non sic: est enim ludus iste quoddam præludium, vitam utriusque præsagiens & exitum: primus namque militiæ vitam suam initiabit; secundus religiose vivens, dies suos in bonum consummabit. Nullum verbum istorum in terram cecidit, sed de utroque, quod conjecturando sive vaticinando prædixit, evenit. Simon namque paternum Comitatum longe post patris decessum cum multo labore tandem nactus, ac miles strenuus effectus, tempore regis Stephani x castella nova construxit, alia ab aliis constructa conquisivit, & Comitatui suo Comitatus & civitates conjunxit, & in seculari militia, more tamen Christiano vitam terminavit; Walthenus vero, vitam virtutibus & etiam signis inclytam ducens, demum obdormivit in Domino, sicut plenius sequens nostra declarabit narratio.

[13] Cum autem Walthenus accepisset tempus habile ad discendum, [unde Sanctus noster] traditur litteris imbuendus cura parentum; nimis tamen propere ab earum studiis est abstractus, ob varios rerum eventus & temporum status: profecit tamen decenter in litteratura, secundum spatium temporis, quo scholas frequentabat, multosque litteratiores subtilitate sensus & acumine ingenii ac verborum elegantia, unctione magistra, præcedebat. Erat itaque puer iste purissimus sive domi degens sive scholis studens, humilis, pudicus, quietus, & tacitus, in ecclesia devotus & assiduus, ultra ætatem moribus maturus, secundum posse suum largus & liberalis, & ideo cunctis extitit amabilis. Ex talibus ergo studiis agnoscebatur puer Walthenus, satisque claruit juxta Salomonem, quod mundi & recti fuerant gressus ejus.

[14] [in aula regis Scotiæ educatus] Waltheno adhuc, ut Tullii utar verbis, in puerili toga constituto, pater ejus ob quamdam offensam regis Henrici primi y iram implacabilem incurrerat, a quo exheredatus & iter versus Hierosolymam Cruce signatus arripiens, in transmarinis partibus in fata concesserat; mater vero ejus, consobrina regis, ab eodem rege traditur in matrimonium David regi Scotiæ, dato illi Comitatu Huntenduniæ sub dotis nomine. Rex etiam præfatus Henricus duxerat in conjugium Mathildem z filiam Malcolmi regis & S. Margaretæ reginæ, proneptem sancti Edwardi regis Angliæ, sororem David regis prænominati, genere & specie claram, quam ob vitæ sanctitatem & morum gratiam usque in præsens Anglici cognominant bonam reginam aa. David autem rex ex Mathilde sua regina procreavit filium Henricum bb nomine, hominem (ut accepimus) mansuetum ac prium, & bene morigeratum, patrem duorum regum, Malcolmi cc videlicet viri sanctissimi & Wilhelmi adhuc superstitis, in multis laudandi, & Davidis dd comitis venerandi. Walthenus bonæ indolis puer matrem, ex comitissa jam reginam effectam, quæ ipsum arctius amabat, secutus, in curia regis nutriebatur, educabatur, crescebat & confortabatur, & gratia Dei in eo evidentibus indiciis monstrabatur. In palatio namque claustrum, & in turba monachum, inter aulicos seipsum exhibuit solitarium.

[15] [innocentiam conservavit,] Inter cetera, quæ possidebat, insignia virtutum, illud singulare decus, virginitatis videlicet candidatum, ex utero matris secum vexit ad cælum. Rex autem se illi, non vitricum, sed patrem exhibens, quasi propriam prolem dilexit & excoluit, &, dum iret venatum, sæpius illum advocans & secum adducens, aliquoties arcum suum illi ferendum tradidit. Walthenus vero, quanto competentius potuit, regis aspectibus se subducens, & alii regium arcum commendans, & opaca nemoris irrumpens, & infra condensa veprium aliquam planitiem quærens & inveniens, sedere & in codice ex industria ad hoc portato & de sinu prolato consuevit legere, aut orationi incumbere. Quod cum crebrius actitasset, quadam die fortuito rex illum consueta facientem reperit, & domum reversus, reginæ, quæ vidit, enarrans, & sententiose pronuntians dixit: Filius tuus non est de sorte nostra; nihil illi & huic seculo: aut cito de hac vita in fata concedens demigrabit, aut secularibus abdicatis, ad aliquam Religionem convolabit. Quod dum ex ore regis Christianissimi, conjicientis, seu Spiritu sancto dictante pronuntiantis, egrediebatur, non longe post effectui mancipabatur. Regina, sapiens & optima femina, conservabat omnia verba hæc conferens in corde suo, gratias agens & commendans filium suum omnia disponenti Conditori suo.

[16] [& insidias blandientis mundi] Waltheno, jam ponenti pedem infra limen adolescentiæ, quidam invidebant, quoniam dissimilis erat vita ejus operibus eorum: quidam detrahebant, multique colloquiis illecebrosis & exemplis procellosis bonos mores ejus corrumpere & suis moribus conformare satagebant. Hostis etiam antiquus, lubricam viam adolescentiæ attendens, & cernens in vase fictili & fragili thesaurum pretiosum pudicitiæ portari, materiam & occasionem illum, fracto vasculo, perdendi præbuit, puellæque cujusdam nobilis & animum & oculos in ejus amorem incitavit. Quadam vice post mutua colloquia annulum aureum, habentem in se inclusam gemmam pretiosam, in signum & pignus ac primitias amoris initiati transmisit; quem ipse acceptum digito imposuit. Videns hæc quispiam aulicorum, & annuntians cum gaudio sociis, dixit: Ecce Walthenus factus est, quasi unus ex nobis, procus & amator, & in indicium amoris, annuli ab adamata dati sibi novus gestator.

[17] Quo audito, adolescens in se reversus & ad se, [caute vitavit.] ingemuit, & factus est quasi non audiens & non aperiens os suum: clanculo se absentavit, & ignem inveniens copiosum accensum, annulum abstractum digito mediis flammis injecit: sicque duplicis laureæ triumphalem titulum acquisivit. Verius namque venantis, vincentis, & vincientis undique & ubique feræ retiacula & retinacula evitavit & evasit, & spiritum avaritiæ, amictum auri admirantem, pene cuncto ab animo abrasit. Beatus iste merito, qui post aurum non abiit, imo tamquam laqueum diaboli a se projecit. Jure ergo laudabimus: fecit enim mirabilia in vita sua. Mirabilius plane est auri sacram famem extinguere, quam Venerem vincere. Sane perplures inveniuntur iræ victores, calcatores superbiæ, cenodoxiæ, gastrimargiæ contemptores, castitatis amatores; sed perpauci & rarissimi videntur auri aut gemmarum projectores. Ab illo ergo die mulierum familiaritates, munuscula, secretos affatus abscidit a se, sciens non esse tutum secus serpentes sæpius dormire, nec sine sui læsura vestimenti, secundum Salomonem, in sinu ignem abscondere.

ANNOTATA.

a Auctor Vitæ hic S. Walthenum numerat inter abbates Melrosenses ordine secundum, postquam nimirum abbatia illa ad Cistercienses transiit: nam antea ad Benedictinos pertinuit, ut Gaspar Jongelinus in Notitia abbatiarum Ordinis Cisterciensis lib. 8 pag. 14 testatur, ubi antiquiores quosdam istius monasterii abbates ex Ordine Benedictino recenset.

b Is est idem Wilhelmus Normannus, cognomento Conquestor, de quo in prologo dictum est.

c Joannes Bromtonus, abbas Jornalensis, inter decem Scriptores historiæ Anglicæ anno 1652 Londini editus, in Chronico suo ibidem col. 945 & sequente mirabilia hujus Siwardi gesta narrat.

d Vult indicare Northumbriam, Borealem Angliæ provinciam, quæ ad Ortum habet Oceanum Germanicum, ad Septemtrionem terminatur Scotia, ad Occasum Cumbria, & ad Meridiem diœcesi Dunelmensi. Antiquitus fuit regnum, & habuit terminos latiores, ut apud obvios geographos licet videre.

e Comitatus Eboracensis, vernacule the Yorkshire, est etiam Borealis Angliæ provincia inter mare Germanicum ad Ortum, Lancastriam ad Occasum, Darbiam & Lincolnensem provincias ad Meridiem, & diœcesim Dunelmensem ad Septemtrionem sita, & ab urbe primaria Eboraco, incolis vulgo dicta York, nomen accepit.

f Est species homagii, quod triplex esse potest; nempe primum quod feudi dicunt, alterum servitii, tertium pacis. Unde hominium proprie ad pacem spectat, ut patet ex verbis Roberti monachi, qui in Historia Hierosolymitana lib. 2 pag. 39 de Alexio imperatore Constantinopolitano sicscribit: Requisivit a nostris, ut sibi principes exercitus facerent hominium, id est securitatem pacis &c.

g Ab aliis hæc mulier vocatur Juditha. Joannes Bromtonus inter decem Scriptores Anglos col. 974 eamdem appellat Jonettam, dum post memoratum comitis Waltheofi supplicium ex aliorum testimonio ibidem de illa sic scribit: Insuper volunt quidam, quod quia iste Walteff contra regem Willielmum in primo conquestu suo Angliæ in bello non processit, data est a rege consanguinea sua Jonetta in uxorem, cujus accusatione secundum eosdem per regem postea, ut dictum est, exstitit decollatus. Ingulfus abbas istam Waltheofi comitis uxorem confidentius accusat, ut infra dicetur.

h Ex idiomate Anglico extundere non potui, quod Julita vel Juditha Anglice victam significet. Unde Papebrochius in margine ecgraphi Bodecensis de genuina lectione dubitans sic interrogat: An Juditham, id est Juttam? Doceant nos Angli, an hæc conjectura a vero aberret.

i Laudatus Bromtonus loco proxime citato duasfilias ei concedit his verbis: Iste tamen Walteff genuerat ex eadem Jonetta uxore sua Matildam & Aliciam, cum quibus mater earum in dote sua apud Huntyndoniam sibi & heredibus nuper concessa moram traxit. Sed tandem apud insulam de Ely, & ubique latuit, a terra sua ejecta, eo quod Simonem de sancto Licio, regis Willielmi militem, quia claudus erat, dudum recusaverat; cui quidem Simoni rex Northamtoniam & hundredum (est portio terræ vel comitatus) de Falkeley donaverat, qui Prioratum sancti Andreæ Northamtoniæ & castrum construxit. Tandem suorum ductus consilio Matyldam dictam filiam Walteff duxit in uxorem, de qua genuit Simonem, Walteff, postea abbatem de Menros, pro quo lege Melros. Defuncto autem dicto Simone de sancto Licio, David comes, frater Alexandri regis Scotiæ & Matildis reginæ Angliæ, dictam Matildam Simonis relictam duxit in uxorem, de qua postea comitem genuit Henricum. His Bromtoni verbis confirmantur ea, quæ in Commentario prævio de genealogia S. Waltheni abbatis diximus, & ex iisdem patet, errasse Alfordum nostrum, quando in Annalibus ecclesiasticis Angliæ ad annum Christi 1125 num. 25 scripsit, Juditham, comitisWaltheofi viduam, David Scotiæ regi nuptam esse. Porro Ingulfus abbas etiam Waltheofo comiti tribuit duas filias, ut mox alia occasione referemus.

k Notissima Septemtrionis natio, quæ non semel Angliam invasit, & magnam suæ linguæ partem incolis communicavit.

l Norici proprie sunt populi Germaniæ, qui olim Taurisci vocabantur. At existimo, hic per Noricos intelligi Norwegos, aut vicinos Septemtrionis populos, cui opinioni favet Baudrantius, dum in Geographia sua alphabetica ad hanc vocem hæc notat: Norici populi sæpe dicti Norvegi in historiis mediæ ætatis, præcipue apud auctores quosdam rerum Anglicarum, quod hæc regio vulgo Norige vel Norrike dicatur.

m Quidquid sit de ista comitis Waltheofi accusatione, Chronicon Saxonicum, Oxonii anno 1692 excusum, pag. 183 post alia de hac conjuratione narrat sequentia: Deinde rex venit in Angliam, & prehendit Rogerum comitem suum propinquum, eumque vinculis commisit, atque Waltheofum etiam comitem prehendit. Statim post hæc venerunt ab Oriente e Denmearcia (id est Dania) ducentæ naves, quarum erant duces duo, Canutus Sweini filius, & Hacun comes: verum non ausi prælio congredi cum Willelmo rege, trans mare se receperunt in Flandriam … Waltheofus autem comes decollatus est in Winceaster, ejusque corpus delatum ad Crulande. Pagina autem præcedente de conjuratis dictum fuerat: Allexerunt ii Britonas in suas partes, & miserunt in Orientem ad Denmearciam [qui peterent] exercitum navalem ipsis auxilio.

n Biographus noster hoc loco asserit, comitem Waltheofum in urbe Winthonia capite truncatum esse; sed Simeon Dunelmensis dicit, id extra civitatem Winthoniam factum esse, ut superius in Annotatis ad prologum littera i ex relato ipsius textu patet. Ingulfus abbas, & Joannes Bromtonus tradunt, hoc apud Wintoniam contigisse. At parum nostra interest, quo loco istud peractum fuerit.

o De cœnobio Croilandensi, quod in agro Lincolniensi situm est, vide Monasticon Anglicanum tomo 1 pag. 163.

p Acta S. Guthlaci anachoretæ ad diem XI Aprilis, tomo 11 istius mensis a pag. 37 Henscheniusillustravit.

q Etiamsi hic comiti Waltheofo dicatur convenire nomen decusque martyris, & hæc narratio aliqualem ipsius cultum indicet, tamen illum titulo sancti ornare non audemus, quia nusquam in Martyrologiis annuntiatur. Cum igitur in opere nostro numquam verosimiliter de illo agendum sit, nisi quis determinatum mortis diem indicaverit, & legitimum ejus cultum probaverit, proferam hoc loco ea, quæ Ingulfus synchronus inter Scriptores rerum Anglicarum, anno 1601 Francofurti recusos, occasione illius pag. 902 & sequente sic narrat: Accedit etiam hoc eodem tempore ad cumulum calamitatis Croilandiæ, comitis Waldeni, qui omnibus religiosis benignissimus, & maxime monasterio Croilandensi præcipuus & præstantissimus amicus exstiterat, crudelis decollatio; & licet venerabilis archiepiscopus Lanfrancus, confessor suus, totius factionis & conjurationis eum assereret penitus immunem, & si moreretur in causa, futurum pro innocentia martyrem; impiissima tamen uxore sua novas nuptias affectante, ac ideo viri sui mortem sceleratissime maturante, inhiantibus etiam nonnullis Normannis ad ejus comitatus, videlicet Northamptoniæ & Huntingdoniæ, cupidissimo maxime comite Andegavensi Yvone Talbois pro terris suis & tenementis, quæ plurima erant in omnibus finibus Angliæ, suum sanguinem sitiente, innocens & innoxius apud Wintoniam pridie Calend… martyrizatur, & confestim ibidem corpus martyris humili cespite sepelitur. Post quindecim autem dies regis permissione per venerabilem Wulketulum abbatem corpus martyris ex tumulo tollitur, & ita integrum recentique cruore respersum, acsi eodem die occisus fuisset, & cum debita veneratione Croilandiam defertur, & in ejusdem monasterii capitulo honorifice tumulatur: ubi cum Dominus ad ostendendum innocentiam sui martyris per miraculorum potentiam mirabilis in suis Sanctis & in perpetuum laudabilis apparuisset, uxor sua, thalamo relicto suo, audiens Christi magnalia, ad tumulum viri sui accessit, &, videntibus nobis, pallium sericum super tumulum obtulit, quod, quasi manibus alicujus rejectum fuisset, longius a tumulo resiluit. Tunc etiam manerium de Bernake, quod monasterio nostro dederat, de nobis tollitur, inque dotem impiissimæ Jezabel, quondam uxoris suæ, cum ceteris terris suis circa Trentam donandum jussu regio confiscatur. Post modicum vero tempus cum inclytus rex Wilhelmus dictam neptem suam nuptui tradere cuidam generoso Normanno, nomine Simoni Sylvanectensi, disponeret, illa nuptias ejus respuit, quia dictus Simon in altera sua tibia claudicavit. Unde supra modum rex iratus, comitatum Huntingdoniæ cum omnibus terris eidem pertinentibus dicto Simoni dedit; ac illa iram regis pertimescens, cum filiabus suis fugam inivit, & justo Dei judicio multum desperata, odio omnibus habita, per diversa loca & latibula erravit. Tandem ergo hæc misera recognoscens sua flagitia, pœnitensque valde de viri sui cæde nefaria, ipsa in cælibatu permansit, cum deinceps omnibus suspecta & digne despecta fuit: filiam vero ejus seniorem, nomine Matildem, post multa consilia prædictus Simon uxorem assumpsit, de qua sobolem jam recepit, scilicet Simonem, Waldenum, & Matildem adhuc impuberes & infantes. Aliciam autem sororem uxoris suæ dedit dictus Simon comes illustrissimo viro Rodolpho Tornacensi cum toto dominio de Wilchamstobe, dudum comiti Waldeno patri suo pertinenti: de qua jam prolem dictus Radulphus habet, licet nomen prolis notitia mea nondum habeat. Iste Simon comes Huntingdonensis & Northamptonensis construxit castellum Northamptoniæ & monasterium sancti Andreæ non longe a dicto castello. Hæc de uxore & sobole sancti martyris ad præsens credo sufficere. Venerabilis autem abbas Wulketulus cito post sancti martyris sepulturam miracula Dei, quæ quotidie Dominus operabatur circa sanctum suum, aperte convicinis suis prædicavit, & palam omnibus publicavit. Unde Normanni nimium indignati, & contra virum justum injuste irati, præcipue Yvone Talbois præ ceteris atrocius eum persequente, ad proximum concilium Londoniis celebrandum personaliter adesse submonitum, & ad diem comparentem pro debita reverentia, sancto martyri habita, facta conspiratione nefaria, de idololatria nequiter accusant, & de monasterii cura nequius privant, & privatum claustro Glasconiæ sub cruentissimo tum abbate Tharstano procul a notis & a sua patria nequissime condemnant. Venerabili ergo patre abbate Wulketulo de regimine pastoralis officii sic deposito, totoque thesauro monasterii sic direpto, & in usus regios confiscato, mea parvitas subrogatur: ego enim Ingulphus humilis &c. Quandoquidem Ingulfus historiam monasterii Croilandensis circa annum Christi 1091 conscripsit, & eo tempore S. Waldenus seu Walthenus noster, ejusque frater ac soror erant adhuc impuberes & infantes, de ætate Sancti nostri aliqualem conjecturam facere possumus, cum hic anno Christi 1159 vel 1160 ad cælum migraverit. Ceterum genealogia ejusdem sancti Abbatis ex fragmento illo confirmatur.

r Id est Huntingtonia, comitatus Angliæ, qui a Septemtrione & Occidente habet Northamptoniam, ab Oriente autem Cantabrigia, & Bedfordia a Meridie terminatur.

s Forte pater Sancti nostri hoc cognomen a familia aut dominio quodam habuit. Supra ab Ingulfo cognominatur Sylvanectensis probabiliter ob patriam, aut familiam Sylvanecto oriundam. Bromtonus aliique illum appellant Simonem de sancto Licio. Suspicor, cognomen istud cum Sylvanectensi concordare, quia Sylvanectum urbs Galliæ, vel Sylvanectensis comitatus ibidem vulgo nominatur Senlis, unde verosimiliter cognomen de sancto Licio Latino-barbare formatum est.

t Frater S. Waltheni nomine patris sui Simon vocabatur.

u Sanctus noster juxta nomen avi sui Waldenus, Walthenus, Waltheofus, aut simili nomine appellatur, ut per decursum Commentarii prævii vidimus.

v Anglice nominatur Walthef & Waltheof, ut ex Anglicis Martyrologiis Whitfordi & Wilsoni patet. Verum ex lingua Anglica eruere non possum utramque significationem hoc loco indicatam; neque id potuit quidam e nostris, natione Anglus, quem consului. Itaque hoc auxilio destitutus conjecturam quamdam propono. Eruditis notum est, quomodo idioma Germanicum seu Saxonicum in Angliam invectum, ac linguæ vernaculæ immixtum fuerit. Quid si ergo nomen Walthefi vel Waltheofi componatur ex radice Germanica seu Saxonica wahl, quæ electionem, & voce Anglica theefe, quæ furem significat? Sic dicitur Germanice wahl-reich, quod Latine electile regnum interpretamur. Hoc modo intelligi potest, quomodo apudbiographum nostrum Walthefi nomine electus latro significetur. At frustra inquisivi, quomodo per idem nomen aliter pronuntiatum electus sapor significari possit. Etiam non intelligo interpretationem ejusdem nominis, quam Henriquezius in Fasciculo Sanctorum Ordinis Cisterciensis lib. 2 dist. 26 cap. 58 pag. 258 ex Ms. Antonii Gentii ita edidit: Nomen ejus in Anglorum idiomate dissyllabum, si secunda syllaba correpto accentu proferatur, CÆLICUS SAPOR, si producto accentu, CÆLICUS LATRO interpretatur. At in Legenda Capgravii, & Ms. nostro compendio Britanniæ Armoricæ convenienter cum his Actis longioribus scribitur electus; pro quo epitheto forsan Henriquezius perperam legit cælicus, quemadmodum ex vitiosa lectione & interpunctione annum ac diem mortis Walthenianæ erronee mutavit, ut in Commentario prævio num. 43 monuimus. Porro si nostra supradictæ etymologiæ explicatio non placet, videsis Edmundum Gibsonum, qui post chronicon Saxonicum nomina locorum & virorum etymologice explicat, ubi forsan pag. 47 & 53 in radicibus linguæ Anglo-Saxonicæ alias significationes suppeditabit.

w Canabus Græce κάναβος, est juxta Calepinumaliosque species quædam ligni. Hinc satis patet, indicari lusum puerorum, qui etiam antiquitus solebant equitare in arundine longa, ut Horatius lib. 2 Sermonum satyr. 3 testatur.

x Stephanus iste ab anno Christi 1136 usque ad annum 1154 regno Angliæ præfuit, ut apud obvios Anglicæ historiæ scriptores licet videre.

y De gestis Henrici I, regis Angliæ, Alfordus noster in Annalibus ab anno Christi 1100 usque ad 1135 consuli potest.

z Apud eumdem Alfordum anno 1100 num. 21 & sequentibus agitur de hoc matrimonio ac istius Mathildis stirpe, citaturque Edmarus synchronus, qui de iisdem nuptiis ibidem fuse disserit.

aa Mathildis illa Angliæ regina tantam bonitatis famam apud Anglos consecuta est, ut variis elogiis exornetur, & recentiores quidam Martyrologi eam numero Sanctorum adscripserint, sicut in opere nostro ad diem XXX Aprilis inter prætermissos dictum est.

bb David Scotiæ rex hunc unicum filium ex matre S. Waltheni suscepit, ut in Commentario prævio diximus.

cc Is est Malcolmus IV, qui ob perpetuam corporis integritatem passim virgo cognominatur, utapud Hectorem Boëthium, aliosque historicos Scotos legere est.

dd Biographus huic Scotiæ regi, ejusque fratri Davidi hanc Vitam dedicavit, ut supra in Annotatis ad prologum monuimus. Unde etiam in Commentario prævio tempus hujus lucubrationis utcumque collegimus.

CAPUT II.
Professio vitæ canonicæ, & mirabilia beneficia ei cælitus collata.

[Sanctus, spretis dignitatibus ecclesiasticis,] Processu dierum Walthenus, vernantis juventutis limen attingens, sperabatur a multis ad episcopatus nomen grande, juxta nomen magnorum, qui sunt in terra, pontificalem videlicet gradum sortiturus in Scotia vel in Anglia: ipse vero in cujus a * cordis medullis meditabatur fugam seculi & fugam a seculo, curans omnimodis, ne contra Salvatoris prohibitionem fieret fuga ejus hieme vel sabbato; sed deliberat attentius super qualitate religionis & loco: timebat enim, ne forte, si infra regnum regis Scotiæ vel infra terram comitis fratris sui in aliqua domo Religionis susciperetur, diutius ibi demorari non permitteretur, aut inde violenter extractus ad aliquod culmen honoris ecclesiastici etiam invitus promoveretur.

[19] [institutum Canonicorum regularium amplectitur,] Hæc ille mente pertractans, inspirante Spiritu sancto, salubre consilium invenit, exiensque de terra illa & cognatione sua, veniensque ad locum Nostiel b vocabulo extra ditionem regis & comitis, in ecclesia S. Oswaldi regis & martyris, habitum Canonici suscepit. Canonicus regularis effectus, ita disciplinate ac religiose se habuit, ut liquido ceteris claresceret, exhibitum in ejus moribus & vita, quod scriptum invenerat in Regula clericorum, a B. Augustino tradita. Ipse namque novitius & juvenis proponebatur exemplar ad bene vivendum Canonicis, ætate & conversatione annosis. Statuit animo inibi latitando cum beato Job in nidulo suo mori, & sicut palma multiplicare dies, & abscondi a conturbatione hominum in abscondito vultus Dei, & tamquam vas perditum ac velut mortuus a corde cognatis ac notis oblivioni dari. Sed quamvis ille hæc apud se ita proposuerit, omnium Conditor de illo longe aliter disposuit, quia multos filios Dei, qui dispersi erant, per eum in unum congregare voluit.

[20] [& in Kirkehamensi cœnobio Prior electus,] Non potuit lucerna diutius, disponente vera luce, latere sub modio, nec margarita pretiosa debuit ulterius involvi panniculo. Hinc est quod Canonici regulares de Kirkeham c, Priore privati, quærentes circumcirca bonas margaritas, illum, utpote pretiosissimam, invenientes, sibimet comparaverunt, & tamquam lucernam perlucidam super candelabrum ponentes, illum, licet invitum & renitentem, vi tamen obedientiæ constrictum, Priorem & Patrem suum spiritualem unanimi consensu constituerunt. Tunc temporis apud S. Oswaldum d sacristæ gerebat officium: & quidem recte vasa sanctificata custodiebat, qui suum vas in sanctificationem & honorem possidebat: & quia divinis laudibus attentius invigilabat, ad idem agendum ceteros instantia sua excitabat. Lucerna ergo supra candelabrum levata lucem salutiferam omnibus in domo Domini, cui præerat, præbebat, & semet sanctitatis exemplum expressum exhibebat. Vir enim Dei, quo ceteris erat gradu prior ac officio, eo præ ceteris primus ac primicerius virtutum extitit exercitio; & quanto in oculis omnium videbatur sublimior, tanto erat in oculis propriis humilior. Humilitas namque a cunabulis in ejus pectore radicata, numquam didicit ambulare in magnis & mirabilibus super se; sed semper studuit humilia sentire de se; nec rector constitutus voluit extolli, sicut quibusdam moris est; sed quasi unus de subjectis esse; nec dominari in clero, sed forma gregis fieri.

[21] Omnes bonas consuetudines & sacra instituta, quæ in diversis ecclesiis Canonicorum teneri cognovit, [omnibus exempla virtutum præbet.] velut in fasciculum collecta, in domo, cui præfuit, observari diligenter instituit. Quocirca benedixit Dominus domui illi, propter Servum suum, crevitque possessio ejus in terra, conferentibus comite Henrico e, coüterino ejus, & aliis magnatibus ecclesias & terras, in puram & perpetuam eleemosynam ecclesiæ de Kirkeham possidendas. Effloruit nihilominus intrinsecus sancta religio in regulari disciplina, in eleemosynarum elargitione, in hospitum susceptione ac multæ humanitatis exhibitione magna diligentia. In his & in aliis sacris studiis vir iste quantam gratiam invenerit in oculis Domini, ipse Dominus declarare dignatus est revelatione, imo apparitione satis admirabili.

[22] Quadam vice sacratissimo Natali Domini Missam celebrans, [Dulcem revelationem, qua Christum in Eucharistia viderat,] in magna cordis devotione & consueta lacrymarum profusione, cum infra secreta Canonis Hostiam elevans, deprompsisset verba Sacramenti effectiva, quando panis in Corpus, & vinum in Sanguinem Domini transubstantiantur, invenit in manibus infantulum, speciosum præ filiis hominum, coronam quasi auream in capite gestantem, gemmis stelliferis radiantem. Videbatur puerulus ille omni nive candidior, qui dulcifluo luminum visu, vultuque sereno, blandoque manuum applausu caput & faciem ejus tangens, contrectans, complanans demulcebat; & quandoque caput capiti, os toto mundo pretiosius ejus ori applicans, oscula crebrius imprimebat. Ille vero inebriatus a torrente voluptatis domus Dei, utpote introductus in cellam vinariam, pedibus & manibus & singulis membris hujus Jesuli nostri oscula innumerosa libabat, dilectum suum sibi totum desiderabilem, dulcem ad ruminandum felici experimento sensit. Dilectus tandem infantulus ille elevatis manibus cum crucis impressione benedixit, & ab oculis evanuit, nihilque in manibus, nisi Hostiam consuetam conspexit. Quoties vir Dei hujus deificæ visionis medullitus recordabatur, inæstimati cordis jubilo repletus, lacrymarum placido profluvio perfundebatur.

[23] Hæc Vir Dei diu celans, postea loquens de secreto animæ suæ, [confessario suo declarat] cuncta confessori suo revelavit, & ne hic se superstite cuiquam propalaret, in virtute obedientiæ imperative illum perstrinxit. Ille vero imperanti obtemperans, vivente viro Dei, verbum istud abscondit, sed post ejus depositionem viris religiosis patefecit. Hæc a viro venerabili Everardo f, primo abbate de Helculii g, narrante didici, & ex ore confessoris ejus accepi. Hæc a Suano h monacho religioso & veridico subcellario de Melros, & aliis viris religiosis & boni testimonii relata pluries audivi. Ecce sancti senis Simeonis desiderium in Waltheno renovatur: ecce præsentia pueri Jesu mirabilius iteratur. Simeon namque diu expectatum vidit, agnovit, amplexatus Christum in carne prophetavit in cruce moriturum: Walthenus in eadem forma, sed sublimiori, in manibus portavit, osculatus est eumdem sat jam supra cælos exaltatum, gloria & honore coronatum.

[24] [cum quibusdam circumstantiis,] Fatebatur etiam idem Homo Dei, se non magis ponderis sensisse in pueri ipsius elevatione, quam hostiæ altari suppositæ. Nec mirum, nec immerito, si omnia tenens, omnia portans, parum ponderis haberet in corpore suo jam glorificato, cum membra corporis ejus post generalem resurrectionem credidit * suis corporibus affuturam quamdam similitudinem subtilitatis & agilitatis ex ipsius beneficio. Ex hujus autem visionis mirificæ contemplatione non solum Viri sanctitas cognoscitur, sed etiam fides Catholica super vivificis Sacramentis Altaris roboratur, orthodoxorum Patrum affectio confirmatur, hæreticorum mysteria Domini Corporis & Sanguinis denegantium detestabilis error confunditur.

[26] [& ex quodam sacerdote] Die quadam Canonicus quidam de Kirkeham cum Missam celebrasset in Prioris sui Waltheni præsentia & audientia, aranea quædam in sanctum calicem circa Agnus Dei cecidit, metumque magnum & horrorem sacrificanti ob peracta, quæ possent accidere, incussit. Stans itaque sacerdos & quid ageret ignorans, tussi ac sonitu, quo potuit, Priorem acquisivit, & quid contigerat, ostendit. Prior parumper secum deliberans, fusa oratione dataque benedictione, flamma fervens fidei, imperavit, ut araneam cum sacro libamine confidenter sumeret in nomine Domini. Sacerdos ergo imperio Patris paruit, & quidquid in calice continebatur fideliter & fiducialiter sumens nullam sospitatis jacturam vel nauseæ provocationem sensit. Non enim cælicus favus fel fundere, vel divinum nectar veneno misceri potuit, nec fructus singularis apis araneæ participare vel communicare debuit.

[26] [venenosam araneam miro modo expellit.] Unde Canonicis post prandium secum sedentibus in claustro, Canonicus ille residens digitum suum confricabat; & post modicam morulam tumor turgescens in digito apparebat: & ecce aranea, rupta cute, viva egreditur, & coram omnibus assidentibus & mirantibus, jubente Priore, flammis comburenda traditur. Oritur dehinc inter Priorem & Canonicum satis amica altercatio super isto, quod contigerat, signo: Prior hoc deputabat obedientiæ & fidei Canonici, Canonicus Patris præcepto, precibus, & benedictioni: ego vero hoc arbitror adscribendum utriusque fidei & devotioni, sed potissimum potentissimæ divini Sacramenti virtuti. Non enim debuit vel decuit Angelicum manna manare mortiferum, nec ex vitæ poculo progredi mortis periculum.

[27] [Dedit S Malachiæ equum,] Quodam tempore S. Malachias, natione & pontificio i Hibernicus, versus Romam iter arripiens transitum fecit per Angliam, in pluribus locis hospitio collectus susceptores suos sui præsentia ac sacris monitis & miraculis lætificavit. Deveniens Eboracum a pluribus occurrentibus salutatur, honoratur & maxime, quia a Figaro k presbytero de Neubato l ejus adventus prædicebatur. Erat isdem sacerdos sanctitatis & opinionis magnæ, & spiritu pollens prophetiæ qui (ut dixi) ejus adventum prædixerat, ejus vultum & staturam & numerum sociorum ejus evidenter designabat. Venerandus vero Walthenus prænominatus Prior de Kirkeham, tractus odore virtutum sancti pontificis, ad eum accessit, & post salutationem & salutaria vitæ colloquia ejus familiaritatem & amicitiam nactus, humiliter & devote se ipsius orationibus commendavit. Idem vero pontifex plures socios habuit, inter quos quinque presbyteri, & non nisi tres tantum equos; & tamen ab aliquo petere vecturam erubuit: sicut enim vero & usitato proverbio dicitur, Indigens dum petit, care mercatur. Quod comperiens Prior, plenus caritate, adduxit ei equum, quo ipse vehebatur, subnigrum, fortem quidem & sanum, sed dure portantem, dicens: Accipiat hunc oro, carissime pater, sanctitas vestra, nec ægre ferat, quod ad manum meliorem in præsenti non habet inopia nostra. Episcopus vero cum gratiarum actione equum suscipiens, Satis, inquit, bonus est, & quam diu superero mihi sufficiens. Carum valde habeo datum mihi a corde caritative.

[28] Fecit ergo more suo illum sibi sterni & adscendit; [qui miro modo mutatur,] iterque suum maturans, ab Eboraco discessit. Mira res! Infra paucos dies subsequenter equus ille totus effectus est albus, & mannus m optimus valde suaviter ambulans, & novennio, quo sanctus ille supervixit, ipsum, cum opportunitas aut necessitas incumberet equitandi, jugiter portans. Hoc miraculum Hibernici deputant sanctitati pontificis inequitantis, Canonici Kirkehamenses nihilominus adscribunt meritis sui Prioris, equi datoris: videtur enim illis, quia beatius est dare, quam accipere, & caritas virtus in mente manens, quasi fons est scaturiens; opus aliquod caritatis exhibitum quasi rivus est ex ea manans; & ideo potius fonti quam rivo debet adscribi signum factum in equo. Ego vero sine præjudicio sanius sapientis adscribendum arbitror utriusque meritis. Quia enim uterque vitæ munditia canduit, & Deum glorificavit & portavit in corpore suo, jure ad amborum sanctitatem declarandam, cum candore suavis ambulatio accidit & mansit in equo.

[29] Crevit & crebruit circumcirca venerabilis Waltheni Prioris fama sancta religionis, aromatizans salutaris suavitatem odoris. [& archiepiscopatum Eboracensem] Hujus haustu attracti clerici Eboracensis ecclesiæ, & diœcesani magnates illius provinciæ, cum vacaret Episcopalis sedes, in archiepiscopum libenter illum eligerent, si principis assensum haberent. Rex enim Stephanus, licet illum diligeret & veneraretur, sciens eum virum justum & sanctum, timuit tamen, ne si archipræsul efficeretur, regi David faveret, & cum eodem secundum posse foveret partes Henrici adversarii ejus, cui sceptrum Angliæ hereditario jure competebat. Hac de causa non solum electioni ejus assensum non præbuit, sed ne id fieret, omnimodis prohibuit: quidam tamen optimatum, qui erant a secretis regis, ipsum super hoc sæpe convenerunt, & ad hoc, ipso Priore ignorante, regium animum inclinare studuerunt.

[30] Unde quadam vice Comes Albamarliæ n consanguineus ejus conveniens virum, [sibi oblatum respuit.] inter loquendum dixit ad eum: Quamdiu latitando in antro claustri tui prosapiam nostram inhonoras abjectione tui? Effer te in publicum frequenter, donis & promissis nancisci satage familiaritatem & amorem regis, gratiam consiliariorum ejus & auxilium, & ad decus & exaltationem generis tui acquires archiepiscopatum, qualemcumque volueris: cautionem præstabo, me tibi impetraturum a rege Eboraci episcopalem cathedram, si mihi concesseris Villam Skireburniam, tantum in vita mea de te tenendam. Vir sanctus [eum] in spiritu vehementi prius redarguens, inter cetera correptoria subintulit dicens: Non ob consanguinitatem, meæ promotionis quæris sublimitatem, sed potius tuam transitoriam utilitatem, nec honorem meum, sed tuum lucrum. Fixum ergo teneas, te numquam visurum me cathedræ pontificali præsidentem, nec te villam prænominatam possidentem. Comes fatidico hoc verbo, velut telo, percussus, cum rubore recessit, & verbum ex ore Sancti prolatum perpetua veritate subnixum stetit.

ANNOTATA.

a Suspicor, hic aliquid deesse, aut pro in cujus legendum esse in imis vel in suis, ut sensus perficiatur.

b Locus iste situs est in agro Eboracensi, & in quibusdam diplomatibus vocatur Nostell, Nostle, Nostla, Nostlat, & Nostlai, ut tomo 2 Monastici Anglicani pag. 33 & sequentibus legitur. Est autem ibi Prioratus Canonicorum regularium, cujusfundator est Robertus de Laci, qui varia beneficia contulit ecclesiæ sancti Oswaldi de Nostle, & Canonicis regularibus ejusdem loci, ut proxime citato tomo Monastici Anglicani pag. 33 legimus.

c Prioratus Canonicorum regularium de Kirkeham vel Kirkham etiam situs est in agro Eboracensi, de cujus fundatione ac donationibus vide Monasticon Anglicanum tomo 2 pag. 105 & sequentibus.

d Sancto Oswaldo martyri, qui colitur die 5 Augusti, dicata est ecclesia Canonicorum regularium in Nostiel vel Nostle, atque ab hoc sancto Prioratus ille ita cognominatur, ut ex supra relatis liguet.

e Is fuit unicus filius Davidis regis Scotiæ, & frater uterinus S. Waltheni nostri, quia ex eadem matre Mathilde natus est, ut supra rursus indicatum est.

f Dempsterus in Menologio suo Scotico hunc abbatem Everardum ad diem 6 Maii sic Sanctis annumerat: In Halutcustram Everardi abbatis primi. In Historia ecclesiastica Gentis Scotorum lib. 5 num. 479 plura de illo refert, quæ in Commentario prævio num. 29 dedimus. Ferrarius in sanctitate ejus asserenda Dempsterum secutus est; sed eorum auctoritas majores nostros non movit, quo minus venerabilem illum virum die 6 Maii inter Prætermissos relinquerent. De illo infra rursus sermo recurret.

g Angelus Manrique in Annalibus Cisterciensibus ad annum Christi 1143 cap. 5 num. 6 in Actis S. Waltheni aliter nomen hujus monasterii legisse videtur, dum ibi Everardum illum nominat primum abbatem de Kalencontran; sed aliud ejusdem monasterii nomen expressit, quando postea in laudatis Annalibus ad annum Christi 1151 cap. 12 num. 9 sic scribit: Haud minus celebris abbatia de Holuncultris sive de Hulmo, vulgo de Holmecultraine, quam rex David in Cumbria ædificavit, atque sancto Walleno in filiam dedit, per monachos Melrosiæ propagandam. Primus illius abbas Everhardus, quem Sancti titulo historiæ omnes honorant. Hic ex Canonico regulari in Kirkeam atque Walleni socio cum eodem conversus, aut saltem ad illius æmulationem ad Cistercium perductus, hoc tempore Meilrosiam inhabitabat, Abbatis sancti excipiens confessiones, atque adeo ab eo amatus, redamansque, ut nisi Dei causa intercessisset, ægre ab altero uterque divideretur. Ceterum existimo, his diversis nominibus indicari idem Cumbriæ monasterium, quod in confiniis Scotiæ situm est, & quod tomo 2 Monastici Anglicani pag. 1057 Holme dicitur, & ibidem in margine Holme Coltram cognominatur. Leslæus lib. 6 de Rebus gestis Scotorum inter alia monasteria, a Davide Scotorum rege exstructa, Holme in Cumbria recenset. Jongelinus in Notitia abbatiarum Ordinis Cisterciensis lib. 8 pag. 16 agit de eodem monasterio, ni fallor, quamvis illud Latine Holcotranium vulgo Holcotran, & paulo inferius Holymæam, communiter Holme, appellet.

h Laudatus Manrique in Annalibus Cisterciensibus ad annum Christi 1143 cap. 5 num. 6 pro Suano legit Siniano; Gamansius autem in altero Bodecensis codicis ecgrapho scribit, auctorem Vitæ id etiam a Swano audivisse. Quodnam sit verum hujus testis nomen, ignoro; nec multum nostra interest illud nosse, aut operosius indagare.

i Martyrologium Romanum die III Novembris hunc sanctum præsulem sic annuntiat: In monasterio Clarævallensi depositio sancti Malachiæ, episcopi Connerthensis in Hibernia, qui multis virtutibus suo tempore claruit; cujus Vitam sanctus Bernardus abbas conscripsit. Porro hæc Acta S. Malachiæ, de quibus in Commentario prævio num. 18 mentio facta est, ad diem III Novembris illustrabuntur.

k Sanctus Bernardus in Vita S. Malachiæ etiam de hoc presbytero meminit; sed hic pro Figaro, sicut utrumque apographum nostrum clare exprimit, in editione Coloniensi operum S. Bernardi, quam Jacobus Merlonus Horstius anno 1641 curavit, tomo 4 pag. 131 diserte Sycarus appellatur. Angelus Manrique in Annalibus Cisterciensibus ad annum Christi 1139 cap. 5 num. 6 hunc prophetam nominat Sicarum, dum ibi verbis biographi nostri eamdem rem narrat.

l Laudatus Angelus Manrique loco proxime citato in Actis S. Waltheni pro cognomine de Neubato legit de Neuvelt. Ultra lectio præferenda sit, ignoro.

m Mannus est equus nobilior, ut Henricus Spelmannus in Glossario archatologico ad hanc vocem testatur.

n De hac nobili familia consule Jacobum Wilhelmum Im-hoff, qui in Historia genealogica magnæBritanniæ parte priore cap. 9 Normannicam illius originem, aliaque ad eam spectantia exponit.

* forte in imis vel in suis

* forte credant

CAPUT III.
Transitus ad vitam monasticam, & variæ in illa virtutes.

Augebatur deinde de die in diem in corde Viri contemptus mundalis pompæ, desiderium cælestis patriæ; [Consulens Deum,] animoque fixum statuit desiderio diuturno cum circumspectæ deliberationis discreto libramine, religionis arctioris se velle viam arripere. Velle igitur adjacebat sibi de minoribus ad majora conscendere & cum beato Job per singulos gradus suos Deum pronuntiare. Desiderabat de Canonicatu ad monachatum, maxime Cisterciensis Ordinis, qui sibi videbatur ceteris austerior & arctior habitu & actu, progredi: sed verebatur, ut referre solebat, virium suarum imbecillitati tali ac tanto oneri nimis incompetenti. Consuluit crebro super hoc magni consilii Angelum devote, ut spiritu consilii & fortitudinis illustraret & corroboraret spiritum suum ad eligendum sapienter & tenendum fortiter, quod salubrius foret animæ suæ. Timebat, ne forte angelus sathanæ, qui se sæpe tranfigurat in angelum lucis, in calice aureo venenum sibi propinaret; & sub ascensus annisu, quod in plurimis perpendit & perspexit, præcipitium palliaret. Sed cum columna cordis staret immobilis in tali proposito, intellexit Vir spiritualis, ad hoc corde conceptum se visitatum & invitatum a Domino.

[32] [ac S. Ailredum abbatem] Consuluit etiam virum, vita, moribus, doctrina venerabilem, Ailredum a abbatem, coalumnum & amicissimum suum. Erat vir ille ex veterum Anglorum illustri stirpe procreatus, & post scholas præpropere relictas, a juventute in curia regis David cum Henrico filio regis & eodem Waltheno nutritus & educatus. Emenso aliquanti temporis spatio prius monachas Rievallensis b, postea ibidem abbas effectus est. Non multam liberalium atrium peritiam est in scholis assecutus, sed proprio sudore & ingenii subtilis sibi innati exercitio eruderato & elimato fuit expolitus supra multos litteris secularibus imbutos; exercitos sensus in Scriptura sacra habuit, & codices ac tractatus præclaros, prælucido stylo dictatos & ædificatione plenos, spiritu sapientiæ & intellectus inspirante & eum replente, post se posteris perpetuum monumentum reliquit. Erat præterea vir ille optime morigeratus, sapientia seculari præditus, facetus, facundus, socialis & jucundus, liberalis & discretus. Erat nihilominus supra omnes coætaneos suos ecclesiæ prælatos mansuetus & patiens, & infirmitatibus corporum & morum aliorum valde compatiens.

[33] [ex canonico regulari sit monachus Cisterciensis,] Hujus itaque talis ac tanti viri consilio fretus & hortatus Walthenus, Wardoniam c se transtulit, ingressu monachatus petito & impetrato, habitum mutavit, probatorium intravit. Quod audiens comes Simon germanus ejus, ira totus incanduit, & illum sibi & cunctis amicis suis annuntians perditum, totique cœnobio de Wardonia cum juramento terrifico consumptorium, si illum ulterius retineret, minabatur incendium. Monachi autem Kirkhamenses, qui ipsum filiali affectu excoluerunt, multo sudore & ecclesiastica censura ad suum regimen revocare studuerunt. Abbas autem & conventus de Wardonia, agnoscentes comitem præfatum proclivem ad malum & iram, ejus, ut leonis, fremitum formidabant, sese per illum incursuros suæ domus damnum perniciosum Convocato ergo consilio prudentium, ipso consentiente ob temporis malitiam mitigandam, donec transiret iniquitas, miserunt eum Rievallem, suam videlicet matrem, in quo loco vel ejus vicinia præfatus comes nullam nocendi vel efficacem habuit prohibendi potestatem. Movebatur querimonia Canonicorum adversus eum, causantium & asserentium, illum de jure non posse nec debere deserere gregem a Domino sibi commissum. Ipse vero a proposito non avertit animum; sed multiplices allegationes alterutrum prolatas, illis valefaciens, ingressus est inibi probatorium.

[34] Cum venerabilis Walthenus in probatorio peregisset aliquanti temporis spatium, [peractoque tirocinio,] antiquo serpente sibilante, Ordinis arrepti observantia vertebatur illi in fastidium: videbatur ei cibus & potus insipidus, asper & vilis vestitus, labor manualis durus, vigiliarum & psalmodiæ gravis, ac totius Ordinis tenor nimis austerus. Recogitans pristinos annos in Canonicatu vel Prioratu suo, persuasum in mente habuit, institutiones illorum, licet leviores, discretioni tamen viciniores esse, ac per hoc salvandis animabus aptiores. Cum autem in corde hujusmodi serpere sensisset venenum, jugis ac devotæ orationis opposuit antidotum. Sed cum nec sic minueretur tentatio, sed potius cresceret, ita ut Ordinem Cisterciensem deserere, ac ad Canonicatum reverti deliberasset; respiciente Domino, in se confusus erubuit, & se contra faciem suam statuit. Quadam namque die, pulsato signo ad horam canonicam, egressis secundum ritum novitiis ceteris, solus in cella remansit; & impetu spiritus ductus, in ostii limen se projiciens, caput, scapulas, brachia, ventrem intro, nates, coxas, tibias ac pedes extra posuit; & orans cum lacrymis dixit: Deus omnipotens, omnium conditor, cognitor & dispensator, utrum voluntati tuæ placeat, ut in monachatu maneam, an ad Canonicatum redeam, da ostensionem, & aufer a me huc usque animam meam affligentem tentationem.

[35] Cumque hæc & ejusmodi proferendo Deum deprecaretur, [in quo tentationes quasdam superaverat,] subito nullum videns, nullum tactum sentiens, divina tantummodo gratia & virtute tractus, ad sedem, in qua meditari & legere solebat, transponitur. Ab illa hora, quamdiu vixit, tali tentatione caruit, & quidquid austerum & grave videbatur in Ordine, sibi leve ac bene deinceps fuit: quia jugum Domini suave ac onus leve sensit. Sic sic noster Elisæus quidquid in olla cordis electi sui amarum sapuit, injecta farinula gratiæ suæ dulcoravit. Miro moderamine mirabilis Deus hunc, quem ad regimen animatum provehere disposuit, hac tentatione fatigari permisit, ad coronæ videlicet augmentum, ut qualiter compati ac misereri deberet proprium edoceret experimentum. Venerabilis Walthenus, erutis ruderibus tentationum, jugeris instar optimi, optimum fructum in agro Dominico deinceps protulit; & tractus a Sponso, in odore unguentorum ejus velociter & delectabiliter cucurrit. Post anni ergo circulum in probatorio expletum, Regulam B. Benedicti habitu, & actu induit monachum, & ut breviter concludam, totius sanctitatis evidens in se expressit exemplum.

[36] Circa idem tempus d Richardus primus abbas de Melros, [eligitur abbas monasterii Melrosensis,] quamquam in pluribus laudabilis, cum se ob impetum iræ indomabilem, conventui exhiberet intolerabilem, juste exabbas effectus, officio ac loco cessit; & venerabilis Walthenus unanimi consensu cunctorum electus, in virtute obedientiæ a patre abbate constrictus, in pastorali cura illi successit. Hujus igitur meritis magni sacerdotis, qui in diebus suis placuit Deo, & inventus est justus, promotio in tempore regis David, iræ, quam adversus Conventum de Melros ob depositionem præfati Richardi conceperat, facta est reconciliatio. Rex namque prænominatum abbatem symmystem habuit, & ideo præ ceteris illum dilexit, protexit, nihilque mali de viro suspicari voluit. Habent etiam prælati pravi atque perversi proprium, fortitudinem suam in subditos retorquere, seseque erga excellentes personas tam ecclesiasticas quam seculares super reatibus suis excusare. Hæc breviter tetigi, ne quis sanctum Conventum de Melros super depositione illius abbatis vel aliorum tale quid promerentium accusare audeat; sed linguam mordacem ab illorum & aliorum Religiosorum sugillatione compescat.

[37] Dilectus & electus Domini Walthenus abbas effectus, nomen, rem & officium opere & veritate adimplevit: [in quo munero mitis] quia non in eo magni nominis umbra, sed veritas apparuit, piissimum Patris effectum & affectum in necessariis corporis & spiritus, suis subditis exhibuit, & juxta S. Benedicti monita plus amari quam timeri studuit. Et licet ex officio sibi commisso erga delinquentes zelo rectitudinis esset erectus, erat tamen mœrentium & humiliter pro reatu suo satisfacientium consolator piissimus. Quos vero pro peccato publice perpetrato sponte confessos aut convictos publica pœnitentia punivit, postquam satisfactionem injunctam humiliter ac devote complesse cognovit, nullum eis ulterius pro delicto illo exprobrare impune permisit. Affirmabat, tales secundum quid pares vel deteriores esse dæmonibus: quia quod post peractam injunctæ pœnitentiæ satisfactionem Deus fons misericordiæ indulgendo diluit & delevit, diabolus oblivioni tradidit, hæ illi malitiose replicare, improperare non pertimescunt, qui forsitan in tale quid aut simile seu pejus lapsi sunt, vel labi potuerunt, sive lapsuri sunt. Plura exempla super his proferre solebat de energumenis, qui peccata in confessione non detecta coram se consulentibus in facie propalabant; post factam confessionem, scripturam eorumdem peccaminum se perdidisse clamabant.

[38] [erga subditos,] Consueverat sæpius illud B. Hugonis Cluniacensis e abbatis verbum ore revolvere: Si contingeret unum e duobus evenire, malo puniri propter magnitudinem misericordiæ, quam ob rigidæ censuram justitiæ. Secreta vero delicta ei confitentibus ita se mitissimum mellifluumque medicum exhibuit, ut dulcifluis exhortationis & consolationis sacræ stillicidiis, quodlibet saxeum pectus penetrantibus, ad pœnitudinem veram & fructuosam eos emolliret, & cum virga Dominicæ crucis de duro cordis silice fontem lacrymarum produceret. Illis autem flentibus, ex compassione exitus aquarum deduxerunt oculi ejus. In his tamen tam discrete medicativum emplastrum & antidotum apposuit animarum vulneribus, ut nec vulnus aut morbus ullatenus detegeretur, nec confectione licet aliquantulum amara gravarentur, sed efficaciter sanitatem consequerentur. Audiant hæc prælati, qui pro commissis occulte perpetratis manifestam satisfactionem injungunt, & aspicientibus viam suspicionis pandunt. Sed quid dicam de illis, qui sibi conscientiæ secreta revelantibus in posterum insidiantur, & aliquam levem occasionem nacti, eos de domo propria expellere, & in barathrum perditionis præcipitare non verentur? Plane tales animarum medici, qui talem potestatem super ægros suos exercent, venefici vocantur, qui pro theriaca toxicum propinare probantur. Non sic, non sic Walthenus, qui sciens sanis medicum non esse necessarium, sed male habentibus, ideo erga cunctos, sed & præcipue erga tales, pietatis affluebat visceribus.

[39] [& severus contra se ipsum] Vir Dei, qui pœnitentibus ceteris erat pius ac propitius, sibimet circa commissa sua, etiam levissima vel fere nulla, erat accusator importunus, testis instantissimus, & districtus judex. Quoties etiam, ut assolet, aliqua volatilis vel umbratilis mundanæ vanitatis cogitatio cordi irrepsisset, aut aliquod verbulum utilitatis vacuum vel otiositati obnoxium volasset in ventum ex ore ejus prolatum; non patiebatur, ut ita dicam, moram momentaneam transire, quin curreret ad confessionis sanativum remedium, & virgis exponeret dorsum f. Si vero confessor ejus pietate ductus illud corpus innocentissimum virgis mitius percuteret, ipse in virtute obedientiæ præcipere districtius consuevit, ut non parceret oculus ejus aut manus in eum, donec aliquoties sanguinem eliceret. Hujusmodi operam aliquando in die decies vel pluries iterabat, & confessores suos tali repetitione magno tædio, sicut testati sunt, afficiebat. Vir Dei multoties muscam vel culicem insidentem faciei, & sanguinem sugentem, si per impatientiam ob angorem percutiendo perimeret, mox ad prædictum opus currebat, ut in ultionem proprium sanguinem verbere expressum funderet, & flagellantem, quasi pro nihilo ad verberandum coactum, in lacrymarum profusionem solveret.

[40] Retulit etiam Domnus Everardus, primus abbas de Holcultran, [pro levibus noxis graves pœnas sibi infligebat,] quod quadam vice dum itineraret cum præfato Viro Dei, œstrum g insidebat collo vel manui suæ, quod cum ille diutius manicis cucullæ suæ ventilando conaretur effugare vel saltem ab infestatione amovere, nec prævaleret, casu durius pugno percutiendo illud interemit. Post modicam morulam de equo descendens, abbatem præfatum clam ad se vocavit: moxque ante pedes ejus prostravit se, [&] reum clamabat, quod creaturam Dei occidit, quam plasmare vel vivificare non potuit. Abbas autem subridens permodicam satisfactionem illi pro tali commisso injunxit: sed ille plus doluit pro peremptione œstri, quam plures pœnitere solent ob effusionem a se perpetratam sanguinis humani. Ecce dum hæc refero, de me meique similibus valde doleo: in multis quotidie ac gravibus offendimus, & ad correctionis verbera tarde properamus: pro commissis occulte gravibus vel crebro etiam perpetratis injunctam satisfactionem multoties ægre toleramus, & flagellis dorsum exponentes, si durius ictus iterentur, murmuramus.

[41] Quosdam etiam seniores domus & præcipue Wilhelmum de Bredeshala, [ac de suis defectibus moneri curabat.] monachum maturum moribus & annis, in vi obedientiæ imperativæ perstrinxerat, ut, si quando ipsum agere quidquam reprehensibile cerneret, eum instantius corripere non omitteret; quod cum fecisset, ipse quasi puer tremulus sub ferula magistri correptionem admisit, & correctionem promisit. O quanti prælati aliter actitant! cum enim plura perversa operentur, non solum a subditis reprehendi dedignantur, verum etiam si aliquod verbulum ipsis displicens proferant, implacabiliter inimicantur, & a suo consortio eliminare conantur. Memini, me quemdam prælatum subjecto suo, non ad velle suum sibi loquenti, audisse suum placitum crebrius dicentem: Mihi sic loqueris? An nescis, quia potestatem habeo crucifigendi te &c.? Sed nunc de his sileamus & ad S. Walthenum redeamus.

[42] Venerabilis Walthenus a dulcissimo ac mitissimo Jesu Christo didicit & esse studuit mitis & humilis corde, [Humilitas S. Waltheni.] ideoque nec dominationis adipiscendæ cupidus, nec dominatus accepti tumidus, humilia consuevit de se sentire, humilibusque consentire. Prætendebat proinde humilitatem veram, propriæ videlicet contemptum excellentiæ, in abjectione rerum & honorum (sicut jam partim diximus & adhuc dicemus) in lingua & in incessu, in totius corporis gestu, in habitu & in equitatu. Sermo ejus erat humilis, pudicus, veridicus, expers cœnodoxiæ, murmuris, oblocutionis, & jactantiæ. Tantum vitabat excellentiam vel jactantiam de generosi sui sanguinis sublimitate, quantum cavere solent superciliosi prælati, procreati ex rusticis humi reptantibus vel etiam mendicis, a publicanda sui generis ignobilitate.

[43] [cum mendaci quorumdam superbia,] Miranda, imo detestanda est quorumdam prælatorum præsumptuosa perversitas, qui cum de obscuris parentibus genuinam trahant originem, donis mediantibus, militum & procerum sibi nundinantur consanguinitatis claritatem; unde & divites multoties de favore exhibito ac donis acceptis rident, & vaniglorium datorem derident; & qui tertium gradum cognationis vel quartum computant, aut concedunt, dantulo, centesimum genu h numerare nesciunt. Sunt & alii in Religionis habitu constituti prælati & subditi, ex militari germine generati, quorum tota fere collatio vel confabulatio de ilis versatur, quorum & gaudium de illorum prosperitate, & tristitia ex eorum adversitate veriantur. Non sic Walthenus, de quo nobis ad præsens sermo; qui de regum ac principum prosapia particulam originariam ducens, soli Regi regum omnium parenti parere, placere studuit, & de carnali progenie sublimi numquam se extulit; imo parentes suos delinquentes auctoritate magna, & magnates durius corripiebat; rusticis & agricolis se submittebat.

[44] [modestia cum dissolutione] Incessus ejus & totius corporis gestus erat religiosus & decentissimus, & ideo ædificationem pariebat intuentibus; unde pudet me dicere de quibusdam, qui scapulis aut brachiis remigando incendunt, aut in modum turturis vel pavonis sive gruis pompatice gressus depingunt. Alii quidam loquendo digitos extendunt, caput concutiunt, supercilia erigunt, ipsis nutibus oculorum illud Heliu i clamare videntur: En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. Dum pranderet seu cœnaret Vir iste Dei, mensam suam propter discumbentes ferculis & ceteris necessariis ornari volebat, in quantum tamen Ordinis institutio permittebat: ipse vero de appositis tam modice sumebat, ut assidentibus & assistentibus admirationi esset, qualiter corpus imbecille, tam quasi de nihilo vivens, officium suum exercere valeret. Vestitus ejus erat nullo modo notabilis, quia nec pretiosus, nec nimis abjectus aut vilis, sed mediocris, &, juxta B. Augustini monita, magis moribus placere satagebat, quam vestibus.

[45] [paupertas] In equitando monachum & conversum cum tribus tantum pergulis k coïtinerantes habere consuevit, quo tamen necessitas invitavit aut compulit; ipse vero more clientum l sarcinulas in vectura retro ligatas gestare solebat sotulares m aut caligas garcionum n suorum, & aliquoties desuper equorum pediligulas, quas vulgo posturas o vocant. Unde quadam vice cum sic sarcinatus adisset regem Stephanum ob quædam necessaria peragenda, præsente comite Simone fratre suo superius memorato, idem comes ait regi: Vides, domine mi rex, qualiter frater meus, cognatus vester, nos honorat. Rex autem oculos defigens in Abbatem, Per nascentiam, inquit, Dei (tali enim juramento consuevit confirmare verbum suum) si divina gratia inspirante sciremus & perpendere possemus, valde nos honorat, & sicut carbunculus aurum, cui imponitur, sic totam prosapiam nostram condecorat. Deinde manus ejus crebro deosculans, benedictionem ejus petiit & accepit; & quidquid postulavit animo libenti concessit; sicque ad invicem vale facto Sanctus discessit. Rex ex imo pectoris alta suspiria trahens: Vir, inquit, iste ingenuus omnia mundana pro Deo subjecit sub pedibus suis, & nos in vanum accipientes animas nostras, mundum fugientem sequimur, labenti labentes inhæremus: dum enim fastus & fasces fallaces & falsas divitias nos deridentes, delirantes quærimus, animas cum corporum periculo perdimus.

[46] Videant ergo & recogitent & intelligant pariter abbates, [cum magnificentia nonnullorum conferuntur,] qui cum cuneis multis & equitaturis innumerosis atque pluribus clitellariis regum curias curiosius adeunt, putantes se in hujusmodi a principibus & magnatibus magis magnificari: certe quo se amplius in talibus extollunt, eo in eorum oculis & animis magis vilescunt, & quanto se pro Deo abjiciunt, & humiliantur, tanto ab eis honorantur, pretiosiores & meliores judicantur. Interim taceam de abbatibus nigri Ordinis p, cum bigis numerosis & equis sarcinariis itinerantibus, quibus obviantes non putant advenire cœnobiorum Patres, sed præsules & provinciarum principes. De quibusdam abbatibus Ordinis Cisterciensis doleo, qui nesciunt, cui vel quali manno velint insidere, nec pergunt pernoctandi causa ad grangiolam q nisi cum pergulis pluribus, clitellis, & mantellis subtilissimæ lanæ, pellibus agninis indutis sive foratis r. Sic obscuratum est aurum, mutatus est color optimus: sed ab initio Ordinis, temporibus sanctorum Patrum, non fuit sic. Utinam auribus audiendi audiant & attendant Waltheno nostro, & sese ipsius exemplo circumcidant ab hujusmodi superfluitatis vitio. Ego misellus, ne videar ponere in cælo os meum, super his amodo ponam digitum super os meum; sed licet loqui prohibear, tamen tacere non possum.

[47] Erat vultus Viri Dei fidus interpres hominis interioris ac evidentibus indiciis Spiritus sancti præsentiam persuadebat adesse cordis ipsius inhabitatoris. [& aliæ ipsius dotes laudantur.] Facies namque macilenta, sed candida, & in genis turturinis rubens color infusus, grataque canities reverendæ religiosæque personæ gratiam præferendo spiritualem jucunditatem & exultationem, quam thesaurizavit super eum Dominus, exprimebant, omnesque aspicientes & alloquentes eum in sui dilectionem & reverentiam quodam dulcifluo placore s conducebant. Denique diffusa gratia in labiis ejus commonentis vel comminantis aut corripientis seu instruentis sive instituentis, divini suavitatem odoris & saporis aromatizabat, & verbum ex ore ejus semel emissum in vacuum ad se non sinebat reverti, sed ad quodcumque voluit prospere progredi ac proficere faciebat. Non enim instar quorumdam sententias & sermones aliorum corde & ore crebro ruminando, replicatos proferendo prædicabat, nec ex alienis laboribus laudes sibi acquirere affectabat. Ex suo pectore igneo & lucidissimo verbum Domini ignitum & lucidum prædicando proferebat, & supra multos, multo se litteratiores, audientes erudiendo ad virtutum exercitium accendebat. Erat nihilominus fœcundæ facundiæ, & præcipue peritus & eloquens & disertus Gallicæ & Anglicæ linguæ: unde contigit, ut cum ex more, B. Benedicti Romane t Regulam eleganter exponeret, audientibus magnam delectationem præberet. Erat enim Viro Dei, non solum erudita & suadibilis, sed etiam vox suavis & dulcis, non tamen altisona, propter corporis imbecillitatem & jugem psalmodiam, quam ultra vires exercebat.

ANNOTATA.

a Hujus sancti abbatis Acta Majores nostri addiem XII Januarii elucidarunt.

b Monasticon Anglicanum tomo I a pag. 727 fundationem & donationes monasterii Rievallensis recenset.

c De initio ac fundatore hujus monasterii Cisterciensis, quod in diœcesi Lincolniensi situm est, consule Annales Cistercienses Angeli Manrique ad annum 1136 cap. 8 num. 6.

d Angelus Manrique hanc S. Waltheni promotionem ad annum Christi 1147 refert, ut in Annalibus ipsius ad hunc annum cap. 16 num. 1 & sequentibus legi potest.

e Vitam hujus Hugonis Cluniacensis ad diem XXIX Aprilis, tomo III istius mensis a pag. 628 Papebrochius illustravit.

f Manrique in Annalibus Cisterciensibus anno Christi 1147 cap. 16 num. 6 ad hanc Actorum partem notat sequentia: Verum quod ait, consuetum sanctum Virum currere ad confessionem, & virgis vapulandum dorsum exponere, sciat lector, in more nostris patribus, non aliter audire confessores, quam denudatis dorsis pœnitentium, virgis, quamdiu absolverentur, percutiendum; idque post matutinalem Missam commune cunctis; extra id tempus aliquando etiam fiebat. Deinde eam consuetudinem Ordinis Cisterciensis ex verbis Cæsarii confirmat.

g Oestrum vel œstrus, Græce οἶστρος, est genus muscarum, quæ maxime equos aut boves aculeis suis vexant, ut Isidorus in fine lib. 12 testatur his verbis: Oestrum animal armentis aculeis permolestum: Oestrum autem Græcum est, quod Latine asilus, vulgo tabanus, vocatur. Hinc etiam Virgilius lib. 3 Georgicorum scribit de eodem animali, cui nomen asilo Romanum est, œstrum Graii vertere vocantes. Calepinus, aliique lexicographi passim explicant, quomodo vox œstrum metaphorice usurpetur.

h Genu apud Cangium in Glossario interdum idem est quod generatio (ex Græco γένος) seu gradus generationis. Unde hic sensus, qui nonnihil obscurus est, ita explicandus videtur, acsi biographus diceret: Nobiles illi, qui ignobilibus prælatis, munera dantibus, tertium aut quartum cognationis gradum concedunt, eos in centesimo consanguinitatis gradu non attingunt, vel nullam inter se & ipsos consanguinitatem invenirent, etiamsi ad centesimum generationis gradum numerando descenderent.

i Hic est unus ex amicis Jobi, qui in libro Job cap. 32 ℣ 19 sequentia verba protulit, quæ biographus hic inepte applicat, & ad alium sensum transfert.

k Suspicor, pro pergulis legendum esse servulis: ita ut quisque (nempe abbas, monachus & conversus, qui simul iter peragebant) unum servulum haberet: nam paulo inferius auctor scribit, quod calceos aut caligas garcionum, id est, servulorum suorum portaret. Ut ut est, pergula non habet significationem, quæ hic usui esse possit.

l Clientes apud scriptores mediæ ætatis aliquando pro armigeris, vasallis, aut servis accipiuntur, ut apud Cangium in Glossario explicatur.

m Sotulares, plerumque idem est quod calcei, qui etiam vocantur subtalares, ut in Glossario Cangii ad hanc posteriorem vocem licet videre.

n Garcio inter alia significata apud Cangium sæpe accipitur pro servo, uti etiam hic usurpari videtur.

o Pediligulas vel posturas frustra apud lexicocographos quæsivi. Attamen ex sensu colligo, his vocibus designari phaleras, & forsan dorsualia equorum, quæ in lexico utriusque Macri ad vocem postena ab aliquibus etiam postellæ appellantur.

p Benedictini passim a scriptoribus mediæ ætatis monachi Ordinis nigri vocantur, ut in Glossario Cangii ad vocem ordo fusius explicatur.

q Est diminutivum a voce grangia, quæ prædium aut villam rusticam significat, ut Cangius pluribus exemplis probat.

r Foratus vel furratus idem est quod pellitus vel pellibus ornatus ex Gallico fourre, quod eamdem significationem habet. Ea vox barbara etiam apud scriptores Anglos usitata est, ut Cangius in Glossario ad adjectivum furratus ostendit.

s Placor est quidam modus placendi, qui Græce dicitur ἀρέσκεια, & Latine comitas vel captatio benevolentiæ vocari potest.

t Romane hic idem est, ni fallor, quod Latine.

CAPUT IV.
Monasteria hortatu Sancti constructa, & misericordia ipsius erga pauperes variis miraculis illustrata.

Comes Simon, frater Abbatis sancti, sæpius prænominatus, cum ab eo corriperetur ob nimios excessus ejus, [Consilio S. Waltheni] rubore salubri suffusus vitam correctiorem arripuit, pro præteritis piaculis perpetratis pœnitens & a perpetrandis abstinens, pro eorum expiatione monachis Ordinis Cluniacensis monasterium S. Andreæ Norchaconiæ a & monasterium sanctimonialium S. Mariæ extra oppidum fundavit, redditus ampliavit, atque multa bona eis contulit. Cœnobium Cisterciensis Ordinis, scilicet Saltarejum b, fundavit, abbatem & Conventum de Wardunia, ab abbate Simone sancto viro directum, ibidem locavit. Tandem more Christiano, facto testamento, salutaribus Sacramentis munitus in fata concessit, & Northamtuinæ c in ecclesia S. Andreæ in ventrem matris omnium sepultus intravit, & quia miles in armis strenuus & sapiens secundum seculum & pulcher fuit, eleganter quidam epitaphium ejus versibus describendo dixit:

Dantur item fato, casuque ruunt iterato,
      Simone sublato, Mars, Paris, atque Cato.

[49] Alius autem germanus d sancti Abbatis Henricus comes, [varia monasteria ædificantur,] filius David regis, obtemperans ejus hortatui, præclaram abbatiam, vocabulo Holcutram, fundavit, amplis possessionibus locupletavit, conventum de Melros assumptum, per abbatem Walthenum illuc destinavit, cui Virum vitæ venerabilis, Everardum e nomine, ab eis electum, abbatem præfecit. Erat isdem Everardus a pueritia divinis obsequiis mancipatus in Canonicatu, virum Dei præ ceteris Canonicis arctius amans in Christo ad monachatum secutus, in Melrosensi cœnobio ejusdem capellanus, conscius secretorum Sancti est effectus. Hic multis annorum curriculis vivens domum, cui præfuit interius ad magnæ religionis culmen erexit, & exterius prædiis & possessionibus ditatam in altum pervexit: sicque plenus dierum & virtutum in senectute bona ibidem in Domino requiescit. Rex etiam David universorum Ordinum ac multiplicium Religionum in terra sua fundator devotus; ac multorum monasteriorum plantator egregius, eodem sancto Abbate ipsius privigno persuadente, in Murenia cœnobium Kinlos f construxit, & abbatem & conventum de Melros illuc adduxit: sed priusquam locum illum; sicut disposuerat vivus, attolleret in sublime, mors festina regem de medio tulit.

[50] [& rex Scotiæ ad piam vivendi rationem inducitur.] Malcolmus rex, nepos Abbatis sancti in pueritia & juventute ante regnum & in regno constitutus, monitis ipsius obsecundans & imperio, vitam suam ad ejus arbitrium ac mores composuit, domum & regnum disposuit. Extans enim æquivolus justitiæ, judicium æquilibre inter virum & virum tenuit, censuram legum inflexibilem adversus latrones, prædones & proditores exercens, secundum Apostolum se non sine causa gladium portare opere probavit. Ceterum quod erat religionis, quod sanctitatis, quod morum, quod virtutis, sub habitu seculari exercuit: virginitatis decus usque ad tumulum perseverans, Deo præsentavit g. Hic ad nutum Abbatis abbatiam Ordinis Cisterciensis fundare promisit, prævidit locum, & Cupram h vocabulo assignavit: sed tamen ob quædam inevitabilia negotia emergentia aliquantulum opus differre commodum duxit. Quocirca Sanctus interim metas vivendi faciens, illuc abbatem & Conventum non direxit, sed successori suo Wilhelmo i illud peragendum reliquit. Nullatenus ergo Sanctus iste in hac parte a participio præmii privatur, cujus hortamento sive incitamento rex optimus ad opus tam præclarum perficiendum efficaciter inducebatur. Hæc quatuor cœnobia, quasi quatuor flumina, de paradiso Cisterciensis Ordinis, in ablutionem peccatorum & animarum refrigerium, produxit Fons vitæ per hujus Servi sui ministerium.

[51] [Inter alias Sancti virtutes emicuit caritas] Licet prædictarum & aliarum virtutum conventus in hoc Dei honore suæ mansionis stabile construxerat habitaculum, misericordia tamen erga pauperes & infirmos ipsum sic vendicavit totum, quasi natus esset ad ejus solius obsequium, exercitium & usum. Merito proinde illi congruit, quod beatus Job de se sententiose pronuntians dicit: Mecum crevit miseriatio, & ex utero egressa est mecum: unde Vir sanctus non solum sanus, verum etiam multoties multiplici laborans infirmitate, quandoque baculo innixus, quandoque filiorum ulnis sustentatus, infirmitoria non solum monachorum & conversorum, sed pauperum & hospitum visitare quotidie consuevit, & a singulis sciscitans quid appeterent, quo indigerent, unicuique, quæ necessaria erant, utrique homini diligenter administrari fecit. Omni tempore, & maxime famis prævalentis super terram, cum innumera multitudo pauperum, vitæ suæ consultura, conflueret ad Melros ob victualia percipienda, Vir Dei, non parcens bubus & ovibus vel porcis, omnium inopiæ, prout potuit, subvenire solebat. Unde & cum Abbatis ad egentium victualia desiceret sufficientia, ipse Fons misericordiæ sæpius copiosa sui largiflui muneris miraculose satis adimplevit affluentia, sicut sequens declarabit narratio nostra.

[52] Quodam tempore, ingruente extinctoriæ famis calamitate, [seu misericordia erga pauperes,] confluxerat ad Melros inopum turba copiosa, ut putabatur, numero quatuor millium, construxeratque sibi tuguria seu tabernacula in campis & silvis circa cœnobium ad spatium duum milliariorum. Abbas more solito, cum quibusdam Fratribus & cellerario, nomine Thoma, re & cognomento Bono, exiit ut videret multitudinem hanc magnam. Quam ut vidit, ait: Vere castra Domini sunt hæc; & subjungens, Misereor, inquit, super turbam hanc, & quid apponam ante eos, non habeo ad manum. Magnopere curandum est, ut usque ad autumnum alimenta habeant, ne, quod absit, inedia deficiant. Spiritus induit prædictum cellerarium, utpote virum misericordiæ, & ideo Abbati carissimum, taleque Sancto dedit responsum: Habemus, Pater carissime, pecora plurima, boves pascuales, oves, verveces, & porcos pingues, casei & butyri non modicam quantitatem, mactabimus animalia, apponemus, & reliqua libenter & liberaliter expendemus in victum illorum omnia: panis tamen penuria cor meum tangit & angit, quia frugibus nostris pœne cunctis expensis, portio permodica in horreis duarum grangiarum, scilicet Heldun tritici usui Conventus pertinentis, & Galtareside siliginis victualibus familiæ reservatæ, adhuc remansit.

[53] Pius ergo Pater cellerarii verbis aggaudens, obstipo capite gratias multas egit illi, [quam Deus multiplicatione cibi] & benedixit illum in nomine Domini. Perrexit dein Abbas, comitante cellerario, ad grangiam de Heldun; & ingressus horreum, baculum quem manu gestabat gelunario k infixit, genua flexit, orationem cum lacrymis fudit. Post modicam horam ab oratione surgens, baculum extraxit, signo Crucis edito metam illam benedixit & recessit. Deinde ad Galtareside abiit, & eodem modo, quod antea fecerat, iteravit, cellerarioque dixit: Disperge nunc & da secure nobis & pauperibus, quia Deus incrementa dabit & augebit atque multiplicabit sufficienter necessaria nostrorum & pauperum usibus. Res mira, quia rara! Fruges, quæ in utriusque horrei angulis continebantur, non censebantur sufficere victualibus duarum hebdomadarum circulo, trium mensium spatio protendebantur, velut inconsumptibiles; & in eodem statu suo permanentes, speciem farinulæ viduæ Sareptanæ præferentes, usque ad novorum delibatam perceptionem. Ex quo novarum frugum suffecit assumptio, præscriptarum frugum apparuit consumptio. Sic quondam manna, quod filios Israel quadraginta annis in deserto pavit, post ingressum illorum in terram repromissionis & novorum perceptionem, illis defecit.

[54] Alio tempore vocaverat Dominus famem super terram, [& similibus miraculis] & inæstimabilis multitudo pœne præ penuria exspirantium cucurrit ad Melrosense cœnobium, commune consuetumque cellarium eorum; & ad Waltheni piissimi patris præsidium, suum penum proprium. Non sunt ergo fraudati a desiderio suo, nec frustrati a beneficio sperato. Abbate namque imperante, & cellerario obtemperante, Conventu conveniente, mactabatur pecudium l, distributum expendebatur, pauperes sustentabantur. Nondum advenerat autumnalis messis, cum jam absumptis victualibus, pane deficiente, acrius instaret mortis minax famis oppressio: quod cum innotuisset Abbati, exibat de more ad visitandum inopes & videndum, si quod remedium vel levamen famelicis impendere posset. Anxiabatur in se spiritus ejus, & in amaritudine morabatur oculus ejus, quia non inveniebat ad emendum quidquam victualium circumcirca pro quolibet pretio manus ejus.

[55] Reperiens tandem salubre consilium, convenit Conventum, humiliter obsecrans, ut illo die dimidiari pauperibus pacifice paterentur panem suum. [interdum probabit.] Annuunt omnes animo libenti Abbatis voluntati, secatur singulorum panis per medium, impletur cophinus, instar cujusdam rhedulæ cum rotulis factus, ut impelleretur rotatu levis motus; ad multitudinem deinde pauperum, disposite discumbentium, taliter onustus trahitur vel impellitur, æqua portio singulis panis cum caseo particulatim distribuitur: sed cophinus in eadem quantitate pane repletus, post iteratam distributionem, invenitur. Hæc miraculosa distributio panis quotidie iterabatur, pauperes sufficienter recreati usque ad novæ messis delibationem pascebantur. Ecce miserator & misericors Deus, per famulum suum Walthenum iterabat in panum cophino, quod quondam per Eliam prophetam in hydria farinæ fecerat, & olei lecytho. Cum vero Conventus accederet ad mensam cœnaturus, inventus a singulis panis integer, candidus & calidus, quasi de clibano recenter extractus. Reperiuntur granaria frumento repleta, & apothecæ & arcæ & armaria cælitus simila usque ad novorum perceptionem perdurantia.

[56] [Liberalitas ejus erga hospites] Mirandis miranda succedunt, mirabilem Deum, in Sancto suo mira operantem, mirifice attollunt. Advenerant aliquoties hospites Melros, more solito pransuri in hospitio: allata est sportula de clibano manualis plena panibus hospitibus apponendis. Non poterat vas illud plures panes monachicos, qui miches m vulgariter & usualiter vocari solent, continere nisi duodenos. Mensa componitur, panis de spatula sumptus apponitur, assidentibus necessaria ministrantur. Comederunt ergo & saturati sunt, aliique in locum eorum ad opus simile subrogati sunt, sicque factum est, ut a secunda hora diei usque ad tempus collationis post Vesperas hospitibus adventantibus sive discedentibus seu pernoctantibus, cunctis tamen vicissim edentibus, panis de sportula sumptus sufficienter apponeretur, & semper plena & imminuta inveniretur.

[57] [etiam multiplicatione panis,] Hoc signum insigne videns frater, Walterus nomine, conversus hospitarius, vir bonus & religiosus, admirans exultavit in Domino, & ante Completorium, quod accidit, indicari curavit abbati Waltheno. Quod audiens Vir Dei, vultu lætitia obumbrato subridens & Deo gratias agens, dixit ei: Hoc ego novi, antequam tu vidisti: & addidit, Crede mihi, si signum istud a te silentio supprimeretur, tota die crastina continuaretur. Si tale quid ulterius evenerit, da gloriam Deo, & pone digitum ori tuo: citius enim virtus vel miraculum evanescit, quod in ore vulgi popularis auræ laudis expositum exsufflationi patescit. Post hæc panes illi sunt appositi atque consumpti. Hujusmodi miraculi eventus pluries, eodem Fr. Waltero vero veracissimo referente, in diebus Sancti contigit: sed Sancto prohibente, propalatus non fuit, sicut idem Frater post decessum Sancti crebro referre cum fletu consuevit.

[58] [aliisque prodigiis] Tres hospites peregrini Melros apparentes & pernoctandi petentes gratiam, devote juxta consuetudinem Ordinis, & maxime domus illius, suscipiebantur; suscepti in oratorium orandi causa, secundum S. Benedicti regulam, deducebantur. Oratione vero facta, sermone divinæ legis ædificabantur, & sic ad hospitium ducti, fratri Waltero prænominato commendabantur. Post paululum pedibus lotis juxta ritum ad refectionem locabantur. Locati non nisi duo tantum, tertia persona non comparente, reperiebantur. Adveniens hospitarius, quo socius eorum tertius devenisset vel ubi fuisset, inquisivit: illi vero se duos tantum advenisse ac receptos fuisse asserunt: Frater autem indubitanter asseruit, tres introductos & ad mensam applicatos fuisse; & illi econtra, interposito juramento, se nullatenus vel tertiam conspexisse. Consuluit frater portarium & susceptorem hospitum monachum super hac re; responsumque est ab illo, se tres vidisse & suscepisse. Inquisivit diligenter, si quisnam illum abeuntem vidisset, nec invenit.

[59] Nocte secuta vidit in somnis personam præclaram, [cælitus compensatur.] vultu sereno, sermoneque blando, dicentem sibi: Frater Walthere, agnoscisne me? Quo respondente: Non, domine mi. Subintulit dicens: Ego sum hospes hesternus ille tertius, qui evanuit ab oculis vestris, hujus monasterii custos a Domino constitutus: fixum teneas, quod eleemosynæ & orationes vestræ in memoriam ascendunt ante Dominum, & præcipue Waltheni abbatis vestri deprecatio penetrans cælum, ascendit in conspectu Domini sicut fumus aromatum. Hæc dicens disparuit, & Frater evigilans tempore opportuno, quod vidit, Abbati retulit. Quod audiens ipse Vir Dei, exultavit in Domino & gratias egit Deo salutari suo, imo & nostro.

ANNOTATA

a Id est Northamptoniæ, ut videri potest tomo 1 Monastici Anglicani pag 679 & 1011, ubi in fundatione utriusque hujus monasterii memoratur iste Simon, & cognominatur Seynlyz a cognomine patris sui, qui ab oppido vel comitatu Gallico Senlis appellabatur Silvanectensis, vel de sancto Licio, ut supra indicavimus. Hinc in historia cœnobii S. Andreæ tomo 1 Monastici Anglicani pag. 679 inter alia legimus: Nomen ejus heredis erat Simon de Seynlyz junior post nomen patris ejus; & iste Simon junior fundavit abbatiam beatæ Mariæ de Pratis juxta Northampton.

b Jongelinus in Notitia abbatiarum Ordinis Cisterciensis lib. 8 pag. 8 & sequente, hoc cœnobium in comitatu Huntingdoniensi collocat, illudque appellat filiam Wardoniæ, de quo monasterio supra egimus.

c Hac voce aliter scripta iterum indicatur urbs Angliæ Northamptonia, a qua comitatus Northamptoniensis nomen suum accepit.

d Germanus proprie est frater ex iisdem patre ac matre natus. Unde biographus hoc nomen hic improprie usurpat, ut patet ex supra dictis ac inferius dicendis, ubi S. Walthenus recte Davidisregis Scotiæ privignus vocatur.

e De hoc primo istius monasterii abbate in Commentario prævio num. 29, & supra in Annotatis ad cap. 2 littera f plura retulimus ex Dempstero, qui fundationem ejusdem cœnobii aliis adscribit.

f Illud Scotiæ monasterium in diœcesi Moraviensi sub archiepiscopatu S. Andreæ situm est, & ab aliis Killos aut Kilflos vocatur. Jongelinus in Notitia abbatiarum lib. 8 pag. 16 de eo tradit sequentia: Cella florum, quod Scotis sonat Kilflos, sive Killos, id est campus florum, cœnobium celebre, quod anno Domini MCLI splendide ædificavit S. David Scotorum rex, adductis primis monachis cum abbate ex monasterio Melrosensi. Nomen a floribus hoc cœnobium habet, qui præter anni naturam derepente in campo pullularunt, dum S. Duffi, Scotiæ regis, crudeliter interfecti corpus ibidem divinitus inveniretur, in quo loco in rei memoriam hæc abbatia exstructa fuit. Vide etiam Boëthium in Historia Scotorum lib. XI apud nos fol. 224.

g Hanc ob causam Malcolmus ille communiter virgo cognominatur, ut etiam supra diximus.

h Istud Scotiæ monasterium, quod vernacule Cupers appellatur, situm est in diœcesi Brechinensi, & de eo Jongelinus in Notitia abbatiarum Ordinis Cisterciensis lib. 8 pag. 16 sic scribit: Cuprum in Angusia Scotiæ regione, assumptis ex Melrosa monachis, fundat anno Domini MCLX sanctus Malcolmus IV, Scotiæ rex, & Deiparæ virgini consecrans amplissimis ditat reditibus &c. Angelus Manrique in Annalibus Cisterciensibus ad annum 1164 cap. 10 num. 1 & 2 ostendit, monasterium illud anno Christi 1164 dumtaxat fundatum fuisse.

i De hoc S. Waltheni successore inferius plura referentur. Interim de tempore illius consuli potest Angelus Manrique; qui in laudatis Annalibus ad annum Christi 1170 cap. 7 num. 8 quosdam Dempsteri errores, circa hunc abbatem commissos, refellit.

k Ex sensu satis liquet, acervum frumenti hac voce indicari. Forte provenit a radice geluna, quæ manipulum significat, & pro qua Cangius gelima scribendum contendit, ut in Glossario ejus ad hanc posteriorem vocem licet videre.

l Quamvis hæc vox barbara in lexicis non inveniatur, tamen ex adjunctis patet, illa multitudinem pecudum significari.

m Forte oritur ex voce Gallica miche, quæ micam panis & sæpe parvum panem significat, ut in Glossario Cangii ad nomen mica probatur ex scriptoribus Anglis & Gallis, qui micheas, michias vel michas pro panibus usurpant.

CAPUT V.
Donum lacrymarum, variæ visiones & ecstases.

[Sanctus dulcibus lacrymis diffluent] Vir Dei multis dotatus & ditatus donariis virtutum a Patre luminum, perceperat & possidebat in sui ablutionem & aliorum, gratiam lacrymarum. Datum divinitus sibi fuit irriguum inferius & irriguum superius: inferius videlicet, quia valde scrupulosus in conscientia pœnitendo proprios, licet paucos & parvos, deplorabat excessus, & aliorum sibi commissorum magnos & graves lugebat erratus: habebat irriguum superius, deflendo, se differri a cælesti regno, cupiens dissolvi & esse cum Christo, ut cælestis curiæ civibus conjunctus Regem gloriæ videre posset in decore suo. Ibat igitur & flebat mittendo semina sua, ut tandem meteret & veniens portaret manipulos suos ad horrea cælestia.

[61] [in oratione & Missa] Vix aut raro sine lacrymis se in oratione dabat: rarissime sine fletu Missam celebrabat: multoties sacris vigiliis insistens, dum Psalmodiæ intenderet, lacrymis affluebat; vel si musicæ instrumentum auribus ejus insonuisset, faciem lacrymis rigabat. Asserebat in cælestibus ineffabilem esse melodiam, dum ex tactu fidularum aut humanis arteriis tantam sensisset probatam harmoniam. Sæpius instans orationi seu Missarum celebrationi vel psalmis invigilans, spiritualibus visitationibus divinitus recreabatur; magnificis revelationibus suffulciebatur: de quibus pauca de pluribus subnectere curabimus, quarum certitudinem relatu virorum veridicorum fixam teneamus.

[62] Quadam vice in vigilia Epiphaniæ Domini, nocturnis vigiliis Vir Dei stans in choro, Fratribus psallentibus, cecidit in mentis excessum, viditque in spiritu, [nonnumquam in teneros mentis excessus] sicut Euangelica prodit historia, totum apparitionis Dominicæ textum. Aspexit stellam radiantem, regum ab Oriente cum magno apparatu venientium cursu prævio præducem, ac virginalis hospitii in Betleem Dominicæ nativitatis conscii stremulam a. Vidit & Puerum in virginis Matris gremio ab ipsis adoratum ac mysticis muneribus honoratum, & demum in somnis divinitus admonitos per aliam viam, quam advenerant, in regionem suam reversos. In se postmodum reversus, & visa secum mente pertractans intrinsecus, non perfunctorie perfundebatur gaudio magno; nam singulis annis in vigilia Theophaniæ, cum collecta illa recitaretur, scilicet Corda nostra splendor futuræ festivitatis illustret &c., largo lacrymarum, sed mellifluo ex visionis hujus recordatione, rigabatur profluvio.

[63] Post hanc mirabilem visionem successit altera non minus mirifica. [ac suaves ecstases] Effulserat sacratissima nox, quæ sicut dies illuminatur ob memoriam resurrectionis Solis justitiæ, qui post occasum suum rutilans de corde terræ surrexit, cælis, terris, tartaris exultationem intulit. Hæc plane nox Waltheno nostro illuminatio in deliciis spiritualibus fuit, sicut a confessore suo narrante nobis innotuit. Cum enim quadam vice celebrasset excubias Domini ipsa nocte Paschali, conventu chorizante in psalmis & hymnis, raptus in spiritu vidit Vir sanctus seriatim Dominicam passionem repræsentari coram oculis suis. Videbatur sibi videre Dominum post flagella & illata ludibria & sertum spineum impositum capiti, crucifixum in patibulo, palmas & plantas clavis expositas, in manus Patris animam commendantem expirasse, & ex latere, lancea perforato, in lavacrum & poculum, pretium & præmium humanæ salutis, sanguinem & aquam profluxisse. Contemplabatur animam, exuto corpore barathrum spoliantem, innumeram ex eo multitudinem educere, corpus resumere, redivivo reditu Superos lætificare, milites mortis ministros, machinantes veræ Vitæ obstruere, velut mortuos effectos jacere. Speculabatur demum ipsum formosum in stola sua, gradientem in multitudine virtutis suæ, in paradisum vasa captivitatis introducere.

[64] Vir igitur Domini deificæ visionis contemplatione completa, [rapiebatur.] ad se & in se reversus, recogitabat in dulcedine animæ suæ visu felici sibi revelata præ admiratione & cordis jubilatione, sicut de Sabæa b legitur, ultra in se non habebat spiritum. Multis namque diebus postea sensualitatis officia, humanæ naturæ consueta, quodammodo sensit in se debilitata atque consopita, & ab usuali exercitio alienata, atque a lumine spirituali absorpta, terrenum cibum & potum fastidientia: unde & postea, quamdiu spiravit, dum in vigilia Paschæ Missam ex officio celebraturus proferret aut audiret Collectam, scilicet; Deus qui hanc sanctissimam noctem gloria Dominicæ resurrectionis illustrasti, & reliqua sequentia; inebriatus ab ubertate domus Dei, torrente voluptatis spiritualis potatus, erumpere solebat ubertim in lacrymas, nec se poterat continere ob recordationem visionis præscriptæ, & cum magna difficultate consummabat illius Collectæ verba inscripta.

[65] Consueverat Abbas sanctus explicito Completorio, postquam singulos monachos exeuntes de oratorio in dormitorium juxta monasticæ morem institutionis aquæ benedictæ roraverat aspersione, [Dæmon ei sub variis formis apparet.] in ecclesia quanto secretius, tanto sacratius precibus incumbere & holocaustum medullatum in odorem suavitatis Domino libare. Hoc autem auctor totius peccati videbat & invidebat, & irascebatur, dentibus suis fremebat & tabescebat, omni conamine orationis ejus instantiam impedire studebat. Cum enim quadam vice Sanctus staret orans coram magno altari, oculis & manibus in cælum intentus, ante conspectum ejus in varias formas se transfiguravit angelus malus: discurrebat prius per pavimentum in specie muris, multiplices anfractus agitantis; postea murilegi magni & nigerrimi, postmodum porci grunnientis, deinde canis nigri latrantis, postea lupi ululantis, deinde tauri cornupeti mugientis formas induit.

[66] Sed Sanctus singulas species illusorias, edito signo Crucis, evanuavit: [quo fugato,] ad ultimum ille milleartifex, qui mille per mæandros agitare quieta corda conatur, in specie loricati militis magni sonipedis, horribilis & ceti tergo insidentis, fumiferum ignem de naribus & ore emittentis, & lanceam in virum orantem vibrantis ostentabat. Sanctus autem in impetu spiritus concito gressu, prout potuit, pergens ad altare pyxidem eburneam sacrosanctum corpus Domini continentem reverenter assumpsit, & se cum illo signans & adversus tartareum Goliam quasi novus David currens, dictante spiritu, nomen novum inveniens ait: Ecce, pessime mus, miles funeste, satelles sathanæ, Judex tuus te missurus in abyssum; expecta, si audes, illum; præstolare congressum nostrum. Ad hanc vocem victus & confusus lacualis & infernalis eques, illius lapidis, qui abscissus est de monte sine manibus, præsentiam vel ictum ferre non prævalens fugit: detrusus in caliginosum ergastulum, qui in cælo suum non servavit domicilium, non comparuit. Hæc vir Dei cum de virtute sacramenti Corporis Domini loqueretur, quasi de alio, cui hoc contigit, narravit: sed in secreta confessione symmystæ suo rei veritatem de se nudavit.

[67] Visitavit Abbas sanctus aliquoties Rievallem, matrem Melrosensis monasterii æstivo tempore, [Sanctus monasterium Rievallense visitat,] venitque in claustrum cum Conventus lectis quiesceret in meridie. Oratione de more ante ostium obseratum oratorii facta, nullum in dormitorio excitare, evigilare vel inquietare voluit, sed in partem secedens, monacho suo alibi recedente, juxta parietem in claustro residens affectavit dormitare, nec potuit. Cumque sic sedisset psalmis intendens, vidit virum venientem quemdam clarissimum, angelicum aspectu, vestitu deaurato circumamictum, diademate velut auro decoratum, innumeris gemmis coruscantibus adornatum, præcedentem maximam multitudinem dealbatorum disposite subsequentium. Assurgens Abbas, dicto Benedicite, venientem salutavit, & quis esset humiliter interrogavit. Ille vero gratioso vultu, quasi subridens, ait: Nonne me agnoscis specialem amicum tuum Wilhelmum c, hujus loci abbatem primum? Cœtus vero subsequentium est monachorum atque conversorum sub mea cura in Ordine nostro in Christo quiescentium. Quot etiam in corona mea & veste vides coruscare gemmas, tot Deo per ipsius gratiam verbo & exemplo ac solicitudine acquisivi animas: & quoniam in isto loco Domino in sanctitate perseveranter servientes requiem æternam promeruimus, ter in anno locum istum visitamus. Hæc dicentis visio & allocutio disparuit. Abbas visa diu celans, ea tandem confessori suo & quibusdam viris Religiosis, qui erant a secretis, reseravit.

[68] Alia vice, juxta Cisterciensis Ordinis instituta, Rievallem visitavit, [ubi varias] & sua præsentia plurimos in Deo lætificavit. Cumque post Completorium, ceteris egressis de more dormitum, solus demoraretur in oratorio, extulit manus suas in sancta, effundens sicut aquam cor suum ante conspectum Domini Dei sui. Postquam direxerat orationem suam sicut incensum in conspectu Domini, & ex thuribulo mundi cordis, spirituali thymiamate pleno, arcam, & iterum propitiatorium aromatizando thurificaverat, egressus est de ecclesia in Capitulum, ut ante sepulcrum amantissimi sui Wilhelmi abbatis prænominati preces pro ejus anima funderet. Cum autem attentius & instantius oraret, talis tantaque melodia auribus suis insonuit, qualem quantamque antea numquam audivit. Stans itaque aliquantulum, collum extendit, aures attonitus erexit, auscultando diligentiam magnam adhibuit, ut sibi videbatur. Post aliquam morulam totum illud melos in ecclesia reboavit.

[69] Volens ergo pergere ad videndum & certius agnoscendum super hac re, [& miras revelationes] de Capitulo exivit: & ecce cœtus candidatus cæleste celeuma concinens atque procedens, gradatim & decenter obviam venit. In prima fronte hujus beatæ processionis abbas Wilhelmus, pro quo oraverat, locum & officium abbatis tenuit, grandisque turba monachorum & conversorum, qui jam dormiverant in Domino, sequebatur: quorum plures domnus Walthenus, dum adhuc viverent, bene novit. Intravit cum illis in Capitulum vivus cum mortuis, imo cum Christo & in Christo viventibus, & oratione facta ante tumbam memoratam, cunctis in ordine suo sedentibus, innuente abbate Wilhelmo, Walthenus, quasi coactus, prius Benedicite, dixit. Quid vero postea ibidem dixerint vel fecerint, nemini revelavit: quia forsitan, ut datur intelligi, arcana quædam illic audivit, quæ non licuit homini loqui. Erant vultus singulorum perlucidi, habitus candidus super albedinem nivis & lilii: verbum cantionis illius conventus fuit Antiphona, quam in solennitate omnium Sanctorum sancta canere consuevit Ecclesia, scilicet: Laudem dicite Deo nostro omnes Sancti ejus, & qui timetis eum pusilli & magni: quoniam regnabit Dominus Deus noster omnipotens, gaudeamus & exultemus & demus gloriam ei.

[70] Inter viros illos lucifluos quidam ceteris multo lucidior videbatur, [habuit;] qui dum vitales auras carperet, nullius momenti vel alicujus administrationis aptus officio habebatur; & quia simplex erat ejus simplicitas, fatuitas a confratribus vocabatur, & in multis aliis vocabatur & judicabatur. Sed lampas contempta apud cogitationes non recte judicantium in conspectu veri & superni Judicis ampliorem fulgorem fulgentibus in hoc seculo præbuit, & nostræ cæcitatis tenebras, & falsum vel caliginosum judicium arguit. Nam, sicut Vir Dei dixit, quia Frater ille nullam fere vel modicam in præsenti vita consolationem habuit, ceteris, qui habuerunt, majorem in illa vita gloriam & honorem perceperit. Væ ergo divitibus & peccatoribus exaltatis, habentibus consolationem suam in hoc seculo, quod nisi inde digne pœnituerint, ea privabuntur in futuro.

[71] Quidam Conversus vitæ laudabilis, Lambertus nomine, [licet autem illas occultare niteretur,] quæsivit Abbatem sanctum, ob quoddam illi negotium intimandum; dictumque est illi, in capella sanctæ Trinitatis illum se reperturum. Solebat Sanctus inibi Missam ex consuetudine celebrare crebrius, diutius, & devotius preces protelare. Accedens Frater præfatus illuc, invenit ostium clausum & intus obseratum: & introspiciens per rimulam cujusdam fenestrellæ, videt locum totum repletum lumine, quasi fulgore fulgureo; ipsumque coram altari stantem, amictum lumine, sicut vestimento. Videns hoc turbatus est, timorque magnus irruit super eum, quia reverberabat claritas inæstimabilis ipsius intuitum. Avertit ergo oculos, retraxit pedem, non ausus suscitare dilectam animam, amicam cælestis Sponsi, nec ab ejus amplexibus avellere, donec ipsa vellet. Quocirca, licet ibi moram fecerit, patienter præstolabatur ejus egressum: egressique post aliquanti temporis morulam, faciem solito clariorem veluti novi Moysi perpendit, & cum progrederetur ad publicum, propriam & pristinam induit.

[72] [& silentio tegi juberet,] Hinc colligi debet, quod immenso divinæ claritatis igne intus ardebat, qui claritate tam ineffabili circumfusus foris splendebat. Erat ignis ille illuminans, non comburens; lucens, non consumens: qui cor ejus in receptaculum mundum invenit, irradiavit, & corpus ejus incoinquinatum undique collustravit. Convenit tamen secretius Conversum, sciscitans ab eo, si quid vidisset: illique respondenti & confitenti rei in se veritatem, in virtute obedientiæ præcepit, ut nulli, quod viderat, enodaret, quamdiu super terram spirasset. Frater ille imperata sibi, vivente Abbate, sub silentii signaculo clausit; post decessum Sancti, religiosis auribus Sancti virtutibus clausa, clavi licentiæ jam adeptæ, reseravit.

[77] [interdum tamen inscius eas prodebat.] Sedebat Sanctus iste inter laicos fratres dispertiens eis spirituales escas, quas non præparaverant sibi, loquendo de regno Dei: & cum de beatitudine Sanctorum sermonem faceret, de se ipso, sed tamen quasi de alio, tertiam personam in narrationem assumens, sic exorsus est. Quidam monachus Ordinis nostri ad cælestem patriam anhelans cogitatione & aviditate, sitivit anima ejus ad Deum fontem vivum, ut citius venire & apparere posset ante faciem ejus precibus quotidianis continuisque lacrymarum fluentis petebat dissolvi & esse cum Christo, ut ipsum Regem regum videre posset in decore suo; quadam vice dum orationi diutius cum lacrymis incumbens avidius & arctius contemplando cogitaret de felicitate cælestis regni, Vidi, inquit, cælos apertos & gloriam Dei, mansionesque Sanctorum in regno cælesti. Sic profecto, quod sub tertiæ personæ nomine narravit nolens, & nesciens de se sibi divinitus revelata denudavit; his dictis homo Dei in se rediens sermonem illico finivit & recessit; & quia secretum suum sibi licet invitus detexit, multis lacrymarum profluviis se afflixit; fratres vero, quod semel emissum fuit irrevocabile verbum, ex ore Sancti pro vero & fixo habuerunt, & sic accepta absentibus & posteris narraverunt.

ANNOTATA.

a Etsi hanc vocem in lexicis non potuerim invenire, tamen sensus hoc loco exigit, ut stremula pro indice accipiatur.

b Id est regina Saba, quæ videns sapientiam ac magnificentiam Salomonis, non habebat ultra spiritum, ut lib. 3 Regum cap. 10 legimus.

c Quamvis Henriquezius die 2 Augusti, & Chalemotus 3 ejusdem mensis, hunc sancti Bernardi discipulum, ac primum Rievallis abbatem Menologiis suis inseruerint, tamen eum catalogo Beatorum nondum adscribere audemus, quia Martyrologia Anglica de ipso non meminerunt.

CAPUT VI.
Diversa miracula, quæ Sanctus in vita patravit, mirabilis de imminente morte præmonitio, & pius obitus.

Quædam mulier intidigruma a, laborabat pluribus diebus in parturiendo, & non erat ei virtus pariendi; [Mulier in difficili partu,] mors versabatur in oculis, interitus adesse videbatur in januis: nihil enim aliud præstolari poterat de fructu ventris sui, quam peremptorem, sive ejusdem uterum solum superesse suæ proli sepulchrum ac utriusque claustrum terræ gremium. Abbas autem forte transitum faciens per fines illos, ibidem divertit, & in domo cujusdam clerici, nomine Gilleberti, familiaris amici, pernoctavit: quod agnoscentes vir & cognati mulieris præfatæ, fratri converso, Richardo nomine, qui tunc temporis solebat equitare cum Abbate, & illi ministrare, intimabant infortunium & angorem mulieris miserandæ. Confidentes de Abbatis sanctitate, postulabant aliquid de cibis aut vestibus ejus saltem vel ad tangendum. Credebant fideliter & fiducialiter, ex illis miseram adepturam aliquod remedium sive levamen; nec fefellit eos fides sua.

[75] Abbate itaque post laborem itineris & refectionem sui corporis soporato, [tacta S. Waltheni zona, statim juvatur,] frater Richardus zonam ejus pelliceam ad caput ejus positam clanculo tulit, & mulieri deferri fecit, & ut se ea circumcingeret admonuit. Mira res magnumque miraculum! Mox ut parturientem zona circumplectens ejus ventrem tetigit, a pressura puerperii, quæ circumdedit eam, liberata & in partum soluta, sibi salutem suisque cunctis exultationem exhibuit: non enim jam meminit pressuræ propter gaudium, quia natus fuit homo in mundum: quo facto, frater zonam reportatam clam in loco, de quo sustulit, eam reposuit, omnibus hoc signum silentio sepelire jussit: cumque revertentes appropinquaverunt abbatiæ de Melros, prædictus Frater rem Abbati indicavit, illeque Deo gratias agens, & ne cuiquam se superstite signum istud divulgaret, more suo districtius indixit. Frater viventi Patri obediens signum siluit, & post decessum ejus propalavit.

[76] Quemdam equum Sanctus inequitare solebat, quem etiam tempore cum ceteris aliquando gratioso joco fratrem Ferrandum b nominavit: [& equus commodis ejusdem Sancti] hunc solum sibi sufficere, quam diu vivebat, licet ad vectationem sui plures suppeterent, arbitrabatur; non sicut quidam abbates hodie, plurimos palefridos c habentes, hæsitant, cui insidere dignantur. Hic ergo Ferrandus dum Sanctum haberet sessorem, quasi agnus mansuetus, modeste se habuit & si forte dormitatio, ut assolet aliquoties equitantibus, obreperet Abbati, ita moderate ac pedetentim passus dirigebat, ut non offenderet ad lapidem pedem suum, lutosam & lubricam viam devitans, planam & mundam eligens. Ex quo Vir Dei sonum excuteret, equus ocius avolabat, celeri ac suavi gressu commeantes & etiam primos præcedere solebat; postquam enim abbas de illo descenderet, & puer ad stabulum vel ad aquandum illum ducturus ascenderet, ita se fremitu, varioque sinuamine d membrorum agitabat, ut aspicientibus liquide patesceret, quod post membra sancta sessoris sui non æquanimiter alios gestare vellet. Denique postquam Sanctus in fata concessit, equus ille expilatus emarcuit, & usque ad interitum suum elanguit, nec operis ullius usui aptus fuit. Licet vero hæc sint miranda, quæ de equo isto retuli, quoddam tamen majus miraculum de ipso factum memorare dignum duxi.

[77] [ita servit,] Regrediebatur de Rokesburgia e aliquoties Sanctus Domini, peractis negotiis pro quibus illuc ierat, monachos atque conversos, quos secum adduxerat, volubili rotatu lubricæ linguæ mutuæque locutioni intendentes non solum a præsentia, sed & spatio ferme milliarii a conspectu Viri sancti elongabantur, & ipse incaputiatus f, ac secum commorans, & soli Deo vacans, moderato gressu, prout poterat, subsequebatur: inevitabilis necessitas instanter urgebat, ut de equo descenderet; sed præ nimia debilitate atque multiplici infirmitate, per se sine alterius auxilio ascendere vel descendere non poterat; circumspexit, nec fuit, qui adjuvaret nisi juvenculus quidam puer portarii de Melros & nuncius, qui de præfato oppido veniebat & Abbatis vestigia secutus indesinenter, quasi collateralis illi obambulabat. Vocans illum abbas sciscitabatur ab eo, si prævaleret ipsius descendentis scandile, quod vulgo strima g dicitur, tenere; responditque adolescentulus, se velle attentare. Abbate descendente, puer incumbendo strimam & equum per lorum tenuit, adjutorium & obsequium impendit.

[78] [acsi ratione præditus esset.] Abbas peracto, pro quo descenderat, dum scandere vellet, puer colliculum, in quo faciliorem ascensum haberet, quæsivit, & in tota planitie minime invenit. Mira res! Videns Ferrandus Abbatem accedentem & approximantem, sibi genua flexit & ventre terræ adhæsit & latus versus venientem vertit. Puer putans, equum aliquam gravem infirmitatem incurrisse, pulsu, sonitu, ictu ad surgendum eum compellere voluit, sed hoc fieri Pater prohibuit; equum deinde cum magna facultate ascendit, in sella ad libitum se collocavit, more solito pannos composuit; irrationale vero animal tamquam ratione utens, mox modeste surrexit, recto gressu velociter viam carpens, puero non modicam admirationem incussit, sessoremque sui glorificare ac portare Deum in corpore & corde mundo, miraculo patenter in se patrato comprobavit. Deinde Pater puerum alloquens, ne cuiquam se superstite, quod vidit, enarraret, interdixit; ob cujus rei gratiam scapulare h novum promisit, & dedit, & dando, tunicam superaddidit. Puer vero, Sancto spirante, silentio rem obtexit, & post ejus decessum ad Dei gloriam & Sancti laudem hoc signum patefacta janua veritatis reseravit.

[79] [Postquam sanctus episcopatum Sant-Andreanum,] Vacabat sedes episcopalis sancti Andreæ i in Scotia, populique petitio, cleri electio, principis assensus sanctum Abbatem elegerunt in pastorem & episcopum animarum suarum voto unanimi, communi consensus conniventia. Venerunt igitur clerici, capitanei cum magnatibus terræ satis instructi Melros, gratia assumendi & educendi secum electum suum; abbasque Rievallis Ailredus, qui tunc ibi affuit, injunxit illi, ut obtemperaret electioni, subiret onus, susciperet officium; ille vero prætendebat imbecillitatem virium, impotentiam sustinendi tanti ponderis negotium; indicavitque secretius abbati Rievallis, se non longum super terram victurum.

[80] Illis autem persistentibus in electionis factæ perficiendo proposito, & patre abbate imperio suo, [sibi oblatum recusaverit,] respondit Sanctus spiritu fatidico & ore veridico: Expoliavi me, inquit, tunica mea, quomodo induam eam? Lavi pedes meos; absit, ut iterum pulvere secularis solicitudinis inquinem eos: & adjiciens, Credite, inquit, mihi, quoniam eligetis & habebitis alium, quam me, pontificem, extensoque digito designans suæ sepulturæ locum: Hæc, inquit, requies mea; hic habitabo, quamdiu Domino placuerit, ad filiorum meorum consolationem. Post hæc verbis utrimque subornatis, ut moris est, negotium suspenditur, & suspensum sub induciis differtur, dilatum ad effectum non producitur: illo denique electioni nullatenus consentiente, alius eligitur, & ipse in tempore constituto a Deo in loco præmonstrato dormiens in Domino sepelitur.

[81] Cælestis Artifex omnium omnem habens virtutem, omnia prospiciens, non solum a rubigine ferrum, [incidit in morbum,] & argentum a scoria purgat, sed & aurum, ut ampliori fulgore rutilet, igne purificat tribulationis: ipse namque quos amat, arguit & castigat, & omnem filium, quem recipit, flagellat, & omnem palmitem in se ferentem fructum purgat, ut fructum plus afferat. Hinc est quod dilectum suum Waltenum infirmitatis multitudine, crebris flagellis attriverat, tunsionibus attrectaverat, membris debilitabat, quem vas in honorem gloriæ suæ formare & in thesauris suis reponere disponebat. Sed tamen quando infirmabatur, tunc fortior fuit & potens, infirmos visitare consolari consuevit, necessitatibus singulorum subvenire satagens.

[82] Erant in infirmitorio secularium inter cæteros, imo præ ceteris, tres quasi in mortis articulo positi, [quo affectus] unus quartanis febribus laborans, duo hydropici; hi tres a quadam luciflua persona nocte una in somnis eadem visione sunt visitati atque commoniti, quatenus peterent, ab abbate Walteno ægrotante se tangi & benedici; sic profecto a mortis faucibus abstraherentur, & pristinæ saluti atque virtuti restituerentur: quod autem in visu noctis acceperant, in crastino infirmario Converso, Conversus monacho confessori infirmorum, monachus Abbati verbis veritatem rei palliantibus indicavit. Dicebat monachus Sancto, tres lecto doloris detentos jam morti vicinos æstuanti desiderio ipsius præsentiam expetere, animarumque suarum secreta sibi velle pandere.

[83] Quo audito, Vir Dei baculo subnixus, suorum servitorum sustentatus manibus, [quatuor ægros,] vel potius gestatus, sui copiam prædictis infirmis exhibuit, de animarum salute cum eis antea super hac re a monacho præmonitis & præmunitis contulit; deinde discessurus & ab illis cum lachrymis postulatus, edito signo crucis ipsos tangendo benedixit, & recessit, miroque modo, licet diverso, eos sospitati restituit: ex unius hydropici corpore per virilis virgæ meatum humor viscosus & fœtidus effluens pelvim magnam adhibitam bis adimplevit, humorque exinanitus mox totum hominem gracilem & sanum effecit. Alter autem hydropicus, excussa repente tota infirmitate, gaudens surrexit, optata potitus sanitate; tertium illico reliquit febris, & infra paucos dies recessit totus sanus robustus & hilaris.

[84] Erat itidem quartus in eodem infirmitorio languidus, [periculosis morbis laborantes, statim sanitati restituit.] qui non solum morti videbatur vicinus, sed quodammodo inescatus; inde in area domus super cilicium k expositus fuerat, & fossa præparata, in qua tumulari debuerat. Abbas fortuitu more solito revisens decumbentes infirmos advenit, in extremis agentem vidit, orationem pro eo fudit, edito signo vitali benedixit & abcessit: æger illico vitæ redditus, oculos aperuit, caput erexit, Deo gratias & Abbati multiplices egit, sibi dictum a quadam persona clarissima, quod Dominus illi spatia vitæ longioris indulsisset Abbatis sancti precibus, asseruit; homo non post multos hos dies penitus convaluit, & recepto vigore pristino pluribus annis postea vixit: quæ cum postmodum innotuissent Viro Dei, nihil sibi utpote horum ignaro vel non conscio asscripsit; sed tantum nomini Domini in his & aliis omnibus gloriam dedit.

[85] [Frater quidam miræ visione] Fuit in Melros quidam habitu & professione Conversus, sed actu perversus ac intentione, Sinuinus nomine, viribus corporis robustus, multis prævalebat in manuali labore: hic multoties murmurationibus insudabat, & a detractione linguæ non parcebat, & ceteros sibi viribus impares aut secum collaborandi impotes, effæminatos vocando, nec cibo dignos dijudicabat: omnia pene sua faciebat, ut videretur & appreciaretur ab hominibus, non ut Patris, qui videt in abscondito, placeret obtutibus. Hic quodam Paschali tempore soporatus in meridie, vidit quemdam statura, vultu, visuque terribilem sibi approximantem, dextera manu machæram, sinistra sportellam gestantem: qui cum ad se accessisset, mores ejus increpans, cenodoxiæ improperans & condemnans, prius manus ac pedes, postea cetera membra frustatim concidit, concisa sportellæ imposuit & abiit. Recedens autem vir ille obviam habuit virum reverendum & præclarum sibi præcipientem, ut membra membris coaptaret, & hominem integrum priori staturæ redintegraret, eo quod Waltenus in illa hora pro omnibus sibi commissis devotas Domino preces fudisset.

[86] [ad frugem reductus accipit ab angelo schedulum,] Fecit illico mirandus carnifex, ut vir prædictus imperavit, & fratrem membris redintegratum pristino statui & sospitati restituit & recessit. Deinde sanctus ille, ut æstimabatur, angelus Domini commonuit fratrem illum, ut intentionem mutaret, mores componeret, vitam in reliquum corrigeret, & ad Deum se totum converteret; frater autem se sacris ejus monitis promisit pariturum, & cooperante gratia Dei vitam in posterum correcturum: dedit etiam illi breve quoddam involutum injungens, ut illud a Deo & sancta Maria directum Abbati porrigeret, porrectum accipiens fixum teneret, quod in eo scriptum nihil a vero vacillaret; hæc dicens disparuit & frater evigilans supra pectus suum schedulam scriptam invenit, inventam hora competenti, enarrata visione, Abbati præsentavit: Abbas cælitus sibi missum reverenter displicans illud legit, genibusque flexis, fusis lachrymis, Deo gratias multiplices exsolvit.

[87] [qua S. Walthenus familiariter de instanti sibi morte præmonetur.] Convocatis ergo prius senioribus domus, scriptum legendum præbuit; postmodum in audientia totius conventus recitari fecit: hæc autem hujus scripta verba fuerunt, quæ ex seniorum industria sacra pluribus diebus in cera tabulæ capitularis exarata legere gliscentibus patuerunt: Jesus Christus & Maria mater ejus dilectum suum Waltenum abbatem salutant. Scias, quod exaudita est oratio tua, & inter duas festivitates Sancti Joannis Baptistæ venies ad nos perpetuo victurus: præpara te. Vale l. Ecce verba pauca, simplicia, simplicibus, sicut sacra Scriptura testatur, cum quibus graditur sermocinatio Dei, convenientia; sed tamen sicut rei exitus probavit omni veritate subnixa. Et quidem Vir sanctus usque ad nativitatem sancti Joannis Baptistæ aliquantulum, ut homo, semetipsum exhibuit hominibus, audiens & tractans de necessariis monasterii, quantum ægritudo sua permittebat: exhinc jam quasi mundo mortuus, totus in Deum suspensus, ad cælestem patriam animæ egressum exspectabat.

[88] Aderant dies caniculares, ac durus ac diutinus morbus morsu acriori & amariori corpus debilitate dilaniabat, [Sanctus post difficilem morbum] & fere singulis diebus trium septimanarum subsequentium in januis adesse mortem minitabat; omnis etiam cibus humanæ naturæ nutritivus illi non sapuit, sed fastidio fuit, ac corporis exhaustis viribus, virtute vitali vacuato, jamque quasi præmortuo spiritus in pectore palpitabat. Cum aliquando anhelitu resumpto respirasset aliquantulum, suos conveniebat, commonebat circa custodiam Ordinis, & mutuæ pacis & caritatis concordiam conservandam, & curam habendam pauperum & infirmorum. Novem tamen diebus continuis ante exitum bis in die vel nocte, velut in mortis articulo, agonizabat, servitoribus suis ac ceteris aspicientibus angorem & admirationem ac stuporem magnum incutiebat: nec mirum; stupor merito fuit, quod vas tam fragile ac imbecille tam diros & continuos cruciatus perpeti potuit. Sanctus tamen iste, sicut sanus suis pluries protestabatur, exoraverat Dominum, ut eum ignibus ægritudinis durissimæ diutius decoquere dignaretur ante vitæ terminum.

[89] Quoties agoniæ transisset hora, & qualiscumque accessisset alleviatio, [ac diuturnam ægoniam] parumper subridens, oculis ac manibus in cælum intentus, vultu sereno, capite inclinato, gratias agebat Deo ob ejus flagella illata, velut pro magno beneficio sibi impenso. Semel tamen locutus est, audientibus pluribus, dicens: O si mihi suppeteret facultas fandi; quam multa & magna mirabilia possem vobis enarrare, quæ vidi! Ex quibus verbis ejus datur intelligi, illum in spiritu fuisse raptum, perplura de pœnis recrum sive gloria salvatorum contemplatum: affuit Kalendas Augusti festivitas sancti Petri ad Vincula, quæ celebratur in memoriam eductionis illius, qua per angelum eripuit eum de carcere divina clementia; appropinquabat imo instabat hora in qua Abbas almificus angelici agminis protectione deductus de carcere mortis hujus educeretur de manu Herodis typici regis, scilicet super omnes filios superbiæ, & de omni exspectatione tartareorum insidiantium ejus calcaneo, conantium iter ejus impedire, ne ereptus libertate perpetua potiretur: & ecce ægritudo solita & inviscerata plus solito, velut tortor sævissimus, totum hominem occupabat; gravissimis aculeis animam ad exitum urgebat. Sanctus hoc sentiens & sciens, sacri olei remissivam unctionem postulavit & percepit, ac dominici Corporis & Sanguinis participatione se munivit: deinde, elevatis manibus, suis benedixit, &, sicut valuit, valefecit: dehinc duabus diebus ac noctibus quasi in frixorio confrixa sunt ossa ejus, & velut in camino decocta est caro ejus, ut in anima nulla peccati rubigo appareret aut macula vel ruga, nec confunderetur cum loqueretur inimicis suis in mortis porta.

[90] Illuxerat igitur dies tertio Nonas Augusti, qua inventio sancti Stephani protomartyris celebratur: [tertio Nonas Augusti moritur,] circa diei horam tertiam ultimum spiritum efflare a servitoribus censebatur, super cilicium ponitur juxta morem, crebra percussione tabulæ conventus vocatur, psalmi cum lætaniis concinuntur; & ecce Vir Dei, redivivo spiritu resumpto, vultum suum illuminavit. Super eos * obstipo capite, quasi gratias referens, admiratione non modica percussit eos. Istud opus simili modo bis iteratur; post sextam, cum ventum esset ad prandium, jam tertio tabulæ percussione conventus citatus affuit: sicque circumstante corona filiorum psalmocinantium, sancta illa anima felicium flagellorum flammis in fornace febrium & aliarum multiplicium infirmitatum excocta & instar auri purissimi examinata, de mundissimo carnis habitaculo exivit: pertransito namque igne & aqua mundanæ tribulationis, introductus est in refrigerium æternæ quietis. Transivit ergo Pater sanctus de mundo ad Patrem, de fide ad faciem, de spe ad speciem, de umbra ad veritatem, de caligine ad claritatem, de stadio laboris ad bravii coronam, de præsentis vitæ miseria ad indefectivæ vitæ gloriam æternam.

[91] [& honorifice sepelitur.] Loto igitur ex more sancti Viri corpore & induto monachalibus, quibusdam visum est, sicut de beato Bernardo legerant, illum sacerdotalibus debere indui; sed quidam contradicebant: panno tamen incerato corpus tunicatum & incucullatum obvolventes, ceteris rite peractis, in ecclesia deportaverunt. Audito sancti Abbatis transitu, diœcesanus episcopus, Herebertus dictus, qui prius abbas de Kelceon m de Ordine Tironensi n, postea pontifex de Glasgu o factus, exequias peracturus devotissime accurrit: quatuor etiam abbates & plures personæ diversorum ordinum convenerant, & de loco sepulturæ ejus tractabant, imo etiam contendebant. Episcopus præfatus & alii plures censebant, illud virtutum domicilium jure in ecclesia tumulandum; sed Anfridus abbas de Neubocle p, & quidam cum eo contradicentes prævalebant. Post multarum Missarum celebrationem, intra capitulum in loco ab ipso prius designato in ventrem matris omnium ingreditur, & lapis pretiosus sub lapide reconditus. Discessit anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo sexagesimo, regnante Henrico secundo in Anglia; Malcolmo in Scotia; pontificante papa Adriano Angligena q, Jesu Christo gubernante monarchiam in cælo & in terra per æterna secula. Amen.

ANNOTATA.

a Nescio, an hoc sit proprium mulieris istius nomen, an ei a loco aut conditione inditum. Unde etiam dubito, an forte disjunctim in Tidigruma scribendum sit, ita ut quemdam pagum aut tractum regionis significet. Sed cum in utroque ecgraphonostro conjunctim Intidigruma scribatur, interpretationem obscuræ & ambiguæ hujus vocis in medio relinquimus.

b Opinor, hoc cognomen ei a colore datum fuisse, cum ferrandus sit quidam color, in equis sic appellatus, ut Cangius in Glossario ad hanc vocem nonnullis exemplis ostendit.

c Palefridus vel palefredus est equus cursor, ut in Lexico utriusque Macri dicitur, & interdum scribitur ab aliquibus palifridus & palfredus, ut ibidem affirmatur.

d Id est varia agitatione aut inflexione membrorum: nam sinuamen hic oritur ex verbo sinuare, quod varios flexus facere significat. Unde serpentes sinuosa volumina versare dicuntur.

e Puto, hic indicari Rosburgum, quæ est urbs Scotiæ meridionalis in Teviotia provincia, ut in mappis Geographicis videre est.

f Incaputiatus, hoc est caputio tectus, seu capitis tegumento involutus.

g Vox strima in lexicis non occurrit. Suspicor, hic pro ea legendum esse strepa, quia apud Cangium in Glossario scandile etiam strepa appellatur. Est autem scandile vel scansile stapes seu equestre pedum fulcrum, quo equus ascenditur, ac ex eo descenditur.

h Scapulare est vestis brevior & minus ampla, quæ caput & scapulas tegit.

i Est una ex præcipuis Scotiæ urbibus, quæ sub Sixto IV Romano Pontifice archiepiscopalis cathedræ dignitatem obtinuit, cum diu antea episcopali sede ornata fuisset.

k Mortis erat in Ordine Cisterciensi moribundos cilicio imponere, ut ex infra dicendis colligetur.

l Circa hanc miram præmonitionem in Commentario prævio num. 46 nonnulla notavimus.

m In altero ecgrapho scribitur Helseon; sed puto, hoc loco indicari monasterium Scotiæ, quod in Monastico Anglicano tomo 2 pag. 1057 de Elcho vocatur, & quod Jongelinus lib. 8 Notitiæ abbatiarum Ordinis Cisterciensis pag. 17 sub eodem nomine in diœcesi Cathanesiensi collocat.

n Monasticum Anglicanum tomo 1 pag. 704 occasione cœnobii Furneseiensis, de hoc Ordine sicmeminit: Tempore hujus abbatis venerabilis, Serlo quartus abbas Savigneii, quæ est materna domus Furnesii, reddidit apud Cistercium in capitulo generali domum suam Savigniacensem cum filiabus suis de Ordine Tironensi ad Ordinem Cisterciensem in manus sancti Bernardi, tunc abbatis Clarevallis &c. Plura de hoc Ordine videri possunt in Opere nostro ad diem XIV Aprilis, ubi tomo 2 istius mensis a pag. 220 de B. Bernardo, fundatore istius congregationis, fuse actum est.

o Glasquum vel Glascovium, vernacule Glasco, est urbs Scotiæ meridionalis sita ad Glotom fluvium, quæ a Sixto IV Romano Pontifice ad dignitatem archiepiscopalem evecta est. Chronicon Edimburgense sanctæ Crucis, quod parti 1 Angliæ sacræ insertum est, ibidem pag. 162 de præfato urbis episcopo ad annum Christi 1160 agit his verbis: Johannes in abbatem de Chelcau electus est, & ab Hereberto Glascuensi episcopo benedictus.

p Jongelinus in opere mox citato istud monasterium lib. 8 pag. 15 vocat Newbottel; in Monastico Anglicano tomo 2 pag. 1057 appellatur Newbotle, & in Lothiania Scotiæ provincia collocatur.

q Ex morte hujus Pontificis aliisque adjunctis in Commentario prævio num. 39 & sequentibus intricatum nodum chronologicum proposuimus.

* forte Superos

CAPUT VII.
Æterna Sancti gloria, variis visionibus post obitum ejus ostensa & confirmata.

In superiori libello de beato Waltheno, quæ memoratu digna censebantur, diligenter ab his, [Biographus Sanctum ob varias virtutes] qui noverunt, investigavimus, investigata qualicumque stylo digesta notitiæ præsentium ac posteriorum tradimus; omisimus tamen auribus accepta plura, quia, ut nobis visum est, probabilis testimonii defecit sufficientia. Vir igitur Dei quamdiu vixit in mundo, Domino vixit, & quando mortuus est mundo, mortuus est Domino, quia sive vivus sive mortuus, Domini fuit, imo & manet; in mundo vivens vas fuit electionis & gratiæ, e mundo translatus in thesauris Domini manet, vas honoris & gloriæ. Vere beatus Waltenus, sicut in libro Sapientiæ de perfecto viro scriptum est, quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso.

[93] [comparat lapidibus pretiosis,] Nec mirum nec immerito ipsum jaspis fidei, saphyrus supernæ fidei *, carbunculus caritatis, margarita candidæ virginitatis, amethystus veræ humilitatis, topasius discretionis, smaragdus contemplationis, beryllus sanctæ exhortationis condecorant, calcedonius etiam eloquentiæ, chrysolytus sapientiæ, sardius abstinentiæ, chrysoprasus patientiæ, hyacinthus compassionis, & mire adornant magnes constantiæ, adamas perseverantiæ, & gemmæ ceterarum virtutum confirmant & beatificant: & quoniam aurum corruptioni non est obnoxium, recte dicitur Sanctus iste vas auri solidum, quia corpus adhuc permanet incorruptum cum integritate membrorum ejus & vestimentorum; recte & dicitur vas istud ornatum omni lapide pretioso & sanctarum virtutum acceptione ac animarum acquisitione, cælestium revelationum visione & miraculorum exhibitione, de quibus aliqua subnectere congruum ducimus, quæ a veridicis viris, quorum testimonia credibilia facta sunt nimis, visa & veritate subnixa accepimus. Veniamus igitur imprimis ad visiones Domini & ad revelationes Jesu Christi, & postmodum ad miracula, quæ Dominus dignatus est propalare meritis Waltheni famuli sui.

[94] [& narrat, quomodo cancellarius quidam Scotiæ,] Quidam clericus illustris genere, nomine Nicolaus, a cancellarius Malcolmi b regis Scotiæ, ob quædam magna negotia regni peragenda Romam missus, a Domino Papa & Cardinalibus ob sui reverentiam, & præcipue mittentis domini, honorifice est susceptus: hic post aliquantæ perendinationis demorationem cum quadam die protelasset causam negotii sui, terminum vel consolatorium responsum expediendi præstolans, cum advesperasset, & inclinata esset jam dies, invitatus in curia Papæ cœnavit; cœna autem facta, cum lampas diei crepusculi caligine cerneretur sepulta, idem Nicolaus pergere timuit per plateas & vicos civitatis & angiportus inter ruinas, & hospitium aliquantulum a palatio distans, propter timores nocturnos & varios eventus infortunii. Solebant insidiantes latrunculi tunc temporis plures dispoliare, aut etiam sub obscuro noctis necare: qua de causa detentus ibidem in camera domini Papæ cum Cappellanis & clericis ejus pernoctavit.

[95] [Romæ exsistens imminentem ejus obitum praviderit,] Cumque, lecto locato, membra sopore fovissent, videbatur sibi, usque ad paradisum se raptum fuisse, ibique contemplatum talem civitatem, qualem describit liber Apocalypsis, tantumque gaudium, quantum oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit: & ecce inter cetera videt duos præclaros viros ad portam pulsantes ingressum: quemdam deintro, quinam essent, sciscitantem audivit; unum eorum Waltenum abbatem de Melros adesse respondentem: tunc ille, qui quasi janitoris officium gerebat: Non, inquit, hodie intrare poterit, antequam induvias suas deposuerit; ad hanc vocem uterque stans præ foribus recessit, & hæc somnians evigilavit. In crastinum præfatus Nicolaus summo Pontifici & circumsedentibus retulit visionem, & adjiciens ejusdem Abbatis generositatem, sanctitatem & diutinam, qua vexabatur, infirmitatem; Papa vero literatissimus ac spiritu discretionis pollens, taliter modum visionis dissolvit, dicens: Puto, quod Vir ille Domini nondum carnem, tegumentum scilicet animæ, deposuit, qua indutus ille paradisum, sicut nullus alius ingreditur, intrare non potuit; forsitan corpus exuet in brevi, & sic sine conditionis obstaculo intrabit in gaudium Domini Dei sui. His dictis absolvit eum sive spirasset, sive exspirasset, ab omni vinculo peccaminum, imprecans ei consortium civium supernorum: præcepit Nicolao regio clerico diem illum notare, & postquam repatriasset, per veracem & fidum internuncium, quid de Abbate actum fuisset, literis significare.

[96] Cancellarius, peractis negotiis, repatriatus abbatem decessisse die sequenti, [hanc visionem eventu probante;] scilicet tertio nonas Augusti, comperit, [quando] nocte præcedente præscriptam [visionem] in Papæ camera constitutus vidit c; ipse vero, quod de Abbate constabat, ut ei imperatum fuerat, ipsi Papæ literis per quemdam Romiperam nunciavit. Papa Deo gratias referens animam ejus absolvit, & pro eo & cunctis fidelibus Missam solemniter celebravit. Veniens isdem cancellarius post reversionem suam in patriam Melros, fratrem Waltherum hospitarium superius memoratum, a multis diebus dilectum sibi, gravissima ac longa vexatum ægritudine lecto decumbentem agnovit. Petita & accepta licentia cum eo loquendi, inter cetera mutuæ collationis colloquia præfatam visionem ei feriatim enarravit & paulo post ei valefacto, discessit.

[97] Frater Waltherus post discessum clerici tanto afficiebatur animi dolore, [& quomodo S. Walthenus cuidam apparens] ut pene ignoraret, quid posset aut deberet dicere vel agere. Tædio tandem pertæsus & angore, collectis viribus, de lecto surrexit, baculoque se sustentans, egressus de infirmitorio & sub dio residens, amarissimos gemitus & fletus super morte Abbatis edidit: crebro etiam pectus tundens voce lachrymosa replicabat dicens; Quid ego miserrimus dicam vel quid faciam, dum nil boni perferam ante Deum judicem, si Waltenus abbas arcetur a janua paradisi, de quo & in quo confidebam tantam inesse perfectionem, ut ejus meritis & precibus me crederem adipisci peccatorum remissionem & æternæ vitæ participationem? Cogor ergo pene de me ipso desperare, qui per ipsius Patris dilecti & dilectoris mei sanctitatem, veniam & requiem æternam nacturum me præsumebam sperare.

[98] Hæc & his similia in hunc modum dicenti atque dolenti somnus tenuis obrepsit & semisoporato vel potius semivigilanti sanctus Waltenus in habitu candidissimo & vultu clarissimo satis serenus apparens, [æternam suam felicitatem indicaverit,] voce consolatoria dixit: Noli, fili charissime Waltere, flere, noli lugere me quasi mortuum, & a paradiso Dei me seclusum, quia cælicis civibus conjunctus cum sanctis Benedicto & Bernardo lucidas sedes accepi, cum Christo victurus & regnaturus in æternum; ut ergo verbis istis fidem accommodes, illa veritate subnixa proprio experimento senties. Elevata dextra signum crucis edidit, & illum in nomine sanctæ Trinitatis benedixit & ait: Esto sanus ab infirmitate tua, cras ingredere chorum, juxta morem pauperum curam & hospitum age cum magna diligentia. His dictis, recessit & versus æthera gressus sursum libravit. Cumque intueretur in cælum euntem illum, experrectus a somno, reperit se sanitati & fortitudini, quam ante morbum habuit, integre & plenarie reconstitutum. In crastinum intravit prius chorum, & postmodum in hospitium, sicque juxta jussionem Sancti satagebat sollicite circa frequens ministerium. Hæc frater Walterus multoties etiam cum lachrymis pluribus retulit, ex quorum relatu didici, quæ scripsi.

[99] Fuit alter Conversus in Melros, Henricus nomine, [eamdemque aliis signis alteri manifestaverit.] qui soporatus in visu noctis vidit tria feretra perpulchra, perlucida, cuncta terrena tranantia, per aëris inania versus Orientem iter sulcantia. Hæc intuens cum admiraretur, quid vel quæ essent, vel quid portenderent, aut quo tenderent, ardenter nosse glisceret, vox ex aëris alto insonuit dicens: In his tribus feretris gestantur tres Sancti Dei; sanctissimus scilicet Benedictus, & beatus Bernardus Clarevallis, & sanctus Waltenus de Melros abbates, iter arripientes ad Kinlos in Murrenia d ob eripiendam animam cujusdam fratris, Roberti nomine, in crastinum morituri, de manibus dæmonum quærentium eum, & secum deducere conantium ad tartara. Erat enim isdem frater dilectus & [dilector] dilectoris domini Walteni, degentis in mundo, & triumphantis de mundo, ac regnantis cum Christo. His dictis cum voce visio sublata fuit, & frater evigilans cum visione diem notavit, & ferme post unius mensis spatium diligenter manifesta rei certitudine, die denotato, decessisse fratrem præfatum agnovit; ex qua re recte conjicimus, Sanctos Dei illis in extrema necessitate efficacissimos adesse subventores, qui degentes in corpore fuerant eorum devoti dilectores. Diligamus ergo Deum & Sanctos ejus devote veneremur, ut qui nostræ justitiæ fiduciam non habemus, eorum, qui Deo placuerunt, ad impetrandam veniam & vitam perpetuam obtinendam, meritis & precibus adjuvemur.

[100] [Frater quidam fraude dæmonis in infidelitatem prolapsus,] Erat alter conversus in eodem cœnobio, nomine Walterus e, cujus cor sathanas tam diu cribravit, sicut triticum, donec pene totam fidei medullam excuteret & animam ejus tamquam paleam exsufflatam a facie venti igni inextinguibili comburendam traderet; subtilibus argumentis fallaciæ suæ illum subplantare ac subvertere nisus, quasi sub sanctitatis studio decipulam palliavit, & velut in calice aureo virus propinans, hominem illiteratum veteris Legis cærimoniis & prophetis ad literam discendis insudare faciebat; cœpit ergo paulatim mentis oculis circa cultum Christianæ religionis & vitæ regularis custodiam caligare, donec lumen rationis pene perderet, & Judaicam sectam veritati Catholicæ credendo præferret; ad ultimum in eo tantum infidelitas accepit incrementum ut nullam aliam vitam nisi præsentem crederet, & quod Scripturæ sanctæ de pœnis reproborum & gaudiis justorum loquuntur, nihil & inane reputaret. In hoc errore fere septennio manens pendulus, sub habitu Religionis vivens, non abbati nec alicui spirituali patri conscientiam revelare voluit, singulis etiam diebus ante noctis crepusculum similiter & noctibus ante diluculum proposuit habitum abjicere, & ad seculum redire, diesque suos in malum consummare, imo consumere.

[101] [mirifica visione] Sed Deus omnipotens, qui cui vult & quando vult miseretur, & de vasis iræ facit vasa misericordiæ, & jubet de tenebris lumen splendescere, tali modo convertit hominem ab errore viæ suæ. Quadam meridie cum in lecto soporatus quiesceret, duo viri præclari coram assistentes, apprehensa dextra deduxerunt eum in quemdam hortum viridissimum, vernantem, odoriferum, florigerum, fructiferum, satis amœnum, speciosum, & spatiosum; illi vero ejus infidelitatem eidem improperabant & aspera atque amara se illi illaturos minitabantur. A reæ conscientiæ damnatorio testimonio accusatus, graviter torquebatur, seque cuncta mala sibi inferenda juste promeruisse protestabatur: cumque circumspiceret undique, si forte sibi proveniret auxilium aut solamen, vidit sanctum Waltenum abbatem in eminenti loco & prælucido sedentem, turbamque candidatorum circumstantem & circumsedentem; adductus itaque in conspectu ejus, veniam prostratus pedibus ejus petivit, & post aliquantam morulam, quid de se fieri deberet, inquisivit.

[102] Abbas sanctus aliquantulum deliberans sententiavit dicens: [& S. Waltheni apparitione] Quod diu occultasti cordis in secreto, nunc revelabitur in publico. Deinde ductoribus ejus ait: Sicut promeruit, imponatur rotæ versatili, cui similes sui sunt imponendi, deducatur ad loca pœnalia, ut discat, quanta sit inter reos & justos distantia. His dictis, ductus est & impositus cuidam rotæ, cujus statura & altitudo erat horribilis valde, summitas ejus cælos tangere putabatur, extremitas abyssum; subtusque eam igneus fluvius decurrere videbatur, ut si quis forte de rotæ vertigine caderet, in ignis voragine demergeretur. Erant hujus rotæ canthi ac modioli radii undique dentati atque densati quasi clavis ferreis acutis & longis. Huic rotæ fratre imposito & astricto, quidam in manibus clavas tenentes percutiebant rotam, moxque velociori vertigine versabatur, quam lapis molaris in mundano molendino * antea pertulit: ex hinc diebus pluribus ægrotavit & fragile vasculum carnis ex visionibus horrendis spiritui apparentibus debilitatem contraxit.

[103] Posthæc cum lecto decumbens daret somnum oculis suis & palpebris suis dormitationem, [terretur,] vidit in visu noctis duos illos præclaros viros præscriptos advenientes, & apprehensa dextra ejus in hortum præscriptum coram sancto Walteno se deducentes; Frater ille recolens summam illius priorem & præteritam, formidabat ventura pejora prioribus, absentare & abscondere se voluit a facie illius. Abbas autem sanctus vultu sereno & ore jucundo illum ad se accersiens, ne timeret, admonuit, ac deinde ductoribus ejus dixit: Ad loca requiei & gaudii deducite illum, ut sciat reprobare malum & eligere bonum. Ad hanc jussionem egredientes de horto sustulerunt eum in montem excelsum valde in quamdam regionem lucis & pacis latissimam & lætissimam: vidit ibi mansiones multas speciosas & spatiosas, quasdam quasi de auro purissimo, quasdam de argento probatissimo, quasdam de ebore candidissimo, quasdam de lapidibus pretiosis constructas: omnes incolæ juvenes erant splendidi, lætitia pleni, crebro inter cetera cantica Alleluia canentes, quorum plures agnovit prius in mundo degentes. Perspexit itaque ibi fluvium mellifluum, & nectareum, plura genera arborum & florum terrigenis ignotorum. Cumque ardentissime desiderasset ibidem demorari, duces ipsius ultra murum quemdam aureum altum nimis transvexerunt illum in aliam regionem lucidissimam, in cujus comparatione prioris patriæ lux perexigua censebatur: audivit inibi tale tantumque melos, quale quantumve aures humanæ capere vel linguæ carnis nequeunt exprimere.

[104] Cumque staret quasi præ gaudio stupefactus, affuit sanctus Waltenus & dixit: [qui resipiscens] Vidisti supplicia reorum & præmia justorum, noli amodo esse incredulus sed fidelis; declina a malo & fac bonum, diligenter & perseveranter observa Ordinis, in quo vocatus es, sanctum propositum: ad hæc autem adjecit Sanctus: Rota, inquit, & fluvius & solitudo ac vallis, quæ prius vidisti, loca purgatoria sunt: infra castelli ambitum puteus igneus sulphureus aditus infernalis est, infidelibus & criminosis impœnitentibus deputatus; prima regio in hac visione tibi monstrata justis, sed imperfectis, est assignata: ista vero patria proxima cælo, quam nullus ingredi poterit nisi perfectus & innocens ab omni nævo peccati penitus purgatus. His dictis, ductores ejus per viam ignotam usque ad portam de Melros eum reduxerunt, & continuo ab eo discesserunt, qui statim evigilans se sentit sanum & immensa lætitia perfusum.

[105] [variis cælestibus favoribus cumulatur] Mira res! Ille frater ante visionem istam erat valde simplex, hebes, & impeditæ linguæ; sed post subtilis effectus est & eloquens, ita ut in promptu haberet rhythmos componere rhetorice & venuste, sicut nos consuevimus loqui quotidiano ac plano sermone: unde & postea Euangelia plura & expositiones eorum ac historias & sermones orthodoxorum patrum & visiones istas & alias Anglica lingua, nobili stylo rhythmice dictavit, & audientes etiam abbates & alias excellentes personas in admirationem & multoties in lachrymas resolvit. Ipse in reliquum vitam suam in magna religione composuit, abstinentiæ & lacrymis assuefactus & ceterarum virtutum exercitiis dies suos in bonis consummavit. Quid autem ante mortem ei revelatum fuerit, licet extra materiam narrationis præsentis esse videatur, quoniam ædificationi congruit, congruum censemus, ut stylo tradatur.

[106] [& prævio quodam signo] Ante paucos annos mortis suæ, membris præ infirmitate ac senectute debilitatis, cum ex jussu dormitorium custodisset Conversorum, quadam meridie, ceteris soporatis, dum ipse vigilans intenderet orationi, vidit sanctam Dei genitricem Mariam, quasi reginam coronatam, incedentem cum duabus virginibus obambulantibus & obsequentibus ei per claustrum in dormitorium monachorum ingredientem, & quemdam cum atramentario scriptoris & pergameno subsequentem: ipsa regina erecta dextra claustrum & dormitorium atque dormientes benedixit; veniens autem ante grabata quorumdam, jussit scriptori suo dicens: Scribe nomina istorum, quia jam parati sunt; deinde de dormitorio exiens monachorum, per ecclesiam ante altaria inclinans ante cruces, ingressa est dormitorium Conversorum, transiens per lecta singulorum, præcepit scriptori suo iterum quorumdam nomina scribere pronuncians paratos esse; quo facto scriptor ille fratrem illum ista videntem intuens sciscitatus est dicens: Domina, quid jubes fieri de isto fratre, cui concessisti ista videre? Et Domina cæli & terræ: Etiam, inquit, hunc scribe.

[107] Quo facto recesserunt, etiam ab oculis ejus evanuerunt; [de imminente sibi morte cælitus monetur.] ipse vero multum admirans meditabatur secum in cordis cubili secreto, quid portenderet ista descriptio; nec multo post secundum ordinem descriptionis nominum subsecuta est defunctio singulorum descriptorum. Postremo isdem infirmitate tactus gravi ac sacra unctione atque vivificis Sacramentis munitus, visionem descriptam quibusdam familiarissimis suis enarravit: mortem suam prædicens, læto vultu, mente hilari illam exspectans, ultimus descriptorum in pace requievit. Quod autem hæc videns duos parietes, quasi lynceos oculos habens, penetravit, evidenti miraculo post generalem resurrectionem corporeis oculis cuncta pervia & perspicua fore, comprobavit.

ANNOTATA.

a Hector Boëthius lib. 13 apud nos folio 268 quamdam Romanam hujus Nicolai legationem memorat his verbis: Reverso in Scotiam Malcolmo, nihil prius visum est agendum, ac ut quam primum legationem ad Pontificem maximum obedientiæ consueto more gratia mitteret. Sedem ea tempestate Petri, Eugenius tertius obtinebat. Eam legationem Guilhelmus Moraviensis episcopus, & Nicolaus, qui tum regi a secretis erat, vir insigni quadam virtute præditus, obivere: qui postquam benigne a Pontifice maximo excepti rem ex sententia confecerant, domum læti reversi sunt. Sed ea, quæ in Actis nostris postmodum narrantur de instante S. Waltheni morte, quam Nicolaus ille Romæ commorans vidit, conciliari non possunt cum tempore hujus legationis, aut pontificatu Eugenii III Papæ, qui anno Christi 1153 ex hac vita discessit. Forte Nicolaus ille solus postea ab eodem rege Scotiæ propter alia negotia rursus ad alterum Pontificem Romanum missus est.

b Is est Malcolmus IV, de quo supra mentio facta est, & qui anno Christi 1165 obiit, ut Hector Boëthius lib. 13 Historiæ Scotorum apud nos fol. 270 verso testatur.

c Si Nicolaus iste hanc visionem Romæ habuerit nocte præcedente mortem S. Waltheni, non potest hoc ad primam illius legationem referri, aut cum pontificatu Eugenii III conciliari, ut supra monuimus.

d Est ampla Scotiæ borealis provincia, ab Oriente in Occidentem extensa, quæ vulgo dicitur Murray, & Latine etiam Moravia appellatur.

e Quamvis Augustinus Sartorius in Cistercio bis-tertio tit. 9 pag. 264 hunc Waltherum titulo beati ornet, non audemus illum catalogo Sanctorum adscribere, quia in nullis antiquis Martyrologiis memoratur.

* forte spei

* hic deest aliquid

CAPUT VIII.
Eventus quidam a Sancto apparente prædicti, & varii morbi ad ejus sepulcrum curati.

Immensum divinæ pietatis beneficium sanctæ Ecclesiæ sive religiosorum congregationi attribuitur, quando quispiam ex sanctitatis merito Dei familiaritatem adeptus, [Sanctus abbas æternam omnium subditorum suorum salutem,] illis prælatus & pastor præficitur vel efficitur; felix, inquam, conventus, cujus pater spiritualis usu & experimento crebro didicit, se impetrare posse a Deo, quod in sui & suorum salutem deposcit: de hujus felicis beneficii speciali munere juste gratulari plures possunt, qui in religione a sancto Walteno suscepti & servitio Christi mancipati sub ejus regimine deguerunt: quam enim grata Deo sollicitudo regiminis ejus extiterit, quam efficax gratia * salutem animarum sibi commissarum ejus intercessio fuerit, præclara revelatio Fratri cuidam ostensa, signis evidentibus taliter edocuit.

[109] Frater quidam justus & timoratus, Wilhelmus dictus, [mortem quorumdam] hospitarius in grangia de Wekairoc, quadragesimali tempore vidit in visu noctis Dominum abbatem Waltenum vultu venusto vestituque venerando, & licet in somnis, optime recordatus sanctitatis ejus, ad pedes illius procidit, & ut sui memor esset ante Deum suppliciter postulavit; Vir Dei elevans illum postulationi libenter annuit, & post verba consolatoria, quibus eum exhilaraverat, subjungens assertive dixit: Fixum tene, frater Wilhelme, quod diutius precibus suffragante mediatrice Dei & hominum benedicta Maria matre Domini, omnibus, quos degens in mundo sub cura pastorali suscepi, a Salvatore nostro vitæ æternæ beatitudinem impetravi: si quis illorum negligentior fuit, quam esse debuit, post ignis purgatorii emundationem ad cælum migrabit; & ut nullus scrupulus super his emergat in mente tua, duo signa prædico tibi in proximo eventura, fidem verbis istis facientia; in crastinum circa horam tertiam huc advenient duo monachi & unus conversus: exspecta & observa diligenter, quis eorum primus, quis secundus, quis tertius januam grangiæ intraverit, quia eodem ordine quilibet eorum e corpore demigrabit; scias nihilominus, talis ac tantæ tempestatis inter festivitatem beati Benedicti patris nostri jam instantem, & Annunciationem sanctæ Dei genitricis Mariæ Dominæ cæli & terræ, finibus istis affuturam vehementiam; de qua multis diebus incolæ magnam mirandi & colloquendi habebunt materiam.

[110] [aliosque prædixit eventus,] His dictis, visio Viri Dei subtracta, & frater ille a somno excussus est; sequenti vero die circa horam tertiam prope portam sedit; & ecce, tres homines Religionis adventantes, sicut acceperat nocte, vidit, & præstolando diligenter introitum singulorum annotavit; Primus ingredientium erat Conversus, Taibaldus nomine procurator pecudii Melrosensis abbatiæ: secundus dominus Fulco, qui quondam abbatis jure præfuit Cuprensi cœnobio: tertius Coraldus cellerarius intrantium ultimus, vir bonus & prudens, & providus; hi tres, elapsis aliquot annorum circulis, eodem ordine in ventrem matris omnium ingressi sunt, quo januam grangiæ prius, sicut dictum est, ad fratrem intraverunt: in crastinum diei sancti Benedicti ventus ingens & horridus grandine mixto irruit, tribusque diebus ac noctibus continuis persistens, plures domos prostravit, arbores radicitus subruit, pecudes interemit, naves subvertit & submersit. Vespere præcedente Annunciationem Dominicam procella siluit, serenitas rediit, multorum ora in admirationis collationem resolvit.

[111] [qui re ipsa contigerunt.] Cum ergo completa sunt, quæ Sanctus in testimonium suæ promissionis futura prænunciavit, constat procul dubio veritate subnixa, quæ sanctus Abbas suis se adeptum a Domino bona promisit: signorum namque prædictorum exhibitio promissorum subsequentium est irrefragabilis certitudo. Constat ergo, felices esse, qui sub tanto Patre summo Regi militaverunt, cujus meritis & precibus in æternitatis albo conscripti sunt. Hæc de visionibus seu revelationibus dixisse, licet aliæ plures non contemnendæ ad narrandum suppetant, nulli, quæso, sit onerosum. Nunc ad miracula, quæ per illum post ipsius decessum Dominus dignatus est operari, saltem pauca de pluribus describenda reflectamus articulum.

[112] [Hydropici quidam] Erat quidam conversus in cœnobio Cuprensi, Scoticus natione, Gilesperda nomine; hic jussu abbatis sui missus Melros, cum ibidem spatio aliquanti temporis demoraretur, percussus est illo incurabili genere hydropisis, quod a physicis tympanites a vocatur. Quatuor quidem secundum physicos sunt hydropisis species; quarum duæ, scilicet leucoflancia b & hyposarcha c sunt in initio, antequam radicentur & roborentur, curabiles; reliquæ duæ, videlicet tympanites & archites d, insanabiles. Is ergo frater hac specie inremediabili laborans, [cum] omnem humanam annullatam sibi sentiret & sciret medicinam, corde contritus, confugit ad divinam: audiens & cognoscens sanctitatem abbatis Walteni, adhuc in mundo spirantis, credebat, illam non exspirasse; imo amplius vigere jam in cælo regnantis cum Christo.

[113] [insanabili istius morbi specie laborantes,] Nocte dormiente conventu, clanculo ingressus capitulum, super tumbam Viri Dei peccata sua confitendo lachrymas ubertim perfudit, & ut ejus meritis divina clementia remedium aliquod sanctitatis ei conferre ac vitæ spatium protelare dignaretur, quo deflere, diluere, delere delicta præterita posset, attentius postulavit; post hæc sive fide fervens, sive præ nimio angore se contorquens, expandit & extendit se super tumbam, implorans auxilium & efflagitans remedium; sicque jacens inter precum instantiam resolutus est in somnum; post modicum expergefactus, ventrem suum gracilem seque totum integræ sanitati redditum sensit, & Deo & sancto ejus Walteno devote gratias exsolvens & in crastinum patefaciens miraculum, multorum ora in gratiarum actiones reseravit.

[114] Item quidam habitu sæcularis in infirmitorio sæcularium eadem specie hydropisis laborabat, [implorata S. Waltheni ope,] nihilque nisi mortem adesse in januis exspectabat: is audiens, manum Domini benignam meritis sancti Walteni optatam salutem [contulisse] in Conversum, petiit & impetravit ad tumbam Viri Dei accessum; nocte diutius in precibus & fletibus instabat, & ut Mater misericordiæ de suo promptuario plenum miserationum sibi salutis poculum propinaret, profusius obsecrabat; deinde super sepulchrum, se incurvando ut potuit, extendit, extensus dormivit, dormiens quemdam quasi loro se fortiter constringentem, ventrem suum turgidum & tympanizantem ad spinulam dorsi contrahendo, persensit; sentiens autem, evigilavit, evigilans, omnino se sanum invenit, sanus effectus, grates Deo & sancto ejus Walteno debitas exhibuit.

[115] Alius tali morbo turgescens toto corpore, obnixius postulato & tandem impetrato ingressu & accessu ad sancti Abbatis monumentum, [ad tumulum ipsius] pernox in oratione & lachrymis perstitit; diluculoque discedens, nihil levaminis adeptum se deflens, & accusans indignum exauditu, Sanctum magnificavit. Sedente illo super stratum suum ac talia proferente, subito per meatum virgæ virilis virus undatim cœpit defluere; quod sentiens æger ille, pelvim supponit, suppositum humor lividus effluens usque ad summum semel & iterum adimplevit; humor autem inutilis & noxius exhaustus, corpus gracile & hominem sospitati restituit, & ad referendas devotas Deo & Sancto gratiarum actiones efficaciter induxit.

[116] Quidam pater familias hydropicus effectus, nil aliud de se pro certo, nisi certæ mortis horam incertam exspectans, [prodigiose sanantur.] tribus noctibus admonitus est in somnis, ut Melros adveniret, sepulchrum sancti Abbatis visitaret, ejus suffragium exposceret, sicque sospitatem optatam obtineret. Fecit igitur homo peregrinus, sicut divinitus fuerat edoctus: uxore namque, cognatis & amicis pluribus eum comitantibus, ad portam Melros in vehiculo gestatus, venit; incommodum suum diutinum exposuit; revelationem super salute adipiscenda sibi factam retulit; ad crebram denique & devotam ejusdem petitionem a fratribus introductus ad memoriam sancti Abbatis, excubias devotas in precibus & fletibus pernox peregit; sicque illucente die, sanitate diu desiderata potitus, gratiis Deo & Sancto ejus exhibitis, cum suis ad sua laudans & lætabundus rediit. Merito Sanctus iste carnem indutus & exutus, specialem gratiam hydropicos curandi promeruit; quia avaritiam de corde radicitus exstirpare, situmque carnalium voluptatum funditus extinguere studuit; hydropicus, ut dicitur, quo amplius bibit, amplius sitit; sic & avarus, dum quod cupierat, adeptus fuerit, ad alia majora acquirenda amplius inardescit. Avaritia malum quodammodo insatiabile esse dignoscitur, quod nec copia nec inopia minuitur.

[117] [Alii etiam, variis morbis afflicti,] Quidam monachus de Melros, Benedictus nomine, annosus ætate, duplici laborabat infirmitate; auribus autem obstrusis, penitus obsurduit, & quamvis cæcutiret in oculis, adhuc modicum lumen fuit. Hic pio & salubri furto sibi consulens, noctim, Conventu soporato, de dormitorio clam egressus, ante monumentum sancti Walteni decubuit, remedium cum gemitu & lacrymis expetiit, tandem fatigatus, caput super tumbam circa pedes Sancti reclinans, somnum cepit; sopore paululum hausto, evigilavit, seque ab utraque ægritudine sanatum sensit, auditum plenarie percepit, visum sufficientem quam diu vixit, habuit, & sanctum Abbatem antea carum habens, deinceps usque ad vitæ suæ vesperum ut carissimum dilexit & excoluit.

[118] [& auxilium ejus flagitantes,] Alius monachus ejusdem cœnobii multis infirmitatibus & maxime morbo calculi & intestinorum molestia tam intolerabili vexabatur, ut intuentes ad compassionem & desperationem vitæ illius moverentur: per utrumque enim meatum partis anterioris & posterioris, cruor coagulatus emittebatur, & ideo periti medici dysenteriis e vel etiam lienteriis f illum laborare arbitrabantur. Is ergo ad sancti Abbatis adductus monumentum, devotas preces profudit, lachrymas libavit, ibidem excubavit, origine ægritudinis, quæ diutius illum depresserat, expers effectus, desiderata sanitate percepta, Deo & Sancto ejus laudes debitas exsolvit.

[119] [sanitatem recuperant.] Quidam clericus in remotis Angliæ finibus exortus, fornace febrium miserabiliter, sed tamen mirabiliter decoctus torquebatur: nam aliquando singulis diebus, quandoque die altera accessu torrebatur, singulis nihilominus noctibus, omni quiete semota, ejus anima ad exitum vergi videbatur; consuluit medicos etiam in transmarinis partibus & diversis Angliæ finibus, medicinas multimodas exercuit; sed omnis cura vel industria nihil sibi profuit: tandem tractus fama sanctitatis sancti Walteni abbatis, circumcirca salutaris suavitatem odoris aromatizantis, Melros devenit, incommodum suum insinuans, obsecrando, plorando, implorando accessum ad tumbam Sancti obtinuit, pernox ibi in vigiliis, orationibus & lacrymis perstitit; mane facto, omni febre depulsa cum infirmitate reliqua, Dominum mirificantem Sanctum suum magnificans, sanus & hilaris in viam suam abiit.

ANNOTATA.

a Gorræus & Castellus in suis Lexicis medicis tres dumtaxat hydropis seu aquæ intercutis species distinguunt, quarum una vocatur tympanites, quæ juxta Castellum in Lexico suo ad vocem hydrops, aliosque medicos hoc nomine a tympano, omnibus notissimo instrumento, appellata est: si enim pulsetur venter inferior, instar tympani sonum edit. Gorræus de illius morbi origine, effectu, ac periculo plura subministrat.

b Opinor pro leucoflancia legendum esse leucophlegmatia: nam hoc posteriori nomine a medicis appellatur altera hydropis species, & cum anasarca vel hyposarca passim confunditur, ut apud Gorræum & Castellum videre est.

c Scribendum est hyposarca: Græce enim dicitur ὑποσάρκη vel ἀνασάρκη, de qua morbi specie laudatus Castellus in suo Lexico ad eamdem vocem hydrops hæc tradit: Tertia anasarca ἀνασάρκη, ὑποσάρκη καὶ λευκοφλεγματίας, dicitur, fitque quoties per totum corpus humor pituitosus diffunditur, adeo ut instar spongiarum aut papyri universa caro permadida appareat, ideoque in ea totum corpus intumescit, ac mortuo simile evadit. Gorræus alterum hujus morbi signum in Lexico suo Græco ad vocem ὕδρωψ indicat his verbis: Si digitum in carnem paulo altius adegeris, cavitatem ibi impressam diutissime retinet.

d De hac hydropis specie Castellus ita scribit: Ascites ἀσκίτης, quæ fit cum inter membranam peritonæum & intestina plurimus aquosus humor coacervatur, qui locus aquoso humore utris modo impletus videatur; unde & utricularem appellant. Gorræus de eodem morbo sic disserit: Ἀσκίτης est abdominis ab aquoso humore distentio. Colligitur ille inter peritonæum & intestina, veluti in utre quodam, unde morbo nomen. Quamquam plerique medici judicent, tympanitem esse speciem periculosissimam; tamen Avicenna ascitem ceteris periculosiorem pronuntiavit, ut ibidem Gorræus in fine testatur.

e Græce vocatur δυσεντερία, quæ juxta Gorræum est exulceratio intestinorum, dejectiones ramentosas, cruentas, & dolorificas inducens. Tum varias hujus morbi causas ac species ibidem exponit.

f Castellus in Lexico medico ad voces intestinorum difficultas de hoc morbo videri potest, & Gorræus in Lexico Græco ad vocem σπληνικοὶ, quo nomine appellantur illi, qui splene vel liene laborant.

* forte erga

CAPUT IX.
Incorruptio sacri corporis, & multis ægris sanitas restituta ad sepulcrum Sancti.

Cum supradicta & alia multa miracula mirabilis Deus in Sancto suo operaretur ob declaranda Servi sui merita, [Fit magnus populi concursus ad tumulum S. Waltheni,] Wilhelmus abbas, qui in regimine illi successit, cunctos infirmantes adventantes ab ingressu & accessu ad monumentum sancti Viri arceri præcepit. Non audeo asserere, quod quidam dixerunt, ipsum videlicet talem prohibitionem promulgasse præ invidia; quin potius tamen, ut reor *, cœnobitæ Cisterciensis Ordinis turbarum undique confluentium carerent immoderata frequentia: videtur tamen pluribus, hujusmodi prohibitionem præsumptuosam nimis esse, ut homo luteo tabernaculo circumdatus, incerto & lubrico inhærens, misericordiæ fontem audeat obstruere, & gloria cælesti clarificatum mundoque miraculis manifestatum sub cespite silentii præsumat obruere: juxta enim Raphaëlis angeli, loquentis ad Tobiam, testimonium, Opera Dei revelare & confiteri honorificum est; injungere etiam populis sanctitatem, & sapientiam Sanctorum narrare, & ecclesiæ laudes eorum pronunciare. Ad quem affectum præfatus abbas Wilhelmus super interdicto suo pervenerit, exitus rei luculenter edocuit: dum enim contra monita beati Benedicti plus timeri quam amari studuit, & propriam proterviam in subjectos retorquere sategit, potestas prælationis ejus subditis non solum onerosa, sed etiam exosa extans, illum exabbatem effecit a.

[121] Ipsi ergo pastorali curæ cedenti Dominus Jocelinus b, [quo aperto,] quem ipse in multis ante gravaverat, successit; qui sancti Walteni dilector & dilectus extitit. Abbas autem Jocelinus, memor sanctitatis & ingenuitatis Viri Dei, lapidem sepulchro ejus suppositum mutare, & alium de marmore decentiorem acquisitum illi subrogare decernens, ad hoc peragendum diem præfixit. Dominum Iggelramium, diœcesanum episcopum c, & vicinos abbates & priores die constituto convenire fecit: igitur convenientibus in unum pontifice cum quatuor abbatibus, inter quos erat Hardredus, abbas de Caldra d, vir magnæ religionis & sanctæ opinionis, & aliis pluribus prælatis diversæ Religionis, astante Conventu de Melros, lapis amovetur; & ecce, corpus, quod in pulverem redactum putabatur, utpote tertio decimo anno decessus & sepulturæ ejus, incorruptum & integrum, multo similius dormienti quam mortuo, reperitur; panni quoque, quibus obvolvebatur, in eadem incorruptione, integritate atque venustate, qua in die sepulturæ ejus fuerunt, illæsi cernuntur, excepto illo panno incerato, in superiori libello memorato, qui penitus incineratus inveniebatur.

[122] [corpus ejus ab episcopo & abbatibus] Accedens antistes propius, pannos prius palpans, postmodum quasi distendere tentans, deinde pectus & scapulas, postea caput & reliqua membra fortius attractabat, & omnia integra, & artus flexibiles, & compages in suo statu inveniebat: astans autem cantor, Petrus nomine, & hæc intuens; Domine, inquit, episcope, salva reverentia vestra, durius, quam decet, sanctum corpus contrectas. Hoc & quidam alii submuscitando dixerunt: ad quos episcopus, Nolite, inquit, filioli carissimi, ægre ferre, quod feci ad laudem Dei, & honorem sancti Patris nostri; quoniam argumento satis probabili ostendi vobis, vobiscum habere socium sancti Cutberti quondam Melrosensis monachi e; miraculum nihilominus accrescit, dum contra Ordinis vestri instituta usurpatus pannus inceratus, incineratus, cæteris incorruptis, existit. Hæc & alia in hanc formam abbas de Helcon f plura replicando subjunxit. Sonuit ergo gratiarum actio & vox laudis in ore circumstantium, hæc videntium & audientium, & præ cordis jubilo lachrymas profluas profundentium.

[123] [integrum invenitur.] Post hæc consuluerunt & contulerunt ad invicem, quid faciendum foret super tali tantoque thesauro; utrum in sepulchro suo præsenti collocatus, irremotus sic admitteretur; aut in ecclesia sublimiori ac solemniori mausoleo decorandus transferretur. Communi tandem consilio decreverunt, ut in loco, quo sepultus hactenus jacuit, quiesceret, donec auctoritate summi Pontificis, vel consensu & concessu capituli Cisterciensis aliud sanciretur; accesserunt igitur plures, pedes Patris sancti osculantes; sicque lapis ille pretiosus, thesaurus ille desiderabilis super aurum & lapidem pretiosum multum, sub lapide præparato reconditur. Sed ejus sanctitas includi non valens, signis præclaris coruscantibus multipliciter mundo manifestatur. Abbas vero Jocelinus per aliquanti temporis spatium episcopus de Glasgu effectus est, vir in multis laudandus, sed in hoc, quod sanctum Waltenum, qui specialiter illum dilexit, erexit, provexit, canonizare non sategit, ut pluribus videtur, vituperandus.

[124] [Ad ejus sepulcrum diuturna infirmitate afflictus] Quidam oppidanus de Rokespurgia g rebus erat locuples, salutis inops, Bernulfus vocabulo, cujus filium vidi monachum in Melronensi monasterio; hic gravissima ac diuturna detentus infirmitate, a suis & cum suis amicis Melros est adductus: petita postmodum & impetrata licentia, ante Abbatis sancti tumbam excubavit; mane integra sospitate recepta, & gratiarum actione reddita, cum sui comitibus itineris domum reversus, cognatos & vicinos suæ sanitatis adeptione lætificavit. Hoc miraculum fere cunctis in Melros degentibus innotuit, eo quod persona dives in celebri loco manserit, & multorum corda & linguas in laudes Dei & venerationem Sancti excitavit.

[125] Alio tempore duo fratres germani, Anglici natione, [& quidam energumenus] sed Scotici mansione, tertium fratrem suum arreptum a dæmonio, duobus fratribus circumcinctum & constrictum, multis verberibus afficiendo, Melros adduxerunt, & lacrymosis precibus multiplicatis, ingressum & accessum ad pernoctandum & excubandum ante Sancti memoriam impetraverunt; quo facto, cum applicaretur arreptitii caput ad tumbam, mox quietum resolutus in soporem obdormivit: & cum albesceret aurora, diei prænuncia, Laudibus inchoatis, in oratorio evigilavit sanus; suæ mentis compos effectus, Deo & Sancto ejus laudes immensas obtulit; narravit homo ille quoddam memoria dignum, quod hic non censetur prætereundum. Cum dormirem, inquit, vidi quamdam reginam, ultra omnem humanam pulchritudinem speciosam, in vestitu deaurato ac diademate aureo gemmis stelliferis intexto adornatam, incedere per claustrum, duasque personas præclaras hinc inde obambulantes devotum illi impendentes obsequium: illa vero dexteram erexit, etiam signo crucis edito circumposita benedixit. Persona ad dextram ejus gradiens parumper divertens ad me venit, & capiti meo, ac pectori signo crucis imprimendo benedixit me & dixit: Esto sanus ab infirmitate tua amodo, & usque in sempiternum; nec habebit potestatem inimicus ulterius vexandi corpus tuum.

[126] Ad hanc vocem sanum me sentiens, & fiduciam sumens; [sanitati restituuntur.] Quis, inquam, es Domine, qui misertus es calamitati meæ? Et ille: Ego sum Waltenus, quondam abbas hujus loci, cujus auxilium quæsisti, & gratiam Dei invenisti: sed jam vade in pace, & vitam tuam satage in melius emendare: oportet enim me cum collega & coabbate meo Laurentio sanctæ Mariæ reginæ cæli & terræ, quam cernis, obsequiis deservire, quæ locum istum sui gratia dignatur invisere. Iste Laurentius abbati Jocelino pontificanti successit in regimine Melrosensis ecclesiæ, vir magnæ mansuetudinis & humilitatis, & ab ipso pubertatis flore sacræ Scripturæ studiis deditus, & eisdem decenter imbutus, operibus misericordiæ & caritatis plenus: nam vocari solet a pluribus caritatis filius. Homo vero mundatus, narrata visione ista, mane cibatus proficiscebatur, & jam in sanitate percepta usque ad vitæ vesperum permansisse dicitur.

[127] Quidam brevigerulus h, Henricus nomine, dum vectus equo transire tentaret quoddam flumen, [Alii periculo submersionis] quod exundatio pluvialis intransmeabile fecerat, aquis interceptus mergi cœpit. Ex mersione illa dum invocaret adjutorium Domini sibi adesse per sancti Walteni meritum, emergens repente de flumine, nesciens quo modo, in ulteriorem ripam invenit se transpositum; extrahens vero ex sinu pyxidem brevia continentem, omnia sicca & illæsa conspicit, Deo & sancto Walteno devote gratias reddidit. Hæc isdem Henricus, qui in se expertus est, mihi retulit, cujus nivea barba, vel agæum i * caput ab ejus ore mendacium exulare compellit.

[128] Monachus quidam de Melros, Rogerus de Appelbi vocatus, [tertianis febribus] sacerdos gradu, & grandævus, tredecim septimanis continuis tertianis laborabat febribus: hic ita erat hac attritus & attenuatus infirmitate, ut omnes illum intuentes magis occandum k crederent in eo, quam protrahendum, filum temporalis vitæ; omnique denique deficiente humana cura vel industria, quam sæpius exercuerat, ad solam divinæ gratiæ medelam confugiebat: ad tumbam sancti. Walteni clam accedens preces fudit, remedium ac levamen postulavit; sicque fugata febre, sicut ipse mihi retulit, optatam salutem reportans, Deo ac sancto Walteno holocausta medullata obtulit gratiarum.

[129] [capitis verugine] Alius monachus ejusdem nominis in Melros intolerabili quodammodo dolore & vertigine capitis gravatus, etiam alienationem mentis sibi adventuram formidavit. Nimia nihilominus humorum exundantia aures ejus obstruens auditum funditus ademit, qui etiam campanam clare sonantem audire penitus non potuit. Hic anxiatus corpore ac spiritu, sed confidens in meritis sancti Walteni, nocte clanculo, soporato Conventu, ad ejus monumentum accessit, precibus cum lachrymis libatis, dormivit, & præ lassitudine caput super sepulchrum Sancti reclinavit. Hausto deinde modico soporis, evigilavit, & superficiem tumbæ madefactam ex profluxu lividi humoris & sanguinolenti ex auribus ejus decurrentis invenit. Ab illa hora, sicut ipse mihi retulit, dolore capitis consueto caruit, & auditum amissum clare & integre percepit, medicumque suum, sanctum scilicet Waltenum, in Domino laudavit.

[130] [intestinorum dolore,] Quidam conversus Melrosensis cœnobii, Duramius dictus, mihi retulit, quod tantis intestinorum doloribus torqueretur, ut multoties sedere, seu stare, sive jacere non valeret; sed præ angustia volutare compelleretur: hic fomenta & emplastra multiplicia pluries adhibuit, decoctiones herbarum & potiones multoties sumpsit, quas a physicis didicit; sed in his omnibus nihil juvaminis sibi provenisse sensit. Quadam vice foras capitulum stans ad orientalem partem versus infirmitorium monachorum, & per fenestram apertam introspiciens, viso monumento sancti Walteni, cum in eum dolor vehemens & plus solito irrueret, applicavit ad parietem & confricavit ventrem suum, conquerendo ac deprecando, velut ad viventem loquens, dixit ad Sanctum: Sanctissime ac charissime pater, vides me in domo Dei præ infirmitate mea, velut vas inutile, omnibus onerosum esse, cum in juvenili adhuc ætate constitutus deberem ceterorum onera portare; sanctitatem ergo tuam suppliciter exoro, ut mei miserearis, & tuis meritis ac precibus mihi a Domino impetrare sanitatem vel mortem digneris. His dictis, salute statim recepta, recessit, & ab illa hora & deinceps consueti doloris penitus expers extitit.

[131] [aliisque morbis] Alius conversus Henricus miraculum in se factum retulit mihi, & sanitatis adeptæ indicium evidenter ostendit. Tibiam ejus & pedem dexterum fistula occupaverat, & per multiplices meatus effluens, artus illos inutiles pene sibi reddidit. Ipsa * cataplasmata multimoda fomentorum adhibuit, ac pulverum genera varia infudit, potionum pocula plurima sumpsit; ex quibus omnibus exhibitis detrimentum potius, quam juvamen, percepit. His tandem omnibus postpositis, ad Sancti tumbam accessit, preces profudit, tibiam & pedem languentes lapidi circa pedes Sancti supposuit, & mox quamdam prius in omnibus artubus concussionem sentiens, post modicam morulam quoddam levamen expertus recessit. Post paucos autem dies, desiccatis foraminibus, ægritudine depulsa, tibiæ & pedis officium cum sanitate recepit; mihique dum hæc referret, novem, ut recordor, cicatrices foraminum numerandas exposuit. In hoc miraculo & in omnibus aliis sit nomen Domini benedictum, mirabilis in Sanctis suis.

[132] Quidam clericus de Westimerlanda l, multis ac magnis infirmitatibus vexatus, [per intercessionem S. Waltheni liberantur.] adire disposuit Cantuariam, suam miseriam deploraturus, ac imploraturus remedium ante sancti Thomæ martyris m memoriam; nocte vero præcedenti, qua se in crastinum ad iter esset procinctum * propositum, quidam infulatus & pontificalibus redimitus in somnis apparuit, &, quo gressus maturare disponeret, inquisivit: quo respondente, Versus Cantuariam ad visendum sancti Thomæ memoriam, respondit dicens: Ego sum Thomas ille, cujus monumentum affectas visitare; iter istud intercide, & vade Melros, & visita sepulchrum dilecti Deo & sanctæ Mariæ matri ejus sancti Walteni abbatis, & consequenter absque ambiguo tuæ petitionis consequeris effectum. Crede mihi, quia venient dies, in quibus nomen ejus celeberrimum habebitur, & ipse sicut unus de præcipuis sanctis Confessoribus Domini circumcirca honorabitur; hæc proferentis visio & collocutio recessit, & clericus somnum excutiens, & somnium mente pertractans, in crastinum itinere mutato, versus Melros gressus acceleravit; quo perveniens, accepta licentia, capitulum intravit, precum & lachrymarum hostias super Sancti tumbam immolavit; & continuo salutem, quam petebat, se nactum esse cum gratiarum actione, & devotis præconiis laudans & lætabundus in multorum notitiam propalavit: quod autem a sancto Thoma sibi revelatum in visu noctis fuit, pluribus & præcipue cuidam magistro grandævo sibi noto, veridico relatu luculenter enodavit, ac sanus & incolumis ad propria repedavit.

[133] Anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo septimo, [Corpus Sancti post quadraginta octo annos] qui est annus quadragesimus octavus n a decessu sancti Walteni, vir vitæ venerabilis Wilhelmus o, abbas septimus post beatum virum, universæ carnis ingressus est viam; etiam, ut in capitulo juxta corpus sanctum ad dexteram, ventrem matris omnium ingrederetur, pervisum est: nec immerito locus ille ad tempus illud a sepultura decedentium abbatum vacabat, quem, ut a pluribus censetur, tam sancto corpori tumulando juxta Sanctum suum Dominus reservabat. Erat isdem Wilhelmus, ut ejus attestantur discipuli, dilectus Deo & hominibus, religionis speculum, suæ generationis lucerna, contemporaneorum abbatum pretiosa præclaraque gemma.

[134] Cum vero latomi & cæmentarius tumulum tanti viri in loco præfato conderent, [invenitur incorruptum,] incitantibus quibusdam monachis, frater Robertus cæmentarius, ut ipse mihi sæpius referebat, invitus & valde formidolosus cum quibusdam monachis operculum marmoreum tumbæ sancti Walteni paululum sublevebat; & ecce suavis odoris fragrantia evaporans illius infudit se naribus, acsi monumentum repletum fuisset aromatibus; & quia noctis crepusculum aderat, accensa candela per aperturam intromissa, isdem frater & ceteri circumstantes introspiciunt, & corpus sanctum integerrimum, & omnia ejus indumenta incorrupta cum integritate & venustate pristina reperiunt. Sex monachi, totidemque vel plures, ut accepimus, Conversi fuerunt, qui pia ac devota indagine, sed præsumptuosa, domicilium illud virtutum, virginitatis balsamo delibutum, conspexerunt. Hi post sepulturam reverendissimi Wilhelmi abbatis indagata & inventa quibusdam aliis secretius communicare congruum duxerunt, & eorum corda & ora in Dei laudem & devotionem erga Sanctum ampliorem excitaverunt. Exiit ergo sermo iste inter fratres, qui lætabundi refecti sunt, in omnibus his Deum glorificantes.

[135] [unde auctor Vitæ, exemplo aliorum,] Gaudeat sancta mater Ecclesia super Filio suo, post naturæ debitum persolutum futuræ jam resurrectionis simulachrum præsentando præferente, fidem incorruptionis futuræ post mortem prædicante, hæreticorum, resurrectionem corporum negantium, vesanam assertionem destruente; gaudeat nunc Anglia, se septimum Sanctum corporaliter incorruptum divino munere adeptam, totumque regnum septemplici candelabro irradiatum. Lætetur Cantuaria metropolis Angliæ super incorrupto corpore sancti martyris & archipræsulis Elphegi p, & Lundonia caput regni de corpore instar viventis invento sanctissimi regis & confessoris Edwardi q: exultet Betergisvurgia, quæ nunc Edundisbiria vocatur, in sorte sua sibi pervenisse corpus soporanti simile sancti Ethmundi r regis & martyris, similiter & Elimesis * ecclesia illius vicina ex gemmis pretiosissimis Etheldriæ s videlicet & Wiburgæ t virginum corporibus integerrimis; glorietur, ut dignum est, Dunelmensis ecclesia cum tota diœcesi & vicina sua super corpore omni corruptione carente sanctissimi confessoris atque pontificis Cucberti v; sic & Melrosensis abbatia ex incorrupta gleba sancti abbatis Walteni, ejusdem sancti præsulis socii: sanctus namque Cucbertus in Melros monachatum subiit; sanctus Waltenus in Melros abbatis officio præfulsit; uterque misericordiæ fuit deditus, in religione perfectus, sanctitate conspicuus, virtutibus plenus, miraculis mirificatus, theoriis sublevatus, corporis incorruptione glorificatus.

[136] [Scotos ac præsertim monachos Melrosenses ad lætitiam excitat.] Exultet Scotiæ regium * ejusque regnum universum habendo talem tantumque Parentem atque Patronum: lætetur ordo monasticus, & præcipue Cisterciensis, in quo inventus est talis tantusque thesaurus, tam pretiosus, tam desiderabilis, ut cunctis opibus mundi sit incomparabilis. O vos omnes in Melros degentes cœnobio, gaudete in Domino, qui jam melle & rore perfusi cælico, mellifluum Patrem præsentem habetis quodammodo præ oculis, similiorem soporato, quam defuncto; iterum dico, gaudete, quia introductus in splendoribus Sanctorum, similis illis factus in gloria, potentior effectus est ad impetrandum, quæ vobis sunt salubria; potentior, inquam, est, ut vestra excuset errata, commendet merita, auferat supplicia, conferat sempiterna gaudia, quæ nobis præstare dignetur ipsius meritis & precibus, & omnium Sanctorum suorum Jesus Christus Dominus noster, cum Patre & Spiritu sancto vivens & regnans Deus benedictus in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA

a Ex his patet, Dempsterum nobis imposuisse, dum in Historia ecclesiastica Scotorum lib. 19 pag. 660 sic scribit: Wilhelmus abbas III Melrosensis, postquam aliquot annos prudenter ac sancte munus adimplevisset suum, curam pastoralem humiliter dimisit, inquit Scoti-chronicon lib. VIII cap. XIV, & ipso die precibus ipsius abbas creatus est Jocelinus. Plura de depositione hujus abbatis vide apud Angelum Manrique in Annalibus Ordinis Cisterciensis ad annum 1172 cap. 2 num. 8 & sequentibus.

b Angelus Manrique loco proxime citato asserit, hunc Jocelinum anno Christi 1172 in locum Wilhelmi exauctorati successisse, & ad annum 1173 cap. 5 fuse refert, quomodo hæc solennis sacrarum reliquiarum visitatio instituta fuerit.

c Haud dubie per diœcesanum episcopum hoc loco indicatur præsul Sant-Andreanus, cum monasterium Melrosense in diœcesi sancti Andreæ situm sit, ut Jongelinus in Notitia abbatiarum Ordinis Cisterciensis lib. 8 pag. 14 testatur.

d Apud Manrique ad annum 1173 cap. 5 num. 2 legitur Ardredus abbas Handro; sed suspicor, lectionem nostram præferendam esse, quia apud Jongelinum lib. 8 pag. 5 memoratur monasterium Caldra, quod anno 1134 in Anglia fundatum est.

e Acta hujus Sancti illustravimus ad diem 20 Martii, ubi de Mailrosensi illius monachatu vide tomum III istius mensis pag. 94.

f Ab Angelo Manrique ad annum 1173 cap. 5 num. 5 vocatur abbas de Helchu. Arbitror, indicari idem Scotiæ monasterium, de quo supra in Annotatis ad caput 6 littera m egimus, quamvis hic alio modo nomen illius exprimatur.

g Angelus Manrique loco proxime citato num. 8 legit de Rethesbure. At videtur indicari idem Scotiæ oppidum, quod communiter Rosburgum vocatur, ut supra in Annotatis ad caput 6 littera e diximus.

h Id est, inquit Angelus Manrique ad mox citatum annum eodemque capite num. 9, ex Romana curia Bullas, quas Breves dicunt, ad Scotiam portans. Ceterum ad vocem Breve consuli potest Glossarium Cangii, ubi variæ illius significationes exponuntur.

i Suspicor cum Angelo Manrique, legendum esse cygneum, id est canum, caput, licet utrumque ecgraphum nostrum habeat agæum; nisi forte scribendum sit ægeum caput, & sic auctor alludat ad senem Ægeum, de quo poëtæ varia fabulantur.

k Hoc est metaphorice confringendum a verbo Latino occare, quod glebas confringere significat.

l Puto, hic indicari Borealem Angliæ provinciam, quæ ab incolis vernacule Westmorland vocatur. Sita est inter provincias Eboracensem, Lancastrensem, Cumbriam, & diœcesim Dunelmensem.

m Iste est sanctus episcopus Cantuariensis, qui in Martyrologio Romano ad diem 29 Decembris celebratur.

n Ex hoc charactere chronologico supra in commentario prævio num. 37 collegimus, circa quod tempus biographus hæc Acta conscripserit.

o Consule Angelum Manrique in Annalibus Ordinis Cisterciensis, ubi ad annum Christi 1207 cap. 3 num. 9 & sequente hunc Wilhelmum venerabilem appellat, & eamdem Waltheniani corporis integritatem ex biographo nostro refert.

p Acta hujus sancti præsulis & martyris illustrata vide in opere nostro ad diem 19 Aprilis, tomo 2 istius mensis a pag. 630.

q Is est S. Eduardus, de quo ad diem 5 Januarii egimus.

r Puto, hic indicari S. Edmundum, qui in Martyrologio Romano ad diem 20 Novembris celebratur.

s Hæc est S. Etheldreda, cujus Acta ad diem 23 Junii, tomo IV istius mensis, a pag. 489 fuse illustrata sunt.

t Hoc loco indicatur Witburga, cujus Vitam ac translationis historiam die 17 Martii exhibuimus.

v Hujus Sancti Acta ad diem 20 Martii data sunt, ut supra in Annotatis iterum monuimus.

* f. potius reor, ut

* forte cygneum tertianis febribus

* f.ipse

* forte præcincturus

* f. Elyensis

* an regio?

DE B. GAUFRIDO EP. CENOMANENSI
IN GALLIA,

Anno MCCLV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Beati cultus; Acta, horumque supplementum & illustratio.

Gaufridus episc., Cenomanis (S.)

AUCTORE P. B.

[1] Beatum hunc Episcopum in Martyrologio suo Gallicano Saussayus omiserat; sed imprudens haud dubie: nam ubi ad operis ejusdem indicem topographicum concinnandum accessit, sub voce Cenomanis factum purgans, [Colitur hodie, juxta Saussayum & Castellanum, in Parco;] ita scribit: B. Gaufredus de Loduno, episcopus; Carthusianorum monasterii de Parco non tam instaurator quam fundator; apud quos sepultus, se vivere post mortem, miraculis crebris ostendit: quibus & sanctitatis anteactæ vitæ prodit merita, & confluentibus ægris medetur. Omissus est, QUI SIGNARI DEBEBAT, III Augusti. Itaque eodem illo die signatus deinde est etiam a Castellano his verbis: Item Anagniæ S. Gaufridi, episcopi Cenomanensis, cujus corpus allatum in Galliam, honoratur apud Cenomanos in Carthusia Parcensi, quæ alio nomine, apud Claudium Robertum in Gallia Christiana pag. 301, appellatur Carthusia B. Mariæ de Parco. Sita est ad Occidentem urbis Cenomanicæ (vulgo du Mans,) in tractu Charniensi, Ervam inter & Vegram flumina. In hujus ecclesia, ut idem ait, sepulcrum ejus (Gaufridi) juxta majus altare versus Aquilonem in abside muri positum est cum sequenti epitaphio, quod litteris aureis in peripheria tabulæ ejusdem sepulcri (in qua dictus Pontifex depictus est) sic exaratum est:

Hic jacet humatus Cenomanis præsul amatus
Gaufridus, gratus Domino, vitaque probatus,
Moribus ornatus, humilis, castus, moderatus:
Cujus jure status bene creditur esse beatus.

Addit Corvaserius in Historia episcoporum Cenomanensium cap. 44, pag. 513, tam infra, quam juxta sepulcrum illud, depictum esse scutum ejus gentilitium, quod refert aream rubeam balteo obductam aureo.

[2] [& quidem ab immemorabili tempore,] Quo tempore primum ibi coli cœperit, nemo tradit: id certum tamen, inde a seculo XIV tantam istic venerationem ejus fuisse, ut ecclesia ista, oblitterato priori titulo, jam tum sancti Gaufridi vulgo dictitaretur; ut patet ex Ludovici, vicecomitis Bellimontani, anno circiter 1364 defuncti, ibidemque sepulti, Testamento, cujus Corvaserius loco citato hæc verba refert: Quand je mourray, j' essis ma sepulture en l'eglise Sainct Geoffroy de Chartrouse ou Maine devant le grand autier: id est, Quando moriar, deligo sepulturam meam in ecclesia sancti Gaufridi Cartusiæ Cenomanensis, ante aram maximam. Tametsi igitur cultus ejus oraculo Pontificio stabilitus non est, recte tamen religioseque defenditur & conservatur; utpote immemorabili tempore ante Urbani PP. VIII decretum institutus, ac perpetuis exinde miraculis confirmatus auctusque. Cujus rei insigne testimonium est Petri Sutoris, Parisiensis olim Cartusiæ Prioris, in opusculo (Lovanii excuso anno 1572, post Coloniæ Agrippinæ recuso anno 1609) de Vita Cartusiana, lib. 2, cap. 6, ubi adversus Ordinis sui calumniatores contendit, non modo necessaria non esse apud Cartusianos miracula crebra; sed ne expedire quidem, ut sint; ne turmatim, ut fit, confluentis ad se, procul etiam degentes ab urbibus, eam ob causam populi frequentia solitudinem obturbet, quam ex instituto sanctissime profitentur: hoc enim detestantur, inquit, & illi ipsi, qui domos colunt in silvis aut agris sitas, ad quas magnus frequenter concursus fieri solet. Tum continuo in rem nostram hoc subdit exemplum:

[3] Ex quibus (ut cetera taceamus) est domus Parci devotissima, [propter frequentissima miracula.] in diœcesi Cenomanensi exstructa, cujus fundum virgo quædam inclyta, de nobilissima Alenconiorum familia, dedit; ædificia vero Gaufridus, Cenomanensis ecclesiæ (quæ tredecim præsules canonizatos habet) beatissimus antistes, fecit; possessionesque multas ex suo patrimonio contulit. Qui ibi tumulatus, licet in Sanctorum catalogum per Sedem Apostolicam necdum relatus sit, tantis tamen frequentissimisque miraculis in ea regione, aliisque permultis claret, præsentemque sanitatem languentibus ita confert; ut innumeri ad eum colendum, auxiliumque petendum confluant, qui sua frequentia ac tumultu gravem molestiam devotis illis Religiosis frequenter inferunt. Ea de re non numquam, me præsente, agitatum est, an esset beatissimus ille Pontifex alium in locum transferendus. Idem de suo tempore, hoc est anno Christi 1648, testatur, qui supra, Corvaserius pag. 512; Sepulcrum, inquit, ejus visitur ad hunc usque diem ingenti peregrinorum, cum ad vota persolvenda, cum ad agendas de perceptis per beatum hunc Præsulem beneficiis Deo gratias, undequaque istuc affluentium multitudine frequentatum … Invocatur autem præcipue a febricitantibus: multique etiamnum superstites asseverant, non ante se recuperavisse valetudinem, quam ejus auxilium implorassent.

[4] Acta hujus Antistitis ab anonymo auctore, sed coævo, ac de clero, ut infra observabimus, ecclesiæ Cenomanicæ, [Ejus Acta: natales, patria:] scripta, jam inter Mabillonii Vetera analecta bis prælum subierunt; & in prima quidem editione tom. 3, a pag. 375: in secunda vero a pag. 331: unde ea hic denuo proferemus; majore tamen parte rescissa, quæ vel ad ipsum omnino non pertinet, vel melius ad alium referetur, puta S. Julianum, apostolum & episcopum Cenomanensem, cujus hic translatio, per Gaufridum magnifice instituta, fuse describitur. Quoniam vero in parte reliqua non satis explicata quædam sunt, quædam prorsus omissa; juverit hoc loco præmittere, quæ cum ad hæc supplenda, tum ad illa non nihil illustranda conducant. Atque imprimis observa, nomini Gaufridi proprio passim aliud adjici, ut De la Houcques, quod uno tantum in Ms. reperit Corvaserius pag. 501; nec dicit, unde sit ortum, aut quo respiciat: tum De Loduno, quo apud omnes notissimus est. Hoc gentilitium esse, contendunt idem Corvaserius, & Bondonnetus, in Episcopis ambo Cenomanensibus cap. 44, & acceptum a patre; qui & ipse Gaufridus de Loduno fuerit appellatus, quod Loduni, Losduni, sive Lausduni (urbis ac territorii in Andegavorum, Turonum, Pictonumque confinio) dominus esset, æque ac baro Treviarum (nomen est oppiduli ad Ligerim positi in Andegavensi provincia.) Et vero Gaufrido nostro post obitum jam dicti patris ejus, & matris Beatricis, duorumque fratrum, Fulconis natu majoris, & Aimerici minoris, non familiæ nomen dumtaxat, verum etiam ditiones hereditate obtigerunt. Tametsi autem pagus Lodunensis Pictonibus fere tribuitur, Andegavensem tamen dominorum ejus originem per ea tempora faciunt, quos modo assignavimus auctores; qui ex eo capite Gaufridum hunc discerni volunt ab Herscendæ, hujus amitæ, nepote quodam homonymo, sed Cenomansi; ad quem deinde cum Alicis, heredis unicæ Lodunianæ, nuptiis dominium Lodunense transierit. Iidem sororem Antistitis hujus commemorant, Margaritam, toparchæ vicino Montis Sorelli (de Montsoreau) collocatam. De familiæ insignibus jam superius monui.

[5] [initium episcopatus an. 1234.] Initium episcopatus ejus defiximus tom. 3. Junii pag. 869 ad annum Christi 1234, diem XVI Septembris, qua die, juxta temporis istius Catalogum in Analectis Mabillonii pag. 238, electus est vir magnæ fidei & litteraturæ, innocens manibus, mundus corde & renibus, Gaufridus de Louduno, dominus Trevarum. Proximo Novembri mense, si Corvaserio ac Bondonneto credimus, solenni sacramento ad Fontem Bliaudi (a Fontainebleau) fidem sanctissimo tum Galliarum regi Ludovico obstrinxit. Eodem hic anno ac mense una cum Philippo, episcopo Aurelianensi, cum ageretur de providendo ecclesiæ Briocensi in minori Britannia pastore, illis Juhelli, archiepiscopi Turonensis litteris, quas exhibet Martenius Thesauri novi anecdotorum tom. 3, col. 958, sigillum suum, ut testis, apposuit; hic, inquam, Gaufridus noster; non hujus decessor (ut ibi notatur in margine) Gaufridus I, cognomento de Laval, qui ante medium Augustum e vivis excesserat; cum ibidem negotium hoc diserte scribatur actum apud Candatum in crastino S. Briccii (ep. Turonensis, qui colitur die XIII Novembris) anno gratiæ MCCXXXIV. Contra vero non hic fuit (ut vult Corvaserius) qui eodem anno unam Culturæ parochiam nimis amplam in duas divisit; sed hujus decessor, Gaufridus primus; siquidem verum est (quod idem affirmat pag. 505) id factum probari ex instrumento authentico, signato mense Junio anni MCCXXXIV, hoc est, binis fere mensibus ante obitum Gaufridi Lavallii; id quod recte ante nos observavit Bondonnetus.

[6] [Quando summum Pontificem adierit;] Ex dictis colligi potest, non ipso statim episcopatus initio dissedisse inter sese Gaufridum nostrum & Juhellum archiepiscopum Turonensem; nedum eo usque efferbuisse contentionem, ut hunc ad expediendam in illum ecclesiasticam censuram impulerit. Quod ergo in Actis infra num. 3 dicitur, Post modicum vero temporis (ab ordinatione episcopali B. Gaufridi) inter archiepiscopum Turonensem & ipsum super quadam jurisdictione gravis est orta querela, id aliquot facile mensium, puta trium saltem quatuorve, latitudinem patitur, neque necessario referri debet in annum Christi 1234, etiam exeuntem. Illud vero: Et cum ab archiepiscopo suspensus fuisset de facto, omnino longius extendendum videtur; cum nequaquam verisimile sit, archiepiscopum illum cum episcopo suo provinciali & nuper amico sic egisse, ut non omnia tentaverit prius, quam ad extremum illud ecclesiasticæ severitatis remedium confugeret. Neque vero talis erat causa Gaufridi, ut æquis rationibus probari non posset, ac diuturnis proinde litibus defendi; quandoquidem illam Romæ obtinuit. Hæc eo dicenda putamus, quod Antistes noster, haud dubie mox ut pronuntiata fuerat in ipsum suspensio, secundum Acta nostra num. 4, Romam venit; ubi (Romæ utique) a Papa Gregorio nono honorabiliter est receptus. Atqui tempore episcopatus Gaufridiani Gregorius Romæ numquam fuit ante annum Christi 1237 jam adultum; ut ostendit Pagius in Breviario Romanorum Pontificum. Non igitur ante annum illum ad eum venisse Gaufridum Corvaserio Bondonnetoque credemus; donec prolata fuerint instrumenta hisce nostris Actis præferenda.

[7] Addit Corvaserius, Beatum ad rem eamdem conficiendam bis e Galliis ad Pontificem recurrisse, [& quoties.] idque ante Pentecosten anni 1235: ac priori quidem expeditione datos ipsi fuisse a Gregorio commissarios, decanos Bituricensem & Carnotensem, cum archidiacono Arelatensi, qui momenta causæ in loco, ubi mota primum fuerat, cognoscerent, atque ad Sedem Apostolicam referrent: hoc autem postquam incredibili celeritate peractum ab iis esset, continuo secundum iter in Italiam festinasse Gaufridum, itaque perorasse, ut non modo victa lite, sed ingenti insuper auctus honore redierit. Nobis neque tempus probatur hujus itineris, neque geminatio, neque adjuncta, absque ullo vetustatis (nullum enim citatur) asserta testimonio. Nequaquam tamen inficiamur, diversis de causis Præsulem hunc ad Christi Vicarium ter in Italiam contendisse: nam id ex Actis manifestum est; puta semel occasione suspensionis; uti jam dictum est ex numero 3: iterum vero (forte ad legationis sibi antea per Gallias demandatæ reddendas Pontifici rationes) anno a priori profectione secundo, Christi 1239, cujus mense Martio, die XX Fridericum II imperatorem anathemate perculit Romæ Gregorius, eodem episcopo nostro (ut habent Acta num. 7) in curia præsente. Atque iter hoc utrumque cum reditu eadem rursus Acta commemorant num. 9. Tertio denique, cum apud Alexandrum PP. IV Anagniæ, rebus infectis, mortuus est die III Augusti anno 1255; uti narratur eodem num. 7.

[8] Anno 1241 sub archiepiscopo Turonensi Juhello adstitisse cum tradit Corvaserius synodo provinciali, [Paderbornensibus dat reliquias S. Juliani:] apud Lavallium seu Vallem Guidonis habitæ. Verum hæc synodus vel ignota Maano fuit in Metropoli sua Turonensi; vel ea est, cujus canones exhibet parte 2 pag. 58, quæque habita ibidem esse scribitur anno Domini MCCXLII; sed absque ulla enumeratione præsulum, qui adfuere. Anno 1243, mense Aprilis, rogatus ab episcopo & ecclesia Paderbornensi, partem concessit reliquiarum S. Juliani, apostoli Cenomanensium, additis litteris eximia pietate caritateque plenis, quas dedimus tom. 2 Januarii, pag. 762, & in quibus se ipse appellat Gaufridum, divina permissione Cenomanensis ecclesiæ ministrum humilem. Anno sequente quid egerit, indicat inscriptio, quæ, teste Corvaserio, apud Cartusianos Parcenses in ecclesiæ frontispicio sic habet: Reverendus in Christo pater, dominus Gaufridus de Loduno, Cenomanensis episcopus & baro Treviarum, domus hujus Parci magnus benefactor, hanc ædem beatæ Virginis Mariæ sacram fecit, ornavit, dedicavitque anno millesimo ducentesimo quadragesimo quarto; inibique sepultus, claret miraculis. Dedicationem hanc affigit idem auctor festo S. Dionysii, quod agitur die IX Octobris.

[9] [Cartusiam mirifice fovet:] Anno 1245 ait idem, Gaufridum adstitisse generali concilio Lugdunensi primo; & quidem ut legatum Pontificium. At utrumque hoc non immerito in dubium revocat Bondonnetus; imo secundum aperte rejicit. Acta quoque nostra num. 7 sic de concilio illo meminerunt, ut satis innuant, non interfuisse Episcopum nostrum. Eodem anno, ut inter auctores modo relatos convenit, Cartusianorum cœmeterium Septembri mense consecravit, beneficia subinde in eumdem locum beneficiis cumulans usque adeo, ut ejus incrementa vicinorum dominorum invidiam avaritiamque suscitarent: quas ut comprimeret Vir beatus, primum adversus eos, qui Cartusiam Parcensem quacumque lacessere auderent injuria, Bullam ab Innocentio PP. IV severam impetrasse dicitur; tum ab iisdem, auctoritate Pontificia nequaquam forte acquiescentibus, contiguos fundis Cartusiensibus agros, una cum jure, quod per illos sibi in proximos Cartusiæ fines arrogabant, coëmisse, distractis eam in rem cum toparchia Treviensi (de qua tamen Acta consule num. 2) facultatibus reliquis, quas in Andegavensi provincia possidebat. Adjecit & censum, ad Religiosorum illorum vestimenta procuranda perpetuum; viginti scilicet quotannis libras Turonicas, ac duarum insuper parœciarum (vulgo de Meslay & Montabon) perceptas a se hactenus decimas. Iisdem bibliothecam suam admodum locupletem testamento legavit, cujus ad hunc usque diem ibi codices aliquot, inquit Corvaserius, asservantur; ut Glossa Lirani * ordinaria in sacram Scripturam, voluminibus in folio membraneo decem & octo comprehensa. Quid, quod & alios induxisse creditur, ut ad ejusdem ibi Religionis & stabilitatem & commodum suam quoque symbolam conferrent? Ejus certe interpellationibus adscribitur, quod isti monasterio cesserit prioratus vicinus S. Dionysii ab Orcis, qui ad Benedictinorum Ebroniense cœnobium pertinebat; cum omnibus ad eumdem spectantibus, præter superioritatem ac patronatum, quem sibi reservabant Ebronienses.

[10] [uti & alias ecclesias, ad ptochotrophium.] Ceterum quantacumque ejus fuerit in Religiosam Parci familiam propensio atque munificentia; non ita tamen hæc animum ejus aut rem exhausit, quin & ecclesiis aliis luculenta reliquerit liberalitatis suæ monumenta: Dedit enim etiam, ait Corvaserius, ecclesiæ collegiatæ Siliaci (vernacule, de Sille le Guillaume, leucis Gallicis communibus fere novem ab urbe Cenomanensi versus Occasum) libros complures & raros, lipsanothecas insuper non paucas, ornamenta denique & alia magni pretii utensilia, ejus adhuc & scuto gentilitio & cruce, Apostolicæ legationis insigni, notata. Quam vero profusus in suam ecclesiam fuerit, satis Acta demonstrant a num. 8. Superavit, inquit idem Corvascrius, collatis ecclesiæ cathedrali muneribus decessores suos omnes. Sed neque miserorum hominum necessitati paternam ejus ac misericordem providentiam defuisse, testatur his verbis: Cordi ipsi cumprimis fuit sustentatio pauperum, & recta communis eorum hospitii administratio, cujus & certas constituit leges, cum ad mores pauperum ibi degentium reformandos, tum ad ordinem, quem observari volebat a ministris, œconomicum dirigendum, tum denique ad præscribendas accepti expensique rationes. Cetera disce ex Actis & Annotatis.

[Annotata]

* Errat hic nam Lyranus nondum scripserat.

ACTA
Auctore anonymo, sed coævo, apud Mabillonium in Veteribus analectis.

Gaufridus episc., Cenomanis (S.)

BHL Number: 3284

Ex editione Mabillonii.

In nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti. Amen. Legimus in Parabolis Salomonis: Majora te ne quæsieris, [Auctoris prologus.] & altiora te ne scrutatus fueris. Ideoque præsumptuosum & temerarium esse videtur, dum in ardua materia, quæ sermones exigit luculentos, rudi stylo procedit sermo, tam horridus quam incultus. Verumtamen blanda violentia precantium amicorum onus aliquando compellit aggredi supra vires: &, sicut lex est amicitiæ, ne rogemus res turpes, aut faciamus rogati; sic eadem lege constringimur, ut honestæ petitioni, quantum sufficimus, obsequamur.

[2] Igitur venerabilis pater & pastor ecclesiæ Cenomannensis Gaufridus de Loduno, [Beati natales, studia litterarum ac virtutum;] dominus Treviarum Andegavensis diœcesis, clarus sanguine, clarior exstitit morum nobilitate. Qui, patre matreque defunctis, duobusque ipsius fratribus humanis rebus exemptis, baroniam Treviarum, tamquam verus heres, adeptus, quamdiu vixit, sapienter ac feliciter gubernavit a. Hic in ætate primæva litteris initiatus, postmodum anno ætatis suæ quartodecimo relictis figmentis poëticis & aliis ethnicorum libris, sacræ Paginæ fructus uberrimos legit & elegit, æterna transitoriis anteponens. Idem honestatem jungere continuans, contra carnis male blandientis lenocinia mundum manu, mundum carne in suo perpetuo b se servavit; nec oblitus illius verbi Davidici: Qui emittit fontes in convallibus, sicut humilem se foris exhibuit, sic humilitatis thesaurum inæstimabilem intus perpetuo custodivit. Idem ab adolescentia Domini jugum ferens, quasi quædam præludia futuri sacerdotii, capam clausulam c in studio semper habens, ornatus, quos exigit nobilitas generis, extra gessit; non ut morem gereret voluntati; sed ut, quantum secundum Deum poterat, mundialium satisfaceret voluntati. Sicque reddidit quæ sunt Cæsaris, Cæsari; & quæ sunt Dei, Deo.

[3] Ejus itaque crebrescente fama, felicis recordationis Mauricius, [ab quæ cantor primum, dein episcopus eligitur ecclesiæ Cenoman.] tunc Cenomannensis episcopus, vocavit eum in ecclesia Cenomannensi ad cantoriam cum præbenda; ubi laudabiliter se habuit, & per incrementa temporum bono se semper exhibuit meliorem. Vocavit, inquam, eum dictus Mauricius, qui ad ecclesiam Cenomannensem vocare consueverat viros theologos & famosos, aliosque viros peritos, providos, & discretos; qui ligna Libani lævigata, & omnino parata ad ponendum in ædificio Salomonis, noverat eligenda; de quibus plures vidimus in archiepiscopos, plures in episcopos promoveri d. O felices nos animo, si per patrum semitas graderemur; si mores eorumque virtutes presso sequi vestigio conaremur! Sed nemo in se * tentat descendere, nemo: sed præcedenti spectatur mantica tergo e. Denique dictus Cantor ad regimen ecclesiæ Cenomannensis assumptus, humili se factus est humilior, patientior patiente.

[4] [Romam adit suspensus; redit absolutus, imo Legatus Pontificius.] Post modicum vero temporis inter archiepiscopum Turonensem & ipsum super quadam jurisdictione gravis est orta querela: & cum ab archiepiscopo suspensus fuisset de facto, suspensione hujusmodi non servata, de meritis appellationis confidens, pro tuenda ecclesiæ libertate cum duobus archidiaconis & quibusdam canonicis suis, cum apparatu magno, nec considerata expensarum quantitate, licet immodica, Romam venit: ubi a Papa Gregorio nono honorabiliter est receptus. Et cum forte putaretur ab adversariis redire confusus, rediit absolutus ab Papa f. Legatusque per totum regnum Franciæ constitutus, cum quanta humilitate legationem suam exercuerit, quanta diligentia ecclesiam suam rexerit, sufficienter sum insufficiens explicare: cum subditorum propriam sibi reputaverit passionem, congaudens in Domino gratulanti, & in visceribus caritatis compatiens patienti.

[5] [Occupationes ejus; fundatio Cartusiæ; translatio S. Juliani ep. Cenoman.] Idem numquam inventus est otiosus: aut studebat in sacra Pagina (prædicationis enim gratia clarus erat,) aut orationi contemplationique vacabat. Mitioribus socium, omnibus amabilem se præbuit & benignum. Idem monasterium Cartusiense g fundavit a primo lapide, capellam ibi faciens testudineam, cellasque melioribus totius Ordinis non minores. Clausuram quoque lapideam, cum aquæductu per cellas, magnis fecit expensis; & proviso de redditibus, munera muneribus superaddens, monasterium ipsum feliciter consummavit. Jamque quam honorifice corpus beati Juliani in novum opus h transtulerit, audiemus. Temporibus igitur venerabilis patris Gaufridi de Loduno, domini Treviarum, tunc Cenomannensis episcopi, felici fine complenda assignatur dies, qua corpus beati Juliani in novo opere transferretur (quod factum est die Lunæ post Octavas sancti Paschæ, anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quarto i.)…

[6] [ubi spectata fuit Gaufridi pietas insignis & liberalitas.] Adfuerunt Turonensis archiepiscopus; Abrincensis, Andegavensis, Redonensis, Dolensis episcopi cum Episcopo Cenomannicæ civitatis. Sed quia convenerat populus super numerum, tam de diœcesi, quam de partibus alienis; inito consilio de sancto corpore per noctem transferendo, vigilata parte noctis, venit ad ecclesiam metropolitanus cum episcopis memoratis: inter quos Cenomannensis episcopus, velut alter Symeon, in ulnis optatum pignus suscipiens; velut alter Saul, ceteris excelsior, inter pressuras circumstantium, pondus sine pondere, pressuræ molestias grato labore ferens; velut alter Issacar, supposuit humerum ad portandum: & sic thesaurum desiderabilem imposuit super altare sanctum. Idem a sancta die Paschali usque ad repositionem corporis sancti non longe recedens a civitate, exigente piæ devotionis affectu, peregrinationis causa, qualibet die semel cum orationibus & oblationibus ecclesiam visitabat. Idem videns cives, non sicut conductitios, sed intenso mentis affectu, & toto corporis nisu, prout dictum est, operantes, de tanta populi devotione gaudens, tamquam pius & mansuetus pastor, a lacrymis sibi temperare nequibat. Idem vigilia translationis & die fecit cœnam magnam vocatis: & ex affectu rogans quos vocare potuit & habere, impleta est ejus aula discumbentibus, nemine excluso, nec non & aliæ domus & cameræ, sed & omnes episcopales officinæ: quod cum adhuc non sufficeret, per virgultum suum fecit tentoria collocari, ubi barones & nobiles & alii discubuere multi. De qua cœna multum, quod loqueremur, erat; sed ne sermo prolixior teneras offendat auriculas, ad alia transeamus…

[7] Eodem vero Episcopo in curia præsente, prædictus Papa Gregorius Federicum imperatorem Romanorum & Siciliæ regem excommunicationis vinculo, [Obiit Anægniæ an. 1255.] culpis suis exigentibus, innodavit; quem ejusdem Episcopi temporibus Innocentius Papa quartus, convocato apud Lugdunum concilio generali, omni honore imperii & regni sententialiter privavit… In ejus temporibus inter virum illustrem Carolum k, filium regis Franciæ, Comitem Cenomanniæ, ex una parte; & Cenomannensem ecclesiam ex altera, mota lite, idem Episcopus ecclesiæ necessitati condolens, pro qua paratus erat non solum compati, sed & pati, Romam iter aggrediens, Anagniam venit: ubi Alexandrum Papam quartum cum Cardinalibus inveniens, inventaque gratia in oculis eorumdem, quod intendebat, morte præventus, non potuit adimplere: nam infra septem dies l post adventum suum, die scilicet inventionis sanctorum martyrum Stephani protomartyris ejusque Sociorum, in domo Fratrum Minorum sepultus est cum honore m. Obiit autem anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto, pontificatus sui anno vigesimo, mensibus circa decem n.

[8] Jamque quam ecclesiæ suæ largus exstiterit; quot & quanta, tam vivens quam moriens, eidem erogaverit, [Beneficia, quæ ecclesiæ suæ] ad imitationis exemplum in medium proferamus. Hic igitur ecclesiam vivens redditibus ampliavit, multis & jocundis muneribus honoravit o, jus patronatus præbendarum Siliaci laudabiliter acquisivit, decimas multas de manu laicali retraxit. Patris, matris, sororis, & duorum fratrum anniversaria de suo instituit in hac ecclesia perpetuo celebranda. Dedit enim quatuor albas; quarum una erat parata paratura decenti: item stolam & manipulum rubri coloris cum imaginibus deauratis: aliam quoque stolam cum manipulo de serico mirabiliter operato: stolam etiam & manipulum tertium auro intexta cum imaginibus bestiarum & arborum subtiliter intextarum; & elegantia subcinctoria tria; unum pretiosis margaritis ornatum: collarium quoque rubri coloris auro mirabiliter intextum; quinque paria corporalium cum reservatorio p; octo etiam mappas ad ornamentum altaris cum manutergiis multis; sexdecim albas telæ candidæ & delicatissimæ; duas mappas sericas. Dedit quoque sandalia & sotulares q rubri serici, auri pretiosorumque lapidum varietate distincta. Dedit etiam quinque paria vestimentorum pontificalium; videlicet capsulam *, dalmaticam, tunicam: quorum unum par, est de samito r rubeo; secundum de cendato inforciato s rubro; tertium de samito viridi; quartum adurini coloris; quintum de candido borgueranto t.

[9] Dedit etiam in primo reditu de Roma samitum, de quo fecimus u duas capas: alia vice rediens, unum pallium rotatum x: [vivens morieusque] ipse etiam in quadam infirmitate sua duos tapedas * subtus pedes servientium ad altare; & duos minores, mirabili opere, quorum unus operit sedem regentium chorum: mitras quoque quatuor candidas, & quintam ex auro & lapidibus pretiosis mirabiliter insignitam; baudequinum y unum, ad ponendum ante altare; duos pannos sericos de armis regis Franciæ; quinque paria cerotecarum z, & duas paraturas argenteas deauratas ad opus earumdem cerotecarum; cambutam aa argenteam magni ponderis deauratam & opere decoram, cum baculo pastorali; & duos bacinos * octo marcarum argenti per loca deauratos; turibulum argenteum cum acerra & cochleari ejusdem materiæ; duos orceolos argenti cum pyxide argentea ad hostias reponendas.

[10] [plurima contulit.] Dedit etiam decem & septem anulos auri; novem cum saphyris, unum grossum, ad instar oculi bovis; decimum, largum & latum episcopalem habentem saphyrum in medio, & in circumferentia lapidibus pretiosis aliis insignitum; duos cum topaziis grossis; unum cum carbunculo, qui vulgo dicitur Rubi; duos cum granatis; unum cum camahuto bb, & alium cum crystallo: & est pondus dictorum anulorum una marca & tres unciæ auri. Et isti anuli appositi sunt de mandato ipsius Episcopi ad frontale capsæ beatissimi Juliani. Dedit etiam Antiphonarium pulcherrimum; tria Gradualia, quorum majus cum grossa nota & littera; Troparium cc, Collectarium Epistolarum, Euangeliarium, Missale, & duos Ordinarios dd, & duas cathedras episcopales. Domum quoque de Dueio * multis sumptibus emendavit. In manerio Ebiaci * domum novam & amplam episcopalem cum suis pertinentiis de novo ædificavit, & emit locum & plateas adjacentes, ubi novum illud ædificavit ædificium. Fecit etiam muros per circuitum a parte villæ cum introitu convenienti. Manerium de Celsiaco * magnum & conveniens penitus innovavit: Parisius in colle sanctæ Genovefæ ædificium magnum & muris convenientibus circumsæptum; quod de proprio patrimonio acquisivit. Episcopatum quoque dimisit liberum & sine onere debitorum. Domos quoque dimisit supellectilibus convenientibus, immo & abundantibus non desertas.

ANNOTATA.

a Atqui baroniam Treviarum, testibus supra Corvaserio & Bondonneto, vendidit. An hoc verum non est; an sub finem vitæ factum? Sane nuda recentium scriptorum assertio, nisi cum Actis hisce conciliari possit, æquiparari non potest.

b In suo perpetuo positum videtur pro in omni vita sua.

c Addit in margine Mabillonius: forte clausam. Erat autem capa, seu cappa clausa, modestum quoddam pallii genus, clericis olim, & iis, qui sacros Ordines susceperant, ecclesiastica lege præscriptum, ut vide in Spelmanni, Cangiique Glossariis.

d Observa scriptoris ætatem; ut qui Mauritii clericos ad infulas promoveri viderit: sedit enim apud Cenomanos Mauritius ab anno Christi 1216 usque ad 1231, quo ad metropolim Rotomagensem evectus est; uti diximus Junii tom. 3, pag. 869. Rotomagi deinde sub initia anni 1234 vitam, uti duxerat, piissime clausit.

e Hi bini versiculi ex Persii satyra quarta desumpti, dictum illud spectant, quod Æsopo Stobæus tribuit, de mantica seu sacculo duplici, quem homo quisque circumferat; & alterum quidem in pectore, vitiis onustum alienis; alterum in tergo, quem & peccatis propriis oneret, & numquam inspiciat. Queritur ergo biographus noster illorum errorem, qui virtutis nullam uspiam rationem habentes, sola ubique vitia considerant; vitia, inquam, sola; non sua tamen (utpote a tergo posita) ut exuant; sed aliena tantum, ut arguant, eoque se satis bonos, imo ceteris, quibuscum vivunt, meliores existiment, quod ea, vel iis etiam graviora, sibi quoque inesse non videant.

f De tempore hujus itineris, vide Commentarium num. 6.

g De hoc monasterio satis diximus ibidem num. 1 & seqq. Descriptio ejusdem amplior est apud Corvaserium a pag. 505.

h In novum opus, id est, in novam ecclesiam cathedralem.

i Corvaserius Ms. citat, in quo hæc translatio facta dicitur anno præcedente: & facile potuit in his ipsis Actis scriptum fuisse MCCLIII, & legi deinde MCCLIV, sive ob lituram aliquam, qua posteriores duæ litteræ II in unam V coaluerint; sive quod minus recte ductæ, ita ad se mutuo inferne accederent, ut vel junctæ omnino, vel jungendæ viderentur. Certe, cum res acciderit juxta hæcActa nostra post octavas sancti Paschæ, hoc est, vespere Dominicæ in albis, ut ex contextu liquet; & juxta vetustum catalogum Cenomanensem a Mabillonio Actibus Pontificum ejusdem ecclesiæ præfixum, quinto Kalendas Maii, in quem Dominica in albis incidit, non anno 1254, sed anno 1253, hic omnino annus præ illo admittendus videtur. Puncta porro, quæ hic & ad finem sequentis numeri adjiciuntur, indicant, omissam studio a nobis esse partem maximam historiæ translationis hujus; ut quæ ad S. Julianum proprie pertineat, referendaque aliquando sit integra ad diem 27 Januarii.

k S. Ludovici IX fratrem, ac Siciliæ postea regem; sub quo decantatæ illæ Siculorum Vesperæ.

l Unde ergo asserunt Corvaserius & Bondonnetus, eum decimo quinto post adventum die incidisse ibi primum in febres?

m At quamdiu sepultus ibi mansit? Incertum est. Translatio certe ejus in Galliam videtur (quidquid aliter sentiant aliqui) auctore nostro posterior; cum de illa non meminerit. Vide Commentarium num. 2.

n A die namque electionis ejus 16 Septembris anni 1234 usque ad 3 Augusti anni 1255, annisunt 20, menses 10, dies 18.

o Inter hæc recenset Corvaserius fenestras chori e vitris vario colore pictis, ejusque etiamnum insignia referentibus.

p Reservatorium hic intelligo thecam corporalium, quæ nunc solet bursa nuncupari.

q Sotulares pro calceis in Actis nostris jam sæpius recurrerunt.

r Samitum, exametum, &c. pannum holosericum interpretatur Canguis in Glossario ad vocem Exametum; ubi & nominis inflexiones varias, & etymologiam consule.

s Et hoc genus est panni serici, ut liquet ex Cangio ad nomen Cendalum.

t Borguerantum videtur esse telæ subtilis species, de qua consule Cangium ad vocem Boquerannus.

u Animadverte hic iterum ætatem auctoris & professionem: non enim ita loqueretur, nisi tunc de cathedralis ecclesiæ clero fuisset.

x Pallium rotatum, apud Cangium simpliciter Rota, est pallii ecclesiastici species in formam rotæefficti, vel pallium rotarum figuris distinctum.

y Baudequinus seu Baldakinus, teste Cangio, pannus est omnium ditissimus, cujus stamen ex filo auri, subtemen ex serico texitur, plumario opere intertextus. Frequenter etiam sumitur pro umbraculo sive umbella.

z Legendum videtur Chirothecarum: his enim in pontificalibus utuntur episcopi: & certum est, hic passim in orthographia peccari.

aa Cambuta seu Cambuca sæpe accipitur pro toto pedo sive baculo pastorali; hic tamen cum ab illo distinguatur, videtur superiorem tantum ejus partem incurvam significare; quo sensu invenitur etiam a baculo pastorali distincta non semel eodem seculo in Visitatione ecclesiæ S. Pauli Londinensis, Monastici Anglicani tom. 3, pag. 314.

bb Camahutus, Gallis Camayeu, lapis est pretiosus, figuras repræsentans non impressas, sed ingenitas. Vide & Cangium ad vocem Camaeus.

cc Troparius est liber ecclesiasticus, qui tropos continet; ut Antiphonarius, qui antiphonas, &c. Tropus autem est versiculus, qui in præcipuis festivitatibus cantatur ante introitum Missæ.

dd Ordinarios, id est libros, in quibus ordinatur modus, quo celebrari debet divinum Officium.

* f. sese

* i. e. casulam

* lege tapetas

* i. e. urceos

* Gall. Thouvoye

* Gall. Yvre

* Ceanlce

DE B. AUGUSTINO EPISCOPO, EX ORDINE FF. PRÆDICATORUM,
LUCERIÆ IN APULIA,

Anno MCCCXXIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Augustinus episc., Luceriæ in Apulia (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Legitimus Beati cultus ex diversis monumentis.

Luceria, vulgo Lucera, quæ nomina successu temporis cum Nuceria & Nocera (ut nunc etiam appellari solet) fuere commutata, urbs est mediterranea Apuliæ Dauniæ, exiguo tamen colli imposita versus Austrum ad flumen Cerbalum inter Beneventum & Sipontum, [B. Augustinus Luceriæ in Apulia] a quo in Occidente triginta millibus passuum distat, a Benevento paulo remotior, a Neapoli in ortum æstivum ad septuaginta, proxima Vulturariæ & Troiæ, & Equo Tutico. Dicta autem Apula (uti & Nuceria Saracenorum) ad discrimen Campaniæ, Umbriæ, & Galliæ Cis-Padanæ Nuceriarum: sed & Luceriam denominatam fuisse, quod in Apulia luceat ob loci, in quo sita est, amœnitatem, Petrus Ranzanus, ejus civitatis episcopus, affirmat in libro, quem de ejus laudibus scripsit. Ita Ughellus in Italia sacra novissimæ editionis Venetæ tomo 8, col. 313, plura ibidem addens de antiquitate variisque casibus ejusdem urbis, quæ olim B. Augustinum episcopum habere meruit, & hodiedum sacras illius reliquias summa veneratione conservat.

[2] Majores nostri jam dudum soliciti fuerunt, ut de legitimo hujus beati Præsulis cultu certiores redderentur. [pro Sancto habetur,] Hinc anno 1687 cura nostri Caroli a Manderscheidt, qui tunc Romæ commorabatur, obtinuerunt a PP. Prædicatoribus Lucerinis sequens responsum: Gloriosus Augustinus ad episcopatum primo Zagrabiensem, deinde ad Lucerinum ex Ordine S. Dominici assumptus, nedum gaudet titulo Beati, verum etiam Sancti: nam Luceriæ sic acclamatur, appellatur, & invocatur tum in publicis tum in privatis orationibus & processionibus, & etiam sic inscribitur; nam in choro cathedralis ecclesiæ S. Mariæ de Luceria, ubi est depicta imago prædicti gloriosi Augustini, sic legitur: Sanctus Augustinus EPISCOPUS Lucerinus Ordinis Prædicatorum. Sic etiam habetur in capella S. Rocchi ejusdem ecclesiæ, ubi cum reliquis statuis reperitur etiam statua ejusdem sancti Augustini cum eadem inscriptione videlicet: sanctus Augustinus EPISCOPUS Lucerinus. Hoc etiam videtur in pluribus locis civitatis, signanter in porta majori, ubi conspicitur imago S. Augustini, tamquam principalis patroni; licet modo ob temporum injuriam prædicta imago totaliter non appareat. Hæc satis probant hodiernum B. Augustini cultum, cujus antiquitas jam indaganda est.

[3] Statim ab obitu beati Præsulis publica fuit de sanctitate ejus fama, [quem Carolus dux Calabriæ,] ut patet ex litteris Caroli ducis Calabriæ, quæ apud Ughellum in proxime citata editione Veneta Italiæ sacræ tomo 8 col. 319 & 320 sic sonant: Sanctissimo in Christo Patri & clementissimo Domino Joanni divina providentia sacrosanctæ Romanæ ac universalis Ecclesiæ summo Pontifici Carolus dux Calabriæ recommendationem humilem, & devota pedum oscula beatorum. Ne multiloquio, alme Pater & Domine, occupatissimas aures Sanctitatis vestræ fatigem, desistendum vidi præsenti pagina pandere plurimam in partibus istis laudem, quam sibi beatus pater Augustinus, quondam episcopus civitatis sanctæ Mariæ, dudum vocatæ Luceriæ, ex miraculorum affluentia, quæ post ejus obitum divina clementia, veluti copiosa in misericordia & in retributione munifica, jam meritis ejus ostendit, & quotidie dignatur ostendere, vendicarit.

[4] Credo equidem illorum aliqua jam esse ad notitiam vestram ex relatu divulgantis famæ perducta, [litteris ad Joannem XXII Papam datis,] & exspecto ac etiam cupio, quod singulariter singula, quæ profecto magna esse noscuntur, ad ipsam notionem vestram, etiam & in publicum per opportunæ indagationis seriem deducantur: sicut enim fide digna relatio me nuper instruxit, non ignotum Beatitudini vestræ fuit, cum adhuc ipse in hoc esset seculo constitutus, quam mirabili sinceritate vitæ micabat, pollebat claritate scientiæ, ac mirificis operibus coruscabat. Ego quoque, mi Domine reverende, teste Deo & conscientia bona loquor, quod eo mecum, cum primum petiit partes istas, per vices aliquas colloquente, concepi & vidi tam in ejus verbo & facie, quam in gestu, quod valde amabilis ejus conversatio esset, quodque omnia, quæ in eo erant, non nisi notabilia, & eruditio ad virtutes ac ad salutem ædificatio viderentur; quodque dum post ejus migrationem ad Dominum ex devotione magna, qua ad illum afficior, ejus limina visitassem, magna mihi fides facta est de nonnullis miraculis per ejus excellentia merita divinitus perpetratis.

[5] Cum itaque ad instruendum certius Beatitudinis vestræ scientiam ac devote petendum de ipsius beati Patris vita & miraculis pariter inquiri secundum morem Ecclesiæ in talibus consuetum, [solenniter in numerum Sanctorum referri petit.] latores præsentium Sanctitatis vestræ pedes cum reverentia debita & fiducia magna petunt, devotus postulo, supplex quæso, ut alma & perspicax providentia vestra, benigna, si placet, petitionem ipsam consideratione discutiens, & ad eam exaudiendam mentis aciem dignanter inflectens, inquisitionem ipsam jubere fieri, ut moris & juris est, gratiose dignetur; quæ ubi patrata fuerit, vestroque conspectui præsentata, si effectus ejus suadeat, & vestra benignitas id decernat, præfatum Patrem in illius reverentiam & honorem, qui eum veluti laudabilis retributor sanctificare dignatus est, in Sanctorum, si placet, matricula cum sonoro canonizationis præconio, ne ipsius merita grandia operaque mirifica debito præmio careant, adscribatis; per quod sancta mater Ecclesia de tanto novæ aggregationis consortio vestri felici tempore præsidatus jubilet, & exsultet civitas, in qua ipse feliciter obiit, & felicius in Domino requiescit. Scriptum Neapoli anno Domini MCCCXXV, die XX Octobris, nona Indictione.

[6] [Ex his authenticis litteris,] Ughellus ibidem præfatur, hoc epistolæ apographum ex regio regesto Caroli illustris fol. 31 sub littera B desumptum fuisse. Id etiam testatur Sigismundus Ferrarius in Appendice ad commentarios de rebus Hungaricæ provinciæ Ordinis Prædicatorum pag. 43, ubi eamdem Caroli epistolam edidit, & pagina sequente ad authenticam illius fidem probandam hæc subjungit: Extrecta est præsens copia a supradicto orginali registro, quod conservatur in archivio magnæ regiæ curiæ Neapoli, cum quo facta collatione concordat, meliori tamen semper salva; & in fidem infradictorum magnificus Petrus Vincenti U. J. D. regius archiviarius hic se subscripsit, & signum consuetum apposuit. Neapoli die XX mensis Octobris MDCXXIII. Ex eodem archivo prodit nostrum Ms. earumdem litterarum ecgraphum, cui Antonius Vincenti (forte is Petri præcedentis consanguineus est, aut in prænomen error irrepsit) regius archivarius similem clausulam subnexuit, & Neapoli die VII Januarii MDCXXVIII nomen suum subscripsit. Porro hæc tria supplicis epistolæ exemplaria non ita inter se differunt, ut operæ pretium sit observare nonnullas levioris momenti discrepantias, quæ ex oscitantia typothetarum aut amanuensium facile oriuntur.

[7] [& veteri Officio,] Patres Prædicatores Lucerini in supra memorato responso asserunt, Joannem XXII Pontificem desiderio Caroli satisfecisse, & B. Augustinum catalogo Sanctorum solenniter adscripsisse, licet hoc tempore Bulla Canonizationis perierit aut alicubi delitescat. Præterea addunt, sibi tunc ab eodem Pontifice concessum fuisse proprium de beato suo Præsule Officium, in quo lectiones secundi & tertii nocturni sunt de historia narrativa ejusdem Sancti omnium miraculorum ab ipso patratorum, ut loquuntur. Hanc assertionem suam probant ex iis, quæ Præscriptor Apostolicus (quis ille fuerit, non indicant) tractatu de canonizatione Sanctorum sic scribit: Joannes XXII concessit Officium FF. Prædicatoribus Luceriæ; quæ quidem Bulla die III mensis Augusti, quo die celebratur festum prædicti S. Augustini, demonstrabatur toti populo fideli: & nunc sunt multi viventes, qui ipsam inspexerunt, licet modo ob Patrum incuriam non reperiatur.

[8] Hoc etiam supponit illustrissimus Tomcus Marnavitius, [quod a Joanne XXII Pontifice] qui Acta B. Augustini copiose collegit, dum apud Sigismundum Ferrarium in proxime citata Appendice pag. 42 & 43 sic disserit: Antiquissimus porro ejus cultus statim ab ejus felici obitu fulcitur concessione Joannis XXII, cujus tempore in cælum abiit, quæ concessio ex sequenti Caroli ducis Calabriæ & vices Roberti regis per Apuliam exercentis supplicatione colligitur, nec non ab anniversario sacro ejus Officio, ab eodem tempore per clerum Lucerinum continuato, quod nuper ab illustrissimo & reverendissimo domino Suardo, Lucerino episcopo, viro nobilitate & eruditione conspicuo, acceptum supplicationi adjungemus. Erat is Fabritius Suardus Neapolitanus, ut apud Ughellum tomo 8 Italiæ sacræ col. 325 legimus, familia nobili natus & eruditione clarus, qui anno Christi 1619 die 28 Januarii Lucerinam cathedram ascendit.

[9] Sigismundus Ferrarius in opere de rebus Hungaricæ provinciæ Ordinis Prædicatorum parte 2, [PP. Prædicatoribus ac clericis Lucerinis] lib. 1, cap. 18 totum istud Officium typis vulgavit, eique præfixit hunc titulum: Officium in festo B. Augustini episcopi Luceriæ, a Fratribus Prædicatoribus recitari & decantari Joannis XXII summi Pontificis indulto solitum. Deinde in eo præter alia propria, quæ hic brevitatis causa omitto, in primis Vesperis legitur sequens oratio: Omnipotens sempiterne Deus, qui beatum Augustinum de Dalmatia, Ordinis Prædicatorum, in verum præsulem Lucerinum eligere voluisti, quique ei dæmones expellendi, & cunctorum morborum languores sanandi gratiam contulisti, concede, quæsumus, ut qui ejus festa percolimus, ipsius apud te patrocinia sentiamus. Per Dominum &c. In Laudibus autem hæc alia recitatur oratio: Præsta, quæsumus, omnipotens & misericors Deus, ut qui beati Augustini episcopi Lucerini gloriosi solennitatem devotissimo celebramus Officio, & temporalem nobis suis precibus tranquillitatem tribuat, & vitam conferat sempiternam. Per dominum nostrum Jesum Christum &c.

[10] Ceterum in hoc Officio non tantum lectiones secundi & tertii Nocturni sunt de historia narrativa ejusdem Sancti omnium miraculorum, [concessum fuisse dicitur,] ut Prædicatores Lucerini supra affirmabant, sed etiam in Lectionibus primi Nocturni ac in ipsis Responsoriis miracula recensentur. Quidquid sit de hac re, iidem Patres Lucerini satis ostendunt, antiquum esse B. Augustini Officium, dum propositis Majorum nostrorum interrogationibus ibidem ita respondent: Officium invenies Romæ vetustissima manu Longobardorum scriptum apud eminentissimum Pamphilium, qui fuit a sacra Congregatione factus Ponens causæ prædicti sancti Augustini pro lite præcedentiæ in processionibus Luceriæ inter eumdem Sanctum, & sanctum Antonium de Padua.

[11] Antiquitas ejusdem Officii etiam satis colligitur ex testimonio, [colligitur antiquus istius Præsulis cultus,] quod Sigismundus Ferrarius ei subjungit in hunc modum: Exemplar hujus Officii extractum ex vetusto originali, quod antiquo pergameno servatur in archivo conventus S. Dominici urbis Lucerinæ, fideliter collationatum per abbatem Carolum Strangiam, ordinarium actuarium, & publicum Apostolica auctorirate notarium episcopalis curiæ Lucerinæ, obtinuit & transmisit mihi admodum reverendus pater F. Dominicus Gravina, sacræ theologiæ magister, regiæ cathedræ theologicæ in universitate Neapolitana moderator, archiepiscopalis curiæ theologus, & sancti Officii consultor, anno MDCXXXVI. Sed cum ibidem fateatur, in editione istius Officii pauca alicubi verba, quæ propter Italicum idiotismum vulgo non intelligerentur, immutata a se fuisse, sententia fideliter retenta, nos ea miracula primigenio stylo postmodum dabimus ex illo Ms. Officio, quod noster P. Beatillus anno 1639 ex urbe Neapolitana ad Majores nostros misit, & potius in Annotatis explicabimus ea, quæ obscura aut intellectu difficilia videri possent.

[12] [qui seculo præterito adhuc vigebat,] Ex his testimoniis saltem patet, in civitate Lucerina celebrem ac immemorabilem fuisse B. Augustini cultum, qui etiam præterito seculo viguit, ut intelligimus ex frequenti populi concursu, aliisque venerationis signis, quæ laudatus Ferrarius in Historia Hungaricæ provinciæ Ordinis Prædicatorum part. 2 lib. 1 cap. 16 narrat his verbis: Cum beati Augustini virtus in dæmonibus ab humanis corporibus expellendis maxime elucescat, magno quotidie numero energumeni ad ejus sepulcrum spe gratiæ & liberationis undequaque conveniunt, qui spe sua minime frustrati, Deo & beato Episcopo debitis gratiis exsolutis, læti ad propria revertuntur. Et mirum sane est, quantum dæmones beati Episcopi reliquias exhorrescant: ubi enim galerus quidam paleaceus, quem is gestare solebat, energumenis imponitur, oculis suffunduntur, capite intorquentur, pectore ac gutture intumescunt, totis denique corporis membris dissipantur, ut affatim patefaciant, non adeo graves sibi esse gehennæ cruciatus, ut quos ex sanctarum illarum exuviarum attactu perpetiuntur.

[13] [ut ex frequenti populi concursu] Hinc ad pedes aræ beati Viri ex pariete mediocris magnitudinis pendet catena, qua non raro obsessi, sive quod furiosi & noxii sint, sive ad majorem spirituum malignorum contemptum, illigantur. Nec minus dignum admiratione, sæpe dæmoniacis e longinguo adventantibus; ubi agrum Lucerinum attigerint, variis intorsionibus, ejulatibus, aliisque signis latentes dæmones deprehendi; qui vero jam deprehensi erant, majoribus ex ipsa vicinia eos cruciatibus urgeri, per diversa signa & effectus palam ostentari. Qui febre aliove graviore morbo prægravantur, nullum præsentius aut efficacius remedium adhibere se posse existimant, quam si pulverem ex marmoreo tumulo erasum, aquæ aliive liquori respersum hauserint, cum ut plurimum incolumes ex eo reddantur. Cingulum ejus sacerdotale ad proxime parituras mulieres delatum, affert pariendi partusque felicitatem.

[14] [& publica reliquiarum ejus veneratione] Paleaceus pileus, cujus jam meminimus, quibuscumque adhibetur, sospitatem exoptatam assequuntur. Pileus hic ex paleis contextus (qualibus messores in Italia propter æstus vehementiam uti solent) leviori velamine nigro sic circumtegitur, ut ex lana more aliorum confectus esse videatur; & tamen cum toties ad gravius decumbentes afferatur, adeoque frequenter in ecclesia piorum capitibus imponatur, tam integer post tria integra secula servatur, atque erat, quando beatus Episcopus decessit; cum etiam ferreus vix non consumptus fuisset. Sed est etiam, unde hujus beati Viri paupertatis amorem, rerumque secularium contemptum admirere: qui cum ecclesiam haberet redditibus adeo copiosam, quibus etiam iis temporibus magis florebat, pileo usque eo exiguæ vilisque materiæ voluerit esse contentus.

[15] [Sigismundus Ferrarius ostendit.] Urbs Luceriensis ob ingentia & innumera beneficia, quæ a Deo illius meritis & intercessione accepit, de eo in peculiarem advocatum ac protectorem deligendo, peculiari adhibita consultatione, ad annum MDCXXXIV tractabat (id postea factum esse discimus ex fine Actorum, quæ infra exhibebimus) & ut, quousque res optatum finem assequeretur, majori apparatu solennitas ejus celebrari posset, quamdam pecuniæ summam quotannis offerendam decrevit. Porro dies tertia Augusti, qua B. Augustinus decessit, Luceriæ, instar Paschalis festivitatis, solennis habetur maximo incolarum omnium, nobilium, vulgarium, rusticorum, ac cujusque hominum conditionis frequentia, precibus & Sacro propriis Joannis XXII indulto, concionibus & laudum præconiis celebratur. Quin etiam pridie ejus diei, secunda videlicet Augusti, magnus fit omnium ad ædem divi Dominici concursus, ubi genibus ante sacra ossa curvatis, ea quam diutissime venerantur; & sacerdote sacrum pileum singulorum capitibus inclinante, is se feliciorem existimat, qui, dum ad beati Episcopi honorem Antiphona recitatur, illum super se meruerit retinere. Jam pergimus ad eumdem cultum ex recentioribus instrumentis stabiliendum.

§ II. Augmentum ejusdem cultus ex recentiori confirmatione & novo Officio.

Certe Clemens XI gloriosæ memoriæ Pontifex antiquum B. Augustini cultum non parum confirmavit auxitque, [Clemens XI Papa cultum B. Augustini,] dum anno 1702 decretum Congregationis sacrorum rituum approbavit, sicut in supplemento magni Bullarii Romani part. 2 pag. 18 & 19 legitur ad hunc modum: Clemens Papa XI ad futuram rei memoriam. Nuper ad supplicationem dilecti filii Antonini Cloche, Magistri generalis Ordinis Fratrum Prædicatorum emanavit a Congregatione venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium, sacris Ritibus præpositorum decretum tenoris, qui sequitur, videlicet: “Lucerina. Canonizationis beati Augustini Dalmatæ, Ordinis Prædicatorum, episcopi Zagabriensis, & demum Lucerini. Cum sacrorum rituum Congregatio ad relationem eminentissimi & reverendissimi domini Cardinalis Petrucci sub die XIX Junii MDCC cum subsecuta approbatione Sanctissimi censuerit, constare de cultu immemorabili, B. Augustino prædicto præstito; Pater Antoninus Cloche Ordinis Prædicatorum Magister generalis humiliter sacrorum Rituum Congregationi supplicavit, quatenus concedere dignaretur, ut in civitate Lucerina continuari possit in celebratione festi dicti beati Augustini cum Officio & Missa propriis ejusdem Beati, prout asserebatur fuisse hactenus recitatum, necnon ut idem indultum ad totum Ordinem Prædicatorum, ad provinciam Beneventanam, in qua sita est civitas Lucerina, ad civitatem & diœcesim Traguriensem, patriam ejusdem Beati, nec non ad civitatem & diœcesim Spalatrinam benigne extendere dignaretur.

[17] “Et sacra eadem rituum Congregatio ad relationem eminentissimi & reverendissimi domini Cardinalis Gabrielli, [a sacra Rituum congregatione approbatum,] tam in voce quam in scriptis reverendissimo archiepiscopo Myrensi, fidei Promotore, audito, accedentibus piis supplicationibus eminentissimi & reverendissimi domini Cardinalis Ursini, archiepiscopi Beneventani, archiepiscopi Spalatrini, episcopi Lucerini, ac aliorum episcoporum totius provinciæ Beneventanæ, & episcopi Traguriensis, sanctissimo Domino nostro porrectis, & ad eamdem sacrorum rituum Congregationem remissis, Officium cum Missa de beato Augustino prædicto pro civitatibus Lucerina, Zagabriensi, & Traguriensi, necnon earumdem diœcesibus & pro Ordine Prædicatorum, de communi tamen Confessorum pontificum posse concedi censuit, si sanctissimo Domino nostro visum fuerit, die prima Octobris MDCCI. Et facta deinde de prædictis per me secretarium sanctissimo Domino nostro relatione, Sanctitas sua benigne annuit die XIX ejusdem mensis Octobris & anni MDCCI. G. Cardinalis Carpineus. Loco † sigili”.

[18] [auctoritate sua confirmat,] Cum autem, sicut dictus Antoninus Magister generalis nobis subinde exponi fecit, ipse decretum hujusmodi, quo firmius subsistat, Apostolicæ confirmationis nostræ patrocinio communiri summopere desideret; Nos ipsum Antoninum Magistrum generalem specialis favore gratiæ prosequi volentes, & a quibusvis excommunicationis, suspensionis & interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris & pœnis, a jure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit, ad effectum præsentium dumtaxat consequen. harum serie absolventes, & absolutum fore censentes, supplicationibus ejus nomine Nobis super hoc humiliter porrectis inclinati, decretum præinsertum auctoritate Apostolica, tenore præsentium approbamus & confirmamus, illique inviolabilis Apostolicæ firmitatis robur adjicimus, salva tamen semper in præmissis auctoritate memoratæ Congregationis Cardinalium.

[19] [& consuetis clausulis roborat.] Decernentes, easdem præsentes litteras semper firmas, validas, & efficaces existere, & fore, suosque plenarios & integros effectus sortiri & obtinere, ac illis, ad quos spectat, & pro tempore spectabit, in omnibus & per omnia plenissime suffragari; sicque in præmissis per quoscumque judices ordinarios & delegatos, etiam causarum palatii Apostolici auditores judicari & definiri debere, ac irritum & inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstan. constitutionibus & ordinationibus Apostolicis, ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem, ut earumdem præsentium litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis, manu alicujus notarii publici subscriptis, & sigillo personæ in ecclesiastica dignitate constitutæ munitis, eadem prorsus fides in judicio & extra adhibeatur, quæ præsentibus ipsis adhiberetur, si forent exhibitæ vel ostensæ. Datum Romæ apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die IV Aprilis MDCCII; Pontificatus nostri anno secundo. Infra subscribebatur. F. Oliverius.

[20] [PP. Prædicatores jam de illo recitant novum Officium] Quamvis B. Augustinus die III Augusti ex hac vita discesserit, nihilominus PP. Prædicatores annuam illius festivitatem, quam Clemens XI Pontifex ad totum Ordinem extendit, propter alios dies impeditos nunc celebrant die VIII ejusdem mensis, ut patet ex propriis eorum Officiis, in quibus lectiones primi ac tertii Nocturni præscribuntur de communi Confessoris pontificis, & recitatur sequens oratio: Deus, qui Ecclesiæ tuæ in beato Augustino confessore tuo atque pontifice boni pastoris exemplum providere dignatus es: concede propitius, ut ejus intercessione in loco pascuæ tuæ perpetuo collocari mereamur. Per Dominum nostrum &c.

[21] Lectiones secundi Nocturni, quas circa memoratum decreti tempus a sacra rituum Congregatione approbatas fuisse existimo, [ex quo propriæ lectiones] præcipua beati istius Præsulis gesta sic breviter enarrant: Lectio IV. Augustinus Tragurii in Dalmatia sub Spalatensi archiepiscopatu, parentibus nobilitate ac orthodoxæ fidei pietate illustribus natus est. Adolescens, ut totum se Deo manciparet, seculari patrimonio dimisso, sacræ Prædicatorum familiæ nomen dedit; ibique in sectandis sancti Dominici, quem sibi patrem elegerat, vestigiis adeo incubuit, ut adhuc juvenis, tamquam regularis observantiæ exemplar, omnibus proponeretur. Exacto tyrocinio, Parisios una cum Fratre Jacobo Ursini studiorum causa missus, sanctum Thomam Aquinatem magistrum habuit, sub quo mirum est, quantum in scientia, pietate, ceterisque virtutibus profecerit.

[22] Lectio V. In patriam reversus, superiorum jussu prædicationi divini verbi addictus est. [secundi Nocturni] Maximo interim salutis animarum studio inardescens, nihil umquam omisit, quo infideles ad fidem, peccatores ad pœnitentiam revocaret. In oratione assiduus, cui incumbens plures noctes ducebat insomnes, illud sancti doctoris Augustini frequenter usurpabat: Recte novit vivere, qui recte novit orare. Ne vero sub modio virtutum ejus lucerna delitesceret, a Benedicto undecimo ad Zagabriensem episcopatum promotus fuit. Quo in munere, humilitatis, patientiæ, misericordiæ erga pauperes laude, & præcipue indefessis in custodiendo grege sibi commisso laboribus adeo enituit, ut Robertus rex Neapolis, audita ejus fama, summis precibus a Joanne vigesimo secundo impetrarit, pastorem illum præfici ecclesiæ Lucerinæ, ut eam a Saracenorum erroribus, quibus infecta fuerat, expurgaret.

[23] Lectio VI. Ad Lucerinam ecclesiam profectus, novæ sponsæ suæ maculas a Saracenorum labe expurgaturus, [hic exhibentur.] mirum, quas ærumnas, quos labores perpessus sit, donec orationis fervore, prædicationis efficacia, morum sanctitate universum ovile suum Catholicum videre meruerit; ut illud a quolibet futuro inquinamento servaret immune, Deiparæ Virginis potenti patrocinio submisit totam diœcesim, ac præcipue urbem Lucerinam, quam, mutato nomine, Civitatem sanctæ Mariæ appellari voluit; qua nomenclatura nostris etiam temporibus dicta civitas decoratur. Tandem meritis plenus & miraculorum fama illustris animam reddidit Creatori die tertia Augusti circa annum salutis millesimum trecentesimum vigesimum tertium, ætatis vero suæ septuagesimum, cujus corpus in ecclesia, quam suo Ordini ædificaverat, honorifice conditum, tot prodigiis a Deo insignitum ferunt, ut paucis post ejus obitum annis Carolus dux Calabriæ supplices dederit litteras Joanni XXII Pontifici maximo, ut Augustinum Beatorum fastis adscribere dignaretur. Clemens vero undecimus, ut in toto Prædicatorum Ordine ejus festum cum Officio & Missa de communi unius Confessoris pontificis celebraretur, benigne concessit. In his Lectionibus nonnulla occurrunt, quæ cum historia & antiquis instrumentis non videntur posse componi, ut paragrapho sequente dicemus.

§ III. Scriptor Actorum, eorumque auctoritas ac chronotaxis.

[Tribus seculis post obitum Beati collegit Vitam ipsius Tomcus,] Illustrissimus episcopus Bosnensis, qui a Davide Czuittingero in Specimine Hungariæ litteratæ pag. 386 vocatur Tomko seu Tomkus Marnavicio-Dalmata, & circa annum Christi MDCXXXI claruisse dicitur, præter alios ingenii sui fœtus edidit Vitam B. Augustini, de quo agimus, quam Sigismundus Ferrarius in Appendice ad Historiam Hungaricæ provinciæ Ordinis Prædicatorum primum typis vulgavit. Reverendissimum hunc biographum aliqui auctores Dominicani perperam Ordini suo adscribunt, ut Jacobus Echardus in opere de scriptoribus Ordinis Prædicatorum tomo 2 pag. 758 fatetur his verbis: Johannes Tomkus Marnavitius, episcopus Bosnensis in Hungaria nostris accensetur a Fontana in Theatro Dominicano, & ab Altamura in Bibliotheca ad annum MCCCCII, quos excipit Johannes Michaël Cavalieri, qui postremus anno 1701 opus de summis Pontificibus, aliisque Ecclesiæ præsulibus, ex Ordine Prædicatorum assumptis, Italice collegit.

[25] [quem biographum aliqui perperam Ordini Prædicatorum adscribunt,] Deinde laudatus Echardus ibidem errorem illorum recte corrigit, ac rotunde edicit, eos omnes hallucinatos esse: nam Ferrarius, quem citant, inquit, sed non attente legerunt, nusquam dicit, Tomkum fuisse Ordinis Prædicatorum, aut seculo XV vixisse, imo eum exhibet ceu virum sibi tempore æqualem, id est ad MDCXXX florentem, episcopum quidem Bosnensem, & coadjutorem Zagrabiensem, at non Lucerinum. Quod autem scripserit Vitam B. Augustini de Gazothis nostri, episcopi Bosnensis (haud dubie voluit dicere Zagrabiensis) & postea Lucerini, & alia, argumentum non est, fuisse Dominicanum: id enim non suscepit, nisi ex ardenti erga suam ecclesiam studio. Porro Tomcum post annum 1619 floruisse, constat ex ipsis ejus verbis, quæ supra num. 8 retulimus. Ex hac illustrissimi auctoris ætate liquet, plus quam trecentis annis post obitum B. Augustini Acta ista primum conscripta esse, adeoque auctoritatem ac fidem illorum ex hac parte non parum decrescere.

[26] [& a quo antiquiora testimonia requirimus,] Fortasse quispiam dicet, illam B. Augustini Vitam ab illustrissimo Tomco ex antiquis patriæ suæ documentis collectam fuisse. Respondemus, propterea nos majori narrationis ejus parti fidem adhibere. Attamen simul veremur, ne quædam ex populari traditione & recentioribus historicis eidem inseruerit. Utinam saltem vetera historiæ suæ instrumenta distincte indicasset! Id nobiscum desiderat præfatus Echardus, quando inter scriptores Ordinis Prædicatorum tomo 1 pag. 553 recenset B. Augustinum nostrum, & de duabus orationibus, quas Tomcus sub illius nomine vulgavit, sic ibidem pronuntiat: An illæ ipsæ sint ab Augustino pronuntiatæ, an a Tomco loco verarum deperditarum confictæ, ut historicis solenne, nostrum non est decernere. Optandum erat, ut Tomcus omnium, quæ in Vita Augustini eleganter scripta narrat, suos laudasset auctores. Porro nos infra in Annotatis plura circa duas istas orationes observabimus, & quædam de suppositione illarum indicia detegemus.

[27] [præsertim ut stupendo alicui miraculo, quod narrat,] Certe illustrissimus Tomcus fide dignos testes allegare debuisset, dum refert stupenda prodigia, inter quæ merito numerari potest illud, quod num. 11 narrat his verbis: Aliud quoque non minus mirandum contigit; etenim cum summus Pontifex jure Christiani hospitii eumdem mensæ suæ admovisset, eidemque aliquot aviculas, tamquam ex itineris ærumnis debilitato, curasset apponi; ille vero observantiæ regularis instituto, quo Dominicanis Fratribus perpetuo carnium usus interdicitur, tenacissimus, aliquamdiu hæsitabundo similis ab illorum tactu abstinendo, cordis intimi affectu Dei opem implorasset, en aviculæ assæ, tamquam e nido, ex patina apposita, omnibus obstupescentibus, evolantes, divina metamorphosi totidem pisces assos in eodem vasculo, loco sui reliquerunt.

[28] Sigismundus Ferrarius in opere jam sæpius laudato de Rebus Hungaricæ provinciæ Ordinis Prædicatorum part. 2, [certam fidem adhibeamus.] lib. 1, cap. 13 hanc prodigiosam narrationem mitigans, de volatu avicularum non meminit, & ex ipso Tomco tantummodo refert, perdices duas illi oblatas, qui carnes ex sacræ Religionis suæ instituto non comederet, tacitis ejus precibus in pisces esse conversas. Nescimus, qua auctoritate Ferrarius aliquot aviculas illas in perdices duas commutarit, & volatum illarum omiserit. Ceterum miramur, ab antiquis scriptoribus nullam tam stupendi miraculi memoriam posteritati relictam fuisse, cum publice in mensa Pontificis Romani contigisse dicatur. Quare ad illud prodigium credendum requirimus certiora testimonia, quæ etiam exegisse videntur ii, qui sub Clemente XI Papa proprias B. Augustini Lectiones composuerunt aut approbarunt, quandoquidem in illis de tam illustri miraculo nullum fit verbum. Adde, quod in veteri Officio Lucerino de hujusmodi prodigiis nulla mentio occurrat. Hæc de Actis in genere dicta sufficiant. Nunc ad peculiares quasdam eorumdem assertiones historice ac chronologice discutiendas progrediamur.

[29] Ferrarius in opere mox citato part. 2, lib. 1, cap. 17 refert varias auctorum sententias de patria B. Augustini, [Assignatur vera Beati patria ex antiquis documentis,] quibusdam illum Hungarum, aliis eum Dalmatam appellantibus. Sed opiniones illæ jam conciliandæ aut deserendæ sunt, postquam Michas Madius de Barbazanis, auctor coævus, apud Joannem Lucium pag. 380 caput XXVII Historiæ suæ ita inscripsit: De obitu episcopi Nuceriæ S. Augustini, nativi de Tragurio. Eamdem beati Præsulis patriam jam supra indicaverat cap. 4 istius Historiæ, ubi dixerat, Augustinum de Tragurio episcopum Sagrabiæ a Benedicto XI Papa ordinatum fuisse. Eumdem nativitatis locum in ipso textu capitis 27 rursus repetit, ut inferius alia occasione dicemus. Hinc erroris convincitur Stephanus a sancto Severo, Dominicanus Lucerinus, qui apud Ferrarium loco proxime citato scribit, B. Augustinum ortu Brachiensem fuisse. Itaque cum illustrissimo Tomco asserendum est, Traguriensem Dalmatiæ urbem hoc sancto Cive vere gloriari.

[30] Hæc beati Viri patria etiam confirmatur ex codice Carcassonensi Bernardi Guidonis, [& ex codice Carcassonensi; juxta quem etiam corruit opinio eorum,] in quo Soëgius Dominicanus sic de B. Augustino nostro ad marginem legi refert: Oriundus de Traguria civitate, quæ est in Dalmatia, in lingua Slavonica, intravit Ordinem anno MCCLXXVII vel MCCLXXVIII. Ita testatur Echardus in scriptoribus Ordinis Prædicatorum tomo 1 pag. 553, ubi ex hoc codicis Carcassonensis testimonio sic recte concludit: Sancti Thomæ auditorem fuisse, quidam comminiscuntur, quod ex anno, quo nomen dedit Ordini, omnino evertitur. Parisios missum studiorum causa anno MCCLXXXVI narrat Pius, & verosimillimum. Est is Joannes Michaël Pius, qui Latine sæpius sub nomine Plodii citatur, & qui in opere Italico de Illustribus viris Ordinis Prædicatorum parte 1, lib. 2, § 16 asserit, B. Augustinum adolescentem anno Christi 1286 una cum F. Jacobo Ursino Parisios perrexisse, ut ibidem studiis operam daret. Ex hac Pii seu Plodii chronologia sequitur, ut beatus Adolescens tunc non potuerit magistrum habere Doctorem Angelicum, cum hic jam ab anno Christi 1274 ad cælum migrasset.

[31] [qui dubie,] Ferrarius hanc difficultatem satis vidit, dum in opere jam toties laudato part. 2, lib. 1, cap. 12 eam proponit his verbis: Adolescentulus, Plodio teste, in Italiam profectus est, inde Parisios; quo cum studiorum causa a capitulo generali Parisiensi, anno MCCLXXXVI habito, cum F. Jacobo Ursino, Cardinalis Matthæi Ursini nepote, missus pergeret, ad vallem Ticini fluminis a sicariis quibusdam, qui ei ob oculos socium repente peremerunt, graviter capite vulneratus est, atque in nivibus seminecis dimissus. Causam fuisse aiunt odium a comitibus Casatensibus in Ursinos omnes conceptum, quod ex his quispiam Thomam Casatis comitem & Mediolani Cardinalem veneno sustulisset. Augustini Paganus a Petra sancta eques gaudens, magnus Ordinis nostri amicus & fautor in castrum suum Rebecense sublati sic curam per suos agendam curavit, ut intra paucos dies salutem recuperaret. Quæ ratio temporis, a Plodio ex multis gravibus auctoribus assignata, si vera est, non video, quomodo B. Augustinus potuerit esse sancti Thomæ Aquinatis, Angelici Doctoris auditor, ut non semel asserunt viri eximii, sive juxta rei veritatem, cum sanctus Doctor mortalitatem jam exuisset anno Christi MCCLXXIV, nimirum ante annos duodecim, quam esset annus MCCLXXXVI, quando studiorum causa Augustinus Parisios proficiscebatur. Ita quidem ille nodum attigit, sed non solvit.

[32] [aut mordicus asserunt,] Joannes Rechacus tomo 3 de Sanctis ac Beatis Ordinis Prædicatorum in Vita Gallica B. Augustini cap. 2 putavit, se invenisse modum, quo hæc adeo pugnantia inter se conciliaret. Excogitavit itaque novum quoddam systema chronologicum, & primo statuit, B. Augustinum anno ætatis suæ decimo quarto circa annum Christi 1256 vel 1257 Ordini Prædicatorum nomen dedisse. Deinde asserit, beatum Adolescentulum anno 1259 vel 1260 Parisios ivisse, ut sub magisterio Angelici Doctoris in studia incumberet. Denique fingit, B. Augustinum postea quadragenario majorem F. Jacobo Ursino comitem adjunctum esse, ut eum Parisios deduceret, & tunc ea accidisse, quæ supra ex Plodio, seu potius ex Plodii interprete Ferrario retulimus. Hæc autem omnia sine ullis testibus aut tabulis confidenter affirmat, ut etiam in aliis Sanctorum Actis non raro facere consuevit.

[33] [ipsum fuisse discipulum S. Thomæ Aquinatis.] At totam hanc Rechaci chronotaxim fictitiam esse, liquet ex supra laudato codice Carcassonensi, qui diserte notat, B. Augustinum intrasse Ordinem anno MCCLXXVII vel MCCLXXVIII. Hic autem annus optime concordat cum iis, quæ Plodius anno Christi 1286 contigisse narrat: nam potuit beatus Adolescens, peracto tirocinio, & philosophicis aliisve disciplinis in patria perceptis, anno 1286 Parisios mitti, ut theologica doctrina imbueretur, aut in ea sese perficeret. Sed tum certe corruit illa opinio, juxta quam Tomcus aliique tradunt, B. Augustinum fuisse discipulum S. Thomæ Aquinatis, qui jam ab anno Christi 1274 e vivis excesserat. Quamobrem non video, qua chronologicæ aut historicæ veritatis specie PP. Dominicani in recentiore hujus beati Præsulis Officio legant sequentia: Exacto tyrocinio, Parisios una cum Fratre Jacobo Ursini studiorum causa missus, sanctum Thomam Aquinatem magistrum habuit; sub quo mirum est, quantum in scientia, pietate, ceterisque virtutibus profecerit.

[34] In veteri Officio Lucerino legimus, B. Augustinum Ordini Prædicatorum a pueritia nomen suum dedisse. [Recentiora Beati Acta,] Hinc suspicamur, quod sacrum illud institutum amplexus fuerit, quando decimum septimum vel decimum octavum ætatis suæ annum agebat. Cum autem juxta codicem Carcassonensem anno Christi 1277 vel 1278 Ordinem intraverit, cum Echardo non improbabiliter conjicimus, illum natum esse circa annum Christi 1260 sub Bela IV Hungariæ rege, cui tunc etiam Dalmatia parebat. Cum vero juxta Officium Lucerinum a pueritia, & juxta alios adolescentulus, anno Christi 1277 aut 1278 Ordinem Prædicatorum ingressus fuerit, ac obierit anno 1323, ut postea probabimus, ex his ulterius sequitur, illum non septuagenarium, ut Tomcus & recentiores Officii Lectiones asserunt, sed circa sexagesimum tertium ætatis suæ annum ex hac vita migrasse.

[35] Juvat hic inserere memorabilem B. Augustini responsionem, [quibus etiam aliquid novi superadditur,] quam Tomcus in Actis ejus prætermisit, & quam Echardus in opere jam sæpius citato tomo 1, pag. 553 ex codice Colbertino 2104 eruit; ubi anonymus Ordinis Dominicani scriptor, eo tempore vivens, in collectione exemplorum rem refert hoc modo: Respondit B. Augustinus nostri Ordinis episcopus Gaçabriensis (voluit dicere Zagabriensis) Fratribus dicentibus, ut rogaret quemdam baronem, ut eis daret tantam pecuniæ quantitatem, quam sibi legaverat talis dominus, putantes, quod daret propter reverentiam ampliorem, quam ad ipsum habebat; non enim per duos annos solverat: Pater meus (scilicet S. Dominicus) mihi reliquit in testamento, ut possessiones temporales non haberem, & pater illius (nimirum baronis, a quo petebant) reliquit, ut haberem. Prius volo & obligor servare jura testamenti patris mei, quam sui. Tunc subdit, eum petere noluisse.

[36] Illustrissimus Tomcus in Actis infra edendis num. 75 narrat, [quædam tradunt de mutato Lucerinæ urbis nomine,] quod B. Augustinus ad episcopatum Lucerinum translatus, ante omnia præceperit, ne alio quam Mariæ nomine civitas illa appellaretur. Verosimiliter ex Tomco id insertum est Lectioni sextæ recentioris Officii, in qua legitur beatus Antistes potenti Deiparæ virginis patrocinio submisisse totam suam diœcesim, ac præcipue urbem Lucerinam, quam, mutato nomine, civitatem sanctæ Mariæ appellari voluit. Si hæc Acta aut Lectiones istæ significare velint, primum ab hoc beato Præsule nomen sanctæ Mariæ civitati Lucerinæ impositum fuisse, antiquis documentis manifeste contradicunt: nam cognomen istud jam erat usitatum tempore Benedicti XI Papæ, qui Carolo regi Siciliæ apud Raynaldum in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 1303 num. 55 inter alia sic scribit: Sane tu dudum pie considerans, quod ex mora, quam faciebant Saraceni in civitate S. Mariæ, tunc vocata Luceria, derogabatur plurimum fidei prælibatæ, ab ea Saracenos prædictos, ut ex tunc inhabitarent inibi libere Christiani, exterminari fecisti spiritu Dei ductus. Deinde præsul istius civitatis ibidem ab eodem Pontifice venerabilis frater noster episcopus S. Mariæ appellatur.

[37] Ferdinandus Ughellus tomo 8 Italiæ sacræ col. 314 agens de urbe Lucerina, [quæ cum antiquis instrumentis] originem & causam istius cognominis ita distinctius explicat: Post multa vero secula Fredericus II Ecclesiæ hostis, ut dictum est, expulsis inde Christianis, soloque episcopo cum duodecim clericis relicto, Saracenis ex Africa accitis civitatem habitandam dedit. Episcopus extra mœnia in veteri cathedrali pauper & pene exauctoratus permansit, donec per Carolum II regem debellatis ad unum Saracenis, recepta & expurgata civitate, in eam se recepit ad novam incolendam cathedralem, quam tunc ex veteri lapide Carolus exædificaverat, amplæ nimis ac regiæ amplitudinis opus, titulo ab eo imposito S. Mariæ DE LA VITTORIA, quo titulo simul se decoravit episcopus, adeo ut in provinciali Romano nuncuparetur EPISCOPUS S. Mariæ DE Victoria, hodie Lucerinus.

[38] [difficulter conciliantur.] Post hæc Ughellus varia instrumenta recitat, suasque interserit observationes, ex quibus omnibus evidenter patet, Luceriam jam diu ante episcopatum B. Augustini, mutato nomine, civitatem S. Mariæ appellatam fuisse. Quandoquidem tamen Acta Sanctorum & Lectiones Breviariorum tamdiu tueri conamur, quamdiu manifesta veritas nos ab iis non cogit recedere, dici hic posset, quod forsan tempore B. Augustini antiquum Luceriæ nomen rursus apud cives invaluerit, atque idcirco beatus Antistes civitatem illam nomine S. Mariæ appellari præceperit. Quod si Acta aut Lectiones plus velint, certe ab historica veritate aberrant. Non lubet diutius inhærere discutiendis singulis Actorum punctis, quorum nonnulla breviter in Annotatis infra observabimus. Interim ad assignandum Beato nostro certum felicis obitus annum pergemus.

[39] [Mortis annus, in quo assignando scriptores nonnulli errarunt,] Plodius in opere Italico de illustribus viris Ordinis S. Dominici part. 1, lib. 2, § 16, col. 323 mortem B. Augustini anno 1332 collocat, ibidemque citat alios Ordinis sui scriptores, qui eamdem diversis annis perperam affixerunt. Bzovius tomo 14 Annalium ecclesiasticorum ad annum Christi 1332 num. 16 incaute secutus est hunc anachronismum, qui satis aperte refellitur ex superius exhibita epistola Caroli ducis Calabriæ, quam anno Christi 1325 ad Joannem XXII Papam dedit, & in qua Pontificem illum Romanum suppliciter orat, ut B. Augustinum, virtutibus ac miraculis illustrem, albo Sanctorum adscribat. Hinc etiam erravit Michas Madius de Barbazanis (nisi forsan hic error typothetæ aut librario tribuendus sit) dum in Historia sua cap. 27 de obitu Beati nostri sic meminit: Item supradictis annis Augustinus olim Zagrabiensis episcopus, qui fuit per D. Joannem Papam a dicto episcopatu remotus ad petitionem R. Ungariæ, & collocatus in ecclesia Nuceriæ in Apulia in episcopis ad instantiam D. R. Roberti Apuliæ, & sic obiit * ad Christum de MCCCXXIX; cujus corpus multa miracula ostendit super iis, qui cum devotione ad ipsum accedunt. Hic fuit oriundus de Dalmatia de civitate Tragurio, & fuit frater Prædicator Ordinis sancti Dominici humilis. Cum scriptor iste synchronus satis scire potuerit determinatum annum, quo B. Augustinus mortuus est, non temere suspicamur, negligentia typothetarum aut amanuensium hoc loco numerum MCCCXXIX pro MCCCXXIII in textum irrepsisse.

[40] [ex codice Carcassenensi determinatur,] Undecumque ortus sit iste error, prorsus assentimur illustrissimo Tomco, aliisque auctoribus, qui mortem hujus beati Antistitis anno 1323 affigunt: nam præter alia argumenta id nobis persuadet supra memoratus codex Carcassonensis, in quo apud Echardum tomo 1 operis jam sæpe citati pag. 553 Soëgius legit sequentia: Obiit tertia die mensis Augusti in festo inventionis S. Stephani, fuitque sepultus (hic ad marginem die crastina notatur) in vigilia S. Dominici in Conventu FF. Prædicatorum in Luceria anno Domini MCCCXXIII, ubi miraculis cœpit ejus sanctitas declarari, cum corpus ejus niveo candore refulgens apparuit, & odorem suavissimum ex seipso dedit; & clerici cathedralis ecclesiæ, qui corpus ejus auferre Fratribus, & secum afferre conabantur, aurisia & cæcitate percussi, repulsi sunt. Cangius in Glossario mediæ & infimæ latinitatis dicit, voce aurisia significari cæcitatem aut tenebras, in qua posteriori significatione hic accipi potest, ne bis idem repetatur. Vide eumdem in Additionibus ad tomum primum Glossarii, ubi Col. citat Alanum de Insulis, qui contra Valdenses cap. 58 ita scribit: Sunt multæ species fallaciæ visus. Una est, quando non videmus, quod oculis præsentatur, quæ dicitur aurisia, id est avidentia, qua percussi fuerunt, qui Elizæum quærebant.

[41] Atque hæc sunt præcipua, quæ de Actis infra recudendis præmonenda esse censuimus, [& chronologicum Vitæ compendium] reliqua levioris momenti in Annotatis breviter observaturi. Attamen ad faciliorem temporum intelligentiam hic iisdem præmittimus chronologicum Vitæ compendium, quod Ughellus tomo 8 Italiæ sacræ col. 319 satis accurate concinnavit in hunc modum: Beatus Augustinus natione Dalmata, patria Traguriensi, Nicolao & Dragesta nobilibus parentibus natus, cum adhuc adolesceret, mundo pompisque seculi remisit nuntium, divique Dominici habitum induit, & in eo Ordine tum litteris humanis tum divinis simul, atque Religionis virtutibus mirabiles progressus fecit, omniumque admirationem in se convertit, ita ut post varias sui Ordinis bene obitas præfecturas, a Benedicto XI Pontifice maximo Zagrabiensis crearetur episcopus anno MCCCIII; in qua dignitate multum pro totius Hungariæ regni bono & tranquillitate laboravit, cujus opera ad ardua regni ejusdem negotia componenda, Carolumque Bertum in regem firmandum, usus est Cardinalis Gentilis Apostolicæ sedis legatus: & cum Zagrabiensibus pie præfuisset annos tredecim, in gratiam Roberti, utriusque Siciliæ regis, ad hanc Lucerinam in Apulia, tunc S. Mariæ, ecclesiam translatus est a Joanne XXII, anno MCCCXVII.

[42] In novo grege moderando supra modum ejus erga pauperes misericordia & caritas, zelus in ecclesiastica disciplina conservanda, [ex Ughello exhibetur.] atque in omnibus pastoralis amor & pietas ita eluxit, ut inter præstantiores sui seculi præsules merito numeraretur. Hic sui Ordinis Fratres intra urbem suscepit, quibus cœnobium & ecclesiam divi Dominici titulo insignem condidit. Cumque per annos plus minusve sex sancte præfuisset, clarus miraculis septuagenario major (superius verosimiliter conjecimus, ipsum dumtaxat sexagenario majorem obiisse) obdormivit in Domino, ipso pervigilio sancti Dominici, tertio nempe Augusti MCCCXXIII; sepultus in eadem divi Dominici ecclesia, innumeris miraculis perpetuo illustris, pro cujus inquisitione vitæ, miraculorum indagatione, atque canonizatione Carolus Calabriæ dux, Roberti regis filius ad Joannem XXII sequentes scripsit litteras, quæ ex regio regesto Caroli illustris fol. XXXI sub littera B. exscriptæ sunt. Tunc subjungit ipsas Caroli litteras, quas nos supra § 1 exhibuimus. Jam huic Commentario prævio finem imponemus, ubi paragrapho sequente prius quædam de posthuma illius gloria retulerimus.

[Annotata]

* forte abiit

§ IV. Beati sepulcrum, reliquiæ, & recentiora miracula.

[Observantur nonnulla circa Beati sepulcrum,] Illustrissimus Tomcus in Actis num. 81 de sepultura B. Augustini hæc habet: Sepultus fuit intra ecclesiam sibi dilectam, Fratrum suorum domicilio, & sancti patris Dominici memoriæ, suoque receptui, ut diximus, constructam; quousque anno primo hujusce seculi (id est anno Christi 1601, ut Ferrarius & Ughellus asserunt) in aliud sepulcrum pretioso marmore elaboratum, non absque miraculorum frequentia, translatus fuit. Prædicatores Lucerini in supradicta responsione sua anni 1687 nos de recentiore istius sepulcri statu docent sequentia: Corpus suum conservatur in capella, quæ est sita in ecclesia sancti Dominici Luceriæ; in qua quidem capella pendent quamplurimæ tabellæ votivæ, & in die festo suo ostenditur populo caput tantum, quod conservatur in statua argentea: nam corpus in tumulo super altare ejusdem Sancti quiescit; & maximus est populi concursus, quando celebratur cum interventu episcopi, pontificaliter ejus festum celebrantis.

[44] [sacrasque ejus reliquias] Occasione cultus jam superius aliqua de sacris B. Augustini reliquiis ex Ferrario memoravimus. Sed juverit eadem distinctius audire ex mox laudatis Patribus Lucerinis, qui in eadem epistola anni 1687 sic respondent: Plurimæ sunt reliquiæ istius Sancti, quæ conservantur a Fratribus Prædicatoribus Luceriæ existentibus, videlicet caput Sancti cum dentibus; & apparet in vulnere, recepto in eodem capite a Saracenis, sanguis. At potius existimamus, hoc vulneris vestigium adscribendum esse sicariis, qui F. Jacobum Ursinum occiderunt, & socium ejus B. Augustinum graviter in capite vulnerarunt, ut supra num. 31 ex Plodii interprete Ferrario narravimus: nam Saraceni jam dudum Luceria expulsi fuerant, antequam Beatus noster ad cathedram Lucerinam seu S. Mariæ esset translatus, ut apud Raynaldum in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 1269 num. 1, & annum 1303 num. 55 licet videre. Utcumque sese ea res habeat, aliæ beati Præsulis exuviæ ab iisdem Patribus Lucerinis ibidem ita recensentur: Insuper stola, manipulus, cingulus & alba, quibus utebatur, dum vivens celebrabat; subucula lanea, quæ tegit ejus carnes; pileus paleaceus, qui conservatur integerrime, & ægrotantibus defertur cum maxima veneratione propter cumplurimas gratias ipsis concessas; & hodie viget prædicta devotio, & quotidie asportatur per totam civitatem cum luminibus, quando cives laborant gravi infirmitate.

[45] [& referuntur recentiora quædam miracula ex Ferrario.] Cum post Vitam B Augustini huic commentario subnectendam antiquiora ipsius miracula ex veteri Officio Ms. Lucerino daturi simus, hoc loco tantum agimus de recentioribus, quæ Sigismundus Ferrarius scribens de Rebus Hungaricæ provinciæ Ordinis Prædicatorum part. 2, lib. 1, cap. 15 exponit his verbis: Sed nec nostro etiam seculo per beatum Virum mirabilia Deus operari desistit: nam ad annum MDCIV tantam terræ siccitatem Deus immiserat, ut sancti vatis Eliæ tempora, in quibus clausum est cælum, ne pluviam daret, rediisse viderentur; arescentibusque cunctis, Lucerienses non tantum creditoribus satisfacere se posse desperabant, sed in summa etiam penuria, quam messis minabatur, vitam ducturos formidabant.

[46] Itaque ad divinam misericordiam opemque impetrandam variis precibus ac supplicationibus habitis, [qui narrat, Lucerinos anno 1604 mirabiliter pluviam impetrasse,] multas pias imagines detulerunt. Sed cum Deus nihilo placatior factus videretur, caput beati Episcopi nova publica supplicatione per urbem deportandum decreverunt. Clero igitur & viris religiosis, ceterisque civibus ad beati Dominici ædem die prima Maii congregatis, cælo undequaque nubibus repurgato atque sereno, æstu, acsi sol esset in leone, sæviente; ubi statuam, in qua sacrum caput exstat, efferre, ac prodire cœperunt, in ipso templi S. Dominici limine aër turbari, obduci nubibus cælum; cumque vix sexaginta passus ad majorem ecclesiam progressi essent, nubes stillare; & cum inde ad portam civitatis appropinquarent, tantos imbres effundere, ut cælos ruere putares, & in ecclesia Pietatis, quæ erat itineris meta, statuam per duos dies ac noctes dimittere cogerentur; Fratribus, ut poterant, ad monasterium se recipientibus, beatum Augustinum, Sanctum acclamantibus universis.

[47] Anno MDCXI mulieres duæ Gallicæ, peregrinantium habitu ecclesiam S. Dominici Luceriensis, [anno 1611 energumenam] quo tempore Completorium persolvebatur, ingressæ, ubi genibus flexis ante divinissimum Eucharistiæ sacramentum primum, deinde ad aram beatissimæ Virginis de Rosario pias preces fudissent, ad tumulum, in quo beati Episcopi ossa servantur, accesserunt. Ibi junior, quæ hactenus nullum commotionis signum ediderat, adeo corpore toto intorqueri, membris omnibus dissipari cœpit, ut Religiosi sacras preces decantantes, eam ab immundis spiritibus vexari facile deprehenderent.

[48] Accurrit statim Pater ad id munetis designatus, & adhibitis exorcismis, [octo dæmonibus liberatam esse,] ab octo dæmonibus obsessam intelligit. Cumque per Dei virtutem, & beati Episcopi merita eos ad recessum urgeret, se discessuros dixerunt, quod præsentiam ossium illorum diutius ferte non possent: quatuor enim primo in nummum quemdam æreum signo edito recesserunt; alius deinde facto signo in contortum capillum, quem obsessa vomuerat, eam reliquit; sextus, instar cujusdam virgulæ fumi, ex ore, ceu ex fornace, cum impetu exhalantis, & recta ad foramina vitreæ fenestræ, quæ est in sacello, pergentis exivit, tota fere urbe, quæ confluxerat, aspectante. Denique duobus aliis, cum eam ad terram impulissent, egressis, liberata est.

[49] Anno MDCXV Antonius Platus, rusticus Luceriensis, [& anno 1615 rusticum] & alii quidam ejus socii energumenum ad tumulum beati Augustini pro liberatione perductum asservabant. Dum ergo Pater exorcista, dæmonibus adjuratis, obsessum, ne nimium torqueretur, aliquamdiu iisdem hominibus custodiendum dimisisset, dæmon per os obsessi frigidam pro sedanda siti instanter efflagitavit. Antonius & alius ex sociis monasterium ingressi aquam hauserunt ex puteo, haustamque totam ebiberunt. Cumque solus Antonius, socio ad custodiam redeunte, aquam obsesso delaturus demissum jam funem attraheret, vi maxima, acsi tota phalanx infernalis ex pedibus illum protruderet, obverso in puteum capite dilapsus est.

[50] Tunc is beatum Augustinum devotius inclamans, illæsus super aquas sustentatur: [instans submersionis periculum evasisse.] quem (dæmone indicante, aquam non deferre, quod demersus esset in puteum) statim Fratres, & socii accurrentes vivum & incolumem ope beati Augustini (ut pie creditur.) eduxerunt. Vivebat Antonius adhuc anno MDCXXXIV fidele de re tota perhibens testimonium. Hic temporis ordine subnectenda esset publica B. Augustini apparitio, qua civitatem Lucerinam ab imminenti ac vicino terræ motu servasse creditur, & propter quod beneficium patronus ejusdem urbis electus est. Sed cum illustrissimus Tomcus hoc miraculum in fine Actorum abunde narraverit, lectorem eo remittimus, ipsaque Acta recudimus, ac notis illustramus.

VITA
Auctore Joanne Tomco Marnavitio, episcopo Bosnensi,
Ex editione Sigismundi Ferrarii, qui in Appendice ad res Hungaricæ provinciæ Ordinis Prædicatorum, a pag. 1 illam Joannis Tomci lucubrationem typis vulgavit.

Augustinus episc., Luceriæ in Apulia (S.)

A. Joan. Tomco.

CAPUT I.
Beati patria, parentes, religiosæ vitæ professio in Ordine Prædicatorum, ac primi labores.

[Beatus Tragurii in Dalmatia ex nobili stirpe natus,] Tragurium a, civium Romanorum oppidum, ab Isseis b conditum, marmore notum, teste Plinio c, civitas Dalmatiæ nobilissima, præstantissimorum virorum perenne seminarium, Augustinum edidit, circa medium decimum tertium Christianum seculum d, quo vix ullum aliud a Christo nato, novitate & varietate rerum non minus politicarum, quam ad pietatem spectantium, præsertim sacrarum familiarum institutione, feracius exstitit. Genus ei patricium ea tempestate, qua Dalmaticæ civitates, sub patrocinio regum Hungariæ, libera conditione florebant imprimis. Parens ejus fuit Nicolaus nomine ex Gazothorum gente, quæ jam Cassiotha dicitur, magnæ prudentiæ & probitatis vir, inter illius patriæ senatores. Mater ex Dragœviorum familia inter Sicenses e perpetuo primaria, Dragoslava nomine: multiplici prole eaque insigni fuere.

[2] [& a parentibus pie educatus] Tempus natale ad amussim sicuti & puerilis educatio, vitio illius ætatis, in obscuro delitescunt; certum tamen est, eum in lucem editum regnante sanctissimo, & sanctissimarum virginum Margarethæ f, & Cunegundæ g genitore, rege Bela quarto h hujus nominis, qui iisdem ferme annis, regno per Tartaros pulsus, ad Dalmatiæ littora confugiens, in urbe Traguriensi, adjacentibusque eidem insulis, tutum perfugium habuerat i. Parentum cura liberaliter educatus, pietati & religioni mirabiliter adolevit. Vix ad juventæ bivium accesserat, cum Deo vocanti potius, quam parentibus parendum existimans, purissimæ vitæ florem, illi, qui pascitur inter lilia, consecravit.

[3] Vigebat per ea tempore mirabili vitæ sanctimonia, euangelicoque studio animarum Christo lucrandarum, [Ordinem Prædicatorum ingreditur,] magno divinæ gloriæ incremento, & per orbem Christianum dilatabatur sacra Prædicatorum familia, ineunte eodem seculo, a sanctissimo viro Dominico, Hispano genere, sed Gotthalano k origine, instituta. Hujus religiosis moribus allectus pius Juvenis, mundo, parentibusque valedicens, inter ejusdem familiæ tirones adscribi postulavit, & obtinuit. Admissus inter cœnobiacos, iis artibus & rudimentis, quibus illa ætas ad omnimodam pietatem informatur, brevi profecit egregie. Potissimum illi studium fuit secularium consuetudinum, humanorumque negotiorum totalis oblivio, cujus assequendæ gratia, post macerationes corporis, novæ menti induendæ, novisque consiliis imbibendis, totum sese addixit; quibus facile inde vitæ simplicitas, ardor divina meditandi, abjectio suimet & proprii judicii abdicatio accessere. Tales virtutes, perpetua suarum appetitionum compressio, assiduaque sibi adversandi exercitatio, denique regularium virtutum regina decoravit, cœca, ut ajunt, obedientia; ut tiro adhuc, ipsis veteranis, nedum commilitonibus, esset exemplo, & admirationi.

[4] Tirocinio exacto, solenni claustralium virorum voto proprio, [peractoque tirocinio, variis virtutibus fulget,] Prædicatoriæ familiæ insertus, in litteris humanis simul atque divinis magnos fecit progressus. Hinc sacerdotio conspicuus, ad cathedras & euangelicos suggestus, superiorum nutu sublimatus, egregiam Dei Ecclesiæ non minus verbo quam exemplo, pluribus in locis Christiani orbis navavit operam, semper idem, qui primo Religionis ingressu, perseverans. Hinc nec speciosiora munia nec digniores gradus illum umquam a semel ducta solidæ pietatis linea deducere potuerunt. Augustini porro eminentissimi doctoris Ecclesiæ, cujus nomen in castris regularibus assumpserat, ita mores exprimere satagebat in omnibus; ut in conversatione fratrum, sive præesset aliis domestico magistratu, sive subesset, ob oculos sibi perpetuo magni Patris monita obversari putaret; quæ & aliis confratribus subinde magna suavitate inculcabat: præsertim illa ex Homilia 4: Recte novit vivere, qui recte novit orare: Sicut & illa ex Tract. de misericordia: Quid est oratione præclarius, quid vitæ nostra utilius, quid animo dulcius, quid in tota nostra religione sublimius? Illa quoque sæpius iterabat: Oratio justi clavis est cæli, ascendit precatio, & descendit Dei miseratio. Concludebatque excellentiam orandi ejusmodi verbis: Sicut ex carnalibus escis altera * caro, ita ex divinis eloquiis, & orationibus; interior homo nutritur. Ac sic Augustinum Augustinus exhibere, aliosque in eumdem transformare satagebat, elevationis mente * ad Deum.

[5] Dalmatam quoque sanctorum Doctorum maximum Hieronymum, [suosque sodales tum verbo] Dalmata ipse, scribentem ad Salvinam crebro repetebat: Semper in manibus tuis divina sit lectio, & tam crebræ orationes, ut omnes cogitationum sagittæ, quibus adolescentia percuti solet, hujusmodi clypeo repellantur: difficile est etenim, quin potius impossibile, perturbationum vitiis carere quemquam. Eodem quoque magistro, se religuosque monebat, non verbis tantum, sed corde Deum esse orandum: nam, ut idem ait, Melior quinque Psalmorum decantatio cum cordis puritate, ac serenitate, & spirituali hilaritate, quam totius Psalterii cum anxietate cordis, atque tristitia. His scilicet gradibus perfectam conjunctionem cum Deo videbatur assecutus. Humilitatis autem, sicuti & charitatis erga alios, super quam dici queat, studiosissimus erat.

[6] [tum exemplo,] Hinc sicuti facto, ita quoque voce, familiarissima habebat illa verba, quibus Ambrosius Augustini magister, Demetriadem virginem olim instruebat: Multum, aiebat, ad roborandam dilectionem valet, cum secundum doctrinam Apostolicam invicem se homines honore præveniunt; & alter alterum superiorem existimantes, amant servire subjecte, & nesciunt tumere prælati; cum & pauper divitem non sibi dubitat anteferre, & dives pauperem sibi gaudet æquare; cum & sublimes non superbiunt de claritate prosapiæ, & pauperes non extolluntur de communione naturæ: cum denique non plus tribuitur magnis opibus; quam bonis moribus, neque major ducitur phalerata iniquorum potentia, quam rectorum inhonora justitia.

[7] [ad perfectionem excitans] Et quia familiares illi erant parabolæ ad imitationem Christi, tam in publicis concionibus, quam privatis colloquiis, cum crebro illud Apostoli ad Galatas, Alter alterius onera portate, inculcaret, cervorum similitudinem ex sancto Augustino quæst. 71 proponebat: Sicuti enim de cervis nonnulli talium cognitionum studiosi scripserunt, cum fretum ad insulam transeunt pascuarum gratia, sic se ordinant, ut onera capitum suorum, quæ gestant in cornibus, super invicem portent, ita ut posterior in anteriorem cervice projecta caput collocet; & quia necesse est, unum esse qui ceteros præcedat; nec ante se habeat, cui caput inclinet, vicibus id agere dicitur, ut lassatus sui capitis onere, ille qui præcedit, post omnes recedat, & ei succedat, cujus ferebat caput, cum ipse præiret: ita invicem onera sua portantes, fretum transeunt, donec veniant ad terræ stabilitatem.

[8] [pro Ecclesia & Ordine in diversis regionibus strenue laborat.] Ita ille. Qui quando remissiores aliquos in monasteriis videret in disciplina servanda, ne videretur ex rigidiore reprehensione aliquo modo in fraternam charitatem impingere, consueverat, magna modestia illud ejusdem Augustini ad plebem Hipponensem in memoriam revocare: Ex quo Deo servire cœpi, quomodo difficile sum expertus meliores, quam qui in monasteriis profecerunt, ita non sum expertus pejores, quam qui in monasteriis ceciderunt. Profuit pluribus Prædicatoriæ familiæ sacris domibus, tam in patria, quam extra: in patria autem plurimorum monasteriorum fuit ipse fundator, ex quibus præstantissimi sanctæ Ecclesiæ prodierunt operarii. Bosnensibus etiam partibus, quæ a Manichæis l non ita pridem e Græcia atque Thracia scatentibus miserandum in modum devastabantur, verbo & exemplo, Apostolicam navavit operam, eximio operæ pretio. Sed ad Italicas partes, superiorum jussu translatus, prædicatione verbi Dei, morumque sanctimonia, Christi bonum odorem, magna suæ Dominicanæ familiæ existimatione, se gessit; præsertim cum per ea tempora, infelicissima Italicarum rerum esset conditio, propter pestiferas Guelphorum & Gibellinorum m factiones, quibus nihil tetrius humanum genus ab orbe condito pertulerat.

ANNOTATA.

a Tragurium, vulgo dictum Trau, est urbs episcopalis Dalmatiæ sub archiepiscopatu Spalatensi, jacetque in ora maris Adriatici, & in insula ejusdem nominis, quæ ponte jungitur continenti, ut geographi passim tradunt.

b Plinius lib. 3 Historiæ naturalis cap. 22 in Liburnia meminit de populo, qui Issæi appellantur. Joannes Lucius lib. 1 de regno Dalmatiæ & Croatiæ cap. 1 & 5 hanc gentem fusius recenset.

c Plinius loco mox citato testatur, Tragurium præsertim marmore notum esse.

d De verosimili nativitatis tempore non improbabilem conjecturam in Commentario prævio num. 34 proposuimus.

e Sicum est civitas Dalmatiæ antiquæ nunc excisa, cujus rudera in littore maris Adriatici inter Tragurium & Salonarum ruinas cernuntur. Inde incolæ Sicenses vocantur.

f De hac S. Margareta Majores nostri ad diem XXVIII Januarii egerunt.

g Acta S. Cunegundis istius seu Kingæ ad diem XXIV Julii, tomo V istius mensis a pag. 661 in opere nostro illustrata sunt.

h Bela IV rex Hungariæ in locum patris sui Andreæsuccessit anno Christi 1235, & anno 1275 ex hac vita migravit.

i Raynaldus in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 1241 num. 22 & sequentibus hanc Tartarorum in Hungariam irruptionem ac Bela regis fugam refert.

k Sanctus Dominicus hoc loco vocatur Gotth-Alanus origine, eo quod forte in Hispania prodierit ex stirpe Gotthorum & Alanorum, qui olim Hispaniam invaserant. Sunt autem Alani gens Gotthica, ut Procopius Cæsariensis lib. 1 Hist. Gotth. sub initio testatur. Quale fundamentum habeat hæc Gotth-Alana S. Dominici genealogia, die sequenti in Actis ejus dicemus.

l De novis hujusmodi Manichæis legi possunt ea, quæ in Commentario prævio ad Vitam S. Petri martyris die XXIX Aprilis, tomo III istius mensis, pag. 679 diximus.

m Hæc nomina indita sunt duabus famosis factionibus, quæ Italiam dissidiis & intestinis odiis repleverunt. Guelphi vocabantur illi, qui Romano Pontifici favebant; Gibellini autem, qui Fredericum imperatorem sequebantur, ut videre est apud Petavium nostrum in Rationario temporum part. 1, lib. 9, cap. 1, ubi de hac re vetera auctorum testimonia in margine assignat.

* f. alitur

* f. elevatione mentis

CAPUT II.
Promotio ipsius ad episcopatum Zagrabiensem, stupenda quædam miracula & variæ virtutes.

Verum enimvero, qui Italiæ, extremis malis immersæ, zelo Apostolico maturam opem attulerat, [Post multos labores in Hungaria exantlatos] Hungarico regno, ex summa felicitate ad imum miseriarum declinanti, divina dispositione opitulaturus, evocatur ex Italia, & ipsam Dalmaticam patriam deserere cogitur. Etenim deficiente sanctorum regum prole mascula, per trecentos annos in Pannoniis inclyta, regnicolæ in partes divisi, sacræ coronæ decus, armorum vi potius, quam sacrarum legum temperamento, Bohemicis, Bavaricis, Andegavensibusque principibus, tamquam per femineum serum ex Hungarico stemmate descendentibus, obtrudebant. Andegavensium porro jus, utpote reliquis omnibus potius, Romanus Pontifex a saniori parte Ungarorum sollicitatus, atque etiam eo jure, quo Stephanus Ungarorum Apostolus, a Sede Apostolica, coronam & regium nomen prius obtinuerat, nec non & eo, quo postea idem rex, regnum sancto Petro perpetua donatione consecrarat, sacrata tuebatur auctoritate.

[10] [a Benedicto XI Papa, coram quo duo insignia miraculæ] Qua tempestate, cum Bonifacio octavo a, qui Nicolaum b cardinalem Ostiensem legatum destinarat in Hungariam, Benedictus decimus, appellatus undecimus c, post tertium annum a decimotertio seculo Christiano, ex Prædicatorum familia lectus, vir pietatis eximiæ, in sede Petri suffectus esset, cumque eodem tempore ecclesia Zagrabiensis d, totius Hungarici regni amplissima, ob translatum Michaëlem ejus decimum quintum præsulem, ad Strigoniensem archiepiscopatum, solatio pastoris esset destitura, Benedictus, ut tantæ ecclesiæ præsulem aptum præficeret, qui vulneribus Hungaricis etiam medicina Apostolica prodesse valeret, in Augustinum, quem in sacra Dominici familia diu collegam habuerat, conjecit oculos, eumdemque Romam evocatum, vel reluctantem, pastorale munus subire coëgit e: cum quo dum familiarius, pro priori consuetudine, & germanitate morum ageret, eidemque in primo ad se accessu, manum valetudinariam salutationis ergo porrigeret, ubi primum ab hospite tacta, & pio osculo signata fuit, absterso statim dolore, osculata manus, vires integras, majori aliorum quam Pontificis, cui virtus Augustini probatissima erat, admiratione, recepit.

[11] [patrasse fertur,] Aliud quoque non minus mirandum contigit; etenim cum summus Pontifex jure Christiani hospitii, eumdem mensæ suæ admovisset, eidemque aliquot aviculas f tamquam ex itineris ærumnis debilitato, curasset apponi, ille vero observantiæ regularis instituto, quo Dominicanis fratribus perpetuo carnium usus interdicitur, tenacissimus, aliquamdiu hæsitabundo similis, ab illorum tactu abstinendo, cordis intimi affectu Dei opem implorasset; en aviculæ assæ, tamquam e nido, ex patina apposita, omnibus obstupescentibus evolantes, divina metamorphosi, totidem pisces assos in eodem vasculo, loco sui reliquerunt.

[12] Hinc Pontifex confirmatus in antiqua opinione, quam pridem in communi palæstra, [episcopus Zagrabiensis consecratur, ubi FF. Prædicatoribus cœnobium condit,] de sancto Viro conceperat, eumdem manibus suis supremo sacerdotio decoratum, ad Zagrabiensem gregem destinavit. Cui dum præesset, solliciti pastoris curam, & accuratissimi patris affectum, magno illius ecclesiæ incremento, comprobavit. Prima tamen illum sollicitudo tenuit, ne quamvis episcopus, quidquam de regularis vitæ præscripto remitteret. Inde prope cathedralem suam, a fundamentis erecta ecclesia, quam sanctissimorum præsulum normæ sancto Nicola dicatam voluit, eidem Dominicanorum fratrum monasterium adjunxit, quibuscum, totum id temporis, quod a pontificali munere sibi supererat, in conversatione charissimorum fratrum pie transigebat. Quibus etiam plura alia loca intra suæ diœcesis terminos extruxit, ut quamdiu illam lustraret ex officio, ex inolita sibi consuetudine, ad illos divertendo, & spiritui refocillando intentus, monachus esse posset. Quam porro Deo hæc Augustini consilia probarentur, facile patuit; cum enim locus, in quo prope cathedralem ecclesiam monasterium extruxerat, aquis salubrioribus indigeret, eo quod fluviolus præterlabens, mineralibus qualitatibus inficeretur, positis aliquando genibus, & simul cum fratribus implorato divino subsidio, manu sua effossa exigua scrobe, in latere proximi tumuli, saluberrimæ aquæ fonticulum elicuit; qui ad hodiernum usque diem, a fidelibus avide potatus, ob salubritatem æque animæ atque corporis, Augustini nomen retinet.

[13] Aliquando a quodam ex suo clero interrogatus, cur ita frequenter ad monasteria sese reciperet episcopus, [& cum observantia regulari] cujus esset in medio populorum semper inveniri, respondit; idem etiam a magno Augustino episcoporum maximo, non solum factitatum, sed etiam in libro, quem Manualem, tamquam semper manibus terendum, inscripsit, ejusmodi verbis commendatum. Fuge, a homo, paululum occupationes tuas, & absconde te modicum a tumultuosis cogitationibus tuis; vaca aliquantulum Deo, & paululum requiesce in eo, intra cubiculum mentis tuæ; & exclude omnia præter Deum, & quæ valent ad quærendum eum, & clauso ostio quære eum. Ita ille, qui talia sacra loca episcoporum hospitia itinerantium appellabat, subdens: Sicut viator itineris labore fessus, divertit recreandus ad publica hospitia, ita pastor animarum, ad religiosa receptacula.

[14] Ceterum quoad opus pastorale, nullibi operam suam desiderari passus est umquam, [conjungit curam pastoralem,] præsertim cum ea tempestate maxime deformis existeret facies ecclesiæ Zagrabiensis; quippe quæ sexaginta ante annis extrema fuerat a Tartarorum colluvie perpessa, qui ex Septemtrionali Asia per Muscoviam, russiam, Poloniam, Ungariam inundantes, Pannonias omnes, & Dalmatiam ipsam ad mare Adriaticum usque, pulso rege Bela cum primatibus, uti supra innuimus, omnia ferro, flammisque devovendo, inaudita crudelitate regnum universum colonis evacuaverant, iis exceptis, quibus fuga sibi consulere licuit g.

[15] Qua occasione devastata etiam ipsa Zagrabia, vix aliqui sacerdotes, [in quo munere ecclesiam Zagrabiensem restaurat,] antiquorum litteralia monimenta, in sacrario Zagrabiensi conservari solita, ad Arbensem h insulam transferendo flammis subtraxerant; unde & Zagrabiensis ecclesia (opus sanctissimi regis Ladislai i) cum adjacenti canonicorum monasterio jacuit, apside majori excepta, ferme eversa. Et licet post Tartarorum discessum, Philippus undecimus illius ecclesiæ præsul, eamdem restaurare aggressus esset, (vir publici boni amantissimus, utpote qui & castrum Medued appellatum, in monte Zagrabiæ imminenti, perfugio cleri & incolarum, sacris pecuniis a fundamentis excitaverat, civitate proxima Montis Græcensis muro minime adhuc obsepta:) tamen vix fundamenti ecclesiæ exsurgentibus, ad Strigoniensem k sedem translatus, opus majori spe, quam effectu cœptum, imperfectum reliquerat.

[16] Timotheus attamen ejus successor, ingenti conatu, [sacra supellectile ornat,] intermissum opus, quamdiu vixit ad summam promoverat altitudinem, eamque insigni opere elaboratam, (prout ejusdem gentilitia stemmata posteritati sunt argumento:) nec solum muris exstruendis, æternum laudabilem operam navaverat, sed & diversis aureis, argenteis, ac aliis pretiosis ornamentis sacram supellectilem instruxerat, prout vetera Zagrabiensis sacrarii monumenta testantur. Atque utinam Antonius, & Joannes, unus post alium successores, optimi Timothei institissent vestigiis; & non potius paratis dilapidandis, ipsoque Meduedensi castro, beneficio dicam, an verius maleficio suorum consanguineorum, & animæ propriæ, alienando obiissent inglorii, Joannes præsertim; unde inter illum & cathedrale capitulum, lites ingentes exortæ, in arma & in apertas persecutiones erupere, magno detrimento nobilissimæ ecclesiæ, nisi dextra Domini vitam ejus anno salutis MCCXCV præcidisset.

[17] [& cleri sui mores] Curavit optimus succesor Michaël, prædecessoris mala corrigere; adeo ut nec ab armis sumendis, pro defensione suæ ecclesiæ, & quiete totius regni abstineret; præsertim, cum per ea tempora, Carolus, Caroli, Claudi appellati, regis Siciliæ filius, ex Maria filia Stephani regis, Belæ quarti filii, prognatus l, ad coronam aviticam ab Ungaris evocatus, prope Zagrabiam cum Andrea rege, Veneto dicto m, coactus fuerit armis infeliciter decertare. Sed & ipse, ut diximus, ad Strigoniensem evocatus ecclesiam, ingentes curas & labores vix alteri, quam Augustino sibi suffecto, tolerandos reliquit. At is, cum vulnera suæ ecclesiæ perniciosiora, quam quæ humanis medicamentis curari possent, animadverteret, ad opem divinam confugiens, clero, in seculares mores, ne dicam militatem inhumanitatem, silvescenti, sanando vires intendit omnes.

[18] [variis modis corrigit.] Forma itaque gregis factus, nil præscripsit observandum, quod ipse numeris omnibus non præstaret, facto semper jussa præveniendo. Mira affabilitate ferociores, humanitate petulantiores, precibus elatiores, muneribus, honoribus promptiores, in sui observantiam & amorem, ac proinde ad divini cultus affectum, & sacrorum munerum frequentiam ita redegit, ut sacris precibus horarum canonicarum persolvendis, ex Dominicanæ familiæ ritu, in clerum, armis tractandis, magis quam sacerdotali psalmodiæ assuetum, introductis, illarum usum, hucusque posteritati transmiserit. Dignitates, quas columnas n capituli appellant, ab archidiaconis, cathedrali nempe, & ruralibus majori præeminentia adauctis, canonicos in diversas classes distinxit. Præbendarum clericorum numero addito, iis omnibus ex sua episcopali mensa supplevit necessaria. Unde clerum, nullis Septemtrionalibus amplissimis ecclesiis secundum, numero, disciplina, proventibus spectandum imprimis, ad præsentia usque tempora instruxit, ornavit, atque ditavit.

ANNOTATA.

a Bonifacius VIII Pontifex die XI Octobris anno 1303 ex hac vita discessit, de quo apud Raynaldum, aliosque obvios historiæ ecclesiasticæ scriptores plura possunt videri.

b Iste est Nicolaus, cognomento Bocasinus, qui ex Ordine Prædicatorum ad dignitatem cardinalitiam evectus est, & deinde non diu post mortem Bonifacii VIII, sub nomine Benedicti X vel XI Cathedram S. Petri ascendit. Scriptor Actorum hoc loquendi modo non satis clare exprimit, hunc Bonifacii VIII successorem esse eumdem cum isto Nicolao, quem Bonifacius Papa in Hungariam delegaverat. Nihilominus præter alios auctores Joannes Thuroczius in Chronicis Hungarorum cap. 86 diserte id explicat his verbis: Eodem tempore frater Nicolaus de Ordine Prædicatorum, episcopus Hostiensis Cardinalis, Apostolicæ Sedis auctoritate suffultus, in Hungariam pro Karolo advenit; qui Budæ residendo diebus aliquot, videns se nihil posse proficere, reversus est in curiam, & ibi mortuo Bonifacio VIII, in summum Pontificem eligitur & creatur, & Benedictus appellatur.

c Franciscus Pagius in Breviario Pontificum Romanorum tomo 3 pag. 550 & sequente rationem hujus appellationis ac diversi numeri ita reddit: in memoriam beneficiorum, a Bonifacio VIII acceptorum, Nicolaus Pontifex electus nomen Benedicti sumpsit, quod in baptismate Bonifacius acceperat, dictusque est hujus nuncupationis undecimus, licet decimus dicendus esset, cum ex dictis Joannes Veliternus, qui sub nomine Benedicti X Pontificatum invasit medio seculo undecimo, fuerit antipapa: quia tamen ab omnibus hujus temporis scriptoribus dicitur Benedictus undecimus, & nos ita nominandum censemus.

d Zagrabia, aliis Zagabria, incolis Zagrab, est munita Hungarici regni civitas, & episcopalis sub archiepiscopo Colocensi, jacetque in confiniis Sclavoniæ & Croatiæ, ut in mappis geographicis videre est.

e Cum Benedictus XI mense Octobri anni 1303 summus Pontifex electus fuerit, & Sedem S. Petriuno dumtaxat anno tenuerit, præterpropter colligimus, quo tempore B. Augustinus ab illo ad cathedram Zagrabiensem evectus fuerit. Michas Madius de Barbazanis, scriptor istius temporis, apud Joannem Lucium post opus de regno Dalmatiæ & Croatiæ editus, ibidem pag. 372 Benedicti Papæ XI mortem & simul promotionem Beati nostri sic memorat: Perusii moritur (nimirum Benedictus Pontifex) in miraculis coruscando, ordinansque Augustinum de Tragurio episcopum Sagrabiæ.

f De hoc portentoso miraculo in Commentario prævio num. 27 & 28 sat multa diximus.

g De hac horribili Tartarorum incursione in Hungariam consuli potest magister Rogerius, testis oculatus, qui inter scriptores Rerum Hungaricarum, anno 1600 Francofurti editos, a pag. 177 eam calamitatem pathetice describit.

h Arba, Arbe, vel Arbum est insula Illyrici, in qua situm est oppidum parvum ejusdem nominis, quæ quatuor passuum millibus distat ab ora Liburniæ, & ab Oriente in Occidentem ad quindecim millia passuum extenditur.

i Hujus sancti Regis Acta ad diem XXVII Junii, tomo V istius mensis a pag. 315 illustravimus.

k Strigonium, vulgo ductum Gran, est urbs archiepiscopalis Hungariæ, sita ad Danubium, a quo flumine bifariam secatur comitatus ejusdem nominis, qui ab illa primaria urbe appellationem suam accepit.

l Antonius Bonfinius decade 2 libro 9 Rerum Hungaricarum apud nos pag. 307 hanc Caroli genealogiam distinctius exponit.

m Laudatus Bonfinius loco proxime citato causam hujus cognominis explicat, & ibidem genealogiam, variamque istius Andreæ fortunam describit. Videri etiam potest Joannes Thuroczius in Chronico Hungarorum cap. 82, ubi Andreæ coronationem, ac originem narrat.

n Arbitror, canonicos dignitate præditos metaphorice appellari columnas, quia capitulum illis, veluti columnis nititur ac fulcitur.

CAPUT III.
Exhortatio, quam ad clerum suæ diœcesis instituisse dicitur.

[In synodo diœcesana adhortatur clericos suos] Synodicis congregationibus quolibet anno institutam disciplinam roborando, &, ut verbo pariter & exemplis pollebat, uberrimos fructus Apostolici zeli in horrea magni patris familias referebat. Aliquando congregata diœcesana synodo, ubi multa circa sacras leges observanda disposuisset; ex illo Euangelii themate: Vos ESTIS LUX MUNDI, it fertur a clerum suum allocutus: “Quoniam, fratres carissimi, divina adjuvante gratia, nequaquam ad eos est mihi sermo, quorum viæ tenebræ & lubricum, ut divinus occinit Psaltes, sed cælesti favore & Spiritu sancto assistente, vos alloquor, qui tamquam stellæ perpetuæ æternitatis inter procellas turbatissimi maris hujus vitæ prælucetis, ut luce vestra, nulla eclipsi tenebrarum offusa, naufrago peccatori ad portum salutis iter ostendatis, dum ex hodierno Euangelio nobis omnibus Christi sacerdotibus insinuantur illa verba: Vos ESTIS LUX MUNDI, &, Luceat LUX VESTRA CORAM HOMINIBUS; expedit, ut breviter inquiramus ex consideratione materialis cerei, luci præstandæ præparati, qualem esse conveniat euangelici sacerdotis conditionem, ut illa evitare possimus, quæ lampadi ardenti & irreprehensibili, per sacerdotem nobis in fonte baptismali consignatæ possint obesse, & Christo jubenti, ut luceat lux nostra coram hominibus, satisfacere valeamus.

[20] “Lampas itaque cerea [quod] materia confletur, est certum. [ut aliis præluceant bono exemplo,] Hæc porro materies nequaquam ex mineralibus, vel aliis subterraneis fodinis obscurissimorum fœtentissimorumque lacuum, inferno proximorum, colligitur; sed ex speciosissimis æque ac nobilissimis floribus, quos amplissimo sinu hilari pompa tellus cælis ostentat. Hinc sacerdos euangelicus nequaquam ex quolibet sexu membrorumque deformitate; sed ex nobiliori sexu, legitimis natalibus, religione Catholica, omni labe carens infamiæ, nulla morum deformitate compaginatus, exemplo Danielis & sociorum puerorum ex semine regio, in quibus nulla esset macula, cælestibus mysteriis tractandis efformatur. Nec satis habetur, ut cera colligatur ex iis, quos diximus, speciosissimis nobilissimisque exhilaratæ terræ floribus, in eum finem, ut fiat apta lampadi conficiendæ; sed nobilitati & speciei florum suavitas accedat, est necesse. Pari ratione non sufficit, ut ex nobiliori sexu, legitimis natalibus, religione Catholica, omni labe nefaria carens, morum nulla deformitate compaginata efformetur sacerdotalis lampas; sed iis omnibus accedat, est necesse, suavitas mansuetæ naturæ, piæ educationis fragrantia, ut Christi bonus odor esse possimus: etenim ipsemet Daniel cum sociis, quantumvis ex genere regio & sine macula cognoscerentur, ad ministerium regis admissi fuissent nequaquam, nisi omni sapientia & disciplina fuissent edocti.

[21] [castitatem servent,] “Et quamvis ex nobilissimis, speciosissimis ac demum floribus materia ceræ decerpatur, non tamen lampadi componendæ fit apta, nisi prius & lingua apum purgetur, stillatiumque labellorum ejusdem animantis perficiatur industria: animantis, inquam, natura castissimi, occupatione operosissimi, legum & disciplinæ tenacissimi. Sic & sacerdos, non quia natalibus præstet & moribus, lampadi euangelicæ concinnandæ censetur idoneus; sed castimonia purissimæ vitæ excellat, exquiritur: etenim cum nequaquam inter ministros Babylonicæ aulæ, sed inter aulicos immaculati agni sit adscribendus, ejuscemodi virtute debet insigniri, cum de talibus scribatur: Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati; virgines enim sunt, & sequuntur agnum quocumque ierit. Et quoniam is debet esse sacerdos, qui facie ad faciem negotium omnium maximum, salutem nempe generis humani, tractaturus est cum Deo, hac puritate polleat, necessum est: ipsa enim veritate testante, mundi solummodo corde Deum possunt intueri; cujus rei præstantiam penetravit qualicumque modo cæcutiens olim gentilitas, quæ curam succendendorum torrium ad ram deæ, ut appellabant, Vestæ b, decreto Romani senatus virginitate præstantibus puellis censuit committendam.

[22] “Industria item apis post puritatem mentis & corporis imitanda est sacerdoti, [otium vitent,] otii vitandi gratia: nam juxta tritum illud; Innumera mala docuit otiositas. Hinc maximus Doctorum noster Hieronymus Rustico monacho normam religiose vivendi præscribens; Semper, inquit, aliquid facias, ut te diabolus occupatum inveniat. Nimium indecens est, videre hominem ecclesiastico muneri adscriptum, sacro charactere insignitum, otiose per plateas spatiantem, meliorem partem diei in domibus magnatum, in tribunalibus litigantium, &, quod pejus est, inter greges compotantium dies integros traducere, suppresso talento virtutis sibi a Deo communicatæ; sed & (quod pessimum) abliguriendo prodigendoque proventus ecclesiasticos, legatos sibi pietate fidelium, sæpius imminutione proprii patrimonii, præjudicio prolis & posteritatis, qua nihil carius in humanis.

[23] “Revocate vobis in memoriam, fratres mei, Apostolos, [manibus laborent,] primos Christianæ scholæ doctores, labore manuum victitasse. Unde Paulus, quamvis omnium ecclesiarum solicitudinibus occupatus totus, non erubescit id fateri; quin etiam, ut habemus in Actis Apostolicis, gloriatur coram Ephesina ecclesia, talis industriæ exercitio, dum ait: Argentum & aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut ipsi scitis; quoniam ad ea, quæ mihi opus erant, & his, qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ. Et mox exemplo suo præcipit idem a reliquis fidelibus factitandum, dum subjungit: Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos, ac meminisse verbi Domini Jesu, quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere.

[24] “Nec audiendi, qui dicunt: Sat bene provisus & ditatus sacris proventibus non eget, [reditus pie impendant,] ut labore manuum sibi consulat: etenim Apostolus expresse id faciendum præcipit, ut habeamus, unde tribuamus necessitatem patienti. Tribuimus ex bonis ecclesiasticis, ut aiunt. At illud est officii, respondet Apostolus, imo & debiti, cum ait ad Corinthios: Sic nos existimet homo, ut ministros Christi, & dispensatores mysteriorum Dei. Hic jam quæritur, ut inter dispensatores fidelis quis inveniatur; id est juxta Patrum interpretationem, ut ita fideliter utamur proventibus Ecclesiæ, quatenus quidquid necessitati nostræ (necessitati dico, non opulentiæ, non prodigalitati, non luxui, non popinis, non scortis) superest, totum teneamur Christi fidelibus, nostris fratribus, tamquam ejusdem corporis membris, utpote egentibus, erogare; tum quia æqua ratione pertinent ad illos, sicuti ad nos; tum potissime, ut refrigerio & saluti illorum piorum, a quibus tales proventus instituti fuere, sit consultum.

[25] [eleemosynas tribuant pauperibus,] “Fur alioqui habendus quilibet nostrum, & patrimonii Christi fraudator, æternisque cruciatibus mancipandus, donec minimum quadrantem solvat ibi, ubi nullus, nisi per immortalitatis pœnas, invenitur solvendi modus. Idcirco, ut eleemosyna sacerdoti prosit, sacerdotali manu parandam illam requirit Apostolus. Quamobrem Hieronymus noster, ditissimi alioqui heres patrimonii, ad Marcum Celedensem scribens, exactissime a se Pauli præceptum exsecutum testatur, cum ait: Nihil alicui præripui, nihil otiosus accipio; manu quotidie & proprio sudore quærimus cibum, scientes ab Apostolo scriptum esse: Qui autem non operatur, nec manducet. Hæc Hieronymus. At inquiet aliquis: Omnium artium ignarus habeor. Respondeo: Scribere, legere quicumque novit ecclesiasticus; satis gnatus habetur, unde tali labore atque industria, tam publico quam privato bono consulat. Veteres illi monachi, eodem Hieronymo teste, neminent intra suum consortium, operis alicujus ignarum, admittebant.

[26] [leges ecclesiasticas] “Penes castimoniam, & industriam, tertia dos naturalis apum, sequitur legum observantia, & disciplinæ tenacitas, quibus apes unicum suum principem prosequuntur, venerantur & colunt, cujus imperio ita sunt addictæ, ut pro illo vitam prodigere minime timeant, & qua sui principis hostem, justum credunt ferite, inde sibi honestum ac necessarium putant perire, prout ipse Maro de iisdem cecinit: Pulcramque petunt per vulnera mortem. Et vir servitio cultuique Regis regum dicatus operæ pretium censebit, postquam mille sophisticis excogitationibus prælati sui, ejusdem Regis regum præsentiam exhibentis, leges & jussa pro sua libidine distorserit, & interpretatus fuerit, expresso legum & legislatoris manifesto contemptu, innumeris inventionibus exceptionum & appellationum, ut vocant, contumacis & refractarii capitis sui obstinationem fulcire? Quid quod jubeat Apostolus, obediendum dominis & præpositis etiam dyscolis?

[27] [exacte observent,] “Pudeat Christianum sacerdotem, inter ethnicos eam fuisse erga unius Pythagoræ dogmata æstimationem & reverentiam, ut sola responsione, Magister dixit, illius mandatis contra quorumcumque aliter suadentium auctoritatem acquiescerent. Pudeat nos discipulos illius Magistri, qui gloriam suam in eo collocatam voluit, dum scholam inter homines exercuit, ut obediens ad mortem usque cognosceretur; pudeat, inquam, nos, prælatis nostris per fas & nefas velle præesse. Mitto hic clericos causarum solicitatores, litium immortalium incentores; eos denique etiam sæpe judices litigantibus patrocinantes, cum apud ethnicos advocatorum patrocinium, creditum fuerit permissum latrocinium; clericos, inquam, qui suæ vocationis obliti, turpis lucri gratia, gratiam æterni & numquam deficientis lucri, sponte, utpote satis ab Ecclesia ditati, remittunt & respuunt, frustra sacris canonibus, & ecclesiasticis statutis reclamantibus.

[28] “Jam satis apis studium circa materiam ceræ cognovimus. [passiones suas] Non tamen hanc ideo adhuc aptatam lampadi cereæ formandæ invenimus, cum requiratur ulterius, ut ab apum industria ad purgationem ignis & roris aërei pruinarum accedat temperamentum. Quæ in sacerdote nihil aliud sunt, quam passionum veteris hominis mortificationes juxta ejuscemodi experientiæ magnum doctorem, regium Vatem, dicentem: Transivimus per ignem & aquam. Unde & ipse ethnicus poëta de heroë virtutibus omnibus exculto cecinit: Multa tulit, fecitque puer, sudavit & alsit.

[29] “Perfecta jam cera sit licet eo, quo vidimus, modo, [sæpe doment,] necdum tamen in ceream lampadem, nisi per novum ignem conflatur. Pari modo sacerdos euangelicus nequaquam unica mortificatione veteris Adæ in lampadem sacro altari adhibendam coalescet, nisi mortificationum artibus iteratis & numquam depositis. Hinc laudatus hujus artis magister aiebat: Propter te mortificamur tota die, æstimati sumus quasi oves occisionis. Et ille alius sacerdotum doctor, mortificationem Jesu Christi jugiter in corpore nostro portare nos jubet. Quod penitus introspexit ethnicus poëta ab Hieronymo nostro relatus illis verbis: Tantum profeceris, quantum tibi vim intuleris.

[30] “Et ut cera perfectionem suam per ignes assequatur, [orens, & litteris studeant,] non tamen luci præstandæ sufficit per se sola, nisi ex candida bombyce lychnus intercedat, id est, nisi purissimæ orationis studio sacerdotale cor instruatur: ut enim trini fili intorsione lychnus pro lampade cerea instruitur, ita sacerdotis oratio tunc vero lumini adaptatur euangelico, cum ad mentalem orationem vocalis, & utrique spectatæ vitæ decus accedit, de qua sancti Patres illud, Oportet semper orare & numquam deficere, jure merito interpretantur. Notandum tamen est, hæc tria fila nisi arte intorqueantur, lychnum nequaquam perfici; quare hæc intorsio triplicis orationis censetur sacerdotalis instructio & sapientia; & illa quidem non facilis alicujus eruditionis, aut doctrinæ superficialis, sed diutina tortitione labiorum quæsita, cum juxta sacrum illud scripturæ dogma, Labia sacerdotis custodiunt sapientiam, & legem requirent ex ore ejus. Sane ex cujus ore requirenda est lex, singulari prudentia & scientia debet insigniri, præcavendo, ne contra se latam illam sententiam experiatur: Quia tu repulisti sapientiam & scientiam, & ego te repellam, ne sacerdotio mihi fungaris.

[31] “Denique quam vim ad tenebras expellendas lucemque præferendam cerea lampas numeris omnibus absoluta obtinebit, [caritatem] nisi ignea flamma accendatur? Ita quid sacerdoti omnes enumeratæ dotes, earumque præstantia conferre poterunt, nisi caritatis accendantur ardore? Qua in re diligenter observandum est, caritatem effective exerceri posse minime absque proprii incommodi sensu, eodem prorsus modo, quo cerea lampas accensa, non nisi suimet imminutione splendescit. Sed heu quam pauci, non quidem cum sacerdote, sed cum simplici diacono Laurentio possunt exclamare, & prorumpere in illud Davidicum: Igne me examinasti. Quare? Quia disperserat, & dederat pauperibus; nec solum suarum rerum erogatione, sed etiam propriæ vitæ incommodo. Idcirco audacter & lætus subjunxit: Et non est inventa in me iniquitas.

[32] [& liberalitatem] “Immittere manum in crumenam, ut disperdamus nostra propter pauperes, aduritur manus humano more loquendo. Non nego, non inficior. At per ejusmodi ignem examinatus est Laurentius, & introductus est in refrigerium. Detractis propriis vestibus in ipsa hiemis asperitate, ut nudus operiatur, urit & adurit seculare malum; sed ex tali adustione Martinus noster, catechumenus adhuc, Christum loquentem audit: Martinus adhuc catechumenus hac me veste contexit. Urit & adurit nuditas Franciscum, ut egenis succurrat; sed ejusmodi corpusculo nudo stigmata, gemmis & auro pretiosiora, impressa, spectacula sunt Deo, angelis & hominibus.

[33] [erga egenos euerceant,] “Adurit manum largitas effusissima, qua Stephanus Ungarorum rex & apostolus post innumeras ecclesias a fundamentis excitatas & munificentissime ditatas, ut populos ad caulam Christi perductos contineret in Christianitatis officio, nulli petenti opem denegavit umquam; sed illam liberalissime die noctuque habuit, ut aliquando irruente egenorum turba inter tenebras in regem pientissimum, barbam quoque ipsi evellerent, stipem rapide pro innata importunitate & impatientia erepturi. Sed eamdem dexteram, reliquo toto corpore in cineres recidente, integram adhuc exstare, amplissimoque templo ab ipsa dextera denominato, universæ Ungariæ cultui & venerationi haberi, ipsiusque sanctissimi regis gloriæ amplissimum hoc omnium Hungaricarum partium templum, in quo consedimus, attolli, pretium est nequaquam manus adustæ; sed illius herois dexteræ, de quo regius Vates intonat: In memoria æterna erit justus. Et illud: Corona aurea super caput ejus &c. Hinc & regale caput ejus auro gemmisque fulgidum; sed memoria eximiæ sanctitatis, gloriæ, & honoris augustius, tutelare numen universi Hungarici regni, patriæ hujusce nostræ præsentaneum decus insidet aræ sacrosanctæ, sicut videtis.

[34] [& curent, ne lux, quam aliis præferre debent,] “Vidimus itaque, fratres amantissimi, qualitates sacerdotalis lampadis; quæ, quia non sub modio, sed super candelabrum, ut ait Salvator noster, ponitur, etiam atque etiam cavendum moneo, ne splendore ejus vento vel ab aquis, quibus tantummodo exstingui potest, aliquam patiatur injuriam; sed juxta ejusdem Salvatoris præceptum, luceat omnibus, qui in domo magni patris-familias existunt. Est autem ventus, cujus injuriis sacerdotalis lampas potest labefactari, terrenarum rerum solicitudo, cui cum renuntiaverimus adscribendi ecclesiasticæ militiæ, eo tempore capillorum nostrorum præcisorum episcopali manu, tertena omnia rejecimus, & solenniter Dominum, partem hereditatis nostræ & calicis nostri adoptavimus.

[35] [terrenis curis] “Absque periculo splendoris nostræ lampadis ad curas terrenas redire nobis non licet: etenim, sicut Hieronymus noster in hanc rem ad Nepotianum clericum loquitur, propterea vocantur clerici, vel quia de forte sunt Domini, vel ipse Dominus fors, id est pars clericorum est. Qui autem vel ipse pars Domini est, vel Dominum partem habet, talem se exhibere debet, ut & ipse possideat Dominum, & possideatur a Domino. Qui Dominum possidet & cum Propheta dicit: Pars mea Dominus, nihil extra Dominum habere potest. Quod si quidpiam aliud habere potest præter Dominum, pars ejus non erit Dominus; verbi gratia, si aurum, si argentum, si possessiones, si variam supellectilem; cum istis partibus Dominus pars fieri non dignabitur.

[36] “Ita ille, qui mox subjungit: Obsecro itaque te, [cupiditate lucri temporalis,] & repetens iterumque moneo, ne officium clericatus, genus aliquod militiæ putes, id est, ne lucra seculi in Christi quæras militia; ne plus habeas, quam quando clericus esse cœpisti, & dicatur tibi: Cleri eorum non proderunt eis. Et paulo post (quod nisi ipse diceret, forte subticerem) ita prosequitur: Ignominia sacerdotis est propriis studere divitiis. Natus in paupere domo & in tugurio rusticano, qui vix milio & cibario pane rugientem saturare ventrem poteram, nunc similam & mella fastidio; novi & genera & nomina piscium; in quo littore concha lecta sit, calleo; saporibus avium discerno provincias, & ciborum me raritas ac novissime damna ipsa delectant. Ita ille, ad cujus integram epistolam vos brevitatis gratia libenter remitto, cum tota de re clericali habeatur.

[37] “Et ut adhuc melius nobis innotescat, quanto & nostro & omnium aliorum præjudicio, [aliisque seculi negotiis] talibus ventorum injuriis splendorem sacerdotalis lampadis imminui permittimus, Romanus Pontifex Gregorius (& eo nomine noster etiam, quo illustrissimos ejus nepotes Frangipanicos dynastas, qui nuper, virtute fastis æternis celebranda, regnum Hungaricum regi suo, regemque regno, impia Tartarica feritate prope exstincto, vindicantes, cives nostri esse voluerunt) Homilia XVII in Lucam quid deploret, audiamus: Nullum, ait, puto, fratres carissimi, ab aliis majus præjudicium, quam a sacerdotibus tolerat Deus; quando, quos ad aliorum correctionem posuit, dare de se exempla pravitatis cernit; quando ipsi peccamus, qui compescere peccata debuimus; nulla animarum lucra quærimus; ad nostra quotidie studia vacamus, terrena concupiscimus, humanam gloriam intenta mente captamus; & quia eo ipso, quo ceteris prælati sumus, ad agenda quælibet, majorem licentiam habemus; susceptæ benedictionis ministerium vertimus ad ambitionis argumentum; Dei causas relinquimus, ad terrena negotia vacamus; locum sanctitatis accipimus, & terrenis artibus implicamur. Hæc Gregorius.

[38] “Nec vento curarum terrenarum, sed & aquis voluptatum carnalium funestatur sacerdotalis lampas, [aut carnis voluptatibus exstinguitur.] & miserandum in modum exstinguitur; ut merito sacerdotali nomine inclamet regius Vates: Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquæ usque ad animam; infixus sum in limo profundi, & non est substantia. Etenim sacerdos voluptatibus carnis immersus, tamquam in luto aquarum multarum, non habet aliquam splendoris substantiam: amissa quippe puritate, qua sola divino dignatur intuitu, volutabrum immunditiarum efficitur; certum enim est, teste Apostolo, cum quis adhæret meretrici, unum corpus fieri cum meretrice; at si unum corpus fit cum meretrice; ergo nulla remanet substantiæ sacerdotalis eminentia, cum femina incapax habeatur sacerdotii euangelici: quinimo simpliciter etiam polluta, vestalium Romanarum exemplo, ab aris repellebatur æternum, & crudelissimo mortis genere exstinguebatur.

[39] [Hinc monet, fugienda esse mulierum consortia,] “Sed ne vobis sermone meo tædium pariam, Hieronymum nostratem ex eadem epistola audiatis: Hospitiolum, inquit, tuum aut raro aut numquam mulierum pedes terant. Omnes puellas & virgines Christi aut æqualiter ignora, aut æqualiter dilige. Ne sub eodem tecto mansites, nec in præterita castitate considas. Nec sanctior Davide, nec Sampsone fortior, nec Salomone potes esse sapientior. Memento semper, quod paradisi colonum de possessione sua mulier ejecerit. Ægrotanti tibi quilibet frater assistat, & germana vel mater, aut probatæ quælibet apud omnes fidei. Quod si hujusmodi non fuerint consanguinitatis castimoniæque personæ, multas anus nutrit ecclesia, quæ & officium præbeant, & beneficium accipiant in ministrando, ut infirmitas quoque tua fructum habeat eleemosynæ. Scio, quosdam convaluisse corpore, & animo ægrotare cœpisse. Periculose tibi ministrat, cujus vultum frequenter attendis. Si propter officium clericatus aut vidua visitatur, aut virgo, numquam domum solus introëas.

[40] [quæ plerumque periculosa sunt,] “Tales habeto socios, quorum contubernio non infameris. Si lector, si acolythus, si psaltes te sequitur, non ornentur veste, sed moribus; nec calamistro crispent comas, sed pudicitia habitum polliceantur. Solus cum sola secreto & absque arbitro vel teste non sedeas. Si familiarius aliquid est loquendum, habet nutricem majorem domus, virginem, viduam, vel maritatam; non est tam inhumana, ut nullum præter te habeat, cui se audeat credere. Caveto omnes suspiciones, & quidquid probabiliter fingi potest, ne fingatur, ante devita. Hæc conterraneus c nobis & presbyter Hieronymus, post quem, parentem meum Augustinum, tamquam proprio malo gnarum, quid periculorum feminea habeant commercia, vobis in exemplum adduco: ille enim feminarum omnium, & in eis sororis, & fratris filiæ contubernium familiaritatemque constantissime evitavit; quippe qui diceret: Etsi propinquæ mulieres suspectæ non essent, tamen, quæ ad eas ventitarent, posse suspicionem efficere.

[41] [memoratisque aliorum lapsibus,] “Et ut sermoni finem imponamus, illud identidem cum veritatis Magistro ex Euangelio inculco: Vide, sacerdos, ne lumen, quod in te est, tenebræ fiant. Judas sacerdos, Apostolus, quin etiam episcopus fuit; avaritiæ tamen vento lampade exstincta, episcopatum, apostolatum, sacerdotium & animam ipsam perdidit. Tertullianus doctor antiquissimus & doctissimus, levissimo vento invidiæ Romani cleri afflatus, tamquam stipula ante faciem venti, exstincta lampade, tenebris occidit æternis. Arius sacerdos Alexandrinæ ecclesiæ, vanitatis vento agitatus, quam pestilenti fumo post exstinctam lampadem euangelicam, orbem Christianum infecerit, plurium seculorum ruinæ testantur. Sergius monachus idemque sacerdos, luto aquarum multarum obruta lampade, teterrimum torrem, impurissimum Mahometem, tot regnorum & imperiorum eversorem (quod nulla terrarum pats ignorat) in orbem Christianum intulit.

[42] “Hugonem d totius Germaniæ primatem Magdeburgensis ecclesia diu sanctissimum præsulem habuit, quem tandem, ludo carnis illudentem Deo, [clerum suum ad vigilantiam excitat.] sibique, lutum infernalium aquarum maxime terribili in omne ævum modo ingurgitavit. Et quod non absque lacrymis experimur, vastitatem nuperrimam Hungariæ divinæ justitiæ rigor, ex fœtore trium impurissimorum præsulum, testimonio sancti viri, pluribus adhuc viventibus cogniti, maturavit. Luceat ergo lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, & glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est. Ita tamen, ut, qui stat, videat, ne cadat”. Ita suos allocutus traditur. Decreta porro synodalia mira dexteritate in mores induci curabat, jugum Domini esse suave probans innata sibi discretione & affabilitate, pretiosissimis dotibus majestatis episcopalis; adeo ut neminem asperioribus verbis turbatum a se recedere, quantum fieri poterat, pateretur; &, si aliquando desperatam alias humano judicio alicujus emendationem in melius acrioribus verbis perstringere cogebatur, id ea benignitate & verborum placiditate statim condiebat, ut desperatis etiam morbis medelam adinvenirent.

ANNOTATA.

a Miror, illustrissimum biographum hic dixisse, quod Beatus tantummodo feratur ita clerum suum allocutus: si enim nobis persuadere vouit, hanc ipsam esse B. Augustini concionem, debuisset id prorsus asserere, & citare antiqua monumenta, in quibus illa inveniatur. Forte ex traditione vel instrumentis quibusdam noverat, similem exhortationem a beato Præsule ad clerum suum institutam fuisse, eique deperditæ suam talis argumenti substituit, ut ex stylo ac toto contextu conjici videtur. Vide Commentarium prævium num. 26.

b Hinc vulgo illæ appellabantur virgines Vestales.

c Sanctum Hieronymum sæpius supra vocat nostrum & hoc loco conterraneum, quia erat in Dalmatia natus.

d Nullus hujus nominis præsul inter antistites Magdeburgenses occurrit. Referunt quidem Tilmannus Bredenbachius in collationibus sacris lib. 8 cap. 15, Tritthemius in chronico Hirsaugiensi, aliique auctores terribile exemplum de quodam Udone archiepiscopo Magdeburgensi; sed cum neque ullus istius nominis fuerit umquam inter illos præsules, Paulus Langius in chronico Citizensi, quod Pistorius tomo 1 illustrium veterum scriptorum inseruit, & in Chronicis Numburgensibus, quæ Menckenius inter Scriptores rerum Germanicarum, præcipue Saxonicarum, nuper edidit, tomo 2, col. 10 & sequente, illam historiam ob varias rationes fabulis accenset. Woltherus Henricus Strevesdorff ex ordine S. Augustini in serie archiepiscoporum Magdeburgensium pag. 53 & sequentibus eamdem fabellam pluribus argumentis refellit. Quapropter non facile credo, hanc narrationem tam antiquam esse, ut beatus Augustinus eam clero suo proposuerit. Quinimo hinc potius suspicor, Tomcum Marnavitium ex recentioribus chronicis vel scriptoribus nomine B. Augustini illam Hugonis vel Udonis Magdeburgensis antistitis historiam retulisse.

CAPUT IV.
Pia illius gesta in episcopatu Zagrabiensi.

[Erga pauperes & ecclesias munificus] Viscera charitatis erga omnes indigentes habuit effusissima perpetuo: neque enim, nisi necessariis sustentationi suæ, & familiolæ admodum exiguæ, servitio suo dicatæ, retentis, ex affluentissimo sacro proventu, reliqua omnia, Christi pauperibus, hospitibus & peregrinis, volebat esse communia. Quin etiam quotannis in publica concione coram clero & populo, accepti & dati rationem minutissimam & distinctissimam consueverat exhibere. Non defuit interim fabricæ cathedralis ecclesiæ a Timotheo, ut diximus, promotæ; quam licet ad suum ferme culmen perduxisset, nullibi tamen insignia gentilitia, aliorum more, sculpi, sicut nec sacræ supellectili, altariumque ornamentis, quibus omnibus munificentissime prospexit, incidi, vel assui permisit: cum diceret, imposturas esse ejusmodi memorias in iis, quæ Christi hæreditate, non gentilitio patrimonio, ex officio boni pastoris parabantur. Addebat insuper, rapinam committi sacrilegam, quando personæ, Christi sanguine, & pauperum laboribus ditatæ, res etiam Deo per se dicatas, familiæ signis, & suis nominibus ac titulis insignirent. Nec tamen damnabat exempli boni gratia illorum prælatorum factum, qui vel proprio patrimonio, vel sobrietate, aut aliqua alia honesta industria quæsita donaria suis memoriis consignarent a.

[44] [diœcesim suam pedes visitat, & multos ægros sanat,] Diœcesim suam, ab Oriente in Occidentem, sicuti etiam a Septemtrione in Meridiem dierum quinque itinerationis, invisit quotannis & plerumque pedester; neque in adeundis piorum domibus aliqua locorum distantia, asperitate montium, sive populorum ferocia, cessit laboribus umquam. Occurrebant illi pauperum, debilium, ac infirmorum turbæ; ii ex pastorali benedictione incolumitatem; illi ex largitate piæ dexteræ, vitæ subsidia imploraturi; quos omnes mira charitate exceptos, & sermonibus & factis expediebat paternis. Observatumque fuit, innumeri licet ad eum egentes accederent, neminem ferme umquam ab eo recessisse sine necessario subsidio. Illud quoque pro certo habitum est: cum tantæ profusioni redditus episcopales, amplissimi licet, minime responderent, illius providentia nihil ipsi defuisse, cujus ope millia turbarum ex paucis panibus & piscibus, in desertis locis abunde quondam satiari consuevere. Hinc familiaris ex exiguo penu minus prompte sancti Patris imperia ad succurrendum egenis exequentibus, inculcare solebat; Non vidi justum derelictum, nec semen ejus quærens panem: justum autem inde cognosci prælatum, si Christi pauperibus, Christi sanguine parata prompte communicaret.

[45] [ad quorum solatium plantat salutiferam arborem,] Quoniam autem gratia curationum, quam ex illius dexteræ tactu, sive benedictione populi experiebantur, omnia passim loca etiam remotiora pervadebat, ipse humilitatis eximius cultor, talem declinandæ popularis auræ modum excogitavit, ut in meditullio ferme suæ ditionis, arbore tilia manu sua plantata, & fusis ad Deum precibus benedicta, suaderet populis, ejusdem arboris foliis pro remedio morborum uterentur. Et suasioni respondit ad preces sanctissimi Patris, misericordiatum Patris annuentia, eadem arbore integra viridique supra trecentos annos, inter assiduas ferme impiorum per ea loca excursiones, ramos saluberrimos expandente, & folia toties, quoties decussa fuerunt, pietati incolarum sufficiente: a quibus sancti Augustini tilia denominatur. Quo nomine, in Ugrociensi parochia vocitatur adhuc ad parochialem ecclesiam deducens semita, vel quia manu forte ipsius fuerit aperta, vel ipsius jussu commoditati populorum directa.

[46] Stetit arbor sacra per trecentos annos, ut diximus, [cujus memoria adhuc superest.] perpetuo revirescens, ad oppidum, a centum annis a Turcis occupatum, Cernik b appellatum, ipsis hostibus fidei veneranda; a quibus cum ingentes faces ad imum truncum votorum assequendorum gratia perpetuo accenderentur, igneo fervore radicibus emorientibus, ante viginti annos corruit; ita tamen, ut ex radicibus ipsius, antequam penitus arescerent, nova tilia succresceret, pari veneratione Turcis æque ac Christianis, assidue cum adhuc proxime adjacenti trunco culta; prope quam Christiani sacellum quoque, minime contradicentibus terræ dominis Mahometanis, excitarunt, illudque Franciscanis ex proxima Bosna c eo adventantibus curæ demandarunt.

[47] Charitatis inter oves sibi commissas procurandæ servandæque nullum finem faciebat, [Dissidentes inter se conciliat,] præsertim cum ea tempestate magnæ dissensiones animorum inter primates regionis, maximo detrimento boni publici, incendiis, rapinis, aliisque lethalibus injuriis alerentur. Exstant hodie plura publica documenta conciliatarum invicem plurimarum nobilissimarum familiarum, opera sancti Viri, apud aliquos regnorum Dalmatiæ, Croatiæ, atque Sclavoniæ nobiles; præsertim vero apud nobilissimos totius orbis Christiani comites Frangipanicos, sobolem vetustissimæ gentis Aniciæ Romanæ, ut diximus. Apud cujus heroicum germen Nicolaum, vidi nuper nobile monumentum compositionis, mediatore Augustino factæ, inter magnificos viros Stephanum Banum d Sclavoniæ e, Joannem, & Radozlavum comites fratres, super tricesimarum quarumdam perceptione, & abolitione, nec non super divisione tributorum provenientium in Ztenisniak, & Zamobor.

[48] Hoc tamen in genere supra modum eluxit charitatis ejus excellentia, [& pro pace regni Hungarici impigre laborat.] cum regni Hungarici status a multis annis funestissimis cladibus dissidentes, ut supra perstrinximus, ad unius legitimi regis Caroli obedientiam pellexit. Etenim quamvis clausa periodo decimitertii Christiani seculi, Bonifacius octavus, ut dictum est, Nicolaum Cardinalem Ostiensem, legatum suum, pro reducendis Hungaricis statibus ad obedientiam Caroli principis Andegavensis, tamquam prolem Mariæ filiæ Stephani, sororis autem Ladislai ultimi Hungaricæ stirpis masculæ, Caroli autem Siciliæ regis uxoris, destinasset in Hungariam; irrito tamen conatu in magna regnicolarum turbatione, competentibus sacram coronam Venceslao rege Bohemiæ & Otthone duce Bavariæ, quorum uterque eamdem solenni pompa, suarum factionum contentione, sed infausto fine obtinuerat, (altero in Bohemiam metu Bavari fugiente, hoc vero a Ladislao Transylvaniæ f præfecto carceribus mancipato, ac regno denique expulso) per novem integros annos Carolus regno avitico exulabat.

ANNOTATA.

a Hæc postrema biographi periodus mitigat & explicat præcedentem B. Augustini sententiam, quæ prima fronte rigidior apparet. Unde etiam Joannes a sancta Maria, qui aliter Rechacus cognominatur, tomo 3 de Sanctis & Beatis Ordinis Prædicatorum in Vita Gallica B. Augustini cap. 3 pag. 79 eamdem beati Præsulis opinionem mitiori interpretatione exposuit.

b In mappis geographicis Hungariæ notatur duplex oppidum sub eodem nomine Czernik; sed alterum eorum nimis remotum videtur ab urbe Zagrabiensi. Quare existimo, hic indicari istud oppidum, de quo Philippus Ferrarius in suo Lexico geographico ad vocem Inicerum sic scribit: Inicerum & Incerum ex aliis codicibus, Cernich, teste Lazio, oppidum Pannoniæ ad Saüm fluvium apud Velicam regalem inter Zagabriam urbem ad Occasum, & Gradiscam oppidum ad Ortum sex leucis Hungaricis.

c Bosnia, quam Joannes Lucius Bosnam appellat, est pars Occidentalis Serviæ, sic dicta a flumine ejusdem nominis per eam labente. Habet a Septemtrione Sclavoniam, ab Occidente Croatiam, ab Oriente eam partem Serviæ, quæ Rascia dicitur, & a Meridie Dalmatiam.

d Bani dignitas notissima est apud Hungaros, Croatas, vicinosque populos, a quibus provinciæ gubernator vulgo Ban appellatur. De hujusmodi gubernatorum potestate plura vide apud Joannem Lucium lib. 6 de Regno Dalmatiæ & Croatiæ cap. 1.

e Sclavonia ab aliquibus scriptoribus Latinis tam late extenditur, ut Dalmatiam, Croatiam, Bosniam, & Sclavoniam proprie dictam complectatur; nunc autem strictius passim accipitur ea regio, continetque tantummodo Sclavoniam propriam, quæ inter fluvios Dravum Savumque extenditur, & ab occasu Styria, ac ab ortu flumine Danubio clauditur.

f Transsylvania est pars Orientalis Hungariæ, quæ ab Ortu in Occasum per 170 millia passuum extenditur. Terminatur a Septemtrione Russia Rubra, quæ est provincia Poloniæ; ab Oriente autem Valachia & Moldavia; ab Occidente Hungaria superiore, & a Meridie partim Hungaria, partim Moldavia.

CAPUT V.
Concio, quam B. Augustinus habuisse traditur in comitiis Hungariæ ad sedandas istius regni turbas & factiones.

[Beatus Præsul in comitiis Hungaricis,] Quamobrem Clemens Papa quintus a, qui Benedicto successerat post Bonifacium, Gentilem b Cardinalem ex familia Minorum lectum, anno octavo quintidecimi * seculi legavit ad Hungaros, virum magnæ pietatis & prudentiæ: qui Spalatum c in Dalmatiam veniens, regnicolarum animos Carolo conciliare aggressus, postquam ibi res succedere pro voto cognovit, in Croatiam progreditur; mox Zagrabiam d adeundo, Augustinum & laborum comitem, & consiliorum directorem, tamquam vitum in magna sanctitatis opinione, Hungarici negotii cooperatorem futurum, Budam e regni sedem abduxit, ubi anno integro sedandis regnicolarum animis absumpto, indicto denique statuum omnium solenni conventu, veteri gentis instituto, in campo, qui vocatur Rackos, ad ripam Danubii, prope civitatem Pestanam f, ubi frequentissimo postquam concursu cuncti adfuere, Augustinus jussu legati tali modo peroravit:

[50] “Postquam Dei gratia, legati auctoritate, afflictissimæ patriæ consulturi, [proposita orationis suæ materia,] in hunc locum, ab exordio regni Hungarici publicis negotiis agendis adoptatum, convenimus; cumque mihi omnium aliorum minus apto (sed qui nihilominus in promovendo publicæ rei nostræ bono, ardore & studio nulli facile cesserim) dicendi provincia demandetur, nequaquam diserta, sed fortia sectando, juxta sancti Cypriani Carthaginensis episcopi sententiam, posthabita omni verbositate, & omni eloquentiæ lenocinio, ut episcopum decet, brevibus demandatam provinciam expediam; præsertim, quia in conspectu sanctissimorum antistitum, sapientissimorum universi regni procerum, nec non lectissima regnicolarum nobilitate perstrinxisse potius, quam exaggerasse rem, satis superque exposuisse illam, persuasum jam mihi habeo: quod me præstiturum existimo, si prius aliqua de plebis petulantia, cujus impetu regnum distrahitur amplissimum, tum de auctoritate Romanæ Sedis in ejusmodi occasionibus, denique de jure optimo Caroli regis in sacram nostram coronam Hungaricam delibavero.

[51] “Et quidem quoad primam partem, satis exploratum est omnibus, [narrat petulantiam plebis,] annum jam nonum ab eo tempore, quo Bonifacius octavus, Romanorum Pontificum sapientissimus, legatum ad hasce partes ad instantiam sanioris partis regnicolarum, post mortem Andreæ, ultimi regis ex regum nostrorum stemmate superstitis, misit, communem hanc nostram patriam adinstar Oceani, adversis ventorum procellis ab imo agitari, turbarique. Causam quoque rei non est cur refricem, tamquam omnibus apertissimam, cum nempe bonus Cardinalis sacrorum præsulum & optimatum, nec non melioris nobilitatis voto solicitatus, nullum modum conciliandi animos aliquorum clericulorum & Hungaricæ plebeculæ potuisset invenire, censuris ecclesiasticis potius quam armata vi, ut ecclesiasticum ministrum decebat, interdicto sacrorum usu, ad sanam mentem reducere conatum fuisse: nec novo quidem exemplo, sed per universum Christianum orbem ejuscemodi malo aliisque similibus sanandis ab Apostolica Sede semper usitato.

[52] “Verum talis medicina salutis loco phrenesim inauditam excitavit; [& quorumdam clericorum,] ut observatum est a medicis in iis corporibus, quæ malo congruentes medicinas vel non admittunt, vel eo, quo deberent, modo, iis non utuntur: nam ut paucis concludam, quod longo tempore mirabundi suspeximus & suspiravimus, clericulorum turba, plebis armata furore, pestilentem virum * in medicum eructando, Apostolicam Sedem, quæ a nemine judicatur in terris, anathemate se percussisse g, strepitu campanarum censuit, efficta causa, quasi Romanus Pontifex electionem regis Hungariæ, statibus reipublicæ Hungaricæ perpetuo liberam, violenta, ut jactabant, intrusione Caroli Andegavensis violasset. Atque talis insania eo usque processit, ut diversis aliis principibus in regnum hoc ad sacram coronam evocatis, octo annis integris, Pannonicæ reipublicæ viscera suorum gladiis foderentur.

[53] [variisque exemplis ostendit,] “At quæso paululum mecum, sapientissimi auditores, recogitate, an ullo umquam tempore turbæ nisi turbis excitandis, rebusque publicis & quietis turbandis, & festæ pacis centro exturbandis potuerunt esse aptiores; vel ex eo, quia turbarum & turbulentiarum infaustissimarum nomine ab iisdem turbis emanarunt: quippe ad res agendas nihil ineptius turbis, quæ si aliquando veritatis, ipsius Christi videlicet Servatoris nostri, monitis audiendis allecta, ad illum voluit accedere, non nisi compressione & offensione cælestis Magistri id tentavit, irruendo nempe in illum, ut tradit Euangelista: etsi idem alias omnipotens, verum ut homo, ne ab illa penitus opprimeretur, alium modum non censuit expeditiorem, quam ut se in naviculam, quæ erat Simonis Petri, inter multas alias in littore Genezareno existentes, reciperet, & rogaret per eumdem Petrum paululum a terra abduci: etenim nec ipsam pietatem absque irreverentia & vitio inhumanitatis turba novit exercere.

[54] [turbas semper nocere,] “Unde Matthæi nono scribitur Dominus noster aliquando miseratus turbam. Sed qualem? Jacentem, inquit Euangelista, & tamquam oves sine pastore. Cogitate, qualis sit turba præstantiæ, quæ ovibus sine pastore, huc illuc dispersis æquiparetur. Quod si impia in Christum, & jacens tamquam oves sine pastore, turba describitur in Euangelio, non mirum si in ejusdem Christi Vicarium, & in navicula Petri successorem, pastoris abjecta reverentia, tali phrenesi, qualis a Christi monarchia fundata, numquam fuit audita, sævierit, ut nostis. Nostis autem pro vestra singulari eruditione, auditores sapientissimi, ex Eusebio in Vita Constantini, multiplex imperium, quo omnibus hominibus datur æqualis dignitas, æquale suffragium, quodque cum monarchia ex adverso pugnat, confusionis ac seditionis potius, quam regni nomen mereri.

[55] [& ex politicis philosophorum testimoniis probat,] “Hinc vetustissimum decus philosophorum præstantissimus Aristoteles Ethicorum libro octavo, capite primo censuit, populi potentiæ transgressionem pejorem esse tyrannide: nam ut idem ait: Pejus est, si multi, quam si unus vel pauci dominantur. Seneca populum, vitiorum suasorem, auctoremque testatur; Plato ventrem ignavum; Plutarchus effrænem & præcipitem equum; Cicero turbam, fervens & æstuans mare. Aliquando cum interrogaretur Diogenes, quid esset esse sapientem, respondit: A vulgi sententia discedere. Chrysippus porro ita argumentatur, & quidem ad rem nostram sapientissime: Si, inquit, populus philosophari non potest, quanto magis rebus divinis, sacrisque legibus tractandis erit ineptus? Et sicut scripsit Laërtius lib. VII cap. II, putabimus, plebem theologiæ sacrum dogma posse moderari?

[56] [sententiam vulgi in negotiis regni] “Quamobrem si jure merito Anacharsis indignabatur, in Græcia populum canendi inscium, in theatro de musicis judicare; nos, ut Laërtius idem libro primo, capite nono ait; nos, inquam, plebem sacrarum Litterarum rudem de sanctissimis religionibus judicium facere pateremur? Si Appius Claudius, Romanos inter senatores sapientissimus, indigne ferebat, Scipionem Æmilianum a laniis & tonsoribus in censuram promoveri; quanto magis indigne ferendum, si sacerdotia, si magistratus, si sacer ordo, si regnorum dispositiones, & sanctissimarum legum discussiones sordidæ turbæ exponantur censuræ? Imo si quos seorsim evocatos, ut Cato major aiebat, in consilium rei suæ nemo sanus adhiberet, ab iis, in turbam coactis, responsa religionum dari, quis mente sanus admittet?

[57] “Idem, qui supra, Seneca capite secundo de beata Vita, [contemnendam esse,] argumentum pessimum turbam pronuntiavit. Et ut ad nostræ philosophiæ magis facto, quam dicto, illustratorem accedamus: Polycarpus martyr, idemque Joannis Apostoli discipulus, aliquando jussus a proconsule, ut narrat Eusebius lib. IV Hist. cap. XV rationem sui populo dare, prætori se dixit daturum; nam populo frustra dari, quem negaret duci posse ratione. Addamus nostræ religionis philosopho, innumeris aliis brevitati condonatis, nostræ gentis non insipientissimum principem, quamquam revera crudelioris animi nota merito ab omnibus perstrictum, Diocletianum h. Is, cum senatus Romanus decrevisset persecutionem contra Christianos, penultimo ipsius imperii, hoc est, undevigesimo anno, acclamante populo in circo, ut Christiani bestiis subjicerentur, pronuntiavit, vanas populi voces minime audiendas.

[58] “Sed rem, ut cupimus, Christi claudamus exemplo. [quod Christi exemplo confirmat.] Ipse Dei filius, cum minime dedignaretur Nazareno computari populo, & unus Nazarenorum civium haberi, essetque in omne commodum & beneficium civium suorum intentus; attamen quale pretium pro tali gratia a civibus ipsis recepit? Furore populari ducitur ad supercilium montis ex eo præcipitandus, Euangelista teste. Et mirabimur, turbam Hungaricam, brutorum more, in Christi sæviisse Vicarium? Turbæ autem facinus contra pia sensa sacrorum antistitum, illustrissimorum procerum, & sapientissimæ nobilitatis, sacrilegium absolute fuisse, cum certo certius cognoverimus, quotquot hic adsumus, vel ex eo nihil immorandum suadet ratio, ut turbarum turbulentas vanitates, & falsas insanias proturbando, nos de nostra republica, imo de salute nostra, libere sancteque deliberemus, & a vulgi sententia recedamus, nos sapientes esse ostendamus.

[59] “Jam de auctoritate Romanæ Sedis, cum coram iis loquar, [Auctoritatem Sedis Apostolicæ] quos ne quidem susurrus ab obedientia & illius reverentia ausus est pertentare, non solum ab eo tempore, quo gens Hungarica adeo stricte ipsius venerationi adhæsit, ut inter omnes Christiani orbis reges solus Hungaricus Apostolicus, & Sedis Apostolicæ a latere, ut aiunt, legatus, singulari prærogativa, per sanctum Stephanum in omnes successores perpetuo transfusa, dicatur & habeatur; sed ab ipso ortu Christianæ reipublicæ, quo Paulus apostolus Illyricæ nationi Euangelica face præluxit, relicto in Pannoniis nepote ex sorore, Andronico i episcopo (unde & primatus ecclesiarum amplissimæ gentis Illyricæ per plura secula in Sirmiensi k stetit ecclesia) superfluum ducerem, omnino quidquam effari, nisi cælum hoc, turbine turbantis omnia turbæ aliquando infectum, pertimescerem. Quamobrem consueta brevitate aliquot sacræ Scripturæ loca, vobis ignota minime, attingam, quibus constans omnium sanctorum Patrum sensus & consensus auctoritatem ecclesiasticam superiorem potestate seculari in Ecclesia Dei stetisse semper, subscripsit.

[60] [ex quibusdam veteris] “Hinc nullus eorum, quorum nomina studio brevitatis, tamquam vobis notissima, prætereo, dubitavit umquam, de Ecclesia intelligenda esse illa verba Jeremiæ: Domina gentium, & princeps provinciarum. Et Ezechielis: Suscitabo Pastorem unum; Apocalypsis: Qui vicerit, & custodierit opera mea in finem, dabo illi potestatem super gentes, & reget eos in virga ferrea, & tamquam vas figuli confringentur, sicut & ego accepi a Patre meo; Isaiæ: Gens, ait, & regnum (alloquendo Ecclesiam) quod non servierit tibi, peribit; Davidis: Gladii, inquit, ancipites in manibus eorum ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis, ad alligandos reges eorum in compedibus, & nobiles eorum in manicis ferreis, ut faciant in eis judicium conscriptum; gloria hæc est omnibus sanctis ejus. Inde apud Lucam in collegio Apostolico duo gladii approbantur. Et ut missas faciamus alias veteris Paginæ auctoritates, Hieronymus noster, quem in explicandis sacræ Scripturæ sensibus Doctorem maximum a Deo sibi provisum profitetur Ecclesia, illa verba Jeremiæ, Ecce constitui te hodie super gentes & super regna, ut evellas & destruas, & disperdas, & dissipes, & ædifices, & plantes, ad Christum & Ecclesiam pertinere, disertis verbis explicat.

[61] [ac novi Testamenti] “Quamobrem Christus ipsemet præcipit Petro: Pasce oves meas, id est, universum gregem ecclesiasticum; & Pasce agnos meos, id est principes gregis ecclesiastici juxta Patrum explicationem. Novimus quidem a Christo fundatam Ecclesiam supra fundamentum. Apostolorum & prophetarum, quando tam Petro, quam reliquis omnibus Apostolis æquam ligandi solvendique potestatem dedit ante Passionem & resurrectionem suam; sicuti resurgens a mortuis, iisdem omnibus Spiritum sanctum inspiravit, eos denique cum omnimoda potestate sine ulla differentia inter Petrum & alios, ad baptizandas omnes gentes per orbem terrarum destinavit.

[62] [textibus propugnat,] “Attamen supremam potestatem pascendi oves, qui sunt Christi fideles, & agnos, qui sunt principes fidelium, ut diximus, absque multitudine aliorum Apostolorum, præsentibus tantummodo Thoma, Nathanaële, duobus filiis Zebedæi, & aliis duobus ex discipulis, quinque nempe testibus, & Joanne sexto, uno ex filiis Zebedæi, tamquam loco scribæ adscito, soli Petro voluit demandatam. Hinc Paulus scribens ad Corinthios: Spiritualis homo judicat omnia; ipse autem a nemine judicatur. Ad Romanos vero: Omnis anima potestatibus sublimioribus subjecta est. Et alibi: Si angelos judicabimus, quanto magis secularia? Ipse vero Petrus in sua canonica, Vos, inquit, estis regale sacerdotium. Item: Gratia vobis & pax adimpleatur in cognitione Dei, & Christi Jesu domini nostri, quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ (Græcus textus habet potestatis suæ) quæ ad vitam & pietatem, donata sunt.

[63] [quibus superaddit nonnullas sanctorum Patrum,] “Sed & Patres sanctissimi a Christo ad nostra usque tempora constanter tenuerunt & docuerunt, episcopis & summo Romano Pontifici competere & esse in omnia temporalia regiam & supremam potestatem; quod tamen ita intellexerim, ut non directe habeat jurisdictionem temporalem in illa, sed indirecte, quatenus nimirum est necessarium ad finem spiritualem & salutem animarum, sicuti plane nunc contigit in hoc nostro regno. Ita Dionysius ad Demophilum cap. 8 de ecclesiastica Hierarchia; Ignatius ad Philadelphenses, ad Smyrnenses & ad Trallianos; Irenæus lib. 4 cap. 44; Clemens Alexandrinus lib. 7 Stromatum; Cyprianus epist. 69 ad Ruffinianum; Arnobius in psalmum 139; Athanasius oratione secunda contra Arianos; Nazianzenus oratione 18; Ambrosius 1 ad Corinthios cap. 3; Hieronymus in Isaiam cap. 60; Chrysostomus lib. 3 de Sacerdotio; Epiphanius Heresi 29; Cyrillus Alexandrinus in libro Thesauri; Augustinus in Apocalypsin prope finem; Paulinus ad Citerium; Cassiodorus epistola 4, libro 1; Gregorius magnus in quartum Psalmum Pœnitentialium; Angelomus libro Regum 1 cap. 2; Rabanus de Institutione clericorum; Anselmus super epistolam 1 ad Corinthios 3; Ottho Frisingensis lib. 3 cap. 36; Bernardus lib. 3 cap. 8 ad Eugenium.

[64] “Idem docuere ii omnes, quos scholasticos appellamus; [scholasticorum & conciliorum sententias,] imprimis autem magister meus l Thomas de Aquino, & Bonaventura de Balneo regio. Concilia nationalia, ut Toletana & Rhemensia clarissime super hoc decrevere. Sed quid quod tot scripturis, Patribus & doctoribus accedunt facta ipsa scripturas explicantia? Etenim habemus apud Zonaram, Anastasium imperatorem non ante fuisse coronatum ab Euthymio patriarcha, quam scripto polliceretur, se in fide Catholica permansurum. Clodovæus Francus, occupatis Galliis, auctoritate Romani Pontificis Hormisdæ a Remigio Rhemensi præsule coronatus, ex ipsis Francorum scriptoribus habetur; sicut ex Hispanicis, Isidoro præsertim, Roderico, Visigothos reges, qui regnarunt apud illos, per episcopos ad regna assumptos, ac etiam solio deturbatos. Chilpericum regem Francorum ob stupiditatem a Zacharia Romano Pontifice gubernaculo regni submotum, Pippinumque regem suffectum, ejusdem gentis scriptores fatentur.

[65] “Et quod maximi momenti in hoc genere cognoscitur, [variasque præteriti temporis historias,] certissimum est, plurimorum scriptorum testimonio, Eginarti autem omnia spectantis imprimis, a Leone tertio Romano Pontifice Pippini filium Carolum, imperatorem Romanum creatum, a quo ad nunc imperantem Henricum nostis, neminem pro imperatore legitimo habitum, qui manu Papali non sit consecratus; sed quo usque coronaretur, imperator electus dictus & habitus est. Scitis autem, Henricum tertium a Gregorio septimo privatum imperio, ab omnibus derelictum, privatum, & insepultum jacuisse: Otthonem quartum ab Innocentio tertio depositum, sicuti & Fridericum secundum a quarto Innocentio, a quo Portugalliæ regi curator est assignatus: regnum enim Portugalliæ, sicuti & Scotorum, & plurima alia, beneficiaria Sedis Apostolicæ dignoscuntur. Sed ad nostra veniamus.

[66] “Quamdiu reges Dalmatiæ & Croatiæ per sexcentos ferme annos regnarunt, [& domestica exempla,] ab Heraclii imperatoris temporibus ad nostrum sanctissimum regem Ladizlavum, semper beneficiarii, semper tributarii Sedis Apostolicæ fuerunt, sicuti & Bani Bosnenses, tamquam dictorum regnorum membrum, idem adhuc usque exsequuntur. Patrum nostrorum memoria dynasta Serbliæ m & Rassiæ n, rex ab Honorio tertio nominatus, & titulum regium, & regnum ipsum ad præsentes posteros feliciter transmisit; & ut finem huic rei faciam, ipse sanctissimus apostolus Hungariæ Stephanus, de cujus successore agimus, a Romano Pontifice Silvestro secundo rex est declaratus, & perpetua legatione Apostolica decoratus. Quod si fatemur in fonte, cur non admittemus in rivulo? Ita tamen, ut inde libertati illi perpetuæ, qua Hungari suos principes eligunt, independenter a qualibet alia potestate, nullum præjudicium oriri profitear.

[67] [ex quibus omnibus concludit,] “Nulla itaque dubitandi superest occasio, quo jure Romanus Pontifex Hungarica dissidia miseratus, sanioribus & potioribus etiam Hungaris id exposcentibus, Carolum auctoritate sua, tamquam universalis Pater & judex supremus, tuendum in regno, jure sanguinis sibi debito, susceperit. Jure autem sanguinis, eoque optimo, super alios competitores, Carolo deberi diadema aviticum, sole meridiano clarius est, cum matrem habuerit Mariam, Stephani quinti Hungarorum regis filiam, sororem Ladislai tertii, & ultimæ ex Bela propaginis sacræ masculæ Hungaricæ. Vencessai Bohemi conditionem longe diversam esse, non est cur ambigamus: quippe quem ex filia filiæ Belæ quarti natum agnoscamus. Bavarus Ottho quo glutine stemmati nostrorum regum possit agglutinari, nequaquam mihi probatur.

[68] [regnum Hungaricum jure pertinere] “Sed Caroli juribus illud quoque, idque rarum in terris additur, quod ipsius stemma, cælo teste, ex sanctissimis regibus nostris profluere comprobatur: ut enim Bela quartus, ipsius proavus, Elizabetham o sororem Germaniæ; aliam Elizabetham p ex alia sorore neptem, Hispaniæ; Margaretam q filiam, Dalmatiæ (tamquam concivem meam, Tragurii nempe editam) Cunegundem r aliam filiam, Poloniæ, sanctitatis gloriæ sideribus insertas, produxisse lætatur; ita ex Mariæ nepote mater Caroli nostri Ludovicum s, sanctissimum Tolosæ præsulem, primo Italiæ, in qua vitales hausit auras, demum Galliæ, ex qua ad æternitatis evolavit præmia t, Caroli nostri fratrem, stirpem agnoscit suam. Perinde sicuti cælo terræque acceptissimus, Francorum regum præstantissimus Ludovicus nonus u, qui ab adolescentia sua ad ultimum usque spiritum, numquam sibi, sed Christo militavit, regem nostrum Carolum, per fratrem Carolum pronepotem suum, statibus inclyti regni Hungarici sceptris sacratissimis tractandis natum, posteritatem suam fatetur, sic & commendat.

[69] [ad Carolum, quo coronato,] “Addo præterea, quod omnibus est liquidum, Carolum regem nostrum numquam se Hungarico regno obtrusisse; quippe cui tamquam primogenitæ proli parentis sui Caroli secundi, felicissimum totius orbis regnum Siciliæ naturali prærogativa destinabatur: sed (unde ipsi immortales gratias habere debemus & agere) ab melioribus senatoribus solicitatum, jussu Romani Pontificis labanti Hungariæ, & alienis nationibus in prædam concedenti præsto futurum, posthabito nobilissimo & ditissimo Siciliæ regno, adcurrisse. Quæ, ut bene nota omnibus, sicuti initio sum præfatus, fortioribus quam disertioribus argumentis, quemadmodum decet episcopum, cum hactenus innuerim, bonorum omnium votis, bono patriæ, justitiæ ipsi, Romani summi Pontificis, ejusque hic adstantis legati monitis fecisse satis non dubitaverim v”. Auditus vix Augustinus, tamquam angelus e cælo lapsus, omnium voces in Carolum fausta precantes coïverunt, nemine prorsus, qui reclamaret, invento. Quare mox Albam deductum more majorum, sacro diademate coronatum adoravere venerabundi.

[70] Peracta coronatione, tam legatus Apostolicus, quam Augustinus, [pax & pristinus Hungariæ splendor redierunt.] instante rege & optimatibus, hæsere aliquamdiu in Hungaria, donec facies ecclesiastici ordinis pristino splendori restitueretur: cujus piæ industriæ fructus inter alios exstitit, Eremitarum, sub nomine sancti Pauli primi eremitæ w, & præscripto regulæ sancti Augustini, ab Eusebio x olim Strigoniensi Canonico, viro magnæ sanctitatis, anteriori seculo magno bono Hungarico institutum, [ejusdemque] per legatum Apostolicum, adnitente Augustino, confirmatio: cujus piæ familiæ rex Carolus y, & post illum Ludovicus z filius, promovendæ, & regia tutela protegendæ præcipuam curam suscepere.

ANNOTATA.

a Clemens iste mense Junio anni 1305 in locum Benedicti successit.

b Hujus Cardinalis gesta vide apud Oldoinum nostrum in Historia Pontificum Romanorum & S. R. E. Cardinalium ad annum 1294 tomo 2 col. 329 & sequente.

c Spalatum est ampla & archiepiscopalis Dalmatiæ civitas, & in ora maris Adriatici sita gaudet portu capaci & tuto.

d Cum Thuroczius cap. 89, aliique scriptores Hungariæ gesta Cardinalis Gentilis & coronationem Caroli narrantes, de illo itinere Zagrabiensi non meminerint, & de B. Augustino nostro nullum verbum faciant, fidem hujus narrationis penes illustrissimum Tomcum relinquimus.

e Buda est præcipua Hungariæ civitas ad Danubium sita e regione urbis Pesthi, de qua mox agemus.

f Pesthum urbs munita Hungariæ ad Danubium sita e regione Budæ, cui ponte sublicio jungitur.

g Thuroczius in Chronico Hungarorum cap. 86 agens de irrita Cardinalis Nicolai legatione, hanc detestandam quorumdam audaciam commemorat his verbis: In suo autem recessu (nimirum Nicolaus, Sedis Apostolicæ legatus, de quo supra egimus) cives civitatis Budensis pro quodam casu in interdicto reliquerat. Interdictum quippe religiosis & plebanis stricte servantibus, surrexerunt pseudo-sacerdotes & perfidi, qui manifeste divina populo celebrabant, & Sacramenta ecclesiastica ministrabant publice interdictis. Insuper malum malo cumulantes perniciosius convocato populo, accensis lucernis, summum Pontificem Christi vicarium, archiepiscopos & episcopos universos regni Hungariæ ac viros religiosos communiter excommunicatos altis vocibus promulgabant.

h Diocletianum vocat principem gentis suæ, quia ex Dalmatia erat oriundus, ut historici passim tradunt.

i De hoc S. Andronici episcopatu & consanguinitate cum Paulo Apostolo non constat, ut tomo IV Maii pag. 4 videri potest, ubi ad diem XVII istius mensis, de S. Andronico illo egimus.

k De hoc Sirmiensi Illyrici primatu consule Carolum a sancto Paulo in Geographia sacra, Amstelodami recusa lib. 3 pag. 70 & sequentibus.

l Hic sub B. Augustini nomine loquens se prodit Tomcus, qui perperam putavit, Beatum Parisiis sub S. Thoma studuisse, ut in Commentario prævio diximus, ac postea iterum in Annotatis observabimus.

m Serblia, quæ nunc communiter Servia vocatur, est pars Hungariæ late sumptæ, & extenditur inter Croatiam ad Occasum, mare Adriaticum ad Meridiem, & flumina Istrum ad Septemtrionem, & Moravam ad Ortum. Reges olim habuit proprios, quibus exstinctis, paruit regno Hungariæ.

n Rascia sic dicta est a fluvio Rasca per eam labente; partem constituit Serviæ late dictæ, de qua mox supra actum est.

o Hæc est S. Elizabetha, lantgravio Thuringiæ nupta, de qua cum Martyrologio Romano ad diem XIX Novembris agetur. Interim Acta illiusapud Surium eadem die legi possunt.

p Hic indicatur S. Elisabetha Lusitaniæ regina, ni fallor, cujus Acta ad diem IV Julii Janningus illustravit. Quomodo autem hæc ad stirpem Hungaricam pertineat, tomo 2 Julii pag. 173 & sequente videri potest.

q Acta S. Margaretæ Hungaricæ Majores nostri die XXVIII Januarii illustrarunt, ut iterum supra in Annotatis ad caput 1 littera f dictum est.

r Vitam istius S. Cunegundis ad diem XXIV Julii in opere nostro ex Mss. edidimus, ut rursus supra in Annotatis monuimus.

s Hujus S. Ludovici præsulis Tholosani Acta, favente Deo, die XIX Augusti examinabimus.

t Aliqui volunt, hunc sanctum Antistitem obiisse eodem loco, quo natus fuerat; quod cum hac oratione conciliari non potest, & quod die XIX Augusti accuratius discutiemus.

u Is est sanctus Galliæ rex, de quo ad diem XXV Augusti copiose agendum erit.

v Ex stylo & observationibus nostris eruditi lectores judicent, an tota hæc oratio non potius Joanni Tomco Marnavitio, quam B. Augustino sit attribuenda.

w Eremitæ illi S. Paulum primum anachoretam, tamquam patronum elegerunt. AttamenPaulinus Klodauski perperam contendit, eremitas illos a sancto Paulo Thebæo originem duxisse, ut alia occasione ad diem XVII Julii, tomo IV istius mensis pag. 331 & sequente demonstravi.

x Martinus Czeles noster in Indiciis Ungaricæ sanctitatis pag. 94 & sequente compendio narrat Acta hujus pii Eusebii, eumque titulo beati ornat. Verum ex Hungaris discere cupimus, an legitimum cultum alicubi habeat: sic enim supplemento Januarii inseri posset, quandoquidem dicitur die XX istius mensis obiisse.

y Carolus Hungaris usque ad annum Christi 1342 præfuit, ut Abraham Bakschayus in Chronologia regum Hungariæ asserit.

z Ludovicus mortuo Carolo successit, & regnum Hungaricum usque ad annum 1382 gubernavit, ut laudatus Bakschayus ibidem tradit.

* l. quartidecimi.

* l. pestilens virus

CAPUT VI.
Translatio Beati ab episcopatu Zagrabiensi ad Lucerinum, pastorales in hac posteriori diœcesi labores ac pius obitus.

At ne diutius legati præsentia, & Augustini zelo Carolus cum Ungaris possent perfrui, concilium generale a Clemente quinto indictum, [Dum beatus Præsul jura ecclesiæ suæ defendit,] Viennam Gallicam urbem utrumque pertraxit a. Quo absoluto, Augustinus ad ecclesiam suam sese recepit. Et quoniam inter alia Viennensis concilii decreta cautum fuerat, ut bona, secularium violentia ecclesiis adempta, eisdem restituerentur, dum bonus Pastor circa sacrorum decretorum executionem satagit, (ut fert humanæ cupiditatis insatiabilis conditio, omnia sibi per fas & nefas vendicantis) præcipuæ nobilitatis, & dynastarum, qui tempore longi interregni, quæcumque liberent, licere sibi persuaserant, animos in se concitavit.

[72] Præcipuus non solum Augustini, sed ipsius Dei apertus hostis, extitit Mladinus, Dalmatiæ Croatiæque Banus. [a Mladino principe vexatur,] Is etenim cum patri suo Paulo Bano successisset, & ut majorum stemmatibus æque ac divitiis per ea tempora turgidus, (etenim non solum parens ipsius, sed & avus & proavus ex Banis Bosnensibus descenderant,) regia potius absoluta, quam Banali delegata authoritate, occasione turbarum Ungarici regni, Dalmatiæ & Croatiæ dominio abutens, præstantissimas quasque civitates, oppida & arces, privato jure sibi usurpans, & a majorum pietate longe abhorrens, sacris ac profanis rebus manus injiciens, tyrannus intolerabilis evaserat; adeo ut episcopos, abbates, abbatissas, aliosque prælatos ecclesiasticos, simplici nutu deponeret, institueretque; bona ecclesiarum pro arbitrio occuparet, distraheret, alienaret: pyratas magnis classibus ex Adriatico mari Italicis littoribus deprædandis emitteret: & unico verbo, per summum nefas Ecclesiæ puritatem contemnendo, ex aliqua tinctura sacrarum Litterarum, quam sibi pro summa scientia arrogabat, omnibus gravis, & exosus habebatur b. Adeo periculoso gressu incedunt ii principes, qui cum Saüle sacerdotale munus temerarie invadunt.

[73] Illum itaque Augustinus cum tamquam sui gregis dissipatorem & Ecclesiæ turbatorem sæpius humanissimis alloquiis ad saniora consilia capessenda hortatus fuisset, [& propterea, rogante Roberto Neapolis rege,] adeo parum profecit, ut eumdem in deteriora semper prolabentem, infensissimum hostem experiretur, eoque res deduceretur, ut nec regia authoritate pontentissimi tyranni petulantia posset cohiberi. Ne porro sanctissimi Viri dignitas ab impio homine conculcaretur, sanctumque canibus diutius exponeretur, divina dispensatione contigit. Etenim, cum Robertus, rex Neapolitani regni, pro eo affectu, quo erga Catholicam ferebatur Ecclesiam, Lucerinam civitatem a fæce Saracenica c, quam impius Fridericus imperator, idemque Siciliæ rex, intra alias civitates Neapolitani regni intruserat, inquinari ferret ægerrime, (licet in fine ante prioris seculi Luceriam sub suum jugum misisset;) cumque interea de Augustini Apostolico zelo fama late volitaret, Robertus cum Carolo consanguineo ita egit per legatos, ut annuente Joanne vigesimo secundo summo Pontifice d, Augustinus & vinculo Zagrabiensis ecclesiæ absolveretur, & Lucerinæ civitati Mahometico delirio expurgandæ pastor præficeretur e & medicus, post decimum quartum annum in Zagrabiensi prælatura exactum.

[74] [& annuente Romano Pontifice, post prædictam patriæ suæ ruinam] Jussu itaque summi Pontificis, & annuentia Caroli regis, ægre alioqui absentiam tanti Viri a regno suo ferentis, compendio viarum usus Augustinus, descendit in Dalmatiam, transfretaturus inde in Apuliam, Traguriumque natale solum accessit; ubi cum invenisset, concives suos una cum Sicensibus Mladini partibus adhærentes, ejusdem impietati cooperari, eos, quantum potuit, ad pietatem revocare studuit. At non solum juxta illud Domini, Propheta non fuit acceptus in patria, sed cum lacrymis ab illa excedens, prædixit, adhuc se vivo, pœnas soluturam civitatem utramque, subdens: Ingrata patria, non habebis ossa mea. Dictum comprobavit eventus, ut suo loco dicemus. Ut enim Illyricæ linguæ homines omnes naturali discrepantia animorum laborant, alioqui, ut scribit Herodotus, insuperabiles futuri, & omnium gentium inexpugnabiles; ita Dalmatæ, ejuscemodi morbo, atque inter Dalmatas Tragurienses & Sicenses conficiuntur imprimis.

[75] [transfertur ad episcopatum Lucerinum,] Augustinus igitur, emenso Adriatico, non absque lacrymis ob pervicaciam, ut sibi amantissimæ patriæ, ita Deo minus acceptæ, ad Lucerinam civitatem accessit. At priusquam in illam pedem inferret, socio tantum regulari, famulitii loco stipatus, genibus humi fixis, Deiparæ Virgini, erga cujus cultum angelicæ vitæ puritate singulariter afficiebatur, patrocinio perpetuo se, suosque novos labores commendavit; protestando, se, nullo modo sibi, suisque commodis consulturum, ad eam urbem accedere: sed, ut Christi sanguine, visceribus ejus intemeratis divinitus creto, animas vindicatas, gloriæ Filii sui, ejusdemque piæ Matris, iisdem annuentibus, & vires inepto alioqui sibi subministrantibus, restitueret. In quem finem numquam se Luceriam urbem, in qua turpissime Lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, pridem occiderat, sed Mariæ civitatem, affulgente sibi eadem stella maris, vovit nuncupaturum. Quibus effatis, & intra mœnia admissus, Joannis summi Pontificis diplomate, & Roberti regis mandato civibus exhibito, ante omnia præcepit, ne alio, quam Mariæ, nomine civitas appellaretur f. Qua duce, quanta sexennii spatio præstiterit, pro magnitudine rerum nullus scriptor extitit, qui ea memoriæ mandare fuerit ausus; hoc tamen citra controversiam habetur, civitatem a Saracenis ut plurimum cultam, vel a Christianis, qui Saracenica vi pressi, nihil ultra Christianum nomen retinebant, brevi temporis spatio, sanctissimi Pastoris verbo & exemplo, in eximiam Christi gregis caulam coaluisse.

[76] [quem multis beneficiis affecit,] Inter præcipuæ pastoralis ejus curæ facta, fuit fratrum Prædicatorum, tamquam Christi vineæ præstantissimorum operariorum, introductio, ad quos eodem modo, quo dum Zagrabiæ ageret, Marthæ sollicitudinibus fatigatus, Mariæ optimæ parti vacaturus, subinde sese recipere solitus erat. Inter quos extremum quoque emisit halitum, & cadaver humari absque ulla pompa præcepit. Afficiebatur singulariter erga sanctorum Virorum memorias, quorum æmulatione efflictissime affectabat martyrium. Unde semper absque ullo timore murum sese pro domo Dei opposuit, & circa Saracenos aggregandos Ecclesiæ, nullum periculum detrectavit. Quod etiam contra Mladinum Banum, aliosque fautores ipsius, opponendo sese impiis eorum conatibus, in priori sua fecerat ecclesia, & præsertim in Ungaricis turbis componendis; præcipua porro veneratione colebat memoriam sancti Petri martyris, ante aliquot annos, ex sua Dominicana familia ad cælum martyrii palma evocatum; cujus integrum brachium Zagrabiensi sponsæ relictum, adhuc in ea veneramur.

[77] Sanctum quoque Thomam Aquinatem, quem docentem audiverat g, [& in quo post varia pia opera,] sicuti puritate vitæ angelicæ conabatur exprimere, ita zelo animarum lucrandarum, verbi Dei indefessa patientia æmulabatur. Cujus etiam gloriæ adaugendæ inter homines cupidus, nihil omisit, quo ipsius inter sanctos Viros relatio obtineretur a Sede Apostolica. Quam gratiam Deus illi ita concessit, ut antequam terrenam sarcinam deponeret, eodem ipso ultimo vitæ suæ tempore h, sanctum Doctorem suum, aliis Doctoribus in perpetua æternitate fulgentibus adscriptum, lætissimus coluerit; illudque Simeonis Justi, (cujus venerandum corpus ad admirationem, integrum in Jadrensi ecclesia magna pietate servatum, sæpius coluerat i) cecinerit: Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace.

[78] At sicut cygneum hoc carmen animo cecinit exultanti, [& eventu probatam prophetiæ suæ veritatem,] ita Jeremiæ amaritudinibus ingemuit ingratæ patriæ miserias olim comminatas, ante fatum suum reapse comprobatas. Etenim anno ante obitum suum millesimo trecentesimo vigesimo secundo, cum Tragurienses & Sicenses cognoscerent, se ab impio Mladino intolerabili tyrannide opprimi, excusso illius jugo, arma contra eum, Venetorum protectione freti, corripuerunt. Ille vero, ingenti exercitu comparato, integro mense Sicenses incredibilibus affecit incommodis, universo illorum agro devastato, & in solitudinem redacto: unde ipsimet cives nobile monasterium sancti Andreæ, manibus seraphici Patris Francisci fundatum extra mœnia civitatis, ne hosti foret munitio, solo æquare coacti sunt; sicuti aliud tale Deiparæ dicatum etiam ipsi Tragurienses affecere; ruinis hucusque factum attestantibus.

[79] Nec tot malis exsatiatus tyrannus, evocatos ex urbe Sicensi sub fide publica Saracenum, Michaëlem, [meritamque Mladini principis ultionem,] & etiam filios Eliæ Radovanerii, totius urbis primarii civis, crudeliter in eodem agro gladio subjecit, sicuti pridem cum quarto eorum fratre captivo egerat. Inde ad campum Tragurii properans, consimilis feritatis effectus in eosdem patravit. Fuit attamen sancto Viro aliquo solatio, quod eodem anno proceres Dalmatiæ atque Croatiæ, cum ipso Paulo, fratre Mladini, impatientes ejus immanitatis, armis mutuo sumptis, tyranni sævitiem ita depresserint, ut captum deducerent ad regem Carolum, qui tum temporis prope civitatem Tininiensem k cum exercitu accesserat, vindicaturus indignam necem perpetratam parricidio & sacrilegio nepotis ex fratre ejusdem Mladini, in caput Paulini Draskovich Scardonensis episcopi. Unde magistratu spoliatus, captivitatem subire coactus fuit, in ipsa Zagrabiensi civitate, in qua summa impietate sanctissimum vexaverat Episcopum l.

[80] Verumenimvero non ita lætatus est justus, cum juxta Psalmistam vidit vindictam, & lavit manus suas in sanguine peccatoris; sicuti iturus in domum Domini, lætatus est, [anno 1323 sancte moritur, & miraculis claret.] quoniam Jerusalem suæ ecclesiæ ædificatam vidit, ita ut ubi alienigenæ, & Tyrus, & populus Æthiopum cubaverant, habitationem lætantium in umbra sanctissimæ Genitricis Mariæ reliquerit. Plenus itaque dierum, septuagenario major m, omnibus Ecclesiæ Sacramentis munitus, ipso pervigilio magni sui patriarchæ Dominici, tertio nempe Augusti, tertio itidem supra trecentesimum ac vicesimum illius seculi anno, ad laborum præmia evolavit in cælum, innumeris miraculis perpetuo illustrissimus: quorum aliqua cum in Officio ejus anniversariæ memoriæ conscripto inferius apponendo referantur, alia autem peculiari libello de ejus miraculis conscripto circumferantur, unum illud subticendum nequaquam duco, quod vix alicujus sancti Viri meritis concessum legitur: Obsessos nempe a spiritibus immundis, quacumque arte diabolica occultos, ubi pedem intra terminos Lucerinæ ecclesiæ intulerunt, statim, frustra reluctante spiritu tenebrarum, prodi, cognoscique & ad ejus sepulchrum sanitati pristinæ restitui.

ANNOTATA.

a Concilium istud Viennense anno 1311 celebratum est.

b Joannes Lucius lib. 4 de regno Dalmatiæ & Croatiæ cap. 13 potentiam ac tyrannidem hujus Mladini ex antiquis monumentis refert.

c Hæc urbs cognominata est Luceria Saracenorum, eo quod Fredericus eam Saracenis ex Africa accitis habitandam dederit, ut Ughellus tom. 8 Italiæ sacræ in novissima editione Veneta col. 314 testatur.

d Is Pontifex ab anno 1316 usque ad 1334 Ecclesiam gubernavit, & forte primus Beato nostro cultum decrevit, ut in Commentario prævio vidimus.

e Jam dudum ex urbe Lucerina expulsi fuerant Saraceni, ut apud Raynaldum in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 1269 num. 1 & 1303 num. 55 videri potest. Poterat tamen inter Christianos adhuc aliqua corruptio ex veteri ipsorum consortio contracta superesse.

f Quamvis hæc narratio cum certiori historiaægre concilietur, tamen eam in Commentario prævio num. 38, utcumque explicare conati fuimus.

g Hic iterum recurrit erronea illa biographi opinio, de qua jam sæpe egimus.

h Cum Doctor angelicus quinto Kalendas Augusti anno 1323 in numerum Sanctorum relatus sit, ex his biographi dictis & secuturo ipsius computo sequitur, B. Augustinum paucis diebus huic canonizationi supervixisse.

i Aliæ ecclesiæ corpus S. Simeonis istius sibi etiam vindicant, ut apud Cangium lib. 4 Constantinopolis Christianæ pag. 86 videre est, & ad diem VIII Octobris accuratius discuti poterit.

k Tininium est urbs episcopalis in Croatia, de qua vide Joannem Lucium de Regno Dalmatiæ & Croatiæ pag. 94 & sequente.

l De Mladini clade, & captivitate vide laudatum Lucium in opere mox citato pag. 203 & 377.

m Jacobus Echardus tomo 1 de Scriptoribus Ordinis Prædicatorum pag. 553 asserit, B. Augustinum circa annum 1260 natum esse; ex quo sequitur, beatum Præsulem non septuagenario majorem, ut scribit Tomcus episcopus Bossinensis in Vita apud Sigismundum Ferrarium in Historia provinciæ Hungariæ edita, sed sexagenarium circiter aut paulo plus obiisse, ut ibidem bibliographus ille affirmat.

CAPUT VII.
Beati sepulcrum, reliquiæ, miracula & gloria posthuma.

Sepultus fuit intra ecclesiam sibi dilectam, suorum Fratrum domicilio, & sancti patris Dominici memoriæ, [Beatus, cujus forma describitur,] suoque receptui, ut diximus, constructam; quousque anno primo hujusce seculi in aliud sepulchrum pretioso marmore elaboratum, non absque miraculorum frequentia translatus fuit. Statura fuit, ut ex sacris ejus indumentis, adhuc integris citra ullam vetustatis injuriam, comprehendi potest, excedens humanam ordinariam, & potius ad giganteam assurgens; &, ut antiquissimæ picturæ tam cathedralis, quam conventualis illius ecclesiæ exhibent, capite calvo, barba promissa, aspectu ingenuo lætiori: genæ, licet crispantem, ruborem tamen ostentant.

[82] Nec solum sacra ejus indumenta, inter quæ cingulum, [post mortem variis beneficia confert per suas reliquias,] difficultate partus periclinantibus matronis applicatum, miraculis quotidianis elucescit, sed & reliqua omnia vestimenta regularia, & episcopalia, quibus indui consuevit. Pileus episcopalis imprimis, apostolicæ paupertatis ejus & humilitatis argumentum, populis ostenditur, illustrissimum; cum alioqui amplissimos proventus possideret. Est enim palea contextus, opere satis subtili & accurato, adinstar tamen messorum illius patriæ; superinducitur materia lanea Dominicanis patribus in superiori pallio nigro adhuc familiari, eademque pluribus centonibus, & interdum inæqualis materiæ & coloris, consarcinata; viridis tamen coloris funiculo, ut apparet, sericeo circumstringitur. Hujus pilei mirabilis virtus experitur, dum energumenorum capitibus superimponitur; sicuti rasura pulveris ex sepulchro, in quo nunc ossa sacra servantur, aliquo liquore ab ægrotis hausta, mira operatur.

[83] Aliquot annis ab ejus obitu fama miraculorum ejus percrebrescente a, [quas propterea populares ejus clam auferre tentarunt;] concives olim ejus Tragurienses excitavit, ut transmisso Adriatico, accederent Luceriam, furto sancti Viri reliquias ablaturi; uti iis exhumatis profundæ noctis beneficio, reliquias Civis sui, quocumque modo auferre possent, terrenæ patriæ restituerent. Navim itaque conscendunt, prosperoque vento, Fertorium incolis portum b appellatum, tenentes, relicta in eo navi, ad Lucerinam civitatem brevi itinere contendunt, profundæque noctis beneficio socium corpus sublatum, læti successu rei, ad navim deferunt.

[84] Quiete itaque ex sollicito labore præcedentis diei, [sed irrito conatu, quia vivens prædixerat, patriam ossibus suis carituram;] & sequentis noctis capta, dum summo mane portum egredi volunt, animadvertunt, dolose partum evanuisse thesaurum. Mœrentes itaque, dum in littus egressi, omnia tam regiæ viæ, quam aliorum recessuum secreta rimantur, audiunt a pertranseuntibus viatoribus, sacra ossa illo ipso mane, quo marinis fluctibus committere sese cum opinata præda paraverant, ante ecclesiam sancti Dominici in urbe Luceria ab incolis inventa fuisse. Quibus auditis, Deo, & ejus Sancto rapinam minime fuisse acceptam experti, quanta maxima celeritate licuit, fraudati desiderio suo, repedarunt in patriam eventu rei mœstissimam, memores vaticinii sancti Viri de ossibus ejus per patriam non possidendis.

[85] [Tamen patriæ suæ non defuit, dum conversionem impetravit Mladino,] Sed qui ossa patriæ denegavit, patrocinium perpetuum erga eamdem adauxit. Ut sicuti, teste Onia summo sacerdote, Jeremias alias Jerosolymitano populo ad carceres & indignas molestias invisus, post mortem fuit fratrum amator & populi Israel, orando pro eo & universa sancta civitate: sic eodem ferme tempore, quo sacram rapinam irrito eventu Tragurienses tentarant, Mladinus tyrannus, dignitate, fortunisque omnibus spoliatus, instar Jasonis alterius tyranni, Machabæorum historia infamis, postquam principatum non obtinuit, ut notat sacer Historicus, finem insidiarum confusionem accepit: fugiens enim de civitate in civitatem, ut refuga legum & execrabilis, intercedente sanctissimo Præsule pro suis civibus, in Traguriensium tandem hostium suorum manus incidit, quibus talem animorum mansuetudinem sanctus Civis impetravit e cælo, ut hostem acerrimum, diis hominibusque invisum, (absque dubio ejusdem sancti Præsulis intercessione) resipiscentem, & ad bonam frugem redeuntem, quamdiu supervixit, commodis & obsequiis coluerint, eidemque mortuo nobile sepulchrum, pietatis Tragurinæ perenne monumentum, in sua cathedrali, cum sequenti posuerint inscriptione, ad hanc usque diem marmoreo tegumento, ante marmoream ibidem cathedram, sive Euangelici verbi ad cives habendi pretiosum suggestum, exstante, stylo illorum temporum non ignobili.

[85]

Heu gemma splendida jacet sub hac petra [cujus epitaphium hic exhibetur,]
Cujus valor periit nunc in fossa tetra
Mladinus, magnificus qui Clissiæ c fuit
Comes, suis sola spes, cur tam cito ruit
Georgii d comitis memoriæ bonæ
Natus, atque dominus Almisi e, scardonæ f
Probitatis titulus, morum & honoris
Ut flos vernans defuit vir tanti valoris
Croatorum clipeus fortis & ipse erat
Inter omnes fortior volens sive querat
Ejus mortem impiam cerno pro peccatis
Slavoniæ gentium evenisse gratis
Flete Slavi nobilem nepotem Banorum
Largam vestram copiam pacis & honorum
Sic preces altissimo date Creatori
Quod ipse misericors parcat peccatori
Hic annorum Domini sub cursu milleni
Trecenteni insuper atque quadrageni
Octavo sub mensis … die primo
In Calendis Maii traditus est fimo
Cum bona sui memoria mors ipsum voravit
Deo reddens animam qui mox expiravit

Hactenus epitaphium pro barbarorum temporum stylo, quanta maxima diligentia fieri potuit ex marmore, jam transeuntium pedibus attrito, vel unius vocis lacuna hiante, teste.

[86] [& consanguineos suos afflictos] Idem, qui civibus suis adauxit patrocinium, Sicensibus etiam in factione Mladini concivium suorum sociis, minime defuit, ne forte & originis suæ maternæ oblitus videri posset. Etenim proscripta aliquando universa Dragœviorum familia, & bonis ejus fisco addictis, vertere solum coacta, eo quod rea censeretur occultationis & suppressionis aliquarum scripturarum, odio principis sui, publicum bonum concernentium; cum nullum modum purgandæ suæ innocentiæ humano studio occurreret, ad sancti Viri consanguinei sui patrocinium confugiens, præsentaneam ejus opem experta est.

[87] Oranti namque Patri familiæ adest, idem monet perfodi murum, [ab infamia liberavit,] designato domus aviticæ loco: ibi enim ærumnarum remedium præsto futurum. Dictum factum, aperto muro, scripturæ olim ab antenatis incendiorum timore conditæ & inventæ, familiam domui, libertatique restituunt, nec absque fœnore: etenim dilapidati loco patrimonii, nobilis Colentina insula g, duobus oppidis Ptolomæi tempore culta, perpetuo posteritatis beneficio donatur. Exstat tantæ rei monumentum eodem muto nobilis marmorea statua, egregio opere elaborata, Dominicano habitu induta, sed episcopali infula redimita, solio insidens, gentilitiis stemmatibus illustris, ita ingredientibus atrium domus e regione exposita, ut eosdem præstiti beneficii monere videatur.

[88] Alia admiranda, quæ ex remotissimis Christiani orbis partibus variis affecti morbis ad sacrum illius sarcophagum experiuntur assidue, [atque ob præservatam a terræ motu Luceriam] sicut diximus, missa facimus. At, quod nuper totius illius provinciæ admiratione contigit, absque piaculo omittere non licet. Vulgata, & toto orbe cognita est infelix ruina civitatis a sancto Severo h appellatæ, a Luceria exiguo spatio remotæ, a multis seculis inaudito terræmotu, quo & maria longe recesserunt a littoribus, & lacus amplissimi aruerunt ad tempus, cum pluribus oppidis & pagis prostratæ i. Verum cum jam irato Deo, Apulia tota in antiquum chaos ferri videretur, aperta tellure omnia ferme vel invertente, vel devorante, Lucerina tamen civitas, & diœcesis, dum omnia circumcirca in extremo essent periculo, dum concussione terræ omnia paterent, disjicerentur, everterentur, illæsa & inoffensa permansit, apparente, omnibus inspectantibus, supra civitatem matrona candidissimis vestimentis effulgens, & penes illam quodam, episcopali ornamento induto, illa ipsa proportione, & aspectu, quo imago sancti Præsulis Luceriæ colitur. Quæ visio tam diu inspectantium oculos tenuit, quoad effectus iræ divinæ in circumcirca sitis terris debacchata est.

[89] Hinc certa fides tenuit, Deiparam, cujus nomine civitas denominatur, [solenniter patronus istius civitatis non ita pridem electus est.] & sanctum Augustinum plebi invigilasse suæ, & a ruina imminenti illam præservasse. Quamobrem, licet hactenus anniversaria illius memoria a vesperis secundæ diei Augusti per totam tertiam diem solenni pompa, tamquam festi de præcepto, culta fuit a clero, civibus, & ditione universa; attamen post præfatum mirabile factum, senatusconsulto civitatis, in peculiarem Patronum ejusdem est adscriptus, anniversariaque solennis processio, sive supplicatio, ad ecclesiam S. Dominici instituta.

ANNOTATA.

a Videtur legendum percrebrescens, ut verbum excitavit habeat suum nominativum.

b Frustra apud topographos & in mappis geographicis hunc portum quæsivi, nisi forte indicetur Manfredonia, urbs Apuliæ Dauniæ maritima, quæ olim Portus Capitaniatæ vocari consueverat, ut Leander Albertus in Latina Descriptione Italiæ pag. 376 testatur.

c Clissa est munita Dalmatiæ arx in prærupta rupe cum parvo tractu adjacente; unde hunc comitem Clissiæ cognominari existimo.

d Is fuit pater Mladini, ut Lucius in præfato opere pag. 213 indicat his verbis: Eodem tempore Tragurienses cum comite Mladino Clissi, qui patri Georgio successerat, controversiam de via sive de transitu prope Clissum composuere.

e Almisum vel Almissum est maritima Chulmiæ civitas, de qua apud laudatum Lucium lib. 4 de regno Dalmatiæ & Croatiæ cap. 4 plura lector inveniet.

f Jam sæpe laudatus Lucius lib. 1 proxime citati operis cap. 4 pag. 25 de hac urbe sic scribit: Scardonam, Liburniæ civitatem, prope Titii ostia, in sinu ab ipsa Scardonitano dicto sitam fuisse, nomen ruinæque adhuc exstantes argumento sunt &c.

g Est insula maris Adriatici, quæ non procul Tragurio distat.

h Alias vocatur Severopolis vel Fanum sancti Severi, estque urbs episcopalis Apuliæ sub archiepiscopatu Sipontino, ad quam episcopatus Civitatensis a Gregorio XIII Pontifice translatus est, ut apud Ughellum in Italia sacra editionis Venetæ tomo 8 col. 270 licet videre.

i Hic terræ motus contigit anno Christi 1634, ut in libello Flandrico, de vita & miraculis B. Augustini edito, pag. 32 affirmatur.

MIRACULA ANTIQUIORA,
Quæ post mortem Beati contigerunt.
Ex Veteri Ms. Officio Lucerino, quod cum editione Sigismundi Ferrarii contulimus.

Augustinus episc., Luceriæ in Apulia (S.)

BHL Number: 0802

[B. Augustinus sua intercessione] Augustinus civis Traguriæ urbis ex nobilissimis & sanctis parentibus a originem duxit, qui a pueritia Ordinem Fratrum Prædicatorum intrans, & litterarum studiis eruditus, superna sibi providente, clementia, gemina scientia, scilicet divina & humana b, efficacissime claruit; ac etiam in tantum fuit purus, innocens, Deum colens, verax, pius, mitis, & ab omni pravo opere abstinens, quod civitatis Lucerinæ defuncto episcopo, tempore Pontificatus sanctissimi Patris ac Domini Joannis Papæ XXII, divina inspirante gratia, fuit electus & confirmatus in episcopum Lucerinum, & infinita miracula, quæ mirandus Deus ostendit meritis venerabilis patris Augustini episcopi civitatis sanctæ Mariæ c tam in vita quam post mortem nemo posset lingua reserare.

[2] [quemdam ab imminente mortis periculo servat,] Sed ne sanctissimi Viri fama negligatur, valeat fidelium Christianorum dilectio apertis auribus perpendere, quot miracula post ipsius obitum ipse pietatis Auctor omnibus propter ejus merita ostendere voluit: nam die tertio mensis Augusti, quo dictus F. Augustinus obiit, cum tota ecclesia FF. Prædicatorum plena esset hominibus, qui dicti F. Augustini venerabile corpus visitare convenerant, Paschalis de Quarata * comestabulus capitanei civitatis prædictæ, ne præ multitudine hominum ibi astantium aliquod periculum emergeret, accedens ad eamdem ecclesiam, cum vellet ipsos homines retrahere, quia magna erat impulsio hominum eorumdem, & esset prope foveam, in qua ponendum erat venerabile corpus episcopi memorati, impulsusque fortiter, inter homines prælibatos in dictam foveam cecidit, in quo casu ensis, quem tenebat ad latus, de vagina exivit, & pomo ipsius in terra præfixo, puncta d bene acuta erecta remansit in alto, super quam punctam idem comestabulus pectus præfigens, in quod non intravit puncta præfata; sed statim curvata est usque ad pomum suum in terra præfixum, in nullo lædens præcipitantem eumdem.

[3] Die vigesimo dicti mensis Augusti mulier, nomine Odina, [& multos febricitantes,] cujusdam de Bononia e, cum ex morsu canis haberet tibiam rubeam & tumefactam, concepta devotione ad beatum Augustinum prædictum, ad ejus sepulcrum accedens, supra quod aliquantulum requiescens, statim perfecte surrexit curata; sed remanserunt in dicta tibia solummodo foramina dentium dicti canis ad Sancti miraculum ostendendum.

Eodem die quidam, nomine Philippus de Florentia, patiens rigores febriles, cum ad dictum sepulcrum accessisset, devotione concepta, ibi aliquantulum quiescens, statim curatus ob omni infirmitate surrexit.

Eodem die Isolda, uxor Nicolai apothecarii de civitate sanctæ Mariæ, patiens maximum tumorem in gutture, ita quod vix comedere posset, cum ad dictum sepulcrum, concepta devotione, venisset, ibi cum devote procumberet, statim tumor disparuit, & surrexit abinde perfecte curata.

[4] Die vigesimo sexto ejusdem, Auribella de Foggia longo tempore vexata a dæmone, [ænergumenos,] non valens una hora quiescere, ad dictum sepulcrum cum devotione portata, perfecte fuit protinus liberata.

Die vigesimo septimo, quidam, nomine Guillelmus, de civitate prædicta, cum multis annis passus fuisset febrem quartanam, concepta devotione ad merita venerabilis Episcopi, emisso voto, accedens ad sepulcrum prædictum, ubi cum devote orasset, petens a Deo ejusdem Sancti meritis, ex tunc se sensit a quartana febre curatum.

Eodem die Rainaldus de Barulo cum per biennium passus fuisset gravem dolorem lumborum, ita quod non posset de uno loco ad alium se movere, concepta devotione, ad dictum sepulcrum cum reverentia veniens, ibi cum devote orasset, beati Augustini meritis statim surrexit perfecte curatus ab omni infirmitate doloris.

[5] Die vigesimo octavo ejusdem, Marcus, filius Angelæ, de civitate sanctæ Mariæ, cum a sua nativitate habuisset brachium dextrum desiccatum, [mutos,] cujus usum totaliter amiserat naturalem, ad dictum sepulcrum cum devotione portatus; supra quod aliquantulum procumbens, statim cum brachio curato surrexit.

Eodem die Guillelmus, filius Philippi, de Luceria, cum a mense Maii sextæ Indictionis f tunc currentis ex quadam infirmitate tunc superveniente verbum * totaliter amisisset, ita quod nullo modo loqui valeret, nec aliquod verbum de ore suo proferre, ad dictum sepulcrum cum devotione accedens, ibi cum devote procumberet, continuo fuit sibi beati Augustini meritis loquela pristina restituta.

[6] Romualda de sancto Severo quemdam habens filium, patientem caducum pessimum morbum, devote beatum exoravit Augustinum, ut filium sibi daret totum liberum; qui ad ejus sepulcrum portatus, protinus surrexit curatus.

Eodem die Margarita, soror Romanellæ, de civitate sanctæ Mariæ, cum numquam a nativitate sua vidisset, & totum corpus haberet contractum & curvum totaliter, ita quod nullo modo posset erecta incedere, sed quasi ventrem in terram protraheret, ad dictum venerabile sepulcrum cum devotione portata est; super quod paululum orans, & de pulvere præfati sepulcri cum suos abstersisset oculos, protinus plene illuminata ac extenta & erecta surrexit, ab utraque infirmitate curata.

Eodem die Joanna, de civitate sanctæ Mariæ, cum esset in tantum contracta & curva, quod erecta nullo modo ambulare posset, & esset omnino surda, quæ nihil audire poterat, concepta devotione accedens ad sepulcrum prædictum, ibi aliquantulum orans, fuit statim ab omni sua infirmitate curata.

[7] [cæcos,] Eodem die Gregorius, privignus Joannis de citrario, de civitate sanctæ Mariæ, qui visum totaliter amiserat, concepta devotione & emisso voto, quod ad honorem beati Augustini præfati sex Missas cantari faceret, & cereum unum accendi super ejus sepulcrum, continuo fuit sibi visus restitutus, & vidit.

Henricus * de Septem fratribus, habitator civitatis sanctæ Mariæ, magnis oppressus doloribus, ita quod aliquo raro poterat ire, quia erat valde totus de persona contractus g, quia juxta prædictum mirum sepulcrum positus fuit, rediit ad propria pedibus suis sanus.

Eodem die filius Bartholomæi Macii de Apicio, qui septem mensibus ambulare non poterat, habens crura omnino contracta, cum per parentes ejus fuisset ad dictum sepulcrum cum devotione portatus, fuit statim sanitati pristinæ restitutus, & ambulavit, ut sanus.

[8] [morbum caducum patientes,] Eodem die Joannes de Santorello, & ballivus de Monte-leonis h cum paterentur febrem acutissimam, concepta devotione ad beatum Augustinum prædictum, dixerunt cum desiderio: O utinam haberemus aliquantulum de pulvere sepulcri beati Augustini, & ipsum pulverem in aqua positum biberemus! Post ejus potum firmiter speramus consequi sanitatem. Quibus verbis sic devote prolatis, continuo febre cessante, perfecte se senserunt, a qua affligebantur, infirmitate sanatos.

Eodem die Romualda, de sancto Severo, habens quemdam filium patientem morbum caducum, de quo nullis poterat remediis liberari, concepta devotione per eum ad beatum Augustinum præfatum, dictum filium suum ad ejus sepulcrum cum devotione portavit: & positus super illud, post paululum surrexit perfecte curatus.

[9] [a dæmone vexatos,] Nobilis Helena, de Casali-novo, vexata semper per erat a dæmone, qui tam hiemali tempore quam æstivo raro sinebat ipsam quiescere; nec aliquo remedio potuit liberari, donec ad sepulcrum sacrum se fecit transportari. Mirum & magnum prodigium factum fuit meritis sancti Augustini.

Eodem die Joannutius, filius Joannis Hippolyti Buverii *, de dicta civitate sanctæ Mariæ, cum numquam vidisset, eo quod omnino visu careret i; quem ejus pater concepta devotione ad dictum sepulcrum cum maxima devotione portaret, ipsumque per manum conduceret, ut fuerat consuetus, dum illuc pergerent, dictus Joannutius ait: Pater, dimitte me, quia bene & clare video, & per me sine conductore ambulare possum. Et fuit visus miraculose restitutus eidem.

[10] [surdos,] Eodem die Flora, uxor Nicolai de Aqua nigra, de civitate sanctæ Mariæ, singultum gravissimum patiens, cum nullis posset remediis liberari, ad dictum sepulcrum cum devotione accedens, ibique morans per horulam, fuit protinus ab omni infirmitate curata.

Eodem die Leo de Longobuvo *, de prædicta civitate, qui a mense Maii anni sextæ Indictionis auditum ambarum aurium totaliter amiserat nihil audiens; emisso voto, ad dictum sepulcrum cum devote orasset, statim recuperavit auditum.

Pretiosa, filia Guarnatæ, patiens in gutture dolorem maximum, ita quod proinde etiam amiserat verbum, cum ad sanctum sepulcrum venisset, & de ipsius terra bibisset, statim gutturis tumor disparuit, & ipsam Dei gratia sanavit.

Eodem die notarius Odorisius de Monte Odori, de civitate prædicta, cum longo tempore de auricula dextera non potuisset audire, accedens cum devotione ad dictum sepulcrum, & de pulvere, qui erat super ipso sepulcro, in dicta auricula ponens, statim dicti beati Augustini meritis recuperavit auditum.

[11] Die penultimo ejusdem, Henricus de Septem fratribus k, [paralyticos,] habitator civitatis sanctæ Mariæ, qui per triennium graves & varios dolores passus fuerat in toto tempore, ita quod erat exinde totus de persona contractus, qui nec pedes, nec eques per se solum poterat ambulare, concepta devotione, ad dictum sepulcrum portari se fecit in quodam asino: qui juxta venerabile sepulcrum prædictum positus, post paululum surrexit, perfecte ab omni, qua affligebatur, infirmitate curatus, & redit ad propriam domum suis pedibus.

Eodem die Angela, uxor Malafosii *, de civitate sanctæ Mariæ, cum vexata a dæmone semper esset per quatuor annos, ita quod quiescere non valeret; ad dictum sepulcrum cum devotione portata, statim fuit liberata perfecte a vexatione præfata.

[12] Bartholomæa de Alesina, filia Severi, fuit semper surda atque muta omni tempore sui ævi. Devotione concepta, prædictum patrem suum petit, ut ferretur ad beati Præsulis sepulcrum. Et postquam in ecclesia sancti Antistitis fuit, loquens & audiens, lætabunda inde recessit.

Eodem die Matthæus Maccaronus, de civitate prædicta, [calculo laborantes,] cum pateretur duplicem tertianam, concepta devotione ad beatum Augustinum prædictum, de cujus sepulcri pulvere cum aqua cum devotione potarat, fuit protinus post potum ipsum ab omni infirmitate curatus.

Eodem die Rainaldus, filius Francisci Leonis, de civitate prædicta, vitium petræ * in virga patiens, ita quod a carnisprivio prædicti anni sextæ Indictionis l numquam libere & absque dolore mingere potuisset, ductus a matre sua cum magna devotione ad sepulcrum prædictum, statim libere minxit ibi proprie bis in maxima quantitate sine aliquo dolore, totaliter ab omni infirmitate curatus.

Eodem die Doprina Henela *, de Casali-novo, vexata per viginti annos a dæmone numquam quiescere valens, nec alio remedio liberari, ad dictum sepulcrum cum devotione portata, fuit protinus a qua tenebatur vexatione dæmonis liberata.

[13] Die ultimo ejusdem, Philippa, filia Nicolai de sancto Germano, [aliisque morbis afflictos] de Luceria, cum de uno oculo nihil videret, ad dictum sepulcrum per matrem suam cum devotione ducta fuit, & statim plene illuminata est.

Nicolaus, dictus Calaber, civitatis sanctæ Mariæ habitator, mœstus stabat, eo quod erat nemo prolis suæ curator, & sic infirmabatur graviter, atque desperabatur leviter. Cumque pater de sui filii nece condoleret, de sepulcri terra arripuit, ut ori imponeret m.

[14] [suo patrocinio] Die primo Septembris septimæ Indictionis n, Mansella de Casali-novo per multos annos vexata graviter a tribus dæmonibus, non valens aliquibus remediis liberari, cum per virum suum ducta fuisset ad ecclesiam sanctæ Mariæ de Oliveto, vivente tunc sancto Augustino præfato, & in suo episcopatu Lucerino morante, dum iter arriperet, dæmones in dicto corpore commorantes cœperunt altis vocibus clamare & dicere: Augustinus faciet nos hinc exire, ignorantibus, qui ipsos audiverant, de quo Augustino dixissent. Obeunte postmodum præfato Augustino beato, propter multa miracula, quibus idem clarescere cœpit, post obitum dictus vir jam dictæ dæmoniacæ ad dictum sepulcrum ipsam cum devotione portavit: quibus illuc pergentibus, duo prædicti dæmones ad idem sepulcrum non præsumentes accedere, in itinere de ejus corpore abierunt: in quorum exitu bovem unum, ibi pascendo morantem, subito necaverunt. Tertius autem, qui ibi remanserat adhuc clausus, protinus quod dicta mulier ad dictum sepulcrum accessit, de ejus corpore exivit cum maximo gaudio o.

[15] [prodigiose sanat.] Quidam, nomine Simeon, de Barulo, cæcitate valde percussus, poscit a filio suo Nicolao, quod manualiter sit ductus ad ecclesiam, ubi sancti Episcopi erant reliquiæ, ut super ejus oculos deberent FF. Prædicatores illas cito apponere: qui flentis precibus moti, compleverunt votum cæci. Respiciens sanctus Præsul ejus humilitatem ac devotionem, clementia Salvatoris cæci oculis dat illuminationem.

ANNOTATA.

a Ferrarius tantummodo legit aut dixit, ipsum ex nobilibus & piis parentibus ortum esse.

b Ferrarius ibidem geminam scientiam, scilicet divinam & humanam, pro Philosophica & theologica accepit. Sed hujusmodi levioris momenti discrepantias deinceps non annotabo.

c Hic significatur civitas Lucerina, cui nomen sanctæ Mariæ ante episcopatum B. Augustini impositum fuit, ut in Commentario prævio num. 36 & sequente diximus.

d Puncta, id est mucro, ut ex sensu satis patet. Nos voluimus fideliter antiquam hujus miraculi narrationem transcribere, quam Ferrarius ita mutavit: Quo casu ensis, quo erat accinctus, de vagina egressus est, & pomo ipsius terræ infixo, erectus mucro bene acutus Paschalem recta per pectus excepit, omnino transfigendum; sed beati Augustini auxilio, mucrone ad pomum curvato, ab omni læsione liber evasit.

e Laudatus Ferrarius habet: Mulier, nomine Odina, cujusdam de Bononia uxor. In Ms. nostro Officio non legitur uxor, nec hanc vocem addere volui, quia forte hoc loco mulier pro uxore accipitur.

f Mense Maio currebat Indictio sexta, quæ denotat annum Christi 1323, quo B. Augustinus ad Superos migravit.

g Ferrarius in Officio edito hæc clarius expressit his verbis: Quod esset toto corpore contractus.

h Idem Officii editur legit Ballictus Macteleonis. Utra lectio sit præferenda, ignoro.

i Sensus juxta syntaxim non cohæret; quod hic semel notasse sufficiat, dummodo in aliis significatio utcumque intelligatur.

k Supra mentio facta est, cujusdam Henrici vel Herrici, qui etiam de Septem fratribus cognominatur, & simili fere morbo laborabat. Quare dubitamus, an hoc loco idem miraculum repetatur, quamvis hic plures circumstantiæ adjungantur.

l Tempus, quod hic exprimitur a carnisprivio prædicti anni sextæ Indictionis significat, Rainaldum illum a Quadragesima anni 1323 usque ad finem Augusti, calculo laborasse. Porro Ferrarius in eodem Officio narrationem illam sic libere mutavit: Eodem die Raynaldus, filius Francisci Leonis, de civitate prædicta, calculo laborans, ita ut multo tempore libere & sine dolore urinam emittere non posset, ductus a matre sua cum ingenti devotione ad sepulcrum, ibi emissa urina absque dolore in magna quantitate, totaliter est ab infirmitate curatus. Ita quidem ille elegantius, sed non fidelius.

m Videtur hic in Ms. nostro aliquid deesse, quod Ferrarius ita mutavit ac supplevit: Nicolaus Calaber, civitatis sanctæ Mariæ incola, tristabatur graviter, quod filio infirmo ac desperato nullum esset remedium; qui in B. Augustinum fisus, persensit auxilium: nam de sepulcro arripiens pulverem, ori infundens, erexit eum sospitem.

n Hinc liquet, Indictiones eo tempore etiam in civitate Lucerina a Calendis Septembris initium sumpsisse: nam hic a primo die Septembris anni 1323 numeratur Indictio septima, cum supra mense Maio ejusdem anni Indictio sexta computetur.

o In Ms. nostro legitur dæmon energumenam reliquisse cum maximo gaudio, cum tamen Ferrarius dicat, ex corpore mulieris obsessæ exivisse cum maximo ululatu. Potest autem intelligi, quod malignus ille spiritus exierit cum maximo gaudio, quia forte ibi vehementius torquebatur.

* al. Quarato

* id est loquelam

* al. Herricus

* al. Bucerii

* al. Longobuco

* al. Malafolii.

* id est calculi

* al. Dopreria Helena

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


August I: 4. August




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 3. August

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 3. August

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.