Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juli I           Band Juli I           Anhang Juli I

1. Juli


ACTA SANCTORUM JULII.
TOMUS PRIMUS. PRIMA DIES.

SANCTI QUI KALENDIS JULII COLUNTUR.

S. Aaron primus Mosaicæ Legis sacerdos, in monte Hor.
S. Maria, soror Moysi & Aaron.
S. Eleazarus, filius Aaron.
S. Phinees, nepos Aaron.
S. Esther Regina.
S. Martinus, Episcopus Viennensis, Apostolorum discipulus.
S. Julius, Martyr in Britannia.
S. Aaron, Martyr in Britannia.
SS. socii Martyres in Britannia.
S. Castus, Episcopus & Martyr, Sinuessæ & Caëtæ, in Campania.
S. Secundinus, Episcopus & Martyr, Sinuessæ & Caëtæ, in Campania.
S. Zoilus vel Zoëlus Martyr Nicomediæ.
S. Esicus. Mart. Rom.
S. Processus. Mart. Rom.
S. Marina. Mart. Rom.
S. Antonius vel Antoninus Mart. Rom.
S. Serenus. Mart. Rom.
S. Victor. Mart. Rom.
S. Zelus vel Zoëlus, Martyr in Mesopotamia.
Alii VI Martyres in Mesopotamia.
S. Orion.
Alii VIII.
Sancti CCLXIV vel CCLXVIII Martyres.
S. Severianus. Martyr Antiochiæ.
S. Zoëlus. Martyr Antiochiæ.
S. Epasus. Martyr Antiochiæ.
S. Primus Martyr.
S. Idoneus. Martyr.
Alii, fortasse filii. Martyres.
S. Basilius Abbas, fundator monasterii ad profundum Rivum.
S. Leo Anachoreta.
SS. Martyres Anonymi.
S. Mauricius Martyr.
SS. Martyres XXV Nicomediæ.
S. Lupianus Confessor in territorio Ratiatensi, apud Armoricos.
S. Pambo Abbas & Confessor in Nitria.
S. Hilarius Confessor, Aviciaci in Cenomanis.
S. Floregius Episcopus Confessor, Stagni apud Ruthenos in Gallia.
S. Domitianus Abbas Confessor, apud Segusianos, in monasterio S. Ragneberti Jurensis.
S. Leontius Episcopus Augustodunensis, Confessor.
S. Quintianus.
S. Servanus Episcopus Confessor, Orcadum insularum Apostolus in Scotia.
S. Theodoricus Abbas Confessor, in monte Or, prope Rhemos.
S. Carilefus presbyter Confessor, Anisolæ apud Cenomanos in Gallia.
S. Gallus Episcopus, Claromonte Arvernorum in Gallia.
S. Eparchius Confessor, monachus presbyter, apud Engolismam in Gallia.
S. Leonorius Episcopus & Confessor, in Britannia Armorica.
S. Golvenus, Leonensis Episcopus, in Britannia Armorica.
S. Symeon Salus, prope Emesam in Syria.
S. Rumoldus Episcopus & Martyr, Mechliniæ in Belgio.
S. Regina vidua, Dononii in Belgio.
S. Petrus Patricius Abbas Confessor, Constantinopoli.
B. Hechardus presbyter Confessor, Scheidæ in confiniis Westphaliæ.
B. Bartholomæus Episcopus Confessor, Ordinis Prædicatorum, Vicentiæ in Italia.

PRÆTERMISSI ET AD ALIOS DIES REJECTI.

Alellus seu Alildus Archiepiscopus Ardmachanus II, a Colgano ad diem XIII Januarii, alteri Alello seu Alildo conjungitur, qui primus ejus nominis Ardmachanus Archiepiscopus fuerit. Sic habet num. 7. pag. 62. In episcopatu successit Alillus secundus, vir itidem Sanctus, ex eadem etiam oriundus prosapia; quem nonnulli non miro, licet mero errore, cum ipso confundunt &c. Nec primum, nec secundum Alildum inter Sanctos noverunt Majores nostri; neque ego satis capio, unde Sancti titulo eos donet Colganus. Ut majori notitiæ acquirendæ tempus supersit, omnia rejicimus ad Supplementum XIII Januarii.
S. Albini Episcopi & Confessoris Andegavis civitate, translatio corporis ponitur in Martyrologio S. Savini de Levitania, a Saussayo pro aliqua parte edito. Colitur & de eo actum pridem est I Martii.
Martinus militaris refertur primo loco in Viola Sanctorum, sed is certo est Marinus Martyr Cæsareæ Palæstinæ, ut evincit positum ibidem elogium. Vide Usuardum, quo die in Acta etiam relatus est III Martii.
Cajus Papa in Hieronymianis & aliis refertur. Florarium legit Gaii Papæ translatio. Colitur & de eo actum est XXII Aprilis.
Item Theodulphi Confessoris scribit Ado Ms. S. Laurentii Leodii, ultimo loco, nulla addita ulteriori notitia. In Florario conjungitur cum Lupiano, de quo hoc die agimus: sed quis hic Theodulphus indicetur, incertum est. Si est Abbas prope Remos in monte Or, aut Theodulphus presbyter apud Trevirenses, uterque Sanctus colitur I Maii.
Theodaldi Episcopi & Confessoris translatio memoratur in Ms. Florario: verum in indice scribitur Theobaldi, & ejus depositio refertur XVI Maii, qui est S. Ubaldus, uti diximus ad dictum diem XVI Maii.
Martialis Archiepiscopus Ravennas & Confessor refertur hoc die in Usuardinis codicibus, quos Florentinos appellamus: verum istius nominis nullus apud Ravennates Episcopus fuisse scitur. Vix dubito, quin sermo sit de Marciano, qui in prædictis codicibus & in Romano recte ponitur eo die quo de ipso actum est XXII Maii.
S. Theobaldus Ordinis Camaldulensis indicatur a Wione, Dorganio, Bucelino. Et iterum quando de eo egimus inter prætermissos & in alios dies rejectos I Junii.
Conrardus Episcopus & Martyr refertur a Matricula Cartusiæ Ultrajectinæ. Idem est, qui Cuno, de quo actum est I Junii.
Justi & Clementis translationem alicubi notatam reperi. De ipsis actum est V Junii.
Tarnanus Episcopus Lismorensis. Catalogus Ferrarii & Dempsterus. Vide XII Junii.
Isfridus in officiis Hispanicis memoratur hoc die. Castellanus die III Julii, ait, coli a Præmonstratensibus. De ipso actum est XV Junii.
Ramuoldus Abbas signatur in Catalogo Ferrarii. Vide Acta XVII Junii.
S. Theobaldus Episcopus Viennensis refertur a Genebrardo, Ferrario, Saussayo & aliis. De eo egimus XXI Junii.
De Eberardo, ex Abbate Archiepiscopo Salisburgensi, fuse agit Bucelinus XXX Junii, & rursus hoc die. Vita ejus data est XXII Junii.
Martyres DCCC Verolamii notantur in Usuardo, Pulsanensi. Vide XXII Junii.
Joannis presbyteri & Martyris decollati Romæ sub Juliano, ultimo loco meminit Felicius. Haud dubium est, quin indicetur Joannes ille, de quo actum est XXIII Junii.
S. Joannis Baptistæ octava signatur in pluribus Martyrologiis. Nihil addendum iis quæ dicta sunt ad diem XXIV Junii.
Eadem die Romæ, octava Luceiæ virginis sanctimonialis cum Auceia Rege sponso suo, scribit hoc die Rabanus. In Hieronymianis cum VIII aut IX sociis ponitur. De iis jam abunde actum est, cum magna cohorte I Junii, & rursus ex professo XXV Junii.
S. Salvium in portu Valentianas hoc die collocat Usuardus, ad quem videri potest nostra observatio. Acta ejus illustrata sunt XXVI Junii.
Haymeradus presbyter in Hassia, ex Catalogo Ferrarii. De eo actum XXVIII Junii.
Martialis Apostolus, vel ut Felicius ponit, Episcopus & Apostolus, unus de 72 Christi discipulis. Acta illustravimus XXX Junii.
S. Theobaldus Eremita in territorio Vicentino est in Maurolyco, Molano, Galesinio, Saussayo & in variis Breviariis, uti diximus ad diem ejus natalem XXX Junii.
Corsicus & Leo notantur in Usuardo Hagenoyensi, spectant ad XXX Junii.
Ostianus presbyter Vivariensis in eodem Hagenoyensi. Nos de illo XXX Junii.
Arlef, qui bonis actibus & miraculorum signis effulsit, refertur in citato supra Martyrologio S. Savini de Levitania, sed hic certo intelligitur Carilefus, cujus Acta hoc die illustrantur.
Felix & Moderatus signantur in novo Catalogo Ms. Sanctorum Autissiodorensium pag. 64, antiquioribus Kalendariis præteriti; Castellanus Moderatum hoc die admittit, tacens de Felice. In citato Catalogo breve elogium additur, sed satis consusum. Quærimus monumenta, acturi de ipsis alio die, cum martyrii tempus incertum videatur.
Raynaldum Decanum Martyrem in Catalogo Sanctorum Autissiodorensium memorat Ludovicus Natalis d' Amy, de quo in nullis aliis catalogis quidquam reperio.
Savinum adducit catalogus novas, uti clericum ecclesiæ Autissiodorensis S. Germani discipulum, apud aliquos martyrem. Hic porro a Ludovico Natale d' Amy refertur XI Julii, & sanctus aliquis Favinus martyr, II Julii. Alius catalogus Sanctorum CXV, de his omnibus nec verbum habet. Conveniant ipsi prius inter se, nos de singulis agemus suo tempore.
Liberiæ imperatricis & Agrippinæ legitur in additionibus Greveni. Quis hoc satis explicet? Invenit aliquid Canisiani Martyrologii auctor Walasserus, quo tenebras dispelleret, utinam luce veritatis. Sic habet Germanice: Item imperatricis Liberiæ, quæ Neronis tyranni uxor erat, & Agrippinæ, uxoris Agrippæ ducis, quæ a sanctis Petro & Paulo conversæ sunt ad fidem. Hæc in catalogum retulit Ferrarius, notans se ex Canisio accepisse: de qua re, inquit, nihil apud alios hactenus legimus. Neque nos reperimus quidquam; frustra exspectaturi, qui hæc cum Romanæ historiæ veritate conciliet. Interim dignæ visæ sunt Liberia & Agrippina, quæ in Arturi Gynecæo locum occuparent.
Berlanni episcopi Bituricensis & confessoris scribit ad marginem Florarium, nescio qua auctoritate, cum alibi inter Sanctos locum non habeat, nec tali titulo donetur a Sammarthanis, qui ordine 38 vocant Bertolenum, alias Bertellanum, mendose Berlanum dictum. Apud Claudium Robertum Episcopus 41 est Berlamus, apud Chenu Beolamnus. Nusquam de ejus cultu vel verbum.
B. Ezzi sive Izzi episcopi Salisburgensis, ex monacho & abbate S. Petri ibidem, viri magnis virtutibus conspicui, meritis gloriosi: sic ultimo loco legit Bucelinus. Admitto elogium, de sanctitate aut cultu doceri cupio.
Sabinus notatur in Kalendario Benedictino ut episcopus Albigensis, martyr, & prius abbas ejusdem monasterii. Hæreo, fateor; nec nodum solvunt Sammarthani, dum episcopum Albiensem suggerunt; Sabinum nomine, qui canones concilii Agathensis, cui interfuit anno 506, nominis charactere insignivit. Nec Sabinum Benedictinum, nec sanctum episcopum Albiensem hactenus satis agnoscimus.
Abba Synoda apud Æthiopes in Ludolfo. Festum P. Synodæ habet Calcasendius. Coptitæ vocant Patrem & abbatem; nisi forte magnus dici debeat, quia magna de eo prædicantur miracula. Fides sit penes ipsos.
B. Davidem Cirburum, ex Anglo Carmelita doctissimo factum Drombrensem episcopum, talibus sanctimoniæ radiis clarum, ut obiens anno 1446, passim Beatus appellatus sit, Ludloæ in Hibernia inter Carmelitas sepultus, ita hoc die profert Acies Carmelitana bene ordinata. Verum non recte temporibus ea aptavit auctor Aciei P. Philippus, ut videre licet in Warei commentario de Præsulibus Hiberniæ. Certior item habenda esset sanctitatis & cultus notitia. Satis sit hæc obiter notasse.
Daumuerum memorat Saussayus in appendice pag. 1235, Germanum S. Carilefi, ejusque in eremo, cum Gallo, ejusdem voti sectatore, socium. Ita ille, sed ejus vadimonio stare non licet.
Dedicatio ecclesiæ Gemeticensis, ponitur in proprio loci Kalendario pro anno 1067, item apud Saussayum hoc die.
Primitivus aliquis martyr colitur Brunæ, ubi corpus est in collegio Societatis Jesu, prima Dominica Julii, eo, opinor, ex Romanis Catacumbis delatus.
Bartholomæus abbas & S. P. Bernardi frater, cum titulo bonæ memoriæ & longiori elogio, hoc die laudatur a Chalemoto.
Joannes a S. Dionysio, Congregationis Fulliensis, ut pius pater honoratur apud eumdem Chalemotum. Obiit anno 1627, solitus dignam viro religioso sententiam sæpe proferre: Facere & pati, silentium & solitudo. Est etiam in Menologio Henriquez.
Jacobus, Dunensis in Flandria monachus, titulum Beati habet apud Henriquez, ut qui inter gravissimos morbos, insolita patientia omnibus exemplum præbuerit, & morti proximus, D. Bernardum cælesti fulgore coruscum, & eum ad æterna præmia vocantem, conspexerit. Obiisse dicitur an. 1478. Bucelinus Beatum appellare non dubitat; Saussayus omni titulo abstinet, & recte: comperi enim Brugis, in ipsa Dunensi abbatia vix de nomine notum esse, tantum abest, ut cultu aliquo publico honoretur.
Lugidius filius Lugei. Gorman. Lugidius fil. Lugei, episcopus de Cluain-camaint. Maguir. Episcopus fil. Lugaidi. Ubi sit Cluain-camaint non comperio, nisi eadem sit, quæ Cluaid-camhain, cujus in annalibus Dungallensibus fit hæc mentio ad annum 1089: Marchertacus o Brien & cum eo classis Momonensium, per Sinanum fluvium venerunt ad locum Rivensem, & deprædati sunt Cluain-camhain, quæ proinde in ipso illo lacu, aut eidem vicina sit. Hæc sunt verba P. Sirini, editoris dissertationis Vardæanæ de S. Rumoldi patria, in indice Ms. Sanctorum Hibernorum hujus diei; sed quam hæc probata sint, facile intelligitur.
Ultanos binos, Barninum seu Barindum, Sillinum alias Sinellum, Connanum & Erninum addit præfatus Sirinus in citato SS. Hibernorum indice, nudis ferme nominibus, quæ hic commemorari forte non merebantur.
Eugenius II Episcopus Toletanus, sic hoc die refertur a Joanne Tamayo Salazar in suo Martyrologio Hispanico: Toleti in Carpetania, natalis S. Eugenii, hujus nominis II, episcopi ejusdem urbis; qui litteris, doctrina & moribus sanctissimis imbutus, ad opus ministerii felici pietate cucurrit, & meritis plenus, in gaudium Domini sui fidelis servus intravit. Citat deinde catalogum bene longum scriptorum, qui de eo meminerunt, subditque Acta ex S. Ildefonso & variis a se collecta, quæ ut repudianda nunc quidem non existimem; sic antiquiores Fastos vellem, ex quibus constet Eugenium illum II pro Sancto umquam in Hispania, saltem Toleti, cultum fuisse. Habeo præ oculis Sanctos Toletanos nostri Quintanadueñas, inter quos I & III Eugenios reperio, II non item. Observo autem in ipso operis indice magnum poni discrimen inter Sanctos cultos, & alios, qui aliqua sanctitatis fama a scriptoribus celebrantur. Primos vocat San aut præfigit S. Aliis vero nomen Sancti postponit, ut de Audentio, Arçobispo Santo: de Aurasio, Arçobispo Santo; & sic de Celso, Cixila, Euphemio, Eugenio II & tot aliis, quos constat numquam Sanctorum honoribus fruitos esse. Pridem didicimus, non temere fidendum Tamayi elogiis. Siquid tamen aliunde reperiri possit, quo de cultu Eugenio II exhibito constet, poterit de eo agi, ubi primi & tertii Eugenii Acta illustrabuntur mense Novembri.
Concordius Episcopus Toletanus, elogio non multum dissimili, ab eodem Tamayo refertur secundo loco. Acta vero profert ex Juliano & aliis, forte Luitprando, Dextro &c. Sed suspectæ nobis merito sunt hujusmodi merces. Mallem, Tamayus signa produceret exhibiti olim cultus. Quintanadueñas eum nequidem posuit inter Sanctos secundi generis.
S. Simeonis Agricolæ, qui clarus miraculis obdormivit in Domino, depositio in diœcesi Calagurritana. Est hæc tertia annuntiatio Tamayi, huc adferentis verba Ægidii Gonzalvi Davila, regii chronographi, quæ ex Hispanico ita Latine vertit: In ecclesia parochiali S. Georgii, oppidi Acuelensis, in ejus majori capella, corpus S. Simeonis Agricolæ veneratur, ex oppido Cabredensi oriundi. Sanctus hic agricolarum tutela est, ut a Deo pluviam pro eorum segetibus efflagitet, de quo plura quotidie mirabilia visuntur. Colitur ejus festivitas Kalendis Julii, ad quam novem circumjacentium oppidorum accolæ conveniunt, qui solenni ritu festum concelebrant. Quis fuerit S. Agricola, subdit Tamayus; quæ ejus Acta, quove ritu colatur, nondum didici: fides sit penes Chronographum regium. Fidimus quidem Chronographo, sed certi aliquid de ejus ætate aut gestis optaremus, ut ei locus in Actis daretur; quæ si alicunde suggerantur, cum de die obitus non constet, poterit facile alibi collocari. In nullo hactenus Martyrologio inscriptum est ejus nomen, præterquam in Universali Castellani.
Clarissia Leonardi, virgo devotissima & Mechliniæ Beghina, ex secunda parte Novalis Sanctorum Brabantiæ ponitur hoc die a Raissio. Arturus in Gynæceo, vitæ perfectione & virtutum amore spectabilem prædicat. Habemus vitam bene longam, ex præfato Novali descriptam, in qua dicitur obiisse circa annum 1460: at ita apud Beghinas Mechlinienses, ex suburbiis in urbem translatas, Clarissiæ memoria interiit, ut post omnes conatus meos adverterim, vel ipsum nomen ignorari; procul abest ut cultu aliquo celebris sit.
Petrus a Mechlinia, seu Mechliniensis, Ord. Minorum, ut signis & virtutibus illustris memoratur ab Arturo. Raissius ex Gonzaga elogium describit, in quo id singularissimum, quod post mortem ad ejus sepulcrum, quod e regione venerabilis Sacramenti erat, tam crebra fiebant miracula, ut dum propter populi concursum nimium interturbaretur divinum officium, necessum fuerit, ut Guardianus (sicut fertur) super ejus sepulcrum accedens, præciperet per obedientiam, ut cessaret, & ita deinceps cessarunt miracula. Nihil a nobis prætermissum est, quo de immemorabili olim cultu doceri possemus, ut testis est R. P. Bonaventura Schuyvers, provinciæ PP. Franciscanorum inferioris Germaniæ chronographus: verum post litteras ultro citroque datas & amicam collationem, fateri coactus est, de publico cultu, Petro umquam delato, non constare, quemadmodum nec hodie ulla ejus in eo cœnobio memoria.
Susanna, virgo abbatissa, mira Dei sapientia & virtute castimoniæ insignis, refertur etiam ab Arturo in Gynæceo, sed solita sua auctoritate, cum nusquam sciatur cultum habuisse. Vide quæ de ea dicuntur in Vita S. Theodorici abbatis hoc die.
Joannes Capito ex Petri Opmeeri Martyrum Hollandicorum decade secunda, lib. 8. hoc die memoratur a Raissio, ut presbyter & Martyr atque honestæ vitæ testimonio ornatus, quique docendis pueris operam dans, ex furca extinctus sit Sacerdos innocentissimus, hoc die, sed annus non apponitur.
Theodoricus Loet Ord. Minorum Guardianus Embricensis, in Zutphaniæ comitatu anno 1572 cum sex ex eadem sacra familia, immanibus tormentis per impios hæreticos excruciatus, memoratur a Raissio & Arturo ex historia Gonzagæ.
Electi ac Sociorum ejus Martyrum, in Morea a Mauris coronatorum, meminit Arturus. Doceri cupimus de probato ab Ecclesia martyrio, aut saltem de eorum alicubi cultu.
Petrus a S. Martino Conf. Ord. Minorum, refertur ab Arturo his verbis: Hujus sanctitas tanta exstitit, ut plurimis integram sospitatem ab Altissimo impetraverit. Beatum ipse vocat, sed ritu ecclesiastico coli nusquam docet.
Francisca a Peralta virgo, religione, vitæ candore, ac virtutibus celebris. Refertur ab eodem Arturo, & iterum in Gynæceo.
Cumineus, alias Comanus vel Cumenus, tamquam Sanctus & episcopus Aendromensis vel Ædrumiensis, nominatur ab Hugone Vardæo in dissertatione de patria S. Rumoldi pag. 159, pro hoc die I Julii. Quærimus alia monumenta ex quibus de gestis ejus & cultu certiores reddamur.
S. Martini de Ulmis, episcopi Tricastrinensis, nomen nobis suggessit R. P. F. Augustinus Lantois, doctor theologus & Guardianus conventus Valreacensis, diœcesis Tricastrinensis, in finibus Delphinatus & Provinciæ, data copia authentica, die 5 mensis Novembris 1662, a duobus notariis subsignata, instrumenti vetustioris, nempe anni 1398, quo refertur revelatio corporis prædicti S. Martini, facta I die mensis Julii a R. A. D. Vicario Vasionensi, coram multis testibus, quando etiam fuit repertus unus tilletus (an non billetus?) pargaminius, fere in summitate dictæ capsæ attachiatus, & in dicta capsa cum clavo ligatus, ab una parte descriptus… in quo descripta erant hæc verba: Sacrum corpus, sive sacra ossa B. Martini de Ulmis, quondam episcopi Tricastrinensis hic sunt; MCCCXCVIII, die XXIII Junii. Fuit hæc translatio prima, facta a Guillelmo Gaudeberti, vicario ecclesiæ de Alensono, Diensis Diœcesis, qui sacrum corpus in ecclesia nova FF. Minorum Valreaci, & in majori capella dictæ ecclesiæ reponi fecit… ne alibi reportaretur per satellites sive armigeros, qui hodiernis temporibus vigent: & viguerunt dicti Turonenses, sub D. Raymundo de Turone (forte Turene,) qui quam plurimas ecclesias destruxerunt. Hæc quidem, quod ad duas hasce translationes attinet, satis distincta sunt, verum quo tempore vixerit sanctus ille Martinus de Ulmis, quandonam Episcopus Tricastrinensis fuerit (cum apud Sammarthanos non reperiatur) quid demum egerit, quo tempore mortuus sit, nec vestigium hactenus eruere licuit. Plures Martinos in suo Martyrologio universali enumerat Castellanus, de hoc altum silet. Proferant saltem aliquid Tricastrinenses aut Valreacenses, quo de Sancti ætate, dignitate & gestis doceamur; poterit de ipso agi in alterius hujus semestris decursu, cum non magis ad hunc I diem Julii, quam ad alium quemlibet reducendus videatur.
Arnoldum archiepiscopum Moguntinum, anno 1160 a furentibus civibus immani prorsus cæde trucidatum; Sancti titulo, hoc die donavit Castellanus. Fuit is Episcopus ordine LXIX, laudaturque apud Serrarium, quod tempore ingruentis inopiæ, quæ totam Germaniam premebat, trecentos pauperes nutriverit, quod religionem arctius complectens, illius professionis viros, quorum jugiter fruebatur contubernio, tamquam patres & fratres foverit; manum soliciti tutaminis ipsis impertiens; ecclesias beneficiis multis dotaverit, diruta earum resarcire, dilapsa atque dispersa congregare, & ne religio penes eos tepesceret vel remitteretur, solicitus fuerit. Hæc quidem boni pastoris argumenta; at de ejus sanctitate vel cultu, nihil hactenus nobis innotuit. Longum & verbosum de ejus vita ac martyrio commentarium Ms legi; in quo de ejus virtutibus multa traduntur, ut ferme tantum non sanctus Martyr appelletur. Cædis causa apud alios longe abest a martyrio: ipsius vero cum Frederico Ænobardo & Victore antipapa communio, non arguit magnam cum Ecclesia catholica, ejusque capite Alexandro III conjunctionem, ut vide apud Baronium ad dictum annum 1160 num. 32. Neque vero ad hunc I Julii diem referendus est, quandoquidem ex Dodechino aliisque constet, in nativitate S. Joannis Baptistæ, seu XXIV Junii, interemptum fuisse.
Monegundis est in Adone, in aliquibus Usuardi auctariis, & in proprio Tungrensi hoc die, ab aliis melius II Julii
SS. Processus & Martinianus, videntur immixti esse Hieronymiano Lucensi, & eorum alter apographis aliis. An quod post Apostolos quasi immediate martyrii coronam adepti sint? Ita speculatur hypercriticus Gallus. Ab iisdem Hieronymianis & aliis referri etiam XXX & XXXI Maii, notavit iis diebus Henschenius; at certum est, natalem ipsorum semper in Ecclesia habitum die II Julii.
Vigilia Visitationis, est in nonnullis Kalendariis recentioribus, de festo agetur II Julii.
Udalricus episcopus Augustanus est in Usuardo Reginæ Sueciæ, sed spectat ad IV Julii.
Nicolaus & Hieronymus fratres Martyres memorantur in Catalogo Ferrarii, & distinctius in Martyrologio Brixiano Bernardini Fayni, tamquam ex prisca & nobili Pedroccha familia nati, suntque de numero magni illius elenchi Martyrum S. Afræ, quos caute admittendos putamus. De his duobus nominatim agit Papebrochius, in Propylæo antiquario ante tomum 2 Aprilis pag. XLVII. Habentur etiam in Martyrologio aliquo Brixiensi, quod ad nos misit Ughellus, cujus ætatem ignoramus. Siquid magis solidi de eorum Actis habent Brixiani, ultro & lubenter amplectemur, referemusque ad diem, quo Brixiæ ritu duplici coluntur VI Julii.
B. Libertum Martyrem fasti Colonienses apud Gelenium hoc die celebrant cum elogio, non satis recte disposito: de eo pluribus agetur XVI Julii.
Fidei, Spei & Charitatis elogium Floro adscribitur in editione Bedæ ante tomum 2 Martii; de quibus etiam inter Auctaria Usuardi & in Kalendario S. Maximini. Gelenius in fastis Coloniensibus sic habet: Ad Tumbas, sive in pago Tumb prope Nidecam; in diœcesi Coloniensi, trium sanctarum virginum Fidei, Spei & Charitatis, quarum etiam reliquiæ habentur in Gundelsfescheim, prope abbatiam Prumiensem, quæ aliis verbis leguntur apud nostrum Theodorum Rhay, de illustribus animabus Juliæ, Cliviæ &c. Signantur item in Sanctuario Paderbornensi Ms. Græci recolunt XVII Septembris; Æthiopes apud Ludolfum, XXV Julii. Nos cum Romano de iis agemus die I Augusti.
Sanctorum Martyrum, Servani militis & Viriani cum sociis suis, scribit hoc die Florarium Sanctorum Ms., sed qua auctoritate id faciat, necdum intelligo. De Servano, seu melius Sernano, Orcadum episcopo agemus infra; quis ille sit Servanus miles, plane ignoro. Non magis capio, unde is conjungatur cum Viriano, æque mihi hactenus ignoto, quamquam apud Grevenum legam: Viriani martyris & sociorum ejus; fusiusque apud Canisium: Viriani aut Viviani & sociorum ejus Marcelliani & Fausti, qui sub Decio decollati sunt. De pluribus Virianis, Viventiis, Juventiis, Vincentiis aliisque hujusmodi luxatis & corruptis nominibus, locuti sumus in auctariis Usuardinis, I Junii; quo etiam die in Actis plura circa Virianos discutiuntur. Mire nos torquet, ea Sanctorum nomina transformandi transponendique licentia. Grevenus Virianum martyrem habet I Junii; eadem qua hic claritate; ex qua nempe vix divinare queas, quid velit. In iisdem auctariis I Junii, ex Florentinis codicibus est Virianus miles cum Secundario sub Decio; ex quo æque quidquam intelligas. Canisius, quantumvis confusus, id lucis addit, ut conjiciam, eosdem hic appellari, qui in Usuardo ponuntur IX Augusti; suntque Secundianus, Marcellianus & Verianus, eo die clarius a Canisio signati, quo hic eos remittimus. IX Augusti.
S. Ermentrudis virginis apud Coloniam elevatio in Florario Sanctorum suggeritur, sed de ea alibi hoc die nihil, nequidem in Fastis Gelenii. Additiones Greveni memorant Ermendrudem XIII Augusti solo nomine, quo die cetera inquiremus XIII Augusti.
S. Cathfadius ponitur apud Colganum nota 59 in sextam S. Patricii vitam pag. III. Ipsum coli asserit in patriis suis Martyrologiis hoc I die Julii, vel XVI Septembris. Ego in tot nostris Sanctorum Hiberniæ catalogis, nullum hactenus Cathfadium reperi. Sirinus suggessit Cathbadium. Si certiora pro alterutro, cultus indicia subministrentur, uti & rerum gestarum monumenta, poterit res examinari XVI Septembris.
Joannes episcopus Spoletanus a Jacobillo refertur hoc die, tamquam martyrii ab Arianis passi proprio; fatetur tamen festum ejus recoli XIX Septembris, quod etiam testatur Ughellus tom. I col. 172. Remittitur itaque etiam a nobis ad eumdem diem XIX Septembris.
Certamen Sanctorum martyrum Cosmæ & Damiani, qui Romæ [passi]sunt sub Carino imperatore. Hi cum medicinæ artis essent periti &c. Quæ vulgo notissima sunt, refert hoc die menologium Sirleti. Pluribus ea prosequuntur Synaxarium Cryptæ Ferratæ aliique Græcorum Fasti. Alibi lego dedicationem ecclesiæ S. Cosmæ; & expressius apud Cajetanum in martyrolio Siculo: Cephalœdi, dedicatio ecclesiæ S. Cosmæ. Hæc & quæ ad Sanctos fratres spectant illustranda erunt XXVII Septembris, ubi interim videri possunt observationes nostræ ad Usuardum XXVII Septembris.
Sophia mater Fidei, Spei & Charitatis, ab iis ferme signatur, qui de filiabus hoc die agunt. Mirum sane Sophiam istam apud Ægyptios tam celebrem fuisse, quemadmodum in Patriarchis Alexandrinis ante tomum V Junii annotavimus. Fasti Æthiopici Ludolphi legunt II Septembris; Sophia cum filiabus duabus Barnaba & Axosia, ubi notat editor, vocari ab encomiaste gemmam urbis Romæ. Rursus in iisdem fastis IV Septembris, Elisabetha Sophiæ filia, & Maria soror ejus. Sophia spectat ad XXX Septembris.
SS. Ragenfredis, Cælestina, Rosa, Ambrosia, Ava, Euphrosyna, Helena, Neptalina, Paulina & Carola, ut SS. Aldeberti & Reginæ filiæ Sanctæ, omnes celebrantur a Raissio & aliis, quarum quinque in terram sanctam profectæ, ibidem; quatuor aliæ Romæ mortuæ & sepultæ sint, sola primogenita Ragenfrede Dononium reversa. De hac & ceteris agetur VIII Octob.
Elisabetha de Vans (alias Wans) ordinis Cisterciensis, in Aquiria monasterio, diœcesis, non Antverpiensis, ut errat Arturus, sed Namurcensis, genere & vita & spiritu prophetico nobilis laudatur a Chrysostomo Henriquez hoc die, ex Cantipratano lib. 2 de Apibus cap. 50. De ipsa sermo est tomo 3 Junii pag. 232, num. 5, & rursus ibidem in ipsa S. Lutgardis vita pag. 262, num. 21. Ex quibus patet, dictæ S. Lutgardi satis familiarem fuisse, & singularibus virtutibus illustrem. Kalendarium ordinis Cisterciensis, excusum Divione 1617, ad VII Januarii simpliciter notat: Elizabeth de Wans, virgo monialis in Aquiria, quod imitatus est Chalemotus, sed longum ex Cantipratano vel ex Ms. Rubeæ vallis, cujus ecgraphum apud nos est, elogium texens. Raissius ipsam cum B. Sybilla de Gagis, in Aquiria quoque sanctimoniali, tranfert ad IX Octobris. Arturus, Saussayus & alii, Henricum secuti sunt: at plerique titulo Beatæ abstinent, contenti appellatione Piæ vel Venerabilis, quemadmodum & Fisen in Floribus ecclesiæ Leodiensis pag. 449. His pressus ambagibus, ac de vero cultu potissimum dubitans, nequid temere statuerem, germanum fratrem Livinum, tunc Lovanii Theologicis operam dantem, iis commentariis fuse & late instruxi, quibus rem totam coram accuratius posset disquirere. Præstitit ipse rem non segniter, & I Julii 1715 ad proposita, in hæc verba respondit: Istic vidimus effigiem Elisabethæ, adscripta hac epigraphe B. Elisabetha de Wans: radiis illi, uti nec S. Lutgardi, erat ornatum caput, cum hunc depingendi modum negent usitatum. Quæsitum est aliquid ad singula puncta, ad singula fere responderunt infelici verbo, nescio. Cultum apud eas, non publicum, sed privatum dumtaxat obtinet, cujus cultus testem dederunt scriptam orationem, quam in choro asservant, & quam partim descriptam hisce inserui. Et sane ex modo quo scripta est, videtur perantiqua, eamque ab antiquioribus, vel ipsæ jam seniores accepisse se testantur. Quoad beneficia, seniores rursus ajunt, beata intercedente, obtenta esse plurima, nihil probant; sancta est traditio. Locum sepulturæ ignorant, sed angulum cœmeterii quemdam ostendunt, in quo sepultam putant: an vero de corporis elevatione quondam fuerit cogitatum, utrum a nomine parentis, an a nativitatis loco, dicatur de Wans, an fuerit olim abbatissa in Campania, aut alibi; an prima Julii colatur, an alio quopiam die; ipsæ nesciunt. Monumenta aut acta quærit R. V. antiqua; negant vel schedulam habere se: promisit confessarius, rem curaturum se strenue, & siquid casu reperiri possit, quamprimum transmissurum. Frustra exspectatum est hactenus: cum vero ex adducta epistola plane constet, nec certo die, nec cultu publico in ipsomet Aquiriensi parthenone Elisabetham honorari, mihi integrum non est, ei quid amplius adscribere. Porro oratio est hujusmodi, ex gallico latine reddita: Benedictus sis Deus meus, creator meus, in æternum, pro gratiis huc usque receptis, quas pro immensa tua bonitate & charitate mihi æternum collatum iri confido: & vos Domina S. Lutgardis, domina S. Sybilla, domina S. Elisabetha de Wans, meæ honoratissimæ majores & carissimæ consorores, estote benedictæ in secula &c. Siquid præterea suggesserit R. A. D. Confessarius, quandoquidem prædicta Elisabetha, non magis ad hunc diem quam ad alium pertineat, poterit de ea agi cum B. Sybilla de Gagis, cujus corpus, approbante illustrissimo Francisco Buisseret, Namurcensium Episcopo, elevatum est anno 1611, permissumque, ut ab omnibus tamquam Beata colatur; poterit, inquam, Elisabetha cum Sybilla conjungi ad dictum diem IX Octobris.
Caprasius Prior Carmeli inter Prætermissos positus est II Junii, huc remissus, non satis recte; si cum Lerinensi Caprasio confundendus est: nam hujus Acta ad I Junii illustrata sunt. Verum aliter depingitur Caprasius hoc die in Acie bene ordinata Philippi a Visitatione, utpote qui in monte Carmelo cum sanctis Joanne Hierosolymitano, Cyrillo Alexandrino, Liberato, Felice, Timotheo & aliis habitaverit & præfuerit, & Concilio Ephesino adfuerit. Christo & Deiparæ devotissimus, obiit, inquit, anno 450, die 15 Octobris, licet I die Julii memoretur in Kalendariis. Non magnæ auctoritatis est Acies illa, Bostius & Palæonydorus Octobrem servant: si operæ pretium fuerit, poterit res tota discuti XV
vel XX Octobris.
Simon & Judas passi in Persida signantur in Hieronymianis, remittendi ad diem, quo coluntur XXVIII Octobris.
Walaferus archiepiscopus Duffelensis, alias Dunelmiensis (vel Dumblanensis) in Scotia, qui Rumoldum instruxit in scientiis, in Prætermissis positum est XXVIII Martii, ex additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum, additurque, de eo agi posse ad vitam S. Rumoldi. Nos quæ de eo in vita S. Rumoldi tradita sunt, paulo post dabimus. Vocatur ab aliis Gualaferus, diciturque Rumoldi socius. Dempsterus de eo agit inter certo die carentes. Camerarius XXIX Octobris inscripsit. Notabo hic, quod apud Waræum ad Præsules Lageniæ, propria ejus manu adscriptum habemus, quod Molanus, Lippelous & alii, in vita Rumoldi agant de quodam Gualafero archiepiscopo Dublinensi, cujus nulla inter sequentes Dublinenses mentio fit. Si vere ut Sanctus colendus est, poterit ex Camerario collocari XX Octobris.
Martinus episcopus Lugdunensis in solo Ghinio a nobis repertus est hoc die: Lugduni S. Martini ejusdem urbis Episcopi XV, qui S. Alpino successit, & virtutes optime imitatus, pari habetur honore. Citantur Tabulæ Democharis, ut etiam notat Raynaudus in Indiculo pag. 333, sic subjiciens: Sunt qui scribant Abbatem prius egisse in insula Barbara & S. Martini discipulum fuisse. An S. Martinum in Santonibus Abbatem, sanctique Martini discipulum, cum hoc nostro confuderint, alii pronuncient. Certe in prædicta insula altissimum de eo silentium. Nam ecclesia, inibi S. Martino sacra, patronum habet S. Martinum Turonensem Episcopum. Fatetur Severtius pro hujus S. Martini festo nihil deprehendi in Breviario Lugdunensi. Putat vero potius cum S. Martino Lemovicensi, quam cum Santonensi confundendum. Castellanus in suo Martyrologio Universali, inter tot Martinos, nullum Lugdunensem annumeravit. Lemovicensis colitur IX Augusti, Santonensis VII Decembris: ad alterutrum diem res accuratius discuti poterit. Vide interim Castellani notam citata die VII Decembris, ad quam potissimum Martinum Lugdunensem remittimus VII Decemb.
S. Theobaldus Abbas in Vallibus Sernarii, non est notus pro hoc die, præterquam in Kalendario Ord. Cisterciensis. Chalemotus eum memorat VIII Decembris.

Acta Sanctorum: Aaron

Acta Sanctorum: Mirjam

Acta Sanctorum: Esther

Acta Sanctorum: Martin von Vienne

Acta Sanctorum: Aaron von Caerleon

Acta Sanctorum: Castus und Secundinus

Acta Sanctorum: Zoilus

Acta Sanctorum: Esicus und Gefährten

Acta Sanctorum: Zoilus (Zelus) und Gefährten

Acta Sanctorum: Severianus und Gefährten

Acta Sanctorum: Primus, Idoneus und Gefährten

Acta Sanctorum: Basilius

Acta Sanctorum: Leo

Acta Sanctorum: 2000 Märtyrer

Acta Sanctorum: Mauritius

Acta Sanctorum: 25 Märtyrer in Nikomedia

Acta Sanctorum: Lupianus

Acta Sanctorum: Pambo „der Große”

Acta Sanctorum: Hilarius von Oizé

Acta Sanctorum: Floregius von Estaing

Acta Sanctorum: Domitian von Bebron

Acta Sanctorum: Leontius von Autun

Acta Sanctorum: Quintianus

Acta Sanctorum: Servanus von Schottland

Acta Sanctorum: Theoderich von Reims

Acta Sanctorum: Carilefus von Le Mans

Acta Sanctorum: Gallus von Clermont

Acta Sanctorum: Eparchius von Angoulême

Acta Sanctorum: Leonorius

Acta Sanctorum: Leonorius von Pontual

Acta Sanctorum: Golvenus von Léon

Acta Sanctorum: Simeon Salos, der Narr in Christus

Acta Sanctorum: Rumold von Mechelen

Acta Sanctorum: Regina von Ostrevant

Acta Sanctorum: Eckart

Acta Sanctorum: Bartholomäus von Vicenza

Acta Sanctorum: Moderatus und Felix

Acta Sanctorum: Petrus Patricius

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Juli I: 2. Juli




DVD Heiligenlexikon als DVD oder USB-Stick als USB-Stick


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 1. Juli

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 1. Juli

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!