Ökumenisches Heiligenlexikon

DE BEATO IOANNE VICENTINO
ORDINIS PRÆDICATORUM.


Sec XIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS
De cultu, patria, ætate & Actis.

Joannes Vicentinus Ord. Prædicatorum, in Italia (B.)

AUCTORE J. B. S.

Inter Prætermissos die V Junii ita pridem scripsit Henschenius: Joannes Vicentinus Ord. Prædicatorum, conventus Bononiensis, tantis miraculis in vita clarus fuit, ut Gregorius IX hanc gratiam sit gratulatus per litteras, [Quamquam de canonizatione nihil habeatur,] quarum fragmentum refert Barbaranus Hist. Vicent. lib. 2 cap. 38. Cantipratanus lib. 2 cap. 1, num. 3, nulli antiquorum Sanctorum in hac parte inferiorem habitum dicit, & Ambrosius Taëgius in Mss. fol. 31, decem mortuos suscitasse, aliaque ducenta miracula operatum scribit, quorum aliqua etiam refert Cantipratanus. Nos, licet non omnia haberi antiquitus scripta doleamus, dolemus tamen magis, quod neque Vitam quisquam antiquorum scripserit, neque de ejus morte vel sepultura aliquid prodiderit, quoad diem, annum, modum ac locum. Collegit quæ potuit Valerius Muscheta ejusdem Ordinis, & typis Patavinis Latine vulgavit anno MDXC; ubi circa annum MCCLIV ab Ezelino tyranno, inter cadavera cæsorum clausum, eorumque fœtore enectum tenet: sed Barbaranus Cappucinus, easdem omnes pluresque memorias accuratius Italice prosecutus, a cap. 19 ad 39, demonstrat, ipsum Ezelino supervixisse integro decennio [annis aliquot] censetque verosimilius, extinctum in sacra expeditione contra Manfredum tyrannum.

[2] Priorem librum solum vidit & secutus est auctor Anni sacri Ordinis Prædicatorum, qui hunc ipsi diem elegit. [cum de cultu publico constet,] Ast Carcanus in quadam Sanctorum ac Beatorum Vicentinorum tabula, maluit ei assignare 11 Julii, & hunc sequitur Marchesius, auctor Diarii Dominicani. Si probari positive possit, quod summi Pontifices, non solum permiserunt divulgari ejus miracula, sed & titulum Beati usurpari, adorari imagines &c. uti loquitur Barbaranus, poterimus etiam nos induci, ut de eo tamquam Beato agamus 11 Julii, quamvis non magis hoc die, quam V Junii aut quovis alio obiisse constet, quemadmodum & de B. Bartholomæo die præcedenti fateri debuimus, quidquid Cercanus & Barbaranus pro suo arbitrio multa definiant. Nihil item ex eo tempore, quo ista scripsit Henschenius, de hac summorum Pontificum expressa concessione quæsitum aut obtentum reperire est, at cum laudatus Vicentinus historicus Barbaranus, non minus de B. Joannis cultu, quam de B. Bartholomæi, itidem Vicentini & Dominicani, disertissime testetur, non video opus esse positivis aliis testimoniis, præter apertissimum illud præfati Barbarani, cap. 38, pag. 96 asserentis, certum esse, quod sicut vivens, ita post mortem ab omnibus pro Sancto sit habitus, permissumque a summis Pontificibus, non solum ut divulgarentur miracula, verum etiam ut Beati titulo donaretur, ejusque imagines venerationi exponerentur.

[3] [& de imagine venerationi exposita 1646;] Atque ut demus, probari non posse expressam Pontificiam facultatem, non arbitror quemquam de Barbarani fide dubitaturum, in iis quæ ipsum vidisse oportet, quæque refert pag. 39, nempe celebri pompa ad publicam venerationem expositam fuisse B. Joannis imaginem in templo S. Coronæ Vicentiæ I Februarii 1646, quam elegantissimo penicillo Franciscus Maffeus expresserat, ubi genuflexus depingitur, brachiis in formam crucis ante pectus compositis, facie erecta, splendidissimis radiis in ejus oculos reflectentibus: ad sinistram appictus genius in aurem Beato loqui videtur, cruce in fronte resplendente. Ad pedes in eadem parte assistit aquila, ad dextram columna cum pacis effigie, quæ tæda accensa, varii generis arma exurit, sub hac epigraphe: Pacem meam do vobis, quæ omnia præcipuos Beati actus, & vel per ipsum, vel circa ipsum gesta repræsentant. Elogium latinum adscripsit P. Basilicus Seledus, Ordinis Camaldulensis, in hæc verba: Beatus Joannes Seledus Vicentinus, divi Dominici alumnus, virtutum omnium fulgore, ab ineunte ætate conspicuus, in componendis dissidentium animis, in convertendis hæreticis, & Catholicæ Ecclesiæ juribus [tuendis] agendi dexteritate, concionandi efficacia, doctrinæ gravitate mirabilis, rebus pace & bello gloriose gestis, vitæ sanctitate, innumeris miraculis & visis cælitus portentis comprobata, præcipue decem mortuis ad vitam revocatis celeberrimus. Ex scriptoribus ecclesiasticis.

[4] Hæc satis manifeste ostendunt, beatum Joannem, saltem apud Vicentinos, [locum hic habere potest, a tot scriptoribus laudatus.] & procul dubio Patavinos & forte Bononienses, licito cultu a fidelibus honorari, quem ab historicis, infinitis laudibus cumulatum, ibidem asserit Barbaranus; imo sub principium, tanta rerum præclare gestarum, tanta præconiorum copia se obrui fatetur, ut juxta parœmiam, vel inde inops fieret. Bina citato prius loco decerpsit encomia, quæ describi merentur. Primum est Cantipratani, ex nescio quo proœmio avulsum; nos infra & illud & alia quæ ad Beatum spectant, ex proprio auctoris loco referemus. Alterum desumpsit ex Ambrosio Taëgio, supra citato, cujus hæc sunt verba: Frater Joannes, cognomento Sanctus, sic enim communiter a populo vocabatur, vir utique Deo devotus, verbique Dei prædicator egregius, prædicti Patris & Ordinis filius, cœpit tunc circa Bononiam gloriosis clarere miraculis, adeo ut virtute fidei, per gratiam mediantem, decem mortuos suscitare, aliaque ducenta miracula per eum Dominus dignatus est potenter & misericorditer operari. Addit & fragmentum epistolæ Gregorii IX PP. ad Beatum datæ, quod etiam subjicio: Quapropter ad orationum vota convertimur, & adorantes super fastigium virgæ ejus, qui percutit & medetur, fideliter petimus, ut gratiam, quam magnificavit facere tecum in mirabilibus, ad laudem sui nominis & salutem fidelium animarum, augeat & consummet, quo, cum justorum vitam in humilis patientiæ servitute servaveris; eorum morte, pretiosa in conspectu Domini, morieris. Dat. Sept. Kal. Jul. Pontificatus nostri anno septimo; adeoque Christi 1233.

[5] Hæc ad cultus probationem sufficiunt, nisi quis eo etiam adducat antiquiorem imaginem, vitæ a Valerio Muscheta Patavii, [Antiquioris maginis symbola explicata.] ut dictum est, anno MDXC editæ præfixam, ubi eodem quo supra habitu & gestu depingitur, angelo item ad aurem sinistram quasi assusurrante. Super caput emicat stella, stellæ vero superposita crux quadrata, radiis undequaque circumfusa, de quibus videri possunt Leander Albertus aliique infra citandi, & Muschetæ Acta num. 23. Ad ea alludens Laurentius Leontinus, poëta celebris, hoc tetrasticon cecinit:
Quid tibi, quidque aliis quondam, quid denique summo
      Ipse Deo fueris, hæc tria signa docent.
Stella orbi lumen, carum Dominoque fuisse
      Aliger, at carnem crux domuisse tuam.
Alius vero Raphaël Riva Venetus Ordinis Prædicatorum, aliter & pluribus eadem metrice quoque explicuit:
Ornant astrum frontem, crux caput, angelus aures,
      Virtutis præbent maxima signa tuæ.
Surdis, defunctis, & cæcis sæpius iste
      Auditum, vitam, lumina restituit.
Juste tot meritis nunc dantur præmia digna,
      Mundo nam moriens, regna superna subit,
Regnat sic felix, ævum victurus in omne
      Angelicis faciat nos & adesse choris.

[6] [Quidquid aliqui certent Vicentinus fuit;] De Beati patria certant Vicentini, Patavini, Bononienses & alis, ut de Homero olim septem Græciæ oppida; sic mortalibus insitum, ut undequaque decus aliquod accersant. Pro Patavinis pugnavit auctor Vitæ, laudatus modo, Valerius Muscheta, in sua nuncupatoria sic loquens: Sidus illud religionis Dominicanæ fulgentissimum, B. Joannes cognomento Vicentinus, tuba Spiritus sancti, apostolus Galliæ Cisalpinæ, malleus hæreticorum, Ecclesiæ propugnaculum, jam quadam oblivionis caligine obrutum videbatur; præclara namque ejus facinora ceciderant a memoria civium Paduanorum, apud quos & natum, & sacris initiatum, & divinis litteris eruditum minime ignoramus. Idem alibi passim supponit, in Beati, tamquam popularis; laudes uberius excurrens. Contra vero Barbaranus cap. 19, seu Vitæ beati Joannis primo, Muschetam aggreditur, & collectis undequaque scriptorum auctoritatibus, haud obscure evincit, origine Vicentinum esse, gente seu familia Scledum, vulgo Schio, atque a patria Vicentini cognomentum a scriptoribus tributum ostendit, adducens verba ipsius Beati, ita de se in instrumento publico scribentis: Ego frater Joannes de Bononia nunc, qui olim fui de Vicentia oriundus. Atque hanc opinionem certiorem pronuntiant Michaël Pius, Marchesius & tot alii a Barbarano adducti. Siqui Bononiensem eum dicere voluerint, aut aliam ipsi patriam vindicare, certent ipsi inter se, ego contentionis funem non traham; sus deque mihi fuerit, sive Patavinus, sive Vicentinus, sive demum Bononiensis nuncupetur Beatus noster: id certissimum est, Vicentini appellationem apud scriptores omnes receptissimam esse. Quod ibi de Bononia se dicat, id haud dubie facit in Bononiensium gratiam, a quibus, ob insignia merita, civitate donatus fuerat, at vero Vicentinum fuisse, docebit scriptor synchronus, dum hæc omnia pridem prælo parata essent, repertus.

[7] [at ejus ætatem nemo satis recte definiverit.] Ætatem beati Joannis, præsertim nativitatis aut obitus tempora frustra quæsiveris. S. Dominico synchronum fuisse, ab eoque in Ordinem adlectum, nullis productis tabulis, volunt Symmystæ scriptores: multa in Cisalpina Gallia, Bononiæ Patavii, Vicentiæ, Veronæ & alibi præstantissime gessisse seculo tertio decimo, circiter annum ejus XXXIII & sequentes, verbo, in pacificandis discordiis eximium fuisse, ex omnium prope consensu colligitur, quamvis de cetero vitæ initia æque dubia & incerta maneant. Sunt interim qui patris nomen se reperisse existimant, sunt qui vitæ incunabula ad annum MCC rotunde collocant, ut circa annum MCCXVIII, adhucdum adolescens, in sacram familiam ab ipso sancto Patriarcha cooptari potuerit; sunt qui alia, ex nescio quibus suppositionibus æque confidenter deducunt. At meræ hæ conjecturæ, utut verosimiliter excogitatæ, non satis plerumque cohærent, ut fit dum quisque genio nimium indulgens, e tenebris obscura evolvit. Ego me fateor ætatem Beati, & aptam vitæ seriem non usquequaque perspicere; dum enim in Actis num. 17, jam ab anno 1223 magnum doctorem & magistrum audio nominari, dumque instrumentum pacificationis Bononiensis an. 1233, solo Beati arbitratu compositæ, apud Barbaranum cap. 27 attente considero, tot decretoriis terminis conceptum, difficulter induci possum, ut credam describi illic juvenem XXIII annorum, hic autem virum loqui, qui annis XXXIII major non fuerit; nisi in Sanctis prodigiosa omnia admittere compellamur. Sic alia plura de administratis a beato Joanne diversis Ordinis provinciis, de legationibus, in Gallia & Germania obitis, memorant recentiores, quæ, ut non est animus refellere, sic paulo majori auctoritate niti vehementer optarem, ut dubium prorsus omne tolleretur, an non virorum duorum res gestæ uni soli adscriptæ sint.

[8] Non minus ancipites conjecturæ circa tempus, locum, [non magis quam genus & tempus mortis.] aut genus mortis, de quibus cum fateantur certi prorsus nihil haberi, mirum quam libere exspatiandi occasionem arripiant, ut quo possunt conatu, proxime, si non ad veritatem, saltem ad verisimilitudinem accedant: Alii sibi imaginantur, ab Ezelino tyranno captum beatum Joannem, carceri mancipatum, ibidem aut ærumnis confectum, ut notabat supra Henschenius, aut violenta morte necatum, ut vide in Muschetæ Actis num. 50. Hoc alii merito refellunt, qui Ezelino superstitem fuisse demonstrant: certe anno MCCLXIV adhuc Bononiæ concionantem inducit Leander, siquidem ubique de eodem Joanne sit sermo. Alii ad schismaticos Orientales, ad infideles alii transiisse malunt, ibique potius martyrio coronatum; alia demum divinat Barbaranus supra; quæ forte causa est, cur titulo Confessoris aut Martyris abstineant, quod & nos imitati sumus. Non est opus singulorum opinamenta enumerare, illud præ reliquis displicet, quod Marchesius notare non prætermisit. Nec deest (inquit pag. 23) qui dicat, occulto forte Dei judicio eum alicubi vivum abscondi, ad instar septem dormientium, ut olim ad Ecclesiæ utilitatem reveletur. Hæc & id genus alia, devote magis quam vere excogitata, quantam in rebus historicis fidem faciant, apud vel mediocriter peritos compertissimum existimo. Paucula specimina proponere libuit, nequis forte miretur, plura hujusmodi silentio a nobis præterita Satis multa scripsisse videtur, qui primus vitam, in aliqualem historiæ seriem, post tria & amplius ab obitu secula digessit, quamvis & nonnulla observatione omnino digna omiserit.

[9] Fuit is, ut pridem insinuavit Henschenius, Valerius ille Muscheta, [Auctor aliqualis vitæ Muscheta & recentiores alii:] ex cujus titulo tota Actorum idea conspicietur: B. Joannis, cognomento Vicentini, Ord. Prædicatorum, professi cœnobii Paduani S. Augustini, doctrina, sanctitate & miraculis insignis, præclara gesta ex variis scriptoribus in unum congesta, atque post annos CCCL in lucem revocata a R. P. F. Valerio Muscheta D. T. ejusdem Ordinis & conventus professo. Patavii MDXC. Conatus est, sed mea quidem sententia longe pluris æstimandus, si resectis parergis ad beatum Joannem parum spectantibus, acta & gesta paulo diligentius collegisset & accuratius digessisset. Etenim in rebus exornandis potissimam operam posuisse videtur, ut de ipso pronuntiari vere possit, multis pauca dixisse. Recentiores, & ipsi multum verbosi, pluribus omnia auxere, quæ paucis apud Leandrum Albertum & Raizzium relata erant. Michaël Pius intra justos limites se continet, at Barbaranus & Marchesius latissime excurrunt Ut mediam viam ingrederemur, Muschetæ opus, uti ceteris antiquitate præstantius, illustrandum suscepimus; ex Cantipratano, Leandro, Sigonio aliisque addituri, quæ ad majorem beati Viri gloriam conducere videbuntur. Primam Muschetæ præfationem hic subnecto:

[10] Claruit B. Joannes tempore D. Antonii Minoritæ, cujus innocentissimæ & sanctissimæ vitæ, mirifice, [prioris prima præfatio, seu Beati encomium.] jubente Gregorio nono Pontifice Maximo, cum B. Jordano Forzateo exquisivit. Ingressus est Ordinem Prædicatorum Paduæ anno salutis MCCXX vel circa. Veste sanctæ conversationis indutus fuit a D. Dominico, cujus exstitit alumnus dilectissimus, & operum imitator diligentissimus. Præfuit cœnobio FF. Prædicatorum, quod nunc S. Augustini vocatur, anno MCCXXXI, quo tempore ad cælos migravit S. Antonius. Bononiæ multis signis effulsit an. MCCXXXIII. Verbo prædicationis insigniter valuit apud omnes urbes Venetiæ & Galliæ Cisalpinæ Ad pacem universos revocabat populos. Ea re pacis auctor & annuntiator a cunctis vocabatur. Paduæ in Campo Martio, & Veronæ in campestribus, ad incredibilem multitudinem de pace habuit concionem, ubi Principes & Duces concertantes conciliavit & pacavit. Præclara ubique locorum innumera gessit, omni seculo memoranda. De ejus origine & sepulcro nihil certi, incuria scriptorum, vel scripta in bellorum tumultibus & urbis Paduanæ eversione perierunt, sicut & multa alia scimus. De multis, quæ vivens gessit, quædam conscripsimus, cetera nobis in promptu nequaquam fuere. Quæ autem a nobis scripta sunt, in lucem dari visum est, ne tanti viri memoria deleatur apud Paduanos, quibus nunc vel incognitus, vel parum cognitus est, quamvis a majoribus, qui ei multa beneficia accepta referunt, maximo semper fuerit in honore habitus. Legat hæc, quæ litteris mandata sunt, posteritas, quæ etsi exigua videri debeant, quod ab homine exiguo, humili & inculto sermone conscripta sint, magna tamen, pro magnitudine rei, vel saltem pro magno meo in B. Joannem, in religionem, in urbemque Patavinam studio judicanda. Qualiacumque sint, legant concives, donec cetera maximi ponderis, quæ de eo beato viro delitescunt, ex tenebris emergantur *. Interea loci gaudeat & glorietur urbs Paduana, multorum virorum illustrium genitrix, quod hujus clarissimæ lucis exstiterit oriens, exultetque habere illum in cælis, cum reliquis suis divis tutelaribus perpetuum intercessorem. Hactenus prior præfatio, nunc alteram & opus ipsum intueamur.

[Annotatum]

* leg. emergant.

VITA
R. P. F. Valerio Muscheta Patavino, Ord. Præd., auctore.

Joannes Vicentinus Ord. Prædicatorum, in Italia (B.)

A. Valer. Muschet.

PRÆFATIO ALTERA.

Cælestis ille Paterfamilias, Pater Domini Nostri Jesu Christi, & Deus totius consolationis, [Præmittit auctor.] qui Ecclesiæ suæ sanctæ perpetuum refugium & virtus existit, cum misericors & miserator sit, & miserationes ejus super omnia opera ejus, numquam destitit, pro salute humani generis, mittere vigiles & industrios operarios in vineam suam, quos cum & omnipotens sit, solusque signorum atque prodigiorum Deus, multifariam multisque modis, quatenus in eis ipsis longe mirabilis videretur, magnificare mirificareque voluit. [S. Dominici] Licet autem id cunctis, vel ætatibus, vel seculis visum, potissimum tamen effectum est diebus, quibus ille antiquus homicida, omnium malorum inventor, ille inimicus homo zizaniorum seminator, & improborum sceleribus atque iniquitatibus, & Albigensium ceterorumque hæreticorum impiis dogmatibus Ecclesiæ Catholicæ in Occidente negotium facessere, Vineam, quam Domini Dei Sabaoth dextera plantavit, quasi singularis ferus depasci atque efferus aper exterminare demolirique omnibus modis, quibus olim Orientalibus provinciis schismaticorum Græcorum, & erroribus & impietatibus nitebatur, die noctuque furiis invectus mirifice contendebat.

[2] Eo namque tempore divum Dominicum, Ordinis Prædicatorum eximium parentem, [& Ordinis Prædicat. encomia.] atque ducem, ejusque alumnos ante mundi constitutionem, ad munus Apostolicum obeundum electos, misit clementissimus ille Paterfamilias in omnem terram, qui brevi temporis intervallo regnum diaboli impugnando, hæreses explosere, veritatisque semitas monstravere, quamplurimos tandem ab iniquitate ad justitiam avocavere. Quocirca eorum uberes fructus summi Pontifices attendentes, universum Prædicatorum Ordinem multis honorum titulis cohonestaverunt, multis laudibus commendaverunt, multis etiam tum privilegiorum, tum gratiarum generibus, & auxerunt & cumulaverunt, quæ a seculo in seculum, a progenie in progenies, de eorum vitæ sanctimonia, de fide, de pietate, de doctrina, deque ceteris virtutum ornamentis testimonia dicent, annunciabuntque cunctis populis & linguis, quantos ubique labores, ærumnas, pœnas pro Ecclesia sancta Dei subierint, quam gloriose certaverint, quam feliciter de carne, mundo, & diabolo triumphaverint. Gregorius, hujus nominis IX, in diplomate, quo universis prælatis, atque proceribus Ecclesiæ Patres nostros commendat, inquit: [a Greg. IX,] ECCE ORDINEM DILECTORUM FILIORUM FRATRUM PRÆDICATORUM DOMINUS SUSCITAVIT, qui non, quæ sua sunt, sed quæ sunt Christi quærentes, tam contra profligandas hæreses, quam contra pestes alias mortiferas extirpandas, se dedicaverunt euangelizationi verbi Dei, in abjectione voluntariæ paupertatis.

[3] Et Alexander Quartus in litteris, quibus intimo cordis affectu mandat omnium Ecclesiarum prælatis, [Alexandro Quarto,] fratres Prædicatores in summo honore haberi, & a quibuscumque injuriis defendi, ita loquitur: Patris æterni benignitas, pro sui nominis attollenda gloria & fidelium procuranda salute, inter personas plurimas, divinis obsequiis deputatas, Viros in Ecclesia sua sancta constituit, conversationis & vitæ honestæ conspicuos, ac scientiæ titulis insignitos. Hi sunt dilecti Deo & homnibus fratres ordinum Prædicatorum, qui suum semper affectum ad amorem cælestium dirigentes, virtutem divini nominis per orbem terræ publicant, & Christianæ Religionis ampliando cultum vigili attentione desudant. Hi sunt qui vitam & merita beatissimi Pauli contemplantes, gloriantur in sola Cruce Domini, spernendo mundi solatia pro delitiis Paradisi. Hi sunt, qui hostes animæ per scutum fidei, loricam Justitiæ, gladium spiritus, salutis galeam, & hastam perseverantiæ debellantes, obtinere satagunt, ut Catholicis universis fidei, spei, & charitatis augmenta proveniant, ac perfidis via veritatis pateat, & hæreticæ pravitatis insania evanescat.

[4] [Clemente VI.] Et Clemens sextus in litteris concessionis Indulgentiarum pro D. Thomæ die natali. In ordine fratrum Prædicatorum, quasi solis radius in hac lacrymarum valle, lux eruditionis relucet, dum ipsius ordinis professorum fructuosa studia, mentes fidem orthodoxam profitentium fragiles, lumine veritatis illustrant, & spinas punctionis letiferæ, in horto succrescentes Dominico, novacula labiorum succidunt, in quibus æternæ sapientiæ gratia est diffusa. Et Martinus in privilegio, quæ Bulla aurea dicitur, hæc verba præponit. [Martini Bulla aurea.] Ad summi Apostolatus apicem, divina dispositione vocati, dum præclaram dilectorum filiorum Ordinis fratrum Prædicatorum professorum religionem & merita, intra nostræ mentis recognoscentes arcana, & ad commendabiles, quibus operosis eorum ministeriis erga Deum & homines indesinenter exuberant fructus, digne nostros diffundimus cogitatus, votis illis gratiosum libenter offerimus auditum. Et antea Bonifacius nonus (reliquos brevitatis ergo prætereo,) Etsi pro cunctorum Christi fidelium, super quibus curam officii summi Pontificatus, [Bonifacii IX,] divina disponente gratia, gerere obligamur, statum salubriter dirigendo, libenter adhibeamus solicitudinis nostræ partes; illos tamen affectuosiori studio prosequimur, quorum alii a mundanis abstracti illecebris, & gravibus pœnitentiis dediti, cælestibus inhiant, & ad illa per contemplationis pennas suavius & altius elevantur ut Aquilæ, & cum Maria parte optima perfruuntur.

[5] Alii vero sanctæ Marthæ solicitudinem sectantes, celebrationi divinorum vacant solertius. Alii discunt & docent Dei scientiam, & plebem instruunt in eadem. Alii quoque ferventius spiritus ardore succensi, non timentes sed amantes, ad conversionem infidelium anhelant intrepidi, ut valeant ad Dominicam arcam multos afferre manipulos, & de talentis eis creditis, bonam Domino reddere rationem. Hi profecto sunt fratres ordinis Prædicatorum, in Dei Ecclesia multiplicibus splendoribus irradiantes, quorum sonus prædicationis per diversa mundi climata noscitur exivisse. Hi sunt quos Deus numero multiplicavit & meritis, &c. Hæc, divino quodam spiritu afflatus, Honorius III prædixit, [Honorii III laudes.] quando in diplomate confirmationis nostri Ordinis, Tholosam ad D. Parentem Dominicum misso, hæc verba bona de sancto corde suo eructavit. Nos attendentes, patres tui ordinis futuros pugiles fidei & vera mundi lumina, confirmamus Ordinem tuum &c. Qui jam ad præfati Martini tempora, usque eo creverat sanctimonia, eruditione, exemplis & meritis, ut vere dici poterat de B. Dominico; Felix vitis de cujus surculo, [B. Dominicus viti assimilatur,] tantum germen redundat seculo, ex ubertate palmitum, mundi jam cinxit ambitum. Vere vitis, quæ a mari usque ad mare palmites suos extenderat, cujus vino, Spiritus sancti gratia pleno, multi memoria patrum & nostra, obliti seculi blandimenta, vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora hæreticorum, extinxerunt impetum ignis, avaritiæ atque luxuriæ, fortes in bello adversus carnem, mundum & diabolum.

[6] Inter ceteros autem eximios viros, sanctitatis & doctrinæ splendore admodum insignes, qui in exordio Ordinis missi sunt operarii ac milites ad vineam Domini excolendam, adversusque diaboli satellites præliandum, electus fuit a Domino B. Joannes, [B. Joannes miles & operarius vineæ Domini.] cognomento Vicentinus, de quo, etsi alii pauca de ejus præclaris gestis scripserint, & nos, tum ad tanti Patris recordationem, tum ad religionis gloriam, juxta ea, quæ ex archivio nostri conventus Patavini, & Paduanæ urbis annalibus, & historicorum scriptis hausimus, verba minus commentitia facturi sumus. Ea vero licet pauca sint, non sine tamen maximo negotio reperta sunt. Apprime quidem arduum perdifficileque est, hoc præsertim tempore, vetustis novitatem dare, obscuris lucem, obsoletis nitorem. Tanta mihi hæc sane exequendi aliquando visa est difficultas, ut ab incœpto & diu excogitato negotio desistere voluerim; vicit attamen devotio, egit pietas, impulit charitas. Vicit flagrans desiderium cumulandi, quidquid laudis, quidquid honoris a me cumulari potest B. Joanni, [B. Joannes unus ex fundatoribus conventus Patav.] uni ex primis nostri conventus Paduani fundatoribus, viro quidem insigni doctrina, eximio prædicandi munere, præclaro sanctitate, signis & miraculis longe admirabili. Deest tamen votis meis quidquid ejus postulant merita; multa illi, & laudis & honoris debentur officia. Pauca quamvis a me præstari possint, paucis tamen quam plurima voluisse, monstrabo. Et si plura & majora possem, nec ex ulla dicendi facundia, nec orationis ubertate augeretur ejus sanctitas, nec ineptia & sermonis infantia diminueretur ejus gloriæ cumulus. Mirificavit illum Dominus & exaltavit in conspectu Principum, idcirco, & nomen & laus & gloria ejus erit in seculum seculi. Ad rei igitur propositæ transeamus exordium.

ANNOTATA.

Facile omitti potuit tota hæc præfatio, non magis B. Joanni, quam quibuslibet Sanctis Prædicatoribus propria; at in gratiam illustrissimi Ordinis sacri, visum est opus integrum reddere, hoc & aliis parergis, pro sua tenuitate, nimis refertum.

CAPUT I.
De B. Joannis in Ordinem Prædicatorum ingressu,
deque fundationibus ac fundatoribus cœnobiorum SS Joan.
& Pauli de Venetiis, & S. Augustini de Padua
.

Dum per universam Italiam & reliquas Europæ principes regiones, exirent verba recentis viri Euangelici, D. Patriarchæ Dominici, & dum ubique locorum de eo mirabilia divulgarentur, cœpit B. Joannes cogitare cogitationes veræ pacis, [S. Dominici fama ad virtutem motus,] & perfectam Jesu Christi sequelam; quod assequi posse facile judicabat, si novi ducis atque præceptoris, a Deo fidelibus dati, vestigiis (mundi oblectamentis neglectis) inhæreret, animumque ad voluntariam paupertatem prorsus adjungeret. Non diu hæc sancta sanaque consilia, quæ a Domino acceperat, quonam pacto a se stabiliri possent, mente evolvit. Jam mundus in corde ejus aruerat, jam seipsum abnegare cœperat, jam mundi delitias atque divitias, post quas homines insipientes & vecordes abeunt, non secus atque stercora arbitrabatur. Dumtaxat Christum lucrifacere, solam crucem amplecti mirifice cupiebat. Ceterum quoniam non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis, cum omnis nostra sufficientia a Patre luminum veniat, confugit vertitque se ad orationis suffragium. Hæc etenim videbatur sibi murus & antemurale, contra cunctos insurgentes invadentesque hostes, qui valida manu, accedentes ad servitutem Dei prosternere student, atque perpetuo tentant. Sic tandem sancta mente adhæsit, ut nullatenus a cordis sui haud infirmo minusque levi consilio, amoveri avellique poterat.

[8] [ab eo in Ordinem admittitur Patavii,] Oblitus ergo parentum ac illorum omnium, quæ sibi ad sanctæ religionis onus vel jugum subeundum, impedimento esse poterant, flagranti desiderio novi instituti, recentisque sanctæ regularis & arctissimæ vitæ, ad fratres Prædicatores, qui tunc temporis Paduæ commorari, & meditando in mandatis Christi, Deo sub sanctissimi patris Dominici novis institutionibus servire cœperant, citissimo potius mentis & desiderii, quam pedum cursu sese contulit, & a sanctissimo Patriarcha Dominico, tum Padua Venetias versus transeunte, ad Ordinem admissus est. Quando vero id contigerit, prorsus ignoratur. Nam B. Dominicum, Bononia profectum Venetias versus, semel & iterum Padua transisse compertum est. Prima vice ad annum Ordinis approbationis; tunc Venetiis basilicam sancti Martini, cum adjacenti habitatione, ubi nunc religiosæ feminæ de pœnitentia B. Dominici resident, ab Illustrissimo Senatu Veneto pro fratribus recepit. Altera anno MCCXXI, quando, relicto priori loco mulieribus præfatis, cessa ei fuit ecclesia sancti Danielis, postea sancti Dominici, nunc sanctissimi Rosarii sacellum sive oratorium nuncupatum, cui tandem a canonizatione D. Dominici, anno MCCXXXIV mense Junii, Priore F. Armerico, munificentia Jacobi Theupoli Ducis XLVI, atque totius Senatus Veneti liberalitate & pietate, accessit id soli spatium, quod templum, cœmiterium, nec non cœnobium sanctorum Joannis & Pauli modo ambit.

[9] Cum igitur B. Dominicus bis Padua Venetias versus iter fecerit, incertus est annus, [forte anno 1218,] quo B. Joannes Ordinem est ingressus: id tamen evenisse creditur ad annum a Domini MCCXVIII. Nam a Jordane Mutinensi, Episcopo Patavino septuagesimo septimo, & a præclaro urbis Patavinæ Senatu, recepti fuerunt fratres Prædicatores circa annum primum confirmationis Ordinis, quibus pro re divina facienda precibusque horariis recitandis, basilica sive oratorium, sub nomine & titulo sanctæ Mariæ vallis Viridis, cum quadam adjacente domo, concessum fuit. Annales conventus Paduani, qui modo D. Augustini cœnobium vocatur a templo, huic sanctissimo Doctori dicato, mox ab anno approbationis ordinis, litteris mandari cœpti sunt. Etenim anno Domini MCCXVII, in quodam vetustissimo codice manuscripto, ubi leguntur nomina & obitus illorum omnium, a quibus successivis temporibus, ab initio cœnobium vel aliqua eleemosyna, vel dono, vel beneficio auctum & cumulatum est, scripta est dies, quo Ubertinus Vadus, civis Patavinus religiosissimus, de nostra Dominicana familia optime meritus, migravit ex hac luce. Id autem monumenti scriptum posteris relictum est, quo minus a memoria ipsorum umquam excidant, qui Christum in nostris patribus hospitio receperunt, & pane saturaverunt: atque tanti benificii memores, quotannis eorum animas, ex communi totius ordinis nostri instituto, Domino orationibus & sacrificiis commendent.

[10] Ex primis autem, qui in conventu Paduano & sanctitatis & religionis & omnis probitatis singularia præbuerunt exempla, [dum primi Patres,] fuisse dicuntur FF. Amizo de Soloīa & Guido, cujus nec cognomen, nec patria a majoribus, in monumentis nobis relicta sunt. Suppetat tamen nos scire, ambos ex primitiis religionis, & ex tyronibus & alumnis charissimis D. Dominici & B. Jordani extitisse, a quibus sanctissimis viris, Patavii Prædicatorum inchoatæ domus, capita & rectores jure facti sunt. Non enim hi viri, divino afflati spiritu, vocati a Domino ad universas hæreses explodendas, ad vineam Ecclesiæ excolendam, ad novos milites in prælio, adversus Christiani nominis acerrimos hostes, acuendos, ad sanctamque frugi hominum manum cogendam, sub Apostolicis institutis erudiendam, nisi hominibus omnium virtutum splendore micantibus, probatissimis moribus præditis, sanctimonia & eruditione eximiis, tam arduam, tam præclaram in urbe nobilissima, omnium disciplinarum exuberantissimo emporio, recentis conventus tum instituendi, tum erigendi provinciam injunxissent, atque credidissent.

[11] Qua in re & in ceteris arduis gravissimisque negotiis, [sanctitate & zelo præclari,] quam accurati, quam industrii, quam fideles extiterint, rerum postea ab eis ipsis gastarum felix judicavit eventus. Plurimos sane, bono odore & virtutum nitore, ex tenebris atque consilio impiorum, de via peccatorum, a cathedra pestilentiæ, ad lucem, ad fidem, ad justitiam, ad veritatem, ad pietatem, ad religionem traxerunt. Extitit in seculo Frater Amizo sacri Palatii scriba, cum illis numerum fecisse dicitur, de quibus in ordinis nostri annalibus fertur, multos magnos & doctos viros, nec non curiales, adhuc vivente B. Dominico, ordinem ingressos. Is sanctitatis & miraculorum D. Dominici fuit oculatus testis. Ad annum Domini MCCXLIX præfuit cœnobio Mediolanensi. In quodam libro vetustissimo manuscripto, qui adhuc adservatur in bibliotheca cœnobii sanctorum Joannis & Pauli, id monumentum de eo Patre scriptum reperi. Anno MCCXLIX, die XIII Maii, sub Magistro ordinis F. Joanne Theutonico, celebratum fuit Capitulum generale vigesimum nonum apud Parisius: eodem anno sub F. Gualfredo Bergom. Capitulum provinciale Lombardiæ, ubi F. Marcus, Prior Mediolanensis, absolvitur, cui successit F. Amizo de Soloīa. Hic fuit sacri Palatii Notarius, & intrans ordinem, factus fuit Prior Paduanus; fuit is testis sanctitatis B. Dominici.

[12] [ibidem strenue laborarent,] Hæc in eodem codice. F. autem Guido, ad dies præfati F. Amizonis, religioni se addixit; qui cum F. Martino, conventum Fratrum Prædicatorum Venetiis residentium moderante, cujus fuit unus ex fundatoribus, impetravit a Jordano, Antistite Paduano, primarium lapidem benedictum, pro recenti templo construendo, sub titulo S. Augustini Ecclesiæ Doctoris. De his Patribus in quadam tabula, hactenus in archivio sive tabulario nostri conventus Pad. adservata, ita litteris mandatum est. Jordanus Dei gratia Episcopus Paduanus, ad instantiam & postulationem F. Guidonis, Prioris Fratrum Prædicatorum Paduæ, & F. Martini Prioris Fratrum Prædicatorum, Venetiis commorantium, dedit primarium lapidem benedictum, pro construenda & ædificanda ecclesia Paduæ, ad honorem Dei & B. Augustini, anno Domini MCCXXVI, Indictione XIV, die V Octobris. Notario Turpino q. Gnati filio. Ejus lapidis monumenti meminit etiam Bernardinus Scardeonius Canonicus ecclesiæ Pat., in iis quæ de urbe Patavina luculenter edidit classe V lib. secundo.

[13] [cœnobiumque exstruerent.] Scimus ex ipsis annalibus conventus Pad. Sancti Augustini, F. Guidonem, ob insignem atque eximiam sanctitatem & religionem, multi factum, longeque cultum atque observatum a Paduanis civibus. Dum ejus ipsius cœnobii præfectus esset MCCXXVI, donata & aucta est religio nostra spatio illo soli, ubi nunc & templum & cœmeterium; & quod muris conterminis ambitur, a Joanne, Rugerio, & Gerardo Vadiis, civibus religiosissimis atque ditissimis; ad quam largitionem sive cessionem, una cum Rufino & Jacobo jurispontificii doctoribus, atque Ugucione sacræ Theologiæ Magistro & Canonico Ecclesiæ Pad., Dominoque Fino ipsius Ecclesiæ custode, vocatus fuit testis B. Jordanus Forzateus Pad., tunc temporis Prior sancti Benedicti Novelli, cujus corpus nunc Paduæ a populo, in basilica Vestalium B. Benedicti veteris, salutatur atque pie colitur. Interfuerunt etiam quidam alii, recentis nostræ religionis & conventus amantissimi & de ipsa optime meriti, quorum memoria a temporum longinquitate numquam apud nos minuetur, & apud Deum erit æterna b.

ANNOTATA.

a Hæc omnia incertissima esse, in commentario prævio abunde ostendimus.

b En longum parergon, qualia multa habet hic scriptor, quibus supersedere potuerat, alia quærendo, quæ ad Beati vitam propius attinebant.

CAPUT II.
Sancta B. Joannis conversatio & prædicatio Bononiæ;
præfectura cœnobii Patavini; inquisitio in vitam S. Antonii,
& ingens concionum ejus fructus, signis & miraculis confirmatus
.

[14] Ad dies igitur prædictorum Patrum, scilicet Guidonis, & Amizonis, B. Joannes ingressus est Ordinem, [Sacro habitu indutus,] ubi mox sacra toga a D. Dominico amictus, regulam paupertatis, & sanctissima Patrum instituta, cum accepisset cor ad legem vitæ & disciplinæ, amplexus est. Hic cœpit ad salutaria studia animum adjicere, orationibus mentem in Deum erigere, in sanctis justificationibus se exercere, corpus & jejuniis, & vigiliis castigare, Domino in timore & tremore famulari, virtutum exempla præbere, saluti animarum modis omnibus intendere. Hic factus est arbor bona, arbor fœcunda, quippe quæ secus decursus aquarum plantata. Pane hic nequaquam inanis & ociosus vescebatur, omnes labores in sancta conversione pro Christi gloria, & animarum commodo perpetuo subibat. Omnia incommoda perferebat, universaque damna ob amorem cælestis patriæ lubenti animo sustinebat.

[15] Nihil ei grave, nihil durum, nihil amarum, ex memoria calicis passionis & necis Christi filii Dei sibi videbatur; [sanctis exercitationibus mire proficit,] cuncta libenter, & æquo animo, licet veteri homini longe adversa, ferebat, tamquam bonus & invictus Jesu Christi mile laborabat & certabat cum antiquo serpente, ut tandem sibi regnum compararet æternum, & immarcessibilem acciperet coronam, legitime certantibus a Deo promissam. Gloriabatur in infirmitatibus suis, sciebat enim condignas non esse passiones & afflictiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. Abhorrebat ab aura populari, a vana & caduca hujus seculi gloria, gloriari dumtaxat exoptans in Cruce Domini nostri Jesu Christi. Et cum in mente haberet, amorem mundi & Dei in uno simul corde habitare minime posse, thesaurizabat in cælis, ubi erat sibi cum ceteris Sanctis jugis conversatio, thesaurizabat in cælis, quando meditationi vacabat in cella: nam quod geritur in cellis, vacare scilicet Deo, hoc est in cælis ex D. Bernardo. Thesaurizabat in cælo, quando dies traducebat hymnis & canticis spiritualibus cantando, & psallendo in corde suo Domino, qui de tenebris gentium, de vanitate seculi eum vocaverat in admirabile lumen suum, quando seipsum offerebat Domino, quando sacrificabat sacrificium justitiæ, immolabatque hostiam laudis, quando zelabat animarum salutem, avocando de tenebris & umbra mortis, qui ambulabant, ut cæci.

[16] Ceterum quis cuncta tanti Patris charitatis officia, [cum insigni nominis] quis virtutum ornamenta, quis pietatis & religionis testimonia, vel enarrare, vel exequi aliquando poterit? Erat lux jucundissima cunctorum oculis. Erat in religionis campo vere flos campi, [æstimatione.] gratissimum populis odorem emittens. Erat felix oliva in domo Dei, qui postea fructus uberrimos dedit in tempore suo, fructus namque justitiæ & pacis. Erat lucis filius, cum lucis quasi filius ambulaverit per semitas mandatorum Dei. Erat sanctissimi Patris Dominici vere imitator & alumnus; cujus vestigiis ita ardenter inhæsit, ut brevi temporis curriculo totius Dominicani cœtus, nedum Paduanæ domus, sidus fulgentissimum a cunctis haberetur. Is de elegantia morum, de vitæ probitate, de singularium virtutum candore atque odore cœpit ab omnibus summo honore haberi, cœpitque ob lucernas ardentes, quas in manibus gestabat, Sanctus appellari. Equidem Sanctus, quod pius, religiosus, purus, atque impollutus erat; quod soli Deo famulabatur; quod seipsum Christo devoverat; quod nullis negotiis secularibus se implicaverat; quod separatus & segregatus erat ab hominibus, animalem vitam ducentibus; quod demum non quærebat quæ super terram, sed quæ in cælis sunt. a

[17] Brevi temporis spatio decurso b ab ejus in religionem ingressu, ad dies quibus B. Albertus [Post egregiam operam Bononiæ navatam,] Magnus cum altero adolescente Germano, Paduæ studiis navandæ operæ causa manenti *, receptus est ad ordinem a B. Jordano Saxone, tum in urbe Paduana verbum salutis annunciante, [&] Bononiam profectus est, ubi cum sana doctrina, tum sanctis exemplis Bononienses ædificaret, multosque ad bonam frugem referret, in maximo honore haberi summaque a cunctis benevolentia atque amore amplecti cœpit. In ea urbe, in gratiam omnium civium, a Magistro Ordinis & a Patribus quibus tunc MCCXXIII in civitate Lutetia Parisiorum negotia Ordinis incumbebant, relictus fuit. Miserant enim de ea re Bononienses legatos Parisius, ægre namque ferebant, privari tanto magistro c & doctore, quotidie verba salutis in cordibus eorum seminante. Cum tandem Bononiæ multos ad bonam frugem revocasset, Paduam rediit; ob ejus enim regularis vitæ exempla, atque salutis animarum ardentem zelum factus fuit conventus Paduani moderator & rector.

[18] Illis potissimum beatis seculis, quibus hæc felix Dominicana familia, [fit Prior conventus Patavini,] fulgore mirifico sanctitatis mundum illustrabat, ii tantum ad regiminis onera vocabantur, qui erant (ut B. Gregorius docet de vita Pastoris) cogitatione mundi, actione præcipui, discreti in silentio, utiles in verbo, singulis compassione proximi, præ cunctis contemplatione suspensi, bene agentibus per humilitatem socii, contra delinquentium vitia per zelum justitiæ erecti, internorum curam in exteriorum occupatione non minuentes, exteriorum providentiam in internorum solitudine non relinquentes. Præfuit autem hujus cœnobii regimini circa initium tyrannidis Acciolini d de Romano, acerrimi Ecclesiæ hostis, & in viros religioni addictos, Paduæ potissimum consistentes, quod ejus tyrannidi vehementer reclamabant, immanissimi. Quanto studio rexerit, quantum diligentiæ adhibuerit, quanto consilio & prudentia in Pastorali officio extiterit, quanta charitate & comitate erga omnes fuerit, ex sancto ejus inculpatæ vitæ progressu indicandum est.

[19] Ejus ipsius præsidentiæ tempore, anno scilicet a partu Virginis MCCXXXIII, ad cælos migravit D. Antonius Minorita Vlixponensis, [Mortuo S. Antonio de Padua,] qui eo quod Paduæ post concionandi prolixos labores, post manifesta sanctitatis signa, post demum multa miracula suo die functus sit, de Padua vulgo dicitur. Is cum multis, etiam post mortem, signis & prodigiis effulgeret, de ejus canonizatione a Republica Patavina cogitatum est. Cum igitur oratores Spoletum missi a Gregorio Nono ibi consistente, D. Antonium in album Divorum referri efflagitarent atque contenderent, & id absque prævia meritorum & miraculorum indagatione minus efficiendum foret, inquirendæ tantæ rei provincia injuncta fuit a Pontifice, non tantum Jacobo Antistiti Paduano septuagesimo sexto, [in ejus vitam inquirere jubetur,] sed etiam B. Jordano, Priori monasterii sancti Benedicti Novelli, & Joanni nostro, quorum vitæ integritas, & in rebus gerendis solertia, & diligentia minus ignota erat, & summo Antistiti, & toti populo Paduano. Hujus rei mentio fit in diplomate Canonizationis sancti Antonii, quod adhuc extat in archivio fratrum Minorum Paduæ consistentium. Comprobtaur id ipsum ex iis, quæ apud ipsos Fratres Minores ego legi in quodam perantiquo volumine manuscripto, ubi vita & miracula sancti Antonii exquisite litteris mandata sunt.

[20] Absoluto ejus Pastoralis curæ officio, studio ardentius & accuratius euangelizandi verbum Dei cœpit intendere. [ex diplomate Greg. Noni.] Cum esset vir multa eruditione, & diu in Sacris litteris versatus, in eximium insignemque concionatorem evaserat. Electus ergo & accitus a Domino ad id Apostolici muneris, relicto Patavio, iterum ad euangelizandum pacem, prædicandamque captivis indulgentiam, ad expugnandas hæreses profectus est, anno scilicet MCCXXXII e; & cum verba, quæ cælitus in ora Sanctorum defluunt, ad Dominum, neque vana neque inania redeant, quamplurimos ab iniquitate avertit, & a laqueo venantium eripuit. Quot comessationibus & ebrietatibus indulgentes, quorum Deus venter erat, quorum spes in hac tantum vita, qui dicebant; Comedamus & bibamus, cras enim moriemur; ad sobrietatem frugalitatemque deduxit? Quot illorum, qui amplexabantur stercora, qui in impudicitiis vivebant, ejus sermonibus vehementer ignitis, castitatem atque mentis munditiam sibi comitem individuam fecerunt? Extinxit in multorum cordibus iræ atque indignationis ardentissimas prunas. Invidiam atque odii amarissimum fel, in dulcissimum amoris charitatisque mel sæpe mutavit. Ad benignitatem & mansuetudinem, ad pacem quamplurimos injuriis affectos convertit. Deposuit innumeros, erecto collo incedentes, de sede superbiæ, ad humilitatis ima.

[21] O mutationes dexteræ Dei excelsi! Quis stupra, quis sacrilegia, quis fornicationes, & cetera tum demum mala, [Fructus prædicationis B. Joannis,] ab eo ipso divina auxiliante virtute, de medio sublata recensebit? Quot nudi, distributis erogantisque in cibos pauperum divitiis omnibus, tanto sudore tantoque studio & negotio coactis, sequuti sunt Christum? Mulieres, sericis atque deauratis vestibus, omnique luxurioso ornatu penitus abjecto, humili modestoque indumento indutæ procedebant. Non paucos tandem, qui cum furibus, raptoribus atque fœneratoribus currebant; vel cum adulteris, & homicidis portionem ponebant, ad bonam revocavit frugem. Adversus scelera & cunctas iniquitates clamabat, & quasi tuba exaltabat vocem suam. Tanta dicendi copia & ubertate valebat, adeo acer, adeo vehemens in prædicando erat, ut quandoque ob suam concionandi vehementiam, gravitatem atque acrimoniam, in usurarios lapides jecerit multitudo maxima.

[22] [multis miraculis comprobatus,] Cum aliquando in frequenti populo Bononiæ concionaretur (ut refert Albertus Leander) invectus est in usurarios f sacrilegos, tam acri vultu, tam rigida fronte, præcipue in Landulphum publicum; ut communi civitatis consensu, tunc itum sit ad ejus ædes, maximo cum clamore populi; quæ spoliatæ, & diruptæ fuerunt, & Landulphus extra civitatem expulsus. Ad ejus tum sanctitatem declarandam, tum ministerium cum probandum haud defuerunt signa atque prodigia: Dominus namque, qui mirificat servos suos, mirabilia multa per eum operari dignatus est. Morborum diversa genera, & præcipue signo Crucis sanavit. Multos, omnium medicorum ope destitutos, pristinæ bonæ valetudini restituit; qui videntes sanctissimi viri, Deo tantopere grati, virtutem meritorum, sapientissimo medico, qui solo verbo animæ atque corporis viribus affectis medetur, universasque sanat infirmitates, gratias agebant: quod talem sanandi potestatem, & virtutem dederit servis suis. Atqui non tantum sanabat, qui male habebant; verum ad vitam mortuos revocabat.

[23] [etiam cruce, stella & angelo.] Cum preces quandoque Deo funderet (quod sæpe accidit) visum est ab iis, qui præsentes aderant, modo salutiferæ Crucis signum, modo stella clarissima in ejus fronte, vel super caput; quod profecto indicabat, ipsam crucem jugiter, vel per meditationem, vel sensuum mortificationem ferre, & jubar Ecclesiæ splendissimum esse. Testati sunt etiam nonnulli, ad ejus aures angelum Domini loquentem vidisse, qua re cognosci poterat, angelicas mentes per vitæ puritatem cognatas habere, & verba de ore ejus egredientia, verba esse Spiritus sancti, qui semper locutus est per os Sanctorum, & illorum potissimum, qui ad euangelizandam pacem a Deo mittuntur, cum Salvator dixerit; Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Hæc quæ diximus Sancti viri mirabilia, quæ memoriæ prodita sunt, Bononiæ præsertim contigerunt, ut Leander Albertus Ord. Præd. in 5 libro de viris illustribus refert, qui cum Bononienses annales luculento sermone scripserit, ubi multa de B. Joanne litteris mandata sunt, religiose de suprascriptis omnibus testimonia dicere potest.

ANNOTATA.

a His omnibus, ex mero scriptoris ingenio compositis, hoc unum vere indicari potuit, beatum Joannem religionis habitum induisse.

b Tirocinium intelligo, quo finito, videtur hic insinuare Muscheta, Bononiam profectum, contra quam censeat Barbaranus cap. 20, qui proxime sequenti, jam mira aliqua gesta Beato adscribit, uti & hic facit; præpropere, ni fallor; videsis num. 20.

c Jam dixi, hæc omnia præcipitari; malim cum Sigonio, inferius adducendo, adventum B. Joannis Bononiam referre ad decennium ab obitu S. Dominici, nempe ad annum 1233, quo maxime ejus sanctitatis fama ibidem cœpit clarescere.

d An hæc omnia satis determinare & temporibus suis dividere potuerint Muscheta hic, & Barbaranus cap. 23, equidem dubito: de præfecturis seu cœnobiorum particularium, seu integrarum provinciarum, apud antiquos nil lego, prædicationes & miracula notiora sunt.

e Hanc epocham initii prædicationis facile admiserim.

f Hæc & sequentia in ipso fonte habes infra, ex Leandro & Carolo Sigonio. Bzovius a Leandro accepit anno 1232, num. 2; sed Sigonium bis descripsit, præmature ad annum 1218 num. 8, & rursus an. 1233 num. 10.

* manebat

CAPUT III.
A Gregorio PP. IX Patavium missus, pacem suadet.
Dedicatur ibidem primum templum PP. Prædicatorum,
cujus occasione, de altero agitur, a Benedicto XI. consecrato,
deque illius Pontificis vera origine
.

[24] Cum multis in locis, verbis, signis & exemplis perfunctus esset sancta legatione a Christi, jussu Gregorii IX, qui ejus sanctitatem & doctrinam multi faciebat, [A Gregorio IX PP. ad sedandas discordias,] Paduam reversus est circa finem mensis Martii anno scilicet MCCXXXIII b. In urbem honorifice receptus fuit ab universis civibus, qui eum maximo cum desiderio expectabant: nam maxima tum equitum, tum peditum, tum aliorum nobilium comitatus caterva, qui ei obviam fuere, ad Acedum, agri Paduani oppidum, super Carrocium c, quo in apparatu bellico Patavina Respublica utebatur, civitatem ingressus est. Missus tunc fuit a summo Pontifice, dum totius Venetiæ atque Galliæ Cisalpinæ omnimodam pacem expectaret, ad odia civium intestina mitiganda, domesticas simultates sedandas, bellaque civilia extinguenda. Etenim tunc temporis alii partes atque jura Ecclesiæ tuebantur, alii Imperatori Frederico adhærebant; Unde universa civitas Patavina, quin tota Gallia Cisalpina odiorum flagrabat incendiis, agitabatur, evertebaturque factionum tumultibus.

[25] Nactus Fredericus secundus, Ecclesiæ atrocissimus hostis, [cum aliis legatis Patavium missus,] hanc factionum & simultatum occasionem, in Italiam copiis instructis trajicere volebat. Ea re concertantes Italiæ populos Pontifex componere curabat; quatenus inita pace sedatisque factionibus, Imperator ab incœpto desisteret, & militum coactas acies alio diverteret. Quo circa multos eximios ac præstantes viros, & sanctitate & doctrina insignes, ad id negotii tractandi miserat per universam Galliam Cisalpinam & regionem Venetam: ex his B. Joannes, qui in tali tantaque provincia prudenter, sancte, ac strenue se ubique locorum gesserat. Ad id etiam Roma venerant Jacobus & Octo, Legati Apostolici & sanctæ Ecclesiæ Cardinales, qui pro concilianda pace apud omnium, potissimum Galliæ Cisalpinæ urbium, proceres & magnates, verbis Pontificis legatione fungebantur.

[26] [sæpius de pace verba facit.] Post paucos igitur dies B. Joannes ab urbis ingressu, in campo Martio, quod nunc Pratum a Valle nuncupatur (ut Petrus etiam Gerardus Historicus Paduanus refert, in his, quæ de tyrannide Acciolini de Romano scripsit) e concione cives ad pacem, semel atque iterum hortatus est. Quod ipsum cum nec bis, nec ter suppeteret, multoties iteratum est. Ad ejus haurienda verba confluebant innumeri, non tantum ex urbis incolis, verum de iis, qui suburbia & totum agrum Patavinum colebant; dulcior siquidem ejus sermo erat super mel & favum, & eloquium vehementer ignitum. Ad dies triginta & amplius id sancti muneris exequutus est: non enim eum pigebat, horas & dies jugiter eximere, pro animarum commodo, operamque manibus & pedibus dare in rem ad quam missus erat. Dederat enim illi Dominus cor ad docendum testamentum & judicia sua; ideo tamquam imbres mittebat eloquia sapientiæ, & palam faciebat disciplinam doctrinæ.

[27] [Basilica prima FF. Prædicatorum quando, & a quo dedicata;] Tunc temporis Paduæ dedicata fuit basilica d prima Fratrum Prædicatorum (de qua supra) a Jacobo Paduano Antistite septuagesimo sexto e; & ipsi dedicationi interfuerunt cum multis coëpiscopis præfati Cardinales legati Apostolici, Jacobus scilicet & Octo, a quibus Indulgentia septem annorum concessa fuit omnibus & singulis, qui in omni anniversario ipsius dedicationis die, in præfata basilica Deo & B Virgini preces effuderint. Ejus autem indulgentiæ diploma, cum Acciolini tyrannidis tempore, cum multis aliis & tabulis & codicibus manuscriptis, ubi monumenta plurima primorum Patrum litteris mandata erant, amissum esset, restauratum fuit anno Domini MCCLXV, a Simone presbytero Cardinale, Sedis Apostolicæ legato, cujus exemplum vel descriptio ea est, quam hic subjicimus, non tantum ut fidem faciat de ipsa dedicatione, verum, ut quæ calamitas, quis status, quæ fuerit conditio illorum temporum, in quibus sæviebant tyranni, liquido monstret, fidemque præstet de iis, quæ obiter dicta sunt de Jacobo & Octone legatis Apostolicis.

[28] [de qua re diploma,] Simon, miseratione divina, tituli sancti Martini presbyter Cardinalis, Apostolicæ sedis legatus, Religiosis viris, Priori & fratribus de Ordine Prædicatorum de Padua, salutem in Domino. Opportune mortalibus religionis vestræ perfectio meruit, a suæ positionis initio, ecclesiastici favoris auxilium, & vestrum votum, ejus accepta cognitio derivata, gratum vobis nostrum ministerium indicavit. Oblata siquidem nobis vestra insinuatio continebat, quod olim bonæ memoriæ Dominis Jacobo & Octone Cardinalibus, in partibus Apostolicæ Sedis legatis, multisque Episcopis præsentibus, qui ad consecrationem ecclesiæ vestræ convenerant, quam bonæ memoriæ Dominus Jacobus, tunc Paduanus Episcopus, consecrabat, indulgentias septem annorum prædicti omnes, per ipsius consecrationis octavas, eidem vestræ ecclesiæ, authoritate, qua poterant concessere; tractu temporis, cum Acciolinus de Romano, fidei & ecclesiæ persequutor, sævitiam in personas ecclesiasticas exerceret, litteras super hujusmodi indulgentias vobis editas & concessas, casualiter amisistis. Propter quod humiliter postulastis, vobis & eidem ecclesiæ super his nostro suffragio provideri. Nos igitur, vestris petitionibus inclinati, ne sub casus … ad eamdem ecclesiam vestram, fidelium charitas caduca vel vana deformetur, seu ut ad eamdem, ex piæ redemptionis objectu, augeatur, mortuam prælatorum eorumdem gratiam eidem ecclesiæ suscitamus; concessionem supradictæ indulgentiæ, juxta vestram propositionem, si ei veritas suffragetur, decernimus, auctoritate qua fungimur, casu hujusmodi non obstante, tenore præsentium valituram. In cujus rei testimonium præsentes litteras fieri fecimus & nostro sigillo muniri. Dat. Arimini XV Kal. Octob. Pont. D. Clementis PP. Quarti, anno primo.

[29] Quæ igitur scripta sunt in eo ipso diplomate, quæ fuerit Acciolini tyrannis, [Alterum PP. Prædicatorum templum,] quæ ejus in viros religiosos persecutio, liquido manifestant. Comprobant etiam, quæ dicturi sumus inferius, de multis Patribus conventus Paduani, in carceribus ejus immanissimi tyranni, fame & pædore mortuis. Hujus autem basilicæ dedicatio, petita & impetrata creditur a B. Joanne. Tunc temporis templum augustissimum D. Agustini, quod nunc cernitur, vix inchoatum erat, fundamentis dumtaxat jactis. Hujus primarium lapidem benedictum impetraverat F. Guido, conventus moderator, anno Domini MCCXXVI, die V Octob. a Jordano Mutinensi, Episcopo Paduano septuagesimo, & id monumenti videtur in actis Turpini Notarii publici, quondam Domini Gnati filii, ut prædictum est. Quod post septuaginta & septem annos dedicatum fuit, anno scilicet Domini MCCCIII die VI Aprilis, a viro multa sanctitate & doctrina insigni F. Nicolao Bocassino Tarvisino Ord. Prædicat. tum Dei gratia, post totius Ordinis Magisterium, Episcopo Ostiensi & Velletrensi, sanctæque Sedis Apostolicæ Cardinale tituli sanctæ Sabinæ, atque Legato Apostolico in Ungariam, qui eodem anno die XXII mensis Octob. creatus fuit summus Pontifex, & Papa Benedictus undecimus nuncupatus. Hujus dedicationis memoria extat Paduæ in templo S. Augustini, in pariete sinistro sacelli D. Nicolai, juxta sepulcrum Reverendissimi D. Bartholomæi de Prazuris, Archiepiscopi Patarensis, Ord. Prædicatorum, qui obiit anno D. MCCCLXV die IX Augusti. Dedicationis autem ea est inscriptio.
BEATUS PAPA BENEDICTUS UNDECIMUS,
NATIONE TARVISINUS, HIC
EX MAGISTERIO ORDINIS ASSUMPTUS
IN CARDINALEM OSTIENSEM,
TUNC HANC ECCLESIAM CUM MULTIS
COEPISCOPIS CONSECRAVIT, ANNO
MCCCIII.

[30] Antistites, qui dedicationi interfuerunt, Leonardus Patriarcha Constantinopolitanus, [a Benedicto XI dedicatum,] Ægidius Patriarcha Gradensis, Antonius Archiepiscopus Duracensis, Franciscus Arpo Tarvisinus, Episcopus Cenetensis Ord. Prædic., Joannes Antistes Caprulanus, Guilielmus Præsul Esculanus, Albertus Episcopus Vallonensis, Gratiadeus Episcopus Salviensis. Præerat eo tempore Ecclesiæ Pat. præstantissimus vir Paganus a Turre, Episcopus Octogesimus secundus, qui in præsulatu, Octobono Placentino suffectus fuit, successoremque habuit Ildebradinum Comitem Romanum; præsens & ipse adfuit, cum prædictis Episcopis, dedicationi. Hæc autem patent ex infrascripto diplomate, quod cum altero, ad perpetuam beati Pontificis memoriam, adservatur in archivo Fratrum Prædic. cœnobii S. Augustini, Paduæ residentium.

[31] [& indulgentiis ditatum: qua occasione,] Benedictus servus servorum Dei. Universis Christi fidelibus, præsentes litteras inspecturis, salutem & Apostolicam benedictionem. Vitæ perennis gloria, qua mira benignitas Conditoris, omnium beatam coronat aciem civium supernorum, a redemptis pretio sanguinis, fusi de pretioso corpore redemptoris, meritorum debet acquiri virtute, inter quæ illud esse pergrande dignoscitur, ut ubique, sed præcipue in Sanctorum Ecclesiis, majestas Altissimi collaudetur. Cum itaque accedentibus ad Ecclesiam dilectorum filiorum, Prioris & fratrum Ordinis Prædicatorum Paduanorum, certis anni diebus, tam per nos, tunc Episcopum Ostiensem, ex potestate super hoc nobis ab Apostolica Sede concessa, qui eam consecravimus, quam per Venerabiles fratres nostros, Leonardum Constantinopolitanum, & Ægidium Gradensem Patriarchas, Petrum Archiepiscopum Duracensem, Paganum Paduanum, Guilielmum Equilinum, Franciscum Cenetensem, Augustinum Civitatis novæ, Joannem Caprulanum, Nicolaum Vallonensem, & Gratiadeum Salviensem Episcopum, tempore consecrationis ejusdem ecclesiæ, cui interfuerunt, quædam peccatorum Indulgentiæ concessæ fuerint; Nos ad eamdem ecclesiam specialem affectionem habentes & cupientes, quod ipsa congruis honoribus frequentetur, omnes hujusmodi indulgentiarum concessiones, a nobis & eisdem Patriarchis, Archiepiscopis, & Episcopis (ut præmittitur) factas, ratas & gratas habentes, eas auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus. Et ut Christi fideles eo concurrant devotius ad eamdem, quo se magis ibidem spiritualia munera speraverint adipisci, ultra indulgentias prædictas, omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui eamdem ecclesiam visitaverint, annuatim, in die dedicationis ipsius, unum annum & quadraginta dies de injunctis eis pœnitentiis misericorditer relaxamus. Nulli ergo omnium hominum liceat paginam nostræ confirmationis & concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei & beatorum Petri & Pauli, Apostolorum ejus, se noverit incursurum. Dat. Lateran. XV Kal. Martii. Pontificatus nostri anno primo.

[32] Quoniam obiter præfati sumus de B. Pontifice Benedicto undecimo: de quo nonnulli, de annalibus urbis Tarvisinæ, atque monumentis cænobii, [De vera origine Benedicti agitur,] in quo Ordinem est ingressus, prorsus incerti, incerta & a veritate ipsa aliena scripsere; hæc infra addere nobis visum est, quatenus de vera ejus origine certiora habeantur. Non enim Italus de Hispano, quæ rumore circumferuntur, scribit, at qui Italus de Italo, quæ tum ex veris monumentis antiquorum annalium, in archiviis & grammatophylaciis, jam per trecentos annos adservatis, exquisite ac fideliter hausit, tum quæ ex successivis traditionibus Patrum conventus Tarvisini, ad hæc usque tempora pervenere, audivit. Cogor autem ea adscribere, cum ex recentioribus, qui de Sanctis ac claris viris nostri Ordinis, ab antiquis litteris & monumentis annalium mandata, nuper in lucem revocavere; alii beatum Pontificem Benedictum Venetiis ortum, ac in monasterio sanctorum Joannis & Pauli Ordinem ingressum; alii in agro Tarvisino, ex patre opilione, referunt natum. Quæ potissimum duo, quantum veritati intercedant, qui lectitarunt milliesque viderunt urbis Tarvisinæ perantiquos annales, & cœnobii sancti Nicolai monumenta, dicant testimonia.

[33] Nos ex ipsis annalibus, a sanctissimis primis nostris Patribus omni posteritati relictis, [quem Tarvisinum fuisse ostendit auctor.] quos summa cum voluptate legimus, certo scimus, B Pontificem Benedictum extitisse natione Tarvisinum, Ordinemque ingressum in monasterio D. Nicolai, quod Tarvisii celeberrimum est: ex eo ipso enim omni ætate prodierunt quamplurimi viri & doctrina & sanctitate insignes, inter quos potissimum recensentur F. Guiliemus Episcopus Thortosæ, qui obiit Tarvisii anno MCCLXIII die octava Martii. F. Gualterius Episcopus primo Tarvisinus, deinde Præsul Castellanus, sepultus est anno MCCL Venetiis in templo sanctorum Joannis, & Pauli. F. Franciscus Arpo Episcopus Cenetensis, qui suo die functus est anno MCCCX. F. Articus Bandachinus Episcopus Venetopolitanus, decessit anno MCCCXXVI. F. Jacobus Novellus Episcopus Milonensis, claruit MCCCL. FF. Benedictus & Nicolaus, ambo Præsules Tarvisini, quorum memoria extat adhuc in Grammatophylaciis publicis urbis Tarvisinæ; F. Guiritius, ante summum Pontificatum socius individuus Papæ Benedicti, quem eximium concionatorem, & probitate virum longe clarum, testantur annales: migravit ad cælos annos salutis MCCC.

[34] F. Falcus, nepos præfati Pontificis, qui post labores studiorum & cursum sanctæ vitæ, [cum multis aliis viris præclaris,] ex corporis ergastulo decessit MCCCX. F. Joannes Boninus conversus, vir multis virtutibus perpolitus, sed potissimum mirifica abstinentia memorandus, cum singulos dies septem mensium, absque ulla intercessione, jejuniis duxerit, tantum pane & aqua contentus, ex quibus tres, panem ordeaceum solum comedisse, memoriæ proditum est. Is ut Deo in omni conscientiæ puritate famularetur, quotidie sacerdoti peccata detegebat. Migravit post multa virtutum exempla in conventu Tarvisino ad Superos anno MCCCXX. Demum F. Franciscus Bellunensis, Prior Provincialis Provinciæ tunc Lombardiæ inferioris, nunc sancti Dominici nuncupatæ, Tarvisii in conventu Provinciali electus anno MCCCLI. Is aliquando magister, & caput gymnasii conventus Pat. extitit; tandem eruditissimus, post multas lucubrationes a se editas, quæ diu in Bibliotheca veteri sui conventus studiosis patebant, migravit ex seculo, & cum F. Riccobono, sacræ Theologiæ Doctore non postremæ classis, Paduanoque Inquisitore humatus est.

[35] [non patre opilione, sed Notario, natum.] Præfatos insignes & memorandos viros & alios, a scriptoribus silentio præteritos, scimus illustrasse & cœnobium & urbem Tarvisinam, multumque splendoris toti Religioni nostræ attulisse, his tamen cunctis præstat B. Benedictus Papa undecimus, qui ut ad ejus originem redeam, ex proposito juxta antiquissimos annales, non ex patre opilione, ut F. Leander Albertus & posteri scriptum reliquerunt, verum ex Bocassio, Notario Imperiali natus, de honesta familia Bocassina, cui patruus, nomine Bocassinus, fuit; rector parochialis sancti Andreæ urbis Tarvisinæ. Prodiit ex utero matris beatus ipse Pontifex anno MCCXL. Extant adhuc ædes in regione S. Bartholomæi ejusdem urbis, ubi genitus & natus est, a quarum habitatoribus & conductoribus, ad hanc diem Fratres Prædidatores, ad quos Bocassii hereditas venit, pensionem exigunt annuam. Prædia ædesque cunctæ, cum reliquis bonis Bocassii & familiæ Bocassinæ videri possunt in publico tabulario Tarvisii, in quo antiquorum temporum monumenta adservantur, ex quorum serie, longe a veritate discedere, qui commentitia quædam de Papæ Benedicti origine scripserunt, nequaquam est difficile videre. Ordinem Tarvisii ingressus est anno MCCLVII, quo tempore urbs Tarvisina a tyrannide Alberici de Romano, fratris Acciolini Paduanorum carnificis, a Philippo Fontana, Archiepiscopo Ravennæ & Legato Apostolico, & ceteris confœderatis erepta fuit.

[36] [Quando Fratres Prædicatores Tarvisii commorari cœperint.] Extitit autem is ejus in Ordinem ingressus, anno XXXVI a fundatione cœnobii Tarvisini; nam anno MCCXXI Fratres Prædicatores Tarvisii residere cœperunt. Vocatus fuit, F. Nicolaus. Extitit in Ordine vitæ regularis studiosissimus, in otio litterario assiduus & diligentissimus, tantopere in studiis, tum philosophiæ tum theologiæ profecit, quod brevi lector eruditissimus evasit. Scripsit super partem Psalterii partemque Apocalypsis, ediditque postillas super Job, ut ipse annuit in quodam indice manu sua scripto librorum, quibus ab eo ipso anno MCCXCVII qui fuit annus secundus sui magisterii, donata est bibliotheca cœnobii sancti Nicolai. Semel & iterum electus est Prior Provincialis Provinciæ Lombardiæ, anno scilicet MCCLXXXVI, sub magistro Ordinis F. Munione Hispano, & MCCXCIII, sub F. Stephano Bisuntino, in comitiis provincialibus Brixiæ habitis, quod muneris dum secundo obiret, in conventu generali, apud Argentinam anno MCCXCVI collecto, creatur magister Ordinis; anno vero MCCXCIX mense Decembris, a summo Pontifice Bonifacio nono * assumitur ad Cardinalatus honorem, & Cardinalis Sanctæ Sabinæ nuncupatur. Ea dignitate honestatus, mittitur legatus in Ungariam. In reditu, post peractum suæ legationis officium, Paduæ templum insigne (ut præfertur) D. Augustini, cum multis coëpiscopis dedicat.

ANNOTATA.

a De hac legatione vide citatum Bzovium anno jam dicto 1232, num. 2.

b Non cohærent; Beatum anno 1233 Bononiam appulisse, ibidem multa præclare gessisse, quæ habes num. 43, & quæ narrantur a Barbarano cap. 26, 27 & 28, atque interim mense Martio Patavium rediisse, ubi omnia illa egerit, quæ hic describuntur. De transactione celebri Bononiæ facta, hæc habet Sigonius pag. 98: Quibus transactis, Prætor & Episcopus F. Joannem Vicentinum alterius controversiæ, de jurisdictione in castris exercenda, arbitrum delegerunt, seque haudquaquam ab ejus sententia recessuros, mille drachmarum auri sacramento, XIII Kal. Maii, præsentibus Tancredo archidiacono, & Jacobo Balduino, summis in gymnasio jurisconsultis, compromiserunt, atque rem ex ejus sententia transegerunt. Instrumentum bene longum exhibet Barbaranus cap. 27.

c De carrocio & pacificationibus Cisalpinis fusius loquitur Bzovius ad annum 1233 num. 10, & pluribus locis Barbaranus. Vix credibile est, tam multa uno anno a beato Joanne fieri aut patrari potuisse.

d Incipiunt rursus parerga usque ad finem capitis.

e Hic Episcopus 76, & supra num. 9, Episcopus 77, qui num. 29, 70 est; non cohærent. Vide Ughellum tom. 5 col. 423.

* lege VIII

CAPUT IV.
Firmata B Joannis consiliis pace Patavina, instituitur illic
solennis festivitas B. Petri Martyris. Bononiæ effoditur
S. Dominici corpus in comitiis Ordinis, ibidemque miranda
plura a Beato nostro patrantur
.

Post prioris basilicæ dedicationem, multos dies publicis privatisque sermonibus traxit B. Joannes, [Zelo & consiliis B. Joannis,] ut Paduanos moveret cives, ad depellendas ex a urbe cunctas simultates extinguendaque odiorum incendia, quibus miserabiliter flagrabant universi hominum ordines. Tum denique, quod exoptabat, divini muneris ope assequutus est: Etenim inter omnes fere cives tunc non tantum facta, sed etiam firmata fuit pax, cujus etiam nomen, ex perpetuis Gibellinorum & Guelphorum factionibus, jam in cordibus omnium expunctum erat, & obliterata omnis memoria; ex qua re quot quantisque malis & discriminibus erepta fuerit civitas, diu simultatum occasionibus innumera incommoda atque calamitates passa, facile videri potest. Videri præterea licet, quot bona & commoda, de multa recentis pacis tranquilitate sequuta fuerint, quibus hymnis & canticis Deus laudatus.

[38] Quis enim, universi ordinis homines, & mentem & voces ad cælum erexisse, inficiabitur? Quis gratiarum actiones, [pax Patavina firmatur.] quis Deo laudes, quis gaudia & exultationes recensebit? Quæ commemoratio, tantæ lætitiæ æqua? Laudabant Deum pusilli & magni in sanctis tutelaribus, Prosdocimo, Justina, Daniele, Antonio; laudabant Deum in B. Joanne, cujus meritis & precibus, cujus consiliis & hortationibus, se a multis angustiarum & tribulationum procellis & periculis emersos cognoscebant. Tanti ergo & auxilii & beneficii memoria, non deleatur in te, o civitas Paduana, civitas tot donis totque gratiis a Deo cumulata & aucta; tot divorum præsidiis atque custodiis munita & vallata: memento a tali tantaque factionum ac bellorum civilium pernicie & tumultu, ubi multum sanguinis effusum est, te a beatis D. Dominici alumnis, semel & iterum vindicatam. Interroga patres tuos & indicabunt tibi, majores tuos & dicent tibi, annuntiabunt & dicent tibi, nedum ope B. Joannis, sed etiam meritis & interventione D. Petri Martyris, anno salutis MCCCXXVI a bellorum civilium strage absolutos.

[39] Fatentur enim publicæ tabulæ b, a factionibus, a quibus avocari humana ope minus poterant, destitisse omnes, [Decretum urbis Pat. pro die solenni B. Petri Martyris.] interveniente D. Martyre Petro, ad cujus meritorum patrocinium confugerant. In cujus singularis beneficii, vel impetratæ gratiæ perpetuam memoriam, religiose, communi & unanimi suffragio, decreverunt, quotannis in feriato die ejus sanctissimi Confessoris & Martyris, supplicationes, annuente Episcopo, se facturos, Martyrem salutaturos, aras sacris muneribus cumulaturos; quod per annos centum & amplius, multa fide & religione observatum est, nec modo civitas a voto & decreto Patrum minus absoluta est; De Paduanis, B. Joanne auctore conciliatis, meminit Augustinus Florentinus monachus Camaldulensis, in posteriori parte historiæ, quam de Camaldulensibus edidit, libro 4, ubi ait: Per ea tempora illustravit maxime Patavinam regionem acceptissimus Deo & hominibus sanctus Antonius de Padua Ordinis Minorum, & post illum eximius declamator F. Joannes, qui missus a Gregorio nono Papa, pacem inter dissidentes componere, ad Carceres, apud Atestinos, & Paduæ luculentissimas ad populum conciones habuit, menseque Martio MCCXXXIII in Prato Martio multas familias ad pacificandum induxit; sed ad rem ipsam redeamus.

[40] [Bononiæ in comitiis corpus S. Dominici levari curat,] Relicta urbe in hoc concordiæ & unionis tranquillo statu, invitatisque Populis ad publicam concionem, ab eo ipso, mense Augusti proxime futuro, habendam, in quodam loco campestrium Veron., qui Paquara dicitur, non procul ab urbe Verona, ad vicinas civitates & oppida, ex mandato summi Pontificis, cupientis ubique locorum dissidentes animos ad pacem atque concordiam flecti, iter arripuit; Quibus omnibus ubi satis consultum fuit, & orationibus & concionibus; Bononiam profectus est, ubi generalia & provincialia comitia a B. Jordane Saxone, Magistro Ordinis, & F. Stephano Hispano, Lombardiæ Priore Provinciali secundo die XII c Maii habenda erant. Id Capitulum generale (ut dicunt) XIIII fuit, quo fratres tercentum convenisse, memoriæ proditum est in quodam libro manuscripto, qui in bibliotheca sanctorum Joannis & Pauli adservatur. Dum hæc comitia haberentur, D. Parentis Dominici, nondum in album divorum ab Ecclesia relati, sacrum cadaver humi jacens, auctore B. Joanne, effossum fuit d, ex quo tanti odoris fragrantia prodiit, ut non sepulti cadaveris theca, sed odoramentorum omnium apotheca patuisse videretur.

[41] Post comitia sanctus Vir verbo & exemplo Bononienses docuit, [& ibidem prædicat,] miraculorumque signis, quanta apud Dominum ejus merita erant, liquido declaravit. Non pauca ac sancta opera, ejus hortatu, tunc a civibus facta fuere. Ad implorandam Dei misericordiam, pridie Idus e Maii, publica supplicatione urbem nudis pedibus, tam religiosi quam laici lustrarunt. Mulieres inaures, torques, & id genus ornamenta projicientes, vanos ac luxuriosos habitus reliquere. Expurgatæ atque in melius restauratæ sanctiones atque urbis instituta fuere. Ejus verbis & exemplis ad pœnitentiam conversi multi, Christum sequuti sunt. Dum semel in foro verbum Dei annunciaret (non enim a quovis amplissimo templo multitudo populi, dulce ejus eloquium audire affectans, capi sane poterat) Joannes Boncambius f, ditissimus ac nobilissimus, proprio genio prorsus indulgens, igne sermonis beati Viri totus accenditur, & a foro mox, quo, casu equo albo insidens venerat, ad D. Nicolai festinus perrexit, ubi de equo desiliens, torque aurea ac pretiosis vestibus rejectis, prævia supplicatione, veste sanctæ religionis amictus est.

[42] Ingressus Ordinem, paupertatem majoris faciens, [ingenti fructu,] quam opes, quibus affluebat in seculo, verus D. Dominici alumnus, & B. Joannis imitator esse cœpit. De ejus vitæ probitate atque integritate [cum constaret], in comitiis generalibus Bononiæ habitis anno MCCXLIV die XXII Maii, electus fuit provincialis præfectus Lombardiæ: demum ad præsulatum ecclesiæ Bononiensis evectus est: in quo, post vitæ mirificam sanctitatem, ad cælos volavit. Refert Surius in vita B. Dominici Patris nostri, lib. 7 cap. primo, B. Joannem, quem non Vincentinum, sed Vincium appellat, Bononiæ anno Domini MCCXXXIII decem vita functos ad lucem revocasse, & multis aliis mirificis signis enituisse.

[43] Nec putet quis, B. Joannem, de quo Surius, [suscitatis] alterum fuisse: ex antiquis enim annalibus nostri Ordinis, & priscorum Patrum scriptis, unum tantum alumnum B. Dominici, ejus nominis scimus, anno Domini MCCXXXIII claruisse, miraculaque Bononiæ patrasse, & hunc B. Joannem, quem plerique Vincentinum appellant, vel ab urbe Vincentina, vel a quadam familia Paduana, ab urbe Vicentia, Vicentina vocata: multæ enim familiæ a locis, ex quibus originem duxere, sortitæ sunt cognomina. Quod si alter extitisset, de eo, dubio procul, mentio facta esset a scriptoribus, præsertim a Jacobo Susato, Alberto Veneto, Leandro Alberto Bononiensi, Seraphino Razzio, & ceteris his antiquioribus. Nec credendum, virum decem mortuorum excitatorem magnificum, virum tot tantorumque meritorum celebritatis, tanti nominis & prodigiorum fama clarum, a Patribus, qui ejus seculi res, & accuratissime & fidelissime litteris mandarunt, prætermissum g silentioque præteritum, ab iis qui annales Bononiensium scripsere, in quibus de uno dumtaxat Joanne anno Domini MCCXXXIII verba fiant.

[44] Ex antiquis abbreviaturis librorum manuscriptorum pene obliteratis, vel perperam ob inscitiam exscriptis, venit, [decem mortuis.] quod alii B. Joannem nuncupavere Vicentinum & Vincium, quidam Vincentium: quis eorum a veritate minus abeat, ignoramus. Hoc unum scimus, de eo in annalibus Vicentinis nullam penitus extare memoriam, sicut de B. Bartholomæo, Episcopo Vicentino, & de ceteris Vicentinæ urbis Beatis monumenta inveniri h. A multis, præcipue a Torello Sarayna Veronensi, Petro Gerardo, & Tebaldo Coltellerio Pat. nec Vincius, nec Vicentinus vocatur, sed Sanctus, atque Ordinis Prædicatorum eximius concionator; sed de his hactenus. Ex urbe Bononia recessurus i B. Joannes, de pace ac concordia verba faciens, simultates atque odia sic in cordibus Bononiensium extinxit, ut in admirabilem quietis & tranquillitatis statum urbs tota redierit.

ANNOTATA.

a Multus est Patavinus noster in describendis compositionibus Patavinorum dissidiorum, alii plura alibi gesta narrant, ad quæ mox redibit Muscheta.

b Hæc etiam ad beatum Joannem non spectant.

c Vides multa denuo innectenda anno 1233, in quem ferme videntur coalescere præcipui beati Joannis labores, verum qui eos recte disponat, necdum repertus est.

d De hac elevatione sacri corporis S. Dominici agit Sigonius pag. 109, ex quo eam descripsit Bzovius, fusius narrat Barbaranus cap. 28.

e Vide infra Leandri & Sigonii textus.

f Et de hoc infra agitur.

g Non est prætermissus, sed res ejus gestæ nec accuratissime nec fidelissime litteris mandatæ sunt; hinc Muscheta ipse itque reditque viam, sæpe res & tempora confundens.

h Hæc ad Barbaranum remittenda sunt.

i Non videtur hic recessus bene collocari.

CAPUT V.
Veronæ ad innumeram multitudinem in campis prædicans,
sublatis dissidiis, summam pacem inducit.

[Veronam profectus,] Locato tandem B. Dominici sacro corpore in arca marmorea speciosissima, multisque aliis a B. Joanne Bononiæ rebus gravissimis gestis, Veronam a versus, ad acerbiores simultates, acriora diuturnioraque bella dirimenda, quæ potissimum versabantur inter rempublicam Veronensem, ac illustrem Comitem Riccardum a sancto Bonifacio, se contulit; ubi non multo tempore post, licet multa prima fronte votis ejus adversarentur, quod affectabat, assequutus est. Ex ore siquidem ejus effluebant verba [melle] dulciora, penetrabilioraque omni gladio ancipiti. Ferrariensium, ceterorumque fœderatorum copiæ, quæ pro Comite Riccardo arma ceperant, audito rumore pacis, continuo ex agro Veronensi abierunt. Profecto universo exercitu, ab instituta tamen provincia sanctus Vir nequaquam defecit, verum accuratiorem operam dabat, quo inita pax, magis atque magis firmaretur.

[46] Ea denique in re tantum valuit, quod non solum rei compos factus fuerit, [præturam recusavit,] atque omnium, præcipue Procerum, animos sibi conciliaverit, atque res eo devenerit, ut ab omnibus conclamatus fuerit urbis Prætor; sed Vir sanctus in eo munere versari renuit, tum quod abhorrebat ab omni ambitione, tum quoniam arma militiæ, quam profitebatur, non carnalia, sed spiritualia erant. In hæreticos tamen per ea tempora, adversus quos Gregorius IX summus Pontifex, per totum orbem ex Ordine Prædicatorum inquisitores vel censores constituerat, gladium vibrasse dicitur. Sexaginta & amplius hujusce impietatis homines, pœnas, eorum pravitati debitas, dantes, incendio multati fuere. Vehementissimum enim in hoc tam impium, tam vesanum hominum genus se præstabat.

[47] Hæc erant Patrum nostrorum singularia studia, [sed concionibus suis,] hi labores perpetui, hæc acria certamina, non ad auram popularem captandam, non ad divitias colligendas vigilabant, sed animarum saluti enixe studebant; hinc plurimi & gloriosi fructus. Ea re, non improbe de Religione nostra dici potest illud Prophetæ: Ego sicut oliva fructifera in domo Dei. Haud his contentus B. Joannes, quippe qui totius regionis Venetæ Galliæque Cisalpinæ urbes ab omni belli tumultu, & privatis atque domesticis simultatibus abesse peroptabat, paucis diebus post, ad Idus Augusti, vel ut scribit Thebaldus Coltellerius, die D. Augustino sacra, in campestribus, non procul ab urbe Verona, quemadmodum hoc eodem anno paulo ante Paduæ (ut Petrus Gerardus & alii referunt) indixerat concionem, [quam] de pace ad populi incredibilem multitudinem habuit, Collecta fuerunt eo in loco circiter tercentum hominum millia; præsentes aderant, non tantum proceres & milites urbium regionis Venetæ Galliæque Cisalpinæ, verum & Præsules, & quamplurimi alii ex iis, qui sacris initiati erant & religionibus addicti. Hæc Veronæ (ut Torellus Sarayna Veronensis juris peritus præstantissimus narrat, in illis, quæ de gestis Veronensium edidit) semel & iterum contigerunt anno MCCXXXIII.

[48] Idem etiam scriptum reliquerunt alii historici, [ita ad concordiam omnia composuit,] referente Francisco Sansovino, libro primo de nobilium familiarum Italiæ origine, ubi de Illustrissima domo Comitum sancti Bonifacii verba facit. Beatum Joannem, collectis Gibellinis & Guelphis factionibus, in loco qui Tomba dicitur, non procul ab urbe Verona conciliasse, ad concordiamque revocasse Riccardum Illustrissimum Comitem S. Bonifacii, Ecclesiæ sub Gregorio IX (ut ejus Pontificis & Alexandri IV diplomata testantur) protectorem acerrimum, cum Acciolino de Romano, Gibellinæ factionis Principe Fredericique secundi primario Duce, a quibus ad diem reconciliationis, atrocissimum bellum, non sine maxima & sanguinis effusione & urbium & oppidorum devastatione, ad invicem gestum est, Præsentia aderant, ut memoriæ proditum est, hominum (exceptis pueris ac mulieribus) quinquies centum millia. Incredibile fere, quanto, ob ejus insignem sanctitatem, pondere & authoritate apud omnes populos Italiæ valeret, quantaque dicendi acrimonia & vehementia: diffusa equidem erat gratia in labiis suis, & os suum impleverat Dominus spiritu sapientiæ, de cujus testimoniis loquens in conspectu Regum & Principum, non confundebatur.

[49] [ut pacis annuntiator dictus sit.] Narrat Thebaldus, B. Joannem Veronæ inter dissidentes Principes & urbes multa composuisse, non paucaque discrimina de medio sustulisse, quod equidem in cunctis locis nitebatur præstare, quocirca, jure & merito pacis annuntiator a multis tum appellabatur. Absoluta re, quæ sibi cum Veronensibus erat, ad ceteras civitates, in quibus itidem funesta & flagrantia bella in dies crescebant, ex voto & jussu summi Pontificis accessit. Mirificus quoque fuit in his ejus ministerii profectus, valebat namque facundia, valebat doctrina, valebat signis & prodigiis, sed magis Spiritus Dei ignoto eloquio; ob id, ut de eo Ecclesiastici verba dicam; Memoria ejus requiretur a generatione in generationem, sapientiam ejus narrabunt gentes, & laudem ejus annuntiabit Ecclesia. Anno tandem a salutis exordiis MCCXXXV, cum novi bellorum tumultus orti essent inter rempublicam Veronensem & Riccardum Comitem S. Bonifacii, cum Episcopis Tarvisino & Parmensi, novis legatis Apostolicis, rursus B. Joannes, jubente Greg. IX summo Antistite, Veronam profectus est, ubi cum unioni & paci restaurandæ, per aliquos dies operam sedulam impendisset, Veronenses, depositis armis, fidem & auxilium summo Pontifici jurejurando polliciti sunt. Hæc iterum ex Torello Sarayna, libro primo de gestis Veronensium b.

ANNOTATA.

a Ea fusissime prosequitur Barbaranus a cap. 31, sed iis præmittit legationem alteram, de qua Muscheta non meminit, ad pacificandos Florentinos, Senenses &c. De qua ita loquitur Bzovius ad an. 1236, num. 12: Initio hujus anni Jacobus Columna Cardinalis Prænestinus, Urbem veterem, a Pontifice missus, adiit. Unde Politianum citatim profectus, Florentinis, veteribus Urbevetanorum sociis, ad se petitis, diuturno bello, quod cum Pisanis ac Senensibus gesserant, finem imposuit, coadjutore F. Joanne Vicentino Prædicatore, cujus indefesso labore, ad pacis studium potissima Hetruriæ pars conversa est. Satis patet, Muschetam nullam servare rerum gestarum seriem. Id vere & non semel prædicat, annuntiatorem pacis fuisse beatum Joannem.

b Neque iste, neque alii satis chronologice sua disponunt, & forte disponere nequiverunt; de quibus adi Barbaranum cap. 36 & 37.

CAPUT VI.
De obitu B. Joannis. De persequutione Acciolini de Romano,
sub cujus tyrannide multi Fratres Prædicatores in carceribus
dies suos compleverunt, fame & pædore consumpti
.

Quæ postea ab eo gesta sunt, singula in promptu mihi nequaquam fuere. Non pauca, scriptorum incuria periisse, nemo inficiabitur. [Beati obitus incerto loco, modo & tempore.] Multa de B. Joanne in annalibus Bononiensium memoriæ prodita refert F. Leander Albertus Bononiensis. Ceterum quis cuncta, quæ Paduæ, Bononiæ, Veronæ reliquisque urbibus & locis, præcipue Galliæ Cisalpinæ, ad Dei optimi maximi gloriam, & pro salute populorum gessit, persequi poterit? Dicat is, qui numerat multitudinem stellarum, & eis nomina vocat. Post multos labores innumeraque certamina, ad Christum, cujus crucem jugiter in suo corpore gessit, feliciter & gloriose migravit. Ceterum ubi & quando, suo die & fato functus sit, prorsus ignoratur a. Creditur tamen, vel apud infideles, ad quos edocendos tunc Fratres Prædicatores confluebant, vel potius Paduæ, in carceribus obscuris & profundis cadaveribusque repletis Acciolini de Romano, tyranni immanissimi, & fidei & Ecclesiæ Catholicæ (ut Simeon Card. Legatusque Apostolicus in præscripto testatur diplomate, Arimini dato MCCLXV) persequutoris acerrimi, qui ecclesiasticos, & qui in claustris vitam degebant, cum partes summi Pontificis & jura Ecclesiæ intrepidi defenderent, crudelissime persequebatur, & eos diversis suppliciis afficiebat.

[51] Ex his unus in primis extitit B. Jordanus Forzateus Patavinus, Prior tunc temporis sancti Benedicti Novelli, [Acciolini immani tyrannide,] qui cum B. Joanne nostro, de vita & miraculis sancti Antonii de Padua, ex jussu (ut dictum est) summi Pontificis Gregorii noni, accuratissime inquisivit, antequam adscriberetur in numero & albo Sanctorum. Eum a satellitibus diaboli captum, misit Acciolinus ad oppidum S. Zenonis, quod erat in agro Tarvisino, sub ditione Alberici de Romano, & ibi in carcere inclusum per duos annos detinuit, a quo tandem a Frederico Imperatore eductus fuit. Hujus & aliorum, qui in manum crudelissimi tyranni inciderant, afflictio atque angustia, cum ad aures B. Arnaldi Catanei, vel secundum alios Forzatei, abbatis cœnobii sanctæ Justinæ pervenisset, a rabie Acciolini declinans, primo Atheste profectus est, deinde Ravennam, veritus, ne sibi accideret, quod B. Jordano, & compluribus aliis (ut scribit Bernardinus Scardeonius in libro secundo suæ historiæ, classe VI & alii) & illic clanculo a notis omnibus sese subtraxit, & latuit usque ad Frederici Imperatoris adventum, quem apud Montem Silicem supplex adiit, & ejus curiam per duos menses sequutus est.

[52] Tandem, intercedente Duce Saxoniæ, & abbatiæ & honoribus pristinis restituitur. Verum cum insatiabilis & impia tyranni avaritia pati non posset tantorum reddituum jacturam, [Prælati] ubi primum abscessit anno MCCXLVI, B. Arnaldus captivus in carcerem trahitur & Asili, quod est oppidum Tarvisinum, acerbe vinculis affligitur, ubi patienter sustinens vincula & carcerem per octo annos, tandem migravit liberatus ad Dominum anno salutis MCCLIV b, quo maxima persequutio facta est, ab Ansedisio Guidoto subpræfecto Acciolini, in Fratres Prædicatores. Jacet ejus corpus in celeberrimo templo D. Justinæ in arca marmorea, & inter sanctos Martyres relatus, salutatur a populo. Cum B. Arnaldo multi prælati & cœnobiorum præsidentes, avaritiam & crudelem rabiem tyranni non ferentes, relicto Patavio, terga dederunt. Hujus rei non tantum Bernardinus Scard. sed & Petrus Gerard. & alii meminerunt. Quamplurimi tamen Ansedisii Guidoti, Acciolini subpræfecti, & vicem ejusdem absentis in omnibus gerentis, crudelem manum nequaquam evadere potuerunt. Is etenim sævitiæ & feritati animi indulgendo, & tyranni jussa exequendo, diversis cruciatibus innumeros viros, religione & pietate insignes, jura Ecclesiæ tuentes, crudeliter interemit.

[53] [equites aliique plures,] Inter ceteros jugulari jussit F. Alexium, Equitum Alemanorum Magistrum, virum valde insignem, & tyrannidi atque immanitati Acciolini longe infensum. Alemani Equites tunc temporis in cœnobio D. Mariæ Magdalenæ, ad Pontem Pedochiosum, consistebant, ubi nunc viget collegium Sacerdotum nominis Jesu, quem locum, permissu Pauli tertii Pont. Max., Jesuitis cessit, cum amplissimo redditu, Andreas Lipomanus Patritius Venetus, & almæ Trinitatis Venetiarum Prior. Jugulatus autem fuit F. Alexius ab ipso tyranno anno MCCLIII Veronæ, quo Padua ductus fuit, una cum Carnarolo ejus fratre, qui in publico foro primo capite plexus, misere dilaniatus fuit. Tunc Paduæ & Veronæ in Paduanos cives magnopere sævitum est. Multi a jugulis carnificum gladios rejicere nequierunt. De istorum numero extitit Ugo [a] sancta Justina, nobilis Paduanus, qui Veronæ, ubi necatus est, egit Prætorem anno Domini MCCLI. Ex iis etiam Albertus Vadus, nobilis & potens inter Paduanos, nepos illorum, qui prima fundamenta nostri conventus Paduani jecerunt, atque principes Patres nostros, pro ipso monasterio construendo, amplissimo spatio terræ donavere, is, quod F. Alexio familiariter utebatur, de medio sublatus est.

[54] [sed præsertim religiosi,] Sub idem tempus ex Prædicatoribus, Minoritis, Heremitanis, & ceteris aliorum Ordinum non pauci, in carceres obscurissimos conjecti, detenti sunt, donec spiritum Domino redderent. Id non tantum Rolandinus Grammaticus & historicus Patavinus, Acciolini coævus, sed & alii, potissimum vero Petrus Gerardus Patavinus, & ipse coævus tyranni, monumentis annalium mandavere. In ea miserrima & turbulentissima tempestate, licet Ansidisius, Acciolini jussa capessens, cujuscumque regulæ monachos crudelissimis pœnis affecerit; in Prædicatores tamen fratres, Paduæ per ea tempora commorantes, velut horribilis draco, venenum & virus suæ immanitatis evomuit; cum eos & ejusdem Ordinis alios, præ ceteris jura Ecclesiæ invicto animo tueri animadverteret, sciretque paucis annis ante, sententiam excommunicationis, quam Innocentius Quartus, in Concilio Lugduni habito, tulerat in Fredericum secundum Imperatorem, ubique locorum mandato Pontificis publicasse, quod patet in diplomate dato Lugduni XII Kal. Januarii anno sui Pontificatus tertio. Verba autem diplomatis, id attestantia, sunt.

[55] Humiles habitu & affectu dilecti filii, fratres de Ordine Prædicatorum, [& de quibus diploma Innocentii IV.,] se cælestis mori patriæ sic indissolubili vinculo astrinxerunt, ut hoc solum pro delitiis habeant, quod per sanctitatis opera, grati oculis divinæ majestatis occurrant. De hujusmodi quidem vinculi virtute procedit, ut ipsi circa ea, in quibus divini gloria nominis, & honor continetur Ecclesiæ, ac robur ecclesiasticæ libertatis, ita prompto & indefesso ducantur spiritu, quod eis nulla formido possit obsistere: quin libere facienda subeant, quæ de Apostolicæ Sedis circumspecta prodeunt voluntate. Nos itaque gloriantes in Domino, quod ipse viris talibus suam munivit Ecclesiam, qui mori pro Christo diligunt, & pati pro justitia delectantur; fratribus eisdem, prævia deliberatione solemni, sub certa forma commisimus, ut processum contra Fredericum, quondam Imperatorem, per nos in Concilio, nuper celebrato Lugduni, sententialiter habitum, prout sententiæ tenor, quam sub bulla nostra per orbem terræ transmisimus, patenter insinuat, in locis publicent opportunis, & cetera.

[56] Ii ergo per omnes Venetiæ Galliæque Cisalpinæ civitates atque oppida, [PP. Prædicatores,] contra Fredericum secundum, Ecclesiæ adeo infensum atque inimicum, immanitatemque Acciolini prædicabant, tyrannidi intercedebant, avaritiæ reclamabant, & ita populos contra illum mirum in modum acuebant; quocirca Ansidisius eos nullatenus ferre poterat, & acriter persequebatur. Eorum non pauci, quorum nonnullos (B. Dominico adhuc in hoc seculo agente) Ordinem ingressos, nemo ibit inficias, cum multis, qui de militia Christi, vel de pœnitentia B. Dominici dicebantur, in carceres profundissimos, & omni luce destitutos, quæ Ziliæ appellabantur, a Zilio auctore & artifice earum, contrusi, fœtore cadaverum, potius quam dira fame, mundo penitus perierunt. Id vero accidit MCCLIV, paulo ante comitia generalia nostri Ordinis, quæ Budæ Ungariæ metropolis, non procul a ripa Danubii, celebrata sunt pridie Kal. Maii, ubi B. Umbertus Burgundus electus fuit Magister Ordinis. Non est igitur mirum, si in ea congregatione & conventu generali, post martyrium D. Petri Martyris, Fratres tercentum plus minus obiisse, coram Patribus de more recitatum est, ut quadam epistola meminit ipse B. Umbertus. Alii vitæ maxima austeritate; alii hæreticorum persequutionibus, alii suppliciis atque cruciatibus tyrannorum, ad Christum, cui soli placere studebant, feliciter convolabant.

[57] Horum autem beatorum Patrum nostrorum cruciatus & necem, [diris modis torquentur,] id immane factum, hoc cunctis seculis execrandum flagitium, hoc diabolicum inventum, non sine ingenti lacrymarum profluvio commemorandum, memoriæ mandavit, cum ceteris scriptoribus, Petrus Gerardus Patavinus, coævus Acciolini & Ansidissi, in libro sexto suæ historiæ, ubi horum tam impiorum & sceleratorum hominum crudelia facta, Italico sermone, luculenter exequitur. Miror autem, nec satis, cum hujus auctoris historia, jam pridem impressa, in multa voluminum millia dispersa sit per totam Italiam, nullam mentionem factam esse ab illis, qui annales nostri Ordinis hactenus scripserunt, nec mirari desino, cum pro fide & libertate Ecclesiæ mortem tam diram subierint, quod si eorum nomina, quæ scripta sunt (ut pie credendum est) in libro vitæ, ignorantur in terra, non est tamen silenda eorum passio, nec silentio prætereunda mors; cum pretiosa fuerit in conspectu Domini. Fuit siquidem pretiosa in conspectu Domini, cum pro filio Dei, pro veritate, pro justitia certaverint, & pro libertate Ecclesiæ vitam hanc mortalem finierint.

[58] [quorum victoriæ,] Prædicanda igitur merito, & jure celebranda perpetuis laudibus omnino eorum afflictio & angustia, de qua modo gaudent in cælis, amicti stolis albis, ubi tabernacula justorum, ubi Sanctorum gloriæ, ubi fidelium requies, ubi piorum consolatio, ubi misericordium hereditas, ubi immaculatorum beatitudo, ubi veracium lætitia & exultatio, unde aufugit dolor, tristitia & gemitus, ubi obliti sunt priores tribulationes, quas passi sunt in corpore super terram. O ter, quaterque felices animæ, o millies & iterum millies beati spiritus, qui ex hoc mari magno pervenire meruistis ad portum perpetuæ quietis; ex tribulatione ad æternam consolationem; ex labore ad remunerationem; ex angustiis carceris ad amplissimum sinum Abrahæ; ex cadaveribus ad Sanctorum animas; a fletu & lacrymis ad Angelorum choros, Archangelorumque voces; ex tenebris, ubi est Spiritus sancti Illuminatio; ab exilio, ubi Christi regnum æternum; de miseria, ubi est æterni Patris perfecta gloria atque beatus conspectus! Vestra brevis in obscuris ac diris carceribus passio, facta est perpetua in cæli empyrei indeficienti luce beatitudo; lacrymas emisistis in tenebris carceris, nunc ridetis in splendoribus Sanctorum; labores sustinuistis inter homines, nunc medii Angelorum sedetis.

[59] [& coronæ,] Sedent siquidem in pulchritudine pacis, in requie opulenta, apud Imperatorem suum Jesum Christum, veterani milites, duces fortissimi, de sua jam corona & felicitate securi & de nostra soliciti, non enim sicut membra carnis, sic exuerunt viscera misericordiæ, nec sic induerunt stolam gloriæ, ut nostræ sint obliti miseriæ. Non est terra oblivionis, quam nunc inhabitant, quippe non est terra, sed cælum. Cælestis habitatio animas, quas, admittit, non indurat, non memoria privat, non spoliat pietate, ut pro Prædicatoria familia, & tota Ecclesia non orent dormientes in somno pacis, quam dilexere in hac lacrymarum valle viventes; recordantur fratrum suorum, quibus, vitam sanctam ducentes in religione, & morientes in vinculis, reliquerent exempla omnium virtutum. Non sunt pincernæ Pharaonis, qui nostræ angustiæ & captivitatis obliti sint. Absorpti sunt quidem in gloria, sed non sunt obliti clamorem pauperum. Dolores suos nesciunt, cum scriptum sit; Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis Sanctorum, & jam non erit ultra, nec clamor, nec dolor ullus; ac sciunt & vident nostros cruciatus, suspiria audiunt & gemitus, atque intuentur lacrymas. Succurrunt nobis angeli; multo magis qui ex nobis sunt, sciunt nobis compati, in quibus & ipsi, dum viverent, passi sunt.

[60] Clamemus igitur sine intermissione ad eos, [multis elogiis,] & ad ceteros cælestis aulæ milites, celebremus eorum certamina, imitemur fidem, patientiæ inhæreamus, insistamus fortitudini & longanimitati. Ab illis enim (ut inquit Leo Papa) sanctorum Martyrum in veritate festive gaudia celebrantur, qui ipsorum Martyrum exempla sequuntur; & hi ab eis suffragia non incassum expectant. De eorum sanctorum Patrum numero, qui in obscurissimis & profundissimis carceribus, immanitate Acciolini & Ansedisii tyrannorum urbis Paduanæ, cum multis aliis, præcipue claustralibus, qui inter fœtentia cadavera diversis temporibus mortui sunt, creditur fuisse B. Joannes, quippe qui in omnibus fere Galliæ Cisalpinæ & Venetiæ civitatibus, maximeque Paduæ, ad tempus præfati Acciolini tyranni, ubi multoties e concione verbum Dei euangelizasse scimus, extitit acerrimus fidei & Ecclesiæ defensor, ut ubi in sancto Ordine Prædicatorum natus est Deo & Ecclesiæ, pro Deo & Ecclesia mortem hanc temporalem obierit, vitam beatam ducturus in cælis. Quidquid sit, ille nequaquam ignorat, quem nullum latet secretum, qui illuminaturus est abscondita tenebrarum, cujus modo oculis universa sunt nuda & aperta. Sat sit, ea a nobis sciri, quæ de eo annalium monumentis mandata sunt, quæ idcirco scripta sunt, ne ignoremus, quanti meriti apud Deum extiterit, quanto ubique locorum sanctitatis fulgore enituerit, quanto zelo pro salute animarum arserit, quanto igne charitatis flagraverit, quod plenus lumine divinorum præceptorum, promptus semper & alacer ambulaverit iter rectum.

[61] Hæc nostra interest scire, hæc attendere diligenter debemus, [exornantur.] hæc nobis mente perpetuo volvenda, ut conspicientes virtutum insignia sanctorum Patrum nostrorum, quorum exempla præclarum speculum, cunctis intuentibus relicta & proposita sunt, post ipsos iter facere studeamus ad cælum, quod profecto erit, quando charitas, quæ illos urgebat & urebat, in nobis manserit. Hæc nos evehit ad cælum, hæc nos filios Dei efficit, Christi discipulos, & D. Patris Dominici & aliorum Sanctorum imitatores. Pauca nobis hæc, quæ supprimebantur, licet parum apposite, de B. Joanne, viro doctrina & sanctitate insigni, miraculis præclaro, pacis annunciatore, prædicatore egregio, D. Dominici alumno, Gregorii noni nuncio, Galliæ Cisalpinæ apostolo, fidei defensore, hæreticorum malleo, lima vitiorum, virtutum magistro, & de præfatis Martyribus (si Martyres pie nobis licet eos vocare) obiter conscribere visum est. Rogo legentes, æqui bonique facere id exile mei laboris munus, cum mihi neque aurum, neque argentum sit ad tabernaculum sanctæ Religionis; vel pelles caprarum, vel pilos arietum offero, magna atque preciosa munera ponere nequeo. Augeat me, per intercessionem Sanctorum, munere suæ gratiæ Deus, cumulet me suis donis, ut quæ non valeo exterius, faciam interius, quatenus in cælis cum B. Joanne laudare possim eum, qui cunctos condidit Sanctos, cui honor & gloria & imperium sit per omne ævum. Amen.

ANNOTATA.

a De obitu Beati in Commentario actum est satis, de cetero totum caput ex eorum numero est, quæ parerga superius diximus.

b Hujus B. Arnaldi Acta illustrata sunt X Februarii a pag. 499, ubi, quæ ad immanem Ecelini persecutionem attinent, pluribus deducta invenies.

Antiquiorum de B. Joanne Vicentino Testimonia.

Joannes Vicentinus Ord. Prædicatorum, in Italia (B.)

[Prologus]

Qui de Beato nostro meminerit, antiquior, quod sciam, non reperitur celebri Thoma Cantipratano, illi ætate suppari, quem obiisse ferunt circa annum 1280, quemque Muscheta plane ignorasse videtur. Stupenda sunt quæ narrat, & talia, quæ a popularibus ipsis Italis memoriæ prodi debuissent. Testes suos adducit Cantipratanus, de quibus sit penes lectorem judicium. Inter veteres etiam memorandus est Leander Albertus, cujus opus de Viris illustribus Ordinis Prædicatorum typis excusum est anno 1517. Nec contemnendus Carolus Sigonius libro de Episcopis Bononiensibus, ibi edito 1586. Ex his tribus, ut cursim dicam, recte præcipua sua accepit Abrahamus Bzovius, in Baronii continuatione ad annos 1218, 1232, & 1233, quem ne cogar describere, fontes ipsos indigitare malui, quos siquis maturius expendat, conferatque cum iis, quæ a nobis hactenus dicta & observata sunt, poterit nonnulla vitæ capita contexere, quæ certiora B. Joannis præclare gesta & miracula, aliquali historicæ fidei norma complectantur. Porro ad quæ tempora determinate revocanda sint, quæ habet Cantipratanus de Apibus lib. 2 cap. 1, a num. 3 editionis Colvenerii, si ultima duo miracula excipias, nemo facile divinaverit. En octo ejus articulos.

Testimonium primum, Thomæ Cantipratani,
De F. Joanne Prædicatore celeberrimo Bononiæ.

Ex Cantiprat.

Quid autem dicam de illo beatissimo viro, fratre Joanne, [Quod septem mortuos ad vitam revocaverit.] Ordinis Prædicatorum in Bononia: qui tanta miraculorum gloria refulsisse probatur: ut nulli antiquorum Sanctorum in hac parte inferior esse credatur. Inter cetera enim innumerabilium miraculorum, septem, evidentissime probatum est, mortuos suscitasse. Et credo (salvo meliori judicio) quod hæc per eum in tanta gloria Omnipotens ordinavit, ut hæretica pravitas, quæ miserabiliter partibus illis invaluit, confundatur: necnon etiam vehementer opinor, ut Ordo Prædicatorum, qui nuper ibidem oriri, quasi clarus horizon inceperat, in totum mundum plenius coruscaret. Hinc est, quod de ipso beatissimo Viro pauca, sed solemniora miracula scribere cogitavi: quæ quidem testatissima veritate, per totam Lombardiam probata sunt & vulgata.

[3] Igitur, cum dictum venerabilem fratrem Joannem miraculorum gloria & opinio solemnis hominum extulisset, [Quod ferocem equum domuerit.] populus innumerabilis prædicationem ejus quotidie sequebatur: ita quod pedes ambulare non posset: cum unusquisque fere eum tangere, vel partem vestimentorum ejus pro benedictione capete niteretur. Ergo cum in quadam villa, congregato innumerabili populo, prædicasset, & pedes exire nullatenus potuisset, mandavit cuidam Præposito vicino, ut ei equum, ad transeundum in villam aliam, transmitteret. Remandavit ergo ei dictus Præpositus, quod nullum equum haberet, nisi illum, qui neminem sessorem reciperet; nisi se proprium Dominum, vel eum, qui equi curam gereret ex antiquo. Ut ergo nuntius hæc retulit sancto Fratri, renuntiat Præposito, ut equum sibi quantumcumque transmitteret insolentem. Favet igitur Præpositus, transmittit equum, fere omni belua crudeliorem. Nec mora, ut vidit Vir beatus frementem acerbius, fronti illius crucis characterem imprimit, dicens: Mitiget te Christus, princeps pacis. Mira res, stupendum miraculum. Mox spectante omni populo equus in mansuetudinem versus, flectit genua, & dorsum habilitat ascendenti. Mirante populo, ascendit Frater, & omnibus valedicens, properat ad optata, equumque remittit Præposito: sed mansuetissimum velut agnum. Præpositus vero factum interim, vulgante fama, perceperat; equumque remittit dicto Fratri, in hæc verba demandans: Absit a me, ut ego indignus equum ascendam ulterius, in quo Deus tantum miraculum demonstravit: vos autem illo, ut vobis libet, utamini. Ex illo ergo die, usque in longum tempus & annos plures, sanctus Frater equo usus, nec illum umquam ascendit, quin equus genua flecteret ascensuro.

[4] Quodam tempore moram fecerat dictus Frater in proxima regione, [Quod Bononiæ in honore habitus, calumnias depulerit.] prædicatione & miraculis villas & civitates illustrans. Ut autem civitas Bononiensis approximantem audivit, occurrit ei nobilium & magnatorum, civium & populorum innumerabilis multitudo: qui nescientes aliquid majoris honoris impendere, pannum sericum, in quatuor hastis, supra sanctum Virum, in magno laudis jubilo deportabant. Nec erat reniti facto, nec hæc facientibus inhibere, cum frequenter in talibus ratione careat obsita multitudo. Hæc vidit diabolus, & invidit, instigatque quemdam nefarium, qui hoc Gregorio Papæ velocissime nuntiaret; addens, quod se frater Joannes pro Apostolico gereret, qui equo albo incederet, & super se pannum sericum faceret deportari. Mox Papa, citius quam decuit, verbis credens, demandat Cardinalibus & Prælatis, qui tunc aderant in vicino, ad curiam convenirent. Quibus præsentibus refert Apostolicus quæ audivit, nititurque in dictum fratrem Joannem excommunicationis sententiam promulgare. Aderat autem tunc sanctus Mutinensis Episcopus, qui Domino Papæ coram omnibus dixit. Non decet, Pater sancte, in talem virum accelerare sententiam, nisi prius ea, quæ narrata sunt, diligentius investigata fuerint & probata. Cui Papa: Mihi satis constant, quæ dicta sunt, nec ullo modo a ferenda sententia retardabor. Quod ut vidit dictus Mutinensis Episcopus, rogat coram omnibus sibi textum Euangelicum exhiberi, positisque tribus articulis super textum, dixit: Juro in hæc sancta verba, quod propriis oculis vidi, dum frater ille Joannes, de quo sermo est, prædicaturus in populo exedram ascendisset, quod Angelus Domini de cælo descendens, crucen auream fronti prædicantis infixit: & addo, quod hæc nulli hominum revelassem, nisi se casus iste, ad evitandam verecundiam Domini Papæ, & sanctæ curiæ Romanæ, & excusandam innocentiam sancti Viri, casus, inquam, tam necessarius obtulisset. Ad hæc igitur verba in lacrymas effusus Papa, mitigatus est, & missis nuntiis in Bononiam, relationem falsissimam comprobavit.

[5] [Quod vinum e dolio effusum restituerit.] Venerabilem Reginaldum, Abbatem quondam Blesensem, narrantem audivi, quod dictus frater Joannes oppidum quoddam intraverat, & occurrit ei ac sequebatur infinita hominum multitudo. Quem ut transeuntem vidit mulier, quæ in cellario stabat, & vinum trahebat e dolio, cum clepsedra * in manu oblita, in plateam cucurrit, & avidis oculis sanctum Virum non modico spatio properantem inspexit. Ut ergo ad se retraxit oculos, invenit clepsedram in manu sua, currensque ad dolium, totum vinum per cellarium effusum vidit. Consternata ergo ultra quam credi posset, quia virum suum crudelissimum exhorrebat, cucurrit post servum Dei, & apprehenso pede ejus. cum clamore valido & lacrymis narrat eventum casus, & quantum sibi ex hoc, ex crudelitate viri, periculum immineret. Tum frater compatiens mulieri, benedixit illi: & præcepit, ut revertens, in Domino secura mente confidat. Mirare lector quod gestum est. Revertitur mulier ad cellarium, dolium totum repletum invenit, siccam aream cellarii, nec in sola gutta vini solo tenus humectatam. Ad evidentiam autem tanti miraculi, ipsum dolium in fronte ecclesiæ dictus Abbas, a quo hæc percepi, suspensum vidit.

[6] [Quod aquila eum fuerit comitata.] Idem qui supra Abbas venerabilis, aliud mihi retulit, quod ipse vidit. Arabat rusticus in agro, aquilam eminus vidit in cespite quiescentem. Expecta, inquit; expecta, o aquila; Adjuro te per fratrem Joannem, & te captam, ipsi sancto Viro statim, reducto aratro; præsentabo. Nec mora, rusticus, reducto aratro, expectantem aquilam accipit, & sancto Viro, quasi mansuetissimam præsentavit. Hanc aquilam dictus venerabilis Abbas sequentem beatum Virum, ubicumque locorum ibat, vidit, & de villa ad villam post eum per aëra volitantem. Ubicumque in populo, editiori loco stans, convenientibus prædicabat; aquila juxta eum captabat locum. Et finito sermone, mox ubi populo benedixit, alas aquila cum mirabili tripudio elevabat, & frequentibus motibus aëra concitabat: quasi per hoc, suo modo benediceret Creatorem.

[7] [Quod serta rosacea excommunicarit.] Quidam frater Ordinis Prædicatorum de Dacia, Nicolaus nomine, mihi retulit quæ narrabo. Erat frater auditor legum in Bononia, adhuc in seculo constitutus, cum hæc vidit quæ retulit. Stetit frater Joannes, & concurrenti civitatis populo prædicabat. Vidit autem & doluit; & vidit, quod sertis ex rosis totus fere circumsedebat populus coronatus. Finito ergo sermone, dixit omnibus, pudeat membra fidelis populi rosis aut floribus sub spinato Christi capite coronari. Et addidit: Excommunico serta rosarum, non populum, sed serta, quibus ille utitur in peccatum. Destitit ergo populus, a majore usque ad minimum, portare serta: nec fuit aliquis, qui ausus fuit transgredi verba Sancti. Post nonnullos vero dies, nuptiæ celebrantur in urbe: aderat & puer junior, qui sertum ex rosis tantum portabat in manu. Quod ut vidit adolescens quidam superbus & accuratus, rapuit sertum ex manibus pueri, & contumax posuit super caput. Nec mora, flamma edax sertum invasit: & antequam illud adolescens deponere posset, omnes ejus capitis crines exussit. Conversus ergo populus in stuporem, sancti Viri verba timere didicit, & in factis ejus Dominum per omnia benedixit.

[8] Præterea, fratre Ordinis Prædicatorum narrante, cognovi; dictum Fratrem Joannem venerabilem elevationi corporis Dominici cum ceteris fratribus in Bononia interfuisse. [Quid ei acciderit in elevatione S. Dominici.] Posito autem quodam Episcopo Cardinali, ex parte capitis in elevatione corporis sacri, dictus Frater Joannes positus est ad pedes. Et subito facta est mirabilis & inexcogitabilis conversio; ut ipse frater ad caput, Episcopus vero ad pedes subito videretur. Repositus est autem Episcopus ad caput, & frater ad pedes; iterumque subito conversio facta est, stupentibus universis. Quis autem dubitat, in hoc facto sancti Viri merita divino judicio placuisse, qui eum, in digniore parte corporis sacri, Episcopo prætulit collocandum?

[9] Vulgatissimum miraculum referebatur sub anno incarnationis Domini MCCXXXI. [Pica respondet ex ventre istius, qui eam voraverat.] Pica erat in domo hospitis, qui sanctum Virum recipere solebat, quæ humana verba loqui docta, sanctum Virum præcipue diligebat. Servus autem quidam in domo clam picam occidit, clamque comedit. Introgressus ergo Vir sanctus hospitium, clamavit ad picam: ubi es nunc amica mea, ubi es? Nec mora, de ventre comedentis respondit: Assum, assum. Mirantibus omnibus, vulgatum est verbum; concurrunt populi, de ventre comedentis pica diebus plurimis loquebatur.

[Annotatum]

* id est, epistomio.

Testimonium II, Leandri Alberti.

A. Valer. Muschet.

Leander Albertus lib. 5 de Viris illustribus fol. 184 verso, hoc B. Joanni elogium concinnavit. Joannes Vicentinus, [S. Joannis elogium,] vir sanctitate admirabili præditus, ac verbi sacri concionator insignis, Patavii sub patre Dominico togam religionis sumpsit, in qua sacris initiatus, cognomen, tempore procedente, sanctitatis ob ejus ingentes virtutes promeruit. Sic vehemens in concionando fuit, ut cum aliquando in frequenti populo Bononiæ concionaretur, invectus est in usurarios sacrilegos, tam acri vultu, rigida fronte, gestu & voce, præcipueque in Landulphum publicum, ut communi civitatis consensu tunc itum sit ad ejus ædes, maximo cum populi clamore, & spoliatæ direptæque fuerint, Landulpho extra urbem cum lapidibus ejecto. Et cum Bononia maximis agitaretur factionibus, ad concordiam revocavit. Luxuriosum mulierum ornatum cohibuit. Urbis instituta meliora fecit. Docuit occurrentes, in nomine Domini nostri Jesu Christi, se mutuo salutare. Multos ægrotos visitans, signo salutiferæ crucis pristinæ saluti restituit. Plures etiam ægrotos, humano destitutos auxilio, sanavit. Pridie Idus Maii urbem nudis pedibus, tam religiosos quam laicos, lustrare jussit: divique parentis Dominici sacrum corpus, humi collocatum, in arcam marmoream extolli fecit. Postea, cum Bononia discedere parasset, advocata populi concione, cives ad concordiam, pacem & honestatem facundissime est cohortatus. Et illi oranti, omnibus conspicientibus, crux in fronte apparuit. Apparuit etiam sidus fulgentissimum super eum: quin & aliquando crux super caput ejus visa est; & aliquando angelus ad aurem ei loquens; quæ quidem res multos ad pœnitentiam revocavit. Tandem in Galliam Cisalpinam profectus, claruit multis miraculis. Quo autem tempore diem suum obierit, compertum non habeo. Annales nostræ civitatis plura narrant de tanto Viro, Hæc ibi.

[11] [Prædictio de electione Generalis.] Alio autem loco nempe lib. 1 fol. 38 verso, agens de electione Joannis Vercellensis, totius Ordinis Magistri generalis, ordine sexti, facta Parisiis anno MCCLXIV, aliud prodigium memorat a Beato nostro coram numerosa populi concione, ostensum. Textum ejus reddo: Galvanus Flamma Mediolanensis, Frater Ordinis nostri, in Chronica sua unum refert, quod minime prætereundum duxi. Patribus congregatis in dicta synodo generali Parisiensi, pro præside eligendo, ut moris est, Joannes Vicentinus, vir sanctitate præditus, Bononiæ concionans populo, sic orsus est: Nunc instat Parisiis præsidentis nostri primi electio, & coram delata schedula vacua, jussuque suo in deposito posita; cras, inquit, præsidentis delecti nomine inscriptum invenietis. Haud falsus vates fuit, porro, ut prædixerat, inventum est. Ita Leander; ex cujus Annalibus Bononiensibus, supra citatis, puto Carolum Sigonium desumpsisse quæ sequuntur, libro historiæ suæ secundo pag. 108, ubi narrata morte S. Dominici, quæ cadit in VI Augusti MCCXXIII, sic prosequitur.

Testimonium III, Caroli Sigonii.

Ex Sigon., Ex Maur.

[Aliud elogium,] Decennio autem inde interjecto (intellige ab obitu S. Dominici) F. Joannes Vicetinus, vir pietate & concionandi laude insignis, in urbem venit, ac populum concionibus erudire ingressus, adeo homines mira doctrinæ & sanctitatis specie cepit, ut brevi universam civitatem in potestate habuerit. Itaque urbani, agrestes, artifices, militesque cum vexillis & crucibus, religionis pleni, vulgo eum sequebantur; ei uni se dabant, in ejus arbitrio se esse profitebantur; nullaque lis erat, quæ non per eum facile dirimeretur; nulla discordia, quæ non sedaretur. Quin etiam idem, carcere patefacto, obæratos omnes, ipso non solum patiente, sed etiam annuente magistratu, dimisit: novas tabulas æquissimis creditorum animis intulit, egregia instituta multa in civitatem induxit, quorum memorabile illud, ut in omnibus salutationibus familiaribus, salus a Deo nuntiaretur; ut matronæ limbos aureos & serta lasciviora, & redimicula pretiosa dimitterent, ac capite velato prodirent: leges civitatis, consensu ejus correxit. Pridie Idus Maii supplicationem per urbem, solenni cum pompa agens, universam secum civitatem traxit, nudis pedibus incedentem. Post biduum, cum in concilio staret, atque ibi verba de civium concordia faceret, visus est e fronte lumen effundere, quod divinitatis argumento acceptum, multo magis auctoritatem ejus adauxit. Alio die pro concione, cum in fœneratores agere instituisset, sic vehementia atque asperitate concionis suæ populum incitavit, ut mox tumultu facto, ad ædes Landulphi cujusdam fœneratoris insignis cucurrerit, easque, malum Landulpho imprecans, disturbarit. Jam vero cum ossa Beati Dominici, humili atque obscuro in loco recondita, haudquaquam eam sedem tenerent, quæ sanctitati hominis conveniret, auctor fuit, ut inde eruerentur. Ea vero res gesta est in hunc modum &c. Sed ea huc non spectant.

[13] Nec prætermiserim adjicere ea quæ idem Sigonius pag. 118 ex Leandro refert de Joanne Boncampio, [& mirabilis conversio Boncampii.] postea Bononiensi Archiepiscopo. Forte, inquit, die quodam eum cotigit ad concionem Joannis Vicetini, viri eloquentissimi ac sanctissimi accessisse, in frequenti populo in foro concionantis, equo albo vectum, vestibus pretiosis indutum, torqueque aurea ornatum, tota admirante civitate, S. Michaëlis templum adiit, & togam nostræ religionis (loquitur Leander) induit anno MCCXXXIII.

[14] Hæc omnia pridem collecta, descripta & prælo parata fuerant, [Ex Maurisii, Sancto æqualis, historia] dum aliud agens, ibi nonnulla plane authentica de B. Joanne reperi, ubi minime quærenda existimassem. Ecquis enim inter scriptores Rerum Brunswicensium, auctorem extare sibi fingeret, qui Reati illius, Itali genere, gesta aliqua litteris consignaret? At qui tamen tomo 2 editionis Leibnitianæ a pag. 23, illic traditur Gerardi Maurisii historia dissidiorum Marchionis Estensis cum Ecelino Romano, in qua pag. 40, sub hoc titulo, De fratre Joanne Vicentino, viro valde religioso, varia narrantur ab historico synchrono, & rerum ipsarum teste oculato, quæ vitæ & elogiorum scriptoribus ignota fuisse, ex toto contextu perspicies: illud imprimis, quod supra in commentario cursim insinuavi, B. Joannem, non Patavinum, multo minus Bononiensem; non ex Scledorum familia, sed civem Vicentinum & Manelini causidici filium fuisse. Ne singula seorsim recensenda, aut denuo expendenda sint, totum historiæ Maurisianæ textum hic adnecto. In hunc modum scribit Maurisius:

[15] Interim apparuit quidam F. Joannes de Ordine Prædicatorum, [habentur patria & patris nomen.] civis Vicentinus & Manelini cuasidici filius, vir valde religiosus, de quo mira, sed in scena testificata loquar. Inauditum est enim, quod a tempore nostri Domini Jesu Christi, in nomine ipsius per alicujus prædicationem tot fuissent insimul homines congregati, quot & quantos sub occasione pacis fiendæ ipse congregavit in unum, unanimiter Jesum Christum laudibus & hymnis magnificantes. Venit enim primum Paduæ, & prædicando pacem, de omni discordia, quam habebant, compromiserunt in eumdem, suo arbitrio determinandis. Venit Tervisio, fecerunt Tervisini illud idem. Sic fecerunt Feltrini & Bellunenses. Sic quoque Domini de Camino, sic & illi de Coneglano, & idem fecerunt Domini de Romano. Idem quoque Vicentini, Veronenses, Mantuani, Brixienses & Comes S. Bonifacii, & ejus pars universa. Tantam habuit potestatem super omnes, quod in omni civitate, statutis ipsarum acceptis, suo emendavit arbitrio, addendo & detrahendo. Captivos autem, ubicumque fuerant, dimitti fecit. Et statuit certum terminum pro pace facienda & firmanda apud civitatem Veronæ, præcipiendo prædictis civitatibus & personis, quod essent tunc ibi coram eo, pro prædicatione audienda & laudum pacis intra omnes.

[16] [Describitur concursus mirabilis] Fuit ibi Brixia, Mantua, Verona, Vincentia, Tervisium, Feltrini & Bellunenses, & Domini de Romano, & illi de Camino: Paduani, & de aliis civitatibus, castris & villis homines & feminæ innumerati. Fuit & ibi Aquilegiensis Patriarcha cum omnibus Episcopis prædictarum civitatum. Fuit ibi Marchio Estensis, & frater Jordanus: Presbyteri quoque & clerici, milites & populares: omnes fere istarum civitatum inermes, & cum vexillis cruciatis fuerunt ibidem. Tanta fuit ibi innumerosa multitudo, quod (sicut dictum est) a tempore Jesu Christi in huc, per alicujus prædicationem tot non fuerunt congregati in unum: & in reverentiam ipsius pro majori parte fuerant discalceati. Erant quoque civitates cum Carrociis suis quam plures.

[17] [ad prædicationes de Pace.] Prædicavit intra illos, & (quod est mirabile) vox illius ab omnibus audiebatur mirabiliter & clarissime. Facta prædicatione, pacem pronuntiavit & laudavit intra omnes, & ordinavit tunc matrimonium intra Dominam Adelentiam, filiam Domini Alberici de Romano & Raynaldum filium Estensis. Cujus dictum ab omnibus cum magnis laudibus fuit gratissime confirmatum. Ipse autem transgressoribus anathematis pœnam & Jesu Christi indignationem, & omnem maledictionem indixit: conservantibus autem, Dei omnipotentis gratiam & suam benedictionem concessit, & sic revertuntur ad patriam, quisque ad locum suum, magnificantes Deum & eidem gratias referendo. Multi enim mortales inimici, proprio motu pacem faciendo, osculabantur ad invicem, prædicatione ipsius ad hoc inspirati; habebatur enim quasi propheta per omnes. Hujus etiam tanta fama erat, quod etiam Dominus Apostolicus reverebatur eidem. Nec mirum, quia fratres Minores publice prædicabant (sicut & egomet ipsos audivi prædicantes apud ecclesiam Majorem civitatis Vincentiæ) quod ejus precibus & orationibus decem fuerant mortui suscitati, & a languoribus suis infirmi per orationes illius mirabiliter curabantur.

[18] [Alia munera Vicentiæ & alibi exercens,] Hoc facto, venit idem frater Joannes Vincentiam, & dixit in pleno concilio, quod volebat esse Dux & Comes illius civitatis, & omnia suo arbitrio disponere, quod totum ei laudatum fuit atque concessum. Unde tunc acceptis statutis civitatis, sicut voluit, emendavit, addidit, detraxit. Et Vicentini sperantes, quod removeret & poneret ibi aliam communionem, per quam utraque pars communiter regeretur: ipse, hoc prætermisso, factis statutis & ordinamentis, ivit Veronam, ibique similiter petiit Ducatum & Potestariam illius terræ, quod factum est & concessum eidem. Fecit venire Comitem & partem ipsius in civitate: accepit obsides ab utraque parte: accepit in se castrum S. Bonifacii & castrum Illaxii, & Hostiliam & omnes munitiones, sicut voluit. Hic persecutor fuit ibi hæreticorum, sic, quod plures comburi fecit. Pluribus diebus rexit civitatem, habendo se Ducem atque Rectorem, & tamquam Dux & Rector multa præcepta fecit & statuta. Tandem elegit Nicolaum in Potestatem Veronæ, de Venetiis civem. Cum autem multum redargueretur, quod sic reliquerat civitatem Vincentiæ, Potestate non mutata, & vellet habere Ducatum ibi sibi concessum, Ugutio Pilii, & illi de Camino & Paduani, consilio fratris Jordani a, cujus consilio Paduani regebantur in totum, induxerunt Potestatem Vincentiæ & partem contrariam illis de Romano, ad contradicendum eidem fratri Joanni. Et sic fecit venire Potestas custodes cives Paduæ, & munivit civitatem fortius solito. Hoc audito, frater Joannes, minus caute & cum parva militum quantitate, venit ad civitatem Vincentiæ, cui obviavit maxima populi multitudo. Ipse autem credens habere favorem atque constantiam populi in propria persona, cœpit ire per civitatem, petendo domos, turres & munitiones sibi dari.

[19] Cum autem venisset ad domos filiorum quondam Domini de Zachame, [a Patavinis turbatur,] illi sibi rebelles extiterunt. Venit ad domum communis turba, quæ sequebatur ipsum, & capta Potestate, suis judicibus & familia, & expoliatis & destructis libris statutorum & forbannitorum b communis Vincentiæ, descenderunt de domo, Potestate & sua familia relictis expoliatis. Interim venerunt Paduani cum Ugutione Pilii & adversa parte illorum de Romano, & in ipsum fratrem Joannem, ad palatium episcopatus, ubi erat, fecerunt insultum, & bello commisso, captus est frater Joannes, & sui omnes versi sunt in fugam. Veronenses autem audito, quod captus erat frater Joannes, existimantes, quod consilio Comitis de S. Bonifacio & suæ partis illud factum fuisset, ceperunt omnes, qui venerant ad civitatem, de parte Comitis, qui fuerunt alicujus valentiæ; sed reverso fratre Joanne, & invento, quod culpabiles non fuerant, omnes dimissi fuerunt in continenti. Ipsi autem timore perterriti, fugiunt omnes de civitate. Ipse autem frater Joannes regit civitatem, sicut potest, sua Potestate ibi posita pro nihilo reputata. Obsides autem Monticulorum & suæ partis, hoc audito, clam & occulte reversi sunt ad civitatem.

[20] Instat nunc Comes, quod sibi reddat obsides suos, & castra similiter: frater autem Joannes munierat castrum Hostiliæ per Bononienses, & castra Comitis & Illaxii per amicos suos Vicentinos. Castrum Calderii & castrum S. Bonifacii restituit Comiti, quamvis fuisset fictitie factum, quasi invitis custodibus fuisset ablatum. Item obsides eidem restituit. [& Bononiam recedit.] Castrum Illaxii restituit Veronensibus; sed castrum Hostiliæ non restituit Veronensibus, sicque dimissis Veronensibus & Vicentinis, ivit Bononiam, & sic Ugutio Pilii & Paduani, consilio fratris Jordani, & illi de Camino fregerunt pacem fratris Joannis; sicque pro nihilo reputatum est factum fratris Joannis. Hoc totum propterea creditur accessisse, quod ambitiose petiit Ducatum ab hominibus, contra dictum Salomonis, qui dixit; Non petas Ducatum ab hominibus.

ANNOTATA.

a Pro affectu loquitur Maurisius, dum in sanctos viros Jordanum & Joannem, & hic & infra paulo videtur iniquior. Hypocrytam vocat B. Jordanum pag. 47; Antonius Godius, scriptor item Vicentinus, pseudoprophetam dicere ausus est. Non ita de ipso sensit Muscheta superius in B. Joannis vita variis locis. At B. Jordani vindicias fusius prosequitur Illustrissimus vitæ ejus scriptor Jacobus Philippus Tomasinus, Civitatis novæ Episcopus. Ea Utini Italice edita est an. 1650, in qua a cap.16 distincte explicantur, quæ ex Maurisio non nisi confuse intelligis. Hæc obiter de B. Jordano notata sint, ex professo discutienda ad diem VII Augusti, quo a popularibus Patavinis, apud sanctimoniales Benedictinas, ubi sacrum corpus miraculis coruscat, solenni veneratione festivitas ejus celebratur.

b Liber forbannitorum hic indicari videtur, in quo exules inscripti erant, quales Banditos hodie appellant, quorum numerum, per eam turbatissimam tempestatem, non exiguum fuisse oportet.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Johannes von Vicenza

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Johannes von Vicenza

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 27 - Iulii I., Antwerpen 1719 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: