Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE SANCTO RUMOLDO EPISCOPO ET MARTYRE
MECHLINIÆ IN BELGIO.


Sec. VIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Rumoldus Episcopus & Martyr, Mechliniæ in Belgio (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. De S. Rumoldi Mechliniensium Apostoli primis Actorum
illustratoribus, deque difficultatibus in iis occurrentibus.

Mechlinia, Belgii civitas celeberrima, Metropolitica & primatiali sede, nec non supremo Burgundiæ Senatu nobilis, quam alibi, ut provinciam cum suburbanis pagis a reliqua Belgica distinctam, comitatus titulo aliisque prærogativis illustrem, [Mechliniæ conspectus.] paulo fusius describo, in meditullio incliti Brabantiæ ducatus sita est. Gemmam non incongrue dixeris, eamque pretiosissimam Brabantino annulo non minus eleganti insertam, Bruxellas inter Antverpiam & Lovanium, æquali ab istis, quatuor ferme leucarum distantia. Sacra hæc totius Belgii metropolis, ut tutelarem Patronum ac protectorem exmium, colit S. Rumoldum Episcopum & Martyrem, suum olim Apostolum, doctorem, quid ni & conditorem, retauratorem, omnisque religionis, fidei & pietatis propagatorem, idque tanta, tam singulari tamque constanti veneratione, ut vere dici possit, nulli aliarum Belgicarum, forte nec totius orbis Catholici urbium, in hac parte cedere, si non omnibus palmam præripiat. Quam vera prædicem, docebit hæc nostra, tractatio in qua nonnulla principio explicanda sunt, quæ totius rei ideam clarius repræsentent.

[2] [Summa operis difficultas] Daturus itaque illustrissimi toto Belgio Martyris & pontificis Acta, in ipso limine præfari libuit, cum de iis, qui eamdem provinciam ante me suscepere, tum de summa difficultate eam pro merito administrandi. Inter Heriberti Rosweydi, primi operis nostri molitoris, quem numquam satis laudabunt, qui ejus lucubrationes attentius expenderint; inter Rosweydi, inquam, schedas, majoribus nostris Bollando, Henschenio & Papebrochio relictas, videor nonnulla deprehendere, ex quibus conjiciam, eum ab annis fere centum id tentare voluisse, quod ego modo, ita ferente rerum nostrarum serie, exequi compellor. Conjecturam firmo ex epistola ad ipsum data a nostro P. Joanne Martinio, viro summæ exspectationis, sed præmature nobis erepto, quem de rebus Rumoldianis Rosweydus consuluerat; fortasse ut Vardæo, multa de S. Rumoldo commentanti, manum adjutricem porrigeret, cui Vitam a Domynsio editam commodaverat, diu multumque sed frustra a me in Museo nostro quæsitam. Non pigebit totam epistolam Martinianam huc inserere, ut pateat quam impervium iter ingrediamur, dum desertam ab illis spartam resumimus.

[3] Reddo vobis B. Rumoldi vitam ingenti cum gratiarum actione. Conatus sum, sed conatus tantum, respondere, quærendo indagandoque, siquid quod V. R. usui esse posset, [ex nostri Martinii] reperirem. Quod reperi, mitto; nempe officium particulare de B. Rumoldo, a R. D. Petro vande Wiele Archidiacono mihi traditum, &, ni fallor, compositum, ac Romam, ut a Sede Apostolica confirmetur, missum. Desumpsit is id, cum e vita B. Rumoldi, tum e traditione, aliisque: vetus enim de B. Rumoldo officium, una cum archivio ac supellectile pene omni ecclesiæ Mechliniensis, incendio periit, unde ægre quid certi Mechlinia peti potest. Sunt picturæ facile viginti in sacello D. Rumoldi, quibus ob antiquitatem, fidem haberi posse, censet Archidiaconus: ex iis ipse desumpsit multa, & ego plura per otium, si id usui fore & gratum V. R. intellexero, bona fide desumam & mittam. Quæ Archidiaconus in suo habet officio, ea ipse fulcit probatque vel suo vel majorum testimonio, locis, plateisque & nominibus eorum. Unde ab eo (ut vir magno mihi videtur judicio) petendum putarem, siquid obtineri vellemus. Nos ne conemur tenues grandia. De vita B. Rumoldi nihil dabimus. Occasione novi Archiepiscopi, de institutione Cleri quid enarrassemus & adornassemus, nisi Cimmeriis omnia essent tenebris obvoluta. Vale.

[4] Scriptionis dies & annus in epistola appositi non sunt, [ad Rosweydum epistola:] at eos facile assequor ex scriptorum nostrorum Bibliotheca, in qua Martinius in Societatem admissus dicitur anno 1613, mortuus autem 1625. Cum autem novus indicetur Archipræsul, Mechliniam venturus aut jam appulsus, isque alius esse non possit ab Illustrissimo Jacobo Boonen, satis certum videtur, epistolam scriptam esse circiter annum 1621. Quas autem in iis litteris significat lectiones de B. Rumoldo se a R. D. Archidiacono accepisse, eas cum aliis vitis nostris Mss. conjunctas reperi, numquam probatas aut usu receptas, nec, opinor, umquam recipiendas; vel quod Romæ, vel quod venerando ipsi Capitulo, tot doctissimis viris referto, non placuerint. Notavit inadversariis suis Amplissimus olim Metropolitanæ Decanus R. A. D. Antonius de Mol, anno 1622 pluribus actum fuisse ut officii S. Rumoldi approbatio & confirmatio Romæ obineretur, verum id successu caruisse, ostendunt ea quæ postmodum gesta sunt. Porro de Wielii lectionibus agendum erit in sequentibus, nunc ea prosequamur, quæ Martinianæ epistolæ veritatem, seu summas, quæ in hisce rebus occurrunt, difficultates confirment.

[5] Verissima a Martinio scripta fuisse, expertus est vir eruditissimus Joannes Antonius a Gurnez (quem Gurnezium deinceps appellabimus) Congregationis Oratorii presbyter, [item ex Gurnezio,] in sua ad vitam S. Liberti Face historica, novem dissertationibus accensa, quæ utinam plusculum luce & claritate præfulgere nobis posset, in densissima silva, obscura & lubrica, quam subire cogimur. Multa ille operose disquisivisse videtur, at vero sæpe plus eruditionis grammaticæ quam veritatis historicæ congessisse. Idem testatur ac multoties profitetur Gramayus, Mechliniensis historiæ dicam, an historiunculæ compilator, multa delibans, vix quidquam explicans, sibi ipsi passim oppositus, ut non immerito laudatus Gurnezius Protheo ipsum & Vertumno comparet, dictum Lipsii de Lazio ipsi applicans: Vir multæ industriæ & lectionis: judicium & fidem, est ubi requiras. Est profecto ubi sæpe requiras, teste prenobili viro ac Mechliniensium rerum longe perritissimo D. Daniele Francisco Cuypers, Toparcha de Rymenam, urbisque ipsius dignissimo Graphiario, cum passim monumenta Mechliniensia appellet Gramayus, quibus plane opposita docent illa ipsa ex archivo Mechliniensi exploratissima diplomata, a prædicto Domino in elegatissimo membraneo opere collecta atque ad autographorum fidem accuratissime exacta, quæque satis probant, in rebus Mechliniensibus, tum sacris tum profanis, subsultorium fuisse historicum Gramayum, quem eo solo titulo quis excuset, quod res obscurissimas salutare maluerit, quam ad crisim historicam laboriosius explorare.

[6] [plures in eamdem rem adducente,] Ut ad Gurnezium redeam, ea diligentissimo viro laus debetur, quod longe majori conatu, judicio & solertia, sua elaboraverit; non pauca admiscens, quæ ad S. Rumoldi Acta illustranda conducent, tametsi densam noctem, tenebras plusquam Cimmerias, antiquitatis latebras, syrtes, scopulos, labyrinthos perplexos ubique se offendisse profiteatur, quod identidem apud ipsum deplorat Lipsius, tenebras illas, quibus offusa est Belgica historia, paucitati scriptorum assignans & malo fato, quod neque nostra; neque alia lingua, res majorum curiose & fideliter proditæ, & pauca, quæ exstant, fabulis aut ludibriis aspersa sint. Huc etiam spectant verba nostri Bucherii, ab eodem Gurnezio pag. 120 relata: Vides, amice lector, quantopere in his tam abstrusis, tam vetustis laborandum sit; ut non mireris, si curis secundis ac tertiis, semper aliquid castigandum aut addendum occurrat. Item ista Ponti Heuteri: Tanta fuit hominum eo tempore simplicitas aut barbaries: ut in re parvi momenti essent nimii: cum vero diligentia opus erat, dormire aut aliud agere diceres. Cui accedit, quod tot seculorum decursu, ac variis rerum vicissitudinibus multorum diligentium scriptorum labores interierint. Puta, per immanes illas gentium Borealium grassationes, quibus omnia ferro & flammis absumpta sunt.

[7] Juvat & alio loco loquentem audire laudatum Gurnezium, Facis suæ dissertatione ultima, [causanteque grassationes Normannicas;] tempus martyrii S. Liberti disquirentem, quod cum Gramayus indecisum reliquisset, pergit ipse vetustorum scriptorum excidium deplorare. Cautius proinde deplango, inquit, cum maræ sint circa id rei tenebræ, deesse scriptores ad firmandum vel dirigendum; pauci enim & sparsim, ut alibi queror, obiterque in aliis historiis tangunt: ita ut necessitatis magis quam voluntatis meæ vel consilii fuerit, quod totam prope Normannicæ populationis faciem expressi; ut ex his aliisque quæ subjicio, quid certum in hac historia, quid probabile mecum arbitreris. Siquæ enim ab oculatis vel auritis vicinæ ætatis testibus litteris commissa fuerant; eamdem illa sortem subiere, quam vetera pleraque monumenta, quorum pene nulla Normannorum, mox Hungarorum faces effugerunt. Qua de re videre potes Molanum in Natalibus ad XXX Julii, XIX Septemb. Cal. Oct. Miræum passim, Bucherium disp. Tungr. cap. 3 in fine. Et ne lamentantis præficæ recentem hanc næniam credas; noris Ebonem, de quo alias, Rhemorum præsulem, & Normannorum per æstatem unam an. DCCCXXII in tradendis Christianis sacris & molliendis pietate animis Apostolum, paria de aliis barbaris fuisse conquestum. Donatiani, inquit, sanctique Remigii ac innumerabilium Sanctorum vitaæ scripta Vandalorum vastatione scias esse deleta. Hæc, si Vandalis Normannos substituas, gestis S. Rumoldi tam apte quadrant, acsi studiose de ipsis excogitata fuissent.

[8] Pluribus opus non est, ut unicuique perspectum sit; rem prorsus arduam esse, illius Sancti res gestas illustrare, [fatentibus idem Mechliniensibus.] in quibus homines eruditissimi tot tenebras, latebras, salebras, labyrinthos, & quidquid ambiguum & incertum dici potest, se reperisse pridem fassi sunt, & porro agnoscunt eruditi Mechlinienses, quorum in hisce auxilio, opera, consiliis, conjecturis & rerum peritia non semel uti necesse fuit. Eadem omnia observavit pridem noster Franciscus Baertius, dum in iis tenebris ambularet, summo nostro dolore hemiplexia tactus, coactusque adeo conatus suos ad finem perducendos alteri relinquere, quod modo facere aggredior, ita alienis usurus, ut observationes ejus a meis distincturus sim, aut per appositas, ex usu nostro, initiales nominis & cognominis litteras F. B. aut aliter exprimendo, quidquid ab ipso, ut est in rebus Hibernicis versatissimus, elaboratum est. Selegit ipse vitas duas, seu mavis encomia, alterum Abbatis Theodorici, alterum Joannis Domyns, pastoris Gavriani, præfixo utrique brevi commentario, nonnullisque annotatis, quæ suis locis in decursu distinctius indicabimus.

[9] Baertium nostrum in eadem arena præcesserat R. P. F. Hugo Vardæus, [Quid Vardæus intenderit.] vir doctissimus ex Ordine FF. Minorum Hibernorum Lovanii olim S. T. Professor & hagiographus, in opere posthumo bene magno de Actis, martyrio, liturgia antiqua, & patria S. Rumoldi, recognito & in nonnullis suppleto a V. A. P. F. Thoma Sirino, atque ab hoc edito Lovanii 1662, in quo præfatæ illæ Sancti nostri Vitæ per Theodoricum & Domynsium pluribus notis & observationibus explanantur. Tantæ molis opus in tanta rerum solidarum penuria sæpe demiratus sum, at dum omnia attentius evolvo & pervolvo, id unum ex professo tractatum video, ut conquisitis undecumque argumentis, illud demum evincatur, S. Rumoldum, Martyrem inclytum, Archiepiscopum Dublinensem, Mechliniensium Apostolum, advocatum sterilium conjugum, agricolarum, piscatorum, institorum & navigantium, fuisse ac dici debere natione Hibernum, quem scopum, utrum satis attigerit, ex Baertii observationibus aliisque suo loco disquiremus. Certe in præfatione sua id expressissime Vardæus profitetur his verbis: Vere pro aris & focis hic, sicubi alias pugnandum fuit, pro patriis & cognatis Divis, & præclarissimo gentis ornamento. Hæc ad totius lucubrationis nostræ notitiam prælibanda fuere; jam ipsa Acta eorumque auctores atque interpolatores penitius inspiciamus.

§. II. De scriptoribus Actorum S. Rumoldi;
ac primum de Theodorico Abbate Trudonopolitano.

Hic applicare incipimus querelas eruditorum nostrorum Belgarum supra memoratas, Actis sanctissimi Mechliniensium patroni Rumoldi, [Primus de S. Rumoldo scriptor Theodoricus] cujus gestorum seu vitæ satis confusam seriem non nisi trecentis & amplius annis post martyrium litteris consignatam novimus, ex sola a tot seculis Mechliniensium narratione oretenus, opinor, facta scriptori, qui primus non historiam contexuit, sed encomium seu orationem panegyricam alicubi ad populum habuit, in laudem Sancti nostri, quem Mechliniæ ut natione Scotum & ab impiis occisum coli intellexerat, illac Trudonopoli Gandavum, atque hinc rursus ad S. Trudonis cœnobium transiens. Neque est quod altius scrutari velimus aut antiquæ Mechliniæ, funditus a Normannis eversæ, tabularia fingere, e quibus vetustiora de S. Rumoldo monumenta erui potuerint; unum hoc fulcrum atque unicum superest, cui tota rerum hic dicendarum moles innitatur. Est autem apud historicos omnes, & apud Vardæum ipsum (qui tamen vetera a novis non satis discrevit) recepta regula, quam ejus verbis exprimere lubuit, semper præferendum… auctorem ipsis rebus gestis viciniorem, quamquam fortassis commatis minus politi; utpote qui a fuco & fallacia tantum abesse censendus est, quantum a novitatis suspicione, tamquam qui eo firmiorem fidem venerationemque, senectutis comitem, meretur, quo magis ad fontem ipsum primamque scaturiginem accedit, canalium turbulenta traductione minus contaminatus.

[11] Atque hæc tum quidem obtinent, dum de Sancti aut alterius cujuscumque rebus gestis plures scribunt, ejus, quo de agitur, ætati proximi alii, [post Sancti obitum seculo 4,] alii paulo remotiores: ast hic fateri cogimur, primum omnium, qui S. Rumoldi vitam prosecutus sit, tribus integris seculis ipso posteriorem esse, atque eo tempore sua scripsisse, quo post Normannorum devastationes, nil quidquam de rebus tum sacris tum profanis supererat, quod satis tuto prodi posset, præter sola nomina & mortes virorum illustrium, quibus tum apud populos superstes fama, multa pro affectu aut pietate, adjecerat dicam, an affinxerat; sic ut viris etiam industriis & perspicacibus, quorum tum magna penuria, difficillimum esset, absque veritatis dispendio, sepultas ferme Sanctorum memorias ab interitu revocare. Quo qui præstare conati sunt; eos necesse est fateamur, toties & tam turpiter hallucinatos, ut quoties Majorum nostrorum lucubrationes evolvi, vehementer obstupuerim, eorum laboribus, studiis & industria, tot intricata involutaque monumenta illustrari potuisse. Ut Servatios & de Trajectensibus Episcopis Diatribam, Vedastos, Amandos, Pipinos & innumeros alios taceam, vix in Actis dies occurrit, quo id genus scriptiones excutiendæ operoseque eruderandæ non fuerint. Longa vero experientia edoctus Henschenius tomo 2 Martii pag. 593 diserte asserit, Vitas S. Lamberti, Bavonis & aliorum in Belgio, sec. XI & XII, magis id etiam pro sequentibus pugnat, inepte reformatas & interpolatas esse.

[12] Porro sincerorum de Sanctis Belgii Actorum penuriam, [quando Vitæ multæ Sanctorum Belgii] nimis quam clare ostendunt tot brevissimi de ipsis toto Semestri jam edito commentarii, ut eos qui primo memoriæ occurrunt appellem, de S. Aldegunde Trunchiniensi, S. Ida Gandavensi, Idaberga Winoci Bergensi XX, de S. Rotrude XXII, de S. Theodulfo Lobiensi XXIV, de S. Oduino Hugardiensi XXV, de S. Clotsende Marchianensi & Adilia Orpiensi XXX, uno mense Junio, ubi Actis aut non repertis aut rejectis, solus cultus potuit stabiliri. In aliis autem sæpe conjectandum aut ferme divinandum, ut in S. Aya ad XVIII Aprilis ejusque sancto conjuge Hidulfo XXIII Junii, in S. Wirone XII Maii, in S. Dympna XV, in S. Itisberga XXI ejusdem mensis; in S. Gudwalo & Godoaldo VI & VII Junii, plurimusque aliis ibi passim reperiendis: ne mirum aut novum videatur, si supra vulgus aliquid hic sapere, aut scrupulosius antiquitatem egerere conemur, quæ, teste Henschenio, tomo 3 Februarii pag. 180, alias veneranda, turpi labe obscuratur, dum commentitiæ fabulæ vix anicularum lucubratione dignæ proferuntur.

[13] Nemo itaque mihi vitio verterit, quod Henschenii judicia, [male resormaie sunt.] vel si ita vis, opinamenta magni faciam, utpote quem in Belgicis rebus discutiendis egregie versatum noverim, adeo ut Brugensibus præjudicia quantumvis inveterata, de B. Caroli Boni parricidis, evidentissime falsa demonstraverit, aliaque viris eruditis modo notissima incredibili labore e tenebris eruerit. Hujus vestigiis insistens, multa & hic & alibi proferre non formidabo, tametsi plebi displicitura, virorum doctorum approbatione contentus, quorum opiniones exploratas habeo. Quidquid igitur sit de variis Actorum S. Rumoldi scriptoribus, interpolatoribus aut deformatoribus, ne eorum more in incertum divagemur, illud apud nos meritam venerationem habebit, quod qualicumque antiquitate excellit; atque adeo ceteris omnibus, qui de S. Rumoldo scripserunt, præferendus erit, qui ætate propior, tametsi tribus, ut dixi, seculis a Sancto distans, primus ea posteritati reliquit, quæ deinceps pro variorum hagiophilorum studio, ornata, reformata & amplificata sunt: vere an falso hic non disputo; singulos enarrabo ordine, ut de iis æquus lector prudenter queat statuere.

[14] Est itaque primus S. Rumoldi encomiastes (nam qui paulo ante ipsum scripsit Baldericus, [Abbas ad S. Trudonis] pluribus postea explicandus, de solo nomine, eremo & martyrio testatur) est, inquam, encomiastes primus Reverendus admodum Pater & Dominus Theodoricus, quem ex chronico nostro Trudonopolitano Ms. sic depinxit Baertius: Hic prius ad S. Trudonis monasticam vitam professus, sed ob frequentes contentiones Abbatum, quibus omnia perturbabantur, pessumeunte monastica disciplina, Gandam ad monasterium S. Petri se receperat, ut ibi in pace & quiete Domino deserviret. Sed inde anno MXCVIII ab Episcopo Leodiensi eductus, monasterio S. Trudonis Abbas consecratus est. Dignitatem quam rogantibus fratribus, adnitente Imperatore, cogente Episcopo, invitus ipse susceperat, non minori pietate quam laude gessit; quippe monasterii sui bona non pauca e manibus usurpantium recuperavit, ædificia, quæ pene omnia incendio perierant, restauravit; monasticam disciplinam, inducta Cluniacensium reformatione, pristino vigori restituit. Erat autem pro ratione sui temporis, litteris apprime excultus, & festis solennioribus dicebat ad populum, eaque occasione non modica pecuniarum subsidia, ad restaurandum monasterium ab auditoribus eliciebat. Hæc pluribus narrantur in chronico Trudonensi. Hactenus ille, quæ videri possunt in prædicto chronico sub finem libri 5 & toto libro 6, ubi Rodulphus Theodorici in munere & immanibus persecutionibus successor, atque adeo oculatus testis, cœnobii istius ærumnas lamentabili stylo describit.

[15] Ad nos spectat Theodorici breve elogium: Quoniam theutonica & gualicana lingua expeditus, [virtute & eruditione insignis,] liberalibus artibus egregie eruditus, in prosa & versu nulli esset secundus, dulci & altissima sonorus vocalitate, brevis sed pluchra persona, mediaque ætate. Et alibi: Erat enim tam clero quam populo & monachis gratissimus, multa litterarum scientia & egregiæ vocis jubilo acceptissimus, tum placidissimis moribus & vultus hilaritate serenissimus. Vide Acherii Spicilegium tomo 7 pag. 397 & 409. Porro pag. 398: Anno igitur ab Incarnatione Domini MXCIX. (Lege 1098, ut est in nostro Ms.) Theodoricus ejusdem loci antea nutritus, ad eamdem ecclesiam regendam a Domino Olberto Episcopo & primis Leodiensium, tertiis jam missis litteris, a Flandria, monasterio S. Petri Gandæ, tandem est revocatus, nescio magis an coactus, & Nonas Martii presbyter & Abbas loci nostri consecratus. Quantum desolationem intus & foris invenerit, crede omnis mihi, qui hæc legis, quia nulla vi ingenii possum exprimere. Pag. 402, dubitat auctor utrum Hierosolymiticam, an magis Babylonicam desolationem velit appellare. Demum pag. 418. Theodorici obitum consignat his verbiis: Obiit autem VII Kalend. Maii, die Litaniæ majoris anno MCVII, exactis in Abbatia annis novem, mensibus tribus, sex diebus minus. Puta a die quo baculum accepit, III Kal. Februarii, jam dicto anno 1098.

[16] Ex his abunde innotescunt Theodorici ætas, meritum & doctrina, [orationem habuit verosimiliter Gaudavi] nec quisquam est qui dubitet, quin inter alias Sanctorum vitas, quas enarrat Valerius Andreas, hanc etiam de S. Rumoldo elaboraverit. Pergo cum Baertio: Inter scripta ejus reperitur latina oratio de vita S. Rumoldi, quam ipse videtur ad populum recitasse Leodii, in festivitate ejusdem Sancti, quæ ibidem celebratur XXVII Octobris, saltem a tempore Episcopi Notgeri, qui seculo decimo floruit, de quo pluribus agemus. Posset tamen quis suspicari, orationem istam Mechliniæ in festo sancti Rumoldi habitam a Theodorico, specialiter invitato, nec ad dicendum invito; dum istac transiret Gandavo proficiscens ad suum S. Trudonis monasterium, futurus Abbas. Sed huic opinioni obstant loquendi quædam formulæ, quæ in oratione ista reperiuntur: ait enim: Incolæ Mechliniam dicunt, qua phrasi ordinarie non utimur, cum de loco præsenti agimus. Plane subscribo, at quid si Gandavi dicta sit, festo aliquo die jam ad vesperam inclinante, ut habes num. 16, coram monachis, latini sermonis peritis; nam ad plebem latine dicere incongruum videtur; aliunde vero constat, numquam plus otii ad scribendum & dicendum Theodorico fuisse, quam dum in monte Blandinio tranquillam vitam ageret. Addo Baertii observationem ultimam.

[17] Scripsit autem Theodoricus quarto post mortem S. Rumoldi seculo, [de iis que Mechlinia transiens didicerat:] cum jam Mechliniensis ecclesia, ab Episcopo Leodiensi Notgero erecta esset in collegitatam, fundatis duodecim præbendis. Scripsit, inquam, non ea quæ viderat ipse, quæve ab iis, qui vidissent, acceperat, sed quæ indagando compererat ex ore vulgi, simpliciter ea referentis, quæ longa per majores traditione, ad suam cognitionem pervenerant. Nec credo, Theodoricum retulisse omnia, sed ea dumtaxat, quæ rationi & historiæ congrua judicabat, adeoque saltem credibilia. Opportunitatem autem indagandi præbuit, dierum aliquot in urbe Mechliniensi commoratio, cum Trudonopoli Gandavum, aut Gandavo Trudonopolim proficisceretur. Hanc Theodorici Abbatis orationem, antiquissimum esse de S. Rumuldo & maxime sincerum, quod scripto exstet, monumentum mihi persuadeo, & persuadebo tam diu, donec antiquius aliquod, aut magis sincerum prodierit. Eamdem esse oportet estque omnino virorum apud Mechlinienses patriarum rerum peritorum sententia, candide fatentium, rarissimas esse partis hujus Brabantiæ historias seculo XI antiquiores, quæ veræ & genuinæ dici possint. Rectissima itaque Baertii persuasio, in Actis S. Rumoldi, unice Theodorico fidendum, donec antiquius aliquid aut magis sincerum prodierit.

[18] Id frustra quæsivimus hactenus, & cassa erit quæcumque ulterior investigatio, [atque hoc est vetustius & sincerius instrumentum,], Theodorico ipso satis insinuante, nihil a se prætermissum, quo accuratam rerum omnium notitiam acquireret, ad originem usque Sancti, ad parentes & proavos rimatus, de quibus tamen ex Mechliniensibus nihil certum se comperisse diserte testatur. Nec quidquam compererat Theodorico antiquior Baldericus Noviomensis & Tornacensis Episcopus, dum Cameracense chronicon scriberet, in quo libro 2 cap. 47 in hanc sententiam loquitur: Apud Maslinas quoque monasterium est canonicorum, ubi quiescit pretiosus Dei Martyr Rumoldus, genere Scotus, qui vitam eremiticam ducens inibi martyrizatus est: ut mirari satis nequeam, unde tam illustria & tam splendida, perpetuis serme prodigiis exornata repererint, qui tot annis & forte seculis a Theodorico remoti, Legendam aliquam germanicam, intelligo belgicam, compilarunt, latinitate subinde donatam, ex qua tam varia, semper auctiora prodierunt, quæ nullis nostris conatibus & laboribus ad exactam veritatem valemus reducere. Quæ cum eruditis Mechliniensibus non semel proposita essent, in uno Theodorico sistendum nobiscum fassi sunt, quotquot ea super re consuluimus. Advertant autem nimium zelosi hagiophili, qui Sanctis detrahi sibi imaginantur, quod eorum Legendis non conceditur; advertant, inquam, non continuo falsitatis argui, quod tamquam sincerum approbari nequit. Id solum asserimus, ei scriptori præ reliquis habendam fidem, qui puriora tradere potuit, & prudentius tradidit. Alios scriptores minime negligimus, imo eorum narrationibus, omnem eam verisimilitudinem cancessam volumus, quam in eis viri eruditi repererint

[19] Reliquum est, ut pauca subjiciam, de genuino & maxime sincero ipsius Theodoriciani operis exemplari, [quod Varæus germanum protulit,] a quo interpolatores aliqui manum non abstinuerunt; ea, opinor, causa impulsi, ne ex ipso refellerentur, quæ ipsi Sancto suo sensim tribuenda censuerant: in eo imperitissimi, quod non adverterint, interpolationes suas inepte & ridicule Teodorici textui immisceri; imo Theodoricum ipsum, virum sua ætate doctissimum, pucriliter sibi contradicentem induci, ut postea latius demonstrabitur. Plura sub Theodorici nomine Mss. consului, quorum nonnulla immensum a prima ejus puritate deflexerunt, multis turbatis, truncatis & inversis, adeo ut Theodorici lineamenta vix agnoscantur. Neque incorruptum apographum præ oculis habuit Surius, nec alii satis noti Legendarum compilatores, ast in exordio & pluribus aliis locis fœde depravatum, quale apud nos Ms. in minori forma exstat, uti & aliud a Rosweydo desumptum ex Ms. codice S. Salvatoris Ultrajecti, cum quibus prædictæ editiones ferme conveniunt. Præclare de Theodorico meriti sunt Vardæus & ante ipsum Colganus, qui rejectis spuriis illis omnibus, suppositis & adulteratis, fontem consulendum censuerunt, ex quo certius & securius purissimam aquam, hoc est germanum ipsum Theodorici fœtum nobis educerent. Atque editionem hanc sequi plane decrevimus, de qua Vardæum ipsum loquentem audire juvat pag. 58 & 59.

[20] [apud Surium & alios interpelatum.] Cum antem in Surio notent viri docti, alienatam sæpius phrasim veterum autographorum, & mutilatam aliquando vel mutatam rerum ipsarum seriem ac narrationem; hanc Theodorici datus eram ex fide codicis membranacei Ms. in celebri abbatia Alnensi, Ordinis Cisterciensis & Leodiensis ditionis; quam ideo genuinam existimes, quod aliæ vel contractiores, vel quibusdam fragmentis alterius styli auctiores viderentur, quam illa primitus scripta ab auctore fuerat, aut, ut creditur, habita pro concione. Quare ratus, hunc Alnensem codicem, ceteris, quos tunc videram; exactiorem, anno MDCXXVI eum ibidem existens, ad verbum transcripsi, ut omissa Suriana lectione ederetur. Ceterum posteaquam opera R. P. F. Joannis Colgani, S. T. Lectoris, Surius cum antiquo autographo ipsius Trudonensis cœnobii, ubi Abbatem agebat auctor, conferretur, & constaret, codicem Alnensem ex Trudonensi discriptum primo fuisse & fideliter, demptis quibusdam minutulis verborum variationibus & transpositionibus, Trudonopolitanum exemplar, velut loco ipso denotante, magis genuinum & minus adulteratum fœtum Theodorico, ad verbum & apicem (qui non ex mala vel jam antiquata ortographia sit) mihi videor secutus &c. Recte omnino, solerter & fideliter; neque enim sagacius aut prudentius germana Theodorici narratio erui umquam potuit: cui proinde soli præ ceteris fidem habendam, nobis tam certum est, quam quod certissimum: quamvis recte observaverit Henschenius tomo 2 Martii supra citato pag. 593, constare, eum in annis Christi & certis Imperatoribus ac Pontificibus adjungendis plane aberrasse, ut ibidem de ætate S. Bavonis ostendit, & pluribus ad Kalend. Octobris dicendum erit. Hæc de Legenda Theodoriciana; ad alteram typis editam progredimur.

§. III. De Legenda ab Anonymo
Belgice scripta & a R. D. Joanne Domyns latinitate donata.

[Multo amplior Legenda Jo. Domyns,] Proximam voco, quod intermediam nullam tam ample extensam & typis editam noverim, sive ab uno, sive a pluribus successu temporis scripta & aucta fuerit. Ea autem est fuse & late per capita XXIX deducta apud Vardæum, & distincta historia, cum variis additamentis, quæ simul implent paginas 42, in forma, ut loquimur, 4, nam a pag. 12 ad 53 producitur; cum tota Theodorici panegyris, miracula multa complectens, ad solas undecim in eadem editione pertingat, a qua si præfata miracula aliaque parerga rescindantur, tota Actorum Sancti materia ad tres quatuorve facies commode contrahatur. Nibilominus Legendam illam passim recepit vulgus, ut taceam nonnulla magis etiam amplificata, quam prior illa exhibeat, ut manifestum est ex vita postremo vulgata sub Wachtendonckii nomine, de qua alibi: jam rem propositam intueamur. Descripsit Baertius editionem Vardæi, de qua hit ita loquitur pag. 57: Domynsii ergo translationem (quam genuinam esse, & cum autographo rite concordare testatus est, facta collatione exemplarium, R. D. Alexander vander Laen, Archipresbyter Mechliniensis) dedi ex fide codicis excusi Bruxellæ apud Michëlem Hamontanum anno Domini MDLXIX, cujus copiam mihi fecit R. A. & bonæ memoriæ P. Heribertus Rosweydus, magno sui apud Hagiologos relicto desiderio, e vivis ante biennium sublatus. Titulum ab eodem etiam suæ translationi præmissum, eumdem affixi, & nuncupatoriam ejus epistolam ad Mechlinienses concives, quod contineat aliqua ad rem præsentem facientia, secus arque altera ejusdem ad RR. DD. Canonicos, ideo hic omissa.

[22] Poterat & ea dedicatio adjici, quamvis ex altera satis intelligatur auctoris intentum. [a Værdæo non integre recusa,] Notatur ipsa illa vita in nostris indicibus, idemque procul dubio exemplar indicatur, quod a Rosweydo commodatum Vardæo fuit, aliisque subinde concessum, a quibus verosimiliter redditum non sit. En titulum, ut a Vardæo expressus est: Divi Archipræsulis Christique Martyris Rumoldi Machliniensium Præsidis, sive Tutelaris eximii vita. Abs Joanne Domyns Machliniano, Guavrianorum parocho, latinitate quondam & typis donata. Hebræorum 13. Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis; imitamini fidem. Senatui populoque Machliniensi, Joannes Domyns Machlinianus S. D. P. Particula quondam, majorem vetustatis notam indicat, quam præferat ipsa eadem dedicatoria, ex qua liquet, tum vitam illam composuisse Domynsium, cum hæreticorum hujus ævi deliramenta invaluerant, eorumque portenta ad ravim usque reclamarent majorum nostrorum religiosis institutis: ex quibus solis prima lectione judicaveram, auctorem scribere debuisse circa anno 1570. Quæ & id genus alia, cur suppressa a Vardæo sint, miror vehementer: annum expresse signat Domynsius ipse in prima nuncupatoria, a me suo loco restituenda, his verbis: E Guavria divæ Virginis Deiparæ, ipsis præcidaneis feriis Ascensionis Dominicæ, a Christi cunabulis anno MDLXIX. Nec placuere Vardæo insignia Scotica, semel atque iterum expressa, quæ subinde ex Domynsio Ms. opera R. A. & eruditissimi D. Canonici Sebastiani vanden Cruys reperto, tum vero ex apographo excuso, quod bibliotheca nostra Lovaniensis suggessit, Actis ipsis censui inserenda. Sed ad institutum redeamus.

[23] Sic nuncupatoriam alteram ad Senatum exorditur Domynsius: [Capitulo & Magistratui dicata,] En vobis, Viri pradentissimi, S. Rumoldi, Tutelaris vestri Divi historiam, latine a me qualicumque stylo depictam. Hactenus quidem eam germanice impressam manibus trivistis, at quia paucissima jam exstant exemplaria, rem haud infrugiferam me fecisse autumo, dum ejusdem Divi vitam Latinam reddidi: idque in eorum potismum gratiam, qui præter maternam linguam etiam latinam calleant. Neque addubito, quin quod præstare conatus sum, vobis, pro solita benignitate vestra, sit gratum futurum &c. Ubi observes velim, scriptorem de stylo magis, quam de exacta rei veritate fuisse solicitum, ut ex ejus epilogo clarius perspicies, dum in hunc modum opus suum concludit: Miraculorum seriem (amice Lector) quæ germanico in exemplari superioribus jam annexa est, data opera, volensque hic omisi, non equidem ideo, ut eam tamquam fabulosam & minus verisimilem respuam, aut etiam latina hac versione indignam existimem. Ego, ut quod res est, eloquar, hac rudi mea opella, solum volui, ut eruditionibus, quibus ego homuncio minime sum conferendus, viam tantum præmonstrem, qua nimirum hæc, rudi quidem minerva a me descripta, tersius tandem ac latinius, atque pro rei magnificentia, tractent.

[24] [mutila est & elegantior quam verior;] Nobis longe gratior esset subacta ad rectam crisim rerum narratio, quocumque demum verborum ambitu circumscripta. Displiceret maxime, quod miraculorum seriem data opera volensque omiserit, nisi ex Mss. nostris Ultrajectino & Rubeæ vallis utcumque colligerem, nihil in tota illa serie contineri, quod ex Theodorico desumptum non sit. Ea tamen causa amicos rogavi, operam conserrent ad Legendam illam Belgicam quoquomodo reperiendam; quod demum nuperrime, ubi hæc jam prælo subjicienda erant, feliciter accidit, dum in auctione vetus exemplar Belgicum venumdatum, mihi a R. adm. D. Cornelio Paulo Hoynck de Papendrecht, Canonico Metropolitico atque Excellimi Archiepiscopi Secretario procuratum est; accurate per omnia discussum. Cur autem antiquiorum illorum avidior sim, non mirabuntur ii, qui quantiea in his rebus facienda sint, probe compertum habent: id vero eo magis necessarium hic erat, quod vel ex miraculorum serie, vel ex aliis adjunctis, quasi manu duci possemus ad certo deprehendendum, quo primum tempore Legenda illa Belgica ab Anonymo compilata fuerit, quæ nobis, tamquam remotissimæ antiquitatis monumentum porrigitur, cum, meo quidem judicio, vix seculo XIV, imo forte XV vetustior esse possit. Id me non infeliciter conjectasse, docet ipsum exemplar Belgicum, tam diu desideratum; quod autem recte antea censuerim, ostendet refutatio argumentorum Vardæi, quibus pro præfata antiquitate, utpote ad scopum suum necessaria, operose decertat.

[25] [nec vero tam antiqua] Sic animadversiones suas auspicatur pag. 53: Anonymum nobis esse primum hujus vitæ scriptorem, qui exstet, perspicuum vel hinc solum fiet, quod omnium antiquissimus ille sit, qui quæ servantur & creduntur, inter vetustissima ecclesiæ Mechliniensis monumenta scripsit, sive latina primum sive vernacula Belgarum lingua hujus Martyris Acta, hic a Domynsio in latinam translata. Pergit pag. 54: Porro hinc eumdem Anonymum reliquis anteriorem, ratio in auctoritate fundata demonstrat: nam ex nominatis scriptoribus rerum Rumoldi, nominatissimus & primus est Theodoricus….. sed hunc latuisse constat, quæ palam apud illum habentur de Rumoldi parentibus, stupendis primordiis, conceptu, ortu, baptismo, & sub Guallasero sancto disciplina, atque in Archiepiscopum mirabili electione, quod & expressis verbis Theodiricus fatetur & facto; nam cap. 2 ait: Parentes autem & proavos tacuimus, aut quia nihil certum de ipsis comperimus, aut quia supervacuum æstimamus &c. & ea, quæ maxime memoratu digna fuere, de facto omisit, facta aliquarum rerum minoris momenti, & ad vitam Sancti minus spectantium, mentione; nempe quia ea non vidit, ac proinde ex ipso, aut quos legit auctoribus, desumi non poterant, neque exstat ulla antiquior aut recentior Mechliniensi codice, in quo leguntur, nisi ex hoc tamquam ex prima origine derivata.

[26] Atqui hujus ipsius originis epocham quærimus; verum ignoscet vir doctissimus, si hanc ejus in rebus historicis argumentandi rationem ab instituto alienam pronuntiem. [quam sibi & aliis persuadere voluit.] Non potuit quisquam majori diligentia res Rumoldianas indagare, aut e Mechliniensibus majori cura veritatem exquirere, quam fecerit Theodoricus; neque ipsum latuit, quidquid aliqua saltem probabilitate aut verosimilitudine, post tria integra a glorioso Sancti martyrio secula memoriæ Mechliniensium inhærebat; apud quos de Rumoldi parentibus, stupendis primordiis, conceptu, ortu, baptismo & sub Guallafero sancto disciplina, atque in Archiepiscopum mirabili electione, tum haud dubie necdum cogitatum erat. Unde immerito arguitur hic Theodoricus, acsi ea quæ maxime memoratu digna fuere, & quæ tunc Mechliniæ oportebat esse nitossima, studiose quodammodo omiserit, facta dumtaxat aliquarum rerum minoris momenti, & ad vitam Sancti minus spectantium mentione. Ego vero tam multa Theodoricum dixisse antumo, ut siquis ad rigidissimam trutinam singula expendere voluerit, & Vardæi & aliorum fides sit vacillatura. Et quid demum a viro, post trecentos & amplius a Sancti excessu annos scribente desiderari potest, cum tam sancte contestetur, nihil certum de ipsis se comperisse.

[27] Vardæum sequamur: Atqui vice versa, nihil apud Theodoricum legere est, [Vardæus, multa congerens,] quod Mechliniensium Anonymum latuit. Non magis rectum est hoc argumentum. Ex eo antecedenti manifeste sequitur; ergo Anonymus Theodoricum præ oculis habuit, cetera ornamenta de suo adjecit, quemadmodum in sexcentis Legendis contigisse novimus, quæ quo ampliores sunt, ex omnium eruditorum concordi sententia, eo plus perdunt credibilitatis. At miracula quædam Anonymo desunt, ipso fortasse posteriora. Verbo dicam: Tot stupenda in Anonymo suo legerat Domynsius, ut miracula post obitum facta negligenda putaverit, satis habens ita cum illo vitam concludere: Declarare enim volens Altissimus sanctimoniam & tanti Martyris meritum, morbidos complures curavit, multaque in ejus gratiam edidit signa; quæ scriptor Belgicus per modum appendicis ordine subjunxit, ex Theodorico ferme accepta, ut ostendunt Mss. nostra bina Ultrajectinum & Rubeæ vallis, de quibus alibi plura. Est itaque rursus præpostera hæc illatio: Quamobrem, hujus (Anonymi) compendium aliquod mutilum Theodorico lectum fuisse existimarem &c. Inferre debuit, Theodoriciana omnia ab Anonymo transumpta, atque in immensum stupendis primordiis, conceptu, ortu &c. aucta, quæ longe melius intra Theodoricianos terminos conclusa mansissent. Verum hæc a Vardæo assumenda fuere, ut vel ex hac Legenda ostenderet, ab omni ævo S. Rumoldum pro Hiberno habitum, quo unice collimat tota ejus operosissima lucubratio.

[28] At demonstrationibus suis necdum satis fidit Vardæus; [quibus id demonstrari putat;] etenim pag. 55 Anonymi tempora disquirens, sic pergit: Ceterum quo tempore Anonymus vixerit, non est facile vestigatu, quamquam vidatur propemodum vicinus ipsius ævo Rumoldi. Primo, quod cap. 22 subinsinuet, sibi synchronos quosdam, fuisse testes oculatos miraculi conversionis scipionum SS. Rumoldi & Gummari in frondentes atbores. Secundo quod cap. 29 indicet, corpus S. Martyris Rumoldi adhuc humatum jacuisse in primo loco, tumulo & sacello, atque ita nondum fuisse elevatum e terra, neque eminenti in sarcophago, publica Episcopi & cleri auctoritate repostum, & consequenter neque adhuc solenni festivitate & liturgia cultum Rumoldum … cum tamen de tam illustri Martyre, miraculorum & pietatis laude famosissimo, haud sit credibile, inter devotissimos clientes, nimis diu post martyrium cælestibus honoribus, reliquorum Sanctorum more non fuisse celebratum. Tertio demum; quod miracula ea omiserit, quæ non longe admodum a fine seculi, quo Rumoldus in cælum abivit, patrata fuerunt. Ex his tribus antecedentibus, sequi debet hæc conclusio, quod Anonymus propemodum vicinus fuerit ipsius ævo Rumoldi.

[29] [sed quæ facillime] Sunt igitur hæ bases Vardæanæ, quibus totam prætensam Anonymi sui antiquitatem fulcit, sed quas cuilibet obvium sit nullo molimine concutere. Primum argumentum fundatur in his Anonymi verbis cap. 22 apud Vardæum pag. 33: Spectantibus istud quamplurimis, qui hoc ipsum attestati sunt. Recte; sed per quam, obsecro, aut Dialecticæ aut Grammaticæ regulam ex citatis verbis educetur, Anonymo synchronos quosdam fuisse testes occulatos miraculi conversionis scipionum? Dolendum est, interpolatorem aliquem non satis astutum fuisse, ut eo loco insereret particulam mihi vel nobis; alias quidquid ibi affirmatur, verissime a me prædicari potest de ipsius Christi Servatoris miraculis, nempe patrata esse spectantibus quamplurimis, qui hoc ipsum attestati sunt, quamvis nullus eorum mihi synchronus fuerit. Quin & simili argumento probaretur, non tantum synchronus Sancto fuisse, sed intimus etiam discipulus: narrat enim quid angelus S. Rumoldo, quid parentibus ejus dixerit, & id genus plura, quæ nemo scire potuit, nisi ex ipso Sancto audiverit. Appello omnes, qui citatum caput lecturi sunt, si vel uni unico in mentem veniat, id inde extundere, quod se illic deprehendisse existimavit Vardæus.

[30] [hic & alibi convelluntur,] Quid altero antecedente elicere velit, utut expenderim sæpius, fateor, me prorsus non intelligere. En in pari forma ratiocinium: Theodoricus indicat, corpus S. Martyris Rumoldi adhuc humatum jacuisse in primo loco, tumulo & sacello &c. Ejus verba sunt: Ado Comes sacrum illud funus impositum vehiculo, QUO NUNC REQUIESCIT LOCO deportat, & sepulturam celebri sumptu procurat, nulla ullius elevationis facta mentione, ergo propemodum vicinus fuit ipsius ævo Rumoldi, is quem supra ostendimus, trecentis ab eo annis abfuisse, quod tamen est Vardæi consequens; par utrobique est, sed æque falsa consequentia. Missa isthæc faciamus: de prima Sancti elevatione, erit alibi dicendi locus, ubi & aliam Vardæi opinionem refellemus, censentis præfatam elevationem, & in Steynockeseel translationem factam tempore Normannorum, quæ tametsi aliqua verosimilitudine vestirentur, attamen & historiæ & Mechliniensium traditioni omnino repugnant. Ridiculum porro est sibi imaginari, corpora Sanctorum, paucis post obitum annis, e terra levata fuisse, cum plurima sint, quæ multis seculis sepulta remanserunt; quod de S. Rumoldo disertissime pronuntiat Theodoricus, de aliis autem Sarchinii, seu ad S. Trudonis sepultis infra ostendemus. Postremum argumentum jam satis dissolutum est; Anonymi opus Belgicum jam e tenebris erutum, aperte demonstrat, nihil eorum prætermisisse, quæ in Theodorico themati suo apta repererat. Jam nobis paulo aptiori investigandi ratione, quam versimillime fieri poterit, stabilienda est Anonymi jam sæpe dicti ætas, deque aliis gestorum S. Rumoldi scriptoribus agendum. Pro quibus sit

§ IV. Quo tempore scripsisse videatur Anonymus Belga,
& qua lingua primum scripta sit vulgatissima Legenda.

Hactenus negative quodammodo Anonymi antiquitatem evertimus, eas refellendo, quibus subnixam illam existimabat Vardæus, [Anonymi ætas colligi possei] præterquam quod ex ejus confessione, imo ex collatione utriusque vitæ Theodoricianæ & Domynsianæ constet, nihil apud Theodoricum legi, quod Mechliniensem Anonymum latuerit; seu, quod eodem recidit, Theodoricianis omnibus usum esse Anonymum, quodque inde rectissime consequitur, dictum toties Anonymum Theodorico juniorem esse, neque adeo seculum XII ætate superare, quo quam obscura fuerit S. Rumoldi rerum gestarum historia, nemo, qui res Belgicas vel a limine salutaverit, diffiteri ausit, qui non contra scriptorum nostrorum omnium torrentem cæce eniti præsumpserit; ac disertissimis Theodorici & Chronici Mechliniensis testimonis refragari. Atque hinc prudenti lectori considerandum relinquo, unde Legendarius ille Belga, tam minuta, tam singularia, tam distincta, in tam densis tenebris assecutus sit, ut vel ipsa angeli nuntia apud Vardæum cap. 2, 5, 7, 10, 14 expressissimis terminis retulerit, quemadmodum & personarum omnium verba, allocutiones, responsa, orationes, preces, & ejusmodi arcana, quæ apud Domynsium ita describuntur, acsi Anonymus præsens omnibus, auritus & oculatus testis adfuisset. Verum hæc annotationum nostrarum erit materia.

[32] Hic ex professo dispiciendum, nusquamne Anonymus rimam aliquam exhibeat, [ex tempore archiepiscopatus Dublimensis,] per quam in accuratiorem ejus cognitionem deveniri possit. Primam sibi aperuit Baertius in eo, quod toties repetatur titulus Archiepiscopi Dubliniensis, quem non est verosimile ab Anonymo confictum fuisse: unde est consequens, eum tali ævo scripsisse, quo archiepiscopatus Dubliniensis institutus erat, adeoque de talis nominis Antistite aliquid in Belgio percrebuerat: atque certum videtur, idque in decursu demonstrabimus, Archiepiscopi dignitatem Dublimi notam non fuisse ante annum 1152: est igitur consectarium alterum, vitam istam ante illud tempus adornari non potuisse, quæ est satis certa probatio, ipsum non solum Theodorici ætate, sed anno saltem 1160 posteriorem esse. Imo magis adhuc removenda erit scriptionis epocha, si Guallaferus S. Rumoldum in archiepiscopatu præcesserit. Quo autem pacto tituli Sancto nostro paulatim accreverint, disquiremus in decursu, quando de ætate, genere, episcopatu &c. erit agendum; ad præsentem controversiam satis est, auctorem Anonymum, quiscumque ille sit, ante seculum XII jam adultum sua componere non potuisse.

[33] Nititur Baertii ratiocinatio Domynsii paraphrasi, in qua rotunde & intrepide omnia definiuntur; [nisi Domyns eum primus nominasset.] verumtamen paraphrastes ipse in suo ad Lectorem Monito, apud Vardæum pag. 46, mutationem a se factam ultro fatetur his verbis: Haud miraberis, candide Lector, locum quo episcopale munus olim exercuit Divus hic Rumoldus, appellatum a me Dubliniensem, cum tamen Germanici libelli auctor, quisquis is fuerit, eumdem locum nuncupare videatur a DÆMONE, sive DÆMONIACUM, qua in re hallucinatus est ille, ni fallor, ob temporis diuturnitatem. Nimirum absterritus Domynsius titulo Archiepiscopi Duvelensis, quæsivit in Hibernia nomen proxime accedens, & pro suo mero arbitrio substituit Dubliniensem, qua ratione sensim elimatæ sunt S. Rumoldi dignitates, ut alibi dicemus. At enim ex his sequeretur, non concludere quidem Baertii conjecturam, pro stabilienda Anonymi ætate; at certe id genus mutationes, dicam an depravationes nimis quam manifeste ostendunt, quam parum fidei monumentis Mechliniensibus haberi possit, in quibus tam notabiliter corruptas videmus præcipuas rerum circumstantias, adeo ut nonnemo Domynsio perspicacior, non Dubliniensem ex Duvelensi faciat, sed serio inquirat, anne forsitan B. Rumoldus oppidi sui nomen, Duffele pago propter Mechliniam sito indiderit. Ubique brevia, ubique syrtes. At quid si alia rima plusculum lucis præbeat?

[34] [Exfama Siciliæ Reggum,] Meditemur tantillum caput I, in quo hæc verba expendenda proponam: Quæ cum Rex volutaret animo; claris quædam natalibus orta, illustrissimi nimirum Siciliæ Regis filia, cui & Cecilia nomen, miris apud eum efferebatur præconiis. Satis belle concordant Sicilia & Cecilia, at quam facile præconia illa ex Sicilia in Hiberniam per id tempus transvolaverint, equidem non satis intelligo. Ceterum per Siciliam patet rima, quæ nos doceat quærere, quo potissimum ævo apud Belgas noti fuerint Siciliæ Reges. Lectores precor, ut Vardæi ad hunc locum annotationem pag. 79 consulere dignentur: non pœnitebit laboris, ob congestam illic multam eruditionem Hibernicam, nusquam alibi reperiendam; cujus ea demum sequela est, ut cum S. Rumoldi ætate Regem in Sicilia Vardæus non reperiat, pro suo in patriam studio, putet, Casiliam Siciliæ substituendam. Non nugemur: ego ex solius Regis Siciliæ nomine, non dubito conficere, eo seculo scriptam esse Legendam, quo de Siciliæ & Neapolis Regibus fama in Belgium illustria quædam gesta pertulerat; nisi novo miraculo fingamus, scriptam in Hibernia vitam, quæ huc delata, perperam intellecta fuerit, contra quam pugnet Vardæus, qui pag. 55 aperte & vere pronuntiat, vix quidquam de Rumoldi gestis apud veteres Scotos …. reperiri.

[35] [seculo 13 notissimorum,] Neque ruminemur subtilius; Legenda Domynsiana, est hominis Belgæ, verosimiliter Mechliniensis popularis opus, qui regiam prosapiam in Theodorico interpolato & brevioribus Legendis reperiens, nullo negotio patrem Regem Davidem, quod nomen in Scotia non esse ignotum sciebat, (Chronicon Mechliniense Joannem appellare maluit) matrem vero Ceciliam ex Sicilia accersiverit. Redeo ad argumentum, indeque rursus elicio, seculum reperiendum, quo maxime inclaruerant nomina Regum Siculorum, qualia seculo XII & XIII erant notissima. Hoc postremum magis convenit, quamquam nec a priori abhorream; ea potissimum de causa, quod nullius translationis in ea & aliis vitis Mss. memoriam ullam reperiam. Convenit, inquam, nam, cum paulatim, ut fit, accrevisset S. Rumoldi sacra & profana nobilitas, in diplomate authentico anni 1265, quod apud laudatum nobis Prænobilem & Clarissimum Cuyperum exstat, quo Walterus Bertholdus, de cura fabricæ templi disponit; invenio hæc verba, S. Rumoldi Episcopi & Martyris, Patroni dictæ ecclesiæ, ex quo postmodum secutus est titulus Archiepiscopi. Primus sufficiebat seculo XIII, nec quidquam pronius est, quam ut paulo post, pro generis etiam nobilitate, accesserit Sicilia tum maxime celebris, quæ S. Rumoldo matrem dederit Ciciliam Regis Siliciæ filiam. Evidentiam desideras: tenebris imputa; in quibus versamur; majori luce opus esset, ad clarius perspicienda, quæ iis obvoluta sunt, at quidquid conatus & diligentiæ adhibuerimus, impossibile hactenus fuit noctem illam dispellere.

[36] Ceterum conjecturæ nostræ nihil solidi opponi potest, [arguitur eo tempore floruisse Legendarium,] nisi quis Vardæo suppetias ferens, contendat, Domynsium, quemadmodum ex Duvel formavit Dublinium, sic ex Casilia finxisse Siciliam. Gratis id quidem, sed tam incerta documenta suppositionis insimulare quis vetet? Porro Domynsium Belgicam Legendam in hoc puncto presse secutum, probant Mss. Rubeæ vallis & Ultrajectinum S. Salvatoris, in quibus Siciliæ nomen æque diserte exprimitur. Peremptorio argumento rem conficit autographum ipsum Belgicum, in quo eadem est & regni & regiæ sponsæ efformatio Cecilia. Utcumque sit, digladientur inter se qui voluerint, tum de gente tum de episcopatu Rumoldi, quem alii in hodierna Scotia collocant, nos textui Domynsiano inhærentes, putamus scriptoris Belgæ ætatem ex Regibus Siciliæ satis verosimiliter a nobis erutam; & quamquam ab archiepiscopatu non recte arguisset Baertius, aliunde probatum manebit, quod dictum est, nimirum nulla certa auctoritate constare, S. Rumoldo adscriptam Episcopi dignitatem, ante citatum nuperrime Walteri Grimbergensis diploma, ex quo patet, tali titulo insignitum anno saltem 1265: unde denuo fluit consectarium nostrum, circa seculum tertium decimum, & forte proxime sequenti floruisse & scripsisse Anonymum Legendæ Domynsianæ primum auctorem. Nunc alteram propositi tituli partem exequamur, quo nempe idiomate primum scripta fuerit Mechliniensis Legenda.

[37] Toties laudatus nobis Vardæus pag. 56 de primo, [qui primo Latine scripserit;] quo Vita illa Belgica stylo aut sermone scripta fuerit, conjecturam promit: Denique existimo nihilominus hanc eamdem Anonymi historiam prius latina scriptam quam theutonica lingua, tum quia ita frequentius contingit, nempe quod vitæ Sanctorum in patrium & vulgare idioma ex latino traducantur, quam e converso; tum etiam quia saltem lectiones propriæ de Sanctis in suis ecclesiis decantari solitæ, vulgo sunt latine scriptæ, & aliis narrationibus, vel coætaneæ, vel priores. Eas autem, quæ olim de Rumoldo in ecclesiæ Mechliniensi, dum non fuisset cathedralis, legebantur, si non sunt eædem, quæ exstant in Breviariis antiquis & modernis diœcesis Leodiensis (cui illa fuerat subjecta ante annum MDLIX, dum primo in Metropolitanam & Cathedralem una erigeretur) interiise credibile est, sive humana incuria, sive injuria temporum, vel hæreticorum. Nam licet operase in illas inquisiverim, nusquam genuinas inveni, quæ possint non ostendi Theodorico recentiores. De Breviariis agemus infra. Obiter noto, errasse Vardæum, dum Mechliniam ait spectasse ad diœcesim Leodiensem, quæ sedi Cameracensi in spiritualibus, ut loquimur, semper subjecta fuit; sed ad institutum redeamus, qua lingua primum scripta fuerit Mechliniensis Legenda.

[38] Non displicet Vardæi opinio, ad quam amplectendam me inducunt citata superius & mox expendenda Mss. alterum S. Salvatoris Ultrajecti; cœnobii Rubea vallis alterum, quorum utriusque idem omnino & ad verbum principium: [deinde Belgice auctior redditus;] Regnavit in regno Scotiæ Rex quidam nomine David, in civitate dicta Verwyck (alias Veerwich) quæ principalis & capitalis civitas totius regni existit. Hic namque conjugem nobilem & illustrem, illustris Regis Sicilliæ filiam, Ceciliam nuncupatam duxit in uxorem &c. quæ sola scribendi ratione differunt ab elegantiore Domynsii phrasi, cui expoliendæ eum unico intendisse, supra ex ejusmet verbis ostendimus. Si rei totius analysim satis percipio, verosimilo mihi videtur, breviorem fuisse Legendam, primitus ex Theodorico aliisque accrescentibus traditionibus, sed finem seculi XII, vel principium XIII ab aliquo non satis latine perito elaboratam, quam deinde aliis ornamentis ampliaverit, sive unus sive alter Sancti cultar, quamque postea olimaverit celeberrimus apud Rubeam vallem Hagiologii Brabantini collector Gillemannus, vita functus 1487. Ex simili aliquo Legenda apographi, certum est, scriptorem Mechliniensem vernaculam suam composuisse, ut apertissime indicat pag. 34; ex hac demum prodiit palmare Domynsii opus, de quo jam satis diximus.

[39] [a Domynsio iterum latino versus.] Paulo attentius atque altius reminando, ad rerum caput, quam poterit proximo accedemus. Domynsianum Anonymum Belgicum, utpote magna parte auctiorem Legendis Tungrensi, Ultrajectina & Rubeæ vallis; hisce posteriorem statuere omnino oportet: hæ enim, cum prima Domynsiana capita omnia referant, desinunt in ea sanctorum Rumoldi & Gummari conferentia, quæ a Domynsio ponitur cap. 22; ex Theodorico autem, quem expressis terminis de nomine citat Ms. Rubeæ vallis, martyrium & miracula desumantes. Verum ultra progressus Domynsianus Anonymus, totis octo capitibus plurima subjunxit de S. Liberto, aliisque S. Rumoldi gestis, deque ejus martyrio, quæ in Mss. desiderantur, haudquaquam prætermitenda, si earum scriptoribus nota fuissent, aut si illi post Anonymum & ex Anonymo suas Legandas deprompsissent. At vero Legendæ istæ Mss. sæpissime citant antiphonas metricas ex Officio ecclesiastico Leodiensi, hac vel simili phrasi: Hinc est quod in matutinali Officio ejusdem Sancti canitur hæc antiphona, puta de Sancti ortu: Stirpe natus ex serena, Rumoldus vir inclytus, ad cælorum peramæna, suspirat medullitus. Item illa, de ejus infantia: Oriundus ex Scotorum regali prosapia, honestate vitam morum ornat ab infantia; cum reliquis ordine suo, quas dabimus hujus commentarii § 9, ubi totum Officium describitur: ex quo laciniæ nonnullæ, relicta metri ratione, Domynsianæ historiæ insertæ sunt.

[40] [Horum jam exoletorum genesis explicatur,] Est igitur ipsum illud Officium vitis Mss. Tungrensi, Ultrajectina & Rubeæ Vallis antiquius, & si conjecturam prodere audeo, metrica tota esse potuerit prima amplior vita, pro liberiori poëtæ ingenio exornata, quam deinde alius soluta oratione, sed eadem audendi potestate, ad eum modum amplificaverit, quo hodie in prædictis Mss. refertur; quibus tandem accedens Anonymus Belga, sic rem totam deduxerit, prout sub Domynsii nomine circumfertur. Atque ea est, nisi vehementissime fallor, sincera genesis Legendarum istarum, speciosius quam verius Mechliniæ adoptatarum, quamquam haud obscure observaverim, eas æque ac Domynsium ibi hodie prorsus ignorari; ex quo nimirum ab annis ferme octoginta ex hominum memoria omnes delevit Wachtendonckiana historia, cum Gramayi commentario totius populi manibus Belgice teri solitæ; at levi sane jactura, utpote cum ex Legendis illis nihil prorsus prætermiserit, alia vero non minus miranda, adeoque plebi indoctæ gratissima cumulaverit, ut dicemus parographo sequenti.

[41] Jam ex me quærent S. Rumoldi ardentiores zelatores, [uti & ætas officii Leodiensis.] ad quod seculum probabilius referendum putem Officium Rumoldianum Breviarii Leodiensis? Quid sentiam, non dissimulabo. Ostendam inferius §. 8, nullum. Martyrologium reperiri, cui inserta sit ad 1 Julii S. Rumoldi memoria, quod seculo XIV vetustius esse probari possit, indeque ex conjectura non ïnfundata colligam, publicationi & extensioni cultus sanctissimi Martyris præcipuam ansam dedisse celeberrimam corporis translationem, solennissimamque elevationem anni 1369, quando in primam illam pretiossimam, & ab impiis templorum spoliatoribus subinde direptam, capsam depositum est, ut ex instrumento authentico postea demonstrabitur. De Leodio aliter licet conjicere; nam cum ibi S. Rumoldus XXVII Octobris olim cultus sit, & adhuc colatur; pro eo autem die in aliquo Usuardino seculi XII codice, ut infra dicam, relatus sit; facilius admitti potest, officium ecclesiasticum ab ipso fortasse seculo XIII Leodii receptum fuisse: ex quo hæc alia deducetur conclusio, prædictum Officium sub finem seculi XII compositum, porro Acta Mss. prout Trajecto, Tungris & ex Rubea valle accepta sunt, illo posteriora, circa idem tempus coaluisse, tum nempe, cum teste Henschenio, ut supra diximus, vitæ multorum Sanctorum Belgii inepte reformatæ & interpolatæ sunt. Legendam vero Domynsianam multo ampliorem, ab Anonymo Mechliniensi seculo XV concinnatam; quam sexto decimo proxime insequenti Domynsius, non satis integre, latinitate donavit.

[42] Hæc, uti pridem palpando quandoque & ex variis congruentiis res combinando determinaveram, [Vita Belgica 700 annis post Sancti martyrium scripta.] ita scripta relinquere volui, ut pateat, nihil me temere definiturum fuisse, tametsi vita Belgica tenebris suis sepulta mansisset. Ast ubi ipsum autographum palam est, non satis sincera Domynsii fides ultro revincitur, qui e versione sua expuncta voluit illa, unde Belgicæ scriptionis tempus aperte colligitur, admixtas in antepenultimo capite auctoris vindicias omittens, quibus S. Rumoldum vere Martyrem dici posse & esse demonstrat, adversus eos, opinor, qui, teste chronico Mechliniensi, Confessoris ritu colendum contendebant. Hoc inter alia argumento utitur, quod non sine evidenti miraculo & veri martyrii testimonio recens sanguis in sacro vertice, tum apparere potuerit, cum jam a septingentis annis, inquit, interemptus fuisset. Alludit procul dubio auctor ad causas, cur aperta fuerit lipsanotheca prior deaurata in Paschate anni 1480, quando nimirum incredulis nonnullis exhibenda fuere sacra B. Martyris ossa, ac præsertim calvaries, inflictum capiti vulnus referens. Ex ANNIS autem SEPTINGENTIS, qui tum a Sancti cæde effluxerant, invicte conficitur, scripsisse Anonymum Belgicum, quem præ oculis habuit Domynsius, sub finem seculi XV, postquam peracta fuerat prædicta visitatio, de qua in altera sui opusculi parte pag. 204 satis rotunde asserit nonnulla, quæ sola ejus auctoritate non admiserim, idque imprimis quod tum in ipsa theca reperta fuerint instrumenta, ex quibus constaret, sacrum corpus in scrinio ligneo jacuisse annis quatuor & septingentis, nimirum, quos ipse computavit; sed cujus rei nec verbum faciunt diplomata authentica paulo post proferenda: ex his aliud eruere non voluimus, præter Anonymi scriptoris ætatem.

§ V. De aliis S. Rumoldi
Legendarum Scriptoribus.

[Legendæ Mss. Ultrajectina & Rubeæ vallis,] Fontes præcipuos & capitales assignavimus Theodoricum, Acta Mss. & Anonymum Domynsianum Belgicum, ex quibus profluxere omnia, quæ alii de hoc sancto Martyre saltem cum aliquali verosimilitudine vel typis vel scripto mandarunt; celebriores autem duos, Theodoricum & Domynsium, ut primigenios scriptores, suis de S. Rumoldi patria dissertationibus, præmisit Vardæus. Jam vero in museo nostro exstant prædictæ Mss. Legendæ geminæ Rosweydi cura transcriptæ, altera ex codice Ultrajectino S. Salvatoris, cujus titulus est: Vita S. Rumoldi Archiepiscopi Duvelenfis; ubi neglecto, qui apud Domynsium legitur, aucto postea Theodorici prologo, a capite primo incipitur: Regnavit in regno Scotiæ Rex quidam nomine David, in civitate dicta Verwyck (alias Verwich.) Sequitur major pars vitæ Domynsianæ, uti verosimiliter primo composita est, nullis divisa capitibus, sed varie interpolata antiphonis rhythmicis ex vetusto officio Leodiensi, sic tamen, ut martyrium ex Theodorico desumptum sit, cujus rei causam jam dedimus, rejectis ad calcem miraculis, inter quorum narrationes plura rhythmorum fragmenta ex præfato officio desumpta interseruntur. Aliud manuscriptum, ex Rubea valle acceptum, alteri consimile est, sed priori magis variegatum, adscripto Theodorici exordio, & post Legendam, in capita 24 divisam, assuto per alium novo capite, subjuncta ex eodem Theodorico passione atque miraculis; de qua Legenda audiendus Vardæus, ipsam cum simili altera Tungrensi conferens: verum ex præjudicatis, perperam supponens, præfatam Legendam ex Domynsio acceptam esse; cum nihil certius sit, quam quod compilator Anonymus ex Legendis illis & Theodorico sua omnia corraserit.

[44] [uti & Tungrensis Vardæo visa] Sic loquitur Vardæus pag. 56: Existimare quis posset, codicem Tungrensem Ms. apud RR. DD. Canonicos regulares ibidem, Theodorico & Anonymo Belgico præcellere, nisi totam priorem partem sui ex hoc desumptam fuisse constaret, facta collatione; ex illo autem, & quidem verbatim, posteriorem. (nempe aliquis ita desipuerit, ut ex duobus integris operibus, duas lacinias male consutas collegerit.) Quare eam missam feci, quamquam ad manum sit inde transcripta, quod nihil vel antiquitatis, vel auctoritatis, nihil rei aut elegantiæ habeat (præter quod memoret Londinensem & Legionensem Episcopos interfuisse consecrationi S. Rumoldi) supra ipsa illorum verba, ibi minus concinne & nuperius coacervata, quamquam Mechliniensi Senatui dono oblata & gratanter accepta nuper fuerit, arbitrante exscriptore, illam offerente (quod & ego primo arbitrabar) ibi quid contineri monumenti singularis. Quare superfluam ejus editionem judicavi, ut & aliarum recentiorum, quas RR. PP. Lippelous & Grassius Cartusiani, Ribadineira, Haræus & alii neotherici ex Theodorico, Domynsio, aut ex his collecto Tungrensi Ms., aut alio vix ab hoc differenti codice Rubræ vallis compilarunt, nam nihil, demptis pauculis verbis, afferunt ulterius, quam illi antiquiores, quos, licet minus politi commatis aliquando sint, semper in re historica præferendos, ad lectorem sum præfatus, simul atque, quod ad pedem litteræ, ut ajunt, ipsa auctorum verba ponenda statuerim.

[45] Istud ad pedem litteræ, si recte observasset Vardæus, [vetustiores sunt Domynsiano Anonymo,] alia in Ms. Tungrensi notare potuisset, ex quibus Domynsii Anonymo antiquius esse omnino perspexisset, quæ cur intacta reliquerit, facile assequitur, quisquis doctissimi viri, pro S. Rumoldi patria decertantis, scopum semper habet præ oculis. Episcopos Londinensem & Linconiensem, seu fere Lincolniensem, exprimunt etiam Mss. nostra: verum de Duvelensi Archiepiscopatu altum siluit Vardæus, tametsi in eodem Tungrensi Ms. referri certo debeat, siquidem codex iste corruptorum manus effugit. Ego elegantias & magis concinne coacervata in antiquis Legendis quærere numquam didici, quo minus politi commatis sunt & breviores, eo majorem apud nos antiquitatem sapiunt, majoremque proinde auctoritatem merentur. De cetero monumenti singularis nihil continet Tungrensis iste codex, quod nostri ad verbum non exhibeant, quos eidem præferre audeo, certe Domynsiano longe vetustiores, prorsus non dubito. In reliquis bene opinatur Vardæus: nam in Theodorico & Domynsio reperiuntur omnia, quæ in Mss. illius sæpius legi non sine magna admiratione, quod cum post Theodoricum scripta sint, tam mira & prodigiosa referant, quæ ipsi ignota fuisse, ex ejus silentio abunde constat. Dubitavi aliquoties, num operæ pretium esset, alterum ex Mss. istis typis edere; verum, cum, ut jam diximus, in Theodorico & Domynsio contineantur, quid opus erat eadem rerum serie repetita lectorem fatigare? Ut tamen apud Mechlinienses fidem meam liberem, ipsis Legendam totam suo loco repræsentari curabo. Ad Vardæum regredimur.

[46] Pergit is pag. 57 in fine; Theodoricum vero, [qui ex ipsis & Theodorico] quod styli sit antiquioris, brevioris, nec non magis elegantis (addere poterat simplicioris & veracioris) præmisi Domynsianæ translationi, quamquam hæc fit rei & materiæ, qua copiosioris, qua dignioris ob antiquitatem (quam Vardæus se videre credidit) quamvis & illum tamquam probatissimum auctorem (imo unice probandum) vitæ S. Rumoldi atque aliorum etiam Sanctorum universi scriptores Catholici, de iis agentes, fuerint inoffenso pede secuti, Surius, Molanus, Baronius, Antonius Yepes Hispanus, perdoctus auctor Chronicorum generalium Ordinis S. Benedicti, & reliqui infra nominandi, ex quibus solus Molanus Mechliniensia Mss. volvisse videtur, reliqui solum Theodoricum, etiam ante Surium & centum jam amplius annos, Lovanii typis mandatum; cum aliis Sanctorum Vitis. Quam hic Legendam Lovaniensem indicet, non satis intelligo: antiquissima nostra editio Lovaniensis est anni 1485, ast in ea confuse digesta, nulla S. Rumoldi vita comparet. Interim vere hic asserit Vardæus, universos scriptores Catholicos, inoffenso pede Theodoricum secutos; verum & illud certum est, non omnes sincerum Theodorici opus vidisse, cui soli utinam semper adhæsissent Mechlinienses.

[47] Ad rem nostram etiam facit alia Vardæi observatio pag. 58. [(in quo & aliis multi hallucinati sunt)] Ceterum, inquit, crassus error nonneminis fuit (parcendum nomini) Vitam hujus Martyris exstare Ms. Walciodori a S. Forannano, primo ejus loci Abbate concinnatam, nulloque fundamento veritatis subnixus. Omnia enim hujus monasterii antiqua documenta cum perlustrassem jam ante sexennium, nihil ibi auctore Forannano scriptum reperi, præter vitam S. Eloquii, eo per S. Forannanum gentilem suum, atque Domnachmorensem in Hibernia pontificem, translati; & quoddam metrum pium de vanitate mundi: quæ quidem ipsa, sola vitorum eruditorum conjectura, non vetus scriptura asscribit Forannano, nisi aliquem fortassis viderit doctissimus Molanus, quid id asserit, & nihil absque magno judicio, eruditione & fide ….. Item & Wionis oscitantia est, vitam, Rumoldi editam a Theodorico, fuisse Bruxellis impressam anno MDLXIX, cum ea Domynsii sit, quæ tunc ibi primum prodiit, a Theodorici narratione toto cælo diversa, & nisi vehementer fallimur, tantumdem ab historica sinceritate remota.

[48] [Legendam suam composuit.] Ut hic demum simul & semel plane convellantur, tum Vardæana tum aliorum quorumcumque argumenta pro antiquitate Legendæ Domynsianæ, sufficiet, ex citato Rubeæ vallis Ms. ea discribere, quæ leguntur cap. 24, ubi perducta prius ad collationem sanctos Rumoldum inter & Gummarum historia, sic prosequitur: Interea vir beatissimus & vere Deo dignus sacerdos Rumoldus, pater patriæ & suis temporibus lucerna in tenebris lucens, peccatorum caliginem circumquaque fugabat, & ibat in bonis proficiens atque succrescens, donec cunctis virtutibus redimitus, occurreret in virum perfectum, & pertingeret ad bravium felicitatis æternæ, quam sibi Dominus per certamen acceleravit condonare. Ipsum vero passionis ejus ordinem, quoniam a venerabili quodam Abbate S. Trudonis in Hasbania nuper, quamvis breviter, luculenter tamen desertum [descriptum] novi, idcirco eum stylo meo non prosequor, sed lectoris studium ad illius scripta remitto. Sunt igitur Legenda ista, atque ei similes, Tungrensis & Ultrajectina Theodorico nostro posteriores: atqui ex illis & Theodorico sua omnia accepisse Domynsianum Anonymum, vel ex ipsa Domynsit confessione, qui Guervicanam urbem & Duvelensem archiepiscopatum ceteraque inde eruit, evidentissimum est: ergo inutilem operam sumunt, qui Domynsii Anonymum Theodorico & Legendis vetustiorem fingere meditantur; præterquam quod num. 42 verum ejus ætatem demonstraverimus.

[49] [Lectiones 24 fere Domynsianæ.] Possent & aliorum scriptorum hallucinationes referri, qui nonnulla hinc inde decerpentes, de suo addentes alia, posteris errandi occasionem præbuere. At enim scriptionibus illis examinandis operam abuti non vacat, cum ad assignatas supra scaturigines omnia plane revocanda sint, ex quibus ipsa officia ecclesiastica diœcesis Leodiensis mirabili mixtura contexta sunt, ut infra latius deducimus. Locum mererentur Lectiones quatuor & viginti Mss. de B. Rumoldo, ex officio particulari ecclesiæ Mechliniensis nondum approbato, de quibus paragrapho primo ex Martinii epistola locuti sumus, easque compositas diximus a R. D. Petro vande Wiele, in varios dies divisas ad celebrandam quodammodo S. Rumoldi octavam. Verum neque istas magni pendendas video, utpote merum Domynsii compendium, cum Molani elogio, in varias itidem lectiones distributo; quod postremum infra daturi sumus. Alios Legendarios seu patrios seu extraneos non enumero. De Surio jam supra memini. Dum Haræum appellari audis; puta tibi oggeri Legendæ Surianæ non satis bene contextum compendium. Cornelius Grasius in Zachariæ Lippeloi editione S. Rumoldo novum titulum tribuit, falso citans Theodoricum, cum vita ibi excusa ex solo Domynsio contracta sit. Frustra alios recitavero; vel si decem adduxeris, ex iisdemmet fontibus omnia accepisse demonstrabo. Nihil hic reliquum, nisi ut paucis vitam illam recenseamus, quæ sub nomine J. V. W. ecclesiæ Mechliniensis Decani, postremo vulgata est anno 1638.

[50] Legi ipsam atque pervolvi non semel attentissime, ad duo supra quinquaginta capita, [Legenda Wachtendonckii,] paginas 79, in paulo minori forma quam Domynsiana apud Vardæum, diffusam, eo ferme stylo, quem Domynsius in epilogo suo tantopere optaverat, dum viam præmonstravit, qua nimirum hæc rudi quidem minerva a se descripta, tersius tandem ac latinius atque pro rei magnificentia tractarentur; quod permagnifice præstitit, vir tunc Amplissimus; postea Illustriss. Ep. & Archiep. nam ibi Domynsius ex codice Rubeæ vallis Latinitati fluidiori & comptiori ita redditus est, ut nihil aliud totis viginti quatuor primis capitibus actum videatur, præter id unum, ut Domynsius magis terse & ornate loqueretur; quæque apud ipsum non satis chronologice & genealogice ordinata erant, signatis annis & Adonis propinquis, valde liberaliter determinarentur, aliaque admiscerentur non injucunda parerga, quibus singulatim excutiendis, cum plane obvia sint, non immorabor. Liceat verbo insinuare, non temere quemquam opinatum esse, forte a vicina S. Rumoldo palæstra oratorem, subsidiariam manum Wachtendonckio ministrasse, quamvis de cetero virum litteratum & Latine peritum non ignoremus.

[51] Brevior est & contractior in referendis miraculis capite 25, [ex vernaculis chronicis aucta,] 26, 27 & 28, sed omnibus audendi palmam præripit, dum cap. 29 ex nullius auctoritatis chronicis, forte a sesquisculo Belgice consarcinatis, totam Pontificiam Leonis III, & cæsaream Caroli Magni aulam sub annum 803 Mechliniam adducit, tamquam ad metropolim aliquam tam augustis majestatibus dignam, quæ per id tempus vix oppidi, dicam, an municipii nomen merebatur. Certe nullus S. Rumoldi, quantumvis eximius encomiastes, tam gloriosam Sancti apothoesim eatenus excogitare præsumpserat; puta dum prædictum caput sic concludit: Mechliniæ, in dicta Martyris (Rumoldi) æde, latina lingua concionem in laudem illius habuit, & aliquot ecclesiæ donaria contulit Leo Papa III. Si ipse Theodoricus, annis ferme 500 chronographos prægressus, talia tradidisset, apud historiæ Francicæ peritos nullam fidem inveniret: qualem, obsecro, merebitur, qui decimo prope post S. Rumoldi exitum seculo similia recenset? Necdum exortus est, qui nobis demonstret, S. Leonem III in Brabantiam pedem umquam intulisse, quidquid templa ab eo ibi consecrata nonnulli comminiscantur. Allegat Wachtendonckius diversos codices Mss., illos, opinor, quos mihi exhibuit adm. Reverendus & eruditissimus Sebastianus Crucius, ecclesiæ Metropolitanæ Canonicus Graduatus, eadem de ipsis mecum sentiens, eadem nimirum, quæ olim sensit Lipsius in Lovan. cap. 2: Qui annales? Illine plebei & triti, quos plerosque (& initia præsertim) somniculosa anus condidisse videatur: vel quæ sensit Molanus, dum historias nostras vulgares, mendaciis plenas esse, in commentariis Lovaniensibus ostendit. Citat item Wachtendonckius Vincentium de antiquitate. Testes alios & vades quærimus; saltem jure postulamus, hujusmodi codices, toties in eadem vitæ tacito nomine citatos, tali auctoritate dignos, ut in rebus per tot secula remotis historicam fidem mereantur, qualem apud nullos sapientes invenient. Quæ duobus capitibus proxime sequentibus dicuntur de Normannorum irruptionibus, facilius salvari possunt. Caput 32 pro majori parte omnino respuimus: 33, quantum ad miraculum attinet, ut Theodoricianum, rejici non debet, uti neque quatuor proxima, usque ad 37 inclusive.

[52] Paucula alia percurramus. Cap. 38 asseritur, Religiosas de Blyenberg, [magis miranda quam probanda congessit.] Cleri accrescentis causa transmigrasse anno DCCCC ad locum, ubi nunc degunt PP. S. Augustini in eremo. Apage palæophiliam, ex iisdem chronicis nimis avide arreptam: difficillimum erit, ante seculum XIII monasteria Mechliniæ reperire, præter solum S. Rumoldi Canonicorum monasterium, de quo circa annum 1050 meminit Baldericus. Neque ullam veri speciem habent, quæ sub finem capitis habentur: Clero apud S. Sedem instante, beatus Martyr Rumoldus anno DCCCCXXX, omnibus ex ordine discussis, in Sanctorum numerum adscribitur: Alexandro vero IV Pontifice, festus ille dies, ipsa Joannis Baptistæ octava indicitur. Hoc posterius ex Molano vel ex citato ab eo Martyrol. ad alios transiit sed frustra hactenus monumenta investigavi, ex quibus probari id possit, Theodorico apertissime reclamante, cujus expressa verba hæc sunt: Sed ne quid Baptistæ celebritati & officio detraheretur, octava ab hac die Martyris officium percolitur, ergo duobus ferme ante Alexandrum IV seculis (nam hic anno 1261 obiit) jam tum translata erat S. Rumoldi festivitas. Primum admitti nullo modo potest, neque enim antiquior solennis Pontificia canonizatio agnoscitur, quam sit Udalriciana per Joannem XV celebrata anno 993. Quam boni rerum mirabilium compilatores sunt indocti illi vernaculi chronographi; ex quibus sua sumpsit Wachtendonckius, tam sunt in rebus ordinandis combinandisque sui immemores. Sufficere profecto ipsis debuerat prior illa inaudita canonizatio, de qua numero superiori egimus, a Leone III in tam augusto consessu instituta, concione latina in laudem Sancti habita Miraculum capitis 39 etiam alibi legitur: Reliqua tredecim capita suo loco ad incudem revocabuntur.

[53] [Origo archiepisc. Dubliniensis.] Liceat hic cursim observare, totam illam & tam speciosam Archiepiscopatus Dubliniensis S. Rumoldi apud Mechlinienses inolitam traditionem, levissimo, imo nullo prorsus fundamento subniti, cum ea a solo Domynsio procusa fuerit, seculo primum XVI, octingentis ferme post Sancti martyrium annis, contra disertam formulam manuscriptorum omnium, tum Latinorum, tum vernaculorum. Et de his quidem reum corruptorem fatentem habemus Domynsium ipsum supra num. 30. Haud miraberis, candide lector, locum, quo episcopale munus exercuit Divus hic Rumoldus, appellatum a me Dublinensem &c. De Latinis evidentius esse non potest, ex paulo superius relatis, quandoquidem Mss. nostra bina Ultrajectinum S. Salvatoris & cœnobii Rubeæ vallis, non aliam exprimant Wallaferi & Rumoldi sedem archiepiscopalem, præter Duvelensem. Et hanc ita efformaverat Anonymus Belga, per Duvelen, tametsi pag. 34 asserat, in autographo suo Latino se legisse Dubbelensis, per geminum bb. At nullam, inquis, istius nominis metropolitan tota veteri aut nova Scotia reperire est. Non inficior; idque ipsum majori adeo me stupore afficit, quod tam debili argumento pro archiepiscopatu Dubliniensi pugnent patriarum traditionum vindices. Magis id etiam miror in scriptore vitæ Wachtendonckianæ, qui citato passim Rubeæ valles Hagiologio, suppresso vero episcopatus nomine, pro Duvelensi, substituit & ipse Dublinensem sedem, nulla mutationis data ratione, quam Domynsius, in ea parte sincerior, indicare non prætermisit. Sed de his disserendum erit § 7.

[54] Ibi de Sancti dignitate episcopali agetur, proxime sequenti de ipsius patria & parentibus, [Circa SS. Hibernos plurimæ difficultates.] quæ capita sunt in Sanctis Scotis præsertim & Hibernis supra modum obscura & intricata, ut pridem in Actis loco non uno observatum est, cum sæpe figmentis scateant genealogiæ Sanctorum Britannorum, qui in has partes transmigrarunt, ut habes in Actis XXV Junii pag. 95 de S. Adalberto Egmundano, prætenso filio Edilbaldi Regis Deirorum, & locis aliis, quæ modo assignare promptum non est. Exemplum aliud, hisce dessertationibus non minus affine exhibet Bollandus tomo 2 Maii pag. 311, dum in assignanda S. Wironis patria & episcopatu multum desudat, non majori quam nos hic facturi simus, operæ pretio. Videatur ibi § 2, a num. 11, unde paucula hæc sequentibus disquisitionibus præmitto. S. Wiro patria Scotus dicitur: quærit Bollandus, an quoties Scotia appellatur, de veteri seu Hibernia intelligendus sit scriptor? Id enimvero consectarium negat, ut quoties Sanctus aliquis Scotus appellatur, aut e Scotia oriundus, continuo Hibernus habeatur: neque e diverso, ut in ea regione, quæ sola ad hoc tempus Scotiæ nomen retinet, natus censeatur, quia Scotus vocetur, si aliunde evidens fiat, prognatum alitumque in Hibernia. Notanda ibidem, quæ de sede episcopali Dumblanensi disserit, quo forte reducenda erit Duvelensis S. Rumoldi: propius etiam accedente orthographia superiori Dubbelensis, quæ cum Dumblanensis paulo majorem affinitatem habere videtur. Cetera per te confer cum iis, quæ de Sancti nostri, Scoti an Hiberni, patria & episcopatu jam disceptare aggredimur.

§ VI. De S. Rumoldi patria,
ætate & parentibus.

Ad particularia sensim descendimus, quibus paulo accuratius enodandis ea præmittenda fuerunt, [Quam hæc dubia sint,] quæ documentorum & scriptorum fidem auctoritatemque in vero suo gradu collocarent. His itaque expeditis, primum indagamus, cujas fuerit S. Rumoldus, quo tempore vixerit, quos parentes sortitus sit. In quibus decidendis me multum titubare, ii soli mirabuntur, qui recentioribus Legendis istis suis assueti, quæ in iis reperiunt, tam indubitata exstimant, ut crimini sibi ducerent, ea vel a longe in dubium revocare. Sic hodie apud multos S. Rumoldus sine controversia Regum Scotiæ Davidis & Ceciliæ filius, Wallaferi Archiepiscopi Dubliniensis discipulus, ejusdem postea in eadem metropoli successor habetur, cum tamen ea omnia ad rectam critices normam examinata, nihil minus sint quam verosimilia, nedum ea veritate prædita, quam rerum patriarum amantes sibi tam facile imaginantur. Vetustissima, quæ usquam in Martyrologiis exstet, S. Rumoldi memoria, ea reperitur in Usuardo Ultrajectino, quem in nostra editione Rosweydinum diximus, & ad seculum XII pertinere. Ibi autem ad XXVII Octobris simplicissime legitur: Rumoldi Martyris; sicque in Adone S. Laurentii Leodii etiam signatur: Eodem die apud Maslinas, S. Rumoldi Martyris. Sed proposita excutienda sunt. Incipio ab iis quæ circa S. Rumoldi patriam censuit Baertius.

[56] [ostendit ingens Vardæi opus;] R. P. Hugo Vardæus supra laudatus, inquit, multis studiose & erudite persuadere conatus est, S. Rumoldum fuisse natione Hibernum, contra hagiocleptas quosdam Scoto-Albienses, qui suæ patriæ ipsum vendicare volunt; quorum argumenta omnino enervat Vardæus, solide ostendens, nullam antiquis historicis cognitam fuisse Scotiam, præter eam, quam nunc Hiberniam dicimus insulam; adeoque in hypothesi recte concludit, quod S. Rumoldus, si Scotus fuerit, Hibernus fuit. Verum utinam æque dilucide ostendisset, aut ostendi posset, ex Scotia fuisse oriundum: in quo versatur cardo quæstionis. Sane quotquot afferuntur a Vardæo, pro patria S. Rumoldi Hiberniæ asserenda, Martyrologiorum & sacrorum historicorum testimonia, cum nulla antiquiora sint Theodorico & Anonymo Domynsiano, patet ex iis nihil amplius quam ex illis concludi posse. Et cum omnia ex his fontibus profluant, nihil conferre potest ad rei controversæ decisionem, sive pauci, sive plures, sive sacri, sive profani historici, eosdem secuti, idem scribendo narrent: hi enim ducuntur, non ducunt; & lumen quidem ostendunt, sed non illuminant.

[57] [in quo lices Scotos refellat,] At neque Theodoricus neque Domynsius tantæ sunt auctoritatis, ut quæstionem dirimere possint: nam, ut supra diximus, non scripserunt ea, quæ viderant ipsi, vel ab iis, qui vidisse se testarentur, acceperant: sed quæ obscura fama & longa traditione ad suas aures pervenerant. Atqui eo quo ipsi scribebant tempore, uti & nunc, quidquid peregrinum in Belgio erat, Scoticum dicebatur, vulgari proverbio, inde orto, ut reor, quod Belgium multos ex primis suis doctoribus, e Scotia, quæ Hibernia est, accepisset. Illi autem, relicta patria, ex pietate Romam peregrinabundi petebant, aut alia loca, Sanctorum reliquiis & monumentis celebriora, iidemque, si ita disponente Deo, locum alicubi aptum invenissent, monasterium exstruebant, & ex indigenis adoptantes socios, regiones circumcirca perlustrantes, quos illic inveniebant diabolicis superstitionibus adhuc obcæcatos, prædicatione & miraculis convertebant, mysteriis fidei erudiebant, illuminabant sacro baptismate, verique Dei cultui consecrabant.

[58] [non evincit, S. Rumoldum non fuisse Anglum,] Istos inter S. Rumoldum numerandum non dubito; attamen inde non omnino liquet, Hibernum fuisse. Potuit quippe apud Anglo-Saxones natus, in Hibernico aliquo Scotorum monasterio religiosæ vitæ præceptis eruditus, imo monasticam vitam professus, sacrisque ordinibus inititatus, cum aliis viris apostolicis in Galliam & Belgium, aut etiam Romam pietatis causa profectus, tandem Mechliniæ sedem fixisse, condito ibidem monasterio. Nihil hic a me peregrinum dici fatebitur, credo, quisquis historiam Bedæ perpenderit, præsertim quæ habet lib. 3, cap. 27; ubi cum narrasset, anno Dominicæ Incarnationis sexcentesimo sexagesimo quarto pestilentiam sæviisse per Britanniam & Hiberniam, sic prosequitur: Erant ibidem (in Hibernia) eo tempore multi nobilium simul & mediocrium de gente Anglorum, qui tempore Finani & Colmani Episcoporum, relicta insula patria, vel divinæ lectionis, vel continentioris vitæ gratia illo secesserant. Et quidam quidem mox se monasticæ conversationi fideliter mancipaverunt, alii magis circumeundo per cellas magistrorum, lectioni operam dare gaudebant. Quos omnes Scoti libentissime suscipientes, victum eis quotidianum sine pretio, libros quoque ad legendum, & magisterium gratuitum præbere curabant.

[59] Idem Beda lib. 4, cap. 4 de sancto Colmano, & constructo, inquit, statim monasterio…. Anglos ibidem locavit relictis in præfata insula (In his bouinde) Scotis. [cum maltis aliis SS. in Hibernia institutum.] Quod videlicet monasterium usque hodie ab Angliæ tenetur incolis: ipsum namque, quod nunc magnum de modico effectum, Margeo consuete vocatur, & conversis jam dudum ad meliora instituta omnibus, egregium examen continet monachorum, qui de provincia Anglorum ibidem collecti, ad exemplum venerabilium Patrum, sub regula & Abbate canonico, in magna continentia & sinceritate proprio labore manuum vivunt. Hinc, & ex iis, quæ laudatus Beda narrat lib. 5. cap. 10, 11 & 12 de Belgii & Germaniæ Apostolis, patet, multos nobiliter apud Anglo-Saxones natos, in Hibernia vitam monasticam amplexos, inde ad predicandam fidem in Germaniam & Belgium esse profectos. Tales fuerunt Wichbertus, Swibertus, Willibrordus & socii, Ewaldus uterque &c. qui ab omnibus Scoti & Hiberni habebantur: quid ni & talis fuerit sanctus Rumoldus? Certe nomen Saxonicum Rombaut, cum vulgari fama, qua Hibernus creditur, videtur id suadere. Atque hæc justissima verissimaque nationis Hibernicæ gloria, quod ipsi Germaniæ & Belgio fidem non tantum annuntiaverint, sed magistri etiam fuerint eorum, qui nobis locuti sunt verbum Dei.

[60] Hactenus Baertius, pro sua in versandis rebus Hibernicis solertia, [In re tam dubia,] prudentissime & verosimillime. Nec mihi cum Vardæo & Sirino de S. Rumoldi patria lubet contendere. Evicerint ipsi nec ne, Hibernum fuisse, parum ad me attinet; quamvis ex Bosschartio de primis Frisiæ Apostolis, facillime ostendi possit, Rumoldum æque ac Willibrordum vere Anglo-Saxonem fuisse. Jam dixi mihi fixum esse, a Theodorico non recedere, tum in iis quæ ad patriam, tum quæ ad ætatem & parentes spectant. Cum vero de gente jam satis egerit laudatus collega Baertius, pauca adjiciam, hæsurus in definienda ætate, inquirendoque, unde tam illustres natales S. Rumoldo paulatim accesserint. Monitos dumtaxat velim eruditos lectores, habendum semper præ oculis commentarii hujus nostri paragraphum primum, quo ex communi Belgarum querela ostendimus, ita intercidisse veras & genuinas historias, sed præsertim sincera & integra Sanctorum Acta, ut minime mirum sit, si sæpius palpando, imo quodammodo divinando, e tenebris, si non omnino vera, saltem verosimilia eruamus.

[61] Primus & vetustissimus rerum Belgicarum scriptor, eruditorum æstimatione dignus, is est, quem supra laudavi, [quidquid a Balderico Scotus appelletur,] Baldericus Noviomensis, & Tornacensis Episcopus, qui circa annum 1050 chronicon suum scripsisse censetur, ex cujus verbis id unum certo educitur, S. Rumoldum fuisse pretiosum Dei Martyrem, genere Scotum, apud Maslinas (hoc est eo ipso loco, ubi nobilior Mechliniæ pars modo conspicitur) eremiticam vitam duxisse & inibi martyrizatum esse. Non pigebit hic verbo notare, quosdam, qui de Sancto scripsere, pueriliter ludere in ista voce apud, quasi ea sic accipi debeat, ut S. Rumoldus non Mechliniæ, sed in loco Mechliniæ vicino solitariam aut monasticam vitam egerit; qui locus Mechliniensi urbi subinde accesserit. Hos ego discere velim, particulam illam a sacris scriptoribus, præsertim Martyrologis, passim sumi pro ipsa urbe in qua Sanctus colitur; unde apud Cæsaream, apud Tarsum, apud Nicomediam, &c. idem prorsus sonat, quod Cæsareæ, Tarsi, &c. ut innumeris aliis exemplis demonstrari potest. Adde quod tempore S. Rumoldi vix vestigia exstiterint illius civitatis, quæ modo Mechlinia appellatur, eam enim post Normannorum deprædationes, in aliquam oppidi formam primum exstrui cœpisse, in confesso est: atque hæ sunt Maslinæ, seculo XI existentes, &, ut alibi dicemus, crescentes, de quibus loquitur Baldericus. Ad argumentum regredior.

[62] [Theodorico Scotia certe Hibernia est.] Proximus Balderico scriptor, qui de S. Rumoldo meminit, ipsus est Abbas Theodoricus quem paragrapho secundo genuinis suis coloribus depinximus. Is paulo distinctius, secundum Mechliniensium traditiones, rem explicans, ex Scotia etiam oriundum dixit S. Rumoldum; ex illa nimirum Scotia, unde hos alios quatuor Kilianum, Fursæum, Columbanum & Bertuinum prodiisse designat: Ex horum numero, ex hoc orbis terræ remotissimo angulo beatus Rumoldus emicuit. En pomum discordiæ & tantarum conflictationum materies, ex eo nempe quod a Theodorico Scotis illis adscriptus sit sanctus noster Rumoldus, de quo pluribus disputare supersedeo: at inde nondum eruitur figenda ætatis ejus epocha, pro qua secure determinanda vix quidquam suggerit Theodoricus, nisi quis ex dictis colligi posse censeat, eodem tempore e Scotia egressum S. Rumoldum, quo alii isti quatuor ad missiones suas perrexerunt. Cum autem constet, Columbanum, Fursæum & Kilianum, forte etiam Bertuinum ante finem seculi VII laborum metam attigisse, consequens esset, eodem illo seculo floruisse S. Rumoldum, quo tota Mechliniensium traditio everteretur, apud quos constans sententia est, Sanctum martyrio coronatum anno 775, quamvis calculus ille satis arbitrarius sit.

[63] [Nec ex Theodorico nec ex Gramayo,] Neque dicas, Theodorici encomium, S. Rumoldi ætatem non obscure prodere, ex ejus familiaritate & conjunctione enim Adono Comite, cujus tempora ex diplomatum fide exploravit Gramayus in historia Mechliniensi lib. 1, § 3, dum nobis protulit vetus Pipini instrumentum Parisiis datum anno 753, Augusti die XXII, regni anno tertio, quo tradit Adoni, affini suo terram in Bratuspantii medio, ubi Scalda Tylam excipit, dictam Francis Maslinas, quod nobis sonat maris lineam. Si tum facta donatio, & Rumoldus ab Adone exceptus est, posteaquam diu cum sterili conjuge vixisset, quid dubii superesse potest, quin Sancti ætas recte & chronologice stabilita sit. Gramayo, multa libere asserenti, non credo; qui autem ejus diploma aut saltem authenticum diplomatis fragmentum proferat, hactenus inventus est nemo. In brevi periodo titubant omnia. Non solet apponi in diplomatibus Pipini annus Christi aut Incarnationis: dies numerantur more Romano per Kalendas, Nonas &c. Annus 753, debuit esse, ut minimum, Pipini quartus: Bratuspantium pro Bracbantia supponi non debet, ut fusius alibi ostendo, licet apud Sigebertum legatur & pro eo multi certent: situs Mecbliniensis, ubi Scalda Tylam excipit, omnino fallit, nec pluris facienda est maris linea. Igitur sive ex hoc prætenso diplomate, sive ex Theodorico, justam S. Rumoldi ætatem demonstrare, multo difficilius est, quam creduli homines existiment. Quod ex Theodorico elici potest, & calculo nostro apprime convenit, venit, illud est, S. Rumoldum peremptum esse antequam de Normannorum in Belgio grassationibus cogitaretur.

[64] Quam bene consistat Domynsii ejusque sequacium determinatior temporum ratio, [neque ex Domynsio aut aliis] scrupulosius examinare non lubet. Ætatem auctoris Anonymi Latini omnium præcursoris, revocandam putavimus ad finem circiter seculi XIII, quo tempore vitæ S. Rumoldi & rerum ab eo gestarum distincta series haberi haudquaquam potuit, testante chronico Mechliniensi, aliquot post ejus obitum seculis Sancti memoriam obscuratam fuisse. Ceterum a prædicta epocha recedendum non videtur, nisi nos cogat martyrium S. Liberti a Theodorico irruptioni Normannorum ita involutum, ut Molanus aliique passim illud differant ultra annum 880, quo pacto necesse esset admittere, sanctum illum Rumoldi discipulum ad annos fere triginta supra centum vitam produxisse, quod vix credibile esse, mihi ultro fassi sunt eruditissimi viri amici Mechlinienses, haud invite passuri, si S. Rumoldi martyrium ad principium seculi IX retraheretur. At mihi quidem certum est, a statuto calculo non deflectere, tametsi indubitato fundamento non nitatur. Accedit nonnullum auctoritatis pondus a vetusto codice Lipsiano Sigebertini chronici, cui in editione Miræi ad præfatum annum 775 adscriptum legitur: S. Rumoldus Episcopus ab impiis occiditur. Notabis, Sigebertum obiisse 1113.

[65] Confirmat receptam Mechliniensium opinionem antiquum nostrum chronicon Ms. Ducum Brabantiæ, [indubitata redditur S. Rumoldi ætas:] a variis, ni fallor, Affligemiensibus monachis ad annum 1470 perductum, in quo sic habetur: Hujus Carolomanni (fratris Caroli magni) tempore floruerunt sancti Rumoldus Mechliniensis & Gummarus Lierensis, pluresque alii magnæ sanctitatis viri & mulieres. Hic tandem Carolomanus anno Domini DCCLXXI, regni sui anno tertio migravit ex hoc mundo. Hæc nota chronologica obitus Carolomanni verissima est, additque proinde chronico illi tantam fidem, ut facile credam, priorem illius partem ab illo compositam esse, qui in alio Ms. Chronico Ninoviensi mire laudatur, diciturque chronicam suam produxisse usque ad annum Domini 1143, quod ex nonnullis indiciis collegisse videor. Idque adeo fit verosimilius, ex eo, quod ibi S. Rumoldus seu Rumboldus necdum appelletur Episcopus, quem titulum, omnibus rite perpensis, ipsi tribui cœpisse non puto, ante finem seculi XII: sane scriptor nullus alicujus momenti, ante ea tempora, quod saltem sciam, tali dignitate S. Rumoldum donavit; unde auctarium Sigeberti supra relatum, ad seculum XIII vel forte posterius pertinere plane mihi persuadeo. Verum de ea dignitate proprius sequitur dicendi locus; superest indaganda S. Rumoldi nobilitas.

[66] Theodoricum anno 1107 obiisse extra controversiam est, [regium autem a Davide genus] neque dubium, quin Rumoldiana ejus panegyris spectet ad finem seculi XI: in ea autem de illustri S. Rumoldi stemmate nec verbum reperias, multo minus, unde regios natales Sancto possis asserere. En Theodorici verba: Ut in virum profecit, ad quid in terra sua adspiraret non inveniens, de peregre cogitat, in id se totum expedit & præparat; nullo utique impediente, nulla repugnante dignitate, nullis ad regium fastigium eum evehere volentibus. Plana sunt omnia: Ad quid in terra sua adspiraret non inveniens. Hæcne, obsecro, in Regis filium, jam tum Archiepiscopum quadrare possunt? Quis vero credat verosimile, Theodoricum, qui tam solicite omnia a Mechliniensibus exquisierat, quæ ad sancti eorum Apostoli gloriam spectare poterant, tam notabilem circumstantiam prætermissurum fuisse, si tum apud Mechlinienses ea regiæ prosapiæ invaluisset traditio. Quis credat, inquam, tam disertis verbis ausurum exprimere: Ad quid in terra sua adspiraret non inveniens, de peregre cogitat? At, inquies, ea subinde innotescere potuere, & ex aliis documentis probari. Scilicet, dum S. Rumoldi memoria ita erat obscurata, loquor ex Chronico Mechliniensi, ut vel de ejus martyrio dubitaretur. Hoc aliis suaderi facile concedimus, nobis, qui argumentorum historicorum momenta libramus, absque certiori auctoritate numquam ita videbitur.

[67] [Theodorico plane ignotum fuit;] Id quærimus, quæ monumenta exstent fide digna, ex quibus Sancti patriam, ætatem & stemma liceat tuto, saltem verosimiliter circumscribere; & unde paulatim patescat, traditionis istius immensa prope superjectio, ut prima simpliciter, ex ore vulgi, Scotus, subinde Regis, tum Davidis & Ceciliæ filius, denique ad thronum quæsitus, tametsi jam Archiepiscopus, fugere compulsus sit. Hactenus enim ex monumentis, quatuor post Sancti obitum seculorum, id unum probabiliter evicimus, fuisse ex Scotia saltem ex aliqua Britanniæ insula oriundum, at non magis regio sanguine progenitum, quam Sancti illi quatuor Kilianus, Fursæus, Columbanus & Bertuinus, quos S. Rumoldo zelo Apostolico pares constituit Theodoricus. Cetera omnia, quæ ad tam illustrem originem conferre quidquam poterant, tam erant per id tempus Mechliniæ ignota, saltem obscura & dubia, ut laudatus scriptor testari non dubitet; parentes ejus & proavos se tacuisse, aut quia nihil certum ex eis (Mechliniensibus) comperisset, aut quia supervacaneum existimavit, in trunco fructus saporem requirere, quem in ramo constat satis superque pullulare. Præclare dictum, prudenter & sapienter; neque Sanctis ullis, aut huic Rumoldo alia accersenda est gloria, quam quæ ex propria virtute & sanctitate proficiscitur.

[68] [imperite ejus textui insertum,] Huic disquisitioni coronidem imponam, conjectura, in tam densis tenebris non inverosimili, nobilitatis S. Rumoldi genesim aliquam breviter proponendo. Ex Theodorico jam liquet, profundam Mechliniæ fuisse sub finem seculi XI de S. Rumoldi parentibus ignorantiam. Primum illustris sanguinis gradum ei addidit is, qui Theodorici encomium depravavit, eo modo, quo apud nos Ms. exstare jam diximus, a Surio aliisque editum, ibi pro his Theodorici ipsius verbis: Parentes autem ejus & proavos tacuimus &c. hæc perperam supposita sunt: Ne autem parentes ejus aut proavos omnino taceamus, ex regali quippe prosapia exstitit oriundus; illustris Regis Scotiæ satus, exstiturus heres ejusdem ….. Hic denique sceptro regni potiturus erat; generis insignia, deliciarum commoda, præsulatus culmina, lubrica existimavit &c. Ut autem falsarii imperitiam manifeste advertas, post tam illustres titulos S. Rumoldo affictos, satis cerebri non habuit, ut sequentia Theodorici verba expungeret: Ut in virum profecit, ad quid in terra sua adspiraret non inveniens, de peregre cogitat, quæ cum superioribus collata, non obscuram contradictionem involvunt. Nihilominus ex tali corruptore promanant regii sanguinis & episcopatus prima lineamenta, quæ postmodum scriptori Anonymo campum aperuere, in quo eloquentiæ suæ vela expanderet, Regem in Scotia quærens, regni metropolim, matrem ex Sicilia, & hujusmodi alia tam non perite coagmentata, ut scriptor aliquis apud nos Ms. ita Domynsii principium merito sugillet.

[69] Domynsii prima verba sunt: Regni gubernacula quondam apud Scotos urbe metropoli Guervicana tenebat David Rex &c. [unde a Scotis vapulat Domynsius.] Ad hæc observator: Percurrenti mihi Scotiæ Regum catalogum in historia Scotorum Hectoris Boëthii Scoti, viri longe doctissimi, ad Jacobum V Scotiæ Regem scripta, duo in universum Davides Scotorum Reges sese offerunt, quorum prior fuit ordine XCI Scotorum Rex, qui per novem supra viginti annos rebus rite administratis, anno a Christianæ religionis ortu MCIII vitæ suæ finem imposuit. Posterior David ordine fuit XCVIII: hic anno regni sui XXXIX, Christi vero MCCCLXX defunctus est. Jam vero quandoquidem vixerit Rumoldus sub annum Domini DCC, cum beato Scilicet Gomaro, imprimis illud perspicuum est, neutrum e Davidibus Rumoldi patrem fuisse. Et cum plures in Scotiæ Regum catalogo Davides non inveniantur, nullus fuit David Scotorum Rex Rumoldi pater. Atque hoc collabente fundamento de genitore Rumoldi, quis non reliquam omnem vitæ ejus historiam gerris Siculis vaniorem autumet, quæ in ipso statim limine cespitet, imo verius, tam procul aberret a janua? Sic ille pro Scotia S. Rumoldi patria decertans. Sed quid miri, a janua tam procul aberrare eum, qui plura confundit; id solum indicans, se Davidem aliquem in Scotia Regem quæsivisse, qui ei aptus visus sit, ut S. Rumoldi pater appellaretur. Atque hæc tota est nobilitatis Rumoldianæ a Scotis æque ac Hibernis inextricabilis genealogia, quam innumeris aliis tricis involvunt, qui ipsam cum Vardæo explicare conantur, aut cum Domynsiana Legenda conciliare; quod passim usuvenire ex Majoram nostrorum sententia superius abunde indicatum est.

§ VII. De S. Rumoldi dignitate Pontificia.

Ex eodem fonte processit S. Rumoldi præsulatus, de quo nihil apud antiquiores Baldericum, Theodoricum, [S. Rumoldi episcopalis dignitas,] Usuardum Ultrajectinum seculi XII, Adonem S. Laurentii Leodii, codicem antiquum aut Affligemiense Ducum Brabantiæ chronicon reperire est, ut facile dictam supra conjecturam nostram admittas, seculo primum XIII Episcopi titulum S. Rumoldo fuisse adscriptum, ut habet Sigeberti additamentum: S. Rumoldus Episcopus ab impiis occiditur. Non placuit scriptori Anonymo vagus ille & indeterminatus præsulatus, verum quemadmodum S. Rumoldi parentes ex nescio quibus traditionibus adinvenit, sic & episcopalem, imo archiepiscopalem sedem eidem se aptare posse existimavit, quam tamen adeo barbare expressit, ut ubi terrarum quæri debeat, nec Hiberni, nec Scoti satis hactenus deprehenderint; neque deprehendisset Vardæus, nisi Domynsii arguta metamorphosis opportune succurrisset. Non eo hæc dicta sunt, ut beatissimo Martyri dignitatem episcopalem immerito adscriptam censeam: absit. Nam Episcopum fuisse, jam in ipso titulo declaravi, non quidem Dubliniensem, ut supra monui, & hic ex professo ostendam, verum ex eorum numero, quos frequentissimos ex insulis Britannicis in Belgium, Galliam & Germaniam trajecisse compertissimum est. Hæc paulo altius repetenda erunt, iis denuo præmissis, quæ de eodem argumento disputavit Baertius: quibus nostra subjiciemus.

[71] [quamquam ab antiquis non memoretur,] Initium sumit ab argumento negativo ex laudato sæpius Balderici chronico, in quo dum S. Rumoldus pretiosus Dei Martyr, genere Scotus, & vitam eremiticam duxisse dicitur, nulla episcopatus fit mentio. At quid vetat, inquit, Episcopum vitam eremiticam ducere, subinde verbi Dei prædicatione interruptam? Recte omnino; nam & plures alii e Scotia & aliis partibus in Belgio Episcopi, idem vitæ genus amplexi videntur. Quidquid tamen de eo sit, iterum Baertii verbis utor, Archiepiscopum Dubliniensem fuisse, nulla ratione credi potest. Dublinium enim in metropolim & archiepiscopatum erectum est, annis circiter quadringentis post S. Rumoldi martyrium. Hujus rei testem audiamus Jacobum Waræum, qui licet acatholicus, diligenter tamen Hibernicarum ecclesiarum monumenta scrutatus est, in suo de Præsulibus Hiberniæ commentario, edito anno 1665, in quo de Gregorio, primo Dubliniensium Archiepiscopi sic habet: Gregorius hic, illico ut electus est, in Angliam trajecit, ut ibi pro more, consecrationem a Cantuariensi Archiepiscopo acciperet, ac præter litteras a Rege, in ejus gratiam conscriptas a Clero civibusque Dubliniensibus litteras commendatitias secum detulit. Ordines primos accepit a Rogero Sarisburiensi Episcopo XXIV Septembris MCXXI, & II insequentis Octobris (professione consueta præstita) Lamethæ a Rodulpho Cantuariensi Archiepiscopo, in Episcopum hujus ecclesiæ consecratus est.

[72] [nec dici possit archiepiscopus,] Hæc omnia tam clæra & perspicua sunt, ut veritatem spirent. Sic pergit: Post reditum, cum annos circiter XXXI sedisset (anno scilicet Domini MCLII) Joannes Paparo Cardinalis, & Christianus O-Conarchy Episcopus Lismorensis, uterque Legatus Pontificius, Kenanusæ synodum coëgerunt, ubi pallium ei traditum est, & archiepiscopalis dignitas tunc primum huic cathedræ concessa. Sic a plerisque traditur. Si vero ecclesiæ hujus archivis credamus; pallium accepit in ecclesia sua cathedrali, in Dominica qua cantatur, Lætare Jerusalem. Nota est hæc Dominica, Quadragesimæ quartæ, quæ eo anno bissextili, currente secunda littera Dominicali E, Pascha cadente in XXX Martii, fuit ejusdem mensis IX, nitido & rotundo calculo. Quæ ne quis credat fidei quidquam amittere, ex eo quod ab acatholico narrentur, consulat fontes ipsos, quos adducit Labbeus Chronologiæ historicæ parte 2 pag. 498 sub canone anni Christi 1151; ubi sic leget: Joannes Paparo, Legatus ab Eugenio Papa in Hiberniam missus est, ut deferret pallia quatuor Archiepiscopis, quos in ea instituerat insula, de quibus Henricus, Rogerius, Robertus &c. Hæc si non sufficiant, adi Baronium ad annum eumdem 1151 num. 4, ipsissima omnia fusius referentem, quæ cum Waræi dictis ita concordant, ut ovum non possit esse ovo similius. Jam Baertii textum resumo.

[73] [aut aut Episcopus Dubliniensis,] Non existimo, inquit, inveniri posse desiderari firmius argumentum, quo ostendatur S. Rumoldus numquam Archiepiscopus Dubliniensis fuisse. Sed forsan ibidem fuerit Episcopus, antequam archiepiscopali dignitate ecclesia ista ornaretur; ideoque nominatus & creditus fuerit Archiepiscopus, quod ejus in episcopatu sucessores, tales fuerint. Id quoque assertu difficile: sane Waræus nihil definire voluit. Hoc est commentarii ejus de Episcopis Dubliniensibus principium: De Sanctis Warone, Rumoldo & Sedulio, deque Cormaco quodam, qui sedem Dublinensem ante Donatum administrasse dicuntur, apud Historicos fit mentio. E contra autem in vetustis hujus ecclesiæ monumentis, a quibus ægre dissentiam, Donatus hic, alias Dunanus, primus ejusdem sedis Episcopus exstitisse traditur. An primus fuerit nec ne, non definiam. Sed certo constat, Ostmannorum Dublinensium eum primum fuisse Episcopum. Non omittam hic notare, quod primæ De Præsulibus Lageniæ editioni anni 1628 Waræus ipse propria manu adscripsit: Placeat videre, Card. Baronium in notis ad Martyrol. Romanum, & Joannem Molanum in Indiculo SS. Belgii I Julii, & F. Zachariam Lipeloo in Vitis SS, eodem die & mense. Dicti, ibidem in Vita & martyrio S. Rumoldi, agunt de quodam Guallafero Archiepiscopo Dublinensi; cujus nulla inter sequentes Dublinenses mentio fit. Reliqua ejus verba ex majori editione referamus.

[74] Ad ecclesiam cathedralem S. Trinitatis quod attinet, [cum ea sedes seculo XI primum erecta] eam in civitatis meditullio, Sitricus, filius Amlavi, Rex Ostmannorum Dublinii & Donatus hic Canonicis secularibus construxerunt, circa annum salutis MXXXVIII. Canonicos autem seculares Laurentius Archiepiscopus Dublinensis in Canonicos mutavit regulares Ordinis Aroacensis circa annum Domini MCLXIII. De ecclesiæ fundatione ita liber niger ejusdem ecclesiæ. “Sitricus Rex Dublin. filius Ableb comitis Dublin. dedit S. Trinitati & Donato primo episcopo Dublin. locum ad ædificandam ecclesiam S. Trinitatis, ubi fornices sive voltæ sunt fundatæ, cum terris subsequentibus, viz. Beal-dulek, Rechen, Portrahers, cum villanis & vaccis, & bladin; nec non aurum & argentum sufficienter ad ædificandam ecclesiam, cum tota curia contulit.” Extructa ecclesia: Donatus hic, prope eam palatium episcopale excitavit, in loco, ubi nunc sunt ædes Decani. Construxit porro capellam S. Michaëlis, quam, qui illi post aliquot secula successit, Richardus Talbotus, in ecclesiam erexit parochialem. Obiit tandem Donatus VI Maii MLXXIV, & in ecclesia sua Cathedrali prope summum altare sepultus est.

[75] Hujusmodi instrumenta consulere debuit Vardæus, [ex certis monumentis ostendatur;] dum per totas 36 paginas a 138 pro antiquioribus Archiepiscopis & Episcopis Dubliniensibus tam operose desudavit, omnia tandem reducendo ad Legendam Domynsianam, cui nomen Dublinii perperam insertum, tam facile observare potuit. Verum ne a Baertii argumento deflectamus, ipsum concludit in hunc modum: Itaque in monumentis ecclesiæ Dubliniensis Donatus nominatur primus Episcopus ecclesiæ Cathedralis, erectæ circa annum millesimum trigesimum octavum, annis fere trecentis post S. Rumoldi martyrium; eodemque tempore fundatum est capitulum Cathedrale: adeoque si S. Rumoldus fuerit Dubliniensis Episcopus, fuerit ante ecclesiam Cathedralem trecentis annis, & ante fundatum inibi Capitulum, atque tam brevi tempore sederit, ut nulla ejus superfuerit apud Dublinienses memoria, nullus per annos fere trecentos successor, nisi forte unus alterve, de quo pariter dubitatur. Hæc quam credibilia sint, prudentis lectoris judicio censendum relinquo.

[76] Veneror tamen antiquam Mechliniensium traditionem, & pontificalem dignitatem S. Rumoldo denegare non audeo; at neque audeo definire, cujus ecclesiæ, [ex traditione admiti potest:] quando aut a quo ordinationem episcopalem susceperit; hæc enim perquam incerta sunt. Dum vero de his inquirendo, perlego & attentius considero historiam & Acta Patrum eorum, qui nos in Christo Jesu per Euangelium genuerunt; si tantisper conjecturis uti liceat, dum aliunde clarior lux affulserit, non verebor ipsum potius Mechliniensem, quam Dubliniensem Episcopum credere, a S. Willibrordo consecratum. Venerabilem Bedam audiamus lib. 5 cap. 12 Historiæ Anglorum. Ibi cum narrasset gesta S. Willibrordi in conversione Frisonum, aliorumque Belgarum, subjungit: Nam non multo post, alios quoque illis regionibus ipse constituit Antistites, ex eorum numero fratrum, qui vel secum, vel post, illo ad prædicandum venerant, ex quibus aliquanti jam dormierunt in Domino.

[77] [non quod Mechliniensis Ep. fuerit,] Hæc, inquam, consideranti & conferenti cum iis, quas Mechlinienses habent, de S. Rumoldo traditionibus, perquam verosimile videtur, S. Rumoldum in Anglo-Saxonia natum, vitam monasticam duxisse in Mageonensi Hiberniæ monasterio; ubi cum audivisset fructum, quem S. Willibrordus cum sociis in conversione Belgarum referebat, & forte etiam gloriosum utriusque Ewaldi martyrium, quod in antiqua Saxonia subierant, zelo animarum & ejusdem coronæ desiderio accensus, trans mare in Belgium venerit: atque, ut omnibus fere Sanctis inde venientibus in usu erat, Romam ad Apostolorum limina venerabunde peregrinatus, redierit in Belgium ad S. Willibrordum, ab eoque sit ordinatus Episcopus; ut prædicationem Euangelii, quam S. Willebrordus circa Mechliniam, Liram, Antverpiam inchoaverat, prosequeretur; exstructisque ecclesiis, consecratisque presbyteris, firmam stabilemque redderet gentium earum conversionem. Ita poterit S. Rumoldus Hibernus dici, & credi Episcopus, si non Dubliniensis, non incongrue Mechliniensis, utpote ad illos in fide instruendos, conservandosque consecratus & missus.

[78] [sed regionarius seu Apostolicus,] Huc usque firmæ & solidæ nostri Baertii animadversiones, quibus pro ea parte subscribo, quod S. Rumoldus Dubliniensis Archiepiscopus nec fuerit, nec esse potuerit; ut ex eo etiam capite evidenter ostendimus, quod nullus Domynsio antiquior, de Dublinio umquam somniaverit, sitque proinde, inter traditiones Mechlinienses omnium recentissima. Addo hic suffragium eruditi juxta ac curiosi patriarum rerum indagatoris. R. D. van Gestel, pastoris in Westrem, ad Clarissimum Canonicum Crucium XV Januarii 1717 scribentis in hæc verba: Asserunt, inquit, eum fuisse Episcopum Dublinensem in Hibernia, alii Archiepiscopum; nescio vero qua fide; cum episcopatus Dublinensis erectus sit anno MXXXVIII, in archiepiscopatum vero anno MCLII. Ut ego breviter dicam, quod sentio, de episcopatu S. Rumoldi, puto quod missione Apostolica Stephani Papæ, fuerit Episcopus ad conversionem infidelium. Subscribit igitur & ipse quoque Baertio pro altera parte, quod nihilominus, episcopali dignitate præfulsisse omnino dicendus sit. Nec quidquam tantopere piaculi, si Mechliniensis antistes, a præcipuo prædicationis & martyrii loco nominetur, quamvis ea valde impropria sit apellatio, quæ Scotis sive Hibernis omnibus, Euangelii apud nos præconibus, a loco, quem excoluerunt tribuenda esset, sicque S. Livinus episcopus Gandensis, S. Foranannus, Walciodorensis, SS. Wiro & Plechelmus, Ruræmundenses, S. Foillanus, Fossensis, S. Chilianus, Albiniacensis in territorio Atrebatensi: alii ab aliis locis denominationem acciperent, quod incongruum esse, nemo qui rem attentius interospexerit, deffitebitur. Ea propter, malim ego, annuente rursus Gestelio, S. Rumoldum, Episcopum Regionarium, seu Apostolicum appellare, quales in Actis nostris recurrunt plurimi, qualemque hoc ipso die non ita pridem descripsimus, S. Leonorium, nullius certæ sedis in Armorica seu Britannia minori Episcopum: cui S. Amandum aliosque liceret adjicere, diu nullius Sedis, sed veros Apostolicos Episcopos.

[79] At ne Belgio nostro egredi cogamur; jam statim sex tales Episcopos, [quales plurimi alii Hiberni in Belgio;] Scotos omnes indigitavi; SS. Livinum, Forannanum, Wironem, Plechelmum, Foillanum, Foillanum, & Chilianum. Adde his Scotos alios, vel Anglos aut Hibernos, S. Liephardum apud Hunonis curiam, vulgo Hunnecourt, non procul Cameraco; S. Suitbertum, apud Teisterbantos; S. Cobanum, apud Trajectenses; S. Vulganium, in partibus Artesiæ; apud Lensenses, vulgo Lens, S. Luglium, in Fastis Miræi XXIII Octobris, Lillerium translatum, sed & ipsum Hiberniæ Archiepiscopum: alios alibi. Accedant sex in sola abbatia Lobiensi Episcopi, ad Ecclesiarum planationem ordinati, Abol, Amulwinus, Erminus, Theodulfus, Usmarus, Vulgisus, cujuscumque gentis aut nationis fuerint. Pro Anglis & Scotis exstat disertum Sigeberti testimonium in chronico ad annum 651: Multi de Anglia & Scotia in Galliis peregrinantes, verbum Dei seminabant, multumque fructum Deo faciebant, scilicet Etto, Bertuinus, Eloquius; quorum priores duos, Episcopos fuisse novimus: S. Etto hodie quiescit in cœnobio Lætiensi; S. Bertuinus Maloniæ. En quot Episcopi Apostolici, Scoti plerique, Angli aut Hiberni Belgium nostrum eodem fere tempore fidei luce illustrarunt; ut mirum non sit, si in eorum etiam numero S. Rumoldus collocetur. His porro si nobilissimos illos duos Belgarum & Frisonum Apostolos, SS. Willibrordum & Bonifacium, cum tot eorum sociis, plerisque Episcopis, accensueris, de quibus apud Willibrordum Bosschaerts, supra citatum, De primis Frisiæ Apostolis; omnis difficultas nullo negotio evanescet. Quis autem ignorat, eorum aliquos in nostram Brabantiam penetrasse, ut jam satis indicavit Baertius.

[80] Ego certe nihil probabilius, verosimilius nihil adduci posse video, [quem aut S. Willibrordus, aut Papa consecraverit.] quo sarta tecta maneat Mechliniensium de sancti sui Apostoli & Patroni episcopatu receptissima traditio. Nec quemquam, ut iterum dicam, feriat tantus Episcoporum ex insulis Britannicis ad nos transvectus numerus, cum per ea tempora, nihil apud Britannos familiarius fuerit, quam Episcopos multiplicare, adeo ut in sola Hibernia 365 Episcopos consecrasse dicatur unus S. Patricius. Quod vero ad rem nostram propius attinet, Bedam testem habemus, quod multos regionibus nostris Antistites constituerit Willibrordus ipse; cui cum subæqualis fuerit S. Rumoldus (obiit enim ille anno 736) nihil pronius est cogitare, quam quod ex eorum numero fratrum fuerit, qui vel secum, vel post se huc ad prædicandum venerint, ab ipsomet S. Willibrodo, vel ab alio Episcopo, forte a Romano Pontifice (sive is Stephanus III sive alius fuerit) consecratus; quod non obscure indicare voluisse videtur Baronius, sequenti §. referendus, per hæc verba: Qui Romam petens, & a Pontifice Apostolico munere initiatus. Nihil hic asseritur, quod versimilitudinis limites excedat, multo minus quod veritæti historicæ repugnet; ut est illa Dubliniensis archiepiscopatus, audeo dicere, fabula, a sesquiseculo per Domynsium primum confiota; cui præferri magnopere non debet alia æque inepta Anonymi scriptoris narratiuncula de archiepiscopatu Duvelensi, extra notum orbem procul investigando.

[81] [Vetus sigillum Cap. Mechlin.] Accedat confirmatio ultima, ex antiquissimis, quæ Mechliniæ exstent, monumentis desumpta, ex ipso nimirum Capituli Mechliniensis sigillo, quod seculo XIV usitatum, in Mechliniensium Diplomatum collectione mihi exhibuit officiosissimus in hoc Commentario allaborator vir Prænobilis & Clarissimus supra laudatus Cuyperus; exhibuit, inquam, & delineari curavit unum e multis sigilli istius ectypum, præfato seculo XIV authenticis rescriptis impressum, in quo sanctum Rumoldum, episcopali habitu ornatum, oculis ipse tuis contemplaris.

In adversa facie simplicia sunt omnia; in altera, adjecta martyrii & nescio quæ alia argumenta, lilium præsertim & aquila, quæ in antiquissimo sigillo anni 1304 non exprimuntur, causam divinent alii, ego conjecturam meam non prodam. Ceterum hoc usum fuisse Decanum & Capitulum prædictum usque ad erectionem archiepiscopatus, ex laudati Cuyperi opere demonstrari potest. Quo tempore adoptata fuerint insignia regni Scotici, sequenti §. indicare conabimur.

[82] [De Epp. Apostolicis Heuschenii judicium.] Ne ex sensu meo omnia, hoc paragrapho dicta, disputasse videar, Majorum meorum suffragio eadem roborare non pigebit, apud quos de sanctis Episcopis Britannicis, inde in Galliam, Germaniam & Belgium appulsis, frequens est & sæpe repetitus sermo: ac primum quidem in S. Liephardo, quem proxime nominavimus, circa Hunonis curiam anno 640 a malevolis cæso, tomo 1 Februarii pag. 494, declarat Henschenius, exstitisse eo seculo, imo & sequentibus, Episcopos multos Apostolicos, nulli sedi affixos. Expressius autem tomo 3. Februarii pag. 25 asserit, complures seculo octavo e Scotia & Hibernia sanctos Episcopos in Belgium finitimasque provincias venisse, fidei ac pietatis proseminandæ causa. Aliis locis non semel reperio, multos viros Apostolicos, antiquæ religionis restauratores, propagatores pietatis, Hiberniæ & Scotiæ debere plerasque Belgii nostri provincias. De Abbatum numero conjecturam facies, si memineris, in solo Walciodorensi cœnobio tres hujusmodi Sanctos numerari, Forannanum, Kadroë & Maccalinum. Rursus de S. Silvino, qui etiam seculo octavo floruit, eodem tomo pag. 26, sic habet Henschenius: Sed plures ea tempestate sancti viri, ut ad ethnicorum nationes Christo adjungendas, majori pollerent auctoritate, Episcopi ordinabantur. Quamquam de cetero & ibi & alibi non dissimulet, multis Apostolicis viris factum, ut venerationis ergo Episcopi appellati sint. Ut pluribus supersedeam; in quacumque classe S. Rumoldum collocaveris, indubitatum est, jam a septem circiter seculis Episcopi titulum ei constantissime adhæsisse. Atque hæc satis dicta sint, ad vendicandam Sancto nostro pontificiam dignitatem: nunc quo pacto cultus ejus institutus & propagatus sit, quam poterit accuratissime disquiremus.

§ VIII. De S. Rumoldi cultu,
ex Theodorico & Martyrologiis.

Antiquis Martyrologiis seu classicis, uti vocamus, non esse inscriptum S. Rumoldi nomen, mirum nemini videatur cum sub finem seculi octavi martyrii lauream consecutus sit, [Extinctus per Normannos cultus] abolitaque ferme per Normannorum incursiones ejus memoria, non nisi duobus post seculis sanctitatis & miraculorum fama cœperit inclarescere, idque fortasse in ea solum Belgii parte, quæ Mechliniæ proxima fuit, pia incolarum & constanti traditione conservata: ex qua haud dubie manavit laudatum toties Balderici, quantumvis breve elogium: Apud Maslinas quoque monasterium est Canonicorum, ubi quiescit pretiosus Dei Martyr Rumoldus, genere Scotus, qui vitam eremiticam ducens, inibi martyrizatus est. Jam non semel protestati sumus, nos post adhibitam longam indefessamque diligentiam, antiquius Rumoldianæ sanctitatis & martyrii testimonium, neque per nos, neque per alios reperire uspiam potuisse. Leonis III concio lingua latina anno 803 coram Carolo magno in laudem S. Martyris Mechliniæ habita, & canonizatio anno DCCCCXXX omnibus ex ordine discussis facta, quæ a scriptore vitæ Wachtendonckianæ tam præfidenter narrantur cap. 29, & cap. 38, omnibus, qui de S. Rumoldi Actis ante annum 1638 scripserunt, prorsus ignotæ fuerunt, ex recentibus vernaculis chronicis adoptatæ.

[84] Restauratio sacri cultus, per Normannos ferme extincti, [novis miraculis & Notgeri opera instauratur,] ut testatur Chronicon Mechliniense vernaculum, memoria enim, inquit, S. Rumoldi valde obscurata erat; debetur partim novis miraculis, quibus Sancti nomen celebrius factum est, & rursus ut Sanctus coli cœpit, tametsi dubitaretur, Martyrne dicendus esset an Confessor; partim insigni zelo magni illius Notgeri Leodiensium Episcopi, & Mechliniæ Domini temporalis, qui cum ab anno 971 ad 1007 immortali nominis sui gloria episcopatum tenuerit, eo præcise tempore vixit, quo e præteritis calamitatibus emersit Mechlinia, & per S. Rumoldi patroni sui cultum ita accrevit, ut velint nonnulli, partem ejus aliquam tunc muris cinctam fuisse. Illud certum videtur, quidquid apud Chapeauvillum non legatur, certum, inquam, videtur, a prædicto Notgero saltem dotatum fuisse Mechliniense Canonicorum duodecim collegium, de quo ex antiquioribus sic scribit noster Bartholomæus Fisen, in Floribus Leodiensis ecclesiæ ad X Aprilis cap. 3: Mechliniam cum templis Normanni deformaverant: restaurandam sibi sumpsit Notgerus, ad Leodiensem enim ditionem jam tum pertinebat. Duodecim Canonicorum collegium condidit, addita Præpositi dignitate. Atque hoc est collegium seu monasterium a Balderico memoratum, quod ab antiquitate (nempe ab ipso sancto Rumoldo) constructum, ab Adone & S. Liberto fundatum, regalibus emolumentis, Notgeri donationibus, maxime augmentari testatur; per quod supponere debemus, S. Rumoldi cultum mirifice illustratum; donec transeunte illac Theodorico, id effectum est, ut aliqua Legenda aut saltem panegyrica laudatio a scriptore non ignobili concinnaretur.

[85] [translato jam tum festo in 1 Julii.] Redit thesis nostra, jam toties asserta, puta, primum, qui S. Rumoldi gesta scripto mandaverit, saltem cujus oratio ad nos pervenerit, fuisse præfatum Theodoricum, ex quo de Sancti cultu pluribusque ejusdem miraculis reddimur certiores, quam ex aliis quibuscumque, postmodum auctis & pro scriptorum ingenio adornatis Legendis. Sic sub elogii sui finem loquitur Theodoricus: Redeamus jam tandem ad solennem diem Martyris, qui octavo Kalend. Julii est depositione ejus celebris: nec immerito, ut qua die Præcursoris nativitas, juxta angelicum præconium, cum gaudio celebratur in terris, eadem, ob meritum Martyris, tripudium esset cælo & terris. Sed ne quid Baptistæ celebritati & officio detraheretur, octava ab hac die Martyris officium percolitur. Atque hoc unicum & solum fundamentum est, cui innititur traditio, de B. Martyris cæde, ipsa S. Joannis Baptistæ festa luce perpetrata, deque ejusdem festi & Officii in octavum diem subsequentem translatione, quam cur Alexandro IV adscripserit Mechliniense Martyrologium a Molano relatum, prorsus non video. Qualiter autem, & quo Officio sub finem seculi XI a Canonicis illis cultus fuerit S. Rumoldus, nemo est qui divinare possit. Satis nobis sit, quod de tam antiquo cultu Theodoricum testantem habeamus. Cur apud Leodienses XXVII Octobris festivitas jam pridem celebrata fuerit, æque incertum est: sed de ea agemus §. sequenti.

[86] [Sancti fama inclaruit seculo 14,] Non adeo diffusum fuisse S. Rumoldi cultum, quemadmodum asserit Wachtendonckiana vita, ex eo manifestum est, quod nulla Martyrologia seculo XIV antiquiora, solo Ultrajectino excepto, de ipso memoriam faciant; ut non temere superius suspicatus sim, Sancti venerationem limites Mechlinienses aut circumvicinos populos vix prætergressam. Nec habeo, unde conjiciam, quod seculo XII multo latius se extenderit, nisi forte tunc contigerit translatio Steynockeseelensis, ut modo apud Mechlinienses in proprio diœcesis Officio recitari solet, de qua agendum § 13. Potissima celebrioris cultus epocha desumenda videtur ab ecclesiæ ædificatione, non anno 960, ut vult vita Wachtendonckiana cap. 40, sed verosimillime sub finem seculi XII, ut ex citato superius Walteri Bertholdi diplomate colligi posse videtur, primum inchoata: de qua re alibi disputabitur. Singularem vero gloriam Sancto accessisse crediderim, ex transpositis in pretiosissimam capsam, anno 1369, ut etiam alibi latius ostendam, sacris ejus reliquiis, quæ solennitas, meo quidem judicio, causa fuerit, cur in varios illius temporis sacros fastos S. Rumoldi commemoratio consignata inventatur. Martyrologia plura, quæ, recepta phrasi Uusardi augmentati appellantur, evidentia sunt hujus rei argumenta & testimonia. Inter ejusmodi codices, in nupra mea Usuardi editione, quæ supplementi Junii partem facit, recensui Ultrajectinos binos & Leydensem, in quibus ad XXIV Junii, qui verus martyrii dies creditur, ita lego: In Magliniis, passio S. Rumoldi Episcopi & Martyris. Hagenoyensis, modo non multum dissimili: In Mechlinia Brabantiæ, Rumoldi Episcopi & Martyris. Molani auctarium sic etiam breviter eodem die: In Mechlinia, S. Rumoldi Episcopi & Martyris. Sic codices illi ad XXIV Junii, nulla regii sanguinis, nulla archiepiscopatus Dubliniensis facta mentione: ut hic non repetam, quod supra ostendi, in vetustiori Usuardo Ultrajectino seu Rosweydino, seculi XII, nullo alio, quam Martyris titulo decorari, quemadmodum & in Adone Laurentiano Leodii.

[87] Pro prima Julii stant alii Usuardi auctiores, quorum primus Lovaniensis: [ut probant Usuardi auctiores;] Apud Mechliniam, passio S. Rumoldi Martyris, Episcopi Duvellensis (pro quo in edito irrepsit Dunellensis) filii Regis Scotiæ. Ampliori elogio Sanctum decorat editio Lubeco-Coloniensis, quæ Mechliniensem Legendam integram non vidit. Hæc ejus sunt verba: In Brabantia, civitate Mechlinia, sancti Rumoldi Episcopi Hiberniæ & Martyris, filii Regis Scotiæ; qui licet ipso die natalis præcursoris Domini passus sit, ejus tamen solennitas hic festive peragitur. Grevenus item in suis auctariis: In Brabantia, S. Rumoldi Episcopi Hiberniæ & Martyris, qui passus est quidem VIII Kalend. Julii, sed ejus celebritas hic festivius recolitur. Sequitur Molanus ampliori hoc die oratione, ex Usuardo aliquo auctiori, Mechliniensium aliquando proprio: Mechliniæ, passio S. Rumoldi gloriosissimi Martyris atque pontificis, Scotorum Regis filii, signis & doctrina mirabilis. Qui regalis celsitudinis solium, & pontificalis dignitatis respuens honorem, Machliniam petiit, sibi divinitus revelatam, quam VIII Kalend. Julii consecravit martyrio: sed quia eadem die sanctissimi Baptistæ & præcursoris Domini celebratur nativitas, Romanus Pontifex Alexander IV, passionem nostri Martyris in nativitatis prædictæ Octavis instituit solennizari.

[88] Hoc certatim secuti sunt Martyrologi recentiores, sive monastici, sive alii. Incipio a Maurolyco, sic corrupte scribente XXIV Junii: [quibus alii accessere.] Maclinii, S. Romoaldi Episcopi & Martyris. Galesinius eodem die nomen deformavit, at 1 Julii, quo eum Maurolycus non memorat, Molani vestigiis institit, quemadmodum & Canisius. Ghinius autem, sic bos bovem secutus est, Molani Indiculum consuluit, ex quo encomium infra dabimus. Idem fere factitarunt Bucelinus, Saussayus & alii, quos hic describere supervacaneum est. Brevius agit Menardus, at quocumque stylo utantur neoterici isti omnes, uti & Angelicanum, aliaque elogia a Vardæo congesta, aut quæ in Scoticis Dempsteri & Camerarii circumferuntur, fontem indigitant unde sua hauserint, nec centies multiplicati plus habent auctoritatis, quam ex prægressoribus acceperint. Sufficiat Martyrologium Romanum: Machliniæ, passio S. Rumoldi Martyris, Scotorum Regis filii, & Episcopi Dublinensis. In notis nihil addit Baronius, quod non melius aliunde illustretur: mihi præ ceteris semper placuit brevis ejus in Annalibus selecta integraque narratio ad annum 775 num. 11: Hoc eodem anno martyrio coronatur apud Machliniam in Belgio sanctus Rumoldus, Apostolicus vir, genere Hibernus: qui Romam petens, & a Pontifice apostolatus munere initiatus, Machliniam veniens illic Euangelium prædicavit, populumque illum ad Christum convertit. Cumque Dei verbo & egregio virtutum exemplo, atque miraculis ex novis palmitibus illam plantasset ecclesiam, eamdem fuso sanguine irrigavit.

[89] [Insigne Baronii de Sancto elogium.] Non potuit Baronius brevius, simplicius, nitidius & circumspectius, rem totam complecti: nam excepta sola voce Hibernus, nihil est quod in controversiam vocari a quoquam possit; neque vero de Sancti patria disceptare multum mihi lubuit. Id modo unice versandum, ut stabilitum olim S. Rumoldi cultum, constantissima Mechliniensium pietate accrevisse demonstremus, quod ex dicendis de elevationibus, translationibus, ostensionibus &c. magis magisque subinde elucescet Locum hic proprium habeat Molani Indiculus Sanctorum Belgii, ultimæ Usuardi editioni adjectus, quem ipsi auctori tuto adscribendum puto, utpote cujus dedicatoria notat annum 1573, cum Natales Sanctorum Belgii anno primum 1595 vulgati, ex ejus schedis collecti tantummodo sint, teste Miræo, codice Donationum piarum pag. 85, his verbis: Natales namque Sanctorum Belgii, qui nunc exstant, non ab ipso Molano, sed a Petro Lovio, ex schedis Molani, in ordinem sunt digesti atque editi, jussu Henrici Cuquii, tunc Lovaniensis Academiæ Cancellarii, post Ruræmundensis Episcopi, me Lovanii in studiis theologicis tunc agente. Hæc ex incidenti notata sint: jam ex ipso Molani Indiculo Rumoldiana excerpemus, quæ licet parum disserant ab iis, quæ in Natalibus traduntur, nihilominus hic inserenda fuere, ut pateat, quos rivulos, deserto fonte, secutus fuerit Molanus, satis accuratus alioquin hujusmodi rerum explorator.

[90] Neque ei vitio vertimus, quod Mechliniensium traditionibus dicam, [Molanus in Indiculo] an Legendis recentioribus, non satis a se examinatis, impensius faverit, a Domynsio, nisi multum fallor, instructus; sic tamen, ut prima Usuardi sui editione non fuerit ausus in textu Martyrologii ponere Dublinum, sed solum in margine de suo adjicere, quo satis ostendit, rem illam recentioris ævi esse, neque in ullis aliis Martyrologiis, neque in manuscriptis a se consultis, Cartusiano Zeelemensi & Rubeæ vallis., repertam fuisse. Et vero liquet ex supra citatis omnibus, non alium ei titulum in Martyrologiis purioribus adscribi, quam Episcopi & Martyris, vel Episcopi Hiberniæ, quod opinioni nostræ omnimode congruit, ut inde etiam merito conjicias, accepta esse verba illa omnia ex Mechliniensium constanti sententia, seculo saltem XIII plane recepta. Solus codex Lovaniensis scripsit Episcopi Duvellensis, quod non aliunde habuit, quam ex Legendis illis Mss. Anonymi Mechlintensis, de quibus vide supra § 3, 4 & 5. Baronius in recensione Martyrologii Romani Molanum descripsit, notula marginali in textum translata, unde ibi legitur Episcopi Dublinensis, non Archiepiscopi. Verum in Annalibus, ex puriori scaturigine de suo loquens, a titulis regiis & episcopatu Dubliniensi prudentius abstinuit, eo insigni elogio contentus, quo sincerius & certius dari non posse, supra monuimus. En modo Molani verba ex Indiculo.

[91] Sanctus Rumoldus Archiepiscopus & Martyr, ex ea parte Scotiæ, quæ hodie Hibernia dicitur, [nonnulla popularia miscuit,] desertis patria, parentibus, nobilitate & archiepiscopatu Dublinensi, Romam ivit, & inde, habita Pontificis benedictione, juxta angeli apparitionem eo pervenit, ubi Scaldis fluvius in mare se exonerat, naturaque, Juxta Lunæ curriculum labitur ac perfluit. Hoc est, ad Mechliniam; ubi sic fidei rudimenta plantavit, ut merito Mechliniensium Apostolus habeatur. Susceptus est ibi benigne ab Adone Comite, ejusque conjuge, quorum prolem S. Libertum baptizavit & in sanctitate erudivit; ac clericis regulariter viventibus præposuit. Sed anno DCCLXXV, in feriis Baptistæ, duo sicarii secure dirum vulnus capiti inflixerunt, unde mox Martyr migravit. Unus ad hoc facinus impellebatur cupidine auri; alter, quia a præsule de adulterio erat reprehensus. Natalis celebratur Mechliniæ, Calendis Julii, ubi thecam habet argenteam & valde sumptuosam, cui parem in his regionibus non reperias: eumdemque locum multis miraculis, & non raro victoria contra hostes decoravit. Est autem Mechlinia unica civitas in patria Mechliniensi: æqualiter distans a primariis Brabantiæ urbibus, Lovanio, Bruxella & Antverpia. Dicitur etiam Machlinia, & a Gallis Malina. Quæ vox nunc extra usum est in Latino sermone; aliquando tamen tritissima fuit, quando etiam Lyra, oppidum vicinum, Ledo nominabatur. Ledo autem & Malina leguntur pro maris recessu & accessu apud Augustinum libro 1 de mirabilibus S. Scripturæ cap. 7 & alibi. Unde a maris fluxu, hæc nomina indita esse supradictis oppidis, annotatum est ante annos trecentos in historiis Rumoldi & Gummari. Est autem Rumoldi festum, ex constitutione primæ Synodi Mechliniensis duplex per diœcesim, novem lectionum per provinciam.

[92] In Natalibus præfigitur elogium, quod ex Molani Usuardo supra dedimus; Indiculi textus contrahitur, [a Miræo prudentius rescissa,] omisso parergo de Malina & Ledone: ad calcem autem primum prodit translatio Steinockeseelana, de qua in antiquioribus nec verbum hactenus reperi. Ne ergo ad nauseam eadem repetantur, illa transcribenda non putavimus. Neque vero Molani aut Lovii auctoritas huc quidquam conferre potest, nisi monumenta producant, quæ tali fide nitantur, ut prudens quisque rerum æstimator eis possit acquiescere. Rem paulo attentius perpendisse videtur in Fastis suis Belgicis Cl. Miræus, nonnulla ex prædictis rescindens, quæ non satis certa, saltem controversiæ obnoxia esse animadvertit; poterat & regiam stirpem omittere, si singula otiosius scrutatus fuisset. Sic incipit: Rumoldus regia stirpe apud Scotos natus, patria relicta, Christi ministerium caducis rebus omnibus sibi anteponendum putavit. Romam igitur, perfectionis studio, & ut Apostolorum limina viseret, profectus est. In itinere existens, nullam prædicandi verbi Dei occasionem prætermisit. Romæ constitutus, Apostolorum & Martyrum memorias indesinenter frequentans, multis osculis & lacrymis eas complectebatur, & bellatorum Christi certamina animo suo ita repræsentabat, ut totus in martyrii desiderium raperetur.

[93] Sed divinitus ut in Galliæ partes descenderet admonitus, pontificis obtenta benedictione, Machliniam venit. Ibi ab Adone Comite perbenigne exceptus, [de gente & episcopatus loco] non multo post ipsius conjugi Elizæ, fusa oratione, fœcunditatem prædixit &c. Rumoldus vero orthodoxam fidem Machliniæ & vicinis in locis tanto studio tantoque proventu plantavit, ut Machliniensium Apostolus merito habeatur. Hunc igitur, strenue prædicationis obeuntem munus, sicarii duo &c. Corpus ejus sicarii, ut crimen celarent, in aquam demerserunt; sed divino desuper radiante lumine, per Adonem Comitem aquis extractum, in Machliniensi urbe conditum fuit, ubi hodieque sacra ejus ossa adservantur, in illustri sui nominis basilica, quam Notgerus Episcopus Leodiensis circa annum 1000 Canonicorum XII collegio auxit, & Paulus IV Papa anno MDLIX sede Metropolitana nobilitavit. Sequitur Balderici textus, de quo satis alibi. Tum: Ceterum cujus loci Episcopus fuerit Rumoldus, ante suum ad Belgas adventum, merito quis quærat: Hiberni, juxta Romani Martyrologii tabulas nuncupant illum, Dubliniensem in Hibernia Antistitem. Scotus aliquis fortasse dixerit, ipsum Dumblanensem in Scotia Episcopum fuisse. Hoc scio, Archiepiscopos Mechlinienses, insignia sua gentilitia cum insignibus regni Scotiæ mixta, uno in scuto gestare, in honorem & memoriam patroni sui, natione Scoti.

[94] [merito dubitante: qua occasione] Recte hic observavit Miræus, nec de episcopatus loco, nec de gente, satis certo constare. Illud curiosioris disquisitionis adjecit, quis demum Archiepiscopis & Capitulo auctor esse potuerit, insignia regni Scotiæ Mechliniam accersendi post medium seculi XVI? An, quod antea Capitulum ignoraverit, patronum suum Scotum fuisse? Imo per id tempus pro Hiberno habitus est, ac Sedis Dubliniensis Archiepiscopus a Domynsio declaratus. Implexum plane negotium. Frustra ego quæsivi hactenus veram ejus rei causam, quæ, nisi fallor, ab ipso Domynsio repetenda erit, [S. Rumoldi insignia,] dum in toties citata Sancti vita insignia D. Rumoldi, nescio ubi terrarum reperta, expressit in hunc modum.

Hæc Mechliniæ ante Domynsium ignota fuisse, satis probare videtur relatum præcedenti proxime parographo sigillum Decani & Capituli, quale ibi in usu fuisse ostendimus, antequam ecclesia ad metropolim eveheretur. Apello rursus Mechliniensia apud Cuyperum diplomata, [modernum Capituli sigillum,] inter quæ pro anno 1599 refertur Sigillum hujusmodi, hodieque usitatum.

Vides hic sigillum novum, diversum a priori, grandius, elegantius, atque insignibus Scoticis, seu partim Domynsio-Rumoldianis exornatum, cujus mutationis nulla alia ratio afferri poterit, quam quod Capitulum tunc Metropolitanum, Archipræsules suos imitari voluerit, quibus ego prædictum Domynsium existimo præluxisse, in operis sui fronte scutum gentilitium Cardinalis Granvellani cum Scoticis illis insignibus mixtum, repræsentatem, nisi id prius factum ostendas a Granvellano ipso, ea, quam notabat Miræus, de causa, nempe in honorem Patroni sui natione Scoti. Nodum melius solvat, [& Granvellani scutum exhibentur.] qui potest: utcumque ceciderit, in Vita Domynsiana primi istius Archiepiscopi scutum sic relatum invenio.

Exemplum secutus est Granvellani successor Hauchinus, ut vide § 16. Secutus est Hovius, secuti sunt in nonnullis rescriptis alii usque ad Illustrissimum Alphonsum, sub quo consuetudinem illam desiisse intelligo. Quo pacto misceantur Archiepiscoporum scuta cum Affligemiensi, huc non pertinet. Digressiuncula ista satis diu me detinuit. Ad Sancti cultum redeo.

[95] [Marilia Hibernica & Scotica.] Nequid autem de me conqueri possint Hiberni aut Scoti, paragraphum hunc, satis jam prolixum, concludam eo Martyrologio, quod Vardæus pag. 89, vocat Sanctorum Angliæ, Hiberniæ & Scotia, Anglice excusum & Ms. Romæ in Collegio Anglorum, in quo ad diem XXVI Junii & XXVII Octobris legitur: Mechliniæ in Brabantia, passio S. Rumoldi Episcopi & Martyris, filii Regis Hiberniæ &c. ut supra. Item ad XXVII Octobris: Mechliniæ in Brabantia, translatio S. Rumoldi Episcopi & Martyris, Regis Hiberniæ filii; qui ordinatus Dubliniensis in eodem regno Episcopus, devotionis ergo, limina Apostolorum Romæ visitavit, & inde regressus in Germaniam inferiorem, primus in Mechliniensi territorio fidem sub Adone comite plantavit, illiusque provinciæ meruit esse Apostolus. Postea in odium Christi interemptus fuit a duobus sicariis an. DCCLXXV. Cujus deinde venerabile corpus translatum est Mechliniam, magna cum solennitate & veneratione, atque in spectabili feretro, ex argento & gemmis distincto, aliisque ornamentis condecorato, reconditum fuit: ad quod diversa miraculorum signa Dominus operatur. Ab Alexandro IV Pontifice maximo relatus est in album Sanctorum. Hactenus scriptor, cultum quidem probans, sed de cetero plura commiscens, quæ ex dictis dicendisque plane refelluntur, ut iis diutius immorari superfluum sit. Cetera prosequamur.

§ IX De S. Rumoldi cultu
ex antiquis ecclesiasticis Officiis apud Leodienses.

[Proprium de S. Rumoldo] Non minima S. Rumoldi gloria est, quod a tribus circiter seculis aut eo amplius, in Leodiensi principe ecclesia proprio Officio gavisus fuerit, quod utrum Mechlinia eo transvectum sit; an contra, ibi compositum, cum Mechliniensibus fuerit communicatum; alterum in dubiis rebus problema dicam, an ænigma videri posset, cui solvendo parem nemo facile reperiret, nisi tam aperta narraret Vardæus, dum frustra Officium Mechliniense se quæsivisse testatus est, atque hodie ingenue faterentur eruditissimi viri, post rem accurate examinatam, Mechliniæ nullum in usu fuisse umquam proprium de sancto Patrono ecclesiasticum Officium, ante illud, quod modo exstat, sub Illustrissimo Jacobo Boonen, ex supra relatis elogiis, aut potius ex scriptis illis, quæ vitæ Wachtendonckianæ auctor potissimum consuluit, vel tunc editioni, paulo post secutæ, parata habuit, anno 1634 compilatum; unde etiam excerpta lectio unica, quæ pro secundo nocturno prima ponitur de Translatione in Steynockeseel, ad diem XIX Octobris, atque item alia, XXVII prædicti mensis, de ejusdem Sancti ex Steynockeseel Relatione; quæ quam non satis clara & plana sint, infra patebit. Equidem fatebor, me non satis intelligere, qui fieri potuerit, ut inter tam illustria & magnifica cultus ac venerationis argumenta, unum illud, proprii in propria ecclesia Officii, desideratum fuerit. Festum Recollectionis sacrarum reliquiarum, ab impiis iconomachis anno 1580 dispersarum, indubitatis monumentis constat, de quibus agemus in decursu, ut quæque suo ordine erunt digerenda.

[97] [Leodii olim celebratum est:] Certior itaque & antiquior S. Rumoldi cultus, qui ab officio ecclesiastico petitur, Leodio accersendus est, ubi expressissimam Missæ & Breviarii rationem, non 1 Julii, sed XXVII Octobris habitam esse, omnino liquet ex iis, quæ in Museo nostro exstant, editionibus: cur autem tali potius die, quam 1 Julii, utut operose inquisiverim, necdum satis assequi datum est: nisi fortasse ecclesiæ isti notum fuerit supracitatum Rosweydinum Usuardi Martyrologium, in quo tali die legere potuerit: Rumoldi Martyris, vel potius vetustum Adonis apud S. Laurentii codicem secuta fuerit, in quo & eodem die, & eodem titulo colitur. Missale perantiquum in forma, ut vocant, octava, a collegio olim nostro Silvæducensi obtinuimus, sub hoc titulo: Missale insignis ecclesiæ Leodiensis, quod venale reperietur in alma Parisiorum academia, in vico S. Jacobi, ad intersignium pellicani vel sancti Georgii. Ultima libri facie hæc nota apponitur: Exactum est inclyta in urbe Parisiaca, Missale hoc insignis ecclesiæ Leodiensis, sumptibus atque expensis Godefridi de Marnef & Wolffgangi Hopylii, anno Domini Salvatorisque mundi MDIX, XXVI Septembris. Fueritne editio antiquior, incompertum est; neque illud satis constat, ut supra dicebam, quo primum anno Missam de S. Rumoldo fecerit præfata ecclesia Leodiensis. At certe non vana conjectura est, seculo XV receptam fuisse, fortasse etiam paulo citius, de quo plura disquirere, in ea rerum incertitudine supervacaneum judico. Vardæus pag. 47, allegat Missalia antiqua, tam Mss. quam impressa, ego ex puriori fonte nostro, totam, ut jacet, desumam, ubi prius monuero, binas eo die XXVII Octobris Missas ibidem extendi, primam de Vigilia Apostolorum Simonis & Judæ, alteram de S. Rumoldo Episcopo & Martyre.

[98] Ad Introitum: Lætabitur justus &c. integre & plene, uti modo de Martyre legitur. Deinde Gloria in excelsis &c. Tum Collecta: [Missa,] Deus qui intercedente beato Rumoldo, Martyre tuo atque pontifice, labentis fluminis undas tua virtute solidasti, & submersum a mortis nexibus, de profundis aquarum mirabiliter eripuisti: concede propitius, ut ejus intercessione a periculosis hujus seculi fluctibus eripiamur, & ad portum æternæ beatitudinis, te duce, feliciter perducamur. Per Dominum. Quæ sola dicitur. Epistola: Dedit Dominus confessionem. Indicatur commune, seu de communi Mart. Pont. ut in eo missali ponitur fol. 5. Ecclesiastici 47. Grad. Domine prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis, posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso ℣. Vitam petiit & tribuisti ei: longitudinem dierum in seculum seculi. Alleluia. ℣. O Martyr, mundi speculum, Rumolde pater præsulum, lapsum revoca populum, ad veræ vitæ statum, qui revocasti parvulum a funere, sub pondere amnis exanimatum.

[99] Sequentia: Jubilemus salutari nostro, Christo voto pari, pro Sancti memoria: quem decorat sanguis fusus, [in qua Sequentia.] & virtutum frequens usus, cum cælesti gloria. O Rumolde Martyr sancte, aurem præbe laudi tantæ; servis patrocinia. Qui liquisti facultates, & regales dignitates, paupertatis gratia. Justis fœtum desperatis, a te verbis veritatis, filius promittitur. Idem natum baptizasti, quem post mortem revocasti, flumine dum mergitur. Manum diu dissolutam, mulieris restitutam, tuo scimus munere. Miles, pene suffocatus turba dæmonum, curatus, per te cœpit vivere. Capta tristis, dum causatur, frigus nescit, sed velatur, veste nondum habita. Non est leve declarare, quos & quantos decorare, solent tua merita. Ergo consors angelorum, sis patronus servulorum, in Christi præsentia. Et adjutos tua prece, muni a perenni nece, impetrata venia. Amen.
[Euangelium, Sint lumbi &c.] Euangelium: Sint lumbi vestri. In communi fol. 12; quod est Confessorum. Offertorium: Posuisti Domine in capite ejus coronam de lapide pretioso; vitam petiit a te & tribuisti ei, alleluia. Secreta: Oblatis, Domine, placare muneribus; & intercedente beato Martyre tuo atque pontifice Rumoldo, a cunctis nos defende periculis. Per Dominum. Communio: Magna est gloria ejus in salutari tuo, gloriam & magnum decorem impones super eum, Domine. Complenda: Quæsumus, omnipotens Deus, ut qui cælestia alimenta percepimus; intercedente beato Martyre tuo atque pontifice, per hæc contra omnia adversa muniamur. Per Dominum.

[100] [Ex antiquis Breviariis] Sequitur apud Vardæum, Officium ecclesiasticum S. Rumoldi ex Breviario Leodiensis diœcesis impresso. Non video cur impressionis annum adscribere neglexerit. Apud nos exstant editiones tres diversæ, quarum prima hunc titulum præfert: Breviarii Leodiensis pars hiemalis, ab æstivali apte distincta, & ad præcipuam ac antehac non visam completionis lineam redacta; atque in alma Parisiorum academia, opera atque diligentia Wolffgangi Hopylii impressa anno Domini MCCCCCVI, ultima Julii. Item alia: Breviarium sacræ Leodiensis ecclesiæ, nova officia plurimorum Sanctorum complectens…. nuperrime, hoc anno, ab incarnatione Verbi MDXX, Parisiis efformatum. Priores hæ duæ editiones litteris Teutonicis, vulgo Gothicis excusæ sunt, tertia purioribus Romanis, sed deest prima facies. In ultima pagina: Impressum typis Joannis Latii anno MDLVIII. Hæ omnes in referendo S. Rumoldi Officio consimiles sunt, atque ex earum aliqua, sua excerpserit laudatus Vardæus, omissis lectionibus, quas ego non censui prætereundas. Habe igitur jam sæpe dictum Officium ex integro transumptum.

[101] Die XXVII Octobris. In primis Vesperis, Antiph. Triumphanti concordando militans Ecclesia, læta colat exultando, [antiphonæ propriæ ad Vesperas:] Rumoldi solennia. Psalmi unius Martyris. Ant. Sidus ortum in Scotorum regione nobile, lumen in Brabantinorum terra dat mirabile. Ant. In Machlinia (an non Malina?) Lux virtute refulsit prævalida, ubi facta statione, liquefecit gelida. Ant. Sed ibidem lux eclipsim passa, sole clarius relucescit, non passura defectum amplius. Ant. Crebris namque per Rumoldum signis floret populus; sed & terra, quem patronum recipit divinitus. Hymnus; Aulæ cælestis laudemus consulem, dilectum Christi Rumoldum præsulem, quem Dei nutu felix Machlinia fovit exulem. In qua defunctum orans sucitavit, quam operibus sanctis decoravit; & eam fuso cruore proprio sanctificavit. Ibi Martyris corpus reconditur, supplicantium languor repellitur, si languentium pia devotio fide nititur. Laudemus ergo cum jocunditate, virum præclarum mira sanctitate, ut cum eodem perenni fruamur solennitate. Præstet hoc nobis beata Trinitas, & indivisa ejusdem unitas, ut sempiterna nobis paradisi detur amœnitas. Amen. Resp. O præclarum sidus, rarum nesciens solatium, desperatis sospitatis, dansque vitæ spatium: cæcis viam, harmoniam surdis, mœstis gaudium; & languorum diversorum relevans supplicium. Vers. Cæli vernans in roseto, divo madet rore, contemplando vultu læto, regem in decore. Et. Vers. Ora pro nobis. Ad Magnificat. Gratuletur & lætetur, quidquid orbis continetur, in figura sphærica: laus Rumoldo prædicetur, quem laudando veneratur nobiscum plebs cælica. Collecta. Deus qui intercedente.

[102] Invitatorium. Exultando jubilemus Christo rosæ Martyrum, [Invitatorium proprium,] qui Rumoldum in rosarum vexit hortum floridum. Venite. In I Noct. Ant. Stirpe natus ex serena Rumoldus vir inclytus, ad cælorum peramœna suspirat medullitus. Psalmi unius Martyris. Ant. Oriundus ex Scotorum regali prosapia, honestate vitam morum ornat ab infantia. Ant. Sub tenella mox ætate crescens sapientia, vitæ florens sanctitate spernit transitoria. Vers. Gloria & honore. Lectio I. Divinitatis igitur se committens consilio beatus Rumoldus, compendiosa peregrinatione Italiam reversus, qua se Appennini montis dorso attollit, supergreditur, Galliasque ingressus, in eas occidentalium partes se disponit, qua Scaldis fluvius æstum maris in Ruparam usque remittit, locum incolæ Mechliniam, propter maris malinam, quæ certis temporibus, cum corniculantis lunæ consonantia, nunc accessum nunc recessum faciunt, nec ultra quam ad hujus loci fretum, damna vel lucra commutant. Resp. Plebs Rumoldum veneretur, pia cujus moduletur laudes pleno pectore. Vita cujus & doctrina quondam floruit Machlinia, nunc dotata corpore. Erectus namque virtutum culmine, ut sol emicuit plebis in agmine. Vita.

[103] Lectio II. Nobilium quidam, Ado nomine, comitatum regebat, [item antiphonæ omnes;] cum æque moribus & genere nobili conjuge; ambo religiosi, ambo ante Deum florentes castitate conjugali, ut antiquos illos Abraham & Saram esse putares, præterquam Isaac tertius aberat. Resp. Hic est prudens & fidelis Jacob, formam ob Rachelis, parentes & patriam derelinquens, ad aspectum Dei tendit per despectum spernens ignominiam. Vers. Genus & delicias, culmen præsulatus, regales divitias calcat vir sacratus. Spernens. Lectio III. Hi solita religione virum Dei mox visum invitant, hospitio inducunt, convivio participant, ad commanendum postulant & impetrant: felices tali hospite, ad cujus ingressum divina jocundati sunt benedictione. Resp. Archipræsulatus functus officio, honorem respuens non onus: solio relicto gloriæ, latet exilio. Vers. Corpus domans, calcat supplicia, carnis in se trucidans vitia. Solio.

[104] In II Noct. Ant. Ortu clarus generoso, virtute præclarior, [lectiones IX ex Theodorico,] in aspectu gratioso cunctis amabilior. Ant. In virtutem de virtute tendens vir amabilis, sedem, Deo concedente, scandit Archipræsulis. Ant. In honorem sublimatus, humilis in gloria, rerum censu dilatatus, vivit in penuria. Posuisti. Lectio. IV. Una enim dierum solus & sine arbitris divinum aliquid dum ageret, tota spiritum mente prophetiæ concipiens, manu imposita orationem præstat, utrisque benedicens, fœcunditatem pollicetur, seipsum compatrem promittit, de nomine prædicit. Resp. Juxta verbum viri Dei, novi velut Elisæi, fœcundatur sterilis, cujus natum sacro lavit fonte demum, quem privavit vita cursus fluminis. Vers. Parentum itaque Sanctus solatium, vitæ restituit submersum filium. Quem. Lectio V. Accommodant fidem parentes stupidi, certi facilius naturam vinci, quam Rumoldum posse mentiri. Fidem efficacia comitatur, & juxta viri Dei dictum, de prius sterili filius nascitur; exceptus, homini Dei præsentatur. Ille susceptum baptismate abluit, & Libertus nomen imponit. Resp. Hostes tandem pietatis, contemptorem copiæ, amatorem vanitatis, cultu sub inopiæ, æstimantes, paupertatis virum mactant impie. Vers. Sicut rubens rosula cruore proprio, cæli sublimia petit martyrio. Æstimantes. Lectio VI. Ætas interea usque ad adolescentiam profecerat, & ex pii doctoris magisterio, dulcis pusio in omnis boni formam coaluerat. Parentes cum suis collateralibus [curialibus] exultabant, & de futuro herede quotidie cogitabant. Hujus talis lætitiæ diem maximi mœroris nox obtenebrat, & totam domum caliginosa nube involvit, & cæcat. Resp. O mirandum prædicandum virum, cujus meritis turba cedit & obedit dæmonum, quæ militis sitit vitam, jam attritam ab ipsa suppliciis. Vers. Mox a turba liber qua premitur, semivivus sospes efficitur. Quæ.

[105] [breviter acceptæ sunt.] In III Noct. Ant. Solum Deum concupiscens, descendit de gloria, loca tendens ad deserta, contemnit sublimia. Ant. Tandem ductus in deserto, sacro duce Spiritu, ubi nunc Machlinia sita, quievit a strepitu. Ant. Ibi Christum prædicavit, vitæ sancto merito, sed & cursum consummavit felici martyrio. Vers. Corona. Vers. Magna. Lectio VII. Quodam enim dierum puer cum coævis ludos in alvei littore dum meditatur, dumque nimium undæ ripæ credidit, periculum iniit, elapsus submergium facit. Tristi fremitu totum statim littus concutitur, & projectus, qui mergentem extrahat, frustra omnis natantium conatus defecit. Captiva [præda] coram oculis abducitur, & absorpta cameratis undis includitur. Resp. Vetustate mulier doloris vexata, manum habens aridam, sanitate grata, per Rumoldi merita, gaudet impetrata. Christi servus, Christi miraculum vetus, novum facit per meritum. Sanitate. Lectio VIII. Rumoldus interim aberat, rumor ad parentes usque intonat, & nihil minus suspicantes irremediabili vulnere transverberat. Appensus præsens dolor cum priori lætitia, præponderat; & quo olim lætiores de recenter nato filio, eo nunc tristiores de mortui submergio. Resp. Frigoris incommoda dum captiva querulatur, mira res, & tegmina tantum domi meditatur, vestium solatia sentit, quibus non velatur. Vers. Charitatis vestitus podere, pater pius succurrit miseræ. Vestium. Lectio IX. Nihil enim sine dolore amittitur, nisi quod sine gaudio possidetur. Quid agerent, quo se verterent, quid consilii caperent, non habebant: sola hæc spes, ut quam impetrante [quo prophetante] non habitum acceperant, eo orante, amissum recipiant. Resp. Vulpes gallum subito rapiens astuta; quo canente mulier matutinas tuta, pulsans horologium, cessant destituta. Vers. O prædicandi Rumoldi meritum, reportat vivum vulpes galliculum. Quo. Te Deum. Vers. Magna est.

[106] Laudes. Ant. Deo nostro sit jocunda decoraque laus; qui munda corda replet gratia; [Propria rursus omnia ad Laudes.] qui divisa maris unda, viam suis per profunda, pandit ad cælestia. Ant. Corda jubilent & ora, decantando cum sonora voce laudes Martyris; quem ad bona potiora, hac in die mortis hora, Rex transvexit luminis. Ant. Felix servus & beatus, dignitate non elatus, nec parentum gloria, ab indignis trucidatus, cælos scandit laureatus, adepta victoria. Ant. Sit hæc dies præsens læta, sit jocunda sine meta, qua valle miseriæ relicta, domoque spreta Ægypti, Christi athleta regem adit gloriæ. Ant. Quod fitivit contemplatur, contemplando delectatur, delectando fruitur, perfruendo satiatur, satiatus non gravatur, dum sitit quo pascitur. Hymnus. Aulæ cælestis. ut supra. Ad Benedictus Ant. Benedictus Dominus Deus Israël, qui degentem servulum hic sine querelis, vexit ad palatium, ubi demptis velis, videt absque nubilo, faciem in jubilo regnantis in cælis. In secundis vesperis, quæ fiunt de Apostolis, pro suffragio sive commemoratione de S. Rumoldo, Ant. O Rumolde Dei rosa, qui jam in tam speciosa Regis tabernacula introisti cum decore, quod sitisti, pleno ore gustans, per te macula peccatorum deleatur, & æternæ conferatur vitæ nobis gloria.

§ X. De eodem S. Rumoldi cultu
ex Breviariis Aberdonensi, & Canonicorum regularium
Congregationis Windesemensis.

Huc usque Officium primarium, primum & proprium, quo S. Rumoldum olim cultum fuisse deprehendere uspiam potui; neque de pluribus alibi propriis cogitassem, [Officium Aberdonense in Scotia] nisi alia hinc inde investigando, in manus incidissent bina de Sancto nostro Officia, alterum manuscriptum Scoticum ecclesiæ Cathedralis Aberdonensis, desumptum ex antiquiori, impresso anno 1509; alterum in Breviario Canonicorum regularium Congregationis Windesemensis, ex ea, quæ apud nos exstat, editione Bruxellensi Francisci Foppens, in principio annum præferens 1672, in fine autem, annum 1678. De Aberdonensis ætate, ex titulo feremus judicium. Sic habet: De S. Rumoldo (in Officii textu legitur Rumaldo) Episcopo Dunelensi, sive Dunblanensi in Scotia, Regis Scotorum filio, Mechliniensium Apostolo ac Patrono, Martyre. Ex Breviario Aberdonensis civitatis Cathedralis ecclesiæ, quondam membraneo, jam Edimburgi excuso, regnante Jacobo IV Rege, anno Domini MDIX. Mitto hic observationes, quæ fieri possent super episcopatu Dunelensi sive Dunblanensi, de iis enim sæpe testatus sum, nolle me disceptare: obvium cuique, animadvertere, non ita exarmatos esse Scotos, ut vel hoc tempore pro S. Rumoldo sibi vendicando decertare desinant. Nobis satis est, ex præfato titulo colligere, Officium istud Aberdonense, non esse posterius seculo XV, quo potissimum S. Rumoldi fama & gloria quaquaversum divulgata est. Exstat apud nos alia collectio Sanctorum Scotiæ, cui male præfigitur in titulo, quod floruerit S. Rumoldus sub Constantino Pogonato anno 670; in reliquis tamen cum priori convenit.

[108] Quis Antiphonas & Lectiones ordinaverit, fugio disquirere, cum de eo certi nihil reperiri posse videatur: illud tuto dixerim, Officii istius concinnatori præluxisse Legendam istam manuscriptam, Domynsiana antiquiorem, [ex Legenda Ms compositum est,] quæ sub nomine Tungrensis, Ultrajectinæ & Rubeæ vallis circumfertur, expensa a nobis supra § 5. Probant hoc Antiphonæ aliquot, non ex integro Leodiensi, sed verosimilius inde excerptæ, unde & lectiones profectæ sunt, pro compilatoris arbitrio deductæ; ubi Leodienses purum putum Theodericum auctorem habent. Caret etiam Aberdonense Officium responsoriis, nonnullis Antiphonis, aliisque, quemadmodum paragraphum proxime præcedentem cum hoc conferenti, ad oculum patebit. Poteram equidem lectionibus iis describendis supersedere, contentus fontem indigitasse unde promanarunt; at cum non mea, sed monumentorum qualicumque fide subsistere velim, quæ de S. Rumoldi gloria non oscitanter collegi, totum ipsum Officium hic inserere non piguit. Notandum superest, in ecclesia Aberdonensi festum S. Rumoldi celebrari I Julii, uti notavit is, qui hanc clausulam apposuit: F. Alexander Kennetus Aberdonensis Scotus, Ordinis Seraphici perimmeritus religiosus curavit scribi. Sic incipit sæpe dictum Officium.

[109] [ut docent antiphonæ ad Vesperas] Antiphona ad Magnificat in primis Vesperis: Stirpe natus ex serena Rumaldus vir inclytus; ad cælorum peramæna suspirat medullitus: oriundus ex Scotia, regali prosapia, honestate vitam morum ornat ab infantia. Oratio. Deus, qui intercedente B. Rumaldo Martyre tuo atque pontifice, fluminum labentium undas tua virtute solidasti, & triduo submerso, a mortis nexibus de aquarum humore eripuisti: da, quæsumus, ejusdem interventu, nobis de morte ad vitam transferri sempiternam.
Lectio I. In regno Scotiæ Rex quidam nomine David, qui civitatem Bervici inclytam pro nunc cohabitabat. Hic conjugem nobilem, Cæciliam nomine, illustris Regis Siciliæ filiam duxit in uxorem; qui simul ut conjuges diu cohabitarunt, sese mutuo diligentes, sed ferventius omnipotenti Deo gratias invicem referentes in semine suo. Tu autem &c.
Lectio II. Qui cum sacri baptismatis unda regenerati fuerint, vitam suam sancte, in omni doctrina Dei, duxerunt. Hi cum non haberent prolem, quam hæredem futuram in regno Scotiæ exspectarent, omnipotenti Deo preces pro hærede nocte ac die fundere non cessarunt. Tu autem &c.
Lectio III. Ad quemdam igitur magnæ sanctitatis & religionis virum, Wallaferum nomine, pro tunc Dunelensis ecclesiæ Episcopum, [recurrunt] cujus viri sanctitas per omne regnum Scotiæ divinitus erat divulgata. Hunc rogaverunt, ut omnipotentem Deum orare dignaretur, quatenus eis prolem, in dicto suo regno successorem, concederet. Tu autem &c.

[110] [& lectiones omnes] Lectio IV. Dictus Episcopus eorumdem acquiescens precibus, invicem Rege & Regina in orationibus sese prosternunt: quo in loco tale a Domino angelicum receperunt responsum: Prolem nobilem, non solum membris decoram, verum virtutibus illustratam, suscepturam habes, in qua Deo beneplacitum fieret, & per quam magna populi multitudo converteretur ad Dominum. Tu autem &c.
Lectio V. Demum juxta divinum oraculum Regina concepit, ac miræ pulchritudinis filium inde peperit. Unde parentes non modicum gavisi, Episcopum prædictum devote exorarunt, ut hunc eorum filium sanctis suis manibus baptizaret: qui eisdem exhortationibus annuens, eumdem filium suum, in nomine Domini, nomen imponendo Rumaldum, divinitus baptizavit. Tu autem &c.
Lectio VI.. Qui quidem deinceps tenerrime nutritus, Spiritus sancti gratia repletus, in quinto ætatis suæ anno, præfato Episcopo scientiis & moribus traditur educandus. Qui bonæ indolis, sub eodem patre, viro famosissimo, scientiarum sapientiæque & virtutum pocula, cum summa diligentia, & ferventi corde suscepit. Puer autem Rumaldus, juxta præceptum Domini parentibus obediens, ad paternum regium venit palatium; sed omnes divitias regales, omnesque mundi pompas & honores caducos reputavit, & tamquam animæ suæ contrarios respuit. Tu autem &c.

[111] Lectio VII. Hisque omnibus spretis, sese humiliando in ecclesia & regia capella, [indidem desumptæ,] die nocteque devotis in orationibus jacuit prostratus. Omnia quæ sibi dabantur, pauperibus & egentibus distribuit, debiles, infirmos, ac captivos visitavit, operaque misericordiæ juxta Domini præceptum, diligenter adimplevit. Quare in ejus laudem, devotis canimus vocibus: Sub tenella mox ætate crescens sapientia, vitæ florens sanctitate, spernit transitoria. Tu autem &c.
Lectio VIII Deinde beati viri meritis, infula pontificali decoratus, in superioribus partibus Galliæ, dum ibidem sermonem populo faceret, leprosus quidam ab eo petiit eleemosynam, licet gentilis fuerat. Cui Rumaldus respondit: Terrenam eleemosynam, quia aurum neque argentum, unde tibi dem, non habeo; sed spiritualem, & hoc quod mihi est, tibi do: quare in nomine Domini Jesu Christi, velocius tibi dico surge, & de loco, in quo sedes, tete erige; crede in Deum & a tua curaberis lepra. Et hoc verbo continuo resurrexit & restituta est caro ejus, sicut caro pueri parvuli, crediditque & baptisatus est. Perducto autem eo Romam, a Romano Pontifice tunc benigne receptus est. Tu autem &c.
Lectio IX. Regressus autem a Romana civitate, per Lombardiam venit; ubi varios languores & dolentes pro auxilio suarum infirmitatum reperit. Vir itaque S. Rumaldus intelligens, quod a dæmonio vexati erant, prece fusa primitus, devota oratione nomen Domini nostri Jesu Christi invocando, dæmonium illud exivit, apprehendensque manus infirmorum, statim sanitati restituti sunt. Tandem per Galliam rediens, Machliniam venit, ubi tunc locus erat multum desertus: ubi post varia & quam admiranda per eumdem virum Dei commissa miracula, subiit pro Christi nomine martyrium, & ibidem requiescit in pace beata, infirmis & languidis, in præsens sanitatem hactenus præbens. Tu autem &c.
Respon. antiph. psal. hym. & cap. de communi unius Martyris & pontificis.

[112] Sequuntur antiphonæ ad Laudes ex Legenda Ms. dispositæ, [& quæ ad Laudes propriæ sunt.] quæ in Officio Leodiensi responsoriis serviunt; ut supra recte dixerim; Officii hujus compilatorem, proprium Leodiense numquam vidisse. Capitulum est, Omnis pontifex. Hymnus, Deus tuorum militum &c. Sic ad Benedictus & ad Magnificat in secundis Vesperis, a Leodiensi differunt omnia, ex prædictis responsoriis, imo ex citatis Actis descripta. In præmissis lectionibus hiatus multi, truncatæ, imperfectæ & distortæ periodi passim occurrunt, quas corrigere aut restituere non placuit, ut auctoris peritia & industria magis patescant, qui totas septem priores lectiones in enarrandis vitæ primordiis impendit, neglectis per incuriam certioribus Sancti gestis, quæ plane ignorasse videtur. Multo politiores sunt ternæ lectiones Windesemenses, non ex Ms. Legenda, sed ex Domynsio contractæ, nonnullis correctis aut præteritis, quæ scriptori displicuere, eoque imprimis, quod S. Rumoldum, Archiepiscopum vocandum non censuerit. Determinatum tempus definire, quo apud Canonicos regulares Windesemenses celebrari cœperit festum S. Rumoldi, integrum mihi non est; id nihilominus certum statuo, hodiernas eorum lectiones Domynsio antiquiores non esse, adeoque post annum 1569, verosimiliter elapso proxime seculo, ad exemplum Mechliniensium primum adoptatas. Veram fuisse conjecturam meam, probavit subsecuta informatio R. A. & Erud. D. Canonici & Scholastici, Nicolai Slaets, ex qua intellexi, anno primum 1655 coli cœpisse S. Rumoldum a laudatis Canonicis Windesemensibus. Juverit & hoc Officium oculis subjicere, in quo Sanctus noster Canonicis regularibus accensetur.

[113] [Canonic. reg. Windesemenses] Festa Julii. Die tertia Julii. In festo S. Rumoldi Episc. & Mart. Can. Reg. Dupl. fuit prima hujus. Omnia de communi unius Martyris, præter ea quæ sequuntur. In primis Vesperis Commemor. tantum habet, & fit Comm. Octav. SS. Apostolorum. Hactenus rubricæ; tum ponitur hæc Oratio: Majestati tuæ nos quæsumus, Domine, beati Rumoldi Martyris tui atque pontificis supplicatio veneranda conciliet: ut qui incessanter pro nostra fragilitate delinquimus; assiduis ejus precibus expiemur. Aliæ rubricæ notant, lectiones primi nocturni sumi de scriptura occurrente; tum pro secundo nocturno:
Lectio IV. Cum David Scotorum Rex, nulla jam prolis spe teneretur, precibus Dublinensis Antistitis filium impetravit, & eodem momento, in lucem editus Rumoldi nomen accepit. Puer egregia præditus indole, ab ipsis incunabulis ter in hebdomada a maternis uberibus abstinebat, quam abstinentiam usque ad vitæ extremum observavit. Sub Dublinensi præsule usque ad annum quintum decimum artium disciplina mirifice imbutus, a patre ad regiam aulam revocatur; ubi precationibus, eleemosynis, & ceteris pietatis operibus vacans, angelica visione confortatus, totum se nuditati, paupertati, corporis afflictioni ita devovit, ut regales nuptias & regnum, sibi a parentibus oblatum, constantissime recusaret.

[114] [ex Domynsio sua acceperunt,] Lectio V. Dublinensi Episcopo defuncto, angelico monitu, in ejus locum, totis licet viribus reluctatus, sufficitur. Inito pontificatu, multos a dæmonum castris ad Christi stipendia traxit, plures a flagitiis ad pœnitentiam perduxit, egentes innumeros & verbis & eleemosynis allevavit. Mortuo patre, superno monente nuncio, regno excessit, & Romam contendens, dignitatem suam in manibus Stephani secundi, summi Pontificis resignavit: hoc unum ab Apostolorum principibus efflagitans, ut suis precibus optatissimam ipsi martyrii lauream obtinerent. Itaque, monitu angeli, Brabantiam petens, inter Machliniæ silvas & dumeta demoratus, Adoni Archicomiti prolis spe destituto, suis precibus, & sobolem felicissimam impetravit, & eamdem extinctam vitæ restituit.
Lectio VI. Ab eo Principe, cum locum in iis regionibus obtinuisset, inter ulmorum umbrosa, Canonicorum regularium monasterium, & divi Stephani ædiculam exstruxit, Dei miserantis ope ita sibi favente, ut licet Hunnis Danisque, hostili furore grassantibus, circumstantes regiones, cœnobia, templa, ferro & igne fuerint absumpta, Rumoldi locus immunis per omnia permaneret. Verum ædem sacram augustiori forma dum exstrueret, & fabros adiens, ad vitiorum, maxime vero ad adulterii fœditatem evitandam fervidius hortaretur; alter eorum omni libidinis genere corruptissimus, sanctissimum virum salutaria monentem, infami odio aversatus, eumdem ex insidiis valido ictu vulneratum occidit, & corpus, facinori obtegendo, in fluvium præterlabentem demersit. Sed miro quodam lumine proditum, & expiscatum, summo populorum concursu & ejulatu in æde sacra honorifice tumulatum fuit. In vita & post mortem, claruit miraculis.

[115] Non erit abs re verbo notasse, exstare apud nos Diurnale antiquum ad cujus calcem legitur: [cultu non ita pridem inchoato] Consummatum est hoc opus Diurnalis, secundum ordinem Canonicorum regularium Capituli Windechinemensis per honestum virum Theodoricum Martini, artis impressoriæ magistrum in urbe Antwerpiensi anno salutis millesimo quingentesimo, anno VIII. In præfato Diurnali nulla S. Rumoldi commemoratio, verum inter additamenta manu recentiori exarata, reperitur oratio communitis; Deus qui intercedente &c. Sic ut facile detur assequi, recentioris ævi esse non solum Officum sed & Canonicatum S. Rumoldi, utpote qui in liberali eo Breviario, seculo primum XXVII locum invenerit.

§ XI. De S. Rumoldi cultu
ex recentiori Leodiensium Breviario, item ex Breviario,
& picturis Mechliniensibus.

Officium Leodiense antiquum § 9, ex præcitatis Breviariis sufficientissime probatum est; in quo velim observari, [Expuncto apud Leodienses officio proprio,] lectiones omnes ex Theodoriciani encomii medulla, ut ita dicam, ad verbum desumptas, nisi quod hinc inde vitiosæ sint; antiphonis, hymnis, versibus, responsoriis, capitulis alium stylum redolentibus, rhythmicum nempe poëtæ illius, qui Theodorici oratione panegyrica non contentus, ad multo eminentiora musam evexit, sublimia canens de stirpe serena, Scotorum regali prosapia, regalibus divitiis, Archipræsulatus officio, aliisque hujusmodi decorationibus, quarum tamen nonnullæ, præsertim in antiphonis Laudum, Sanctis quibuslibet, saltem Martyribus applicari commode possunt. Istud insolitum, quod illustrior vitæ pars, quæ in fuso pro Christo sanguine consistit, præterita sit. In toto illo satis longo Officio, de Dublinio altum silentium, utpote cujus appellationis ante Domynsium nulla usquam exstat memoria. Sed de his rursus disceptare non vacat, neque operosius inquirere, quo primum anno e supradicto Leodiensi Breviario expunctum fuerit S. Rumoldi proprium, nuperrime a nobis descriptum; quod factum esse inter annum 1558 & 1623, ex exemplaribus nostris evidenter constat, habemus enim posteriorem editionem & alteram anni 1636, a quibus absunt omnia, quæ ad S. Rumoldum pertinent, præter unicam lectionem, quæ ad XXVII Octobris quarta est, seu secundi Nocturni prima. Non arbitror lectori injucundum fore, si totum illud officium hic etiam subnectatur, quo apparebit novitas in lectione tametsi brevissima, stylo recentiori Mechliniensi non nihil adaptata.

[117] [substituta est hodie unica lectio.] Hic titulus est: Die XXVII Octobris. In festo S. Rumoldi Episcopi & Martyris. Duplex. Oratio mutatam habet in ultima editione posteriorem clausulam, quæ ibi sic sonat: Concede ut ejus meritis, de fluctibus seculi hujus erepti, ad æternæ beatitudinis portum feliciter perducamur. Primi Nocturni lectiones ex hodierno communi desumendæ sunt: A Mileto. In secundo Nocturno, lectio IV. Rumoldus ex parte Scotiæ, quæ Hibernia dicitur, nobilibus ortus parentibus, ac Dubliniensis Præsul factus, Romam ivit, acceptaque Pontificis benedictione, juxta sibi factam angeli apparitionem, eo inde pervenit, ubi Scaldis fluvius ad Mechliniam se in mare exonerat: ibique Christi fidem, per S. Lambertum Episcopum plantatam, sic rigavit, ut post ipsum Apostolus Mechliniensium habeatur. Qui cum religioni magis ac magis illic propagandæ insisteret, tandem a duobus sicariis, quorum alter a præsule de adulterio reprehendebatur, capite graviter vulneratus, vitam martyrio consummavit. Resp. Stola jucunditatis. Lectio V & VI de sermone S. Augustini Episcopi, Triumphalis beati Martyris, ut in communi unius Martyris. In III Nocturno, homilia in Euangelium Sint lumbi vestri præcincti, ut in communi Confessoris non Pontificis. Nona lectio legitur de Euangelio vigiliæ sanctorum Simonis & Judæ. Ego sum vitis vera &c. Ita postrema nostra editio, sed in altera anni 1623, nona lectio ponitur de Euangelio, Descendens Jesus de monte. Hac non continentur nisi Officia propria Leodiensia, alia posterio Romano ritui immixta est.

[118] [Proprium Mechl. editum est an. 1635.] Diximus sub initium citati paragraphi, nec a Vardæo nec ab alio quoquam reperiri huc usque potuisse qualecumque demum proprium Officium, quod de S. Rumoldo celebraverit ecclesia Mechliniensis, sive collegiata, sive Metropolitica, eo antiquius, quod per decretum suum præscripsit Illustrissimus Boonen XXV Augusti anni 1634, quodque ex orationis rerumque narratarum similitudine ab eodem compositum judico, qui illam amplissimam vitam ultimam quadriennio post typis mandavit. Nullum autem vetustius fuisse Officium, satis probare videntur lectiones illæ viginti quatuor Mss. R. A. D. vande Wiele Archidiaconi, quas Martinium ad Rosweydum misisse paragrapho I ostendimus, quæque ad hunc finem, ineunte seculo XVII concinnatæ dicuntur, ut obtenta Romana approbatione, per totam S. Rumoldi octavam distribuerentur. Falli cupio; at donec officium Mechliniense, hodierno antiquius, exhibitum fuerit, tamdiu persuasum habebo, nullum exstitisse. Qui rem illam accuratius postmodum inquisivit Reverendus admodum & Eruditissimus D. Nicolaus Jacobus Slaets, S. T. L. Canonicus Metropoliticus & Scholasticus, fassus est, in editione Mechliniensi apud Henricum Jaye anni 1629, nihil de S. Rumoldo proprium reperiri: lectionibus hodiernis editioni anni 1635 primum insertis. Notatur quidem Officium passionis S. Rumoldi cum octava per omnia ut hodie, præterquam quod neque collecta, neque lectiones secundi Nocturni propriæ sint. Sic item, inquit, habentur Officia pro festis translationis, relationis & recollectionis reliquiarum, sed omnia sunt de communi. Interim nequid a nobis desideretur, ex moderno Mechliniensi proprio ea describemus, quæ de S. Rumoldo I Julii recitantur, in metropolitana & in diœcesi, sub ritu duplici primæ classis cum octava, ex decreto Synodi provincialis anni MDLXX cap. 4 de festis. Antverpia fit Officium sub ritu semiduplici die VII Julii.

[119] Lectio IV. Rumoldus Dubliniensis Archiepiscopus, ex Scotiæ parte, [cujus lectiones describuntur.] quæ Hibernia nunc dicitur, & ex regia illius gentis stirpe natus, patria, parentibus, ac stemmatis successione desertis, Christi ministerium caducis & perituris rebus omnibus sibi putavit præferendum. E patria igitur Romam perfectionis studio, ac ut Apostolorum limina viseret, & religiosa loca præsens veneraretur, profectus est. In itinere constitutus, nullam prædicandi verbi Dei occasionem prætermisit: interdum quoque ubi res postulavit, ad infidelium conversionem miracula adhibuit. Romæ constitutus, Apostolorum & Martyrum memorias indesinenter frequentans, certamina eorum ita animo suo repræsentavit, ut martyrii incensus ardore, totus in illius desiderium raptus fuerit. Lectio V. Sed divinitus, ut in Galliæ partes descenderet, admonitus, obtenta Pontificis benedictione, Mechliniam venit. Ubi ab Adone Comite perbenigne exceptus, non multo post ipsius conjugi fœcunditatem prædixit, & susceptam prolem baptismate initiavit, ac Liberti ei nomen imposuit: quem etiam postea aquis submersum ad vitam revocavit. Hic Libertus Scythis & Danis, ab ora maritima usque ad Agrippinensem Coloniam bello omnia vastantibus, in Hasbaniam, ut periculo se eximeret, profugus, ante ipsam divi Trudonis aram victima Deo immolatus est. Lectio VI. Rumoldus vero orthodoxam fidem Mechliniæ & vicinis in locis tanto tamque indefesso studio, tantoque proventu plantavit, ut Mechliniensium Apostolus merito habeatur. Qui cum religioni magis ac magis illic propagandæ insisteret, tandem a duobus sicariis, quorum alter a Præsule de adulterio reprehendebatur, in capite graviter vulneratus, vitam martyrio consummavit. Corpus ejus iidem illi sicarii, ut crimen celarent, in aquam demerserunt: sed divino desuper radiante lumine, ab Adone Comite aquis extractum, in æde divi Stephani conditum, dein ad ecclesiam, quæ nunc metropolitana est, translatum fuit. In I Noct. legitur A Mileto, in III. homil. in Euang. Si quis vult venire.

[120] Subnecti hic deberent Officia alia Mechliniensi metropoli propria, [Picturæ sacelli S. Rumoldi] de translatione reliquiarum in Steynockeseel XIX Octobris, de facta inde relatione, XXVII Octobris, de sacrarum reliquiarum recollectione, III Novembris, quæ ut verum fatear, non minus ad Sancti cultum pertinent, quam pertineant ea, quæ jam supra hoc & præcedenti paragrapho fuse deducta sunt. At cum hæc proprium locum habitura sint, superest implenda tituli nostri pars ultima, de antiquis Mechliniensium picturis, in S. Rumoldi sacello ferme rotundo, cœmeterii angulum occupante, asservatis, atque in orbem circumcirca dispositis, quarum tres & viginti enumerat Vardæus pag. 107, singularum epigraphas ex Belgico latine redditas describens, omniaque tam studiose & minutim observans, ut ex navigatione, ex habitu, ex vestium forma & compositione, pene dicerem & gestibus ipsis colligat, id quod præcipue intendit, S. Rumoldum certo certius in Hibernia natum esse. Id vero deplorat maxime, quod vetus aliqua Sancti effigies seposita sit, in ejus olim ædicula Mechliniæ appensa, ante aram ejusdem Sancti & sacelli ….. In qua S. Rumoldus, filius Regis Hiberniæ expresse & propriis terminis asserebatur. Querelas mittat Vardæus, jacturam facile compensant picturæ superstites, ex quibus, id quod quærebat, potissimum, se evicisse existimat.

[121] Imagines ipsas cum pluribus e Capitulo viris eruditissimis attente comtemplatus sum, [seculo 15 antiquiores non sunt,] idque inter alia animadversum, plures in tabella vernacula picturas describi, quam in ædicula appendantur, ea procul dubio de causa, non male a Vardæo notata, quod sacellum, post restaurationem angustius factum, eas non caperet suo ambitu, vel forte perierint aliquæ, ab iconomachis, vel alio casu confractæ aut disruptæ. Supersunt, se recte memini, tres supra viginti, sic ut recte rationem iniisse videatur, qui singularum inscriptiones in Vardæi gratiam transumpsit. De ipsarum ætate aliqua fuit inter nos disceptatio, nonnullis ex characterum Belgicorum ductu, justo vetustiores æstimantibus, verum qui annis trecentis antiquiores pronuntiare auderet; inventus est nemo. Modus Belgicus effingendi litteras, seculum XV nequaquam superat, ego, ut candide dicam, vix eo ætatis pertingere existimo; neque vero tantam vetustatem præ se ferre picturas, nec magnæ auctoritatis esse, sed ex pictoris arbitrio formatas, brevi patebit Nihilominus, data & concessa ea ætate, idipsum dumtaxat probaretur, quod sæpe insinuavi, nimirum, post primam sacri corporis elevationem vel translationem solenniorem 1369, imo multis post annis, ex popularibus traditionibus compositas esse, & nisi multum fallor, successu temporis innovatas. Certe mirari liceat, in sacelli priori & majoris destructione anni 1580, hæreticos iconoclastas ab iis manus abstinuisse, nisi impiorum hominum eo tempore in sacra grassantium metu, tuto loco tempestive absconditæ sint. Non decrunt fortasse, qui suspicentur, nonnullas ex anteriorum memoria restitutas fuisse, & pro scribentis captu appositas picturarum explicationes.

[122] [nec satis conformes Legendis.] Utut res habeat, ipsas amplector & veneror, tamquam vera Rumoldiani cultus & Mechliniensium erga sanctissimum Patronum pietatis argumenta & monumenta, atque adeo singularum epigraphas hic exhibeo, quarum aliquæ plus dicunt, quam picturæ referant, picturæ vero ipsæ Legendis, quantumvis amplis, non semel adversantur. A prima incipiamus, cui adscriptus titulus sic habet: S. Rumoldus fidem confirmabat, multos ægros sanabat ex charitate. Pater, e vivis excedens, ipsi consulebat, ut regno & episcopatu se abdicaret. Prima inscriptionis pars a nullo Legendario traditur: secunda, vel ipsi Domynsiano Anonymo opposita est. Id advertens Vardæus, ut nodo cuique paratum habet cuneum, sic postremam partem salvare nititur. Quod vero, inquit, in prima imagine scribitur, parentem jam morti vicinum, Rumoldo suasisse abdicationem temporalis & ecclesiastici regiminis atque honoris; cum oppositum tradant auctores & scripta monumenta, ambiguum est; nisi de patris devotione atque pietate præsumpseris, consilium ante datum mutavisse, quando perspectam jam seculi pereuntis vanitatem & fallaciam, eo evidentius habebat, quo fortius impressam inchoandæ jam æternitatis considerationem: vel ni malis, scripturam flandricam in pluribus vetustate abolitam, aliud fortassis primitus, quam jam appareat, significasse. Nos hæc prudentis lectoris judicio relinquimus, cui statim occurret tritum illud: Pictoribus atque poëtis, quidlibet audendi semper fuit æqua potestas.

[123] Picturæ secundæ inscriptio est hujusmodi: S. Rumoldus mare transmisit, [Stephanus PP. II. male adducitur.] ut singularis Dei amicus, navicula viminibus contexta. Viro in Francia cæco nato visum restituit; plurimi eum quærebant. Primum, ut Theodoricianum, non respuo. Miraculum Francicum est posteriorum Legendarum. Tertium pie supponitur. III. S. Rumoldus resignato episcopatu in manus Domini Stephani Papæ II, operibus pœnitentiæ deinceps se dedit. Malo ego cum Baronio credere, a summo Pontifice, quiscumque is fuerit, S. Rumoldum apostolatus munere initiatum. Quod autem tam audacter hic signetur nomen Stephani Papæ II, non error est pictoris, inquit Vardæus, vel alterius circa personam; sed usus seu abusus plurimorum, sic olim loquentium, atque existimantium, Stephanum reapse secundum, in Paparum serie prætereundum, ob brevitatem temporis, quo electioni supervixit, quippe intra quatriduum defunctus, & tantilli spatii ultimo & penultimo die sui impos, ut ex Anastasio Bibliothecario narrat Baronius ad annum DCCLII, num. 10. Quid hic innuere velit Vardæus, equidem non capio. Frustra excusatur error vel fictio pictoris & aliorum, quibus non magis notus fuit Papa, ad quem accessit S. Rumoldus, quam annus aut dies nativitatis ejus, vel egressus e patria, ad suscipiendam longam illam peregrinationem. At singulis picturarum epigraphis excutiendis inhærere non lubet, aliqua eruditorum lectorum considerationi reliquenda sunt. Ad sequentem properemus.

[124] IV. S. Rumoldus martyrium ardenter poposcit. Respondit angelus: Amice Dei lætare; nam exauditus es. [Omnium inscriptiones] Et licentia a Papa obtenta, ei valedixit. Tandem in fine thesaurus requietionis ejus multipliciter benedicitur. Videatur pictura ipsa, utrum hæc omnia exprimantur. V. S. Rumoldus appropinquans territorio Mechliniensi, copiosam multitudinem, ipso Parasceves die, invenit petulanter choreas ducentem: mox eis Dominicæ passionis lamentabile annuntiat præconium. Comes Adolpus eum ad se per internuntios advocavit. VI. Ut propheta prædixit, Elisam filium parituram, eique fœcunditatis gratiam impertivit, fœcunditatis annos jam supergressæ. VII. Comitissa infantem peperit Libertum nomine, ipsum Rumoldus Mechliniæ heredem baptizavit. VIII. Triduo hunc infantem submersum, ut rescivit Sanctus, precibus eum genuflexus, vitæ & incolumitati restituit. IX. S. Rumoldus hic dæmonem expellit: liberatus, ad mortem usque saucius, relinquitur; populus pro eo ad Sanctum intercedit, ut etiam sanitatem obtineat corporalem. X. S. Rumoldus & S. Gummarus frequenter media via Lyrensi conveniunt cum crucibus & vexillis ecclesiasticis: scipiones, quos terræ infixerant, frondere cœperunt. XI. S. Rumoldus quemdam operariorum suorum adulterii arguebat: hic intra se cogitans; facile tibi obsistam, alium ad necem ejus invitabat. XII. S. Rumoldus pro veritate occubuit, operariorum peccata increpans; ex cælo lumen effulsit super corpus in aquas projectum. XIII. Noluit Deus hoc lumen latere, quod lumen fidei alios docebat. Piscatores ad corpus appulerunt; illud occultatum invenerunt. Comes vehementer indoluit.

[125] [ordine referuntur.] XIV. Hunni, Dani & Nortmanni Mechliniam oppugnabant: S. Rumoldus ut patronus eam defendit. Quidam gallum aurarium attingens; resupinus cadit. XV. Hæc Nonna navi imponitur; nemo poterat illam a littore movere, donec exponeretur: cælesti indumento cooperitur. XVI. Nonna quædam diu custos existens; ex galli cujusdam cantu horas cognoscebat; is in conspectu sororum a vulpe rapitur, & contra naturam vivus ab ea reportatur. XVII. Quodam tempore, grassantibus gentilibus, corpus defertur in castrum quoddam Steynockeseel: Dominus infirmus sanatur, & S. Rumoldum bonorum suorum ex asse scribit heredem. XVIII. Quædam femina manum habens aridam, eam sepulcro ejus inferens, sanam extraxit: tres obsessi liberantur a dæmone. XIX. Langeres sacerdos dissolutioris vitæ, bis lumen oculorum amisit; confidenter Sancti opem implorans, continuo illud recuperat. XX. Mechlinia diuturna obsidione cincta, capitaneus quidam in nomine Domini egrediens, ac costam Sancti clypeo pergerens, obsessores omnes in virtute Dei, & auxilio Sancti repulit. XXI. S. Rumoldus Mechliniam multis ac variis liberat periculis: costa ejus dat benedictionem in conflictu; in memoriam corpus circumfertur multis cum luminaribus. XXII. Patronus est mercium exercendarum S. Rumoldus, clientes suos terra marique protexit. XXIII. Dignaris quidam [alias; Helinardus] in venatione lapsus equo interiit; Mechliniam defertur ad sepulcrum Sancti, & reviviscit.

[126] [Circa prædictas picturas dubia,] Jam descriptarum picturarum epigraphæ, imaginibus ipsis non satis cohærentes, Legendis quandoque oppositæ, plures numero, quam sint picturæ ipsæ, aliaque id genus attente observata, conjecturis nonnullis ansam dederant, quas eatenus proferre ausus non fueram, debito fundamento destitutus, quo eas alicunde firmarem. Dubium erat, num ex Anonymi Belgæ Legenda desumptæ essent inscriptiones, an potius Legenda ipsa Belgica ad earum normam exacta: Dubium item, an eædem, an aliæ picturæ in antiquo sacello spectabiles fuissent; adeoque utrum manus alia postmodum non accessisset: quamdiu autem vita ista vernacula reperiri non poterat, frustra erat in rebus ignotis hariolari. Ubi itaque in manus meas devenit, prima cura fuit, solicite inquirere, num in Legenda ipsa istiusmodi inscriptiones aut epigraphæ non invenirentur. Atque eccum primo ipso intuitu, in ipsas incurro, observoque, opusculum totum, non in capita, articulos aut paragraphos sectum esse, sed hinc inde immixtos titulos, idque vel in media, fluente, & incompleta adhuc constructione, adeo ut sæpissime orationis sensus perturbetur. Sunt autem præfati tituli sic plane concepti, ut magis picturæ alicui, quam historiæ conveniant, præposita semper particula hic, seu talis hic est repræsentatio, acsi in dramate spectacula exhiberentur.

[127] Ut paulo clarius rem perspicias, opusculi Belgii ideam habeto. Libellus est ducentarum viginti pagellarum, magno charactere, in exigua forma 12 satis legibiliter, [ex earum cum iis, quæ in vita Belgica habentur,] quamvis per multas abbreviationes & inutiles rubricas, descriptus ab aliqua sanctimoniali sorore Anna van Thienen, adjecta ad calcem hac clausula: scriptum anno Domini MDLV, haud dubie ex autographo, quod sequendum susceperat. Porro pag. 7, constructioni necdum persectæ, ineptissime inseritur hæc periocha: Hic matrimonio junguntur Rex & Regina Scotiæ; ut facile videas, scenam potius esse, quam dicendorum epitomen. Pag. 8, æque imperite turbatur sensus: Hic Rex & Regina ab Archiepiscopo (Walafero) prolem efflagitant. Idem tenor est pag. 11: Hic S. Rumoldus baptizatur. Pag. 16: Hic angelus Domini S. Rumoldum orationi vacantem alloquitur. Rursus pag. 19: Hic S. Rumoldum. pater & mater ad nuptias pelliciunt. Tum. pag. 26: Hic revelat angelus, S. Rumoldum consecrandum esse Archiepiscopum. Pag. 34: Hic S. Rumoldus ordinatur Archiepiscopus Duvelensis. Pag. 38: Hic S. Rumoldus in suo archiepiscopatu Verbum Dei populo annuntiat.

[128] Pag. 40: Hic præcipit angelus S Rumoldo, e paterno regno discedat. [collatione,] Pag. 44: Hic S. Rumoldus mare trajicit, vectus navicula e viminibus contexta, obducta corio bubulo, liquata pice oblita. Pag. 47: Hic S. Rumoldus ethnicum paralyticum sanat, eidemque baptismi gratiam impertitur. Eadem semper phrasi & ex eodem fonte proceditur. En sequentia: Pag. 51: Hic S. Rumoldus annulum episcopalem summo Pontifici resignat. Pag. 59: Hic ab angelo monetur S. Rumoldus, Romam deserat. Pag. 61: Hic S. Rumoldus Papæ valedicit, accepta ab eo benedictione. 65: Hic S. Rumoldus energumenum liberat. Pag. 68: Hic S. Rumoldus Euangelium prædicat populo in solitudine choreas ducenti. Pag. 70: Hic S. Rumoldus benigne excipitur ab Adone Comite ejusque conjuge. Pag. 82: Hic S. Rumoldus filium Comitis sacris undis abluit, eique Lyberti nomen imponit. Pag. 86: Hic aquis submergitur Lybertus Comitis filius, & a populo investigatur. Pag. 96: Hic S. Rumoldus & S. Gummarus pia miscent colloquia. Pag. 108: Hic Lybertus aquis educitur precibus sui sancti patrini. Pag. 121: Hic serit & plantat S. Rumoldus otii vitandi gratia. Pag. 126: Hic S. Rumoldus, sacellum exstrui curat, quod etiamnum Mechliniæ exstat. Pag. 133: Hic sanctus vir Rumoldus interficitur. Pag. 142: Hic piscatores mirantur lumen, quod ipsis inter cannas apparet. Pag. 145: Hic sacrum corpus S. Rumoldi in aquis invenitur.

[129] Atque his sex & viginti præcipuis programmatis distinguitur tota illa Belgica Legenda, [facilius solvuntur.] quæ ego haud difficulter crediderim ex picturis olim expositis ad verbum descripta esse, & operis contextui non satis apposite intrusa, quæ tamen sequi ferme maluit Domynsius, quam in alias sectiones versionem suam distribuere. Hinc ad superiorum dubiorum solutionem datur colligere, imagines illas omnes, prout olim exstiterunt, Legenda Belgica seu Domynsiana antiquiores esse, spectareque adeo, ut ante conjeceramus, ad finem seculi XIV, post sacri corporis in theca deaurata depositionem, imo potius ad principium XV, earumque argumenta desumpta fuisse ex Actis Latinis, tum maxime vulgatis, quæ Anonymus Belgicus præ oculis se habuisse diserte fatetur pag. 34, ut paulo superius retulimus. Dixi, prout olim exstiterunt, nam de hodiernis, inter quas plura miracula aliæque inscriptiones prioribus suppositæ repræsentantur, non eadem est ratio, quamquam jam ultro admiserimus, ex eruditorum Mechliniensium judicio, si non omnes, saltem aliquas, trecentorum circiter annorum ætatem præ se ferre, nisi pleræque, per iconomachos disruptæ & laceratæ, ad vetustiorum normam subinde efformatæ & restitutæ fuerint, auctæque epigraphæ pro imperiti alicujus arbitrio. Notabo hic rursus, Domynsium autographum Belgicum non integre reddidisse, dum ex citata pag. 34 & aliis, nonnulla silentio pressit, quæ ad rerum illustrationem poterant conferre. Jam cetera ad cultum quoque spectantia prosequamur.

§ XII. De S. Rumoldi sepultura,
& de prima sacri corporis elevatione ac translatione.

[In ecclesia a Sancto ædificata] De prima S. Rumoldi depositione seu sepultura, testem habemus, in his Actis unicum, qui magis securus, certe minus devius dici possit, ductorem nostrum sæpe laudatum Theodoricum, ubi num 9, relata Sancti per sicarios patrata cæde, miraculo apparentis supra corpus luminis, eodem ex aquis extracto, sic de Adone Comite subjungit: Sacratissimum illud funus cum jubilo ad terram trahit; impositum vehiculo, quo nunc requiescit loco, deportat, & sepulturam celebri sumptu procurat: nec defuit digitus Dei, operatus statim mirabiliter ad glebam Martyris sui. Hæc aliis verbis & longiori phrasi, sed eodem plane sensu enarrat Domynsianus Anonymus cap. 29 in nostra editione num. 40, expressius notans; delatum corpus sacrum in ædiculam, quam Sanctus, dum in vivis esset, ipse construxerat. Et vero non solum constructum monasterium, sed & ecclesiam a S. Rumoldo ædificatam tradit quoque Theodoricus num. 7. his verbis: Adunantur illic Deo militantium copiæ, accrescunt omnia, quæ ad usus pertinent ecclesiæ, usque ad consummati operis summam. Atque hæc eadem ecclesia est, quæ apud Theodoricum num. 10 dicitur ecclesia nostri Martyris, quæ tempore Normannicarum incursionum illæsa permanserit. Sequenti num. 11, sic habetur: Mulier matricularia, eadem & nonna, Gerlendis nomine, pia devotione, ecclesiæ ejus (S. Rumoldi) adhæserat. Rursus num. 14: Quidam Lantegerus nomine, qui in ecclesia B. Rumoldi coaluerat. Item & num. 17, miles ille stipendiarius, confractus & velut totis destitutus viribus, ad ecclesiam B. Rumoldi alienis defertur manibus.

[131] [sepultum ab Adone sacrum corpus,] Quocumque me verto, nullum aliud templum, sacellum aut ecclesiam apud Theodoricum reperio, præter unam ecclesiam S. Rumoldi, quæ ante scriptoris illius tempora, & eo, quo scribebat ævo, non ab alio, sed a solo S. Rumoldo habuerit denominationem. In hoc ipso templo fuit sepulcrum S. Rumoldi, de quo meminit idem Theodoricus num. 16; item mensa ejus altaris num. 18; medicinalis tumba num. 19: quæ omnia auctor noster soli S. Rumoldo adscribit, nusquam de alia æde sacra aut templo verbum faciens, ut nulla prorsus ratione assequi queam; unde Anonymus ille Domynsianus, & recentiores eum certatim secuti, nobis eduxerint templum S. Stephano dicatum, quod multis post seculis adhuc exstiterit. Ego in tota Theodorici panegyri sub annum 1100, quarto post Sancti martyrium seculo scripta, nihil prorsus reperio, quod vel a longe id insinuare videatur, quapropter absque ulla hæsitatione pronuntiandum censeo, templum qualecumque a nostro S. Rumoldo ædificatum, sacrisque corporis ejus exuviis ditatum, nullius alterius Sancti nomine, saltem post sepulturam ab Adone procuratam, nuncupatum fuisse. At, inquies, Sancto alteri saltem ab ipso vivo S. Rumoldo dedicari debuit. Quid tum postea? Quis inde consequens dicat, titulum S. Stephani potius obtinuisse quam S. Laurentii, aut S. Mariæ Magdalenæ? Domynsianam Legendam adducis, ejusque sequacium gregem; Verum isti omnes tanti mihi non sunt, quanti solus Theodoricus, pro fine undecimi & principio duodecimi seculi indubitatam ferens sententiam, a qua sexcenti recentiores, mutua cæce describentes, eos non dimovebunt, qui non speciosiora sed veriora disquirunt, ut rursus dicendum erit § 18.

[132] In ea ecclesia, ut iterum dicam, fuit S. Rumoldi sepulcrum, [ibi adhuc jacebat tempore Theodorici,] fuit mensa ejus altaris, fuit medicinalis tumba, eo quo Theodorici ætate requiescebat loco, ab Adone olim celebri sumptu procurata. Expendantur ea Theoderici verba, quæ sola abunde sufficiunt, ut refellantur vana eorum opinamenta, qui sacrum corpus tempore Normannicarum vastationum alio deportatum, & nominatim in Steynockeseel cum Vardæo existimant, freti ea pictura, quam præcedenti paragrapho, ordine septimam decimam retulimus: Quodam tempore, grassantibus gentilibus, corpus defertur in castrum quoddam Steynockeseel: dominus infirmus sanatur; & S. Rumoldum bonorum suorum ex asse scribit heredem. Satis certum est, nullas in hac Belgii parte gentilium grassationes occurrisse, post illas quæ sub generali Normannorum nomine in annalibus nostris describuntur; neque proinde de aliis verificari posse adscriptam picturæ epigraphen. Ast ego illam, vel si de antiquioribus seculi XV fuisse dicatur, falsi plane arguo, Theodorici testimonio ita innixus, ut si in eo, quod oculis suis vidit, nos decipiat, tota S. Rumoldi rerum gestarum & miraculorum series corruat necesse sit. Repetamus ejus verba: Sacratissimum illud funus cum jubilo ad terram trahit, impositum vehiculo, QUO NUNC REQUIESCIT LOCO, deportat; & sepulturam celebri sumptu procurat. Habes Sancti sepulturam, habes sepulturæ expressum locum, S. Rumoldi ecclesiam, habes denique, sacrum corpus circa annum 1100 adhuc humi defossum, procul dubio sub mensa altaris in ejus honorem erecti; quod idem sub annum 1050 asseruerat Baldericus: Ubi quiescit pretiosus Dei Martyr Rumoldus. Intellige adhuc sepultus jacet, ut tot alia Sanctorum corpora & Trudonopoli & alibi humata relicta fuerant, ne a barbaris ludibrio haberentur.

[133] Quæro, qui nobis ostendat, quo primum tempore, [Elevationes citius factæ, a Gramayo] ex primo illo tumulo elevatum, capsæ novæ inclusum, & decentiori honoratiorique loco repositum fuerit? Id ex Theodorico discere non possumus, ut ex dictis patet; Acta Mss. Tungrense, Ultrajectinum & Rubeæ vallis incompleta sunt, aut potius ex duabus laciniis contexta; Domynsianus Anonymus æque quidquam in medium protulit; neque ex Chronico Mechliniensi vel scintilla lucis affulget. Gramayus nihilominus, pro sua in rebus rotunde definiendis auctoritate, rerum Mechliniensium lib. 3. sect. 3. intrepide pronuntiat: Hoc certius est, post duo fere ab obitu secula, percrebrescente miraculorum fama, corpus & inventum & elevatum, & postridie festi divæ Cæciliæ (suspicor, id ex alicujus pseudo-chronologi scrinio extractum) aromatibus conditum, sericoque ornatum, in ligneam thecam decenter repositum. Et cum in dies peregrinorum cresceret & miraculorum frequentia, iterum solenni ritu elevata sacri pignoris ossa per Robertum Cameracensem Episcopum, relataque in argenteam, cujus pretium exceptis margaritis excessisse constat sexaginta sex florenorum millia. Factum anno 1369. Cum autem ingruente bellorum periculo in Oscaliam Petræam delata, humi defossa longo tempore latuissent, eadem, quæ nuper, miraculorum gloria vetuit sub modio abscondi candelabrum. Præsul itaque Cameracensis, Duce Burgundo Abbatibusque septem testibus, anno 1479, reliquias visitavit, populoque inspiciente reposuit. Theca hæc sive feretrum, inter pretiosiores totius Belgii facile habendum, sacrilegum hæreticorum manibus nuper & profanatum & direptum est, sacellumque ipsius Divi funditus eversum, recenter reparatum est. Hæc Gramayus.

[134] At mihi nihil incertius, quam quod de prima elevatione & deinde in Oscaliam Petræam translatione Gramayus comminiscitur, [a Domynsio] nullo satis probo teste suffultus. Et quidem primæ elevationis historia Theodorico apertissime repugnat; translatio in Steynockeseel ad ea tempora reducitur, ut neminem Mechliniæ credam existere, qui rebus bene perpensis, ausit Gramayo subscribere. Prodeat modo Joannes Domyns vel potius Anonymus Belga, primus, quod sciam, Steynockeselianæ translationis narrator, in suis ad Sancti vitam additamentis a pag. 188, apud Domynsium latine cap. 1, de elevatione, quam quærimus, sic loquens: Post multa annorum curricula, & complurium signorum edita prodigia, quæ Deus per Sanctum suum operatus est, tam ante ejus ex hoc seculo commigrationem, quam postmodum, sacratissimum hujus Martyris corpus humo levatum est, quam magnificentissime, idemque repertum diversis aromatum speciebus conditum. Atque sic lignea in arca sacra ossa recondebantur, vestimento serico, quod multis erat aureis contextum lineamentis, involuta, ac argenteæ thecæ inclusa; quæ reponi solita est sub atrio summi chori, nimirum supra aram Adnuntiatæ Divæ Deiparæ Mariæ. Quam multa hic perperam confundantur, nemo est qui primo intuitu non perspiciat. Neque tamen absterritus est Vardæus, quo minus ad prima Domynsii verba, insignem annotationem adjiceret pag. 86 & 87.

[135] Verba ejus referamus, ad multa annorum curricula potissimum collimantia. Circa annum, [& a Vardæo perperam referuntur,] inquit, ut reor DCCCIII. Nam verisimile non est, Mechlinienses, florente tum religione & pace in Belgio, ulterius distulisse sui Tutelaris, interea coruscantis continuis miraculis, & ubique terrarum inclyti, elevationem, celebremque cultum, præsertim si verum est, quod fama tenere dicitur, Leonem III Papam anno DCCCVIII, quo Carolum Magnum Remis coronavit, Machlinianam ejus ædem adiisse, ibique eum donariis & latina laudum concione veneratum. Quod enim narrat Gramayus lib. 3 de Mechlinia sect. 3, post duo fere ab obitu secula (hoc est post medium seculi decimi) percrebrescente miraculorum fama, corpus Rumoldi & inventum & elevatum, si referatur ad primam corporis elevationem, nec ipse vel uno teste probat, nec cohæret dicendis notatione sequenti; nec consentaneum fuisset, aut Rumoldi in Machlinianos multis mirificisque beneficiis, aut horum erga illum continuæ devotioni & observantiæ singulari, & multo minus, quod uti ibidem præmisit, vastante omnes circumcirca provincias Normannorum rabie, in oblivionem pene abierat vita, & mors, & merita magni hujus Antistitis, adeo ut in vulgo ignoraretur, censendusne esset in Confessorum, an in Martyrum numero.

[136] Non ausim negare, Gramayum in transversa sæpe deflectere, id tamen immerito carpit Vardæus, [Et thecam argenteam fingunt antequam exstiterit.] in quo ducem ille habet auctorem Chronici Mechliniensis, dum Vardæus ipse, omni teste & auctoritate destitutus, meris popularibus rumusculis, pro hominum ingenio adinventis, affigitur, pias opinationes passim adoptans aut excogitans, ex hodierna rerum congruentia, magis quam ex antiqua rei veritate deductas. Præterquam quod textui ipsi Domynsiano contrariæ sint; nam dum hic scriptor ligneam arcam, in qua sacra ossa recondebantur argenteæ thecæ inclusam expressissime memorat, primam sacri corporis elevationem haud obscure differt ad annum 1369, quo indubitatum est, sacras S. Rumoldi reliquias in eam primum translatas & repositas fuisse, teste iterum eodem Chronici Mechliniensis auctore, ubi, narrata celeberrima illa Mechliniensium de circumvicinis oppugnatoribus victoria anni 1303, continuo subjungit, conceptum a civibus votum de supplicatione annua, in S. Rumoldi honorem instituenda, quæ in hodiernum usque diem quarta Paschatis feria perseverat; ac deinde unanimem resolutionem fabricandæ thecæ argenteæ, quæ non ante prædictum annum 1369 perfecta, & populo undecumque turmatim confluenti exhibita fuit, quemadmodum ex diplomate authentico demonstrabitur paragrapho 14. Quomodo autem cum translatione seculi XIV concilianda sint prima illa Domynsii verba, post multa annorum curricula, quomodo Vardæus pro anno 803 reperturus sit thecam argenteam, aliis examinandum relinquo. De translatione Steynockeseliana agemus proxime, nunc primam elevationem investigare pergamus.

[137] Siquid valent piæ illæ ac religiosæ Vardæi conjecturæ, [Certo elevata erant sacra ossa,] ut verosimile supponendum est, non quidem sub Leone III, aut Notgero Leodiensi, attamen non multis post Theodericum annis, propagata per famam miraculorum & vitam ab ipso scriptam vulgatamque, S. Rumoldi gloria, de elevando sacro thesauro, a Mechliniensibus tum paulo opulentioribus, serio cogitatum fuisse, procul dubio, currente seculo duodecimo; tum nempe cum belli Grimbergensis tumultibus compositis, & dominis Bertholdis in gratiam a Duce Brabantiæ receptis, sub illorum aut dominio aut patrocinio (advocatiam per id tempus dicebant) magis in dies florere & augeri cœpit Mechliniensium respublica; accrescente etiam tum clero, Cameracensium Episcoporum favoribus illustrato, quod pluribus dicitur in subjuncto Actis corollario; adeo ut de ampliori & magnificentiori templo in sanctissimi Patroni honorem exstruendo consilia contulerint, & eo ipso aut sequenti mox seculo XIII manus operi admoverint. Hujus rei testem habemus irrefragabilem, citatum alias diploma, quo ad fabricam si non fallor, pridem inchoatam, tum vero promovendam, multa disponuntur anno 1265. Certe eo seculo elevatas & jam tum in capsa aliqua repositas fuisse sancti Martyris reliquias, ex eo constare debet, quod durante famosa illa obsidione anni 1303 præfata capsa (sic refert Chronicum Mechliniense) a duobus Canonicis ex templo in forum processionaliter fuerit deportata …. inde ad portam cœmeterii (Kerck-hof-poorte) eadem supplicatione delata, civibus victoriam per S. Rumoldi merita deprecantibus &c.

[138] Huc spectat Wachtendonckianæ Legendæ caput 48, satis in hac parte sincerum, [tempore famosæ obsidionis:] si debitos limites non excederet. Sic habet: Hoc anno (MCCCIII) obsidebatur Mechlinia a Joanne Duce Brabantiæ, assistentibus ei civibus Lovanio, Bruxella, Antverpia evocatis, feria quarta hebdomadæ sanctæ. Obsidionis causam recensent aliqui, quod Mechlinienses venditionem medietatis urbis ab Hugone de Cambilone Episcopo Leodiensi, sine debitis solennitatibus Duci factam, impugnarent: aliqui, quod constitutum ab eo urbi prætorem admittere nollent: disquisitio penes eos sit. Hac obsidione tanta erat apud Mechlinienses penuria, ut vel pugnando occumbere, aut intra unum vel alterum diem se dedere tenerentur. In tantis angustiis constituti, dum deliberant inter se, quid agerent; variis hinc inde propositis, incidit illis consilium bonum, ut ope beati Martyris implorata, cum feretro (quod in honorem ejus, ex cypresso confectum, & panno aureis lineis variegato, coopertum erat) circumcirca civitatis muros, processionem nudis pedibus, & in lineis facerent: voto etiam addito, quod eam quotannis, perpetuis futuris temporibus, si obsidio solveretur, resumerent. Resolutione capta, Anglum equitem Petrum Dondelaer ducem suum statuunt, qui superposita clypeo suo costa B. Martyris, quæ etiamnum vitro inclusa visitur, in aciem cum civibus bene animatis procedit, & conflictu inito, Brabantos in fugam vertit, eodem Martyre incolas suos adjuvante. Erat itaque tunc temporis feretrum portatile, ex cypresso confectum &c. verum quo illud tempore primum elaboratum fuerit, quo præcise anno elevatum corpus, cum nusquam certo notatum reperiam, tantisper inhærebo probabili conjecturæ supra positæ, accidere id debuisse circa finem seculi duodecimi: quo reperta, elata & in thecas decenter fuisse reposita SS. Trudonis, Eucherii, ac Liberti sacra pignora narrat Gurnezius pag. 215. quæ ab ævo Nortmannorum humi defossa delituerant usque ad annum 1169.

[139] [idque potuerit factum fuisse circa finem sec. 12.] Quid si & aliquantulo tardius S. Rumoldi corpus elevatum sit; idque sub seculi insequentis principium, quo faciunt ea quæ mihi subinde suggessit R. A. & Eruditissimus D. Canonicus supra laudatus Crucius, ex Mss. annalibus vernaculis, (qui pro eo tempore fidem aliquam faciunt) diserte asserentibus, veterem Canonicorum Mechliniensium habitationem, seu S. Rumoldi monasterium, ubi claustraliter vivere assueverant, eo loci fuisse, ubi nunc existit cœnobium PP. Franciscanorum, quibus ex Italia, quinto post S. Francisci obitum anno adductis, conventum Mechliniensem ædificaverunt Bertholdi, teste Gonzaga pag. 998 sub annum 1231; postquam inde migraverant Canonici ad novam basilicam, corpus S. Rumoldi eo secum transferentes, ut omnino necesse sit admittere, sacrum istud depositum ante prædictum annum 1231 elevatum fuisse, & non sine pompa ad novam qualemcumque tunc temporis basilicam deportatum, si recte Tongrense chronicon adduxit laudatus Eruditissimus Canonicus Crucius. Quæ omnia apprime consonant iis, quæ huc usque deduxeramus, quæque lucem aliquam inde accipere posse videntur, unde nemini incidit eam requirere.

[140] Legeram pridem in codice Usuardino Bruxellensi, ad usum Ecclesiæ Collegiatæ S. Gudilæ, [Eorum primæ translatio] quem in nupera ad Usuardum Præfatione pag. LX scriptum censui sub finem seculi XIV, aut sub initium XV; legeram, inquam, in eo Martyrologio ad IV Julii hæc verba: Mechliniæ, Translatio S. Rumoldi, Episcopi & Martyris. Excussi subinde quidquid scriptorum commentariorum in tabulariis Mechliniensibus, quidquid populari traditione acceptum supererat, nullo usquam hujusmodi translationis occurrente vestigio, saltem satis distincto, cum præter Steynockeselianam nulla apud Mechlinienses nota hodie aut admissa sit, nulla saltem annue recolatur. Incessit itaque cupido, rem alterius investigandi, si qua forte ratione prædictam Martyrologii Bruxellensis annuntiationem, rei Mechliniæ de facto gestæ, commode adaptarem Etenim nihil minus quam verosimile visum est, figmentum aliquod, vicinorum gratia, Bruxellis in sacros Fastos relatum fuisse; porro, cogitari non posse, indicatum illic sacri corporis in veterem thecam argenteam depositionem anni 1369, quemadmodum nonnullos velle sæpius observavi; nam tota ea res Paschali tempore peracta est, die 3 Aprilis, non ultima Decembris 1370, ut chronica aliqua somniant, quod ex ipso authentico instrumento evidenter demonstrabitur § 14.

[141] Ad hoc certissimum esse debet, ex prima sepultura; [alicubi notatur 4 Julii.] atque ex primo, in quo sacrum S. Rumoldi corpus reconditum erat, sacello, in hodiernam basilicam aliquando translatum fuisse ante finem seculi XIII, ut jam ostendimus; idque eo modo & splendore; ea solennitate & pompa, quam tanta celebritas merebatur; quæque, ut passim sit, inter Sancti festa connumerari consueverit. His mecum attente perpensis, vix dubitandum putavi, quin præfatum Martyrologium, eam ipsam translationem nobis commonstraret, quam toto hoc § quæsivimus, primam illam nempe ex veteri S. Rumoldi claustro ad novam basilicam, quæ aptissime, ex rerum quodammmodo exigentia, facta fuerit infra octavam ipsius pridem stabiliti natalis, IV Julii circa annum 1230, dicamus per conjecturam, anno 1227, quo currente littera Dominicali C, 1 Julii incidit in diem Jovis, atque adeo IV, tali translationi convenientissima, fuerit Dominica, hoc etiam tempore sub dedicationis, alius diceret encæniorum nomine, apud Mechlinienses celeberrima. Quod vero successu temporis neglecta videri potuerit translationis istius solennitas, mirum nemini videatur, quandoquidem cum ipso festo concurreret, alia vero translatio recoleretur mense Octobri, de qua modo agendum est.

§ XIII. De translatione in Steynockeseel.

[Translatio alia Martyrol. nota,] Est hæc Steynockeseliana S. Rumoldi translatio Mechliniæ hodie pervulgata, imo unice nota & celebrata gemino Officio duplici, quorum alterum translationi, alterum relationi respondeat. Illam fortasse inter Usuardina auctaria, ex proprio olim Mechliniensi aut Martyrologio aut Kalendario, vel aliunde accepta notitia, signavit Joannes Molanus ad XVIII Octobris: In Mechlinia, Translatio sancti Rumoldi Martyris atque Pontificis; qui, si Steynockeselianam novisset, haud dubie id verbo insinuare non prætermisisset. Hinc eamdem sumpsisse censendus est Dempsterus in Menologio Scotico, qui XVII Octobris, de suo præmiserat: Mechliniæ, Rumoldi Archiepiscopi Adventus. Occurrit & eadem translatio in Florario nostro Sanctorum Ms. seculi, ni fallor, XVI, prædicto die XVIII Octobris: Apud Mechliniam, Translatio S. Rumoldi Episcopi & Martyris. Atque hic plane indicari supponimus, eam, qua de agimus, translationem in Steynockeseel, quæ in hodierno Officio Mechliniensi XIX Octobris recolitur, procul dubio propter occurrentem S. Lucæ Euangelistæ festivitatem, in sequentem diem transposita. Supponimus, inquam; cum alia vera translatio non supersit, ad quam descripti Martyrologiorum textus referri queant.

[143] [uti & Relatio,] Succedit in citato Officio Mechliniensi, ipso illo mense Octobri, die XXVII, seu in vigilia Apostolorum Simonis & Judæ, primum notata apud Grevenum, Rumoldi Episcopi & Martyris Relatio. Tum apud Molanum in Usuardi additamentis, eodem die, In Mechlinia, Relatio B. Rumoldi Episcopi & Martyris. Item in Menologio Scotico Dempsteri: Mechliniam Relatio reliquiarum Rumoldi. Scripsit Grevenus, vel quisquis est istius editionis auctor, ut in Præf. Usuardi diximus, aut sub finem seculi XV, aut certe sub initium XVI, adeoque tunc in aliqua Belgica Sanctorum tabula invenire debuit prædictam Relationem; quamvis Translationem, quæ præsupponi debet, neglexerit. Ceterum cum altera alteri connexa sit, non improbabiliter colligitur, utramque Mechliniæ fuisse celebrem ab ipso seculo XV, quamvis peculiari Officio, saltem proprio, in ecclesia S. Rumoldi, eam quotannis recolere, non videatur in more positum fuisse. Attamen festivitatem qualemcumque innuit fundatio Decani Joannis Robyns, reperta ad calcem necrologii Mechliniensis, sæpius alibi citandi, ubi pro anno 1524, notatur distributio facienda in festo Translationis D. Rumoldi: non eo, opinor, quod cum ipso natali Sancti die confluere diximus, eo itaque, de quo jam dixi, Translationis & forte Relationis Steynockeselianæ, in ipso illo vico XXVII Octobris pridem celebratæ.

[144] En utcumque probatam sacri S. Rumoldi corporis Translationem & Relationem, [aptanda narrationi Steynockeselianæ,] sed absque expressione termini, quo vel unde factæ fuerint; quas nihilominus ex traditione jam recepta, Steynockeselianæ historiæ aptare cogimur, cujus veræ circumstantiæ adeo obscuræ & ignotæ sunt, ut qui certum tempus, quo præfata translatio & relatio contigerint, aperte edisserat, hactenus inventus sit nemo. Faxo implexa omnia & involuta perspicias. Sunt qui cum Vardæo, picturam appellante, ad Normannica tempora ascendunt; sunt alii, qui Wachtendonckianæ vitæ auctorem cap. 43 & 46. secuti, dum prioribus seculis involuta tenebris omnia offendunt, ad bellum Grimbergense seculi XII necdum adulti, confugiunt. Atque isti quidem ut vetustiorem definiant eam, qua de agimus, translationem: Gramayus vero Domynsii, ni fallor, vestigia premens, alia plane semita progressus, ut inter solenniores elevationes seu ostensiones anni 1369 & 1479 eamdem translationem collocet. Nequid igitur, quod rei illustrandæ conducat, prætereamus, singulorum auctorum verba exhibenda sunt. A Vardæo incipio, qui notatione in cap. 2 Domynsiani auctarii, ad vicum Steynockeseel, contra Scriptoris mentem ita loquitur pag. 87: Quo autem determinato anno eo allata, aut relata inde fuerunt sacra ejus lipsana, nusquam invenio: ut tamen certum suppono, illuc translata occasione imminentis Normannici furoris & belli, sive ejus, quod ab anno DCCCLXXXI, ad finem fere noni seculi duravit, sive alicujus anteriorum, quæ in annos DCCCXXX, DCCCXXXV, DCCCL & intermedios inciderunt. Unde inter epigraphas iconum Mechliniensis sacelli S. Rumoldi …. decima septima hæc est: Quodam tempore grassantibus gentilibus, corpus S. Rumoldi defertur in castrum quoddam dictum Steynockeseel. Atque hæc tota Vardæi basis, quam ex Theodorico superius ita evertimus, ut hujus opinionis propugnatores satis exarmatos existimemus.

[145] Ut inconcussum igitur & indubitatum admitti cupio ex apertissimo laudati Theodorici testimonio, præcedenti paragrapho satis expenso, [obscuræ, dubiæ & implexæ:] nullam sacri corporis elevationem, neque adeo translationem ullam, ante ejus tempora factam fuisse. Quod tametsi non tam diserte affirmaret, vel ex solo celebris Steynockeseliani miraculi & tam splendidæ donationis silentio quisque conficeret, qui enim tam solicite sub finem numeri 16, modicum censum annuum, eumque vitalitium, ex voto redditum, commemorat, an is, obsecro, pagi integri donationem neglexisse censeri poterit? Certum item est, nulla Acta aut monumenta alia Mss. exstare, Domynsii Anonymo antiquiora, quæ de tali determinata translatione & subsecuta in Steynockeseel toparchæ ejus loci tam celebri curatione, ac demum pagi donatione meminerint. Est ergo ad Legendam Belgicam, quæ seculo XV, vel forte XVI scripta est, revocanda tota translationis illius historia, quæ utrum inter antiquas picturas expressa fuerit, ex dictis supra § XI, conjiciendum est. Utcumque statueris, scripta picturis præferenda sunt; unde hic primo proponendus totus Domynsii textus, qui auctarii ejus caput alterum constituit, sub hoc titulo: Divi Martyris corpus, ob bellorum tumultum, in vicum Steynockeseele advectum. Ex tituli hujus & picturæ epigraphæ diversitate satis apparet, quam incerta Mechliniæ olim fuerit dictæ translationis & epocha & causa: sed Domynsium audiamus vel potius Legendam Belgicam a pag. 190 multa more suo imperite confundentem. Sic vertit Domynsius:

[146] Accidit ut bellum atrox moveretur, & plerique cives Machliniani, quod chari & pretiosi supellectilis habebant, [quam nec Domynsius,] urbe avectum, amicorum tutelæ commiserunt, demandaruntque. Erant autem Canonicorum quidam, maximum rei dispendium formidantes, qui & consultarunt Martyris corpus ad vicum Steynockeselanum deferendum. Fert fama, thecam argenteam, qua in sacrum Præsulis corpus repositum erat, eo loci ruri defossam fuisse, corpore pluribus ibidem coruscante signorum prodigiis. Verum sopito jam bellorum dissidio, corpus ipsum terra effossum fuit, quo illud ad pristinum tandem reducerent locum, antelatis vexillis sacris, ac solenni pompa. Erat eodem tempore equestris ordinis quispiam Steynockeselanus princeps, isque comitiali laborans morbo. Quoniam autem complura operatus esset inibi Deus signa per Sanctum suum, admittere ille noluit, ut divi Antistitis Rumoldi reliquias a sua ditione auferrent, ni prius incolumis sanus ope Sancti redderetur. Quamobrem totus Canonicorum grex in hæc prorupit verba: Cumprimis grate heros, absit ut tentes Altissimum, at precaberis eumdem obnixe religioseque, ut divini muneris te participem reddat, auxiliante ad eam rem sancto suo Martyre. Hisce auditis, ille ait: Quem in modum deprecabor Dominum: Aiunt: Scelerum tuorum sentinam purga, ex animoque defle commissa peccata, atque horum pœnitudine ducitor, quo tandem favore numinis auxilieris. Quo præstito, domini Canonici in genua procubuere, Deum ipsum ardentius pro principe rogitantes, ita ut pristinæ restitutus sit ille incolumitati. Hoc edito in ejus gratiam signo, quod habebat dominii mox Canonicorum collegio contradidit: cujus vici Steynockeselani dominium perpetuum impræsentiarum obtinet divi Rumoldi collegium Canonicorum, ita ut investiendi & revestiendi jure inibi potiatur. In hujusce rei memoriam lychnum pensilem divi Rumoldi Canonici diu noctuque accendunt in summi chori medio.

[147] [nec Legenda Wachtendonckit,] Sola totius hujus farraginis, satis male coagmentatæ lectio, cordatum quemque convincet, Domynsium non usquequaque intellexisse quid vellet aut quid scriberet. Miror bellum istud atrox, quod, florente re Catholica, Canonicos coegërit, thecam argenteam, 66 florenorum millibus æstimatam, ruri defodere, quasi ibi tutius quam in urbe delituisset. Si id fama ferebat, dum Domynsius viveret, necdum elapsis duobus seculis a confecta prædicta capsa argentea, quid ita palpat, quasi res remotissimasit, de qua nec temporis, nec personarum, nec illius distinctæ circumstantiæ superfuisset notitia? Plura notarem, si mihi animus esset, rem ipsam suspectam reddere. Minime vero; quantumvis obscura sint omnia, id saltem perspicere videor, Domynsii tempore invaluisse aut memoriam, aut popularem traditionem, factæ aliquando Sacri S. Rumoldi corporis in prædictum vicum Steynockeselianum alicujus translationis, loci toparchæ curationis, atque ea occasione, translati in capitulum juris directi, quod perpetuum impræsentiarum obtinet. Verum quam hæc omnia densis ignorantiæ tenebris immersa fuerint, docebit Legenda Wachtendonckiana, cujus auctor Vardæanam illinc Scyllam, inde Domynsii & Gramayi Charybdim reformidans, scopulos alios veritus, novam a se excogitatam viam ingredi coactus est; ad bellum, ut dixi, Grimberganum dilapsus, quod translationi utcumque salvandæ opportunissimum credidit, citatis ad marginem codice, nescio quo, Ms., pictura, Molano & regestis capituli: melius solum Domynsium appellasset, sed qui in determinando tempore ei plane oppositus est. De pictura jam satis diximus; Molanus, aut potius Lowius in Natalibus, nec verbum habet de bello Grimbergano; nec id magis innuere credo regesta capituli, nisi recentissima sint. Ceterum novum hic nihil aut Legendæ illi inusitatum, utpote solitæ scriptores multos marginibus adjicere, quos ubi in fonte consulueris, vix quidquam eorum quæ recitat, tradere deprehendes, imo sæpe contradicere. En ejus cap. 43.

[148] [nec alii rectæ tempori aptarunt.] Rebus ita misero loco constitutis (nempe cæsis Grimberganis in decretoria pugna ter Langenhaegen, captoque, ut fertur, Gualtero anno 1144) Clerus Mechliniensis, merito turbatus, de transferendis sancti Martyris reliquiis, iisque securo loco collocandis inter se deliberaverat. Nullo vero aptiori considerato, quam castro de Ham, in vico de Steynockerseel, apud Dominum illius, pro loco obtinendo institerat. Quo benevole votis annuente, dictæ reliquiæ eo translatæ, & circa dictum castrum in terra defossæ sunt, ubi quoad cessarent tumultus, delituerunt, multisque miraculis claruerunt: quorum intuitu altare dicti vici (quod a Nicolao Cameracensi Episcopo Capitulo datum fuerat) postea sancto Martyri dedicatum, & dein dies festus translationi ejus indictus est XIV Kalendas Novembris, nimirum ab anno forte 1634, quo Officia Mechliniensi ecclesiæ propria publicari jussit Illustrissimus Archiep. Boonen XXV Augusti aut paulo citius; die illo XIV Kalendas pro arbitrio selecto, cum in Martyrologiis translatio notetur XV. Kal. Nov., altero jam pridem relationi consecrato, VI Kalendas Novembris seu XXVII Octboris, quo apud Leodienses S. Rumoldi natalis a tot seculis recoli solitus erat, ut supra latius deduximus § 9. Breviarii Mechliniensis lectio IV, cum relato capite belle consonat, præterquam quod in illa novum bellum insinuetur, minus etiam historiæ conveniens: Exorto inter Mechlinienses & populos vicinos tumultu. Lectio altera, itidem IV, capiti 46 describendo simillima est: neque major Officiorum istorum propriorum antiquitas mihi hactenus innotuit. Quin & longe recentiorem ostendunt variæ Breviarii Mechliniensis editiones; cum non reperiantur nisi in impressione anni 1673, quamvis ab anno fortasse 1629 celebrari potuerint, sed sub ritu communi: imo vel ab anno 1524, quo Decanus Foannes Robyns, ut supra dixi, distributionem aliquam fundavit in festo translationis D. Rumoldi, non expresso die. Videamus modo an hæc omnia satis apte temporibus divisa sint, imo an a quoquam sic dispesci commode queant.

[149] Imprimis non video, nec videbit eruditus lector, [salvanda tamen rei substantia;] res Mechlinienses per qualemcumque cladem Grimberganam ita misero loco constitutas fuisse, ut clerus Mechliniensis turbatus, merito de transferendis S. Martyris reliquiis, iisque securo loco collocandis deliberare debuerit. Quid enim a victore Duce Brabantiæ, adhuc infantulo, aut proceribus probe catholicis metui per id tempus potuit? An sacro corporis deposito? Apage; id absque summa Brabantinorum injuria, nemo ausit asserere. An thecæ argenteæ? Ast illa post duo demum secula primum confici cœpta est. Quæcumque alia ratio fingatur, æque vana erit, cassa & frivola. Quid ergo? Dicam; supponitur, vel supposita vel supponenda est, facta aliqua & aliquando in Steynockeseel translatio; istius rei pignus adducitur, jus directum Capitulo concessum, ob impetratam a loci Domino sanitatis gratiam: verbo, id evincere videntur citata superius Martyrologia, aliaque monumenta quantumvis obscurata, ut sarta tecta servanda sit rei istius substantia; verum qui tolerabilibus aut verisimilibus circumstantiis eam vestiat, tantum abest, ut quis inventus sit hactenus, ut in diversa potius abierint quicumque præfatam historiam vel primis labris degustarunt. Pictura gentiles in genere nominat; Vardæus ad Normannos retrocedit; Domynsius & Gramayus ad nimium vicina tempora propinquant; medii inter omnes Wachtendonckianus & Lectionum auctor, non magis feliciter tempora designarunt: ad Iliadem illam Brabantinam dilapsi, quam licet, ad hominem, tantisper supponere visus sim, non aliter pridem habui, quam ut figmentum, quod vulgus Romanicum vocat, illud ipsum cum Batkenio & aliis sapientioribus Belgis alibi omnino rejecturus, quamquam non negem, dissensiones aliquas sub annum 1159 intervenisse, quæ Grimberganis damnum dederint, sed ad quas scriptores illi non videntur respexisse. Ceterum ut candide dicam, plus temporis ei disquisitioni impendi, quam fateri audeam, neque tamen mihi magis datum est Corinthum adire, quam ceteris, eo demum redactus, ut aperte pronuntiare cogar, nodum esse scindendum magis quam solvendum. Translationem qualemcumque, miraculum & donationem, in dubium revocare, duriusculum est; apta tempora reperire, quibus ea gesta sint, huc usque incognitum & impervium.

[150] [non per bellum Grimberganum,] De cetero, qui translationi sæpe dictæ mediam viam aperuit, auctor Legendæ Wachtendonckianæ, non potuit non per eamdem sacrum corpus ad priorem sedem reducere cap. 46. his verbis: Illis conditionibus, compositis ita rebus (postquam in gratiam recepti sunt Grimbergani) de referendis sacri Martyris reliquiis, cogitare cœpit Mechliniæ clerus. Dies indicitur, & multo comitante populo in Steynockerseel itur, & ecce non exiguum id temporis ibi miraculum. Cum in Steynockerseel clerus advenisset, Dominus vici eum rogat, quatenus pro se apud divinam bonitatem intercederet, ut a lepra, qua laborabat, precibus beati Martyris liberari mereretur. Clero in genua procumbente, Deumque per sancti Martyris merita pro salute illius deprecante, statim a morbo, quo affligebatur, convaluit, sanctasque reliquias e terra effossas restituit, ac loci sui dominium, in accepti beneficii signum, Clero possidendum dedit: Clerus vero, qui dominium hodie adhuc directum possidet, reliquias cum exultatione & gratiarum actione receptas, Mechliniam cum magna celebritate reduxit, & in illius memoriam, relationis solennitatem instituit, ipsa vigilia SS. Simonis & Judæ. Tarde profecto & non satis memori gratitudine, si quidem verum est, eam relationis solennitatem non anno 1634, cum S. Rumoldi Proprio, sed anno 1673, primum fuisse institutam: contra ipsius Domynsii sententiam pag. 44, asserentis: Translatio hujus tam eminentis viri Rumoldi, peracta est ipsis feriis divi Euangeliographi Lucæ, tametsi eam recolat ecclesia, pridie Apostolorum Simonis & Judæ. Sed neque hoc asserere potuit Domynsius, nisi divinando, nam apud Grevenum, ipso antiquiorem, non ponitur pridie Apostolorum Simonis & Judæ, translatio, sed relatio: imo multis ante seculis in Usuardo Rosweydi signabatur ea die natalis, quem Leodienses, in hunc usque diem celebrare consueverunt.

[151] [sed per translationem liberam] In tanta tamque perplexa rerum incertitudine, pugnantiumque sententiarum diversitate, dicam an tempestate, una superest ad eluctandum naufragio tabella, si semota & dimissa certi temporis determinatione, quam assequi nullo studio possumus, rerum saltem substantia eo pacto salvetur, ut admittamus Dominum aliquem vici de Steynockeseel periculoso morbo tum laborasse, cum S. Rumoldi miraculorum fama, ex Theodorico hibita, ad eum perlata est, idque fortasse seculo XII aut XIII, qua ille permotus, cum in humanis remediis spei nihil superesse cognosceret; ad superna confugiens, Mechlinienses Canonicos exeraverit, ut sacra sancti sui Patroni pignora, tunc recens e primo sepulcro levata, in Steynockeseel ad se deferrent, ibique, quod licet supponere, ad aliquot dies in templo Steynockeseliano exposita relinquerent, quod satis esset, a XVIII Octobris ad XXVII; quibus & translatio & relatio in Martyrologiis recoluntur. Verbo, quo usque per Sancti merita eorumque preces optatam sanitatem adipisceretur: qua demum impetrata, cælestem hospitem nolens vacuum dimittere, ut æternam gratitudinem testaretur, tabulas donationis confecerit; quo ex tempore (principium quærat qui potest) jus directum & prærogativæ quæcumque penes Capitulum Mechliniense in perpetuum manserint. Qui antiquum morem norunt transferendi Sanctorum corpora, ad capiendum donatorum bonorum possessionem, ut de S. Theoderico habes supra a num. 29. pag. 78; forte conjicient, curatum primo miraculose ægrum Dominum, corpus vero sacrum eo delatum, ut dato fundo quodammodo investiretur. Hac vel alia ratione perstat sua Theodorico fides & auctoritas; Domynsii & Gramayi commenta, de defossa ruri pretiosissima capsa argentea, evanescunt; neque bella quærenda sunt, quæ inter Principes Catholicos, aut adversus circumvicinos gesta, ad tam procul occultandas sancti Martyris reliquias, Clerum Mechliniensem impulerint. Siquis conjecturis meis certiora substituerit, cum veritati perscrutandæ unice incumbam, gratiam a me inibit prorsus immortalem.

[152] Non gravabor subjicere aliam Prænobilis & Cl. viri Cuyperi conjecturam, salvandæ utcumque rei substantiæ opportunam. [aut forte per civiles motus coactam.] Norunt, inquit, Annalium Mechliniensium periti, quantas in ea urbe turbas exeunte seculo XIV excitaverint, iidem ipsi, qui ad capsam illam elegantissimam condendam, ingens argenti pondus conferre coacti sunt, pannorum textores, lanifici, fullones, eo audaciæ & temeritatis provecti, ut a magistratu & reliquis civibus in ponte Befferano (est is qui e foro ad collegium Soc. Jesu pergentibus transitur) ad internecionem cæsi, aliquot post annis perpetuo exilio multandi fuerint. Quid si ardentibus illis civilibus motibus & sacro S. Rumoldi corpori & pretiosissimæ capsæ prospiciendum putaverint Canonici Mechlinienses, ne a furenti plebe profanarentur, cujus occasione acciderint & miraculum & Steynockeseliana donatio, de quibus jam tam multa disquisivimus. Eligant Mechlinienses quod magis arridere censuerint, ego solius historicæ veritatis salvandæ intuitu ea omnia congessi, quæ in eum finem apta existimavi. Controversiam forte dirimeret ornatissimum Capitulum, si, quod ab annis ferme centum conceptum fuit, hoc tempore exequeretur. Notavit olim in adversariis suis Amplissimus D. Decanus de Mol, ad annum 1628, die XVII, Novembris: R. D. Vander Laen suscepit in se commissionem petendi copiam accepti dominii de Steynockerseel. R. D. Wachtendonck suscepit commissionem petendi ab herede D. Clerici (p. m.) registrum feudalium de Steynockerseel & Humbeeck. Si hæc documenta reperiantur, spes est, fore ut ad alia perveniri possit.

§ XIV. De translationibus
& ostensionibus reliquiarum S. Rumoldi
anno MCCCLXIX & MCCCCLXXX.

[Translatio seu depositio in thecam exgenteam anno 1369,] Ex remotiorum seculorum tenebris tantisper emergentes, sereniora tempora ingredimur, ubi non ex meris popularibus traditiunculis, picturis aut incertissimis scriptis, sed ex monumentis authenticis depromemus, quæ de primariis duabus notioribus translationibus seu ostensionibus sacri corporis S. Rumoldi nos tam secure doceant, ut dubitationi locus non supersit. Easdem jam non semel supra notavimus, primam nimirum anni 1369, alteram 1480, alias 1479, quas ex diplomatum, per Prænobilem & Clarissimum Cayperum, jam sæpe laudatum, mecum communicatorum fide, hic ad verbum describam, tacite refutaturus Wachtendonckianæ Legendæ auctorem, cap. 50 ita loquentem: Theca perfecta, evocati Mechliniam Reverendissimi Gerardus Cameracensis, & Adelbertus Ultrajectensis, Episcopi, ut eam benedicerent, & sancti Martyris reliquias illi inclusas, ex sacello D. Stephani, ad basilicam, eidem Martyri sacram, transferrent. Nec mica veritatis toti isti periodo inest: Gerardus Cameracensis aut Adelbertus Trajectensis, anno 1369 non erant in rerum natura, saltem non Episcopi qui dicuntur. Jam id lectores præmonitos velim, annos istius temporis paulo aliter, ac modo sit, numerari solitos fuisse, Belgis non morem hodiernum, eos a Kalendis Januarii, sed Gallicanum, a XXV Martii aut a Paschate inchoandi sequentibus, quod hic plane usuvenit, cum utraque festivitas circa tempus Paschale peracta sit. Diversitas in eo consistebat, quod cum annus v. g. 1369, initium apud nos ipso Paschatis festo sumeret, jam a Kalendis Januarii alibi fluere cœpisset; quæ non observata, magnam sæpe pariunt confusionem, aut disputationibus ansam præbent, quæ nullo negotio componi possunt.

[154] [& ostensio anno 1480 certissimæ sunt:] Id in prima exaltatione locum quidem non habet, cum in tertium Paschatis festum inciderit, in secunda autem anni 1479, mihi 1480, plane attendendum est: primum enim rescriptum a Joanne de Burgundia Episcopo Cameracensi datum est Bruxellæ anno Domini MCCCCLXXIX, more Gallicano scribendo, mensis Martii die tertia; ipsa vero ostensio, in sequenti testimonio facta, narratur tribus vicibus & diebus, videlicet, in die Annuntiationis Virginis gloriosæ, mensis Martii vigesima quinta, pro prima; feria quinta in Paschalibus, mensis Aprilis sexta, pro secunda; & Dominica, octava Paschæ, ejusdem mensis nona, anni ab incarnatione Domini MCCCCLXXX, pro tertia, vicibus. Et sic iterum in fine dicti instrumenti diserte apponitur: Datum & actum Mechliniæ… anno Dominicæ in incarnationis MCCCCLXXX Indictione XIII, mensis Aprilis die X. Demum in definitione confirmatoria, quæ est instrumentum tertium, sic testatur Joannes ipse Cameracensis Episcopus: Datum & actum Mechliniæ, dictæ nostræ diœcesis, anno Domini MCCCCLXXX, mensis Aprilis die XVI. Ex quibus patet styli diversitas, hic verbo insinuanda, tametsi ad rei caput spectet minime, sive enim anno 1479 sive 1480 exhibitæ toti populo fuerint reliquiæ, nihil magnopere ad rem præsentem confert, modo de facta ostensione satis constet, prout sole meridiano clarius constare demonstrabitur. Utrum diplomata ista viderit Domynsius, multum dubito; postremam ostensionem ex paulo recentiori hominum memoria discere potuit, quam, neglecta priori, paucis deducit cap. 4, quæ in opusculo vernaculo habentur a pag. 201. Nos hic indubitata subjicimus. Primæ translationis instrumentum brevissimum sic in collectione Cuyperiana rem gestam testatur.

[155] Anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo nono, [& prima demonstratur ex instrumento authentico,] die tertia mensis Aprilis, quæ fuit feria tertia post Pascha Domini nostri Jesu Christi, Pontificatus sanctissimi in Christo Patris ac Domini nostri, Domini Urbani divina providentia Papæ quinti, anno septimo, Reliquiæ Sancti Rumoldi Archiepiscopi & Martyris, de antiqua capsa translatæ extiterunt ad præsentem capsam, per villam Machliniensem ex pio voto constructam; præsentibus dictæ translationi Prælatis infrascriptis, una cum Dominis Canonicis, & Capellanis Ecclesiæ Sancti Rumoldi, ac Magistris Communitatis, Scabinis & Juratis, nec non aliis pluribus providis & honestis viris oppidanis dictæ villæ Machliniensis. Sequuntur nomina Prælatorum, Johannes Egmondensis, Ordinis sancti Benedicti; Theodoricus de Vlierbeke; Bernardus de Boedeloe; Nicolaus Villariensis; Johannes sancti Bernardi prope Scelle, Ordinis Cysterciensis; Martinus sancti Michaëlis Antverpiensis; Radulphus Grimbergensis, Præmonstratensis Ordinis; humiles Abbates: Sigerus de novo lapide, sancti Servacii Trajectensis, Leodiensis diœcesis; Cornelius Ecclesiæ Sancti Rumoldi Machliniensis, ecclesiarum Decani, & quia nos Abbates & Decani præscripti dictæ translationi interfuimus, nostra sigilla præsentibus duximus apponenda: nec non Johannes Abbas Jettensis Ordinis Præmonstratensis, sigillo caruit, nec non Willihelmus Cantor beati Rumoldi Machliniensis, Henricus Prior beatæ Mariæ in Hanswyc.
Sigilla pendebant inferius, inquit Apographum.

[156] Ex hoc diplomate evidenter patet, quod supra dicebam, [item altera] totam illam Wachtendonckianam periodum a vero abesse quam longissime, nam præterquam quod Episcopos nominet, quorum alter Gerardus necdum ad Cameracensem sedem evectus erat, alter apud Ultrajectenses nusquam notus est, quique proinde Mechliniam tunc evocari non potuerint, neque adeo translationi interesse, quæ per solos subscriptos Abbates &c. facta est. (Quis vero tunc Episcopus Cameracensis fuerit, Mechliniæ etiam tum præsens, proxime explicabitur: hæc solum dicta sunt in ordine ad jam relatum instrumentum.) In eo etiam labitur, quod S. Martyris reliquias, ex sacello divi Stephani ad basilicam eidem Martyri sacram translatas comminiscatur, ubi instrumentum expressis terminis asserit, quod de antiqua capsa translata exstiterint ad præsentem capsam, per villam Mechliniensem ex pio voto constructam; illo nempe, quod supra conceptum narravimus, pro obtenta famosissima victoria, cujus anniversaria memoria, per supplicationem quotannis celebratur. Sacellum istud S. Stephani Baertium pridem, aliosque eruditos Mechlinienses diu multumque vexavit, & mihi molestias non paucas creaverat, quibus me expedire haud promptum erat; verum re tota accuratius examinata, ea principia superius, paragrapho 12, ex Theodorico posuisse videor, quæ non obscure ostendant, in solo imperiti hominis cerebro imaginarium istud sacellum exstitisse, ut proprio loco demonstrandum erit. Sequantur modo rescriptum, testimonium, & decretum, quæ alteram ostensionem anno 1480 celebrius factam satis fuse describunt.

Rescriptum Joannis de Burgundia
Episcopi Cameracensis, quo reliquias S. Rumoldi visitari
& populo exhiberi præcipit.

Joannes de Burgundia Dei & Apostolicæ sedis gratia Episcopus Cameracensis, [ex pluribus rescriptis.] Reverendo in Christo Patri, Domino Godefrido, eadem gratia Dagnensi Episcopo, nostro suffraganeo, & in pontificalibus vicario, nec non venerabilibus in Christo patribus sancti Bernardi, supra Schaldam; Villariensi, & de Bauwelo, Cisterciensi; sancti Petri Haffligemiensi, sancti Benedicti; sancti Michaëlis Antwerpiensi; sancti Petri Grimbergensi; beatæ Mariæ de Tongerloe; ejusdem beatæ Mariæ Jettensi, Averbodiensi & Parcensi, Præmonstratensi; ac sanctæ Gertrudis Lovaniensi, Canonicorum Regularium sancti Augustini Ordinis, nostræ Cameracensis, Leodiensis, & Tornacensis diœcesium monasteriorum Abbatibus, ac Præposito de Frigido monte, hujus oppidi Bruxellensis, ejusdem nostræ diœcesis, aut tribus seu quatuor una cum dicto nostro suffraganeo ex eis, salutem in Domino sempiternam. Gratum pariter & acceptum Domino Deo altissimo credimus impendere famulatum, cum Christi fideles ad illa studiosius opera excitamus, per quæ Dei & Sanctorum suarumque Ecclesiarum veneratio & honor attollitur, populi crescit devotio, dubia de medio tolluntur & salus augetur animarum.

[158] [Horum primo mandat Episcopus,] Sane exposito nobis pro parte Vicedecani & Capituli atque Rectorum fabricæ Ecclesiæ sancti Rumoldi oppidi Mechliniensis, dictæ nostræ diœcesis, assistentibus eisdem legislatoribus ejusdem oppidi: qualiter in dicta Ecclesia & feretro, valde sumptuoso & decoro, reconditum sit corpus beatissimi Martyris & Pontificis Rumoldi, quod cum a memoria hominum apertum & visitatum, populoque ostensum non sit, a plerisque dubitatur, ab aliis vero ignoratur, si ejusdem beatissimi Martyris atque Pontificis corpus, sive saltem corporis ossa illic sint recondita: quæ quidem reliquiæ propter dubium seu ignorantiam hujusmodi, in debita veneratione haberi omittuntur: timeatur etiam quod panniculi, quibus sunt involutæ, brevi cludendoque illic appositi, propter temporum lapsum, vetustate consumpti formidantur: quare pro parte eorum, nobis fuit humiliter supplicatum, quatenus ad Dei laudes dictique sanctissimi Martyris & pontificis venerationem, ac Christi fidelium devotionem amplius excitandam, feretrum prætactum, cum solemnitatibus & ceremoniis ad hoc requisitis, auctoritate nostra aperiri & visitari, populoque pro ipsius devotione augmentanda, ostendi, ac deinde renovatis præfatis documentis, breviculis, & pannulis sive telis iterato recludi, mandare vellemus & dignaremur.

[159] Nos itaque Sanctorum meritis, inclytam cælorum gloriam Christi fideles minime assequi dubitantes, [per Suffraganeum suum] qui eorum patrocinia, per condignæ devotionis obsequia promerentur. Illi namque venerantur in ipsis, quorum gloria ipse est, & retributio præmiorum. Devotis vestris supplicationibus pie inclinati, vobis omnibus seu saltem tribus aut quatuor ex vobis, si ceteri nequierint, vel nolint interesse, præsente tamen prælibato nostro vicario in Pontificalibus & suffraganeo; de quorum circumspectione & industria ad plenum confidimus, comitatum committimus, quatenus aliquo die solemni, ad hoc per vos ordinando, ecclesiam prætactam accedentes, feretrum prædictum cum solemnitate & reverentia, quibus decet, aperiendo, reliquias inibi reconditas, & illarum documenta, si quæ illis sint annexa, discrete & cum maturitate visitetis, capsulam seu capsulas eidem feretro inclusam, seu inclusas, & vestes, breviculos, pannulos, sive telas, quibus reliquiæ hujusmodi forsan involutæ reperientur, si vetustate consumptæ, vel consumpti fuerint, extrahendo, illosque seu illas, aliis in locis sacris & capsis reponendo, alias seu alios per dictum nostrum suffraganeum consecrandas, seu consecrandos, pro ipsarum reliquiarum reverentia & honore apponatis & applicetis.

[160] Reliquias hujusmodi dicta die solemni & duobus aliis diebus, [visitationem institui.] per vos aut dictum Capitulum deputandum, ut dubium hujusmodi de medio tollatur, ipsæque eo amplius in reverentia habeantur, populo cum talibus reverentia & honore, quibus decet, ostendendo: nec non de hinc designationes earumdem reliquiarum, cum bona specificatione documentorum suorum, quæ illic reperiri continget, nobis fideliter remittendo, ad finem, quod, singulis visis & rimatis mature, nostrum desuper decretum interponere valeamus, per quod ipsi Christi fideles præfati scire poterunt, quid illic venerari debeant & exinde populi devotio crescere & augmentari dubiumque removeri possit & valeat. Nos etiam de omnipotentis Dei misericordia, beatissimæque Dei genitricis Virginis Mariæ matris, ac beatorum Petri & Pauli Apostolorum, sancti Rumoldi præfati, omniumque Sanctorum meritis & intercessione confisi, omnibus & singulis vere pœnitentibus & confessis & contritis, qui dicti feretri apertioni, præfatarum quoque reliquiarum visitationi & ostensioni, nec non officio Missæ, quod pro tunc illic celebrari contigerit, quadraginta dies indulgentiarum, de injunctis eis pœnis misericorditer in Domino relaxamus. Datum & actum Bruxellæ, dictæ nostræ diœcesis; sub sigillo nostro anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo nono, more Gallicano scribendo, mensis Martii die tertia. Et paulo inferius in apographo erat scriptum: per Dominum Episcopum.
Et signatum Tswinnen.
Inferius pendebat sigillum
���Episcopi Cameracensis.

Testimonium Godefridi, Episcopi Cameracensis suffraganei
& Abbatum, de facta solemni visitatione
& ostensione reliquiarum S. Rumoldi.

[Hic testantur Suffrag. & Abbates] Reverendo in Christo Patri & Domino, Domino Joanni de Burgundia, Dei & Apostolicæ sedis gratia Episcopo Cameracensi ejusve in spiritualibus vicariis, vestri humiles & devoti, Godefredus eadem gratia Episcopus Dagnensis, vestræ paternitatis suffraganeus, ac in pontificalibus vicarius, nec non Franciscus Villariensis, Livinus de Boedeloe, Martinus sancti Bernardi supra Schaldam, Ordinis Cisterciensis, Bartholomeus Averbodiensis, Wernerus de Tongerloe; Joannes sancti Michaëlis Antwerpiensis, Marcus Grimbergensis, Rolandus Jettensis, Ordinis Præmonstratensis, Cameracensis, Tornacensis, & Leodiensis diœcesium monasteriorum Abbates, salutem cum omni honore & reverentia ac veritate subscriptorum.

[161] [factam visit & ostensionem] Notum fecimus vestræ reverendæ paternitati, quod visis a nobis & cum ea, qua decuit reverentia, receptis vestræ paternitatis litteris, & ad requestam venerabilium dominorum Vicedecani & Capituli sancti Rumoldi, ac legislatorum oppidi Machliniensis, dictæ Cameracensis diœcesis, impetratis & concessis, feretrum ac capsulam beati Rumoldi Martyris, in ecclesia ejusdem, in quo seu qua, corpus seu ossa, & reliquiæ ejusdem recondita esse credebantur, honorifice & sumptuose constructum, juxta tenorem vestrarum litterarum, præsentibus annexarum, aperiri fecimus. In eo vero cum magna reverentia ossa ac reliquias corporis beati Rumoldi Martyris, sana, salva, integra, & incorrupta, ac bene redolentia; lethalis vulneris signo, in sinistra parte capitis invento, reperimus: & propterea ad populi devotionem augmentandam, dicta ossa & reliquias corporis ejusdem gloriosi Martyris, debitis ad hoc solemnitatibus & ceremoniis requisitis mediis, populo & Christi fidelibus cunctis ad ecclesiam ipsius Martyris advenientibus, & in magna & copiosa multitudine confluentibus, eadem vestra auctoritate tribus vicibus & diebus, videlicet in die Annunciationis Virginis gloriosæ, mensis Martii vigesima quinta, pro prima; feria quinta in Paschalibus, mensis Aprilis sexta, pro secunda; & Dominica octava Paschæ, ejusdem mensis nona, anni ab incarnatione Domini, millesimi quadringentesimi octuagesimi, pro tertia, vicibus, ostendi & exhiberi, nobis præsentibus & astantibus decrevimus & fecimus.

[163] [coram Margareta Duce Burgundiæ] Ostensione & publicatione & exhibitione hujusmodi factis, præmissis & elapsis, reliquias & ossa corporis ejusdem gloriosi Martyris, nil diminuendo vel abstrahendo, sed sana, integra, & illæsa, pro ut reperimus, cum novis panniculis, telis ac rebus aliis, ad hoc solemniter consecratis, iterato ubi una nobiscum interfuerunt, Illustrissima Domina, Domina Margareta, Eduardi Regis Angliæ germana, & hujus oppidi Duaria relicta, quondam metuendissimi principis Domini Caroli Ducis Burgundiæ, Brabantiæ &c. & Maria ejusdem Caroli filia, ac illustrissimi & invectissimi Domini Maximiliani Austriæ & Burgundiæ Ducis conthoralis, & domina Machliniensis, ac nobiles Domini, Philippus De Croy, Comes de Symay; Ludovicus de Brugis, Comes Udonii; Princeps de Steenhuyse ac Dominus de Gruethuse, Balduinus de Lannoy, & Joannes de Boeveryes, Dominus de Wierres, Milites: nec non venerabiles viri Domini & magistri, Joannes de Platea Vicedecanus; Robertus Hendrick Cantor, Ægidius de Musenis, Balduinus Hidde, Joannes de Kerckhove, Antonius Capitis, Judocus Nachtegale, Henricus Ghiselberti, Canonicus & Plebanus; Petrus Laurentii, Joannes Pycoti, Matthæus Godefridi, Canonici; Hermanus de Busco, Antonius Ysendyn, Lambertus de Thenis, Ludovicus Walteri, Bartholomæus Imbrechs, beneficiati de Cellaer; Joannes de Quercu junior, & senior, Augustinus Albi, Martinus Lancum, Henricus de Ghele, Cornelius Ducis, [& plurimis aliis.] Joannes Dorspoel, Joannes Huberti, Joannes Verneyen, Symon Robosch, Capellani ecclesiæ sancti Rumoldi; nec non Wilhelmus prior in Hanswyca, Joannes Cattendyck &c. Leonardus de Merica, sacræ paginæ professores; Cornelius Vicegardianus Minorum, Joannes Boer Augustinianorum, & Godefridus Carmelitarum, Priores; Dominus Antonius vander Aa miles, Scultetus; Domicellus Henricus de Oeyenbrugge, alias de Colem, filius legitimus Domini Henrici de Colem militis; Ægidius Vranx, magistri Communitatis; Ægidius de Ghestele, Rumoldus de Baerdeghem, Joannes de Hamme, Joannes de Duffele, Petrus de Cennen, Georgius de Dorpe, Jacobus Beckeve, Henricus Langhe, Arnoldus de Damme, alias de Beneden, Petrus Caluwaert, Joannes de Baesrode & Jacobus Robbyns, Scabini; Wilhelmus de Winckele, Andreas Hoots decani Lanificii; Jannes Mol, Ludovicus de Heyst, Antonius Boem, Wilhelmus de Beret, receptores sive reddituarii; magister Hubertus Wellemans pensionarius; Theodoricus Adriani, Joannes Barbier, secretarii; Reynerus de Beelt, Bartholomæus de Busco, Henricus de Erpe, Joannes de Beret, Joannes de Beckere, Godefridus Vriese, Rumoldus Quayvoer, jurati; Joannes de Platea griffier; Petrus de Boene de Yetegem, Rumoldus Vleminc, rectores fabricæ; Joannes de Brande, alias Cronaert, virgarius; Wilhelmus Oubeerts, alias Trabekier, custos & gubernator feretri, & quam plures alii utriusque sexus incolæ hujus oppidi Machliniensis & extranei: includi & recludi, magnis, reverentia, honore & diligentia intermediis, jussimus & mandavimus, & personaliter duobus notariis subscriptis ad hoc vocatis & requisitis inclusimus, & ad pristinum feretrum, unde per nos extracta fuerunt, reposuimus.

[164] Quæ omnia & singula, sic ut præmittitur, per nos acta, [Accedit] vestræ paternitati sub appensione nostrorum sigillorum, ac subscriptione notariorum fideliter & legaliter scribimus, testamur, notificamus & insinuamus. Datum & actum Machliniæ, Cameracensis diœcesis, in Ecclesia sancti Rumoldi, præmissis præsentibus, anno Dominicæ Incarnationis millesimo quadringentesimo octuagesimo, indictione tertia decima, mensis Aprilis die decima, Pontificatus sanctissimi in Christo Patris & Domini, Domini Sixti divina providentia Papæ quarti, anno nono. Sic subscriptum. Et ego Georgius Monachi presbyter, Cameracensis diœcesis, publicus sacra Imperiali auctoritate, ac venerabilis Capituli hujus Ecclesiæ sancti Rumoldi notarius & scriba juratus, & Viceplebanus ejusdem, quia supra dictis apertioni, ostensioni corporis ac reliquiarum sancti Rumoldi Episcopi & Martyris, inventioni & in loco suo pristino reinclusioni, cæterisque præmissis una cum dictis reverendis patribus interfui, eaque omnia sic fieri vidi & scivi: ideo has patentes, dictorum dominorum sigillis sigillatas, & manu mei in hac causa connotarii subscripti scriptas, manu propria subscripsi, signoque & nomine meis solitis signavi, in præmissorum fidem & testimonium, rogatus & requisitus. Deinde habebatur id quod sequitur:
[Notariorum fides;] Et ego Hubertus de Wesemale, presbyter, Cameracensis diœcesis, perpetuus beneficiatus de Cellaer, in Ecclesia sancti Rumoldi, publicus Apostolica auctoritate Notarius, quia supradictis, etiam apertioni corporis ac reliquiarum sancti Rumoldi, inventioni, ostensioni & in loco suo pristino reinclusioni, cæterisque præmissis, una cum dictis reverendis patribus ac cum præscripto connotario interfui, eaque sic fieri vidi & scivi; ideo has patentes litteras manu propria scriptas, ac dictorum dominorum sigillis sigillatas, manu eadem subscripsi, signoque & nomine meis solitis signavi in præmissorum fidem, rogatus & requisitus.
Appendebant sigilla Abbatum
Dagnensis, Villariensis, Boedeloe, S. Bernardi, S. Michaëlis, Averbodiensis, Tongerloe, Grimbergensis, Jettensis.


Decretum Joannis Episcopi Cameracensis.

[& auctoritas Episcopi,] Universis & singulis sanctæ matris Ecclesiæ Christi fidelibus, præsentes litteras inspecturis, Joannes de Burgundia, Dei & Apostolicæ sedis gratia Episcopus Cameracensis, salutem in Domino sempiternam. Gratum pariter & acceptum Deo impendere credimus famulatum, dum a mentibus Christi fidelium, dubitationum nebulam propellentes, ad Dei omnipotentis laudem, honorem & gloriam, Sanctorumque suorum venerationem in lucem veritatis deducimus, quæ propter temporis diuturnitatem eisdem Christi fidelibus erant invisa, & ea propter aliis sic, aliisque sic asserentibus, admodum ignota. Sane nuper pro parte dilectorum nobis in Christo Vicedecani & Capituli, ac rectorum fabricæ ecclesiæ Collegiatæ sancti Rumoldi, nec non legislatorum & incolarum oppidi Mechliniensis, nostræ diœcesis, nobis seriose exposito; quod cum a memoria hominum feretrum sanctissimi & gloriosissimi Martyris atque pontificis Rumoldi, ipsius ecclesiæ Collegiatæ Patroni, quod in eadem sumptuosissimo opere extructum, sub magnis veneratione & honore servetur, apertum, neque dictis fidelibus ostensum non fuerit, a pluribus dubitatur, ab aliis vero ignoratur, si ejusdem Martyris atque pontificis corpus, sive corporis ossa in eodem feretro sint recondita: unde fit, quod ipse Martyr & Pontifex, ejusque reliquiæ, in tam grandi veneratione, sicuti merito deberent, præsertim ab aliquibus habeti omittuntur.

[167] Quare pro parte præfatorum exponentium, nobis fuit humiliter supplicatum, [acta omnia] quatenus feretrum hujusmodi per reverendum in Christo Patrem Dominum Godefridum Episcopum Dagnensem, nostrum suffraganeum & in pontificalibus Vicarium, nonnullosque alios ecclesiæ Prælatos aperiri ac illus reliquias, nec non documenta antiqua illis, ut verisimiliter putabatur, apposita, cum debitis diligentia, reverentia, & honore, nostra auctoritate visitari & examinari, ac dictis Christi fidelibus, pro eorumdem augmen tanda devotione, ac dubitantibus procul pellendis, ostendi mandare dignaremur. Nos itaque devotis eorum supplicationibus inclinati, prælibato Domino Episcopo Dagnensi, nec non cæteris monasteriorum dictæ nostræ ac Leodiensis & Tornacensis diœcesium Abbatibus, super præmissis nostras vices impartiti sumus, committentes eisdem, quatenus feretrum hujusmodi aperiendum, reliquias in eodem reconditas ad documenta illis apposita, summa cum diligentia visitarent: illasque populo tribus diebus solemnibus, pro ampliori magnificentia & gloria, ipsiusque Sancti veneratione ostenderent nobisque rescriberent, quid in præmissis & circa ea fecerint & invenerint, ad finem quod singulis visis & mature rimatis, nostrum desuper decretum interponere valeremus:

[168] Cujus quidem commissionis vigore atque prætextu, [referentis] prælibatus Reverendus in Christo Pater Dominus Godefridus Episcopus Dagnensis, nec non Franciscus Villariensis, Livinus de Boudeloe, Martinus sancti Bernardi, supra Schaldam Cisterciensis, Johannes sancti Michaëlis Antverpiensis, Bartholomæus Averbodiensis, Wernerus de Tongerloe, Marcus Grimbergensis, & Rolandus Jettensis Præmonstratensis Ordinis, dictarum nostræ, Leodiensis & Tornacensis diœcesium monasteriorum Abbates, feretrum hujusmodi aperiti facientes; reliquias in illo existentes, & documenta illarum diligenter atque mature visitaverunt & examinaverunt, illasque populo tribus diebus solemnibus, de nostris auctoritate & consensu ostenderunt: per quas quidem visitationem, examinationem & ostensionem luculenter constitit & constat, qualiter in feretro hujusmodi ossa ac reliquias corporis prædicti sanctissimi Martyris & Pontificis Rumoldi, sana, salva, integra, incorrupta, ac bene redolentia, lethalis vulneris signo, in sinistra parte capitis invento, cum magna reverentia reperierunt, recondita: quæ cum simili reverentia, post dictorum trium dierum solemnium elapsum, nil addendo seu subtrahendo, sed sana, integra & illæsa, pro ut illa reperierunt, cum novis panniculis, telis ac rebus aliis, ad hoc per dictum suffraganeum nostrum solemniter consecratis, iterato recluserunt.

[169] Nos itaque fide dignis relationibus prælibatorum dominorum Episcopi & Abbatum, [& confirmantis.] fidem indubiam adhibentes, præsentium tonore decernimus & declaramus, ossa & reliquias corporis prædicti sanctissimi Martytis & Pontificis, in dicto feretro indubie fuisse & esse recondita, ac ea ut talia ac pro talibus, a singulis Christi fidelibus veneranda esse & venerari debere: in quorum omnium & singulorum, fidem & testimonium præmissorum, præsentes patentes litteras exinde fieri, & per secretarium nostrum signari, nostrique sigilli jussimus & fecimus appensione communiri. Datum & actum Mechliniæ, dictæ nostræ diœcesis, anno Domini millesimo quadringentesimo octuagesimo, mensis Aprilis die decima sexta. In plica erat scriptum: Per Dominum Episcopum, & signatum
Tswinnen.
Appendebat sigillum Episcopi
.

§ XV. De prima pretiosissima lipsanotheca
deaurata, anno MCCCLXIX perfecta.

[Theca illa sane magnifica,] Gramayum audivimus supra paragrapho 12, num. 133, narrantem, solenni ritu elevata esse, seu transposita sacri pignoris ossa, per Robertum Cameracensem Episcopum, relataque in argenteam [thecam] cujus pretium exceptis margaritis, excessisse constat sexaginta sex florenorum millia: factum anno MCCCLXIX. Melius Gramayus Cameracensem istius temporis Episcopum reperit, quam auctor Legendæ Wachtendockianæ; erat enim id temporis Robertus Gebennensis, postea sub Clementis VII nomine Avenionensis pseudopontifex, quem ad eam solennitatem Mechliniam advenisse diserte scribit Chronicon Tongro-Mechliniense, quamvis factam ab ipsomet reliquiarum translationem seu transpositionem non memoret. Domynsius ex Legenda Belgica ante Gramayum scripserat, auctarii sui cap. 3; promiscuum autem vulgus & cives Mechliniani, gratitudinis ergo, tantum donariorum accumularunt acervum, ut ex eis auream conflaverint Martyri thecam. Legere debuit ut est in Belgico deauratam Vergulde; sed tritas semitas calcare non solet Domynsius; ceteris argentea theca sufficit, quam in hunc modum describit citatum Chronicon Mechliniense, ad dictum annum 1369: Capsa nova S. Rumoldi, ad quam spectandam ingens hominum multitudo confluxerat, tunc primum perfecta est, pendens argenti solidas MARCAS, ut vocant, TER MILLE SEXCENTAS, pro quarum singulis, artifici solvendi fuerunt floreni Rhenenses octo, sic ut tota res constiterit sex & sexaginta Rhenensium florenorum millibus, non computatis pretiosis monilibus aliisque adjectis ornamentis.

[171] [tempore quo rarius erat argentum,] Notari hic posset florenorum nostratium & Rhenensium differentia, quorum hi, utpote totidem ferme medii pattacones, sexta sui parte nostros excederent, nisi perspectum haberem, nostrates florenos Belgicos, Rhenenses olim etiam quandoque appellatos. Verum qualicumque modo aut numerentur, aut æstimentur, certum est, tantum argenti pondus, ea tempestate in Sancti venerationem expensum, prodigio proximum fuisse, ne dicam paradoxum. Idque mecum sentire oportet peritos eorum temporum historiæ, quibus ignota esse non potest argenti raritas, non in Belgio solum verum & in aliis regionibus, priusquam fodinas in Europam effudisset America. Ne hic digressionibus immorer, non ignorant Belgæ, quam angustæ essent Principum nostrorum res ærariæ, quam rara in templis monumenta argentea, quam tenues fundationes in rerum sacrarum stipendia, quam vilis operarum merces, quibus, ut pervulgatum est, in diurnum laborem cedebat perexiguusnummus, assem nostratem quinta parte excedens, quem inde dictum volunt Braspenning/quod ad satis lautam unius diei recreationem, imo sustentationem sufficeret. Sed ad chronicon redeamus.

[172] Præmiserat hujus auctor, advenisse feria quinta hebdomadæ Majoris, [in chron. Mechl. constitisse dicitur fl. 66000] seu die Jovis sancto, Robertum Cameracensem Episcopum, & quarta Paschatis feria, in supplicatione (nempe anniversaria illa, sub ejus seculi principium inchoata) Venerabile Sacramentum deportasse ad domum usque D. Zegeri Vleminx; hoc est, inquit, usque ad Couwenbergen: atque in reditu ibi denuo resumpsisse, tulisseque ad templum, ubi solenniter sacris operatus sit, assistentibus ei Abbatibus Vlierbecano & Baudeloënsi; ut plane mirum videri debeat, nullam Roberti Episcopi in istius translationis diplomate fieri mentionem; magis etiam mirum, in ejus nomine Legendæ Wachtendonckianæ auctorem aberrare potuisse, alium vero eumque imaginarium Ultrajecto accersere. Ceterum deauratam fuisse prædictam lipsanothecam, etsi hic non exprimat Chronicon, ex alio ejus loco facile educitur, dum sub annum 1452 refert, ipsam dissolutam fuisse & rursus ex integro inauratam. Ex laudato Chronico, prout discriptum habet Nobilissimus Cuyperus, unde superiora verba accepi, quamquam in extracto apud nos longe aliter legerit Papebrochius; ex laudato, inquam, chronico personare incipit exorbitans pondus totius primæ capsæ argenteæ deauratæ, de qua Gramayus merito pronuntiavit, inter pretiosiores totius Belgii habendam, quæ sacrilegum hæreticorum manibus profanata & direpta fuerit.

[173] His conformia tradit Wachtendonckianus cap. 49. [cui subscribunt reliqui etiam in pondere 3600 marcarum.] Ab his ( textoribus, fullonibus &c. ) sumptuosissima beato Martyri theca ex argento deaurato procurata est, quæ deinde anno MCCCLXIX perfecta existens TER MILLE SEXCENTARUM MARCARUM, absque gemmis & lapidibus pretiosis, quibus discriminata apparebat, ad sexaginta sex florenorum millia æstimata fuit. Hæc theca turbulentis hisce temporibus, pro dolor, vendita, catholicis civibus multum mœroris attulit, & quam exigua salus bello sit, sufficienter edocuit. Sic ferme etiam Miræus de Canonicorum collegiis cap. 74: Ab iisdem ( Geusiis,) dum ex improviso urbem occuparunt, inventum est in medio ecclesiæ corpus S. Rumoldi & fœdissime conculcatum & dispersum; Dei tamen benignitate caput, ex cranii cicatrice notum, ope virginis est conservatum. Periit etiam feretrum ejus; siquidem cum multis miraculis & victoria contra hostes clareret, fullones & textores eorumque consortes anno MCCCLXIX, ob victoriam recenter per ejus merita obtentam, ex voto ei construxerunt feretrum, æstimatum in registro civitatis in argento & factura ad sexaginta sex millia florenorum, præter gemmas & alia quæ postea accesserunt. Novissime celebre donarium adjecit Margarita, Maximiliani I Imperatoris Filia, Belgii gubernatrix, ut feretri valor fuerit ultra vas auri, cum ab hostibus religionis profanabatur.

[174] Registrum civitatis toties appellari audis, sed ex eo nihil haurire potuit harum rerum deligentissimus investigator Præn. Cuyperus. [Unum est chronicum quod rationes recte subducit,] Conveniunt interim chronici Mechliniensis & Lirani scriptores, Gramayus, Miræus, & Wachtendonckianus, in exprimendis illis sexaginta sex florenorum millibus: differunt chronica alia in marcarum numero, quorum bina, ter mille septingentas referunt, aliud, ter mille ducentas, sic tamen ut nihilominus eadem ubique pretii summa expressissime taxetur. Equidem in ea supputatione errorem tam patentem ostendi, ut fatentibus eruditis Mechliniensibus, concipi omnino nequeat, quo pacto tot marcæ argenti deaurati, comprehenso artificis stipendio, majori pretio non constiterint; ut cuilibet, rem tantillum expendenti, ultro in oculos incurrit. Dubio huic solvendo operam contulit, sæpe mihi laudandus R. A. & Cl. Canonicus Crucius, producto chronico Henrici vanden Coelput, cujus verba ex Belgico latine reddo: Anno, inquit auctor, MCCCLXIX perfecta est theca, pendens argenti marcas ter mille septingentas. Marcæ singulæ constitere florenis sedecim (probe novimus, non unum, nec stabile fuisse marcarum per id tempus pretium, ut fuse docet Cangius in Gloss.) pro artificio, florenis alteris octo: porro marcæ cujusque deauratio ducatos duos insumpsit, ducatum computando ad binos florenos ( quid id auri fuerit nescio) sic ut pro feretro integro, id est pro argento, auro, & aurifabri stipendio solvendi fuerint floreni sexcenti supra centum & tria millia, præter uniones & pretiosos lapides incrustatos, valoris plane inæstimabilis. Opus octennio absolutum est, nempe ab anno MCCCLXI ad annum MCCCLXIX.

[175] [quod mirum est a nullo alio observatum:] Nemo hactenus, quod sciam, calculum accuratius subduxit, &, supposita totius narrationis veritate, justius repræsentavit; numeros tute multiplica, si mihi fidem habere recusas: verum memineris, arithmeticum meliorem fuisse scriptorem illum, quam historicum; utpote qui non adverterit, multa se commiscere, quæ si ad rectam crisim exigantur, facile convelli possint. Ea interim laus ipsi debetur, quod consequenter pretii summam materiæ gravitati aptaverit, in quo ceteri omnes, nulla prorsus ratione inita, quasi studio hallucinati sunt, quemadmodum fallere videtur receptissima illa Mechliniensium traditio, nemine uno hodie dubitante, quin feretri totius pretium fuerit, sex & sexaginta florenorum millia, post tot Chronica, Gramayum, Miræum & Wachtendonckianum, quod scriptorum illorum nec unum unicum prius animadvertisse, vix credibile apparet, cum nihil magis obvium sit, quam fl. 16, pretium marcarum, aurifabri stipendium, fl. 8, & deaurationis florenos quatuor, qui cum aliis constituunt octo supra viginti, in ipsum marcarum numerum ducere, atque inde justam summam contrahere, ponderi competentem. Quod si in rotam manifesta, & vel a tironibus arithmeticis observanda, tamdiu aberrarunt, [idque in re non adeo antiqua.] non est quod mihi succenseant Mechlinienses, si lapsus alios historicos, antiquitate sua densiori caligine involutos, subinde retegam & restituam. solius veritatis & S. Rumoldi ac ipsorum gloriæ solidius illustrandæ stabiliendæque gratia.

[176] [Incredibile esetam immane pondus in feretro portatili] Ceterum citati Chronici auctor, utut bene arithmeticus, non magis quam reliqui advertit, paradoxon se nobis obtrudere, dum thecam portatilem depingit, tam immanis ponderis, ut omnibus rite computatis, ad uncias sexcentas argenti supra viginti novem millia ascendat; quibus addendi septies mille & quadringenti ducati aurei quorum saltem novem certo unciam conficiunt, ut proinde insumptæ fuerint plusquam octingentæ & viginti duæ unciæ auri, adeoque universum pondus pertigerit ad unciarum triginta millia quadringentas & viginti duas; unde exsurgit portandum onus librarum mille octingentarum nonaginta quinque & unciarum duodecim, præter ligna, ferramenta aliaque onerosæ materiæ impedimenta. Quis autem obsecro sibi persuaserit, tantam molem humanis humeris in supplicationibus circumserri potuisse, quod tamen omnino supponendum est, ex concepto voto, quod hodieque perseverat, quarta saltem Paschatis feria, sacris exuviis circum urbem annue deportatis. Patebit, opinor manifestissime rei impossibilitas, si vetusta illa theca, hic in æs incisa, conferatur cum recentiori, quæ exhibetur § sequenti: fallor, si non ipsa evidentia oculos offendat, præterquam quod ipsis testibus pateat, novam antiqua majorem atque adeo probabilissime ponderosiorem esse. Age vero, ut ibi demonstrabitur, uncias argenti pendit nova, non amplius quater mille, seu marcas quingentas, ei autem subvectandæ vix sufficiunt viri octodecim, quot putabimus, fuisse necessarios, ut pondus serme octies majus promoveretur. Et erit, qui id non plane adynaton existimet?

[177] Detur aliquid fundatissimæ conjecturæ, brevi elucescet, [de quo veriora hic traduntur,] in chronici supputatione grandem subesse errorem; sumptas nimirum ab eo aliisque scriptoribus, se invicem cæco modo describentibus, marcas pro meris unciis; quomodo serme legit Papebrochius, in eo quod præ oculis habuit, Tungro-Mechliniensi Chronico, in quo melius expressas reperit marcas trecentas sex, ubi procul dubio pro sex, legendum sexdecim, quem ego calculum plane existimo ad verum accedere proxime. Eum mihi suggessit Reverendus admodum ac Cons. D. Ambrosius de Smet, Canonicus graduatus Metropol. Excellentissimo Archiepiscopo a secretis, ex authentica & jurata depositione R. D. Joannis de Froymont, Cantoris & Canonici Metropol. facta XXXI Augusti 1620, ad interrogatorium Illustrissimi Nuntii Apostol. pro statu diœceseos, vacante sede per obitum Illustrissimi Hovii. In eo instrumento ad interrogationem VII, super reliquiis in templo S. Rumoldi asservatis, respondet Froymontius, thecam veterem argenteam deauratam fuisse ponderis utique trecentarum & sedecim marcarum argenti puri: quod tam recte a D. deponente asseri existimo, quam male decantatam pretii summam expressit. Dices, ea ratione ad pretium sexaginta sex millium florenorum numquam perventum iri: Fateor equidem, at in utroque & pondere & pretio erratum, facillime inducor ut credam; quamvis pretium commodius, quam gravitatem salvari posse existimem, si deauratio & pretiosæ gemmarum decorationes computentur. Quot autem & quam raris monilibus unionibusque distinctum & exornatum fuerit sumptuosissimum feretrum, nusquam traditum reperi: Annalium istorum scriptoribus visum est satis, incredibilem illius elegantiam & inæstimabilem valorem una voce contestari. Tale fuit olim superbissimum illud Mechliniensium in sanctum Apostolum, Patronum, Tutelarem pietatis ac venerationis monumentum, quod post bina secula sacrilegas & rapaces latrocinantium hæreticorum manus non evasit. Ut curiosi lectoris non solum ingenio sed & oculis satisfaciam, ejusdem ideam, qualem a toties laudato Cuypero obtinui, delineatam atque in æs incisam, hic repræsentari curavi.

Theca argentea deaurata Reliquarium sancti Rumoldi.

[178] Desumpta est delineatio ex vetusta grandiori pictura, [explicaturque veteris thecæ delineatio.] quam non semel contemplatus sum, exposita in cubiculo, ad ingressum templi meridionalem, quo se ecclesiæ curatores solent recipere. Artificium nemo non perspicit & admiratur, at intuentes fallit, ita expressum Sancti corpus acsi omnium oculis patuisset; contra quam testentur relata proxime instrumenta authentica, ex quibus constat, sacra illa pignora sic thecæ argenteæ imposita fuisse, ut certo hominum nemini fuerint perspicua: alias enim neque dubitari potuisset, multo minus ignorari, si ejusdem beatissimi Martyris corpus, sive saltem corporis ossa illic essent recondita. Neque dubium putamus, quin præfatæ thecæ argenteæ alia arca lignea, sacrum corpus continens, inclusa fuerit, ea ipsa nimirum, quam furentes hæretici, ut mox dicemus, confregerunt diripueruntque, dispersis per templum sacris reliquiis. Testatur id disertissime Domynsius ex Belgico suo Anonymo, his verbis: Repertum est in ipsa theca scrinium ligneum ….. quo sacra ossa omnia involuta jacebant: ut prorsus indubitatum sit, e sacris lapsanis nihil hominum oculis fuisse spectabile. Ad salvandam itaque picturæ veritatem, non vitra crystallina, per quæ supinum corpus apparuerit, concipere oportet, sed in ipsa theca argentea penicillo adumbratum, vel aurifabri arte exsculptum fuisse sacrum depositum, neque aliud quidquam conspici potuisse; siquidem ita fuerint olim omnia, & non potius ad recentioris pictoris ingenium postmodum efformata. Sic mecum sentiunt eruditi Mechlinienses, quibus difficultatem non semel proposui.

§ XVI. De augustæ lipsanothecæ
interitu, sacrorum lipsanorum dispersione & recollectione.

[179] Jam descriptum a nobis magnificentissimum S. Rumoldi mausolæum, quod per bina & amplius secula totius Belgii admiratio fuerat, [Occupata est æb hæreticis Mechlinia an. 1580,] luctuosissimo illo Catholicæ rei seculo, piissimis clientibus ereptum, fidei & Regi rebellibus in prædam cessit. Furialem clarissimæ urbis depopulationem paucis, sed more suo eleganter, depinxit noster Famianus Strada, de Bello Belg. Decade 1, lib. 3, ad annum 1580, pag. mihi 175 & 176: At Ninova oppidum Alosto proximum, nec post multo Mechlinia, amissæ sunt. Illam Franciscus Lanua…. hanc Joannes Norricius Anglorum tribunus, aliquorum dolo, ac præsidii parte in proditionem assumpta, inopinatus intravit: nec nisi redintegrata aliquoties pugna amissis suorum circiter ducentis, tandem obtinuit, continuata mensem integrum direptione, tam profunda victorum avaritia, ut post abrasa expilataque templa pariter ac domos: post cives non semel vitam libertatemque redimere coactos; in mortuorum quoque monumenta sævitum sit, humo revulsis ablatisque inde sepulcralibus lapidibus, atque in Angliam avectis, ac palam, hæresi ipsa erubescente, divenditis. Quibus profecto spoliis, & sibi Norricius non leve dedecus, vel apud gentis suæ scriptores; & in Anglos omnes odium Belgarum, eam populationem, novo nomine, Anglicanas furias hodie execrantium, comparavit: eo atriori calculo apud Mechlinienses notatas, quod eodem impetu thesaurum suum, lipsanothecam illam incomparabilem direptam plerique omnes existiment.

[180] [quo tempore tradunt profanatam lipsanothecam;] Advertant, obsecro, veri S. Rumoldi clientes, quam non facile popularibus rumoribus annuere liceat, contra vero, quantam vel in minutiis, ad eorum res sacras spectantibus, discutiendis curam & diligentiam adhibere oporteat; cum mihi diutissime indagandum fuerit, a quibus, quando & quomodo, toties jam dicta deaurata lipsanotheca direpta esset, profanata aut vendita. Dubium ex eo incidit, quod in iconomachorum Anglorum depopulatione nusquam legerem aliud repertum, præter arcam ligneam, dispersaque per templum, S. Martyris ossa, nullibi facta mentione feretri deaurati, quamquam id aperte indicare videretur Gramayus, per hæc verba: quæ sacrilegum hæreticorum manibus profanata & direpta fuerit. Sic & Miræus: ut feretri valor fuerit ultra vas auri, cum ab hostibus religionis profanabatur. Item Wachtendonckianus: Hæc theca turbulentis his temporibus, pro dolor! vendita, catholicis civibus multum mœroris attulit. Ecquis ex talibus terminis aliud satis queat percipere, quam quod ab ipsis Anglis, urbis invasoribus & direptoribus mense Aprili 1580, ipsa capsa argentea, profanata, direpta & vendita fuerit? Et vero in ea opinione Mechlinienses deprehendi, dum ea de re studiosius interrogarem. Ad argumentum, quo urgebam, aliunde constare, solum scrinium ligneum in templo inventum & confractum; repositum est; credere non paucos, thecam argenteam prius tuto loco absconditam, at nescio cujus proditione, a sacrilegis inventam, direptam ac venditam. Miratus sum profecto in re ætati nostræ tam propinqua, tam varias esse sententias, nec certi quidquam deprehendi posse.

[181] [ast illa an. 1578 Auriaco ablata fuerat.] Non acquievi interim, donec alicunde solidi aliquid suggereretur, quo factum adeo notabile ad sinceram veritatem reducerem. Aliis itaque subsidiis privatus, recurri ad citata superius chronica popularia, quæ quam in antiquis rebus tradendis nullius momenti sunt, tam in iis quibus scriptores ipsi, quantumvis plebei, præsentes aut proximi fuerunt, fidem aliquam merentur. In his vero reperi, vanam non fuisse dubitationem meam, neque satis clare & distincte locutos Gramayum, Miræum & Wanchtendockianum in relatis supra testimoniis. Falsum est, direptionis tempore absconditam alicubi thecam argenteam; falsum est, ab urbis invasoribus & expilatoribus profanatam, direptam aut venditam; cum anno 1580, in Anglicanis furiis a Famiano narratis, nullum jam amplius Mechliniæ exstaret S. Rumoldi argenteum feretrum, ab anno 1578, jussu Orangii Principis, Brabantiæ per id tempus prætensi Ruardi, seu Advocati aut Protectoris, cum alia sacra templorum suppellectile, nonnullisque æneis campanis, si non ex urbe, saltem ex circumvicinis pagis violenter ablatum, & Antverpiam, per id tempus perduellium hæreticorum arcem, absportatum, ut disertissime testatur chronicon sub nomine Cornelii Vermolen fol. 29. Cujus verba latine verto: Eodem anno MDLXXVIII (notaverat immediate superius III Julii) ex omnibus pagis circumcirca auferuntur æra campana, cum omnibus argenteis lipsanothecis e templis Mechliniensibus jussu Orangii Principis: quando etiam spoliatoribus cessit hierotheca S. Rumoldi, pretiosissima illa gemma, pendens argenti marcas 3200, præter aurum & magni pretii lapides. Ita loquitur testis, ni fallor, oculatus, cujus assertum plane confirmat scriptor alius fide dignissimus, qui & ipse rei gestæ interfuit, alibi referendus. Videatur Dionysius Mutzaert in historia sua ecclesiastica Belgice edita, ad dictum annum 1578. In quem porro usum redacta ea omnia sint, tam clare perspicitur, ut superflua sit omnis explicatio. Immanem ejus temporis barbariem collige, ex eo quod eodem ipso anno Mechliniensia suburbana omnia, perantiquum Beginagium, Bethania, Blyenberg, templa S. Nicolai, Neckerspoel & Hanswyck, incensa & solo æquata sint.

[182] Direptionis templi & sacrarum reliquiarum historiam, [Urbis invasores solas reliquias disperserunt,] nullus integre, quod sciam, descripsit hactenus, aut forte satis describere potuit; utpote cujus præcipuarum circumstantiarum nemo testis esse aut voluerit, aut ausus fuerit, omnibus metu diffugientibus, aut intra proprias domos conclusis, sic ut miraculo simile videatur, dispersas ab impiis per templum sacri corporis partes colligi potuisse; & rursus postmodum conjungi, ut ex longo processu verbali, super ea re habito, certum est. Sic breviter rem delibat Wachtendonckianus, dum relata cap. 51 ostensione anni 1480, quæ octo dies continuos tenuit, ita subjungit: Quibus elapsis, dictæ reliquiæ, post gratias actas iterum inclusæ & sigillis confirmatæ, perseverarunt integræ usque ad annum 1580, quando occupata ab hæreticis Mechlinia, per ecclesiam ab illls dispersæ sunt. Verum Deus, qui mirabilis est in Sanctis suis, non passus servi sui membra illorum furori relinqui, pias aliquot & honorabiles personas commovit, qui dispersas, quo meliori modo, reliquias colligerent. Illas, urbe liberata, Archiepiscopus Hauchinus, postquam super earum veritate, debita informatio sumpta esset, approbavit, & ab omnibus, uti veras honorari præcepit: ac demum anno MDLXXXVI (voluit dicere MDLXXXV) ad ecclesiam Metropolitanam solemniter transtulit, Clero, Magistratu ac populo comitante, & Deum in Sancto suo collaudante. Cujus solemnitatis memoria celebratur, ipsa D. Huberti, III Nonas Novembris.

[183] Processum ipsum ex archivo Archiepiscopali Mechliniensi, [quas postmodum collectas] cum autographa seu originali Illustrissimi Hauchini approbatione, inferius describenda, pro singulari sua in me benevolentia, nuper ad tempus concedere dignatus est Excellentissimus modernus Archiepiscopus Thomas Philippus de Alsatia de Boussu, ex quibus totius Recollectionis apertissimam veritatem, summa mea cum voluptate cognovi. Præmittitur ibi lamentabilis tragœdiæ brevis commemoratio, tum reductionis urbis ad obedientiam legittimi Principis Belgarum Philippi II, Hispaniarum Regis, ut & mandati Archiepiscopalis, die XXVII Octobris anni 1585 emanati, quo sub gravibus pœnis præcipitur, ut quicumque reliquiarum partes aliquas, aut e templo abstulisset, aut ab alio accepisset, eas ad Reverendum admodum D. Mathiam vanden Hove, tunc Canonicum & Archidiaconum, postea sub Hovii nomine Archipræsulem, atque ad Reverendum admodum D. Melchiorem Huys, itidem Canonicum, in hac causa deputatos, protinus deferrent, expositis sub juramento occasione, tempore, loco & modo quibus eas consecuti essent. Auditi jurati testes per paginas magnas duodeviginti in folio enumerantur, a quibus dispersæ reliquiæ acceptæ sunt, deinde in capsa collectæ & reverenter depositæ, solenni Decreto approbatæ ac confirmatæ; cujus substantiam tametsi jam abunde dederimus, operæ pretium tamen est, ipsummet ex originali hic transcribere.

[184] [solenni decreto] Reverendissimus in Christo Pater & Dominus, D. Joannes de Hauchin, Dei & sanctæ Sedis Apostolicæ gratia Archiepiscopus Mechlinienis &c. Reducta hac civitate Mechliniensi (quæ anno millesimo quingentesimo octogesimo, die nona Aprilis, per hæreticos, Dei & Ecclesiæ suæ Catholicæ inimicos, ex improviso misere invasa & spoliata fuit, destructis & profanatis Dei templis, reliquiisque Sanctorum disjectis & dispersis) ad pristinam potentissimi Regis nostri Catholici, Domini & Principis sui naturalis, obedientiam; sua auctoritate pontificia protinus jussit congregari & recolligi, omni qua fieri potuit diligentia, reliquias S. Rumoldi pontificis & Martyris, suæ metropolitanæ ecclesiæ, & hujus civitatis Patroni: desuperque & illarum verificatione per Reverendos & egregios dominos & magistros, Mathiam vandem Hove Archidiaconum, & Melchiorem Huys Canonicum, presbyteros, sacræ Theologiæ Licentiaros, ad hoc per Reverendissimam dominationem suam, suosque confratres & Canonicos, præfatæ ecclesiæ capitulariter deputatos, diligentem capi, & per me notarium publicum, ejusdem Reverendissimæ paternitatis suæ Secretarium infrascriptum, fideliter conscribi informationem & attestationem.

[185] Quibus peractis ostensioneque earumdem recollectarum reliquiarum, populo, [approbavit Hauchinus 1585] in præsentia totius Cleri, magnificorum & ornatissimorum Dominorum Consiliariorum supremi parlamenti Consilii, Gubernatoris, Schulteti, Burgimagistri & Consulum, nec non notabiliorum civium hujus civitatis, ad hoc in hodiernam diem, tertiam videlicet mensis Novembris, quæ Dominica fuit, post Vesperas convocatorum, & in capella divo Martino sacra simul congregatorum, publice facta, atque dicta informatione, sic, uti præmittitur, super earumdem reliquiarum recollectione & verificatione capta, una cum attestationibus fide dignorum, super iisdem factis & annotatis, alta & intelligibili voce, per me notarium & secretarium prædictum, de mandato eorumdem Dominorum, Reverendissimi & Canonicorum, prælecta, idem Reverendissimus Dominus noster, pontificalibus indutus, easdem recollectas, recognitas & approbatas divi Rumoldi reliquias, huic cistulæ sive capsulæ reverenter immisit & imposuit, ejusque seram suo contrasigillo obturari & communiri jussit, ad tempus, & donec successu felicioris temporis, decentiori & magis ornato feretro reponi possent; elargiendo liberaliter omnibus & singulis Christi fidelibus, qui huic Recollectionis reliquiarum divi Rumoldi solennitati interfuerant, & singulis annis in illius Recollectionis festivitate (quam in perpetuum die tertia Novembris in hac civitate Mechliniensi celebrari & observari voluit) divinis officiis in dicta ecclesia devote interfuerint, quadraginta indulgentiarum dies in forma Ecclesiæ consueta.

[186] Quo facto, eadem cistula sive capsula (cui præsentes, [& honori pristino restituit:] manu propria ejusdem Reverendissimi Domini subscriptæ, & dicto suo contrasigillo eis subimpresso munitæ, in rei sic gestæ perpetuam memoriam quoque impositæ sunt) processione cum toto Clero hujus civitatis præcedente, populoque eamdem devote subsequente, illinc ad præfatam metropolitanam ecclesiam reverenter delata fuit, in loco condecenti, sicuti quondam solet, ad honorem Dei omnipotentis, & S. Rumoldi illius Patroni, cum solennitatibus, processionibus & cæremoniis, antiquitus observari solitis & consuetis, quam sua Reverendissima dominatio, prædecessorum suorum vestigia insequendo, dicta sua auctoritate approbat, & confirmat, in perpetuum conservandam. Actum ut supra successive, anno Domini millesimo quingentesimo octogesimo quinto, Indictione decima tertia, dicta die tertia Novembris, pontificatus sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri, D. Sixti, divina providentia ejus nominis Papæ quinti anno primo.
Signatum erat
Joan. Hauchinus, Archiepiscopus Mechliniensis.
Et sigillum in cera rubra Hispanica hic infra efformatum.
In altero latere paulo inferius, eadem qua decretum ipsum manu,
Ad præfati Reverendissimi Domini Archiepis. mandatum proprium
J. Goossens.

[187] Non ex hoc diplomate, sed ex Wachtendonckiana Legenda acceptam esse lectionem, [de qua re fit officium 3 Novembris.] quæ quarto loco legitur die III Novembris, colliges ex male notato anno 1586, pro proxime præcedenti, tam diserte superius expresso, atque ex adjectis notis chronologicis indubitato. Ita habet præfata lectio, editioni Proprii Mechliniensis anni 1673 inserta: Anno Domini millesimo quingentesimo octogesimo, occupata per hæreticos Mechlinia, sacras Martyris Rumoldi reliquias, per ecclesiam ab illis dispersas, piæ aliquot & honorabiles personæ collegerunt. Quas, urbe liberata, Archiepiscopus, postquam super earum veritate, debita informatio sumpta esset, approbavit, & ab omnibus uti veras sancti Martyris reliquias honorari præcepit; ac demum anno millesimo quingentesimo octogesimo sexto, ad ecclesiam Metropolitanam, indicta processione, solenniter transtulit, Clero, Magistratu ac populo comitante, & Deum in Sancto suo collaudante. Hujus vero solennitatis memoria hodierna die celebratur. Illustrissimus Hovius die XIV Junii 1598 consecravit sacellum, & altare Palatii archiepiscopalis Mechliniensis, ac prædicto altari imposuit reliquias S. Rumoldi Episcopi & Martyris & aliorum sanctorum Martyrum. Ceteras porro reliquias, quas in examine supra relato Recollectionis, non judicaverat esse authenticas, propter circumstantias personarum, quæ easdem collegerant, capsulæ ligneæ imponere maluit, quam eas cum approbatis relinquere: eadem vero capsula, ad latus jam dicti altaris hodiedum reposita est.

§ XVII. De nova theca argentea,
sacri corporis in ea depositione, deque ultima visitatione
& ostensione anni MDCLXXX.

[De novæ hierotheca actum ab an. 1617,] Peracta ultima ista collectarum reliquiarum per Hauchinum Archiepiscopum depositione, deliberatum est apud Mechlinienses de altera lipsanotheca comparanda, quæ priorem si non superare, saltem pretio & arte adæquare posset, qua de re satis jejune loquitur vita Wachtendonckiana capite ultimo his verbis: Nova huic sacro [opinor, deposito seu corpori] & sumptuosa sub Archiepiscopo Jacobo Boonen, Philippo quarto Rege Catholico regnante, Isabella Clara Eugenia Hispaniarum Infante, Belgium gubernante, ex argento theca comparata est, quæ bis quotannis solenni processione defertur, & omnibus, majoribus festis, cuivis videnda exponitur, sive pro augmento devotionis populi, sive pro impetratione auxilii Sancti, quod etiamnum sentire dicitur qui illum invocat, & experiri qui eum in afflictione implorat. Multi adhuc hodie febricitantes, sacellum ejus visitantes, feruntur a febri liberari; multi qui ex aqua bibunt, cui sacrum corpus injectum fuit (ubi nunc puteus prope nosocomium Hispanicum est) a morbis sublevari. Benedictus sit Deus in Sancto suo, confiteamur ei, qui fecit nobiscum misericordiam suam, illi gloria & imperium in secula seculorum. Amen. Hæ ultimæ clausulæ priscorum Actorum stylum sapiunt, at cur tam perfunctiorie, nullis prope circumstantiis notatis, rem tanti momenti sub oculis suis gestam attigerit, haud equidem intelligo:

[189] [Archiep Hovio liberaliter præeunte.] Satis certum est, argenti summam ad tam illustre opus moliendum, sive publica, sive privata liberalitate, non tam cito colligi potuisse. Regestum Capituli Metropolitici folio 345 fidem facit, Archiepiscopum Mathiam Hovium, tria florenorum millia de suo contulisse XIX Januarii 1618. De reliquorum pia æmulatione nihil sigillatim mihi constat: id scio, rem tum temporis serio agitatam, impetrato a Serenissimis Belgii Principibus Alberto & Isabella, paulo ante, nimirum IV Decembris 1617, indulto, quod ad repræsentationem ingentium sumptuum, in novæ thecæ fabricam faciendorum, Mechliniensibus facultatem concedit, argenti unciatim reducendi ad pretium assium nostratium quadraginta octo, quod est uncias singulas nona circiter valoris sui intrinseci parte imminuere, idque intuitu operis pii, & sub cautela, ne aurifabri concesso privilegio in aliis abuterentur. Ita me docet diploma ipsum, e collectione Cuyperiana extractum, quod ex Belgico vertere, operæ pretium non censui, cum præter jam dicta, nihil scitu dignum contineat. Hinc porro liquet, manum operi admoveri cœpisse, jam dicto anno 1618, larga dignissimi Archipræsulis manu ceteris prælucente.

[190] [Rem in diario descripsit] Nullum non lapidem movi per amicos Mechlinienses, ut tum de novæ istius lipsanothecæ pretio, tum de tempore quo perfecta est, tum demum de sacri corporis in eam translatione & depositione, ex Actis publicis vel Capituli metropolitici vel civitatis tabulariis authentice edocerer; at frustra hactenus laboratum est. Opportune succurrit indefessus adjutor, sæpe laudatus Canonicus Scholasticus Slaetsius, qui reperto codice munuali A. R. & Amplissimi quondam Domini Decani Metropolitici Antonii de Mol, quo, quæ decanatus sui tempore gesta erant, propria manu dietim annotaverat; ex eo decerpsit, quæ de prædictæ thecæ fabrica, pondere, pretio, prima expositione, aliisque eo spectantibus accurate & certa fide scripto consignata, lectori non injuncunda sore existimo. Amplissimi viri narrationem, ut nobis moris est, integram & immutatam transumpsimus, licet hinc inde, utpote in proprios usus composita, non usque adeo terse exarata sit; veritatem in hisce, non elegantiam sectamur. Habe igitur Slaetsii extractum, a nobis postmodum cum autographo collatum, quousque ad rem nostram pertinet.

[191] Ad annum 1617, XIX Maii habetur: Resolutum, [Ampliss. D. Decanus de Mol,] omnibus præsentibus, excepto D. Cantore, agendum cum diversis de Magistratu, occasione thecæ argenteæ, quæ conficienda erit, ut consentiant, ut suo tempore a Clero solo deferatur, juxta mentem Illustrissimi Domini…. & quoad confectionem clavium, ut saltem una a Clero deputando asservaretur. Eodem anno ad XX Decembris: Visitavi cum R. D. Pœnitentiario vanden Eynden conceptum thecæ S. Rumoldi. Protractus est longitudinis quinque pedum cum medio, altitudinis trium cum dimidio; ponderis quingentarum librarum (voluit dicere marcarum) argenti; & lignea theca centum librar. vel circiter; ita ut affirmet primarius aurifaber, commode gestari a sex…. sacerdotibus poterit…. Ad annum 1618, V Februarii. Illustrissimus Dominus in pleno consessu Magistratus, me & D. Archidiac. concomitante, proposuit, & affectuose inducendo suggessit Magistratui, ut thecam S. Rumoldi, nunc inceptam ex argento Germanico valoris 48 st, confici curarent ex puro & optimo argento. Secundo, ut non tanti ponderis & magnitudinis, quo minus a Clero commode gestari posset, sed non successit ….. Aurifabro pro qualibet uncia addicti sunt, ratione formæ, floreni tres & asses quindecim.

[192] Ad annum 1624, III Julii: Habita matura deliberatione inter Illustrissimum Dominum & deputatos ex parte Magistratus, [qui anno 1624 primum expositam narrat,] similiter & Capituli, placuit hinc inde, ut theca argentea S. Rumoldi, licet adhuc imperfecta, deinceps deferretur a Clero. Eo nomine actum est cum Superioribus omnium Ordinum, qui omnes una annuerunt, & distributæ sunt schedulæ stationum…. In quem finem, clausis ostiis templi, facta est proba, gravato feretro lapidibus, æqualis, ut putabatur, ponderis; & resolutum a proba habita, requiri octodecim personas. Eodem anno VI Julii: Ab operariis civitatis delata theca e domo aurifabri, collocatis omnibus partibus confectis, ad templum in choro, inter pulpitum æneum & Cantores, tempore Vesperarum, uti ante Vesperas lignea theca una cum reliquiis, inter altare & pulpitum æneum. Vesperis finitis, comparuit Decanus & Archidiaconus, induti pluvialibus rubeis, una cum Illustrissimo Domino ad summum altare.

[193] Et subsistente Illustrissimo Domino ante altare in pontificalibus, Decanus una cum Archidiacono ligneam thecam aperuerunt, [perfectam an. 1631.] elevantes thecam reliquiarum sigillatim & ornatam rubro holoserico, ibidem pridie ab Illustrissimo Domino, assistente Decano, Archidiacono & Breamontio inclusam, demptis reliquiis e lignea parva cistula, in qua ab anno MDLXXXV ipso S. Lucæ inclusæ ab Illustrissimo Domino Hauchino P. M. fuerant, deferentes ad summum altare: reclusa lignea, una cum incertis reliquiis ibidem conclusis; delata ad antiquum locum. Progressus cum assistentibus Illustrissimus Dominus ad benedicendam novam thecam argenteam, qua benedicta, reversus ad summum altare, delatæ fuerunt reliquiæ, comitante Illustrissimo Domino, ab Archidiacono & Decano, ad argenteam thecam, ibique impositæ præsente toto Clero & Magistratu. Seclusa theca, a Canonicis, Capellanis & ecclesiasticis subsidiariis delata fuit ad navem ecclesiæ, ibique more consueto exposita, & ab iisdem a secundis Vesperis relata. Sequitur ordo supplicationis, & post varia: Octiduo in Choro venerationi die & nocte [patuit] ….. Octiduo evoluto, comparuit Decanus cum R. D. Archidiacono, induti superpelliceo & stola, præsente receptore civitatis cum operariis civitatis, reliquias detulerunt ad antiquam thecam ligneam in sacello reliquiarum. Obserarunt dictam ligneam thecam, quatuor distinctis locis, sigillo Illustrissimi Domini majori, tradendo argenteam thecam receptori, donec perfecta collocetur in templo.

[194] [Ejus pondus] Hactenus novæ thecæ ostensionis ac primæ idcirco solennitatis descriptio, Decani Molii verbis, in cujus manuali totis sequentibus sex annis nihil, quod huc faceret, reperit Slaetsius. Primum recurrit thecæ Rumoldianæ mentio XXIII Junii anno 1631, quo die ponitur: Theca argentea coram deputatis de Magistratu, uti coram D. Snoy ponderata, inventa ascendere quater mille uncias argenti, quod est dicere marcas non plus quingentas, ut paulo superius observabam. Hinc datur intelligi, magnificentissimo operi eo anno post varias mutationes & redintegrationes ultimatam coronidem fuisse impositam, atque adeo ex eo tempore sacrum sanctissimi Martyris corpus in argentea theca remansisse, præterquam hebdomadis aliquot, dum imminentibus Lovanio anno 1635 fœderatis Franco-Batavis, dissolvenda fuit & occultanda, ut ex aliis Molii annotatis manifestum redditur: sic enim scribit ad XXXI Junii 1632, institutæ fuerunt preces XL horarum, congregato exercitu ad liberandam civitatem Trajectensem ab obsidione. Hora V delatæ & repositæ fuerunt reliquiæ S. Rumoldi seu theca argentea. Demum anno 1635 operose discribit conatus & motus varios mense Junio a se adhibitos ad dissolvendum argenteum feretrum, illudque cum reliquiarum theca holoserico tecta, tuto loco abscondendum; quod soluta obsidione Lovaniensi rursus coaptatum fuit, & post factam XVIII Julii debitam omnium recognitionem, sic habet ejusdem mensis XXIX: Theca argentea in ordinem redacta, habita fuit solennis supplicatio generalis, ac a Clero & Religiosis delata, præsente ac celebrante Illustrissimo Domino officium, una cum laudibus vespertinis celebratis, delata theca ad chorum, absoluto Te Deum laudamus, in gratiarum actionem liberationis civitatis Lovaniensis & patriæ. Atque hæc, eatenus occulta, Slaetsii curis & diligentia revelata sunt.

[195] Porro ex istis colligitur, satis justas & exactas esse rationes Belgice scriptas & ex tabulario Archiepiscopatus mecum communicatas ab admodum Reverendo & Consultissimo D. Cornelio Paulo Hoynck, [pretium,] Canonico Metropolitano atque Excellentissimi Archipræsulis Secretario, quarum hæc est summa Latine reddita: In confectionem & refectionem thecæ argenteæ S. Rumoldi usque ad diem XXIV Januarii MDCXXXI, in materiam & formam expensi sunt floreni 24497-18-3. Ex donis atque eleemosynis quocumque modo collectis accepti floreni 11868-6-1; unde plus expensum quam receptum 12629-12-2. Hoc autem reliquum debitum in sex diversos urbis computus inseretur, eo pacto ab ipsa persolvendum. Hæc omnia ex notitia privata & libro manuali in hunc finem exarato a juniori quæstore Sebastiano Huens.

[197] Expendamus Decani Molii verba superius relata, [delineatio.] quibus asserit confectam capsam, anno 1631 die XXIII Junii, coram deputatis a Magistratu uncias quater mille ponderasse, unde fit justum argenti pretium totidem pattaconum nostratium seu florenorum novem millium & sexcentorum. Jam vero ad V Februarii 1618, ait, aurifabro pro qualibet uncia addictos ratione formæ florenos tres, asses quindecim, unde exurgit summa florenorum quindecim millium; addatur hæc priori, excrescent florenorum viginti quatuor millia supra sexcentos, qui a quæstoris Huens rationibus modicum differunt. Cum autem in his verbo belgico hermaken indicetur, thecam non semel refectam seu redintegratam, restauratam seu immutatam fuisse, facile est conjicere, sumptus alios fieri oportuisse, etiam a principio anni prædicti 1631 ad mensem Junium, priusquam ad eam formam adduceretur; quam hic in ære expressam habes, ex accurata delineatione, longitudinis paulo plusquam sex pedum; altitudinis quatuor pedum & septem digitorum, præter superius ornamentum, demum latitudinis plusquam duorum pedum ac dimidii. Ulteriorem explicationem non subjicio, cum res in aperto sit; pateatque Sancti virtutes & miracula insigni artificio describi, quæ ex Actis repetere poterunt curiosi lectores, dum interim oculos pascunt augusto spectaculo, cujus materiam, ut de solis regia canebat poëta, opus superare fatebuntur.

Lipsanotheca argentea S. Rumoldi, quæ hodie statis
diebus populi venerationi exponitur.

Hæc est theca illa celeberrima, de qua æque ac de vetustiori, tuto dici potest, pretiosiorem toto Belgio aut elegantiorem non reperiri. Locum, seu, ut vocant, repositorium tanto thesauro dignum, ab annis ferme sexaginta paravit Archipræsul longe illustrissimus sexaginta paravit Archipræsul longe illustrissimus Andreas Creusen, magnificam aram exstruendo, in qua perpetuo conservaretur. Docet id apposita inscriptio, quam hic ad verbum reddo:

Sancto Rumoldo
Episcopo, Mechliniensium Apostolo et
Martyri,
Hujus urbis et ecclesiæ Patrono,
et ejus sacro corpori hic recondito,
Andreas Creusen
V Archiepiscopus Mechliniensis
votivam hanc aram MDCLXV
posuit, dedicavit.

Adscriptus annus per litteras numerales numquam felicius chronice reddi potuit, quam in altaris fronte sub eleganti statua exprimatur

Sanctvs Rvmoldvs.

[198] Priusquam a sacris lipsanis recedo, attentos iterum velium defensores enormis ponderis prioris thecæ deauratæ, [Collatio ponderis] cui cum popularibus suis chronicis & Wachtendonckio rotunde tribuunt marcas argenti ter mille sexcentas, imo ter mille septingentas, quod est dicere, uncias vigesies novies mille supra sexcentas, præter uncias vigesies ultra octingentas viginti duas, in deaurationem insumptas, unde exurgit pondus ferme octies hodiernæ lipsanothecæ gravitatem superans: attentos, inquam, velim, agnoscereque suppositionem tantum non impossibilem, oculis plane refragantibus, dum theca recentior, vetusta longe major apparet, adeoq; verosimiliter & ponderosior. Jam vero disertissime notat Decanus Molius, docetque quotidiana experientia, portando hodierno feretro requiri octodecim personas; atqui antiqua illa, æque ac moderna, statis temporibus per urbem circumlata est; quæro an sufficientes eo tempore tota Mechlinia clerici fuerint, qui tam immanem molem, non dico humeris ferrent, sed vel loco dimoverent.

[199] Placet igitur, ut supra dicebam, fragmentum nostrum, [hujus & antiquioris] ex aliquo Tungrensis seu Mechliniensis chronici apographo sumptum, ubi marcæ sex dumtaxat vel potius sexdecim supra trecentas numerantur, quod ab hodierno pondere aliquantum recedit, vel potius pro marcis ter mille septingentis, totidem unciæ accipiendæ sunt, in qua supputatione non tantum discrimen intercedet. Rem totam paragrapho 15 operosius discussimus; de his jam plusquam satis disputatum sit: subjungamus modo instrumentum ex Cuyperi museo etiam desumptum, quo ultima ostensio anni 1680 tam fuse & clare describitur, ut commentario opus non habeat.

Alphonsus de Berghes, Dei & Apostolicæ Sedis gratia,
Archiepiscopus Mechliniensis, Primas Belgii,
ad exercitus regios delegatus Apostolicus,
suæ Majestati a consiliis status &c.
Omnibus has visuris salutem in Domino.

Quoniam nunc agitur annus quintus supra nongentesimum, quod sanctus Rumoldus Mechliniensium Apostolus, postquam Euangelii lucem huc invexerat, martyrii palmam est hoc loco adeptus: & ad nos delatum fuerit ardens studium, quo fertur totus Clerus, Magistratus & populus hujus civitatis Mechliniensis, ut pro conversionis suæ beneficio, quod a misericordiarum Domino consecuti sunt per ministerium dicti sancti Martyris, agant gratias in gaudio & jubilatione, & ut Apostoli, Patroni sui, annuntient gesta, extollant merita, deprædicent martyrium, & magnificent triumphum, ad honorem ejus, qui martyrii dedit victoriam, eumque juvit, ut vinceret, & quod ad præfatos fines cœpta esset metropolitana nostra, prædicto sancto Martyri sacra, augustius adornari, arcus triumphales erigi, paramenta sacrificii & altaris, arte & pretio spectabilia præparari, ac demum omnibus esse in voto, ut hierotheca continens reliquias ejusdem sancti Martyris, ex argento affabre constructa, pristino splendori & nitori, diuturno pulvere nonnihil obfuscata, restituatur; & ex ea extrahatur notabilis aliqua pars sacri corporis ibidem reconditi, quæ publicæ venerationi & conspectui omnium exponeretur in tempore jubilæi (quod ad belli incommoda ad pauculos annos fuit dilatum) inchoandi a primis Vesperis Dominicæ quartæ post Pentecosten, præsentis anni, & in Dominica sexta subsequente post Pentecosten inclusive terminandi, juxta bullam Apostolicam desuper expeditam Romæ apud sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris die vigesima sexta Aprilis, præsentis anni, qui est quartus sanctissimi Domini nostri Innocentii Papæ undecimi.

[201] Nos tam religiosis studiis & votis cupientes cooperari, & in expurgationem hierothecæ, ejusdemque apertionem & alicujus notabilis reliquiæ ad effectum ut supra, extractionem & publicam ejus expositionem consentiendo, notabili infirmitate tunc detenti, coacti fuimus, dictas apertionem & extractionem committere, prout commisimus, Reverendo admodum Domino Amato Coriache, in dicta Metropolitana nostra Canonico Archidiacono, Vicario nostro Generali, qui coram electis testibus, videlicet admodum Reverendo & Amplissimo Domino Francisco Vanden Venne, Præposito prædictæ ecclesiæ & magni Concilii regii senatore ecclesiastico, & nobili viro Domino Nicolao vander Laen, civitatis Mechliniensis Burgimagistro, & Domino Joanne Baptista vanden Venne Pensionario, supradicta argentea hierotheca, sublato tecto, aperta, invenit aliam ex ligno thecam rubro holoserico obductam, bene clausam & circumcinctam chorda ex bysso & auro contexta, & in diversis locis munita minori sigillo illustrissimi ac Reverendissimi Domini Jacobi Boonen, quarti Mechliniensium Archiepiscopi, idem noster Vicarius Generalis, coram antedictis testibus, dictam ligneam hierothecam, præfata chorda byssina resecta, aperuit & remoto gossipio, quo obtegebantur inclusa, ac byssini rubri velo aperto, deprehendit in hoc thesaurum Reliquiarum, infra latius specificatarum, quas enixiori cultu & veneratione, qui aderant, excipientes (uti per tot secula fecerunt prædecessores nostri) Deum in Patrono suo effuse laudaverunt & Mechliniensi Provinciæ & civitati gratulati sunt de thesauro tam pretioso, prout præmissa omnia, & quæ mox subsequentur, ex fide digna præmemoratorum testium relatione didicimus, & signanter ex ea quam nobis fecit præmemoratus Dominus Vicarius noster generalis.

[202] Qui, cum de præmissis facta esset relatio similis, tam dictis Capitulo Metropolitico, quam Magistratui civico, & tam huic quam isti increvisset ingens desiderium videndi, coram honorandi Reliquias antefatas, impetum ferventis devotionis non valens sistere, eam hierothecam, cujus convenienter clausæ & asservatæ clavem apud se retinebat, in choro ante summum altare, præsentibus Dominis Canonicis Capituli Metropolitani aliisque multis de Clero, Dominis Consulibus, hujus civitatis ædituis, aliisque diversis de regimine ejusdem civitatis & magno civium numero, postridie festi Præcursoris Domini ante meridiem denuo aperuit, & eorumdem omnium conspectui & venerationi exposuit sacras Reliquias ante dictas, & specialiter cranium, in cujus parte sinistra visitur martyrii locus, id est apertura seu perforatio, cum vicinarum partium læsione, quam impius cæmentarius, de adulterio a sancto Martyre admonitus, dolori suo indulgens, adunco ferro percutiens, in capite crudeliter intulit, & vitam ei abstulit temporalem, qui percussori æternam procurare satagebat. Præterea idem noster Vicarius generalis congregatæ multitudini exhibuit visendas brachiorum & tibiarum fistulas, partes scapularum, diversas costulas, & varia alia ossium fragmenta, quæ religiosa prædecessorum nostrorum solicitudo prædictæ hierothecæ veneranter inclusit & sancte servavit usque in hodiernum diem. Quibus paractis & dimissa multitudine, iterato hierotheca fuit conclusa, & convenienter sigillata, extra eam, de Capituli cum dicto nostro Vicario generali deliberatione, remanente præmemorato cranio, quod durante jubilæo apte super hierothecam positum, totius populi Mechliniensis & adventantis aliunde multitudinis conspectui & venerationi, in dicta nostra Metropolitana, ad Dei honorem & gloriam exponeretur: pro ut & factum est.

[203] Cum autem finito jubilæi tempore, eadem Reliquia reponi debeat in sæpefata hierotheca, & apponi apud reliquum sceleton antedicti sancti Martyris, ea propter nos a supradicta infirmitate nostra, per Dei gratiam, nonnihil relevati, præsentibus admodum Reverendo & Venerabili omino Præposito præfato, Michaële vanden Perre Decano, ceterisque Dominis de Capitulo ejusdem nostræ Metropolitanæ (assistente nobis præfato Vicario generali) nec [non] præsentibus nobilibus Dominis Martino Ignatio de Hornes, toparcha de Nil, Sculteto civitatis & provinciæ Mechliniensis, Consule præfato, aliisque pluribus Dominis de Magistratu ac diversis omnis generis ætatis ac conditionis personis, hierothecam jussimus aperiri, & in eadem apte cum reliquis sacris ossibus, reposuimus supradictum cranium ipsum, pro majori in futurum fide & securitate, minoti nostro sigillo ceræ hispanicæ impresso sigillavimus, uti & ceteras Reliquiarum saltem notabiliores partes, ubi id commodo fieri potuit, eodem nostro minore sigillo munivimus: declarando ipsas omnes hactenus sollicite conservatas & publicæ venerationi a tot seculis fuisse expositas, & ab omnibus pro veris & indubitatis Reliquiis sancti Rumoldi Martyris, semper habendas & in veneratione retinendas. Et ut id convenienter & pro antiquo more fiat, eamdem hierothecam fideliter clausimus, & sigillo nostro obsignavimus diversis in locis, & reponi eam jussimus in summo altari. In quorum omnium fidem & robur has expediri mandavimus, & earum unum exemplar includi hierothecæ, alterum Capitulo Metropolitano, tertium Magistratui, quartum ædituis suprafatis consignari & nostris quoque registris Archiepiscopalibus inscribi. Datum Mechliniæ, sub nostris signatura & sigillo, die vigesima octava Junii anno millesimo sexcentesimo octogesimo. Paulo inferius erat scriptum, Alphonsus Archiepiscopus Mechliniensis. Et adhuc inferius De mandato Illustrissimi & Reverendissimi Domini Archiepiscopi præfati, Signatum J. De Maeyere Secret.

Inferius appendebat sigillum Archiepiscopi Mechliniensis.

§ XVIII. De antiquo S. Rumoldi sacello.

[Primæ Mechliniæ ædes sacra] Iam supra, paragrapho duodecimo, ea jacere cœpi fundamenta, quibus super ædificari possit templum, ecclesia vel sacellum, non S. Stephano, quod quidem constet, dicatum; sed illud quod ab ipso Sancti martyrio non aliud quam Rumoldi nomen apud Mechlinienses obtinuerit. Theodoricum, ut in ceteris ad sancti Martyris gesta spectantibus, sic in hac parte Domynsio ejusque sequacibus longissime præferendum putavi: idque mihi ita fixum est, ut si quo modo hujus fides & auctoritas vacillent, prorsus non videam, quo demum pacto subsistere queant S. Rumoldi acta, passio, miracula, & quacumque alia, ad ejus cultum & venerationem spectantia. Præferatur itaque Theodoricus Domynsio & ejus Anonymo, patebitque, ex illorum penu primum prodiisse memoratum toties S. Stephani templum: nempe ex Legendæ, ut a Vardæo edita est, capite 23, in nostra editione num. 34, ubi ita habet: Quo etiam loco vir sanctus ædiculam dedicavit Deo, in honorem S. Stephani protomartyris, ubi & complures annos divus Rumoldus commoratus est, una cum Liberto. Cum vero alibi asserat, delatum corpus sacrum, in ædiculam, quam Sanctus, dum in vivis esset, ipse construxerat, inde a recentioribus passim scriptum reperies, S. Rumoldum in ecclesia S. Stephani primam sepulturam accepisse. Id quam nobis displiceat, citato jam paragrapho diximus, cum Theodorico sustinentes, non aliud templum primis illis temporibus Mechliniæ cis Diliam exstitisse, præter illud solum, quod ab ipso S. Rumoldo denominationem habuit.

[205] Et vero ad sancti Rumoldi gloriam longe illustrius esse, quod a primis seculis templum suo nomini nuncupatum habuerit, [non a S. Stephano.] nemo, opinor, ibit inficias. Templum, inquam, at non quale modo conspicitur, sed quod pro eo tempore sufficere potuerit primis Mechliniensis urbis primordiis, quam a S. Rumoldi vultu incrementa sua sumpsisse, non ægre patientur ejusdem urbis incolæ, Apostoli & Patroni sui cultores pientissimi. Nec sane id diffiteri possunt, cum præcipuas nonnullas Belgii nostri urbes tunc a monasteriis & Sanctorum cultu coaluisse aut accrevisse in confesso sit. Testor Leodium, Atrebatum, Audomaropolim, Gandavum, Montes Hannoniæ, Bergas S. Winoci, Lyram, Nivellam, Ruræmundam, ut tot alia oppida præteream, quæ a sanctis ipsis Patronis suis nomina sortita sunt. Ac de Mechlinia, ut rursus dicam, dubitari quidem non potest, quin ante S. Rumoldi tempora vix oppidi aut municipii apellationem merita sit, per Normannorum depopulationes ita deleta, ut verosimillimum existimem, non nisi per S. Rumoldi crebra tunc patrata miracula, ex parvis initiis emersisse, accedente sub finem seculi X, Notgeri Leodiensis munificentia, sub Episcoporum Leodionsium & Bertholdorum auspiciis formatam. Sed hæc ad aliam disquisitionem spectant, hic solum asserere tuto posse videor, primum templum, quod cis Diliam umquam exstiterit, fuisse a S. Rumoldo in Ulmo exstructum, quod sive Normannorum rabiem evaserit (ut innuit Theodoricus, negat scriptor vitæ S. Gummari Theobaldus) sive ab iis destructum, postea restauratum fuerit; id, inquam, asserere tuto posse videor, illud ipsum templum, ab omni hominum, Theodorici tempore viventium, memoria, dictum ac nominatum fuisse, templum seu ecclesiam S. Rumoldi.

[206] His tamen occurrunt citati recentiores, quibus placet templum, [Sed a S. Rumoldo denominata est,] S. Stephano dicatum, Mechliniæ collocare, & adeo vetustum & permanens, ut Wachtendonckianæ vitæ scriptor, toties a nobis confutatus, cap. 50, ex chronicis recentioribus Mss. non dubitarit tradere, S. Martyris Reliquias ex sacello D. Stephani, ad basilicam, eidem Martyri sacram, fuisse translatas, idque anno 1369. Alios non enumero qui eamdem opinionem, non satis examinatam ultro amplexi sunt, res perquam difficiles & obscuras, novis difficultatibus intricantes, adeo ut cum eruditis Mechliniensibus non semel conferendum fuerit, utrum & quo loco exstitisse censerent præfatum S. Stephani sacellum, & an diversum statuerent a prima Mechliniæ Cisdilianæ ædificata ecclesia, apud S. Rumoldi monachorum vel clericorum monasterium. Interim rebus omnibus attentius consideratis, ne abstrusioribus illis, sola Domynsii seu Anonymi Belgæ auctoritati nixis, frustra inquirendis, oleum & operam perderem, ad unum Theodoricum confugi, cujus encomium, ut solum & unice genuinum, mihi sequendum proposui. Hunc autem, tam certum est, templum S. Stephani ignorasse, quam evidens sit, nullam ab eo ecclesiam Mechliniæ nominari, præter unam sancti Rumoldi. Verba ejus citato § 12, relata, hic denuo oculis subjicienda sunt. Num. 10 diserte exprimitur, ecclesia nostri Martyris, quæ tempore Normannicarum incursionum illæsa permanserit. Sequenti num. 11., dicitur, mulier matricularia, eadem & nonna Gerlendis nomine, pia devotione ecclesiæ ejus (S. Rumoldi) adhæsisse. Item num. 14: Quidam Langerus nomine, qui in ecclesia S. Rumoldi coaluerat. Denique num. 17, miles ille stipendiarius, confractus & velut totis destitutus viribus, ad ecclesiam B. Rumoldi alienis deferetur manibus.

[207] [ut ex Theodorico, Chronico &c.] Theodorico consonat auctor Chronici Mechliniensis, quamquam illis temporibus non plane accuratus sit. Hic ad annum 885, de ecclesia loquens, non alteri illam adscribit, quam ipsi S. Rumoldo; feminam item illam, quam Gerlendem Theodoricus vocat, a Normannis captam & avectam, appellans S. Rumoldi, non S. Stephani Sacristanam. Ubi de Notgero Leodiensi loquitur, tamquam primo Capituli Mechliniensis fundatore aut restauratore, clare edisserit, instituisse Canonicos duodecim S. Rumoldi, quorum Præpositus una esset Canonicus Leodiensis ad S. Lamberti. Porro ad annum 1250 narrat, Scholasticum Arnoldum van Zellaer fundasse capellam cum duodecim præbendis, In novo ambitu S. Rumoldi. Hic ego ubique templum S. Rumoldi agnosco, nec aliud agnoscit Walterus Berthout in diplomate non semel citato, dum disponit de fabrica templi B. Rumoldi Episcopi & Martyris patroni dictæ ecclesiæ, anno 1265. Colligamus modo adductarum auctoritatum seriem. Antiquum monasterium S. Rumoldi dum a Normannis seculo IX destrueretur, ecclesia ab ejus nomine nuncupabatur: sub finem seculi X, sic a Notgero appellata est: medio seculo XI, quiescebat apud suum monasterium pretiosus Dei Martyr Rumoldus, teste Balderico: sub ejusdem seculi finem & sequentis principium, non aliam ecclesiam reperit Mechliniæ Theodoricus, præter ecclesiam S. Rumoldi: pro seculo XIII evidenter militant citata nuperrime testimonia: pro seculis sequentibus res per se loquitur: quæro quis locus supersit Domynsii templo S. Stephani?

[208] [atque ex vita Belgica confirmatur] Ex iis capitibus Domynsianis, quæ ad Anonymi Belgici fidem exigere vehementer pridem optaveram, unum etiam fuit, vetusti istius, seu primi Mechliniæ sacelli appellatio, quæ in Legenda Wachtendonckiana perseverasse fingitur ad usque annum 1369. Ubi itaque exemplar vernaculum nactus sum, mox locum ipsum quæsivi, ex quo id eruisset Domynsius, qui in autographo exstat pag. 116; ubi denuo adverti, quod jam sæpe contestatus sum, non satis fideliter rem administrasse Latinum interpretem, dum sensum Belgicum, ende die capelle heest drie namen/sinte Stebens capelle/S. Hombouts clooster/S. Hombouts capelle/turpiter truncavit, ita vertens: Ædiculam dedicavit Deo in honorem Protomartyris Stephani; ubi addere debuit: Atque ædicula illa tribus compellatur nominibus; sacellum S. Stephani, monasterium S. Rumoldi, S. Rumoldi capella. Inepta quidem videtur triplex illa & male compaginata indigitatio, septem & amplius post Sancti obitum seculis excogitata; at textum integrum reddere debuit Domynsius, ex quo facile fuisset colligere, divinasse verosimiliter Anonymum Belgam, dum S. Stephani nomen intrusit: quod tametsi aliquando obtinuisse daremus, id certe, non nisi pro exiguo illo tempore, quod Sancti martyrium præcessit, locum habere posset, cum ab ejus obitu hactenus non alia Mechliniæ, saltem vera appellatio notat fuerit, præter templum & monasterium antiquum S. Rumoldi.

[209] Negotium aliquod facessere posset laudatum Chronicon, per aliam S. Mariæ Magdalenæ ædiculam, [De templo S. M. Magdalenæ.] nisi commodissime explicaretur. En ejus verba ex Belgico latine versa: Post gentilium recessum, urbes & oppida paulatim restaurari cœperunt, quemadmodum & Mechlinia, ubi antiquæ habitationes in ditione Grimbergensi impletæ sunt, circumcirca templum B. V. Mariæ, quod per id tempus sacellum erat subjacens parochiæ Zemps, tunc valde extensæ. Exstructæ præterea sunt domus transfluvium circa monasterium S. Rumoldi, in tanta amplitudine, ut ecclesia fundata sit ad honorem Dei & S. Mariæ Magdalenæ: memoria enim S. Rumoldi tunc erat obscuriot, sed brevi clarescere cœpit singularibus miraculis, ita ut ejus cultus nova caperet incrementa. Negotium, inquam, facessere posset ecclesia fundata ad honorem Dei & S. Mariæ Magdalenæ, quam nonnihil ampliavit Gramayus lib. 3, sect. 5: Et referunt memoriæ veteres, post recessum Normannorum, loco ubi nunc templum est, exstructam a convenis ædiculam B. Mariæ Magdalenæ, quæ munificentia peregrinorum, divi Rumoldi corpus visitantium, in magnam excreverit ecclesiam, cujus ambitum versus orientem exstructum lego sub annum MCCL, chorum aliasque templi partes perfici cœptas anno MCCCCLIV; turrim autem biennio ante inceptam subsidio oblationum & donariorum, quæ occasione Jubilæi, a Nicolao V & Calixto III concessi, a Pio II aucti, undique confluentes suppeditabant.

[210] Solens more suo facit Gramayus, dum falsa veris commiscet, ut liberalius comminiscitur ejusdem libri sectione 2, [(cui aliqua perperam tribuit Gramayus)] quam totam describo: His cum veteri atheismo in barbariam relegatis, ad fidei nostræ fundamenta eamus, jacta probabiliter per sanctum Willibrordum, confirmata certo per Lambertum Hubertumque antistites Leodiorum. Quorum ille (tametsi vulgo S. Rumoldi nomen magis innotuerit) ab antiquo oppidi Tutelaris haberi, & in juramentis solennibus compellari solet; quem ob id depingere solent equitis armati, gladio accincti, infulati tamen specie; quod crederent ejus interventu, urbem a barbaris semel præservatam. Doceo hæc ex juramenti Scabinalis formula anno MCCCIV renovata. Cur autem una cum Lamberto, peculiari titulo venerentur D. Magdalenam Mechlinienses, causam dat vetus meum Chronicon Leodiense his verbis: Cum barbari naves suas præda & captivis onerassent, spoliata, excepto templo, tota urbe, inter alios abduxerunt feminam, sacristanam cryptæ, quæ B. Mariam Magdalenam toto corde invocans, exaudita est. Cum enim vellent vela in altum dare barbari, navis, quæ feminam ferebat, moveri non potuit. Unde coacti illam dimiserunt, & hinc B. Mariam Magdalenam oppidani colunt ad rei memoriam. In Tutelarium etiam genere ponendum quidam censent B. Stephanum, ob id, credo, quod B. Rumoldus isti ecclesiam suam legatur inscripsisse anno DCCLXXXV. Nempe toto decennio postquam e vita migrasse supponitur.

[211] In aliis multis errat hic Gramayus, uti & sect. sequenti, dum Sanctum ex Hibernia educit, eodem ipso, [sejuncto a Canonicorum claustro.] quo martyrium subiit anno 775. Miraculum S. Mariæ Magdalenæ, ex nescio cujus chronici fide, tribuitur, quod S. Rumoldo expressissimis verbis vindicat Theodoricus. Mitto cetera, cum huc proprie solum spectet prædicta ædicula B. Magdalenæ, quæ munificentia peregrinorum, divi Rumoldi corpus visitantium, in magnam excreverit ecclesiam, cujus ambitus, orientem versus exstructus sit sub annum MCCL. Atqui hæc ipsa S. Rumoldi ecclesia est hodie metropolitana, ergo quæcumque olim fuerit ædicula B. M. Magdalenæ, brevi titulum istum amisit. Rem totam ex verosimillima conjectura sic paucis expedio. Angustius fuerit primum istud S. Rumoldi sacellum, ut adventantium peregrinorum multitudinem caperet, neque id commode extendi aut protendi potuerit; quapropter de alia ecclesia ædificanda consilium cœperint Mechlinienses, tum opinor, cum vulgata per Theodoricum vita & miraculis, illustrior reddita est Sancti fama ac gloria, vicinosque populos excitavit ad implorandum ejus patrocinium, ea donaria afferentes, quibus inchoata seculo XII (nam Theodorici tempore non videtur exstitisse) ædicula, sic sensim aucta & perfecta sit, ut post triæ secula, in hodiernam magnificentiam excreverit, relictis iis memoriæ B. Magdalenæ vestigiis, ut tamquam secundaria patrona hodieque a Mechliniensibus honoretur. Mansit interim in priori suo sacello S. Rumoldi corpus, donec elevatum, ad majus templum translatum est sub principium, ut putamus seculi XIII.

[212] Nihil hic trado, a quo quis merito abhorrere possit, [S. M. Magdal. altera Mechliniæ patrona.] quodve a Molani & Miræi opinione alienum sit. Hic de Canonicorum collegiis cap. 74, monasterium S. Rumoldi, ex Molani mente collocat in pratis intra Ulmos; sed paulatim, inquit, Mechlinia ex parva urbe transdiliana, adeo excrevit, ut nunc collegium S. Rumoldi in meditullio urbis situm sit, & a Paulo IV Pontifice maximo erectum est in primam Archicathedralem Belgii ecclesiam. Supponitur, ut patet, Archicathedralem ecclesiam eo ferme loco existere, quo olim a S. Rumoldo exstructum est præfatum monasterium; vel, si ita vis, proxime ad ipsum monasterium. Statuendum porro, ædiculam S. Mariæ Magdalenæ aut templi hodierni partem aliquam occupasse aut saltem ei etiam proximam fuisse: Superest aliquod S. Rumoldi sacellum, de quo Miræus ita ex Molano prosequitur: In cæmeterio hujus ecclesiæ situm erat oratorium sive sacellum a D. Rumoldo constructum, in quo is frequenter meditari solebat. Quod cum in summa apud plebem Mechliniensem veneratione esset, fidei hostes, qui sibi Geusiorum nomen sumpserant, funditus cum multis aliis sacris locis everterunt. Non omnia scrutati sunt laudati scriptores, dum prætereunt indicare, ubi & in quo sacello quieverit sacrum S. Rumoldi corpus, dumque ædiculam S. Mariæ Magdalenæ ignorare videntur. Ast hæc a nobis satis eruderata existimo.

§ XIX. De magnificentiori S. Rumoldi
templo quod hodieque exstat.

[Hodiernæ ecclesiæ consecratio:] Inter Legendæ Wachtendonckianæ dubias periodos, merito computavimus id quod cap. 40, ex nescio quo chronico accepit, de navi ecclesiæ Metropolitanæ inchoatæ anno DCCCCLX. Veritati propius accedunt, quæ habet cap. 49: Adscito deinde in cathedram Leodiensem Theobaldo (qui XIII Maii anno 1312 in Romano tumultu sagitta transfixus est) summo Pontifice sententiam ferente, medietas dictæ urbis Joanni Duci abjudicata, & ecclesiæ restituta fuit, post iterum ad successores Joannis variis venditionibus intercedentibus, reversura. Hic Theobaldus, sicut multa urbi privilegia contulit, ita sub eo urbs florentissima fuit. Sub eo templum, quod nunc Mechliniæ Metropolitanum est, per Guidonem Episcopum Elenensem, ejus suffraganeum, consecratur. Diploma consecrationis ad calcem hujus paragraphi, cum aliis hac spectantibus subnectam, ubi probabilissimam aliam eruditissimis Crucii opinionem, cum mea facile conciliandam retulero, in ordine ad sacellum S. Mariæ Magdalenæ, quod ille putat ipsum esse, quod hodieque exstat, cœnobio P P. Minoritarum contiguum, sed aliqua sui parte imminutum, & ab adjacente domo, quæ spectat ad mensam pauperum, novo S. Spiritus nomine insignitum.

[214] Conjecturam firmat vir eruditissimus in eo, [prioris parochialis locum] quod ante Canonicorum ex veteri claustro Rumoldiano migrationem, de qua cursim egimus sub finem § 12, num. 139, parochiali ecclesia non caruerit Mechlinia, quam iis seculis in more positum erat a collegiatis claustralibus omnino sejungere, quo Canonici divinis officiis vacarent liberius, a populi concursu strepituque semoti; quippe cum minime ampla essent hujusmodi templa claustralia, quale fuisse credidero primum illud a S. Rumoldo ædificatum, de quo jam locuti fuimus. Hoc posito, non incongrue intelligitur, cur ob affluxum circumvicinæ multitudinis, aliam, ex collatis eleemosynis ædiculam seu ecclesiam exstruxerint Mechlinienses, cui a sancta Maria Magdalena, per id tempus valde celebri (utpote cujus festum in diœcesi Leodiensi indixerat Albero anno 1125) nomen indiderint, quæque parochiali titulo prædita fuerit,translato illuc, si annalibus credimus, altari de Musenis a S. Lamberto consecrato; quousque Canonicis ad ampliorem hodiernam basilicam cum sacro S. Rumoldi corpore, & toto paræciali jure transeuntibus (Leodiensium Canonicorum exemplum secutis, qui ab anno 1204, privatam vitam ducere cœperant) prædicta S Mariæ Magdalenæ ædicula frequentari desiit, amisso etiam priori nomine; siquidem eadem ipsa sit, quæ modo ad P P. Minoritarum ingressum superest; de quo quid certi statuere non ausim, post tot incendia aliasque ruinas, quibus perire potuit, æque ac vetus S. Rumoldi templum, de quo an hodie vestigium supersit, satis exploratum non habeo.

[215] At, inquies, saltem restauratum est in angulo cœmeterii: [non est facile definire.] ita quidem fert vulgi traditio; at si ut vera admittatur Clarissimi Crucii conjectura, non usque adeo commodum erit vetustum Canonicorum claustrum ad usque sacellum extendere, ut inibi divina officia peregisse dicantur. Admitto etiam, spatiosius olim fuisse; qualecumque autem fuerit, a monasterio Rumoldiano nimis dissitum videtur, si istud vere exstitit ipso illo loco ubi hoc tempore spectatur P P. Franciscanorum conventus. Obscura volutamus; quis enim, obsecro, destructorum ædificiorum, & toties instauratorum mutatorumque limites exacte modo definiat ? Potuit certe alio loco exstitisse S. Rumoldi ædicula, ejusdemque sepultura, potuit & præfatum S. Rumoldi monasterium hodierni nosocomii Hispanici partem complexum fuisse. Demus aliquid antiquis ruderibus, non tam facile eruendis dignoscendisque. Interim de sacellis illis seu ædiculis antiquioribus satis dictum sit, in præclarissimam modernam basilicam oculos iterum convertamus, non determinaturi, quæ partes primo & quando inchoatæ, quosque eductæ, qua ratione evectæ aut ampliatæ ac demum quo ordine perfectæ fuerint, quod architecturæ peritis dispiciendum relinquimus, sed qua potest conjectura id dicturi, quod ex annalibus aliquo usque educitur.

[216] [Metropolitana inchoar. potuit sec. 12,] Ignoscant Eruditissimi amici & cooperatores seduli, quod persuadere mihi non possint, templi hodierni initia ad annum 960 referenda, ex cujusdam chronici, fabulis mixti, incertissima fide. Ita sentire compellor, quod ante Notgeri tempora, ea Mechliniæ facies non fuerit, quæ tantum opus aggrederetur. Adde Theodorici, alias in laudem S. Rumoldi nihil negligentis silentium. Demum, ne paradoxi quidquam admittere teneamur; nempe totis quinque seculis unius templi fabricam tenuisse. Malim ego, basiliæ ipsius primordia exeunte seculo XII collocare, tum scilicet, cum Bertholdi Grimbergenses, post Grimberganum excidium, a Duce Brabantiæ in gratiam recepti, pacificam bonorum suorum possessionem obtinentes, de amplianda exornandaque Mechlinia, in qua propter opulentiam ferme dominabantur, convenientius cogitare potuerunt. Statuamus itaque navim majorem & chorum, hodiernis longe humiliores, eo promotos fuisse, ut sub initium secuti XIII (notant aliqui annum 1203 alii 1209 alii 1219) sepulturam sibi in chori ambitu elegerit Walterus Berthout ejus nominis tertius. Accrescente paulatim machina, accesserunt ad templum Canonici, antea claustrales, circiter annum 1227, relicta P P. Franciscanis priori habitatione, in ruinam, haud dubie, vergente. Absolutum non multo post fuisse, qualemcumque pro tempore chori ambitum, ex eo patet, quod inibi Arnoldus van Zellaer Scholasticus, capellam suam cum duodecim benificiis fundaverit anno 1250.

[217] [aucta & ampliata. sec. 13.] At enim procul a perfectione eatenus abfuisse totum augusti templi ædificium, nimis quam aperte docet alterius Walteri Bertholdi diploma anno 1265 conditum, quo ad fabricam promovendam e Dominis Canonicis unum, e scabinis alterum, tertium e civibus designat, qui eidem perficiendæ intendant. Porro operi augendo ampliandoque toto seculo XIII insigniter progressum est, nam sub annum 1312 eo perducta res erat, ut solennis consecratio & dedicatio facta sit ab Episcopo Elenensi, cujus instrumentum cum aliis subjungam. Quæ autem tunc forma & amplitudo basilicæ fuerit, no ausim arbitrio meo decernere, forte nihil magnopere defuerit ad integritatem templi, sed paulo humilioris quam modo sit. Qualecumque statuas, certum est, annis post consecrationem non amplius triginta, magnam ejus partem, puta tectum & quidquid ligneum erat, flammis absumpta. Terribilis incendii annum non male designat citatum sæpe Mechliniense chronicon, 1342, in die tamen turpiter aberrans, dum vigiliam Ascensionis, eo anno, quo Pascha incidit in XXXI Martii, componit cum XXIX Maij.

[218] Rectissime rem notavit Hocsemius apud Chapeauvillum tomo 2 pag. 464, [combusta, post augustior reddita:] testis synchronus, his verbis: Eodem anno (MCCCXLII) mensis Maii die antepenultima, vigilia Sacramenti, circa horam nonam, igne fortuito fuit Mechlinia conflagrata, unde versus:
Annis undenis, * totidem cubiceque, reatu
Es Mechlinia tu Sodomorum subdita pœnis:
Nocte Sacramenti te vastavit ferus ignis,
Insiliens tignis, agitatus turbine venti.

[An. 1342]

Porro inter annotationes adfert laudatus Chapeauvillus verba Cornelii Zantfliet, ita tragœdiam describentis: Die præ cedente, in profesto Sacramenti, ignis vehemens casu a quadam domo transiliens, ecclesiam collegiatam S. Rumoldi, & alias nonnullas ecclesias, & pene majorem partem domorum oppidi Mechliniensis devastavit. In quo hoc mirabile cunctis videntibus apparebat, quoniam ignis ille transiliens de vico ad vicum, domos intermedias relinquens intactas, alias apprehendit & destruxit, usurariorum & aliorum notoriorum sceleratorum, nihil eis nocens, pertransivit. Ex quo datur intelligi, diabolico flatu factum incedium, Domino hoc permittente propter peccata inhabitantium. Vera hæc sit, an ficta ab auctore ratio, nostrum non est disquirere; patet, quod dicebam, sancti Rumoldi ecclesiam eo anno conflagrasse, restitutam haud dubie, ante solennem sacri corporis in thecam deauratam translationem anno 1369; at etiam tum, nisi fallor, leviori opere, quod per elevatiores fornices, successu temporis in hodiernam altitudinem elegantissime evectum est, ultima manu fornici chori adjecta anno 1451, teste metrica inscriptione Belgica, quæ in supremo apice etiamnum visitur. In't Jaer MCCCCLI, was 't jaer van Jubileen hier gemeen/doen wort gesloten desen steen; quæ sic Latine sonat: Anno MCDLI erat hic commune jubilæum, quando hic lapis ultimus clauditur.

[219] Perperam itaque a Gramayo, plerumque titubante, [1451 perfectus chorus, deinde turris cœpta,] signatus est annus 1454, quo chorus aliæque templi partes perfici cœptæ sint: in eo non fallit, quod exstrui cœpta sit turris ab anno 1452, subsidio oblationum & donariorum, quæ occasione jubilæi a Nicolao Papa V concessi, a Calixto III & Pio II extensi, undique confluentes suppeditabant. In eo, inquam, non fallit, verum more suo usque adeo properat, ut res eminus potius monstrare quam narrare videatur; cumque passim cespitare solitus sit, etiam in veris vix fidem inveniat. Digna sane erat tam insolita gratia, quæ monumentis historicis firmaretur, quibus investigandis non arbitror currenti Gramayo otium fuisse. Inveni ego certissima in magno Chronico Belgico, cujus auctor, testis oculatus, relato jubelæo anni 1450 pag. 380 editionis Francosurtensis 1607, sic prosequitur: Anno sequenti Dominus Nicolaus Papa ad instantiam illustris Philippi Ducis Burgundiæ, unum annum, sub anni Jubilæi urbis Romæ indulgentiarum forma, Mechliniensi oppido concessit: ita ut venientes Mechliniam vel ibidem habitantes, si illo anno durante certas ecclesias ad hoc decretas cum oblationibus suis visitarent, consequi indulgentias omnium peccatorum possent.

[220] [variis Jubilæis concessis, quæ enumerantur,] Hæc de prima concessione Nicolai Papæ V. Deinde pag. 383 sic habet idem Chronicon: Anno Domini MCCCCLVI, quinto die Maii, Calixtus Papa canonizavit S. Vincentium de Valentia, Ord. Prædicatorum. Eodem anno idem Calixtus Papa ordinavit & concessit in oppido Mechliniensi, in subsidium Cruciatæ contra Turcam, indulgentias anni Jubilæi, per decem annos continuo duraturas: quarum primus annus cœpit in vigilia Pentecostes ejusdem anni, durans usque ad festum omnium Sanctorum, tunc proxime futurum inclusive. Hinc dabitur intelligi, quod alias dubium videri poterat in Brevi ejusdem Calixti, de quo mox erit dicendum. Tum vero præfati Chronici pag 404 ad annum 1458 ita lego: Iste Pius Papa confirmavit & ratificavit indulgentias, quas prædecessor suus Calixtus Papa III concessit oppido Mechliniensi. Atque ibi ferme sistit scriptor Anonymus, Canonicus reg. Cong. Windesemensis, vix alia Belgica memorans, alioquin procul dubio addidisset & Paulum II, Pii successorem, quem ad templi Rumoldiani consummationem aliquid etiam contulisse, Mechliniense chronicon testatur, & Jubilæum confirmasse 1464; idque haud obscure probant ejus insignia, trium præressorum secutis gentilitiis adjuncta, in navis ecclesiæ prima fenestra meridiei obversa. Singula ad me misit laudatus D. Canonicus Scholasticus Slaets, digna quæ hic in singulari prorsus modo indulti continuatique Jubilæi memoriam exhibeantur, cum alibi editis collata.

[221] Singulorum Pontificum Bullas, utut solicite quæsitas, [& aliarum parrium epochæ.] reperire non licuit; ex Calixtina, quam suggessit Cuyperus, de aliis statui poterit, colligique, non ad solius turris ædificationem, sed & ad reliquarum templi partium complementum imo & ad aliarum ecclesiarum ornatum prædictas gratias fuisse successive concessas. Majoris navis fornicem clausum testatur inscriptio anno 1487. Metrum Belgicum (quod ait, opus istud eo anno publice esse conclusum) accipe: Dit werck wort gesloten in 'tjaer MCCCCLXXXVII openbaer. Turris vero elegantissima concameratio, nullo istius vestigio in ecclesia apparente, completa seu clausa indicatur alio versiculo: Gesloten was ick tot elex aensien / doen men schreef MLXIII. (idem est sensus, qui jam proxime redditus est.) Quod utrum de solo fornice, an etiam de magnifica turri in hodiernam elevationem educta intelligendum sit, non definio. Observare me jussit Cuyperus leunculum stylobatæ, lapideæ, turri forinsecus vicinæ, insidentem, cujus basi inscripta est chronologica nota, uno latere exprimente hoc verbum: Anno, altero M, tertio vero CCCCLXIII, forte quod tunc ingens ista moles ad eam altitudinem evecta fuerit, vel ut ipse opinabatur, postrema manus ei imposita, cui interior formix, annis post quinquaginta, accesserit, de quo alii disceptent: gratius erit jucundiusque lectori celeberrimæ turris partem perfectam, uti & deficientem oculis conspicere, quarum delineationes illustri collaboratori Cuypero acceptas refero. Altitudo partis perfectæ ad trecentos quadraginta octo pedes ascendere dicitur, cui si tertia pars accederet, vix ullam toto Belgio repertum iri crediderim, ad quam comparari pesset, præter solam Antverpiensem. Gnomones seu horarum indices, non ita pridem elaborati, pedes quadraginta quatuor supra centum, sua circumferentia singuli complectuntur; cetera, explicatione non indigent.

[Annotatum]

* 11 ducti in se, faciunt quadratum 121, hoc cubue augetur per 11 ad 1331, adde 11, exurgit annus 1342.

§ XX. Pars altera,
qua instrumenta referuntur, prioris probationi serventia.

Hæc, quantum fieri poterit, ea serie disponentur, qua in præcedentibus apellata sunt, servato antiquitatis ordine. [Defundatione Zellariana.] Incipiam itaque a celebri fundatione Zellariana pro anno 1250, de qua plura exstant in Regesto Capituli; sufficient sequentia.

Fundatio benificiorum de Zellaer.

In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis Amen. Ego Arnoldus de Zellaer, Scholasticus Mechliniensis, sanus & incolumis ac mentis meæ compos, firmam spem fiduciamque in Jesum Christum habens, nullo præsentis periculi metu perterritus, sed sola spe æternæ retributionis, quædam beneficia ad laudem, & honorem Beatæ & gloriosæ Virginis Mariæ de possessionibus meis & reditibus instituere decrevi. Lego igitur & in primis assigno triginta lib. Lovanienses, quas viri venerabiles Abbas & conventus de Flierbeke, de voluntate & ordinatione mea solvere tenentur…. Insuper & omnia bona quæ habeo in Havera, cum omnibus pertinentiis suis, duodecim Capellanis, ut deserviant in honore sanctæ Dei genitricis semperque Virginis Mariæ, pro beneficiis beati Rumoldi in Mechlinia, recepturis de prædictis reditibus, singulis pariter & universis tamquam inter se portionem. Sed Capellanus beatæ Mariæ in novo opere amplius habebit aliis Capellanis, de prædictis reditibus, XXX solidos Lovanienses; ad lampadem ante altare B. Mariæ in novo opere, quæ luminis beneficium jugiter, tam die quam nocte, præstabit ibidem; expensas autem hujus lampadis, procurabit Capellanus dicti novi operis cum tanta diligentia, ut lumine numquam careat, & si quidquam super easdem expensas superesse contigerit, hoc dictus Capellanus convertet in usus ornamenti altaris sui meliorandi…. Capellani autem qui dictis beneficiis deservient, sive sacerdotes fuerint, sive clerici, tali modo ipsis deservient, quod horis Canonicis tamquam Canonici interesse tenebuntur, & nisi residentes Mechliniæ, istis beneficiis personaliter deservierint, nihil omnino de redditibus ad ea assignatis percipient, nec habebunt; Capellanus vero beatæ. Mariæ de novo opere, qui cum prædictis duodecim connumeratus est, Missam qualibet die tenebitur celebrare. Ut autem hæc omnia & singula prædicta robur habeant perpetuum, & ut ab aliquo in posterum & irritari non valeant vel infringi, ego sigillo meo proprio una cum sigillo venerabilis Patris Domini, D. Episcopi Longuensis & Abbatis loci S. Bernardi, testamenti mei executoris, præsentem paginam duxi roborandam. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo.

Sequatur citata sæpius ordinatio fabricæ templi S. Rumoldi anno 1265.

Ordinatio fabricæ.

Delineatio Turris templi S. Rumoldi Mechliniæ.
Turris templi S. Rumoldi Mechliniæ quousque hodie perfecta est.
[Ordinatio ad fabricam 1265.] Universis præsentes litteras inspecturis Decanus & Capitulum ecclesiæ Machliniensis, Walterus Berthout Dominus Machliniensis, justiciarii, Scabini, & universi Burgenses, ejusdem loci, salutem in omnium Salvatore. Noverit universitas vestra, quod nos attendentes honestatem & decorem ecclesiæ Machliniensis, cujus fabrica sterit pro tempore aliquo antiquo despecta nimium, ex negligenti provisione, & defectu consilii & auxilii Canonicorum, Scabinorum, & aliorum Burgensium Machliniensium, ob quam causam, pure propter honorem Dei omnipotentis, gloriosæ Virginis Mariæ, sancti Rumoldi Episcopi & Martyris, Patroni dictæ ecclesiæ, eidem fabricæ deinceps assistere volumus, cum omni benevolentia & honore, statuentes inter nos, quod usque ad consummationem fabricæ dictæ ecclesiæ, ab anno in annum, de novo tres provisores, Canonicus residens, Scabinus, & Burgensis, semper ab intercedentibus provisoribus, subsequentes eligant ad dictam ecclesiam, qui in anno provisionis suæ, de fidelium eleemosynis & aliis reditibus ad hæc pertinentibus, provideant utilitati ipsius ecclesiæ & dictæ fabricæ, secundum quod viderint expedire, in libris, ornamentis, & omnibus aliis rebus, ad decorem domus Dei spectantibus, sicut decet: ex quibus provisoribus primo principaliter eligimus Dominum Joannem, Cantorem Machliniensem, ex parte dicti Capituli; Waltherum de Standeken, ex parte Scabinorum; & Joannem Mulart, ex parte oppidanorum Machliniensium, in provisores ipsius, ad regendum officium provisionis dictæ ecclesiæ, sicut dictum est [a festo] nativitatis beati Joannis Baptistæ proxime venturo, ad annum immediate sequentem, post dictam nativitatem: volentes & in hoc unanimiter consentientes, quod dicti Joannes Cantor, Walterus & Joannes, anno provisionis suæ lapso, debitis ac eleemosynis ipsius ecclesiæ, quantum in ipsis erit, diligenter computatis, de communi consilio ipsorum trium, tres alios sibi eligant provisores, Canonicum residentem, Scabinum & Burgensem Machliniensem, ad hoc idoneos & compentetes, ita quod si aliquem de dictis Provisoribus electis, vel in posterum eligendis, in anno provisionis suæ decedere contigerit, quod alii duo provisores superstites, poterunt sibi eligere tertium provisorem, & assumere loco decedentis, & quicumque Canonicus, Scabinus vel Burgensis, ad dictam Provisionem, ab antecedentibus provisoribus electus, contradicet electioni, & officium provisionis suæ in anno sibi assignato suscipere noluit, tenebitur fabricæ beati Rumoldi Machliniæ, ad XL Lovanien. novæ & legalis monetæ persolvendum. Et sic volumus, quod deinceps annis singulis fiat electio provisorum, usque ad consummationem fabricæ supradictæ; statuentes quod quicumque per annum Provisor dictæ ecclesiæ exstiterit, non possit eligi in Provisorem ipsius ecclesiæ, ab anno provisionis suæ, infra terminum quinque annorum immediate sequentium, nisi pro Deo & voluntate propria, vellet officium provisionis acceptare. In quorum omnium testimonium, & ut quæmissa robur obtineant, & firmitatem, sigilla horum dictorum Waltheri Berthout, & Capituli villæ Mechliniensis, litteris præsentibus sunt appensa. Actum octava Pentecostes, anno millesimo ducentesimo sexagesimo quinto.

[224] Subjungo quæ spectant ad prædicti templi consecrationem. Prioris instrumenti in tabulis Capituli titulus est:

Copia consensus, seu authoritatis per P.
Episcopum Cameracensem, Archiepiscopis & Episcopis Catholicis, ad
consecrandam ecclesiam beati Rumoldi & duo altaria.

Reverendis in Christo Patribus, ac Dominis universis, ac singulis Dei gratia Archiepiscopis, [Facta potestas cosecrandi templi &c.] & Episcopis Catholicis, & Ecclesiæ Romanæ devotis, ad quos præsentes litteræ pervenerint. Petrus miseratione Divina Cameracensis Episcopus salutem in Domino sempiternam. Ad parochialem ecclesiam, beati Rumoldi Mechliniæ, nostræ diœcesis, non valentes accedere de præsenti, pluribus arduis nostræ ecclesiæ Cameracensis negotiis impediti, Paternitates vestras attente rogamus & requirimus, quatenus præfatam ecclesiam beati Rumoldi, si fit perfecta, cum duobus altaribus, exstantibus in eadem, consecrare dignetur primus vestrum, qui super hoc fuerit requisitus, vobis enim & vestrum cuilibet, munus consecrationis cum plenitudine indulgentiarum, quæ ad honorem omnipotentis Dei in consecrationibus ecclesiarum dari solent, vere pœnitentibus & confessis, eidem ecclesiæ & prædictis duobus altatibus impendendi, adhibitis solemnitatibus, quæ consueverunt in talibus adhiberi, tenore præsentium committimus potestatem. Datum sub sigillo nostro, quo in talibus utimur, in castro nostro de Mala domo, prima die mensis Septembris, anno Domini millesimo trecentesimo undecimo.

Copia litterarum Suffraganei Leodiensis,
diensis, qui consecrat ecclesiam beati,
Rumoldi, cum duobus altaribus.

Frater Guido Cisterciensis, Dei gratia Elenensis Episcopus, vicem gerens Reverendi Patris & Domini, Domini Theobaldi, Divina providentia Leodiensis Episcopi, universis Christi fidelibus, ad quos præsentes litteræ pervenerint, salutem in Domino & subscriptorum cognoscere veritatem. Universitati vestræ, tenore præsentis chartulæ, quæ Reverendi Patris ac Domini, Domini Petri, Dei gratia Cameracensis Episcopi litteris est affixa, facimus manifestum, nos de concessione & beneplacito dicti Reverendi Patris ac Domini, Domini Petri Cameracensis Episcopi, feria sexta post festum beati Marci Euangelistæ, ecclesiam Parochialem beati Rumoldi, cum duobus altaribus Cameracensis diœcesis, dedicasse in honores sanctæ Trinitatis, beatæ Mariæ Virginis, & beati Rumoldi Martyris atque Pontificis, ponentes dies anniversarios Dedicationis prædictæ, singulis, octavis festi sanctæ Trinitatis. Præterea omnibus vere pœnitentibus & confessis, de prædicti Reverendi Patris ac Domini, Domini Petri Cameracensis Episcopi authoritate, unum annum singulis diebus, & quadraginta dies, a die consecrationis prædictæ usque ad unum annum, singulis diebus & ex tunc in antea, prædicta authoritate perpetuo singulis annis, in die Dedicationis prædictæ & per octavas, unum annum indulgentiarum vere pœnitentibus & confessis, dictam ecclesiam devote visitantibus, elargimur: in die quoque Dedicationis, & per octavas prædictas quadraginta dies indulgentiarum, dummodo Reverendus Pater ac Dominus Cameracensis Episcopus prædictis assensum his adhibere dignetur, authoritate nostra conferimus vere pœnitentibus & confessis, dictam ecclesiam devote visitantibus. Datum anno Domini milesimo ccc. duodecimo feria sexta, post Marci Euangelistæ prædicta.

[226] [De Jubilæis.] Ad Jubilæum quod attinet, habeo mandatum Philippi Boni tum Belgarum Principis, Gallice scriptum datumque Bruxellis XIV Aprilis 1450 ante Pascha, seu more Gallico, quod est dicere anno Romano 1451, a Kalendis Januarii inchoato, ut supra explicui: quo decreto prædictum Jubilæum, anno proxime præcendenti Romæ celebratum, ex singulari Pontificis Nicolai V concessione, Mechliniæ eodem isto mense Aprile inchoandum monet die XXIII, qui fuit eo anno Parasceve Domini, Pascha incidente in XXV Aprilis. Pluribus ea describuntur in Chronico Mechliniensi, narrante inter cetera, quod septem templa Mechliniensia, septem Romanus ecclesias repræsentaverit &c. Ut vero adventantium undecumque fidelium securitati prospiciat Philippus, districte præcipit summo suo prætori, ejus vices gerenti, omnibusque aliis justitiæ administris, accessus liberos, tutos & faciles reddant, soliciteque invigilent, nequid cuiquam incommodi aut detrimenti afferatur. Jam dixi, Bullam Apostolicam Nicolai V repertam non esse, defectum supplebit Calixtina, prout a Cuypero suppeditata est, usum eleemosynarum explicans, supposita indulgentiarum gratia, quam se indulsisse eodem Brevi testatur Pontisesx. Sic habet:

[227] Calistus Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis magistro Antonio Ferrarii præcentori ecclesiæ Barchmonensis, [Præscribit Pontifex] acolytho & cappellano, nec non familiari nostro, ac Decano & Capitulo sancti Rumoldi opidi Machliniensis, Cameracensis diœcesis, nec non ejusdem, quæ etiam parochialis est, parochianorum curæ & aliarum parochialium ipsius opidi ecclesiarum Rectoribus, ac Magistris communitatis, Scabinis & Consulibus opidi ejusdem, nec non Nicolao Driele & Oberto Trabukier operatio ecclesiæ sancti Rumoldi eorumdem, salutem & Apostolicam benedictionem.

[228] Hodie siquidem, pia consideratione ducti, [eleemosynarum recipiendarum] omnibus Christi fidelibus vere pœnitentibus & confessis, certas ecclesia opidi Mechliniensis, Cameracensis diœcesis, certis mensibus , diebus & annis, tunc expressis, visitantibus & ad usus, tunc similiter expressos, pias eleemosynas, oblationes, largitiones, seu dona erogantibus, ac etiam illis, qui in causis tunc expressis, præfatas ecclesias visitare non valentes, eleemosynas hujusmodi, in usus eosdem convertendas, ad ecclesias prædictas destinarent, quod confessores fui, quos eligerent, ipsis a commissis per eos criminibus, peccatis, delictis & excessibus, nec non a quibusvis excommunicationis, suspensionis & interdicti sententiis, absolutionis beneficium, nec non plenissimam omnium peccatorum suorum remissionem impendere & concedere possent, sub certis modis & formis concessimus & indulsimus, prout in nostris inde confectis litteris plenius continetur.

[229] Volentes igitur ut eleemosynæ, oblationes, largitiones ac dona prædicta in usus, [& disribuendarum] in quos illa juxta mentis nostræ propositum converti disposuimus, fideliter dispensentur, oportune providere; sub interminatione divini judicii ac æternæ maledictionis, quam misit Dominus super Chore, Datan, & Abiron, quos terra vivos absorbuit, districtius inhibemus, ne quis cujuscumque status, gradus, ordinis vel conditionis aut præeminentiæ fuerit, etiamsi archiepiscopali, regali, ducali aut alia quacumque ecclesiastica vel mundana præfulgeat dignitate, de eleemosynis, oblationibus, largitionibus sue donis prædictis quidquam subtrahat, ausferat, detineat aut sibi aliquatenus appropriet vel usurpet, per se vel alium seu alios, directe vel indirecte, quovis quæsito colore: sed duæ partes omnium eleemosynarum, oblationum, largitionum, ac donorum hujusmodi, quæ in septem ecclesiis præfatis, sive in illarum capsis sive truncis vel super illarum altaribus aut alibi, tempore prædicto durante & occasione indulgentiarum hujusmodi, erogari vel offerri contigerit, nobis per nos in subsidium reprimendarum oppressionum, de quibus in dictis litteris nostris fit mentio, convertendæ, per præfatum Nicolaum de Driele depositarium nostrum, ad hoc serie præsentium specialiter per nos deputatum, realiter assignentur, reliquam vero tertiam partem ex illis restantem in opus fabricæ singularum ecclesiarum, in quibus erogata fuerint, ac in augmentum divini cultus inibis fiendi, fideliter & integraliter ad ordinationem & dispensationem Magistrorum communitatis & Scabinorum prædictorum, secundum necessitatem singularum ecclesiarum, dispensandam concedimus pariter & assignamus per præsentes; hoc addito, quod præfatus Nicolaus, aut alius vel alii, per eum forsan deputandi, omnes & singulas eleemosynas, oblationes, & dona prædicta, in isto primo anno & termino provenientia, ac nobis vel Cameræ Apostolicæ, ut præmittitur, realiter assignanda, recipere possint & valeant, ita tamen quod super tertia parte, ecclesiarum prædictarum expensæ capi & deduci possint.

[230] [modum, sub censuris consuetis.] Si quis autem in contrarium quidquam attemptare præsumpferit, non possit a reatu hujusmodi ad aliquo, nisi a Romano Pontifice pro tempore existente, & satisfactione debita per eum, de illis quæ subtraxerit, abstulerit, detinuerit, appropriaverit vel usurpaverit, realiter prius facta, præterquam in mortis articulo constitutus, absolutionis benificium obtinere. Vos igitur, quibus claves & custodiam capsarum & eleemosynarum ac oblationum hujusmodi gerendas commisimus, atque committi contigerit, sitis in commisso fideles; nec non Decane, Rectores, Magistri communitatis, Scabini & Consules prædicti, opem & operam diligenter adhibeatis, ut singulæ eleemosynæ, oblationes, largitiones & dona prædicta in præfatos usus, in quos ea, ut præfertur, dispensari volumus, quantum in vobis fuerit, integre & absque ulla fraude convertantur: recepturi proinde æternæ retributionis præmium, ac a nobis & Apostolica Sede favores benevolentiæ, & gratiæ speciales. Datum Romæ apud sanctum Petrum, anno Incarnationis Dominicæ millesimo quadringentesimo quinquagesimo sexto, Idus Aprilis, pontificatus nostri anno primo. Inferius erat scriptum, N. Ferrarii, & supra plicam, Adrianus.

[231] [De aliis gratiis per Leonem X] His omnibus superadde bullam Apostolicam Leonis X, datam XXVII Martii anno 1516; qua plures indulgentiæ conceduntur, quid si dicamus, rogatu Guilielmi de Enckenvoirt, Mechliniesis ecclesiæ S. Rumoldi postea Præpositi, deinde S. R. E. Cardinalis, de quo in Rumoldiano Corollario, Sancti Actis subjuncto, fusius agimus. Ex ipsis Apostolicis litteris in magna membrana expressis & in tabulario Archiepiscopali repertis, intelliges, gratias omnes favoresque ibi indultos respicere S. Rumoldi basilice structuram, reparationem, conservationem debitumque ad divina mysteria decenter peragenda ornatum; unde colligitur, ad eum usque annum 1516 defuisse adhuc nonnulla ad perfectionem totius operis: cui subinde eas decorationes accessisse videmus, quæ augustum templum totius Belgii facile elegantissimum reddidere. Poterant seorsim excerpi, quæ ad indulgentias spectabant propius, at Bullam integram oculis subjicere malui, curiosis lectoribus piisque S. Rumoldi alumnis minime displicituram. Sic ibi loquitur Pontifex:

[232] [singulari indulto concessis.] Leo Episcopus servus servorum Dei, universis Christi fidelibus præsentes litteras inspecturis, salutem & Apostolicam benedictionem. Sempiterno Regi, qui gregem suum nobis, licet immeritis, sua pietate commisit, reddituris ejusdem gregis in extremo judicio rationem, summis, ut tenemur, studiis, quos ab æqitatis justitiæ limitibus humani generis æmulus sæpe divertit, Salvatori nostro, qui non mortem, sed pœnitentiam desiderat peccatorum, acceptabiles & bonorum, operum sectatores reddere exquirimus, ut in ipsa reddenda ratione, divinæ justitiæ ultionem possimus evadere, & qui ab eisdem limitibus devii facti fuerint, per grata & accepta Deo opera illius, qui misericordiarum Pater est, gratiam valeant invenire.

[233] Dudum siquidem cupientes, ut ecclesia S. Rumoldi Machliniensis, Cameracensis diœcesis, congruis frequentaretur honoribus, & a Christi fidelibus in debita veneratione haberetur, ac in suis structuris, luminaribus & ædificiis debite conservaretur, repararetur & manu teneretur, ac fideles Christi eo libentius, devotionis causa, ad dictam ecclesiam confluerent, & ad conservationem, reparationem & manutensionem hujusmodi, manus promptius porrigerent adjutrices, quo ex hoc ibidem dono cælestis gratiæ uberius conspicerent se refectos, omnibus & singulis utriusque sexus fidelibus prædictis, vere pœnitentibus & confessis, qui eamdem ecclesiam S. Rumoldi in Kal. Julii, & B. Mariæ Magdalenæ ac S. Lucæ festivitatibus, nec non prima Adventus, & qua in Ecclesia Dei cantatur Lætare Jerusalem, diebus Dominicis a primis Vesperis; usque ad occasum solis sequentis diei Kal. ac festivitatum, & dierum earumdem inclusive annuatim devote visitarent, & ad conservationem, reparationem & manutensionem hujusmodi, manus promptius porrigerent adjutrices, pro Kal. & singulis festivitatibus & diebus hujusmodi, quibus id facerent, viginti quinque annos & totidem quadragenas de injunctis eis pœnitentiis misericorditer in Domino relaxavimus, pro ut in nostris inde confectis litteris, quas perpetuis futuris temporibus valere voluimus, plenius continetur.

[234] Nos igitur cupientes, ut dicta ecclesia, ad quam, sicut accepimus, dilectus filius Magister Wilhelmus de Enckenvoirt, ipsius S. Rumoldi Canonicus & Præpositus * ac Campiniæ Leodiensis ecclesiarum Archidiaconus, Notarius, scriptor, cubicularius & familiaris, ut singularem gerit devotionis affectum; in majori veneratione habeatur, & animarum salus peramplius propagetur, ac fideles præfati ad conservationem, reparationem & manutensionem prædictas, eo devotiores & promptiores reddantur, quo exinde pro animarum suarum salute, majora munera spiritualia adipisci posse cognoverint; de omnipotentis Dei & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, omnibus & singulis utriusque sexus fidelibus Christi undecumque existentibus, qui Quadragesimalibus & aliis cujuslibet anni temporibus, & diebus stationum basilicarum & ecclesiarum almæ Urbis & extra muros ejus, ecclesiam S. Rumoldi prædictam devote visitaverint, & ad præmissa manus adjutrices porrexerint, ut omnes & similes indulgentias & peccatorum remissiones aliasque gratias, tam pro vivis, quam per modum suffragii pro defunctis, pro quibus id fecerint consequantur, quas consequerentur & consequi possent, si singulis stationum diebus & aliis temporibus, singulas etiam septem principales ac B. Mariæ de Populo, intra & extra muros Urbis, hujusmodi consistentes basilicas & ecclesias personaliter visitarent, & alia facerent, quæ pro consecutione indulgentiarum hujusmodi requiruntur, auctoritate Apostolica tenore præsentium concedimus & elargimur.

[235] Et ut fideles ipsi ad indulgentias & remissiones hujusmodi consequendas, aptiores reddantur, Decano pro tempore existenti, & dilectis filiis Capitulo dictæ ecclesiæ S. Rumoldi, aliquos presbyteros seculares, vel quorumvis etiam mendicantium Ordinum Regulares, in eo numero, qui eis videbitur, singulis diebus & temporibus stationum hujusmodi, qui dictorum Christi fidelium ad eamdem ecclesiam S. Rumoldi pro hujusmodi indulgentiis consequendis confluentium & confiteri volentium, confessiones audire, ipsosque & eorum quemlibet, ab omnibus & singulis eorum peccatis criminibus, excessibus & delictis, quantumcumque gravibus & enormibus, etiamsi talia forent propter quæ Sedes Apostolica merito foret consulenda, præterquam offensæ ecclesiasticæ libertatis, criminum hæresis & rebellionis aut conspirationis in personam seu statum Romani Pontificis, seu Sedem eamdem, falsitatis litterarum, supplicationum & commissionum Apostolicarum, invasionis, deprædationis, occupationis & devastationis terrarum & maris, Romanæ ecclesiæ mediate vel immediate subjectorum, offensæ personalis in Episcopum, vel alium Prælatum, prohibitionis devolutionis causarum ad dictam curiam, delationis armorum, & aliorum prohibitorum ad partes infidelium; absolvere, ac eis pœnitentiam salutarem injungere, nec non vota quæcumque per eos pro tempore emissa, ultramarino, visitationis Liminum Apostolorum Petri & Pauli, ac S. Jacobi in Compostella, nec non castitatis & religionis votis dumtaxat exceptis, in alia pietatis opera ad subventionem fabricæ dictæ ecclesiæ convertenda commutare, ac juramenta quæcumque, sine juris alieni præjudicio, relaxare libere & licite valeant, deputandi plenam & liberam, auctoritate Apostolica tenore præsentium, facultatem concedimus, præsentibus, quas sub quibusvis similium, vel dissimilium indulgentiarum & facultatum suspensionibus, revocationibus, restrictionibus, & modificationibus per quascumque alias indulgentias & facultates, etiam pro fabrica basilicæ Principis Apostolorum de Urbe, seu expeditionis contra infideles, & quibusvis aliis etiam magis piis usibus, cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis ac fortioribus & efficacioribus clausulis irritantibusque, & aliis decretis, per nos & Sedem prædictam, etiam motu proprio seu ad quorumvis instantiam concessas & concedendas, quomodolibet factis & faciendis nullatenus comprehendi, ipsisque suspensionibus, revocationibus, restrictionibus & modificationibus, etiam quotiens in futurum emanaverint, minime subjacere, ac illis non obstantibus litteras easdem, tamquam ab eis semper & omnino exceptas effectum suum consequi & plenarium firmitatis robur obtinere, & ab omnibus inviolabiliter observari debere decernimus, etiam perpetuis futuris temporibus duraturis. Datum Romæ apud S. Petrum anno Incarnationis Dominicæ millesimo quingentesimo sexto decimo, VI Kal. Aprilis, pontificatus nostri anno quarto. Subsignatum erat Phi. de Roma: in extremo margine, visa P. Harciaci: supraplicam; Joan. de Madrigal: in adversa totius Bullæ parte: Data in Secretaria Apostolica, subscribitque Blondus.

[Annotatum]

* Videtur controversa fuisse dignitas, cum alium Præpositum numerent Mechlinienses, ut patebit ex Corollario

§ XXI. Precationes aliaque ad S. Rumoldi
honorem spectantia, uti &
sub ejusdem nomine Confraternitas.

Ad calcem Legendæ Domynsianæ, etiam apud Vardæum subjungitur: Precatio ad eumdem Martyrem, [Precatio I.] his verbis: O preciose, sacer, & insignis amice Dei omnipotentis, Rumolde, qui mundo in hoc etiamnum vitam degens, caducos honores omnes, facultates & oblectamenta respuisti: quamobrem & tuis eximiis meritis promerentibus, preces tuæ universæ summo Numini sunt gratæ & acceptæ. Id quod vel in ea re Deus ipse demonstravit, nam matri sterili fœcunditatem prolis ab ipso, tuo sancto interventu, impetrasti; quam etiam mundo jam editam, tuis sacratissimis manibus baptismo admovisti; infantem denique fluminibus enecatum & submersum, parentibus redivivum, uti propheta Elisæus, reddidisti.
Vers. Ora pro nobis beate Pater Rumolde.
Resp. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Deus, qui intercedente beato Rumoldo &c.

[237] Hæc habentur etiam in editione Vardæana pag. 40. [Precætio 2,] Sequitur pag. 44 quæ potius sic cito, cum in parvo libello nulli numeri apponantur. Ad divum Martyrem Rumoldum peroratio: Precamur te, o sacer Antistes, & invicte Martyr, ut quotquot tibi adminiculantur, enutrias & præserves. Sceleribus etiam nostris iratum hujusce mundi judicem pacatum reddas. Etenim ad miseriam nostram oculos si flectas, nil vilius & abjectius erit; si in divinam respexeris misericordiam, magnificentius nil atque Jesus Christus, qui mediatorem agit inter Deum Patrem & hominem ipsum. Hunc exoratum, quæsumus, habeas, teque sanctissimum Antistitem intercessorem constituat inter ipsum & mortales nos; quo qui peccatorum premimur pondere, ab iis liberos & puros reddat, ut Dei tandem munere, cælicas conscendamus sedes, sicque una tecum, sancte Pater Rumolde, exhilaremur æterna in patria: Quod nobis contingat gratia Dei Patris cunctipotentis, qui vivit regnatque in ævum. Amen.

[238] Subjungit Domynsius adhortationem ad quossibet clientes S. Rumoldi, [item adhortatio.] hoc modo conceptam: O vos præclari, tam viri quam feminæ, desiderio qui flagramini sobolis nanciscendæ, qua æthereas occupetis sedes, quem merito alium habebitis honori, quam divum hunc Præsulem, Christique Martyrem Rumoldum? in cujus gratiam divinum imperium infœcundos & steriles, fœcundos reddidit? Hunc gloriosum interpellate tutelarem, ut ipsius ope felices edatis partus. Arbor siquidem illa beata, quæ fructus fert optimos.
Nautæ dein, piscatores, aliique mare sæpenumero trajicientes, haud immerito animadvertent, quomodo Deus optimus, maximus, divo cooperante Rumoldo, fluctus ipsos compresserit, atque ad tanti Martyris ministerium præstandum accingentur.
Similiter & negotiatores, agricolæ, ac reliqui omnes manualia exercentes opera; quandoquidem quidquid sanctus vir umquam sementis fecerit, fructum produxit uberrimum. Locus item, quo conquiescit, felix & faustus est sospitate, exercitiis ac faustitate: idque in rem omnium eorum, qui ibidem Deum ipsum, per divum imploraturi sunt Rumoldum. Sit itaque laus & gloria Deo Patri & Filio, ac Pneumati sancto, sempiterna in secula, Amen.

[239] [De hymno.] Demum pag. 52 apud Vardæum scribitur ode Sapphica, ad numeros, inquit auctor, vel saltem titulus, hymni: Ut queant laxis resonare fibris &c. Poëta anonymus est; solum didici, verba sunt Vardæi, religiosum esse ex ordine S. Benedicti. Plura ego quærere supersedeo, existimans satis esse, quod S. Rumoldi clientibus ode ipsa, ut jacet, exhibeatur. Titulum ita reddidit Vardæus: Magno Martyri, sancto Præsuli Rumoldo, Archiepiscopo Dublinensi, Metropolitanæ ecclesiæ & civitatis Mechliniensis patrono. Habe carmen ipsum:

[240] Dulce sacrato mea lingua pange,
Præsuli carmen, cane laureati
Martyris celsa celebrem Rumoldi
      Voce triumphum.
Te decent laudes, sacer o Rumolde,
Te, cui, terris procul hinc relictis,
Contigit fuso superas adire
      Sanguine sedes.
Clara ne virtus modio lateret,
Sceptra contemnis, patriamque & ipsum
Insulæ sacrum decus & remotas
      Tendis in oras.
Ergo jam pauper Dominum petisti,
Tot per amfractus, peregrinus Urbem
Sacra ubi, sacris veneraris aris
      Ossa reposta.
Inde digressus, Domino monente,
Figis hic sedes, ubi tortuosus
Inclytam, flexu vario, Malinam
      Dilia transit.
Prole mox chara steriles beasti
Hospites; mersum rapidis sub undis,
Jamque defunctum revocas Libertum
      Lucis in auras.
Quid loquar vitæ quoties beatæ
Edoces leges? quoties docentem
Audit intentus populus, tuoque
      Pendet ab ore.
Sed fames quid non sacra suadet auri?
Te duo nummum cupidi (nefandum
Pro scelus!) ferro perimunt, cadaver
      Fluctibus abdunt.
Corpus at noctu radiante luce,
Proditum servat venerans Malina.
O quater sanctam, quater his beatam
      Ossibus urbem.
Sterne te totam, generosa quanta es
Civitas, tanti tumulo Patroni,
Orna & exorna meliora gemmis
      Martyris ossa.
Sancte, nunc urbis decus, o Rumolde,
Civibus dona benedictionem,
Urbis & totum regimen teneto
      Jure sepulcri.
Hæresim, pestem, fera bella, morbos
Finibus nostris procul o repelle;
Adjuva sanctis precibus clientes
      Sancte Rumolde.
Fac uti te qua licet æmulantes,
Te triumphantem comitemur illuc,
Nunc ubi æterna frueris salute
      Sancte Rumolde.

[241] Porro Mechliniensium erga patronum & tutelarem Sanctum pietas, [Sodalitii Rumoldi] hoc etiam argumento elucet, quod præter tot alia publicæ privatæque venerationis monumenta, a quatuor & amplius seculis, occasione celeberrimæ victoriæ alibi a nobis relatæ, religioso inter se fœdere, ut ita dicam, inito, singularem congregationem seu confraternitatem in S. Rumoldi honorem instituerint, conceptis in eum finem legibus, quas in vetusta membrana vernacule deductas in archivo Archiepiscopali, charactere Belgico, rudi orthographia, litteris hinc inde exesis reperi, ab annis fortasse ducentis exaratas atque ex vetustiori hujusmodi programmate, procul dubio descriptas; ubi Sancti nomen, non ut hodie Rombout, sed Rommout effertur, exoleta dialecto. Reportatæ victoriæ annus signatur 1301, quando & voto solenni se obstrinxere devotissimi S. Rumoldi clientes, circumferendi annue, quarta Paschatis feria, sacrum ejus corpus, designata theca argentea pretiosissima, de qua satis dictum jam est. De certo victoriæ anno infra agetur. De hujus confraternitatis institutione, sic loquitur Gramayus lib. 3, sect. 5: Denique anno MCCCXXXIV sacram tituli divi Rumoldi civium sodalitatem, probante Episcopo, institutam. Fides sit penes ipsum: aliter loqui videtur prædictum instrumentum, quod ex Belgico Latine versum subjicio.

[242] Hæc est institutio Confraternitatis Domini sancti Rumoldi, [primæ leges ex Belgico versæ.] patroni nostri, quæ facta & ordinata est anno Domini MCCCI, quando civitas Mechliniensis multum periclitabatur: etenim Dax Brabantiæ infesto exercitu Mechliniam cinxerat, sic ut cives votum emiserint circumferendi annue sacrum S. Rumoldi corpus die mercurii post Pascha, quod eatenus in more positum non fuerat. In iis itaque urbis angustiis incolæ universi se S. Rumoldi clientes solenni juramento professi sunt, tumque instituta est Rumoldiana Confraternitas, communibus oppidanorum & Capituli suffragiis, sic ut confratres & sorores capellaniam in S. Rumoldi templo fundaverint, collato XXVII librarum stipendio ad celebrationem Missæ quotidianæ pro omnibus fratribus & sororibus S. Rumoldi vivis & defunctis. Nunc intelligant omnes, quod qui confraternitati illi aggregari voluerit, teneatur solvere xx solidos & libram ceræ; singuli autem fratres & sorores annuatim pendunt VIII solidos. Quod siquis frater aut soror moriatur, cedit confraternitati extima vestis, ideoque gratis conceditur labarum. Quando autem frater aut soror ex morbo decumbunt, dantur ei hebdomadatim solidi octo. Sciendum præterea, quod confraternitas annis singulis in festo S. Rumoldi, octiduo post S. Joannis, offerat tædas binas cereas librarum sedecim in honorem sacratissimi corporis Domini, pro omnibus fratribus & sororibus vivis & defunctis. Item quod annue celebrentur duo anniversaria in capella S. Rumoldi pro omnibus fratribus & sororibus vivis & defunctis, scilicet diebus octo post festum S Joannis, & diebus totidem post Epiphaniam, cantatis pridie vigiliis cum Venite & novem Lectionibus, ipso autem die fiunt commendationes, cantaturque Missa de Requiem pro omnibus fratribus & sororibus S. Rumoldi vivis & mortuis, tenenturque fratres & sorores vigiliis & Missæ interesse cum oblatione, uti & debent offerre cum tædis in festo S. Rumoldi. Rursus, sciendum quod confratres omnes annis singulis congregentur, saltem qui adesse volunt, eligantque binos provisores, duobus aliis depositis, qui isto munere prius functi fuerant, postridie ejus diei, quo urbis senatus renovatur; quod est indicare diem martis post medium Augustum.

[243] [Gratiæ eidem collatæ] En primas insignis Rumoldiani sodalitii constitutiones, omnium, opinor, consensu approbatas, & ab ipso principio observatas. Quanto autem fervore, quo zelo, qua religione prædictis legibus institerit confraternitas, non habeo unde certo conjiciam: pro constantissima piarum adeo regularum observantia, stat justa præsumptio, tot aliis devotissimi erga sanctum Patronum cultus & perpetuæ venerationis argumentis probe suffulta; quamvis id genus institutiones facile nonnumquam intercidant, aut curatorum negligentia flaccescant. Verum de Mechliniensibus, sanctissimi Patroni tam sedulis cultoribus, id in animum nolim inducere. Demus intermissa fortasse exercitia, gementibus sub hæreticorum tyrannide civibus, at brevi reparata instaurataque omnia existimo, rebus reflorescentibus, collectisque Sancti reliquiis, ut superius explicatum est. Eo potissimum facit bulla Pauli V, plena spiritualibus gratiis Apostolicisque largitionibus, ad excitandam in Rumoldianis sodalibus antiquam religionem, resumendaque egregiæ charitatis ministeria, in exordio confraternitatis concepta stabilitaque. Ballani ipsam ex autographo transumptam exhibeo.

PAULUS P.P. V,

[244] [a Paulo V.] Ad perpetuam rei memoriam. Cum sicut accepimus in Ecclesia Cathedrali Mechliniensi, una pia & devota utriusque sexus Christi fidelium Confraternitas sub invocatione sancti Rumoldi, non tamen pro hominibus unius specialis artis, canonice instituta existat, cujus Constratres & Consorores quam plurima pietatis & christianæ charitatis opera exercere consueverunt. Nos, ut Confraternitas prædicta majora indies suscipiat incrementa, de omnipotentis Dei misericordia & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, omnibus & singulis utriusque sexus Christi fidelibus, qui dictam Confraternitatem imposterum ingredientur, die primi eorum ingressus, si vere pœnitentes & consessi sanctissimum Eucharistiæ Sacramentum sumpserint, plenariam, nec non tam eisdem & pro tempore describendis, quam jam descriptis in dicta Confraternitate Confratribus & Consororibus, in cujuslibet eorum mortis articulo, si vere pœnitentes & confessi ac sacra Communione refecti, vel quatenus id facere nequiverint, saltem contriti, nomen Jesu ore, si potuerint, sin autem corde devote invocaverint, etiam plenariam, ac eisdem nunc & pro tempore existentibus Confratribus, & Consororibus etiam vere pœnitentibus & confessis, ac sacra Communione refectis, quæ præfatæ Confraternitatis ecclesiam vel capellam seu oratorium, in festo ejusdem sancti Rumoldi a primis Vesperis usque ad occasum solis festi hujusmodi singulis annis devote visitaverint, & ibi pro Christianorum Principum concordia, hæresum extirpatione, ac sanctæ Matris Ecclesiæ exaltatione pias ad Deum preces effuderint, plenariam similiter omnium peccatorum suorum rum indulgentiam & remissionem misericorditer in Domino concedimus.

[245] Insuper dictis Confratribus & Consororibus vere pœnitentibus & confessis, [singulari brevi,] ac sacra communione refectis, qui prædictam ecclesiam, vel capellam seu oratorium in sanctissimi Corporis Christi, ac Conceptionis & Nativitatis Beatæ Mariæ Virginis festis, nec non in Octava festi ejusdem sancti Rumoldi diebus, a primis similiter Vesperis usque ad occasum solis dierum hujusmodi singulis annis devote visitaverint, & ibi, ut petitur, oraverint, quo die prædictorum id egerint, septem annos & totidem quadragenas: quoties vero ipsi missis, & aliis divinis officiis in dicta ecclesia vel capella seu oratorio pro tempore celebrandis & recitandis, seu congregationibus publicis vel privatis ejusdem confraternitatis, ubivis faciendis interfuerint, aut pauperes hospitio susceperint, vel pacem inter inimicos composuerint, seu componi fecerint, vel procuraverint, nec non etiam qui corpora defunctorum, tam confratrum & consororum dictæ confraternitatis, quam aliorum ad sepulturam ecclesiasticam associaverint, aut quascumque processiones de licentia ordinarii faciendas sanctissimumque Eucharistiæ Sacramentum, tam in processionibus, quam cum ad infirmos, aut alias ubicunque, & quandocumque pro tempore deferetur, comitati fuerint, aut si impediti, campanæ ad id signo dato, semel orationem Dominicam, & salutationem angelicam dixerint, aut & quinquies orationem & salutationem prædictas pro animabus defunctorum confratrum & consororum prædictorum recitaverint, aut peccatorem aliquem ad viam salutis reduxerint, & ignorantes præcepta Dei, & ea quæ ad salutem sunt, docuerint, aut quodcumque aliud pietatis vel charitatis opus exercuerint, toties pro quolibet prædictorum operum sexaginta dies de injunctis eis seu alias quomodolibet debitis pœnitentiis, in forma ecclesiæ consueta relaxamus. Præsentibus perpetuis futuris temporibus valituris.

[246] Volumus autem, quod si alias dictis confratribus & consororibus præmisa peragentibus aliqua alia indulgentia perpetuo, [quod hic refertur.] vel ad tempus nondum elapsum duratura, per hos concessa fuerit, præsentes nullæ sint, utque etiam si dicta confraternitas alicui Archiconfraternitati aggregata jam sit, vel imposterum aggregetur, vel quavis alia ratione uniatur, seu etiam quomodolibet instituatur, præsentes & quævis aliæ litteræ Apostolicæ illis nullatenus suffragentur, sed ex tunc eo ipso prorsus nullæ sint. Datum Romæ apud sanctam Mariam Majorem sub annulo Piscatoris die decima Julii 1618, Pontificatus nostri, anno decimo quarto, & inferius erat scriptum: Publicetur Signatum Matthias. Et Paulo inferius a dextris erat scriptum. J. Card. S. Susannæ.

[247] Hic velim observent S. Rumoldi clientes pientissimi, [Sub Archiepisc. Andrea instauratur.] uno eodemque tempore urbem universam in sancti Patroni gloriam quodammodo exarsisse; Illustrissimo Hovio cum Magistratu & primoribus in novam thecam argenteam intento, ut supra demonstratum est, aliis porro de resumendis stabiliendisque antiquæ pietatis officiis in unum conspirantibus. Hoc pacto celebri confraternitati pristinus fervor redditus, cui subinde novum splendorem contulit, novis sodales omnes pietatis igniculis inflammavit eximius S. Rumoldi cultor & ad omnes religiosæ observantiæ exercitationes, digno Archipræsule zelo incensus illustrissimus Andreas Creusen, dum parato ad id libro nitidissime compacto variisque elegantibus picturis ornato, nomen suum propria manu primus inscripsit, exemplum pia æmulatione sequentibus metropolitani Capituli Præposito & Canonicis, quo ex tempore magis in dies accrevit sodalium omnis ordinis numerus, summa cum voluptate in eo codice a me recensitus. Ex inscriptionibus chronographicis annum colliget curiosus lector, tres Latinas inde desumere placuit, quæ ita sonant:
rUMoLDI ConfraternItas,
anDreæ præsULIs MItra reCens, [Quænam a Sodalibus]
noVo noMIne et spLenDore CœpIt.

[248] Non est opus singula seorsim prosequi, generatim dictum sit, binas præcipuas quotannis solennitates a consodalibus S. Rumoldi observari solitas, alteram ea ipsa Paschatis feria IV, qua summa celebritate per urbis mœnia ex voto circumfertur descripta superius hierotheca argentea, ob memorabilem illam victoriam anno 1303 obtentam, de qua jam sæpius & proxime in Confraternitatis constitutionibus dictum est. Festivior est altera ipso encæniorum die, seu quæ Dominica prima Julii, infra Sancti octavam inchoari consuevit, atque ad tres sequentes ferias protrahi, exposita in templo theca ipsa argentea, habitaque diebus Lunæ, Martis & Mercurii panegyrica de Sancto oratione a selectis concionatoribus; non solis confratribus, sed præcipuis quibusque, tum a Magistratu, tum ex aliis civibus, ad S. Rumoldi basilicam avide & copiose confluentibus. Theca ipsa die sabbati coram Magistratu deponitur, rursusque eodem adstante reducitur, postquam die Jovis peractæ sunt pro defunctis confratribus solennes exequiæ, quemadmodum feria V Paschatis hodieque iis omnibus parentatur, qui in famosa pugna anni 1303, pro patriæ libertate sanguinem profuderunt. Tanta est & tam constans apud Mechlinienses accepti olim beneficii recordatio.

[249] [hodie observentur.] Neque illud omiserim, quod ad ambarum exequiarum solennitatem mirifice conducit, iis nempe interesse debere, & quidem togis suis indutos, qui quinque civitatis collegia seu contubernia componunt, vulgo Belgis ghildæ, alias gildoniæ appellata: omnibus ad honorandum sanctissimum Protectorem indefesso zelo concurrentibus, pene dixeram, concertantibus. Habet & id singulare laudata confraternitas, ut prima die mercurii cujusque mensis solenne sacrum in Sancti honorem decantari curet, confratribus eo convenientibus, atque hujusmodi institutis, ad christianas virtutes, ad sequenda Apostoli sui vestigia, exemplo magis quam verbis sese mutuo stimulantibus, ut mirum profecto videri non debeat, si dum præcipuis Brabantiæ nostræ urbibus singulares olim proprietates, ut Lovanio doctrina, Bruxellæ nobilitas, Antverpiæ opes, tributæ sunt; sanctitatis prærogativa, merito quodam suo Mechliniæ adhæserit. Hac gloriari in Domino pergant Mechlinienses, sub S. Rumoldi auspiciis fortunati, feliciores porro, si prædicatæ ab ipso fidei puritati, pari obedientia; si relectis virtutum omnium Christianarum exemplis, pari constantiæ insistere perseveraverint. Hactenus de iis, quæ in ipsa urbe spectavimus, summæ in S. Rumoldum venerationis argumentis: superest, ut diffusum in alias Belgii partes cultum, per obtentas ejus reliquias etiam contemplemur.

§ XXII. De sacris Reliquiis S. Rumoldi
alio translatis, ibique populi venerationi expositis.

Sacri thesauri sui solicitos vigilantesque custodes fuisse Mechlinienses, vel inde conjicias, quod in toto Belgico Rayssii Hierogazophylacio solum sacrarium Lætiense reperiam, [Ante an. 1580 nullæ extra Mechl. S. Rumoldi reliquiæ,] in quo de S. Rumoldo Episcopo & Martyre reliquiæ depositæ sint, procul dubio satis modicæ, cum nihil ultra explicet præfatus Rayssius; Brasseur autem in Lætiensis ecclesiæ Cimeliarchio pag. 137 solum indicet, esse os rotundum. Neque vero additur, quo tempore eo allatæ fuerint, unde non inverisimiliter suspicari quis possit, particulam esse ex furibundorum Iconoclastarum dispersione anno 1580 servatam datamque a pio aliquo Catholico, cœnobii istius religioso, qui eam in sacro illo thesauro locum habere voluerit. Suspicio est, sed in eo fundata, quod ante sacrilegam illam expilationem, non sciatur theca antiqua deaurata, in qua anno 1369 sacrum corpus depositum est, umquam aperta fuisse, præterquam in solenni ejus inspectione & visitatione anni 1480, de qua egimus supra, ubi disertissima exstant testimonia inspectorum ac visitatorum, quod summa reverentia post dictorum trium dierum solennium elapsum, nihil addendo seu subtrahendo, sed sane integra & illæsa [ossa] prout illa repererunt, cum novis panniculis telis ac rebus aliis ….. iterato recluserint.

[251] Recte itaque supponi videtur, sanctissimi Martyris reliquias omnes, [nisi fortasse in Steynockeseel,] seu sacrum corpus integrum Mechliniæ in pretiosissima lipsanotheca remansisse usque ad furias Anglicanas prædicti anni 1580. Quod tamen adeo scrupolose accipi nolim, ut nusquam dilapsam aut extractam credas particulam aliquam, qualis esse potuit illa, seu costa, seu pars alia, quam a Mechliniensium duce, S. Rumoldi auspiciis pugnante & vincente, clypeo præfixam volunt, ut alibi dicitur, quamque Wachtendonckiana Legenda cap. 48 testatur, etiamnum vitro inclusam venerationi exponi. Diu a me quæsita beati Martyris costa; tandem apud Molium reperta est, ita testante 10 Aprilis anno 1635: Expositum fuit argenteum caput S. Rumoldi, ornatum costa S. Rumoldi, quam rectores ecclesiæ hactenus habuerunt. Invenio caput illud, melius dixerim ferme corpus medium, florenis plusquam quingentis constitisse. Est & alia costæ, saltem ossis particula, quæ forte a Wachtendonckiano innuitur, reliquiario inclusa, angelique manui imposita, cum epigraphe: Reliquiæ ex ossibus S. Rumoldi Dubliniensium Archiepiscopi, quæ ævum suum satis indicant, ut certo magnam antiquitatem sapere non videantur. Vix tamen dubito, quin ante jam dictam dispersionem, pretiosi depositi aliquid donatum fuerit ecclesiæ a Sancto ipsi denominatæ in vico Steynockeseel, tribus ferme leucis Mechlinia in meridiem dissito; illo nempe, cujus dominium perpetuum impræsentiarum, a tempore celeberrimi miraculi, obtinere diximus divi Rumoldi Canonicorum Collegium, ita ut investiendi & revestiendi jure inibi potiatur. Domynsii verba sunt, addentis, quod in rei memoriam lychnum pensilem divi Rumoldi Canonici diu noctuque accendant in summi chori medio, cultu hodieque perseverante & Capitulo oleum subministrante, ut accurate notavit Amplissimus Decanus Molius. Ei, inquam, ecclesiæ concessum haud dubitem sancti Rumoldi, utpote patroni, sacrum aliquod pignus, ibique a pluribus seculis populi veneratione expositum, ubi & eadem facta solenniter recoli consueverint, quæ Mechliniæ obtinebant.

[252] [ubi olim argenteæ statuæ impositæ.] Colligitur id ex instrumento Belgico anno 1607 cujus apographum mihi officiose procuravit Clar. Canonicus sæpe laudatus Crucius, quo R. D. parochus, ejus vicarius & præcipui quique pagi incolæ testantur, bina S. Rumoldi festa ritu ecclesiastico ab immemorabili, etiam a populo ibi celebrata fuisse, alterum martyrii I Julii, translationis alterum XXVII Octobris. De reliquiis vero expressius testimonium dedit XV Junii 1717 hodiernus pastor R. D. Grondoni, in hæc verba: Infrascriptus pastor ecclesiæ S. Rumoldi loci de Steynockerseel, fidem facio, in dicta ecclesia fuisse servatam antiquam statuam S. Rumoldi ad normam sigilli hic adjuncti, e qua, superiorum permissu, modo est conflata remonstrantia; cujus pectori erat imposita theca, in qua servabatur notabilis pars reliquiarum S. Rumoldi, ad longitudinem pollicis cum dimidio, & latitudinem unius pollicis, easque reliquias, uti e senioribus pagi intellexi, fuisse expositas fidelium venerationi, præcipue Dominica infra octavam corporis Christi, dum in supplicatione solebant circumferri, quæ Dominica ab incolis, adhuc solet vocari dedicatio S. Rumoldi.

[253] Sigilli ectypum oculis subjicio, uti vetustum

juxta ac conspicuum S. Rumoldi cultus in Steynockeseel monumentum, [Duplex ibi solennior festivitas.] eoque illustrius, quod argenteam statuam illic diu venerationi habitam repræsentet; quam mirum est, tam facile transformari permissam. Quemadmodum autem indicat relatum Grondoni testimonium, translatam modo seu potius retractam esse celebriorem S. Rumoldi natalis festivitatem in Dominicam infra octavam Corporis Christi, sic ex alio instrumento vernaculo datur intelligi, impetrasse Steynockeseelenses, quod illo postulaverant, ut altera translationis solennitas retrocederet in XX Augusti, festum S. Bernardi, patroni secundarii a populo electi, quo item die cimcumferri solitas & præfatam statuam & reliquias, notavit Clar. Crucius. Ratio postulati in prædicto instrumento Flandrico transferendi seu componendi festi, hæc data, ne pluribus festis, præter ea, quæ ab Ecclesia præcepta sunt, populus gravaretur, manente interim Clero obligatione officium & Missam solito ritu prioribus diebus persolvendi. Atque hæc de primis reliquiis, quas extra Mechliniam publicæ venerationi propositas fuisse hactenus deprehenderim.

[254] [Trudonopolitanis datæ sunt anno 1631] His proximæ sunt, anno 1631 Trudonopolitanis dono datæ ab Illustrissimo Jacobo Boonen, hand dubie in piam quamdam commutationem cum reliquiis S. Liberti, quas eodem anno inde acceptas refert Gurnezius in suo de rebus gestis S. Liberti Syntagmate pag. 39, his verbis: Anno denique reparatæ salutis MDCXXXI, Illustrissimus ac Reverendissimus Dominus Jacobus Boonen Mechliniensis Archipræsul, dum pro Episcopali munere, suæ diœcesis paræcias haud ita procul Trudonopoli lustrat, ab Abbate hujusce loci Rev. Adm. Huberto Germeys, aliquam lipsanorum B. Liberti portionem, quibus natale Martyris solum & Metropolitanam suam basilicam ditaret, magni muneris loco expetiit, insignemque capitis sive cranii partem consecutus est. Quæ reliquiæ postea, die ultima Augusti ejusdem anni, Illustrissimi Antistitis auspiciis, solenni admodum pompa incredibilique totius Mechliniæ lætitia allatæ & in equestri, uti pingi solitum diximus, umbilico tenus, effigie, auro argentoque pretiosissima, compositæ, in ædem metropolitanam D. Rumoldi importatæ fuerunt. Exponi solet equestris ea, seu militaris effigies, cum altera Episcopali S. Rumoldi, statis per annum diebus, ut discipulus cum magistro, cum patre filius pari a Mechliniensibus pietate honoretur. Ne vero quemquam incessat admiratio, cur clericum, presbyterum atque præpositum militari passim specie Malinates in aris exhibeant, breviter respondet Gurnezius; omissis allegoricis, quæque ad mores formandos spectant, hæc ratio placet, quod antiquis in usu fuerit, insignes genere vel Magistratibus gestis Divos, licet aliquando spretis illecebris seculi, clericum vel monachum induissent, priori tamen illo habitu, inque trabea, paludamento, equestri sago, aliisque exutæ dignitatis insignibus honorandos sive imitandos proponere, quod exemplis SS. Bavonis, Mauronti, Vincentii aliorumque postea firmamus. Ita Gurnezius; alii forte aliter sentient, in quibus nomen meum profiteor.

[255] Ceterum antidorum fuere, eæ de quibus agimus, [in antidorum pro acceptis reliquiis S. Liberti.] S. Rumoldi reliquiæ, a Trudonopolitanis non minori pompa & solennitate eodem anno exceptæ, atque in ecclesiam abbatialem illatæ, ubi ipsa Sancti festivitate, a primis Vesperis solennius exponuntur. Testimoniales Illustrissimi Jacobi litteræ cetera docebunt: Jacobus Dei & Apostolicæ Sedis gratia, Archiepiscopus Mechliniensis, omnibus has visuris salutem in Domino. Notum facimus, nos die V Julii anno salutis MDCXXXI, ex sacra theca reliquiarum beatissimi Martyris & Pontificis Rumoldi, patroni ecclesiæ nostræ Metropolitanæ Mechliniensis, præsentibus Reverendo admodum Domino, Domino Antonio de Mol, ejusdem ecclesiæ Decano, & Petro vanden Wiele Archidiacono, vicarioque nostro generali, sumpsisse partem costæ de prætactis reliquiis, quam donamus Admodum Reverendo & Illustri Domino Abbati & Religiosis celeberrimi monasterii sancti Trudonis diœcesis Leodiensis, & asseveramus, esse veras & certas reliquias prædicti Martyris, quæ ab omni ævo pro talibus in ecclesia habitæ fuerunt, & publica veneratione cultæ. In quorum fidem hasce manu & sigillo nostris, necnon secretarii nostri subscriptione munitas dedimus Mechliniæ die supra declarata. Signat Archiepiscopus, Secretarius Coriache, & is qui apographum transumpsit XX Junii 1717, Beda Benedict. Trudonopolitanus. Ex registris archiep. constat, eumdem Archipræsulem die I Octobris 1640 Thenis in templo P P. Minoritarum consecrasse quatuor altaria, quorum duobus, inter alias inclusæ sunt S. Rumoldi Reliquiæ.

[256] [Aliæ in Humbeck translatæ sunt anno 1650;] Utrum alias subinde reliquias Illustrissimus Boonen extraneis ecclesiis largitus sit, post sedulam inquisitionem explorare non licuit; id certum est, anno ejusdem seculi quinquagesimo, Humbecam Mechliniæ multo viciniorem ex S. Rumoldi sacris pignoribus ejusdem Illustrissimi favore nonnihil obtinuisse, cujus rei insigne argumentum reliquit laureatus poeta noster Jacobus Wallius, uti videre est lib. 2. Heroicorum, editionis Plantinianæ anni 1669 a pag. 104, ubi oratiuncula soluta nobilissimum virum Balduinum le Cocq alloquitur, suavissimo deinde Idyllio S. Rumoldi laudes celebrans, dum sacræ istæ reliquiæ in dictum pagum deportarentur XXIV Julii 1650. Excusa prius fuerat res tota sub nomine Cosmæle Cocq, Balduini fil. ipso illo anno 1650, & peculiaribus libellis seorsim distributa, in ipsa Translationis solennitate, sicque a nobis sub iisdem titulis, ad S. Rumoldi gloriam reproducitur. Mutatiunculas paucas in Idyllio, secundis curis a Wallio factas, facile observabit curiosus lector, ambas editiones conferendo. En primam integram & intactam.


PUBLICA PIETAS
D. RUMOLDO
Martyri, & Episcopo, Mechliniensium Apostolo,
& Patrono Tutelari, exhibita cum e sacris illius ossibus,
Ill. ac Rev. archiep. Mechliniensis
JACOBI BOONEN,
& Collegii Canonicorum favore & beneficentia,
PARS HUMBECAM TRANSFERRETUR.
Nobilissimo Domino
D. BALDUINO LE COCQ
HUMBECÆ DOMINO,
Felicitatem, quam Rex David una cum grandi illo
Hebrææ gentis Arcano in regiam intulit,
PRECATUR
COSMAS LE COCQ,
Parenti Filius.

Non est, Pater, ab hac qualiscumque pompæ nostræ celebritate alienum, [qua occasione] aut e longinquo accersitum votum hoc meum, quo te domi forisque beatum fortunatumque esse cupio. Si enim illud Hebrææ religionis monumentum inclytum, in quo inscriptis divinis legibus tabulæ servabantur, hoc habebat, ut quocumque religiose inferretur, felicitatem quoque bonis omnibus circumfluentem infertet, egone spes meas aut inanes, aut intempestivas esse existimem, cum te sacra D. Rumoldi ossa in ædem Humbecanam religiosissime inferentem vidi? Erat, fateor, erat illud monumentum, quo nullum inter Mosaica sacra exstabat augustius, sapientiæ oraculum, sanctitatis sedes, prodigium magnificentiæ, solium divinitatis, e quo responsa fundebantur, manabant beneficia, ad cujus honores cetera referebantur omnia, quæcumque erant ad religionis sanctissimas cæremonias divinitus imperata. Sed & hoc habent sacræ illæ exuviæ, ut ab eo, cujus sunt, & opis & commodi plurimum polliceri tibi merito possim. Etenim si ille, dum viveret, legum divinarum custos, si veritatis internuntius, si sanctimoniæ exemplar fuit, si non ad suorum tantum, sed etiam nostrorum temporum prædicationem atque memoriam ubique benevolentissimæ caritatis reliquit impressa vestigia; nunc e pleno beatitudinis loco, de illo defedendo ornandoque non cogitet, quem non modo sibi supplicem habet, sed etiam cinerum suorum custodem, & gloriæ propagatorem suæ?

[258] Quid? exstinctusne esset amor ille vividus, ille inexhaustus, [oratiunculam composuit] ille fonti suo simillimus, qui nulli umquam deerat, sufficiebat omnibns? Quæ illi aditum liberalitas ad gloriam, Martyrisque lauream patefecit, in illa bonorum omnium, quibus fruitur, ubertate penitus exaruisset? Non potest a me, Pater, non potest brevi allocutione explicari, quantum tibi præsidium in eo sit positum, cui solennes honores supplicationesque decrevisti. Neque vero huic pompæ tuæ Sadochus suus defuit, genere, & auctoritate, & sacerdotio nobilis, quando sacra illa pignora supplicantis ritu divinisque laudibus undique personantibus circumtulit Joannes Wachtendonchus, vir & amplissimis, quos nunc gerit, & majoribus; quibus fungetur, honoribus longe dignissimus: quibus ego nunc, cum jam dudum virtuti tantæ, prudentiæque debeantur, quasi præsentibus & lætor, & fruor. Illud fortasse cuipiam videatur, in quo cum Jessæi Regis pompa comparari nostra non possit, quod sacrum illud Judaicæ religionis & imperii pignus sub hominis unius privati custodia detentum, nullo cultu, nullis sacrificiis, nullis cæremoniis honoratum, in locum multo celebriorem, Sionis arcem, regni sedem, Hebræorum Capitolium, apparatu sumptuque regio ac maximo deferretur: pompa vero nostra ex augustissimo in angustum atque humile templum descenderit.

[259] Verum nihil hic ego excuso. Fuerit illa quondam Euandri pastoritii regis ac plane pastoris oratio, [celebris Jacobus Wallius] qua Heroëm advenam humili acceptum hospitio ad opes contemnendas hortabatur, quarum scilicet in illa exulantis Arcadis simplicitate splendorem nullum esset conspecturus. Nobis certe modicus tenuisque cultus operose excusandus non est apud cum, qui opibus pretium nullum umquam posuit. Quare hæc tam bene ominata pietatis initia, & auspicatissimæ pompæ exilem quidem, sed religiosum apparatum bene tibi ac feliciter evenire iterum iterumque jubeo, Parens optime. Quamquam quid ego tam angustis limitibus D. Rumoldi beneficentiam circumscribo? Te enim, Illustrissime Mechliniensium Archiepiscope, te una cum Amplissimo Canonicorum cœtu novos ac publicos honores illi decernente, novis ab eo publicisque beneficiis augemur. Faciatque utinam Deus immortalis, ut luctuosissimis hisce temporibus, dum undique, velut in communi incendio, auxilia quærimus, Divi Tutelaris nostri patrocinium hac etiam sacrorum procuratione imploratum contulisse aliquid gratulemur, ad extinguenda funestissima bella, quibus Belgicam tot jam annis ardentem frustra miseramur. Certe, quod magnum aliquid spe præsumere nos merito jubeat, sacrorum ejus ossium huc translatorum annum primum signare jam licet nobilissimis victoriis certissimisque pacis auguriis, quæ Serenissimus Princeps Leopoldus dedit, fixis ad Æsiam Axonamque victricibus signis.

[260] [alludens ad arcam] Atque in partem illius quoque gloriæ D. Rumoldum venire, is dubitare demum poterit, qui illum patriæ nostræ, cujus Patronus ac tutor est, nec videre vulnera, nec calamitates nosse, nec supplices querimonias audire, adeoque nec belli pacisque consiliis præsidere, nec justissimæ causæ, nec publicæ felicitati consulere existimaverit. Tibi igitur, Illustrissime Domine, vobisque admodum Reverendi Domini Canonici, gratias habeo non tantum pro impertiti muneris dignitate maximas, sed, quoniam effert se atque diffundit lætitia animus, gestitque jam nunc eorum omnium, qui D. Rumoldum in æde Humbecana sibi propitium, ac publice privatimque beneficum sentient, interpretem agere, multiplices & immortales. De Parentis vero mei sensu cogitanti mihi verba reperire difficile est, quibus gratum illius erga vos animum exprimam. Mihi credite, qui e quotidiano illius conspectu congressuque assequi saltem aliquid præ ceteris possum, de beneficentia vestra sine aliquo dolore lætari non potest, propterea quod, cum intelligat pignus hoc, quo illum dignati estis, auro & gemmis multo esse carius, præreptam quoque sibi esse videat parem referendæ gratiæ facultatem. Verum remunerationem ea non postulant, quæ remunerandi conditionem exspectationemque sua majestate sustulerunt.

[261] [a Davide templo Hierosolymitano illatam;] Detur hoc ergo meritorum vestrorum magnitudini, detur D. Rumoldi sanctitati, sacrorum illius cinerum venerationi detur, ut, cum nihil, quod gratus animus comminisci potest, prætermiserit; omnia tamen beneficentiæ vestræ debere sese fateatur. Atque hic cum de te loquor, ut te iterum alloquar, Pater, cum ad lætitiam celebritatemque cohonestandam Musas huc invitassem, quæ mihi sunt hujus poëmatis D. Rumoldo nuncupandi, eædem prope mihi sunt ejusdem tibi inscribendi causæ: altera religionis, observantiæ altera, utraque pietatis. Cum enim pietas e virtutum choro una sit, quæ nisi parentibus impendatur, officii sui rationibus filii desint, in diversa non abeo, cum id, quod aris dicatur, tibi quoque a me inscribitur. Eoque magis, quod filios Plato gravissime moneat, ut in paterna domo, velut domestico templo, parentum honoribus, velut quibusdam sacris, operentur, quippe quos ad hoc ipsa natura, sacrorum regina & magistra, consecraverit. Dabit igitur hanc mihi veniam D. Rumoldus, si privatam amoris in te mei testificationem cum publica in illum religione conjunxerim.

RUMOLDUS, IDYLLION.

Si potes hac mecum, Genitor, cessare sub umbra,
Qua tua rura novus prælabitur amnis, [cum eleganti carmine pastoritio.] & ecce,
Vicino invitat succedere ripa salicto,
Huc ades: &, siquid nostrum tibi dulce, piumque est,
Accipe, quæ silvas inter tibi carmina lusi,
Exiles supra calamos, & pascua surgens.
Ipse suos propius spectans Rumoldus honores,
Te mihi materiam dederat, pariterque canenti
Fecerat ingenium, lætosque afflaverat ignes.
Illum etiam ripæ, illum etiam fontesque, lacusque.
Et nemora, & totis resonabat vallibus Echo.
Arduus illum etiam dignantem rure morari
Assiduis pulsus referebat cantibus æther.
Dumque omnes hic ardor habet, sic cœpimus ipsi.

[263] Ergo erit ut res hic inopes, humilesque myricas
Aspicias, Rumolde? ergo tibi sacra placebunt
Nostra, nec agrestem, Pater, aspernabere cultum?
Non, ut te digna est, altis hic nixa columnis
Stat moles, tantum tophis & pumice scabro
Aspera. Non rudibus, tibi quas ereximus, aris,
Candet ebur, non texta nitent Babylonia muris,
Non statuæ, tabulæque: lapis sunt omnia nudus.
Exuviisque tuis poterunt hæc templa videri
Pulchra satis? Ne rem tenuem, ne munera sperne,
Quæ ferimus. Sunt illa quidem, sunt rustica, nec te
Quæ deceant. Non est adeo, sit cetera simplex,
Paupertas ignara sui. Sed si tibi laudis
Materiam sors nostra dabit, quæso utere magni
More Dei, qui nec spicas, floresque patenti
Delectos prato, nec thuris spernit honorem
Exigui. Tibi pro nardi spirantis arista,
Pro myrrhæ lacrymis, mentham, casiamque, thymumque,
Et quodcumque viret nostris, redoletque myricis,
Spargimus. Ipse tibi nostro de rure coronam,
Primitias frugum, nostris ab ovilibus agnam,
Fœturæ sobolem, voti argumenta potentis
Annua persolvam. Vincant nos proxima sumptu
Mœnia, & argento solidam, signisque rigentem
Ostentent Urnam, Cinerum monumenta tuorum,
Non, si divitiis, etiam cedemus amore.

[264] Eheu! quid voluit, vel quo se nomine jactat
Rustica simplicitas? an parvæ culmina villæ
Turribus augustis, spatio quas dissita longo
Oppida prospiciunt, an rara mapalia magnis
Urbibus, & stipulas ausit componere gemmis?
Parcite sublimes pastori, parcite turres.
Sæpe ego vos, salices nobis, & pascua testes,
Admiror cælo eductas, vastisque superbas
Culminibus. Sæpe hinc oculos ad mœnia vertens,
Spectatamque diu molem veneratus, & ipsum
Qui dedit huic nomen: serva, Pater Optime, dixi,
Me, patriosque greges: &, si modo justa precamur,
Deferat aura preces ad te non invida nostras.
Sæpe etiam præsens, & ruri missus in urbem
Suspexi augustis opulenta altaria donis,
Craterasque graves auro, cælataque in auro
Divorum simulacra, cruces, & pallia, & urnas,
Ingens argentum, atque operum artificumque laborem.
Sed non hæc decorum summa est. Vos pignora Divum,
Vos auro inclusi Cineres, arisque receptæ
Exuviæ famam templo datis. Has quoque si nunc
Servamus nostris, quamvis sint rustica, templis,
Parcite sublimes pastori, parcite turres,
Non, si divitiis, etiam cedemus amore.

[265] Quid tum, si sacros cineres atque ossa saligno
Servamus loculo? quid tum, si bractea tantum
obducta est tabulis? Num prisci temporis annis,
Dum populus pauper, dum stabat Divus in æde
Ligneus exigua, demptique ex arbore rami,
Et quos seu Lycidas aliquis, seu Thestylis horto
Attulerat flores, templis arisque paratus,
Non spernendus, erant, num plebs minus, araque simplex
Cælitibus placuere? Illi non aurea curant
Munera, sed, qui muneribus se prodit, amorem.
Absit amor, perfecta auro cælataque tanti
Urna valet, quanti calathus contextus hibisco.
Parcite sublimes pastori, parcite turres,
Non, si divitiis, etiam cedemus amore.
Si quondam magnos, & ab extremis Nabathæis
Excitos Reges, tuguri sub pauperis antro,
Divino Puero donis placuisse Sabæis
Credimus: at non & simplex quæ turba ferebat,
Seu sinum lactis, seu condita subere mella,
Aut agnam stabulis, aut raptos corte palumbos
Despexit Puer, & Pueri dulcissima Mater.
Sunt & opes animo: nec, si silvestria sordent
Munera, mens etiam sordet; divesque voluntas
Muneribus potior. Certe pastoribus illum
Fortuita effultum stipula, calamoque palustri
Fas primum vidisse fuit. Fas & fuit illis
Reges ante ipsos divinis figere plantis
Oscula, speluncæque fores intendere myrto,
Nexilibusque hederis. Nec si, Rumolde, licebit
Pauperibus de te quidquam sperare colonis,
Non te res nostræ capient, & rustica dona,
Et quæcumque tui humiles solennia sacris
Pastores referemus. Amarunt rus quoque divi.

[266] O Pater, o quem te nostris modo finibus infers!
Ecquis io vestrum, pueri, natalibus, arvis
Gratetur mecum, victurasque horrea* messes,
Majoresque greges, melioraque vellera lanæ
Argutis mecum calamis & carmine laudet?
Sis felix Humbeca. Tuis non tristis arator
Infindet sulcos agris, frustrataque credet
Semina. Non lætæ segetes, solesque benigni,
Non rores puri deerunt. Spem provehet anni,
Qui nunc lustrat agros. Si Sol, si Sirius illos
Usserit, edicet Zephyris, edicet & Austris,
Solentur terram pluviis & mitibus auris.
Interdum Æoliis Austros quoque claudet in antris,
Et quæcumque atros inducunt flamina nimbos.
Tu quoque, magna Pales, mirabere sæpe juvencas,
Balantumque greges, sive ad præsepia stabunt
Jam saturi, & niveo implebunt mulctralia lacte,
Seu virides late saltus, atque arbuta pascent.
Non illos turpis scabies, non tetra veniens
Pabula, corruptique lacus, aut frigora lædent,
Mollibus albentes villis, habilesque ferendo.

[267] Hæc ego pro gregibus; pro frugibus illa coloni
Poscite. Poscentes cælo miseratus ab alto
Audiet & nostras veniet Rumoldus ad aras,
Qui modo parte sui nostris est additus aris.
Forsan & arma brevi (quid non sperare jubemur,
Dum pavet, & nostro cedit procul Axona Marti,
Et fessis bello populis Leopoldus olivam
Ostentat, venturæ ardens occurrere Paci?)
Ducent scabra situm, ferrique erit aptior usus,
Cum gravibus rastris, curvoque nitescet aratro,
Martiaque in duros vertentur pila ligones.
Tunc tibi crescet honor, tunc & te divitis agri
Custodem, Rumolde, novas de marmore factas
Exspectare velim meritis pro talibus aras.
Nunc cinerum loculus pro tempore ligneus: at cum
Aurea Pax terras respexerit, aureus esto.
      Talia cantabam: cantanti conscius æther
Annuit, & cælo visus dare signa sereno.

De Reliquiis sancti Rumoldi
in Regiscuria ditionis Luxemburgensis.

Majori cura, solicitudine & diligentia opus fuit, ut e partibus remotioribus sacrarum S. Rumoldi reliquiarum notitiæ haberentur. [An. 1680 alias obtinuit pastor Regiscuriæ in ditione Luxemburgen.] Suggesserat mihi nobilissimus, juxta & laudatissimus allaborator Cuyperus, meminisse se, quod in ultima thecæ visitatione seu recognitione anni 1680 pastor aliquis in ducatu Luxemburgensi, diœcesis Trevirensis & Decanus Christianitatis Arlunensis, partem aliquam reliquiarum obtinuisset, venerationi exponendas in ecclesia sua, in qua præcipuo cultu honorari ajebat S. Rumoldum, Mechliniæ Apostolum & Martyrem, quidquid corrupto aliquantulum nomine, Romual, aut simili fere inflexione appellaretur. Ut de omnibus accuratius edocerer, usus sum officiosa opera R. P. Lamberti de Beeckman Societatis nostræ Rectoris Leodiensis, qui post varias litteras Arlunum scriptas, ea demum impetravit, quæ dudum desideraveram. Misit inde XII Julii 1717 optata documenta R. P. Antonius Capucinus, addens, testatum sibi modernum pastorem, magno concursu illic toto anno frequentari templum; circumvicinis populis ad S. Rumoldi opem implorandam certatim confluentibus, præsertim ad medelam in morbis animalium, non sine patentibus & quotidianis beneficiis. Porro prima die Julii solenniori festivitate Sancti natalem celebrari, majorique clientum pietate, ut ibi etiam S. Rumoldum nostrum singulari gloria clarescere intelligamus. Donationis reliquiarum, earumque ab Ordinario approbationis instrumenta subjicio.

[269] Amatus Coriache, Presbyter Canonicus graduatus & Archidiaconus in metropolitana sancti Rumoldi Mechliniæ, [ut patet ex authentico instrumento] nec non Illustrissimi Domini Archiepiscopi Mechliniensis Vicarius generalis, omnibus has visuris, salutem in Domino. Exposuit nobis Reverendus Dominus Joannes Marson, presbyter rector parochialis ecclesiæ loci Regiscuriæ, vulgo Ragecourt, & Decanus ruralis Arlunensis, Trevirensis, diœcesis in ducatu Luxemburgensi, quod ab immemoriali tempore in prædicta parochiali, quotannis, prima Julii celebretur festivitas S. Rumoldi Pontificis Martyris, & ibidem super quodam altari laterali visa fuerit ejusdem Sancti statwa lignea quinquepedalis, & ad eam accurrere consueverunt, tam incolæ prædicti loci, quam alii, alibi etiam remotius inde habitantes, ut per intercessionem antefati Martyris, adjutorium in suis necessitatibus a Deo impetrarent. In cujus quidem statuæ locum, utpote annositate deturpatæ, carie exesæ, aliam novam exponens collocari procuravit in eodem altari, ipsumque altare non consecratum inantea, consecrari in honorem, & sub invocatione sancti Josephi, sancti Rumoldi Martyris præmentionati, & sancti Antonii Abbatis.

[270] [Ampl. D. Coriache Archidiac. & Vic. generalis,] Cum autem per antedicta abminicula populi fidelis devotio increverit, & sperandum sit, quod ea magnum præterea accipiet incrementum, si eam gratiam obtinere valeat, ut suæ parochiali supradictæ donetur aliqua particula de reliquiis sæpefati sancti Pontificis Martyris Rumoldi; eapropter cum instantia & fervore supplicavit, quatenus ea gratia sibi non denegetur, præsertim hoc tempore, in quo celebratur nongentesimi anni ab ejusdem sancti martyrio solemne jubilæum, & ejusdem aperitur hierotheca, tum ut hæc expurgetur & exornetur, tum ut reliquiæ ex ea extrabantur, quæ durante prædicto jubilæo, fidelis populi conspectui & vernationi exponantur.

[271] Nos præmissis omnibus attentis, & facta relatione Illustrissimo Domino Archiepiscopo prædicto, nec non adm. [explicantis occasionem & causas donationis;] Reverendis Dominis Præposito, Decano, & Capitulo Metropolitanæ Mechliniensis prædictæ, de tam pio desiderio venerabilis viri exponentis; de eorumdem benevolo consensu & inclinatione, ad majorem Dei & Matris ejus glorificationem, & augmentum cultus sancti Martyris Rumoldi, gratiose dimisimus, & prædictæ parochiali de Ragecourt donavimus partem reliquiæ ejusdem Martyris de spina dorsi, figuræ & magnitudinis, prout hic in margine repræsentatur, quatenus in eadem, de consensu Ordinarii, exponatur publicæ Christi fidelium venerationi, prout a tot seculis in hac civitate fuit publice exposita, & habita in veneratione. In cujus rei fidem præsentes litteras, sub sigillo minori antementionati Illustrissimi Domini Archiepiscopi & nostra signatura expediri mandavimus. Mechliniæ die decima sexta Julii anno a partu Virginis millesimo sexcentesimo octogesimo. Et in margine erat picta figura reliquiarum dicti Martyris de spina dorsi magnitudinis repræsentatæ, & infrascriptus seu subsignatus A. Coriache vicarius generalis prædictus. Et erat redimiculum traductum per pergamenum, in quo scriptæ erant supra dictæ litteræ coloris rubicundi, appendens ad illi apponendum sigillum prædicti reverendi Domini Canonici graduati Archidiaconi concessoris.

[272] [cum approbatione Suffrag. Trev.] Et in dorso stat: Visa hac authentica donatione partis reliquiarum de spina dorsi sancti Martyris Rumoldi, sub sigillo minori Illustrissimi Domini Archiepiscopi Mechliniensis & signatura sui Vacarii generalis D. Amati Coriache, simulque iisdem reliquiis a nobis debite recognitis, auctoritate officii nostri concedimus, ut jam dictæ reliquiæ in ecclesia parochiali in Regiscuria diœcesis nostræ Trevirensis, & Ducatus Luxemburgensis, Christi fidelium venerationi exponantur. Datum Treviris XXVIII Julii MDCLXXX. Erat subsignatus J. Hanethan Episcopus Hier, suffraganeus, Vicarius generalis Trevirensis. Infra ponitur hujus instrumenti authenticatio:
Concordat cum suo originali. Ita est F. Joannes Euangelista Enpensis, Guardianus Capucinus quamvis immeritus.

De sacris S. Rumoldi reliquiis in Sondereygen,
vico Campiniæ Brabanticæ.

Paulo liberalius distribui cœptæ sunt S. Rumoldi reliquiæ in ultima magnæ hierothecæ argenteæ apertione & visitatione anni 1680, [Alias impetravit D. Vicarius in Sondereygen an. 1698,] quando Illustrissimus Alphonsus de Berghes pluribus e Metropolitanorum Canonicorum collegio nonnullas particulas benigne obtulisse dicitur, aliis eas acceptantibus, aliis præoptantibus, ut in ipsa theca relinquerentur. Ea occasione partem non unam nactus est amplissimus ac R. A. D. de Coriache Canonicus graduatus, archipresbyter, hodie in suprema Belgii curia consiliarius, non ita pridem sede vacante Vicarius generalis, a quo easdem anno 1698 impetravit R. D. Eduardus Heylens vicarius in Sondereygen, sub parochia de Baerle, diœcesis Antverpiensis, atque ab Ordinario debite approbatas publicæ venerationi exposuit, ut ex instrumentis, opera R. A. D. alibi non semel laudati Canonici & Scholastici Slaetsii inde acceptis mox patebit. Refert ipse reliquias a se visas & honoratas, digiti longitudinem exæquare, viderique partem costæ ad quam venerandam ex circumvicinis pagis milleni confluant, non sine prompto expetiti patrocinii subsidio, ii præsertim, qui aut defectu visus, aut strumis laborant, uti de plurimorum sanatione testari paratus est hodiernus pastor R. D. Joannes le Roy. Concessæ prius fuerant dierum XL. Indulgentiæ pro sola S. Rumoldi octava, at eæ modo largius indultæ sunt, prædictas reliquias quolibet die devote visitantibus. Brevi narratione rem totam complexus est manu sua descriptam & subsignatam præsatus R. D. Eduardus Heylens, quam hic e Belgico Latine reddo:

[274] Reliquias S. Rumoldi Archiepiscopi & Martyris, patroni & protectoris sacelli ac communitatis de Sondereygen, [instituta solenni translatione,] magno labore, studio & cura impetravit R. D. Eduardus Heylens ibidem vicarius, singulari benevolentia Amplissimi ac R. A. D. Coriache Archipresbyteri & Officialis ecclesiæ S. Rumoldi Mechliniensis, qui ipsa dono acceperat ab Illustrissimo Alphonso de Berghes Mechliniensium Archiepiscopo. Sunt autem prædictæ reliquiæ immediate desumptæ ex theca argentea Mechliniæ in ara principe asservata, anno MDCLXXX, dono item datæ & liberaliter concessæ per præfatum D. Coriache eidem D. Vicario XXVIII Junii MDCXCVIII, subinde approbatæ ab Illustrissimo Ferdinando van Beughem Episcopo Antverpiensi XXX Junii ejusdem anni, cum Indulgentiis dierum XL per totam S. Rumoldi octavam. Secuta porro est translatio & exaltatio ea solennitate qua major in loco & circumstantiis excogitari non potuit, instituta processione, comitantibus vicinis contuberniis, reliquias in Ginhoven suscipiente atque in designatum locum deferente Amplissimo ac R. A. D. Schuermans Decano ecclesiæ collegiatæ Hooghstratanæ, concurrentibus ad celebritatem tribus circiter hominum millibus, die VI Julii jam dicti anni MDCXCVIII. Et erat signatum, ad perpetuam rei memoriam. Eduardus Heylens Vicarius in Sondereygen.

[275] Hæc sunt testimonii, a R. D. Heylens posteritati relicti, expressa verba; [ut docet authentica relatio,] in quo id unum desidero, quod diploma Illustrissimi Joannis Ferdinandi Antverpiensis Episcopi, cui adnexa est donatio reliquiarum, manu propria Amplissimi de Coriache scripta, chirographo firmata, & sigillo in cera Hispanica munita, quod diplomæ Ferdinandæum, inquam, diversum a superius signato, approbationis diem exprimat, nimirum XX Octobris 1698. Huic in speciem contradictioni salvandæ ea superest via, quod Illustrissimus van Beughem die XXX Junii potestatem fecerit prædictas reliquias populi venerationi exponendi, diploma autem mox referendum, tum primum ediderit, dum facta recognitione, dictas reliquias thecæ argenteæ vitro crystallino coopertæ reverenter inclusit. Obvium est cuique perspicere, thecæ isti argenteæ, quantumvis parvæ, fabricandæ, tempus non suffecisse, a XXVIII Junii, quo die acceptæ sunt, ad XXX ejusdem mensis quo approbatas narrat relatum proxime instrumentum. Ut ut ea se habeant, illud certum est, sive XXX Junii, sive XX Octobris, sive utroque isto die anni 1698 legitime approbatas fuisse S. Rumoldi reliquias, atque in Sondereygen summa haberi in veneratione. Diploma ipsum est hujusmodi.

[276] [cum diplomata approbationis conciliata.] Joannes Ferdinandus Dei & Apostolicæ sedis gratia, Episcopus Antverpiensis, omnibus has visuris salutem in Domino. Quoniam qui Sanctis deferuntur honores, in Dei omnipotentis gloriam & totius ecclesiæ redundant utilitatem, merito existimamus, quæ eorum cultui amplificando conducunt, singulari studio nobis esse promovenda. Cum itaque R. D. Eduardus Heylens, diœcesis nostræ presbyter & sacelli in Sondereygen sub parochia de Baerle diœcesis nostræ, vicarius, nobis exhibuerit partem reliquiarum S. Rumoldi, extractam ex magna theca argentea, in qua ejusdem sancti reliquiæ asservantur in majori altari ecclesiæ Metropolitanæ Mechliniæ, prout nobis constitit ex legitimo testimonio, propria manu R. A. D. Coriache Officialis Mechliniensis scripto & signato, ejusque sigillo munito; juxta quod præmemoratam partem reliquiarum uti veram & legalem recognoscentes & approbantes, minori nostro sigillo insignivimus, & thecæ argenteæ, vitro crystallino coopertæ, reverenter inclusimus, cum potestate, eamdem in præfato sacello de Sondereygen publicæ fidelium venerationi & devotioni exponendi. In quorum fidem, præfatam thecam funiculo serico coloris rubri signatam, sigillo nostro minori ceræ Hispanicæ impresso muniri, & præsentes manu propria signatas, sub sigillo nostro ordinario, ac secretarii nostri signatura expediri jussimus. Datum Antverpiæ in palatio nostro episcopali die XX Octobris MDCXCVIII. Erat signatum Ferdinandus Episcopus Antverpiensis. Et ad latus ponebatur: De mandato Illustrissimi ac Reverendissimi Episcopi præfati; erat signatum Ludovicus de Grez Sec.

[277] Præmissa omnia confirmari & illustrari possunt ex autographa epistola, quæ apud nos exstat, data ad P. Goswinum van Geffen, [Quid præterea molitus sit idem D. Vicarius.] olim Domini Heylens in S. T. Professorem; ex qua id etiam, intelligitur, non unam reliquiarum S. Rumoldi partem adeptum fuisse. Conjunctas ego unitasque exstimo, cum approbatas testetur partes omnes, in diplomate autem non nisi de unica sermo sit. Ita scribebat XX Februarii 1700. Reverende adm. Pater professor. Salute prævia. Ab anno adfuit R. P. Papenbroeck ad examinandam vitam S. Rumoldi Martyris & Pontificis, ac patroni nostri, cujus Sancti reliquias approbatas ad tres partes notabiles adeptus sum mediate ab Archiepiscopo Mechliniensi: Pater autem Papenbroeck tunc ostenderat mihi varios libros tam impressos quam scriptos ad octo aut novem de vita S. Rumoldi; & cum sim intentionis, divina favente gratia, edere librum de vita S. Rumoldi, ad majorem devotionem excitandam in populo ad sacras ejusdem Sancti reliquias: sic desiderarem a Reverenda P. Vestra hunc favorem & gratiam, quatenus vestra bonitas procuraret mihi prædictos libros, pro uno aut altero mense ad summum, ut aliquid ex iis excerpere liceat, ut Deus glorificetur in Sancto suo. Non dubito, quin R. P. Papenbroeck & Rev. Vestra, tamquam zelatores animarum, zelantes pro honore Dei, hoc nobis [non] negabit. Indubie participes eritis hujus futuræ majoris devotionis. Scio desideratos libros a Papebrochio commodatos, & postmodum remissos; an & quid de Sancto ediderit, incompertum est. De his hactenus.

[Annotatum]

* Paulo clarior est altera editio.

§ XXIII. De anno, quo obsessa
Mechlinia, S. Rumoldi patrocinio illustrem victoriam obtinuit,
ob quam ex voto annua processio instituta,
conceptaque prioris lipsanothecæ fabrica.

Huc differenda fuit celeberrima victoria, ne aliarum rerum seriem turbare videremur. Porro ut in pluribus variant & multa passim confundunt scriptores vernaculi chronicorum Mechliniensium, [De certa victoria S. Rumoldi meritis obtenta,] sic neque prædictam victoriam satis destincte enarrant, neque annum, quo contigit, conformiter designant, patenti inter binas classes discrimine. Habeo præ oculis chronica omnino quinque, inter quæ præcipuum plane censeo Mechliniense illud, sæpe a nobis citatum, quod alii Tungrense appellant, a loco, ubi vetustius ejus apographum apud Canonicos Regulares asservari dicitur. Hujus chronici ætatem intelliges ex ultimo historiæ articulo, qui notat annum 1507, quo Mechliniæ habitæ sunt solennissimæ exequiæ Regis Philippi cognomento Pulchri, XVI Septembris 1506, in Hispania defuncti; atque hæc est potissima historia, quam ego Mechliniæ reperire potuerim, officiose mihi concessa, a laudato sæpe Nobilissimo Cuypero, constanti in hoc opere adjutore, aucta ab ipso & ad pacificationem Atrebatensem cum Parmensi, XXVI Maii 1579, perducta, ac variis diplomatibus confirmata, iis saltem seculis, quibus, ut proximiora sunt, sic verosimiliora traduntur. Alia chronica, etiam ab hominibus plebeis scripta, isti subæqualia aut recentiora sunt, utpote quæ pertingant ad annos 1498, 1546, 1595, & ad usque seculum XVII proxime elapsum. Ex ætate auctoritatem & fidem colligunt eruditi.

[279] [non satis certæ & uniformes sunt scriptorum narrationes.] Ea inter Chronicon, quod Nicolaum Staelarts auctorem habet, terribilis stragis anni 1546 spectatorem, signat obsidionem, qua de modo agimus, anno 1301: alia duo Rumoldi vanden Riele, & Henrici vanden Coelput, stant pro anno 1303; sic tamen rem narrantes, ut miraculi aut reliquiarum S. Rumoldi, aut Sancti sui auxilii & protectionis nec verbum faciant, mira admiscentes, quæ ab aliis reticentur. Priori consonant ordinationes sodalitii Rumoldiani supra relatæ n. 242, Gramayus posteriorem epocham sequitur lib. 1, sect. 9; at lib. 3, sect. 5, victoriam partam, ait, 1301. Secundæ epochæ adhæret Wachtendonckius; alios refert Papebrochius in Annalibus Antverpiensibus Mss. pro anno 1302 certantes, inter quos numerandus venit Butkens in Troph. Brab. a pag. 353. Sic ut etiam hodie nec satis planæ & liquidæ sint rei totius gestæ circumstantiæ, nec de anno inter eruditos Mechlinienses omnino conveniat. Rem etiam turbat chronicon Belgicum, ab Antonio Matthæo tomo 1 Analectorum editum, in quo legitur: Anno CIⅠƆ CCCI obsidebat Dux Mechliniam, die Jovis sancto. Hæc quidem constans hodie Mechliniensium & concors sententia, sub S. Rumoldi auspiciis ac patrocinio dimicatum, obtentamque insignem victoriam, cujus in hodiernum diem, ex emisso tunc voto, solennis agatur memoria, sæpe jam dicta quarta Paschatis feria; verum in belli causa, in ductoris nomine, in pugnandi ratione, in cæsorum numero, in ipso victoriæ die & anno, mirum quanta inter patrios ipsos Annalistas discrepantia: ut taceam Brabantinorum non conformes narrationes, quas ferme collegit Butkenius, ex famoso chronico Rhythmico, non undecumque probando. Ne autem de re non satis cognita disceptationem aggrediar, ex laudato chronico Tungrensi seu Mechliniensi, potius quam ex Domynsio aut Wachtendonckio, ejus seriem, quantumvis ambiguam, præmittam: neque enim, fatente chronico, reperiri hactenus potuit, quis pugnæ istius, die Jovis sancto initæ, verus exitus fuerit, Brabantinis chronicis rem aliter narrantibus, ut vide apud Divæum lib. 13. pag. 134, aliosque ejus populares. Hunc titulum præfert narratio: Hoc est antiquum dictum, seu vetus rei gestæ fama.

[280] [Rei gestæ series ex chronico Mechliniensi sec. XVI] Dum Mechlinienses tempore Quadragesimæ ciborum inopia laborarent, multus de pace sermo ferebatur. Interim oppidani opportuno tempore ultionem meditantes, spem suam in Deum reponunt & in sanctum Rumoldum. Lipsanothecam (ex cypresso confectam & panno aureis lineis variegato coopertam, inquit Wachtendonckius) Canonici duo, de loco ubi sub odæo reposita erat, processionaliter ex templo detulerunt ad forum, atque ibi preces suas una fuderunt. Paratis pugnatoribus deducta processio, usque dum ad portam a cœmeterio dictam (Rerckhof poort) perveniret, ibi subsistens & Deum invocans ac sanctum Rumoldum, ut sui victoria potirentur. Tum equites, & quicumque subsequi poterant, ex oppido ruentes, primo Liranos cum Campiniensibus, tum Antverpienses, magno tubarum, cornuum &c strepitu aggressi, acerrime oppugnarunt; qui omnes versus Waelhem fuga elapsi sunt. Narrant aliqui, pontem ligneum a fugientibus confractum, ne Mechlinienses insequerentur, magnam stragem ad pontis aditum inferentes. Alii dicunt, Mechlinienses ipsos pontem disjecisse, atque hinc cladem longe majorem passos hostes. Tum in urbem reversi sunt ovantes victoria Mechlinienses, ingenti lætitia excepti.

[281] Stratas memorant in foro mensas esculentis & poculentis refertas, ubi tantillum jentaculo recreati sunt, [quo cæsi & fugati dicuntur obsessores Mechliniæ.] Deo & S. Rumoldo gratias agentes. Porro armatæ sunt habitiores virgines & matronæ, eorum vices suppleturæ, qui aut occisi, aut saucii defecerant, moxque in Bruxellenses facta irruptio. Hi ad Vallem liliorum castra posuerant, latissima in planicie, verum plerique effugerunt, quemadmodum & Lovanienses de reliquorum obsessorum clade facti certiores. Itaque Mechlinienses in urbem suam redeunt, raptim comportantes, quæ rapere potuerant &c. Adductus est currus onustus passis halecibus, in socios distributis, quicumque vero ex iis comederunt, civitate donati sunt. Gratiæ Deo sanctoque Rumoldo redintegratæ, concepto voto de annua processione perpetuo instauranda, Sancti corpus eo die per mœnia circumferendo cum facibus ceræ virginis, tumque etiam ordinata est facienda theca argentea. Dicta processio, ne sacrum passionis tempus turbaret, paulo post dilata est in quartam Paschatis feriam, concessa omnibus comitantibus anni integri indulgentia a Joanne Papa XXII, anno MCCCXVI, ut declarat Bulla multorum Cardinalium, qui præfatam indulgentiam auxere anno MCCCXXXIII, addiditque Nicolaus V annum alterum tempore Jubilæi MCCCL. Inventæ non sunt citatæ hic indulgentiarum Bullæ, de aliis satis supra diximus.

[282] Hæc a chronographo isto explicata utcumque miraculosæ victoriæ descriptio, [Variæ circumstantiæ male a multis explicatæ.] quæ utinam ab aliis non magis involuta esset. Addit auctor fateturque ingenue, sese discordiæ finem nescire, at certum esse, urbem postea multum passam, propter Ducis potentiam, qui ipsam denuo tam arcta obsidione cinxit, ut cibi nulli inferri possent, exustis etiam ad Rupelmondam onerariis navibus, quæ inde prius annonam collegerant. Qui deinceps penuria pressi, oppidum deseruere, capti sunt, ac ceteros inter primarius Mechliniensium ductor Arnoldus van Eekhoven &c. Nihil hic de equite Anglo Petro Dondelaer, cujus meminere Domyns & alii, ex quibus sua desumere voluit Wachtendonckius, tametsi aliunde constet, Dondelarium istum, annis quinquaginta & amplius hoc bello juniorem esse, aliis expeditionibus ultra medium seculi XIV notissimum: nihil item de costa S. Rumoldi Dondelarii clypeo affixa, quæ etiamnum vitro inclusa Mechliniæ visatur, frustra illic indaganda, quandoquidem alia nota non sit, præter eam costæ particulam, quæ Sancti reliquiario seu mediæ statuæ pectori imposita est; nisi ad aliam istam ossis particulam recurratur, quam a genio præferri supra diximus: sic in re sub initium seculi XIV gesta, adeo ancipites sunt annalium istorum compilatores, ut mirari nullus debeas, si in antiquioribus nulla ipsis, aut certe valde exigua fides habeatur. Equidem non diffitebor, ingestam mihi sæpius suspicionem, quod acceptum a S. Rumoldo benificium, ad alia forte tempora referendum sit, quæ chronologi isti, post duo a re gesta secula scribentes confuderint: dum Miræus ait, feretrum anno MCCCLXIX constructum ob victoriam recenter per S. Rumoldi merita obtentam, non videtur το RECENTER ad annos 66 extendere. Sed neque ille in hac re testis satis idoneus dici potest. Longævam miraculi & continuam traditionem utique admitto, sed in cujus narratione distinctius aliquid desideres. Jam ad historiam redeo.

[283] Pugnæ diem ante præmiserat chronici nostri auctor, & hic repetit, [Probatur non anno 1301 ea geri potuisse,] feriam quintam majoris hebdomadæ seu Cœnæ Domini, pro qua alicubi lego proxime præcedentem diem mercurii; Butkenius ex chronica sua poëtica, vigiliam Paschatis, aliis omnibus incognitam, nominavit. Ceterum chronico isti adhærendum censeo, aliisque passim; hic unice quærens, quo anno res ipsa contigerit. Ut scriptorum in hac parte satis historicum, presse sequamur, ex eo notandum, quod Hugo de Cabilone Leodiensis Episcopus Joanni II Duci Brabantiæ anno 1300 Mechliniam aut vendiderit, aut saltem oppignorarit, adeo ut anno mox sequenti ipse cum Advocato Joanne Bertholdo multa in civitate ordinaverit, varia privilegia, immunitates & libertates largitus, quemadmodum certo constat ex longo diplomate per Nobilissimum Cuyperum præfato chronico, in evidentem rei probationem inserto, quod datum est anno 1301 infesto S. Luciæ, seu XIII Decembris. Ibi pacifice disponuntur omnia, pleraque in favorem Mechliniensium, concessis etiam stapulis seu nundinis illis famosis piscium salis & avenæ, longæ cum Antverpiensibus causa discordiæ. Cetera ad electionem Scabinorum & jura civium spectantia, Mechliniensibus æque favorabilia sunt, ut proinde nulla usquam dissensionum aut belli ratio pro eo anno Mechlinienses inter ac Ducem Brabantiæ & Advocatum Bertholdum a quoquam excogitari possit: nisi dicatur, sub ipsum anni principium, aut circa Pascha discordiarum aliquid præcessisse, atque ex tunc inchoatam obsidionem, quæ repetitis vicibus soluta & instaurata fuerit, quo pacto salventur dicta Anonymi alicujus in chronico apud laudatum Matthæum pag. 74, post tres annos calamitatis Mechliniæ. Mihi quidem verosimilius est, anno illo 1301, causam belli necdum exarsisse.

[284] Non multo post præbitam a Mechliniensibus offensæ causam oportet, [sed anno 1303 ex diplomatibus Mechliniensibus.] ex læsione viri alicujus, ut obscure meminit magnum Chronicon Brabantinum; prætorem alii seu schultetum a Duce declaratum, levi de causa occisum volunt. Utut fuerit, fatentur omnes, datam aliquam a Mechliniensibus offensæ causam, quæ Joannem Ducem, prius tam benevolum, & Brabantiam prope universam in ipsos concitaverit, arctaque, diuturna ac repetita obsidione urbem cingere compulerit. Verba sunt citati Anonymi apud Matthæum: Post hæc Mechlinienses Ducem graviter offenderunt, interim quod ipse & Joannes Berthout, cum exercitu venientes ipsam obsidione vallaverunt & tandem ad deditionem coëgerunt: quæ obsidio in Quadragesima inchoata, miraculose ante Pascha soluta, post denuo acrius resumpta fuerit, Mechliniensibus ad deditionem compulsis, ut disertissime notat laudatum Mechliniense Chronicon ad annum 1303, confirmatque Cuyperus, adducens e civitatis tabulariis tria Belgica diplomata, quorum primum datum jam dicto anno 1303 die veneris post festum S. Joannis Baptistæ, capitula deditionis complectitur, arbitrosque seu pacificatores denominat: alterum, prioris confirmativum, die Dominica proxime secuta, post festum S. Joannis Baptistæ: tertium denique a statutis in eadem causa præfatis arbitris, die sabbati ante festum S. Lamberti, eodem rursus anno 1303, quod videri potest in Probationibus Butkenianis pag. 137. Atque hoc est, quod innuere voluit auctor Chronici, post septemdecim hebdomadarum obsidionem, redemptam pecunia a Duce vexam, addito onere, quo Mechlinienses per sex hebdomadas ei militare tenerentur &c. atque ita in ejus protectionem suscepti sunt Mechlinienses, eisque amicum se & benevolum Dux Joannes exhibuit.

[285] Hæc omnia ipso illo anno 1303 gesta & transacta, satis ostendunt, & famosam obsidionem, & prodigium relatæ ante Pascha per sancti Rumoldi intercessionem victoriæ, [Qui annum 1302 signant,] ad annum istius seculi primum referri haud quaquam posse, quo tempore, ut jam patuit, civitatem Mechliniensem benificiis, favoribus & privilegiis cumulabat Dux Brabantiæ, ut eam sibi in perpetuum demereretur devinciretque. Aliunde novimus, prædictum Ducem anno sequenti 1302 bellum adversus Mechlinienses movere non potuisse, tum cum præcipuæ ejus copiæ, Regi Franciæ Philippo adjunctæ, contra Flandros militabant, apud Cortracum XI Julii prædicti anni 1302 ad internecionem deletæ, ut etiam memorat chronicon nostrum, primorum procerum & militum Brabantinorum, ea clade interemptorum, nomina destincte enumerans, quæ ad institutum nostrum non portinent. Hoc unum inde eruimus, toties dictum Mechliniense bellum, nec anno 1302, hodierno numerandi more, accidisse, nec anno 1301, quo de læto potius ingressu, quam de bello cogitandum fuisse, ex dictis manifestum existimo, ut tuto concludi debeat, Mechliniam a Duce obsessam pressamque fuisse, eodem ipso tempore, quo pacta conventa conclusa sunt, de quibus proxime meminimus.

[286] Superest nodus curiosus magis quam necessarius, utrum celebre miraculum, [qua ratione vera dicere potuerint.] ante Pascha patratum, referri debeat ad annum 1303, an potius ad annum 1302, ut supra ex Butkenio & Papebrochio dixi? Dubii expositio petenda est a modo, quo annos eo seculo numeraverint Majores nostri, quos ego morem Gallicum secutos opinor, supra a nobis num. 154 explicatum, apud quos nimirum anni principium, saltem in actibus publicis seu diplomatibus a Paschate desumi consueverat, quod ibi demonstravimus, usu venisse in ostensione sacri corporis S. Rumoldi & instrumentis de ea ibi relatis, quorum alia annum signant 1479, alia 1480, cum tamen omnia paulo ante, & paulo post Pascha ejusdemmet anni Romani gesta fuerint. Si igitur morem illum Gallicum secuti sunt per id tempus Mechlinienses, ut ego mihi ferme persuadeo, dici poterit, celebrem de Brabantinis victoriam relatam fuisse, dum adhuc flueret more Gallico annus 1302, quo pacto salvari poterit istius epochæ veritas; sin modum hodiernum seu Romanum in usu habuerint, dubium non est, quin & victoria & subsecuta cum Duce Brabantiæ pacificatio, non alio anno quam 1303 notari possint. Nihil in re mutat proposita quæstio, quocumque enim modo annos olim computaverint Belgæ, semper verum erit, moderno calculo, gesta fuisse omnia 1303, eosque chronologos clariora prædicasse, apud quos jam dictus annus signatus est.

§ XXIV. De supplicatione annua,
feria IV Paschatis, cum S. Rumoldi reliquiis,
in victoriæ memoriam institui solita.

[Supplicationis annuæ ex voto conceptæ,] Hæc illa est, de qua jam toties dicendum fuit, annua descriptæ victoriæ commemoratio, seu perpetuæ apud Mechlinienses in sanctum Patronum & Tutelarem gratitudinis solenne argumentum; supplicatio nimirum ex voto decreta & instituta, per tot secula in hunc usque diem perseverans, quarta Paschatis feria festive celebrari consueta, circumlato per urbis mœnia sacro pignore, primum in deaurata, nunc in argentea lipsanotheca, de quibus supra abunde egimus deposito. Causam seu originem enarravimus, uti & thecæ ex magnifico mausoleo depositionem; superest declarandus sigillatim modus, quo a devotissimis clientibus, seu clericis seu laicis supplicatio ipsa quotannis peragitur. Cœptam ipsam fuisse, antequam prior theca deaurata anno 1369 perficeretur (siquidem ejus initia ad annum 1303 vere revocanda sint) nemini, opinor, dubium videbitur; potuit enim & debuit lignea arcula circumferri, eodem pacto quo in ipsa victoria deportatam ostendimus. Id dubii occurrere possit, numquamne processio habita fuerit ipso victoriæ commemorationis die seu feria V in Cœna Domini; at longe verosimilius est, impedimentum majoris hebdomadæ a Mechliniensibus continuo observatum, sic ut a primo exordio translatam eam celebritatem, chronicis id passim insinuantibus, omnino existimem.

[288] Scrupulosus indagator sit, qui quærere instituat, [& constanter servatæ] quo primum ritu aut ornatu prædicta supplicatio decreta ac proinde ordinata fuerit, cum vulgo notissimum sit, quam facile in hujusmodi rebus mutari aliquid, demi vel adjungi possit. Tradit Butkenius pag. 355, obscurius insinuant alii, ita institui solitam, ut cives omnes linea veste alba induti procederent, aperto capite, nudis pedibus, ex primi voti obligatione, a qua subinde ob aeris inclementiam a Sede Apostolica dispensationem obtinuerint. Verum ne de quatuor integris seculis disputemus; ex diario seu adversariis laudati sæpius Amplissimi Decani Molii, vix annorum octodecim decursu, ab anno nempe 1617 ad 1635, varias easque, pro rerum subinde occurrentium circumstantiis, notabiles mutationes observavi, quas hic enumerare operæ pretium non est, sufficiat, ad stupendam Mechliniensium in sanctissimum Patronum venerationem & fidem demonstrandam, numquam libere interruptam supplicationem, numquam data opera prætermissam; quod satis probat quatuor & amplius seculorum constantissima religio. Missis itaque momenti nullius variationibus, unum notabimus, id sibi juris cives studiosissime semper vindicasse, ut sacrum feretrum, distributis inter se stationibus, saltem per urbis mœnia, humeris ipsi suis magna alacritate gestarent, relicta clero id per urbis plateas præstandi provincia.

[289] [antiquior series & modus.] Prætereunda non sunt, quæ sedulo annotavit Amplissimus Molius ad XIII Aprilis 1621, hisce omnino verbis; Ordinatum a Capitulo, ut cum reverentia & devotione processio major per mœnia civitatis more solito crastina die celebranda instituatur. Inchoabuntur preces ab egressu, incipiendo a Responsorio, quo absoluto subjungentur Litaniæ, continuando usque ad portam. In ascensu ad mœnia cantabunt pro devotione Minoritæ, continuando usque ad portam Adegemensem (d'Adegem poorte) quando chorus noster resumet, psalmos cantando graduales, usque ad pontem ligneum, (de Hauten brugge.) Veniendo ad parochiam S. Rumoldi, intonabunt hymnos de Martyre & Martyribus, continuando usque ad turrim lanionum (Bleeschauwers toren /) ubi Augustiniani, pro eorum devotione incipient & continuabunt usque ad portam vaccarum (Roeppoorte.) Ipsis desinentibus ibidem, Carmelitæ inchoabunt & perseverabunt usque ad portam de Neckerspoel. Ibidem resument Minores usque ad portam Hanswyckanam, quando ipsis ibidem desistentibus, Augustiniani iterabunt vices usque ad portam Bruxellensem; ubi Carmelitæ, duplicatis vicibus, producent usque ad Overste poorte, ubi chorus noster, inchoatis sequentiis & hymnis de V. Sacramento protrahet, in templo concludendo. Item ut ordo servetur in deferendo V. S. Celebrans hoc anno, ob defectum Episcopi, Decanus deferet e templo usque ad Bleeschauwers toren; inde diaconus usque ad portam de Neckerspoel, ac successive subdiaconus, usque ad portam Bruxellensem, ubi pastor S. Rumoldi ordinariam stationem habet, usque ad sacellum S. Jacobi, ubi celebrans resumit. Hic illius anni cursus fuit, non comitantibus, opinor, sacris reliquiis, quod tunc ad finem necdum perducta esset argentea lipsanotheca.

[290] Audiamus Molium XXI Martii anni 1625 ita loquentem: [in nonnullis variatus.] Placuit ut in ferendis reliquiis feria IV Paschæ servetur modus servatus in dedicatione [Dominica 1. Julii] scilicet a Canonicis & Pastoribus e choro ad navem [pridie] & altera die a Capellanis nostris, assumptis seminaristis, e navi ad antiquum palatium, inde usque ad plateam dictam de Nieuwstraet, a capellanis secundarum ecclesiarum cum aliquot seminaristis: inde usque ad forum frumentarium a Fratribus Minoritis: inde a F F. Augustinianis usque den Gansendries, & postmodum a Carmelitis usque ad portam: quem ordinem vicissim servabunt omnes in reditu ad ecclesiam, a porta, dicta d'Overste poorte: continuabunt cives per mœnia usque ad descensum aen d'Overste poorte. Hactenus Molii verbis authentice exposita ab annis prope centum votiva celebritas, quæ cur eodem pacto ad hunc usque diem non perseveraverit, haud equidem disquiram. Ad annum 1629, Aprilis die 6 notaverat, jentaculum servandum in domo civica. Desiit ea consuetudo, neque modo circumferri solet augustissimum Sacramentum. Audisti religiosis Ordinibus commissam spartam, sacra pignora per urbis mœnia cantu honorandi, supplet hodie eorum vices clerus secularis: prioribus vero sacris familiis, de quibus meminit Molius, accessere P P. Dominicani, e Silva ducis, anno 1629 capta, profugi; eoque post annos circiter viginti se recipere compulsi. His præmissis, sequitur ordo, a laudato alibi Canonico Metropolitico & Excellentissimi Archiepiscopi secretario R. A. D. Hoynck mihi descriptus.

[291] Feria III Paschatis hora duodecima, sub pulsu grandioris campanæ, [Ordo hodiernus] deputatis in hanc rem urbis operariis, secreto deponitur e summo altari lipsanotheca atque in chori medio decenter collacatur. Ejusdem diei hora 2 pomeridiana Vesperæ solennes decantantur, Arciepiscopo vices obeunte, in concursu Capituli Metropolitici, totius, Senatus civici & Cleri subalterni. Finito Completorio, cui etiam interest Archiepiscopus in throno residens, incensat is lipsanothecam, quæ processionaliter defertur ad navim ecclesiæ a Canonicis capitularibus, comitante per ordinem toto jam dicto venerabili consessu. Deposita autem in medio majoris navis ecclesiæ, loco ad solennitatem debite exornato, accensisque cereis, sacra lipsanotheca, modulatoque musico carmine, canit Archiepiscopus collectam de S. Rumoldo, factaque rursus incensatione, pulsantibus tympanis aliisque instrumentis, ejus diei cœtus dissolvitur, remanente prædicto loco sacra lipsanotheca, populi undecumque confluentis venerationi exposita.

[292] [in egressis,] Ipsa IV feria, apud Mechlinienses festiva, rei sacræ solenniter operatur Archiepiscopus sub horam octavam, hesterno consessu, ausim dicere, universa prope civitate, ad celebritatem congregata. Pulsus majoris campanæ officii sui omnes commonet, videreque adeo est præter totius urbis clerum, opificia plurima, & contubernia quinque (Gildas Belgæ vocant) singula vestibus aut signis distincta, ornatissimam seriem instituere, qua ipsi supplicationem signo dato ordiuntur. Aciem illam prosequuntur e clero regulari Ordines mendicantes, P P. Dominicani primum, deinde Cappucini, tum Carmelitæ Calceati, post Augustiniani & Minoritæ; demum clerus universus secularis cum conventu Hanswyckano, in classes suas secundum dignitatem constituti, ut principem locum teneant clerici & Canonici Metropolitici. Pone gestatur lipsanotheca, cui proximus est Archiepiscopus prælata cruce, piissimum agmen claudentibus Dominis de Magistratu, qui eo die togis suis induti procedunt, albos etiam hodie baculos gestantes, promiscua populi multitudine ingenti subsequente. Diximus supra requiri viros octodecim, qui feretro humeros supponant, pondere ita premente, ut per non longa intervalla succolandi vices alternandæ sint. En modo gestatorum sibi succedentium seriem.

[293] [in decursu,] Lipsanothecam deportat Clerus Metropoliticus, mixtus clero subalterno, e navi ecclesiæ usque ad vetus palatium. Hinc gratum onus suscipiunt P P. Monoritæ usque ad magnum pontem (de Groot-brugge) ubi succedunt P P. Augustiniani usque ad forum frumentarium, a quo vices sunt P P. Carmelitarum Calceatorum ad portam usque Bruxellensem, ad quam scanduntur mœnia occidentem versus, fitque totius urbis circuitus, per ambitum prope rotundum, passuum geometricorum 3200. Atque hic in ascensu concurrunt certatim opifices, in turmas suas ordinate distributi, ut ipsis pretiosissimas exuvias deferre liceat, ad determinatum spatium vices mutare coacti. Præcipua optificia in hunc modum disposita habeo. Primi ad portandum admittuntur Fabri ferrarii, tum lignarii, deinde Cœmentarii, Institores, Pileopœi, Tria opificia, Molitores, Naupegi, Nautæ, Laniones, Ichthyopolæ, Bajuli seu Dossuarii, Cerevisiæ coctores, Vehicularii, Pistores, Hortulani, Lanæ textores, Stragularii, Panni tonsores, Sartores, Caligarii, Coriarii, Sutores, Pinguiarii, Vietores seu Doliarii, Scriniarii, Quatuor opificia, Linopolæ, Linteones, seu Lini textores, Sartores veteramentarii, Chirurgi, Pictores, Serrarii, Cerdones, Stramentarii, Tapetopœi, relicto singulis eo ad deportandam thecam spatio, ut ad explendam pietatem nihil desideretur.
Decurso hac ratione totius urbis amplissimo circulo, [& regressu,] ad latus orientale portæ Bruxellensis descendit supplicatio, & via, qua venerat, ad Metropolitanam ecclesiam revertitur, translato ab opificibus sacrarum reliquiarum onere in Patres primum Cappucinos, ejusque ipsi bajuli usque ad forum frumentarium. Ab eo foro referunt P P. Domicani ad magnum pontem, in quo succedunt P P. Minoritæ, gestantque ad vetus palatium, ibi thesaurum Clero seculari resignantes, ubi eumdem prius acceperant. Itaque a Clero Metropolitico & subalterno, inde ad navim ecclesiæ ad solitum locum reducitur. Sic absoluta, ad tres plerumque horas protracta supplicatione, post antiphonam ab Archiepiscopo rursus canitur oratio de S. Rumoldo, editisque lætitiæ & exultationis signis tympanorum lituorumque sonitu, ad propria singuli redeunt, fatigatos artus refocillaturi.

[295] Atque his sigillatim descriptam habes votivæ solennissimæque supplicationis egressum, [Alia supplicatio Dom. 1. Julii.] decursum, regressum, ut nihil modo supersit præter festivitatis non minus piam conclusionem, quam hic paucis subnecto. Sub horam quintam resumit Vesperarum officium Archiepiscopus, servato ritu diei præcedentis, quo plane absoluto, reportatur e navi ecclesiæ ad chorum sacra lipsanotheca; omnibusque eadem denuo ratione solenniter administratis, in choro feretrum relinquitur, ut postridie missa celebretur pro defunctis e S. Rumoldi sodalitio confratribus, de qua meminimus § 21, num. 248. Peractis porro exequiis, loco proprio in altari principe theca restituitur, unde tertio Paschatis festo depositam diximus. Alia est apud Mechlinienses festivissima supplicatio Dominica 1 Julii, in ipsis urbis encæniis seu dedicatione, ut vulgo loquuntur, in qua etiam per urbis compita deferri solet sacra lipsanotheca, comitantibus nonnumquam omnis generis spectaculis, ad quæ vicinæ civitates certatim concurrunt. Verum de hisce omnibus, pro instituto nostro, ad S. Rumoldi gloriam, abunde dictum existimo.

§ XXV. Ad totum commentarium appendix;
De progenitis ab Urso.

Servo hic titulum in additamentis Domynsianis ad Legendam S. Rumoldi; qui ut prævie explicetur, [Fabula de S. Thomæ Cantuar. interfectoribus,] sic quæstionem per modum appendicis propositam intellige: sitne ullo pacto verosimile, quatuor carnifices seu interemptores S. Thomæ Cantuariensis Archiepiscopi & Martyris, quorum tres germanos fratres ex Anonymo suo Belgico comminiscitur Domynsius, Mechliniæ e sensibus unum recepisse, in cujus miraculi memoriam extra urbis portam ædicula erecta sit; ibi porro ad aliquot annos supervixisse, quod reliquum erat vitæ tempus post annum 1174 consummasse, quorum sarcophago vulgatissimum epitaphium inscriptum sit, Richardus Brito, &c. quæ Domynsius & post ipsum laudatus alibi Vardæus Actis S. Rumoldi ad ornatum subjunxere; opinor, quia amissi olfactus recuperationem Sancto fortasse adscribendam censuerint. Satis alias Domynsii nimium creduli ingenium propalavimus: id miramur figmentum tam inverisimile ad S. Rumoldi merita referri quoquomodo potuisse. Fabulam appellat Gramayus lib. 3, sect. 12, dum ita loquitur, Erat in hujus vicino (vult dicere in vicinia Hanswyckana) sacellum S. Nicolai an. 1174 a satellitibus quatuor B. Thomæ Cantuariensis cæde inquinatis, & ultione divina gustu olfactuque privatis [exstructum.] Qui cum veniæ consequendæ gratia Romam petiissent, scelus expiaturi, post peregrinationem longam, Coloniæ gustum, Mechliniæ olfactum recipientes, hoc signo, miserationis divinæ supplementum agnoverunt. Nomina eorum erant, Richardus Brito, nec non Norwilius Hugo, Guilielmus Trachi, Reginaldus filius Ursi; a quo posteriore fabula eos vocat Ursi filios. Hæc ex veteri Ms. codice petita sunt.

[297] [qui Mechliniæ odoratum recepisse,] Crediderim ego petita ex vernaculo aliquo chronico, qualia Mechliniæ plura vidi, ab indoctis otiosisque hominibus compilata, ubi de cygno Heystano aliisque id genus prodigiis agitur, quæ nec fidem, nec memoriam mereantur. Inde porro vel ex aliis supra a me citatis, ineptissimam suam historiunculam corraserit Domynsianus anonymus tam misere contextam & digestam, ut vel si sexcenties evolveris, vix umbram veritatis extundas. Hæc ad commentarii hujus nostri calcem excutienda fuerunt, nequid ex antiqua illa Domynsiana Legenda a nobis neglectum aut prætermissum dicatur. Germanum Domynsii textum ad verbum referamus. De progenitis ab Urso. Salutis humanæ anno MCLXXIV terni erant fratres in Anglia, quam Britanniam majorem appellare solent, progeniti, ab Urso nomina sua sortiti: a quibus neci datus est divus Thomas Cantuariensis Præsul. Ob quod nefarium scelus tres hi germani fratres una cum alio quopiam, odoratus & gustus sensibus sunt divinitus privati. Qua ex re facile erat illis colligere, quam enormiter peccassent & divinam provocassent iram. Hi tres, adjuncto sibi quarto, Anglia egressi Romam petiverunt, scelerum suorum expiationem impetraturi, summo tum temporis pontificatui præsidente Alexandro III. Hoc unum rectæ Chronologiæ aptari potest, nempe percussores illos, Romam ad expiandum parricidium perrexisse, & tempore jam dicti Pontificis eo pervenisse. Pergamus cum Domynsio.

[298] Quorum confessionem ubi excepisset Pontifex, pœnitudinemque eorum animadvertisset, [& sepulti dicuntur.] iis injunxit, ut tantisper orbem peragrarent (proxima non cubantes nocte, qua prima sese quieti dedissent.) Id haud gravatim exequuti illi, quo emendandæ vitæ studio navarent operam, Coloniam ad Rhenum pervenere; ubi vinum epotando gustare cœperunt; nam ipsis sapidissimum melleque dulcius videbatur. Machliniam post adventantes, extra urbis portam (quo loco ad rei memoriam ædicula erecta est) sensu odoratus sunt donati, panem olfaciendo; in hæc ob Dei munificentiam sibi præstitam erumpentes verba; o sacra Colonia! O felix Machlinia! Horum omnium certior redditus ipse Romanus Antistes (nam Romam redierunt, ut eadem ipsi adnunciarent) maximis donavit binas hasce civitates gratiis & condonationibus. Fratres ii terni ab Urso denominationem habentes, Machliniam repetierunt, quodque reliquum erat illis vitæ tempus ibidem consummarunt. Viri erant generosi & stemmate illustres, qui luculentas aliquot ædes post sancti Rumoldi templum exstruxere, quas impræsentiarum nostrate lingua appellant Onder hootbergen. Cursum denique vitæ conficientes, Machliniæ sunt humati, atque horum sarcophago hi versus inscripti erant.
Rychardus Brito, necnon Norwilius Hugo
Guilielmus Trachi, Reginaldus filius Ursi,
Thomam martyrium fecere subire beatum.

[299] Nomina utcumque convenire non diffiteor, at in reliquis nihil narratur, quod a fabula eximi possit, [facile convellitur:] quam, ut iterum dicam, mirabile est, in ullius sani hominis cerebrum incidisse, & in tot chronica, si non quoad verba, saltem quoad sententiam transivisse, nisi quod in istis error addatur, quod S. Thomas citato anno 1174 martyrio affectus sit, quem constat, triennio citius eam palmam consecutum. Ne singulas Domynsii periodos refellere aut evertere cogar, rem totam, seu parricidarum istorum funestam tragœdiam, uti gesta est, ex incorrupto fonte accipio, nimirum ex iis Vitæ S. Thomæ synchronis scriptoribus & oculatis testibus, quos in quadripartita sua historia e codice bibliothecæ Vaticanæ edidit eximius & toto orbe littario celebris Christianus Lupus, Ord. Eremitarum S. Augustini S. T. Doctor, anno 1682, ex cujus pag. 119 & 120 vera sicariorum nomina describo. Reginaldus ab Urso patre belluinam feritatem trahens; Hugo de More-villa, characteribus & ipse suis ibi insignitus, uti & Wilhelmus de Traci, & Richardus de Brito. Unum hic habes Ursi vel Ursionis filium Reginaldum, alias Raynaldum; Quid igitur sibi volunt fratres ii terni ab Urso denominationem habentes? Sic etiam exprimuntur, ut diversarum familiarum nomina, in Actis aliis apud nos Mss. atque a S. Thomæ domestico aut familiari compositis, sic in Anglicana historia Matthæi Parisii, sic apud alios passim. Audi modo certam & genuinam laudatorum scriptorum narrationem a pag. 154, de morte sacrilegorum militum.

[300] Verum in gloriosi Martyris nostri victoriosæ mortis palma visibili inter visibiles virtutes ipsius, [veris S. Thomæ Actis testantibus,] magnas quidem & admiratione dignas, una est discernenda studiosius, intuenda attentius, amplectenda devotius. Una est, inquam, præ ceteris miræ & fere inauditæ pietatis eximie plena. Nam cum Martyr hic in sanguine suo victorioso plerosque diaboli vinctos eduxerit, adhuc quod supra quam dici possit aut capi, pietate superabundanti plenum est, virtus effusi sanguinis ipsos suos effusores, sacrilegii tam inauditi patratores tetigit & lavit. Lavit, inquam, eos virtus sanguinis, ut videtur a sanguine, ipso sanguine loti, quo prius a Deo erant maculati, ipso Martyre, qui sanguinem suum fudit, in propriis suis occisoribus, principatus & potestates tenebrarum exspoliante, qui tenebant eos; eos etiam confidenter traducente, & longe trahente a regione dissimilitudinis, quo jam procul abierant, ad illam plenitudinis solitudinem, cujus Rex penitus mansionem optabat, dicens: Ecce elongavi fugiens & mansi in solitudine. Adeo etiam palam, quod cum in seculo magni & generosi fuissent sacrilegi occisores ii, & multarum possessionum Domini, milites strenui & in militiæ arte edocti, & in ætate sua robustiori, cito tamen post patratum flagitium, relictis omnibus Hierosolymam profecti, publicam egerunt pœnitentiam. Qui tamen omnes infra triennium a patrato sacrilegio rebus humanis sunt exempti, in vera & fructuosa, sicut creditur, & qui præsentes fuerunt contestantur, pœnitentia pro errore facti & sceleris immanitate, quod semper & in vita & in mortis suæ articulo ante oculos suos, quasi appensum cernentes ponderabant: toto corpore semper quasi attoniti, stupidi, dilacerati & convulsi, ab illo semper peccatorum patrono specialiter & incessanter, & in vita & in mortis articulo supplicantes veniam, & invocantes patrocinium, in quem tantum admiserant sacrilegium.

[301] [eorum unum Cusentiæ in Calabria,] Horum tamen unus, quorumdam pravorum consiliis, moras in dies nectens, nec quam cito alii Hierosolymitanum iter arripiens, etiam cismarinis in partibus acturum se pœnitentiam sperans, cum in regno Regis * scilicet apud præclaram civitatem quæ Tusentia [Cusentia] dicitur, in infirmitatem decubuisset extremam, infirmo mox ante mortem etiam cœperunt corporis membra computrescere, ita ut cum tabe caro ipsa, quæ nervos tegebat & ossa, ab ipso infirmo frustatim dilacerata & convulsa projiceretur in areæ medium, nervis sic discoopertis & ossibus. Et præsertim brachiorum & manuum caro ossibus & nervis vix adhærens, & quasi separationem desiderans, de facili, ut videbatur, & absque difficultate, a funesto illo carnifice milite, utinam tamen vere pœnitente, projiciebatur, quasi sponte sua sic se resolvens. Ipsa, ut videri poterat, quasi gemebunda, quasi indignata & verecunda, quod post tantum nefas, manu hominis & brachiorum ministerio perpetratum, deinceps in humani corporis compositione foret. Miser tamen ille, dum ita seipsum vivens decerperet, convelleret, dilaceraret & projiceret, pii & gloriosi Neomartyris indulgentiam, suffragium & patrocinium, cum summa contritione, gemitibus & suspiriis inenarrabilibus incessanter implorabat. Jam supranominatus in historia hac Guilhelmus de Traci erat, Deo ultionum Domino, clamantem ad se militis sui sanguinem justissime ulciscente, in isto præsertim sic, utpote qui alios provocarat, audiens primus & ante alios, ut putatur, super Christi Domini caput, gladium vibrans ad ictum, tam profane, tam impie ferire nequaquam veritus est. Unde & justissimo Omnipotentis judicio factum est, ut etiam ipso vivo adhuc, contra naturæ legem computrescerent, quæ vibraverant gladium, & manus simul & brachium. Et quidem jam supradictæ civitatis Episcopus certissime retulit, sic contigisse, ipsius Wilhelmi in hac infirmitate confessarius.

[302] Et ut ad alios præfatos sacrilegii complices, unde cœpimus, revertamur; [tres alios Hierosolymis triennii spatio periisse:] ipsorum quotquot & talium, ut diximus, miranda, quia certe miraculosa, nec dubium, corporum mors, per tam modici temporis intervallum, triennium, ut diximus, videlicet, sic erat ut in tam brevi nec unus quidem ex eis superfuerit, Altissimi super eos, sicut creditur, & si forte quod ipse velit, miserante clementia, ad terrorem tamen & miraculosam militis sui ultionem justitia omnes in brevi sic prosternente, ut viri isti sanguinum, etsi pœnitentes, ut descripsimus, tamen, juxta verbum Domini, dies suos non dimidiarent. Hactenus vera & sincera, de S. Thomæ carnificibus relatio, in qua solam editoris diligentiam desiderare ausim, cujus erat, ambiguas hinc inde manuscripti periodos restituere, & obscuriora notis explanare. Satis modo sit, probatissimorum scriptorum narrationem, tantum a Domynsiana & Vardæana differre, ut lux a tenebris magis distare non posse videatur.

[303] Quis enim in ea tota historia, vel syllabam, si ita loqui licet, [ut nec occasio talis fictionis excogitari possit.] reperiat, quæ Domynsiano commento satis commode aptari queat? Vides, salutis humanæ anno MCLXXIV, nec in Belgio, qui Jerosolymam profecti erant, nec forte tum amplius fuisse in rerum natura; qui igitur, Mechliniam post adventantes, extra urbis portam (quo loco ad rei memoriam ædicula erecta est) sensu odoratus sunt donati? Quænam isthæc altera Romam peregrinatio? Quæ illæ gratiæ & condonationes a Pontifice concessæ? Quod carnificibus illis reliquum fuit vitæ tempus, post annum 1174, quod Mechliniæ consummarent? Quæ vero ædes post S. Rumoldi templum ab ipsis exstrui potuere? Cursum denique vitæ conficientes, Mechliniæ sunt humati, atque horum sarcophago hi versus inscripti erant &c. Dignum patella operculum; sic totam fabulam concludi oportuit, quam utut mature & sedulo expenderim, prorsus non video, quid talibus confingendis ansam præbuerit. Mechlinia exules & conscientiæ stimulis agitatos transire potuisse, haud equidem diffiteor, atque ad aliquot dies ibidem hospitari, verum quid hæc ad totam illam narratiunculam? Nodum solvat, qui potest; ego conjecturis supersedeo, veram historiam figmentis substituisse contentus. Qui plura cupit, adeat Rogerum Hovedenum, inter scriptores Angliæ pag. 522 in fine, ubi discet, tres illos, de quibus supra actum, Jerosolymis sepultos ante ostium templi, quorum superscriptio hæc est: Hic jacent miseri, qui martyrizaverunt beatum Thomam Archiepscopum Cantuariensem. Nunc Vitæ ipsæ, de quibus tam multa ante diximus, exponendæ sunt.

[Annotatum]

* opinor de esse Neapolitani

VITA
Auctore Theodorico Abbate ad S. Trudonem, ex editione Hugonis Vardæi,
juxta Mss. Alnense & Trudonense correcta, quibus præfixus
erat hic titulus: Incipit passio Rumoldi & Liberti Martyrum,
authore Theodorico Abbate S. Trudonis, circa annum Domini 1100,
qui obiit anno 1107, 7 Kal. Maii
.

Rumoldus Episcopus & Martyr, Mechliniæ in Belgio (S.)

BHL Number: 7381

A. THEODORICO.

CAPUT I.
Discessus Sancti ex Hibernia, peregrinatio Romam,
adventus Mechliniam, viventis miracula & martyrium
.

Triumphale & gloria Christianorum, miracula sunt & virtutes Sanctorum, quæ quo latius propagantur, [Crucis gloria per Apostolos Hibernos diffusa;] eo & boni in Domino gloriantur, & mali erubescunt & cruciantur. Hoc insigne ab illa Crucis arbore natum est, in qua cum vita mortem triumphasset, velut irrigata fœcundissimo aquæ & sanguinis imbre, statim extendit ramos suos a mari usque ad mare; eosque flores edidit, quorum fructus & suavissimus sapor orbis terræ sinum implevit. Novit hoc ab ortu Ægyptus & India; ab occasu alter pene orbis Britannia, cum adjacente Scotia a, qui statim ut ab illius æternitatis sole tacti sunt, illi sub umbra ejus, quem desiderabant, requievere; isti ad ardorem usque martyrii festinaverunt incalescere, & stridentia anhelantiaque verba in dulce Crucis melos didicerunt infringere. Unde hoc tam late diffusum germinarium, nisi quia in eorum cordibus caluerant Jesu Christi amor & desiderium? Assentit in hoc Herbipolis b, gloriosa Martyris Kiliani meritis & corpore; nec minus Perona c, Scotorum talium & tantorum Patrum gloriosa veneratione: Columbanus d Italiam, Bertuinus e illustravit occidentalem Galliam, & innumerabiles alii, suis quique in locis, qui vitæ sinceritate & fidei integritate multos ad justitiam erudierunt, & quasi stellæ fulgent in perpetuas æternitates. [Dan. 12. 1]

[2] Ex horum numero, ex hoc orbis terræ remotissimo angulo, [e quorum numero S. Rumol] beatus Rumoldus f emicuit, de quo aliqua dicturi, dum studium pietatis affectamus, minus dicendi notam formidamus. Quo enim ore, qua facundia quis posset exponere, quem vix sufficiat cogitatu adæquare? Parentes g autem ejus & proavos tacuimus, aut quia nihil certum ex eis comperimus, aut quia supervacuum æstimamus in trunco fructus saporem requirere, quem in ramo constat satis superque pullulare. Omni autem virtutis bono ab ipsa imbutus infantia, eo usque prodiit, ut nihil eorum, quibus Deus acquiritur, intentatum reliquerit. Accessit ad religionem litterarum scientia, ut quodcumque ageretur, intellectuali scripturarum sale aspergeretur. Tota insula mirabatur, sicut omni terrarum gleba fœcundior, ita Sanctorum gloriosa simplicitate beatior. Hæc illa est Scotia h teste Solino, olim inhumana incolarum ritu aspero, alias ita pabulosa, ut pecua interdum, nisi a pascuis arceantur, in periculum agat saties. Illic nullus anguis, avis rara, gens hospitalis sed bellicosa; adeo ut victores, hausto prius interemptorum sanguine, vultus suos postea oblinirent. Apis ibi nulla, in tantum ut advectos inde pulveres seu lapillos, si quis intra alvearia sparserit, examina favos deserant.

[3] Ut in virum profecit, ad quid in terra sua aspiraret non inveniens, [patriam de serens Romam petit;] de peregre cogitat; in id se totum expedit & præparat. Romam auditu didicerat: eam vel studio visendorum locorum, vel veneratione Apostolorum appetendam deliberat. Omnibus exoccupatus, nec jam in angaria Crucem Jesu gestaturus, in Britanniam ex more gentis transmeat. Navigant enim vimineis alveis, quos circumdant ambitione tergorum bubalorum. Inde transmisso Morinorum freto, qua brevissimus transitus maris est, in Gallias defertur, quoquo locorum veniens Jesum semper proloquens, de vita æterna & quid sit Deus, homines instruens: sæpe etiam, cum ratio postulasset, miraculorum gratia refulgens. Sic demum laborioso satis itinere, Alpium nives transreptat, qua olim Pœnus Hannibal aceto & igni naturæ vim faciens i, scisso Apennino, Romani nominis vires lacessitum transvolaverat.

[4] Urbem dehinc ingressus, aliquot dies continuat, [unde a providentia Mechliniam directus;] Apostolicum piscatorem quotidie studiosa oratione solicitat, & clavim k cæli ad aperiendum invitat. Mirabatur urbem, in qua olim totius orbis dæmonia, velut in sentinam confluxerant, nunc unius Dei cultum amplecti; feliciorem per omnia Apostolorum sacra passione, quam eo, quo primi olim ejus muri maduerunt, fraterno sanguine; amplexatus & ipse triumphale Martyrum nomen, qua ierant, qua steterant, qua pro nomine Salvatoris sanguinem fuderant, mille osculis & genuflexionibus satisfaciebat: & dulci mixto ploratu, quædam bellatorum Christi spectacula ipse sibi in corde suo repræsentabat. Ducebatur totus ardore martyrii, ut si tormentum & tortor adesset, ultro ad vitalis commercii mortem ipse se ingereret. Sed quia non est in hominis potestate via ejus: ex providentia omnipotentis Dei, de repatriatione admonetur. Divinitatis igitur se committens consilio, compendiosa peregrinatione Italiam reversus, qua se Apennini montis dorso attollit, supergreditur; Galliasque ingressus, in eas occidentalium partes se deponit, qua Scaldis fluvius æstum maris in Rupenam l usque remittit. Locum incolæ Machliniam dicunt, propter maris Malinam m, & Ledonam, quæ certis temporibus, cum corniculantis lunæ consonantia, nunc accessum, nunc recessum faciunt, nec ultra, quam ad hujus loci fretum, vel damna vel lucra sua commutant.

[5] [Adoni filium ex sterili conjuge promittit;] Nobilium quidam, Ado n nomine, comitatum gerebat, cum æque moribus & genere nobili conjuge. Ambo religiosi, ambo ante Deum florentes castitate conjugali, ut antiquos illos Abraham & Saram esse putares: præter, quod Isaac tertius aberat. Hi solita religione virum Dei mox visum invitant, hospitio inducunt, convivio participant, ad commanendum postulant & impetrant, felices ambo tali hospite, ad cujus ingressum divina jucundati sunt benedictione. Una enim dierum soli & sine arbitris divinum aliquid cum agerent, Rumoldus, tota spiritum prophetiæ mente concipiens, manu imposita orationem præstat, utrisque benedicens, fœcunditatem pollicetur; seipsum compatrem promittit: de nomine prædicit. Accommodant fidem parentes stupidi o, certi facilius naturam vinci, quam Rumoldum posse mentiri. Fidem efficacia comitatur; juxta tempus & diem prædictum, de prius sterili filius nascitur, exceptus homini Dei præsentatur: ille susceptum baptismate abluit, & Libertus nomen imponit. Ætas interea usque in adolescentem profecerat, & ex pii Doctoris magisterio, dulcis pusio in omnis boni formam coaluerat. Parentes cum suis curialibus exultabant, & de futuro herede quotidie cogitabant.

[6] Hujus talis lætitiæ diem maximi mœrotis nox obtenebrat, [quem postea submersum, ad vitam revocat;] & totam domum caliginosa nube involvit & cæcat. Quadam enim dieram puer, cum coævis ludos in alvei littore dum meditatur, dumque nimium bene ripæ se credit, periculum iniit; elapsus submergium facit. Tristi fremitu totum statim littus concutitur, & projectis, qui mergentem extrahant, frustra omnis natantium conatus deficit. Captiva præda coram oculis abducitur & absorpta cameratis undis includitur. Rumoldus interim aberat; rumor ad parentes usque intonat; & nihil minus suspicantes irremediabili vulnere transverberat: appensus præsens dolor cum priori lætitia præponderat; & quo olim lætiores de recens nato filio, eo nunc tristiores de mortui submergio; nihil enim sine dolore amittitur, nisi quod sine gaudio possidetur. Quid agerent, quo se verterent, quid consilii caperent, non habebant. Sola hæc spes, ut quo prophetante non habitum acceperant, eo orante amissum recipiant. Evocatus homo Dei, tristi luctu & ipse totus concutitur, nec minus quam ipsi progenitores, super spirituali filio suo compungitur: consolatusque alios, qui seipsum vix consolari poterat; littus adit, locum notat, & celebri oratione ter quaterque Jesum inclamat. Circumstat tristis conventus, præstolaturque fidem p eventus. Mirum dictu! vixdum ab oratione surrexerat, rejectis oculis, propter adstantem puerum adspectat, non dissono tamen a trium Babylonicorum puerorum miraculo. Nam sicut illi caminum triumphaverunt absque ignis odore; ita & hic in contrario elemento, supergressus est aquas absque aquarum humore. Jesu bone! quid illud miraculi? quid illud fuit gaudii? ubi nunc mors victoria tua! ubi nunc mors stimulus tuus? Ecce non solum noster Christus, sed & qui sunt Christi, ni nomine Christi tibi imperant: tu obaudis, ipsi spoliant: gratias illi, cujus gratuita adoptione homines facti sunt dii. [1 Cor. 15]

[7] [conditoque in Ulmo monasterio] Redivivus puer parentibus, imo a parentibus Rumoldo redditur: donaria auri & argenti, totiusque supellectilis adduntur. Vestra, ille respondet, vobis sint: caduca enim aspernamur, ne cum cadentibus in præceps labamur. Aut quæ nobis cum istis conventio, quorum jam totus in cælis actus & intentio? Ut tamen satisfaciatis advenæ vestro, deserta paludis hujus nobis dari deposco; non ut alieno delectemur fundo, sed ut labore nostro inibi servorum Dei proficiat mansio: nec magnum id esse debet, si vestra metamus carnalia, qui seminavimus spiritualia. Favet statim Comes, quod petebatur, offert ex voto; testamentalis conscribitur pagina, adstipulatione subnixa. Nomen loco Ulmus q, ob ulmorum illic luxuriantium copiam. Adunantur illic Deo militantium copiæ r, accrescunt omnia, quæ ad usus pertinent Ecclesiæ, usque ad consummati operis summam.

[8] [ipsum præficit.] Ille ipse posthumus Libertus inibi adolescit & eruditur. Postremo sub tanto Patre, Dominico gregi præficitur, postea persequendus & proprii cruoris laurea coronandus. Ea enim tempestate, qua Scytharum furor excanduit, & de vagina Daciæ Getharum gladius erepsit; omnibus ab ipsa maritima ora usque ad Agrippinensem Coloniam cæsis & incensis, hic homo Dei, occasione evadendi periculi, in Hasbaniam se transtulit; quem persecutum & captum effera gens ante ipsam S. Trudonis aram fecerunt Dei victimam. Corpus, ut ajunt, (veri enim periculum ad me non recipio s) illic sepultum. De loco autem sepulcri non ambigua sententia est.

[9] Invidia interim recrudescit diaboli, novos cœtus cernentis quotidie Christo adunari, se impigre impugnari, [Sancti martyrium, corporis revelatio & sepultura.] interdum etiam superati; inficit nota peste duos quondam sancti Viri comites, qui solum aliquando gradientem, & ex more Psalmos ruminantem, ex adverso, lethali vulnere excipiunt, spe adipiscendæ pecuniæ, quam solitus esset circumferre. Miseri profecto & proditoris Judæ dignissimi laqueo! qui dum vanissimum sectantur quæstum & turpe lucrum, tanti tamque religiosi Sacerdotis incurrunt magistricidium. Præterea factum volentes palliare, sceleri crimen addunt; raptumque sacratissimum corpus, præterlabentibus t undis injiciunt. Regressi mendaciorum foliis rem gestam cooperiunt: frustra tamen. Piscatoribus enim noctu circa negotia, partito labore, occupatis, lux cælestis incanduit; & quo loco illud sacratissimum corpus delitescebat, superfusis luminaribus aperuit. Perterriti homines, & nihil per se præsumentes, Comitem adeunt: novitatem rei paterfaciunt: prodigium aliquod id sibi videri persuadent & promittunt. Ado locium se præstat navigii, solitoque jucundatus luminariorum miraculo, jactis retibus, nobilem piscaturam haurit, & sacratissimum illud funus cum jubilo ad terram trahit; impositum vehiculo, quo nunc requiescit loco, deportat & sepulturam celebri sumptu procurat; nec defuit digitus Dei, operatus statim mirabiliter ad glebam militis sui.

ANNOTATA F. B.

a Agi hic de ea Scotia, quæ nunc dicitur Hibernia, multis ostendit Vardæus, & probat participium, Adjacens, quod respectu Britanniæ non convenit hodiernæ Scotiæ, quæ illius pars est.

b Urbs Franconiæ ad Mœnum fluvium, prædicatione & martyrio S. Kiliani illustrata.

c Perona legendum juxta codicem Alnensem & Rubeæ vallis, non Prona, ut impressi mendose habent: est autem Perona in Picardia, regione Galliæ ad Somonam fluvium, civitas antiqua, quam S. Furseus Hibernus, Abbas & Episcopus, prædicatione & miraculis convertit ad Christum; uno ante S. Rumoldum seculo.

d Colitur S. Columbanus Abbas Bobiensis 21 Novembris. Breviter hæc notasse sufficiat; plura vide apud Vardæum. Non omiserim tamen, cum Bollando observare ad IX Aprilis, tomo 1, pag. 829, Septimo post Christi Salvatoris exortum seculo ac ultra….. plurimos Belgium sanctos illustrasse, tum advenas Aquitanos, Scotos, Anglos, Hibernos, tum indegenas viros ac feminas: quod idem ferme monuerat ad XV Januarii tomo 1, pag. 1077, auream illam ætatem appellans, quæ ad octavum seculum omnino extendenda est, ut eam non magis excesserit S. Rumoldus, quam illi quos locis citatis exornat Bollandus, aut qui hic a Theodorico nominantur.

e Codex Trudonopolitanus & Rubeæ vallis habent, Bertinus & Winocus; sed rectius Alnensis, Bertuinus: nam neque Bertinus neque Winocus Scoti fuerunt: Bertuinus vero, confessor & Episcopus, inter S. Fursei socios a nonnullis numeratur, teste Molano. An Hibernus fuerit, examinandum erit XI Novembris: Vardæus de hoc & aliis minime dubitat.

f Alius Rumoldus cum beati titulo in Natalibus Molani describitur, in observationibus ad elogium nostri Sancti: Habuit etiam Monasterium sive Mimegarvordensis ecclesia, beatum Rumoldum Episcopum, qui veluti alter Joseph in Ægypto, sic ille in Westphalia, in caritate annonæ multam largitatem indigentibus impendit; sed post annum Domini nongentesimum, ut nulla ratione cum Mechliniensium ecclesiaste confundi possit; qui eum integra centuria antecessit. Male ad marginem citatur Alberti Crantzii Metropolis liber 2. cap. 15, pro libro 3, pag. mihi 68, ubi prædictus Crantzius simpliciter asserit: Sequutus est illum in episcopatu, ordine VIII, nomine Rumoldus. Cujus in præcipuis virtutibus memoratur, quod in fame & caritate annonæ &c. An umquam cultum, & quo die habuerit, quidve præterea gesserit, cupimus aliunde intelligere. Alterum item Rumoldum in Annalibus Scotorum se reperisse ait Benedictus Gononus, de quo lib. 3, pag. 173 sic habet: Fuit S. Rumoldus Scotiæ regis filius, qui desiderio sequendi Christum & vitam solitariam ducendi, secessit in eremum, ubi per multos annos, in trunco arboris degens, spinis & arbustulis circumdato, ne a nobilibus & principibus regni inveniretur, multa incommoda famis, sitis & frigoris sustinuit. Sed cum esset senex, inventus a suis in arbore & trunco cavato, cum nollet redire ad seculum, ab eis trucidatus est, & sic pretiosam & gloriosam mortem in conspectu Domini egit. Sed hæc ad Rumoldum nostrum non magis spectant, quam Monasteriensia. Porro Rumoldi nomen non magis in Britannicis quam Germanicis partibus notum, ostendit etiam Schafnaburgensis, pro anno 1069 adducens Rumoldum aliquem Episcopum Constantiensem. Certe Saxonicum aliquid & Germanicum sonare Rumoldi nomen, supra abunde dictum est, si Ponti Heuteri etymologiam admittas, orietur a Rumbolt, quod ipse silvam ratam & infrequentem interpretatur.

g Surii editio & Ms. Ultrajectinum, hunc locum ita interpolatum habent. Ne autem parentes ejus & proavos omnino taceamus, ex regali quippe prosapia extitit oriundus, illustris Regis Scotiæ satus, extiturus hæres ejusdem: frustra tamen fructus sapor eminus in radice quæritur, ubi gratius in ramo pullulando cominus demonstratur. Hic denique sceptro regni potiturus erat, generis insignia, deliciarum commoda, præsulatus culmina lubrica æstimavit; & ut de bonis caducis & transitoriis fortunæque fallaci subjectis, ad immarcessibiles divitias mentem aspiraret, voluntaria paupertate, sacratissimus Dei servus carnem propriam domans, mentem sinceram & solidam Creatori suo, cum omni devotione dedicavit, ut in persona ejus impleretur quod scriptum est; Ecce nos reliquimus omnia, & secuti sumus te. Quis hunc locum ita interpolaverit, non definio; Surius sane non fuit: reperitur enim in codicibus ipso antiquioribus. Neque credibile est, ipsum Theodoricum scriptum suum mutasse, si codex Alnensis & Trudonensis conveniant, ut testatur Colganus, qui utrumque contulisse dicitur apud Vardæum. De his etiam actum in commentario prævio, ostensumque quam imperite sua digesserit interpolator ille, paulo post Theodorici verba relinquens: Ut in virum profecit, ad quid in terra sua adspiraret non inveniens &c. Quod autem ait Theodoricus, se nihil certi ex eis comperisse, intellige de Mechliniensibus, qui Theodorici ætate de S. Rumoldi titulis necdum somniaverant.

h Solinus Hiberniam vocat. De hoc Solini loco vide dicta in appendice ad Acta S. Patricii num. 25 & 26, verum cur Vardæus contra Solinum & manuscriptum Trudonense, pro τὸ, Gens inhospita & bellicosa, posuerit, Gens hospitalis, sed bellicosa, non video: Solinus enim de Hibernis adhuc paganis loquitur: credibile autem est, Hibernos, quam nunc colunt hospitalitatem, simul cum fide aliisque Christianis virtutibus didicisse. Si Alnensis codex in eo a Trudonensi discrepet, oportet scriptorem ejus, eadem qua Vardæus in gentiles suos, usum fuisse benignitate.

i Livius Decadis 3, lib. 1, agit de transitu Annibalis in Italiam, & rupe aceto & igni diminuta; cumque fateatur ambiguum esse quanam Alpes transierit Annibal, ita hic Theodoricus asserere non potuit, S. Rumoldum, eodem quo ille tramite Alpes transiisse:

k Surius, Clavigerum.

l Surius, Ruperam vulgo Ruypel. Scaldis tribus circiter horis infra Mechliniam, Ruperam in se influentem absorbet, ascendente autem maris æstu, per ejus alveum in Diliam & Netam marinos fluctus devolvit: hora siquidem una infra Mechliniam Rupera, Diliam & Netam recipit, quarum hæc Lira, illa Mechlinia defluit.

m De Malina vide etymologias variorium & scribendi modos apud Gramayum lib. 1 sect. 1 & 2, & Corollarium nostrum infra. Sed urbem Liranam a Ledona, antiquitus dictam Ledonne, negat auctor Chronici Lirani, dicens quod in primordiis suis Ledonne diceretur a sanctimonialium, quod ibi exstabat, monasterio, quæ Latine Dominæ, Gallice Les Donnes dicebantur. Quisque hic in suo sensu abundet, vide Vardæum pag. 62. Nobis apertius dicere liceat, non satis intellexisse Theodoricum Malinæ & Ledonis significata, dum inde duabus urbibus indita nomina sibi imaginatus est: ubi ex Beda apud Usserium, utriusque vocis ideam perspexeris, facile mecum convenies, Mechliniæ & Liræ appellationes non magis inde procudi potuisse; quam ex gigantæa manu Antverpiam, aut similes alias exoticas nomenclaturas. Audi Usserium ipsum, citatum supra pag. 57, num. 10 in commentario de S. Servano, ubi auctorem vitæ S. Kentigerni corrigit, quod Malinam, seu Mallenam, [Quid sint Malina & Ledo.] & Ledonem pro fluviis acceperit. Ita habet pag. 675: In qua naratione illud scriptorem fugit, Malinæ & Ledonis vocabulis, non ejus nominis fluvios aliquos, sed crescentes & decrescentes Oceani æstus denotari, qui alternante per septenos octonosve dies successu, mensem inter se quemque quadriformi suæ mutationis varietate dispertiunt. Minores enim æstus Ledones sunt dicti: qui a quinta Luna, similiter & a vicesima incipiunt, & quot horis accedunt, tot recedunt. Malinæ sunt majores: quæ a tertia decima & vicesima octava Luna incipiunt, & sex diebus & quindecim horis durant, & sunt citiores in accedendo, tardiores in recedendo. Ita venerabilis Beda, & ante eum auctor librorum de Mirabilibus sacræ Scripturæ. Quotidiana inundatio bis in die, a tempore ad tempus, per horas viginti quatuor semper peragitur: & per alternatas hebdomadas Ledonis & Malinæ vicissitudo comitatur. Sed Ledo sex horas inundationis, & totidem recessus habet, Malina vero grandis, per quinque horas ebullit & per septem horas littorum dorsa retegit. His ita recte explicatis, siquid verosimile habet Theodorici cogitatio, tot in nostro Belgio Malinas & Ledones numerabimus, quot sunt loca, ad quæ maris æstus umquam pertingit. Vide alias opiniones apud Cangium in Gloss. sed quarum nulla magis probet, a maris æstu indita esse Mechliniæ & Liræ vocabula.

n Aliis Ado & Adolphus, qui eo tempore comitatum gerebat, utut nobilis, non videtur accipi a Theodorico, nisi pro ætatis illius comite, seu loci gubernatore aut judice, quales supra descripsimus ad Acta S. Eparchii pag. 113, annot. F, de quibus etiam agit Molanus in præfatione ad Militiam sacram Ducum Brabantiæ, & Henschenius tomo. 1 Febr. pag. 297 & 396, eos distinguens a Ducibus etiam temporariis, qui toti alicui provinciæ intendebant. Consule Faucheti opus Gallicum de origine dignitatum lib. 2, [Adonis comitatus.] cap. 4, aliosque plures citatos apud Thomam de Rouck in Heraldo Belgico a pag. 118; ubi explicatum invenies, quo pacto Magni Caroli deficiente progenie, Duces illi, Comites & Marchiones seu Marcarum aut limitum custodes emergere primum cœperint, sibique dominatum ac supremam potestatem arrogare; quod ad Capetides differt Mantelius, rem pluribus prosequens in historia Lossensi nuperrime edita, lib. 1, cap. 6. Sic, inquam, Ado comitatum gerens a Theodorico describitur & pro eo tempore, quo Duces illi & Comites auctoritatis suæ limites necdum excesserant; verum apud Domynsium num. 25. Archicomes appellatur, præclara Pipini Regis stirpe progentius &c, nec apud Mechlinienses dubium est, quin fuerit verus ibi supremusque Dominus, cujus alii genealogiam memoriter concinnarunt, uti & conjugis, proprio Elysæ nomine nuncupatæ, pro quibus videndæ annotationes Baertii ad prædictum Domynsii numerum. Hic ego observare solum volui, quot titulos, præter determinatam ætatem, Adoni ejusque conjugi adjunxerint recentiores Legendarum fabricatores; quamvis de cetero negare non ausim, potuisse Adonem in tractu Mechliniensi opimas possessiones, quin & magnæ partis territorii principatum, ut ante ipsum Bavo in Hasbania, obtinere, in quem successerit Libertus filius, ad S. Rumoldi Præpositus & monasterii seu collegii fundator præcipuus, saltem primus, ut ex verosimillimis conjecturis alibi disceptatum est.

o Videtur Vardæus maluisse legi stupefacti: quamvis enim stupido pro stupefacto utantur latini, nunc plerumque ea significatione accipitur, qua de parentibus sancti Liberti intelligi non potest.

p Finem mallet Vardæus legi, & ego.

q Si Ulmeti istius vestigia, ut asserit Wachtendonckius, adhuc conspicua sint extra portam S. Catharinæ, prope Mechliniam, illud ad satis magnum spatium se extenderit.

r Multis disputat laudatus Vardeus, ex Miræo & Molano, an Monachos Religiosos, [De S. Rumoldi monasterio.] an Benedictinos, an Canonicos stricte regulares, an seculares collegerit in suum monasterium S. Rumoldus, & consideratis omnibus, verisimilius existimat, Religiosos fuisse, & ego cum eo; quandoquidem religiosam vitam professus videatur, antequam venerit in Belgium. An autem Benedictinam regulam ipsis tradiderit, quam in Belgio tunc temporis potuit invenisse, an sanctorum Colmani, Columbani aut Columbæ aut aliam quam in Hibernia ipse observaverat, definiri non potest. Cum enim post martyrium ipsius, Nortmannorum gladio S. Libertus occubuerit, circa annum trigesimum secundum seculi noni juxta Wachtendonckium; decimum vero aut vigesimum juxta alios apud Vardæum, & monachi fuga sibi consulendum putaverint; mansit monasterium usque ad seculum decimum, per annos centum & amplius inter iteratas sæpius barbarorum incursiones, tam monachis quam aliis viris ecclesiasticis destitutum; ut merito ignoretur quales fuerint, qui primi illud tenuerunt. Annis etiam aliquot intermediis sanctimoniales, aut saltem devotæ feminæ locum inhabitasse dicuntur, ad sacelli & sacri corporis custodiam, quæ rursus sub finem seculi noni, depopulantibus Mechliniam barbaris, ita se subduxerunt, ut sola Gerlindis nonna & sacristana inventa sit, quæ captiva abduceretur; a Sancto dein miraculose liberata. Seculo deinde decimo civitate reflorescente, obscurior fuit S. Rumoldi memoria; qualis non fuisset, si tum monachi, mediocri saltem numero, monasterium incoluissent. Eodem tempore, sanctimonialibus alio se recipientibus, videtur monasterium, ad ædificationem ecclesiæ aut aliarum domuum, fuisse destructum, relicto solum Sancti sacello: quod post translatum etiam Sancti corpus, usque ad Geusiorum nostrorum tempora, venerabile mansit. Pro Canonicis secularibus a sancto Rumoldo institutis, frustra omnino affertur chronicon Cameracense, scriptum seculo undecimo, fundatis jam per Episcopum Notgerum duodecim Canonicis cum Præposito.

Quid ego de primo S. Rumoldi monasterio censeam, alibi indicavi: tale autem fuisse non dubito, quale Mechliniensi conjungit Baldericus: Nec procul a Maslinas est monasterium Canonicorum, quod ex propriis prædiis vir Dei Guntmarus, illustris laicus struxit, communi, opinor, cum S. Rumoldo consilio: ut plane audiendus non sit Bucelinus Germaniæ sac. tom. 1 part. 2, pag. 90; Ulmense cœnobium sub regula Benedictina fingens & alii cum ipso. An inter S. Rumoldi socios fuerit S. Himelinus, de quo actum X Martii pag. 46, non est unde quis certo determinet.

s Hæc ita accipe cum Vardæo, ut Theodoricus solum ambigat, an sacrum corpus S. Liberti, quo tempore hæc ipse scribebat, illic exstaret, fortasse quia suo ævo quæsitum noverat & non inventum: hoc vero postmodum sub Wirico Abbate inventum & elevatum est, ut fusius narrabitur, quando de S. Liberto erit agendum decima quarta Julii, ubi etiam inquirendum erit, qua Normannorum incursione & quo anno interemptus sit.

t Ad locum, inquit Wachtendonckius, ubi nunc puteus, juxta nosocomium regium est.

CAPUT II.
Depopulatio Normannica, Sancti
post mortem miracula, & festus dies
.

[A Normannis intacta S. Rumoldi eccl. unius punitione servatur.] Ceterum Carolo a Romæ a Joanne Papa in Imperatorem consecrato, ita Dei respondente peccatis populi sui, Normanni b adjunctis sibi Danis, Franciam & Lotharingiam pervagantur, fines præcipue Morinorum c, Menapiorum d & Brachbatensium e, omnemque circa Scaldam flumen terram ferro & igni devastant; inde Wael fluvium ingressi, totam Batuam f, palatium etiam Neomagi g incendunt. Eodem anno Godefridus & Sigefridus Reges Normannorum, cum inæstimabili multitudine, juxta Mosam in loco Haslon h considentes, Leodium, Trajectum, Tungros, S. Trudonis, Coloniam & Bunnam, cum adjacentibus provinciis & castellis comburunt. Aquisgrani in palatio equos stabulantes, oppidum & regiam domum incendunt. Ad hæc mala, Hugo i, filius Lotharii Regis ex Waldrada pellice, in Lotharingia, & Bozo k tyrannizabant in Burgundia. Ac, ne chronicum magis videar texere, quam cœptum opus prosequi; hoc tali bellorum incendio, per l decem & octo annos totus orbis cum arderet, & juxta prophetam, nec scabelli pedum suorum Dominus in multitudine iræ suæ recordaretur, ecclesia m tamen nostri hujus Martyris illæsa permansit, nec quidqam tale effera gens adversum eam aut potuit, aut præsumpsit n. [Thren. 2.] Ad quam gratia prædæ quidam ex eis cum accessisset; & superpositum campanarii (quod vulgus gallum propter similitudinem formæ, nos aurarium, propter observantiam vocamus auræ) præsumeret tollere, lapsum facit, dignasque rapacitatis pœnas debita morte luit: & quia juxta Salomonem, pestilente flagellato, sapiens sapientior erit; hoc, unius infortunium ceteris omnibus disciplinæ fuit commonitorium. [Prov. 19.]

[11] Ut reliqua prosequamur, vel id in sancto Martyre mirabile, nec minus jucundum est, [Gerlendi captus gallus a vulpe restituitur,] quod circa supplices suos hanc velut maternam curam exhibet, ut de minimis quoque rogatus, se quasi obviam præparet. Mulier matricularia o eadem & nonna, Gerlendis nomine, pia devotione ecclesiæ ejus adhæserat: sonandarum campanarum officium habebat. Hæc prosequendarum horarum, die solem, noctu gallum sibi nutriverat monitorem. Assueta domesticos parietes subrepere vulpecula p, dum unam alteramve prædam impune asportat, majora præsumit; in gallum totum negotium intendit; sed nec saliendo pennam volatilem, nec rependo fas erat adspirare ad trabium altitudinem. Nota igitur usa fraude, parat insidias, subintrat latebras, eum interim securum & superbo gressu limen calcantem de post ostium bestiola aggreditur, invadit, & minaci pressum dente velut triumphans asportat, tum silvæ se reddit. Accurrit mulier, sed tardiori impedita gressu, uno & altero conatu frustra consumpto, totius damni querelam in Sanctum retorquet, & causando deficit: Quid ait, mihi tibi? aut mihi reddatur gallus, aut matutinis careat Rumoldus. Nulla mora, redit bestiola, & captivam prædam, velut quodam suffusa pudore, coram oculis mirantium deponit vivam; data delicti venia frustrata præsumptrix, nihil simile deinceps ausura, ad latebras se recolligit. Mirentur alii confragosum cælum, turbatum mare, terram concussam: sufficit mihi in his, quæ putantur minima, gloriari super hoc Martyre. Pene enim nescio, Ægyptii pestilentius necæsi sunt in Cinyphe, an in omnium primogenitorum occissione.

[12] [& ipsa postmodum a barbaris illæsa evadit.] Superest & aliud ejusdem hujus suæ matriculariæ miraculum q, non minori pietate amplectendum. Ea enim incursione, qua Danos superius omnia divina & humana perturbasse meminimus, hanc quoque captivam fecerant, & mare transportaturi abduxerant. Ostium Scaldis necdum attigerant, transtra, remos & cetera, quæ sunt armamenta navium, reparaturi, figunt anchoras. Nox solito horridior, utpote vicina jam hieme, in somnos vocat. Ceteris nocturnum frigus duplici diploide consolantibus, captiva, in prora, contractis insimul membris, algoris & nivium pœnas luit. Extrema tandem urgente necessitate, appensa oratione cum lachrimis, Eja, inquit, S. Rumolde, si jure, si fideliter, si ad gratiam tibi servivi, nudam & algentem tuam cooperi. Mira fides: statim depressis oculis ut obdormivit, omnibus, quæ domi reliquerat, vestimentis se coopertam sentit. Expergefacta, miratur & stupet: officiosum sibi Martyrem, quibus potuit laudibus magnificat & effert. Sol in diem fuso mane repubescebat, & navis cæso fune, solvi parabat. Hic vero vires deficiunt, & quo amplius insudant, minus proficiunt. Stabant fixa simulacra, toto luctamine & conatu deficiente, rupium instar mediis inhærent fluctibus, alternatim quis quid agat, innuentibus, cum interim unus captivam senis Rumoldi admonet dimitti; hanc longarum morarum causam sibi videri. Ex consulto favent ceteri: ea dimissa, mox velut exsarcinata navi, velificant omnes celeritate non difficili. Quod ne in hac tantum captiva miremini, quis usque in hanc diem carceratis & bojatis * faciliori exauditione consuevit compati.

[13] Præterea de serendis arboribus, & insitivis earum, [S. Rumoldus fœcundus arborum sator.] non ignobile illud ejus recordamur, miraculum. Quidquid enim hujusmodi seminum sanctissima ejus manus sparsisset, cum incremento cælestis gratiæ donum comitabatur efficaciæ, Memor enim Apostoli. [2 Thess. 3 & 1 Thess. 2.] Qui non laborat, non manducet: & rursus, Manibus nostris laboravimus, ne quemquam vestrum gravaremus; honesto hoc plerumque exercebatur negotio, in tantum ut partito ipse sibi tempore, nulla omnino hora præteriret, quin aut labium in oratione, aut manus occuparetur in opere. Fagineam hoc negotio nutriverat silvulam, sub quarum plerumque recubans tegmine, meditabatur harmoniam Davidicæ melodiæ. Ad nostra usque tempora r una harum perdurat arborum; dulci digna religione & grata plantatoris sui recordatione excrescit ad materiam laudis.

[14] Quidam Lantgerus s nomine, qui in Ecclesia B. Rumoldi coaluerat & in presbyterum profecerat, [Stupenda Lantgeri & repenta sanatio,] sed ut assolet ex abundantia luxuria, & ex luxuria nasci superbia, corde tactus hoc usque intumuit, ut nec pares dignaretur, nec quid sit homo recordaretur. Non jam privata loquitur, altiora præsumens, velut inter in pruina, inani turgescens spiritu, stipendia quæ ex quotidiana dabantur præbenda, ducit contemptui; ad alia velut majora migraturus se extendit. Sed lapis ille offensionis & petra scandali, qui super quemcumque ceciderit, collidet; & qui in eum impegerit, confringetur, quædam statim salubria fugitivo suo opponit scandala, & occultis fatigatum importunitatibus, cunctis quibus antea luctabatur, excludit rerum successibus. Nam, ut scriptum est, pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos; rerum primo flagellatur inopia, deinde quadam animi lapidatur acedia; dies ipse & nox solito tristior, plerumque etiam mors vita jucundior. [Sap 21. c. 5.] Sic dissipatus, nec tamen compunctus, pertinaci corde recedit, viamque suam ingressus, velut majora appetiturus, iterum salubriter reprimitur, & occulorum cæcitate percutitur. Quid multis morer? Eruditus ex verbere, ad horam pœnitet, & ad horam illuminatur; iterumque priora præsumens, iterum cæcatur. Edoctus tandem, quid sit contra torrentem niti, aut quid sit homo comparatus Deo; nil simile ultra ausurus, ante manus illas, quas nullus effugit, humiliatur; & mediante nostro Martyre, non tantum oculis, sed etiam corde illuminatur. [t]

[15] [unde clerici admonentur.] Clareat hoc vel exemplum, vel pœna eis, qui non contenti aurea mediocritate, inani ebulliunt aviditate; nati in paupere nido & rusticano tugurio, aspirant ad alta laquearia & tecta palatina; assueti olim pane cibario, similam & mella prægustant cum fastidio: de quibus propheta: Væ qui conjungitis domum ad domum, agrum agro copulatis, usque ad terminum loci, numquid habitabitis vos soli super terram? Filius Patriarcharum Esau, propter lenticulam venditis primogenitis, de gula arguitur; David, manu fortis & amicus Dei, propter aquam, quam de cisterna Bethleem in sanguine virorum fortium hauserat, reprehenditur, quam nisi Domino statim libasset, sanguinis pœnas luisset. [Isaiæ 5. 8., Gen. 25., 2 Reg. 23.] Ipse filius hominis a filiis seculi vini potator accusatur; & qui sine omni peccato erat, de ebrietate calumniatur; & Apostolus ait: Non sunt condignæ passiones hujus temporis, ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. [Rom. 8.] Si non sunt condignæ passiones, quanto minus ebrietates & commessationes? aut ad quos specialiter loquitur Propheta; Vacate & videte, quoniam ego sum Deus. [Psal. 45.] Nonne ad Clericos? Eis quippe vacationes, eis ferias instituit Papa Silvester, quas prius a nominibus deorum suorum gentiles vocabant: nobis quippe vacare, nobis feriari institutum est, ut, quanto remotiores sumus a negotiis secularibus, tanto Omnipotentis majestatem contemplemur vicinius. Unde Apostolus; Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus. [2 Tim. 8.] Aut numquid non adhuc cum Deo eadem perdurat gratia suo Martyri, ut contemptores & veneratores æque, aut certe amplius, possit coronare aut punire?

[16] [Omnibus patrocinans, seminecem sanitati restituit;] Verum hæc, ut ait quidam, mordacius describenda B. Hieronymo relinquamus. Nos vero ad cetera, quæ supersunt, narranda redeamus, ut quod superest diei, in laudem beati viri percurramus. Compertum hoc signis evidentibus, nullum umquam frustrari, fusis erga hunc patrem precibus, quibuscumque gravetur incommoditatibus. Quidam Helinardus t dum nimium indulget venatibus, & fugientem prædam captat avidius, lapsu, aut alio, nescio quo modo, inclementer periclitatur. Erat languor vehemens, ad mortem proclivior, ut paratis exequialibus, nil amplius, quam extrema conclamatio expectaretur. Cum interim recuperato spiritu, lingua adhuc obligata, quodam oculorum nutu ad sepulcrum B. Rumoldi, gemitu interprete, se postulat deferri. Satisfaciunt misero, & inter manus exceptum, ante altare illud, plus cadaver quam hominem, projiciunt: tristis turba prosequitur, & pretio fidei, divinæ misericordiæ stillicidium provocatur. Adest evicta divinitas & prece omnium uni huic redintegratur prior & auctior incolumitas. Miratur seipsum redivivus homo, & paulo ante aliorum delatus adminiculo, plusquam seipsum portare sufficit; recordatusque Scripturæ, Non apparebis in conspectu Dei tui vacuus, annui census votum facit, & dumad vixit, persolvit. [Exod. 23.]

[17] Addamus & aliud non minus exemplo dignum, [alium a dæmonibus liberat,] quam miraculo. Quidam eorum, quos stipendiarios vocant milites, ab Antverpia Mechlinis habebat negotium. Feria Cœnæ illius erat, in qua a discipulo traditus Jesus, perditi hominis salutem est operatus. Jejunium ex antiqua Patrum institutione universalis celebrabat Ecclesia, utpote nondum percursa solemni Quadragesima. Miles ille more eorum, quibus quidquid libet, licet, & quod noluerunt, non dedignantur licere, absque Missæ audientia & jejunii reverentia, confecto matutino prandio, solus progreditur. Vixdum medium iter attigerat, & ecce coram oculis dissimilis militiæ armatura & copiæ, legio enim dæmonum, sub femineo habitu, crispantibus a tergo jubis, hastata manu, clypeo tegente humeros, improvisa progreditur, spumantis equi pulvereum quatit ungula campum: urgentibus a latere calcaribus, in unum illum totus ille intendit furor & impetus. Ille contra evaginato gladio dum parat congredi, uno atque altero ictu frustra consumpto, auras dum verberat inani conatu, vires lassat: jam jam infelix futurus victima, equo labitur, & tota illa iniquorum massa, velut voti compos, conclamat & irruit. Cum ille vix ad mentem rediens, & toto conatu celebre Jesu inclamans nomen, addito etiam Crucis signaculo omnem iniquorum perturbat aciem, & velut fumum reddit inanem. Contractus tamen & velut totis destitutus viribus, ad ecclesiam B. Rumoldi alienis defertur manibus. Illic dies aliquot continuat, & demum curatur. Tua hæc, Domine, gratia, tua hæc in Sanctis tuis est gloria, ut nullum prorsus sit incommodum, quod ad eorum preces non sentiat remedium.

[18] Femina quædam, longo manus languore gravata, [feminam miserabili morbo,] frustra in medicos multa consumpserat: laborabat non modo chiragra, sed etiam digitis in palmam relisis, truncum nulli profuturum officio ægra trahebat. Subrepserat etiam inopia, omnium semper incommodorum pedissequa. Hoc duplici pressa infortunio, quid jam ageret non habebat: operari non valebat, mendicare erubescebat. Rememorata de largitate Martyris, ad mensam ejus altaris accedit; cum supplici prece ægram manum porrigens, non micas panis, sed plenissimam sanitatem de manu propitiatoris sui recepit.

[19] Operæ pretium est, dum brevitati studemus, multa præterire, [& plures energumenos.] ne, dum affectamus officiale studium, auditorum incurramus tædium: neque enim etiamsi vellemus, materiam æquare possemus, ad cujus superabundantem gratiam Tulliani eloquii fluvius siccaretur. Sed nec sanctum virum nostro quis putet egere officiali eloquio, cujus laus & gloria tota pensatur de æternitatis munere & beneficio. Verumtamen quod loquimur, quod scribimus, necesse est ut in laudem & gloriam ejus expendamus, sine quo loqui & scribere, nec debemus nec possumus. Addamus tamen in calce, quanta virtute hostiles dæmonum ictus soleat propulsare: quod cum sit de una & simili re similiter factum, non necesse fuit variare. Tres quidam a dæmonibus vexati, ad medicinalem ejus tumbam sunt præsentati & curati. Quanta autem putatis, & quam efficaci possit & velit suis supplicibus compati charitate, qui tanta omnibus incommodis patrocinatur auctoritate.

[20] [Cur festum in I. Julii translatum.] Redeamus jam tandem ad solennem diem Martyris, qui octavo Calendas Julii est depositione ejus celebris: nec immerito, ut qua die præcursoris nativitas, juxta angelicum præconium, cum gaudio celebratur in terris, eadem ob meritum Martyris tripudium esset cælo & terris. Sed nequid Baptistæ celebritati & officio detraheretur, octava ab hac die Martyris officium percolitur. Age ergo, Pater sancte, Martyr invicte, supplices tuos refove; cum judice seculi causas nostras compone, si nostram respicis miseriam, nihil fœdius, si omnipotentis misericordiam, nihil pulchrius. Mediator Dei & hominum, mediatorem te audiat inter nos & ipsum, quatenus te orante & ipso propitiante, alleviato peccati pondere, ad æternitatis mereamur scalam pertingere: quod ipse præstare dignetur, qui vivit & regnat Deus, per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA F. B.

a Carolus Imperator III, cognomento Crassus, Romæ coronatus a Joanne Papa VIII ipso Nativitatis Domini die anno 881, inglorius obiit 888. Citat hic Vardæus Chronicon Ms. acephalum Generosi Domini Equitis aurati Lovaniensis, in quo sæpius fit mentio de Nortmannicis incursionibus: non existimo tamen istud majoris auctoritatis vel antiquitatis esse, quam Acta S. Rumoldi per Theodoricum.

b Lotharingia sic dicta a Lothario rege Francorum, olim, non tantum hodiernam Lotharingiam aliasque ad Mosellam fluvium ditiones, sed etiam Brabantiam, Geldriam & ditionem Leodiensem complectebatur & in ea latitudine hic accipienda est, ut consideranti patet.

c Morini accolæ maris Britannici, ubi nunc occidentalis Flandria & pars Artesiæ: ipsorum Metropolis erat Teruana. Porro gentes istæ barbaræ, quæ cædibus & rapinis assuetæ, extra patriam suam victum & sedes quærebant, sæpiusque imperium & Gallias depopulatæ sunt, variis reperiuntur appelatæ nominibus: videlicet Hunni, Gotti, Daci, Dani, Getæ, Schytæ, ab iis, quibus erupisse dicebantur, regionibus: ultimis tamen quibus sævierunt temporibus, communiter Normanni vocabantur; neque abs re; hoc enim nomen viros Aquilonares denotat, & illi ex regionibus, quæ Franciæ ad Aquilonem sunt, plerumque erumpebant.

d Menapii, quorum metropolis Tornacum, alteram Flandriæ partem & Hannoniam incolebant.

e Nunc Brabantia, pars inferioris Lotharingiæ, ut supra dictum.

f Nunc Betua, regio inter Waalim & Rhenum fluvios. Hæc est antiqua Batavia, unde Hollandi nomen Batavorum sortiti sunt.

g Waalis Neomagum alluit meridiem versus.

h Chronicon a Vardæo citatum, de quo supra, annotato A, ita habet scriptum in margine: Haflon vel Haslon juxta Mosam, inter Leodium & Hoyum, ubi jam est abbatia quæ dicitur…. Alii dicunt, quod consederunt in loco, qui dicitur Ballon. Nomen monasterii quod vel omissum fuit, vel a Vardæo legi non potuit, videtur esse Le cloistre Dama. Ceteræ quæ hic combustæ narrantur urbes, omnibus sunt notissimæ.

i Defuncto Lothario Imperatore, regnum ejus in tres filios divisum est. Ludovicus primogenitus imperium & Italiam accepit: Lotharius secundo genitus regnum Austrasiæ, quod a suo nomine Lotharingiam nominavit: Carolus: tertio genitus regnum Provinciæ, alias Arelatense. Lotharius Rex sine legitimis decedens, filium & filiam spurios reliquit ex Waldrada concubina, Gislam nempe & Hugonem, de quo hic agitur. Deinde Carolus Crassus imperio & regno Franciæ, quam late extenditur, potitus, omni vi Normannos domare & finibus imperii expellere aggressus, semper infeliciter cum illis pugnavit: ideoque ad pacis consilia conversus, frustra oppugnatis ad Haflon Normannorum castris, concessit Godefrido eorum Duci Gislam, spuriam Lotharii, uxorem, & Frigiam dotis nomine inhabitandam dedit, adjectis, ut habet Wachtendonckius, bis mille & octoginta libris argenti. Tum Hugo ab Imperatore cognato suo Lotharingiam paternum regnum repetere ausus, sed repulsam passus aut dilationem, armis sibi illud vendicare decrevit, ideoque sororium Normannorum Regem, in societatem belli adscivit: sed tandem uterque per Henricum, Caroli fidelem, dolo captus, Godefridus jussu Imperatoris occisus; Hugo, erutis oculis, monachum induere coactus est. Plura de his Vardæus ex chronico supra memorato, quod in nonnullis corrigendum fuit.

k Boso filius Arduennæ Comitis, sororius erat Caroli Calvi Imperatoris, qui dedit ei in matrimonium Hermingardam filiam Ludovici secundi Imperatoris, sui ex fratre nepotis, aliisque illum dignitatibus & proventibus auxit. Verum post obitum Caroli Calvi ejusque filii Ludovici Balbi, cum hujus filii Carolus & Carolomannus Franciæ regnum obtinerent, qui passim illegitimi habebantur: quia nempe progeniti erant ex matrimonio, quod Ludovicus inscio patre contraxerat, & pater, re comperta irritum esse voluerat: credidit Boso, partem regni saltem aliquam sibi competere: ideoque ab Episcopis & principibus sibi adhærentibus, Rex Burgundiæ & Provinciæ coronatus & salutatus est in castro Mantaliæ decima quinta Octobris anno 879, & quamvis deinde a Carolo & Carolomanno tantam cladem acceperit, ut victus omnino videri potuerit, vires tamen identidem reparavit, opportunitatem nactus per incursiones Normannorum, dum iis resistendo Regum exercitus distinerentur. Dein Carolus Crassus Imperator, qui terras quas occupaverant, Normannis concessit, Bosoni etiam permisit, ut regnum Provinciæ & Burgundiæ pacifice teneret; quod deinceps fecit, in ecclesias etiam munificus. Auctor Chronici a Vardæo allati, videtur de Bosone in quibusdam hallucinatus, sed hujus loci non est ea enucleatius disputare.

l Difficulter dixeris, a quo anno octodecennium istud Theodoricus inchoaverit: videtur quidem numerare cœpisse ab anno octingentesimo octogesimo secundo, Imperatoris Caroli Crassi primo, nam anno præcedenti, ipso natalis Domini die Imperator coronatus fuerat. Eumdem porro annum Normannorum incursioni assignat Chronica Mechliniensis: Anno, inquit, octingentesimo octogesimo secundo advenerunt infideles cum regibus suis Godefrido & Sigefrido & Lovanii substiterunt, omnem quaquaversum regionem depopulantes. Antverpiam comburunt & Mechliniam cum monasterio S. Rumoldi. Sed in hac computatione non nisi annos novem reperies, anno quippe octingentesimo nonagesimo primo ab Arnulpho, tum rege Germaniæ ac dein Imperatore, cæsi ad internecionem barbari, per Belgium grassari destiterunt. Si dixeris, coronationem Caroli tertii ideo dumtaxat a Theodorico allatam, ut designaret tempus destructi per Normannos monasterii S. Rumoldi, & ecclesiæ singulari benificio conservatæ; ceterum incursiones barbaricas multo citius inchoatas. Huic explicationi Vardæus recte opponit, quod si anteriores depopulationes comprehendere voluisset Theodoricus, non octodecennium dicere debuisset, sed integrum fere seculum. Propterea putat Vardæus, calamitatum istarum tempus etiam post Arnulphi victoriam protrahendum, quamvis enim tunc a depopulando Belgio cessarint Normanni, aliis tamen regni Francorum regionibus infesti erant, neque bella intestina captivitate Hugonis exstincta sunt: Arnulphus enim Imperator filium suum illegitimum Regem Lotharingiæ constituit, rebellantibus contra eum subditis & Carolo rege Franciæ illi bellum movente, quod quamvis annis aliquot sopitum fuerit, inita inter Arnulphum, Carolum & Swindebaldum pace, Lotharingi tamen barbaros regis sui mores numquam tolerare potuerunt: & post mortem Arnulphi bellum recruduit, donec Swindebaldus anno nongentesimo delapsus in manus hostium, peremptus est, ejusque interitu bella intestina cessarunt per Lotharingiam. A coronatione itaque Caroli Crassi usque ad interitum Swindebaldi anni sunt octodecim; an illos designare voluerit Theodoricus, judic et Lector. Etenim eo tempore Normannos in Galliis adhuc potentes fuisse, liquet ex eo, quod Carolus Rex anno octingentesimo nonagesimo octavo deliberaverit de fœdere cum ipsis ineundo, contra Odonem rivalem suum, dehortante eum S. Fulcone Archiepiscopo Morinorum, ne barbaros & infideles in societatem belli adscisceret. Hæc quamquam accurate & erudite a Baertio notata sint, id indecisum relinquunt, quod maxime quæri poterat, quo nimirum anno, ex Theodorici sententia, a barbaris illis interemptus censeri debeat S. Libertus; de qua re operose disputat Gurnezius in Face sua historica ad res gestas S. Liberti, dissertatione ultima, quæ ex professo discutietur XIV Julii. Vide interim præfatæ dissertationis pag. 209, meminerisque ex num. 20 Commentarii prævii; non usque adeo laborandum, ut anni Christi, Imperatorum & Pontificum apud Theodoricum concilientur, dum in iis notandis, eum sæpissime aberrasse constat.

m Existimat Vardæus, ecclesiam S. Rumoldi anteriori quadam barbarorum incursione destructam fuisse; idque probat ex Actis S. Gummari per Theobaldum, de quorum auctoritate agendum erit ad diem undecimam Octobris. Wachtendonckianus autem cap. XXX dicit, Mechliniam a barbaris illis incensam fuisse anno octingentesimo trigesimo secundo, quo etiam S. Libertus ad aram S. Trudonis creditur trucidatus. Deinde aliquot post annos Mathildem nobilem feminam, filiam Rasonis, qui frater fuisse dicitur comitis Adonis, ipsiusque heres, sarta tecta, combustæ per Normannos ædis, reparasse & domos cis Tiliam concrematas erexisse: at ultimum non videtur verosimile, quia chronica Mechliniensis dicit, domos cis Tiliam ad monasterium S. Rumoldi exstrui cœptas, post cæsos per Arnulphum Normannos.

n Chronicon Mechliniense ita habet: Unus autem qui ecclesiam spoliare aggrediebatur, ex ascensu in præceps ruens, cervicem fregit, quo casu perterriti ceteri, ultra accedere non sunt ausi.

o Matricula; catalogus, descriptio, index. Vox nota juris-consultis, in ecclesia duplex erat, una, in quam referebantur personæ sacræ, tam viri quam feminæ, ecclesiæ deservientes & ex reditibus ejus alendæ. Altera pauperum, qui ex eleemosynis in ecclesia oblatis, stipendium aliquod aut etiam sustentationem accipiebant; ex quibus seligebantur ii, qui sacristam juvarent in mundanda ecclesia, campanis pulsandis, lampadibus præparandis, & aliis ejusmodi ministeriis. Ne autem putaremus Gerlindem hanc secundi fuisse ordinis, additur eadem & nonna, quæ vox sanctimonialem præsertim seniorem significat, ut habet Papias: Nonnos vocamus majores ob reverentiam, & vetus scheda de ordinatione Episcoporum, pro ancilla Dei sacrata, quæ a Francis nonna dicitur. Erat ergo Gerlindis ex primo matriculariarum ordine. Nam postquam, ut annotato M diximus ex Wachtendonckio, Mathildis sarta tecta restaurasset ædis Rumoldianæ, convenerunt aliquot virgines Deo dicatæ, quæ custodiæ dictæ ædis & Reliquiarum S. Martyris adhibitæ, noctu diuque alternis ibi modulabantur, a quibus exordium sumpsere religiosæ S. Victoris in Blyenbergh, Nonnæ ten haen, ab hoc miraculo nominatæ, ut existimat Wachtendonckius; ex istis una erat Gerlendis; & quia nunc regulam S. Augustini profitentur, credidit idem Wachtendonckius, jam tum eam fuisse professas, cum tamen seculo nono, ista vix nota esset in Belgio. De eadem re dictum est satis in Commentario prævio.

p Hinc patet, monasterium S. Rumoldi, nondum ædificatis cis Tiliam domibus, etiamnum tunc fuisse in solitudine; vulpes enim, nisi longo usu aliquantulum cicurata sit, oppidum aut pagum non ingreditur.

q Credibile est, sanctimoniales reliquas, siquæ per id tempus fingi possint, anno octingentesimo octogesimo, quo iterum Normanni majori crudelitate in Belgium irruperunt, ad tutiora loca se recepisse, relicta sola Gerlinde sacristana, quæ hic sola captiva & per Sanctum liberata fuit. Chronica Mechliniensis narrat miraculum in hunc modum: Ad ostium Scaldis, non procul Mechlinia, stabant naves infidelium, in quas plures Christianos in captivitatem abducendos cogebant. Inter hos erat sacristana S. Rumoldi, quæ in nocte hiemali frigida, sub dio in superiori navis tabulato manebat, & invocato S. Rumoldo obdormiscens, consuetis tegumentis tecta sibi videbatur. Mane discessuræ naves, solvi nulla vi poterant, ad magnam infidelium admirationem, donec quodam clamante, hoc ob sacristanam fieri, eamque dimittendam, liberata est, & naves solverunt. Putat Vardæus, Gerlindem hanc Sanctam fuisse, sed fatetur, se nullibi Sanctis annumeratam reperisse. Piam fuisse & religiosam non dubitamus. Gramayum, prædictum miraculum S. Mariæ Magdelenæ tribuentem, alibi refutavimus.

r Post Theodorici tempora, nulla arboris istius memoria reperitur; satis diu stetit, dum ultra tria secula perseveravit.

s Wachtendonckius, nescio quo auctore, Lantgerum Francum nominat, vultque ab ineunte ætate in familia Comitis Adonis educatum & a B. Rumoldo in collegium suum adscitum. Verum hæc & similia pie cogitatis adscribo, si enim ordo miraculorum attendatur, hoc post Normannorum tempora contigit, adeoque S. Rumoldum numquam viderit Lantgerus, nisi novum longævæ ætatis fingatur miraculum, quale in S. Liberto nonnulli coguntur admittere.

t Et hoc & miracula cetera post Normannorum cladem contigisse oportet, sereniori seculo reflorescente Mechlinia, dum S. Rumoldus novis clarescere cœpit miraculis, ut narrat Chronicon Mechliniense.

* compedibus constrictis.

Ad sequentem de S. Rumoldo Legendam
PRÆMONITIO.

Rumoldus Episcopus & Martyr, Mechliniæ in Belgio (S.)

A Joan. DOMYNS.

[Rarissimum Domynsii opus describitur,] Dixi in Commentario prævio § 3, editionem Domynsianæ Legendæ, per Rosweydum Vardæo commodatam, ad Museum nostrum postliminio non rediisse, vel saltem, nescio quo casu, intercidisse, meque ea propter diu multumque coactum inquirere, ut alicunde exemplar aliud, seu Latinum, seu antiquius Belgicum e tenebris eruerem, sed casso diu conatu. Facturam quadamtenus reparaverat sæpe mihi laudatus Cl. Canonicus Crucius, subministrato apographo ejusdem Domynsianæ versionis manuscripto, quod ex impresso transumptum fuerat Lovanii anno 1596, avulsumque ex curiosi cujusdam adversariis, ut manifeste ostendit Vitæ S. Rumoldi principium, quandoquidem inchoetur a fol. 38. At votis demum fecit satis lectissima nostra Lovaniensis bibliotheca, ubi desideratum Domynsii exemplar repertum ad me transmissum est, benevolentia R. P. Rectoris Antonii Bettonville, quod cum adeo rarum esse, experientia didicerim, nil quidquam prætermissum aut neglectum volo, quod ad integram ejus notitiam possit conducere. Libellus typis nitidis excusus est in forma 12, pagellas continens 60, numeris non signatas, iis distinctus titulis, quos alibi descripsi. Expansum primæ faciei titulum infra subjiciam, cum adsculpta lamella, Cardinalis Granvellani, primi Mechliniensium Archiepiscopi, gentilitia insignia referente, mixta cum hodiernis Scoticis, quemadmodum Archipræsulibus istius ecclesiæ usitatum ex Miræo supra insinuavimus sub finem § 8, clarius autem in excuso Hauchini, Granvellani successoris § 16, num. 186, quod & secutis postea Archiepiscopis in usu fuisse constat, usque ad Illustrissimum Alphonsum, atque hodiedum usurpari solet in sigillo judiciali tribunalis Affligemiensis, junctis Scoticis & abbatiæ symbolis, impositaque toti scuto viventis Archiepiscopi tessera.

[cum insignibus Card. Granvellani aliisque minutiis.] Hujus institutionis principium habes in Granvellano, causam frustra aliunde quæsieris, quam ex eo, quod Capitulum Mechliniense parmam Scoticam, tamquam vere Rumoldianam non ita pridem tunc sibi vendicasset, qualem ferme Domynsius exprimit post alteram dedicatoriam, ubi gentilitiis Scoticis superponuntur tres glebulæ, tribus triticeis spicis distinctæ, cum omnibus hodiernis scuti archiepiscopalis decorationibus, nequis de novitate dubitare possit, quidquid hanc præferat epigraphen insignia D. Rumoldi. Titulum genuinum reddo, prout in prima facie adumbratum reperi, tum nuncupatoriam Capitulo Metropolitano Mechliniensi, serenitatis gloria insignito, quæ a Vardæo præterita fuerat. Cetera ex hujus editione descripsit Baertius, ego cum ipso Domynsiano opusculo contuli, ea ferme sola observata diversitate, quod duæ vel tres sectiones aliter a Vardæo, aliter in antiquo edito divisæ sint, manente tamen utrobique eadem prorsus rerum substantia. Domynsii culpa factum, quod Belgicum autographum integre redditum non sit, nonnullis, quæ alibi notavi, suppressis omissaque miraculorum serie, quam cum proxime ex ipso Theodorico dederimus, nihil superest, nisi ut Domynsium ipsum inspiciamus. En igitur supradictum titulum:

Divi Archipræsulis Christique Martyris
Rumoldi, Machliniensium
Præsidis sive tutelaris eximii Vita.

Abs
Joanne Domyns Machliniano, Guavrianorum
parocho, latinitate donata.

Hebr. 13.
Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti
sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum
coversationis, imitamini fidem.

Cum privilegio.

Impressum Bruxellæ apud Michaëlem
Hamontanum anno
1569.

Subjectas sanctorum Rumoldi & Liberti effigies, pro pictoris libitu, vel Domynsii cogitatione expressas, desumpsi ex altera Legendæ facie. [Ad subjectam lamellam obvatio.] Huc vero recurrere possunt, relatæ supra observationes num. 254 de statuis inauratis, equestrique S. Liberti habitu, a Gurnezio vindicato. Ibi similis facies & cana barba, longævam sancti principis ætatem repræsentant; ast hic contra juvenili forma excusus, tamquam discipulus cum magistro componitur; ex scuto Mechliniensi, cui quodammodo innititur, dominationem commonstrans, sed per immanem prolepsim septem & amplius seculorum; quandoquidem insignibus illis primum donata sit Mechlinia a Friderico Cæsare, Archiducis Maximiliani Belgii Principis patre, anno 1490, ut constat ex ipso diplomate, alibi recitando. Ornamenta reliqua observare, operæ pretium non existimo: in propatulo sunt, ex cujusque ingenio aut propensiori voluntate pietateque explicanda.

Serenissimo Canonicorum collegio
Metropolitanæ ecclesiæ Machliniensis
.
S. P.

Ne multis verborum utar ambagibus, Viri ornatissimi, paucis, quod volo, accipite. Annus nunc agitur tertius aut quartus, cum eximii Antistitis Rumoldi Acta sive vitam, in latinam traducerem linguam; quam & candidis quibusdam meique amantissimis amicis, nuper legendam & introspiciendam dedi. Non quidem eo animo, ut versionem hanc in lucem darem; neque enim id tutum existimabam, maxime hocce exulceratissimo tempore, quo innumeræ (pro dolor!) passim vigent hæreses. Qua de re summæ audaciæ loco hactenus habui, hujusmodi quid in lucem edere, quod ad Divorum attinet historias; quæ nunc prorsus in contemptum abiere & exploduntur abs hæreticorum asseclis. Quibus probe animadversis, in animum induxeram, intra parietes me continere, & versionem hanc meam tutiorem in scriniis fore, quam si in publicum emitteretur. Verum frequens amicorum adhortatio in causa fuit, ut postmodum sententiam mutarim: occinebatur enim mihi indies, vel eo magis mihi æquum esse, ut, quæ dictaram, evulgarem, quo hæreticorum pervicacia magis magisque incrudesceret ac desæviret. Itaque amicorum postulatis morem gessi, licet gravatim; ac resumpto calamo, meam qualemcumque operam castigavi, quo emendatius prodiret. Huc autem audaciæ potissimum adductus sum, ut aliquo modo palam testarer, me lubens [lubenter] si queam, gratificaturum Metropolitanæ ecclesiæ Machliniensi, non ita diu institutæ. Pluribus enim divinctus sum (fateor) Machliniensi civitati; siquidem me nedum in hanc lucem illa produxit, sed a teneris, quod dicitur, unguiculis enutriit, & siqua denique eruditionis scintillula mihi est reliqua, hanc Machlinia, dum Standonici collegii istic alumnus degerem, subministravit. Ceterum quando hujus eminentissimi Martyris sacra ossa, vestra in tutela hactenus servata sint & etiamnum serventur, visum mihi fuit, Ornatissimi viri, & generosissimi Domini, hanc rudem minimeque elaboratam opellam vobis dedicare & sub excellentissimi nominis vestri auspiciis in vulgus edere: quo nimirum tam præclara Divi gesta, piorum manibus commendentur. Accipite igitur, Mæcenates optimi, tutelaris vestri Rumoldi vitam, ex vetustissimo archetypo germanico translatam, operamque meam boni consulite, tantisper eadem fruens, dum litteratior quispiam (quales plurimos Machlinia habet) politiori dicendi stylo hanc historiam recudat; hujus enim solius, non auræ popularis captandæ gratia, hic labor a me susceptus est. Precor denique Deum Optimum Maximum ut Dig. vestram Ecclesiæ suæ quam diutissime servet incolumem, cui me etiam atque etiam commendo. E Guavria Divæ Virginis Deiparæ, ipsis præcidaniis feriis Ascensionis Dominicæ, a Christi cunabulis anno 1569.
R. D. V.
Observantissimus Clientulus
Joannes Domyns Presb.

Senatui populoque Machliniensi,
Joannes Domyns Machlinianus.

S. P. D.

En vobis, Viri prudenrissimi, S. Rumoldi tutelaris vestri Divi historiam, latine a me qualicumque stylo depictam. Hactenus quidem eam Germanice impressam, manibus trivistis, at quia paucissima jam exstant exemplaria, rem haud infrugiferam me fecisse autumo, dum ejusdem Divi vitam latine reddidi, idque in eorum potissimum gratiam, qui præter maternam linguam, etiam latinam calleant: neque addubito, quin quod præstare conatus sum, Vobis pro solita benignitate vestra, sit gratum futurum, licet non usque adeo dextro Apolline Musisque faventibus, rem ipsam tractarim. Cuncti Martyres (ut D. Ambrosii utar verbis) devotissime percolendi sunt, sed specialiter ii venerandi sunt a nobis, quorum reliquias possidemus. Enimvero quem Divorum Machlinianos majore honore prosequi Vos oporteat, quam Præsulem hunc Rumoldum; quo auctore olim majores vestri, Christianæ fidei rudimentis sunt imbuti, atque Ethnicismus procul a finibus vestris exulavit: ita ut non immerito eumdem Martyrem Apostoli loco habeatis: siquidem inter primos ille numeratur, qui Christi Euangelium Machlinianis adnunciarunt.

His adde, quod & illius sancti Viri ope adjuti majores vestri, hostium victoria non raro sint potiti: adeo ut in hunc usque diem florentissima urbs Machlinia, a nemine quantumcumque potente, devicta aut expugnata fuerit, licet variis bellorum motibus non semel perculsa, ut ex annalibus liquet. Pro quo beneficio termaximo semper devinctos Vos esse addecet vestro Patrono & tutelari; prout magno studio a majoribus vestris declaratum est, ea maxime in re, quod thecam illam argenteam, auro gemmisque ornatam, fabricarunt, nunc, si umquam alias, pristino suo nitori & integritati redditam, qua in Martyris reliquiæ religiose asservantur. Opus certe sumptuosissimum & cui par hisce in regionibus non reperias. Vos quoque haud degeneres filii, progenitorum vestigia insequentes, quotannis lustrare consuevistis urbem, vestrum circumferentes Tutelarem. Nec est cur abs religioso hoc instituto deflectatis umquam, ob hæreticorum hujus ævi deliramenta, nugantium, Sanctorum venerationibus, Dei derogari gloriæ. Et dubio procul hæc satanica doctrina; & a Catholicorum grege explodenda, atque mordicus retinenda ea, quam multis seculis Romana & Apostolica observavit Ecclesia. Quid autem aliud honoramus, ut obiter dicam, & veneramur in Sanctis, nisi Dei dona, nisi Christum ipsum viventem & operantem in illis? Qui honorat Dominum, inquit Epiphanius, honorat etiam Sanctum: qui vero ignominia afficit Sanctum, ignominia afficit ipsum Dominum. Valeant igitur hæreticorum portenta, tametsi ad ravim usque reclament majorum nostrorum religiosis institutis. Hæc licet non nescius sim, vel me tacente, strenue a Vobis senatu populoque Machliniensi factum iri, tamen epistolio hoc compellandos vos esse duxi. Valete & prosperante Deo, Rempublicam vestram, ut hactenus, bene beateque gubernate.

INSIGNIA D. RUMOLDI.

Hactenus epistolæ nuncupatoriæ Domynsii, ad quas id observatum velim, vetustissimum archetypum germanicum, [De nuncupatoriis & scuto Rumoldiano,] quod in priori memorat, non aliud esse quam Legendam ipsam Belgicam, sub finem seculi XV scriptam, de qua jam toties sermo nobis fuit: quod vero in altera asserit, germanice impressum fuisse, impressionem intelligo, calamo exaratam, quemadmodum est apographum nostrum, nisi quis typis excusum velit, sed nullum ejus exemplar ad nos pervenisse, quod ferme miraculo proximum esset. Ceterum, ne vel apex e Domysii opere a nobis præteritus dici possit, hoc iterum loco, cum ipso & ex ipso inserimus jam dicta superius, & sub finem § 8. expressa S. Rumoldi, ut vocare placuit, gentilitia insignia, nescio a quo, quo tempore, qua ratione aut occasione concepta, quæ si attente considerentur, omnino suadeant, non aliam, ut ibi dixi, ætate Domynsii, Mechliniensium opinionem fuisse, quam quod S. Rumoldus Regis Scotiæ hodiernæ filius, atque adeo non Hibernus, sed vere Scotus Albiensis genere fuerit, quem nihilominus Dubliniensem in Hibernia Archiepiscopum scriptor ille, uti suo loco ostendimus, primus pronuntiaverat. Unde porro glebulæ illæ cum spicis (ut videtur) triticeis adjectæ aut scuto Scotico superimpositæ accesserint, nemo hactenus vel divinando assecutus est: nisi quis symbolici quidpiam excogitare voluerit, S. Rumoldo adscribens fœcunditatem messium, quæ in deserto prius Ulmeto, nunc urbe & agro Mechliniensi succreverint; unaque uberes spirituales fructus, qui in gentili prius solo, ad Christianam pictatem S. Rumoldi prædicationibus converso, mira fertilitate producti fuerint. Liceat hæc omnia tam pie explicare, quam eo tempore cogitare licitum fuit. Qui anno 1673, mappam geographicam totius archidiœcesis edidit Florentius Langrenus, maluit pura insignia Scotica S. Rumoldo tribuere, ut omnium oculis mappa ipsa exhibet; ex qua aliqui male dubitant, utrum Rumoldianas spicas assumpserit Hovius, cum hic aperte tria viridia folia pro insignibus habeat.

Certe neminem unum ita desipere existimo, qui S. Rumoldum talem umquam tesseram sumpsisse, [pro mero libitu efformato.] sibi fingere ausit, eo seculo, quo de id genus insignibus necdum fuerat somniatum. Verbo dicam, nova isthæc omnia, & satis verosimiliter aut a Domynsio ipso, aut saltem ejus ætate adinventa; ut & hic locum omnino habeat vetus parœmia: Pictoribus æque poëtis quidlibet audendi semper fuit æqua potestas, quemadmodum proxime ex eodem Domynsio repræsentavimus S. Libertum ut adolescentem, militari habitu, totum cataphractum, bipennem dextra, sinistra hodiernum scutum Mechliniense præferentem, quem historia clamat, a primis annis, sub S. Rumoldi patrini sui & a morte suscitatoris ductu, clericalem & monasticam vitam duxisse, Functum post Sancti præceptoris martyrium Præpositi munere, & grandævum a Normannis ad S. Trudonis aram mactatum, de quo dicendum erit XIV Julii. Ignoscendum hominibus, qui ex ingenio potius & pia religione, quam ex veritate sua metiuntur, turbato rerum, temporum & locorum ordine. Sic & parmam illam Scoticam præmittit Domynsius Vitæ, a se scriptæ aut latinitate donatæ, plane oppositam, cum in hac ad Scotiam Hibernicam omnia referantur, ut ex ipsamet jam perspicies. Confer, obsecro, sequentem Domynsii prologum cum Theodorici exordio, fallor ni statim intelligas, istum ex hoc desumptum, sed ab imperito aliquo insigniter interpolatum, a Domynsio metaphrastice redditum.

PROLOGUS.

Christianorum amplissimus & maximus ille honos, signa sunt & recta Divorum opera. Hæc quo latius propagantur, eo amplius pii exhilarantur, perversi autem pudore suffunduntur & reverentur. Magnificentia isthæc ab ipsa sacrosanctæ Crucis arbore prognata est; per quam vita mortem superavit, veluti fœcundissimo irrigata imbre, aquæ nimirum & cruoris, ex Christi Jesu profluxi pectore. Mox illa ramusculos suos longe lateque extulit; hujusmodi quidem fructus producens ac flosculos, ut horum suavissimus gustus universum expleverit mundum. Respexit hoc ipsum in Oriente Egyptus & India, & in Occidente, altera orbis parte, Britannia cum vicina sibi Scotia. Quamobrem qui ab æterno illustrata fuere sole, quam primum prodigiosa optataque percipientes verba, ad sacrosanctæ Crucis honorem, martyrii in ardorem, Christi festinarunt nomine. Ex horum autem numero, ab orbis terræ remotissimo climate Divus emicuit Rumoldus, unicus Scotorum Regis gnatus. Is spectatæ vir innocentiæ & fidei constantia celebris, archiepiscopatus obeundo munia, complures ad justitiam æquitatemque pertraxit: quique valedicto tandem suo regno, atque summo Antistiti præsulatus sui dignitate contradita, divino præscripto ac jussu, Machliniam venit; ubi rite candore & miraculorum Christi attestatione ecclesiastem agens, fatali concessit necessitati, sacro fulgidus martyrio. Præter hæc, quoniam per Vatem regium adhortamur, ipsum summum Numen in Sanctis suis deprædicare, æquum, salutare rationique consonum fuerit & id collaudare in divo suo Antistite & Martyre Rumoldo hoc loco potissime, quo sacrum ejus conquiescit corpus, per angelum quidem illi designato, atque per summum Pontificem maximis gratiarum donis accumulato, quem (inquam) locum ipse Martyr vitæ claritate exornavit, ac postremo cruore suo ibidem effuso magnifice adeo sacravit. Ad tanti itaque Præsulis, quo accendantur omnes, venerationem, quam liquidissime ipsius vita & mors hic depingetur ad Dei maximi honorem.

VITA
Ex editione Vardæi, collata cum antiquiori.

Rumoldus Episcopus & Martyr, Mechliniæ in Belgio (S.)

CAPUT I.
S. Rumoldi nativitas & vita ante Episcopatum.

A Joan. DOMYNS.

[1] Regni gubernacula, quondam apud Scotos, urbe metropoli Gueruiana a, tenebat David b Rex, eximia quidem ac singulari prudentia vir, [David Rex Scotiæ cum selecta uxore] nec minus rerum copia divitiisque affluens. Maximo is tenebatur desiderio liberorum suscipiendorum, quorum nutu & imperio Scotensis sua ditio pacatissime moderaretur. Qua de re non explendæ libidinis causa, quin imo ut legitima potiretur sobole, multum diuque volvebat animo, quam sibi moribus ac generositate parem jungeret conjugem; siquidem Sapiente teste, cui proba contingit femina, rem haud pœnitendam ille nactus est. Quæ cum Rex volutaret animo, claris quædam natalibus orta, illustrissimi nimirum Siciliæ Regis c filia, cui & Cecilia nomen, miris apud eum efferebatur præconiis: honestatis enim ejus nomen longe lateque spargebatur. Præ gaudio itaque gestiens Rex, hanc adeo ingenuam heroinam, annuente hujus parente, celebri pompa sibi matrimonio copulavit, idque non modo ipsius, sed & universi d sui populi Scoteni gaudio incredibili.

[2] Rex hic suaque conjux multo tempore una degebant, [cælitus monetur de prole suscipienda,] nulla edita sobole, Dei templa proni frequentantes, multa exercebant pietatis opera, Deum numquam non deprecantes, ut iis prolem pro sua benignitate daret; quæ nimirum ipsis hac vita functis, regni gubernationem & tutelam susciperet. Quod ut facilius impetrarent, sanctum rogarunt Guallaferum, e tunc temporis Dublinensem Archiantistitem (cujus pietatis ac sanctimoniæ fama per universam divulgabatur Scotiam ) ut sacrosanctam precaretur Triadem f, sobolem eis quo impertiret; cujus opera res afflictæ regni post utriusque busta propulsarentur. Religiose admodum prostravit sese humi ipse Præsul una cum rege reginaque, atque iis Deum suppliciter exorantibus, en apparuit Dei nuntius in g hæc verba prorumpens: Mittite mœrorem: ecce enim regina gignet marito prolem, eamque corpore venustissimam, Deo apprime placentem; quæ complures ab gentilitatis errore ad Christum perducet, id quod res acta postmodum edocuit.

[3] Juxta Angeli dictum concepit Regina, peperitque prolem insigniter decoram. [quæ dicente angelo, Rumoldus appellatur.] Hanc ob rem gaudebat Rex cum conjuge sua supra modum: unum hoc abs Guallafero Archiepiscopo contendentes, ut hanc sacro tingeret fonte, quod ille haud gravate annuit. Cum autem infans baptismo adhiberetur, rogitabat Episcopus, quid nominis illi imponeret. Verum quid responsi darent suscepturi prolem, penitus ignorabant h altercantes inter sese, quo appellarent ipsum nomine. Hisce animadversis, ait sanctus Præsul: Puer hic divinitus est collatus, ac progenitus, rogo itaque vos omnes, ut una mecum religiose in terram procumbatis, Deum quam ardentissime pulsantes precibus; ut quemadmodum ille suo munere, infantem hunc est elargitus, ita nomen ejus nobis significare haud gravetur. Atque ipsis divinam opem obnixe implorantibus, coram adstitit S. Guallafero Dei angelus, mandans ei, ut Rumoldi i nomen puero daret. Hinc non vulgariter gestiebat ille, cum cœtu universo, actisque super iis Deo quam cumulatissime gratiis, prolem ipsam unda baptismatis lavit, Rumoldi nomine eam appellans.

[4] [Hic ab infantia sanctissimus,] Post Rumoldus, uti unice charus filiosus, honestissime tenerrimeque educatus fuit, divino utique imbutus spiritu. Pius enim quam fari ille didicit, bonam præ se tulit indolem, ac demonstravit, quanti postmodum meriti esset futurus. Ab ineunte namque ætate parsimoniæ plurimum studens, corpusculum suum extenuabat. Siquidem de eo fertur, ter ipsum singulis septimanis jejunasse, secunda nimirum, quarta & sexta diebus; tantumque semel iis diebus materna suxisse ubera, nullo amplius tum sumpto corporali nutrimento, hunc & abstinendi modum per omnem servasse ætatem. Quem non a se ipso puer acceperat, at divino ex afflatu. Deus enim indicatum ipsi voluit, ternis in diebus, tres divisas esse in divina & superbenedicta Trinitate personas, atque unica in comestione Deitatis unitatem.

[5] [a Guallafero litteris institutus,] Adolevit itaque puer Rumoldus omni in pietate, natusque annos quinque, a parentibus piis moribus & litteris instituendus est traditus Guallafero Archipræsuli: quem paterne ille suscepit & divinis litteris imbuit: quo tandem filiolus virtute & pietate divino munere inclaresceret, cui is adhæsit eam ob rem ad annum usque ætatis suæ decimum quintum. Tum enim a patre evocabatur regale ad palatium, Principe dignis moribus erudiendus, tumque honorandus, uti regius heres. Parentibus itaque juxta præscriptum Dominicum, morem gerens Rumoldus, regiam accessit. Verum regales pompas & honores plane aversabatur ac respuebat, tamquam animæ suæ adversas: atque omnium abjectissimus esse studebat, diu noctuque regali ædicula precationibus piis dans operam: quidquid enim rerum temporariarum ille sibi comparare potuit, pauperibus liberaliter elargiebatur. Infirmorum curam gerebat, vinctosque carceribus invisebat, ceteraque misericordiæ opera, præcepto Domini impendebat. Inter omnes denique dimissius, ceterisque, Regis in palatio versantibus, submissius sese gerebat.

[6] [cælesti exhortatione totus ad Deum rapitur.] Quodam autem tempore dum intempesta nocte orationi vacaret Rumoldus, apparet Dei nuntius, inquiens: Fili indolis optimæ Rumolde, Altissimus te prælegit & adamavit; nam ejus nomine mundanos honores ac gaudia omnia abdicasti. Is te donaturus est, loco diadematis temporalis, quod tibi jure debetur, corona cælesti. Quare in eo quod cœpisti perseverabis, & Domini nostri Jesu Christi vestigia insequi haud cuncteris. Pompas mundanosque applausus respuens, virginalem tuum florem illibatum usque servato. In omnibus te submissum exhibeto: eleemosynas, tua ex substantia, pauperibus & egenis Christi nomine impartito. Populum item tibi concreditum, aut etiam concredendum, benigne instrue; Dei ecclesiam ejusmodi ministros honore ac amore prosequitor. Ab actibus denique sceleratis & cogitatibus impuris immunem te usque gerito. Altissimus enim tua facta dubio procul fortunabit, mentem illustraturus gressusque directurus tuos. Hæc affatus Dei nuntius disparuit. Ad quæ suppliciter Rumoldus: Gratias, inquit, tibi refero, Deus cunctipotens, qui dignatus sis me erudire. Oro te proinde, pro immensa tua benevolentia & amore, quo genus ipsum humanum dilexisti, quando ex summo cælo ac Patris dextera in hanc lachrymarum te de misisti vallem: qua in, amantissime Jesu, penuriam, esuriem, sitim & calorem, uti verus homo, contumelias item, injurias, derisiones, ac ignominiosissimam denique mortem, juxta prophetarum vaticinia, subire voluisti; ut mors tua amarissima, in me tuo servulo minime sit inefficax. Verum, ut pollicitus es, mei semper curam habeas, quæso; inque viam mandatorum tuorum me deducas, quo tandem post hanc vitam, cælestem percipere merear coronam, cujus ergo, terrestre regnum dereliqui. Atque hunc in modum adolevit Rumoldus multa conspicuus sanctitate, ita ut ab omnibus adamaretur.

ANNOTATA F. B.

a Urbs Guerviana, aliis Verwich; & genuino nomine, ut putat Vardæus, Guari vel Guare: fatetur hic nullam talem metropolim inveniri in Hibernia hoc tempore; sed antiquitus fuisse plures, quæ nunc aut vici sunt, aut pagi, qui nomen antiquum servant. Existimat autem idem Vardæus, hic agi de eo vico seu municipio, quod vulgo etiamnum vocatur Guere an Ri, id est Gueria Regia, distans Dublinia, triginta septem millibus passuum versus Wexfordiam. Si plura vis, aut anecdotis Hibernicis delectaris, ipsum adi: nobis non lubet res incertissimas, aliis æque obscuris involvere.

b Hic Vardæus contra Scotos Albienses seu modernos, ut ostendat S. Rumoldum, Scotum Hibernum fuisse, contendit, nullum Regem Scotiæ Albiensis inveniri uspiam, qui potuerit Pater S. Rumoldi fuisse, & id quidem meo judicio recte contendit, sententiam ejus approbante Molano. Rejicit etiam Vardæus omnes Scotorum Albiensium sententias, de Patre S. Rumoldi. Verum dum ipsum quærere incipit in Hibernia; ante omnia asserit, tam certum esse Rumoldi parentem in Hibernia regnasse, quam est difficile assignare, cujus regni aut ditionis Rex aut regulus fuerit. Ostendit etiam, omnes Reges Hibernos, qui Davidis nomine gloriati sunt, tam procul ante aut post Rumoldi tempora regnasse, ut eum genuisse non potuerint: tandem per conjecturam, ut ipse ait, probabilem, assignat Davidem aliquem regulum in Lagenia, a quo per varios Reges Hibernicos, genealogiam S. Rumoldi deducit usque ad Millesium Hispanum, & inde usque ad Japhetum filium Noë: in qua serie genealogica ego nullum gradum probare possum aut negare, deficientibus tam Hibernicis quam Hispanicis monumentis, præter ultimum, nempe Japhetum fuisse filium Noë, quod de fide est: hinc patet, si ego per conjecturam dixerim, S. Rumoldum Anglo-Saxonem fuisse nobilem, non peccasse me contra auctores ad testandum idoneos. Vide dicta superius variis locis.

c Vardæus hic ostendit, Reges & Principes Hibernos sæpe habuisse conjuges, filias exterorum Regum aut Principum, adeoque nihil mirandum fuisse, si David Rex in Lagenia duxisset sibi in uxorem filiam externi Principis, præsertim cum haberet in sua ditione Dublinium, celeberrimum emporium, quo facile aliorum Principum fama & notitia perferri potuit. Nec obstat, quod seculo septimo exeunte, quo S. Rumoldi parentes floruerunt, Sicilia Regem non habuerit; potuit enim, quod alibi refutavimus, Reguli aut Principis cujusdam filiam ducere, quæ filia Regis & credita sit & dicta in Hibernia. Ceterum Vardæo verosimilius est, in monumenta Mechliniensia, quæ Domynsius vertit, transcribentium ignorantia, Siciliæ irrepsisse, pro Casiliæ, qui cum forte nusquam alias Regem Casiliæ legissent, notissimi regni vocabulum substituerunt. Itaque juxta Vardæum, S. Rumoldi mater fuerit filia Regis Momoniæ, qui vulgo a Casilia seu Caselia Momoniarum metropoli, Rex Caseliæ Hibernis vocatur. Hujus multo facilius, quam Siculæ Heroinæ, probitatis fama increbrescere poterat in vicina Lagenia, credique potest, nomen Cæcilia tum temporis satis usitatum fuisse feminis Hibernis. Ego autem existimo, Acta Domynsiana tantæ auctoritatis & antiquitatis non esse, ut certum facere alicui possint Hibernum fuisse sanctum Rumoldum, nec satis credibilia reddere, quæ tanto molimine volvit & revolvit Vardæus, ut supra non semel observavimus in Commentario prævio.

d Non videtur auctor vitæ assentiri opinioni Vardæi, asserentis patrem S. Rumoldi, regulum dumtaxat fuisse in Lagenia, non autem totius Hiberniæ monarcham, qualem hic videtur agnoscere auctor vitæ, cui non nisi Rex magnus & potens placere potuit.

e Dempsterus lib. 7, num. 590, ita de Guallafero narrat, teste Vardæo: S. Gualaferus Confessor & Episcopus, hoc est, episcopali titulo usus ad liberiorem Euangelii prædicationem, S. Rumoldi Scoti comes & discipulus, cum eo ex patria in Belgium appulit, omnium laborum usque ad martyrium particeps. Joannes Domyns in vita illius Sancti: nec plura de eo comperta. Miratur hic Vardæus Dempsteri cæcitatem vel impudentiam, affingentis Domynsio, quæ certe non habet, immo quibus contraria scripsit. An somniat Dempsterus dum dicit: S. Gualaferus confessor & Episcopus, hoc est episcopali titulo usus ad liberiorem Euangelii prædicationem, an Episcopum se mentitus est ad liberius prædicandam fidem? Quæ hæc Dempsteri ineptia? Magna, fateor; at solus non currit.

f Videtur hujus vitæ auctor supponere, ante tempora S. Rumoldi ecclesiam sanctissimæ Trinitatis Dublinii conditam & consecratam fuisse, quod quam abhorreat a vero, dixi in commentario prævio.

g Frequentes angelorum apparitiones, vitam ab ignoto auctore descriptam, reddunt de fabulositate suspectam. Adverte autem, angelos apparuisse S. Rumoldo, vel ipsius causa, in Hibernia & Romæ, non autem in Belgio, Germania aut Gallia: nam ille, qui vitam hanc composuit, de Actis S. Rumoldi in Hibernia aut Romæ parum noverat; ideo voluit ea angelorum consilio & suasione peracta demonstrare, & ipsorum apparitionibus ornare. Historiam autem vitæ, in Belgio, Germania & Gallia transactæ, potuit contexere ex Mechliniensium traditionibus, quæ etiam miracula quædam, alibi patrata, circumserebant.

h Quis credat, Regis filium ad baptismum solenniter deduci, nec quidquam ante ex consilio statui tui de imponendo nomine. Quis credat Patrinos prolis regiæ ante interrogationem Episcopi nihil cogitasse, aut deliberasse de imponendo nomine, ut de eo interrogati, hæreant attoniti tamquam Jovis ignibus icti, & deinde altercari incipiant.

i Habent hoc merita Sanctorum, ut nomen a Deo accipiant, inquit ex S. Ambrosio Vardæus, ac deinde Rumoldum in multis S. Joanni Præcursori comparat, qui etiam ejus festo similemque ob causam martyrio coronatus sit. Deinde cum nomen Rumoldus, non inveniat in tota Hibernia, adfert duo non multum discrepantia Rumoel & Rumond, quæ putat in Rumoldum facile a Latinis potuisse mutari; qui talium curiosus est, ipsum adeat. Ego existimo nomen Rombout, ipsi inditum in Baptismo, a Latinis, cum jam Sanctus coloretur, esse mutatum in Rumoldum. Vide notationem F ad cap. 1 Theodorici.

CAPUT II.
Archiepiscopatus in Hibernia.

Post hæc conventum iniere parentes, una cum universo Scoteni regni optimatu, quo nimirum adolescenti Rumoldo conjugem æque nobilem deligerent. [Ad nuptias a matre solicitatus,] Post longas itaque super hac re consultationes inter ipsos habitas, mandat genitrix suis famulis, ut filium adducerent. At non est is tum repertus, in vico aut platea a lusitans, uti juventus plerumque adsolet, sed sacra in æde orationi vacans. Hinc eductus est ad suos genitores, adstantibus universis regni proceribus. Nos, inquiunt ad illum, ea gratia collocuti sumus hodie, consultumque nobis videtur, ut heroinam stemmate illustrem, in conjugem adsciscas, quacum post fatalem patris tui diem, regnum gubernes, liberos ex ea suscepturus, ne Scotenum regnum legitima tandem sobole orbum foret: quibus auditis respondit; Vos parentes observantissimi & magnates universi, ne, quæso, ullam super hac re mihi feceritis mentionem. Vanis enim hujusce mundi honoribus, ac mulierum amplexibus longum vale dixi: quin etiam, totum memet Deo creatori meo devovi, ac perpetuo corporis hujus castitatem servare constitui. Dominus item Jesus, qui mundanum respuit regnum, mihi in mandatis dedit, ut nuditate ipsum subsequerer, animique dejectione, ac vitæ asperitate. Eheu animadvertite vos, quid mihi prodessent mundanum imperium & mulierum amplexus, quando brevi hinc emigrandum erit, tumque nihil habiturum, quod gratitudinis loco pro acceptis tot ab eo munificentiis illi referam. Idcirco vocem hanc, oro, supprimite: nam animo statui meo, dum spiritus hosce rexerit artus, sanctam, pudicam piamque hic transigere vitam.

[8] His autem perceptis, arguit mater filium quam acerrime. [mundana omnia constanter respuit.] Haud, inquit, te adeo imprudentem existimassem, ut magnificentiam regiam tam parvi duceres, vel eo maxime, quod non minus in ea divinis operam dare queas rebus. Ad quæ adolescens Rumoldus; ita est, dulcis mater, ut asseris: sed id quidem dubium, nec omnino tutum. Infracto animo ille sit oportet, qui terrenis hisce negotiis implicitus, incontaminatam nihilominus duceret vitam. Quamobrem certius nil, quam mundi hujus evitare pompam. Quibus animadversis, meminit pater verborum, quæ Guallaferus nuper de puero hoc, ante ejus conceptum cælitus edoctus, pronuntiasset. Ea propter diligentius filii verbis auscultavit, quam mater ipsa. Quidquid ergo ab ipso & aliis, super adolescente constitutum erat, filii reliquit arbitrio.

[9] Sub hæc contigit, Guallaferum Archiepiscopum e vivis excedere: [Designatus ab angelo Guallafero successor,] summi itaque templi Canonici, ut par erat, in unum colere, colloquendi gratia super novo in demortui locum eligendo Episcopo. Verum hac in electione parum illi convenere, at maximæ inter eos sunt exortæ disceptationes; demum eo res devenit, ut cujusdam viri, haud pœnitendæ sanctimoniæ ac sophiæ, monitu, ad religiosas preces conversi sint Canonici. Quo cum obnixe implorarunt ii divini numinis favorem, quo certius redderentur, quisnam potissimum ad episcopale munus adsumendus. Nec fuere vanæ eorum preces; mox enim ipsis apparens e cælo angelus, clara voce intonuit: Deus omnipotens, inquit, vestrum omnium exaudivit preculas, qui & jussit vobis indicare, ut unicum Scotorum Regis gnatum, Rumoldum nomine, in Archiantistitem communibus designetis suffragiis, ad hoc namque ipsum delegit æternum numen, siquidem dejecto ille sit animo, vitæ parsimonia celebris, nec minus castimoniæ ac munificentiæ amans, & is qui pietate in dies succrescat.

[10] [in Archiepiscopum electus,] Quibus auditis, maximo perfusi sunt gaudio in Canonici, atque unanimes elegere D. Rumoldum in Antistitem. Hæc quidem designatio rata firmataque ut foret, advocarunt & Cantuariensem b Præsulem ac binos Episcopos vicinos, summis expetentes votis, ut novelli Antistitis declarationi interesse haud gravarentur, eamdemque approbarent & designatum Præsulem inaugurarent. Quorum Postulatis annuentes Episcopi, mox eo pariter advolarunt, atque omnem rem gestam inibi sunt edocti per Canonicorum gregem, qui & decenti admodum ac humili apparatu dignissimos Antistites exceperunt.

[11] [a Cantuariensi & 2 aliis Episcopis,] Auditis ac perceptis omnibus, quæ prius contigerant, confirmarunt Cantuariensis & reliqui duo Episcopi electionem prius factam. Eaque de causa, adjunctis sibi Canonicis ac Clero universo, regale accesserunt palatium, una cum vexillis sacris. Atque iis regiæ jam proximis, conspexit Rex adventantem clerum, ignarusque c rei, admiratus est haud mediocriter. Perbenigne nihilominus ac religiose eos suscipiens, perquirebat adventus eorum causam, simul qua de re hujusmodi apparatu ipsum accessissent, siquidem prophanum principem ageret. Tum loqui exorsus Cantuarianus, rem actam Regi aperuit, ut puta filium ejus unicum in præsidem archipræsulatus Dublinensis communibus suffragiis a Canonicis declaratum esse, atque hunc, uti ipsorum collegam, confirmatum. Efflagitabant igitur a Rege, ut unicum ejus gnatum ac regni heredem in Episcopum provehi admitteret, quemadmodum istud a Dei nuntio proditum esset.

[12] Perspiciens autem Rex, hoc ipsum Dei nutu gestum esse, [de parentum consensu inauguratur:] Antistitum Canonicorumque annuit optatis; gratias & iis agens, qui tali ipsum ac ejus filium dignati essent honore: Quibus etiam ut faceret satis, asseruit, filium Rumoldum ædicula in regia orationi vacare. Ad quam illico profecti Cantuarianus ceterique Præsules, una cum Clero ac plebe, repertus est is precationibus incumbens. Tum Cantuarianus præfatus est: Rumolde, Dei amore flagrans, priusquam in utero materno concipereris, elegit te æternum Numen in Dublinensem Archiantistitem, ac gregis sui pastorem, ut nimirum ipsius Christi oviculas, suavissimi divini verbi pabulo pascas, atque Deum ipsum colere ac revereri instruas, quin etiam, tuo ut cruore consecres Dei Ecclesiam. Quapropter age, accingere jam lætus, quo Dominus Jesus te vocat, quem amore prosequeris ac revereris, neque ei quoquomodo relucteris. En, visum est nobis, te in Archiepiscopum Dublinensem designare, totus enim Canonicorum grex angeli monitu te delegit in suum Antistitem. Quibus auditis, animo consternatus est divus Rumoldus, dictitans, sese hujusmodi munere indignum, quique modis omnibus conabatur sese eximere ab ardua provincia sibi oblata. Tandem ne prorsus videretur divino adversari beneplacito, suppliciter annuit optatis. Tum in mandatis extemplo dedit Canonicis Cantuarianus Archipræsul, ut ipsum ad summum templum deducerent: ibi enim constituerant Romano more eumdem archipræsulatui Dublinensi inaugurare, non sine celebri ceremonia ac gaudio.

[13] His peractis, Cantuariensis ceterique Pontifices abeundi copiam petiere a novello Episcopo, [illis porro valedicens,] Rege ac Regina, sicque ad suas diœceses abscessere. Rex atque Regina gratias agebant Deo pro tanto munere sibi & suo filio collato, adhortantes eumdem, ut in divinis, uti cœperat, perduraret, nec inde deflecteret umquam; deprecantes filium, ut Deum optimum maximum diu noctuque exoraret pro eorum & Scoteni regni prospero successu. Suis denique parentibus valedicens, sacrosanctæ ac divinæ Triadi hosce commendavit.

[14] Valere jussis in hunc modum suis genitoribus, vir sacer Rumoldus, [de SS. Trinitate prædicat.] consciusque sibi deprædicandi licentiam traditam, primam concionem habuit de superbenedicta Trinitate atque exorsus est ejusmodi proœmio: In principio erat Verbum, de potentia scilicet Patris in divinitate, descendendo ad filii Jesu Christi natalem, quo usque totum divi Joannis Euangelion populo adnuntiasset. Plures alios sermones indies dicebat, ita ut plurimos ab incredulitatis errore d ad verum attraxerit Christianismum, haud paucos etiam, Christi profitentes nomen, sed impie viventes, sana sua doctrina & miraculorum operatione, ad suorum perduxit scelerum pœnitudinem.

[15] Præsul hic Rumoldus tanta fulgidus sanctitate ac benignitate, [atque omni virtutum genere effulget.] ut aliis esset virtutis exemplar, ipse sinceritati dabat operam; in abstinentia, nimis quam acerba, vivebat; duris item in laboribus & vigiliis assiduus; quin etiam animo submissus, extrema in rerum inopia degebat. Quidquid enim possederat, sibique corradere poterat, totum id egenis, Christi impertiebatur nomine.

ANNOTATA. F. B.

a Adolescentes regii, de quorum matrimonio agitur, non solent ludere in plateis plebeiorum more, sed in suo palatio cum nobilioribus se recreare.

b Duos alios Episcopos putat Vardæus fuisse Lincolniensem & Londinensem, sed miratur accersitum Cantuariensem Archiepiscopum, omisso Ardmachano, totius Hiberniæ primate: concedit tamen, quacumque ex causa, ipsum ordinatum fuisse a Cuthberto Archiepiscopo Cantuariensi. Verum parum hæc ad me, qui credere non possum S. Rumoldum umquam Episcopum Dublinii fuisse. Non est tamen quod miretur Vardæus, siquidem quatuor ultimi Episcopi Dublinienses quarto scilicet post S. Rumoldum seculo, in Angliam profecti, ab Archiepiscopo Cantuariensi consecrati sunt. Hoc sciens vitæ primus auctor, ausus non est Ardmachano Archiepiscopo Rumoldi ordinationem adscribere. Qui plura hac de re desiderat, adeat Vardæum & Waræum.

c Qui potuit Rex hoc ignorare? Convenerat Clerus ad electionem novi Præsulis; inter electores orta est discordia, quæ concordari non potuit, nisi per preces & angelicam apparitionem. Interim Rex in eadem urbe habitans & forsan non procul ab ecclesia, hæc omnia ignorat. Divino monitu filius suus unicus eligitur Episcopus, & Rex ignorat. Oportet Clericos fuisse arctissimæ taciturnitatis, ut per mensem integrum, tantum enim temporis necesse est intercurrisse, antequam Cantuariensis cum duobus aliis Episcopis ex Anglia veniret in Hiberniam; per mensem, inquam, integrum nullus electorum indicaverit Regi, filium suum esse electum Episcopum, nisi forsan sub pœna excommunicationis revelatio electionis fuerit prohibita: at nescio an vel tunc tacere potuissent omnes. Adveniunt tres Episcopi ex alieno regno, quibus jam innotuerat quam ob rem advenirent: & hi insalutato Rege, statim ad ecclesiam se conferunt, electionem confirmant, & principem sine mora quærunt ordinandum, ne uno quidem præmisso, qui Regi causam adventus eorum indicaret. Ego etiamsi credere deberem, S. Rumoldum fuisse Episcopum Dubliniensem, non crederem umquam, tali modo electum & per saltum, ut ajunt, consecratum fuisse.

d Vardæus, qui auctorem Sancto fere coævum existimat, putat hæc intelligenda de incredulis exterarum nationum, qui negotiorum vel recreationis causa Dublinium veniebant; nam tum conversa ad Christum tota Hibernia, non supererant qui converterentur. Ego credo, auctorem dum hæc scriberet, tantam de Dublinio habuisse notitiam quantam de omnibus civitatibus longe dissitis: & de S. Rumoldo, quantam de omnibus Episcopis, quos nec ipse nec majores ejus umquam viderant; adeoque ea scripsisse de Rumoldo, quæ de quovis sancto Episcopo, in civitate quadam barbara degente, scribere potuisset.

CAPUT III.
Peregrinatio Romam suscepta.

Quodam deinceps tempore, dum circa noctis medium orationi se daret divus Rumoldus, [Ob divinum oraculum regnum deserens,] apparuit ei Dei nuntius, ita inquiens: Paterno valedicito regno tuoque Archipræsulatui, exteras petiturus regiones. Patre namque ejus hac vita functo, universa Scotiæ nobilitas, cum promiscuo populo, constituerat hunc, veluti singularem heredem a, regno inaugurare. At vir sacer Rumoldus, animo quam diligentissime perpendit omnia, quæ ipsi ab angelo nuper denunciata fuerant, ac voluit divino oraculo in omnibus gerere morem. Ea propter animo volutabat suo, quomodo Dominus noster Jesus Christus Cæleste suum regnum propter hominem reliquerit, descenderitque in hanc miseriarum vallem: in qua multa ob humani generis salutem etiam perpessus est incommoda. Juxta angeli itaque monitum, firmiter ille constituit, proprio se abdicare regno Scotensi & pœnitentiæ subire molem; non quidem instar Simonis Cyrenæi ad hoc compulsi, ut Domino, in ferenda cruce, opem ferret, sed sua sponte illud aggressus est. Utque huic jam sancto instituto faceret satis, clam & inscio suo populo, natale excessit solum; ne scilicet violenta manu ipsum detinerent.

[17] Patria itaque egressus est vir sanctus ac primo in Angliam devenit, [in Gallia cæum illuminat] navicula transvectus, quæ contorta erat ramis, & corio sive bubalo obducta tergore b, eaque compicata. Post in Franciam transmeavit, ubi quemdam reperit a nativitate cæcum, ab ipso stipem exigentem. Huic ait: Aurum & argentum aut aliud, quo tibi subveniam, non est mihi: at Jesum Christum, qui etiam, divino suo imperio, cæco nato oculos adaperuit, deprecor, ut & tibi, ab ineunte ætate oculis capto, visum impertiat. In hujus etiam nomine tibi dico surge & illuminare, laboribus tuis tibi comparaturus victui necessaria. Et evestigio aperti sunt oculi, conspiciebatque clare. Tum gratias, quam potuit maximas, agebat mendicus Deo ac divo Rumoldo, votum altissimo faciens & dilectæ suæ genitrici, purissimæ Mariæ Virgini, se deinceps totis viribus obsequium gratum præstiturum. Hoc edito signo, atque sana sua deprædicatione, quam divus Rumoldus in Francia habebat, complures gentiles ad Christum pertracti sunt, sacrum Baptisma expetentes. Non paucos etiam ad suorum scelerum detestationem & resipiscentiam ille promovebat.

[18] Nonnullis inde aliis diebus interjectis, Alemanniam sive Germaniam superiorem pervenit vir Dei Rumoldus: [atque in Germania elephantiaeum.] qua in provincia sæpenumero de nostra religione verba habuit. Itaque elephantiacus quispiam gentilis ipsum adibat, hunc in modum prolocutus; Si, inquit, vir sanctus es, qualem te homines prædicant, mihi eleemosynam quampiam contribue. Ad quæ divus Rumoldus: Temporariam stipem, unde tibi donem non habeo; ac spiritualem tibi impertio. In Christi Jesu D. N. Nomine, qui decem curavit leprosos, erige te a loco quo consistis, atque fidens Deo, crede in ipsum moxque a tua sanaberis lepra. Qui sine mora surrexit, ac toto corpore purgatus est instar pueri recens nati. Quam ob rem leprosus hic illico in Christum credidit, ac sacro baptismate tinctus est per virum sanctum: quem adhortabatur imperabatque, ut posthac vitia præcaveret & peccata. Hocce autem tam celebri signo complures ad Christum attracti sunt: quo dein præstito, populoque edocto, per montana & convallia iter fecit D. Rumoldus inter Germaniam & Italiam. Ac quocumque ille locorum adveniret, popello Christum Jesum religiose admodum annuntiabat, eo loci perveniens, quo Annibalem c naturæ vim fecisse apparet, qui Alpes peragravit Romam usque. Igitur vir sacer Rumoldus Romam pervenit, non sine summo animi desiderio atque labore improbo.

[19] [Romam appulsus, dignitatem Papæ resignat,] Anno post Christum in terris natum septingentesimo quinquagesimo secundo, ex humanis decessit d Pontifex maximus Zacharias, cui in Pontificatu successit vir pius Stephanus, ejus nominis secundus. Hujus tempore Romam invisit D. Rumoldus, Pontificemque ipsum adiens, sacratissimis ejus pedibus supplex sese provolvit, quos & deosculatus est. Quem honorifice salutans, summopere petiit ab eo, uti annulum consecrationis, juxta quod postulabat, quo Archipræsul Dubliniensis initiatus & declaratus esset, suscipere haud gravaretur. His auditis, supra modum admiratus Pontifiex, ita ipsum affatus est; Quisnam es, inquit, fili e, quodque tibi nomen, & quis archiepiscopatus ille, cujus mentionem facis? Tum ille; Rumoldus mihi nomen, ex Scotia oriundus ego, archiepiscopatus, de quo loquor, Dubliniensis est. Ceterum Pontifex ob celebrem, quam de viro sancto jam pridem audierat, famam, hunc ait in modum: O Fili, Scoteni regni legitimus prognatus es heres; super te jam dudum haud sinistrum sanctimoniæ percepi rumorem. Quin te ad archiepiscopatum illum divinitus adscitum esse intellexi. Qua de re, dilectissime fili; tuum repete regnum, atque illius regionis populum maxime efferum, Christi suavissimo jugo subde, ne a justitiæ tramite aberrans, in errorem deviet: at veluti impiger sacrorum custos, populum hunc ad Christi gregem, hoc est æternam vitam, adducas.

[20] [qui eam invitus admittit & alteri confert,] Ad quæ vir sanctus: Minime, inquit, sanctissime Pater, ita fieri æquum est; siquidem ipse Christus summus animarum pastor in Evangelicis litteris pronuntiavit: Nisi quis parentibus omnibusque, quæ mundi hujus sunt, abrenuntiaverit, haud Dei regno aptum fore. Igitur, Pater, quando ab angelo edoctus sim, ad Euangelii normam, meam componere vitam, animo constitui, hisce, quæ mundi sunt, longum vale dicere. Quam ob rem Sanctitati tuæ demando quod spirituale; & quod profanum, profanis principibus trado; sicque Christum Jesum, qui nostri causa egestatem tulit, nudus imitari statui quoad vixero. Hinc non immerito mater sancta Ecclesia, in hujus celebris viri præconium secunda in cantione matitunali, quam responsorium vulgo appellant, ita de eo concinit: Hic vir prudens & fidus Jacob, ob Rachelis formam parentes & patriam deserens, cælicolas contendit, per despectum spernens ignominiam; genus & delicias, culmen Præsulatus, regales divitias calcat vir sacratus. Porro penitus perspecto sincero ejus animo, nolens summus Pontifex ei quoquo modo adversari, archiepiscopatum a divo Rumoldo per annulum suscepit, sed & Dublinensi præsulatui suo tempore de altero provisum est pastore f per Pontificem.

ANNOTATA F. B.

a Cum Rumoldus jam esset Episcopus consecratus, non poterant eum in Regem assumere, nisi voluissent regnum & episcopatum unire ita ut successores ejus semper fuissent simul Reges & Episcopi, prout in imperio, qui Episcopus est, etiam regionis est princeps. Quis credat, hoc voluisse Hibernos? Quis credat, voluisse eos sibi Regem assumere, ex quo certi erant se heredem non habituros.

b Simili cimba S. Algisus die 2 Junii ex Hibernia procul dubio trajecerit in Franciam. Verum ut facile admitto, tales naviculas in usu fuisse Hibernis, ad trajicienda freta & flumina, ita nego eas aptas fuisse ad transnaviganda maria.

c Satis apparet, hunc locum ex Theodorico sumptum: ast utrobique male collocari Annibalis per Alpes transitum, norunt qui Romanam historiam vel a limine salutarunt. Multa hic auctiora sunt, quam in antiquis Legendis.

d De Zacharia & Stephano non male divinavit; sed quid cum Stephano, paucorum dierum Pontifice, agere potuerit S. Rumoldus, alibi dixi. Vide Vardæum pag. 83.

e Melius servaretur virisimilitudo, si Papa, ut solet, Archiepiscopum Fratrem compellaret.

f Mirabile hoc videbitur nonnullis & non satis congrue confictum, S. Rumoldum a Canonicis Dubliniensibus fuisse electum Episcopum, & sine prævia Pontificis approbatione consecratum: successorem autem immediate a Pontifice electum & confirmatum. Quis jus electionis ecclesiæ Dublimensi abstulit? Successorem S. Rumoldi exstimat Vardæus fuisse Sedulium, filium Luathi quem Marianus Gormanus in suo Martyrologio ad 12 Februarii, vocat Episcopum de Ath-cliath, hoc est Dublinii: & Martyrol. Dungallense insuper addit, decessisse anno 785. Verum hæc omnia exiguam auctoritatem conciliant, quia non sunt antiquorum auctorum.

CAPUT IV.
Roma Mechliniam proficiscitur &
ab Adone Comite benigne suscipitur
.

His omnibus ita gestis, gaudio perfusus vir sanctus, [Romæ ab angelo de martyrii loco edoctus,] sacra invisit loca, quibus cruci affixus erat Petrus & capite plexus Paulus, aliique sancti Martyres pro pietate occubuere. Ex intimis animi præcordiis ac profusis lacrymis Deum quoque deprecabatur, ut sanctorum Martyrum cœtui adnumerari mereretur. Perlustratis dein quam religiosissime sacratis locis omnibus, secundo apparuit ei e cælo Angelus precationibus vacanti, atque ait: Neutiquam hoc loco martyrium subibis; at redi eadem, qua huc venisti [via] quousque eo pervenias, quo Scaldis fluvius in mare se exonerat a, naturaque, juxta lunæ curriculum, labitur ac perfluit: nam eam regionem sacratissimis tuis es illustraturus exemplis & martyrii denique laurea insignitus, regnum pertinges cæleste. Atque hæc affatus Dei nuntius, mox ab oculis evanuit. Tum gratias quam religiosissime Deo egit S. Rumoldus, qui ei dignatus esset demonstrare locum, suis sceleribus b expiandis idoneum, ipsumque divorum Martyrum catalogo inscribendum delegisset.

[22] Surgens prima luce vir religiosus, summum adiit Pontificem, [eumdem, a Papa benedictionibus cumulatum, quærit;] postulata ab eo abeundi facultate ad pœnitentiæ locum, Summis item votis expetiit locum, sibi ab Angelo designatum, donis spiritualibus per Pontificem accumulari. Idcirco Pontifex maximus; quoniam, inquit, non caducum quid, sed quod æternum est, exigis, non te remorabor diutius. At abi pergeque, quo Dominus te Jesus per suum evocavit Angelum, omni istic virtutis proficiens genere. Imbecillis, tua sancta doctrina & pietate, adde animum; a nostra etiam religione alienos ad Christum reducito, assidua tua deprædicatione. Quin etiam auctoritate Dei omnipotentis, cujus vices in terris obeo, sanctorumque Petri & Pauli Apostolorum, benedico c locum illum tuæ mansionis, ut quicumque divinum favorem in eo perquisierint, tuis meritis eumdem impetrent. Sit in eo loci faustitas, sanctimonia, benedictio & omne bonum, ut quotquot Deum ipsum inibi sint imploraturi, te promerente, quoad mundana ac caduca, quæ aspernatus, bene fortunent, gaudeant & jucundentur in divinis ac perpetuis rebus, ad quas aspirasti. Secundum hæc, Pontifice valere jusso, Romam vir Dei egressus est, haud dubie perveniendi cupidus in solitudinem, sibi a cælesti nuntio demonstratam.

[23] [sanatoque in Lombardia dæmoniaco,] Cum dein sacer vir Rumoldus pertransiret Lombardiam, percepit inibi plures misere ejulantes, qui & opem ejus implorabant. Ac confestim didicit ille, populum idcirco mœrore affectum anxiumque, ob quemdam a cacodæmone obsessum, a quo nequaquam liberari posset. His animadversis, doluit supra modum divus Præsul miseri hominis vicem, inquiens, Dominus noster Jesus Christus, qui mutum expulit dæmonium, pro sua benigna miseratione ac summo imperio, te jam integræ sanitati restituat. Tum spiritui impuro, Dei imperavit nomine sanctus Rumoldus, ut miserum desereret. Nec mora, mox cessit ab homine, juxta sancti viri jussa. Verum adeo infestus erat languido dæmon, priusquam cederet, ut mortuo similior videretur, quam viventi. Hanc ob rem obnixe precati sunt illum, dignaretur & infirmo a Deo impetrare corporis incolumitatem, veluti a muto dæmone ipsum liberum reddidisset. Tunc manu a terra erexit morbidum sanctus Præsul; abi, inquit, sanus, neque sceleribus amplius te commacules; at cura, ut posthac resipiscas, & me misellum peccatorem divino quoque numini commendes. His quidem verbis dæmoniacus ipse pristinæ restitutus est sanitati, ita ut plurimi hoc signo ad Christum attracti sint.

[24] [Mechlinia, die Veneris sancto saltantes corripit:] Profectus inde vir sanctus, Germaniam peragravit, ad Scaldem usque, tantisper suæ habitationis quæritans locum a cælesti nuntio sibi designatum, quousque Machliniensi solo vicinus esset. Erat is tum locus multum vastus & incultus, vepribus, sentibus & arboribus luxurians, ac nil nisi ferarum domicilium. Atque hoc loco magnam hominum vim reperit divus Rumoldus, ad citharæ tibiæque & musices symphoniam, choreas ducentium; idque circa diem sacrum, quo Dominus noster humanam salutem est operatus in Crucis stipite. Hoc autem conspecto, tripudiationes horum interrupit, ac exorsus de nostra religione verba facere, populo rudi annuntiare cœpit, quæ quantaque Dominus Jesus pro nostra omnium salute esset perpessus mala; tanta quidem energia, ut populus mirum in modum divino accenderetur amore, ac sacrosanctæ Triadis notitia partim imbueretur. Cum dein concioni finem fecisset vir religiosus, nemoris deserta petivit, rerum cælestium contemplationi vacaturus.

[25] Eadem tempestate commorabatur inibi Archicomes quispiam præclara Pipini d Regis stirpe progenitus, [Porro ab Adone benigne susceptus,] Ado nomine, provinciæ illius a primis annis gubernator. Erat huic generosa conjux, Elysa e appellata, quacum in matrimonio, infœcundo tamen (neque enim quidquam ex ea liberorum unquam tulerat) vixerat annis sexaginta. Iis significatum fuit, divum Rumoldum persanctæ Dominicæ passionis mysterium populo annuntiasse, ita ut hunc a saltationibus, quibus operam dabat, retraxerit, & plurimos in Christi amorem succenderit, ac illustrarit. Horum certiores redditi Comes simulque uxor, mox accersito per internuntium viro Dei, rogarunt ut non dedignaretur ad illorum deflectere ædes; erat enim ipsis quod illi indicatum vellent. Quorum petitioni haud gravatim annuens vir sanctus, ipsorum domicilium ingressus est, sane quam honorifice ab iis receptus: gaudebant enim non mediocriter ad tam celebris hospitis adventum, suppeditantes ei quæ ad victum ac vestitum opus habebat, Divus Rumoldus e diverso, haud immemor beneficii, corporeæ alimoniæ loco, hospitum animos verbo pascebat Euangelico. Cohortabatur inter cetera eos ad misericordiæ opera egenis impendenda, quod essent Deo apprime grata & accepta. Ceterum quando illis pie erudiendis operam daret, sedem eidem parari jussit Comes suo in palatio satis accommodam, in qua nimirum Deum pro utriusque salute precaretur.

[26] Quodam autem die, commorante ibidem sancto viro, [sterili uxori fœcunditatem impetrat.] deploratum fuit ei per Comitem ejusque conjugem, quomodo multo tempore jugali vinculo adstricti una vixissent, sed nulla edita sobole: eamque ob rem, post fatalem ipsorum diem, dominia sua multifariam dispertienda. Quam religiosissime itaque rogarunt divum Rumoldum, ut suis in precationibus utrosque hospites suos Altissimo commendatos haberet. Sublatis extemplo in cælum oculis, ita precatus est ille: Gratias, inquit, tibi refero cunctipotens Pater, pro omnibus munificentiis mihi collatis, maximo, qui me tuum famulum numquam non propitius exaudisti. Eheu jam, Pater misericordissime & Domine clementissime, de tua confisus immensa misericordia, suppliciter te rogo & deprecor, ut hasce meas preculas minime respuas, sed exaudias quæso, prout Abrahamum exaudisti, ut e Sara uxore sterili etiamnum & vetula, filium susciperet, quem Isaacum appellaret, Qui itidem Manue orationem exaudisti, quando ejus conjux diu infœcunda, angelique levata solamine, Sampsonem progenuit virum robustissimum. Quemadmodum & famulæ tuæ Annæ multo tempore sterilis, deprecatione flecti voluisti, quæ Helcano marito Samuelem prophetam edidit. Quique Elisabethæ infœcundæ conceptum nihilominus dedisti, divum scilicet Joannem Baptistam. Ipse denique, Domine Jesu, præter naturæ ordinem, ex purissima tua genitrice Virgine nasci voluisti. Ita & famulis his potentiam tuam, quæso, exere, ad laudem & honorem tuum, ut hi etiam jucundentur pro tua immensa misericordia prole legitima. Dignare quoque eosdem fœcunditatis donare gratia, ad sanctæ Trinitatis doxam.

[27] Hæc ubi perorasset vir sacer Rumoldus, mox prophetiæ dono imbutus, hospitibus suis bene precatus est, fœcunditatis munus eis imprecando: atque vaticinabatur, ipsius Comitis conjugem brevi concepturam, [Hinc natus S. Liberius,] parituramque filium, corpore pervenustum, industrium ac sanctimonia celebrem. Præmonebat etiam ille, infantem postmodum ab ipso baptizatum iri & suscipiendum velut lustrico parente, huncque appellandum Libertum. Hujus itaque viri dictis ac pollicitis, tantam adhibuere Comes atque hujus uxor fidem, ut prius naturam ipsam defecturam crederent, quam divi Rumoldi verba irrita aut inania fore, quæ de nascituro filiolo prænuntiasset. Quamobrem & Deus, sicuti spem conceperant, evenire permisit: nam prout divinarat vir sanctus, concepit Comes ipsa, ac partum edidit: idque incredibili sui mariti gaudio, ac totius populi illius provinciæ.

[28] [magna statim prodit sanctitatis indicia.] Tum Comes Ado ejusque conjux religiose obtulere altissimo suum puellum, gratias illi agentes immensas, qui dignatus esset eis dare heredem, qui nimirum, ipsis hac vita functis, eparchiam pacatissime moderaretur. Itaque sacra baptismatis unda tinxit ipse vir Dei Rumoldus infantem, indito ei Liberti nomine. Ubi autem Comes Ado jam perspiceret perpenderetque ea omnia adimpleta esse, quæ a divo Rumoldo Antistite supra nato puero pronuntiata fuerant, mox vertens sese ad ipsum ait; Admirandam tuam potentiam, sacratissime Antistes, & eximiam virtutem satis superque declarasti tuo in filio Liberto, multis quoque nominibus me tibi devinctum esse fateor, ea propter elige hic tibi sedem, ubi perpetuum hæreas, atque te, patris & fidissimi amici loco, perfrui mihi liceat. Commorante igitur eo loci religioso viro, succrevit puer Libertus, ætate proficiens, summo nimirum parentum ac universi populi ejus regionis gaudio. Is enim ad meliora semper progrediens, mendicis & egenis panem studuit impertiri ac obviis quibusque salutem precari. Quæ item Deo invisa essent, aversari, atque alia id genus imbibebat pietatis semina. Quoniam autem puer hic divinitus progenitus esset, pariterque bona præditus indole, adeo parentum suorum præcordiis inhærebat, atque ab iis adamabatur, ut numquam non adesse, rarius vero hunc abesse, optarent. Qui tametsi nonnumquam puerorum more passim lusitaret, tamen genitorum suorum oculis & animis obversabatur. Ceterum reste Sapiente, qui dixit: In die bonorum, ne immemor sis malorum (siquidem læti dies in mœrorem convertentur) ita & Comiti Adoni ac ejus conjugi accidit filii in morte, veluti hoc ipsum animadvertere licet, ex his quæ post de ipso referentur.

ANNOTATA F. B.

a Mechliniæ Scaldis in mare non influit, imo nec Scaldis Mechliniam perfluit; adeoque alium locum martyrii designavit Angelus, quam eum, in quo vere martyrium subiit S. Rumoldus.

b Scelera multa non commiserat S. Rumoldus, adeoque de ordinariis levibusque peccatis hoc intelligendum est.

c Benedicit hic Pontifex locum adhuc quærendum, & ipsi Sancto ignotum: an hoc alibi fecerit, nescio. Porro tot gratiarum congestus cumulus, nimis quam suspectam reddit totam narrationem, pro scriptoris ingenio excogitatam.

d Quo consanguinitatis gradu Pipinum Ado contigerit, pluribus quærit Vardæus; sed nihil certi concludit. Majorem difficultatem patitur ætas Adonis. Vixerat, inquit Domynsius, Ado sexaginta sex annos in sterili conjugio. Ponamus viginti annorum fuisse cum iniret matrimonium, adeoque anno octogesimo sexto miraculose genuit filium; is autem Libertus vixit cum S. Rumoldo, in ejus monasterio, annos plures, ut habet vita, supponamus viginti; vixerit igitur Ado, centum & quinque annos ut minimum; cum S. Rumoldo supervixerit, ejusque sepulturam honoraverit. Verum auctoritas hujus vitæ tanti mihi non est, ut audeam propter eam, tam grandem ætatem Adoni concedere, neque audet Vardæus, sed dicit, Belgicum scriptum, quo usus est Domynsius, id forsitan solum indicare voluisse, quod conjuges sexaginta sex annos nati essent, cum eo adveniret S. Rumoldus: quod satis est ad miraculum.

e Elisa, nonnullis Adelisa vocata, filia Lamberti herois, in Hasbania dominantis, cujus filiorum alter Robertus, in Vita S. Eucherii Aurelianensis Episcopi, ejus custodiæ a Carolo Martello, qui eum sede pepulerat, commissi, Dux vocatur Hasbanii, donavitque ipse anno DCCXLVI, ut habet Miræus, villas quinque cœnobio Trudonensi, in quo demum humatus est. Alter Sigirammus Landradam duxit, Caroli Martelli filiam, Pipini Regis sororem, ex qua genuit S. Godegrandum, Metensem Episcopum. Ita Vardæus. Robertum Comitem Hasbaniæ, filium fuisse Lamberti, & cœnobio Trudonensi dedisse quinque villas, patet ex Vita S. Eucherii, & Miræi libro 2. cap. 5 Donationum Belgicarum. Sigirammum & Landradam, Francorum ex genere primæ nobilitatis, parentes fuisse S. Godegrandi, de pago Hasbaniensi oriundi, testatur Paulus Diaconus, verum Landradam, filiam fuisse Caroli Martelli & Pipini sororem, non dicit: immo fuisse vix potuit, ut ex aliis colligitur. At ubi inter filias Lamberti Hasbaniæ Comitis, repererit Elisam fateor me ignorare. In eo ergo deficit Vardæus, quod ante omnia probandum erat: si autem solum velit, per conjecturam credi posse, Adonem sibi in uxorem sumpsisse filiam Principis, regioni suæ vicini, non est cur dissentiam.

CAPUT V.
S. Liberti resuscitatio & martyrium.
Sanctorum Rumoldi & Gummari colloquium

Hic tanta cura enutritus filiolus, cum coæqualibus juxta lympham lusitans, dum volitantes aviculas indefesse sectaretur, [Submerso aquis puero;] nimiumque fideret ripæ, in flumen ipsum præceps abiens immergitur. Cujus rei certior redditus genitor, plorans amarissimeque flens, suas complicabat manus, atque sublatis in æthera oculis, inquiebat: O pater Omnipotens, quid in te tantum committere potui, ut hocce jam me mœrore afficias! Quando enim in mente venit dies ille, quo me pro tua benignitate exhilaraveris, donando nimirum partum mihi, quem misere adeo acerba mors abripuit, subito dolore discrucior. Heu! quid mihi jam commodi erit e sobole generosa, quam enixa est mea conjux, tam repente e medio erepta? Vos quotquot mei flagratis amore, quare me fortunatum appellastis, magis infelicem dixisse oportuit. Longe siquidem majori jam mœstitia adfligor, quam gaudio prius sim delibutus. O grandævi, jam collacrymate mecum, vosque, natu minores, in gratiam demortui infantis, cessate quæso a gaudiis. Nil enim mihi profuerit Libertum procrasse, immo dedecori mihi nunc dabitur, ac numquam non mœrore tabescam. Gaudium meum ac lætitia evanuere simul, uti somnus. O mi generose nate, flos, speculum & decor puerorum omnium, posthac haud mihi licebit te tamquam filio fruisci, neque in paternas successurus es opes, ditionemque. Si quod honestum lethi genus filium e vita sustulisset, esset istud quid parentibus quodcumque solatium.

[30] [lamentis & quæstibus implentur omnia,] Hunc in modum diutius lamentante Comite, jam proprius accurrens filii genitrix, nobilis illa Heroina, tanti mœroris ac lamentationis percontata est causam. Certior deinceps facta, atque de adversa filii fortuna edocta mater, ne verbulum quidem, præ dolore nimio, effari potuit: at animi deliquium passa est, ita ut opus fuerit eam inde abducere. Ceterum colligere licet ex summo parentum mœrore, quem de extincto infante præ se ferebant, quanto eum prosecuti sint amore. Tantæ enim erant querelæ, & genitorum lamentationes, ut omnem illius regionis populum ad commiserandum permoverent. Accurrebant idcirco undique senes juvenesque, investigandi gratia, flumini immersum Comitis filium. Quidam navigio ac natando hunc perquirebent, alii vero in fluminis ripa consistentes, secum deliberabant, quonam modo puerum investigare & offendere possent. Nonnulli retium instrumentis eundem quæritabant: alii rursus uncis sive harpagonibus hoc ipsum sunt conati. Erant denique, qui innatando investigarent. At incassum laborabant omnes, siquidem submersum puerum minime repererunt. Verum quid consilii caperent, quidve amplius instituerent, ignorabant penitus. Hoc tantum reliquum erat, ut divam Rumoldum Præsulem accersiri curarent, petituri ab eo, ut quemadmodum ipsum a Superis impetrassent suo interventu, ita jam eosdem precibus pulsaret, ut aquis præfocatum infantem redivivum recipere queant. Destinantur itaque ad virum Dei nuntii, sed aberat ille ternis diebus a priusquam hujusce rei certior redderetur.

[31] [absente S. Rumoldo,] Erat per id tempus Renensi in provincia, ex Embleëmo vico natus & educatus, illustris quidam vir Gummarus nomine, atque is claris natalibus ortus regisque in Pipini aula, equestris ordinis unus, adeo quidem bellicosus, ut adversum infideles Hunnos & Danos nonnumquam concertarit. Qui optimum vitæ amplexus initium, in multa perdurabat pietate. Quoniam autem vir Dei Rumoldus, divino munere accensus esset, ac omni virtutis genere conspicuus, amore flagrabat omnium, qui pietate inclarescebant. Quo etiam cumque locorum hujusmodi quempiam ille reperire posset, hujus præsentiam exoptabat plurimum. Idque non aliam ob rem, quam ut cum eodem de perenni felicitate verba haberet, atque divini verbi pabulo reficeretur. Allectus igitur S. Rumoldus celebri divi Gummari nomine, maximo tenebatur desiderio, hunc visendi conveniendique. Divus itidem Gummarus, percepta sanctimonia, & mirifica S. Præsulis Rumoldi religiosa vita, ex animo etiam gestiebat, ipsum videre ac alloqui. Adeo quidem serio hæc pertractantes, ut sese mutuo certiores reddiderint, super opportuno, quo coirent tempore. Convenientibus autem hisce præclaris S. Ecclesiæ luminibus, non de asini umbra, quod ajunt, sed de his quæ præcipuum habent momentum ad humanæ vitæ felicitatem promovendam, verba ab his ultro citroque sunt habita. Jam degustare satagebant æternæ vitæ dulcorem, memorabant etiam, quot satanæ laqueis irretiti simus, quibusque machinis contra eosdem divino præsidio muniti. Nunc horum oculis obversabantur damnatorum ærumnæ & cruciatus; nunc justorum referebant præmia. Quam caducum item præsentis vitæ tempus esset, sermocinabantur, & quot passionibus & tergiversationibus nos mortales obnoxii simus; multiplicia denique Christi Martyrum trophæa commemorabant; uti hic bestiis objectus, sit devoratus; alius lapidibus obtutus, tertius ense peremptus; compluresque alii flammis exstincti. Hæc & similia brevi quidem referebant tempore, quomodo nimirum, Sapiente teste, in paucis vexati, in multis bene disponentur. Nam Deus tentavit eos, & dignos se reperit. Quorum ab oculis absterget Deus omnem lacrymam: neque enim erit his amplius dolor, clamor aut luctus, universa enim hæc pertransiere. Colloquebantur iidem de variis Euangeliorum scriptis, atque apostolicis viris, ac prophetis, enucleantes ipsum sacra〉um litterarum fontem, quibus populorum animos imbuebant.

[32] Utque sancti hi viri occasionem haberent amplius conveniendi, [eum S. Gummaro conferente:] constitutus est ab iis dies, ad quem denuo coirent b. Adventante autem constituto tempore, gestare consueverat uterque scipionem sive baculum, ad sustentandos artus, sicque convenere ad locum, quem inpræsentiarum appellant Ad quercum c. Is locus, cum esset utriusque domicilio intermedius, hunc idoneum judicarunt, in quo se mutuo pascerent verbo euangelico. Atque divini afflatu spiritus, visum ipsis fuit quotannis eo loci convenire & frequentare eundem, una cum clero ac populo, antelatis etiam vexillis sacris, ac sacrosanctis reliquiis. Operabantur ibidem quam religiossime rem divinam, supplices preces pro populo ejaculantes; quibus sic peractis ac constitutis, defixit uterque ipsorum in terram suum scipionem juxta quercum, & ecce, qui aridi fuere, repente virescere cœperunt, folia postmodum proferentes, spectantibus istud quam plurimis, qui hoc ipsum attestati sunt. Siquidem placuit Deo, hoc tam insigni prodigio palam pro sua benevolentia declarare, hujusmodi concilium sive conventum, ipsi apprime placere; cum ipse sit prolocutus: Ubi duo vel tres in nomine meo convenerint, ibi sum in medio eorum.Cum itaque, fratres, prænarrata omnia, ad nostram ordinata sint eruditionem, ut scilicet nos piorum exemplis resipiscentes, vitiis & sceleribus repudium faceremus, constitutum est, ut quotannis clerus cum promiscuo populo ibidem conveniret, idque sacris operandi gratia: quod multis annis ita observatum fuit.

[33] Tertio a submersione die Liberti, intellexit vir Dei Romoldus ipsius fortunam adversam, magno eam ob rem affectus dolore quod & palam testabatur: nam eo loci veniens, profuse lachrymatus est, uti ceteri omnes. Nihilominus, hic qui vix seipsum solatio levate poterat, [qui post tres dies submersum, ad vitam revocat,] omnibus animum suppeditabat, & bonam inducebat in spem: ac flumen versus divus Præsul petivit, una cum populo, in quo puer Libertus præfocatus erat, ibique sublatis in cælum oculis, precatus est ille Deum cunctipotentem quam ardentissime, nihil omnino hæsitans (quamvis profusis lachrymis rem gereret) ut redivivum ac pristinæ vitæ restitutum filium, parentes recipere promererentur. Quum autem hoc modo prolixius orasset sacer Rumoldus, adstante universo populo & rei exitum præstolante; imo quod mitum dictu, priusquam ille a precando cessaret, conspexit Libertum ante se in pedes stare, non certe alio vultu, quam si a somno excitatus esset: neque enim vel ejus crines, aut indumenta conspurcata, vel madida apparebant. Verum egressus est ille fluminis aquas, non secus atque olim tres pueri immunes, egrediebantur caminum ignis Babylonicum, contrariis nempe elementis. Tum præ gaudio gestiebant pueri genitores, cum omnibus sibi sanguine junctis & plebe universa, eo quod Libertum, ingenuum illum puerum, cernerent jam a morte excitatum.

[34] [ab Adone silvestrem locum accipiens,] Quam ob rem & a Comite oblata fuere divo Rumoldo Præsuli donaria magnifica auri argentique, quæ omnia tamquam caduca & temporaria floccipendens, hoc responsi dedit: O heros inclyte, haud potis sum propriis hæc patrare viribus, nisi divino adjutus præsidio. Qua de re Deo omnipotenti acceptum id referre debes, cujus solius præsidio, hæc gesta per me suum servulum. Temporaria item hæc, quæ mihi offers, quia mundana sunt ac momentanea, jam dudum respui, ne mihi quoquo modo peccandi ansam subministrent. Ceterum vicinus est hic locus quispiam palustris, isque incultus, ac supra modum arboteus; locus, inquam, alnos, sentes & taxos abunde proferens atque vepres. Hunc abs te mihi donari postulo, Dei nomine, non quidem alium in usum, quam ut divinis inibi laudibus operam dare mihi liceat, una cum Dei ministris. His auditis, gavisus est supra modum Comes, tum quod hujusmodi quid ab ipso postulasset, tum quia elegisset, non procul ab illius habitaculo, sibi sedem construere, atque ait; Quidquid petisti contendistique, lubens tibi annuo. Hæc ubi prompsisset verba Comes, nemoris deserta vir Dei Rumoldus lætus petivit, neutiquam a lupis, aut ejus generis agrestibus animantibus remoratus, quorum haud exigua istic tum erat copia. Quo loco & cellam sibi construxit, sive domicilium, foveis ipsum circumfodiens & aquis; cui rei manibus pedibusque incumbebat. Quod quidem operis, ut citius persolveret, & ibidem rem divinam augeret, ascivit ille sibi viros aliquot, sanctimonia celebres, & hujusmodi donationem confirmavit constabilivitque Comes ipse, solemni suo testamento, ita ut, quæ ecclesiæ Dei essent, maximopere propagarentur, & in libertatem vendicarentur. Quo etiam loco vir sanctus ædiculam dedicavit Deo in honorem protomaryris d Stephani: ubi & complures annos divus Rumoldus commoratus est una cum Liberto.

[35] Posteaquam enim adolescens animadverteret, plurimis sese nominibus viro Dei devinctum esse, [ubi S. Libertum instiuit.] studuit ad illius exemplat, pietati operam dare strenuam, & vitia ac scelera detestari omnia; tanta quidem enitens religione veraque animi submissione, ut æternæ tandem felicitatis bravium sit postmodum adeptus, prout ex sequentibus constabit. Cum enim efferi gentiles, quos Hunnos & Danos appellabant, hasce in regiones tumultuose irrumperent, urbes universas, vicos & divorum templa, ac cœnobitarum conventicula, cum inhabitatoribus, dev astarent ferro ignique; Dei tamen munere, ab hac clade immunis perstitit locus ille, quem divus Rumoldus inhabitaret cum suis sodalibus, idque dubio procul piis meritis sancti Præsulis: neque enim hujus conventiculo, a Superis prohibiti barbari, quidquam mali inferre ausi fuere. Eodem autem tempore accesserat Libertus Hasbaniam, invisendi gratia suos amicos e & sanguine junctos. Qua in provincia Hunni civitates ac vicos omnes depopulabantur, atque inhabitantem populum, tanta quidem crudelitate, ut quisque in fugam sese daret; itidem & Libertus. Verum non erat ullus refugii locus, barbaris omnia subvertentibus, tam sacras ædes, quam religiosorum habitacula. Suffugiens demum Libertus, ædem adiit divo Trudoni sacram. At hanc quoque impii gentiles populabundi ingressi sunt: quibus conspectis, confugit ille ad Christi aram, quam & amplexus est. Eheu! Deum haud reveriti athei, Libertum istic peremerunt ante aram summam. Sanctus hic quanti fuerit meriti, signa & portenta, quæ tam ante, quam post ejus occasum sunt edita, satis superque declarant. Hisce adeo nefandis rebus patratis, regressi Hunni unde venerant, demoliti sunt quidquid obvium habebant, uti adventantes fecerant.

ANNOTATA F. B.

a Si tridui itinere abfuerit S. Rumoldus, oportet ipsum iter aliquod instituisse episcopalis officii gratia. At, quod numero sequenti affirmari videtur, eum tunc adfuisse S. Gummaro, credibile non est; cum locus, ad quem convenire solebant, una tantum & dimidia leuca distaret Mechlinia.

b Non existimo, hos Sanctos (ut mox dicitur) cum vexillis sacris eo convenisse, sed post obitum utriusque hoc factum a populo, ob venerationem Sanctorum, quia vigebat hæc traditio, eos ad hunc locum de rebus spiritualibus inter se tractasse. Quod autem dicatur populus eo convenisse processionaliter, sacris operandi gratia, id verum esse credo, si sacellum aliquod ibi steterit, in quo sacrum celebrari posset: non enim credo sub dio celebrasse. Conditum est non ita pridem sacellulum, in amborum Sanctorum, tamquam ibi invicem occurrentium, memoriam, in quo Belgica inscriptio legitur, hoc sensu: Felix locus, quem Dominus perambulavit, ubi sanctus Rumoldus & Gummarus res divinas pertractarunt. Ætatem collige ex appposito anno 1688.

c Sic notat Vardæus, locum hunc codex Tungrensis vocat Stadeley (in nostro Ms. legitur Gadehey, in codice Rubeæ vallis, Stadeyke) Haræus in vita S. Gummari Stadeki: sed Gramayus lib. 4. de Antverpia cap. 8. ait, a Sanctorum quercu dictum olim Stanteyck, nunc corrupte Scaedeneyck. Vide de villa Staeydeke, Duffeliæ ita, Miræum in Not. pag. 557.

d Vide quæ de ista ædicula dicta sunt §. 12 & 18. in commentario prævio.

e Rectius dixerat Theodoricus, fugisse imminentes barbaros. Plura alia hic male connexa sunt.

CAPUT VI.
Acta S. Rumoldi reliqua, martyrium & cultus.

[S. Rumoldus pie converans,] Sanctus Rumoldus, memor verbi Apostolici: Qui non laborat non manducet; item: Manibus nostris operati sumus, ne quem vestrum gravaremus; ita numquam non aliquid operis actitabat, exercens se ingeniumque suum, partim manibus operando, partim etiam piis precationibus vacando. Nullum, inquam, ille tempus patiebatur sibi intercidere, quod non daret orationi, aut honestiori alicui operi. Quod ut re & facto præstaret, consuetudinis erat illi, sementem facere, ac diversi generis arbores conserere. Ac quidquid ejus sacratis manibus consitum aut plantatum fuerat, enatum succrevit optime; ad eam rem dubio procul cooperante sibi divina munificentia. Erat inter cetera oper sancti viri Rumoldi arbustum consitum, cujus fructus ad hominum usus multum erant accommodi. Pro more etiam delectabatur ille hoc in arbusto, sub arboris umbra Davidicos Psalmos aliasque divinas persolvere Deo cantiones. Atque ut tanti viri memoria nullo intercideret tempore, Tutelaris ille habetur omnium terræ fructuum, & mechanicarum artium. Ea propter in plurimorum ore, tantum hunc Præsulem colentium & quid rei auspicantium, illud proverbii ut plurimum versatur: Deus divusque Rumoldus nostris adsit conatibus. Huic & suarum frugum ac pecorum ceterorumque fructuum decimas, mortales quot annis pendere solent.

[37] [dum templo ædificando occupatur,] Denique Dominus noster, qui benedicto suo cruore universum purgavit mundum, voluit & locum illum, quem inhabitaret vir Dei Rumoldus, ejusdem consecrate morte, ac beatum reddere, martyriique corolla ipsum Sanctum insignire. Constat itaque eundem, quo Deo divinisque vacaret, ædificationem quam cœperat, ad amussim perducendi [curam] suis demandasse operariis, ædiculam nimirum prius memoratam, insignis quidem structuræ, ac elegantiæ, uti etiamnum videre est. a Facto quoque ut præstaret, quod scriptura nos admonet: Non morabitur, inquiens, opus mercenarii sui apud te usque mane; circa vesperam indies eo accedebat, investigaturus, quid quantumque operis egissent sui operarii, quo dignam ipsis rependeret mercedem. Atque ad meliora semper eos adhortabatur, adulterii crimen inter alia gnaviter reprehendens; quod operariorum alter percipiens, qui hocce eodem laborabat vitio, odio & invidia in sanctum virum exagitabatur. Is animadvertens, utriusque stipendium semper promptum ac paratum, simulato animo ab suum hoc modo prolocutus est sodalem. Fidem habeto mihi, virum hunc divitiis superabundare oportet, refertasque nummis habere crumenas & thesaurum abditum. Ille namque nullis sumptibus aut oneribus deterretur, quinimo nobis operam nostram quotidie rependit sine cunctatione ulla. Verum quando ægre improbo labore ac multis sudoribus, parum facimus lucri, operæ pretium nobis fuerit, hujusmodi operis quid attentare, quo non inter plebeios & infelices homines connumeremur; ut, inquam, e medio tollamus hunc virum externum, idque occulte, ne tandem uterque nostrum male pereat, quem & furtim neci demus, atque exanimem submergamus, ut facinus ipsum celetur, ne pro perpetrato scelere meritas luamus pœnas. Alter quidem ductus cupidine auri, istud annuit, eo a sodali fornicario impulsus, qui virum Dei Rumoldum odio prosequebatur, quia in hujus vitia, semper paratus erat dicere. Itaque pariter egressi nequam, opportunum expectarunt tempus, quo sanctum virum sine arbitris repetire possent. Ceterum, quamvis ipsorum perversus animus Deo perspectus esset, id tamen flocci pendebant. Quo denique flagitium istud, tam nefarium, clanculum perpetrarent, iter ingressi sunt, ad quod suspicabantur D. Rumoldum adventaturum, idque securibus & ligonibus muniti, non secus quam si arborem quampiam extirpaturi exissent.

[38] Sub vesperam solito adventavit more sanctus vir Rumoldus, [a duobus operariis impie occiditur:] investigandi gratia operariorum opus, æquam ipsis ut rependeret mercedem. Quo conspecto, haud mediocriter gavisi sunt proditores illi duo, atque horum alter dirum vulnus capiti Præsulis inflixit, ut ex eo mox animam efflarit. Neque plus nummorum in ejus marsupio ab his repertum, quam argentei nummi tres, quot fama tenet ipsum Sanctum perpetuo sibi servasse, retinuisseque quantum quantum etiam expenderet. Hanc ob rem, qui avaritiæ vitio notabatur, atque ab facinus perpetrandum abs fornicario allectus erat, invidia tabescentëm sodalem convitiis maximis tum lacessebat & diris hunc devovebat, non quidem sine gravi querimonia, quod nimirum istud sicarium opus tanti proditoris impulsu perpetrasset. Quo denique sceleratum facinus occultum foret, sacrum corpus & exanime aquis dedere facinorosi, obducentes illud arborum foliis, ne res in vulgus disseminaretur. At frustra laborarunt illi, noluit enim Deus admittere, ut insigne adeo hujus seculi lumen obnubilaretur, quin imo placitum illi fuit, sancta in Ecclesia illustre illud reddere. Quam ob rem, quod celatum volebant, cæleste prodidit lumen quoddam cælitus emissum, quasi digito demonstrans, quo loco religiosissimi viri corpus reconditum esset. Martyrium itaque subiit divus Præsul Rumoldus propterea quod adulterium redarguisset, instar Joannis Baptistæ, ipsis etiam feriis ejusdem Martyris Baptistæ, idque nati Servatoris nostri Jesu anno septingentesimo septuagesimo quinto, Francis imperante Carolo (cui ex magnitudine rerum gestarum Magni cognomen fuit) imperii ejus anno septimo b. Annus autem necati tanti Martyris hocce versiculo continetur.
hIC CæsVs c CeCIDIt fLVVIo IaCtVs,
      neCe Capta.

[39] Piscatum egressi hamiotæ circa noctis intermedium, [demersum corpus, indicio cælestis luminis,] maximum intuiti sunt lumen, quo loco sacrum viri corpus a sceleratis projectum erat, ignari tamen quid rei istud portenderet. Ac quocumque locorum ii sese verterent, semper obvium habebant lumen hoc insolitum. Hinc haud mediocriter perterriti sunt piscatores, neque tamen suopte ingenio eo contendere audebant. Verum Comitem Adonem adorti, talia protulere verba: O generose heros, noctu piscantibus nobis offert sese lux quædam prodigiosa, idque uno & eodem loco. Quod si hujusmodi quid etiam celaverimus, ne sceleris arguamur, veremur. Idcirco hujusce rei certiorem jam te reddimus. Quibus auditis, admiratus est Comes supra modum, ac animo volvebat, quidnam lumen hoc denotaret. Qui & piscatorum dictis fidem prius adhibere noluit, quam hoc ipsum suis conspexisset oculis.

[40] Investigaturus itaque rei veritatem Comes, junctis sibi piscatoribus, [ab Adone inventum & honorifice sepulcrum] nocte intempesta egressus est perveniensque ad eumdem locum, cunctä reperit, uti prius edoctus fuerat. Hanc ob rem maximopere obstupescebat ille, nihil minus cogitans, quam super divo Rumoldo. Jussit idcirco Comes, ut instrumenta adferrent piscatoria, periculum facturi, quidnam fluminibus immissum esset. Nec mora, ejectis harpagonibus, comprehensum est nobile & sacrum divi Martyris Rumoldi corpus. Ubi autem hoc ipsum aquis eripuissent, & faciem ejus amœnam extersissent, facile perspicere potuit Comes Ado, religiosissimi viri Rumoldi exanime corpus id esse. Quin grave vulnus in ejusdem capite conspexit, ac animo ea propter consternatus, hoc modo exclamavit: Quis, quæso, te dive Præsul ac sacerdos amplissime, tam immaniter trucidavit; atque illius sancti mortem multis lacrymis & suspiriis deplorabat. His ita gestis, in mandatis dedit Comes adstantibus, ut corpus sacrum ad sepulturæ locum deferrent, in ædiculam nimirum, quam Sanctus, dum in vivis esset, ipse construxerat, quemadmodum istud etiamnum verum esse dignoscitur. Construxit autem illi Ado conditorium haud contemnemdum, ædiculam eam multis honoribus ornans & donariis. Jussit & divi Antistitis corpus pro magnificentia sua exornari ac convestiri. Clerus tum maximo perfusus est gaudio, ac reliqui omnes, tam valetudinarii, quam incolumes, religionis causa accurrerunt, cupidi ipsum sanctum corpus videndi & lacrymis prosequendi. [olaret multis miraculis.] Morbis item correpti, sancti viri opem implorabant, voti compotes effecti. Declarare enim volens Altissimus sanctimoniam, & tanti Martyris meritum, morbidos complures curavit, multaque in ejus gratiam edidit signa, qui vivit regnatque cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus in ævum. Amen.

ANNOTATA F. B.

a Exstitit, inquit Vardæus, tempore Domynsii sacellum istud; sed postmodum anno 1580 a Geusiis dirutum. De hoc etiam in Commentario satis.

b Intellige imperii seu regni Francici, nam annis demum post quinque & viginti, a Leone III Romæ coronatus est Imperator.

c Si recte ad calculos exigatur chronographicæ numerandi ratio, non signatur hic annus mortis S. Rumoldi 775, sed 1275, quo fortasse anno Legendam suam adornavit Anonymus, qui vitam Theodoricianam miraculis multis, & Hibernicis Romanisque apparitionibus crescere voluit, cujus ætatem quæsivimus §. 4 commentarii prævii. Siquis aliter rem excusare voluerit, per me utique licebit.

ADDITAMENTUM
Ex editione Domynsii, collata cum Ms. Belgico.

Rumoldus Episcopus & Martyr, Mechliniæ in Belgio (S.)

A Joan. DOMYNS.

Vitam S. Rumoldi, a Domynsio latinitate donatam, quousque hic data est, descripserat Baertius ex editione Vardæi, [Ut totus Domynsius pateat,] utpote qui Domynsium non viderat, multo minus Belgicum anonymum: ex Vardæo autem sola Acta accipienda censuit, omissis iis, qua ad ipsa proxime non referuntur. Aliter mihi visum est, ea potissimum de causa, quod in commentario prævio, ex additionibus istis nonnulla citaverim, alia refutanda susceperim, ut proinde necesse habeam fidem liberare, verbis ipsis Domynsii integre & fideliter exhibitis, sed & una opera collatis cum Ms. illo Belgico, ut quid utrique commune, quid vero singulis particulare sit, clarius innotescat. Notavimus in prædicto commentario, non satis recte se gessisse Domynsium, dum miraculorum seriem, tam clare & expresse in autographo Belgico, a pag. 150 ad 188 relatam, totam prætermisit, eo prætextu, quem nescio an quis satis probaturus sit. Orationem ejus mox referam, ubi prius observavero, insertam hic ab eo precationem & receptam collectam, quas cum aliis dedi §. 21, a num. 236, quorum pauca & sparsim retulit anonymus Belga. Habe modo Domynsii excusationem.

[42] Miraculorum seriem, amice lector, quæ Germanico (intellige Belgico) in exemplari, superioribus jam annexa est (adde, [datur etiam ejus appendix] & semper annexa fuerat) data opera volensque hic omisi: non quidem ideo, ut eam tamquam fabulosam & minus verisimilem respuam; aut etiam Latina hac versione indignam existimem. Ego, ut quod res est eloquar, hac rudi mea opella, hoc solum volui, ut eruditioribus, quibus ego homuncio minime sum conferendus, viam tantum præmonstrem, qua nimirum hæc, rudi quidem minerva a me descripta, tersius tandem & latinius, atque pro rei magnificentia tractent. Hæc venia benevoli lectoris præfatus, quæ ad sancti Martyris elevationem, translationemque, atque id genus alia spectant, enarranda jam accingor. Numquam mihi placuit vanum subterfugium; sinceri interpretis est, omnia reddere. Quod addit, hoc solum voluisse, ut eruditioribus ….. viam tantum præmonstraret, qua nimirum hæc ….. tersius tandem & latinius, atque pro rei magnificentia tractarent, id vero curandum fuit minime, gratius longe & acceptius esse debet piis & devotis Sanctorum cultoribus, vera, genuina & sincera, quosque supersunt, eorum gesta relegere, quam phaleratis elegantiis compta & exornata.

[43] Sequitur apud Domynsium hic titulus: Elevatio corporis divi Rumoldi a terra, [de elevatione corp ris S. Rumoldi,] ejusdemque argenteam in thecam repositio, qui idem est in Belgico pag. 188. Tum: Post multorum annorum curricula, & complurium signorum edita prodigia (quæ Deus per Sanctum suum operatus est, tam ante ejus ex hoc seculo commigrationem, quam postmodum) sacratissimum hujus Martyris corpus humo levatum est quam magnificentissime: idemque repertum diversis aromatum speciebus conditum. Atque sic lignea in arca, sacra ossa recondebantur, vestimento serico, quod multis erat aureis contextum lineamentis, involuta ac argenteæ thecæ inclusa; quæ reponi solita est sub atrio summi chori; nimirum supra aram Annuntiatæ divæ Deiparæ Mariæ. Hunc locum, seu argentei feretri repositorium, novisse potuit Domynsius æque ac scriptor Belgicus, in reliquis nec res nec tempora distinguuntur nec combinantur, ut supra in commentario abunde demonstratum est.

[44] [de translatione in Steynockseel,] Alterius articuli titulus a Domynsio adjectus est: Divi Martyris corpus, ob bellorum tumultum, in vicum Steynockeseele advectum. Historia desumpta est ex autographo Belgico, a pag. 190: Accidit, ut bellum atrox moveretur, & plerique cives Machliniani, quod chari ac pretiosi supellectilis habebant, urbe avectum, amicorum tutelæ commiserunt demandaruntque. Erant autem Canonicorum quidam, maximum rei dispendium formidantes; qui & consultarunt, Martyris corpus ad vicum Steynockseelanum deferendum. Fert fama, thecam argenteam, qua in sacrum Præsulis corpus repositum erat, eo loci ruri defossum fuisse, corpore plurimis ibidem coruscante signorum prodigiis. Verum sopito jam bellorum dissidio, corpus ipsum terra effossum fuit; quo illud ad pristinum tandem reducerunt locum, antelatis vixillis sacris ac solenni pompa. Erat eodem tempore equestris ordinis quispiam Steynockeseelanus princeps, isque comitiali laborans morbo. Quoniam autem complura operatus esset inibi Deus signa per Sanctum suum, admittere ille noluit, ut divi Antistitis Rumoldi reliquias a sua ditione auferent, ni prius incolumis & sanus ope Sancti redderetur. Quamobrem totus Canonicorum grex, in hæc prorupit verba: Comprimis grate heros, absit ut tentes Altissimum, at precaberis eumdem obnixe religioseque, ut divini muneris te participem reddat, auxiliante ad eam rem sancto suo Martyre. Hisce auditis, ille ait: Quem in modum deprecabor Dominum? Ajunt: Scelerum tuorum sentinam purga, ex animoque defle commissa peccata, atque horum pœnitudine ducitor, quo tandem favore numinis auxilieris. Quo præstito, Domini Canonici in genua procubuere, Deum ipsum ardentius pro Principe rogitantes; ita ut pristinæ restitutus sit ille incolumitati. Hoc edito in ejus gratiam signo, quod habebat dominii, mox Canonicorum collegio contradidit. Cujus vici Steynockeseelani dominium perpetuum impræsentiarum obtinet divi Rumoldi collegium Canonicorum, ita ut investiendi, & revestiendi jure inibi potiatur. In hujusce rei memoriam lychnum pensilem divi Rumoldi, Canonici diu noctuque accendunt, in summi chori medio. De ea translatione, qua potui verosimilitudine disputavi supra loco suo: ceterum lychnum pensilem in hunc usque diem perseverare, alique Capituli sumptibus, mihi non semel testati sunt eruditi amici Mechlinienses.

[45] [de prodigio in obsidione anni 1303,] Historiam obsidionis & miraculosæ victoriæ, proponit sub hoc simplicissimo titulo: Prodigium, In Belgico narratur a pag. 194, quod Domynsius presse secutus est, notans in fine, phrasi etiam alibi usitata, præcidanias ferias diei Jovis sacræ, Anonymo scribente scorssel Woensdag/cum verosimillime postridie contingerit, ut est in Commentatio §. 23. En Domynsii textum: Haud multo post Machlinia, juxta Chronicon, valida bellatorum manu undique obsessa est. (Vaga iterum oratio.) Quamobrem & Machliniani, exercitu contracto, ducem sibi assciverunt equestris ordinis virum, eumdemque Anglicum & Petri Dondelier appellatum. Existimabant enim cives, hosti resistendum. Dux hic militaris, rerum quid sacrarum expetiit; cui oblata est divi Martyris costa; quam ille suo affixit clypeo, in Deo divoque Rumoldo spem collocans. Ab oppidanis autem universis, quo Dei maximi gratiam impetrare possent, quam religiosissimæ habitæ sunt supplicationes, una cum arcula sui Tutelaris, qua totam lustrarunt urbem. Atque ad urbis portas sistentes gradum, thecam ipsam intra mœnia reposuerunt. Post ordine egressi omnes, fortiterque belligerantes, Dei ac divi Rumoldi ope, victoria sunt potiti, ita ut Machliniense solum nil incommodi ab hoste tum acceperit: at quemadmodum direptioni aut occupationi nullius umquam jubjacuit, ita & tunc perstitit. Dux idcirco, Deo omnipotenti & sancto Antistiti Rumoldo prorsus fidens, suis curavit impensis Divi costam sumptuose auro obduci atque argento, instar angeli, eam manibus gestantis. Promiscuum autem vulgus ac cives Machliniani, gratitudinis ergo, tantum donariorum accumularunt acervum, ut ex iis auream conflaverint Martyri thecam. Iidem & juramento sese obstrinxerunt ac votum nuncuparunt, sacrum divi Rumoldi corpus quotannis sese circumlaturos, novis & ceratis tædis iisque accensis, quemadmodum etiamnum istud rite observatur, tertio a festo Paschatis die. Ceterum editum est hoc miraculum, ipsis præcidaniis diei jovis sacræ, quæ cœna Dominica vulgo appellatur. Sit itaque Deo laus & decus omne in ævum.

[46] Quæ hic breviter, obscure, confuse & negligenter recitantur, [quæ hic denuo discutiuntur.] citato nuperrime paragrapho ad exactiorem crisim revocata sunt, ostensumque, non satis verosimiliter adduci Petrum illum Dondelerium, equitem Anglum, qui forte tunc necdum erat in rerum natura. Adde nemini non perspectum reddi, præpropere superius meminisse Domynsium thecæ argenteæ, quam ruri defossam, tam diserte asseruit; ubi notanda hæc verba, haud multo post; nempe post translationem Steynockeselianam Mechliniam fuisse obsessam: quæ omnia nec historice, nec chronologice, imo nec sensate digesta sunt, cum anno 1303, quo prodigium contigit, nonnisi arcula fuerit, eaque mere lignea, quam tunc Mechlinienses circumtulere; argentea illa deaurata, quam auream thecam dicere maluit Domynsius, primum conflata anno 1369, ut bene narrat Anonymus pag. 199, cujus verba mirum est hic denuo præteriisse Domynsium, nisi forte adverterit, non cohærenter locutum fuisse archetypum suum, præterquam quod nec pondus conciliare potuerit. Demus textum integrum Latine versum: Nunc scire oportet, anno 1369 perfectam esse S. Rumoldi lipsanothecam, in quam insumptæ sunt marcæ argenti sexcentæ supra ter mille. Omisso autem marcarum pretio, solum ait, pro singulis artifici solvendos fuisse florenos octo Rhenenses; ac demum in singularum marcarum deaurationem ducatos duos expensos fuisse: unde, inquit, exurgit summa pretii, quo arca constitit, florenorum Rhenensium sex & sexaginta millium, præter lapides pretiosos aliaque subinde annexa, ut civitatis regesta declarant. Deo gratias.

[47] Cum his non male connectit Anonymus Reliquiarum divi Rumoldi ostensionem, de qua ita Domynsius, totis mille annis aberrans: [De ostensione an. 1480,] Anno salutiferi partus septuagesimo nono supra quadringentesimum, ipso sancto die annuntiatæ divæ Virginis Deiparæ, præsulatui Cameracensi præsidente Joanne Burgundo, Philippi Brabantiæ Ducis fratre, corpus sive reliquiæ sancti Antistitis & Martyris Rumoldi, sunt ostensæ populo, ab eo qui tum Cameracensi Episcopo a suffragiis erat, Godofridi nomine, eoque Carmelitani instituti monacho. Repertum est in ipsa theca scrinium ligneum, & vestis serica, diversis lineamentis aureis contexta, quo in sacra ossa omnia involuta jacebant, nempe caput, brachia, humeri, una cum scapulis; costæ, crura & manuum articuli, ad digitos pedum usque. Plane etiam conspiciebatur in Martyris calvatia cicatrix quædam: atque adstantibus Joanne de Poertere, & Lamberto hujus germano fratre, atque aliis nonnullis artis medicæ & chirurgicæ peritis, Machliniensis oppidi civibus, quorum opera & industria, sacra hæc ossa per Suffraganeum juncta fuere, deprehensum est, nil eorum tum desideratum fuisse. Cujusmodi reliquiarum ostensioni septem interfuere Abbæ, Franciscus Villariensis, Livinus Boulous, Martinus divi Bernardi, Joannes sancti Michaëlis, Bartholomæus Averbodius, Guernerus Tongerloënsis, Marcus Grimberganus. Conspicuæ autem omnibus erant totum octiduum; idque ante Paschales ferias, tam mane, quam vesperi. Ceterum sigiliis ac litterarum monumentis certiores ii tum reddebantur, tam celebris Martyris ossa, una cum velamine, scrinio reposta fuisse annis plus minus septingentis quatuor. Submota est denique vestis illa sacra, & mutata in alteram, eamque viridem, cui nunc temporis involutæ sunt sanctæ reliquiæ, Pristina autem vestis, populo indies exhibetur religionis causa. Periit modo velum istud; quæ vero ex dictis vera sint, quæ falsa, manifeste perspicies ex instrumentis authenticis ad verbum relatis § 14.

[48] [& de Sancti festis diebus,] Subjungit binos articulos Domynsius, de feriis Antistitis Rumoldi, & de ejusdem translatione, sic male exorsus: Editorum per sanctum Martyrem signorum hic finis esto, quæ verba in Belgico desunt, ubi tamen merito locum haberent, post tot miracula, a Domynsio perperam neglecta. In ceteris conveniunt: Verum ne hujus Divi Obliteraretur memoria, nosse quemque oportet, sanctum Archipræsulem & Martyrem Rumoldum, sanguinem profudisse suum sancto die Joannis Baptistæ. Relatus est idcirco ille in Sanctorum Martyrum numerum, laureamque a Deo adeptus est perennem. At ne divi Joannis festivitas, per hujus Antistitis festum negligeretur, visum fuit Ecclesiæ sanctæ, divo Rumoldo ferias indicere, octavo a festo Joannis die, nimirum ipsis Kalendis Julii. Fallor, ni hæc paraphrasis sit, eorum quæ supra dixit Theodoricus, panogyris sua capite ultimo. De translatione non una agendum fuit in commentario prævio, undenam Belga anonymus eruere potuerit determinatam S. Lucæ festam diem hactenus me latet, nec plura vacat disquirere. Verba ejus sunt apud Domyns: Translation hujus tam eminentis viri Rumoldi peracta est ipsis feriis divi Euangeliographi Lucæ, tametsi eum recolat ecclesia [Mechliniensis] pridie Apostolorum Simonis & Judæ. Imo eo die natalis Leodii recolitur, Mechliniæ, non translatio, sed relatio.

[49] Peroratio ad divum Martyrem Rumoldum, adhortatio ad quoslibet, [Unde titulus Archiepiscopi Dubliniensis.] ad maritimos, reliquos ad mechanicos, habentur citato § 21: sensus Belgicus a Domynsio collectus & exornatus est. Historia progenitorum ab Urso, tota reperitur in Belgico; a nobis discussa est § 25. Solum itaque superest Domynsii monitum; Candido pioque lectori salutem, quo ingenue fatetur, contra autographi fidem, in quo S. Rumoldus apertissime pronuntiatur Archiepiscopus Duvelensis, scripsisse se, Archiepiscopum Dublinensem. Audiatur ipse: Haud miraberis, candide lector, locum, quo episcopale munus olim exercuit divus hic Rumoldus, appellatum a me Dublinensem, cum tamen germanici libelli auctor (quisquis is fuerit) eumdem locum nuncupare videatur a dæmone, sive dæmoniacum. Qua in re hallucinatus est ille, ni fallor, ob temporis diuturnitatem. Ac huic meæ sententiæ adstipulatur codex vulgo inscriptus; Provinciale omnium ecclesiarum cathedralium universi orbis. Is enim inter Hibernos Præsules quatuor tantum numero complectitur archiepiscopatus, scilicet Armachanensem, Dublinensem, Casselensem & Tuamensem. Hujus itaque te admonitum volui, candide lector, ne putes temeritati adscribendam hanc meam metathesin. Bene vale, & Sancti hujus pie fortiterque gesta imitare. Hoc recte: ast vana apud me est omnis excusatio in tam manifesta textus corruptione, ex qua tantopere invaluit receptissima hodie, sed falsa, Mechliniensium opinio, de titulo Archiepiscopi Dublinensis, S. Rumoldo adscribendo. Vide § 7.

[50] Hactenus additamenta Domynsii, a quo iterum neglecta sunt, [Recentiora miracula etiam a Domynsio præterita.] quæ tamquam oculatus testis narrat Anonymus pag. 217 & 218, his verbis: Atque ego, inquit, Reverendum sacerdotem novi, qui per merita S. Rumoldi, magna in corpore suo beneficia consecutus est; isque asserebat, virum quemdam extraneum seu alienigenam advenisse, qui rogaret, ubinam quiesceret S. Rumoldus? Cui cum Sancti ipsius ecclesia ostensa esset, eo actutum se conferens, in gazophylacium, seu truncum, si ita loqui licet, oblationarium, tantum pecuniæ profudit, ut cultro ingerere debuerit. Post cujus discessum, aperta ea arcula, reperti sunt plusquam viginti insignes nummi aurei: unde colligitur, S. Rumoldi virtutum ac miraculorum famam, alibi quam hic (Mechliniæ) majorem esse. Quapropter laudandus Deus, qui Sanctum suum tam gloriosum reddidit. Præterea, utor hic etiam verbis Anonymi, omnes qui intra urbis Mechliniensis septa commorantur, quotannis argenteum nummum S. Rumoldo offerre tenentur. Vix equidem dubito, quin totis ducentis annis, seu a tempore, quo hæc vita scripta est, plurima alia beneficia per S. Rumoldum obtenta sint, ut confuse testatur Wachtendonckius. sed quorum memoria, æque ac pia consuetudo tributum annuum a civibus pendendi interciderint. Vehementer desidero, ut collata a nobis in Sancti gestis, aliisque ad eum spectantibus illustrandis, non tenuis opera, zelum eorum accendat, quibus colligendorum miraculorum cura incumbit; atque ut cives, Sancti clientes pientissimi, debitæ recognitionis immemores non sint. Faxit ipse gloriosissimus Martyr, his votis potiar, quibus & Actis & Observationibus nostris coronidem impono.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Rumold von Mechelen

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Rumold von Mechelen

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 27 - Iulii I., Antwerpen 1719 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.