Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. HILARIO AVICIACENSI, PRESBYTERO CONFESSORE,
APUD CENOMANOS IN GALLIA.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti sepultura, translatio; ætas & gesta dubia.

Hilarius Confessor, Aviciaci in Cenomanis (S.)

AUCTORE J. B. S.

Aviciacus, Auciacus, Antiacus vel Auxiacus (vernacule Oisé, seu Oysey) vicus est & prioratus in agro Conomanensi, octo circiter milliaribus Gallicis ab urbe metropoli, quinque Flexia distans, eo ferme solum nomine celebris, [Aviciaci defunctus, ibidem colitur,] quod prætitulato Sancto cognomentum indiderit Aviciacensis; nimirum, quod Hilarius noster, siquidem vera est indigenarum traditio, illic sub seculi IV finem beatam animam exhalaverit, ibidemque totis quadringentis & sexaginta annis sacrum ejus corpus depositum fuerit, donec anno 841 a S. Aldrico XXIII Cenomanensium Episcopo, pretiosissimæ exuviæ in urbem ipsam translatæ sunt, die XXIII Septembris, ut testatur Clarissimus Corvaiserius in sua de Cenomanensibus Præsulibus historia pag. 296, idemque multo fusius deducitur in Legenda Ms. de qua pluribus infra erit disserendum. Ab eo, inquam, Sancto illud vico decus accessit, ut iste ab hoc Hilarius Aviciacencis nominari solitus sit & porro appellari perseveret, quamvis, ut jam dicebam, ab annis amplius octingentis, nempe sub medium seculi IX, sacrum depositum e priori sepulcro extractum, atque in ipsam Cenomanensem urbem translatum fuerit; non seculo XIV, ut alii perperam tradidere.

[2] Utrum hoc tempore peculiaris aliqua S. Hilarii memoria Aviciaci supersit, [sed celebrius Cenomanis, quo corpus translatum.] nec Acta, nec Corvaiserius explicant, sed aliunde exploratum habeo, ejusdem loci ecclesiam Sancto dicatam, statuam ipsius in ara majori expositam, in labaro depictam, reliquias ibidem asservari, atque hoc die solenni cultu festum in populo celebrari. Illud etiam certum, in civitate Cenomanensium metropoli, non minori cultu prædictum Sanctum, parique imo duplici festivitate honorari, & hoc die, & mense Januario, oratorio, in quo primum a S. Aldrico, seculi IX Episcopo, corpus depositum fuerat, in templum parochiale, sub ipsa S. Hilarii Aviciacensis appellatione, subinde commutato, ut ferunt lectiones typis editæ, infra dandæ, & Corvaiserius in citata historia, pag. 105; narrans ibidem, sacras Sancti exuvias Hugonottorum iconoclastarum lipsano machorumque infestas manus effugisse, quod lignea dumtaxat capsa reconditæ, ab sceleratis hominibus, sub reformationis larva, auro atque argento inhiantibus, neglectæ fuerint. Hujus rei testimonium, omni exceptione majus adducit; ipsam videlicet præfatæ, ita postulantibus parochianis, apertionem recognitionemque, factam mense Martio anni MDCXL per Illustrissimum Eymericum Marcum de la Ferté, tunc Cenomanensium Episcopum, quando nempe reliquiæ omnes integræ & intactæ repertæ dicuntur: testantibus nonnullis suavem odorem spirasse, quo adstantes mirum in modum recreati fuerint.

[3] [Hæc sunt certiora quam Acta ipsa.] Et hæc quidem de S. Hilarii Aviciacensis reliquiis. Aviciaco Cenomanum translatis, apud Cenomanos per tot secula honoratis, atque hactenus sedulo conservatis, extra dubii aleam posita videntur, utpote quæ documentis paulo certioribus constant, quam ea omnia, quæ de Sancti origine, ætate & gestis, ex nescio qua populari traditione, magis verbose, quam vere, longiora Acta in amplas novem lectiones distributa memorant. Ipsamet Acta illa ex autographo Cenomanensi descripta, ad Papebrochium misit diligentissimus juxta ac indefessus hujusmodi cimeliorum procurator V. C. Claudius Castellanus, Parisiensis ad B. M. Canonicus, a nobis sexcenties laudatus, Sabbato sancto anni 1685, sic scribens: En tibi, Pater admodum reverende, Legendas S. Hilarii Aviciacensis, quas modo accepi a D. le Voïer, Canonico S. Juliani Cenomanensis, correctas ex authentico, litteris Gothicis in membrana exarato, quod servatur in scriniis sacrarii S. Hilarii, urbis Cenomanensis. Legerat, ipse prius excusseratque præfatas lectiones; plusque in iis verborum quam rei offendens, candide in epistola affirmare non dubitat, meram iis verbositatem contineri: Ces leçons ne sont que du verbiage.

[4] Idem ego ingenue fateri cogor, quoque evolvo sæpius, [nimium verbosa,] eo minus placere: quis enim ferat phrasium epithetorumque redundantiam, quæ idem ad nauseam: repitit. Habe specimen ex lect. 2: Erat enim præscriptus S. Hilarius, Christi sacerdos Deo amabilis, & populo dilectus; in maginariis quoque atque deviantibus valde honerosus. Erat enim aspectu decorus, forma pulcher, agilis ingenio, doctrina prudens, Dei servitio servens, charitate perfectus, castus, sobrius, prudens, modestus, die nocteque Domino amabiliter serviens ….. Erat enim vir Religione præcipuus, hospitalitate Hilaris, prudentia præditus, temperantia clarus, interna fortitudine firmus, censura justitiæ stabilis, longanimitate assiduus, patientia robustus, humilitate mansuetus, charitate solicitus, & ita eum decor sapientiæ adornabat, ut secundum Apostolum, sermo illius semper in gratia sale esset conditus; Dominum assidue prædicans, mundum dispiciens, diabolum conculcans, multosque diabolo subtrahens, Domino lucrabatur &c. Mitto apostrophas & discursus Sancti, æque imperite & arbitrarie contextos. Qui ita loquuntur, nimis quam clare ostendunt, nihil sibi præter verba suppetere.

[5] Neque tamen ea sermonis copia Actorum sinceritati obesset, [& 7 aut 8. seculis post Sancti obitum scripta.] nisi compilator ipse identidem profiteretur, se, quæ scribit, ab antiquis dumtaxat hominibus didicisse: imo lectione ultima clarius ediceret: Vitam autem sæpedicti S. Hilarii minime reperimus; quia propter negligentiam custodum & desolationem, imo distitutionem memorati loci (de Aviciaco) est perdita: Sed quæ de ipso a cultoribus ejusdem loci & senioribus atque veracibus hominibus ac Dei servis; scrutando reperimus; quæ etiam in quibusdam vetustis membranulis, difficulter legere præ nimia abolutione invenimus, scire volentibus, scripto præsenti manifestare studuimus. Quid autem, obsecro, a senioribus discere potuit, qui seculo primum XII vel forte etiam serius, colligere cœpit spectantia ad Sanctum, quem in principio ait fugisse genere nobilem & a S. Hilario, Pictavensis urbis Episcopo baptizatum, & ab eo a sacro fonte susceptum, & in filium adoptatum? Sequitur nutritio, educatio, eruditio, & in sacerdotem ordinatio, aliaque, si non vere, saltem non supra a verisimilitudinem ordinata; nisi quod imponere & sibi contradicere videatur, dum lectionem illam primam, ita concludit: Signa vero atque virtutes, quæ eo tempore, quo cum Sancto Hilario memotato pontifice morabatur, per ejus merita a Domino [facta] sunt: quædam in vita sancti Hilarii suprascripti Pontificis, & in libello, qui de ejus virtutibus conscriptus est, commemorantur. Utinam talia monumenta in medium proferri possent!

[6] Non dissimulavit Castellanus, ægre se induci, ut crederet Sanctum nostrum, [Dubia ejus cum S. Hilario Pictavensi cognatio,] ad mugni Hilarii seculum pertinere: Conformitas nominis, inquit, facile ansam date potuit fingendo isti (si ita latine mihi loqui fas est) patrinatui (à inventer ce patrinage) quamvis, subdit, nulla in contrarium habeam argumenta. Neque mihi lubet tam illustrem Sancti nostri cum Pictavensi Hilario propinquitatem evertere; historiam, quo usque licet, non repudio: sed ne longis tædiosisque ambagibus chartam impleam & lectores fatigem, malui tres lectiones typis editas, quamvis longioribus non certiores, Actorum vice infra subnectere, quibus eas annotationes adjiciam, quæ ad rem illustrandam sint satis. Nec verebor, supposita priorum verisimilitudine, ex laudato non semel Corvaiserio pag. 104 adjungere, Hilarium nostrum, postquam Cenomanorum fines, solitudinis quærendæ gratia, ingressus est, austero vivendi genere, eminenti sanctitate, patratisque miraculis, tantam sibi nominis famam conciliasse, ut S. Victurius, quintus post S. Julianum Cenomanensis Episcopus (vivebat is S. Hilarii Pictavensis tempore) sæpe illum sua præsentia, ad cellulam accessu, familiarique alloquio cohonestaverit. Nota est Dialecticorum paræmia, ex vero verum, ex verisimili, non nisi verisimile elici.

[7] [nec minus dubia ætas,] Ceterum præter vetustas illas membranulas difficulter legibites, vel ut habet idem Legendæ compositor lect. 6, præter vetustam nescio quam paginolam, qua forte sola translatio continebatur, nihil suggeritur, quo Sancti gesta aut ætas confirmari ullo pacto possint Imo, quod sane mirum est, nec Legenda major, nec minor, nec Corvaiserius hactenus invenerunt, quo loco sita fuerit dicta nuperime cellula, in qua vitam suam Sanctus exegerit, & ad eum S. Victurius ventitarit. Cultus vero ultra fines Cenomanicos numquam videtur extensus fuisse, cum nullis prorsus ecclesiasticis Fastis Hilarii nostri memoria reperiatur inscripta. Solus Castellanus in Martyrologio suo Universali 1709 edito, ita posuit: In provincia Cenomanensi, S. Hilarii de Aviciaco, Confessoris, cujus corpus honoratur Cenomani in ecclesia parochiali sui nominis. Unde autem notam temporis eruere potuerit, prorsus ignoro: ad marginem enim adscripsit, circa annum DXXXV; quod si verum esset, tota prior Legendæ pars suspecta plane & conficta redderetur, dum tota est in extollenda cognatione cum S. Hilario Pictavensi, quem constat ultra annum saltem CCCLXVIII nullatenus supervixisse.

[8] [quæ ad varia secula reducitur,] Placuit mihi, neque diffiteri possum, perplacere mihi etiamnum viri rerum id genus peritissimi conjecturam, in eo, ni fallor fundatam, quod cum Acta illa omnia implexissima adverteret, tutius putarit & verosimilius, si Sanctus noster tunc in Cenomanos adduceretur, quando compertum est, multos anachoretas eo confluxisse, ut ex S. Carilefi Vita hoc etiam die illustrata & ex tomo 2 Bibliothecæ Mss. Labbei a pag 469 clarius intelliges. Id inter cetera dubia mea proposueram eruditissimo nostro P. Edmundo de Vitry, cujus diligentia plures notitias acceptas resero, ad S. Hilarium spectantes Is, quem ipse Cenomanis consuluit, Castellani opinionem ex eo everti putat, quod tomo 3 Analectorum apud Mabillonium pag. 142 in testamento Bertichramni inventantur hæc verba: Per omnes basilicas, quæ circa civitatem nostram esse noscuntur, hoc est, basilicæ S. Victurii … basilicæ S. Hilarii &c. Atqui, subsumit ille, vivebat laudatus Bertichramnus anno DLXXXVII, ergo pridem mortuus erat S. Hilarius, utpote in cujus honorem jam tunc erat erecta circa civitatem Cenomanensem basilica; adeoque admitti non potest, seculo primum sexto, S. Hilarium Aviciacensem in pagum Cenomanensem pervenisse, nedum circa annum DXXXV e vivis excessisse.

[9] At pace doctissimi viri dictum sit; argumentum in eo genere est, [cum translatione non satis concilianda.] ut nimium probet ac proinde nihil: inde enim consequens fieret, basilicam in honorem sancti nostri Hilarii Cenomanis exstructam fuisse tribus serme seculis ante Aldricum, de cujus ætate, vide tom. 3 Junii pag. 865, quem tamen Scriptores Cenomanenses unanimi consensu æsserunt, primum fuisse qui & corpus & cultum Sancti Aviciaco in urbem Cenomanensem tanstulit, ut principio satis dictum est. Vis aliqua ejus ratiocinio accederet, si in allegato Bertichramni textu scriberetur, basilicæ S. Hilarii Aviciacensis. Neque vero illud τὸ circa civitatem, eam extensionem patitur, ut in eo comprehendatur vicus ipse Aviciacensis, octo ferme milliaribus Gallicis ab urbe dissitus. Admitto itaque, S. Hilarii basilicam tempore Bertichramni exstitisse; at probari cupio, Hilario nostro Aviciacensi eam dicatam fuisse, potius quam magno Hilario Pictavensi Ep., quem puto intelligi oportere, quoties per additum nomen alio non deflectitur. Edisserant mihi Cenomanenses, a quo S. Hilario in eorum diœcesi denominentur S. Hilaire de Lierrn, S. Hilaire des Landes; a quo S. Hilaire sur Erre, apud Nogent le Retrou, a quo loca alia forte vicina & mihi ignota?

[10] Necesse omnino est, ingenue fateamur, turbata & implexa esse, [Dantur hic lectiones excusæ.] quæ de S. Hilario Aviciacensi contorta magis quam explicata sunt; adeo ut pluribus disquirendis supersedendum judicaverim, ne amicos frustra fatigarem. Locum ubi prope Cenomanos habitaverit & ubi eum sæpius invisisse dicitur S. Victurius, nemo hactenus potuit assignare. Acta ipsa oratorie potius amplificata, quam vera factorum narratione fulta esse, nemo, qui legerit inficiabitur. Utut tamen & ea & cetera omnia se habeant, perstabit Sancto nostro perpetuus suus cultus, quo apud Cenomanos a tot seculis gavisus est, saltem ex quo sanctus Aldricus, e priori illa Aviciacensi sepultura, in augustiorem corpus transtulit, ut supra diximus. En modo lectiones, ut eas habemus in folio expanso impressas, quas audio compositas esse a R. D. Portier, Principali seu præside collegii Cenomanensis, & S. Hilarii pastore, qui ex Autciaco formasse dicitur Auxiacum facilioris enuntiationis gratia. Breves notulæ illustrabunt, quæ explicatione opus habere videbuntur.

LECTIONES
De S. Hilario Aviciacensi.

Hilarius Confessor, Aviciaci in Cenomanis (S.)

Ex Lect. impress.

Lectio IV

[1] Hilarius gente & cognatione a divo Hilario Pictavorum Episcopo conjunctus, cum ab eo susceptore & fidejussore ad sacros baptismi fontes nomen accepisset, [A magno Hilario patrino ordinatus] postea adolescensfactus, ad eam litterarum & pietatis commendationem tanto magistro provectus est, ut ex laico clericus, postmodum sacerdos asscitus, sanctum antistitem individuus, b quantum licuit, laborum comes in propaganda stabiliendaque fide magnopere adjuverit. Cum autem, Arianorum factione prævalente, ab sede episcopali, Constantii edicto, propugnator fidei sanctus Hilarius in Phrygiam relegatus esset, ne ejusdem subsidiarius noster Hilarius suo duce & auspice orbatus, otiosus & inutilis resideret, dimissa patria & cognatione, ut inveniret, qui se in vineam Domini conduceret, peregrinationem suscepit. Ob eam itaque rem non modico itenere confecto, tandem in Cenomanorum partes perductus, c ibique libenti & benevolo optimi Antistitis Victurii consensu, seu magis invitatione usus, sic verbo & opere perfecit, ut statim Deus servi sui piam sedulitatem, & in proximus sinceram charitatem multis miraculis sibi acceptam comprobarit. Tu autem.

Lectio V.

[2] Siquidem, ut plura alia taceamus, religiosi sacerdotis, qui, cum nihil aliud sibi suppeteret, partem pallii, D. Mattinum imitatus, [in pago Cenoman. mira patrat:] pauperi in itinere erogarat, felicem in Cenomanos adventum hoc insigni opere Christus nobilitavit, cum claudo & impotenti coram se ad ecclesiæ fores jacenti expeditum & facilem incessum restituit. Item & illud jam vulgatæ sanctitati multum addidit, cum Marci hospitis sui uxori (Falca mulieri nomen erat) mutæ & quasi elingui, admoto ad os pollice, loquelam, perinde ut alii cuidam contracti brachii solutum & liberum usum impertivit. Nec utique caret miraculo, quod cum longe ab urbe, in veteri idolorum fano populus commessando insaniret, disturbatis omnibus, nulloque quidquam contra audente, sed sacra quadam viri majestate singulis perterritis, & fanum cum idolo, & impios ritus, martyrium sic sibi procuratum iri ratus, funditus evertit d. Tu autem.

Lectio VI

[3] His itaque & multis aliis per Christum fideli ministerio miraculose patratis, de Patrini obitu certior factus Hilarius: [ejus sepultura, elevatio & translatio.] ipsiusque visendi & adorandi sepulcri studio incensus, cum venia, iter ingressus est, morboque statim correptus, in vico Auxiaco Calendis Julii, circa annum Domini trecentesimum octogesimum e in Domino obdormivit. Multos autem post annos cum eximius sanctitatis cultor Aldricus frequentibus ad sancti Confessoris sepulturam miraculis, divinoque quodam afflatu invitatus, illius vere apostolicam vivendi rationem diligenti inquisitione didicisset, sacras ejusdem reliquias urbe Cenomanica, urbemque sacris reliquiis donare decrevit. f Itaque ad tam nobilem cælestis hospitis receptum, celebri totius cleri pompa comitante, Pontelevium usque progressus, dignum a Domino pii obsequii præmium, & quantæ dignitatis esset sacrorum manium ferculum, consequutus est testimonium. Siquidem, quæ mulier Doda nomine, a nativitate cæca erat, cum divi Hilarii opem fide & prece ferventi implorasset, in oculis omnium oculorum usum impetravit. Tunc sacra lætitia diffluentibus universis, pretiosum depositum primo in primariam ecclesiam, tum in eam ædem, ubi nunc in veneratione est, nomini numinique divi Hilarii dicatam, ab piissimo Antistite, quo decet cultu & reverentia illatum est. Tu autem.

ANNOTATA.

a De sanguinis cognatione nihil habet Legenda major, nihil Corvaiserius: Crevit paulatim oratio.

b Hoc etiam satis scite hic adjicitur: quid mirum? si S. Hilario Pictavensi adeo conjunctus supponatur.

c In Legenda majori Ms. præmittuntur exhortationes & objurgationes adversus idolatras, pro arbitrio compositæ, quæ usque ad medium lectionis quartæ producuntur, ubi primum incipit Cenomanensis peregrinatio.

d Hæc omnia in præfatis lectionibus Mss. fuse amplificantur usque ad finem lectionis quintæ.

e Dum nimis scrupulose annum denotare voluit harum lectionum contractor, non advertit, S. Hilarium Pictavensem, ex communiore sententia, obiisse anno 367: anne, obsecro, tredecim annis opus fuit, ut Sanctus noster de Patrini obitu certior fieret. In Breviario anni 1663 per errorem dicitur obiisse an. 180; contra, in editione 1693, servatis omnibus quæ magno Hilario æqualem faciunt, differtur nihilominus obitus ad tempora Martiani Cæsaris, post medium sec. V. Alii alia comminiscuntur. Rectius omnia generalioribus terminis involverent, ut facit Legenda.

f Translatio illa ejusque occasio solita verbositate describuntur in Legenda lect. 7. 8. & 9, ubi illic legitur: Tempore siquidem illo; nempe post mortem Ludovici Pii Imperatoris.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Hilarius von Oizé

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Hilarius von Oizé

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 27 - Iulii I., Antwerpen 1719 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: