Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juli I           Band Juli I           Anhang Juli I

2. Juli


SECUNDA DIES JULII.

SANCTI QUI VI NONAS JULII COLUNTUR.

Visitatio S. Mariæ Virginis.
S. Processus Martyr Romæ.
S. Martinianus Martyr Romæ.
SS. tres milites passi cum S. Paulo.
S. Hyacinthus Martyr ex Phrygia.
S. Euticius martyr Romæ.
S. Hisicius Martyr Romæ vel in Mesopotamia.
S. Amidas Martyr Romæ vel in Mesopotamia.
S. Amigradinus Martyr Romæ vel in Mesopotamia.
S. Arixus Martyr Romæ vel in Mesopotamia.
S. Jocundianilla Martyr Romæ vel in Mesopotamia.
S. Quintinus Martyr in Phrygia.
S. Ariston Martyr in Campaniafelice.
S. Crescentianus Martyr in Campaniafelice.
S. Eutychianus Martyr in Campaniafelice.
S. Urbanus Martyr in Campaniafelice.
S. Vitalis Martyr in Campaniafelice.
S. Justus Martyr in Campaniafelice.
S. Felicissimus Martyr in Campaniafelice.
S. Felix Martyr in Campaniafelice.
S. Marcia Martyr in Campaniafelice.
S. Symphorosa Martyr in Campaniafelice.
S. Adeodatus, Confessor Galliani, in agro Mediolanensi.
S. Monegundis vidua sanctimonialis, Turonibus in Gallia.
S. Oudoceus Episcopus Landavensis in Anglia.
S. Swithunus Episcopus Wintoniensis in Anglia.
S. Adegrinus monachus, Palmæ apud Sequanos.
S. Lidanus Abbas Ordinis S. Benedicti, Setiæ Volscorum in Latio.
S. Otto Episcopus Bambergensis, Pomeranorum Apostolus, in Franconia.
B. Joannes Vicentinus Ord. Prædicatorum, in Italia.
B. Petrus de Luxemburgo S. R. E. Cardinalis, Episcopus Metensis, Avenione in Gallia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

Svedasti corpus inventum esse a Theodorico Episcopo, anno ab Incarnatione Domini 852, in Auctariis Bedæ legitur, ex codice Atrebatensi; nescio cur Mabillonius Seculo 4 part. 1, in Kalendario signaverit XI Julii. Vide, quæ eo spectant VI Februarii.
Inventio S. Eulaliæ V. M. Barcinone, est in Ferrario. Vide quæ de ea, & de translatione dicta sunt pag. 578 ad XII Februarii.
Mariæ Jacobi, scilicet Minoris, filiæ Cleophæ meminit Grevenus, ex eo Canisius, & fusius Florarium Sanctorum: Ipso die, sanctæ Mariæ Jacobi, viduæ. Hæc fuit filia beatæ Annæ ex Cleopha: Cleophas autem frater fuit ipsius Josephi, nutricii Salvatoris. Hæc Maria in conjugium juncta fuit Alphæo, ex quo genuit quatuor filios S. Jacobum Minorem, Josephum justum, qui & Barsabas, Simonem & Judam. Paucis multa, dissertationibus obnoxia. Quæ ad Mariam Jacobi matrem spectant, erudite discussit Henschenius IX Aprilis, eam statuens sororem B.V.M., Cleophæ uxorem, matrem Jacobi minoris, fratris Domini (hoc est consobrini) quem a Jacobo Alphæi filio, Matthæi fratre, distinguit I Maii, aliis aliter sentientibus. Vide utroque loco IX Aprilis
& I Maii.
S. Zenobii Episcopi in Florentia translationem adjiciunt Additiones Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Tu consule XXV Maii.
S. Hildemitus Episcopus Meldensis ac monachus notatur hoc die in Kalendario Benedictino S. Salvatoris Antverpiæ: in altero autem consimili S. Michaëlis ibidem, legitur Hildenutus. Neutrum invenies in serie Meldensium Episcoporum; inde conjicio, corrupta esse nomina ex Hildeverto de quo XXVII Maii.
Sendomiriæ in Polonia, plurimorum sanctorum Martyrum, a Tartaris ob Christi fidem occisorum, scripserat Ferrarius II Junii, quo die historiam in Actis recensuit Papebrochius; non satis plene, nam in Paralipomenis ante tomum 2 Junii pag. LXXXV ea addidit, quæ ad beatum Sadoc & socios XLVIII Ordinis S. Dominici spectabant: quibus alia adjunxit Janningus tomo 6 Junii, pag. 8 & 9.; ut de omnibus Sendomiriensibus illis Martyribus nihil dicendum supersit. Ceterum laudatus Ferrarius ad hunc diem sic scribit: Sendomiriæ in Polonia, sanctorum LXX Martyrum, a Tartaris propter Christi fidem interfectorum. Utrobique, sub mutata phrasi, de iisdem sermo est, qui forte in diversis locis, diverso die & diverso numero coluntur. Jam assignatum est, ubi de ipsis egerimus. II Junii.
Translatio S. Medardi memoratur in codice Divionensi Vide VIII Junii.
Beatus Joannes ab Avellino, confessor Ordinis Minorum, vita & miraculis clarus, in territorio Tudertino apud pagum S. Illuminatæ, memoratur ab Arturo. Ubi is hunc diem, ejus natalem invenerit, equidem nescio. Nos ejusdem Acta antiqua & coæva, recenter e chartis Mss. eruta, dedimus tomo 2 Junii, in quibus dicitur obiisse die undecima Junii, anno millesimo trecentesimo decimo tertio, ætatis suæ anno sexagesimo tertio. Corpus quiescit in Conventu S. Illuminatæ agri Tudertini. Sunt qui in eodem conventu ponunt quemdam B. Joannem ab Alviano, quod castellum est, prope distans a dicto conventu S. Illuminatæ. Verum hunc per errorem distingui a B. Joanne ab Avellino satis certum est: tum quod scriptores sub utroque nomine eadem gesta, quæ paucula olim sciebantur, referant, atque ambos in eodem conventu diu vixisse, mortuos sepultosque esse, & honorari, dicant: tum, quod Arturus a monasterio, qui in suo Martyrologio Franciscano nihil prætermisisse videri potest, nullum noverit Joannem ab Alviano, noverit autem Joannem ab Avellino, uti supra ex illo citavi. Error inde natus sit, quod aliquis Joannem ab Avellino legens, quæ civitas episcopalis est in regno Neapolitano, sat longe remota a Conventu S. Illuminatæ, appellandum putaverit a propiore sibique notiore loco Joannem ab Alviano. Nos Acta pluscula primi ex antiquis Mss. ut dixi, impressimus XI Junii.
Sanctum Maximum episcopum Neapolitanum hoc die obtrudit Castellanus in Martyrologio suo universali; verum quæ ratio ad hoc ipsum moverit, necdum satis intelligo. Qui de ipso scribunt Chioccarellus & alii, festum signant XI Junii, quo cum præferendus sit S. Barnabas, differtur in diem sequentem, ut vide in Actis XII Junii.
Marcus & Marcellianus male ab aliquo huc remissi sunt: spectant ad XVIII Junii.
S. Irenei Episcopi depositio invenitur in brevi aliquo Hieronymiano Martyrologio in nupera Anecdotorum collectione a Martenæo & Durando eruditissimis Benedictinis edita, ex Ms. monasterii Morbacensis, diœcesis Basileensis. Verum hic codex ab omnibus aliis Hieronymianis discrepta, sicque Irenæum annuntiare videtur, acsi confessor esset, putamus indicari gloriosissimum Martyrem Irenæum Lugdunensem, de quo actum tomo V & VI, ad diem XXVIII Junii.
Leonis II Papæ hoc die meminit Usuardus Aquicinctinus; plures eum memorant die III: spectat ad XXVIII Junii.
S. Theobaldus eremita, de quo agitur in Breviario Ambianensi anni 1590: item in officio Abrincensi & forte alibi, non alius esse videtur ab eo de quo actum XXX Junii.
Stola B. V. Mariæ hoc die inter Molani auctaria posteriorum editionum refertur, his verbis: Die secunda, depositio stolæ sanctissimæ Dominæ Deiparæ in Blachernis: quæ ex horologio seu parvo menologio Græco translata sunt. Notatur item ab Octavio Cajetano in Martyrologio Siculo, Leontinis, miraculosa advectio imaginis D. V. a Castello: ab aliis alia.
Petrus, qui Græce Megistus, Martyr fit II Julii. Verba sunt Dextrini chronici ad annum Christi 66, num. 8. Hæc majoribus ineptiis cumulat Bivarius, dum Petrum illum Megistum ait, unum fuisse ex ipsis tribus militibus quos Paulus Apostolus… ad fidem perduxit, totam historiam, de qua nos infra, ex Equilino retexens. Tum vero, horum trium nobilium militum, unum fuisse Cæsonium Maximum & hujusmodi alia æque absona comminiscitur; quæ hic indicari vix merentur. Vide infra, ubi de tribus Militibus anonymis.
Juvenalis Episcopus Hierosolymitanus, Papebrochio in hist. Chronologica, ante tomum 3 Maii, ordine XLIV, locum habet, non sine encomio, in menologio Sirleti; a Baronio Romanis Fastis exclusus, sed a Ferrario postliminio reductus, his verbis: Hierosolymis, sancti Juvenalis Episcopi. Non iis ipsum laudibus ornat purpuratus Historicus ad annum 454 num. 21, nec alii eruditi scriptores, ut inter sanctos Episcopos collocari mereatur; neque Papebrochius eum ut Sanctum agnovit. Quod autem Bollandus in Annotatis ad vitam S. Euthymii Magni XX Januarii, pag. 318 litt. i, k, Juvenalis nomini præfigat titulum Sancti, id sane obiter factum est, & re nondum examinata; neque Castellanus imitari id debuit. Si tamen documenta eruantur, unde Juvenalis sanctitas magis elucescat, cum non magis obierit II Julii; quam quolibet alio die, poterit de eo alibi agi.
Basilisci episcopi, Rufini, Eutropii & Colluthii sanctorum Martyrum passio inserta est additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum, hoc die. Sanctos istos eo modo sociatos in nullo Martyrologio reperi hactenus. Basiliscum Martyrem habes in Actis III Martii, cum Eutropio & Cleonico, ubi de Basilisco varia erudite discutiuntur. Suspicari ausim, imperitum additorem confusa alicubi nomina invenisse, ubi intrusum Rufini nomen; ex Cleonico autem Colluthius formatus sit. Nihil se offert, ex quo lucis quidquam accipias; si alicunde accesserit, libenter utemur.
S. Donati martyris Romani, ex Ms. suo codice hoc die meminit Galesinius, prætermissis Aristone & sociis. Donatos sanctos longa serie habes in indice primi semestris: de aliis agetur locis suis. At tanti non est codex ille Galesinianus, toties erroris convictus, ut ex ejus fide Donatus iste tamquam a ceteris diversus consignetur.
In Campania Italiæ, S. Vitalis, qui ex urbe Carpetanorum Thermeda Complutum deveniens, ibidem ex uxore Justum & Pastorem liberos suscepit; quibus martyrio coronatis, Campaniam adivit, ubi iterum suscepta conjuge, ex ea Natalium Episcopum Toletanum procreavit; demum martyrium cum aliis sociis inclytus agonista complevit. Satis fuerat Dextro, unam Vitali conjugem tribuisse, filios duos: hic adduntur mirabiliora; fabricantur a Tamayo Acta, & vapulat quidem Bivarius &c. Verum æque infida sunt omnia, ex iisdem lutosis fontibus hausta. Carmen qualecumque, quod Valderedo adscribitur, hic non examino; si Vitalis aliquis sanctorum puerorum Martyrum pater fuisse deprehendatur, de ipso cum filiis agetur VI Augusti. Interim de vero hodierno sancto Vitale nihil novimus, præter ea, quæ ex Actis S. Sebastiani infra referuntur. Hæc est Tamayi annuntiatio secunda: audi modo tertiam & quartam.
S. Longinus, tertio loco profertur a Tamayo, tamquam Martyr Romæ, & præfectus militum, qui a S. Paulo ad fidem conversus, ob ipsius confessionem, cum sociis ad martyrii coronam pervenit. Cujus sacra pignora, in conventu B. Mariæ Salicensi in Carpetania, Ord. S. Francisci, honorifice reconduntur. Equidem hactenus non aliud queo intelligere, quam reliquias alicujus Martyris anonymi, e Catacumbis Romanis erutas, nomine Longini appellatas, istic honorari, quales alibi & apud nos hic Antverpiæ plures exstant. Si fallor, lubenter docebor. De cetero vide iterum infra, de tribus militibus anonymis. Hæc pluribus refutare, operæ pretium non judico.
In oratorio marchionis Castri-Roderici, S. Urbani Martyris lipsana, quæ una cum aliis Romæ dono accepit, dum ibidem regii Oratoris fungeretur officio. De sanctis anonymis ex cryptis Romanis extractis, qualis supra est Longinus, satis sit hic meminisse. Nimium sibi arrogat Tamayus, dum talem Urbanum confundit cum uno ex sociis Aristonis, de quibus infra. Norunt eruditi, quas tenebras historiæ sacræ affuderint hujusmodi metamorphoses.
In oppido Villanova, vulgo de los infantes, in Carpetania, sancti Vitalis martyris Romæ passi, sacræ reservantur exuviæ, quas monasterium fratrum Discalceatorum SS. Trinitatis, ex donatione Generalis accepit. Sic ultima primis respondent apud sæpe dictum Tamayum.
Menochus episcopus Bituricensis, in Sanctos relatus memoratur, ait Ferrarius ad calcem notarum hoc die. Quærimus ubi, quando, a quo? Non est, inquit, in tabulis Democharis. Ego in nullis eum hactenus reperi.
Sancti alicujus Gerundii (gall. Jeroche,) qui pastor fuerit Gerundii-monasterii (Gilmoutier) prope Pomosam, colaturque Respaci, cujus corpus depositum sit in Faræ monasterio, primam notitiam suggerit Castellanus in additione Sanctorum Franciæ ad Martyrologium Romanum. Nota marginalis eum adscribit seculo VII. Atque hæc omnis, quæ de eo Sancto habeatur, memoria, qua pleniorem incassum quæsivimus. Vulgo notum est, qua industria vir ille in eruendis Sanctis indefessus, ignotos quosque collegerit: ceterum donec distinctiora monumenta accedant, satis erit hæc indicasse.
B. Antonius Patronus confessor apud Arturum hoc die Malipurgi in India orientali signatur, ut qui magnam Indorum multitudinem convertit ad Christum.
Item B. Joannes de Gongora Gaudalcanali in terriorio Legionensi, qui summis virtutibus floruit, mortuus anno 1578.
Tum: B. Agnes virgo Salmanticæ defuncta MCCLXXII. Quæ in Gynæceo iterum memoratur cum multis aliis sanctis feminis, quas suis locis referimus.
Joannes Baptista Cataneus, ut servus Dei: item venerabilis P. Thomas de Costa referuntur in Diario Dominicano Marchesii cum longioribus elogiis, sed cultum non probantibus
Sibertinum confessorem, tamquam ad Angliam spectantem, inter Auctaria sua hoc die recensuit Grevenus, ex quo Canisius, citatus in notis a Ferrario, qui mallet Libertinum scribi. Neutrum placet. Reperi etiam apud eumdem Grevenum Mamertini martyris, quem aliqui, inquit Canisius, Martinum Hierosolymitanum existimant; æque ignotum nomen. Ego Mamertinum istum ex Mamertino carcere credidi & credo hactenus imperite efformatum fuisse. Quid si Sibertinus ex eadem radice profluxerit? Videtur certe alio fundamento opus esse, ut Sibertinus & Libertinus & Mamertinus pro veris Sanctis admittantur.
In Molano plurimisque aliis Martyrologiis recentioribus recolitur memoria translationis multorum sacrorum corporum ex ecclesia Laubiensi in oppidum Binchium, facta anno 1409, XX Junii, sed quæ festiva est Dominica secunda post festum S. Joannis. Singulorum Sanctorum nomina apponam, eos ad proprios dies remittendo.
Ursmari, ad XIX Aprilis.
Ermini, ad XXV Aprilis.
Theodulphi, ad XXIV Junii.
Wlgisi, ad IV Februarii.
Amolwini, ad VII Februarii.
Abelis, ad V Augusti.
Hidulphi, ad XXIII Junii.
Amelbergæ, ad X Julii.
Aya in Chronico Miræi addita, colitur Montibus. Vide XVIII Aprilis.
Macloviopoli in Armorica, S. Gregorii Episcopi & Martyris gloriosi: ita præter morem nude & sicce Saussayus in Martyrologio Gallicano. Edisserat nobis aliquis, quis iste Gregorius sit Episcopus & martyr; ego quærendo oleum & operam perdidi. Castellanus in Corollario pag. 738 inter Martyres Domitiacenses Gregorium Custarellum pastorem Macloviopolitanum enumerat: si hunc voluit Saussayus, male Episcopum nominavit. Quidquid sit, in utroque ejus indice nulla istius Gregorii memoria.
Fernacus de Cluain-mor est in collectione Ms. Sirinii, alibi jam citata. Ita & alii, inquit. Addit Gorman Candidus & virgineus.
Item, Filiæ Cathbadii in Airiudh. M. Dung. & Maguir de Airidh-Foda. Gorm. Festum mundarum filiarum Cathbadii de Airidh-Foda. Quæro ampliorem distinctioremque notitiam.
Venerabilis Richæ Virginis & sanctimonialis, ordinis Cluniacensis in Germania, memoriam hoc die agit Menardus, quem sequitur Bucelinus. Accepta est ex Actis S. Ottonis Bambergensis, ut vide infra in vita prima, quam Sefrido tribuimus, num. 55. Sed quæ ibi de Richa cursim narrantur, non ostendunt, cultum sacrum ei umquam delatum fuisse; nec de eo aliunde quidquam percepimus.
S. Magistrum cum duobus novitiis in Grandisilva hoc die ponit citatum Kalendarium Cisterciense. Eosdem ait sanctitate claruisse Chalemotus. Nihil de ipsis Henriquez hoc saltem die. Solum desidero, ut nobis constet de cultu ecclesiastico ipsis exhibito. Idem postulo de sequenti.
Maria conversa, quæ in Nazareth prope Liram (Brabantiæ) virtutum splendore & sanguinis genere nobilis, post obitum e virgineo cadavere miram odoris suavitatem, apud eumdem Henriquez, qui Raissium secutus est, emisisse dicitur. Præmatura fuit beatificatio, nam Raissius in vita Beatricis ad XXIX Julii asserit, Mariam istam obiisse anno 1608.
Item de Joanne Archiepiscopo Upzalensi in Suecia, qui a juventute sua inter Cistercienses monachos, quorum institutum professus est, in omni pietate educatus, in virum doctrina, sanctitate & prudentia vere magnum evasit, & post varia munia, ad pontificiam dignitatem evectus, eam egregiis virtutibus exornavit, & tandem a piratis crudeliter interemptus, per palmam martyrii feliciter ad cælos conscendit. Ita Henriquez hoc die. Chalemotus, contra historiæ veritatem, aliam mortis causam excogitavit: ex his Bucelinus varia connectens. Interim nec in Kalendario, nec in magno Sanctorum ac Beatorum Cisterciensium Catalogo anni 1620 reperitur hic Joannes Archiepiscopus Upzalensis. Neque vero a Joanne Magno lib. 2 de vitis Pontificum Upzalensium pag. 48, neque a Bzovio, istius Ordinis monachus fuisse dicitur, quod unde Manrique aut Seguinus acceperint, plane ignoro. Ex Magno genuinum Joannis elogium accipe: Verum hic pontificatus, quamvis numero annorum angustus exstitit, tamen ingens ejus gloria memoriam laudabilem sortita est in tempore sempiterno. Tribus enim transactis annis post pontificium onus acceptum, migravit ad Dominum, occisus a paganis Estonibus (qui sæpe in illis partibus populabundi grassabantur) in propriis ædibus Almersteeck, circa principium mensis Julii anno Domini MCLXXXVIII & sepulturæ traditus in ecclesia Upsalensi: nullo, ut vides, veri martyrii (nam ab iisdem piratis multi proceres aliique occisi narrantur) nullo publici cultus relicto vestigio. Martyrem appellat Bzovius, per me licet; quæro utrum Martyr declaratus sit & pro tali cultus? Hoc certe ignorare non potuisse videtur laudatus Magnus, ejusdem sedis Upzalensis & ipse Archiepiscopus.
Bernardinus Realinus. Societatis Jesu sacerdos, illustris sanctitatis miraculorumque fama toto Neapolitano regno, imo Italia universa, aliisque orbis Catholici partibus celeberrimus, in senectute bona, hoc die anno 1616 ad diuturnorum laborum eximiarumque virtutum coronam evocatus est: ad cujus Canonizationem formati pridem processus, vita a variis edita, ex qua non pauca decerpsit Papebrochius tomo 2 Maii a pag. 791, quæ perspecta viri humilitas S. Irenæ, quam suam fecisse videbatur, adscribere consueverat. Gesta describere hujus loci non est, fiet id, ubi heroicas ejus virtutes & signa probaverit Sedis Apostolicæ oraculum, quod antevertere non præsumimus.
Bessoium eremitam & Phaulium confessorem binos Æthiopes Sanctos, ambos ex Kalendario Copto-Æthiopico apud Ludolphum accersit Castellanus, omissis pluribus aliis, qui hoc eodem die ibi ponuntur. Nobis integrum non putamus, istiusmodi fastos nostris admiscere, aut tales homines veris Sanctis annumerare, donec de eorum ætate & orthodoxia omnino constet.
S. Goar a Notkero refertur mutilo elogio. De eo agendum erit. VI Julii.
S. Consul, Comensis Episcopus, hoc die, ut Jovius tradit, vita functus, huc retrahitur a Castellano, nihil tantopere in Martyrologio suo universali curare solito, quam ut Sancti ad proprios singuli natales dies reducantur, ejus rei, ut mihi non semel testatus est, ad scrupulos ferme studiosus. Verumtamen cum in ea ecclesia Nonis hujus mensis colatur, is dies nobis præferendus videtur, adeoque de ipso agemus VII Julii.
Albinum & Lisianum hoc die conjunctos exhibet Florarium Sanctorum, tamquam Martyres. Multa sæpius transmutat & transponit Florarii istius collector. Satis verosimile est, indicari Sabinum & Cyprianum, qui coluntur in agro Pictaviensi. In Martyrologio Brixiensi, imo & in Romano, relati sunt XI Julii; a Castellano hoc die; qui prædicto die XI alia observat. Verum hæc ex professo disquirenda erunt die, quo in Usuardi auctariis utraque inflexione positi sunt, XI Julii.
Didacus monachus sancti Raymundi abbatis (de hoc ad I Februarii in Actis dictum est) egregius coadjutor, dum Mahumetanos fugavit & Ordinem militarem de Calatrava instituit, titulo beati ornatur ab Henriquez, citante Wionem, Manrique, Marianam & Miræum: verum postremi duo sacris honoribus abstinent, æque ac Chalemotus, qui solum ait, inter Ordinis sui viros illustres adscriptum. Si plus aliquid ei Ecclesia tribuat, locum in Actis dabimus eo die quo in Kalendario Cisterciensi notatur VIII Augusti.
Liberatum, Bonifacium & quinque socios &c. Martyres Carthaginenses huic diei, quo passi sunt, inseruit Castellanus, verum qui ex Romano Martyrologio colendi & illustrandi sunt XVII Augusti.
Translatio S. Euphemiæ V. M. ponitur a Ferrario ex aliquo Græcorum menologio: locum etiam habet in Supplemento Saussayi. Hæc & cetera omnia ad celeberrimam Sanctam spectantia cum Actis illustrabuntur XVI Septembris.
Guilielmi Bituricensis canonizatio refertur a Ciacconio. Vide X Januarii.
S. Cahinnicum abbatem hoc die adducit Camerarius, de quo in vita S. Columbæ non semel sermo est; ut vide in Actis IX Junii pag. 201 num. 9 & pag. 216 num. 49. Ex hoc postremo loco sumpsit Camerarius miraculum de sedata Sancti istius precibus tempestate, in qua periclitabatur S. Columba. Ceterum pro sua auctoritate diem selegisse videtur Camerarius, cum asserat Colganus, Cainnectum seu Cainechum (ita in Actis formatur nomen) coli XI Octobris, quo die a Dempstero quoque in Menologio Scotico refertur sub nomine Kenici aut Canici. Diversis hisce nominibus idem indicatur Sanctus, cujus Acta illustranda erunt ipso illo die XI Octobris.
B. Joannes de Estremoz, laicus, quem Pamphilus titulo Beatorum illustrat, vir ingentis candoris & sinceritatis … pluribus virtutibus & miraculis ornatus, Lusitanam provinciam decoravit. Sic scribit Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano pag. 392. Editus est Pamphilus, in Beatorum titulis satis liberalis, anno 1581. In Theatro triumphali choro 3, appellatur Joannus Bonus, diciturque ejus sepulcrum a vicinis populis haberi in magna veneratione. Ait præterea Theatri auctor: Olim celebrabatur ejus memoria die II Julii, qua creditur obiisse. Constat tamen ex aliis, non satis certum esse annum aut diem obitus; quandoquidem Roman tradat, Joannem die XIII Octobris ad cælos evolasse MDVII. Mavult Herrera annum MDXVII: qui publicam venerationem non videtur admittere, dum ait, Joannis devota pignora humo tradita in sacello majori ad latus Euangelii futuram resurrectionem exspectare. Itaque elevata non sunt: unde conjicio, cultum verum legitima Ecclesiæ auctoritate necdum permissum fuisse. Si fallor, ea producantur, quæ rem certam faciant; & locum Joanni in Actis dabimus XIII Octobris.
S. Melchiadem Papam in plurimis Martyrologiis eo die recoli pridem notarunt Majores nostri ad X Januarii. Idem de hoc II Julii dici potest, dum in ipsis Hieronymianis legitur, depositio Melciadis seu Mildiadis, cui in Lucensi præponitur Calestri, qui in Corbeiensi transformatus est in Calepi, haud dubie pro cœmeterio, in quo depositus est. Ego Calepum & Calestrum hic prætereo. Melchiades autem, de quo videri interim potest observatio Florentinii, ex Romani moderni auctoritate, remittendus est ad X Decembris.
Romæ, Damasi enuntiat Hieronymianum Lucense: Corbeiense item incipit a Damasi, Ado cum duce suo posuit cœmeterium Damasi, ut habes infra in commentario ad Acta Sanctorum Processi & Martiniani. Dubitat Florentinius, an non indicetur sanctus aliquis Martyr nomine Damasus. Probabilius censeo hactenus, si de Sancto agitur, non alterius nomen insinuari, quam ejus qui in Hieronymianis contractis, saltem Augustano, Labbeano & Barberiniano satis clare exprimitur, nempe Damasi Papæ æque ac Melchiadis. Porro illius Pontificis Acta illustrabuntur XI Decembris.
Translatio S. Thomæ Apostoli alicubi notatur, de qua plures cum Hieronymianis, die sequenti. Sed de ea agendum XXI Decembris.

Acta Sanctorum: Maria - Visitatio - „Heimsuchung Mariä”

Acta Sanctorum: Processus

Acta Sanctorum: Longinus und Megistus und Acestes

Acta Sanctorum: Hyazinthus

Acta Sanctorum: Euticius

Acta Sanctorum: Hisicius und Gefährten

Acta Sanctorum: Quintus

Acta Sanctorum: Ariston und Gefährten

Acta Sanctorum: Adeodatus

Acta Sanctorum: Monegundis von Tours

Acta Sanctorum: Oudoceus

Acta Sanctorum: Swithun von Winchester

Acta Sanctorum: Adegrinus

Acta Sanctorum: Lidanus von Antena

Acta Sanctorum: Otto von Bamberg

Acta Sanctorum: Johannes von Vicenza

Acta Sanctorum: Petrus von Luxemburg

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Juli I: 3. Juli




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 2. Juli

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 2. Juli

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 15.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.