Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. MONEGUNDE VIDUA RECLUSA
TURONIBUS IN GALLIA.


CIRCA AN. DLXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Monegundis vidua sanctimonialis, Turonibus in Gallia (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. Vita a S. Gregorio Turonensi scripta,
reliquiæ Turonibus, antiquus cultus ex Martyrologiis.

Tam plana & clara sunt, quæ ad sanctæ Monegundis, quæ nonnumquam corrupte Monagundis, Monigundis, Molnegundis vel aliter effertur; tam clara, inquam sunt, quæ ad hujus præcellentis Sanctæ virtutes & miracula spectant, utpote ab illustri synchrono, [Insigne S. Greg. Turon. encomium.] teste oculato scripta, ut vix opus visum sit commentarium iis prætexere, multo minus alia Acta apud nos Mss. curare, quæ non nisi ex istius scriptis adumbrari potuere. Nacta est igitur Sancta nostra præstantissimum encomiasten sanctum Gregorium Turonensem, cujus tempore vixisse ipsam & floruisse, nemo, quod sciam, dubitavit hactenus, ut proinde ætatem ejus recte consignaverit postremus S. Gregorii operum editor Theodoricus Ruinartius, ad annum circiter 570. Encomiasten vocavi Turonensem Præsulem, neque enim vitæ seriem, aut Acta in ordinem digesta, sed brevem rigidæ pœnitentiæ & insignis miraculorum patrandorum gratiæ synopsim nobis reliquit, quam ad historicam normam reducere nemo tentavit, nec porro tentare quis umquam facile poterit. Carnotinam origine fuisse, conjugatam, binas filias peperisse, post earum mortem, solitariam vitam duxisse Carnoti & Turonibus;; hic socias virgines collegisse, plurimis claruisse miraculis, demum sanctissimo fine duram vivendi rationem clausisse; hæc sunt quæ compendio narrat Gregorius, & nos ex Surii editione, cum aliis collata, inferius dabimus.

[2] Monasterium sanctimonialium ab ipsa conditum & ædificatum, [ubi be cœnobio, quod ad canonicos transiit;] aut saltem inchoatum, satis innuit Gregorius, at quamdiu hoc in eo statu perstiterit, frustra quæsivimus. Constat, mutatum subinde in collegium canonicorum, cui id unum parthenonis antiqui indicium adhæsit, ut eorum templum sancto Petro dicatum, ad aliorum distinctionem S. Petri puellaris hodiedum nuncupetur: quo plane datur intelligi, viros in puellarum locum successisse. Hoc cœnobium, inquit Ruinartius, col. 1247, dictum est S. Petri puellaris, quod etiam nunc nomen retinet, quamvis in collegium canonicorum conversum, sub jurisdictione capituli S. Martini. Tum col. 1249, sepulta est (S. Monegundis) in ecclesia sancti Petri puellaris, superius laudata, ubi ejus sacræ exuviæ in theca pretiosa servata sunt ad annum 1562, quo Calviniani furentes eam diripuerunt. Pleraque tamen ejus ossa incendium evasere, quæ semiusta cum ejusdem Sanctæ capillis in terra absconsa sunt, ibique latuere ad annum 1657, quo, die nona Julii, levata fuerunt e terra & fidelium venerationi exposita. Huc usque Ruinartius, cujus postrema dicta confirmabit ultima earumdem reliquiarum recognitio, non ita pridem facta, ut jam dicemus.

[3] [unde eccl. S. Petri puellaris, in qua recognitæ reliquiæ.] Recognitæ fuerunt prædictæ reliquiæ, seorsim e theca extractæ & recensitæ VIII Maii 1697 a Domino Gatiano de Galliczon, ecclesiæ S. Martini tunc canonico & præcentore, postmodum Illustrissimo Episcopo Agathopolitano, coadjutore Babiloniensi, ut constat ex instrumento, cujus copiam mihi fecit Clarissimus & semper nobis laudandus Claudius Castellanus Parisiensis canonicus anno 1709. Porro res tota reducitur ad extractum ex processu verbali tunc habito, quo speciatim enumerantur ossa S. Monegundis, ex iconoclastarum Calvinianorum incendio feliciter erepta, cum circumstantia capillorum, a Ruinartio expresse notata. Refertur item antiqua inscriptio in membrana, quam ex Gallica Latinam reddo: Reliquiæ S. Monegundis, Dominæ Carnotensis religosissimæ, sepultæ in ecclesia sancti Petri puellaris, quæ reliquiæ in eadem ecclesia inventæ sunt IX Julii MDCLVII. Adjiciuntur eorum testimonia, qui prædictæ inventioni vel elevationi interfuerant, aut præsenti memoria se ex antiquioribus audivisse meminerant, e terra, ubi occultatæ fuerant, levatas fuisse, extractasque ex lapideo tumulo, cui insculpta erat feminea effigies; in theca vero, seu mavis vase, itidem lapideo, repertas tunc temporis easdem plane reliquias, quæ anno isto 1697 recognitæ sunt: porro thecæ illi, seu vasi inscripta fuisse hæc verba, Turonensi dialecto abbreviata aut corrupta, a sainte Moné; ut proinde de tota narrationis veritate dubium nullum superesse possit. De reliquiis Turonensibus dicta sint satis; hic opportune attexetur aliud instrumentum vetustioris translationis, seu transpositionis, in forma debita a laudato Galliczonio recensitum, quod ita habet.

[4] Anno Domini millesimo quingentesimo quinto, [Instrumentum translationis anni 1505] indictione septima, die vero penultima mensis Augusti, pontificatus sanctissimi in Christo patris & Domini nostri, Domini Julii, divina providentia Papæ secundi, anno primo, reliquiæ S. Monegundis, in ecclesia sancti Petri puellaris Turonis requiescentes, & solitæ venerari in eadem, translatæ fuerunt de quadam veteri & antiquata capsa in novam, thecis argenteis notabiliter circumtectam, per reverendum in Christo patrem & Dominum, Dominum Ludovicum de Ambazia, miseratione divina episcopum Albiensem, de licentia & permissu venerabilium & circumspectorum virorum Dominorum meorum, Decani, thesaurarii & capituli insignis ecclesiæ beatissimi Martini Turonensis, Sedi Apostolicæ & Romanæ Ecclesiæ immediate subjectæ, superiorum in hac parte, assistentibus & concelebrantibus præfato Domino Episcopo, venerabilibus viris magistro Joanne Gueruadon celerario, Jacobo Bouhalle præposito de Blaleyo, Petro Bodin & Joanne Bouhalle canonicis præbendatis ejusdem ecclesiæ beatissimi Martini; magistris Guillelmo Britonis, Petro Potier, Petro Paventeau & ceteris canonicis dictæ collegiatæ ecclesiæ, aliisque in multitudine copiosa translationi prædicti præsentibus testibus. Signatum G. du Moulin: & infra signaturam; Ita est; & similis littera in…. signis manualibus præfati Domini Episcopi & mei notarii signata fuit, & in dicta nova capsa ad futuram rei gestæ memoriam pro posteris reposita.

[5] Sequitur legalisatio, ut vocant, seu testimonium authentiæ præmissi instrumenti, [debite legalisatum.] in hunc modum: Gatianus de Galliczon Episcopus Agathopolitanus, coadjutor Babilonensis, a paucis mensibus, seu die Octobris vigesima octava consecratus, & a quamplurimis annis canonicus præbendatus, præcentor & officialis nobilis atque insignis ecclesiæ beatissimi Martini Turonensis, ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis, omnibus, quorum interesse poterit, fidem facimus ac testamur, præsentem scripturam ex authentica, & fidem in judicio faciente, a nobis visa, lecta perspectaque, fideliter desumptam & expressam fuisse. Datum Martinopoli Turonum, in ædibus sancti Martini sub signo sigilloque nostris & Secretarii nostri subscriptione, anno Domini millesimo septingentesimo nono, die vero secunda Martii. Signat Gatianus Episcopus Agathopolitanus, coadjutor Babilonensis, canonicus, præcentor & officialis supradictus. Infra. De mandato Illustrissimi & reverendissimi Domini, D mei. Lepreux. Ad latus appositum est sigillum in cera alba.

[6] Atque hæc de antiquiori illa recognitione & translatione, [Die natali fit commemoratio in officio,] seu in novam thecam sacrarum reliquiarum depositione, quam haud dubie aliæ præcesserint; ceterum in eadem illa theca usque ad sacrilegos iconoclastarum Calvinianorum furores perstiterunt. Augusti XXX, quo solennitas anno illo 1505 instituta est, occasionem dedisse potuit S. Monegundis festum in eum diem transferendi, quia dies natalis Visitatione B. M. Virginis, eo tempore per Galliam receptissima, impeditus fuerit, ut disertis verbis ad nos scripsit laudatus Castellanus. Verumtamen dum Breviaria Turonensia, non ita pridem, nempe 1611 & 1635 excusa consulo, in prioris editionis Kalendario notatam quidem invenio S. Monegundis commemorationem, ast in ipso Breviario nec verbum de ipsa reperitur. In editione altera fit ipso die natali commemoratio sub hac oratione: Beatæ Monegundis natalitia veneranda, quæsumus Domine, Ecclesia tua devota suscipiat: ut fiat magnæ glorificationis amore devotior, & tantæ fidei proficiat exemplo. Per Christum. Interim ad XXX Augusti nec hilum est, quod ad S. Monegundem referri possit. Si igitur eo die Turonibus celebretur Sanctæ nostræ festivitas, id peculiari officio fiat oportet, idque in sola ecclesia S. Petri puellaris: quod vel ipsum difficile est, cum hæc tota pendeat a primaria S. Martini. Utut tamen fuerit, in omnibus fastis aliisque monumentis constanter refertur hoc die II Julii.

[7] [uti & in antiquis Martyrologiis.] Etenim sanctæ Monegundis natalis apud antiquos Martyrologos ita consignatus est, quemadmodum in observationibus ad Usuardum abunde demonstravimus, ubi & pleraque omnia recensita sunt, quæ in auctariis Usuardinis vario modo & stylo referebantur, ut prorsus supervacaneum videatur singula hic denuo enumerare aut describere, quemadmodum & recentiorum elogia congerere, quæ non aliunde quam ex antiquis aut ex ipso sancto Gregorio accipi potuere. Iis quæ in Usuardo de Hieronymianis diximus, addi possunt contractiora a nobis edita tomo VII Junii, Augustanum, Labbeanum & Barberinianum; item alia duo recentius excusa tomo 3 Anecdotorum Martenæi & Durandi, nempe Autissiodorense & Turonense, in quibus diserte ponitur depositio Monegundis, vel virginis vel ancillæ Dei. Cur ab Adone prima Julii relata sit, fugio pluribus quærere: diem obitus non notavit S. Gregorius, ast a communi Martyrologorum consensu recedere non licet, uti nec a Romano moderno, cujus Kalendarium operis nostri regula est. Ejus annuntiatio, Turonis, depositio sanctæ Monegundis religiosæ feminæ, ex Usuardo profluxit, evitato recte virginis titulo. De quo etiam in observatione nostra Usuardina satis dictum est. Siquis nihilominus virgines appellari posse contendat viduas sanctimoniales, ut alicubi observat Ruinartius, de voce non litigabimus: satis indubitatum credimus, terminum virginis apud Dialecticos de viduis quantumvis sanctis & monialibus numquam univoce prædicatum iri. Hactenus de S. Monegunde, ejus vita, cultu & reliquiis in urbe patria Turonensi, unde monumenta alia obtinere non licuit; superest ut de ejusdem Sanctæ reliquiis & solennissimo apud Belgas Chimacenses cultu, nonnulla subjiciamus. De aliis locis in Belgio id solum novimus, [Reliquiæ in Belgio.] Sanctæ nostræ reliquias anno 1559 fuisse in ecclesia parochiali Bocholiz, ducatus Luxemburgensis prope Gouy, quæ utrum adhuc ibidem exstent, ignoramus. Sit interim

§ II. Reliquiæ & cultus Chimaci in Belgio.

Chimacum Hannoniæ oppidum est, principatus titulo nobile, collegiatam ecclesiam habens, cujus primaria patrona S. Monegundis a pluribus seculis solenni cultu ibi honorata fuit. [Ecclesiæ collegiatæ Chimacensis patrona est;] Venerationis initia non norunt Chimacenses ipsi, nec illud inquirere nobis intregrum: occasione sacrarum reliquiarum eo delatarum incepisse non dubito, ast æque incertum est, quo tempore ipsas obtinuerint. Ceterum satis verosimiliter conjicere licet, prius tempore Chimacum accessisse prædictas Sanctæ nostræ reliquias, quam alias S. Priscæ, cujus corpus, aut saltem corporis partem, Roma attulisse Joannem Comitem Suessionensem, Dominum Chimaci, mortuum anno MCCLXXXII, testatur inscriptio sepulcralis, quæ hodiedum in medio chori visitur, de qua etiam egit Bollandus tomo 2 Januarii pag. 184, num. 14; cum enim S. Prisca, non nisi ut secundaria patrona recolatur, dicendum omnino videtur, B. Monegundem antiquiori cultu ibi gavisam fuisse. In officio, anno 1621 Duaci impresso, quod infra totum producemus, pingitur habitu monialis, abbatissæ in morem, pedum manu tenens, & dæmonem, cujus collo catena inserta est, pedibus proterens; forte quod ita Turonibus repræsentari audivissent Chimacenses, de quo nihil reperio, quod satis tuto tradi possit.

[9] Certiora sunt, quæ jam ferme a seculo disquisita & scripta in nostro Museo inveni, in gratiam, ni fallor, [sed ejus reliquiis an. 1553 direptis,] nostri Joannis Bollandi, utentis opera amici sui R. D. Thomæ Luytens, tunc monachi, postea abbatis Lætiensis, cui præfationem suam generalem inscripsit. Quæsiverat præfatus Luytens ex R. D. Uberto le Febvre pastore Chimacensi, quid reliquiarum in sua ecclesia superesset; cui hic ita respondet feriis B. Martini episcopi 1634. Pro secundo, pari die & clade (intelligit luctuosum excidium Chimacense anni 1552) perierunt sacræ reliquiæ B. Monegundis, patronæ nostræ primariæ, quæ in antiquissimis breviariis titulo Electæ honoratur: nec quidquam illius habemus, nisi quod interventu R. adm. D. abbatis Alnensis, accepimus unam parvam particulam ex monasterio Bonifontis in Francia Ord. Cisterciensis, quæ ibi cum variis aliis reliquiis asservabatur, sub titulo B. Monegundis Virginis in antiquo pergameno. Quam particulam, tanto favore habitam, DD. Capitulares solennissima processione die XXVII Julii anno 1631 intulerunt in ecclesiam nostram, ubi reposita est in capsula satis magna lignea, partim deaurata, partim serico vestita, auro intertexto, quam in memoriam antiqui illius loculi, de quo Molanus, circumferunt in processionibus duo DD. Canonici, & a populo, magna celebritate honorantur.

[10] Scripserat Molanus, vel quisquis Natales ejus collegit & edidit, [quod videtur ignorasse Molanus,] ad II Julii in hunc modum: Turonis depositio S. Monegundis viduæ; cujus historiam sanctus Gregorius Turonicus Episcopus descripsit. Natale ejus tamquam festum solenne Chimaci celebratur secunda Julii, postposito festo Visitationis Mariæ, eo quod collegiata dictæ urbis ecclesia consecrata sit in honorem divæ Monegundis ejusque reliquiis exornata fuerit, quas duo canonici in solennibus processionibus circumferre solent in loculo argenteo deaurato; in appendice ad officium Chimacense additur; confluente ad dictam solennitatem magna vicinarum gentium frequentia, ad osculum, ut vulgo fertur, catenæ S. Monegundis, concessis desuper magnis indulgentiis. Satis mirum est, non scivisse Molanum, quod loculus ille argenteus periisset in prædicta direptione, de qua hoc etiam monet laudatus le Febvre: Anno illo luctuoso MDLII in generali excidio urbis Chimacensis, cum omnia ferro & flamma vastarentur, notavit quidam honestus civis, probus & capituli bastonarius, direptores sacrorum loculorum, reliquias in ignem mittere; quas ille mediis ab ignibus eripuit, & obtulit postmodum DD. capitularibus, fumo & igne nigricantes, quas dicti DD. adhuc servant, sed quia non fuit tum adjuratus ille civis, nec res satis expressa, nesciunt quo honore possint illa ossa taliter erepta honorare. Hactenus verba D. le Febvre: quibus adde, quæ habentur in citato nuper Officio, nempe tum S. Monegundis, tum S. Priscæ reliquias periisse anno illo 1552, die 20 Julii, Francis urbem conflagrantibus, sub Henrico II Rege Francorum ibidem præsente. Nec quidquam aliud habet ecclesia Chimacensis, quam habuisse sacras reliquias. Intellige antiquas illas, nam alias prioribus substitutas, mox docebimus.

[11] [aliæ ex Bonofonte acceptæ & substitutæ sunt,] Plura ad elucidationem totius rei contulit atque ad laudatum D. Luytens transmisit R. D. Joannes Coppæus, Chimacensis ecclesiæ canonicus & notarius Apostolicus, instrumenta nonnulla authentica subministrans, quæ abs re non erit hic subjicere, aut saltem ex iis aliqua delibare. In epistola gallica data XXIV Novembris supradicti anni 1634 narrat, qua ratione a Bonifontensibus S. Monegundis reliquias impetraverit, easque ab Ordinario Leodiensi approbatas publicæ venerationi exponi curaverit, una cum illis, quas incendio ereptas jam diximus: sic tamen, ut hæ postremæ seorsim conjunctæ fuerint, apposita inscriptione, qua dubia earum fides indicatur. Quærit deinde Coppæus, utrum verisimile dici non possit, Bonifontenses reliquias suas olim accepisse ab eodem Chimacensi Domino, qui alteras illas ecclesiæ suæ collegiatæ Turonibus obtinuerit. Verum id nimis fortasse curiose, certe non satis fundate: maluissem ego, invenire potuisset, quisnam Chimacensis Dominus, & quo præsertim tempore, prædictas reliquias Turonibus Chimacum detulisset, quod nec fecit, nec facere potuit. Interim, quæ ab ipso accepta sunt, juverit hic subjungere, tamquam monumenta minime dubia, quo S. Monegundis reliquiæ hodiedum Chimaci existant & solita pietate honorentur. Incipio ab authentico instrumento traditionis, quod ita sonat:

[12] [ut docet instrumentum donationis,] Reverende Domine Decane, venerabiles Domini, ecclesiæ collegiatæ Chimacensis Canonici. Divorum cum Christo in cælis regnantium sacras reliquias, fontes esse salutares, quibus multa hominibus præstet Deus beneficia, piæ Catholicorum mentes persuasum semper habuere, & Patres orthodoxi in secunda Synodo Nicæna congregati, expressa definitione docuere. Proinde eo gratior nobis fuit vestra petitio, qua beatæ Monegundis, vestræ Chimacensis ecclesiæ collegiatæ patronæ, reliquias, quæ in nostra ecclesia servabantur, vobis transmitti supplicastis, quo certiores facti sumus, vos non alio fine hunc tantum thesaurum (ut vestris utar verbis) quam pietatis atque devotionis fidelium Christi erga Sanctos excitandæ causa, postulasse. Vobis igitur prædictæ beatæ Monegundis reliquias, reservata solum nobis parte earum exigua, per R. D. Dominum Joannem Coppæum, Notarium Apostolicum, ac vestræ ecclesiæ Canonicum, quem ob hoc ad nos specialiter delegastis, mittimus. Ac ne cujusquam fides circa eas vacillet; scitote, illas ab omni tempore immemoriali, tamquam sacras reliquias in insigni illa capsa, intus omnino de aurata, quæ supra maximum nostrum altare posita est, ac solennioribus festis aperitur, fuisse cum debito cultu publice expositas, a populo venerandas. Erat autem thesaurus ille bursa acupicta contentus, una cum aliis plurimis Virginum ac sanctarum feminarum ossibus seu reliquiis, quarum nomina invenimus descripta in membrana, ori prædictæ bursæ seu sacculi alligata. Intra eamdem bursam linteolo involutas ac ligatas beatæ Monegundis sacras reliquias reperimus, atque ab aliis distinctas & separatas: ligamini autem prædicti linteoli annexus erat hic titulus in membrana descriptus: Beatæ Monegundis Virginis. Erat autem ipsum nomen beatæ Monegundis in utroque titulo omnibus suis litteris exaratum.

[13] Ex his patet, unde hodiernas suas reliquias acceperint Chimacenses. [& approbationis ab Episcopo Leodiensi.] Epistola data est XV Junii, die sanctissimæ Trinitatis sacra, anno 1631, cum appensione majoris sigilli &c. quæ eo solum spectant, ut probetur veritas donationis. Subscribit instrumento F. Bertrandus Tissier S. T. D. monasterii Bonifontis indignus Prior, suo & totius conventus ejusdem ecclesiæ nomine. Subjungitur instrumentum aliud Ferdinandi Archiepiscopi Coloniensis Electoris & Episcopi Leodiensis, quo relatis occasione & modo, quibus jam dictæ reliquiæ obtentæ fuerant, testatur Ordinarius, pro parte Decani & Canonicorum ecclesiæ oppidi Chimacensis, sibi fuisse humiliter supplicatum, quatenus eisdem dictas reliquias exponendi facultatem concedere dignaretur. Nos igitur, inquit, eorum piæ petitioni annuere volentes, auctoritate nostra episcopali ordinaria, seu alias nobis quomodolibet attributa, eisdem Decano & canonicis eorumque successoribus, prædictas S. Monegundis reliquias, in ecclesia prædicta Chimacensi publicæ venerationi populo Christiano exponendi, licentiam tenore præsentium concedimus & impertimur facultatem. In quorum fidem præsentes per Vicarium nostrum in spiritualibus generalem subscriptas, sigillo nostro, quo in talibus utimur, communiri mandavimus. Datum in civitate nostra Leodiensi anno a nativitate Domini 1631, mensis Julii die XII. Subsignat Jo. a Chohier Vicarius Leodiensis. Concordantiam testatur Coppæus notarius Apostol. cum testibus.

[14] Idem ipse aliud diploma subjunxit, ex quo antiquior S. Monegundis cultus Chimaci exhibitus, [Festum S. Monegundis pridem solenne fuisse,] egregie confirmatur, aliaque eo spectantia memorantur, quæ ex apographo nostro describenda censui. Ita habet: Joannes Dei gratia Episcopus Leodiensis, universis & singulis, præsentes visuris seu audituris, salutem in Domino. Vota fidelium, illa præsertim, per quæ divini cultus succedit augmentum & animarum saluti commodius consulitur, ad exauditionis gratiam libenter admittimus, eaque favoribus prosequimur opportunis. Sane pro parte dilecti nobis in Christo nobilis viri Joannis de Croy militis, Domini temporalis loci de Chimay, nostræ diœcesis, exhibita petitio continebat, quod Sanctissimus in Christo Pater & Dominus, D. noster Nicolaus Papa ex legitimis causis, in litteris suis Apostolicis latius expressis & nobis præsentatis, ad complementum structuræ ecclesiæ collegiatæ loci prædicti, nuper igne (pro dolor!) consumptæ, & in qua sanctarum Moldegundis & Priscæ virginum corpora condecenti honore frequentantur, Christi fidelibus, in singulis festivitatibus earumdem virginum pro structura hujusmodi manum ibidem porrigentibus, septem annos & totidem quadragenas de injunctis eis pœnitentiis, ex omnipotentis Dei misericordia ac beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus auctoritate misericorditer relaxavit.

[15] Insuper Decano ipsius ecclesiæ, pro tempore existenti, [ostenditur ex diplomate] ac quatuor aliis discretis & idoneis presbyteris, per Decanum deputandis, prædictorum Christi fidelium confessiones, durantibus festivitatibus antefatis, audiendi ipsosque de singulis peccatis, criminibus, delictis & excessibus, de quibus ore confessi fuerint & corde contriti, dummodo talia non essent, propter quæ Sedes Apostolica foret merito consulenda, absolvendi pœnitentiamque salutarem eisdem injungendi, liberam & perpetuam Apostolica auctoritate concedentes facultatem. Cum autem, ut eadem petitio subjungebat, quotannis ex more populi loci antedicti, festum S. Moldegundis virginis solenniter ibidem celebrati consuevit, id fuit sine eo, quod festum S. Priscæ virginis in populo consueverit hactenus solenniter celebrari. Quare pro parte nobilis Joannis de Croy supradicti, nobis fuit humiliter supplicatum, quatenus litteras Apostolicas hujusmodi, per nostros subditos desuper requirentes, publicari mandaremus, atque dicta festa sanctarum Moldegundis & Priscæ Virginum, in singulis ecclesiis parochialibus dominii temporalis loci de Chimay prædicti, per populum ipsius dominii solenniter celebranda proclamari.

[16] Nos igitur hujusmodi supplicatione inclinati, supradictas litteras Apostolicas, [Joannis Ep. Leodiensis anni 1452.] per presbyteros parochialium ecclesiarum nobis subditos, saltem desuper requirendos, in faciebus ecclesiarum suarum publicari, & insuper, contemplatione tanti spiritualis & apostolici thesauri, in dictis festis ibidem adipiscendi, hujusmodi festa sanctarum Moldegundis & Priscæ virginum prædictarum, in singulis ecclesiis parochialibus dominii temporalis loci de Chimay prædicti, per populum ipsius dominii solenniter, ita quod, nedum a peccatis, sed & ab omni opere mechanico, penitus in eisdem cesset & abstineat; celebranda, per presbyteros parochiales ecclesiarum parochialium ejusmodi dominii, proxima Dominica hujusmodi festa præcedente, proclamari, in virtute sanctæ obedientiæ districtius præcipimus & mandamus. Et nihilominus, de omnipotentis Dei misericordia, ac sanctæ Mariæ Virginis gloriosissimæ & sancti Lamberti Martyris patronorum nostrorum patrociniis confisi, antedictis Christi fidelibus confessis & contritis, quatenus nostræ diœcesis exstiterint, quadraginta dies indulgentiarum, de injunctis eis pœnitentiis, misericorditer in Domino similiter relaxamus. Datæ sunt litteræ anno a nativitate Domini 1452 mensis Aprilis die ultima.

[17] Ultimum Coppæi instrumentum nos docet templum S. Monegundis necdum integre restauratum fuisse anno 1498, [Indulgentiæ a tribus Cardinalibus] cum eo tempore novæ ad istum finem gratiæ accesserint, factæ a tribus S. R. E. Cardinalibus, nimirum Raymundo tituli S. Vitalis, Gurcensi Episcopo, Guillermo tituli sanctæ Potentianæ, Archiepiscopo & duce Remensi, & Philippo de Lucemburgo tituli sanctorum Petri & Marcellini, Episcopo Cenomanensi, qui devote requisiti a Joanne Girard, Capellano Chimacensis ecclesiæ, ejusque supplicationibus inclinati, ita loquuntur: Æternæ mercedis particeps efficitur, qui se bonorum operum constituit promototem. Cupientes igitur, ut ecclesia collegiata sanctarum Monegundis electæ & Priscæ virginis de Cymaco, Leodiensis diœcesis, congruis frequentetur honoribus, & a Christi fidelibus jugiter veneretur, nec non in suis structuris & ædificiis debite reparetur, conservetur ac manuteneatur, libris quoque, calicibus, luminaribus aliisque ornamentis ecclesiasticis, divino cultui necessariis, decenter muniatur, in eaque cultus augmentetur divinus, & ut Christi fideles ipsi eo libentius devotionis causa ad eamdem confluant, & ad reperationem, conservationem & ornamentorum fulcimentum manus promptius porrigant adjutrices, quo ex hoc ibidem, dono cælestis gratiæ uberius conspexerint se fore refectos. His præmissis, sequitur ipsa Indulgentiarum concessio.

[18] Nos & quilibet nostrum, de omnipotentis Dei misericordia, [concessæ annno 1498.] ac beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, omnibus & singulis utriusque sexus Christi fidelibus præfatis, vere pœnitentibus & confessis, qui dictam ecclesiam in singulis earumdem Sanctarum Monegundis electæ, & Priscæ virginis, Conversionis S. Pauli, Dominicæ in Ramis palmarum, necnon Dedicationis ipsius ecclesiæ festivitatibus & diebus, a primis Vesperis usque ad secundas Vesperas inclusive, devote visitaverint annuatim, ac ad reparationem, conservationem, manutentionem & ornamentorum hujusmodi fulcimentum, manus, ut præfertur, porrexerint adjutrices, pro singulis festivitatibus & diebus jam dictis, quibus id fecerint, centum dies de injunctis sibi pœnitentiis misericorditer in Domino relaxamus; præsentibus, perpetuis futuris temporibus duraturis. In quorum fidem &c. Datum Remis sub anno a nativitate MCCCCXCVIII die vero XXVIII mensis Maii, pontificatus SS. in Christo Patris ac Domini nostri, D. Alexandri, divina providentia Papæ VI, anno sexto.

[19] Hactenus monumenta Chimacensia, ex quibus de vetusto S. Monegundis ibidem cultis, [Dantur vita & officium.] de ejusdem reliquiis ibi etiam pridem asservatis, de earum amissione aliarumque substitutione, de solenni festivitate a populo celebrari solita, ea diximus, quæ inde accipi potuere, quemadmodum priori paragrapho Turonensia relata sunt, quibus cum quod addamus, nihil supersit, subjungenda hic vita de qua num. 1 actum est, ex Surii editione, quam, cum aliis collatam, prætulimus, tametsi variantes lectiones non tanti momenti visæ sint, ut ex annotatis abunde patebit: post quæ ex laudato S. Gregorio subsequetur caput XXIV de Gloria Confessorum; ac demum Officium proprium Chimacense B. Monegundis religiosæ feminæ, decantari solitum in ecclesia collegiata exempta oppidi Chimacensis, Leodiensis diœcesis, excerptum ex vetustis ejusdem ecclesiæ manuscriptis; Duaci excusum typis Petri Auroy, sub Pelicano aureo MDCXXI.

VITA
Auctore S. Gregorio Turonen. Episcopo, lib.
De vita Patrum cap. 19. Ex editione Surii collata cum aliis editionibus.

Monegundis vidua sanctimonialis, Turonibus in Gallia (S.)

BHL Number: 5995

>Ex Greg. Turonen.

[1] [Beneficia Dei immensa.] Insignia divinorum beneficiorum charismata, quæ humano generi cælitus sunt indulta, nec sensu concipi, verbis proferri a, nec scripturis poterunt comprehendi, cum ipse Salvator mundi, ab illo rudis seculi exordio, Patriarchis se præstat videri, Prophetis annunciari, ad extremum semper Virginis intactæque Mariæ dignetur utero, suscipi, & præpotens immortalisque creator, mortalis carnis patitur amictu vestiri, mortem pro hominis, ob peccatum b mortui, reparatione adire, victorque resurgere. [Luc. 10.] Qui nos gravium facinorum spiculis sauciatos, ac latronum insidiantium vulneribus affectos, infuso meri oleique liquore, ad stabulum medicinæ cælestis, id est, Ecclesiæ sanctæ dogma perduxit: qui nos exemplis Sanctorum vivere, incessabili præceptionis suæ munere cohortatur, nobisque non modo viros, sed ipsum etiam inferiorem sexum, non segniter, sed viriliter agonizantium c præbet exemplum: quæ non solum viris legitime decertantibus, verum etiam feminis, in his præliis favorabiliter desudantibus, siderea regna confert: sicut beatæ Monegundi d, quæ relicto genitali solo, tamquam regina prudens, quæ audire sapientiam Salomonis adivit e, beati Martini basilicam, ut ejus miracula quotidianis momentis miraretur, expetiit, hauriretque de fonte sacerdotali, quo posset auditum nemoris paradisiaci recludere. [3 Reg. 10.]

[2] [S. Monegundis patria.] Igitur beatissima Monegundis, Carnotenæ urbis indigena, parentum ad votum copulata conjugio, duas filias habuit, super quibus valde gavisa lætabatur, dicens: Quia propagavit Deus generationem meam, ut mihi duæ filiæ nascerentur. Sed hoc mundiale gaudium intercepit f seculi hujus amaritundo, cum puellæ, modica febre pulsatæ, metam naturæ debitam concluserant. Ex hoc genitrix mœsta deplorans, orbatamque se lugens, non diebus, non noctibus a fletu cessabat, quam non vir, non amicus, non ullus propinquorum poterat consolari. Tandem vero g in se conversa, ait: Si nullam consolationem de obitu filiarum capio, vereor ne ob hoc lædam Dominum meum Jesum Christum. Sed nunc hæc lamenta linquens, cum beato Job consolata, decantabo h: Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut i Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum. [Job 1.] Et hæc dicens, exuta veste lugubri, [Arctissime inclusa] jussit sibi cellulam parvulam præparari, in qua tantummodo fenestellam, per quam modicum lumen posset cernere, præcepit aptati: ibique contempto mundi ambitu, spreto viri consortio, soli Deo, in quo erat confisa, vacabat: k fundensque orationem pro suis ac populi delictis, habens puellulam unam, cujus ei famulatu ministrabatur aquæ necessitas; accipiebat etiam farinam hordeaceam, infusosque lymphis cineres l diligenter colans, ex ea aqua mixturam massæ conficiebat, formatosque propriis manibus panes ipsa coquens, post longa jejunia reficiebatur. Reliquum domus suæ cibum pauperibus dispensabat.

[3] Factum est autem quadam die, ut memorata puella, [jejuniis sese macerat.] quæ ei consueverat famulari, & credo, inimici astu seducta, cui semper bonis injurias irrogare mos est, se ab ejus famulatu subtraheret, dicens: Non potero ego cum hac domina permanere, quæ in tali abstinentia commoratur: sed potius utar seculo, ac cibum potumque in abundantia sumam. Quintus autem jam fluxerat abscessionis ejus dies, quod m hæc Religiosa neque farinam consuetam, neque aquam acceperat, sed perstabat immobilis, & fixa manens in Christo, in quo quisque n locatus vel fundatus, nec venti turbine, nec fluctuum impulsione dilabitur: nec enim sibi illa de mortali cibo vitam, sed de verbo Dei (sicut scriptum est) putabat inferri, commemorans illud sapientiæ Salomoniacæ proverbium: Quia non necabit Dominus fame animam justi, & illud: Quia justus ex fide vivit. [Proverb. 10, Habac. 2.] Sed quoniam corpus humanum absque esu terreno sustentari nequit, prostrata in orationem o, petiit, ut qui manna populo esurienti de cælo, lymphasque sitienti produxit e saxo, ipse quoque alimentum, quo parumper corpusculum fessum confortaretur, dignaretur indulgere. [Exod. 16, Num. 20.] Protinusque ad ejus orationem nix de cælo decidua humum operuit. Quod illa cum gratiarum actione cernens, [Cælitus accipit aquam.] educta manu per fenestram, quod circa parietem erat, ex ipsa nive collegit, de qua aquam exprimens, panem solitum p formavit, quo usque ad alios quinque dies victum corporeum ministravit.

[4] Habebat autem q contiguum cellulæ parvulum viridarium, [Sanat cæcam,] in quod pro quadam relevatione prodire erat solita. In illud igitur cum ingressa esset, intuens herbas loci ac deambulans; mulier, quæ triticum supra tectum suum siccandum posuerat, quasi de eminentiori loco, curis oppleta mundanis, importune prospexit, moxque oculis clausis lumine caruit. Cognoscens autem reatum suum, ad eam accedit, rem, ut gesta fuerat, pandens. At illa dejiciens se in orationem, ait: Væ mihi, quia pro parvitatis meæ persona peccatrice, aliorum clausi sunt oculi. Et consummata oratione, imposuit manum mulieri. Confestim autem, ut signum Crucis expressit, mulier visum recepit. Homo r ex pago illo, qui olim auditum perdiderat, ad hanc cellulam devotus advenit, pro quo deprecati sunt parentes ejus, ut ei manus hæc Benedicta dignaretur imponere. Sed illa indignam se proclamans, per quam Christus operari dignaretur, solo prostrata, & quasi ipsa Dominicorum pedum vestigia lambens humiliter, pro eo divinam clementiam supplicavit: illaque adhuc solo decumbente, aures surdi apertæ sunt, [item surdum,] rediitque ad domum propriam, mœrore ablato, cum gaudio.

[5] His signis glorificata inter suos s, ne vanæ gloriæ lapsum incurreret, [item puollam a pustula.] sancti Martini Antistitis basilicam, relicto conjuge cum familia & omni domo sua, fideliter expetivit. Cumque iter cœptum carperet, venit ad vicum urbis Turonicæ, cui nomen est Evena, in quo t Medardi Suessionici confessoris reliquiæ continentur, cujus & vigiliæ ea nocte celebrabantur. Ibi u igitur illa attente excubans in oratione, hora debita cum reliquo populo ad Missarum accessit solennia. Quæ dum a sacerdotibus Dei celebrarentur w, advenit quædam puella pustulæ malæ veneno conflata, prociditque ad pedes ejus, dicens: Subveni mihi, quia mors iniqua vitam conatur eripere. At illa more solito in oratione prostrata, supplicavit pro ea Deo omnium creatori, erectaque, signum Crucis imposuit: sicque in quatuor partes vulnere excrepante, puellam, pure decurrente, mors importuna reliquit.

[6] [Aliud miraculum.] Post hæc ad basilicam sancti Martini Monegundis beata pervenit, ibique prostrata coram sepulcro gratias agens, quod tumulum sanctum oculis propriis contemplari meruerat, in cellula parva consistens, quotidie orationi ac jejuniis vigiliisque vacabat. Sed nec ille locus ab ejus virtute fuit inglorius. Nam viduæ cujusdam filia manus contractas detulit, cui x ut illa exorata signum salutis imposuit, manibus suis digitos puellæ contrectare cœpit. Extensis vero digitis, nervisque directis, volas laxavit incolumes. Dum autem hæc agerentur, audita vir illius fama Beatæ, convocans amicos vicinosque suos, perrexit post eam, ac reduxit ad propria, & eam in cellulam, in qua prius habitaverat, intromisit. At illa non cessabat ab opere, quo consueverat, sed exercebatur in jejuniis & obsecrationibus, ut tandem locum, in quo habitare desiderabat, posset acquirere. Inchoat iterum iter desideratum, implorans beati Martini auxilium, ut qui dederat desiderium, tribueret & affectum perveniendi ad basilicam. Revertitur ad cellulam illam, in qua prius fuerat commorata, in eaque perstitit inconcussa: nec enim est amplius a viro suo quæsita. Ibi vero y paucas colligens monachas, cum fide integra & oratione degebat, [Duritia vitæ ejus.] non sumens panem nisi hordeaceum, non vinum, nisi parum in diebus festis, & hoc ipsum aqua nimia temperatum, nullum habens stratum fœni paleæque mollimen, nisi tantum illud, quod intextis junci virgulis fieri solet, quas vulgo mattas z vocant. Hoc superponebat formulæ, hoc solo supersternebat, hoc erat quotidianum scamnum, hoc culcitra, hoc plumella, hoc erat stragulum, hoc omnis lectuli commoditas; sic docens easdem facere, quas secum adscivit. Ibique in Dei laudibus degens, multis infirmis, oratione facta, salutaria impartiebat medicamenta.

[7] Mulier quædam filiam suam exhibuit vulneribus plenam aa, & pus eadem genuerant. [Saliva sua sanat puellam] Tunc illa, facta oratione, salivam ex ore suscipiens, vulnera sæva perunxit, puellamque reddidit sanam, opitulante ejus virtute, qui cæci nati oculos sputo formavit. [Joan. 9.] Puer vero incola loci, maleficium in potione hausit, de quo, ut asserunt, serpentes generati in intraneis, magnum dolorem suis morsibus excitabant, ita ut nulla quiescendi mora vel in modicum momentum indulgeretur: sed neque cibum aut potum capere poterat: & si quando bb. aliquid accipiebat, protinus rejiciebat. Hic adductus ad beatam feminam, petiit, se ejus virtute mundari. Cumque illa reclamaret, indignam se esse, quæ hæc agere posset, implicita precatu suorum, ventrem pueri palpabat, palma demulcens, sensitque ibi anguium venenatorum nequitiam latitare. Tunc accepto pampini viridis folio, saliva linivit, fixitque super eum Crucis beatæ signaculum. Quo posito super alvum juvenculi, dolore paululum sedato, obdormivit in scamno, qui olim doloribus insistentibus caruerat somno. [Item puerum morbidum.] Post unius vero horæ momentum consurgens, & ad purgandum ventrem egressus, pestiferæ generationis germen effudit, gratiasque referens ancillæ Dei, sanus abscessit.

[8] Alius vero puer paralytica ægritudine contractus, [Item paralyticum.] ante eam inter manus delatus est aliorum, deprecans a Beata sanari. At illa oratione prostrata, precem pro eo effudit ad Dominum. Consummata vero oratione consurgens, apprehensa manu pueri, erexit eum, sospitemque abire permisit. Mulier erat cæca, quæ adducta ad eam, deprecata est, ut ei manus imponeret. At illa respondit: Quid vobis & mihi, homines Dei? Nonne sanctus Martinus hic habitat, [Item cæcam restituit.] qui quotidie illustrium opere virtutum refulget? Illuc accedite, ibi obsecrate, ut ipse vos visitare dignetur: nam ego peccatrix quid faciam? Illa vero in sua petitione perdurans, aiebat: Deus per omnes timentes nomen suum, quotidie opus exercet egregium: ideoque supplex ad te confugio, cui præstita est divinitus gratia curationum. Tunc commota Dei famula, luminibus sepultis manus imposuit: statimque reseratis cataractis, mundum late patentem, quæ fuerat cæca, prospexit. Multisque etiam energumenis ad eam ingressis, ut manus imposuit, fugato hoste nequam, sospitatem restituit. Nec morabantur ex his curari, quos ad se Sancta permisisset accedere.

[9] Jam autem tempus vocationis ejus appropinquabat, & defessa corpore solvebatur. Quod cum viderent sanctimoniales, [Benedicto sale & oleo,] quas secum habebat, flebant valde, dicentes: Et cui nos, mater sancta, relinquis? Vel cui commendas filias, quas in locum hunc pro Dei intuitu congregasti? At illa parumper lachrymans, ait. Si pacem sanctificationemque sequamini, Deus erit protectio vestra, habebitisque sanctum Martinum Antistitem pastorem magnum. Ego quoque non discedam a vobis: sed invocata, adero in medio charitatis vestræ. At illæ rogabant, dicentes: Venturi sunt multi infirmi ad nos, flagitantes benedictionem a te accipere: & quid faciemus, cum te non viderint esse superstitem? Confusæ enim eos foras emittemus, cum tuam faciem non contemplabimur. Rogamus autem, ut quia hæc ab oculis nostris absconditur, saltem digneris oleum salemque benedicere, de quo possimus ægrotis benedictionem flagitantibus ministrare. Tunc illa, benedicto oleo ac sale, tradidit eis: quæ suscipientes, diligentissime servaverunt. Sicque beatissima obiit in pace, & sepulta est in ipsa cellula, multis se in posterum virtutibus repræsentans. [sancte moritur.] Nam de memorata benedictione multi post ejus transitum ægroti incolumitatis beneficia sunt experti.

[10] Bosonis denique diaconi pes unus a pustula mala intumuerat, [Miracula varia ad ejus tumulum.] ita ut gressum facere non valeret, deportatusque ad ejus templum, orationem fudit. Puellæ vero accipientes ex oleo memorato, quod Sancta reliquerat, posuerunt super pedem ejus, & extemplo aperto vulnere, defluente veneno, sanatus est. Cæcus quidam adductus ad ejus tumulum, in oratione prosternitut: irruente autem in eum sopore, obdormivit, apparuitque ei Beata, dicens: Indignam quidem me judico exæquari Sanctis, sed tamen unius hic oculi recipies lumen: deinceps autem propera quantocius ad pedes beati Martini, & prosternere in compunctione animi coram eo, ipse enim tibi restituet alterius oculi visum. Expergefactus homo, unius oculi recepto lumine, abiit quo jussio impulit imperantis, ibique iterum obsecrans beati Confessoris virtutem, depulsa cæci oculi nocte, videns abscessit. Mutus etiam ad hunc Beatæ tumulum prostratus decubuit: qui in tantum fide compunctus est, ut rivis lachrymarum cellulæ inficeret pavimentum: qui consurgens, absoluta lingua virtute divina, regressus est. Alius denique mutus veniens & decumbens, corde tantum implorabat, & non voce solubili Beatæ feminæ auxilium, in cujus ore de memorata benedictione parte infusa, erumpente sanguine mixto cum pure, vocis officium meruit adipisci. Frigoriticus quoque accedens ad hoc monumentum, ut pallam tegentem attigit, restincta contagionis febre, convaluit. Contractus vero, Marcus nomine, manibus deportatus aliorum ad sepulcrum Beatæ, orationem diutissime fudit: hora autem nona pedibus propriis stetit, domumque regressus est. Leodinus puer cum in valetudinem gravem irruens, quarto ægrotaret mense, & non solum gressuum, verum etiam jam ciborum usum, insistente febre nimia, perdidisset, ad ejus deportatus sepulcrum, præmortuus, accepta salute, surrexit e tumulo redivivus. Quid de frigoriticis reliquis loquar, cum plerisque hoc fuerit beneficium remedii, dum pallam tumuli sunt fideliter osculati? Quid etiam de energumenis? Qui adducti ad cellulam Beatæ, cum limen sanctum fuerint ingressi, integræ menti restituuntur. Nec enim moratur larva egredi e corpore, cum Sanctæ hujus senserit adesse virtutem, operante hoc Domino nostro Jesu Christo, qui timentibus nomen suum præmia largitur æterna.

ANNOTATA.

a Sic antiqua editorum lectio, nec video præferendam recentiorem Ruinartii, in qua pro proferri, ponitur effari.

b Optima & vulgatissima lectio, in Ruinartiana est, peccato mortui.

c Ruinart. agonizantem; neutra constructio satis clara est.

d Ruinart. beata Monegundis, sed melius edita.

e Nihil opus erat in nova editione inserere, ita hæc.

f Recte, intercepit; in novissima, prævenit.

g Et hoc nitidius quam tandemque.

h In nova est decantem.

i Ruinartiana, quomodo.

k Eadem, fundens orationem pro suis populique delictis & paulo infra pleniori sensu, cujus ei famulatu ministrabantur ea quæ necessitas exigebat.

l Male in Ruinart. ac diligenter; uti & infra, panes & ipsam coquens.

m Ruinart. quo

n Eadem brevius sed non rectius, in quo quisquam locatus, omittens paulo inferius particulam enim.

o Hic præferrem Ruinartianam, in oratione.

p Sic melius quam solito.

q Major hic diversitas lectionis: Habebat enim contiguum cellulæ parvulum viridarium; in illud autem, pro quadam relevatione, prodire erat solita. In quod ingressa, intuens. Sic paulo infra, remque ut gesta fuerat &c.

r Ruinart. Homo quidam ….. ad ejus cellulam, & inferius manum.

s Eadem pro suos, legit parentes, & infra & omni domo, pro vel omni domo.

t Ruinart. beati Medardi.

u Bene, ibi igitur: Ruinart. in quibus.

w Sic celebrarentur, melius quam celebrantur, pustulæ melius quam pusulæ, & infra optime supplicavit, male in nova, suggessit.

x Et hic recte edita, cui ut illa: Ruinart. quæ ut, infra omittens vero & pro illius, ponens ejus, ac, obsecrationibusque, pro & obsecrationibus.

y Sic melius quam ibique, & infra melius parum quam parumper, melius aqua nimia, quam nimio latice.

z Ruinart. etiam mattas, ubi notat Mattas lectum monachis assignatum a S. P. Benedicto. Pro supponebat, legit superponens, atque item supersternens Ad formulæ, observandum, accipi hic pro sedili vel scamno. Infra, melius edita, commoditas, quam Ruinart. necessitudo.

aa Asserit Ruinart. in Mss. legi, &, ut quidam vocant, potæ hæc causa genuerat; malo constructionem nostram, rectam & plenam.

bb Sic melius, quam post diu. Infra legit Ruinart. precatu parentum, palpabat, demulcens, quod ponens, aliæque discrepantes minutiæ occurrunt; fudit pro effudit: obsecramini pro obsecrate: Sanctimoniamque pro sanctificationemque: ego quoque, pro nam & ego &c.

Ex libro De gloria Confessorum capite XXIV.

Monegundis vidua sanctimonialis, Turonibus in Gallia (S.)

Apud ipsam vero urbem Toronicam beata Monegundis obiit. Fuit autem ex Carnoteno territorio, quæ relinquens tam patriam quam parentes, ad hoc tantum Turonis expetiit, ut orationi vacaret: per quam Deus crebro miracula ostendere est dignatus. Nam si quis pustulam malam incurrisset, & ad eam veniens, oratione precabatur: confestimque illa prosternebatur ad supplicandum Dominum, & colligens folia cujuslibet oleris aut pomi, saliva inliniebat, faciensque crucem super ulcus imponebat folium; confestimque ita omne venenum evanescebat, ut nihil dignum leti ægrotus ultra perferret. Quartanariis quoque & gulam dolentibus, data benedicta aqua, sæpius medebatur. Ad cujus nunc sepulcrum assidue infirmi confluunt, & sanantur. Nam quanti frigora passi, quanti a pustulis malis veneno incrassante præmortui, quanti a dysenteria ibi sunt sanati, viritim non potest explicari. Sed quoniam multa ex his in libro, quem de ejus vita conscripsimus, memoravimus; quæ deinceps gesta sunt, tacere nequivimus. Probati archidiaconi nostri famula graviter a quartano typo quatiebatur, & jam prope annum in hac febre ægrotabat; quæ inter manus parentum deposita super tumulum sanctum, domum incolumis est relata.

OFFICIUM B. MONEGUNDIS
RELIGIOSÆ FEMINÆ,
Patronæ Ecclesiæ Collegiatæ exemptæ, ac totius oppidi Chimacensis

Monegundis vidua sanctimonialis, Turonibus in Gallia (S.)

Ex Offic. Chimac.

Ad Vesperas. Antiphona. Sancta Monegundis, Deo devota famula, Regem posce tonantem, ut nostri misereatur solita pietate. Psalmus. Dixit Dominus.

Antiphona. Alma Monegundis famulorum vota tuorum suscipe nostra, rogans Dominum, ut crimina laxet, inque tuæ vitæ mereamur sorte manere. Psalmus. Laudate pueri.

Antiph. Beata namque Monegundis, cujus hodie celebramus solemnia, fragili in corpore mundi illecebras, gratia Dei concedente, fortiter superavit. Psalmus. Lætatus sum.

Antiph. Monegundis perfusa dixit lacrymis, mi Jesu Christe, permitte me simul gaudere cum Sanctis tuis Psalmus. Nisi Dñs.

Antip. Migravit de mundo beata Monegundis, vidit Angelum Domini, & gloriam sanctam Dei Patris, & accesserunt Angeli, & susceperunt animam ejus. Psalmus. Lauda Jesus.

Capitulum. Proverb. 21. Mulierem fortem quis inveniet? Procul & de ultimis finibus pretium ejus: confidit in ea cor viri, & spoliis non indigebit. Deo gratias.

      Hymnus. Decantemus lætabundis vocibus præconia.
Sacrosanctæ Monegundis, ad cujus vestigia,
Maris mundi pulsis undis, sequamur cælestia.
      Sicut aurum depuravit fornacis adustio,
Sic hanc Sanctam expurgavit fidei devotio,
Et beatam comprobavit præclara religio.
      Creaturam dum perpendit omnem transitoriam,
Hujus mundi parvipendit vanescentem gloriam,
Ad hunc toto corde tendit, qui dat reis veniam.
      Non mariti copiosa rerum abundantia,
Nec parentum generosa movetur prosapia,
Plus est ei pretiosa carnis abstinentia.
      Ergo clausa stricta cella mundi fastus abdicat,
Contra carnis, mundi bella, hostis quoque dimicat,
Ne mergatur in procella Christo sese dedicat.
      Deo supplex famulatur precibus, jejuniis,
Victu gravi cruciatur, Sanctus in angustiis
Hanc Martinus consolatur hostis pro insidiis.
      Cumque corpus inanivit pro placenti ferculo,
Hordei ex pane vivit, laticis & poculo,
Quare Deus insignivit hanc multo miraculo.
      Hujus opem imploremus atque patrocinia,
Cordis ei præsentemus & oris obsequia,
Ut cum ipsa collocemur in cælesti curia. Amen.

Versus. Ora pro nobis Beata Monegundis,
Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Antiph. ad Magnificat. Regnum mundi, & omnem ornatum seculi contempsit Beata Monegundis propter amorem Domini nostri Jesu Christi, quem amavit, in quem credidit, quem dilexit.

Collecta. Beatissimæ Monegundis, quæsumus Domine, nos tuere præsidiis, atque ejus gloriosis provocati exemplis, cunctis mundialibus abrenunciemus illecebris. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium, &c.

[2] Ad Matutinum. Invitatorium. Adoremus Christum Regem Sponsumque sanctarum virginum, qui beatam Monegundem collocavit inter choros Angelorum. Venite.

      Hymnus. Mente nos læta, simul atque voce,
Et choro, vita quoque consonante,
Tu Monegundem, pie Christe, digne
            Da celebrare.
      Carnis, hæc, mundi, spiritus maligni
Bella devicit, duce castitate,
Spe poli tetro studuit domare
            Corpus in antro.
      Huic latex haustum dedit, atque pastum
Hordeum, stratum bene dura nata,
Ut beatorum sociata turmæ
            Vivere posset.
      Hujus obtentu Deus alme nostris
Parce jam culpis, vitia remittens,
Quo tibi puri resonemus almum
            Pectoris hymnum.
      Gloria Patri, genitæque Proli,
Et tibi compar utriusque semper
Spiritus alme, Deus unus, omni
            Tempore secli. Amen.

In primo Nocturno. Antiphona. Beata Monegunde deprecante Dominum, aures surdæ apertæ sunt, & benedixit Dominum. Psalmus. Domine Dñs noster.

Antiph. Orationes ejus pervenerunt ad Dominum, ut ejus corpusculum confortaretur. Psalmus. Cæli enarrant.

Antiph. Famula Christi Monegundis, serviens Spiritui sancto, in cellula sola posita Domino orationibus vacabat. Psalmus. Domini est terra.

Versus. Specie tua & pulch. Resp. Intende &c.

Lectiones primi nocturni. Mulierem fortem quis inveniet? De communi.

Responsorium 1. Signis glorificata inter parentes, ne vanæ gloriæ lapsum incurreret, sancti Martini Antistitis limina, relicto conjuge cum familia & omni domo sua: Fideliter expetiit. Versus. Cælestibus animo inhiabat, & parvipendens terrestria, Beati Martini basilicam: Fideliter &c.

Resp. 2. Quid vobis & mihi, homines Dei, nonne sanctus Martinus hic habitat, qui quotidie illustrium virtutum opere fulget? Illuc accedite, ibi obsecrate, ut ipse vos visitare dignetur. Versus. Nam ego peccatrix quid faciam? At illa in sua petitione perdurans, aiebat: Illuc accedite.

Resp. 3. Jam tempus vocationis ejus appropinquabat, & defessa corpore solvebatur: Quod cum viderent sanctimoniales, quas secum habebat, flebant valde, dicentes. Versus. Et cui nos mater sancta relinquis, aut cui nos commendas filias, quas in loco isto pro Dei amore congregasti? Quod. Gloria Patri. Quod.

[3] In secundo Nocturno. Antiph. Inchoat iterum iter desideratum, implorans beati Martini auxilium, ut qui dederat desiderium, tribueret effectum. Psalmus. Eructavit.

Antip. Post hæc ingressa basilicam beati Martini, revertitur in cellulam illam, in qua prius fuerat commorata, ex hoc perstitit inconcussa, nec est amplius a viro suo quæsita. Psalmus. Deus noster refug.

Antiph. Cum jejunium perageret, numquam, nisi in vespere, aut in hebdomada media, plerumque etiam die septima cibum sumebat. Psalmus. Magnus Dominus.

Versus. Adjuvabit eam. ℞ Deus in med.

Lectiones secundi Nocturni. Ex beato Gregorio Turonensi Episcopo, lib. de vita Patrum capitul 19. Beatissima Monegundis Carnotenæ urbis indigena, &c.

Resp. 4. Beata Monegundis Christi famula, spretis ex asse pompis, abdicatoque affectu conjugali, Tota mente sese contulit ad Christum. Versus. Cujus amore penetrabiliter debriata, cuncta despiciens terrena. Tota mente.

Resp. 5. Beata Monegundis intercede pro nobis, quia beata es, & coronam accepisti: Et perpetuo florebis sicut rosa in paradiso. Versus. Coronam invenisti & accepisti cum Angelis Dei. Et perpetuo florebis.

Resp. 6. Constans esto filia, & in virtute Dei permaneas, & ego te faciam videre sponsum tuum Christum. Qui propter tuum amorem sanguinem suum fudit.

Versus. Apparuit beatus Martinus, dicens, Beatæ Monegundi: Constans esto filia, in mente habe Deum tuum. Qui propter. Gloria. Qui propter.

[4] In tertio Nocturno. Antiph. Tunc illa, benedicto oleo & sale, tradidit eis, quæ suscipientes diligentissime servaverunt. Psalmus. Cantate Domino. 1.

Antiph. Cæcus quidam adductus ad ejus tumulum, in oratione prosternitur; & apparuit ei, dicens: Indignam quidem me judico exæquari Sanctis, sed tamen hic unius oculi recipies lumen. Psal. Dominus regnavit.

Antiph. A visione expergefactus homo, unius oculi recepto lumine, abiit quo jassio impulit imperantis, ibique iterum obsecrans beati Martini virtutem, gaudens & videns abscessit. Psal. Cantate 2.

Versus. Elegit eam Deus. ℞ In tabern.

Euangelium sancti Matthæi. Simile est Regnum cælorum thesauro. Ut in communi non Virginum.

Resp. 7. Beata Christi famula Monegundis continuis jejuniis afflicta, post orationem ipsa propriis manibus formans panem: Reficiebat lassata membra. Versus. In oratione die nocteque perseverans, humiliansque se coram factore. Reficiebat.

Resp. 8. Migrans de mundo Beata Monegundis, vidit Angelum Domini, & gloriam sanctam Dei Patris: Et accesserunt Angeli & susceperunt animam ejus. Versus. Cui nos mater sancta relinquis, aut cui nos commendas filias, quas in loco isto pro Dei amore congregasti? Et access. Gloria Patri. Et accesserunt.

[5] Ad Laudes Antiphona. Beatissima Monegundis Carnotenensium urbis indigena, famula Christi devota, pervenit ad cælestia regna. Psal. Dominus reg.

Antiph. Homo quidam, qui olim auditum perdiderat, ad ejus cellulam devotus advenit, pro quo deprecati sunt parentes ejus, ut hæc benedicta dignaretur ei manus imponere.

Antiph. Prostrata Beata Monegundis coram sepulchro Beati Martini, gratias agit Deo, quod propriis oculis videre meruit. Psal. Deus Deus.

Antiph. Post orationem factam Beata Monegundis digitos puellæ restauravit in Domino. Psalmus. Benedicite.

Antiph. Imposita manu mulieri, beata Monegundis lumen impetravit ei a Domino Jesu Christo. Psal. Laudate Dominum, &c.

Capitulum. Mulierem fortem. Ut supra in primis Vesp.

Hymnus. Decantemus lætabundis. Ut in primis Vesp.

Versus. Ora pro nobis beata Monegundis. Resp. Ut digni efficiamur.

Antiph. Ad Benedictus. Cui nos mater sancta relinquis, aut cui nos commendas filias, quas in loco isto pro Dei amore congregasti? Benedictus.

Collect. Beatissimæ Monegundis. Ut in primis Vesp.

[6] Ad Tertiam. Antiph. Homo quidam. Capitulum. Mulierem.

Resp. Breve. Specie tua. Vers. Adjuvabit.

Ad Sextam. Antiph. Prostrata. Capitulum. Manum suam aperuit inopi, & palmas suas extendit ad pauperem: non timebit domui suæ a frigoribus nivis.

Resp. breve. Adjuvabit. Versus. Elegit eam.

Ad Nonam. Antiph. Imposita. Capit. Multæ filiæ congregaverunt divitias, tu supergressa es universas: fallax gratia, & vana est pulchritudo, mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.

Resp. breve. Elegit eam. Versus. Diffusa est.

Ad Vesperas. Antiphonæ de Laudibus. Psalmi, Capitulum, Hymnus, & Vers. ut in primis Vesperis.

Ad Magnificat. Antiph. Laudemus Dñm Deum nostrum in B. Monegundis solemnitate, quæ in hac peregrinatione nuptias seculares contempsit, Jesum sponsum elegit, Alleluia. Magnificat.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Monegundis von Tours

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Monegundis von Tours

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 27 - Iulii I., Antwerpen 1719 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen sich mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt:






Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.