Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

Einleitung Juli I

ACTA SANCTORUM JULII
Ex Latinis & Græcis, aliorumque gentium
Monumentis, servata primigenia veterum
Scriptorum phrasi,
COLLECTA, DIGESTA,
Commentariisque & Observationibus
ILLUSTRATA
A
CONRADO JANNINGO
JOANNE BAPT. SOLLERIO
JOANNE PINIO
E SOCIETATE JESU PRESBYTERIS THEOLOGIS.
TOMUS I
Sanctos primorum trium dierum complexus; cum Tractatu Præliminari,
Qui continet
DISSERTATIONEM DE XII SANCTIS EX SYRIA
IN UMBRIAM ADVENIS.

ANTVERPIÆ,
Apud Jacobum du Moulin. MDCCXIX.

CAROLO VI
ROMANORUM IMPERATORI
AUGUSTISSIMO, POTENTISSIMO, INVICTISSIMO,
REGI
GERMANIÆ, HISPANIARUM, HUNGARIÆ, BOHEMIÆ, DALMATIÆ, CROATIÆ, SCLAVONIÆ, &c.
ARCHIDUCI AUSTRIÆ,
DUCI
BURGUNDIÆ, BRABANTIÆ, STYRIÆ, CARINTHIÆ, CARNIOLÆ &c.
MARCHIONI MORAVIÆ,
COMITI
HABSBURGI, TYROLIS, GORITIÆ &c.
TURCARUM DOMITORI
DOMINO, DOMINO NOSTRO CLEMENTISSIMO

Tomos septem de Actis Sanctorum JUNII AUSTRIACI, Augustissimæ Domui consecratos, subsequitur alterius Semestris & mensis Julii primus, Tuo rursus Nomini, AUGUSTISSIME, POTENTISSIME, ET CLEMENTISSIME IMPERATOR, ATQUE REX NOSTER CATHOLICE, inscribendus; ut, quemadmodum Junii principia immortali memoriæ Divi Parentis Tui dicata fuere, sic mensis hujus primitiæ Augustissimo Carolo, dignissimo Magni Leopoldi filio, nuncupentur. Fatemur quidem, præcessisse jam bina ultima prioris mensis volumina, quibus egregia virtutum juxta ac victoriarum Tuarum decora, stylo rebus quantumvis impari, non indiligenter prosecuti sumus, ast ea est æquissimæ Tuæ administrationis felicitas, is hactenus fuit victoriarum cursus, CÆSAR INVICTISSIME, ut vel si annis singulis ingentis hujus operis bina volumina ederentur, semper laudum Tuarum, semper illustrium tropæorum, nuncupatoriis nostris prædicandorum, copiosissima seges succresceret. Tantos nimirum a Deo cælitibusque favores promerita fuerit, ea, qua Sanctorum gloriæ propugnandæ propagandæque intentos, nos humillimos clientes Tuos, indefesso labore occupatos, benevolentia complecteris, tueris auctoritate, foves patrocinio, ad devoranda tot tædia clementer simul ac munifice exstimulas. Quid modo primum extollam incertus sum, an Tuas de infensissimis Christiani nominis hostibus reportatas victorias, an Sanctos potius Regemque Sanctorum, quorum auxiliis & patrocinio Te prodigiose vicisse, haudquaquam diffiteberis. Necdum Belgradum, quo belli moles a biennio dirigebatur, invictæ bellatorum Tuorum acies aspexerant, dum nescio qua fiducia incensi, ejus expugnationem, non infeliciter, augurati sumus, sub eo nimirum exercituum Tuorum GENERALISSIMO Christo Servatore, Cruci affixo, quem celebri Archistratego Eugenio, Allobrogum Principi, eorumdem Ductori præfeceras. Patuit tum profecto, si ullibi patuisse dicendum est, non humanis tantummodo viribus, sed excelsiori quadam virtute opus fuisse, ad retundendam conterendamque barbarorum prope innumerorum ferociam. Trepidavit sane Christianus orbis, nec sine aliqua cordis formidine meminisse nobis integrum est, trepidarunt ditiones Tibi subditæ, & hæ præsertim Belgicæ, Augustissimi Nominis Tui studiosissimæ, dum trajecto per intrepidas copias Tuas, bellico stratagemate barbaris inexspectato, infra Belgradum Danubio; obsessa diu urbe, mœnibus propugnaculisque suis munitissima; duplici, eoque latissimo, protecta fluvio; a Turcico præsidio, exercitus speciem referente, intus propugnata; Tuis toto ferme bimestri nihil magnopere proficientibus; trepidavit, inquam, orbis Catholicus, dum subito adventasse intellexit ingentem hostium multitudinem, & structis continuo circumquaque munitionibus, ipsum Tuum exercitum, a Savo ad Danubium ducto ambitu, circumsedisse; cum aëris inclementia, siti morbisque luctantes Tuos, magis indies magisque coarctari; demum admotis tormentis bellicis, Tuorum valla & aggeres, jamjam ad impetum paratos hostes, terribili strepitu concutere. Tum vero, præsentissimis in angustiis, invictorum agminum, supernis e sedibus, auxilio opus fuit, ut indagine quodammodo cincti Duces & milites Tui, evidentissimo pereculo expositi, ex formidandi hostis faucibus eriperentur: ubi receptui cani omnino non poterat, Turcis a fronte & a tergo instantibus, Belgrado ipso obsessoribus insultante; fluminibus cedere prohibentibus; ut nulla evadendi, nulla salutis spes, præterquam in sola, vix humanitus sperabili victoria collocaretur. Et vero propitia ipsa, audacter dicamus, e cælo adfuit. Castra Tua insolita alacritate, militum animos superna implevit fiducia: postridie Assumptæ in cœlos Sanctorum Reginæ, in Turcas itum, pugnatum, triumphatum est, FORTUNATISSIME CÆSAR, & pro Te generalissimum Christum Dominum, pro Te Superos certasse & vicisse, infideles fudisse & profligasse, supplex ad aras prostratus, piissime agnovisti. Eo die funestam toties Christianis potentiam penitus debellasti, secutaque mox urbis, terrore magis quam vi armorum perculsæ deditione, Hungariæ propugnaculum, imperii Turcici clavis, tremente ad famam Byzantio, auctis indies ditionibus Tuis felicissime accessit. Multi olim, in hoc nostro Belgio, vincente Augustissimo Parente Tuo Leopoldo festivi ignes, multa deditissimi Austriacis Belgici populi exultatio; recentiores triumphi de cæsis ad Carlovitium hostibus, expugnataque Temesvaria: at tam effusam, communem, promiscuam omnis ætatis & sexus, diuturnamque lætitiam, numquam demonstratam meminimus, quantam per urbes omnes, per oppida, per pagos ipsos & vicos peperit subacti Belgradi jucundissima hodieque memoria, quam merito æternam fecere cusæ in nummis inscriptiones chronographicæ:

Carolo sUbIgItUr beLgraDUM
De CIMa oCtaVa aUgUstI.
Geminata tridui tempore victoria insolitum Turcis terrorem, incredibilem toti Orienti consternationem attulit, IMPERATOR GLORIOSISSIME; jam Servia, Bosnia, Bulgaria, Thracia, Macedonia, Græcia universa, suavi jugo Austriaco colla subdere meditabantur, & Peloponnesus ipsa, seu Morea, a fœdifragis proditorie occupata, victricia signa Tua præstolabatur, ut novam æque atque ingratam tyrannidem læta excuteret. Quid loquor? Subditorum Tuorum omnium vota unum faciebant Orientis & Occidentis imperium. Rapidior visus est aliis Tuis hostibus tot insignium victoriarum cursus, ut non adversis molitionibus sisteretur. Erepta per id tempus Sardinia, alio triumphabundas acies avertit, sic tamen, ut prius supplices habueris, qui biennio ante, madentem ferme adhuc tot heroum Christianorum sanguine Hungariam spe devoraverant, infandas illas strages cædesque, quarum animus horret meminisse, tantum non renovaturi. At vindicem Dominum exercituum sensit fœdifraga Mahumeti spurcities, violatarum induciarum pœnas sese tulisse, fero deplorarunt perfidi, vix sesquianni decursu tot cladibus attriti, ut nova fœdera in leges Tuas jurare, graviorum malorum metu coacti sint; atque ita ab aggressoribus barbaris securam pacem victor extorsisti; quod & æterna memoria dignum censuit appositeque expressit alterius nummi artifex,

In paCIs InDUCIas,
DebeLLato sUppLICI hostI
gLorIose ConCessas.

Sic tumidorum Turcarum superbos animos fregisti, CÆSAR SEMPER INVICTE, sic Hungariæ inhiantes, Savum ultra & Danubium præcipites egisti, sic Temesvaria & Belgrado, firmis Christiani imperii propugnaculis, gloriosissime reductis, Occidentem universum, ab immanium hostium infestatione securum reddidisti; spe omni rebellibus olim subditis præcisa, regna Tua imposterum perturbandi. Tuus modo fluit Danubius, tot validis frenis coërcitus; ut Ottomanica rabie perfringi omnino nequeant; Tuus est Savus, protensis longe ultra limitibus; nec de Morava, Topliza, Sucova, ipsaque Porta ferrea dubitandum erat, nisi, quod modo dicere cœperamus, aliorum hostium molimina, victrices tuas acies, Orienti infestas, jamjamque imminentes, in meridiem convertissent, alia illic regna recuperaturas, qualia longe melius a communis Christiani nominis hostis ditionibus in perpetuum avulsa fuissent, præcipuis capitibus Mahumeticæ hydræ rescissis; ut tetra pestis, tot Christianorum cladibus olim fœta, in Arabicas suas latebras tandem aliquando compelleretur. At votis hactenus vanis cælum fatigavimus, axauditurum suo tempore, si quiescere norint Principes Christiani, Tibique ad utrumque imperium, cum immenso rei Catholicæ incremento, conjungendum, viam apertam communibus votis relinquere. Id sperare olim, faventibus Superis omnibus, audemus; id Tibi augurantur subditorum Tuorum devotissimi animi, quibus Legatio ista Tua, tanto apparatu, tam opulenter, tam magnifice adornata, qualem a Majorum Tuorum nemine Constantinopolim destinatam umquam novimus, hostibus metu etiamnum prope exanimatis, plus terroris incussura, quam admirationis allatura videtur. Dum hæc scribimus, vehitur Danubio longa navium plusquam sexaginta ordinatissima classis, triumphi speciem toti Hungariæ exhibitura, at Turcis tantam potentiæ Austriacæ imaginem, ut Te solum, IMPERATOR INVICTISSIME, sibi pertimescendum, Te solum Ottomanici fastus domitorem sint formidaturi. Valeant nostra, omnium Tuorum, vota, & si minus tam vasta imperia uniri possint, tam numerosa prole mascula Te Sancti nostri parentem faciant, ut extincto prorsus execrando nomine Turcico, utrumque imperium divisum quidem maneat, sed Augustissimo sanguini Tuo, felicissimæ progeniei obtemperaturum. Iis interim imperes, CÆSAR GLORIOSISSIME, quæ justissimis armis & avito hereditario jure, Austriacis Tuis ditionibus prospere adjunxisti, Majoribus Tuis, tot acquisitis provinciis, longe potentior. Sardiniam Tuam Tibi denuo assere, quæ tum erepta est, dum vires Ottomanicas, a florentissimis Catholicis regionibus in Te conversas, promemodum delevisti: jam pridem ipsa manus porrigit, pristinum Dominum avide receptura. Quin & Siciliam, opum divitem fertilemque Italiæ insulam, partibus Tuis proxime accessuram confidimus, quæ ad primum copiarum Tuarum conspectum exhilarata, recentes hospites abigere gestit, ut Austriacos suos, apertis portis, læta suscipiat, susceptos agnoscat, agnitos complectatur venereturque. Patere, CÆSAR AUGUSTISSIME, hæc a nobis cursim delibari, quæ Annalium Tuorum scriptores, posterorum memoriæ paulo accuratius commendabunt. Id unice nobis propositum fuit, SACRÆ CÆSAREÆ ET REGIÆ CATHOLICÆ MAJESTATI TUÆ demisse repræsentare, tot prosperos armorum Tuorum successus, victorias, triumphos, acquisitas urbes, provincias, regna, non tam Ducum militumque Tuorum fortitudini, quam cælestibus auxiliis accepta referri oportere. Liceat modo, pro solita instituti hujus nostri brevitate, etiam tomi, Nomini Tuo Augustissimo consecrati, rationem aliquam reddere. Paucos is quidem dies continet, tres dumtaxat; at largam inclytorum Sanctorum messem, quorum omnium Acta expensa & illustrata sunt: unde operis nostri moles facile innotescat. Ut ceteros taceam, omnium instar Germaniæ Tuæ esse potest, præcellentissima Episcoporum idea & speculum Magnus Otto, Bambergensium Præsul, Pomeranorum Apostolus, munificentiæ & parcitatis prodigium, in alios profusa largitate, in se ipsum dura asperitate stupendus, plurimorum cœnobiorum conditor, propriæ Bambergensis Ecclesiæ, flammis absumptæ, aliarumque plurium restaurator magnificus, omnis sanctitatis, non minus Seculari quam Ecclesiastico Principe dignæ, Religionis propagandæ & in puritate sua tuendæ exemplar longe perfectissimum, quem vel SACRÆ CÆSAREÆ ET REGIÆ CATHOLICÆ MAJESTATI VESTRÆ imitandum proponere non dubitamus. Alius sanctus Hechardus presbyter, Ardeadum sanguine genitus, Germaniam illustravit. Castos & Secundinos Episcopos Martyres suggerit Felix Campania, Adeodatos ager Mediolanensis. Martyres multos, laurea magis quam gestis notos, antiquum Sirmium. Habet & Belgica nostra Sanctos suos; Reginam, non nomine solum & origine, sed magis virtutum miraculorumque splendore & gloria: Guthagonum & Rumoldum, e regio ambos, ut volunt, Scotorum sanguine; at præcipue elucet posterior, Mechliniensium Apostolus, fidelissimæ semper supremo suo Capiti Ecclesiæ fundator, & conditor urbis celeberrimæ, quæ Domui Austriacæ constantissime addicta, ob fidem egregie præstitam, vel ipsis Imperii insignibus ab Imperatore Friderico III, e proavis Tuis Austriacis uno, a duobus & amplius seculis meruit decorari; primatiali deinde Cathedra illustris, avitæ primi sui Prædicatoris doctrinæ, sub quibuscumque hæreticis aut schismaticis, etiam cum fortunarum vitæque dispendio, semper tenacissima. Paucos jam dictos Sanctos e pluribus seligimus, quod ad Imperium, quod ad Austriacas Tuas ditiones pertineant potissimum, eo etiam titulo singulariores Augustissimæ Domus Protectores. Finem hic habebit prolusio nostra, AUGUSTISSIME OPERIS PATRONE, ast æviternum perstabit in SACRAM CÆSAREAM ET REGIAM CATHOLICAM MAJESTATEM TUAM devotissimorum scriptorum studium, demississima veneratio, iis comitata tenuium precum nostrarum subsidiis, quibus Deum & Sanctos efflagitare numquam desinemus, ut Augustissimo ac propensissimo in ejusdem Dei Sanctorumque gloriæ promotores sanguini, prospera omnia & fortunata evenire, ac perenni felicitate fluere pergant. Sit auspicatum faustumque Serenissimæ Mariæ Archiducis cum Serenissimo Regio-Electorali Saxoniæ Principe connubium; hymenæus proximus Serenissimæ sorori Archiduci Amaliæ, non inferioris sortis accedat; Archiducem Tibi non unum Sanctorum omnium unita suffragia impetrent. Tu vero ipsorum omnium, in operis nostri prosecutione, MÆCENAS AUGUSTISSIME, Hagiographis Tuis impensius semper favere perge, semper felix, semper victor, belli semper & pacis arbiter, universis ditionibus subditisque Tuis diutissime sospes & incolumis.

AUGUSTISSIME ET CLEMENTISSIME
IMPERATOR

SACRÆ TUÆ IMPERIALIS ET REGIÆ
CATHOLICÆ MAJESTATIS

Devotissimi Clientes
CONRADUS JANNINGUS
JOANNES BAPT. SOLLERIUS
JOANNES PINIUS
SOCIETATIS JESU.

SYNOPSIS TOMI PRIMI DE ACTIS SANCTORUM JULII

[Praefatio]

Tomus hic vicesimus sextus de Actis Sanctorum, alterius semestris & mensis Julii primus, ad evitandam grandiorem molem, solum complectitur tres primos dies, in iisque, præter varias Anonymorum Martyrum turmas, Sanctos nomine proprio notos centum ferme & quinquaginta: quorum qui virilis sunt sexus, secundum triplicem statum Ecclesiasticum, Monasticum & Secularem, hic distribuuntur in tres Classes; Feminæ vero cujuscumque sint status, quartam Classem constituunt, ordine regionum. Aaron cum sorore Maria, filio Eleazaro & nepote Phinees, uti & Regina Esther eas Classes non ingrediuntur, quod sint e veteri Fœdere; quorum occasione de similium Sanctorum cultus origine disputatum est; uti & de institutione, ac per Ecclesiam propagatione, festi Visitationis B. M. Virginis.

IN STATU ECCLESIASTICO

Ex Oriente tres occurrunt Præsules; Anatolius & Eusebius, Episcopi Laodiceni in Syria, quorum in eamdem sedem successionis tempus discussum est; posterior vero alteri melius junctus, quam sub Diaconi titulo aliis hactenus immixtus fuerit. Datus est etiam locus Anatolio Patriarchæ CPolitano, cujus fides & gesta vindicari potuere; non item Juvenalis Hierosolymitani, inter Prætermissos rejecti, quidquid apud Græcos cultum habere videatur.

In Italia Castus & Secundinus, Episcopi Martyres, difficulter a Synonymis sejunguntur. Chrestus inter Antistites Syracusanos numeratur, Dathus inter Ravennates. Satis nota per S. Hieronymum Heliodori, veteris Altini Episcopi, memoria, vita ex sarmentis non satis probis coaluit. Paulo celebrior est Bartholomæus, ex S. Dominici familia, primum Nemonicensis in Cypro, deinde Vicentinus Episcopus, at numquam Patriarcha Hierosolymitanus. Ad secundum hujus status ordinem spectabit Adeodatus presbyter, ut volunt. Quæ de ipso supersunt monumenta, valde obscura: e quibus id saltem haberi videtur, male ipsum confundi cum Adeodato, S. Augustini filio.

Inter Galliæ Episcopos antiquissimus est Martinus Viennensis, de cujus certa ætate multa & obscura concertatio; at celebris fama Galli Claromontani, a nepote ex fratre, Gregorio Turonensi, laudata. Leontius Episcopus Augustodunensis solo ferme nomine notus est. Golvenus Leonensis in Armorica Episcopus, ejus regionis Sanctorum sortem subit, ut tricis multis involuta sint ejus Acta; nec minus miranda, quæ de Leonorio, nullius loci Episcopo, referuntur. Incertus Floregii episcopatus, at cultus, per recentem processum verbalem satis probatus. Ævi sui thaumaturgus Petrus de Luxemburgo, nominatus Metensis & Card. Diaconus, sanctitate juxta ac illustrissimo sanguine celeberrimus, annos necdum natus octodecim, orbem universum miraculorum gloria implevit. Acta alia, tametsi a synchrono scripta, nimis brevia sunt, alia non satis exacta: sed authentici ad canonizationem processus, aliique in eumdem finem operosi conatus, non postremum locum tenent in hoc volumine. Si sacerdotes fuerint Hilarius Aviciacensis, & Raymundus Tolosanus, ad alterum hujus classis gradum pertinent. Utriusque ætas ad certos chronologicos calculos difficillime revocatur. Nihil prætermissum, ut perplexa utriusque gesta alicunde elucidarentur, non satis magno operæ pretio. De posterioris ad S. Saturnini canonicatu alia disceptatio.

Angliam illustrarunt Swithunus Wintoniensis Episcopus, cujus notiora sunt miracula quam gesta: Oudoceus Præsul Landavensis, ecclesiasticæ disciplinæ assertor: Germanus Episcopus in Mannia, a S. Patricio ordinatus, qui cultum pridem habuisse ostenditur. Servanus Orcadum Apostolus, verosimiliter unicus fuit, licet eum in varios distrahant scriptores Scoti. Gesta ejus, si non depravata, miranda certe magis videntur, quam probanda.

Episcoporum decus & gloriam porrigit Germania, in magno suo Ottone Bambergensi Antistite, illustri Pomeranorum Apostolo, largo & munifico plurimorum cœnobiorum fundatore & restauratore, sibi severo & parco. Ejus Acta eduntur, non ex Gretsero aut Jaschio, sed ex ipsis vetustis fontibus, quorum unum vulgavit Henricus Canisius, alterum, numquam editum, ex Paulina Lipsiensi bibliotheca Ms. transmisit Cl. Daumius. Ex his porro contra scriptorum neotericorum torrentem, Sueviæ suæ asseritur S. Otto; aliqualis vitæ series chronologice ordinatur, aliaque monumenta, ad cultum spectantia, eruderantur: præsertim sepultura, in æs incisa, cujus inscriptio non satis accurata, meliori calculo restituitur: officia nova cum antiquis collata; recensita miracula prope quotidiana. In inferiori gradu collocandus est Hechardus presbyter, præcipuus Scheidani monasterii, in Westfaliæ confiniis, auctor & promotor.

Belgio Sidus claruit Rumoldus Episcopus apostolicus & Martyr, Mechliniensium institutor ac patronus, dictus aliquando, sed perperam, Dublinensis Archiepiscopus. Inter Actorum scriptores præfertur Theodoricus, abbas Trudonopolitanus; cultus antiquus Leodii, ob Episcoporum in Mechliniam dominium; translationes, theca antiqua deaurata, magni pretii, direpta; nova, non minus magnifica, deinde confecta; reliquiæ dispersæ & collectæ ac variis locis venerationi expositæ; ceteraque monumenta ad Sancti gloriam spectantia exhibentur. Edita sunt seorsim hujus Sancti Acta, cum variis dissertationibus & instrumentis authenticis, ad historiam Ecclesiæ istius metropoliticæ, Capituli & urbis spectantibus.

EX STATU MONASTICO.

Apud Orientales præcipue celebratur Pambo, insigne rerum humanarum contemptus miraculum, cujus vita & apophthegmata ex variis collecta sunt. Non minus prodigium dici debet Symeon Salus, cujus Acta, utut paradoxa videantur, fide satis integra tradita sunt. Pauciora sciuntur de Petro Patricio abbate; paucissima de Basilio abbate, Leone anachoreta & aliis. In Italia floruit Lidanus, abbas Setinus, Ordinis S. Benedicti, quem Siciliæ non recte vindicavit Cajetanus. Joannes Vicentinus, non Scledus, Ord. Prædicatorum, concionibus & miraculis patriam illustravit, incerto vitæ exitu. In Gallia nominatissimi sunt abbates seu eremitæ quatuor; Domitianus ad S. Ragneberti in Segusianis; de cujus ætate, patria, gestis & peregrinationibus quam facile multa narrantur, tam fuit difficile, ea ad rectam temporum rationem revocare. Theodericus in monte Or prope Rhemos, S. Remigii discipulus, Vita alia breviori, alia longiori laudatur: potissima autem Flodoardi auctoritas. Collecta sunt insignia multa miracula, & quæ ad Sancti translationes, monasterii ejus vicissitudines & ad recentiorem vitam gallicam, non magni momenti, spectabant. Carilefus, Anisolæ apud Cenomanos celebris, disquisitioni non uni materiam præbuit, tum ob varias commorationes Menate, Miciaci & in Pertico, tum ob familiaritatem cum Sanctis Maximino & Avito. Expenduntur ejus, & erecti miro modo cœnobii, cum Episcopis Cenomanensibus controversiæ: vita a S. Siardo scripta præfertur, datur tamen etiam longior cum miraculis. Horum postremus ætate, sed non virtute, Eparchius, apud Enculismam; illustrem sui nominis gloriam reliquit, binis locis a Gregorio Turonensi laudatus. Acta antiqua & fide digna cum variis signis elucidari merebantur. His accedit Adegrinus monachus Balmensis in Sequanis.

EX STATU SECULARI.

Ad eam classem reducendi sunt plerique omnes sub gentilibus Imperatoribus Martyres, quos inter clarissimi Processus & Martinianus, a Neroniano seculo non removendi. Adde his Irenæum & Mustiolam cum sociis; Justum & Aaronem in Anglia, cum tot aliis, quorum Acta ignorantur. Confessores fuerunt Lupianus Ratiatensis in Armoricis, & Guthagonus Oostkercæ apud Brugas in Flandria.

EX FEMINEO SEXU.

Præter jam dictam Mustiolam, solum occurrunt, Monegundis vidua reclusa Turonibus, a Gregorio celebrata, & Chimaci in Belgio etiam honorata. Istic & Regina vidua, Dononii apud Valencenas, ut illustris parthenonis fundatrix culta, de qua & filiabus decem sanctis Virginibus, cum multa circumferantur, fabulis respersa, eorum examen dilatum est ad VIII Octobris, quo colitur filia senior S. Ragenfredis.

Atque hi sunt præcipui Sancti, quorum hoc tomo illustrantur Acta: quo autem die quibusve paginis reperienda sint singula, docebit subjunctus Tractatui præliminari Index Alphabeticus eorumdem. Soliti alii Indices operi subjunguntur, præmisso Synaxario Græco Menologii Basiliani, ex more, quem a mense Martio hactenus servavimus.

TRACTATUS PRÆLIMINARIS.

Versatur in examine duodecim Sanctorum, uti vocant, Sociorum; qui primis a Christo nato seculis e Syria venerint in Umbriam, Italiæ provinciam, Christianæ fidei propagandæ causa: quorum nomina sunt; Anastasius, pater aut patruus, & ductor aliorum; Euticius & Brictius, filii ejus; Joannes, Theudila, Isaac, Abundius, Carpophorus, Laurentius, Proculus, Herculanus, Baractalis, nepotes Anastasii ex fratre. Multi de illis multa atque inter se pugnantia. Examen nostrum inquirit in tempus, quo venerint in Umbriam; discutit Acta omnibus communia; confert cum illis acta singulorum singularia; distinguit alios ab aliis; indagat in veterem singulorum in Ecclesia cultum ex Martyrologiis antiquioribus & seculo nono collectis. Distinguit Joannes plures in Umbria Sanctos, uti & Laurentios, nec non Herculanos & Proculos. Ostendit, Laurentium Ep. Spoletinum, diversum esse a Laurentio Ep. Sabinensi, fundatore monasterii Farfensis. Judicat, unum tantummodo Herculanum Ep. & Mart. Perufinis concedendum esse. Carpophorum Presb. & Abundium Diaconum, nec non Brictium, discussis Hispanorum argumentis, adjudicat Umbriæ. Subnectit Acta translationis Abundii prædicti, Fulginio Bercetum factæ, anno 850, ex Ms. Disquirit multa de sanctis Proculis, in Umbria confusissimis, quorum tres sibi vendicant Interamnenses. Distinguit singulos; duos nempe tamquam proprios Sanctos, tribuens Bononiensibus; unum Interamnensibus; alios aliis; nullum ex hisce, Hispaniensibus. Producit Acta quædam S. Proculi cum Annotatis. Tum agit de duobus sanctis Valentinis, Interamnensium Episcopis, quorum acta ostenduntur, magna parte, sumpta esse ex Actis S. Valentini Ep. Passaviensis. Denique finem facit in Isaac, Baractale, ac Theudila.

FACULTAS R. P. PROVINCIALIS
SOCIETATIS JESU FLANDROBELGICÆ, ET SUMMA PRIVILEGII CÆSAREI.

Cum Edictis Philippi II Hispaniarum Regis, deinde Serenissimorum Archiducum Alberti & Isabellæ, Belgii Principum, rursumque Philippi III, ac novissime Caroli II, Regum, confirmatis 2 Decembris 1692, & 19 Julii 1694, Provincialibus Societatis Jesu, per Flandrobelgicam pro tempore futuris, potestas facta sit eligendi Typographos & Bibliopolas qui, ad aliorum quorumcumque exclusionem, soli imprimere ac reimprimere & vendere possint libros & opera quælibet, rite approbata, curantibusque ejusdem Societatis Patribus edita aut porro edenda, sub consueto suæ Majestatis Privilegio, non aliter impetrando, quam in scriptis obtenta & præexhibita licentia prædicti Provincialis; idque sub gravibus pœnis, in contraventores aut aliter impressa importantes statutis, ut latius in ipsis patentibus litteris apparet: cum etiam sua Cæsarea Majestas idem valere voluerit in ditionibus, S. R. Imperio subjectis;

Ego infrascriptus, Societatis Jesu per Flandrobelgicam Præpositus Provincialis, potestate ad hoc mihi facta ab Adm. R. P. N. Præposito Generali Michaële Angelo Tamburino, concedo Jacobo du Moulin facultatem sic imprimendi, & per se aliosque vendendi infrascriptum Opus, ex more nostræ Societatis (quod hisce attestor) recognitum & approbatum; videlicet, Tomum primum de Actis Sanctorum Julii, collectis & illustratis per Conradum Janningum, Joannem Bapt. Sollerium, Joannem Pinium Societatis nostræ presbyteros Theologos. In quorum fidem hasce, manu propria subscriptas, consuetoque nostri officii sigillo munitas, dedi Antverpiæ XXVIII Junii MDCCXIX.

JOANNES BAPTISTA ARENDTS.

SUMMA PRIVILEGII REGII

Cæsareæ & Regiæ Catholicæ Majestatis diplomate sancitum est, ne quis, præter voluntatem Conradi Janningi e Societate Jesu, ejusve ad illustranda Sanctorum Acta Adjutorum & Successorum, ullo modo imprimat vel recudi faciat, ex parte vel in totum, Tomos eorumdem, de argumento illo, vel jam editos vel porro edendos; aut alibi excusos excudendosve invehat, venalesve habeat: qui secus faxit, confiscatione exemplarium, & aliis gravibus pœnis mulctabitur; ut latius patet ex litteris, Bruxellæ datis.

Signat��������� LOYENS.
Et ego Conradus Janningus Societatis Jesu, permitto Jacobo du Moulin, ut Tomum primum de Actis Sanctorum Julii, meo permissu ab ipso impressum, publicet. Datum Antverpiæ XXVIII Junii MDCCXIX.

APPROBATIO ORDINARII.

Tomus sextus supra vicesimum de Actis Sanctorum, alterius semestris & mensis Julii primus, a PP. Conrado Janningo, Joanne Baptista Sollerio & Joanne Pinio, Societatis JESU Theologis studiose illustratus est, æque ac Tractatus Præliminaris de Sanctis duodecim Sociis, e Syria in Umbriam advenis: & ego utrumque opus dignum censeo, quod publica luce donetur, ad Dei & Sanctorum gloriam ac totius Ecclesiæ utilitatem. Dabam Antverpiæ XVI Junii MDCCXIX.

F. G. ULLENS
Presb. Can. Schol. Offic. & Lib. Censor Antverpiæ.

PROTESTATIO AUCTORUM.

Quod identidem protestati sunt decessores nostri, in hoc de Actis Sanctorum Opere, se servatas velle Urbani Papæ VIII Constitutiones; neque suis aliorumve huc relatis commentariis aliud pondus tribui, quam sit historiæ, ab hominibus errori obnoxiis scriptæ: idem ante hunc Primum Tomum Julii denuo protestamur.

SYNOPSIS
TRACTATUS PRÆLIMINARIS AD TOM. 1 JULII DE SANCTIS XII SOCIIS, E SYRIA IN UMBRIAM ADVENIS

Comm. Prævius. § I. De Classibus variis & nominibus Sanctorum, qui e Syriæ partibus in Italiam venerunt fidei prædicandæ causa pag. 1.

§ II. An Sancti illi duodecim in Italiam venerint seculo Christi primo 4.

§ III. Distinctio & elucidatio quorumdam locorum antiquorum in Umbria, quorum mentio in simultaneis XII Sociorum Actis 6.

Acta ipsa XII Sociorum simultanea. Pars I. De gestis ab Anastasio, Eutitio, Proculo, Brictio, Abundio & Carpophoro 9.

Pars Altera, Alia Brictii gesta & tormenta, martyrium Herculani 14.

Examen præmissorum Actorum 16.

Examen in singulorum Sociorum gesta 19.

Cap. I. De Anastasio XII Sociorum ductore & martyre ad Aquas Salvias 19.

Cap. II. De Eutitio, Anastasii filio, ex Dodecade advenarum nono 20.

Cap. III. De Brictio, altero Anastasii filio 21.

Cap. IV. De Joanne, uno ex XII Sociis, Anastasii nepote. Ubi distinguuntur plures ejusdem nominis Sancti in Umbria 25.

Cap. V. De Laurentio, ex duodenario Sociorum numero. § I. Nulla ejus, aut aliorum ejusdem nominis Sanctorum Umbriæ, memoria in Martyrologiis. Aliquot eorum gesta, e variis collecta 28. § II. Distinctio inter Laurentios Umbriæ sanctos 31.

Cap. VI. De Herculano, Ep. & Mart. Perusino, e numero Sociorum XII. Unusne, an duo fuerint istius nominis Episcopi & Martyres Perusiæ; ac tertius, Martyr Spoleti 33. Acta S. Herculani Ep. Perusini & Martyris sub Rege Gothorum Totila, anno DXLVIII passi 37.

Cap. VII De Carpophoro Presb. & Abundio Diac. e Dodecade Sociorum, in Umbria passis. § I. Utrum unus an duo sancti Carpophori, Presbyteri Martyres in Umbria 39. § II. Utrum in Umbria, an in Hispania vixerint mortuique sint sancti Carpophorus & Abundius, nec non Brictius. Pars I. De Carpophoro & Abundio 40. Pars Altera. De Brictio præcipue 42. Pars tertia. De argumentis, quæ in favorem Hispanorum, pro & ex pseudo-Dextro afferuntur: deque translatione S. Abundii 44. Acta Translationis S. Abundii Diaconi, Fulginio Bercetum factæ anno DCCCL. 45.

Cap. VIII. De Proculo, XII Sociorum uno, & homonymis aliquot Sanctis. § I. De tribus Proculis Interamnensibus, qui diebus, XIV Februarii; XIV Aprilis; ac 1 Decembris; inscripti Martyrologiis leguntur 47. § II. An Proculus, XIV Febr. & Proculus, XIV April. inscripti Martyrologiis, unus idemque sint 47. § III. Proculus, inscriptus 1 Decembris, fueritne Presbyter tantum, an etiam Episcopus: &, si Episcopus, fueritne Narniensis, Interamnensis aut Bononiensis 51. § IV. De Proculo uno atque altero, Bononiæ martyrio coronatis, distinctisque ab aliis homonymis 53. § V. De aliis homonymis, tum in Italia, tum in Hispania 57. § VI. De Actis S. Proculi 60. Acta S. Proculi Episcopi & Martyris 61.

Parergon. De duobus sanctis Valentinis, Interamnensium Episcopis & quodam Volusiano 65.

Cap. IX. De Isaaco, uno e XII Sociis e Syria advenis, in Umbria 68.

Cap. X. De Baractale seu Paractale, uno ex XII Sociis Syris, Martyre Spoleti in Umbria 69.

Cap. XI. De Theudila, ultimo Sociorum XII e Syria advenarum 71.

Appendix. De sanctis, Chrispoldo, Vincentio, Benigno & aliis 72.

Alia, de aliis antiquorum Umbriæ Sanctorum Actis, ab Umbris, atque ex illis a Decessoribus nostris, vulgatis, conferri poterunt cum hoc Tractatu Præliminari; fortassis comperientur & ipsa in multis vacillare.

TRACTATUS PRÆLIMINARIS AD TOMUM PRIMUM JULII.
DE SANCTIS DUODECIM SOCIIS
ANASTASIO PATRE; EUTITIO ET BRICTIO, FILIIS EJUS; JOANNE, THEUDILA, ISAAC, ABUNDIO, CARPOPHORO, LAURENTIO, PROCULO, HERCULANO ET BARACTALE, NEPOTIBUS EJUSDEM EX FRATRE;
e Syria advenis, in Umbria Italiæ provincia.

BHL Number: 0019, 1620, 3822, 3825, 6957

AUCTORE C. J.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

§ I. De Classibus variis & nominibus Sanctorum, qui e Syriæ partibus in Italiam venerint fidei prædicandæ causa.

Dudum est ex quo Bollandus in Actis Sanctorum ad diem III Februarii, ubi de S. Laurentio Illuminatore Episcopo Spoletino, pag. 362 n. 5, hunc in modum scripsit: Magnas Umbria circa veterum suorum Sanctorum res gestas, [Historia priscorum Umbriæ Sanctorum 12, per se obscura] ortum, ætatem, contraxit umbras, si non tenebras. Erunt ex ea gente, qui illas doctis lucubrationibus aliquando dimoveant, & cœperunt non infeliciter nonnulli; nemo tamen plenam adhuc lucem reduxit. Nobis tanto spatio remotis, neque omnium ecclesiarum valentibus monumenta lustrare, satis erit, si facem præferentes, etiam fumosam subinde ac minus claram, eminus subsequamur. Sane fumosa fax fuit, quam præferente Ludovico Jacobillo, & per varias ambages atque angiportus circumducente, subsecutus est Bollandus in Laurentio prædicto; cum ejus Acta, a Jacobillo Italice conscripta, Latina fecit, de quibus postea pluribus agendum erit.

[2] Inter illos, qui cœperint non infeliciter tenebras dimovere a Sanctis Umbriæ, [an per novas Lectiones, S. Herculano concinnandas, illustranda sit.] reponi quoque poterit prænobilis atque eruditus vir, Carolus Balionius Philippinus, de quo mihi ante aliquot annos, multa cum laude scripsit perillustris, ecclesiæ Cathedralis Perusinæ Canonicus, Joannes Angelus Guidarellus, quod monumentis ecclesiæ Perusinæ illustrandis apprime intentus, etiam conatus sit, annuente ac pene urgente Antistite suo, Felice Antonio Marsilio, Patricio Bononiensi, viro laudatissimo, reformare Lectiones historicas, quas in officio S. Herculani, primi istius nominis, ut aiunt, Episcopi sui, legere dudum consuevit ecclesia Perusina; quasque mirum est, inquit Guidarellus, tot mendis sive etiam mendaciis, quæ irrepserunt, oneratas, viris præstanstissimis, ferme in hac parte cæcutientibus, probatas fuisse & apud nos tamdiu toleratas. Mirum quidem videri nunc potest, probatas olim fuisse; sed. potest quoque ignosci temporibus illis minus eruditis: toleratas vero fuisse tamdiu, non miror magnopere, tum quia tardos oportet esse Antistites in commutando publicos ecclesiarum suarum ritus librosque; tum quia possunt cognovisse, non facile futurum, ut Lectiones illæ ad omnimodam veritatem historicam reformentur umquam. Quod si nunc urgeat mutationem Illustrissimus Antistes, recte id quidem facit pro sua eruditione, acri judicio ac veri amore, mihi abunde perspectis ex uno congressu, quem anno seculari 1700 inter nos habuimus Bononiæ; suaderem tamen, si sufficienter constat, duos Perusiæ Herculanos præfuisse Episcopos sanctos ac martyres, non immutari in parte Lectiones Senioris prædictas, sed omnino removeri, eisque substitui alias de communi, ut vocant, unius Pontificis Martyris.

[3] [Vix id præstabit exterus,] Ego considerans vota Bollandi, de gloria Sanctorum Umbriæ cum veritate quærenda, tanto abhinc tempore soliciti; comperiens quoque illos, qui videbantur Bollando, clariorem lucem rebus obscuris allaturi lucubrationibus suis, nihil minus præstitisse, quam quod ille expectabat; si non & tenebras induxerint spissiores, multiplicando singulos fere Sanctos suos (de antiquis loquor) in plures ejusdem nominis, [cum nondum præstiterint Umbri ipsi.] eosque referendo ad tempora & secula diversa. Ego, inquam, his consideratis & compertis, addentibus quoque stimulum litteris Domini Guidarelli, modo indicatis; & urgente zelo Antistitis Perusiæ, quæ magna pars Umbriæ nunc est; cœpi tentare aliquid (fortassis temere) in rebus alienis, quod qui potissimum debebant, & codices Mss. de Sanctis suis, quos passim antiquos & antiquissimos vocant, coram inspicere possunt; tam longo post vota Bollandi tempore, nondum præstiterunt.

[4] Suaserunt id mihi viri illustres atque eruditi, quos modo nominavi; suadetque ipsa nobis necessitas, quia cum de Sanctis Umbriæ antiquis identidem agendum nobis sit (multi enim sunt, atque illi ipsi, a scriptoribus posteriorum temporum plerique duplicantur sub iisdem nominibus) & nulla certa principia in singulorum Actis illustrandis statui possint, propter recentium scriptorum opinationes diversissimas; necessitas nos cogit, ut singulorum Actis, quæ habentur, cum Actis XII Sociorum prædictorum collatis, tandem cognoscamus, quodnam fundamentum scriptores, ut ita dicam, hodierni habuerint, sua quique tam diversimode definiendi: quid in illis veri, quid verisimilitudinis, quid alienum a veritate sit. Egimus jam in primo semestri Sanctorum, die III Februarii de S. Laurentio, quem vocant Illuminatorem, faciuntque Episcopum Spoletinum, & fundatorem monasterii Farfensis. Die 1 Martii de S. Herculano Episcopo Perusino. Die XIX ejusdem mensis de S. Joanne Panariensi seu Paranensi, Abbate apud Spoletum. Die XI de S. Isaac, ibidem Abbate. Die 1 Junii de S. Proculo. De aliis in sequenti Sanctorum semestri, quod nunc ordimur, agendum erit. Quapropter conabimur hic statuere fundamentum, juxta quod examinari atque emendari possint, quæ jam scripta sunt, & quæ deinceps de reliquis duodecim Sociis, e Syria advenis, scribenda erunt.

[5] Præcipua igitur lux afferenda est Sanctis illis, [præcipue in Sanctis e Syria advenis,] qui intra sex prima post Christum natum secula dicuntur e Syria Palæstinaque in Italiam & Umbriam diversis temporibus trajecisse; quos in tres potissimum classes distribuunt scriptores Umbri. Ad primam classem referuntur a Jacobillo in discursu, quem instituit de provincia Umbriæ, atque operi suo de Sanctis præfixit, pag. 19 sancti Brictius, Crispolitus, Herculanus & Vincentius; quibus in Actis S. Brictii tomo 1 pag. 673 adjunguntur Joannes & Benignus, qui quamvis non omnes numerentur inter duodecim Socios omnes tamen discipuli fuerunt Jacobillo S. Petri Apostoli Hierosolymis, [in tres classes distributis;] ab eoque, post celebratum ibi Concilium Apostolicum, sacerdotio initiati, præter Benignum, qui tantummodo Diaconatum susceperit, atque ex Hierosolymis patria sua cum multis aliis præcipui zeli Christianis missi fuerint anno 56 in provinciam Italiæ Umbriam, prædicatum ibi Euangelium & fidem Christi, Duce ac Superiore Brictio. Post biennium vero, id est anno 58 eodem venit, [quarum prima venit seculo Christi 1,] auctore Jacobillo S. Petrus Apostolus ac Spoleti visitavit Brictium in carcere, quo detinebatur annuntiatæ fidei causa, creavitque eum tunc Episcopum Metropolitanum totius Vmbriæ, & liberum e carcere dimisit, abiitque ipse Petrus Romam. Brictius vero, eodem adhuc anno 58, Socios quoque suos ordinavit Episcopos, Crispolitum Vettonæ, addita ei cura civitatum Fulginii & Nuceriæ; Herculanum Perusiæ; Joannem tamquam adjutorem suum, Spoleti; Vincentium Mevaniæ. Ita Jacobillus, eodem tomo 1 pag. 674: similia referens pag. 679, [alii minus', aliis magis numerosa.] in S. Herculano I. Pag. 478, in S. Crispolito item I. Pag. 613, in SS. Vincentio & Benigno; nec non tomo 2 a pag. 1. in S. Joanne Martyre & Archiepiscopo Spoletino, ut ait.

[6] Bernardinus e Comitibus de Campello, tomo 1 Historiæ Spoletinæ, [Opinio alia Campelli.] lib. 4 pag. 104, facit Brictium, non Hierosolymitanum, sed Antiochenum; putatque Antiochia ab Apostolo fuisse missum in Italiam, & anno 68 Roma Spoletum, cum patre suo Anastasio, & fratre Eutitio; patruelibusque suis Joanne, Theudila, Isaaco, Carpophoro, Abundio, Laurentio, Proculo, Herculano & Baractale; nec non tribus aliis ejusdem Apostoli discipulis, Crispolito, Vincentio & Benigno. Ait porro Campellus, Anastasium jam tum Romæ martyrio affectum fuisse, antequam reliqui inde discederent; Eutitium vero ex itinere declinasse ad lacum Vulsinum, ibique solitariam vitam sancta morte clausisse: Proculum Carsolæ in antiquissima Vmbriæ civitate substitisse: reliquos denique Spoletum perrexisse. Hic Auctor strictius inhæret Actis XII Sociorum, quæ mox proferemus. Adjungit tamen duodecim Sociorum illorum nominibus alia quoque tria, videlicet Crispoliti, Vincentii & Benigni, quæ aliunde accepit. Notandum tamen sedulo est, quod quos Jacobillus scribit Episcopos a Brictio ordinatos fuisse anno Christi 58, eorum ordinationem Campellus referat ad annum 84. Interim uterque, quamvis diversissima scribant, iisdem nituntur antiquis aut antiquissimis monumentis ecclesiæ Spoletinæ aliisque similibus, ut aiunt; simulque ostendunt, monumenta illa, quantumvis antiquissima ipsis videantur, non esse magni pendenda, ad faciendam fidem in rebus antiquis; dum ipsi ex iisdem monumentis tam diversa ponunt principia.

[7] [Classis 2, ex Sociis XII composita,] Altera Classis Sanctorum e Syria & ex urbe Antiochia advenarum, componitur Jacobillo tomo 1 pag. 35 ex iisdem duodecim Sociorum consanguineorum, videlicet Anastasii, duorum filiorum & novem nepotum ejus, nominibus: quæ in titulo proposuimus & modo recensuimus ex Campello (tres enim alii, Crispolytus, Vincentius & Benignus, qui extra numerum duodenarium sunt, æque a Jacobillo, atque a Campello ad seculum primum referuntur) eorumque adventum in Italiam, consignat anno Christi 290, imperantibus Diocletiano & Maximiano.

[8] Causam adventus illorum potissimum indicat idem Jacobillus fuisse, ut in Italia martyrii palmam invenirent, propterea quod Imperatores prædicti publicassent edictum, quo jubebantur Christiani, aut sacrificare idolis, aut e medio per varia tormenta tolli. [venit Jacobillo in Italiam seculo 3.] At edictum illud, non ante, sed decimo tertio post adventum eorum anno publicatum fuit, idque Nicomediæ primum, ubi & persecutio illa principium habuit, & prius in Oriente per Syriam & Palæstinam grassari cœpit, quam in Occidente; ut martyrii palmam in Italia quærere non debuerint, quæ domi quotidie offerebatur. Quæ huic Classi attribuit gesta Jacobillus, desumpsit, æque ac nomina, ex actis XII Sociorum, sanctorumque Carpophori & Abundii, mutavitque pro arbitratu suo notas temporum & nomina personarum, quæ aliam chronologiam indicabant, quam ipse inducit. Campellus de hac Classe circa hæc tempora non meminit, utpote quam ad seculum primum jam retulerat, ratus supposito nomine Domitiani Imperatoris pro Diocletiano; sibi omnia salva esse. Quæ vero jam commemoravimus ex Jacobillo, apud ipsum videri possunt sub singulis duodecim Sociorum nominibus, de quorum plerisque seorsim tractat in tribus Sanctorum Umbriæ tomis, ad diem cuique natalem, vel verum & martyrologiis notum, vel aliunde assumptum.

[9] [Classis 3, hominum 300 fuisse dicitur,] Tertia Classis peregrinorum, e Syria Romam profectorum ac inde per Umbriam & reliquam Italiam dispersorum; eaque numerosior duabus prioribus, dicitur e trecentis hominibus omnis conditionis, ætatis & sexus composita fuisse, atque in Italiam appulisse initio seculi VI, Gothis ibi passim dominantibus. Jacobillus tomo 1 pag. 39 in vita S. Carpophori junioris scribit, illos convenisse, non solum e civitatibus Cæsarea & Leodicea, sed etiam e Damasco, Antiochia, Hierosolymis, Tyro & Sidone; & pervenisse in Italiam tempore Hormisdæ Pontificis Romani & Anastasii Romani Imperatioris sub annum Christi 516, aut, inquit, prout alii scriptores referunt, anno DXXXIV, Pontificatum Romanum obtinente Joanne II, Imperium Justiniano, Regnum Italiæ Theodorico. Sed errat saltem in Theodorico, qui annis abinde octo jam desierat vivere. Ducem horum omnium ac natu maximum facit eumdem Carpophorum: & e Sociis nominatim exprimit, [& seculo 6 venisse,] S. Maurum ejusque filium Felicem; Laurentium quoque, & Herculanum juniorem, Perusiæ deinde Episcopum ac Martyrem. In vita autem Laurentii jam dicti pag. 191 præterea nominat sanctos. Isaacum; Eleutherium, Joannem, [paucorum nominibus expressit.] & Lazarum, in quorum vitis seorsim scriptis confirmat etiam, quæ de trecentorum Societate modo dixit. In Isaaco quidem, tomo 1 pag. 391. In Joanne, qui Paranensis cognominatur, tomo 1 pag. 327. In Lazaro, cui ibidem etiam socium copulat Joannem, ejus patruelem, pag. 264. In Mauro & Felice pag. 638. In Eleutherio denique, cui pariter socium jungit alium Joannem, fratrem ejus, tomo 2 pag. 208.

[10] [Sunt, qui numerum istum adstruant,] Determinatum in hac Classe numerum trecentorum hominum Ferrarius quoque nonnullibi exprimit in suo Sanctorum Italiæ Catalogo, eorumque adventum in Italiam collocat sub imperio Justiniani, quod is anno Christi 527 suscepit. Campellus lib. 8 pag. 256, satis habuit dicere, magnam multitudinem Catholicorum e Syria venisse in Italiam, & paucos tantum ex illis nominat, Isaacum, Joannem Paranensem, Maurum cum Felice filio, nescio an & alios. Venisse autem, ait, anno 518, fugientes persecutionem, quam in Oriente Severus Patriarcha Antiochenus, secta Acephalus, potentia Imperatoris Anastasii suffultus, movebat in Catholicæ fidei professores. Omnes citati Auctores appellant etiam hic, ad probandum sua dicta, codices antiquos Mss. ecclesiæ Spoletinæ. Sed cum tam diversa de tempore & causa adventus eorum etiam hic scribant, videri possunt codices ipsi nihil quidquam de illis certius hic affirmare, quam supra: habemus nos inde vitam SS. Mauri & Felicis, atque impressimus ad diem XVI Junii ex illustratione P. Henchenii, sub hoc principio, [sunt, qui non ausint.] S. Maurus … antequam ex Syriæ civitate, nomine Cæsarea, discederet, &c. monetque paulo post Illustrator, quod, ubi ipse puncta notavit, in Ms. legatur, cum Sociis trecentis; quodque illum numerum, aliquantum suspectum, ne in limine lector offenderetur, prætermiserit.

[11] In isthac vita, a nobis impressa, num. 2. & 3, [Nomina eorum apud alios alia.] nominatim leguntur, in Comitatu Mauri venisse, Christophorus (idem, qui Jacobillo tomo 1 pag. 39, Carpophorus & Socius S. Herculani Junioris) Joannes Abbas Paranensis, Laurentius, & Isaac Abbas S. Juliani. Temporis, quo advenerint, nota illic nulla reperitur. Causa adventus innuitur fuisse, desiderium martyrii: visitatis enim Romæ Apostolorum liminibus aliisque basilicis; dicuntur per diversa Italiæ loca se segregasse; ut, postquam Christi fidelium persecutiones & martyrium desierant, populos in fide Christi perseverare aliaque pia opera facere, curare possent. Aliam plane causam longeque diversam debent habuisse itineris sui, quam desiderium quærendi occasionem Martyrii, juxta sententiam Campelli; qui clare scribit pag. 256, ipsos, ne quid gravius propter fidei suæ professionem cogerentur pati in Oriente, fugisse in Italiam, ratos, cedendum esse gravi procellæ iniquissimæ persecutionis, quam Severus Antiochiæ Episcopus, sceleratissimus ac perfidissimus hæreticus annitente Anastasio Imp. excitaverat. Habemus quoque Acta Latina S. Laurentii, modo nominati, e cod. 2 ecclesiæ Spoletinæ pag. 147, ab ipso Jacobillo pridem nobis donata: ex quibus & aliunde suam ipse Italicam Laurentii vitam, sic compilavit, ut nihil eorum, quæ in vita Latina ad rationem temporis spectant, sane multa, retinendum sibi putaverit. Mutavit quoque plura alia, de quibus postea; adeo ut acta ejus Italica ab originalibus Latinis mirifice discrepent. Dicitur in his Actis Latinis Laurentius venisse cum infinita turba suorum affininium, ac nominatim cum hisce paucis, Lazaro & Joanne, qui consederunt in Ferentillo; Isaac in civitate Spoleto, Eutitio, Joanne Paranensi & Brictio.

[12] [Unde constet, e Syria venisse omnes.] Præmissæ tres Classes advenarum e Syria & Palæstina, aut saltem duæ, admittuntur a plerisque recentioribus Umbriæ Scriptoribus, tamquam principia quædam historiæ suæ ecclesiasticæ, de quibus dubitare nefas sit. Scio, pauculos quosdam in S. Gregorii Dialogis referri, qui e Syria in Umbriam venerunt & sanctam ibi vixerunt vitam; puta Isaacum abbatem Spoleti, & duos tresve præterea; qui tamen non in societate duodecim aut trecentorum, sed seorsim potius singuli venerunt. Qui igitur tantum e Syria numerum in duobus tribusve classibus adducunt in Italiam & Umbriam; si id credi velint ab aliis, credibili auctoritate antiquæ commonstrare debebunt. Actis certe XII Sociorum & similibus, illud nemo prudens credet, eoque minus, quod ipsi scriptores Umbri, aliam auctoritatem, quam quæ in Actis illis fundata sit, non afferant; quodque de tempore adventus, inter se ipsi dissideant totis seculis; & alia atque alia, inter se contraria statuant.

[13] [Acta quædam id ajunt,] Præcipuum interea monumentum, ut jam dixi, ad persuadendum aliis opiniones suas illi habent, Acta XII Sociorum, in quibus omnium duodecim nomina conjunguntur, prout illa hic a nobis in titulo posita sunt, & supra num. 5 ex Campello annumerantur & apud Mombritium in SS. Abundio, & Carpophoro, eodem modo leguntur impressa. Habemus eadem nomina in actis Mss. e Legendario bibliothecæ Barberinianæ fol. 165, Romæ exceptis, & in aliis, e codice Strozziano Florentiæ transcriptis; item in alio Ms. quod noster Antonius Beatillus Neapoli submisit anno 1640. Omnia illa Acta & singula enumerant in contextu suo nomina singulorum duodecim Sociorum & quidem eodem ordine, nisi quod apud Mombritium solus Abundius transpositus, & Baractalis, omnium ultimus, ibi prætermissus sit. Interim titulus, Actis illis præfixus ubique diversus est, videlicet in Ms. Barberiniano legitur, Passio S. Proculi, Brictii & aliorum. In Beatilliano, Passio S. Proculi martyris. Apud Mombritium vero, Passio Sanctorum Abundii & Carpofori martyrum. Acta Barberiniana & Strozziana aliis prolixiora sunt, traduntque singularia quædam de gestis & morte Anastasii, Brictii, Proculi, Abundii, Carpophori & Herculani. De reliquis e duodecim Sociis, Joanne, Teudila, Isaac, Laurentio & Baractale, nihil ibi invenitur singulare præter nomen cujusque. De Euticio tantum dicitur, quod ad lacum Vulsinum solitariam vitam duxerit. Acta a Beatillo submissa, similia sunt Barberinianis & Strozzianis, sed carent secunda parte, uti & Mombritiana, quæ etiam paulo contractiora sunt, eadem tamen & ipsa sunt in re; easdemque omnia & singula Acta fictionis notas præferunt, ex quibus convincuntur nullius auctoritatis esse.

[14] Quod ut ipsi quoque lectori meo perspicuum fiat, dabo primo loco Acta XII Sociorum simultanea. Tum examinabo quorumdam singularia. Attamen prius sciscitari debeo ex eruditis Umbriæ scriptoribus, [sed apocrypha.] quid tandem fundamenti habeant dictorum suorum ex antiquitate, præter sua monumenta ecclesiæ Spoletinæ, quæ quantumvis antiqua ipsis videantur; non satis antiqua sunt, nec idonea, ut fidem faciant in rebus antiquioribus, de quibus proprii scriptores, qui Acta illa viderint, tam diversa sentiunt. Sciscitabor etiam, cur unam, alteram, ac tertiam Classem Sanctorum advenarum e Syria ad se adducant. Cur primam Classem alii plurium, alii pauciorum Sociorum statuant: secundam autem Classem ex determinato duodecim virorum consanguineorum numero componant: tertiam vero trecentorum utriusque sexus hominum, definiant. Cur item unam Classem seculo Christi primo, aliam tertio, postremam sexto, concipiant advenisse. Si hæc certius ostendi non possint e scriptis antiquorum idoneis, quam legantur apud scriptores nuperos; nullam omnino certitudinem habebunt, nec redolebunt veritatem. Dabo autem Acta simultanea ex codice Ms. Barberiniano, [Quibus de Sanctis hic agendum sit.] collata cum Ms. Strozziano ac Beatilliano; atque adjiciam in Annotatis ex Mombritio, siquid is notabiliter diversum alicubi habeat. Sciendum porro, me non promiscue hic acturum de Sanctis Umbriæ antiquis omnibus, imo neque de omnibus, huc usque nominatis in tribus classibus: sed de illis præcipue duodecim sociis, quorum nomina in titulo descripsi. Inquiram autem, an omnes duodecim ejusdem classis esse potuerint; quo tempore singuli venerint; an plures ejusdem nominis Sancti extiterint; quam antiquum cultum ecclesiasticum singuli habuerint; & alia ejusmodi.

§. II. An Sancti duodecim Socii e Syria in Italiam profecti sint seculo Christi primo.

Duas præcipue transmigrationes virorum Christianorum, quorum plurimi sanctitatis fama claruerunt, [Socios 12] e Syria in Italiam & Umbriæ provinciam factas olim fuisse, asseritur a scriptoribus posterioris ævi, Ughello, Ferrario, Campello & aliis. Jacobillus tertiam quoque illis adjungit: ac primam, quæ ei componitur ex Brictio, Joanne, Crispolito, Herculano, Vincentio, & Benigno, ait factam esse seculo 1. Secundam, quæ etiam complectitur Brictium, Joannem, & Herculanum, aliosque novem, in titulo Commentarii hujus recensitos, refert ad finem seculi III; aliis hanc referentibus ad seculum 1. Tertia eidem constat e trecenis promiscui sexus, ætatis & conditionis hominibus, ac venit in Italiam seculo VI. Plura de hisce commigrationibus scripsimus jam supra. Notandum tamen, quod Jacobillus, quos in prima commigratione sex sociorum, [e Syria in Italiam venisse] nominat, Joannem, Brictium, Herculanum; distinctos velit ab aliis eorumdem nominum, qui venerunt in commigratione secunda, duodecim numero, ductore S. Anastasio. Numerus iste senarius, seorsim a duodenario prædicto, an, unde & quando venerint; hic non disputo. De duodenario, nobis precipue sermo est, ut dixi.

[16] Campellus, rerum patriæ suæ, nimium fortasse studiosus, [seculo Christi 1,] omnes duodecim adscribit seculo Christi primo. Opinatur namque lib. 4 pag. 104, S. Petrum Apostolum anno LXVIII denuo venisse Romam, persequente Christianos Nerone, & e multis discipulis suis elegisse sacerdotem unum probatæ vitæ & constantissimi zeli, Brictium nomine; eumque eodem anno inde misisse Spoletum, ut novos ibi Christianos (sustinet enim Auctor, S. Paulum Apostolum ibi antea Euangelium prædicasse) in acerbissima persecutione, quam patiebantur, confortaret; & Religionem Christianam, uti bonus ac fidelis operarius, promoveret. Et prosequitur Campellus: Fuit Brictius patria Antiochenus, discipulus fortasse Apostoli Petri, ex quo is habuit Antiochiæ sedem suam, & missus ab eodem S. Petro fuerat in Italiam, cum primum persecutio Neroniana grassari cœpit, in comitatu Anastasii patris sui, & fratris sui Eutichii, aliorumque novem Christianorum patruelium suorum, Joannis, Teudilæ, Isaaci, Carpophori, Abundii, Laurentii, Proculi, Herculani, & Baractalis, qui nepotes erant Anastasii ex quodam fratre ejus. Item comitati sunt istos alii tres, pariter discipuli S. Petri, Crispoldus, Vincentius & Benignus.

[17] [repugnat Actis,] Hactenus Campellus, ex Actis, ut patebit, Sociorum XII, præterquam quod tres ultimos prioribus adjungit, aliunde adductos, nescio quo auctore aut fide. Deinde vero prosequitur alia, ex iisdem Actis desumpta: sic ut manifeste declaret, illa Acta, omnium, quæ ipse circa duodenarium istum numerum commentatur, fundamentum esse. Quin & in confirmationem dictorum suorum pag. 122 litt. E. allegat primo loco, illa ipsa Acta S. Brictii & Sociorum ejus: quibus deinde subjungit silvam ingentem aliorum scriptorum, qui fere omnes recentissimi sunt; & scripturarum, quæ in aliarum ecclesiarum archivis latent; sed quæ majoris auctoritatis, quam Acta præmissa, aut mulium ab iis diversa esse non possunt: nec puto aliter illa loqui, quam nostra, de adventu Petri Apostoli Spoletum, aut potius de apparitione ejus cum Angelo, noctu Brictio in carcere Spoletino facta. Quæ Campellus frustra trahit ad seculum Christi primum, & ad Petrum adhuc in carne viventem, sine ulla necessitate, auctoritate, aut verisimilitudine, nisi quam ipsi forte suggessit suus amor extollendi magnificas patriæ suæ antiquitates quam altissime.

[18] [nec probatur ab assertoribus,] Nullum ego apicem invenio in totis Actis, qui sapiat seculum primum. Quod enim ibi ait Brictius, se Petri vestigia de orienti itinere secutum esse; id recte potuit dicere, etiam tertio, quarto, aut posteriori quovis seculo. Vere enim post Petrum de Oriente venit Romam, seu brevi, seu longo post tempore. Quod vero idem Brictius dicatur ab Apostolo Petro visitatus in carcere, ab eoque tunc ordinatus Episcopus fuisse; id Auctorem Actorum omnimodæ stoliditatis argueret, si tunc in carne versatum fuisse Apostolum, significatum vellet. Scribit enim & sæpe repetit, Imperatoribus Diocletiano & Maximiano a Proconsule Martiano varia tormenta & carceres sustinuisse Brictium Spoleti. Levior Auctoris error fuerit, si credidit, ordinationem sacram, a beato Apostolo, pridem defuncto, in corpore assumpto factam, esse validam.

[19] [ridiculum de Martiano argumentum afferentibus,] Campellus porro, ut retrahat duodecim Socios ad seculum primum, substituit in Actis auctoritate sua, Domitianum Imperatorem pro Diocletiano, sustinens, per socordiam librariorum aliter scriptum nunc legi: utque hoc verisimile reddat, producit ex Tacito quemdam Martianum, Galbæ Imperatori seculo 1 familiarem, quem sibi imaginatur illum esse, qui sanctos Carpophorum & Abundium occidit; sanctum vero Brictium, varie tortum, carcere conclusum tenuit. Quia, inquit pag. 113, facile potuit fieri, ut Martianus ille obtinuerit aliquod imperium aut præfecturam sub Domitiano, quando Brictium cum Angelo invisit Apostolus. Dissimulemus tantisper, ita se omnia hic habere, ut ille cupit: quid consequetur? Non potuisse S. Petrum, utpote sub Nerone cruci confixum, invisere captivum sub Domitiano Brictium, nisi al quot post martyrium suum annos; atque adeo fuisse tunc æque expertem veri corporis humani, quam fuit tempore Diocletiani.

[20] Neque salvare sententiam suam potest Campellus, dicendo pag. 305, [neque sibi constantibus.] captivitatem illam Brictii & visitationem Petri contigisse sub Nerone, Petro adhuc vivente. Unde enim id habet? Acta dicunt, contigisse sub Diocletiano & Maximiono, & quidem post martyrium SS. Carpophori atque Abundii. Campellus supra pro Diocletiano substituit Domitianum, Actis ignotum. Dissimulavimus. Nunc iterum pro libitu suo substituit Domitiano Neronem, cujus pariter nulla mentio in Actis. Si substitutionibus istiusmodi rerum veritas inveniatur, invenerit hic illam Campellus. Sed longe abest a vero: quin & suas ipse substitutiones evertit, dum alligat pag. 116, prædictorum Carpophori & Abundii martyrium anno Christi 93, qui Domitiani XIII est, non quia aliquid exploratum habet de tempore martyrii eorum; sed quia Domitianum, sub quo vult passos esse, anno illo maxime in Christianos sæviisse constat. Ponamus tamen Martyres illos anno 93 cæsos esse, & audiamus Acta. Asserunt, post illorum cædem, Brictium, denuo captum, in carcere visitatum fuisse ab Angelo & B. Petro; & ab hoc episcopalem consecrationem accepisse; nempe eodem anno 93, aut post, quando jam ab annis 25, sibi mortem intulerat Nero. Quo igitur modo, sub Nerone visitavit in carcere Brictium & consecravit episcopum B. Petrus?

[21] Redeamus ad conjecturam Campelli, de Martiano, [Male consugitur ad Martianum, Galbæ Imp. familiarem.] Galbæ familiari loquentis, exploraturi, an is possit obtinuisse præfecturam aliquam sub Domitiano. Mirum sane, Historicum, veri (ut debuit) amantem, ausum aliis persuadere velle, quod ne sibi quidem ipse persuadere potuit, verum esse. Citat Tacitum lib. 1. Hist. Quid autem ille ibi? Capite quidem 13 ait: Nec minor gratia Icelo, Galbæ liberto, quem annulis donatum, equestri nomine Martianum vocitabant. Cap. 37 arguitur Martianus iste, magnæ rapacitatis fuisse & exiguo tempore immensas divitias cumulasse. Ac tandem cap. 47, occiso post septem imperii menses Galba, sub Othone illius successore, in Martianum Icelum, ut in libertum, palam animadversum fuisse supplicio capitali. Tenuit imperium Otho tribus mensibus anno Christi 69, eoque anno cæsum fuisse Martianum, dicit Tacitus, a Campello citatus: quo igitur ille pacto præfecturam alicubi aut imperium gesserit aut gerere potuerit sub Domitiano Imperatore, annos ut minimum duodecim (tunc enim primum imperare Domitianus cœpit) post mortem Iceli? Pone etiam, supervixisse illum usque ad imperium Domitiani; nullam ullius præfecturæ ab eo gestæ mentionem facit Tacitus: & ut faceret, cur illam gerere debuisset Spoleti? An toto Romano orbe non erat locus alius, ubi illam potuisset gerere? Nihil igitur Spoleto celeberrimæ civitati, nihil præfecturæ cuicumque, nihil imperio Domitiani cum Martiano illo commune est; & qui aliter scribunt, dicam, abuti otio suo atque imponere lectoribus, ut historici videantur, potius quam ut veritatem sectentur.

[22] [Sociorum 12 nullus, in Martyrologiis notus est] Quid porro? Hactenus non licuit mihi ullum invenire Martyrologum, saltem paulo antiquiorem (recentissimos enim operæ pretium non est examinare aut magni facere in rebus tam antiquis) qui Brictium, Carpophorum, Abundium aut alium e duodenario numero, passum aut mortuum ponat ante Diocletianum & Maximianum: nedum, qui referat ad seculum primum. Et Ado quidem genuinus apud Rosweydum, de tribus Sanctis, modo nominatim expressis, elogium texens, de duobus posterioribus Carpophoro & Abundio ait, in persecutione Diocletiani post varia tormenta gladio cæsos fuisse: de tempore, quo Brictius vexerit, nihil meminit.

[23] [ante seculum 4,] Quod si verum esset, prædictos Sanctos, Petri Apostoli, adhuc in carne versantis, discipulos fuisse, ab eoque in Umbriam missos, & Brictium etiam episcopum totius Umbriæ (ut aliqui amant credere) & quidem Metropolitanum fuisse consecratum; idem Ado Brictium saltem non ad commune Martyrologium suum retulisset, sed inseruisset libello, quem inscripsit. De festivitatibus sanctorum Apostolorum, & reliquorum, qui discipuli, aut vicini, successoresque ipsorum Apostolorum fuerunt; in quo meminit die VI Maii, S. Euodii, qui ab Apostolis Antiochiæ episcopus post B. Petrum ordinatus est. [aut in libello Adonis] Die II Februarii, S. Ignatii episcopi & martyris, qui tertius post Petrum Apostolum Antiochenam rexit Ecclesiam, sub Traiano affectus martyrio. Die XXIII Julii, S. Apollinatis episcopi, qui Romæ ordinatus ab Apostolo Petro, Ravennam missus est.

[24] Quam recte compareret inter illos (si verum est, Apostoli discipulum fuisse) S. Brictius, hoc aut simili elogio celebrandus; [de discipulis Apostolorum.] quod scilicet B. Petrum Apostolum e Syria secutus Romam; ab eodem ibi Sacerdos ordinatus & missus in Umbriam fuit; deinde Spoleti multa tormenta pro confessione fidei passus & carcere inclusus, ibique ab eodem B. Petro, Roma accurrente, noctu visitatus & Episcopus Metropolita totius Umbriæ ordinatus, tandem in civitate Martulana quievit in pace. Verum non placuit Adoni, quia non constiterit ei de Brictio, quod constitit de Euodio, de Ignatio, & Apollinare, discipulum Petri aut ab eo ordinatum episcopum, aut ad prædicandum Euangelium fuisse missum. Neque id sciverit S. Hieronymus, qui in Martyrologiis antiquioribus, a Florentinio editis, neque Brictii, neque ullius Sociorum ejus mentionem facit, licet faciat de tribus jam nominatis, Euodio, Ignatio atque Apollinare, & de sexcentis aliis minus illustribus, qui ante ætatem ejus floruerunt. Res hæc claritatem accipiet majorem e sequentibus, ubi de singulis agemus.

§ III. Distinctio & elucidatio aliquot locorum antiquorum in Umbria, quorum mentio fit in Actis XII Sociorum.

Varia memorabuntur loca, oppida, urbes, in sequentibus Actis, quæ notiora sunt hodiedum, quam ut indicari debeant, [Tres civitates, Interamna dictæ in Italia,] quædam tamen in ipsis Actis redduntur obscuriora. In his Interamna, civitas antiqua Umbriæ, obscuratur per additamentum Tyria. Carsuli quoque, ejusdem provinciæ urbs prisca, non uno loco ponitur a scriptoribus hodiernis. Nostra S. Proculi Acta, quæ dabimus, nominato quodam Episcopatu Tyriæ in Italia, addunt, quæ hodie Interamnis vocatur. Acta ejusdem S. Proculi, quæ apud S. Antoninum leguntur, duplicem adjungunt interpretationem, quam ipsius Antonini esse reor, his verbis: Episcopus Tyriæ (rectius Tyreæ,) quæ hodie dicitur Interamnis (rectius Theramne) &c. Mallem, nos docuisset Antoninus, quis umquam, præter hæc Acta civitatem Interamnam, quod nomen antiquæ Romanorum Reipublicæ notum fuit, Tyriam seu Tyream appellaverit. Cur item, Interamna interpretetur rectius, Theramne. Tres in Italia civitates, Interamna, aliis Interamnia; Interamnum & Interamnium dictas, comperio apud antiquos geographos aliosque scriptores: quarum nomina etiam Italica, quibus nunc vulgo appellantur aut appellatæ fuerunt, non multum inter se differunt, sic ut facile possint, perinde ac Latina vocubula, locorum inducere confusionem. Quod hic ne fiat, juverit declarare singulorum situm, & nominibus epitheton addere, per quod distinguantur inter se. Tum postea de Carjulis.

[26] Una Interamna in Umbria est, prope a Sabinis, inter Narniam ac Spoletum, [una ad Narem fl. in Umbria,] circumdata a bifido ibi fluvio, Nar dicto: unde & ad Narem cognominatur, ut distinguatur ab homonymis: ejusque incolæ. Plinio vocantur Interamnates, cognomine Nartes, lib. 3 cap. 14. Italis hæc urbs vulgo Terani, & vulgatius nunc Terni dicitur: estque antiquitate, religione, multisque aliis titulis commendabilis. Hos inter fœcunditas quoque regionis memoratur, quæ si Plinio lib. 18 cap. 28 credimus, tanta Interamnæ in Umbria est, ut fœnum ibi quater anno secetur. Atque ipsi Interamnates, leguntur apud Tacitum lib. 1 Annal. cap. 79, in Senatu Romæ, extollentes ubertatem suæ regionis, questi fuisse, pessumituros fœcundissimos Italiæ campos, si amnis Nar (id enim parabatur) in rivos diductus, superstagnavisset.

[27] Altera Interamna sive Interamnia Ptolemæo ponitur in Prætutiano Picenorum agro. [altera in Prætutiis ad Turdinum fl.] Quod oppidum, inquit Cluverius pag. 736 ℣ 15, hodie inter Turdinum & Viciolam flumina positum, vulgo dicitur Teramo. Et pag. 745, Interamnia, vulgare hodie vocabulum habet Teramo & Terano, inter confluentes Turdini ac Viciolæ amnium posita, unde nomen ei quæsitum. Tum queritur, Interamnam hanc in libro de agrorum limitibus perperam scribi, Interamne Palestina Picenensis; ac, Teramne Palestina Piceni; proque Palestina alios scribere Plestina & Pelestina, ideoque & opinari, Interamnam illam Palestinam seu Plestinam esse in Umbria, diversam ab illa Umbriæ, quæ circumfluitur a Nare; quia videlicet Plinius lib. 3 cap. 14 inter plures Umbriæ populos oppidanos, recenset etiam Pelestinos. Verum nihilne significat addita vox Piceni & Picenensis? Nemo certe unus Picenum, præsertim Prætutianum, hactenus scitur in Umbria posuisse, aut Umbriam in illo Piceno. Nec vero Plinius in enumeratione oppidanorum Umbriæ Palestinos magis ad Interamnates refert, quam ad ullos alios oppidanos, contentus solos ibi indicare Interamnates Nartes. Debet igitur Interamna, quam in libro de agrorum limitibus cognominari Palestinam diximus, in Piceno quæri; nec alia potest esse, quam quæ a Ptolemæo locatur in Prægutiis seu Prætutiis, qui pars Piceni sunt, atque ab Umbris tam longe recedunt Orientem versus, ut interponantur ab eodem Ptolemæo Sabini, Æquiculi & Marsi. Ex quo & consequitur, in eodem libro perperam, ut plurima alia, scriptum esse per crassam librariorum negligentiam aut ignorantiam Interamne Palestina Piceni, pro Prætutiana Piceni.

[28] [tertia Interamna ad Lirim. fl.] Tertia demum Interamna sita fuit ad fluvium Lirim, a quo cognominatur Lirinas & incolæ Interamnates Lirinates, sed non tam facile determinabitur distinctior ejus situs, quam determinatus fuit Interamnæ ad Narem atque Interamnæ Prætutianæ, abeuntibus in diversas opiniones scriptoribus. Qui Plinium pridem edidit notisque illustravit Jacobus Dalechampius, ad libri 3 caput 14 sic annotat: Sub Sora in Samnio, ubi Liris coëunt duo capita (imo alterum eorum, proprie Fibrenus fluvius) insula est & oppidum, Interamna dictum, quod iis duobus fluminibus circumdatur. Idem locus nunc appellatur vulgo, L'Isola. In eodem Liri infra Ceperanum alia formatur insula, cui vulgare nomen est, L'Insoletta, ubi alii putant Interamnam fuisse. Leander Alberti pag. 268 eam ponit in prædicta insula ad confluentem Fibreni & Liris. Pagina vero 269 versa, aliter loquens, eumdem reponit non procul a Casino. Alii alia comminiscuntur. Duo mihi videor posse ut certa ponere; e quibus distinctior situs deinde certius investigetur.

[29] [in via Latina,] Primum est; quod hæc Interamna fuit in via Latina, testante & scribente Livio lib. 10 pag. mihi 261, Samnites, Interamnam coloniam Romanam, quæ via Latina est, occupare conatos fuisse. Alterum vero, quod in via Latina fuit Interamna, prope Aquinum & Casinum, itidem colonias Romanas, colligitur ex Livio & Strabone. Livius Decade 3 lib.6, [ex Livio] iter Annibalis e Campania Romam versus hoc ordine prosequitur: Per Suessulam Allifanumque & Casinatem agrum, via Latina ducit Annibal. Sub Casinum biduo stativa habita. Inde præter Iteramnam Aquinumque in Fregellanum agrum ad Lirim fluvium ventum; ubi intercisum pontem a Fregellanis, morandi itineris causa, invenit.

[30] [& Strabone] Strabo lib. 5 pag. 237, ejusdem viæ Latinæ civitates aliquot præcipuas enumerans, contrario quam Livius ordine, incipit ex parte urbis Romæ ac desinit in Campania, hoc modo: Deinceps (post Pictas diversorium, ubi via Lavicana Latinæ conjungitur) in ipsa via Latina sunt nobilia oppida & urbes, Ferentium; Frusinum, quod Cosa amni alluitur; Fabrateria, quam Trerus præterfluit; Aquinum, urbs magna, juxta quam Melpis fluvius magnus decurrit. Ἰντεράμνιον, ὂν ἐν συμβολῆ δυοῖν ποταμων κείμενον, Λείριός τε καὶ ἑτέρου Κασίνου, καὶ αὕτη πόλις ἀξιόλογος, ὑστάτη τῶν Λατίνων. Ita Strabo quidem Græce. Sed aliter interpungendum legendumque esse censet Cluverius, & recte, hoc modo: Ἰντεράμνιον, ὂν ἐν συμβολῆ δυοῖν ποταμῶν κείμενον, Λείριός τε καὶ ἑτέρου. Κασῖνον, καὶ αὕτη πόλις ἀξιόλογος, ὑστάτη τῶν Λατίνων. Interamnium, situm ad confluentes duorum fluminum, Liris & alterius. Casinum, & hæc ipsa urbs memorabilis est, ultimaque Latinorum. Verum quid hic fluminis notat Strabo per τὸ alterius? Utique, opinor ego, notare illud, de quo proxime dixerat, Melpim, quod juxta Aquinum decurrit ac paulo post in Lirim delabitur. Hæc si probentur talia investigantibus, facile erit, determinatum istius Interamnæ situm invenire, ad confluentes dictorum Liris atque Melpis.

[31] His perquisitis, nulladum nobis inventa est Interamna, [Nulla in his Interamna Tyria.] quæ Tyria aut Tyrea sit olim appellata. Nihilominus pleraque Martyrologia cum Vsuardo signant die IX Julii Martyrium S. Anatoliæ in civitate Tyro; quod in emendatione Romani mutatum est in civitate Thora: notatque ad hunc locum Baronius sic: Legebatur in aliis martyrologiis, Tyri ad lacum Vulsinum: sed pro Thyro seu Thurio vel Thyre; Thora: & pro lacu Vulsino, Velinus est positus. In Martyrum Actis, Thurensis, pro Thorensis seu Thorana, mendose legitur. Et postquam hujus correctionis suæ rationem reddidit, subjungunt porro: Thora a Dionysio Halicarn. lib. 1, Tiora dicitur: quam a Reate Latinam viam versus, stadiis XL distare testatur. Si igitur Thora & Tiora idem locus est, non tamen recte ad lacum Velinum ponitur; ponendus potius ad fluvium Velinum stadiis XL, ex Halicarnassæo, supra Reate; quam ad lacum Velinum, in quem dictus fluvius sese infundit infra Reate. Certe ab illa Thora seu Tiora, dici Interamna Tyria aut Tyrea, ejusque episcopatus Tyriæ aut Thyreæ non potest, nisi per ignorantiam.

[32] Transeo ad Carsulas sive Carsulos, quorum pariter reperiuntur olim fuisse terna seu oppida seu civitates, [Tres item Carsuli urbes,] non admodum longe a Roma; aliquando totidem apicibus, aliquando levi discrimine scriptis nominibus. Urbs una Carsuli adjacuit Ameni fluvio, tantumdem fere supra Tybur, quantum Tybur ipsum distat Roma, & Carseoli ut plurimum scribitur, quamvis etiam Carsioli & Carsulis reperiatur: nunc vulgo Arsuli. Colonia fuit Romanorum, eo ducta, ut Decade 1, lib. 10 testatur Livius, L. Cornelio Scipione & Cn. Fulvio Consulibus, [una ad Anienem fluvium supra Tibur,] anno ab Urbe condita 456. Cluverius pag. 784 scribit, juxta oppidum Arsuli, sua memoria repertum fuisse in via, antiquo silice strata, lapidem milliarium, qui numerum refert XXXVIII millium passuum: quo intervallo cum Arsuli oppidum absit quoque Roma, non tantum similitudine nominis refert Carseolos, sed etiam situ. Plura de Carseolis hisce sciendi cupidus adeat Cluverium, indicabit scriptores antiquos, & in tabula Latii geographica oculis subjiciet ipsum locum cum circumjecta regione.

[33] De altera ejusdem fere nominis urbe, scribit Dionysius Halicarnassæus lib. 1, [altera inter Reate & Nurciam,] quod LXXX ab Reate stadiis, euntibus via Juria, apud montem Coretum, est Corsula, nuper diruta. Aliis hoc nomen scribitur Carsula per primam vocalem in prima syllaba. Cluverius pag. 683, ponit urbem illam media fere via inter Reate & Nursiam, ubi nunc Civita di Cassia: quæ etiam cognoscitur & retinere aliquid appellationis antiquæ, & circiter LXXX stadiorum intervallo a Reate remota esse.

[34] Tertia urbs Carsuli, illustrior fuit quam secunda, ejusque situm in Umbria & via Flaminia inter Narniam & Mevaniam accurate designat Strabo, uti mox videbimus. Tacitus Carsulæ Carsularum declinat, indicatque, X millibus passuum supra Narniam sitas esse Mevaniam versus, [tertia inter Narniam & antiquam Mevaniam,] dum lib. 3. Hist. postquam dixerat, exercitum Vespasiani, superato Apennino, in Umbriam descendisse, & Mevaniam processisse, addit cap. 60, eumdem exercitum venisse Carsulas, ibique adhuc X millium spatio abfuisse a Vitellianis copiis, Narniæ (ut cap. 38 dixerat) ab imperatore suo relictis. Visitur nunc indicato loco, X mill. pass. a Narnia Mevaniam versus, oppidum, Casigliano Italis dictum, compluribus, teste Cluverio pag. 639, inscriptionibus aliisque antiquitatum monumentis illustre. Illud ego ut cum eodem Cluverio credam, antiquos Carsulos sive Carsulas esse, suadent primo, intervallum X millium ab Narnia; tum, situs in via Flaminia; deinde, antiqua, quæ diximus, monumenta; denique, ipsum etiam vocabulum Casigliano.

[35] [in ipsa via Flaminia,] Sed hic vellicet mihi fortasse aurem aliquis, dicendo, viam Flaminiam ducere Roma, Ocriculo, Narnia, Interamna, Spoleto, Fulginium, atque inde per Appenninos montes Ariminum; uti habent Itineraria, tam Antonini, quam Hierosolymitanum apud Petrum Bertium pag. 8 & 45: & nunc viam ordinariam Roma Fulginium, illac etiam ducere. Ita est. Verumtamen in neutro Itinerario istic loci dicitur, viam illam qua parte tendit Interamna, Spoleto, Fulginium, esse Flaminiam. At vero idem Itinerarium Antonini pag. 22, præfixo hoc titulo (Flaminia, qua ab urbe per Picenum, Anconam itur) viam illam Roma ducit Ocriculos, Narniam, Ad Martis, Mevaniam, Nuceriam: & Strabo lib. 5 ponit in Flaminia Narniam, Carsulos, & Mevaniam. Tacitus quoque indicat Vitellium eodem illo urbium tractu duxisse exercitum suum Mevaniam, & inde reduxisse Narniam; eademque via secutum fuisse cum suo milite Vespasianum.

[36] [quæ ad Narniam dispertitur in tria divortia,] Ex dictis hactenus duas habemus vias, quæ Narnia per reliquam Vmbriam ducunt Fulginium Nuceriam, aut aliorsum: quarum illa, quæ recta procurrit Carsulos, Ad Martis & Mevaniam, expresse appellatur auctoribus suis Flaminia: altera, quæ deflectit dextrorsum, Interamnam & Spoletum citatis Itinerariorum paganis 8 & 45, non vocatur Flaminia. Attamen præmittitur ibidem fragmentum alterius Itinerarii, quod viæ, dextrorsum flectenti, præfigit titulum Flaminiæ; ac tertiam quoque addit viam sub eodem titulo, quæ sinistrorsum a Narnia tendit Tuder ac Hispellum. Verba hujus fragmenti sunt: Iter Flaminium habet Castrum novum, Ocream & Ocriculum; Narniam, olim Nequinum; Tuder; Hispellum. Tunc nulla re interposita, subjungitur alius ejusdem Flaminiæ ductus, A Castro novo (a quo supra etiam inchoaverat) Spoletum, Camerinum, Urbinum, Pisaurum, Ariminum. Habemus nunc ternas per Vmbriam vias, quarum singulas auctores sui Flaminiam vocant. Vna tendit rectius quam aliæ, septemtrionem versus, ad Mevaniam urbem, & montes Appenninos; altera flectit ad dextram, tertia ad sinistram, & currentes utrimque per circuitum, formant fere circulum ac tandem videntur iterum coire inter se & conjungi cum via recta, Nuceriæ aut alibi sub Apennino.

[37] [quorum medium est proprie via Flaminia,] Quæstio hinc nascitur, an ternæ illæ viæ, ex una Flaminia egressæ; recta, inquam, illa, dextra & sinistra, quatenus seorsim currunt, vere ac proprie sint Flaminia; & si una tantum talis est; quænam illa sit. Ad primam propositæ quæstionis partem respondendum existimo, non esse omnes proprie Flaminiam. Persuasum quippe debemus habere, viam Flaminiam primitus unico tantum ducta stratam fuisse a Roma Ariminum usque. Quod si aliæ inde postea eductæ, aut eo immissæ fuerint; illæ vere ac proprie Flaminia non sunt, quantumvis Flaminia etiam appellentur a nonnullis, per abusum potius, quam quod vere talis sint. Quæ igitur illa unica, quam Flaminius consul stravit? Illa, opinor, quam Strabo, & post ipsum, Itinerarium Antonini pag. 22 expresse Flaminiam vocant. Illa enim, ut rectiore tractu, ita & breviore, a Narnia ad Apenninum ac Nuceriam percurrit: brevitas autem viarum, quæ magnis impensis parantur, sternendæ, ceteris paribus præferri debet illis, quæ per circuitum longiori tractu perducendæ essent ad eumdem terminum. Ad hæc via Flaminia, atque aliæ regiæ, quæ Roma excurrebant in longinquas regiones, potissimum ductæ stratæque fuerunt militiæ causa, ut expeditius duci & reduci exercitus possent, quo necessitas postulabat. Ita Augustus apud Dionem lib. 53, videns, vias extra Urbem, aliquamdiu neglectas, difficilia itinera exhibere; Flaminiam, quoniam ea ducturus exercitum erat, statim curavit instaurari. Eadem via profectus Roma cum exercitu suo Vitellius, insidebat Mevaniam, uti ex Tacito supra docuimus, dum Miles Vespasiani ab alia Flaminiæ parte per Apenninum in Umbriam descendebat, ac Vitellianos cedere Mevania coëgit, Narniamque progressos, ultra Carsulos insecutus est, utique per eamdem viam Flamianam.

[38] Strabo, qui tempore Augusti scripsit, majorique auctoritate valet apud me, [uti ostenditur ex Strabone,] quam Itineraria citata, quæ incerti sunt temporis, ac fortasse multo posterioris, duos in diversa currentes vias, appellantia Flaminiam singulas. Strabo, inquam, tres vias prædictas, aut potius unam rectam: ac duo inde deducta viarum divortia dextrorsum & sinistrorsum, accurate distinguit, solamque mediam, seu recta procurrentem, appellat Flaminiam. Textus ejus hac de re ita incipit lib. 5 pag. mihi 227: Πόλεις δὲ (Ὀυμβρικῆς) εἰσιν αἱ ἐντὸς τῶν Ἀπεννίνων ὀρῶν ἄξιαι λόγου καὶ αὐτὴν μὲν τὴν Φλαμμινίαν ὁδὸν, οἵ τε Ὀκρίκλοι πρὸς τῷ Τίβερι &c. Urbes Vmbriæ intra Apenninos montes (extendit enim Strabo Vmbriam antiquorum more, etiam ultra Apenninum adusque Adriam mare) memorabiles sunt, in ipsa quidem via Flaminia, Ocriculum, ad Tiberim, & Laurulum, & Narnia, quam perfluit Nar amnis; deinde Carsuli & Mevania. Tum alia addit oppida ejusdem viæ minus conspicua, Forum Flaminii, Nuceriam, Forum Sempronii: ac pergit, Ἐν δεξιᾷ δὲ τῆς ὁδοῦ βαδίζοντι ἐκ τῷ Ὀκρίκλων εἰς Ἀρίμινον, Ἰντέραμνά ἐστι, καὶ Σπολιτιον &c. Ad dextram autem via Flaminiæ, Ocriculo Ariminum tendenti occurrit Interamna, & Spoletum, & Æsium & Camerinum. κατὰ δὲ θάτερα μέρη Ἀμερία &c. Ad alteram vero partem, Ameria. & Tuder, & Hispellum & Itorum.

[39] Clarissima hæc sunt, monstrantque nolentibus cæcutire, [non item alia lateralia,] viam Flaminiam uno tantum tractu duxisse tempore Strabonis per Vmbriam ab Ocriculo, Tiberi adjacente, Larulum, Narniam, Carsulos, Mevaniam, Forum Flaminii, Nuceriam, ac inde post alia loca, Forum Sempronii. Monstrant quoque, viam, quæ Interamnam, Spoletum, Æsium & Camerinum percurrit; atque alteram, quæ Ameriam, Tuder, Hispellum, ac Itorum attingit, non esse Flaminiam; sed ex Flaminia deductas dextrorsum & sinistrorsum. Quamobrem & appellari potuerint Flaminia, [dextrosum & sinistrorsum excurrentia.] in fragmento Itinerarii, citato & alibi; quomadmodum & aliæ viæ, quæ ex antiquioribus aliorsum derivantur, sæpe retinent antiquarum, e quibus exeunt, nomen; præsertim quando eisdem postliminio iterum junguntur in alia parte, uti denuo Flaminiæ junguntur ambæ viæ laterales, de quibus fragmentum: aut quando antiqua via incipit pessum ire; quemadmodum Flaminia, a Flaminio consule strata, potuerit post aliquot secula, tunc cum Itinerarii fragmentum conscriptum fuit, pessum ivisse, aut variis locis fracta, tam viatores quam nomen suum ad vias laterales transmisisse. Certe jam fracta erat Flaminia multis locis, quando eam Augustus restauravit, uti paulo ante dictum est ex Dione: ac propterea possunt divortia lateralia, propter commodiorem vectationem paulatim magis frequentari cœpisse & nomen primariæ viæ ad se traxisse: quod tamen Imperante Vitellio nondum videtur habuisse. Is etenim Imperator, Dolabellam tollere e medio cupiens, negotium commisit Flavio Sabino Urbis Præfecto, jussitque (uti apud Tacitum Hist. l. 2 cap. 64 legitur) vitata Flaminiæ viæ celebritate, divertere Interamnam atque ibi Dolabellam interfici curare. Quod utique indicat, Interamnam tunc extra Flaminiam fuisse.

[40] [Jacobillus Carsulas ponit loco non suo,] His præmissis, erit suo loco ostensu facile, in Actis, quæ dabimus, intelligi debere Interamnam, quæ ad Narem fluvium sita est; & Carsulas quæ sitæ sunt inter Narniam ac Mevaniam in via Flaminia: patebitque, imo ex dictis jam patet abunde, situm quem Jacobillus Carsulis assignat in vita S. Volusiani tomo 1 pag. 10, inter Cesiam & Aquam Spartam, non esse situm verum. Leander quippe Alberti, diligens istorum locorum scrutator, describens pag. 95 viam, quæ Tuderti ducit Narniam, in ejus fere medio ponit Tudinum oppidum parvum; inde S. Geminum, tum ad radicem alti montis, Cesiam, cujus arx in præcelso montis vertice spectabilis est. Additque, ulterius procedendo secundum ejusdem montis radices, adesse oppidum Aquam Spartam: ac denique, terminum ejusdem viæ Tudertinæ esse pontem Naris, qui Narniam transmittit. Colligas hinc, Aquam Spartam propius abesse a Narnia quam Cesiam, atque adeo intra sextum abinde lapidem sitam esse, cum ultra sextum non recedat Cesia, uti e tabulis geographicis colligere est: in quibus Cesia quidem sub vulgari nomine Cesi; & arx Cesiæ, sub nomine R (id est rocca) di Cesi, passim exprimitur.

[41] [inter Cesiam & Aquam Spartam.] Superest monstrandum, non recte a Jacobillo consignari situm Carsularum, de quibus in Actis mox dandis, inter Aquam Spartam ac Cesiam. Primum, quia pro arbitrio suo id facit, sine teste aut probatione. Deinde, quia nemo unus Geographorum illic loci Carsulas novit. Demum, quia Tacitus expresse asserit, Carsulas X millia passuum distare a Narnia, idque in via, quæ ducit Mevaniam: at vero Jacobillus eas ponit intra sextum milliare, & in via, quæ ducit Tuder. Nihilo certiori loco ponit idem Jacobillus, in eadem S. Volusiani vita oppidum Lazanum, de quo pariter in sequentibus mentio fit, dum ait situm esse supra ipsam civitatem Carsulas; atque adeo ex mente illius, non procul a Cesia aut aqua Sparta. Verum cum erraverit in ipsis Carsulis, erret quoque in Lazano necesse est. Ego in situm oppidi inquirere supersedebo, donec apud antiquiores reperiatur appellatio ejus Lazanum aut Lazana in Umbria. Nam Lezanum, quod Leander habet inter Brundusium & Tarentum, huc non spectare, quivis concesserit. Differam quoque credere, quod ibidem adstruit Jacobillus, Carsulas civitatem episcopalem fuisse, & multo magis, Volusianum ibi Episcopum sedisse, donec aliunde constiterit certius, quam ex scriptis apocryphis.

ACTA XII SOCIORUM
A scriptore parum apto compilata.

PARS PRIMA
Ex Cod. Barberiniano Ms. collato cum Mss. Strozziano ac Beatilliano, atque editis a Mombritio.
Gesta ab Anastasio, Eutitio, Proculo, Brictio, Abundio, & Carpophoro.

Passio atque conversio S. Anastasii & undecim fratrum, qui cum eo de Syriæ partibus profecti sunt ad urbem Romam sub tempore Juliani Pontificis a; [Sancti sub Juliano Imp. e Syria] quorum nomina sunt Euticius, Bricius, Johannes, Teudila, Isaac, Habundius, Carpoforus, Laurentius, Proculus, Herculanus, & Paractalis b. Qui Julianus post residuum tempus ad arma bellica, imperiali sede resedit c, & reversus est sicut canis ad vomitum suum, [Romam profecti,] & persecutor factus est Christianorum. S. Anastasius d applicuit in domo cujusdam S. Urbani Episcopi cum duobus filiis suis, quorum unus Euticius, alter vero Bricius dicebatur, & cum ceteris, [Urbanum ibi Papam inveniunt.] qui cum eo venerant. E quibus S. Urbanus episcopus duos, Bricium videlicet & Capoforum, in presbyterii gradu ordinavit: Laurentium vero & Habundium sancti diaconatus ordinavit agere vicem: qui multo tempore occulte multorum corda paganorum in Christi nomine ad sanctum baptisma converterunt. Tunc nuntiatum est Juliano, quod de Syriæ partibus quidam vir, Anastasius nomine, venisset cum duobus filiis & nepotibus & proximis suis, & doceret populum doctrinam hominis illius, qui in Judæa crucisixus est; ordinavitque e sibi presbyteros & diaconos, & fecit sibi fontes & baptismata & multos Christianos; & subtraxit populum in doctrina Christi sui. Quo audito Julianus rabie & spiritu iracundiæ repletus, cum jurgio jussit, ut cum summa discussione ante vestigia sua adduceretur.

[2] Tunc ministri, sicut jussum fuerat eis, apprehenderunt S. Anastasium cum duobus filiis suis, [Sistuntur Juliano accusati:] & qui cum eis venerant; quorum una erat germanitas, una voluntas; & adduxerunt eos ante vestigia f Juliani, qui dixit ad eos; g Quæ est, miseri, insania vestra? Cui S. Anastasius respondit: Insania nostra Christus est. Quo audito Julianus iracundia repletus, jussit fustibus nodosis mactari eos, & in carcere retrudi, dicens, Fame periclitentur usque dum possim eorum insaniam vincere. Post multum vero temporis jussit Julianus, ut educerentur de carcere: caput vero sancti Anastasii jussit ut abscinderent in eodem loco h, [capite plectitur Anastæsius;] ut ceteri metum haberent. Cumque vidissent ejus filii & nepotes tantam persecutionem Christianorum, fuga lapsi, egressi sunt de urbe Roma, veneruntque ad locum, qui dicitur, via Cornelia i, quem alii homines Pacem sanctorum vocant: & confortati sunt, & invicem osculati sunt se osculo sancto.

[3] [Eutitius lacum Vulsinium,] Euticius vero, relicto germano suo Bricio, in partes Ticeni k perrexit iter, quod ducit in lacum Vulsini l, ubi per multos annos heremiticam duxit vitam. Bricius vero cum aliis fratribus suis venit in partes Valeriæ in urbem Spoletanam m. Proculum vero reliquit in colonia, quæ Narniæ dicitur, ubi superjacet castrum Carsulanum n, [Brictius & alii Spoletum,] in quo erat vir sanctissimus nomine Volusianus o, cum quo S Proculus multis annis bonæ conversationis egit vitam: & admonitus [est] a S. Volusiano, [Proculus Carsulos petunt.] ut curæ sacerdotalis ageret vicem. Qui p cum ab eo ordinatus in loco presbyterii fuisset, tantam in eo effudit Dominus gratiam; ut, cum sancti canonis verba compleret, Missam in cælo die sanctæ Resurrectionis, antequam sol surgeret super terram, audivit: & ipse sic Domino hostias immolabat, & reficiebatur q.

[4] Quod cum nuntiatum esset Eugenio r, sanctæ sedis Apostolicæ, [Hic accusatus apud Eugenium Papam,] quod taliter ageret, jussit cubiculariis suis, ut loris adstrictus & acrioribus verberibus ad se cum summa festinatione deduceretur. Missi vero ferocissimi cubicularii venerunt in castrum Carsulanum occulte, & invenerunt eum sicut nuntiatum fuerat [facientem.] Tunc cum jurgio & typo superbiæ apprehenderunt eum & noluerunt accipere sanctæ Eucharistiæ communionem s ab eo. Cumque venissent in via Ostiensi t, ignifera & validissima siti de cælesti corusco fatigari cœpetunt, ita ut mortis culmine minaretur u propter typum superbiæ, & quod noluerunt corpus & sanguinem Domini accipere. [Romam accersitur.] Respiciens autem beatus Proculus ante vestigia sua, vidit cervam cum hinnulis suis carpere iter, cui in verbo Domini dixit: Præcipio tibi, ut nec passum quidem vestigium moveas, ut des potum sitientibus his. At illa stetit in verbo viri Dei. Et apprehendens venerandus Vir scyphum, mulsit eam, & dedit potum sitientibus & refecerunt se. In nocte autem eadem Angelus Domini flagellavit Eugenium: & perterritus misit velocissimos cursores, ut ubicumque obviarent homini Dei, cum magno honore ad castrum Carsulanum reducerent: quia ab Angelo Domini commonitus, audisset, omnia vera esse quæ Dei famulus Proculus peregisset x.

[5] [Abundius & Carpophorus,] Bricius vero cum Habundio & Carpoforo & aliis fratribus venit ad urbem Spoletinam & devoverunt, se ibi finire vitam: quo cum Turgius y & Leontius & Martianus erant constituti Proconsules, sævientes in persecutione Christianorum, & idolorum insaniam retinentes. Sanctus autem Dei famulus Bricius & Habundius diaconus, & Carpoforus presbyter occulte verbum Domini populo prædicabant, ut recederent a simulacris & cultura idolorum. Crescebat autem verbum Domini in eis, & mittentes aquam in pelvem baptizabant eos in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti. Et multæ animæ paganorum convertebantur, & destruxerunt templa idolorum & lucos eorum. Unde divulgatum est Turgio & Leontio & Martiano, quod de Syriæ partibus venissent homines, qui subtraxissent populum in doctrina hominis illius, qui in Judæa in ligno crucifixus est a principibus Sacerdotum in tempore illo. Et fecerunt, inquit, sibi fontes & sacrarium in nomine ipsius & deos nostros igni tradiderunt. Quo audito, Turgius & Leontius ira repleti & furore nimio, miserunt ministros, ut ubicumque illos invenire potuissent, vinculis ligatos adducerent ante eos.

[6] Tunc euntes ministri venerunt in domum cujusdam Sincletæ Christianissimæ feminæ & invenerunt in ea Habundium diaconum & Carpoforum presbyterum, [capiuntur Spoleti,] & apprehendentes eos, vinctos duxerunt ante Turgium & Leontium: qui dixerunt; Vos estis qui destruxistis templa deorum nostrorum, & igni eos tradidistis, & replestis doctrina vestra populum? Carpoforus respondit: Dii vestri, ut homines mortui sunt, qui nec se, nec vos salvos facere possunt, nec semetipsos ab igne liberare; qui sunt lapides & ligna & æramentum & fictilia, qui fictos habent oculos & non vident; aures habent, & non audiunt; pedes habent, & non ambulant; non clamant in gutture suo. Neque enim est in eis spiritus. Ego autem numquam audivi plures deos, nisi Patrem & Filium & Spiritum sanctum; qui tres pueros de camino ignis liberavit: ipse est Deus vivorum & mortuorum, qui reddet unicuique secundum opera sua. [& in carcerem mittuntur.] Cum autem audiissent Turgius & Leontius eum talia loquentem, iracundia repleti sunt, & cum furore jusserunt ministris suis, ut fustibus nodosis omnia membra ejus dirumperent, ut a tali eloquio cessaret; & in carcere eum retrudi præceperunt, signantes annulo suo, ita ut a nullo homine nec potus nec cibus ei daretur, dicentes, fame puniatur.

[7] Bricius autem presbyter absconsus erat ab eis: [Brictius periculo subducitur ab Angelo,] & cum audiisset, quod Turgius & Leontius taliter flagella fratribus injecissent, egressus est ad suburbana civitatis in locum, qui dicitur Apianum, ubi per tres noctes & dies cum lacrymis Dominum deprecabatur, ut ei ostenderet qualiter agere deberet. Cui Angelus Domini voce magna dixit; Brici, famule Domini, exaudita est oratio tua: veni & ostendam tibi locum salutis, ubi salus præstatur. Tunc surrexit Bricius ab oratione, & cœpit cum Angelo per itinera viæ pergere & omnia ei narrare, qualiter illi contigisset & fratribus suis. Cumque hæc cum Angelo loqueretur, obviavit ei cæcus a nativitate sua, nomine Pisentius. Cum autem audiisset eos, talia loquentes, dixit ad eos: Forsitan vos discipuli illius estis, qui in Judæa cæcum illuminavit, & pedibus super mare ambulavit, & leprosos mundavit, & mortuos suscitavit? Cui famulus Dei Bricius dixit: Ipsius servi sumus, quem tu nominasti.

[8] Tunc Pisentius cæcus dixit: &, si ipsius servi estis, [&, cæco per viam illuminato,] scitis de arte & medicina ipsius, ut aperiantur oculi mei & credam in filium Dei. S. Bricius dixit, si abrenuntias sathanæ & omni culturæ idolorum. Pisentius cæcus respondit: Abrenuntio. S. Bricius dixit; qui Barthimeum cæcum illuminavit & Tobiam per Angelum illuminavit, & Job a vulneribus sanavit, ipse introducat lumen in oculos tuos, qui vivit & regnat per omnia secula seculorum. Et respondit Angelus Domini & Pisentius, Amen. Eadem hora aperti sunt oculi ejus & tamquam squamæ & albugo ovi ceciderunt ab oculis ejus; & credidit Deo cum tota domo sua; & baptizavit eum & omnes de domo ejus. [constituitur in loco Salutis,] Angelus autem Domini perduxit Dei famulum Bricium in locum Salutis, in superiorem viam in verticem collis: & dixit Angelus Domini, In omni loco dominationis ejus benedic anima mea Dominmm. Ad sanctum quoque Bricium dixit, Hic erit habitatio tua usque in diem, quo venerit Dominus judicare seculum per ignem z. Et benedixit eum, & ablatus est ab oculis ejus.

[9] Tunc S. Bricius prosternens se in oratione, quia cognovit quod Angelus Domini esset, & benedixit Dominum, & confortatus est, & cœpit prædicare verbum Domini omnibus regionibus sub montana aa Martulanæ, & crediderunt Domino Jesu Christo, & baptizavit eos in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti: [quem ideo Salustianum appellit.] & crevit multitudo Christianorum in eo loco, ubi Angelus Domini benedixit eum. Sanctus autem Bricius suis manibus modicum oratorium struxit, & nomen loci imposuit Salustianum, eo quod salutem animæ aocepisset in eodem loco. Et cum Angelus Domini post terga reversus esset, perrexit ad carcerem, ubi Carpoforus presbyter & Habundius diaconus erant, quos Turgius & Leontius magistri militum incluserant: quos aperto carcere psallentes invenit & dicentes: Pereant dii dæmoniorum, & lætetur cor quærentium Dominum. Et dixit Angelus Domini: Pax vobis, nolite timere. Egredimini & prædicate verbum Domini in civitate. Qui eadem hora egressi sunt de civitate in suburbana civitatis in crypta; & imposuerunt signum sanctæ Crucis in frontibus fidelium, & fecerunt sibi clericos bb & ministros.

[10] [Oritur persecutio;] Tunc pervenit decretum ad Diocletianum & Maximianum Augustos a Turgio & Leontio, Magistris militum; & Martiano Proconsule, dicente: Orta est seditio pontificum & magistratus templorum propter Galilæos, qui colunt signaculum crucis Christi. Et dicebant ad Augustos: Piissimi Imperatores, semper Augusti, succurrite vestræ pietati; quia in republica vestra omnium templorum sacerdotes contemnuntur propter sectam vanissimam Christianorum; qui de Syriæ partibus venerunt, eo quod diversæ urbes, omnesque plebes & civitates, Christiana repletæ sunt doctrina: sed jubeat vestra clementia, propitiari pro vobis pectora omnipotentiæ, ut ad vestrum jussum omnis terra incendat thura, seu libamina offerat diis omnipotentibus, ut vobis propitiari non dedignentur.

[11] [edicta Imperatorum proponuntur;] Eodem tempore decretum posuerunt Diocletianus & Maximianus Augusti, ut ubicumque Christianæ animæ inventæ fuissent, sine auditione punirentur, tam in urbibus, quam in regionibus, quamque in civitatibus propinquis, subjugata eorum iniquitate. Factum est autem, ut vigesimo tertio die mensis Julii cc propositum fuisset hoc edictum. Tunc in civitate Spoletina quidam consul in eadem regione reperit, aliquos Christianorum suggessisse sibi, eo quod in crypta, in præfata civitate Spoletina fuissent Christiani occultati. Tunc milites nocte invenerunt Christianos Carpoforum presbyterum & Habundium diaconum, [capiuntur Carpophorus, Abundius & alii.] & qui cum eis erant; & vinctos eos duxerunt ante Turgium & Leontium & Martianum Consules: qui dum adducti fuissent, interrogantur a Martiano consule, dicente eis: Servi, quid contemnitis offerre diis omnipotentibus hostias pacificas. Sacrificate ergo, ut clementissimi principes jusserunt; ut intretis in amicitiam Cæsaris. Responderunt Carpoforus presbyter & Habundius diaconus: Vos sacrificetis eis cum aliis, qui vobiscum in perditionem ituri sunt: Nam nos sacrificium offerimus Deo omnipotenti & Domino Jesu Christo, filio ejus, & Spiritui sancto, in odorem suavitatis.

[12] Tunc iratus Martianus jussit ab eis separari Carpoforum presbyterum & Habundium diaconum, [Duo illi, capite truncatis aliis,] & retrudi in carcerem. Illos vero, qui cum eis erant, jussit ejici foras muros civitatis Spoletinæ, & capita eorum truncari præcepit, & inhumata corpora derelinqui sub die vicesimo quinto mensis Julii: quorum corpora nocte tulit Sinclera Deo amata, & condidit in prædio suo in cœmiterio Pontiano, non longe ab urbe Spoletina in latere montis, in spelunca & in eadem cripta conclusit. Martianus quoque jussit tribunal parari in foro ante templum Jovis, & ibi omnes nobiles civitatis & omnium potestatum adesse, & jussit tormenta parari, quæ corpora humana dissiparent. Tunc jussit quæstionariis, ut adducerentur catenati Carpoforus presbyter & Habundius diaconus. Et omnes veniebant & audiebant in foro Sanctos psallentes & dicentes; [sistuntur Judici.] Via Justorum recta facta est & iter Sanctorum præparatum est. Et ceciderunt in faciem suam dicentes: Deus, mitte Angelum tuum sanctum, qui eripiat nos de ore draconis & de istis tyrannis per Christum Dominum nostrum. Tunc ante tribunal judicis statuerunt eos: & Martianus dixit ad eos: Domini nostri Imperatores præceptum dederunt, ut omnes libamina & victimas offerant diis immortalibus: & ecce, estis ante templum Jovis magni, prospicite & videte, qualis illius magnitudo sit.

[13] Tunc responderunt Sancti, dicentes: Sacrificant eis qui animarum suarum desperatores sunt. [& in equulea torti,] Nam nos, qui in Christo speramus, numquam sacrificamus dæmoniis. Eadem hora iratus Martianus jussit, ut cum lapidibus ora eorum tunderentur & levarentur in eculeo. Illi autem nihil aliud clamabant nisi, Sancte Christe, adjuva nos servos tuos. Respiciens autem Habundius diaconus, dixit ei: Exi miser, quia vides, quod ad nos pervenit noster Dominus Jesus Christus & non permittit, ut prævaleas adversus nos. Tunc iratus Martianus jussit eum fustibus mactari, dicens: Injuriam judicum noli temerario ore garrire. Tunc depositi sunt de eculeo & jussit eos retrudi in carcerem; [prope Fulginium securi feriuntur] & jussit Leontio magistro militum, ut duceret eos juxta civitatem Fulgineam, & ibi eos capite truncari. Tunc suscepit eos Leontius & præcepit militibus suis ut præirent cum eis ad Fulgineam civitatem; & ibi foris muros civitatis, [die 10 Decemb.] non longe ab urbe, decapitati sunt sub die quarto Iduum Decembrium; dd & relinquentes corpora abierunt.

[14] Cumque reverteretur Leontius magister militum, ut gesta indicaret Martiano Consuli, quomodo Sancti sunt gladio perempti; in medio itinere dum venisset, obviavit ei ursus ferocissimus ante equum ejus: quem mox ut vidit, præ timore ejus non potuit divertere neque ad dextram neque ad sinistram: sed in eum irruit ursus, & nunc uneis, nunc brachiis, laceravit; & ee [in fugam versus equus ejus] cecedit cum eo, [ibique sepeliunter ab Eustachia.] & opressit eum sub se, & mortuus est. Erat autem in civitate Fulginea Eustachia matrona christianissima, & dixit ei Angelus Domini nocte in somniis: Surge & vade ad suburbana civitatis miliario uno, in loco qui dicitur Thanaritanus sub monte Rotundo, in subsidio munitæ viæ, & collige corpora Sanctorum, & conde aromatibus & dignæ sepulturæ trade, honorateque pone in sarcophago novo. Eadem hora surrexit a somno & perrexit ad locum, quem ei Angelus Domini demonstraverat, invenitque corpora Sanctorum inhumata; collegit ea & posuit in spelunca sua, ubi alii Sancti ab ea sunt conditi ff.

ANNOTATA.

a Sic etiam legitur in Ms. Beatilli, quod ubique consonat cum nostro Barberiniano, ut alterum ex altero descriptum videri possit, aut utrumque idem exemplar secutum fuisse. Codices alii habent Imperatoris, & quidem Apostatæ. Quamobrem frustra sit Jacobillus, qui hic confugit ad nescio quem Julianum, qui sub Diocletiano præfuerit Romanæ urbi. Imperavit Apostata non toto biennio, mortuus an. 363.

b Aliis aliqua ex his nomina scribuntur, Eutitius, Brictius, Abundantius, Carpophorus, Baractalis. Ultimum horum deest Mombritio. Videntur autem huc usque dicta, per modum tituli sumenda esse.

c Hæc totidem verbis, sane obscuris, leguntur in Ms. Beatilliano: desunt autem in Strozz. & Mombritio. Quid si ita legas? Qui Julianus residuum tempus post arma bellica (aut potius, post arma Gallica) imperiali sede resedit. Eatenus enim militibus in Galliis præfuerat, ab iisque proclamatus fuit Imperator: & mox in Orientem profectus, numquam rediit in Italiam.

d Quæ hinc sequuntur, aliquanto concinnius leguntur apud Mombritium sic: Anastasius e Syriæ partibus … profectus, post longam maris terræque fatigationem, cælica (ut nulli dubium est) protegente clementia, urbem tandem Romanam aggrediens, domum sanctissimi episcopi Urbani ingressus est cum suis: quos beatissimus Urbanus, juxta gentium Magistri vocem, dicentis; Hilarem datorem diligit Dominus, jucunde hospitio susceptos: corporis animæque alimento replevit, secumque aliquanto tempore ut morarentur, hortatus est. Interea Brictium & Carpophorum ad presbyteri dignitatem, Abundium vero & Laurentium ad diaconi ordinem sublimavit. Ex citatis verbis etiam intelligitur clarius, per quemdam S. Urbanum episcopum, ad quem Socii diverterunt, denotari Romanum Pontificem: & clarissime, ex Cod. Strozz. ubi legitur Urbanus episcopus, qui tunc regebat Ecclesiam Romanam. Obiit Urbanus Papa, martyrio coronatus an. 231.

e Ita etiam Beatillus. Sed quomodo ordinavit presbyteros & diaconos Anastasius, qui nescitur ipse ullum Ordinem sacrum habuisse? Et Jacobillus tom. 1 pag. 36 in vita S. Joannis, Pontificis Spoletini & Martyris ait, omnibus Sociis a Pontifice Romano in clericos, diaconos, aut presbyteros adscitis, solum Anastasium in statu laicali perstitisse. Unde tamen id hauserit Jacobillus, æque nescio.

f Supponit compilator Actorum, hæc Romæ gesta esse coram Juliano Imp. cum tamen constet, illum initio imperii sui in Orientem profectum, ibi semper versatum, illatoque Persis bello, post menses circiter 20, ibidem in impietate sua mortuum esse.

g Allocutio Juliani & responsio Anastasii, quæ eædem sunt in Beatill. & fere ædem in Strozz. sic amplificatæ leguntur apud Mombritium. Qui estis, ait Imperator; aut unde venistis, aut quare deos nostros contemnitis; quibus nos omnesque in regione, nostræ Majestati subjecta, thura imponentes, flectunt cervicem? Cui S. Anastasius, divino fultus præsidio, ita respondit: Si genus inquiris, in Syria nos ortos atque inde huc advenisse, noveris Imperator. Diis autem tuis neque thura imponemus, neque eis cervicem flectimus; quia Deum Patrem omnipotentem, factorem cæli & terræ, visibilium omnium & invisibilium; & Jesum Christum filium Dei unigenitum, ex Patre natum ante omnia secula: sed & Spiritum sanctum Deum credimus, non in unius singularitate personæ, sed in unius trinitate substantiæ confitemur: non idola manu facta adoramus, in quibus sunt oculi sine visu, aures sine auditu, nares sine odoratu, manus sine tactu, & pedes absque gressu. In his multa sunt e Symbolo Constantinopolitano, quod duodeviginti annis post mortem Juliani in Synodo approbatum est.

h Mombritius, ad Aquas Salinas deductum ait, ut ibi caput ei amputaretur. Salinas scribit pro Salvias: qui locus Roma abest ad tria quatuorve passuum millia, nobili monasterio & ecclesia, nominibus Vincentii atque Anastasii insignita, jam olim celebris, superestque hodiedum. Anastasii, inquam, non illius, de quo hic agimus, qui nusquam Romæ notus est; sed alterius, qui Persa communiter appellatur a patria sua, quique in Syria quidem monachum egerat, sed alibi in Oriente martyrium complevit, anno, ut Bollandus notat 628. Caput ejus deinde amputatum fuit, & Romam missum (non ibi abscissum) in prædicta ecclesia ad Aquas Salvias depositum fuit.

i Via Cornelia ducebat in Tusciam, separata ab Aquis Salviis interfluente Tiberi. In ea potest crypta fuisse arenaria, in quam se receperint Christiani tempore persecutionum; atque inde Pax Sanctorum appellata fuerit; quamvis nomen illud non legerim alibi.

k Cod. Strozz. in partes Ticini. Beatill. in partes Piceni. Forte legendum, in partes Tusciæ. Ibi enim est lacus Vulsinus. Mombritius simpliciter habet: Perrexit ad locum, qui Bulsinis appellatur, ibique per multos annos heremiticam vitam duxit.

l Beatill. Bulsinium. Strozz. Vulsinium, Lacus Vulsinus seu Vulsinius (nunc, Lago di Bolsena) sub monte Faliscorum, circiter quinquaginta mill. pass. Roma distat. Locus est, peridoneus quidem, ubi vita solitaria vivatur, potestque ibi Euticius per multos annos cursum suum consummasse, quamvis ibi nulla uspiam de ipso memoria reperiatur in sacris fastis. Interim huic Euticio, e Syria cum Anastasio advena & solitario ad lacum Vulsinum, applicatur in antiquissimis, ut ajunt, Passionariis ecclesiæ Spoletinæ, vita quædam, quæ propria est S. Eutychii abbatis apud Nursiam, sumpta e Dialogis S. Gregorii. Qua de re pluribus infra.

m Roma Spoletum, quod tempore Longobardorum, Ducatus Spoletini caput erat, itur via Flaminia bidui itinere, estque nunc saltem, non in Valeriæ, sed Umbriæ provincia.

n De tribus antiquissimis civitatibus, dudum excisis, quæ similibus fere nominibus, Carsuli, Carseoli, Carsula, seu Carsulæ appellantur; deque singularum situ, disquisivimus in Commentario prævio. Hic illam designari, quæ jacet inter Narniam & Mevaniam, intelligitur ex adjunctis; ibique relictus fuerit Proculus, Sociis Spoletum progressis.

o Volusianum hunc refert Jacobillus inter Sanctos Umbriæ suæ tom. 1 pag. 10, pro die 2 Januarii. Eodem die Ferrarius quoque ipsum habet in Catalogo generali. Uterque ex antiquis, ut ajunt, monumentis Interamnensibus, & ex vita S. Proculi primi, Interamnensis civitatis episcopi. Jacobillus facit Volusianum Proculi discipulum: ab eoque, ait, initiatum fuisse Sacerdotem, & successisse ei in episcopatu Interamnensi. Contraria hic innuunt Acta, videlicet Proculum potius discipulum fuisse Volusiani; quia ille advena, hunc invenit, sanctitate conspicuum, eique adhæsit (utitur illo termino Mombritius) tamquam discipulus magistro, a quo sanctioris vitæ præcepta atque exempla acciperet. Admonetur quoque, quod discipuli est, a Volusiano, ut sacerdos fieret. Imo in apographo nostro Strozziano expresse dicitur Volusianus Carsulis episcopus, ab eoque Proculus presbyter consecratus fuisse & cum illo multis annis sanctam duxisse vitam. Alteruter igitur, id est, vel horum Actorum compilator, vel Jacobillus cum suis monumentis Interamnensibus aberrat a vero. Imo qui Jacobillo hic vocatur Volusianus, est S. Antonino & Petro de Natalibus in Actis Proculi, Valentinus. Quod & tenendum videtur, ut nullo hic Volusiano opus sit.

p Qui hinc sequitur textus, apud Mombritium sic legitur: Tantam post presbyterii dignitatem, in Proculo Dominus gratiam infuderat, ut in die Dominicæ resurrectionis ante solis ortum, Missam in cælo celebrari audiret; cum immolaret. Et clarius in Apographo Strozz. Proculus tantam a Domino acceperat gratiam, ut in die resurrectionis Dominicæ ante solis ortum, in cælo solennia Missarum audiret. Unde & ipse hanc habebat consuetudinem, ut eadem hora Missam faceret. Quod ut comperit Eugenius Papa &c.

q Præmissa verba videntur indicare, quod S. Proculus, uti per visionem in cælo Missam celebrari ante ortum solis super terram, viderat, id sibi quoque tali tempore licitum putarit, adeoque & ipse sic noctu Domino hostias immolabat; & reficiebatur cibo corporali propter stomachi debilitatem; ut indicant, apud S. Antoninum Acta Proculi.

r Eugenium quoque ceteri codices, uti & vita Ms. S. Proculi, quam postea dabimus ex Petro Calo: cujus videtur compendium esse, quod S. Antoninus exhibet Part. 3. tit. 24 cap. 13 § 3; sed hic abstinuit nomine proprio Pontificis; credo, quia animadvertebat, congruere tempora nullo modo posse. Creatus enim Eugenius fuit Papa diu post, seculo videlicet septimo. Porro præceptum, quod hic suis dedisse Pontifex dicitur, prorsus indignum est Pontifice, ut ministri presbyterum indicta causa acrioribus verberibus exciperent. Simili præcepto Pontificio, sed mitiore, legitur Equitius abbas sanctissimus e provincia Valeriæ Romam evocatus fuisse: sed Pontifice meliora divinitus edocto, mox per alium ejus nuntium jussus fuit manere in loco suo; uti S. Gregorius scribit lib. 1 Dial. cap. 4. An inde compilator noster similia applicaverit Proculo?

s Hæc & præmissa clarius, ac decentiori modo descripsit S. Antoninus his verbis: Fuit autem suggestum summo Pontifici, quod Proculus episcopus Interamnus (jam enim dixerat Antoninus, illum successisse in episcopatu, Valentino mortuo) nocte Missas celebraret, ac repente post Communionem sumptam, cibum accipiebat. Eapropter mittuntur nuntii ad Proculum, qui Pontificem de veritate ejus informent: quos ad civitatem Interamnis applicantes, gratiose recepit, & secum tenuit usque ad crastinum diem. Noctem autem sequentem Proculus duxit insomnem & media nocte, ut solitus erat, celebravit: & Communione peracta, cibum sumpsit (propter infirmitatem stomachi, qua laborabat, uti postea explicatu) invitans ad idem socios, qui essent cum eo iter facturi: qui renuerunt, horrentes factum ejus, quod tali hora sumeret cibum. Non igitur invitavit ad sacram Eucharistiam, uti habent Acta, sed ad cibum vulgarem secum sumendum. Notandum etiam, quod in Actis nostris Papa cubicularios suos miserit in castrum Carsulanum, ibique invenerint Proculum presbyterum: Antoninus vero dicit, quod miserit Interamnam, ibique invenerint Proculum episcopum. Quid hic tenendum? Certe duobus locis simul non fuerit Proculus.

t Imo Hottensi, uti recte apud Mombritium legitur, ab urbe quæ priscis Hortanum, nunc Horta & vulgo Italice Orta, ad ostium Nar fluvii, in Tiberim influentis, sita; qua Romam iri Carsulis rectius poterat, quam Interamna. Via Ostiensis tota Roma ab Hortensi distat, ducitque in meridiem, mare versus.

u Si scribas, ut mortis fulmen minaretur, intelligi posset. Clarius loquuntur Acta Mombritii: Ut mortis exitium coram oculis habere suspicarentur. Strozz. Ms. Ut vix crederent, se posse evadere.

x Jam notavi, his similia contigisse S. Equitio abbati in Valeria; cujus Acta, is qui post aliquot secula scribere tentavit vitam S. Proculi, huic attribuerit. Quod quam sæpissime factum esse, experientia didicimus. Sed notandum est, quod Ms. Strozzianum habet, Proculum, Carsulos reductum, ibi servientem Domino noctes ac dies, quievisse in pace. Ubi igitur episcopatus ejus? ubi martyrium? Quod in Actis singularibus, de quibus postea, dicitur post multas ejus ambages, contigisse Bononiæ in Æmilia.

y Quæ tum Turgius. Legendum potius, Ubi tum Turgius. Turgius apud Mombritium vocatur Curtius. Et novum sane est, tres in una urbe & eodem tempore constitutos Proconsules fuisse.

z Falsum hoc esse vaticinium Angeli, patebit ex sequentibus.

aa Scribendum fuerit, Submontanis Martulanæ, videlicet civitatis; cui deinde dicetur Brictius fuisse datus episcopus. In Actis tamen Mombritianis nihil hic aut alibi de Martula vel Martulana civitate: & hoc loco in illis tantum legitur, quod Brictius cœpit prædicare verbum Domini omnibus circumquaque commorantibus: Interea tamen Martulam nominant quoque Usuardus & Ado die IX Julii, atque hæc de eadem scribit Campellus pag. III: Locus Martula, ubi Brictius vitam suam finivit, tam obscurus fuit, ut si ipse aliquot annorum commoratione (propter quod etiam episcopus Martulanus audit apud nonnullos) celebritatem ei non attulisset aliquam; nesciretur plane extitisse umquam in mundo, quoniam, ut ego quidem existimo, alia ejus memoria non suppetit, quam quæ legitur in Actis, eaque tam est obscura, ut nunc certo non sciatur ubi fuerit; collocantibus situm ejus aliis, in confiniis agri Tudertini, aliis prope a Spoleto ad radicem montis, qui hodiedum vocatur Martanus in illo ipso loco, ubi nunc visitur exiguum castellum, quod nomine prædicti Pontificis appellatur S. Brictii & conservare creditur etiamnum sacras ejus exuvias. Ita Campellus citans in margine Ferrarium & Braccesium, inter se de situ opinatos pugnantia: quorum neutri ipse videtur ausus subscribere; tametsi, ut Spoletinus, æque aut melius territorium suæ urbis & loca per illud sparsa, novisse potuerit, quam illi.

bb Quales autem sibi fecere, Clericos, cum neuter illorum esset Episcopus?

cc Mombritius habet, tertio die Julii ita decretum fuisse: An prætermisso per oscitantiam librarii numero vigesimo? Scitur, ex Lactantio de Mortibus persecutorum, gravissimam in Christianos persecutionem ortum habuisse Nicomediæ, agentibus consultatum senibus ambobus, Diocletiano & Maximiano, octavum, & septimum, quibus notatur annus Christi 303, ante diem VII Kal. Martias, seu die XXIII Februarii; & postridie, id est XXIV ejusdem mensis, in eadem urbe Nicomedia, propositum est dictum contra religionis Christianæ cultores universos. Aliis deinde atque aliis per imperium locis idem edictum publicatum fuit; sed quo præcise tempore, fere ignoratur. Quamobrem aliquid lucis huic rei afferrent præmissa Acta, si tuto eis credi posset, die III aut XXIII Julii, ejusmodi publicationem contigisse Spoleti, aut etiam Romæ.

dd Hic desinunt Acta, quæ a Beatillo submissa habemus, in omnibus simillima huc usque Barberinianis, quæ edimus.

ee Quæ hic uncis inclusa distinguuntur, mutuati sumus a Mombritio Noster enim intelligi nequibat Codex Strozz. sic clarius legit: In media via occurrit illi (Leontio) ursus ferocissimus, quem cum equus illius vidisset, & neque ad dextram, neque ad lævam declinare potuisset, loco interclusus angusto, sessorem suum ad terram dejiciens, eumque pedibus comminuens, calcibus duris inseliciter occidit.

ff Huc usque pertingunt Acta Mombritiana, terminanturque communi hac clausula. Ubi usque in præsentem diem restituitur cæcis visus, surdis auditus, mutis eloquium, claudis gressus; captique a diabolo, pristinæ restituuntur sanitati. Passi sunt itaque sancti Martyres Carpophorus & Abundius X die mensis Decembris sub Maximiano & Diocletiano Imperatoribus, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum patre & Spiritu sancto vivit & regnat in secula seculorum. Notandum, quod hæc clausula Mombritiana signanter attribuat martyrium Carpophori atque Abundii temporibus Maximiani & Diocletiani, quos Acta etiam aliquoties nominant, ubi de duobus prædictis Martyribus & de Brictio loquuntur; non item, ubi loquuntur de aliis eorum Sociis, in quibus seorsim (nam initio omnes simul venisse dicuntur sub Juliano Imp. & adivisse Urbanum Pontificem, quorum ætas nota est) vel nulla exprimitur nota temporis, vel exprimitur alia, quam sit imperium Diocletiani & Maximiani. Puta in Proculo supra, num. 4, exprimitur ætas ejus per Eugenium Papam Romanum; & infra in Herculano, num. 18, per Totilam, Gothorum Regem. Jam vero, notum est, imperasse Diocletianum & Maximianum exeunte seculo Christi tertio atque ineunte quarto: insinuatum quoque est supra, non diu post publicatum ab eis de persequendis promiscue Christianis edictum (quod anno 303 factum esse jam docui) comprehensos enectosque fuisse Carpophorum. & Abundium; igitur aut anno CCCIII adhuc currente, aut sequenti. Nunc ad alteram Actorum partem, quæ prætermissa clausula Mombritiana, in codice nostro Barberiniano, uti & in Strozziano procedit continuata serie, prout sequitur.

PARS ALTERA
Ex Cod. Barberiniano Ms. collato cum Strozziano.
Alia Brictii gesta & tormenta. Martyrium Herculani.

Post hæc venerunt Magistri a ad Martianum, & dixerunt ei: Est de Christianis illis alius seductor absconditus in civitate Martulana, [Brictius in civitate Martulana capitur] qui docet omnia submontana doctrinam Christi sui. Quo audito Martianus furore nimio repletus, jussit ministris suis, ut vinctum catenis & pœnis magnis eum adducerent ante vestigia sua. Exierunt milites & venerunt in sextum miliarium a civitate Spoletina in territorio Salustiano in superiori via in vertice collis, ubi S. Bricius in oratorio suo laudes Deo reddebat. Tunc apprehenderunt eum & fecerunt sicut jussum fuerat, & vinctum catenis adduxerunt ante vestigia ejus: qui dixit ad S. Bricium; Tu es de fatuis illis doctoribus populorum? [& sistitur Martiano,] Cui S. Bricius respondit: Fatui sunt omnes, qui credunt in idolis, manu hominum factis. Martianus dixit: Ubi sunt collegæ tui, qui talia verba locuti sunt? S. Bricius respondit illi: Illi modo sunt in requie æterna cum Domino meo Jesu Christo, cum quo regnabunt in æternum, ubi non est finis bonorum: & tu vadis in damnationem pœnæ æternæ cum patre tuo diabolo in supplicium ignis, ubi non est finis malorum.

[16] Cum hæc audiisset Martianus, furore nimio repletus, [torquetur & carceri traditur,] jussit os ejus lapidibus dirumpi & in eculeo suspendi, & virgis fortiter omnis caro ejus dissipari, ut a tali eloquio cessaret, & fecerunt sicut eis jussum fuerat: sanguis vero ejus decurrebat tamquam aqua de fonte purissimo. Præco autem clamabat: Hæc sunt gaudia de Christo vestro Tunc Martianus jussit eum de eculeo deponi, & in carcerem recipi. Alia autem die adduci eum fecit ante tribunal, ut nimia tormenta in eum imponeret. In eadem nocte factus est terræ motus magnus in eadem urbe, & concussit a fundamento palatium, ubi Martianus erat & oppressit centum viginti animas paganorum cum ipso Martiano, & non comparuerunt corpora paganorum, neque confractiones palatii b usque in hodiernum diem. Eadem vero hora invenit Angelum Domini c & beatum Petrum Apostolum in ingressu carceris stantem & dicentem sibi: [ubi visitatus ab Angelo & S. Petro Ap.] Pax tibi, & victoria ministretur. Prosternens se S. Bricius ad pedes ejus, osculatus est plantas ipsius, & dixit: Ecce Dominus meus, cujus vestigia de Orienti itenere sum secutus d. Tunc erexit eum B. Petrus Apostolus in pedes suos & dixit: [consecratur ab hoc Episcopus,] Esto fortis in doctrina Domini, & doce populum, qui crediturus est Domino: consecravitque eum in ordine pontificatus e, ut per singulas civitates episcopos ordinaret.

[17] [ab illo autem reducitur in locum suum:] Tunc apprehendit eum Angelus Domini, & reduxit in locum suum, ubi antea perduxerat; & dixit: Datus sum tibi custos usque in diem exitus tui; quia per te multi credituri sunt Domino; & amodo ad quadraginta & quinque annos egredieris f de corpore; & ego veniam & recipiam te in tabernacula æterna: & ablatus est ab oculis ejus. Sanctus autem Bricius, repletus Spiritu sancto, descendit cum populo Christianorum in loco, qui dicitur Marianum g, & ædificavit ibi oratorium in nomine sanctæ Dei genitricis & virginis Mariæ & consecravit in eo fontes, [ædificat oratorium in Mariana;] baptizavitque multitudinem populi, & docuit, ut custodirent dies festos Domini [&] Jubileum pascha Domino celebrarent submontana & planitie civitatis. Episcopos ordinavit: Metropoli civitati Spoletinæ Joannem Episcopum consecravit, qui ipse Joannes omnia templa idolorum exterminavit & in suburbana civitatis Spoletinæ in subsidio montis ecclesiam B. Petri Apostoli miræ magnitudinis ædificavit, [& Episcopos constituit variis locis.] & Libaniæ h civitati Vincentium Episcopum ordinavit, & Victonæ i urbi Scipiodotum Episcopum constituit, sicut eum B. Petrus Apostolus docuit, Perusinæ vero civitati nepotem suum Herculanum Episcopum ordinavit, qui dum episcopatus meruit tenere triumphum, Martyrii palmam invenit.

[18] Eodem k vero tempore perfidus Totila Rex septem l annis eamdem obsedit civitatem, & fame captivavit eam, [Herculanus, Perusia capta a Totila,] & quid de Herculano Episcopo esset facturus cogitabat. Tunc jussit ei corrigiam, a capite usque ad calcaneum decoriari, caput ejus super muros civitatis abscidi, [capite truncatur,] corpusque ejus, ne tumulo traderetur, foras projici. Sed occulte Christiani eum sepelierunt. Qui cum post annum integrum, ejus tumulum Christiani aperirent, cujusdam orbatæ mulieris filius mortuus fuerat, contigit, ut eum in ejus tumulo ponerent: qui dum de corpore Episcopi quod esset factum conspicerent, viderunt corpus Episcopi acsi nulla macula ferri abscissionis in ejus corpore fuisset, [quod corpori denuo unitum invenitur.] & evulsæ corrigiæ nullum vestigium videretur, qui humatum puerum reliquerunt. Die vero altera ejus parentes lugentes, ad sepulcrum venerunt, sicut mos est hominis lugere mortuos suos, [Puer in tumulo ejus reviviscit.] qui aspicientes in tumulum ejus, sanum & incolumem extra sepulcrum puerum invenerunt, nec putrescere membra corpusculi pueri, juxta membra potuerunt Episcopi, pro mortuo, quem extra tumulum vivum projecit, ipsius imitatus est virtutem, cujus patibulum in Calvariæ loco, super feretrum impositum mortuum suscitavit, requievit in Domino septimo Idus Novembris.

[19] Sanctus vero Bricius in modico oratorio suo, [Brictius iterum visitatur ab Angelo suo] suis manibus sibi tumulum ad sepeliendum ædificavit, tantaque in eo erat gratia Spiritus sancti, ut dæmonia expelleret de obsessis corporibus & leprosos sanaret. Dum autem quadam die sanctæ resurrectionis, in oratorio suo, Domino redderet laudes, venit ad eum ille Angelus, qui ei custos datus erat, & dixit ei: Veni Athleta Christi, requiesce a labore certaminis & martyrii, qui pro Domino multa certamina bajulare meruisti; accipe coronam, quam tibi Dominus misit. Sanctus autem Bricius, cum vidisset Angelum Domini, dixit: Benedictus Dominus, qui me non separavit a congregatione justorum, & in me ostendit misericordiam suam. Dum hæc loqueretur cum Angelo Domini, ecce quasi tumultus exercitus Angelorum, deorsum in pavimento oratorii descenderunt. [& ab Apostolis,] Tunc B. Petrus cum aliis Apostolis, cœperunt psallere verba hujus antiphonæ; Beati, qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cælorum. Et subjungebant: Qui perdiderit animam suam propter me, [quibuscum antiphonas canens, moritur,] inveniet eam in æternum: sanctus vero Bricius de ipsa antiphona imposuit dicens: Aperite mihi portas justitiæ, ingressus in eas, confitebor Domino: & sic inter canentia verba hujus antiphonæ sancta illa anima a carne soluta est: quæ multis videntibus fratribus, qui ad ejus obitum venerant, in specie columbæ apparuit. [anima, specie columbæ, in cælum avolante,] Viderunt namque viam stratam palliis, gemmis & margaritis splendidis, cælesti tramite, cum psallentium Angelorum choro, ejus animam cælum penetrare. Ad cujus tumulum ægri veniunt & salvantur, dæmoniaci liberantur, [die 9 Julii.] & elephantiosi curantur: requievit in pace nono m die mensis Julii, ubi præstantur beneficia in hodiernum diem.

ANNOTATA.

a Legendum potius, Ministri quam Magistri.

b Majora sunt illa, quam ut tali scriptori credantur vera esse: atque absunt a cod. Strozz.

c Utique jam corpore solutus, per visionem ei apparuit Petrus, æque ac apparuit Angelus per visionem.

d Innuit nempe, se æque venisse ex Oriente, ac inde venerat S. Petrus. Nihil enim aliud Vestigia Petri apud compilatorem Actorum significant, quam personam ipsius Petri, quem serius ocius secutus fuerit. Sic num. 2 jussit Julianus Imp. ut Sancti ante vestigia sua adducerentur, ibidemque, Ministri adduxerunt eos ante vestigia Juliani.

e Numquam probaverit Ecclesia Romana talem consecrationem, quæ facta fuerit a quantivis meriti Sancto, deposito corpore in cælum recepto, pro valida, nec a tali Sancto consecratus Episcopus, valide consecrabit Episcopos alios. Sed neque audiendi sunt, qui ex hoc loco, tamquam pro aris suis & focis contendunt, inferendum esse, Apostolum, adhuc in carne positum advenisse Roma aut aliunde ad visitandum Brictium in carcere Spoletino, ibique eum consecrasse Episcopum. Nam omnia in Actis adjuncta clamant, id falsum esse, dum post martyrium Carpophori & Abundii sub Diocletiano & Maximiano ajunt, Brictium in carcerem Spoleti conjectum fuisse. Nec verbum habent quod seculum Christi primum sapiat.

f Egredieris, supposui, pro egressus eris, uti legebatur in Ms. Anni porro 45, quot inde, id est post martyrium SS. Carpophori atque Abundii, quod Campellus ad annum Christi 93 refert, supervixerit Brictius ex promissione Angeli, terminabuntur in anno Christi 138. Jam vero idem Campellus pag. 104 cupit Brictium cum sociis suis facere discipulum & sectatorem S. Petri, ex quo is cathedram suam adhuc tenebat Antiochiæ in patria illorum. Quo posito, suppono ego, natu minimum sanctæ illius Societatis circiter 20 annos habuisse ætatis, quando adhæsit Petro Antiochiæ, atque adeo vivere cœperit sub annum Christi 25: quandoquidem Petrus Antiochia Romam profectus sit sub annum ejusdem Christi 45 juxta Baronii calculum: ex quibus porro conficitur, Brictium ab anno Christi 25 ad usque 138, annos 113 vivendo explevisse, si natu minimus fuerit inter suos, quod credi vix potest; quia ipse & Carpophorus, ut habent Acta, soli fuerunt electi & elevati a Pontifice Romano ad Sacerdotii dignitatem; quod maturior eorum ætas, qua ceteros præcedebant, meruisse potest. Tot igitur annos prædictis 113 Brictii vitæ addas licebit, quot eum natu minimo sociorum suorum seniorem fuisse concesseris. Atque hæc secundum vota Campelli, Brictium Petro, Antiochiæ residenti, adhæsisse discipulum, credi cupientis; & juxta tenorem Actorum, supervixisse eum Carpophoro atque Abundio annos 45, asserentium, videntur recte a nobis conclusa esse, ut dimoveri a proposito non debeamus propter alium ejusdem Campelli textum, pag. III scribentis, Brictium annis ac meritis plenum, fine glorioso vitam terminasse die IX Julii, sub initium Imperii Domitiani & annum Christi LXXXV. Et, ad hoc tempus mortis ejus probandum, citat indicatam per litteras E & H, auctoritatem multam, & primo loco Acta S. Brictii & Sociorum ejus, plene & prolixe relata in Mss. monumentis antiquissimis ecclesiæ Spoletinæ & Sanctorum ejus. Sed isthæc qualiacumque monumenta ab hisce Actis & Mombritianis vix, aut ne vix quidem, differre putanda sunt. In his autem Angelus Domini liquido promittit Brictio, post martyrium Carpophori atque Abundii, annos vitæ 45, uti jam diximus: & fuit idem post illorum martyrium etiam missus in carcerem, ibique visitatus & consecratus episcopus a S. Petro, ut Acta claris verbis referunt: nihilominus in citato textu Campellus obitum Brictii collocat anno Christi 85, annos octo ante martyrium prædictorum Martyrum Carpophori & Abundii, quod pag. 116, ipse refert ad annum 93, uti supra etiam diximus.

g Locum illum proxime Spoletum ponit Campellus pag. 106, atque ad hæc nostra usque tempora, ait, vocari Marianum: sed tacet, ibi saltem, oratorium tunc ædifitatum fuisse in nomine S. Mariæ Virginis & Genitricis Dei, veritus fortasse & merito, ut id conveniret seculo primo a nativitate Christi, quo floruisse Brictium adstruit. Neque magis illi seculo competunt, quæ sequuntur, Spoletum, Metropolis ecclesia, miræ magnitudinis B. Petro Apostolo ædificata. Templa idolorum ab Episcopo exterminata, uti loquuntur Acta.

h Imo Mevaniæ, uti Campellus & Jacobillus rectius habent.

i Vettoniæ habent iidem, & recte, nominantque ejus primum Episcopum, non Scipiodotum, sed Chrispolitum.

k Eodem, inquit scriptor Actorum, tempore, quo Brictius Perusinæ civitati nepotem suum Herculanum Episcopum ordinavit, perfidus Rex Totila septem annis eamdem obsedit civitarem. Ex quo manifeste consequitur, Briclium S. Herculani patruum aut avunculum, quem Campellus & Jacobillus seculo Christi I floruisse contendunt, & Jacobillus denuo refert ad seculum IV, etiam adscribendum esse seculo VI ac temporibus Totilæ Regis. Et quidem ubique adjungitur ei Herculanus. Quis autem credat tria aut saltem duo in Umbria fuisse Brictiorum & Herculanorum paria, quorum singula fuerint patrueles inter se, venerintque simul e Syria in Umbriam, tam diversis temporibus, & omnes quidem Brictios creatos fuisse Episcopos Spoletinos; Herculanos vero, Episcopos Perusinos, illos omnes in pace quievisse, hos omnes pro Christo per martyrium sanguinem fudisse. Fingi talia facilius queunt, quam fieri.

l Septem annis obsessam a Totila Perusiam, legitur etiam in Dialogis S. Gregorii lib. 3 cap. 13, ex quo hæc & sequentia de S. Herculano mutuatus est compilator, cum aliqua tamen variatione, & majori orationis confusione. Puta quod Gregorius ait, quadragesimo post cædem die inventum in tumulo fuisse corpus Herculani cum capite unitum; id noster hic scribit factum esse post annum integrum: qui etiam addit, puerum mortuum in ejus sepulcro mirabiliter revixisse; de quo tacet Gregorius.

m Eodem die etiam adscribitur natalis Brictii Martyrologiis antiquis.

EXAMEN PRÆMISSORUM ACTORUM SIMULTANEORUM DE XII SOCIIS.

Divisimus Acta præmissa, e codice Emin. Cardinalis Barberini descripta, [Acta, monstro Horatiano similia,] in partes duas; quarum prima complectitur eadem Acta, quatenus apud Mombritium etiam impressa leguntur usque ad martyrium & sepulturam SS. Carpophori atque Abundii; altera, quæ præcipue complectitur gesta S. Herculani & ultima Brictii, nescio an uspiam, prout in Mss. legitur, impressa fuerit, tam utraque pars simul sumpta, quam singulæ seorsim consideratæ, videri possunt monstrum esse Horatiani pictoris, qui humano capiti cervicem junxerit equinam & varias induxerit plumas,

Undique collatis membris, ut turpiter atrum
Desinat in piscem, mulier formosa superne.

Tali namque tabulæ persimilia sunt Acta illa in quibus, velut ægri somnia, tam vanæ

Finguntur species, ut nec pes, nec caput uni
Reddantur formæ;

id quod cognosci manifeste potest ex jam Annotatis in Acta, e quibus sola temporum ratione considerata, hujusmodi componitur monstrum historicum.

[2] Nam eadem Acta tot habent capita, quot habent epochas temporum diversas. [Tribuunt Sanctis suis atatem trium, quatuor] In illis num. 1, partes suas agit Urbanus Papa, qui advenas e Syria duodecim Romæ excepit, mortuus anno 231. Num. 2, eosdem Romæ cruciavit, atque Anastasium occidit Julianus Imperator Apostata, defunctus anno 363. Num. 4, Proculus Romam evocatus fuit ab Eugenio Papa, qui obiit anno 656. Num. 13, Carpophorus atque Abundius martyrium sustinuerunt sub Diocletiano & Maximiano, qui imperium abdicarunt anno 305. Num. 18, Herculanus demum martyrizatus est sub Totila Gothorum Rege, anno 552 occiso. Atque adeo habentur iisdem in Actis gesta varia eorumdem duodecim Sociorum, distincte indicata, ab anno 231 ad annum 656, & quod consequitur, aliqui illorum debuerint vixisse annos 132, alii 321, imo, si seculo primo Socii Romam venerunt, aliqui debent vixisse annos plusquam quingentos. Hæc sane historici monstri capita; deformiora sunt, quam cujusvis monstri Horatiani. Imo unus Brictius, qui inter majores natu Sociorum fuerit, sub Urbano prædicto Romam venit; tortus fuit sub Juliano cum reliquis Sociis; atque iterum cum Carpophoro & Abundio sub Diocletiano & Maximiano; deinde Herculanum sacravit Episcopum Perusinum seculo VI, eoque sub annum 547 per martyrium sublato, quievit tandem ipse in pace, seculorum trium ac dimidii senex. Ejusdem fere ætatis fuerit Herculanus, quando sub Totila martyrio occubuit: cui Proculus integro adhuc seculo supervixerit, si verum est, quod ab Eugenio Papa, ut in Actis num. 4 dicitur, Carsulis Romam adduci jussus fuit. Hæc autem

Spectatum admissi, risum teneatis amici.

[3] Et hæc quidem palmaria sunt compilatoris seu imperiti, seu male pii, somnia, ne dicam deliramenta: quibus etiam turpiorem appingunt faciem nonnulli, qui nostra memoria floruerunt, adscripseruntque aliquorum, e numero duodenario Sociorum, martyrium, Domitiano Imperatori, exeunte seculo Christi primo, ecclesiam Dei persecuto; arbitrati scilicet, Diocletianum legi in Actis per errorem librarii, pro Domitiano. Verum an etiam in Maximiano, qui æque ac Diocletianus ibi nominatur, erraverit librarius? An Mombritius quoque, & Usuardus & Beda vulgatus, & alii Martyrologi erraverint, [aut etiam sex seculorum.] scribentes, Carpophorum atque Abundium, qui ambo e Sociorum numero sunt, sub Diocletiano passos fuisse? An suppositio Domitiani pro Diocletiano, salvet reliqua chronologiæ monstra, quæ in Actis occurrunt; & non potius addiderit novum? Certe suppositio ista, monstrorum omnium maximum est, tum quia supponit incredibilia, & cum Actis pugnantia, & aliunde nullo argumento probata, nec umquam probanda. Tum quia Sociorum aliquot vitam, puta Herculani, Brictii & Proculi, quam Acta monstrose extendunt, & cum seculis quatuor commetiuntur; extendit eadem suppositio per secula sex, videlicet a Domitiano Imperatore, & quod præcessit tempus, usque ad Eugenium Papam, quocum adhuc vixit Proculus, id est a seculo Christi primo usque ad septimum.

[4] [Qui Episcopi non sunt, ordinant Presbyteros.] Delibemus alia. Compilator Actorum innuit num. 1, Anastasium & Socios Romæ ordinasse Presbyteros & Diaconos: cum nec Anastasius nec ullus Sociorum tunc fuerit Episcopus. Duos enim tantummodo Presbyteros ac totidem Diaconos ex eorum numero consecraverat paulo ante Urbanus Papa; nullum vero Episcopum. Ibidem supponit, Julianum Apostatam, jubentem Socios ante vestigia sua adduci, adductosque alloquentem, fuisse tunc Romæ, quam tamen toto imperii sui tempore, a morte Constantii, cujus reverentia ac metu eatenus odium suum in Religionem Christianam dissimulaverat, [Julianus Romæ & in Oriente simul agit.] non vidit, nisi forte initio dum transibat e Gallia per Italiam in Orientem, ibi semper versatus, & post biennium non integrum ibidem e vulnere accepto in bello Persico infeliciter mortuus.

[5] Num. 2 deest quidem hisce Actis oratio Anastasii, qua coram Juliano profitetur fidem suam; sed legitur in Mombritio; ex quo a nobis relata est inter Annotata litt. g. Ibi credit Anastasius in Deum Patrem omnipotentem, factorem cæli & terræ, visibilium omnium & invisibilium, & in Jesum Christum filium Dei unigenitum, ex Patre natum ante omnia secula; depromptis verbis, ut patet, e Symbolo Constantinopolitano, quod a Concilio generali secundo conditum & probatum est anno 381, annos duodeviginti post mortem Juliani, quem alloquitur Anastasius. Imo usus eorumdem Symboli verborum argumento esse potest, quod Acta illa aut saltem Mombritiana post annum Christi 1014, tantummodo compilata sint. Videtur enim scriptor illa verba didicisse frequenti recitatione vel auditione Symboli prædicti in sacrificio Missæ: atque inde, ut pronum est, eadem ex præsenti memoria in calamum ejus fluxerint. At vero usum recitandi Symbolum Constantinopolitanum in Missa non assumpsit ecclesia Romana ante annum 1014; uti testatur Berno, e monacho S. Galli, Abbas Augiæ divitis, qui ipsi institutioni coram interfuit, comitatus Imperatorem Henricum sanctum Romam, imperiali corona ibi redimendum a Benedicto Papa VIII: qui tunc rogatu Imperatoris assumpsit Symbolum prædictum. Verba Bernonis merentur hic apponi e libro 2 de rebus quibusdam ad Missam pertinentibus.

[6] Romani, inquit, usque ad hæc tempora divæ memoriæ Henrici Imperatoris, [in Symbolo Constantinop.] nullo modo cecinerunt Symbolum in Missa. Sed ab eodem, qui probe sciebat per Germaniam illud recitari; & recitabatur pridem per Gallias atque Hispanias; ab eodem, inquit, interrogati Romani, cur ita agerent, me coram assistente, audivi eos hujusmodi responsum reddere; videlicet quod Romana ecclesia non fuisset aliquando ulla hæreseos fæce infecta; sed secundum S. Petri doctrinam, in soliditate Catholicæ fidei permaneret inconcussa. Et ideo magis his necessarium esse illud Symbolum sæpius cantando frequentare, qui aliquando ulla hæresi potuerunt maculari. At Dominus Imperator non antea desiit, quam omnium consensu id Domino Benedicto Apostolico persuasit, ut ad publicam Missam illud decantarent. Hinc igitur compilator, qui verosimiliter in Umbria scripsit, citata Symboli verba Anastasium loqui fecit: scilicet octodecim annos ante, ut diximus, quam conderetur Symbolum & probaretur in Synodo CPolitana: & annos amplius sexcentos ante quam cantaretur Romæ in Missa. Idem Anastasius mox etiam confitetur, Patrem & Filium & Spiritum sanctum, Deum unum esse, non in unius singularitate personæ, sed in unius trinitate substantiæ. Quam formulam seculo IV, ut opinor, ignotam, similiter didicerit desumpseritque compilator e Præfatione Missæ de sanctissima Trinitate.

[7] Nulla est ad Aquas Salvias, aut umquam fuit memoria talis Anastasii, [Anastasius extra Acta nulli notus,] qualem Acta eodem numero 2 dicunt, ibi capite plexum esse. S. Anastasius, sub cujus, & S. Vincentii nomine, illic templum hodiedum visitur peramplum, Persa fuit, martyrio affectus in Oriente sub Rege Cosroë anno 628; translatus deinde; ut Beda scribit, toto corpore; ut alii, capite tantum, cum sacrosancta imagine ejus, in Occidentem, & depositus ad Aquas Salvias tertio ab urbe Roma milliari in ecclesia, quæ abinde appellata fuit S. Anastasii, antea S. Mariæ ad Aquas Salvias nuncupata. Sed nomen Anastasii illic celebre, [cum Anastasio Persa confusus.] visum fuerit scriptori aptum tegumen, sub quo suus Anastasius lateret, nulli hactenus, quod sciam Martyrologo aut idoneo scriptori notus.

[8] [Tres Proconsules uni loco simul præfecti.] Quod gentiles Spoletini, prædicante Brictio ad fidem conversi, ut num. 5 memoratur, idolorum templa & lucos eorum destruxerint seculo primo, aut initio quarti sæviente Diocletiano, non satis credibile est. Quis vero alibi legit, quod eodem num. dicitur, tres Proconsules, eidem civitati eodem tempore præfuisse? Ut non dicam, quod duo illorum deinde etiam fiant Magistri militum; & unus ex his jubeatur executioni mandare latam in Carpophorum & Abundium sententiam capitalem.

[9] [Vaticinium Angeli falsum.] Interea duxit Angelus num. 8, S. Brictium in locum Salutis in superiorem viam, in verticem collis; dixitque ei: Hic erit habitatio tua usque in diem, quo venerit Dominus judicare seculum per ignem. Pro quo apud Mombritium legitur. Hic erit habitatio tua, hic commoraberis tutus a persecutorum insidiis. Vtramque hanc falsam esse promissionem Angeli, clamant Acta ipsa. Prima fieri vere potuit Eliæ & Enoch Prophetis, non Brictio, qui in pace quievit ac pluribus spectantibus evolavit in cælum specie columbæ, præsente Angelo eodem, secundum aliam promissionem, quam ei dederat num. 17, priori contrariam. Sed neque tutus fuit Brictius in suo loco Salutis a persecutorum insidiis. Numero namque 15 iterum inde extrahitur jussu Martiani ejusdem, qui antea eum torserat, atque iterum ab eo tortus nunc fuit, postridie etiam morte plectendus, nisi Angelus eum denuo eduxisset e carcere.

[10] [Alia absona.] Initio numeri 10 tres Proconsules (hic tamen duo eorum nunc vocantur Magistri militum, non item apud Mombritium) indicantur per epistolam accusasse Christianos apud Diocletianum & Maximianum Augustos: sed Mombritio dicuntur ipsimet venisse ad eosdem Augustos, & Augusti referuntur tertio (hic legitur vigesimo tertio) die Julii decrevisse, ut ubicumque invenirentur Christiani, sine auditione punirentur. [Augusti duo simul conveniuntur,] Verum quo loco ac tempore convenerunt Proconsules utrumque Augustum, simul commorantem? cum fere perpetuo unus in Oriente, alter in Occidente vixerint. Fuerunt quidem Diocletianus & Galerius Maximianus sæpe una, & una fuerunt Nicomediæ, quando primum decreta fuit sævissima persecutio in Christianos, ut sine auditione, sive indicta causa, punirentur: sed iste Maximianus tunc nondum erat Augustus. Nec credi potest Proconsules, relicto Spoleto & provincia, suæ curæ commissa, tam longo itinere profectos fuisse Nicomediam.

[11] Neque vero decreta fuit illa persecutio die III aut XXIII Julii, sed XXIII Februarii, idque, ut dixi, Nicomediæ, sumpto ibi initio ab eversione ecclesiarum & combustione sacrorum librorum, postridie autem illius diei publicata fuit eadem persecutio, affixo ibidem edicto Imperatorum. Si innuerent Acta, venisse Proconsules Romam ad Diocletianum & Maximianum Augustos, idque anno CCCIII exeunte, [quando videntur simul non fuisse.] salvari dicta quodammodo possent. Fuerunt quippe ibi tunc simul & vicennalia imperii sui celebrarunt. Edictum quoque persecutionis, quod eodem anno primum Nicomediæ fuit publicatum die XXIV Februarii, potest post quinque circiter menses fuisse publicatum Romæ aut Spoleti die III, aut XXIII Julii: id quod vellem scriptori Actorum tuto credi posse. Interea tamen, istis etiam admissis, profectio Proconsulum Spoleto Romam ad accusandos Christianos, præpostera fuisset, cum in illos persecutionis edictum jam ante publicatum esset.

[12] Num. 16 prodigium narratur, ut in Annotatis jam dixi, [Collapsi palatii ruinæ non inventæ;] non facile credendum prudenti viro; videlicet quod collapsum terræ motu palatium Martiani Proconsulis Spoleti, ita perierit oppresseritque ipsum Martianum & centum viginti paganos, ut neque corpora eorum neque ruinæ palatii comparuerint. Ibidem dicitur quoque B. Petrus Apostolus cum Angelo noctu adstitisse Brictio in ingressu carceris, & consecrasse eum in ordine Pontificatus, qui eatenus tantum Presbyter erat. Videlicet Petrus, dudum corpore solutus, consecravit eum Episcopum; [S. Petrus diu post mortem consecrat Episcopos;] exemplo ab ecclesia numquam probato, nec facile probando. Et tamen id fecerit Petrus, Ecclesiæ post Christum caput; si fas est credere. Adde, quod num. 17 idem Brictius ædificavit oratorium in nomine sanctæ Dei Genitricis & Virginis Mariæ. Quod Joannem Episcopum consecravit Metropoli civitati Spoletinæ: quodque Joannes iste ibidem omnia templa idolorum exterminavit, & ecclesiam B. Petri Apostoli miræ magnitudinis ædificavit. [ecclesiæ metropolitanæ, & Sanctis ædificatæ, ante tempus suum.] Quæ convenire non possunt ullo modo prioribus aliquot Christianæ Reipublicæ seculis; nedum possunt ad seculum Christi primum (quod aliqui volunt) referri. Prætermitto frequentia colloquia, quæ in Actis inseruntur, tamquam habita inter Imperatores Præsidesque & Sanctos nostros. Item visitationes Angelorum ad Brictium, & alios; ductiones & reductiones de loco in locum, & similia dictu, quam creditu faciliora.

[13] Et hæc abunde sufficiunt ad convincendum quemvis non obstinatissimum rerum suarum æstimatorem, [Incredibilia de Anastasio.] de inanitate Actorum, & minori, quam par est, cohærentia eorum ad faciendum fidem. Ego certe nequeo illis quidquam credere, quod aliunde magis idonea auctoritate non fulciatur. Nequeo credere, omnes duodecim Socios simul venisse in Italiam, aut venisse e Syria, aut consanguineos fuisse. Nequeo illis credere, Anastasium fuisse patruum (ut Jacobillus interpretatur) fratrum novem, aut vidisse Julianum Apostatam, aut cæsum ad Aquas Salvias. Similiter recensere possem reliqua Actis contenta; sed quid id attinet? Cum jam dixerim, me illis solis nihil omnium, quæ adstruunt, posse credere; ne quidem, ecclesiasticum cultum antiquitus habuisse Socios omnes.

[14] Neque ab hac incredulitate mea, mihi longe videntur abfuisse Cardinalis Baronius & reliqui correctores amplificatoresque Martyrologii Romani; [Acta a Baronio quoque reprobata.] dum ille variis suarum ad illud Notarum locis Acta improbat. Puta ad diem X Decembris in SS. Carpophoro atque Abundio, ubi tam Spoletina Mss. quam Mombritiana excusa, queritur admodum depravata esse. Item ad diem I ejusdem mensis in S. Proculo, erroribus scatere. Demum ad diem IX Julii in S. Brictio, de eisdem Actis loquens, ait intra parenthesim (qualiacumque illa sint) tamquam parum aut nihil fidei illis tribuens. Improbare vero eadem Acta cum Baronio noscuntur adjutores ejus, in correctione & accessione Martyrologii rite facienda, dum e duodenario Sociorum numero nullum ei olim insertum invenerunt, aut ipsi inseruerunt, cujus sanctitatem aliunde compertam non habuerint. Hinc locum in illo non dederunt Anastasio, Eutitio, Joanni, Tendilæ, Laurentio, & Baractali; quamvis horum perinde, ac ceterorum Sociorum Brictii, Isaaci, Abundii & Carpophori, Proculi atque Herculani; qui in Martyrologio sunt, nomina legerunt in Actis: sed illorum sanctitatem & publicum in ecclesia cultum non perinde fuerunt aliunde edocti, quam horum, quos inseruerunt, ex antiquioribus Martyrologiis acceptos.

[15] [An duodecim Socii sint omnes Sancti,] Absit tamen, nos propterea negemus, sanctos esse omnes XII Socios; quia Actis præmissis fidere nequimus: possunt omnes, etiam qui in Martyrologio Romano prætermissi sunt, vere sancti esse, & sufficientem alicubi habere venerationem, ut sancti audiant; idque conabor, qua possum, in sequentibus commonstrare de singulis seorsim. Quod si vires mihi & monumenta deficiant, quo minus id præstem, appellabo incolas Umbriæ, civitatumque imprimis Spoleti & Perusiæ, mihi opem ut ferant ipsi, in rebus domesticis suis melius versati. At nolim magnam vim ponant in scriptoribus postremorum seculorum, quatenus illi tradunt pro veris, quæ ex præmissis XII Sociorum Actis tantum hauserunt. Consuevi quippe cum Baronio ad annum 1125 pag. 146 litt. B, [postea inquirendum,] non numero historicorum veritatem historiæ æstimare: sed quanta fide polleat primus auctor cujuslibet assertionis. Nam reliquos primum sequi auctorem & ejus vestigiis inhærete, frequentiori usu in more positum reperimus.

[16] [absque præjudicio Umbrorum.] Reddet me hæc sententia & auctoritas Eminentissimi, religiosissimi, doctissimique Cardinalis tutum ab invidia obtrectatorum, prætensurorum fortasse, scriptores suos, in rebus patriæ suæ enarrandis, fide dignos esse, præsertim cum plures idem asseverant. Fide dignos esse, non negamus; nisi quando primus Auctor, quem omnes sequuntur, fide dignus non est: quia tunc, quamvis consentiant omnes, non faciunt fidem historiæ majorem, quam primus fecerit. Unde & Auctores illi omnes, qui Acta præmissa secuti, aliquid inde depromptum narrant, aliunde non notum aut probatum, majorem non merentur fidem, quam Acta ipsa, id est, nullam in re præsenti.

[17] [Duplicata nunc Sanctorum nomina,] Sed neque confugiant ad multiplicata nunc sanctorum illorum aliquot nomina, videlicet ad duos Brictios, duos Herculanos, duos Laurentios, duos Isaacos, duos tresve Proculos; qui diversis seculis e Syria in Umbriam venerint cum Sociis. Si decere mihi liceat quod sentio, opinabor, multiplicationem illorum nominum paulatim inductam esse ex diversis opinionibus diversorum scriptorum, qui de Sanctis illis aliquid commentati fuerunt ex ipsis duodecim Sociorum Actis. Antiquiora enim & potiora non habuerunt. Illa autem secuti, cum diversas temporum epochas ibidem observarent, alii Brictium (idem de aliis sentiendum) retulerint ad seculum Christi primum, alii ad tertium aut quartum, alii ad sextum. Et ex horum sententiis, de tempore, quo floruerunt sancti isti, tam diversis, maluerint concludere posteri, duos potius ejusdem nominis fuisse, qui diversis istis seculis vixerint, quam unum; qui non potuisset tam longam quatuor aut quinque seculorum ætatem pervixisse.

[18] Neque vero scriptores illi, qui duos in Umbria Brictios Syros, [non suadent diversitatem personarum.] duos Herculanos, duos tresve Proculos &c. adstruunt, quidquam momenti habent, quo id jure faciant: uti videre est apud Jacobillum in singulis duorum cognominum vitis, Brictii nempe primi, tom. 1 pag. 673: Brictii secundi ibidem pag. 676; de primo iterum agit tom. 2 pag. 56 in vita S. Joannis primi, episcopi Spoletini, ibique Brictius ille primus, cum Joanne & aliis sociis, dicitur Spoleti seculo Christi primo in carcerem conjectus fuisse sub Præside Martiano: idemque in Brictio secundo dicitur, factum de illo esse Spoleti, seculo quarto ineunte, sub ejusdem nominis Præside. Quod nomen, æque ac Brictii sociorumque inclusio in carcere Spoleti, leguntur in Actis XII Sociorum: indeque res eædem, quæ ibi cognoscuntur contigisse sub annum Christi 300, hic etiam referuntur contigisse seculo I. Aliorum cognominum paria considerari possunt apud eumdem Jacobillum suis locis. Nihil inde concludi solide potest, quod duplicationem personarum persuadeat homini non nimis credulo. Ut nihil dicam, quod triplex transmigratio trium classium Sanctorum, certo numero difinitarum, e Syria in Umbriam (quarum una venerit seculo primo; altera, tertio; postrema, sexto;) pro libitu scriptorum excogitata, nullo fundamento nitatur: eoque minus, quia discrepant assertores de anno quo venerint.

EXAMEN IN SINGULOROM SOCIORUM GESTA.

CAPUT I.
DE ANASTASIO XII SOCIORUM DUCTORE ET MARTYRE AD AQUAS SALVIAS.

Mirum, quam varia varii, imo & pugnantia commentati sint in Acta præmissa XII Sociorum, [Singulorum Sociorum Acta confusa.] seculi præsertim postremi scriptores Umbri, rati (credo) unusquisque licere sibi suo pro genio antiquitatem & gloriam patriæ suæ suorumque Sanctorum extollere quocumque modo. Res confusissima est. Evolvet se fortasse clarius, si seorsim dicamus aliquid de singulis Sociis, & inquiramus, quinam eorum & quando primum adscripti sint fastis ecclesiasticis seu Martyrologiis; unde constare possit de cultu singulorum antiquo; quem singulos olim habuisse, credi tuto non potest Actis jam datis, quæ omnibus in parte communia sunt; in parte aliquibus singularia.

[2] Anastasius igitur, qui dux ceterorum, e Syria Romam venisse dicitur, [Anastasius hic, nulli martyrologio inscriptus,] jure suo hic etiam primo loco seorsim examinetur; idque eo magis, quod primus quoque statuatur martyrio coronatus fuisse truncatione capitis apud Aquas Salvias, in oculis urbis Romanæ. Is nullis interea reperitur Martyrologis notus; imo nec cultum in loco, qui martyrii dicitur fuisse, aut alibi, habere ullum. Attamen, quid de illo Ludovicus Jacobillus in Sanctis Umbriæ tomo 1 pag. 37 in vita S. Joannis primi, episcopi Spoletini dicat, audiamus. Martyrium, inquit, S. Anastasius subiit Romæ die V Decembris sub annum Christi CCXC, & sacrum ipsius corpus fuit tumulatum in loco martyrii ad Aquas Salvias. De ipso meminit Martyrologium Romanum illo ipso die V Decembris sequentibus verbis: S. Anastasii Martyris, qui ardore martyrii, sponte se persecutoribus obtulit.

[3] Si ita licet abuti auctoritate Martyrologii Romani, [confunditur cum alio ejusdem nominis sancto,] quosvis homines pro libitu meo Sanctis adscribam, dummodo eorum synonymi legantur alicubi in Martyrologio illo. Dic, amabo te, si isthoc loci, id est V Decembris, ageret Martyrologium Romanum de Anastasio, cum filiis ac nepotibus e Syria in Italiam advecto; ac Romæ, aut prope, capitis abscissione martyrizato; nonne locus supplicii aut depositionis, quem Romani ignorare non magis potuerunt, quam non ignoraverit Jacobillus, in Martyrologio expressus fuisset? Illa certe prima cura Martyrologis est, notare palæstram martyrii, ubi quis coronam gloriæ pro confessione Christi obtinuit, si sciri potest. Potuit autem sciri palæstra Anastasii, XII Sociorum ducis, ex ipsis illorum Actis. Hic igitur non est Anastasius ille, qui in Martyrologio memoratur die V Decembris absque nota palæstræ.

[4] [qui diversissimus est,] Ad hæc, undenam habetur, Anastasium nostrum sponte se persecutoribus obtulisse, uti loquitur Martyrologium de suo? cum nostrum ministri Imperatoris sub veloci cursu, summa diligentia & solicitudine inquirere jussi, ipsum comprehenderint cum filiis & nepotibus; & hi omnes, cæso Anastasio, fuga sibi consuluerint; ut dicitur in Actis. Denique diversitas duorum, de quibus disceptamus, Anastasiorum manifestissima est consulenti Baronium (qui præcipuus Martyrologii reformati auctor fuit, ac Anastasium suum ei primus intulit ex Menologio Sirleti) in Notationibus ad diem V Decembris sic scribentem: Agunt de eodem Anastasio Græci in Menologio hac die, ejusque certamen referunt. Quale autem tertamen illud? Dicat Menologium ipsum citato die, prout latinitate donatum est a Sirleto Cardinale.

[5] [atque ex Menologiis Græcorum notus.] Eodem die, V Decembris, Natalis sancti Martyris Anastasii. Hic cum sanctos Martyres a gentilibus inquisitos videret propter Dei confessionem membratim discerpi, & ipse esset Christianus? considerans quanta illis a Deo reposita essent bona, cupiensque illa consequi, quodam die corde accensus, cruce totum corpus signavit, in stadium cucurrit, & stans in medio consessu, magna voce clamavit; Inventus sum ab iis, qui me non quærebant; manifestus factus sum his, qui me non interrogabant: Cum vero omnes illum intuerentur, dixit: Audite, vos omnes ministri diaboli, audite, inquam; Christianus ego sum, atque in Dominum meum Jesum Christum credo; & idola vestra cum adoratoribus suis anathematizo atque aversor. Illi vero ita libere predicantem audientes, obstupuerunt, statimque exuentes, flagris cæsum carnifices obtruncarunt & in mare projecerunt. Non igitur noster Anastasius Martyrologio Romano adscriptus hic intelligi debet, sed alius quispiam, in Græcia aut alibi in Oriente passus: cujus corpus non ad Aquas Salvias sepultum, sed in mare projectum fuit, ejusque memoria in fastis a Græcis ad Latinos derivata est.

[6] Ait præterea Jacobillus distinctis verbis, Anastasium suum Romæ passum esse; quod habuit ex Actis XII Sociorum. [Confunditur item cum S. Anastasio Persæ;] Addit, quod passus sit die quinto Decembris: diem illum sumpsit ex Martyrologio Romano, sed perperam, uti jam diximus. Tandem assignat martyrio sui Anastasii annum Christi 290: idque ex mera conjectura absque fundamento; asserentibus aliis Umbriæ scriptoribus, & nominatim Campello, Anastasium cum Sociis seculo Christi primo & Romam venisse & passum esse. Denique confundit Anastasium suum cum S. Anastasio Persa (qui neque die V Decembris, neque anno 290 martyrium sustinuit) ex Actis XII Sociorum, apud Mombritium in SS. Carpophoro atque Abundio, & forte ex legendariis Spoletinis, in quibus dicatur, Anastasium suum ad Aquas Salvias capite plexum & sepultum, ex ipsiusque nomine appellatam ecclesiam hodiedum ibi esse & caput servare. Quis non observet hic palpabilem errorem? Cum passim notum sit, S. Anastasii Persæ sacrum caput cum imagine ejus, ex Oriente Romam olim translatum, ad Aquas Salvias conditum, atque ecclesiam ibi, ejus & S. Vincentii nominibus dedicatam fuisse: nulla extante ibidem, aut memoria, aut capite Anastasii alterius.

[7] Confunditur quoque Anastasius ille, dux Sociorum XII Syrorum, [item cum Anastasio Ep. Interamnensi.] cum S. Anastasio episcopo Interamnensi, de quo Ughellus scribit, quod natione Syrus fuit; atque Interamnensis episcopus ex instinctu divino acclamatus est circa annum DCVI: alii electum fuisse contendunt anno DXLII; obiisse vero anno DLIII. Angelonus in Historia sua Interamnensi, Italice scripta, ait, diversos scriptores citans, ipsum descendisse e Syria in Italiam circiter annum DXVI. Eumdem Jacobillus pariter Syrum facit, & cum imaginario suo trecentorum Sociorum numero venisse dicit in Italiam, episcopum fuisse, & in pace mortuum, coli die XVII Augusti. Hinc patet manifeste, Anastasium hunc non esse illum, qui dicitur in turba duodecim tantum Sociorum venisse seculo primo aut tertio; & martyr obiisse ad Aquas Salvias; & episcopus non fuit; & colitur, uti supra Jacobillus dicebat, quinta Decembris die. Omitto plures distinctionis notas. Minus quoque idem sunt isti in sententia aliorum, qui negant, Anastasium episcopum Interamnensem e Syria advenisse, ajuntque, patria quoque Interamnensem fuisse, atque hodiedum florere ibidem nobiles familias, quæ originem suam a Sancto illo deducant; quod tamen idoneis successionum tabulis probari, facilius persuadebitur aliis, quam mihi. Habemus quædam ejus Acta, cum instrumento publico de inventione corporis, ejusque translatione & miraculis exinde factis. Quod instrumentum quam est fide dignum, tam obscura & incerta sunt Acta vitæ. Interea nullis antiquorum Martyrologiis reperitur inscriptus. Abest quoque a prima editione Romani, sub Gregorio XIII correcti; additus in secutis editionibus, saltem ab anno 1608 die XVII Augusti ultimo loco, nudis hisce verbis: Interamnæ, S. Anastasii episcopi & confessoris. Sed hæc illustranda erunt suo tempore ad diem XVII Augusti. Hic satis est monstrasse, hunc Anastasium episcopum Interamnensem neutiquam esse Anastasium, XII Sociorum ducem.

CAPUT II.
DE S. EUTITIO, ANASTASII FILIO, EX DODECADE ADVENARUM UNO.

Eutitius sive Eutychius, Anastasii filius, qui post martyrium patris, relictis Sociis, ad lacum Vulsinum secessisse, ibique solitariam vitam per multos annos duxisse narratur in Actis, nihilo magis notus est Martyrologis, [Hujus vita in Passionariis Spoletinis,] quam pater suus: neque alibi ejus memoria aliquanto antiquior extat usquam apud auctorem idoneum. Habemus vitam longiorem Ms. sub ejus nomine, seorsim ab Actis XII Sociorum, compilatam; ex tomo 2. Passionarii cathedralis Spoletinæ pag. 226, ad verbum; & in tomo 3 pag. 93. Quæ citatio apud nos legitur post titulum, in quo S. Eutitius & Abbas fuisse, & XXIII Maii coli dicitur, Sed qualis hæc vita? Æque ac magis apocrypha, quam Acta XII Sociorum communia; dum suum Eutitium confundit cum celebriori S. Eutychio, olim apud Nursiam abbate, socio S. Florentii monachi, quodum & inscriptus est Martyrologio Romano ad diem XXIII Maii: quo etiam de illo egimus in Actis nostris.

[2] Systema vitæ, quæ typis vulgari absque dedecore Spoletinorum non posset, [& alterius Eutychii sancti vita,] hoc est. Primo loco habet scriptor omnia, quæ leguntur in Actis XII Sociorum, ex quibus desumpta sunt, cum suis etiam manifestis erroribus; nec quidquam aliud de Eutitio prodit, quam quod ibi invenit. Tum transit compilator ad alium Eutitium sive Eutychium sanctum Abbatem, his verbis: Post multum vero, temporis placuit Domino, ut ad alium locum Eutitium tansmitteret, quo illius lumine exhortationum amplius fructificaret in Christicolis. De quo B. Gregorius lib. 3 Dialog. cap. 15… Eodem namque tempore in Nursiæ partibus, duo viri in vita atque habitu sanctæ conversationis habitabant; quorum unus Eutychius, alter vero Florentius dicebatur, & reliqua, quæ deinde ex eodem Gregorio sequuntur, & spectant omnia ad S. Eutychium abbatem Nursinum.

[3] [male consuta.] Jacobillus, qui hanc vitam & aliquot alias ex Passionariis ecclesiæ Spoletinæ sibi olim describi curaverat, & postquam opus suum de Sanctis Umbriæ tribus tomis absolverat, illas nobis donavit; & quamvis solitus sit Passionaria illa identidem citare toto opere suo, atque extollere; ad marginem tamen Ms. sui, nunc nostri, notare non dubitavit: Hic S. Eutitius (de quo S. Gregorius) est alius a supradicto, qui fuit Socius S. Brictii; & floruit anno Domini CCC: hic vero secundus, floruit tempore S. Gregorii Papæ anno Domini DXL. Ita Jacobillus. Atque hæc sufficiant de Eutitio, XII Sociorum uno, de quo frustra quæras alibi plura, nisi forte fictitia, uti hæc. Docent quoque sufficienter, non omnes vitas, quæ in Passionariis ecclesiæ Spoletinæ collectæ sunt, tales esse, ut fidem historicam mereantur: qualis est hæc, de qua agimus; & ceteræ ex Actis XII Sociorum extractæ; nisi aliunde veriora habeant.

[4] Liceat tamen adhuc pauca addere. Dum lego in passionario Spoletino, [An Eutychii duo in Umbria] quod Eutitio, Anastasii filio, Brictii fratri, applicantur Acta S. Eutychii abbatis Nursini: & in annotatione Jacobilli lego, id perperam factum esse; quia, ut ait; alius est Eutitius, Frater Brictii, qui floruerit anno Domini 300; & alius Eutychius, qui fuit abbas Nursinus & floruit anno Domini 540. Dum hæc, inquam, tam pugnantia lego, vix scio cui parti debeam adhærere potissimum. Comperio interim, quod Herculano, pariter commemorato in Actis XII Sociorum, applicata sint in iisdem Actis & Passionariis Spoletinis, Acta S. Herculani episcopi Perusini (qui & ipse floruit seculo VI) prout descripta sunt a S. Gregorio in Dialogis: ut nihil novi fecerint collectores Passionariorum illorum, si etiam Eutitio suo Vulsino applicuerunt Acta S. Eutychii abbatis Nursini, quæ similiter apud S. Gregorium leguntur. Nempe cum de Eutitio, uti & Herculano, inter XII Socios nominatis, nihil sciretur singulare, confugerunt compilatores Actorum & Passionariorum ad Synonymos Sanctos, quorum gesta ex Dialogis S. Gregorii aut aliunde nota erant, eaque suis applicuerunt totidem fere verbis. Aut sane putaverunt, suos Eutitium atque Herculanum, vere fuisse illos ipsos, quorum Acta applicuerunt: quod & mihi credibilius est.

[5] At in Actis XII Sociorum dicitur Eutitius ab aliis discessisse ad lacum Vulsinum ibique eremiticam duxisse vitam. [quorum alter floruerit seculo 3,] Fateor; sed non in omnibus: & in adjunctis mira est varietas lectionis in Actis Mss. Alia habent, discessisse a Sociis in partes Ticeni ad lacum Vulsini. Alia, in partes Ticini. Alta, in partes Piceni: atque addunt, ad lacum Vulsinium vel Bulsinium. Mombritius simpliciter impressit, quod perrexit ad locum, qui Bulsinis appellatur. Est lacus Vulsinus in Tuscia hodiedum notissimus: sed qualis sit via Ticena, Ticina aut Picena, quæ eo ducat Roma, plane ignoro. Subit igitur mihi cogitare, in Actis perperam scriptum esse lacum Vulsinum pro lacu Velino, qui in finibus Sabinorum, Interamnam inter ac Reate, situs est, & non longe distat a Nursia; indeque iter est in Picenum. Scitur enim in hisce locis eremitam diu egisse S. Eutychius aliquis, donec inde evocatus, constitutus fuit Abbas monasterii, quod aliquanto ante construxerat S. Spes abbas in valle Castoriana, VI M. P. distans a Nursia civitate; ibique & diem extremum clausisse sub annum 540; atque post mortem claruisse in virtute signorum, uti S. Gregorius loquitur. Dum igitur Passionaria Spoletina quærunt, quis ille Eutitius e XII Sociis tandem sit, eique applicant Acta S. Eutychii Abbatis prædicti, sumpta e Dialogis S. Gregorii; utique putarint suum Eutitium esse illum ipsum Eutychium abbatem Nursinum: idque etiam credibilius fiet considerantibus correctionem nostram, qua putamus, in Actis XII Sociorum male scriptum esse, discessisse Eutitium Roma ad lacum Vulsinum via Ticina, Ticena, aut Picena; qualis via illic nulla est: & legendum, discessisse ad lacum Velinum, ubi & via Picena recte concipi potest, quia ducebat in vicinam Piceni provinciam.

[6] [alter seculo 6.] Adde, quod Jacobillus in vita S. Eutychii Abbatis Nursini tom. 1 pag. 551, etiam opinetur ex sententia multorum, uti ait, scriptorum; ipsum, patria Syrum, in partes Umbriæ venisse, atque adeo unum eumdemque esse hominem cum illo Eutychio, qui ab aliis dicitur ad lacum Vulsinum (nobis putatur, ad lacum Velinum) eremitam egisse. Inquies, duos e Syria in Umbriam adduci Eutychios a Jacobillo, alterum exeunte seculo tertio, alterum seculo sexto ineunte, quorum ille venerit cum XII Sociis, iste cum trecentis cujusvis sexus ac ætatis. Scio, ita distingui a Jacobillo duos Eutychios Syros, nomine tenus, non re, ex male concepta aut fictitia chronologia, qua sibi persuasit, omnes XII Socios seculo tertio advenisse e Syria, interque illos Eutitium & Herculanum. Id vero ex ipsis XII Sociorum Actis convincitur falsum esse. Dicamus igitur, unum tantum e Syria venisse in Umbriam Eutitium, & ipsum ex opinione etiam Jacobilli, factum esse Abbatem prope Nursiam. Si quis meliora me docuerit, gratias agam.

CAPUT III.
DE S. BRICTIO, ALTERO ANASTASII FILIO.

Ecce alterum Anastasii filium, Eutitii fratrem, de quo plura, quam de ullo aliorum Sociorum in Actis communibus leguntur, hic non repetenda. Videamus quid de ipso annuntient Martyrologia antiqua. Vetus Romanum, [Cultus ex antiquis Martyrologiis] opera Heriberti Rosweydi editum, de illo hæc tantum notat ad VIII Idus Julias (reliqui omnes Martyrologi ad VII Idus, seu diem IX Julii referunt) Maralana civitate, Brictii episcopi. Plura habet Adonianum apud eumdem Rosweydum VII Idus Julias: In civitate Martulana, S. Brictii episcopi & confessoris, qui sub judice Martiano, os lapide contusus est, & in equuleo crudelissime excruciatus, in Domini confessione perdurans, in carcerem trusus est. Nocte autem terræ motu gravi civitas concussa, inter alios plures, etiam Martianum occidit. Et Christi Confessor ab angelo sancto & a beato Petro Apostolo visitatus, atque ad prædicandum Euangelium confortatus, magnas populorum credentium multitudines omnipotenti Deo lucrifaciens, quievit in pace. Cujus animam viderunt adstantes in specie columbæ niveæ cælo recipi. Et hinc Usuardus eodem die IX Julii; Civitate Martula, S. Brictii episcopi & confessoris, qui pro confessone Domini postquam est multa perpessus, & ab angelo sancto & beato Petro Apostolo confortatus, item magnas populorum credentium multitudines omnipotenti Deo lucrifaciens, quievit in pace.

[2] [& Romano hodierno.] Notkerus suo tempore nihil habuerit his addendum, atque adeo in Martyrologio suo Adonem simpliciter descripsit. Romanum denique hodiernum, item IX Julii ultimo loco: Martulæ, S. Brictii episcopi, qui sub Marciano judice multa passus, cum magnam populi multitudinem ad Christum convertisset, confessor in pace quievit. Hæc sola sunt, quæ pro certis de sancto hoc Brictio haberi possunt; ostenduntque, olim Acta ejus aliqua extitisse, e quibus Ado elogium suum concinnavit; quæ Acta deinde interciderint, postquam ineptus quidam homo Acta XII Sociorum compilavit; quibus multa de S. Brictio vera & falsa commiscuit; quæ tamen, quia mirabiliora narrabant, magis placuerint indoctæ posteritati, ideoque Acta pristina parum curaverint.

[3] Interea in citatis Martyrologiis nulla fit mentio patriæ S. Brictii, [Incerta ætas Brictii] nulla temporis quo vixerit (ætas namque & persona Martiani, seu judicis seu proconsulis, incertissima sunt) nullus item locus nominatur ubi vixerit obieritve, præter Martulam, unde & episcopus Martulanus audit, nusquam Spoletinus: quorum omnium defectus & incertitudo causa fuerunt postremis hisce seculis multarum disputationum, aliis Umbriæ, aliis Hispaniæ, aliis Lusitaniæ Brictium vindicantibus; tempora quoque & loca, quibus & ubi vixerit, definientibus alia atque alia. Et tamen tam diversa opinantes, ex iisdem, quod mirabile est, Actis sua probant. Videlicet ex Actis XII Sociorum, quæ hic dedimus, & sanctorum martyrum Abundii diaconi & Carpophori presbyteri, quæ seorsim habemus Mss. atque etiam impressa leguntur apud Boninum Mombritium.

[4] Imo ex iisdem Actis ipsi quoque scriptores Umbri varie certant inter se de tempore adventus XII Sociorum, [etiam inter scriptores Umbriæ:] adeoque & Brictii, in Italiam; aliis illud referentibus ad seculum vulgaris æræ primum, aliis ad tertium, imo & ad sextum. Nec miror, tam male cohærentia atque incerta a singulis scribi; quia omnes nituntur Actis apocryphis, sibique passim, præsertim in definitione temporum, tam aperte contradicentibus, ut nihil illis pro certo credi possit. [quia erui certa non potest ex Actis.] Qualia enim sunt, quæ de Brictio ibi leguntur? Venit e Syria Romam sub Urbano Papa, seculo III; passus est varia cum Carpophoro atque Abundio sub Diocletiano & Maximiano, seculo IV; iterum tortus est post quinquaginta circiter annos, cum reliquis Sociis sub Juliano Apostata, eodem seculo; consecravit Herculanum Perusiæ episcopum seculo VI. Qualia item sunt, quæ ibidem supra elogium Adonis narrantur? Ductiones & reductiones angelorum; eorumque cum Brictio varia colloquia; ordinatio ejus in Episcopum & quidem metropolitanum Spoletinum, facta per S. Petrum Apostolum, post mortem ejus in apparitione qualicumque. Mihi sane hæc aliud non sunt, quam otiosi hominis vana eloquentia aut potius somnia.

[5] Scriptores Umbri non potuerunt non observare hanc dissonantiam temporum aliorumque adjunctorum in Actis XII Sociorum: [Multiplicantur iidem Sancti,] nihilominus non ausi Acta illa contemnere, maluerunt ad concilianda tempora inducere plures homines eorumdem nominum, qui diversis temporibus vixerint. Id egregie præstitit inter alios Jacobillus in tribus Sanctorum suorum tomis, anno 1647, 56 & 61 successive Italico sermone impressis Fulginii. Tomo 1 duos exhibet Brictios pag. 673 & 676, sub his titulis: Vita S. Brictii, primi istius nominis, archiepiscopi Spoletini, & metropolitæ totius provinciæ Umbriæ. Vita S. Brictii, secundi istius nominis, episcopi Martulæ seu Martanæ, atque etiam Spoleti. Ipse titulus primus vanissimus est, tribuens illi Brictio, pro seculo Christi primo archiepiscopatum Spoleti, ubi numquam archiepiscopatus dignitas fuit; & metropoliticam potestatem totius Umbriæ, quæ nihilo magis in Umbria umquam extitit. Consideremus vitas ipsas utriusque; ac primum secundi, qui fuit sub Diocletiano & Maximiano.

[6] [& Brictius unus statuitur seculo 4,] Tribuit illi Jacobillus, non tantum quæ in Martyrologiis jam citatis leguntur, verum etiam quæ in Actis XII Sociorum. Hæc tamen Acta, ut multa habent informia, ita cudit recuditque addendo, demendo, mutando, pro solo libitu suo, ut sibi visus fuerit aliqualem historiæ verisimilitudinem attulisse. Constat ex Martyrologiis, Brictium sub Diocletiano imperatore & Martiano seu proconsule seu judice Spoleti floruisse: habent Acta, Syrum esse & cum Sociis undecim venisse Romam ad Urbanum Papam ab eoque ordinatum fuisse presbyterum: addit Jacobillus, nescio unde, patria fuisse Antiochenum, & venisse in Italiam sub annum 290; hinc ordinatum, ait, presbyterum, non ab Urbano prædicto, qui obiit anno 231, sed a Gajo Pontifice, qui decessit anno 296: deinde vero creatum fuisse episcopum Martulæ circiter annum 295; tacet autem a quo ordinatus sit; tribuentibus Actis ordinationem ejus B. Petro Apostolo, quando is cum Angelo in carcere apparuit. Hanc Brictii captivitatem atque angeli apparitionem statuit Jacobillus contigisse anno 304; illumque ex angeli prædictione annos 44 adhuc supervicturum, tandem obiisse & specie columbæ niveæ in cælum avolasse anno circiter CCCL, tenente Romanum pontificatum Julio, & imperium Constantio secundo. Hæc & alia præter aut contra Martyrologia & præmissa Acta, Jacobillus, absque sufficiente antiquitate aut idoneo teste.

[7] [alter seculo 1 floruisse.] Alterum suum Brictium pag. 673 affigit Jacobillus seculo 1; primumque sui nominis archiepiscopum Spoletinum, totiusque provinciæ Umbriæ Metropolitanum facit. Facit quoque S. Petri Apostoli discipulum; ab eoque ait, post celebratum Hierosolymis concilium apostolicum, ibidem ordinatum fuisse presbyterum cum aliis quatuor ejusdem Petri discipulis, Crispoldo, Herculano, Joanne & Vincentio; unoque, qui solum factus fuit diaconus, Benigno: hosque anno LVI e civitate Hierosolymis patria sua, cum aliis præcipui zeli Christianis ab eodem Petro missos fuisse in Umbriam ad prædicandam ibi fidem Christi, antesignano ac duce Brictio. Eo delati, constiterunt Spoleti, tamquam in præcipua civitate provinciæ: ibique Brictius cœpit prædicare; multisque ad fidem conversis, comprehensus fuit a Martiano, qui, cum libertus esset Galbæ, ab ipso & a Claudio imperatore (videlicet annis 15 ante Galbam mortuo) creatus fuit nobilis; creatus item Umbriæ ac Tusciæ præses, reseditque Spoleti. Apage nugas.

[8] [Hunc visitaverit anno 58 S. Petrus Apost.] Neque subjungit certiora Jacobillus de S. Petro Apostolo, determinans annum LVII, quo is ex Oriente, post absolutum concilium Hierosolymitanum rediit in Italiam; asserensque, prius eum, quam reverteretur Romam, visitasse alias provincias & ecclesias Italiæ; ac pervenisse anno LVIII Spoletum, inquirentemque ibi in carissimum discipulum suum Brictium, intellexisse, detineri inclusum in carcere; ipsum ibi visitasse, [& metropolitam Umbriæ ordinaverit:] atque consolatum esse (hæc ultima, & sequentia, desumpta sunt ex Actis XII Sociorum) & persuasisse, ut intrepide annuntiaret sanctum Euangelium, ejusque rei causa toleraret alacriter quæcumque adversa ac tormenta amore Christi; simulque creasse ipsum episcopum metropolitanum totius Umbriæ cum potestate creandi atque ordinandi alios episcopos in eadem provincia: Post hæc Angelum liberasse Brictium carcere, opera S. Petri; & Petrum postea, profectum Spoleto eodem anno LVIII repetiisse Romam. Nimis distincte hæc dicta sunt, ut sint vera.

[9] Liberatus tali modo Brictius atque animatus, circuivit (ita prosequitur Jacobillus) cum socio Crispolito; [ex quo hic Brictius per totam provinciam episcopos constituerit,] Spoletum, Fulginium, Vettonam, Nuceriam, Interamnam atque ad alia vicina loca, prædicando Christum & convertendo multos, atque erexit ibi Deo plura altaria & templa. Quapropter aucto fidelium numero, putavit operatiorum quoque augendum numerum: ususque potestate a S. Petro accepta, consecravit eodem anno LVIII, Episcopos, Vettonæ quidem S. Crispolitum prædictum; cujus curæ etiam commissæ civitates Fulginium & Nuceria; Perusiæ vero S. Herculanum; Spoleti, S. Joannem, tamquam suum Brictii adjutorem; Mevaniæ, S. Vincentium; jam supra nominatos gentiles suos & consanguineos. Ipse vero Brictius supremam sibi reservavit curam omnium Umbriæ ecclesiarum, maxime illorum locorum, quibus non dederat episcopos; & sedem suam tenebat ipse Spoleti, in cujus urbis vicinia, paulo post martyrium S. Petri, excitavit ecclesiam in honorem ejus, sub titulo S. Petri ad Vincula, ob memoriam suæ per ipsum sanctum Apostolum liberationis e carcere & vinculis. Hanc ecclesiam elegit Brictius pro cathedrali sua & successorum suorum; fuitque una e primis, quæ extra Romam erectæ fuerunt sub invocatione S. Petri. Hæc omnia idem Jacobillus, quæ cuilibet, mediocriter in antiquis rebus ecclesiasticis versato, apparere possunt, pleraque non esse vera. Pergit tamen:

[10] Transierat interea ad gloriam cælestem S. Crispolitus, [atque obierit anno Christi circiter 97, die 9 Sept.] martyrio coronatus anno XCIII, ex eoque tempore Brictius curavit ecclesias ei commissas; ac veluti novus Umbriæ apostolus, percurrebat omnia provinciæ loca, operam suam impendens præcipue Tudertibus & Interamnatibus, prædicando, miracula operando, animas convertendo & baptizando, clericos sacerdotesque ordinando, altaria & oratoria consecrando. Tandem vocatus a Domino, mortem obiit die IX Septembris, anno circiter XCVII sub imperatore Domitiano. Corpus defuncti depositum fuit in prædicta S. Petri ecclesia extra muros civitatis Spoletinæ, ubi hodiedum quiescit sub ara principe. Spoleti ac per diœcesim celebratur festum ejus ritu duplicis a tempore immemorabili die IX Septembris. Civitas quoque Interamnensis ædificavit in honorem ejus ecclesiam in loco territorii sui, qui dicitur Colliculi (Italice, Colline) atque ideo appellatur ecclesia illa S. Brictii Colliculorum. Similiter struxerunt ei ecclesias in territoriis suis Fulginates ac Tudertes; sed hæ jam dirutæ jacent.

[11] Ultima hæc, quæ de ecclesiis Brictio ædificatis memorantur, [Imagines hujus Brictii nihil probant.] potiori ratione intelligi possunt, de Brictio II, quam de primo. At hujus archiepiscopatum Spoletinum, & sanctitatem ulterius ostensurus Jacobillus, in testes advocat imagines, quæ conspiciuntur in ædibus episcoporum tam Fulginatium quam Spoletinorum; quibus subscriptum legitur, Fulginii quidem, S. Brictius Hierosolymitanus, succedit socio S. Crispolito in episcopatu anno XCIII: Spoleti vero, S. Brictius Syrus, primus archiepiscopus Spoleti. Sed hæc opera, quæ sunt ultimi aut penultimi seculi, quid faciunt ad seculum primum? Amplius aliquid probat, quod ibidem continuo subdit Jacobillus, nempe in Kalendario antiquo & hodierno Spoletino legi die IX Septembris: Apud Spoletum, S. Brictii episcopi & confessoris, duplex. Sed vellem indicasset antiquitatem talis Kalendarii, quæ permagna esse non potest. Item Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, eodem die IX Septembris, sic habet: Apud Spoletum, S. Brictii episcopi: additque in Annotationibus; qui ecclesiæ Spoletinæ episcopus fuisse traditur. Ita legit in Ferrario Jacobillus, & recte: sed cur sequentia premit silentio? Pergit enim Ferrarius: licet & episcopum Martanum fuisse appareat. Hæc duplicem Brictium statuenti non favent; neque favet, quod ibidem insuper notat Ferrarius; Brictium celebrari quidem hac die, IX Septembris, Spoleti; at in Martyrologio Romano die IX Julii; insinuans, unum eumdemque esse.

[12] [An ab aliquibus confundantur vitæ duorum Brictiorum.] Et sane, Martyrologium quoque Romanum non novit alium in Umbria Brictium, quam qui sub Diocletiano floruit episcopus Martulanus: neque alium novit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ; & in Catalogo generali Sanctorum, jam citato, satis aperte indicat, alium non esse agnoscendum præter illum. Sed de his aliisque scriptoribus, imo de tota antiquitate, conqueritur Iacobillus, quod confundant vitam Brictii primi cum vita Brictii secundi, qui sub imperatore Diocletiano vixit, facientes e duabus vitis unam, ac referentes omnia ad imperium ejusdem Diocletiani; decepti similitudine nominis & dignitatis. Verum manifeste cognoscitur, illos versari in errore; & fuisse Brictios duos. Primus quippe fuit Hierosolymitanus, discipulus S. Petri Apostoli, & ab ipso Spoleti creatus episcopus metropolita Umbriæ; mortuus imperante Domitiano die IX Septembris. At vero Brictius II non fuit Hierosolymitanus, sed Antiochenus: non Archiepiscopus aut Metropolita Spoleti, sed episcopus Martanæ & curator ecclesiæ Spoletinæ vacantis, usque dum mortuo subrogaretur alius: non decessit sub Domitiano Imperatore IX Septembris; sed vixit sub Diocletiano, atque obiit IX Julii: non fuit sepultus in ecclesia S. Petri Spoletina; sed in ecclesia ab ipsomet ædificata, appellataque, S. Maria in Salustiano, ubi nunc ecclesia & castellum S. Brictii. Secundus defunctus est annos circiter CCXLIII post primum; quo temporis spatio tam longo, nasci possunt similitudines multæ nominum, dignitatum & officiorum.

[13] [Potius confundit, qui ex una duas facit.] Frustra sunt hæ Jacobilli querelæ adversus illos, qui vitam Brictii primi cum vita secundi confundunt. Quinam enim illi & ubi sunt? Cum una tantum vita Brictii hactenus innotuerit Baronio, Ferrario, nobis, eaque prout in Actis XII Sociorum, & apud Mombritium in Actis SS. Carpophori atque Abundii male compilata est: in qua nihil gestorum Brictii narratur, quod referri ad seculum primum, primumque Brictium possit; aut non possit referri ad Brictium secundum & seculum IV. Neque credidero, alia aut melioris notæ Acta Brictii, habuisse Jacobillum; quamvis identidem appellet lectionaria antiqua Mss. in archivo cathedralis Spoletinæ, tres tomos Complexa. Habuit namque etiam Baronius Acta Brictii Mss. Spoleto sibi transmissa, ut indicat in notationibus suis ad diem X Decembris, nostris similia; queriturque, in illis omnia admodum depravata esse; & ad diem 1 ejusdem Decembris, ait, erroribus scatere. Notandum quoque, Jacobillum ipsum ex unis iisdemque scriptis, quæ unius tantum Brictii meminerunt, duorum suorum composuisse historias. Qua de re convincitur ex suis ipse citationibus, quas e supra memoratis Lectionariis margini utriusque Legendæ suæ adscripsit, omnino easdem; videlicet e vita S. Brictii tomo I pag. 100. E vita S. Herculani tomo 2 pag. 173. E tomo 3 pag. 181. Imo in sua utriusque Brictii vita scribit, sub Martiano proconsule, qui in Actis memoratur, utrumque Brictium venisse Spoletum; ut Martianus debuerit plusquam duobus seculis vixisse; & utrumque morte, non violenta, obdormisse in Domino; quod pro illis temporibus de viris tam apostolicis mirum videri potest.

[14] Nihilominus sustinet Jacobillus pag. 676 Brictios duos; [Nulla Brictiorum distinctio ex metropolitica dignitate.] negans concedi posse secundo Brictio dignitatem metropoliticam ecclesiæ Spoletinæ, quam B. Petrus Apostolus alicui Brictio, apparens ei in carcere, impertivit. Nam apparitio illa Petri sub Diocletiano, facta fuisset annos CCXXXIV post ipsius Petri mortem, quando dici non potest Brictium ab eo aut episcopum aut Metropolitam creatum fuisse; cum notum cuivis sit, per mortem cessare omnem cujusvis hominis facultatem tam ecclesiasticam quam secularem. Nihil piaculi committam, sin negem, Actorum compilatorem scivisse, talem ordinationem esse invalidam. Melius sciverit, ut historicus, Diocletianum & Maximianum, immanes Christianorum persecutores, diu post mortem Petri Apostoli imperasse. Dum igitur scribit, sub Imperatoribus istis tortum, carcere inclusum, ubique ab Apostolo visitatum & episcopum ordinatum fuisse Brictium; utique scivit, illa omnia post obitum B. Petri Apostoli contigisse: quamvis ignorarit, talem ordinationem esse nullam. Et sane patet ex Actis, scriptorem (si non fuit impostor) non fuisse subtilissimum, qui tam multa ἀδύνατα in brevi scripto congessit. Neque majus piaculum committam, si negavero (uti multa in eodem scripto sunt falsa) ullum Brictium a S. Petro Apostolo aut Hierosolymis presbyterum, aut Spoleti episcopum metropolitam ordinatum fuisse. Aliunde enim de metropolitica Spoletinæ ecclesiæ dignitate nihil scitur.

[15] Argumenta, quibus Brictii duo distinguantur inter se, [Argumenta alia distinctionis, nulla sunt.] Jacobillo sunt ex jam relatis ejus verbis, quia primus fuit patria Hierosolymitanus, discipulus S. Petri Apostoli; ab eoque Hierosolymis ordinatus presbyter, missus inde in Umbriam, & Spoleti ab eodem adhuc mortali creatus episcopus ac Metropolita, tandem obiit sub Domitiano IX Septembris: quæ Brictio II competere nullatenus possunt. Ita ait Jacobillus, fateor; sed neganti omnia, nihil omnium poterit probare. Acta altum silent de patria Brictii Hierosolymis; tantum scribunt, e Syria venisse. Asserunt autem presbyterum consecratum esse Romæ ab Urbano Papa; Roma Spoletum abiisse, ibique ab Apostolo Petro, apparente ei cum Angelo, consecratum fuisse episcopum tempore Diocletiani: quæ pugnant cum dictis Jacobilli de Brictio I; & pugnabunt, tametsi concedatur ei, duorum Brictiorum vitas in iisdem Actis confusas esse: quia etiam sic, nihil in illis invenitur, quod seculo 1 possit convenire.

[16] Præter discrimina modo allata a Jacobillo ad astruendos Brictios duos, [Rationes aliæ, cur duo sancti Brictii tales Spoleti non fuerint.] quæ nescimus unde sumpta sint, pugnantque cum Martyrologiis antiquis, & certioribus monumentis; nihil fere habet in suo Brictio I Jacobillus, quod mutuatus non sit ex Actis XII Sociorum; quæ, ut sæpe diximus, agunt de Brictio, tempore Diocletiani multa passo, ac deinde in pace mortuo; id est de secundo istius nominis e Jacobilli sententia. Habet enim inde (ausim dicere) ipsum nomen Brictii; habet inde adventum ejus ex Oriente Spoletum; quodque tantummodo tunc presbyter esset, ac ibi post tolerata tormenta varia, in carcere visitatus ab Angelo & S. Petro Apostolo, episcopus consecratus & e carcere eductus sit; habet inde Judicem, sub quo tortus fuit, Martianum, & episcopos, quos Spoleti, Mevaniæ, atque Perusiæ instituit, Joannem, Vincentium atque Herculanum; quos ipsos quia cum Brictio hic refert ad seculum 1, & aliunde convincitur, vixisse multo posteriori tempore; mavult quoque ex horum singulis duos facere, quam non facere antiquissimam Umbriæ suæ Christianæ gloriam. Habet indidem Jacobillus alia multa, quæ in supra citatis videri & cum Actis Brictii II conferri possunt. Jam vero, ut spatio annorum 243, quot intercesserint inter utrumque Brictium, nasci potuerint multæ similitudines nominum, dignitatum & officiorum, uti argumentatur Jacobillus, in diversis personis; negamus factum fuisse umquam, quod episcopi ejusdem nominis ac loci duo, quorum alter alteri post annos 200 & amplius successit, ita similes fuerint in omnibus, quæ gesserunt ac passi sunt, uti duo prædicti Brictii, utque ambo plures eorumdem nominum episcopos iisdem civitatibus consecraverint, & sub Judice ejusdem quoque nominis passi, ab eodem Apostolo Petro episcopi, comitante Angelo Dei, creati sint.

[17] [nec ullus fuerit seculo 1,] Sed cur hæc ego supra meritum suum tam operose tracto? Primo, ut uno in exemplo declaretur, quam parum solida scribat Jacobillus de gestis XII Sociorum, eosque sine ratione multiplicet. Deinde ut una ostendatur, Campellum & Ughellum, qui Brictium quoque & reliquos XI Socios ad seculum Christi primum referunt, nihilo firmiore fundamento niti quam Jacobillum. Omnes quippe pro fundamento suarum opinionum, adeo discrepantium, ponunt Acta XII Sociorum. Et Jacobillus quidem censeri posset propiora vero opinari de tempore, quo Socii floruerint (si qua veritas ex Actis, quæ sibi ipsa passim contradicunt, erui possit.) quia in illis saltem aliquot Sanctorum nomina recensentur, quos Martyrologia proba & antiqua constituunt sub Diocletiano & Maximiano passos esse: nullius vero nomen, sive in Actis ipsis XII Sociorum, sive in Martyrologiis aliisve probatis monumentis refertur ad tempora Apostolorum. Et hæc quidem de tempore.

[18] [Ubi vixerit S. Brictius, in Umbria, an Hispania] Superest lis alia non levis, quam scriptores Hispani movent Spoletinis de loco, ubi S. Brictius vixerit mortuusque sit; contendentes, ipsum ad se suamque Hispaniam pertinere: quemadmodum etiam contendunt, suos esse, sanctos martyres Carpophorum presbyterum & Abundium diaconum; iisque partes suas defenderunt argumentis, ut Baronius ipse cœperit vacillare, aususque non sit contontroversiam in alterutram partem decidere. Nos, quia lis illa non tantum de Brictio, verum etiam de S. Carpophoro agitur & S. Abundio; atque argumenta, quæ afferuntur fere eadem, pro singulis militant; satius putamus, omnium examen simul instituere, ubi paulo post de SS. Carpophoro & Abundio agemus.

CAPUT IV.
DE S. JOANNE UNO EX XII SOCIIS.
Distinctio plurium ejusdem nominis Sanctorum, in Umbria.

Quam clare hujus nomen inter Socios XII exprimitur, tam nihil in illorum Actis de ejus gestis singularibus reperitur: nisi forte ad ipsum, qui inter XII Socios numeratur, referendum sit illud, quod in Actis nostris Sociorum istorum legitur numero 17, [Quid de Joanne legatur in Actis XII Sociorum.] Brictium Episcopos ordinasse; videlicet, Metropoli Spoletinæ consecravit Joannem episcopum, qui ipse Joannes omnia templa idolorum exterminavit, & in suburbana civitatis Spoletinæ, in subsidio montis ecclesiam B. Petri Apostoli, miræ magnitudinis ædificavit. Ratio dubitandi, an hæc ad Joannem, unum e XII Sociis, referenda sint, est; quia simul alios consecravit episcopos Brictius, qui e numero duodenario non fuerunt; videlicet Mevaniæ Vincentium & Vettonæ Scipiodotum. Nec dicunt Acta, quod Brictius nepotem suum Joannem consecravit episcopum; quem admodum mox dicunt, consecrasse civitati Perusinæ nepotem suum Herculanum, qui erat ex XII Sociis.

[2] Plures, nomine Joannes, Sanctos suos, aut saltem titulo Sanctorum a se insignitos, [Quatuor Joannes sancti apud Spoletinos.] qui sex primis Christi seculis floruerint, memorant Spoletini; quos ut nostrum Joannem ab aliis distinguamus, necesse est paucis indicare singulos. Eo nos ducet Jacobillus; qui tomo 2 Sanctorum Umbriæ pag. 56 vitam S. Joannis, quem primum istius nominis episcopum Spoletinum in titulo vocat, sic orditur: Joannes, [Eorum primus, Hierosolymit. venit in Umbriam sec. 1.] primus talis nominis, fuit Hierosolymitanus & discipulus S. Petri Apostolorum principis, & unus Sociorum sex, quos dictus Petrus eorum magister, e civitate Hierosolymorum patria ipsorum, anno Domini LVI misit ad provinciam Umbriæ, prædicatum fidem Christi; postquam ex illis ordinaverat quinque Sacerdotes, qui fuerunt Brictius, Crispoldus, Herculanus, hic Joannes, & Vincentius; atque unum diaconum, qui fuit Benignus, frater dicti Vincentii; quemadmodum narravimus in vita dicti Brictii tomo primo die IX Septembris, pag. 673.

[3] Alterum Ioannem celebrat Iacobillus die V Januarii tom. 1 pag. 35 sub hoc titulo. [secundus Antiochenus sec. 3,] Vita S. Joannis, primi istius nominis Episcopi Spoletini & martyris; & Anastasii martyris, patrui ejus. Ac incipit: Imperantibus Diocletiano & Maximiano, fuit Antiochiæ, quæ civitas Syriæ insignis est in provincia Asiæ, vir venerabilis vitæ, progenie nobili & Christiana, Anastasius nomine, qui duos habebat filios Britium & Eutitium; ac novem nepotes carnales, filios cujusdam sui fratris, quorum nomina erant, Carpophorus, Abundius, Laurentius, Joannes, Teudilla, Isaac, Proculus, Herculanus & Baractalus. Quodam is die, divina inspiratione vocavit omnes supradictos filios & nepotes suos, quibus & suasit despectum divitiarum terrenarum, & alia quæ ibi in imaginaria scriptoris oratione sequuntur: qua tamen moti omnes iter ingressi sunt Italiam versus; idque anno Christi circiter CCXC.

[4] [cum aliis undecim.] Postquam vero felicissima hæc familia (quia omnes duodecim fuerunt sancti) Romam appulerunt, ac visitatis summa devotione ecclesiis, & sacris corporibus istius civitatis, iverunt osculatum pedes summi Pontificis, qui erat S. Gajus; qui & ex duodenario numero consecravit sacerdotes, Britium & Carpophorum, tamquam majores ætate; diaconos, Abundium & Laurentium; reliquos vero clericos. Qui accusati apud Julianum idololatram; tunc sibi usurpantem dominium Romæ, dum Imperatores Diocletianus & Maximianus in partibus Persiæ bellum gerebant; ad ipsum conducti fuerunt, ejusque jussu Anastasius ad Aquas Salvias decollatus est anno CCXC, die V Decembris; & ejus corpus sepultum est in dicto loco ad Aquas Salvias. Post hæc S. Gajus Papa sub annum Christi CCC, constituit Britium Episcopum Martanæ; Joannem, Episcopum Spoleti; & Proculum, Episcopum Interamnæ & Carsulæ. Alii fratres omnes pro sancta fide coronati sunt martyrio, quemadmodum narramus in illorum vitis, æque fictitiis atque est hæc S. Joannis & Anastasii. De Joanne tamen singulariter sequuntur apud Jacobillum alia, quæ mere loci communes sunt.

[5] [Ejus gesta quædam ex Jacobillo.] Joannes igitur, cujus vitam narramus, cum descendisset ex tam sancta & nobili progenie, operatusque esset, tum in seculo, tum in vita clericali, multas actiones sanctas; atque ascendisset ad dignitatem Sacerdotalem & Episcopalem, consecutus est majorem celebritatem apud homines, & majorem caritatem apud Deum; quandoquidem curabat per diem, exemplo & prædicationibus suis convertere animas gentilium ad Christum; quorum magnum numerum baptizavit in civitate ac diœcesi Spoletinis, & noctis multam partem impendebat orationi & contemplationi. Quæ sequuntur magis historica sunt. Adfuit Joannes anno 303 in concilio, Sinuessæ in Campania celebrato, trecentorum episcoporum. Residebat in basilica S. Petri extra muros Spoletinos, erecta ab alio S. Brictio suo prædecessore, & ab ipso deinde consecrata (videlicet annis facile ducentis post obitum prioris Brictii, mere imaginarii) ac denuo consecrata in honorem ejusdem Apostolorum principis S. Petri. Demum pro confessione sanctæ Fidei fuit Joannes martyrio affectus anno Domini CCCIV, die V Januarii, idque, uti fert fama, in loco, qui dicitur Pons Sanguinarius, extra Spoletum, ubi consueverunt Christiani morte affici. Corpus ejus cum veneratione sepultum fuit a fidelibus in prædicta ecclesia S. Petri, ubi usque ad præsens tempus quiescit, sub altari principe. Hæc summa Actorum hujus secundi Joannis apud Jacobillum citato loco.

[6] Tertius Joannes ab eodem proponitur pro die primo Julii, [Joannes 3 Spoletinus, sec. 6. episcopus,] tomo 2 pag. 1; sub hoc titulo; Vita S. Joannis martyris & Archiepiscopi Spoletini. Principio tractatur de varia vicissitudine civitatis sub diversis principibus: tum de rebus ecclesiasticis dicitur, quod hæc eadem civitas celebrior fuit, quia inter primos Umbriæ populos sanctam Christi fidem amplexa est per SS. Britium & Crispoldum episcopos & discipulos S. Petri principis Apostolorum; & quia ipsa produxit plures Sanctos, quam ulla alia civitas Umbriæ. Tum porro de hoc S. Joanne scribit, natum fuisse Spoleti e familia nobili: a puero sacris litteris instructum, ordinatum esse Sacerdotem & Archidiaconum cathedralis Spoletinæ: exinde mortuo S. Meletio successisse episcopum, & a Symmacho Papa anno Domini D consecratum fuisse, cum titulo Archiepiscopi. Interfuisse synodis, a Symmacho Romæ celebratis anno DI, DII, & DIV. Apud Theodoricum, Visigothorum regem, anno DXXII Spoleti commorantem, gratia valuisse. Denique post annos XLI Archiepiscopalis cathedræ, in itenere Romano a militibus Arianis anno DXLI occisum, & extra muros urbis Spoletinæ tumulatum esse noctu, ibidemque corpus ignotum hominibus mansisse usque ad annum DCCCCLXXV & imperium Ottonis II.

[7] Hæc summa gestorum istius Joannis apud Jacobillum: qui continuo etiam subjungit, [ejus corpus inventum 975, & translatum.] corpus circa dictum annum DCCCCLXXV divinitus revelatum, & a Gonderada, nobili & pia abbatissa monasterii S. Euphemiæ Spoleti, translatum fuisse ad ecclesiam monasterii sui die XIX Septembris prædicti anni, quo die & festum deinceps semper celebratum fuit cum consensu Berengarii episcopi Spoletini. Sed nos (Jacobillus) illum hic ponimus ipso die martyrii sui. Contigerunt post translationem varia miracula, & Bertha, quæ circiter annum millesimum Gonderadæ successit abbatissa ejusdem monasterii, curavit colligi quidquid de vita S. Joannis resciri potuit, & describi a Joanne quodam, monacho Casinensi, habitante in monasterio, quod erat prope Spoletum: per cujus diligentiam accepimus, quæ ego hic scripsi, additis aliunde aliis, quæ postea contigerunt: qualia sunt translationes corporis posteriores, factæ annis 1500 & 1619, officium ecclesiasticum pro die XIX Septembris concessum, &c.

[8] Quartum Joannem, cognomento Paranensem ejusque vitam apud eumdem Jacobillum invenies tom. 1 pag. 327, [Joannes 4 Syrus venit cum Sociis 300.] hoc exordio: S. Joannes fuit unus e trecentis Sociis, qui venerunt e Syria in Italiam tempore Theodorici regis Visigothorum, qui dominabatur in Italia, fautor Arianorum. Ubi Joannes cum Sociis Romam venit, Sacerdos ordinatus est a summo Pontifice, missusque cum uno e Sociis suis in Umbriam, ibi laboraturus in vinea Domini; quemadmodum alii Socii, bini & bini, missi fuerant in alia per Italiam loca.

[9] Habemus modo quatuor Joannes, Jacobillo sanctos, e quibus tres de partibus Syriæ venerunt in Umbriam diversis temporibus, [Tres prædictorum,] diversis cum Sociis, eamdem ob causam, ut Christum prædicarent ac martyres fierent. Primus Joannes ordine, hic a me posito, venisse dicitur in comitatu Sociorum sex seculo Christi primo, & quidem anno 56: secundus in comitatu Sociorum duodecim seculo tertio & anno 290: quartus (tertius enim non advena, sed Spoletinus patria fuisse dicitur) in comitatu Sociorum trecentorum, seculo sexto, & tempore Theodorici regis, qui vivere desiit anno 526. In hisce temporibus, personis & numero Sociorum designandis felicior aliis Umbrorum scriptoribus videri posset Jacobillus fuisse, si modo sua dicta priscorum auctoritate in rebus tam antiquis credibilia redderet. Antiquissima & tota ejus auctoritas sunt Acta XII Sociorum, aut scripta aliorum, in illis fundata, e quibus nihil veri, quod ad historiam spectet, erui potest.

[10] [quo tempore advenerint.] Alii ex citatis Actis retulerunt Joannem, Brictium, Herculanum & alios Socios ad seculum 1, quia in illis legebant, Brictium in carcere Spoletino visitatum fuisse a S. petro Apostolo ab eoque episcopalem accepisse ordinationem, utque illud credibilius facerent, mutarunt nomen Imperatoris Diocletiani in Domitiani. Alii Socios retulerunt ad tempora Diocletiani, quia hujus nomen & Maximiani conjunctim in Actis legebant plus vice simplici, item quia sub illis imperatoribus martyrio coronati fuerint sancti Carpophorus presbyter & Abundius diaconus. Alii retulerunt ad seculum VI, quia in iisdem Actis legebant, S. Herculanum, qui a Brictio patrueli suo Perusiæ episcopus fuerat constitutus, sub Totila Gothorum rege palmam martyrii diminutione capitis acquisivisse. Alii demum tot opiniones, inter se pugnantes, alia ratione conciliaturi, excogitarunt triplicem classem Sociorum, qui e Syria in Umbriam venerint triplici temporum differentia, quæ in unis XII Sociorum Actis involvitur, & singulis temporibus singula aliquot XII Sociorum nomina multiplicando applicuerunt. Si dicis, classes singulas, numero Sociorum diversas esse; dicas etiam mihi velim, quis scriptor primus singularum numerum determinaverit, quis singulis sua tempora tam distincte assignaverit; quis eadem Sociorum nomina, Brictii, Joannis, Herculani, Carpophori, & Proculi in illis multiplicaverit. Non invenies antiquum scriptorem, qui id firmet.

[11] [De Joanne 2, quid mutaverit Jacobillus.] Jacobillus, ex quo Joannem II, ejusque apud illum Acta compendio retulimus, supra, cognoscitur Actis XII Sociorum usus fuisse, eorumque omnium nomina enumerat. At vero ut sua verosimiliora faciat, mutavit Julianum apostatam, anno 360 imperatorem, sub quo Socii dicuntur Romam venisse, in Julianum nescio quem, qui sibi dominium Romæ usurpaverit pro absentibus in Perside Diocletiano & Maximiano. Mutavit similiter Urbanum Papam, qui anno 224 creatus, dicitur in Actis, aliquot Socios ordinasse presbyteros, alios diaconos, alios clericos; in Papam Gajum, anno 296 mortuum, qui & dicitur Jacobillo eosdem Socios presbyteros, diaconos & clericos ordinasse, imo aliquos illorum etiam constituisse episcopos, Brictium Martanæ, Joannem hunc Spoleti, Proculum Interamnæ & Carsulæ; idque circiter annum trecentesimum; quando scilicet Gajus Papa a quandriennio jam sublatus e vivis per martyrium fuerat. Hæc quædam palmaria sunt in Jacobillo, quæ tamen ejus mutationes, Acta non salvant, & ipsum temeritatis accusant. Alia alibi jam notavimus. Ut eo tandem reducatur summa rei, nihil antiquius haberi de hoc Joanne II, quam quod in Actis XII Sociorum legitur, & hæc quam sint apocrypha, satis superque jam ostendimus.

[12] [De eodem opinio Ughelli,] Nihilo credibiliora, & Jacobillo in omnibus contraria, commentatur de hoc Joanne II & reliquis XI ejus Sociis Ughellus tomo 1 Italiæ sacræ in episcopis Spoletinis col. 166: ubi omnes nominatim & ipse exprimit, non ut Jacobillus ad seculum Christi tertium eorum adventum referens, sed ad primum, & quidem ad ejus annum 45, quo cum S. Petro Apostolo, sub Claudio Imperatore, omnes e Syria in Italiam deducit; ibique, ait, Brictium & reliquos Socios ab eodem Apostolo sacris initiatos esse. Addit multa alia ad nauseam lectoris, ex Actis XII Sociorum varie interpolata, quæ me tædet prosequi, citato loco apud ipsum videnda. De Joanne autem nostro, e XII Sociis uno (de turma quippe Sociorum sex Jacobilliana, quæ e Syria venerit, nihil meminit Ughellus) continuo subjungit, ipsum memorati Brictii germanum fratrem, ab eoque in sede Spoletina subrogatum fuisse: cum Brictius ipse Martanam sibi sedem constituisset; ut referunt Acta S. Brictii: adduntque, Joannem, martyrem occubuisse. Nescio quæ Acta hic citet Ughellus; nos alia, quæ de Brictio & Socio ejus Joanne agant, hactenus non vidimus, quam quæ sub nomine XII Sociorum jam dedimus, & quæ sub nomine sanctorum Carpophori atque Abundii, extant apud Mombritium, aut quæ inde extracta non sint. In illis autem neque Brictius est episcopus Spoletinus; neque Joannes ejus successor in illa sede; neque Brictii germanus frater, sed tantum patruelis; neque de martyrio ejusdem Joannis fit mentio.

[13] Sed neque confunditur in illis Actis, ut queritur Ughellus, [ipsum ad sec. 1 referentis.] Joannes iste, qui unus tantum ibi nominatur, cum alio Joanne episcopo Spoletino, qui diu post vixit: sed confundunt illi, qui cum Jacobillo eumdem hominem, in Actis memoratum, distrahunt in duos, & seculo primo atque iterum tertio episcopum Spoleti faciunt. Quem enim Ughellus, tantum seculo 1 collocat; alii, tantum seculo III ponunt, alii utrique adscribunt. Hinc nascitur confusio. Et fortasse idem ipse Joannes inter XII Socios numeratus, non est alius, quam qui seculo VI præsedit Spoleti episcopus, quemadmodum inter eosdem Socios nominatus Herculanus, qui in ipsis Actis legitur sub Totila Gothorum rege passus, eodem seculo VI episcopus Perusinus fuit, quamvis a multis referatur ad seculum 1.

[14] Campellus, qui in historia sua Spoletina Socios XII, [Campelli sententiæ,] interque illos Joannem floruisse seculo 1, asserit cum Ughello; seculo III de illis altum silet; quin & alium Joannem, quem ipse sub annum 300 episcopum Spoleti, & successorem S. Savini facit; negat e numero XII Sociorum fuisse, refutatque illos, qui ita sentiunt. Hunc porro Joannem suum Campellus, eo præcipue titulo inducit, quod Joannes quidam comperiatur anno 303 in synodum Sinuessanam, in causa Marcellini Papæ habitam, intervenisse. Sed titulus ille mihi non videtur sufficiens ad concludendum, Joannem istum Campelli fuisse episcopum Spoletinum. Quia nulli episcoporum, qui Synodo illi interfuere, adnotatur nomen civitatis suæ episcopalis. Cur igitur Joannes ille referatur potius ad episcopatum Spoletinum, quam ad quemlibet alium? aut cur cujusvis alterius subscriptorum episcoporum nomen non æque referatur ad eumdem episcopatum Spoletinum?

[15] Respondebit Campellus pag. 194, id constare ex Actis S. Felicis Hispellensis, [non probatur.] recitatis a Ferrario in Catalogo Sanctorum Italiæ, die XVIII Maii. Verum nulla Acta S. Felicis Hispellensis exstant, quæ ei certo sint propria, uti videre est tomo 4 Maii nostri ad dictum diem: & quæ ibi dantur, nullam faciunt mentionem Synodi Sinuessanæ, nedum Felicis, qui illic interfuerit. Scribit quidem Ferrarius citato die, Felicem una cum Joanne Episcopo Spoletino, Synodo illi adfuisse, citatque præter Martyrologia & Petrum de Natalibus in Catalogo l. 5, c. 13, Annales & monumenta ecclesiæ Hispellensis. Ast quid e singulis hauserit, & in quibus mentio fiat dicta Synodi, non annotavit. Martyrologia saltem & Petrus Synodi non meminere. In nostro quoque commentario & vita S. Felicis, nihil de illa reperitur. Quid habeant Annales & monumenta a Ferrario allegata, & quam antiqua sint, cupio doceri. Auctoritas quippe Ferrarii sola, nisi ex antiquitate confirmetur; nihil hic obtinet. Ut non dicam, Acta citatæ Synodi nunc merito haberi pro figmento, seu Donatistarum seu aliorum hæreticorum, Sedis Apostolicæ Romanæ gloriam commaculare conatorum. Nihil quoque de Joanne isto habet Ughellus in Episcopis Spoletinis.

[16] [An Joannes noster Sanctis adscribi debeat.] Intera dum de Joanne e XII Sociis Syris, quem & episcopum putant Spoletinum fuisse, disputant scriptores, qui ajunt, se monumenta Spoletina, & vicinarum ecclesiarum lustrasse: ipsi nihilominus de tempore, quo in Italiam venerit aut episcopatum gesserit, tam diversa & contraria sentiunt, ut alii illa contigisse velint seculo primo, alii tertio & quarto. Nihil quoque de Joanne illo, aut alio ejusdem nominis episcopo Spoletino tradunt Martyrologia, unde ipsorum sanctitas & veneratio antiqua probetur, nisi forte sint recentiorum scriptorum, qualis est Ferrarius, qui tamen solum Joannem episcopum, sub Theodorico rege seculo VI notum, in utroque Catalogo suo reposuit annos abhinc centum: adeo ut nihil subsidii inveniam ad illum, qui inter XII Socios numeratur, seu seculo primo seu tertio dicatur vixisse, inter Sanctos reponendum.

[17] [Joannes Paranensis abbas, vere sanctus,] De Joanne porro, quem quarto loco posuimus, abbate Paranensi ejusque sanctitate & cultu dubitari non potest; quia ubique notus est in Martyrologiis. Sufficiat huc attulisse locum Usuardi die XIV Kal. Apriles; Natalis B. Joannis, magnæ sanctitatis viri, qui de Syria oriundus, pervenit in Italiam: ibique apud Penarensem urbem constructo monasterio, multorum servorum Dei per quadraginta annos Pater existens, multis clarus virtutibus, quievit in pace. Plura vide sis tomo 2 Martii nostri, die XIX, pag. 30; ubi & Acta ejus illustrata invenies. Citatum Usuardi elogium, totidem pene verbis discriptum, legitur etiam in Martyrologio Romano; sed pro Penarensis urbs, hic substitutum est, Pinnensis civitas. Et Baronio in Notis magis germana lectio probatur, Pennensis. Est enim, inquit, Pennensis civitas apud Vestinos.

[18] [ubi monasterium suum condiderit:] Id quidem verum est; sed obvia passim lectio in Mss. Martyrologiorum & vitæ codicibus, habet Penarensis, ut in Adone & Usuardo; Pinarensis, Notkero; Pinacensis, Petro de Natalibus; Penariensis, Joanni Calo; Panariensis, Mombritio; Panacensis, Maurolico; Panarensis Ferrario; Paranensis, aliis; quæ a Penna seu Pinna civitate Vestinorum aut Aprutiorum derivata non sunt. Videtur Galesinius primus scripsisse Pinnensis, & post illum, Martyrologium Romanum. Audiamus & Ferrarium in Catalogo Sanctorum Italiæ, ubi ait, Joannem se recepisse in abditissimum locum, ab urbe Spoletina tribus M. P. (Jacobillus habet, quinque) distantem, cui Parana nomen erat, nunc vero, vicus Perchii nominatur: ubi erecto tuguriolo ad pyri arboris radicem (unde & Pyrensis dictus est) vitam egit.

[19] [non apud Pinnam civitatem, sed apud Spoletum.] Quid porro illi, qui Pinnensem faciunt S. Joannem, respondebunt ad Acta ejus? In illis legitur Joannes venisse in Italiam circa civitatem metropolim. Passim scribunt Spoletini, civitatem suam a primis Christi temporibus metropolim Umbriæ institutam fuisse; idque credunt ex Actis XII Sociorum, in quibus ejus rei mentio fit. De Pinnensi vero civitate nemo umquam Jomniavit, metropoliticam fuisse. Quid? quod ibidem legatur Joannes episcopus Spoletanæ civitatis, intellecto, Joannem e Syria advenam in vicinia commorari, ipsum convenisse? Scimus ex Synodis ineunte seculo VI, sub Symmacho Papa Romæ celebratis, Joannem episcopum Spoletinum illis interfuisse & subscripsisse; Pinnensis vero ecclesiæ usque ad seculum IX duo tantum inveniuntur episcopi apud Ughellum, quorum unus floruerit sub Symmacho, nomine Romanus, non Joannes. Quid denique respondebunt ad Martyrologia Bedæ impressi & Rabani Mauri? Apud utrumque legitur, In Spolitana (alia lectio apud Rabanum habet, Spoletana) civitate, natale beati Joannis… (& prosequitur Beda) qui in suburbano ejus ædificavit monasterium, &c.

[20] Probari quoque potest ex citatis Actis, perperam dici a Jacobillo scriptoribusque Spoletinis, [Nec probatur; ipsum venisse in comitatu Sociorum;] Joannem istum abbatem e Syria in Umbriam venisse in comitatu trecentorum Sociorum. Describitur enim initio Actorum iter ejus e Syria, & oratio, quam ad Deum fudit; ubi omnia singularem hominem sonant, nulla uspiam facta mentione Sociorum, nedum trecentorum: pro quorum felici itinere utique orasset Deum, æque ac pro suo, si Socios habuisset, & quidem consanguineos omnes, quales finguntur fuisse. Inter alia autem sic orat: Domine Deus cæli & terræ,… illumina sperantem in te, prosperumque facias iter meum, in quo nunc dirigor.

[21] Nihil quoque in Actis memoratur de adventu Joannis Romam; [qua de re nihil in ejus Actis.] nihil de ordinatione ejus sacerdotali, a summo Pontifice collata; nihil de uno Socio, quocum ab eodem Pontifice missus fuerit in Umbriam: quæ omnia Actis propriis & probatioribus, quam sint Acta duodecim aut trecentorum (si qua horum uspiam sunt) Sociorum, ignota; apud Jacobillum leguntur. Denique S. Gregorius, qui in Dialogis suis unum alterumque ac forte tertium, Sanctos variis locis habet, qui e Syria in Umbriam advenerunt, nusquam tamen meminit, illos in aliorum Societate advenisse. Quapropter, ut quid credam opinionibus hodiernorum, debent ipsi afferre testimonia aliorum auctorum idoneorum, ex quibus docear, seculo Christi 1 e Syria advenisse in Umbriam Socios sex; seculo III, Socios XII; seculo VI, Socios CCC & amplius, ut ajunt, eosque consanguineos.

[22] [Quis tandem ex quatuor præmissis.] Sed quis nunc tandem Joannes ex quatuor propositis, censebitur XII Sociis annumeratus fuisse? Non Primus, quod res ipsa loquitur. Non secundus, quantumvis illum Jacobillus inter Socios XII collocet, qui sub annum 290 cum Anastasio advenerit: quia hæc ex Actis XII Sociorum ad illa tempora referri non possunt. Non etiam tertius, quia is patria Spoletinus fuisse dicitur. Superest igitur quartus, cujus extat seorsim vita, in qua legitur quidem advenisse advenam e Syria, sed pariter innuitur, advenisse sine aliorum Societate; quemadmodum scribit quoque S. Gregorius de Isaaco abbate Spoletino, qui ab aliis putatur turmæ XII Sociorum, inter quos nomen ejus legitur; ab aliis turmæ trecentorum, adscribi debere: cum tamen Gregorius tantum innuat, [debeat inter XII Socios adscriptus fuisse.] ipsum seculo VI Spoleti floruisse, ejusque ibi gesta aliqua describat ex fideli relatione. Sic & S. Herculanus inter eosdem XII Socios nominatus, in ipsis eorum Actis aperte dicitur fuisse episcopus Perusinus, a Totila cæsus, quod seculo VI contigit. Sic etiam Joannes, inter XII Socios & ipse nominatus, cogitari alius non debet, quam qui passim cognominatur Penarensis, & monasterio extructo prope Spoletum, abbas ibidem fuit per annos 44, uti habent Acta apud Mombritium tomo 2. Et de hoc Joanne inter quatuor nominatos aliquid certioris fidei habetur quam de aliis, ideoque ipsum, uti & Isaacum Abbatem & Herculanum episcopum Perusinum e S. Gregorio notos; aptiores putaverit is, qui Acta XII Sociorum undeunde compilavit, quos in suum censum referret, parum solicitus de tempore, quo singuli vixerunt: dum congessit in unis Actis, qui seculo tertio aut quarto sub Diocletiano & Maximiano, & qui seculo sexto sub Totila rege floruisse noscuntur aliunde.

CAPUT V.
DE S. LAURENTIO, EX DUODECIM SOCIIS UNO.

§ I. Nulla ejus aut aliorum ejusdem nominis Sanctorum Umbriæ, in Martyrologiis memoria. Aliquot eorum gesta e variis collecta.

De Laurentio hoc, qui inter duodecim Socios annumeratur nominatim, nihil quidquam in actis illorum singulare memoratur: tantum legitur, in aliquibus saltem exemplaribus, quod ab Urbano Papa ordinatus sit clericus, quod sub Juliano imperatore apostata tortus, [Nullus S. Laurentius in Umbria] martyrio Anastasii ad Aquas Salvias præsens fuerit; atque inde fugerit in Umbriam. Quæ omnibus fere Sociis communia sunt. Nihil de tali Laurentio, aut ullo alio ejusdem nominis in Umbria Sancto, seu episcopo Spoletino, seu Sabinensi, lego in Martyrologiis antiquioribus; sed neque in Romano hodierno. Maurolycus & Belinus habent quidem S. Laurentium (qui aliis est Laurentinus) die III Februarii; quo etiam die suum Laurentium episcopum Spoletinum obiisse dicit Jacobillus: verum ille ad Umbriam non spectat, utpote martyr, in Africa passus cum Ignatio & Celerina. Potest tamen inde dies tertius Februarii Laurentio Spoletino applicatus fuisse.

[2] [martyrologis ante seculum 17 notus.] Ferrarius, qui forte primus, illum Catalogis suis inseruit, in universali, eumdem diem tertium Februarii sic orditur; Spoleti in Umbria, S. Laurentii episcopi. Notatque sequentia: Ex Tab. Ecclesiæ Spoletanæ. Claruit sub Justino Imp. & Vigilio Papa, prout Acta ejus, quæ Spoleti legimus; habent. Idem in Sanctis Italiæ eodem die pluscula refert, ex monumentis ecclesiæ Spoletinæ atque ex Lectionibus, quæ in ejus Officio recitari solebant. An tum, cum scribebat Ferrarius, non amplius recitabantur? Quare autem? An tum minus fortasse probabantur? Incipit porro elogium suum: Laurentius unus ex trecentis viris, [Laurentium Ep. Spoleti, habet Ferrarius die 3 Febr.] qui Justiniano Imp. Romam venere; cum adolescens probis moribus & doctrinis esset excultus, a Vigilio Pont. Max. in clericorum numerum adscribitur. Tum, S. Joanni archiepiscopo Spoletano, qui diem suum obierat, subrogatus fuit. Deinde, cum annos XI ecclesiæ suæ sancte præfuisset, curarum humanarum pertæsus, episcopatui sponte cedens, in solitudinem, ab urbe Spoletina ad LX stadia distantem, se recepit. Ubi monasterio extructo, multorum monachorum pater extitit; ac tandem annis ac meritis onustus, tertio Nonas Februarii migravit ad Christum. Cujus corpus Spoletium delatum in basilica cathedrali conditum fuit. Nihil hic de episcopatu Sabinensi, quem Laurentius ille gesserit. Nihil de monasterio Farfensi, quod extruxerit. Nihil, ex quo colligas, ipsum inter Socios XII cum Anastasio, Carpophoro atque Abundio in Umbriam venisse sub finem seculi tertii; quæ tamen adstruit Jacobillus.

[3] Idem Jacobillus, facundior Ferrario, plura confundit. Narrat tomo 1 de Sanctis Umbriæ, a pag. 191, [ejus gesta ex Jacobillo,] Laurentium episcopum Spoletinum in Italiam venisse, adhuc juvenem ætate, & in Penolaco (Leander vocat Pedelupum urbem) ad lacum Velinum, octo mill. pass. Spoleto distante, monasterium construxisse ope cujusdam divitis, sub instituto Canonicorum regularium, exemplo S. Augustini, circiter annum 521; illudque rexisse ad annos viginti. Tunc, Joanni archiepiscopo Spoletino, per martyrium sublato, successisse, & a Vigilio PP. confirmatum fuisse anno 541. Præfuisse isti ecclesiæ annos XI, menses IV, dies VIII; ac renuntiasse anno Domini 552, seque denuo recepisse in solitudinem, ac Monasterium condidisse in fundo Acutiano diœcesis Sabinensis, a vicino fluvio Farfa dictum; ibique vitam clausisse anno circiter 576, die tertiæ Februarii. Corpus a monachis ejus sepultum fuisse in ecclesia sui monasterii, deinde translatum ibidem ad altare majus. Hæc summa gestorum Laurentii Spoletini & chronologiæ ejus apud Jacobillum.

[4] Hisce narratis, citat idem Jacobillus chronicon Farfensis monasterii anno 1098 scriptum a Gregorio, [alia ex chronico monasterii Farfensis antiquo;] de familia Dominorum de Catina in Sabinis, monacho ejusdem monasterii, in quo hæc dicit referri; quod S. Laurentius e Syria venit in Italiam cum sorore sua Susanna sanctisque Isaac & Joanne cognatis suis, monachis apud Spoletum, atque aliis sociis, primis temporibus regni Gothorum. Quod postea, dictus S. Laurentius creatus fuit episcopus Sabinensis; quodque, deposito episcopatu, ædificavit monasterium Fartense in fundo Acutiano territorii Sabinensis; ubi & primus abbas creatus & sancte mortuus est; quodque post mortem ejus idem monasterium, a Longobardis destructum, non fuit restauratum nisi tempore Ioannis PP. V, a S. Thoma abbate, operam conferente Faroaldo duce Spoletino. Hæc ex dicto Chronico Farfensi Jacobillus, qui & subjungit opinionem de dictis in chronico suam, quod scriptor æquivocatione laboraverit, pro Spoletano episcopo, ponens Sabinensem. Additque; Acta omnia Laurentii faciunt ipsum episcopum Spoletanum, atque pro tali semper est habitus & cultus in sua diœcesi; corpusque ipsius conservatur in ecclesia S. Petri Spoletana, & quotannis ibi celebrant festivitatem ejus incolæ civitatis. Cujus hic auctoritas præferenda? Chronicine tam antiqui in Sabinis scripti, quod Laurentium episcopum Sabinensem & fundatorem monasterii Farfensis in fundo Acutiano territorii Sabinensis facit? An Jacobilli, nuperi scriptoris?

[5] [alia apud Bollandum] Meminit ejusdem chronici Bollandus in appendice ad Acta S. Laurentii tomo 1 Februarii pag. 958, ubi profert excerpta quædam ex Annalibus monasterii Farfensis, quos sub medium seculi elapsi scribebat Gregorius Romanus, abbas S. Matthæi, profitens, se præ oculis habere duo chronica antiqua ejusdem monasterii, a duobus aliis Gregoriis monachis posteritati relicta, quorum alter scripsit anno 860; alter, cognomento Catinensis (est is, quem modo citabat Jacobillus) anno 1090. Excerpta dicunt, Laurentium e Syria in Italiam venisse anno ultimo Juliani apostatæ, cum Susanna sorore, Joanne & Isaaco discipulis; & circa annum CDXXX Farfense monasterium ædificasse, atque annis XXV administrasse. Non inquiro, [& S. Petrum Damiani.] cur hæc Excerpta ex Annalibus Farfensibus tam fœde discrepent a Chronico ejusdem loci citato; dum Excerpta adventum Laurentii cum sorore Susanna, sanctisque Isaac & Joanne discipulis cognatisque suis, referunt ad annum ultimum Juliani apostatæ: Chronicon vero, ad prima regni Gothorum tempora. Tantum inde reflecto, in ipso monasterio Farfensi de adventu primi fundatoris sui nihil olim certum scitum fuisse. Certiora habet, non quidem de adventu, sed de episcopatu Laurentii & fundatione monasterii Farfensis S. Petrus Damiani in epistola sua nona, ad Nicolaum PP. II, anno 1049 electum, data; ubi de Laurentio, qui episcopatum suum dimisit, ita scribit: Episcopus ille Sabinensis, qui solium pontificale deseruit, & Farfense monasterium, contempta sacerdotali dignitate, construxit, quam nobilis in Christo vir fuerit, testis est antiqua traditio, quæ sanctitatis ejus insignia celebrat; testis moderna devotio, quæ piam ejus memoriam in benedictione frequentat.

[6] [alia ex vita ejus latina,] Habemus quoque seorsim Acta quædam Laurentii Latina, extracta ex archivo ecclesiæ cathedralis Spoletinæ; quibus usus est Jacobillus in sua Italica Laurentii vita, tomo 2 pag. 147: quam Bollandus denuo Latinam fecit atque impressit tomo 1 Februarii, deficientibus tunc ei certioribus monumentis, e quibus errata Jacobilli emendaret. Nos secutis temporibus Acta ipsa Latina Laurentii & aliquot aliorum ecclesiæ Spoletinæ, accepimus dono ipsius Jacobilli, postquam suos tres tomos de Sanctis Umbriæ absolverat; ex quorum collatione cum versione Italica, facile cognoscimus, quatenus quid mutatum, prætermissum, additumve a Jacobillo sit. Simul cognoscimus, tam textum Latinum, quam Italicum, nihilo meliora docere, quam Acta XII Sociorum.

[7] [ex qua hic datur compendium,] Acta illa Laurentiana Latina, quantumcumque lævigata & polita a Jacobillo in lingua Italica, non merentur imprimi. Dabo quædam excerpta, ut cognoscatur ex ungue leo. En initium. Igitur dominicæ Incarnationis anno CCXC, regnante Diocletiano sacrilego: Consulibus vero, Caro & Carino, cum prædictus Laurentius, claro genere partium Syriæ ortus, collecta infinita turba suorum affinium; pro Christo animas ponere per martyrium decreverunt … & agressi Italiam, Apostolorum limina devotissime flexis genibus adoraverunt. Deinde Urbem egressi, sedato paganorum martyrio, pro quo venerant, cogente Apostolico sancto Cajo; Laurentium, primum illorum, secum diutissime tenuit. Ceteri vero vitam eremiticam eligentes, bini vel singuli, pene totam repleverunt Italiam.

[8] Hinc primum reflectere oportet, quod scriptor ille ponat Laurentium anno 290 e Syria Romam advenisse & præcipuum ducem fuisse infinitæ turbæ suorum affinium, [quod non concordat cum opinione Jacobilli,] qui cum ipso tunc venerint: Jacobillus adventum hujus turbæ passim collocat seculo sexto. Præterea ponit ipse eodem anno 290 adventum XII Sociorum duce Anastasio, inter quos Laurentius quoque nominatur aliquis, sed de quo in Actis XII Sociorum nihil singulare memoratur, nedum fuisse ducem turbæ duodenæ. Velim igitur cognoscere, quo argumento scriptor ille Latinus fundet opinionem suam de adventu Laurentii ducis cum infinita suorum affinium turba anno 290; & eodem anno fundet Jacobillus adventum XII Sociorum duce Anastasio. Paradoxa hæc sunt.

[9] Præterea recurrunt hic monstra historica, in Examine Actorum XII Sociorum jam indicata. [habetque æque ac ille, monstra historica.] Ut nihil dicam de termino, anni Dominicæ Incarnationis, quæ formula scribendi seculo demum VIII aut VIIII cœpit usurpari. Verum quidem est anno 290 Diocletianum imperasse: at vero consulatus Cari & Carini illo anno nusquam fuit. Consulatus illorum simultaneus incidit in annum Christi 283, antequam Diocletianus imperare cœpisset. Tum dicuntur Socii, sedato paganorum martyrio, seu persecutione in Christianos, Roma profecti esse alio, ac pene totam replevisse Italiam: sed, Cajum Papam, qui obiit martyr anno 296, Laurentium secum diutissime tenuisse. Cum tamen usque ad extrema Diocletiani tempora tam gravis Ecclesiam persecutio presserit, ut nulla crudelior umquam extiterit, aut plures martyrio affecti fuerint; in qua nec ipsi Cajo Pontifici, tametsi consanguineo Diocletiani, parcitum fuit. Quo igitur pacto dici potest, tunc sedatum fuisse paganorum martyrium seu persecutionem?

[10] Hactenus dicta ex Actis Latinis, manifeste indicant, Laurentium tempore Diocletiani Imp. & Caji Pontificis Romam venisse, [Laurentio Socii itineris,] ibique diu commoratum esse. Quid porro? Ex infinita turba, quam collegisse e suis affinibus, & in Italiam duxisse Laurentius scribitur, aliquot nominatim enumerat compilator, [Lazarus & Joannes,] videlicet Lazarum & Joannem, qui in Ferentillo latitaverint; eorumque meritis & prodigiis a Faroaldo duce ibi monasterium fuisse constructum. Faroaldus ille Dux fuit seculo Christi VIII. Confer hæc cum seculo III & temporibus Diocletiani. Pergit autem: Isaac, [Isaac,] qui etiam longe lateque prophetia claruit, in Spoletana urbe ejecto dæmonio venerandus extitit: ac ejus ibi amore & veneratione mirifice fundatum cœnobium permanet: atque ipse ibidem post innumera signa & mirabilia in pace quievit, videlicet seculo VI, ipsius Gregorii Papæ Magni tempore, uti ipse scribit in Dialogis. Confer hæc iterum, tum, cum seculo III Diocletiani; tum, cum VIII Faroaldi Ducis Spoletini. Pergamus. [Eutitius,] Eutitii quoque amore, in loco valde apto & glorioso, ubi is deguit, decenter ædificatum monasterium permanet. Hæc videtur scriptor referre ad Eutitium, fratrem Brictii & filium Anastasii, unum ex XII Sociis, qui dicitur in illorum Actis, apud lacum Vulsinum eremitam egisse. Ego autem potius refero ad S. Eutychium abbatem prope Nursiam, quocum ille a scriptoribus plerumque confunditur. Monasterium quippe Eutychio Nursino fuit prope Nursiam, uti constat ex Dialogis S. Gregorii: Eutitius vero Vulsinus, eremita solitarius, monasterio non indiguit. Floruit autem Nursinus seculo VI.

[11] [Joannes Penariensis, & Brictius.] Prosequitur compilator: Joannes vero Panariensis, eorum consors meritis atque virtutibus, fratrum multorum Pater extitit monachorum; & ibi quievit, ubi nunc fundata est honore illius ecclesia. Denique Brictius nec minori labore in ipso comitatu viguit: qui & ipse, sicut gesta illius manifestant, signa & mirabilia multa operatus est. Illa, puto, mirabilia, quæ in Actis XII Sociorum de Brictio referuntur, vix aut ne vix quidem credibilia. Et hæc quidem monstra in exordio Actorum Latinorum auctor conjungit. Tum ad gesta Laurentii propius accedens, alium e tanto Sociorum numero, præter jam dictos, nullum nominat. Sed neque de Laurentio ipso quidquam, quod ei proprium sit, deinde refert præter sequentia, quæ compendio extraho.

[12] [Alia inde gesta Laurentii] Ait nempe, mortuo episcopo Spoletino, quem non nominat, successisse Laurentium, & undequaque convenisse Romanorum episcopos ad electionem ejus, Gajo summo Pontifice; ab eoque, propterea lætificato consecratum fuisse. Novo autem episcopo honorifice Spoletum directo, cum cives illius urbis venientem sensissent, muniverunt portas, quærentes ab illo pretium, si intrare voluisset. At ille cum talia renuisset, quia erat contra auctoritatem divinam & sanctorum Patrum, subito in hac contemptione, sponte patefactæ sunt portæ, & ita cum gaudio & lætitia susceptus est pontifex. Quantum vero qualemque se exhibere in honore certaverit, non est in me facultas evolvere. Ita compilator; de cetero locos communes pro gestis Laurentii congerit, aliud de episcopatu ejus nesciens proferre, quam, quod scitu difficillimum solet esse in episcopis primorum seculorum, cathedram episcopalem feliciter gubernasse annis XI, mensibus IV & dies VIII.

[13] Tum addit, deposito pastorali ordine, in ætate florida eremum petiisse, in eaque locum, Peniolatim nomine, distantem ab urbe Spoletina milliario octavo inhabitasse: eratque locus ipse cujusdam viri locupletis valde, qui etiam pro vitæ suæ remedio & salvatione animæ, cuncta quæ possederat, Laurentio commisit; qui etiam se ipsum sancto Viro inseruit conversus, & finem perfectum consummavit in Domino. Laurentius vero, possessione innumera & turba clericorum multa auctus, ordinata ecclesia in ordine Canonico, dum vixit, pater almificus, rector & pastor multorum extitit, faciens signa & mirabilia, & sic quievit in pace sub die III intrante Februario. Appositus est autem a suis discipulis honorifice cum hymnis & laudibus.

[14] Ultima hac verba innuere videntur, sepultum fuisse in ipso loco seu monasterio, [in Pedeluco monasterio,] ubi obiit, Peniolatim, uti hic vocatur: Jacobillus vocat sua lingua Penolaco, quasi a piedi il lago Velino, ove era situato. Leander Alberti nominat Pie di Luco, & castellum facit, situm ad sinistram ripam lacus Velini: Latine nunc Pedelucum passim dicitur; & in mappis geographicis locatur ad partem borealem lacus Velini, quæ dextra ripa est, secundum descensum fluminum, quæ in lacum influunt, atque iterum inde effluunt. Leander nescio quo respectu situm loci posuerit ad ripam sinistram: Jacobillus autem, dum suum Penolaco interpretatur, quasi ad pedes lacus Velini, a lacu illo absorptus fuerit; cum non a lacu. sed a luco, in quo dea Velinia, ad aquilonem dicti lacus, priscis temporibus culta fuit; loco nomen Pedelucum, non Pedelacum adhæserit.

[15] Hic porro locus, ad quem se Laurentius, abdicato episcopatu Spoletino, [non in Farfensi.] recepisse dicitur in vita Latina, longe distat Septemtrionem versus, a fluvio Farsa, olim Farfarus, qui in Sabinis oritur & meridiem versus decurrit ac monasterio Farfensi suum nomen communicavit. Ex dictis deprehenditur quoque confusio, quam Jacobillus induxit in suam Laurentii Spoletini vitam; dum ait, ipsum ante episcopatum in Penolaco monasterium, ope divitis cujusdam viri, construxisse, ibique annos viginti habitasse: cum vita Latina, quam Jacobillus præ oculis habuit, dicat, illa post episcopatum facta esse, & Laurentium tunc in ætate florida adhuc fuisse. Qualis ætas ipsi post episcopatum tribui non potest, si verum est, quod trajiciens e Syria in Italiam, jam filios genuerat ex uxore sua; & Sociorum pater atque rector fuerat omnium, Romæ cum Cajo Papa diu substiterat, deinde per annos XX in monasterio habitaverat; tandem annis XI episcopatui Spoletino præfuerat. Quandoquidem ex computatione jam facta consequitur, annos ipsum plus quam sexaginta ætatis suæ tunc numerasse. Vel igitur monachatus Laurentii annorum XX ante episcopatum admitti non potest, quem induxit Jacobillus; vel post episcopatum, non potest Laurentius in florida fuisse ætate, quam affirmat vita Latina.

[16] Verum enimvero cur hæc pluribus prosequar; cum neque vita Latina, neque Jacobilli Italica fidem apud me inveniant; [Monasterium a Faroaldo Duce fundatum] & ipsæ sibi passim contradicant? Unum tantummodo adhuc subnotabo monstrum. Dixi jam num. 10, ex vita Latina, Lazaro Laurentii Socio monasterium in Ferentillo constructum fuisse a Faroaldo Duce. Duo fuerunt istius nominis Duces Spoleti, de quibus mox. De monasterio in Ferentillo sic scribit in Brevi Notitia Abbatiarum Italiæ Augustinus Lubin pag. 141: Abbatia titulo S. Petri de Florentillo, alias de Firentillo, Ordinis S. Benedicti in Umbria … non diversa videtur ab ea, quæ S. Petri de Ferentillo in territorio Spoleti; quam Dux Faroaldus initio octavi seculi fundavit aut reparavit; ut refert Paulus Diaconus lib. 3 cap. 13; cujus primus Abbas fuit quidam Lazarus. Extat adhuc: ut constat ex codice taxarum Cameræ Apostolicæ, ubi asseritur diœcesi Spoletinæ.

[17] Ex Actis Laurentii jam didicimus, Faroaldum Ducem, non reparatorem, sed primum fundatorem fuisse prædictæ abbatiæ. [initio seculi 7,] Duo autem, ut jam dixi, fuere Duces Spoletinorum Faroaldi, tam in Chronico Farfensi apud Duchenium tomo 3 Scriptorum Galliæ, quam in Gestis Longobardorum Pauli Diaconi: sed neuter apud illos legitur monasterium fundasse de Ferentillo. Et locus quidem, quem e Paulo citat Lubinus, aliud non habet, quam quod Gregorio Magno deinde Papa, legationem obeunte apud Tiberium Imperatorem, anno 582 defunctum; Faroald, primus Spoletanorum Dux cum Longobardorum exercitu Classem, opulentam urbem, invadens, spoliatam cunctis divitiis, nudam reliquit. Apud eumdem vero Paulum lib. 6 cap. 30 Faroaldus Junior Trasemundo patri succedit in ducatu Spoletino; & cap. 44, contra hunc Faroaldum Ducem filius suus Trasemundus insurrexit, eumque clericum faciens, locum ejus invasit. De monasterio autem in Ferentillo, ut dixi, aut ejus fundatione, aut de Lazaro, Abbate illic primo, ne verbum quidem apud Paulum reperio.

[18] [quando adhuc vixerit Laurentius, seculo 3 Italiam ingressus.] Jam vero fundatio monasterii facta non fuerit a Faroaldo primo. Is enim aut gentilis adhuc erat, aut certe non erat Catholicus, nec sui Longobardi; quandoquidem successor ejus Ariulfus, gentis suæ Spoleti Dux secundus, primus fuit, qui, divinitus obtenta contra Romanos victoria per apparationem S. Sabini, Spoletinorum singularis patroni, fidem Catholico-Romanam amplexus sit, ut pluribus refert citatus Paulus lib. 4 cap. 17. Quid enim Faroaldum istum seniorem potuisset movere, ut Monachis Romanis, quos cum ejusdem religionis hominibus persequebatur, ædificaret monasterium? Debet igitur concludi, juniorem Faroaldum initio seculi octavi, ut ait Lubinus (tunc enim is vixit) fundasse monasterium de Ferentillo; in quo, uti aliunde scitur, etiam ipse monachus deinde fuit; ac pie obiit: atque adeo Lazarum, qui primus ibi Abbas præfuit, eodem tempore floruisse. Ex quo sequitur conclusio, quod Lazarus ille, atque adeo Laurentius ipse quoque, dum in Italiam venisse temporibus Diocletiani dicitur; vixerint secula quatuor integra in sola Italia,

§ II. Distinctio prædictorum Laurentiorum.

[Sententiæ scriptorum de SS. Laurentiis.] Consideranda nunc propius sunt, quæ in utramque partem attulimus de S. Laurentio, seu uno, seu pluribus. In primis, nullum de alterutro aliquid statuendi præsidium habemus ex martyrologiis, ubi nomina illorum ignorantur. Laurentius, unus e Sociis XII, cujus nomine hæc tractare cœpimus, non potest esse aut episcopus Spoletinus, de quo Jacobillus; aut episcopus Sabinensis, de quo chronicon Farfense & Petrus Damiani. Nam ille in Actis XII Sociorum in Italiam venisse dicitur seculo IV cum Sociis XII, sub Juliano Imp., hic autem seculo VI eum Sociis 300 aut turba infinita affinium (quantumvis hunc scriptor Latinus cum sua turba referat, ad annum 290 advenisse) sub imperatore Justino aut Justiniano. Ille dicitur Clericus tantum fuisse factus ab Vrbano PP. I; hic creatus Episcopus a Gajo Papa. De Laurentiis Spoletinæ & Sabinensis ecclesiarum, uti nominantur, episcopis; aliquanto intricatior quæstio est. Mihi quidem videntur scripta, quæ de illis citavimus, potissimum designare episcopum Sabinensem; videlicet nomen, adventus e Syria in Italiam, ordo episcopalis, abdicatio episcopatus; fundatio monasterii Farfensis; vita ibidem monachalis & præfectura & mors & sepultura; adde auctoritatem S. Petri Damiani & Chronographi Farfensis, quæ præstat reliquorum scriptis, Petrus quippe & Chronographus citati, loquuntur de solo episcopo Sabinensi, eodemque fundatore monasterii Farfensis. At Ferrarius, de solo Spoletino. Jacobillus, utut potest, unum tantummodo ex illis episcopum conatur formare Spoletinum. Dubitat tamen, an ab episcopatu Spoletino non transierit ad Sabinensem.

[20] Quid dicam? Illis temporibus non erat obvium, episcopum ab ecclesia, sua sponsa, transferri ad aliam. [Jacobillus unum tantum episcopum admittens] Quod multo minus cogitari potest factum esse in episcopo, qui amore solitudinis aut monasticæ vitæ, obtinuerit facultatem deserendi sponsam suam. Imo Jacobillus in suo ipsius de Laurentio episcopo Spoleti commentario, monstratur duos diversos agnoscere; dum priori loco scribit de Laurentio, monasterii Farfensis conditore; quod ibi in ecclesia sua post mortem a monachis sepultus, ac deinde ad altare ejusdem princeps translatus fuit; utique quando sanctitatem ejus per miracula aut aliter Deus manifestavit. Nec facile creditu est, eosdem monachos primi patris sui atque institutoris sacrum corpus a se dimisisse alio; quamdiu illa de re nullum afferetur argumentum, ad faciendam fidem idoneum. Quin imo corpus ibidem seculo XI & suo tempore adhuc fuisse, innuit Petrus Damiani, dum sanctitatis Laurenti testem appellat, modernam populi devotionem, quæ piam ejus memoriam, id est reliquias, in benedictione frequentat, impetrando scilicet vota sua, quæ Sancto deferebat. Deinde idem Jacobillus versus finem commentarii sui de Laurentio Spoleti episcopo ait, illius corpus servari in ecclesia Spoletina S. Petri, atque annuatim magna solennitate ibidem coli. Ex quibus concludas, duo corpora, diversis locis, inter se longe distantibus, condita servataque, diversorum quoque hominum esse.

[21] Præterea scribit Jacobillus, suum Laurentium, antequam crearetur Episcopus Spoletinus, [re ipsa admittit duos.] annos viginti transegisse in monasterio, quod condiderat prope lacum Velinum. Qua de re nihil in suo Laurentio Sabinensi chronologus Farfensis, nihil Petrus Damiani, imo nec Ferrarius in suo Laurentio Spoletino. Ut adeo prior ille monachatus Laurentii perquam incertus sit. Attamen opinio Jacobilli per illum priorem monachatum viginti annorum, alium designat episcopum Spoletinum ab episcopo Sabinensi. Certum quoque est ex præmissis, episcopum Sabinensem se abdicasse ecclesia sua: non ita certum, id etiam fecisse Spoletinum, deficientibus illa de re testimoniis aptis. Ut tamen id factum esse concedatur, nihilominus manebunt duo episcopi diversi; dum duo, in illa sententia, ostenduntur episcopatum suum abdicasse.

[22] Ætas utriusque episcopi, ac tempus, quo præsederint ecclesiis suis, [Ætas Laurentii parum certa,] æque incerta sunt, atque est tempus, quo primum fundata est ecclesia Farfensis cum suo monasterio. Fundata quidem est ab episcopo Sabinensi, videlicet Laurentio, & aliquot seculis ante tempora Petri Damiani, ut hic indicat scribens, antiquam traditionem suo tempore sanctitatem fundatoris celebrasse. [male signata seculo X,] Ughellus inter episcopos Sabinenses Laurentium, qui Farfense monasterium condidit ibique monachus effectus, diem obiit, refert ad finem seculi X, quod manifeste erratum deprehenditur, tum, quod inde ad tempera Damiani non possit censeri antiqua traditio esse; tum, quod certo sciatur, tribus ante seculis abbates in Farfa fuisse continuata serie, a beato Thoma, qui monasterium post mortem Laurentii destructum, diu post reparavit, & plusquam triginta annos illud gubernavit seculo VII & initio sequentis. Citat quoque Jacobillus ex archivo Farfensi breve Joannis PP. V (dicere debuit, VI) qui anno 702 ecclesiam monasterii Farfensis consecravit, atque Thomæ abbati ac restauratori omnia ejus bona confirmavit, eodemque in Brevi vocat S. Laurentium episcopum, fundatorem monasterii S. Mariæ Farfensis in fundo Acutiano &c.

[23] [referenda autem ad priora Gothorum tempora] Edidit Mabilio tomo 1 Musei Italici, parte altera pag. 65 Catalogum omnium abbatum Farfensium, cum suis temporibus, quibus præfuerunt, sic ordientem: Laurentius beatus, fundator hujus monasterii primus, presbyter & abbas, temporibus Gothorum prioribus. Post cujus obitum monasterium istud a Longobardis destruitur. Et mox sequitur: Thomas autem venerabilis, post destructionem restaurator hujus monasterii primus, presbyter & abbas temporibus domni Adeodati Papæ; & Constantini ac Tyberii Augustorum; atque Joannis VI Papæ, nec non & Gisulfi Beneventani ducis; sive Transmundi, & filii illius Faroaldi, ducum ducatus Spoletani. Præfuit vero annis XXXV & mensibus VII ac diebus V. Obiit autem IV Idus Decembris in pace. Nominati hic Papæ cœperunt ecclesiam regere, Adeodatus quidem anno 672; Joannes vero VI, anno 702; & Faroaldus dux, patri Transmundo successit in ducatu Spoletino anno 703.

[24] [& annum Christi circiter 500.] Ex hisce discimus sub Adeodato Papa cœpisse Thomam abbatem Farfense monasterium restaurare, & abbates sequentes accurate in Catalogo eodem recensentur. Sed de initio primi fundatoris Laurentii ejusque obitu, de tempore item quo destructum fuerit monasterium, nihil distincte memoratur. Tantum dicitur, fundatorem vixisse prioribus Gothorum temporibus. Cœperunt Gothi sub Theodorico, post cædem Odoacris, ab anno 493 in Italia regnare, extinctique sunt cum rege suo Totila per Narsetem anno 552. Pone igitur, Laurentium fundasse monasterium suum, anno circiter 500, ibidemque seu monachum seu abbatem egisse, ex opinione Jacobilli annos XX; tum præfuisse episcopatui annos XI; superaddit deinde idem Iacobillus pro reliqua vita monastica Laurentii annos XXIV: sicque consurgeret summa annorum LV, ex quo primum monasterium ad lacum Velinum a Laurentio conditum fuerit; ac terminaretur vita ejus in anno Christi 555, supposito, quod fundatio primi monasterii facta sit anno 500. Verum hanc vitæ Laurentianæ chronologiam ego non aliter accipio, quam meras Jacobilli conjecturas, ratus, nihil hic certi esse, quam quod prioribus regni Gothici temporibus, aut monasterium condidit, aut in Umbriam venit Laurentius. Atque hactenus dictorum pleraque ego quidem existimo potissimum intelligenda esse de Laurentio Sabinensi episcopo; quamvis nonnulla referat Jacobillus ad suum Spoletinum: de quo etiam pauca dicamus.

[25] [Tempora Laurentii Episcopi Spoleti, magis incerta,] Adventum hujus Laurentii episcopi Spoletini e Syria in Italiam, in comitatu trecentorum hominum utriusque sexus, consignat Jacobillus anno salutis 516; initium vitæ monastica, 521; episcopatus Spoletini, 541; resumptæ vitæ monasticæ, 552; mortem, 576: denique episcopatus tempus definit annos XI, menses IV, dies VIII. Distincte hæc quidem omnia: sed vellem auctoritate idonea videre confirmata. Undeunde hæc habeat Jacobillus, Ughellus eumdem obitus annum 576 notat in episcopis Spoletinis. Ferrarius, in Sanctis Italiæ, nullum adscribit annum obitus. Uterque abstinet prædicta Jacobilli chronologia vitæ, utique quam non invenerint in lectis a se monumentis Spoletinis antiquioribus; nec ausi fuerint recentiorum scriptis in re tam vetusta fidere. Uterque interim adventum Laurentii in Italiam collocant sub Justiniano, qui ab anno 527 usque ad 566 imperavit, ajunt a Vigilio Papa, anno 537 creato, clericum fuisse factum. At Jacobillus advenisse Laurentium scribit anno 516, atque ab Horsmida Pontifice in ordinem clericorum fuisse relatum. Cui hic parti credas? Diversitas opinionum plane innuit nihil certi illis de rebus inveniri in scriptis Spoletinis.

[26] Si nunc interrogem æquos rerum & historiarum æstimatores, [Nec Laurentius e 12 Sociis,] quid tandem sentiant de tribus huc usque memoratis Laurentiis sanctis; certus sum, judicaturos esse, Laurentium, qui in comitatu duodecim Sociorum dicitur e Syria Romam venisse, imperante Juliano apostata, neque episcopum Sabinæ, neque Spoleti fuisse seculo Christi sexto. Si porro interrogem, quis fuerit Laurentius ille, qui episcopatum suum deserens, fundavit in fundo Acutiano diœcesis Sabinensis monasterium Farfense, in quo & mortuus & sepultus, & corpus deinde ex loco humiliore ad altare majus translatum est; respondebunt S. Petrus Damiani & Auctor Chronici Farfensis, a Jacobillo citatus, episcopum fuisse Sabinensem.

[27] Si denique interrogem, quis fuerit ille Laurentius, qui passim apud scriptores posteriorum temporum, [nec Laurentius Sabinensis,] episcopus urbis Spoletinæ audit; nescio quid solidæ responsionis daturi sint Spoletini. Jacobillus certe nihil affert, præterquam quod Acta S. Laurentii omnia ipsum faciant episcopum Spoletinum; quod pro tali semper habitus fuerit & cultus in diœcesi Spoletina; quodque corpus ejus conservetur Spoleti in ecclesia S. Petri, celebreturque ibi annua festivitate. Ut hæc omnia concedam ita esse, nihilominus idem Jacobillus asserit quoque, Laurentium suum fuisse primum fundatorem monasterii Farfensis, sed non probat; ac historice certum probatumque est, illud fundatum fuisse a S. Laurentio Sabinensi episcopo. Quod vero Acta S. Laurentii Spoletini, de hujus episcopatu dicant, nihil pensi habeo. Jacobillus ipse in sua Laurentii vita; nulla istiusmodi Acta profert; quod tamen maxime oportebat: si qua sunt proba. Nos quoque nulla, paulo antiquiora seorsim scripta, huc usque invenimus. Quod pro episcopo Spoletino semper habitus fuerit, Laurentius: facile credam, pro tali habitum fuisse a Spoletinis; vellem tamen scire certius, quo usque se illud semper extendat.

[28] [fuerunt episcopi Spoletini] Validius argumentum videri possit, quod corpus S. Laurentii hodiedum Spoleti conservetur & colatur: ac validius foret, si monstraretur Laurentius Spoleti diem supremum obiisse. Ferrarius scribit, ejus corpus aliunde translatum fuisse Spoletum; atque adeo, in sententia Jacobilli, ex monasterio Farfensi, ubi ait, ipsum obiisse & tumulum accepisse; quod convenit cum chronico Farfensi, loquente de S. Laurentio Sabiniensi episcopo, monasterii fundatore. Ut meam conjecturam super his ego prodam; quid ni possit dici, S. Laurentium, episcopum Sabinum, fundatorem monasterii Farfensis, ibidem mortuum, ac tumulatum, & non multo post ob sanctitatis famam ibidem sub altari reconditum mansisse usque saltem ad tempora S. Petri Damiani: & forte nunc superest, quod tamen nequeo affirmare. Laurentium vero Spoletinum post abdicationem episcopatus sui (si tamen abdicavit episcopatum illum) mortuum fuisse in monasterio Pedelucano, a se condito, seu ante seu post episcopatum: corpus autem ejus, tamquam episcopi sui, inde ad se transtulerint cives Spoletini, illud ipsum, quod hodiedum dicit Jacobillus servari in ecclesia S. Petri Spoletina, ibique celebrari annua festivitate.

CAPUT VI.
DE SANCTO HERCULANO
EPISCOPO AC MARTYRE PERUSINO, UNO E XII SOCIIS.
Unusne an duo fuerint istius nominis Episcopi ac Martyres Perusiæ, ac tertius Martyr Spoleti.

[Praefatio]

In Actis apocryphis Sanctorum Anastasii & undecim Sociorum, e Syria in Italiam & Umbriam advectorum, legimus de Herculano num. 18, quod, cum a Brictio, Anastasii filio, Perusiæ episcopus fuisset ordinatus, [Notitia S. Herculani ex Actis XII Sociorum,] eodem tempore perfidus Totila rex septem annis eamdem obsedit civitatem & fame captivavit eam, & quid de Herculano episcopo esset facturus, cogitabat. Tunc jussit ei corrigiam a capite usque ad calcaneum decoriari, caput ejus super muros civitatis abscindi, corpusque ejus, ne tumulo traderetur, foras projici. Sed occulte Christiani eum sepelierunt. Cum vero post annum integrum ejus tumulum Christiani aperirent, cujusdam orbatæ mulieris filius mortuus fuerat; contigitque ut eum in ejus tumulo ponerent: qui dum de corpore Episcopi quid esset factum conspicerent, viderunt corpus episcopi acsi nulla macula ferri abscissionis in ejus corpore fuisset, & evulsæ corrigiæ nullum vestigium videretur: qui etiam humatum puerum reliquerunt.

[2] [inepte illis in serta.] Die vero altera ejus parentes lugentes ad sepulcrum venerunt, sicut mos est hominis, lugere mortuos suos. Qui aspicientes in tumulum ejus, sanum & incolumem extra sepulcrum puerum invenerunt, nec purrescere membra corpusculi pueri juxta membra potuerunt episcopi, qui pro mortuo, quem extra tumulum, vivum projecit, ipsius imitatus est virtutem, cujus patibulum in Calvariæ loco super feretrum impositum, mortuum suscitavit. Requievit in Domino septimo Idus Novembris. Hæc inepte e S. Gregorii Dialogis, pro majori parte, desumpta esse cognoscuntur; & ineptiora sunt, quæ superadduntur Gregorio; ineptissima vero, dum referuntur in Actis præmissis duodecim Sociorum, qui aliis seculo Christi primo, aliis tertio exeunte, dicuntur e Syria in Umbriam venisse; cum illisque conjunguntur, quæ sub Totila Gothorum rege in S. Herculano contigerunt seculo VI.

[3] Codex Strozzianus in similibus Actis sic habet: Brictius in Petusina civitate socium suum, qui secum venerat de Syria, Herculanum, Pontificem statuit. [Natalis ejus signatur ab omnibus 7 Novembr.] Herculanus autem, sicut S. Gregorius in libro Dial. scribit, temporibus Totilæ cæsus est, ejusque intemeratum omne corpus inventum est, acsi nulla hoc incisio ferri tetigisset. Decollatus est autem septimo Idus Novembris, & requievit in pace. Eumdem martyrii diem notant Acta S. Herculani, seorsim a Mombritio impressa tom. 2. Item martyrologia fere omnia, tam vetera quam recentia, tam Mss. quam typis edita; quæ videri possunt nominatim indicata ab Henschenio, tomo ac die primo Martii, ubi de S. Herculano tractans, Acta quoque ejus profert, quæ quatenus de Natali seu martyrii die loquuntur, ad VII Idus Novemb. referri debent; quatenus vero de translatione corporis, isto relinqui loco possunt; taciteque per enumerationem martyrologiorum ostendit, antiquiorem S. Herculanum Perusii episcopum & martyrem agnosci nullum debere.

[4] Quasdam e dictis martyrologiis annuntiationes huc adfero. Romanum vetus, a Rosweydo editum, sic legit: VII Idus Novemb. Apud Perusinam (intellige civitatem) Herculani episcopi & martyris. Ado, tam Ms. quam etiam editus a Rosweydo ac aliis, ad eumdem diem VII Idus: Apud Perusinam Italiæ urbem, Natalis S. Herculani episcopi & martyris. Natalis, inquit. Ut autem scias, cujus Herculani Natalis ille sit, audi Usuardum, eodem die: Apud Perusinam Italiæ urbem, Natalis sancti Herculani episcopi, cujus corpus post abscissionem capitis, ita unitum & sanum die quadragesimo (ut scribit beatus Gregorius Papa) repertum est, acsi nulla hoc incisio ferri tetigisset.

[5] Sed quid attineat plurium Martyrologiorum verba recensere? [a nonnullis etiam 1 Martii,] Omnia loquuntur de S. Herculano episcopo Perusino & martyre, & eumdem servant martyrii ejus diem VII Novembris: neque ullo die alio, de episcopo Perusino & Martyre Herculano meminerunt; præter paucula recentiora, quæ seculum XV vix superant: hæc ipsa tamen commemorant etiam eodem die VII Novembris Herculanum prædictum; sed & alium diem, nempe Kalendas Martias, superaddunt, quo sanctum denuo Herculanum martyrem & episcopum Perusinum celebrant aliis atque aliis terminis. Martyrologium Florentiæ anno 1486 impressum & Ms. ibi Strozzianum, [quo die facta est translatio corporis,] quod non multo vetustius est, consignant Kalendis Martiis translationem S. Herculani episcopi Perusini & martyris. Belini Martyrologium, secundum morem Romanæ curiæ, Venetiis impressum anno 1498, & recusum Parisiis 1521, habet die septimo Novembris de Herculano idem fere elogium, quod supra ex Usuardo dedimus; & primo Martii hæc pauca: Eodem die apud Perusiam, S. Herculani episcopi & martyris.

[6] Clarius loquitur Cartusia Colon. die 1 Martii in Usuardo aucto: [hi tamen non eodem modo loquuntur,] Item apud Perusiam, secundum aliquos, passio S. Herculani episcopi & martyris, qui VII Idus Novembris ponitur: atque porro ad hunc ipsum diem: Apud Perusinam Italiæ urbem, Natalis S. Herculani episcopi, cujus corpus post abscissionem capitis &c. uti Usuardus, excepta parenthesi. Molanus in tribus Martyrologii sui editionibus ad diem VII Novembris habet quoque Natalem Herculani cum elogio Usuardino: ad diem vero primum Martii, in editione prima anni 1568, posuit verba Belini, paulo ante citata. At in editione secunda anni 1573, ab ipsomet correcta, atque in tertia anni 1583, tamquam meliora doctus, prætermisit totum, quod die 1 Martii impresserat de Herculano. Maurolycus 1 Martii, Apud Perusiam sub rege Gothorum Totila, S. Herculani episcopi & martyris; ostendens per illud, sub rege Gothorum Totila, se hic alium non agnoscere Herculanum quam illum, cujus ipse elogium habet VII Novembris, dicitque ibi, ejus meminisse S. Gregorium, qui utique est Herculanus sub Totila passus.

[7] [aliis translationem exprimentibus, aliis non item.] Galesinius quoque bis enuntiat S. Herculanum nostrum. Kalendis quidem Martii majori cum elogio, quale alii fere habent VII Idus Novembris, videlicet hoc: Perusiæ, S. Herculani episcopi & martyris, cui caput præcisum est, idque quadragesimo post necem die inventum est ita conjunctum, ut præcisionis signum nullum appareret. Septimo autem Nonas Novembris hæc pauca tantum notat: Perusiæ S. Herculani episcopi & martyris, de quo Kalendis Martii scriptum est. Quibus clarissime indicat, se utroque die eumdem intelligere Herculanum, episcopum ac martyrem Perusinum, eumdemque, qui sub Totila capitis abscissione martyr factus est. Citat enim in Notis suis ad Kalendas Martii S. Gregorium libro 3, cap. 13 Dialogorum. Post Galesinii Martyrologium, anno 1498 Venetiis impressum, videamus & Romanum.

[8] [Variatio in Martyrologio Rom.] Qui correctioni istius Martyrologii operam dederunt, videntur nusquam magis hæsitasse & variasse, quam in Herculano nostro. Habemus editiones ejus Latinas omnino septem, variis temporibus Antverpiæ in officina Plantiniana cusas & recusas Editio anni 1586, Kalendis Martii, altum silet de Herculano. Septimo autem Idus Novembris ita loquitur ex Usuardo: Perusiæ, S. Herculani episcopi & martyris, qui jussu Totilæ Gothorum regis, capite obtruncatus est: cujus corpus ita capiti unitum atque sanum quadragesimo die (ut scribit sanctus Gregorius Papa) repertum est, acsi nulla hoc incisio ferri tetigisset. Editio anni 1608 Kalendis Martii, ultimo loco, subjungit: Perusiæ, Translatio S. Herculani episcopi & martyris. Et VII Idus Novemb. eadem habet, quæ supra, nisi quod finis elogii sic mutetur: acsi nulla ferri incisio illud tetigisset. Eamdem editionem secutus est Rosweydus, recudens anno 1613 Martyrologium illud cum annotationibus Card. Baronii, qui ibidem die 1 Martii, ad hæc verba, Translatio S. Herculani, notat sequentia: Plura de ipso vide inferius, septima Novembris, qua die natalis ipsius celebritas agitur. Hactenus igitur Baronius, historiæ scientissimus, censuit, natalem S. Herculani celebrari die VII Novembris, translationem vero, prima Martii.

[9] [juxta varias ejus editiones.] Sequitur editio anni 1625 sub Urbano PP. VIII. Hæc Kalendis Martii, etiam loco ultimo, legit: Perusiæ, translatio S. Herculani episcopi & martyris, qui jussu Totilæ Gothorum regis, &c prout in editione anni 1608 ad diem VII Novembris; quæ inde huc translata sunt; & relicta ibi tantummodo sunt hæc pauca: Perusiæ, S. Herculani episcopi & martyris. Ubi non determinatur nunc, quis ille Herculanus sit. Constat tamen, eumdem esse, cujus Translatio Kalendis Martii ibidem signatur. Editiones porro annorum 1657, 1678 & 1701 postremæ, anni 1625 tenorem sequuntur utroque die. Variatio hæc, quæ transtulit elogium S. Herculani a Natali ejus VII Novembris, ad diem translationis 1 Martii, videri potest facta esse ex Annotationibus Baronii, de quibus mox; accedentibus aliorum opinionibus, qui non ita pridem obtinuerant a Sacra Rituum Congregatione, ut sibi liceret de duobus sanctis Herculanis, Perusinis episcopis & martyribus, majore ac minore, seu seniore ac juniore, seorsim officia sua Perusiæ celebrare.

[10] Videtur mihi, ex præmissis omnibus colligi posse, [Prædicta unum tantummodo notant S. Herculanum,] primo, S. Herculanum, episcopum Perusinum & martyrem sub Totila passum, atque a S. Grogorio Papa in libris Dialogorum commemoratum, martyrio coronatum fuisse die VII Novembris. In id enim consentiunt tam adducta ejus Acta, quam citata Martyrologia omnia. Colligi potest secundo, Herculanum, qui a recentioribus aliquot celebratur die primo Martii, eumdem esse cum prædicto, cujus Natalis est VII Novembris: ac die primo Martii nihil celebrari, nisi translationem corporis ejus. Colligitur tertio, nullum alium S. Herculanum Perusiæ episcopum & martyrem Martyrologis aut antiquis aut recentioribus notum esse.

[11] Baronius, qui unum tantum Herculanum Perusinum episcopum sanctum agnoscit in Martyrologio Romano, [uti & Baronius in Annal. & alibi:] in quo translatio S. Herculani in editione anni 1608 primum cœpit adscribi Kalendis Martii; Natalis vero semper adscriptus fuit VII Idus Novembris; in Notis suis ad eumdem VII Idus Nov. ita narrat: Qui præest hodie Perusinæ ecclesiæ Reverendiss. D. Vincentius Herculanus, in eam sententiam videtur esse proclivior, ut ejusdem nominis duo fuerint ejusdem civitatis episcopi; eo quod (ut ait) in Actis sanctorum Carpophori & Abundantii martyrum, qui passi sunt temporibus gentilium imperatorum, habeatur mentio de S. Herculano episcopo Perusino. Hæc mihi coram, dum nuper Romæ esset. Hoc ipsum profitetur R. P. Joannes Bapt. Brachescus, Florentinus, Ordinis Prædicatorum, in rebus gestis dictorum sanctorum martyrum, quas una cum actis aliorum Sanctorum ejusdem regionis conscripsit. Hæc Baronius ibi. Et continuo pergit, quasi aliquid sibi persuasum esset de duobus Herculanis, auctoritate episcopi Perusini & P. Brachesci, inquiens, post S. Herculanum juniorem (sic enim hunc, de quo agimus, appellare libet) Joannes eam rexit ecclesiam. Interim non ex libitu alicujus, sed ex propria sententia tenet, tam in Annalibus, quam in Martyrologio, unum Herculanum Perusinum sanctum. Unum similiter tenuit Ferrarius in Sanctis Italiæ cum Martyrologio Romano, cui deinde alterum, qui in Romano non sit, uti putat, adjecit ex Officio ecclesiæ Perusinæ pro VII Novembris. Verum hunc cum priori eumdem esse, ostensum jam est.

[12] Mihi interim auctoritas illa, tam recens, tanti non est, [quod & tenendum.] ut contra silentium & auctoritatem totius antiquitatis, alterum Herculanum, Perusii episcopum & martyrem sanctum, admittendum putem. Nihil enim hactenus inveni quidquam in antiquitate, quod alterum Perusii Herculanum sanctum asserere possit. Recentiores quidem Umbriæ scriptores, alii ex aliis, citant legendaria antiqua ecclesiæ Spoletinæ, aliasque sanctorum Umbrorum vitas. Sed qualia sunt ista? Omnia pro fundamento habent Acta sanctorum duodecim Sociorum, e Syria in Umbriam advectorum, Anastasii patris; Eutitii atque Briclii filiorum ejus; ac novem nepotum, quos inter etiam nominatur Herculanus. Quæ Acta quam apocrypha sint nullaque fide digna, ostendimus initio hujus Commentarii. Quæ vero inde extractæ sunt, duodecim Sociorum vitæ singulares, majoris nequeunt esse fidei. Imo dum alia quoque, quæ aliorum temporum sunt, illis miscent scriptores sui, majorem induxerunt confusionem.

[13] [Compendium vitæ S. Herculani,] Exemplum sit ipsius S. Herculani vita, quam Henschenius noster die prima Martii pag. 51 a num. 18 impressit ex aliquo legendario Ms. ecclesiæ S. Petri prope Perusiam, ubi olim corpus Sancti depositum, diu quievit. Istius vitæ initium toto num. 18, desumptum est ex prædictis XII Sociorum Actis. Quæ sequuntur num. 19, fere sunt loci communes & applicari possunt cuivis Sancto episcopo: inspergit tamen aliqua compilator, quæ conciliari inter se vix poterunt; dum ait, Herculanum cultum idololatriæ conatum extirpare pro viribus; & paulo ante dixerat, ipsum de monastica conversatione ad pontificalem cathedram sublimatum fuisse. Primum indicat tempus imperatorum gentilium, aut seculum proxime sequens; quo vixdum invenias in Italia vitam monasticam professos. Alterum, desumptum est ex Gregorio, qui de Herculano sub Totila passo circiter medium seculi VI, ait, quod ex conversatione monasterii ad sacerdotalis ordinis gratiam sit deductus. Num. 20 transit idem compilator ad tempora Totilæ & obsidionem Perusinæ urbis, moxque citato S. Gregorio, adducit ejus verba de Herculano, initio quidem prout apud Gregorium leguntur, deinde vero varie interpolata: admiscetque historiam de puero mortuo, cum corpore S. Herculani consepulto, & mirabiliter post dies quadraginta resuscitato, quam Gregorius non habet, & nisi auctoritate potiori, quam sit compilatoris nostri, aliorumque ei similium fulciatur, factum esse, prudens lector vix aut ne vix quidem credat.

[14] [In qua notatur translatio corporis ejus, I Martii.] Numero denique 23 agit collector vitæ de translatione corporis S. Herculani, facta per Rogerium episcopum Perusinum, ab Ughello creditum, seculo X præfuisse ecclesiæ illi; additque; Et licet dies translationis suæ pluribus temporibus ignotus fuerit, postea tamen per multa miracula, tali die exhibita, B. Herculanus apertissime revelavit; & in Kalendis Martii solenniter & honorifice celebratur. Hinc vero colligas, compilatorem Actorum, post seculum X, & plurimis temporibus post (adeo ut dies translationis ignoraretur) sua scripsisse. Ex quo conjicias porro, quid fidei auctoritate sua mereatur ille in rebus antiquissimis, qui vicinioribus gesta solenniter temporibus rescire non potuit. Observes quoque, quam aberrent a vero qui posterioribus in Martyrologiis atque etiam in officiis ecclesiasticis celebrant Natalem S. Herculani Kalendis Martii, quæ translationis festum sunt; quando, ut compilator scripsit; tali die Translatio celebrabatur: Natalis autem semper celebratus fuit, uti ex Martyrologiis ostendimus, VII Idus Novembris.

[15] [Unus tantum S. Herculanus Ep. Perus.] Interea considerabis, quod initium istius vitæ traclet de Sociis duodecim duce Anastasio in Italiam appulsis, seu seculo primo, seu tertio; inter quos etiam nominatur aliquis Herculanus, utique idem, ex opinione scriptoris, qui inde post ducentos & quinquaginta annos sub Totila Gothorum rege martyrium pro Christo sustinuisse scitur. Concilia hæc tempora si potes, ut vitam fide dignam facias. Nec te auctoritas illustrissimi viri Vincentii Herculani, Perusini episcopi, tam facile abducat, atque videtur Baronium inclinasse. Proclivior is fuit in duos ecclesiæ suæ Perusinæ sanctos episcopos Herculanos, eo quod in Actis Sanctorum Carpophori & Abundantii (aliis Abundii) martyrum, qui passi sunt temporibus gentilium imperatorum, habeatur mentio de S. Herculano, episcopo Perusino. Fateor, mentio illic habetur Herculani, nudo nomine inter XII Socios expresso: sed nulla habetur episcopatus Perusini, ab ipso gesti. Similis occurrit Herculani mentio nomine tenus, in Actis XII Sociorum, initio: sub finem vero explicatur, qualis ille Herculanus, initio nominatus; fuerit; videlicet episcopus Perusinus, sub Totila Gothorum rege passus seculo Christi sexto.

[16] Quapropter male infertur ex Actis Sanctorum Carpophori atque Abundii, [non alio seculo passus, quam sexto, sub Totila,] quæ dimidia tantum pars sunt Actorum XII Sociorum; Herculanum ibi nominatum inter alios, qui temporibus gentilium imperatorum passi sunt, diversum esse ab Herculano episcopo Perusino, qui sub Totila seculo VI passus est. Ineptissima illa Acta, quæ tam disparata & temporibus diversa conjungunt, mera fabula & fide indigna sunt. Imo ego quidem, nihil certi, quod idonea auctoritate conscriptum sit, de ullo S. Herculano Perusino episcopo martyre, ejusque gestis propriis hactenus quidquam comperi, quam quod obiter annuntiant Martyrologia, & plusculis describit S. Gregorius in Dialogis, qui primus illa scripto consignavit ex relatione sancti episcopi ecclesiæ Tifernatis (non Tudertinæ, uti perperam alii scribunt) qui ipsius S. Herculani, episcopi Perusini, alumnus, ab ipsoque sacerdos ordinatus fuerat.

[17] Satis jam ostensum est, unicum tantum Herculanum sanctum, [anno belli Gothici 14,] episcopum & martyrem Perusii præsedisse, eumque sub Totila floruisse & occubuisse. Non ita certum est, quo anno martyr factus sit. Jacobillus ex Baronio annum Christi designat 546; Nostri die I Martii, annum 547; mallem ego ex Procopio tenere annum 548 aut initium sequentis; quando & capta sit Perusia per Gothos, & Herculanus occisus. Procopius namque, qui annum belli Gothici, quod describit, primum connectit cum anno Christi 535 (quamvis Baronius minus recte connectat cum anno 536) docet, anno XIV ejusdem belli, qui denotat annum Christi 548 aut initium sequentis, Perusiam a Gothis expugnatam fuisse; uti mox videbimus. Quod autem apud S. Gregorium legitur, Gothorum exercitum Perusiam annis septem continuis obsedisse, & anno septimo, nondum finito, obsessam urbem intrasse; cum Procopii historia conciliari non potest: scribit enim hic, anno belli XI, qui est Christi 545, Totilam regem, postquam Spoletum & Asisium occupaverat, frustra tentasse Perusiam, quam miles præsidiarius, etiam post occisum dolo Totilæ Præfectum suum Cyprianum, in fide Imperatoris conservavit: coactique sunt Gothi inde abscedere. Hæc lib. 3 cap. 12.

[18] Tum anno sequenti in eodem libro, cap. 23, Oldegando, [qui est Christi 548] qui in præfectura Perusiæ Cypriano substitutus erat, ex urbe illa militem eduxit ad recuperandum, quod anno præcedente occupaverant Gothi, Spoletum; & recuperavit. Hæc manifeste docent, illo anno, belli Gothici XII, Christi 546, obsessam non fuisse Perusiam a Gothis. Annum sequentem, Gothici belli XIII, sic orditur Procopius cap. 25: A Totila missæ pridem (post expeditionem tamen Oldegandonis, qui eductis Perusia militibus suis Spoletum recuperavit, ut modo dicebat idem Procopius) Perusiam copiæ, castris circum urbis mœnia positis, Romanos, qui illic erant, premebant obsidione. Ubi vero jam ipsos victus penuria laborare intellexerunt, ad Totilam destinarunt, qui rogarent, ut eo ipse universum exercitum duceret, existimantes, faciliorem hanc esse & expeditiorem viam potiendi Perusia. Idem vero caput 25 sic clauditur: Totilas Perusiam copias duxit: quo cum pervenissent, proxime muros castra locarunt, & sede fixa, obsidioni se adhibuerunt.

[19] [aut initium sequentis.] Denique anno XIV belli Gothici, Belisarius Byzantium rediturus, Perusiam, urbem Tusciæ principem, dira obsidione cinctam reliquit: quæ, dum ille esset in via, vi capta est. Hæc initio cap. 35 Procopius, qui incipit annos suos Belli Gothici in vere, quando solent exercitus in campum educi. Itaque annus dicti belli XIV complectitur majorem partem anni 548 Christi, & duos tresve menses anni 549, quo tempore & Belisarius ex Italia Byzantium rediit; & Perusia, dum ille erat in via, vi capta fuit; & mox Herculanus occisus. An vero hæc facta sint currente adhuc anno Christi 548, aut sequenti inchoato, nondum mihi satis constat. Moveor tamen, ut potius credam, facta esse anno Christi 549, quia Belisarius, qui anno 544 in Italiam secundo venerat, utique initio ejus; ibidem quinquennio, ut habet Procopius cap. 35, moratus est, ac rediit Constantinopolim. Quod quinquennium plane denotat, rediisse anno 549 inchoato.

[20] [An septennio obsessa fuerit Perusia.] Quod autem obsessa non fuerit Perusia a Gothis septennio, colligitur ex citatis Procopii textibus. Quomodo enim obsessa tanto tempore civitas fuerit ab hoste, ex qua triennio ante, quam caperetur, liberum fuit Præfecto urbis educere præsidium suum atque aggredi & capere civitatem Spoletinam, quæ tunc erat in potestate Gothorum? Credibilius igitur sit, septimo, ex quo obsessa civitas fuit, mense, non anno, interceptam fuisse; atque errorem irrepsisse in textum Gregorii.

[21] [Acta, a majoribus nostris edita I Martii,] Multa commentati sunt Majores nostri de S. Herculano, ad diem primum Martii, secuti in nonnullis opinionem hodiernam Perusinorum de duobus suæ civitatis episcopis & martyribus ejusdem nominis: quos serio probari argumentis idoneis opto. Interea subtimide tunc locuti sunt, non habentes ad manum, unde veriora docerentur. Hinc daturi Acta S. Herculani sic præloquuntur: Reperimus in antiquo legendario Ms. monasterii S. Petri Perusiæ, vitam S. Herculani, quam hic damus. Sed lectorem monemus, quæ de Juliano apostata sub initium narrantur, plane fabulosa esse: & quæ de Sociis adduntur (illis nempe duodecim, de quibus hic nobis præcipue sermo est) passim jam a recentioribus referri ad Herculanum primum, quem dicunt sub Domitiano passum; quæ simul, initio sequentis vitæ, comprehenduntur: reliqua ad S. Herculanum, sub Totila passum, securius referri possunt. Præterea præscribebatur lectio prioris partis, pro die translationis; at posterioris, pro die decollationis S. Herculani.

[22] [ut ipsi censent, & vere, sunt initio fabulosa,] Incipit illa vita (& initio sui se prodit, ex Actis XII Sociorum desumptam esse) Temporibus Juliani apostatæ sævissimi imperatoris, S. Herculanus natione Syrus, cum undecim suis consanguineis divina dispositione de Syriæ partibus Romam venit. Tum nomina Sociorum undecim eadem, quæ in citatis XII Sociorum Actis leguntur, annumerat: gestaque Anastasii, Eutychii, Brictii & Proculi, ut ibidem, & iisdem sæpe verbis, prosequitur. Deinde ad Herculanum deflectens, quem ait, a S. Brictio metropolitano Spoletanæ Sedis, Perusinæ civitatis episcopum fuisse consecratum, alia quædam ejus gesta, quæ de quovis episcopo prædicari possunt, subjungit; & continuo adducit quæ de Herculano scripsit S. Gregorius in Dialogis, præterquam quod adjiciatur miraculum in puero, qui Herculano consepultus fuerat & vermibus scatebat, post dies quadraginta (alii tempus illud multo longius extendunt) a mortuis resuscitato; de quo tacet Gregorius, & silentio suo facit, ut factum non credibile videatur.

[23] Denique mentio fit in iisdem Actis de translatione S. Herculani, [De translatione corporis.] e priori sepultura in civitatem Perusinam facta sub episcopo Rogerio, qui apud Ughellum creditur seculo decimo præfuisse. Ex quo tantum observo, post illud tempus Acta ista fuisse consarcinata; & fortasse diu post, quia is qui Acta scripsit, fatetur, diem translationis, quæ tamen solennissime cum consensu & concursu cleri & populi universi facta fuerat, multis temporibus ignotum fuisse: & ex revelatione, Kalendas Martii assumptas esse ad celebrandum solenniter quotannis dictam translationem. Longius quoque tempus indicant verba quæ sequuntur, Sanctum nempe, non solum in die suæ translationis, ut dictum est, sed etiam usque ad hodiernum diem, multa & magna miracula suis sanctis meritis, evidenter ostendere. Illud, usque ad hodiernum diem, potest valde longum tempus a translatione denotare.

[24] Atque hæc satis hic de Actis istis S. Herculani, quæ impressa sunt quidem a prædecessoribus nostris die prima Martii, [Acta alia S. Herculani ex codice Spoletino] ubi integra legi possunt; sed ipsis non probata, nec satis tamen improbata; quia tunc ipsis defuerunt scripta, quæ hic in Actis XII Sociorum & alibi produximus. Alia ejusdem S. Herculani Acta nunc habeo, ex Passionario ecclesiæ Spoletinæ tomo 2 pag. 173 descripta, quæ incipiunt: Undecim fratribus, qui de partibus Syriæ venerunt ad urbem Romam sub Juliano imperatore, & cetera fere ut in Actis XII Sociorum, quod ad substantiam spectat, quorum etiam nomina enumerantur. De Herculano deinde vix aliud refertur singulare, quam quod habet S. Gregorius; atque adeo a temporibus Juliani apostatæ & seculo quarto, statim transmittit S. Herculanum suum scriptor ad Totilam & seculum sextum.

[25] Adjungunt eadem Acta ecclesiæ Spoletinæ duo miracula per intercessionem S. Herculani patrata, [cum duobus miraculis.] quorum primum dicitur contigisse anno millesimo centesimo nono. Ut & hinc discas, post annum illum ista fuisse conscripta. Primum hoc miraculum, cum oratoria præfatione jam habes impressum totidem verbis sæpe citato die primo Martii ex Legendario Ms. ecclesiæ Urbevetanæ. Secundum hic dabimus ex indicato Passionario Spoletino (quod tamen moneo, nobis inde satis vitiose descriptum esse, ut siquid hic aliter quam in codice scriptum comperiatur, id librario condonetur.) postquam præmiserimus Acta, quæ extant apud S. Gregorium & sola fidem merentur. Dabo autem hæc Acta ex editione operum S. Gregorii anno 1586 Parisiis curata, quam ad manum habeo.

[26] Sed antequam manum hac tollam de tabula, monere debeo lectorem, [Tres apud Jacobillum Herculani,] quid Jacobillus commentetur de S. Herculano, e Syria in Umbriam advena. Ex uno tres facit, & ex illis duos facit episcopos Perusinos ac martyres; idque ex unis XII Sanctorum Actis, in quæ varii scriptores non antiqui varia & maxime diversa commentati sunt; aliis Herculanum, in Actis nominatum, referentibus ad seculum Christi primum, aliis ad tertium, aliis ad sextum. Quæ tempora cum uni homini convenire non possint, satius visum est Jacobillo, unum Herculanum distrahere in tres, & singulos singulis seculis jam indicatis attribuere. Itaque tomo suo I pag. 679 ponit S. Herculanum martyrem, primum istius nominis Perusiæ episcopum seculo I; martyrio affectum die VII Novembris. At hunc alium non agnoscunt Ughellus & Campellus, quam qui cum Anastasio & Brictio inter XII Socios numeratur: & dies martyrii VII Novembris, ex consensu Martyrologiorum proprius est S. Herculano episcopo Perusino sub Totila rege Gothorum.

[27] [& quales.] Tomo 2 pag. 49 ponit alterum S. Herculanum, cum sociis Laurentio, Teudilla & Isaac, e Syria, martyrem Spoleti: qui ductu Anastasii venerunt Romam tempore Gaii Papæ, sub finem seculi III. Tum gesta illorum describit ex Actis XII Sociorum. At in Actis illis nullus notus est Herculanus, quam qui ibidem legitur vixisse & passus esse sub Totila, episcopus Perusinus, de quo & Gregorius in Dialogis. Igitur, ut Acta Sociorum XII proba essent, necdum ex illis probari posset, exstitisse in rerum natura Herculanum hunc Spoleti martyrem. De tertio suo Herculano sancto ait Jacobillus tomo 1, pag. 294, ipsum fuisse, secundum istius nominis episcopum & martyrem Perusiæ, itidem e Syria advectum, sed tempore Anastasii imperatoris, qui seculo VI ineunte imperavit. Et hic vere episcopus ac martyr Perusiæ fuit, ejusque Acta sunt, quæ majores nostri die I Martii ediderunt, partim sumpta ex Actis XII Sociorum cum eorumdem absona chronologia & multiplicibus erratis; partim e Dialogis S. Gregorii; in quibus nihil chronologice verum est, quam quod consentiant, martyrium contigisse sub Totila rege. Acta dicunt, Herculanum hunc venisse e Syria in comitatu XII Sociorum: Jacobillus ipsum adducit in comitatu imaginario Sociorum trecentorum. Ait idem, martyrium subiisse die I Martii. Omitto alia, quæ monstrare possint, quam parum verosimilia, si non & contraria, subinde in chartam mittat scriptor ille, oblitus sui.

ACTA
S. Herculani Episcopi Perusini & Martyris, sub Rege Gothorum Totila anno DXLIX passi.
Acta quidem e S. Gregorii Dialogis: miraculum vero, a coævo descriptum, e Passionario Spoletino Ms.

[Herculanus e monasterio assumptus episcopus] Nuper Floridus venerabilis vir vitæ, episcopus, narravit quoddam memorabile valde miraculum, dicens: Vir sanctissimus Herculanus, nutritor meus, Perusinæ civitatis episcopus fuit, ex conversatione monasterii ad sacerdotalis ordinis gratiam deductus. Totilæ autem perfidi regis temporibus eamdem urbem annis septem continuis Gothorum exercitus obsedit; ex qua multi civium fugerunt, qui famis periculum ferre non poterant. Anno vero septimo, nondum finito, obsessam urbem Gothorum exercitus intravit. Tunc comes qui eidem exercitui præerat, ad regem Totilam nuntios misit, exquirens, quid de episcopo vel populo fieri juberet: [fit martyr abscisso capite,] cui ille præcepit, dicens; Episcopo prius a vertice capitis usque ad calcaneum, corrigiam tolle, & tunc caput ejus amputa: omnem vero populum, qui illic inventus est, gladio extingue. Tunc idem comes venerabilem virum Herculanum episcopum, super urbis murum deductum, capite truncavit, ejusque cutem, jam mortui, a vertice usque ad calcaneum incidit, ut ex ejus corpore corrigia sublata videretur: moxque corpus illius extra murum projecit.

[2] Tunc quidam, humanitatis pietate compulsi, abscissum caput cervici apponentes, [quod post dies 40 corpori restitutum,] cum uno parvulo infante, qui illic extinctus inventus est, juxta murum corpus episcopi sepulturæ tradiderunt. Cumque post eamdem cædem die quadragesimo rex Totila jussisset, ut cives urbis illius, qui quolibet dispersi essent, ad eam sine aliqua trepidatione remearent; hi qui prius fame fugerant, vivendi licentia accepta, reversi sunt. Sed cives [qui] vitæ eorum episcopi fuerant memores, ubi sepultum esset corpus illius quæsiverunt, ut hoc juxta honorem debitum in ecclesia beati Petri Apostoli humarent. Cumque itum esset ad sepulcrum, [sine læsione inventum.] effossa terra, invenerunt corpus pueri pariter humati, utpote jam die quadragesimo, tabe corruptum & vermibus plenum; corpus vero episcopi, acsi die eodem esse sepultum: & quod est adhuc magna admiratione venerandum, quia ita caput ejus unitum fuerat corpori, acsi nequaquam fuerat abscissum, sic videlicet, ut nulla vestigia sectionis apparerent. Cumque hoc & in terga verterent, exquirentes, si quod signum vel de alia monstrari incisione potuisset; ita sanum atque intemeratum omne corpus inventum est, acsi nulla hoc incisio ferri tetigisset. Hæc Gregorius. Sequitur miraculum, quod promisimus ex codice Ms. Spoletino.

[3] Quod B. Herculanus mamillam, ut dictum est, [Mulier surda, cæca, muta] sanavit mulieris, satis fuit mirabile: sed longe fuit mirabilius, cum cuidam mulieri alteri reddidit visum, auditum, loquelam & gressum alio tempore, quæ ipsa ore suo mihi retulit; quomodo quantoque tempore membrorum officia perdiderat; & qualiter per virtutem S. Herculani auditum, visum, loquelam & gressum recuperaverat. Ait enim, se fuisse ægrotam unum annum continuum, antequam cæca, surda, muta, attracta fieret. Sed dum ipsa matre absente, ægrota quadam die, sole occidente, maneret in domo sola, quædam mulier terribilis, cum specie cana, ad eam venit, atque perterrens, in ignem semivivam projecit: quæ dum in igne jaceret, mater rediens deforis, intro advenit.

[4] Inveniens vero sic filiam jacere, materno affectu cœpit stridere: [& toto corpore contracta,] sed postquam pannos tantum, non carnem filiæ læsam vidit ab igne, aliquantulum consolata, comprehensis extimis pannis, portavit eam quasi exanimem ad lectum; sicque a phantasmate percussa & exterrita, perdidit auditum, visum, & est facta muta, atque ita est curvata & contracta, ut pectus non valeret erigere, nec caput versus cælum levate; sed glomerata, inter crura deferebat caput, & terratenus ora… submitti vas, ubi bibebat & comedebat tamquam fera. Quod monstrum nemini credibile, nisi his qui videre eam.

[5] [monitæ adire S. Herculanum Perusiæ,] Quia visi sunt alii homines cum distortis & diminutis ac superfluis contractisque membris, nullus tamen meminit aut audivit in hoc tale monstrum, quale erat factum de illa femina: quæ non expectans ullius medicamentis hominis medicinam, cœpit implorare Sanctorum præsidia per quatuor annos, sancti Claudii aliorumque Sanctorum, quos audiverat fecisse miracula, expectans merita; nulla tamen consequebatur salutis remedia. Tandem per vigilem edocta, ut ad memoriam S. Herculani venite laboraret, & ab eo salutem flagitaret, Perusiam ad corpus S. Herculani venire cœpit, & per annum unum faciens iter, quod tribus diebus ab alio posset perfici, vix pervenit.

[6] [post moram hebdomadum 4, ibi actam,] O beate Herculane! Ecce monstrum servatum ad honorem tuum, in quo alii Sancti non sunt operati, ut sic ostendas virtutem tuam; & illos, qui prius erant increduli, virtutum tuarum viso miraculo, de eo tandem pudeat dubitationum suarum. O Herculane, præsul dignissime & martyr Christi sanctissime! Non statim cum venit mulier ad tuam sanctitatem, eam extendisti, sed ipsam ire per civitatem, ut videretur & cognosceretur ab hominibus, per quatuor hebdomadas voluisti; quatenus Perusini te tantæ virtutis patronum cognoscentes, tuique sanctissimi corporis thesaurum in sua patria habentes, postquam indubitanter viderent te tanti meriti, ut, quod erat incredibile, sanare monstruosam mulierem esset tibi possibile, te venerarentur, & a malis moribus emendarentur.

[7] [integre curatur.] Post quatuor igitur hebdomadas, quibus monstruose contracta femina eundo, quod non poterat, per civitatem, morata fuerat; die Mercurii valde [mane] dum erat ante ostium … Tunc cœpit oscitare & extendere aliquantulum compressa membra more febricitantium. Tunc virtus S. Herculani fecit suum miraculum. Tanta enim vi membra extendebantur, quod nervi frangi videbantur mulieri: & tamquam frangerentur, stridebat mulier: etiam quasi fractura ossium longe audiebatur. Statim itaque femina in pristinum restituta statum, recta cælum vidit; & quæ prius erat surda, audivit; & membris extensis laudans Dominum, sana cœpit abire. O increduli! qui hoc esse futurum diffidebatis, nec posse fieri credebatis; & quia videbatur impossibile, multa pro Deo vos facturos, vovebatis, si hoc fieret.

Nota, quod duobus hic locis, ubi signata sunt puncta … monebat Librarius, primo loco deesse versum unum, altero autem, duos.

CAPUT VII.
DE SS. CARPOPHORO PRESBYTERO ET ABUNDIO DIACONO, E NUMERO XII SOCIORUM, MARTYRIBUS SPOLETI IN UMBRIA.

§ I. Utrum unus, an duo SS. Carpophori presbyteri martyres in Umbria.

De hisce duobus sanctis Carpophoro & Abundio multa memorantur in præmissis XII Sociorum Actis, & ex illis apud Mombritium. Inter alia, quod sub Diocletiano Imp. a Judice Martiano Spoleti in Umbria propter prædicationem fidei detenti fuerint; [Memoria in Fastis antiquis,] quod ora eorum lapidibus contusa; quod corpora in equuleo suspensa & laniata; quod capita gladio amputata: quæ in vetustis Martyrologiis fundata sunt & eatenus credibilia. Vetus quippe Romanum, seculo VIII scriptum atque a Rosweydo editum, sic annuntiat die X Decembris: Spoleti, Carpophori presbyteri & Abundii diaconi. Nota, in hoc vetustiore ceteris Martyrologio, Sanctos adscribi Spoleto.

[2] Ado, qui proximus tempore secutus est citati Martyrologii auctorem, [in Adone] amplum texuit elogium ad eumdem diem X Decembris, sed minus distincte expressit palæstram martyrii, his verbis: Apud Hispolitanam civitatem, sanctorum martyrum Carpophori presbyteri & Abundii diaconi, qui persecutione Diocletiani sub Judice Martiano in confessione Christi, primo fustibus crudelissime cæsi, deinde in carcerem, negato cibo & potu, retrusi; unde per angelum educti, & verbum Dei prædicantes, iterum tenti, & ora ipsorum lapidibus contusa sunt, rursumque equuleo torti, & post hæc carcere diu macerati, novissime gladio percussi sunt.

[3] Usuardus Adonem contraxit, & palæstram eodem modo expressit: [& Usuardo.] Apud civitatem Hispolitanam, sanctorum martyrum Carpophori presbyteri & Abundii diaconi, qui persecutione Diocletiani primo fustibus crudelissime cæsi, deinde in carcerem negato cibo & potu retrusi, rursum equuleo torti, & post hæc diu in carcere macerati, novissime sunt gladio percussi. Rabanus, qui palæstram prætermisit, hæc tantum habet, scriptis corrupte nominibus: Sancti Habundi & Carpofoli martyrum. Notkerus nihil habet: nihil quoque Beda in genuino Martyrologio suo; quamvis in edito typis Plantinianis anno 1564 & nonnullis Mss. recentioribus legatur X Decembris: Apud Hispalim civitatem, sanctorum Carpophori presbyteri & Abundii diaconi, cum reliquo Adonis elogio. Et hæc omnia antiquiora Martyrologia, præter unum Carpophorum, Abundii Socium, non noverunt alium sanctum ejusdem nominis in Umbria.

[4] Alium invenerunt Jacobillus & aliquot scriptores seculi proxime elapsi, [Alier Carpophorus] qui magis intenderunt augere numerum Sanctorum suorum, quam probare illorum cultum antiquum & veram originis gestorumque historiam. [martyr Perusiæ,] Agimus hic de S. Carpophoro presbytero martyre, qui fuit socius S. Abundii, tempore Diocletiani Imp. passo Spoleti, & cultum ejus antiquum jam probavimus ex Martyrologiis. Alius illi nunc additur Carpophorus sanctus, qui non sit Socius S. Abundii; quique non vixerit sub Diocletiano, sed seculo demum sexto martyrium sustinuerit sub rege Gothorum Totila Perusii in eadem Umbria. Requiro ego Martyrologia, que de illo meminerint; nulla reperio. Consulamus igitur Jacobillum, qui inter postremos scriptores ex instituto de sanctis Umbriæ tractat, num quod argumentum sanctitatis ejus atque distinctionis habeat.

[5] [ejus gesta a Jacobillo] Is de nostro S. Carpophoro presbytero & S. Abundio diacono martyribus, antiquitus notis & cultis, agit tomo 3, pro die X Decembris. At tomo 1, pro die VI Januarii, proponit alium S. Carpophorum, sub hoc titulo: Vita S. Carpophori, secundi istius nominis, martyris Perusiæ. Scribit porro in vita ista, hunc Carpophorum suum similiter e Syria, sed in comitatu hominum trecentorum, e civitatibus Cæsarea & Laodicea, venisse Romam atque inde in Umbriam Euangelii prædicandi causa, sub Hormisda pontifice Romano & Anastasio imperatore, circiter annum salutis humanæ 516; sive ut alii (pergit Jacobillus) scriptores tradunt, tempore Joannis Papæ II, Justiniani imperatoris, ac Theodorici Ostrogothorum regis. Ita quidem hæc definit ille: attamen Theodoricum nominat loco non suo, utpote ante annum assignatum jam octennio defunctum.

[6] [ex aliis, parum fidis scriptis, collecta;] Asserit deinde, Carpophorum suum inter Socios natu maximum & patris loco fuisse, cujus præcipue hortatu Maurus quidam cum filiolo suo Felice se ipsis adjunxit: omnes autem simul mare ingressi, ortam tempestatem orationibus suis sedantes, nautarum turbam gentilium Christo lucrati sunt. Tum in horum & aliorum factorum, quæ omnibus fere communia sunt Sociis, confirmationem citat Jacobillus in margine vitam jam dictorum Mauri & Felicis; vitam & lectiones impressas S. Herculani secundi, episcopi Perusini; vitam quoque S. Laurentii episcopi Spoletini; ac tandem aliquid, quod Carpophoro suo proprium sit, nulla tamen auctoritate allegata, subjungit, in eo consistens; quod Carpophorus, a Pontifice Romano initiatus presbyter sit, quod cum Herculano II se Perusiam contulerit, ibique operam dederit concionibus: Herculano autem monasterium S. Petri prope Perusiam ingresso, ut ibi Deo liberius vacaret; ipse Carpophorus, in instituto suo perseverans, ab hæreticis occisus est die VI Januarii anno 546. Multæ hic auctoritates quidem, sed exiguæ fidei in rebus antiquis, tam distincte narratis a Jacobillo.

[7] Vita sanctorum Mauri & Felicis edita quidem est ab Henschenio ad diem XVI Junii, [nempe ex vita S. Mauri,] subsimido tamen de veritate Historiæ. Hinc initium ejus sic impressum dedit (Sanctus Maurus … antequam ex Syriæ civitate, nomine Cæsarea, discederet.) monetque paulo post, quod ubi puncta notata sunt, legebatur, cum Sociis trecentis, videlicet e Syria venisse Maurum. Quem numerum, inquit, aliquantum suspectum, ne in limine lector offenderetur, omisimus. Idem alibi similiter monuit Bollandus, in S. Laurentio Illuminatore, ad diem III Februarii. Utinam aliquis certiora doceat, tam de numero hoc trecentorum, quam de alio, duodecim Sociorum, ac de tempore determinato, quo e Syria advenerint! Idem Henschenius totam narrationem de contagioso dracone, a S. Mauro mirabiliter quæsito & occiso, cujus pedum fere nonaginta erat mensura, suspectam habuit: sed & habuit Ferrarius, & Jacobillus ipse, dum non ausi, tantam serpentis mensuram; quam in monumentis Mss. ecclesiæ Spoletinæ legebant, credere; illam in suis scriptis, hic quidem contraxit ad pedes novem, iste vero ad quinque.

[8] Stultum quoque est exordium vitæ pro seculo Christi sexto, [quæ est exiguæ auctoritatis,] quando dicuntur trecenti Socii navigationem e Syria in Italiam suscepisse, ut ibi pro Christo martyres fierent, tribus fere seculis postquam persecutiones gentilium in Italia cessaverant. Et magis stultum foret, si, quod de iisdem Sociis scribit Jacobillus in suo S. Laurentio Illuminatore, tomo 1 pag. 191, verum est, ipsos e Syria fugisse propter crudelem persecutionem, quam ibi Severus metropolita Antiochenus, hæreseos Arianæ sectator, & Anastasius Imperator, movebant in veros Christianos. Nempe fugiebant martyrium, quod desiderabant, atque in patria offerebatur, ut martyrium quærerent in Italia, ubi ejus occasio, vix poterat tunc inveniri. Plura non dico de Vita S. Mauri, ex qua putavit Jacobillus, suum Carpophorum secundum posse confirmari: quod tantum abest, ut in ipsis S. Mauri Actis ne quidem nominetur Carpophorus, sed Christophorus, qui Maurum hortatus sit ad comitandum Socios in Italiam.

[9] Vita & lectiones impressæ S. Herculani II, episcopi Perusini, [uti & aliæ, quæ citantur vitæ.] a Jacobillo in subsidium citatæ, nihil habent, cui magis fidi possit: nihil item vita S. Laurentii episcopi Spoletini? Uterque Sanctus narratur in comitatu trecentorum e Syria venisse propter causas, quas supra de S. Mauro indicavi, atque adeo non majoris hic efficacitatis, quam illic. Neque opus est illas pluribus hoc loco examinare, cum de Actis singulorum hoc ipso tractatu seorsim agamus. Quæ porro per se superaddidit Jacobillus absque auctoritate prisca, quod Carpophorus suus a Pontifice Romano (nomen Pontificis nullum indicat) presbyter ordinatus fuerit; quod S. Herculanum comitatus sit Perusiam; quod ibidem ab hæreticis die VI Januarii anno 546 (quando nulli Perusiæ hæretici prævalebant) occisus fuerit; non credam, nisi antiquior factorum veritas afferatur.

[10] Anno quoque 546, quo statuit Jacobillus Carpophorum suum Perusiæ ab hæreticis, [Non potest Perusiæ ab Arianis an. 546 cæsus fuisse:] utique Arianis, occisum esse, non potest ab illis occisus fuisse. Ariani (ait) favente Theodorico rege, constituerant sibi in multis Italiæ civitatibus episcopos sectæ suæ: unde in illis existebant episcopi duo, alter Catholicus, alter Arianus. Pace Jacobilli; ut id ostendi forte possit factum alicubi in Italia, quod valde dubito (Ariani enim primum ibi sæviebant in episcopos Catholicos ac plures occiderunt) certe factum non fuit Perusiæ, ubi anno 546 nullus episcopus Arianus fuit, nec fortasse ullus homo istius sectæ. Illo quippe anno Perusia adhuc sub Imperatoribus Romanis, Præfecto urbis Cypriano, constituta, eatenus a Gothis Arianis numquam fuerat expugnata.

[11] [nec in ullo martyrologio notus est.] Nulla quoque hujus Carpophori meminerunt martyrologia, seu antiqua, seu nova: nullus Ferrarius tam in Catalogo Sanctorum Italiæ, quam in Generali, imo nec ipse Jacobillus ullam distincte profert auctoritatem, qua doceat, hunc Carpophorum suum, a Carpophoro, Abundii Socio, diversum esse; aut venisse e Syria in Umbriam; aut ibi vixisse, aut martyrio coronatum fuisse.

§ II. Utrum in Umbria, an in Hispania, vixerint mortuique sint, sancti Carpophorus & Abundius, nec non Brictius.

PARS PRIMA.

[Dubitatio Baronii, utrum hi sancti Italiæ an Hispaniæ adscribi debeant.] Hosce tres Sanctos, qui inter XII Socios Syros numerantur, & gesta sua singularia in eorum Actis habent, toto nisi vendicant patriæ suæ scriptores Hispani: atque ita sibi vendicare duos priores, Carpophorum atque Abundium, visi sunt Baronio, ut in Martyrologio Romano locus certaminis eorum, qui in editione ejus Antverpiensi anni 1586 notatur Spoletum, deinde omissus sit; atque ipse in notis postea superadditis, pronuntiet, suum non esse, expensis scriptorum utriusque partis (nempe Spoletinorum ac Hispanorum) momentis definire, quorum potiora sint jura, & quibus causa sit adjudicanda. Multo minus id meum est, hæc scribentis, decidere. Tentabo nihilominus (quid enim tentasse nocebit?) an e thesauro supellectilis nostræ litterariæ, & studio singulari, aliquid momenti majoris alterutri parti possim adjicere.

[13] [Decisio eruitur e martyrologiis.] Decisio litis fere pendebit a Martyrologiis vetustioribus, eorumque vera, quod ad palæstram spectat, lectione. Illorum textus, quatenus de Brictio agunt, jam dedimus cap. 3; quatenus vero de Carpophoro & Abundio, § 1 hujus ipsius capitis. Nonnulla tamen distinctius hic repetenda sunt. Vetus Martyrologium Romanum, a Rosweydo editum, primum est antiquitate temporis, quod prædictorum trium Sanctorum, & loci depositionis aut martyrii eorum, meminit; Brictii quidem VIII Idus Julii sic: Meralana civitate, Brictii episcopi. Aliorum vero duorum, IV Idus Decembris his verbis: Spoleti, Carpophori Presbyteri & Abundii Diaconi. Spoleti, inquit. Nec dubitari potest, quin totidem apicibus vox illa legatur in codice Ms. antiquo, unde suam editionem curavit Rosweidus; præfatus, se operam dedisse, ut quam maxima fide ederentur omnia.

[14] [Beda genninus de illis nihil habet.] Beda, quamvis citetur a Baronio e Martyrologio ejus impresso, & citari quoque possit ex aliquot Mss. codicibus minus antiquis; in genuino tamen suo non habet Carpophorum atque Abundium, neque etiam Brictium. Desunt quoque illi in Auctario Bedæ, tum quod Florus Martyrologio ejus primus addidit, tum quod post Florum addidere alii. Quamobrem impressa Bedæ Martyrologia pro determinanda palæstra martyrii SS. Carpophori & Abundii, nihil obtinent. Usuardi vero Martyrologium, excusum Coloniæ anno 1515 & 1521; item editum a Molano Lovanii 1573, & Antverpiæ 1583; nec non Adonis a Rosweydo publicatum, X Decembris, legunt; Apud civitatem Hispolitanam, sanctorum martyrum Carpophori presbyteri & Abundii diaconi.

[15] Verum quæ illa civitas Hispolitana? Utriusque Martyrologii editores, [Hispolitana civitas Usuardi,] Molanus, inquam, & Rosweydus, addita ad τὸ Hispolitanam notula, corrigunt in margine, scribuntque Spoletanam; indicantes, vel alibi ita legi, vel hic ita legendum esse. Quemadmodum etiam legitur in Usuardo Francofurtensi Ms. qui nunc apud Carmelitas Coloniæ Agrippinæ servatur, perantiquo: Apud Spoletum, [quæ aliis est Spoletana,] Natale sanctorum martyrum, Carpophori presbyteri &c. Galesinius quoque, quamvis recentior, in suo Martyrologio scribit, Spoleti passos esse: & in Notationibus observat, ambiguum esse ex Martyrologiorum scriptione, Spoletine an Hispali martyrium consummaverint. Tum ita loquitur; Usuardus habet, apud civitatem Hispolitanam. Beda vero, apud Hispalim civitatem. Nos, Spoleti, scripsimus; ut plane legimus in Martyrologio Cremonensi, recte scripto, & in aliis manu exaratis codicibus. Ita Galesinius.

[16] Lubuit mihi hic etiam consulere sigillatim omnia, [in omnibus Mss. passim codicibus legitur,] quæ penes nos sunt, Martyrologia Usuardi Mss. diversorum locorum; interque ea Hispolitanam habent civitatem codices Mss. plerique; primo Danico-Franciscanus; 2 Ultrajectinus; 3 Antverpiensis; 4 Remensis; 5 Hagenoyensis; 6 Pulsanensis; 7 Leidensis; 8 Albergensis; quibus accedat codex typis excusus Lubecæ anno 1490, & alius Parisiis impressus in folio anno 1535, nec non Martyrologium vetus Ms. Ordinis Prædicatorum. Unum tantum habemus codicem, estque Lovaniensis, in quo legitur Hispalitanam cum vocali prima loco tertiæ in secunda syllaba: quod quivis facile concedet in concursu tot Martyrologiorum aliter scriptorum, factum esse aut per incuriam librarii, aut ex ingenio scioli cujusdam, qui opinatus, Hispalensem civitatem hic intelligi debere, mutaverit o in a. Qui Hispaniæ aut Hispali Sanctos hosce expressius adscribendos putarint, paucissimi, & fere recentiores sunt; puta, Usuardus Bruxellensis & Centulensis, item Maurolycus & Beda impressus.

[17] Quæri nunc potest, quæ civitas hic intelligenda sit per Hispolitanam Usuardi & Adonis. [aliquibus male sumpta pro Hispali.] Certum, quod pauci posterioris ævi Martyrologi intellexerint civitatem Hispalim, in Hispania notissimam ad Bætim fluvium. At vero illam non intellexerunt ipsi Usuardus aut Ado: quia illi, quando de aliis istius civitatis sanctis agunt, simpliciter dicunt, Hispali, aut civitate Hispali; nusquam vero Hispolitana. Tum etiam observa (& observatione dignum est) quod quotiescumque civitatem nominant, in Hispania sitam, consueverint addere, in Hispania, vel apud Hispaniam. Exempla paulo post plura dabimus. Nunc pauca accipe. Ado die XXVII Februarii; Apud Hispaniam civitate Hispali, S. Leandri episcopi: Et XIX Julii; Hispali apud Hispaniam, natalis SS. Justæ & Rufinæ. Usuardus autem utroque die citato habet; In Hispaniis civitate Hispali. Et die IV Julii scribit, caput S. Lauriani e Biturigibus Hispalim ad Hispanias deportatum fuisse.

[18] [Etymologia ejus incerta:] De etymologia τοῦ Hispolitanum, nolim disputare. Certum namque est, neque a Spoleto, neque ab Hispali civitatibus, recta forma derivari. Spolitanum tamen a Spoleto Umbriæ, scribi a S. Gregorio, æque certum est. Nam in Dialogis ex editione Parisiensi anni 1586, lib. 3 cap. 14, iterato legitur de Spoleto, urbs Spoletana. In codice autem nostro Ms. satis antiquo, [certior est dictio, Spolitana.] utroque cap. citato legitur pariformiter, Spolitana. Et hæc lectio in Actis quoque XII Sociorum & aliis singularibus inde desumptis, ubi de civitate Spoleto Umbriæ loquuntur, passim occurrit. Utrum eadem vox, etiam alteri civitati, puta Hispalensi, æque possit tribui, aliis elucidandum relinquo. Scio quidem, in ejusdem Gregorii Dialogis lib. 3 cap. 31, ubi sermo est de S. Leandro episcopo Hispalensi, impressum esse, Spolitanus episcopus. Sed lectionem talem probare nequeo, quia caret idonea auctoritate. Nec probaverit editor ipse, dum in margine apponit, al. Hispalitanus. Et ne hoc quidem probo, quia in Cod. nostro Ms. ibi legitur Hispolitanus. Ut facile videas, tam Spolitanus, quam Hispolitanus, nomina Spoleto Umbriæ propria, male a librariis Hispali Hispaniæ tributa esse.

[19] [Conjectura de priori voce.] Cur Hispolitanum pro Spolitanum, scripserint Martyrologi Ado & Usuardus, equidem non assequor: nisi forte jam tum, seculo IX, cœperint Itali nominibus a duplici consonante inchoatis, euphoniæ causa, præfigere litteram i (de aspiratione h laborandum non est) quemadmodum in sua lingua pridem facere consueverunt, scribentes, pro Scherno, ischerno; pro Schifare, Ischifare; pro Spiegare, Ispiegare, ita etiam scripserunt, pro Spoleto aut Spolito, Ispoleto & Ispolito, ac similiter pro Spolitano, Ispolitano. Quod & Martyrologi, latine scribentes, imitati sint.

[20] [Carpophorus non fuit Episcopus.] Citat Baronius in notis ad diem X Decembris, in favorem Hispalentium ex Vasæo, Breviarium Eborense. Sed Breviarium illud, hic nos morari non magis debet, quam lectiones ecclesiæ Spoletinæ. Antiquiora requirimus. Citat quoque Catalogum episcoporum Hispalensium, qui Carpophorum habet episcopum & martyrem. Quam auctoritatem putat, omnibus aliis præstare. Ita putaverit etiam Bivarius, dum hanc Baronii sententiam avide arripuit descripsitque, & continuo subjungit, Quasi non purus presbyter, sed etiam episcopus. Quis? Carpophorus Hispalensis? Ergo non fuit iste Carpophorus martyr Spoletinus; qui, testantibus Actis & Martyrologiis antiquis, numquam episcopus fuit. Redeo ad Catalogum episcoporum Hispalensium. Qualis ille & quam antiquus est? & unde ei insertus S. Carpophorus martyr atque episcopus?

[21] [sed tantum Presbyter,] Paulus de Espinoza parte 1 Historiæ & antiquitatum Hispalis, ibidem impressa anno 1627, lib. 2 cap. 8 sic memorat: Franciscus Pacheco, canonicus ecclesiæ Hispalensis concinnavit Catalogum Archiepiscoporum, qui huic civitati, patriæ ipsius ac meæ, præfuerunt, collectum e multis historiis ac monumentis antiquis, multisque conciliis. Hic fortasse idem Catalogus est, de quo Baronius; quia hunc ipsum in auctore suo, qui seculo XVI floruit, sæpenumero citant, tam Gonzales de Avila, quam hic Paulus de Espinoza in suis episcopis Hispalensibus: nec citant antiquiorem, quod sciam. Quod autem ex Martyrologio Bedæ vulgato (quæ non antiqua auctoritas est) desumptus & Catalogo insertus sit S. Carpophorus, docet idem Paulus loco citato, idque, ut opinor, ex eodem Catalogo. Continuans quippe sermonem jam citatum, ita porro loquitur: Successit Joanni in episcopatu, ordine temporis, Carpophorus, qui martyrium subiit Hispali tempore Diocletiani & Maximiani (secundum Bedam) cum suo Diacono S. Abundio… Agit quoque de his Usuardus.

[22] Verum enim vero neuter illorum facit Carpophorum suum, [etiam a Beda.] episcopum: ambo vocant martyrem & presbyterum tantum. Appellassent vero more suo episcopum, ac debuissent, exprimendo dignitatem præcipuam, si vere episcopus fuisset. Sed neque verum est (uti jam diximus) quod Beda Carpophorum faciat martyrem Hispalensem, qui nihil de ipso meminit in Martyrologio suo genuino, sed alii, qui longo post tempore Martyrologium ejus auxerunt, male interpretati Hispolitanum Usuardi, pro Hispalense; atque ideo scripserunt, Apud Hispalim civitatem. Quod pridem animadvertens Rosweydus, contra fidem antiquorum ita scriptum esse in Bedæ Martyrologio, anno 1564 impresso, quo ipse utebatur, & nos servamus, cancellata voce Hispalim, reposuit in margine manu propria, Hispolitanam, uti legerat, atque ipse ediderat in contextu sui Adonis, & in margine ibi interpretatus fuerat, Spoletum.

[23] Ex hoc igitur, sub nomine Bedæ impresso, aut alio simili Ms. exiguæ antiquitatis Martyrologio, [Carpophorus fit Hispalensis, e recentibus tantum scriptis,] male intellecto, prodiit Carpophorus Hispalensis; & præter horum ipsorum Martyrologorum nec non & Adonis, & Usuardi, & antiquorum omnium, fidem, factus est recenter episcopus; quod suo tempore nondum scivit Petrus de Natalibus in Catalogo, tam anno 1493, quam 1514 impresso; quamvis alioquin faveat Hispanis in assignando martyrii palæstram Hispalim, vel primus, vel ex aliquo Martyrologio Ms. Bedæ, ab aliis aucto. Ceterum quidquid de Carpophoro Hispalensi commentantur Hispani, & Beda vulgatus, & Petrus modo dictus, & Maurolycus & siqui sunt alii, fundatur in Actis Carpophori Spolitani seu Hispolitani, sive ut nunc usitatius Spoletini aut Spoletani; atque inde extraxerunt compendia sua æque ac Ado & Usuardus; nisi Adonem, tamquam primum compendiatorem, reliquis prototypi fuisse loco, malis dicere.

[24] Utut id est; quem supra citavi & præ manibus habeo, [ejusque gesta sumuntur.] Paulus de Espinoza ex Beda vulgato, & Usuardo & suis Hispanis istiusmodi texuit Synopsin cap. 8 allegato. Dicunt Auctores illi, ait, SS. Carpophorum atque Abundium comprehensos fuisse (temporibus Diocletiani & Maximiani, ut præmiserat) a judice Martiano; qui jussit illos crudelissime virgis cædi & in carcerem compingi, addito præcepto, ne quid eis cibi aut potus præberetur, ut inedia perirent. Sed per Angelum divinitus educti fuerunt e carcere, atque postridie comparuerunt in foro, denuo prædicantes fidem Jesu Christi, exemplo sanctorum Apostolorum, qui suo tempore idem fecerunt Hierosolimis. Re intellecta, exarsit gravissima ira Martianus judex: & cupidus sumendi pro suo libitu vindictam in illa corporum parte, qua videbantur eum offendisse, videlicet ore, prædicando Christum; mandavit ora illorum ac dentes lapidibus contundi; tum in equuleo, quod gravissimum tormenti genus est, suspensos torqueri; ac postea gladio percuti die X Decembris.

PARS SECUNDA
DE BRICTIO PRÆCIPUE.

[ex Actis 12 Sociorum,] Ex præmissis manifestissimum est, Acta non haberi alia pro Carpophoro Hispalensi, quam quæ dedimus supra, de Spoletino. Quod etiam aperte fatetur Bivarius in Commentario suo Dextrino, ad annum 308 pag. 359, sic scribens: Multa de S. Britio, seu Brictio, reperies in Actis sanctorum Martyrum Hispalensium Carpophori & Abundii apud Mombritium tomo 1. Antea quoque scripserat pag. 319: Aufert denique omnem dubitationem (an videlicet Carpophorus & Abundius Hispali martyrio coronati sint) quod in Actis eorumdem dicitur idem Judex Martianus multis plagis affecisse eo tempore S. Bricium, Martulæ episcopum. Constat vero Martulam (quæ nunc Mertola dicitur) in Hispania esse, XXX leucas ab Hispali distantem, ut ad annum CCCVIII monstrabimus.

[26] [ex quibus constat Spoletinum esse, uti & Brictium;] Primo igitur hinc certum sit, eadem esse Acta, quæ ab aliis Carpophoro & Abundio, Spoletinis; ab aliis, Hispalensibus tribuuntur. Deinde eadem Acta continent quoque gesta S. Brictii, deque eo agunt pluribus. Tertio constat Commentatori, Martulam, sedem Brictii episcopalem, in Hispania esse leucis triginta ab Hispali: ex quo concludi certo, putat; etiam Carpophorum in Hispania & Hispali vixisse ac cæsum esse: quia de utroque in eisdem agitur Actis. Ego vero contrariam inde facio conclusionem. Monstravimus, quod Carpophorus Spoletinus ad Hispaniam referri non possit: unde sequitur, neque posse eo referri Brictium, cum Carpophoro in eisdem Actis conjunctum; neque sedem ejus episcopalem in Hispania quæri debere, sed prope Spoletum in Italia. Concludo item, nisi commonstrent Hispani, alios quoque novem Socios duodenariæ turbæ, in iisdem Actis commemoratos, apud se vixisse & pro sanctis coli (quod hactenus non præstiterunt) non posse ipsos ad se referre aut Brictium, aut Carpophorum, aut Abundium. Omnes quippe dicuntur simul venisse e Syria, simul appulisse Romam, simul concessisse in Umbriam Euangelii prædicandi causa, ibique mortuos esse. De nullo autem fit mentio, quod in Hispaniam, nedum Hispalim profectus fuerit.

[27] [quamvis hic quoque adscribatur Hispaniæ,] Videamus tamen, quid de Brictio commentetur Scholiastes Bivarius in gratiam sui Flavii Lucii Dextri, supposititii dicam scriptoris, an impostoris? Argumentum addicendi eum Hispaniæ, vel unicum, vel præcipuum, sumit ex civitate Martula, cujus episcopum facit Brictium quamvis eum Dexter appellet episcopum Eborensem. Sed ubi terrarum sita est Martula? In Hispania, inquit pag. 359. Et non longe ab Hispali esse, satis ex Actis SS. Carpophori & Abundii deducitur, qui sub eodem Martiano judice apud Hispalim passi sunt. Id jam negavimus ac refutavimus. Pergit vero: Martula, quæ nunc Mertula (supra dixit Mertola) in Lusitaniæ finibus, ad confluentem Annæ fluminis sita est … olim a Plinio & Ptolemæo, Myrtilis, seu Julia Myrtilis, dicta.

[28] [quia Martulam, ubi vixit, in Hispania esse, scribit Dexter.] Quæro, quando Myrtilis, seu Julia Myrtilis, antiqua appellatio mutari cœperit in Martula aut Mertola, uti nunc appellari dicitur. An seculo Christi quarto ineunte? Quando floruit Eusebius Cæsariensis episcopus, ex quo innuit aut fingit Pseudodexter, se sua, quæ de S. Brictio & Martula civitate scribit, sumpsisse: an illo seculo exeunte? Quando verus Flavius Lucius Dexter, Præfectus Prætorii, floruit cum S. Hieronymo, qui suum illi de scriptoribus Ecclesiasticis librum dedicavit anno 392. Neutrum credo. Tunc enim Romani adhuc in Bætica Hispaniæ dominabantur, inde non nisi anno 420 aut 422 a Vandalis expulsi. Uti autem ab his provincia Bætica, Vandalitia, & paulatim Andaluzia, nominari cœpit: ita diu post, antiquum nomen Myrtilis seu Julia Myrtilis in Mertula seu Mertola transierit. Quid hinc concludas? Id primum, quod neque Eusebius, neque verus Dexter potuerint novisse, nedum scribere Martulam sive Mertolam. Secundum, quod homo ille, qui scripsit in suo Flavii Lucii Dextri chronico, videlicet Pseudo-dexter; S. Brictium civitate Martula in Lusitania diem suum obiisse, impostorem esse, qui recenter mentitus est, verum & antiquum Dextrum, Prætorii Præfectum, in scriptis suis nominasse civitatem Martulam in Lusitania, quæ vivente illo, in Lusitania & totis Hispaniis nulla tunc fuit sub tali nomine.

[29] Martulæ aut civitatis Martulanæ primam reperio mentionem fieri apud Martyrologos, [Martula a Martyrologis non ponitur in Hispania,] qui seculo VIII & IX scripsere; & sitam fuisse in Italia, vel ex apocryphis XII Sociorum Actis colligere est consideranti, omnes illic Socios Italiæ adscribi, atque alios Spoleti, alios Perusiæ, alios Martulæ, alios Carsulis consedisse, utique in Italia & fere in Umbria. Nullus certe Martyrologus civitates illas in Lusitania aut Hispania collocat. Id quod etiam inde concluditur, quia nullus in annuntiatione S. Brictii dicit, Martulam in Hispania sitam esse. Illud enim uti jam notare cœpimus in more positum habent Martyrologi, imprimis Ado & Usuardus, ut palæstris Sanctorum & locis, ubi vixerunt aut mortui sunt, in Hispania sitis, id ipsum claris verbis exprimant, dicendo: Hispali apud Hispaniam. In Hispaniis civitate Hispali.

[30] Sic Ado, die XXV Julii. In Hispaniis civitate Barcinona. [quia non addunt, more suo, in Hispaniis:] VI Augusti, In Hispaniis civitate Compluto. 1 ejusdem, In Hispaniis civitate Cæsaraugusta. XXI Januarii, In Hispaniis civitate Tarracona. XXVII Octobris, In Hispaniis Abela civitate. Item XXIV Julii, atque iterum X Decembris, Apud Emeritam Hispaniæ civitatem. XIX Aprilis, Caucoliberi Hispaniæ. XXVII Junii, Cordubæ in Hispaniis. XVII Novembris, civitate Corduba in Hispaniis. Quibus exemplis abunde declaratur modus loquendi Martyrologorum, ubi agunt de civitatibus Hispaniæ. Quidni igitur etiam scripsissent, Matulæ apud Hispaniam; aut, In Hispaniis civitate Martula, aut quid simile; si putassent, civitatem illam in Hispania esse?

[31] Ex eodem argumento conficias, palæstram prædictorum martyrum Carpophori presbyteri & Abundii diaconi, [uti nec addunt, ad civitatem Hispolitanam.] apud civitatem Hispolitanam passorum, in Hispania quærendam non esse; quia non additur a Martyrologis, in Hispania. Neque etiam potest civitas Hispolitana accipi pro civitas Hispali aut Hispalensis. Patet ex Martyrologio Usuardi die X Decembris, ubi primam annuntiationem de SS. Carpophoro & Abundio sic orditur; Apud civitatem Hispolitanam … & continuo secundam de S. Eulalia virgine martyre, sic; In Hispania civitate Emerita … tertiam vero de S. Julia convirginali S. Eulaliæ, hoc modo; Eodem die apud præfatam urbem (videlicet Emeritam in Hispania) S. Juliæ &c. Si Usuardus hic, per civitatem Hispolitanam intelligeret Hispalensem in Hispania; utique non distinxisset ab illa, in sequenti annuntiatione, civitatem Cordubam per τὸ in Hispania: sed potius in prima scripsisset, Apud civitatem Hispolitanam in Hispania: & sequentem annuntiationem orsus fuisset per Ibidem, aut in eodem regno, civitate Emerita, passio S. Eulaliæ: quemadmodum in tertia annuntiatione dicit; Eodem die & apud præfatam urbem. Hæc mihi quidem manifeste significant, Usuardum de situ civitatis Hispolitanæ in Hispania ne cogitasse quidem.

[32] [Dexter eumdem scribendi modum male affectat.] Observaverit quoque illam Martyrologorum consuetudinem addendi civitatibus Hispaniæ expressionem istam In Hispaniis, Pseudodexter, dum, ut videretur antiquior esse, quam est, illorum loquendi modum studiosius affectat, quam per est, identidem addens civitatum Hispaniæ nominibus propriis nomen Hispaniæ; imo, sed minus prudenter, etiam nomen Lusitaniæ; qua tamen voce Usuardus & Ado abstinent, provinciam Lusitaniæ sub generali appellatione Hispania complexi. Exemplum affectationis nimiæ Dextri, habemus ad manum in elogio, quod texuit S. Brictio, ponens Martulam in Lusitania; præterquam quod ibidem affectet, plura Hispaniæ loca, antiquis Latinorum nominibus expressa, congerere. Adscribamus elogium ipsum:

[33] [Elogium ejus de Brictio,] Civitate Martula in Lusitania (ut ex Martyrologio constat Eusebii Cæsariensis, quod jussu Constantini Imperatoris ille composuit) S. Brictius (ut creditur) episcopus Eborensis: qui comprehensus a Marciano Lusitaniæ Præside, pro fidei confessione multa perpessus est: qui prædicavit etiam ad Castulonem prope fluvium Tagum, qui illam urbem præterfluit. Deinde rediens Segisamonem, Vaccæorum urbem, ubi prædicaverat prius & postmodum prædicavit; peragrataque tota ferme Hispania, Martulam reversus, a præfato judice comprehenditur. Deinde in equuleo torquetur: post in carcerem conjicitur: ac deinde suborto gravi per urbem terræ motu, pariete corruente Martianus deprimitur. Deinde S. Brictius a Petro (quidam putant) episcopo Bracarensi, & ab Angelo exhilaratus, a custodia publica educitur; longeque ac late per Bæticam, Lusitaniam & Terraconensem prædicans, ad suam urbem reversus, VII Idus Julii plenus dierum & sanctorum operum ad cælum victor commigrat: adstantesque confirmant, ejus animam, instar candidissimæ columbæ, pulcherrimis meritis locupletatam, evolasse. Ecce totum Dextri de Brictio elogium, amplius sane & distinctius, quam ullus habeat Martyrologorum, discrepansque plurimum a Brictii Actis apud Mombritium in SS. Carpophoro & Abundio. Pars ejus dimidia concordat cum Actis & Martyrologiis. Pars altera (quatenus Hispanica tangit) omnino discrepat; & ignota semper fuit omnibus, antequam Dextri Chronicon prodiit in publicum annis ab hinc circiter centum.

[34] [cum Adoniano collatum;] Finem imponamus commentario huic, repetendo hic textum Adonis (quamvis ejus, & reliquorum Martyrologia jam retulerimus supra in S. Brictio) ut propius ad manum sit & cognoscatur clarius, in quo elogium istius Martyrologi antiqui, discrepet a Dextrino. Sic habet Ado. In civitate Martulana, S. Brictii episcopi & confessoris, qui sub Judice Marciano, os lapide contusus est, & in equuleo crudelissime excruciatus, in Domini confessione perdurans, in carcerem trusus est. Nocte autem terræ motu gravi civitas concussa, inter alios plures etiam Martianum occidit. Et Christi confessor ab Angelo sancto & a beato Petro Apostolo visitarus, atque ad prædicandum Euangelium confortatus, magnas populorum credentium multitudines omnipotenti Deo lucrifaciens, quievit in pace. Cujus animam viderunt adstantes in specie columbæ niveæ cælo recipi. Hæc ipsa sic etiam leguntur apud Notkerum.

[35] Ex hoc Adonis elogio, cum Dextrino collato, facile observatu est, [differt in multis,] quid Pseudodexter in rem suam addiderit elogio suo, supra Martyrologia & Acta ipsa. Solus ille, collocat Martulam in Lusitania. Solus facit Brictium episcopum Eborensem; & Martianum Lusitaniæ Præsidem; & S. Petrum Apostolum interpretatur, S. Petrum episcopum Bracarensem esse. Addit quoque nominatim civitates & provincias Lusitaniæ Hispaniæque, ubi Brictius prædicaverit Euangelium, Castulonem prope fluvium Tagum; Segisamonem Vaccæorum; Bæticam, Lusitaniam, Terraconensem provinciam. Hæc si prius quam Martyrologia, & seculo V ineunte, conscripta fuerunt tam distincte; putatne Martyrologos antiquos, qui unam elogii Dextrini partem compendio complexi sunt; alteram, quæ ad Hispaniam & distinctam locorum notitiam, Martyrologis maxime necessariam, spectat, prætermissuros fuisse?

[36] Si dexeris, illos non habuisse elogium hoc Dextri, [& non est antiquum,] sed aliud quodpiam scriptum, in quo res Hispanicæ desiderabantur: bona dabis verba. Sed, quodnam illud scriptum a Dextrino diversum, si Dextrinum tam est antiquum? Neque enim prætendis, elogium Dextri & totum ejus Chronicon, eodem tempore, quo consarcinatum fuisse fingitur, latere cœpisse, & latuisse secula fere XII integra, sic ut nulli Martyrologorum, qui grandi Sanctorum numero inde Fastos suos augere potuissent, fuerit cognitum. Ego sane imaginor mihi, Chronicum Dextri, antiquius non esse, quam a tempore, quo prodiit per typos in lucem. Quod probare multis possem, sed non est hujus loci; quamvis tamen elogium, quo de loquimur, eo conferre aliquid argumenti possit. Qui hoc pluribus ostensum videre cupit, adeat Concilia Hispaniæ, a Cardinali d'Aguirre non ita pridem illustrata & edita Romæ: nec non Bibliothecam Hispanam Nicolai Antonii; legatque invectivas, quas illi in Dextrum torquent; & facile cognoscet, quam subdolus impostor Dexter ille fuerit. Qui tamen posterioribus Hispanorum scriptoribus multis pro oraculo habetur, ad ludibrium nationis suæ.

PARS TERTIA
De argumentis in favorem Hispanorum, pro & ex Pseudodextro allatis: deque translatione S. Abundii.

Varii varia scriptores Hispani conferunt, quibus sibi vendicent, tum sanctos Carpophorum presbyterum & Abundium diaconum, [Argumenta Tamayi pro Hispalensibus,] martyres; tum sanctum Brictium, episcopum confessorem: quos jam diximus, & probavimus ex Martyrologiis antiquis, spectare ad provinciam Italiæ Umbriam; atque inter XII Socios, e Syria advenas, numerari. Plerorumque, aliter scribentium, antesignanus est, Flavius Lucius Dexter, in Chronico suo omnimodæ historiæ, a Francisco Bivario Lugduni anno 1627 edito, atque amplis commentariis illustrato. Hunc Dextrum & Commentatorem ejus passim secutus, Joannes Tamayus Salazar, colligit inde & aliunde, quidquid potest; ad ostendendum, Carpophorum, Abundium & Brictium supradictos, Hispanorum Sanctos esse, & sua dicta veluti ex oraculo pronuntiat. Audiamus.

[38] [sumpta perperam a voce, Hispalitana,] Tomo 6 Martyrologii Hispanici die X Decembris pag. 450, sic incipit: Valde controversum est inter Hispalenses Hispaniæ & Spoletanos Umbriæ scriptores, circa verum locum palæstræ SS. Carpophori & Abundii martyrum: cui controversiæ ansam præbuit lectio varians in codicibus vetustis Martyrologiorum; quibus aliquando Hispalitani martyres, aliquando Spoletani nuncupantur. Diximus jam nos, in Martyrologiis antiquis non vocari Hispalitanos, sed Hispolitanos: & scriptoribus aliis ecclesiasticis illorum temporum potius Spolitanos quam Spoletanos fuisse nuncupatos: & utraque voce Spoletum Umbriæ significari.

[39] [ex Beda & Dextro,] Prosequitur Tamayus: Pro nostris Hispanis stant venerabilis Beda, hac clausula; Apud Hispalim civitatem, sanctorum martyrum Carpophori presbyteri & Abundii diaconi, qui &c. Jam negavimus, Bedam ipsum id scripsisse. Tum producit, præter Dextrum suum ejusque sequaces, qui nullius hic fidei sunt, silvam scriptorum aliorum, qui proximis hisce duobus seculis floruerunt; quorum antiquissimus, seculum Christi XIV non excedit. Quid hinc expectes, absque auctoritate probati auctoris, de veritate historiæ primorum Christi seculorum?

[40] [ex Actis & Baronio,] Tum inquit: Acta Carpophori & Abundii, ex nostris scriptoribus Hispanis dabimus. Nam quæ Mombritius & Ferrarius referunt, multa correctione digna; & apocrypha continere videntur. Ideo ea, & merito, respuit Cæsar Baronius, qui illis omissis, Hispalensium opinioni detulit. Non fida hæc interpretatio verborum Baronii, qui tantum concludit; suum non esse, expensis utriusque partis rationibus, definire; quorum potiora sint jura, & quibus causa adjudicanda sit, Umbrisne, an Hispanis: neutris quidquam deferens præ alteris.

[41] [ex Actis item, a Tamayo collectis,] Post hæc proponit Acta ex suis scriptoribus Hispanis, contemptis Actis, quæ apud Mombritium extant & conveniunt cum Actis XII Sociorum Syrorum; quia nempe nimis manifeste constituunt Sanctorum palæstram in Umbria & locum supplicii ibidem prope Fulginium. Qualia vero sunt quæ proponit? Collecta ex variis scriptoribus. Et hi scriptores, unde sua hauserunt? Ex ipsis Actis, quæ contemnit Tamayus, Mombritianis; prætermittentes nonnulla, quæ Italiæ tantum conveniunt, ac transferentes martyrii palæstram ex Umbria Hispalim. Gesta alia utrobique sunt eadem; iidem imperatores, Diocletianus & Maximianus; idem judex Martianus; eadem tormenta sæpe iterata; eadem mors, per abscissionem capitis.

[42] [ex loco depositionis] Post mortem porro, quid corporibus factum? Acta apud Mombritium dicunt: Erat in civitate Fulginea matrona quædam christianissima, Eustachia nomine; cui apparuit in somnis Angelus & dixit: Surge & vade in suburbana civitatis milliario uno, ad locum qui dicitur, Thanaritanum; & collige corpora Sanctorum, quæ ibidem inveneris; & condiens corpora aromatibus, digne ea sepulturæ trade. Quæ continuo somno surgens, ad locum, quem ei Angelus Domini demonstraverat, properavit; invenitque corpora sanctorum Carpophori sacerdotis & Abundii levitæ inhumata: collegitque quæ ea & magna cum reverentia sepulturæ tradidit. Ubi usque in præsentem diem restituitur cæcis visus, surdis auditus &c.

[43] Hæc Hispaniæ non favebant, nec habuerunt scriptores ejus alia de suo Carpophoro quæ substituerent. [sacrorum corporum,] Quapropter Tamayus sua generalibus terminis sic absolvit: Sanctorum corpora, a fidelibus collecta & humili loco sepulta sunt, donec ad honoratiorem translata, quieverunt ad usque Hispanicum excidium; quo a Christianis abscondita, ne in Saracenorum manus devenirent; adhuc latent. Lateant quoque Tamayi de suo Carpophoro scripta, donec corpora ejus & Abundii inveniantur Hispali, tunc forte aliquam habitura fidem. Atque altius lateat epitaphium utriusque, quod in codice suo Ms. Carminum, ait, inveniri; conditumque credit a Sabino, Carpophori in episcopatu successore. Mihi vero illud nihil antiquitatis sapit, & antiquum non esse, vel sola vox Divus, quæ bis ibi repetitur, commonstrat; sonabat illa istis temporibus aut deum gentilium aut imperatorem; numquam sanctum Martyrem Christianorum. Imo usus Ecclesiæ illa diu abstinuit in posteriore significatione; & Breviarium Romanum Sanctos suos numquam vocat Divos, nisi forte in uno alterove Officio recens ei additorum. Nempe postquam a duobus tribusve seculis resuscitari cœpit Latinitas, ejusque cultores vocem Divus a prisca significatione transtulerunt, minus recte, ad Sanctos nostros. Credidero igitur ego, totum Tamayi carminum codicem Ms. (alibi enim sæpe alia, veluti antiqua epitaphia, indidem promit æque insulsa) alterius Pseudodextri partum esse potius, quam epitaphium illud esse tam antiquum. Ipsum, tute lector, hic accipe, lege & judica de antiquitate ejus.

[44]

Carpophorus jacet isto almus sub marmore Præsul;
      Nec non & Abundi pignora sacra jacent. [ex epitaphio,]
Hispalis ipsa duos nutrivit Romula Divos,
      Ipsaque martyrio hos coronare vidit.
Præsidis angores sic sustulit Almus uterque,
      Omnia quod prorsus despicit ultro flagra:
Carceris hautquaquam potuit mœstitia, Divos
      Conturbare diu, cum Deus adstet eis.
Tandem, postque truces cruciatus, colla dederunt
      Mucroni, excelsus martyr uterque simul.
Corpora Christicolum cœtus sublata recondens
      In tumulo; tandem post venerata cluunt.

[45] Hactenus sua de Carpophoro & Abundio, quæ probatissima judicat, [ex Actis S. Brictii.] Tamayus; & subjungit eadem fiducia, quæ sequuntur: Quatenus ad oppositiones, ab Italis scriptoribus factas, circa locum palæstræ, jam ad amussim fecimus satis, cum de S. Brictio Eborensi, ad Myrtilim Lusitaniæ confessoris titulo venerato, egimus supra tom. 4 die IX Julii, pag. 100 & 101: ubi eruditus multa scitu digna ediscere poterit. Modestius quæso. Et ego ediscere cupio, sed veritatem, non nugas. Adeo locum citatum de Brictio; quia & is ad propositum hoc nostrum spectat. Lego scripta & probationes, quæ suadentur, inquit, ex receptissima sententia Hispanorum & pro se habent auctoritatem Flavii Dextri in Chronico. Sat legi. Dextri auctoritas, cui ceteri fere innituntur, nulla est, nisi mendax: & reliqua ibi dicta, satis jam refutata hic sunt. Pergamus ad potiora.

[46] De sepultura sacrorum corporum Carpophori & Abundii apud Fulginium in Italia, distinctior est relatio in Actis Mombritianis, quam sit ulla in scriptoribus Hispanis de sepultura Hispali in Hispania. Legitur quoque in illis, [Sepultura apud Fulginium, certior] usque in præsentem diem, quo conscripta fuerint Acta, ad sepulcrum illorum prope Fulginium patrari miracula: corpora vero, quæ Hispali condita fuisse dicuntur absque tam prisca auctoritate, [& probata ex translatione S. Abundii, inde facta.] quam sunt Acta Mombritiana; jam ab annis mille latent, omnibus ignota; uti fatetur Tamayus. Adde quod constet ex probis monumentis, corpus S. Abundii anno 850, aut forte sequente, Fulginio translatum fuisse ad monasterium Bercetanum in monte Bardone diœcesis Parmensis in Italia. Utri igitur loco Sancti isti potissimum adscribendi sunt, Hispaniæne an Italiæ? Atque ut ne dubites de veritate translationis memoratæ, juvabit ipsam ejus historiam ex duobus nostris Mss. subnectere. Alterum depromptum est ex Legendario membraneo Ms. D. Caroli Strozzi Senatoris Florentini n. 5, fol. 229 Alterum nescio, quo ex loco allatum. Ambo, inter se collata, comperio plane similia esse, nisi quod in posteriori paucula legantur, quæ desunt in priori; eaque his signis [] distinguam.

ACTA
Translationis S. Abundii Diac. Fulginio Bercetum facta an. DCCCL.
Ex Legendario Ms. Strozziano.

[Tiberio Abbati Bercetano] Temporibus invectissimorum Imperatorum a Ludovici & Lotharii fuit quidam venerabilis Abbas, Tyberius nomine, monasterii b Berceti, quod est situm in cacumine montis, cui nomen est Bardo c. Hic cum sui cœnobii ecclesiam, juxta quod necessitas commissæ sibi congregationis exigebat, aliquantulum in longum porrexisset, quæ prius erat modica, vel vix capiens fratrum collectam; placuit, ut sub altari ejusdem basilicæ, pararet congruum locum, quo poneretur corpus S. Moderanni d quod istic ad lævam altaris jacet humatum. Sed non prius viri ossa mutanda prædictus Abbas dignum statuit, quam hoc precibus a Domino peteret, utrum fieri deberet an non.

[2] [apparens S. Moderannus,] Assumptis ergo secum religiosis fratribus, jejuniis & obsecrationibus cœperunt voluntatem Dei & prædicti famuli Christi Moderanni quærere. Tertia autem nocte jam fatigato patre monasterii, & ex jejunio lasso, cum ad ostia ecclesiæ propter rem, quam quærebat, excubaret; apparuit ei, niveis indutus vestibus, ab ecclesia egrediens vir senex; qui cum egrederetur, Abbatem ita cœpit increpare; Quid est quod me tanto labore quæris? [negat suum corpus loco movendum,] Cur me non sinis? Abbas respondit. Quis es Domine, qui mihi talia tristibus verbis loqueris? Ego sum, inquit, Moderannus, quem tu quæris. Et Abbas respondit ei: Volebam, Domine, corpus tuum in locum, quem tibi paravi, transferre; [& debito ibi honore obsequium præbere;] ut apud Dominum pro meis erratibus pius intercessor existeres. Tunc ait illi S. Moderannus: Bona quidem est in te, o Frater, voluntas: sed mihi, scito, illum locum non esse concessum. Abundio autem martyri dabitur sarcophagus, quem pio amore parasti. Nam me urna propria dormientem servabit.

[3] His dictis evanuit; & Abbas a somno surrexit, vocatisque illico, quos petitionis suæ socios fecerat, [sed promittit corpus S. Abundii.] fratres: rem visam retulit, atque mœrens ait: Scio modo, quia non sumus accipere digni, quod quæsivimus indigni. Nam S. Abundium, de quo responsum accepi, apud urbem Romam cognovi esse humatum: nobis ergo Sergius Papa e Romanus nequaquam super hoc assensum præbebit. Tunc venerabilis pater cum fratribus, spe sua frustratus, desiderium habitum pene in oblivionem duxit [& monasterii sui solito more quotidianam cœpit agere curam.] Sed omnipotens Deus famulum suum nolens contristare, eique quod diu quæsierat, petitionis ejus effectum misericorditer volens largiri, licet non statim, postea tamen concessit.

[4] Igitur evoluto multo tempore contigit, eumdem Abbatem ad sedem regiam ire, [Illud ei in concilio Papiensi] quæ est urbis Papiæ; ubi tunc piissimus Imperator Lotharius jusserat Episcoporum Comitumque magnum venire conventum f, inter quos & Fulgineæ civitatis Dominicus g Episcopus affuit, qui reverendissimo Tyberio idem ante familiaritate conjunctus erat. [donatur ab Ep. Fulginate anno 850,] Igitur cum in unum venerabilium virorum venisset congregatio; illi, sicut moris est, alterutrum cœperunt interrogare, qualiter circa unumquemque res ageretur officii sui. Nam & cum præfatus Abbas venerabilem jam dictum Epispopum fraterno amore alloqueretur, inter cetera studuit interrogare, dicens: Rogo te, pater; narres mihi, si in tua diœcesi est alicujus sancti corpus humatum. Cui Episcopus ait: Etiam, plurima. Ad quam vocem Abbas, velut a somno surgens, vultu hilari dixit ad eum: Et qui sunt illi, quorum sancta membra habetis? Tunc memoratus Episcopus cœpit dicere; Habemus corpus S. Abundii, S. Carpophori h & aliorum, qui cum eis passi sunt. Quod audiens prædictus Abbas, gratias egit Deo in corde suo: quoniam quem per revelationem audierat sibi promissum, per Episcopum, loco quo esset, agnovit ostensum.

[5] Statim ergo cum multis precibus venerabilis Abbas cœpit rogare Episcopum, [paulo post traditur ac transfertur.] ut sancti martyris Abundii ossa veneranda sibi donaret, dicens ea se velle in monasterium suum transferre. Cui sine mora Episcopus assensit & postulata concessit. Ut autem sacer ille conventus disjunctus est, & vir Dei Tyberius ad monasterium rediit suum, sine mora parans, quæ in via erat necessaria, ad venerabilem Episcopum perrexit, & corpus prædicti martyris, ab eo tulit, atque ad monasterium honorifice, velut qui invenit spolia multa, exultans reportavit; recondens illud cum hymnis & laudibus sub altari Dei, in loco quem olim paraverat.

[6] Sed rem miram dicam, quod cum adducerentur reliquiæ sacri corporis, [Miracula tunc facta] illic accidit. Igitur cum prædictus Abbas ab urbe, in qua sacrum corpus accepit, inciperet proficisci, adhuc venerabili Dominico Episcopo secum posito, ecce subito illic quidam, ejusdem patris diaconus, in sindone munda sancta ossa in ulnis gestans, videt repente aforis in eadem sindone cincinnos sanguinis pendere, acsi eadem hora sanctus ille martyr gladio percussus fuisset: nullam tamen ad terram defluere vel modicam guttam. Servatur quoque hodie sindon illa, sacro cruore perfusa, velut tincta in sanguine, in eodem monasterio.

[7] [in energumena,] Cum deinde idem Pater egressus, monasterium attenderet, venit ad mœnia Lucæ, per quam urbem ei transitus erat: ubi cum aliquantulum quiesceret cum suis, ut vires reciperet, repente dæmoniaca sanctimonialis quædam adducta est, & appropiatis ad eam reliquiis Martyris, ab ea dæmon est expulsus; & gratias agens Deo, [in cæco,] quo venerat vincta, rediit mente soluta. Quidam etiam cæcus, fide plenus, accessit in via ad sancti Martyris corpus, & mox visu recepto, reversus est in domum suam, magnificans Deum. [in febricitante.] Illud vero non sileam, quoniam unus ex hominibus Patris ejusdem, cum in via febribus vexaretur, accessit ad vas, quo sancti Martyris membra ferebantur, sub quo paululum dormiens, ita sanus a somno surrexit, ac si hunc febres numquam tetigissent.

[8] [Transiens aquam, non madefit.] Decreverat autem idem Pater, ut usque ad monasterium, sacrum Sancti corpus in humeris fratres deportare cum hymnis debuissent: quod cum facerent, rogavit eumdem Patrem quidam, qui obviam eis occurrerat, ut sibi aliquantulum liceret ossa Martyris ferre: cui dum concessum fuisset, & jam ad quoddam flumen, cui nomen est i Ansar, pervenisset, illic ingressus vestitus, usque ad ilia alvei aquam habens, ita vestimenta ejus, qui undas per medias transierat, sicca & absque ullo humore apparuerunt, velut si aqua non tetigisset.

[9] [Femina, in Sanctum injuria, punitur,] Aliud refertur signum, quod factum est juxta monasterium Patris Tyberii, cum, sicut dixi, idem Pater studeret sanctum Dei Martyrem solennius transferre, transmisit nuntium ad fratres in cœnobio, per quem mandavit, ut nihil operis eo die agerent in agris, quo ipse ad monasterium erat venturus cum corpore sancto; sed neque ullus de hominibus illorum, quibus erat servitium impositum, ut labores fratrum colligerent & in monasterium reconderent. Nuntius igitur ad monasterium venit; impleta est jussio magistri; cui omnes fratres obviam cum vexillis & cereis exierunt, & ab eo Martyrem Domini susceperunt. Sed quædam femina rustica despexit patris fratrumque imperium. Hæc nec obviam sancto properavit corpori, nec ab opere agri manum retraxit: imo subsannans dixit. Quis est iste Sanctus, quem huc deferunt, ut propter eum opera mea relinquam? Hæc mihi veniant, si fecero.

[10] [& pœnitens curatur:] Necdum verbum compleverat, & jam atticuli manus, in mediam palmam defixi, ita obriguerunt, ut territa clamaret, heu misera illa! Nec valeret amplius operari, nec valeret extendere manum. Adducta est tunc ad sanctum Martyrem & ad venerabilem Patrem; quæ dum diu prostrata humo hærens, flens, & pectus pugnis percutiens, misera jaceret, promittens jurejurando Martyri, numquam se ultra violaturam dies solennes; tandem aliquando misertus est ejus venerabilis Pater, precepitque fratribus, ut pro ejus stultitia Deum precarentur, quatenus & ei daretur salus, quam perdiderat; & deinceps vitaret esse, quod fuerat. Fecerunt fratres quod jusserat Pater, & deinceps pristinæ reddita est sanitati.

[11] [item epilepticus.] Ventum est igitur cum corpore sacro ad monasterium, sed prius quam portam illius intrassent, epilepticus quidam sancto Martyri obviam inter cæteros, qui advenerant, occurrit, & statim sanus factus, choro Dominum laudavit junctus, & pro sanitate sua immensas cœpit reddere grates. Sit igitur Patri & Filio & Spiritui Sancto laus, gloria & jubilatio, per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Ludovicus pater & Lotharius filius, simul imperarunt usque ad annum 840; quo pater obiit die 20 Junii. Igitur jam antea Tiberius fuit abbas Berceti.

b Situs loci hic satis indicatur in monte Bardone, estque in diœcesi Parmensi versus Orientem.

c Tractus Apennini inter Galliam Cispadanam & Tusciam in ducatu Parmensi.

d Hujus Sancti memoriam aut nomen alibi nondum inveni. Siquis suppeditare possit, rem gratam nobis præstabit.

e Est hic Sergius secundus, electus anno 844; præsedit annos tres & paulo amplius.

f Habitus fuit conventus ille, sive, ut alii vocant, Concilium anno 850.

g Hunc scribit Ughellus in Episcopis Fulginatibus a Leone Papa quarto confirmatum fuisse anno 850. Quod si factum est, ut debuit, initio dicti anni; potuit concilio Papiensi interfuisse Episcopus.

h Hinc innotescit, Abundium illum, de quo hic agimus, esse Diaconum & fuisse socium S. Carpophori presbyteri.

i Ansar, aliis, Anser, Auser &c. ex Apennino monte, meridiem versus defluens, postquam Lucanam ditionem percurrit, in mare infunditur. Vulgo nunc dicitur Cerchio.

CAPUT VIII.
DE S. PROCULO DUODECIM SOCIORUM UNO, EJUSQUE HOMONYMIS ALIQUOT SANCTIS,
AC DUOBUS VALENTINIS INTERAMNÆ EPISCOPIS.

§ I. De tribus Proculis Interamnensibus, qui diebus XIV Februarii; XIV Aprilis, & 1 Decembris, inscripti Martyrologiis leguntur.

Proculi per Umbriam reliquamque Italiam plures recensentur sancti; & civitas Interamnensis sola, ternarium sibi eorumdem numerum vendicat apud Franciscum Angelonium in Historia Interamnate; Ludovicum Jacobillum tomo 1 Sanctorum Umbriæ; [Interamna tres numerat Proculos sanctos,] Philippum Ferrarium in Catalogo Sanctorum Italiæ: meminitque eorumdem etiam Martyrologium Romanum. Res admodum implicata est, ejusque tractatio multis exposita obtrectationibus; prosequenda tamen studio veritatis.

[2] Tres Proculos prædictos, claritatis simul & brevitatis causa, [Martyrologio Romano notos,] distinguemus inter se per tria Alphabeti elementa, A, B, C: per Proculum A, significaturi illum, qui in Martyrologio Romano ad diem XIV Februarii, cum sociis suis Ephebo atque Apollonio, subjungitur S. Valentino Interamnensium episcopo, cujus corpus, Romæ passi, ille cum prædictis Sociis, inde Interamnam detulit, ibique sepelivit. Per Proculum B, intelligam illum, cujus memoria in eodem Martyrologio Recolitur XIV Aprilis; & in aliis Martyrologiis antiquissimis etiam Socios habet Ephebum atque Apollonium & alios. Per proculum C, designabo illum, qui pariter in Romano aliisque reperitur, Kalendis Decembribus, tamquam episcopus & martyr, gladio Totilæ regis, abscisso capite coronatus.

[3] Possunt his addi adhuc Proculi duo, Bononiæ martyres; [quorum inde elogia proferuntur.] alter miles, tempore gentilium: alter episcopus, tempore Arianorum Italiæ regum, passi: quorum sacra corpora gloriatur se habere civitas ista; unoque & eodem die, primo Junii, annuum utriusque festum agit. Sed de his postea seorsim; nunc de Interamnensibus. Martyrologium Romanum de Proculo A sic loquitur XIV Februarii: Interamnæ, S. Valentini episcopi & martyris, qui … decollatus est Romæ jussu Placidi Urbis Præfecti. Ibidem sanctorum Proculi, Ephebi & Apollonii martyrum, qui cum ad corpus S. Valentini vigilias agerent, jussu Leontii consularis comprehensi, gladio cæsi sunt. De Proculo B die XIV Aprilis: Interamnæ S. Proculi episcopi & martyris. Item S. Domninæ, virginis & martyris, cum Sociis virginibus coronatæ. His alibi etiam alii junguntur Socii cum Ephebo atque Apollonio. De Proculo C, Kalendis Decembribus in editione Antverpiensi anni 1613 cum Notationibus Baronii, legitur: Interamnæ (in aliis editionibus, ante & post prædictum annum Antverpiæ curatis, constanter legitur, Narniæ) sancti Proculi episcopi & martyris, qui post multa egregia opera a Totila Gothorum rege jussus est decollari.

§ II. An Proculus A & Proculus B, una eademque, an diversæ personæ sint: & hic etiam episcopus.

[Proculus A martyr Interamnæ cum Ephebo & Apollonio] De Proculo A & condiscipulis ejus Ephebo atque Apollonio, una cum ipso, a S. Valentino Interamnensi episcopo, Romæ conversis, veteres quoque Martyrologi passim agunt; suntque in duplici classe. Alii, eorum meminerunt ad diem XIV Februarii, occasione S. Valentini episcopi Interamnensis, a quo conversi Romæ fuerunt, ejusque, ibidem paulo post martyrium passi, venerandum corpus inde transtulerunt Interamnam & ibi sepeliverunt. Iidem iterum die XIV Aprilis meminerunt saltem Proculi & Domninæ cum Sociis Interamnæ passorum. [in antiquis Martyrologiis recolitur] Hujus classis sunt, Beda vulgatus, Ado, Notkerus & multi recentiores. Alii, die XIV Februarii de S. Valentino prædicto egisse contenti, de discipulis ejus Proculo, Ephebo atque Apollonio, ibi tacent: sed die tantum XIV Aprilis eos referunt; & multi quidem Proculum solum cum nominata jam Domnina & Sociis: quidam ei præterea adjungunt condiscipulos Ephebum atque Apollonium: aliqui etiam alios addunt martyrii Socios. Atque hujus secundæ classis sunt S. Hieronymus, Usuardus, & sexcenta Usuardi variis in ecclesiis, descripta auctaque Martyrologia, Atrebatense, Antverpiense domus professæ nostræ, Remense, Danico-Franciscanum, Lovaniense, Ultrajectinum, Albergense, aliud Centulense S. Richarii, aliud in Alsatia auctum, duo item Parisiensia monasterii S. Germani; omnia Mss. & vetusta: in quibus die XIV Februarii nihil de Proculo aut Sociis ejus ullis.

[5] Auctores primæ classis, quatenus XIV Februarii de Proculo agunt, [die 14 Februarii,] præ oculis habuerunt Acta S. Valentini, magistri ejus; ex quibus huic amplum elogium texentes, multa de tribus discipulis admiscent. Elogium illud opportune huc adducetur ex Beda atque Adone, eadem sententia & iisdem propemodum verbis, ita scribentibus: Natale S. Valentini Interamnensis episcopi. Qui tentus a paganis, ac virgis cæsus, & post diuturnam cædem custodia mancipatus, cum superari non posset, mediæ noctis silentio ejectus de carcere, decollatus est jussu furiosi Placidi, Urbis Præfecti. Tunc (Ita continuant cœptum sermonem, tam Beda, quam Ado, prædicti ex antiquis ipsius Valentini Actis) Tunc Proculus, Ephybus, & Apollonius, discipuli ejus, transferentes corpus ejus ad suam ecclesiam Interamnæ urbis, noctu sepelierunt. Ubi cum quotidianis vigiliis incubarent, tenti a gentilibus, custodiæ sunt traditi, Consulare Leontio. Quos ille jussit noctis medio suis tribunalibus præsentari; & cum a fide revocari, nec blandimentis, nec minis, possent, jussit capite cædi. Qui non longe sunt a corpore S. Valentini sepulti.

[6] Iidem primæ classis Auctores, quatenus XIV Aprilis de Proculo agunt, [item 14 Aprilis.] æque ac tota classis secunda videntur antesignanum sequi S. Hieronymum; qui XIV Februarii, ubi de S. Valentino, Proculum & condiscipulos ejus non memorans; XIV Aprilis illos cum plurimis aliis sociis in vetustissimo Martyrologii sui apographo Epternacensi, cujus exemplum penes nos fuit Ms., atque inde impressum legi potest apud Florentinium pag. 435, sic enumerat: Interamnæ, Apolloni, Fevi, Optati, Saturnini, Macariæ, Corneliæ, Conditoris, Tituli, Proculi, Valentini, Producti, Livini, Domninæ virginis cum suis virginibus. Hæc, inquam, videntur fons esse, unde posteri utriusque classis scriptores, alii plura, alii pauciora nomina derivarunt in Martyrologia sua.

[7] Beda vulgatus, Ado, & multa Usuardi ecgrapha passim legunt XIV Aprillis: [cum aliis Sociis,] Interamnæ, S. Proculi martyris. Item S. Domnæ (aliis Domninæ) virginis, cum sociis virginibus coronatæ. Martyrologium Ms. Rhinoviense habet tantum Apollonium. Richenoviense; Apollonium, Proculum, Valentinum, Marciam. Augustanum S. Udalrici, & Parisiense Labbei; Proculum, Optatum, Corneliam. Barberinianum; Proculum, & Valentinum. Tamlachtense pervetus, ex Hibernia allatum, habet omnia fere nomina, quæ Hieronymus. Usuardus, Coloniæ anno 1490 aliquanto auctior impressus, ita legit: Interamnis, Beati Proculi, & Mephebii, & Apollonii martyrum, discipulorum S. Valentini episcopi & martyris, sub Consulari Hennutio decapitatorum. Item S. Domninæ virginis, cum virginibus coronatæ. Aliæ duæ Usuardi editiones, ibidem curatæ anno 1515 & 1522, postquam communem formulam, Interamnis, B. Proculi martyris. Item S. Domninæ cum suis virginibus coronatæ, recitarunt; continuo subjungunt: Item cum S. Proculo præfato, discipulo S. Valentini episcopi & martyris passi sunt Mephibius & Apollonius condiscipuli ejus, sub Consulari Hennucio. Mephibius Adoni ac Bedæ supra, est Ephybus; Baronio, Ephebus; aliis, Febus & Fevus. Hennutius, alibi Lucinius; Ferrario, Leonicus; plerumque, ex vita S. Valentini scribitur Leontius.

[8] Habemus ex præmissis binos Proculos, Ephebos atque Apollonios martyres Interamnæ, [atque iterum die 18 ejusdem:] unos quidem XIV Februarii, alteros XIV Aprilis, de quibus mox videbimus, an fuerint utrique etiam discipuli S. Valentini. Interim citatus Hieronymus tertios quoque commemorat eorumdem nominum martyres die XVIII Aprilis veluti Romæ passos, his verbis; Romæ, Eleuterii & Antiæ matris ejus; Parteni, Caloceri, Fevi, Proculi, Apollonii, Fortunati, Crispini, Expediti, Mappalici, Gagi. An hi quoque discipuli S. Valentini? In istum Hieronymi locum jam pridem commentati decessores nostri ad dictum diem XVIII Aprilis, subtimide rem agunt, non ausi affirmare, martyres, qui SS. Eleutherio atque Anthiæ matri ejus, ibi subjunguntur, una cum ipsis, aut eodem etiam loco ac die passos esse: quia de nonnullis, maxime de Apollonio & Calocero, merito, inquiunt, veremur, ne hic sit Brixiensis martyr; iste Romanus quidem, sed passus sub Commodo: de quibus hoc ipso die propriam venerationem habentibus, seorsim agitur. Quidni eodem merito non vereamur nos quoque, Febum, Proculum & Apollonium Eleutherio & Antiæ Socios dare; & eodem loco, id est Romæ, passos asserere? Cum nulla illorum memoria in horum Actis reperiatur; sciaturque, tres, eorumdem saltem nominum, martyres Interamnæ passos esse. Quid igitur ni possit putari, excidisse in textu nomina civitatum, & sic plerosque martyres perperam adscribi Romæ? Intellectu facilior res erit, si ante Calocerum ponatur, Brixiæ, & ante Febum, Interamnæ; sic ut saltem tres proxime sequentes, Febus, Proculus & Apollonius, ad illam civitatem referantur, si non & ceteri, qui sequuntur: & Calocerus referatur ad Brixiam, ubi revera illo die colitur talis nominis martyr. Per Apollonium ibi intelligere malunt Decessores nostri Senatorem Romanum & egregium Christianæ Religionis defensorem, eodem die Romæ quidem, sed alio anno, sub Commodo imperatore passum; quam adscribere eum societati Eleutherii ac Antiæ. Recte quidem illi: verumtamen id non impedit, quominus per idem nomen intelligi etiam possit Apollonius, Proculi & Ephebi condiscipulus; quandoquidem proxime cum iisdem ibi conjungitur.

[9] Mirum quidem videri possit ac mihi videtur; Proculum, Ephebum & Apollonium, XIV Aprilis Martyrologio Hieronymiano adscriptos, iterum eidem adscribi XVIII ejusdem mensis, [quia in martyrol. Hieronymiano sæpe repetuntur bis iidem Sancti.] si iidem sunt. Verum minuit admirationem Bollandus, dum in Præfatione generali pag. 47 col. 1 sub medium, examinans prædictum Hieronymi Martyrologium, vehementer dubitat, num, qui diversis diebus ibi referuntur, semper diversi sint Sancti: an non, qui cognomines videntur, præsertim simul plures, iidem fortasse sint, vel oscitante librario, vel variantibus in dierum serie codicibus, bis descripti; nisi quando aliis juncti Sociis sunt. Quod hoc ipso, quo de agimus, loco, potest accidisse, eoque facilius, quod plures cognomines, videlicet tres, simul repetantur; quodque alii, qui junguntur Socii, possint nihil cum illis commune habere, sed alio spectare. Putari quoque potest, quod sicut alii Sancti sæpenumero bis referuntur in iisdem Martyrologiis, etiam Romano; & Proculus, ab auctoribus primæ classis XIV Februarii notatus, repetitur XIV Aprilis, propter diversas causas; ita potest diversas habuisse causas Hieronymus, cur eumdem Proculum cum duobus condiscipulis, XIV Aprilis, atque iterum XVIII recoluerit. Puta, quod tres illi, cum aliquot aliis sociis ex multitudine Scholasticorum, per ipsos conversorum ad Christum; uti dicunt Acta S. Valentini, die XIV Aprilis vere passi fuerunt, quodque alii ex eadem multitudine fortassis quatriduo post martyrio similiter affecti sint; quibus die XVIII, ut Natali suo relatis, præfixerit denuo Hieronymus Proculum, Ephebum & Apollonium, tamquam illorum duces. Utut est, sufficit nobis in rem præsentem, nominatos modo tres Condiscipulos etiam Hieronymo in antiquissimo Martyrologio celebrari die XIV Aprilis.

[10] Ex præmissis facilis fit dicisio quæstionis propositæ, an Proculus A, [Proculi A & B videntur eadem esse persona.] XIV Februarii, & Proculus B, XIV Aprilis relati in Martyrologio Romano & aliis, eadem persona sint, nec ne. Esse enim, satis clare loquuntur Martyrologia producta, dum utroque die Proculum appellant, saltem aliqua, discipulum S. Valentini episcopi Interamnensis ac martyris; & condiscipulum SS. Ephebi atque Apollonii; cum iisque una martyrium sustinuisse dicunt Interamnæ, & quidem sub eodem Consulari, sive illum Leontium, sive Hennutium voces. Patet quoque ex iisdem Martyrologiis & ex Actis S. Valentini, Proculum illum, non fuisse episcopum, quia utrobique altum de episcopatu silentium. Neque vero ejus ætas, conditio, ac temporis a conversione usque ad martyrium brevitas, videntur tulisse; ut episcopus creari potuerit. Utpote qui juvenis, adhuc operam dabat Rhetoricæ aut Philosophiæ, quando Romæ conversus fuit ad Christum a S. Valentino; cujus corpus, non diu post martyrio defuncti, tulit Interamnam ac sepelivit; ibique ad ejus tumulum a medio fere Februario (ut nos putamus) usque ad medium Aprilem quotidie excubans, & ipse martyrio corronari meruit. Porro cur Proculus inter discipulos Valentini potius episcopus fuerit, quam Ephebus aut Apollonius? Et si fuit, cur per id non distinguitur ab ipsis?

[11] Interea diversos faciunt prædictos Proculos A & B, [Aliter opinatur Baronius,] Jacobillus, Angelonius, Ferrarius, Ughellus. Dubitat Baronius, in hunc diei XIV Aprilis textum, Interamnæ, S. Proculi episcopi & martyris, ita commentatus: Diversus hic videtur ab illo Proculo, de quo supra XVI Kal. Martii, de quo in rebus gestis S. Valentini, Mart. episcopi Interamnensis. Extant apud Surium tomo 1, XIV Februarii. De hoc autem vide Petrum in Catalogo lib. 1 cap. 15, ubi ponitur passus sub Totila. Quod si verum est; [& Proculum B episcopum facit] duos Valentinos episcopos Interamnenses, duos itidem Proculos dare oportet. Nam alter Valentinus passus reperitur temporibus gentilium Imperatorum, ut ex ejus Actis constat; in quibus de Proculo & sociis mentio habetur.

[12] Certius affirmare potuisset Baronius, diversos esse Proculos A & B prædictos, si animum advertisset ad dignitatem episcopalem, qua alterum ornat Martyrologium Romanum in citato ejus textu; alterum non item. Et sane constat e S. Valentini Vita, & iis, quæ modo disputavimus, Proculum A, Valentini discipulum, non fuisse episcopum. Si igitur Proculus B monstretur episcopus fuisse; fuerunt utique diversi.

[13] [ex male applicatis ei Actis alterius Proculi,] Verum auctoritas Petri, a Baronio allegata, ad probandum Proculi B episcopatum, & utrïusque diversitatem; frustranea est. Loco namque citato non agit Petrus de Proculo alterutro prædictorum, qui leguntur in Martyrologio diebus XIV Februarii & XIV Aprilis; sed de tertio quodam, ab illis diversissimo, cujus passio agitur die Kalendarum Decembris, ut ipse Petrus notat; cujusque natalis etiam recensetur iisdem Kalendis in Martyrologio Romano, tamquam sub Totila Arianorum rege passi. Hunc a nobis Proculum C nominandum diximus, putamusque eumdem esse, de quo supra in Actis Sociorum XII. De Proculi B episcopatu nihil se novisse fatetur Petrus; dum ait, nihil se de Sancto illo uspiam reperisse præter hæc: Proculus martyr & Donina virgo, cum sociis virginibus, die XVIII Kalendas Maii Interamnis passi sunt. Ita cap. ultimo Catalogi, quod est de Sanctis pluribus, quorum sola nomina & dies festivi inveniuntur, num. 121. Nulla ibi mentio de episcopatu hujus Proculi B, [qui Episcopus fuit, non ille,] nec illius meminerunt ulla Martyrologia, nisi forte post Romanum ex correctione Gregoriana impressum Antverpiæ anno 1586, in quo nondum notus fuit episcopatus Proculi B. Vetustiora omnia Martyrologia clamant, episcopum non fuisse, dum de episcopatu ejus omnino silent, ac tantummodo martyrii meminerunt. Sic & Beda vulgatus, & Ado, & Notkerus, aliud de ipso non habent, quam, Interamnæ S. Proculi martyris.

[14] [& utrumque inde confundit.] Alium ab hoc Proculum, nempe C, Interamnæ coli die 1 Decembris, jam diximus, qui & Martyr fuit & episcopus appellatur a multis, cujus gesta apud Petrum in Catalogo lib. 1 cap. 15 leguntur; quæ uti Baronium in Notationibus ad diem XIV Aprilis induxerunt in errorem, sic ut eadem gesta, quæ sunt propria Proculo C, applicuerit ibi Proculo B; ita potest ibidem errore consimili in textum Martyrologii illatus fuisse ex iisdem gestis, titulus episcopi, jam olim attributus Proculo C, non item Proculo B. Supra descriptam dedimus Notationem Baronii, qua Proculum B distinguit a Proculo A, S. Valentini, quem primum nominis istius episcopum suum nunc vocant Interamnenses, discipulo: qua item illum confundit cum Proculo C; dum lectorem ad diem XIV Aprilis jubet videre Petrum in Catalogo lib. 1 cap. 15, qui ibi proponit Acta Proculi C, uti dictum est, sub Totila passi; e quibus nihil derivari ad Proculum B potest præter novam confusionem; qualis necessario inducenda est, quando res gestæ singulares unius Sancti, inconsiderate applicantur alteri, qui nihil simile aliunde scitur operatus esse. Sic enim Proculus B, qui nobis idem est cum Proculo A, quique temporibus gentilium Imperatorum XIV Aprilis Interamnæ martyr obiit; dicendus erit venisse e Syria Romam tempore Justini Imperatoris; ordinationem episcopalem accepisse a S. Valentino II, quem nunc vocant; martyrium consummasse sub Totila Rege, idque Bononiæ die 1 Decembris. Hæc enim omnia & plura alia leguntur in Actis Proculi C apud Petrum in Catalogo, uti videbimus infra.

[15] Jam vero illi, qui eumdem Proculum B, XIV Aprilis in Martyrologio Romano relatum, [Non sunt diversi, quamvis diversis diebus legantur in martyrol.] non solum faciunt episcopum, verum etiam omnino diversum hominem a Proculo A, qui XIV Februarii memoratur sepelivisse magistrum suum Valentinum; dicant mihi velim, quo argumento diversum faciant. Quia leguntur diversis diebus in Martyrologiis plerisque? Id quoque multoties fit de uno eodemque Sancto in Martyrologio Romano: nec potest distinctionem personæ inferre iterata nominis repetitio, quando illa fit alias ob causas, puta ob natalem diem, ob ordinationem episcopalem, ob translationem corporis, ob connexionem quoque, quam habent cum aliis Sanctis. Sic Proculus quoque ab omnibus, supra allatis, inseritur Martyrologiis die XIV Aprilis, tamquam natali ejus, hausto, ut opinor, ex S. Hieronymo. In vita enim S. Valentini, natalis ejus seu martyrii dies, non exprimitur, quamvis martyrii modus & locus indicetur. In paucioribus vero Martyrologiis idem Proculus refertur etiam die XIV Februarii, non tamen ut natali ejus; sed occasione S. Valentini, eo quod corpus ejus Roma transtulit Interamnam; ibique deposuit.

[16] Quod in Martyrologii Romani posterioribus aliquot editionibus Proculus B nominetur episcopus, [nec dies 14 Febr. est alterutrius Proculi natalis.] quod non fuit Proculus A, insinuavi jam ex alienis ab ipso Actis profectum esse; atque adeo ut cum Baronio ad annum 303 num. 122, loquar, in Martyrologium illud, errore alicujus, irrepsit nomen episcopi. Certe a vetustioribus omnibus etiam Romanis ab est. Simili errore, eodem irrepserit ad diem XIV Februarii in S. Valentino episcopo, particula, Ibidem; hoc modo. Ibidem, Sanctorum Proculi, Ephebi & Apollonii martyrum &c. quod planissime significat, ibidem loci, Interamnæ, & veluti eodem die XIV Februarii sanctos Valentini discipulos martyrio defunctos esse; quo magister suus. Quod fieri non potuit, cum ipsimet illum sepelierint, & sepultum quotidianis vigiliis honoraverint. Abest quoque particula Ibidem ab omnibus aliis Martyrologiis antiquioribus; quæ XIV Februarii in eodem Valentino vel non meminerunt Proculi & condiscipulorum ejus, vel ad illos transeunt per particulam tunc; ut non otiose animadversum volui supra in adducto ex Beda & Adone elogio. Particula autem illa non significat ibi, tunc, id est XIV Februarii passum aut coli Proculum cum condiscipulis suis; sed corpus magistri sui tunc, sive paulo post martyrium ejus, transtulisse Interamnam, ibique sepelivisse; deinceps quotidianis ad sepulcrum vigiliis excubuisse; denique captum post aliquod tempus ac cæsum, prope a magistro sepulturam obtinuisse.

[17] Dices porro, in plerisque Martyrologiis non adjungi Proculo B XIV Aprilis condiscipulos Ephebum & Apollonium, [Proculus B habet etiam Socios,] uti adjunguntur XIV Februarii. Attamen etiam XIV Aprilis adjunguntur in aliquibus, atque in ipso etiam Hieronymiano, omnium primario, de quo iterum scribit in Præfatione citata Bollandus pag. 46 col. 2, quod plurima in eo invenit, ignorata aliis, Sanctorum nomina; quodque observavit, ubi vulgata martyrologia, uno alterove commemorato martyre, addunt, cum Sociis (imo etiam ubi id non addunt) Socios sæpenumero recenseri in Hieromymiano. Quod ibi allatis exemptis confirmat Bollandus, & in casu quoque præsenti factum fuerit; dum ex turba martyrum, quos Hieronymus XIV Aprilis nominatim recenset, sequaces ejus major pars, unius tantum viri, Proculi; & unius feminæ, Domninæ, nomina producunt; reliquos Socios sub addita hac clausula, cum Sociis virginibus, quæ etiam viros designare potest, complexi. Sed iterum dices, quod tres tantum discipuli S. Valentini nominentur XIV Februarii, XIV vero Aprilis plures quoque alii utriusque sexus annumerentur apud Hieronymum. [& plures, quam Proculus A;] Recte illa quidem: verum tamen non officiunt, quo minus Proculi, utroque die nominati (idem puta de Ephebis & Apolloniis) eadem persona sint. Nominantur XIV Februarii tantum tres illi in Martyrologiis, quia etiam in Actis S. Valentini, e quibus elogium, quod habent Martyrologia, desumptum diximus, iidem tres tantum leguntur cum corpore magistri sui Interamnam venisse, ibique mortem simul oppetiisse. Interea possunt & alii adfuisse Socii, quorum nomina in Actis S. Valentini silentur, quia tantopere ad Valentinum non spectabant, sed potius fuerint discipuli ipsorum trium discipulorum ejus, quia per illos ad fidem conversi.

[18] [non tamen ideo ab hoc diversus,] Lego enim in Actis sæpe citatis S. Valentini num. 10, quod per Proculum, Ephebum atque Apollonium, qui Cratonis oratoris Romæ auditores fuerant ante conversionem suam, conversa multitudo aliorum Scholasticorum confluxit ad Christum, interque illos Abundius Præfecti Urbis filius; qui debet tres condiscipulos, quando magistri sui corpus Interamnam tulerunt, aut comitatus aut secutus fuisse; utpote qui eosdem, non diu post, martyrio Interamnæ perfunctos, non longe a corpore S. Valentini tumulasse, ibidem legitur. Hujus autem exemplo, aut etiam in comitatu, verosimile est, alios quoque e multitudine Scholasticorum, cum Abundio conversorum, Interamnam venisse, ac tribus Condiscipulis ibi adhærentes, cum iisdem captos cæsosque pro Christo fuisse, licet eorum nomina nec in Actis Valentini atque ideo nec in elogio Bedæ & Adonis exprimantur. Possunt etiam Interamnæ ab iisdem Condiscipulis, aut antea a S. Valentino episcopo plures conversi fuisse tam feminæ quam viri, e quibus aliqui cum Condiscipulis aut sub idem tempus martyrium subierint. Certo jam tum multos e populo Interamnensi amatores habebant tres Condiscipuli, ut testantur Acta S. Valentini. Quid ni & fuerint in illis, qui parati fuerint cum his & in carcerem & in mortem ire pro Christo, ac reipsa iverint?

[19] [nec etiam ideo,] Si quis præterea ad arguendam diversitatem inter Proculum A & Proculum B, provocet ad scripta Henschenii, qui de SS. Proculo, Ephebo, atque Apollonio tractat duobus diversis locis, videlicet XVI Februarii & XIV Aprilis, & primo loco nullum eis dat Socium martyrii, secundo autem dat plures; & utrobique res plane diversas de iis commemorat: quæ diversitatem quoque personarum videntur innuere. Ita est, nisi aliter declaret ipse scriptor, aut ratio indicetur, cur hic de iisdem agatur.

[20] [quod Henschenius diversis diebus] Tractat Henschenius seorsim de tribus prædictis Sanctis die XVI Februarii, quo præcipua celebritate coluntur Interamnæ, eodemque die commemorantur a Ferrario in Catalogo Sanctorum generali, & Acta eorum describuntur in Catalogo Sanctorum Italiæ, nec non a Jacobillo tomo 1 pag. 256. Qui dies ideo assignatus fuit eorum cultui ab Interamnensibus, & in civitate totaque diœcesi celebratur ritu Officii duplicis, propterea quod dies XIV Februarii ob solennitatem S. Valentini, præcipui Interamnæ Patroni, quo alioquin & ipsi in Martyrologio Romano nominantur, impeditus sit. Ita innuunt citati Ferrarius & Jacobillus. Ob simile impedimentum opinor, nec die XV illos coli: quia tunc, ut scribit idem Jacobillus, Clerus civitatis ac diœcesis Interamnensis festum ritu duplicis agit Sanctæ Agapes (sive ut Ferrarius scrupulose mavult legi Agapis, per tertiam declinandi formam) virginis & martyris, quam populus, ut suam protectricem veneratur.

[21] Hisce Henschenio cognitis, lectisque SS. Proculi, [diversa de illis scribat,] Ephebi atque Apollonii nominibus in Romano aliisque Martyrologiis antiquis die XIV Februarii, cum nondum progressus esset in opere suo ad illustrandum Aprilem, ex quo verum martyrii natalem didicisset, ac postea didicit; quid potuit circumspectius facere, quam illo die legenda proponere prædictorum trium Sanctorum martyrum gesta, quo sciebat, illos solenniter coli, & ab aliis quoque scriptoribus celebrari. Proposuit igitur illa, die XVI Februarii, ex Actis S. Valentini, eorumdem magistri, collecta; additis nonnullis ex Jacobillo de inventione corporum, quæ contigit anno 1605, in duabus plumbeis arcis, quarum altera alteri superposita erat, & superior quidem continebat S. Valentini; inferior vero, trium discipulorum corpora, primum ad Cathedralem intra urbem ecclesiam, deinde ad novam S. Valentini, quæ Patribus Carmelitis excalceatis ædificabatur, translata; ut ibi legi potest.

[22] Cum vero post aliquot annos ad illustrandum Aprilem accessit, [supplens secundo loco;] comperitque in pluribus Martyrologiis Mss. & impressis ad diem XIV istius mensis agi de S. Proculo, Interamnensi Martyre, & in multis etiam antiquissimis, ei adjungi Ephebum & Apollonium, aliosque martyrii Socios, in aliis plures, in aliis pauciores, ut apud ipsum illic videre est, debuit ibi necessario tractare saltem de Sociis, quorum eatenus mentio non erat facta; nec potuit, quin simul de tribus prædictis condiscipulis, per quos reliqua multitudo putatur ad Christum conversa fuisse, denuo ageret; ac omnium nomina, etiam in titulo, conjuncta proponeret. Atque ideo, prætermissis trium gestis, quæ ad diem XVI Februarii jam dederat; reliqua, quæ desiderari adhuc poterant & pleraque toti turbæ communia sunt, hic exposuit; recte memor; se ex Actis S. Valentini a quo Apollonius, Ephebus & Proculus conversi fuerunt, horum Acta dedisse XVI Februarii; quando solenni Officio in ecclesia Interamnensi coluntur.

[23] Arbitratur quoque (quod mihi certum videtur) duobus, [quod priori deerat.] non amplius, post martyrium S. Valentini mensibus, die XIV Aprilis occisos fuisse, eodem quo ipse anno, sive is fuerit 272, sive 273, sive alius: utpote qui adhuc ad sepulcrum ejus quotidianis vigiliis in Dei laudibus permanebant (uti docent Acta S. Valentini) quando tenti a gentilibus, & custodiæ traditi fuerunt. Ex hoc tantillo spatio, quod inter martyrium magistri & discipulorum, paulo ante mortem illius, veram fidem amplexorum intercessit, & ex silentio citatorum Actorum confirmatur etiam, Proculum non fuisse episcopum, nedum Valentino in Sede Interamnensi successisse, ut supra jam diximus. Hunc igitur Proculum, diebus XIV Februarii & XIV Aprilis Martyrologiis inscriptum, S. Valentini discipulum, Ephebi & Apollonii condiscipulum, unum, non duos; martyrem, non episcopum; sibi certo vendicare possunt Interamnenses.

§ III. De Proculo, C, fueritne presbyter tantum, an etiam episcopus: &, si episcopus, fueritne Narniensis, Interamnensis, aut Bononiensis.

[Martyrologia Proculum C, die 1 Dec. inscriptum.] Superiori paragrapho deduximus, quis & qualis sit, & quo aut quibus diebus referatur, Proculus Interamnensis in Martyrologiis. Nunc transeundum est ad Proculum C, qui Kalendis Decembribus inscribitur; videndumque, quis & qualis ille sit Proculus C, qui cum e Syria in Italiam venisse dicatur, ad hunc tractatum de XII Sociis Syris in Umbriam advenis, propius spectat, quam Proculus A & Proculus B. Diximus jam inscribi Martyrologio Romano Kalendis Decembribus his verbis; Narniæ S. Proculi episcopi & martyris, qui post multa egregia opera, a Totila Gothorum rege jussus est decollari. Notavimus quoque, in omnibus ejus editionibus, Antverpiæ in Officina Plantiniana curatis, legi, Narniæ; præterquam in editione anni 1613; quæ est in grandi follio, curata ab Heriberto Rosweydo, in qua pro Narniæ, legitur in textu: Interamnæ: & Rosweydus in margine annotavit, al. Narniæ, prout in prioribus editionibus legebatur in textu: atque iterum lectum est in aliis editionibus postea secutis.

[25] [alia vocant presbyterum tantum,] Martyrologi antiqui, alii hunc Proculum faciunt presbyterum, alii martyrem, alii etiam episcopum. Rursum sunt qui eum adscribunt Narniæ, sunt qui Interamnæ, sunt qui Bononiæ. Hinc mira confusio. Quæ ut minuatur, propono codices Usuardinos triplici in classe, adscriptis singulorum verbis ex Kalendis Decembribus. Usuardus noster, nuper a variorum additamentis purgatus, atque ad primævam ejus lectionem, quantum fieri potuit, reductus; sic die citato habet: Civitate Narnia, sancti Proculi presbyteri. Hæc ipsa totidem verbis leguntur in aliis Usuardi codicibus Mss. Puta, in vetustissimo, qui Parisiis servatur in monasterio S. Germani de Pratis, existimatus a Mabilione scriptus fuisse vivente adhuc Carolo Calvo, sub quo & Usuardum vixisse & scripsisse constat. Alter codex est Altempsianus, Romæ inventus, in Anglia conscriptus. Tertius, veteris Cartusiæ Montis Dei in Belgio. Quartus, ecclesiæ Tornacensis. Quintus, Ultrajectinæ. Et hi codices aliis fere vetustiores sunt. Eumdem tenorem servant vetustiores, typis editi; Parisiis, anno 1496 & 1536; Coloniæ anno 1515 & 1521; præter tres Molani editiones, eodem seculo factas. Et hæc quidem omnia Martyrologia Proculum die 1 Decembris adscribunt Narniæ, ac tantum appellant presbyterum.

[26] [alia tantum martyrem,] Altera classis eadem recitat verba, præterquam quod non presbyterum, sed simpliciter martyrem vocet Proculum, hoc modo: Civitate Narnia, sancti Proculi martyris. In hac sunt codices nostri Mss. unus ecclesiæ Ultrajectinæ, a supra nominato diversus: alter Bruxellensis S. Gudilæ: tertius Lovaniensis: quartus Danico-Franciscanus: item Leidensis; Albergensis, & vetus Prædicatorum: nec non impressi alii, Coloniæ & Lubeca anno 1490; rursus Coloniæ 1498; Parisiis 1521.

[27] Tertiæ classis pauciores sunt codices Mss. qui diem quidem natalem Proculi similiter celebrant Kalendis Decembribus, [alia episcopum & martyrem;] sed de natali loco dubitare videntur, sitne Narnia, an vero Interamna; dum utramque civitatem nominant, interposita particula sive: in iisque & hoc notari meretur, quod ipsi soli inter omnes Martyrologiorum codices Mss. quos vidi, Proculum vocent episcopum & martyrem. Sic habet codex Vaticanus S. Petri: Kal. Dec. Interamnæ sive Narniis, sancti Proculi episcopi & martyris. Sic codex S. Cyriaci, quem Baronius in suis ad 1 Decembris notationibus reputat pro omnium vetustissimo; nisi quod Narnis scribat, pro Narniis. Sic & codex Casinensis, litteris Longobardicis antiquis conscriptus, quem habemus collatum cum alio minus antiquo Altempsiano ejusdem fere tenoris. Initium tamen annuntiationis ibi corrupte legitur hoc modo: Kal. Dec. Interamnæ severannis, natalis sancti Proculi episcopi & martyris. Ubi τὸ Severannis corrigendum per sive Narnis: uti & corrigendum in Actis nostris die 1 Junii pag. 50 litt. A, ubi de S. Proculo milite, Majoribus nostris eadem vox Severannis obrepsit.

[28] Horum tertiæ classis codicum, aut saltem unius, [uti & Romanum aliquando ipsum appellavit.] S Cyriaci, quo Baronium crebro usum fuisse dixi, auctoritate, accesserit Proculo C etiam in Martyrologio Romano, sub Gregorio XIII reformato, titulus episcopi; quem paulo ante ei dederant quoque Felicius & Galesinius anno 1577 & sequente impressi. Martyrologium vero Germanica lingua, Petro Canisio cooperante, editum Dilingæ anno 1573, titulum istum nondum habuit; at in nova editione anni 1599 illum pariter accepit, verosimiliter ex Romano tunc correcto. Neque tantum episcopalem dignitatem cum palma martyrii tribuunt Proculo huic Martyrologia impressa, proxime citata; sed elogium quoque, alia brevius, alia prolixius, subnectunt; in eoque exprimunt tempus martyrii (quo codices Mss. abstinent) sub Totila Gothorum rege: atque uni tantum civitati tribuunt Natalem ejus, videlicet Narniæ, nulla mentione facta Interamnæ; præter Romanum, quod in variis editionibus subinde variavit, uti jam notavi: ejusque verba allegavi supra.

[29] Duo jam de Proculo hoc, ex unanimi Martyrologiorum consensu, [Nihilo certiora possunt erui ex Actis.] asserta habemus, videlicet; diem ejus natalem celebrari Kalendis Decembribus, locum vero natalem Narniam esse. Non idem consensus est de presbyteratu, de episcopatu, de martyrio. Ex Actis omnibus, quæ circumferuntur nihilo certius definiri quid potest. Ex Actis enim XII Sociorum tantummodo habetur, quod fuerit presbyter. Acta apud Petrum de Natalibus faciunt episcopum & martyrem: episcopum quidem, non Interamnensem sed Lazanensem; martyrem vero Bononiæ coronatum sub rege Gothorum Totila. Acta apud S. Antoninum, Tit. 24. Cap. 13 § 3, sic legunt: Interea B. Valentino, qui Proculum antea presbyterum ordinaverat, martyrio coronato; sanctus Proculus in antistitem Iterannis (rectius Theramnes) consecratur. Quæ in Actis apud Petrum Calo leguntur: Interea B. Valentinus præfatus, apud Urbem martyrio coronatus est; cujus loco beatus Proculus succedens, signa multa & prodigia faciebat. Acta ejusdem Proculi apud Mombritium in SS. Carpophoro & Abundio; majorem sacerdotali dignitatem ei non tribuunt; ac de genere mortis nihil habent. Neque igitur ex Actis illis quidquam certi potest erui de Proculi episcopatu, nedum de Interamnensi determinate. Ut non dicam, Acta illa omnia & singula esse talia, ut iis neque in his, neque in aliis, credi per se quidquam possit.

[30] [Sedes episcopalis Proculi hujus,] Baronius de hujus Proculi C dignitate episcopali minus dubitare videtur, quam de episcopatus loco, codici suo S. Cyriaci præfisus. Productis namque in Notationibus ad Kal. Decembres ex illo codice verbis, nuper a nobis quoque allatis, Interamne, sive Narnis, natalis S. Proculi episcopi & martyris, subdit: quæ quidem duplex lectio, Interamne, sive Narnis, ambiguitatem de ea re tunc fuisse, [aliquibus dubia,] significat. Si etenim assentimur Petro in Catalogo lib. 1 cap. 15; Interamnensem fuisse episcopum, affirmare oportet: sed cum miscet eum cum S. Valentino episcopo & martyre, cum alio Proculo Interamnensi eum confundere videtur, de quo supra XVIII Kalend. Maii. De Proculo Narniensi mentio habetur in Actis Abundii & Carpophori apud Mombritium tomo 1. Sed ea erroribus scatent.

[31] [non potest definiri] Ita quidem Baronius, sed ambiguitatem de loco episcopatus Proculi non minuit; neque auctoritas Actorum ejus apud Petrum loco Catalogi indicato, tanta est, ut propterea episcopus Interamnensis appellari debeat, aut etiam possit. Quin imo ex iisdem Actis, si quid habent auctoritatis, disci poterit, episcopum non fuisse Interamnensem, sed Lazanensem, uti jam diximus: utque id oculis videas propriis, Acta ista, quia prolixa non sunt, & paucis Catalogus Petri ad manum est, hic accipe ex lib. 1 cap. 15.

[32] [ex Catalogo Petri de Natalibus,] Proculus episcopus & martyr, de Syria veniens Romam tempore Justini Imperatoris; totamque Romanam provinciam discurrens, Christum prædicabat, miraculis & vita refulgens: quem S. Valentinus episcopus Interamnensis constituit sacerdotem. Et dum die quadam celebraret, præsente prædicto episcopo, Angelus Domini acceptum de altari calicem, in aëra, videntibus omnibus, sublevavit, & deinde in altari reposuit, sanguine consecrato. Sanctus autem presbyter de mandato Angeli, sanguinem consecratum libavit. Deinde propter persecutionem paganorum fugit de Tyro sive Interamno cum episcopo Valentino: & veniens ad civitatem Nequinam, a gentilibus Gothis tentus & verberibus afflictus atque in carcerem missus est: sed per Angelum eductus, venit Lazanum; ubi a S. Valentino, per martyrium assumpto, constitutus episcopus, totam civitatem, utique Lazanensem, per multa miracula convertit ad Christum.

[33] [qui ipsum non facit episcopum Interamnensem.] Deinde veniens Spoletum, Christum prædicavit: inde, a Deo monitus, persecutionem fugiens, venit Bononiam; ubi Theodori filiam, quæ manum habebat aridam, sanavit; & patrem cum filia convertit ad fidem; & filium Heroniani a dæmonio liberavit. Et post multorum conversionem, a Totila rege Gothorum captus, ablatis sibi binis loris a tergo, decollatus est, & juxta civitatem humatus: ubi processu temporis puer mortuus, juxta ipsum sepultus, revixit. Tuncque corpus ipsius integrum repertum, honorifice levatum est. Hujus passio agitur die Kalendarum Decembris. Nullus hic apex est, qui, prout Acta jacent, suadeat, Proculum a Valentino creatum fuisse episcopum Interamnensem.

[34] Jam vero Acta ipsa quantam mereantur fidem, monstrabunt paulo post Annotationes nostræ in alia ejusdem Proculi prolixiora Acta, [Neque vero Baronius facit talem absolute,] quorum illa compendium sunt. Baronius Acta ista citat ad XIV Aprilis, ubi de Proculo B; atque iterum ad 1 Decembris, ubi de Proculo C; opinatus, utrobique de eodem agi: quod tamen a vero alienum est; essetque, tametsi non monstrassemus, Proculum B eumdem esse cum Proculo A, discipulo S. Valentini episcopi, seculo tertio martyrium passi. Interim ex illis ad XIV Aprilis concludit, duos Valentinos episcopos Interamnenses, duos itidem Proculos dari oportere: ad primum vero Decembris indidem infert, Proculum C, Interamnensem fuisse episcopum: neutro tamen loco ausus est absolute loqui, sed sub conditione tantum, quæ huic utrobique æquivalet propositioni, si vera sunt Acta, a Petro relata; & sic ipso loquendi modo subindicat, non multum se iis tribuere fidei.

[35] Idem mox etiam apertius ostendit Baronius, dum arguit Acta, [sed tantum sub conditione.] quod Proculum C, ut ipse putat Interamnensem; ut ego modo monstravi, Lazanensem, confundant cum alio Proculo Interamnensi, de quo, ait, actum est supra, XVIII Kal. Maii; qui nobis est Proculus B, quamvis revera id Acta non faciant, soli convenientia, ut patet, Proculo C. Quod enim misceant Proculum hunc cum S. Valentino episcopo & martyre, de quo leguntur apud nos Acta propria, die XIV Februarii, non probat, quod confundat Proculum C cum Proculo B, sed potius cum Proculo A, de quo in Actis Valentini jam dicti, memoria habetur; non de Proculo B, in sententia Baronii, Proculum A & B inter se diversos esse opinantis, illo ipso loco, videlicet in Notatione ad XIV Aprilis, ubi Acta Proculi C, applicando Proculo B, ipse potius videtur utrumque confundere. Ibidem quoque intulit ex his ipsis Actis, duos Valentinos episcopos Interamnenses, duos ibidem Proculos admittendos esse. Quod si verum est, nullam Acta Proculi C confusionem inducent sui Proculi cum Actis Proculi B; quia alter cum uno Valentino, alter cum altero vixerint, atque ideo singuli cum suo Valentino in separatis Actis propter simultanea eorum gesta mixti fuerint.

[36] Sed cur in his hæreamus diutius, dum monstratum est, [Duo tantum Proculi sancti in Umbria.] ut puto; & monstrabitur adhuc; Acta, quæ citat Baronius & alii passim, nullam habere auctoritatem? Non seducemur verbis inanibus, nec scripturis, inter se & secum ipsis aperte pugnantibus. Ostendimus e certioribus monumentis, videlicet Martyrologiis antiquis, Proculum C, e Syria oriundum, fastis sacris adscribi antiquitus Kalendis Decembribus & civitati Narniæ. Quemadmodum § 1 ostensum est, Proculum, sancti Valentini Interamnensis episcopi, seculo tertio Romæ passi, discipulum fuisse cum Ephebo atque Apollonio; cum iisque bimestri post magistri martyrium, & ipsum martyrem factum esse Interamnis, non episcopum. Nec alios invenio Proculos sanctos, quos ego quidem ausim Umbriæ adscribere. Siquis alius id putet se posse merito; idque præstiterit; gratulabor ei ex animo; unum tantummodo rogans, ut ne adducat in probationem dictorum suorum, aut Acta XII Sociorum, aut Mombritiana in Carpophoro & Abundio; aut illa, quæ leguntur in Catalogo Petri de Natalibus, in S. Antonino, in Petro Calo, aut in aliis quibusvis scriptoribus, qui sua ex prædictis Actis sumpsisse dignoscuntur. Simul edicat nobis sensum suum de dignitate Proculi hujus C. Ego tantisper opinabor tum ex potiori parte Martyrologiorum, tum ex Actis XII Sociorum atque Mombritianis, presbyterum fuisse.

§ IV. De Proculo uno & altero, Bononiæ martyrio coronatis, distinctisque ab aliis homonymis.

[Proculus miles & martyr Bononiæ,] Deduximus jam ex Martyrologiis vetustis atque Umbriæ vindicavimus duos sanctos Proculos, unum martyrem Interamnensem, S. Valentini episcopi discipulum; alterum, presbyterum Narniensem, e Syria advenam. Acta illorum, jam satis reprobata & porro reprobanda, alterutrum deducunt ex Umbria in Æmiliam & Bononiam, ibique martyrio affectum constituunt: sed non sunt convenientia testimonia eorum. Certum est, Bononiam sibi proprium habere sanctum Proculum martyrem saltem unum, docente id S. Paulino episcopo Nolano in Natali 9 S. Felicis versu 432:

Vitalem, [a S. Paulino] Agricolam, Proculumque Bononia condit,
Quos jurata fides pietatis in arma vocavit.

Horum trium martyrum, Bononiæ passorum, sacras reliquias gloriatur Paulinus, se habere reconditas in sua S. Felicis ecclesia: easque ipse debuit tunc recenter accepisse Bononia (ubi corpora SS. Vitalis & Agricolæ sub annum 393 inventa primum fuerunt) & forte per S. Ambrosium, singularem amicum suum, qui inventionis atque elevationis corporum solennitati interfuit, sacrasque ex illis reliquias secum asportasse scitur. Proculum porro eadem persecutione, quæ putatur Diocletianæa fuisse, cum Vitale & Agricola passum esse, videtur Paulinus indicatum velle per illud; Quos jurata fides &c.

[38] [& a Ferrario memoratur,] Et hic sanctus Proculus Bononiensis martyr, a Ferrario in Catalogo generali Kalendis Junii sic proponitur: Bononiæ in Æmilia, sancti Proculi militis & martyris sub Maximiano. Citat tabulas ecclesiæ Bononiensis hac die, qua etiam in Martyrol. Rom. de Proculo episcopo agitur. Ita ibi Ferrarius, qui in Catalogo Sanctorum Italiæ apertius loquitur hac annotatione: Martyrologium Rom. hac die (prima Junii) Proculum episcopum. sub Maximiano imperatore passum commemorat. Sed ecclesia Bononiensis, illum militem, non episcopum fuisse, affirmat: qui vero episcopus fuit, non sub Maximiano, sed sub Totila passus est. Perrexit Proculus iste in Martyrologio Romano Episcopus appellari usque ad editionem ejus, curatam typis Plantinianis anno 1613, sub hoc elogio; Bononiæ, S. Proculi episcopi & martyris, qui sub Maximiano imperatore passus est. Attamen Baronius in Annalibus ad annum 303, num. 122 monet, nomen episcopi in Martyrologium errore irrepsisse. Item in Notis suis ad prædictum Martyrologii locum, damnat vulgatam S. Antonini, & aliorum opinionem, quasi Theodorico Gothorum rege (pro quo alii substituunt Totilam) in Italia dominante, ejus Bononiæ Præfecto violentas manus intulerit zelo Religionis; atque ideo martyr factus fuerit, gladio percussus. Verba Baronii sunt.

[39] [passus sub Dioclet. & Maximiano:] Percrebuit huc usque de S. Proculo martyre ea opinio, quod passus sit temporibus Theodorici Arianorum regis, ea de causa, quod zelo fidei in Arianum præfectum, Catholicis infestissimum, insiliens, eum occidisset; ut habent quædam Acta, quæ tomo 7 Surius recitat. Sed hæc omnia redduntur irrita ex his, quæ scribit in supra citatis duobus versiculis S. Paulinus Nolanus episcopus, qui longe præcessit tempora Theodorici regis. Tum addit Baronius, Eminentissimum Cardinalem Gabrielem Paleottum, Archiepiscopum Bononiensem, citati S. Paulini auctoritate, emendasse tabulas pristinas istius ecclesiæ, retrahendo martyrium S. Proculi a tempore Theodorici regis ad Diocletiani & Maximiani imperatorum persecutiones. Recte quidem in sententia, quæ unum dumtaxat Proculum admittit Bononiæ martyrem: eaque admissa, nihil sane habent Interamnenses aut Narnienses, quod somnient de suo Proculo seu episcopo seu presbytero, Bononiæ passo.

[40] Verum, quid si duo fuerunt Proculi Bononiæ martyres diversis temporibus? [item alter ibidem Proculus episcopus & martyr,] Duos certe sibi vendicat Proculos urbs Bononiensis, & quidem potioribus argumentis, quam sibi Interamnenses vindicent Proculos tres. Argumenta Bononiensium sunt; quod S. Paulinus agnoscat Proculum Bononiæ martyrem, ante sua tempora passum, quem posteri distinguunt ab aliis homonymis per titulum Miles. Adhæc, sacra duorum Proculorum martyrum corpora Bononiæ hodiedum in veneratione sunt, ac olim fuerunt: videlicet Militis jam dicti, & alterius Proculi Episcopi martyris. Docent namque monumenta authentica Bononiensium, corpora duorum Proculorum, apud se passorum, una in arca marmorea prægrandi, simul composita fuisse in ecclesia sua S. Proculi, Ordinis S. Benedicti, anno 1390, a Joanne abbate, cognomento (uti scribit Masinus) Di Michele; apposita tabula, quæ testificatur, utriusque sancti Proculi corpus ibidem loci a seculo nono jam quievisse.

[41] Inscriptio, antiqua sua characterum forma, ut marmori insculpta olim fuit, repræsentatur tomo nostro primo Junii pag. 81; [uterque simul una in arca compositi ] atque ita legitur; MCCCLXXXX die XXVII Februarii fuerunt posita in ista arca, ipsa (Est qui pro ipsa, hic legat, integra) corpora beatissimorum Proculi episcopi & martyris, & Proculi militi & martyris de Bononia; quæ latuerunt in isto loco circa quingentos annos, & in isto monasterio fuerunt reperta tempore reverendi Patris Domini Fratris Joannis, Abbatis dicti monasterii, & sic per eum collocata; ut videtur. Loca quoque, ubi primitus martyrium sustinuerunt, hodiedum ostendunt scriptores Bononienses, ac inter illo Antonius Pauli Masini, in Bononia perlustrata ad diem primum Junii, designans palæstram S. Proculi militis extra portam S. Mammoli prope S. Mariam Vallis viridis & S. Proculi episcopi in media via, Marasol grande dicta, post palatium Rovinorum. Utriusque etiam sacrum caput hodiedum servatur seorsim a corporibus in ecclesia S. Proculi Benedictionorum & statis temporibus exponitur publicæ venerationi.

[42] De Proculo milite nemo dubitat quin fuerit passus Bononiæ. [Proculus episcopus cujus loci fuerit.] De Proculo episcopo idem sentiunt Acta varia: sed dubitatur, cujus civitatis episcopus fuerit. Plerique, qui postremis temporibus scripserunt, tam Umbri, quam Bononienses ipsi asserunt, episcopum fuisse Interamnensem, Bononiæ martyrio affectum; ita opinati, quia id ajunt Acta S. Proculi, quæ apud Petrum de Natalibus & S. Antoninum Florentinum impressa leguntur, quæque nos etiam ampliora habemus Mss. & mox impressa dabimus. Verum id credere illis nequeo, quia omni ex parte apocrypha sunt & fide indigna, etiam in hoc, quod Proculum nominent episcopum Interamnensem; qualis Martyrologiis paulo antiquioribus nullis est notus Interamnæ, uti jam vidimus. Acta quoque ejusdem Proculi, quæ vocabo breviora, prout leguntur in Actis XII Sociorum e Syria advenarum, nullam faciunt mentionem Interamnæ, imo ne quidem episcopalis dignitatis: tantum vocant presbyterum. Et hæc ipsa Acta breviora videntur fundamentum præbuisse aliis, eadem intorpolandi & amplificandi, prout leguntur apud modo citatos Petrum & Antoninum. Hæc enim imprimis omnia fere habent, quæ habentur in brevioribus, & superaddunt alia, vel ex ingenio compilatoris concepta, vel ex aliorum Sanctorum Actis ad Proculum male translata.

[43] [Gesta ejus in Actis brevibus narrata,] Quæ in brevioribus narrantur, hæc fere præcipua sunt. Primum, quod inter XII Socios, fratres suos ac patrueles, duce Anastasio patruo, e Syria in Italiam tempore Urbani Papæ & Juliani imperatoris (ille mortuus est anno 231; hic imperare cœpit anno 360 vel 361) delatus, occiso ibi ad Aquas Salvias patruo, cum aliis sociis fugit in partes Valeriæ, & Narniæ ab illis relictus, mox concessit in vicinum castrum Carsulanum, adhæsitque cuidam sanctissimo Volusiano, a quo & presbyter ordinatus est. Secundum, quod Missam in cælo celebrari, ante solis ortum super terram, vidit; quodque ipse similiter ante ortum solis celebrare consuevit: quamobrem accitus ab Eugenio Papa (primus istius nominis creatus fuit anno 654) Romam e castro Carsulano; sitibundis in via sociis lac cervæ occurentis, a se multæ, potum dedit. Denique, quod Papa Eugenius eadem nocte ab angelo Domini flagellatus, innocentiam Proculi cognovit, ipsumque continuo ad castrum Carsulanum cum magno honore reduci jussit.

[44] [male compilata sunt;] Hæc autem ipsa Proculi Acta breviora, quam male coagmentata sibique contraria sint, abunde notatur per duas, quas interjeci, parentheses; ex quibus concludi debet, ipsum, postquam Romam venit sub Urbano Papa I, usque ad Eugenium Papam, supervixisse annos plus quam quadringentos. Interea nihil in illis de episcopatu Proculi, nihil de civitate Interamnensi, nihil de ulterioris habitationis loco, nihil de martyrio; nihil de morte ejus; nedum, ubi aut quo modo, illam obierit. Præterea, tota historia gestorum inter Eugenium Papam & Proculum, desumpta est ex Actis S. Equitii abbatis, a S. Gregorio lib. 1 cap. 4 Dialogorum descriptis; ubi similia Equitio per Pontificem Romanum accidisse narrantur, atque hic referuntur, accidisse S. Proculo per Papam Eugenium, anno 50 post obitum Gregorii creatum Pontificem. Quæ deinde per interpolatores Actis istis super addita fuerunt, uti extant apud Petrum in Catalogo & Antoninum & in Ms. nostro, melioris notæ censeri non possunt. Propono illa, uti leguntur apud Petrum, quibus alia fere consonant.

[45] Primum, Volusianus, qui supra dicitur ordinasse Proculum presbyterum, [uti & alia, ab interpolatoribus addita.] hic mutatur in Valentinum; additurque, ab illo etiam ordinatum fuisse episcopum, apud Petrum quidem, Lazanensem; apud Antoninum vero legitur, post martyrium S. Valentini, in Antistitem Interannis (rectius, Therannes) consecratus fuisse. Deinde ait Petrus, Gothos titulo paganorum & gentilium honorans, quod Proculus propter persecutionem paganorum fugit de Tyro sive Interamno, cum episcopo Valentino; & veniens ad civitatem Nequinam a gentilibus Gothis tentus & verberibus afflictus atque in carcerem missus est; sed per angelum eductus, venit Lazanum, ubi a S. Valentino per martyrium assumpto, constitutus episcopus, totam civitatem per multa miracula convertit ad Christum. Denique superadditur, quod a Deo monitus, venit Bononiam, ibique a Torila rege Gothorum captus, ablatis sibi binis loris a tergo, decollatus est & juxta civitatem humatus: ubi processu temporis puer mortuus, juxta ipsum sepultus, revixit: tuncque corpus ipsius integrum repertum, honorifice levatum est. Postremum quidem hoc additamentum, huc translatum est ex Actis S. Herculani episcopi Perusini, sub eodem Totila rege & eodem martyrii modo passi: alia autem nescio unde sint sumpta. Certe Gothi fuere Christiani, licet sectæ Arianæ; non pagani aut gentiles.

[46] Acta apud S. Antoninum titulo 24, cap. 13, [Proculus ille apud Antoninum distrahitur in duos,] § 3 eumdem Proculum, non quidem episcopum Lazanensem, uti Petrus in Catalogo, sed Interamnensem vocant & successisse ajunt, S. Valentino, illi nempe, qui (uti clarius intelligitur ex Actis nostris prolixioribus Mss. quorum illa, quæ Antoninus habet, compendium sunt) apud Urbem, videlicet Romanam, martyrio coronatus est; & sic inducunt confusionem majorem & manifestam falsitatem; quandoquidem Proculum, e Syria in Italiam advectum atque sub Theodorico aut Totila Gothorum rege Bononiæ passum seculo sexto, retrahunt ad seculum tertium, quo Valentinus, Interamnæ episcopus, Romæ martyrium sustinuit; eumdemque confundunt cum alio Proculo, qui adhuc gentilis, Athenis Romam venit studiorum causa, ibique a Valentino jam dicto, ad Christum conversus, corpus magistri sui post martyrium tulit Interamnam cum Ephebo atque Apollonio, cum iisque non multo post etiam ipse, ad sepulcrum magistri in oratione perseverans, martyr factus est; sed ille Proculus non fuit episcopus, & ne presbyter quidem: quidquid aliter sentiant nonnulli, Acta apocrypha secuti. Hæc distinctius cognosci possunt ex propriis veri Valentini martyris & Interamnæ episcopi, Actis, quæ ad diem XIV Februarii illustrata sunt, multo sane certioribus, quam quæ apud Antoninum & alios de alio Proculo, alioque Valentino, qui Interrmnæ fuerint, leguntur.

[47] Et hac una annotatione sufficiat indicasse difformitatem Actorum istius Proculi, quæ dum ipsum faciunt episcopum Interamnensem, [non sine contradictione.] simul docent, episcopum non fuisse: & quem ajunt sub Totila passum Bononiæ seculo sexto, dum admittunt successorem fuisse S. Valentini Interamnensis episcopi, Romæ martyrio coronati, fateri quoque debent, seculo tertio martyrium subiisse, & quidem Interamnæ. [Alterius Proculi, Bononiæ etiam passi, apud Antoninum Acta,] Sed & alia alterius S. Proculi martyris Acta, supra relatis continuo subjungit idem Antoninus § 4, qui Proculus similiter Bononiæ passus dicitur, eodem seculo sexto, imperante Justino seniore; quando, ut habent Acta illa, seritas gentilium adhuc sæviebat in Christianos. Quæ verba pro illo tempore absona sunt. Tum sequitur non minus absonum, quod eodem tempore Bononiam missus fuit Marinus Prætorii Præfectus, quem Proculus audita contra se sæva principis sententia, securim, quam valde diligenter exacuerat, sumpsit, cervicemque Marini prætoris, in templo orantis, penitus obtruncavit: quam ob rem quæsitus & inventus, ipse quoque a ministris Marini decapitatus est. Quæ si vera sunt; per juste meritam sententiam, propter cædem injuste commissam, non propter confessionem fidei Christianæ, dici debet punitus fuisse. Sed credamus, illa potius vera non esse, quam non fuisse Christi martyrem Proculum istum, quem aliunde constat, Bononiæ martyrium pro Christo subiisse; licet tempore longe alio, quam designant hæc Acta; quæ intelligi debent agere de illo Proculo, quem militem diximus, Bononiæ sub Maximiano passum.

[48] [in quibus dicitur caput suum, jam decollatus, alio portasse.] Prætermitto prodigium vulgare, ex his ipsis Actis sumptum a nonnullis, quod Proculus jam decapitatus, surgens constitit, & apprehendens caput suum juxta genua, usque ad locum pervenit, ubi hodie etiam requiescit: ecclesiaque ipsa, quæ primo S. Xisti nomen habebat, ab eo nomen sumpsit. Certe quando tempore S. Ambrosii, ipsoque præsente, corpora sanctorum Vitalis & Agricolæ, ipsiusque verosimiliter Proculi quoque elevata Bononiæ fuerunt; & quando S. Paulinus omnium trium reliquias accepit, diu ante quam ecclesia S. Proculi ædificata fuit, nondum requiescebat Proculus in ecclesia nominis sui, quo caput suum post mortem detulisse narratur: neque vero in antiquitate de tali portatu capitis quidquam invenitur.

[49] [Duo Proculi martyres Bononiæ,] Ex his duorum Proculorum Actis apud Antoninum apocryphis, nihil possum derivare veri, quam quod tunc opinio fuerit, duos Proculos martyres Bononiæ passos esse. Tempora autem, quibus ibidem dicuntur ambo passi esse seculo sexto, sub Justino Imperatore, ac Totila Gothorum rege, vera esse non possunt; cum alter ante ætatem S. Paulini Nolani, qui exeunte seculo quarto floruit, ejusque sacras reliquias se habere dixit, debeat mortem oppetiisse. Quin & Acta ipsa apud Antoninum secundo loco, sibi contradicunt; dum ajunt, tempore Justini Imperatoris, feritatem gentilium adhuc sæviisse in Christianos Bononiæ, eoque missum fuisse publica auctoritate Præfectum Prætorii Marinum (is debet Bononiæ fuisse initio seculi quarti, quando Proculus miles censetur ibi passus fuisse) ut Christianos necaret: quando tota Italia dudum amplexa erat Christianam religionem, & vix amplius ibi invenire erat hominem privatum, qui gentilismum sequeretur, nedum qui publicam persecutionem in Christianos moveret. Redolet igitur illa feritas gentilium in Christianos potius tempora Diocletiani & Maximiani, sub quibus æque Proculus, nempe miles, quam Vitalis & Agricola creduntur passi fuisse.

[50] [confusi ab aliquibus cum Interamnensi martyre,] Ut clarius loquamur, prima S. Proculi apud Antoninum Acta ajunt in principio, Proculum e Syria cum Sociis advenisse; successisse S. Valentino martyri in episcopatu Interamnensi (quod seculo Christi tertio debet factum esse) citatum fuisse Romam a summo Pontifice, quem Acta XII Sociorum & Petrus in Catalogo vocant Eugenium, seculi septimi Papam; quamquam Antoninus nomen proprium Papæ subticeat. Denique sub finem illorum Actorum, idem Proculus Bononiæ sub Totila seculo VI decollatur. Pluribus opus non est ad ostendendum, fictitia esse Acta illa, quæ tempora tam disparata ad vitam unius personæ referunt. Credi facilius potest, scriptorem Actorum per crassam ignorantiam gesta Proculi presbyteri Narniensis & Proculi militis Bononiensis; atque iterum hujus Proculi militis & Proculi episcopi Bononiensis, in uno Narniensi Proculo confudisse. Certe in Actis apud S. Antoninum primo loco, Proculus Narniensis (præterquam quod is episcopus Interamnensis & S. Valentini episcopi, Romæ passi successor, perperam vocetur) confunditur cum Proculo episcopo Bononiensi: in Actis vero quæ habentur secundo loco, confunditur cum Proculo milite Bononiensi.

[51] Dicet aliquis, si Proculus ille Syrus, non fuit episcopus Interamnensis, [ab aliis cum Narniensi,] fuit saltem Narniensis episcopus, uti nominatur in Martyrologiis quibusdam antiquis ad Kalendas Decembres. Revocanda hic in memoriam sunt dicta Baronii in Annalibus ad annum 303 num. 122; ubi de Proculo, tunc Bononiæ insignito corona martyrii, addit: Verum quod ejus martyrii Acta (si tamen scripta numquam primitus fuerunt) deperdita sint, alia commentandi occasio data est posteris. Id ipse de uno Bononiensi martyre Proculo, quem sub Maximiano passum ponit, corrigens illa in re vulgarem multorum errorem, qui ipsius passionem referebant ad seculum sextum, confundebantque ipsum, qui Proculus miles est, cum altero Proculo episcopo Bononiensi martyre, nec non cum tertio Proculo seu Narniensi seu Interamnensi; quemadmodum ex duplicibus apud S. Antoninum Actis jam observavimus.

[52] Eadem porro Baronii dicta referri quoque possunt ad Proculum episcopum Bononiæ martyrem, [utrisque sua confundentibus] cujus Acta vel non scripta primitus, vel deperdita fuerint: quam ob rem posteri alia, tam monstrosa ut vidimus, commentandi occasionem sumpserunt. Id vero, opinor, factum esse tunc, quando Bononiæ vix aliquid certæ memoriæ superfuerit de Proculo episcopo, quam nomen ejus, dignitas episcopalis, locus martyrii & sepulturæ. Opinor quoque, illos, qui in gratiam Narniensium (his enim tribuitur Proculus in Martyrologiis die 1 Decembris) nova Acta commentati, aut potius commenti sunt, habuisse præ oculis quædam Acta S. Proculi Narniensis, similia illis, quæ in Actis XII Sociorum (videntur enim hæc magis prisca esse) leguntur, nullam mentionem loci, ubi obierit, ac ne mortis quidem, facientia: quæ proinde visa fuerint compilatoribus novorum Actorum, defectiva esse, & a se complenda. Compleverint vero ex confusa memoria Proculi alicujus, Bononiæ passi; quem eumdem esse, opinati, cum suo Narniensi, inde palæstram martyrii, quæ in Actis prioribus defectivis deerat, suo Proculo fecerint Bononiam.

[53] Porro ignorantes, duos Bononiæ ejusdem nominis martyres fuisse, [ex ignorantia duorum martyrum,] alterum episcopum, alterum non item; alii interpolatorum Narniensem, suum fecerunt episcopum, qui fuerat Bononiensis: alii tantum presbyterum, qualis notatur fuisse in Actis XII Sociorum. Sic in primis Actis Antoninianis audit episcopus, & quidem Interamnensis, qualis non fuit: in secundis vero neque episcopus neque presbyter vocatur, & Bononiæ passus dicitur; ut adeo Acta illa secunda respicere debeant martyrium Proculi militis, Bononiæ sub Maximiano coronati; quamvis in Actis istis dicatur imperante Justino seculo VI martyrium subiisse, tum quia tunc ignorabatur verum tempus, quo Proculus miles passus fuerat; tum, quia alioquin ille ad Narniensem, qui eodem seculo VI; floruisse credebatur, referri non potuisset. Acta Antonini prima recte Proculum faciunt episcopum, si intelligas Bononiensem; secus, si Interamnensem, ut jam dixi. Hinc porro affulget lux modusque solvendi nodum, quem strinxerunt Martyrologi etiam antiqui, dum alii Proculum, Narniæ Kalendis Decembribus adscriptum, celebrant, ut presbyterum tantum; alii, ut episcopum; alii tantum ut martyrem. Inciderint illi in Acta diversa, qualia jam indicavimus: & qui tantum vocant presbyterum, secuti fuerunt Acta XII Sociorum: qui episcopum; habuerint Acta similia Antoninianis primo loco; qui martyrem tantum; viderint similia Antoninianis loco secundo.

[54] [qui Bononiensibus proprii sunt,] Redeo ad Proculum martyrem & episcopum urbis Bononiensis proprium, cujus memoriam non ita abolere potuerunt interpolatores Actorum, quin seculo XVI illa apud multos adhuc viguerit; testante Constantio Felice in suo Kalendario historico, anno 1577 Urbini, quod non admodum procul Bononia dissitum est, impresso; ubi ad Kalendas Decembres sic legitur: Proculus episcopus & martyr Narniensis sub Totila rege Gothorum; aut Bononiensis, ut alii dicunt; qui Bononiæ martyrium subiit. Nec frustra est, quod Martyrologium Romanum a correctione, sub Gregorio XIII facta, semel, iterum ac tertium variet Kalendis Junii in Proculo Bononiensi martyre, quem dum tantummodo admittit unum, duos tamen videtur denotare, scribendo in editione anni 1586, illum sub Theodorico Rege Ariano; in editione vero anni 1608 ac 1613, sub Maximiano imperatore passum fuisse: quæ tempora uni eidemque convenire non possunt.

[55] [alter miles sub Maximiano imp.] Rursum in duabus ultimo nominatis editionibus tribuitur ei titulus episcopi, qui in editione anni 1636 ei denuo ablatus fuit; manifesto indicio, & fuisse argumenta, cur episcopus crederetur Bononiensis; & fuisse, cur non crederetur episcopus: fuisse itidem rationes, cur sub Theodorico rege Gothorum aut Totila crederetur martyrio perfunctus esse (& hæc percrebuit opinio. usque ad Baronii tempora, ipsomet teste, uti supra vidimus) atque rursum fuisse rationes, cur putatus sit obiisse martyr sub Maximiano imperatore; quod idem Baronius demum concludit ex supra citatis S. Paulini episcopi Nolani versiculis; & recte.

[56] [alter episcopus sub Theodorico rege,] Interim ex illa Baronii conclusione non conficitur, non fuisse alium quoque Proculum martyrem Bononiæ sub Theodorico aut Totila regibus Gothorum. Imo fuisse, plus quam probabile redditur, tum ex hactenus disputatis; tum ex eo, quod opinio vulgatior olim fuit, Bononiæ episcopum Proculum sub alterutro prædictorum Regum vitam martyrio finivisse. Adde quod sic concilientur Martyrologia Romana diversarum editionum & correctionum, habitura in duobus Proculis Bononiensibus, quod in uno frustra quærebant, alterum martyrem tantum, sub Maximiano imperatore; alterum martyrem & episcopum, sub Theodorico aut Totila regibus.

[57] [uti ostenditur.] Locutus sum hactenus de Proculo, tempore Arianorum Bononiæ passo, sub disjunctione, passusne fuerit sub Thoedorico, aut sub Totila, Gothorum regibus: propterea quod Acta diversa diversis istis Regibus tribuant martyrium ejus. Sub Theodorico namque passum fuisse, legitur in Actis, quæ extant apud Surium tomo 7 die 1 Junii; eamque opinionem ad sua usque tempora percrebuisse, notavit supra Baronius; opinatus tamen ipse, martyrium illud ab Theodorico ad persecutionem Maximiani retrahendum esse. Passum vero sub Totila rege, habent Acta apud Petrum de Natalibus & Antoninum. Ex assignata autem diversitate temporum, quibus dicitur Proculus Bononiæ passus esse; facile colligitur, non unum Bononiæ Proculum fuisse martyrem, sed plures. Baronius recte statuit, unum illic martyrium consummasse sub Maximiano: sed is non fuit episcopus, & Acta apud Surium citato tomo 7, & apud Antoninum secundo loco, ad ipsum quoque referenda sunt, quamvis non signent idem tempus martyrii; quod in Surianis notatur contigisse sub Theodorico rege, in Antoninianis vero sub Justino imperatore; qui duo aliquot annos in Italia simul dominati sunt. Acta igitur illa agnoscunt sub Theodorico & Justino Proculum, Bononiæ martyrem, sed ejus gesta confundunt cum gestis Proculi, duobus circiter seculis prius ibidem passi. Et hi duo vere Bononienses fuere, alter miles, alter episcopus; quorum corpora simul, & capita seorsim, hodiedum in ecclesia, S. Proculi nomine olim magnifice ædificata, servantur & honorantur.

[58] Acta porro, quæ extant apud Petrum in Catalogo, [Est & tertius, passus sub Totila,] & apud Antoninum primo loco, & in codice Ms. Petri Calo, referunt sui Proculi martyrium ad tempora Totilæ regis. Item, faciunt illum Socium advenarum Syrorum. Ajunt, presbyterum ordinatum; &, quod Missam ante auroram celebraret, Romam fuisse citatum a Papa. Addunt miraculum de cerva, quam in via jussit stare ac mulsit ad refocillandos sitibundos comites, aliaque quæ ex Actis XII Sociorum sumpta sunt, & nihil faciunt ad alterutrum Proculorum, Bononiensibus propriorum. Hinc concludi potest, Proculum Syrum; quatenus ipsum Acta statuunt sub Totila passum esse, & gesta ejus ex Actis XII Sociorum referunt; alium esse a duobus proprie Bononiensibus, qui aliis temporibus passi sunt, atque e Syria non advenerunt, & in reliquis gestis jam relatis partem non habuerunt. Si dicas in iisdem Proculi Syri Actis etiam legi, ipsum tandem concessisse Bononiam, ibique martyrium tolerasse, & episcopum vocari; fatebor. At unde illa habent Acta ista? Non ex Actis XII Sociorum, quæ in aliis gestis fundamentum interpolatoribus præbuerunt, sed nihil de Proculi Syri morte, martyrio aut episcopatu meminerunt. Unde igitur?

[59] Mihi quidem occurrit hæc cogitatio, quod volentes Acta Proculi Syri, [cujus Acta turpiter consarcinata sunt,] quæ in Actis XII Sociorum manca sunt, dilatare & complere; ex aliis Sanctorum Vitis, aut fama obscura, sumpserint, suoque Proculo applicaverint, illorum gesta. Certe sic illi applicavere ex Actis S. Herculani episcopi Perusini, sub eodem Totila passi, a Gregorio Papa Magno descriptis, totam historiam martyrii ejus, ubi duobus loris, e tergo abscissis; de puero, ad sepulcrum resuscitato: & alia; mutato tantum palæstræ loco Perusia, in Bononiam. Sic etiam audiverint, Proculum quemdam Bononiæ pro Christi fide occisum esse & episcopum fuisse; id ipsum suo Proculo Syro applicaverint, & episcopum Narniensem fecerint, qui fuerat Bononiensis, sub Theodorico rege, non sub Totila passus.

[60] Similiter de S. Euticio sive Eutychio in Actis XII Sociorum pauca leguntur, [uti & Acta Eutychii, qui pariter est e numero XII Sociorum.] videlicet, quod relicto germano suo Brictio, perrexit iter, quod ducit in lacum Vulsini, ubi per multos annos eremiticam duxit vitam; nec plus ibi de illo habetur. Posteri vero ejus nominis propagandi studio, applicaverunt illi Acta S. Eutychii abbatis Nursiæ, qui cum multis annis prope civitatem Nursiam cum socio S. Florentio vitam solitariam egerat, electus fuit abbas monasterii, quod in dicta civitate a monachis incolebatur, ibique reliquam vitam sancte traduxit atque post mortem multorum gloria miraculorum coruscavit; plurimum diversus ab Eutychio Syro, qui cum Brictio & aliis Sociis dicitur in Italiam venisse, & apud lacum Vulsinum multos annos eremitam egisse.

[61] Atque hæc sufficiant modo ad distinguendum duos Proculos, [Distinguuntur quoque Proculi tres, jam dicti,] Bononiensibus proprios, a Narniensi e Syria advecto. Quod & confirmari potest ex diversis, quibus coluntur diebus. Proculus Narniensis ab omnibus Martyrologis antiquis, tam qui ipsum vocant presbyterum, quam qui martyrem, atque etiam qui episcopum martyrem, uti supra § III vidimus; ab omnibus, inquam, adscribitur Narniæ & Kalendis Decembribus. At Proculus miles Bononiensis, colitur Bononiæ Kalendis Juniis, eodemque die legitur inscriptus Martyrologio Romano. Alter etiam Proculus, Bononiensis episcopus, iisdem Kalendis Juniis Bononiæ cultum habet.

[62] [ex diebus diversis, quibus coluntur.] De utroque Bononiensi martyre, tam milite, quam episcopo, agit quoque Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad easdem Junii Kalendas: quamquam in tanta rerum confusione cum aliis aberrans, nominet episcopum Interamnensem, Bononiæ passum. Ex hoc igitur capite etiam distinguitur Proculus Narniensis a duobus Bononiensibus. Nolim tamen sustinere, utrumque Bononiensem eodem die Kalendarum Junii martyrio defunctos esse, sed alterutrum potius; eumdemque diem alterius quoque cultui (quia forte natalis proprius ignorabatur) consecrasse, quando utriusque corpora uno loco collocata olim fuere. Imo tametsi neuter die primo Junii passus fuisset, fuissetque dies ille assumptus pro simultaneo cultu, propter simultaneam translationem; nihilominus constat ex antiquis Martyrologiis, Proculum Narniensem Kalendis Decembribus natalem suum habere; atque adeo per hoc a Bononiensibus (ut horum dies natalis non habeatur certus) sufficienter distingui.

§ V. De aliis homonymis, tum in Italia, tum in Hispania.

[Proculi alii in Italia.] Supersunt & alii in Italia Proculi sancti & coluntur; Proculus diaconus & martyr Puteolis cum S. Januario, XIX Septembris. Proculus cum Nicea matre ibidem, XIX Octobris. Proculus episcopus Ravennas, 1 Decembris. Proculus episcopus Veronensis, IX ejusdem. Verum hi ad præsens argumentum de Proculo ex XII Sociis Syris, non spectant, suisque diebus illustrandi erunt. Eo spectare possit Proculus martyr, de quo meminit S. Gregorius lib. 1 Dial. cap. 9 in S. Bonifacio episcopo, & apud nos tom. 3 Maii, pag. 372 num. 2; [Quis fuerit ille, quem S. Gregorius nominat in Dialogis;] ubi legitur, quod, cum beati Proculi martyris natalitius propinquaret dies, S. Bonifacius episcopus Ferentinus in Etruria, apud beatum Martyrem Missarum solennia egit. Nihil additur, ex quo cognosci possit, qualis ille Proculus sit, aut quis dies sit ejus natalitius. Baronius die 1 Junii in notis ad Proculum Bononiensem militem, opinatur, hujus natalem illic designari, dum ait; De illo etenim, & non alio, ut de martyre celeberrimo, cunctis notissimo; ibi agi persuademur. Non ausim id ei assentiri. Neque enim tam celeber fuit Proculus miles Boniniensis martyr; utpote cujus martyrii tempus, usque ad ætatem Baronii credidit vulgus, fuisse regnum Theodorici aut Totilæ, regum Gothorum in Italia. Celebrior fuit Proculus, Puteolis cum S. Januario passus. Nec tamen ad alterutrum illorum videtur Proculus, de quo Gregorius, referri debere; quia utriusque palæstra martyrii longiuscule distabat a Ferento Etruriæ, quod prope hodiernum Viterbium situm fuit, & ecclesia S. Proculi, in qua Bonifacius episcopus Ferentinus Missarum solennia natalitio ejus die celebravit, verosimiliter in sua diœcesi; videtur a propiore S. Proculo martyre denominata fuisse.

[64] Sed neque denominata fuerit a Proculo Narniensi, qui passim creditur sub Totila passus esse; quo tempore Bonifacius quoque episcopus vixerit. Vixit certe Gothorum tempore, [verosimiliter, Interamnensis.] qui desierunt sub medium seculi sexti in Italia dominari, a Narsete devicti, succedentibus in eorum locum Longobardis; & Gregorius, dum describit Bonifacii gesta ex ore Gaudentii, ejus alumni; satis declarat, alumni nutritorem & magistrum Bonifacium, ad tempora Gothorum spectare. Non igitur potest Bonifaciana S. Proculi ecclesia a S. Proculo Narniensi denominata fuisse; eoque minus, quod videatur dicta ecclesia jam ante episcopatum Bonifacii extitisse. Quamobrem dicendum potius ecclesiam illam dedicatam fuisse S. Proculo Martyri Interamnensi, S. Valentini ejusdem civitatis episcopi discipulo; tum quod palæstra martyrii ejus Interamna, proprius aberat ab ecclesia Proculi Bonifaciana; tum quod memoria ejus illis in partibus vicinis celebrior fuerit, quam aliorum, Bononiæ aut Puteolis passorum; tum etiam, quod is simpliciter martyr fuit, uti & vocatur apud Gregorium; & seculo tertio martyrium subiit, ut diu ante episcopatum Bonifacii in diœcesi Ferentina ejus ecclesia possit extitisse.

[65] Superest aliquid dicendum de S. Proculo jam dicto martyre Interamnensi, [Proculus Interamnensis, die 14 Aprilis inscriptus Martyrologiis,] Martyrologiis passim inscripto ad diem XIV Aprilis; an is possit ad Hispaniam referri. Refertur sane nunc a nonnullis, postquam male prodiit in lucem, æternis tenebris sepeliendum chronicon Fl. Lucii Dextri impostoris, qui, uti supra sanctos Carpophorum atque Abundium & Brictium, ex Italia in Hispaniam transtulit, ita hic idem tentat in Proculo. Scribit enim ad suum Christi annum 175: Interamni Flavii in Hispania S. Proculus martyr. Diem cultus non addit. Commentator Dextri Franciscus Bivarius mox diem invenit XIV Aprilis: & pag. sua 250 in situm Interamnii Flavii in Hispania inquirens, tam infeliciter illum invenit, ut in alio suo commentario, inter Additiones Braulii pag. 66, alium loci situm debuerit quærere. Ibidem, quoque, ad confirmanda Pseudodextri verba, producit Acta quædam Proculi sui & sororum ejus, [num in Hispania passus sit,] Domninæ, Domitillæ ac Theodoræ. Citat pro illorum martyrii palæstra Martyrologos, qui scribunt: Interamnii, S. Proculi martyris & Domninæ virginis, cum sociis virginibus coronatæ: & nominatim citat Petrum episcopum Equilinum: Proculus martyr; & Domnina virgo cum sociis virginibus, ipso die Interamnii passi sunt, nempe XIV Aprilis. Sed illi non habent, Interamnii Flavii in Hispania, quod caput rei est. Tum addit, quod Dexter suus martyrium Proculi referat ad annum Christi 175; Domninæ vero & sororum annum Christi 160. Denique ait: Reddam quæ brevi compendio in codicibus Mss. habeo de eorumdem Interamnensium martyrum Natalibus & Martyrio. En Acta, quæ profert, plane ludicra.

[66] Sancti martyres Christi, Proculus & Domnina ac ipsorum sorores, [idque probent hæc Bivarii] Domitilla & Theodora, Interamnii nati sunt; patre quidem Interamnensi & matre Flaviensi, civibus christianis ac locupletibus: a quibus filii quatuor, supra nominati, timore Dei & lege Christi educati fuerunt. Prior omnium Domnina in lucem prodiit. Post eam Proculus. Hunc secuta est Domitilla. Ac tandem omnium postrema, nata est Theodora. Contigit autem, ut parentibus orbati, Domnina & Proculus, patris hereditate contenti, Interamnii remanserint: Domitilla vero & Theodora ad Flaviensem urbem secederent, materna prædia adepturæ. Erant utrobique vitæ & morum laude præclari. Cum vero Præfectus quidam Interamnium accederet, ad idolorum culturam ampliandam & Christianorum fidem abolendam, Proculum & Domninam, ex fama notissimos, ad se accersiri jubet: quos de fide, quam colerent, interrogatos; sed constantes Christi confessores compertos, in vincula & carcerem conjecit. Iidem varie torti; sed tandem Domnina capite plexa; Proculus vero ad palum ligatus & sagittis confossus, in cælum evolarunt, XVIII Kal. Maii. Cognito autem a Præside, quod duas adhuc uxores (lege, sorores) virgines haberent; accessit ad oppidum, & eis pro fide Christi, quam viriliter fatebantur, pari immanitate capita amputari fecit, post dies XV a fratrum suorum martyrio, imperante Antonino Pio.

[67] [ac Tamayi scripta.] Alter chronici dextrini adorator ac defensor perpetuus, Joannes Tamayus Salazar in suo Martyrologio Sanctorum Hispanorum, ad diem XIV Aprilis ita annuntiat: Interamnii Flavii in Hispania, Passio SS. Proculi, Domninæ virginis, cum aliquibus etiam virginibus, quæ martyrium, pro fide acerrime defensa, complexæ sunt. Tum in notis suis tamquam ex tripode loquens, multa confundit ex recentissimis scriptoribus Equilino episcopo, Galesinio, Ferrario, Baronio & Bivario: & Bivarium quidem, ait, in Notis ad Fl. Dextrum, anno 175 n. 2, fol. 257, tres Proculos martyres consignare, alium die XIV Februarii, alium XIV Aprilis, ac tertium 1 Decembris; illicque Baronii imposturam indigitare, & manifeste de errore convincere illius notationem. Modestius, quæso, de Baronio. Post hæc & alia, æque vana, audacter pronuntiat: Acta Proculi & Domninæ sic formanda veniunt: quo, quæso, ex codice, auctore, qua verisimilitudine? Non tam audacter Bivarius, qui saltem dicit, Acta sua illorum Sanctorum se compendio habere in codicibus Mss. Audiamus oracula Tamayi; & simul meminerimus, ipsum loqui de martyribus, qui seculo Christi secundo passi sint.

[68] Proculus ex antiqua Asturicorum in Hispania ortus prosapia, apud Interamnium Flavium, catholicas amplexatus est voces, & ad fidem Christi conversus, illam totis viribus defendebat. At per Gallias & Hispanias excitata penitus Antoniniana persecutione, sanctissimus pugil una cum Domnina, & sororibus etiam Interamnensibus accolis & virginibus, ad coronam properavit intrepidus, quam per varia tormentorum certamina absque turbatione suscepit XVIII Kalendas Maii, anno CLXXV; S. Sothero Ecclesiam, & Antonio Vero imperium moderantibus. Malum omen hujus oraculi, quod tam non est verum, ut seipsum falsitatis arguat, dum imperatorem Antonium Verum, qui nusquam fuit, pro Lucio Vero (qui aliquando etiam Lucius Antoninus Verus, sed raro, a probatis scriptoribus appellatur) producit; ejusque ætatem copulat cum anno Christi CLXXV (is modus consignandi annos Christi, ante seculum Christi octavum, vix aut ne vix quidem usurpatus fuit) qui jam a sexennio apoplexia mortuus fuerat.

[69] [Solet Dexter natales sanctorum] Redeamus ad fontem, ex quo tam copiosa & diversa interque se contraria oracula paulatim profluxerunt de Proculo & Domnina martyribus in Hispania. Scaturigo est in Martyrologiis antiquis, in quibus die XIV Aprilis passim legitur: Interamnis, beati Proculi martyris. Item, sanctæ Domninæ virginis, cum sociis virginibus coronatæ. Ita Usuardus genuinus. Alii his plures adjungunt socios, alii pauciores. Romanum Martyrologium, anno 1586 impressum, citata Usuardi verba servavit, addit solum, post Domninæ virginis τὸ & martyris. In posterioribus vero editionibus Proculum quoque facit episcopum & martyrem: contra quod debacchantur Bivarius ac Tamayus. Ex hisce Martyrologiis Pseudodexter, [ex aliis locis in Hispaniam traducere,] uti passim, loca natalitia Sanctorum, qui ab antiquis temporibus in aliis regionibus a Martyrologis consignati fuerunt, si consimile nomen loci apud veteres geographos aut invenit in Hispania aut invenisse finxit; ad Hispaniam suam trahere miris modis & fraudulentis consuevit: ita Proculus quoque & Domnina, Interamnis seu Interamnii ad fluvium Nar in Italia certo passi, idonei ei sunt visi, quos ad Hispaniam pariter traduceret, addendo elogio Usuardino de Proculo, Interamnii Flavii in Hispania. Et hæc consignavit ad annum Christi 175: antea vero de Domnina, ad annum 160, sic scripserat: Interamnii, Domnina virgo cum sororibus, egregiis Christi martyribus. Hic nondum cogitabat Pseudodexter de Interamnio Flavio in Hispania: & Bivarius in suo commentario fatetur, se Flavium apposuisse, ratus mutilum esse textum; aut, uti ego suspicor, ut Proculum, Domninæ & sororibus ejus facilius facere posset germanum fratrem: de qua re nihil Martylogia, nihil ipse Pseudodexter.

[70] Prima igitur fontis derivatio, qua deducitur Proculus ex Italia & Interamnio in Hispaniam & Interamnium Flavium, [uti & traduxit Proculum;] aperta est a Pseudodextro: cujus mox aquas, sequaces ejus deduxere in varios euripos. De Proculo, Interamnæ XIV Aprilis in Martyrologiis adscripto, quem omnino suum esse contendunt Hispani & non alium ejusdem nominis, nihil certo scitur præter pauca, quæ in Martyrologiis leguntur illo die, nisi in nostra sententia, qua putavimus supra, Proculum istum, eumdem esse cum Proculo, S. Valentini, Interamnensis episcopi & martyris discipulo, qui cum Ephebo & Apollonio scitur ex Actis S. Valentini, Interamnæ coronatus fuisse, & Martyrologio etiam Romano ad diem XIV Februarii insertus est. Loquamur clarius. Proculum & Domninam, qui cum aliis pluribus leguntur in variis Martyrologiis Interamnæ XIV Aprilis passi, solos in Hispaniam transtulit Pseudodexter: non tamen fratres germanos facit, nec simul passos dicit, referens martyrium Domninæ cum sororibus (Usuardus tantum habet, cum sociis virginibus) ad annum Christi 160; Proculi vero ad annum 175. Bivarius socias virgines, eatenus anonymas, baptizat Domitillam & Theodoram, illis quoque Martyrologis, qui plures Proculo socios nominatim addunt, ignotas; & non tantum Domninæ, sed etiam Proculi sorores fuisse fingit. Unde autem? Ipse viderit. Saltem non habet ex Martyrologiis, neque e Pseudodextro suo; nec citat auctorem antiquiorem se.

[71] Tamayus Salazar addit, Proculum ex antiqua Asturicorum in Hispania ortum fuisse prosapia; [ei affingentibus multa Bivario ac Tamayo,] & ad fidem Christi conversum, una cum Domnina & sororibus, etiam Interamnensibus accolis & virginibus, martyrium subiisse; non ausus Domninam Proculi sororem appellare, nec sorores Domninæ nominatim exprimere. Nempe qui commentarios Bivarii in chronicon Dextri, anno 1627 editos, passim sequitur: non legeret commentarios ejusdem in Marcum Maximum & similis farinæ scriptores, anno demum 1651 (illo quippe tempore suum quoque Martyrologium Hispanicum imprimere cœperat Tamayus) in postumo opere editos, in quibus sua commenta Bivarius de fraterna consanguinitate Proculi, Domninæ, Domitillæ ac Theodoræ, eorumque simultaneo martyrio, sub eodem Præfecto (cujus tamen silet nomen) tolerato, indubitanter pro veris venditat.

[72] [aliosque & alios martyrio annos ac dies substituentibus.] Quid de Proculi hujus ac Sociorum martyrii tempore sentiendum sit, indicat Henschenius ad eorum Acta die XIV Aprilis, nempe cæsos fuisse anno 272, quo etiam S. Valentinus Interamnensis episcopus, martyr factus est, sed mensibus duobus ante. Pseudodexter annos diversos consignat, & Domninam quidem cum sociabus, ait, passam esse anno 160; Proculum vero anno 175. Bivarius, his Dextri sui opinationibus rejectis, omnium quatuor martyrium ponit accidisse anno 160, sub imperatore Antonino Pio, qui ab anno 138 ad usque 161 imperium tenuit, mortuus die VII Martii istius anni. Tamayus pariter, simul passos opinatus, assignat martyrio annum 175. Ita hi, contra doctrinam magistri sui, simul omnes martyrio coronatos ponunt, atque inter se de tempore martyrii multum discrepant; nec rationem reddunt sententiæ suæ. Αὐτοὶ ἔφαν. Hæc de anno martyrii: de die nova fictio apud Bivarium. Martyrologia Proculo, Domninæ & sociabus assignant diem XIV Aprilis; uti & Tamayus. Pseudodexter diem nullum exprimit. Bivarius martyria dividit, inquiens, Domninam quidem & Proculum passos esse XIV Aprilis; Domitillam vero ac Theodoram post dies XV. Unde autem id illi innotuit? Ex Actis suis; quæ scilicet hinc quoque fictitia comprobantur, dum contra unanimem Martyrologorum veterum consensum martyria Sociorum ad alios atque alios dies noviter referunt.

[73] [Dissonantiæ ab utroque scriptore relata,] Quid porro Acta, tam illa, quæ Bivarius, quam quæ Tamayus procuderunt, inter se comparata, veri docebunt? Cum ipsa, nulla fide antiquiore sint nixa; & passim contraria in præcipuis historiæ punctis tradant? Bivarius dicit; Sancti martyres Christi, Proculus & Domnina, ac ipsorum sorores Domitilla & Theodora, Interamnii nati sunt. [de nominibus sororum.] Jam dixi ego, Domitillam & Theodoram a Bivario recens baptizatas esse; eaque nomina suspicor ab ipso desumpta ex Actis famosissimæ virginis Flaviæ Domitillæ, quæ in Breviario Romano legitur una cum Theodora & Euphrosyna virginibus & collactaneis suis, gloriosi martyrii cursum confecisse. Ut Domitillam ad suos referret, potest ipsi aptum fuisse visum nomem Flavia, quod cum Flavio Interamnio quamdam nomine tenus habet similitudinem. Cur Theodoram solam adjunxerit, non Euphrosynam; puta factum esse, quia tres tantum socias sorores voluit Proculo dare: ideoque solas Domitillam ac Theodoram, loco anonymarum, Domninæ adjunxerit. Tamayus, nulla Domitilla, nulla Theodora inventis, utramque reliquit anonymam.

[74] [ac de parentibus.] Bivarius patrem illorum facit Interamnensem, matrem vero Flaviensem, cives Christianos & locupletes, a quibus quatuor filii in timore Dei & lege Christi educati fuerunt. Tamayus nihil de patre aut matre, nedum de christiana eorum fide aut pietate prodens, ait, Proculum catholicas amplexum voces, & ad fidem Christi conversum esse; ut illam a parentibus non acceperit. Apud Bivarium præter nomina omnium quatuor liberorum, etiam exprimitur, ordo natalium singulorum, quis primo, quis secundo, quis tertio, quis quarto demum loco, editi in lucem fuerunt. Hæc tam accurate recensita, si a contemporaneo scriptore prodita fuissent, utique possent invenire fidem. Sed tum mirater, talem scriptorem ignorasse nomina parentum, quorum loca natalia indicat; & ignorasse nomen Præsidis, sub quo filii martyrio affecti sunt; quod utique notius publice tunc fuit, quam privatorum hominum ad necem damnatorum ordo natalium, ac debuisset exprimi nomen tyranni, ut passim consuevit in antiquis martyrum Actis, ad faciendam fidem historiæ & declarandum tempus, quo martyrium subierunt. At Acta Bivariana tantum abest, ut a contemporaneo scripta fuerint, ut ante hæc duo secula, non extiterint: quod stylus ipse atque adjuncta manifeste produnt, & paulo post monstrabitur pluribus. Tamayus, qui unam tantam sororum habet nominatim, de ordine nascendi ne somniavit quidem.

[75] Ut de tempore martyrii sub Antonino Pio, quod posuit Bivarius; [Acta illorum qualia sint.] aut sub Antonio Vero, quod posuit Tamayus, nihil amplius dicam, videamus, unde scriptor uterque sua Acta habeat. Tamayus declarat, se sua habere e suo ipsius genio, dum ait, eorum quatuor Sociorum Acta sic formanda veniunt, nullum scriptorem, nullum testem Bivarius eadem confidentia præfatur: Reddam ego, quæ brevi compendio in Mss. codicibus habeo, de eorumdem Interamnensium martyrum natalibus & martyrio; ut habeant Interamnenses unde in illorum amorem excrescant & concivium tantorum coronis glorientur. Pia quidem hæc ultima vota Bivarii: non item historice vera (in veritate autem vera pietas fundari debet) quæ citat Acta. Passos dicit Sanctos suos seculo Christi secundo; Acta illorum producit seculo demum XVII, eatenus ignota omnibus. Unde autem producit? Ex quo auctore, quo codice, qua bibliotheca? Habeo illa, inquit, in Mss. codicibus. Qualibus, quæso? Antiquisne? An recenter excogitatis? Primum, de antiquitate, certo indicasset, si forent codices antiqui: quod fuerint recentiores, maluerit silentio dissimulare, quam Actis suis præjudicium afferre apud lectores.

[76] Habeo ego ex propria lectione scriptorum Bivarii historicorum notitiam aliquam, [Invectivæ eruditorum in Auctores.] ex eaque judicare cogor, ipsum passim non esse tam bonum historicum, quam laudatur esse bonus theologus. Et ante me idem senserunt viri perquam eruditi, tum alii, tum nominatim Nicolaus Antonius, & Eminentiss. D. de Aguirre, S. R. E. Cardinalis, qui me suo, illa super re colloquio, non semel dignatus est Romæ anno 1698; uterque Hispanus. Illi in suis scriptis passim invehuntur in sequaces ac defensores Pseudodextri, æque ac in ipsum, tamquam corruptores Historiæ nationis Hispanæ; nequid notæ pejoris dicam. Opera illorum publice extant, ut inspici possint a quolibet, qui plura de genio ac fide talium historicorum novisse cupit. Inter alia convincuntur Pseudodexter & asseclæ ejus, plurima, tam sacra quam profana, historice finxisse, etiam libellos integros; eaque per emissarios suos sub falsis nominibus antiquorum scriptorum, modo unum, modo aliud, veluti antiqua, & recenter a se, e parietinis eruderata, per manus dedisse: eaque plures, ceteroquin etiam docti, sed minus cauti & scientia theologica magis instructi, quam historica, mox avide amplexati fuerunt & tamquam pro aris focisque suis, defendenda susceperunt quacumque via. Inter tam præclara monumenta numeres quoque velim codices Mss. e quibus Acta sua quatuor fratrum Bivarius, non ausus antiquos dicere, seu cautus, sive incautus produxit.

[77] Idem concludi poterit ex iisdem Actis in fine, [Alia, quæ ostendunt, Acta esse fictitia.] ubi dicuntur Domnina capite plexa; Proculus vero ad palum ligatus & sagittis confossus, in cælum evolasse XVIII Kal. Maii. Unde hæc tam distincta habuit Bivarius. Martyrologia antiqua, ad diem prædictum XVIII Kal. Maii, nihil habent de modo supplicii, quo aut Domnina aut Proculus martyrium suum compleverint. Et in nostra sententia, quod hic Proculus idem sit cum illo, qui post magistrum suum S. Valentinam episcopum, passus Interamnii legitur ad diem XIV Februarii in Martyrologio Romano; constat, gladio cum sociis suis percussum fuisse. Unde igitur habuit Bivarius (iterum dico) Proculum suum, qui XVIII Kal. Maii Martyrologiis inscriptus est, ad palum ligatum & sagittis confossum, in cælum evolasse? Nisi certiora, quam hactenus, proferantur testimonia, non credam. Sed nec ipse Dexter id credidit, quia nihil habet de tali martyrio Proculi: neque etiam Tamayus, qui tantum innuit, Proculum cum suis ad martyrii coronam properasse intrepidum, quam per varia tormentorum certamina absque turbatione suscepit.

[78] Tædet me hac super re plura proferre. Maneat igitur Interamnæ ad Nar in Italia suus Proculus & Domnina. Maneat Martyrologiis antiquis sua fides, quamdiu verosimilioribus argumentis oppugnari non possunt, quam quæ hic prolata sunt ex chronico Pseudodextri, ex commentariis in illud Bivarii, & ex Martyrologio Tamayi.

§ VI. De Actis S. Proculi, quæ hic dantur.

[De auctore sequentium Actorum.] Diximus jam multa de S. Proculo non uno, & Acta quæ sunt in Catalogo episcopi Equilini protulimus num. 32; duplicia quoque Proculorum Acta, quæ habet S. Antoninus, quantum satis est, inspeximus. Habemus præterea Acta Mss. ex Legenda Sanctorum Fratris Petri Calo, patria Clugiensis, ditionis Venetæ, religione Dominicani; in qua tractat præter Sanctos, quorum festa celebrantur in Ecclesia, de illis quoque, quorum vix habetur memoria, & Jacobus de Voragine prætermiserat, uti loquitur Altamura in Bibliotheca sua Dominicana, S. Antoninus Parte 3 Historiarum tit. 23, cap. 11, § 2, eum vocat Petrum de Clausia, qui dicitur Scalo; additque fere ut supra, quod compilavit Legendas Sanctorum multum diffuse, de multis sanctis referens, de quibus Jacobus de Voragine non facit mentionem. Ex illo suam Proculi vitam contraxit Antoninus, & varie, sed non satis, castigatam, aut potius multimodis mutatam, edidit loco citato. Eamdem adhuc contractiorem publicavit Episcopus Equilinus in suo Catalogo lib. 1 cap. 15, quam crebro citat Baronius, quamque nos ex Catalogo illo impressimus denuo, ut jam dixi. Hic damus ipsam vitam, uti a Petro Calo descripta est; addituri annotationes aliquot, ex quibus judicium formari possit de auctoritate hujus vitæ, atque adeo de compendiis inde extractis; quæ sane perexigua apparebit. Simul etiam indicabimus, quid in illa præcipue mutatum aut prætermissum sit apud Antoninum. In tribus hisce vitis aut vitæ compendiis Proculus vocatur Epispopus; ex quibus opinionem suam de episcopatu Proculi etiam hausit Baronius, de qua supra satis dictum est.

ACTA
SANCTI PROCULI EPISCOPI ET MARTYRIS.
Ex Mss. Petri Calo, Dominicani, parte 1 fol. 13.

[E Syria Justino Imp. veniens in Italiam,] Proculus de Syriæ partibus Romam venit, cum gloriosa societate & vera fraternitate a, tempore Justini b imperatoris & Romanam provinciam sua prædicatione ac miraculis illustravit, sicut sol fugans nebulas. Interamnensem vero civitatem, ordine & pastorali cura; Bononia autem, sui pro Christo sanguinis effusione sacravit. Hic a ventre matris consecratus Deo, & inter vasa gloriæ deputatus, tempore præfato in crypta Neroniana c se conferens, pœnitentiæ opera peragebat, bis tantum in hebdomada sumens cibum; [pœnitentiæ operibus se dat,] & signa & prodigia multa faciens. Quadam die præsentato sibi a quodam viro, proprio filio, Hereciano nomine, catenis constricto, quia pro suis sceleribus a dæmonio vexabatur; pro eo fundens orationem Domino, comminatus est dæmoni, dicens; Exi ab eo, damna te, & plasma Dei relinque, moxque dæmon ad ejus imperium foras egressus, [patratque miracula;] dimisit hominem sanum. Mulier, quæ ab infantia propter infirmitatem scabrorum d, lumen amiserat oculorum, audiens, sanctum Dei pollere signis, venit ad eum, & lacrymosa voce humi prostrata, ait: Miserere mei, serve Dei, tribue mihi tuis precibus lumen amissum. Sanctus vero renuens, ait; Recede mulier, non est in me ista virtus. Cumque illa eum adjurans, in precibus perduraret; vir sanctus rogavit fideles, qui aderant, ut secum pariter misericordiam Domini implorarent, & ait: Domine Deus meus, rex cæli & terræ, qui propter nos in mundum venisti & humanam carnem de beata Maria virgine suscepisti, qui dixisti discipulis tuis: Quodcumque petieritis credite, quia accipietis & fiet vobis, illumina hanc mulierem, de tua misericordia confidentem. Et his dictis, signavit oculos ejus, & statim vidit.

[2] Tunc relatum est Justino Imperatori, quod a beato Proculo idolorum cultura e exterminaretur; [accusatus apud Justinum fidei Christianæ,] qui mox jussit satellitibus, ut eum inquirerent & constrictum catenis suo conspectui præsentarent. Quod cum audissent Christiani, timentes amittere servum Dei. venerunt ad eum, & aierunt ei: Serve Dei, salva animam tuam hoc tempore, & pro salute fidelium te reserva. Cumque Sanctus magis fateretur, se pro Christo velle pati, quam furorem vitare inimici; vim facientes ei fratres, duxerunt eum usque Nequinam f, de cælestibus loquentes semper. [a fidelibus ducitur Nequinam,] Tunc Valentinus g episcopus Tyriæ h, quæ hodie Interamnis i vocatur, ut audivit famam beati Proculi, venit ad eum & secum duxit ad episcopatum, & licet se clamaret indignum, tandem beato episcopo acquievit, ut sacerdotii gradum reciperet: [a Valentino initiatur Presbyter,] quo suscepto, dum sacrificaret quadam die hostiam immaculatam Deo, assistente ei Valentino episcopo, ecce Angelus Domini veniens tulit calicem, ac videntibus omnibus qui aderant, deportavit in aëra, & post spatium duatum horatum rediens, super altare posuit, dicens beato viro; Dominus benedixit, tu liba eum k. Quo facto, magnas Deo Valentinus episcopus cum universis qui aderant, gratias retulit, qui magnificat servos suos. Sed & in die resurrectionis, hora Missarum, Angelos audivit in cælo gloriose cantantes, ac ab eis accepit horam Domino sacrificandi hostiam laudis illibatam l.

[3] [a paganis comprehenditur,] Tunc pagani, videntes Christi cultum per B. Proculum ampliari, miserunt speculatores, ac in præfatam Tyriam venientes, perquirentes B. Proculum, invenerunt eum, cum S. Valentino episcopo, & cum multis aliis Christianis orantem, quos comprehendentes perduxerunt ad Adrianum præfectum civitatis Nequinæ m, qui sanctos interrogat, utrum servi an ingenui essent, cui ait B. Proculus, servi sumus Domini nostri Jesu Christi, qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ. [cæditur,] Præfectus dixit; juro per deos quod si non sacrificaveris diis, diversis pœnis te interficiam, & non liberabit te Deus tuus, quem Judæi n crucifixerunt. Respondit S. Proculus: Miser, dii tui quos colis, [in carcerem mittitur,] nec aliis prosunt nec sibi, sed in inferno detinentur, igne perpetuo cruciandi. Tunc Præfectus jussit eum diu cædi & catenis constrictum in carcerem mitti cum aliis Christianis, & ante carcerem poni custodes. Beatus vero Proculus pernoctans, oravit ad Dominum, dicens: Domine non erubescant qui te expectant, & non revereantur qui quærunt te, [ab Angelo educitur,] Deus Israel. Circa mediam autem noctem ecce Angelus Domini cum nimio splendore, apertis foribus, ingressus est ad eos, & exhortans eos & benedicens, duxit extra civitatem, dimisitque eos: qui reversi sunt ad loca sua, magnificantes Dominum.

[4] Sanctus vero Proculus venit in oppidum, quod vocatur Lazanum o, [& Lazanum veniens, curat infirmos:] invenitque ibi venerabilem virum Volusianum p, cum quo diu permanens, ægrotis multa beneficia conferebat, inter quos quædam puella ad Virum Dei adducta est, per decem annos paralysi laborans & carens membrorum officio: quæ a medicis numquam curari potuit; beatus autem Proculus pro ea orans, dixit, Domine Jesu Christe, qui incurvatam mulierem per decem & octo annos, ab infirmitate curasti, respice ad preces meas & hanc puellam pristinæ sanitati restitue. Mox puella sana surrexit; magnificantibus, qui aderant, Dominum, qui mirificat sanctos suos. Neromanus quidam nomine, febribus laborans, audita fama beati viri, ad eum veniens, postulabat humiliter, se ab eo pristinæ sanitati restitui; sanctus vero Proculus & Volusianus pro eo Dominum oraverunt, dicentes: Domine, qui sanasti socrum Petri & puerum Centurionis, sana hunc per preces servorum tuorum, ut cognoscant omnes, quia tu es Dominus Deus noster: cumque qui aderant respondissent, Amen; erexit se febricitans sanus & a beato Proculo baptizatus est.

[5] [succedit Valentino in episcopatu:] Interea beatus Valentinus præfatus, apud Urbem martyrio q coronatus est, cujus loco beatus Proculus succedens r, signa multa & prodigia faciebat, & multi baptizabantur, eratque in ecclesia magna lætitia de tanto pontifice: sed antiquus hostis ei invidens, ejus famam extinguere est conatus, mittens inhonestos quosdam Christianos, qui Papæ Eugenio s suggesserunt, quod Proculus episcopus Interamnensis, ante solis ortum Missam celebrans, repente post eucharistiam sumit cibum, infirmitatem ac stomachi debilitatem, quam Sanctus ex longe ante habitis afflictionibus patiebatur, omnino tacentes. [ab Eugenio Papa citatur Romam] His auditis, Papa commotus animo, jussit cubiculariis suis, ut celerius euntes, eum ad se ligatis post tergum manibus ducerent; sed cubicularii cum pervenissent ad eum, remissius eum affati sunt, dicentes: Carissime Procule, Domnus Papa mittit, ut nobiscum venias, & ante conspectum ejus assistens, ad interrogata respondeas. Sed cum jam esset sero, iter distulerunt ad mane. [male accusatus,] Dei autem famulus surrexit media nocte, & Missas celebravit, & sumpta Eucharistia, rogavit Papæ nuntios, ut secum ederent: cui assentire noluerunt. Cum vero iter agerent, contigit ut sodales ejus ex calore solis sitibundo pectore anhelarent; quibus cum multum episcopus condoleret, vidit cervam cum hinnulo suo iter carpere; cui in nomine Domini imperavit, ut staret; quæ mox stetit ad ejus imperium: quam vir Dei mulgens, sociis potum dedit. Nuntii vero Papæ intuentes prodigium, humo tenus se prostraverunt ad ejus vestigia, veniam postulantes.

[6] Dominus autem volens magnificare Sanctum suum, [eoque venit] misit Angelum suum in visu noctis, dicentem Papæ: Dimitte servum meum Proculum episcopum Interamnensem, & quæ ab eo facta sunt, recte & non sine causa, cum Domino intellige operata. Tunc præsul, ex visione perterritus, misit ex latere suo honorabiles nuntios, ut ubicumque obviarent Sancto, cum magno honore dimitterent eum, pro se veniam postulantes. Cumque intuentes eum vellent cum honore dimittere, [declarata Pontifici divinitus innocentia sua,] & veniam postulare, noluit beatus Proculus, dicens, se velle videre tanti Pontificis vultum. Tunc ascendentes equos cum gaudio, abeuntes Romam, se Pontifici præsentarunt: qui videns secum Proculum, cecidit ad pedes ejus, dicens: Sancte Dei, sume culpabilem, & veniam da poscenti, pro te ab Angelo flagellato. Cui Sanctus: Noli, Pater, sic humiliando te, decus Catholicorum minuere, sed me transgressorem pro merito tuæ argue voluntatis. Tunc complectentes se, ac diebus pluribus commanentes, se divinis eloquiis refecerunt. [ac honorifice remittitur;] Beatus vero Proculus, a Papa benedictione accepta, reversus est in locum suum, in quo multi ab eo ab obsessis corporibus dæmones sunt fugati, cæci illuminati, manchi restituti, surdi & ab aliis languoribus, per invocationem Christi nominis, pristinæ redditi sanitati.

[7] Eo tempore t Britius episcopus, Carpofotus & multi alii, [venit Spoletum ad alios socios,] qui cum eo de Syriæ partibus venerant, miserunt ad eum, ut ad eos Spoletum quam citius properaret: qui ad eos Spoletum cum Volusiano veniens, salutaverunt se in osculo pacis. In jejuniis vero & orationibus Sancti Domini persistentes, idolorum culturam sua prædicatione evacuabant, infirmis sanitates plurimas impendentes: inter quos paralyticus, membrorum omnium officio destitutus erat: sed pro eo rogantibus Sanctis, elevatis oculis in cælum rogavit beatus Proculus Christum, ut eum incolumem restitueret, a peccatis pariter liberando. Tunc homo plenarie est sanatus, & qui aderant, gratias Domino retulerunt. Eo tempore præsidebant Spoleti Turgius & Leontius præfecti nequissimi, qui videntes signa & prodigia, quæ Dominus per suum famulum faciebat, zelo iniquitatis repleti, miserunt spiculatores, ut ubicumque invenirent sanctos, ducerent ante conspectum eorum compeditos. [& jubetur migrare Bononiam:] Nocte vero eadem apparuit Dominus per visum beato Proculo, dicens; Dilecte mi, surge cum fratribus tuis, & ad partes alteras euntes, hoc tempore vos salvate. Tu autem vade Bononiam, & prædica nomen meum populo terræ, & multis per te conversis & ab errore viæ suæ ad veritatis semitam revocatis, venies ad me triumphator cum palma martyrii u. Completa visione Proculus surgens, ait fratribus: Fratres, surgite eamus, quia Dominus noster Jesus Christus hac hora apparuit mihi dicens, quia mane perimendi estis, nisi vos salvaveritis: mihi auctem præcepit, ut eam Bononiam. Tunc exierunt nocte illa a Spoleto, & dantes sibi osculum pacis, ab invicem recesserunt.

[8] [ubi unum alterumque sanat,] Beatus vero Proculus cum venerabili Volusiano Bononiam veniens in domo cujusdam, qui Theodonus vocabatur, hospitati sunt. In cujus domum ingrediens beatus Proculus, ait; Pax omnibus, qui unitatem veramque Trinitatem fatentur. Cui Theodonus ait, Video te prudentem virum inania verba formare, tamen cujus sectæ sit hæc doctrina, mihi cupio pandi. Cui Sanctus respondit, Si ad hanc veritatem attingere velles, carere te oportet dæmoniacis pompis, ut credere valeas Verbum vitæ Deum & hominem, Dominum Jesum Christum, qui de utero Mariæ virginis natus, & passus sub Pontio Pilato &c. ut in Symbolo continentur. [ac multos baptizat:] Respondit Theodonus, Credam hunc, quem prædicas Deum esse, si per ejus invocationem manum aridam filii mei unici potueris restaurare. Beatus autem Proculus mox tulit prolem illius, & invocato nomine Domini Jesu Christi, restituta est manus filii ejus, acsi nihil mali habuisset. Tunc credidit Theodonus, & baptizatus est & tota domus ejus. Erronianus autem quidam, ut audivit signa, quæ faciebat Dominus per hominem sanctum, tollens filium suum, qui a dæmonio vexabatur, constrictum catenis duxit ad Sanctum Dei; qui pro eo oravit ad Dominum, dicens; Domine Deus omnipotens, expelle hunc nequissimum spiritum ab homine isto, ut cognoscant omnes, quia tu solus es verus Deus. Et hæc dicens, apprehendit manum dæmoniaci, & comminatus est dæmoni dicens: Da honorem Deo vivo & vero, recede ab hac creatura Dei. Ad cujus vocem mox ut fumus teterrimus de corpore pueri egrediens, dimisit hominem sanum. Tunc Erronianus cum omni domo sua baptizatus est, & alii LXXIX, & facta est lætitia magna in plebe Christianorum.

[9] Totila x igitur rex Longobardorum y atque Gothorum, ut audivit, quod per beatum Proculum idolorum minueretur cultura, [propterea capitis damnatus a Totila rege,] ac Christi cresceret nomen, quasi leo sæviens Bononiam venit, & fecit beatum Proculum perquiri, & vinctum catenis ante se duci: quem intuens, ait: Omnium malorum auctor, cur viperino toxico regnum meum taliter destruxisti, ut ipsi dii nostri responsum dare non velint? Beatus Proculus respondit: Magnas age gratias, miser, quia regnum tuum, comptum & politum, beata sanctaque doctrina Dei & electorum repletum, auro obrizo potest non immerito comparari. Tunc Totila iratus, præcepit spatario, ac didascalo Judæorum z, ut binas auferrent loras a tergo ejus prius, & postea caput ejus amputarent. Beatus autem Proculus antequam decollaretur, oravit dicens: Domine Jesu Christe, accipe in pace Spiritum meum: completaque oratione, genua flexit & spiculator accedens, [gladio percutitur,] evulsis loris binis, bis ense collo percusso, caput ejus amputavit aa. Et tunc lux magna super Sancti corpus per spatium duarum horarum emicuit. Venerunt autem sancti viri, [& extra muros urbis sepultus,] quos ipse baptizaverat, & corpus ejus tollentes, extra muros in optimo loco cum aromatibus condiderunt. Beatus autem Volusianus, colligens Sanguinem ejus in vase argenteo, in civitate, quæ dicitur Castellum, de eo oculos cæci liniens, lumini restituit. Item per dictum sanguinem mulier est a fluxu sanguinis liberata. Tempore procedente puer mortuus, [puerum mortuum resuscitat.] juxta sepulcrum ejus positus, vitæ est restitutus. Corpus vero Sancti inventum est cum capite nulla læsionis signa habens bb, & multa alia miracula ibi est Dominus per ipsum mirabiliter operatus.

ANNOTATA.

a Hinc patet, ac patebit in decursu apertius, Proculum hunc, unum esse e fratribus novem, qui cum Anastasio patruo ac patruelibus duobus e Syria in Italiam venisse dicuntur supra, in Actis eorum, tempore Juliani Apostatæ. Hic vero ponitur adventus ejus sub Justino Imperatore, qui annis 155 post Julianum imperare cœpit. Malum omen in principio orationis! eoque pejus, quod paulo post Justino, qui bene Catholicus princeps fuit, attribuatur persecutio, in Christianos & Proculum hunc ejusque socios mota, quæ supra Juliano tributa fuit. Quamobrem maluit S. Antoninus prætermittere nomen Imperatoris, sub quo venerit Proculus: non tamen omisit Petrus in Catalogo suo, sed pariter Justinum exprimit.

b Jam dixi, in Actis XII Sociorum, adventum ejus consignari tempore Juliani Apostatæ.

c S. Antoninus, Veroniana.

d Qualis hæc infirmitas sit, explicabunt fortasse medici; ego tantisper hic accipio pro infirmitate Variorum seu Variolorum, qui pueros præcipue & passim infestant, cutemque scabram reddunt, ac sæpe iis laborantes privant oculorum usu. Quod & mulieri huic ab infantia acciderit.

e Nempe, quæ imperante Justino pridem extincta erat in Italia. Loquitur quoque auctor hic de Justino, uti supra de Juliano, quasi Romæ aut in Italia commoratus fuisset Imperator, quando satellitibus suis jussit, ut Proculum comprehenderent; quod nihilo facilius monstrabitur, quam ibi fuisse Julianum, cum simile quid jussisse dicitur in Actis XII Sociorum.

f Nequina, & scriptoribus notæ melioris Nequinum & Narnia, a fluvio Nar, qui illac delabitur, appellata fuit, aliquanto propior Hortam, ubi Nar in Tiberim influit; quam Interamnam. Episcopalis est. De civitate illa mox pluscula dabo ex Plinio, ac Livio Annot. m. Hactenus videtur Proculus mansisse in crypta sua Neroniana, usque dum Nequinum deductus fuit.

g Valentinus hic, quem secundum vocant, ac Proculum consecrasse presbyterum & episcopum, ajunt; utique a S. Valentino I, episcopo & martyre Interamnensi, sub Imperatoribus gentilibus passo, diversus est, si qua fides hisce Actis Verum ille, qui Proculum consecravit presbyterum, in Actis XII Sociorum vocatur Volusianus; cum quo Proculus, antequam consecraretur, multis annis bonæ conversationis egisse vitam, ibi legitur.

h Hinc Tyriam suam, pro Interamna, hauserit S. Antoninus, dum scribit: Valentinus episcopus Tyriæ (rectius Tyreæ) quæ hodie dicitur Interamnis (rectius Theramne) audita fama sancti viri, cum ad illas partes circa cryptam Veronianam (aliam enim habitationem Proculi eatenus non nominavit Antoninus) accessisset, eum … Presbyterum ordinavit. Nescio, cur civitatem Valentini episcopalem, potius Tyream quam Tyriam appellet Antoninus: ego alibi apud probatos scriptores neutram vocem hactenus pro Interamna legi.

i Cur autem alteram quoque correctionem addat Antoninus, malens scribi Theramne, quam Interamnis, æque nescio. An, ut distinguat inter tres urbes homonymas, Interamna dictas, & sedem Valentini episcopalem rectius exprimendam putaverit per Theramne? Verum vox illa seu Itala fuerit tempore Antonini, seu Latina manserit, per aphæresim breviata, non secus ac Interamnis convenire singulis dictarum urbium potest; ac non semel usurpatur ab Ostiensi in Chronico pro illa Interamna quæ Liri amni adjacet, & episcopalis non fuit. Qua de re vide plura in Commentario prævio ad hunc tractatum.

k Hactenus narrata, incipiendo ab, Ecce Angelus Domini veniens, totidem verbis leguntur etiam apud S. Antoninum, exceptis apicibus paucis, ut facile hinc colligas, ipsum hæc præ oculis habuisse.

l Hæc quoque ab, gloriosæ, iisdem verbis refert Antoninus: sed quæ præmittit aliquantum diversa, nonnihil claritatis majoris afferre huic textui poterunt; sunt autem hæc: Cum celebraret Proculus in Resurrectione Domini de nocte, qua hora Christus resurrexit, audivit Angelos gloriose cantantes &c. Afferent hæc etiam aliquid lucis simili narrationi, quæ de Proculo legitur supra in Actis XII Sociorum.

m Nequina civitas & Nequinum olim appellata fuit urbs, quæ deinde Narnia. Unde Plinius lib. 3 cap. 14: Narnienses, quod oppidum, Nequinum antea vocatum fuit. Et Livius lib. 10: Apuleius Consul, in Umbria Nequinum oppidum circumsedit. Locus erat arduus, in parte una præceps; ubi nunc Narnia sita est; nec vi, nec munitione capi poterat.

n Hunc loquendi modum habent quoque Acta XII Sociorum, quibus ibi etiam exprobratur a tyranno, quod Deum colant a Judæis crucifixum. Verba sunt, docent populum doctrinam hominis illius, qui in Judæa crucifixus est.

o Lazanum. Assumunt hinc vocem illam recentiores, & Jacobillus oppidum illa significatum ponit tom. 1 pag. 10 supra Carsulos. Verum cum ipsos Carsulos ponat loco non suo, in positione Lazani nihil auctoritatis obtinebit majoris absque testimonio antiquo. Ego in Actis XII Sociorum lego, Proculum, progredientibus Sociis Spoletum, substitisse in Colonia, quæ Narniæ dicitur, ubi superjacet castrum Carsulanum, in quo erat vir sanctissimus, nomine Volusianus. Nulla ibi mentio oppidi, quod appellatur Lazanum; nulla hic castri Carsulani.

p Volusianus in citatis modo XII Sociorum Actis, dicitur Proculum post diutinam commorationem consecrasse Sacerdotem: in his vero, nullam in consecratione ejus partem habet. Idem Volusianus Ughello numeratur inter Episcopos Narnienses; Jacobillo autem inter Umbriæ Sanctos; desumptus verosimiliter aut ex alterutris aut ex utrisque, de quibus loquimur, inter se non consentientibus Actis.

q Valentinus hic, qui Interamnensibus secundus est, & a Valentino 1 distinguitur, & confessor in pace putatur quievisse, uti apud Ferrarium, Jacobillum, & Ughellum videre est; in his Actis, atque eorum compendiis apud Antoninum & Petrum de Natalibus, dicitur martyrio coronatus fuisse, & quidem, uti hæc Acta habent, apud Urbem, utique Romanam: apud quam, cum sciatur martyrium subiisse Valentinus 1; pronum est suspicari, in his Actis utrumque Valentinum confundi, aut potius ex uno duos fieri. Qua de re plura § seq.

r Proculus hic, non potest Valentino, apud urbem Romam martyrium passo, successisse in episcopatu Interamnensi, nisi post aliquot secula. Successisse autem Valentino illi aliquem Proculum immediate; aut Proculum hunc habuisse decessorem immediatum in episcopatu Valentinum, quem secundum appellant, ex his saltem Actis probari non potest.

s Jam supra in Actis XII Sociorum hæc eadem narrata sunt, sed minus perspicue quam hic; ibidemque annotavi litt. r, Eugenium nullum sedisse Romanum Pontificem ante annum Christi DCLIII, integro post Totilæ necem seculo & diutius post Proculi martyrium, sub vivente adhuc Totila ei illatum. Incongruentiam hanc viderit S. Antoninus, abstinens in sua ejusdem rei narratione, nomine Pontificis proprio.

t Eo tempore, quo Proculus ab Eugenio Pontifice, accepta benedictione ejus, regressus fuit in locum suum, evocatus inde, venit Spoletum; ibique reperit Brictium episcopum, Carpophorum & alios, quibuscum de Syriæ partibus venerat. reperit ibidem quoque Turgium ac Leontium, præfectos nequissimos: Quos omnes, diximus jam ad Acta XII Sociorum & ex Martyrologiis antiquis, vixisse sub imperio Diocletiani & Maximiani, tribus ac dimidio ante pontificatum Eugenii seculis. Ex his etiam dignoscitur auctor horum Proculi Actorum præ oculis habuisse Acta XII Sociorum, aut vice versa: cum eadem nomina propria & personæ utrobique legantur.

u Similia fere atque hic, de Proculo referuntur in Actis XII Sociorum, de Brictio; cui ibi non quidem Dominus ipse, sed Domini Angelus apparet nocte per visum, ipsum alloquitur & animat; multos per eum convertendos ad fidem, prædicit; ac gloriam ei sempiternam promittit.

x Totila cæsus fuit a Narsete anno 552, annos centum ante pontificatum Eugenii, & amplius quam ducentos post mortem Brictii atque Carpophori; quibuscum tamen, uti hæc Acta, non minus quam Acta XII Sociorum, memorant, in vivis egit. Quæ si vera sunt, uti Baronium loquentem audivimus de Actis Proculi apud Petrum in Catalogo, non tantum duos Proculos Interamnensium episcopos sanctos, ut Baronius concludit, admitti oportet, sed tres. Neque enim ætas duorum hominum, quantumvis longa, multo minus episcopatus eorum, attingere potuit ætatem Carpophori aut Brictii, regnum Totilæ, & pontificatum Eugenii.

y Rex Gothorum scitur fuisse Totila, Longobardorum scitur non fuisse. Scitur quoque non coluisse idola; sed Christianus fuit, Ariana hæresi infectus, suoque perverso zelo, recte credentes crudeliter persecutus est, maxime ecclesiasticos. Longobardi, atterente Italiam Totila, adhuc considebant in Pannonia; indeque invitati a Narsete, copias ei auxiliares e suis miserunt contra ipsum Totilam extremis ejus annis, & pars non exigua fuerunt victoriæ, quam cum interitu Totilæ de Gothis reportavit Narses anno 552.

z Spatarius, aut potius Spatharius quid sit, quid item didascalus, scio. Illud passim accipitur pro armigero, qui Principi ensem præfert; hoc vero magistrum & Doctorem significat. Verum quid sit Didascalus Judæorum hoc loco, non æque scio. Legi quidem apud Rigordum in gestis Philippi Augusti regis tomo 5 Historiæ Franciæ Scriptorum, pag. 8; Majores Judæorum & sapientiores in Lege Moysi, ab ipsis Judæis Didascalos vocari, videlicet a doctrina & scientia legum, qua præstabant aliis. Sed hic illud accipi taliter non potest. Quid enim Totilæ, Christiano, ut dixi, licet hæretico, cum tali Judæorum didascalo? Quid etiam ad eum facit præceptum, quod ibi Rex dedit, ut binas auferret loras a tergo Martyris, & postea caput ejus amputaret? Hæc ministrorum potius justitiæ & carnificum sunt, quam didascalorum. Hoc porro præceptum, quod a Totila datum fuisse legitur contra S. Herculanum episcopum, male hic transfertur ad S. Proculum.

aa Dies martyrii hic desideratur: Antoninus notat Kalendas Januarias: Petrus in Catalogo scribit passionem ejus agi die Kalendarum Decembris; quo die etiam inscribitur Martyrologiis pene omnibus, ut ostensum est, ac hodiedum celebrant Iteramnenses festum Proculi sub Totila passi eodem die: die vero Kalendarum Junii colunt Bononienses, duos Proculos martyres suos, alterum militem, alterum episcopum; quos inter se, & ab interamnensi diversos putamus. Hinc per errorem descripta sit apud Antoninum passio Proculi Kalendis Januarii pro Kalendis Junii; in quo errari facillime potuit propter similitudinem initialium litterarum Junii & Januarii, præsertim si dimidiata tantum vox Jun., uti sæpe fit, scripta fuerit, quam librarius acceperit pro Jan. Kalendis enim Januarii non invenitur alibi ante Antoninum memoria S. Proculi alicujus: post Antoninum vero soli fortasse Galesinius & Ferrarius ejus meminerunt prædictis Januarii Kalendis. Et Galesinius quidem his ibi verbis utitur: Bononiæ S. Proculi episcopi, cui pro fidei Catholicæ propagatione caput jussu Totilæ, Gothorum Regis, præcisum est. Hæc in Martyrologii sui contextu; & in Notationibus fatetur, se sequi S. Antoninum in Actis Proculi, primo loco apud ipsum relatis. Iterum vero ex iisdem Actis, uti ex verbis ejusdem Galesinii patet, Proculum adscribit Kalendis Decembribus & civitati Narniæ, hoc modo: Narniæ S. Proculi episcopi & martyris; qui, Totila Gothorum rege, ob Catholicam fidem varie exagitatus, demum admiranda virtute martyrii certamen confecit. Ferrarius quoque in Catalogo Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, Kalendis Januariis ita incipit: Interamnæ S. Proculi episcopi & martyris. Ex tabulis, uti subdit in Notis, ecclesiæ Interamnatis, quæ illum primo die Decembris, quando corpus primo translatum est colit. De eo agitur in codice antiquo ejusdem ecclesiæ. In quo tamen aliqua essent corrigenda. Vellem scire, unde & quo, corpus translatum sit die 1 Decembris; cum Martyrologia antiqua illo die colant Natalem ejus: quem quisquis celebrandum esse putaverit die 1 Januarii; mirabor, si antiquiorem producat talis rei testem S. Antonino; apud quem, ut modo diximus, opinamur legi primum diem Januarii, pro Junii.

bb

Hæc, & quæ paulo ante dicta sunt, de duobus loris, jussu Totilæ e tergo martyris excisis, & amputatione capitis ejus; de sepulturæ loco extra muros dato; de mortuo puero ad illud resuscitato; de redintegratione corporis cum capite; leguntur eodem fere sensu de S. Herculano, sub memorato Totila episcopo Perusino, in vita ejus.

Quid talibus Proculi Actis credas magis, quam Actis XII Sociorum? Omnia ejusdem farinæ sunt.

PARERGON
De duobus sanctis Valentinis Interamnensium episcopis; & quodam Volusiano.

Quanto S. Valentinus, nominis sui primus, Interamnensis episcopus, & martyr, Romæ passus, [Valentini primi memoria,] celebrior est Martyrologiis antiquis, natalem ejus die XIV Februarii referentibus: tanto minus eis notus est S. Valentinus secundus, & ipse, ut ajunt, episcopus Interamnensis; qui recentioribus aliis, Martyr; aliis Confessor creditus. Rosweydi Martyrologium vetus Romanum annuntiat XVI Kal. Martii duos Valentinos martyres, his verbis: Romæ, Valentini presbyteri: & S. Valentini Interamnensis episcopi.

[2] Martyrologium Adonis, quod supra ex parte descripsimus, [celebris apud Martyrologos.] notavimusque, in Valentino episcopo concordare cum genuino Bedæ Martyrologio, sic habet: Romæ, natalis S. Valentini Presbyteri… Eodem die, natalis S. Valentini Interamnensis episcopi; qui tentus a paganis ac virgis cæsus, & post diuturnam cædem, custodiæ mancipatus, cum superari non posset, mediæ noctis silentio ejectus de carcere, decollatus est jussu furiosi Placidi, Urbis Præfecti. Tunc Proculus, Ephybus & Apollonius discipuli ejus, transferentes corpus ejus ad suam ecclesiam Interamnæ urbis, noctu sepelierunt. Similia his, & totidem fere verbis, habent alia pleraque Martyrologia, tum impressa, tum Mss. quæ videri possunt ad diem XIV Februarii nostri, in Commentario ad hujus Valentini Interamnensis Acta, num. 5.

[3] De S. Valentino secundo, uti vocant, episcopo Interamnensi, [De existentia secundi dubitat Baronius:] nulla, ut dixi, apud Martyrologos antiquos memoria, imo neque apud recentiores. Quidquid de illo meminit in Notationibus ad Martyrologium Romanum Baronius, die XIV Februarii litt. c, & XIV Aprilis litt. b, nititur Actis S. Proculi episcopi & Martyris, a Petro de Natalibus compendio relatis lib. 1 cap. 15: quæ fidei sublestæ sunt: uti & Acta apud S. Antoninum, & ampliora, quæ § præcedenti dedimus ex Ms. Fr. Petri Calo. Ferrarius, Baronio audentior, primus illum videtur intulisse in Fastos Sanctorum seu Catalogos suos, tam generalem illorum, qui in Martyrologio Romano non sunt; quam in Catalogum Sanctorum Italiæ, anno 1613 excusum: postquam scilicet legerat indicatam supra Baronii dubitationem, de existentia istius Valentini, sub conditione (quæ nondum verisimilis reddita est) propositam. Insuper & diem ei natalem tribuit VII Januarii: quo item die colitur Valentinus episcopus Pataviæ, aut potius Passaviæ, in Norico, ab eodem Ferrario etiam memoratus in Catalogo generali.

[4] [affirmat Ferrarius:] In hoc Catalogo de Interamnensi Valentino II sic scribit: Interamnæ in Umbria S. Valentini, episcopi & confessoris. Et in notis mox subjicit: Ex Tab. Interamnensis ecclesiæ. Claruit sub Gelasio Papa I, a quo episcopus Interamnensis creatus est; prout antiqua ejus ecclesiæ monumenta habent: in quibus quædam corrigenda videntur. Qua de re in nostro Catalogo Sanctorum Italiæ. Qualiter autem ibi scribit? Post elogium, in quo annos 39 ecclesiæ Interamnensi præfuisse, ac die VII Idus Januarii obiisse, & in ecclesia S. Zenonis extra urbem conditus, multis miraculis claruisse Valentinus legitur; notat prædictus Ferrarius se illa accepisse ex quodam Martyrologio Ms. ecclesiæ Interamnensis: [Acta eum confundunt] in quo præterea corpus Valentini a Longobardis Tridentum, indeque a Thassilone Bavariæ duce Pataviam (licet perperam Dux & civitas hæc in eo Martyrologio nominentur) translatum, ibique honorifice conditum, narratur. Quod tamen a vero maxime distat. Valentinus enim, qui Pataviæ in Bavaria colitur, non Interamnensis, sed Pataviensis episcopus fuit; uti apud Surium, qui vitam illius affert tomo 4, & in Metropoli Salisburgensi habetur; obiitque anno salutis MCXX: hic vero, de quo agimus, anno DXXXIII. Annus mortis MCXX, S. Valentino Passaviensi hic adscriptus a Ferrario, multos post ipsum induxit in errorem, Ughellum, Angelonum & alios, clausis oculis Ferrarium secutos. Est is annus potius inventionis, non mortis; quam constat obiisse Valentinum Passaviensem seculis fere septem integris ante. Et ipse Ferrarius in Catalogo generali episcopatum ejus alligat anno 400, parum sibi constans.

[5] Colligitur ex præmissa Ferrarii Annotatione, auctorem Martyrologii Ms. Interamnensis, ab ipso citati, illi teratum fuisse; utpote qui ab ipso Ferrario arguitur in præcipuis historiæ suæ partibus (quales sunt nomina ducis Bavariæ & civitatis Passaviensis) aberrasse, perperam utrumque nominando. Colligitur quoque, idem Martyrologium (uti & alia Interamnensia Mss. ad Valentinum II spectantia) saltem post annum Christi 1120, [cum S. Valentino Ep. Passaviensi,] & verosimiliter longe tardius, conscriptum fuisse. Nam corpus S. Valentini, Passaviensis episcopi, illo circiter anno inventum Passaviæ, tribus ibi & amplius seculis latuerat omnibus ignotum: adeo ut illius notitiam vix potuerit habere Martyrologii Interamnensis Auctor, nisi post dictum annum 1120, quando talis inventionis, & secutorum illam miraculorum fama, uti fit, late didita, pulsaverit quoque aures Interamnensium, narraveritque simul res quasdam præcipuas a Sancto gestas, tum ex Actis ejus, quæ laminæ plumbeæ per compendium insculpta, una cum corpore tunc inventa fuerunt; tum ex Actis S. Corbiniani Frisingensis episcopi, quæ ejusdem Valentini meminerunt.

[6] Nam quæ in illis leguntur de S. Valentino Passaviensi episcopo & confessore; videntur Valentino II Interamnensi ab Auctore Martyrologii, rerum patriæ suæ satagente, accomodata fuisse. Puta, quod Romam adiverit, ibique a Romano Pontifice ordinatus episcopus fuerit: quod multos gentilium atque Arianorum ad fidem catholicam converterit: quod varia ab Arianis passus, atque urbe sua episcopali extorris, [uti patet ex iisdem rebus, utrique tributis,] obierit die VII Idus Januarii: quod sacrum corpus ejus Longobardi Tridentum, atque inde Thassilo, Bojoariæ Dux, Passaviam transtulerint. Hæc, inquam, & alia S. Valentino Passaviensi propria, Interamnensi Valentino II accommodata fuerunt in Martyrologio Ms. uti ex Ferrario de Sanctis Italiæ sub die VII Januarii colligere est. Ex iisdem Valentini Passaviensis rebus gestis fecerit Martyrologii Auctor Valentinum suum, Confessorem; quem Acta S. Proculi C apud S. Antoninum, apud Petrum de Natalibus & apud nos, dicunt martyrio coronatum fuisse. Constat quoque ex Actis S. Severini Noricorum apostoli ac aliunde, Valentinum Passaviensem, supremum diem obiisse septimo Januarii. Quamobrem, nisi aliunde monstretur apto argumento, eodem die etiam obiisse Valentinum II Interamnensem, suspicabor, Auctorem Martyrologii diem illum a Valentino Passaviensi mutuatum esse, æque ac alia prædicta.

[7] Sciverit idem Auctor ex vita S. Corbiniani, Valentinum quemdam Tridentum atque inde Passaviam translatum fuisse; nec potuerit ignorare, quod ibidem legitur, obiisse ac primitus tumulatum fuisse in Castro Magiensi, quod est in Alpibus prope ab Athesi fluvio. Interim dissimulato sepulturæ loco, [& ex homonymia locorum ac personarum.] unde translatio ducta fuit; tantummodo meminit locorum, ad quæ corpus fuit perlatum; fortassis, ut, relicta in obscuro S. Valentini sepultura prima; Valentino Interamnensi translatio Tridentum, minori cum contradictione, accommodari posset. Est enim Tridentum in via ordinaria, quæ Interamna Passaviam ducit. Adde etiam, quod, corpore S. Valentini in Castro Magiensi adhuc quiescente, non procul inde extiterit ecclesia sub invocatione ac patrocinio ejusdem S. Valentini & S. Zenonis ædificata; uti legitur in citata S. Corbiniani Vita apud Surium num. 20. Cum vero Interamnenses habeant quoque ecclesiam S. Zenonis extra urbem suam, & celebrem sanctitate Valentinum I episcopum, cujus etiam memoria fortasse aliqua fuit in ipsa S. Zenonis ecclesia; potest homonymia personarum & ecclesiarum Martyrologo Interamnensi occasionem dedisse, omnia prædicta ad se referendi, ac dicendi e sua S. Zenonis ecclesia corpus S. Valentini translatum fuisse.

[8] Certe, sive hæc ita se habuerint, sive aliter, Auctor Martyrologii tam multa scripsit perperam, [Valentini 2 Acta dubiæ fidei esse,] saltem in Valentino suo II, ut fides ei hic haberi non possit prudenter. Quod manifestius etiam commonstrari atque ipsis oculis videri posset, si Ferrarius aut alius ipsum Martyrologii textum nobis exhibuisset, non excerpta tantum aliqua dedisset. Nunc autem, cum inspicere Martyrologium illud ipsi non pessimus; audiamus alios, qui inspexerunt, legerunt ac citarunt illud in suis, quas S. Valentino II texuerunt, Legendis; ac discemus ex diversis temporum characteribus, rerumque gestarum circumstantiis, quas singuli adstruunt; quam nihil certo credi possit illi scripto, ex quo tam diversa consequantur.

[9] Ferrarius scribit, Valentinum II diu Romæ commoratum & a Gelasio Papa ad episcopatum Interamnensem promotum fuisse. [indicant sententiæ diversissimæ,] Jacobillus, de commoratione ejus Romana ne verbum quidem proferens, ait, a clero Interamnensi electum & ab Hormisda Pontifice summo confirmatum fuisse. Initium episcopatus Valentini II Ferrarius refert ad pontificatum Gelasii, anno 496 demortui; Jacobillus ad pontificatum Hormisdæ, atque annum Christi 520. Ille, episcopatui attribuit, annos 39; hic, non amplius 13. Quæ sane, & quæ mox dicentur, commonstrant, nihil certi his de rebus haberi posse ex Martyrologio citato. Quod etiam probabit Ughellus, sic scribens in episcopis Interamnensibus de Valentino II: [quas inde deducunt] Publicæ, ecclesiæ Interamnensis tabulæ narrant, excessisse Valentinum anno DXXVI (Ferrarius & Jacobillus ponunt mortuum anno DXXIII) illamque ecclesiam rexisse ipsos XXXIX annos. Quod negat idem Ughellus cohærere posse: cum (ut inquit) ejus antecessor Felix vixerit anno DXVI, Proculus autem successor, anno DXXXIII. Addo ego, quod eædem tabulæ publicæ, si non aberrunt ipsæ, evertant quoque sententias Ferrarii & Jacobilli de initio episcopatus Valentini, modo indicatas. Detractis namque annis 39 episcopatus, ab anno Christi 526, quo tabulæ consignant obitum Valentini; debet is episcopatum iniisse anno 487, Gelasio nondum Pontifice Romano; sub quo iniisse dicit Ferrarius; & iniisse annis 33, ante annum Christi 520, quo initium episcopatus ejus constituit Jacobillus. Et Ughellus ipse, qui episcopatum intra annum 516 & 533 concludere videtur ex citatis ejus verbis, nihilo propius sequitur auctoritatem tabularum, quam prædicti Auctores: factoque suo omnes commonstrant, earum auctoritatem parvi faciendam esse.

[10] [scriptores hodierni,] Ecce quot capita, tot sententiæ; ex iisdem tamen monumentis, desumptæ. Ut nihil dicam de Francisco Angelono, qui in Historia sua Interamnensi, anno 1646 Romæ edita, referens a pag. 261 gesta S. Valentini II, eum contra sententiam trium prædictorum; ait, martyrio coronatum decessisse. In quo sequi maluit Acta S. Proculi C, apud Petrum de Natalibus, & S. Antoninum impressa; quam alia suæ Interamnensis ecclesiæ monumenta & Martyrologia Mss. Quin imo hæc tantillo ille habet in pretio, ac tam parum antiqua reputat, ut quæ illic legi de S. Valentini sui translatione per Longobardos Tridentum, ac per Thassilonem deinde Passaviam, supra notavit Ferrarius; ipse dicat, a quibusdam modernis scripta esse. Ecce quo deveniant antiqua de Valentino II monumenta, & tabulæ publicæ, & Martyrologia Mss.

[11] [debetque antiquus ejus cultus] Nihilo majoris antiquitatis sit opinio, qua Dynastæ Castelli Arronensis in Umbria, dicuntur apud Jacobillum, erexisse in suo Castello, del Lago, vulgariter appellato, ecclesiam in honorem S. Valentini secundi, eumque ibi colere ut Patronum. Quod enim illi præstiterint olim in honorem S. Valentini, a vetustis temporibus Interamnæ & circum celebris sanctitate, id ultimis hisce seculis, quando Valentini duo prodierunt Interamnenses episcopi e scriptis apocryphis, maluerint aliqui credere, in honorem S. Valentini secundi factum fuisse. Cujus rei firmior probatio requiritur.

[12] De utroque Valentino Interamnensi episcopo jam egerunt in suis Actis Sanctorum Decessores nostri; de primo quidem, die XIV Februarii, probato ex antiquis Martyrologiis cultu, & prolatis veteribus Actis ejus; de secundo autem, VII Januarii, satis obiter, ex Ferrario, qui primus hunc inseruit Catalogis suis Sanctorum & sequaces mox habuit recentiores alios. [melioribus argumentis probari.] Verum cum ipseme fateatur ac moneat, Martyrologium Ms. & monumenta Interamnensia, ex quibus sua depromit, vacillare & suum Valentinum II confundere, cum Valentino Passaviensi, pateatque pugnare cum illis, quæ de eodem Valentino II narrantur in supra datis S. Proculi Actis, dum una, martyrio coronatum Valentinum II asserunt; altera, mortuum in pace dicunt; neutra satis idonea videntur, quæ Valentini II Interamnensis episcopatum ac vetustam venerationem faciant indubitatam; ideoque velim, quæ de eodem Valentino leguntur in Actis nostris die VII Januarii, non aliter accipiat Lector, quam ex Ferrario desumpta, donec antiquum ejus cultum probaverint Interamnenses certioribus argumentis.

[13] Quid porro? Videtur Valentinus iste secundus, Interamnensis episcopus dictus, [Qui Proculum ordinavit presbyterum] nomen suum mutuatus esse a Volusiano quodam, ad quem Proculus, inter XII Socios e Syria in Italiam advectus, accessit; uti leguntur in Actis eorumdem Sociorum num. 3, his verbis: Proculus, a Sociis relictus Narniæ, ubi superjacet castrum Carsulanum, in quo erat vir sanctissimus nomine Volusianus, cum quo S. Proculus multis annis bonæ conversationis egit vitam; [aliis vocatur Volusianus,] & admonitus a S. Volusiano, ut curæ sacerdotalis ageret vicem, ab eo ordinatus est in loco, seu ordine, presbyteri. De Volusiano, qui hic innuitur episcopus fuisse, dum dicitur Proculum ordinasse presbyterum; clarius loquitur codex Ms. Strozzianus in iisdem XII Sociorum Actis, videlicet quod Proculus adhæsit S. Volusiano, castri Carsulani episcopo … & ab eo presbyter consecratus est.

[14] De hoc eodem Proculo ejusque consecratore aliter scribunt in Proculi Actis Petrus Calo, [aliis Valentinus.] Petrus episcopus Equilinus & S. Antoninus; quod nempe Valentinus, episcopus Tyriæ, quæ hodie Interamnis vocatur, ut audivit famam beati Proculi, venit ad eum, & secum duxit ad episcopatum; & licet se clamaret indignum, tandem beato episcopo acquievit, ut sacerdotii gradum reciperet. Verba hæc sunt Petri Calo. Jacobillus compilavit quædam Acta sancti, [Alii contra dicunt, Volusianum non ordinasse,] ut vocat, Volusiani episcopi Carsularum ac Interamnæ, tomo 1, pag. 10, pro die 2 Januarii, ejusque Acta sic orditur: S. Volusianus natus Carsulis (quæ civitas olim celebris, sita inter Cesiam & Aquamspartam in Umbria, deinde destructa a Gothis) diu vitam egit solitariam & perfectam in quadam eremo prope castellum Lazzanum, [sed ab ipso Proculo ordinatum fuisse presbyterum.] supra ipsam civitatem Carsulanam, atque per aliquot annos habitavit eodem in loco socius S. Proculi e Syria advenæ, qui successu temporis creatus episcopus Carsulanus atque Interamnensis, consecravit ipsum Volusianum presbyterum, secumque duxit Spoletum ac Interamnam; ad propagandam Christi fidem &c.

[15] Observandum hic venit, quod antiquiores scriptores faciunt Proculum, [Ex tam contrariis opinionibus] qui cum Sociis e Syria venit, discipulum Volusiani, & ab illo, ajunt, ordinatum esse presbyterum: mediæ ætatis scriptores, nulla mentione Volusiani facta, dicunt, Proculum illum consecratum fuisse presbyterum a S. Valentino Interamnensi episcopo, eique in episcopatu successisse. Jacobillus denique scribit, Volusianum non consecrasse presbyterum Proculum, sed ipsum a Proculo, jam episcopo Carsulano atque Interamnensi, ordinem presbyteratus accepisse. Quis expediat nos ex hoc labyrintho? Adducit pro se Jacobillus sui temporis scriptores Ughellum & Angelonum. Sed illi in eodem labyrintho oberrant, dum duos Valentinos, duosque singulorum successores, Proculos, Interamnæ episcopos faciunt.

[16] Qui evadere e labytintho cupiunt, sequantur filum, quod tetendimus § 1 & 2 hujus capitis; forsitan ejus ductu viam invenient; [nihil concludi certo potest.] certe non incurrent in scopulum, in quem recentiores, minus oculati, passim impegerunt, dum Proculum primum, uti vocant, constituunt episcopum & S. Valentini I successorem. Habuit quidem Valentinus iste discipulum, nomine Proculum, quemadmodum in Actis ejus legitur XIV Februarii; sed is Proculus neque Syrus natione, neque presbyter, nedum episcopus fuit; ut alibi diximus. Nec minus impegerunt, qui Proculum Syrum, faciunt episcopum Interamnensem; dum alii ipsum dicunt successisse Valentino I; alii, successisse Valentino II. Turpius quoque impingunt; qui duos inducunt Proculos Syros, & singulos singulis Valentinis dant successores in episcopatu Interamnensi. Quod ut potuerit fieri; non facile tamen persuadebitur viro prudenti, factum esse, ut duo sancti Valentini episcopi Interamnæ, habuerint singuli singulos sanctos Proculos, utrumque e Syria cum aliis Sociis in Umbriam advectos, in episcopatu suo Interamnensi sibi proximos successores. Ut id persuadeas, antiquiore & magis solida opus est auctoritate, quam quæ ab errantibus in labyrintho tenebrarum, hactenus palpitando inventa est.

[17] [Unus tantum Proculus scitur e Syria in Umbriam venisse] Unum ego ex Actis XII Sociorum, agnosco Proculum, e Syria advenam, in Umbria: qui, ut ibi narratur, substiterit in colonia Narniæ, porro tendentibus Spoletum Sociis; & mox concesserit in castrum Carsulanum, ubi diu adhæserit S. Volusiano, ab eoque presbyter sit ordinatus; ac deinde citatus sit Romam ab Eugenio Papa, propter nescio quem abusum. Illum unum, inquam, Proculum agnosco e Syria in Umbriam venisse ex fide illorum Actorum. At qui postea ejus Acta singularia compilarunt, non una, existimo omnes e labyrintho in labyrinthum imprudentes se immisisse, dum unius Proculi, e Syria advenæ, Actis immiscuerunt, quæ ad alios Proculos, puta Bononienses, spectant, tempora & loca & personas ubique confundentes, uti & genus martyrii, quod manifeste furati sunt ex Actis S. Herculani episcopi Perusini, sub Totila Gothorum rege passi. Quæ satis superque elucidavi supra. De Volusiano, qui aliis dicitur consecrasse Proculum presbyterum, aliis vero dicitur ipse a Proculo consecratus presbyter fuisse; ac de sanctitate ejus, quid dicam? Aliqua de illo memini in Annotatis ad Acta XII Sociorum litt. o, & alibi. Sanctitatem ejus celebrat Jacobillus Tom. 1, pag. 10; festum ponit die 2 Januarii, miracula addit; omnia, nullo probato auctore. Citat Ferrarium in Catalogo generali. Hic citat monumenta ecclesiæ Interamnensis, quæ in hac parte nihil obtinere, jam diximus. Gesta ejus nulla habentur fundamentaliter, quam quæ in Actis XII Sociorum, occasione Proculi, narrantur: & hæc ipsa nihil habent chronologice veri.

[18] [tempore Gothorum cum S. Herculano Ep Perusino & aliis.] Nam ajunt, Proculum, a Volusiano initiatum presbyterum (uterque dicitur vixisse tempore Gothorum in Italia ante dimidium seculi sexti) citatum Romam ab Eugenio Papa, qui post medium seculi septimi primum creatus fuisse scitur. Imo Jacobillus in sui Proculi primi, Interamnensis episcopi, Vita, tom. 1 pag. 402, revocat ætatem Volusiani, uti & ipsius Proculi istius, ad initium seculi IV (quantum hoc distat a seculo VII) ut Proculum istum facere possit ex falsa opinione, successorem S. Valentini I Interamnæ episcopi atque martyris. Et tamen iterum errat in ætate istius Valentini, quem ponit initio seculi IV vixisse, cum anno circiter 273 obierit, martyrio coronatus. Ex his erroribus, aliisque argumentis jam allatis, facile concludet prudens lector, unum tantummodo Proculum Syrum in Umbria fuisse episcopum, seu Interamnæ seu alio in loco. Indidem quoque poterit judicare, an duo Interamnæ fuerint sancti Valentini episcopi, qui singuli post se S. Proculum in episcopatu suo successorem habuerint. Si enim non fuerunt ibi duo Proculi episcopi, natione Syri; neque fuerint duo episcopi Valentini.

[19] Adhuc verbum de Volusiano, de quo tam varia & non cohærentia jam vidimus. [& cum Volusiano vixisse, non seculo 4,] Ughellus ipsum æque ac Jacobillus, inter episcopos Interamnenses numerat, successorem Proculi, quocum prius vitam solitariam vixerat in castro Carsulano per multos annos temporibus Gothorum, in Italia dominantium. Citemus textum Ughelli e tomo 1 col. 811: S. Volusianus sancto Proculo successit in episcopatu Interamnensi, circa annum 310; suoque antecessori, pietatis ergo, sacellum construxit; cujus memoria die VIII mensis Januarii, [sed sec. 6 tempore Gothorum,] ut colligitur ex quadam antiqua tabula Interamnensis ecclesiæ: tametsi apud nullum omnino auctorem reperire potuerim res præclare gestas, quas ad posteritatis exemplum jacerem in commentarios. Unde igitur innotuit Ughello, viri sanctitas? Unde ætas indicata? Unde successio in episcopatu Interamnensi post Proculum? Hæc omnia erronea sunt, uti & antiqua tabula, de qua meminit: cum Volusianus iste & iste Proculus, e Syria advectus, atque contubernalis Volusiani in Castro Carsulano; aliunde noscantur seculo VI sub Gothis vixisse; si tamen Volusianus sanctus ibi umquam fuerit, & nomen ejus non sit suppositum pro nomine S. Valentini primi Interamnensium episcopi, qui scitur fuisse.

CAPUT IX.
DE SANCTO ISAAC UNO EX XII SOCIIS E SYRIA ADVENIS IN UMBRIA.

Isaac sue Isaacum, in Actis XII Sociorum Syrorum nomine tenus commem oratum, quem & qualem esse dicemus? In Martyrologiis paulo antiquioribus nullus Isaac, qui huc spectare possit, invenitur: nisi ille sit (ac esse debet, [Hic Isaac alius non est, quam Isaac abbas Spoletinus,]) de quo S. Gregorius in Dialogis lib. 3 cap. 14, ejus Acta describens, a Nostris inde etiam producta & impressa die XI Februarii pag. 25, in quibus legitur Isaac e Syriæ partibus (indidem & XII Socii dicuntur advecti) ad Spoletanam urbem venisse, & usque ad extrema Gothorum tempora pervenisse. Et hoc tempus non potest discriminare Isaacum hunc ab illo, qui inter XII Socios e Syria in Umbriam venit: quia illorum Acta miscent quadrata rotundis, colliguntque in unum Sanctos, [de quo S. Gregorius,] qui aliunde noscuntur diversis seculis vixisse: ipsaque met Acta id contestantur, dum suos sanctos Carpophorum presbyterum & Abundium Diaconum narrant sub Diocletiano & Maximiano seculi IV initio Spoleti passos esse; atque iterum suum sanctum Herculanum, creatum episcopum Perusinum, sub Totila Gothorum rege seculo VI martyrium consumasse. Alii quoque e XII Sociis ad hæc Gothorum tempora referendi sunt, Joannes, Gregorius, Proculus, & potiori ratione hic Isaacus.

[2] Qui de hoc, post S. Gregorium, inter Martyrologos meminit, [inscriptus demum Martyrologio Greveni] primus est Grevenus in additionibus ad Usuardum, a Cartusianis impressus Coloniæ 1515 atque iterum 1521; ubi ita celebratur die XI Aprilis: Isaac monachi & confessoris, qui ut refert S. Gregorius 3 Dialog. cap. 14, de Syria veniens, apud Spoletanam urbem humili constructo habitaculo, virtute abstinentiæ, contemptu rerum transeuntium, prophetiæ spiritu, orationis intentione incomparabiliter præditus fuit. Unum erat quod in eo reprehensibile videbatur, quod nonnumquam tanta ei lætitia inerat, ut illis tot virtutibus, nisi sciretur esse plenus, [& Romano.] nullo modo crederetur. Eodem die ex eodem S. Gregorio sic loquitur Martyrologium Romanum: Spoleti, sancti Isaac monachi & confessoris, cujus præclaras virtutes & miracula S. Gregorius Papa commemorat. Notatque Baronius ad illum locum, Vigere adhuc Spoleti, ubi claruit sanctitate, ejus illustrem memoriam. Videlicet in ecclesia, quæ ejus nomini illic dicata, hodiedum superest.

[3] [Acta ejus, die 11 Aprilis nostri illustrata,] Prætermitto alia, quæ de hoc sancto Isaaco, Syro natione, & Spoleti abbate, afferri possent; quia ejus Acta sufficienter illustrata sunt ad diem XI Aprilis nostri; adductis quæ de ipso scripta reliquit S. Gregorius auctor primus, ex quo reliqui omnes sua hauserunt; & nonnulli scriptores Umbri alia quoque superaddiderunt auctoritate sua, quæ fidem historiæ potius dubiam reddant, quam illustrent. Gregorius sic orditur: Prioribus Gothorum temporibus fuit juxta Spoletanam urbem vir vitæ venerabilis, Isaac nomine, qui usque ad extrema Gothorum tempora pervenit; quem nostrorum multi noverunt… Hic itaque venerabllis vir Isaac, ortus ex Italia non fuit; sed ea illius narro miracula, quæ conversatus in Italia fecit. Cum primum e Syriæ partibus ad Spoletanam urbem venisset, ingressus templum, percussorem suum dæmone liberat; recusat oblatas possessiones; prophetico spiritu edoctus, venturos fures, eis operam & mercedem parat; nuditatem simulantibus vestes suas reddit; furtum occultum revelat. Hæc compendium vitæ apud Gregorium.

[4] [mutavit in multis Jacobillus,] Jacobillus abbatis hujus Isaaci vitam, majori parte ex citato Gregorio, Italice texuit tomo 1 pag. 391, quam sic orditur: Hic Sanctus fuit unus e trecentis Sociis, qui e Syria venerunt in Italiam, natus Antiochiæ; fuitque sacerdos & monachus. Hæc singularia, quod Isaac e Syria venit in comitatu trecentorum sociorum, quodque Antiochiæ natus fuit, ignoravit Gregorius: nec citat Jacobillus vadem dictorum suorum. Quidni ego, eodem ac potiori jure dicam, venisse in comitatu duodecim Sociorum? Credibilius sane est, venisse ex tam longinquis Syriæ partibus per vastum mare, martyrii aut prædicationis euangelicæ causa, in Umbriam Socios XII simul, quam trecentos. Præterea venisse XII Socios simul dicunt expresse illorum Acta: venisse trecentos simul, nulla antiquitas prodit; estque, id nunc dicere, confugium ignorantiæ: quemadmodum sunt etiam aliæ Sociorum turmæ, quæ seculo Christi primo, quæque seculo tertio indidem, & eadem de causa, dicuntur in Umbriam venisse.

[5] Turmam ego aliam non agnosco, quam duodenariam, quæ in Actis XII Sociorum, [male supponens, tres Sociorum classes] expressis singulorum nominibus, invenitur: quæ Acta ab homine aut ignorantissimo, aut stolidissimo aut fallacissimo olim compilata deprehenduntur, dum suis in Actis pro eodem tempore congerit Sanctos XII, eosque patrem, filios ac nepotes fingit, qui diversissimus temporibus, imo seculis, in Umbria fuerunt; alii quidem aliunde noti, [diversis temporibus] alii non item. Et hæc ipsa Acta, quia pro eodem tempore salvari non possunt, occasionem dederint posteris excogitandi alia atque alia tempora, & inducendi alias atque alias Sociorum turmas. Sunt enim scriptores aliqui, inducentes seculo Christi primo aliquot nominatim Socios e numero duodenario mutuatos, tamquam a S. Petro Apostolo e Syria missos: & hi negant seculo tertio ullum venisse. Alii ajunt, seculo tertio venisse omnes. Alii denique adstruunt, aliquot ex illis nominatim advenisse in comitatu trecentorum Sociorum seculo sexto, regnantibus in Umbria Gothis.

[6] Cum igitur inter Socios XII, e Syria profectos in Umbriam, [e Syria in briam advenisse,] nominetur Isaac, & nihil illic singulare de eo referatur præter nomen: Gregorius vero dicat, Isaacum suum & natione Syrum fuisse & temporibus Gothorum floruisse Spoleti; quis dubitabit, quin illi eadem persona sint? Nullo quidquam rationabiliter in contrarium afferente. Nam quod opponere videtur Jacobillus, nullius momenti est. Duplicat more suo hunc Isaacum, uti duplicat singulas fere personas, inter Socios XII nominatas, puta Brictium, Joannem, Laurentium, Herculanum, Proculum; eo quod sibi videatur persuasisse, omnes sanctos in iisdem Actis XII Sociorum nominatim expressos, ad idem tempus sive seculum tertium pertinere; quod diximus paulo ante, [ut sic duplicare posset plerosque Socios.] falsum esse. Sic Brictium unum refert ad seculum tertium ad tempora Diocletiani Imperatoris, uti debuit, quia eodem ipsum referunt quoque Martyrologia antiqua. Alium vero, Martyrologiis ignotum, refert ad seculum primum, tamquam diversum a priore. Quod tamen ex ipsius Jacobilli de utroque Brictio scriptis cognosci potest falsum esse: quia præcipua utriusque gesta descripsit ex unis iisdemque XII Sociorum Actis de Brictio: utrumque, ait, Spoleti in carcere inclusum & post varia tormenta tolerata, inde per angelum Domini eductum fuisse: utrumque ibidem sub præside Martiano (quod nomen etiam, uti alia prædicta, in Actis XII Sociorum legitur) multa passum; in pace tamen utrumque tandem quievisse. Hæc uni convenire possunt Brictio, non duobus. Quamvis nec uni convenire, putem, omnia: quia omnia desumpta sunt ex Actis quam maxime fabulosis, & præpostere compilatis.

[7] Ut autem Brictium hunc ex Actis XII Sociorum duplicando, refert Jacobillus ad seculum III & ad seculum I; sic alios, quos nominavi, Joannem, Laurentium, Proculum, pariter duplicando, refert ad seculum III & seculum VI. Herculanum vero triplicando refert ad seculum I, III, & VI. Et hæc satis ostensa sunt supra suis locis, cap. 4, 5, 6, & 8, & quædam adhuc dicentur cap. 11. Id ipsum quoque præstitit Jacobillus in hoc, de quo agimus, Isaaco, ipsum conatus alium facere ab Isaaco, in XII Sociis nominato.

CAPUT X.
DE S. BARACTALE SEU PARACTALE UNO E XII SOCIIS SYRIS
Martyre Spoleti in Umbria.

Nihilo plus scitur, imo minus, de hoc Baractale, quam de Abbate Isaac, de quo, capite superiori diximus. Iste enim notus est apud S. Gregorium & Acta sua habet certissima; si tamen unus sunt, [Acta ejus vetusta, nulla sunt;] uti putamus, ille Isaac, de quo Gregorius, & ille, cujus nomen memoratur inter Socios XII. De Baractale vero agitur quidem inter eosdem Socios nomine tenus, sed nulla habentur seorsim Acta nisi apocrypha, in Actis XII Sociorum fundata. Habemus illa, e Passionariis Spoletinis descripta sub hoc titulo: Vita S. Baractalis martyris, cujus corpus prope Spoletum conservatur. Die IX Octobris. Tum sequitur: Relicto Proëmio, quod incipit, postquam protaplastorum inobedientia immortalis perdidimus &c. An hæc notatio sic etiam legatur in Passionariis citatis, an a librario, qui ipse Proëmium, quod ibi forte habetur, prætermiserit, addita sit; equidem dicere nequeo. Habemus certe alias ejusmodi Sanctorum vitas, quibus præfigitur simile Proëmium. Sed parva hujus omissionis jactura est. Vita nobis sic incipit:

[2] [uti fatetur panegyristæ recentior,] Multorum religione, simulque sacrarum scripturarum lectione comperimus, temporibus Juliani Apostatæ undecim viros religiosos ac christianissimos, ex Syria provincia, Romam venisse, liminaque Apostolorum sedula prece accessisse. Nomina ergo eorum hæc sunt; Anastasius, Euticius, Britius, Joannes, Theudela, Isaac, Abundius, Carpophorus, Laurentius, Proculus, Herculanus, & Baractalis. Hi ergo carnis propagine consanguinei ex oriente, ubi Syria ditissima consistit provincia, egredientes, propriosque lares divino amore deserentes, velut undecim solis radii emicantes, occidentalem plagam, infidelitatis caligine demersam, penetrarunt. E quibus unus, valde Deo devotus, Christique cooperator probus, nomine Paractalis, cujus hodie in nobis colitur Natalis, Spoletanam Valeriæ provinciæ urbem, tunc in agonizandis martyribus sævissimam, adit; ibique multos a pernicie infidelitatis sanavit, cælorumque civibus sociavit. Cijus quidem acta multimoda obitusque insignia, priorum incuria ad nostram non pervenerunt notitiam. Sed quid illius dicta vel facta requirimus, cum ad ejus sacratissimum corpus diversa miraculorum beneficia coruscare videmus? nam dæmones fugatos, variisque infirmitatibus fessos, illius juvamine videmus sanatos. Invisibilia enim ejus suprema dona, per visibilia ipsius signa intellectu conspiciuntur.

[3] Hoc initio comprehenditur totum, quod in Actis illis historicum est. Reliqua profluexerunt ex ingenio oratoris (dignoscitur enim ille, [qui nihil rerum ab ipso gestarum invenire potuit:] hæc sua pro concione dixisse) comparantis Baractalem cum Abraham patriarcha, quia uterque e domo & patria sua exierunt; exhortantisque auditores suos exemplo hujus Baractalis ad despectum mundi & imitationem Christi. Interea apparet ex præmissis, primo, historica, hic oratorie ornata, in Actis XII Sociorum fundari. Deinde, falli oratorem, dum ait, tempora Juliani Apostatæ occidentalem plagam infidelitatis caligine demersam, & Spoletanam urbem in torquendis martyribus sævissimam fuisse. Nesciverit, Julianum Apostatam post Constantinum magnum imperasse. Tertio, orationem hanc dictam esse in Natali S. Baractalis, qui ponitur, nunc saltem, die IX Octobris. Quarto, innotuisse oratori acta alia vitæ aut obitus, quia priorum incuria ad suam non pervenerant notitiam; quod interpretor, eatenus nulla extitisse, quæ aliquid de vita & morte ejus docerent. Atque adeo illius dicta vel facta negat requirenda esse. Denique, ad sua tempora conversus, diversa miraculorum beneficia ad sacratissimum ejus corpus coruscare, inquit, videmus. Hoc ultimum, ex visu cognitum, credi fas est, quamvis nullum singulare beneficium proferatur: dicendumque, sanctum quemdam sub nomine Baractalis (cujuscumque demum nationis ille fuerit) tunc Spoleti in corpore quievisse & cultum annuum habuisse.

[4] Plura singularia, quam citatus Orator reperire potuit; [nec invenit vera Jacobillus] refert Jacobillus de patria Baractalis, aliisque ejus gestis; sed quæ credi Jacobillo in rebus tam antiquis non debent, absque auctoritate antiquorum, quam non habet. Ait, Baractalem, Antiochiæ in Syria natum, unum ex undecim fratribus, venisse in Italiam sub annum Domini CCXC; factum fuisse clericum Romæ a S. Gajo Papa: electum Spoleti a fratribus (quia omnibus ætate junior erat) in procuratorem rerum temporalium, fratribus necessariarum. Tum alia jungit Jacobillus, de forma ejus eleganti, aspectu læto, optimis moribus, sermonis eloquio, conversationis suavitate æque cum gentilibus atque Christianis, tam belle excogitata omnia, acsi oculis suis ipse conspexisset. Denique dicit, capite plexum esse die IX Octobris anno 303. Omitto alia æque ignota antiquis. Examinemus modo, quid in hisce Jacobilli, antiquitatis sit. In Actis XII Sociorum nulla mentio Antiochiæ, nulla anni CCXC, nulla Caji Papæ, nulla junioris ætatis, nulla procuratoris rerum temporalium, nulla martyrii, nedum loci, diei aut anni, quando vel ubi illud subierit Baractalis. Et horum nihil reperire potuit Orator prædictus, qui forte a tribus seculis vixerit.

[5] [nisi quæ recentioris memoriæ sunt.] Credibiliora sunt, quæ idem Jacobillus sub finem annectit, videlicet, quod corpus S. Baractalis aliquando translatum fuerit in ecclesiam S. Gregorii; ibique celebretur ejus festum solenniter die IX Octobris, atque etiam in civitate ac diœcesi Spoletina sub ritu Officii duplicis. Quodque Deus per illius merita variis temporibus operatus sit non pauca miracula, sanando multos infirmos & liberando obsessos a spiritibus malignis, ad ejus sepulcrum. Nihilo plus hic dicit Jacobillus de miraculis, quam dixerat Orator; ut credi possit, nihilo plus miraculorum post dictam pro concione orationem illam, in particulari annotatum fuisse, quam antea. Tum sequitur: Monualdus, episcopus Spoletinus, una cum Benedicto, Fulginate; Dodone, Reatino; atque tribus aliis Umbriæ episcopis, die VI Augusti anno MCXXXXVI consecravit solenniter dictam S. Gregorii ecclesiam, in ejusdem S. Gregorii & S. Baractalis martyris honorem, concedens multas indulgentias in anniversario dictæ consecrationis, omnibus, qui debita cum devotione visitatum venient eamdem ecclesiam: extra quam collocandas curarunt statuas binas prægrandes e petra, alteram S. Gregorii prædicti, habitu sacerdotali, a dextris; alteram hujus S. Baractalis, a sinistris. Quod tamen hic ait generaliter Jacobillus, in solenni consecratione istius ecclesiæ anno 1146 concessas fuisse multas Indulgentias, vellem specialius indicasset, quæ & quales illæ fuerint; probassetque, datas fuisse. Plura forte de hoc S. Baractale dici poterunt ad diem IX Octobris, quo colitur. Hæc modo satis hoc loco.

CAPUT XI.
DE THEUDILA ULTIMO XII SOCIORUM E SYRIA ADVENARUM.

Pervenimus tandem, Deo auspice, ad ultimum XII Sociorum Teudillam sive Theudilam; de quo nihil omnino legitur in ullis Martyrologiis: & ipse Jacobillus nihil de illo seorsim a reliquis Sociis tractat. Tantummodo ipsum nominat inter aliquot alios tomo suo 2 pag. 49, [Vita unde collecta,] sub hoc titulo: Vita sanctorum fratrum martyrum, Laurentii, Herculani, Teudillæ & Isaac e Syria; ac septem Sociorum Spoletinorum: qui omnes, undecim numero, martyrium sustinuerunt Spoleti. Sequitur Vita, ex Italico Latine facta; quæ priori sua parte ex Actis XII Sociorum collecta est; posterior fortassis ex Legendis ecclesiæ Spoletinæ apocryphis, aut ex recentiorum scriptorum opinionibus, inter se dissonis.

[2] [& pluribus applicata,] Sancti, Laurentius, Herculanus, Theudila & Isaac, fuerunt fratres carnales, progeniti ex fratre S. Anastasii martyris; cujus vitam narravimus die V Januarii. Illorum patria fuit Antiochia, civitas in Syria celebris. Cupientes autem animarum saluti operam dare & martyrii coronam consequi amore Christi, venerunt circiter annum Christi CCXC in Italiam in societate aliorum quinque fratrum suorum & duorum consobrinorum, duce Anastasio suo patruo; & appulsi Romam, postquam devote visitassent ecclesias sacrasque reliquias istius urbis, stiterunt se summo Pontifici, qui tunc erat Cajus, & exposuerunt ei causam adventus sui. Pontifex autem, considerata eorum optima dispositione, omnes novem fratres & duos consobrinos adscripsit militiæ ecclesiasticæ, relicto in statu laicali Anastasio. Et hunc quidem Laurentium ordinavit sacerdotem; Theudilam vero, Herculanum, & Isaac, clericos; reliquos vero, tum sacerdotes, tum clericos fecit, cohortans omnes, ut promulgarent Euangelium Romæ atque in aliis provinciis. Postquam aliquot mensibus commorati Romæ fuerant, ibique prædicantes, multas animas converterant ad Christum, viderantque etiam martyrio affici prædictum S. Anastasium; clam inde profecti sunt, divisique alii ab aliis in via, variis locis laborarunt in vinea Domini: & hi quatuor sancti fratres, duce S. Brictio, istius nominis secundo, consobrino suo, sanctisque suis fratribus Carpophoro & Abundio; venerunt in civitatem Spoletinam; cum iisque & aliis quatuor, uti narramus in illorum vita, incubuerunt in conversionem infidelium, & converterunt eorum numerum prægrandem.

[3] Quantum hi fratres sancti operarentur in damnum paganismi, [qui capti a præside Martiano,] denuntiatum fuit Martiano præsidi Umbriæ, qui tunc residebat Spoleti, jussitque continuo ministros suos, illos, ubiubi invenirentur, capere ligatosque sibi sistere. Inventi autem sunt in domo Syncletæ, viduæ nobilis & multæ pietatis, ex urbe Spoletina; quæ ipsos clam hospitabatur atque alebat in domo sua. Illic igitur capti a lictoribus, & crudeliter ligati, ad præsidem adducti sunt; [ac liberati,] qui, postquam multis, tum blanditiis tum minis, sanctos a fide abducere & ad idolorum cultum traducere, frustra conatus fuerat, mandavit sanctos Brictium, Carpophorum & Abundium in carcerem trudi: hisce vero fratribus concessit tempus deliberandi. Post hæc Brictius cum sociis suis e carcere per angelum Domini eductus fuit, ac deinde, circiter annum CCXCV a dicto Pontifice S. Cajo episcopus Martulæ seu Martanæ, quæ civitas Umbriæ est, creatus, anno autem CCCIII ecclesiam quoque Spoletinam administravit.

[4] Hi porro Sancti, Laurentius, Herculanus, Theudila & Isaac, [dum pergunt fidem annuntiare,] in societate aliorum septem fidelium Christianorum Spoletinorum, nec non sanctorum jam dictorum Carpophori atque Abundii, & S. Baractalis, fratrum suorum; impenderunt se, juxta dicti angeli mandatum, prædicationi verbi Dei in Spoleto & circum: ac vesperi redibant omnes quatuordecim, tot enim erant, ad quamdam catacumbam seu caveam, quæ erat ad radicem cujusdam collis extra muros civitatis, ubi erat parvum prædium dictæ Syncletæ; ubi & S. Brictius jam dictus, postea construxit parvam ecclesiam in honorem S. Pontiani martyris Spoletini: & jam etiam dictum S. Baractalem, qui erat illorum frater natu minor, elegerunt ministrum & procuratorem victus & vestitus sui: qui deinde dum satagebat etiam convertere infideles, captus fuit a dicto Præside & capite minutus; uti narratur a nobis (Jacobillo) die IX Octobris in ejus vita. Loco hujus S. Baractalis elegerunt hunc S. Laurentium ad idem munus obeundum: alii vero, absque timore ullo, egrediebantur mane, per campos atque per civitatem lucraturi Deo animas; vesperi vero recipiebant se ad consuetum hospitium suum in dicta cavea, ubi vacabant orationi, confortabant animas conversorum ad fidem, & capiebant quietem aliaque necessaria.

[5] [iterum capiuntur] Cum vero crudelissimi Imperatores Diocletianus & Maximianus publicassent severiora edicta contra Christianos, jam dictus Martianus præses mandavit capi hosce sanctos fratres; cumque inventi essent a lictoribus nocte in prædicta cavea, omnes tredecim, injectis vinculis, conducti fuerunt cum mille vilipendiis & contumeliis ad Præsidem, qui denuo illos hortatus est, ut colerent idola; inventos autem in fide Christi constantes præcepit, Carpophorum quidem & Abundium custodiæ seorsim mancipari; sanctos vero Laurentium, Herculanum, [& gladio cæduntur 20 Julii an. 303.] Theudilam & Isaac, aliosque septem Christianos Spoletinos, qui cum illis erant, decollari, ac dein corpora illorum projici extra muros civitatis, ibique relinqui insepulta in cibum animalium ad majorem contumeliam ac terrorem aliorum. Atque hæc ita executioni mandata sunt die XX Julii anno Christi CCCIII; factique sunt omnes undecim, martyres gloriosi. Corpora eorum clam collecta sunt a prædicta matrona Syncleta aliisque Deo devotis personis, quas secum ad tam sanctum opus conduxerat, depositaque fuerunt tribus in loculis lapideis eadem in cavea, ubi viventes constanter Deo servierant. Postea ibidem supra prædictam caveam constructa fuit ecclesia S. Pontiani, & fuit ecclesia parva subterranea. Populus eo ire consuevit venerationis causa, referebatque inde multa divina beneficia. At nostris (Jacobilli) temporibus ecclesiola illa subterranea, inclusa fuit intra monasterium monacharum S. Claræ, quod contiguum est dictæ S. Pontiani ecclesiæ; & in loculis lapideis nullum ibi corpus inventum est; fortassis quia tempore belli translata fuerunt alium in locum magis tutum: qua de re hactenus digni non sumus habere notitiam.

[6] [Jacobilli oscitantia,] Lubuit hæc describere omnia latine, uti a Jacobillo relata sunt Italice, ut pateat, pleraque, si non omnia, hoc tractatu disputata de XII Sociis; ab eorum assertoribus sumpta esse ex eorumdem Sociorum Actis simultaneis, ab initio usque ad finem; additis subinde recentiorum conceptibus. De hac autem Jacobilliana narratione, quod ad primam ejus partem attinet, nihil habeo quod dicam, nisi quod toto tractatu jam dixi, Acta illa XII Sociorum a capite ad calcem, per se nullam mereri fidem. Ut non dicam, quod pluria in suis mutaverit Jacobillus, alia prætermiserit, & alia substituerit, quæ in Actis illis non habentur. Sic prætermisit Urbanum Papam & Julianum imperatorem apostatam, sub quibus legitur in Actis, Theudilam & socios Romam venisse; ac substituit Cajum Papam, Diocletianumque & Maximianum imperatores, quorum temporibus Romam venerint, atque in urbe Spoletina martyres obierint: quæ nullo modo probari magis possunt, quam quæ in ipsis Actis habentur.

[7] [gratis dicta,] Quæ in parte secunda narrat idem Jacobillus, æque male fundata sunt. Etenim gratis ab eo dicitur, quod Baractalis natu minor fratrum fuerit; quod illis de victu & vestitu providerit, remque familiarem administraverit; quod demum ipsi, anno 303 die IX Octobris (uti legitur etiam in singulari ejus vita pag. 325, apud Jacobillum) martyrium passo, in eadem cura successerit frater Laurentius: dum pariter dicit, Laurentium cum aliis martyrio coronatum fuisse anno 303 die XX Julii; Baractalem vero eodem anno, die IX Octobris. Quo igitur modo potest Laurentius, tribus fere mensibus ante Baractalem pro Christo occisus, post Baractalis mortem rei familiaris curam habuisse; ac fratribus, secum occisis, necessaria victus & vestitus procurasse?

[8] Denique addit Jacobillus, corpora quatuor fratrum & septem Sociorum Spoletinorum, [& leves conjecturæ.] simul passorum, recondita in tribus urnis lapideis, deposita fuisse in eadem crypta subterranea, ubi viventes Deo servierant; supra quam & ecclesia fuit ædificata S. Pontiano, quæ tempore nostro (Jacobilli,) vicino monasterio monacharum S. Claræ annexa fuit; & in urnis lapideis non fuit inventum corpus illum: fortassis quia tempore bellorum translata fuerunt alium in locum magis tutum: qua de re hactenus digni non sumus habere notitiam. Ita Jacobillus; qui si alia auctoritate, quam a se allata, non sciverit, corpora in tribus urnis lapideis illic sepulta fuisse, mirari non debet, illic inventa non fuisse. Uti enim hic duplicat ex Actis XII Sociorum, nomina SS. Laurentii, Herculani & Isaac, quorum alibi deposita fuere corpora; ita præter nuda nomina hic inveniri nil potuisset, si quid inventum fuisset.

[9] Redeamus ad Theudilam, de quo hic præcipuus sermo nobis est. [Unde nomen Teutilla sumptum sit.] De adjunctis enim ei hic a Jacobillo Sociis, Laurentio, Herculano atque Isaac, jam satis dictum est supra. Putavit Jacobillus, omnes, qui inter XII Socios nominantur in iisdem eorum Actis, ad tempora Diocletiani referendos esse, uti eo refertur martyrium SS. Carpophori presbyteri atque Abundii diaconi, qui inter eosdem XII Socios nominantur, atque nominatim dicuntur sub dicto Diocletiano (quod etiam ex Martyrologiis constat) martyrii palmam obtinuisse. Sic & pro S. Herculano, qui in iisdem Actis nominatur episcopus & martyr Perusinus, sub Totila passus, alium hic substituit Herculanum, qui passus sit sub Diocletiano. Similiter hic alium somniavit Laurentium & alium Isaac, loco illorum, de quibus egimus jam in præmissis; & egit ipse Jacobillus seorsim aliis in locis. At de Theudila nihil alibi meminit Jacobillus; hic vero tantum habet, quæ omnibus communia sunt ex Actis XII Sociorum; & quæ ipsi libuit adjungere, male cohærentia. Ego mihi imaginor, compilatorem Actorum, uti plures Sanctos, qui diversissimis temporibus vixerunt, in una contulit Acta, atque omnes fratres ac patrueles finxit, ita & alterius quoque sexus hominem inter fratres adoptasse. Lego enim in Actis S. Chrispolyti episcopi & martyris Vettonæ in Umbria, apud nos editis die XII Maii, sororem ipsi fuisse, pariter martyrem, nomine Teutilam, alibi Teutillam. Legitur idem quoque nomen, leviter variatum, in Actis XII Sociorum. Cum autem in comperto sit, stolidum illorum Actorum compilatorem omnia illic nomina sua mutuatum esse ex aliorum scriptis, & nullus seu nulla Teudila sive Teutela in sanctis Umbriæ reperiatur uspiam, quam in dictis S. Chrispolyti Actis, debet illud nomen inde, ut aliunde alia, assumpsisse; & quod feminæ erat, viro applicuisse; sororemque Chrispolyti fecisse fratrem Laurentii, Herculani atque Isaac, hic prænominatorum.

[10] Tadet me hisce & similibus neotericorum conceptibus, nulla vera antiquitate fundatis, inhærere diutius. Indicavi toto hoc tractatu, quæ mihi veriora sunt visa, absque odio aut amore, absque discrimine nationum. Quæ sua cujusque sunt libenter cuique cedam, si veriora protulerint ex antiquitate idonea. Recentiores namque scriptores, quorum quot capita, tot sententiæ sunt, in hisce rebus antiquis non moror.

APPENDIX
DE SS. CRISPOLYTO, VINCENTIO, BENIGNO, ALIIS.

[Actum est de S. Crispolyto] Diximus initio hujus Commentarii nostri num. 6, Bernardinum e Comitibus de Campello, in sua historia Spoletina, omnium XII Sociorum, de quibus huc usque egimus, ætatem referre ad seculum Christi primum; eodemque tempore cum illis venisse e Syria in Umbriam alios, nominatim Socios, Chrispolytum, Vincentium & Benignum. Adjungit illis Jacobillus etiam Joannem quemdam & alios innominatos magno numero. Campellus, omnes Hierosolymis; Jacobillus, omnes Antiochia, autumant missos fuisse a S. Petro apostolo. Quid de hac missione pro seculo primo, sentiendum nobis videatur, diximus tum alibi, tum præcipue § III Commentarii prævii. Jacobillus S. Chrispolytum etiam duplicat more suo, alterum tribuens seculo primo, [die 12 Maii;] alterum tertio, utrumque episcopum Vettonensem in Umbria. Primum colit die XII; secundum XIX Maii. Decessores nostri non nisi unum noverunt Crispolytum episcopum Vettonensem; nec nisi pro anno 303 ac die XII Maii, quibus dicitur in Actis suis coronatus martyrio fuisse cum sorore sua Teutela & aliis. Qui plura de hisce cupit novisse, adeat citatum diem XII Maii nostri.

[2] [de S. Vincentio] Vincentius episcopus Mevaniensis, & frater ejus Benignus diaconus, referuntur item a Nostris ad diem VI Junii, tamquam martyrium passi anno CCCIII; neque in Actis eorum, quæ ibi e quatuor codicibus Mss. dantur, quidquam reperitur, quod indicet, eos e Syria advenisse, nedum advenisse seculo Christi primo, aut a S. Petro apostolo missos fuisse. Dubitari quoque potest de altero Vincentio (quem inter Socios trecentos e Syria venisse in Umbriam, [die 6 Junii.] & episcopum Fulginii fuisse, opinantur Ughellus & Jacobillus) an is diversus sit a Vincentio episcopo Mevaniensi. Ego quidem nolim negare diversum esse, optarem tamen id certius probari, quam probetur ab Ughello & Jacobillo hodiernis scriptoribus; quia semper mihi suspecta est turba trecentorum e Syria in Umbriam advenarum, e quibus hic Vincentius dicitur unus fuisse. Plura de S. Vincentio Ep. & Benigno Diacono videri possunt die VI Junii. Nos, quod instituimus præsenti Tractatu, de Sociis XII, duce Anastasio, e Syria in Umbriam advectis, agere; hic absolvimus.

FINIS.

INDEX SANCTORUM AD TOMUM 1 JULII.

A

Aaron, primus Legis Mosaicæ sacerdos, in monte Hor. Comm. § I. De cultu Sanctorum veteris Testamenti pag. 7. § II De peculiari cultu S. Aaronis 9

Aaron Martyr in Britannia, cum S. Julio & aliis 17

Acacius Mart. CPoli. Ex Mroll. 637

Adegrinus monachus Balmæ apud Sequanos. Comm. De sanctitatis titulo, Actis ac ætate 338. VITA ex Ms. Balmensi 339

Adeodatus Presb. Galliani in agro Mediolanensi. Ex Ferrario & Castellionæo 308

Amedinus M. CPolitan. Ex Mroll. 637

Amida Mart. Ex Mrol. S. Hieronym. 307

Amigradinus Ex Mrol. Hieronym. 307

Ammonius M. CPoli. Ex Mroll. 637

Ammus Mart. CPoli. Ex Mroll. 637

Anatolius Ep. ejusque decessor Eusebius, Laodiceæ in Syria. Comm. De cultu, conjunctione cum Eusebio, gestis, scriptis ac ætate 642

Anatolius Ep. Conf. CPoli. Comm. § I. Cultus sacer, elogia, miracula, tempus vitæ ac mortis, Acta. § II. Inquisitio critica, in qua præcipuæ adversus Anatolium accusationes expenduntur 652. § III. Accusatio tertia & quarta diluuntur 655. § IV. Expediuntur accusationes reliquæ 657. Vita Græco Latina. Cap. I. Anatolii natales, acta in synodo Ephesina, patriarchatus CPolitanus, acta contra Eutychianos in concilio Chalcedonensi 659. Cap. II. Anatolius perstringit Dioscorum, miraculum pro anctoritate synodi Chalcedon. & veritate fidei orthodoxæ 663. Cap. III. Defendit famam S. Danielis Stylitæ, a quo ipse æger decumbens, uti prædixerat, sanatur. Virtutes, obitus, publica reliquiarum veneratio 665

Antonius seu Antoninus Mart. Romæ cum sociis. Vide Isicius.

Apricus Mart. Alexandriæ. Ex Mrol. Hieronymiano 636

Aristo Mart. in Campania Felice. Ex Actis S. Sebastiani 307

Arixus Mart. Ex Mrol. Hieronym. 307

Asclepiodotus Martyr cum sociis. Ex Menoll. Græcis 634

Atranus M. Tarsen. Ex Mrol. Hieron. 636

B C

Bartholomæus Ep. Vicentinus, Ordinis Prædicatorum. Comm. § I. Recentiora de eo scripta, cultus, miracula, translatio, epitaphium, columna, in ejus honorem erecta 277. § II. Vita, per Leandrum Albertum compendio deducta, ex aliis illustratur usque ad episcopatum Vicentinum 280. § III. Reliquum vitæ ab anno 1260 ad obitum 284

Basilius Abbas, fundator monasterii, dicti ad Profundum rivum. Ex Menæis Græcorum impressis 31

Carilefus Presb. Conf. Anisolæ apud Cenomanos in Gallia. Comm. § I. Ejus patria, ætas & prima institutio monastica 85. § II. Monasterium Anisolense: S. Carilefi Acta, a subæquali scripta, quæ non extant 87. § III. Alia Carilefi Acta, cultus & translatio 88. Vita e Mss. collatis cum editione Mabilionis 90. Cap. I. Sancti ætas & patria: institutio apud monachos Menatenses; deinde apud S. Maximinum Miciacensem, usque ad sacerdotium 91. Cap. II. Carilefi cum S. Avito ad solitudinem recessus; ubi a Rege Childeberto fundum cœnobio ædificando obtinet 92. Cap. III. Thesaurus repertus: monasterium conditum, a quo feminæ arcentur: Sancti virtutes & miracula 96. Miracula post mortem 99

Castus & Secundinus, Epp. & Martt. Sinuessæ & Cajetæ in Campania. Comm. § I. De synonymia SS. Casti, Secundini & Cassii in Campania & Apulia 19. § II. De Casti & Cassii: item Casti & Secundini, exornatis Actis & male confusis 20. Vita & mors, ex Actis ecclesiæ Cajetanæ. Caput I. Varia stupenda a Sanctis patrata & perpessa 23. Cap. II. Similium prodigiorum prosecutio 26. De translatione brachii S. Casti Ep. & Mart. Cajeta Calvum, Ex Actis Ecclesiæ Calvensis. 28

Cerealis M. CPolitanus. Ex Mroll 637

Chustus Mart. Alexandriæ. Ex Mrol. Hieronym. 636

Chrestus Ep. Syracusis in Sicilia. Ex Octavio Cajetano 632

Cionia Martyr CPoli. Ex Mroll. 637

Cionius Mart. CPolitanus. Ex Mroll. 637

Crescentianus Martyr cum sociis in Camp. Felice 307

Cyrianus Mart. CPolitan. Ex Mroll. 637

Cyrillus Mart. Alexandriæ. Ex Mrol. Hieronym. 636

Cyrion Mart. Alexandriæ. Ex Mroll. 636

Cyrion alter Mart. Alexandriæ. Ex Mrol. Hieron. 636

D E

Dathus Ep. Ravennæ in Italia. Commentarius 635

Demetrius M. CPolitanus. Ex Mroll. 637

Diomedes Mart. cum sociis. Ex Menoll. Græcorum 634

Domitianus Abb. apud Segusianos, in monasterio S. Ragneberti Jurensis. Comm. Memoria in fastis; monasterium, a S. Ragneberto Mart. appellatum; ætas Sancti; Acta non satis sincera 46. Vita ex antiquis codicibus monasterii S. Ragneberti Jurensis. Cap. I. Domitianus, parentibus orbus, Roma in Galliam secedit; a S. Hilario Arelatensi sacerdos ordinatus, ductu S. Eucherii solitudinem petit, ibique habitationem sibi & sociis ædificat 49. Cap. II. Tempore famis, sociis & cæmentariis de pane miraculose prospicit: Latinum ab Arianismo convertit; a quo & uxore ejus Syagria fundis donatus, sancte, uti vixerat, moritur 51

Emerion Mart. Alexandriæ. Ex Mrol. Hieronym. 636

Eparchius Conf. Monachus Presbyter, apud Engolismenses Reclusus, in Gallia. Comm. § I. Ejus gloria ab antiquo monasterio & solenni cultu 109. § II. Gloria ex Gregorio Turonensi & Actis sinceris III. Vita Auctore coævo, ex Passionali Ms. Bodecensi. Cap. 1. Patria, parentes, monachatus: alia gesta usque ad sacerdotium & reclusionem. 112. Cap. 2. Miracula & asperrima vivendi ratio usque ad obitum & sepulturam 113. Gloria postuma in miraculis ex variis 115.

Epasus Mart. Antiochenus. V Severianus.

Eradius Mart. Alexandriæ. Ex. Mrol. Hieronym. 636

Esicius Martyr Romanus. Vide Isicius.

Esther Regina, Assueri Regis conjux, Susis in Perside 12

Eulampius Mart. cum aliis. Ex Menoll. Græcorum 634

Eulogius Constantinopolitanus. Ex Mrol. Romano parvo 638

Eulogius Mart. Alexandriæ. Ex Mroll. 636

Eulogius M. CPoli. Ex Mroll. 637

Eulogius alter Martyr CPoli. Ex Mroll. 637

Euphemia M. CPolitana. Ex Mroll. 637

Eusebius Ep. Laodiceæ, cum Anatolio ibidem Episcopo 643

Eusucius M. Tarsen. Ex Mrol. Hier. 636

Euticius Mart. Romanus. Ex Mrol. Hieronym. 306

Eutychianus Mart. cum sociis in Campania Felice 307

F G

Felicissimus Mart. cum sociis in Camnia Felice 307

Felix Mart. cum sociis in Camp. Felice 307

Floregius Ep. Conf. Stagni apud Ruthenos, In Gallia. Comm. § I. Expenduntur dubia circa Lectiones Stagnenses 42. § II. Notitiæ aliquæ, Stagno acceptæ 43. Acta ex Breviario Stagnensi 45

Gallus Ep. Claromonte Arvernorum in Gallia. Comm. De cultu, ætate, obitu, sepultura: Vita a S. Gregorio Turon. scripta 103. Vita ex Gregorio Turon. Cap. I. De illustribus ejus natalibus; institutione monastica; ceterisque gestis usque ad episcopatum 15. Cap. II. De gestis in episcopatu, virtutibus, miraculis, obitu, sepultura.

Germanus Ep. in Mannia seu Mona, maris Hibernici insula. Notitia ex vita S. Patricii 667

Golinduchus Mart. cum sociis. Ex Menolog. Græcorum 634

Golvenus Ep. Leonensis in Britannia Armorica. Comm. S. Golveni patria, Acta, ætas, cultus 126. Vita ex Renato Benedicto apud Gononum 127

Guthagonus Conf. Oostkercæ apud Belgas in Flandria. Comm. De ætate ac gente ejus, sepultura, elevatione corporis, translatione & reliquiis 668. Acta qualiacumque e Lectionibus breviarii 670

H

Hechardus Presb. fundator monasterii Scheidensis Ordinis Præmonstratensis in Westphalia. Comm. de prima hujus beati Viri notitia & cultu 272. Vita a Gelenio concinnata. Patria, familia, monasterium fundatum, obitus 274. Inventio corporis an. 1628, notarialiter descripta 276

Heliodorus Ep. Altinensis, Torcelli prope Venetias. Comm. Sedes episcopalis; memoria in Martyrol. Laus vera apud S. Hieronymum. Acta Mss. non magnæ fidei 645. Vita ex Cod. Ms. Sacræ Eremi Camaldulensis. Cap. I. Primi ejus labores in conversione Altinensium. Consuetudo cum S. Chromatio. Ordinatur Episcopus. Confert se in Palæstinam ad S. Hieronymum 647. Cap. II Obtinet brachium S. Jacobi. Litteræ de Martyrologio ad S. Hieronymum & hujus Responsio. Secessus ad Marcellianum, & obitus 649. Cap. III. Sedis episcopalis & sacri corporis cum aliis translatio 650

Heliodorus M. CPolitanus. Ex Mroll. 637

Helion Martyr Tarsensis. Ex Mrol. Hieronymiano 636

Heraclius M. CPolitanus. Ex Mroll. 637

Hicicius Mart. Ex Mrol. Hieronym. 307

Hilarius Aviciacensis, Presb. Conf. apud Cenomanos in Gallia. Comm. De Sancti sepultura, translatione, ætate & dubiis gestis 39. Lectiones de Hilario Aviciacensi 41

Horestes M. CPolitanus Ex Mroll. 637

Hyacinthus Mart. Ex Menologio Basilii 306

Hyacinthus, Cubicularius, Martyr; & alius Synonymus. Sylloge historica. E Synaxariis Græcorum 633

I

Idoneus cum aliis. V. Primus

Joannes Vicentinus Ord. Prædicatorum. Comm. De cultu, patria, ætate & Actis 465. Vita Auctore Valerio Muscheta Ord. ejusdem 467. Cap. I. Ingressus Joannis in Ordinem. Fundationes & fundatores monasteriorum Venetiis ac Patavii 469. Cap. II. Ejus conversatio & prædicatio Bononiæ: præfectura cœnobii Patavini: Inquisitio in vitam Antonii Patavini, eidem commissa: ingens concionum fructus, signis & miraculis confirmatus 471. Cap. III. A Gregorio Papa IX missus, pacem suadet. Dedicatur ibidem primum Prædicatorum templum; cujus occasione de altero agitur, a Benedicto XI consecrato, deque illius Pontificis vera origine 473. Cap. IV. Firmata per Beatum pace Patavii; instituitur illic solennis festivitas B. Petri martyris. Bononiæ effoditur corpus S. Dominici in comitiis Ordinis; ibidemque miranda multa patrantur a beato Joanne. 476. Cap. V. Veronæ ad innumerabilem concionem prædicans, sublatis dissidiis, summam pacem inducit 477. Cap. VI. Obitus B. Joannis. Persecutio Acciolini de Romano: sub ejus tyrannide multi fratres Prædicatores in carceribus dies suos compleverunt, fame & pædore consumpti 479. Testimonia variorum de Beato 481

Jocundus M. CPolitan. Ex Mroll. 637

Irenæus Diaconus Mart. cum Mustiola & aliis, Clusii in Etruria. Comm. De Actis, ætate, memoria in fastis & cultu 638. Passio ex Mss. collatis cum editione Surii 640

Isicius vel Esicius, Processus, Marina, Antonius vel Antoninus, Serenus & Victor; Martt. Romani. Ex Mrol. Hieron. 29

Jucundionilla Mart. Ex Mrol. Hieron. 307

Julianus Mart. Alexandriæ. Ex Mrol. Hieronym. 636

Julianus M. CPolitanus. Ex Mroll 637

Julius Martyr Alexandriæ. Ex Mrol. Hieronymian. 636

Julius, Aaron & socii, Martyres in Britannia. De hodierno cultu & martyrii tempore 17

Justus Mart. cum sociis in Camp. Felice 307

L

Leo Anachoreta. Ex Synaxariis Mss. 31

Leonorius Ep. in Britannia Armorica. Comm. § I. Patria, cultus, translatio Parisios & Bellum montem 118. § II. Acta non sincera: Alberti halucinatio 120. Vita ex Ms. Cap. I. Natales; prodigiosus in litteris progressus; transitus in Galliam; perpetua fere miracula; accessus in aulam Francicam 121. Cap. II. Alia miracula; Regis in ipsum liberalitas; Judualum furenti tyranno eripit 123. Lectiones ex breviario impresso 1517 124

Leontius Ep. Augustodun. Ex Mrol. Hieron. 54

Lidanus Abbas Setiæ in Latio. Comm. De patria Sancti; scriptoribus vitæ eorumque ætate; Episcopis Setinensibus & præsenti statu corporis 340. Vita & miracula. Ex Cod. Ms. Collegii Societ. Jesu Setiæ. Pars I. Parentes, patria, monachatus, monasterium novum, exercitationes religiosæ, mors, translatio 343. Pars II. Miracula a vivente patrata 344. Pars III. Miracula post mortem ac translationem, Setiæ facta 347

Lupianus Confessor. Ex Greg. Turonensi 32

M

Marcia Mart. cum sociis in Campania Felice 307

Marcus & Mocianus, Mart. Cultus ex Menologiis 641

Maria Prophetissa, Moysis & Aaronis soror; Eleasarus sacerdos, Aaronis filius; Phinees, Eleasari filius; Aaronis nepos; utriusque successor 11

Martinus Ep. Viennæ in Gallia. De ejus ætate, cultu antiquo, & recentiorum Martyrologorum elogiis 14

Marina Mart. Romæ cum sociis. Vide Isicius.

Martianus Mart. Romæ cum Processo, quem vide.

Martyres ter mille, cum S. Paulo Apostolo passi. Ex Mroll.

Martyres Alexandrini XV. Ex Mrol. Hieronymiano 636

Martyres Constantinopolitani XXIV. Ex Mroll. 637

Martyres XXV Nicomediæ. E Synaxariis Mss. 32

Martyres Tarsenses IX. Ex Mrol. Hier. 636

Martyres CCLXXVIII, cum S. Zelo & S. Orione. Ex Mrol. Hieronym. 30

Martyrius Martyr CPoli. Ex Mroll. 637

Martt. bis mille. Ex Menæis Mazarinianis 32

Mauritius M. E Synaxariis Mss. 32

Menelaus Mart. Alexandriæ. Ex Mroll. 636

Menelaus M. CPoli. Ex Mroll. 637

Moderatus & Felix, Martyres Autissiodori in Gallia. Comm. de antiquo cultu; de situ corporum hodierno, per revelationem inventorum; atque antiquitate ecclesiæ S. Moderati 288

Monegundis vidua Reclusa Turonibus in Gallia. Comm. § I. Vita, a S. Gregorio Turon. scripta; reliquiæ Turonibus, antiquus cultus 309 § II. Reliquiæ & cultus Chimaci in Belgio 311. Vita auctore S. Gregorio Turonensi 313. Officium in ecclesia Chimacensi 316

Montanus M. Tarsen. Ex Mrol. Hier. 636

Mustiola matrona Mart. cum Irenæo Diac. Clusii in Etruria. Comm. De Actis, ætate, memoria in fastis & cultu 638. Passio ex Mss. collatis cum editione Surii 640

O

Orestus Martyr Alexandriæ. Ex Mrol. Hieronymiano 636

Otto Ep. Bambergensis & Apostolus Pomeranorum, Bambergæ in Franconia. Comm. § I. De scriptoribus Actorum 349. § II. De Sefrido & Ebbone scriptoribus 351. § III. De Andrea, aliorum scriptorum compilatore 352. § IV. Brevis notitia civitatis episcopalis; nominis Sancti; ejusque illustris originis 354 § V. Variis argumentis ostenditur, Ottonem e familia Andechsiana non fuisse 357. § VI. Prima Ottonis ætas ante adeptum episcopatum Bambergensem 359. § VII. Gesta a principio episcopatus ad annum usque MCXXIV chronologice ordinata 361. § VIII. Percurritur vitæ reliquum a dicto anno usque ad obitum 364. § IX. Canonizatio, memoria in fastis recentioribus & elogia 367. § X. Perpetuus cultus, ex officiis ecclesiasticis 369 § XI. Idem cultus, ex reliquiis & monumentis Sancto erectis 372. § XII. Vinum ad depellendas febres benedictum; & beneficia per illud obtenta 375. § XIII. Item, contra morsus rabidorum canum 377. § XIV. Ottonis Homiliæ Mss. quæ supersunt 378

Vita Prima. Auctore synchrono, ex editione Canisii Prologus Auctoris 378. Liber I. Cap. I. Ortus, studia, legationes, gratia apud Cæsarem, promotio ad episcopatum Bambergensem 379. Cap. II. Ingressus in ecclesiam suam; consecratio & commendatio per Paschalem PP. a quo donatus pallio, regimen sancte orditur 382. Cap. III Monasteriorum multorum fundationes qua intentione aggressus sit, & quomodo eas a summis Pontificibus confirmari curaverit 384. Cap. IV. Cura restaurandæ Cathedralis, augendique Episcopii: ipsiusmet frugalitas, morbus, misericordia tempore famis 387. Liber II. Cap. I. Litteris Boleslai, Pomeranorum domitoris invitatus, suscipit auctoritate Apostolica missionem ad conversionem istius gentis; eoque proficiscitur 391. Cap. II. Pirissæ admissus, ingenti fructu populum catechisat, baptizat ac fidei mysteriis & Sacramentis instituit 394. Cap. III. Caminæ felix conversio, ubi Dux polygamiam deserit. Punitio matronæ, die Dominica metentis. Julinenses barbari, repulso Euangelio, Viro Dei necem intentant 398. Cap. IV. Stetinenses obdurati mitescunt; verbum Dei recipiunt; idola frangunt 400. Cap. V. Exemplo Stenini, Julina fidem suscipit, & binas struit ecclesias. Convertitur Dodona, Colobrega & Belgradia. Otto redit ad suam ecclesiam 404. Liber III. Cap. I. Denuo ad missionem illam profectus per Saxoniam, fructuose laborat apud Timinam, Usnoym & Hologastam 407. Cap. II. Gosgangiæ fano destructo, ecclesia dedicatur. Mizlai mira ad misericordiam mutatio. Boleslaus, Pomeranis infensus, placatur. Tentata insulæ Veraniæ conversio 410. Cap. III. Solus Otto ad Stetinenses Apostatatas properans, socios adsciscere cogitur. Mira Witsaci per eum e carcere liberatio. Furibundi, instigante sacrificulo, hastas vibraturi, obrigescunt 413. Cap. IV. Sincera Stetinensium resipiscentia, non absque gravibus Ottonis periculis. Miracula varia. Ruthenorum conversione tentata, redit Otto Bambergam 416. Cap. V. Curat leprosum: ad Pomeranos dona mittit: ejus cum Bela, Hungarorum Rege amicitia; cujus filiæ Sophiæ heroica in servando virginitatis proposito constantia 419. Cap. VI. Æger, ad ecclesiam dedicandam divinitus convalescit. Operibus misericordiæ immoritur. Oratio funebris 423

Vita Altera. Auctore Ebbone monacho. Ex Ms. bibliothecæ Paulinæ Lipsiæ , nunc primum edita. Prologus 425. Liber I. Cap. I. Otto origine nobilis; ab Henrico IV Imp. e sororis capellano, creatur Cancellarius & Episcopus Bambergen. atque ad ecclesiam illam deducitur 425. Cap. II. Dilatum munus consecrationis suscipit a Paschale PP. donatusque usu pallii; Moguntino metropolitæ & ecclesiæ Bambergensi commendatur. Mirabilis ejus in fundandis restaurandisque cœnobis munificentia 428. Liber II. Cap. I. Irrita Bernardi in Pomerania missio Ottonem accendit ad aliam nova ratione instituendam. Caminæ cum fructu prædicat: sed a Julinensibus barbare repellitur 432. Cap. II. Conversis Stetinensibus, Julinam invitatur. Quæsitum Triglai idolum. A suis revocatus, revertitur Bambergam 436. Liber III. Cap. I. Apostasia Stetinensium & Julinensium. Prodigia varia. Redit Otto in Pomeraniam, ac duce cum suis converso, inter multa pericula fidem restituit 439. Cap. II. Mira Mizlai in captivos misericordia. Boleslai cum Duce reconciliatio. Stetinensium perfidia correcta 443. Cap. III. Confirmatis Stetinensibus Julinam accedit. Plura ibidem miracula. Tentata Ruthenorum conversio. Ottonis reditus, morbus, obitus, sepultura 446. Liber IV. Ebboni superadditus. Cap. I. De signis, ad sepulcrum ejus factis 449. Cap. II. De gestis ad procurandam canonizationem 451. Cap. III. De ipsa canonizatione & miraculis 452. Suppl. ad vitas præmissas 456. Dissolutio veteris monasterii S. Michaëlis: novi ædificatio & consecratio 459. Præcipua quædam miracula 461. Sermo in translatione S. Ottonis 464

Oudoceus Ep. Landavæ in Anglia. Comm. Natales, cultus sacer, sanctimonia, tempus vitæ ac mortis 318. Vita incerto Auctore 320

P

Pambo Abbas & Conf. in Nitria. Comm. § I. Sancti celebritas, memoria in fastis recentior, efformatio nominis varia 33. § II. Ætas, unus an geminus fuerit: an sacerdos, an bis exul. 34. Vita. Ex Palladio 36. Alia de S. Pambone ex variis collecta 38

Parthenus Martyr Tarsen. Ex Mrol. Hieronymiano 636

Paulus Mart. Tarsensis. Ex Mrol. Hieronymiano 636

Petrus de Luxemburgo Ep. Metensis, S. R. E. Cardinalis Avenione in Gallia. Comm. § I. Natales; prima ætas; præmaturus parentum obitus; educatio sub proxima consanguinea, votum virginitatis; fratres & sorores 386. § II. Beneficia ecclesiastica, ad quæ certatim promotus est usque ad Cardinalatum 488. § III. Obitus, testamentum, sepultura, primus Avenione cultus, processus pro cultu universali 489. § IV. Cultus instantissime petitus, diu retardatus, tandem concessus & in recentiores fastos relatus 491. § V. Reliquiæ & innumera miracula 494. § VI. Antiqua Acta, inter se collata; quando & a quo edita; unde & a quo submissa; officium, orationes propriæ, hymnus 495. § VII. Vita recentior, a P. Henrico Albio S. J. edita, ad trutinam revocata 497. § VIII. Vitæ recentioris, a Martino Boureyo, monacho Cælestino editæ, analysis & crysis 499. § IX. Historia Ms. eorum, quæ post mortem Beati gesta sunt, collecta a Maleto monacho Cælestino 504. § X. Insigniora quædam Beati elogia ibid. § XI. Pia quædam scripta, Beato attributa, eorumque analysis 507. § XII. Vindiciæ adversus obtrectatores 508

Vita. Auctore Anonymo coævo. Cap. I. Beati patria, natales, morum innocentia, studia litterarum Parisiis, ibidem canonicatus, & Drocensis archidiaconatus 509. Cap. II. Episcopatus Metensis, in eoque gesta 510. Cap. III. Cardinalatus, iter Avenionem & virtutes 511. Cap. IV. Humilitas, jejunia, macerationes corporis, vigiliæ, orationis studium, amor erga Crucifixum, ejusque apparitio, donum lacrymarum 512. Cap. V. Præcipua alia, quibus excelluit, ornamenta virtutum 514. Cap. VI. Mors, corporis fragrantia, sepultura 515

Vita Altera Auctore Henrico Albio S. J. Cap. I. Beati natales; misericordia erga pauperes; studia inchoata & interrupta 516. Cap. II. Redintegratio studiorum, austeritas vitæ, canonicatus Parisiensis, archidiaconatus Drocensis, humilitas, episcopatus Metensis 518. Cap. III. Cardinalatus, asperitas vitæ, suaveolens odor corporis, misericordia, amor erga Crucifixum, ejusque apparitio duplex 520. Cap. IV. Tabe corripitur, ad mortem se comparat, testamentum condit, sacro oleo inungitur, a famulis cædi se imperat, sanctarum Theclæ & Agnetis martyrio sibi prælegi jusso, pie moritur 521. Cap. V. Concursus ad corpus, miracula innumera 523

Processus de vita & miraculis. Præambulum I. Nomina, patria, ætas, conditio Testium; examinum loca & tempora 524. Præamb. II. Initium Processus, factum Avenione 18 Januarii 1390, 526. Pars I Processus, quæ est de vita, moribus ac virtutibus B. Petri. Cap. I. Illustrissimi parentes, genere & virtutibus conspicui 527. Cap. II. Educatio, canonicatus Parisiensis, virginitas 530. Cap. III. Solida & sincera humilitas 533. Cap. IV. Vitæ austeritas & maceratio corporis 534. Cap. V Eximius orationis spiritus 540. Cap. VI. Eximia item erga pauperes misericordia 543. Cap. VII. Nitor conscientiæ, quotidiana defectuum annotatio, crebra eorumdem confessio 546 Cap. VIII. Colloquia ascetica, desiderium adeundi loca sacra, fastidium aulæ. 549. Cap. IX. Cura domesticorum, zelus animarum 550. Cap. X. Patrimonium suum obstrictum fratri mavult, quam gravare bona ecclesiæ suæ Metensis 553. Cap. XI. Crucifixi apparitio, supremus morbus, testamentum, virtutes morti præviæ, & alia adjuncta 556. Cap. XII. De iis, quæ mortem ejus subsecuta sunt 562

Pars II. Processus, quæ est de miraculis post mortem. Cap. I. Testium nomina, patria, ætas, conditio; depositionum tempora 565. Cap. II. Mortui resuscitati; alii a morte præservati 567. Cap. III. Muti, cæci, surdi, febricitantes; sanati 571. Cap. IV. Contractio, impotentia manuum & brachiorum, rabies & dementia; curata 574. Cap. V. Lepra, fistula, gutta, fluxus sanguinis, periculum partus, sublata 577. Cap. VI. Liberati, captivi; spoliati a prædonibus, naufragi, laborantes morbo caduco: bona recuperata; detractores puniti 579. Cap. VII. Adjuti; laborantes impotentia tibiarum, dolore capitis, gravella, fluxu & dolore ventris 582. Cap. VIII. Incendia extincta, morbi multi ac diversi propulsati 584. Cap. IX. Prædictorum conclusio ex miraculorum side, Principum votis & donatiis & fama publica 587. Cap. X. Depositiones testium super nonnullis prægressis articulis, aliisque miraculis 579. Cap. XI. Reliquæ Testium depositiones super miraculis 595. Cap. XII. Processus de miraculis apographum juridice confectum, ac Martino PP. V oblatum 605

Historia, a P. Nicolao Malet Cælestino Avenionensi collecta. Cap. I. Testamentum B. Petri, & miracula, fundatio monasterii Cælestinorum Avenione; canonizatio a multis petita 607. Cap. II. Aliæ aliorum pro canonizatione supplicationes, ejusdemque retardationes 610. Cap. III. Item aliæ illustrium personarum 613. Cap. IV. Deputatio Cælestinorum Avenionensium ad Martinum V: annisus Caroli V Regis Francorum: canonizatio cur retardata: Acta concilii Basileensis in ejus favorem 618. Cap. V. Sedula variorum opera apud Concilium: sacellum Beato extructum: Bulla beatificationis 621. Cap. VI. Exhumatio corporis, translatio, reliquiæ, miracula recentiora, templum instauratum, confraternitas instituta, festum 624

Petrus Patricius Conf. Constantinopolit. Comm. De cultu, occasione melioris vitæ, ætate 289. Vita ex Menæis 290

Porphorius Mart. Alexandriæ. Ex Mrol. Hieron. 636

Primus, Idoneus & Alii. Ex Mrol. Hier. 31

Processus Mart. Romanus cum sociis. Vide Isicius.

Processus, & Martinianus Martyres Romæ. Comm. § I, Antiquissimus eorum cultus e Sacramentariis, Kalendariis & Martyrologiis, 300. § II. Illustris sepultura, templa, translationes & perpetua celebritas 301. § III. Acta non satis sincera 303. Martyrium ex Codd. Mss. & S. Gregorio PP. 303, 305

Q R

Quintianus. Ex Martyrologiis. 55

Quintus Mart. in Phrygia. Ex Menæis Biblioth. Ambrosianæ 307

Raymundus Conf. Tolosæ in Gallia. Comm. § I. De cultu seculo 17 instaurato 670. § II. Ætas Sancti 672. § III. De insignioribus quibusdam ejus operibus ac statu vitæ 674. § IV. De antiquis ac recentioribus Actis ac miraculis 676. § V. Notitiæ Tolosa submissæ 677. Vita in Lectiones novem distributa. Ex Ms. Tolosano. 680. Vita altera ex editione Anonymi Tolosani 683. Miracula recentiora 686

Regina, Ostiovandiæ sive Austrobandiæ comes, Dononii prope Valencenas in Belgio. Comm. De Dononio; S. Reginæ cultu ejusque & filiæ Ragenfredis Actis incertis 266. De utriusque gestis ex officio Dononiensi 268. Officium ipsum 269

Rumoldus Ep. Mart. Mechliniæ in Belgio. Comm. § I. De primis Actorum scriptoribus, & difficultatibus, in iis occurrentibus 169 § II. De scriptoribus Actorum; ac primum de Theodorico Abbate Trudonopolitano 171. § III. De Legenda, ab anonymo Belgice scripta, & ab Joanne Domyns latinitate donata 173. § IV. Quo tempore scripserit Anonymus Belga; & qua lingua primum scripta sit vulgatissima Legenda 176. § V. De aliis Rumoldi Legendatum scriptoribus 179. § VI. De Rumoldi patria, ætate, parentibus 181. § VII. De ejus dignitate pontificia 184. § VIII. De ejusdem cultu, ex Theodorico & Martyrologiis 187. § IX. De cultu, ex antiquis officiis ecclesiasticis apud Leodienses 190. § X. De cultu, ex breviariis, Aberdonensi & canonicorum Regularium Congr. Windesemensis 193. § XI. De cultu, ex recentiori Leodiensium breviario: item ex breviario & picturis Mechliniensibus 193. § XII De sepultura Sancti & prima corporis elevatione ac translatione 198 § XIII. De translatione in Steynockeseel 201. § XIV. De translationibus & ostensionibus reliquiarum an. 1369 & 1480. 204. Rescriptum Episcopi Cameracensis, quo Sancti reliquias visitari & populo ostendi præcipit &c. 205. § XV. De prima pretiosissima Sancti lipsanotheca deaurata, anno 1369 perfecta 208. § XVI. De augustæ lipsanothecæ interitu; sacrorum lipsanorum dispersione & recollectione 211. § XVII. De nova theca argentea, sacri corporis in ea depositione, deque ultima Visitatione & ostensione anni 1680. 213. § XVIII. De antiquo S. Rumoldi sacello 217. § XIX. De magnificentiore Sancti templo, quod hodiedum extat 219. § XX. Pars altera, qua proferuntur instrumenta, prioris probationi servientia 222. § XXI. Nonnulla, ad Sancti honorem spectantia, & confraternitas 226. § XXII. De sacris ejus reliquiis alio translatis ac venerationi expositis 229. Reliquiæ, Humbecam solenniter translatæ 230. Aliæ in Regiscuria & Sondereygen 233. § XXIII. De anno, quo obsessa Mechlinia, S. Rumoldi patrocinio, illustrem victoriam obtinuit; eaque de causa ex voto instituta supplicatio annua 235. § XXIV. De dicta supplicatione singularia quædam 237. § XXV. Ad totum commentarium appendix, de progenitis ab Urso 239

Vita Auctore Theodorico Abbate S. Trudonis. Cap. I. Discessus Rumoldi ex Hibernia; peregrinatio Romana; adventus Mechliniam; viventis miracula & martyrium 241. Cap. II. Depopulatio Normannica. Post mortem miracula & cultus 245. Ad sequentem S. Rumoldi vitam, per D. Joannem Domyns scriptam, præmonitio 249

Vita Altera ex editione Vardæi, collata cum antiquiore. Cap. I. S. Rumoldi nativitas & vita ante episcopatum 253. Cap. II. Archiepiscopatus in Hibernia 255. Cap. III. Peregrinatio Romam suscepta 256. Cap. IV. Roma Mechliniam venit, ubi ab Adone comite benigne suscipitur 258. Cap. V. S. Liberti resuscitatio & martyrium. Sanctorum Rumoldi & Gummari colloquium 260. Cap. VI. Acta S. Rumoldi reliqua, martyrium & cultus 262. Additamentum ex editione Domynsii, collata cum Ms. Belgico 264

S

Secundinus Ep. Martyr Sinuessæ cum S. Casto, quem vide.

Serenus M. Romanus cum sociis. Vid. Isicius.

Servanus Ep. Conf. & Orcadum insularum Apostolus. Ejus ætas; apostolatus; nomen, in varia distractum; gesta, miracula 55. Vita ex Breviario Aberdonensi 57

Severianus, Zoëlus, Epasus, Martt. Antiocheni. Ex Mrol. Hieron. 30

Severus Martyr Tarsensis. Ex Mrol. Hier. 636

Simeon Salus Conf. apud Emesam in Syria. Comm. § I. Unde ei nomen Salus: cultus alio atque alio die apud Græcos & Latinos 129 § II. Ætas, 130. § III. Auctor vitæ lingua Græca conscriptæ 131. § IV. Auctoris stylus, & divisio: nostra interpretatio: monitio ad lectorem 133. § V. Compendium vitæ ex scriptoribus Græcis collectum 134. Vita Auctore Leontio Ep. Neapoleos in Cypro, Sancti coævo. Ex Ms. Vaticano Prologus Auctoris 136. Cap. I. Symeonis & Joannis peregrinatio ad Terram sanctam, occasio melioris vitæ 138. Cap. II. Vita monastica; apparitiones 142. Cap. III. Secessus in solitudinem; machinatio satanæ 145. Cap. IV. Apparitiones; egressus ex eremo ad lucrandum animas Deo 149. Cap. V. Stultitiam simulat Emesæ: ejus ibi famulatus, verbera, jejunia, mira gesta 152. Cap. VI. Miracula & prædictiones: hæreticorum, Judæorum & meretricum conversiones: dæmon fugatus: donum castitatis 156. Cap. VII. Scientia arcanorum; diuturna jejunia; oculos affectos curat; cibos divinitus accipit; amicum ab injusta morte liberat 160. Cap. VIII. Reliqua miracula 163. Cap. IX. Virtutes, prædictio obitus, mors sancta, cantus angelorum, sepultura, corpus ablatum divinitus 166. Epilogus 168

Strategus Mart. CPolitanus. Ex Mroll. 637

Sustratus Mart. CPoli. Ex Mroll. 637

Swithunus Ep. Wintoniæ in Anglia. Comm. § I. Cultus, translatio corporis, miracula, reliquiæ, orationes propriæ 321. § II. De scriptoribus vitæ, miraculorum & translationis 323. § III. Respondetur nonnullis quæsitis, ad vitam ac mortem ejus spectantibus 325. Vita auctore Gotzelino, collata cum aliis 327. Historia translationis. Cap. I. Corpus divinitus ostensum. Miracula 328. Cap. II. Translatio corporis; alia miracula 330. Item alia ex antiquis membranis. Cap. I. Miraculorum pars prima 331. Cap. II. Pars secunda 334

Symphorosa Mart. cum sociis in Campania Felice 307

T

Theodota Martyr cum sociis. Ex Menoll. Græcorum. 634

Theodericus Presbyter, discipulus S. Remigii, in monte Or, prope Remos. Comm. § I. Discipulatus sub S. Remigio, cœnobium, cultus & ætas 59. § II. Vita a variis scripta, miracula, rhythmus, elevationes corporis 60. Vita ex cod. Remigiano 62. Alia ex Ms. Codice S. Mariæ Bonifontis &c. 64. Cap. I. De ortu ejus; institutione sub S. Remigio; servata cum conjuge virginitate, & constructo ab ipso monasterio 65. Cap. II. De gestis post susceptum Sacerdotium in conversione patris; ejectione meretricum; variisque in vita & post mortem miraculis 67. Miracula alia, ex editione Mabilionis 70. Item alia, ab Adalgiso, S. Theoderici monacho sec. XII scripta; ex eodem Mabilione 72. Aliud miraculum; item hymni, ex Ms. Reginæ Sueciæ 81. Elevatio corporis & alia, ex Mabilione 634

Theodotus Martyr cum sociis. Ex Menoll. Græcorum. 634

Thomas M. CPoli. Ex Mroll. 637

Timotheus Mart CPoli. Ex Mroll. 637

Trategus M. Tarsensis. Ex Mrol. Hieron. 636

Triphon M. CPoli. Ex Mroll. 637

Tryphon Martyr Alexandriæ. Ex Mroll. 636

Tryphon alter Mart. Alexandriæ. Ex Mrol. Hieron. 636

V

Victor M. Romæ cum sociis. V. Isicius.

Visitatio B. Mariæ Virginis ad Elisabeth. § I De primæva hujus festi institutione 295. § II. Propagatio festi in variis ecclesiis & locis 298. Appendix. De S. Maria, Consolatrice afflictorum, Protectrice & Patrona præcipua ducatus Luxemburgensis & Chiniacensis 299

Vitalis Mart. cum sociis in Camp. Felice. 307

Urbanus Martyr, item cum sociis in Campania Felice 307

Z

Zelus Mart. in Mesopotamia, & Socii VI: Item Orion cum Sociis VIII: Item Alii CCLXIV. Ex Mrol. Hieron. 30

Zoëlus Mart. Antiochiæ. V. Severianus.

Zoilus Mart. Nicomediæ. Ex Martyrologio S. Hieron. 29

INDEX CHRONOLOGICUS

ANTE CHRISTUM NATUM.

Aaron, primus Mosaicæ Legis sacerdos 7

Maria Prophetissa, soror Moysis & Aaronis 11

Esther Regina, uxor Regis Assueri 12

Visitatio B. Mariæ Virg. ad Elisabeth 295

SECULO CHRISTI PRIMO.

SS. Processus & Martinianus Martyres Romani 300

S. Chrestus Ep. Syracusanus in Sicilia 632

Sub Nerone. Martyres ter mille, cum S. Paulo Ap. 305

SECULO II.

S. Hyacinthus Martyr. 306

S. Hyacinthus Cubicularius, Mart. & alius Synonymus 633

SS. Theodotus, Theodota & socii Martyres 634

S. Dathus Ep. Ravennæ in Italia 635

S. Petrus Patricius Conf. Constantinopoli 289

S. Martinus Ep. Viennæ in Gallia 14

SECULO III.

S. Anatolius Ep. ejusque decessor S. Eusebius Laodiceæ 642

S. Quintus Mart. in Phrygia 307

Bruchium Alexandriæ evertitur 644

An. 275 SS. Irenæus Diaconus & Mustiola Matrona, aliique Martyres 638

Sub Dioclet. SS. Ariston & Socii in Camp. Felice 307

SECULO IV.

S. Lupianus Confessor 32

S. Heliodorus Ep. Altinensis Conf. 645

Anno 303 SS. Julius, Aaron & Socii, MM. Britanni 17

Circa 317 Natus S. Pambo anachoreta 35

Sec. IV fine S. Pambo Abbas & Confessor 33

Sec. IV. aut V. S. Domitianus Abb. apud Segusianos 46

SECULO V.

S. Leontius Ep. Augustodun. 54

SS. Moderatus & Felix Autisiodori 287

S. Servanus Ep. Apostolus Orcadum 55

An. 458 S. Anatolius Ep. CPolitanus 651

489 Nascitur S. Gallus, postea Arvernorum Episcopus 103

SECULO VI.

S. Leonorius Ep. in Britannia Armorica 118

S. Golvenus Ep. Leonensis in eadem Britannia 136

S. Symeon Salus Confessor in Syria 129

Circa 522 Nascitur Symeon Salus 131

Anno 533 S. Theodericus Presbyter discipulus S. Remigii 59

Circa an. 540 S. Carilefus Presb. Conf. apud Cenomanos 85

545 Lues inguinaria Galliam misere vastat 108

Circa an. 554 S. Gallus Ep. Claromonte in Gallia 103

560 Perit Cramnus, rebellis Clotarii filius 120

An. 564 S. Ouodoceus Ep. Landavæ in Anglia 318

Circa an. 570 S. Monegundis vidua Reclusa Turonibus 309

An. 581 S. Eparchius Conf. monachus presbyter, apud Engolismenses Reclusus 109

Circa 697 Transfertur corpus S. Heliodori 651

SECULO VIII.

S. Rumoldus Ep. Mart. Mechliniæ 169

S. Regina, Ostrovandiæ Comes, Dononii in Belgio. 266

Seculo forte VIII. S. Gurthagonus Conf. Oostkercæ in Flandria 668

SECULO IX.

841 S. Aldricus Cenoman. transfert reliquias S. Hilarii Aviciacensis 39

Circa 820 Transferuntur corpora SS. Processi & Martiniani in S. Petri in Vaticano 301

An. 862 S. Swithunus Ep. Wintoniæ in Anglia. 321

876 Desolatum a Normannis S. Eparchii monasterium 109

SECULO X.

S. Adegrinus, monachus Benedictinus, Balmæ apud Sequanos 338

Circa 965 Ex Britannia transfertur corpus S. Leonorii in Franciam 119

971 Detegitur & venerationi exponitur corpus S. Swithuni 321

976 Levatur corpus S. Theoderici Remensis, adminiculante Rege Lothario 83

SECULO XI.

S. Raymundus Conf. Tolosæ in Gallia 670

Circa 1062 Nascitur S. Otto Bambergensis 360

An. 1071 Transfertur corpus S. Theoderici in monte Or prope Rhemos 62

1090 Adela, Roberti I Comitis Flandr. filia, mater B. Caroli Boni, dat S. Theodorico Remensi silvam in Harlebeca 80

1097 Absolvitur celeberrimum templum Spirense, cura S. Ottonis 360

SECULO XII.

1106 Anagniæ a Paschale Papa consecratur Episcopus S. Otto 361

An. 1118 S. Lidanus, Abbas Setiæ in Latio 340

1124 Suscipitur a S. Ottone Pomeranica missio, postea denuo resumpta 364

An. 1139 S. Otto Ep. Bambergensis, Apostolus Pomeranorum moritur 349

1152 Dublinensis Cathedra in archiepiscopalem evecta 184

Circa an. 1170 B. Hechardus Presb. monasterii Scheidensis Ord. Præmonstraten. fundator 272

1173 Consecratur ecclesia cœnobii Scheidensis, a B. Hechardo fundati 272

1189 Declarata Herbipoli S. Ottonis canonizatio 367

SECULO XIII.

An. 1233 Fit altera Translatio corporis S. Theoderici 62

B. Joannes Vicentinus Ordinis Prædic. 465

1235 Mirabiles prædicationes B. Joannis Vicentini 473

1260 Defertur Vicentiam sacra Spina, a S. Ludovico Rege accepta, per B. Bartholomæum Vicentinum 283

An. 1271 B. Bartholomæus, Ep. Vicentinus, Ord. Prædicatorum moritur 277

SECULO XIV.

1303 Obsessa Mechlinia, ope S. Rumoldi liberatur 235

1312 Consecratur templum S. Rumoldi Mechliniæ 223

1348 Elevatur corpus B. Bartholomæi Vicentini 278

1369 Nascitur B. Petrus de Luxemburgo 486

1369 Reliquiæ S. Rumoldi transferuntur in pretiosam thecam argenteam deauratam 204

1371 Celebris pugna Beswileriana, in qua cæsus Guido de Luxemb., B. Petri parens 486

1383 Ad Episcopatum Metensem promovetur B. Petrus de Luxemb. 488

1387 Moritur B. Petrus de Luxemburgo Avenione 486

1389 Instituitur festum Visitationis B. Mariæ Virginis 295

1390 Instituuntur processus ad canonizationem B. Petri de Luxemb. 490

Circa 1400 Elevatum corpus integrum S. Reginæ Dononii 267

SECULO XV.

1435 Agitur in Concilio Basileensi de canonizatione B. Petri de Luxemb. 491

1480 Visitantur reliquiæ S. Rumoldi 205

SECULO XVI.

1527 A Clemente VII Beatis adscribitur B. Petrus de Luxemb. 491

1562 Diripiuntur a Calvinianis reliquiæ S. Monegundis Turonibus 309

1568 S. Eparchii reliquias diripiunt Hugonotti 110

1578 Surrepta ab hæreticis pretiosa lipsanotheca S. Rumoldi 211

1580 Direpta ab Anglis hæreticis Mechlinia, reliquiæ S. Rumoldi fœde dispersæ 211

1585 Reliquiæ S. Rumoldi colliguntur & approbantur 212

SECULO XVII & XVIII.

1606 Solenniter transfertur corpus S. Lidani in ecclesia Setinensi 343

1631 Novas S. Monegundis reliquias accipiunt Chimacenses 311

1632 Anna Austriaca, Regina Franciæ, interest depositioni in thecam argenteam corporis S. Theoderici 62

1640 Eymericus Marcus de la Ferte recognoscit Cenomanis reliquias S. Hilarii Aviciacen. 39

1652 Tolosates dira peste liberat S. Raymundus, civis olim suus 671

1653 In novam capsam Blesis transferuntur reliquiæ S. Carilefi Anisolensis 102

1657 Levantur superstites reliquiæ S. Monegundis Turonibus 309

1665 Insignis ara S. Rumoldo erecta 216

1715 Instituitur processus verbalis super cultu S. Floregii Stagnensis 43

NOTITIA FIGURARUM.
Ornantium hunc Tomum.

Sigillum Capituli S. Rumoldi Mechl. sec. XIV 186

S. Rumoldi prætensa insignia 189, 252

Sigillum Capituli S. Rumoldi Mech. sec. XVI 190

Lipsanotheca argentea deaurata S. Rumoldi 210

Sigillum Joan. Hauchini Archiep. Mechlinien. 211

Lipsanotheca nova argentea S. Rumoldi 215

Insignia Nicolai V, Callisti III, Pii II & Pauli II 221

Templum S. Rumoldi Mechliniæ 222

Sigillum eccl. S. Rumoldi in Steynockzeel 229

Scutum gentilitium Cardinalis Granvellani 250

S. Rumoldus cum S. Liberto conjunctus 250

S. Ottonis mausoleum, ad S. Michaëlis prope Bambergam 373

Ejusdem Sancti statua lapidea ibidem 374

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Juli I: 1. Juli




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Einleitung Juli I

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Einleitung Juli I

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!