Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. AARONE
PRIMO LEGIS MOSAICÆ SACERDOTE, IN MONTE HOR.

COMMENTARIUS.

Aaron primus Mosaicæ Legis sacerdos, in monte Hor (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. De cultu Sanctorum veteris Testamenti.

Mensem hunc ordimur ab aliquo antiquæ Legis Principe, sicuti Matum incepit Henschenius, ibi a Jeremia propheta, hic ab Aarone, primo summoque Levitici generis ordinisque Sacerdote. Cavit illic sapienter Henschenius, ne moles hujus operis in immensum excresceret, [Inter Sanctos veteris Testamenti] atque adeo quæ de S. Jeremia præclarissima scribuntur, peti jussit ex quamplurimus ejus prophetiæ interpretibus; paucis ea complexus, quæ ad probandum, cum in orientali, tum in occidentali Ecclesia aliqualem Prophetæ cultum pertinebant. Certum nobis est, ei methodo semper insistere, nec alia de veteribus illis antiqui Fœderis Sanctis proferre, quam quæ in Martyrologiis nostris Sanctorumque Catalogis, jam passim admissis, tradita inveniemus. Siqui forte adhuc supersunt, qui viros sanctos utriusque Testamenti, ab Ecclesia in sacris suis Fastis commixtos, mirentur, adeant illi tractatum de Jobi aliorumque veteris Legis Sanctorum publico cultu, tomo VII Maii, ex præclara doctissimaque dissertatione Romana fuse deductum a pag. 665: nos hic aliam quæstiunculam, quæ ad forum nostrum proprie spectat, occasione Aaronis, quam brevissime poterit, in principio discutiemus.

[2] Ad diem X Aprilis, quo in plerisque Fastis refertur Ezechiel propheta, compendiosum de more commentarium texens Papebrochius, [primi Christianis Fastis inscripti Machabæi,] sic auspicatur: Qui memoriam & nomen Ezechiel prophetæ hoc die notarit in Martyrologio, ante Bedam quidem invenitur nemo; id tamen absque antiquiori veterum Fastorum exemplo ab ipso factum non fuisse, argumento est ipsa, qua utitur, brevitas. Multa ibidem ingeniose & verosimiliter conjicit noster laudatus Magister, quæ hic ad examen novum revocanda non sunt. Vellem equidem alicunde eruere conati fuissent Majores nostri, quis primus inter Martyrologos, veteris Testamenti Patriarchas, Prophetas & id genus alios Christianis Fastis nostris inseruerit. Quod hic de Beda asserit Papebrochius, utut probabile sit, in ea quam de Bedæ Martyrologio a se & Henschenio edito, conceperat opinione, cogor aliter sentire, ex argumentis in præfatione ad Usuardum cap. 1 art. 2, a pag. 13, a me propositis, quæ evincere videntur, majorem istius Martyrologii partem Floro, in cujus studio Bedæ labor accreverat, adscribendum esse. Quod si verum est; consequenter statuendum erit, nullum veteris Testamenti Sanctum a Beda in suo Martyrologio productum fuisse, exceptis solis Machabæis, quos in metrico suo genuino, fortasse ex Hieronymiano signavit I Augusti: Machabæi Augusti coronantur mensis in ortu, ubi exacta metri ratio postulanda non est.

[3] [etiam in Marlio Hieronym. ubi & Babylonici,] Verumtamen sive a Beda ipso, sive ab ejus augmentatore Floro, veteris Testamenti Sancti in Martyrologio illo consignati sint, lubet hic paulo accuratius indagare, quæ prima origo fuerit, Sanctos utriusque Fœderis commiscendi. In citata præfatione Usuardina cap. 2 art. 4 num. 144 inter proprias Romani parvi notas characteristicas, unam esse censuimus, quod multi veteris Testamenti Patriarchæ & Prophetæ apud Hieronymianos codices prætermissi, in eo Martyrilogio, quod ibi ut vetus & ut Romanum vindicavimus, collecti reperiantur. Verum an istius Martyrologii auctor, & primus; & sine exemplo id aggredi ausus est? An in Hieronymianis nulli Patriarchæ & Prophetæ memorantur, nulli veteris illius Testamenti Sancti? Jam dixi, in genuino Bedæ metrico Machabæos celebrari, eosque satis verosimiliter ex Hieronymianis acceptos, utpote qui etiam in Epternacensi, quin & in vetustissimo Polemei Silvii laterculo, in tomo VII nostri Junii edito disertissime annuntiantur. Atque hos ego, qui verum & plenum, ut ita loquar, in Ecclesia, a primis usque seculis cultum obtineant, ut pluribus dixi in observatione ad Usuardum, citata die I Augusti atque hos, inquam, primos puto Sanctos, qui ex veteri Lege ad novam traducti sint; indeque exemplum cepisse recentiores Martyrographos (ita volente, aut saltem permittente Ecclesia) ut alios quoque ecclesiastico cultu donarent.

[4] [tum & alii sensim adjecti] In alia Usuardina observatione ad X Maii dubitare visus sum, utrum ad Hieronymiana vere pertineat patientiæ speculum Job Propheta. Dubitandi ratio fuit, quod in præfato codice Epternacensi nullos hujusmodi Sanctos reperissem in textu expressos, præter jam dictos Machabæos & tres pueros Babylonicos, etiam tamquam Martyres XXIV Aprilis notatos, Job vero, citata die X Maii ad textus calcem frigide adjiceretur his verbis: Alibi depositio Job Prophetæ, quem sane mirum esset a Beda, Floro & Rabano præteritum, si in antiquioribus Martyrologii Hieronymiani apographis locum habuisset. Utcumque tamen id fuerit, nempe ad Hieronymiana Jobus pertineat, an adjectitius censeatur; habeo quod quærebam exemplum in Machabæis & Babylonicis, ibi certissime notatis, unde, nisi vehementer fallar, secutis subinde martyrologis ansa præbita fuerit, aliquid supra antiquissimum Martyrologium addendi, qua ratione in nonnulla Hieronymiana apographa irrepsit Aaron, de quo hic ex professo tractandum: atque ita Abbacuc & Michæas XV Januarii &c.

[5] Prima hic vides Sanctorum istorum veterum in Fastis Christianis lineamenta; [ex antiquioribus tabulis,] primum in Martyribus, deinde in Jobo & Aaron, qui paulatim in auctioribus Hieronymianis accesserint; at quem in amplificandis majorem in modum Martyrologiis atque in inserendis tot priscorum Patriarcharum & Prophetarum nominibus verum antesignanum statuam, ut operose jam pridem disquisiverim, necdum ausim tuto determinare, nisi cum Papebrochio ad ignotos aliquos antiquiores Fastos confugiam, ex quibus auctor Romani parvi, Florus & Martyrogus metricus Wandelbertus plerosque suos Patriarchas & Prophetas decerpserint, ac alios porro ex proprio penu acceperint. Atque eo pacto modus aperitur, quo illustrari possit quæstio in præfatione Usuardina proposita cap. 1. art. 3, § 1, num. 63, utrum nempe in exornandis istiusmodi Sanctis Wandelbertus Romanum parvum, tamquam ductorem secutus fuerit?

[6] Iterum moneo, præscindi hic a jam dicta hypothesi, quam in Usuardina præfatione stabilire conatus sum, [quas viderit Florus, inde aliquos accipiens;] de annuntiationibus, quarum in Bedæ metrico nulla exstat memoria, Flori auctario tribuendis, tametsi in Papebrochiana editione Bedæ ipsi adscribantur. Etenim quamcumque hic viam ingressus fueris, supererit assignandus martyrologus ille priscorum Sanctorum collector, ex quo Bedæ vel Floro innotuerint, atque in eorum Martyrologium fuerint translati. Solvendo huic nodo nullus aptior hactenus occurrit cuneus, quam si cum Papebrochio asseramus, exstitisse pridem vetustiores aliquos Fastos breviores, a quocumque demum compositos, in quibus pauci, ut Jeremias I Maii, Elizæus XVI Junii, Isaias VI & Daniel XXI Julii, Samuel XX Augusti, Zacharias VI Septembris signati fuerint, eosque Fastos ad Bedam vel Florum pervenisse, indeque tales Sanctos in Martyrologium sub Bedæ nomine transiisse; at vero auctorem Romani parvi ampliorem messem aut collegisse, aut reperisse, unde Martyrologium suum locupletaret, ut præter citatos dies, videre est XV Januarii, X Maii, I, IV, VI & XIII Julii, I & IV Septembris, IX & X Octobris, V Novembris, XI & XXIX Decembris.

[7] Sunt igitur in Romano parvo annuntiationes Patriarcharum & Prophetarum antiquorum tredecim, [uti & auctor Romani parvi,] supra eas quæ in Martyrologio Bedæ & Flori inveniuntur, ex quibus abunde confirmatur character ipsi proprius de priscis illis Patribus majori numero Martyrologio insertis: sed frustra plane quæsieris, qui aut quales Fasti auctori Romani illius parvi præluxerint. Ceterum quod vere exstiterint sæpe dicti Fasti qualescumque, & Beda & Romano parvo antiquiores, hinc apertissime suadetur, quod citati superius ex Beda Jeremias, Elizæus, Isaias, Daniel, Samuel & Zacharias iisdem plane diebus, eodem modo, eadem phrasi ab utroque constanter & concorditer referantur. Rursus vero, nec Romani parvi auctorem, Martyrologium Bedæ, nec vice versa Bedam aut Florum, Romanum parvum consuluisse, manifeste, ni fallor, colligis ex eo, quod vetus istud Romanum tanto annuntiationum numero alterum superet. Hæc pro duorum istorum Martyrologiorum inter se collatione.

[8] [& Wandelbertus.] Redit difficultas superius tacta, & in Usuardina præfatione proposita, unde priscos Patres accersiverit metricus martyrologus Wandelbertus; quem certum est, Fastos etiam aliquos antiquiores vidisse, in quibus plures Sanctos hujusmodi repererit, quam habeat nostrum Bedæ Martyrologium; pauciores, quam in Romano parvo recenseantur, cum IV & XIII Julii Prophetis careat, VI vero ejusdem mensis solum Isaiam canat, præterito Joële, qui in Romano parvo Isaiæ conjungitur. Contra vero XIV Junii præfatus Metricus Romanum parvum excedit, dum præter Elizæum, etiam Abdiam celebrat, eodem hoc versiculo: Vates Helizæus simul Abdiasque refulgent. Hic disquisitionem, tametsi non satis explanatam, sistere cogimur, cum nihil ultra lucis affulgeat, qua certius aliquid in his tenebris eruamus. Sperare ausim, conatus nostros stimulum addituros curiosis harum rerum indagatoribus, ut altius rimando, alia fortasse monumenta refodiant, quæ nostra ex dubiis in apertiorem veritatem deducant.

[9] [Sic via aperta ad commiscendos Sanctos,] Interim ex dictis non obscure concluditur, quod supra innuebam, videlicet, primum Hieronymiam Martyrologii compilatorem, una sua alterave commemoratione solorum veteris Testamenti Martyrum, viam aperuisse, quam ingressi recentiores Martyrologiorum compositores vel ampliatores, licitum sibi putaverint, plures alios ex eodem Fœdere colligere, quos Sanctis Christianis admiscerent. Potest præter hanc & alia elici conclusio, quæ religiosioribus Martyrologiorum admiratoribus & propugnatoribus insitum scrupulum evellat, circa fixos dies, variorum Sanctorum festivitatibus consecratos. Illos hic appello rigidos dierum observatores, qui nefas arbitrantur, revocare in dubium, utrum martyrium, obitus, depositio, vere tali die acciderint, dum ita in Martyrologiis consignata Sanctorum nomina reperiunt; cum tamen nihil magis obvium sit (ut in laudatis supra Patriarchis & Prophetis liquet) quam hujusmodi dies, pro mero Martyrographorum arbitrio selectos esse, quemadmodum de Romano parvo nimis quam sæpe ostendimus in nostris ad Usuardum observationibus.

[10] [qua multi hodie adutuntur.] Monendum restat, disquisitionem hanc nostram ad eos solos Patriarchas & Prophetas extendi, quibus ea ab Ecclesia prærogativa concessa est, ut saltem in Martyrologiis inter Sanctos computentur, quales ii sunt, qui ex laudato Romano parvo in Adonem, ex hoc in Usuardum aliosque alicujus notæ Fastos Latinos aut Græcos derivati sunt; nam verosimile prorsus non est, probatam umquam fuisse aut probatum iri ab Ecclesia, eam nonnullorum temeritatem, qui Patriarchas prope omnes, Judices, Reges, Sacerdotes antiquos, etiam illos, quos sacer textus vituperat, pseudokalendariis suis aut Sanctorum nostrorum Catalogis adoptandos putaverint. Eo solum dirigitur nostra hæc observatio, ut curiosis Martyrologiorum exploratoribus perspicuum sit, ex quam parvis initiis paulatim invaluerit nimia compilatorum libertas, in adsciscendis undequaque, sine delectu, virorum celebrium nominibus, quibus Fasti Christiani præter modum excrescerent; pessimo sane exemplo, quod utinam recentioribus aliquibus non placuisset, qui talia vestigia secuti, Martyrologia sua, Menologia, Gynæcea & id genus libros ita amplificant, ut veros Sanctos ab aliis distinguere difficellimum sit, saltem invidiæ aut obtrectationi valde obnoxium.

[11] Liceat hic & alteram non inutilem observationem adnectere, [Distinctio inter Kalendaria] circa Kalendariorum Martyrologiorumque genuinam distinctionem, de qua tametsi abunde egerint Majores nostri aliique, non omnes ad omnia attendisse videntur. Id ferme proprium veris omnibus Christianis Kalendariis (non hic etymologice sed ecclesiastice loquor) id, inquam, Kalendariis proprium deprehendi, quos eos solos Sanctos referant, qui in Ecclesia, ad cujus usum compilata sunt, verum & proprie dictum cultum obtinent, sive de quibus in Officiis ecclesiasticis ipsoque etiam Missæ sacrificio aliqua fit commemoratio. In talibus autem Kalendariis strictissime sumptis, vel seculo nono vel citius ad ecclesiasticum ritum ordinatis, nullum Patriarcham aut Prophetam veteris Testamenti reperire est, ut proinde facile appareat longe major libertas in Martyrologis, Sanctos omnes & qualescumque corradentibus. Consuli potest Kalendarium ab Acherio, Specilegii tomo 10, Bedæ metrico subjunctum, in quo Sancti nulli non Christiani celebrantur, exceptis solis Machabæis, qui vel in ipso Carthaginensi, toties a nobis in Usuardi editione laudato, eodem die I Augusti expressissime commemorantur, atque adeo vero & proprie dicto cultu, ab ipso Ecclesiæ exordio honorati sunt, ut dictis in eorum laudem orationibus Gregorius Nazianzenus, Chrysostomus aliique Patres testatum reliquerunt.

[12] Non eadem est ratio de Sanctis illis, magno numero in Martyrologiis relatis, [& Martyrologia.] quorum sola nomina in Officio ecclesiastico ad Primam recitabantur, vel ut insinuat magnus Gregorius ad Eulogium: Nos pæne omnium Martyrum, distinctis per singulos dies passionibus, collecta in uno codice nomina habemus, atque quotidianis diebus in eorum veneratione Missarum solennia agimus. Quæ postrema verba non video alio sensu intelligi posse, quam de sola illa nominum enumeratione vel lectione, non in Missa proprie dicta, ad quam certe Martyrologium non spectabat, sed in solo officio, quemadmodum ex ipsiusmet Gregorii Sacramentario ad oculum demonstrari posse, norunt eruditi omnes, qui antiqua Sacramentaria & Kalendaria ecclesiastica non perfunctorie lustraverunt; nisi quis malit, Gregorium hic significare, generalem aliquam Sanctorum in Missis memoriam fieri. Certe Sancti prope innumeri in antiquis Martyrologiis locum habuerunt, & modo habent, quorum in Missæ sacrificio nulla umquam commemoratio exstitit. His præmissis, quæ ad Aaronem pertinent jam paucis pro more nostro expediemus.

§ II. De peculiari cultu S. Aaronis.

Dictum est superius, Aaronis nomen in Hieronymiano apographo vetustissimo Epternacensi non exstare; [In quibus Marlliis notus sit Aaron.] est in aliis a Florentinio editis, sub eadem fere formula: In monte Or, depositio Aaron Sacerdotis, vel Aaron Pontificis, de quo nihil habuit quod observaret vir eruditissimus, nisi ut ex notatione, ni fallor, Baronii, remitteret ad Josephum lib. 4 cap. 4, quo & nos curiosum lectorem remittimus, contenti Martyrologia & catalogos percurrisse. Neque opus est cetera Hieronymiana, quæ breviora appellamus, figiliatim describere, cum eorum textus pro hac die abunde enumerati sint in præcitata præfatione Usuardina cap. 1, art. 1, §. 2, a num. 27. Bedæ auctaria eamdem servant phrasim, sed ex Usuardo acceptam, qui ex Adone scripsit: In monte Hor, depositio Aaron Sacerdotis primi. Collecta in Usuardo nostro exhibetur tota ejus soboles, præter elogium codicis Hagenoyensis, quod in curiosorum gratiam infra subjiciam. Est etiam apud Usuardum, totum metricum Wandelberti encomium. Rabani verba Hieronymiana sunt, Notkeri Adoniana, vel certe talia, ut Adonis censeri possint, cum ita legat perpetuus Adonis manuductor Romanum parvum: In monte Or, depositio Aaron, primi Sacerdotis in Lege. Ceteris horum Martyrologiorum exemplaribus recensendis supersedeo.

[14] [Antiquum ejus elogium.] At prætermittendum non est elogium grandioris Adonis, monasterii sancti Laurentii Leodii, quod cum ex libro de vita & obitu utriusque Testamenti Sanctorum, sub nomine Isidori Hispalensis vulgato, descriptum sit, purius ex ipso fonte, sive vero, sive supposititio, hic proponetur. Sic in citato opere legitur: Aaron frater Mosi, & insignis miraculorum socius, atque in Lege Sacerdos Domini primus, thuribulum in dextera gestans furenti se flammæ opposuit, atque stans inter vivos & mortuos, objectu sui corporis, transire ignem ad agmen viventium non permisit. Hic per historiam victimarum & sacrificium sanguinis, futuram Christi passionem expressit. Anno autem egressionis filiorum Israël quadragesimo de terra Ægypti, cum esset annorum centum viginti trium, mortuus est juxta Petram, insignem Arabiæ urbem, ubi & sepulta jacet soror ejus Maria, ubi etiam & nunc usque ostenditur rupes, qua percussa, Moses aquam sitienti populo tribuit. Est autem hic locus in extremis finibus Idumæorum.

[15] [Item aliud ex cod. Hagenoyensi,] Non est hujus instituti id genus elogia pluribus illustrare; satis descripta sunt in sacris Litteris Aaronis gesta, de quibus consuli possunt interpretes in lib. Exod. Levitic. & Numer.; unde historiam chronologice locis suis disposuit Salianus noster ab anno mundi MMCCCCLXI ad annum MMDLXXXIII. Sequatur modo elogium aliud, de quo dicere cœpimus, ex codice Usuardino Hagenoyensi, quod pro auctoris stylo, ita sonat: In monte Or, depositio Aaron Sacerdotis primi in Lege Moysi. Qui Aaron erat filius Aram [Amram] & Yocabeth de tribu Levi, & frater Moysi, ducis populi Israhelitici, qui unctus est in Sacerdotem ex præcepto Domini cum filiis suis. Hic cum Moyse stetit coram Pharaone in Ægypto, ostendens signa quæ præcepit Dominus. Postea cum in deserto Moyses in monte Synai legem Domini de manu Domini recipere debuit, populo ydolum fecit, pro quo redargutus a fratre suo, se excusavit & populo crimen imposuit. Qui tamen postea populum Domini optime rexit cum Moyse. Ejus etiam virga floruit [Numer. cap. 17.] in signum sacerdotii sempiterni, & in monte Or ex præcepto Domini obiit & sepultus est.

[16] [tum ex sacris Litteris.] Juverit audire verba sacri Textus Num. cap. 20: Cumque castra movissent ad Cades, venerunt in montem Hor, qui est in finibus terræ Edom; ubi locutus est Dominus ad Moysen: Pergat, inquit, Aaron ad populos suos: non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israël, eo quod incredulus fuerit ori meo ad aquas contradictionis. Tolle Aaron & filium ejus cum eo, & duces eos in montem Hor. Cumque nudaveris patrem veste sua, indues ea Eleazarum filium ejus: Aaron colligetur & morietur ibi. Fecit Moyses ut præceperat Dominus: & ascenderunt in montem Hor coram omni multitudine. Cumque Aaron spoliasset vestibus suis, induit eis Eleazarum filium ejus. Illo mortuo in montis supercilio, descendit cum Eleazaro. Omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron, flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas. Vide hæc fusius explicata a laudato Saliano ad annum supradictum MMDLXXXIII. Non desunt alii, qui de Aarone ceterisque vetustis illis Patribus, varia methodo, stylo & lingua scripserint; at ne præscriptos jam limites egrediamur, satis erit, historicam periocham ex Petri Equilini catalogo hic attexere, in eorum præcipue gratiam, quibus, ex aliis libris plura colligere non vacat. En ejus Aaronicæ vitæ compendium.

[17] Aaron Sacerdos primus & Pontifex secundum Legem, [Longior historia ex Petro Equilino] frater Moysi, filius Amram de tribu Levi & Jochabel ejus conjugis, qui inter Patres sanctos veteris Testamenti, Ecclesiastici 45, plurimum commendatur, populum Israël de terra Ægypti una cum germano eduxit, & coadjutor ducatus Moysi, per quadraginta annos, in eremo fuit. Ipse enim uti eloquentissimus, a Domino datus est Moysi, qui erat impeditus in lingua, ut esset os ejus ad populum: Dominus enim Moysi præcipiebat, & ipse Aaron verba Dei narrabat, atque populo vel Pharaoni, ex ore Moysi cuncta quasi internuncius referebat, sicut habetur Exodi 4 cap. Ipse etiam cum Moyse Pharaoni astitit, & signa Dei ostendit. Nam & tria prima signa plagarum, quibus Ægyptus percussa est, per manum Aaron Dominus fecit. Postquam autem populus Israëel mare Rubrum transivit, ut hæc omnia copiosius in gestis Moysi tractabuntur, pridie Nonas Septembris; & Moyses in montem Sinai jussu Domini Legem accepturus ascendit, ubi & diebus quadraginta sine cibo corporeo permansit, cum Moyses in monte moram faceret redeundi, populus impatiens, deos itineris duces ab Aaron & Hur, quos ille sui loco reliquerat, instanter postulavit. Hactenus satis recte, verum in sequentibus nonnulla adjiciuntur, quæ melius omitti poterant.

[18] Quibus Hur resistens, sputis ab ipsis, ut dicitur, suffocatus est: unde Aaron timore coactus est, [commentis mixta;] [&] aurum & argentum eorum petiit, quod in ignem projecit, & egressus est vitulus conflatilis instar bovis, quem in Ægypto adoraverant, dæmone opere [opus] hoc agente, quem & populus solemnizans, & hostias offerens, adoravit. Quod cum Dominus Moysi revelasset, & populi dispersionem comminatus esset. Moyses pro populo intercessit, & placato Dominico, de monte descendit, visoque tanto scelere, tabulas Legis, sibi a Domino datas, indignatus confregit: vitulum quoque combussit, pulveremque in aquam conspersit, & ex ea populo potum dedit. Cumque, ut tradit Josephus, auctores sceleris cognovisset ex colore auri potati, qui miraculose apparuit in barbis eorum, filios Levi sibi ad ultionem adjunxit, & ex illis quasi viginti tria millia occidit. Cumque accusaret Aaron, quod populum exaudierat, ille se excusavit, pertimuisse populum, quia pronus erat ad malum. Hoc Exodi 32 cap. Sed exceptis Josephi aut aliorum commentis, quæ hic historiæ sacræ imperite assuuntur, ut vide apud interpretes. Pergit Equilinus.

[19] [quæ ex sac. Scriptura] Post hoc, ut habetur Levit. 9, Moyses de mandato Domini, Aaron & quatuor filios ejus Nadab, Abiu, Eleazar & Itamar, prius aqua lotos, oleo sanctificationis perunxit & Sacerdotes ad ministeria sacrificiorum constituit; quorum omnium Aaron summus & primus fuit; cui solo [soli] semel in anno tantum in Sancta Sanctorum ingredi licuit. Dies autem consecrationis Aaron & filiorum ejus fuit dies octavus anni secundi egressionis filiorum Israël ex Ægypto. Et cum Aaron præcepto Domini hostiam in altari posuisset, ignis divinitus a Deo egressus sacrificium primitus inflammavit. Et servatus est ignis iste perpetuus per generationes usque ad transmigrationem Babylonis. Eadem die Nadab & Abiu filii Aaron jam Sacerdotes consecrati, quia igne alieno thus obtulerunt, igne divino consumpti sunt: quos Aaron & alii duo filii ejus lugere prohibiti sunt, propter unctionis sanctitatem, & divini judicii reverentiam, tamen sepelierunt eos cognati eorum.

[20] [& interpretibus] Post hæc autem, ut scribitur Numeror. 16 cap. & 17, cum Chore filius Isuar, fratris Amram, videns fratrueles suos honoratos, alterum sacerdotio, alterum ducatu populi, invidit; & murmurans contra Moysen & Aaron, CCL de Levitis secum habuit, & Dathan, & Abiron potiores Rubenitarum sibi adjunxit, & seditionem in populo excitavit. Quos omnes miraculose cum uxoribus & filiis & familiis ac omni eorum supellectile terra se aperiens absorbuit, propter quod populus in furorem excitatus, Moysen & Aaron, uti multitudinis interfectores, lapidare voluit; eisque ad tabernaculum fugientibus, ignis a Domino egressus populum devorare cœpit, & quatuordecim millia ac septuaginta de populo interfecit. Tunc Aaron, ad suggestionem Moysi, tollens thuribulum, hausit ex altari ignem divinum; & posito thymiamate, cucurrit cito ad populum, seque inter vivos & mortuos incendio opposuit, & pro eis oravit, confestimque plaga cessavit.

[21] [facile corriguntur.] Adhuc autem non cessante tumultu super sacerdotio Aaron, eo quod dicerent filii Israël, etiam ex aliis tribubus dignos reperiri, qui sacerdotio fungerentur, tulit Moyses ex mandato Domini duodecim virgas a principibus duodecim tribuum, & in unaquaque scripsit nomen principis & tribus suæ; nomen autem Aaron scripsit in virga Levi, quas cum posuisset in tabernaculo coram Domino, sequenti die invenit virgam Aaron germinasse & amigdala cum foliis produxisse. Quo signo, ordinante Deo, Aaron sacerdotium firmissime possedit; quæ etiam virga in testimonium in tabernaculo reposita fuit. Cum autem populus per annos XL in deserto fuisset, & Dominus Moysen & Aaron, ne terram promissam ingrederentur decrevisset, eo quod ipsum ad aquas contradictionis non sanctificassent, ut habetur Numer. 20, & dicetur in gestis Moysi, mandavit Deus, ut Aaron pergeret ad populum suum. Qui ascendit in montem Or cum Moyse fratre suo & Eleazar filio suo; ubi Moyses Pontificem Aaron omni sacerdotali cultu indutum exuit, & Eleazar induit.

[22] Quo facto confestim Aaron in ipso monte [Neque obitus dies recte signatus,] occubuit Kalendis Julii, ubi sepulturæ ejus adhuc locus ostenditur. Et fleverunt eum filii Israël XXX diebus. Hæc unde supra, nempe ex allegatis sacri Textus locis, & ex dictis Josephi & Hieronymi, ex historia quoque Scholastica, nec non ex Chronicis Guilelmi. Undecumque accepta sint, quæ Scripturæ sacræ narrationi superadduntur, melius, ex nostra quidem sententia, prætermissa fuissent. Ne vero hic crisim sacram aggrediamur, unum est, quod nescio, in quo ex citatis scriptoribus, hujus elogii compilator invenerit, Aaron scilicet occubuisse Kalendis Julii; cum ut summum dici posse videatur, sub mensis Julii finem obiisse. Satis verosimile est, diem illum ex supra citatis Martyrologiis Latinis Petrum didicisse, quandoquidem apud Græcos & Orientales aliis plane diebus, æque pro arbitrio delectis, recolatur; ut jam ex istorum Fastis cursim dicendum superest.

[23] Inveni qui scribant, nullam apud Græcos Aaronis, [Græcis eum aliter] Moysis aliorumque antiquorum prophetarum memoriam fieri, præterquam generalem aliquam Dominica prima Quadragesimæ; sed quid ni Dominicam notant præcedentem festum Nativitatis Christi, quemadmodum legimus in Ephemeridibus Græco-Moscis XVII Decembris pag. LVIII, ubi videri meretur Magistri mei Papebrochii observatio, atque ex mox dicendis corrigi distichorum ibi citatorum numerus. Fateor equidem, non eam apud Græcos dierum distinctionem fieri, quibus determinate illigentur præfati Sancti veteres, quo modo in Martyrologiis nostris, accrescente sensim majori licentia, factitatum ostendimus; ac certe præter confusam illam generalemque omnium simul memoriam, qualiscumque ista sit, invenio in Menæis ad XIX Decembris disticha nonaginta quinque, non centum sedecim, ut in Ephemeridibus scribitur, quibus prisci illi aboliti Fœderis Patres ab Adamo, nullo tamen servato chronologiæ ordine, ad Susannam deducuntur.

[24] Quod autem in ea distichorum serie est sextum numero & septuagesimum, videtur prima fronte montem Or vel Hor connectere cum duobus fratribus, [cum Moyse colentibus,] populi Israelitici ductoribus, atque ex loco Aaronicæ sepulturæ Prophetam aliquem effingere. En titulum: Μμήμη τῶν προφητῶν μωσέως, Ὢρ καὶ Ἀαρὼν ἱερέων. Commemoratio Prophetarum Moysis, Or & Aaron sacerdotum. Distichon vero est hujusmodi:
Σὺν Ὢρ Ἀαρὼν προγράφει Χριστοῦ πάθον.
Υψοῦντες ἄμφω σταυρκῶς τόν Μωσέα.
Quod ita latine redditur:
Ante expresserunt pœnas Christi Or & Aaron,
Ambo exaltantes præsignata cruce Moysen.
Scriptoris imperitia vel oscitantia nomen Or supposuit pro Hur, quem nuperrime furentis populi Israelitici sputis, si credere fas est, suffocatum vidimus. Vera ejus laus exstat Exodi 24, 14; Habetis Aaron & Hur vobiscum, siquid natum fuerit quæstionis, referetis ad eos. Hinc, procul dubio, factum est, ut in superiori disticho cum duobus aliis Prophetis collocatus sit. Ita de Aarone Menæa citato die XIX Decembris.

[25] [aliter Coptis, aliisque.] Kalendarium Copticum a Ludolfo vulgatum, a Græcorum Fastis longe recedit, in eo Latinorum stylo conformius, quod Patriarchas, Prophetas, aliosque ex veteri Testamento larga manus Christianis Sanctis inspergat, vel ipso Pilato superaddito, cui cum uxore Procla concessus est locus XIX Junii. Abraham, Isaac & Jacob XXVIII cujusque mensis diem sibi perpetuo cursu dicatum habent, parique tenore Michaël archangelus diem XII, Maria Virgo XXI, Christi nativitas XXIX, præter id genus alia nobis valde peregrina. Porro seu prisci illi, seu Sancti alii, non semel recurrunt; quos inter Aaron noster geminam festivitatem adeptus est, alteram XXVII Martii plena rubrica, Aaron summus Sacerdos; rursus XXXI Julii alteram, sub hac sed minus solenni formula, Aaron frater Moysis. Kalendarium Arabo Ægyptium non melius consarcinatum. a Gratia Simonio Latine versum, legit XX Julii: Memoria Moysis, Aaron & Elizæi. Non divinabo, quænam tot variationum, repetitionumque causa esse potuerit; satis sit, digito monstrasse, Græcos æque ac Latinos, imo Orientales reliquos, non magnopere olim solicitos fuisse, ut veros obitus aut depositionis dies inquirerent, ad quos, saltem hujusmodi Sanctorum festivitates revocarent. Hæc de Aarone. Sequitur in catalogo Petri de Natalibus





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Aaron

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Aaron

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 27 - Iulii I., Antwerpen 1719 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen sich mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt:






Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.