Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung August I           Band August I           Anhang August I

4. August


QUARTA DIES AUGUSTI.

SANCTI QUI PRID. NONAS AUGUSTI COLUNTUR.

S. Aristarchus
S. Perpetua Romæ.
S. Tertullinus presb. mart. Romæ.
S. Agabius episc. conf. Veronæ.
S. Crescentianus M. Romæ.
S. Justus M. Romæ.
S. Sachintus M. Romæ.
S. Sergius M. Nicomediæ.
S. Bartholomæus M. Nicomediæ.
S. Eleutherius mart. Tarsiæ.
S. Epiphanius M. Vesontione.
S. Isidorus M. Vesontione.
S. Eudocia mart. in Perside.
S. Ia M. in Perside.
Socii MM. in Perside.
S. Peregrinus M. Cenomanis.
S. Machoratus M. Cenomanis.
S. Viventianus M. Cenomanis.
S. Baumadus conf. Tutelæ.
S. Euphronius ep. Turon. conf.
S. Luanus seu Lugidius conf. in Hibernia.
S. Sigrada vidua Suessione.
S. Reynerius archiep. Spalatensis & mart.
S. Dominicus conf. Bononiæ.
S. Ciccus conf. Pisauri.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

Memoria S. P. N. Phosterii habetur in nostris apographis e codice Taurinensi, nec non e Menæo Ms. membranaceo conventus S. Ludovici FF. Prædicatorum Parisiis. Exstat jam pridem apud nos die V Januarii abbas synonymus, cum elogio e Menæis: quod sufficiat, hic indicasse. Vide interim dictum diem V Januarii.
Pataviæ in Norico, S. Valentini episcopi, Ferrarii annuntiatio est, ex iis una quas absque delectu sæpius repetit, dum alio die de eodem Sancto locutus est, hic ex Surio, alibi ex alio, quemadmodum hunc S. Valentinum signaverat, eo die quo de ipso in hoc opere actum est VII Januarii.
In Luca, memoria B. Richardi regis Angliæ Confessoris, qui ibi peregre obiit. Additur; Alibi supra. Est annotatio Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum, male istic posita, sed correcta, per alibi supra; nam de eo actum est VII. Feb.
S. Guilielmi translatio est in Florario SS. Ms. Vide quæ de ipso dicta sunt X Februarii.
S. Walburgis Virginis reliquiarum translatio ab Anglicis, Gallicis, Belgicis & monasticis Martyrologiis hoc die certatim refertur, eo nimirum, quo solennius & festivius celebratur Furnis in Occidentali Flandria, ubi præcipua ei dicata est ecclesia, de qua & ceteris eo spectantibus atque egregie illustratis, videndus Commentarius ad Sanctæ Acta prævius § 6 pag. 519, die quo ipsa colitur XXV Februarii.
S. Agnes de monte Pessulano (pro Politiano) Ordinis Prædicatorum, hoc die perperam adjicitur Greveno in additionibus Cartusiæ Bruxellensis, spectat ad diem, quo ejus gesta illustrata sunt, XX Aprilis.
S. Desiderius Viennensis episcopus & martyr hic loco non suo ex Galesinio profertur a Ferrario in Catalogo generali, tametsi non ignoraverit in Romano bis signatum esse, nempe XI Februarii quo Sancti corpus Viennam ex loco martyrii translatum est, & XXIII Maii, ipso ejus martyrio sacra. Tu vide quæ de S. Desiderio dicta sunt in opere nostro jam die assignato XXIII Maii.
S. Protasius martyr in Romano Martyrologio hoc die Coloniæ annuntiatur, ex eorum Sanctorum numero quos Baronio Suggessit Galesinius, ut ipse in notationibus fatetur perquam candide; De eo etiam Galesinius (poterat dicere solus Galesinius) hoc die qui ejusdem ecclesiæ citat tabulas; nempe, pervetustum Coloniense Kalendarium, quod jam toto sesquiseculo ab ipsismet Coloniensibus frustra quæsitum est, apud quos nimirum, in tam numerosa Sanctorum serie, nullus hactenus reperitur Protasius, ab ipsis certissime non rejiciendus, si ulla ejus vestigia usquam occurrerent. Suspicetur fortasse quispiam, reliquias aliquas sub Protasii nomine Brisaco (ubi etiam fratris S. Gervasii corpus honorari, antiqua traditio est) Coloniam delatas; atque inde Kalendario qualicumque S. Protasii nomen inscriptum. At neque hoc patientur Colonienses, sacrorum suorum pignorum in quantavis copia recensitores non minus diligentes, quam custodes seduli juxta ac soliciti. Utut tamen res habeat, & qualicumque de causa hoc die Coloniæ cultus fortasse aliquando fuerit, non alium hic verum S. Protasium intelligendum video præter eum de quo cum fratre Gervasio in opere nostro, non uno loco actum est. Neque placet alia Petri Pauli Boscæ commentatio, qua Protasium illum qui Mediolani in basilica S. Stephani colitur, putat Colonia eo adductum, & a Gervasii fratre plane diversum, qui fortasse fuerit e sociis S. Gereonis. Aliis argumentis opus est ut ea nobis sufficienter probentur. Videsis dicta XIX Junii.
Eodem die B. Sidronii martyris, te Meessene in nostra Domina quiescit. Verba sunt additionis Ms. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Tu vide quæ de eo dicta sunt die natali XI Julii.
SS. Septem Dormientes hoc die celebrantur apud Græcos, in magnis eorum Menæis aliisque Fastis consignati. Eorum Acta illustrata sunt apud nos XXVII Julii.
S. Tadwinum Cantuariensem archiepiscopum nescio cur hoc die signet Bucelinus in suo Menologio, quem melius ante retulerat proprio natali die, quo de ipso actum est XXX Julii.
S. Justinus puer male hoc die collocatur a Florario SS. Ms. De ipso egimus ad diem I Augusti.
S. Etheldrita reclusa huc transfertur a Menardo atque etiam a Bucelino. Spectat ad diem quo de ipsa egimus II Augusti.
Woltanus certatim notatur in Tabulis & Kalendariis Hibernicis absque ulteriori notitia: verum ut nomina istic sæpius confunduntur, fallor vehementer, nisi indicetur S. Walthenus de quo pridie actum est III Augusti.
Sexaginta martyres in monasterio Floriacensi annuntiat Bucelinus, hoc die primo loco; tum autem loco ultimo, refert commemorationem omnium Sanctorum & Beatorum ejusdem monasterii a prima fundatione &c.
Godefridum Heisterbacensem Beati titulo hoc die ornat Bucelinus; certiora quæro ipsius legitimi cultus argumenta.
Remigium ex monacho Fiscanensi Dorcestrensem episcopum venerabilem vocat hoc die Bucelinus.
S. Justinam martyrem sub finem notarum suarum adjungit Ferrarius in Catalogo generali, ut quæ ab ecclesia Tuscanensi, reliquias habente, colatur, unde facile colligas, reliquias indicari ex cryptis Romanis acceptas, ac tali nomine insignitas, quales & hic & alibi plurimæ honorantur.
Etwaldum abbatem signatum reperit Bollandus in Kalendario Ms. Benedictino: ast hic alibi notus non est.
S. Pantaleonis octava signatur in editione Lubeco-Col.: melius pridie relata fuisset.
Joannam viduam Hispanam nescio unde hoc die accersiverit Florarium nostrum Sanctorum Ms. ex quo in Grevenum transiit, ab ipso solo inter auctaria Usuardina signata, absque ulla ulteriori notitia, quam frustra alibi quæsivi hactenus. Istius nominis vidua aliqua ex IX Maii huc remissa est, nempe mater S. Dominici, de cujus virtutibus siquid dici poterit, invenietur in ipsa Sancti Vita hoc die danda.
Item in Anglia, bonæ memoriæ Symonis comitis Lecestriæ martyris alia est solius Greveni annuntiatio, inde descripta in Martyrologio Germanico, sub Canisii nomine citari solito.
Maurinus (Gall. Morin) Autissiodorensis episcopus hoc die Sanctis adscribitur etiam a Castellano; ast de cultu docere nos non potuit Clarissimus adjutor noster, ejusdem ecclesiæ Canonicus & Succentor R. D. Le Beuf.
Franciscam Pollalion Avenione religiosam ad S. Praxedis Ord. S. Dominici, melius ut venerabilem celebrat idem Castellanus.
Ptolomæum martyrem Memphiticum & Moysem Auximitanum in Æthiopia episcopum ex Fastis Æthiopicis seu Copticis apud Ludolfum hoc die eduxit Castellanus, cui labori poterat parcere.
Philippum porro inter episcopos Hierosolymitanos ordine IX, qua auctoritate Sanctis accensuerit idem Castellanus, prorsus non intelligo. Videatur Papebrochii Historia Chronologica ante tom. III Maii pag. VI.
Certamen S. Lotarii est in Martyrologio Arabico Ægyptio, quod Gratia Simonius ex Arabico reddidit. Cetera nos latent.
Certamen S. Jasonæ, quod in dicto Martyrologio exstat, est obscurum etiam nobis atque incognitum.
S. Eluanus, sive Lugidianus annuntiatur hoc die apud Castellanum in Martyrologio universali & Vocabulario Hagiologico, tamquam eo jam colatur apud Armoricos in diœcesi Corisopitensi. Vide quæ de illo sciuntur in Commentario prævio ad Acta S. Lugidi seu Moluæ, hoc eodem die, a numero 4.
Memoria SS. Patrum nostrorum & archiepiscoporum, qui fuerunt Ephesi, Joannis monachi ac Joannis junioris intexitur apographo nostro ex Menæo Ms. membranaceo conventus S. Ludovici FF. Prædicatorum Parisiis.
Petrus de Cesis (alias de Casa seu de Cesa) Lemovicensis notatur a Philippo Visitantino in Acie sua bene ordinata ut Sanctus, qui ex totius Carmel. Ordinis generali episcopus Vasionensis creatus per Clementem Papam VI, deinde etiam patriarcha Hierosolymitanus, doctrina & sanctimonia clarissimus obiit anno MCCCXLVIII; miraculis ante & post mortem plurimis excelluit, ab immemorabili tempore cultus ut Sanctus aut Beatus. Ita ille, sed solus asserit; Samarthani in Gallia Christiana miraculis quidem inclytum appellant, at de cultu altum silent: neque alibi usquam inter Sanctos connumeratum hactenus invenimus.
Lanfrancus Septala totius Ordinis Eremitatum S. Augustini primus Generalis, quo die obierit, incertum est; hic ipsum refero, quod in chartis nostris sic alicubi notatum invenerim. Signatur annus 1264 in inscriptione, quam Herrera moderne adjectam & decoratam fatetur, in ecclesia S. Marci Mediolani, ubi sic legitur: Hic sita sunt ossa B. Lanfranchi Septala, Mediolanensis, qui ob magnum virtutum splendorem, toti Augustiniano Ordini præfectus primus, ita se gessit, ut omnia penitus collapsa in pristinum statum redegerit. Obiit anno Domini CIOCCLXIV. Distinctius alibi proditur ejus sanctitas, nam teste eodem Herrera, exstat illius imago, titulo & radiis Beatorum nobilitata cum hac inscriptione: B. Lanfranchus de Mediolano. Ita ille, dum interim nec in Ferrario, nec in Martyrologio Mediolanensi ulla ejus vel tenuis exstat memoria. De vero cultu ejusque die certiores reddendi sumus, priusquam ei locus in hoc opere inter Sanctos tribui possit.
S Justinum præsulem XV Martii invenerunt Majores nostri in Martyrologio Cartusiæ Coloniensis solo nomine cognitum, eumque adeo, inter Prætermissos ibi signatum, remiserunt ad hunc diem IV Augusti, quo nempe sciebant in nostro Florario Sanctorum Ms. ac in Usuardis Coloniensibus referri Justinum aliquem episcopum Confessorem. At is non magis notus est quam Justinus præsul, ut & hic etiam tantisper prætermittendus sit, donec lucis aliquid suboriatur, unde colligi queat, quo demum spectet, aut cum quo alio Sancto synonymo confundendus sit; an forte cum S. Justino Pictaviensi episcopo, qui celebratur 1 Septembris: certe non cum illo S. Justino Monasteriolensi, hoc die ad S. Salvii coli solito, nam is pro martyre illo accipitur, de quo actum ext 1 Augusti, unde & a Castellano in solo indice hoc die notatus est.
Claram Ordinis Cisterciensis virginem Beatæ titulo hoc die ornat Castellanus in suis ad Marl. Rom. additionibus; quam certe mirum plane est in Kalendario Divione excuso, atque in Henriquezii Menologio omnino præteritam. Chalemotus hoc etiam die Castellano haud dubie præluserat his verbis: In Loco-Dominæ-nostræ, sanctimonialium cœnobio juxta Ramorentinum, in provincia Soloniaca & diœcesi Aurelianensi, festivitas S. Claræ virginis reclusæ, seu monialis, cujus ossa, e vicina silva illuc allata, & diu religiose asservata, ac tandem per bella flammis data sunt, quamvis semper ejus memoria recolatur a peregrinis utriusque sexus. De ætate, gestis aut singulari cultu nihil alibi uspiam reperire licuit, ut dubia saltem res tota maneat, donec monumentis paulo certioribus & distinctioribus instruamur.
Antonii Ordinis Servorum cum Beati titulo Viterbii memoriam agit Ferrarius in Catalogo generali, de quo tamen nec verbo meminit in majori Catalogo Sanctorum Italiæ, nec inter Sanctos Viterbienses; ut cultum maxime dubium esse oporteat, de quo priusquam certior fiam, inter Sanctos aut Beatos cum computare, mihi integrum non est.
Dominicum Martinez abbatem Alcobaciensem in Lusitania, non ut sanctum dumtaxat sed ut sanctissimum hoc die prædicat Henriquez in suo Menologio Cisterciensi, aitque Sanctorum numero, nescio qua auctoritate, fuisse adscriptum, ex fide Bernardi de Brito in Chronico Lusitanico Ord. Cisterciensis; asserentis præteterea, Officio ecclesiastico cultum fuisse in ecclesia Eboracensi in regno Angliæ. Henriquezium presse sequitur Bucelinus: at paulo modestior Chalemotus canonizationem illam populo potius adscribit, quam legitimæ auctoritati. De nulla nobis liquet; nec facile concipimus, unde prædictum qualecumque Officium ecclesiasticum in solam unam Anglicam ecclesiam Eboracensem penetraverit, ubi in toto reliquo orbe Catholico nulla ejus exstat memoria. Neque vero ad hunc diem pertinet Dominicus ille, quem rectius consignavit Chalemotus die, quo obiit, XXVII Januarii. Siquid usquam de vero cultu subsit, doceri cupimus, ut dicta die, suo tempore de eo agi possit.
Thomas Lombardus qui tempore Elisabethæ Anglicæ, pro re Catholica in Hibernia multum & strenue laboravit ab iisdem Henriquez, Bucelino & Chalemoto meritis laudibus celebratur, sed solo titulo piæ memoriæ.
Chetubinum Spoletinum Ord. S. Francisci longo elogio prædicat hoc die Arturus in Martyrologio Franciscano, tantum non ut Sanctorum honoribus præditum, quos ego ei hactenus adscribere non ausim; ut recte ab iis abstinuerit Hucberus, quamquam de cetero ipsum etiam magnifice extollat. Ubi de cultu constiterit, locus ei suus dabitur.
Andreas ab Aiala, Franciscus Ægidius & socii martyres in India occidua., David Confessor Neapoli in Campania., Paula de Monte alto virgo. signantur ab Arturo cum titulo Beati: ultima etiam in Gynæceo.
Addit Hueberus Cardinalem Albertum (voluit dicere Albretum), Romæ anno 1465 habitu Franciscano in Ara cæli sepultum.
Item Joannem de Atayde in Lusitania.
Innocentium Taurinum, apud Campum Bastum in Apulia.
Fraciscum Prantio in Hispania.
Franciscum oblatum in loco deserto Palentinæ diœcesis in eodem regno.
Guiliermus Apselius Cartusianus laudatur hoc die a Rayssio, ut qui in Valle gratiæ, conventu Cartusianorum prope Brugas, obierit Prior. Hinc ipsum accepit Castellanus in suis additionibus ad Martyrologium Romanum.
Petrus Beetsius & ipse Cartusianus prope Bruxellas elogio etiam ornatur apud eumdem Rayssium.
Cæciliam virginem, ut S. Dominici primogenitam hoc die in Gynæceo suo annuntiat Arturus, quem in Diario Dominicano citat Marchesius, haud dubie occasione sanctissimi Fundatoris, in cujus Vita, hoc die accurate illustrata, plura de ipsa memorantur. Quo die vere obierit, mihi necdum constat: multo minus de cultu, cum nec apud Ferrarium nota sit.
Additur in Anno sancto Belgico Ignatia ab Angelis, ejusdem instituti Barcinone defuncta, stupentibus ob admirandam ejus in moriendo voluptatem, consororibus omnibus.
S. Fredulfum (Gallice Frion) apud Santones nobis hoc die annuntiat Castellanus. Nos cum Saussayo, quid de eo dicendum sit, videbimus die sequenti V Augusti.
S. Ionium presb. & mart. non recte hoc die signat Florarium SS. Ms. spectat ad diem sequentem V Augusti.
Dedicatio basilicæ S. Mariæ Romæ æque male refertur in cod. Rhinoviensi, spectat ad diem V Augusti.
SS. Abel & Cassianus episcopi in Tabulas Hibernicas transierunt hoc die. Quales & unde fuerint, patebit die sequenti V Augusti.
Neque melius relatus est Oswaldus rex spectans etiam ad diem V Augusti.
S. Henrici episcopi Wintoniensis memoriam agit hoc die Ferrarius, oblitus, opinor, eorum quæ dixerat in eodem suo Catalogo generali ad IX Januarii, ubi ipsum eumdem prius retulerat, utrobique perperam: ut videri potest in Prætermissis dicta die IX Januarii, ubi ex Martyrologio Anglicano aliisque probatis scriptoribus, eum Majores nostri recte tradunt obiisse die, quo de ipso agemus VI Augusti.
Certamen S. Pamphili & Capitonis notatur in nostro Menæi Ms. membranacei conventus S. Ludovici FF. Prædicatorum Parisiis apographo; at de iis mentionem faciunt Menæa magna typis edita, ac Menologium ex interpretatione Sirleti vulgatum XII Augusti.
Helenam martyrem quam hoc die refert Marietta, non aliam esse a Burgensi, satis ipse indicat. Eam vero remittimus ad diem quo in Romano cum Centolla signatur XIII Augusti.
SS. Centollam & Helenam ex nescio quibus Tabulis ecclesiæ Burgensis in Hispania, hoc die nobis adducit Ferrarius in Catalogo generali; recte monens, referri ipsas in Romano eo die quo de ipsis agendum erit XIII Augusti.
S. Andreas archidiaconus Fæsulanus a Dempstero & Camerario annuntiatur hoc die, ut Sanctus popularis. De die cultus melius docere nos potest Ferrarius, qui in Catalogo generali eum refert XXII Augusti.
S. Euladii episcopi Nivernensis & conf. annuntiatio est solius Florarii nostri SS. Ms., nescio unde accepta. Ipsum non novit Saussayus, at Castellanus habet eo die quo de ipso ex professo agetur XXVI Augusti.
Dominicus Vallius (alias Del Bal) infans martyr Cæsaraugustanus, a Judæis anno 1250 crudeliter excarnificatus, in scriptis nostris signatur hoc die, forte quia tunc colitur S. Dominicus PP. Prædicatorum patriarcha, tametsi in Vita non exprimatur dies certa, sed Augustus mensis dumtaxat, unde fortasse a Tamayo & aliis refertur XXXI hujus, quæ quid de eo statuendum, disquiremus XXXI Augusti.
S. Justi ep. Lugdunensis translatio ex eremo, non semel & hoc die & alibi in auctariis Usuardinis signata est, de eo agetur die quo ejus festum recolitur II Septembris.
Sanctus martyr Thathuel in malo arbore suspensus consummatur; prout habemus ex Menæis magnis, typo excusis, duos insuper ei versiculos accinentibus. Die V hujus in apographis nostris e codice Taurinensi occurrit Θουθαὴλ & additur ei Christina, prope palatium, quo etiam die ac modo exstant in extractis e Ms. Menæo membranaceo conventus S. Ludovici FF. Prædicatorum Parisiis, utrobique cum titulo sanctorum Martyrum: qui forte coincidunt cum Thatuele & Charitina, qui una cum aliis habentur in dictis Menæis magnis ad diem, quem quem tu consule, IV Septembris.
S. Justinus presbyter & martyr Romæ percelebris a Wandelberto & in plurimis auctariis Usuardinis hoc die certatim refertur. Quin & ab Hieronymianis saltem contractis, in quibus fortasse pro hodierno Justo sumitur: verum in Rabano & Notkero tam distinctis characteribus signatur ut dubitari non possit, quin is indicetur de quo egimus in Observationibus ad Usuardum XVII Septembris, ut patebit conferenti istorum annuntiationes cum textu ipsius Usuardi sic enim habent: Item Justini presbyteri & martyris, de quo narratur in passione S. Laurentii quod multos ad fidem Christi converteret, & plurimorum Martyrum corpora sepeliret. Remittitur itaque ad XVII Septembris.
SS. MM. Placidi & sociorum translatio Messanæ hoc die signatur a nostro Caietano: heri de eorum inventione actum est; sed & ipsa & hæc translatio spectant, ut ibi dictum est, ad V Oct.
S. Judocum alicubi perperam hoc die signatum invenit Bollandus. Nota est ejus festivitas XIII Dec.
S. Nicodemus ex aliqua hesterna annuntiatione huc irrepserit, ubi tamen inventio potius recolitur quam natalis, qui ignoratur hactenus. Vide Prætermissos die præcedenti, ubi rem omnem remisimus ad XXV Decembris.

DE S. ARISTARCHO
S. Pauli Apostoli discipulo.

Sec. I.

[Commentarius]

Aristarchus (S.)

AUCTORE J. B. S.

Quæ de hoc Sancto ut vera & indubitata tradi hic possunt, [Veræ ejus laudes ex Apostolo.] non aliunde certius & tutius accipiuntur quam ex ipsis Apostolorum Actibus. Ac primo quidem constat Macedonem fuisse Act. 19 ℣. 29 ubi Ephesiis pro sua Diana tumultuantibus, impleta est civitas confusione, & impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gaio & Aristarcho Macedonibus comitibus Pauli. Distinctius signatur ejus patria dum cap. 20 ℣. 4 dicicitur fuisse Thessalonicensis; id quod denuo repetitur cap. 27 ℣. 2, ubi cum Magistro inter gravissima etiam pericula constanter perseverasse memoratur Aristarchus Macedo Thessalonicensis. Judæusne dicendus an Græcus, alii statuant. Pressius autem de ipso loquitur, ejusque constantiam ad vincula usque demonstrat Paulus ipse ad Colossenses scribens cap. 4 ℣. 10: Salutat vos Aristarchus concaptivus meus. Item & ad Philemonem de eodem caro discipulo meminit. Atque hæc honorifica plane testimonia de S. Aristarcho verissime prædicantur. At vero, utrum quæ in Martyrologio Romano adjecta leguntur de Thessalonicensi episcopatu, de agonibus eorumque ibidem palæstra, utrum hæc, inquam, satis stabili nitantur fundamento, unde tuto conjici possit, hactenus non invenimus.

[2] [Non ita constat utrum & ubi episcopus fuerit:] Qui ipsum primus Sanctorum Fastis inscripsit auctor Romani parvi, recte & simpliciter annuntiat; Aristarchi discipuli Apostolorum. In eumdem sensum paulo nitidius Usuardus: Natalis beati Aristarchi, discipuli S. Pauli Apostoli. Mirandum autem ostendimus in Observationibus nostris quod Usuardus Adonis Festivitates Apostolorum non consuluerit, saltem secutus non sit, ut ferme merito quis suspicetur, de Adoniani elogii sinceritate ipsum dubitasse. En ipsam integram Viennensis annuntiationem: Pridie Nonas Augusti. Natalis beati Aristarchi, de quo Apostolus Paulus Colossensibus scribit: Salutat vos Aristarchus concaptivus meus: qui comes individuus Apostolo permansit usque ad ejus confessionem; qui constitutus Thessalonicensium episcopus, post longos & beatissimos agones a Christo coronatus, quievit. Aperte hic indicatur episcopatus Thessalonicensis, de quo in antiquioribus nulla, quod sciam memoria: tum mortis genus, de quo dubites, martyrne an potius confessor vitam finiverit; post longos agones a Christo coronatus, quievit. Hinc certe passim eruunt, qui de Aristarcho loquuntur, cum Tillemontio tomo 1 pag. 571, non martyrio ab hominibus, sed a Christo coronatum, quievisse in pace.

[3] Ex aliis classicis Martyrologis dirimi nequit controversia, [item an vere martyr;] frustra vero Usuardinorum codicum seriem huc adduxero; ex eorum aliquo, qualis est Bruxellensis acceptam oportet anuntiationem hodiernam Martyrologii Romani, quæ ipsa ex Adone contracta est: Thessalonicæ, natalis beati Aristarchi, discipuli & comitis individui sancti Pauli Apostoli, de quo ipse ad Colossenses scribit: Salutat vos Aristarchus concaptivus meus. Is ab eodem Apostolo Thessalonicensium episcopus ordinatus, post longos agones, sub Nerone coronatus a Christo, quievit. Nihil his lucis attulit Baronius neque alius quisquam, quod sciam: tenebras meras affudere Græci, ut mox patebit apertius. Solvenda omnino esset difficultas jam tacta de S. Aristarchi extremo agone, violentusne is ad mortem fuerit, ut in brevissimo suo elogio cum Græcis tradit Equilinus, an vero in pace quieverit. Alterum, de quo non constat, quæritur, unde didicerit Viennensis, fuisse ipsum Thessalonicensem potius episcopum, quam, ut Græci volunt, Appameensem. Tertium denique, undenam confici certo queat, ipsum Thessalonicæ potius, quam Romæ aut alibi extremum spiritum Deo reddidisse. Vera ut vera tradimus; ambiguis in suo gradu relictis, dum iis dissolvendis nulla aliunde momenta suppetere, ea frustra investigando, experti sumus.

[4] [Græcis omnia magis involventibus.] Jam ut ad Græcos accedamus, non unam apud ipsos festivitatem, ut vel ex solo Menologio patet, obtinuit S. Aristarchus, adscriptus ibi LXX discipulis junctusque primum Pudæ seu Pudenti & Trophimo XIV Aprilis, ubi ex supposititio Dorotheo, pluribus ibi laudato, ita legitur Sanctorum patris Aristarchi, Pudentis & Trophimi, qui cum essent ex LXX, post Pauli Apostoli mortem, & ipsi, Nerone imperatore capite cæsi sunt. Rursus vero XXVII Septembris fit Commemoratio sanctorum apostolorum Marci, Aristarchi & Zenonis (pro Zenæ) de nostro autem seorsim hæc ibi memorantur: Aristarchus etiam ex septuaginta fuisse invenitur, cujus Apostolus Paulus meminit. Hic Apameæ Syriæ episcopus fuit; vir egregiæ sanctitatis, alter Joannes, locustis & melle silvestri nutritus, Zona pellicea indutus. Hæc omnia Græca elogia, uti & superiora, quanti facienda sint, ex fonte, unde promanant, facile intelligitur: quid enim de Dorotheo isto censendum, jam Majores nostri non semel & abunde declararunt, ut habes in notula ad diem XV Synaxarii post tomum primum Aprilis; item tomo 1 Junii pag. 436 & alibi. Tædet eamdem cramben hic denuo recoquere; neque alia æque incerta ex Petro de Natalibus aut aliunde juvat accersere.

DE S. PERPETUA
ROMÆ.

Seculo I.

Cultus, elogia, gesta, sepultura, locus & annus mortis.

Perpetua Romæ (S.)

AUCTORE J. P.

Acta S. Nazarii martyris ad diem XXVIII Julii a nobis examinata, Perpetuam ejusdem Sancti matrem fuisse memorant; [Memoria in Adone, Martyrologiis recentioribus,] quo sub nomine sacris etiam Fastis inscribitur; ex dictis Actis aut certe similibus, prout nobis quidem videtur, desumpta. Ado ad XII Junii elogio S. Nazarii illam inserit his verbis: Beati Nazarii pater Africanus; mater vero Perpetua, a beato Petro apostolo baptizati. Molani editio anni 1573 inter additiones Usuardo suo adjectas sic habet: Romæ, beatæ & sanctæ Perpetuæ, matris S. Nazarii, ad marginem citans Ambrosianam Missam. Adde alios recentiores Galesinium, Ferrarium in Catalogo Sanctorum Italiæ, Piazzam in Hemorologio sacro Romæ Christianæ & gentilis. Martyrologium Romanum sic habet:

[2] Romæ sanctæ Perpetuæ, quæ a beato Petro apostolo baptizata, [ac Martyrologio Romano:] Nazarium filium, & Africanum virum ad fidem Christi perduxit, & multa sanctorum Martyrum corpora sepelivit; ac tandem bonorum omnium meritis cumulata migravit ad Dominum. Fontem, e quo hæc hausta sint, assignat Baronius in notationibus ad dictum Martyrologium die IV Augusti, tabulas videlicet ecclesiæ Mediolanensis, & Acta SS. Nazarii & Celsi, quæ habet Mombritius tom. 2. Utinam vir sapientissimus paullo meliora nobis designasset documenta circa res gestas Sanctæ hujus: nam quod ad cultum ejus publicum apud Mediolanenses ab immemorabili tempore attinet, & quidem satis solennem, sufficientes ad hunc ipsi cum Martyrologio Romano asserendum suggerunt notitias Missale ac Breviarium istius ecclesiæ, hoc quidem anno 1539; illud autem anno 1522 typis excusum.

[3] [cultus & elogium ex Missali Mediolanensi seu Ambrosiano,] In dicto Missali notatur de ea Missa de communi matronarum, adjectis ipsi propriis orationibus super populum, super sindonem, super oblata: præfatione, & post communionem. Præfatio vero ista sic eam laudat: Deus, qui … beatam Perpetuam sic tuæ gratiæ radio illustrasti, ut execrato gentilitatis errore, ab Apostolorum Principe baptizata, non solum filium Nazarium ad Christi cultum flecteret, sed & Affricanum, ejus infidelem virum, Judaici ritus cultorem, fidelis Mulier duplici lucro ditata, Christianorum collegio sociaret. Hæc misericordiæ operibus exuberans indigentibus subvenit, & afflictos miseria consolatur. Hæc beatorum Martyrum corpora pio tradit studio sepulturis. Hæc miris coruscans virtutibus, fugat dæmones: a morbo cancri Serviliam matronam liberat: Juliam Neronis filiam sanat lunaticam: ab ignis incendio Romam crucis signo servat indemnem: filium suscitat Mamurtini.

[4] Hæc denique in sinceritate fidei, & operum sanctitate perseverans, [& lectionibus propriis Breviarii,] carnis deserens claustrum, læta migrat ad Christum. Lectiones jam assignatæ eadem facta narrant; sed præmittitur illis annuntiatio Romæ beatæ & sanctæ Perpetuæ, matris sancti martyris Nazarii; Molanianæ, quam paullo ante recitavimus, simillima. Orationes propriæ, quæ lectionibus istis præfiguntur, ibidem legi possunt. In Breviario Ambrosiano anni 1635 nihil aliud notatur inter Officia ad hunc diem IV Augusti, quam commemoratio S. Perpetuæ matronæ, in primis Vesp. & in Laud. Atque hæc ad probandum tam antiquum quam hodiernum S. Perpetuæ cultum dicta sint satis. Incertiora sunt, quæ de ejus gestis modo produximus e Missali Ambrosiano, & quæ paucis perstringuntur in Actis S. Nazarii apud Mombritium. Rem expendamus.

[5] Imprimis ea, quæ referunt lectiones de execrato gentilitatis errore &c., [quæ discutiuntur.] non satis consonant cum Actis S. Nazarii apud Surium, ubi eorum auctor de ipsius parentibus agens, Eorum, inquit, Deus pietatem veluti remunerans .. eis dedit filium, heredem simul virtutis & bonorum. In Ms. nostro Ultrajectino S. Martini, e quo dedimus martyrium S. Nazarii ad dictum diem XXVIII Julii, narratur is fuisse filius .. Perpetuæ Christianissimæ .. & a Petro apostolo baptizatæ; qui baptismus etiam refertur apud Petrum de Natalibus in S. Nazarii Actis lib. 6, cap. 147, & alibi; verum an gentilis an Judæa ante baptismum fuerit, necdum comperimus. Alia, quæ lectiones de S. Perpetua memorant, facilius credere vel saltem supponere possumus; quam probare aut improbare. Quamquam cui non suspectum appareat illud, Juliam Neronis filiam sanat lunaticam? Nero quippe imperator ex Poppæa filiam tulit, Claudiam Augustam, amisitque admodum infantem (uti est apud Suetonium lib. 6, cap. 35, pag. 566, editionis Lugdunensis, anni 1548) quartum nempe intra mensem defunctam: sicut ibidem in notationibus est. Vellem equidem, quæ de Servilia, urbe Roma, filio Mamurtini memorantur, ex idoneis documentis probarentur. De Africano consuli potest Commentarius prævius ad Acta S. Nazarii, die XXVIII Julii § XI; de quo mox hic recurret sermo.

[6] Nunc hisce attexo nonnulla ex qualibuscumque Actis S. Nazarii. [Facta quædam Sanctæ indidem recensentur,] Civis Romana cum in quibusdam exemplaribus, tum apud Mombritium, fuisse fertur: & secundum illum nobili exorta prosapia. Petrus de Natalibus dat ei titulum nobilissimæ Romanorum; Ms. Ultrajectinum S. Martini Romanorum item nobilissimæ prærogativa illam condecorat. Nobilitas ejus confirmatur ex S. Ennodio inferius assignando, quando dicit: In stirpe Nazarius bona. Mombritius virtutes Sanctæ nostræ sic breviter complexus est, dicens, quod, Quotidie ad adorandum Dominum Jesum Christum in eo, quo baptizata fuerat loco, & orationum dona solvenda properaret. Ibidem habes hunc dialogismum Sanctæ cum suo filio; quem sic contraho: Nazarius … abiit ad matrem suam, dicens: Nescis mater, quod fuerit patris mei promissio, ut mihi religionis suæ cultum ostenderet.. Admirata mater ejus super ista, quæ ab eo dicebantur, dixit ad eum: Ostendat tibi Deus omnipotens veritatis suæ mysterium, ut merearis illuminari baptismo Petri, in quo baptizata sum ego … Respondit Nazarius .. Rex est, in quo baptizata es tu, mater? Et ait illa: Etiam, fili, rex regum Dominus, & creator cæli & terræ … Audiens hæc beatus Nazarius, cœpit jam quasi sapiens architectus intra pectus suum ædificio semper mansuro æterna construere fundamenta &c.

[7] [ad Acta S. Nazarii expensa.] Unde liquet, hæc Acta in eo convenire cum sæpe dictis lectionibus, quod filium Nazarium ad Christi cultum flecteret; sed hæ ab illis discrepant in baptismo Africani, dicuntque illum a sua conjuge Christianorum collegio sociatum, ac proinde ad Christum conversum. Conversio autem ista non S. Perpetuæ adscribitur apud Mombritium, sed S. Petro apostolo. Audiatur textus: Fertur Nazarius Romam properasse, ubi ex patre Africano intellexerit, Quomodo ei per visionem B. Petrus apostolus apparuerit, & doctrinam Christianæ religionis imbuerit… Ergo tantæ visionis novitate perterritus, jam nihil aliud, inquit, licere decrevi, quam quod Apostolico eo præcepto monitus, ut Christum crederem, baptismi me unda purificarem. Eadem Acta apparitionem Sanctæ filio suo Nazario factam memorant: Nocte, beatissima mater ejus Perpetua .. per visum adstitit ei dicens: Transi nunc a terra hac; quia & Galliarum civitatibus oportet te Christi Euangelium prædicare.

[8] [Corpus an alicubi exstet?] Cum exstent tam pauca S. Perpetuæ documenta, non mirum de ejus sepultura aut sacris lipsanis vix quidquam inveniri. Puricellus in Dissertatione Nazariana cap. 135 profert librum Italice conscriptum, & anno 1515 editum De indulgentiis & corporibus sanctis, quæ sunt in ecclesiis urbis Mediolanensis &c., ex antiquis registris & privilegiis authenticis; in quo libro inter reliquias, in basilica Nazariana custoditas, ita indicari refert: Ibi jacet S. Nazarius martyr; & post plures alios Sanctos, quorum ibidem dicuntur jacere corpora, ponitur ipsa quoque S. Perpetua, mater S. Nazarii. Sed nos isti libro, quidquid antiqua registra & privilegia præferat authentica, in hoc non credimus. Neque ei ipsemet credidit Puricellus: nam cap. 171 agens de libro, quem sub titulo Septem ecclesiæ vel basilicæ stationales urbis Mediolanensis, secundæ Romæ, anno, uti addit, 1627 Italico sermone vulgavit Joannes Baptista Villa; corporibus in basilica Apostolorum (quæ est eadem cum Nazariana) conditis Puricellus ex isto auctore accenset corpus S. Perpetuæ, matris sancti Nazarii; quam aliqui volunt esse sepultam in ista basilica. Sed Puricellus istis verbis interserit, hoc se magis optare, quam credere. Præplacet nobis sententia Piazzæ supra allegati, qui dicit, de isto sacro corpore huc usque non esse notitiam.

[9] [Locus mortis & ætas.] Quod attinet ad locum, quo S. Perpetua mortalitatem exuerit; etsi id ex nullis certis antiquis monumentis conficere possimus, malumus tamen sapere cum paucis, & loqui cum pluribus, ac Martyrologio Romano, eamque Romæ annuntiare. Favent ea, quæ cum de patria ejus, tum de vitæ instituto dicta sunt ex documentis saltem qualibuscumque: e quibus si ipsius etiam ætatem, qua vixit obiitque, ad tempora Neronis reduxeris, non refragabimur ita cum aliis loqui; dicente Baronio ad an. 69: Commendantur in hac Neronis persecutione, studia inter alias duarum sanctissimarum mulierum Lucinæ atque Perpetuæ. Nos interea ad tempus ætatis utcumque figendum, habemus in promptu S. Ennodium, episcopum Ticinensem, qui in hymno, quem panxit de S. Nazario, Carmine XVIII, de illo diserte canit: Nerone felix principe, diversa perpessus mala, lustravit orbem. Vixit ergo Sanctus, Ennodio teste, sub Nerone; atque adeo conficitur, quo S. Perpetuæ ætas, eodem teste, referenda sit.

DE S. TERTULLINO PRESB. ET M.
ROMÆ,

Anno CCLVII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Tertullinus presb. mart. Romæ (S.)

AUCTORE P. B.

Acta S. Tertullini presbyteri & martyris petenda sunt ex Actis S. Stephani PP. I & martyris, [Acta; annus, mensis, dies martyrii.] quæ dedimus die 2 hujus mensis, quoad potuimus, illustrata. Vide ergo, quæ de hoc Tertullino ibi narrantur cap. 1, num. 8, & cap. 2, num. 14, 15, 16, & 17; sed iis præmitte, quæ ibidem in Commentario prævio disseruimus toto paragrapho sexto, & maxime num. 62, 63 & 64. Annus idem ipsi martyrii palmam attulit, qui S. Stephano; a quo sepultus dicitur in Crypta arenaria pridie Kal. Augusti, hoc est, triduo ante, quam resecto capite discipulum sanctum sanctissimus Pontifex sequeretur; ita certe asserunt Actorum S. Stephani PP. & M. vetusta, quotquot inspeximus, exemplaria; si codicem nostrum unicum exceperis, qui sepultum refert Tertullinum tertio Kalendas Augusti; quod secuti sunt Martyrologi unus & alter; ut in Prætermissis die XXX Julii observatum est; cum Ado & plures alii, de quibus in Prætermissis die XXXI Julii, lectionem nostram amplexi sint. Decessisse vero S. Stephanum anno Christi 257, die 2 Augusti, suo loco comprobavimus. Restat hic, ut de cultu & reliquiis S. Tertullini non nulla subjiciantur.

[2] Etsi quædam, ut modo insinuavimus, Martyrologia Sanctum nostrum annuntient eo die, [Colitur hoc die; etsi alio decesserit:] quo narratur sepultus; usus Ecclesiæ Romanæ, qui hodieque in Martyrologio reformato servatur, celebritatem ejus ad quartum usque mensis Augusti diem differentis, antiquissimus est; ut patet ex Romano veteri apud Rosweydum nostrum, ubi annuntiatur his verbis: II Nonas (Augusti) in Crypta arenaria, Tertullini martyris Romæ; item ex Adone, qui ad eumdem diem sic habet: Item Romæ, in crypta Arenaria, natale Tertullini martyris, quem beatus Pontifex Stephanus baptizavit, & in albis presbyterum consecravit: cui inter cetera monita hoc præcipue commendavit: Frater, inquit, cura sit tibi diversorum requirere sanctorum corpora Martyrum. Qui post biduum ordinationis suæ tentus a Marco præfecto, eductus est ad Valerianum imperatorem. Quem ille extensum mactari fustibus jussit. Cumque impie cæderetur, clamabat: Gratias ago tibi, Domine Jesu Christe, qui me non separasti a Domino meo Olympio, servo tuo, qui me præcessit martyrio consummato. Cumque inter cædes hoc diceret, jussit Valerianus lateribus ejus ignem supponi. Cumque lætus & constans perseveraret, diceretque: Fac, miser, quod facis, celerius, ut me de hoc incendio, licet peccatorem, tamen pro ejus nomine, Christo offeras sacrificium; jussit Valerianus elevari eum, & tradi præfecto Sapricio. Qui primo jussit os ejus lapidibus conquassari, deinde extendi eum in equuleo, & nervis diutius torqueri, deinde ignibus concremari. Cumque perseveranter Spiritus sancti gratia roboratus, Christum Dominum fateretur, mandavit hoc factum Valeriano tyranno. Cui Valerianus remandavit, ut, data sententia, ejus caput abscinderetur. Tunc Sapricius depositum de equuleo jussit duci via Latina in secundo milliario, & ibidem decollari. Cujus corpus S. Stephanus Pontifex colligens cum clericis, & hymnis redditis Deo, sepelivit in eodem loco, in Crypta arenaria, secundo Kal. Augusti. Ubi concursus solemnis fit 2 Nonas Augusti. Eodem die refertur ab Usuardo, Notkero, & recentioribus passim.

[3] [forte ob translationem aliquam olim hoc die peractam.] Neque vero facile est translati hujus festi assignare causam: nisi forte corporis ejus aliqua fuerit olim eo die facta translatio ante tempora Martyrologii Romani parvi; de qua tamen meminit nemo. Suspicandi ansam præbet Panvinius in libello de Septem Urbis ecclesiis pag. 94, cum asserit, S. Tertullini presbyteri & martyris corpus olim fuisse in cœmeterio Callisti; puta ante, quam illud cum aliis quamplurimis anno Christi 817 in mense Julio, die XX, Indictione X ad basilicam S. Praxedis transtulit S. Paschalis PP. I; ut idem docet pag. 259 & sequente. Huic tamen opinioni refragatur Aringhus in Roma subterranea lib. 4, cap. 5, affirmans, corpora S. Tertullini nostri & aliorum aliquot Martyrum ex ipso S. Tertullini cœmeterio ad ædem S. Praxedis a Paschale translata fuisse: neque enim hactenus quispiam, quod sciamus, idem fuisse S. Callisti cœmeterium asseruit cum cœmeterio illo, in quo secundum Acta S. Stephani Papæ & martyris, corpora SS. Tertullini, & 12 clericorum Martyrum sepulta primum fuere; cum hoc omnes ad viam Latinam, illud ad Appiam constituant. Dixi: cum cœmeterio illo, in quo &c.: nam adduci vix possum, ut credam, S. Tertullinum & Martyres jam dictos conditos fuisse in cœmeterio quod eadem via Latina, secundo ab Urbe milliario, nec procul ab aquæductu, retectum anno Christi 1687 fuisse aiunt Raphaël Fabrettus Inscriptionum antiquarum cap. 8, pag. 547 & sequente, ac Marcus Antonius Boldettus in Observationibus ad cœmeteria Martyrum lib. 2, cap. 18, pag. 362, cum hac inscriptione in aditu posita, Coemeterium beati Tertullini M: non existimo, inquam, ibi sepultos fuisse Martyres illos; si verum est, ut Boldettus affirmat, repertum tunc fuisse cœmeterium istud prorsus intactum. At enim quid si delineatio, quam proferunt auctores illi, partem tantum exhibeat cœmeterii S. Tertullini, quæ intacta manserit; aliam vero partem, pridem evacuatam ac dirutam, in qua fuerint Martyrum illorum pignora, non exhibeat?

[4] Ut ut est, sive Sancti nostri exuviæ in illo cœmeterio quieverint, sive in alio vicino; sive inde ad cœmeterium Callisti translatæ primo fuerint, [Corpus modo est Romæ ad S. Praxedis: & forte pars Anicii in Gallia.] sive non fuerint; negare non possumus, refossas olim fuisse, & in ecclesiam S. Praxedis in montibus a S. Paschale PP. I illatas: hoc enim præter veterem tabulam marmoream apud Panvinium supra, testantur loco citato Aringhus, Pancirolus in Thesauris absconditis urbis Romanæ pag. 236, & in indice reliquiarum; ac Piazza in Hemerologio sacro die IV Augusti, quo ait, festam S. Tertullini presb. & mart. memoriam [anniversariam] celebrari ad sanctæ Praxedis, ubi corpus ejus requiescit. Hinc forte pars aliqua in Galliam Anicium devenerit. Certe secundum Festa propria ecclesiæ cathedralis beatæ Mariæ Aniciensis, anno 1624 ad formam Breviarii Romani redacta, die IV Augusti celebratur ejus Officium (remisso ad diem non impeditum Officio S. Dominici) cum novem lectionibus, quarum tres secundi nocturni propriæ sunt, & ex Actis S. Stephani depromptæ, nisi quod in fine hæc adjiciuntur: Ad Aniciense templum S. Tertullimi ossa delata, in capsulis duabus olim pendebant e tholo in altari principe; ubi & nunc in veneratione habentur. Ceterum de modo ac tempore hujus translationis, nec ibi quidquam, nec apud Saussayum in supplemento Martyrologii Gallicani hoc die, pag. 1154, nec alibi scriptum invenimus. De S. Tertullini martyris corpore, quod præterito seculo in ædem Collegii nostri Luxemburgensis Roma translatum colitur una cum corpore S. Chrysanthi M. Dominica IV post Pascha, nihil hic dicimus: satis longum de illo commentarium dedimus tom. 2 Maii, pag. 558, quem qui legerit, facile deprehendet, Tertullinum illum ab hoc nostro diversum esse; quidquid aliter existimarit Saussayus in Martyrologio Gallicano ad diem IV Augusti, pag. 490.

DE S. AGABIO EPISC. CONFESSORE.
Veronæ in Italia.

[Commentarius]

Agabius episc. conf. Veronæ (S.)

AUCTORE J. B. S.

[1] Ubi S. Proculi Veronensis episcopi gesta illustrata sunt XXIII Martii tomo III pag. 450, [Fuit 3 Veron. episc.] tum S. Alexandri ad diem IV Junii tom. 1 pag. 399, de ipsa Verona ejusque primis episcopis ea exposita sunt omnia, quæ alias hic omnino præmittenda essent: e quibus nimirum inter alia datur intelligi, unde primi urbis istius antistites, antea Classicis omnibus Martyrologiis incogniti, in Romano hodierno locum obtinuerint, procurante videlicet celebri episcopo, postea Cardinale Augustino Valerio, ut ibi jam satis dictum esse, nobis hic licet supponere. Eos inter tertius ordine est S. Agabius, vel Agapius, de cujus gestis aut certa ætate nihil hodie constare, rotunde declarat Panvinius; neque diffitetur laudatus Valerius, dum ei inter Veronenses suos episcopos hoc breve elogium concinnat pag. 37: Agabius Veronæ episcopus, fuit vir pietate erga Deum & morum lenitate præstans. Virtutum omnium, fidei imprimis & liberalitatis in pauperes, omnibus futuris post se episcopis exemplum reliquit. Obiit pridie Non. Augusti; sepultus est in crypta basilicæ S. Proculi, sub altari in ejus honorem erecto. Hæc paucula Valerius.

[2] Baptista Perettus in brevi historia Italica Vitarum quatuor primorum Veronæ episcoporum, [cetera finxit Peretius.] operi Valeriano subjuncta, dum ornatui fortasse nimium indulget, alia comminiscitur, quæ unde haurire potuerit, nemo historiæ peritus intelliget. Fingit nimirum Irenæum, nescio quem, Hierosolymitanum episcopum, & eum quidem historiæ ecclesiasticæ scriptorem, qui in prætensa historia tradiderit, S. Agabium hunc Veronensem, fuisse prius Cæsariensem in Palæstina episcopum, ubi post multos exantlatos labores, Pamphilum sibi substituerit, desertaque adeo prima illa sua sede, in Italiam partesque Veronenses appulsus, S. Cricino antistiti secundo, tertius ipse in ea ecclesia successor designatus fuerit, & quæ inde consectaria sunt; de quibus nec umbram invenias in Panvinio, Valerio aut aliis rerum Veronensium illustratoribus; ut proinde Valeriano elogio simpliciter inhærendum; cui quod superadderet, nihil magnopere invenit Ughellus, dum plantatam semel fidem, ab eo diligentissime cultam asseruit, multaque eum passum ait a tyrannis Christiani nominis. Ab omnibus refertur hæc inscriptio ejus tumuli,

Agabio, qui
in pontificatu
tertius
successit,
Sacrum.

[3] Alia non suppetunt quæ de S. Agabio a nobis tradi hic possint præter ea sola quæ ad sacri corporis inventionem spectant, [Notatur sacri corp. inventio,] de qua loquuntur citati scriptores omnes, quidquid in anno quo res accidit, a ceteris dissentiat Ughellus, qui pro anno 1492 alium substituit, haud dubie errore typographi. Frustra hic describeretur ea historia, quæ occasione S. Proculi tota in Actis pridem data est ad dictam diem XXIII Martii pag. 453, ubi num. 14 hæc habentur quæ ad S. Agabium propius pertinent: Postea, cum in illa arca, quæ prima ad Septemtrionem retecta fuerat, nullum appareret indicium humani corporis in ea reconditi, cujus nec debitam mensuram ipsa æquare episcopo videbatur; amoliti nihilominus sunt ingens, quo tegebatur, saxum, & omnia corporis jam consumpti ossa sub eo reperta sunt tam integra, quasi recens illuc illata fuissent; & in ipsa arca hæ litteræ sculptæ apparuerunt; Hic requiescit in pace sanctus Agabius episcopus. De eadem inventione quatuor primorum episcoporum plura hinc inde memorat Valerius, sed quæ eodem plane recidunt.

[4] [& Veronensium in ipsum pietas.] Aliam inscriptionem refert Valerius in templo S. Proculi, ubi sacra honorantur corpora, positam anno 1502, in qua S. Agabius loco & ordine suo memoratur, ut de hodierno ejus cultu indubitata sint omnia. Neque hic prætermiserim aliud constantis Veronensium in quatuor primos suos antistites pietatis venerationisque monumentum, orationem nempe deprecatoriam, qua omnes simul invocantur sub hac formula: Omnipotens sempiterne Deus, qui per salutiferæ prædicationis initium, beatorum Euprepii, Cricini, Agapii & Proculi, confessorum tuorum atque pontificum, nos famulos tuos ad agnitionem tui nominis venire dignatus es, præsta supplicibus tuis; ut eorum apud te precibus adjuvemur & meritis, quorum prius eruditione sanati, Catholicæ fidei meruimus habere primordia. Per Dominum nostrum. Amen.

DE SS. MARTYRIBUS ROMANIS
CRESCENTIANO, JUSTO ET FORTE SACHINTO VEL JACHINTO.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Crescentianus M. Romæ (S.)
Justus M. Romæ (S.)
Sachintus M. Romæ (S.)

AUCTORE J. B. S.

De sanctis pluribus martyribus sub Crescentiani nomine, [Hieronym. confusio] jam in opere nostro actum est XVII Martii, XXVII Maii, 1 & XIII Junii, atque item 11 Julii: sequuntur & alii in Martyrologio Romano, neque satis liquet, utrum cum nullo eorum confundendus sit is, de quo hic sermo est, apud aliquos Justo, apud alios Justino conjunctus, quem & subsequitur Sachintus, seu Jachintus, de quo tamen dubites, sitne duorum istorum socius; tanta nimirum hoc die codicum Hieronymianorum confusio est. Sic habet textus Florentinianus: Romæ via Tiburtina in cimiterio, natalis sancti Crescentiani & Justi. Et natalis S. Sanchinti. Confer modo verba Epternacensis: Romæ, Crescentiani, Justini, Quinti, Bartholomiæ. Corbeiense ad priorem textum satis accedit, at viris feminas substituit: Romæ via Tiburtina, in cimiterio, natalis SS. martyrum Crescentianæ & Justæ. Et natalis S. Secinthi. A Gellanensi, Morbacensi aliisque contractis, a nobis pridem editis, frustra quæretur subsidium, cum ibi res magis involvantur. Romæ, Laurentii, Crescentiani, Jachinti, Justi, Sege, Bartholomæi; confusis nempe in unam diversis annuntiationibus.

[2] [non facile explicabilis.] Neque Florentinium magnopere juverunt annotata Holstenii aut alia adminicula, neque nobis aliunde vel minima lux affulget. In ea perplexitate, ceteris præferenda videtur, ex codice Reg. Sueciæ adducta apud Florentinium annuntiatio hisce verbis: Romæ via Tiburtina, in cœmeterio S. Laurentii martyris, Crescentiani & Justi, & natalis S. Sachinti, ut ibi certe ultimus prioribus subjungi videatur; quod tamen non ausim certo asserere, cum apud Notkerum soli duo signentur, Crescentianus & Justus; quod confirmare liceret ex codice Usuardino Vaticano signato num. 5949, nisi rem aliis implicaret, dum sic legit: Romæ, sanctorum Crescentiani & Justi, & sancti Apollonii & sociorum ejus: quæ ultima clausula a quo & unde annexa fuerit, prorsus non intelligo. Neque alibi quidquam reperies quod de borum Martyrum aut ætate aut gestis tuto subjungere liceat.

DE SS. MARTYRIBUS NICOMEDIENSIBUS
SERGIO ET BARTHOLOMÆO.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Sergius M. Nicomediæ (S.)
Bartholomæus M. Nicomediæ (S.)

AUCTORE J. B. S.

Quid sibi hoc die velit antiquissimus codex Epternacensis, nemo facile divinaverit: Nicomediæ Isali; quod nomen librarii oscitantia corruptum esse oportet, cum in nullis aliis quidquam affine legatur, præterquam in codicibus Rhinoviensi & Richenoviensi, ubi Isai exprimitur. Porro codices reliqui expresse Sanctos duos annuntiant, ut in textu Florentinii: In Nicomedia, natalis sanctorum Sergi & Bartholomæi. Corbeiense sic habet: In Nicomedia, natales SS. Segæ & Bartholomæi martyris, quæ annuntiatio eadem est in codice Reg. Sueciæ a nobis edito, & etiam apud Florentinium. In aliis codicibus contractis major confusio, cum istic passim Romæ tribuantur, legaturque Segæ & Bartholomiæ. Melius, opinor, a nobis efformata nomina ex codice Fontanellensi, ut pro Segæ omnino scribendum censeamus Sergii quemadmodum supra expressimus.

DE S. ELEUTHERIO MARTYRE
TARSIÆ IN BITHYNIA,

Sub Maximiano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti cultus; reliquiæ; ecclesiæ; Acta, & tempus martyrii.

Eleutherius mart. Tarsiæ (S.)

P. B.

Sanctus hic martyr Eleutherius, quem Græci Cubicularium ab officio cognominant, [Sancti cultus recentior apud Latinos,] Latinis ignotus omnino fuit usque ad reformationem Romani Martyrologii: est enim ab aliis omnibus nominis ejusdem Martyribus, quos per anni decursum veteres occidentalis Ecclesiæ Fasti celebrant, longe diversus; ut ex singulorum vel Actis, vel positione, vel aliis hujuscemodi characteribus elucescit. Itaque ad hunc diem versus finem seculi decimi sexti audiri primum apud nos cœpit hæc ejus annuntiatio: Constantinopoli, sancti Eleutherii martyris, ordinis senatorii, qui pro Christo in persecutione Maximiani gladio cæsus est. In hac non satis assequimur, cur assignetur Constantinopolis, tamquam certaminis ejus palæstra. Id sane non legitur in Menologio Sirletiano, quod solum hic citat in annotatis Baronius: in Annalibus autem, ubi ad annum 311, num. 19, idem affirmat auctor Eminentissimus, testem nullum producit. Atqui alibi & Christianum & martyrem esse factum Eleutherium, Græci tradunt; ut mox videbitur. Hinc nos alium quoque ipsi locum in titulo Commentarii assignandum putavimus.

[2] Multo diutius dies hic idem quartus Augusti in ecclesia Græca consecratus Martyris hujus memoria reperitur:[quam apud Græcos] non enim in Menæis solum apud Venetos anno 1607 excusis, refertur hoc die; sed & in Mss. longe vetustioribus: ab his tamen Menæa differunt, quod eumdem Eleutherium, alibi semel tantummodo, idque hodie, commemoratum, bis annuntiant; die quarta videlicet Augusti, & quinta decima Decembris; forte quod eorum auctor ignoraverit, eumdem esse. Sic autem habent loco priori: Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ, ἅγιος Ἐλευθέριος κουβικουλάριος ξίφει τελειοῦται: Eadem die (IV Augusti) S. Eleutherius cubicularius gladio consummatur. Tum binos hos tantum subdunt versiculos:

Ἐλευθέριος οὐχ ὑπέπτηξε ξίφος·
Ἐλεύθερον δὲ εἶχε νοῦν παντὸς φόβου.

Id est:

Non pavidus aciem ferri Eleutherius tulit,
Animum sed omni liberum exhibuit metu.

Patet allusio nominum inter se affinium Ἐλευθέριος & ἐλεύθερος,acsi Latine dicas: Liberius liberum animum &c. Loco vero posteriori, seu XV Decembris, similis est annuntiatio: Τῇ αὐτῇ ἡμέρα, τοῦ ἁγίου μάρτυρος Ἐλευθερίου, τοῦ κουβικουλαρίου: similis ad nomen allusio:

Ἐλευθέριος ἐλευθερωθεὶς κόσμου,
Ὑπερκόσμιον εὗρεν ἐλευθερίαν:

acsi legas:

Liberius liberatus mundo,
Libertatem invenit mundo altiorem.

Tum sequitur ejus elogium, ad sesqui columnam extensum, quod hic omittimus; quia, si rem spectes, non multum differt ab Actis nostris; etsi phrasi plurimum discrepet ac brevitate.

[3] Ceterum die non suo elogium istud & commemorationem hanc secundam Eleutherii in Menæis excusis esse collocata, [eodem hoc die.] colligimus ex Menæis antiquiribus Mss. bibliothecæ Ambrosianæ & Sirmondianis, quæ die XV Decembris de hoc Martyre non agunt; sed sola die IV Augusti, qua & Martyrii ejus epitomen, ex Actis nostris, retenta passim eorum phrasi, contractam recetant, hoc titulo: Ἄθλησις τοῦ ἁγίου μαρτ. Ἐλευθερίου κουβικουλαρίου. Solo quoque hoc die refertur in Menologiis Sirletiano (ut vide apud Canisium,) & Basiliano Cryptæ Ferratæ, cujus textum Græcum, ad calcem hujus Tomi datum, Latine sic vertimus: Mense eodem, die IV, certamen sancti martyris Eleutherii, cubicularii. Natus erat sanctus Christi martyr Eleutherius in urbe Byzantina; imperante Maximiano, senator idem & eunuchus ac familiaris imperatori. Sed quoniam Deo per mandatorum ejus observationem placebat, nec divino tamen initiatus adhuc erat baptismate; hoc assequi desiderans, rogavit imperatorem, ut ad villam, quam habebat, suburbanam sibi liceret excurrere. Voti compos factus, agrum Sangaro fluvio vicinum adit; ubi clandestinam sub terra molitus ecclesiam, ab adducto ad eam presbytero baptizatus est; & ut imperatorem effugeret, morbum obtendit. At Maximianus, his cognitis, ad locum accessit; & ecclesiam, atque altaris ornatum suis ipse conspiciens oculis, excanduit; tum apprehensum ipsum cum satis primum excruciasset, caput ei demum jussit abscindi.

[4] [Ejus sepulcrum, in Bithynia] Sed ut his omnibus Acta nostra putamus esse vetustiora; ita nihil ad Martyris nostri cultum illustrandum æque hactenus opportunum invenimus: hæc enim non modo festum ejus anniversarium indicant in ipsa inscriptione, quæ talis est: Μηνὶ Αὐγούστῳ Δ, μαρτύριον τοῦ ἁγίου μάρτυρος Ἐλευθερίου, μαρτυρήσαντος ἐπὶ Μαξιμιανοῦ βασιλέως, Mense Augusto, die IV, martyrium sancti martyris Eleutherii, qui, Maximiano imperante, pro fide mortem oppetiit; verum etiam de sepulcro ejus & reliquiis ea tradunt, quæ fallor si uspiam alibi litteris consignata quis reperit. Ac primo quidem conditum fuisse Sanctum docent in eodem illo prædio suo, in quo fuerat interfectus (ut vide cap. 2, num. 14;) in Bithynia scilicet ad Sangarum amnem, haud procul admodum Nicomedia; secundum cap. 1, num. 7.

[5] [prope Tarsiam, ecclesia augusta & miraculis insigne.] Deinde tradunt, eodem cap. 2, num. 14, post redditam Ecclesiæ pacem, a viris piis Deoque devotis ædem sacram, & operis quidem omnino admirandi, ædificatam fuisse, non tantum ejus nomine, sed etiam tumulo, ut ex num. 15 colligi potest, consecratam; haud dubie quod sepulcrum illud jam tum prodigiis inclaruerat. Quia vero mentionem nullam faciunt ullius translationis sive sepulcri sive reliquiarum ejus; non obscure innuunt, ecclesiam illam ibi constructam fuisse, ubi sepulcrum ab initio fuerat; adeoque circa Sangarum flumen; idque, secundum num. 14, in territorio oppidi Tarsiæ, cui idem sepulcrum vallorum mœniumque loco fuisse dicitur: unde consequi videtur, ut Tarsus, sive Tarsia Bithyniæ, de qua meminit Stephanus Byzantius aliique, & quam Nicetas Choniates in Isaaco Angelo lib. 3, num. 2 vicinam ait fuisse Nicomediæ, versus Sangarum sita fuerit; neque adeo confundi possit cum Drepano, ut eruditissimus aliquando Justus Lipsius existimavit, de Magnitudine Romana lib. 4, cap. 11. Porro quam illustribus suo etiam tempore ecclesia illa tumulusque miraculis fulserint, narrat eorumdem Actorum scriptor eodem numero 14.

[6] [Ecclesia S. Eleutherii Cpolitana non est hujus,] Fuit & alia cujusdam Eleutherii martyris ecclesia Constantinopoli, & quidem una dumtaxat; ut videre licet apud Cangium in Constantinopoli Christiana lib. 4, pag. 123, & apud Anonymum Banduri, Imperii orientalis tom. 1, pag. 52; ex quo Anonymi opere delineata cum a Banduro fuerit mappa, quæ duas in eadem urbe, imo eodem urbis loco, propemodum junctas repræsentat S. Eleutherii ecclesias, error censendus est in eam irrepsisse: nam de secunda neque Anonymus, neque ipse usquam in annotatis tomo 2 meminit, quem vide pag. 713. Quæritur modo, cujus Eleutherii martyris ecclesia illa fuerit; nostri hujus, an alterius, qui martyr simul & episcopus fuit, celebraturque a Græcis die XV Decembris, a Latinis vero XVIII Aprilis. Nostri eam fecit Janningus in S. Metrophane, Junii tom. 1, pag. 395; secutus ea, quæ dudum ante dicta fuerant in Prætermissis ad diem XX Februarii. In eamdem sententiam propendit Tillemontius in Persecutione Diocletianea tom. 5, art. 9, pag. 25, & in S. Gennadio, tom. 16, pag. 70. Argumenta Janningi sunt. 1. Quod Callistus & alii Eleutherium illum, de cujus ecclesia Constantinopolitana scribunt, martyrem tantummodo appellent, non episcopum martyrem. 2. Quod ecclesiam illam Eleutherio nostro, apud Cangium citatum, adscribant Synaxaria. 3. Quod hujus nostri celebris Constantinopoli memoria fuerit, utpote qui originem ex ea ductam amplissima sub Maximiano dignitate exornasset, meruissetque adeo apud cives suos ecclesiam, qui tot alias etiam exteris Martyribus erexissent.

[7] Papebrochius contra, ad diem XVIII Aprilis, pag. 528, [sed alterius, quem dedimus 18 Aprilis.] ecclesiam jam dictam Eleutherio episcopo & martyri vindicare non dubitavit; &, meo quidem judicio, recte; quandoquidem Menæa, ad usum ecclesiæ præsertim Constantinopolitanæ impressa, hoc asserunt disertissime in elogio S. Eleutherii episcopi, quod his verbis concludunt die XV Decembris: Τελεῖται δὲ αὐτοῦ σύναξις ἐν τῷ μαρτυρίῳ αὐτοῦ, πλησίον τοῦ Ξηρολόφου: Celebratur autem ejus solennitas, in ecclesia ipsius prope Xerolophum. Ad argumentum Janningi primum respondeo, non semper Sanctos omnibus suis titulis appellari, præsertim ab historicis, apud quos frequentius, opinor, occurrit nominatus S. Stephanus absolute, quam cum epithetis levita & protomartyr, quæ tamen ei nemo censetur omittendo derogare. Non negant episcopum fuisse Eleutherium illum, qui episcopi titulum non exprimunt; sicut nec martyrem fuisse negat eumdem Eleutherium Anonymus Bandurianus loco assignato, ubi illum simpliciter appellat τὸν ἅγιον Ἐλευθέριον. Ad secundum respondeo, nullum vidisse me Synaxarium, nullum a Cangio aliisve proferri, quod ecclesiam nostro Martyri tribuat: verba, quæ producit Cangius, ipsissima illa sunt, quæ modo recitavimus ex elogio S. Eleutherii episcopi & martyris apud Menæa excusa, quæ Cangius proinde nominavit Synaxaria. Ad tertium respondeo, multo celebriorem fuisse & esse Constantinopoli Eleutherium illum episcopum, quam nostrum: ille enim Officium istic habet perquam solenne, ut patet in Menæis; noster autem nullum, sed commemorationem tantummodo. Nec refert, quod hic Byzantii natus dicatur; non ille: non enim id, si verum esset, minus impellere debuisset Byzantinos ad illum Officio peculiari, quam ecclesia condecorandum. Si verum, inquam, esset: quam etenim incertum illud sit, indicabunt Acta num. 3.

[8] Acta vero ista, licet pluribus forte seculis post Sancti martyrium composita sint, omnibus tamen ejus elogiis sive cusis sive manu exaratis priora videntur: [Acta ejus] cum nullum pro se scriptum citet auctor, sed antiquam tantummodo famam, sine scriptis ad sua usque tempora vulgatam; ut vide num. 3. Hinc ergo derivata credimus compendia martyrii, quæ in Menæis modo & Synaxariis exstant, & hinc eorum omnem pendere auctoritatem; quæ quamvis neque in auctore nostro magna sit admodum, saltem in descriptione vitæ & martyrii; major tamen haberi debet, quam ceterorum, non solum quod his ille sit antiquior; sed etiam quod certo videatur sua scripsisse illo Bithyniæ loco, ubi cum Sancti reliquiis & veneratione singulari gestorum ejus quoque illustrior, quam alibi, constantiorque apud vulgus fama resederat. Accedit etiam, quod hanc suam historiam in ipsa, quantum assequi possumus, Martyris hujus ecclesia, ad ejusque in ea tumulum, palam e suggesto pronuntiaverit, coram ejusdem ut innuit num. 17, ecclesiæ monachis; quibus eam utique, tamquam veteri receptaque vulgi traditione fultam, venditare ausus non fuisset, nisi traditio re vera talis tum ibi viguisset.

[9] [quantæ sint fidei; & unde accepta,] Dixi tamen, auctoritatem ejus in descriptione vitæ & martyrii absolute magnam non esse: nititur enim sola vulgi, & quidem veteri fama. Quis autem nesciat, famam, quæ promiscuam dui plebem sine scriptis oberrat, non esse per omnia rerum adjuncta plerumque fidelissimam? Deinde oratorem scimus esse, qui scribit; neque ignoramus, in tractandis ornandisque rebus majorem concedi licentiam rhetoricæ, quam historiæ; modo ut præcipua notissimaque earum capita servet intacta. Quæ vero de Sancti ecclesia, sepulcro, miraculis habet hic scriptor, ea cum ipse viderit, maximam sine dubio, merentur. Exscripsit porro hæc Acta cum aliis bene multis Janningus ex codice illo bibliothecæ cæsareæ Vindobonensis, de quo ita Lambecius lib. 8, pag. 100: Decimus quartus codex manuscriptus historicus Græcus est, membranaceus, pervetustus, elegans & optimæ notæ in folio; sed injuria temporis aliquot foliis in fine mutilus; constatque nunc foliis trecentis ac tredecim, paginatim in binas columnas divisis, & ab Augerio Busbeckio, ut ipse solita propriæ manus inscriptione testatur, olim fuit comparatus Constantinopoli. Continetur eo magni Menologii Græcorum mensis Augustus. Initium Actorum nostrorum ibidem dat pag. 103; quorum textui Græco nos Latinam adjicimus interpretationem.

[10] [Tempus martyrii.] Tempus martyrii hujus refert Tillemontius, in Persecutione Diocletiani art. 9, ad annum Christi 303 & initia persecutionis; quia credit, hunc illum esse potuisse Eleutherium, qui apud Adonem aliosque Martyrologos Latinos celebratur die 2 Octobris, quique occasione incendii Nicomediensis (de quo Eusebius lib. 8, cap. 6) cum aliis Christianis quamplurimis dicitur occubuisse. Sed opinionem hanc Acta nostri & istius Eleutherii vel obiter inspecta convellunt. Baronius illud affigit anno Christi 311, ut ibi videre est num. 19. Neque hoc admitti potest: cum interfectus videatur S. Eleutherius die IV Julii, vivo & valente, ut Acta significant, Maximiano, nec de suo in Christianos furore quidquam etiam tum remittente. Atqui Galerius Maximianus anno Christi 311 periit mense Maio, postquam aliquanto ante persecutionem, edicto Nicomediæ palam affixo, sedaverat, & toto amplius anno in morbum inciderat & sibi & aliis dolore ac fœtore intolerabilem simul & immedicabilem. Censemus igitur, annum quidem certum definiri non posse; videri tamen id accidisse ante annum Christi 310, ob rationem jam propositam; & post divisum anno Christi 305 imperium, attributumque Maximiano cum augusta dignitate Illyricum, Thraciam & minorem Asiam; a quo tempore sedes Maximiani ordinaria Nicomediæ fuit, & imperium in istis partibus absque consortio supremum; quod utrumque Actorum nostrorum contextus manifeste non semel exigit. Eccum illum, resecto titulo, quem supra jam dedimus num. 4.

ACTA
Auctore anonymo, ex insigni codice Ms. bibliothecæ Cæsareæ Viennensis.

Eleutherius mart. Tarsiæ (S.)

EX MS.

CAPUT I.
Sancti locus natalis, officium in aula, virtutes, conversio, Baptismus.

τῶν μαρτυρικῶν ἀγώνων δόξα καὶ εὔκλεια τῶν ὁρωμένων ἁπάντων ὑπέρκειται, διὸ καὶ πάντα ἔπαινον τὰ τούτων ὑπεραίρει ἐγκώμια· εἰ γὰρ καὶ πᾶσι τούτοις, ὡς τοῦ Θεοῦ Λόγου φίλοις καὶ μάρτυσι, παρ᾽ ἡμῶν ὀφείλεται ἔπαινος, ἀλλ᾽ οὖν οὐ πάντων πάντως τολμητέον τὸ τοιοῦτον ἐγχείρημα· ἐπεὶ καὶ ἥλιον ἀντωπεῖν, ποθεινὸν μὲν, ἀλλ᾽ ἐπιβλαβές· φαύσεως γὰρ χύσιν τοῦτο ποιεῖν βιαζόμενος ὑποστήσεται. Καὶ γῆς τὸν γύρον ἀναμετρεῖν παλαιστῇ ἄβουλον ὁμοῦ καὶ ἀμήχανον, ὡς δὲ καὶ θαλάττια καταλαμβάνειν καὶ ἀναμετρεῖν κύματα· ἀλλ᾽ εἰ τούτοις καὶ μόνοις τούτων ἔοικεν ἔπαινος, οἷς βίος καὶ λόγος κεκαθαρμένος ὡς μάλιστα μακρᾷ καὶ ἐπιπόνῳ μελέτῃ καὶ ἐγκρατείᾳ ὑπάρχειτε καὶ ἐγένετο, ὧν ἑκατέρων χηρεύοντες πῶς ἡμεῖς ἀνίπτοις χερσὶ καὶ ὄψει τῶν ἁγίων Μαρτύρων τὰ ἀγωνίσματα τὰ ἐκείνων διηγησόμηθα κατορθώματα; Διὰ γὰρ καθαρότητος πρὸς τοὺς Ἁγίους οἰκείωσις πᾶσιν ἐγγίνεσθαι πέφυκεν, κᾀντεῦθεν ὡς οἰκείοις θεόθεν δι᾽ αὐτῶν χορηγουμένη τούτοις παρέχεται ἔλλαμψις χάριν καὶ δύναμιν εἰς τὸ τὰ εἰκότα περὶ αὐτῶν καὶ λέγειν καὶ φθέγγεσθαι, ἧς ἄνευ, πᾶν τὸ ἐν ἀνθρώποις γινόμενον, μάταιον ὁμοῦ καὶ ἀνόνητον.

[2] Ἐπεὶ οὖν ταῦτα οὕτως ἔχει, ὡς εἴρηται, τῇ ἄνωθεν χάριτι καὶ ἡμεῖς οἱ ἀμαθεῖς καὶ ἀφώνων ἰχθύων τυγχάνοντες ἀφωνότεροι τὰς τῆς ἐλπίδος ἀγκύρας ἐρείσαντες καὶ ταῖς εὐχαῖς τοῦ κελεύσαντος, μὴ εἰς ἅπαν διαμαρτεῖν τοῦ προσήκοντος, ὧδε τὸν λόγον, ὡς ἐφικτὸν ἡμῖν, ποιεῖν σὺν Θεῷ πειρασόμεθα, ἐλευθερίαν παθῶν πρῶτον, Ἐλευθερίου μέλλοντες ἄθλους σεπτοὺς ἀναγράφεσθαι, ἐξαιτούμενοι, ἵν᾽ ἐλευθέρῳ καὶ συνειδότι καὶ στόματι, θεοῦ διδόντος, τὰ κατ᾽ ἐκεῖνον τοῖς κεκληκόσι δηλώσωμεν. Ἀλλά μοι καὶ ὑμεῖς, τὸ ἱερώτατον καὶ λογικώτατον ἄθροισμα, ταῖς ὐμετέραις εὐχαῖς συμπαρέψεσθε, καὶ περὶ τὸν λόγον πονοῦντί μοι, συμπονήσατε, μήπως ὀφλήσαιμι γέλωτα, καὶ τῆς ἐμῆς ἀνοίας ὀνειδισμὸν ἀπενέγκοιμι, ὡς τῶν ὑπὲρ ἀξίαν κατατολμῶν, καὶ τῶν ὑπὲρ τὴν οἰκείαν δύναμιν ἐφαπτόμενος, καὶ μικροῖς λόγοις τὰ μεγάλα κατασμικρύνων τοῦ Ἀθλητοῦ ἀγωνίσματα. Ἀλλ᾽ ἐπεὶ καὶ μικρὰ σταγὼν, μεγάλου πελάγους ἀρυομένη, τὴν ὅλην τοῦ ὕδατος ἐγγυᾶται ποιότητα, καὶ ἀπὸ τοῦ κρασπέδου δηλοῦται τὸ ὕφασμα, καὶ ἐξ ὀνύχων φασὶ μεγαλύνειν τὸν λέοντα, τῶν προκειμένων ἐχώμετα.

[3] Οὗτος, ἄνδρες, τῆς ἐν Χριστῷ ἐλευθερίας ἐπώνυμος Ἐλευθέριος, ὡς ἐκ μακρᾶς τυχὸν φήμης εἰς ἡμᾶς ἀφικνουμένης· τὸ μὲν τίνων ἔφυ, διέλαθεν, εἰπεῖν δὲ [δεῖ] πάντως, ὅτι Βυζαντίδος τῆς νῦν Κωνσταντίνου μεγαλοπόλεως, μᾶλλον τῶν ἀφ᾽ ἡλίου ἀνατολῶν τέκνον τῇ τῶν ἀρετῶν περιουσίᾳ γνωρίζεται, καὶ τῆς συγκλήτου βουλῆς τῶν τοῖς βασιλέων κουβουκλείοις διαπρεπόντων εἶς ὑπάρχων ἀνακηρύττεται, καὶ παρὰ βασιλεῖ πολλῆς καὶ μεγάλης τῆς παῤῥησίας τυχὼν διὰ μακρᾶς ἀγράφου φήμης τυχὸν ἀναγέγραπται· καὶ φίλος καὶ οἰκεῖος, καὶ πιστικώτατος, καὶ ἶσα τέκνων τῶν τούτου σχεδὸν, ἀναδέδεικται, καὶ βασιλείοις οἴκοις διηνεκῶς ἐναυλίζεται, καὶ ταῖς ἐκ βασιλέων τιμαῖς τε καὶ δωρεαῖς ἐναβρύνεται· Κἀντεῦθεν τοῖς πᾶσι ποθεινὸς ἦν καὶ διαφανὴς καὶ ἐπίσημος, ὡς ἐν ὕψει τῇ νυκτὶ διαλάμπων ἀστήρ.

[4] Τούτῳ τοίνον τῷ τρόπῳ τῷ βασιλεῖ Μαξιμιανῷ ᾠκειωμένος, ὡς εἴρηται, μακάριος Ἐλευθέριος ὑπάρχων, τῷ παμβασιλεῖ Χριστῷ τῷ φυσικῶς σὺν Πατέρι καὶ Πνεύματι εἰς ἀεὶ βασιλεύοντι, μαλαμειζόνως διὰ τῆς πίστεως προσῳκείωτο, καὶ δι᾽ ἀκραίφνοῦς πολιτείας καὶ πράξεως ἐγνωρίζετο δοῦλος αὐτοῦ εἶναι, καὶ εἷς τῶν σωζομένων προγνωστικῶς θεῷ κατεφαίνετο· εἰ καὶ ταῦτα τῷ τότε κρατοῦντι καὶ παντὶ τῷ περὶ αὐτὸν θεραπευτικῷ καὶ οἰκιδίῳ διελάνθανεν. Ὅμως οὐκ ἦν εἰς ἅπαν τοῦ διαλανθάνειν αὐτὸν καὶ κρύπτεσθαι ἐπὶ πολὺ, ὡς οὔτε λύχνον καιόμενον ἐπὶ λυχνίας ὑψηλοτάτης προκείμενον, καὶ πόλιν ἡρμένην ἐπ;᾽ ὄρους μετέωρὸν, κατὰ τὴν θείαν τοῦ Δεσπότου ἀπόφασιν· ὡς δὲ ἐν τούτοις τοῖς καλλίστοις καὶ ἀγαθοῖς προτερήμασι διαπρέπων ὑπῆρχεν μέγας οὗτος δοῦλος Θεοῦ καὶ διαβόητος ἄνθρωπος Ἐλευθέριος, οὐκ ἀγεννῶς, ἀλλὰ λίαν νεανικῶς καὶ γενναίως φέρων τὰ φθάσαντα ἐπ᾽ αὐτόν.

[5] Ἀτέλεστος δὲ καὶ ἀμύητος τέως τοῦ θείου ὑπῆρχεν βαπτίσματος, εἰ καὶ πρὸ τούτου τὰ τούτου γνωρίσματα τοῖς συνορᾷν δυναμένοις ὑπέφαινεν· καὶ γὰρ ἦν ἅγιος Ἐλευθέριος ἀεὶ καὶ πάντοτε ἀγαθοεργὸς, πραῢς, προσηνὴς, οῦ μόνον πρὸς τὸ συλλειτουργικὸν καὶ ὁμότιμον, ἀλλ᾽ οὖν καὶ πρὸς τὸ οἰκεῖον θεραπευτικὸν καὶ ὑπήκοον, ἀεὶ καὶ διαπαντὸς εἰρηνικὸς ὑπάρχων, ἀφιλάργυρος, τοῦ πρῴου καὶ μὴ ὀργίλου πνεύματος δεικνύμενος, ἀληθῶς καταγώγιον, δίκαιος ἅμα καὶ ἄμεμπτος, ἀληθινὸς καὶ φιλάδελφος, θεοσεβής τε καὶ ἄκακος, γλώσσῃ κανόνας καὶ μέτρα τιθέμενος, ὀφθαλμὸν πλανᾶσθαι μὴ συγχωρῶν πώποτε, γαστρὸς πλησμοναῖς μὴ δουλούμενος, καὶ δώροις προσέχειν μὴ ἀνεχόμενος, βάδισμα φέρων πανεύτακτον, καὶ κολακείαις ἀπατηλαῖς μὴ κλεπτόμενος, τὰ ὄντα δὲ αὐτῷ μᾶλλον δαψιλῶς παρέχων τοῖς δεομένοις καὶ χρήζουσιν· τοῖς ἐν δεσμοῖς τῇ σχέσει ἀεὶ συνεδέδετο, καὶ τοῖς ἀδικουμένοις προεστηκέναι κατέσπευδεν.

[6] Ὡς δ᾽ οὖν ἐν τούτοις διετέλει ὁσημέραι, οὐκέτι στέγειν ἠδύνατο Μακάριος τὴν ὑποκαίουσαν ἔνδον καὶ τὰ στέρνα αὐτοῦ διαθερμαίνουσαν φλόγα τοῦ πνέυματος, ἀλλὰ προσθεῖναι τὸ λεῖπον ἠπείγετο, καὶ τὴν κορωνίδα τῶν ἀγαθῶν ἐγκομβώσασθαι ἔσπευδεν, καὶ τὴν πανοπλίαν τοῦ πνεύματος ἐπενδύσασθαι ἐπεχείρει, ὡς ἂν ἄτρωτος ταῖς ἐπιβουλαῖς καὶ μεθοδείαις διαμείνῃ τοῦ ὄφεως, καὶ τό ὕδωρ περιβάλλεσθαι τὸ ἅγιον τὸ σβέσαι δυνάμενον τὰ πεπυρωμένα βέλη τοῦ πολεμήτορος. Καὶ τὸ Πνεῦμα προσλαβέσθαι τὸ ἅγιον, τὸ διαλύειν ὄρη δυνάμενον. Ὡς ἂν μὴ ἀθλητὴς εἶναι μόνον νομίζοιτο, ἀλλὰ καὶ νομίμως τοῦτο ποιῶν ἀποφαίνοιτο, καὶ σκόπει τὸ σεφὸν καὶ εὐμήχανον, τοῦ τὰ πάντα σοφίζοντος Πνεύματος· βουλὴν γὰρ τοιάνδε ἀρίστην ἅμα καὶ συνετωτάτην καὶ πολὺ τὸ πιθανὸν ἔχουσαν τῷ τὴν βασιλείαν τηνικαῦτα ἰθύνοντι μάλα θαῤῥῶν ἀνατίθεται. Μαξιμιανὸς δὲ οὗτος ἐτύγχανεν, καὶ ἀνωτέρῳ λεχθεὶς παρ᾽ ἡμῶν, ἐχθρὸς ὑπάρχων διάπυρος αὐτὸς Μαξιμιανὸς τοῦ εὐσεβοῦς τῶν Χριστιανῶν πολιτεύματος· ἦν δὴ τὸ προτεινόμενον αὐτῷ τοιόνδε, κτῆσιν χωρίου ποιήσασθαι μεταβολῆς ἕνεκα, εἰς ἀναπνοὴν καθαροῦ καὶ ὑγιοῦς ἀε̈ρος· μετάστασιν πρὸς εὐρωστίαν ψυχῆς φημὶ ἔγωγε μᾶλλον σώματος, ὡς ἐκεῖνος τότε ἔφασκε, τῷ βασιλεῖ καὶ τυράννῳ λίαν καλῶς σοφιζόμενος.

[7] Ταῦτα ἔλεγεν, καὶ παραχρῆμα τοῦτον κατέπειθεν, καὶ πᾶν τὸ κατὰ γνώμην θελητὸν αὐτῷ ποιεῖν ἐπετέτραπτο· οἶδεν γὰρ ἀρετῇ καὶ πολεμίοις ὑπάρχειν αἰδέσιμος, καὶ θῆρας ποιεῖν τεθηπέναι ταύτην καὶ ὐποστέλλεσθαι. Καὶ δὴ τὸ δοκοῦν αὐτῷ μάλα σπουδαίως ἠνύετο, καὶ τόπον τινὰ ἐκπριάμενος πέραν τοῦ ποταμοῦ τοῦ λεγομένου Σαγγάρου, σκηνὴν καὶ οἶκον ἐν τούτῳ τῷ ποτμῷ ἑαυτῷ ἐδομήσατο, καὶ ἐν αὐτῷ τῷ οἴκῳ ὑπόγαιον κρυπτὸν ἱεροῦ ναοῦ κατεσκεύασεν, καὶ πᾶσαν εὐκοσμίαν περιθεὶ;ς τῷ ναῷ, ἐκαλλώπισεν αὐτὼν πάνυ, φωτός τε δοχεῖα ἠργυρωμένα καὶ σκεύη παντοδαπὰ κατεσκεύασεν, περιποιησάμενος αὐτὰ λίαν· τὸ τοίνυν αὐθόθι Θεῷ καθιερώσας θυσιαστήριον, χερσὶν τιμίων ἱερέων καὶ Θεῷ ἀνακειμένων, τῷ λουτρῷ τῆς παλιγγενεσίας λαμπρύνεται μακάριος μάρτυς τοῦ Χριστοῦ Ἐλευθέριος, καὶ τῷ τιμίῳ μύρῳ εἰς τύπον τοῦ τιμίου αἵματος τοῦ ἀληθινοῦ ἀμνοῦ σφραγίζεται, καὶ τῶν ἀχράντων καὶ ζωοποιῶν μυστηρίων τῆς χάριτος Χριστοῦ τοῦ Θεοῦ ἡμῶν Κοινωνὸς καὶ μέτοχος γίνεται.

[8] Καὶ ὅλος φωτοειδὴς, ὡς εἰπεῖν, καὶ ταῖς ἐναντίαις τοῦ ὁλοθρευτοῦ δυνάμεσιν ὡς ἀληθῶς ἀπρόσιτος χρηματίσας, πρὸς βασιλέα καὶ τὰ βασίλεια παλινοστήσας ἐπάνεισι, λανθάνειν ἔτι πειρώμενος· καὶ τοῦτο αὐτῷ τῷ Μάρτυρι διεπράττετο, οὐ πολλάκις, ὀλιγάκις δὲ, καὶ τοῦ μὴ δοκεῖν εἶναι τοῦτο γέγονεν. Αὖθις οὖν τὸ πλέον τῇ εὐχῇ καὶ τῇ πρὸς Θεὸν λατρείᾳ τὴν σχολὴν ἅπασαν προσαπένεμεν. Ἀλλ᾽ ψυχῆς εὐγενοῦς καὶ φιλοθέου, καὶ μὴ ἀνεχομένης ταῖς κηλίσι τοῦ τῇδε βίου καταρυπαίνεσθαι, καὶ τοῖς ἐν μήσῳ θορύβοις μολύνεσθαίτε καὶ καταχραίνεσθαι, ἀλλ᾽ μόνῳ προσανέχειν Θεῷ πᾶσαν ἐχούσης τὴν ἔφεσιν! γνώμης εὐσεβοῦς, εὐσεβεῖν προῃρημένης, καὶ πάντα τὰ τερπνὰ τοῦ τῇδε βίου ἡγουμένης ὡς ἀληθῶς σκύβαλα, ἵνα Χριστὸν μόνον κερδήσῃ. Ὄντως ψυχὴν καθαρὰν οὐδὲν οἶδεν νικᾶν μεταπείθειν, οὐ τερπνὸν ἅπαν, οὐ λυπηρὸν νομιζόμενον.

[Prologus] Certamina Martyrum præ ceteris, quæ videntur, omnibus gloria & celebritate excellunt: unde & eorum præconia sunt omni commendatione superiora: tametsi enim iis omnibus, tamquam Dei Verbi amicis ac testibus, laus nostra debeatur; nequaquam tamen ea res talis est, ut hanc audere cuivis liceat: nam & solem obtueri delectat quidem; at nocet: quicumque enim id facere cogitur, splendoris effusionem sustineat necesse est. Terræ ambitum palmo metiri, stultum simul est, & æque difficile, quam si marinos complecti velis ac dimetiri fluctus. Enimvero si Martyrum laudatio iis, & quidem solis, convenit, quorum & vita & sermo diuturna operosaque meditatione & continentia quam maxime fuerint expurgata; nos, utroque destituti, quo pacto sanctorum Martyrum luctas aut præclara facinora illotis manibus vultuque narrabimus? Etenim familiaritas cum Sanctis per puritatem nasci solet in omnibus, indeque divinitus concessa per illos, tamquam familiaribus, illustratio gratiam viresque sufficit ad consentanea de ipsis cogitanda eloquendaque; sine qua gratia quidquid est in hominibus, vanum est atque inutile.

[2] [auctoris ad suos auditores.] Cum hæc igitur ita, uti dictum est, habeant; & nos illitterati mutisque piscibus mutiores, defixis, ne uspiam a convenienti narratione aberremus, spei anchoris in cælesti auxilio & precibus illius, cujus paremus imperio, nunc sermonem, quoad poterimus, opitulante Deo, conabimur instituere; postulantes imprimis, ut affectionibus pravis ante liberemur, quam sacra Eleutherii certamina describamus; ut gesta ipsius iis, qui nos ad hoc invitarunt, libera conscientia, ore libero, quantum Deus dederit, enarremus. Sed & vos, o sacra maxime doctaque frequentia a, precibus me vestris comitamini, & laboranti in sermone succurrite; ne risu dignus opprobrium referam stultitiæ meæ, ut qui & meritis meis & viribus non verear superiora tentare, & ingentes hujus Athletæ labores exili facundia diminuere. At enim, cum parva etiam gutta, ex magno deprompta pelago, omnem aquæ reliquæ qualitatem exploratam faciat; & ex limbo tota cognoscatur tela; atque ex unguibus satis, ut aiunt, æstimetur leo; rem propositam ordiamur.

[3] [Eleutherius Maximicui cubicularius,] Eleutherius hic, o viri, nomen a Christiana libertate b sortitus, secundum antiquam & ad nos usque pervulgatam famam (Quibus sit ortus parentibus, ignoratur; dicere tamen omnino convenit, vel in Byzantina, quæ nunc Constantini dicitur, ampla civitate, vel in Oriente potius natum illum esse c) suarum copia virtutum celebris est, traditurque unus ex eorum ordine fuisse, qui regalium cubiculorum præfectura habentur insignes d; multam insuper ac magnam apud imperatorem, ut vetusta sine scriptis fama vulgo prodidit, gratiam consecutus; & carus ipsi, & familiaris, & fidelissimus, & æquali propemodum cum ejus filiis loco habitus; in ipsa regia perpetuo habitans e, regiis honoribus juxta ac muneribus cumulatus. Hinc omnibus gratus erat, illustris, eximius; ut astrum ex alto per noctem refulgens.

[4] Dum ad hunc modum beatus Eleutherius, uti dictum est, [ad religionem Christianam propensus,] Maximiani f imperatoris familiaritate frueretur, regi regum Christo, cum Patre & Spiritu æternum renanti, haud paulo arctius per fidem adjunctus est; & jam per integerrimam vivendi agendique rationem ejus sese famulum profitebatur, unumque ex eorum numero, quorum salutem Deus prospiceret; tametsi id & [Maximianum] qui tunc imperabat, & ministros ejus ac domesticos latebat. Sed enim delitescere omnino, aut abscondi diu non magis poterat, quam aut accensa lucerna super altissimo candelabro, aut civitas, secundum divinam Domini sententiam, in montis vertice posita. Cum autem pulcherrimis hisce & honestis principiis magnus hic Dei servus & clarissimus vir Eleutherius emineret, nequaquam ignaviter, sed strenue admodum fortiterque, si quid occurrebat adversi, tolerabat.

[5] Nondum interea Baptismo initiatus erat; licet illius jam tum satis aperta studiose observantibus præberet indicia: [totus ad virtutem incumbit,] erat enim sanctus Eleutherius semper beneficus, mitis, benignus, non modo erga pares sibi cum officio tum honore, verum etiam erga famulos suos ac subditos; semper & in omnibus pacis amans, osor avaritiæ, mansueti, non iracundi, spiritus vere sese ostendebat esse domicilium; justus simul & inculpatus, sincerus & fraterne benevolus, Dei reverens & expers malitiæ; linguæ certas leges terminosque præscribens, oculum numquam sinens vagari, numquam explendo serviens abdomini, numquam se passus flecti muneribus; incessu gravis ac modestus, & fallacibus numquam assentationibus indulgens; sua pauperibus egenisque perquam large profundens: detentos in vinculis affectu semper singulari prosequebatur, festinabatque injuste oppressorum causam tueri.

[6] Cum his igitur insisteret quotidie, ardentem intus ac viscera sibi depascentem Spiritus flammam celare ultra Sanctus non potuit; [donec, eluso Maximiano,] sed urgebatur adjicere quod sibi deerat & bonorum operum accelerare coronidem, atque armatura spiritus indui; qua contra serpentis insidias artesque staret illæsus, tum aqua illa sacra perfundi, quæ potest tela nequissimi ignea exstinguere; & Spiritum denique sanctum, qui dissolvere possit montes, accipere. Ne vero militiam suscepisse tantummodo, non etiam legitime exercuisse censeatur, vide sapientiam industriamque docentis omnia Spiritus: consilium enim hujusmodi, optimum simul ac sapientissimum, facileque persuasu principi tunc imperanti (Erat autem is Maximianus, superius etiam a nobis memoratus, idemque pii Christianorum instituti hostis infensissimus) confidentissime proponit, obtendens, mutationis causa comparasse sibi se locum, ad purum ac salubrem aërem respirandum: imo recessum interpretor ego, ad animæ valetudinem magis, quam corporis; ut ille tum aiebat, imperatorem ac tyrannum sane solerter eludens g.

[7] Hæc cum diceret, ipsi sine mora sic persuasit, ut hortaretur etiam Sanctum, [clam initiatus Baptismate,] ad id, quod placuerat, libere exsequendum: noverat enim etiam hostes virtute permovere, ipsasque feras sic illa percellere, ut ei se subderent. Et vero quod statuerat, non segniter adimplevit, & agro trans flumen, quod Sangarum h appellant, coëmpto, ad idem flumen diversorium sibi ac domum exstruxit, in ipsa autem domo latibulum subterraneum in sacram efformavit ecclesiam, quam omni adjecto ornatu mirifice decoravit; confecit & lucernas argenteas & cujusvis generis vasa, scitissime elaborata. Postquam igitur ibi Deo consecrari curasset altare per venerabilium ac Deo dedicatorum sacerdotum manus, lavacro regenerationis illustratus est beatus Christi martyr Eleutherius, & unguento sacro, pretiosum veri Agni sanguinem referente, consignatus, atque incontaminatorum vivificorumque gratiæ Christi, Dei nostri, mysteriorum compos factus & particeps.

[8] [in aulam rediit, occulte Christianus.] Sic totus, ut ita dicam, collucens, & inimicis exterminatoris potestatibus inaccessus, ad imperatorem atque aulam revertitur, latere etiam tum studens: quod ipsum fecit Martyr idem alias non sæpe, sed raro; idque, ne videretur esse, quod factus erat. Iterum ergo posterius quod nactus fuerat otii, totum in preces ac Dei cultum insumpsit. O animam generosam, & amantem Dei; ut quæ se hujus vitæ maculis, in mediis tumultibus infici conspurcarique minime patiatur, sed Deo unice desideret adhærere! O mentem piam, quæ rebus omnibus studium pietatis anteferat, & quidquid hic est voluptatum, prorsus arbitretur ut stercora, ut Christum solum lucrifaciat! Enimvero purum animum vincere nihil potest, nihil a sententia dimovere, quantumvis aut jucundum appareat, aut funestum.

ANNOTATA.

a Auditores suos orator alloquitur, & quidem monachos, ut ex Epilogo infra colligemus.

b Libertas Græce ἐλευθερία; unde Eleutherius: quamquam in Martyre nostro rem nomen antecessit, quasi libertatis futuræ prognosticum.

c Atqui Menologium Cardinalis Sirleti, Menæa excusa, & Ambrosiana Mss., Menologium Basilii imperatoris rotunde Byzantinum faciunt; forte quod horum auctores Byzantini fuere, & res erat utcumque probabilis, & honorifica patriæ. Ceterum auctor hic antiquior est, & ad eos magis inclinat, qui natum dicebant Eleutherium in patria, quæ Byzantinorum respectu ad Orientem pertineret.

d Videtur ergo fuisse vel præpositus sacri cubiculi, vel eorum unus, qui præfecturam aliquam sub illo præposito gerebant (Vide Pancirolum Commentarii in Notitiam imperii orientalis cap. 60, & alibi:) horum enim omnium classem puto indicari verbis istis, ita ut sunt, conjunctis, τῆς συγκλήτου βουλῆς τῶν τοῖς βασιλέων κουβουκλείοις διαπρεπόντων : licet enim σύγκλητος βουλὴ accipi possit pro senatu vel collegio senatorum, cum absolute ponitur; cum addito tamen τῶν τοῖς κουβουκλείοις διαπρεπόντων, manifeste videtur determinari ad solum illorum collegium, qui cubiculis præsunt. Fateor tamen, hancphrasim satis esse inusitatam. Atque ea forte causa est, cur in elogio Menæorum impressorum tota omittatur, his in locum substitutis: τὰς πρώτας εἴληφε τιμάς, primarios honores accepit; apud alios vero tantum legatur: εἷς τῆς συγκλήτου, ut in Menologio Basilii; vel; εἷς τῆς συγκλήτου βουλης; ut in Menæis Ambrosianis; quod in Menologio suo (quo & Baronius usus est in reformatione Martyrologii Romani) recte quidem vertit Sirletus: Unus ex ordine senatorio; sed non ex sensu, opinor, auctoris nostri, cujus & alia phrasis est, & prior auctoritas. Interim Basilii Menologium, & Menæa Ambrosiana quem in elogii textu senatorem faciunt, in ejusdem inscriptione Κουβικουλάριον appellant.

e Menæa impressa: Ἐν δέ ταῖς τῶν βασιλείων αὐλαῖς παιδόθεν ἀνατραφείς, & in aulis imperatoriis a puero educatus; & consonant Mss. Ambrosiana; nisi quod omittunt παιδόθεν, a puero, & addunt, τῇ θέσει εὐνοῦχος, eunuchus factus; quod addit etiam Menologium Basilii; nec male secundum auctorem nostrum inferius cap. 2, num. 15.

f Nomen imperatoris Menæa excusa numquam exprimunt; at exprimunt Ambrosiana, & Basilii, Sirletique Menologia cum Actis nostris.

g Eludere sic poterat absque mendacio, si re vera non solum animæ, sed etiam corporis causa, ut potuit, locum hunc sibi comparaverat: neque enim finem unum asserendo negamus alios.

h Sangarus post longos flexus, tandem per Bithyniam in Pontum Euxinum labitur.

CAPUT II.
Ejus a famulo proditi constantia, martyrium, sepulcrum illustre miraculis.

Οὕτως τοίνυν αὐτὸν ὁρῶν κρατῶν ἀναστρεφόμενον, καὶ τὸ ὅλον τοῖς ἔξω σχεδὸν διατρίβειν ἐθέλοντα, καὶ πᾶσαν τὴν σχολὴν ἐκεῖσε προσαπονέμοντα, καὶ τῆς ἐκείνου φιλίας καὶ ἑταιρίας ἀπομακρύνοντα, καὶ μήτε ποτοῦ, μήτε ὁμιλίας μετέχοντα, ἐν ὑποψίᾳ ἤδη τινὶ γίνεται, καὶ τὰ κατ᾽ ἐκεῖνον διαπαντός πολυπραγμονεῖντε καὶ μανθάνειν ἠβούλετο· καὶ τὴν ἐπὶ πολὺ αὐτοῦ ἀπουσίαν παρ᾽ αὐτοῦ ἐκείνου λοιπὸν διεπύθετο, Τίς αἰτία, φάσκων, οὑτωσὶ προσφιλέστατε ἐμοὶ Ἐλευθέριε, καὶ τῆς ἐμῆς ψμχῆς περιπόθητε, δι᾽ ἣν τῆς τῶν ἑταίρων σου φάλαγγος ἑαυτὸν ἀποῤῥηγνὺς, πόῤῥω θέειν βεβούλησαι, τῆς ἡμετέρας ὥσπερ έκλελησμένος φιλίας; Φράσον ἡμῖν, Ἐλευθέριε, τί σοι πλέον, εἶπε, τό κέρδος παρέχειν δεδύνηται, ἡμετέρα βασιλεία καὶ μεγαλοψυχία, τὰ ἐκεῖθεν προσγινόμενά σοι εἰσφόρια; Ποῖος τὴν τιμὴν καὶ τὴν δόξαν σοι περιποιήσασθαι μᾶλλον δυνήσεται, τὰ βασίλεια καὶ μετὰ βασιλέων συνδιαγωγὴ καὶ ἀναστροφὴ, ἀγροικία καὶ τῶν ἐν αὐτῇ εὐτἑλων καὶ μετρίων οἰκητόρων συμβίωσις καὶ συνέλευσις· Εἰπὲ, Ἐλευθέριε, οὐ μέγα σοι δοκεῖ πρὸς δόξαν καὶ θυμηδίας ἁπάσης ὑπόθεσιν αὔταρκες τῷ βασιλεῖ συνομιλεῖν καὶ συνδιαιτᾶσθαι ἤπερ ἀγροίκοις συναναστρέφεσθαι; τὴν παῤ ἐκείνων ὀρέγῃ καὶ προκρίνεις προσκύνησιν τῆς παῤ ἡμῶν εὐκλείας δόξηστε καὶ τιμῆς;

[10] Εἶτά φησιν Ἀοίδιμος· Οὐχ᾽ οὕτως, ἄναξ· μὴ γένοιτο· ἀλλ᾽ τοῦ σώματος φυσικὴ νοσηλεία, καὶ τὸ θορυβῶδες τοῦ ἄστεως, καὶ ἐν τούτῳ τῷ ἄστει αἰθελώδης καὶ καπνώδης ἀναθυμίασις, εἰς τοῦτό με ὑπάγειν βιάζεται, ἅμα δὲ, καὶ ἐκεῖσε ὑγιεινοτάτη καὶ εὔκρατος αὖθις κατάστασις. Εἶτα βασιλεὺς εἰρωνικήν τινα καὶ πεπλασμένην πεῦσιν αὖθις ὑποκρινόμενος, ἔφησεν· Τί δὲ καὶ ἡμᾶς οὐ συμπαραλήψῃ ἐν τούτῳ τῷ τόπῳ συναπολαῦσαί σοι τῆς ἐκεῖ τοῦ καθαροῦ, ὡς ἔφης, καὶ ἡδέος ἀε̈ρος ἀναπνοῆς; δὴ ἅγιος Ἐλευθέριος ἀνταπεκρίθη τῷ βασιλεῖ, λέγων· Καθὰ κελεύει τὸ κράτος σου, ποίησον.

[11] Εἷς δέ τις τῶς τούτῳ τῷ ἁγίῳ Ἐλευθερίῳ ὑπηρετουμένων, ὡς ταῦτα μαθὼν, πυθομένου τοῦ ἄνακτος αὐτὸν, θυμοῦ πολλοῦ τὴν φρένα φέρων ἀνάμεστον, καὶ φόνου, μᾶλλον εἰπεῖν, ἐρευγόμενος, τῷ βασιλεῖ πρόσεισι καταμηνύσων τὰ τῷ δεσπότῃ ἐξειργασμένα καὶ δρώμενα· τὴν γὰρ Ἰούδα νοσήσας φιλαργυρίαν, μᾶλλον δὲ μιαιαφονίαν, δείλαιος, καὶ ἰοβόλον γλῶσσαν ἔχων ὁμοῦ καὶ προαίρεσιν, ὥσπερ ἐκεῖνος τὸν οἰκεῖον διδάσκαλον ἅμα καὶ κύριον, τῷ αὐτῷ δὴ καὶ οὗτος τρόπῳ τὸν δεσπότην προδίδωσιν· Καὶ ὅτι, φησὶν, τὴν σὴν πίστιν ἐξώμνυται, καὶ τῷ ἐσταυρωμένῳ ὡς Θεῷ πρόσεισι. τῆς ἀγνωμοσύνης, καὶ πολλῆς ἀπανθρωπίας! Ὄντως τολμῶσιν πάντα κακοὶ κακῶς. Ταῦτά τοι διαγνοὺς τύραννος καὶ τρισέχθιστος βασιλεὺς Μαξιμιανὸς, τὸν μέγαν Ἐλευθέριον ἐκεῖσε αὖθις καλέσας, ἐπερωτῶν αὐτὸν, ἔφησεν· Ἀπέλθοιμεν, εἰ βούλει, Ἐλευθέριε, τὰ ἐκεῖ κάλλη τοῦ ἀγροῦ ἅμα καὶ τοῦ τόπου σύν σοι ἐποψόμενοι. δὲ ἅγιος Ἐλευθέριος λέγει τῷ βασιλεῖ· Ὡς δοκεῖ σοι, βασιλεῦ, ποίησον. Ταῦτα εἰπῶν, τὰ ἐκεῖ θᾶττον κατέλαβεν, καὶ τὰ ἔνδον περισκοπῶν, κατεμάνθανεν ἀκριβῶς, κατὰ τὴν τοῦ εἰπόντος κακούργου ὑπηρέτου διαλαλίαν.

[12] Ὡς οὖν ἐν τούτοις ὑπῆρχε, πυκνὰ τὸ ὄμμα περιστρέφων τῇδε κᾀκεῖσε, ὁρᾶ τι χάσμα κυκλοτερὲς τυγχάνον ὑπόγαιον, μικρᾷ πλακὶ καλυπτόμενον, καὶ τί ἂν εἴη διηρώτα τοῦτο. Καὶ ἔλεγεν ὅδε Δίκαιος, φρέαρ αὐτῷ ἄνυδρον εἶναι. Καὶ ὑπολαβὼν Μαξιμιανὸς, ἐκεῖσε εἶναι, ὅνπερ ἠκηκόει, εὐκτήριον οἶκον, θᾶττον ἀνακαλυφθῆναι καὶ κατελθεῖν ἐν τούτῳ ἐπέταττεν, καὶ αὐτίκα τοῦτο ἤνύετο. Καταβὰς τοίνυν ἐκεῖσε Μαξιμιανὸς, καὶ τὴν εὐκοσμίαν τοῦ ἱεροῦ, καὶ τῶν λαμπάδων τὸ πλῆθος, καὶ τὸ κάλλος τοῦ θυσιαστηρίου θεασάμενος, θυμοῦ καὶ λύσσης πολλῆς παραχρῆμα ἐπέπληστο, καὶ πρὸς τὸν Μακάριον τὸ ὄμμα στρέψας ἀγριωδέστερόν πως, ἔφησεν· Λέγε μοι τὸ τάχος, Ἐλευθέριε, Χριστιανὸς εἶ, καὶ γεγένησαι τῆς τῶν θεῶν εὐμενείας ἀλλότριος; Καὶ Ἅγιος ἔφη· Ναὶ ὄντως, Χριστιανός εἰμι, καὶ Χριστός μοι Θεὸς, καὶ σέβας Τριὰς, καὶ σταυρὸς ἀρωγός· ἀλλ᾽ ἐπεὶ νόμος ἡμῖν πρὸς Χριστοῦ τοῦ Θεοῦ ἡμῶν δέδοται, μὴ ἐπιπηδᾶν τοῖς κινδύνοις, φειδοῖ τῶν διωκόντων ὑμῶν, ὡς ἂν μὴ παραίτιοι αἰωνίου κολάσεως ὑμῖν καὶ πυρὸς ἀσβέστου ἐσόμετα, τούτου ἕνεκα λανθάνειν μέχρι τῆς δεῦρο ἐσπούδαζον.

[13] Ἔφη πρὸς αὐτὸν βασιλεύς· Μή μου τὴν περί σε ἀγάπην ἀθέτει, Ἐλευθέριε, ὅπως μὴ πικρὸν ἀπενέγκῃς τῆς ζωῆς σου τὸ τέλος. Ἐμοὶ τοῦ σκήνους οὐ φοβερὸς, Ἀθλητὴς ἔφησε, θάνατος· πάλιν γὰρ σῶον αὐτὸ παρὰ τοῦ κτιστοῦ μου ἀπολήψοιμι· ἀλλ᾽ χωρισμὸς τοῦ Θεοῦ τοῦ ζῶντος θάνατός μοι ἀιώνιος, καθέστηκεν. Τί δῆτα τοῦτο; βασιλεὺς ἔφησεν. Ὅτι μὲν μικρὰν ὀδύνην ἔχει καὶ πρόσκαιρον, Ἀθλητὴς ἔφη, δὲ μακρὰν καὶ ἐπίμονον κόλασιν. δὲ βασιλεῦς πάλιν κολακείαις καὶ δωρεῶν ὑποσχέσεσιν τοῦτον ἐκλύειν ἐμηχανᾶτο δόλιος· ἀλλ᾽ ἔκαμνεν εἰς μάτην πονούμενος, τῇ πίστει τοῦ Ἀνδρὸς ἀδρανὴς ἐλεγχόμενος. Ὅθεν τοῦ σκοποῦ αὐτοῦ τύραννος ἀπειπὼν, δίδωσιν αὐτῷ τὴν διὰ ξίφους ἀπόφασιν· καὶ παραυτίκα οἱ εἰς τοῦτο τεταγμένοι, τὸ προσταχθὲν αὐτοῖς ἐπετέλουν μετὰ πολλῆς τῆς ταχύτητος. δὲ Ἅγιος ἀπίει χαίρων, ὡς εἰς νυμφῶνα βασιλέως καλούμενος. Καὶ τούτου καρατομηθέντος, καὶ πρὸς Κύριον ἤδη ἀναδραμούσης τῆς ἀοιδίμου καὶ μακαρίας αὐτοῦ ψυχῆς, κατέλειπον τὸ ἱερὸν καὶ πολυτιμητὸν αὐτοῦ σῶμα, καὶ ἀληθῶς τοῖς ἀγγέλοις αἰδέσιμον, ὀρνέοιστε καὶ κυσὶ βοῤῥὰν προκεῖσθαι αἴθριον, ἐν ᾧ τετελείωτο τόπω· ὅπερ λαβὼν τὴν ἱερατείαν τοῦ ἐκεῖσε εὐκτηρίου οἴκου πεπιστευμένος, σὺν μύροις πολλοῖς καὶ ἀρώμασιν, αὐτόθι τοῦτο κατέθετο ἐν ᾧπερ οἴκῳ τὸ εὐκτήριον ἔδρυστο.

[14] Χρόνοις δὲ πλείστοις μετέπειτα, τῆς εὐσεβείας τρανωθείσης, καὶ τῶν εἰδώλων κατασιγασθέντων, καὶ τοῦ τῆς ἀληθείας κηρύγματος πανταχοῦ διαπεφοιτηκότος, ἄνδρες εὐλαβεῖς καὶ Θεῷ ἀνακείμενοι οἴκον σεπτὸν καὶ πανθαύμαστον ἐπ᾽ ὀνόματι τούτου ἐγείραντες, καὶ εἰς δόξαν τοῦ ἀγαθοῦ Θεοῦ καὶ Σωτῆρος ἡμῶν, καὶ τοῦ ἀγίου Μάρτυρος εἰς μνημόσυνον ἀνεπίληστον καθιέρωσαν· εἰς γὰρ μνημόσυνον ἀιώνιον ἔσται δίκαιος. Καὶ τί ἂν γένοιτο τοῦ ὑπὲρ Χριστοῦ τὸ αἷμα ἐκχέαντος δικαιώτερον μακαριώτερον; Ὧν τὸ μνημόσυνον, οὐ μόνον παρὰ τοῖς ἐπὶ γῆς, ἀλλὰ καὶ παρὰ τοῖς οὐρανίοις μεμακάρισται, καὶ παρὰ τῷ δικαίῳ Κριτῇ. Καὶ νῦν ὑπάρχει τούτου σῶρος τὰ μύρα πᾶσι πηγάζουσα, καὶ νόσον πᾶσαν ἐλαύνουσα τοῖς πίστει ταύτῃ πελάζουσι, πνεύματα πονηρὰ διώκουσα, καὶ παρειμένους ἀνορθοῦσα ὡς τάχιστα· φαρμακείαν παύει καὶ πᾶσαν μαλακίαν ἰᾶται ἐν αὐτῷ Χριστῷ τῷ ἀληθινῷ Θεῷ ἡμῶν, καὶ τῇ Ταρσίᾳ τυγχάνει ταρσὸς, καὶ τάφρος, καὶ περιτείχισμα, καὶ ἀσφάλεια εἰρήνης, καὶ σύνδεσμος τελειότητος.

[15] Οὗτος, καὶ μετὰ ἀγγέλων ἡμῖν ἐν ὑψίστοις αὐλίζεται, καὶ σὺν ἑμῖν σύνεστιν ἀοράτως, τὰ τῇδε ἐνοπτριζόμενος, καὶ Θεῷ ἀμέσως παρίσταται, τάς ὑπὲρ ἡμῶν αὐτῷ προσάγων ἱκετηρίας· Θεῷ γὰρ ζῆ καὶ ἐντυγχάνει ἑκάστοτε, καθά φησιν τὸ ἱερώτατον λόγιον, ὅτι Θεῷ ζῶσι πάντες οἱ κατὰ Θεὸν ζήσαντες· οὗτος καὶ ἄνωθεν ἐποπτεύει τοῖς ἐν τῷ σεπτῷ σηκῷ αὐτοῦ προσεδρεύουσι, καὶ κάτω τῇ ἰαματηφόρῳ αὐτοῦ σορῷ παρεδρεύει ὁσημέραι, καὶ τὰς αἰτήσεις τῶν πίστει προσιόντων ἀποπληροῖ, θεόθεν ἔχων τὸ δύνασθαι· περὶ γὰρ τούτου καὶ τῶν τούτῳ παραπλησίων παντοκράτωρ Κύριος διὰ Ἠσαΐου ἕλεγεν· Μὴ λεγέτω εὐνοῦχος· Ἐγώ εἰμι ξύλον ξηρόντε καὶ ἄκαρπον· λέγω γὰρ τοῖς εὐνούχοις τοῖς ἐκλεκτοῖς μου, ὅτι δώσω ὑμῖν ἐν τῷ οἴκῳ μου, καὶ ἐν τῷ τείχεί μου κρείττονα τόπιν υἱῶν καὶ θυγατέρων, καὶ τὰ ἑξῆς.

[16] Καὶ ταῦτα διῆλθον οὐκ ἐγκώμιόν τι φράσαι ἐπαγγελόμενος· τοῦτο γὰρ ὑπὲρ ἐμὲ τυγχάνει, ὡς εἴρηται· οὐ δὲ γὰρ τοῦτο ποιεῖν ἱκανὸς εἶναι νενόμικα· ἄλλοις γὰρ ταῦτα, ὡς εἶπον, προσέοικεν, τοῖς κατ᾽ ἐμὲ χαμαὶ βαίνουσι καὶ τῶν ἐν ποσὶ πλέον εἰδότων οὐδέν· οὐδ᾽ ἵνα δόξω παράδοξα φθέγγεσθαι, ἀλλ᾽ ἵνα τῷ κελεύσαντι μὲν τὸ κατὰ γνώμην ποιήσω, ἐμαυτῶ δὲ, σὺν Θεῷ, τὸ ἀκατάγνωστον· καὶ τῷ μεγάλῳ τῆς ἀληθείας Κήρυκι τὰ εἰκότα συνεορτάσαιμι, καὶ Θεῷ τὴν κατὰ δύναμιν εὐχαριστίαν προσοίσαιμι, τῷ τῇ αὐτοῦ χάριτι, καί ταῖς τοῦ δηλουμένου Ἁγίου πρεσβείαις στόμα κωφόντε καὶ δίσκωφον λαλίστατον δείξαντι.

[17] Ἀλλ᾽ μαρτύρων Χριστοῦ τοῦ Θεοῦ Ἐλευθέριε τὸ καλὸν καὶ πρᾶγμα καὶ ὄνομα· τῇ μαρτυρικῇ παῤῥησίᾳ σου πρὸς Θεὸν χρώμενος, δίδου ἡμῖν ἐλευθερίως πορεύεσθαι, καὶ μὴ τοῖς πάθεσι τῆς σαρκὸς κυριεύεσθαι, ἀλλὰ κυρεύειν τούτων ἐκάστοτε, ὅπως ἐλευθέρᾳ φωνῇ καὶ γλώσσῃ καὶ στόματι, ταῖς σαῖς κοινωνῶμεν προσαναμνήσεσιν, καὶ τῷ κοινῷ δεσπότῇ Χριστῷ διά σου τὸν αἶνον προσοίσωμεν. Καὶ ὑμεῖς δὲ, πατέρες, οἱ Θεοῦ ὄντως φίλοι, καὶ ἄζυγες, καὶ αὐτῷ μόνῳ ζῶντες, καὶ στέργοντες, συγγνώμην τῆσδε τῆς ἐγχειρήσεως δοθῆναί μοι εὔξασθε, ἐν Χριστῷ Ἰησοῦ τῷ Κυρίῳ ἡμῶν, ᾧ δόξα καὶ τὸ κράτος νῦν τε, καὶ εἰς τοὺς ἀτελευτήτους αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

Imperator ergo hæc agentem advertens, ac foris moras fere perpetuas consectantem, ibi tempus omne conterere, [Imperatori de absentia ejus querenti] suamque amicitiam ac societatem defugere, & neque potatione secum neque colloquio communicare; jam suspicari aliquid cœpit, statuitque opera ejus omnia curiosius observare ac discere; atque ab eo ipso denique tam diuturnæ absentiæ rationem exegit, & Quæ causa est, inquit, o Eleutheri, mihi tam care, animoque meo tantopere desiderate, cur te ab amicorum tuorum turba divellens, abscurrere procul volueris, quasi amoris in te nostri oblitus? Dic nobis, Eleutheri, inquit; unde emolumentum tibi majus potuit exsistere; ex regia potestate liberalitateque nostra; an ex fundi istius tui reditibus? Ecquid plus honoris & gloriæ tibi poterit afferre; regia, principumque usus & conversatio; an villa rustica & vilium ac pauperculorum ejus colonorum convictus & familiaritas? Cedo, Eleutheri; non potius conducibile tibi videtur ad gloriam, & ad omnis voluptatis materiam per se sufficiens, si cum imperatore familiariter agas vivasque; quam si ita versere cum rusticis? An exhibitam ab his tibi venerationem sic deperis, ut eam celebritati, gloriæ, honoribus per nos tibi partis anteponas?

[10] Ad hæc Vir maximus, Non ita, inquit, o imperator; [respondet Sanctus, eum ad prædium invitans;] absit profecto: sed naturalis corporis ægritudo, & strepitus urbis, ejusque vapores, fumum ac fuliginem olentes, eo me adigunt; uti & loci illius saluberrima simul ac temperata constitutio. Tum imperator ironicam denuo simulatamque quæstionem effingens, Cur vero, inquit, & nos una non admittis, ut ejusdem tecum loci tam defæcatæ, ut ais, ac mitis auræ respiratione fruamur? Reposuit vero ei sanctus Eleutherius, dicens: Si majestati tuæ visum ita fuerit, faciat.

[11] Unus autem e famulis sancti Eleutherii, cum hæc, [qui proditum a servo Eleutherium] imperatore ipsum interrogante, audisset, animum furore multo plenum gerens, imo cædem, ut potius dicam, eructans, ad imperatorem accedit, quæ Dominus suus fecisset ac faceret, revelaturus: Judæ enim avaritia, imo cædis aviditate, æstuans miser, & lingua atque animo venena circumferens, sicut ille Magistrum suum ac Dominum, ita & hic Herum prodit; Et tuam, inquit, fidem ejuravit, & Crucifixum pro Deo colit a. O perfidiam! O crudelitatem immanem! Enimvero impii impie audent omnia! Maximianus ergo tyrannus & imperator infestissimus hæc jam sciens, magnum ad se denuo Eleutherium evocat, rogatque, dicens: Eamus, si placet, Eleutheri; & agri tui ac prædii una tecum amœnitatem contemplemur. Respondit ei sanctus Eleutherius: Fiat, imperator, ut libitum est tibi. Quo dicto, statim eo se contulit; & quæ ibi erant circumspiciens, secundum relationem a scelerato sibi ministro factam, curiose indagavit.

[12] Dum ergo oculos interea hac illac assidue vertit, subterraneum quemdam observat hiatum, rotundum, & parva tabula obturatum, rogatque, ecquid hoc sit. [ibi deprehendit esse Christianum,] Respondet ei Vir justus, puteum esse aqua vacuum b. At Maximianus suspicans, ibi esse, quam audiverat, ecclesiam, aperiri spiraculum jussit, in illudque descendi; ut e vestigio factum est. Ingressus vero istuc etiam ipse, & templi ornatum, multitudinem lampadum, altaris elegantiam demiratus, ira continuo atque immodico furore turgescit, & vultu in Beatum ferocius defixo, Edissere, inquit, mihi sine mora, Eleutheri; Christianus es; & hostem te professus deorum? Omnino, ait Sanctus; Christianus sum; Christus mihi Deus est; numen, Trinitas; Crux, defensio: sed quoniam a Christo, Deo nostro lex data nobis est, ne periculis ultro insiliamus; ex commiseratione erga vos, qui nos persequimini, ne forte vobis supplicium sempiternum atque inexstinctum accerseremus incendium, latere ad hunc usque diem conati sumus.

[13] [& gladio jubet interfici: qui mox ibidem sepultus est.] Tum imperator: O Eleutheri, amorem, quo te prosequor, noli respuere, ne tristem tibi referas vitæ finem. Non est mihi tristis, inquit Athleta, tabernaculi hujus interitus; salvum enim illud a Creatore meo recipiam: sed si a Deo vivente sejungar, hic demum interitus mihi erit æternus. Nam qui sic? ait imperator. Nempe, inquit Pugil, interitus ille exiguum affert ac brevem dolorem; hic autem longos ac perpetuos cruciatus. Imperator vero inde blanditiis illum iterum largisque pollicitationibus vafer adoritur; sed irrito conatu, imbecillitatem ejus redarguente Viri sancti constantia. Itaque tyrannus spem omnem successus abjiciens, lata sententia, jubet eum gladio plecti: id quod extemplo, quibus imperatum hoc fuerat, multa cum celeritate sunt exsecuti. Sanctus vero, tamquam ad regales invitatus nuptias, abibat exsultans. Postquam autem ei caput amputatum esset, & gloriosus ejus ac felix animus jam evolasset ad Dominum, sacrum ejus pretiosumque, atque ipsis vere angelis venerabile corpus inhumatum eo, quo ceciderat, loco escam avibus & canibus reliquere; donec sacerdos ecclesiæ istius loci præfectus illud accipiens, cum unguentis multis & aromatibus in eadem domo deposuit, in qua abscondita erat ecclesia.

[14] [Ecclesia, inmulo ejus posterius imposita,] Post annos deinde plurimos, cum, vera religione patefacta, obmutuissent idola, & veritatis jam ubique prædicatio frequentaretur, viri pii Deoque devoti c ædem sacram & prorsus admirandam ejus nomini construxerunt, atque ad Dei optimi ac Salvatoris nostri gloriam, & sancti Martyris memoriam sempiternam consecrarunt. In memoria namque æterna erit justus. Et vero quid eo justius, quid beatius, qui pro Christo effuderit sanguinem? Talium memoria non hic solum apud homines, sed etiam apud Superos, & justum Judicem in benedictione est. Nunc sane hujus tumulus unguenta profundit omnibus, & ab iis, qui hunc adeunt cum fiducia, morbum quemlibet expellit; malignos abigit spiritus; debiles erigit quam citissime; adimit veneficio vires; omnem denique sanat ægritudinem per eumdem Christum, verum Deum nostrum; imo vero Tarsiæ d & septum est, & vallum, & murus, & pacis securitas, & vinculum perfectionis.

[15] [& miraculis gaudent Tarsienses in Bithynia.] Hic & cum angelis, ut nobis consulat, versatur in altissimis; & invisibiliter nobiscum hic adest, quæ hic geruntur, inspiciens; & assistit immediate Deo, preces ipsi pro nobis offerens: Deo enim vivit, eumque interpellat assidue; sicut sanctissimum testatur oraculum; Deo vivere, quicumque secundum Deum vixerunt: idem & de cælo eos aspicit, qui sacram ejus ædem sedulo frequentant, & hic loculo suo salutari assidet quotidie, & vota complet eo cum fide accedentium, divinitus hanc habens potestatem: de hoc etenim hujusque similibus Dominus omnipotens per Isaiam dixit: Ne dicat eunuchus: Ego lignum aridum & sine fructu: dico enim eunuchis electis meis, quod dabo vobis in domo mea & in muro meo locum meliorem filiis & filiabus, & quæ sequuntur e.

[16] Hæc autem disserui, non ut elogium aliquod eloqui pollicitus (hoc enim vires, [Epilogus auctoris] ut dixi, meas superat; neque me, ut id tentarem, idoneum reputavi: talia namque aliis, ut monui, conveniunt, quam mei similibus, hoc est, humi gradientibus, &, nisi quod ante pedes est, nihil videntibus) non etiam, ut viderer mirabilia dicere; sed ut, juvante Deo, id facerem, quod & imperanti gratum esset, & me culpæ præstaret immunem f; tum ut magno veritatis Præconi consentanea prædicarem, Deoque agerem pro viribus gratias, qui beneficio suo, & Sancti jam memorati precibus, os muto mutius fecit loquacissimum.

[17] Sed o Eleutheri, inter Christi Dei Martyres & res & nomen illustre, [cum apostrophe ad Sanctum & auditores.] utere apud Deum parta illa tibi martyrio libertate, nobisque concede, ut libere porro vivamus, neque subjiciamur cupiditatibus carnis, sed iis constanter imperemus; & libera voce, lingua, ore tuarum exhortationum facti participes, Christo, communi Domino per te laudem offeramus. Vos autem, Patres g, vere amici Dei, expertes conjugii, & ipsi soli viventes, solumque amantes, orate, ut hujus mihi cœpti temeritas condonetur, in Christo Jesu, Domino nostro, cui gloria & potestas & nunc & per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Προσθέμενος, aiunt Menæa impressa, ὅτι καὶ κρυπτὸν οἴκημα ὑπὸ γῆν κεκτημένος, παννύχους λατρείας τῷ τῶν Χριστιανῶν προσάγει Θεῷ, νηστείᾳ καὶ κλαυθμῷ καὶ χαμευνίᾳ τὸ σῶμα κατατρύχων. Id est, Addens, quod & ædem haberet subterraneam, & noctes integras colendo Christianorum Deo insumeret, jejunando, flendo, humi cubando corpus affligens.

b Hoc famam olet, non plebeiam modo, verum etiam Græcam. In Menæis excusis & Mss. non legitur, uti neque in Menologiis Basilii imp. & Card. Sirleti.

c Videtur hac phrasi monachos indicare, eorum, quibus hæc recitat, majores. Adi infra num. 17.

d De Tarsia urbe & regione Bithyniæ vide Commentarium num. 5.

e Isaiæ textum non recitat auctor, ut est; sed ut occurrebat memoriæ.

f Fallor, nisi ejusdem ecclesiæ monachus fuerit; cum ita de obedientia loquatur. Idem colliges facile ex numero sequente, ubi auditores monachos Patrum nomine compellat.

g Vos autem, Patres, &c. Auditores iterum alloquitur orator, & quidem iis epithetis eos ornans, quæ monachos absque dubio solos designant; quandoquidem, ut alia, præteream, hujus scriptoris ætate ad cælibatum apud Græcos monachi tantum, & episcopi (de quibus patet, hic non agi) ex instituto tenebantur: nam clericis aliis licebat esse conjugatis.

DE SS. EPIPHANIO ET ISIDORO MM.
VESONTIONE IN GALLIA.

Sylloge de cultu.

Epiphanius M. Vesontione (S.)
Isidorus M. Vesontione (S.)

AUCTORE J. B. S.

Reperiuntur ambo hi Sancti in nostris antiquis indicibus hoc die notati, [Nomina & cultus certa sunt;] solo vade Ferrario, ut qui in Catalogo suo generali ita hoc die scripserit: Vesontione, SS. Epiphanii & Isidorum (voluit dicere Isidori) martyrum. Adducit autem Kalendarium ecclesiæ Vesuntinæ, ubi corpora illorum asservantur. Adjungi poterat Saussayus in supplemento Martyrologii sui Gallicani, pag. 1154, ubi etiam ad hunc diem pluscula de iis tradidit, his verbis: Vesontione, susceptio corporum beatorum Epiphanii & Isidori martyrum, quæ dudum a Theodosio juniore, cum nonnullis ossibus sanctorum Innocentium, eam ad urbem missa, & ibi servata, tandem ad uberiorem honorificentiam Vitalis episcopus in capsa argentea collocavit. Adde his id quod est apud Joannem Jac. Chiffletium in Vesontione parte 2, pag. 114, sacra illa corpora eo pervenisse sub episcopo Celidonio circa annum 444; porro a Vitale decentius exornata fuisse anno 1320, & habebis quidquid de sanctis illis Epiphanio & Isidoro a nobis hic tuto referri potest; nempe coli Vesontione bina sacra corpora jam dictis nominibus insignita, ut ex antiquis Breviariis, & Ms. & edito, etiam datur intelligi.

[2] Siquis ulterius ex me quærat, utrum Sancti illi vere ita appellati fuerint, [ignota reliqua omnia.] an forte nomina adscititia sint; in qua Orientis parte, aut quo seculo vixerint; quid & sub quo tyranno, simul an divisim, passi fuerint; quid tota vita egerint; laici an clerici, monachi an milites fuerint; & quidquid demum de ipsorum ætate aut gestis, virtutibus aut miraculis a nobis sedulo indagari solet; ingenue fatebor & candide, frustra me quæsivisse hactenus, quod his omnibus vel hilum lucis afferre possit. Quæ de magni thesauri sacri translatione in Celidonio episcopo tradit laudatus Chiffletius, ea ad S. Stephani brachium aliasque reliquias multo magis spectant, quam ad Sanctos hodiernos, ut docebit hymnus quem ex ipso daturi sumus, potius quam verbosissimam Legendam, in varias lectiones distributam, & a P. Petro Francisco Chiffletio huc missam, ex qua, præter locos communes, de Sanctis omnibus prædicabiles, otiosasque etymologias nihil huc conducens extuderis, quod non melius explicet Vesontionensis historia in Vitale II, episcopo LXIX pag. 283. En ipsum textum integrum:

[3] Vitalis natione Vasco, vir magnæ in rebus gerendis, tum auctoritatis tum prudentiæ, Hugoni suffectus, [De elevatione seu revelatione] sacra ossa SS. Epiphanii & Isidori, olim Vesontionem a Juniore Theodosio missa, anno MCCCXX, cum nonnullis ossibus sanctorum Innocentium perhonorifice collocavit in capsa argentea, bene gravi & affabre elaborata, quam dono misit Joanna regina Franciæ, filia Comitis Burgundiæ ex legendario S. Joannis IV Augusti, in quam diem transfertur officium de sanctis Epiphanio & Isidoro, cum tamen sacra eorum ossa Vesontione accepta sint III Augusti, ut superius monuimus in Celedonio. Reposita autem putamus in ea capsa, a Vitali archiepiscopo V Nonas Octobris; qua die notatur in Martyrologio S. Joannis; “Revelatio S. Epiphanii & Isidori in matrice ecclesia S. Joannis Euangelistæ”. Ubique in Martyrologiis Bisontinis REVELATIONEM invenias pro RELEVATIONE: an mendum est exscribentium? an etiam relevatio sanctorum ossium, quædam eorum revelatio ac manifestatio est, dum ex obscuriori loco in ornatiorem transferuntur?

[4] Quod vero hic in relevatione & revelatione ludere videatur Vesontionensis Historicus, [non conveniunt testimonia:] sua aliquali non caret difficultate, videnturque diversa duo indicari, quæ & diversis diebus facta sint, ut saltem innuunt binæ annuntiationes ejusdem Martyrologii ecclesiæ S. Joannis Euangelistæ, quas huc olim misit P. Petrus Franciscus, & quarum prior hoc die seu Pridie Nonas Augusti ita sonat: Apud Bisontium, inventio sanctorum martyrum Epiphanii & Isidori, in ecclesia S. Joannis Euangelistæ, quorum corpora a Theodosio imperatore in præfatam civitatem missa leguntur. Posterior non V Nonas Octobris, sed V Idus Novembris sic expressis terminis legit: Relevatio sanctorum Epiphanii & Isidori, in matrice ecclesia S. Joannis Euangelistæ. Alterutrum ex Chiffletiis hic male legisse oportet; an Joannes Jacobus, an Petrus Franciscus, non est mihi promptum decernere. Nodus qui superest, opportune dissolvi posse videtur, si hac die IV Augusti sacra ea corpora sanctorum Epiphanii & Isidori a Vitale II inventa dicantur, relevata vero seu exaltata die IX Novembris.

[5] [res videtur explicari in Gall. Christ.] Sammarthani in Gallia Christiana satis opportune rem explicant, dum & inventionem & relevationem ita conjungunt, ut qua ratione inventio seu revelatio dici debeat, qua vero relevatio seu exaltatio commode intelligatur. Sic ibi legitur, quod mirum est in novissima editione non reperiri: Sic, inquam, ibi legitur: Vitalis, natione Vasco, nobili prosapia ortus, præfuit annis viginti duobus. Hujus fit mentio in membrana veteri S. Pauli MCCCXII, & eo præsente, MCCCXIX Indictione 2 die XV Septembris, a fabro quodam murario, ex improviso repertæ sunt reliquiæ sanctorum Innocentium & sanctorum martyrum Epiphanii & Isidori, in quodam altari in confessione subtus majus altare basilicæ sancti Joannis. Quæ reliquiæ sequenti anno repositæ sunt in pretiosa capsa argentea, dono transmissa a Johanna regina Francorum, Othonis Burgundiæ comitis filia. Hinc patet, repertas esse sacras illas omnes reliquias anno 1319, thecam autem argenteam in qua honorifice recluderentur, anno proxime sequenti 1320 accessisse, ut inventio & revelatio atque item relevatio intelligi possint; quidquid signati festivitatum dies, pro arbitrio selecti videantur. En modo hymnum, de quo supra meminimus.

[6]

Laudemus Epiphanium
Demus mundum præconium,
Pangat Chorus noster melos
Tangat dulcor cujus cælos:
Isidoro causa pari
Laus a choro debet dari
Non funebri tragœdia
Sed celebri melodia.
Hi devote toti tui
Christe pro te sunt mortui,
Hæc profecto plenissima
Ostenditur dilectio,
Pro dilecto dum anima
Exponitur martyrio.
Sic Stephani debet cani
Egregium martyrium;
Militum Christi prævius
Meritum habet celsius:
Hujus latum os brachii
Ornat statum Bisuntii.
Magnificemus Virginem
Cujus habemus pectinem,
Crines, cingulum filii
Sui cumulum gaudii, [& in hymno.]
Excedit rerum ordinem
Quæ dedit Deum hominem.
Innocentum reliquiæ
Sunt augmentum lætitiæ;
Hi sanguine baptisati
Sine fine sunt beati.
Hæc præfata, simul data
Sunt incolis Chrysopolis
A pio Theodosio.
O quam bonum fuit donum
Quanta præsens ecclesia
Tanta habens jocalia:
Quorum adest solemnitas
Horum juvet nos sanctictas,
Ut consequamur gratiam;
In qua veræ divitiæ
Sunt & veræ delitiæ,
Fastigia concordia
Præconia perennia. Amen.

DE S. EUDOCIA MARTYRE
IN PERSIDE.

sub Sapore.

Cultus & elogium apud Græcos. Eademne cum S. Ia, an diversa.

Eudocia mart. in Perside (S.)

J. P.

[1] Duas, hodiernæ Eudociæ synonymas, martyrio coronatas invenio in Opere nostro; [Hanc Martyrem annuntiant tabulæ Græcorum,] unam quidem die XXXI Januarii pag. 1081, aliis Ægyptiis sub Diocletiano Martyribus conjunctam; alteram vero ad diem 1 Martii pag. 8 Heliopolitanam sub Traiano: de qua tunc Martyrologium Romanum; utramque ab hodierna distinctam: in cujus cultu publico varii hoc die Græcorum fasti conspirant, nimirum magna eorum Menæa typis vulgata, Menologium ex interpretatione Cardinalis Sirleti a Canisio editum, Typicum S. Sabæ, ne alios commemorem. Dicta Menæa, quibus fere ad verbum consonat Sirletus, hoc die ita eam annuntiant: Relatio reliquiarum sanctæ matris nostræ & martyris Eudociæ. Versiculos ibidem appositos sic verto:

Ὀσμὴ τί; τοῦτο σῶμα τῆς Εὐδοκίας
Ἀθλητικῶν ἀπόζον ἥκει χαρίτων.
Πότνια Εὐδοκίη νὲκρὰ ἤχθη ἀμφὶ τετάρτην.

Quidnam hoc odoris? Corpus Eudociæ venit
Sacro e triumpho, gratiæ donis fragrans.
Quarta venerandæ corpus Eudociæ tulit.

[2] Sequitur ibidem elogium; quod utinam tam distincte exprimeret alia martyrii adjuncta, [laudant eorum Menæa.] quam pœnas ejusdem graphice exhibet! Illud ex versione Ms. nostri Raderi sic habet: Sancta martyr Eudocia gente Romana erat, ex Oriente tamen oriunda, captaque a Persis in Persarum regionem devenit. Hæc Litterarum sacrarum scientissima, omnes captivos ad virtutem cohortabatur, omniumque illic ore celebrabatur, Persicis etiam feminis familiaris; e quibus non paucas ad veri Dei cognitionem traduxit. Quo nomine accusata, nervis bubulis cæditur, & in carcerem conjecta, duos ibi menses transegit. Tum retracta ad tribunal judicum, cum in fide Christiana perstaret, virgis cæsa est, quoad carnes solutæ defluerent, & lictores sanguine perfunderentur. Rejecta rursus in carcerem, post sextum demum mensem, iterum sistitur & damnatur. Itaque lictores arundines diviserunt, & ad staturam corporis illius accommodarunt, vinctamque & nudatam arundinibus intexuerunt, quas funiculis sparti tenuibus adstrictas, omnibus corporis illius membris inseruerunt, alteramque post alteram immanes illi tam violenter intenderunt, ut carnes Martyris cum ingenti dolore concerperent. Deinde suspensam, & funibus nauticis toto corpore circumdatam, per asperas trabes raptarunt, omniaque ejus ossa contriverunt. Cumque jam seminecem, voceque defectam cernerent, caput demum a cervice revulserunt. Hæc ibi: unde consequens est, ut tempore persecutionis, sub Persarum rege Sapore excitatæ, martyrium consummasse videatur; de qua consule, quæ hoc die de S. Ia mart. num. 4 dicuntur.

[3] [An Eudocia a S. Ia sit distinguenda.] Quæres, an S. Eudocia eadem sit cum S. Ia, de qua agitur apud nos hac die, an ab ea diversa. Pro identitate hæc faciunt; quod S. Iæ Acta tam multa contineant, quæ redolent elogium Eudociæ modo productum, ut prorsus verosimile appareat, aliud ex alio desumptum fuisse, sicut perspicuum fiet, si quis ea inter se contulerit. Propendeo tamen in illam sententiam, quæ asserat, aliam ab alia distingui. 1o. Quia distinguuntur earum nomina. 2o. Quia in fastis Græcis eodem die tamquam duæ referuntur. 3o. Quia facile contingere potuit, ut ista Eudocia vel tamquam ignota & anonyma e Perside Constantinopolim adducta, nomen ibi tunc suum acceperit, vel sub hoc nomine eo fuerit allata; summa narrationis martyrii S. Iæ applicata nostræ S. Eudociæ, alienis utique honoratæ Actis, cum fortasse careret propriis. Quid, quod forte hæc una Sociarum fuerit S. Iæ, de quibus fit mentio in ejus annuntiationibus? Quidquid sit de his conjecturis; ob ea, quæ mox dixi, S. Eudociam martyrem a S. Ia martyre distinguendam esse censui.

DE S. IA AC SOCIIS MARTYRIBUS
IN PERSIDE.

An circiter CCCLX.

Cultus ex Martyrologio Romano, ac tabulis Græcis; tempus martyrii; Acta.

Ia M. in Perside (S.)
Socii MM. in Perside

AUCTORE J. P.

[1] Romanum Martyrologium ita de illis hodierna die commemorat: In Perside sanctarum martyrum Iæ & Sociarum, [Cultus publicus,] quæ cum novem millibus Christianis captivis sub Sapore rege diversis pœnis afflictæ martyrium subierunt. Præluxerat Menologium, e Cardinalis Sirleti interpretatione a Canisio editum, quod ista scribit: Natalis beatæ martyris Iæ & Sociarum. Hæc sub Sapore rege Persarum, provectæ ætatis femina, comprehensa cum novem millibus Christianis captivis, a principibus magorum, variis tormentis, & acerbis cruciatibus traditi sunt: cum quibus & beata Ia fortiter & constanter perseverans, gladio percussa, martyrio coronata est. Consonant Menæa magna excusa, præmissis duobus versiculis, quos ita interpretor:

Ὀσὴν ἴων ἔπνευσεν μάρτυς Ἴα
Ἐρυθροβαφῶν αἱμάτων ἀτμοπνόων.

Violarum odores suaviter rubentium
Spirat fragrantes, sanguinem effundens, Ia.

[2] Alludit poëta ad nomen proprium Martyris Ἴα, [templum CPli:] & nomen appellativum Τὸ ἴον, quod violam, ac florem significat. Hanc porro Martyrem etiam signant nostra apographa ex bibliothecæ Ambrosianæ Menæis Mss., ac supplementum, quod habemus, ad Menæa excusa, ex Ms. Synaxario Sirmondi ac Ms. Chiffletii, utrobique cum elogio: illud quidem, quod in dictis ecgraphis bibliothecæ Ambrosianæ exstat, fere ad verbum coincidit cum eo, quod habetur in Menæis excusis; in exemplari autem Sirmondo-Chiffletiano, quod citabam, adscripsit noster Papebrochius, ibi Martyri nostræ applicari elogium, quod in excusis M. Eudociæ. Ceterum S. Iæ nomine templum vetustum pene collapsum restituit Constantinopoli Justinianus imperator, teste Procopio lib. 1, cap. 9, pag. 22 editionis regiæ Parisinæ; Ad lævam, ait, introitus portæ Aureæ, cum Martyrium sanctæ Iæ collapsum vidisset, illi reparando omnem adhibuit munificentiam. Atque hæc quidem de Martyris cultu: circa quem addo, martyrium ejus innecti diei V Augusti in Actis Græcis bibliothecæ Vaticanæ, quæ damus; in Ms. autem bibliothecæ Cæsareæ, ad quod ea collata sunt, huic diei IV. At non est, quod tantilla discrepantia nos moretur.

[3] Ferbuit seculo Christi quarto dira adversus cultores Christi sub Sapore Persarum rege persecutio, [annus martyrii,] innumeris pro orthodoxa fide victimis ejus crudelitati atque impietati mactatis; de quibus actum est apud nos variis locis, nimirum tom. 1 Februarii pag. 466; tom III ejusdem mensis pag. 175; tom. 1 Aprilis pag. 538; ibid. pag. 821 exstant SS. martyres Desa episcopus, Mariabus presbyter, Abdiesus &c. post annum 355, uti ibidem notatur, martyrio coronati; quos hic nominatim exprimo, quia eorum memoria cum brevi gestorum quorumdam epitome Actis S. Iæ inserta est. Alii Martyres in Perside occurrunt tom. 11 Aprilis, pag. 844; tom III pag. 19; tom. III Maii, pag. 574. Annus, quo hæc nostra Sancta martyrii palmam adepta est, secundum Acta prædicta, fuit circiter æræ vulgaris trecentesimus sexagesimus, vel, ex Ms. bibliothecæ Cæsareæ, sexagesimus, circiter tertius. Nam Acta sic incipiunt: Ἐν τῷ πεντηκοστῷ ἔτει τῆς βασιλείας Σαβωρίου. Anno regni Saporis quinquagesimo: illud vero, de quo dicebam, manuscriptum, addit Τρίτῳ, tertio. Deinde nonnulla in Actis subjunguntur de S. Dossa episcopo; post cujus certamen, sequitur narratio martyrii S. Iæ.

[4] Cœpisse illam sub Sapore persecutionem anno 343, [tempus persecutionis:] censet Pagius in Critica Baroniana, post nostrum Henschenium tom. 11 Aprilis, die XXI, pag. 844, occasione S. Simeonis, de quo infra, ac sociorum Martyrum Persarum; & Saporem tot, quot vixit, annis, nimirum septuaginta, imperasse, anno circiter 380 mortuum; ut videre est apud eumdem Pagium ad dictos annos. Sed Joseph Simonius Assemanus V. C. in Bibliotheca Orientali Clementino-Vaticana tom. 1, cap. 12 agens de S. Marutha, episcopo Tagritensi, ac num. ibidem XIV de ejus scriptis, pag. 183 Historiam Martyrum sub Sapore coronatorum a dicto Marutha conscriptam fuisse arguit ex ipsius verbis; ac mox affirmat, Marutham sub finem primæ persecutionis Persicæ floruisse, testibus Photio, Mari, & Amro, quos citat: hanc autem sub Sapore persecutionem cœpisse statuit anno Christi 330, secundum ea, quæ præmiserat in S. Simeone Barsaboë, Seleuciæ & Ctesiphontis episcopo & martyre, tomi mox citati cap. 1; ubi num. 8 rejicit Henschenii ac Pagii opinionem de illa persecutione anno Christi 343 excitari cœpta. Etenim Cum, inquit, Constantinus magnus anno Christi CCCXXXVII in vivis esse desierit, qui fieri potuit, ut litteras ab Eusebio relatas (lib. 4 de Vita Constantini, a cap. 9) ad Saporem mitteret, quibus eumdem a persecutione Christianorum cohibebat, si hæc sex dumtaxat post ejus obitum annis, hoc est, anno Christi CCCXLIII moveri cœpit? Neque potuit Eusebius eas fingere, qui circa annum CCCXL obiit, vel certe annum CCCXLIX, quo Simeon juxta Pagium coronatus est, non attigit? At legi, ac relegi dictas litteras; & nihil invenio, quod assertam ab Assemano persecutionis anticipationem suadeat. Nunc de Actis.

[5] [Acta.] Prænotantur hoc titulo: Μαρτύριον τῆς ἁγίας μάρτυρος Ἴας; id est: Martyrium sanctæ martyris Iæ. Ex bibliothecæ Vaticanæ codice 1671 desumpta notantur in nostro apographo. Lectiones varias, ex Vaticani exemplaris collatione cum Ms. bibliothecæ Cæsareæ in pergameno, continente Sanctos mensis Augusti acceptas, partim adscripsi ad marginem textus Græci, partim ipsi textui intra uncinos inclusi. Quamquam vero ea, quæ initio memorant Acta, de Heliodoro, Dossa, ac Mareabe, intelligantur ex primo tomo Aprilis pag. 821 & sequente; ne tamen eorum textum in his mutilarem, illa non omisi. En tibi nunc ipsa HActa.

MARTYRIUM
Auctore anonymo,
Ex bibliotheca Vaticana Cod. 1671, cum Ms. bibl. Cæsareæ collatum.

Ia M. in Perside (S.)
Socii MM. in Perside

EX MSS.

Ἐν τῷ πεντηκοστῷ * ἔτει τῆς βασιλείας Σαβωρίου [τοῦ] Περσῶν βασιλέως ἀνῆλθεν αὐτὸς Σαβώριος εἰς τὰ κάστρα, καὶ εἰς τὰ μεθόρια τῶν Ῥωμαίων, ποιήσας φωσάτον μετὰ τοῦ στρατοπέδου αὐτοῦ· ἦλθεν [δὲ] καὶ ἐπὶ [τὸ] κάστρον [τὸ] προσαγορευόμηνον Βιζαἳδέον, καὶ ἠδυνήθη κατακυριεῦσαι αὐτοῦ, καὶ διακάτοχος * αὐτοῦ γενέσθαι, καὶ τὰ τείχη καταστρέψαι, οὐ μὴν ἀλλὰ καὶ πλῆθος [πολὺ ἐκ τῶν πολεμάρχων] τῶν Ῥωμαίων ἐκεῖ ἠδυνήθη διὰ τῆς τιμωρίας τῶν ξιφῶν ἀνελεῖν, πορθήσας * ἄνδρας τε, καὶ γυναῖκας * ὡσεὶ πεντήκοντα χιλιάδας, ἅμα δὲ * καὶ τὸν [ἁγιώτατον] ἐπίσκοπον Ἡλιόδωρον σὺν Δόσσᾳ, καὶ Μαρεάβῃ πρεσβυτέροις γηραλέοις, καὶ ἄλλοις πρεσβυτέροις καὶ διακόνοις ἁγιωτάτοις ἀνδράσι, μετὰ συστήματος ἁγίων ἀνδρῶν καὶ γυναικῶν κανονικῶν ἀειπαρθένων, πάντας αἰχμαλώτους ἔλαβον· καὶ ἐν τῷ ἀποφέρεσθαι αὐτοὺς εἰς τὴν χώραν τὴν λεγομένην Οὐζαἳνῶν, συνέβη αὐτοὺς ἐλθεῖν ἐν μονῇ λεγομένῃ Βισακέρ· ἐγένετο δὲ ἀῤῥωστίᾳ περιπεσεῖν παναγιώτατον ἐπίσκοπον Ἡλιόδωρον μέλλων δὲ τελευτᾷν, ἐχειροτόνησε Δόσσαν τὸν προῤῥηθέντα πρεσβύτερον ἀντ᾽ αὐτοῦ ἐπίσκοπον θεοσεβῆ τυγχάνοντα· οὐ μὴν ἀλλὰ καὶ τὸ θυσιαστήριον, ὅπερ ἦν λαβὼν εἰσερχόμενος εἰς αἰχμαλωσίαν, παρεδωκεν αὐτῷ τῷ ὁσιωτάτῳ Δόσσᾳ, ἱνα ἱερατεύῃ ἐν αὐτῷ ὁσίως καὶ δικαίως καὶ ἀμέμπτως ἐνώπιον κυρίου· αὐτὸς δὲ θεοφιλέστατος Ἡλιόδωρος ἀνεπάη ἐν κυρίῳ.

[2] Τὸ δὲ τίμιον αὐτοῦ λείψανον ἐτάφη ἐκεῖ παρὰ Χριστιανοῖς ἀνδράσι μετὰ τιμῆς πολλῆς καὶ δόξης· ἐν δὲ τῷ ἀπέρχεσθαι αὐτοὺς, ἐν τῇ ὁδῷ, ἀποκινησάντων τῶν τόπων ἐκείνων *, συνηθροίσθησαν ἔν τινι τόπῳ, καὶ ἔψαλλον, καὶ ὕμνους δοξολογοῦντες τὸν ἅγιον θεὸν, [ἀλλὰ καὶ] καθ᾽ ἑκάστην ἡμέραν ἐκτελοῦντες τὴν διακονίαν ταύτην· οἱ δὲ [ἄθλιοι καὶ πονηροὶ] μάγοι διὰ τὸ ψάλλειν [αὐτοὺς] καὶ λειτουργεν * Χριστῷ τῷ θεῷ ἡμῶν, θυμοῦ μεγάλου ἐπλήσθησαν, καὶ αἱ καρδίαι αὐτῶν, καὶ αἱ ψυχαὶ ἐταράχθησαν δεινῶς, καὶ [λοιπὸν] ἤρξαντο κακολογεῖν, καὶ συσκευάζειν * τοὺς τῷ θεῷ λειτουργοῦντας Χριστιανοὺς πρὸς Ἀδελφέρ * τὸν ἀρχιμάγον, τὸν καὶ πρώην αἴτιον γενόμενον αἱματεκχυσιῶν πολλῶν Χριστιανῶν, καὶ ἀθλοφόρων μαρτύρων τοῦ ἁγίου θεοῦ, τῶν μαρτυρησάντων ἐν τῇ ἀνατολῇ· καὶ ὁπλισθεὶς Ἀδελφὲρ ἀρχιμάγος τοῖς ὅπλοις τοῦ ἀντικειμένου, εἰσῆλθεν πρὸς τὸν βασιλέα, καὶ λέγει αὐτῷ· Ἀγαθὲ βασιλεῦ, άνήρ τίς εστιν ἐν τῇ αἰχμαλωσίᾳ ταύτῃ πρῶτος ὑπάρχων τῶν Χριστιανῶν, ἔχων τὴν προσηγορίαν Δόσσας, καὶ πολλοὺς συναρπάζει πρὸς αὐτὸν ὄχλους ἐκ τῆς αἰχμαλωσίας, ἄνδρας τε καὶ γυναῖκας ὁμοπίστους, καὶ ὁμόφρονας αὐτῷ τυγχάνοντας, καὶ λοιδοροῦσι τὸ ὑμέτερον κράτος, βδελυσσόμενοι τὴν ὑμετέραν βασιλείαν· καθ᾽ ἐκάστην δὲ ἡμέραν τοῦτο διαπράττονται· παρήγγειλα δὲ αὐτοῖς μὴ ποιεῖν ταῦτα, καὶ οὐ παύονται· ἀλλὰ γὰρ καὶ περισσοτέρως ἀτιμάζουσι τὸ ὑμέτερον βασιλικὸν μέγεθος, καὶ οὐ μικρῶς βλασφημοῦσι κατὰ τῶν θεῶν τῶν Περσῶν. Ταῦτα ἀκούσας βασιλεὺς [καὶ μανεὶς σφόδρα] ἐκέλευσε [παραχρῆμα] τὴν κεφαλὴν τοῦ μακαρίου Δόσσα τοῦ ἐπισκόπου [ξίφει] ἀποτμηθῆναι.

[3] Μετὰ δὲ τὴν [τιμίαν καὶ ἔνδοξον] ἄθλησιν τοῦ μακαρίου ἐπισκόπου Δόσσα, διεβλήθη [καὶ] τοῦ θεοῦ δούλη [ἡ ἁγία Ἴα,] οὖσα ἐκ τῆς αἰχμαλωσίας τῆς παραληφθείσης, ὡς ζῆλον πολὺν ἔχουσα περὶ τὴν πίστιν τοῦ σωτῆρος ἡμῶν Χριστοῦ· ἦν γὰρ καὶ τὰς ἁγίας γραφὰς ἀκριβῶς ἠσκημένη, διὰ τὸν πόθον, ὃν εἶχεν πρὸς τὸν δεσπότην Χριστόν· καὶ γὰρ ἐν * τῇ ἀγάπῃ τοῦ Χριστοῦ πυρουμένη ἠναντιοῦτο ἐκάστῳ περιπίπτοντι *, καὶ ἐχθραίνοντι τῷ τῶν Χριστιανῶν λαῷ ἀντιτιθοῦσα, καὶ διδάσκουσα τὸν λόγον τοῦ Χριστοῦ, καὶ εἰς τὰ ὦτα αὐτοῦ ἐνσπείρουσα τὴν διδασκαλίαν τοῦ θεοῦ· πολλοὺς οὖν ἐκ τῆς πλάνης τῆς εἰδωλικῆς τοῦ ἑλληνισμοῦ ἐπέστρεφεν πρὸς Χριστιανισμόν· κατὰ τὸν καιρὸν δὲ ἐκεῖνον [ἡ μακαρία μάρτυς τοῦ Χριστοῦ Ἴα] ᾤκησεν εἰς τὴν Ζαἳνῶν χώραν, καὶ πολλοὺς προσήνεγκε τῷ Χριστῷ· αὕτη δὲ ἁγία πρὸς τὰς γυναῖκας ἐν ἀγάπῃ ἤρχετο ἀεὶ καὶ τὸν λόγον τοῦ θεοῦ ἐδίδασκεν αὐτὰς, καὶ ἀπὸ τῶν ἁγίων γραφῶν ἐνουθέτει, καὶ παρεκάλει αὐτάς. Θεασάμεναι δὲ αἱ γυναῖκες [ἐκεῖναι] τὸ πρᾷον τῆς ἁγίας Ἴας, καὶ ἀκούσασαι τὸν κεχαρισμένον αὐτῆς λόγον, ἡδέως αὐτὴν προσεδέχοντο. Καὶ ἐνώπιον τῶν ἀνδρῶν αὐτῶν προσεκόμιζον αὐτὴν, διηγούμεναι τὰς διδαχὰς καὶ τοῦς λόγους τῆς Ἁγίας [Ἴας].

[4] Οἱ δὲ ἄνδρες αὐτῶν ἀκούσαντες [ταῦτα,] ὀργῆς μεγάλης μεστοὶ γεγόνασι, καὶ ἕτερος τῷ ἑτέρῳ ἔλεγεν τὰ ῥήματα τὰ λεχθέντα ὑπὸ τῆς ἁγίας Ἴας ταῖς γυναιξὶν αὐτῶν, φάσκοντες πρὸς ἀλλήλους καὶ λέγοντες· Ὅτι γυνὴ αὕτη διὰ τῆς μαγείας αὐτῆς τὰς γυναῖκας ἡμῶν ἀποστρέφει, καὶ ἀλλοτριοῖ ἀφ᾽ ἡμῶν· μιᾷ οὖν γνώμῃ γενόμενοι ἅπαντες, ἐνώπιον τοῦ βασιλέως ἔστησαν καὶ [μιᾷ φωνῇ] εἶπον· Βασιλεῦ ἡμῶν ἀγαθὲ, εἰς τοὺς αἰῶνας ζῆθι· γυναῖκα μίαν ἐκ τῆς αἰχμαλωσίας ἤνεγκεν τὸ κράτος ὑμῶν, γένος οὖσαν τῶν Ῥωμαίων, ἥτις μαγείας τελεῖ ἐν ταύτῃ τῇ πατρίδι τῇ οὔσῃ ὑπὸ τὴν βασιλείαν σου, καὶ πολλὰς ψυχὰς ἀποστρέφει ἀπὸ τῆς προσκυνήσεως τῶν θεῶν· * τοὺς γὰρ θεοὺς ἡμῶν ἀτιμάζει, καὶ καταφρονεῖ πάντων τῶν νόμων ὑμῶν. Ταῦτα ἀκούσας βασιλεὺς, μεγάλως ὠργίσθη, καὶ θυμοῦ πολλοῦ πλησθεὶς, ἐκέλευσεν, καὶ ἐκλήθησαν δύο ἀρχιμάγοι, ὧν ἦν προσηγορία αὕτη· μὴν εἷς ἐκαλεῖτο Ἀδερσαβὼρ, δὲ ἕτερος Ἀδελφέρ· καὶ εἶπεν αὐτοῖς βασιλεύς· Ἐκείνη περὶ ἧς λέγουσιν, ἐὰν μὲν προσκυνεῖ τοὺς θεοὺς, καὶ τιμᾷ τὸν ἥλιον καὶ τὸ πῦρ, καὶ τὸ ὕδωρ, καὶ τὸ κράτος μου [οὐκ ἀτιμάζει] καὶ τὴν φαρμακείαν, ἣν διδάσκει, οὐ πράττει, οἰκήσει ἐν τῇ πατρίδι ταύτῃ [εῇ πίωνι καὶ εὐθαλεῖ, καὶ τὴν πρέπουσαν] τιμὴν ἕξει παρ᾽ ἡμῶν· εἰ δὲ οὐ προσκυνεῖ τοὺς θεοὺς [ἡμῶν] καὶ τὸ πῦρ, καὶ τὸ ὕδωρ [οὐ τιμᾷ] καθὼς κελεύουσιν οἱ θεοὶ ἡμῶν, καὶ οἱ ἡμέτεροι νόμοι, πᾶσαν τιμωρίαν ἐπαγάγετε αὐτῇ.

[5] Δεξάμενοι δὲ [οἱ ἀσεβεῖς ἀρχιμάγοι] τὸ [παράνομον] κέλευμα τοῦτο, ἐξελθόντες προσέταξαν κατασχεθῆναι τὴν ἁγίαν δούλην τοῦ θεοῦ [καὶ ἐμβληθῆναι αὐτὴν εἰς τὸ δεσμοτήριον. Μετὰ δὲ ὀλίγας ἡμέρας καθεσθέντες οἱ ἀρχιμάγοι ἐκέλευσαν ἀχθῆναι τὴν Ἁγίαν ἔμπροσθεν αὐτῶν.] Ἐνεχθείσης δὲ αὐτῆς, κραυγὴν, καὶ θόρυβον ἐπ᾽ αὐτῇ ἐποίησαν *. Καὶ εἶπον αὐτῇ· Χριστιανὴ ὑπάρχεις; Ἁγία ἀποκριθεῖσα εἶπεν· Χριστιανή εἰμι. [Τότε ἐξαφθέντες τῷ θυμῷ] ἀπεκρίθησαν οἱ παράνομοι λέγοντες· Θάνατον χρεοστεῖς, ὅτι ἔφης εἶναι Χριστιανή. δὲ ἁγία Ἴα ἱερᾷ φωνῇ ἐβόησεν λέγουσα· Χριστιανὴ ὑπάρχω, καὶ ἑνὶ ζῶντι θεῷ δουλεύω, τῷ πᾶσαν ὕλην κτίσαντι, ἐξ οὗ καὶ οὓς λέγετε θεοὺς ὑμῶν κατεσκευάσθησαν, ἥλιος, καὶ σελήνη, καὶ τὸ πῦρ, καὶ τὸ ὕδωρ· πάντα γὰρ ἔργα χειρῶν αὐτοῦ ὑπάρχουσιν.

[6] Τότε ἐκέλευσαν ἀποδυθῆναι τὴν [ἐσθῆτα αὐτῆς, καὶ ἐκταθῆναι τὴν] ἀμνάδα τοῦ Χριστοῦ, καὶ σχοίνους ἔβαλον ἐν ταῖς χερσὶν αὐτῆς, καὶ ἐν τοῖς ποσὶν, καὶ πέντε ἄνδρες πάνυ ἰσχυροὶ ἕκαστον μέλος αὐτῆς εἷλκον, καὶ ἄλλοι ἄνδρες [πέντε πάνυ ἰσχυροὶ καὶ] νεανίσκοι μετὰ σαρακηνικῶν μαστίγων τύπτοντες, τὸ σῶμα αὐτῆς διέφθειρον *. δὲ ἁγία Ἴα ᾠδὴν ἀνέπεμπεν πρὸς τὸν κύριον *. Καὶ γὰρ εἰς τὸ ὕψος τοῦ οὐρανοῦ ἐπάρασα τοὺς ὀφθαλμούς, μετὰ παῤῥησίας τὸν ἑαυτῆς δεσπότην ἐπεκαλεῖτο λέγουσα· Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ, υἱὲ τοῦ ἀληθινοῦ θεοῦ, ἐνδυνάμωσον τὴν δούλην σου εἰς τὸν ἀγῶνα τοῦτον, εἰς ὃν νῦν εἰσῆλθον, καὶ ρῦσαί με ἀπὸ τῶν λύκων τῶν διασπαραττόντων με [ὅτι εὐλογητὸς εἰ, εἰς τοὺς αἰῶνας. Ἀμήν.]

[7] Ὅτε δὲ ἐτυπτήθη [ἡ Μακαρία] ἐπὶ τοσοῦτον, ὥστε γενέσθαι αὐτὴν ἄλαλον, ἐκέλευσαν [οἱ ἀρχιμάγοι πάλιν] ἐμβληθῆναι αὐτὴν εἰς τὴν φυλακὴν, καὶ μετὰ δύο μῆνας ἐκέλευσαν [ἀχθῆναι πάλιν ἐπ᾽ αὐτῶν τὴν ἁγίαν Ἴαν] καὶ ἤχθη ἐνώπιον αὐτῶν ἁγία Ἴα, καὶ λέγουσιν αὐτῇ· Ἐν ποίᾳ διανοίᾳ ἔμεινας τοσοῦτον χρόνον ἐν τῇ εἰρκτῇ; ἄρα ἐνουθέτησας ἑαυτὴν εἰς τὸ θῦσαι τοῖς θεοῖς, καὶ σέβεσθαι τὸν βασιλέα, καὶ τὸ πῦρ, καὶ τὸν ἥλιον, καὶ οἰκῆσαι ἐν τῇ πατρίδι ταύτῃ, καὶ παρ᾽ ἡμῶν δέξασθαι δωρεὰς, καὶ δόματα μεγάλα; ὥστε τιμήν σοι παρασχεθῆναι κατὰ τὸ θέσπισμα τοῦ βασιλέως τῶν βασιλευόντων; εἶναι Χριστιανήν; τότε [ὄντως] πιστοτάτη, καὶ ἁγία [τοῦ Χριστοῦ μάρτυς Ἴα] ἀποκριθεῖσα εἶπεν· Ἐγὼ τὴν διάνοιαν ἔσχον [ἣν εἶχον ἕξ ἀρχῆς, τὴν ἀυτὴν καὶ ἔχω] ἵνα εἰς τὴν χάριν, ἣν ἐκλήθην, ἰσχυρῶς ἀγωνίσωμαι, καὶ τὸν θεόν μου τὸν ἀληθινὸν μὴ ἀντικαταλλάξω τοῖς οὐκ οὗσι θεοῖς· τοῖς γὰρ ματαίοις ὑμῶν σεβάσμασιν οὐ προσκυνῶ.

[8] Ταῦτα ἀκούσαντες οἱ ἀρχιμάγοι, μετ᾽ ὀργῆς καὶ θυμοῦ μεγάλου ἐκέλευσαν ἐνεχθῆναι ἀπὸ τοῦ παραδείσου κλάδη ῥοῶν μεστότερα, ἀκαθάριστα τεσσαράκοντα, καὶ ἐξέτειναν αὐτὴν ἄνδρες δώδεκα, καὶ ἔτυπτον αὐτὴν δεινῶς ἔμπροσθεν, καὶ ὄπισθεν· καὶ τὸ σῶμα αὐτῆς ἔῤῥεεν αἷμα ἐπὶ γῆν, ὁμοίως καὶ αἱ σάρκες αὐτῆς, μέχρις οὗ οἱ ἐκτείνοντες αὐτὴν, ἐπληρώθησαν τοῦ αἵματος αὐτῆς· καὶ θεασάμενοι, ὅτι ὅλη αἱματωμένη ἐστιν, καὶ αἱ σάρκες αὐτῆς ἐδαπανήθησαν, ἐκέλευσαν αὐτὴν ἀρθῆναι ὥσπερ σκήνωμα νεκρὸν, καὶ ῥιφῆναι αὐτὴν εἰς τὴν φυλακήν· καὶ μετὰ ἓξ μῆνας ἐκέλευσαν [πάλιν] αὐτὴν ἀχθῆναι πρὸς αὐτούς· καὶ μετακαλεσάμενοι οἱ ἀρχιμάγοι τὴν ἁγιαν μάρτυρα τοῦ Χριστοῦ Ἴαν, ἠρώτησαν αὐτὴν λέγοντες· Ἔτι τῷ φρονήματι τῶν Χριστιανῶν διαμένεις; δὲ ἀποκριθεῖσα εἶπεν αὐτοῖς· Χριστιανὴ ὑπάρχω, καὶ θεὸν ἀληθινὸν φοβοῦμαι, καὶ προσκυνῶ.

[9] Οἱ ἀρχιμάγοι εἶπον· Οὐκοῦν ἀληθινά ἐστιν, ἤκουσται περὶ σου, ὅτι διδάσκεις ἐν τῇ πατρίδι ταύτῃ ἐναντία τοῦ βασιλέως τῶν βασιλευόντων; δὲ ἁγία ἀποκριθεῖσα εἶπεν· Εἴτι ἐὰν ἐῤῥήθη περὶ ἐμοῦ ὑπὲρ Χριστοῦ, ἀληθὲς τυγχάνει· [ἐγὼ γὰρ] ἀσφαλῶς ἕνα θεὸν μόνον κηρύττω τοῖς ἀνθρώποις, ἵνα μετανοήσωσι, καὶ ἐπιστρέφωσι πρὸς αὐτὸν τῶν ὁδῶν αὐτῶν τῶν πονηρῶν, καθὼς περιέχουσιν αἱ ἅγιαι ἡμῶν γραφαί. Καὶ ταῦτα ἀκούσαντες οἱ ἀρχιμάγοι ἐθυμώθησαν οὐ μικρῶς, καὶ ἐκέλευσαν τοῖς ὑπηρέταις, καὶ ἐποίησαν καλάμους ἐνεχθῆναι μεγάλους, καὶ διασχισθῆναι αὐτοὺς, καὶ ἐπιτεθῆναι τῇ Ἁγίᾳ καθ᾽ ὀλου τοῦ σώματος αὐτῆς, καὶ * σχοινίοις λεπτοτέροις σφιγχθῆναι αὐτὴν [ἐπὶ τοσοῦτον.] μέχρις οὗ αἱ ἁρμονίαι αὐτῆς μετὰ τῶν μελῶν ψόφον ἐποίησαν. Καὶ ἐκέλευσαν ἕνα καθ᾽ ἕνα κάλαμον ἀποσύρεσθαι ἀπ᾽ αὐτῆς.

[10] [Τούτου δὲ γενομένου ὁμοίως πάλιν] καὶ σὰρξ μετὰ τοῦ αἵματος κατέῤῥει ἐπὶ τὴν γῆν [ὅθεν ἐκ τοῦ πολλοῦ καὶ ἀνυποίστου πόνου, καὶ τῆς δριμυτάτης ἀλγηδόνος ἔπεσεν τῇ ὥρᾳ ἐκείνῃ ἐπὶ τὴν γῆν, καὶ ἔκειτο ὥσπερ νεκρὰ εἰς τὸ ἔδαφος ἐπ᾽ αὐτῶν τῶν σαρκῶν καὶ τοῦ αἵματος τοῦ ἐκρεύσαντος ἐκ αὐτῆς] ἕως οὗ τὰ ὀστᾶ αὐτῆς, καὶ τὰ ἐντὸς ἐφάνη· μετὰ δὲ ἡμέρας δέκα ἐκέλευσαν ἐκταθῆναι τὴν Ἁγίαν, καὶ ἐν φραγέλλαις χαλκαῖς τὰ ὀστᾶ αὐτῆς κατακλασθῆναι. Ἐν αὐτῇ δὲ τῇ ὥρᾳ εἰς τὸ ἔδαφος ὡς νεκρὰ ἔκειτο πρὸ αὐτῶν· καὶ ἐκέλευσαν ἐνεχθῆναι πραισσόριον, καὶ ἐκρέμασαν αὐτὴν ἐν αὐτῷ· καὶ ἐκύκλουν ἄνδρες σφίγγοντες ἐπὶ πολὺ, ἕως ὅτου τὰ μέλη αύτῆς χωρισθέντα ἀπ᾽ ἀλλήλων ἔπεσον χαμαί.

[11] Θεασάμενοι δὲ ὅτι λοιπὸν ἄλαλος ὑπῆρχεν, καὶ τὰ μέλη αὐτῆς διαλυθέντα ἔπεσον, τότε τὴν κεφαλὴν αὐτῆς ἀποτμηθῆναι ἐκέλευσαν ξίφει. [Τούτου δὲ μετὰ πολλοῦ τοῦ τάχους γενομένου, καὶ τῆς τιμίας καὶ ἁγίας αὐτῆς ψυχῆς εἰς χεῖρας Θεοῦ ἀπενεχθείσης, ἐκέλευσαν οἰ αἱμοβόροι καὶ ἄθεοι ἀρχιμάγοι.] Παρήγγειλαν δὲ τοῖς τηροῦσι φυλαχθῆναι [ἐπιμελῶς] τὸ λείψανον αὐτῆς, ἵνα μηδεὶς ἐνταφιάσῃ αὐτῆν, ἕως οὗ τὰ πετηνὰ τοῦ οὐρανοῦ κατέλθωσι, καὶ τὸ σῶμα αὐτῆς καταφάγωσιν· ἐπειδήπερ οὐκ ἦν ἔθος Πέρσαις θάπτειν νεκροὺς, ἵνα μὴ μολύνηταί, φησιν, γῆ. Τινὲς δὲ ἄνδρες Χριστιανοὶ κρυφῇ τὸ λείψανον τῆς ἁγίας Ἴας, χρήματα δόντες, ἐξηγοράσαντο παρὰ τῶν τηρούντων, καὶ ἐνεταφίασαν μετὰ τιμῆς, καθὼς ἔπρεπεν. Ἐμαρτύρησεν δὲ ἁγία Ἴα ἐν τῇ ἐπαρχίᾳ τῇ Ἰουζαἳνῶν, τῇ οὔσῃ ἐν Περσίδι, μηνὶ Αὐγούστῳ πέμπτῃ, βασιλεύοντος τῶν Περσῶν Σαβωρίου, κατὰ δὲ ἡμᾶς βασιλεύοντος τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, ᾧ δόξα καὶ τὸ κράτος εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[S. Dossa episcopo] Anno regni Saporis, Persarum regis, quinquagesimo abiit ipse Sapor in castra a, & in confinia Romanorum, [ac] fecit fossam b cum exercitu suo. Ivit [autem] etiam ad castrum appellatum Bizaïdeon c, potuitque illud superare, atque in potestatem redigere, murosque evertere: quin imo multitudinem [magnam præfectorum militarium] Romanorum illic potuit per supplicium gladiorum e medio tollere, & perdere viros ac mulieres, quasi quinquaginta millia d. Simul vero episcopum Heliodorum cum Dossa e & Mareabe f presbyteris ætatis devexæ, aliisque presbyteris & diaconis, sanctissimis viris, cum cœtu sanctorum virorum, ac mulierum sub perpetuæ virginitatis tenore viventium, omnes captivos tenuit. Et dum illi in regionem, quæ dicitur Ouzaïnorum abducerentur, contigit, ut venirent in mansionem, dictam Bisacer. Factum est autem, ut in morbum incideret sanctissimus episcopus Heliodorus. Moriturus autem ordinavit Dossam prædictum presbyterum, ut suo loco gereret religiose episcopatum. Et vero altare, quod acceperat ingrediens captivitatem, tradidit ipsi sanctissimo Dossæ, ut sacerdotio sancte, & juste, & inculpate in eo fungeretur coram Domino. Ipse vero Dei amantissimus Heliodorus requievit in Domino g.

[2] Venerandum autem ejus corpus sepultum est illic a Christianis viris multo cum honore & gloria. [martyrii laurea coronato,] Dum autem abirent illi, in via, ex isto digressi loco, congregati sunt in loco quodam, & cantabant ac hymnos dicebant, glorificantes sanctum Deum, singulis [etiam] diebus perficientes illud ministerium. Verum [miseri & malitiosi] magi, quia [illi psallebant] & publice ministrabant Christo Deo nostro, ira magna impleti sunt, & corda eorum ac animi graviter turbata sunt, & cœperunt [postea] maledicere, & criminari Christianos, Christo publice ministrantes, apud Adelpher, magorum principem, qui antea auctor fuerat effusionis sanguinis multorum Christianorum, & gloriosorum Martyrum sancti Dei, qui martyrio affecti sunt in Oriente. Et armatus Adelpher, magorum princeps, armis adversarii, ingressus est ad regem, & dicit illi: Bone rex, vir quidam est in captivitate hac, qui inter Christianos primatum tenet, habens nomen Dossæ, & multas rapit ad se turbas ex captivitate viros ac mulieres idem credentes, & ipsi consentientes, & convitiantur vestræ potestati, abominantes vestrum regnum. Singulis autem diebus hoc faciunt. Admonui ipsos, ne hoc facerent, & non quiescunt. At enim vehementius etiam dedecore afficiunt vestram regiam magnitudinem, & non parum blasphemant contra deos Persarum. Hæc ubi audisset rex [gravesque in furias actus esset] jussit [statim] caput beati Dossæ episcopi [gladio] amputari.

[3] Post [pretiosum & gloriosum] vero certamen sancti episcopi Dossæ, [S. Ia, de fide orthodoxa bene merita] delata est etiam Dei ancilla [sancta Ia,] quæ erat ex captivitate, quæ tenebatur, magno utique erga fidem salvatoris nostri Christi studio flagrans. Erat autem in sacris etiam Scripturis accurate exercitata per desiderium, quod habebat erga Christum Dominum. Nam [tota] Christi amore succensa, adversabatur omni resistenti, & odienti Christianum populum se opponebat, docens verbum Christi, & auribus ejus inserens doctrinam Dei. Multos igitur ex errore idololatrico gentilitatis convertit ad Christianismum. Per illud autem tempus [beata martyr Christi Ia] habitabat in Zaïnorum regione, & multos adducebat ad Christum. Ipsa vero Sancta ad mulieres veniebat semper in charitate, & verbum Dei illas docebat, & ex sanctis Scripturis admonebat, & consolabatur eas. Mulieres autem [illæ] lenitate visa sanctæ Iæ, & audito gratioso illius sermone, libenter eam admiserunt, & coram viris suis adduxerunt, doctrinas & sermones sanctæ [Iæ] narrantes.

[4] [a gentilibus accusatur apud regem Saporem,] Viri autem illarum [hæc] audientes, ira magna repleti sunt, & alter alteri retulit verba dicta a sancta Ia uxoribus suis, habito inter se sermone dicentes: Mulier illa per magiam suam uxores nostras avertit & abalienat a nobis. Ejusdem igitur sententiæ facti omnes coram rege steterunt, & [una voce] dixerunt: Rex noster bone, in secula vive. Mulierem unam ex captivitate adduxit majestas vestra, genere Romanam, quæ magias perficit in hac patria, quæ est sub regno tuo, & multas animas avertit ab adoratione deorum [quos potestas tua colit & honorat:] deos enim nostros dedecore afficit, & contemnit omnes leges vestras. Hæc audiens rex, magnopere iratus est, & furore multo repletus præcepit; & evocati sunt duo magorum principes, quorum erat hæc appellatio: unus quidem vocabatur Adersabor; alter vero Adelpher. Et dixit illis rex: Illa, de qua loquuntur, siquidem adorat deos, & honorat solem, & ignem, & aquam, & potentiam meam [non aspernatur,] & maleficium, quod docet, non facit h, habitabit in hac patria [pingui ac florente; & decentem] honorem habebit a nobis. Si vero non adorat deos [nostros] & ignem & aquam [non honorat] sicut dii nostri, ac nostræ leges præcipiunt, omnem pœnam ei inferte.

[5] [in carcerem conjicitur,] Cum accepissent [impii magorum principes iniquum] hoc mandatum, egressi jusserunt comprehendi sanctam ancillam Dei [& conjici illam in carcerem. Paucis autem post diebus, dum consedissent principes magorum, jusserunt duci Sanctam coram se.] Adducta illa, clamorem & tumultum adversus illam concitarunt, & dixerunt ipsi: Christiana es? Sancta respondens dixit: Christiana sum. [Tunc ira succensi] responderunt iniqui dicentes: Mortis rea es, quia dixisti, te esse Christianam. Sancta vero Ia sacra voce exclamavit, dicens: Christiana sum, & uni viventi Deo servio, qui omnem materiam creavit, a quo, quos deos vestros dicitis, constructi sunt, sol, luna, ignis, & aqua. Omnia enim opera manuum ejus sunt i.

[6] [cruciatibus torquetur;] Tunc jusserunt exui [vestem ipsius & extendi] agnam Christi, & junceos funes injecerunt manibus illius & pedibus; & quinque valde fortes viri singulas singuli partes illius trahebant, & alii viri [quinque, fortes omnino, &] juvenes Saracenicis flagellis verberantes, corpus illius labefactabant. Sancta vero Ia canticum transmisit ad Dominum. Etenim sublatis in altitudinem cæli oculis, cum fiducia Dominum suum invocabat, dicens: Domine Jesu Christe, Fili veri Dei, corrobora ancillam tuam ad certamen istud, in quod nunc ingressa sum, & erue me a lupis illis, qui discerpunt carnes meas [quia benedictus es in secula. Amen.]

[7] [post longum carcerem archimagis sistitur;] Cum autem verberatur [Beata] eo usque, ut loqui non posset, jusserunt [magorum principes iterum] immitti illam in custodiam, & post duos menses jusserunt [adduci iterum coram se sanctam Iam.] Et adducta est coram illis S. Ia, & dicunt ipsi: Quænam tibi fuit mens, tanto tempore in carcere? Num in animum induxisti tuum, sacrificare diis & honorare regem, ignem ac solem, & habitare in hac regione, nec non accipere a nobis dona & magnas domos, ut honor tibi detur juxta mandatum regis regnantium, an esse potius Christianam? Tunc [vere] fidelissima & sancta [Christi martyr Ia] respondens dixit: Ego mentem habui [quam habui ab initio, & quam etiamnum habeo] ut per gratiam, qua vocata sum, fortiter certem, & Deum meum verum non commutem cum diis, qui non existunt: nam vana vestra simulacra non adoro.

[8] Hæc audientes magorum principes, ira & furore magno jusserunt afferri ex pomario ramos k malorum Punicarum densiores & immundos quadraginta. [quorum jussu novis tormentis cruciatur,] Et extenderunt eam viri duodecim, & verberabant eam graviter antrorsum ac retrorsum. & ex corpore ejus fluebat sanguis in terram; similiter & carnes ipsius, donec qui illam extendebant, impleti sunt sanguine ipsius. Et conspicati, quod tota sanguinolenta esset, & carnes illius consumerentur, jusserunt eam tolli, sicut cadaver l mortuum, & projici in custodiam. Et post sex menses jusserunt [iterum] illam adduci ad se. Et postquam arcessivissent magorum principes sanctam Christi martyrem Iam, interrogaverunt eam, dicentes: Etiamnum in opinione Christianorum permanes? Illa vero respondens, dixit ipsis: Christiana sum, & Deum verum timeo & adoro.

[9] Principes magorum dixerunt: Num igitur vera sunt, [constanter ac fortiter ad eorum interrogata respondens:] quæ audita sunt de te, quod hac in regione doceas contraria regi regnantium? Sancta vero respondens dixit: Si quid de me dictum sit super Christo, verum est: [ego enim] certe unum Deum solum prædico hominibus, ut pœnitentiam agant, & convertantur ad ipsum a viis suis malis, sicut complectuntur sacræ nostræ Scripturæ. His auditis magorum principes non parum commoti sunt ira, & præceperunt ministris, & curarunt arundines magnas inferri, easque discindi, & infigi Sanctæ per totum corpus suum, & funibus tenuioribus eam stringi [tamdiu] donec corporis compages una cum membris strepitum [maximum] fecerunt. Et jusserunt arundinem unam post alteram ab ipsa avelli.

[10] [Hoc autem postquam esset factum, similiter iterum] caro cum sanguine diffluebat in terram. [donec post iterata nova tormenta,] [Quocirca præ multa ac intolerabili molestia atque acutissimo dolore, illa ipsa hora cecidit in terram, jacuitque instar mortuæ in pavimento super ipsis carnibus, ac sanguine, qui ex ea effluxit] donec ossa illius & intestina apparerent. Post decem vero dies jusserunt extendi Sanctam, & flagellis m æreis ossa illius frangi. In illa autem hora in pavimento quasi mortua jacebat ante ipsos. Et jusserunt afferri pressorium, & suspenderunt eam in illo. Et in orbem agebant viri stringentes multum, donec membra illius separata a se invicem humi deciderent.

[11] Dum autem viderent, quod deinceps profari non posset, [tandem capite plectitur.] quodque membra illius dissoluta cecidissent, tunc caput illius amputari jusserunt gladio. [Hoc autem multa cum festinatione facto, pretiosaque ac sancta anima ejus in manus Dei delata; jussa dederunt sanguivori & impii archimagi.] Præceperunt vero custodibus ut [diligenter] custodiretur corpus ejus, ut nemo sepeliret illam, donec volatilia cæli venirent, & corpus illius comederent. Quandoquidem Persis non erat in more positum, sepelire mottuos, ut non contaminetur, inquiunt, terra. Quidam vero viri Christiani occulte corpus sanctæ Iæ, pecunias dantes, redemerunt a custodibus, & sepelierunt eo, quo decebat, honore. Martyrio autem affecta est sancta Ia in regione Iouzaïnorum n, quæ est in Perside, mense Augusto die quinta o, regnante apud Persas Sapore, apud nos vero regnante Domino nostro Jesu Christo, cui gloria & potestas in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Κάστρα in textu Græco, vox est Græco-barbara, apud Cangium in Glossario notata; ubi observat, hodie Græcos quasvis urbes κάστρα vocare; πόλιν vero solam Constantinopolim.

b Circa vocem Græco-barbaram, quæ huic Latinæ respondet, varia curiose collegit mox citatus auctor.

c In Ms. bibliothecæ Cæsareæ est Βιζαδέον: apud Assemanum autem Bibliothecæ orientalis Clementino-Vaticanæ tom. 1, cap. 12, pag. 191 scribitur expugnato Zebedæo Romanorum castro.

d Apud Assemanum jamjam citatum hæc habentur: Millia circiter novem virorum ac mulierum in Persidem abducta sunt: quos inter episcopus loci Heliodorus, & Dausas, atque Mariab presbyteri, & diaconus Hebedjesu.

e Ms. Cæsar. Δωσᾶ, Dosa; apud nos tom. 1 Aprilis pag. 881 Desa; apud Assemanum scribitur Dausas, uti mox retuli; ac Sozomenum lib. 2, cap. 12.

f Ms. Cæsar. Μαρεαβῇ; apud nos tom. 1 Aprilis, quem modo indicabam, Mariabo.

g Et Heliodorus quidem cum in pago Stacarta gravi morbo decumberet, Dausam imposita manu episcopum ordinat, & mox ad Dominum migrat: Dausas vero Mariabum chorepiscopum designat. Cumque illa captivorum turba in varias Persarum urbes dispersa fuisset, Dausas episcopus una cum Mariabo chorepiscopo, Hebedjesu diacono, aliisque ducentis nonaginta septem viris ac mulieribus, ad montem Masebdanum in pagum Gaphetam relegantur: ubi exquisitis ab Adarpharo præfecto suppliciis affecti, gladio cæsi sunt omnes, præter viginti quinque viros ac mulieres, qui solem adorantes, mortem evasere; uti refertur apud Assemanum pag. 192. De Dausa ac sociis etiam agit Sozomenus loco superius designato.

h Præplacet lectio Ms. Cæsar., ἣν ἐπίσταται, οὐ διδάσκει, quod scit, non docet.

i Simplicior est textus Ms. Cæsar. καὶ αὐτῷ μόνῳ προσκυνῶ, καὶ σέβομαι τῷ πάντα ἐκ μὴ ὄντων συστησαμένῳ. Id est: Et ipsum solum adoro ac veneror, qui omnia e nihilo condidit.

k Κλάδη, ramos, hic est neutrius generis, & contractum in plurari numero; at communiter dicitur κλάδος, ου, generis masculini; & κλάδους (non κλάδη) his scribitur in Ms. Cæsareo.

l Σκήνωμα proprie tentorium, tabernaculum, habitatio; hic cadaver; de qua voce Canguis in appendice ad Glossarium suum Græcum, tom, 2, col. 172.

m Voces φραγέλλαις, ac πραισσόριον exstant in dicto Glossario. At pro hac ultima occurrit in Ms. bibliothecæ Cæsareæ ὑποπιαστήριον; id est, prælum, torcular; estque melioris notæ.

n Superius scribitur Οὐζαἳνῶν; Ms. Cæsar. hic Οὐζαηνῶν.

o Ms. Cæsar. τετάρτῃ; quarta; qua etiam fastis Græcis inscribitur, ut supra monui.

* MS. bibl. Cæsar additτρίτῳ

* MS. bibl. Cæsarἐν διακατοχῇ

* καὶ πορθῆσαι

* μετὰ τῶν γυναικῶν

* ἀλλὰ γὰρ

* ἀποκινηθέντες ἐκ τοῦ τόπου ἐκείνου

* ἀεννάως τῷ ἁγίῳ ἡμῶν Χριστῷ καὶ Θεῷ

* ἐνδιαβάλλειν

* Ἀδερφὲρ

* ὅλη

* ἀντιπίπτοντι

* MS. bibl. Cæsar additὧν σέβει τὸ κράτος ὑμῶν καὶ τιμᾷ

* κατ᾽ αὐτῆς ἤγειραν

* διέσχιζον καὶ κατεδαπάνουν.

* μάρτυς τοῦ Χριστοῦ Ἴα ὅλη πρὸς τὸν κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν ἦν.

* ἐπενδυθῆναι τὴν ἁγίαν Ἴαν, καὶ εἰθ᾽ οὕτως

DE SANCTIS MARTYRIBUS
PEREGRINO, MACHORATO ET VIVENTIANO
apud Cenomanos in Gallia.

Sec. VI.

[Commentarius]

Peregrinus M. Cenomanis (S.)
Machoratus M. Cenomanis (S.)
Viventianus M. Cenomanis (S.)

J. B. S.

Trium horum sanctorum Martyrum notitiam in suo Martyrologii Gallicani supplemento primus ad hunc diem suggessit Saussayus his omnino verbis: [A Saussayo signatos] Eodem die, passio sanctorum monachorum & martyrum Peregrini, Machorati & Viventiani Hispanorum, qui pro defensione sororis suæ Flamineæ virginis Christo sacratæ, ab ejus raptore in Gallia cæsi sunt tempore Clodovæi Francorum regis. Atque hæc satis mira annuntiatio est, accepta ex Gononi Vitis PP. Occidentis lib. 4 pag. 258, quam avide arreptam Tamayus Martyrologio suo Hispano inseruit, in hunc modum adornatam: In Gallia, SS. Peregrini, Machorati & Viventiani martyrum Hispanorum, qui professione monachi, zelo fidei accensi, & sororis virginis Deo devotæ, a quodam Gallo sacrilego raptæ, restitutionis sollicitudine compulsi, Galliam petivere, captorem invenere, sororem precibus & pretio redimendam proposuere: sed a fero homine trucidati, coronas immarcessibiles martyrio promeruere.

[2] Saussayum hic Tamayo præluxisse manifestum est, [reperit Tamayus & ornavit.] etiam ex illius ad hunc epistola inter notationes adducta, ubi verbosiori oratione nonnullas difficultates sibi objectas explanare conatur, quas huc adducere, operæ pretium non censui, quandoquidem id inquiri videatur potissimum, fuerintne tres illi sancti Martyres vere Hispani genere, an Gothi potius, aut fortasse Galli Narbonenses, cujus operosæ inter istos viros quæstionis solutionem aliis facile dirimendam relinquo, uti & ceteras momenti ad rem nostram non majoris; de vero horum Sanctorum apud Cenomanos cultu magis, quam de tota implexa historia sollicitus, vacillante præsertim in multis utriusque jam laudati Martyrologi auctoritate, nisi aliunde fulciatur, quod hic certe perdifficile est, tacentibus, ut jam dixi, Martyrologiis & sacris fastis etiam recentioribus omnibus, excepto solo Castellano, inferius referendo, ubi totius rei fundamentum adduxerimus, nempe lectiones ipsas Breviarii Cenomanensis ex laudato jam supra Gononi opere.

[3] [Brevis ex Gonono historia] Temporibus Clodovæi inclyti regis, dum ipse cum exercitu suo, scilicet Francorum & aliorum, in partibus Hispaniæ, adversus regem Gothorum properaret: in eadem provincia tres germani nobiles, scilicet Peregrinus, Machoratus & Viventianus christiano apice decorati, & in monasterio sub sancta regula constituti, ordinem monasticum & religiosam vitam erant agentes.

Habebant etiam sororem germanam specie decoram valde, & in omni sancta religione Deo devotam, nomine Flammineam. Evenit itaque ut dum ipsi exercitus ad deprædandam terram illam essent divisi, eamque delerent, eamdem Deo sacratam Flammineam cum aliis pluribus in Franciam perduxerint.

Tunc fratres sui Peregrinus, Machoratus & Viventianus multum dolentes de perditione germanæ, venerunt in Franciam, perquirentes circumquaque, ubi eam invenire valerent. Tandem invenerunt eam cum uno deprædatore, qui eam rapuerat, asserentes eam eorum esse germanam. Ille e contrario negans & dicens eos esse raptores & exploratores, tandem ipsos temeraria crudelitate peremit, & sic ad Dominum migraverunt, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

[4] Fateor equidem, non deesse in brevi eo compendio quæ explicatione opus habeant, [a Corvaiserio non satis explicata;] videnda apud Tamayum, ut hic proinde in iis operam ponere necesse omnino non sit, multoque adeo minus in iis enodandis quæ Corvaiserius, & post ipsum Bondonnetus pluribus involverunt, ex nescio quo Chartulario sive Legenda; ut in illo videre est ubi agit de Principio episcopo a pag. 108, eo pacto dubiam de se historiam implicans, ut ducem aliquem Emolamum adducat, ejusque filium Baymerum, in quorum potestate fuerit dicta S. Flaminea, quorumque adeo jussu cæsus continuo fuerit Peregrinus, non paucis vulneribus confossus Machoratus; fugerit vero Viventianus factus subinde sutor adeo peritus & elegans, ut aliorum ejusdem artis invidiam incurrerit, usque adeo ut eorum aliquis, nimia zolotypia incensus, ipsum prope fontem aliquem laborantem crudeliter intersecerit, sacro corpore ibidem occultato, quod, variis signis apparentibus, repertum, & a fidelibus elevatum, exstructo insigni templo honoratum fuerit usque ad Normannicas grassationes, quando Blesas translatum est, ubi in ecclesia abbatiæ S. Launomari perpetua veneratione colitur, fonte etiam ipso multis miraculis claro: quorum an ulla habita sit ratio, me plane latet.

[5] [minus etiam ab iis qui nos docere debuerant.] Atque hæc quidem de S. Viventiano tradit Corvaiserius ex suo Chartulario, in quo de duorum aliorum sacrorum corporum sepultura nihil procul dubio notatum invenerit, quod nec alibi mihi reperire licuit hactenus, ut proinde Cenomanum recurrendum fuerit, ut de hodierna ipsorum celebritate, depositionis loco & cultu certior fierem, haudquaquam dubitans quin ad proposita responsum saltem aliquod nanciscerer. Hoc autem cum frustra toto biennio & amplius exspectaverim, id reliquum fuit, ut relati supra Breviarii auctoritate debitum Sanctis locum in hoc nostro opere tribuerem; nixus etiam fide Castellani, ipsos hoc eodem die simul consignante: Apud Cenomanos, sanctorum martyrum Macorati, Peregrini & Viventiani.

DE S. BAUMADO CONFESSORE TUTELÆ APUD LEMOVICES IN GALLIA.

Sec. VI.

SYLLOGE
DE CULTU ET GESTIS,
Ex Baluzii monumentis Tutelensibus.

Baumadus conf. Tutelæ (S.)

BHL Number: 1048

AUCTORE J. B. S.

Edidit pridem, anno nimirum seculi proxime elapsi sexto & quinquagesimo Vir Clar. [Olim vix notus,] Stephanus Baluzius eruditam imprimis dissertatiunculam, cujus pars non minima ad singulos prope Actorum nostrorum dies referri mereretur, adversus seculorum ignorantiæ seu mediæ ætatis tyrannicam, ut vocat, & plane barbaram crudelitatem imperitissimorum hominum, in veras Sanctorum historias immaniter grassatorum, ipsas aut temerando turpiter lacerandoque, aut tot tenebris involvendo, ut post devorata sæpe ingentia tædia, multum te reperisse existimes, si vel id demum assequaris, ut tuto judices, Sanctum id nominis aliquem certo exstitisse in rerum natura. Opusculi titulus est; Stephani Baluzii Tutelensis Dissertatio de sanctis Claro, Laudo, Ulfardo, Baumado, quorum sacræ reliquiæ servantur in cathedrali ecclesia Tutelensi apud Lemovices. Notanda potissimum libelli præfatio, de qua jam dicebam, mereri ipsam, ut plurimis Sanctorum Actis præfigatur, quamque adeo hic describendam censerem, nisi totam ferme retulisset Henschenius ad diem 1 Junii, ubi S. Clari gesta ex eodem opusculo recensens, fusius de eo argumento disseruit.

[2] [a modernis laudatus est,] Et certe ex eorum numero dici potest Sanctus quo de hic agitur, ut cujus vix aliud præter nomen & cultum supersit, & is quidem in Fastis nostris ecclesiasticis adeo incognitus, ut nisi indubitata Tutelensis ecclesiæ pro ejus cultu monumenta adduxisset Baluzius, vix aliunde suppeterent argumenta, quibus Sanctorum nostrorum numero satis tuto aggregaretur. Etenim inter tot codices Usuardinos, tam variis locis & tot Sanctis auctos, ut nostra refert editio, nec unus repertus est, apud quem ejus exstaret memoria, frustra etiam alibi quæsita, ut vel de Saussayo quis dubitet, dum Baamirum signat III Novembris, nisi adjuncta recte expensa, utrumque confundendum ostenderet. Accedit Castellanus hoc die Sanctum diserte commemorans, his verbis: Ibidem, nempe in agro Cenomanensi, S. Boamadi (Gallice Baumez) solitarii, origine Aquitani, cujus reliquiæ cum aliis sancti Ulfacii tempore Normannorum Tutelam translatæ sunt, ubi sanctus Baumardus dicitur. Atque hæc hoc die jam laudatus Castellanus, ex cujus altera annuntiatione ad diem III Novembris facile intelliges, non immerito hic de nomine quæstionem institui posse.

[3] Ita istic habet: Apud Odonis-mansionem (Gallice Auton) in Pertico, [a Castellano] S. Baomadi, diaconi, catechistæ sub S. Innocentio Cenomanensi episcopo; qui Parisiis existens eo tempore quo ægrotabat Childebertus rex, eum precibus suis sanavit. Corpus ejus partim Tutelæ honoratur, ubi Baumarum ipsum appellant, partim ad S. Deodati prope Blesas, ubi Baudomirus dicitur, partim ad S. Frambaldi Silvanectensis, ubi nuncupatur Baumezius. Audisti supra Boamadum & Baumardum, hic legis Baumarum & Baudemirum; saussayus ad eamdem III Novembris stat pro Boamiro, ut mox referam; Baluzius Baumadum constanter nominat. Porro Castellanus ad hujus annuntiationis marginem citat diploma Caroli Magni, Franconi I Cenomanensi episcopo concessum, ubi Baomadus, quemadmodum hic scripsimus, nuncupetur. tu utcumque visum fuerit, appella sis, modo eum Sanctum intelligas, de quo hic nobis sermo est, cujusque reliquiarum pars potissima, nisi vehementer fallimur, Tutelam translata est, ubi hodie, saltem Baluzii tempore fuere celebres. En modo Saussayi elogium:

[4] In tractu Cenomanensi, sancti Boamiri presbyteri & confessoris itidem gloriosi. [& ante a Saussayo;] Hic editus illustri genere & spiritus gratiæ muneribus ditatus, adlectis aliquot sancti propositi sociis, de permissu sancti Innocentii episcopi Cenomanensis, in vastæ eremi solitudinem, loco ubi Brygiæ rivulus surgit, se recepit: ubi vitæ sanctissimæ sibi suisque præfixa observantia, tanta spiritus puritate & ardore Christo servire studuit, ut cælestem potius quam terrestrem vivendi agendique rationem consectaretur. Cujus sanctitatis cum jam late erumperent lumina, sanctus Innocentius, ut magis merita commendaret, Virum humilem, & sui ipsius contemptorem, eo honore decoravit ut presbyterio insigniret. Nec frustra; abstracti enim e latebra felici opera usus, lucum, quem populus, cæca adhuc superstitione frequentabat, subruit, idolumque, quo malignus ille spiritus populum decipiebat, evertit. Hinc Boamirus ipsemet a sancto præsule missus est ad Clotharium regem, qui cum ipsa accessus die admittere Dei Virum neglexisset, febri sequenti nocte ardentissima correptus, ejus supplex suffragia implorans, veniamque petens, ipsuisinet mox oratione sanitatem recepit. Sic cum honore ad cellulam remissus, alia multa admiranda operatus est: nam hydropicum jam triennio lecto defixum, oleo sanctificato in modum Crucis liniens, repente curavit. Cæcum, indicta ei pœnitentia, videntem reddidit; alterum manu arida infirmatum, cum sacrati olei fomento effecit sospitem. Febre decoctos innumerabiles optato temperamento restituit. Ex multorum corporibus dæmones visibiliter ejecit. Deinde meritis justitiæ coronatus, ad Christi regnum, cujus dignus erat, lætanter profectus est. Ad cujus exequias is factus est populi concursus, ut vix funeri locus esset, eaque mirabilia coruscarunt, ut beati confessoris gloria affatim quibusque spectantibus ostenderetur. Sepultus fuit autem in ecclesia sancti Petri, quam pone monasteriolum suum construxerat.

[5] Hæc pro Saussayi more, satis ample, magnifice & eloquenter; [sed maxime a Baluzio] at si res Parisiis contigit seculo VI quo Sanctus vixisse creditur, Clotharium pro Childeberto irrepsisse, historiæ Francicæ periti facile intelligunt. Paucioribus verbis Sanctum exornat Baluzius Dissertationis suæ pag. 27 in hunc modum: Sed quo te, Baumade, piaculo taceam? Tu enim solitus eras præstare idem beneficium Tutelensibus, quod Ægyptiis Nilus. Tu terram imbre persundis, teste Bernardo Guidonis. Hoc præmisso exordio, sic pergit: Sanctus Baumadus Aquitanus fuit, nobili genere procreatus: qui cum a teneris annis ingentem operam virtuti litterisque navasset, relicta demum patria, ad Cenomanos profectus est. Ibi vixit vitam monachi, miraculis magis quam nomine notus; atque post aliquammultos annos ibidem mortuus est die quarta mensis Augusti, qua transitus ejus celebratur in ecclesia Tutelensi, ibidemque sepultus est. Unde intelligas, errare fortasse Turrianum, qui credit Baumadum fuisse monachum Tutelensem. Demum sacræ Baumadi reliquiæ Tutelam delatæ sunt eodem tempore, quo illæ sancti Laudi, hoc est ea tempestate, qua Normanni maxime turbabant Gallias. Translationem autem sancti Baumadi notatam IV Idus Julii reperimus in citato Breviario Tutelensi.

[6] [lectiones referente,] Ex eo nos modo etiam Lectiones dabimus, a laudato Baluzio descriptas, ita præmonente: Illud monendus es, lector, priora tria capita hujus Vitæ sancti Baumadi; illi vocant lectiones, de industria hic esse omissas: quia nihil ad rem pertinent, & nihil habent præter inutilem loquacitatem, si spectes historiam. Itaque caput primum in hac editione est quarta lectio in Breviario. Hoc te monere volui, nescius ne esses. Nos quinque ejus capita, totidem lectiones appellamus, quarum 1 sit: Sanctus itaque Baumadus ex regione Aquitaniæ, non ab infimis parentibus procreatus, sed nobili ex genere ortus, litterarum studiis traditus, & prudenter est edoctus. Ipse autem a cunabulis infantiæ totam spem suam in Salvatoris posuit dispositione; credens sibi sufficere, si omnem dilectionem in solo amore cælestis patriæ plantaret. Qui in tantum servis Dei & viris religiosis se subdidit, ut salva horum honestate, nihil de ingenuitatis privilegio indicaret; intelligens magis esse utile, cum viris religiosis conversari, quam cum potentibus vel stultis debacchari. Lect. II. Denique proficiebat in eo quotidianæ exercitationis specialis effectus in tantum, ut ultra se semper ascendens, suis meritis reliquos consodales transcenderet, &, edomito corpore, de se ipso potius triumpharet. Cui ergo dicere sufficiat, quantum fuerit jejuniorum parcitate præcipuus, vigilia assiduus, in miserationis opere delectatus, in obedientia præclarus, in dato hilaris, in hospitalitatis susceptione laudabilis, in eleemosynarum largitione præcipuus, in ceterorum bonorum operum exhibitione semper paratus: ut hostem, qui sibi repugnabat, extingueret, & eum affligens, cunctis spem maximam superandi donaret.

[7] Lect. III. Hujus itaque sanctitatem Dominus miraculis voluit demonstrare. [in quibus de vita & miraculis:] Erat enim mulier haud procul ab eo, diu sterilis permanens: quæ necessitate compulsa, ad sanctum Virum venire destinavit, humiliter deprecans, ut oret pro ea; quatenus condignis suis precibus, filium ei Dominus daret, qui ad suam cellulam deserviret. Cujus oratione mulier concepit, filiumque peperit. Qui ad exemplum Samuel, quem Anna mater prece, sicut & ista hunc consecuta est, in prædicta cellula, in habitu monastico, & sacerdotali benedictione Domino deservivit, & sepulcrum ejusdem S. Baumadi diligenter custodivit. Lect. IV. Quidam adolescens de numero fratrum, gravibus cœpit febribus æstuare, in tantum, ut etiam fratres ejus vitam desperarent; quem S. Baumadus, facta oratione, liquore sancti olei sanavit ac pristinæ obedientiæ redintegravit. Non multo post tempore quid miraculi Dominus per eum operatus sit, non est reticendum. Quædam mulier, debilitate manuum contracta, nervis stupescentibus, flens occurrit S. Baumado, petens ab eo medicinam, cujus dolori ipse condolens, signum Crucis super contractas manus fecit, ac pristinæ reddidit sanitati.Lect. V. Nec illud minus prædicandum est miraculum, quod accidit in sequenti. Quidam senex, multis jam annis ægrotus, & numquam per se vel manum movens, petiit a memorato sancto Viro, eulogiarum perciperet benedictionem. Cujus sanctus Vir desiderium agnoscens, & Domini præceptum implens, quod ait; Infirmus fui & visitastis me; Venit ad eum, & non solum benedictionum eulogias ei dedit, sed orationem super eum fudit. Qui post perceptam benedictionem, sanitati redintegratus, & velut aquila in juventute, juxta propheticam vocem, renovatur, ubi ait; Renovabitur, sicut aquilæ, juventus tua. Hic itaque cælesti dono, venerandis floribus adornatus, multorum miraculorum signa est per Dei virtutem operatus.

[8] Addit porro Baluzius ex veteri Ms. Tutelensi notitiam de S. Laudi nostrique Baumadi reliquiarum translatione, [item de ejus & S. Laudi reliquiis] unione & separatione, cujus hic medullam transcribimus. Sic notat: Hic itaque continentur beatissimorum reliquiæ virorum Laudi atque Baumadi. Narratis autem iis quæ ad S. Laudi cathedram episcopalem, factamque, Normannis grassantibus, sacri ejus corporis translationem spectant, sic pergit: Beatus vero Baumadus, nobilissimis ortus natalibus, in pago Cenomanensi solitariam vitam, sanctitate & virtutibus plenam duxit, & ibidem pretiosa morte quievit. Prædicta vero gentilium invalescente persecutione, ab ipsius ecclesiæ rectoribus corpus ipsius, divina dispositione, hoc in loco deportatum est. Uterque ipsorum in propriam cryptam collatus est. Pavidis vero subinde Tutelensibus monachis, ne per comitissam Andegavensem S. Laudi corpore privarentur, consilium inierunt salubre; ut beatorum virorum Laudi atque Baumadi reliquias conjungerent, aliquibus ossibus in eadem capsula, ubi corpus ipsius prius continebatur, satisfactionis causa relictis. Sed amori & mœrori ipsorum miseratio divina benigne consuluit, prædicta comitissa non multum post temporis decedente. Modernis vero temporibus, cum capsulæ ipsæ in quibus, ut dictum est, reliquiæ ipsorum continebantur, nimia vetustate consumptæ essent & pene confractæ, Petrus de S. Aredio, tunc sedens sacrista, pro dictorum Sanctorum reliquiis condendis, capsulas novas emit, & ossa ipsorum, prout dignosci possibile fuit, singula singulis collocavit. Per ipsorum vero merita Sanctorum innumeras Dominus virtutes tunc temporis operatus est. Signatur annus MCLIII.

[9] [quibus insigne beneficium adscribitur.] Subjungitur demum ex altero Codice Ms. etiam Tutelensi, sermone Lemovicensi scripto, quod cum anno 1531 mensibus Januario, Februario & Martio cæli gravis intemperies tum ipsorum animalium tum fructuum terræ stragem minitaretur, sequenti mox anno 1532 a Paschate inchoato, Dominica Quasimodo incidente in VII Aprilis, instituta fuerit solennis supplicatio circum totam Tutelensem civitatem, comitantibus non solum Canonicis totoque clero, sed incolis omnibus summis atque infimis, in qua delata sunt quatuor Sanctorum istorum corpora seu saltem reliquiæ, quos supra ex Baluzio nominavimus, atque adeo eas inter & sancti nostri Baumadi, ad impetrandam, eorum intercedentibus meritis, desideratam cæli serenitatem, eo successu subsecutam, ut, si recte Lemovicensem ejus ævi barbariem intelligo, manna ferme depluere visum sit, certe abundantiorem messem, ceteraque æque fertilia omnia, incolæ & accolæ numquam experti fuerint. Atque ibi sistit Baluzii dissertatio, neque nobis aliunde suppetunt, quibus S. Baumadi cultum, gesta aut miracula ulterius illustrare possimus, cum Bondonnetus aut alii scriptores Cenomanenses vix eum a limine salutent.

DE S. EUPHRONIO EPISC. CONF.
TURONIS IN GALLIA,

Anno DLXXIII.

SYLLOGE DE CULTU, ÆTATE ET GESTIS.

Euphronius ep. Turon. conf. (S.)

AUCTORE J. B. S.

PARS I.
Cultus & elogia.

Recte olim observavit Henschenius, dum ad VIII Aprilis de S. Perpetuo episcopo Turonensi ageret; [Serius in Fastos relatus,] quæ de primis illius urbis episcopis certiora habemus, ea nos a S. Gregorio, & ipso Turonensi episcopo, accepisse, quod & de hodierno S. Euphronio omnino prædicandum est, utpote cujus nulla exstet Vita antiquitus scripta, sed quem historicus ille non uno loco meritis ornarit encomiis, gesta porro, virtutes ac sanctitatem ita celebraverit, ut mirum prorsus sit neglectam fuisse tam præclari Viri memoriam in omnibus omnino classicis Martyrologiis, neque ante adultum seculum XVI, tam isigne nomen in sacris ullis tabulis innotuisse: certe Baronius in annotationibus suis nullum adducit, quem sibi præluxisse commonstret. Inter multiplices additiones nostras Usuardinas, hanc solam suggessit Molanus: Eodem die, depositio S. Euphronii, decimi octavi episcopi Turonensis & confessoris, de quo proximus ejus successor Gregorius Turonensis nonnulla scribit in Francorum historia, & de Gloria Confessorum. Brevius de ipso Galesinius: Apud Turones, sancti Euphronii episcopi, qui præclaræ sanctimoniæ laude florens, Parisiensi concilio primo adfuit. Melius dixisset tertio.

[2] Cultum in ecclesia Turonensi perennem probat lectio in ejus festivitate recitari solita hac die IV Augusti, [laudatorem egregium habuit] quæ sumitur ex Gregorii Historia lib. 10, cap. 31, num. 18 his verbis: Octavus decimus Eufronius presbyter ordinatur episcopus, ex genere illo, quod superius senatorium nuncupavimus, vir egregiæ sanctitatis, ab ineunte ætate clericus. Hujus tempore civitas Turonica cum omnibus ecclesiis magno incendio concremata est: de quibus ipse postea duas reparavit, tertiam vetustissimam relinquens desertam. Postea vero basilica S. Martini & ipsa incendio est adusta per Wiliacharium, cum ibi confugium pro Chramni quondam circumventione fecisset: quam postea idem pontifex texit stanno, opitulante rege Chlothachario. Hujus tempore basilica S. Vincentii ædificata est. Tauriaco, Cerate, & Orbigniaco vicis ecclesiæ ædificatæ sunt. Sedit autem annos septemdecim, obiitque ætate septuagenaria, & sepultus est in basilica S. Martini; cessavitque episcopatus dies XIX. De tribus jam dictis vicorum ecclesiis videnda Ruinartii annotatio. Hæc est oratio Sancti propria: Propitiare, quæsumus Domine, nobis famulis tuis per hujus sancti Confessoris tui atque pontificis Eufronii, qui in præsenti requiescit ecclesia, merita gloriosa; ut ejus pia intercessione ab omnibus semper protegamur adversis. Per Dominum.

[3] S. Euphronii spiritum propheticum satis manifeste probant ea quæ narrat laudatus Gregorius de Gloria confessorum cap. 19, [S. Greg. Turonen.] in hunc modum: Ipse quoque Pontifex, cum a multis crebrius urgeretur, ut ad occursum Chariberti regis deberet accedere, & innectens moras, ire differret; tandem commotus a suis, ait: Ite, præparate iter, ut eamus ad occursum regis, quem visuri non sumus. Igitur imponens plaustris necessaria, & caballis ad iter præparatis, jamque in hoc stante ratione, ut deberet viam incedere, ait: Revertantur plaustra, laxentur equi, non modo hoc iter incedimus. Dicentibus autem suis, quæ esset hæc levitas, ut quæ tam instanter parari jusserat, tam facile deturbaret, ait secretius: Princeps, ad quem nos ire compellitis, obiit; nec viventem, si abierimus, inveniemus. Stupefacti audientes diem notant, & Sancti verba taciti servant. Advenientibus autem ab urbe Parisiaca hominibus, ea hora regem transiisse nuntiant, qua Sacerdos plaustra de itinere jusserat revocari. Huic signo non absimilia alia invenies apud Gregorium, præsertim inter Miracula S. Martini, ut lib. 1, cap. 23 & alibi.

[4] Vitam Sancti ferme totam complecti voluit Saussayus, [ex quo apud Saussayum] dum ipsum in suo Martyrologio Gallicano, sequenti elogio exornavit: Eodem die Turonis, sancti Euphronii episcopi & confessoris, decessoris beati Gregorii. Qui genere Senatorio editus, magnisque dotibus præstans, cum ab adolescentia, Domini jugum tulisset, Gunthario carne soluto sublectus, hujus sedis solium sic conscendit, ut in dubio reliquerit, an magis fuerit dignitate provectus, quam depressus spontanea humilitate, cujus majorem in episcopatu quam antea curam excoluit. Vir apostolicis plane donis ornatus, ut columba simplex, prudens ut serpens, mansuetus ut agnus. Quem ob morum suavitatem, sermonis dulcedinem, cordis puritatem, actionum honestatem, totiusque vitæ sanctimoniam admirandum Fortunatus condignis evehit encomiis, id in ejus decoris præcipue collaudans; quod igne charitatis, quo fervebat, dura quæque corda emolliret: humilitate, qua præstabat pusillus in terris, excelsus in cælo habitaret: pietatis affectu mire oves complecteretur, cum sic cunctos diligeret, ac si unumquemque de suo latere genuisset; sic in singulos se impendens, ut in universos plenitudinem amoris profunderet.

[5] [insigne elogium,] Sub quo rapina, inquit, in grege non audita, quia pastor ipse justus ac pacificus, ovili in pacis & justitiæ spiritu anteiret. Non jacturam in caulis Dominicis lupus edidit, quia custos pervigil omnes insidias inimici eluderet. Hujus tamen tempore Turonica civitas incendio immani conflagravit, flammisque omnes fere ecclesiæ consumptæ sunt. Ex quibus ipse pius Antistes duas a fundamentis instauravit. Sancti autem Martini ecclesiam, quæ per Wilicharium comitem adusta fuerat, rege Clotario opitulante, reparavit, culmenque stanno compingens, venustiori specie cohonestavit. Sub ipso etiam exstructa est sancti Vincentii basilica; atque duobus in vicis Cerate & Orbiniaco ecclesiæ ædificatæ. Sub eodem itidem habita est synodus secunda Turonensis. Ipse vero secundæ Parisiensi, ceteris cum primoribus Gallicanæ ecclesiæ patribus interfuit anno DLIX. Deinde Vir sanctus, post prorogatam ad annum usque Christi DLXXIII sedem, ætate septuagenaria, placido fine in Domino quievit, atque in basilica sancti Martini, cujus sedis & virtutis consors fuerat, condigno honore sepultus, sanctitatis gloriam patentibus meritorum indiciis in universa Ecclesia perennavit.

[6] [etiam ex Venantio Fortunato.] Hactenus Saussayus, pro more suo, nitide juxta, ornate ac vere; non solum ex S. Gregorio sua depromens, verum & ea quoque paucis complexus quæ Venantius Fortunatus binis epistolis, apud Browerum non nihil expurgatis, atque eleganti carmine de S. Euphronio, quem vivum impense coluit, egregie prosecutus est, quæque huc adducenda omnino fuerant nisi Eminentissimus Annalista Baronius, ad annos 559 & 574 omnia integre & cumulatissime recensuisset, ut hic actum agere, superfluum esse omnino existimem. Hæc igitur de S. Euphronii cultu, singularibus virtutibus, sanctitate, signis ac miraculis satis dicta sint: jam cetera quæ ad ejus ætatem & gesta pertinent, aliquousque etiam in ordinem redigenda supersunt.

PARS ALTERA.
Ætas & gesta.

[Duratio episcopatus,] Quam de S. Euphronio bene meritum Cardinalem Baronium jam diximus, in ordine ad cultum ac sanctitatem, tam fateri nos oportet, Sancti ætatem ab eo non recte determinatam, dum initia anno 559, finem vero anno 574 innexuit, solos quatuordecim annos ipsi adscribens, ut aliter omnino computanda sint ejus tempora. Neque tamen Turonensium præsulum Chronologiam hic ordinandam suscipimus; satis nobis erit, eos sequi calculos, quos ex ipso Gregorio Majores nostri pridem, & hodiernus eruditorum consensus ut verosimiliores admittit. Rejiciendus præ ceteris, nisi vehementer fallor, Turonensis historicus Maanus, dum S. Euphronii episcopatus durationem ab anno 548 ad 564 solus imperite circumscribit, locum ei in episcoporum ordine assignans non decimum octavum cum Gregorio, sed decimum nonum, adducto alio episcopo, quem mirum plane esset Gregorium ignorasse. Neque vero magis congrue cum aliis ordine vigesimum dixeris. Sit igitur, si non certa, saltem probabilior supputatio, quod ab anno 556 administrationem exorsus, ad 573, nempe per annos, ut jam ex Gregorio diximus, decem & septem Turonensem sedem tenuerit.

[8] Ejus electionem, confirmationem & ordinationem describit laudatus Gregorius Histor. lib. 4, [ad ipsum electio,] cap. 15, ut est in editione Ruinartii, quidquid apud Cointium de ea relatione dubitasse aliqui videantur: Turonici autem audientes regressum regem de cæde Saxonum, facto consensu in Eufronium presbyterum, ad eum pergunt; dataque suggestione, respondit rex: Præceperam enim ut Cato presbyter illic ordinaretur; & cur spreta est jussio nostra? Responderunt ei: Petivimus enim eum, sed noluit venire. Hæc illis dicentibus, advenit subito Cato presbyter, deprecans regem, ut ejecto Cautino, ipsum Arverno juberet institui. Quod rege invidente, petiit iterum ut Turonis ordinaretur, quod ante despexerat. Cui rex ait: Ego primum præcepi, ut Turonis te ad episcopatum consecrarent, sed quantum audio, despectui habuisti ecclesiam illam, ideoque elongaberis a dominatione ejus; & sic confusus abscessit. De sancto vero Eufronio interrogans, dixerunt eum nepotem esse B. Gregorii, cujus supra meminimus. Respondit rex: Prima hæc est & magna generatio: fiat voluntas Dei & B. Martini; electio compleatur. Et data præceptione, octavus decimus post beatum Martinum sanctus Eufronius ordinatur episcopus.

[9] Ad S. Euphronii gesta temporum serie pertinet Concilium Parisiense tertium habitum anno 557, [calamitates,] aliunde satis notum & celebre, cui sexto loco subscripsit; Eufronius peccator episcopus consensi & subscripsi. Hic est Eufronius, inquit Cointius, qui Turonis sedere cœpit anno superiori. Secutæ mox sunt Turonenses calamitates quæ S. Euphronii tolerantiam, caritatem in suos & paternam misericordiam non parum exercuerunt. Rem narrat Gregorius lib. 4, cap. 20, ubi de memorato a Saussayo Chramni interitu agitur. En pauca ex quibus reliqua facile intelliges. Wiliacharius autem socer ejus ad basilicam sancti Martini confugit. Tunc sancta basilica a peccatis populi ac ludibriis, quæ in ea fiebant, per Wiliacharium conjugemque ejus succensa est, quod non sine gravi suspirio memoramus. Sed & civitas Turonica ante annum jam igne consumpta fuerat, & totæ ecclesiæ in eadem constructæ, desertæ relictæ sunt, ut non dubites, afflictissima fuisse optimi Antistitis principia, quibus superandis & virtute & sanctitate certandum, nimis quem manifestum est. Solatio fuit quod protinus beati Martini basilica, ordinante Chlothachario rege, stanno cooperta est, & in illa, ut prius fuerat, elegantia reparata.

[10] Clotario non diu post mortuo, alia sese occasio obtulit qua populo egregiam navavit operam S. Euphronius. [Chariberti benevolentia.] Loquitur idem Gregorius lib. 9, cap. 30: Post mortem vero Chlothacharii regis, Chariberto regi populus hic sacramentum dedit. Similiter etiam & ille cum juramento promisit, ut leges consuetudinesque novas populo non infligeret, sed in illo quo quondam sub patris dominatione statu vixerant, in ipso hic eos deinceps tetineret: neque ullam novam ordinationem se inflicturum super eos, quod pertineret ad spolium, spopondit. Gaiso vero comes ejusdem temporis, accepto capitulario, quod anteriores scriptores fecisse commemoravimus, tributa cœpit exigere: sed ab Eufronio episcopo prohibitus, cum exacta pravitate ad regis direxit præsentiam, ostendens capitularium in quo tributa continebantur. Sed rex ingemiscens, ac metuens virtutem sancti Martini, ipsum incendio tradidit; aureos exactos basilicæ sancti Martini remisit, obtestans ut nullus de populo Turonico ullum tributum publico redderet. Post cujus obitum Sigibertus rex hanc urbem tenuit, nec ullius tributi pondus invexit. Sic & nunc &c. pergit Historicus easdem exemptiones adusque sua tempora deducere, ut habes ibidem toto reliquo capite.

[11] [Præsidet concilio Turonico,] Synodus Santonensis in qua episcopus Emerius, agente Leontio Burdegalensi, depositus est anno 562, eatenus dumtaxat ad S. Euphronium spectat, quod rogatus Vir Dei ut concilio isti subscriberet, manifeste respuit. Longior est historia variis adjunctis intermixta, quæ cum huc non pertineant, videri possunt lib. 4, cap. 25, vel apud Cointium, ad eumdem annum 562 rem totam uberius explicantem. Sequitur Concilium Turonense secundum, sub ejusdem sancti Euphronii auspiciis celebratum anno 566, quod habes apud Sirmondum tomo 1 Conciliorum Galliæ a pag. 329, cui Sanctus ipse in hunc modum subscripsit: Eufronius Turonicæ civitatis episcopus has constitutiones nostras relegi & subscripsi. Notavi sub die XV Kalendas Decembris, anno sexto regni domni Chariberti gloriosissimi regis. Canones sunt numero XXVII singulari plane maturitate & prudentia compositi, ex quibus clarissime perspicitur, quanta cura & solicitudine tum Sanctus noster, tum reliqui Charibertinæ ditionis episcopi in reformandos istius temporis corruptissimos mores incubuerint, nec regum ipsorum crimina dissimulantes.

[12] [cujus exstat epistola.] Subjungit Sirmondus epistolam episcoporum provinciæ Turonicæ ad plebem missam post synodum suprascriptam, occasione grassantis tunc in proximo pestilentiæ. Hortantur ut imminentem cladem avertere audeant, ideoque nuptialia vota differant, rerum omnium decimas persolvant, cum inimicis redeant in gratiam, mancipiorum etiam decimas offerant; & qui mancipiis carent, pro singulis filiis singulos dent tremisses. Incestas denique conjunctiones dissolvant. Subscribunt tres episcopi cum S. Euphronio, cujus & aliorum hæc est formula: In Christi nomine Eufronius episcopus plurimum saluto. Habes & istic S. Radegundis epistolam ad episcopos, quam initio institutæ congregationis, pro ejus tutela & stabilitate scripsit, concilioque Turonensi confirmandam absens obtulit. Eamdem refert Gregorius Historiæ lib. 9, cap. 42: Subdit vero Sirmondus ipsum decretum episcoporum quod suscepta beatæ Radegundis epistola, conscripserunt. Desunt episcoporum subscriptiones, verum vel ex ipso titulo satis patet, præcipuum totius rei auctorem fautoremque fuisse, ipsum nostrum S. Euphronium, ut pluribus dicendum erit ad diem XIII hujus mensis dum ex professo agetur de ipsa S. Radegunde.

[13] [Bene meretur de S. Radegunde] Huc etiam spectat quod eadem B. Radegundis, obtento ex Oriente de sacro Dominicæ Crucis ligno, cum Maroveus Pictavensis episcopus pretiosissima illa pignora debita cum veneratione & solennitate transferre detrectaret; Tunc regina iterato ad regem Sigebertum direxit, deprecans ut injunctione sua quicumque ex episcopis hæc pignera, cum illo quo decebat honore, votumque ejus exposcebat, in monasterio conlocaret. Ad hoc enim opus beatus Eufronius urbis Turonicæ episcopus injungitur. Qui cum clericis suis Pictavum accedens, cum grandi psallentio, & cereorum micantium ac thimiamatis adparatu, sancta pignera, absente loci episcopo, in monasterium detulit. Exstant hæc apud Gregorium lib. 9, cap. 40: sed de hac ipsa veneranda sanctæ Crucis parte videndus apud eumdem lib. 1 de Gloria martyrum cap. 5, cujus hic est titulus: De Cruce & mirabilibus ejus apud Pictavum. Neque prætereunda hic esset memorabilis inventio & elevatio sacrorum corporum sanctarum Mauræ & Brittæ ex singulari revelatione a S. Euphronio peracta, nisi pridem in Actis nostris tota ejus exstaret historia ex sancto ipso Gregorio relata ad XV diem mensis Januarii tomo 1, pag. 1018.

[14] Reliqua duo sunt de S. Euphronio memoranda, alterum nempe ex toties jam a nobis laudato sancto Gregorio, quod in Vitis Patrum cap. 15 agens de sancto Senoch abbate, referat, Beatum hunc infra territorii Turonici terminum, [& de duobos aliis sanctis.] reperisse oratorium, in quo ferebatur celebre, nostrum orasse Martinum. Quod diligenti cura compositum erecto altari, loculumque in eo ad recipiendas Sanctorum reliquias præparatum, ad benedicendum invitat episcopum. Adfuit tunc Eufronius beatus episcopus, qui, consecrato altari, diaconatus eum honore donavit. Alterum est quod de S. Euphronio prædicavit Fortunatus, agens de dedicatione ecclesiæ Nannetensis, a S. Felice, ejusdem urbis episcopo solennissime instituta, ubi inter multos alios antistites Sanctum nostrum ut metropolitam memorans, ita de eo cecinit:

Inter quos medios, Martini sede sacerdos
      Euphronius fulget, metropolita sacer,
Plaudens in sancta fratrum coëunte corona,
      Et sua membra videns, fortior exstat apex.
Lætius inde caput, quia sunt sua viscera secum,
      Ecclesiæ, juncto corpore, crescit honor.

DE S. LUGIDO SIVE LUANO ABBATE CLUAINFERTENSI
IN HIBERNIA.

An. DCII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti nomina, distinctio, cultus, ætas, & Acta.

Luanus seu Lugidius conf. in Hibernia (S.)

BHL Number: 5059

AUCTORE P. B.

Sancti hujus Abbatis duo præcipue nomina sunt: [Sancti nomina Lugidus, Molua, Luanus &c.] alterum Molua; Lugith seu Lugidus alterum. De utroque sic habet ejus Vita per Sirinum edita num. 46: Sanctus videlicet Molua pridem Lugidus nominatus est; sed a matre sua per pietatem vocabatur Molua; & postea similiter, a sancto magistro suo Comgallo: & inde omne vulgus vocat eum Molua; & sciunt primum nomen ejus, id est, Lugidum. Hinc Vitæ, quam infra dabimus ex codice Ms., hæc est inscriptio: Incipit Vita S. Lugidi Cluona Ferta; alterius vero brevioris ibidem hæc: Incipit Vita Molua Droma Snecta. Videtur autem eadem esse significatio nominum Lua & Lugith seu Lugaidh; & nomen Mo-Lua (ut sæpe scribitur apud Colganum) compositum esse ex particula, seu litteris initialibus Mo (O enim nomini præpositum, merita significat & pretium nominati; huic autem præfixum M, tenerum ac benevolum, ut aiunt, nominantis affectum) & nomine Lua; quasi dicatur, Carissime Lugide, Fili mi Lua, vel, ut secundum Vitam nostram cap. 2, num. 12 appellabat eum S. Comgallus, Lugith maccan, Lugide filiole. Certe ab Hibernis sermone vernaculo vocitatur non Molua tantum & Lugaidh, verum etiam simpliciter Lua; & hinc ab iisdem Latine non solum Lugidus, Lugidius, Moluanus, sed etiam Luanus; ut in Vita Siriniana num. 1 observatur in margine: imo ejusdem ibi Vitæ titulus est: Vita S. Moluæ seu Luani. Luani quoque nomine non semel eum designat Colganus, Hibernicarum rerum peritus in paucis, atque adeo Hibernus ipse: ut nihil hic dicam de aliis.

[2] [Idem hic est, de quo in Prætermissis egimus 12 Julii,] Quare mihi quidem dubium videri vix potest, quin hic ille sit sanctus Luanus, de quo apud nos mentio facta est in Prætermissis ad diem XII Julii, quo refertur a Ferrario, idque auctoritate Martyrologii Anglicani. At ipsum illud Martyrologium Wilsonis Anglicanum nihil pro se citat, præter Wionem in Appendice ad librum tertium Ligni vitæ, & Acta S. Malachiæ episcopi; neutro autem loco vel dies cultus ejus designatur, vel alia, quæ peccat ibi Wilson, cum asserit, S. Luanum fuisse abbatem in Hibernia Benchorensem; item, vixisse tempore S. Malachiæ, episcopi Connerthensis; obiisse vero circa annum Christi 1140: non enim abbatem Benchorensis monasterii Luanum nuncupat S. Bernardus in Actis S. Malachiæ apud Surium die III Novembris num. 4; sed unum ex filiis sanctæ illius congregationis: neque illum vixisse dicit Malachiæ temporibus; sed cum nobilissimum exstiterat (monasterium illud) ante sub primo patre Congello; hoc est, seculo sexto; non duodecimo. Nostrum, inquam, Luanum illum existimamus esse: huic etenim, & quidem, quod sciamus, unice congruunt characteres omnes, quos Martyrologi jam dicti pro commentitio seculi duodecimi Luano assignant in Actis S. Malachiæ, his S. Bernardi de cœnobio Benchorensi verbis expressi: Nempe nobilissimum extiterat ante sub primo patre Congello, multa millia monachorum generans, multorum monasteriorum caput; locus vero sanctus fœcundusque Sanctorum, copiosissime fructificans Deo; ita ut unus ex filiis sanctæ illius congregationis, nomine Luanus, centum solus monasteriorum fundator extitisse feratur.

[3] Ac primo quidem congruit nomen, ut ostensum jam est: deinde fuit noster unus ex filiis sanctæ illius congregationis, sub primo patre Congello; ut constat ex omnibus Vitæ ejus exemplaribus: [& quem laudat S. Bernardus in Vita S. Malachiæ episcopi;] denique hunc fundatorem fuisse, si non centum, at multorum certe monasteriorum & cellarum, tradit Vita ejus ex codice Armacano apud Sirinum edita, num. 5: & ea quidem fundasse dicitur in Hibernia: nam & hoc exigere videntur quæ subjicit ibidem Bernardus de S. Columbano & aliis ejusdem Congelli discipulis. Hæc omnia, cedo, cui alteri S. Luano quadrant? Illine, de quo agit Jonas in Vita S. Columbani apud Sirinum cap. 20? Ita censet quidem Usserius de Britannicarum ecclesiarum Primordiis pag. 1157; idemque suspicatur Mabillonius in Annalibus Benedictinis tom. 1, pag. 293; non alia, opinor, de causa, quam quod illum ibi & virum sanctissimum & Lua nuncupatum legissent; nec scirent, idem hoc nomen alteri cuiquam esse commune. At enim Lua, seu Luanus iste Columbani discipulus fuisse scitur; Congelli fuisse non scitur. Tum ubi, quæ fundarit iste, cœnobia? Alemandus sane, qui quidquid in hoc genere scriptum reperit, magno labore corrasit in monasticam Historiam regni Hiberniæ, idiomate Gallico vulgatam Parisiis anno 1690, a pag. 356 cœnobiorum in Hibernia fundatores ordine longo præcipuos recenset, & inter eos pag. 364 S. Moluam, seu Lugidum, qui certo noster est: sed alium ibi sive Lua sive Luanum agnoscit neminem. Plura hic dicerem, nisi hæc abunde ad retundendam opinionem nullo argumento probatam, & quosvis alios (si tamen utcumque noti sunt alii) Luanos a S. Bernardi elogio excludendos, sufficerent. Et vero idem ante nos absque hæsitatione pronuntiarunt Colganus, tum in Triade thaumaturga, nota 109 ad Jocelinum, seu Vitam sextam S. Patricii, pag. 113, tum alibi; venerabilis item servus Dei Flemingus, aut qui ejus opera recensuit ediditque, Sirinus, vel uterque potius, in Dissertatione de S. Columbani monachatu pag. 438, num. 94; Benedictus Haestenus Disquisitionum monasticarum lib. 1, tractatu 7, disquisitione 2, pag. 72; Alemandus in Historia monastica Hiberniæ, pag. 70, &c.

[4] Dixi: Si tamen utcumque noti sunt alii: nam, [sed ab illo diversus sive Luano, sive Lœvano,] ut nos docuit annis 1666 & 1668, tum Flexiæ commorans, P. Petrus Verne, Societatis Jesu presbyter, celebris est apud Armoricos sanctus quidam Luanus, ad quem spectare contendit ipse textum S. Bernardi citatum; sed id alia ratione non conatur evincere, nisi hac sola, quam copiosa & prorsus erudita dissertatione Ms. defendit, quod Luanus ille suus videlicet nequaquam fuerit ab hoc nostro diversus. Itaque sententiam nostram tam certam putavit, ut hac, tamquam base, suam fulciret. Scribit autem, coli sanctum istum Luanum in superiore Cornubia, diœcesi Corisopitensi, parœcia de Mur, prope ecclesiam S. Albi, vulgo Saint Guen; ubi sacellum spectetur moderni operis elegans & vertici collis impositum, eo ipso loco, in quo vetustum aliud oratorium fuerat, sed peregrinorum eo suppliciter accurrentium multitudini nimis angustum, ac propterea dilatatum: in veteris porro istius ædiculæ ara superfuisse usque ad initia seculi decimi septimi statuam antiquam, quæ illum, cujus nomine consecratus esset locus, exhiberet habitu eremitico: huic proximum fuisse saxum, sic excavatum, ut videatur ejusdem Sancti, nonnihil incurvi & sinistro lateri incumbentis, corpus, ut cera mollis, excepisse; cujus hodieque impressa servet vestigia: ibidem frequentia continuari prodigia, de quibus ipse commentarios aliquot acceperit a Patre nostro Juliano Maunoir, missionario, quibus is multa, eaque relatu dignissima miracula, præmissis antea juridicis informationibus, complexus esset. Addit, Sanctum illum ab indigenis appellari, Saint Luhan, a Gallis vero, Saint Elouan: ejus istic Acta, si umquam exstiterint, nulla nunc superesse; sed solam traditionem, quæ ad hæc quinque capita reducatur:

[5] [quem colunt Armorici,] Primum, missum fuisse Sanctum hunc a S. Tugdualo, seu Tugalo, primo Trecorensium episcopo, ut in ea silva, ubi nunc parœcia visitur de Mur, vitam excoleret solitariam; ibi vixisse deinceps, ibique mortuum esse, & anniversario festo, Dominica postrema mensis Augusti ab omni memoria celebratum. Secundum, eumdem natione Hibernum fuisse: esse quidem, qui S. Tugduali discipulum, atque adeo gente Britannum faciant; sed horum opinionem erroneam esse ac nuperam. Tertium, nomen ejus apud veteres Armoricos maxime usitatum fuisse Luhan; apud eosdem tamen etiam nuncupari consuevisse Luan, Elvan, aut Elven. Quartum, conditum ibi fuisse sancti istius viri corpus in sepulcro lapideo, quod nunc vacuum sit; nec sciri, quo translatæ fuerint reliquiæ. Quintum, sanctitatem ejus pridem agnitam ab Ecclesia fuisse: id enim colligi ex erectis ad ejus honorem cultumque sacello & statua. Hæc sunt, inquit, quæ vetusta nos docet Armoricorum traditio, cui a nemine potest contradici, & cui ego nihil quidquam addidi vel ademi; imo si id facerem, nemo est in Armorica, qui non me falsi posset arguere.

[6] [& cum nostro male quidam consundunt.] Non video equidem, quid huic Sancto secundum traditionem istam qualem qualem commune potuerit esse cum nostro, præter nomen, ætatem (si tamen ista conveniunt) & sanctimoniam: noster enim Hibernia tota notissimus est; iste non Hibernis modo, sed & Armoricis Luani nomine pridem ignotus: nam neque apud Albertum Le Grand in Vita S. Tugduali, neque apud Lobinavium in Hist. Britanniæ minoris lib. 2 sub finem, comparet usquam inter Sanctos Armoricos; nisi sit ille, quem ipsi appellant saint Loëvan & discipulum faciunt S. Tugduali; quod nostro non congruit: iste eremita fuit; cœnobita noster, imo cœnobiorum plurium fundator & abbas, eremita numquam: iste numquam forte vidit Hiberniam, maxime si S. Tugduali Britanni discipulus fuit; noster vidisse nusquam legitur Armoricos: iste in Armorica mortuus est & sepultus; noster secundum Acta ejus omnia mortuus in Hibernia, atque in cœnobio Cluainfertensi sepultus: istius festum ab immemorabili tempore usque ad annum 1668 celebratum fuit ultima Dominica Augusti, non item nostri, ut mox videbitur. Quid plura? Non ergo ille noster est; neque proinde de illo S. Bernardus meminit: quantumvis id etiam sensisse videatur Castellanus in suo Martyrologio universali, cum illum, non ultima Augusti Dominica, sed mensis ejusdem die IV sic annuntiat: In inferiore Britannia, S. Eluani, abbatis Benchorensis in Hibernia, memoratus a S. Bernardo, qui scripsit, eum dictum fuisse monasteriorum centum fundatorem. Honoratur ejus sepulcrum ad S. Albi (a Saint Guin) in diœcesi Corisopitensi. In Vocabulario Hagiologico Latine S. Lugidianum appellat. Quod si hæc non e suo sensu deprompsit, sed ex hausta in ipso loco notitia; consequens est, ut hæc ibi nunc opinio invaluerit, ideoque mutatus modo sit dies ejusdem Sancti festus olim, in illum qui nostro convenit. Sed qui utrumque confundere volunt, cur non etiam idem utrique nomen faciunt? Cur Eluanum nuncupant & Lugidianum? Cur abbatem quoque appellant Benchorensem; quod neuter umquam fuit? Redeamus ad nostrum.

[7] Dictum est jam sæpius a Majoribus nostris, sanctum Luanum hunc nostrum coli die IV Augusti; [Colitur S. Lugidus noster apud Hibernos 4 Aug.] ut vide tom. 11 Januarii pag. 1119, tom. III Martii pag. 22, tomo III Aprilis pag. 580, &c. Neque vero apud Hibernos assignatum reperire uspiam potui diem celebritatis ejus alium, præterquam in Mss. Catalogis Sanctorum Hiberniæ, quos præterito seculo ad usum nostrum concinnavit P. Stephanus Vitus noster, Hibernus ipse, &, cum Theologiam Dilingæ traderet, antiquitatem patriæ sacrarum indagator assiduus. Is enim Catalogo octavo sic habet: Luanus, qui & Agnellus, abbas in Hibernia, quem S. Bernardus scribit solum fundasse centum monasteria… Vivebat Vir Dei circa annum DCC. In margine vero festum ejus notat die XII Julii (forte ex Wilsono) & XXVII Decembris. Bucelinus in Menologio Benedictino eum refert die V Decembris, ex diversis, ut subdit, rerum Hibernicarum scriptoribus; sed nullum nominat. Nullum etiam profert Bollandus noster tom. 1 Januarii pag. 46; ubi eum coli dicit die 2 Augusti. Certe in Vita ejus apud Sirinum edita pag. 378, num. 53 legitur Sanctus non 1 Augusti, sed 2 Nonas Augusti emisisse spiritum; quem solum diem sæpius ei proprium facit Colganus, idque ex Menologiis Hibernicis, ut significat in Actis Sanctorum Hiberniæ tom. 1 pag. 58, not. 8: Commemorant enim, inquit, nostra Menologia, multos ibi (in cœnobio Cluainfertensi) Sanctos requiescere, & coli; ut S. Luanum IV Augusti, S. Lactanum, ejus successorem &c. Haeftenus loco superius citato, cum de regula S. Luani egisset, de ipso, subjicit, IV Augusti agunt S. Euchusius (seu Ængussius) S. Marianus in suis Martyrologiis, & Martyrologium Tamlactense; de quorum ætate consule laudatum opus Colgani pag. 4, & sequente. Eodem die notatur in Kalendario Sanctorum Hiberniæ per P. Henricum Fitz-Simon nostrum digesto, editoque Duaci 1615, & fusius Leodii 1619; etsi utrobique corrupte legitur S. Motna pro S. Molua.

[8] Locus vero ejus cultu & reliquiis longe celeberrimus fuit cœnobium, [Cœnobium ejus præcipuum, Cluain fearta Molua.], quod ab ipso, tamquam fundatore & patrono, nomen habuit Cluain fearta Molua, seu secundum interpretationem Vitæ impressæ pag. 374, num. 30, Latibulum mirabile sancti Moluæ, sic nuncupatum, ut ibidem additur, eo quod ipse in sua vita multa miracula in eo fecit; & adhuc gratia Domini per eum patrantur in honore sancti Moluæ. Fuit autem Cluain ferta cœnobium duplex; alterum ad Sinei fluminis, quod Connaciam a Lagenia dividit, ripam occidentalem, pertinetque adeo ad Connaciam: hoc a S. Brandano conditum, in sedem exinde crevit episcopalem, vulgo Clonefart. Vide Colganum in indice topographico ad Acta Sanctorum Hiberniæ tom. 1, pag. 874. Alterum, quo de hic agimus, aliquot a priore leucis versus orientem in Lagenia dissitum fuit; ut colligere est e Vitæ Sirinianæ loco jam assignato, ubi fuisse in confinio Mumoniensium & Lageniensium, inter regiones Osraighe (id est Osseriam ab oriente) & Heli (vulgo Haly, a meridie) & Laighse, seu Lagisiam, quæ non videtur hic posse confundi cum Reginæ Comitatu (cum enim in eo comitatu sit Osseria, inepta hæc esset loci circumscriptio) sed monasterium inter & extremum angulum Momoniæ partemque Conaciæ & Midiam ab occasu & septemtrione extendebatur, secundum dicenda inferius cap. 3, num. 23, littera h. In Vita nostra ibidem, num. 24 conditum dicitur juxta montem Sinnoir, quod non potest cadere in cœnobium illud Cluainfertense Connaciæ; ut ibi colliges ex annotatis: & indicat, non tantum ab illo diversum fuisse monasterium nostrum (quod fatetur Alemandus in Historia monastica Hiberniæ pag. 70 & seq.) sed etiam longius ab illo remotum, quam velit ibidem auctor iste. Ceterum in Ophalia, seu Comitatu Regis, collocatum fuisse, docet Usserius pag. 943, & Colganus ad XXIX Januarii pag. 193; qui nusquam innuunt, ulla nunc ejus rudera superesse. Ibi vero quanto in pretio fuerint Sancti hujus ab ipso statim obitu reliquiæ, patebit ex Actis.

[9] [Annus, mensis, & dies obitus ejus:] Obiit vero, siquam illa fidem exigunt, Romanam Sedem ornante Magno Gregorio: hoc enim adstruunt tria pariter Actorum exemplaria: non ergo vixit usque ad annum Christi 608, ut visum Usserio in Indice chronologico, Britannicarum ecclesiarum Primordiis subjuncto, pag. 1156; nec attigit annum Christi 605, quem illi supremum facit Colganus XII Januarii pag. 58, not. 3, & X Martii pag. 572, not. 1, citans quatuor Magistros in Annalibus: constat etenim, S. Gregorium decessisse die XII Martii anno 604; hunc autem antecessisse debet toto amplius anno S. Luanus: siquidem exspiravit secundum utrumque exemplar Actorum ejus in codice nostro Salmanticensi, die Sabbati, & secundum Vitam a Sirino editam ex codice Armacano, die IV Augusti: dies vero quarta Augusti, sedente Gregorio, Sabbatum non fuit, nisi annis 591, 596, & 602; ad quorum proinde aliquem reducenda est mors S. Luani. Nos ad ultimum reducimus, propter ea, quæ de S. Fintano observabimus in Actis infra cap. 6, num. 48 ad notam ee. Senem tum fuisse, tradit Vita Siriniana; quod verum est, si, ut asserunt Acta nostra cap. 4, num. 30, jam abbas fuerit Cluainfertensis, cum ad eum venit S. Aidanus ante obitum S. Davidis episcopi Menevensis, qui incidit in annum Christi 544, uti ostendimus Martii tom. 1, pag. 40. At enim id qua ratione consistit cum iisdem his Actis nostris cap. 2, num. 10; ubi dicitur Luanus adhuc puer a S. Comgello, jam tum abbate Benchorensi, ad cœnobium Benchorense, jam utique fundatum, deductus; quandoquidem juxta quatuor Magistrorum Annales apud Colganum XXIX Januarii, pag. 192 fundatum illud non fuit ante annum Christi 551; imo juxta Usserium pag. 956, non ante annum circiter 555 vel 559? Nimirum anachronismis hujusmodi respersa non raro Hiberniæ monumenta interpolatores vel auctores arguunt aut parum fideles, aut certe credulos admodum ac rudes.

[10] [item Acta,] Sunt igitur Acta, quæ hic dabimus, ejus fere generis ac notæ, cujus alia Sanctorum gentis istius non pauca jam dedimus; plena scilicet miraculis, rebusque paradoxis, quæ vix cuiquam gravissima persuadere possit auctoritas, ab anonymo ignotoque scriptore congestis. Quatuor vero reperimus eorum exemplaria: primum, quod, antequam esset editum, sæpe Colganus, non numquam etiam Usserius usurpavit, donec illud ex codice quodam Armacano desumptum, inter Collectanea sacra R. P. Patricii Flemingi anno 1667 typis Lovaniensibus vulgavit Sirinus a pag 368; alterum ac tertium in codice membraneo P. Ms. XI, qui seculo XII vel sequente scriptus videtur; quemque Salmanticensem vocamus, quod ad collegium istic nostrum Hibernicum olim pertinuerit; quartum denique in Ms. non admodum antiquo P. Fitz-Simonii nostri, signato ✠ Ms. 167; ubi Sanctus etiam appellatur Molo. Ex his antiquissimum apparet secundum, cum ex styli barbarie, tum quod ex alio codice, vetustate jam tum obsoleto, in Salmanticensem seculo jam dicto transcriptum fuisse indicent relictæ locis uno alteroque lacunæ, & quædam alibi scriptione quidem juncta, sed sensu neutiquam cohærentia. Hoc igitur hic visum est edere præ ceteris, quæ, si res attendas, in plerisque cum illo consentiunt; non item, si rerum adjuncta quædam, & narrandi modum, qui in Siriniano nitidior est & explicatior, in exemplari autem tertio & quarto ut plurimum adeo brevis, ut multa prætereat, reliqua fere leviter omnia perstringat, Actorum epitome potius, quam historia. Dixi: in plerisque: quia in illis aliqua sunt, quæ nostro desunt; uti & in nostro quædam occurrunt, de quibus illa non meminerunt.

[11] Sic desideratur in utroque Ms. nostro, quod legitur apud Sirinum pag. 375, [quorum hic breve supplementum] num. 33: Aliquando vir Dei Molaissi ulcus pessimum habuit sub pectore suo, & os ejus contraversum est: & renuit ille medicinam propter magnitudinem doloris & nimiam acerbitatem. Hoc audiens S. Molua, venit ad eum, & dixit ei: Si mihi licet benedicere pectus tuum, quo torqueris, o pater chare? Dixitque ei S. Molaissi: Benedic sancto signo & tua oratione tantum; sed cave, ne tangas illud ullo modo. Et ita benedicens S. Molua pectus viri Dei, illico dolor evanuit ex eo radicitus, & sanus apparuit S. Molaissi statim. Tunc ipsi duo Sancti cum suis discipulis Christo gratias egerunt. Item illud ibidem num. 34: Deambulans quadam die sanctus pater Molua circa monasterium, & unus Frater secum, nomine Dochonna, [hic] cecidit in quamdam fossulam; & ibi subito pes ejus in tres partes confractus est, & nullo modo potuit se inde amovere. Accessit ad eum pius pater Molua, & accepit coxam divisam in manibus suis, & conglutinavit os ad os, orans; & illico sanatus est pes Fratris in manibus, quasi numquam esset fractus. Et surgens Frater Dochonna sospes, comminavit ei S. Molua, & dixit: Cave, ne in vita nostra ulli hoc factum dixeris: in quacumque enim die indicaveris cuiquam, pes tuus erit fractus, & citius morieris; sicut modo tibi contigisset, nisi per me Deus te sanaret. Quod & factum est. Ille enim Frater Dochonna post plurimos dies colloquens cum quibusdam Fratribus de S. Molua, narravit eis prædictum factum, [&] ibi illico pes ejus coram Fratribus fractus est, & post breve spatium obiit; sicut Vir sanctus dixit. Et Fratres talia audientes & videntes ædificati sunt in suo sancto Seniore. Tum quæ sequuntur num. 35 & 36, lepida magis, quam credibilia:

[12] Quodam die sanctus pater Molua ivit videre armentum monasterii sui; [præmittimus.] & vidit prope viam inter arbusta lupos esurientes & clamantes in cælum: & motus misericordia, accersivit illos secum, & collocavit in hospitio; & lavit pedes eorum; & fecit vitulum occidi & coqui; & traditus est eis cum omni humanitate. Et tale convivium anniversario more fecit S. Molua lupis. ea lupi alacres cœperunt custodire pecora ab aliis lupis, & a furibus; & erant quasi domestici cum pastoribus Sancti, cognoscentes se invicem. Et multis diebus post obitum S. Moluæ hoc illi lupi faciebant. Quodam die Frater quidam Finanus oblationes faciebat in quodam cœnaculo; & sanctus Pater Molua adjuvabat eum: venitque perdix avis per fenestram, & abstulit unam oblationem secum in rostro suo. Et signavit S. Molua post avem; & illico cecidit in terram mortua. Hoc S. Molua videns, benedixit illam orans, & suscitavit eam a morte: & cibavit illam pie. Ipsa avis postea in vita sua familiaris fuit inter Fratres. Hæc in Vita Siriniana tantum; sed quod legitur ibidem num. 50, breviter etiam narrat epitome Salmanticensis: Unus de dentibus S. Moluæ in sua senectute cecidit; & ait ipse Fratri sibi ministranti: Hunc dentem, fili, diligenter custodi: erit enim dies, quando necessarius erit; & ne sepeliatur mecum. Quod post multum tempus completum est: nam post obitum S. Moluæ quidam monachi venerunt ad Hiberniam quærere reliquias Sanctorum Hiberniæ: & cum venissent ad civitatem Cluainferta petere de reliquiis S. Moluæ, noluit populus scrinium aperire reliquiarum S. Moluæ. Videns ille Frater anxietatem monachorum & populi, indicavit eis de illo dente, sicut supra diximus: & utrique lætati sunt inde. Et datus est ipsis ille dens secundum suam petitionem. In compendio memorato dicuntur venisse isti monachi ex Iensi cœnobio S Columbani. Est autem Ia insula una ex Hebridibus ad occidentem Scotiæ. Cetera vide in Annotatis; uti & tom. 11 Januarii Vitam S. Aidani pag. 1118; ubi de itinere ejus Romano, uno die confecto: tom. 11 Martii Vitam S. Mochœmoci pag. 287, num. 38; ubi dicitur pernoctasse sub dio defensus a venti pluviæque injuria: tom III Maii Vitam S. Carthaci pag. 380, num. 12, ubi narratur aliqua hujus S. Moluæ prophetia; de quibus silent Acta, quæ modo subjicimus, notata ad marginem veteri capitum divisione.

VITA
Ex antiquo codice nostro Ms. membraneo Salmanticensi P. Ms. XI, cum aliis collato.

Luanus seu Lugidius conf. in Hibernia (S.)

BHL Number: 5058

EX COD. MS.

CAPUT I.
S. Luani natales, & mirabilis infantia, ac pueritia.

I

Sanctus Lugidius de genere Corchode a nepotum fithgente b oriundus fuit: [Sancti patria, parentes, fratres.] cujus pater Origo duxit genus, & vocabatur Carthach c, filius Daigri; mater vero ejus Sochte d, Dadail Birnn Osrigi e duxit genus; quæ viro suo Carthacho tres filios genuit; scilicet Lugith, & Luger, & Johain. Lugidius autem ætate minor fuit fratrum, sed major gratia: nam ab infantia sua, spiritali gratia repletus est, & virtutes faciebat.

II

[2] Quadam ergo die mater ejus Sochta cum infante Lugidio exiit ad vicinam domum, [Insans lacrymis ulcus sanat:] ut sua pecora solveret, quæ ibi more plebis erant in custodia castigata f; cumque mater intrasset in domum, vir, qui præerat in domo, vidit subito Infantem ardentem, sicut, fulgur; tunc vir ille nimio timore perterritus, pene mortuus factus est, & dixit: Afferte mihi infantem istum, ut manu sua tangat caput meum. Cumque mater infantem Lugidium portaret ad eum, flevit Infans, & lacrymæ ejus ceciderunt supra pectus viri illius. Vir autem ille multo tempore habebat ulcus pessimum sub suo pectore; & statim ulcus evanuit, & vir sanatus est ab omni dolore; & mater cum suis pecoribus læta reversa est ad domum suam.

III

[3] Alio quoque die sanctus puer Lugidius cum suis fratribus pascebant oves parentum suorum, in agris juxta ignem sedentes: [puer ignem obtinet miraculo: sues ejus tamquam oves apparent:] &, ecce, impetus subito repentinus aquarum venit ad eos, & ignem coram eis extinxit: tunc Lugidius mortuum carbonem in manu sua tenens, venit ad eum angelus Domini, & benedixit carbonem, & igne exarsit; & iterum pueri ignem accendentes, calefacti sunt. Ignis autem ille per omnes sanctos regionis divisus est: & in illo loco signa, & cruces positæ sunt usque hodie. g

IV

Quadam h quoque die erat Lugidius cum ceteris pueris custodientes sues: cumque sues longius ab eis recederent, unus de pueris vicissim exibat, & sues ut grex ovium videbantur a turba hominum, quæ prope stabat: quia Lugidius ovis innocens erat, & pastor ovium postea fieret i.

V

[4] Alio k autem tempore sanctus puer Lugidius defuit, & die ac nocte nemo cognovit, ubi esset. [angelus ei visus assistere: odor ejus mirificus.] Cumque pater quæreret illum, invenit eum in campo dormientem; sed tamen propius accedere ad illum non ausus est; quia virum in vestibus albis stantem juxta illum vidit: & odor ex ore pueri egrediens patrem inebriavit per novem… l Tunc Carthachus perrexit ad filios Coilboth, septem presbyteros; & venerunt cum eo ad Puerum; & unius ex eis, qui Puerum suscitavit, optimus odor ex ore Pueri, faciem replevit & os, & ipse vir odore illo satiatus, usque ad diem mortis suæ cibum non comedit, nisi Corpus & Sanguinem Christi, quando offerebat m.

VI

[5] Alio autem die cum puer Lugidius vitulos custodiret, [Iterum videtur cum angelo:] somnus cecidit super eum; & vituli ad vaccas ruerunt; sed ora vitulorum circa mamillas matrum siccaverunt n, nec lac sugere poterant, quamdiu Puer in somno fuit. Tunc mater videns vaccas simul & vitulos, cucurrit, & Puerum excitavit; volensque flagellare eum, elevavit manum: sed angelus Domini manum illius tenuit, ne Puerum læderet. Tunc mater angelum timens, corruit in terram; & puer Lugidius vitulos a vaccis separavit.

VII

[6] Alio die quidam vir, senex de filiis Coilboth caput suum in sinum pueri Lugidii reclinavit, [suscitat mortuum: ægrum sanat: pedem abscissum restituit:] ut Puer a capite senis vermes colligeret o. Accidit autem ut ille senex subito moreretur in sinu ejus. Tum alii venientes dixerunt Lugidio: Ecce, vir, qui in sinu tuo jacet, mortuus est. Quibus ille ait: Relinquite eum; nec enim faciet Dominus, ut in sinu meo aliquem occidat. Et orante Lugidio, senex revixit sanus.

VIII

Quodam die æstivo sanctus puer Lugidius perrexit in aquam, ut in calore solis corpus suum lavaret. Quidam autem vir infirmus longo tempore, quem medici curare non poterant, exiit & ipse in aquam, ubi lotus erat. Statim vir ille sanatus est ab omni dolore in æternum.

IX.

Pedem Carthachi, patris Lugidii, dolor pessimus, scilicet carcur *, consumpsit; & ne dolor iste in majus cresceret, pes illius abscissus est. Videns autem puer Lugidius pedem patris in duas partes divisum, contristatus est; & pedem iterum corpori conjunxit; & statim conglutinatus est pes, & sanus ab omni dolore usque ad diem mortis suæ effectus est.

X

[7] Alia autem die erat Lugidius cum ceteris pueris in quodam loco ludentes, [mororum succum vertit in vinum: Foilano revelatur futurus abbas:] feceruntque sibi cerevisiam de succis mororum, sicut ludentibus pueris mos est: & puer Lugidius, bonus cerevisor p, liquorem simul & aquam in unum vas commiscuit; & vinum factum est; & de isto liquore pueri inebriati sunt. In illa hora filius regis Felanus, filius Dimma q, cum suo latrunculo r per eamdem viam venit; qui cum vidissent lætos pueros & liquorem cum bono odore coram eis, postulaverunt, ut de liquore isto poculum biberent; & puer Lugidius cum gaudio dedit eis; & statim laici inebriati sunt, & somnus cecidit super illos. In illo autem somno Felanus visionem vidit; scilicet quod puer Lugidius torquidem * aureum circa collum suum dedisset, qui casulam circa illum usque ad terram fecit. Quod completum est: nam iste Felanus rex, monachus postea sancti Lugidii fuit, & multa dona obtulit ei: & Lugidius coronam vitæ æternæ, & stolam sanctam in cælis Felano regi dedit.

XI

[8] Quadam autem die Lugidius cum matre sua panem in domo non habentes, [punit molitorem iniquum: sanat mutam:] exierunt, ut molendinum s quærerent. Sed Dominus ipsius molendini, illum non dedit eis. Tunc Lugidius cum matre vacui sine farina ad domum suam reversi sunt: & statim molendinus ille currere cessavit, & tribus diebus ac noctibus sine cursu immobilis stetit. Tunc filius Colbach dixit: Currite post puerum Lugidium; quia causa ipsius molendinus non currit. Cum autem venisset Lugidius, manum suam plenam de granis in os molæ projecit; & statim mola velociter cucurrit, & grana plebium fortiter comminuit.

XII

Filia Fintani, fratris Carthachi, sedecim annis erat muta, nil loquens: quadam die ista puella faciem suam dedit contra faciem pueri Lugidii, cognati sui; & anhelitus pueri Lugidii, circa faciem ejus spiravit; & statim aperta est lingua puellæ, & loquebatur. Hæc est sancta Kayner Cluana Clarith t.

XIII

[9] Alio u autem die puer Lugidius ludebat cum tribus juvenibus coram patre & matre sua: [ab angelis in aërem tollitur: prægnantem liberat.] & tres isti elevaverunt secum Puerum in aërem, ibique per tertiam diei partem manens, non apparuit, ubi esset. Tunc mater ejus lacrymas fudit, nesciens, quo Puer raptus est; & iterum tres isti juvenes venientes, dimiserunt puerum in eodem loco.

XIV

Erat autem mulier prægnans tribus annis, quæ mortuum partum in suo utero habuit, nec poterat generare eum. Quadam autem die ipsa mulier ambulans tristis cum lacrymis invenit in via puerum Lugidium, quem inter suas manus tenens, contra pectus suum applicuit illum; & statim illa mulier sanata est, & in sequenti nocte suum partum genuit.

ANNOTATA.

a Vita impressa num. 1 habet: De plebe Corcoiche.

b Vita impressa ibidem: De regione Hua-Fidhgenti. Nepotes autem Fidhgenti, ut eadem explicat num. 27, gens est in medio planitiei Mumoniæ usque ad medium montem Luacra (nunc Logher, ut arbitror) in occidente ad australem plagam fluminis Sinna, seu Sinei, aut Senani, vulgo Sennon, & Shannon.

c Vocabatur Carthach; sed vulgo Coche dicitur, inquit ibidem auctor Vitæ impressæ. Unde sæpe Sanctus noster appellatus invenitur, Filius Coche.

d Seu Sochla, id est Larga, juxta Vitam impressam ibid.

e Vel, ut est in Vita impressa, De occidentali Laginiensium plaga, id est Osraigi. Est autem Osraigi & Osrigi, sive Osrigia, idem cum Ossoria, ut patet ex Vita septima S. Patritii apud Colganum pag. 155, num. 27: hæc vero Lageniæ tractus est inter Comitatum reginæ & Kilkenniensem.

f Id est, detenta, quia nimirum in pascuis deprehensa fuerant alienis; ut significat Vita impressa num. 2.

g In Vita impressa additur: Quæ dicuntur Cruces Moluæ. Hoc miraculum non est in Vitæ compendio Ms.

h Hoc in Vita impressa narratur num. 5.

i Addit Vita impressa: Ipse enim electus est a Deo Christi ovium, id est, justorum hominum, pastor ..: etenim fundator multorum monasteriorum & cellarum, & plurimorum monachorum ipse in eis postea (forte pastor sive abbas) exstitit.

k Habetur hoc in Vita impr. num. 6; sed aliter narratum.

l Hic erat hiatus unius vocis, ut dies, aut alterius similis. Sed quomodo afflare patrem potuit odor ex ore Pueri egrediens, si ad Puerum non sit ausus accedere? Ceterum hoc factum, & quæ sequuntur usque ad num. 9, desunt in compendio Ms.

m Refertur hoc in Vita impr. num. 4.

n Siccaverunt, pro aruerunt, seu stupefacta sunt.

o Causa hæc omittitur in Vita excusa num. 7.

p Cerevisor, id est cerevisiæ confector, seu braxator.

q Vita impressa num. 10: Filius Dimai, ducis illius regionis (Fidhgenti videlicet, ut explicat eadem Vita num. 27) Faolanus nomine. De hoc infra recurret sermo num. 20.

r Latrunculo, id est, milite stipatore. Vide etymologos.

s Molendinus hic masculine accipitur pro mola.

t Vita impressa num. 12: Et ipsa Finn-Cainner (id est, Candida Cannera) vocabatur, quæ ibi virginitatem suam Domino devovit, & effecta est sancta & mirabilis in signis & prodigiis virgo; & construxit monasterium, quod dicitur Cluain Claraidhi, in quo ipsa Christi virgo ancillas congregavit. Hæc tamen cum ab illa diversa sit, quam exhibet Colganus ad diem 28 Januarii, nobis aliunde prorsus ignota est.

u Quæ toto hoc numero referuntur, habentur etiam tam in Compendio Ms., quam in Vita excusa num. 13 & 14.

* lege cancer

* imo torquem

CAPUT II.
Educatio ejus apud S. Congallum abbatem Benchorensem; plura ibi miracula; fundatio Droma Snectæ.

XV

Alio autem die cum puer Lugidius oves custodiret, [Miraculo agnitum S. Congallus erudiendum adoptat: docetur ab angelo.] venit secus illum sanctus Congallus, abbas Benchorensis a: cumque Congallus paulisper de via perrexisset, vidit ex latere quemdam locum; qui diligenter intuens, stetit, unique ex fratribus dixit: Vade ad locum illum, & vide, quid illic est. Exiens autem frater, invenit ibi puerum Lugidium dormientem: & contra anhelitum Pueri, quando insufflabat, juncus propinquus ardebat. Ductus est ergo ad Congallum; vocatisque parentibus illius, dixit eis Congallus: Vultis, ut Puer iste mecum pergat ut alatur, ut legat, & disciplinam discat? Cum hoc parentibus placuisset, Puer profectus est cum Congallo ad civitatem * Benchurensem, & alphabetum scriptum est ei. Quadam autem die invenit Congallus angelum juxta Puerum, qui litteras explanabat Puero, & docebat eum, & leniter consolabatur illum b.

XVI

[11] Item quadam die puer Lugidius missus est, ut gregem caprarum custodiret; [Capræ ejus, ut oves apparent: ipse ferrum candens manibus tractæs illæsis:] sed grex ovium erat, quamdiu Lugidius custodiebat eum c.

XVII

Alio quoque die Lugidius ministrabat in monasterio fratrum: in illo autem tempore mos erat, ut sphæra ferrea in igne calefacta in conices d Fratrum daretur, ad calefaciendum liquorem. Cum autem Lugidius sphæram ex igne forcipe tenuisset, ut in conicem Congalli illum portaret, ferrum rubicundum ex forcipe in ignem cadebat: hoc autem videns Congallus, arguit eum dicens: Non bene tenes ferrum. Tunc Lugidius, verbis senioris confusus, misit manum suam in ignem, & tenens ferrum ignitum in manu, portavit ad Congallum: sed e Congallus nolens recipere ferrum, retraxit ad se conicem suum cito, & ferrum cecidit super mensam, & perforavit mensam usque ad terram: & usque hodie foramen illud, manet in mensa, & moles instar pugni intrat per illud.

XVIII

[12] Multo autem tempore, fuit Lugidius minister Congalli; cui Congallus nomen dedit, scilicet Lugith Maccan; [variis locis eodem tempore præseus est:] quia quinquaginta viri apud Congallum erant, & unusquisque eorum Lugidius vocabatur f.

XIX

Alio autem tempore misit Congallus ter novem viros de sua familia in tres provincias, scilicet novem viros in unamquamque provinciam diversam, tam in Hibernia, quam in Britannia: & hi ter novem viri elegerunt singuli, ut Lugidius Maccan in suo comitatu veniret, & ministraret illis. Et ita factum est: nam his ternis novem viris visum est, quod Lugidius Maccan in comitatu singulorum esset in via, & pedes eorum lavaret, & in omnibus ministraret eis, donec reversi sunt ad suam civitatem. Hinc illi nomen datum est, Gylla na trinonber g.

XX

[13] Quodam autem die cum Fratres de navi descendissent, [cedit ipsi mare circumfusum:] unus ex eis increpavit puerum Lugidium; & statim Lugidius prostravit se in littore; & Fratres hoc non viderunt, & venerunt ad terram; quibus dixit Congallus: Ubi Lugidius puer est? Cumque non esset inventus, air Congallus: nunquid aliquis ex nobis increpavit illum? Tunc Frater ille dixit: Ego illum in littore increpavi. Et ait Congallus: Ite velociter, & ibi requirite eum. Euntes autem Fratres, invenerunt eum in littore jacentem, & mare in circuitu illius undique stetit, & latitudine domus non accessit ad illum. Et littore surgens, venit cum illis ad Congallum.

XXI

[14] Alio autem die Lugidius puer missus est, ut lac a bucceto h deferret; [vasis pertusis liquorem portat mirificum: zizania mutat in frumentum:] cumque in via ambularet, equus calcitravit sub vasis; & vasa in terram cadentes *, fundum eorum confractum est, & lac effusum est. Tunc Lugidius vasa aquis replevit, & lac factum est: & angelus Domini elevavit vasa super equum secum, vasaque sine fundo lactis plena ad civitatem perduxit, & in monasterio assignavit: & lac illud saporem mellis & ebrietatem vini habebat.

XXII

Quadam die missus est Lugidius ad molendinum, ut granum zizaniorum in mola frangeret: sed Dominus per merita sancti pueri Lugidii de zizania * optimum frumentum fecit: hæc autem videns œconomus, non ausus est illud frumentum comedere; sed ad materiam oblationum apud Congallum servatum est.

XXIII

[15] Alio autem die dixit Congallus Lugidio: Vade cum viro paralytico, qui est in hospitio, ut illum ad alium locum perducas, [sanat paralyticum:] & ad portandum illum ab œconomo equum quære. Cum autem œconomus aliis rebus occupatus, equum ad portandum infirmum Lugidio non dedisset, dixit Lugidius paralytico: Surge, ut ad alium locum deducam te: & statim paralyticus surrexit sanus: cumque in via ambulassent, dixit ei Lugidius: Si quis te interrogaverit, quomodo sanus factus es, dices, quod sanctus Congallus sanavit te. Sed tamen celare non potuit, quod Lugidius hanc fecit virtutem.

XXIV

[16] Quadam autem die dixit Congallus Fratribus suis: Quis ex vobis in hac nocte petitionem a Domino postulavit, [postulat a Deo, & obtinet intellectum:] scilicet ut sibi intellectus detur? Respondentibus autem omnibus, quod nemo illorum hanc rem postulasset, dixit Lugidius: Non est mirum, si ego istam petitionem a Domino postulassem. Cui Congallus ait: Periculosam rem postulasti: multi enim per acutum intellectum decepti sunt, & sua prudentia causa ruinæ illis fuit. Lugidius dixit: Si intellectum haberem, Deum non offenderem, & diabolo non consentirem: nam si inter me & diabolum catena posita fuisset, non me secum traheret. Cui Congallus ait: Firmam fidem habes: fiet tibi sicut credidisti: nam intellectum bonum habebis, & vitam æternam recta via intrabis i.

XXV

[17] In nocte Paschæ cum sanctus Congallus Sacrificium offerret, Lugidius coram illo in manu sua lucernam tenebat; [candelam mire accendit: fundat cœnobium Droma-Suecta.] cum autem Lugidius paulisper dormitasset, lucerna de manu ejus juxta altare cecidit in aquam Paschæ consecratam: & Congallus increpavit eum. Tenens autem Lugidius extinctam & humidam lucernam, insufflavit eam ex ore suo; & exarsit igne coram populo. Tunc unus de senioribus ait: Duæ istæ lucernæ k in uno loco fieri non possunt.

XXVI

Audiens autem Lugidius verbum senioris illius, voluit ab illo loco venire l; & dimissus a sancto Congallo venire cum magna benedictione, venit ad locum qui dicitur Druim-Snechti m; ibique multo tempore habitavit, & multas virtutes fecit.

ANNOTATA.

a De S. Congallo, sive Comgallo egimus die 10 Maii a pag. 579.

b Additur in Vitæ compendio Ms.: Puer autem ætate crescens & scientia, confortabatur in spiritu, sub districtissima tanti patris regula Christi jugum suaviter portans, corde mitis & humilis, ceterisque pollens virtutibus, patri universæque Fratrum multitudini dilectissimus, signis succrescens & virtutibus.

c Hoc in sola hac Vita nostra legitur.

d Conices positum videtur pro Conides, a voce Græca κωνὶς, quæ urceolum significat & hydriam. Vita impressa cupas vocat: Compendium Ms. vas potum continens.

e Omittuntur sequentia in Vita impressa; non item in Compendio Vitæ Ms.

f Hoc iterum narratur in hac Vita tantum. Cum vero mac filium sonet Hibernis, maccan, ut puto, filiolum significat.

g Id est, Puer trium turmarum, ut explicat Vita impr. num. 18. Compendium Ms. non habet hoc prodigium; uti nec modo sequentia usque ad num. 16.

h Buccetum, seu potius bucetum appellat auctor locum vaccis emulgendis destinatum; ut observat Sirinus, & res ipsa satis indicat.

i Eadem narrantur hoc loco in compendio Ms.; at in Vita impressa transferuntur ad numerum 16.

k SS. Comgallus scilicet & Luanus noster. In Compendio Ms. legitur: Unde quidam senior, Hæc, inquit, lucerna ardens & lucens sub modio non est abscondenda, sed super candelabrum ponenda; innuens, æquum esse, ut Vir tantus alterius cœnobii quamprimum abbas creetur.

l Vita impressa num. 24 hæc ita narrat: Deinde coactus est sanctus Molua a S. Comgallo sacros Ordines accipere; & acceptis gradibus, dixit ei pater Comgallus: Accipe quosdam discipulos tecum, Fili mi; & vade ad patriam tuam. Acceptaque licentia & benedictione &c.

m In Compendio Ms. legitur: Deinde paterna sultus benedictione, in Fernagensium (forte Fermanagensium, in Ultonia & confinio Connaciæad lacum Erne;) ubi juxta quoddam stagnum monasterium construxit, Druim-Snecta nomine. Hinc titulus ejusdem Compendii ductus est: Incipit Vita Molua Droma-Snecta.

* id est, cœnobium; ut infra sæpius.

* imo vasis cadentibus

* imo zizaniis

CAPUT III.
Mutatio non una stationum; fundatio cœnobii Cluainfertensis; varia miracula.

XXVII

Quadam autem die cum illic duo pueri sui coram ipso in stagno propinquo natassent, [In Druim-Snecta mortuum suscitat:] bestia terribilis, magnitudine navis, surrexit a stagno. Tunc Lugidius ait pueris: Ad me velocius natate; ut videam, quis ex vobis duobus ad me prior perveniat. Cumque celeriter natassent pueri, & de aqua ascendissent pueri, bestia post eos currens, suum pectus percussit in portum: unus autem de pueris retro respexit, vidensque terribilem bestiam, mortuus est. Quem sanctus Lugidius a morte suscitavit, bestiamque benedixit: & ab illo die nil nocuit, quæ prius semper nocuerat.

XXVIII

[19] In illo loco angelus Domini dixit Lugidio: Si in hoc loco manere desideras, ista terra tibi dabitur inter duo stagna, [inde migrat, ob importunitatem mulierum,] scilicet inter stagnum Euthath & stagnum Herne, & pecora tua ibi pascentur. Sed Lugidius in illo loco tentatione mulierum valde gravatus, habitare non potuit. Quadam autem die quædam mulieres in vicino loco habitantes, Lugidium videre volentes, vitulos suos subter vaccas reliquerunt, elevatisque vocibus clamaverunt, quasi vitulos a vaccis segregare voluissent. Tunc Lugidius clamorem audiens, velociter foras cucurrit. Mulieres vero, relictis vitulis, nihil aliud agebant, nisi tantum conspicere Lugidium. Hoc impedimentum videns Lugidius, quasi ignem vitaret, velociter ab illo loco fugit a.

XXIX

[20] Venitque ad scholam sancti Finniani Cluana Hirraird, [ad S. Finnianum; hinc in patriam; ubi non subsistit;] ut ibi legeret b. De schola autem illa unusquisque in die suo semen in terra mittebat. Lugidius vero in die suo quodcumque semen seminaret, triticum fiebat, & crastino die herba fiebat & operiebat terram.

XXX

Post hæc venit Lugidius ad suam patriam, ad nepotes Fithgente; ibique invenit regem Felanum, filium Dimma; ad quem introiens, postulavit ab eo locum sibi, ubi maneret. In ipsa autem hora rex ille ludo regali, aleam suam sua manu componebat, sicut regibus mos est. Cumque rex diu taceret, dixit ei vir, qui juxta eum sedebat: Quare Clericum non salutas? Cui rex ait: Illum in corde meo saluto, & in adventu ejus valde gaudeo, & quæstionem illius in mente cogito. Tunc a Domino inspiratus, dixit Lugidio: Si in gente tua habitaveris, locus tuus non erit latus, nec bene promovebitur: clericus enim in sua patria honorem non habet: & gens tua sola, rejectis peregrinis, in tuo loco semper regnabunt: si vero in peregrinatione locum constitueris, locus tuus magnus erit, & ab omnibus honorabitur, & quotidie in majus crescet c. Cui Lugidius ait: Quid ergo faciam? Rex dixit: Si placet, vade, & in confinio Munensium & Lagnensium * locum tibi constitue; & postquam in quolibet loco sederis, omnia, quæ tibi necessaria fuerint, a me ministrabuntur.

XXXI

[21] Sciens autem Lugidius, hoc consilium a Deo fuisse, profectus est a rege; & assumptis secum paucis monachis, [uti neque in solo natali matris suæ;] & quinque vaccis in itinere, venit primitus ad regionem matris suæ ad Dail Birnn Osrigi; ibique invenit duos fratres matris suæ, quorum unus lætus fuit in adventu Lugidii, & obtulit ei hereditatem suam; alter vero asper fuit, & laicus pessimus; qui evaginato gladio venit ad Lugidium, & destruxit ædificium, quod sibi Lugidius ædificavit. Cui Lugidius ait: Priusquam mensis impleatur, morieris. Quod ita completum est. Lugidius autem illic manere noluit: ibique angelus Domini venit ad eum, & ostendit ei montem Sinnoir d, dicens: Vade ad montem illum, & ibi locum tibi constitue.

XXXII

[22] Profectus itaque Lugidius, venit ad virum, nomine Bledne *, [sed pergit in Rosbilech, ubi cum suis diu habitavit:] ad Rosbilech e; & vaccæ suæ præcedebant eum illic, & Lugidius manebat f. In illa autem nocte angelus Domini apparuit Bledno dicens: Crastino die ad te veniet clericus cum quinque vaccis albis, & auribus rubicundis: huic ergo offeres hereditatem tuam; quia monachus illius eris. Sequenti autem die adveniens Lugidius, obtulit se ei Bledenus cum hereditate sua: & illic Lugidius multis diebus habitavit g. Quadam autem die, cum ibi Lugidius audisset balatum ovis, dixit: In hoc loco non ero: ubi enim fuerit ovis, ibi erit mulier; & ubi fuerit mulier, ibi peccatum; ubi vero peccatum, ibi erit diabolus; & ubi diabolus, ibi infernus erit.

XXXIII

[23] Exiit Lugidius a Roysbilech ad Berachum, filium Bacain, [inde porro discedens, moribundum sanat:] in finibus Lygese h, & quæsivit sibi ab eo locum secretum. In illa hora adventus Lugidii, filius Beraky infirmus prope mortem erat i, & nullum responsum dabat. Cui Lugidius aquam benedixit; & aspersus puer de aqua, statim sanus surrexit. Tunc Berachus dixit Lugidio: Ecce, offero tibi arcem istam cum omnibus, quæ in ea sunt, & cum agris. Videns autem Lugidius amœnitatem & pulchritudinem loci illius, dixit: In hoc loco non ero; quia in eo magna seculi abundantia fiet, & multæ ex eo animæ ad cælum ibunt k.

XXXIV

[24] Post hæc dedit rex Lygisi sancto Lugidio agrum juxta montem Sinnoir, [ac tandem ædificat cœnobium Cluainfertense.] ubi grex regis illius pascebatur; in quo Lugidius civitatem suam ædificavit, scilicet Cluoin-Ferta l. Cum autem habitacula civitatis ædificarentur, dixit Lugidius populo suo: In quo loco ædificatis domum abbatis? Responderunt Fratres: In hoc loco. Quibus ait: Abbas noster Christus est; in loco illo domum hospitum facite. Item Lugidius dixit eis: Quem agrum dabitis senioribus nostris? Responderunt Fratres: Fitheth. Lugidius dixit: Noster senior Christus est; illum agrum hospitibus ad serviendum date.

XXXV

Post hæc exit Lugidius ad gentem suam m; & ibi a plebibus plurimæ oblationes oblatæ sunt ei; & dixit ei rex: In qua terra ædificasti locum tuum? Lugidius respondit: Inter multas plebes ædificavi. Rex respondit: Populos tuus in novissimis diebus multas persecutiones in illo loco sustinebit. Lugidius ait: Qui eos persequuntur in terra, faciem meam non videbunt in cælo n.

ANNOTATA.

a Prætermissa est hæc narratio in Vita impressa & Compendio Ms.; sed in hoc illius vicem supplent sequentia: Generalis, & electorum inimicus, sancti Viri æmulans studiis, feminarum quarumdam in vicino oppido carnali ejus amore animos inflammavit; quæ, magistro instigante malitiæ, quemdam rogaverunt hominem, quatenus Viri Dei capillorum aliquid pro benedictione deferret eis. Cui ille, causæ non nescius, caprinæ, cui sedebat, pellis pilos dedit. Quæ paulo post extra monasterium ad illas avolavit. Vir itaque sanctus hostis evitans insidias, loci habitationem mutavit. Non ita tamen discessit, quin locum simul benedixerit, constituto illic monasterio, ut asserit Vita impressa num. 26.

b Cluana-Hirraird, seu Cluain-Iraird, correpte Clonardia, cœnobium fuit S. Finniani, ad Comitatum occidentalis Midiæ spectans; teste Colgano ad diem 23 Februarii pag. 398, not. 23. Eo illustres undique viri partim ad sacrarum Litterarum, partim ad ecclesiasticarum institutionum studia convolabant; ut narratur in ejus Vita ibidem pag. 395, num. 19. Vide & Vitam impressam S. Luani num. 26.

c Consonat fere Compendium Ms. At in Vita Siriniana num. 27 dixisse Fœlanus prophetice, scribitur: In hac gente tua, pater Molua, locus nominatior tuus non erit, nec etiam resurrectio tua. Videns autem B. Molua sanctum ducem spiritu prophetico inspiratum, dixit ei: Ubi igitur, domine dux, meus major locus erit, & resurrectio mea? Dux ait ei: In confinio jam Mumoniensium & Laginiensium erit nominatior locus tuus, & resurrectio tua. Multa quoque alia loca in hac patria tua & in aliis regionibus Domino ædificabis; & quæcumque necessaria tibi fuerint, ministrabuntur a me: & post tempus siquidem ego ipse monachus tuus ero.

d Sinnoir habet textus noster; at Compendium Ms. Smoyr; Vita impressa num. 29, Smoil; qui mons dicitur Mons Bladhma; idem, ni fallor, quem Camdenus in descriptione Lageniæ vocitari ait Sleiew Bloemy, a Giraldo autem, Bladinæ montes: e quorum visceribus, quasi maternis, inquit, Suirus, Neorus, & Birgus (clara Lageniæ flumina) eduntur.

e Rosbilech. Vita impr. num. 29, Ros-Buaileadh; qui locus proinde Osseriam inter, unde veniebat Sanctus, & montem, quo pergebat, jam dictum interjacebat.

f In Vita excusa ibidem dicitur: Et in quocumque loco vaccæ expectabant, illic Sanctus cum suis manebat; & quacumque hora vaccæ inde ibant, sequebantur eas Molua cum suis.

g Fundata scilicet ibi cella seu monasterio Rosbualensi, ut asserit Vita impr. loco citato, & Compendium Ms. Porro quod jam sequitur, in solo legitur exemplari nostro; studiose forsan in aliis, nec temere prætermissum.

h Vita impr. num. 30 sic habet: Et inde S. Molua veniens, perrexit ad Berachum, ducem regionis Laighse, quæ est in angulo Lageniensum contra Mumonienses, & nepotes Neil; & quæsivit &c. Laighse ergo, Lœgsi, Lygisi, Luigse, Lygese, seu Lagisia, pars erat Lageniæ versus angulum, Mumoniæ, Midiæ (quam Neil, seu Nielli primi, nepotes obtinebant) & Conaciæ (cujus partem iidem nepotes insedisse dicuntur) conterminum. Usserius eamdem putat esse cum Læsia, vulgo Lease, in Comitatu Reginæ; sed hoc non videtur consistere cum descriptione cœnobii Cluainfertensis, de qua egimus in Commentario.

i In Vita impressa & Compendio Ms. dicitur fuisse mortuus.

k Legendum: Et non multæ &c.: nam in Compendio Ms. dicitur Sanctus locum hunc recusasse, providens, non posse se ibi fructum animarum consequi.

l De cœnobio Clonfertensi vide dicta in Commentario prævio.

m Gentem suam; Fidhgentanam scilicet in Mumonia, de qua supra cap. 1, num. 1; & cujus rex, seu princeps erat Foilanus, ut jam dictum est.

n Hic multum discrepat Vita Siriniana num. 31: sic enim habet: Post hæc sanctus abbas Molua venit cum multis monachis ad gentem suam, id est, ad nepotes Fidhgenti; & magnas oblationes de agris, & de substantiis ibi invenit; & cellas & clara monasteria illic Deo instituit; & non solum in ipsa regione; sed & in aliis, in quibus congregationes & officia ordinavit; & multa miracula S. Molua in illis locis fecit, & adhuc in eis per eum monstrantur. Compendium Ms. sic refert: Postmodum in patriam suam profectus est; eique plurimas rex & terræ incolæ eleemosynas dederunt. Denique sanctitatis ejus fama discrescente, miraculisque crebrescentibus, plurimi valefacientes seculo, ad eum fluxerunt: quibus vitæ sic se præbuit speculum; ut in omnibus esset imitandus.

* l. Mumoniensium & Lageniensium

* al. Bledene & Blendenum

CAPUT IV.
Lenitas erga subditos: miracula varia.

XXXVI

Sancto autem Lugidio mos erat, ut nullum per asperitatem increparet; [Monacho persuadet, ut contubernalem admittat:] sed per lenitatem, & spiritalem intellectum corrigeret. Erat autem apud eum quidam laicus a, qui in sua domo solus habitabat; alterum autem secum habitare nolebat. Quadam autem die cum laicus ille in domo sua juxta ignem [se] calefaceret, Lugidius ad eum perrexit in domum suam. Cui laicus dixit: Sede paulisper, ut pedes tuos calefacias. Lugidius dixit: Optimum consilium est. Cum post paululum ipse laicus foras exisset, iterum revertens, invenit Lugidium circa ignem ambulantem, aliquando hinc, aliquando inde se calefacientem. Cui laicus ait: Quid facis? Quare circa ignem discurris? Lugidius dixit: Ne ignis otiosus & infructuosus ex altera parte fiat, ideo circa ignem me calefacio. Hæc audiens laicus, voluit, ut alius secum habitaret in domo sua.

XXXVII

[26] Erat quoque apud Lugidium alius laicus, qui confessionem peccatorum suorum alteri manifestare nolebat. [alteri, ut sæpe confiteatur pecidta:] Quadam autem die sanctus Lugidius istum laicum secum ducens, perrexit in viam; cumque simul venissent haud longe ab illo loco, qui dicitur Tomidomnich, stetit Lugidius in via, ubi crux habetur, & genua flectens, pœnitentiam egit, dicens: Peccavi; quia hodie oblitus sum confessionem peccatorum meorum pandere seniori meo, quod usque hodie non evenit mihi: dixitque laico: Sustine hic, donec retro vadam ad confitendum peccata mea, & iterum ad te revertar. Cui laicus ait: Numquid grandis est vobiscum ista peccatorum confessio? Dixit Lugidius: Nisi quis confessus fuerit sua peccata, veniam a Domino non consequetur; & sicut pavimentum domus quotidie scopa tergitur, ita anima omni die purgatione peccatorum mundari indiget. Hæc audiens laicus ille, sanatus est; & ex ipsa die peccata confitebatur; & reversi sunt ad domum suam.

XXXVIII

[27] Fuit quoque apud Lugidium quidam poëta b, Conanus nomine, [alteri, ut libenter laboret manibus:] qui laborare suis manibus peritus non erat; cui Lugidius quadam die dixit: Simul eamus, ut modici operis aliquid faciamus. Et assumentes secum ferramenta, ambo perrexerunt ad silvam; ibique invenientes campulum, plenum cardis *, Lugidius benedixit ferramenta, & Conano dixit: Veni, ut cardum istum pariter abscindamus. Cui Conanus respondit: Ego solus possum abscindere. Tunc Lugidius furcam posuit contra cardum, & Conanus abscidit illum: statimque Lugidius ferramenta alligavit. Cui dixit Conanus: Quare non amplius laboris agimus? Lugidius respondit: Hoc opus hodie sufficit. Et sic in illa die ad domum suam reversi sunt. Crastino autem die venientes, duos cardos percusserunt, & tertio die tres cardos; & sic paulatim in majus crescebat opus. Tunc iste Conanus magnam silvam abscindens, fecit latum campum, cujus nomen dicitur Via Conani.

XXXIX

[28] Quadam autem die unus de Fratribus commissuram pelliceam ficoni c consuere coram Lugidio voluit; [consuenda nectit miraculo: solem precibus sistit:] cumque illam commissuram sua manu ficoni congruenter copulasset, dixit: Bonum erat, si sic illa commissura ficoni adhæreret. Cui Lugidius ait: Hoc non est Deo impossibile: & statim illa commissura ficoni indissolubiliter adhæsit.

XL

Alio quoque die cum sanctus Lugidius, & episcopus Setni d invicem salutassent in civitate Cluana Ferta, Lugidius dixit episcopo: Mane nobiscum ista nocte; quia ad occasum sol appropinquat. Cui episcopus ait: Necesse est mihi, ut in hac nocte ad Fratres meos pergam, ne de absentia mea tristes efficiantur; sed roga Dominum, ut dies non deficiat, antequam ad meum locum perveniam. Exeunte episcopo, Lugidius elevata manu benedixit solem; & stetit sol in cælo, donec episcopus Setne ad civitatem Segri e, ante occasum solis pervenit.

XLI

[29] Erat vir quidam captus in vinculis apud regem Neill f; [granum ad eleemosynam vertit in aurum:] qui dimissus a rege, ut suæ redemptionis pretium ab omnibus quæreret, venit trans montem ad Lugidium, & invenit illum mittentem semen in agrum; quærensque eleemosynam ab eo, misit Lugidius in sinum illius manus plenas granorum; & statim factum est aurum. Et dixit Lugidius, ut illud regi daret pro redemptione sua. Videns autem rex aurum in sinum illius, dixit: Quis tibi hoc aurum optimum largitus est? Cui vinctus respondit: Quidam clericus ultra montem istum hoc donum in sinum meum misit. Rex ait: Hoc aurum non accipiam a clerico: illi te liberum gratis dimittam. Venit ergo iterum vinctus ad Lugidium; & aurum in granum reversum est, & vinctus liberatus est. [prædicit peregre ituris locum sepulturæ: carnes bis mutat in pisces;]

XLII

[30] Quadam autem die Sanctus Lugidius ecclesiam circuiens, invenit post ecclesiam quatuor viros, qui in exilium ire * cogitabant; quibus Lugidius ait: Vos cogitatis ire in exilium; ego autem dico vobis, quia locus, ubi nunc pedes vestri stant, ibi corpora vestra sepelientur, & resurgent. Quod completum est g.

Alio autem tempore sanctus Aidus, abbas Ferna h, voluit ire trans mare ad David [episcopum] ecclesiæ Muini i, ut ipse fieret amicus animæ suæ k. Cum autem Aidus in mari navigasset l, surrexit contra eum mare, & ventus contrarius; & dixit ei angelus: Noli ire trans mare, sed ad virum tibi propinquum, scilicet Lugidium Coche; & ipse amicus tuus fiet. Venit ergo Aidus cum septem viris secum ad Lugidium Hir-roysbilech m. Et occidit eis Lugidius vitulum saginatum; & benedicens * Lugidius carnem, & facti sunt octo pisces. Hoc autem sciens Aidus, benedicens n pisces illos, reversi sunt iterum in carnem. Sed Lugidius tertium de carne fecit pisces o.

[31] Tunc Aidus genua flectens coram Lugidio, tenuit eum amicum animæ suæ, [quo miraculo motus S. Aidus, illi offert locum suum:] & dixit Lugidio: Veni mecum, ut locum meum tibi offeram coram populo meo. Perrexit p ergo Lugidius ad civitatem Ferna; & Aidus obtulit ei locum coram populo suo. Sed Brandubus rex Lagnensium hoc non permisit, dicens: Non ero subditus subdito q: callidum est clerico, ut inter Aidum & dominum medius fiat. Cui Lugidius ait: Si viros totius mundi in manu propria tenuissem, propter murmurationem unius viri, si illi displicuisset, illos omnes ex manu mea dimisissem r. Verumtamen regis, qui hoc prohibuit, de genere non erit rex, & omnes jugulabuntur (Quod usque hodie completum est:) Nec possum tamen claudere cælum contra te propter Aidum: ego vero & Aidus unum cor in terra habemus, & simul erimus in cælo.

ANNOTATA.

a Compendium Ms. conversorum quidam: & sic etiam numero sequente. Hoc autem factum omittit Vita impressa.

b Poëta. Sic etiam habet Compendium Ms. Intelligendus videtur homo liberalibus disciplinis, non operi servili, assuetus in seculo. Forte etenim poësis eo in pretio apud Hibernos tunc erat, quo fuit apud Septemtrionales plerosque, ac præsertim Islandos. Ceterum in Vita impressa non legitur hæc historia; uti neque jam sequens; sed earum loco narrantur aliæ, quas dedimus in Commentario prævio.

c Ficon, sive fico, est genus calceamenti, quo nostri passim monachi & eremitæ olim utebantur, inquit Colganus ad Vitam S. Maidoci pag. 216, not. 17. Adi Cangium, & indices nostros onomasticos a tom. 1 Februarii.

d De S. Sedna, sive Sedonio hoc, ut putat, agit Colganus 10 Martii pag. 572.

e Segri, seu Saighir, sedes olim fuit episcopalis in vicina Osseria. Vide Colganum tom. 1 in indice topographico; ubi de Sagirensi ecclesia.

f Vita Siriniana nomen omittit; sed regem vocat Temoriæ num. 38. Erat autem Temoria regum Hiberniæ in Midia sedes; utramque vero Midiam tenebant Nielli, primi nepotes. Quibus forte & nomen ejus proprio suo adjectum adhæsit.

g Hi quatuor viri in Vita per Sirinum edita dicuntur fuisse ejusdem cœnobii monachi; &, omisso peregrinandi consilio, permansisse in monasterio. At in Compendio Ms. legitur: Denique illi Romam profecti sunt, & reversi: consummatoque vitæ cursu, in præfato sepulti sunt loco.

h De S. Aido, sive Aidano, seu Mœdoco videquæ dicta sunt ad diem 31 Januarii a pag. 1111.

i Id est, Meneviæ in Wallia. De hoc egimus ad diem 1 Martii a pag. 38. Adi & Commentarium hic prævium num. 9.

k In Vita impr. num.40 dicitur: Ut interrogaret eum, quem in Hibernia haberet patrem confessionis suæ. De qua re vide notata ad Vitam S. Aidani cap. 3 littera c.

l In Vita S. Aidani dicitur, deficiente navi, ambulasse supra mare: quæ diversitas fabulam olet.

m De cœnobio Rosbualensi diximus cap. præced. ad litteram e.

n Casus rectus pro sexto absoluto recurrit in Actis frequenter.

o De hoc triplici miraculo nihil habet Compendium Ms., neque Vita S. Aidani: est tamen etiam in Vita Sancti nostri impr. num. 40.

p Sequentia desunt Vitæ Sirinianæ; forte, quia explicatu difficilia sunt.

q Sensus videtur hic esse: Non patiar, ut loca, in mea ditione sita, Aidani ac suorum auctoritate cuiquam subjiciantur; ne subesse videar subditis, talia, me inconsulto, aggressis. Vel etiam hic: Cum Aidano me pridem ego submiserim, ut per eum in vita dirigar (ut est in Vita S. Aidani pag. 1116, num. 28;) si nunc feram, ut Aidanus se suaque subjiciat directioni Luani abbatis & subditi mei; profecto jam hujus ego ipse arbitrio præceptisque per Aidanum obnoxius fiam. Huic expositioni secundæ melius congruit quod sequitur; imo & Compendium Ms. Salmanticense. Obiisse Brandubum anno Christi 601, docet Colganus ad 16 Januarii pag. 89, not. 5.

r Sequentia non sunt in Compendio Ms.

* i. e. carduis

* i. e. peregrinatum ire

* f. benedixit

CAPUT V.
Prodigia plura: exaltatio S. Gregorii Magni revelata: prophetia.

XLIV

Fuit quidam vir, alumnus sancti Lugidii, nomine Cruimcher Luichteth; quem Lugidius ordinavit; [Prodigio terret latrones, quorum duos convertit:] & indicavit ei Lugidius, in finibus Cortholuigde locum sibi constitueret, scilicet Ochtar-Narde. Exiitque Lugidius cum eo, ut deduceret illum in viam; & septem viri secum. Cum autem ambularent in finibus Eugenachte a, schola diaboli * cucurrit * eis, vexilla in capitibus habentes. Videns autem eos Lugidius de longe venientes, benedixit familiam suam; & versi sunt in ligna putrida. Laici dixerunt ei: Ubi sunt viri, quos tecum vidimus? Lugidius respondit: Recesserunt. Duo autem ex illis jugulaverunt ligna putrida b; & statim manus & pedes eorum siccaverunt *; & ceteri timentes, celeriter fugerunt. Duo autem illi Lugidium rogantes, soluti sunt; & obtulerunt se Lugidio in monachos, & exierunt cum presbytero Luigteth, & fuerunt cum eo in Ochtar-Narde usque ad obitum suum.

XLV

[33] Alio autem tempore cum sanctus Lugidius exisset ad salutandum virum Dei, [mortuam sororem vitæ restituit:] scilicet Emneban c, soror ejus Cron mortua est interim. Cum autem Lugidius reversus esset, invenit sororem suam mortuam, & quandam mulierem flentem ac lacrymantem juxta eam. Cui Lugidius ait: Pro lacrymis tuis habebis gaudium in æternum in cælis. Et orante Lugidio, soror revixit; & cum se invicem salutassent, soror elegit mori; & accepto Sacrificio, dormivit, & sepulta est.

XLVI

[34] Quadam autem die cocus dixit Lugidio: Quid faciemus, [aquam convertit in lac prodigiosum.] quia hodie vituli ad vaccas intraverunt? Cui Lugidius ait: Ite, & aqua fontis vasa implete. Quod cum fecissent, factum est lac, quod saporem mellis, & ebrietatem habebat vini: & cœnam magnam fratribus fecit. Quod vero superfuit cœnæ, jubente Lugidio, iterum effusum est in fonte, qui erat juxta Milsal; & quædam pars vaccarum ex illo fonte bibentes, lac earum in ebrietatem versum est; & fons iste per multa tempora dulcis erat; donec quidam laici post effusionem sanguinis ex ipso fonte biberunt; & statim fons exsiccatus, nequaquam apparuit d.

XLVII

[35] Quadam autem die sanctus Lugidius & duo discipuli ejus sederunt in quodam loco legentes; [S. Gregorii Magni exaltatio S. Luano revelatur:] & subito Lugidius contristatus, flevit; & post pusillum gavisus est. Interrogantes eum discipuli de causa tristitiæ & lætitiæ, dixit eis; Hodie sanctus Gregorius in Principatum Romæ ordinatus est; & ipse recusans Principatum, & contra dicens populo, flevit; donec angelus a Deo missus, venit ad eum, præcipiens ei, ut Sedem Petri teneret. Tunc Gregorius lætatus est. Flevi cum Gregorio flente, & cum illo gaudente gavisus sum e.

XLVIII

[36] Alio autem tempore cum Lugidius esset in civitate Benchuir f, [dormiens pecora contivet: liberat insessam 3 dæmoniis:] vitulos custodiebat, & ostium apertum erat inter vitulos & vaccas, hinc inde stantes; & Lugidius procul sedens, lugebat; sed vituli ad vaccas intrare non audebant.

XLIX

Quadam die ambulans Lugidius in finibus Lagensium, quædam regina g, catenis alligata, in qua erant tres dæmones, adducta est ad eum: & orante Lugidio, dæmones fugati sunt ab ea.

L

[37] Alio quoque tempore Berachus, rex Luigse h, fecit cœnam magnam regi Lagensium; sed liquor illius cœnæ omnibus bibentibus vomitum præstabat. [potum noxium reddit salubrem & sapidum:] Tunc Berachus foras paulisper egressus, vidit ibi quemdam pauperem, cibum a se postulantem, qui in suis humeris ficones * habebat: cui Berach ait: Quare ficones istos circa pedes tuos in die frigido non fiunt; & quis tibi illos dedit? Respondit pauper: Sanctus Lugidius duos ficones suos mihi dedit. Tunc Berachus accipiens unum ficonem, miscuit eum in omni liquore, & statim liquor sanatus est, & magnam ebrietatem omnibus fecit.

LI

[38] Alio tempore rex Lagenorum Brandubus cum quadringentis secum viris, [religionem diei Dominicæ miraculo asserit:] venit ad Lugidium in Dominico die; quæsivitque rex, ut sibi celeriter cibus daretur. Lugidius autem rogavit eum; ut, quia in Dominico die advenerunt, usque in crastinum diem sustinerent. Sed rex noluit sine cibo fieri. Tunc Lugidius jussit dari illis cibum. Cumque rex primum morsum accepisset, adhæsit in gutture ejus, & nec intus intrare, nec foris morsus potuit exire: & sic rex sine cibo & potu & dormitatione usque in crastinum diem mansit, sicut Lugidius rogavit. Crastino autem die benedixit eum Lugidius; & sanatus est. Et rex genua flexit Lugidio, & obtulit ei multas oblationes i.

LII

[39] Quodam tempore venit Lugidius ad arcem Fiachrach, filii Scanlau mair, in finibus Osrigi *; [cæcam sanat: ignem facit innoxium: suscitat interfectum:] & ibi hospitatus est Lugidius. Filia autem Fiachrach cæca erat a pueritia sua; [sed aqua k] lotionis pedum Lugidii, oculi filiæ loti, aperti sunt.

LIII

Alio quoque tempore venit ad convivium regis Fithgente, scilicet Trilline mac Ercce l, & dixit ministro regis: Vocate regem ad me foras. Sed minister aliis rebus occupatus, Lugidium foris stare, regi non dixit. Tunc ignis apprehendit arcem; donec rex timens ignem, foras venit ad Lugidium, & pœnitentiam agens, cecidit ad pedes Lugidii; & ignis non nocuit arci.

LIV

Erat quidam vir, qui apud Lugidium fodiebat terram juxta locum, qui dicitur Troscath; quem plebs Eughenachte jugulavit, & Lugidius suscitavit a morte m.

LV

[40] Quadam autem die cum venisset Lugidius ad locum, [prædicit, pueros fore monachos: aquam mutat in vinum.] qui dicitur Acheth boohele n, tres ibi pueri parvuli o, filii Dari nigri, manus suas miserunt juxta collum Lugidii: cumque homines dicerent, quare pueri fatui manus mittant circa collum viri ignoti, respondit Lugidius: Quia tres isti post me erunt monachi mei in æternum. Quod completum est.

LVI

Alio autem tempore cum venisset sanctus Gobanus ad Lugidium, fecit Lugidius cœnam in Dolab-glas, & benedixit fontem, & factum est vinum optimum; & tunc Gobanus locum suum sancto Lugidio obtulit p.

ANNOTATA.

a Quæ narrantur hoc numero, desunt & Vitæ impressæ & Compendio Ms. Erat vero Eugenachte sive Eoganacht, regio Momoniæ, & quidem circa patriam S. Luani; ut colligi videtur ex Vita S. Senani ep. ad diem 8 Martii, pag. 773, num. 14. Quare ad eamdem quoque Momoniam pertinuisse suspicamur cœnobium Ochtar-Narde, de quo hic agitur.

b Id est, socios S. Luani, lignorum putridorum speciem præ se ferentes.

c Emneban. Vita impressa num. 41: Einenum (rectius Eminum, ut notatur ibidem in margine) abbatem, in regione Kennselach non longe a flumine Berbha in monasterio Ros-Mactreoin, quod sanctissimus Abbanus fundavit, habitantem: in australis nempe Lageniæ Comitatu Wexfordensi ad ripam orientalem fluminis Berbha, seu Birgi, vulgo Barrow. Vide Colganum ad diem 16 Martii pag. 623, not. 13:at cum eo confer etiam Alemandi Historiam monasticam Hiberniæ, Gallice Parisiis editam 1690, pag. 15 & 176. Porro de S. Abbano adi Prætermissos ad diem 16 Martii; de S. Emino, seu Evino agendum erit 22 Decembris, quo refertur in Martyrologiis Hibernicis, teste Colgano ad 31 Januarii pag. 215, not. 1.

d Legitur hoc miraculum in solo codice nostro.

e Hoc idem narratur in Vita impressa num. 42, & in Compendio Ms. Accidit vero anno 590; ut patet ex Actis S. Gregorii Magni ad diem 12 Martii.

f Id est, in cœnobio Benchorensi: unde patet, hoc non narrari loco suo: narratur autem in hoc nostro exemplari tantum.

g In Vita impr. num. 43 dicitur fuisse regina Lageniensium: at in Compendio Ms. In Lagenia quædam regina: non videtur ergo indicari conjux Brandubi Lageniæ regis, sed alterius in ea principis inferioris.

h Vide superius notata ad cap. 3, num. 23. Consentiunt hic tria exemplaria.

i Hoc iterum legitur in solo hoc Vitæ exemplari.

k Hic erat hiatus exiguus in textu, quem supplevimus interjectis uncinis. In Compendio enim Ms. (nam in Vita impressa hoc prodigium reticetur) dicitur hæc filia, pedum ejus (S. Luani) lavacro lota, lumen oculorum recepisse.

l An jam ergo monachus erat Fœlanus; & hic ejus successor? An gentis ejusdem princeps alius? Deest hoc prodigium Vitæ impressæ & Compendio Ms.

m Et quidem desecto capite corpori apposito, ut est in Compendio Ms. Et hoc omittit Vita impressa.

n Vita impr. num. 45: Ad civitatem S. Cannici Achadh-bo; quæ ad Osseriam pertinet.

o Nempe SS. Chrittanus, Lonanus, & Mellanus, de quibus vide Colganum in Januario pag. 58, nota 8, & alibi. Nos illos Prætermissis adscripsimus die 7 Februarii.

p Invenitur hoc rursus in solo exemplari nostro. Quis vero fuerit Gobbanus iste ex tot Sanctis apud Hibernos homonymis, operæ pretium non videtur inquirere.

* i.e. turba sceleratorum

* f. occurrit

* i. e. aruerunt

* i. e. calceos

* i. e. Osseriæ

CAPUT VI.
Alia miracula: sanctus obitus: contentio de corpore: festus in cælum transitus.

LVII

Quadam autem die armentarius sancti Lugidii, nomine Cronanus, [Suscitat mortuum: sanat mutum: avaros punit.] mortuus est in Achthib Critri: tunc sancti Lugidii œconomus, tunicam sancti Lugidii secum portans, posuit eam super mortuum; qui statim surrexit vivus a.

LVIII

Quidam puer mutus, filius Mailduib, de genere Maile-Andich, adductus est ad Lugidium; mittens autem Lugidius tres digitos in os pueri, statim locutus est puer.

LIX

Alio quodam die venit Lugidius ad cellam Croo; ibique sitiens Lugidius, quæsivit potum. In illa autem hora familia loci illius lac in vase cædebant, ut ex eo butyrum exprimerent; & potum Lugidio non dederunt: statimque lac, quod tundebant, in vacuo vase nusquam apparuit. Et ex illa die locus iste vacuus non habitatur b.

LX

[42] Quodam autem tempore ambulans Lugidius in regionibus na Desse c, [reginam suscitat cum fœtu mortuo: invisitur ab angelo:] invenit ibi luctum magnum in quodam loco: regina enim regis d mortua est dolore partus, & mortuum infantem in utero habebat. Rogatus * autem Lugidius Dominum, suscitavit utrosque, scilicet reginam & infantem in utero ejus. Tunc regina obtulit se cum suo partu sancto Lugidio; & rex obtulit ei agrum optimum, in quo loco filius reginæ ipsius, Bercham, locum sancto Lugidio ædificavit, scilicet Ard Gabreni.

LXI

Angelus a Domino missus ad Lugidium, dixit: Si vis, mons iste e vertetur in optimam terram cum oleribus suis, & dabitur tibi. Sed hoc Lugidius noluit, ne elationem Fratribus faceret.

LXII

[43] Fratres f mei, manibus vestris bene laborate: nam si bene laboraveritis, [adhortatur suos ad virtutem: Regula ejus Romæ approbatur:] saturati eritis, & stabiles permanebitis; & si stabiles fueritis, religiosi eritis. Apud vos semper fieri debet stabilitas, ante stabilitatem silentium, ante silentium exilium, ante exilium g… Item, propter orationem laborem manuum relinquite; & propter hospites familiam sinite. Vos fatui nescitis *; alioqui declinabis *: quando ero in regno, in inferno vigilabitis.

LXIII

Quadam autem die dixit minister Lugidio: Quare non comedis; quia hora nona est? Lugidius ait: Non comedam, donec … illo cibo mel fiat, & desiderium magnum h.

LXIV

Cum autem Deganus episcopus i, exisset ad Romam, portans secum Regulam sancti Lugidii; cum vidisset sanctus Gregorius istam Regulam, & legisset eam, dixit: Vir, cujus est Regula, circumsepsit [sepem] circa familiam suam usque ad cælum k. Sanctus Lugidius diem in tres partes dividebat: prima ad orationem, secunda ad lectionem, tertia ad operationem l.

LXV

[44] [lutum in panem, salicem in malum commutat: obedientia fratris ejus compensata miraculo:] Quadam die cum venisset Lugidius ad Toim Domnich m, invenit ibi puerum juxta vitulos offerentem sacrificium ludo puerili, habebatque oblationem de limo. Hanc autem oblationem Lugidius benedicens, versa est in frumentum, & de manu illius parvi statim Lugidius sacrificium accepit. Ipse vero puer postea episcopus fuit. Hic est Documini mac Maleanfith. n.

LXVI

Sanctus vero Lugidius in cella Echairith benedixit lignum salicis; & fecit de eo malum cum suis pomis, ne lignum infructuosum ante januam domus Maidoc fieret.

LXVII

Tres filii Carthachi, Lugerus, Lugidius, Johannes, virgines erant. Venitque nuncius a Domino ad Lugidum dicens: Unus ex vobis exeat; & heredem in vestra hereditate gignat. Tunc Johannes per obedientiam probatus, nolens exiit; & in sua patria duos filios genuit; & iterum reversus est ad Lugidum, qui tunc erat in insula Cree o; &, jubente Lugidio; Johannes siccis pedibus sine rate in insulam venit.

LXVIII

[45] Cum autem dies exitus sancti Lugidii appropinquasset, venit ad Daganum episcopum ad Ath-Dagain p; [prædicit instantem sibi obitum.] ut simul cogitarent, quis suum locum teneret. Cui Daganus ait: In tua sede Lactenus q sedere debet. Et hoc Lugidio placuit. Tunc Daganus ait: Tuam benedictionem da super nos. Lugidus respondit: Desuper dabitur. Illi autem putabant, quod de excelso loco, sibi propinquo, diceret r; Lugidius vero de cælo dicebat. Tunc venit Lugidius ad sanctum Cronanum Ruis-Cree s, sedentem tunc in cella Sen-Ruis t; & postulavit ab eo Sacrificium, quod secum portaret. Et dedit ei Cronanus. Cui Lugidius ait: Tecum relinquo locum meum, ut illum a persecutoribus defendas.

[46] Cum ergo Lugidius a Cronano trans Grunnam u exiret ad Doim Domnich, [Obitus ejus: corporis translatio mirabilis:] sedit lassus in medio Grunnæ; & dixit Scellano * ministro suo: Si quis videret viros cæli simul & terræ; apud quos de utrisque exires? Scellanus respondit: Sine dubio apud viros cæli exirem. Lugidus ait: Da mihi Sacrificium, ut cum illis exeam. Et accepto Sacrificio, emisit spiritum in die Sabbati x. Et corpus ejus portatum est ad Toim-Domnich: & erat magna contentio circa corpus ejus inter Mumnenses & Lagnenses y, donec angelus Dei dixit eis: Ponite duos boves indomitos subter plaustro cum corpore. Junctis ergo bobus, portaverunt corpus ad Cluoin-Ferta: & boves indomiti sub plaustro & juxta ecclesiam steterunt. Tunc Manchenus sapiens inclinavit faciem suam supra corpus Lugidii. Oculus autem Mancheni cruentus erat foris extra caput ejus; & statim sanatus est z.

LXIX

[47] Ostensum est autem sancto Fintano, filio Tulchani aa, [lætissima ejus in cælum receptio,] quod per septem dies post exitum Lugidii ingens lætitia & epulatio in cælo fuit, & pœnæ inferni bb cessaverunt, & tenebræ fugatæ sunt a facie terræ; & omnis homo, qui dolorem habuit in terra, sanus fuit his septem diebus propter honorem Lugidii. Angelus quoque, qui ad sanctum Fintanum semper veniebat duobus diebus in hebdomade, in die Dominico & in quinta feria, non venit ad eum in his septem diebus, usque ad diem Dominicum cc. Et interrogavit eum Fintanus: Quare ad me non venisti in quinta feria? Angelus respondit: In his septem diebus non venerunt angeli ad visitandos Sanctos, cum Hyberniæ hospes mirabilis ad cælum migravit, scilicet Lugidius Cluana-Ferta. Fintanus dixit: Nunc apparet, quod Lugidius solus plus præ omnibus mandata Dei implevit. Vade ad Dominum, ut sciam, pro qua causa carius est in adventu Lugidii gaudere, quam ad me venire.

[48] Exivit ergo angelus; & statim venit ad eum, [& hujus causa revelatur] dicens: Quia facies hominis ante Lugidum non erubuit, & cum lenitate monachos suos corripuit; tu vero cum asperitate corripis monachos tuos. Verumtamen lætus esto dd … quia in quinta feria sanctus Fintanus percussus est lepra a capite usque ad pedes usque ad diem mortis suæ ee. [S. Fintano, non sine correptione. Angelos canentes audit S. Gregorius Papa.] Item sanctus Gregorius Romæ in die exitus Lugidii audivit choros in cælo, & suavia carmina angelorum, qui hanc Antiphonam canebant: Sancte Pater o Lugidi, tua non tacebo merita ff. Sanctus Lugidius gg Apostoli exemplo certamen bonum certavit, cursum consummavit, & coronam vitæ æternæ accepit a Domino: cui honor & gloria in sæcula.

ANNOTATA.

a Congruit Vita impr. num. 46. In Compendio Ms. dicitur ipse S. Luanus jussisse deferri tunicam suam ad mortuum.

b Hoc prodigium non habetur in Vita impressa, neque in Compendio Ms.

c Id est, Desiorum, in Momoniæ Comitatu Waterfordico.

d Vita impressa num. 47 appellat, non reginam, sed uxorem ducis illius regionis, nempe Desiorum. At Compendium Ms. asserit, fuisse Scanlani Magni, Osrigensium (Ossoriensium) regis uxorem, Buoan nomine.

e Nescio, quo hæc spectent. Non leguntur in Vita impressa aut Compendio Ms.

f Hæc adhortatio manca videtur, aut certe non posita loco suo. In Vita impr. num. 52 sic habetur: Sciens sanctus senex Molua, diem migrationis suæ proximum fuisse, collectis monachis suis ante se, præcepta divina mandavit eis; & inter cetera dixit: Charissimi Fratres, bene colite terram, & bene laborate, ut habeatis sufficientiam cibi & potus & vestitus: ubi enim sufficientia erit apud servos Domini, ibi stabilitas erit; & ubi stabilitas in servitio divino fuerit, ibi religio erit: finis autem veræ religionis vita æterna erit. Filii mei charissimi, sit apud vos stabilitas, sit congruum silentium: peregrinos curate: propter orationem laborem manuum diligite: hospites semper propter Christum recipite: vacate semper orationibus mane; postea lectionibus; inde operamini (sic ipse dividebat diem in tres partes) usque ad vesperam, vacantes ad opera Dei & alias necessitates.

g Exilium, ut antea vidimus, peregrinationem vocat auctor: hic videtur intelligi exsulum, seu peregrinorum cura. Porro etsi nulla hic erat in textu lacuna, puncta tamen inserui, quia sensus erat imperfectus.

h Hæc sibi quid velint, non satis assequor. Desunt in aliis exemplaribus.

i De hoc S. Degano, sive Dagano egimus in Prætermissis die 12 Martii, quo die plura dedit Colganus, & inter alia id ipsum, quod hic narratur, pag. 585, num. 6; & quod num. 45 infra narrabitur, ibidem refert num. 7.

k Additur in Vita Siriniana num. 48: Et mandavit S. Gregorius suam orationem & benedictionem sancto Moluæ; & de hoc sanctus Molua gaudens, gratias egit Deo. Hanc approbationem, nescio quo argumento, refert in Britan. eccles. Primord. pag. 1153 Usserius ad annum Christi 599. Potest certe facta tunc esse.

l Videtur id quasi compendium esse istius Regulæ, cujus aliud jam nihil exstat.

m Vita impr. num. 49, Tuaim-Domhnaigh. Vide infra, num. 46, littera y.

n Vita impr. ibidem habet: Qui est Dochonnu, filius Mailanfii; sed neque sic nobis aliunde notus est. Meminit de illo tamen ex hoc loco Colganus die 8 Martii pag. 566; ubi de S. Mochonna. Quæ sequuntur hoc numero, in solo hoc exemplari memorantur.

o De stagno Cree, in quo est insula modica, in qua fuit monasterium monachorum semper religiosissimorum, vide Acta S. Cronani abbatis Roscreensis ad diem 28 Aprilis, pag. 579, num. 2. Situm est hoc stagnum ad Nuram fluvium in occidentali Lageniæ tractu inter fluvium jam dictum, Conaciam, & Momoniam; imo ad Momoniam tunc spectasse videtur ex notandis infra ad litteram y.

p Ath-Dagain, aliter Achadh-Dagain, cœnobium in Lagenia. Adi Colganum 12 Martii pag. 585.

q De S. Lacteno egimus die 19 Martii a pag. 31.

r Hæc non consonant Vitæ impressæ num. 51; ubi S. Daganus & prophetasse dicitur Lacteni successionem, & præscisse instantem obitum S. Luani.

s S. Cronanum Ruis-Kree, sic appellatum; quia fundavit monasterium Roscreense non admodum procul a stagno Cree.

t De cella Sen-Ruis, sive Sean-Ross propinqua eidem stagno vide Acta S. Cronani loco citato. Dissonat hic iterum Vita impr. num. 53, cum ita refert: Venit S. Molua ad S. Cronanum, in insula Cre tunc habitantem.

u Grunna, seu Gronna, teste hic Sirino, terra quædam montana & humida est, ex qua effodiuntur glebæ in ignis pabulum. Dicitur vero in Vita impr. num. 53: Gronna jam magna est inter insulam Cre & civitatem Cluain-Ferta.

x In die Sabbati. Compendium Ms.: Feria VII ad perenne migravit Sabbatum. Vita impressa: Secundo (id est pridie) Nonas Augusti emisit spiritum.

y Nam illud, ut scribitur in Vita impressa, Mumonienses volebant habere, eo quod ipse de gente eorum esset natus, & in sua provincia monasterium & cellas habuit, & in terra eorum, quamvis in extrema parte, migravit (Hinc patet, non recta via a Cronano Cluain-Fertam repetiisse Sanctum; & cellam, circa quam decessit, Toim-Domnich, sitam fuisse in confiniis Momoniæ, Lageniæ, & Conaciæ:) Lagenienses vero beatum suum corpusculum ducere [volebant] ad civitatem suam Cluain-Ferta, quam ipse constituit in occidentali termino regionis, dono Berachi ducis Laighsi, ut sepeliretur in ea. In illa contentione angelus Domini &c.

z Addit Vita impr. num. 53: Postea a multitudine Sanctorum corpus beatissimum sancti senis Molua cum honore debito traditum est humo in loco ædificato in suo monasterio, quod ipse de agro construxit; ubi clara civitas crevit, in qua Christi gratia in signis & prodigiis juxta reliquias sancti Molna per seculum apparet.

aa Fintanus hic appellatur etiam Munnu, seu Mundus, uti dicetur 21 Octobris, quo colitur. Vita impr. num. 54 addit locum, ubi tunc Sanctus ille degebat: nempe in monasterio suo Tech-Munnu in australi plaga Lageniensium, quæ dicitur Keanseu-lach. Porro duplicem habemus S. Fintani ejusdem in eodem codice membraneo Ms. Vitam: & in utraque hæc historia narratur.

bb Id est, purgatorii, inquit Sirinus. In Compendio Ms. de inferno nulla fit mentio: imo in neutra Vita S. Fintani de inferni pœnis mitigatis, de fugatis tenebris, aut ægris sanatis quidquam legitur eo loco.

cc In hoc tria hujus Vitæ exemplaria conveniunt cum utraque Vita S. Fintani: at Vita S. Mochuæ Lægsiensis tom. 1 Januarii pag. 46, num. 6 dicitur angelus quotidie S. Fintanum solitus fuisse visitare.

dd Deesse hic aliquid videtur. In Vita impressa legitur: Tamen tu lætus esto: similem enim honorem invenies in cælo; quia pœnam in hoc seculo denuo usque ad mortem tuam patieris. Et feria quinta proxima percussus est lepra &c. De hac lepra nihil est in Compendio Ms.

ee Vita impressa: Et ita permansit per viginti annos usque ad mortem suam. At in altera Vita S. Fintani sic permansisse narratur viginti quatuor annis; & sic altera quoque, quæ in textu viginti tantum annos habebat, in margine, posteriori calamo, correcta est. In Vita S. Mochuæ citata leprosus tantum fuisse dicitur usque ad septem annos, quando sanatus a S. Mochua, diutius supervixerit. Sed unum testimonium cedere debet aliis quatuor, æque, ut minimum, antiquis. Porro sive Fintanus Moluano annis tantum 20 supervixerit, sive 24; differri non potest ejus obitus usque ad annum 634, uti differtur apud Colganum 10 Januarii pag. 50, not. 8; & Usserium in Indice chronologico: cum Luani vita ultra annum 602 extendi non possit; ut ostensum est in Commentario prævio; ubi eam extendimus quantum licuit, ut ad chronologos illos accederemus propius; donec Acta S. Fintani nos ipsi discusserimus.

ff In Vita impressa additur: Et hæc verba S. Gregorius mandavit ad Hiberniam per sanctos viros transferri.

gg Vita impressa: Beatissimus noster Patronus Molua &c. Unde colligi videtur posse, exemplaris istius scriptorem fuisse monachum sub regula Sancti hujus. Quod idem de Compendii Ms. auctore innuit hæc apostrophe: Nos itaque, Fratres, in tanti Patris festivitate supernis congaudeamus civibus, & collaudemus Filium Dei, qui cum Patre & Spiritu S. vivit & regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen.

* imo rogans

* f. ne sitis;

* f. declinabitis

* al. Stellano

DE S. SIGRADA VIDUA
SUESSIONE IN GALLIA.

Sec. VII.

Sylloge de cultu, ætate & gestis.

Sigrada vidua Suessione (S.)

AUCTORE J. B. S.

Celeberrimum totius Galliæ nobilium sanctimonialium regale monasterium apud Suessiones ab intemerata Deipara Virgine nuncupatum, [In celeberrimo parthenone] multis utriusque sexus Sanctis inclytum non semel in hoc opere memorandum fuit. Prima ejus initia describuntur V Februarii occasione S. Vodali, seu Vodoali (Gall. S. Voue) ibidem eremitæ, cujus sacrum corpus in ejusdem parthenonis ecclesia, cum plurimis aliis pridem depositum fuit. Longe vero uberius res tota explicatur ad V Martii, ubi de S. Drausio seu Drauscione (S. Drausin) Suessionensi episcopo agitur, præcipuo illo nimirum illustrissimæ congregationis fundatore, institutore ac patre. Ast hæc paulo operosius ac fulius eruderavit individuus Clarissimi Mabillonii peregrinationum socius Domnus Michael Germanus in ea quam anno 1675 Parisiis edidit Gallica ejusdem parthenonis historia, in qua & ea memorat quæ de hodierna S. Sigrada (Segrede, Segrette, Segrauz) pauca supersunt, unde haurienda fuerunt quæ a nobis hic dici possunt:

[2] Ex ea, inquam, historia (quandoquidem alibi vix quidquam præter solum ejus nomen invenias) idque potissimum in insigni S. Leodegarii epistola, [illustris religiosa vixit;] qua sanctam Matrem, de alterius ejus filii S. Guerini immani cæde consolatur, videnda in Bibliotheca Labbeana tom. 1, pag. 777, tum sec. 2 Benedictino pag. 707, & de qua etiam meminit Cointius tom. 3 pag. 760. Inde & ex Germano intelliges, nobilissimo ipsam genere ortam, post æque illustris mariti obitum, filiis matura jam ætate florentibus, ad laudatam modo Suessionensem congregationem se recepisse, sumpto sanctimonialis habitu, religiosam vitam felicissimo exitu coronasse, adeo ut Sanctorum honores consecuta sit; id quod priusquam ad alia progrediamur, hic omnino stabiliendum suscipimus, tametsi in nullis generalioribus Fastis aut Martyrologiis, saltem antiquis, ejus nomen consignatum reperiatur, ne quidem in amplissimo Gallicano Saussayi, qui ambos sanctos fratres Leodegarium & Guerinum, seu Guarinum debitis elogiis prosecutus, de sancta hac eorum Matre nec verbo meminit.

[3] Primam itaque ejus notitiam acceptam refero soli Clarissimo Castellano, in Martyrologio suo universali, [a Castellano primum signata,] inter hujus diei adjectitios Sanctos sic ipsam signanti: Suessione, sanctæ Sigradæ viduæ, religiosæ abbatiæ Nostræ Dominæ; quæ in Martyrologio Parisiensi anni 1727 hoc modo referuntur: Suessionis in monasterio beatæ Mariæ, S. Sigradæ viduæ, matris beati Leodegarii Augustodunensis episcopi. Ipsam etiam diserte Sanctam pronuntiat noster Longuevallius in historia Ecclesiæ Gallicanæ tom. 4 pag. 116, quorum omnium ductu eo pergendum putavi, ubi de immemorabili, vero & constanti cultu edoceri possem, in quo pro solita sua officiosissima humanitate scrupulos omnes mihi evulsit adjutor noster indefessus P. Stephanus Souciet, collegii nostri Parisiensis eruditissimus bibliothecarius, usus alterius amici opera, a quo de tota re certior redditus sum. Accurata idcirco epistola Suessione data atque ad me missa est 12 Januarii anni 1732, quam ad verbum ex Gallica Latinam reddo:

[4] [de cujus cultu edocti sumus.] Perrexi ad abbatiam beatissimæ Virginis, ubi ex Domina magna Priorissa, & altera ibidem religiosa sollicite inquisivi, utrum ipsæ singulati festiva solennitate annis singulis celebrarent S. Sigradæ diem anniversarium, atque etiam an Officio proprio? Ad primam quæstionem responderunt, annuam istic ab omni memoria Sanctæ festivitatem recoli die VII mensis Augusti. Ad alteram, Officium decantari sub ritu duplici, sed totum de communi nec virginis nec martyris, excepta oratione, quæ est ipsa de S. Gregorio magno Papa recitari solita & sanctæ isti aptata; Deus qui animæ famulæ tuæ Sigradæ &c. Nec veto satis habuere bonæ Dominæ, id mihi oretenus explicuisse, Breviarium etiam suum particulare quo propria Sanctorum Sanctarumque continentur, quorum Officia apud ipsas celebrantur, mihi committere dignatæ sunt. Singula per otium accurate examinate licuit, omniaque reperi iis plane conformia, quæ mihi ante rogatæ exposuerant, quæque ego modo paucis communico. Cur ad VII mensis diem differatur, inde colligere satis obvium est, quod hic & duo sequentes dies majoribus Officiis impediantur.

[5] [Obiit post an. 678,] Ceterum hoc ipso IV mensis die ad Superos evolasse, inde persuasum habeo, quod non temere id asseruerint laudati Germanus & Castellanus, quibus certiora monumenta præluxisse oportet. De anno mortis non eadem est ratio, seculum VII ad marginem signavit Castellanus, satis indicans, de vero obitus anno nihil sibi exploratum esse. Recepta videtur opinio, Guerinum S. Leodegarii fratrem, qui cum sancta Matre in eadem ecclesia honoratur, toto ante ipsum biennio seu anno 676 lapidibus obrutum fuisse, cæsum vero S. Leodegarium anno 678; ut verosimiliter ambobus filiis martyribus supervixerit S. Sigrada; quot annis, jam incertum diximus; notat citatum Martyrologium Parisiense, post annum DCLXXVIII. Jam vero ne & aliud præclarum testimonium ad cultum spectans hic præteream, in altero suo Itinerario de visu testatur eruditissimus Martene, elegantem S. Sigradæ lipsanothecam, cum aliis duabus nominatorum sanctorum Vodoali & Drausionis supra clathra chori sanctimonialium venerationi expositam esse.

[6] [laudata maxime] Fortis Mulieris sanctitatem non parum etiam commendat Cointius ad annum 674, num. 9, ubi de prima monasterii puellaris Suessionensis fundatione verba faciens; in illo, inquit, monialium asceterio per multos annos pie sancteque vixit Sigrada, mater S. Leodegarii, de qua plura post biennium, nempe ad 676 num. 2 nonnulla excerpit ex laudata sanctissimi Augustodunensis episcopi & martyris consolatoria epistola, quam matri inscribit in hunc modum: Dominæ & sanctissimæ genitrici Sigradæ, quæ antea per cognationem carnis, modo per conjunctionem spiritus facta es vera mater, & impletum est illud quod sancta Veritas dicit; Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater & soror & mater est; Leodegarius servus servorum Jesu Christi Salvatoris nostri, gratia vobis & pax a Deo Patre nostro & Salvatore Jesu Christo. Pergit deinde ostendere ex variis sacræ Scripturæ locis, hujus seculi tribulationes ac persecutiones non esse nisi momentaneas, sed quæ gaudia pariant sempiterna.

[7] Atque hinc rerum perditarum, quin & amissi filii necem, [in celebri epistola] non tristitiæ, sed lætitiæ causam esse, in apposita ad sanctam Matrem oratione pronuntiat: O felix mors, quæ vitam tribuit; felix amissio rerum, quæ divitias restituet sempiternas; felix tristitia, quæ gaudium affert angelorum! Impræsentiarum probasti quantum clementissimus dominus Jesus Christus misertus est tui, qui devotionem spiritualem, & custodiam sanctæ disciplinæ, & contemptum mundi tibi habere concessit, & pignora uteri tui de ærumna hujus seculi, & de errore præsentis vitæ eripuit, & dedit spem vitæ æternæ iis quos lugere poteras quasi mortuos, si superstites reliquisses in mundo, de quibus non est habenda mœstitia, sed multimoda gratiarum actio referenda Deo Patri & Domino Jesu Christo. Eo deinde orationem flectit, ut etiam dimitti velit vel ipsis persecutoribus, quæcumque in ipsam, vel familiam deliquerint: tum vero hortatur, ut relicta Marthæ solicitudine, toto amoris æstu cum Maria anhelet ad Dominum.

[8] Nec prætereunda censeo, quæ ad sanctæ Matris consolationem etiam spectant, [filii sui S. Leodegarii.] eamque veram probant religiosam, dum ipsam ita alloquitur: O! bona Domina, quod tibi pius Dominus præparatum habet, nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendere potest. Qualiter in præsentem vitam te Dominus remuneravit, audi & ausculta: Pro obsequio famularum, dedit tibi omnes fratres sanctos, qui quotidie pro te orant; pro servitio ancillarum, dedit tibi sorores sanctas, quarum consortio frueris; pro labore præsentis vitæ, quietem in congregatione monasterii; pro amissione rerum, Scripturam sanctam divinam, & meditationem sanctam, & orationem assiduam; pro amissione parentum, habes venerabilem & sanctam dominam Itheriam abbatissam; est tibi mater, est tibi soror, est tibi filia. Tu itaque ei vicissitudinem redde, quia, ut certus sum in Christo Jesu, est vobis cor unum & anima una. Ex ea epistola plane colligitur, quam exacta esset religiosæ vitæ observantia, in tam numeroso & nobili parthenone, qualis tunc erat Suessionensis, vere dicendum sanctuarium.

[9] [Pagi duo ab ipsa denominati] De rebus S. Sigradæ nihil ultra habuit quod proferret Germanus. Ad aliqualem ejus cultus extensionem conducere possunt, quæ mecum pro solita sua benevolentia communicavit Clar. D. Le Beus canonicus & succentor ecclesiæ Autissiodorensis, alibi in hoc opere non semel laudatus. Monuit me ipse non ita pridem, pagum, dicamus potius vicum aliquem reperiri, non procul Sidoleuco (Saulieu) in ducatu Burgundiæ, diœcesis Augustodunensis, a S. Sigrada cognominatum, unde & hodiernus toparcha appellationem nanciscitur; ut supponendum omnino videatur, ibidem loci peculiari aliquo cultu Sanctam olim honoratam fuisse, tametsi hodie nullum ejus supersit vestigium. Notavit porro, fontem ibidem satis celebrem esse, dictumque fontem sanctum, in quo infantes curari solent, dum nudi ejusdem aquis tinguntur. Nota est item Sancta in monumentis vicinæ ibidem collegiatæ ecclesiæ Thilensis sub nomine S. Sacratæ. Paulo celebrius quid exhibet pagus alius synonymus in diœcesi Ambianensi, ubi non solum S. Sigradæ nomen inditum, verum & ipsa annua festivitate sua recolitur, saltem Officio de communi nec virginis nec martyris, quemadmodum me docuit R. P. Le Vaillant, Rector collegii nostri Cameracensis, cui post adhibitam omnem diligentiam, integrum non fuit ulteriora monumenta inde impetrare, quæ & nos frustra alibi quæsivimus; ut proinde iis, quæ hic a nobis satis parce colligi potuere, omnino acquiescendum sit.

DE SANCTO RAYNERIO
ARCHIEPISCOPO SPALATENSI ET MARTYRE
IN DALMATIA.

Anno MCLXXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti cultus & Acta.

Reynerius archiep. Spalatensis & mart. (S.)

AUCTORE P. B.

Tametsi sanctum hunc Raynerium Martyrologorum, quod sciamus, nemo commemoret, [Ostenditur Sancti Raynerii veneratio] præter Ferrarium in Catalogo generali; de cultu tamen ejus publico ac legitimo nequaquam dubitandum videtur: auctor enim laudatus, cum pridie Nonas Augusti, Spalati in Dalmatia S. Rainerii episcopi, & martyris celebritatem annuntiasset, dicta confirmavit in annotatis ibidem his verbis: Ex tabulis ecclesiæ Spalatensis (ubi corpus) quas inde nuper accepimus. Hæc ille in opere, quod Urbano PP. VIII dedicavit eodem anno Christi 1625, quo hic sub initium Aprilis celebrem illam evulgavit Bullam, qua retudit abusus eorum, qui absque auctoritate Romana, vel consuetudine temporis immemorabilis, quempiam ut Sanctum colerent. Qua quidem Bulla cum intacta permanserit apud Spalatenses hujusce Martyris veneratio, necesse est, ut ea vel admodum antiqua sit, vel decreto Apostolicæ Sedis aliquo stabilita; etsi neutrum satis aliunde perspectum habeamus. Permansisse autem intactam, colligimus ex Hieronymo Fabro in Sacris antiquæ Ravennæ monumentis, prælo Veneto Italice cusis anno 1664; ubi asserit part. 1, pag. 275, Raynerium nostrum fuisse Sanctum celebrem, & subiisse martyrium; ideoque memoriam ejus, tamquam sancti Martyris, die IV mensis Augusti celebrari ab ecclesia Spalatensi. Idem quadriennio posterius affirmavit omni major exceptione testis, utpote Dalmata prænobilis & eruditus, Joannes Lucius in notis ad Memoriam archiepiscoporum Salonitanæ ecclesiæ, pag. 474; ubi hunc nuncupat Beatum Rainerium, qui in ecclesia S. Benedicti (apud Spalatenses) magna veneratione colitur: & quidem ut Martyr miraculis clarus; ut indicat idem pag. 133.

[2] In scriniis quoque, in quibus undecumque collecta servamus monumenta Sanctorum, [apud Spalatenses publica,] de S. Raynerio unum reperi, imo unicum, ibi repositum olim a Papebrochio nostro, cujus manu adscripta leguntur hæc verba tantum: Dono D. Joannis Lucii Romæ. Tum alio, ac forte ipsius Lucii, charactere scripta continet sequentia: Die IV Augusti. Officium S. Raynerii,archiepiscopi Spalatensis. Lect. IV. Raynetius, Callensis primum episcopus, ut a molestiis litium, quas cum suo clero habebat in tuendis suæ ecclesiæ juribus, liberaret *, ad sedem metropolitanæ Spalatensis ab Alexandro III summo Pontifice translatus fuit, oblata tunc temporis occasione, cum nuncii Spalatenses, vita functo Gerardo, ipsorum archiepiscopo, a Sede Apostolica archiepiscopum efflagitabant. Quæ mutatio facta est non sine doloris sensu eorumdem, qui paulo ante ipsum persequebantur. Spalatum cum primum appulit, ingenti cum gaudio totius cleri & populorum susceptus est. Tu autem. Lect. V. Alexandro summo Pontifici, Venetias per mare properanti ad componendas res cum imperatore Frederico, cum variis itineris refocillamentis in insula Issa ornatissimis lembis & coloribus * instructis occurrit magno cum cleri & nobilium Spalatensium comitatu; & Iadram usque eum est prosecutus. Constantinopolim ad imperatorem Emmanuelem, qui tunc toti Dalmatiæ & Croatiæ imperitabat, pro suorum civium beneficio est profectus; cujus gratia & muneribus ditatus, negotiis optime confectis, ad suos rediit. Tu autem.

[3] Lect. VI. Fuit Raynerius vir constantissimus & intrepidus in juribus & facultatibus suæ ecclesiæ defendendis. [& legitima.] Cumque in recuperandis ecclesiæ prædiis a Sclavis occupatis ad montem Massaron se recepisset, & adversus barbaros illos invicto pectore pro sancti Domnii agris laboraret, prope montem Crassum est ab illis lapidibus obrutus; indeque a civibus sublatus, in ecclesia S. Benedicti extra muros honorifice sepultus, adhuc etiam ibidem super altare proprium reconditus, magna cum devotione, & non sine admirandis interdum curationum effectibus, colitur. Tu autem. Hæc ibi; absque ullo indicio vel loci, in quo istud Officium publice recitetur; vel temporis, quo introductum usu acceptumve fuerit; vel codicis, unde illud nobis aut Lucius ipse transcripserit, aut curarit exscribi: forte quia id vel coram explicavit, vel per epistolam (si per epistolam huc Officium istud miserit,) quæ perierit. Certe nisi Officium istud usus tunc esset & auctoritatis publicæ ac legitimæ sive in metropolitana Spalatensi, sive in ecclesia saltem S. Benedicti, non is profecto vir erat Lucius, qui nostris illud obtruderet; nec tam inepti Majores nostri, ut illud tam solicite gazophylacio nostro asservandum includerent. Non est ergo, quod de publico S. Raynerii hujus tam ante, quam post Urbani PP. VIII decreta, cultu dubitemus.

[4] Acta ejus per compendium aliqua posteritatis memoriæ commendavit Thomas, archidiaconus Spalatensis in Historia Salonitana cap. 22. Ostendit autem Lucius, [Ejusdem Acta per Thomam archidiac. Spalatensem:] qui hoc & alia popularium suorum inedita monumenta una cum sex suis de Regno Dalmatiæ & Croatiæ libris emisit in lucem; ostendit, inquam, Lucius pag. 469, natum esse Thomam anno MCC; mortuum vero anno MCCLXVIII; ac proinde satis idoneum esse testem eorum, quæ de Sancto nostro conscripsit. Atque utinam ea & aliquanto repetisset altius, & paulo uberius esset prosecutus. Narrationem enim suam a S. Raynerii ex Calliensi cathedra ad metropolim Spalatensem evectione exorsus, in obscuro reliquit omnia, quæ præcesserant; tum quæ deinde consecuta sunt, breviter nimium ac parce consignavit. Sed neque Ughellus Italiæ sacræ, secundum nuperam editionem, tom. 2, col. 812, ubi in episcoporum Calliensium serie proponitur, de gestis ejus vel ante vel post acceptam istius ecclesiæ administrationem aliud refert, quam, quod Raynerius Calliensibus divinum jus dixerit anno MCLIV, junctusque amicitia fuerit S. Ubaldo, episcopo Eugubino, cui [S. Ubaldus] post mortem apparuerit, illumque rogaverit [antea] ut supremo funeri suo haud dedignaretur adesse. Hic Raynerius anno MCLXXV ab Alexandro III Papa Spalatensis archiepiscopus renunciatus est, &c. quæ ex archidiacono Spalatensi desumpta sunt.

[5] [& quæ alibi de ipso reperiuntur.] Quod ait Ughellus, S. Raynerio nostro apparuisse S. Ubaldum jam vita functum, id non legitur in hujus Vita, quam illustravimus ad diem XVI Maii a pag. 630: imo ne quidem nominatim exprimitur inter eos, qui ejus funeri anno 1160 adstiterunt; tametsi Oliverius, ut ibidem annotatum est pag. 637 littera d, episcopos sepulturæ ejus præsentes fuisse asserat Perusinum, Calliensem (qui tunc erat Raynerius, non Rogerius, ut ibi perperam impressum est) & Tifernensem. Eadem interim etiam cum Ughello narrat Hieronymus Faber supra jam assignatus, pag. 275, sed ex ipso, ut paulo inferius innuit, Ughello, qui hujus rei testem nullum appellat. Porro ad episcopatum Calliensem, seu Callensem, vulgo di Cagli, assumptum fuisse putamus Raynerium e cœnobio Fontis Avellanæ, in diœcesi Eugubina, ubi monasticum institutum professus fuerit: quandoquidem, teste Jacobillo in Sanctis Umbriæ tom. 3, pag. 355, in ejusdem cœnobii Martyrologio die XXV (mensem omisit) mentio fit Raynerii cujusdam, qui ex palæstra illa sacra ad infulas Callienses evocatus accesserit: in tota vero Calliensium antistitum serie apud Ughellum unicus occurrit Raynerius, isque noster. Plura non suppetunt, præter Acta, quæ subjicimus.

[Annotata]

* f. liberaretur

* an. celocibus?

ACTA
Auctore Thoma, archidiacono Spalatensi, in Historia Salonitana cap. 22.

Reynerius archiep. Spalatensis & mart. (S.)

BHL Number: 0000

EX MSS.

[Promovetur Sanctus a sede Calliensi ad Spalatenseni;] Mortuo tandem bonæ memoriæ Girardo archiepiscopo a, in hoc totius ecclesiæ Spalatinæ resedit consilium, ut neminem eligerent; sed a Sede Apostolica pastorem idoneum postularent. Tunc miserunt legatos suos ad curiam, sacerdotem quemdam Jonium sacristam & quemdam alium. Qui accedentes ad pedes Domini Alexandri Papæ, petitionem Spalatensis ecclesiæ humiliter porrexerunt. Erat autem tunc temporis magna controversia inter clericos Callenses Tusciæ civitatis b ex una parte, & Raynerium, eorum episcopum, ex parte altera, super quibusdam juribus ecclesiæ ipsorum, steterantque ambæ partes diu in curia implacabiliter litigantes. Cumque non posset inter eos tumultus hujus discordiæ mitigari, Dominus Papa hanc viam invenire voluit, fomitem tanti rancoris utiliter extinguendi. Itaque absolvit Raynerium ab administrationis vinculo, quo Callensi ecclesiæ fuerat alligatus: & quia sciebat eum virum valde habilem regimini pastorali, vocatis ecclesiæ Spalatinæ nuntiis, dedit ipsum illis in patrem & pastorem suæ ecclesiæ deducendum. Tunc clerici Callenses, licet ipsum odiis & vexationibus prosecuti fuissent; multum tamen tristes de amisso Pastore effecti, ad propria sunt reversi.

[2] Raynerius autem suscepto dignitatis pallio gaudens & lætus, [ubi applaudente clero & populo, suscipitur:] cum nuntiis iter arripuit veniendi. Descenderunt ergo Ravennam. Habebat autem Raynerius archiepiscopus vasa argentea non modica, pecuniam & indumenta pontificalia pretiosa. Cum autem timerent in mari latrocinia pyratarum, noluerunt prædictas opes secum in navi portare: sed includens eas Archiepiscopus in quodam dolio, recommendavit servandas apud sanctæ Mariæ monasterium de Porta Ravennate c, mandans, ut nulli hominum illud depositum traderetur, nisi ad manus cujusdam servientis sui, quem eis præsentem ostendit. Tunc conscendentes navem, profecti sunt. Cum autem pervenisset ad civitatem, cum magno tripudio cleri populique susceptus est. Cœpit autem ecclesiam multa prudentia gubernare, emendare clericos, populum instruere salubribus documentis, facultates ecclesiasticas vigilanti studio ampliare. Sed nunc ad Martinum episcopum Insularum d redeundum est. Hic cum esset senex quadam valetudine comprehensus, quasi amens effectus erat. Insulani vero ejus amentiam non ferentes, expulerunt eum; & accedentes ad ecclesiam Spalatensem, elegerunt Luccarum filium Duymi Ciclæ, archidiaconum ejusdem ecclesiæ; qui præsentatus Raynerio archiepiscopo, consecratus est ab eodem.

[3] Per idem fere tempus dominus Alexander Papa tempore Schismatis e navigavit ab Apulia, [obviam navigat summo Pontifici, eumque ad se perhumaniter invitat:] & venit ad Insulam Lissam f. Statim autem ut præsensit Raynerius archiepiscopus, præparatis navibus multis, cum magno comitatu cleri & nobilium civitatis venit ad eum, deferens ei cibaria & xenia multa. Tentabat rogare ipsum, ut ad Spalatensem urbem, quæ prope erat, divertere dignaretur; sed non acquievit Papa: festinabat enim ire Venetias ad componendum cum Frederico imperatore g. Navigavit ergo inde, & venit Jaderam h: ivit autem Raynerius archiepiscopus cum eo. Tunc Martinus Insularum episcopus, recuperata sanitate, jam compos mentis effectus, querelam Domino Papæ de sua expulsione & de Luccari intrusione deposuit: summus vero Pontifex, auditis & cognitis causæ meritis, Luccarum deposuit; Martinum vero ad suam sedem remisit.

[4] Eo tempore Emanuel inclytæ memoriæ apud Constantinopolim imperabat. [adit Manuelem Comnenum imp., erga se benignissimum:] Tota autem Dalmatia & pene Chroatia universa subjecta erat principatui ejus. Ipse autem erat benignissimus circa omnes sibi subjectos; non tributorum exactor, sed divitiarum suarum liberalissimus distributor. Omnes ad se venientes honorabat, omnibus impensas ex fisco regio exhibebat; recepta etiam computatione capitum civitatis Spalatensis, mittebat stipendia omnibus; infantibus etiam in cuna jacentibus singulos aureos dari faciebat. Mittebat autem duces suos cum magno apparatu armorum, portantes pro sumptibus pecuniam copiosam; qui veniebant; & tenebant civitates maritimas, & magnam Chroatiæ partem i. Itaque Spalatenses rogaverunt Raynerium archiepiscopum, ut pergeret Constantinopolim ad imperialem curiam visitandam. Qui gratanti animo acquiescens, associatis sibi aliquod * de nobilibus civitatis, Constantinopolim profectus est. Ingressusque ad Emanuelem imperatorem, ipsumque ex parte suorum civium multum reverenter salutans, valde honorifice ab imperatore susceptus est, & quamdiu ibi mansit, satis venerabiliter impensis ex curia affluenter exhibitis, procuratus est. Cum autem redeundi licentiam a principe postulasset, donavit ei munera pretiosa satis, & non pauca; sicque ad ecclesiam suam gaudens, & locuples est reversus k.

[5] [recuperare nititur erepta ecclesiæ bona;] Fuit autem Raynerius vir valde constans & intrepidus, nec patiebatur aliquid de juribus & facultatibus ecclesiæ deperire: unde factum est, ut quodam tempore iret ad montem Massarum, ut exquireret quædam prædia ecclesiæ, quæ a Sclavis occupata detinebantur; & cum faceret circuitum cum his, qui terrarum illarum habebant notitiam, ambiendo & limitando eas per suas extremitates, ecce, Nicolaus quidam cum fratribus & parentela sua, qui erant ex genere Cacitorum l, de facto Archiepiscopi valde dolere cœpit, & convocata populari multitudine, in magno furoris impetu Raynerium circumdantes, exclamaverunt: Quid tu, pessime præsul & inique, contra nos agere conaris? Numquid putas posse nos ejicere de possessionibus territorii patrum & antecessorum nostrorum? Nisi in continenti recedas, hic dies vitæ tuæ ultimus erit.

[6] [quod constanter exsequens, ab iniquis possessoribus lapidatur, & sepelitur a suis.] Raynerius autem (ut erat constantissimus) nil eorum minis perterritus, libera & intensa satis voce respondit, dicens: Non vestrum est territorium, ut asseritis; sed possessio ecclesiæ B. Domnii m, a vobis hactenus usurpata. Ad hanc vocem omnis multitudo Sclavorum, arreptis lapidibus, in eum unanimiter projecerunt, tamdiu dextris furentibus debacchantes, donec exanime corpus sub magno acervo lapidum dimitterent, & abirent. Viri autem illi, qui Præsulem fuerant comitati, videntes Sclavorum rabiem in ejus fore mortem succensam, cucurrerunt ad civitatem, tantum malum civibus nuntiantes. Cives autem subitaneo rumore attoniti, repente ad arma concurrunt, & alii quidem per mare, alii per terram ad montem Crassum, ubi scelus perpetratum fuerat, venire accelerant properanter. Ut autem pervenerunt ad locum, ecce, Pontifex miserandus sub illa lapidum congerie, quasi tumulatus jacebat; hostes omnes recesserant. Tunc extrahentes eum, navique extincta imponentes membra, cum magno luctu & mœrore ad civitatem duxerunt. Clerus autem, præparatis de more solemnibus exequiis, una cum populo extulerunt corpus Pontificis, & sepelierunt eum in ecclesia sancti Benedicti n.

[7] [Pœna sacerdotis improbi hoc facto lætantis,] Erat autem eo tempore sacerdos quidam, nomine Micha: hic cum de suis excessibus a prædicto Antistite sæpe argueretur, in magnum exarserat odium contra eum: non enim erat homo, qui de correctione proficeret in melius; sed qui deficeret in deterius. Hic ergo videns, quod mortuus erat insectator vitiorum suorum, lætus effectus est; & quasi insultans morti ejus, dixit quibusdam complicibus suis: Date mihi potum æquæ, ut possim dicere, quia superstes sum illi maligno præsuli, qui me quiescere non sinebat. Et cum datam aquam ex voto bibisset, statim se jecit in lectum, a quo numquam surrexit; sed paulo post vita decessit.

[8] Spalantenses autem, facta inquisitione de interfectoribus Archiepiscopi, [uti & omnium, qui lapidaverant. Annus martyrii; tempus, quo sedit.] aliquos invenerunt, quos statim patibulis suspenderunt. Sed Deus omnipotens non diu permisit tam nefarium scelus sine manifesta ultione manere: nam quotquot in effusione innocentis sanguinis impias extenderunt manus, post modicum tempus, alii fame, alii gladio, alii peste cum sua posteritate consumpti sunt. Obiit autem venerabilis Raynerius 2 Nonas Augusti anno Domini MCLXXX. Præfuit vero ecclesiæ annis quinque o. Post cujus decessum Spalatenses rogaverunt servientem ejus, quatenus Ravennam pergeret, depositumque Archiepiscopi ad ecclesiam Spalatensem deferret. Ipse autem cum esset fidelis & bonus, acquievit civibus; & præparato navigio perrexit Ravennam. Miserunt autem cum ipso quemdam clericum, nomine Baddam Marulle. Tunc ostenderunt depositariis quædam intersigna Archiepiscopi; & quia ille idem erat, ad cujus manus depositum illud jusserat Archiepiscopus tradi, reddiderunt totum illud dolium, in quo fuerant opes illæ reclusæ. Receptis vero omnibus, reversi sunt. De rebus itaque illis, quædam ecclesiæ datæ sunt; de aliis fecit communitas voluntatem suam.

ANNOTATA.

a De hoc Girardo egerat auctor noster sub finem capitis 20: de ecclesia vero seu archiepiscopatu Salonitano, nunc Spalatensi, consuli meretur Lucius lib. 2, toto cap. 14.

b De Callio & episcopis Calliensibus seu Callensibus, Urbinatis metropolitæ suffraganeis, adi Ughelli editionem novam tom. 2, col. 808.

c Hoc monasterium Canonicorum regularium fuse describit Hieronymus Faber in Sacris veteris Ravennæ monumentis parte 1, a pagina 266; ubi & quæ hic & infra num. 8 narrantur, invenies pag. 274 & seq.

d De hoc Martino, insularum Pharon & Brachia episcopo, egerat auctor cap. 20. Ceterum res hæc ad Acta nostra non spectat, nisi quatenus suffectum Martino Luccarum consecrasse rogatus dicitur S. Raynerius. Plura in hunc Locum Lucius lib. 3, cap. 13.

e Hoc schisma sub Alexandro PP. restinctum est anno 1180, cum annos 21 per quatuor antipapas durasset. Vide Pagium in Breviario Romanorum Pontificum tom. 3, pag. 107.

f Insula hæc nunc Lissa, olim frequentius Issa nuncupata, in mari Adriatico sedecim circiter leucis horariis Spalato distat. De ea plura Lucius locis variis, quos assignat in indice, verbo Issa.

g Venetias appulit Pontifex anno 1177, die XXIII Martii; Fredericum vero, composita pace, ad pedis osculum admisit ibidem die 24 Julii eodem anno. Adi Pagium citatum, pag. 98 & seqq.

h Jadera, nunc vulgo Zara, urbs Dalmatiæ maritima & archiepiscopalis, abest Spalato versus occasum leucis fere 23.

i Adi Cinnamum Historiarum lib. 6 ab initio;& Lucium lib. 3 cap. 9 & 10.

k Hac eadem occasione ab eodem imperatore mandatum illud obtinuit, quo restitui volebat ecclesiæ Spalatensi, quæcumque ad eam demonstrare per chartam aut testes posset Raynerius aliquando pertinuisse, & inique ab invasoribus sacrilegis possideri. Exhibet illud Lucius lib. 3, cap. 10, pag. 132, datum mense Martio Indictione XIII, hoc est, anno Christi 1180: additque, in hujus præcepti exsecutione sanctum hunc Præsulem occubuisse.

l Caciti, Cinnamo Κατζίκιοι, item Cacicli, Cazzeti, & Cazethi, juxta Lucium lib. 4, cap. 4, pag. 163, una fuit ex duodecim tribubus Croatorum, in Zupania maritima potens & piraticæ assueta ac latrociniis.

m Domnii, patroni scilicet ecclesiæ Spalatensis, & primi episcopi Salonitani, de quo egimus ad diem XI Aprilis a pagina 5.

n Quam nimirum extra muros Spalatenses Benedictinis monialibus opipare fundaverat Laurentius archiepiscopus, ut narrat Thomas noster cap. 16. Vide etiam in Commentario num. 3.

o Confirmantur hæc in Memoria archiepiscoporum Salonitanæ & Spalatinæ ecclesiæ apud Lucium pag. 383 his verbis: Raynerius sedit annos V. Iste fuit lapidatus a Slavis de Masaro, eo quod circuibat terras ecclesiæ A.D. MCLXXX prid. Non. Aug. Sepultus est apud monasterium S. Benedicti intus in ecclesia.

* lege aliquot

DE S. DOMINICO CONFESSORE
FUNDATORE ORDINIS FF. PRÆDICATORUM.
BONONIÆ IN ITALIA.

Anno MCCXXI

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Dominicus conf. Bononiæ (S.)

BHL Number: 2211, 2215, 2222, 2226

AUCTORE G. C.

§ I. Præmittitur notitia veterum auctorum, qui Vitam Sancti conscripserunt.

Multi scriptores synchroni aut suppares eximia S. Dominici gesta posteritati reliquerunt. [Præter testes oculatos gestorum S. Dominici,] His adde novem testes, omni exceptione majores, qui egregias ejusdem Sancti virtutes, quas ipsi viderant ac observaverant, jurejurando coram judicibus declararunt. Nec minorem fidem merentur jurati testes Tholosani, numero trecenti, qui aliqua Sancti gesta & miracula, a se in partibus Tholosanis visa vel audita, non parum confirmarunt, ut postmodum dicemus. Unde miror, Adrianum Bailletum tomo 2 Legendæ suæ Gallicæ auctoritatem horum omnium tam flocci pendere, ut in tabula critica, mensi Augusto præfixa, ad diem IV istius mensis audacter more suo innuat, in hac re parum B. Jordano, primo Vitæ scriptori, aliisque antiquis biographis deferendum esse. Nam si severus ille Aristarchus non credat dignissimo S. Dominici successori, qui Acta sancti Patris sui facile indagare poterat, & testibus oculatis, aliisque viris huic tempori vicinis, quid tandem ad fidem faciendam in historia exiget? Si hæc hypercriticus iste novisset, aut attente considerasset, forte mitiorem de illis auctoribus censuram tulisset. Interim ad pleniorem rigidi hujus censoris refutationem, ac clariorem rerum dicendarum intelligentiam, ex Bernardo Guidonis, qui circa finem seculi XIII in Ordine Prædicatorum floruit, & postea ex illo ad episcopatum Lutevensem assumptus est, antiquos istos biographos transcribemus, eosdemque hinc inde suppletos observationibus nostris dilucidabimus.

[2] Igitur Bernardus ille apud Edmundum Martene in Collectione amplissima veterum scriptorum & monumentorum tomo 6 col. 404 ac 405 eos ita recenset: [habemus de iisdem libellum B. Jordani synchroni,] Gesta præclara B. Dominici conscripserunt, qui sequuntur Fratres, viri præclari. Primo omnium venerabilis Frater ac pater Magister Jordanis, dignus ejus successor, in libello seu tractatu suo, quem intitulavit; De principio Ordinis Fratrum Prædicatorum ante canonizationem ipsius; & generale Capitulum approbavit; qui libellus incipit in prologo hoc modo: Filiis gratiæ, coheredibus gloriæ, Fratribus universis. Vita autem seu Legenda incipit ibidem in secundo capitulo hoc modo: Hujus temporibus fuit quidam adolescens, nomine Dominicus. Ex hoc distincto prologi & capitis initio, aliisque adjunctis abunde colligimus, in Museo nostro servari antiquum apographum ejusdem libelli, quem B. Jordanus paucis annis post obitum S. Dominici conscripsit, ut infra clarius apparebit.

[3] Dum hic dicitur libellus ille a Capitulo generali approbatus, [in quo Capitulum Bononiense anni 1242] non id ita intelligi debet, quasi Capitulum istud omnia & singula in eo contenta approbarit: nam Capitulum generale, quod Bononiæ anno 1242 celebratum est, apud Edmundum Martene in Thesauro novo anecdotorum tomo 4 Col. post alia decreta sic statuit: Item monemus & volumus, quod abradatur de Legenda beati Dominici; ubi semetipsum asserit, licet in carnis integritate divina gratia conservatum, nondum illam imperfectionem evadere potuisse, quin magis afficeretur juvencularum colloquiis, quam affatibus vetularum. Periodus illa, quæ hic supprimenda decernitur, in apographo nostro membranaceo ita erasa est, ut adhuc aliquo modo legi potuerit, quemadmodum inferius patebit.

[4] [aliquam periodum supprimendam decernit.] Porro Jacobus Echardus, qui non ita pridem scriptores Ordinis Prædicatorum duobus voluminibus recensuit, & ex eodem B. Jordani libello Vitam S. Dominici huic operi inseruit, notisque illustravit, tomo 1 pag. 22 in observationibus suis ad istud Capituli generalis decretum notat sequentia: Sapientes illi viri (erat Capitulum diffinitorum secundum) forsan veriti sunt, ne ista confessio eximiæ beati Dominici sanctitati officeret, & labem inureret, eorumque prudentia in harum linearum abrasione non nisi laudanda est; verum cum affectio illa externa tantum esset, nec ad Sancti animam penetraret, imo quam toto corde detestabatur, quid obstat, si ipse ita fassus est, ut nos fragiles nobis caveremus, quo minus eum tam sanctum humani quid tamen passum esse, salva innocentia, sciamus. Hæc de libello B. Jordani dicta sufficiant.

[5] [Post B. Jordanum Petrus Ferrandi,] Bernardus Guidonis ad alterum Vitæ scriptorem ita pergit: Secundo scripsit Frater Petrus Ferrandi, Hispanus natione de Galexia, * post canonizationem sancti Dominici; & generale Capitulum similiter approbavit. Hæc Legenda incipit, ut æstimo: Beatus Dominicus adhuc puerulus sub nutricis custodia constitutus. Nicolaus Antonius in Bibliotheca veteri Hispana lib. 8 cap. 3 num. 119 de eodem Petro ita meminit: Ejusdem instituti (videlicet Ordinis Prædicatorum, de quo antea egerat) sodalis F. Petrus Ferdinandi sive Fernandez, Gallæcus, inter Fratres a puero persancte vixit, ac plurimis locis professor fuit, tandemque e Zamorensi cœnobio ad Superos abiit. Hic sancti patris Dominici Vitam diligentia non mediocri adhibita compilavit. Legendam vocat Antonius Senensis, quæ incipit: P. Dominicus adhuc puerulus. Nescio, unde Nicolaus Antonius, Echardus, aliique cognomen Ferdinandi vel Fernandez eruerint, cum a Bernardo Guidonis, & in Vitis Fratrum, quas in veteri Ms. codice nostro, signato P. Ms. 7, habemus, part. 5 cap. 3 diserte Frater Petrus Ferrandi nominetur.

[6] Laudatus Echardus tomo 1 de scriptoribus Ordinis Prædicatorum (hoc opus deinceps brevitatis causa sub nomine Bibl. Prædicat. citabimus) pag. 1 Petrum illum facit patria Lusitanum, [cujus opusculum hactenus invenire non licuit,] vel quia Gallæcia vicina est Lusitaniæ, vel quia forte provincia illa, ex qua oriundus erat Petrus, olim ad Lusitaniam spectabat. At Echardus eodem tomo pag. 127 de hoc Petro distinctius agit, eumque ibi appellat Hispanum, & argumentis quibusdam recte probat, ipsum ante annum 1260 ex hac vita migrasse. Ceterum Echardus post memoratum hujus scriptoris opusculum de Actis S. Dominici, & assignatum illius principium, sic ad propositum nostrum ibidem scribit: Hanc Vitam Malvenda citatus ex Bernardo Guidonis in Commentario de rebus Ordinis dicit fuisse in Capitulo generali approbatam; sed quodnam illud Capitulum, non indicat: Commentarium autem illum Guidonis (nuper ab Edmundo Martene in Collectione amplissima tomo 6 a col. 398 typis excusus est, ut supra indicavimus) mihi videre non licuit. Ceterum Vita illa videretur curiosius investiganda, & ab iis, penes quos est, in lucem edenda: etsi enim ea usus fuerit venerabilis Humbertus, &, quæ in ea præcipua, Vitæ a se scriptæ inseruerit, non parum confert ad factorum veritatem dilucidandam, hujusmodi æqualium vel supparium scriptorum prima & simplicia exemplaria genuinaque intueri. Cum suspicarer, anecdoton istud opusculum alicubi in bibliothecis RR. PP. Prædicatorum conservari, desiderium illius edendi ipsis indicavi in scheda memoriali, quæ ad reverendissimum totius Ordinis Magistrum transmissa est. Insuper ad amicos in Lusitania & Hispania scripsi, ut hanc Petri lucubrationem alicubi detegerem; sed hactenus oleum & operam perdidi.

[7] Hunc Petrum in ordine biographorum sequitur, aut forte præcedit, [Bartholomæus Tridentinus,] Bartholomæus Tridentinus, quem Bernardus Guidonis omisit, aut non novit, & de quo Echardus tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 110 hæc tradit: Frater Bartholomæus Tridentinus, a patria sic nuncupatus, vir doctrina & pietate conspicuus, circa Ordinis primordia claruit, & vel ab ipso B. Dominico, vel ab ejus primorum sodalium aliquo vestem induit. Certe S. Antonium de Padua, qui anno MCCXXXI mortuus est, vidisse se ac cognovisse, & translationi primæ corporis S. Dominici interfuisse anno MCCXXXIII, ipse asserit in opere mox laudando. Hoc autem opus inscribitur: Epilogus Vitæ sanctorum, ut habet Echardus, vel: Liber epilogorum in gesta Sanctorum, ut Henschenius noster in ecgrapho suo notavit, & exaratum videtur circa annum 1240, sicut Echardus nobiscum censet. At certe synopsis Actorum S. Dominici post annum 1244 & ante annum 1251 conscripta est, ut postea in Annotatis observabimus. Ex hoc manuscripto Bartholomæi Tridentini opere, quod anno 1660 adhuc in bibliotheca Cardinalis Barberini codice 2061 servabatur, Henschenius primam S. Dominici translationem, & Papebrochius brevem ejusdem Sancti Vitam Romæ excerpserunt, quas infra suo loco nunc primum typis excudemus.

[8] Circa hæc tempora etiam vixit monialis Dominicana, a Bernardo Guidonis prætermissa, [Angelica de Bononia,] quæ Acta S. Dominici conscripsisse dicitur, & de qua laudatus sæpiusque laudandus Echardus tomo 2 Bibl. Prædicat. pag. 831 tradit sequentia: Soror Angelica de Bononia ex primis sacri gynæcei sanctæ Agnetis, in civitate Bononiensi in ipsis Ordinis initiis erecti, sanctimonialibus una fuit, quæ sub B. Cæciliæ de Cesarinis supra laudatæ institutione ad eam perfectionem ascendit, ut illustrem vitæ suæ sanctissime actæ memoriam reliquerit. Floruisse dicitur ab anno MCCXXV ad MCCXL, & ultra. Scripsit Vitam & gesta B. Dominici, ut ea narrantem B. Cæciliam, & primos ejusdem Sancti socios audierat. Hujus operis exemplum Ms. extat Matriti in regio S. Dominici monasterio, a Fratre Josepho de Sarabia, de quo supra pag. 782, visum; qui testatur tamen, non nisi apographum esse, post annum MCCCLXXII scriptum, cum eadem manu in eo habeatur non solum Vita S. Thomæ de Aquino, sed & hujus translationis corporis historia. Nos ea lucubratione caremus, nec magnopere indigemus, cum Ferdinandus de Castillo in sua Hispanica Ordinis Prædicatorum Historia haud dubie his monumentis usus fuerit, ut in prologo ejusdem Historiæ videtur indicare. Porro quantum fidei narrationibus sororis Cæciliæ tribuendum sit, ex infra citandis Echardi verbis apparebit.

[9] [& Constantinus Urbevetanus, auctores suppares,] Ad hanc ætatem quoque pertinet Constantinus, qui ab episcopatu Urbevetano, ad quem ex Ordine Prædicatorum assumptus fuit, vulgo cognominatur Urbevetanus, & de quo Bernardus Guidonis loco supra citato hæc habet: Tertio scripsit Frater Constantinus, qui fuit episcopus Urbevetanus, de mandato venerabilis patris Magistri Ordinis, Fratris Joannis Theuthonici, sicut patet in epistola ipsius Fratris Constantini, quæ incipit: Reverendo in Christo Patri. Prologus vero incipit consequenter hoc modo: Multifarie multisque modis. Legenda vero incipit hoc modo: Venerabilis quidem pater, beatus Dominicus; & hanc Legendam similiter generale Capitulum approbavit. Inter scriptores Actorum S. Dominici etiam ab Echardo in Bibliotheca Prædicatorum tomo 1 pag. 1 numeratur tertius Constantinus Medices, Etruscus, episcopus exinde Urbevetanus, qui jubente Joanne ab Wildeshusen, quarto Ordinis Magistro, novam Legendam scripsit ac edidit inter MCCXLII & MCCXLVII, multa a Jordano omissa addens, testibus usus, qui Sancto annis pluribus familiariter convixerant.

[10] [Vitam ejusdem Sancti litteris mandarunt.] Deinde Echardus eodem tomo pag. 153 narrat præcipua hujus Constantini gesta, & ibidem de Legenda ipsius ad rem nostram sic monet: Hanc vero nos supra integram edidimus ex accurato codice nostro Ms. seculi XIII membr. charactere minutissimo, sed eleganti. Vitam hanc Vincentius Bellovacensis Speculi historialis libro XXXII inseruit, sed non integram, & in editis præterea mendis scatentem. Hanc appellat LEGENDAM NOVAM ad discrimen alterius a beato Jordano antea scriptæ. Constantinum volunt ex jussu quarti Ordinis Magistri Joannis ab Wildeshusen, anno MCCXLII in comitiis Bononiensibus dato, scripsisse; quod verosimile, licet in actis ejus Capituli, quæ nunc habentur, nihil de hoc legatur. Opus finiisse ante MCCXLVII, fere mihi certum. Quandoquidem igitur Echardus hanc S. Dominici Vitam tomo 1 Bibl. Prædicat. a pag. 25 edidit, non judicamus, eam a nobis recudendam esse, cum præsertim Theodoricus de Appoldia, quem post hunc Commentarium prævium typis subjiciemus, ex eadem aliisque ampliorem suam lucubrationem composuerit. Si quid tamen notatu dignum, aut ab aliis discrepans, in ista Constantini Legenda occurret, id in Commentario nostro, vel in Annotatis ad Acta Theodorici de Appoldia, indicabimus.

[11] Bernardus Guidonis seriem biographorum suorum post Constantinum Urbevetanum statim prosequitur his verbis: [Hos secuti sunt Gerardus de Fracheto,] Scripsit etiam dilectus Deo & hominibus Frater Geraldus de Fracheto, Lemovicensis diœcesis, Prior Provincialis provinciæ, quasi colligens spicas, quæ manus metentium evaserunt, sicut ipsemet testatur ibidem, multa, quæ omissa vel ignorata ab aliis scriptoribus videbantur, recolligens & componens in secundo libro, qui Vitas Fratrum inscribitur, quem ipse composuit, & quinque libellis distinxit, qui secundus liber incipit: Non debet videri superfluum. Echardus tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 259 hunc scriptorem vocat Gerardum, & pagina sequente ostendit, jam ab anno 1260 absolutum fuisse ipsius opus, cujus secundam partem, quæ ad Acta S. Dominici spectat, ex duplici codice Ms. emendatius recusam, eidem tomo 1 Bibl. Prædicat. a pag. 37 inseruerat. Nos idem Gerardi vel Geraldi opus integrum & in quinque partes divisum, habemus in membranco nostro codice P. MS. 7, quem cum editis conferemus, si quid ex eo per decursum hujus Commentarii aut in Annotatis ad Acta S. Dominici observandum occurrat.

[12] Theodoricus de Appoldia in prologo primo ad Acta S. Dominici inferius apud nos num. 3, [qui jussu Humberti, generalis Magistri Prædicatorum,] memoratas Vitas Fratrum venerabili Humberto tribuit, dum ibidem post alia de illo hæc habet: Etiam librum, qui Vitas Fratrum dicitur, sua devotione & diligentia compilavit. Hinc quoque Malvenda, aliique nonnulli recentiores istam collectionem eidem Humberto adscribunt. At illustrissimus Bernardus Guidonis præter illa, quæ numero præcedente in hanc rem retulimus, apud laudatum Edmundum Martene eodem tomo 6 citati operis col. 423 scribit sequentia: Octavus Prior Provincialis fuit Frater Geraldus de Fracheto, Lemovicensis diœcesis, de Castro Luceti prope Lemovicam oriundus, qui successit Fratri Stephano Alverno, electus in Capitulo provinciali, in Podio beatæ Mariæ celebrato, anno Domini MCCLI… Hic librum, qui Vitas Fratrum inscribitur, de mandato venerabilis patris fratris Hymberti, Magistri Ordinis, compilavit, in quo suæ Religionis viventem imaginem legentibus posteris dereliquit.

[13] Verum hæ Theoderici & Bernardi assertiones, in speciem contrariæ, [Vitas Fratrum collegit,] videntur inter se conciliari posse, si dicamus, venerabilem Humbertum Gerardo materiam hujus opusculi subministrasse, & Gerardum subministrata sibi varia monumenta digessisse, ac apto ordine collocasse. Huic conciliationi fundamentum præbet Echardus, dum tomo 1 Bibl. Prædicat pag. 147 de venerabili Humberto hæc tradit: In libro, cui titulum indiderunt Vitas Fratrum, non modicam partem habet: nam & ejus jussu a Fratre Gerardo Lemovicensi compilatus est, & plura a se cognita & scripta eidem misit, suis locis inserenda. Deinde pag. 260 ejusdem tomi Vitas Fratrum inter lucubrationes Gerardi Lemovicensis recenset, & de opusculo illo inter alia sic monet: Tempus, quo editum fuit hoc opus, ex actis comitiorum generalium eruitur. Anno itaque MCCLVI Parisiis ordinatum fuit, ut quod memoria dignum rescirent sodales, illud Magistro Ordinis quamprimum scriberent. Cum autem exinde multa memorialia ex provinciis omnibus missa fuissent, ea Humbertus Gerardo commisit, qui laudabiliora seligens, opus jam anno MCCLX confecerat, & eodem anno in comitiis Argentinensibus approbatum, per Ordinem publicum redditum est; quæ ex ipso prologo constant. Postea autem quædam variis locis addita fuerunt, ut ad finem partis secundæ & ad initium capitis sexti partis quartæ, & alias; sed hæc addita & inserta ante annum MCCC. Nunc ad aliam certam venerabilis Humberti lucubrationem progrediamur.

[14] [ac ipse Magister Humbertus,] Huic Gerardo seu Geraldo Bernardus venerabilem Magistrum Humbertum ita subjungit: Scripsit nihilominus venerabilis pater frater Hymbertus, Magister Ordinis quintus, omnia bene dicta & posita a præcedentibus recolligens & compingens, conflans unam compilationem ex Legenda præfati Fratris Ferrandi & Fratris Constantini, minus necessaria resecans, bene posita altius repetens, stylo fideli, pulchro, & venusto, ordine quoque valde rationabili & congruo, quæ in pluribus ceteris antefertur, sicut patet diligenter examinanti & conferenti, idem assumens principium, quod & Frater Constantinus in suo prologo, scilicet in sequentibus, in locis suis etiam in ipso prologo superaddens & immutans convenienter & apte. Prologus incipit sic: Multifarie multisque modis.. Legenda vero incipit consequenter hoc modo: Beatus Dominicus Fratrum Prædicatorum dux et pater inclytus. Echardus tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 147 conjicit, ante annum 1254 ab Humberto scriptam fuisse hanc S. Dominici Vitam, quam habemus in ecgrapho codicis Ultrajectini (huic adde breve ejusdem Humberti chronicon, quod in codice nostro P. MS. 7 exstat) quo utroque instrumento utemur, si aliqua majoris momenti differentia sese obtulerit.

[15] [cujus lucubratio maxime in usu fuit.] Videtur illa Humberti Legenda in Ordine Prædicatorum maxime usitata fuisse: ea enim jam ab anno 1254 inserta erat Lectionario sive Officio ecclesiastico istius Ordinis, ut Echardus tomo 1. Bibl. Prædicat. pag. 147 testatur. Communiorem ejusdem Legendæ usum etiam colligo ex actis Capituli generalis, quod anno 1260 Argentinæ celebratum est, & ex quo Edmundus Martene in Thesauro novo anecdotorum tomo 4 Col. profert sequens decretum: Item mandat Magister, quod Fratres utantur Legenda beati Dominici, quæ inserta est in Lectionario, & aliæ deinceps non scribantur. Dum hic decernitur, ut aliæ Legendæ deinceps non scribantur, suspicor, tantummodo prohiberi, ne quis injussus novam S. Dominici Vitam scribat, aut scriptam Officio ecclesiastico saltem inserat: nam postea varii ejusdem Ordinis scriptores Acta S. Dominici ediderunt diversis modis, ut jam videbimus.

[16] [Denique Jacobus de Voragine, aliique duo,] Jacobus de Voragine operi suo, quod nunc communiter Legenda aurea appellatur, inseruit brevem S. Dominici Vitam, ut præter alios laudatus Bernardus Guidonis testatur his verbis: Frater Jacobus de Voragine, Lombardus, postmodum archiepiscopus Januensis, suam conflavit compilationem more suo in Vitis Sanctorum novis, sicut & de aliis Sanctis fecit, prout ibidem patet. De hoc Jacobi opere varia sunt eruditorum judicia: nam Melchior Canus lib. XI de Locis theologicis apud nos pag. 540 cum altero quodam veteri exemplorum collectore simul auctorem hujus Legendæ sic acriter perstringit: Nec ego hic libri illius auctorem excuso, qui SPECULUM EXEMPLORUM inscribitur; nec historiæ etiam ejus; quæ Legenda aurea nominatur: in illo enim miraculorum monstra sæpius, quam vera miracula legas; hanc homo scripsit ferrei oris, plumbei cordis, animi certe parum severi & prudentis. Nihilominus Bollandus noster in prologo ad Acta Sanctorum ante tomum 1 Januarii § 4 pag. XIX & sequente Legendam auream hujus Jacobi contra Ludovicum Vives aliosque criticos tuetur. Quid sentiendum sit de illa collectione, quæ semel manuscripta in codice membraneo notato ✠ Ms. 87, & bis antiquis typis excusa in Museo nostro exstat, parum hic nostra interest, cum vetustiora & ampliora S. Dominici Acta nobis aliunde suppetant.

[17] Cum hic mentio inciderit de Melchiore Cano, apte hoc loco referri potest severa ejusdem censura, [quos tres Melchior Canus acri censura perstringit,] quam tulit de duobus diversi temporis & Ordinis sui scriptoribus, qui etiam Acta S. Dominici collegerunt. Is itaque criticus lib. XI de Locis theologicis pag. 540 & 541 historicas Vincentii Bellovacensis, & S. Antonini collectiones sic censoria virgula notat: De Vincentio Valvacensi & divo Antonio (ita hic lustrali nomine dictus est, licet jam communiter Antoninus appelletur) liberius judico, quorum uterque non tam dedit operam, ut res veras certasque describeret, quam ne nihil omnino præteriret, quod scriptum in schedulis quibuslibet reperiretur. Ita ad historiam unamquamque existimandam, momentoque suo ponderandam non artificum statera, sed ne populari quidem trutina usi sunt. Quamobrem boni licet ac minime fallaces viri, qui tamen nec auctores eos, a quibus suos exscripsere libros, diligenter examinarunt, nec res justis libratas ponderibus memoriæ prodiderunt, apud criticos graves atque severos auctoritate carent. Hoc rigidum Cani judicium non impediet, quo minus ex duobus istis auctoribus nonnulla excerpamus, ubi operæ pretium videbitur.

[18] Denique Bernardus Guidonis loco supra memorato ultimum ætatis suæ biographum ita refert: [& Theodoricus de Appoldia eamdem Vitam conscripserunt.] Frater Theodericus de Appoldia Theutonicus; de conventu Erfordensi, provinciæ Saxoniæ, tempore & jussu venerabilis patris Fratris Munionis, Magistri Ordinis nostri septimi, librum novum, quem intitulavit de Vita et miraculis S. Dominici, et de Ordine Prædicatorum, quem instituit, compilavit circa annum Domini MCCXC per capitula & rubricas. Primus liber post omnes prologos incipit in hunc modum: Dominicus humilis servus Jesu Christi. Is auctor est Theodoricus, natione Germanus, qui a loco natali, inter Vimariam & Iënam sito, cognomen de Appoldia accepit, & de quo pluribus infra agetur. Malvenda in Annalibus Prædicatorum ad annum 1234 pag. 530 & 531, & Altamura sparsim in Bibliotheca Dominicana, aliique Ordinis scriptores jam memoratis auctoribus superaddunt nonnullos veteres S. Dominici biographos, quorum scripta sunt supposititia, aut dubia, & omnibus antiquis ignota, ut paragrapho sequente ostendemus.

[Annotata]

* forte Gallæcia

§ II. Ficti & supposititii vel dubii ejusdem Vitæ scriptores, qui sub nomine veterum aut aliorum perperam ab aliquibus allegantur.

[Aliqui auctores Joannem de Monte & Thomam de Templo] Si Joannes de Monte & Thomas de Templo umquam exstitissent, aut saltem scripsissent illa opera, quæ quidam recentiores eis confidenter attribuunt, inter primos S. Dominici biographos paragrapho præcedente collocandi erant: nam Ambrosius de Altamura in Bibliotheca Dominicana ad annum 1226 centuria prima pag. 5 ætatem & lucubrationem prioris indicat his verbis: Joannes de Monte sanctissimi nostri patriarchæ Dominici socius amantissimus, natione Hispanus, vir antiquæ fidei & candoris, nec minus doctrinæ præstantia, quam vitæ probitate insignis, immortalem sibi apud posteros peperit gloriam scribendo de laudibus B. Mariæ librum prænotatum Mariale. Lusitanus in Bibliotheca, Plodius part. 2 lib. 1. Claruit anno reparatæ salutis MCCXXVI. Deinde levem quamdam conjecturam proponit, qua Joannem de Monte cum Joanne de Navarra perperam cupit confundere, ut ex infra referendis patebit.

[20] [perperam inter veteres S. Dominici biographos recensent,] Altamura in proxime citato suo opere centuria prima pag. 56 & 57 alterum S. Dominici socium ita recenset: Thomas de Templo Hispanus, sanctissimi nostri patriarchæ Dominici multo tempore socius fuit; vir plane liberalium litterarum & sacræ Scripturæ peritissimus, qui calluit quoque theologicas disciplinas, religione conspicuus, nec non spectabilis fama; at super omnia fervore ardenti complectebatur Virginem de Rosario: hinc scripsit librum de miraculis sanctissimi Rosarii beatissimæ Virginis; item de prædicatione illius facta per eumdem sanctissimum Patrem. Vixisse proditur sere usque ad hunc annum MCCLXXX. Taëgius in Monum. part. 1, Lusitanus in Bibliotheca, & Plodius part. 2 lib. 1. Nicolaus Antonius in Bibliotheca veteri Hispana lib. 8 cap. 3 num. 120 mortem ejus anno 1260 affigit, & incaute quosdam recentiores Dominicanos secutus est, dum ibidem sic scribit: Coævus his & parenti Dominico fuit Frater Thomas de Templo, utpote ejusdem sancti Patriarchæ socius, qui scripsisse librum refertur de Rosario B. Virginis, obiisseque anno MCCLX. Nescio, cur Nicolaus Antonius in Bibliotheca sua Hispana omiserit Joannem de Monte, cum hic etiam Hispanus fuisse tradatur.

[21] [sicut Jacobus Echardus,] At quæcumque sit hujus omissionis causa, juverit audire Jacobum Echardum ex Ordine Prædicatorum, qui tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 472 & 473 de duobus hisce prætensis S. Dominici sociis ac scriptoribus tale fert judicium: Fratres Joannes de Monte & Thomas de Templo una sunt a nobis laudandi, nec ab invicem disjungendi, cum eadem de utroque fabulentur. Ambo dicuntur Hispani, ambo beati Dominici, dum verbo Dei apud Albigenses instaret, socii & comministri, ambo a sancto Patre ad Ordinem suum allecti, & sua veste donati, ambo gestorum ejus scriptores: primus scilicet Joannes in libro, cui titulum faciunt Mariale, seu de laudibus B. Virginis; alter, nempe Thomas, in altero, quem ei inscribunt de miraculis rosarii B. Mariæ Virginis, et de prædicatione illius facta per beatum Dominicum.

[22] Deinde Echardus citat Lusitanum, Gozzeum, Pium, [scriptor Ordinis Prædicatorum,] Malvendam, aliosque Ordinis sui auctores, qui ex fide Alani de Rupe (hujus fidem infra examinabimus) jam memorata amborum scripta laudant, & adversus illorum opinionem sic judicare pergit: Interim hos duos scriptores, homines plane fictitios sincerus veri amator habebit, & quæ ex iis de beato Dominico proferuntur, nulla veri specie fulcita, cum certis ejus Actis non convenientia; imo omnino adversa deprehendet. Certe mirum esset; si sancti Dominici socii fuissent, nullam amborum in antiquis Ordinis monumentis esse memoriam: nam nec beatus Jordanus, secundus Ordinis Magister, qui sexdecim ejus primos sodales tam diligenter ex nomine numerat, de his duobus quidquam habet: nihil Stephanus de Borbone seu de Bellavilla, nihil Stephanus de Salanhaco, nihil ceteri ejus ætatis, Humbertus de Romanis quintus Magister Ordinis, Gerardus de Fracheto, Vincentius Bellovacensis, Thomas de Cantimprato, Theodoricus de Appoldia, Jacobus de Voragine, verbo nullus; quorum tamen plerique tractatus ediderunt speciales de cultu B. Virginis, de ejus miraculis, de Salutatione angelica, de speciali Ordinis ad eam devotione, & de gratiis ab ea acceptis. Gesta beati Dominici curiosius primitivi illi Ordinis Patres perscrutati sunt, ut posteris traderent. Qui factum est, ut omnia ex illis duobus prolata, quæ solemnia & vulgatissima esse debuerunt, præsertim stupenda illa Tolosæ perpetrata, eos fugerint?

[23] Sed est aliud mirum, libros illos Joannis de Monte & Thomæ de Templo apud Alanum solum, [variis demonstrat argumentis,] si ipse revera meminit, laudari, a nullo alio suæ ætatis visos aut lectos. Certe non meminit Jacobus Sprengerus, qui primam Rosarii sodalitatem anno MCCCCLXXV Coloniæ erexit, nec Cornelius de Snekis, congregationis Hollandiæ circa MD Vicarius generalis, qui antiqua Psalterii B. Virginis monumenta diligentius quæsivit, & quædam etiam anni circiter MCCXXX profert. Si libri illi, ducentis & amplius annis antiquiores, Alani ætate constabant adhuc, cur deinceps non visi, cur non multiplicati, cur non prælo dati: nam hoc e re erat? Hunc Joannem de Monte Altamura eumdem conjicit cum Joanne de Navarra, illustri beati Dominici socio; sed vereor, ut hæc conjectura ulli placeat: nam si quæ scripsit Navarræus, antiquos nostros gestorum S. Dominici scriptores non latuissent, sed avidius excepissent. Quam autem hactenus dicta antiquitati cultus B. Virginis per unicam vel triplicem Salutationum angelicarum quinquagenam non officiant, & ex jam identidem observatis & ex postea dicendis constabit. Unam inquirimus veritatem, quam mendaciis non egere, non fulciri, imo potius deteri & obrui, persuasi sumus. Nos eumdem veritatis amorem profitemur, & propterea inferius sine ullo partium studio originem instituti Rosarii indagare conabimur.

[24] Sed non satis clare intelligo, cur Echardus initio numeri præcedentis sub conditione dicat, [in quibus tamen aliquid difficile intellectu occurrit.] libros illos Joannis de Monte & Thomæ de Templo laudari apud solum Alanum, si ipse revera meminit. Certe dubitare non poterat, quin libri isti ab Alano sæpissime citentur, ut opuscula ejus leviter percurrenti manifestum fiet. An forte illo loquendi modo innuit, Alanum de Rupe non esse revera auctorem istorum opusculorum, quæ ei passim adscribuntur? Hoc si velit, non magnopere refragabimur. At in ea hypothesi videbitur Echardus secum pugnare, quando ipsemet eadem opuscula postmodum Alano attribuit, & ibidem monet, inspersas iis fabulas sanctitati ejus non officere. Verum de his figmentis infra fusius agendum erit. Interea transeamus ad alios scriptores, qui per magis innocuum errorem sub alieno nomine laudantur.

[25] [Dicuntur eamdem Vitam scripsisse quidam Mamitins,] Joannes a sancta Maria, alio cognomine Rechacus, in præfatione sua ad Gallicam S. Dominici Vitam pag. 6 inter antiquos sancti Patris sui biographos citat quemdam Mauritium, quasi is fuerit socius S. Dominici, & ex testimonio suo oculato Acta illius conscripserit; cum interim nec apud veteres, nec apud recentiores (si forte solum Stephanum de Sampayo excipias) ulla hujus socii & scriptoris mentio occurrat. Attamen Gallus ille Ordinis sui hagiographus confidenter ibidem addit, hanc Mauritii lucubrationem Parisiis in conventu S. Jacobi apud Dominicanos inter ecclesiastica Officia inveniri. At quomodo ea Mauritii Legenda latuisset Echardum, ejusque adjutores, qui ubique tum impressos tum manuscriptos Ordinis sui scriptores diligenter investigarunt, & nuper in eadem urbe Parisiensi duobus magnæ molis voluminibus recensuerunt? Quomodo de illo Mauritio S. Dominici biographo non meminit Antonius Senensis, qui bibliothecas ubique lustrans, archiva discutiens, antiqua Ordinis monumenta annotans, ut Echardus tomo 2 pag. 271 loquitur, anno 1585 Bibliothecam Prædicatorum Parisiis edidit, & post unum alterumve annum in Gallia e vivis excessit?

[26] [tamquam oculatus gestorum testis,] Quare non omnino temere suspicor, ab illo facili ac polygrapho Joanne Rechaco, de cujus nimia credulitate inferius recurret sermo, unum auctorem pro altero acceptum fuisse, & Mauritium istum annumerandum esse commentitiis S. Dominici sociis, quos Alanus de Rupe part. 3 cap. 18 pag. 181 & 182, post confictam S. Dominici concionem de Rosario, ita nobis obtrudit: Hæretici, errore suo damnato, ad Ecclesiæ gremium sese transtulerunt; inter quos viri tres præcipui nominis, acerrimique hæretici sese ad Catholicos palam sunt professi, ejurata hæresi: videlicet Magister Norbertus de Valle, juris canonici doctor, Magister Guelrinus de Fracmo, in artibus philosophiæ eximius, Magister Bartholomæus de Prato, experientissimus medicus pariter & theologus profundissimus. Hi tres præter alios complures, de manibus S. Dominici humiliter susceperunt Psalterium, idemque una cum S. Dominico cœperunt late circum prædicare, institutum secuti Prædicatorum S. Dominici. At de his eximiis Magistris, Ordinem Prædicatorum ingressis, silent veteres biographi, cum tamen sedecim primos S. Dominici socios nominatim recenseant.

[27] [Justinus pro altero erronee acceptus,] Occasione Constantini Urbevetani, quem paragrapho præcedente inter veros S. Dominici biographos numeravimus, nonnulli auctores hallucinati sunt, quos secutus Malvenda in Annalibus Prædicatorum ad annum Christi 1234 pag. 530 & 531 ex uno scriptore Actorum S. Domici duplicem fecit, & Justinum quemdam, toti antiquitati incognitum, pro distincto S. Dominici biographo nobis ita assignat: Frater Justinus in Capitulo generali Bononiæ anno MCCXLII sub Magistro Joanne Teutonico jussus est a Patribus Vitam S. Dominici conscribere, ut Ambrosius Taëgius prima parte Monumentorum Ordinis, Leander lib. 4 in historicis, Antonius Senensis in Ordinis Bibliotheca referunt. Sed hos omnes Echardus tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 153 recte corrigit, & ibidem sic concludit: Certum itaque habeat lector, Justinum hoc nomine antiquis æqualibus & supparibus ignotum, cujus nulla umquam ab ullo visa B. Dominici Vita, non alium esse a nostro Constantino.

[28] Huic fictitio Justino juxta sententiam Echardi addendus est Joannes de Castilla, [& Joannes de Castilla, aliique nonnulli,] de quo Altamura in Bibliotheca Dominicana ad annum 1234 pag. 6 sic scribit: Hoc anno Gregorius IX reponit inter Sanctos confessores sanctissimum nostrum patriarcham Dominicum. P. F. Joannes de Castilla Hispanus, vir pius ac eruditus, composuit Officium sanctissimi Patriarchæ, & accurate ejusdem Vitam. Duo ex nostris composuerunt dictum Officium, scilicet P. F. Joannes de Castilla (ut dixi) & reverendissimus P. F. Constantinus episcopus Urbevetanus: at quia editum ab episcopo Constantino judicatum fuit a Patribus elegantius, hoc legitur in ecclesia. Plodius in Appendice, Lusitanus in Bibliotheca, & alii.

[29] Echardus tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 472 de hoc vero aut fictitio viro sic disserit: [de quibus antiqui scriptores] Frater Joannes de Castilla Hispanus laudatur a Lusitano anno MCCLXII florens, Pio in Appendice ad P. II, & sequacibus, & recens ab Altamura, diciturque composuisse Officium ecclesiasticum pro festo S. Dominici, & ejus Legendam. Cum autem Lusitanus illud idem esse præstet, quo ab initio Ordo usus est, plurimum nutat ejus fides; cum istud opus sit Constantini Medices, episcopi Urbevetani, de quo nos supra. Hinc Altamura ad MCCXXXIV aliud esse contendit, sed ab Ordine non admissum, penes quem fides, cum nullum testem laudet, a quo visum fuerit.

[30] Tunc de adscriptis ei Actis S. Dominici, quæ propius ad rem nostram spectant, [nullam mentionem faciunt,] sic ibidem judicat: Idem censeo de Legenda seu Vita S. Dominici ACCURATA, inquit, Altamura; nempe cujus nulla est apud veteres memoria. Videsis Malvendam Annalium pag. 529 & sequente, ubi antiquos omnes recenset, qui Vitam Sancti scripserunt, quos inter locum non habet iste Joannes. Equidem fateor, huic Joanni locum non esse inter veteres gestorum S. Dominici scriptores, quos Malvenda ibi ex commentario Bernardi Guidonis recenset; sed ipsemet Malvenda ibidem in Annalibus pag. 530 inter alios, quos Bernardo Guidonis superaddit, eumdem Joannem memorat hoc modo: Frater Joannes Hispanus de Castella Legendam de S. Dominico compilavit, ut auctor est Antonius Senensis in Bibliotheca Ordinis Prædicatorum. Claruisse dicitur ad annum salutis MCCLXII. Hinc tamen inferre nolo, Vitam S. Dominici ab illo Joanne scriptam fuisse: nam Malvenda & alii neminem veterum citant, qui eam lucubrationem umquam viderit, nec locum indicant, ubi illa aliquando exstiterit aut inveniri possit. Quare potius assentior Echardo, qui memoratum ratiocinium suum de hoc auctore ibidem sic concludit: Non negaverim, quædam antiquis incognita quotidie detegi: sed tum unde eruta sunt, una monetur; quod cum illi non aperiant, si parca eis fides, non mirentur.

[31] Nobis non minus de suppositione suspectus redditur Conradus, [& quos propterea referimus] vulgo cognominatus Teuto, quem Leander Albertus lib. 4 de viris illustribus Ordinis Prædicatorum fol. 152 verso inter antiquos S. Dominici biographos numerat hac phrasi: Intuere illum Germanum, olim provinciæ Germanicæ præfectum, Conradum nomine, portantem Vitam divi parentis Dominici, claro & non ineleganti stylo ab se editam, circa annum Domini MCCXC. Hunc secutus est Lusitanus, aliter dictus Antonius Senensis, qui in Bibliotheca Ordinis FF. Prædicatorum pag. 61 Conradum illum tali elogio exornat: Frater Conradus, natione Teuto, ejusdem Teutoniæ aliquando Prior Provincialis, vir cum honestate morum, & observantiæ regularis splendore clarus, tum etiam doctrina fulgens, qui ex omnibus, qui ante eum de hoc scripserant, compilavit librum de vita, obitu, & miraculis beati Dominici, patris nostri; quæ Legenda est aliis copiosior. Claruit circa annum MCCXC. Ex his duobus Altamura, aliique recentiores bibliographi, tum Dominicani, tum exteri, sua hauserunt.

[32] [secundum opinionem Echardi] Non tam facile illa Conradi Legenda admittitur ab Echardo, qui tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 421 contra recentiorum plurium opinionem ita ratiocinatur: Mirum esset, Vitam hanc, ceteris præstantem, a nullo umquam visam, a nullo veterum aut æqualium aut supparium laudatam. Theodoricus de Appoldia, qui circa MCCXC Vitam S. Dominici scribere aggressus est, & circa MCCXCVI absolvit, auctores citans, qui idem eatenus susceperant, Jordanum, Constantinum, Humbertum & Gerardum, tum Teutoniæ Provincialem, tantum memorat. An Conradum, ut volunt, suæ ejusdem provinciæ anno MCCXC præsidentem omisisset? An saltem illi idem ac sibi, esse consilium ignorasset? Bernardus Guidonis post annum MCCC scribens, & quotquot Vitam Sancti scripserant, enumerans, præter Theodoricum, & ab eo laudatos non addit nisi Petrum Ferdinandi Hispanum, & Jacobum de Voragine in Legenda Sanctorum. Qui illum ista Conradi copiosior effugit?

[33] [inter supposititios] Dein quærit, quis fuerit ille Conradus, & postquam distinxit varios synonymos, quibus tamen ob easdem aliasque rationes illa S. Dominici Legenda non videtur posse adscribi, tandem pagina sequente sic concludit: Vehemens itaque mihi suspicio est, Leandrum primum hujus auctoris assertorem allucinatum esse & Conradum pro Gerardo scripsisse; cujusmodi errata nomenclatoribus etiam attentioribus aliquando & facile excidunt; idque eo magis allubescit, quod etsi Gerardus plura ex ore B. Cæciliæ Bononiæ anno MCCLXXXVIII accepta de gestis beati Dominici scripserit, ex quibus suam Vitam Theodoricus ditavit & auxit, ejus tamen Gerardi Leander nullibi meminerit. Non diffiteor, hoc & alia Echardi ratiocinia potissimum argumento negativo niti; sed istud argumentationis genus interdum non caret vi sua, quam hic eruditis expendendam relinquo.

[34] [aut saltem dubios Actorum scriptores,] Denique inter dubios gestorum S. Dominici collectores referendus est quidam F. Bornasius, quem Antonius Senensis in proxime laudata sua Bibliotheca pag. 58 sic allegat: Frater Bornasius, natione Siculus, vir ob religionis & doctrinæ præstantiam venerandus, confecit librum unum de Vita beati Dominici, patris nostri ex illis omnibus, quæ testes adjurati super illius sanctitate, cum fuit Divorum adscribendus consortio, de illo testati sunt, in quo multa continentur & notabiliora, quam in aliis chronicis, quibus communiter de Vita patris nostri Dominici tractatur. Claruit anno. * Antonius hoc asterisco verosimiliter indicare voluit, ætatem istius Bornasii sibi ignotam fuisse. Nihilominus Altamura eumdem in Bibliotheca Prædicatorum ad annum 1344 diserte refert. Echardus tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 617 post relatum ex Antonio Senensi titulum operis, de hujus præstantia sub conditione loquitur, & de ipsius auctore dubitat: Si ita est, inquit, nullis curis parcendum esset, ut in lucem ederetur; sed, ne relatis plenam fidem adhibeam, obstat, quod hujus scriptoris non meminerint Leander, Malvenda, nec Vallius in Compendio, nec Toppius in Bibliotheca Neapolitana, nec Mongitorius in Bibliotheca Sicula.

[35] Dubitare etiam quis posset, an in hac supposititiorum auctorum serie non sit collocandus Alanus de Rupe, [quibus etiam forsan Alanus de Rupe est annumerandus.] cui forsan externus aliquis impostor fabulosa opuscula de Psalterio seu Rosario Christi ac Mariæ affinxerit, isque nomen Alani perfide inscripserit, qua falsa inscriptione deceptus Joannes Andreas Coppenstein, ex sacro Prædicatorum Ordine, ea primus postmodum sub nomine B. Alani de Rupe redivivi typis vulgaverit: cum enim Alanus ille dicatur fuisse vir pius & doctus, quinimo in Ordine passim Beatus appelletur, non videntur ei tribui posse crassa & manifesta figmenta, quibus auctor horum opusculorum Vitam S. Dominici contaminavit. Non ignoramus, huic dubio opponi posse testimonia plurium auctorum, qui similia opuscula Alano adscripserunt. Quapropter hanc quæstionem in medio relinquemus, & RR. PP. Prædicatoribus optionem dabimus, an ea Alano suo, an alteri ignoto tribuere malint. At certe opinamur, verum horum opusculorum auctorem (quisquis iste demum fuerit) fuisse imprudentem fabulatorem, qui aporuit lutulentum figmentorum fontem, ex quo nihilominus posteriores quidam scriptores incaute sua hauserunt, & veris S. Dominici gestis immiscuerunt multas fabellas, ut duobus paragraphis sequentibus, & in decursu hujus Commentarii prævii demonstrabitur.

§ III. Examinatur auctoritas Alani de Rupe, qui stupenda, & antiquis ignota, S. Dominici gesta narrat.

Cum superius § 1 tantum agere proposuissem de veteribus biographis, nolui illic enumerare omnes scriptores, [Omissis recentioribus Vitæ scriptoribus,] qui post Theodoricum de Appoldia Vitam S. Dominici variis linguis ediderunt. Unde præter alios ibi omisi F. Thomam Antonium de Senis, & F. Joannem Lopez, quorum primus Italice, alter Hispanice Acta S. Dominici seculo XV conscripsit, ut apud Echardum tomo 1. Bibl. Prædicat. pag. 781 & 826 licet videre. Etiam obiter dumtaxat & alia occasione ibidem memini de S. Antonio, qui eodem seculo XV Acta S. Dominici ex antiquioribus documentis collegit: cum enim varia istorum monumenta suppeterent, non judicavi, de his recentioribus fusius agendum esse. Sed inter hos recentiores seculi decimi quinti scriptores solus Alanus de Rupe (sive is verus, sive fictus sit auctor, quod jam semel atque iterum monuisse sufficiat) miras & antea inauditas de S. Dominico narrat historias in quibusdam opusculis, quæ deinceps citabo sub nomine Alani Redivivi juxta titulum, quem primus editor Coppensteinius eis præfixit. Hoc paragrapho nunc discutiendum est, quantam fidem tales Alani narrationes mereantur.

[37] [examinatur auctoritas Alani de Rupe,] Postquam Echardus tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 850 & 851 varia Alani gesta ac scripta retulit, ibidem de opusculis, quæ sub titulo Alani Redivivi prodierunt, sic judicat: Quædam autem hic de isto scriptore addenda; primo revelationes ejus & visiones, sermones sancti Dominici ipsi revelatos, exempla & miracula Rosarii: ista, inquam, omnia non habenda, quæsi revera exstiterint; sed meditationes tantum esse viri pii, qui in hunc modum cogitationes suas efformabat, ut auditorum animis facilius illaberetur: tale enim fuit ejus seculi ingenium, & tale etiamnum in quibusdam Europæ provinciis, ut auditores ejusmodi historiolis & exemplis magis delectentur, ea facilius memoria retineant, iis potentius & acrius & a vitiis deterreantur & ad bonum moveantur, quam ab accurata & solida doctrina, quæ mox ex eorum cordibus evanescit.

[38] [qui narrat prodigia, veteribus omnibus ignota,] Ea vero, quæ de sancto Dominico narrat, ita cum veris ejus gestis pugnant, ejus historiæ adeo sunt dissona & contraria, ut nulli cordato placere possint, nec ab historico veritatis amico & cultore adoptari. Sic historia, quam de Sancto, Rosarium Tolosæ prædicante, & de stupendis prodigiis, quæ tum acciderunt, refert Part. 2 cap. 3, si vera fuissent, quis putet, in inquisitione de ejus gestis anno MCCXXXIII tam diligenter facta, ubi tot testes, qui ipsum viventem viderant, auditi, a nemine fuisse memorata? Quis credat, Jordanum ejus successorem, Petrum Ferdinandi Hispanum (his ego superaddo Bartholomæum Tridentinum) Constantinum, Humbertum de Romanis, Stephanum de Borbone, Vincentium Bellovacensem, Stephanum de Salanhaco, Theodoricum de Appoldia, omnes ejus ætatis scriptores Dominici gestorum apprime cupidos, & qui mira ejus omni solicitudine & diligentia quæsierunt, effugisse?

[39] [& toti historiæ, ] Idem dicas de Conrado Cardinali, quem vult in juventute Oximi studiorum Dominici sodalem ab eo ad frugi revocatum, inde Cisterciensem; cum certo Cardinalis ille in Hispaniis juvenis moratus non sit nec studuerit, sed in Germania. Idem de Dominici captione a piratis, a quibus conversis in portum Armoricæ deductus sit, quam provinciam numquam Dominicus vidit. Idem de Dominici itinere Parisios per Germaniam Part. 3 cap. 3, & de castro ad Rhenum aut Danubium, in quo dæmones sub specie puellarum formosissimarum rectorem & satellites deludebant, quam viam Sanctus numquam arripuit, qui nec Parisios venit, nisi semel ex Hispania. Idem brevi de omnibus, quæ de Sancto narrat. Omitto, eum Part. 5 cap. 38 Dominicum exhibere in æde sanctæ Mariæ super Minervam habitantem, quod illum arguit in historia Ordinis omnino peregrinum, qui hanc ædem nescierit sub Gregorio X tantum, anno scilicet MCCLXXV, nostris Romanis concessam.

[40] [verisque S. Dominici Actis contraria,] Ingenium Alani ut cognoscas, confer historiam Benedictæ Florentinæ, (utramque hanc infra inter se conferemus) quam habet Part. 5 cap. 38, cum numero 35 Vitæ Dominici per Constantinum, qui ex ore ipsius Benedictæ rem gestam audivit, & simpliciter narrat. Heu quantum discrimen! Quidquid Alanus habet ultra, id totum amplificatio ejus est, visio, si velis, meditatio, compositio; & quis addet forsan, quædam esse fidei rectæ non consona, si ad litteram sumantur, ut cum beatam Virginem in altari exhibet, cum beato Dominico celebrante, Sacrificium dividentem, partenique Hostiæ & calicis sumentem & bibentem, & postea ad vestes sacras deponendas adjuvantem; quæ nisi modo quodam spirituali, meam fateor mentem excedente, explicentur, nescio, quis theologus ferat. Sunt alia plura hujus rationis; ut cum Dominicum sponsum beatæ Virginis vocat, quo titulo nec Sanctus se, nec illum Vitæ ejus scriptores laudati ornarunt; vel cum Alanus ipse se a beata Virgine in sponsum acceptum, & torque in collo, annuloque in digito, utroque ex crinibus ipsius Virginis concinne facto, ab ipsa donatum, imo & ipsa ubera Virginea sugere sibi permissum, quod egerit avidius; quæ nisi spiritualiter intelligantur, vix concipias, aut patiaris.

[41] Joannes de Monte & Thomas de Templo, quos socios beati Dominici & ejus rerum scriptores laudat, [quæ tamen fictis testibus confirmare nititur.] ejusdem sunt fabricæ ac ejus revelationes, homines primis nostris scriptoribus Gallis, Italis, Hispanis, Germanis, Anglis plane incogniti. Si codices eorum Mss. perstabant adhuc ætate Alani, utique non solus ille legisset; at nullus alius eos se vidisse umquam asseruit; non Michaël Francisci Insulensis, ejus discipulus, non Cornelius de Snekis, alter ejus auditor (ambo de Rosario scripserunt) non Jacobus Sprenger, qui primus societatem Rosarii Coloniæ erexit: verbo hos auctores nemo umquam legit, nisi apud Alanum.

[42] Hæc itaque esto nostra conclusio: vir fuit piissimus Alanus, [Echardus contendit, illas Alani narrationes] cultui beatæ Virginis per Rosarium addictissimus, ecclesiastes salutis animarum sitientissimus; ejus visiones, revelationes, seu verius parabolæ ex ea, qua illas in concionibus depromebat, ratione, miros fructus ediderunt; sed neu in historiam trahito; hoc solum volo. Sic beata Elisabeth Schonaugiensis miras habuit revelationes de circumstantiis passionis Christi, de beata Virgine, non nisi quadragesimo a morte die, id est XXIII Septembris suscitata, & in cælum assumpta, de historia undecim millium Virginum. Has tamen viri emunctioris naris in historiam non trahendas sanxerunt. Videsis, quid de istis sentiant editores Actorum Sanctorum tomo III Junii pag. 635 in Annotatis, & tomo VI Maii pag. 246 παρέργῳ. Ex his tamen seu adversus Elisabeth sanctitatem, seu contra Alani pietatem nihil concludas. Deinde subjungit multa de usu Rosarii, quorum aliqua laudabili Belgarum nostrorum devotioni erga Deiparam, & fervidis Rosarii prædicatoribus non ubique placitura existimamus. Sed cum hæc non sint hujus loci, ad jam relatam Echardi crisim examinandam progredimur.

[43] Echardus præter morem suum non satis clara argumentandi ratione nobis hic libenter persuaderet, [pro meditationibus aut parabolis accipiendas esse,] ut omnes Alani visiones seu revelationes pro piis ejus meditationibus, & falsas ipsius historias pro parabolis acciperemus, ac denique prodigiosa beneficia, quæ sibi cælitus collata fuisse asserit, spiritualiter intelligeremus. Sed videtur ipse Alanus hanc spiritualem interpretationem recusare, seu potius huic effugio viam præclusisse: nam Part. 2 Alani Redivivi cap. 3 post longam historiam de S. Dominico, Rosarium Tolosæ prædicante, & integram stupendorum prodigiorum congeriem, quæ supra num. 38 ab ipso Echardo rejiciuntur, narrationem suam ita confirmar: Hæc omnia piissima Dei genitrix Virgo Maria cuidam, quem desponsavit per annulum & Psalterium mirandum, ex crinibus ipsius Virginis Mariæ in collo sponsi pendens, narravit VISIBILITER & SENSIBILITER esse verissima. Iste sponsus est ipsemet Alanus de Rupe, qui in memoratis opusculis se sæpius novellum Deiparæ sponsum appellat, ut omnes ejus laudatores ultro admittunt. Cum autem Alanus hoc loco diserte asserat, hæc omnia sibi visibiliter & sensibiliter fuisse revelata, quomodo verum dicet, si ea cum Echardo tantum spiritualiter intelligere velimus?

[44] [quæ Echardi sententia hic refellitur,] Quantum vero ad historicas ipsius narrationes attinet, hæ spiritualiter aut parabolice explicari nequeunt, quandoquidem talibus locorum, temporum, ac personarum circumstantiis exornatæ sunt, ut omnia narrationis adjuncta clament, aut illas historias revera contigisse, aut fraudulenter confictas esse, sicut Alanum Redivivum leviter percurrenti patebit. Sic Part. 3 cap. 20 narrat de S. Dominico adeunte castrum in Germania, ubi dæmones sub forma puellarum latebant, fabulosam historiam, ut Echardus supra num. 39 fatetur; & tamen Alanus ad majorem narrationi suæ fidem faciendam ibidem interserit sequentia: Locum de nomine appellare non audeo, neu quam in præsentiarum incolæ notam infamiæ sibi intorqueri conquerantur: nam etiamnum ibi forte nefanda geruntur. Quis ex hoc loquendi modo non inferet, Alanum voluisse indicare, quod S. Dominicus istud Germaniæ castrum re ipsa adierit, ac dæmones sub puellarum forma latitantes ex eo discedere coegerit? Quis similes Alani narrationes pro meditationibus pii viri accipiat? Certe plures docti scriptores ex Ordine Prædicatorum putarunt, narratas ab Alano historias vere evenisse, ut paragrapho sequente apparebit.

[45] [cum ipse Alanus pro suis historiis alleget juratas revelationes, sibi factas,] Præterea Echardus in supra relato judicio suo fatetur, historiam Benedictæ Florentinæ, quam Constantinus Urbevetanus ex ore ipsius Benedictæ exceptam sincere narrat, ab Alano multis fabulis auctam fuisse, & eidem inseri nonnulla, quæ communi theologorum opinioni ac rectæ fidei non satis consona videantur. Attamen Alanus Part. 5 cap. 60 post hanc ipsam Benedictæ Florentinæ historiam, quam multis episodiis seu potius figmentis contaminaverat, hæc majoris confirmationis gratia subjungit: In Legenda S. Thomæ de Templo pro parte sunt scripta, qui fuit Hispanus, & sancti patris nostri Dominici socius, ex qua Legenda & pluribus aliis Legendis facta, quæ nunc de Dominico dicta sunt, fuerunt exstracta, & sunt nuper per revelationem Christi & Virginis Mariæ confirmata cum signis magnis & portentis: & de omnibus his fidem & testimonium sub juramento fidei Trinitatis perhibeo sub periculo omnis maledictionis mihi infligendæ, in casu, quo deficio a veritatis recto tramite. Sic sæpe alibi revelationes suas jurejurando confirmat, & portentosas historias probat auctoritate Joannis de Monte ac Thomæ de Templo, in quorum libris eas a se lectas fuisse testatur. Si Alanus visiones ac revelationes suas pro meditationibus accipi voluisset, quomodo eas juramento confirmasset? Si historicæ ejus narrationes parabolice sint intelligendæ, cum ad earum parabolarum confirmationem citat testes, quos sub nomine veterum allegat? Quomodo denique Alanus sine mendacio dicere potuit, sese historias illas legisse apud scriptores, qui juxta opinionem Echardi numquam in rerum natura exstiterunt?

[46] Nobis etiam non placet illa Alani confidentia, [quibus, exemplo Sanctorum,] quam tam firmiter adhæret suis revelationibus, ut eas iteratis juramentis confirmet. Potius prudenter de illis visionibus dubitasset cum B. Margarita Ravennate, de qua Seraphinus Firmanus in ejus Vita cap. 2, quam nos ad diem XXIII Januarii retulimus, tomo istius mensis secundo pag. 550 tradit sequentia: Non omittam hic aliquod ejus documentum, omnibus spiritualis vitæ studiosis apprime necessarium; quod quamvis plurima ei divinitus revelarentur, numquam tamen ea magni fecerit, neque ullam eis fidem habuerit, ne hac ratione a diabolo incauta falleretur, qui (ut est in sacris Litteris) transfigurat se in angelum lucis, ut facilius imprudentes fallat. Idcirco clare diserteque præcipit discipulæ isti, de qua supra memini, ne fidem cuicumque demum rei adhiberet, nisi quam Ecclesia credendam proponeret: quo uno documento omnes evanescunt dæmonis illusiones, quæ ut plurimum alioqui redundant hoc tempore …; adeo ut vix decima eorum pars, qui supernaturalibus revelationibus facile credunt, callidi astutique inimici fraudes possit evadere. Cujus rei periculum utinam cum magno animarum detrimento quotidie non fieret! Si hoc B. Margaritæ consilium secutæ fuissent moniales istæ, de quibus Ribadeneira in Vita S. Ignatii de Loyola apud nos tomo VII Julii pag. 767 meminit, non tam turpiter dæmon eas decepisset, nec illæ tam facile aliis imposuissent, ut eventus probavit. Propter has aliasque rationes caute in dubium revocamus omnes illas Alani revelationes & historias, quæ certis ac veris S. Dominici gestis repugnant.

[47] Æqui rerum æstimatores non egre ferent, nos facile fidem non adhibere falsis Alani revelationibus, [& prudentium virorum, cautius fidere debuisset.] cum ipsimet RR. PP. Prædicatores veras exstases & visiones B. Osannæ Mantuanæ sine severo examine non admiserint: nam F. Franciscus Silvester Ferrariensis, ex eodem Prædicatorum Ordine testis oculatus, in Vita B. Osanæ, quæ anno 1505 die XVIII Junii ad Superos migravit, apud nos tomo III Junii pag. 680 de hac re scribit sequentia: Fuit Prædicatorum Ordini antiqua & vetusta consuetudo, eas omnes res, quæ popularium auram captare solent, non modo aspernari, sed etiam admodum detestari, ratis divinæ profecto providentiæ interesse, gloriam & famam, quibus voluerit, impartire. Igitur cum Osannam divinæ cujuspiam formæ Prædicatorum Fratres, qui divi Dominici templo serviebant, intuerentur, eamque identidem digressam sensibus conspexissent, veriti, ne per urbem fama vagaretur, Osannam talem mentis excessum ad alliciendos plebis animos vendicandamque religionis seu sanctitudinis opinionem, eorum suasionibus ementiri, non mediocri insontem molestia afficiebant. Talibus autem eam maledictis incessebant; vecordem feminulam esse, eam mentis segregationem aut ab se confictam, aut ab iniquissimo exstructam dæmone, aut (quod verebantur magis) ab imbecillis cerebri morbo manare. Si id ipsis prudenter suspicari licuerit de pia femina, quam Leo X Papa anno 1515 in numerum Beatarum retulit, cur aliis non licebit dubitare de visionibus Alani, qui ex iis refert historias, antiquis S. Dominici Actis contrarias, & quem Ecclesia hactenus nec Sanctum nec Beatum agnoscit?

[48] [Etsi auctores Dominicani Alanum titulo Beati passim ornent,] Equidem scio, Alanum in Diario Italico Marchesii, Viridario Germanico Frederici Steil, Anno Dominicano Flandrico Dominici de Herre, ad diem VIII Septembris inter Beatos referri, & ab Hyacintho Choquetio in Sanctis Belgis Ordinis Prædicatorum pag. 202, aliisque recentioribus ejusdem Ordinis scriptoribus passim Beatum appellari. Sed alia auctoritate opus est, ut Alanum numero Beatorum adscribamus, & propterea superius confidenter dixi, illum nondum ab Ecclesia Sanctum aut Beatum agnosci. Si tamen RR. PP. Prædicatores solida immemorabilis cultus testimonia de illo proferre possint, ea nobis communicare ne graventur, ut Alanus ad diem VIII Septembris operi nostro inseratur: tunc enim discutiendum esset, qua ratione tot jurata sigmenta possint cum vera sanctitate consistere. Interim de difficili illa convenientia hic scrupulos nostros proponemus.

[49] [& Echardus exemplo B. Elisabethæ Schonangiensis] Supra laudatus Echardus post rejectas Alani visiones & historias, nihilominus concludit, illum fuisse virum piissimum, & ex falsis ejus revelationibus nihil contra pietatem ipsius inferri posse. Hoc autem probare nititur exemplo B. Elisabethæ Schonaugiensis, quæ in revelatis sibi Dominicæ Passionis circumstantiis quibusdam, in tempore Assumptionis Deiparæ, in historia undecim millium Virginum a communiore & forsan veriore sententia deflectit. Citat etiam Parergon, quod Papebrochius Actis S. Mariæ Magdalenæ de Pazzis tomo VI Maii a pag. 246 inseruit, & quod ad clariorem hujus rei intelligentiam totum legi meretur. His ultro addimus B. Coletam, quæ contra probabiliorem opinionem ex revelatione putabat, S. Annam, Deiparæ matrem, trigamam fuisse, ut in Actis S. Annæ ad diem XXVI Julii, tomo VI istius mensis pag. 242 fusius explicatum est.

[50] [sanctitatem illius tueri conetur,] Verum inter revelationes Alani & istarum Sanctarum magna est disparitas: sanctæ enim illæ aberrant, & interdum sibi invicem contradicunt, in levioribus historiarum quarumdam circumstantiis, de quibus inter eruditos disceptatur. Hinc etiam in exstasi aut raptu sæpe judicant de rebus juxta species naturaliter præhabitas, & communiorem Ordinis aut temporis sui opinionem, ut Papebrochius in proxime citato Parergo variis exemplis declarat. At Alanus integras historias a capite ad calcem confingit, illas sibi revelatas juratus asserit, easque fictis veterum scriptorum testimoniis confirmat. Saltem in exstasi non legit libros Joannis de Monte ac Thomæ de Templo, qui juxta Echardum numquam scripti fuerunt. Nihil itaque ad probandam Alani sanctitatem Echardo prodest exemplum B. Elisabethæ Schonaugiensis, quamvis ex eo ibidem recte concludat, similes Sanctarum revelationes in historiam non esse trahendas.

[51] [tamen a nobis vera pietas cum ter juratis fictionibus conciliari non potest,] Adde, quod Papebrochius tomo III Junii pag. 635 dubitet, an erroneæ istæ revelationes, quas Echardus supra memorat, vere B. Elisabethæ Schonaugiensi sint tribuendæ. Unde ibidem ita concludit: Pro Elisabetha nihil hactenus (saltem quoad Ursulanas) commodius video, quam dubitare, utrum talia ipsa revera dictaverit. Etiam pro Alano nihil commodius video quam dubitare utrum ipse revera scripserit talia figmenta, quæ diu post mortem ejus primum typis excusa prodierunt: cum enim Alanus fuerit doctissimus theologus, ut Joannes Rechacus in præfatione ad ejus Vitam tomo 2 operis sui Gallici de Sanctis Ordinis Prædicatorum pag. 760 contendit, non videtur numerandus inter simplices illos viros, qui pietatis loco duxerint mendacia pro religione fingere, ut Ludovicus Vives & post ipsum Melchior Canus lib. XI Locorum Theologicorum apud nos pag. 534 de nonnullis conqueruntur. Quare ii, quorum interest, eligant, utrum hæc opuscula malint Alano adscribere, an eidem abjudicare. Interea ingenue fateor, tot apertas ac juratas fictiones hactenus a me cum vera auctoris sanctitate conciliari non posse.

[52] Ut huic paragrapho finis imponatur, breviter memorandum est Speculum peccatricis animæ; [quæ eadem difficultas occurrit in auctore illo,] quod opusculum Echardus tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 851 etiam Alano tribuit, & ibidem tantummodo monet, historiam Benedictæ Florentinæ, quæ in ea opella refertur, ex Parte 5 Alani Redivivi cap. 27 (apud nos 60) desumptam esse. Postmodum occasione editoris tomo 2 Bibl. Prædicat. pag. 502 & 503 de eodem libello sic meminit: Frater Ludovicus Loumans Belga, Conventus Antverpiensis alumnus, vir pius & eruditus, obiit ibidem X Octobris MDCXXXIX. Emisit in lucem asceticum anonymi libellum, cui titulum hunc fecit: Speculum peccatricis animæ sive orationes ad Deiparam quindecim, per varios articulos Vitæ sancti Dominici totidem vitia deprecantes, ab anonymo auctore Ordinis Prædicatorum editæ. Postquam deinde locum & tempus impressionis assignavit, a se majorem in editore crisim requiri significat his paucis verbis: Notas quasdam addidit Ludovicus, qui ampliores & severiores merito adjecisset.

[53] Denique Echardus ibidem de auctore istius libelli ita judicat: [qui Speculum peccatricis animæ composuit.] Anonymum illum conjicit Loumanus, nostrum esse B. Alanum de Rupe, cujus scripta qui fuerint ab ejus morte collecta, pleraque ab auctore non finita nec recognita, supra retulimus, ubi de eo. Sane quæ de beati Patris Dominici Vita sive in isto libello, sive alibi refert a beata Virgine sibi revelata, tantum abhorrent ab iis, quæ de eo in veteribus Ordinis monimentis ac certis documentis habentur, ut nec verisimilia videantur, piique viri meditationes potius & parabolæ, quam revelationes censendæ sint, certe non ad historiæ veritatem trahendæ, ipsique inserendæ, ut quibusdam nostris & exteris excidit non satis attentis. Istud Echardi ratiocinium, quo nobis revelationes Alani pro meditationibus & parabolis obtrudere cuperet, supra abunde impugnavimus. Ceterum paragrapho sequente referemus præcipuos auctores domesticos & exteros, qui ex Alano Redivivo, & hoc Speculo peccatricis animæ quasdam ineptias Actis S. Dominici incaute inseruerunt.

§ IV. Judicium de recentioribus ejusdem Vitæ scriptoribus, qui post Alanum de Rupe floruerunt.

Non est mihi animus in hoc paragrapho judicare de singulis auctoribus, qui post Alanum de Rupe gesta S. Dominici Legendis aut Annalibus suis inserunt, & quos Thomas Malvenda in Annalibus Prædicatorum ad annum 1234 pag. 531 longo ordine recenset. [Præter alios Joannes Martin,] Itaque præcipuos dumtaxat ex illis seligam, quibus nonnullos alios addam, & præsertim breviter examinabo eos, quorum lucubrationes mihi licuit videre. Inter hos ordine ætatis agmen ducet F. Joannes Martin, patria Hanno, & professione religiosa Valencenensis, qui anno 1495 ex hac vita migravit. Scripserat Gallice quamdam S. Dominici Legendam stylo ingrato, obscuro & duriori, sed ejus ætatis & nationis homini facile donando, inquit Echardus tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 881, qui pagina sequente post recitatum Gallicum istius Legendæ titulum, & indicatum ex conjectura annum editionis, de ipso opere sic judicat: Scripta est hæc Legenda per modum dialogi inter confessarium seu conscientiæ moderatorem, & devotam pœnitentem. Eam vero auctor ex beato Jordano, Constantino, Humberto & Theodorico de Appoldia se collegisse asserit; sed plura etiam adjecit ex revelationibus nostri Alani de Rupe, quæ in historiam inseri numquam debuerunt.

[55] [Joannes Garzo,] Huic ætate proximus est Joannes Garzo, insignis orator, qui varios ingenii sui fœtus posteritati reliquit, & quem Vossius lib. 3 de Historicis Latinis cap. 12 apud nos pag. 683 sic laudat: Joannes Garzo seu Garzonius Bononiensis memoratur Leandro in Romanulæ descriptione atque alibi; imo, quo loco Latium nobis depingit, eum præceptorem suum appellat. Hic in litteras retulit Vitam S. Dominici, eamque dicavit Vincentio Bandello theologo, ac postea generali Magistro trigesimo sexto. Cum Vincentius Bandellus anno 1501 Magister generalis electus fuerit, & anno 1506 obierit, ex hac operis dedicatione certo colligimus, Vitam S. Dominici ante hoc tempus a Garzonio exaratam fuisse. Leander Albertus illam Garzonii lucubrationem inseruit operi suo de Viris illustribus Ordinis Prædicatorum a fol. 7, quod anno 1517 Bononiæ impressum habemus. Est autem rhetorica gestorum narratio, & satis elegans Vitæ compendium, in quo hactenus nihil deprehendi, quod ex feculento Alani fonte haustum sit.

[56] [Joannes Antonius Flaminius,] Hunc proxime sequitur Joannes Antonius Flaminius, de quo Aubertus Miræus in Bibliotheca ecclesiastica cap. 45 ita scribit: Joannes Antonius Flaminius Forocorneliensis, pater Marci Antonii Flaminii, ludum litterarum Bononiæ aperuit, & ibidem MDXXXVI decessit; sepultus apud Dominicanos. Deinde enumerat scripta illius, inter quæ Vitam S. Dominici non expressit. Attamen idem Flaminius illam tribus libris complexus est, eamque anno Christi 1527, ut ex præfatione liquet, Laurentio Puccio Cardinali dedicavit. Hic scriptor Actis S. Dominici varias fabulas immiscuit, quas unde hauserit, non obscure indicat, quando lib. 2 istius Vitæ apud nos fol. XLI verso de restauratione Rosarii hæc tradit: Quod Virgo felicissima indigne ferens, & quam utile quamque necessarium id mortalibus esset intelligens, in desuetudinem ire ac diutius obsolescere non est passa, & anno MCDLXX Alano de Rupe Britanniæ, viro ex Ordine Prædicatorum, sanctitate ac magisterio theologiæ insigni, videndam se præbuit, & jussit, ut suis ipse concionibus Psalterii memoriam & cultum renovaret, & alios, ut idem facerent, per loca induceret.

[57] [Ferdinandus de Castillo,] Cautior utcumque fuit F. Ferdinandus de Castillo, qui post medium seculi XVI eleganti stylo Hispanico Annales Ordinis Prædicatorum cœpit scribere, eorumque initio Vitam S. Dominici inseruit: is enim in prologo exacte citans tum manuscripta tum excusa monumenta, quibus ad historiam suam concinnandam usus est, nusquam Alanum de Rupe allegat. Quinimo in fine ejusdem prologi forte de illo aut certe similibus conqueritur, quod potius nugas & fabulas, quam solidas historias collegerint. Echardus tomo 2 Bibl. Prædicat. pag. 308 & 309 pro meritis hunc prudentem ac doctum virum honorifico exornat elogio, & ad rem nostram in fine hæc addit: Huic saltem illustri viro gratiam hanc habet Ordo Prædicatorum, quod Annales nostros lingua Hispana purissime & elegantissime scripserit, sed & summa fide. Sicubi autem, præsertim in primordiis, aliquando aberraverit, id penuriæ documentorum antiquorum, quæ ipsi defuerunt, adscribendum est; quod & ipse in prologo queritur, dolens, eos, qui ipsi in hoc argumento præiverant, frivolis & puerilibus colligendis operam impendisse, & præclare gesta, quibus unis incumbere debuissent, omisisse. Unde fit, ut jam accurata & clara Ordinis historia vix sit speranda, nisi plures sodales in variis regnis & provinciis antiqua summorum Pontificum, regum, principum, civitatum, collegiorum & monasteriorum archiva impigri & diligentes scrutentur, & alterum Ferdinandum de Castillo offendant, cui a se reperta commendent in ordinem concinnanda, & pari elegantia Latine scribenda. Cum tamen sincerus ille vir nimiam fidem Flaminio adhibuerit, atque hoc modo inscienter subinde Alanum secutus fuerit, hinc eleganti suæ historiæ interdum immiscuit nonnullas narrationes apocryphas, ut per decursum observabimus.

[58] Ineunte seculo XVII F. Thomas Malvenda Annales Prædicatorum Latine collegit, [Thomas Malvenda in Annalibus Prædicatorum,] cujus operis prima pars, ultra quam auctor non est progressus, jussu reverendissimi P. Seraphini Sicci, Magistri generalis, & cura F. Dominici Gravinæ anno 1627 prodiit Neapoli, etiamsi Malvenda hunc fœtum suum supprimi, aut alieno nomine edi desideraret, & postea editum pro suo agnoscere noluerit. Echardus tomo 2 Bibl. Prædicat. pag. 455 & 456 rationem, quæ Malvendam ad id movit, reddere conatur his verbis: Nec mirum, quod hos Annales nec suos agnoverit, nec haberi voluerit, non quod in eis plurima non congesserit & erudita & recondita; sed quod revera indigesta sit moles ex quibuscumque sibi suppeditatis memorialibus tantum juxta annorum seriem distributis coagmentata, quæ ultimam manum exspectabat, qua vera & certa a fabulosis & incertis secernerentur, quam vel ad graviora negotia vocato, vel deficientibus, quibus ad integram illius primi Ordinis seculi notitiam indigebat monumentis, ei non licuit apponere. Id probant inter alia, quæ de beato Dominico ex Alani de Rupe visionibus, veluti Vitam Sancti attinentibus refert, cui tamen nulla ratione accommodari possunt, & ad summum ut pii viri meditationes habendæ. At unde Echardus novit, quod Alani fabulæ Malvendam ab edendis Annalibus suis averterint? Nonne id humili modestiæ, solicitæ timiditati, scrupuloso politioris styli aut chronologiæ corrigendæ studio, aliisve causis tribui potest?

[59] Sed quidcumque demum auctorem moverit ad desiderandam operis sui suppressionem aut dilationem, [qui jussu reverendissimi Magistri Generalis] reverendissimus totius Ordinis Magister cum gravissimis censoribus censuit, primum Annalium tomum sub ipso Thomæ Malvendæ nomine vulgandum esse, ut discimus ex F. Dominico Gravina, qui post hujus operis dedicationem, reverendissimo Magistro generali factam, inter alia lectorem ita præmonet: Porro eorum scriptor A. R. P. magister F. Thomas Malvenda, vir eminentis ingenii & doctrinæ, acris judicii, & eruditionis incomparabilis ad horum Annalium lectionem alliciet & incitabit: ita enim suam orationem instituit, ut veritatem sententiarum cum verborum delectu conjungens, variamque rerum copiam tam ex sacris quam profanis auctoribus hauriens, ad proprium institutum tanta proportione adaptet, ut per oblectationem reconditarum rerum e fastidio delicatulos animos avocet, & ad excitandos animorum motus dictione sua, cum gravitate conjuncta, valde sit accommodata.

[60] [contra desiderium auctoris Neapoli anno 1627 editi sunt,] Optasset auctor intermissum abhinc viginti quinque annis opus istud, se ipso doctior & locupletior factus, auctius &, ut dicitur, politiori lima in lucem edere; quin pro ea, qua pollet, modestia, datis litteris e Valentina civitate (ubi tamquam argumentosa apis super universam Scripturam doctissimas elucubrationes parat) obnixe petiit, ne imprimerentur Annales, vel si imprimerentur, alieno potius, quam suo ederentur nomine. Verum ne thesaurus iste invisus lateret, reverendissimi Patris nostri prudentia opus istud Romæ a gravissimis Patribus recognitum & probatum, ut typis mandaretur, mihi Fratri Dominico Gravinæ transmissum est. Jam ergo impressum lucem aspicit eo fine, ut in Sanctorum suorum cultu divina Majestas glorificetur, fides Catholica exaltetur, hæreticus confundatur, fidelis in hortis uberrimis heroïcarum virtutum abunde pascatur &c. Cum igitur primus ille Annalium tomus publica Ordinis Dominicani auctoritate sub nomine Malvendæ in lucem prodierit, exemplo Echardi aliorumque nobis licebit illum sub eodem nomine citare, quantumvis ipse auctor reclamet. Hæc tamen præmonere volui, ne videar Malvendæ injuriam inferre.

[61] [Nicolaus Janssenius,] Anno 1622 F. Nicolaus Janssenboy, alias Latine cognominatus Janssenius, Antverpiæ idiomate Latino edidit Vitam S. Dominici, eamque variis observationibus illustravit. Sed hunc virum eruditum etiam nimis facile Alano credidisse, patet ex libro 1 istius Vitæ cap. 2, ubi de S. Dominico, in Gallæcia a piratis capto, portentosam narrat historiam, cui ibidem præmittit sequentia: Verum enimvero evenit sub annum MCC, ut ad S. Jacobum, ubi prædicationi intenderat (videlicet S. Dominicus adhuc canonicus Oxomensis) a piratis supervenientibus caperetur. Rem narrat apud nostrum Alanum de Rupe, virum sanctissimum, ipsa Deipara hoc fere modo. Tunc longam refert fabulam, quæ Part. 2 Alani Redivivi cap. 17 adhuc fusius narratur, & quam postmodum suo tempore discutiemus.

[62] [Hyacinthus Choquetius,] Frater Hyacinthus Choquetius, sacræ theologiæ magister & professor, Mariæ Deiparæ in Ordinem Prædicatorum viscera materna (is libri titulus est) Antverpiæ anno 1634 edidit. Huic opusculo, quod Romæ usque ad correctionem proscriptum est, auctor immiscuit quædam apocrypha S. Dominici gesta, ut supra explosam Sancti captivitatem in Gallæcia, & nonnulla similia commenta, quæ ex Alano Redivivo incaute accepit, & de quibus per decursum hujus Commentarii hinc inde mentio occurret. Dum Echardus tomo 2 Bibl-Prædicat. pag. 543 in altera ejusdem auctoris lucubratione notabilem errorem correxit, postmodum de jam memorato opusculo sic generaliter pronuntiat: Opus prohibetur in Indice Romano, donec corrigatur; vel ob id præsertim, ut ferunt, quod de Fratris Thomæ de Lemos, Urbani VIII conspectum adeuntis, irradiata facie narrat, vel etiam de stigmatibus sancto patri Dominico impressis, & similibus parum firma fide adductis, & ex aliis auctoribus levioris criterii acceptis.

[63] Post hunc F. Joannes a sancta Maria, in seculo cognominatus de Giffre de Rechac, [& Joannes Rechacus collegerunt Vitam S. Dominici,] Vitam S. Dominici ex variis monumentis Gallice composuit. Jam sæpe laudatus Echardus tomo 2 Bibl. Prædicat. pag. 595 & sequentibus diversa hujus scriptoris opera recenset, ipsumque auctorem magnifico exornat elogio, in quo etiam laudatur tamquam historiarum tum domesticarum Ordinis, tum & exterarum perscrutator indefessus, paulo tamen credulior. Hæc ejus credulitas satis patet ex historia, quam de itinere principis Æthiopici Zagachristi conscripsit, & reginæ Francorum epistola nuncupatoria dedicavit: teste enim ibidem Echardo, hic Zagachristus obiit Ruellæ ad Parisios X Kalendas Maii MDCXXXVIII, & detectus impostor, narratioque ejus fabulosa, quam in hac parte nimium credulus Johannes noster ex ore ejus acceptam scripserat. Ipse Joannes a sancta Maria in jam memoratis Gallicis S. Dominici Actis pag. 631 & sequente enumerat varias suas lucubrationes, quas partim ediderat, partim edendas proposuerat, & de quibus posterioribus nondum absolutis laudatus Echardus tomo proxime citato, pag. 596, sic loquitur: Undique collecta bene multa reliquit, quibus otiosior, modo criterium rectum adhibeat, uti aliquando poterit, & novis ac certioribus abjectis documentis, opus Johanni nostro propositum complere.

[64] Ex dictis facile colligitur, polygraphum illum virum non satis rigide examinasse omnia, [cui plerique, Alanum incaute secuti,] quæ litteris mandavit. Id maxime liquet ex ipsa S. Dominici Vita, de qua jam agimus, & cui ex Alano Redivivo, aliisque ejusmodi scriptoribus, multa incerta & fabulosa immiscuit. Nihilominus hanc Gallicam S. Dominici Vitam tetrico & inutili labore Latinam reddidisse videtur F. Hyacinthus Cunibert, de quo Echardus tomo 2 Bibl. Prædicat. pag. 687 agit, ubi inter alias Cuniberti ex idiomate Gallico in Latinum translationes refertur sanctissimi patris Dominici Vita, ex Gallico F. Johannis a sancta Maria Latine reddita, cui titulo laudatus Echardus addit sequentia: Huic operi incumbebat anno MDCLXV, ut ipse scripsit Augusta Parisios ad nostrum Vincentium Cronenbach Germanum, apud nostros Sanjacobeos agentem, epistola, XIII Augusti data. An autem prælo commiserit, hactenus me latet. Id etiam nos latet, & scire parum nostra interest, cum fabulas, huic Vitæ insertas, Gallice satis intelligamus.

[65] Ceterum Joannes a sancta Maria non tantum more aliorum Alanum Redivivum citat; [aliquas fabulas immiscuerunt,] sed etiam ex professo, ut vulgo aiunt, auctoritatem illius tuetur: nam in præfatione ad Gallicam suam S. Dominici Vitam pag. 6 sic fere loquitur: Multi, qui sine examine de rebus judicant, conati sunt rejicere hunc auctorem, tamquam apocryphum; sed apparebunt irriti eorum conatus, quando videbunt apologiam, quam initio Vitæ ejus præmisi. Postmodum inter Acta Sanctorum Ordinis Dominicani tomo 2 a pag. 758 promissam apologiam exhibet, eamque Vitæ Alani de Rupe præfigit, ubi allegat varios scriptores, qui Alanum laudarunt, vel ejus revelationibus ac historiis incaute fidem adhibuerunt. Sed bona & facilis eorum fides Echardo & mihi nondum persuasit, veras esse historias, quas Alanus Redivivus nobis confidenter obtrudit. Quapropter auctoritati illorum opponimus viros istos ecclesiasticos, qui non probabant insolita miracula, quæ Alanus evulgabat, ut Choquetius inter Sanctos Belgas Ordinis Prædicatorum in Vita Alani de Rupe pag. 212 & 213 fatetur, & qui forte in ea re prudentiores fuerunt; quamvis Choquetius ibidem sine testibus aut tabulis asserat, illos Alani adversarios stimulis invidiæ agitatos fuisse. Cum denique juxta supra relatum testimonium Joannis a sancta Maria multi conati sint rejicere Alanum, tamquam apocryphum, saltem recte concludimus, Echardum & nos non fuisse primos ex iis, qui Alano Redivivo credere recusarint.

[66] [quas Thomas Soëgius] Huic etiam tacite fidem abrogavit Stephanus Thomas Soueges ex eodem Prædicatorum Ordine, quem deinceps cum Echardo Latine Soëgium appellabimus: is enim in Gallica S. Dominici Vita, quam non ita pridem Anno Dominicano ad diem IV Augusti inseruit, prudenter fabulosas Alani Redivivi historias omisit. Quinimo licet Malvendam & Joannem a sancta Maria plerumque sequatur, tamen caute abstinuit ab illis fabulis referendis, quas duo isti scriptores ex Alano Redivivo acceperant. Sic Soëgius in laudata S. Dominici Vita nullum verbum facit de portentosis Rosarii miraculis, quæ Sanctus in Hispania patrasse dicitur, & quæ Malvenda in Annalibus Prædicatorum ad annum Christi 1219 cap. 15 & sequentibus commemorat. Sic idem scriptor Gallus altum silet de plurimis prodigiis, quæ Joannes a sancta Maria ex eodem fabulatore confidenter narrat.

[67] [in Gallicis ejusdem Sancti Actis prudenter omisit.] Sed etiamsi hæc Soëgii prudentia magnam laudem mereatur, propterea tamen nondum adoptamus omnia & singula, quæ diligens ille biographus de S. Dominico, aliisque Ordinis sui Sanctis tradit, ut opportuno tempore videbimus. Hanc cautam agendi rationem RR. PP. Prædicatores in nobis non improbabunt, cum ab ipso Echardo inter laudes istius scriptoris tomo 2 Bibl. Prædicat. pag. 748 sic moneamur: Erat Stephanus judicio peracri & vivido, quique vera a falsis in tanta relationum varietate facile internosceret, ut probant antiqua quæ dedit monumenta, vel etiam dissertationes aliquando adjectæ. Quod si quædam ipsi exciderunt minutiora in Vitis præsertim sequioris sexus, aut etiam in aliis minus probata, nec semper ad accuratam chronologiæ rationem reddita, id Vitarum, quas scribebat, multitudini, urgentibus typorum operis, ac nescio cui in gratiam antiquarum fabularum (quæ enim historia seu secularis seu regularis suas non habet? quas, ubi semel receptæ sunt aut imbibitæ, vix quis deponere potest, aut audet arguere) præconceptæ opinioni facile condonandum. Ne quid meritis Soëgii laudibus videamur velle subtrahere, ingenue fatemur, neminem hactenus a nobis perlectum esse, qui majore cum crisi & accuratione Acta S. Dominici collegerit.

§ V. Præmonitio de vetustis Sancti Actis, quæ post hunc Commentarium edituri sumus.

[Excudemus libellum B. Jordani] Ex antiquis S. Dominici biographis, quorum manuscripta vel impressa exemplaria nobis ad manum sunt, paucos & præcipuos ita eligere conabimur, ut simul omnia Sancti gesta exhibeamus, & tamen non nimis sæpe eadem cum tædio lectoris repetantur. Quapropter omittemus Constantinum Urbevetanum, jam ab Echardo editum, Spicilegium Gerardi de Fracheto, venerabilem Magistrum Humbertum, Vincentium Bellovacensem, & Jacobum de Voragine; quibus tamen utemur in hoc Commentario prævio aut in Annotatis, ubi quid diversum & notatu dignum occurrerit. His itaque prætermissis, primo loco & sub uno conspectu edemus ex antiquo Ms. membraneo libellum, quem B. Jordanus de principio Ordinis FF. Prædicatorum conscripsit, & quem Echardus nuper tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 99 & 293, sparsim typis vulgavit ex codice monasterii Pruliani, cum quo manuscriptum nostrum conferemus. Insuper addemus ex eodem Ms. nostro miracula, quæ B. Jordanus videtur collegisse, & quæ Echardus aut non habuit, aut prætermisit.

[69] Deinceps hunc libellum nostrum, in membrana scriptum, [ex antiquissimo codice Uxamensi,] vocabimus codicem Uxamensem, quia illum Uxama olim accepimus. Tantæ autem est antiquitatis, ut eum ante annum 1242 exaratum fuisse opinemur: nam in Capitulo Bononiensi istius anni decretum est, ut aliqua periodus ex hac Legenda S. Dominici abradatur, quemadmodum supra num. 3 ostendimus. Hæc vero periodus in Ms. nostro Uxamensi utcumque erasa est, ut ibidem diximus. Unde probabilissime inferimus, illam periodum, & reliquam Legendam, quæ eodem charactere exprimitur, ante illud Capitulum Bononiense anni 1242 scriptam esse: quis enim facile sibi persuadeat, hæc contra decretum Capituli generalis postea scripta, ac deinde iterum erasa fuisse? Ceterum ubique in suis narrationibus maximam fidem meretur B. Jordanus, qui S. Dominico in magistratu supremo Ordinis successit, eumque Parisiis & Bononiæ vidit, & juxta testimonium Echardi tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 1 toto regiminis sui tempore ab anno MCCXXII ad MCCXXXVI, quæ ad illum attinerent, in suis per varia Europæ regna visitationibus ab æquævis & convictoribus diligenter inquisivit. Si quis plura scire desideret de beato hujus Vitæ scriptore, legat Opus nostrum ad diem XIII Februarii, ubi Majores nostri Acta B. Jordani illustrarunt.

[70] Antiquitatis ordine post libellum B. Jordani typis vulgabimus breve quidem, [& anecdotam Vitæ synopsim, quam in bibliotheca Barberiniana invenimus,] sed pretiosum, Vitæ compendium, quod hactenus numquam publicam lucem aspexit. Hujus auctor est Bartholomæus Tridentinus, de quo præter Echardum, supra num. 7 citatum, Antonius Senensis in Bibliotheca Prædicatorum pag. 40 sic meminit: Frater Bartholomæus Tridentinus, vir religione conspicuus, fama celebris & doctrina clarus, & spiritu devotionis servidus, scripsit Legendarium Sanctorum, a quo plurimi postea hauserunt. Plura scripsisse fertur; quæ tamen ad meam notitiam non devenere. Claruit circa primordia Ordinis. Similia habet Altamura ad annum Christi 1225, ubi citat Taëgium part. 1 Monument. Ordinis, aliosque; qui tamen omnes videntur ignorasse, ab illo Bartholomæo talem gestorum S. Dominici synopsin posteris relictam fuisse, & nusquam innuunt, aliquod istius apographum in suis cœnobiis exstare. Attamen Papebrochius noster Romæ istud Actorum compendium ex Ms. codice bibliothecæ Barberinianæ transcripsit, & in Commentario Prævio ad Vitam S. Antonii Patavini tomo 2 Junii pag. 703 conjicit, illa Sanctorum gesta a Bartholomæo Tridentino circa annum 1240 collecta esse; cui conjecturæ Echardus assentitur. Sed nos postea in Annotatis observabimus, saltem compendiosam S. Dominici Vitam certe ab eo inter annum 1244 & 1251 conscriptam fuisse.

[71] [sicut deteximus alia Ordinis monumenta, Prædicatoribus ignota, teste Echardo,] Quandoquidem ad conquirenda undique Sanctorum Acta nec labori nec sumptibus parcimus, & ad eumdem finem per diversas Europæ provincias diuturna itinera instituimus, nemini mirum videri debet, interdum a nobis detegi quædam monumenta ad Sanctos monasticos spectantia, quæ eruditos ejusdem professionis viros latent: Echardus enim in præfatione ante tomum primum Bibliothecæ Prædicatorum fatetur, id pluries contigisse, & hoc obsequium Ordini suo præstitum grate agnoscit his verbis: Viros eruditos veteres & recentiores, qui historiæ ecclesiasticæ vel etiam litterariæ expurgandæ & accurandæ incubuerunt, vel etiamnum incumbunt, omni qua par est reverentia prosequor & ubique laudo, ceu ex quorum lucubrationibus non parum profecerim. Inter alios nominandi veniunt eruditi Actorum Sanctorum, quæ Antverpiæ in dies prodeunt, editores, quosque gratus animus oblivisci non sinit, cum multa Ordinis monumenta e tenebris eruerint, quorum apud nos nulla jam extabat memoria.

[72] [cui aliquas notitias libenter acceptas reserimus,] Cum tamen Ordinis Prædicatorum regimen nec illi nec alii a nobis extrates calleant, ut nec rescire illis obvium est, sicubi a vero aberrant, quod aliquando contingit, eos ea libertate emendo, quam permittit veritatis amor, quo se unice flagrare præstant, & quo uno flagrare omnes tenemur, nullo vero contendendi affectu, a quo sum alienissimus. Idem omnibus eruditis integrum de hoc opere judicium relinquo, tantumque abest, ut, si aliquoties erraverim, emendari ægre patiar, quin id ipsum totis præcordiis exoptem, ut historia nostra litteraria quam purissima tandem, & ab omnibus sphalmatis expurgatissima prodeat. Nos quoque hanc veniam libenter damus, petimusque vicissim. Quare cum candida grati animi significatione fatemur, nos interdum ab Echardo aliisque meliora ac certiora edoceri, quæ omnia suo tempore & loco in Opere nostro corrigentur, & in hoc ipso Commentario quædam ad Vitam S. Dominici utcumque spectantia, de quibus alia occasione olim obiter sermo incidit, ultro emendabuntur. At eadem venia libere utemur, ubi ab opinionibus Echardi aliorumque dissentiemus, & tunc solidas sententiæ nostræ rationes reddere conabimur, ut jam superius facere cœpimus.

[73] [& cujus desiderio satisfaciemus citius,] Tertio denique loco edendam censuimus ampliorem S. Dominici Vitam, quam Theodoricus de Appoldia ex præcedentibus biographis, aliisque documentis undique collegit, ut ipsemet in prologo suo testatur. Hanc quidem Surius ad diem quintam Augusti typis vulgavit; sed more suo stylum mutavit, ac truncato codice usus, non nisi pauca fragmenta partis septimæ & octavæ exhibuit. Quapropter Echardus tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 454 integram ac sinceram hujus Theodorici lucubrationem desiderat hoc modo: Cum vero Surius stylum se immutasse fateatur, optandum esset, ut quis eam Vitam primigenio, quo scripta est, stylo quantumvis barbaro redderet, & prælo subjiceret ex codicibus Mss. authenticis & melioris notæ, idque quamptimum: etsi enim hac ratione proditura sit in Actis Sanctorum Antverpianis, vix speranda est ante viginti quinque vel triginta annos. Addo ex codicibus antiquis & non corruptis: nam vitio notariorum plura irrepere errata notum est apud peritos; ea vero nonnisi ex plurium codicum Mss. collatione deprehendi possunt. Sic codicem, quo usus est Surius, corruptum fuisse hinc conjicio, quod quædam apud eum legantur, quæ non eodem modo referuntur a sancto Antonino, qui tamen codice Theodorici præcipue usus est in Vita S. Dominici.

[74] Doleo, neminem ex Ordine Prædicatorum hactenus tam justo Echardi desiderio satisfecisse, [quam ipse putaverat,] & integram Theodorici lucubrationem ex antiquis codicibus edidisse: nam is editor me tetrico codicis nostri transcribendi & cum aliis conferendi labore liberasset. Attamen simul gaudeo, me Echardo citius obsequi potuisse, quam putarat: cum enim anno 1719 primum operis sui tomum ediderit, & tunc illam S. Dominici Vitam adhuc per viginti quinque vel triginta annos exspectandam censeret, ex anno editionis nostræ patet, media fere temporis parte exspectationem ejus jucunde deceptam fuisse. Dum autem Echardus antiquos & plures codices exigit, ut errata ex plurium Mss. codicum collatione deprehendi possint, postulationi ejus ex parte dumtaxat satisfacere licet, cum non habeamus plures, quam duos hujusmodi antiquos codices, in membrana scriptos, de quibus hic nonnulla præmonebimus.

[75] Primus est codex membraneus optimæ notæ & antiqui characteris, [integram Theodorici Appoldiani lucubrationem edemus ex Ms. codice Francofurtensi,] quem Francofurtensem appellabimus, eo quod R. P. Udalricus Nols ex Ordine Prædicatorum, anno 1688 Prior Francofurtensis, eumdem nobis dono dederit, cum in bibliotheca sua haberet aliud ejusdem Vitæ Ms. exemplar, ut Papebrochius noster in fronte codicis notavit. Alter vero est codex Ultrajectinus, ut ex nota, cooperculo inscripta, patet, quem jam dudum possedimus. In eo plura ad Ordinem Prædicatorum spectantia, puta Vitas Fratrum Gerardi de Fracheto, Chronicon venerabilis Magistri Humberti, & Acta quorumdam Sanctorum ejusdem Ordinis, referuntur. Quamvis etiam ex membranis constet; tamen character illius recentior est, quam præcedentis, ut ex variis signis conjicimus. Quare Vitam S. Dominici transcripsimus ex codice Francofurtensi, qui in Museo nostro P. Ms. 8 notatur, eumque contulimus cum hoc codice Ultrajectino, qui ibidem P. Ms. 7 signatur. Hi autem codices sibi mutuam præstant operam, ita ut ex uno suppleverimus, quod in altero deerat. Supplementa illa ad majorem securitatem uncis inclusimus, & in Annotatis subinde lectorem de hac re monebimus, ubi operæ pretium visum fuerit.

[76] At in neutro exemplari inveni caput ultimum de modo orandi corporaliter sancti Dominici, [eique caput ultimum ex Ms. bibliothecæ Vaticanæ adjungemus.] quod ex codice Bibliothecæ Vaticanæ numero 1218 accepi, & cui apographo Henschenius noster præfixit hæc verba: Est caput ultimum Vitæ per Appoldiam. Certe S. Antoninus Parte 3 Chronicorum tit. 23 cap. 2 § 1 agens de eximiis S. Dominici virtutibus, etiam hos novem diversos orandi modos Sancto adscribit. Cum autem S. Antoninus codice Theodorici præcipue usus sit, ut Echardus supra asserit, ex codice Vaticano illud ultimum caput lucubrationi Theodorici de Appoldia confidenter adjungemus. Facile tamen credidero, hoc caput de variis orandi modis conscriptum fuisse a Gerardo Provinciali Germaniæ, qui comitiis Lucensibus interfuit, & multa ex ore sororis Cæciliæ exceperat, & Theodoricum forte illud pro suo adoptasse, aut saltem lucubrationi suæ addidisse: nam auctor istius apud nos num. 408 sic loquitur: Hoc modo oravit, quando suscitavit Deus oratione sua puerum Napoleon Romæ in sancto Sixto, in loco sacristiæ & in ecclesia in celebratione Missæ, quando elevatus est a terra, sicut narravit mihi illa devota & sancta soror Cæcilia, quæ præsens erat, & vidit cum alia multitudine. Soëgius in Vita Gallica S. Dominici pag. 448 testatur, in bibliotheca Carcassonensi servari vetus manuscriptum (de eodem cum imaginibus, quæ Sanctum repræsentant, ibidem pag. 257 meminerat) in quo hi novem orandi modi exprimuntur. Sed quisquis demum sit auctor istius ultimi capitis, illum antiquum esse satis patet ex dictis & sequentibus verbis, quæ apud nos eodem numero ita leguntur: Visus est etiam aliquando orare sanctus pater Dominicus, sicut a vidente audivi auribus meis, manibus & ulnis expansis.

[77] [Theodoricus Vitam Sancti colligere cœpit jussu Munionis, septimi Magistri Prædicatorum,] Theodoricus hanc S. Dominici Vitam colligere cœpit jussu Munionis, qui ab anno 1285 usque ad annum 1291 toti Prædicatorum Ordini præfuit, ut colligitur ex epistola ejusdem Magistri generalis, qui in codice nostro Ultrajectino ante prologum memoratæ Vitæ ad Theodoricum ita scribit: Dilecto sibi in Christo Fratri Theodrico de Appoldia, domus Erfordiensis provinciæ Theutoniæ, Frater Munio Magister Ordinis licet indignus, salutem & augmentum continuum cælestium gratiarum. In remissionem peccatorum & in augmentum nihilominus meritorum vobis injungo, quatenus dictandi Legendam sancti Dominici patris nostri secundum datam vobis gratiam, de qua gero fiduciam in Domino pleniorem, meritum subeatis, ut non in vacuum gratiam Dei videamini accepisse; hæc inter alia diligentius attendens, ut sit veritate firmissima, integritate completa, gratiosa decore. Volo autem, quod Prior vester, qui pro tempore fuerit, vobis adsit consiliis, auxiliis, & solatiis, consolationibus optimis. Valete & orate pro me. Datum in Urbe veteri Idibus Aprilis. Quamvis in hac epistola annus desit, tamen Echardus tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 453 conjicit, illam anno 1288 datam fuisse, cum ad habenda Lucæ comitia generalia Munio se accingeret, vel inde reverteretur.

[78] [eamque absolvit sub Nicolao Bocassino,] Interea Nicolaus IV Papa anno 1291 Munionem deposuit, cui successit Stephanus de Bisuntio, & hoc post biennium mortuo, ad supremum totius Ordinis magistratum evectus est Nicolaus de Tarvisio, aliter cognominatus Bocassinus, cui tandem Theodoricus de Appoldia lucubrationem suam offert hac epistola nuncupatoria: Patri filiorum amabili, Nicolao Fratrum Ordinis Prædicatorum venerabili, Frater Theodricus de Theutoniæ provincia per prosperitatem provincialium * meritorum pertingere ad æternorum præmia gaudiorum. Libellum quem de patre divino Dominico & Ordine ab ipso instituto compositum sibi deferri vestra dignatio imperavit, in abjectis quidem cedulis ac vilibus petiis primum jam senex conscripsi, propriis manibus, oculisque caligantibus, & compegi; de cujus materia ipsius libelli proœmium vos instruet & docebit. Reperto igitur ex chronicis tempore, qui Sancti hujus parentes exstiterunt, ea quæ circa ortum & progressum & exitum vitæ ipsius gesta sunt, secundum decursum temporis disponere curavi; ita tamen, quod propter convenientiam materiæ, postmodum quæ acta sunt, præposui, & quæ ante, postposui subjungendo.

[79] Legi sanctorum Patrum Bernardi & Francisci Vitas, [nono ejusdem Ordinis Magistro Generali,] cum multa integritate editas, elegantique stylo compositas, insigni sinceraque devotione probatas, nostrique eximii Patris præfulgentem & prælucidam valde dissimiliter scriptam Vitam. Cupiens igitur, statum Ordinis nostri plenaria certitudine non carere, posterisque nobilitatem aucti generis intimare, paternæ sanctitatis, prout potui, verbis simplicibus designavi. Multa de verbo ad verbum, sicut in exemplaribus reperi, posui; quandoque tamen propter consequentiam aliquid immutavi. Cumque ex iis, quæ ad manum habebam, exemplaribus, omnia consummassem, allata sunt mihi ad petitionem meam quædam scripta, quæ & pretio comparavi, propter quæ opus præteritum, ut illa insererem, penitus dissipavi: erant enim illa magnæ auctoritatis, utpote dicta testium juratorum, quæ Papa Gregorius nonus approbavit, magnorumque meritorum & exemplorum sanctitatis præcipue expressiva. Prævenit præterea me littera venerabilis patris nostri Fratris Munionis, tunc Magistri Ordinis, mihi istum laborem injungens & studium pro peccatis.

[80] Non ut volui, nec ut debui, feci tamen quod potui, [ut docet epistola dedicatoria,] ut videtis. Verum vos, reverendissime Pater, quod vestrum est, manum peritam apponite, & de hac informi materia opus, sicut scitis, perficite gloriosum. Decreveram certe huic operi superaddendo, immutando, ornando, ordinando, ulteriorem diligentiam adhibere, si facultas expensarum, & opportunitas temporum adfuisset; quibus deficientibus, destiti, &, ut aspicitis, dereliqui. Verumtamen quamdiu vivo, iis laborem impendere, si requiritur, non recuso. Ignosce, obsecro, mihi in nomine Jesu Christi: expavi & dolui primum, quod ad aures vestras mea imperitia pertingere debuit, nec credidi, hoc futurum. Spiritus Dei sanctus spiritum vestrum dirigat, & infundat, ut sanctitatis, in hoc libello descriptæ, devotus æmulator, & exsecutor efficax, & in Ordine, vestro regimini commisso, fidelis inveniamini consolator. Hanc epistolam, cujus aliqua fragmenta Echardus tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 453 & 454 exhibet, ex codice nostro Ultrajectino P. Ms. 7 integram transcripsimus.

[81] Porro Echardus ex fragmentis hujus epistolæ ibidem monet observanda sequentia: [ex qua Echardus intervallum & finem elucubrati operis præterpropter determinat.] Cum dictus Nicolaus Bocassinus electus fuerit Argentinæ MCCXCVI, & sub finem anni MCCXCVIII Cardinalis assumptus; horum annorum aliquo jusserit hoc opus sibi nuncupari: unde septem aut octo annis solidis Theodoricum huic operi concinnando desudasse colligas. Quod autem ait auctor, se jam senem, cum scribere incepit, indicat se tum plus quam sexagenarium; nec mirum, oculorum caligantium meminisse, cum ea ætate nondum adinventa essent vitra illa, oculis senum adeo accommoda. Maxime etiam annotandum, quod monet, se in narratione non semper seriem annorum, quibus res actæ sunt, sequi; sed multa ὕστερον πρότερον, prout gestorum cognitio poscebat, se referre, ad quod maxime attendat, necesse est, qui ἀναχρονίσμους vitare voluerit. Dein post alterum ejusdem epistolæ fragmentum ita concludit: Ex his habetur, bis opus confecisse; prima vice ex prioribus Legendis; altera, receptis novem testibus Ordinis in canonizationis processu juratorum responsionibus, aliisque certis documentis, quæ in causa fuerunt, cur huc usque scripta conscindens, novum opus aggrederetur. Quibus autem documentis ad colligendam hanc S. Dominici Vitam usus fuerit Theodoricus de Appoldia, postmodum distinctius ex prologo ejus intelligetur. Nunc examinandum est, an Theodoricus in suis narrationibus ubique æqualem fidem mereatur.

[82] [Melchior Canus explodit quamdam Theodorici narrationem,] Non est dubium, quin huic auctori summa fides debeatur in iis, quæ ex B. Jordano, Constantino Urbevetano, aliisque veteribus biographis collegit. Sed inter ipsos Prædicatores disceptatur, utrum prudenter credi possint omnia illa, quæ Theodoricus ex testimonio sororis Cæciliæ narrat. Sic scriptor ille apud nos num. 147 ex auctoritate ejusdem Cæciliæ præter alia prodigia refert, quomodo S. Dominicus dæmonem, sub forma simiæ sibi illudentem, tamdiu tenere jusserit candelam, donec digiti ejus comburerentur. At Melchior Canus lib. XI de Locis theologicis pag. 533 hæc & similia, tamquam fabulosa, explodit his verbis: Illud item quam ridiculum, diabolum Dominico patri nostro semel obstrepentem, a Divo esse coactum, ut lucernam haberet in manibus, quoad illa absumpta non molestiam solum, sed incredibilem dolorem etiam afferret. Non possunt hujusmodi exempla numero comprehendi; sed in his paucis pleraque alia intelligentur, quæ Divorum clarissimorum historias obscurarunt. Non autem decebat, veras Sanctorum res gestas falsis & commentitiis fabulis contaminari.

[83] [quam tamen Malvenda tueri nititur] Thomas Malvenda in Annalibus Prædicatorum ad annum 1219 cap. 25 & sequentibus hanc sodalis sui Cani censuram ita refellit: Ridet nostros historicos præclarus auctor, quod ad sanctum Dominicum referant, se jussisse diabolo accensam candelam, qua torqueretur, manu tenere. Ergo ridiculi sunt Theodoricus de Appoldia, S. Antoninus, Joannes Garzo, Marcus * Antonius Flaminius, & alii rerum sancti Dominici auctores probi, integri, prudentes, tanto consensu unam & eamdem rem prodentes. At hoc loco adducere non oportebat recentiores scriptores, qui bona fide historiam illam ex Theodorico hauserunt. Quare Malvenda adversarium suum magis urget, dum ex verbis Theodorici probat, illam narrationem ex ore Cæciliæ, testis oculatæ, exceptam esse, ac deinde sic disserit: Cernis, lector, quam integra fide Theodoricus rem gestam de diabolo, tenente candelam summo cruciatu, reddiderit. Acceptum a sanctissima virgine, quæ ex manibus S. Dominici habitum Ordinis accepit, plurima ejus miracula vidit, ipsum sæpe allocuta est, aliaque permulta ex ore ipsius audivit. Si hæc non est fides humana, nescio quænam esse potest.

[84] [testimonio Sororis Cæciliæ,] Denique eamdem Theodorici, seu potius sororis Cæciliæ, narrationem variis exemplis credibilem reddere conatur, ac tandem ita concludit: Atque hæc hactenus pro defensione historiæ, tot optimorum scriptorum fide relatæ, dicta sunto: quibus etiam viam munire voluimus ad similes narrationes stabiliendas, quas critici forsitan irriserint, dummodo de integritate auctorum simus securi. Illud tamen corrigendum in sancto Antonino, cum ait, illud dæmonis sub effigie simiæ terriculamentum, a sancto Dominico difflatum, Bononiæ contigisse: nam nisi bis id acciderit, certum est, uti prædiximus, apud sanctum Xistum rem effectam. At nullo modo est verosimile, id bis contigisse, cum antiquiores biographi ne de unico quidem hujusmodi prodigio meminerint, ut jam videbimus.

[85] Echardus profitetur, se mediam viam eligere, & velle hos duos adversarios conciliare, [cui Echardus videtur parum deferre,] dum tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 87 de eodem Cæciliæ testimonio sic judicat: Adde sororem Cæciliam, ex cujus ore hæc Bononiæ anno MCCLXXXVIII a Fratre Gerardo, tum pro Teutonia in comitiis generalibus Luchæ habitis diffinitore, & postea ejusdem Teutoniæ Priore provinciali, accepta sunt, octogesimum quartum ætatis tum excessisse, quæ & facile præ senio in quibusdam circumstantiis rei ante annos sexaginta octo gestæ errare potuerit. Imo ut vetularum est, quæ sua juvenili ætate acciderunt, non raro exaggerare; hinc evenisse haud immerito quis putet, ut prædicta Cæcilia quædam de beato Dominico retulerit, verbi gratia de dæmone, in specie modo lacertæ, modo passeris, moniales turbante aut terrente, vel etiam simiæ, quam Sanctus candelam coram se tenere ad digitorum usque combustionem jusserit, & alia similia, quæ, ut verbo Ferdinandi de Castillo ad historiam generalem Ordinis præfantis utar, a viris gravioribus ceu pueriles ineptiæ, NINERIAS Y CUENTOS (hæ voces Hispanicæ etiam nugas & fabulas significant) habentur.

[86] Hæc enim cum antiquiores & Sancto æquales vel suppares scriptores, [ac proinde favere judicio Cani,] Jordanus & Humbertus Ordinis Magistri, & Constantinus provinciæ Romanæ alumnus, ejus licet rerum vel minimarum curiosissimi, non meminerint, de iis nil umquam vel a sororibus Sansixtinis, vel a sodalibus, qui vivum viderant, se audiisse ostendunt; ac proinde ceu viro sapiente, ut Dominicum Bonifacius VIII vocare solebat, non satis dignis, ea saltem ratione, qua a Theodorico narrantur, si fidem omnino non adhibeas, haud injuria feceris: ita tamen ut in relatis aliquid veri latere existimes, sicque Melchiorem Canum de Locis theologicis lib. XI cap. 6 omnia sus deque habentem, & Malvendam ad MCCXIX num. XXIV omnia suspicientem ac propugnantem conciliabis. Quando Echardus ea, quæ narrantur de dæmone, candelam tenere jusso usque ad digitorum combustionem, & his similia phrasi Hispanica Ferdinandi de Castillo vocat pueriles ineptias seu nugas & fabulas, propius ad Melchiorem Canum accedit, quamvis sibi mediam viam tenendam proposuerit. Ego inter hos tres eruditos Dominicanos arbiter esse nolo, & propterea totam hanc litem maturo prudentis lectoris judicio decidendam relinquo.

[87] Sed interim moneo, ne quis hoc severum Cani & Echardi judicium ad alias quaslibet Theodorici narrationes extendat, [quod certe extendendum non est ad alias historias, quas Theodoricus ex antiquis biographis hausit.] atque ita omnem fere fidem ei adimat: nam impiger ille collector plerasque Actorum istorum historias ex antiquis scriptoribus & authenticis monumentis hausit. Id satis patebit ex Actis B. Jordani, & Bartholomæi Tridentini, quæ lucubrationi ejus præmittam, & ex instrumentis juridicis, quæ eidem subjungam. Ceteros hujus collectionis fontes, quos detegere potui, in Annotatis breviter assignabo; reliquos vero, qui inquisitionem meam effugerunt, sagacitati aliorum indagandos relinquam. Hisce circa varios Vitæ scriptores præmissis, ut infra dicenda clarius intelligantur, ad eumdem finem paragrapho sequente exhibebimus chronologicam gestorum S. Dominici seriem, juxta quam reliquus Commentarius noster prævius dirigetur.

[Annotata]

* al. præsentium

* lege Joannes

§ VI. Chronologicum Vitæ compendium, juxta quod reliquus Commentarius prævius ordinabitur.

[Brevis Acrorum chronetaxis,] Jam sæpe citatus Echardus tomo 1 Bibl. Prædicatorum inter paginam 86 & 87 edidit folium expansum, in quo Vitam S. Dominici ordine chronologico breviter exhibet, & cui præfigit hunc titulum: Tabula chronologica Actorum sancti Dominici, additis ad marginem cujuslibet anni Indictione, numero aureo, littera Dominicali, ac die Paschæ in commodum lectoris, ut in promptu habeat, qui numeret initium anni seu stylo veteri a die Paschæ, seu novo a prima Januarii, monitus una, apud chronologos seculi XIII, præsertim Gallos, annum a Pascha semper inchoari, mensesque præcedentes superioris anni censeri. Infra discutiemus, an hæc regula generalis ubique locum habeat, & an ea methodus numerandi annos a Pascha ab omnibus seculi XIII scriptoribus usurpetur. Cum igitur hæc tabula per decursum examinanda sit, non existimavimus, Indictiones, litteras Dominicales, & alias notas chronologicas hic scrupulose exprimendas esse. Quapropter solos annos juxta opinionem Echardi rebus gestis præmittemus, ut saltem lector postmodum pervolvens antiqua Acta, quæ plerumque sine ullo temporis ordine vel indicio conscripta sunt, quamdam chronologicam rerum gestarum ideam formare possit. Præterea hanc Echardi tabulam hic transcribimus, ut habeamus aliquam Actorum chronotaxim, juxta quam reliquus Commentarius noster serie temporis procedat. Nunc ipsam tabulam exhibemus, & majoris perspicuitatis gratia singulos annos a nova linea incipimus.

[89] [quæ exhibet Vitam S. Dominici in pueritia & juventute,] Anno MCLXX. Dominicus nascitur.

Anno MCLXXVI. Avunculo suo traditur educandus.

Anno MCLXXXIV. Palentiam in universitate humanis & divinis instruendus disciplinis amandatur.

Anno MCXCI. Theologiæ dans operam, exorta fame, libros & supellectilem distrahit, & pretium dat pauperibus, & per decem annos a vino abstinet.

Anno MCXCIV. Palentiæ sacras interpretatur Litteras.

Anno MCXCIX. Hoc anno circiter Palentia, unde nondum alio excurrerat, Uxamum sive Oxomam evocatur a Didaco episcopo, fitque Canonicus regularis, tum Capituli Supprior; Collationes Patrum legit: si quandoque concionatur, ut verosimile, semper intra fines diœcesis.

[90] [varia itinera, & prima certamina] Anno MCCIII. Hactenus nondum Uxamo egressus, Didacum episcopum, ad Marchias Alphonsi regis Castiliæ legatum, comitatur, & Tolosa transiens hospitem suum hæreticum convertit.

Anno MCCIV. Cum episcopo ad regem Alphonsum reversus, rursus cum eodem, iterum a rege ad Marchias legato, vadit.

Anno MCCV. Cum eodem episcopo, legatione peracta, Romam pergit; inde redeundo Montem Pessulanum accedunt sub finem anni, Februario scilicet vel Martio sequenti: tres legatos, & duodecim Ordinis Cisterciensis abbates ibidem congregatos inveniunt, quos ad prosequendam apud Albigenses missionem adhortati, eisdem duces se præstant. Fulco recens electus episcopus Tolosanus possessionem init quinta Februarii stylo novo MCCVI, veteri MCCV.

Anno MCCVI. Circa Pascha, ut dictum, vel paulo ante vel paulo post, Didacus episcopus & Dominicus, ceu prædicatorum laudatorum antesignani & duces, hæreticos Albigenses verbo & exemplo adoriuntur, variisque in locis acres cum iis habent concertationes. Apud Carcassonam messes hæreticorum sanguine fluentes apparent die sancti Joannis Baptistæ. Arnaldus unus e legatis & abbas Cisterciensis mense Julio vel Augusto Cistercium ad comitia Ordinis generalia regreditur, & sequuntur plures abbates. Didacus & Dominicus in missione perstant impigri. Apud Fanumjovis celebris habetur cum hæreticis disputatio. Libellus a Dominico scriptus, fidem Catholicam exponens, ter in ignem projectus, exit illæsus. Dominicus tum monasterium Prulii erigit, & feminas nobiles a se conversas ibidem includit intra Natale Domini.

[91] Anno MCCVII. Mense Aprili Berengarius archiepiscopus plura monasterio Pruliano confert beneficia. [adversus hæreticos Albigenses,] Apud Montem regalem plures habentur cum hæreticis disputationes. Ibi adhuc erat Didacus, Dominicus, & alii prædicatores, cum Cistercio redit Arnaldus abbas & legatus, abbatibus duodecim comitantibus, mense Maio: hi omnes nudipedes, bini vel terni divisi, totam regionem perambulant, ubique per tres menses euangelizantes. Dum quadam die nostri prædicatores cum Albigensibus disputarent, Dominicus uni ex illis schedulam dat a se scriptam, & fidei Catholicæ argumenta continentem; hanc hæreticus cum suis sodalibus tradidisset, hi in ignem ter projiciunt, unde semper evolavit illæsa: sed hoc privatim & inter perfidos solum actum, quod tamen revelavit miles quidam, qui affuerat. Appamiis solemnis indicitur circa Novembrem vel Decembrem disputatio cum Valdensibus: eo se conferunt plures episcopi & abbates, inter quos Fulco Tolosanus, Navarrus Consoranensis, Didacus Oxomensis cum Dominico, & alii. Exitus felix fuit, plurimis conversis, aut in vera fide confirmatis. Tum in Hispaniam redit Didacus; sed priusquam discederet, Dominicum prædicationis ducem & præfectum instituit: jam quibusdam antea mensibus plerique abierant abbates. Petrus de Castellonovo unus ex legatis Papæ tum occisus est: Radulphus alter legatus tum etiam obiit: Arnaldus jam laudatus, vir magnarum partium, in Franciam ad regem se contulit

[92] Anno MCCVIII. Didacus Uxami moritur sexta Februarii. [aliaque præclare gesta] Fulco Tolosanus & Navarrus Cosoranensis episcopi Romam adeunt, ut ab Innocentio III crucem obtineant adversus Albigenses prædicari. Voto adepto, crux in Francia prædicatur, in provinciis præsertim Cis-Ligerianis. Guido Vallium-Sernaii abbas inter prædicatores crucis ferventissimus claret. Interim Dominicus in Occitania perstat, Albigensium conversioni in omni patientia & doctrina totus incumbens.

Anno MCCIX. Cruce signati duce Simone, Montisfortis comite, in Occitaniam adveniunt. Dominicus, huic bello non implicitus, verbo Dei solum instat; irrisiones, contumelias, insidias ab Albigensibus patitur: in his omnibus superat, suo eis martyrii desiderio declarato.

Anno MCCX. Idem prædicatoris munus Dominicus prosequitur: hospitatus apud nobiles dominas. Quadragesimam in pane & aqua jejunat, & super nudam tabulam cubat, easque ad fidem reducit.

Anno MCCXI. Concionari pergit. Simon comes Montisfortis Tolosam obsidet. Interim Dominicus in quodam ad Garumnam sacello orat, & quadraginta peregrinos Anglos, navi, qua flumen trajiciebant, demersa, pereuntes suis precibus ex aquæ profundo sustollit & liberat. Duodecimo Kalendas Junii Guillelmus de Cardalliaco, episcopus Caturcensis, apud Simonem Montisfortium clientelam profitetur: inter magnates testes adest Dominicus, & instrumento exinde confecto sigillum apponit. S. F. Dominici Prædicatoris.

[93] [in partibus Tholosanis] Anno MCCXII. Guido Vallium Sernaii abbas, electus episcopus Carcassonensis, e Francia redit, & Albiæ jam aderat vigilia Paschæ; mense Maio Narbonæ consecratur: quibusdam postea mensibus in Franciam revertitur, relicto in spiritualibus & constituto vicario Dominico. Ipse Dominicus ecclesiarum Consoranensis, Convenarum, & Biterensis pastor eligitur, quas omnes constanter recusat.

Anno MCCXIII. Guidone toto hoc anno absente, Dominicus vicarias ejus partes agit, & per Quadragesimam conciones semper habens, in pane & aqua jejunat, nec lectum intrat. Mense Septembri committitur prælium ad Murellum. Vincit Monfortius. Petrus Aragonum rex occiditur. Interim dum fervet pugna, Dominicus cum episcopis in ecclesia Murelli auxilium divinum implorat.

Anno MCCXIV. Guido episcopus Carcassonensis e Francia in Occitaniam revertitur, & ad partes Albigenses venit circa Octavam Paschæ. Dominicus nuptiis Almarici, primogeniti Montisfortis, cum Beatrice Delphina benedictionem impertit Carcassonæ: filiam Simonis Montisfortis patris hoc circiter anno baptizat.

[94] [usque ad institutionem Ordinis Prædicatorum,] Anno MCCXV. Petrus Cellani quas Tolosæ ad castrum Narbonense habebat ædes, dat Dominico, qui eum & Thomam civem Tolosanum, virum nobilem, aliosque Ordini a se instituendo aggregat. Fulco episcopus Dominicum & socios prædicatores constituit in sua diœcesi, & ut victui aliisque necessaria habeant, sextam partem decimarum eis confert. Eumdem episcopum, Romam ad concilium Lateranense pergentem, comitatur Dominicus, qui Romæ jam existens mense Octobri, ab Innocentio III ante concilium, ecclesiarum, castrorum, prædiorum, redituum, hactenus monasterio Pruliano datorum confirmationem obtinet. Tum ab eodem Pontifice postulat, ut Ordinem instituere sibi liceat, qui Prædicatorum Ordo diceretur & esset. Responsum accipit, ut ad sodales Tolosæ agentes redeat, cum eis communi consilio regulam jam approbatam electurus, & postea Romam repetat, confirmationem sui Ordinis accepturus. Anno MCCXVI. Dominicus Prulii cum sexdecim circiter sociis regulam sancti Augustini, & quasdam severiores institutiones eligit. Mense Junio vel Julio datur eisdem ecclesia sancti Romani Tolosæ, ibique erigitur prima Ordinis domus. Decima sexta Julii moritur Innocentius III, cui altero die sufficitur Honorius. Sex e suis sodalibus nondum in sacris Litteris satis exercitatos Dominicus ad scholam theologiæ publicam ducit, ac sedulam studiis operam dare jubet; ipse vero Romam abit, eratque jam in Urbe, ut verosimile, mense Novembri. Vigesima secunda Decembris confirmationem Ordinis duplici diplomate testatam obtinet.

[95] Anno MCCXVII. Duo alia diplomata Dominicus ab Honorio III obtinet mensibus Januario & Februario. [cujus confirmatione impetrata, Sanctus socios dispergit,] Quadragesimam Romæ transigit, & ut conjectu pronum, in aula Pontificis epistolas sancti Pauli explicat publice. Tum apud Cardinalem Ostiensem frequentans, cum Guilielmo de Monteferrato ibidem morante, familiaritatem jungit, a quo & promissum accipit Ordinem amplectendi, sed postquam per biennium exinde Lutetiæ theologiam audiisset. Post Pascha in Galliam ad suos revertitur Dominicus, quos Tolosæ in S. Romani agentes invenit: menses duos tresve iis ultimo formandis insumit. Die Assumptionis omnes in Pruliano monasterio congregatos dividit; quatuor in Hispaniam, septem Parisios ablegat; duos Prulii, totidem Tolosæ e primis sociis relinquit; sed & plures tum ad Ordinem allegit. Mense Septembri etiamnum ipse in partibus Tolosanis perstabat, forte & ultra. Tum Romam vadit, socium assumens F. Stephanum Metensem, sed & quatuor alios recens ad Ordinem ascitos. Quos Lutetiam miserat, duodecima Septembris alii, alii paulo post advenerant, & domum ad majorem ecclesiam conduxerant, ubi fere per annum morabantur. Quos in Hispaniam F. Petrus Matriti, F. Suerius Gomez Scalabi domos Ordinis erexerunt; alii duo F. Michaël de Uzero, & F. Dominicus ad ipsum Romam redierunt.

[96] Anno MCCXVIII. Dominicus Romæ ab Honorio ecclesiam S. Sixti & cœnobium ei adjunctum accipit. [& eumdem Ordinem per Galliam,] Sodales plures indies aggregat. Collationes in palatio Apostolico resumit, vel Euangelium Matthæi vel epistolas Pauli explicare pergendo: interim & per Urbem concionatur, etiam in S. Petri basilica tanto plausu & fructu, ut ejus vestes auditores veluti reliquias conscinderent, ita ut ejus scapulare sic per particulas decisum vix ad genua descenderet. Circa initium anni, quod Romæ a die Annuntiationis numerabatur, quosdam e suis, nempe Joannem de Navarra, & quemdam Bertrandum, Bononiam mittit, iisque Ricardum ætate jam provectum præficit, illum scilicet, qui Tancredum virum nobilem, & alias in exercitu imperatoris tribunum, allegit ad Ordinem, quibus postea Michaëlem de Uzero & Dominicum, ad se ex Hispania reversos, jungit. Tum etiam Reginaldum, Aurelianensem sancti Aniani decanum, a febre ardentissima miraculose sanatum veste sua donat; voti tamen explendi causa in Palæstinam ire permittit. Plura ipse in S. Sixti miracula edit. Architectum, sub ruina ædificii oppressum, incolumem restituit. Sodales in summa rerum omnium penuria, una vice quadraginta, altera ad centum, pane cælitus misso pascit. Conventus procuratorem jam inunctum, & jamjam animam exhalantem, ad vitam revocat. Ex Urbe ita tempestive egreditur, ut per Galliam Narbonensem Tolosanasque partes transeundo, Segobiæ in Hispania affuerit paulo ante Natale Domini, ubi cum ob summam siccitatem agricolæ nondum seminare incepissent, precibus copiosum illis e cælo imbrem impetrat, & domum Ordinis erigit. Reginaldus e Palæstina redux, Bononiæ jam aderat XXI Decembris. Hoc eodem anno sodales Lutetiæ agentes e domo, a se conducta ad ecclesiam S. Jacobi sibi concessam transeunt, & ingrediuntur sexta Augusti.

[97] Anno MCCXIX. Matritum Dominicus progressus, domum a Fratre Petro, [Hispaniam,] quem e Tolosa eo miserat, anno MCCXVII erectam instaurat, & plures ad Ordinem allegit. Apud Gualdafaien seu Guadalajara multos novitios induit, moxque propositi pœnitentes, liberos abire sinit; sed precibus ad Deum fusis, ut redeant, obtinet. Pluribus in Hispania gestis, circa Pascha in Galliam revertitur. Tolosa rursus iter habet. Sodales tirones aqua in vinum versa recreat, & verbis mellifluis ad dura quæque pro Christo fortiter sustinenda excitat. Tum F. Bertrandum de Garriga, ibi inventum, socium assumens, primo ad Rupem-amatoriam, exinde octo diebus Aurelianos, ac tandem Parisios advenit, ubi Conventum triginta sodalium, sub F. Matthæo abbate sanctissime rectum, lætus aspicit. Collationes plures, ut illi ubique solemne, publice habet. Remos, Metas, Pictavos, Aurelianos mittit, qui in his civitatibus domos novas erigerent. Fratrem Petrum Cellani, ibidem inventum cum quibusdam sociis Lemovicas destinat, & jubet, ut intra Januarium sequentem eo advenerit. Jordanum, suum postea successorem, tum sacræ facultatis baccalaureum, nec de Ordine amplectendo adhuc cogitantem, familiarem sibi facit. Guillelmum de Monteferrato, de quo supra, & a duobus annis Lutetiæ ex condicto theologiæ dantem operam, promissum exigens sua veste induit, & socium assumit, Bertrando de Garriga Tolosam dimisso. Italiam tum cogitans, iter per Burgundiam instituit. Castellione transiens filium sui hospitis, qui de superiori tabulato ceciderat, quasi exanimem vitæ restituit. Alpes dum pedes superat, quemdam F. Joannem Conversum, secum ex Hispania deductum, animo præ lassitudine & fame deficientem, pane cælitus misso reficit. Bergomum primum, tum Mediolanum ingreditur. Hic apud Canonicos S Nazarii honorifice excipitur. Concionibus suis totam commovet civitatem, tresque præstantissimos viros ad Ordinem adsciscit: hos secum ducens, Bononiam pervenit sub finem Augusti. Numerosius jam erat Bononiæ Fratrum collegium, ferventissimis Reginaldi concionibus & sanctissimis exemplis aggregatum. Hinc itaque Dominicus eumdem Reginaldum Parisios ablegat, similem ab eo sperans in regia urbe successum. Tum vero sodales ad celebriores Longobardiæ civitates mittit, qui domos Ordinis erigant, & inter alios F. Joannem Salernitanum Florentiam. Ipse Romam cogitans, Florentia transit, ubi Benedictam, feminam nobilem, sed ob mores mundanos, permittente Deo, a malo spiritu vexatam liberat, & ad meliorem frugem adducit. Viterbii apud summum Pontificem Honorium III jam aderat XV Novembris. Aulam summi Pontificis sequitur ad XVII Decembris, quo die per Breve Apostolicum, in civitate Castellana datum, ecclesiam S. Sixti sibi suisque Fratribus absolute concedi obtinet. Postea Romam pergit.

[98] [& Italiam mirifice propagat usque ad annum Christi 1221,] Anno MCCXX. Dominicus, Romam forte ante Natale ingressus, sodales sua præsentia beat. Tum vero resciens, cœnobium ad ecclesiam S. Sixti, quod sui inhabitabant, olim ab Innocentio III recludendis sanctimonialibus Romanis erectum fuisse, licet morte Pontificis opus interrumpente non perfectum, consilium Innocentii tam salubre, se tum conscio & quodammodo obice, irritum fieri non patitur: facilem esse omnia componendi rationem Honorium monet, sibi ecclesia S. Sabinæ detur, in eam sui sodales deducantur, tum in S. Sixti cœnobium, nostrorum curis religioni aptissimum factum, transferantur moniales Romanæ. Laudat Honorius, negotio cum Dominico conficiendo tres præponit Cardinales; Hugolinum Ostiensem & Nicolaum Tusculanum episcopus, ac Stephanum de Fossanova, titulo duodecim Apostolorum presbyterum. Januario res incepta, Februario perficitur; at non sine miraculo. Die S. Valentini martyris XIV Februarii feria sexta cinerum ad S. Sixtum accesserat Cardinalis Stephanus præfatus, & cum Dominico colloquebatur; & ecce affertur Neapoleonis juvenis, dicti Stephani consanguinei, cum equo in foveam præcipitati corpus ab omnibus existimatum jam inanime. Dominicus jubet in quamdam cellam deferri, omnibusque exclusis, solus ingressus, oratione ad Deum fusa, juvenem vitæ restituit, & patruo Stephano coram adstantibus reddit sanum & incolumem. Præsentem miraculo ait Theodericus fuisse abbatissam S. Mariæ de Tempore, quæ cum quibusdam suis monialibus venerat, ut cœnobium, in quod transferendæ erant, lustraret. Dominica sequenti, prima Quadragesimæ, XVI Februarii, quadraginta moniales, omnes ecclesiæ S. Mariæ de Tempore, vel ut alii scribunt de Tempulo, ad S. Sixtum veniunt, ibi deinceps intra claustra absque egrediendi facultate moraturæ. His voluntariæ se jungunt eodem die magna pars monialium sanctæ Bibianæ, & aliæ ex diversis Urbis monasteriis ad numerum viginti unius: quibus deinde accessere plures nobiles virgines Romanæ, quæ, seculi deliciis contemptis, crucem Christi magno animo amplexæ sunt. Octo sorores e monasterio Pruliano a Dominico sorores e monasterio Pruliano a Dominico vocatæ mox adveniunt, quarum primam, nomine Blancam, sanctus Vir monialibus S. Sixti dat præfectam seu Priorissam. Has certum e Prulio excessisse saltem mense Martio, forte & Romam advenerint ante XXV Martii, quo Romæ novus annus incipiebat.

Dominicus hac occasione S. Hyacinthum ejusque socios B. Ceslaum, Henricum & Hermannum ad Ordinem allegit, & post Pascha secum Bononiam, ubi ad Pentecosten prima sua comitia generalia habenda edixerat, deducit. Ex itinere Senis transit, ubi sodales a se Roma missos invenit, jam a decima quarta Martii locum a valetudinarii publici curatoribus ad inhabitandum accepisse, interim dum commodius ad erigendam Ordinis domum solum reperiretur. Florentiam etiam in transcursu visitasse volunt. In illis primis Bononiensibus comitiis regula S. Augustini & constitutiones in monasterio Pruliano anno MCCXVI superadditæ ab omnibus confirmantur, & pro toto Ordine acceptantur; illa in primis, qua reditus certi cujuscumque generis abdicantur. Mox a finitis comitiis Dominicus Hyacinthum & socios in Poloniam ablegat. Ipse civitates Longobardiæ percurrit, ubique de more concionatus. Mediolani erat die S. Barnabæ, suosque in S. Eustorgii ecclesia, quam Dominica Passionis XV Martii intraverant, jam stabilitos, & in magno numero religiosissime viventes lætus videt. Ibidem febri correptus, quibusdam diebus hærere cogitur; sed mox convalescens alio pergit, ubi domus Ordinis nondum erectæ erant, facile obtinens. Bononiam jam redierat ante Assumptionem beatissimæ Virginis, illoque ipso festo die Conradum Teutonem, famosum universitatis magistrum, dum Primam canerent, ad pedes suos prostratum & habitum Ordinis enixe petentem, absque mora in gremium admittit. Postea identidem ad alias Longobardiæ, ut videtur, inferioris civitates Ordinis dilatandi causa se transfert, tumque, ut conjectu pronum, eum Mutinæ prædicantem decanus quidam de Francia audivit, qui & ei tentationem gravem, qua impetebatur, confessus, ejus precibus a Deo castitatem obtinuit. Dum etiam agit Bononiæ, sive hoc anno, sive superiori, Fratres victui necessariis carentes, misso cælitus pane, bis reficit. Mense Novembri Romam rursus contendit, & Florentia iter instituens, ac Benedictam, quam anno superiori a maligni spiritus vexatione liberaverat, in negotio salutis negligentiorem reperiens, ea consentiente, ipsoque Deo rem committente, ut spiritus salvus fieret, in carne ut olim vexatam videt. Initio Decembris Dominicus jam erat Romæ.

[99] [quo Bononiæ obiit, postea honorifice sepultus, & numero Sanctorum adscriptus,] Anno MCCXXI. Dominicus Romæ agens, XVIII Januarii ab Honorio III Breve obtinet, in quo Canonicus tantum dicitur, & aliud XXIX Martii, in quo Prior Ordinis Prædicatorum nominatur. Lectiones vero suas in palatio Apostolico resumpsisse vix dubitaverim, ut & passim in Urbe prædicasse: id enim illi semper in more. Ibidem existens mille nonaginta libras dono accipit pro monasterio Sororum S. Sixti. Perstabat adhuc die XVII Aprilis, quo cum Fulcone episcopo Tolosano, in Urbe etiam præsente, transigit, & sextam partem decimarum, olim ab eo sibi & suis concessam in ejusdem manibus remittit, cedit, &, ut loquitur, desamperat in perpetuum. Bononiam redeundo quam viam tenuerit, non omnino certum: probabilius, Viterbium cum Raynerio Cardinali Capoccio ivisse, tumque ab eo ecclesiam S. Mariæ ad gradus, & cœnobium adjunctum accepisse; hinc Senas, Florentiam, ac tandem Bononiam. Ad ferias Pentecostes XXX Maii, secunda habet in ea civitate comitia generalia. In his, Ordine in octo provincias distributo, totidem præfecti provinciales creantur, & ut supremum super eos caput MAGISTER deinceps vocaretur, injungigitur. Post comitia, quinta Junii absoluta, Venetias ad Cardinalem Hugolinum vadit, tumque, ut verosimillimum, in ea urbe cœnobium Ordinis erigit: redit sub finem Julii; sed præ nimio æstu febre acriori correptus, qua indies invalescente, tandem in cælum rapitur VIII Idus seu sexta Augusti, die Veneris, hora meridiana, ætatis quinquagesimo primo. In ecclesia veteri S. Nicolai sepultum fuit ejus corpus, sacra & omnia funeris officia celebrante sæpius nominato D. Hugolino, Ostiensi episcopo, summo postea Pontifice Gregorio IX.

Anno MCCXXXIII. Die XXIV Maii feria tertia Pentecostes, dum comitia Ordinis generalia Bononiæ habentur, præside Magistro Ordinis B. Jordano, sancti Dominici successore, hujus sanctissimi Parentis corpus in locum decentiorem celeberrima cum pompa translatum fuit: cujus translationis historiam scripsit idem Jordanus.

Anno MCCXXIV. Gregorius IX beatum Dominicum Sanctorum albo inscribit Reate, V Nonas Julii.

[100] [ut docet hæc Actorum synopsis, secundum quam reliquus Commentarius ordinabitur.] Habes hic historicum & satis accuratum Actorum compendium, quod pleraque S. Dominici gesta ordine chronologico complectitur. Quia tamen Malvenda, aliique scriptores ab hac Echardi chronologia interdum dissentiunt, diversas illorum opiniones suo loco indicabimus, &, ubi operæ pretium videbitur, eas breviter discutiemus: cum enim sæpe parum intersit, & certo statui non possit, an hujusmodi res uno anno aut aliquot mensibus serius vel citius contigerint, tricis hisce chronologicis non diu inhærebimus, ne lectori tædium afferamus; sed potissimum dabimus operam, ut in hoc compendio jam relata, antiquis instrumentis aut testimoniis confirmemus. Subinde etiam examinabimus quasdam narrationes, ab auctoribus recentioribus traditas, ut historias veras a falsis, & certas ab ambiguis secernamus. Denique interserendæ erunt nonnullæ controversiæ, quæ cum Actis S. Dominici connectuntur, & addenda quædam de miraculis, aliisque rebus, quæ ad posthumam Sancti gloriam spectant. Sed antequam promissam Actorum chronologiam sequamur, paragrapho sequente discutienda sunt nonnulla, quæ nativitatem Sancti præcessisse narrantur.

§ VII. Examen signorum, quæ nativitatem Sancti prænuntiasse & antecessisse dicuntur.

Nonnulli existimant, Ordines Dominicanorum & Franciscanorum ante plura secula Sibyllinis oraculis clare prænuntiatos fuisse. [Sanctus dicitur prænuntiatus esse Sibyllinis oraculis,] Præter scriptores Franciscanos, Gerardus de Fracheto Dominicanus in Vitis Fratrum (hoc opus quidam venerabili Humberto tribuunt) post alias Ordinis sui prædictiones part. 1 cap.2 de hac re sic loquitur: Sibylla etiam de hoc Ordine prophetasse videtur, & cum excellenti eloquio commendasse, sicut patet inspicientibus librum ejus. Joannes Garzo in Vita S. Dominici apud Leandrum Albertum fol. 12 hoc vaticinium adscribit Sibyllæ Erythrææ, & ab ea non solum Ordinem Prædicatorum, sed etiam splendidum illius Institutorem, designatum esse innuit his verbis: Sibylla Erythræa, quam Apollodorus Erythræus suam affirmat esse civem, sidus, cujus nitore universus terrarum orbis illustris redderetur & clarus, in Hispania procreandum denuntiavit… Atqui ab ea, quæ hæc cecinit, usque ad id temporis, quo Dominicus vitam vivebat, duo millia sunt & quadringenti nonaginta septem anni. Garzo verosimiliter hanc Sibyllæ Erythræa notitiam hausit ex historia Italica Joannis Villani, quam hic auctor circa medium seculi XIV conscripsit, & quæ nuper Mediolani inter Scriptores rerum Italicarum tomo 13 recusa est: postquam enim Villanus originem Prædicatorum ac Minoritarum, & sanctos utriusque Ordinis Fundatores laudaverat, in eadem editione Mediolanensi lib. 5 cap. 25 Italice ad rem nostram subjungit sequentia, quæ sic Latina reddo: Vere Sibylla Erythræa respiciendo hæc tempora prophetavit de duobus istis Ordinibus dicens, duas stellas orituras, quæ mundum illuminarent.

[102] Non lubet hic fuse examinare auctoritatem istorum vaticiniorum, [quorum auctoritatem hic discutere non vacat,] de quibus varia sunt eruditorum judicia, ut apud Honoratum a sancta Maria in Observationibus Gallicis de usu Criticæ tomo 2 lib. 2 dissert. 2, aliosque obvios scriptores licet videre. Nicolaus le Nourry ex Ordine S. Benedicti in apparatu ad bibliothecam maximam veterum Patrum tomo 1 lib. 1 dissert. 12 cap. 3 post accuratum Sibyllinorum oraculorum examen tandem § 10 ita concludit: Verior enim videtur eorum opinio, qui censent, adulterina illa Sibyllarum carmina ab auctoribus variis, diverso tempore, variisque occasionibus composita fuisse, ac in eum tandem, quem nunc videmus, ordinem subsecutis temporibus, & forsitan recentioribus, compacta ac redacta. Ceterum de hac re consuli potest Thomas Malvenda in Annalibus Prædicatorum ad annum Christi 1216 cap. 20, qui tamen ibi ac alibi prudenter monet, octo libros Sibyllinorum oraculorum, qui nunc circumferuntur, non carere in multis imposturæ & suppositionis suspicione. Non est etiam necesse, ut hoc loco repetam varios sacræ Scripturæ textus, quos Joachimus abbas Florensis prophetico spiritu de duobus hisce Ordinibus explicuit; cum Papebrochius noster ad diem XXIX Maii in Vita ejusdem sancti Abbatis illustrata tomo VII istius mensis pag. 141 interpretationes illas propheticas retulerit ac approbaverit. At circa similem materiam nunc discutienda est alia opinio, quam Papebrochius loco proxime citato non admisit.

[103] [& diu aute nativitatem depictus fuisse Venetiis,] Postquam S. Antoninus part. 3 Chronicorum tit. 23 cap. 1 § 1 retulit propheticam explicationem abbatis Joachimi, qui verba Zachariæ cap. 11 ℣. 7 de duobus Ordinisbus mendicantium brevi orituris exposuerat, ibidem de Sancto Fundatore Ordinis Prædicatorum, in imagine prævia expresso, immediate subnectit sequentia: Sed apertius prænuntiatus fuit, & declaratus particularius in pictura quadam, quæ reperta est in ecclesia sancti Marci Venetiis, ubi, antequam Dominicus nasceretur in mundo, imagines duorum depictæ cernebantur a cunctis, quarum una erat ad modum religiosi in habitu Ordinis Prædicatorum cum lilio in manu; altera similitudinem habebat apostoli Pauli, prout pingi consuevit, super quam scriptum erat ἅγιος Παῦλος, id est sanctus Paulus; sub figura vero ad pedes sic: Per istum itur ad Christum. Super figuram alteram scriptum erat ἅγιος Δομινικὸς, sanctus Dominicus; sub ipso vero: Facilius itur per istum. Nec mireris de scriptura hujusmodi, quia doctrina Pauli, sicut & ceterorum Apostolorum, erat doctrina inducens ad fidem & observantiam præceptorum; doctrina Dominici ad observantiam consiliorum, & ideo facilius per ipsum itur ad Christum.

[104] [ut etiam de S. Francisco asseritur,] Scriptores Franciscani loco sancti Pauli in figuris istis Venetis substituunt Seraphicum suum patriarcham, ut fusius videre est apud Waddingum in Apparatu ad Annales Minorum, quem Franciscus Haroldus ejusdem Ordinis in compendio istius Apparatus num. 8 ita contraxit: Joachimus, etsi non centum aut pluribus annis, ut quidam arbitrantur, præcesserit ortum horum Sanctorum, cum illis etiam natis adhuc floruerit; multa tamen prophetico spiritu de iis prædixit, antequam vel ipsi inclarescerent, vel suos Ordines instituissent; & specialiter de Minorum Ordine multa & magna in suo libro de Concordia utriusque Testamenti (etsi alibi plura) prædixit, quæ rerum eventus vera esse demonstrant, atque ex præteritis suturorum spem firmant. Idemque Joachimus utriusque Patriarchæ imagines fieri curavit opere musivo in templo divi Marci Venetiis, eo habitu corporis & vestitu, quem postea assumpturi, suisque sectatoribus præscripturi erant; dum tamen adhuc nec quemquam illorum viderit, nec ipsi excesserint ex ephebis; sed vel recens nati fuerint, vel, quod communior opinio fert, antequam nascerentur, sancto Dominico hoc ipsum Dominici nomen Græcis characteribus adscribens, & in sancti Francisci imagine exprimens ea stigmata, quibus a Christo postmodum insignitus fuit.

[105] Papebrochius noster tomo VII Maii pag. 141 huic imagini Venetæ varias opponit difficultates, & suspicatur, [quibus picturis Papebrochius aliquas difficultates opposuit.] eam post obitum utriusque sancti Fundatoris exornatam fuisse, quod pagina sequente ex silentio veterum scriptorum ita probat: Antiquiores certe de Vita eorumdem Sanctorum scriptores non videntur tam evidentem claramque, & quæ vulgo notissima esse posset, prophetiam fuisse præterituri, si quid de ea tunc scivissent; maxime Gerardus in Vitis Fratrum, talia studiose colligens, & chronici Prædicatorum auctor. Candidus Chalippe in notis ad Vitam S. Francisci, quam nuper Gallice cum prudenti ac erudita crisi edidit, lib. 1 pag. 3 istas Papebrochii oppositiones citat, iisque videtur acquiescere, cum illas non refutet. Contra vero Soëgius in Vita Gallica S. Dominici, quæ Anno Dominicano tomo 1 Augusti inserta est, pag. 281 & sequentibus, in omnem se vertit partem, ut prænuntiam illam imaginem partim vindicet, & oppositas Papebrochii rationes dissolvat. Sed nondum nobis hanc prophetiam persuasit, & saltem fateri cogitur, duas diversorum locorum figuras ab Antonino in unam conflatas fuisse, aut illam, de qua meminit, perperam Venetiis ab ipso collatam esse, quod ex numero sequente satis apparebit.

[106] Joannes Antonius Flaminius in Vita S. Dominici lib. 1 fol. 1 verso duas propheticas ejusdem Sancti imagines nobis ita exhibet: [Huic imagini Venetæ quidam addunt alteram Constantinopolitanam,] Illud quoque silentio prætereundum non est, quod ad claritatem tanti Viri pertinet, aliquot ante seculis sacrum hunc Prædicatorum Ordinem, nec Ordinem tantum, sed & ipsum Institutorem, ac illius nomen, & quod non minus mirere, habitum quoque Prædicatorum, hoc est vestitum, fuisse præmonstratum: exstabat enim ac visebatur in templo divæ Sophiæ Constantinopoli beati Dominici & Pauli apostoli effigies, cujus supra caput scriptum erat Græce ἅγιος Παῦλος, id est, sanctus Paulus; Dominici vero καλὸς Δομινικὸς, id est, bonus Dominicus. Sub Apostoli pedibus scriptum erat: Per hunc ad Christum ascenditur; Dominici autem: Per hunc ad Christum facilius ascenditur. Similis pictura Venetiis in templo divi Marci conspicitur in fornice loci, ubi ejus ædis reliquiæ servantur, ubi divorum effigies Dominici atque Francisci visuntur, auctore (ut perhibent) Joachim abbate, non paucis annis priusquam Prædicatorum ac Minoritarum Ordo institueretur; quem quidem abbatem prophetico insignem spiritu fuisse, constans fama est: neque solum ejus picturæ, sed & ceterarum, quæ in templo conspiciuntur, auctorem exstitisse ferunt. Ex his patet, imaginem similem, qualem S. Antoninus Venetiis in templo S. Marci assignaverat, Constantinopoli in ecclesia S. Sophiæ a Flaminio collocari. Verum hæc concilient, quorum interest. Interea pergamus Constantinopolitanam illam effigiem curiosius indagare.

[107] Joannes a sancta Maria in Gallicis S. Dominici Actis lib.1 cap 3. agens de duabus istis imaginibus Constantinopolitanis, [cujus vestigia adhuc supersint,] asserit, præter nomen utriusque Sancti, quod super capita eorum Græce expressum erat, in stylobata S. Pauli olim lecta fuisse sequentia verba: διὰ τοῦτον ἀναβαίνεται εἰς τὸν Χριστὸν, id est, Per hunc ascenditur ad Christum; pedibus vero S. Dominici subscripta fuisse hæc: διὰ τοῦτον ῥᾳδιωτέρως ἀναβαίνεται εἰς τὸν Χριστὸν, hoc est, Per hunc facilius ascenditur ad Christum. At unde scriptor ille novit, has voces Græcas præcise stylobatis utriusque Sancti inscriptas fuisse, cum eas non legerit, & ne quidem figuras illas viderit, etsi ipsemet anno Christi 1630 vel 1631 Constantinopoli fuerit? Quinimo ibidem ex relatione comitum itineris sui Constantinopolitani fatetur, imagines illas tunc fere omnino destructas fuisse, & tantum obscura earumdem vestigia superesse. Cum ipsemet jam esset Constantinopoli, cur eas figuras non examinavit? Certe hæc antiqua sancti Patris sui effigies accurate ei inspicienda erat, quandoquidem comites itineris ad illam videndam admittebantur. Ex his circumstantiis non improbabiliter conjicio, Constantinopolitanas illas inscriptiones, de quibus nullus veterum meminit, ab ipso laudato Joanne ex Latinis S. Antonini aut Flaminii verbis Græce compositas fuisse.

[108] [quæ opinio nobis non sit verosimilis,] Præterea suspicor, illos itineris Constantinopolitani comites viro simplici, & ut supra ex Echardo diximus, nimis credulo imposuisse. Ad istam suspicionem me movet summa Turcarum superstitio, qua peregrinos, ac præsertim Christianos, templis suis excludunt, ita ut vix umquam Christianus delubra eorum ingredi permittatur. Testatur id Augerius Busbequius, qui peculiari beneficio ad templum S. Sophiæ videndum admissus est, etiamsi esset legatus Cæsareus, ut ipse in epistola sua prima apud nos pag. 73 indicat his verbis: Imprimis divæ Sophiæ templum adire placuit, quo tamen non nisi singulari beneficio sum admissus. Turcæ sua templa profanari credunt, si quis Christianus ingrediatur. Joannes Cotovicius in suo Itinerario Hierosolymitano & Syriaco lib. 4 cap. 5, ubi de templis ac ritibus Mahometanorum agit, post alia idem testatur hoc modo: Ad hæc templa nemini Christianorum patet aditus: profanari siquidem Mahometæi putant, si Christianus aliquis ea introëat. Quare summopere cavere debet Christianus, ne temere ea ingrediatur; id enim si faxit, vel fidem Christi abneget, & Mahometæis sacris initietur, vel ultimum supplicium sustineat, necesse est. Hinc igitur mihi suspecta redditur narratio illorum comitum, quibus Joannes nimis facile credidit.

[109] [nisi forte imago illa postmodum Constantinopoli collocata fuerit.] Adde, quod apud Grelotum, Cangium, Bandurum, alïosque, qui templum S. Sophiæ exacte descripserunt, nulla barum figurarum mentio occurrat. Si tamen quispiam testibus fide dignioribus probaverit, aliquam S. Dominici effigiem olim in augusto S. Sophiæ templo exstitisse, aut etiamnum probabilia ejusdem indicia inveniri, non difficulter concedam, illam erectam fuisse a Prædicatoribus, qui jam ab anno 1252 Constantinopolim incolebant, ut Echardus tom. 1 Bibl. Prædicat. pag. 136 affirmat. Hoc autem fieri potuit intra illud tempus, quo Latini eam urbem possidebant, & priusquam anno Christi 1261 eamdem rursus Græcis relinquere cogerentur. Atque hæ sunt rationes, ob quas dubitamus, an Veneta vel Constantinopolitana S. Dominici effigies nativitatem ejus præcesserit, quamvis S. Antoninus & Flaminius forsan id ex populari quadam traditione confidenter asserant. Porro curiosus lector mature expendere poterit alias difficultates, quas Papebrochius noster loco supra citato contra antiquitatem Venetæ imaginis adduxit.

[110] [Videtur abbas Joachimus S. Dominicum ejusque Ordinem prænuntiasse,] Multo facilius nobis persuademus, propheticam quamdam S. Dominici effigiem alicubi in Calabria ab Abbate Joachimo formatam fuisse: id enim tradunt antiqui scriptores ex Ordine Prædicatorum, inter quos Stephanus de Salanhaco apud Malvendam in Annalibus ad annum Christi 1216 cap. 20 sic testatur: Hunc beatum patrem Dominicum quasi præsentem obtulit facto & verbo venerabilis abbas Joachim, Florensis Ordinis institutor; facto quidem, quod habitum, non quem primo, ut Canonicus regularis, S. Dominicus tulit, sed quem a beatissima Virgine, Fratrem Reginaldum inungente recepit, Fratribus suis ostendit, & in quodam monasterio Ordinis sui in Calabria depinxit, dicens: “Cito surrecturus est in Ecclesia Dei Ordo novus docentium, cui præerit unus major, & cum eo ac sub eo erunt duodecim præfatum Ordinem regentes, qui sicut patriarcha Jacob cum duodecim filiis ingressus est Ægyptum, sic ipse cum illis duodecim in illo Ordine post ipsum majoribus, ingredietur & illuminabit mundum. Cum venerint, illos cum honore excipite” Quod & faciunt & fecerunt: nam quando primo Fratres venerunt ad eos, exierunt eis obviam cum crucibus & cum canticis spiritualibus, & in omnibus locis suis ipsos, sicut Fratres proprios, exhibent & pertractant.

[111] Hermannus Cornerus ex Ordine Prædicatorum, [etsi in illa prædictione occurrant quædam] cujus Chronicon Georgius Eccardus in Corpore historico medii ævi tomo 2 nuper edidit, ibidem col. 846 hanc abbatis Joachimi prophetiam refert, & etiam memorat duodecim majores sive regentes, cum quibus sanctus Fundator mundum ingrederetur ac illuminaret. At circa hunc numerum duodenarium nonnulla oritur dubitatio, an Joachimus in hac parte verum prædixerit. Si enim de primis S. Dominici sociis intelligatur, ii fuerunt sedecim, ut omnes antiqui biographi affirmant. Non ignoro, Soëgium in Gallicis Sancti Actis pag. 256 operam dedisse, ut hunc numerum qualicumque modo explicaret, & illam abbatis Joachimi prophetiam prorsus illæsam servaret; sed, ut candide mentem meam aperiam, necdum eruditus ille vir nodum solvit, cum vetustiores ejusdem Ordinis scriptores hunc numerum de duodecim Provincialibus interpretati fuerint, ut Malvenda in Annalibus Prædicatorum ad annum Christi 1216 cap. 20 indicat hoc modo: Jacobus Susatus duodecim illos majores Ordinis nostri, intelligit duodecim Provinciales, duodecim provinciis Ordinis impositos, qui numerus in Capitulo generalissimo Parisiis anno MCCXXVIII statutus, diu postea mansit. At ea interpretatio suam quoque habet difficultatem, ut infra mox videbimus.

[112] Scriptor anonymus ex Ordine Prædicatorum, quem Mabillonius Romæ ex manuscripto S. Sabinæ anni 1367 eruit, [intellectu difficilia,] & quem Edmundus Martene Amplissimæ collectioni veterum scriptorum & monumentorum tomo 6 a col. 331 nuper inseruit, ibidem col. 335 memoratam Joachimi prædictionem ita recitat: Venerabilis etiam abbas Joachim, Florinensis Ordinis institutor, Fratribus suis habitum, quem dictus magister Reynaldus a beatissima Virgine acceperat, prophetice demonstrans, in quodam monasterio Ordinis sui depingi fecit in Calabria, dicens: “Cito surrecturus est in Ecclesia Dei Ordo novus docentium, cui præerit unus major, & cum eo & sub eo erunt duodecim præfatum Ordinem regentes: quia sicut patriarcha Jacob cum duodecim filiis ingressus est Ægyptum, sic ipse cum illis duodecim in illo Ordine post ipsum majoribus, ingredietur & illuminabit mundum. Parcat illi Dominus, qui, causam & occasionem dederit, ut per provinciarum divisionem hic propheticus & apostolicus numerus tolleretur”. Ultima illa periodus hic etiam uncinis distinguitur, acsi ea ad præcedentem Joachimi prophetiam pertineret. Attamen opinor, hæc potius esse verba auctoris anonymi, quam abbatis Joachimi: nam alter anonymus ejusdem Ordinis scriptor, qui ibidem ab Edmundo Martene editur, relatis iisdem Joachimi verbis, tomo 6 Collectionis amplissimæ col. 348 subjungit hanc clausulam: Stante illa prophetia, timeo eos peccasse, qui causam & occasionem dederunt, ut per provinciarum divisionem hic propheticus & apostolicus numerus ab Ordine tolleretur.

[113] [& quæ cum aliis narrationibus ægre conciliantur.] Superius dixi, hanc interpretationem non carere sua difficultate. Quomodo enim veritati consonum est, futuros cum eo & sub eo duodecim præfatum Ordinem regentes seu Provinciales, quandoquidem ex antiquis monumentis constat, Ordinem solummodo divisum fuisse in octo provincias, vivente sancto Fundatore? Quomodo intelligemus, quod S. Dominicus juxta prophetiam abbatis Joachimi, vere cum duodecim in illo Ordine post ipsum majoribus ingressurus ac illuminaturus esset mundum, cum in vita sua plures socios, & pauciores provinciales habuerit? Non videmus probabilem hujus nodi solutionem, nisi dicamus, varias prædictiones Joachimo adscriptas fuisse, de quibus sanctus Abbas ille numquam cogitaverat, ut Papebrochius noster tomo VII Maii pag. 137 & 138 ostendit. Certe Gerardus de Fracheto, omnibus hactenus citatis hujus prophetiæ assertoribus antiquior, nullum verbum facit de duodenario illo sociorum aut provincialium numero, ubi tamen in Vitis Fratrum part. 1 cap. 2 eamdem Joachimi prædictionem sic refert: Joachim etiam abbas, & institutor Florensis monasterii, de ipso Ordine Prædicatorum in multis libris & in multis locis scripsit: & describens Ordinem & habitum, monuit Fratres suos, ut post mortem suam, cum talis Ordo exsurgeret, susciperent eum devote; quod & fecerunt, recipientes Fratres cum cruce & processione, quando primo venerunt ad eos. Si quis hinc inferat, Ordinem Prædicatorum ab abbate illo prænuntiatum, ejusque vestitum in aliquo Calabriæ monasterio (puta Florensi) forsan in pictura aut statua S. Dominici prophetice expressum fuisse, propter testimonium laudati Gerardi credibilibus hisce consectariis non refragabimur. Nunc breviter expedienda est altera quæstio, quæ ad hunc paragraphum spectat, & cujus materiam indiscreta quorumdam pietas nobis subministrat.

[114] [Aliqui tradunt, S. Dominicum in utero matris sanctificatum fuisse.] Joannes a sancta Maria in supradictis S. Dominici Actis Gallicis lib. 1 cap. 5 quasi ex opinione S. Antonini refert, sanctum Ordinis sui Fundatorem in utero matris sanctificatum fuisse. Sed nec ego, nec Soëgius illam S. Antonini sententiam usquam hactenus invenire potuimus. Attamen Ludovicus Loumans in Notis ad Speculum peccatricis animæ, quod opusculum Echardus Alano Rupensi tribuit, eumdem sanctum archiepiscopum pro hac exotica opinione citat, & ibidem pag. 246 & 247 observat sequentia his verbis: Nota, pium hunc auctorem non ignorasse quidem doctrinam S. Thomæ 3 part. quæst. 27 art. 6, ubi docet, certum non esse, quemquam in materno utero sanctificatum, præter beatissimam Virginem Deiparam, de qua id universa Ecclesia sentit, & Jeremiam prophetam, ac Johannem Baptistam, de quibus id sacra Scriptura clarissime tradit; videtur tamen in aliquorum sententiam propendere, qui de sancto Dominico idem docuerunt, quorum meminit S. Antoninus tertia parte Summæ theologicæ cap. 5 § 6 (neque hoc loco neque alibi simile quidquam in sancto Antonino reperi) & cum non refellat, censeri potest adhæsisse.

[115] Si tamen Sanctus ille usquam huic singulari opinioni consenserit, [quibus opponimus doctrinam S. Thomæ,] opponimus ei auctoritatem S. Thomæ, qui Part. 3 Summæ theologicæ quæst. 27 art. 6, ex sacra Scriptura probans sanctificationem Jeremiæ & Joannis Baptistæ in utero materno, sic concludit: Nec est credendum, aliquos alios sanctificatos esse in utero, de quibus Scriptura mentionem non facit, quia hujusmodi privilegia gratiæ, quæ dantur aliquibus præter legem communem, ordinantur ad utilitatem aliorum (secundum illud 1 Cor. 12: Unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem) quæ nulla proveniret ex sanctificatione aliquorum in utero, nisi Ecclesiæ innotesceret. Quapropter Loumannus post notam suam superius citatam sic pergit, & auctorem suum prudenter deserit hac conclusione: Ceterum nos S. Thomæ sententiam libentius amplectimur, & quæ sancti Dominici ortum præcurrerunt prodigia, futuræ tantum maximæ ejus sanctitatis portenta & argumenta fuisse plane asserimus. At omittere potuisse, quod ibidem inutiliter ita subjungit: Addimus tamen, quod, si quispiam beatum Nicolaum Myrensem episcopum, Levinum, Christinamque Coloniensem, id prærogativæ consecutos concedat, multo magis id sancto Dominico debere ab illo tribui ob rationem hoc loco ab auctore positam. Nos juxta doctrinam S. Thomæ neque Nicolao Myrensi, neque aliis Sanctis (excipe illos, quibus sanctus Doctor id diserte tribuit) singulare hujusmodi privilegium concedimus.

[116] Quod si pius iste Speculi auctor, ut Loumannus supra asserit, [etiamsi auctor Speculi peccatricis animæ] doctrinam S. Thomæ non ignoraverit, sane miramur, illum sancto Doctori, ratiocinia sua & quamdam revelationem opposuisse, dum in Speculo peccatricis animæ pag. 17 & sequentibus hanc orationem præscribit: Amorosissima Maria, totius Trinitatis nobilissimum triclinium, universæ fidei via, methodus & regula, propter sponsum tuum Dominicum, ante conceptionem mirabiliter prævisum, post nativitatem prodigio stellæ magnificatum, & in utero matris a Deo visitatum, & matri in specie canis gerentis in ore faculam, qua totum mundum ad charitatem & fidem Christi inflammabat, ostensum; ex quo pie creditur, ipsum in utero matris fuisse sanctificatum: magis enim hoc de ipso apparet, quam de sanctis Levino & Christina Coloniensi, qui in utero matris sanctificati leguntur; non enim minus apparet de ipso, quam de Jeremia, cum pro majori causa Dominicus mundo fuerit datus, videlicet ad fundandum Ordinem Fratrum Prædicatorum, & totum mundum reformandum, quam Jeremias, qui fuit datus ad prædicendum tantum Judæorum populi futuram captivitatem.

[117] Amplius etiam apparet, quoniam puer in originali peccato existens, [exoticam hanc opinionem quibusdam ratiunculis probare conetur.] non potest esse charitate inflammatus, nec a Deo dilectus singulariter, nec electus, ut privilegiate & familiariter maxime Deo gratum faciat officium. Dominicus autem in utero matris erat Christi canis, & ita a Christo amabatur, ut catelli solent a suis dominabus. Habebat etiam faculam charitatis pro se & pro aliis in ratione summi & nobilissimi officii, scilicet Prædicatorum; qui maximæ erat excellentiæ: ipse enim primus est & principalissimus, qui statum fundavit pro causa prædicationis animarum; ob hoc Ordo suus divinitus nomen habuit Prædicatorum Fratrum. Aufer, inquam, a me & meis per hunc Dominicum, in utero matris sanctificatum (sicut tu aliquando visibiliter cuidam tuo famulo revelasti) mortale peccatum, quod secundum S. Ambrosium est inobedientia divinorum mandatorum &c. Sed omnes hæ ratiunculæ & prætensa revelatio non magis me movent, quam Soëgium, qui in Gallica S. Dominici Vita pag. 154 hanc novam quorumdam opinionem recte explosit.

[118] [Alias verisimiliores prædictiones de eodem Sancto] Saltem majorem veritatis speciem habet quædam traditio, quam Malvenda in Annalibus Prædicatorum ad annum Christi 1170 cap. 9 ex Ferdinando de Castillo, aliisque ita refert: Sed non absque præcedentibus prophetiis & divinis revelationibus natus est sanctus Dominicus. Gerebat uterum mater Joanna, & de periculis partus anxia, novemdiales vigilas ad sepulcrum S. Dominici Exiliensis abbatis, qui ante centum annos magna sanctitatis opinione obierat, & in Hispania, præcipua veneratione colebatur, cum non longe is locus a Calaroga abesset, devote peragebat. Vigilia, diviniore specie visus est illi sanctus abbas Dominicus, dulcibusque verbis consolatus devotam feminam, promisit etiam, nasciturum ipsi filium, qui sanctitate & doctrina insignis in Ecclesia foret. Sic Joanna natum ex se postea infantulum in fidem oraculi & monumentum grati animi erga annuntiatorem patronum, nomine Dominici appellandum curavit. Nicolaus Janssenius in Vita S. Dominici lib. 1 cap. 1, & Joannes a sancta Maria lib. 1 cap. 4 eamdem revelationem alia phrasi narrant. Nos traditionem illam relinquimus talem, qualem invenimus, cum ex veteribus biographis confirmari non possit.

[119] [non difficulter admittimus.] Longe certiorem fidem adhibemus alteri prænuntiæ visioni, quam mater ejusdem Sancti habuisse dicitur, dum sibi visa est parere catulum, qui facem ore præferebat: id enim præter Vincentium Bellovacensem, venerabilem Humbertum, aliosque, Constantinus Urbevetanus apud Echardum tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 25 narrat his verbis: Mater, priusquam ipsum conciperet, ut quis esset futurus, non solum facta sequentia, verum etiam factorum sequentium procurata divinitus præsagia loquerentur, vidit in somnis se catulum gestantem in utero, ardentem faculam bajulantem in ore, qui egressus ex utero totam mundi faciem inflammabat. In quo quid detur intelligi, nemo qui prædicatorem in catulo, in ardente vero facula divinum eloquium, sacra attestante Scriptura, designari recordatur, ignorat. Hæc de signis nativitatem Sancti præcedentibus dicta sufficiant. Jam ad alia ordine temporis examinanda progrediamur.

§ VIII. Annus nativitatis, patria, parentes, & consanguinei.

Sanctus noster anno Christi 1170 in lucem editus est, [Sanctus anno Christi 1170 natus est] ut post Theodoricum de Appoldia Antoninus Parte 3 Chronicorum tit. 23 cap. 4 diserte tradit his verbis: Beatus Dominicus, Prædicatorum dux & pater inclytus, qui appropinquante mundi termino quasi novum sidus emicuit, ex Hispaniæ partibus, villa, quæ dicitur Calorga, Oxoniensis * diœcesis, oriundus fuit, præsidente Romæ Alexandro III, imperante autem Frederico I, anno scilicet Dominicæ incarnationis MCLXX. Hanc nativitatis epocham sequuntur historici recentiores, eamque implicite confirmant omnes illi, qui passim asserunt, S. Dominicum anno Christi millesimo ducentesimo vigesimo primo, ætatis suæ quinquagesimo primo, ad Superos migrasse.

[121] Patria ei fuit Hispania, ut omnes antiqui biographi consentiunt, [Calarogæ in Hispania,] cum quibus Constantinus Urbevetanus apud Echardum tomo 1 pag. 25 locum ipsius natalem ita distincte expressit: Venerabilis igitur pater beatus Dominicus, quem tempore mundo pariter occidenti destinandum providentia divina disposuit, ex Occiduis partibus Hispaniæ, scilicet villa quadam, quæ dicitur Calaroga, Oxomensis diœcesis, patre Felice, matre vero Joanna nomine, secundum carnem duxit originem. Quidam scriptores aut eorum amanuenses hunc nativitatis locum diverso modo luxarunt, ut ex Actis infra edendis patebit. Stephanus Garibayus in Compendio historiæ Hispanicæ lib. 12 cap. 44 contendit, hanc S. Dominici patriam vernacule Caleruega appellandam esse. At non tantum in nomine, verum etiam in ipsa re errant Lucius Marineus Siculus, Franciscus Tarapha, & Alfonsus Garsias Matamorus, quorum verba tomo 1 Hispaniæ illustratæ pag. 347, 559, & tomo 2 ejusdem operis pag. 811 videri possunt, ubi hunc Sanctum perperam a patria Calagurritanum cognominant: duplex enim in Hispania est Calagurris, a Calaroga prorsus discrepans, quarum una nunc vernacule Calahorra, altera vulgo Loharre vocatur, & de quibus illustrissimus Petrus de Marca in Limite Hispanico lib. 2 cap. 28 num. 2 consuli potest. Joannes Mariana noster lib. 12 de Rebus Hispaniæ cap. 8 situm Calarogæ sic breviter indicat: In hoc numero principem locum Dominicus tenuit, Calarogæ natus in agro Uxamensi, pari propemodum Uxamam inter & Arandam intervallo.

[122] Malvenda in Annalibus Prædicatorum ad annum Christi 1170 cap. 1 eumdem locum fusius describit his verbis: [cujus loci natalis situm Malvenda describit,] In Arevacis etiam urbs insignis, Uxama Argellæ Ptolomæo, Plinio vero aliisque Uxama simpliciter dicta, hoc tempore adhuc prisci nominis vestigia retinens Osma nuncupatur; quæ episcopali cathedra, & magnis ornamentis a multis jam annis illustrata, inter nobiles Hispaniæ civitates celebratur. In hujus urbis agro atque episcopatus ditione, quam diœcesim vocant, oppidum est Calaroga, sexdecim millia passuum ab Aranda Durii dissitum, pari propemodum Uxamam inter & Arandam intervallo, quondam opulentum, & splendidis familiis insigne, nunc pristinæ claritudinis vix reliquias conservat: diversum plane ab utraque Calagurri, quæ duæ urbes in Hispania eodem nomine celebres apud auctores habentur: cum Calaroga * nulla mentio priscis auctoribus, & eo nomine felix, quod primum ortum infantiamque beatissimi patris Dominici exceperit.

[123] [& ubi inter alia, ad gloriam Sancti spectantia,] Alfonsus Castellæ rex, cognomento Sapiens, æra Hispanica MCCCIV, id est anno Christi 1266, Calarogæ cœnobium monialibus S. Dominici exstruxit, eo quod Sanctus ibidem natus esset, ut rex in suis litteris testatur, quas Malvenda se postea exhibiturum promittit. Sed cum hic Annales suos usque ad annum Christi 1266 non perduxerit, diplomata ad illam fundationem spectantia idiomate Hispanico apud Ferdinandum de Castillo in Historia Ordinis lib. 2 cap. 78 legi possunt. Porro cœnobium istud in catalogo, quem Edmundus Martene tomo 6 Collectionis amplissimæ ex Ms. bibliothecæ Regiæ edidit, ibidem col. 541 inter monasteria Hispaniæ ita recensetur: Monasterium sororum apud Calarogam in loco nativitatis S. Dominici, patris omnium. Præter hanc Sancti memoriam, quæ Calarogæ adhuc superest, Nicolaus Janssenius in Commentario ad Vitam S. Dominici pag. 242 aliam magis prodigiosam memorat his verbis: Ii, qui in Hispania nuper fuere, testantur ibidem audivisse se eo loci, quo natus est sanctus Dominicus, pulverem quemdam enasci (quemadmodum Barcinone e sepulcro sancti Raymundi de Pegnafort) quo plura in dies fiunt miracula. Miror, alios biographos de hoc miraculo non meminisse.

[124] [honorifice conservari dicitur lustralis fons ipsius,] Laudatus Janssenius in ipsa S. Dominici Vita lib. 1 cap. 1 de alia Sancti memoria ibidem superstite sic scribit: Natus infans Calarogæ sacro fonte ablutus est, atque a sanctissimo abbate, de quo paulo ante docuimus (intelligit S. Dominicum Exiliensem abbatem, qui matri gravidæ apparuisse dicitur, ut paragrapho præcedenti a nobis relatum est) Dominici nomen accepit. Fons ille hodieque magno studio adservatur, in quo (existimem non sine felicissimo omine) expiatus est anno MDCV Catholicus Hispaniarum rex Philippus Dominicus Victor; cui pater non satis putavit, si Philippus foret ea appellatione quartus, nisi & Dominicus esset hac appellatione primus. De eodem venerando baptismatis fonte, ac singulari Philippi III regis Hispaniæ erga hoc sacrum monumentum pietate Malvenda in Annalibus ad annum Christi 1170 cap. 10 habet sequentia: Exstat ad hanc usque nostram ætatem baptisterium illud, seu concha lapidea candida, in qua sanctus infans Dominicus divino baptismatis sacramento vitæ suæ initia consecravit. Calarogæ summa veneratione conservatur. Nec est silentio prætereundum eximium pietatis exemplum, quo Philippus III Hispaniarum rex Catholicus amorem suum ac devotionem erga S. Dominicum ejusque Ordinem testari voluit, cum anno salutis MDCV, die XXIX Maii, Vallisoleti, totius Ordinis Prædicatorum conventus (Capitulum generale vocant) sub reverendissimo P. Fr. Hieronymo Xavierre, sacræ theologiæ professore, ejusdemque Ordinis Magistro Generali, de more ageretur.

[125] [in quo etiam Philippus IV, rex Hispaniæ baptizatus est.] Deinde narrationem suam probat ex ipsis comitiorum generalium actis, quæ ad splendorem Ordinis hic libenter transcribam, & quæ ita sonant: Denuntiamus omnibus nostri Ordinis Fratribus, potentissimum Hispaniarum regem Catholicum, Capitulum hoc nostrum amplissimis favoribus cumulasse: namque nostram solemnem & Fratrum multitudine numerosam supplicationem die sanctissimo Pentecostes ab ecclesia nostra sancti Pauli ad cathedralem tam in accessu, quam in reditu, ipsemet pluribus principibus & horum regnorum proceribus comitatus, condecoravit. Fontem baptismalem, in quo sanctissimus pater noster Dominicus nomen in Christianam religionem dedit, ab oppido Calaroga Vallisoletum adsportari mandavit, & in eo principem ejus filium eodem sacratissimo die a Vesperis solemnissimo ritu ab illustrissimo & reverendissimo domino D. Bernardo de Rojas & Sandoval, S. R. E. Cardinali, archiepiscopo Toletano, in templo nostro baptizari jussit, vocatumque est principis nomen Philippus, Dominicus, Victorius *. Publicas nostras disputationes sua regia præsentia cum regina uxore cohonestavit: amplissimam eleemosynam pro alendis Fratribus, qui ad Capitulum ex diversis terrarum orbis partibus confluxerant, maxima cum hilaritate tribuit, ac permulta alia præstitit, quibus magnam, qua erga nostrum Ordinem afficitur, benevolentiam clarissime ostendit.

[126] Paucis interpositis, Malvenda ibidem de nomine, [Judicium de nomine Dominici,] quod Sanctus in baptismo accepit, sic disserere incipit: Dominici nomen, quod Vir Dei in sacro fonte suscepit, commune illi cum aliis Dei servis, qui ante eum eximia sanctitate floruerunt, fuit. Tum enumerat varios hujus nominis Sanctos, & ad eumdem annum 1170 cap. XI ita pergit: At sanctus Dominicus noster, ut horum nominis, ita & sanctitatis æmulus, haud dubium, quin eos in omni virtutum genere superarit. Ab Exiliensi Dominico nomen nostro ex oraculo factum, jam superius annotavimus. Ceterum Dominici appellatio sublime quiddam & eximium indicat, nempe eum, qui totus Domini sit. Ridendum, quod quidam (is est Stephanus de Salanhaco, ut in margine indicatur) Dominicum quasi Domini cuppam dictum existimavit, nempe vas electionis. Jacobus de Voragine Actis S. Dominici præmisit plures hujusmodi etymologias, quæ simplicem seculi istius genium produnt. Etiam recentiores quidam biographi mysticas ejusdem nominis explicationes excogitarunt, quæ æque tribui possent aliis Sanctis, qui idem nomen gesserunt. Sed mihi non videntur quærenda mysteria in illo nomine, quod huic Sancto facile imponi potuit propter S. Dominicum Calciatensem vel alterum Exiliensem, qui tunc temporis in Hispania plurimum celebrabantur.

[127] Sanctus habuit parentes honestos ac pios, ut Theodoricus de Appoldia apud nos infra num. 11 testatur. [& opinione Salazarii, qui nomen patris ipsius perpexam immutavit.] Pater ipsius vocabatur Felix, mater autem Joanna, quorum nomina veteres scriptores clare exprimunt. Unde satis mirari nequeo, qua auctoritate Ludovicus Salazarius de Castro in Historia familiæ de Lara lib. 11 cap. XI patrem S. Dominici Ferdinandum appellaverit. Nempe genealogus ille conjiciebat, patrem Sancti perperam nominari Felicem propter initialem litteram F (initiales nominum litteræ nonnumquam in veteribus diplomatibus occurrunt) atque hac conjectura fretus pervulgatum Felicis nomen in appellationem Ferdinandi commutavit. Franciscus de Berganza ex Ordine S. Benedicti, qui Antiquitates Hispaniæ propugnatas anno 1719 & 1721 Matriti Hispanice edidit, parte 2 istius operis pag. 99 suis popularibus quasi de nova notitia detecta gratulari videtur, & ibidem asserit, Salazarium in laudata Historia familiæ Laranæ pag. 89 & 348 contra communiter receptam opinionem consueta sua eruditione probasse, quod pater S. Dominici non Felix, ut hactenus credebatur, sed Ferdinandus appellatus fuerit. At tam auctorem hujus novæ notitiæ, quam ejus laudatorem vehementer hallucinatos esse, patet ex consensu veterum Mss. nostrorum, in quibus nomen Felicis non initiali littera F designatur, sed totum exprimitur.

[128] [Contra Joannem Garzonium ostenditur,] Sancto fuerunt duo fratres germani, etiamsi Joannes Garzonius in Vita S. Dominici apud Leandrum Albertum fol. 8 de uno dumtaxat ita meminerit: Id temporis Callarogam, quod Hispaniæ admodum nobile est oppidum, Felix quidam incolebat, vir summa probitate, summa virtute, summaque liberalitate præditus. Hic Joannam sibi matrimonio conjunxerat, puellam quidem venustam, muliebribusque officiis ornatam. Ex hac Christi optimi maximi munere duos suscepit filios, Dominicum & Antonium. Eos, ut consuetudinis est, instituendos, & ad omne officii munus instruendos curavit: quo factum est, ut, cum ætate progrederentur, in sacerdotum numerum adscriberentur. Antonius, quod mira pollebat misericordia, his, qui in summa erant mendicitate, egregiam navabat operam; omnibus siquidem & petebat & serviebat: ut morte defunctus est, multa sunt ab eo signa perpetrata. Dominicus autem, contemptis hujus mundi illecebris, sese Religioni addixit. Nescio, unde Garzonius nomen Antonii eruerit, quod veteres siluerunt.

[129] [Sancto fuisse duos fratres germanos,] Maxime miror, ei ignotum fuisse alterum S. Dominici fratrem, cum Gerardus de Fracheto in Vitis Fratrum part. 2 cap. 1 evidenter duos recenseat hoc modo: In primis igitur ad sanctitatis ejus argumentum dicimus, quod non solum habuit parentes honestos & pios, sed & duos fratres germanos, viros valde perfectos, quorum unus presbyter operibus misericordiæ in quodam hospitali se totum exponens in obsequiis pauperum, fertur in vita & post miraculis claruisse; alter vero frater, Manes dictus, vir contemplativus & sanctus, Deo diu in Ordine serviens, beato fine quievit. Duo vero nepotes ejus * in Ordine sancte & laudabiliter vixerunt. Echardus tomo 1 Bibliot. Prædicat. pag. 37 ad hunc textum præter alia sic notat: Duo vero nepotes hic laudati, filii fuerint cujusdam S. Dominici sororis, nisi tertius ei fuerit frater hic non recensitus. Quid si Gerardus nepotes pro aliis consanguineis vel affinibus in latiori significatione acceperit? Ceterum ambos hos fratres fuisse natu majores, Flaminius in Actis S. Dominici clare indicat his verbis: Parentes illi fuere Felix atque Joanna, qui quales fuisse censendi sint, de tanto Filio, deque aliis, quos genuere, facere conjecturam licet: nam duos, antequam Dominicus nasceretur, susceperant, qui doctrina, vitæ sanctitate, ac sacerdotio clari evaserunt, quorum alter relicta domo & opibus paternis, Christi pauperibus, dum vixit, ægrotantibus in xenodochio ministravit, vivusque ac vita functus miraculis claruit. Alter, cui nomen fuit Manes, terrenis & ipse renuntians rebus, vitam elegit monasticam, & cum sanctissimo Fratre suo inter Prædicatores diu, & magna cum laude vixit.

[130] [quibus Josephus Lopez Agurleta alios addit,] Josephus Lopez Agurleta, Canonicus Augustinianus ex Ordine S. Jacobi, in Appendice ad Apologiam suam pro S. Dominico, quam Matriti anno 1731 Hispanice edidit, pag. 93 & sequentibus pro certo habet, secundum S. Dominici fratrem a memorato Mamete differre, & consequenter eidem Sancto ut minimum tres fratres concedendos esse. Id autem clarissime deduci existimat ex Actis Appoldianis, quæ apud Surium legerat, & ex quibus propterea Latine & Hispanice recitat sequentia: Peperit enim Johanna duos filios, qui litteris imbuti, sacerdotio initiati sunt. Alter ex eis in domo quadam hospitali ministerio pauperum se mancipans, in vita sua clarus fuit, &, ut fertur, post obitum miraculis coruscavit. Alter vero mundo valefaciens, vitam monasticam complexus est, & in ea multo tempore Domino serviens, vir sanctus & contemplationibus divinis deditus, beato sine quievit. Ex his verbis confidenter concludit, Mametem ab his duobus S. Dominici fratribus diversum esse, eo quod Mames non fuerit vitam monasticam complexus, sed vixerit inter Canonicos Tolosanos S. Romani, seu primos Prædicatores, qui proprie monachi appellari non possunt. Inde ulterius infert, certissime Mametem, & forte alios S. Dominici fratres ac sorores a Theodorico omissos fuisse. Sic quidem ille ratiocinatur.

[131] Sed auctor hujus novæ opinionis advertere debuisset, [& erronee putavit, u num ex iis fuisse monachum,] vitam monasticam sæpius in latiori significatione ab auctoribus accipi, ac usurpari pro quolibet instituto religioso in Ordine regulari. Præterea consulendus erat genuinus Theodorici textus, qui apud nos sic sonat: Genuit enim Johanna Dei gratia viro suo Felici duos filios (scilicet ante nativitatem S. Dominici, de qua postmodum agit) qui litteris instructi & probabiliter conversati, gradum sacerdotii conscenderunt. Horum unus in hospitali quodam obsequiis pauperum se dedicans, humilitatis gratia & misericordiæ operibus, aliisque virtutibus in vita sua clarus exstitit, &, ut fertur, post obitum miraculis coruscavit; alter vero relinquens seculum, ad Religionem transiit, in qua multo tempore Domino laudabiliter serviens, vir sanctus & contemplativus beato fine quievit. Nullum hic fit verbum de vita monastica; sed secundus ille S. Dominici frater dicitur transiisse ad Religionem, per quam commode intelligi potest Ordo Prædicatorum, in quo Mametem vixisse constat. Denique laudatus Josephus consulere poterat Vitas Fratrum, in quibus Gerardus de Fracheto nomen Mametis diserte exprimit, & huic secundo S. Dominici fratri idem elogium texit. Itaque Hispanus ille scriptor mutato Surii stylo inductus est in errorem, in quo eum fortasse confirmarunt sequentia, quæ jam relaturi sumus.

[132] Malvenda in Annalibus Prædicatorum ad annum Christi 1217 cap. 6 de Manete, [forte quia Manes Præ dicator sepultus est apud Cistercienses,] seu Mamete, vel Maneete (sic nomen illius varie scribitur) recitat sequentia Bernardi Guidonis verba: Hic obiit & quiescit in monasterio quodam monachorum alborum in Hispania, ubi miraculis & virtutibus claruit. Sanctus reputatur & honorabiliter custoditur prope altare, ibidem habens venerabilem sepulturam. Sic de loco sepulturæ & fama sanctitatis retulit in Capitulo generali Tolosæ anno Domini MCCCIII (Echardus tomo 1 pag. 37 in notis annum MCCCIV assignat) quidam Frater Hispanus, qui erat socius Prioris provincialis Hispaniæ, & fuerat ad tumulum ejus. Supra laudatus scriptor anonymus seculi XIV apud Edmundum Martene in Collectione amplissima tomo 6 col. 333 enumerans primos S. Dominici socios, similia de tumulo ejusdem pii viri ita repetit: Quintus Frater Manees Hispanus, uterinus frater sancti Dominici, & sanctitatis ipsius purissimus imitator. Hic fuit vir contemplativus, qui diu in Ordine serviens beato fine quievit. Hic obiit & quiescit in quodam monasterio alborum monachorum in Hispania, ubi virtutibus & miraculis claruit.

[133] [qui hunc perperam Ordini suo adscribunt.] Dein Malvenda loco proxime citato post allegata Bernardi Guidonis verba recte notat, nomen monachorum alborum tunc communiter datum fuisse Cisterciensibus, & ibidem ex Ferdinando Castillo refert, in monasterio S. Petri Gumielis Izanensis (locus vernacule Gumiel de Yzan vocatur, & in diœcesi Uxamensi situs est) corpus hujus Manetis religiose asservari. Hinc Cistercienses hagiographi venerabilem illum virum Ordini suo passim adscribunt, atque inter alios Chrysostomus Henriquezius eumdem sub nomine Mamerti ad diem undecimam Martii Menologio suo ita inseruit: In sancto Petro prope Gumialem, Mamertus, monachus Cisterciensis, & ejusdem cœnobii abbas, sanctissimi confessoris Dominici Prædicatorii Ordinis antesignani frater germanus, qui continua carnis maceratione & spiritus mortificatione longum duxit martyrium, & suis operibus præparatam coronam, carnis solutis nexibus, in cælesti Jerusalem accipere meruit: cujus sacra ossa, auctoritate ecclesiastica elevata, inter Sanctorum corpora in altari eisdem dicato honorifice adservantur. Henriquezius ibidem in notis hanc annuntiationem suam quibusdam testimoniis confirmare nititur. Sed longe probabilius existimamus, hunc germanum S. Dominici fratrem ad Ordinem Prædicatorum spectare. Quare RR. PP. Dominicanos iterum rogamus, ut nos clare edoceant, an in illo S. Petri monasterio sit tam publicus ac licitus hujus Manetis vel Mamerti cultus, ut in Actis nostris inter Beatos vel Sanctos referri mereatur.

[134] [Flaminius narrat, quemdam Sancti consanguineum Romæ jubileo anni 1200 & 1300 interfuisse,] At de quibusdam S. Dominici consanguineis vel affinibus aliquid dicendum superest occasione duorum nepotum, quos Gerardus de Fracheto superius memoravit, & quibus Flaminius in Vita ejusdem Sancti fol. 1 verso tertium ita superaddit: Fuere per idem quoque tempus, inquit, ex propinquis illius tres quidem non dissimiles, quorum duo in Ordine Prædicatorum magna cum laude vixerunt. Tertius vitam duxit eremiticam: qui cum annum ageret decimum quintum, & annus esset ille jubileus, Romam venit, & post annos centum eodem ad alterum jubileum rediit, & coram Bonifacio octavo, Pontifice maximo, juravit, se superiori jubileo interfuisse; qui reversus in Hispaniam diem suum feliciter obiit. His verbis scriptor ille indicat, hunc Sancti propinquum Romæ fuisse anno 1200 & 1300, quo posteriori jubileum sub Bonificio VIII Pontifice celebratum est. Quamvis id omnino fieri potuerit, tamen de veritate istius narrationis dubitamus propter rationes, quas jam adseremus.

[135] [de cujus rei veritate dubitamus] Jacobus Cardinalis diaconus sancti Georgii ad Velum aureum, & Bonifacii VIII Pontificis consanguineus, scripsit opusculum de jubileo anni 1300, quod Coloniensi veterum Patrum Bibliothecæ tomo XIII a pag. 479 insertum est. In eo libello testis ille oculatus narrat præcipua, quæ tempore istius jubilei Romæ contigerunt, & ibidem cap. 2 pag. 481 ad rem nostram hæc habet: Nec vivus præteritorum defuit testis, qui peregrinationis suæ centum & septem asseverans annos, multis etiam eodem Præsule coram (ob id ipsum ascitis) astrueret, meminisse, patrem alio centesimo Romæ (quousque, quem secum detulit agricola, suffecit victus) ob indulgentiam moratum; seque admonuisse, ut si (quod non putaret) advenisset, ut venturo centesimo Romæ nequaquam puer adesse pigritaret: nobisque idem sciscitantibus intulit, unaquaque ejusdem anni die illic centum annorum indulgentiam lucrifieri posse. Non opinor, Flaminium ex hoc agricola, vel agricolæ filio, propinquum aut consanguineum S. Dominici facere voluisse.

[136] Deinde Jacobus Cardinalis cap. 7 ejusdem opusculi in prædicta editione Coloniensi pag. 482 aliud extraordinariæ senectutis exemplum tunc visum stylo non minus barbaro sic refert: [propter silentium testis oculati.] Ipsa venientium modestia progressusque famulatum merebatur, cum & septuagenarii & ultra infirmi etiam lecticis deferrentur; fuitque centenarius de Sabaudia, genere non humilis, præteriti centesimi tamquam qui fuerat memor, per filios allatus causa jam salubrem aspiratus mortem. Nec ut alias vage, sed circumcisus labia, lumbos præcinctus, vel infra id temporis, quo metam jam putamus peregrinatio caperet in cælis. Suspicor, quod auctor his posterioribus verbis significare velit, senem illum Sabaudum Romæ ipso tempore jubilei feliciter obiisse. Ut ut est, adjuncta hujus narrationis Hispano eremitæ, & S. Dominici propinquo, convenire non possunt. Si itaque eremita ille Hispanus coram Bonifacio VIII Pontifice jurasset, se præterito Jubileo anni 1200 interfuisse, cur Cardinalis Jacobus hoc prodigium omisisset, cum studiose exempla hujusmodi colligere videatur? Etiamsi hæc ad Sanctum nostrum proxime non spectent, tamen ea hoc loco discutere voluimus, ne quis aliis Flaminii narrationibus nimium confidat.

[Annotata]

* lege Calaroga, Oxomensis

* forsan Calarogæ

* al. Victor

* In Ms. nostro duo etiam nepotes eorum

§ IX. An Sanctus ex nobilissima Guzmanorum familia oriundus fuerit.

[Ex stirpe Guzmanica, quam genealogi nobilissimam agnoscunt,] Hieronymus de Villalobos, Lazarus de Puerta Quiñones, Petrus Barrantes Maldonatus, Ambrosius Morales, Prudentius de Sandoval, Petrus Hieronymus de Aponte, aliique genealogi tum Hispani tum exteri consentiunt, stirpem Guzmanorum inter nobilissimas Hispaniæ familias numerandam esse, etiamsi de antiqua illustrissimi istius stemmatis origine disputent, quam aliqui ad Gothos, quidam ad duces Britanniæ Armoricæ referunt, ut apud Jacobum Wilhelmum Imhoffium in Genealogia aliquot illustrium familiarum Hispaniæ pag. 118 & sequentibus videre est. Nullus itaque de insigni & vetusta familiæ Guzmanicæ nobilitate dubitat; sed quæstio pure historica superest, an S. Dominicus ex illustri illa stirpe ortum duxerit. Imhossius, Ludovicum Salazarium de Castro secutus, in tabulis genealogicis operis proxime citati pag. 103, patrem S. Dominici Ferdinandum appellat; at paragrapho præcedente ex constanti veterum Mss. lectione ostendimus, patrem ejus Felicem vocari, & hanc novam Salazarii conjecturam abunde resutavimus.

[138] Ambrosius Morales peculiari dissertatione Hispanica, [ortus dicitur S. Dominicus ab auctoribus neotericis,] quam tomo 3 Chronici generalis Hispaniæ subjunxit, consanguinitatem S. Dominici cum stirpe Guzmanica variis argumentis vindicare nititur, ubi tamen fol. 332 fatetur, eam suo tempore nondum satis probatam fuisse, & propterea quosdam de illa dubitasse. Hinc passim recentiores auctores, qui de rebus gestis S. Dominici agunt, hunc Sanctum eodem nobilitatis titulo exornant, ita ut Malvenda in Annalibus ad annum Christi MCLXX cap. 5 de consanguinitate illa sic confidenter scribat: Natum Virum Dei splendidissima Guzmanorum familia, auctores omnes & cuncta vetera monumenta testantur. Sed utinam Malvenda protulisset cuncta vetera ista monumenta, quæ nos hactenus invenire non potuimus! Certe apud biographos nostros, aliosque veteres scriptores nullum nobilissimæ istius consanguinitatis vestigium reperimus, ut ex allegandis eorum textibus jam apparebit.

[139] [quamvis de nobilitate illa taceant veteres biographi,] Beatus Jordanus apud nos num. 4 agens de pueritia S. Dominici, hæc tantum habet: Fuit quidam adolescens, nomine Dominicus, in eadem diœcesi, villa, quæ dicitur Chaleruega, oriundus, quem ab annis puerilibus parentum suorum, specialiter autem cujusdam archipresbyteri, avunculi sui, diligentia nutriebat. Huic ætate proximus est Bartholomæus Tridentinus, qui synopsim Vitæ sic exorditur: Dominicus, … a vico Calagora diœcesis Oxomensis provinciæ Hispaniæ, patre Felice, matre Joanna editus, ante suam præfiguratus est nativitatem. Constantinus Urbevetanus apud Echardum tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 25 de natalibus ac parentibus ejusdem Sancti sic breviter agit: Venerabilis igitur pater, beatus Dominicus, quem tempore mundo pariter occidenti destinandum providentia divina disposuit, ex occiduis partibus Hispaniæ, scilicet villa quadam, quæ dicitur Calaroga Oxomensis diœcesis, patre Felice, matre vero Joanna nomine, secundum carnem duxit originem. Præterea Gerardus de Fracheto, qui ab aliis biographis omissa S. Dominici Acta collegit, de parentibus & fratribus ejus sic obiter meminit: Non solum parentes habuit honestos & pios, sed & duos germanos fratres, viros valde perfectos &c. Nullus horum de illustri illa Sancti prosapia verbum facit.

[140] [inter quos Theodoricus ab Echardo violenter exponitur,] Denique inter veteres biographos Theodoricus de Appoldia inferius num. 11 patrem & matrem Sancti nostri ita indicat: In Hispaniæ partibus, villa, quæ dicitur Calaroga, Oxomensis diœcesis, anno Dominicæ Incarnationis MCLXX fuit vir unus, qui vocabatur Felix, & accepit uxorem nomine Johannam, qui secundum statum seculi satis quidem erant honesti, & ante Deum Christiana pietate devoti &c. Echardus tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 25 ex hoc Theodorici textu nobilem S. Dominici prosapiam elicit, & ibidem ad ea biographi verba sic notat: Τὸ SATIS juxta grammaticos significat ABUNDE; itaque SATIS HONESTI, hoc est multum præstantes, maxime illustres honesti, & generis nobilitatem indicat. Dubito, an hæc interpretatio ab omnibus statim admittenda sit, etiamsi ultro concederem, vocem satis apud grammaticos interdum pro abunde usurpari: cur enim Theodoricus satis honestos S. Dominici parentes non appellasset nobiles, aut genere illustres, ut biographi nobilium Sanctorum facere consueverunt? Præterea Echardum rogamus, ut hanc explicationem suam conciliet cum verbis ejusdem Theodorici, qui numero præcedente eximias S. Dominici virtutes laudans inter alia de eo sic scripserat: In hac peregrinatione admirabilis refulsit in gratia, naturalisque nativitatis ortu HUMILITER fulsit ex Hispania. Quid hic sibi vult adverbium humiliter, si parentes satis honesti pro maxime illustribus accipiendi sint, & iste loquendi modus nobilitatem stirpis indicet, ut Echardus contendit?

[141] At illa Echardi expositio saltem tolerabilior est, quam interpolatio Fratris Thomæ de Trugillo, qui in Actis Appoldianis satis honestos S. Dominici parentes tacite sola sua auctoritate in illustrissimos commutavit, [& a Thoma Trugillo turpius interpolatur.] & tomo 2 Thesauri concionatorum Col. Vitam ejusdem Sancti ipsis fere Theodorici verbis ita narrare incipit: Præsidente in cathedra sancti Petri magno patre domino Alexandro tertio, & Frederico primo imperante, in Hispaniæ oppido Callaroga Oxomensis diœcesis, anno Domini MCLXX fuit quidam vit, Felix nomine, qui sibi matrimonio junxit uxorem Joannam; erant autem hi tum secundum seculi conditionem ILLUSTRISSIMI, tum erga Deum Christiana pietate devoti &c. Nescio, qua fide F. Thomas de Trugillo hisce Actis ibidem præfixerit titulum sequentem: Vita beatissimi patris Dominici, Ordinis Prædicatorum primi institutoris, auctore Fratre Theodorico de Appoldia Dominicano. Quis, hisce lectis, non crederet, parentes S. Dominici ab ipso Theodorico de Appoldia illustrissimos vocari, cum tamen hic auctor eos tantum satis honestos appellet; imo superius asserat, eumdem Sanctum naturalis nativitatis ortu humiliter ex Hispania fulsisse? Hic igitur majorem fidelitatem in Trugillo desiderare cogimur. Jam videamus, utrum alii historici, aut etiam recentiores Actorum collectores, nobilitatem illam clarius expresserint.

[142] Lucas Tudensis, S. Dominico synchronus, tomo 4 Hispaniæ illustratæ pag. 2 inter alios patriæ suæ martyres & confessores Sanctum nostrum recenset; [Etiam nobilitatem illam silent historici synchroni ac suppares,] sed de nobilitate ipsius altum silet. Bernardus Guidonis in Libello de Magistris Ordinis Prædicatorum apud Edmundum Martene tomo 6 col. 397 de loco natali aliisque dotibus sancti sui Fundatoris hæc tradit: Primus ac præcipuus dominus & Magister Ordinis Fratrum Prædicatorum fuit beatus Dominicus, natione Hispanus, de villa, quæ dicitur Calaroga, diœcesis Oxomensis, vir scientia Dei plenus, vita sincerus, religione conspicuus; qui fuit primo Canonicus Regularis ac Supprior regulatus & regulans in ecclesia Oxomensi provinciæ Toletanæ, qui supprioratus habebat in eadem ecclesia personatum. Nicolaus Trivettus, chronographus Dominicanus, in Spicilegio Dacheriano novissimæ editionis tom. 3 pag. 180 de natalibus ejusdem Sancti tradit sequentia: His temporibus in Hispania claruit vir Dei Dominicus, sanctitate & religione insignis, qui in villa, quæ Calaroga dicitur, ex piis natus parentibus, & religiose nutritus, cœpit esse puer ingeniosus, utpote qui sortitus est animam bonam. Hæc ille verosimiliter transcripsit ex venerabili Humberto, qui eadem phrasi utitur.

[143] Petrus Equilinus in Catalogo Sanctorum lib. 7 cap. 22 patriam & parentes S. Dominici exprimit his verbis: [qui tamen de gestis S. Dominici agunt,] Dominicus Ordinis Prædicatorum dux & fundator inclytus ex Hispaniæ partibus villa, quæ dicitur Calaroga Exomensis diœcesis, patre Felice, matre Joanna originem duxit. Denique ut Vincentium Bellovacensem, Jacobum de Voragine, Mombritium, similesque Actorum collectores omittam, sanctus Antoninus tomo 3 Chronici tit. 23 cap. 4 circa eamdem rem sic scribit: Beatus Dominicus Prædicatorum dux & pater inclytus, qui appropinquante mundi termino quasi novum sidus emicuit, ex Hispaniæ partibus villa, quæ dicitur Callagora, Oxeniensis * diœcesis oriundus fuit, præsidente Romæ Alexandro tertio, imperante autem Friderico primo, anno scilicet Dominicæ Incarnationis MCLXX; cujus pater vocatus est Felix, mater Joanna: honesti siquidem parentes & Deo devoti habuerunt filios tres, qui litteris instructi gradum sacerdotii conscenderunt. Unus eorum se dedit hospitalitati in hospitali deserviens, & magnis virtutibus clarus, dicitur post mortem miraculis claruisse; secundus dictus est Mannes contemplationi deditus, & Frater Ordinis effectus; tertius fuit beatus Dominicus. Dein ibidem repetit, Sanctum nostrum natum esse ex piis parentibus, & supradictam venerabilis Humberti aliorumque phrasim imitatur. Sane miramur, neminem ex his omnibus scriptoribus de tam illustri S. Dominici nobilitate expressam mentionem fecisse. Hinc etiam patet, Malvendam non parum hyperbolice locutum esse, dum loco supra citato dixit, quod nativitatem ejusdem Sancti ex splendidissima Guzmanorum familia auctores omnes, & cuncta vetera monumenta testentur.

[144] [sicut & Breviaria ante medium seculi XVI excusa,] Ipsa Breviaria Romana, medio seculo decimo sexto antiquiora, de hac splendidissima S. Dominici consanguinitate silent: nam, ut vetustiora prætermittam, in Breviario Romano, quod anno 1556 Parisiis excusum est, præscribitur sequens Lectio: Dominicus natione Hispanus, vir sanctitate & doctrina clarus, Ordinis Prædicatorum auctor Calagura (in editione Coloniensi anni 1536 melius Calaroga legitur) Oxomensis diœcesis oppido, natus est patre Felice, matre vero Joanna; quæ facta gravida in somnis visa sibi est utero se gestare catulum cum facula ori inserta, qua egressus ex utero totum mundum incenderet. Quinimo ipsi PP. Prædicatores ante medium seculi decimi sexti non videntur illustrem illam sancti Fundatoris sui nobilitatem Officio ecclesiastico inseruisse: nam in Breviario Ordinis sui, quod Parisiis anno 1549 impressum est, in lectionibus primi nocturni tantum de natalibus ejus cantabant sequentia: Beatus Dominicus, Prædicatorum dux & pater inclytus, qui appropinquante mundi termino quasi novum sidus emicuit, ex Hispaniæ partibus villa, quæ dicitur Calaroga Oxomensis diœcesis oriundus fuit… Pater ejus Fœlix; mater vero Johanna nuncupata est, quæ antequam ipsum conciperet, vidit in somnis, se gestare catulum accensam ore faculam bajulantem, qui egressus ex utero totum mundum incendere videbatur.

[145] [quibus hæc postmodum inserta est.] Non ignoro, illam S. Dominici cum stirpe Guzmanica consanguinitatem post aliquot annos Lectionibus insertam esse: siquidem in Breviario Prædicatorum, quod in eadem urbe Parisiensi post sex annos, sive anno Christi 1555, iterum typis excusum est, Lectio quarta sic recitatur: Beatus Dominicus, Prædicatorum Ordinis dux & pater inclytus, in Hispaniæ partibus ex nobilissima Gusmannorum prosapia ortus, quasi novum sidus mundo emicuit. Hic matri suæ carnali, adhuc eum in utero gestanti, præmonstratus est in figura catuli, accensam in ore faculam bajulantis &c. Hinc forte opinio illa postmodum transiit in Breviarium Romanum, quod jussu S. Pii V typis Plantinianis Antverpiæ anno 1569 editum est, & in quo legimus sequentia: Dominicus Calarogæ in Hispania ex nobili Gusmanorum familia natus, Palentiæ liberalibus disciplinis & theologiæ operam dedit: quo in studio cum plurimum profecisset, prius Oxomensis ecclesiæ canonicus Regularis, deinde Ordinis Fratrum Prædicatorum auctor fuit. Hujus mater gravida sibi visa est in quiete continere in alvo catulum, ore præferentem facem, qua editus in lucem orbem terrarum incenderet. Eadem hodiedum in Breviario Romano recitamus.

[146] Nemo mihi hic dicat, istam Breviariorum auctoritatem sufficere, ut de illustribus S. Dominici natalibus non dubitetur: [Affictum S. Catharinæ Senensi illustre stemma] simile enim hujus rei exemplum habemus in sancta Catharina Senensi, de cujus stirpe in antiquis Actis & lectionibus tantum narrabantur sequentia: Beata Catharina de Senis patrem Jacobum, matrem vero Lapam nomine, in civitate Senensi virtute fideque probatos habuit. In Breviariis Prædicatorum, quæ circa medium seculi decimi sexti prodierunt, eadem Sancta honesto genere orta dicebatur. Postmodum credebatur nata ex Benincasia una cum Burghesia familia, ex eodem stipite proveniente, quemadmodum in Breviario Romano usque ad annum 1641 legimus. At eo anno hæc splendida Sanctæ consanguinitas examinata, & ex Breviario Romano legitime expuncta est, postquam ipsa nobilissima Burghesiorum familia sese huic lectioni opposuisset, ut apud nos tomo III Aprilis pag. 978 fusius licet videre.

[147] Unde Echardus tomo 2 Bibl. Prædicat. pag. 833 de natalibus ejusdem sanctæ Virginis hæc tamquam certa statuit: [irrepsit in Breviaria recentiora, ut fatetur Echardus,] Patrem nimirum, inquit, habuit sancta Catharina Jacobum de Benencasa dictum, Senensem utique civem, virum simplicem & sine dolo, Deum timentem & recedentem a malo; qui parentibus orbatus, duxerat Lapam ejusdem cum eo civitatis, nec statu dissimilem. Plebeia scilicet uterque de gente fuit, nec tamen illaudabili popularium genere sati, quique temporalibus pro modo status satis abundarent, uti notat in Vita Sanctæ capite primo Raimundus, tinctoriamque Senis Jacobus exercebat, pannis & lanis tingendis occupatus; unde tinctoris audiebat ille nomine. Quod hic annotamus, ne quis ultra modum & veritatem, Catharinam sorte sua contentam, inanibus stemmatum & fictis attollat titulis, aut nimia generis obscuritate deprimat: tam enim injurius in Sanctos, qui falsam eis affingit generis claritatem, & qui nativam eorum obscurare nititur aut præripere; illud quidem vani otiosique hominis est, hoc lividi; quod utrumque fugiendum & pudendum. Deinde huic recentiori opinioni, propter quam prætensa S. Catharinæ nobilitas postea Breviariis quibusdam inserta fuerat, opponit silentium veterum, ac ibidem ita concludit: Quare mirum satis, qua typorum an aliorum temeritate vel levitate in Romani Prædicatorumque Breviarii lectionibus immutatum & affictum de Benincasia Burghesiaque nobilitate & affinitate, quod Urbani VIII decreto, die XXVIII Septembris MDCXLI Romæ, sanctæ fidei promotore interveniente, in congregatione sacrorum rituum Cardinali Caietano referente, dato, deleri merito jubetur, eque nova Breviarii editione hæc abradi in lectionibus temere adducta sequentia verba: Ex Benincasia una cum Burghesia familia ex eodem stipite proveniente. Quæ scilicet in editionibus Breviarii præcedentibus ad annum usque MDCXXX, aut circiter, haud inveniebantur.

[148] Laudatus Echardus pagina sequente tomi proxime citati asserit, [qui id etiam judicat de stirpe S. Francisci Borjæ, quæ suo tempore examinabitur.] in examinandis Sanctorum Actis non nisi per accidens & secundario discuti nobilitatem generis, eamque obiter comprobari, dum processus Canonizationis instituitur, vel Officium in festivitate alicujus Sancti recitandum admittitur. Scriptor ille ibidem hanc assertionem suam probare nititur exemplo S. Francisci nostri, qui communiter de Borja cognominari solet, & cujus progenitores asserit oriundos esse, non ex antiquis Aragoniæ regno primævæ nobilitatis de Borja nuncupatis, sed ex Dominico quodam Borgia, vili utique homine, tenueque prædium apud Setabim Aragoniæ habente, qui Borgianum usurpavit sibi nomen. Tum denique, quasi jam omnibus hanc opinionem suam persuasisset, sic confidenter concludit: Adeo verum est, in hisce Sanctorum apotheoseos vel lectionum & Officiorum approbationis negotiis, ubi nihil aperte reclamat fama, nec communis populorum abhorret sensus, nec ad viri plurimum refert sanctitatem atque commendationem, non nisi leviter ista tractari, fumosasque vel avorum imagines, vel obsitas parum iis attendi membranas. Hanc Echardi sententiam suo tempore in Actis nostris examinabimus ad diem X Octobris, quo annua S. Francisci Borgiæ festivitas celebratur.

[149] [Nos nihil certi statuimus de nobili S. Dominici prosapia,] Nos interim de nobili aut ignobili S. Dominici stirpe non tam audacter pronuntiare audemus: cum enim, teste Echardo, otiosi vanique hominis sit, falsam Sanctis nobilitatem affingere, & lividi, veram iisdem abrogare, utrumque hoc vitium evitare cupientes, nihil certi de genere S. Dominici statuimus. Quinimo libenter fatemur, argumentum nostrum maxima ex parte esse negativum, quod nihilominus sæpe vim suam habet, ut plures viri eruditi demonstrarunt. Attamen hoc genus argumenti plane corruit, quando aliunde ex genuinis & antiquis monumentis res aliqua probari potest. Propterea omnem lapidem movimus, ut RR. PP. Prædicatores authentica hujus nobilitatis testimonia nobis communicarent: jam enim a tribus annis & eo amplius publica epistola, quæ Memoriis Trivultianis anno 1729 Gallice inserta est, exactam S. Dominici genealogiam expetiimus.

[150] [pro qua solidas probationes hactenus frustra expectavimus,] Apud Echardum tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 25 in notis de patre S. Dominici legeram sequentia: Ex illustri gente Gusmana Felicem ortum accurate probasse dicitur noster Andreas Ferrer Valdecebro in Historia Ordinis idiomate Hispano elegantissime scripta; sed quam morte præventus typis non edidit. Deinde Echardus tomo 2 ejusdem operis pag. 658 iterum mentionem faciens de Hispanica auctoris illius historia, quæ adhuc Ms. servatur, editionem ejus desiderat his verbis: Hic scriptor inter eos sane recensendus est, qui puriori & elegantiori lingua Hispana scripserunt; & utinam Annales Ordinis, quos post Ferdinandum de Castillo scripserat (nam a Johanne de Lopez scriptos ei saltem ratione styli ferunt non placuisse) typis ederentur, præsertim quæ dicuntur ab eo scripta de genealogia sancti Dominici ex antiqua stirpe Gusmanica. Cum hæc ab uno alterove anno legissem, idem desiderium me incessit. Sed cum editionis hujus videndæ exigua & remota spes esset, præter alia studia in istum finem collata, statim R. P. Priori Prædicatorum conventus Antverpiensis hos ipsos Echardi textus assignavi, ut jussu reverendissimi Magistri Generalis totius Ordinis ex his operibus posthumis & anecdotis quædam argumenta pro nobilitate S. Dominici impetrarem; at licet laudatus R. P. Prior paginas assignatorum textuum tunc coram me in pugillares suos referret, & sic non parvam petitionis obtinendæ spem faceret, tamen post moram duorum annorum nihil hactenus accepi.

[151] [& quam tamen recentiores scriptores considenter asserunt,] Equidem sciebam, ab Ambrosio de Morales in Dissertatione Hispanica, & Ferdinando de Castillo in Historia Hispanica Prædicatorum citari quædam diplomata ad asserendam Guzmanicam S. Dominici stirpem; sed ea vel rem non conficiunt, quam auctores illi intendunt, vel nobis suspecta sunt, quia nec æram nec annum exprimunt; quod tamen in genuinis hujusmodi instrumentis fieri consuevit. Sic Castillus parte 1 laudatæ Historiæ lib. 2 cap. 78 pag. 436 recitat diploma Hispanicum, quo Didacus Garcia ex devotione erga S. Dominicum, & propter locum natalem, quem cum eodem Sancto communem habebat, monialibus Calarogensibus concedit ea omnia, quæ in Calaroga possidebat. Hoc autem donationis motivum inter alia Hispanice sic exprimit: Por naturaleza e per devocion especial, que yo e con santo Domingo de Caleruega, padre e fundador de la Orden de los frayres Predicadores. Ambrosius Morales, aliique nonnulli per vocem Hispanicam naturaleza intelligunt consanguinitatem, quam Didacus iste Garcia secundum illorum opinionem cum S. Dominico habuerit. At ea vox æquivoca est, & æque pro natali alicujus solo, quam pro consanguinitate accipitur, ut Hispanicæ linguæ periti norunt, & Ambrosius Morales fatetur. Ita etiam vox natureza apud Lusitanos patriam seu natalem locum significat, ut Augustinus Barbosa in Dictionario Lusitanico-Latino col. 763 testatur. Potuit igitur Didacus iste Garcia ad donationem illam faciendam moveri, eo quod S. Dominicum singulari veneratione prosequeretur, & patriam cum eodem Sancto communem haberet.

[152] Hinc etiam Malvenda in Annalibus Prædicatorum ad annum 1170 cap. 5 nimis leviter & perfunctorie hanc illustrem S. Dominici prosapiam persuadere nititur his verbis: [silente interim tota antiquitate.] Vetustæ memoriæ exstare dicuntur, in quibus subscriptio sancti Dominici in hunc modum expressa legitur, Frater Dominicus de Guzman. At has similesque subscriptiones ex authenticis archivis extractas, notis chronologicis distinctas, & fide dignis testimoniis roboratas exhibere oportuit. Adde, quod in diplomate anni 1203 inveniamus alium Dominicum de Guzman, Priorem cœnobii Vitensis, ut postmodum alia occasione dicetur. Quod si quis Guzmanicam S. Dominici nobilitatem antiquis ac genuinis instrumentis probaverit, jam inde omne dubium circa illam deponimus, & raram omnium veterum biographorum taciturnitatem deinceps tantummodo mirabimur. Quo autem ea testimonia fuerint plura & certiora, eo erunt nobis gratiora; maxime tamen placuissent eadem, si tempestive fuissent subministrata, quandoquidem iis instructi, claros S. Dominici natales etiam in hoc commentario intrepide asserere potuissemus.

[Annotata]

* lege Calaroga, Oxomensis

§ X. Pia Sancti pueritia, studia litterarum, & eo tempore eximia virtutum exercitia.

[Sancti pueritia claruit quibusdam miraculis,] Ipsa Sancti infantia miraculis non caruit: nam venerabilis Humbertus in codice nostro P. Ms. 10 cap. 4 Vitæ hæc narrat: Volens quoque, magnum aliquid proventurum ex puero, futurorum præscius Deus ostendere, cuidam matronæ, quæ eum videlicet ex baptismi fonte levaverat, visionem hujuscemodi per somnium demonstravit. Videbatur siquidem illi matri ejus spirituali puer Dominicus quasi stellam habens in fronte, quæ totam terram suo lumine perlustrabat: quo dabatur intelligi, quod dandus foret quandoque in lucem gentium, illuminare his, qui in tenebris & in umbra mortis sedent. Erat autem hæc matrona nobilis, quæ visionis magnitudine stupefacta, matri ejus cum ingenti gaudio, quod viderat, nuntiavit. Constantinus Urbevetanus apud Echardum tomo 1 pag. 25, Vincentius Bellovacensis in Speculo historiali lib. 29 cap. 94, Jacobus de Voragine, & S. Antoninus similia habent. Sed ab his omnibus differt B. Jordanus, qui hanc visionem matri ipsius Sancti attribuit, ut infra in Actis edendis num. 6 potest videri.

[154] [ut Theodoricus de Appoldia,] Non minus mirum est, quod Theodoricus de Appoldia inferius apud nos num. 14 de eodem sancto Puero sic narrat: Cum autem jaceret in cunis, quodam tempore examen apum circa os ejus volitabat; [quod] linguam ejus melle divinæ sapientiæ effluere præfigurabat. Fateor, hæc tantummodo legi in codice nostro Ultrajectino, ac in Francofurtensi omissa esse; sed eadem in codice suo legerat Surius, qui in Vita S. Dominici ad diem IV Augusti hæc stylo mutato ita refert: Cumque jaceret aliquando in cunis, examen apum circa os ejus volitans linguam ejus divinæ sapientiæ melle affluituram indicabat. Etiamsi autem istud prodigium desit in nostro codice Francofurtensi, & ab aliis antiquis Actorum scriptoribus non memoretur, abunde tamen silentium illud compensatur veteri testimonio Bartholomæi Tridentini, qui in compendio Vitæ, quam post hunc Commentarium prævium secundo loco edemus, num. 1 aperte affirmat, circa os Infantis, cum in cunis positus esset, examen apum volitasse.

[155] [aliique vetusiiores biographi testantur,] Vincentius Bellovacensis lib. 29 Speculi cap. 94 singulare in sancto Puero præludium secuturæ austeritatis ac pœnitentiæ postmodum exercendæ observat his verbis: Nato igitur ex piis parentibus & religiose viventibus, in illa puerili ætate sua cor ei senile jam inerat, & sensus veneranda canities tenella sub facie latitabat: cum enim esset adhuc puerulus, nondum a nutricis diligentia segregatus, deprehensus est sæpe lectum dimittere, quasi jam carnis delicias abhorreret, & eligebat potius ad terram accumbere. Similia tradunt Constantinus Urbevetanus, venerabilis Humbertus, Jacobus de Voragine, & Theodoricus de Appoldia, qui postremus infra in Actis amplioribus num. 14 & 15 alias sancti Pueri virtutes singillatim enumerabit.

[156] [quibus neoterici scriptores addunt aliud,] Non tam firmo fundamento nititur præsagium de futura ejusdem Pueri sanctitate, quod Hyacinthus Choquetius in opere suo, cui titulus Mariæ Deiparæ in Ordinem Prædicatorum viscera materna, cap. 4 pag. 38 sic enarrat: Mater ejus Joanna cum proxime a consueto puerperii tempore illum ad sacram beati Dominici Exsiliensis, ex Benedictino Ordine sanctissimi (a quo & nomen habet noster Dominicus) ædem religionis ergo detulisset, sacerdos votivum pro illo Missæ sacrificium inchoaturus, Deo ejus linguam movente, præter Missalis præscriptum, præter suam ipsius mentem & propositam legendi rationem, tertio istud repetiit: Ecce reformator Ecclesiæ. Eamdem historiam R. P. F. Ignatius Coutiño, paucis mutatis, Promptuario spirituali de Sanctis tract. 22, considerat. 1, apud nos pag. 310, inseruit, illamque auditoribus suis in concione Hispanica proposuit. Sed nullos istius prædictionis testes allegat.

[157] [cujus fidem penes ipsos relinquimus.] Nicolaus Janssenius in Commentario ad Vitam S. Dominici pag. 243 & 244 testem hujus rei citat nostrum Baltazarem Arias, qui in concione quadam de eodem Sancto id dixerit, & simul historiam hujus vaticinii ita refert: Quidam (inter quos Baltazar Arias) asserunt, in archivis monasterii Exsiliensis sequens exstare testimonium de futura Dominici sanctitate: nimirum cum is admodum puer a matre deduceretur in templum, ut rei divinæ interesset, sacerdotem, cui aliud dicendum erat, de ipso semel, iterum, ac tertio pronuntiasse: Ecce reformator Ecclesiæ. Antistes vero loci affirmavit, id certissimum esse futuræ magnitudinis indicium. Joannes a sancta Maria in Actis Gallicis jam aliquoties citatis lib. 1 cap. 8 tam graphice hanc historiam depingit, acsi eam oculis suis vidisset. Insuper ibidem præter nostrum Baltazarem Arias & jam laudatum Nicolaum Janssenium, allegat duos recentiores ejusdem præsagii narratores, penes quos omnes fidem hujus rei relinquimus, cum veteres biographi de ea siluerint, & ætatem istius testimonii Exsiliensis ignoremus.

[158] Cum Sanctus infantiam in domo paterna innocenter exegisset, [Cum Sanctus pie pueritiam transegisset,] anno ætatis suæ septimo ad avunculum archipresbyterum missus est, ut elementis litterarum imbueretur, & in pietate proficeret, quemadmodum Malvenda in Annalibus ad annum Christi 1176 cap. 1 tadit hoc modo: Erat Joannæ frater germanus, archipresbyter in ecclesia Gumielis Isanensis (Ferdinandus Castillus lib. 1 cap. 4 Hispanice scribit en Gumiel de Ycan, de quo loco superius alia occasione mentionem fecimus) haud procul a Calaroga, vir honestissimis moribus, prudentia, gravitate, religione conspicuus; huic religiosa matrona filiolum Dominicum custodiendum, & bonis litteris sanctaque disciplina erudiendum tradidit. At quantum sub cura sacerdotis avunculi Dominicus in litteris & virtute promoverit, Theodoricus lib. 1 Vitæ ejus cap. 1 ita narrat. Hic Malvenda ex Surio recitat interpolata Theodorici verba, quæ infra apud nos genuino hujus auctoris stylo legi possunt. Hanc vero piam S. Dominici educationem apud avunculum suum B. Jordanus num. 4, & Bartholomæus Tridentinus num. 1 inferius testimonio suo confirmabunt.

[159] Sanctus post septem annos apud avunculum transactos, [ad academiam Palentinam missus est,] anno ætatis decimo quinto, & juxta chronologiam Echardi ac Malvendæ anno Christi 1184, studiorum causa Palentiam se contulit, ut inter alios veteres biographos Constantinus Urbevetanus in Vita S. Dominici num. 4 apud Echardum tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 26 testatur his paucis verbis: Puerilibus igitur annis innocenter excursis, tandem missus Palentiam, ubi tunc temporis studium generale florebat, postquam liberalibus artibus diligenter insudans sufficienter edoctus est, ne in eis diutius tempus, debitum salubrioribus disciplinis, expenderet, ad theologiam se transtulit, cujus studiis per quatuor annos ardenter invigilans, de thesauris ejus hausit avide, quæ postea effudit abunde. Sanctus Antoninus Part. 3 Chronicorum tit. 23 cap. 4, aliique nonnulli Valentiam, alteram Hispaniæ academiam, pro Palentia scripserunt, nisi forte sit error amanuensium, qui facili solius litteræ initialis mutatione in eorum scripta irrepere potuit. Malvenda in Annalibus ad annum Christi 1184 cap. 2 etiam hunc errorem corrigit, & ibidem recte observat, tunc Valentiam, amplam Hispaniæ Tarraconensis urbem, sub jugo Maurorum gemuisse, & alias ejusdem nominis urbes in Hispania non fuisse tam claras, ut publicis academiis nobilitarentur. Sed etiamsi hæc Palentina studiorum palæstra primo intuitu appareat plana & certa, tamen non levem patitur difficultatem, quam jam proponemus, ac dein dissolvere conabimur.

[160] [circa quam studiorum palæstram] Rodericus archiepiscopus Toletanus lib. 7 de rebus Hispaniæ cap. 34, sive tomo 2 Hispaniæ illustratæ pag. 128 laudans præclaras regis Alfonsi actiones, illis instaurationem academiæ Palentinæ sic accenset: Sed ne fasciis charismatum, quæ in eum a sancto Spiritu confluxerunt, virtute aliqua fraudaretur, sapientes a Galliis & Italia convocavit, ut sapientiæ disciplina a regno suo numquam abesset, & magistros omnium facultatum Palentiæ congregavit, quibus & magna stipendia est largitus, ut omni studium cupienti quasi manna aliquando in os influeret sapientia cujuslibet facultatis: & licet hoc fuit studium interruptum; tamen per Dei gratiam adhuc durat. Mariana noster lib. XI cap. 22, & alii rerum Hispanicarum scriptores passim statuunt, id circa annum Christi 1209 factum fuisse. At si rex Alfonsus anno circiter 1209 academiam Palentinam erexerit, inquies, quomodo ante annum Christi 1184, quo S. Dominicus studiorum causa ad illam profectus est, ibi tunc temporis studium generale florebat, ut Constantinus, aliique veteres Actorum scriptores affirmant?

[161] [occurrens aliqua difficultas explicatur,] Huic nodo scindendo cuneum suppeditat Lucas Tudensis, Hispanus ejusdem seculi scriptor, dum in Chronico mundi, sive tomo 4 Hispaniæ illustratæ pag. 109 de eadem academia sic meminit: Eo tempore rex Adefonsus evocavit magistros theologicos & aliarum artium liberalium, & Palentiæ scholas constituit, procurante reverendissimo & nobilissimo viro Tellione, ejusdem civitatis episcopo. Quia, ut antiquitas refert, semper ibi viguit scholastica sapientia. Ex his postremis Lucæ verbis colligimus, ab Alfonso rege magistros omnium facultatum Palentiæ tunc congregatos, ac undique magnis stipendiis eo allectos fuisse, ut academia illa celebrior redderetur, cum semper etiam antea ibi viguerit scholastica sapientia, ut juxta Lucam Tudensem antiquitas testatur. Quapropter cum Malvenda in Annalibus ad annum Christi 1184 cap. 1 respondemus, antequam generales academiæ omnium scientiarum cum his juribus & privilegiis, quibus frui solent eæ, quas universitates vocant, Palentiæ ab Alphonso rege fundarentur, Pontificia & regia auctoritate jam in eadem urbe viguisse artium liberalium & theologiæ studia, magna confluentium celebritate, privato tamen veluti jure, & sine universitatis privilegiis: quæ res Alphonsum fortasse impulit, ut ob frequentiam & nobilitatem studiorum, eas scholas generalis universitatis dignitate augendas existimarit.

[162] [& ibidem tempore famis supellectilem suam vendit ad alendos pauperes,] Inter præclaras virtutes, quas Sanctus in academia Palentina exercuit, & quæ infra in Actis ejus occurrent, examinandum est insigne caritatis exemplum, quod post B. Jordanum Constantinus num. 6 ita narrat: Per idem tempus cum universam Hispaniam clades famis invaderet, vir Dei Dominicus adhuc Palentiæ constitutus, mira quorumdam pereuntium inopum compassione commotus, cum aliunde subvenire non posset, distractis libris cum omni supellectili, quam habebat, dispersit, dedit pauperibus, prudenter sane imo simul misericordiæ opere & egenorum necessitatibus providens, & euangelicis consiliis obsecundans: qua in re non paucos de scholaribus & magistris ad misericordiæ opera provocavit. Malvenda in Annalibus ad annum Christi 1184 cap. 5 putat, Sanctum exercuisse nobile istus misericordiæ opus anno 1191, quo totus fere terrarum orbis gravissima fame affligebatur, & Thomam Cantipratanum lib. 2 de Apibus cap. 3 § 8 pro sua opinione allegat. Contra Echardus tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 3 in notis probabilius censet, peculiarem quamdam Hispaniæ famem sequentibus annis ante annum 1198 huic eximiæ S. Dominici caritati ansam præbuisse. Sed quocumque demum anno id acciderit, quod parum interest, inter ipsos scriptores Dominicanos controvertitur, an egregia illa Sancti actio sit duplicanda.

[163] Flaminius in Actis S. Dominici fol. 3 factum illud ita duplicat: [quem caritatis actum Flaminius] Mira igitur charitate egenos & commiseratione prosequebatur, quæ tunc præcipue sese ostendit atque diffudit, cum non solum Palentiam urbem fames, in qua ille adhuc studiorum causa commorabatur, sed etiam totam Hispaniam invasisset, nec esse videretur Palentiæ, qui inopum esurientium misereretur, & illorum curam susciperet. Clamabant viduæ ac pupilli, & alia numerosa famelicorum multitudo; sed eos aure surda præteribant, qui opitulari poterant; nec erant, qui lamenta & gemitus efflagitantium panem audirent. Non potuit sanctus & misericors Juvenis diutius ferre, & subveniendum laborantibus quacumque ratione posset, arbitratus, ubi alia defuere, libros & omnem suam supellectilem, quam in ea urbe habebat, vendidit, & pretium egenis erogavit: cujus moti exemplo plurimi cœpere certatim esurientibus opem ferre, & ita quidem tolerabilior & mitior esse dira fames cœpit. Deinde simile caritatis exemplum, tamen judicio suo distinctum, eodem folio verso ita refert: Legimus, divum Dominicum, postquam in numerum Canonicorum Regularium ascitus est, & ad archidiaconatum promotus, redisse Palentiam, ac libros iterum vendidisse, pretiumque egenis partitum, dicentem, nolle se amplius mortuorum pellibus vacare, cum vivi homines fame conficerentur: cujus exemplo (ut antea quoque) alii quidam moti, idem fecere.

[164] Huic distinctioni probabilem causam dedit F. Stephanus, [& Malvenda duplicandum censent,] juxta notas Bernardi Guidonis natione Hispanus, cujus testimonium in Relatione juridicia Bononiensi apud nos num. 45 ita profertur: Frater Stephanus, Prior provincialis Ordinis Prædicatorum provinciæ Lombardiæ juratus dixit, quod quindecim anni sunt & plus, quod novit magistrum Dominicum fundatorem & plantatorem Ordinis Fratrum Prædicatorum & primum Magistrum; sed antequam haberet per visum notitiam personæ ipsius, audivit multa bona de eo a magnis viris fide dignis, scilicet quod cum esset Prior vel Supprior ecclesiæ Oxomensis, cujus erat Canonicus, studebat apud Palentiam in Divina pagina, & tempore illo incepit invalescere fames pessima in regione illa, ita quod multi pauperes ibi fame moriebantur. Unde F. Dominicus motus compassione & misericordia, vendidit libros suos, manu sua glossatos, & pretium ipsorum, & alias res, quas habebat, dedit pauperibus dicens: Nolo studere super pelles mortuas, & homines moriantur fame: cujus exemplo quidam magnæ auctoritatis similia fecerunt, & ex tunc cum eo prædicare cœperunt. Malvenda in Annalibus ad annum Christi 1200 ex hoc Stephani testimonio concludit, sanctum Dominicum bis venditos libros & supellectilem Palentiæ in pauperes distribuisse; semel, antequam Canonicus Regularis esset, litteris in ea urbe operam navans, & iterum jam factus Canonicus, cum ibidem Euangelium prædicaret, quod litteris Sacris vacare forsan appellant testes Canonizationis; nisi velimus, sanctum Dominicum Palentiæ prædicantem sacra etiam studia frequentasse.

[165] [Soëgio & Echardo contra statuentibus,] Soëgius in jam laudatis Sancti Actis pag. 156 & sequente putat, hanc unam eamdemque S. Dominici actionem fuisse, cujus opinioni consentit Echardus, dum tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 52 in notis ad supradictum Stephani testimonium ita disserit: Quod ibidem addit, priusquam ipsius per visum notitiam haberet, jam a magnis viris de eo multa audivisse, nullum dubium, quin ista audierit in Hispania, ac priusquam Romam se conserret. Sequentia Malvendæ occasionem dederunt duplicandæ celebris illius a beato Dominico factæ suorum librorum Palentiæ venditionis in pauperum commodum, adeo ut prima vice id egerit secularis adhuc & studens, altera jam Canonicus & Supprior Oxomensis. Verum cum alii omnes, Jordanus, Constantinus, Theodoricus, qui hoc Stephani testimonium legerant, non nisi semel id egisse beatum Dominicum narrent, his assentiendum certius censeo, eo magis, quod Sanctus, ex quo Canonicus Regularis allectus est, nihil proprium habuerit. Vide etiam supra Joannis Hispani testimonium quintum num. 5. Hic Joannes Hispanus infra apud nos num. 34 tantum meminit de una librorum venditione, & ex testibus fide dignis asserit, illam tempore famis factam esse, quando ipse F. Dominicus erat in seculo, & studebat Palentiæ.

[166] [hanc unam eamdemque actionem fuisse.] Ex his Echardus ibidem ita concludit: Itaque in hoc Stephani testimonio agnoscendum, irrepsisse ὕστερον πρότερον; adeo ut, quod occasio fuit (illa scilicet mira tumque ab omnibus laudata in pauperes caritatis effusio) ut Didacus episcopus Uxamensis Dominicum in suum collegium ascisceret, putarit, Dominicum jam Priorem vel Suppriorem Uxamensem egisse. Neque vero mirum, Stephanum in eo lapsum esse, qui a se tum adhuc seculari & juvene audita solum referat, & rem quidem gestam, quod potissimum erat, narret; quoad vero rationem temporis, quod levius, non ita certo doctus fuerit. Habet hoc loco lector fundamenta utriusque sententiæ, ita ut ipsemet de hac controversia judicium ferre possit. Nos Soëgio & Echardo probabilius adhærendum arbitramur, quamvis contraria Malvendæ opinio propter relatum Stephani testimonium non omni prorsus probabilitate destituatur.

[167] [Tunc etiam Sanctus inter alia virtutum exempla] Quod autem ibi Stephanus addit, viros quosdam magnæ auctoritatis, exemplo S. Dominici motos, similia fecisse, & ex tunc cum eo prædicare cœpisse, probat, Sanctum Palentiæ commorantem interdum concioni operam dedisse. Quid si Sanctus tempore istius famis conciones instituerit, ut alios ad sublevandam pauperum inopiam commoveret, & tunc viri graves hunc pium prædicationis zelum imitari cœperint? Si Echardum interroges, quid præterea S. Dominicus speciatim Palentiæ egerit, tomo 1 operis mox citati pag. 4 in notis respondet in hunc modum: Non produnt speciatim scriptores; unde augurandum relinquunt, egisse, quod in academia, ea præsertim ætate, solemne. Sex circiter annos artibus, id est litteris humanioribus & philosophiæ dederat, theologiæ quatuor ab anno ætatis XX ad XXIV: deinceps pro more (nam is erat ad gradus scholasticos ascendendi modus) ipsemet sacram doctrinam, libros potissimum veteris ac novi Testamenti, quod tum maxime in usu, interpretatus est, & indicat Stephanus, septimus in Processu canonizationis testis, postea referendus, cum ait, in fame supra relata VENDIDISSE LIBROS SUOS, MANU SUA GLOSSATOS. Conciones etiam identidem habebat (nam hæ inter actus academicos numerabantur) hisque omnibus officiis perfunctum Dominicum satis innuunt auctores, cum tamdiu Palentiæ morantem exhibent.

[168] Laudatus Soëgius in supradictis S. Dominici Actis Gallicis pag. 157 huic tempori affigit aliam summæ caritatis actionem, [seipsum vendere voluit, ut captivum liberaret,] qua Sanctus pro redemptione cujusdam captivi se ipsum vendere voluit, & quam venerabilis Humbertus in Ms. nostro Ultrajectino post alterum ejusdem fere generis exemplum ita exponit: Simile quiddam prius fecisse dignoscitur, cum adhuc in patria sua (id est in Hispania, quæ late pro patria ipsius accipi potest) moraretur: quædam enim mulier conquesta est ei, fratrem suum apud Saracenos detineri captivum. Et ille, ut erat plenus spiritu pietatis, intimo compassionis affectu saucius, vendendum se obtulit pro redemptione captivi. Sed non permisit hoc Dominus, qui eum sibi ad uberiores fructus justitiæ, & animarum quamplurium conversionem servabat: clarificatur enim in hoc Pater, ut discipuli non solum fructum, sed & fructum plurimum afferant; & vult, ut servi sui pecuniam sibi traditam cum multo reportent fœnore usurarum, & ideo revocat interdum a bonis minoribus, quos dotavit bonis cælestibus ad majora. Adverte, Humbertum hæc subjunxisse alteri similis caritatis actioni, qua Sanctus alias se ipsum vendere proposuit, ut virum quemdam ab hæresi revocaret, & quam Constantinus Urbevetanus num. 13 & 14, Vincentius Bellovacensis lib. 29 Speculi cap. 104, Theodoricus de Appoldia apud nos num. 40 & 198, aliique cum Jacobo de Voragine ab alia distinxerunt.

[169] Attamen Soëgius loco proxime citato contendit, primum & unicum dumtaxat hujus eximiæ caritatis actum in sancto Juvene admittendum esse, [sicut putat Soëgius, contra cujus opinionem censemus,] eo quod Sanctus postea Canonicis Regularibus aggregatus, hanc potestatem sui ipsius vendendi non habuerit. Sed hæc difficultas, quæ variis modis solvi posset, cedere debet auctoritati veterum biographorum, inter quos Constantinus apud Echardum tomo 1 pag. 27 unum ita narrat: Tanto vero erga proximorum animas convertendas caritatis ferebatur ardore, ut aliquando exhortatus quemdam hæretica malignitate seductum, cum didicisset, eum intuitu temporalis subsidii propter nimiam, quam patiebatur, inopiam, hæreticorum consortiis adhæsisse, Paulum sequens dicentem Corinthiis, Libentissime impendam & superimpendar ego ipse pro animabus vestris, decrevit se ipsum venumdare, quatenus ex accepto pretio de seipso, & egestatis simul occasionem præcideret, & sub errore venumdatum liberaret. Quod fecisset, nisi aliunde, quo illius resarciretur inopia, dives in omnibus divina dispensatio providisset.

[170] Huic narrationi ibidem alteram sic immediate subnectit: [similem caritatis actum postea ab illo iteratum esse,] Alias etiam simile quiddam dudum fecisse existens in sua patria perhibetur: cum enim quædam mulier fratrem suum lamentabili sibi conquestione in Saracenorum captivitate detentum exponeret, nullumque sibi ad liberationem illius fateretur superesse consilium, vir Dei Dominicus intima, qua plenus erat, compassione commotus, vendendum se obtulit pro redemptione captivi. Sed Deus, qui ipsum ad multorum necessariorem redemptionem, spiritualiter scilicet captivorum, præviderat, non permisit. His adde testimonium Bartholomæi Tridentini, qui inferius apud nos num. 5 agens de ardenti S. Dominici erga proximum zelo sic testatur: Caritate in tantum fervebat, ut se ipsum pro Christianorum necessitate vendere SÆPIUS esset paratus. Ex hac communi veterum scriptorum assertione, ac diversis utriusque historiæ adjunctis contra opinionem Soëgii inferimus, hunc præclarum caritatis actum S. Dominico bis tribuendum esse.

[171] [& hac occasione rejicimus ineptam fabulam,] At sicut hic veris S. Dominici laudibus nihil detractum volumus, ita quoque cuperemus, alibi miraculis ac virtutibus ipsius nihil affingi eorum, quæ recentiores quidam biographi Actis hujus Sancti imprudenter immiscuerunt. Inter hos Joannes a sancta Maria lib. 1 Vitæ Gallicæ cap. XI narrat, Sanctum adhuc Palentiæ commorantem gravi morbo laborasse, eique tunc ægrotanti apparuisse sanctum Jacobum majorem, qua apparitione statim ex morbo convaluerit. Dein capite sequente præter alia figmenta refert, quod S. Dominicus Palentiæ condiscipulum suum Conradum, postea Cardinalem Portuensem, de quo infra in Actis agetur, ad meliorem frugem reduxerit. Verum credulus ille scriptor ea gesta, omnibus antiquis biographis ignota, hausit ex part. 2 cap. 10, & part. 4 cap. 40 Alani Redivivi, cui nos ne jurato quidem credimus.

[172] [quam nonnulli neoterici eidem Sancto affingunt.] Licet viro nimis credulo id condonandum sit, non tam facile ignoscimus Adriano Bailleto, qui vix synchronis S. Dominici biographis fidem adhibet, ut initio hujus Commentarii diximus, & interim in Gallica ejusdem Sancti Vita num. 3 has recentiorum fabulas adoptat. Unde Echardus intempestivum illum hypercriticum, qui sæpe de certis Sanctorum gestis ac miraculis ob leves conjecturas dubitat, tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 29 in notis sic jure merito corrigit: Obiter monendum, Bailletum in Vita sancti Dominici allucinari, cum hunc Conradum (de illustri ejus stirpe in Germania, & variis dignitatum gradibus, officiisque administratis supra breviter egerat) ejusdem Sancti in schola Palentina vult fuisse condiscipulum, & ab eodem ex licentiori vita ad frugi conversum, qui sub cura parentum sanctissime educatus, & sui semper similis deinceps, Hispaniam certe ad annum MCCXXI non viderat: sed apud hunc auctorem plura alia sunt errata. Nihilominus recens scriptor in Historia Gallica Ordinum religiosorum ac militarium tomo 3 pag. 199 & 200 hunc periculosum ducem incaute secutus est, ac cum ipso in eamdem foveam incidit.

§ XI. Pia Sancti vita inter Canonicos Regulares, & examen quarumdam rerum, quæ hoc tempore ab eo gestæ memorantur.

Beatus Jordanus in Vita S. Dominici apud nos num. 3 tradit, Didacum episcopum Uxamensem verbis & exemplis Canonicos ecclesiæ suæ hortatum esse, ut sub regula beati Augustini ad observantiam canonicæ religionis consentirent. [Sanctus in ecclesia Uxamensi fit Canonicus Regularis ante annum 1200] Præsul autem iste juxta testimonium ejusdem Jordani tanta hoc ipsum egit solicitudine, ut eorum animos (licet quosdam ex ipsis contradictores habuit) ad suum desiderium inclinaret. Quo circiter tempore id factum fuerit, præterpropter colligimus ex epistola Innocentii III Papæ, quam anno Pontificatus sui secundo, id est Christi 1199, ad Didacum Uxamensem dedit, & qua commutationem Canonicorum secularium in Regulares ab ipso factam approbat, ut apud Malvendam in Annalibus ad annum Christi 1194 cap. 1, aliosque ejusdem epistolæ editores licet videre. Ex his Echardus tomo 1 pag. 2 infert, errasse, Ægidium Gundizalvum Davila, dum in Theatro ecclesiastico Hispaniæ, inter præsules Uxamenses cap. 5 asserit, decessorem Didaci anno Christi 1186 ad eam cathedram evectum fuisse, eumdemque post sedecim annorum gubernationem, anno 1202 ex hac vita migrasse. Echardus ibidem pag. 4 quærentibus, quo anno S. Dominicus institutum Canonicorum Regularium amplexus fuerit, eodem fundamento respondet, id verosimiliter contigisse anno Christi 1199, cum Didacus Canonicis ecclesiæ suæ vitam regularem persuasisset.

[174] Verum hæc chronologia non facile conciliabitur cum dissertatione historica, [quæ chronologia componi non potest cum opinione nuperi scriptoris,] quam R. D. Josephus Stephanus de Noriega, abbas Ordinis Præmonstratensis, Salmanticæ anno 1723 Latine edidit, & in qua probare nititur, S. Dominicum a tenera ætate usque ad annum Christe 1203 sub regula S. Norberti militasse, eamque in monasterio sanctæ Mariæ de Vite professum esse, antequam institutum Canonicorum Regularium in ecclesia Uxamensi amplecteretur. Hunc laudatæ Dissertationis scopum R. P. Petrus Manso ex Ordine eremitarum S. Augustini, in censura prævia exponit, & approbat his verbis: Contendit sapientissimus ac piissimus Dissertator, clarissimum fundatorem & parentem sacri Ordinis Prædicatorum sanctum Dominicum de Guzman, non tantum fuisse Canonicum Regularem in ecclesia Oxomensi, ut omnium tenet scriptorum consensus; sed in Vitensi Præmonstratensium ecclesia a pueritia educatum, sub sancti patris Norberti habitu ac professione sanctissime vixisse ad annum trigesimum & ultra ætatis suæ: dignus ibidem factus, ut solo contactu cæcum illuminaret, & cum aliis ejusdem instituti ad magnum reformationis opus ecclesiæ Oxomensis opportunissime assumeretur. Hoc adeo validis sapientissimus scriptor ostendit monumentis, rationibus item ex temporum chronologia, ac prudentibus conjecturis, ut nihil in contrarium alicujus ponderis videatur obstare.

[175] Sed huic opinioni præter alia, quæ in Annotatis ad Acta Sancti postmodum obiter observabimus, [qui contendit, S. Dominicum era 1241, sive anno Christi 1203,] videtur etiam obstare ratio temporum seu chronologia, quæ hic a censore laudatur: nam R. D. Josephus Stephanus de Noriega ad sententiam suam stabiliendam præter alia instrumenta § 2 pag. 14 profert diploma Latinum, quod datum est Era MCCXLI, id est anno Christi 1203, ut ipsemet Dissertator pagina sequente computat, & cui post abbatem monasterii Vitensis statim subscribit D. Dominicus de Guzman, Prior ejusdem ecclesiæ. Deinde etiam eidem diplomati nomen subnotat D. Petrus de Guzman canonicus ejusdem ecclesiæ. At si Dominicus iste sit idem cum sancto Prædicatorum Fundatore, qui anno Christi 1199 institutum Canonicorum Regularium in ecclesia Uxamensi professus est, quomodo potuit æra 1241, seu anno Christi 1203, prædictum diploma, tamquam Prior cœnobii Vitensis, subscripto suo nomine confirmare? Præterea paragrapho sequente ex venerabili Humberto & Bernardo Guidonis probamus, S. Dominicum anno Christi 1203 cum Didaco Uxamensi episcopo ex Hispania in Galliam discessisse, postquam in ecclesia Uxamensi inter Canonicos Regulares jam munere Supprioris functus fuerat, & verosimillime uno alterove anno professionem emiserat. Quomodo igitur idem S. Dominicus potuit eodem anno Christi 1203 in monasterio Vitensi Ordinis Præmonstratensis morari, & munere Prioris fungi?

[176] [in cœnobio Vitensi Ordinis Præmonstratensis munus Prioris gessisse.] Quapropter suspicamur, hunc Dominicum Vitensem Priorem ab altero Dominico Uxamensi Suppriore diversum esse. Forsan ob identitatem nominis hi duo in unum conflati sunt. Attamen hæc nominum similitudo non sufficit ad duos viros confundendos: nam nomen Dominici eo tempore in Hispania satis commune erat propter duos ejusdem nominis Sanctos, qui in eadem regione celebrabantur, ut supra monuimus. Certe abbas monasterii Vitensis, sub quo S. Dominicus prima religiosæ vitæ fundamenta posuisse dicitur, etiam vocabatur Dominicus, ut R. D. Josephus Stephanus de Noriega in Dissertatione sua § 1 pag. 4 & 5 ostendit. Ex hac duorum confusione etiam fortasse S. Dominico nostro ab auctoribus recentioribus additum est cognomen de Guzman, de quo veteres biographi nusquam meminerunt.

[177] [Malvenda tradit, S. Dominicum anno Christi 1194 admissum fuisse] Quidquid sit de hac postrema suspicione aut conjectura, quam prudenti lectoris judicio subjicimus, sane chronologicum Præmonstratensium systema multo minus componi potest cum Malvenda, qui in Annalibus Ordinis Prædicatorum hanc Regularem S. Dominici professionem in ecclesia Uxamensi, ad annum Christi 1194 refert, & ibi cap. 1 mutatam Canonicorum Uxamensium formam sic singillatim describit: Ergo Didacus, illato in ecclesiam suam religioso Canonicorum Ordine, novum ingressis institutum nova quoque nomina fecit; dignitatum ecclesiasticarum vocabula, veteri more usurpata, in nova commutavit. Archipresbyterum Priorem nuncupavit; archidiaconum Suppriorem, propriæ Religiosorum appellationes. Ad sustinendam vero & propagandam novi instituti rationem optimus antistes, quos ferventi in res divinas spiritu, & magnos ad virtutem gerere animos noverat, sibi magno studio adjungebat, in novamque societatem cooptabat.

[178] [inter Canonicos Regulares Uxamensis ecclesiæ,] Deinde expetitam & ecclesiæ Uxamensi utilissimam S. Dominici inter Canonicos Regulares receptionem ibidem exponit his verbis: Volitabat eo tempore per ora hominum fama virtutum, litterarum ac sanctitatis adolescentis Dominici. Didacus destinatis suis aptissimum hunc ratus, & quia suæ ditionis erat (nam Calaroga, ubi ille natus, Oxomensi diœcesi accensebatur, & urbi vicinum oppidum) ad se e Palentia, ubi tunc morabatur, Oxomam accersendum curavit. Haud fuit difficile, Juveni ad omnem virtutem adspiranti, eam viam ut amplecteretur, persuadere. Immo is, oblatam sibi divinitus occasionem ratus, libenter arripuit. Oxomam veniens incredibili episcopi Didaci & Canonicorum lætitia excipitur, moxque habitu sanctæ Religionis e manibus episcopi suscepto, in sacram societatem adscribitur. Erat is habitus, ut nunc, super tunicam candidam e lana inductum lineum ephod, seu superhumerale, laxioribus manicis, quod nigro pallio tegebatur.

[179] Non ignoro, de certis Canonicorum Regularium vestibus inter eruditos disceptari, [de quorum vestitu Echardus disserit.] & Echardum occasione imaginis, qua Helyotus tomo 3 Ordinum religiosorum & militarium antiquum Prædicatorum seu S. Dominici, adhuc Canonici Regularis habitum inter paginam 198 & 199 expresserat, tacito nomine contra ipsum tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 71 scripsisse sequentia: Hinc saltem clare refellitur recens Historiæ Ordinum regularium cum imaginibus ex ære excusis, illorum varias vestes exhibentibus, Gallice scriptæ editor. Quantum in aliis a vero aberrarit, illis, quos res tangit, discutiendum relinquo, nostra tantum attingo. Huic igitur novo auctori, ubi de Ordine Prædicatorum, placuit imaginem primam cudere, in qua vir exhibetur tunica nigra ad talos usque demissa, & desuper rocheto cum manicis ad pugnum strictioribus, vixque ad genua descendente, brevi, quale nunc episcopi & abbates gerunt, vestitus, cetera capite omnino nudo & libero, eamque sancti Dominici & sodalium ad annum usque MCCXIX vult fuisse se vestiendi rationem. At purum putum esse hominis aberrantis commentum, nullo veteri documento innixum, nulla antiqua imagine astructum, evincunt allata testimonia, quæ sanctum Dominicum, ex quo in Capitulum Oxomense allectus est, tunica talari alba, & saltem capa desuper nigra cum caputio ejusdem coloris vestitum fuisse asserunt. Rochetum a Sancto numquam gestatum patebit ex sequentibus, ubi genus hoc indumenti toto seculo XIII incognitum fuisse ostendetur. Quidquid sit de antiquo Prædicatorum vestitu, de quo inferius breviter agendum erit, & qui ad gloriam S. Dominici nihil aut parum facit, potius ad piam ejusdem Sancti inter Canonicos Regulares conversationem transeamus.

[180] Constantinus Urbevetanus apud Echardum num. 7 admissionem ipsius inter Canonicos Regulares, [Cum juxta veteres biographos tunc Sanctus sibi vacaret,] & eminentem istius temporis pietatem describit hoc modo: Interea dum Vir Dei, hujuscemodi ascensionibus in corde suo dispositis, de virtute proficeret in virtutem, fragrans odor conversationis ipsius ad notitiam bonæ memoriæ Didaci Oxomensis episcopi, fama celebri deferente, pervenit. Accersitum ergo in sua fecit ecclesia Canonicum Regularem, beatum sane se reputans in hoc ipso, dum & sibi de tanto filio, & suæ ecclesiæ de ministro tam inclyto providisset. Nec multo post ipse factus omnibus vitæ speculum, religionis exemplum, a Canonicis in eadem ecclesia Supprior ordinatur. Ipse vero ad totius sanctitatis studium se totum conferens, totus pergens in Deum, die noctuque terebat ecclesiam, lectioni & orationi sine intermissione vacabat, secumque cum Jacob in tabernaculis habitans, Esau vagos declinabat excursus. In libro quoque de Collationibus Patrum frequentissime [&] studiosissime legens, magnum ex eo perfectionis cumulum apprehendit. Flebat autem uberrime (hanc enim specialem gratiam contulerat ei Deus) pro peccatoribus, miseris & afflictis, novumque in se præferens Jeremiam, totus erga pereuntium animas miro compassionis liquescebat affectu. Quapropter hoc apud se semper speciali desiderio pulsabatur, ac præcipue & incessanter aures divinæ clementiæ petitione hac pulsabat, quatenus hanc sibi gratiam dignaretur infundere, qua se totum aliquando saluti posset impendere proximorum: nec fraudatus est tandem a desiderio suo. Nempe desiderium illud tandem completum est, quando postmodum contra hæreticos Albigenses verbo & exemplo strenue certavit, & multos peccatores ad viam salutis æternæ reduxit.

[181] [& vix cœnobio egrederetur,] Interim adverte, Sanctum eo tempore, quo inter Canonicos Uxamenses degebat, raro extra cœnobium prodiisse, aut publica ministeria foris exercuisse: nam juxta testimonium Constantini die noctuque terebat ecclesiam, lectioni & orationi sine intermissione vacabat, secumque cum Jacob in tabernaculis habitans, Esau vagos declinabat excursus. Beatus Jordanus infra apud nos num. 9 id ipsum sic clare indicat: Ille autem velut oliva pullulans, & cypressus in altitudinem se extollens, die noctuque terebat ecclesiam, orationi sine intermissione vacabat, & redimens sibi contemplationis otia, vix extra septa monasterii comparebat. Ad ultima illa B. Jordani verba Echardus tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 4 sic recte notat: Hæc docent, ex quo Oxomensis Canonicus allectus fuit, vix ea civitate egressum, nisi forte ad obeundas cum episcopo diœcesis visitationes, vel ad habendas in eadem conciones; fabulamque lectoribus obtrudere, qui narrant, a viris Palentiæ academicis episcopum requisitum, ut eum jam Canonicum illis concederet rursus, apud eos sacras Litteras professurum, & Didacum assensisse. Quomodo igitur has veterum scriptorum phrases explicabunt biographi illi recentiores, qui confidenter asserunt, S. Dominicum eo tempore percurrisse varias Hispaniæ provincias, quas Mahometani & hæretici suis erroribus infecerant?

[182] [corruunt figmenta eorum scriptorum,] Inter illos auctores iterum præcipue castigandus est Adrianus Bailletus, hic præter morem suum minime criticus, qui in Gallicis S. Dominici Actis num. 4 non solum narrat, Sanctum jussu episcopi sui Didaci Uxama Palentiam rediisse, ut ibi publice theologiam doceret; sed etiam addit, illum tunc instituisse excursiones apostolicas, in quarum prima converterit Rainerium hæresiarcham, qui postea Ordinem Prædicatorum ingressus est, & de quo Leander Albertus in opere Virorum illustrium lib. 4 fol. 148 habet sequentia: Rainerius Sacconus Placentinus est, qui primo hæreticorum antistes, antequam ad sanam mentem rediret, fuerat, & multa damna reipublicæ Christianæ in Æmilia intulerat: tandem in se reversus orthodoxam sanctamque Christi fidem totis viribus totoque animo complectens, Prædicatoriam togam accepit; qua accepta, mox hæreticis, quorum falsum dogma antea tam vehementer tutatus fuerat, bellum indixit, & quantum prius cæcutiens illis faverat, tantum & multo plus ex eis supplicium sumpsit: suo enim jussu oppidum Gathæ, cujus ruinam divus Petrus Veronensis, postea martyr, aliquando prædixerat, solo eversum est. Non timuit subire pro defensione Catholicæ fidei exsilium &c. Plura ibidem legi possunt, quæ ad propositum nostrum non spectant. Ferdinandus Castillus in Historia Hispanica Ordinis Dominicani lib. 2 cap. 22 circa finem, & Petrus Maria Campius in Historia Placentina part. 2 lib. 18 ad annum Christi 1250 fusius de eodem Rainerio agunt; sed neuter conversionem illius ad fidem Catholicam prædicationibus S. Dominici adscribit.

[183] Echardus tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 154 & 155 gesta & scripta hujus Rainerii contra hæreticos recenset, [qui ei tunc temporis adscribunt ex cursiones apostolicas] & in fine ad rem nostram sic concludit: Ex hactenus dictis colliges, quam præpostere quidam recentiores, in quibus Bailletus & Girius, qui Vitas Sanctorum Gallice ediderunt, scripserint, hunc Rainerium a beato Dominico, tum juvene, & Palentiæ studiis operam dante, ab hæresi conversum, & ab Innocentio III ad plura postea, præsertim adversus hæreticos, adhibitum: nulla enim antiqua monumenta docent, Rainerium umquam in Hispania egisse; aliunde ejus conversio pluribus annis morte beati Dominici posterior videtur, & sancti Petri martyris persuasionibus, afflante numine, potius adscribenda; sicque non Innocentius III, sed Gregorius IX, & Innocentius IV ejus opera adversus hæreticos usi fuerint. Vicinitas vocum Palentiæ & Placentiæ forsan errandi occasio fuit, ut quæ Placentiæ acta, ad Palentiam illi detorserint. Ita quidem ille hos errantes benigne excusat; sed ea excusatio saltem non purgat Joannem a sancta Maria, qui lib. 1 memoratæ Vitæ Gallicæ cap. 15 expresse notat, urbem illam, in qua S. Dominicus Rainerium convertit, non fuisse Placentiam in Italia (exstat enim ejusdem nominis civitas in utraque regione) sed Placentiam in Hispania, & ibidem præterea cognomen Rainerii Sacconi commutavit in Sancho, ut ex Italo Hispanum efficeret.

[184] Bailletus in Actis proxime citatis num. 4 & 5 etiam tunc S. Dominico tribuit alias missiones apostolicas, [usque ad fines Gallæciæ, ubi a piratis captus fuerit,] easque ab se invicem multum dissitas ac longinquas, ita ut dicatur Sanctus usque ad fines Gallæciæ pervenisse, & ibidem a piratis captus esse. Equidem fateor, Bailletum de ea captivitate subdubitare; sed totam illam excursionem, nec cum tempore nec cum antiquis Actis cohærentem, rotunde rejicere poterat, si crisi sua opportune usus fuisset. Prodigiosa illa historia primum prodiit ex Alano Redivivo, qui part. 2 cap. 17 eam ita narrare incipit: Sanctus Dominicus indutus virtute ex alto, & vir factus vere apostolicus, Hispaniarum terras (in quas se jam ante Saracenus nominis Christiani hostis infuderat) late prædicando peragrarat, suisque doctrinis saluberrimis informatas complerat. Cum ecce jam ad exteras circum nationes spectaret, contigit (annis fere quindenis ante gloriosum obitus sui diem, nondum auspicato sacri Ordinis Prædicatorum instituto; sed ipso sub regula S. Augustini professo Canonico) ut non procul ab sancti Jacobi Compostellæ in piratarum manus cum Fratre Bernardo, peregrinationis comite, incideret; qui utrumque, raptum ad suarum navium classem, nobilem prædam abducunt. Bailletus dicit, istos piratas fuisse Mahometanos, & ab Hyacintho Choquetio in Opere supra citato pag. 166 vocantur Africani prædones, ut tanto magis stupenda videatur sequens historia, quam Deipara Alano Rupensi revelasse fertur, & quam tamen totam, ni fallor, viri cordati ex sola lectione apud Alanum Redivivum loco proxime citato, de fictione suspectam habebunt.

[185] Nobis non vacat transcribere totam illam historiam,[de qua captivitate Nicolaus Janssenius] quam Alanus de Rupe multis verborum ambagibus exponit. Ut tamen eruditus lector de hac narratione aliquod judicium ferre possit, illam dabimus ex Nicolao Janssenio, qui in Vita S. Dominici lib. 1 cap. 2 eam ita contraxit: Cum gloriosus pater Dominicus Hispanias per viginti pene annos (Alanus habet annis fere quindenis, ut numero præcedente retulimus) ante obitum, prædicationis causa lustraret, prædones illum, descensione facta, prope sancti Jacobi una cum socio Bernardo intercepere, & triremi impositum ad transtra & remum damnavere, ubi continuos ferme tres menses, instar mancipii barbari aut hominis scelerati remigem egit. Ego misericordiæ Mater (ex revelatione Deiparæ narratio instituitur, ut supra monui) non tuli hanc ejus calamitatem, & visceribus charitatis accensa, contra raptores infandos vehementer exarsi. Confestim, me volente & mandante, cælum in nubes cogitur, fulmina, tonitrua feriunt, pluviæ & tempestates involvunt. Ferebantur jam incerti maris & ignari siderum, cum profanos illos advertens Dominicus (quem nihil hæc procella commoverat) rebus suis diffidere, atque in desperationem esse præcipites, eos ardenti sua prædicatione ad spem erexit: Fratres, inquiebat, pœnitentiam agite, & dulcissimam Mariam invocate. Ad hæc verba insanire isti & fremere, in Dominicum manibus fustibusque debacchari, reum tanti periculi ac mali traducere: plerique enim abnegaverant fidem, aut nomen virtutis seu pœnitentiæ nec sustinebant.

[186] [portentosam historiam] Aderat tandem nox, cui dies festus Angelicæ salutationis illuxit, in qua ob festi reverentiam acerrimus iste animarum Zelator, ut tunc saltem ducerentur pœnitentia scelerum, rogando, supplicando, minas cælestes ob oculos ponendo hortabatur. Quo audito, quasi in rabiem acti, Me & Filium meum horrende blasphemaverunt. Atque illico tempestas invaluit, & gubernatore fluctibus excusso abreptoque, totam noctem nimbis & densa caligine cooperti ad auroram in mortem, ut putabant, servati sunt; qua illucescente, cum carissimus Dominicus pro eorum salute enixius Me interpellaret, oranti facta sum conspicua, & dixi, me ignoscere hominibus flagitiosis hac lege, uti omni die Psalterium (id est Rosarium, ut ex infra dicendis apparebit) meum dicerent, & confratriam novam, quæ Jesu Christi & virginis Mariæ nuncuparetur, inchoarent: accepta conditione, futurum, ut, benedictione contra tempestatem per ipsum facta, ea mox abscederet; repudiata, ipso erepto, alii in corporis atque animi exitium demergerentur.

[187] [ex Alano Rupensi contraxit,] Inculcante hæc Dominico, mox lacrymæ impiis excussæ: pœnitentiam se facturos profitentur, & confratriam hanc sanctam incepturos se promisso adstringunt; simul magno ejulatu ad ejus provoluti genua, veniam rogant & auxilium. At ille; Præsto, inquit, sum: & manu contra turbines extenta, In nomine, ait, Jesu Christi, & per Mariam matrem ejus piissimam tace, & velocius obmutesce. Mira res! Dixit; posuit & obmutuit ventus, reddita Oceano tranquillitate. Verum cum gubernaculo effracto, & prora ad cautem elisa, navis jam pene hauriretur, omnesque ad genua in aquis starent (uno excepto Dominico) omnibus me videndam proposui, sustulique e mari navem, ac, rimis diligenter obstructis, incolumes abire jussi. Cum vero lacrymis & gaudio perfusi gratias laudesque dicerent, voces protinus horribiles dæmonum in mari clamantium audiebantur: Væ, væ nobis! quia hic Dominicus nos enervat, prædam nostram rapit, majoraque intendit, Ordinem scilicet Prædicatorum. Vectores porro periculis erepti confratriam præfatam inceperunt devote sub forma, per Me filio meo Dominico tunc temporis revelata.

[188] Habet hic eruditus lector satis fidele compendium prodigiosæ historiæ, [& cui ipse Alanus,] de qua jam mature judicare poterit, & cui laudatus Janssenius subjungit sequentia: Hæc Dei Parens nostro beato Alano de Rupe, a qua assertus in libertatem Dominicus (quantum augurari licet, quia hæc perscripta non reperi) ad Canonicos rediit, incredibili ab his exceptus lætitia, quod perditum & misere afflictum fama vulgasset. At sane miror, Janssenium hæc perscripta non reperisse, cum Alanus illam ipsam historiam capite supradicto num. 15 sic finiat: Interea cursum tenuere rates, portumque propinqui in Britannicum sese penetrabant, & cunctis ordine periculis perfuncti, felix psalticum celeuma cantabant. Hic, ut prædictum, ejecta reperiunt universa, ac vina etiam, quæ cum vasis plurima ejecerant, nunc, quam prius, pretiosiora. Confraternitatem in alios mutati viros sancte colunt, seque in Psalterio ad diversa pœnitentiæ devovent instituta. Hinc Joannes a sancta Maria lib. 1 Vitæ jam sæpius citatæ cap. 20 asseveranter intulit, S. Dominicum ea occasione ad Venetensem Britanniæ Armoricæ urbem venisse, ut Rosarium Deiparæ prædicaret, & consanguineum suum Ducem Britanniæ inviseret.

[189] Verum hæc omnia figmenta iterum incaute hausit ex Alano Redivivo, [eumque incaute secutus Joannes a sancta Maria] qui Part. 3 cap. 22 apud nos pag. 228 visitationem illam Britannicam ita comminiscitur: Sanctus Dominicus, novus orbis apostolus, Euangelii prædicationem cum Psalterii virtute in Britanniam quoque inferebat: & quod mater ejus, cujusdam Britanniæ Ducis filia, indidem oriunda fuisset, tanto audiebatur attentius, velut cognato sanguine Ducis magni propinquus. Deinde post recitatum quemdam S. Dominici sermonem & stupenda prodigia, quæ tunc ibi coram omnibus patrata dicuntur, capite sequente apud nos pag. 260 narrat, quomodo Sanctus summam Britanniæ dignitatem ecclesiasticam, sibi instantissime ac violenter oblatam, miro modo effugerit: Ex eo tempore, inquit, omnia omnium studia in unum versa sunt sanctum Dominicum. Dux ipse, clerusque totus, universaque natio beatos se prædicabant, si in præsulem Britanniæ summum ipsis habere contigisset sanctum Dominicum; quem honorem ipso constanter recusante, vim sine vi facta per artem excogitavit istam, inque exsecutionem perduxit, ut per omnes oras Britanniæ severe mandaret, neu quisquam sanctum Dominicum pedem efferre, patriaque sineret excedere, quo vel sic ad præsulatum adigeretur subeundum.

[190] Sed frustra jacitur rete ante oculos pennatorum: nam sanctus Dominicus in Dei sese voluntatem dedit, [varias fabulas] & ecce sub oculis circumsistentium factus invisibilis, eripitur ex oculis vi diviniore: eripitur Britanniæ, & ipso eo tempore est in Hispania repertus, unde pater ejus fuerat oriundus. Dux in alteram diem jam omnem fieri apparatum mandarat, ut in Dolensem pontificem crearetur: is enim id temporis vacabat. Antevertit autem ad Ducem rumor certus, sanctum Dominicum comparere in momento desiisse, neque dum apparere usquam. Hic Dux movere omnia, emittere quaquaversus indagatores, totaque Britannia perscrutari omnia, nec cœpto desistere. Jam solidum mensem acerrima tenuerat investigatio, cum ecce per Hispanos certum nuntiatur, sanctum Dominicum jam ab mense ipso per Hispaniam prædicasse, sequentibus signis. Hic vero summa cunctos incessit admiratio, comperto, sanctum Virum per agilitatis ac subtilitatis donum eodem die ex Britannia procul in Hispaniam divina potentia transportatum fuisse. Ergo spes animusque incolis revertit prior. Frequentantur legationes aliæ super alias ad sanctum Dominicum exorandum in præsulem. Quibus ille: Euangelizare misit me Dominus, non episcopari. Ite, dicite vestris, meminerint eorum, quæ viderunt & receperunt, inque Dei gratia & timore persistant: nam si infideles eam gratiam cognovissent, relictis erroribus, in Dominum Jesum Christum credidissent. Nos postmodum alia occasione agemus de episcopatibus, quos humillimus Sanctus noster sibi revera oblatos constanter recusavit.

[191] [addiderunt.] Joannes a sancta Maria in Actis S. Dominici loco superius citato hæc omnia variis personarum rerumque circumstantiis exornavit, iisque jam lib. 1 cap. 14 inseruerat aliam ejusdem generis fabellam, quam Alanus Redivivus præcedenti historiæ ita subnectit: Simile idem sanctus Dominicus Compostellæ fecisse proditur, ut narrat noster Frater Joannes de Monte, qui fuit Juris utriusque Magister, & sacræ theologiæ baccalaureus formatus, sancti Dominici socius ante fundationem Ordinis Prædicatorum, quando prædicta contigerunt, sancto Dominico solum tunc Canonico Regulari agente. Hoc loco meminisse oportet eorum, quæ § 2 hujus Commentarii de fictitiis illis Alani Redivivi testibus cum Echardo pronuntiavimus. Interim Joannes a sancta Maria, his nondum contentus, lib. 1 ejusdem Vitæ nobis ex Alano Redivivo obtrudit varia Rosarii prodigia, quæ tunc in Gallæcia, aliisque Hispaniæ provinciis contigerint, & quæ hic non lubet exscribere, multo minus refutare. Attamen obiter observo, Flaminium, Bzovium in Annalibus ecclesiasticis, ac Malvendam portentosa illa miracula aliis temporibus collocare, etiamsi prudentius ea omisissent, ac nulli umquam tempori affixissent. Sed ne solus videar de expeditione illa Gallæca, aliisque rebus, quæ tunc a Sancto gestæ perhibentur, tam severum judicium ferre, audi Echardum, qui tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 4 in notis agens de tempore, quo S. Dominicus Palentiæ commoratus est, & inter Canonicos Regulares vixit, omnia hæc figmenta sic implicite rejicit: Plura vero, ait, quæ his annis vel etiam ex quo fuit Canonicus, ab eo in variis Hispaniæ provinciis gesta, aut etiam tolerata ad captivitatem usque inter maritimos prædones commentantur quidam recentiores, nec conveniunt cum relatis a Jordano, Constantino, Humberto, Theodorico, Bernardo Guidonis, & ceteris ad sanctum Antoninum, quibus omnibus fuerunt ignota, quos tamen, si vera essent, non fugissent, nec sancto Viro digna, nec ulla verisimilitudine fulcita *.

[Annotata]

* lege fulta.

§ XII. Sancti itinera cum Didaco episcopo Uxamensi, & varia, quæ in iis contigisse traduntur.

[Sanctus hospitem suum hæreticum convertit in itinere,] Cum Sanctus, teste B. Jordano, hactenus vix extra septa cœnobii Canonicorum Regularium comparuisset, & plerumque orationi vacasset, divina Providentia flagranti ipsius desiderio tandem satisfecit, eique opportunam zelisui exercendi occasionem præbuit, quam Constantinus Urbevetanus apud Echardum num. 8 describit his verbis: Igitur cum jam tempus esset in januis, quo divinæ voluntatis propositum exigebat, ut beati Viri virtus prodiret in publicum, ne diutius lucerna, quam divinus ignis tam diligenter accenderat, sub modio latitaret, factum est, ut bonæ memoriæ Didacus Oxomensis episcopus, cujus cor Deus jam dudum simili procurandæ salutis inspiratione tetigerat, rogatu regis Castellæ proficisci deberet ad Marchias, occasione cujusdam connubii inter ipsius regis filium, & quamdam puellam nobilem procurandi. Assumpto itaque comitatu decenti, secum etiam servum Dei Dominicum non sine Dei nutu in sanctæ collationis solatium, nec minus in religiosæ societatis ornamentum assumpsit. Cum autem cœpto itinere pervenissent Tolosam, eadem nocte, qua ibidem hospitio sunt recepti, deprehendit vir Dei Dominicus, suum hospitem hæretica pravitate corruptum: quem benigna simul & euangelica persuasione conveniens, & ad fidem convertens, quasi quemdam primitiarum manipulum futuræ messis, congregandæ per ipsum, Domino præsentavit.

[193] Tempus hujus legationis, quod ab antiquis biographis hic non exprimitur, [quod anno 1203 cum episcopo Uxamensi instituit ad Marchias,] venerabilis Humbertus in Chronico nostro Ms. sic indicat: Anno Domini MCCIII beatus Dominicus cum Oxomensi episcopo Didaco Tholosam venit, ubi in prima die, cooperante Deo, hospitem suum hæreticum ad veram fidem reduxit. Deinde peracta legatione regis semel & iterum, & Curia visitata (subintellige Romana) ab ipso episcopo, remansit cum eodem quasi per biennium in prædicationis officio in partibus Tholosanis. Bernardus Guidonis apud Edmundum Martene in Collectione amplissima veterum scriptorum tomo 6 col. 397 & 398 eumdem hujus itineris annum notat, & ibidem alia sic addit: Anno siquidem Domini MCCIII beatus Dominicus cum felicis memoriæ Didaco suo episcopo Oxomensi in Marchias sive in Daciam proficiscens, exigente matrimoniali negotio, ab Alphonso rege Castellæ sibi commisso, transiens per Tolosam, prima nocte, qua ibidem hospitio sunt recepti, hospitem suum hæretica pravitate, quæ multum in illis partibus invaluerat, infectum esse deprehendit, & cum eo multa disputatione & persuasione fortiter & ferventer agens, cum non posset hæreticus resistere sapientiæ & spiritui, qui loquebatur, eadem nocte ipsum hæreticum ad veritatem fidei Catholicæ, Deo cooperante, convertit; & ex tunc concepit infidelium conversioni operam dare, ac statum religiosum instituere, & ipsum prædicationi euangelicæ dedicare. Per annum autem in dicto negotio regis Castellæ moram contrahens, cum præfato episcopo Romam adiit, & notitiam sibi, immo & gratiam summi Pontificis ac ejus collateralium vindicavit.

[194] Hac occasione eruditi quidam quærunt, ubi sitæ sint illæ Marchiæ, [de qua regione auctores] ad quas rex Alfonsus Didacum Uxamensem cum Sancto nostro misit. Dum Bernardus Guidonis Marchias explicat per Daciam, ea explicatio displicet Malvendæ, ut in Annalibus Prædicatorum ad annum Christi 1205 cap. 1 declarat hoc ratiocinio: Bernardus Guido in tractatu de Gradibus prælatorum Ordinis, Didacum in Marchias sive in Daciam legatum profectum affirmat. At illud de Dacia nos commovet, ne pro Dacia legendum sit vel Marchia vel Dalmatia: Dacia siquidem provincia est Europæ ad Danubium, de qua Strabo lib. 7, Plinius lib. 4 cap. 14, Ptolomæus lib. 3 cap. 8, Dion Cassius historiæ Romanæ lib. 51, Suidas verbo Dacia, & alii; sed seorsim plura de eadem reperientur apud Ortelium in Theatro, & in Thesauro geographico. Horum rex Decebalus Traiani victoriis nobilis. Nec apparet verisimile, in hanc barbaricam provinciam, missam ab Alphonso legationem.

[195] [inter se disputant,] Sed Malvenda advertere debuisset, apud scriptores medii ævi ac Ordinis sui, Daciam sæpius accipi pro Dania, ut inter alios asserit Echardus, qui tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 4 post recitata eadem Bernardi Guidonis verba sic disserit: Frustra hic quidam sibi fingunt castrum in Marchia Lemovicensi, Daciæ nomine insignitum: nam etiamsi forsan ejusmodi quoddam fuerit, quod non probant, non solent ejus rationis loca, passim non nota, apud antiquos scriptores annotari. Dacia, prout seculo XIII accipiebatur, & in notitia provinciarum Ordinis nostri, & apud Bernardum Guidonis, Daniam, Sueciam, & partem Marchiæ nunc Brandemburgensis complectebatut. Nec mirum, principem aliquam harum regionum feminam a rege Hispano quæsitam filio suo uxorem, cum Philippus Augustus Francorum rex exinde sibi conjugem ascivisset regis Dani filiam Ingelburgim. Opportune hic addere poterat Christinam, Haconis Norvegiæ regis filiam, quam Alfonsus X Castellæ rex in conjugem sibi expetiit, & quæ circa annum Christi 1254 fratri ejus Philippo nupta est, ut Mariana noster narrat lib. 13 de Rebus Hispaniæ cap. 9, ubi patrem hujus puellæ regem Daniæ appellat. De Christina illæ mentionem fecimus in Actis S. Olavi martyris ad diem XXIX Julii, tomo VII istius mensis, pag. 88 & 89, ubi assignatur Thormodus Torfæus, apud quem Part. 4 Historiæ Norvegicæ lib. 4 cap. 44 plura de hac re videri possunt.

[196] [& tam diversa tradunt,] Etiamsi hæc omnia iter istud in Daniam aliquo modo reddant probabile; tamen Bailletus, aliique recentiores rotunde affirmant, hanc puellam, quam Alfonsus filio suo conjugem petiit, fuisse filiam Hugonis de Luzignano, comitis Marchiæ in Gallia, de qua opinione Echardus loco proxime citato sic judicat: Quæ sint illæ Marchiæ, quas ex Hispania petentibus Tolosa transeundum fuerit, nemo clare explicat. An Marchia in Aquitania, Lemovicensis provinciæ pars, cujus Comes tum erat in Gallia potentissimus, qui & Ludovico IX Francorum regi non levia negotia facessivit? Sic plures censent; sed obstat, quod, cum regio illa non tam longe a Tolosa dissita sit, non tantis, quantis innuit Jordanus, illud iter Didaco constitisset laboribus. Soëgius in Actis Gallicis S. Dominici pag. 158 addit, hunc locum provinciæ Lemovicensis a Bernardo Guidonis, in eadem regione nato, haud dubie distinctius indicandum fuisse.

[197] [ut certum illius situm assignare non possimus.] Denique Echardus ibidem ita concludit: Verum Hispani soli ex archivis suis regiis, quænam sit illa virgo Ferdinando, Alphonsi IX primogenito, sedecim tum annos nato in sponsam petita, & cujus principis filia, docere possunt, quod hactenus neglexere. Si fides habenda esset Joanni Tamayo Salazar, qui in Martyrologio Hispanico ad diem VI Februarii profitetur, se Acta Didaci dare ex pervetusto Legendario Ms. Uxamensis ecclesiæ, saltem intrepide asserere possemus, Marchias illas in Gallia vel Italia sitas esse; cum in iis Actis legantur sequentia: Rex Alphonsus Castellæ, eveniente gravium negotiorum involucro, Didacum ad Galliæ & Italiæ partes exlegavit. Sed quia is auctor non raro compositiones suas pro antiquis Actis obtrudit, illumque jam sæpe fallacem experti sumus, huic testimonio confidere non audemus, & assentiri cogimur conclusioni Malvendæ, qui in Annalibus ad annum Christi 1205 cap. 2 post multas Marchias, in diversis regionibus assignatas, tandem ita fatetur: Divinare non possumus, ad quam harum Marchiarum Didacus sit missus legatus; nam & in Franciæ & in Germaniæ & in Italiæ Marchia potuisse sponsam dignam Ferdinando per hæc tempora inveniri, verisimile fuerit. Cum igitur certum duplicis legationis locum assignare non liceat, saltem videamus, an chronologia utriusque facilius inveniri possit.

[198] Breviter uno verbo innui, tunc duplicem legationem a Didaco peractam esse, [Echardus duplex illorum iter ad Marchias,] quam Theodoricus non distinxit, & quam utramque Constantinus apud Echardum num. 9 obscure indicat, dum ibidem de legatione denique semel & iterum consummata meminit. At B. Jordanus apud nos num. 13 utramque aperte exponit his verbis: Ad locum destinatum, ubi puella erat, multorum laborum dispendio venientes, exposita causa sui itineris, habitoque consensu, confestim ad regem festinavere reverti; cui rem prospere actam & puellæ responsum vel consensum nuntiavit episcopus. Rex igitur iterato duxit, eum cum majoris apparatus honorificentia remittendum, quatenus cum honore puellam duceret suo filio copulandam: qui laboriosum iter rursum aggrediens,cum ad Marchias pervenisset, puellam interim defunctam invenit. Humbertus in apographo nostro Ultrajectino etiam duplicem illam legationem ita distinguit: Jam dictus episcopus prosecutus iter, exsecutus nuntium, assecutus propositum, ad regem regrediens, successum prosperum, & puellæ nuntiavit assensum. Rursus cum majori apparatu ab eodem rege missus, Marchias adiit; sed puellam, quæ ducenda tanti laboris causa exstiterat, defunctam invenit; id nimirum divina providentia disponente, ut disceret Didacus meliores & spirituales nuptias inter Deum & animam dedicare. Remisso igitur ad regem nuntio, ipse cum clericis suis curiam Romanam adiit, cessionem a summo Pontifice postulavit &c.

[199] Echardus tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 5 chronologicam harum rerum seriem ita ordinat, [& alia quædam pro suo arbitrio chronologice ordinat,] ut Didacus ex Hispania primum iter ad Marchias sub finem anni MCCIII aggressus, intra sex menses reversus sit, alios sex menses secundæ legationi dederit, tum itineri Romano sex adhuc menses impenderit; quæ nos ducunt ad medium circiter anni MCCV, annum numerando stylo veteti vel a Pascha, vel a XXV Martii: quod ad sequentium intelligentiam necessario monendum fuit. Deinde post pauca alia interjecta ibidem reliquam chronotaxim sic disponit: Didacus itaque & Dominicus ex aula Romana redeuntes & in Hispaniam properantes, Montempessulanum sub finem anni MCCV advenerunt. Cum dico finem anni, stylo veteri loquor circa Februarium aut Martium, qui stylo novo MCCVI diceretur. Denique id probat ex Bernardo Guidonis, apud quem in Chronico supra memorato hæc legi asserit: Anno Domini MCCV in fine istius anni deliberavit præfatus episcopus cum sancto Dominico redire in Hispaniam. Transeuntes autem per Montempessulanum &c.

[200] [cujus chronotaxim] At totum illud systema chronologicum ab Echardo gratis excogitatum videtur: unde enim novit, Didacum iter ad Marchias sub finem anni 1203 aggressum esse? Quid si id post initium vel ante medium ejusdem anni instituere cœperit? Unde novit, Didacum cum S. Dominico Roma redeuntem circa finem anni 1205 stylo veteri, & circa Februarium aut Martium anni 1206 stylo novo, Montem Pessulanum advenisse? Ex Bernardo Guidonis, inquiet, qui annos stylo veteri numerat, & qui anno Domini MCCV notat, Didacum in fine istius anni ad Hispaniam voluisse reverti, & per Montem Pessulanum transiisse. Sed ego in eodem Chronico Bernardi Guidonis apud Edmundum Martene tomo 6 Collectionis amplissimæ veterum scriptorum col. 398 hæc ita lego: Anno Domini MCCV (suspicor pro MCCV, legendum esse MCCIV, propter antecedentia & sequentia) in fine QUARTI istius anni deliberavit præfatus episcopus cum sancto Dominico redire in Hispaniam. Transeuntes autem per Montempessulanum &c. Quid autem ibi facit vox illa quarti, nisi referatur ad annum præcedentem; aut in numerum immediate verba illa antecedentem error irrepsisse dicatur?

[201] [ex obitu episcopi Uxamensis,] Præterea quomodo Echardus in sua chronologia biennium, quod Didacus in partibus Tolosanis prædicando contra hæreticos transegisse traditur, cum morte ejusdem Didaci conciliabit? Juvat hunc nodum chronologicum paulo arctius stringere verbis ipsius Bernardi Guidonis, qui, postquam loco jam citato narraverat, quomodo Didacus & S. Dominicus in Monte Pessulano invenerint quosdam abbates Ordinis Cisterciensis, eisque utile consilium ad convertendos hæreticos suggesserint, columna sequente sic pergit: Per continuum autem biennium sunt omnes in dicto prædicationis officio demorati, multum fructum in populo facientes. Post biennium vero præfatus Didacus episcopus Oxomensis, ne forte negligentiæ posset argui circa sibi commissam ecclesiam Oxomensem, in Hispaniam redire decrevit: qui cum Castellam intrasset, post paucos dies vitam præsentem in magna sanctitate complevit, bonorum laborum fructum gloriosum accepturus in abundantia, sepulcrum ingrediens in requiem opulentam, anno Domini MCCVII. Fertur autem post mortem miraculis claruisse.

[202] [vel æra Hispanica,] Menardus, Henriquezius, aliique scriptores passim consentiunt, Didacum anno Christi 1207, die VI Februarii, e vivis excessisse. Hic mortis annus confirmatur ex Uxamensi illius epitaphio, quod apud Ægidium Gundizalvum Davila in Theatro ecclesiastico Hispaniæ inter episcopos Uxamenses lib. 2 cap. 6 sic exprimitur: ✠ Hic jacet Didacus Azeves, episcopus Oxomensis. Obiit Era millesima ducentesima quadragesima quinta. Præter alios ejusdem epitaphii relatores Malvenda in Annalibus ad annum 1207 cap. 4 post illud sic notat: At cum Æræ ratio triginta octo annos, ut est perspicuum, addat ad annos Christi nati, constat, Didacum hoc anno MCCVII defunctum. Si ergo Didacus juxta stylum novum Echardi primum mense Februario vel Martio anni 1206 Montempessulanum advenerit, & postea in Hispaniam reversus, mense Februario anni 1207 obierit, (quædam Necrologia alium mensem, sed omnia eumdem annum notant) quomodo Echardus inveniet duos annos prædicationis, quos in partibus Tolosanis conversioni hæreticorum impendit, ut omnes veteres biographi testantur?

[203] Cum Echardus istud mortis tempus negare non posset, [tumulo ejus inscripta,] tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 8 in notis aliud effugium ita quærit: Hæc ejus tumulo in ecclesia suburbii Oxomensis insculpta epigraphe, a Malvenda, & a Tamaio in Martyrologio Hispano ad diem sextam Februarii relata; Hic jacet Didacus Azebes episcopus Oxomensis. Obiit Æra MCCXLV. Cum autem Æra Hispana Christianam præcedat annis XXXVIII, annus in tumulo notatus convenit cum anno Christi MCCVII, quem tamen intelligas stylo veteri, novo MCCVIII, Februarii VI. Sic qui anno MCCVI circa Februarium Montempessulanum advenerat, biennium fere in Occitania cum hæreticis viriliter decertavit. Sed dum eruditus ille scriptor hoc modo difficultatem effugere nititur, magis intricatur, ut nunc ostendam.

[204] Primo etiam in sua hypothesi non potest invenire duos integros prædicationis annos, & biennium fere in Occitania ab episcopo Didaco contra hæreticos impensum admittere cogitur; [impugnamus,] cum tamen B. Jordanus apud ipsum num. 16, & infra apud nos num. 22 diserte illud tempus ita exprimat: In hujusmodi prædicationis exercitio permansit Didacus episcopus annis duobus, quibus EXPLETIS,… in Hispaniam redire decrevit. Præter Bernardum Guidonis, cujus verba superius retuli, Constantinus Urbevetanus, Humbertus, Vincentius Bellovacensis, & Theodoricus de Appoldia suo loquendi modo etiam satis indicant, duos illos prædicationis annos complete numerandos esse. Præterea Echardus vehementer errat, dum stylo novo mensem Februarium anni 1208 cum Æra Hispanica 1245 componere conatur: nam mense Februario istius anni jam Æra Hispanica 1246 currebat. Quod si hunc nodum quolibet modo scindere decreverat, potius sine ullo fundamento rotunde edixisset, Æram Hispanicam in hac tumuli inscriptione vitiatam esse, & errasse omnes illos scriptores, qui mortem Didaci mense Februario anni 1207 consignarunt. Sed haud dubie vir ille, alioquin eruditus, putabat, Æram Hispanicam cum novo & veteri annorum stylo mutari, & verosimiliter ignorabat, aut saltem non meminerat, Æram Hispanicam a Kalendis Januarii fixum semper initium habere, ut Josephus Perezius ex Ordine S. Benedicti in Dissertationibus suis ecclesiasticis pag. 362 invicte demonstrat.

[205] Quare proponimus aliud horum gestorum systema chronologicum, quod cum duobus completis memoratæ prædicationis annis, [& aliud systema chronologicum proponimus.] & cum morte Didaci facile conciliari possit. Primo ponamus, Didacum post initium vel circa medium anni 1203 cum S. Dominico ad Marchias profectum esse: nihil enim nos cogit primam illam legationem cum Echardo usque ad finem ejusdem anni differre. Secundo juxta Bernardum Guidonis statuamus, episcopum Uxamensem, postquam per annum in his duabus legationibus, sive in dicto negotio regis Castellæ moram contraxerat, Romam adiisse, ac demum in fine quarti istius anni Montem Pessulanum advenisse, ubi invenerit illos Ordinis Cisterciensis abbates, cum quibus contra Albigenses hæreticos prædicare cœperit. In hac hypothesi Didacus duos integros annos conversioni hæreticorum impendere potuit, & mense Februario Æræ 1245 sive anni 1207 ad æternam laborum suorum mercedem evocari, ut consideranti patebit. Computamus hic annos novo stylo: nam antiquus ille stylus, quem Echardus tam studiose ubique distinguit, non videtur in hac re locum habere, nec semper apud scriptores usitatus esse, ut inferius alia occasione dicemus. Nunc, relictis hisce tricis chronologicis, ad aliam disceptationem historicam progrediamur.

[206] [Dicitur Didacus episcopus Uxamensis in illo itinere] Beatus Jordanus post Romanum Didaci iter, ubi Pontifex ei licentiam deserendi episcopatum denegaverat, apud nos num. 15 refert sequentia: Revertens igitur, in via Cistercium visitavit, ubi multorum servorum Dei conversationem intuitus, & altitudine Religionis illectus, assumpto ibidem habitu monachali, & aliquibus monachis, quorum instructione formam conversationis addisceret, secum adductis, reverti in Hispaniam properabat. De illa monasterii Cisterciensis visitatione silet Constantinus, & apud Humbertum in apographo nostro Ultrajectino tantum hæc leguntur: Revertens itaque, visitato Cistercio, redire in Hispaniam festinabat. Sed superna prævisio, quæ plerumque jam eum ab his, quæ mente conceperat, ad meliora reduxerat, aliud nunc etiam sibi viæ hujus obstaculum præparabat. Echardus tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 5 testatur, etiam in suo codice Humbertum de habitu Cisterciensis Ordinis assumpto tacere. Attamen in codice nostro membranaceo P. Ms. 10, apud Humbertum sic legitur: Revertens itaque visitavit in via Cistercium, ubi multitudinis servorum Christi sanctam conversationem intuitus, Religionis pulcritudine delectatus, assumpsit habitum monachalem, adductisque secum aliquibus monachorum, quorum instructione formam quoque Religionis indueret, redire in Hispaniam festinabat. Sed superna prævisio &c. Quidquid sit de hoc dubio Humberti testimonio, Bartholomæus Tridentinus infra apud nos num. 3 iter Didaci & S. Dominici ita breviter ordinat: Post hæc Romam veniunt; abinde redeuntes visitant Cistercium, ubi episcopus Oxomensis assumpsit habitum. Eadem inferius num. 28 narrabit Theodoricus de Appoldia, cui Ferdinandus Castillus lib. 1 cap. 8, aliique recentiores subscribunt.

[207] [assumpsisse habitum Cisterciensem,] Soëgius tamen in Actis S. Dominici pag. 159 & sequente, istam habitus Cisterciensis assumptionem tam multis tamque urgentibus argumentis impugnat, ut ingenue fatear, me illa omnia non posse dissolvere. Nihilominus clara B. Jordani, & Bartholomæi Tridentini assertio videtur omnibus Soëgii rationibus præferenda esse. Forte auctoritas horum veterum scriptorum cum argumentis Soëgii utcumque conciliari poterit, si cum Joanne a sancta Maria in Gallicis S. Dominici Actis lib. 2 cap. 2 dixerimus, Didacum non professione, sed quadam devotione, habitum Cisterciensis Ordinis assumpsisse. Certe Malvenda in Annalibus ad annum Christi 1206 cap. 2 post descriptum monasterii Cisterciensis situm, de hac re sic loquitur: Hinc Didaco, ad sublimius semper vitæ genus adspiranti, ingens cupido incessit insigne illud monasterium invisendi, & habitum, institutumque capessendi. Sic autem sacram monasticam vestem accepisse intellige, ut non episcopi dignitatem & insignia deposuerit (neque enim illi integrum esset, Romano Pontifice inconsulto;) sed episcopus manens, & habitu & instituto monachum (quantum ei per episcopales curas liceret) imitari & exercere decrevit.

[208] [quæ narratio videtur intelligenda eo modo,] Alfonsus de Villegas in Hispanica S. Dominici Vita pro monasterio Cisterciensi substituit Cartusiense, idque forsan ex aliqua traditione, quæ inter Cartusianos conservari dicitur, & de qua Joannes a sancta Maria & Soëgius locis proxime citatis meminerunt: teste enim laudato Joanne a sancta Maria, Cartusiani tradunt, S. Dominicum venisse ad magnam Cartusiam, in Gallia non procul Gratianopoli dissitam, ibique ab Ordinis totius Generali petiisse habitum istius Religionis, quem Generalis petenti negaverit, ac divino lumine illustratus, ei responderit: Vade, ad majora vocatus es. Juxta Soegium vero in Actis pag. 160 Cartusiani narrant, id S. Dominico contigisse in suo monasterio Portarum, quod in diœcesi Lugdunensi situm est, & Priorem ei similiter respondisse: Vade, ad majora vocaris. At ubicumque id evenisse dicatur, alia auctoritate opus est, antequam hoc factum, ab apostolica & activa vita, quam Sanctus tam diu desideraverat, & quam jam agere cœperat, prorsus alienum, admittamus. Sane illa Cartusianorum traditio non magni facienda est, si non nitatur firmiori fundamento, quam altera quædam publicis etiam scriptis consignata, quæ insigni parachronismo se ipsam destruit, ut jam demonstrabimus.

[209] Dionysius Cartusianus in opusculo de Præconio sive laude Ordinis Cartusiensis art. 8, [quo explicari potest traditio Cartusianorum,] quod tomo 2 minorum ejus operum insertum est, ibi in editione Coloniensi anni 1532 fol. 413 verso sic scribit: Sanctus ille Dominicus a devotissimo viro domino Basilio, tunc Priore majoris Carthusiæ, legitur accepisse consilium de modo prædicandi adversus hæreticos, & de institutione ac habitu Ordinis sui. Theodorus Petræus in Notis ad Chronicon Cartusiense Petri Dorlandi pag. 75 idem ex Dionysio Cartusiano refert; & ibidem addit, hinc forsitan factum esse, quod tanta inter Dominicanos ac Cartusianos vestium reperiatur confirmitas. Sed bonus vir suo se gladio jugulat: nam eadem pagina ex testimonio aliorum expresse notat, Basilium illum circiter anno Christi 1173 mortuum esse. Hic mortis annus, quem Petrus Sutor aliique scriptores Cartusiani passim exprimunt, confirmatur ex antiquiore ejusdem Ordinis Historia, quæ apud Edmundum Martene tomo 6 Collectionis amplissimæ veterum scriptorum nuper edita est, ubi col. 275 de hoc Basilio leguntur sequentia: Anno Domini, ut videtur, millesimo centesimo quinquagesimo primo in Prioratu domus Cartusiæ eidem Anthelmo successit, ut jam præmissum est, sanctæ & recolendæ memoriæ domnus Basilius, monachus dictæ domus Cartusiæ: qui multa scientia præclarus, virtutibus eximius, domum Cartusiæ non modicum in spiritualibus ac temporalibus ampliavit. Hic egregius vir viginti tribus annis, vel circa, Prioratum Cartusiæ tenuit …, deficiensque mortuus est in senectute sancta circa annum Domini millesimum centesimum septuagesimum tertium. Cum igitur S. Dominicus tantum natus fuerit anno Christi 1170, satis liquet, Dionysium Cartusianum aliosque hujus narrationis assertores falli, cum Sanctus in obitu Basilii solummodo triennis esset.

[210] Cautior fuit Henricus Kalcariensis, qui anno Christi 1408 octogenarius in Ordine Cartusiensi obiit, [qui existimant, S. Dominicum] dum Priorem illum Cartusiæ, ad quem S. Dominicus accessisse traditur, non nominat, & apud laudatum Edmundum Martene eodem tomo 6 col 209 hanc rem ita narrat: Cuidam Priori Ordinis eorum (videlicet Cartusianorum) in oratione consistenti, & Ecclesiæ de paucitate prædicantium condolenti contra errores Albigensium, quia Papa compulsus fuit mittere contra eos abbates Cistercienses, cum non haberet alios, revelavit Deus aperte, venturos esse breviter quatuor Ordines prædicantium, loco quatuor Euangelistarum, dicens ei: Fili, esto bono animo, quia mihi breviter de prædicantibus providebo. Quod confidenter prædictus Prior Fratribus suis retulit, & aliis Christianis: & ecce non diu post venit Dominicus, Canonicus Regularis, ad Cartusiam, recipiens a Priore consilium de prædicando contra hæreticos, pariter & quasi habitum sine clausura, scilicet vittarum; qui tamen habitus post hoc per beatam Virginem cuidam eorum est ostensus, & tandem aliqualiter commutatus. De habitu Prædicatorum, quem Deipara Reginaldo ostendit, infra agetur.

[211] [aliqualem Ordinis sui habitum petiisse ac impetrasse;] Si Cartusiani ex vetustioribus Ordinis sui documentis probaverint, S. Dominicum ad Jancelinum vel Ancelinum, qui majori Cartusiæ ab anno 1176 usque ad annum 1233 præfuit, consultationis causa venisse, haud gravate id admittemus, cum Sanctus ob varias rationes hoc fecisse potuerit, ac præsertim eo intuitu, ut felicem suæ expeditionis successum, & desideratam hæreticorum conversionem precibus sanctæ istius congregationis commendaret. Quod si etiam solide confirmaverint ea, quæ hic de assumpto quasi habitu sine clausura memorantur, illa omnia non facile intelligemus de stabili istius Ordinis professione; sed ea explicabimus de aliquali rigidæ vitæ Cartusianæ imitatione, & habitu ex devotione suscepto, ut superius occasione habitus Cisterciensis de Didaco Uxamensi diximus. Porro Joannes a sancta Maria non videtur omnino alienus ab hac explicatione nostra, quandoquidem in Vita Gallica lib. 2 cap. 2 probabile censet, S. Dominicum exemplo episcopi sui Didaci habitum Cisterciensem petiisse aut assumpsisse.

[212] [quæ omnia facilius componi possunt, quam iter Parisiense,] Ceterum operose hic non disputabimus de itinere Parisiensi, quod Ferdinandus Castillus lib. 1 cap. 7, & Michaël Pius sive Plodius lib. 1 cap. 10 tunc ab episcopo Uxamensi & Sancto ejus socio institutum volunt, & in quo narrant quædam gesta, toti historiæ ac evidenti chronologiæ contraria: nam ipse Malvenda in Annalibus ad annum Christi 1205 cap. 9 falsas hujus itineris circumstantias evidenter refellit hoc modo: Cum Tolosa par illud insigne virtutum Didacus & Dominicus discessissent, venisse eos in curiam Ludovici principis Galliarum, nomineque Alphonsi regis salutasse Blancham filiam, & quædam negotia cum rege Philippo, ejusque filio Ludovico agitavisse, nonnulli produnt. Sed quod addunt, Blancham desiderio prolis, qua carebat, orasse tunc sanctum Dominicum (cujus sanctitatem ab aliquot retro annis, cum adhuc in Hispania esset, notam habebat) ut precibus sibi a Deo filium impetraret, & sanctum Virum, imposita Blanchæ sacri Rosarii devotione, ac in toto ferme regno promulgata, suis orationibus ipsi a Deo filium Ludovicum, magnum postea sanctitate futurum, obtinuisse, optima sane ratione nequaquam (rem alioqui apertissime gestam) ad hæc tempora retulerim, cum necdum sacrum illud ac divinum Rosarii institutum, hoc anno a sancto Dominico fuerit excogitatum, & sanctus Ludovicus non nisi post novem annos sit in lucem editus, nempe MCCXIV, ut Francorum Annales tradunt. Equidem & Rosarii devotione & sancti Dominici precibus datum Blanchæ divinitus filium Ludovicum, ex probatis auctoribus in tempore & loco referemus. Id autem postea in Annalibus suis ad annum Christi 1215 cap. 22 refert, ut inferius § 14 hujus Commentarii audiemus. Nos autem putamus, S. Dominicum neque hoc tempore, neque anno Christi 1212 vel 1213, ut Malvenda loco citato conjicit, Parisios venisse, quemadmodum ex decursu Commentarii nostri apparebit.

[213] Interea hic obiter observari cupimus, Malvendam in adhibenda Alani Rupensis auctoritate sibi non constare, [quod tunc Didacus cum Sancto instituisse fertur.] & jam relatis ipsius verbis tacite improbari omnia illa prodigia, quæ Alanus ejusque sectatores antea in variis Hispaniæ provinciis contigisse narrant, & prædicationi Rosarii adscribunt: si enim necdum sacrum illud ac divinum Rosarii institutum hoc anno (scilicet 1205, de quo Malvenda ibidem agit) a sancto Dominico fuerit excogitatum, quomodo idem Sanctus, cum adhuc esset Canonicus Regularis, piratas Rosarium docuit, & in Britannia Armorica confraternitatem Rosarii tunc instituit, ut paragrapho præcedente retulimus? Cur Malvenda in hac re auctoritatem Alani implicite rejicit, & eamdem in historia Blanchæ reginæ admittit? Si Alanus in illa narratione fidem non mereatur, neque in hac apud nos fidem obtinebit, ut infra paragraphis 14 & 19, atque alibi per decursum hujus Commentarii ostendemus.

§ XIII. Prima Sancti certamina cum hæreticis Albigensibus, & fundatio monasterii Pruliani.

[Orthodoxi consilio Didaci Uxamensis,] Omnes Vitæ scriptores memorant, qua occasione Didacus Uxamensis & S. Dominicus in Gallia quosdam Albigensium impugnatores convenerint, iisdemque consilio & exemplo persuaserint, ut contra hæreticos illos fructuosius prædicarent. Inter alios Constantinus apud Echardum num. 10 hanc rem ita narrat: Adhuc eo tempore, invalescente morbo pravitatis hæreticæ in partibus Albigensium, ad ipsius morbi per verbum prædicationis pestem mortiferam exstirpandam a summo Pontifice Innocentio III duodecim abbates Cisterciensis Ordinis, adjuncto eis Apostolicæ Sedis legato, ad easdem partes fuerunt destinati: quibus cum prælatis ceteris ecclesiarum regionis illius congregatis in unum, & diligenter inter se conquirentibus, quisnam modus aptior haberetur ad id, cujus rei gratia missi fuerant, fructuosius exsequendum, præfatus Didacus Oxomensis episcopus illinc iter faciens, advenisse refertur. Lætantur omnes, advenientem vocant, vocatum cum honore suscipiunt, & quia sciebant eum virum non minus sanctitate vitæ quam scientiæ discretione conspicuum, ipsius sententiam super hujusmodi consilii deliberatione requirunt.

[215] Ille vero hinc pompam in equis & sarcinis varii, [objecta omni pompa,] quem secum tulerant, apparatus considerans, hinc hæreticorum versutiam ex hoc contra Romanam Ecclesiam ad subversionem simplicium insultationis suæ syllogismos connectere non ignorans, nec minus ex præcedentium fidei Jesu Christi præconum tot & tantis exemplis argumentum assumens, hac sententia sui determinationem consilii, Spiritu sancto dictante, conclusit, ut abjectis armis Saülis, id est temporalium sarcinis, cum David in funda & baculo contra Goliath prosternendum pergentes, Christum pauperem in paupertatis semita prædicarent, ut sic clavum clavo retunderent, dum quod linguæ vox promeret, vitæ meritum confirmaret, & adversariorum religionem sophisticam sanctitatis veræ confutaret aspectus.

[216] [hæreticos Albigenses aggrediuntur,] Statimque dictis facta connectens, equos cum pueris nec non & cetera supellectili, quam habebat, remisit Oxomam, retentis secum paucis ex clericis, præ ceteris autem servo Dei Dominico, admodum sibi ad hoc necessario, cui etiam per hæc omnia ad id, quod per eum consummandum præviderat, viam Dominus præparabat. Unde & tunc cœpit non Supprior, sed Frater Dominicus appellari. Nec mora; acquiescunt omnes, qui causa fidei prædicandæ missi fuerant, salutari consilio; & quod consultum, est exsecutioni demandatum, remissisque omnibus ad loca propria temporalium sarcinis, cœperunt pariter Christum pauperem pedites & pauperes prædicare. Quod videntes hæretici, nec modicum invidentes, ex adverso fortius insistere prædicationi cœperunt.

[217] [contra quos antea] Quidam scriptores hanc rem anno Christi 1206, alii 1203 vel 1204, gestam volunt, ut apud Malvendam in Annalibus ad annum 1206 cap. 1 videri potest. Bernardus Guidonis, paragrapho præcedente citatus, anno Domini MCCV eamdem rem ita refert: Transeuntes autem per Montempessulanum, invenerunt ibi quemdam Apostolicæ Sedis legatum cum duodecim abbatibus Cisterciensis Ordinis, qui, convocatis & præsentibus archiepiscopis & episcopis, ac aliis ecclesiarum prælatis super cruce prædicanda in terra Albigensi & prædicatione infidelium concilium celebrabant. Accersitis ergo Didaco episcopo, & beato Dominico, a legato inquisivit, quonam modo commodius id, cujus gratia missus erat, exsecutioni mandaret: quorum exstitit, Spiritu suggerente, consilium, ut dicti abbates & ceteri ad prædicationis officium deputati, abjecta pompa superflui apparatus in equitaturis & vestibus & expensis, pedites Christum pauperem in paupertate voluntaria prædicarent, &, remissis Oxomam suis clericis cum evectionibus & supellectili, & diverso, quem secum tulerant, apparatu, primi hoc facere pollicentur. Prosequentes itaque hoc modo prædicationis officium, ipsum dicti abbates & ceteri ad hoc sunt secuti. Bartholomæus de Luca, vulgo dictus Ptolomæus Lucensis, qui initio seculi XIV in Ordine Prædicatorum floruit, & cujus Historia ecclesiastica nuper Mediolani inter Scriptores rerum Italicarum tomo XI excusa est, lib. 21 istius Historiæ cap. 10 in dicta editione tomo XI Col. etiam prædicationem S. Dominici contra Albigenses ab anno Christi 1205 exorditur. Nos ob rationes paragrapho præcedente allatas probabilius opinamur, illud prædicationis exordium exeunte anno 1204, vel ineunte 1205 styli novi collocandum esse.

[218] [exiguo cum fructu] Facile tamen nobis persuaderi sinemus, Cistercienses illos ante adventum Didaci Uxamensis & S. Dominici contra hæreticos Albigenses exiguo cum fructu prædicasse: nam apud Echardum tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 5 in notis id satis indicat Stephanus de Borbone vel de Bellavilla, qui circa medium seculi XIII floruit, & qui in opere suo de Septem donis Part. IV de dono fortitudinis, tit. 5 de malo exemplo & bono cap. 1 hæc refert: Audivi a Fratribus Provinciæ illius temporis, quod cum quidam legati, & XIII abbates missi fuissent ad terram Albigensium ad prædicandum contra hæreticos Albigenses, cum ipsi secum haberent equitaturas ad portandum vestes suas & ad viæ necessaria, & prædicarent contra hæreticos & errores, insurgebant contra eos hæretici, prædicantes contra exempla mala & insolentiam vitæ Catholicorum, de corruptela cleri & Religiosorum maxime texentes sermonem. Ex quo maxime illi abbates confusi, sine multo fructu a prædicatione cessantes, a terra illa recesserunt, dicentibus hæreticis: Ecce quomodo isti equites prædicant nobis Christum Dominum suum peditem, divites pauperem, honorati abjectum & vilem, & hujusmodi.

[219] Confirmatur id ipsum ex auctore synchrono Petro, [prædicaverant.] Cisterciensi Vallis-Sernensis monacho, qui in Historia Albigensium cap. 3 post alia de Didaco Uxamensi sic scribit: Factum est igitur, dum rediret a curia (scilicet Romana Didacus) & esset apud Montempessulanum, invenit ibi venerabilem virum Arnoldum abbatem Cisterciensem, & F. Petrum de Castronovo, & F. Radulphum, monachos Cistercienses, Apostolicæ Sedis legatos, injunctæ sibi legationi præ tædio renuntiare volentes, eo quod nihil aut parum hæreticis prædicando proficere potuissent: quotiescumque enim vellent ipsis hæreticis prædicare, objiciebant eis hæretici conversationem pessimam clericorum, & ita, nisi vellent clericorum vitam corrigere, oporteret eos a prædicatione desistere. Memoratus autem episcopus adversus hujusmodi perplexitatem salubre dedit consilium, monens & consulens, ut, ceteris omissis, prædicationi ardentius insudarent, & ut possent ora obstruere malignorum, in humilitate præcedentes exemplo pii Magistri facerent & docerent, irent pedites sine auro & argento, per omnia formam apostolicam imitantes. Dicti vero legati hæc omnia quasi quamdam novitatem per se arripere non valentes, dixerunt, quod si quis favorabilis auctoritatis eos sub hac forma vellet præcedere, ipsum libentissime sequerentur. Quid plura? Obtulit se vir Deo plenus, moxque familiam suam Oxomum transmittens, uno comite contentus, cum duobus sæpe dictis monachis, Petro videlicet & Radulpho, Montem ingreditur Pessulanum. Ex his satis patet, Cistercienses illos antea alio modo contra Albigenses prædicare cœpisse, & prædicationem istam propter dicteria hæreticorum interrupisse.

[220] Quis porro fuerit ille Didaci Uxamensis comes, cujus nomen hic non exprimitur, [Sanctus Dominicus cum Didaco Albigenses strenue impugnat,] clare edisserit Guilielmus de Podio Laurentii scriptor ejusdem seculi XIII, qui in Chronico suo de rebus Albigensium cap. 8 hæc habet: In ipsis quoque diebus dominus Deus, ipse qui sagittas electas in providentiæ suæ conservat pharetra, duos de Hispania ad hoc opus produxit electos pugiles, dominum Didacum episcopum Oxomensem, & religiosum virum, sanctum postea declaratum, socium ejus Dominicum, Canonicum ecclesiæ suæ Regularem. Duo ergo isti mittentes manus ad fortia, aggregatis illis abbatibus Ordinis Cisterciensis, & aliis bonis viris, superstitionem hæreticorum in altitudine sathanæ gloriantium, cum omni humilitate, abstinentia, patientia, cœperunt aggredi, non pomposa aut equestri multitudine, sed calle pedestrico ad indictas disputationes de castro in castrum nudis plantis & pedibus ambulabant; fuitque una de primis congressionibus apud Viride folium (est castrum diœcesis Tolosanæ, quod vernacule Ver feuil dicitur) ubi hæresiarchæ plurimi, scilicet Pontius Jordani, & Arnardus Arifati, & alii affuerunt.

[221] Prædictus Petrus Vallis-Sernensis in Historia Albigensium cap. 3 & 6 plures recenset disputationes, quas eo tempore Catholici contra hæreticos instituerunt, [& contra eos scribit libellum,] & quibus S. Dominicus verosimiliter interfuit, quamvis scriptores Vitæ ejus eas singillatim non expresserint: Petrus enim affirmat, iis interfuisse Didacum Uxamensem, quem haud dubie Sanctus noster in hujusmodi expeditionibus plerumque comitabatur. At juvat audire illustre miraculum, in una earum disputationum patratum, quod laudatus auctor synchronus ac testis auritus cap. 7 ejusdem Historiæ ita narrat: Contigit tempore illo quoddam miraculum fieri, quod in hoc loco dignum duximus interserendum. Disputaverant quadam die quidam prædicatores nostri viri religiosi adversus hæreticos; unus autem de nostris, Dominicus nomine, vir totius sanctitatis, qui socius fuerat episcopi Oxomensis, auctoritates, quas in medium produxerat, redegit in scriptum, & cuidam hæretico tradidit scedulam illam, ut supra objectis deliberaret.

[222] [qui apud Montem Regalem,] Nocte igitur illa erant hæretici congregati in una domo, sedentes ad ignem. Ille autem, cui Vir Dei tradiderat scedulam, produxit eam in medium: tunc dixerunt socii sui, ut in medium ignem illam projiceret, & si scedula illa combureretur, vera esset fides, imo perfidia hæreticorum; si vero incombusta maneret, fidem, quam prædicabant nostri, veram esse faterentur. Quid plura? In hoc consentiunt omnes, scedula in ignem projicitur; sed cum in medio igne aliquantulum moram fecisset, incombusta penitus ab igne resiluit. Stupentibus qui aderant, unus ceteris durior ait illis: Projiciatur in ignem iterum, ex * tunc experiemini plenius veritatem. Projicitur iterum, iterum resiliit incombusta. Quod videns ille durus & tardus ad credendum, dixit iterum: Trina vice projiciatur, & tunc sine dubio rei exitum cognoscemus. Projicitur tertio, nec tunc quidem comburitur, sed integra ab igne resiliit & illæsa. Hæretici autem visis tot signis, nec tunc ad fidem voluerunt converti; sed in sua manentes malitia, districtissime sibi invicem inhibuerunt, ne miraculum istud per narrationem alicujus ad nostrorum notitiam deveniret. Sed miles quidam, qui erat cum illis, qui aliquantulum consentiebat fidei nostræ, noluit celare quod viderat, sed pluribus enarravit. Factum est autem hoc apud Montem Regalem, sicut ab ore Viri religiosissimi audivi, qui scedulam hæretico tradidit superscriptam. Ex hac clausula patet, Petrum id ab ipso S. Dominico audivisse, quo certius testimonium requiri non potest.

[223] [& Fanum Jovis in igne illæsus permansit,] Circa eadem tempora in Fano Jovis (oppidum istud Galli vulgo Fanjaux appellant) simile quid evenisse memoratur, ut post B. Jordanum & Bartholomæum Tridentinum Constantinus Urbevetanus in Actis jam sæpe citatis num. 11 refert hoc modo: Cum igitur inter Catholicos & hæreticos tunc temporis in iisdem partibus frequenter fierent disputationum conflictus, ad quas utriusque sexus multitudo populi confluebat, factum est, ut apud Fanum Jovis celebris indiceretur disputatio sub judicibus deputatis, quibus ab utraque parte scripto præsentari deberet assertio fidei, quam docebat. Quapropter conscriptis diversis super hoc a diversis Catholicis diligenter libellis, & in commune redactis ac mutua inter se collatione discussis, libellus, quem scripserat vir Dei Dominicus, communiter & commendatur præ ceteris, & decernitur præsentandus. Statuto itaque die, ac multitudine populi circumstante, libelli utriusque partis in medium proferuntur. Verum judicibus inter se discrepantibus, hæc fuit tandem communis eorumdem sententia, ut utrosque libellos flammis injicerent, & quem ab igne contingeret non comburi, ille veram fidem procul dubio contineret. Fidelis sermo & omni acceptione dignus! Accensus est in publicum magnus ignis, libelli projiciuntur in medium; libellus partis hæreticæ statim comburitur; libellus vero servi Dei Dominici non solum non læditur, verum ab igne foras prosilit in longinquum; secundo injectus ac tertio, æque prodiit incombustus, ut sic divina potentia, quod olim in tribus pueris gestum cognovimus, in uno eodemque libelli, prorsus ab igne conservati, stupendo prodigio, & orthodoxæ fidei veritatem & sui comprobaret sanctitatem auctoris.

[224] Propter quamdam utriusque hujus historiæ similitudinem dubitari posset, [quod miraculum ob diversa loci ac rei adjuncta] an hæc duo prodigia sint distinguenda, præsertim cum plerique scriptores de alterutro tantum meminerint: beatus enim Jordanus, Bartholomæus Tridentinus, & jam relatus Constantinus solummodo narrant illud, quod apud Fanum-Jovis contigisse traditur; Humbertus vero in codice nostro P. Ms. 10 (aut quisquis forte Humbertum interpolavit) & Nicolaus Trivettus in ultima editione Spicilegii Acheriani tomo 3 pag. 181 memorat dumtaxat miraculum, in Monte-regali patratum, quod supra ex Petro monacho Vallis-Sernensi retulimus. Sed Theodoricus de Appoldia infra apud nos num. 31 & 46 (huic ab Echardo Bernardus Guidonis additur) utrumque distinguit, & Humbertus in apographo nostro Ultrajectino post narratum miraculum Montis-regalis hæc subnectit: Simile quoddam dicitur contigisse apud Fanum-Jovis, indicta ibidem in diebus illis quadam contra hæreticos disputatione solemni.

[225] Echardus tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 8 in notis utrumque istud miraculum diversum putat, [bis contigisse opinamur.] tamquam publice patratum, anno Christi 1206 collocat; alterum vero apud Montem-regalem, privatem inter pertinaces hæreticos factum, anno Christi 1207 affigit, ut supra § 6 in chronologico Actorum compendio, quod juxta ipsius computum exhibuimus, distincte legi potest. Sed laudatus Nicolaus Trivettus, qui exeunte seculo XIII in Ordine Prædicatorum vixit, unicum Fani-Jovis miraculum in Chronico suo ad annum Domini 1205 refert. Alii autem biographi certum annum non exprimunt. Quare nos neutrum certo tempori alligamus, quamvis ob relata veterum testimonia, & diversas rei gestæ circumstantias, utrumque distinguendum esse, arbitremur. Ad hanc distinctionem faciendam etiam nos movet antiqua traditio incolarum Fani-Jovis, qui sacro monumento memoriam istius prodigii conservarunt, ut laudatus Echardus tomo 1 pag. 6 testatur his verbis: Hujus miraculi fama ita civium Fani-Jovis animis insederat, ut domum nobilis viri Raimundi de Duroforti, ejus castri condomini, in qua rem gestam traditione acceperant, in sacellum sub sancti Dominici nomine converti curaverint, cui postea claustrum adjunctum, & nostris datum. Plura de hac traditione apud Soëgium in Actis S. Dominici pag. 169 & sequentibus videri possunt.

[226] Interea Didacus Uxamensis & S. Dominicus ad debilitandam Albigensium hæresim instituerunt cœnobium feminarum, [Instituitur Prulianum feminarum cœnobium,] cujus institutionis tempus & occasionem Bernardus Guidonis apud Edmundum Martene tomo 6 Collectionis amplissimæ col. 437 sic breviter exponit: Anno Domini MCCVI beatus Dominicus, opitulante sibi viro Dei Didaco, episcopo Oxomensi, eo scilicet tempore quasi biennio, quo in partibus manserat Tolosanis, nec non patrocinante viro per omnia memorando domino Fulcone, episcopo Tolosano, cujus ope & patrocinio in hac parte, præcipue in sua diœcesi, opus erat, monasterium quoddam instituit, quod dicitur Prulianum, situm inter Fanum-Jovis & Montem-Regalem in diœcesi Tolosana (nunc locus ille pertinet ad diœcesim Papuli-fani, quæ cathedra a Joanne XXII Pontifice erecta est, ut Echardus notat) ad susceptionem quarumdam nobilium feminarum, quas parentes earum ratione paupertatis egestate compulsi tradebant hæreticis, qui illo in tempore in eisdem partibus & locis circumvicinis plurimi habitabant, erudiendas & nutriendas ab eis, imo & revera erroribus potius deludendas & in anima perimendas, sicut de tempore & de causa institutionis satis colligitur & habetur ex Libello venerabilis patris Fratris Jordanis, Magistri Ordinis, quem fecit, & intitulavit: De principio Ordinis Prædicatorum. Testimonium, quod hic assignatur, in opusculo B. Jordani infra apud nos num. 21 reperietur.

[227] [quod S. Dominicus non parum auxit] Deinde Bernardus ibidem meminit de variis donationibus, huic monasterio factis, earumque refert diplomata, inter quæ primum est illud, quo Berengarius archiepiscopus Narbonensis anno Domini 1207, die XVII Aprilis, Priorissæ & monialibus noviter conversis, monitis & exemplis Fratris Dominici Oxomensis sociorumque ejus, habitantibus & in perpetuum habitaturis in Castro de Fano-Jovis, & in ecclesia beatæ Mariæ de Pruliano Tolosanæ diœcesis diversas possessiones ac privilegia concedit. Postea varii præsules, aliique pii benefactores, bona hujus monasterii auxerunt, aut privilegia confirmarunt, ut apud laudatum Bernardum Guidonis columna superius citata & multis sequentibus licet videre. Soëgius in Actis Gallicis pag. 174 & sequentibus ex quadam monialium aut accolarum traditione refert, per tres noctes S. Dominico ostensum fuisse globum igneum, quo locus monasterii instituendi divinitus assignabatur. Verum cum alii biographi de hac re sileant, & auctoritas hujus traditionis nobis ignota sit, illam sine ulteriori discussione intactam relinquimus.

[228] [cum ostendisset novem mulieribus] Firmioribus testimoniis roboratur prodigium, circa hæc tempora patratum, quod venerabilis Humbertus in Vita S. Dominici cap. 44 distincte narrat, & quod apud nos in Ultrajectino ejusdem Vitæ apographo sic sonat: Cum aliquando apud Castrum, quod dicitur Fanum-Jovis, in prædicatione quadam idem beatus Dominicus, fidem probans Catholicam, hæreticorum perfidiam multipliciter improbasset, post prædicationem more solito in ecclesia ad orationem remansit. Et ecce novem matronæ nobiles ex eodem castro intrantes ecclesiam, ad pedes ejus prociderunt dicentes: Serve Dei, adjuva nos. Si vera sunt, quæ hodie prædicasti, jam diu mentes nostras erroris spiritus excæcavit: nam istis, quos tu hæreticos vocas, nos autem bonos homines appellamus, usque in hodiernum diem credidimus, & adhæsimus toto corde. Nunc autem in medio fluctuamus. Serve Dei, adjuva nos, & ora Dominum Deum tuum, ut notam nobis faciat fidem suam, in qua vivamus, moriamur, & salvemur.

[229] Tunc Vir Dei stans aliquamdiu, & intra semetipsum orans, post aliquantulum dixit eis: Constantes estote, & exspectate intrepide *. Confido in Domino Deo meo, [visibiliter dæmonem, cui in hæresi servierant;] quod ipse, qui neminem vult perire, jam ostendet vobis, quali domino hactenus adhæsistis. Statimque viderunt de medio sui catum * unum teterrimum prosilire, qui magni canis præferens quantitatem, habebat grossos oculos & flammantes, linguam longam latamque atque sanguinolentam protractam usque ad umbilicum; caudam vero habens curtam sursumque protensam, posteriorum turpitudinem, quocumque se verteret, ostendebat, de quibus fœtor intolerabilis exhalabat. Cumque circa matronas illas se per aliquam horam huc illucque vertisset, ad chordam, ex qua campana pendebat, exsiliens, & per eam usque ad superiora conscendens, tandem per campanile lapsus disparuit, fœda post se vestigia derelinquens. Conversus autem ad matronas illas vir Dei Dominicus, & consolans eas, Ecce, inquit, per hoc, quod coram oculis vestris, faciente Deo, figurative comparuit, potestis advertere, qualis est ille, cui hactenus, sequentes hæreticos, servivistis. Illæ vero gratias Deo referentes, ab illa hora ad fidem Catholicam sunt conversæ, quarum etiam aliquæ apud Sorores de Pruliano religionis habitum assumpserunt. Verosimiliter Humbertus istud miraculum diligenter examinavit, quandoquidem illud distinctiori modo, quam alii scriptores, posteritati reliquit.

[230] Hinc facile fidem adhibemus iis, quæ Echardus tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 6 & 7 ex monumentis ejusdem monasterii ita profert: [cui prodigio, aliisque Echardi observationibus,] Novem nobiles matronæ, Fani-Jovis incolæ, prædicatione & exemplis sancti Patris ab hæresi conversæ sunt per miraculum, quod viderunt, dæmonis, sub forma beltiæ egredientis, in tempore, quo Vir Dei concionem finivit: quarum una, nomine Berengaria, in inquisitione facta pro sancti Viri canonizatione dictum miraculum a se visum cum juramento testata est. Theodoricus de Appoldia inferius num. 43 & 44 ex aliis hoc prodigium narrabit, & in Epistola authentica inquisitionis Tolosanæ num. 11 Berengaria testis oculata idem jurejurando confirmabit. Dein Echardus ex iisdem monasterii monumentis has feminas conversas ita nominat: Harum novem nomina hæc sunt ex iisdem Actis. Sorores Aadaicia, Raymunda Passarina, Berengaria, Richarda, Barbairana Jordana, Guillelmina de Belloponte, Curtolana, Raimunda Claretta, Gentiana, quæ domum qualemcumque ad sacellum beatæ Virginis Prulianum constructam intrarunt die sanctæ Cæciliæ XXII Novembris, & die S. Johannis euangelistæ sequenti XXVII Decembris MCCVI sub clave deinceps non egressuræ clausæ fuerunt. His paulo post duæ se adjunxere Manenta & Guillelmina de Fano-Jovis, quam ultimam beatus Dominicus Priorissam constituit.

[231] Præterea Echardus ibidem pag. 7 post relata Berengarii archiepiscopi Narbonensis & Fulconis Tolosani episcopi diplomata notari jubet, [potius fidem adhibemus,] hujus monasterii erectionem (favente quidem & suppetias conferente Didaco) at singulare Dominici opus fuisse, qui & feminas illas convertit, ut ait archiepiscopus, & optimis legibus instituit, & primus earum Prior seu præpositus fuit; quod laudantes & foventes sacri præsules multis deinceps prædiis has sanctimoniales ditarunt. Hæc vero probant, quam gnaviter a primordio, Albigensium conversioni, & efficaciter ac prudenter hæresis destructioni desudaret Dominicus, testibus ecclesiæ principibus, licet parce admodum ejus meminerit Sernensis. Non dubitamus, quin S. Dominicus ad convertendos hæreticos prudentissime ac impensissime laboraverit, etiamsi Petrus monachus Vallis-Sernensis de magnis ejus laboribus singillatim non meminerit. At in exstructione monasterii Pruliani Didacum Uxamensem sua laude non privandum existimamus, cum B. Jordanus apud nos num. 21 institutionem hujus monasterii Didaco tribuat, & Bartholomæus Tridentinus num. 5 de eadem re sic scribat: Dum igitur multi præ inopia filias suas in partibus illis, hæreticis alendas traderent, Didacus Priuillianum monasterium instituit, ancillas Christi [congregans] & Tolosæ excidium prædicens, apud Castellam obiit, & multis claruit miraculis. Ex his colligimus, ambos illos fidei pugiles ad exstruendum illud monasterium strenue collaborasse.

[232] [quam alteri miraculo,] Vix scimus, an hic locum habere mereatur mira quædam & simul ridicula narratiuncula, quam Joannes a sancta Maria post librum secundum Actorum S. Dominici, agens de origine cœnobii Pruliani, & primas illius moniales enumerans, pag. 198 Gallice exponit in hunc fere modum: Monasterio feliciter incepto, una ex primis novem Sororibus ad egressum tentata fuit, eo quod pati non posset, pulchritudinem corporis sui in claustro latere, & oculis hominum ignotam esse. In hac tentatione S. Dominicus opem laturus filiæ suæ spirituali, quæ in proximo naufragii periculo versabatur, eam pia exhortatione excitabat, & variis modis muliebrem illam imbecillitatem ex corde illius expellere nitebatur. At dæmon desiderium placendi hominibus tam alte menti ejus impresserat, ut S. Dominicus nihil proficeret. Attamen Sanctus animum non despondens, sperabat, se hanc prædam recuperaturum, & idcirco pro salute ejus preces fundebat.

[233] [quod solus Joannes a sancta Maria ibi patratum narrat.] Interim accidit, ut illa sese emungeret, & nasus remaneret in linteo, quod purgandis naribus adhibebat. Hoc ipsa sentiens & divinam vanitatis suæ punitionem agnoscens, statim S. Dominicum accersiri jussit, & inconstantiæ suæ pœnitens, ab ipso veniam petiit, promisitque, se deinceps fore fideliorem Christo suo sponso, & ædes dulcissimæ Matris suæ Mariæ numquam deserturam. Sanctus videns sinceram ipsius pœnitentiam, imperavit, ut faciem suam eidem linteo imponeret; quo facto, coram omnibus Sororibus nasus ei tam perfecte restitutus est, acsi nihil sinistri evenisset. Ita ille solus: nec enim apud veteres, nec recentiores, ullam similis prodigii memoriam invenimus. Quare hæc damus tamquam analecta, quibus tamen sine firmiori testimonio non credimus.

[Annotata]

* forte &

* al intrepidæ

* al. cattum

§ XIV. Alia gesta tempore decennii, quod Sanctus conversioni hæreticorum impendit.

[Sanctus Dominicus, quem hæretici] Venerabilis Humbertus in Chronico suo apud Echardum tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 69 gesta S. Dominici in partibus Tolosanis ab anno Christi 1205 usque ad annum 1215 ita summatim refert: Post reditum Didaci episcopi ad suam diœcesim, beatus Dominicus remanens quasi solus, paucis sibi adhærentibus sine professionis tamen vinculo, per decem annos per diversa loca provinciæ Narbonensis, & præcipue [circa] Carcassonam & Fanum-Jovis impugnando hæreticos, Catholicam fidem extulit, & animarum saluti datus, totus officio prædicationis vacavit, multas vilitates & abjectiones & angustias læte sustinens propter nomen Domini Jesu Christi. Illis etiam temporibus domum Sororum de Pruliano instituit ante Ordinis confirmationem. Cum monasterium ante reditum Didaci institutum fuerit, ut omnes biographi consentiunt, satis patet, Humbertum hic indiscriminatim etiam narrare illa, quæ ante discessum Didaci contigerunt, eumque idcirco notasse annum Domini 1205, ut jam monuimus.

[235] Quæ autem Humbertus hoc loco breviter attingit circa injurias, [variis contumeliis afficiebant,] S. Dominico ab hæreticis illatas, idem auctor alibi Vitam ejusdem Sancti describens, in codice nostro P. Ms. 10, & in ecgrapho Ultrajectino sic distinctius explicat: Dignus est habitus pro nomine Jesu contumeliam pati; irridebant siquidem & multipliciter subsannabant hæretici Virum sanctum, conspuentes, & lutum & hujusmodi vilia projicientes in eum. Venit quoque postmodum aliquis ex illis pœnitentia ductus, qui diceret in confessione, se luti injectione ipsum sanctum Dominicum percussisse, eique a tergo pro derisu paleas alligasse. Nihil hic addimus de invicta Sancti patientia, ardenti desiderio martyrii, aliisque præclare gestis, & insignibus miraculis, quæ tunc temporis contigerunt: ea enim omnia apud B. Jordanum, Bartholomæum Tridentinum, aut Theodoricum de Appoldia inferius recurrent, & in hoc Commentario prævio tantum discutimus illa, quæ ab antiquis Actis discrepant, aut iis lucem afferre possunt.

[236] Quapropter pergimus cum Humberto, qui in laudato Chronico suo reliqua istius temporis gesta sic prosequitur: [maxime carus erat Simoni,] Illo quoque in tempore Comes Montisfortis pugnans contra hæreticos gladio materiali, & beatus Dominicus gladio verbi Dei, in partibus illis facti adeo familiares *, quod voluit Comes, quod ipse beatus Dominicus benedictionem faceret in nuptiis uxoris filii sui, quam accepit, filiæ scilicet Delphini Viennensis apud Carcassonam; & filiam quamdam suam baptizaret, quæ usque hodie vivens, est Priorissa apud S. Antonium Parisius religiosissima, & magnæ sanctitatis habetur. Etsi Petrus Vallis-Sernensis in Historia Albigensium cap. 79 referens easdem nuptias, de hac S. Dominici benedictione non meminerit, tamen propter tam expressum venerabilis Humberti testimonium ea de re dubitari non potest, ut Echardus ibidem in notis recte observat.

[237] Porro Humbertus ita pergit: Dedit etiam (videlicet Comes Montis-fortis) quoddam castrum beato Dominico in sustentationem sui, [Comiti Montis-Fortis,] & sibi adhærentium in prædicatione. Suspicor, illud esse castrum Cassanolii, de quo Jordanus apud nos num. 29 meminit, & cujus obsidionem Petrus Vallis-Sernensis in Historia Albigensium cap. 79 speciatim describit. Certe Comitem Montis-fortis erga S. Dominicum animo plane munifico ac benevolo fuisse, abunde liquet ex diplomatibus, quæ Echardus tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 10 & 11 recenset, & ex quibus hic unum proferimus, quod ita sonat: Noverint universi, quod ego Simon dominus Montis-fortis, Dei gratia vicecomes Biterensis & Carcassonensis, assensu & voluntate A (hoc est Aliciæ) uxoris meæ, & A (id est Almarici) primogeniti mei, ad honorem Dei & beatæ Mariæ, & in remissionem peccatorum nostrorum dono & concedo & confirmo quidquid Ugo de Lascum, dominus Lauriacensis & Castrinovi, dedit domino Dominico Oxomensi Canonico & Fratribus & dominabus de Prolan nunc & in perpetuum, quod prædictus Ugo de Lascum habet & habere debet apud Villam-novetam inter Podium-serranum & Villam-pictam. Præterea dono & concedo & confirmo similiter quidquid Fratres prædictæ domus habent vel possident jure emptionis sive donationis, sive alio justo modo, vel habituri sunt: & ut firmum & stabile maneat in perpetuum, sigilii nostri appositione præsentem paginam confirmamus. Datum apud Carcassonam mense Maio, anno Domini MCCXIII. Nec minor piissimo Comiti erat cura conservandi possessiones, S. Dominico ejusque sodalibus concessas, ut patebit ex vernaculo diplomate, quod inferius alia occasione referemus.

[238] [aliisque viris Catholicis,] Deinde Humbertus exemplis quibusdam declarat, Simonem Montis-fortis non solum Sancto & ipsius sociis egregia amoris indicia dedisse, sed eamdem benevolentiam quasi hereditariam reliquisse suis posteris, qui erga Ordinem Prædicatorum optime affecti fuerunt. Verum omissis his rebus, quæ ad Acta Sancti nostri proprie non spectant, commemoremus illud, quod propius ad S. Dominicum pertinet, & quod Humbertus his exemplis ibidem sic subnectit: Porro instante tempore, quo prælati se parabant ad eundum ad concilium Lateranense, quidam de Tolosa, Petrus Sciliani nomine, se & domos nobiles, quas habebat juxta castrum in eadem civitate, obtulit beato Dominico, in quibus primo apud Tolosam ipse cum sibi adhærentibus habitavit, & ibi moribus religiosorum se conformare cœperunt. Huic Petro, qui tunc cum possessionibus suis simul se ipsum Sancto obtulit, Jordanus, Bartholomæus Tridentinus, & Theodoricus de Appoldia addunt Thomam, virum gratiosum & facundum, quem recentiores quidam germanum dicti Petri censent, cujus consanguinitatis nulla apud veteres est memoria, ut Echardus cum Percino & Soëgio notavit.

[239] [qui varias possessiones ei contulerunt,] Bernardus Guidonis apud Edmundum Martene tomo 6 Collectionis amplissimæ col. 399 & 400 de utroque illo S. Dominici socio hæc habet: Circa annum Domini MCCXIV, ingruente tempore, quo ad Lateranense concilium Romam adire cœperunt episcopi, obtulerunt se sancto Dominico duo probi viri & idonei de Tolosa, quorum unus fuit Frater Petrus Cellani, qui fuit postmodum primus Prior Lemovicensis; alter vero Frater Thomas, vir admodum gratiosus & sermone facundus. Horum primus nobiles & insignes, quas Tolosæ circa castrum Narbonense domos possederat, obtulit & dedit sancto Dominico & ejus sociis: a quo tempore cœperunt primum apud Tolosam in eisdem domibus commorari, atque ex tunc omnes, qui cum ipso aderant, magis ac magis ad humilitatem descendere, & religiosorum se moribus conformare. Præfatus Frater Petrus postmodum ludendo sæpius dicebat, quod ipse Ordinem, in suis videlicet domibus, non Ordo ipsum recepisset. In eisdem vero domibus inquisitores pravitatis hæreticæ postmodum habitaverunt Tolosæ usque in præsentem diem.

[240] [atque hoc modo benevolum munificumque animum] Denique Humbertus ibidem de liberalitate Fulconis episcopi Tolosani erga S. Dominicum ejusque socios sic meminit: Episcopus vero Tolosanus, vir sanctus & fidei zelator, Fulco nomine, sextam partem decimarum cum consensu Capituli dedit ad libros & necessaria, sperans, se habiturum eos fideles pugiles ad hæresim expugnandam eos fideles pugiles ad hæresim expugnandam. Instrumentum hujus donationis apud Echardum tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 12 sic legitur: In nomine Domini nostri Jesu Christi. Notum sit omnibus præsentibus & futuris, quod nos Fulco Dei gratia Tolosanæ sedis minister humilis ad exstirpandam hæreticam pravitatem & vitia expellenda, & fidei regulam edocendam, & homines sanis moribus imbuendos, instituimus prædicatores in episcopatu nostro Fratrem Dominicum & socios ejus, qui in paupertate euangelica pedites religiose proposuerunt incedere, & veritatis euangelicæ verbum prædicare. Et quia dignus est operarius cibo suo, & os bovis triturantis non est obturandum, imo qui Euangelium prædicat, de Euangelio debet vivere, volumus, ut cum prædicando incesserint, de episcopatu habeant victui necessaria, & de consensu Capituli beati Stephani & cleri Tolosanæ diœcesis assignamus in perpetuum prædictis prædicatoribus, & aliis, quos zelus Domini & amor salutis animarum eodem modo ad idem prædicationis officium accinxerit, medietatem tertiæ partis decimæ, quæ assignata est ornamentis & fabricæ omnium parochialium ecclesiarum, quæ in nostra potestate sunt, ad indumenta & cetera necessaria in infirmitatibus suis, & cum quiescere aliquando voluerint.

[241] Si quid vero post annum superfuerit, volumus & statuimus, [erga illum demonstrarunt.] ut ad easdem parochiales ecclesias refundatur adornandas, vel ad usus pauperum, secundum quod episcopus viderit expedire: cum enim jure cautum sit, quod aliquanta pars decimarum debeat semper pauperibus assignari & erogari, constat, illis pauperibus nos teneri partem aliquam decimarum potius assignare, qui pro Christo euangelicam paupertatem eligentes, universos & singulos exemplo & doctrinæ * donis cælestibus innituntur *, & elaborant ditare: ut a quibus nos metimus temporalia, per nos & per alios possimus congruenter & opportune spiritualia seminare. Datum anno Verbi incarnati MCCXV, regnante Philippo rege Francorum, & comite Montisfortis principatum Tolosæ tenente. Bernardus Guidonis, paucis verbis discrepantibus, idem instrumentum refert apud Edmundum Martene tomo 6 Collectionis amplissimæ col. 446, ubi etiam sequitur alterum tertio Idus Septembris, & feria secunda, anno Verbi incarnati MCCXVII in Castro-novo datum, quo Fulco Tolosanus & S. Dominicus controversiam de iisdem decimis ortam amice componunt, & sicut veri pacis amatores omnem deinceps litigandi materiam amputant.

[242] Ex Chronico Humberti aliisque veterum biographorum testimoniis facile colligimus, [Cum Sanctus per decennium constanter in partibus Tolosanis manserit,] S. Dominicum post mortem Didaci per decem fere annos in Gallia Narbonensi constanter commoratum esse, & utiliter conversioni hæreticorum Albigensium se totum impendisse, quod etiam Bernardus Guidonis apud jam sæpe laudatum Edmundum Martene tomo 6 Collectionis amplissimæ col. 399 satis indicat his verbis: Post obitum vero præfati domini Didaci mansit beatus Dominicus quasi per decem annos in provincia Narbonensi, maxime in partibus Tolosanis & Carcassesii, & Albigesii, in quibus pestis hæretica amplius sæviebat, confundens hæreticos & confirmans Catholicos verbis pariter & exemplis, annuntians Dominum Jesum Christum sequentibus signis & miraculis gloriosis, videlicet usque ad tempus Lateranensis concilii, quod celebratum fuit sub præfato Innocentio Papa tertio, anno Domini MCCXV, mense Novembri. Sanctum hoc decennio continue in illis provinciis perstitisse, satis etiam probat chronologica Actorum ejus series, quam § 6 ex Echardo repræsentavimus.

[243] [corruit iter ejus Parisiense, quod Malvenda anno 1212 vel 1213 affigit,] Nihilominus Malvenda in Annalibus ad annum Christi 1215 cap. 22 nobis persuadere cupit sequentia: Ad hæc quoque tempora, inquit, retulerim nobile illud miraculum, quo sanctus Dominicus, media devotione S. Rosarii, Blanchæ uxori Ludovici, Philippi Augusti primogeniti, filium Ludovicum IX Francorum regem sanctitate insignem impetravit. Ex Annalibus Francicis certum est, sanctum Ludovicum natum anno salutis MCCXIV; jam satis verisimile est, sanctum Dominicum anno Domini MCCXII vel MCCXIII adeuntem regiam Francorum ob ardua illa Albigensium negotia, cum Philippo rege & ejus filio Ludovico peragenda, invisisse Blancham, utpote gentilem suam, Alphonsi regis Castellæ filiam. Miraculum insigne, & dignum Annalibus, auctores omnes, qui de Rosario Commentaria ediderunt, constanti fide ita produnt, Flaminius lib. 2 Vitæ sancti Dominici, Castillus lib. 1 cap. 7, Sagastizavallus lib. 1 de Rosario, aliique. Deinde subnectit longam hujus rei narrationem, quam hoc loco transcribere non lubet.

[244] [& quod incaute hausit ex Alano,] Facile crediderim, illam historiam ab omnibus fere recentioribus tradi; sed Malvenda omisit præcipuum eorum ducem, videlicet Alanum Redivivum, qui part. 5 cap. 68 eamdem historiam ita narrat: Legitur de Blancha, matre sancti Ludovici regis Francorum, quod, cum rogaret beatissimum Dominicum, ut pro ea orare vellet, quatenus Dominus dignaretur ab ea sterilitatem auferre, & proles ad servitium suum & honorem conferre; at ipse consuluit & persuasit, ut ipsamet Psalterium Virginis gloriosæ devote peroraret, multaque Patriloquia (id est Rosaria) emeret ad dandum omnibus, illud legere volentibus. Quæ cum devote fecisset, post breve spatium precibus beatæ Virginis Mariæ concepit & peperit nobilissimum, pulcherrimum, & devotissimum filium Ludovicum, & alias proles regias subsecutas.

[245] [quem ducem alii etiam secuti,] Hunc ducem intrepide secuti sunt Abrahamus Bzovius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 1213 num. 10, Nicolaus Janssenius in Latina S. Dominici Vita lib. 1 cap. 5, & Joannes a sancta Maria in Gallicis ejusdem Sancti Actis lib. 2 cap. 23, qui postremus hoc miraculum contra omnes difficultates ei oppositas tueri conatur. At omnia ipsius effugia, aliorumque recentiorum auctoritatem parvi fecit jam sæpe citatus Echardus, eruditissimus ejusdem Ordinis scriptor, dum tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 11 post recitata Bernardi Guidonis verba, quæ nos supra num. 242 retulimus, sic concludit: Ex hac vero narratione, in qua ceteri antiqui scriptores conveniunt (scilicet circa assiduam Sancti commorationem in tractu Tolosano aut vicinis provinciis per decem annos) infertur, Dominicum toto illo intermedio tempore continuo in illis partibus stetisse, nec aliorsum excurrisse; eos itaque sua nobis commenta obtrudere, qui in Franciam tum & Parisios venisse fingunt. Revera nullum aliud Dominici iter Parisiense agnoscunt veteres nostri scriptores, quam quod ex Hispania suscepit anno MCCXIX, de quo postea.

[146] Inter apocrypha quoque referendum est, quod Hyacinthus Choquetius circa eadem tempora evenisse existimat, [varias fabulas libris suis inseruerunt.] atque in Deiparæ erga Ordinem Prædicatorum Visceribus maternis cap. 5 ita ex Alano Redivivo contrahit: Cum sanctissimus parens Dominicus adversus Albigensium hæresim acerrime depugnaret, aliquando in proximam Tholosatibus sylvam se recepit, ibique augustissimæ cælorum Reginæ (cui singulare est maledicti serpentis caput proterere, omnemque hæresim interimere atque exstinguere) opem præsidiumque ardentibus suspiriis, multo lacrymarum imbre, triduana inedia, dirisque corporis castigationibus, carne sentibus propemodum lacerata varieque excarnificata, impensius est deprecatus. Adfuit tandem conspicabilis benigna Mater, jacentem semianimemque erexit, atque in virgineos acceptum amplexus fixo osculo dissuaviavit, castissimis uberibus appressit, largoque materni sui lactis haustu refecit. Hæc Alanus Part. 2 cap. 3 multis portentosis circumstantiis exornat, eaque omnia sese ex revelatione Deiparæ visibiliter & sensibiliter cognovisse affirmat. Sed de fide, quæ revelationibus ac narrationibus Alani adhibenda est, superius § 3 abunde egimus. Tædet hic referre alias fabellas, quas Bzovius, Joannes a sancta Maria, aliique ex eodem fonte avide hauserunt, & veris S. Dominici gestis imprudenter immiscuerunt. Quare potius ad solidam ejusdem Sancti laudem hoc loco discutiemus & illustrabimus nonnulla, quæ intra memoratum decennii intervallum re ipsa contigerunt.

[247] Constantinus Urbetanus apud Echardum num. 33 inter res a Sancto in partibus Tolosanis gestas refert sequens miraculum: [Vere ad gloriam Sancti spectant intelligentia linguæ ignotæ,] Sed & istud relatione dignum non parum est, quod etiam per reverendum patrem D. Rainerium, sanctæ Mariæ in Cosmedim venerabilem Cardinalem, in Conventu Fratrum in festo ejusdem Sancti viri beati Dominici, præsentibus quibusdam episcopis aliisque non paucis clericis, sermocinantem atque referentem, verum prorsus fuisse compertum est. Contigit enim aliquando, Viro Dei iter agente, associari sibi religiosum quemdam conversationis quidem sanctitate domesticum, sed loquela & lingua penitus alienum. Dolens itaque, quod de divinis verbis una cum illo mutua se collocutione refovere non posset, tandem a Domino orationum suarum instantia, ut unus lingua loqueretur alterius, verbisque sic alterutrum variatis sese per triduum, quo videlicet simul ituri erant, intelligerent, impetravit. Venerabilis Humbertus in Vita cap. 40, Vincentius Bellovacensis lib. 30 Speculi cap. 74, S. Antoninus part. 3 Chronicorum tit. 23 cap. 4 § 10 eadem totidem verbis semel exponunt.

[248] Theodoricus de Appoldia apud nos num. 38 & 154 simile miraculum bis memorat. [quod miraculum videtur perperam duplicari,] Unde Malvenda in Annalibus ad annum 1211 cap. 4 illud ex Vincentio Bellovacensi refert, & simile ad annum 1219 cap. 19 ex Theodorico & S. Antonino repetens, ultimo loco hæc notat: Clam autem nos est, an unum & idem fuerit miraculum, vel diversum alio tempore & cum diverso socio effectum; & num in uno mutua tantum intelligentia alterutrius linguæ, in alio vero & intelligentia & locutio diversæ linguæ tributa fuerit. Sed potius remur, unum tantum illud fuisse miraculum, quod anno Domini MCCXI cap. IV descripsimus. Cum non sint multiplicanda miracula sine solido fundamento, etiam probabilius opinamur, id unicum dumtaxat fuisse, & adhæremus sententiæ Echardi, qui tomo 1 operis jam sæpe citati pag. 32 in notis de duplici illa Theodorici narratione sic pronuntiat: Miraculum hic relatum dubitat Malvenda, an sit unicum vel duplex, quia bis apud Theodoricum habetur, scilicet lib. 1 cap. VII, & iterum lib. III cap. VIII. Unicum potius censuerim, bis a Theodorico repetitum, cum semel tantum a Constantino & Humberto antiquioribus referatur.

[249] [exstatis ipsius in ecclesia Castrensi,] Ad declarandam sublimem Sancti contemplationem inter tot apostolicas occupationes non parum facit, quod Theodoricus de Appoldia in codice nostro Ultrajectino infra num. 50 & 51 narrat. Sed ab hujus narratione nonnihil discrepat antiquior Stephanus de Salanhaco, qui apud Malvendam in Annalibus ad annum Christi 1212 cap. 6 eamdem rem ita refert: Visitabat beatus Pater loca orationum & corpora Sanctorum frequenter & libenter, nec sicut nubes sine pluvia pertransibat: sed illic in orationibus frequenter diem jungebat nocti. Frequentius autem, quotiens opportunitas se offerebat, apud villam, quæ dicitur Castras in diœcesi Albigensi, quæ est contigua Tolosanæ diœcesi, divertebat ob reverentiam & honorem beatissimi levitæ Vincentii, cujus corpus absque omni dubio a tempore Caroli Magni & gloriosi regis ibi noscitur & certum est requiescere, sicut tradit historia de hoc scripta, per multiplicem revelationem facta; clamant miracula, testatur ecclesia mirabiliter illic a fidelibus populis fabricata: sed & omnis spiritu ambulans, quam cito intrat ecclesiam, virtutem Sancti spiritualibus sensibus haurit & sentit. Variæ ecclesiæ de reliquiis istius martyris inter se contendunt, quæ lis huc non spectat, & de qua Majores nostri ad diem XXII Januarii in Actis S. Vincentii sat multa dixerunt.

[250] [quam Stephanus de Salanhaco,] Porro Stephanus ibidem ad rem nostram sic pergit: In hac ecclesia instituit juxta morem ecclesiæ Gallicanæ nobilis comes Monfortis præfatus, cum dominabatur in terra, seculares præbendas, & fuit ibi Prior Frater Matthæus, qui fuit postmodum in Ordine Fratrum Prædicatorum primus & ultimus abbas, & Prior Parisius, ut audivi dici, & primus Prior Franciæ, sicut inferius est notatum. Hujus tunc Prioris tempore beatus Dominicus more suo remansit ante altare in ecclesia orans. Cum autem jam ascendisset dies, & prandium paratum esset, & mensa posita, misit Prior unum de clericis, qui ad prandium vocaret Sanctum; qui cum intrasset ecclesiam, vidit beatum virum Dominicum totaliter separatum a terra, & quasi per medium cubitum in aëre elevatum. Tremens ac stupens nuntiat hoc domino suo, qui aliquandiu expectans tandem ivit, & quasi per unum cubitum elevatum vidit, & tanto tempore exspectavit, quousque a cælesti habitatione revertens ad incolatum corporeum, ante altare prostratus jacuit. Hoc videns dictus Prior, post modicum tempus secutus est eum, panem vitæ & aquam cæli sibi & omnibus, quos recipiebat, promittentem: hunc enim modum tenebat semper beatus Pater, quando Fratres recipiebat, & eis habitum dabat. Malvenda in Annalibus Ordinis ad annum Christi 1220 cap. 34 & 35 occasione Fratris Matthæi eamdem historiam ex veteri Lectionario recitat.

[251] [& Theodoricus de Appoldia diversimode narrant,] Theodoricus apud nos num. 50 dicit, S. Dominicum Castris ab abbate invitatum fuisse, & unum de clericis, qui adstabant abbati, hanc miram corporis elevationem vidisse. Certe eo tempore erat Castris monasterium Ordinis Benedictini, ut liquet ex diplomate Guilielmi abbatis Castrensis, quod Majores nostri ad diem XXII Januarii occasione reliquiarum S. Vincentii § 3 exhibuerunt. Verum hæc discrepantia non obstat, quo minus fidem adhibeamus huic miraculo, quod Stephanus de Salanhaco, Theodoricus de Appoldia, & Bernardus Guidonis testimonio suo confirmant. Non tam certum est miraculum, quod Baptista Fulgosius lib. 1 Factorum dictorumque memorabilium cap. 6 breviter memorat his verbis: In urbe quoque Castrensi opinio est, Dominico Crucifixum locutum, qui hoc quoque tempore veneranter colitur, atque ostenditur. Forte Fulgosius hæc retulit ex traditione civium Castrensium, penes quos fidem hujus miraculi relinquimus, cum veteres biographi de illa re non meminerint. Quare transimus ad illustrandam eximiam S. Dominici humilitatem, qua dignitates ecclesiasticas sibi oblatas constanter recusavit.

[252] Jam supra rejecimus narrationem Alani Redivivi, [ac fuga dignitatum ecclesiasticarum,] qui episcopatus in Gallæcia & Britannia Armorica Sancto oblatos fingit. Sed nescimus, in quo pretio habenda sint ea, quæ Antonius Senensis in Chronico Ordinis Prædicatorum pag. 42 sic scribit: Beatus pater Dominicus ad archiepiscopatum Tarraconensem vel (ut placet Claudio a Rota in sermone vel Legenda beati Dominici patris nostri, quam habet partim ex Jacobo de Voragine, partim ex aliis) ad episcopatum Cotoronensem & Citaviensem promovebatur; sed maluit in paupertatis vita, quam delegerat, Christum annuntiare, & ideo constanter hujusmodi semper dignitates fugit. Divus Antoninus de illo affirmat, quod dignitates episcopales pluries illi oblatas renuit, & cap. IV dicit, quod tres episcopales dignitates, diversis temporibus ei repræsentatas, recusavit. Antiqui omnes de archiepiscopatu Tarraconensi, quem Sanctus respuerit, altum silent, ut proinde ignoremus, unde Antonius Senensis illam notitiam eruerit.

[253] Quod vero attinet ad alios episcopatus, quos ex Claudio a Rota memorat, [qua S. Dominicus tres episcopatus,] suspicamur, nomina illorum apud hos aliosque scriptores luxata exstare, & pro episcopatu Cotoronensi legendum esse Consoranensem, ut Constantinus in Actis S. Dominici num. 44 satis innuit hac expressione: Electus aliquando in Cozeranensem episcopum, omnino renuit, contestans, se prius terram deserere, quam electioni alicui de se factæ aliquatenus consentiret. Id confirmatur ex Epistola authentica inquisitionis Tolosanæ, in qua testes jurati num. 2 & 3 idem de episcopatu Consoranensi affirmant, & in qua ibidem num. 11 Raimundus & Zonzamias dixerunt, quod audierunt ab eo, quod antea fugeret de nocte cum baculo suo, quam acciperet episcopatum vel aliam dignitatem.

[254] De duobus aliis episcopatibus eidem Sancto oblatis testatur Joannes Hispanus in Relatione juridica inquisitionis Bononiensis, [sibi in Gallia oblatos, recusavit.] ubi infra apud nos num. 33 interrogatus, ad quos episcopatus S. Dominicus fuisset electus, respondit ad Biterensem & Convenarum. Hisce consonant Stephanus de Salanhaco, & Bernardus Guidonis, qui juxta testimonium Malvendæ ad annum Christi 1212 cap. 5 sive pag. 104 in quodam Ordinis commentario ita scribunt: Beatus Dominicus renuit episcopatum in provincia Narbonensi, & episcopatum Convenarum, & episcopatum Conseranensem in Gasconia, sicut compertum exstitit de hoc per testes juratos illius temporis, quando facta fuit inquisitio auctoritate Gregorii noni de vita & moribus & miraculis beati Dominici, quando debuit Sanctorum confessorum catalogo annotari anno Domini MCCXXXIII; in hoc ipso nobis Fratribus & filiis suis relinquens exemplum, ut ejus consequentes vestigia, paupertatis & humilitatis præcipue, possimus ad æterni regni gloriam & coronam tanto confidentius quanto securius pervenire, si mundi hujus gloriam & honorem corde & animo fugiamus. Igitur hic ex antiquis instrumentis assignavimus tres episcopatus, de quibus Echardus in chronologica Actorum serie superius § 6 ad annum Christi 1212 obiter meminit, & quos Sanctus revera renuit, ita ut opus non sit cum Alano Redivivo, aliisque ipsius sequacibus, fictitias hujusmodi recusationes in Gallæcia & Britannia Armorica quærere. Nunc instituendæ sunt quædam disputatiunculæ circa res, quæ intra idem decennium contigerunt, vel S. Dominico adscribuntur.

[Annotata]

* In Ms. nostro facti sunt amici adeo,

* al doctrina

* al. nituntur

§ XV. Nonnulla alia, quæ tunc in partibus Tolosanis contigisse dicuntur, & eidem Sancto tribuuntur.

CÆsarius Heisterbachcensis lib. 9 illustrium miraculorum & historiarum memorabilium cap. 12 narrat sequens prodigium: [Sacerdos quidam dissipat præstigias dæmonum,] Tempore illo, ait, quando manifestari cœperunt hæreses Albienses, quidam maligni virtute diabolica suffulti, quædam signa atque portenta ostenderunt, quibus & easdem hæreses roboraverunt, & multos fidelium in fide subverterunt; super aquas ambulaverunt, & non sunt summersi. Cernens hoc sacerdos quidam, fide Catholicus, & vita religiosus, sciens, vera signa cum falsa doctrina esse non posse, Corpus Domini cum pixide ad flumen, ubi illi populis suas ostensuri erant virtutes, deportavit, dixitque in audientia omnium: Adjuro te, diabole, per eum, quem in manibus porto, ne in hoc flumine ad hujus populi subversionem per hos homines tantas exerceas fantasias.

[256] [ab hæreticis Albigensibus ostensas,] Post hæc verba, illis super undas fluminis ambulantibus, ut prius, sacerdos turbatus Corpus Dominicum in flumine jactavit. Mira Christi potentia! Mox enim ut elementum tetigit Sacramentum, fantasia cessit veritati, & pseudo illi Sancti, quasi plumbum descendentes, in profundum sunt submersi; pixis vero cum Sacramento statim ab angelis sublata est. Videns sacerdos hæc omnia, de miraculo quidem exsultavit; sed de jactura Sacramenti doluit: totam vero noctem in lacrymis & gemitu transigens, mane pixidem cum Sacramento reperit super altare. Hæc nobis eodem tempore relata sunt. Non ignoramus, Cæsarium illum facilem fuisse ad quaslibet relationes ac populares rumores scripto consignandos; at hæc nimia ipsius credulitas non spectat ad rem, quam hoc loco examinandam suscipimus.

[257] [quam rem aliqui temere S. Dominico tribuunt.] Cum Malvenda in Annalibus ad annum Christi 1211 cap. 8 ex Cæsario idem prodigium retulisset, illud ex conjectura S. Dominico attribuit, & factum istius sacerdotis ita excusat: Nec temerarium & atrox facinus illud sacerdotis, Eucharistiam in aquam projicientis, ulli videatur: nam certum est, non nisi instinctu divino, quo luculentius & illustrius esset miraculum, ut rei ostendit eventus, illud a sacerdote attentatum. Bzovius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 1211 num. 10 etiam hoc miraculum inter gesta S. Dominici refert, quem Nicolaus Janssenius lib. 1 Vitæ Latinæ cap. 5 secutus est. Denique Joannes a sancta Maria lib. 2 Vitæ Gallicæ cap. 22 sine ulla hæsitatione id ipsum avide arripit, & in fine citati capitis addit, ex adjunctis evidenter demonstrari, istud sacerdotis anonymi facinus S. Dominico adscribendum esse. Sed Soëgius in Vita Gallica pag. 216 & 217 ob varias rationes censet, illud factum nequaquam (ne per conjecturam quidem) Sancto tribuendum esse. Nos propter silentium antiquorum, aliasque rationes, opinioni Soëgii subscribimus, & istud miraculum S. Dominico prorsus abjudicamus: si enim id publice patratum fuisset, testes synchroni inquisitionis Tolosanæ & Bononiensis, veteresque biographi illud non tacuissent.

[258] Cum rex Aragonum anno Christi 1213 contra Comitem Montis-fortis magnas suppetias Albigensibus ferret, [Sanctus famoso prælio ad Murellum adfuit,] ad castrum Murellum vel Muretum, quod tribus leucis distat Tolosa, commissum est prælium, in quo ipse rex Aragonum occubuit, & Comes Montis-fortis cum exigua militum manu ingentem hostium exercitum divinitus profligavit. Non est nostri instituti hanc prodigiosam victoriam pluribus describere, quam Petrus Vallis-Sernensis in Historia Albigensium cap. 72, & Guilielmus de Podio Laurentii in suo Chronico cap. 22, aliique passim historiographi copiose enarrant. Quod autem proprie nostrarum partium est, jam exsequamur (verbis utor Malvendæ ad annum Christi 1213 cap. 6) quid nimirum sanctus pater Dominicus egerit, cum tam insigne prælium est factum. Annales Francici, Hispanici, Aragonici, quos sæpius citamus, mira concordia tradunt, virum Dei Dominicum adfuisse præsentem in arce Mureli cum reliquis episcopis & viris religiosis, preces ad Deum fundentem eo tempore, quo Simon grande illud prælium inibat, & præclare vincebat. At illud, quod Malvenda hic de Annalibus Francicis obiter attigit, paulo clarius explicemus.

[259] Franciscus Du Chesne inter scriptores historiæ Francorum tomo 5 edidit opusculum, [& ibi cum aliis pro exercitu Catholico preces fudit;] quod Præclara Francorum facinora inscribitur, & quod ordine chronologico præcipua gesta Simonis Montis-fortis aliorumque ab anno 1201 usque ad annum 1311 recenset, ubi pag. 768 post narrationem memorati prælii, ac prodigiosæ victoriæ, ad rem nostram leguntur sequentia: Interim autem dum bellum Domini gerebatur, septem episcopi, qui convenerant, Fulco Tholosanus, & Guido Carcassonensis (pro Carcassonensi substituendus est Biterensis, ut Echardus loco mox citando ostendit) & Seditius Agathensis, [Nemausensis,] Uticensis, Lodovensis & Convenarum, ac tres abbates; scilicet de Claraco, de Villa-magna, & sancti Tyberii cum suis clericis & aliquibus religiosis, inter quos erat religiosus Dei amicus Frater Dominicus, Canonicus Oxomensis, postmodum Fratrum Prædicatorum Ordinis instructor & institutor, ecclesiam intraverunt, exemplo Moysi in bello Josue levantes manus in cælum, deprecantes Dominum pro servis suis, qui se mortis eminentis periculo pro ejus nomine ac fide exponebant; orantes vero ac clamantes in cælum tantum mugitum pro imminenti angustia immittebant, quod ululantes videbantur potius, quam orantes. Bernardus Guidonis apud Echardum relatus, videtur sua ex hoc opusculo excerpsisse, & in Vitis Pontificum Romanorum, quæ nuper inter Scriptores Rerum Italicarum editæ sunt, tomo 3 col. 483 similia repetuntur. His testimoniis saltem refelluntur illi, qui dubitant, an S. Dominicus huic prælio ad Murellum adfuerit.

[260] Sed ea præsentia nondum contenti quidam recentiores, [sed falso dicitur tunc in prima acie prætulisse crucem,] volunt, S. Dominicum tunc imaginem Christi crucifixi in prima Catholicorum acie prætulisse, atque ita militibus animos ad pugnam addidisse. Inter eos Nicolaus Janssenius lib. 1 Vitæ cap. 6 istam Sancti actionem sic breviter adstruit: Tunc evenit, ut Comes Montfortius, quidquid reliqui erat armis debellanlandum, subigeret, occiso Petro Aragonum rege, qui perduellibus subsidio venerat. Confluxerat magna sacrorum militum pars (veteres historici octingentos dumtaxat aut mille numerant) qui cruce insignes sacræ militiæ dederant nomen. Hos ille contra religionis hostes educebat, Dominicus cruce lignea præibat inermis, & quod supra dicebam, nullo telo perstrictus, Christique imagine intacta, victoriæ pars magna fuit. Exstat ea crucis effigies Tolosæ in ædibus sacræ Inquisitionis, bino certe miraculo illustrissima, quæ & illæsa permanserit, & Dominicum servarit illæsum. Joannes a sancta Maria lib. 2 Vitæ Gallicæ cap. 26 & 27 hæc pluribus exponit.

[261] [quæ inter densos telorum imbres illæsa manserit,] Malvenda de hac Crucifixi effigie agens, videtur sui ipsius oblitus: nam in Annalibus ad annum Christi 1213 cap. 6 asserit, S. Dominicum in castro Murelli cum episcopis aliisque pro felici certaminis successu orasse, dum Comes Montis-fortis præliabatur, & tamen postea ad annum Christi 1215 cap. 5 de cruce Tolosana sic scribit: Nec hoc loco omittendum duximus, quod a fidis & probatis testibus sæpius audivimus, exstare adhuc Tolosæ in ædibus sacræ Inquisitionis sacram Christi crucifixi imaginem, quam in bellis, quæ Simon Monfortius adversus impios Albigenses gerebat, sanctus Dominicus pro militari vexillo præferre solitus fuit: signum illud salutare in hostium cuneos sæpius inferens certissime mortis argumentum; quod cum hastile ipsum, lignumque crucis multis locis sagittarum telorumque hostilium perfossionibus terebratum ostentet, imago tamen Christi affixi cruci integra & illibata sine ulla læsione adhuc visitur, summaque omnium veneratione adoratur: ut hinc duplex grande patrari tunc solitum miraculum admirari libeat, & illæsæ imaginis Christi, & sancti Dominici, qui eam præferens inermis, inter densissimos sagittarum telorumque imbres nullum acciperet aut vulnus aut damnum.

[262] [prout adhuc Tolosæ monstratur;] Quomodo hæc cum antecedentibus cohærent? Quomodo S. Dominicus in illo prælio imaginem Crucifixi inter densos telorum imbres prætulit, si tempore istius pugnæ in Castro Murelli cum episcopis & abbatibus orabat, sicut Malvenda superius affirmat? Unde Jacobus Quetif ex Ordine Prædicatorum, qui aliquando Tolosæ commoratus, crucem illam viderat, teste Echardo tomo 1 pag. 10, ad priora Malvendæ verba manu sua hanc notam adjecit: Hinc satis convellitur asserta sancti Dominici inter pugnam præsentia, crucem elatam manu præferentis, quæ etiamnum Tolosæ visitur exigua, sagittarum contis transfixa, in ædibus Inquisitionis, quod veterum Scriptorum nulla probatur auctoritate. Si Malvenda forte velit, id in alio quodam prælio factum fuisse, contradicit traditioni Tolosanæ, quæ asserit, S. Dominicum eamdem Crucifixi imaginem, hactenus Tolosæ reverenter conservatam, in pugna ad Murellum vel Muretum prætulisse, ut Soëgius in Gallicis Sancti Actis pag. 242 testatur, qui tamen ibidem perperam putat, Bernardum Guidonis de præsentia sancti sui Patris in castro Murelli tacuisse: nam Bernardus Guidonis expresse dicit, S. Dominicum ibi cum aliis orasse, etiamsi de prælata ab ipso cruce altum sileat.

[263] Quare Echardus tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 10 contra Soëgium aliosque traditionis Tolosanæ defensores ex verbis Bernardi Guidonis ita argumentatur: [at Echardus variis argumentis] Ceterum hinc habetur, cum Montifortius manus cum hoste consereret, Dominicum in sacello cum episcopis Deum orasse, & de cælo auxilium super arma Catholicorum implorasse, quod ejus gravitate, pietate, ac zelo erat dignissimum. Exinde vero colligas, ætate Bernardi Guidonis nondum adinventum, quod vulgo jam apud recentiores invaluit, scilicet Dominicum, crucem præ manibus gestantem, in prima aciei Catholicæ fronte obviam hostibus occurrisse, sagittasque undique vibratas receptas in cruce omnes, ita tamen divinitus, ut nulla in Christi figuram ceciderit; sed vel ad latera vel inter crura affixa fuerit, quam crucem etiamnum apud nostros Tolosanos servari & ostentari dicunt. Hæc, inquam, nondum sic narrabantur ætate Guidonis, qui tamen pluribus annis, nempe a MCCCVIII ad MCCCXXII inquisitorem egit Tolosæ: alias rerum Ordinis curiosissimus scrutator ista non omisisset, nec tam distincte Dominicum cum episcopis in ecclesia orantem, dum ferveret prælium, exhibuisset.

[264] Deinde Echardus ibidem exponit varios modos, [& explicationibus] quibus crux in hoc bello portari solebat, & ad rem præsentem ita opportune disserit: Verum his facile est lucem afferre, si qua ratione crux in præliis vel in urbium obsidione a cruce-signatis præferretur, quis attendat: primo enim singuli quamdam crucem in superiori veste circa pectus assutam, ceu militiæ sacræ signum, habebant, in quam si quando sagitta caderet, ictu casso retrorsum abiisse pluries animadversum, de quo videsis Sernensem cap. XXXIV. Secundo in obsidione urbium in summitate machinarum crucem imponebant, quam hæretici perosi, omni industria vibratis contra lapidibus confringere enitebantur. Videsis Sernensem cap. LII. Tertio cum castrum aliquod impugnabant, & irruptionem milites tentarent, episcopi & clerus in locum quemdam tutum secedebant, ubi extra omne periculum, cruce coram se posita, auxilium divinum invocabant. Hunc tertium modum confirmat verbis Petri Vallis-Sernensis cap. 63, ubi de impressione in castrum Mosaïcum facta agit. Quartum denique modum præferendi crucem probat ex eodem monacho Vallis-Sernensi, qui in Historia Albigensium cap. 37 de deditione arcis Minerbæ meminit.

[265] At quod in pugna, subdit ibidem Echardus, aciebus adversis hinc inde concurrentibus, [impugnat hanc traditionem Tolosanam,] quis clericus seu canonicus, monachusve in fronte exercitus Catholici cetera inermis, crucem gestans præiverit, nec apud Sernensem, nec apud alios hujus belli scriptores legitur; nec verisimile; cum nec prudentiæ fuisset ita gratis se periculo exponere, ac Deum, ista non jubentem, tentare. Demum post alia jam relata Echardus de effigie Crucifixi, quæ jam Tolosæ ostenditur, hanc conjecturam facit: Itaque si crux, inquit, ejus est ætatis, ut volunt, ea forte est, non quæ in prælio delata fuerit, sed quam sibi præferri jubebant episcopi, & quam, ubi Monfortio ejusque copiis e loco eminentiori benedictionem impertivit episcopus Convenarum, ut habet Sernensis loco citato, secum in ecclesiam reportarunt, coram ea Dominum pro felici pugnæ exitu deprecaturi: cui denique in signum victoriæ quasdam hostium sagittas affixerint, & ceu quoddam anathema appenderint.

[266] [de cujus veritate alii diu ante ipsum dubitarunt.] Neque Echardus hanc traditionem Tolosanam primus in dubium revocat: jam enim a centum annis Guilielmus Catel in Historia sua Gallica Comitum Tolosanorum lib. 2 apud nos pag. 298 de eadem traditione dubitavit, ut etiam advertit Angelus Manrique, dum in Annalibus Cisterciensibus ad annum Christi 1213 cap. 8 num. 7 post memoratam pugnam ad Murellum hæc subnectit: Cum episcopis & viris religiosis in castro permansisse sanctum Dominicum, qui a Fulcone vix umquam discedebat, plures auctores tradunt; quamvis non desit aliquis, qui dicat, discurrisse per acies, Christi in cruce pendentis sacram imaginem præferentem militibus, atque eos ad prælium animantem. Quin crucem ipsam observari hodieque lego (in margine hic citat Ferdinandum de Castillo) sagitta confixam in ipso prælio ex his, quæ ab adversariis jactabantur. Quod tamen antiquis prætermissum Guilielmus Catel, & alii suspectum habent. Attamen Soëgius loco superius citato traditionem illam mordicus tuetur; sed præcipuum ipsius argumentum, quod ex silentio Bernardi Guidonis format, falsa hypothesi nititur, ut supra monuimus. Si quis porro ex antiquis documentis probet, in alio quodam prælio aut casu Crucifixum illum, qui Tolosæ servatur, sagittis Albigensium terebratum fuisse, traditioni eatenus non refragabimur.

[267] [Sanctus in tractu Tolosano energumenum] Videtur etiam in tractu Tolosano accidisse prodigiosa energumeni liberatio, quam Constantinus Urbevetanus in Vita S. Dominici num. 34 refert his verbis: Nec defuit viro Dei Dominico ad assertionem sanctitatis ipsius virtus Altissimi in dæmonibus effugandis: sicut enim idem etiam D. Rainerius venerabilis Cardinalis (ex testimonio ejusdem antea narraverat illud miraculum, quod nos paragrapho præcedente num. 247 retulimus) in eodem sermone ad Fratres coram omnibus supradictis fideli quidem attestatione narravit. Quadam die viro Dei Dominico in quadam ecclesia constituto, accidit sibi quemdam obsessum diversus dæmonibus præsentari. Qui, accepta stola, prius ad collum proprium posuit, deinde eadem collum cinxit ejusdem dæmoniaci, mandans illis, ut de cetero illum hominem non vexarent. Ipsi vero in ejusdem obsessi corpore torqueri statim cœperunt fortiter & clamare: Permitte nos exire. Quare nos hic cruciari compellis?

[268] [multis dæmonibus mirabiliter liberavit,] At ille, Non dimitto vos, inquit, nisi mihi fidejussores dederitis, quod huc ultra nequaquam de cetero redeatis. Quos, inquiunt illi, fidejussores possumus tibi dare? Et ille: Sanctos martyres, quorum corpora in ecclesia hac requiescunt. Qui dixerunt: Non possumus, quia nostra merita contradicunt. Oportet, inquit, vos dare; alioquin a cruciatu hoc nequaquam liberos vos dimittam. Tunc illi responderunt, ad hoc se daturos operam, prout possent; & interjecto modico intervallo dixerunt: Ecce impetravimus, licet immeriti, quod sancti Martyres fidejusserunt pro nobis. Quod signum, ait, quia hoc verum sit, datis mihi? Qui dixerunt: Eatis ad capsam, in qua sunt recondita capita Martyrum, eam invenietis inversam. Mira res, & divinis prorsus adscribenda prodigiis! Quæsitum est, & ita inventum per omnia, sicut illi fuerant protestati. Malvenda in Annalibus Prædicatorum ad annum Christi 1221 cap. 16 explicat, quomodo mirabilis illa fidejussio fieri potuerit.

[269] Humbertus in Actis S. Dominici cap. 41 idem miraculum totidem verbis exponit, [quæ prodigiosa liberatio] & post hanc aliamque dæmonum ejectionem, ibidem cap. 43 addit sequentia: Inventum est etiam per illos, quibus post obitum Viri Dei commissa est inquisitio super miraculis perpetratis per eum in partibus Tolosanis, sacerdote quodam attestante, quem non solum officium, verum etiam ætatis reddebat maturitas fide dignum, quod in sua parochia homo fuerat, qui male dudum a dæmonio vexabatur. Cum autem causa prædicationis illuc vir Dei Dominicus advenisset, oratione sua & devotione & dæmonem expulit & hominem liberavit. Addebat præterea, quod in eadem parochia multos a languoribus febrium, orationum suffragio restituit sanitati. Verosimiliter Humbertus hoc loco alludit ad examen authenticum testium Tolosanorum, quos inferius post Acta audiemus.

[270] Porro suspicamur, supra relatum miraculum, aut simile in partibus Tolosanis patratum, [forsan fundamentum præbuit portentosiori historiæ,] occasionem dedisse exornandæ narrationi, quam Abrahamus Bzovius Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 1213 num. 12 inserendam censuit, cum rem hoc ipso anno 1213 aut præcedente apud Carcassonam contigisse existimet. Waddingus in Annalibus Minorum ad annum Christi 1219 num. 22, & Dermicius Thaddæus in Nitela Franciscanæ Religionis pag. 3 propter hanc ipsam relationem de Bzovio conqueruntur, eumque malæ fidei, & interpolatæ lectionis arguunt. Sed cum hæc interpolatio ad Acta S. Dominici nihil faciat, nostrum non est, litem illam componere. Potius ad nos spectat indagare, quis primus istius portentosæ historiæ relator fuerit. Videtur autem hic fuisse F. Joannes Martin, qui ex veteribus biographis Gallice collegit Acta S. Dominici, quibus varia apocrypha immiscuit, quæ in historiam inseri numquam debuerunt, ut superius § 4 de illo agentes, cum Echardo diximus. Certe Bzovius non citavit antiquiorem auctorem, dum ab illo in fine narrationis testis allegatur Joannes Martinus Valencenensis 1 part. cap. 5 ex Jordano, Constantino, Humberto, & Theodorico scriptoribus Vitæ sancti Dominici.

[271] Malvenda in Annalibus Prædicatorum ad annum Christi 1215 cap. 23 & sequentibus eamdem prodigiosam historiam refert ex Speculo magno exemplorum, [pro qua veteres biographi] cujus collector etiam non videtur novisse antiquiorem hujus relationis testem Joanne Martino, quem ille ibidem apud Malvendam cap. 25 in fine indicat his verbis: Ex Legenda sancti Dominici, quæ ex quatuor Vitæ ejus scriptoribus sumpta est; nempe ex Fratribus Jordano, Constantino, Umberto, & Theodorico de Appoldia Ordinis Dominicani viris piis & doctis: transtulit autem illam in Gallicam linguam venerabilis Religiosus ejusdem Ordinis Frater Joannes Martinus, Conventus Valencenensis, qui supradictum miraculum refert 1 parte cap. 5 fol. 35 columna 4. Sic collector Speculi magni exemplorum, qui haud dubie putavit, Joannem Martinum ex aliquo horum quatuor veterum biographorum stupendum istud miraculum retulisse. Alphonsus Fernandez lib. 2 de Rosario, cap. 6, & Ægidius de Lalaing part. 2 cap. 4 § 1, aliique scriptores Dominicani eumdem Joannem Martinum, tamquam primum hujus miraculi relatorem, passim allegant.

[272] [falso allegantur,] Sed ne quis incaute decipiatur specioso nomine veterum auctorum, ex quibus Joannes Martinus Gallicam S. Dominici Legendam collegisse dicitur, candidum lectorem monemus, nullum ex quatuor laudatis Vitæ scriptoribus meminisse de tam prodigiosa tot dæmonum expulsione, qualis a Joanne Martino, ab editore Speculi magni exemplorum, Abrahamo Bzovio, Thoma Malvenda, aliisque recentioribus refertur. In supradicta Constantini Urbevetani narratione quidem traditur S. Dominicus energumenum diversis dæmonibus liberasse, & id etiam Theodoricus de Appoldia inferius num. 47 paucis verbis indicabit; at in illa Joannis Martini aliorumque recentiorum relatione numerus ille dæmonum ad quindecim millia excrescit, & omnes dicuntur expulsi virtute Rosarii, de quo hi duo veteres scriptores nullum verbum faciunt. Facile tamen credimus, hanc miram & veram diversorum dæmonum expulsionem imprudenti cuidam fabulatori fundamentum præbuisse, ut inde novum prodigium cuderet, & variis adjunctis exornaret, quamvis una historia ab altera plurimum differat, ut utramque conferenti manifestum fiet. Nobis non vacat transcribere prolixam illam narrationem, quam locis citatis apud Bzovium & Malvendam aliosve legere potest, quisquis longioribus hujusmodi fabulis delectatur.

[273] [& cujus epitomen damus ex Janssenio,] Ut tamen lector rudem quamdam recentioris hujus historiæ ideam habeat, eam hic damus ex Nicolao Janssenio, qui in Vita S. Dominici lib. 1 cap. 5 illam nonnihil mitigat, & contrahit in hunc modum: Excitabat is (nimirum S. Dominicus, quem ibi primum Rosarii institutorem asserit) concionem ad Rosarii cultum; cum hæreticus multa de ejus usu & commodo disserentem ore cynico allatravit, momordit. Et ecce pœnam plerumque ejus flagitii comitem. Tanta illum dæmonum vis opplevit, ut credidisses, tartarum migrasse. Fremebat infelix, spumabat, laniabat sese; vultum, os, oculos fœdum in modum distorquebat. Hic obtestari omnes Dominicum, uti opem vel immerenti adferat. Illo variis quæstionibus tetros spiritus agitante, palam edicunt, irruptionis causam esse; primo quidem, quod impudenter esset conatus honorem Virginis lædere. Deinde quia ante mensem hæc ipsa de Rosario edoctus, Dominicum riserit, & modo sine fronte propalam ausus sit violare, ac sui consimiles contra innoxii caput impellere. Hinc post varia ultro citroque accepta & reddita, collum obsessi injecto serto Rosaceo ungit Dominicus, adjuratque dæmones, uti patefaciant, quinam inter Christianos maxime damnentur. Hic illi anxie premi, naribus jactare sanguinem, lutum auribus, ore despumare. Adacti, ut dicerent, Nos, inquiunt, ingentem principum ac prælatorum numerum possidemus, colonorum seu rusticorum haud ita magnum: mercatores & cives habemus quamplurimos, quos plerumque avaritia, doli, cupediæ, voluptates tartaro immergunt. De sacerdotibus tandem ac religiosis compulsi farentur, ex illis magnum esse numerum; ex his eos tantum, qui nulla habita ratione status sui, atque observantiæ religionis, extraordinariis mage cupiditatibus, quam monitis majorum & regulæ obsecuti sunt.

[274] Post hæc atque alia hujuscemodi intentius postulantur, [qui eam non parum mitigavit,] coram enarrent, quis in cælo Sanctus, quem ipsi timeant præ ceteris, quemque homines præ omnibus colere ac venerari debeant. Hic rugire illi, horrendum fremere, consternare arbitros, ut plerique sensu atque animo excidere viderentur. Contra Vir Dei excitare, monere, ut macti sint, neque hæc terriculamenta inania formident. Indicto dein silentio, dæmonibus edicit, numquam fore, ut torquere eos desinat, nisi ad quæstionem palam, omnibusque audientibus, responderint. Cum id clam se dicturos pollicerentur, nec secus fieri posse affirmarent absque insigni sua jactura & detrimento, sanctus Pater fervido affectu, afflictis solo genibus, Deiparam exorat, uti contumaces per virtutem sanctissimi Rosarii ad veritatem cogantur. Mirum dictu, visuque! Confestim ore hominis flamma diffunditur, miseroque ejulatu discessum orant. Frustra omnia: quippe Dominicus iterato interpellat Virginem, memor sit honoris sui & Rosacei cultus: quid de re sit, ipsi dæmones aliquando fateantur; tempus esse, quo ex mendaciorum architectis verum exsculpere oporteat.

[275] Finierat, cum subito cælestium angelorum turba delabitur, [contraxitque ex prolixa narratione,] mediamque se sistit ipsa Dei parens: virga aurea hominem percutit, jubetque, vera efferant, quæ Dominicus exigeret. Tum illi exclamare & quiritari: “O inimica nostra! O damnatrix, confusio nostra! Cur de cælo descendisti, ut hic nos torqueres? Nunc per te, quæ infernum exspolias, & pro peccatoribus tamquam potens advocata deprecaris, o via cæli certissima, cogimur eheu! cogimur ipsissimam dicere veritatem. Declarandus est modus, quo ipsi vehementer confundemur. Væ & maledictio tenebrarum principibus! Audite ergo Christiani. Hæc Christi Mater potens enimvero est in præservandis suis clientibus, quo minus præcipites ad inferna volvantur. Illa est, quæ solis instar, fraudium nostrarum tenebras dispellit; quæ enervat, dissolvit, quidquid ipsi molimur. Quicumque in sancto ejus cultu perstiterit, perire non potest: valet enim illa plus, quam omnes Sancti. Ac certi estote, complures, dum illam in extremo vitæ actu implorant, contra jus nostrum esse conservatos: & ni ipsa conatibus nostris obviasset, totam ferme Ecclesiam exterminassemus Præterea (quod o pudor! compellimur edicere) nemo, nemo, qui in Rosarii cultu perseveravit, æternis adjudicatur suppliciis: illa quippe suis clientibus, ut scelerum commissorum eos pœniteat, indulget; quo fit, ut ea per confessionem abjiciant, & certam a Deo veniam consequantur”.

[276] Dixerant vero ista falsitatis artifices, cum beatus Pater concionem excitat, uti ingeminent Psalterium. [in qua occurrunt nonnulla,] Ingeminant; atque ecce res stupenda. Ad quodque ave Maria quisque dæmonum cedit ardentissimi carbonis effigie. Ac tandem infelici homine hospitibus iis liberato, Deipara omnibus, qui aderant, bene precata, ab oculis discessit. Hac catastrophe obstupuerunt hæretici, atque hortante Dominico, non pauci ad veram Christi fidem, & Rosaceum Virginis cultum accessere. Hactenus Nicolaus Janssenius, qui ingentem dæmonum istorum numerum subticuit, & alias incredibiles longioris narrationis expressiones caute mitigavit. Equidem scimus, non esse abbreviatam manum Domini, Deumque per Sanctos suos mirabilia operari; sed quis cordatus huic narrationi sine antiquioribus testibus ac tabulis statim fidem adhibeat? Quis facile credat, coram duodecim millibus hominum, ut in prima relatione traditur, hæc prodigia apud Carcassonam publice contigisse, & nullum ex trecentis testibus synchronis, qui in examine Tolosano juridice auditi sunt, de rebus adeo memorabilibus meminisse?

[277] [quæ prudentiam S. Dominici non satis decent.] Adde, quod in illis dæmonum interrogationibus & responsis occurrant aliqua, quæ non videntur decere prudentiam S. Dominici, quæ certe virtus in ipso maxima fuit, & quam Boninifacius VIII Pontifex in illo Sancto præcipue laudare consueverat, ut anonymus ineuntis seculi XIV scriptor ex Ordine Prædicatorum apud Echardum tomo 1 pag. 2 testatur his verbis: Bonifacius aliquando loquens de Patre nostro beato Dominico, dicebat: Ille sapiens homo sic fecit, vel dixit. Unde Melchior Canus in Opere de Locis theologicis lib. XI apud nos pag. 535 recte dixit: Dum quidam affectui suo nimium indulgent, & ea scribunt, quæ animus scribentis dictat, non veritas, tales Divos quandoque nobis exhibent, quales Divi ipsi, etsi possent, esse tamen noluissent. Itaque ad majorem S. Dominici gloriam pertinet, & nos eidem Sancto gratissimum facere arbitramur, quando absona hujusmodi commenta rejicimus. Ceterum similibus fulcimentis non indiget solidissima Rosarii devotio, quam orbis Catholicus quotidiano usu probat, Deus sæpe certis miraculis confirmat, & Romani Pontifices singularibus privilegiis decorarunt, ut postmodum videbimus.

§ XVI. Actus judiciales, quos Sanctus contra Albigenses exercuit, & hac occasione digressio de suppliciis hæreticorum.

[Videtur S. Dominicus] Ex duabus formulis, quæ adhuc supersunt, facile colligimus, S. Dominicum sæpius hæreticis ad Ecclesiam reductis juridice pœnitentiam injunxisse, & plures hujusmodi actus judiciales exercuisse. Exemplaria harum formularum apud Janssenium, Soëgium, Echardum, aliosque scriptores Dominicanos passim occurrunt, & Malvenda in Annalibus ad annum Christi 1215 cap. 7 primum sic refert: Universis Christi fidelibus, ad quos præsentes litteræ pervenerint, Frater Dominicus, Oxomensis Canonicus, prædicator minimus, salutem in Christo Auctoritate domini abbatis Cisterciensis, apostolicæ Sedis legati, qui hoc nobis injunxit officium, reconciliavimus præsentium latorem Pontium Rogerium, ab hæreticorum secta, Deo largiente, conversum: mandantes in virtute præstiti sacramenti, ut tribus Dominicis festivis diebus ducatur a sacerdote nudus in femoralibus ab ingressu villæ usque ad ecclesiam verberando.

[279] Injungimus etiam ei, ut a carnibus, ovis, & caseo, [non tantum hæreticis resipiscentibus] seu omnibus, quæ sementinam trahunt carnis originem, abstineat omni tempore, excepta die Paschæ & die Pentecostes & die Natalis Domini, in quibus ad abnegationem erroris pristini præcipimus, ut eis vescatur. Tres Quadragesimas in anno faciat a piscibus abstinens; tribus diebus in hebdomada semper a piscibus & ab oleo & vino abstineat, & jejunet, nisi corporalis infirmitas vel labores æstatis exegerint dispensationem. Religiosis vestibus induatur tum in forma, tum etiam in colore, quibus in directo utriusque papillæ singulæ cruces parvulæ sint assutæ. Quotidie, si opportunum fuerit, Missam audiat, & diebus festivis ad Vesperas in ecclesiam pergat. Alias horas tam nocturnas quam diurnas, ubicumque fuerit, Deo reddat; scilicet septies in die, decies Pater noster dicat; media nocte vigesies. Castitatem observet, & mane apud Cererim villam chartam istam capellano suo per singulos menses ostendat. Capellano etiam præcipimus, ut de vita ejus curam diligenter habeat. Hæc omnia diligenter observet, donec alias super his dominus legatus suam nobis exprimat voluntatem. Quod si ea observare contempserit, tamquam perjurum & hæreticum & excommunicatum ipsum haberi præcipimus, & a fidelium consortio sequestrari. Echardus tomo 1 pag. 9 in notis conjicit, hanc chartam anno Christi 1208 scriptam fuisse, etiamsi in ea annus & mensis non exprimantur.

[280] Malvenda ad eumdem annum cap. 8 alterum exemplar ita recitat: Universis Christi fidelibus, ad quos litteræ præsentes pervenerint, [pœnitentiam injunxisse,] Frater Dominicus, Oxomensis Canonicus, prædicationis humilis minister, salutem & sinceram in Domino charitatem. Discretio vestræ universitatis præsentium auctoritate cognoscat, quod nos Raymundo Guilielmo de Altaripa Pelaganirio licentiam concessimus, ut Guilielmum Ugotionem, hæreticali quondam habitu, ut idem coram nobis asseruit, investitum, secum in domum suam * apud Tholosam teneat, more aliorum hominum conversantem, quo usque super hoc nobis, vel sibi expressius mandatum faciat dominus Cardinalis: & quod sibi non cedat, videlicet Raymundo Guilielmo ad infamiam sive damnum. Echardus loco proxime citato in iisdem notis ex titulo Cardinalis, qui hic memoratur, probabilissime colligit, has litteras inter annum 1210 & 1215 datas esse.

[281] Videtur etiam S. Dominicus ab Apostolicis legatis accepisse potestatem convincendi in juridico examine hæreticos, [sed etiam pertinaces judicio seculari tradidisse,] eosque in erroribus suis pertinaces tradendi judicio seculari, ut eruimus ex historia, quam Constantinus Urbevetanus apud Echardum num. 36 ita narrat: Prædicante aliquando viro Dei Dominico in partibus Tolosanis, contigit, quosdam hæreticos captos & per eum convictos, cum redire nollent ad fidem Catholicam, tradi judicio seculari. Cumque essent incendio deputati, aspiciens inter alios quemdam Raimundum de Grossi nomine, acsi aliquem in eo divinæ prædestinationis radium fuisset intuitus; Istum, inquit officialibus curiæ, reservate, nec aliquo modo cum ceteris comburatur; conversusque ad eum, blandeque alloquens, Scio, inquit, fili mi, scio, quod adhuc, licet tarde, bonus homo eris & sanctus. Res stupenda, & digne commendanda memoriæ! Dimissus namque, per annos fere viginti in hæretica cæcitate permansit; tandem vero Dei gratia illustratus, relictis tenebris, ad lumen venit: Frater enim Prædicator effectus, in eodem Ordine vitam suam & laudabiliter duxit, & feliciter consummavit. Vincentius Bellovacensis lib. 30 Speculi cap. 77 prorsus eadem refert, & Echardus tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 33 in notis ad hunc Constantini textum observat, Humbertum cap. 45 hanc historiam totidem verbis excepisse, putatque, rem illam inter annum Christi 1209 & 1215 contigisse.

[282] [ut Malvenda libenter admittit;] At miramur. hic alias notas ab Echardo non fuisse additas, cum præsertim Malvenda in Annalibus anno Christi 1215 cap. 9 respiciens ad illam historiam, quam ad eumdem annum supra cap. 2 ex Vincentio Bellovacensi, aliisque retulerat, contra hæreticum quemdam ita scribat: Non abnuimus, sanctum Dominicum primum fuisse, qui inquisitoria auctoritate (paragrapho sequente indagabimus, an id ex officio primi Inquisitoris egerit) hæreticos igne punierit; & vidimus superius hoc anno, Tolosæ ipso Viro Dei & convincente & judicante, hæreticos incendio consumptos, & unum reservatum: & superioribus annis, cum Simon, Monfortii Comes, diversa loca armis occuparet, multi hæretici obstinati combusti sunt, uti superius diximus, haud dubie Inquisitorem agente sancto Dominico. Ergo canis ille ore facem gestans, qui a matre sancti Dominici, antequam eum pareret, in somnis est observatus, recte designasse videtur & munus indefessum docendi & prædicandi custodiendique gregis dominici, & Inquisitionis officium, quod utrumque in Viro apostolico, ejusque Ordine mirifice viguit.

[283] [Echardus vero id ultimum negat,] Contra vero Echardus contendit, S. Dominicum sola prædicatione vitæque exemplo conversionem hæreticis suasisse, & numquam sese suppliciis eorum immiscuisse. Hanc opinionem suam variis locis sedulo inculcat, eamque præcipue repetit, quando Sanctus in Epistola authentica inquisitionis Tolosanæ ab oculatis & juratis testibus non sine magna laude bis ac tertio persecutor hæreticorum appellatur: nam ad hunc titulum tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 56 inter alia in notis ita sollicite monet: Viden’, qui hæreticorum assiduus persecutor fuerit? Nempe redarguendo tam verbo, quam exemplo bonæ vitæ, non jugulum petendo, non ferrum & ignem minitando, quod sui non erat officii. At quid, obsecro, piaculi aut dedecoris in S. Dominicum redundaret, si hic ex subdelegata Ecclesiæ potestate pervicaces hæreticos brachio seculari, ut vulgo loquimur, puniendos tradidisset, quemadmodum illis resipiscentibus ex eadem legati Apostolici auctoritate pœnitentiam injunxit?

[284] [cui opponimus doctrinam S. Thomæ,] Certe Catholicus quispiam dubitare non potest de illa Ecclesiæ potestate, quæ innumeris exemplis ac testimoniis probatur, & quam Alfonsus de Castro, Judocus Coccius. aliique scriptores integris voluminibus contra heterodoxos vindicarunt. Solum hoc loco producimus divum Thomam, qui in Summa Theologica 2. 2. quæst. XI art. 3 ex sententia S. Hieronymi eamdem Ecclesiæ potestatem confirmat, & familiari quadam similitudine hanc rem sic explicat: Respondeo dicendum, quod circa hæreticos duo sunt consideranda. Unum quidem ex parte ipsorum; aliud vero ex parte Ecclesiæ. Ex parte quidem ipsorum est peccatum, per quod meruerunt non solum ab Ecclesia per excommunicationem separari, sed etiam per mortem a mundo excludi. Multo enim gravius est corrumpere fidem, per quam est animæ vita, quam falsare pecuniam, per quam temporali vitæ subvenitur. Unde si falsarii pecuniæ vel alii malefactores statim per seculares principes juste morti traduntur, multo magis hæretici statim, ex quo de hæresi convincuntur, possunt non solum excommunicari, sed & juste occidi. Ex parte autem Ecclesiæ est misericordia ad errantium conversionem; & ideo non statim condemnat, sed post primam & secundam correptionem, ut Apostolus docet: postmodum vero si adhuc pertinax inveniatur, Ecclesia de ejus conversione non sperans, aliorum saluti providet, eum ab Ecclesia separando per excommunicationis sententiam, & ulterius relinquit eum judicio seculari, a mundo exterminandum per mortem.

[285] Quid igitur nos impedit, quo minus cum Malvenda dicamus, [zelum S. Ferdinandi regis,] quod S. Dominicus illos hæreticos a se convictos, & post iterata monita obstinatos, de quibus supra relatus Constantinus meminit, seculari potestati plectendos reliquerit? Sane id nullo modo officit sanctitati ipsius, quandoquidem zelus hujusmodi adversus pervicaces hæreticos in Actis Sanctorum laudatur. Propterea Lucas Tudensis in Chronico mundi, quod Tomo 4 Hispaniæ Illustratæ editum est, apud nos pag. 112 sanctum Ferdinandum regem his laudibus extollit: In tantum, inquit, regnum sibi subditum succensus igne Catholicæ veritatis strenue rexit, ut inimicos fidei Christianæ totis viribus persequeretur, & quoscumque reperiebat hæreticos flammis exureret; & ipse vice famulorum ignem & ligna in eis comburendis ministrabat. Ne hic quis fortasse effugium quærat, nobisque respondeat, hæc potius severitati regiæ, quam sacerdotali mansuetudini convenire, pauca proferemus exempla piissimorum præsulum ac sacerdotum, qui pertinaces hæreticos brachio seculari tradiderunt.

[286] Primum occurrit in Gallia, ubi Euraudus de Castro novo, [praxim præsulum orthodoxorum, qui in Gallia,] ab Hugone præsule Autissiodorensi hæreseos convictus, & in ea persistens combustus est, ut in Historia episcoporum Autissiodorensium cap. 58 apud Labbeum tomo 1 Bibliothecæ Ms. pag. 477 narratur his verbis: Increbrescente contra eum tandem hæreseos, qua notabatur, infamia, idem episcopus, sicut erat Catholicorum dogmatum zelator præcipuus, & perversitatis hæreticæ fervidus exstirpator, in Parisiensi concilio, ab Octaviano Romanæ Ecclesiæ presbytero Cardinali, qui tunc legationis officio fungebatur in Francia, Parisiis convocato, multis archiepiscopis, episcopis, & ceteris ecclesiasticarum dignitatum vel administrationum inferiorum personis præsentibus, ipsum de hæresi publice accusavit, accusatum testimoniis irrefragabilibus convicit: convictus, approbante concilio, sententiam damnationis excepit, damnatus ignis concrematione profanam animam exhalavit, digna recipiens stipendia meritorum, & generi suo fœdam æ perversitatis notam imprimens & opprobrium sempiternum.

[287] In hac materia prorsus singulare est, quod anno Christi 1234 in Belgio contigit, & quod Joannes Buzelinus noster in Annalibus Gallo-Flandriæ lib. 6 ad illum annum ex antiquis monumentis refert hoc modo: [aliisque regionibus] In hæreticos Duaci eodem anno justissime gravissimeque sævitum est. Decem viri eo veneno imbuti fuerant reperti; frustraque laboraverant quidam, ut ab insana mente ad rectam eos reducerent. Igitur cum placuisset eos pro meritis insigni supplicio plectere, nihil ad judicii pœnarumque celebritatem defuit. Opportune tunc has in partes venerat Henricus Remensis archiepiscopus, aderatque P. Robertus ex Ordine Dominicanorum, ab summo Pontifice capiendorum & puniendorum hæreticorum potestate præditus. Neque suam passi sunt præsentiam desiderari Godefridus Cameracensis pontifex, Asso Atrebatensis episcopus, & Tornacensis Walterus. Junxit etiam iis sese Joanna Flandriæ princeps, multa ditionum suarum septa nobilitate. Quove plus terroris hominum multitudini incuteretur, delectus est supplicio dies Dominicus Maio mense, uti cives omnes, ac vicinorum incolæ locorum ab operibus feriati spectaculum usurparent. Ergo tot viris nobilissimis & innumeris hominum turbis adstantibus & videntibus, extra portam Oliveti, qua Lambras tendebatur, illi flammis injecti absumptique sunt.

[288] [pervicaces hæreticos morte affici permiserunt,] Cæsarius Heisterbachcensis de simili supplicio, quod Coloniæ suo tempore pertinaces hæretici subierunt, lib. 5 Miraculorum & historiarum memorabilium cap. 19 sic meminit: Circa illa tempora sub archiepiscopo Reynaldo, Coloniæ plures sunt hæretici comprehensi, qui a litteratis viris examinati & victi, per judicium seculare damnati sunt. Data sententia, cum ducendi essent ad ignem, unus illorum, Arnoldus nomine, quem ceteri magistrum suum fatebantur, sicut narraverunt, qui interfuerunt, panem & pelvium cum aqua sibi dari petivit. Quibusdam volentibus, ut hoc fieret, viri prudentes dissuaserunt, dicentes: Aliquid hic fieri posset opere diabolico, quod infirmis esset in scandalum & in ruinam … Ducti sunt extra civitatem, & juxta cæmiterium Judæorum simul in ignem missi. Deinde hic scriptor eodem libro cap. 22 nominatim recenset quosdam clericos hæreticos, qui ab episcopo & theologis de hæresi convicti, & Parisiis ob suam pertinaciam combusti sunt. Ne hic longiores simus, omittimus S. Petrum Thomasium ex Ordine Carmelitarum, qui in insula Creta ad morte plectendos hæreticos auxilium ducis imploravit, ac tandem obtinuit, ut apud nos ad diem XXIX Januarii in Actis istius Sancti cap. 7 num. 43 & sequentibus legi potest.

[289] [& contra quem argumentamur] Ut autem Echardus hanc severitatem sancto suo Fundatori, aut inclyto ipsius Ordini, ignominiosam non putet, subministrabimus ei aliquot exempla domestica, inter quæ Leander Albertus in Opere de Viris illustribus Ordinis Prædicatorum lib. 2 apud nos fol. 59 unum refert his verbis: Cum Bosina & Dalmatia maximis agitarentur erroribus, populos hæreticis seducentibus, a Pontifice maximo Colocensis antistes illuc Legatus missus est, ut seu suasionibus, seu Crucesignatorum armis ad sanam mentem redire compelleret. Sed cum nec verbis nec armis ab erroribus suis evelli possent, rem prorsus desperatam jussu Pontificis Prædicatoriæ familiæ commisit antistes; qui Pontificis jussa diligenter & intrepide perficientes, cœperunt disceptationibus litterariis & concionibus hæreseos labe inquinatos tam acriter urgere, Colomano rege assistente, ut plures coëgerint e tenebris ad veræ fidei lumen redire. Verum initio ex Fratribus plures, dum constantissime fidem Christi tuerentur, martyrio coronati sunt. Tandem pede firmato, multos erroribus implicitos, & in sua perfidia obstinatos, igni tradiderunt.

[290] [ex domesticis Prædicatorum exemplis,] Leander in eodem Opere lib. 4 fol. 149 alia hujus generis exempla memorat, & severos hæreticæ pravitatis censores ita laudat: Ecce Jacobus Ferrariensis cum Ludovico Pisano Jacobum de Petris Brixiensem sacræ theologiæ interpretem, hæreticorum limam severissimam, & Vercellinum Vercellensem virum doctum & eruditum, florentes circa annum Domini MCDLXX, comitans. O quam severe omnes isti incedunt, & præcipue ille Jacobus Brixiensis, qui neminem pro fide Christi umquam veritus, plures igni, hæreseos labe infectos nec resipiscentes, adjudicavit; cujus vestigia secutus Antonius Casalensis anno elapso per se ac vicarios suos ultra triginta, existens inquisitor Novocomi, ubi vita functus est, igni tradidit.

[291] Hinc etiam Malvenda in Annalibus ad annum Christi 1215 cap. 8 Ordinem suum tali exornat elogio: [quibus Malvenda gloriatur;] Quantum gloriæ, splendoris, dignitatis Ordo Prædicatorum habeat, quod auctore sancto Dominico istud adeo sacrosanctum Inquisitoris officium primam originem ceperit, deincepsque in posteros Fratres Prædicatores feliciter propagatum, vix verbis exprimi possit. Divinum hoc plane inventum fuit, & ingens in eo Dominicana religio Christianæ reipublicæ momentum intulit: quando eo potissimum præsidio hæreticorum audacia retunditur, orthodoxi in officio continentur, puritas & sinceritas Christianæ fidei illibata conservatur, evulsis radicitusque exstirpatis pravis noxiisque hæresum & falsorum dogmatum fruticibus; denique quibusvis hæreticis, sanæ doctrinæ novatoribus & alteratoribus igne, ferro, ni resipiscant, exstinctis, vel saltem deterritis, fugatis, profligatis. Quam egregiam in hoc munere religiosi Prædicatores operam semper in provinciam Christiani orbis præstiterint, quam admirabili integritate, industria, prudentia illud perpetuo administraverint, quamque se & Christiano populo digna Ecclesiæque salutaria eo in genere egregie facta patraverint, Annales nostri suis temporibus & locis locupletissimi testes exsistent.

[292] Sed ne Echardo ullus scrupulus supersit, etiam ex Opere nostro exhibebimus aliquos illustres ejusdem Ordinis viros, [imo ex gestis Sanctorum] quos Ecclesia catalogo Sanctorum aut Beatorum adscripsit, licet in hæreticos severe animadverterint. Primus juxta seriem Operis nostri est S. Antoninus, ex Ordine Prædicatorum ad archiepiscopatum Florentinum assumptus, de quo ad diem secundam Maii, tomo 1 istius mensis pag. 339 in summario processuum leguntur sequentia: Hæreticum quemdam Mag. Joannem de Canibus dictum, adventitium accolam Florentini soli, magicum & nicromantum, ac male de beatissima & immaculata Domina nostra semper virgine Maria, Matre Domini nostri Jesu Christi pertinaciter sentientem, post canonicas monitiones, ac debitum examen, & justum suæ condemnationis processum, dimisit in manu curiæ secularis, a qua publice demum in sua pertinacia perseverans, fuit combustus. Leander Albertus lib. 3 Operis supra citati fol. 100 eumdem Sancti zelum sic breviter laudat: Non defuit etiam tum Antonio (hoc nomen in baptismo accepit, ut alibi notavimus) magnitudo animi, cum sordidissimum hominem ac detestabile caput Joannis Canini, quem hæretica pravitate infectum deprehenderat, non approbantibus id multis civibus, flammis concremandum esse adjudicavit.

[293] Alter est B. Joannes Dominici, ex eodem Ordine ad purpuram evectus, [ejusdem Ordinis ostendimus,] qui in Opere nostro ad diem X Junii celebratur, ubi tomo secundo istius mensis pag. 396 & 397 refertur ejus elogium ex memorato S. Antonino, qui ibidem Part. 3 Chronicorum tit. 23 cap. 11 § 3 de illo suo quondam magistro post alia sic scribit: Ad requisitionem domini imperatoris Sigismundi missus est legatus in Ungariam, ad exstinguendam hæresim exortam Bohemorum. Qui profectus illuc, cum vidisset gentem illam obduratam in ea hæresi, nec verbis posse reduci, consuluit imperatori, ut populos illos gladio exponeret, cum adhuc essent debiles in potentia; ne forte multiplicati postea domari non possent. Durus visus est imperatori sermo iste, & carnaliter compatiens corporibus eorum, ne occiderentur, & regnum ejus desolaretur, non acquievit, forte sperans per alium modum ab erroribus revocandos. Exitus docuit, consilium beati Viri utile fuisse, & regna miseris modis dirui, nisi exortæ hæreses statim exstirpentur, ut ibidem pag. 399 in Annotatis observavimus. Tertius in eodem Ordine occurrit B. Joannes Vicentinus, cujus Acta ad diem secundam Julii illustrata sunt, ubi tomo 1 istius mensis pag. 485 Gerardus Maurisius, scriptor synchronus, ad rem nostram de illo hæc habet: Hic persecutor fuit ibi hæreticorum, sic quod plures comburi fecit.

[294] [illam severitatem,] Non ignoramus, hanc rigidam Sanctorum praxim hæreticis plurimum displicere, eosque contra sacrum Inquisitionis tribunal, tamquam crudele, assiduis querelis debacchari. Unde ex illorum secta Philippus Camerarius centuria 1 Operarum subcisivarum cap. 58 multis argumentis suadere nititur, libertatem religionis impune permittendam esse, & de ipso S. Dominico sic inepte conqueritur: Dominicus auctor unius ex quatuor mendicantium Ordinibus, primus incendia & ustulationes inter Christianos religionis ergo invexit, ideoque ejus imitatores adhuc Inquisitionem tamquam peculiarem sibi vendicant, & multis in locis severe eam exercent. Tradunt autem, matrem ejus jamjam eum enixuram somniasse, ingentem canem se parere, qui ardentem torrem ore gestaret; qui torris designavit fortasse rogos, quibus in cinerem redacta est infinita hominum multitudo. Quod hoc loco heterodoxus ille de infinita hominum multitudine in cinerem redacta blaterat, facile refelli posset, si operæ pretium foret, cum ex ecclesiasticis variorum temporum ac locorum historiis constet, innumerabiles Catholicos ab hæreticis flamma ferroque sublatos fuisse.

[295] [seu potius fidei con ervandæ curam,] At sufficit hic brevis refutatio Malvendæ, qui in Annalibus ad annum Christi 1215 cap. 8 post relata hujus hæretici verba sic respondet: Sint hæ nobis palmares coronæ, natam Religionem Prædicatorum exstinguendis in orbe hæreticis, & ferro flammaque impœnitentibus exscindendis. Sed non est verum, sanctum Dominicum primum incendia & ustulationes inter Christianos religionis ergo invexisse: nam quod attinet ad hæreticos capitali pœna mulctandos, certum est, in hujusmodi pestes ultimum supplicium inflixisse Valentinianum & Marcianum imperatores, ut apparet ex Codice Theodosiano. Si quis hæc distinctius nosse cupit, consulat Judocum Coccium tomo 1 Thesauri Catholici lib. 7 art. 27, eminentissimum Bellarminum tomo 2 Controversiarum lib. 3 de Laicis cap. 21 & 22, Alfonsum de Castro, aliosque passim obvios, qui antiquas imperatorum leges, & evidentia veterum Patrum testimonia allegant. Tum Malvenda capite sequente assignat plurima hujus rei exempla, ætatem S. Dominici præcedentia, ex quibus liquet, ineptire Camerarium, dum primam capitalis supplicii praxim, adversus hæreticos usurpatam, huic Sancto mendaciter adscribit.

[296] Denique Malvenda ibidem Catholicum lectorem contra politicam quamdam Justi Lipsii opinionem præmunit his verbis: [quam hæretici & politici oderunt,] At ista tu cave, & caute lege, simulque Ecclesiæ doctrinam usumque amplectere, hæreticos quosvis deprehensos, obstinate in sententia persistentes post institutionem, suavia blandaque monita, nisi spes clara & perspicua conversionis (quod rarum & difficile) affulgeat, ignis supplicio consumendos. Exstant ea de re innumerabiles theologorum jurisconsultorumque sententiæ; sed interim tu consule hos paucos, Alfonsum Castrensem lib. 2 de justa hæreticorum punitione cap. 12 & sequentibus, Bellarminum lib. 3 de Laïcis cap. 21 & 22, Bannez 2. 2 quæst. 1 art. 3 & 4, Azorium 1 Parte Institutionum lib. 8 cap. 13. Ecclesia Christi divino consilio judicat, nullum præsentius hæresis morbo remedium adhiberi posse, quam ut putridæ affectæque partes ferro igneque abscindantur, gravissimo nimirum & desperato malo.

[297] De his tam fuse disputavimus, eo quod hodiedum sub nomine Catholicorum reperiantur nonnulli novatores, [& quam forte Echardus nimis sævam judicat,] qui Ecclesiæ suasoriam dumtaxat quamdam potestatem in convertendis hæreticis concedunt. Inter hos tamen minime numeramus Echardum, qui forte tales actus judiciarïos S. Dominico abjudicat, quia illam severitatem sancto suo Fundatori minus honorificam existimavit. Sed jam memoratis Sanctorum exemplis hunc scrupulum ei exemimus. Quod si fortasse id fecerit, quia ex ipsius opinione tunc nondum institutum erat tribunal Inquisitionis, nihilo magis proficit: nam ex antiquioribus exemplis manifestum est, hæreticos ab episcopis aut theologis examinatos, & post pertinaciam judicio seculari traditos fuisse, quamvis eo tempore tribunal Inquisitionis contra hæreticam pravitatem necdum hodierno modo institutum esset.

[298] Itaque hic inter nos & Echardum sola, ut opinamur,[Sancto minime ignominiosam esse.] agitatur illa quæstio, an S. Dominicus umquam hæreticos pertinaces potestati seculari plectendos tradiderit. Ille id negat, quia nusquam satis clare exprimi arbitratur. Nos vero contendimus, hoc satis erui ex supradicta Constantini Urbevetani narratione, ejusque adjunctis, & cum plerisque scriptoribus Dominicanis id affirmamus. Etsi autem tunc Inquisitio nondum fuisset instituta, Sanctus facere illud potuit jussu Legatorum Sedis Apostolicæ, aut episcoporum, ad quos tunc temporis examen hæreticorum pertinebat, & quorum auctoritate alios actus judiciales in eadem materia exercuit, ut supra vidimus. Facillime id contingere potuit, quando Sanctus fuit vicarius episcopi Carcassonensis, qui a diœcesi sua aberat, ut Theodoricus de Appoldia inferius num. 50 testabitur. Quis credat, Guidonem episcopum Carcassonensem, ferventissimum crucis prædicatorem, qui integritatem & virtutem Sancti nostri intime noverat, eique vices suas commiserat, examen hæreticorum sibi absenti reservasse? Sed jam tempus est, ut inquiramus, an S. Dominicus officium Inquisitionis primus administraverit.

[Annotata]

* al. in domo sua

§ XVII. An Sanctus a Pontifice Romano constitutus fuerit primus Inquisitor contra hæreticam pravitatem?

[Prædicatores primum inquisitoris officium S. Dominico,] Jam diuturna lis agitatur inter Cistercienses & Dominicanos, dum hi exordium Inquisitionis in hæreticos S. Dominico tribuunt; illi gloriam incepti hujus officii suo S. Petro de Castronovo adscribunt. Utraque litigantium pars pro se multos testes adducit, & causam suam æquissimam existimat. Malvenda in Annalibus ad annum Christi 1215 cap. 6 breviter pronuntiat, consensu omnium ferme exploratissimum haberi, sanctum Dominicum primum ea forma ac modo, quo nunc viget & administratur, obiisse munus delegati & ordinarii Inquïsitoris adversus hæreticam pravitatem in provincia Narbonensi, & primum Inquisitorem fuisse in Ecclesia Dei. Nicolaus Janssenius in Commentario ad Vitam S. Dominici pag. 250 asserit, quod ipse lector, si consuluerit Concertationem Prædicatoriam Alfonsi Fernandez, in hac materia judicaturus sit, contrarias sententias sic esse jugulatas, ut alte sepeliri debeant. Quinimo Ludovicus de Sousa in Annalibus Lusitanicis Ordinis Prædicatorum Part. 1 lib. 1 cap. 3 ab Angelo Manrique & alio Ordinis Cisterciensis scriptore confidenter exigit, ut in hac controversia sententiam suam retractent.

[300] [& Cistercienses S. Petro de Castronovo confidenter vindicant,] Verum Angelus Manrique postea in Annalibus Cisterciensibus ad annum Christi 1204 cap. 3 opinionem suam, quam ante triginta sex annos in Laurea euangelica tradiderat, multis argumentis confirmat, & ibidem num. 14 Dominicanos ad retractationem invitat, eosque pari confidentia monet, ut quam hactenus gloriam, velut pro derelicto, inquit, a nostris habitam, bona, ut putamus, fide sibi appropriarunt, a veris dominis tandem repetitam, sponte restituant, nec sine debito fœnore gratiarum. Deinde protestatur, quod non alio fine, quam propalandæ veritatis, hæc scripserit, paratus semper, addit, si quis aliud demonstret (nam solis verbis, fateor, non movebor) hæc & quæcumque alia recantare: nec enim nostros puto tales esse, qui fictis indigeant; nec, si indigerent, acciperent a nobis, saltem scientibus; qui ut propriis & veris numquam parcimus, sic ab alienis omnino temperamus. Augustinus Sartorius, qui Pragæ anno 1700 Cistercium bis tertium seu Historiam elogialem sacerrimi Ordinis Cisterciensis edidit, titulo XXIV istius Operis pag. 684 & sequentibus argumenta Angeli Manrique in compendium redigit, & opinionem ipsius de initio Inquisitionis contra Dominicanos strenue tuetur. Hinc satis patet, scriptores utriusque Ordinis æquitati causæ suæ multum confidere.

[301] [in qua controversia scriptores exteri] Auctores alii, qui extra utrumque Ordinem de hac materia scripserunt, ac idcirco in illa causa optimi judices essent, etiam inter se dissident: nam Aubertus Miræus lib. 5 Originum monasticarum cap. 16 in favorem Cisterciensium sic pronuntiat: Beatus Petrus de Castro-novo monachus Cisterciensis in cœnobio Fontis-frigidi in Francia & diœcesi Bellovacensi, fuit primus hæreticæ pravitatis Inquisitor ab Innocentio III Papa constitutus. Deinde hunc titulum primi Inquisitoris variis testimoniis & argumentis probare conatur, atque ibidem post illa sic concludit: Hæc visum fuit paullo latius deducere, ut contra vulgi opinionem ostenderemus, non Dominicanis, sed Cisterciensibus, primum institutæ adversus hæreses Inquisitionis officium deberi acceptum. Miræus consentientem sibi habet illustrissimum Spondanum, qui in Continuatione Annalium ecclesiasticorum ad annum Christi 1208 num. 4 scribit, Petrum Cisterciensem monachum cœnobii Fontis-frigidi diœcesis Bellovacensis (sive, ut alii volunt, Narbonensis, ubi est monasterium ejus nominis & Ordinis) primum omnium sanguine proprio tribunal sanctæ Inquisitionis, quod ab eo & eodem Arnaldo abbate ac Radulpho socio, de quibus supra, ante Religionis Dominicanæ ortum, exordium habuit, firmiter stabilisse, eique quidquid tot Cistercienses monachi, tot ex Prædicatorum familia, posthac instituta, viri illustres pro exstirpandis hæresibus deinceps sub Inquisitionis titulo peregerunt, tamquam primario ejusdem sancti officii ministro, a Sede Apostolica instituto, deberi. Huic opinioni etiam quidam alii exteri scriptores adstipulantur, ut apud Angelum Manrique in Annalibus Cisterciensibus loco mox citato num. 3 videre est.

[302] Contra vero Flaminius in Vita S. Dominici fol. 18 Prædicatoribus favet, [etiam inter se dissident.] & de sanctissimo eorum Fundatore hæc narrat: Postquam in Pruliano monasterio de mittendis per diversa loca Prædicatoribus (sicut ostendimus) egit, dum sacrificaret ibidem, convertit se ad multitudinem, quæ de diversis locis ad locum, veteri quidem veneratione populis celebrem, & ad diem festum convenerat, & declaravit omnibus, factum se a Pontifice maximo adversus hæreticos Inquisitorem, ac negotium fidei sanctæ maxime necessarium sibi esse commissum; quod se quidem sic tractaturum affirmavit, ut omnes admonitos vellet, futurum, ut nemini parceret, quemcumque hostem fidei Christianæ deprehendisset; &, ubi arma spiritualia non proficerent, concitaturum se adversus illos cum principibus ac regibus populos, ac bello persecuturum, & illorum urbes eversurum. Stephanus de Salanhaco apud Malvendam in Annalibus anno Christi 1217 cap. 3 eamdem Sancti comminationem referens, de officio Inquisitoris nullum verbum facit. Attamen Franciscus Pegna in Commentario ad Directorium Nicolai Eymerici Part. 3 Comment. 32 in editione Veneta apud nos pag. 461 istud munus eidem Sancto ita asseveranter attribuit: Officium delegatæ Inquisitionis (ut obiter illud hic dicam) exploratum est, in provincia Provinciæ, sive in Gallia Narbonensi, primum beato Dominico fuisse commissum, ab eoque circa annos MCC sumpsisse prima exordia temporibus Innocentii tertii Pontificis maximi. Huic sententiæ Famianus Strada noster, & plures subscribunt externi, quos Ludovicus de Sousa in Opere supra memorato, aliique scriptores Dominicani passim recensent. Cum itaque illi ipsi, quorum judicio lis decidenda est, inter se non concordent, breviter præcipua utriusque partis argumenta audiamus.

[303] Angelus Manrique in Annalibus Cisterciensibus ad annum Christi 1204 cap. 3, [Scriptores Dominicani pro sua opinione] & rursus ad annum 1210 cap. 4 contendit, S. Dominicum ab Arnaldo Cisterciensi accepisse potestatem agendi contra hæreticos, sicut hodiedum in Hispania Inquisitores privati & inferiores ab Inquisitore generali eamdem accipere solent. Id non negant Dominicani, cum constet ex ipsis S. Dominici litteris, quas paragrapho præcedente retulimus: sed addunt, eam potestatem sancto suo Fundatori postmodum ab ipso Pontifice Romano immediate concessam fuisse, ut Nicolaus Janssenius in laudato Commentario ad Vitam S. Dominici pag. 252 indicat his paucis verbis: Eam auctoritatem hæreticos plectendi vel reconciliandi beatus Pater primum receperat ab Arnoldo abbate Cisterciensi, Legato Sedis Apostolicæ. Verum non appellabatur Inquisitor, donec Innocentius III id munus illi confirmasset. Malvenda in Annalibus ad annum Christi 1215 cap. 6 etiam fatetur, quod Sanctus noster ante concilium Lateranense in provincia Narbonensi officium Inquisitoris auctoritate legatorum Apostolicorum exercuerit; postea vero in iisdem Annalibus ad annum 1217 cap. 3 affirmat, illud munus ei ab Innocentio III, & Honorio III Pontificibus immediate demandatum fuisse.

[304] [afferunt litteras Sixti V Papæ,] Dum laudatus Angelus petit, litteras horum Pontificum sibi exhiberi, Prædicatores respondent, eas quidem jam non inveniri, sed de hac re satis constare ex constitutione trigesima Sixti V, qui anno 1586 Officium S. Petri martyris ex Ordine Prædicatorum ritu duplici celebrandum præscripsit: ibi enim Pontifex occasione sancti istius Inquisitoris, quem ob ferventem contra hæreticos zelum laudat, post alia de exordio Inquisitionis ita meminit: Imitatione accensus beati patris Dominici, ut ille perpetuis & concionibus & disputationum congressibus, officioque Inquisitionis, quod ei primum prædecessores nostri Innocentius III & Honorius III commiserant, contra hæreticos mirabiliter se gessit, ita ipse cum nullum iis perditionis filiis movendis locum in omni sermone umquam reliquisset, tum in obeundo Inquisitoris munere sibi litteris Apostolicis commisso, mira quadam diligentia illos insectari atque urgere non destitit. Hoc est præcipuum fundamentum, quo Malvenda, Bzovius, & plerique scriptores Dominicani nituntur.

[305] [quibus Angelus Manrique respondet,] Verum Angelus Manrique in Annalibus Cisterciensibus ad annum 1204 cap. 3 num. 13 huic argumento ita respondet: Una nobis Sixti V auctoritas incutit reverentiam, incuteret metum, si nesciremus, materiam hanc omnino ex illis esse, in quibus successores Petri numquam asserere, nedum definire; sed præcise ad communem, & plerumque ad petentium, mentem loqui in usu habeant: velut qui sensum suum illis permittant, non adstruentes, sed condescendentes sibi propositis. Posset quidem Pontificis sententia, etiam in his, exsequibilem habere auctoritatem, ut non diffinitivam, judicialem, si partibus citatis auditisque, & probationibus atque instrumentis utriusque perpensis, prolata esset. At parte neque audita, neque citata, quid sive potuit seu voluit judicare, quod nobis noceat? Maxime cum specialia hæc instrumenta, quæ extra corpus juris circumferuntur, nedum quæ in solis archiviis Vaticanis abdita latent, in scrinio pectoris habere non censeatur: quare nec eis derogatum vult, quoties de eis non facit mentionem. Quid, quod in eisdem litteris habetur, sanctum Petrum Veronæ primum martyrem occisum ab hæreticis, ob munus inquirendi in eos illi commissum? Et tamen Petrum nostrum de Castro-novo longe ante ab eisdem occubuisse propter eamdem causam, ne ipsi quidem auctores, contra quos disputamus, negare possunt. Sic Cassinenses Floriacensesque de pretioso thesauro corporis sancti patris Benedicti invicem decertantes, Pontificias pro se producunt litteras; quæ dum utrisque officiunt, neutris favent, atque æque ab utrisque repelluntur. Dein subdit plura hujusmodi exempla, de quibus Responsiones Papebrochianæ & Acta nostra Sanctorum variis locis consuli possunt.

[306] Supra citatus Sartorius in Historia elogiali Ordinis Cisterciensis Titulo XXIV pag. 687 hanc Angeli responsionem approbat, [& quas Augustinus Sartorius explicat.] si rigore scholastico procedendum sit. At vero, subjungit, si benigniori genio expendenda sit Sixti Pontificis historica auctoritas, uti poterimus interpretatione; Pontificem asseruisse divo Dominico honorem primi Inquisitoris, in suo videlicet Ordine, non in universa Ecclesia, quod nos absque controversia cum reverentia admittimus. Atque hic conciliationis modus ex ipso epistolæ contextu & Dominicana historia aperte promicat. Asserit pari stylo Sixtus, divum Petrum Veronensem, gloriosum martyrem ex eodem Prædicatorum Ordine, primum martyrem ob munus Inquisitionis, quod exercuerat, ab hæreticis fuisse occisum; & Dominicana Historia lib. 1 cap. 3 affirmat, laudatum Petrum, sacerrimam pro religione victimam, primum suo sanguine sacrosanctum officium Inquisitionis consecravisse. Intellige primum ex sacra Prædicatorum familia, non vero primum simpliciter: ceteroquin verba Pontificis & Historia Ordinis non cohærerent antiquitati & veritati, cum annis quadraginta quatuor ante Petrum martyrem Veronensem, ab hæreticis in odium fidei, atque ob exercitium sanctissimæ Inquisitionis crudeliter interemptus sit S. Petrus de Castro-novo, gloriosissimus ille Christi e Cistercio martyr, quod vel ipsi scriptores Dominicani non disfitentur. Non præsumendus est Pontifex, atque sacer Prædicatorum Ordo correxisse historiam, quæ jam per annos trecentos & amplius vera fuit; sed accipienda sunt verba utriusque in sensu accommodo, in quantum scilicet non præjudicant tertio (Cistercio) cui neque Sixtus, neque Dominicani censendi sunt voluisse in aliquo derogare. Assumendum est hoc loco, velutique collocandum pro idea, juris-consultorum illud dogma: Si actus non valet, ut agitur, valeat, quantum valere potest. Asseruit Sixtus Papa in allegata epistola Dominicum parentem primum Inquisitorem, & quia primus non potuit esse simpliciter, cum eumdem antecesserint Cistercienses nostri, Petrus, Arnaldus, Radulphus; intelligendus est fuisse primus ex suo, quem instituit, Ordine. Et ita quidem similiter ducenda est paritatis ratio & linea a divo Dominico primo Inquisitore; sensu jam explanato, ad divum Petrum Veronensem, primum Inquisitionis martyrem, utrosque primos; at dumtaxat in sua Prædicatorum familia.

[307] Arbitramur, hanc oblatam litis componendæ conditionem a Dominicanis non admittendam; [Si disceptatur de nomine Inquisitoris] quandoquidem Malvenda loco superius citato juxta communem Ordinis traditionem diserte pronuntiavit, S. Dominicum non in Ordine suo dumtaxat, sed primum Inquisitorem fuisse in Ecclesia Dei. Quare Ludovicus de Sousa & Franciscus Arauxo, aliique Dominicani postea distinxerunt (hanc distinctionem Angelus rotunde evasionem appellat) inter Legatos Apostolicos & Inquisitores, & S. Petro de Castro-novo titulum Legati Apostolici concedunt, Inquisitoris denegant, quem posteriorem sancto suo Patriarchæ præ omnibus tribuendum censent. At Angelus in Annalibus Cisterciensibus ad annum supradictum ex variis Innocentii III litteris probat, Arnaldum cum sociis specialiter destinatum fuisse ad exstirpandam hæreticam pravitatem, eisque a Pontifice in provinciis Galliæ Narbonensis, & vicinis etiam diœcesibus, si quæ sunt hæreticorum labe pollutæ, concessam esse plenam facultatem faciendi ea omnia, quæ ab Inquisitoribus fidei contra hæreticos postea fieri consueverunt.

[308] [quod aliqui antiquis hæreticorum expulsoribus tribuunt,] Habemus itaque in his Innocentii III litteris officium Inquisitorum, etiamsi ipsum Inquisitoris vocabulum in iis non sit expressum. Unde etiam minime mirum est, Cistercienses illos & S. Dominicum ex officio, quod gerebant, ab auctoribus posteriorum temporum secundum phrasim suæ ætatis Inquisitores nominari. Sic Johannes de Poelde, Canonicus senior ecclesiæ Hamelensis, qui anno 1374 Chronicon ejusdem ecclesiæ conscripsit, S. Bonifacio, Germanorum apostolo, tribuit titulum Inquisitoris, dum apud Meibomium tomo 2 Rerum Germanicarum pag. 513, & apud Menckenium inter Scriptores Rerum Germanicarum, præcipue Saxonicarum, iterum editus, tom. 3 col. 820 hæc narrat: Hic athleta & præliator Bonifacius triginta tres annos in episcopatu Moguntinensi viguit, Francos, Bavaros, Thuringos, Hessiones, Frisiones ad veram fidem convertit. Auctoritate Apostolica Inquisitor hæreticæ pravitatis exstiterat, unde adjutorio dicti regis Pipini multos hæreticos exterminavit, & igni tradidit comburendos. Certe seculo octavo, quo S. Bonifacius ille laurea martyrii coronatus est, tales hæreticorum impugnatores nondum titulo Inquisitorum appellabantur. Quare Johannes iste Canonicus potius ad rem, quam ad nomen attendit, & juxta communem seculi sui usum sancto huic hæreticorum exterminatori titulum Inquisitoris adscripsit. Sic etiam Majores nostri die V Martii S. Petrum de Castro novo magis ex re, quam ex nomine, primum Inquisitorem fidei appellarunt.

[309] [potius ad officium quam ad titulum attendentes,] Videtur etiam huc respexisse Paulus Sherlogus noster, dum tomo 3 Cogitationum in Cantica Canticorum, Vestigatione 34, num. 31 juxta bullam Sixtinam S. Dominico titulum primi Inquisitoris tribuit. Sed ibidem post relatum bullæ Sixtinæ fragmentum mox subjungit sequentia: Verum si Inquisitores, eos intelligere præstat, quibus ampla facultas adversus hæreticos concessa ex speciali summorum Pontificum motu, eam sane indultam potestatem ante sanctum Dominicum, Montis-frigidi * cœnobii Cisterciensis abbati, Innocentii directæ ad eumdem litteræ indicant. Si igitur Prædicatores relinquant quæstionem de nomine, de quo nobis fusius disputare non lubet, & cum Cisterciensibus de re convenerint, libenter admittemus, S. Dominicum in Ordine suo primum Inquisitorem hæreticæ pravitatis ab Arnaldo abbate constitutum fuisse. Hinc forte Joannes Azor noster Part. 1 Institutionum Moralium lib. 8 cap. 18 quæst. 1 dicit, munus Inquisitionis quadam ex parte primum S. Dominico fuisse demandatum. Dum vero Dominicani aliique scriptores asserunt, illud officium ei postea ab Innocentio III & Honorio III immediate confirmatum fuisse, assertionem suam ex ipsis istorum Pontificum litteris, aut saltem ex antiquis auctoribus, probare deberent.

[310] [id neutri Sancto stricte adscribendum est;] Quod si Cistercienses & Dominicani de primo & stricte dicto Inquisitoris titulo litigare pergant, eumque alterutri Ordinis sui Sancto dandum contendant, utrique hoc nomen abjudicabimus cum Echardo, qui tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 88 de illa re sic disserit: Hac occasione quæritur, an sanctus Dominicus hæreticorum censor, &, ut aiunt, Inquisitor fuerit, institutus? Breviter respondeo, certum esse apud omnes hoc munere non functum, imo nec ullum alium id gessisse ante concilium Lateranense quartum. Hinc illi graviter allucinantur, & gestorum ejus ætatis prorsus ignaros se produnt, qui Petrum de Castello-novo primum Inquisitorem fuisse asserunt. Legatus ille Apostolicus fuit adversus Albigenses; sed non ideo Inquisitor dicendus; alioquin legati omnes, imo omnes episcopi, quibus ex jure competit in hæreticos animadvertere, Inquisitores dicendi essent, quod nescio, an facile paterentur. Echardus hic agit de stricto Inquisitoris nomine: si enim rem ipsam inspiciamus, omnes episcopi ex jure & officio sunt Inquisitores hæreticæ pravitatis. Dum autem addit, se nescire, an id facile paterentur, juxta consuetudinem patriæ suæ loquitur: nam in Hispania & Lusitania summi præsules titulum Inquisitorum non dedignantur.

[311] Tum ibidem sic pergit: Sed est quid amplius. Nempe Petrus nullum revera Inquisitionis actum exercuit; [hoc tamen munus non desinebat in S. Petro de Castro-novo,] an, & qui essent, hæretici, scrutandum non habuit: tum enim palam se prodebant fidei Catholicæ hostes, adversus legatos Apostolicos, iisque subministrantes prædicatores, locis condictis ex æquo publice disputabant, suos errores pro virili propugnabant; ullum hæreticum Albigensem ad annum usque ad MCCIX captum, ullum brachio seculari traditum. ullum morti addictum, nulla est memoria. Legati Apostolici eorumque adjutores patientiam solam hæreticis objecerunt, & cum paterentur, non comminabantur: imo ipse Petrus de Castello-novo ab Albigensibus, quibus tamen nihil umquam vel minimum intulerat mali, quos solum ad fidem revocare studuerat, impie interfectus est, verus Christi martyr & innocens victima, circa finem anni MCCVIII.

[312] At Echardus nimis restricte hic explicat munus S. Petri (de re disputamus, [etsi potestatem suam actu exercere non posset.] & circa nomen Inquisitoris, tunc nondum usurpatum, cum illo consentimus) quasi id in exercitio inquirendi, capiendi, ac puniendi hæreticos tantummodo consisteret. Legati Apostolici ab Innocentio III potestatem hæc omnia faciendi acceperant, ut patet ex litteris istius Pontificis, quæ apud Angelum Manrique in Annalibus Cisterciensibus ad annum 1204 cap. 2 integræ exstant, & in quibus Pontifex ibidem num. 10 post alia sic loquitur: Discretioni vestræ per Apostolica scripta mandantes, quatenus omnes pariter ad exstirpandam hæreticam pravitatem in nomine Domini procedatis, ut ad ovile Christi oves reducatis errantes, & si quæ in contumacia sua forte persistant, … satanæ in interitum traditas nuntietis, & expositas personas eorum exsilio, & judicio seculari, & bona confiscationi subjecta &c. An igitur juxta Echardum hæc omnia exsecutioni mandanda sunt, ut quispiam Inquisitor, aut ad hæresim exstirpandam legatus dicatur? An talis esse desinet, si similes actus judiciarios per accidens exercere non possit? An denique potestas illius diminuitur, eo quod majori principum potentia, aut aperta hæreticorum rebellione, exercitium officii ejus impediatur?

[313] Interim audiamus Echardum, qui ratiocinium suum ita prosequitur: [Echardus hanc quæstionem] Jam vero ab anno MCCIX, quo Cruce-signati in Occitaniam venerunt, ad concilium usque Lateranense nulla etiam hæreticorum perquisitio apparet. Bello acri, fateor, hæretici oppugnabantur, sæpius vincebantur; sed ipsi non se occultabant, imo fortiter & animose resistebant, & aliquando superiores erant. Tum quidem multi rebelles ac in errore pertinaces flammis addicti, sed a principibus & ducibus Cruce-signatorum hæ strages fiebant; in his primorum Prædicatorum, & speciatim beati Dominici, assensus non petebatur. Huic multas contumelias illatas, multas structas insidias legimus; vim vi repulisse, non legimus, imo martyrii sitibundum, intrepidum apud eos mansisse; quod cum illi viderent, & persequi desierunt. Ut Christo & Ecclesiæ reconciliarentur, hortabatur indefesse; quos ob paupertatem hæreticis addictos noverat, iis necessaria ministrabat; apud nobiles feminas aliquando hospitabatur, ut sancta sua austeraque vitæ ratione ab hæresi revocaret, & tandem obtinebat: conversis vel de fide periclitantibus monasterium erexit, in quo secure viverent, & in fide Catholica instruerentur. Hæc non inficiamur; sed paragrapho præcedente ex narratione Constantini Urbevetani aliorumque eruimus, S. Dominicum præterea alios actus judiciales contra pertinaces hæreticos exercuisse.

[314] [variis digressionibus involvit,] Non multum ad rem faciunt ea, quæ Echardus antecedentibus ita subjungit: In concilio Lateranensi sui officii moniti sunt episcopi, ac in primis ut quisque hæreticos a sua diœcesi ejicere satageret: unde Inquisitorem tum beatum Dominicum delegatum nemo statuit. At quamvis in concilio Lateranensi ad ejiciendos a sua diœcesi hæreticos incitati fuerint episcopi, tamen Innocentius III antea jam miserat Arnaldum, aliosque monachos Cistercienses ad exstirpandam hæreticam pravitatem, quia tunc varii præsules negligentius munere suo fungebantur, ut Pontifex ille in iisdem litteris, quarum fragmentum supra dedimus, post alia indicat hoc modo: In mercenarium ergo pastor degenerat, dum pascens, non populum, sed se ipsum, quærit in ovibus lac & lanam; nec lupis in ovile insurgentibus se opponit, nec se objicit obicem aut murum pro domo Domini ascendentibus ex adverso; sed, quia mercenarius est, conversus in fugam, cum possit perturbare perversos, & negligat, eorum convincitur iniquitati favere. Cumque declinaverint fere omnes, & facti simul inutiles sint quamplures, vix est, qui cum Moyse causam Dei gladio in populo exsequatur &c. Litteræ integræ videri possunt apud Angelum Manrique loco supra citato, ubi etiam epistola ejusdem Pontificis ad regem Francorum tunc data legi meretur. Hinc colligimus, S. Dominicum eo tempore facile potuisse subdelegari ab Arnaldo Cisterciensi ad examinandos & plectendos hæreticos obstinatos, sicut auctoritate ejusdem tunc illis resipiscentibus canonicam pœnitentiam imponebat.

[315] [qui tamen primum Inquisitoris officium S. Dominico abjudicat,] Solidiora sunt Echardi argumenta, quæ jam sequuntur: An vero post concilium, inquit, hoc ei (videlicet S. Dominico) munus impositum fuerit, dubium. Affirmant aliqui, & litteras hujus institutionis se vidisse testantur, quas deperditas dolent. Negant alii, nec argumentis carent: primo quod nullum in Actis Vaticanis ejus ætatis supersit instituti hujus officii vestigium. Secundo omnes illorum temporum historiæ ecclesiasticæ, vel etiam Vitæ beati Dominici scriptores altum de tribunali Inquisitionis tum constituto servant silentium. Tertio mox a Lateranensi synodo finita hæretici in Occitania prævalere cœperunt, & annis sequentibus superiores Catholicis fuerunt, usque quo illa provincia regi Franciæ cessit, quod non nisi post mortem beati Dominici evenit; adeo ut, illo vivo, nulla fuerit erigendi hujus tribunalis libera facultas. Quarto quia post illam synodum beatus Dominicus non vitam statariam ullibi egit, præsertim in Gallia, quod tamen ad hujus tribunalis erectionem & officii exsecutionem necessarium erat; sed in continua concursatione fuit, Ordinis sui stabiliendi causa, in Galliam & Italiam pluries eundo & redeundo, Hispaniam postea, tum & Parisios petendo, Bononiæ denique sedem figendo, ubi tamen vix paucis mensibus hærebat, alternis exiens, ubique verbum reconciliationis ad ultimum usque spiritum populis annuntians, sed nullum tribunalis Inquisitionis actum exercens, saltem quem prodant historici.

[316] Denique quia hujus tribunalis erectio a scriptoribus Gregorio IX asseritur, [& illud tribuit Conrado Marpurgensi in Germania,] qui illud in Teutonia primum instituit, ac magistro Conrado Marpurgensi commisit anno circiter MCCXXXI. Bzovius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 1231 num. 17, Malvenda in Annalibus Prædicatorum ad annum 1233 cap. 15 & sequentibus, Malpæus in Palma fidei pag. 13 & 14, Fredericus Steil in Viridario Germanico ad diem XXVI Septembris, aliique scriptores. Dominicani de Conrado illo passim agunt, eumque Ordini suo & numero Beatorum adscribunt. Sed Echardus tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 487 inter alia de eo sic scribit: Hunc post Trithemium in Chronico Hirsaugiensi & Spanheimensi, & Leandrum Albertum fol. 55 Ordini Prædicatorum accensent nostrates: sunt ex adverso, qui Ordini Minorum asserunt; cum revera neuter fuerit; sed sacerdos in seculo degens, votis religiosis numquam astrictus, sui vir plane juris ac omnino liber, beneficiorum ecclesiasticorum capax, licet omnia constantissime repudiarit sæpius oblata. Deinde ibidem & pagina sequente id pluribus probat. Ceterum quod attinet ad titulum Beati, Albericus, trium Fontium monachus, in Chronico suo ad annum Christi 1233, & Trithemius in Chronico Hirsaugiensi ad eumdem annum de indiscreto illius zelo parum honorifice loquuntur, quorum narrationem discutere non est hujus loci. Quare ad propositum nostrum redeamus.

[317] Echardus tomo 1 pag. 88 ex mutilo Bernardi Guidonis textu probat, [ac deinde sodalibus suis Tolosanis,] curam Inquisitionis contra hæreticos anno 1233 primum datam esse Dominicanis in urbe Tolosana, ibique F. Petrum Cellani & F. Guilielmum Arnaldi primos Inquisitores a Gregorio IX Pontifice constitutos fuisse. Integrum illud testimonium inter Scriptores Rerum Italicarum, nuper Mediolani editos, tomo 3 col. 573 legi potest. Sed cum Bernardus Guidonis haud dubie id transcripserit ex Chronico Guilielmi de Podio Laurentii, malumus id referre similibus verbis hujus auctoris, qui de rebus Albigensium cap. 43 rem eadem fere phrasi sic narrat: In diebus autem legationis ejusdem episcopi Tornacensis per summum Pontificem commissa est Fratribus Ordinis Prædicatorum Inquisitio in his terris contra hæreticos facienda; fueruntque ad hoc deputati Frater Petrus Cellani & Guillelmus Arnaldi, qui Tolosæ quosdam, quos facilius convinci posse præsumebant, citaverunt, & convictos hæreticos judicaverunt; sicque paulatim cœpit majores quosdam Inquisitio prævenire: factumque est, ut nonnulli dorsa paliosa * habentes, cœperint difficultates opponere, quibus possent Inquisitionis officium impedire, quod adeo profecit in pejus atque prævaluit, quod Inquisitores villam exire idemque episcopus cogerentur, & etiam totus Conventus Fratrum Prædicatorum una nihilominus est ejectus.

[318] [quæ opinio ejus aliunde confirmatur,] Addimus, id ipsum confirmari potuisse ex antiquioribus Vitis Fratrum, in quibus Gerardus de Fracheto Part. 5 cap. 1 § 1 sic scribit: Cum Ordo Prædicatorum a beato Dominico contra hæreses & errores specialiter fuerit institutus, & Tholosæ fere quadraginta annis Fratres de partibus illis in fame & siti, in frigore & nuditate, & in tribulationibus multis certaverunt contra illos & contra tyrannos, qui hæreticos defendebant, TANDEM a beatæ memoriæ Papa Gregorio nono Inquisitio contra dictos hæreticos & eorum fautores Fratribus per Provinciam est commissa, propter quam Fratres se multis periculis exposuerunt. Ipse Flaminius in Vita S. Dominici fol. 15 hanc opinionem sequitur, dum de eodem Petro Cellani hæc narrat: Fuit hic primus in Tholosanis cum Guilielmo magnæ integritatis & animi viro adversus hæreticos a Sede factus Apostolica Inquisitor anno MCCXXXIII. At hic auctor videtur sui oblitus: alibi enim asserit, S. Dominicum in iisdem partibus Tolosanis fuisse primum Inquisitorem, ut supra num. 302 retulimus.

[319] [& ex ipso elogium S. Dominici refertur.] Etiamsi ob rationes hactenus allatas cogamur S. Dominico officium primi Inquisitoris abjudicare; tamen libentissime ad gloriam ejusdem Sancti cum Echardo hunc paragraphum ita finimus: Ceterum qui ita sentiunt, ait, beatum Dominicum tamen agnoscunt perfectum Inquisitorum exemplum innocentia & austeritate vitæ, accurata sanctarum Scripturarum & sacrorum canonum peritia, ardentissimo pro Christi sponsæ Ecclesiæ decore zelo, odio in errores, in errantes caritate insuperabili, patientia in persecutionibus læta & gloriante, constantissima in Sedem Apostolicam devotione, animo ad effundendum pro fide sanguinem paratissimo, virum denique omni virtutum genere fulgentem, quibus alterum se sui seculi Paulum exhibuit. Quæ vero ego hactenus, hæc tantum relative scribo: nam de munere Inquisitoris, quid certum ac tenendum, a sapientioribus, & rerum Ordinis peritioribus, libens docebor. Licet nos non tantum hæc relative scribamus, sed revera sentiamus, neque S. Petrum de Castro-novo, neque S. Dominicum umquam nomine (de re facile inter nos conveniet, ut supra indicavimus) Inquisitorum insignitos fuisse, tamen ab eruditis viris & studio partium alienis libenter discemus, an in hoc judicio a veritate aberraverimus.

[Annotata]

* lege Fontis frigidi

* Bern. Guid. paleosa

§ XVIII. An Sanctus instituerit Ordinem de Militia Jesu Christi, qui postea in tertium Ordinem de Pœnitentia mutatus sit?

[De militia Christi, quam Sanctus instituisse dicitur,] Non convenit inter scriptores Dominicanos, quo tempore S. Dominicus sacram illam Militiam erexerit: quidam enim innuunt, id factum esse, quando Sanctus adhuc in partibus Tolosanis degebat; alii vero institutionem istius Ordinis militaris usque ad annum Christi 1219 vel 1220 differunt. Si Ordo ille umquam ab ipso Sancto institutus fuerit, ob conjecturas infra allegandas probabilius opinamur, id contigisse in urbe Tolosana, & propterea illam quæstionem hoc loco examinamus. Malvenda ingenue fatetur, tempus istius institutionis sibi ignotum esse, & in Annalibus Prædicatorum ad annum Christi 1221 cap. 19 de hac re ita scribit: Inter præclara & eximia facta sancti Dominici, dum hic in terris vixit, quæ tamen certa temporis nota consignari non potuerunt, merito numerari debet institutio Ordinis Fratrum & Sororum de Militia Jesu Christi, seu de Pœnitentia beati Dominici. Ea de re nunc ex professo tractaturi, non aliis verbis utemur, quam ipsismet publicis & authenticis, quæ F. Vincentius Bandellus, & F. Vincentius Justinianus, uterque Magister Ordinis, in volumine nostrarum Constitutionum, tamquam in publica Religionis Acta & monumenta inseruerunt. Tum longam hujus institutionis narrationem excerpit ex illis Constitutionibus, quas simul cum aliis Prædicatorum privilegiis Mediolani anno 1505 editas habemus. Sed cum duo illi editores, & Magistri generales, quos ibidem nominat, majorem historiæ illius partem hauserint ex Raymundo Capuano, seniore ejusdem Ordinis Magistro generali, infra fontem ipsum adibimus, & ex eo qualicumque hujus traditionis argumenta depromemus.

[321] Malvenda his verbis indicat, Ordinem de Militia Jesu Christi, [præter alios neotericos, Antonius Senensis,] & de Pœnitentia unum eumdemque esse, quamvis decursu temporis nomen mutatum fuerit, cui opinioni plures assentiuntur. Attamen Antonius Senensis videtur dubitare, an non sint duo distincti Ordines, dum in Chronico Prædicatorum pag. 13 inter alia S. Dominici gesta de institutione istius Militiæ sic loquitur: Per idem tempus quemdam alium pium vivendi modum instituit in unius & alterius sexus personarum gratiam, quo quibusdam certis legibus domino Deo famularentur, de propria salute soliciti, ac proximorum etiam memores; & quidem viri armis corporalibus pro fidei defensione se pugnaturos devovebant; feminæ autem, exhortationibus & aliis spiritalibus armis. Hi primo dicti sunt confratres de Militia Jesu Christi; postmodum vero de Patrum Ordinis consensu & dispositione (cessante etiam militiæ corporalis ratione saltem pro parte) dicti sunt confratres de Pœnitentia beati Dominici (nisi forte melius sentiant, qui horum & illorum diversam fuisse institutionem autumant) & successu temporis hi de tertio habitu vel Ordine divi Dominici nuncupari cœperunt, quæ nomenclatura in hodiernum usque diem in plerisque locis perdurat.

[322] Philippus Bonannius noster in Catalogo Ordinum militarium cap. 55 institutionem ejusdem Militiæ S. Dominico tribuit, [& Philippus Bonannius noster meminerunt;] & in Catalogo Ordinum Religiosorum Part. 2 cap. 48 similia repetit, tertiumque Ordinem de Pœnitentia ex hac Militia ortum esse significat his verbis: Sanctus Dominicus videns jura Ecclesiæ ab hæreticis usurpata, præcipue in regione Tolosana, instituit quamdam Militiam virorum, qui juramenta præstabant, se, suaque bona exponendi, ut hæretica pravitas evinceretur. Ut autem a conjugibus impediri non possent, etiam uxores jurabant, se viros non impedituras. Vocavit autem eos Fratres de Militia Christi, utque aliquo signo dignoscerentur, præscripsit, ut tam viri quam feminæ album & nigrum colorem semper haberent in vestibus. Post mortem sancti Dominici hi Fratres decreverunt mutare nomen, & vocari Fratres de Pœnitentia, eo quod hæreticis deficientibus, necessaria non videretur pugna, nisi interior. Cessavit post sanctum Petrum martyrem hæc pia turba virorum; sed remansit in mulieribus, quibus P. Munio, natione Hispanus, vivendi modum præscripsit juxta documenta sancti Dominici, qui vocatur regula tertii Ordinis, licet hic regularis non sit: non enim profitentur tria vota Religionis In aliquibus tamen locis inveniuntur congregationes ejusmodi mulierum, quæ etiamsi vota publica non profiteantur, vivunt simul in aliqua domo inclusæ instar monialium. Earum vestem exposita imago demonstrat, scilicet tunicam & scapulare alba, & pallium nigrum capiti impositum, usque ad pedes protensum: quamobrem hæ sorores dicuntur etiam MANTELLATÆ, ut testatur P. Raymundus Capuanus in Vita sanctæ Catharinæ Senensis &c.

[323] [at Raymundus Capuanus, Magister Ordinis Prædicatorum,] Nunc illam institutionis ac mutationis historiam confirmabimus testimonio Raymundi Capuani; sed ut prius viri hujus ætatem ac merita noveris, audi pauca ex scriptore anonymo Ordinis Prædicatorum, qui apud Edmundum Martene tomo 6 Collectionis amplissimæ col. 387 tale ei texuit elogium: Anno Domini MCCCLXXX electus fuit Bononiæ in Magistrum generalem Ordinis vigesimum tertium pro obedientia Urbani VI Frater Raymundus de Capua, magister in theologia, vir sanctus & doctus, qui fuit confessor sanctæ Catharinæ de Senis. Hic pater cœpit Ordinem reformare in Conventu sancti Dominici de Venetiis, a quo postea & Lombardia & Tuscia & Sicilia & Trinacria & Hollandia, Hungaria & Alemannia, Hispania & Francia pro magna parte reformatæ sunt. Hic Ordinem rexit annis XIX, & in Conventu Nurembergensi provinciæ Theutoniæ totus contractus, ad Dominum migravit anno Domini MCCCXCIX. Plura de eo, ac varia illius fortuna apud Echardum tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 679 & sequentibus videri possunt.

[324] [originem istius mïlitiæ,] Porro iste Raymundus, quem hactenus primum hujus traditionis assertorem certum agnoscimus, in Vita S. Catharinæ Senensis cap. 8, apud nos ad diem XXX Aprilis, sive tomo III hujus mensis, pag. 871 & sequente, originem istius Ordinis ita explicat: Cunctis volentibus legere, præsens per capitulum notum facio, prout legi pariter & audivi a fide dignis in diversis Italiæ partibus, gestaque beatissimi Patris nostri testantur. Ipse gloriosus fidei Catholicæ pugil ac Christi athleta beatus Dominicus, sicut sacer zelator boni status Ecclesiæ militantis, quamvis per se & suos Fratres, tam in Tolosa, quam in Lombardia hæreticos triumphaliter debellasset, ita ut, sicut tempore suæ canonizationis coram summo Pontifice probatum legitime fuit, centum millia hæreticorum & ultra conversi fuerunt tantum in Lombardia, tam doctrina quam miraculis ejus, nihilominus tam valde infecerat mentes hominum, dictorum hæreticorum venenosa doctrina, quod fere omnia jura ecclesiarum erant per laïcos, qui possidebant ea tamquam jure hereditario, sicut & (proh dolor!) hoc in multis ejusdem Italiæ partibus actitatur.

[325] [progressum,] Ex hoc cogebantur pontifices mendicare, nec ullam habebant potentiam, per quam possent errori resistere, nec etiam clericos aut pauperes valebant secundum officii sui debitum, nutriendo juvare: quod sanctus Pater cernens zelotypa mente, & sustinere non valens, qui pro se suisque sequacibus eximiam elegerat paupertatem, cœpit pro Ecclesiæ divitiis decertare. Advocans igitur aliquos laicos Deum timentes, & sibi notos, cœpit cum eis tractare de ordinanda quadam sancta militia, quæ haberet jura ecclesiarum recuperare, simul & defensare, nec non & fideliter resistere hæreticæ pravitati; quod & factum est: nam illos, quos voluntarios reperit, sic induxit, quod juramentum præstabant ei, cuncta se, quæ dicta sunt, facere juxta vires, & propter hoc exponere tam personam, quam illa, quæ possidebant. Ut autem a conjugibus hoc opus sanctum impediri non posset, faciebat etiam conjuges seu uxores eorum jurare, quod viros non impedirent, sed juxta modum suum cooperarentur eis in omnibus possibilibus sibi; promittebatque Sanctus utrique parti copulæ, servanti hoc, secure vitam æternam; vocavit autem eos Fratres de Militia Jesu Christi.

[326] Verum ut per aliquod saltem signum secernerentur a ceteris laïcis, [spiritualia exercitia,] & aliquid super erogatorii operis adderent super consuetudinem aliorum, dedit colorem habitus proprii, ut scilicet tam viri quam mulieres, quacumque figura vestium uterentur, album tamen semper portarent & nigrum, ita quod uterque color exterius appareret ad innocentiæ & humilitatis indicium. Insuper assignavit eis quemdam taxatum numerum Dominicæ orationis & salutationis Angelicæ, quem pro qualibet hora canonica quotidie deberent perficere orando, ut a divino officio non vacarent. Papebrochius ad hunc Raymundi textum recte notavit, hoc loco non indicari Psalterium seu Rosarium Deiparæ, quod scriptor eidem assuetus clarioribus & paucioribus verbis expressisset. Unde ibidem observat, ab Alberto Carmelita præscriptum fuisse Fratribus litteras ignorantibus, certum Dominicarum orationum & salutationum angelicarum numerum, qui a Rosario discrepat. Sic in ipso Prædicatorum Capitulo, quod Bizuntii anno 1303 celebratum est, indicuntur sacerdotibus Ordinis Missæ pro vivis & defunctis, & decernitur, ut pro qualibet Missa superius posita quilibet Frater clericus non sacerdos septem psalmos cum letania, & quilibet Conversus centum Pater noster cum totidem Ave Maria dicant, quemadmodum apud Edmundum Martene in Thesauro novo Anecdotorum tomo 4 Col. videre est.

[327] Deinde Raymundus Capuanus ibidem narrationem suam sic prosequitur: Hoc facto, postquam beatus Pater, [& mutationem] relicto carnis onere, migravit ad cælum, & crebrescentibus ejus miraculis, Sedes Apostolica ipsum Sanctorum annotans catalogo, honorandum exhibuit universis. Fratres hi & Sorores, dictæ de Militia Jesu Christi, volentes Ordinatori suo jam glorioso singularem reddere gratiam & honorem, decreverunt mutare nomen, & vocari Fratres de Pœnitentia beati Dominici. Induxit etiam eos satis ad hoc, quod beatissimi Patris meritis atque miraculis, nec non & Fratrum ejus laboriosa doctrina jam pestis hæretica & pene defecerat, & necessaria non videbatur multum amplius pugna exterior; sed restabat tantum, ut per pœnitentiam cum hoste interiori pugnarent, propter quod nomen Pœnitentiæ etiam singulariter elegerunt. Demum crescente quotidie turma Prædicatorum fidelium, inter quos velut matutinum astrum resplenduit martyr & virgo Petrus, qui occisus plures hostium conculcavit, quam vivens, deleta est quasi totaliter turba vulpecularum, demoliri cupientium vineam Domini sabaoth, redditaque fuit pax, faciente Domino, Ecclesiæ sanctæ Dei: quamobrem causa illius militiæ cessavit ex toto, ac per consequens & effectus.

[328] [in tertium Ordinem de Pœnitentia,] Verum decedentibus hujusmodi status viris, feminæ remanentes propter religiosam vitam, quam cum viris tenuerant, amplius nubere non audebant; sed statum, quem servaverant, continuabant usque ad mortem. Hoc cernentes aliæ non hujusmodi status viduæ, quæ decreverant viduitatem servare, cœperunt dictas Sorores de Pœnitentia beati Dominici velle sequi, & earum observantiam pro remedio suorum peccaminum imitari: unde paulatim crescentes in diversis locis Italiæ, coëgerunt Fratres Prædicatores ibidem morantes ad informandum eas de modo vivendi, quo a beato Dominico fuerat institutus. Quia vero modus ille strictus non erat, quidam sanctæ memoriæ Pater, qui totius Ordinis curam gerebat, vocatus Frater Munio, natione Hispanus, modum illum vivendi redegit in scriptis, quem hodie habent, & Regulam vocant; quamvis proprie regula dici non debet, quia nec ille status proprie de se regularis dicitur, ex quo tria vota in qualibet Religione principalia non includit.

[329] [satis fuse describit,] Porro crescentibus numero & merito prædictarum Sororum in diversis locis Italiæ, felicis memoriæ dominus Honorius Papa, hujus nominis quartus, sentiens odorem bonæ famæ ipsarum, concessit eis per bullam, quod tempore interdicti possent in ecclesia Fratrum Prædicatorum audire divina. Item dominus Papa Joannes XXII, postquam promulgaverat Clementinam contra Beginas pariter & Begardos, declaravit per bullam suam, illam decretalem non debere intelligi de Sororibus dictis de Pœnitentia beati Dominici per Italiam constitutis, nec per ipsam statui earum fuisse quomodolibet derogatum. Nunc igitur, lector, habes, quare in præsentiarum status in solis feminis reperitur, & quare Sorores illæ responderant prima vice, se non consuevisse recipere virgines, sed tantummodo viduas probatas. Hæc autem, quæ scripsi, in diversis Italiæ partibus pro majori parte reperi scripta; quædam vero, licet pauca, percepi audiens & inquirens a fide dignis utriusque sexus antiquis Fratribus Prædicatoribus, & Sororibus de Pœnitentia beati Dominici.

[330] [qui hactenus noscitur primus illius traditionis testis,] Hic est antiquissimus auctor, quem hactenus invenire potuimus, qui institutionem Ordinis de Militia Jesu Christi S. Dominico diserte adscribit. Neque antiquiorem hujus traditionis assertorem invenerunt duo illi Dominicani, qui in supra memorato Tractatu, quem Constitutionibus Prædicatorum adjunctum esse diximus, de initio ejusdem Militiæ apud nos fol. 1 ita testantur: Pateat universis fidelibus, qualiter ego Frater Thomas de Senis una cum reverendo patre & magistro Fratre Bartholomæo de Senis, ambo de Ordine Prædicatorum, anno Domini MCCCCXXII in Venetiis existentes, & quantum valuimus diligentius inquirentes de regula sive statu Fratrum & Sororum de Militia Jesu Christi de Pœnitentia beati Dominici, invenimus, quantum ad initium ejusdem regulæ, taliter se habere, sicut patet in Legenda beatæ Catharinæ de Senis supradicta capitulo VIII, ubi sic dicitur. Tum ibidem sequitur interpolata Raymundi Capuani narratio, quam nos supra genuinam exhibuimus. Si duo illi Prædicatores anno 1422 post diligentem inquisitionem invenissent vetustiora hujus institutionis monumenta, haud dubie ea etiam retulissent, aut saltem assignassent. Attamen non dubitamus, quin Raymundus Capuanus tempore suo antiquiora instrumenta viderit, cum id ipse testetur. Sed utinam verbo indicasset, cujus ætatis & auctoritatis illa essent! Quapropter opinionem Raymundi non omnino rejicimus; at quiæ veteres biographi illam Militiæ institutionem S. Dominico non attribuunt, & Raymundus Capuanus sesquiseculo post Sanctum vixit, eamdem secure admittere non audemus.

[331] Forte RR. PP. Dominicani dicent, antiquiora hujus rei testimonia exstare, [cum diploma Gregorii IX, quod Prædicatores pro se citant,] cum ex veteribus Romanorum Pontificum diplomatibus constet, tertium illum Ordinem sub Honorio III & Gregorio IX floruisse, ut Malvenda in Annalibus ad annum Christi 1228 cap. 2 asserit his verbis: Florentem jam per hæc tempora tertium illum Ordinem, de Pœnitentia nuncupatum, a beato patre Dominico, uti superius vidimus, institutum, & ab Apostolica Sede approbatum, Gregorius Papa exemplo prædecessoris sui peculiaribus favoribus prosequendum duxit, datis hoc anno Apostolicis litteris in hanc sententiam. Dein Malvenda exhibet ipsam epistolam, quam Gregorius IX Papa dedit Laterani tertio Kalendas Aprilis Pontificatus sui anno secundo, id est Christi 1228 vel 1229, & in qua universis Fratribus de Pœnitentia per Italiam constitutis concedit quædam privilegia exemplo sui decessoris, de quo ibidem sic meminit: Sane felicis recordationis Honorius Papa, prædecessor noster, attendens vos fructus pœnitentiæ facientes ab hujus seculi filiis angustiis inexquisitis affligi, per hoc fovendos esse, laudabili actione Religionem vestram amplexans in visceribus Jesu Christi, prosecutus est gratia speciali &c. An hæc, inquies, non satis antiqua vobis videntur?

[332] Respondemus, non immerito dubitari posse, [videatur spectare ad tertium Ordinem S. Francisci;] an hoc Gregorii IX diploma ad Fratres de Pœnitentia S. Dominici pertineat: nam Waddingus in Annalibus Minorum ad annum Christi 1229 num. 33 putat, illud datum esse ad Fratres de Pœnitentia S. Francisci; & propterea ibidem de hac re sic affirmate loquitur: Propitius hoc anno Pontifex instituto Pœnitentum seu tertii Ordinis, cujus professoribus concessit grave & honorificum diploma, in quo eos liberat a gravaminibus & juramentis publicis præstandis, quod privilegium testatur jam a suo antecessore Honorio concessum. Incipit: Detestanda humani generis. Datum Laterani III Kalendas Aprilis, Pontificatus anno secundo. Waddingus post tomum 1 Annalium suorum in Regesto Pontificio pag. 3 & 4 exhibet integram Gregorii IX epistolam, quæ omnino similis est ei, quam Malvenda loco supra assignato in Annalibus suis edidit, ut utramque inter se conferre volenti evidenter apparebit.

[333] In hac controversia de diplomate Honorii III & Gregorii IX (alia hic discutienda non suscipimus) Franciscanis favet primo silentium S. Antonini, [ut argumentis quibusdam probatur,] qui Part. 3 Chronicorum tit. 23 cap. 14 § 2 originem hujus tertii Ordinis sui ex Raymundo Capuano breviter refert, & exemplo hujus tacet de litteris Honorii III & Gregorii IX, etiamsi ibidem privilegia posteriorum Pontificum Romanorum studiose recenseat. Secundo favet illis consuetudo Romanorum Pontificum, qui tertiarios S. Francisci simpliciter Fratres de Pœnitentia appellare solent, ut ex altero ejusdem Gregorii IX diplomate apud Waddingum in citato Regesto Pontificio pag. 5 apparet; dum autem tertio Ordini Prædicatorum privilegia concedunt, illum communiter nuncupant de Pœnitentia S. Dominici, & expresse addunt nomen sancti Dominici, ut ab alio tertio Ordine Franciscano de Pœnitentia distinguatur, quemadmodum patet ex variis Pontificum diplomatibus, quæ reverendissimus Magister Vincentius Bandellus anno 1505 cum Constitutionibus Prædicatorum excudi jussit. Denique Raymundus Capuanus, S. Antoninus, & anonymus Dominicanus apud Edmundum Martene tomo 6 Collectionis amplissimæ col. 348 & 349 hæc duo diplomata tertio suo Ordini tacite abjudicant, dum unanimi consensu narrant, Fratres de Militia Jesu Christi nomen mutasse, & ad honorem sui Institutoris appellari voluisse Fratres de Pœnitentia sancti Dominici, postquam hic catalogo Sanctorum solenniter adscriptus esset: cum enim S. Dominicus anno Christi 1234 in numerum Sanctorum relatus sit, quomodo Honorius III, & post ipsum Gregorius IX jam ab anno Christi 1228 vel 1229 illos Fratres de Pœnitentia nominavit?

[334] [& aliud pertineat ad militiam Christi in Italia,] Propius ad originem hujus tertii Ordinis accedunt litteræ, quas Gregorius IX Papa scripsisse dicitur Fratribus Militiæ Jesu Christi per Italiam constitutis, quæ incipiunt EGREDIENS HÆRETICORUM, & in quibus Pontifex illos in tutelam Sedis Apostolicæ sic suscipit: Hinc est, quod cum de vana & seculari militia ad servitium Jesu Christi conversi, Apostolicæ Sedi & diœcesanis episcopis promiseritis obedientiam, & Ecclesiæ libertatem contra omnes pro nostra & successorum voluntate defendere, ac hæreticorum insaniam spoponderitis totis viribus expugnare, vestris justis supplicationibus annuimus clementer, & personas vestras cum omnibus bonis, quæ in præsentiarum rationabiliter possidetis, aut in futurum justis modis, præstante Domino, poteritis adipisci, sub beati Petri & nostra protectione suscipimus, & præsentis scripti patrocinio communimus. Deinde post alia privilegia, eis in articulo mortis plenariam peccatorum indulgentiam largitur. Hoc diploma integrum cum supradictis Prædicatorum Constitutionibus fol. 9 excusum est sub nomine Gregorii IX, & notatur datum Perusii XI Kalendas Januarii, Pontificatus ejus anno VIII, qui anno Christi 1234 respondet. Si quis hinc inferat, litteras illas certo certius directas esse Fratribus de Militia Jesu Christi, quam S. Dominicus instituit, jure merito respondebimus, in toto illo diplomate nullam de primo hujus militiæ institutore mentionem fieri.

[335] [quam S. Petrus martyr ibidem instituit.] Quinimo potius suspicabimur, has litteras spectare ad Militiam Jesu Christi, quam S. Petrus martyr ex Ordine Prædicatorum in Italia instituit, cum Bzovius in Annalibus Ecclesiasticis ad eumdem annum Christi 1234 num. 5 inter alia Gregorii IX gesta ex Flaminio referat sequentia: Etiam Cruce-signatos militiæ Jesu Christi ad strenue pugnandum contra hæreticos animavit, eamque operam in exstirpandis hæreticis non frustra navavit. Erat Florentiæ non parvus numerus illorum, qui Deum non esse Creatorem visibilium asserebant. Hos divus Petrus Veronensis, magnus sanctæ fidei propugnator, modis quibus poterat persequebatur, exagitabat, ac delere studebat. In illos igitur auctoritate Gregorii Pontificis Christi fidelium multitudinem concitavit, & nobili Rubeorum familiæ, cui præcipue negotium hoc demandatum fuit, vexillum cruce insignitum dedit, quod ad præclarum certamen ituri Christiani sequerentur. Collecta itaque ingenti multitudine armatorum, itum adversus hæreticos est, & orto acri certamine citra Arnum in loco, qui Puteus aquæ dicebatur, ultra fluvium illos profligarunt, & in platea sanctæ Felicitatis prostraverunt, reliquos autem ex urbe fugaverunt. A recenti victoria divus Petrus collegium (Flaminius in Vita S. Petri Martyris apud nos fol. 100 verso notat, vulgo fraternitatem vocari) Militiæ Jesu Christi apud Florentinos instituit, & sacrosanctum illud vexillum ei pro magno munere reliquit, quod hactenus Florentiæ servatur, & in festivitate ejusdem Divi ostentatur. Similia in antiquioribus S. Petri martyris Actis apud nos tomo III Aprilis, pag. 693, leguntur, & eadem a sancto Antonino Part. 3 Chronicorum tit. 23 cap. 6 § 2 repetuntur.

[336] Etsi hæc vetera monumenta probent, Florentiæ quamdam sacræ militiæ congregationem ab illo S. Petro martyre institutam fuisse; [Si militia illa S. Dominicum auctorem habeat,] ideo tamen nondum abjudicamus S. Dominico institutionem Militiæ Jesu Christi, quam Raymundus Capuanus, S. Antoninus, aliique recentiores et passim adscribunt: facile enim potuit S. Petrus exemplo sancti sui Fundatoris similem militiam instituere aut propagare. Sic nemo hactenus primam tertii Ordinis Dominicani de Pœnitentia institutionem tribuit B. Ambrosio Sansedonio ex eodem Prædicatorum Ordine, quamquam in antiquis ipsius Actis, quæ ad diem XX Martii dedimus, apud nos tomo III istius mensis pag. 192 num. 53, legantur de illo sequentia: Instituit præterea diversas virorum confraternitates, quas suis religiosis constitutionibus ad observantiam vitæ Catholicæ & ad pœnitentiam de peccatis suis peragendam inducebat. Mulieres quoque virgines & viduas ad religiosum vivendi modum in unum congregavit, quibus & vivendi modum discretis constitutionibus tradidit sub regimine Fratrum Prædicatorum. Cum itaque ex his nihil certi concludere liceat, alio modo tentandum est, an traditionem illam, quæ originem Militiæ Jesu Christi S. Dominico adscribit, aliunde probabili conjectura confirmare possimus.

[337] Videmur nobis detexisse obscurum aliquod indicium aut vestigium istius sacræ militiæ in Historia Guilielmi de Podio Laurentii, [verosimiliter consilio ejus in partibus Tolosanis orta est,] qui cap. 15 de confratria magna, facta Tholosæ & Cruce-signata contra hæreticos & usurarios manifestos hæc narrat: Venerabili itaque patre Fulcone episcopo curam gerente vigilem, quod omnes ejus cives Tholosani ista, quæ extraneis concedebatur, indulgentia non carerent, utque per hanc devotionem eos Ecclesiæ aggregaret, atque facilius per eos expugnaret hæreticam pravitatem, & fervorem exstingueret usurarum, cum Dei auxilio, juvante Legato, obtinuit Tholosæ magnam fieri confratriam, consratres omnes consignans Domino signo crucis, in qua fuit tota fere civitas præter paucos, & de burgo aliqui consenserunt, & omnes astrinxit Ecclesiæ vinculo juramenti, præpositisque baiulis confratriæ Aymerico de Castro novo, qui dicebatur Cofa, & Arnaldo fratre ejus militibus, & Petro de sancto Romano, & Arnaldo Bernardi, dicto Endura, viris quidem strenuis & discretis atque potentibus, adeo, Deo faciente, ipsa convaluit confratria, quod cogebantur usurarii coram eis conquerentibus respondere & satisfacere malo velle: & cum armis in ruinam domorum & prædam contumacium currebatur; & aliqui turres, ut se defenderent, muniebant: factaque fuit ex hoc magna inter cives & Burgenses divisio, ita quod in burgo adversus istam, fecerunt alteram confratriam vallatam vinculo juramenti: tamque processum erat, quod ista diceretur confratria candida, alia nigra, fiebantque cum armis & vexillis, frequenter etiam equis armatis prælia inter partes: venerat enim Dominus per ipsum episcopum, servum suum, non pacem malam, sed gladium bonum, mittere inter eos.

[338] [ut ex conjecturis nonnullis deducimus.] Dein subæqualis ille auctor in eadem Historia cap 17 refert, magnam juratæ istius congregationis seu militiæ multitudinem, invito etiam Comite Tolosano, hæreticorum fautore, Tolosa ad Castrum Vaurum discessisse, ut Catholicis obsidentibus suppetias ferret, & hæreticos expugnaret. Nihil igitur miri, si S Dominicus, tunc hæreticorum conversioni intentus, & Fulconi episcopo amicissimus, zelo ac industria sua hanc sacram militiam excitaverit. Non ignoramus, huic conjecturæ quædam opponi posse. Primo quidem dici potest, ab historico citato illam militiæ institutionem Fulconi episcopo expresse tribui. At omnes norunt, præclara hujusmodi gesta viris in dignitate ecclesiastica constitutis adscribi consuevisse, quantumvis alii inferioris ordinis prima illorum consilia suggesserint, & ad ea perficienda impigre laboraverint, Sic supra nonnulli erectionem monasterii Pruliani Didaco Uxamensi attribuunt, quamvis S. Dominicus in ea fundatione maximam partem habeat, ita ut hic jure merito institutor illius appelletur. Secundo objici potest, militiam illam Tolosanam contra hæreticos & usurarios manifestos institutam esse, cum tamen tradatur S. Dominicus Militiam Jesu Christi contra hæreticos & bonorum ecclesiasticorum usurpatores instituisse. Sed forte historicus latiori loquendi modo vocavit usurarios, qui injuste bona ecclesiastica usurparent. Ceterum hanc conjecturam nostram, cum testimonio Raymundi Capuani, S. Antonini, aliorumque conjunctam, non prorsus improbabilem putamus, cum præsertim huic Ordinis traditioni nullum certum argumentum repugnet. Interim viri eruditi in hac re opinionem nostram tanti faciant, quanti eam faciendam judicaverint.

§ XIX. Quid sit Psalterium seu Rosarium Deiparæ, & an sanctus Prædicatorum Fundator illud primus instituerit?

[Quid sit Psalterium Deiparæ, seu Rosarium,] Alanus Rupensis in Apologia sua ad Ferricum episcopum Tornacensem de hoc precandi genere disserens, Part. 1 editionis Moguntinæ, cap. 3 censet, illud potius Psalterii nomine, quam alio quovis, appellandum esse; hujusque opinionis suæ causas sequentes allegat: Primo, inquit, ob figuram Davidici Psalterii; figura enim & figuratum eodem nomine, etsi non eodem significandi modo nominantur. Ita Christus dicitur leo, vermis, lapis &c. Similem ad modum nomina hæc CORONA, ROSARIUM, SERTUM, significatu proprio longe distant (ut disparata & diversa) a genere orationis. Psalterium autem Ecclesiæ, quod hujus est psalterii fundamentum & figura, vere & univoce oratio est. Secundo vocabula CORONA, ROSARIUM, SERTUM metaphorica sunt, ex similitudine dicta; psalterium vero a psallendis Deo laudibus nomen habens, proprie est oratio. Tertio nomina illa vulgaria sunt, sapiuntque seculi vanitatem, quod sic a sertis puellaribus dicantur; at psalterium est ecclesiasticum, ideoque religiosius ab Ecclesiæ filiis amplectendum est, venerandum, usurpandum, ac prædicandum. Quarto psalterium vox est divina, biblica, & utriusque Testamenti stylo consona atque conformis; at nomina cetera ex hominum nata sunt & intellectu & affectu, neque abs ratione similitudinis. Quinto coronæ, rosaria, serta geruntur a viris, feminis, puellis juxta bonis & malis; psalterium vero in sacra Scriptura tantum in usu bonorum est, inque Dei solius cultu.

[340] Quidquid sit de congruentiore istarum precum appellatione, [quæ vox posterior videtur serius usurpata,] nos more jam recepto istum orandi ritum voce Rosarii passim exprimimus, licet hoc nomen in ea significatione recentius videatur. Primum ea vox nobis occurrit apud Thomam Cantipratanum, qui post medium seculi XIII floruit, lib. 2 de Apibus cap. 19, ubi numero octavo præfigitur hic titulus: De juvene quotidie tria Rosaria recitante, qui revixit, & pœnitentiam egit. In ipsa autem narratione istius miraculi non exprimit vocem Rosarii; sed utitur triplici quinquagena in salutatione versus Angelici Ave Maria, & similem phrasim numero sexto ejusdem capitis adhibet occasione alterius juvenis, qui quotidie Deiparam tribus quinquagenis salutationum angelicarum honorabat. Unde Choquetius in Visceribus Deiparæ jam aliquoties citatis cap. 23 pag. 467 dubitat, an Cantipratanus scripserit ipsam Rosarii vocem, nequedum forte usitatam: suspicamur siquidem, inquit, titulos articulorum, seu numeris præfixos, a Cantipratano ipso editos non esse. De hac opinione judica, ut lubet: nam de nomine non disputabimus, si de ipsa re inter nos convenerit.

[341] Porro Malvenda in Annalibus ad annum Christi 1215 cap. 10 hunc precandi modum ita exponit: [explicat Malvenda;] Divina illa ratio & formula sacrarum precum, quam Rosarium beatissimæ virginis Mariæ appellamus, a multis PSALTERIUM dicitur, quod in ea centies & quinquagies recitata Angelica salutatione Ave Maria &c. instar Davidici psalterii, quod centum quinquaginta Psalmis constat, & cuilibet Angelicarum salutationum decadi, interjecta semel oratione Dominica PATER NOSTER, per quindecim Angelicarum salutationum decades, quindecies repetitam orationem Dominicam, quindecim majora humanæ instaurationis mysteria, piis meditationibus percensentur. Deinde singula mysteria singulis decadibus aptat, eumque orandi ritum distinctius explicat, quod etiam plures ejusdem Ordinis scriptores laudabiliter præstiterunt. Sed cum nostrum non sit hæc passim nota & obvia transcribere, ad indagandum hujus institutionis tempus progredimur.

[342] Joannes Andreas Coppensteinius lib. 2 de Fraternitate Rosarii cap. 3, Nicolaus Janssenius, Hyacinthus Choquetius, Joannes a sancta Maria, aliique omnes, qui prædicationem S. Dominici in Gallæcia & Britannia Armorica ex Alano Rupensi admittunt, [sed inter ipsos auctores Dominicanos non convenit,] consequenter primam Psalterii seu Rosarii institutionem, ab illo Sancto factam, ad annum circiter 1200 referre coguntur: nam Alanus Redivivus Part. 2 cap. 17 ex revelatione sibi facta asserit, Deiparam tunc S. Dominico imperasse, ut impiis piratis, a quibus captus fuerat, Rosarium prædicaret. Nec ea prædicatio optato successu caruit, ut ibidem Alanus indicat his verbis: Est vox suntque vota una omnium supplicum, mandata se facturos; tantum ipse imperet. Perfidiam, scelera, vitam anteactam, seque ipsos detestati, pœnitentiam ejulatu magno spondent; Psalteria de manu servatoris sui (nimirum S. Dominici, qui eos servaverat) accipiunt, acceptant, coëuntque Fraternitatem omnes unam ac novam sub auspicio Jesu & Mariæ, tituloque Psalterii. Sed cum superius § XI hanc Alani historiam rejecerimus, pergamus ad alia tempora, quæ huic institutioni assignantur.

[343] [quo tempore illud doceri cœperit,] Postquam Malvenda in Annalibus ad annum 1215 cap. 10 & sequentibus longam dissertationem de etymologia Rosarii instituit, & ex testimoniis Romanorum Pontificum primum illius usum sancto Fundatori suo vindicavit, tandem cap. 19 de chronologico ejusdem initio hæc addit: De tempore, quo institutum istud Rosarii a sancto Dominico inventum est, cum ex scriptoribus annus certus statui nequeat, omnes tamen (excipe scriptores numero præcedente citatos, qui tempus illud mutare aut narrationem Alani inficiari coguntur) in eam sententiam abeunt, prædicante apostolico Viro contra Albigenses, in Tolosana regione id ab eo excogitatum. Nos procul dubio, cunctis rite perpensis, intra decennium istud prædicationis sancti Dominici adversus Albigenses, ac prioribus hujus decennii annis, institutionem Rosarii reponendam existimamus. Nec tamen sic dicimus, sanctum Dominicum Rosarii auctorem fuisse, ut ipsum primum & a se tam sancti ritus inventorem & excogitatorem affirmemus: ipsa enim beatissima Deipara, Viro Dei apparens, illum docuit Rosarii institutionem: ore, verbis, monituque beatæ Virginis, eaque præeunte, sanctus Dominicus Rosarii formulam didicit. Sacra igitur Dei Genitrix inventrix; sanctus Dominicus potius promulgator exstitit. Rei gestæ historiam scriptores omnes in hanc ferme sententiam exponunt. Tum subjungit hujus apparitionis historiam, omissisque stupendis prodigiis, eam studiose mitigat, ac credibiliorem reddit. Alanus Redivivus, quo antiquiorem hujus narrationis auctorem hactenus non novimus, Part. 2 cap. 3, eamdem Deiparæ apparitionem fusius exponit, plurimisque portentis auget.

[344] [cum aliqui ad Tolosanam S. Dominici commorationem,] Ne prolixa Alani oratione tædium lectori afferamus, illam transcribimus ex Nicolao Janssenio, qui in Vita S. Dominici lib. 1 cap. 4 eamdem contraxit, & post narratam Albigensium pertinaciam sic ibidem pergit: Tandem sub annum MCCX haud procul Tolosa in solam aliquando silvam, fervidamque orationem se dedit. Cum in ea constaret ipso triduo, ac subinde rubis & sentibus corpusculum atrociter lacerasset (uti hoc suo supplicio crimina expiaret Tolosatium; quæ impedimento esse arbitrabatur) demum tertio die, cum inter verbera fractis viribus collaberetur, fortissimo Pugili adfuit Deipara, insigni cælestium virginum turba comitante. Hæc novo recreatum aspectu compellans, Carissime, inquit, Dominice, numquid scis, quæ & qualia arma Trinitas beata acceperit, queis totum orbem nova induit forma? Cui ille: O Domina, tu melius me nosti; per te enim salus data est mundo, per te nostra omnium reparatio cœpta est. Et illa: Dilecte mi Dominice, beata certe Trinitas, ut peccata omnia deleret, arma non elegit alia, quam Psalterium angelicum, quod est totius novi Testamenti fundamentum. Quocirca si fructum exoptas tuæ prædicationis, commenda & inculca Psalterium meum, ex quo brevi messis tibi uberrima edetur.

[345] Dixerat; simul instruxit de Rosarii ritu atque ordine, [alii ad maritimam illius captivitatem id antea referant,] quem & hodie tenemus, ac denique Tolosam ire jussit, prædicare Rosarium, suis fretum auspiciis bono animo esse: qui recta in urbem; cum æra campana templorum, ut in festis, simul consonant omnia. Fit concursus ad parœciam, sancti Romani dictam. Videtur hic Dominicus, auditur de Rosario. Quid ultra? Non tulit infernus prædicationem, & continuo venti, tonitrua, fulgura, terræ motio, ejulatus, horror, desperatio occupant universos. Contendit voce Dominicus, Rosarium suadet, pollicetur quietem, persuadet. Legunt, atque en tota aëris regione cacodæmonum planctus & ululatus: Væ, væ nobis, quia ab angelis per Psalterium religamur catenis igneis. Inter hæc visum in ecclesia Deiparæ simulacrum manu elevata minitabundo simile. Hic populus omnis supplex almæ Virginis opem implorat, præeunte in verba archangeli Dominico. Fit pax & alta quies; admiratio pariter & mutatio animorum. Ut hoc loco taceam de suspecto hujus narrationis primo auctore, non video, qua chronologiæ cohærentia Janssenius hic originem Rosarii ad annum Christi 1210 referat, cum superius § XI narraverit, S. Dominicum jussu Deiparæ jam ab anno Christi 1200 prædicasse Rosarium prædonibus marinis, qui tunc eum ex littore Gallæciæ in navim suam cum socio captivum abduxerant. Quomodo igitur nunc primum anno 1210 didicit a Deipara apparente ritum Rosarii, quem jam a decennio, per apparitionem ejusdem sanctissimæ Virginis edoctus, piratis prædicaverat ac persuaserat?

[346] Hyacinthus Choquetius sensit hanc difficultatem; sed eam effugere aut levi ratiuncula eludere nititur, [quam discrepantiam Choquetius conciliare nititur,] dum in opere proxime citato cap. 22 pag. 451 ante elegans ejusdem historiæ compendium ita præfatur: Tempus jam est, ut admirandam, & quovis stupore dignissimam Rosarii originem & promulgationem enarremus. Prætermissis vero quibusdam, quæ in hanc rem a beato Alano de Rupe dicuntur, quæ hic referre operæ pretium non est, cum privata quædam tantum sint Rosarii rudimenta & proludia: nos solemnem, & ipsi orbi factam, illius publicationem dabimus. Deinde satis eleganter & fideliter portentosam historiam, jam ex Janssenio breviter relatam, juxta Alani Redivivi textum refert, eamque exeunti anno Christi 1213 vel ineunti 1214 affigit. At eadem difficultas chronologica, quam Choquetius brevi prætermissione evadere vel involvere conatur, ei solvenda superest, ut jam ostendemus.

[347] Paragrapho undecimo hujus Commentarii prævii citavimus Joannem a sancta Maria, [dum priorem illam Rosarii prædicationem gratis vocat privatam,] qui in Gallicis S. Dominici Actis lib. 1, cap. 19 & 20, ex Alano narrat, quomodo Sanctus post sedatam maris tempestatem una cum piratis jam conversis in Britanniam Armoricam appulerit, ac ibidem primam Rosarii confraternitatem erexerit. Nunc audiamus ipsum Alanum Redivivum, qui Part. 3 cap. 22 pag. 228 de successu hujus prædicationis Britannicæ sic scribit: Sanctus Dominicus, novus orbis apostolus, Euangelii prædicationem cum Psalterii virtute in Britanniam quoque inferebat; & quod mater ejus, cujusdam Britanniæ ducis filia, indidem oriunda fuisset, tanto audiebatur attentius, velut cognato sanguine ducis magni propinquus. Postea ibidem recitat ipsos Sancti sermones, in Britannia de Rosario habitos, & accumulat prodigiosa miracula, quæ tunc in eadem provincia publice contigerunt, eaque omnia sibi ab ipso S. Dominico revelata fuisse testatur. Hæc Sanctus diu ante apparitionem Tolosanam publice coram omnibus in Britannia prædicasse, & plerosque hujus provinciæ incolas ad usum Rosarii induxisse dicitur.

[348] [alteram vero publicam,] Quo igitur fundamento Choquetius hanc publicam Psalterii prædicationem inter privata Rosarii rudimenta & proludia reponit? Si S. Dominicus hæc umquam fecerit, certe non privatim ab illo gesta fuisse, abunde patet ex iis, quæ Alanus in prosecutione ejusdem narrationis Part. 3 cap. 23 pag. 260 habet in hunc modum: Ex eo tempore omnia omnium studia in unum versa sunt sanctum Dominicum. Dux ipse, clerusque totus, universaque natio beatos sese prædicabant, si in præsulem Britanniæ summum ipsis habere contigisset sanctum Dominicum. Dein ibi narrat, quomodo Sanctus illam dignitatem ecclesiasticam, ad quam acceptandam Britanni eum cogere volebant, constanter recusarit, & ex Britannia in Hispaniam prodigiose translatus fuerit, ut § XI retulimus. Hæc satis indicant publicam gestorum famam, quam Sanctus in illa provincia ex suis prædicationibus & miraculis acquisiverat, si Alano credimus. Debuisset itaque Choquetius primam Rosarii promulgationem, quam S. Dominico adscribit, aliquot annis prævertere, aut in hac Britannica prædicatione fidem Alano abrogare. Eadem argumentatio urget omnes illos, qui narrationes Alani, tamquam oracula, recipiendas censent.

[349] [de qua tamen publica nulli veteres historici] Verum Choquetius ab illa Alani repudiatione tam longe abest, ut cap. 13 operis sui supradicti pag. 227 & 228 mirabilem S. Dominici trajectionem, quæ ex Britannia Armorica in Hispaniam divinitus facta traditur, solo Alani testimonio confirmet. Præterea cap. 22 ejusdem operis pag. 461 apparitioni Tolosanæ, quam tot publica prodigia comitabantur, obvium quoddam dubium opponit, ac simul solvere nititur his verbis: At obganniet fortasse nonnemo: si adeo constans sit, ut asserimus, ejusmodi portentorum veritas, cur ad Alanum usque, nimirum per duo secula, orbem latuit res omni stupore excipienda, & cui parem non prodit vetustas? Sane haud credibile est, tot veterum scriptorum memoria calamoque excidisse, ut nemo plane vel ex ipsa Prædicatorum classe ejusce meminerit, si tam ornata, tam splendida fuerint Rosarii nascentis primordia. Tum huic objectioni, quam cuilibet homini cordato statim incidere pronum est, ita respondet: Enimvero caliginem illam nullo quidem negotio discutimus; erant siquidem tunc in Gallia Narbonensi belli atrocitate adeo turbata omnia, ut cunctis ad alia intentis, facilem orci rabies modum habuerit, admiranda illa penitus supprimendi, quæ Rosarii quoque ipsam memoriam Alani ætate fere exstinxerat.

[350] An ergo hic reverendus sacræ theologiæ magister ignorabat, plures scriptores gesta istius temporis ac regionis posteritati reliquisse? An non meminerat, Petrum Vallis-Sernensem, [nec testes in Processu Canonizationis examinati meminerunt.] oculatum in pluribus testem, etiam minutiora hujus belli adjuncta litteris mandasse? An ei ignotus erat Guilielmus de Podio Laurentii, qui ætati illi proximus historiam Albigensium copiose conscripsit? An denique nesciebat, alia vetera chronica de hoc bello edita fuisse? Facile intelligo, quod ipsum latuerit Processus Tolosanus, qui nuper primum prodiit, & in quo plures testes synchroni jurejurando declarant eximia S. Dominici gesta & miracula, quæ ipsimet in partibus Tolosanis viderant, vel audierant. At nullus horum (tamen trecenti & ultra, testimonium suum juratum perhibuerunt, ut ex infra dicendis patebit) verbum facit de magnis prodigiis, quæ tunc palam in urbe Tolosana contigissent. His adde novem testes ex Ordine Prædicatorum, qui in Processu Bononiensi juridice examinati sunt, & juramento confirmant varia, quæ sanctum Patrem suum in Gallia Narbonensi contra Albigenses gessisse noverant. Cur, obsecro, omnes illi scriptores ac testes de re tam publica ac portentosa siluissent?

[351] Hoc argumento negativo, quod hic suo robore non caret, [Quinimo Alanus contendit, istud Psalterium Deiparæ] præcluditur alterum Choquetii effugium, ex sola Alani auctoritate arreptum, quod ille ibidem responsioni jam datæ mox subjungit. Quod si tamen quispiam cum Choquetio, Joanne a sancta Maria, aliisque nimium credulis scriptoribus contendat, narrationibus Alani omnino fidem historicam adhibendam esse, jam non tantum primam S. Dominici de Rosario prædicationem aliquot annis antevertere, verum etiam ipsam Rosarii institutionem ei denegare oportebit: nam ipse in sua Apologia, Part. 1 Alani Redivivi cap. 8 quasi de novitate inducta accusatus, Ferrico Tornacensi episcopo suadere conatur, hunc Rosarii recitandi usum primis Ecclesiæ seculis viguisse, & post allegatos varios hujus antiquæ pietatis testes, caput citatum sic confidenter concludit: Quibus ex omnibus de plano liquet, quod docere vel prædicare Psalterium virginis Mariæ minime de ulla novitatis nota juste suspectum haberi culparique possit Adeo ritus est antiquissimus, laudatissimus, & honoratissimus in Ecclesia, tametsi per incuriam hominum, & temporum injuriam, subinde torpuit neglectus.

[352] In decursu ejusdem capitis inter præcipuos Psalterii seu Rosarii cultores numerat S. Benedictum, [diu ante tempora S. Dominici usitatum fuisse,] venerabilem Bedam, S Ottonem, S. Dominicum Loricatum, & S. Bernardum, quibus tandem sanctum Ordinis sui Fundatorem ita subjungit: Sanctus Dominicus post eum (videlicet S. Bernardum, de quo immediate antea egerat) primus idem sacri Ordinis Prædicatorum dux & pater inclytus, vel tenera ab ætate Christo & Deiparæ in hoc precandi ritu devotus adeo fuit, ut assidue Psalterium oraret, versaret, gestaret. Robustioribus vero annis in ceteris suæ religionis ac prædicationis exercitiis ad illius recitationem, inflictam sibi ferrea catena disciplinam, ter ad minus omni die repetitam, constanter usurpavit; & ita frequenter quoque, ut aliquando per diem octona aut dena etiam Psalteria dictum ad modum orando persolvisse tradatur. Iste est apostolus ille Psalterii, de quo alma Dei Virgo non semel ei facta revelatione, mandatum formamque dedit ejusdem prædicandi. Et vero prædicavit, circumque tulit per omnem Hispaniam, Italiam, Galliam, Angliam & Alamaniam. At ex omnibus S. Dominici Actis, & chronologica eorumdem serie evidenter colligi potest, Sanctum numquam in Anglia aut Germania fuisse, multo minus ibi de Rosario prædicasse. Quare ex hoc Alani ratiocinio, cui magna ex parte non credimus, tantummodo argumentamur ad hominem, ut vulgo dici solet.

[353] [quam difficultatem Choquetius tentat eludere;] Forte aliquis Alani defensor reponet, ante ætatem S. Dominici ab illis sanctis Psalterii seu Rosarii recitatoribus selectiora Christi Mariæque mysteria singulis decadibus non fuisse immixta, sicut Choquetius eodem capite operis proxime citati pag. 435 similem difficultatem eludit hac explicatione: Duo in Psalterio hoc vel Rosario observari debent. Unum est, ejusmodi orationum substantia, & frequentia, imo & calculorum seu lapillorum usus: alterum, ipsa precandi seu orandi formula, ita disposita & aptata, ut per quindenas salutationum decades, quindecim Dominicis orationibus interjectis ad globulos numeratas, præcipua quindecim nostræ salutis sacramenta piis meditationibus percenseantur. Primum ab Apostolis, ipsisque exorientis Ecclesiæ incunabulis mirum in modum in usu fuisse asserimus. Alterum a sanctissimo Dominico, Ordinis Prædicatorum conditore, ipsius Deiparæ monitu atque eruditione, primo in orbem adeoque Ecclesiam invectum esse & publicatum, verissime pronuntiamus.

[354] [sed ipse Alanus ei effugium præclusit,] Sed hunc distinctionis excogitatæ scrupulum tollere videtur ipse Alanus, dum Part. 2 cap. 2 veteres Psalterii sive Rosarii propagatores iterum enumerat, iisque hic pag. 95 egregios Ecclesiæ doctores ita addit: Sanctus Augustinus Ecclesiæ doctor incomparabilis Psalterium Mariæ usurpavit: ecquis enim dicere audeat, vel cogitare, tantum virum Psalterium tantum ignorasse, quod nos scimus, quod Ecclesia prædicat, & frequentat. Scimus, ut beata virgo Maria revelavit; scimus, sancto Hieronymo dictum orandi ritum ad calculos numero centum quinquaginta singulare exstitisse refugium, tum adversum hæreticos, tum ut in omnibus * scientiarum genere tantum præstaret stylo, quantum orbis admiratur. Scimus, ut item ter benedicta Mater Dei revelavit, S. Ambrosium & S. Georgium * hujusce Psalterii sanctissimam scivisse dignitatem, idque IN SUBSTANTIA, IN QUANTITATE, ET QUALITATE. Et eos quisquam de ulla ejusdem orandi negligentia & omissione suspectos habere vel cogitatione poterit? Haud dubie Alanus hic agit de Psalterio, quod ipsemet cum meditatione præcipuorum mysteriorum nostræ redemptionis docebat, & cujus antiquitatem ostendere cupiebat, ut illud ab objecta novitatis accusatione vindicaret. Hoc satis indicat asserens, S. Augustinum illud Psalterium (quod nos, inquit, scimus) non ignorasse. Id ipsum rursus abunde confirmat addens, illum precandi ritum in substantia, in quantitate, & qualitate sanctis hisce Doctoribus notum fuisse. Hic iterum utimur argumento ad hominem, ut supra monuimus: quid enim de antiquitate illa verosimilius censendum sit, apud eruditissimum Mabillonium in Præfatione ad Partem 1 seculi V Benedictini num. 118 & sequentibus fuse examinatur.

[355] [& Echardus distinctionem aut explicationem illius] Interim Echardus alia via hanc Choquetii distinctionem evertit, dum tomo 1 Bibl. Prædicat. pag 852 sic scribit: Primus Alanus religionis mysteria quindecim Rosarii decadibus alligandi rationem excogitavit, quibus suas visiones, suaque exempla vel miracula, ut volueris, adjungendo, magnam sibi dicendi materiam præparavit. Bene est, ubi hæc facile audiuntur; sed non omnibus allubescit hæc ratio, qua vis omnis & vehementia orationis frangitur, & cujus demum hæc unica semper conclusio, quam solam reportant auditores: ergo Rosarium dicite. Hæc improbatio piarum concionum de Rosario, quæ ibidem antecedentibus & consequentibus verbis nimis studiose inculcatur, nobis non placet, nec placituram existimamus plerisque fervidis Rosarii prædicatoribus, qui hac ratione cultum Deiparæ laudabiliter promovent. Etsi autem non velimus, ut hujusmodi concionibus prodigia Alani immisceantur; tamen nullo modo improbamus, vera beatissimæ Virginis miracula, quæ certe sedulo concionatori deesse non possunt, in iis referri, & ita populum Catholicum ad recitandum Rosarium excitari. Multo magis nobis displicet libellus Gallicus, Parisiis anno 1727 editus, qui Solida devotio Rosarii &c. inscribitur: is enim continet plures propositiones, damnatis Quesnelli erroribus affines, & sub fallaci titulo potius ad destruendam, quam ædificandam Rosarii devotionem, compositus videtur. Intelligenti pauca, ut proverbii loco dici solet. Nos itaque ex hac historica Echardi opinione tantummodo concludimus, supradictam Choquetti distinctionem inutilem esse, & S. Dominicum non fuisse primum, qui quindecim decadibus meditationem totidem mysteriorum alligavit.

[356] Echardus tomo 2 ejusdem Operis pag. 845 hanc sententiam suam repetit, [bis evertit alia via,] ubi ad Vitam B. Æmiliæ Biccheriæ, quam in Appendice ad diem tertiam Maii, tomo VII istius mensis a pag. 557 edidimus, notat sequentia: Quod etiam numero 19 dicitur Beata portariæ monasterii mandasse, ut omni sabbato in honorem quindecim mysteriorum Rosarii totidem panes pauperibus erogaret, novitium est & recentius adinventum: neque enim ulla quindecim mysteriorum Rosarii memoria ante Alanum de Rupe, qui primus vel sublevandæ attentionis vel pietatis excitandæ causa hanc distinctionem adinvenit, & ad quindecim Rosarii decades adjunxit & coaptavit. Unde nulla istius facti memoria in Vita ejusdem Beatæ, quam circa annum MDCIX scripsit Soror Petronilla Bava, ejusdem monasterii sodalis, & quam excepit Michaë Pio parte secunda libro primo col. 140.

[357] Equidem scio, hanc Echardi opinionem ab eruditissimo P. Ludovico Robyn, [quam tamen postea deseruisse dicitur,] Dominicano Gandensi, erroris accusatam esse, eo quod in regulis sive statutis Begginarum Gandensium, quarum confessiones jam ab aliquot seculis RR. PP. Prædicatores excipiunt, Psalterium beatissimæ Virginis vel Rosarium cum meditatione mysteriorum recitandum præscribatur. Hinc Echardus putans, illam mysteriorum meditationem præscribi in primævis Begginarum Gandensium statutis, & ipso Alano antiquioribus, post Opus suum edidit alteram appendicem, in qua circa hanc rem dicta sua retractavit. Sed unicum dumtaxat hujus appendicis exemplar hactenus videre potui, & frustra Parisiis ac in aliis ejusdem Operis exemplaribus eamdem appendicem quæsivi. An forte Echardus hanc retractationem suam tantummodo edidit in gratiam monitoris sui, eamque communicavit Belgis illis, quos priori opinione sua offenderat?

[358] Ut ut est, dubitari potest, an Echardus non nimis facile hic dicta sua retractaverit, [forte nimis facile monitori credens,] eo quod statim crederet, istas Begginarum Gandensium constitutiones ab ipsa Begginasii origine usque ad nostram ætatem sine ulla mutatione permansisse. At hic hærebat aqua, ut vulgo dici solet: nam amplissimus D. Josephus Geldolphus a Ryckel ab Oorbeeck, Lovanii abbas S. Gertrudis, in Historia Begginasiorum Belgii, Actis S. Beggæ subjuncta, satis innuit, has constitutiones variis temporibus auctas vel mutatas fuisse, dum ibidem § 71 pag. 315 scribit: Duo sunt in Flandricarum matre urbium Ganda Begginasia. Primum est sanctæ Elizabethæ fundatum a Joanna & Margareta Comitibus Flandriæ circa annum MCCXXXIV. Estque locus amplissimus trium & amplius bonariorum terræ. Additus & amplitudini decor, adeo ut, qui multa viderunt, fateantur, se pulchrius nullum vidisse. Olim a prima sui origine fuit extimum civitati; nunc intra pomœria conclusum est. Hujus directio semper penes PP. Dominicanos fuit, qui duos ad minus eidem confessarios ordinarios ex gremio chori sui, claustro tamen suo obnoxios, assignant; sed per sacellanos seculares Officia sacra celebrant. Ludovicus Flandriæ Comes auxisse legitur hujus Begginasii statuta ex suggestione prælatorum, quæ & sic aucta confirmavit anno MCCCLIV. Hæc eadem augustæ memoriæ Carolus V approbavit anno MDXXXI duodecima Maii. Rursus anno MDCXXIII vigesima septima Novembris examinata & approbata meminimus. Cum igitur statuta illa aliquando aucta & examinata fuerint, admodum verosimile est, ea pro variis rerum ac temporum circumstantiis etiam nonnihil mutata fuisse. Porro hæc lis decidi non potest nisi ex oculata veterum constitutionum Mss. inspectione, & accurate examinandum esset, an in antiquis & ætatem Alani præcedentibus statutorum autographis illa mysteriorum meditatio Psalterio seu Rosario beatissimæ Virginis adjungatur.

[359] [se contradicere antiquis monumentis Begginasii Gandensis,] Saltem illa non exprimitur in antiquo diplomate, quod amplissimus D. Josephus Geldolphus Ryckelius in laudata Historia Begginasiorum Belgii pag. 563 & 564 ex autographo Gandensi sic refert: Universis præsentes litteras inspecturis Joannes F. Alexandri salutem & noscere veritatem. Noscant universi tam præsentes quam futuri, quod ego de communi consensu & voluntate Joannis & Jordani filiorum meorum, & meo, quondam fossam jacentem ab Oriente curiæ Begginarum S. Elizabethæ juxta Gandavum inter terram meam & terram earumdem protensam a ponte portæ dictæ curiæ versus Boream juxta aggerem sive dycum, & eidem aggeri sive dyco in longitudine coæquatam, dictis Begginis in puram eleemosynam pro remissione peccaminum meorum & antecessorum meorum, contuli in perpetuum jure hæreditario possidendam; renuntians omni juri, quod in dicta fossa tenui, habui, & possedi, & quod ego vel successores mei in posterum essent habituri: & remotis omni dolo & fraude, promisi bona fide, quod dictæ collationi per me, vel alium, seu per alios minime contrairem.

[360] [ex quibus id tamen hactenus non evincitur,] Quapropter domicella Elizabeth, magna magistra curiæ, & Begginæ ejusdem loci supradicti in bona fide promiserunt, quod anniversarium Elizabeth (erat hæc uxor benefactoris) in perpetuum celebrari facerent. Quælibet vero domicella sive Beggina dicti loci dicet pro anima uxoris meæ, filiæ quondam Jordani de Rym, pariter atque anima mea Psalterium B. Mariæ Virginis, eodem die, quo dicta anniversaria contigerit celebrari. Cujus rei testes fuerunt Joannes & Jordanus filii mei; & discreti viri Prior Ordinis Fratrum Prædicatorum Ganden. F. Zigerus dictus de Zotteghem, F. Laurentius, F. Zigerus de Aelst, Theodoricus dictus wtren Ramen, D. Ægidius & D. Joannes, Capellani curiæ supradictæ. In quorum omnium testimonium, robur, & munimen, sigillum meum una cum sigillo Prioris Prædicatorum Gandens. præsentibus duximus apponendum. Datum anno Domini MCCXXVII, mense Julii. Etiamsi hic a Begginis Gandensibus recitandum promittatur Psalterium B. Mariæ Virginis, quo Alanus aliique passim Rosarium Deiparæ intelligunt, nullum fit verbum de præfata mysteriorum meditatione, quæ tamen in antiquis Begginarum Gandensium statutis exprimi perhibetur. Quod si nihilominus ista mysteriorum meditatio contra opinionem nostram in primævis Begginarum Gandensium constitutionibus expressa & Rosario adjuncta inveniatur, jam inde Echardo retractanti adhæremus.

[360] [ex quibus id tamen hactenus non evincitur,] Quapropter domicella Elizabeth, magna magistra curiæ, & Begginæ ejusdem loci supradicti in bona fide promiserunt, quod anniversarium Elizabeth (erat hæc uxor benefactoris) in perpetuum celebrari facerent. Quælibet vero domicella sive Beggina dicti loci dicet pro anima uxoris meæ, filiæ quondam Jordani de Rym, pariter atque anima mea Psalterium B. Mariæ Virginis, eodem die, quo dicta anniversaria contigerit celebrari. Cujus rei testes fuerunt Joannes & Jordanus filii mei; & discreti viri Prior Ordinis Fratrum Prædicatorum Ganden. F. Zigerus dictus de Zotteghem, F. Laurentius, F. Zigerus de Aelst, Theodoricus dictus wtren Ramen, D. Ægidius & D. Joannes, Capellani curiæ supradictæ. In quorum omnium testimonium, robur, & munimen, sigillum meum una cum sigillo Prioris Prædicatorum Gandens. præsentibus duximus apponendum. Datum anno Domini MCCXXVII, mense Julii. Etiamsi hic a Begginis Gandensibus recitandum promittatur Psalterium B. Mariæ Virginis, quo Alanus aliique passim Rosarium Deiparæ intelligunt, nullum fit verbum de præfata mysteriorum meditatione, quæ tamen in antiquis Begginarum Gandensium statutis exprimi perhibetur. Quod si nihilominus ista mysteriorum meditatio contra opinionem nostram in primævis Begginarum Gandensium constitutionibus expressa & Rosario adjuncta inveniatur, jam inde Echardo retractanti adhæremus.

[361] Verum tunc alia orietur quæstio, utrum hæc pia Psalterii seu Rosarii meditatio ætatem S. Dominici non præcesserit: [& distinctioni Choquetianæ alia difficultas opponi posset.] siquidem R. D. Josephus Stephanus de Noriega in superius laudata Dissertatione historica § 21 contendit, illam Rosarii meditationem ante tempora S. Dominici in Ordine Præmonstratensi usitatam fuisse, & ibidem pag. 209 post aliquas hujus sententiæ suæ probationes ita concludit: En quibus ducor fundamentis, ut credam, B. P. Dominici ætate jam in Ordine Præmonstratensi Rosarium Virginis, per mysteria & gaudia distributum & ordinatum, recitari consuevisse: quandoquidem B. Joseph, ut liquet ex superius dictis num. 180, anno Domini MCLXIII candidum habitum duodennis suscepisse, certius asseritur. Quo tempore prælaudatus Albertus primus abbas, & ultimus Præpositus monasterii Steinfeldensis, libellum illum gaudiorum Virginis composuerat, ut Præmonstratensium corda in cultum & obsequium Patronæ Ordinis inflammaret. Quibus B. Joseph nova gaudia superaddens & Salutationes angelicas novo devotionis ordine, velut rosas intermiscens, Marianam Coronam sive Rosarium, quo Rosæ suæ charissimæ caput redimiret, intexuit. Atque adeo potuit quam optime S. P. Dominicus inter Marianos Vitenses Canonicos (quorum aliquos, ea tempestate ex illis regionibus huc missos, Hispaniam appulisse, compertum est) Rosarii Mariani devotionem didicisse; quam postmodum sic, ut apud Fideles modo in usu est, a se dispositam, & innumeris mirabilibus confirmatam, sui præclarissimi Ordinis Fratres per universum orbem disseminarunt, & in dies miro fervore ac solemnissimo cultu promovere non desistunt. Quamvis de commoratione S. Dominici in Vitensi cœnobio dubitemus, (hoc dubium nostrum infra in Annotatis ad Acta Theodorici Appoldiani non parum confirmabitur) & ea saltem usque ad annum Christi 1203 prorogari non possit, ut paragrapho undecimo ostendimus, tamen in Ordine Præmonstratensi potuit usurpari hæc pia Rosarii praxis, de qua tamen nihil certi determinamus.

[Annotata]

* forsan omni

* lege Gregorium

§ XX. Argumenta eorum, qui primam Rosarii institutionem S. Dominico tribuunt, & responsa, quæ illis opponi possunt.

[Scriptores Dominicani fatentur,] Quamvis plerique recentiores originem Rosarii S. Dominico adscribant; tamen hanc non esse omnium sententiam, Nicolaus Janssenius in Vita S. Dominici lib. 1 cap. 5 significat his verbis: Quidam in incerto habent, fueritne, adeoque an vocari debeat institutor sanctissimi Rosarii beatus Dominicus. Paucis quid ex vero sit, expediam. Venerabilis Beda de hoc precandi ritu meminisse videtur, ejusque usum ætate sua exstitisse. Sed de illo studiosius agit Polydorus Virgilius, atque excogitatum esse a quodam Petro Ambianensi eremita, annum circiter MLXXV. At facile solvitur quæstio, si distinctius de Rosario loquamur: vel enim per hoc intelligitur ratio precandi per supputationem calculorum, vel prout Rosarium complectitur centum quinquaginta salutationes Angelicas, cuilibet decadi oratione Dominica interjecta. Si primo modo accipias, fuerit inventor Petrus ille Polydori, aut quivis alius; secundo modo accepti institutor est sanctus Dominicus.

[363] [quæstionem da primo Rosarii institutore] Antonius Senensis in Chronico Fratrum Ordinis Prædicatorum pag. 11 & 12 ad hanc distinctionem non confugit; sed fatetur, quod S. Dominicus usum Rosarii, qui tempore venerabilis Bedæ vel Petri eremitæ forsan viguerat, postea exstinctum vel oblivioni traditum invenerit aut suscitaverit. En ipsius verba: Eodem tempore, quo vir Dei Dominicus Euangelii prædicationi insistebat, etiam fidelium devotioni suggessit pium illum precandi modum Rosarii beatæ Virginis, ut etiam illa, quæ olim cunctas hæreses sola interemerat, fidelium devotis excitata precibus, intercessione sua illam, quæ tunc serpebat, dignaretur exstinguere; ut sic zizaniis falsæ doctrinæ emortuis, sacræ doctrinæ succresceret triticum. Licet autem hunc precandi modum Polydorus Virgilius ad annum MLXXIII referat, a patre * quodam eremita Ambianensi inventum; Beda autem & alii etiam ad antiquiora tempora; tamen non immerito divo Dominico adscribitur, quod illum, cum jam forsan a notitia hominum excidisset, divino (ut creditur) ad id Numine motus, adinvenit, & miro devotionis affectu atque nimio ardore prædicavit.

[364] [inter auctores Catholicos controverti,] Ceterum Choquetius in Opere jam sæpe citato ac deinceps citando etiam satis indicat, de hac quæstione inter eruditos disceptari, dum ibi cap. 22 pag. 429 & sequente primam Rosarii institutionem sanctissimo suo Parenti vindicaturus, ita præfatur: Porro ante omnia accurate disquirendum est, quænam fuerint sacrosancti Rosarii Mariani primordia; quando nimirum istud primo natum sit, & cœperit in Ecclesia usitari: ea siquidem res haud videtur adeo luculenta, quibusdam scilicet in diversa placita abeuntibus. Deinde refert ac resellit varias auctorum de hac controversia opiniones, ex quibus nos paragrapho sequente seligemus paucas, iisque unam alteramve addemus, quæ aliquam difficultatis speciem præferunt, postquam hic prius produxerimus validissima argumenta, quibus Rosarii institutio S. Dominico vindicatur.

[365] [& pro sua opinione afferre possunt Breviærium Romanum,] Primum argumentum peti potest ex novo Officio, quod nuper a Benedicto XIII Pontifice accepimus, & in quo Lectionem quartam ita recitamus: Cum Albigensium hæresis per Tolosatium regionem impie grassaretur, atque altius in dies radices ageret, sanctus Dominicus, qui nuper Prædicatorum Ordinis fundamenta jecerat, ad eam convellendam totus incubuit. Id ut præstaret validius, auxilium beatæ Virginis, cujus dignitas illis erroribus impudentissime impetebatur, cuique datum est cunctas hæreses interimere in universo mundo, enixis precibus imploravit: a qua (ut memoriæ proditum est) cum monitus esset, ut Rosarium populis prædicaret, velut singulare adversus hæreses ac vitia præsidium; mirum est, quanto mentis fervore, & quam felici successu injunctum sibi munus sit exsecutus. Est autem Rosarium certa precandi formula, qua quindecim Angelicarum salutationum decades oratione Dominica interjecta distinguimus, & ad earum singulas totidem nostræ reparationis mysteria pia meditatione recolimus. Ex eo ergo tempore pius hic orandi modus mirabiliter per sanctum Dominicum promulgari augerique cœpit; quem ejusdem institutorem, auctoremque fuisse, summi Pontifices Apostolicis litteris passim affirmarunt. De hac summorum Pontificum assertione mox agemus.

[366] Liceat interim nobis petere, quis ante tempora Alani de Rupe memoriæ prodiderit, [quod hic non videtur niti æntiquis testimontis,] S. Dominicum ab apparente sibi Deipara monitum fuisse, ut Rosarium populis prædicaret. Sane Choquetius non videtur antiquiorem hujus historiæ auctorem novisse, quando pag. 459 & 460 præfati Operis sic scribit: Et vero quæ de Rosarii institutione, & Tolosæ per beatum Dominicum prædicatione diximus, habet Alanus Rupensis operis Redivivi parte 2 cap. 3. Huic subdit alios recentiores istius apparitionis assertores, & ad majorem fidem faciendam ex fine citati capitis ibidem allegat hæc Alani verba: Et hæc omnia piissima Dei genitrix virgo Maria cuidam, quem desponsavit per annulum & Psalterium mirandum, ex crinibus ipsius virginis Mariæ, in collo sponsi pendens, narravit visibiliter & sensibiliter esse verissima. Quinimo Choquetius pagina sequente fatetur, quod privatum illud S. Dominici cum Deipara colloquium in silva Tolosana, æternum latuisset, nisi cælum ipsum pro sua benignitate tandem retexisset, scilicet Alano Rupensi, de cujus suspecta fide superius § 3 satis superque cum Echardo disseruimus. Ex his igitur concludimus, sacram Rituum Congregationem & Benedictum XIII a nobis in hac re non exigere majorem fidem historicam, quam mereatur auctoritas Alani Rupensis, qui illud singulare privilegium post ducentos quinquaginta annos a morte S. Dominici primum memoriæ prodidit.

[367] Præterea hæc nova Lectio innuit, quod Rosarium, [& quod eæ in re non habet summam auctoritatem,] prout a sancto Prædicatorum Fundatore institutum traditur, sit certa precandi formula, qua quindecim Angelicarum salutationum decades oratione Dominica interjecta distinguimus, & ad earum singulas totidem nostræ reparationis mysteria pia meditatione recolimus. Flaminius in Vita S. Dominici lib. 2 fol. 34 verso etiam diserte asserit, totam illam formulam Sancto ab ipsa Deipara revelatam esse, & integrum Psalterium in tria Rosaria dividens, de hac revelatione sic disserit: Monuit autem felicissima Virgo, ut, cum primum profertur Rosarium, succurrat dicenti Dominicæ nativitatis mysterium, & in ea re consideranda mens illius occupetur: in secundo autem durissimi cruciatus Redemptoris nostri, & nulli comparabilis neci mors atrocissima, quam Domini Passionem dicimus: in tertio demum admirandæ ac nullo satis alloquio * explicandæ resurrectionis Dominicæ, simulque aliorum Sanctorum gloria. Sed si ad Psalterium seu Rosarium, quod S. Dominicus dicitur instituisse, etiam pia illorum mysteriorum meditatio requiratur, quomodo cum hac narratione conciliabitur opinio Echardi, qui paragrapho præcedente bis affirmat, Alanum de Rupe fuisse primum, qui istam mysteriorum meditationem decadibus Rosarii alligaverit? Quod si velis, illam mysteriorum meditationem ab ipso S. Dominico institutam esse, dissolvenda sunt argumenta auctorum Præmonstratensium, qui contendunt, istam Rosarii recitandi praxim ante tempora S. Dominici in Ordine suo usitatam fuisse, ut paragrapho præcedente ex amplissimo D. Josepho Stephano de Noriega, abbate Præmonstratensi, retulimus.

[368] [ut Benedictus XIII Pontifex alia occasione declaravit.] Propter hoc Breviarii Romani examen accusandi non sumus de irreverentia erga Sedem Apostolicam, ut in Responsionibus Papebrochianis ad articulum IX & alibi sæpe demonstratum est. Si quis tamen imprudens aut imperitus nos propterea argueret, eadem accusatione involveret ipsum Benedictum XIII, qui olim ex Ordine Prædicatorum ad Romanam Purpuram & cathedram Beneventanam evectus, contra Romanos integra dissertatione contendit, reliquias S. Bartholomæi Apostoli adhuc in ecclesia sua Beneventana quiescere. Cum autem ei opponeretur contraria Breviarii Romani sententia, articulo septimo ejusdem dissertationis respondet, maximæ quidem auctoritatis esse Breviarium Romanum in iis, quæ per sese ad cultum ecclesiasticum attinent; minoris tamen ponderis esse in privatis factis aut gestis, quæ in Vita Sanctorum ex occasione referuntur, ita ut efficax inde argumentum peti non possit, ubi præsertim antiquiora monumenta adversantur. Nec enim Ecclesia ipsa, quæ iis utitur, inconcussæ infallibilisque veritatis judicat, quæcumque Breviariis suis sunt inserta, cum multoties pro variis temporibus varia ex occasione ea mutaverit, correxeritque… Quæ omnia argumento sunt, Breviaria non illico putanda esse ab omni historica aberratione libera, sed magna plerumque spongia egere, licet illa in suum usum usurpet Ecclesia. Imo nec suis omnino carere nævis Clementino-Urbanum, quo utimur, Breviarium, doctissimi historiarum exploratores indicant. Ita ille, tunc eminentissimus S. R. E. Cardinalis, ac postea summus Pontifex, qui ad auctoritatem Martyrologii Romani, quod etiam opinioni ejus adversabatur, ibidem similia respondet, & dicta sua variis exemplis confirmat. Nunc alia Romanorum Pontificum de hac re testimonia referamus.

[369] [Leo X confraternitatem Rosarii S. Dominico adscribit,] Petrus Louvetus ex Ordine Prædicatorum Duaci anno 1635 edidit libellum, qui inscribitur Thesaurus Apostolicus gratiarum & privilegiorum &c., & in eo collegit authenticas litteras prærogativarum ac indulgentiarum, quas Legati Apostolici vel summi Pontifices in favorem Rosarii concesserunt. In ea collectione exhibetur bulla Leonis X, & ibidem pag. 22 Pontifex ille post alia ad rem nostram sic loquitur: Sane pro parte dilectorum filiorum Priorum & Fratrum domus Prædicatorum Coloniensium nuper exhibita petitio continebat, quod olim, prout in historiis legitur, a sancto Dominico quædam confraternitas utriusque sexus fidelium de Rosario beatæ Mariæ virginis nuncupata, ad honorem Angelicæ salutationis instituta, & in diversis mundi partibus prædicata fuit, sequentibus signis; sed cum ipsa confraternitas decursu temporis fere neglecta fuisset, & in oblivionem transisset, ac anno MCDLXXV civitas & diœcesis gravibus bellis premeretur, eadem confraternitas ad laudem & honorem præfatæ Virginis, ut civitas & diœcesis prædicta meritis & intercessionibus ejusdem Virginis ab eis bellis liberaretur, in ecclesia dictæ domus innovata & de novo instituta fuit cum certo modo orandi, videlicet quod confratres & sorores ejusdem confraternitatis tribus diebus cujuslibet hebdomadæ ad honorem Dei & præfatæ Virginis, ac contra imminentia mundi pericula legerent conjunctim vel divisim toties Angelicam salutationem, quot sunt psalmi in Psalterio Davidico, singulis decem salutationibus hujusmodi orationem Dominicam semel præponendo, & modum orandi hujusmodi Psalterium sive Rosarium ejusdem beatæ Virginis vulgariter appellatum. Vides, hic institutionem confraternitatis Rosarii S. Dominico adscribi.

[370] At quamvis Martinus ab Azpilcueta, qui vulgo doctor Navarrus appellatur, [quam tamen Martinus Navarrus,] vir pius & eruditus, primam Rosarii prædicationem S. Dominico tribuat; tamen hanc Leonis X assertionem de prima institutione confraternitatis Rosarii non admittit, dum inter Miscellanea de oratione tomo 2 Operum suorum, quæ Venetiis anno 1601 excusa sunt, fol. 316 initium confraternitatis istius assignat his verbis: Secundo respondeo directe ad ipsam quæstionem, esse receptam sententiam, quod anno MCDLXXVI quidam egregius doctor provincialis ejusdem Ordinis, nomine Jacobus Sprenger, cum esset Prior celebris monasterii Prædicatorum celeberrimæ urbis Coloniæ Agrippinæ, instituit solemnem & generalem omnibus Christianis utriusque sexus confratriam Rosarii Dominæ nostræ, quibusdam statutis super ingressu & obligatione confratrum adjectis, quam præfatus Alexander legatus ad instantiam imperatoris Federici III & ejus uxoris Augustæ confirmavit, & indulgentiis auxit, ut constat ex ejus litteris. Deinde affert fragmentum litterarum Alexandri Legati Apostolici, quas curiosus lector apud laudatum Louvetum pag. 1 & sequentibus integras inveniet. Etsi Alexander Legatus hanc confraternitatem anno 1476 primum approbarit; tamen videtur erecta anno præcedente, ut ex mox dicendis apparebit.

[371] Hanc doctoris Navarri opinionem confirmat Echardus, [& Echardus multo serius institutam credunt.] quando tomo 1 Bibl. Prædicat. pag. 881 narrans occasionem, qua Jacobus Sprengerus illam Rosarii congregationem Coloniæ erexit, narrationi suæ subnectit sequentia: Quo factum, ut societatem hanc Alexander Nanni de Malatestis, episcopus Foroliviensis, Sixti IV de latere Legatus, Coloniæ tum agens, confirmarit ac indulgentiis ditarit, X Martii anni sequentis MCDLXXVI. Hæcque prima est confraternitas, ut vocant, Rosarii, auctoritate Apostolica roborata & approbata, quæ brevi ubique certatim allecta, novisque in dies privilegiis aucta, Ecclesiam fere implevit universam. Adverte, congregationem illam Coloniensem ab Echardo dici primam, auctoritate Apostolica roboratam & approbatam: nam Duaci anno 1470 alia Rosarii confraternitas jam erecta fuerat, quam F. Joannes Excuria in communionem meritorum recepit, & de qua Echardus eodem tomo pag. 871 sic meminerat: Cum ejus ætate noster Alanus de Rupe cultum sanctissimi Rosarii seu Psalterii beatæ Virginis ardenter prædicaret in Flandria, erecta est quædam hujus tituli societas Duaci, in cujus promotionem has litteras dedit noster hic Joannes, quas hic inserere visum est, quod primæ sint in favorem pii hujus exercitii collatæ. Post recitatas Joannis litteras, quæ Duaci anno 1470, die XVI Martii datæ sunt, ibidem hæc subdit: Hancque primam lego pii hujus cultus eo seculo congregationem, seu, ut aiunt, confraternitatem. Quo anno & mense datæ litteræ, Duaci agebat F. Alanus de Rupe præfatus, earum, ut videtur, impulsor. Ex his sequitur, originem talium congregationum ab his duobus scriptoribus non referri ad S. Dominicum, licet Leo X Pontifex ex aliorum relatione illam ei tribuerit.

[372] [Choquetius citat indulgentias veterum Pontificum,] Sed defensores vetustioris institutionis haud dubie dicent, Martinum Navarrum & Jacobum Echardum errasse, quandoquidem Sixtus V Papa tomo 2 Bullarii Romani pag. 515 inter suos decessores, qui confraternitatem Rosarii indulgentiis ditarunt, Urbanum IV & Joannem XXII numerat. Hinc Choquetius pag. 469 & sequente, post allatum Bullæ Sixtinæ fragmentum, ex eo, quod inter Pontifices, qui parthenium Rosarii sodalitium sacris muneribus cumularunt, a Sixto V recenseatur Urbanus IV, antiquitatem institutæ confraternitatis sic probat: Unde liquet, haud multo post sancti Dominici ætatem Romanos Pontifices fuisse in Rosarii sodalitatem munificos; quod sane argumento est, illam jam tum magna populi Christiani frequentia & cultu; nec non stupendis prodigiis florentem exstitisse. Atque ut annos supputare liceat, Urbanus IV creatus fuit Pontifex anno seculi duodecimi sexagesimo primo, annis scilicet a beati Dominici transitu quadraginta. Porro Andreas noster Coppenstein lib. 2 de Fraternitate Rosarii cap. XI Alexandrum IV Pontificibus, qui sacra Rosarii collegia magnis favoribus auxerunt, adscribit; uti & Clementem IV, e quibus Alexander Urbanum IV in pontificia sede proxime antecessit, quem itidem proxime secutus est Clemens IV, vir in Ordinem Prædicatorum longe propensissimus. Deinde ascendit ad Pontifices Romanos, ætati S. Dominici propiores, quos etiam confraternitati Rosarii favisse arbitratur. Non sumus adeo morosi, ut antiquiora testimonia requiramus, si id de Alexandro IV aut Urbano IV probari possit. Quinimo libenter fatemur, validissimum esse hoc argumentum, si nitatur monumentis, quæ ætatem Alani Rupensis præcedunt.

[373] [de quibus omnes Bullarum collectores silent,] Varia nos movent, ne huic argumentationi statim subscribamus. Primo auctoritas & eruditio Martini Navarri, qui tomo 2 Operis citati fol. 315 verso ita diserte pronuntiat: Constat autem, Psalterium appellari Rosarium non quidem ex litteris Sixti quarti, qui primus maximorum Pontificum hoc genus orandi approbavit; sed ex litteris Alexandri Legati, in sequenti Miscellaneo referendis, qui primus confratriam Rosarii confirmavit. Secundo silentium Petri Louveti, qui initio libelli sui litteras Alexandri Legati & Sixti IV Pontificis profert, ac de antiquioribus Romanorum Pontificum Bullis non meminit, quamvis omnes indulgentias, confraternitati Rosarii concessas, ordine temporis studiose digesserit, certe alias veteres non omissurus, si illas invenisset, aut ad confraternitatem Rosarii pertinere judicasset. Hoc argumentum negativum confirmatur ex Josepho Stephano Valentino, Canonico ecclesiæ Segobricensis, cui F. Joannes Brunus, post diligentem tabulariorum Romanorum perquisitionem, tantummodo easdem Bullas communicare potuit, quas ille eleganti suo opusculo de Rosario, quod Romæ anno 1584 editum est, pag. 149 & sequentibus inseruit. Tertio ipsum ratiocinium quorumdam auctorum, qui institutionem istius confraternitatis S. Dominico vindicant, & idcirco indulgentias veterum Pontificum commemorant.

[374] Audiamus ex his primo Coppensteinium, qui lib. 2 de Fraternitate Rosarii cap. XI in hunc finem allegat diploma Alexandri IV Papæ, cujus fragmentum ex ipso autographo, quod in archivo Conventus Coloniensis servatur, [& quas Coppensteinius ex conjectura putat] ita exhibet: Vitæ perennis gloria redemptis pretio sanguinis meritoque fusi de pretioso corpore Redemptoris, debet acquiri virtute: inter quæ illud esse prægrande dignoscitur, quod ubique, sed præcipue in Sanctorum ecclesiis Majestas Altissimi collaudetur. Rogamus itaque universitatem vestram & hortamur in Domino, in remissionem peccatorum vobis injungentes, quatenus ad ecclesiam delictorum filiorum Prioris & Fratrum Ordinis Prædicatorum Coloniensium imploraturi a Domino dilectorum veniam, in humilitate spiritus accedatis. Nos etiam, ut Christi fideles quasi per præmia ad merita invitemus, de omnipotentis Dei misericordia, & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui ad eamdem ecclesiam in singulis festivitatibus gloriosæ Virginis Mariæ &c., causa devotionis accesserint annuatim, centum dies de injuncta sibi pœnitentia misericorditer relaxamus &c. Datum Anagniæ V Idus Januarii, Pontificatus nostri anno sexto. Hic annus Alexandri Pontificis, anno Christi 1260 respondet.