Ökumenisches Heiligenlexikon

Einleitung Juni II

Henschenius, Godefridus
Papebrochius, Daniel
Baertius, Franciscus
Janningus, Conradus

Acta Sanctorum Iunii, ex Latinis et Graecis aliarumque gentium Monumentis, servata primigenia veterum Scriptorum phrasi, Collecta, Digesta, Commentariisque et Observationibus Illustrata, a Godefrido Henschenio P. M., Daniele Papebrochio, Francisco Baertio, et Conrado Janningo, e Societate JESU Presbyteris Theologis. Tomus II. Sanctos a die VII ad XVI colendos complexus: cum Tractatu Praeliminari Nicolai Rayaei, ejusdem Societatis similiter Theologi, de Acoluthia Officii Canonici pro Ecclesiis Orientalibus Graecorum in solenni Commemoratione trium Doctorum Basilii, Nazianzeni, et Chrysostomi.

Antwerp
Vidua et Heredes Henrici Thieullier 1698

xc, [16], 1103, [61] p.; ill.

ACTA SANCTORUM IUNII,
Ex Latinis & Græcis aliarumque gentium Monumentis, servata primigenia veterum Scriptorum Phrasi,
COLLECTA, DIGESTA,
Commentariisque & Observationibus
ILLUSTRATA, A GODEFRIDO HENSCHENIO P. M. DANIELE PAPEBROCHIO, FRANCISCO BAERTIO, ET CONRADO JANNINGO,
e Societate Jesv Presbyteris Theologis.
TOMUS II.
Sanctos a die VII ad XVI colendos complexus: cum Tractatu Præliminari
NICOLAI RAYÆI
Ejusdem Societatis similiter Theologi.
de Acoluthia Officii Canonici
pro Ecclesiis Orientalibus Græcorum in solenni Commemoratione trium Doctorum
BASILII, NAZIANZENI, ET CHRYSOSTOMI.

ANTVERPIÆ Apud. Viduam & Heredes Henrici Thieullier. A. D. MDCLXXXXVIII.

ELEONORÆ ROMANORUM IMPERATRICI SEMPER AUGUSTÆ, AUSTRIACO-NEOBURGICÆ, CLEMENTI, PIÆ, FELICI.


Tertium recurrit Junius, Leopoldo Romanorum Imperatori semper Augusto, Austriaco, Clementi, Pio, Felici, Victori, Natalis Mensis, ex quo Tomum de Actis Sanctorum Junii primum, Augustissimo Nomini inscriptum, debita cum reverentia obtulimus Majestati ejus, ipso die Natali, gratulantium, & plurimos Felicis Imperii Annos precantium votis nostra conjungentes. Interea alter ejusdem Junii Tomus, non solum alteram mensis Natalis partem, sed diem quoque ipsum Natalem complexus, prodit in lucem; potiori jure quam primus, offerendus illi, cujus auspicatissimum toti Christiano orbi Natalem includit; offerendus autem (quo gratius sit munus) sub nomine Tuo, Tuasque per manus, Eleonora Magdalena Theresa, Imperatrix semper Augusta, Conjugi similis pietate, clementia, felicitate, & particeps victoriarum ejus. Neque enim par est, ut, quæ cetera Conjugi similis es, bonorumque particeps; non etiam partem cum ipso habeas in Actis & patrocinio Sanctorum. Quamobrem, uti primus, quem diximus, Junii Tomus Augustissimo Imperatori meruit inscribi; ita proximus hic tomus ambit nomen præferre Tuum Augustissimæ Imperatricis, & per Te gratius fieri munus Majestati Cæsareæ. Nulla dubites. Gratius fiet munus Imperatori, quod porrigitur ab Imperatrice; gratius pio Conjugi, quod transit per manum Conjugis dilectissimæ; per illam manum, quæ manui Cæsareæ olim juncta Passavii, die 16 Decembris 1676 (juvat enim auspicatissimi nexus, & temporis, & loci meminisse) Sacramentum confecit magnum in Christo & in Ecclesia. Gratius etiam reddetur munus ex natura sua; quia sacrum est, quia speculum virtutum omnium exhibet, quia imitationem Sanctorum docet, quia ducit ad felicitatem, tam in terris veram, quam in cælis sempiternam. Gratiam ei addet præclara S. Bardonis Archiepiscopi Moguntini Vita, a Cæsare nobis data manuscripta, hic Cæsari reddenda typis cusa atque illustrata. Vita namque ista, nuspiam terrarum eatenus reperta, licet a Serrario aliisque rerum Moguntinarum scriptoribus plurimum desiderata diligenterque requisita, cum Junius hic mensis prælo nuper parandus erat, perlustrantibus nobis Viennæ Bibliothecam Cæsaream ex improviso se stitit vetusto in codice. Voluisse diceres erui e tenebris diutinis Sanctum, & suum suo die locum obtinere inter alia Sanctorum Acta. Augebit gratiam muneri; quod, præter generosos Christi pugiles, Primum atque Felicianum, quorum sacro Natali natus, & patrocinia expertus, Feliciani quoque nomen, felici omine, sortitus est Cæsar; producantur in hoc Tomo atque illustrentur, non solum noti, sed etiam ignoti hactenus mundo Sancti, quotquot Cæsareum Natalem beato exitu suo clariorem fecerunt, cælo renati. Attamen præ ceteris omnibus gratum accidet, quod nobilis heroina, Sanctorum Romani Imperii Regnique Hungarici Imperatorum atque Regum, ipsius Leopoldi Decessorum, sanguine illustris, imitatione virtutum illustrior, sanctitate illustrissima, Regina Scotiæ, Margarita, hic resplendens uti sol inter reliqua sidera, parelion faciat in Eleonora. Splendidiores quippe radii alterius in altera sic relucent, ut dum illius virtutes compendio recenset antiquus Historicus, tuas, Augustissima Imperatrix, coloribus suis expressisse, ac Cæsari Orbique toti, velut in tabula spectandas mirandasque proposuisse, videri possit; sic scribens: Pietatis, Justitiæ, Pacis, & Caritatis cultrix extitit devota; frequens in orationibus, corpus vigiliis & jejuniis maceravit; Ecclesias & Monasteria ditavit; Servos & Ancillas Dei dilexit & honoravit; esurieniibus panem frangebat; nudos vestiebat; omnibus peregrinis, ad se venientibus hospitia, vestimenta, & alimenta præbebat; & Deum tota mente diligebat. In Margarita igitur mirari poterit Leopoldus, quod habet in Eleonora; mirari poterit in Regina, quod clarius elucet in Imperatrice; mirari in Consanguinea remota, quod adest in Conjuge propinqua. In Margarita mirabitur Providentiam divinam, quæ plerumque humiliat priusquam exaltet, perque adversa probat, ut dignos se suisque donis efficiat. Margarita enim, per matrem Agatham, Sanctorum Imperatorum Henrici atque Cunegundis, Sanctorumque Hungariæ Regum Stephani & Emmerici, Proneptis aut Consobrina, in Pannonia luci data, inde ad avitam Angliæ Coronam cum patre Eduardo evocata; mox autem regno illo suo cum suis pulsa, navi marique commissa, fœda tempestate jactata, in Scotiam tandem ejecta; ibi ærumnarum suarum finem invenit, ubi novam miseriarum Iliadem timere potuerat; ibi corona aliena apud exteros redimita fuit, postquam sua Angliæ a suis injuste privata fuerat; ibi Regem obtinuit maritum, quæ paulo ante Regem fugerat, regni sui invasorem: ludente scilicet rebus in humanis mirabiliter divina Potentia & Providentia. Nolim hic ego Natali Cæsareo obsessam Viennam, & quæ inde consecuta sunt tristia reminisci:

Nam dicenda bono, sunt bona verba, die.

Qui non cecidit, non resurgit; adversa numquam passus, non meruit prospera; nisi præcesserit pugna, nemo potitur victoria. Quia Deo acceptus erat Tobias, necesse fuit ut tentatio probaret eum. Imo, nonne ipsum oportuit pati Christum, & ita intrare in gloriam suam? Reflectamus igitur oculos potius (uti debemus) ad Providentiam divinam, quæ talia permisit fieri, ut probaret suos; permisit obsideri Viennam, ut gloriosius liberaret; permisit periclitari civitatem unam, ut Victori panderet viam ad occupandum multas? Quid enim evenit? Nonne tristitia, ex bimestri obsidione Viennæ nata, peperere continuatam annis jam quindecim, & in seros posteros continuandam lætitiam? Nonne perpetuam peperere victoriarum admirabilium seriem? & primam quidem ad Viennam ipsam, ut ubi tristia cœperant, inde læta mox initium ducerent; alteram prope Barcanum, tertiam in conspectu Vatziæ; quartam, quintam, & sextam non procul a Buda Regia; septimam, ad mœnia Strigonii; octavam, Dardam inter & Paludes; nonam, decimamque, in Bosnia; tres inde alias, in Servia; decimam-quartam, ad Salankemum; decimam-quintam, ad Petri-Varadinum, sine pugna, noctu fugientibus turpiter inimicis; decimam sextam denique (ut minus memorabiles præteream) nuper ad Zentham & Tibiscum, cæsis, ut ipsi fatentur hostes, quasi triginta millibus in loco prælii? Nonne eadem mala urbes innumerabiles peperere? Strigonium, Archiepiscopalem; Budam, Sedem Regiam; Agriam, Albam-regalem, Sighetum, Canisiam, Varadinum-grande, Ienam, Giulam, arces prope inexpugnabiles. Peperere insuper Viroviziam, Debrecinum, Zolnocum, Vicegradum, Quinque-Ecclesias, Novigradum, Simonthornam, Segedinum, Dardam, Caposvarinum, Essecum, Possegam, Mocum, Petri-Varadinum, Lippam, & quidquid denique Urbium Hungaria, quidquid Sclavonia, quidquid Transilvania, amplissima Regna, continent. Et ne Austriacæ Domui soli pareret aliquid Vienna obsessa, peperit etiam Ottomannicæ; & quidem Imperatores, brevi tempore plures, sed ut essent plures Imperatores, victoriarum Austriacarum, & occupatarum Urbium, spectatores ac testes, omni exceptione majores.

Redeo ad Margaritam. Mirabitur in ea Leopoldus Reginam, Majestatem suam infra caritatis officia ponentem; e Solio regali ad pauperes alacriter descendentem, ad eorum pedes procumbentem; ipsos lavantem, tergentem, osculantem; famelicis cibum, sitientibus potum, nudis vestimenta, indigis quibusque necessaria propriis manibus liberaliter porrigentem; in miseris, tamquam in membris suis, intuentem illum, qui caritate perpetua dilexit nos, & tradidit semetipsum pro nobis. Verum magis hæc mirabilia sunt in Imperatrice, cujus opera caritatis non sic occulere possunt penetralia domus, quin foras erumpant; utcumque Cæsar, Conjugis caritatem miratus in corde suo, aliique conscii altum sileant. Nam ipsi pauperes, quibus pedes laverunt, mensam straverunt, cibos apposuerunt, stipem liberaliter erogaverunt Augustissimæ manus, non sinunt omnia ignorari. Potest etiam, quid Mater hoc in genere faciat, facile conjici ex publicis operibus filiorum & filiarum, quos docet ipsa Natali quemque suo tot pueris egenis, quot ipsi tunc annos numerant, mensam parare, manducantibus ministrare, bibentibus fundere, saturis stipem elargiri.

Eadem Margaritæ caritas, intuita in illum, qui propter nos egenus factus est cum esset dives; tenerius etiam diligebat pauperis Christi, per voluntariam rerum terrenarum abdicationem, imitatores religiosos. His, exorato Rege, amplissimum fundavit cœnobium, eo loco ubi matrimonium contraxit: hos fovebat, ut Mater; alebat, ut Nutrix; tutabatur, ut Regina: imo & delicium Matris, & gaudium Nutricis, & corana Reginæ audiebant isti. Quid vero Eleonora? An ullum in tota Vienna monasterium est, ubi ipsa suas non habeat delicias? Singula quotannis ingreditur; incolas præsentia sua solatur, epulo recreat, cum ipsis accumbit, pia Mater, sedula Nutrix, in nullo Margarita inferior, superior dignitate. Quot ipsa nobiles pedissequas suas religionis amore inflammavit, inter aulæ delicias virtutum religiosarum exemplar facta? quot Virgines a latere suo principes, contemnere mundi vanitatem doctas, ad parthenonem traduxit, Deo in perpetuum consecrandas! Sed an unum solummodo suis precibus obtinuit fundandum Cœnobium? Quotquot surgere aut resurgere Templa, Monasteria, Episcopatus vident Hungaria, Slavonia, Transilvania, merito dicam Ipsius Conjugisque deberi votis, orationibus, & jejuniis; quibus magis, quam armis subjugata sunt Regna ista: præterquam quod eorumdem liberalitas fundos, prȩdia, redditus denuo assignaverit pro sustentatione Ecclesiasticorum, Religiosorum, Episcoporumque, illic in Vinea Domini nova laborantium. Quis Ordo Religiosus ibi non accepit jam, aut accepturus est Monasteria plura? Certe, Societas nostra jam introducta est in Strigonium, Budam, Albam-regalem, Sigetum, Quinque-Ecclesias, Canisam, Esekinum, Petri-Varadinum, Agriam, Varadinum-grande, præter Missiones, tum in Transilvania, tum aliis in locis constitutas.

Hactenus Reginæ, atque Imperatricis erga mortales miserosque exercita Caritas, quanta fuit erga immortales, in gloria cȩlesti Beatos! quanta erga Christum Dominum, in Cruce mortuum, in Eucharistia vivum! quanta erga Unum in Trinitate ac Trinum in Unitate Deum, Regem regum ac Dominum dominantium! ambæ, præter Cælites alios, magnam Dei Matrem præcipuo amore a teneris prosecutæ, ipsam sibi adultiores elegere matrem: cujus etiam præsentem toties expertæ sunt opem, quoties facili partu lætæ matres factæ sunt ipsæ. An nos, qui novimus, sub ejusdem magnæ Matris tutela omnes alterius liberos, vitam pientissime actam fine beato conclusisse, & eorum aliquos etiam miraculis claruisse; prȩsagire non possumus, paria alterius quoque liberos manere fata; quia par Matrum in educando cura; par omnium in Virginem Dei genitricem affectus, obsequia paria? Tam enim Virginem hi nunc, quam illi olim, docentur a pia matre maternis virtutibus colere, salutare verbis angelicis, invocare ardentibus votis, imitari congruis moribus, & toti urbi orbique exemplum præbere pietatis Marianæ. Ea vero, si unquam alias, præbent illis festis Marianis, quibus cum piissimis Parentibus procedunt ad venerandam, inter musicorum concentus, magnam Dei Matrem, & illibatam Virginem, spatiosa in area ante templum Societatis Iesu (vidimus enim) sublimi columnæ, avorum Imperatorum jubente pietate, impositam.

Nihilo remissior caritas Margaritæ fuit, aut est Eleonoræ, erga Christum Dominum ejusque salutiferam Crucem. Hanc enim utraque in adversis confugium, in luctu solatium, in persecutionibus suis asylum expertæ, eamdem in prosperis lætisque mirum in modum exaltaverunt; illa quidem, Nigram (ita vocabant) toto Regno celeberrimam Crucem Ecclesiæ a se ædificatæ donando: hæc vero, sodalitium, ab altera Eleonora Imperatrice Vidua institutum, piissime prosequendo, sub appellatione Sanctissimæ Crucis; cui mox illustriores quæque ac principes feminæ nomina dederunt; ipsa vero præesse etiam dignata fuit, raro inter Imperatrices exemplo; congregatque statis temporibus adscriptas Sodales in Ecclesia Domus Professæ Societatis Iesu ad id destinata; ubi constituta per leges munia pietatis, tanta Populi spectantis utilitate, quanta admiratione, publice & religiose, Ipsa duce, ab omnibus obeuntur.

Alterum Amoris divini erga homines, & reciproci Margaritæ erga Deum Amoris mysterium, Eucharistiæ Sacramentum, quo sanctius est, eo doluit magis Regina, vix ab incolis Scotiæ, aut ne vix quidem quotannis sumi, causantibus indignitatem suam: sed brevi ipsos, tam per se quam per divini verbi præcones, errorem dedocuit, torporem desidibus excussit, melius instructis desiderium Eucharistiæ ingeneravit; jamque recte dispositos, exemplo suo ad illam crebro sumendam adduxit. Feliciorem hac in parte subditorum suorum, Eucharistiam sedulo venerantium & frequentantium, sortem, Viennam advecta, reperit Eleonora: civitatem scilicet ingressa Austriacam. Illum tamen ipsum laudabilem usum atque venerationem, quantum auxit Imperatrix, Eucharistiam crebro, etiam publice sumendo, & in supplicationibus cum Augustissima familia comitando! Quale spectaculum, oculis etiam divinis dignum! videre Imperatorem orbis Christiani, ejusdemque orbis Imperatricem prodire in publicum pedites, obire compita civitatis supplicabundos; illum quidem, præcedentibus, præter Principum nobilem catervam, generosis Filiis Carolo Archiduce Austriæ, & Josepho Romanorum atque Hungarorum Rege; hanc vero comitantibus, cum lectissima principum feminarum turba, suavissimis Filiabus etiamnum superstitibus, Maria-Elisabetha, Maria-Anna, Maria-Josepha, Maria-Magdalena; omnes, spectantibus subditis, tam religioso incessu, silentio, vultu, ac totius compositione corporis, præsentem Eucharistiam venerantes, ut ipsi exemplo saluberrimo ad imitationem trahantur.

Tota hæc Pyramis altitudine Sua Continet 66 pedes Viennensis Mensuræ

Transeo ad honorem Sanctissimæ Triadi impensum. Hanc Ἄλφα, & Ωμέγα Principium & finis omnium, in cujus nomine baptizata fuerat, honoravit Margarita, extruendo regiis sumptibus sanctissimo nomini ejus magnificum in paucis ornatissimumque templum, in quo & condi exuvias suas post mortem voluit, ut, anima ad gloriosum Trinitatis conspectum avolante, corpore etiam quodammodo proprior eidem foret. Eleonora autem, non modo ut signatam se signaculo Sanctissimæ Trinitatis, grata agnosceret; verum etiam, ut votum, pro salute populi sui in universali epidemia a se suoque Augustissimo Conjuge religiose emissum impleret, una cum eodem Augustissimo curavit fabrefaciendam erigendamque Pyramidem, Ægyptiis altitudine parem, præstantiorem arte, religione sanctiorem; non hominum memoriæ dedicatam, sed Triados sanctissimæ honori. Repræsentat illa unum & trinum Deum, Patrem & Filium, & Spiritum sanctum; sustentantibus, & circumvolitantibus Angelis; adorante in basi genibus flexis Imperatore Leopoldo, capite aperto & lauru cincto, oculis in altum verecunde sublatis, & summam Triadem cum agnitione supremæ Majestatis ejus, cum gratiarum actione pro beneficiis acceptis cum imploratione auxilii ulterioris, cum oblatione sui suorumque omnium, alloquentem his verbis idiomate Latino a se conceptis:


Tibi Regi Seculorum Immortali,
Vni in Essentia, & Trino in Personis,
DEO,
infinite Bono, Æterno, & Immenso;
cujus Dexteræ omnia sunt possibilia,
cujus sapientiæ nihil est absconditum,
cujus Providentia in sua dispositione
non fallitur,
cujus Majestate impletur universum,
cujus Misericordia supra omnia opera.

Hic votivæ formulæ pars prior, sub genuflexi Cȩsaris effigie, sculpta in fronte basis pyramidalis, finem capit: inde priusquam ad alias duas partes legendas latera vellem circumeam, liceret mihi tantisper sistere, & considerare encomia, sanctissimæ Triadi a Cȩsare aptata; atque demonstrare, quod brevibus ac paucis istis terminis, sed mysteriorum maximorum plenis, contineatur, quidquid verbosior Orientalis Ecclesiȩ eloquentia, prolixissimo verborum exquisitorum ambitu, conata fuit exprimere, in novo communique Officio, tribus suis prȩcipuis Doctoribus ex horum revelatione composita, cum perpetua ad ternarium numerum allusione; sicut in limine Tomi hujus explicatum illud invenitur. Verum non patitur hujusmodi digressionem epistolaris brevitas: & satis fuerit, discretum lectorem, intento quasi digito, illuc remisisse. Hinc ergo ad dexterum latus transitur, ubi ante eamdem basim, ab Aquila ex marmore fabrefacta, unguibus quasi folium chartæ explicatum tenentibus, exhibentur sequentia verba; quæ quoniam a Tua Majestate existimamus toties in propria persona pronuntiari, quoties votum in sua, ante ipsam Pyramidem, instaurat Augustissimus Conjux; legenda hic reddimus, Tuæ etiam Augustissimæ Personæ aptata, in hunc modum.

Tibi, inquam,
Sanctißimæ ac Individuæ
TRINITATI,
Ego Leopoldus- (Ego Eleonora)
humilis servus tuus (famula tua)
gratias ago
quas possum maximas;
pro aversa
anno MDCLXXIX
Per summam Benignitatem
Tuam
Ab hac Urbe & Austriæ Provincia
diræ pestis lue:
atque in perpetuam
debitæ gratitudinis
tesseram
præsens monumentum
demißißime consecro.

Sic communis facta utrique vestræ Majestati dexteri lateris Epigraphe, similiter procedat ex latere sinistro, itaque legatur.


Suscipe;
CLEMENTISSIME DEUS,
Servi tui (Famulæ tuæ)
demisse te adorantis
Vota,
& Me
Conjugem, Liberos,
Domumque meam,
Populos & Exercitus
Meos.
Regna ac Provincias
continua
Misericordiæ tuæ
protectione guberna,
custodi, defende.
Ita vovi
anno DoMInI
saLVatorIs nostrI
IesV ChrIstI.

Quid superest modo, quod post talia suarum ipsiusmet virtutum documenta miretur Leopoldus sua in Eleonora? Hoc scilicet, quod ipsa in tam multis, ut vidimus, admiranda, nihil admiratione dignum in se agnoscat; quanto major est, humilians se in omnibus, & omnia referens in cum, ex quo, per quem, & in quo sunt omnia; perfectum facta parelion Margaritæ, etiam per veram animi demissionem, verumque sui contemptum in tam sublimi Majestate.

Cetera Margaritæ, solis nostri, decora, & in illis tua parelii, Augustissima Eleonora, quid attinet pluribus commemorare? Integram illius in hoc volumine Vitam accipe; in eamque velut in speculum intuita, Te Tibi existima in imagine repræsentari. Eamdem pro speculo suavissimis propone Filiabus; ex inspectione cognituris, quæ lineamenta, quis ornatus, qui mores Reginas sanctas, sanctasq; Imperatrices potissimum deceant; cognita vero ita æmulaturis atque expressuris in se, dum teneræ sunt cereæque, ut in adultiori ætate non modo Reginæ, (quod natalibus earum debetur) sed etiam Reginæ sanctæ, per imitationem Progenitorum suorum, evadant. Quod dum nos Serenissimis Filiabus tuis, Augustissima Mater, Filiisque Serenissimis Deum, omnis sanctimoniæ fontem, rogamus per intercessionem Sanctorum omnium, eorum præcipue quorum hoc in volumine nomina gestaque recensentur; Tibi, & Augustissimo Conjugi gratulari liceat, quod ea pietatis semina animis tenellorum inseveritis, quæ in amplam virtutum messem adolescentia, speratos reddant suo tempore Sanctorum operum fructus: ut non solum ipsa referas Margaritam Sanctam, sed universa quoque Domus tua sanctæ ipsius familiæ assimiletur. Ita faxit Deus Sanctique, quorum hic Acta Tibi, ac per Te Augustissimo Conjugi Natale donum, qua par est reverentia, offerentes, submittimus. Antverpiæ die 9 Junii 1698.

UTRIQUE MAIESTATI VESTRÆ.


Devotissimi
DANIEL PAPEBROCHIUS
FRANCISCUS BAERTIUS
CONRADUS IANNINGUS
NICOLAUS RAYÆUS
Societatis Iesu Presbyteri.


FACULTAS R. P. PROVINCIALIS.
SOCIETATIS IESU FLANDROBELGICÆ, ET SUMMA PRIVILEGII CÆSAREI.

Cum Edictis Philippi II Hispaniarum Regis, deinde Serenissimorum Archiducum Alberti & Isabellæ Belgii Principum, rursumque Philippi III, ac novissime Caroli II Regum, confirmatis 2 Decembris 1692, & 19 Junii 1694, Provincialibus Societatis Jesu, per Flandrobelgicam pro tempore futuris, potestas facta sit eligendi Typographos & Bibliopolas, qui, ad quorumcumque exclusionem, soli imprimere ac reimprimere possint libros & opera quælibet, rite approbata, curantibusque ejusdem Societatis Patribus edita aut porro edenda, sub consueto suæ Majestatis Privilegio, non aliter impetrando, quam inscriptis obtenta & præexhibita licentia prædicti Provincialis; idque sub gravibus pœnis, in contraventores aut aliter impressa importantes statutis, ut latius in ipsis patentibus litteris apparet. Cum etiam sua Cæsarea Majestas idem valere voluerit in ditionibus S. R. Imperio subjectis;

Ego infrascriptus, Societatis Jesu per Flandrobelgicam Præpositus Provincialis, potestate ad hoc mihi facta ab Adm. R. P. N. Præposito Generali Thyrso Gonzales, concedo Viduæ & Heredibus Henrici Thieullier, quondam Typographi & Bibliopolæ Antverpiensis, facultatem sic imprimendi, & per se aliosque vendendi infrascriptum opus, ex more nostræ Societatis (quod hisce attestor) recognitum & approbatum; videlicet; Tomum secundum de Actis Sanctorum Junii, collectis, digestis, & illustratis per Godefridum Henschenium p.m. Danielem Papebrochium, Franciscum Baertium, & Conradum Janningum, cum Tractatu Præliminari de Acoluthia Officii Græci, composito per P. Nicolaum Rayæum, omnes Societatis nostræ Presbb. & Theologos. In quorum fidem hasce manu propria subscriptas, consuetoque nostri officii sigillo munitas, dedi Antverpiæ 31 Martii 1698.

LUDOVICUS HAVET.

SUMMA PRIVILEGII REGII.

Carolvs, Dei gratia Hispaniarum Indiarumque Rex, Dux Burgundiæ, Brabantiæ &c. Serenissimus Belgarum Princeps, Diplomate suo sanxit, ne quis citra voluntatem P. Danielis Papebrochii e Societate Jesu, ullo modo imprimat vel aliunde invehat ac venum exponat, per proximum decennium Acta Sanctorvm: qui secus faxit, confiscatione exemplarium, & aliis gravibus pœnis mulctabitur: sicut latius pater in litteris datis Bruxellæ XIII Februarii MDCXCII.

Signat���������LOYENS.

Et ego Daniel Papebrochius, Societatis Jesu, Viduæ & Heredibus Henrici Thieullier, Typographi quondam & Bibliopolæ Antverpiensis, permitto ut imprimat & distrahat Tomum secundum de Actis Sanctorum Junii. Datum Antverpiæ anno 1696, 1 Octobris.

APPROBATIO ORDINARII.

Tomus secundus de Actis Sanctorum Junii, a Patribus Godefrido Henschenio, Daniele Papebrochio, Francisco Baertio, & Conrado Janningo, Societatis Jesu Sacerdotibus Theologis, erudite conscriptus, una cum Tractatu Præliminari P. Nicolai Rayæi, similiter Societatis Jesu Sacerdotis Theologi, de Acoluthia Officii Græci, in communi festo trium Orientalis Ecclesiæ Doctorum, Basilii Magni, Gregorii Theologi, & Joannis Chrysostomi, utiliter publicabitur. Ita censeo Antverpiæ 1698, 18 Martii.

ANTONIUS HOEFSLACH
Eccl. Cathed. Canon. Grad. Libr. Censor.

PROTESTATIO AUCTORUM.

Quod ante prægressos quinque menses identidem sumus protestati, nos in hoc de Actis Sanctorum opere servatas velle Urbani Papæ VIII Constitutiones; neque nostris aliorumve huc referendis Commentariis aliud pondus tribui, quam est historiæ, ab hominibus errori obnoxiis scriptæ; idem ante hunc secundum Tomum Junii denuo protestamur.

NICOLAI RAYÆI TRACTATUS PRÆLIMINARIS DE ACOLUTHIA OFFICII CANONICI
Pro Ecclesiis Orientalibus Græcorum, in solenni Commemoratione trium Doctorum,
BASILII, NAZIANZENI ET CHRYSOSTOMI.

PRÆFATIO.

Simul ac primum me P. Danieli Papebrochio ejusque Sociis, ad prosequenda Sanctorum Acta, ex Moderatorum imperio adjunxeram, rogatus fui, ut Commemorationis in titulo expositæ historiam a Græca Latinam facerem, eruditissimo P. Francisci Baertii, de Magni Basilii vita tractatui, jam tunc maxima ex parte impresso, inserendam. [Ad Ritus Græci & Latini Officii aptius inter se comparandos:] Id ego præstiti eo modo, quo ibi octavo & trigesimo capite in hoc secundo Junii Tomo Legitur. Atq; ea occasione incidi in Rituales Græcorum libros multos ac varios; eosque cœpi & evolvere curiosius, & cum nostris Latinorum conferre. Cum autem Ecclesiam Græcam, a Latina hic non modice discrepare animadverterem, operæ pretium esse existimavi totam seriem divini Officii, apud Græcos celebrioribus diebus usitati, a nemine, quod sciam, usque adhuc pro dignitate explicatam, ponere ob oculos, & quasi perpetuo Commentario illustrare.

[2] [exemplo erit id quod pro die 30 Jan.] Et vero si hic opus est appositione exempli, sicut revera opus est, non videor mihi deligere posse ullum aptius, quam Officium illud quod ponitur in solenni Commemoratione trium Doctorum Græcorum, Basilii, Nazianzeni & Chrysostomi: tum quia a præcipuo hujus Tomi argumento, vita, inquam, Magni Basilii alienum non est; tum quia, uti Menæa testantur, superat quidquid in illo genere editum est hactenus, & in posterum edetur. Hoc tam præstans Horarum Canonicarum Officium acceptum referre debemus Joanni Euchaitorum Antistiti, [Joannes Metropolita Euchaitorū composuit;] qui quo major esset populi erga institutam a se trium illorum Doctorum celebritatem religio hoc Officium pro sua industria concinnavit, quotannis in Græca Ecclesia die XXX Januarii recitandum: quod cernere est tam ex Typico S. Sabæ, quam ex Menæis. Menæorum verba invenies in nostris S. Basilii Actis, capite jam supra dicto. Quamobrem satis habebo huc proferre verba solius Typici: Ἑσπέρας οὖν ἐν τῇ ἀγρυπνίᾳ ψάλλομεν ἀκολουθείαν τὴν γεγονυῖαν παρὰ τοῦ ἐν Ἁγίος Πατρὸς ἡμῶν Ἰωάννου Μετροπολίτου Εὐχαίτων.. Vespere in pervigilio canimus Acoluthiam Sanctorum (Basilii Magni, Gregorii Theologi, & Joannis Chrysostomi) compositam a Sancto Patre nostro, Joanne Metropolita Euchaïtorum.

[3] Ubi obiter & quasi per transennam observare potest eruditus Lector, Officium divinum a Græcis Ἀκολουθίαν appellari; [Officii ordo cur dictus Acoluthia.] non aliam fortasse ob causam, quam quod omnes ejus partes aptissime cohærescant inter se, & aliæ alias consequantur: quippe quod Consequi est apud Latinos, hoc est apud Græcos Ἀκολουθεῖ;ν. Ut autem res tota clarius intelligatur, placet quædam nomina eo spectantia, & passim in quocumque de peculiaribus Sanctis Officio recurrentia, ante explicare. Mihi enim verissimum videri solet illud, quod scite omnino sapienterque in Cratylo pronuntiavit Plato; qui rerum nomina penitius pervideret, eumdem & res itidem ipsas funditus exploratas compertasque habiturum.

DISSERTATIO PRÆVIA
De quibusdam generatim ad Acoluthiam Græcorum spectantibus.

§ I. Quid sit Echus sive Tonus & quotuplex; quid Troparium, Sticherum & Stichus, quid Idiomelum.

[4] Quemadmodum in Ecclesia Latina, sic & in Græca, [Tonos habent Græci octo,] Officium divinum concinitur modulate. Perperam tamen existimavit Meursius Ἦχος, quæ vox in rituum Græcorum codicibus recurrit frequentissime, significare Canticum. Meursii erratum confutant Jacobus Goarus & Leo Allatius: hic in dissertatione I de Libris ecclesiasticis Græcorum pag. 66; ille in Euchologio pag. 206, ubi sic loquitur: “Proprie Ἦχος, in cantu Græco ecclesiastico, idem est quod Tonus in Latino. Habent autem Græci suos octo Tonos, a quibus Libellus Ὀκτώηχος, id est, continens octo Tonos, dicitur. Quatuor Toni priores simplicem appellationem sunt nacti; Ἦχος α᾽, Primus; Ἦχος β᾽, Secundus; Ἦχος γ᾽, Tertius; Ἦχος δ᾽, Quartus. Quatuor posteriores disparem sortiuntur denominationem: Quintus enim est Ἦχος πλαγίου πρώτου, scribiturque Ἦχος πλ. α᾽, Tonus obliquus primus: Sextus est Ἦχος πλ β᾽, hoc est πλαγίου δευτέρου, Tonus obliquus secundus. Tertius dicitur Ἦχος βαρὺς, Tonus gravis, propter moram & vocis gravitatem inter illum canendum, quamquam dicatur, etiam Ἦχος πλ. γ᾽. Ultimus est Ἦχος πλ. δ᾽, Tonus obliquus 4. Eadem repetuntur pag. 433, & additur: Toni primi quatuor vocantur a Musices studiosis, Principales & Recti. Alii, Minus præcipui, Obliqui, Ministri; eorumque a primis in eo stat discrimen, quod vocibus quatuor, seu sonis διὰ τεσσάρων, vel si mavis una quarta sub Principali descendunt.”

[5] [sub quibus sua canunt,] Neque dissentit Allatius: qui cum in prædicta Dissertatione pag. 64, eamdem Tonorum partitionem, brevius quidem, sed minus distincte exposuisset; de eorum libro sive Octoëcho dicere aggreditur: & “Canones omnes inquit, sive Troparia, & quæcumque aliæ Cantiones in hoc libro contentæ, ita dispositæ sunt, ut quæ primo Tono concinuntur omnia simul primum sibi locum occupent; quæ secundo, secundum; quæ tertio, tertium: & sic de singulis, donec ad Obliquum quarti perveniatur, qui inter Tonos ultimus, ultimum quoque sibi locum vendicat; & Cantiones eo modulatæ ac commensuratæ, ultimo quoque loco reponantur. Continet autem tantum Troparia & Canones, qui a primis Vesperis Dominicæ ad finem usque Missæ canuntur, [cujuscumque generis Cantica,] & octo Dominicis pro Tonorum numero finitur. Singuli Toni tres habent Canones. Primum, Ἀναστάσιμον, qui in Resurrectionis Dominicæ; Secundum, Σταυροαναστάσιμον, qui in Crucis & Resurrectionis; Tertium, qui in Mariæ Virginis laudibus celebrandis, versantur. Et hæc in Octoëchis antiquis habebantur. In recentioribus modo additur pro singulis Tonis Canon, qui in Μεσονυκτίου vel μεσονυκτικοῦ, mediæ scilicet noctis Officio, cani suevit; & quod de Trinitate pertractet, Triadicus dicitur.”

[6] [in ipsorum libris ecclesiasticis descripta.] Libri isti Græcis Ecclesiasticis valde commodi sunt, imo pæne necessarii: nam (ut testatur Goarus pag. 434) libros Notis musicis exaratos inter cantandum rarissime conspiciunt, vel etiam habent Græci: communesque ideo, & verbis & cantu, memoriæ tenaciter infigunt Hymnos, ad quorum normam alios pari syllabarum numero constantes cantando inflectunt; ideoque eorum primordia Canticis aliis inscribunt, ut ad eorum regulam, sequentes indicent esse decantandos. Versus autem, qui in hunc finem æquali syllabarum numero alligantur, dicuntur Στιχηρὰ προσόμοια, Papebrochius Versus Similares appellare consuevit. [Ex his alia sunt, Prosomia,] Hinc intelligitur quid sibi velint ea quæ leguntur statim in ipsa inscriptione promissi Officii. Ψάλλομεν Στιχηρὰ προσόμοια. Ἦχος δ᾽. Ως γενναῖον ἐν μάρτυσιν. At vero non quilibet Versus Στιχηρὰ vocitantur; sed soli illi qui paulo longiores sunt, & ab Hymnographo ecclesiastico conscripti. Nam Versus breviores, & e Psalmis Davidicis vel aliis Scripturæ locis excerpti, appellantur Σίχοι. Hinc oritur Στιχολογία, quæ est alterna Psalmorum Davidicorum per Versus recitatio. Non possum tamen assentire Cangio, qui putat Στίχος Versiculum, & Στιχηρὸν Versum, Latine reddi posse. Cum enim (ut ex jam dictis constat, & animadvertit ipse Cangius) Στίχος Scripturæ verbis, & Στιχηρὸν verbis Hymnographi contexantur, hæ voces Versus & Versiculus istud discrimen haud satis declarant. Nolo tamen λογομαχεῖν, [alia Idiomela, quia peculiari, tono cantanda,] sive contendere de nomine. Quapropter modo intelligi me sciam, hasce Græcanicas voces in posterum ita Latine interpretabor. Porro στιχηρὰ alia sunt Προσόμοια, alia Ἰδιόμελα. Quæ sint Προσόμοια, dictum nunc est. Ἰδιόμελα vero sunt ea Στιχηρὰ, quæ (ut ait doctus Ligaridus apud Goarum pag. 206) peculiari sibi, gravi nempe & concinna, voce recitanda sunt, quasi ἴδιον μέλος, id est, propriam modulationem habentia.

[7] Objicietur fortasse huic definitioni Codinus, in libro Officialibus Palatii Constantinopolitani & de Officiis magnæ Ecclesiæ Cap. 7. n. 23. dicens; Εἰσέρχονται καὶ οἱ ψάλται καὶ ψάλλουσιν ἰδιόμελον τῆς ἑορτῆς; quod ita vertit noster Gretserus; Ingrediuntur etiam cantores, canuntque festi proprium Canticum. Unde videtur posse concludi, Canticum aliquod nuncupari Ἰδιόμελον, quia festo proprium sit, non vero quia peculiarem sibi modulationem vindicet. Per hæc sane Codini verba scrupulus, fateor, mihi injectus fuit non levis; sed evanuit, quando vidi plura esse Stichera festo congruentia, quæ non inscribuntur Ἰδιόμελα. Ne longius abeamus; fideles tuos oculos, [non inde dicta quod sint propria festo:] Lector; in horum trium Præsulum Officium intende; & licet Stichera omnia sint huic festo propria quam quæ maxime, tamen non invenias alia inscribi Ἰδιόμελα præter Stichera Nili Xanthopuli, id quod nobis argumento debet esse, non propterea Canticum aliquod apud Græcos dici Ἰδιόμελον, quia festo proprium est, sed quia peculiari & a ceteris discreto sono accinitur. Ad objectum locum quod attinet, is nobis nequaquam officit: neque enim quidquam aliud ibi vult Codinus, quam super mensam Imperatoris, a cantoribus concini idem illud Ἰδιόμελον, quod eo die canitur in ecclesia. Huc accedit, quod Ἰδιόμελον ibidem in margine exponatur proprii cantus Canticum. Atque hæc marginalis expositio recurrit denuo Cap. 10. num. 5, ubi narrat idem Codinus quibus ceremoniis festo Palmarum in ambulacrum veniat Lampadarius, lampadem ferens, totumque festi proprium Canticum decantans, Græce tantum est Ψάλλων ὅλον τὸ Ἰδιόμελον, prætermisso verbo, τῆς ἑορτῆς. Jam vero quid est, amabo, proprii cantus Canticum, nisi Canticum peculiari ac proprio modulandi genere cantandum?

§ II. Unde dicta Troparia & Hirmi? quis horum usus?

[8] A Sticheris ad Troparia veniamus. Troparium, inquit Goarus pag. 32, vox generica est, & cunctis canticis in Ecclesia Græca receptis communis: Modulum ubique interpretamur … Quoad sui compositionem Latinis Antiphonis similis est: [Troparii etymon alii a more,] quamvis Antiphonam ulla ratione interpretari nequeamus. Hanc vocem sic explicat laudatus Ligaridius, tamquam si Τροπαιάριον, ἀπὸ τοῦ Τροπαίου, [alii a vertendo ducunt,] derivetur; & sit quasi Pæan sive Hymnus, in quo canatur victoria; vel in quibus οἱ τρόποι, id est, mores alicujus Sancti referantur. Verum Goar existimans ἀπὸ τοῦ Τρέπειν vertere, vel propinquius ἀπὸ Τροπῆς conversione originem duci; sive dicas, inquit, ob vocem in cantando varie versam & inflexam (quæ mihi ratio est, ut modulum semper reddiderim) sive, quia Canonarcha, dum Troparium illud per commata suggerit (raro namque pulpitis adstant Græci) modo in chorum hunc, modo in alium τρέπεται, sive vertitur. Superest sententia alia, sed quæ plene intelligi ante non potest, quam vis ac natura Hirmi declarata fuerit.

[9] Hirmus porro, ut est apud Allatium loc. cit. pag. 98 est Hymnus sive Troparium, a quo reliquorum Tropariorum, [quia converti debet ad tonum Hirmi, sic dicti] quæ in ea Ode canerentur, consequentia & series ducebatur. Idque ita esse notarunt viri docti, ex Simeonis Thessalonicensis Archiepiscopi libro de Templo, Sacerdote & Mystagogia. Addi potest Zonaras, Comment. in Canones Anastasimos Damasceni, in proœmio: Εἱρμὸς δὲ λέγεται ὡς ἀκολουθίαν τινὰ, καὶ τάξιν μέλους, καὶ ἁρμονίας διδοὺς τοῖς μετ᾽ αὐτοῦ Τροπαρίοις. Πρὸς γὰρ τὸ τῶν Εἱρμῶν μέλος κᾀκεῖνα ῥυθμίζονται, καὶ πρὸς ἐκεῖνον ἀναφερόμενα ἁρμόζονταί τε καὶ ψάλλονται, καὶ τῇ ἁρμονίᾳ τοῦ μελῳδήματος ἐκείνου ἀκολουθοῦσιν, ὅτι συνείρει καὶ συμπλέκει ἐαυτῷ κατὰ τὸ μέλος Εἱρμὸς τὸ Τροπάριον. [quod cetera post se trahat,] Hirmus appellatur, eo quod seriem quamdam & connexionem & ordinem cantus & consonantiæ tribuat consequentibus post se Tropariis. Nam ad cantum Hirmorum conformantur, & attemperantur etiam Troparia, & decantantur non sine relatione ad Hirmos, quorum itidem melodiam & sonum imitantur. Vel inde Hirmus nomen habet, quod contrahat & connectat sibi in melodia & cantu Troparium. [sicuti Musæ apud Hesiodum] Et certe Εἵρω, a quo Hirmus deducitur, significat Traho & Necto, ut patet ex illo quod Hesiodus in Theogonia de Musis cecinit:

       — — — — ταὶ Διὶ πατρί
Ὑμνεῦσαι, τέρπουσι μέγαν νοον ἐντὸς ὀλύμπου
Εἱρεῦσαι τά τ᾽ ἐόντα, τά τ᾽ ἐσσόμενα, πρότ᾽ ἐόντα,
Φωνῇ ὁμηρεῦσαι.

       — Hominum patrem atque Deorum
Laudantes, magnam mentem exhilarant in Olympo;
Nectentes præsentia, præterita atque futura,
Gutture fundentes cantum.

Et quamvis Boninus Mombritius, Patritius Mediolanensis, in sua elegantissima Theogoniæ versione, non videatur sensum Hesiodi satis expressisse, dum vertit:

— — — — — — — — Illæ
Laude animum patris exhilarant: plerumque canentes,
Quæ sint, quæ fuerint, & quæ ventura trahantur.

Tamen a significatione verbi Εἵρω neutiquam recessit.

[10] Hirmus ergo, quoad licet assequi, sequentes Modulos ad suam musicam inflexionem trahit, atque ideo non male a Goaro redditur Tractus. Tractum autem cum dico, nolim equidem cum aliquo apud Allatium existimes, Hirmum a Tractu Ecclesiæ Latinæ non differre. [& est quasi cotius Canonis regula,] Etenim, ut Gretserus noster tom. 3 de Cruce pag. 2328 observavit, Latinorum Tractus a trahendo dictus est, non eo quidem quod sit norma ad quam concinantur subsequentia (nam Latinorum Tractus talis norma non est) sed quod tractim cantetur. Igitur cum Græcorum Hirmus canon sit ac regula sequentium Tropariorum, Tractus Latinorum non item; consequens est, ut alterum ab altero differre pronuntiemus. Est autem inter Græcorum libros Ecclesiasticos aliquis, qui Hirmos, secundum octo tonorum varietatem collectos, continet, atque ideo Εἱρμολόγιον dicitur.

[11] Hisce explicatis videtur mihi jam redeundum ad Troparia, [uti Zonaras docet.] & commemoranda sententia Cangii, qui Zonaram secutus, ait inde Troparia appellari, quod ad modos Hirmorum τρέπονται, vertuntur & inflectuntur. Zonaræ verba, quæ a Cangio in hanc sententiam adducuntur, hæc sunt: Τροπάρια λέγονται, ὡς πρὸς τοὺς Εἱρμοὺς τρεπόμενα, καὶ τὴν ἀναφορὰν τοῦ μέλους πρὸς ἐκείνους ποιούμενα · καὶ τρέποντα τὴν φωνὴν τῶν ᾀδόντων πρὸς τὸ μέλος καὶ τὸν ρυθμὸν τῶν Εἱρμῶν. Εἰ μὴ γὰρ πρὸς ἐκείνους αὐτῶν αὐτὰ ψαλλόντων φθόγγος ἐυθύνοιτο, οὐκ εὔρυθμον ἔσθαι τὸ μέλος, οὐδὲ ἐναρμόνιον, οὐδὲ μέλος ἂν γένοιτο, ἀλλ᾽ ἀπηχὲς καὶ ἀνάρμοστον φώνημα. Troparia vocantur, ut quæ ad Hirmos vertuntur, eosque respiciunt tamquam modulationis subsidium: vel etiam, quæ vertunt canentium voces ad modos numerosque Hirmorum. Nisi enim ad eorum normam vox psallentiumexigatur, neque concinnus erit cantus, neque suavis harmonia, neque melodia poterit appellari, sed vociferatio inconcinna & inamœna. Zonaræ consentit Arcudius, consentit Gretserus. Sed si hoc ita sit, tria satis mirari non possum. Unum est, quod Hirmus ab Allatio inter Troparia reponatur. Alterum, quod Cangius etiam Ἰδιόμελον affirmet esse Troparium. Tertium denique quod idem Cangius cum Goaro, Troparium definiat vocem genericam & cunctis Canticis, in Ecclesia Græca receptis, communem. Etenim tradita a Zonara Tropariorum definitio, non complectitur tamquam sua membra aut Hirmum aut Idiomelum, utpote quæ ad nullius Hirmi numeros inflectuntur. Qui igitur Idiomelum & Hirmus Troparia esse dicuntur? Qui vox illa Troparium communis est omnibus Ecclesiæ cantionibus?

[12] Hæreo incertus animi, neque tamen me possum adducere, [ipse tamen Hirmus & Idiomelon ad Troparium se habent, ut species ad genus.] ut viros in rituum Græcorum scientia apprime versatos, & hoc nomine per totum orbem terrarum celebres, autumem loqui pugnantia, & hic a vero abesse. Quid igitur? Ut hæ eorum locutiones dumtaxat in speciem pugnantes concilientur inter se, totaque Tropariorum natura intelligatur, ego quidem sic statuo; quamlibet in Ecclesia Græca Cantionem communi nomine appellari Troparium, vel ob vocem, quæ inter cantandum multiplici ac diverso modo inflectitur; vel etiam ob Canonarcham, qui dum per commata Cantionem aliquam suggerit, varium vertitur in chorum; ita ut Troparium sit veluti genus ad plures Cantionum differentias sive formas pertinens. Atque alterutro sensu, vel potius utroque, & Idiomela & Hirmi & Stichera & Stichi, & Cantiones reliquæ omnes jure merito nuncupantur Troparia. An enim cantio potest esse ulla, in quam utraque illa ratio non conveniat? Quamquam Cantiones illæ aliæ sive Moduli, qui inter canendum Hirmis attemperantur, non solum propter alterutram vel utramque rationem, sed etiam propter illam tertiam a Zonara allatam, commune nomen Troparii sibi vendicent, tamquam peculiare & proprium, idque per antonomasiam aut per excellentiam.

§. III. Quid Contacium, quis ejus inventor? Quid Canon? & quotuplex?

[13] [Ut Troparii nomen,] Duplex illa significatio, quam voci Troparium supra dedimus, modo generica modo specifica, si admittatur, plana sunt omnia, nihil in doctissimorum hominum locutionibus pugnans, nihil ambiguum. Et vero admittetur sine ulla controversia ab iis, qui norunt similes homonymias in ecclesiastico Græcorum sermone esse complures. Vocabula alia ut præteream, unum Κοντὰκιον quam multa significat! quam diversa! Significat aliud in commentatione, aliud in divino Horarum Officio, aliud in Liturgia, iterum in Ordinatione aliud atque aliud. Has significationes singulas, in Ἀρχιερατικῷ, sive libro Pontificali Ecclesiæ Græcæ, operose perque erudite explicat Isaacius Habertus, [sic & Contacii varie accipitur,] Doctor Sorbonicus, tunc Abbas S. Mari e de Allodiis, postea Vabrensis Episcopus, quem avidus sciendi Lector potest consulere: longum est enim afferre omnia. At vero cum hic Græcorum Ἀκολουθιαν evolvendam susceperim, necesse est dicere, quid, Κοντάκιον, saltem in ea significet. In Oratione, inquit ibi Habertus pag. 59 seu divini Horarum Officii recitatione vel decantatione, Contacium est genus quoddam modulatum Hymni seu Cantici Ecclesiastici, ceteris simplicius, iisque brevius, quale singulis diebus festis proprium est: unde Κοντάκιον τῆς ἡμέρας Contacium diei vocatur. Tum subjicit exemplum Contacii ejus diei in quo de Contacio scribebat, qui erat dies sacer Sancto Georgio. Non est in animo exemplum illud transcribere, quia aliud in Officio horum trium Sanctorum mox inventurus est Lector.

[14] Porro ex hac Haberti descriptione effici cogique potest, Contacium profluere a dictione Κοντὸς, [diciturque abrevitate] rem brevem significante. Neque vero placet Ligaridius, qui audet ἀπὸ τοῦ Κοντοῦ ab Hasta sive Jaculo deducere Κοντακιον; perinde quasi foret Contacium Oratio, quam vocamus jaculatoriam. Non enim Κοντὸς jaculum proprie significat; licet Joannes Morinus de sacris Ordinationibus pag. 230 id velle probare videatur ex illo Homeri versiculo Odyss. 1.

Ἀυτὰρ ἐγὼ χείρεσσι λαβῶν περιμήκεα κοντόν. Hunc Homeri locum si Morinus adiisset, vidisset luce clarius, Κοντὸς non esse jaculum, sed prælongam perticam qua minora navigia impelluntur, latine quoque Contus dictam; Ibi enim facit Homerus Ulyssem narrare, quomodo appropinquantem ad littus Polyphemum detruserit, arrepto immani conto.

[15] Sed juvat iterum audire Habertum sic prosequentem: Hæc autem Contacia inventa sunt circa annum Domini quingentesimum, sub Anastasio Imperatore. Inventa, inquam, divinitus a Romano (Emeseno) Diacono; qui dum in quadam Deiparæ ecclesia τὴν Παννυχίδα, sacras Vigilias perageret, ut narratur in Menæo Græcorum (die I Octobris); Τὸ χάρισμα, inquit, τῆς συνάξεως (legendum συντάξεως) τῶν Κοντακίων ἔλαβεν, ἐπιφανείσης αὐτῷ τῆς ὑπεραγίας Θεοτόκου κατ᾽ ὄναρ, καὶ τόμον χάρτου ἐπιδούσης καὶ κελευσάσης αὐτὸν καταφαγεῖν. Ἔδοξεν οὖν ἀνοῖξαι τὸ στόμα καὶ καταπιεῖν τὸν χάρτην. ἦν δὲ ἑορτὴ τῶν Χριστοῦ γέννων. καὶ εὐθέως ἔξυπνος γενόμενος, ἀναβὰς ἐν τῷ ἄμβωνι ἤρξατο ψάλλειν: Παρθένος σήμερον τὸν ὑπερούσιον τίκτει. Καὶ ποιήσας καὶ τῶν λοιπῶν ἑορτῶν τὰ Κοντάκια, ἀλλὰ δὴ καὶ τῶν ἐπισήμων Ἁγίων, ὡς εἶναι τὸ πλῆθος τῶν ὑπ᾽ ἀυτοῦ γενομένων Κοντακίων ὑπερ τὰ χίλια, ἐν εἰρήνῃ τελείωθη. “Romanus Diaconus gratiam compositionis Contaciorum faciendorum accepit, [taliū multiplicator insignis S. Romanus Diaconus a Deipara edoctus;] cum in somnis apparuisset ipsi sanctissima Dei Genitrix, eique tomum seu partem chartæ tradidisset, manducare jubens. Visus est ergo os aperire & chartam absorbere. (Erat autem natalis Christi dies) atque confestim somno solutus, ambonem conscendens cantare cœpit: Hodie Virgo supersubstantialem parit. Atque ubi reliquarum Solennitatum, sed & illustrium Sanctorum Contacia perfecit, ita ut Contaciorum ab ipso compositorum copia millenarium excedat, in pace vitam finivit.”

[16] Verum (id quod pace Viri tanti dixerim) hæc Menæorum verba indicat quidem, Contacia, a S. Romano composita fuisse quam plurima; sed ab ipso fuisse primum adinventa non indicant. Præterea S. Romani festum in Menæis sic indicitur: Μνήμη τοῦ ὁσίου Πατρὸς ἧμῶν Ρωμανοῦ Ποιητοῦ τῶν Κοντακίων. Ubi observandum est, Ποιητοῦ τῶν Κοντακίων, Poëtæ sive conditoris Contaciorum dici; non Εὑρετοῦ Inventoris, [non tamen probatur ex Menæis inventor primus] quo pacto loqui Menæa debuissent, si voluissent Contaciorum inventionem D. Romano attribuere. Miror sane acutissimum Habertum ad hæc non advertisse animum, non advertisse Morinum, non Gretserum, non viros alios eruditos. Atque hæc mihi disputanti venit in mentem Ligaridii, qui teste Goaro, inventorem tropariorum facit Chrysostomum. An Ligaridius habeat auctorem idoneum, non scio. Hoc scio, circa ætatem Chrysostomi in usu fuisse Troparia; quia Cedrenus memorat, anno octavo Leonis Magni Imperatoris, Anthymum ac Timoclem Tropariorum Poëtas innotuisse. Molesta fortasse Lectori acciderit hæc qualis qualis ad Inventores digressio, quare ad propositum revertamur. Contacium ergo subsequitur Οἶκος, qui a Goaro pag. 67 describitur, Hymni genus in Dei vel Sancti alicujus laudem ita constructum, ut quasi compagem, ædificium, [Troparia aliqua unde Domus vocentur?] fabricamque virtutum ejus & gloriæ videatur componere: & ideo Κοντακίῳ opponitur, ut eo amplius & diffusius. Explicationis clarioris causa, subdit Goar: Itali quoque sua poëmata habent; Stanze sua lingua, id est domus sive habitacula dicta.

[17] Ὠιδὴ autem vel Canticum quid sit, notius videtur esse, quam ut hic a me explicari debeat. Quis enim Mosis, Habacuc aliorumque Prophetarum Cantica ignoret? Solent autem novem Scripturæ sacræ Cantica, secundum ordinem & ferias, [Cantica ex Scripturis] in Matutino recitare Græci. Primum quidem Dominica & feria II, Canticum Mosis (quod extat Exodi 15, & in Romano Breviario feria V, ad Laudes) Ἄσομεν τῷ Κυρίῳ, ἐνδόξως γὰρ δεδόξασθαι, Catemus Domino: gloriose enim magnificatus est. Secundum, (quod est Mosis Canticum alterum, ex Deuter. 32 & in Breviario Romano ponitur Sabbato ad Laudes) incipitque Πρόσεχε οὐρανὲ καὶ λαλήσω; Audite cæli quæ loquor & cantatur hoc a Græcis feria III. Tertium, Ἐστερεώθη καρδία μου ἐν Κυρίῳ, Exultavit cor meum in Domino, nempe Canticum Annæ adscribitur feriæ IV, sicut & apud latinos. Quartum, Κύριε ἐισακήκοα τὴν ἀκοήν σου, [aistributa per Ferias,] Domine audivi auditionem tuam, Canticum scilicet Habacuc, a Latinis feria sexta dici solitum, feria V usurpatur a Græcis. Quintum, quod est Canticum Isaiæ, non illud quidem quod est Isaiæ 12, & incipit, Confitebor tibi Domine, proponiturque in Romano Breviario feria secunda ad Laudes; sed quod Isaiæ cap. 26 vers. 9 incipit in vulgata: Anima mea desideravit te in nocte, Ἐκ νυκτὸς ὀρθρίζει τὸ πνεῦμά μου πρός σε Θεός: hoc, inquam Isaiæ Canticum alterum apud Græcos proprium est feriæ VI: Sabbato vero sextum, Ἐβόησα ἐν θλίψει μου πρὸς Κύριον, sive Canticum Jonæ, Clamavi de tribulatione mea ad Dominum; & septimum, Εὐλογητὸς εἶ Κύριε Θεὸς τῶν πατέρων ἡμῶν, Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum. Reliqua duo, scilicet Beatæ Mariæ Virginis & Zachariæ Prophetæ, alio tempore decantantur.

[18] Atque hæc novem Cantica integra, in eum quem jam recensui ordinem redacta, reperire est in νέῳ Ἀνθολογίῳ sive novo Florilegio Antonii Arcudii, continuo post Psalterium: Secundum autem illorum, Πρόσεχε οὐρανὲ καὶ λαλήσω, quia correptionibus & minis in pervicaces & perduelles Hebræos tonat, omissum idcirco toto anni decursu, solo Quadragesimæ magnæ tempore lugubri, quo comminationibus & tristis augurii vocibus peccatores terret Ecclesia, cantandum resumit. Ita Goarus, allegans Horologii typum. Ἰστέον, ὅτι δευτέρα ᾠδὴ οὐδέποτε στιχολογεῖται, εἰ μὴ ἐν μόνῃ τῇ μεγάλῃ Τεσσαρακοστῇ κατὰ τὴν τρίτην. Sciendum quod secundum Canticum numquam per versus recitatur, nisi Quadragesimæ magnæ tertiis feriis.

[19] [Odis & Tropariis constituuntur Canones,] Hæc de scripturæ Canticis. Progredior jam ad Canonem, quæ est pars Officii Græci bene magna. Quippe “Canones, (ut loquitur Cangius) in Ecclesia Græca dicuntur Hymni (ex perpetuo Odarum & Tropariorum ordine ac serie ita appellati) qui post Psalmos Davidicos, precesque, & alia Troparia, antequam finiantur divina Officia, quæ nocturno tempore domi aut in Ecclesiis exiguntur, cani aut recitari solent. Zonaras ad Canones Anastasimos Damasceni: Κάνων λέγεται, ὅτι ὡρισμένον καὶ τετυπωμένον ἔχει τὸ μέτρον ἐννέα ᾠδαῖς συντελούμενον. Canones, igitur dividuntur in novem Odas; inter quas tamen secunda nullibi apparet, sed componentis in pectore remanet, [in uno Officio aliquando plures;] post 4 vero Oden, Canon interrumpitur ταῖς Ἀναγνώσεσι. Tum enim lectiones de Vitis Sanctorum, quorum eo die commemoratio celebratur, aut de diei historia, altiori voce ab Sacerdote vel ab alio leguntur: quibus finitis reliquæ Canonis Odæ percurruntur. Neque unus Canon in uno Officio semper dicitur, sed interdum duo vel tres, raro quatuor, pro plurium illo die festivitatum concursu, intermiscentur. Quamvis vero Canonibus Odæ tribuantur novem, non ita tamen illud perpetuum est, ut aliquando numerus earum non imminuatur. Quandoque enim tribus vel quatuor tantum Odis intercluditur:” unde Canonibus nomen Τριῳδίου & Τετραῳδίου. Triodii tamen nomen latius patet: nam (ut pluribus & erudite demonstrat Allatius de libris Ecclesiast. Græc. dissert, 1 pag. 71) non solum Canonem ex tribus constantem Odis complectitur, verum etiam librum ipsum, in quem hujuscemodi Canones relati sunt, & qui idcirco libris ecclesiasticis accensetur.

[20] Pergit Cangius & ait “Canones præterea ex materia quam tractant nomina sumpsere. [pro vario argumento varie nuncupati,] Alii enim Ἀναστάσιμοι dicuntur, quod de Christi resurrectione agant; Σταυρώσιμοι, qui de Cruce; Νεκρώσιμοι & Ἀναπαύσιμοι, qui de Mortuis; Σταυρονεκρώσιμοι, qui de Cruce & Mortuis; Παρακλητικοὶ, qui de solamine animarum; Ἱκετήριοι, supplicatorii; Τριαδικοὶ, qui de Trinitate; Δογματικοὶ, qui de dogmatibus agunt, & sic de reliquis. Canones itaque in Odas dividuntur; Odæ in Troparia, ex quibus componuntur. Singulæ namque (ut habet alio loco idem Cangius ex Allatio) Troparia continent plura aut pauciora, cum eorum numerus determinatus non sit. Troparia porro quandoque libera aut vaga relinquuntur; quandoque primis litteris, quasi annulis in verbis veluti catenula inseruntur, quam Acrostichida auctores vocant. Non ab omnibus tamen illa colligandi ratio & modus servatur. Quidam alphabeti ordinem servant, ita ut primum Canonis troparium ab A incipiat, & in Ω demum desinat. Alii in Acrostichide Θεοτόκια (troparia sunt Odarum postrema, in honorem Virginis concinnata) includunt. Alii extra eam suo modo agi ferrique Canones suos sinunt.”

[21] Alii primis Tropariorum litteris aliquam sententiam contexunt; Alphabetum alii, & tunc dicitur Canon κατὰ ἀλφάβητον: & exemplum Alphabeticæ Acrostichiæ exhibet Paracleticum pag. 16. [quorum aliqui etiam acrostichi sunt.] Aliorum exempla varia exhibet aliquoties Papebrochius, occasione Sanctorum quorumdam, aliam fere historiam vel encomium non habentium. Longe pulcherrimum dat nobis trium Doctorum Græcorum Officium, quod jam paramus illustrare, exprimens primis clementis hunc versum iambicum

Τρισήλιον φῶς, τρεῖς ἄνηψεν ἡλίους.

Hujus sensum latine reddam alibi, totidem litteris totidemque Tropariis seu Strophis. Et vero, ne postea hæreas, oportet præmoneam, tantum abesse, ut ejusmodi Acrostichides semper continuentur & proxime cohæreant inter se, ut interjectos & dispersos habeant & Hirmos & Troparia, Martyrica, Theotocia, aliaque, quibus exactis resumitur Canon: qui si duplex est, ut est sæpe, alterius Canoni continuationi præponitur vox Ἀλλος; plerumque vero tam unius quam alterius Canonis Odæ distinguuntur per numeros litteris Alphabeti signatos hoc modo, ᾠδὴ α᾽, β᾽, δ᾽ &c. Quæ omnia appositione promissi Exempli clariora evadent.

[22] At quinam fuere Canonum Auctores? Infinitum est recensere omnes, [Eorum Auctores præcipui qui,] neque id nostri ratio instituti postulat; cum eos omnes novisse ad Græcorum Acoluthiam intelligendam nihil intersit. Præcipuos Lectori suggeret Typici caput 6, quod hic præteriri haud potest. Ἰστέον δὲ καὶ τοῦτο, ὡς εἴπερ ἔχει τὸ Μηναῖον ἐν μνήμῃ Ἁγίου τινὸς Κανόνας τῶν διαφόρων Ποιητῶν, εἰ μὲν έστὶ Κάνων τοῦ Κῦρ Κοςμᾶ, προκριτέος· εἰ δὲ τοῦ Κῦρ Ἰωάννου καὶ ἑτέρων, τοῦ Ἰωάννου προκρίνεται· ἐι δὲ τοῦ Κῦρ Θεοφάνους καὶ ἑτέρων, τοῦ Κῦρ Θεοφάνους προκρίνεται, προτιμητέος γάρ ἐστι τῶν ἄλλων· εἰ δὲ τοῦ Κῦρ Ιωσὴφ, οὗτος τῶν λοιπῶν προτετίμηται· ποιητῶν τούτων δὲ μὴ ὄντων, οἱ τοῦ Κῦρ Ἰωαννου· αὐτων δὲ μὴ τυγχανόντων, οἱ τοῦ Κῦρ Θεοφάνους· ἀποντων δὲ τούτων, οἱ τοῦ Κῦρ Ἰωσὴφ, τῶν λοιπῶν ἀπόντων προκρίνονται. Hoc quoque sciendum est, [& quo ordine assumendi in coucursu plurium:] si Menæum habet in memoriam alicujus Sancti Canones diversorum Poëtarum, si Canon adfuerit Domni Cosmæ, hunc aliis præferendum; si Domni Joannis & aliorum, eum qui Joannis est præferri; si Domni Theophanis & aliorum, Domni Theophanis præferri, ille enim ante alios honorandus est; si Domni Josephi, hunc reliquis Poëtis anteponi: si ceteri defuerint, Domni Joannis; si hi quoque defuerint, Domni Theophanis; si hi etiam, Domni Josephi ceteris omnis anteponi.

HYMNO-GRAPHORUM GRÆCORUM CORONA
ex fronte Triodii Venetiis excusi.

[23] Ex dictis non tantum colligitur, qui quibus in Canonum concursu anteponantur; verum etiam, [quorum 19 componuntur ad titulum Triodii excusi ornandum,] quinam sint eorum Auctores præcipui. Talium insignem catenam videre est ante Triodium, anno 1601 excusum Venetiis, opera & studio Maximi Cytherorum in Cypro Episcopi. Ibi spectatur in fronte imago, titulum libri complectens, sumpta ex quodam manuscripto, duorum aut trium seculorum ætatem habente: in qua imagine, ministerio trium geniorum minorum duorumque majorum Angelorum utrimque stantium, circumducitur quasi torques seu catena annulorum viginti novem, mutuo se complectentium, dependens ex summo uno ornatiorique toreumate, Christum Dominum repræsentante, cum hoc per extimos Angelorum lateralium humeros defluente versiculo,

Οἱ τὰ μέλη πλέξαντες ὑμνῶν ἐνθέων,

Hymnorum modulos hi composuere sacrorum,

Hanc Catenam, toto opere nostro vix alibi habituram locum commodiorem, sæpe autem usui futuram, juvat, omissis parergis, spectandam dare ære expressam, & cum P. Papebrochio, ejusdem explicationem exorso ad diem 30 Aprilis tom. 3 pag. 788, istic dicta recognoscere atque corrigere, juxta meliores notitias postea acceptas.

[24] [inter quos etiam Philotheus Patr C.P. an. 1367 Romaiam unionem amplexus] Vides hic ut uniuscujusque sacri Poëtæ icon dimidia, proprio habitus & ordinis schemate distincta, intra prædictos annulos repræsentetur. Et, ne vaga exerret conjectura, adduntur circum caput nomina, ut solent in nummis: atque ita ex dextro latere descendunt, Germanus, Patriarcha Constantinopolitanus, qui colitur XII Maji, fidei causa sub Leone Armeno Sede sua ejectus: Sophronius, Patriarcha Hierosolymitanus, de cujus opera, in restituendis Menæis cum S. Joanne Damasceno impensa, egimus XI Martii: Philotheus Patriarcha Constantinopolitanus, ab anno MCCCLXII usque ad LXXV ejusdem seculi: quem licet Wagnerechius noster, in libro de Mariana Græcorum pietate, ac Leo Allatius merito sugillent, non solum schismatis titulo, sed etiam hæreseos in Georgio Palama, Thaboritici luminis assertore, laudatæ; ne tamen ejus opera omnia, in laudem Sanctorum variorum & locupletationem sacrorum Hymnorum composita, execranda putemus; facit ejusdem ad unionem Romanam accessio anno MCCCLXVII, Patriarchatus sui quinto, in eaque (ut opinari licet) perseverantia usque ad finem; id est usque ad annum MCCCLXXXV.

[25] Philotheo in ista Catena succedit Andreas Cretensis Archiepiscopus, [& Joannes Metropolita præfatui; & alii simul 14 in uno,] de quo, tamquam magni Canonis auctore, quædam diximus 2 Aprilis agentes de S. Maria Ægyptiaca & infra dicemus. Colitur IV Julii aut Junii. Quintus in hoc dextri lateris ordine Joannes Euchaitarum Metropolita, est Auctor, ut diximus, ejus Officii quod hic tractamus. Sequitur Georgius Nicomediæ Archiepiscopus: cui varias panegyres, ad Metaphrasten imperite traductas, restituit Allatius, pluribus de eo agens in Diatriba de Georgiis: quo autem vixerit tempore, necdum comperimus. Proximi Georgio & inter Episcopos ultimi notantur Methodius, Cyprianus, Anatolius: omnes nobis ignoti. Quis enim postremo loco relatum credat esse S. Anatolium, sub Theodosio Juniore Constantinopolitanum Patriarcham? Primum liceret verosimilius credere esse eum, qui sub S. Theodora orthodoxiam restituit; sed tunc debuisset præponi Philotheo & ceteris intermediis. Claudunt porro hanc seriem Scriptores ex ordine seculari quinque, Leo Despotes, Leo Magister, Basilius Pogoriotes, Justinus, Sergius: de quibus nihil docere possum.

Catenam prælaudatam in sinistro latere implent ex ordine monastico Scriptores quatuordecim. In his nobis cogniti sunt, Joannes Damascenus, & cum hoc pariter educatus Cosmas, postea Maiumæ Episcopus, de quo agemus XIV Octobris; Joseph, communiter Hymnographus dictus, cujus Vitam dedimus III Aprilis; Theophanes, cognomento Graptus, ob frontem contumeliosis versibus ab iconomacho Theophilo exaratam, qui XI Octobris solus, & rursum cum fratre Theodore XXVII Decembris commemoratur. Ceteri nobis ignoti sunt, Byzantius, Stephanus Hagiopolites, Georgius Siceliotes, Simeon, Philotheus, Arsenius, Babylas, Ephrem Cariæ, Andreas Pyrrhus sive Rufus, & Studites. Quis autem hic per antonomasiam ita dictus? An magnus Theodorus? At inter primos locari merebatur.

[26] [atque omnium ultima Cassia vel Icasia,] Infra omnes, & quasi geminæ seriei vinculum, ponitur Cassia, de qua Theodorus Prodromus apud Allatium Dissert. I de libris Eccles. Græcorum pag. 75, agens de Canone Sabbati Sancti: Opus quidem est, inquit, ad quintam ipsam Oden Marci Episcopi Hydruntini; ab ea usque ad nonam, magni Poëtæ Cosmæ; sed multo ante (Marcum) ut ex non scripta traditione discimus, mulier quædam nobilis, casta & virgo, cui nomen Cassiæ, ejusmodi modulationis prima fuit auctor, & Canonem ipsum absolvit. Qui vero eam subsecuti sunt, melos admirati, indignum nihilominus judicantes muliebribus sermonibus Heroïs illius Cosmæ cantiones conjungere, Melos tradentes Marco, & Hirmos consignantes, Tropariorum compositionem illi soli commiserunt. Idem de Marco, Cosmæ poëma supplente, apud eumdem Allatium dicit Nicephorus Callistus; addens, quod ille id operis susceperit, ex sapientissimi Imperatoris Leonis mandato. Atqui Leo Sapiens, sive Philosophus, [intra 8 aut 9 seculum.] imperavit in confiniis noni ac decimi seculi: Cosmas autem cum Joanne Damasceno floruit seculo octavo dimidio: unde consequitur, ut Cassia, inter Cosmam & Marcum media, non amplius uno seculo Marcum præcesserit; citra controversiam orthodoxa, & sanctiore spiritu afflatu, quam illa quondam celeberrima Sappho, ut Græcia Christiana gentili Græciæ ne in hoc quidem cederet; digna illa profecto, de qua plura sciantur. Scirentur autem, plura fortassis, si inveniretur prælaudati Allatii tractatus de Melodis Græcorum, opus allegatum ab auctore pag. 82 citatæ Dissertationis, ubi satis habet eorumdem nomina dare usque ad septuaginta & unum, eaque non omnia, qualia huc transcribere non gravabor.

[27] “Sunt autem, Anatolius, Andreas Cretensis, Andreas Pyrrhus, Anthimus, Athanasius, Basilius Monachus, Basilius Pegoriota, Byzas sive Byzantius, Cassia sive Cassiana sive Icasia, [Allatius recenset ejusmodi Melodos usq; ad 71:] Christophorus Protoasecreta, Clemens, Constantinus Porphyrogenneta, Cosmas, Cyprianus Monachus, David, Demetrius, Dorotheus Monachus, Emmanuel Palæolaurita, Emmanuel Phile, Ephrem, Euthymius Monachus, Gabriel, Georgius Nicomediensis, Georgius Siculus, Germanus Patriarcha CP. Hierotheus Monachus, Ignatius, Joannes Archiepiscopus, Joannes Damascenus, Joannes Euchaita cognomento Mauropus, Joannes Stauracius, Joannes Zonaras, Josephus Studita, Justinus Decadio, Leo Imperator, Leo Magister, Leo Peganius, Marcus Monachus, Mauroleo, Methodius Patr. CP. Metrophanes, Michael Psellus, Nicephorus Callistus, Nicetas Heracleota, Nicetas Stechatius, Nicolaus, Nilus Xantopulus, Paulus Ammonius, Philippus, Philotheus Patr. CP. Photius Monachus, Photius Patr. CP. Procopius Chartophylax, Romanus, Stephanus Hagiopolita, Stephanus Sabaita, Sergius Hagiopolita, Sophronius Patr. Hierosol. Theodorus Coetonita, Theodorus Studita, Theodosius Lascaris, Theodosius Syceota, Theophanes, Theophilus Imperator, Timocles.”

[28] Hactenus Allatius, sed ordine nullo: quem ego, ut commodior esset, Alphabeticum feci; [deque illis tractatum scripsit,] libentius utiliusque Chronologicum daturus, si de singulis haberentur documenta idonea. Et hæc alia possit esse causa optandi, ut alicunde prodeat prælaudatus de Græcorum Melodis tractatus. Interim iisdem merito adnumerandus suggeritur nominatus supra Theodorus Prodromus qui ipsos Canones primus commentando exposuit; Nicephoro Blemmidæ, in orat. I. de process. S. Spiritus, ideo dictus τῶν ἱερῶν Κανόνων πρῶτος σαφηνιστής. Est & aliud, de quo te monitum, Lector, velim; nimirum quod Auctorum nomina singula singulis Canonibus præfigi solent, tametsi interdum taceantur; quandoque etiam Acrostichidi innecti ad finem. Atque hæc de communibus Canonibus dicta sunto.

§ IV. De Magno Canone, Doxologiis, Theotociis, Catabasia, & Apolytico.

[29] [Constat hic Canon Tropariis 230,] In Triodio extat alius quoque Canon, qui Magnus appellatur, tum quia abundat exquisitis gravissimisque sententiis; tum quia, cum ceteri Canones triginta, aut paulo amplius, Troparia contineant, iste ad ducenta & quinquaginta progreditur. Quod significatur hisce Triodii verbis: Λέγεται δὲ μέγας Κανὼν, ἴσως ἄν τις εἴπει, καὶ κατ᾽ αὐτὰς ἐννοίας, καὶ τὰ ἐνθυμήματα καὶ ὅτι τῶν λοιπῶν Κανόνων ἀνὰ τριάκοντα καὶ μικρόν τι πρός, Τροπαρίων ἐχόντων, οὗτος εἰς διακόσια καὶ πεντήκοντα πρόεισιν. Sed quid ni ejus Canonis auctorem & argumentum ex eodem illo Triodio declarem? τοῦτον τῶν ὄντως κανόνων μέγιστον ἁπάντων ἀρίστως καὶ τεχνηέντως ἡρμόσατο, καὶ συνέγραψεν ἐν ἀγίοις Πατὴρ ἡμῶν Ἀνδρέας, Ἀρχιεπίσκοπος Κρήτης, καὶ Ἰεροσολυμίτης ὀνομαζόμενος, ὃς ὥρμητο μὲν ἐκ Δαμασκοῦ πᾶσαν γὰρ παλαιᾶς καὶ νέας ἱστόρίαν διαθήκης ἐρανισάμενος, καὶ ἀθροίσας, τὸ παρὸν ἡρμόσατο μέλος, ἀπὸ Ἀδὰμ δηλαδὴ μέχρι καὶ αὐτῆς Χριστοῦ ἀναλήψεος, καὶ τοῦ τῶν Ἀποστόλων κηρύγματος. Προτρέπεται γοῦν διὰ τούτου πᾶσαν ψυχὴν, [compositus a S. Andrea Cretensi,] ὅσα μὲν ἀγαθὰ τῆς ἱστορίας ζηλοῦν καὶ μιμεῖσθαι προὸ δύναμιν· ὅσα δὲ τῶν φαύλων ἀποφέυγειν, καὶ ἀεὶ πρὸς Θεὸν ἀνατρέχειν, διὰ μετανοίας, διὰ δακρύων, καὶ ἐξομολογήσεως, καὶ τῆς ἄλλης δηλονότι εὐαριστήσεως· πλὴν εἰς τοσοῦτόν ἐστιν εὔρους καὶ ἐμμελὴς, ὡς καὶ αὐτὴν τὴν σκληροτέραν ψυχὴν ἱκανῶς μαλάξαι, καὶ πρὸς ἀνάληψιν ἀγαθοῦ διεγῆραι, ἐι μόνον μετὰ συντετριμμένης καρδίας καὶ προσοχῆς ἀνηκούσης ψάλλοιτο. Quod sic Latine reddo.

“Hunc vere ex omnibus Canonibus maximum, optime artificioseque texuit atque conscripsit sanctus Pater noster Andreas, Cretensis Archiepiscopus, [ad ciendam compunctionem.] cognomento Hierosolymitanus, ex Damasco oriundus… Universa enim antiqui & novi fœderis historia, coacta in unum, ab Adamo usque ad Christi ascensum Apostolorumque prædicationem, hoc perpetuum Canticum deduxit. Adhortatur ergo per hoc omnem animam, ut quæ in historiarum monumentis cernit esse bona & laudabilia, ea pro viribus sectetur; quæ mala, fugiat & aversetur; semperque ad Deum recurrat per resipiscentiam, per lacrymas, per delictorum confessionem, & per alia hujusmodi placandi divini Numinis adjumenta. Etenim hic Canon tam fluidus est tamque argutus; ut mentem etiam duriorem satis emolliat, & ad sequendum honestum decorumque excitet, modo animo contrito & debita cum attentione psallatur”. Quæ quidem attentio ne desit; cantatur lente, sono lugubri, & ternis ad Troparia singula prostrationibus.

[30] [Caniturque feria 5 hebd. 5 in Quadrag. totus,] Tempus autem, quo Magnus ille Canon in Ecclesia recitandus est totus, (nam per partes recitatur prima Quadragesimæ hebdomada) assignatur in Triodio aliisque libris ecclesiasticis πέμπτη τῆς πέμπτης ἑβδομάδος τῆς Τεσσαρακοστῆς, hoc est, feria quinta quintæ hebdomadæ Quadragesimalis, quæ hanc ob causam a Græcis peculiari appellatione dicitur Festum τοῦ μεγάλου Κανόνος; interdum etiam Πέμπτη τοῦ Κανόνος. Unde non immerito a Gretsero nostro reprehenditur Junius, quod dicat, festum magni Canonis esse Dominicam Orthodoxiæ. Errat, inquit Gretserus, more suo solenni: nam Dominica Orthodoxiæ erat prima Dominica Quadragesimæ: quæ ratio plana fit cum ex aliis, tum maxime ex Typico S. Sabæ cap. 42, cujus titulus est, Διάταξις τῆς πρώτης Κυριακῆς τῶν ἀγίων Νηστειῶν, ἤτοι τῆς Ὀρθοδοξίας. Ordo primæ Dominicæ Sanctorum Jejuniorum vel Orthodoxiæ. Prima quoque verba illius capitis hæc sunt, [non autem in Dominica Orthodoxiæ,] τῇ Κυριακῇ τῶν Ὀρθοδοξίας. Quid vero Junium in hunc errorem rapuerit, mihi quidem non est divinatu difficile. Agedum, faciamus periculum. Prima illa Quadragesimæ Dominica (quam ex restituto Imaginum sacrarum cultu, & hæreticis profligatus. Ὀρθοδοξίας, quasi rectæ Fidei nominant) veræ rectæque fidei professionem emittunt Græci, & singula religionis capita, palam & in aperto, voce alta confitentur, sectariosque & eorum hæreses longo ordine iteratis anathematis damnant.

[31] Hæc apud Philotheum Patriarcham Constantinopolitanum aliumve legerat fortasse Junius; cumque novisset, plurium Conciliorum sanctiones & anathematismos vocari Canones, [in qua hæretici longo ordine anathematizandi,] venit ipsi in mentem cogitare, magnum Canonem esse longam illam sacrorum dogmatum atque anathematum seriem, quam modo diximus. His autem ita constitutis, censen' fieri potuisse, ut Junius prima Dominica Quadragesimæ festum magni Canonis agi non arbitraretur? En igitur stirps ac semen Juniani erroris longe verisimillimum; & simul addisce, quantum periculum errandi adeant illi, qui ante de aliqua re dicunt sententiam, quam intelligunt, [alicui putantur magnum Canonem facere:] quid sit id de quo disputetur. Nos disputaturi mox de Θεοτοκίοις, periculum istud formidare minime debemus; quia Θεοτόκιον quid sit, jam nunc instituimus dicere; nempe ultimum Odarum sive Cancicorum Troparium, quo aliquod Virginis Matris præconium, [Canonibus miscentur Theotocia plurima,] & quidem accommodatum tempori, continetur. Solet autem in Officiis ecclesiasticis contracta hac nota θ. non raro depingi; & ante Penultimum Troparium τὸ, Δόξα Πατρὶ καὶ Υἱῷ καὶ ἀγίῳ Πνεύματι, Gloria Patri & Filio & Spiritui sancto contracte hac figura notatum conspicitur; sequensque versiculus, Καὶ νῦν καὶ αἰεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων, Et nunc & semper & in secula seculorum, [& Doxologiæ.] τῷ Θεοτοκίῳ semper præmittitur. Non possum quin hic etiam verbo annotem, Gloria Patri a Græcis dici Δοξολογίαν μικρὰν, sive Glorificationem minorem, ad differentiam Hymni Angelici, Gloria in excelsis, quæ dicitur Δοξολογία μεγάλη sive Glorificatio major. Præter duplicem istam Δοξολογίαν, majorem & minorem, est & tertia, Τρισάγιον dicta a ter repetita voce Ἅγιος, nempe Ἅγιος Θεὸς, ἅγιος ἰσχυρὸς ἅγιος ἀθάνατος, ἐλέησον ἡμᾶς. Sanctus Deus, Sanctus fortis, Sanctus immortalis, miserere nostri. Quando autem & quomodo sit ille Trisagii hymnus introductus, erudite disputat Habertus in Libro Pontificali ante citato pag. 64.

[32] [Ista, damnato Ephesi Nestorio,] Sed me revocant Θεοτόκια, quæ unde nomen invenerint, ignorari non potest, nisi ab eo cui ignota est Nestoriana perfidia: paucis ergo id expediam. Tortuosus ille coluber (sic ab Alexandrino Cyrillo nominatur Nestorius) Beatissimam Virginem Mariam pernegabat esse Θεοτόκον sive Deiparam; asserebatque potius Χριστοτόκον & ἀνθρωποτόκον, seu Christiparam & hominis genitricem esse dicendam. Hanc impietatem non tulerunt Catholici. Ergo variæ contra Nestorium coguntur Synodi, ejusque hæresim condemnant, & inter alias Ephesina, quæ sic fulminat Έἰ τις οὐχ ὁμολογεῖ Θεὸν εἶναι κατὰ ἀλήθειαν τὸν Ἐμμανουὴλ, καὶ διὰ τοῦτο Θεοτόκον τὴν ἁγίαν Παρθένον (γεγέννηκε γὰρ σαρκικῶς σάρκα γεγονότα τὸν ἐκ Θεοῦ Λόγον) ἀνάθεμα ἔστω. Si quis non confitetur, Emmanuëlem verum Deum esse, & ob id sanctam Virginem Dei genitricem; (genuit enim illa incarnatum Dei Verbum secundum carnem) anathema sit. [frequentari cœpta,] Ex hoc autem tempore vox Θεοτόκος in explicando Incarnationis mysterio obtinuit eumdem usum ac principatum, quem in mysterio Trinitatis ante obtinuerat vox Ὁμοούσιος. Ut enim in Trinitatis mysterio tota fidei Catholicæ ratio atque professio uno Consubstantialis vocabulo contineri putabatur; adeo ut tamquam tessera quædam haberetur, qua fœderati sociatique Catholici mutuo sese discernebant ab hostibus, & contrarias sibi invicem Sabellii & Arii hæreses una plaga conficiebant; sic ad profitendam distinctius Incarnationem, præcipuum in voce Θεοτόκος momentum a Catholicis constitutum est; & quam isti in tuenda illa voce constantes, tam in eadem oppugnanda pervicaces adversarii fuere. Atque ea causa impulit Græcos, ut preces & obsecrationes, quibus divini Officii tempore opem magnæ Matris implorant, Θεοτόκια appellandas censuerint. Scita profecto & utilis appellatio: nam quotiescumque vel titulum harum precum intuebantur, (intuebantur autem sæpissime) non poterat non ipsis venire in mentem, & fidem profiteri orthodoxam, & impietatem Nestorii execrari. Mitto dicere quantopere ex tam multis tamque variis Θεοτοκίοις, in quovis Horarum Officio recitari solitis, Mariana pietas Græcorum eluceat: [cum Catabasia:] hoc enim peculiari opere facere incepit noster Simon Wagnerecchius, editis Centuriis quinque Chiliadis primæ ejusmodi Theotociorum, aliis cœpta continuanda relinquens.

[33] [hæc autem non ad argumentum Troparii,] Θεοτοκίοις interdum subnectitur Καταβασία. Sed de hac voce altum silent Auctores omnes, quos mihi videre unquam licuit, præter unum Cangium. Hic fatetur ejus vim ac significationem nescire se, facitque conjecturam aliquam ex significatione vocis ἀνάβασις, ita scribens: Quid hac voce Græci intelligant, nondum sum assecutus, nisi ut ἀνάβαθμοι fuerint ἀναβάσεις καρδίας, seu εὐσεβεῖς περὶ Θεοῦ λογισμοὶ, ut loquitur Suidas, hoc est, ascensus animi seu piæ cogitationes de Deo: ita Καταβάσεις fuerint quasi descensus, seu de humana fragilitate cogitationes. Sicut ubique, ita & hic summam Viri eruditionem veneror, pari modestiæ conjunctam; ista tamen ipsius conjectura videtur mihi ne probabilis quidem.

[34] Cur autem ita videatur, cognoscere ut possit Lector, quasi ea quæ oculis cernuntur, sufficiet illi vel unicus Modulus ex iis, quibus in secuturo Officio Κατάβασία inscribitur, [sed ad tonum videtur pertinere.] sic procedens: Τὸ στερέωμα τῶν ἐπὶ σοὶ πεποιθότων, στερέωσον, Κύριε, τὴν Ἐκκλησίαν, ἣν ἐκτήσω τῷ τιμίῳ σου αἵματι. Firmamentum confidentium in te, Domine, firma Ecclesiam, quam acquisivisti pretioso tuo sanguine. Huc animum, huc oculos, Lector. Quidquamne est in hoc Modulo quod memoriam excitet ad cogitationem fragilitatis humanæ? Atqui hujusmodi sunt Moduli ceteri omnes, quibus vox ista præfigitur, ut postea constabit. Igitur alio convertenda mens est, alia facienda conjectura. Ego, ut quod sentio in re obscura, id libere proloquar, Καταβασία non puto esse Troparii Modulive genus, sed aliquam proprietatem Toni; ita ut idem sit quod vocis depressio, demissio, & (si Musicis placet) etiam descensio. Hanc mihi mentem injecit Hagiopolites ille seu liber Ms. de Musica ecclesiastica Græcorum, qui apud laudatum Cangium verbo Φωνὴ inter Toni proprietates novemdecim, collocat octavo loco Κατάβασμα. Nam apud Græcos nihilo plus mihi videtur interesse inter Καταβασίαν & Κατάβασμα, quam inter Descensionem & Descensum apud Latinos. Sequitur ergo ut Καταβασία in Officio ecclesiastico rectius dicatur esse quasi signum aliquod, quo indicetur Cantori, proximum Troparium succinendum esse depressa voce minusque elata.

[35] Neque minus difficile est dicere, quid sit Ἐξαποστειλάριον. [Exapostilariū quid sit non satis liquet.] Est quidem Modulus aliquis sive Troparium; sed per quid ab aliis differat, variæ sunt maximeque discrepantes sententiæ: quas paucis videtur complexus esse Goarus pag. 57, ita interrogans. Num ille Hymnus est, ad quem concinendum in chori gremium mittitur aliquis? An talis alius qui in Sancti vel Mysterii alicujus memoriam ἐξαποστέλλεται, emittatur? Num potius is est qui mittendā Spiritus sancti gratiā advocet? vel deniq; qui, juxta docti Ligaridii sensum, fere semper de Apostolorum in orbem dispersione & prædicatione, aperte vel subobscure memoriam habeat? Certe longe videtur probabilius, inquit Cangius, ita appellatum ejusmodi Hymnum a voce Ἐξαπόστειλον, quæ in iis fere semper occurrit, ut est Oratio illa in Liturgia Præsanctificatorum, id est, Missa in qua jam antea consecratum Corpus Christi sumitur. Κύριε Θεὸς ἡμῶν, ἐξαποστειλον ἡμῖν δύναμιν ἐξ ὕψους ἁγιου σου, καὶ ἐνίσχυσον ἡμᾶς προσφέρειν σοι θυσιαν ἀναιμάκτην &c. Domine Deus noster, emitte nobis de excelso sancto tuo virtutem; & corrobora nos, ut tibi offeramus hostiam incruentam, &c. At vero cum vox illa Ἐξπόστειλον non occurrat in Modulis illis omnibus, non video quomodo hæc Cangii sententia, tamquam probabilior, admitti queat.

[36] Tam multum molestiæ non facessit vox Ἀπολυτίκιον. Hanc breviter ac recte explicat doctissimus Euchologii interpres Goarus pag. 32. Finis officii Ἀπόλυσις est, sive Dimissio: Modulus ille qui terminando Officio idoneus censetur, [Apolyticio concluduntur Horæ singulæ.] ἀπολυτίκιον est: & quia varii sunt hujusmodi Versus, is qui diei illius proprius est, ἀπολυτίκιον τῆς ἡμέρας audit; & vocem aliam, Στιχηρὸν videlicet, subaudiendam postulat. Et pag. 121 adjungit non tantum Officii completi fini, verum & parti ejus prolilixiori, signanter ab altera diversæ, suam Ἀπόλυσιν & terminum assignari. Hic vox ipsa ἀπόλυσις me commonet ut missum quoque faciam Lectorem, [Quis liber sit Typicum,] jam forte fatigatum legenda nimis longa circa terminos solos dissertatione. Verum cum sit in more positum institutoque Græcorum, ut pronuntiata Ἀπολύσεως formula, quandoque aliquid superaddant; dabis mihi hanc veniam, Erudite Lector, ut ego hic quoque superaddam aliquid de Typico, ejusque historia. Typicum liber Græcorum ecclesiasticus est, qui quid quoquo die in ecclesia tempore divini Officii recitandum agendumve sit, facili methodo præscribit. Varia autem initio fuere Typica, ita ut essent tot ferme quot ecclesiæ. Sed tandem labentibus seculis primas obtinuit illud, quod S. Sabæ nomine insignitur, & quod sanctus ille Abbas, a SS. Euthymio & Theoctisto acceptum, [olim pro variis ecclesiis varium,] suis Monachis Hierosolymitanis præscripsit, unde & Hierosolymiticum a nonnullis dicitur. Porro cum Barbarorum incursione intercidisset, restitutum est studio ac labore S. Sophronii Patriarchæ Hierosolymitani; deinde & a S. Joanne Damasceno rerum Theologicarum peritissimo innovatum fuit, & ab omnibus pæne admissum, ut refert Symeon Thessalonicensis in Dialogo contra hæreses. Atque hoc est illud Typicum, [nunc fere unicum, S. Sabæ dictum.] quod mihi in hac re longe obscurissima, nullius trita vestigiis, facem prælaturum confido, & quod hic reperies a me sæpenumero nominari. Impressum autem illud habetur Venetiis una cum plerisque hujusmodi libris anno 1603 apud Antonium Pinellum; sicut illud multa accuratione emendaverat Josaphat Hieromonachus, ex Andro oriundus, sanctissimo Domno Gabriele Patriarchalem Thronum obtinente. Atqui Gabriel Flamma Patriarchatum Venetiis obtinuit juxta Ughellum ab anno 1584 ineunte Januario ad 14 Julii anni sequentis; unde intelligas curam illam annis octodecim prius impensam operi, quam illud typis admoveretur. Si quæ vox alia obscurior occurrat, eam in Commentarii serie explicabimus.

ACOLUTHIA TRIPLICIS FESTI,
Ex Typico, Menæis, aliisque Ritualibus Græcis impreßis, interprete Nicolao Rayæo S. I.

CAPUT PRIMUM.
De minoribus Vesperis.

[38] Exploratis jam iis omnibus, ex quibus Officium Græcum, [Adinitium prodit Ludernarius] veluti ex totidem principiis ac elementis constituitur; proximum est, ut totum triplicis Festi Officium repræsentem, ad fidem liberandam meam. Facio autem initium a Vesperis, quas scito apud Græcos diebus singulis esse binas. Aliæ namque Majores sunt, Minores aliæ. De Minoribus agit Typicum S. Sabæ cap. 1, ubi statim post hunc titulum, Εἴδησις τοῦ μικροῦ ἑσπερινοῦ, hoc est, Notitia Minorum Vesperarum, sic habet. Πρὸ τοῦ δύναι τὸν ἥλιον, ἤγουν περὶ ὥραν δεκάτην τῆς ἡμέρας, ἀνέρχεται Κανδηλάπτης καὶ ποιεῖ μετάνοιαν τῷ προσεστῶτι, [Candelaptes dictus,] καὶ κατελθὼν σημαίνει τὸ μικρόν. Ante solis occasum, videlicet circa horam diei decimam, ascendit Candelaptes, corporisque inclinatione veneratur Præsidem seu Abbatem; & postquam descendit, pulsat signum minus.

[39] [ab accendendis, non candelis, sed lampadibus;] De hoc signo antequam dicere instituo, de ipso Candelapte pauca dicam, ut omne errandi periculum avertatur. Sane Meursius & Gretserus, noster, quamquam florerent uterque linguæ Græcæ scientia, tamen hujus notionem nominis assecuti non sunt, propterea quod radici sive nomini Græco Κανδήλα notionem eamdem subjectam esse putarent, atque Latino Candela; In quo errabant vehementer. Quippe τὸ κανδήλα significat lampadem, sicuti possum demonstrare ex variis scriptorum monumentis. Inprimis Hierosolymitanorum Patriarcha S. Sophronius, in Vita SS. Cyri & Joannis ait; Καὶ μικρὸν τοῦ τῆς κανδήλας ἐλαίου τῆς ἄνω πρὸ τῆς τοῦ Σωτῆρος εἰκονος ἁπτομένης, λαβὼν εἰς ληκύθιον. Et aliquantulum olei ex lampade ante Servatoris imaginemardente excipiens in lecythum. Item citatum Typicum cap. 19 ad diem 16 Januarii Δίδοται δὲ καὶ ἅγιον ἔλαιον τοῖς ἀδελφοῖς ἐκ τῆς κανδήλας τοῦ Ἁγίου. Datur & sanctum oleum Fratribus ex Sancti lampade. [quamvis etiam cereorum illi cura sit,] Alia ut præteream, testatur Cangius dici apud Codinum de Antiquitatibus Constantinopolitanis Κανδήλα ὑαλίνη, hoc est, lampas vitrea. Unde Goarus pag. 560 Meursium & Gretserum jure merito coarguit; asseritque, τὸ Κανδηλάπτης duci, non a Candelis, sed a Lampadibus accendendis. At vero quoniam est in Pentecostario, Κανδηλάπτης ἅπτει τὰ κήρια πάντα καὶ τὰς κανδήλας, Candelaptes accendit cereos omnes ac lampades, malim ego Candelaptem interpretari eum, qui accendendis in Templo luminibus præest. Et sic muneris istius ratio plene cumulateque exprimitur.

[40] Quod Typicum supra dicit, Candelapten etiam signo convocare populum, id non opinor universim verum esse: [nec non signorum quibus convocatur populus:] cum Cyrillus Scythopolitanus, Joannes Moschus, & Theodorus Studita eas partes Canonarchæ tribuere videantur. Verba Moschi & Studitæ referam inferius aliud agens. Imo vero qui hoc signum edit, is a Codino cap. 1, pentade 5 (si tamen hoc caput Codini sit) Λαοσυνάκτης, seu Coactor Populi, appellatur, [nisi huic officio proprius minister sit,] & inter munia ecclesiastica ponitur tamquam peculiare aliquod, a ceterisque sejunctum: tantum abest, ut Candelaptes id sibi semper ac ubique vendicet. Quapropter non temere ego existimaverim, duo illa munia, Λασσυνάκτου & Κανδηλάπτου, alibi in duos distribui homines, alibi coire in unum. [Laosynactes dictus.] Jam vero cum Typicum S. Sabæ affirmet, signum a Candelapte dari; quis non videat in ipsius Laura unum solum utroque isto munere functum esse? Atque ecce via facilis & expedita adducendi in concordiam codices, qui prima fronte sibi mutuo adversari videntur.

[41] Nunc de Signo, quo Græci ad templum convocantur, dicendum est, & audiendus Allatius, [Semanteria autem signa sacra,] qui in Dissertatione de recentiorum Græcorum templis pag. 101 sic infit. Campanas & Campanaria (ita illi Campanilia vocant) etiam apud Græcos, postremis saltem temporibus, in usu fuisse, habeo ex multis, sed præcipue ex Georgii Pachymera historia, qui earum sæpius meminit. lib. 7. Τοῦ δ᾽ αὐτοῦ μηνὸς, μετὰ τὴν τριακοστὴν τοῦ πρὸς ἑσπέραν ἐντεθεὶς λίκνῳ Ἰωσὴφ, μόνον οὐκ ἄπνους, ὤν πολλῶν περὶ ἑκάτερα παρεπομένων, καὶ ἐπευφημούντων τὰ προπεμτήρια έφ᾽ ὕμνοις καὶ κρότοις ἀνθρώπων. Ἔτι δὲ καὶ τῶν τῆς ἐκκλησίας συνακτηρίων κωδώνων εἰς τὸ πατριαρχεῖον ἀνάγεται. Οἱ δὲ τοῦ κλήρου μόλις τὴν ἑσπερινὴν ὑμνῳδίαν, καθ᾽ ἑαυτοὺς ἐκτελέσαντες, ἐπεὶ ὄρθρος ἦν, καὶ πρὸς τὴν ἐκκλησίαν ἀπήντων, [pro quibus etiam campanæ fuerunt seu tintinnabula] κατὰ τὸ συνήθες σφίσιν, ἐαυτοῖς ἄβατον τὸν ναὸν κατενόουν, ὡς μηδὲ σημάντροις καὶ κώδωσιν ἠθριοσμένοι. “Hoc eodem mense, post diem trigesimum, cum advesperasceret, lecticæ impositus Joseph, tantum non exanimis, multis hinc atque illinc concomitantibus, & præeunti pompæ applaudentibus, non sine laudibus & strepitu hominum, nec non ecclesiæ campanis, quæ populum advocare solent, reboantibus, in Patriarchium deducitur. Qui autem ex Clero erant, vix vespertinis Laudibus sejunctim absolutis, cum matutinum tempus adesset, & pro more in ecclesiam convenissent, inaccessum sibi templum esse videbant, tamquam qui neque campanis neque tintinnabulis fuissent congregati.” Huc addit Allatius loco præcitato, ex Michaëlis Pselli oratione nondum edita ad Constantinum Monomachum testimonium tale: Ἀλλ᾽ οὐ πάντῃ τερφθήσῃ τοῖς ὀφθαλμοῖς, οὐδὲ ἐφ᾽ ὅλοις προμειδιάσεις τοῖς ὁρωμένοις· ἐξεγερεῖ γάρ σε μέσης νυκτὸς κώδων ἱερὸς, καὶ θείοις ἐνστηλωθήσῃ ἐδάφεσιν. Sed non omni ex parte oculis delectaberis, nec in omnibus visibilibus gaudebis: excitabit enim te media nocte sacrum tintinnabulum, & sacris incumbes pavimentis.

[32] Ex his duobus testimoniis recte conficit Allatius, campanas postremis temporibus, id est circa annum MXL in usu fuisse apud Græcos; quamquam putem ego fuisse multo ante. [seculo IX inducta a Venetis,] Etenim hunc Græcos accepisse a Venetis sub annum DCCCLXXIV, auctor est Andreas Dandulus, in Chronico Ms. & ex eo Sabellicus Ennead. 9 lib. 1. Sed “direpto postmodum” (ut prosequitur Allatius pag. 102.) “Imperii capite Byzantio, ditioneque reliqua Græcorum a Turcis occupata, campanarum usus in urbibus, in quibus ipsi degunt, intermissus est, ne per aërem palantes animas, timor incussus, quiete qua fruuntur, expoliet. Ita fanatici illi homines, ex ethnicorum gentiliumque nugamentis, de animabus philosophantur. Quapropter Sacerdotes Græci ligneo instrumento, [a Turcis sublata] ad Græcos in ecclesiam convocandos, utuntur. It est lignum binarum decempedarum longitudine, duorum digitorum crassitudine, latitudine quatuor, quam optime dedolatum, non fissum aut rimosum, quod manu sinistra medium tenens Sacerdos vel alius (qui Λαοσυνάκτου munus obire debet) dextra malleo ex eodem ligno, cursim hinc inde transcurrens, modo in unam partem, modo in alteram, [Nunc minus Semanterium, est tabula lignea] prope vel eminus ab ipsa sinistra, ita lignum diverberat, ut ictum, nunc plenum, nunc gravem, nunc acutum, nunc crebrum, nunc extensum edens, perfecta musices scientia auribus suavissime moduletur; & hoc σημαντήριον nuncupatur, magisque proprio nomine χειροσήμαντρον, quod manibus teneatur iisque pulsetur, ad differentiam alterius magni, [major ex campanilibus ferrea in turribus prostat.] quod μέγα σήμαντρον dicitur, ex eodem ligno, & in turribus sive campanariis, catenis ferreis suis extremitatibus appenditur. Illud est insigni magnitudine, ut quandoque sex palmos latitudo, unum crassitudo, triginta longitudo exæquet, malleoque pro magnitudine Semanterii pulsetur.”

[43] Hactenus Allatius, a quo Hieronymus Magius non nihil discrepat, in illo libro quem de Tintinnabulis apud Byzantios inter compedes scripsit. Ibi enim cap. 15 affirmat, Semanterium duobus pulsari malleis, neque adeo teneri manu. Juvat subjicere ipsius verba quæ hæc sunt. “Simandrum esse scias ligneam tabulam… Capita foramina habent nonnulla, non magna admodum, sed pennæ anserinæ calamove scriptorio pervia. [Prioris forma] In medio tenuem funiculum continet. Qui populum ad templum est convocaturus… ante fores templi vel edito loco tabulam prænotatam malleis duobus ligneis pulsat, non sine aliqua ratione musica, atque interim in gyrum sensim volvitur: qua re fit, ut gravior cum non ingrata raucedine sonus emittatur. Tabula, non qua latior, sed qua arctior est, quasi libræ scapus in sinistro pulsantis humero quiescit; ac ne pulsando dilabatur, funiculo prædicto mordicus apprehenso retinetur: manibus enim non licet, tum quod ea apprehensa sono non parum decedit; tum quia utraque manus malleo impeditur. Ambabus enim manibus pulsatur hinc inde, ut nunc quædam frequentamenta, nunc quasdam pausas audias.” Id quod nobis repræsentat hoc schemate.

[44] [& modus ipsum pulsandi:] Cum autem dicit Magius illam tabulam non posse teneri manibus, eo quod ea sic apprehensa necesse sit multum de sono decedere, videbitur fortasse aliquibus rejiciendus esse Allatius, qui eam manu sinistra teneri affirmat, & nihilominus suavissimum edere concentum. At facile dissipatur ista ratio: quippe si manu apprehendatur, non ipsa immediate tabula, sed funiculus ille quo tabula in medio libratur & paribus examinatur ponderibus, tam clarus editur sonus, quam si apprehendatur dentibus: quid enim ad sonum interest, manibusne an dentibus funiculus iste teneatur? Et vero mirum est, hoc non succurrisse Magio, delineanti formam Hagiosideri, quod (ut videre est capite sequenti) retinetur manu, funiculum apprehendente. An forte putavit in Hagiosidero non intercludi sonum, intercludi autem in illo alio, quod jam tractamus, Semanterio ligneo? Inepta & ridicula istæc esset opinio: quæ enim hujusce discriminis ratio adinveniri posset? [atque materia.] Huc accedit quod potius minuatur sonus, quando percussa tabula pulsantis in humero conquiescit, uti fieri ait Magius. Hic igitur nihil est quod nos cogat ad Allatium deserendum; nihil etiam cur fides abrogetur Magio, qui quæ hic refert, suis ipsemet usurpavit oculis; atque adeo non erit imprudentiæ judicare, locis vel temporibus diversis diversam fuisse pulsandi Semanterii rationem. Lignum vero, ex quo conficitur Semanterium, prædurum est & a Græcis Σφενδάκη appellatur: Corrupte, inquit Allatius, eo quod non aliud fuerit, ut ipse quidem existimat, quam Σφένδαμνος Theophrasti, & Acer Plinii. Rectene an secus hic censeat, non habeo dicere.

[45] [Lignorum sacrorum usus antiquus] Hoc dico, usum hujuscemo dilignorum esse antiquissimum: id enim colligitur ex Concilio Nicæno II Act. 4, ubi Euthymius Diaconus & Monachus pro Episcopo Gotthiæ hæc legit, ex miraculis S. Anastasii Marcyris. Φέρε δὴ καὶ τὰ ἐν Καισαρίᾳ τῆς Παλαιστίνης γενόμενα ὑπὸ τοῦ Ἁγίου κατὰ τὸ δυνατὸν ἱστορήσωμεν· πλησιάσοντος ἐν τῇ ἁγίᾳ πόλει τοῦ Ἁγίου λειψάνου, [ex Actis S. Anastasii Persæ,] γνωστὸν γέγονε πάσῃ τῇ πόλει· καὶ εὐφροσύνης μεγάλης πλησθέντες ἁπαντες, ἀναστάντες, τά τε ἱερὰ ξύλα σημάναντες συνηθροίσθησαν ἅπαντες ἐν τῷ πανσέπτῳ ναῷ τῆς Θεοτόκου, ἐπιλεγομένῳ τῆς νέας. Eia nunc, & ea quæ apud Cæsaream Palæstinæ a S. Anastasio facta sunt, quoad ejus fieri potest, enarremus. Cum ad sanctam civitatem appropinquassent Sancti Reliquiæ, id innotuit universæ civitati, [aliisque probatur.] & lætitia magna impleti sunt omnes. Et surgentes sacraque ligna percutientes convenerunt in summe venerandum Deiparæ templum, quod dicitur Novæ. Ligni itidem meminit Joannes Moschus, in Prato Spirit. Cap. 11, Κρούσαντος τοῦ Κανονάρχου τὸ ξύλον, ἐφ᾽ ῷ πάντας τοὺς ἀδελφοὺς συναχθῆναι. Canonarcha lignum pulsante ad omnes Fratres congregandos. Et Theodorus Studita, in carminibus quibus alloquitur Canonarcham.

Σάλπιζε καιρῷ τὸ ξύλον καθὼ δέοι.

Et tempore & rite, ut tuba, ligno cane.

Alios locos congessit Allatius, congessit & Cangius, quos potest curiosus Lector consulere. Mihi satis debet esse hic paucis ostendisse, quid sit signum minus, quid majus. Extra hæc duo signa sunt & alia, quæ secuturo capite locum invenient suum. Jam enim signum minus nos ad templum Græcorum vocat, ut in minoribus Vesperis & spectemus congregatos Fratres, & Sacerdotem intonantem audiamus.

[46] Sic ergo prosequitur Typicum. Συναχθέντων τῶν ἀδελφῶν ἐν τῇ ἐκκλησίᾳ ἄρχεται Ἱερεὺς. Congregatis in ecclesia fratribus incipit Sacerdos.

ἹΕΡΕΎΣ.

Εὐλογητὸς Θεὸς ἡμῶν, ἀεὶ καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

ἘΚΚΛΗΣΙΆΡΧΗΣ.

Δεῦτε προσκυνήσωμεν.

SACERDOS.

Benedictus Deus noster, [inchoatur Officium] nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

PRÆSES ECCLESIÆ

Venite adoremus.

[47] Καὶ ψάλλει τὸν προοιμιακὸν ψαλμὸν τὸ. Εὐλόγει ψυχή μου τὸν Κύριον, Κύριε Θὲος μου. ἡσύχῳ φωνῆ καὶ ἠρεμαία. Ειθ᾽ όὕτως λέγομεν τὸ Κύριε ἐκέκραξα, εἰς τὸν ἦχον τῆς κυριακῆς. Ἰστῶμεν δὲ στίχους δ᾽. Καὶ ψάλλομεν στιχηρὰ προσόμοια ἤχου δ᾽. πρὸς τὸ Ὡς γενναῖον ἐν μάρτυσιν.

Et psallit Psalmum proœmiacum, Benedic, anima mea, Dominum. Domine Deus meus. tranquilla & submissa voce. Et eodem modo dicitur Psalmus, Domine clamavi, tono dominicali. Recitantur versiculi tres. Et psalluntur versus prosomii sive similares toni 4, sicut Ως γενναῖων ἐν μάρτυσιν.

ΣΤΙΧΗΡΑ ΠΡΟΣΌΜΟΙΑ.

[48] Ἐν τῷ ὕψει, Βασίλειε, τῆς Χριστοῦ ἀγαπήσεως ἀναβὰς κατώπτευσας τὰ ἀπόρρητα αὐτοῦ καὶ θεῖα μυστήρια, ἅπερ ἀνεκάλυψας καὶ ἐτράνωσας λαοῖς, εὐσεβείας ὡς κῆρυξ σοφός. Διὸ πρέςβευε ἐκ φθορᾶς καὶ κινδύνων λυτρωθῆναι τοὺς πιστῶς ἐφεπομένους τοῖς σοῖς δόγμασιν, Ὅσιε.

VERSUS SIMILARES.

Christi caritate, Basili; ascendens in altum, contemplatus es recondita ipsius ac divina mysteria, [& post versiculos similares] quæ tamquam pietatis prȩco sapiens detexisti & manifestasti populis. Quare pete, o Sancte a pernicie periculisque liberari illos qui fideliter sequuntur tua dogmata.

[49] Τοὺς συνδέσμους διέλυσας τῶν αἱρέσεων Ὅσιε, τῇ σοφίᾳ τῶν λόγων καὶ δογμάτων σου, καὶ εἰς ὁμόνοιαν ἤθροισας ὀρθοδόξου πίστεως τοὺς εὐγνώμονας, Χριστὸν εὐφημοῦντας, Γρηγόριε, ὃν ἱκέτευε ἐκ φθορᾶς καὶ κινδύνων λυτρωθῆναι τοὺς πιστῶς προσδεχομένους τὰ σὰ θεόφθογγα δόγματα.

Sermonum tuorum ac dogmatum sapientia, sancte Gregori, solvisti vincula hæresum, & orthodoxæ fidei concordia conjunxisti bonos, agnoscentes & laudantes Christum: a quo pete liberari a pernicie periculisque illos, qui fideliter suscipiunt tua divinitus dictata dogmata.

[50] Ἀῤῥαγῆσε θεμέλιον, Χριστὸς ἐπεστήριξε τῇ αὐτοῦ ἐκκλησίᾳ, Πάτερ ὅσιε, τηροῦντα ταύτην ἀσάλευτον, καὶ ἀκαταμάχητον τῶν εὐχθρῶν ταῖς προσβολαῖς θεοῤῥῆμον Χρυσόστομε, καὶ πρεσβεύοντα ἐκ παθῶν ψυχοφθῆρων λυτρωθῆναι τοὺς διψῶντας τῶν σῶν λόγων καὶ νοημάτων τὸ πέλαγος.

Christus te posuit firmum firmamentum Ecclesiæ suæ, Pater sancte, divina locute Chrysostome, ut eam servares immobilem atque inexpugnabilem adversus inimicorum impetus, & ut petores letiferis animorum perturbationibus liberari eos, qui sitiunt tuorum sermonum sententiarumque pelagus.

[51] Τῆς Τριάδος ἐκλόγια, ἀκηράτου λειμῶνός τε ἄνθη, τὰ μυρίπνοα καὶ τερπνότατα, τοῦ νοητοῦ ὡς ὑπάρχοντας ἀκτῖνας ἡλίου, καὶ φωτίζοντας τὴν γῆν ταῖς αὐτῶν θείαις λάμψεσιν, εὐφημήσωμεν Ἰωάννην τὸν μέγαν, σὺν τῷ θείῳ θεολόγῳ Γρηγορίῳ, καὶ τὸν ὑψίνουν Βασίλειον.

Δόξα. Ἦχος πλ. β᾽..

Ἄνθρωποι τοῦ Θεοῦ καὶ πιστοὶ οἰκέται, λειτουργοὶ Κυρίου, ἄνδρες ἐπιθυμιῶν, σκεύη ἐκλογῆς, στύλοι, καὶ στηριγματα τῆς ἐκκλησίας, βασιλείας κληρονόμοι, μὴ παρασιωπᾶτε τοῦ βοᾷν ὑπέρ ἡμῶν πρὸς Κύριον.

Καὶ νῦν.���������Θεοτόκιον.

Θεοτόκε, σὺ εἶ ἄμπελος ἀληθινή.

Trinitatis selectos flores, pratique immortalis unguentum exhalantes, atque jucundissimos intelligibilis solis radios, & divinis suis luminibus illuminantes terram, celebremus, Joannem Magnum, divinum Theologum Gregorium, & alta quadam mente præditum Basilium.

Gloria. Tonus obliquus 2.

Homines Dei & fideles servi, Sacerdotes Domini, viri desideriorum, vasa electionis, columnæ & fulcimenta Ecclesiæ, regni heredes, ne cessetis pro nobis clamare ad Dominum.

Et nunc.���������Mariale.

Dei Genitrix, Tu es vitis vera.

[Invocatur S. Trinitas] Comm. 52 Hic videtur recitari Oratio Φῶς ἱλαρὸν, saltem quantum possum conjicere ex cap. 1 Typici. Eam autem Orationem exhibeo integram, prout extat apud Goarum pag. 32 Euchologii.

Φῶς ἱλαρον αγίας δόξης ἀθανάτου Πατρὸς, οὐρανίου, ἁγίου, μάκαρος, Ἰησοῦ Χριστὲ, ἐλθόντες ἐπὶ τὴν τοῦ ἡλίου δύσιν, ἰδόντες φῶς ἑσπερινὸν, ὑμνοῦμεν Πατέρα, Υἱὸν, καὶ ἅγιον Πνεῦμα Θεόν. Ἄξιόν σε ἐν πᾶσι καιροῖς ὑμνεῖσθαι φωναῖς αἰσίαις, Υἱὲ Θεοῦ, διδοὺς ζωὴν, διὸ κόσμος σε δοξάζει.

Lumen jucundum sanctæ gloriæ immortalis Patris, cælestis, sancti, beati, Iesu Christe, provecti ad solis occasum, & cernentes lucem serotinam; Laudamus Patrem, Filium, & Spiritum sanctum, Deum. Æquum est Te, Fili Dei, largitor vitæ, omni celebrare tempore; ideoque Te mundus totus laudibus prosequitur.

Comm. 53 Deinde cantatur psalmus, κύριος ἐβασίλευσεν, Dominus regnavit: sed quis præcise ex tribus Psalmis ita incipientibus, non indicas Typicum. Tum dicitur Oratio, Καταξίωσον, quam in antiquis Græcorum Ritualibus diu frustra quæsivi. Quare visum fuit eam describere ex Horologio Cryptæ Ferratæ, impresso Romæ anno 1677. Sic ergo sonat.

Καταξίωσον, Κύριε, ἐν τῇ ἑσπέρα ταύτῃ, ἀναμαρτήτους φυλαχθῆναι ἡμᾶς. Εὐλογητὸς εἶ, Κύριε, Θεὸς πατέρων ἡμῶν, καὶ, αἰνετὸν καὶ δεδοξασμένον τὸ ὄνομά σου, εἰς τοὺς αἰῶνας. Ἀμήν.

Dignare Domine, hoc vespere sine peccato nos custodire. Benedictus es Domine Deus Patrum nostrorum; & laudabile & gloriosum nomen tuum in secula. Amen.

Comm. Verum an eamdem illam Orationem adhibuerint antiquiores Græci, dubito: quia hoc Horologium habet plurima, quæ sunt ritibus Latinorum potius quam Græcorum conformia. Post Orationem Καταξιωσον, quæcumque demum illa fuerit, videntur dici sequentia.

[54] Εἰς τὸν στίχον στίχηρα προστόμοια. Ἦχος πλ. β᾽.

Τριήμερος ἀνέστης Χριστε.

Χάρις ὑπερίσχυσεν, πίστις ἐπεκράτησεν, ἐπληρώθη πάντα γνώσεως Θεοῦ, διὰ τῶν Ἀποστόλων, διὰ τῶν Διδασκάλων, καὶ σωτηρίαν ἐπλουτήσαμεν.

Ad versiculum versus similares. Ton. obl. 2.

Sicut Τριήμερος ἀνέστής Χριστή.

Gratia prævaluit, exuperavit fides, scientia Dei impleta sunt omnia, per Apostolos, atque Doctores, & nos salute locupletati sumus.

[55] Στίχος. Καυχήσονται ὅσιοι ἐν δόξῃ.

Ὀυράνια μυστήρια, ἀνθρώπινα μαθήματα, χαρισμάτων συγδρομὴ παντοδαπῶν, μετὰ κατορθωμάτων νικώντων πάντα λόγον, τοὺς τρεῖς Ἁγίους ἐθαυμάστωσαν.

Versic. Exultabunt Sancti in gloria.

Cælestia arcana, humanæ scientiæ, concursus gratiarum omnis generis cum recte factis, superantibus omnem orationem, hos tres Sanctos admirabiles fecere.

[56] Στίχος. Οἱ Ἱερεῖς σου, Κύρε, ἐνδύσονται δικαιοσύνην.

Βασίλειος ἔνθεος νοῦς, Γρηγόριος θεία φώνὴ, Ἰωάννης παγκόσμιος λαμπτὴρ, οἱ τρεῖς τῆς ἀνωτάτω θεράποντες Τριάδος καὶ λειτουργοὶ συνδοξαζέσθωσαν.

Versic. Sacerdotes tui, Domine, induent justitiam.

Basilius mens Deo plena, Gregorius divina vox, Joannes omni ex parte ornatum candelabrum, tres ministri supremæ Trinitatis ac Sacerdotes conglorificantor.

Δοξα.���������Ἦχος ἀυτός.

[57] Εὖ δοῦλοι ἀγαθοὶ καὶ πιστοὶ, εὖ ἐργάται τοῦ ἀμπελῶνος Χριστοῦ, οἱ καὶ τὸ βάρος τῆς ἡμέρας βαστάσαντες, καὶ τὸ δεδομένον τάλαντον αὐξήσαντες, καὶ τοῖς. μεθ᾽ ὑμῶν ἐλθοῦσι μὴ φθονήσαντες. Διὸ ἤνοικται πύλη βασιλείας ὑμῖν, εἰσελθόντες οὖν εἰς τὴν χαρὰν τοῦ ποιήσαντος, πρεσβεύσατε ὑπὲρ ἡμῶν, ἅγιοι διδάσκαλοι.

Καὶ νῦν.���������Θεοτόκιον.

Gloria.���������Tonus idem.

Servi boni & fideles, seduli Operarii in Christi vinea, qui portastis pondus diei, & datum talentum auxistis, neque invidistis post vos venientibus. Ideo vobis aperta est regni janua. Intrantes igitur in gaudium Conditoris, orate pro nobis, Sancti Doctores.

[57] Οὐδεὶς προστρέχων ἐπί σοι κατησχυμένος ἀπό σου ἐκπορεύεται, ἁγνὴ παρθένε Θεοτόκε, αλλ᾽ αἰτεῖται τὴν χάριν, καὶ λαμβάνει τὸ δώρημα πρὸς τὸ συμφέρον τῆς αἰτήσεως.

Νῦν ἀπολύεις τὸν δοῦλόν σου. Τὸ Τρισάγιον.

Et nunc.���������Mariale.

Nemo accurrens ad Te, pura Virgo Genitrix Dei, derelictus abs te discedit; sed petit gratiam, & donum accipit petitioni conveniens.

Nunc dimittis servum tuum. Trisagium, de quo num. 31.

ἈΠΟΛΥΤΊΚΙΟΝ.

[58] Οἱ τῶν Ἀποστόλων ὁμότροποι, καὶ τῆς οἰκουμένης διδάσκαλοι, τῷ Δεσπότῃ τῶν ὅλων πρεσβεύσατε εἰρήνην τῇ οἰκουμένῃ δωρήσασθαι, καὶ ταῖς ψυχαῖς τὸ μέγα ἴλεος.

DIMISSORIUM.

Iisdem quibus Apostoli moribus præditi, Doctores universi orbis, orate universorum Dominum, ut mundo tribuat pacem, & animabus nostris magnam misericordiam.

Post hæc fit ἀπόλυσις sive dimissio.

CAPUT SECUNDUM.
De majoribus Vesperis.

[59] [Post occasum solis] Vesperæ fiunt statim post occasum solis, & quidem cum majori celebritate ceremoniaque quam illæ aliæ, de quibus jam egimus; atque hæc causa est, quare Majores nominentur. Sed cum ex ipso fonte aquæ bibantur purius, juvat Typicum consulere Capite 2, cujus titulus est Εἴδησις τοῦ μεγάλου ἑσπερινοῦ, καὶ τῆς ἀγρυπνίας διάταξις: Notitia majorum Vesperarum, & Vigiliarum ordo. Ibi autem sic habet:

Μετὰ τοῦ δῦναι τὸν ἥλιον μικρὸν, ἀπέρχεται Κανδηλάπτης καὶ ποιεῖ μετάνοιαν τῷ Προεστῶτι. Εἶτα ἀνέρχεται καὶ κρούει τὰς Βαρέας σχολέως, ψάλλων τὸν Ἄμωμον.

Aliquanto post solis occasum, abit Candelaptes, & exhibet reverentiam Præsuli. [signo pulsato] Deinde redit & lente pulsat Bareas, recitans Psalmum centesimum decimum octavum.

[60] Comm. Hic Psalmus quia incipit a verbis Μακάριοι οἱ ἄμωμοι, Beati immaculati, propterea Græcis dicitur ἄμωμος est, immaculatus. Pulsare autem Βαρέας nihil videtur esse aliud, quam, ut Allatius & Goarus interpretantur, edere sonos graviores, certoque intervallo temporis intermissos, quomodo in campanarum nostratium extrema pulsatione ad conciones ecclesiasticas fieri assolet, quodque tinnire dicimus. Sic autem prosequitur Typicum.

Μετά δὲ τὸ πλήρωμα τούτων ἀπέρχεται καὶ ἅπτει τὰς κανδήλας, καὶ τρεπίσας τὸν θυμιατὸν, τίθησι λαμπάδας μετὰ κηρομανουάλια εἰς τὸ μέσον τῆς ἐκκλησίας. Ἔπειτα ἐξερχόμενος σημαίνει τὸ μέγα, εἶτα τὸ σιδηροῦν.

Hisce peractis discedit & accendit lampades, & verso thuribulo eas reponit in medium Ecclesiæ, post candelabra instructa cereis. [accenduntur lampades,] Postea egrediens, Semanterium pulsat majus, deinde & ferreum.

Comm. Majus Semanterium, quid sit, n. 42 diximus: restat ut hic de ferreo pauca disseramus; Semanterium ferreum, quod ab aliquibus etiam Χαλκοῦν sive æneum appellatur, est ferrea lamina, crassitudine tres digitos vel plures exæquans, longitudine brachium, & paululum recurva in formam arcus, e catenis pendens pro foribus templi; [pulsaturque etiam ferreum Semanterium:] quæ locis variis ferreo percussa malleo suaviter resonat. Ita me docent Allatius, Goarus & Petrus Belonius. Certe ego existimo hujus Semanterii sonum non posse esse admodum dissimilem sono illi, quem Nostrates edunt, quando ferreis malleolis, pulsant instrumentum illud musicum, quod ex longa semper decrescentium lamellarum serie constituitur.

[62] Porro illud Græcorum ferramentum, quod usibus sacris adhibeatur, Ἁγιοσιδήρουν a nonnullis dicitur, nom natim ab Hieronymo Magio, qui libro & capite ante citatis ostendit hanc imaginem.

Agiosiderum, inquit Magius ille (potius scripsisset Hagiosiderum) hac forma vidimus. Ferrea erat lamina, [quale etiam usurpatur cum ægris fertur Viaticum.] quatuor digitorum latitudine, sexdecim vero longitudine, funiculo in medio librata. Hæc ferreo malleo ternis interpolatis vicibus ab homine pulsari solet, qui Sacerdotem, Eucharistiam ad ægrotos lectoque decumbentes deferentem, solet præcedere, ut inter transeundum quisque rei admoneatur. Sed cum Candelapte revertamur ad Templum.

Ὑποστρέψας (inquit Typicum) ἵσταται κατενώπιον τῶν ἁγίων θυρῶν.

Reversus Candelaptes stat ante Portas sanctas.

Comm. Hæ autem Portæ (ut ait Goarus pag. 24) sunt τοῦ βήματος, & ad sacrum altare recta iter aperiunt, nomenque hujusmodi sunt sortitæ, quia sancta mysteria per eas proferuntur: vel quia per illas transitum habet Rex omnium & dominorum Dominus, Βασιλικαὶ etiam audire meruerunt. Sed Goarus Portas sanctas confundens cum Basilicis, [Per Portam sanctam,] vehementer errat. Cum enim Marcus Hieromonachus, de dubiis Typicis cap. 96 dicat: Θυμιᾷ τὸν ἕτερον ἀρχόμενος ἀπὸ τῶν ἀγίων θυρῶν, καὶ κατερχομενος μέχρι τῶν βατιλικῶν πυλῶν, ποιῶν καὶ ἐν αὐτῷ, ὥσπερ καὶ εἰς τὸν ἕτερον. Alium incensat incipiens, a sanctis Portis, & perveniens ad Basilicas Portas usque, id idem quod in alio perficiens; & paucis interpositis: Πληρώσας δὲ τὸ θυμιᾷν, καὶ μέλλων εἰσιέναι ἐν τῷ ναῷ, χαράττει σταυρὸν ἔμπροσθεν τῶν βασιλικῶν πυλῶν. Fine incensandi facto, ingressurus in templum, ante Portas Basilicas Crucem designat. Cum, inquam, hæc dicat ille Marcus, quis est qui non videat Portas Sanctas a Basilicis esse diversas? [diversam a Porta basilica] Id idem colligas ex Leone Grammatico, in Michaële Theophili F. pag. 466. Μέχρι δὲ τῶν βασιλικῶν πυλῶν ἐλθὼν Βασιλεὺς, οὐκ ἀπέθετο τὸ στέφος, καθὼς ἔθος ἐστὶ τοῖς βασιλεῦσι, ἀλλὰ μετ᾽ αὐτοῦ εἰσῆλθεν μέχρι τῶν ἁγίων θυρῶν: Cum Imperator ad Basilicas portas pervenisset, non deponebat coronam, ut erat in more positum institutoque Imperatorum; sed cum ea usque ad sanctas Portas penetravit.

[64] Ergo per Portas basilicas introitur in templum, per Sanctas in Βῆμα, sive sacrum adytum, id est, illum templi locum, ubi consistunt Sacerdotes, & quem nulli Laico ingredi fas erat, præterquam Imperatori, cui licuit ibi dona offerre omnium Conditori, idque ex antiquissima traditione, ut est in Synodo Trullana Can. 69. Stante ergo Candelapte ante sanctas Portas. [ingressus Sacerdos]

[65] Ἱερεὺς ἀναστὰς ποιεῖ μετάνοιαν τῷ Ἡγουμένῳ, εἰς τὸν τόπον αὐτοῦ, δηλονότι μὴ ἐνδημοῦντος, καὶ ἀπελθὼν, ποιεῖ μετανοίας γ᾽ ἔμπροσθεν τῶν ἀγίων. τῶν θυρῶν, καὶ τοὺς χοροὺς πρὸς μίαν τῶν ἀδελφῶν καθημένων.

Surgēs Sacerdos inclinat corpus Præfecto, sive Abbati, vel versus locum ipsius, videlicet si præsens non sit: & postquam recessit, inclinat sese tertio ante sanctas Portas, [ad sanctum Bema] & semel versus considentium Fratrum chorus.

Comm. Choros, nimirum dextrum sinistrumque, quomodo etiam apud nos chori psallentium utrimque consident.

[66] Εἰσελθὼν δὲ καὶ εἰς τὸ ἅγιον βῆμα, λέγεῖ τὴν ἐυχὴν τοῦ θυμιάματος καθ᾽ ἑαυτόν.

Ingressus autem sanctum adytum dicit secreto orationem ad incensationem dici solitam. [quos salutet,]

Comm. Hanc, hic in Typico omissam, Goarus exhibet sequentibus verbis.

Κατεύθυνον τὴν προσευχὴν ἡμῶν, ὡς θυμίαμα ἐνώπιόν σου, καὶ πρόσδεξαι αὐτὴν εἰς ὀσμὴν εὐωδίας.

Dirige orationem nostram, ut incensum in conspectu tuo, [& quid precetur.] & suscipe eam in odorem suavitatis.

Certe hæc Oratio a Goaro exhibetur pag. 29: neque aliam ego uspiam inveni.

Ὁδὲ Κανδηλάπτης ἐκφωνεῖ, Κελεύσατε, γεγωνοτέρᾳ φωνῇ, κρατῶν καὶ τὴν λαμπάδα ἐν τῇ χειρὶ αυτοῦ.

Tum Candelaptes, manu præferens lampadem, exclamat clariore voce, Jubete.

Comm. Quo verbo non jubet (inquit Goarus loco jam citato) ut Sacerdote adveniente cuncti surgant: quin potius humilitatis modestiæq; demonstrandæ studio, rogat ut jubeant, quasi aliis imperaturi, [regreditur Sacerdos, ad Narthecem] ut assurgant. Rem non omnino absimilem facit apud Latinos Lector, qui juxta Petrum Damianum lib. Dominus vobiscum appellato, cap. 2 benedictionem a Sacerdote dum petit, non rogat ut benedicat; sed ut bedicere jubeat quempiam alium.

[67] Θυμιάσας δὲ Ἱερεὺς σταυροειδῶς τὴν ἁγίαν τράπεζαν καὶ ὅλον τὸ θυσιαστήριον, ἐξέρχεται διὰ τῶν ἁγίων θυρῶν, καὶ ποιήσας σταυρὸν, μετὰ τοῦ θυμιατοῦ κατενώπιον τοῦ ἱλαστηρίου, ἀπέρχεται καὶ θυμιᾷ τὴν εἰκόνα τοῦ Ἁγίου, εἶτα κατὰ τὸν Καθηγούμενον, καὶ εἰς τοὺς δύο χοροὺς κατὰ τάξιν, τῆς λαμπάδος δηλονότι προπορευομένης αὐτοῦ. δὲ ἐξελθὼν καὶ εἰς τὸν νάρθηκα, καὶ θυμιάσας κᾳνταῦθα τοὺς Ἀδελθοὺς κατὰ τάξιν ὐποστρέφει.

Cum Sacerdos in formam Crucis incensavit sanctam mensam totumque altare, egreditur sanctis portis, & thuribulo ante cancellos Bematis formata Cruce, abit & incensat imaginem Sancti, (vel illius qui est Ecclesiæ tutelaris, vel cujus festum agitur) deinde incensat Præsidem: & duos choros servato ordine, nimirum lampade eum præeunte. Postquam autem egressus est in Narthecem, atq; ibi ordine incensavit Fratres, revertitur.

[68] Comm. Jucundum hic forte Lectori fuerit intelligere, quid sit Templi Νάρθηξ. Est ergo proprie Narthex locus Pœnitentibus, Catechumenisque atque Energumenis assignatus. At dicere ubi ille fuerit, extrane an intra Ecclesiam, hoc opus, hic labor est: id tamen conabor declarare brevitate quanta potero maxima.

Allatius quidem Narthecem qui & Πρόναος dicitur, quasi anterius templum, iisdem quibus Ecclesiammuris circumscribit, ponitque intra illam: sed Goarus ponit extra, & censet esse Ecclesiæ Vestibulum, Propylæum seu Porticum (Porticale vulgus appellat) quæ ædis sacræ portis obversatur. [sive vestibulum ecclesiæ:] Uterque pro se affert auctoritates non leves. Verum puto ego, hanc opinionum varietatem natam esse ex eo, quod non satis observaverint Græcorum ecclesias, alias esse Catholicas, quæ scilicet utrique sexui universim patent; alias Monasticas, quæ solis viris, si Virorum; vel solis mulieribus, si Sanctimonialium sint. Nam prioribus Narthex exterior est, posterioribus non item; uti pluribus ostendit eruditus Cangius, ex quo juvat pauca delibare.

[69] Postquam præclarus ille Auctor, in Glossario mediæ & infimæ Græcitatis dixisset, Narthecem esse porticum ante templi vestibulum, sic dictam quod FERULÆ speciem præferat, cum in latitudinem ad ipsius ædis faciem diducatur; esseque extra ædem, si Ecclesias Catholicas spectemus, id quod lib. 3. Constantinopolis Christianæ num. 18 probat ex Procopio, Codino, Theoriano, Silentiario & aliis; statim subdit: In Monachorum vero Ecclesiis aliter se res habet. Eæ enim in tres partes dividuntur: in Βῆμα seu Sacrarium, suis cancellis disparatum; in Ναὸν, in quo Monachi consistunt, suis pariter cancellis divisum a reliqua Æde, quam Νάρθηκα appellant, quod iis Νάρθηκος vicem præstet; licet non sit revera Νάρθηξ, ut qui intra ipsam ædem extet illiusque septa: [Narthecis situs descriptus a Cangio.] in qua tamen Νάρθηκος figuram retinet, cum excepto Bemate, potiorem ædis partem obtineat Ναὸς, seu Monachorum Chorus; reliqua parte, ut dixi, in angustum contracta, & in latitudinem diducta, eaque secularibus permissa, tamquam eo instar pœnitentium accedentibus, cum iis intra Ναὸν consistere non liceat… Atque eam ferme etiam monasticarum ecclesiarum formam semper fuisse apud nos seu Latinos, facile concedat, quisquis attentius veteres ejusmodi Monasticas Ædes consideraverit; in quibus Monachorum Chorum, quem Capsum Ecclesiæ vocabant (ut quidam volunt) potiorem Ædis partem occupare animadvertet, reliqua secularibus seu Κοσμικοῖς patente. Quidquid igitur in iis Monachorum ecclesiis extra Narthecem est, Ἐξωνάρθηξ & Ξώστης corrupte dicitur, Ædis scilicet vestibulum, ubi in ecclesiis catholicis Νάρθηξ collocari solet, in cujus discrimen, interiorem Narthecem, Ἐσωνάρθηκα vocant. Hæc Cangius, quibus scite egregieque positis, & conciliantur discrepantes Doctorum sententiæ, & facile intelliguntur ea quæ prosequitur Typicum.

[70] Καὶ εἰσελθὼν εἴσω τῆς βασιλικῆς πύλης, χαράττει μετὰ τοῦ θυμιατοῦ σταυρόν.

“Et intrans portam basilicam, sive regiam, [Ingresso Sacerdote portam Regiam] thuribulo Crucem effingit.”

Comm. Quippe quod ante diximus, per Portas basilicas patere aditum in templum, id de templo catholico intellectum volo, non de monastico; quia in Monasteriorum templis (quale erat illud pro quo scriptum est hoc Typicum) Portæ Basilicæ non sunt portæ exteriores & omnium maximæ; sed interiores, & quæ e Narthece ducunt ad Ναὸν sive Chorum. Quid opus est pluribus? Porta Basilica in hoc ipso Typico intra Monasticam ecclesiam manifeste constituitur. Id quod patebit etiam ex sequentibus. Quapropter Typici seriem repetamus.

[71] Καὶ ἐκφωνεῖ μεγαλοφώνως, τὸ Κύριε εὐλόγησον, καὶ θυμιᾷ αὖθις τὸν Προεστῶτα εἰς τὸν τόπον αὐτοῦ, εἶτα τὸν Ἅγιον.

Et elata voce exclamat: Benedic Domine: & incensat iterum Præsidem vel ipsius locum, deinde Sanctum.

Comm. De hoc Sancto ante verba fecimus, & ejus imago conspicua est in præcipua Chori sede, ideoque εἶκὼν στασιδιου τοὖ Ἡγουμένου nuncupatur,

Καὶ εἰσελθὼν εἰς τὸ ἅγιον βῆμα, ἕσταται ἔμπροσθεν τῆς ἁγίας τραπέζης, καὶ ποιεῖ σταυροὺς τρεῖς μετὰ τοῦ θυμιατοῦ, τελευταῖον ἐκφωνεῖ οὕτως. Δόξα τῇ ἁγίᾳ καὶ ὁμοουσίῳ καὶ ζωοποιῷ καὶ ἀδιαιρέτῳ Τριάδι, πάντοτε, νῦν, καὶ, ἀει καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰῶνων.

Et ingressus in sanctum Bema, ter signum Crucis exprimit thuribulo. Ita demum exclamat: Gloria sanctæ & vivificæ & individuæ Trinitati, semper, nunc, & in perpetuum, [deinde & sacrum Bema;] & in secula seculorum.

[72] Καὶ μετὰ τὸ Ἀμήν, ἄρχεται Προεστὼς Ἐκκληπιάρχης, Δεῦτε προσκυνήσωμεν καὶ προσπέσωμεν Χριστῷ τῷ βασιλεῖ ἡμῶν θεῷ, λέγοντες αὐτὸ δὶς μεγαλοφώνως καὶ μετὰ μέλους. Εἶτα πάλιν, Δεῦτε προσκυνήσωμεν καὶ προσπέσωμεν Χριστῷ τῷ βασιλεῖ ἡμῶν θηῷ, λέγοντες καὶ τοῦτο ἅπαξ. Εῖτα οὓτως, Δεῦτε προσκυνήσωμεν καὶ προσπέσωμεν αὐτῷ Χριστῷ, τῷ βασιλεῖ καὶ τῷ θεῷ ἡμῷν.

Εῖτα ἄρχεται Εκκλησιάρχης γεγωνοτέρᾳ φωνῇ εἰς ἦχον πλ. τὸ, Εὐλόγει ψυχή μου τὸν Κύριον, ἀργῶς καὶ μετὰ μέλους, συμψαλλόντων αὐτῷ καὶ τῶν λοιπῶν ἀδελφῶν.

Et dicto Amen, incipit Præses vel Ecclesiarcha; Venite adoremus & procidamus ante Christum Regem nostrum Deum, dicentes, [Invitatorium intonatur.] illud bis elata voce nec sine cantu. Tum iterum: Venite adoremus & procidamus ante Christum Regem nostrum Deum, dicentes & illud semel.

Deinde sic: Venite adoremus & procidamus ante ipsum Christum Regem & Deum nostrum.

Postea incipit Ecclesiarcha voce clariore & tono obliquo 4 (Psalmum 103) Benedic anima mea Dominum, [choro ipsum prosequente,] concinentibus reliquis Fratribus, lente & cum aliqua modulatione.

[73] δὲ Ἱερεὺς μετὰ τοῦ Κανδηλάπτου ἐξελφὼν τοῦ ἁγίου θυσιαστηρίου, καὶ ποιήσας μετάνοιαν κατενώπιον τῶν ἁγίων θυρῶν, ὡσαύτως καὶ εἰς τοὺς χοροὺς πρὸς μίαν ἁπερχόμενος ἵσταται εἰς τὸ στασίδιον αὐτοῦ.

Sacerdos cum Candelapte egressus e sacro adyto, [deinde ad suum sedile se recipit:] factaque ante sanctas portas reverentia, pariter ac versus alternos choros abit ad suum sedile, ibique stat.

Comm. Hic observa, Græcos non nisi raro in Ecclesiis sedere, & sedilia esse illis erecta, ut propemodum semper stantes perseverent, [hujus forma.] & χειρονομίᾳ, id est manuum gesticulatione, moderando cantui vacent, innixi interim brachia in sedilium fulcris. Unde factum est, ut sedilia ista dicantur Græce Στασίδια, a Stando & erecto corporis statu potius, quam a sedendo.

Ὅτε δὲ φθάσωμεν τὸν στίχον, Ἀνοίξαντός σου τὴν χεῖρα, ποιεῖ Ἐκκλησιάρχης μετάνοιαν τῷ Ἡγουμένῳ, καὶ ἀναφωνεῖ τὸν στίχον ὑψηλότερον· πληρωμένου δὲ τοῦ ψαλμοῦ, γίνεται συναπτὴ μεγάλη ὑπὸ τοῦ Διακόνου.

Quando pervenimus ad versiculum Aperiente te manum tuam, [Invitatorio Diaconus subjungit Collectam,] exhibet Ecclesiarcha reverentiam Præsidi sive Abbati, & repetit versiculum, magis efferens vocem. Absoluto autem Psalmo, Collecta major dicitur a Diacono.

[74] Comm. Extat hæc in Euchologio pag. 37, & apud S. Maximum Patriarcham Constantinopolitanum, in libro cui titulus, Liturgia explicata, & impresso Venetiis apud Jo. Antonium Julianum.

Ἐν εἰρήνῃ τοῦ Κυρίου δεηθῶμεν, Χόρος. Κύριε ἐλέησον.

Ὑπὲρ τῆς ἄνωθεν εἰρήνης, καὶ τῆς σωτηρίας τῶν ψυχῶν ἡμῶν, τοῦ Κυρίου δεηθῶμεν. Χ. Κύριε ἐλέησον.

Ὑπὲρ τῆς εἰρήνης τοῦ σύμπαντος κόσμου, εὐσταθείας τῶν ἁγίων τοῦ Θεοῦ ἐκκλησιῶν, καὶ τῆς τῶν πάντων ἐνώσεως, τοῦ, Κυρίου δεηθῶμεν. Χ. Κύριε ἐλέησον.

Ὑπὲρ τοῦ ἁγίου οἴκου τούτου, καὶ τῶν μετὰ πίστεως, εὐλαβείας, καὶ φόβου Θεοῦ εἰσιόντων ἐν αὐτῷ, τοῦ Κυρίου δεηθῶμεν. Χ. Κύριε ἐλέησον.

Ὑπὲρ τοῦ Ἀρχιεπισκόπου ἡμῶν, δεῖνος, τοῦ τιμίου πρεσβυτερίου, τῆς ἐν Χριστῷ διακονίας, παντὸς τοῦ κλήρου καὶ τοῦ λαοῦ, τοῦ Κυρίου δεηθώμεν. Χ. Κύριε ἐλέησον.

Ὑπὲρ τῆς ἁγίας μονῆς ταύτης, πάσης πόλεως, χώρας, καὶ τῶν πίστει οἰκούντων ἐν αὐταῖς, τοῦ Κυρίου δεηθῶμεν. Χ. Κύριε ἐλέησον.

Ὑπὲρ εὐκρασίας ἀέρων, εὐφορίας τῶν καρπῶν τῆς γῆς, καὶ καιρῶν εἰρηνικῶν, τοῦ Κυρίου δεηθῶμεν. Χ. Κύριε ἐλέησον.

Ὑπὲρ πλεόντων, ὁδοιπορούντων, νοσούντων, καμνόντων, αἰχμαλώτων, καὶ τῆς σωτηρίας αὐτῶν, τοῦ Κυρίου δεηθῶμεν. Χ. Κύριε ἐλέησον.

Ὑπὲρ τοῦ ῥυσθῆναι ἡμᾶς ἀπὸ πάσης θλίψεως, ὀργῆς, καὶ ἀνάγκης, τοῦ Κυρίου δεηθῶμεν. Χ. Κύριε ἐλέησον.

Ἀντιλαβοῦ, σῶσον, ἐλέησον, καὶ διαφύλαξον ἡμᾶς Θεὸς, τῇ σῇ χάριτι. Χ. Κύριε ἐλέησον.

Τῆς παναγίας, ἀχράντου, ὑπερευλογημένης, ἐνδόξου δεσποίνης ἡμῶν Θεοτόκου, καὶ ἀεὶ παρθένου Μαρίας, μετὰ πάντων τῶν Ἁγίων μνημονεύσαντες, ἐαυτοὺς καὶ ἀλλήλους καὶ πᾶσαν τὴν ζωὴν ἡμῶν Χριστῷ τῷ Θεῷ παραθώμεθα. Χ. Σοὶ Κύριε.

In pace Dominum precemur. Chorus. Domine miserere.

Pro superna pace, & animarum nostrarum salute, Dominum precemur. Ch. Domine miserere.

Pro pace totius mundi, sanctarum Dei Ecclesiarum statu prospero, & omnium concordia, Dominum precemur. [qualis habetur ex Euchologio.] Ch. Domine miserere.

Pro sancta hac domo, & omnibus cum pietate & Dei timore in eam intrantibus, Dominum precemur. Ch. Domine miserere.

Pro Archiepiscopo nostro N. venerando Presbyterio, ordine Diaconorum in Christo, omni Clero & populo, Dominum precemur. Ch. Domine miserere.

Pro hoc sancto monasterio, universa civitate, & regione, & pro omnibus fidelibus in ipsis habitantibus, Dominum precemur. Ch. Domine miserere.

Pro aëris temperie, fructuum terræ ubertate, & tranquillis anni tempestatibus obtinendis; Dominum precemur. Ch. Domine miserere.

Pro navigantibus, iter agentibus, infirmis, laborantibus, captivis, & eorum salute, Dominum precemur. Ch. Domine miserere.

Ut liberemur ab omni ærumna, plaga, & necessitate, Dominum precemur. Ch. Domine miserere.

Suscipe, serva, miserere &, custodi nos, Deus, tua gratia. Ch. Domine miserere.

Sanctissimæ, intemeratæ, super omnes benedictæ, gloriosæ Dominæ nostræ Deiparæ, & semper Virginis Mariæ ac omnium Sanctorum memoriam agentes, nos ipsos, & invicem, & vitam nostram Christo Deo commendemus. Ch. Tibi Domine.

[75] Καὶ ἐκφωνεῖ Ἱερεὺς, Ὅτι πρέπει σοι πᾶσα δόξα, τιμὴ καὶ προσκύνησις, τῷ Πατρὶ, καὶ Τῷ Ὑιῷ, καὶ τῷ ἁγίῳ Πνεύματι, νῦν καὶ ἀεῖ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων, Ἀμήν.

Ἰστέον δὲ ὅτι ὅταν λέγομεν τὸ, Ἀνοίξαντός σου τὴν χεῖρα, Ἱερεὺς ἀπελθὼν λέγει τὰς εὐχὰς τοῦ λυχνικοῦ, ἱστάμενος ἀσκεπὴς, ἔμπροσθεν τῶν ἁγίων θυρῶν.

Et exclamat Sacerdos. Quia convenit tibi omnis gloria, honor & adoratio, Patri, & Filio, & Spiritui sancto: nunc & semper & in secula seculorum. Amen.

Sciendum autem est, [Concludit autem ipsam Sacerdos,] quod quando dicimus versiculum Aperiente te manum, Sacerdos abeat & recitet orationes Lucernarii stans detectus ante sanctas fores.

Comm. Ex hoc loco conficitur, Ἑσπερινὸν inter & Λυχνυκὸν discrimen esse non modicum. Quippe Ἑσπερινὸν est, totum Officium Vespertinum, Λυχνικὸν vero seu Lucernarium est tantum aliqua ejus pars, seu pauculæ orationes, quas non gravabor describere.

ἘΥΧῊ. α᾽.

[76] Κύριε οἰκτίρμον καὶ ἐλεῆμον, μακρόθυμε, καὶ πολυέλεε, ἐνώτισαι τὴν προσευχὴν ἡμῶν, καὶ πρόσχες τῇ φωνῇ τῆς δεήσεως ἡμῶν· ποίησον μεθ᾽ ἡμῶν σημεῖον εἰς ἀγαθὸν· ὀδήγησον ἡμᾶς ἒν τῇ ὁδῷ σου, τοῦ πορέυεσθαι ἐν τῇ ἀληθείᾳ σου· ἐυφρανον τὰς καρδίας ἡμών εἰς τὸ φοβεῖσθαι τὸ ὄνομά σου τὸ ἅγιον, διότι μέγας εἶ συ καὶ ποιῶν θαυμάσια· σὺ εἶ Θεὸς μόνος, καὶ οὐκ ἔστιν, ὄμοιος σοι ἐν θεοῖς, Κύριε, δυνατὸς ἐν ἐλέει, καὶ ἀγαθὸς ἐν ἰσχύἳ, εἰς τὸ βοηθεῖν, καὶ παρακαλεῖν, καὶ σώζειν πάντας τοὺς ἐλπίζοντας εἰς ὄνομά σου τὸ ἅγιον· ὅτι πρέπει σοι πᾶσα δόξα, τιμὴ καὶ προσκύνησις, τῷ Πατρὶ, καὶ τῷ Υἱῷ, καὶ τῷ ἁγίῳ Πνεύματι, νῦν, καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

ORATIO I.

Domine misericors & benigne, longanimis & multum clemens, auribus percipe deprecationem nostram, & attende voci orationis nostræ: fac nobiscum signum in bonum: deduc nos in via tua, ut in veritate tua ambulemus. Exhilara corda nostra, ut timeamus nomen sanctum tuum: quia magnus es tu, & faciens mirabilia: tu es Deus solus, & non est similis tui in diis, Domine, potens in misericordia & bonus in virtute, ut succurras & consoleris & serves omnes sperantes in nomine tuo sancto. Quia convenit tibi omnis gloria, honor & adoratio, Patri & Filio & sancto Spiritui: nunc & semper & in secula seculorum. Amen.

ΕὙΧῊ. β᾽.

[77] Κύριε, μὴ τῷ θυμῷ σου ἐλέγξῃς ἡμᾶς, μηδὲ τῇ ὀργῇ σου παιδεύσῃς ἡμᾶς· ἀλλὰ ποίησον μεθ᾽ ἡμῶν κατὰ τὴν ἐπιείκειαν σου, Ἰατρὲ καὶ θεραπευτὰ τῶν ψυχῶν ἡμῶν, ὁδήγησον ἡμᾶς ἐπὶ λιμένα θελήματός σου· φώτισον τοὺς ὀφθαλμοὺς τῶν καρδίων ἡμῶν, εἰς ἐπίγνωσιν τῆς σῆς ἀληθείας· καὶ δώρησαι ἡμῖν τὸ λοιπὸν τῆς παρούσης ἡμέρας, εἰρηνικὸν καὶ ἀναμάρτητον, καὶ πάντα τὸν χρόνον τῆς ζωῆς ἡμῶν, πρεσβείαις τῆς ἁγίας Θεοτόκου καὶ πάντων τῶν Ἁγίων. Ὄτι σὸν τὸ κράτος, καὶ σοῦ ἔστιν βασιλεία, καὶ δύναμις, καὶ δόξα, τοῦ Πατρὸς, καὶ τοῦ Υἱοῦ, καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος, νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

ORATIO II.

Domine, ne in furore tuo arguas nos, neque in ira tua corripias nos: sed fac nobiscum secundum misericordiam tuam, medice & curator animarum nostrarum; perduc nos ad portum voluntatis tuæ; oculos cordium nostrorum illumina in tuæ veritatis agnitionem, atque hujusce dici reliquum, omneque vitæ nostræ tempus pacificum, & a peccato liberum esse largire; intercessionibus sanctæ Dei Genitricis & omnium Sanctorum. Quia tua est potestas, tuum est regnum & virtus & gloria, Patris & Filii & sancti Spiritus, nunc & semper;, & in secula seculorum. Amen.

ΕὙΧῊ. γ᾽.

[78] Κύριε, Θεὸς ἡμῶν, μνήσθητι ἡμῶν τῶν ἁμαρτωλῶν καὶ ἀχρείων δόυλων σου, ἐν τῷ ἐπικαλεῖσθαι ἡμᾶς τὸ ἅγιον ὄνομά σου· καὶ μὴ καταισχύνῃς ἡμᾶς ἀπὸ τῆς, προσδοκίας τοῦ ἐλέους σου, ἀλλὰ χάρισαι ἡμῖν Κυριε πάντα τὰ πρὸς σωτηρίαν αἰτήματα, καὶ ἀξίωσον ἡμᾶς ἀγαπᾷν καὶ φοβεῖσθαί σε ἐξ ὅλης τῆς καρδίας ἡμῶν, καὶ ποιεῖν ἐν πᾶσι τὸ θέλημά σου. Ὁτι ἀγαθὸς καὶ φιλάνθρωπος Θεὸς ὑπάρχεις, καί σοι τὴν δόξαν ἀναπέμπομεν, τῷ Πατρὶ, καὶ τῷ Υἱῷ, καὶ τῷ ἁγίῳ Πνεύματι, νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

ORATIO III.

Domine Deus noster, memento nostri peccatorum & inutilium servorum tuorum, cum invocamus sanctum nomen tuum; & ne confundas nos a misericordiæ tuæ expectatione; sed omnia ad salutem facientia postulata concede; & fac ut amemus & timeamus te ex toto corde, & in omnibus voluntatem tuam exequamur. Quia bonus & hominum amans Deus es, tibique gloriam rependimus, Patri, & Filio, & sancto Spiritui, nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

ΈὙΧῊ δ᾽.

[79] τοῖς ἀσιγήτοις ὕμνοις καὶ ἀπαύστοις δοξολογίαις ὑπὸ τῶν ἁγίων δυνάμεων ἀνυμνούμενος, πλήρωσον τὸ στόμα ἡμῶν τῆς αἰνέσεώς σου, τοῦ δοῦναι μεγαλοσύνην τῷ ὀνόματί σου τῷ ἁγίῳ· καὶ δὸς ἡμῖν μερίδα καὶ κλῆρον μετὰ πάντων τῶν φοβουμένων σε ἐν ἀληθείᾳ, καὶ φυλασσόντων τὰς ἐντολάς σου, πρεσβείαις τῆς ἁγίας Θεοτόκου καὶ πάντων τῶν Ἁγίων σου. Ὅτι πρέπει σοι πᾶσα δόξα, τιμὴ καὶ προσκύνησις, τῷ Πατρὶ, καὶ τῷ Υἱῷ, καὶ τῷ ἁγίῳ Πνεύματι, νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

ORATIO IV.

Qui non tacituris laudibus & numquam finienda glorificatione a sanctis virtutibus celebraris; imple os nostrum laude tua, ut nomini tuo sancto reddamus magnificentiam: & cum omnibus qui te in veritate timent, & mandata tua observant, partem & sortem nobis impertire, precibus sanctæ Deiparæ & omnium Sanctorum tuorum. Quia convenit tibi omnis gloria, honor & adoratio, Patri, & Filio, & sancto Spiritui, nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

ἘΥΧἫ ε᾽.

[81] Κύριε, Κύριε, τῇ ἀχράντῳ σου παλάμῃ συνέχων τὰ σύμπαντα, μακροθυμῶν ἐπὶ πάντας ἡμᾶς, καὶ μετανοῶν ἐπὶ ταῖς κακίαις ἡμῶν, μνήσθητι τῶν οἰκτιρμῶν σου, καὶ τοῦ ἐλέους σου· ἐπίσκεψαί ἡμᾶς ἐν τῇ ἀγαθότητί σου, καὶ δὸς ἡμῖν διαφυγεῖν καὶ τὸ λοιπὸν τῆς παρόυσης ἡμέρας τῇ σῇ χάριτι, ἐκ τῶν τοῦ πονηροῦ ποικήλων μηχανημάτων. Ἀνεπιβούλευτον τὴν ζωὴν ἡμῶν διαφύλαξον τῇ χάριτι τοῦ παναγίου σου Πνεύματος, ἐλέει καὶ φιλανθρωπία τοῦ μονογενοῦς σου Υἱοῦ, μεθ᾽ οὑ εὐλογητὸς εἶ σὺν τῷ παναγίῳ καὶ ἀγαθῷ καὶ ζωοποιῷ σου Πνεύματι, νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

ORATIO V.

Domine, Domine, qui illibata tua manu contines omnia, qui longanimis es super nos omnes, & qui super nostris vitiis pœnitentiam agis; reminiscere miserationum tuarum & misericordiæ tuæ; respice nos in bonitate tua, & concede, ut & reliquo hujus dici tempore varias maligni machinationes effugere tua gratia valeamus. Custodi vitam nostram ab insidiis liberam, gratia sanctissimi tui Spiritus, misericordia & benignitate unigeniti tui Filii, cum quo benedictus es, cum sanctissimo & bono & vivifico tuo Spiritu, nunc & semper & in secula seculorum. Amen.

ΕὙΧῊ στ᾽.

[82] Θεὸς μέγας καὶ θαυμαστὸς, ἀνεκδιηγήτῳ ἀγαθωσύνῃ καὶ πλουσιᾳ προνοιᾳ διοικῶν τὰ σύμπαντα· καὶ τὰ ἐγκοσμια ἀγαθὰ ἡμῖν δωρησάμενος, καὶ κατεγγυήσας ἡμῖν, τὴν ἐπηγγελμένην βασιλειαν· διὰ τῶν ἤδη κεχαρισμένων ἀγαθῶν ὁδοποιήσας ήμῖν, καὶ τῆς ἡμέρας τὸ παρελθὸν μέρος, ἀπὸ παντὸς ἐκκλῖναι κακοῦ, δωρῆσαι ἡμῖν καὶ τὸ ὑπόλοιπον, ἀμέμπτως ἐκτελέσαι ἐνώπιον τῆς ἀγίας δόξης σου, ὕμνειν σε τὸν μόνον ἁγαθὸν, καὶ φιλάνθρωπον Θεὸν ἡμῶν. Ὅτι συ εἶ, Θεὸς ἡμῶν, καὶ σοι τὴν δόξαν ἀναπέμπομεν, τῷ Πατρὶ καὶ τῷ Υἱῷ καὶ τᾧ ἁγίῳ Πνεύματι, νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων.

ORATIO VI.

Deus magne & admirabilis, qui in effabili bonitate & abundante providentia cuncta administras; qui datis nobis hujus mundi bonis, etiam promissum regnum nobis obstrinxisti; qui præterita diei parte per concessa bona nos deduxisti: da nobis ut residuam quoque partem inculpate coram sancta gloria tua transigere possimus, & te solum bonum & benignum Deum nostrum collaudare. Quia tu es Deus noster, & tibi gloriam referimus, Patri, & Filio, & sancto Spiritui, nunc & semper, & secula seculorum. Amen.

ΕὝΧῊ .

[83] Θεὸς μέγας καὶ ὕψιστος, μόνος ἔχων ἀθανασίαν, φῶς οἰκῶν ἀπρόσιτον, πᾶσαν τὴν κτίσιν ἐν σοφίᾳ δημιουργήσας; διαχωρέσας ἀναμέσον τοῦ φωτὸς, καὶ ἀναμέσον τοῦ σκότους; καὶ τὸν ἥλιον θέμενος εἰς έξουσίαν τῆς ἡμέρας, σελήνην δὲ καὶ ἀστέρας εἰς ἐξουσίαν τῆς νυκτὸς, καταξιώσας ἡμᾶς τοὺς ἁμαρτωλοὺς, καὶ ἐπὶ τῆς παρούσης ὥρας, προφθάσαι τὸ πρόσωπόν σου ἐν ἐξομολογήσει, καὶ τὴν ἑσπερινήν σοι δοξολογίαν προσαγαγεῖν· αὐτὸς, φιλάνθρωπε, κατεύθυνον τὴν προσευχὴν ἡμῶν ὡς θυμίαμα ἑνώπιόν σου, καὶ πρόσδεξαι αὐτην εἰς ὀσμὴν εὐωδίας· παρασχου δὲ ἡμῖν τὴν παροῦσαν ἑσπέραν, καὶ τὴν ἐπιοῦσαν νύκτα, εἰρηνικήν. Ἔνδυσον ἡμᾶς ὅπλα φωτός. Ῥῦσαι ἡμᾶς ἀπὸ φόβου νυκτερινοῦ, καὶ παντὸς πράγματος ἐν σκότει διαπορευομένου· καὶ δὸς τὸν ὕπνον, ὅν εἰς ἀνάπαυσιν τῇ ἀσθενείᾳ ἡμῶν ἐδωρήσω, πάσης διαβολικῆς φαντασίας ἀπηλλαγμένον. Ναὶ, Δέσποτα, τῶν ἀγαθῶν, χορηγὲ, ἵνα καὶ ἐπὶ ταῖς κοίταις ἡμῶν κατανυγόμενοι, μνημονεύωμεν ἐν νυκτὶ τοῦ ὄνοματός σου, καὶ τῇ μελέτῃ τῶν σῶν ἐντολῶν καταυγαζόμενοι, ἐν ἀγαλλιάσει ψυχῆς, διαναστῶμεν πρὸς δεξολογίαν τῆς σῆς ἀγαθότητος, δεήσεις καὶ ἱκεσίας τῇ σῇ εὐπλαγχνίᾳ προσάγοντες, ὑπὲρ τῶν ἰδίων ἁμαρτημάτων, καὶ παντὸς τοῦ λαοῦ σου· ὃν ταῖς πρεσβείαις τῆς ἁγίας Θεοτόκου, ἐν ἐλέει ἐπίσκεψαι ὄτι ἀγαθὸς καὶ φιλάνθρωπος Θεὸς ὑπάρχεις, καὶ σοὶ τὴν δόξαν ἀναπέμπομεν, τῷ Πατρὶ, καὶ τῷ Υίῷ, καὶ τῶ ἁγιῳ Πνεύματι, νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

ORATIO VII.

Deus magne & excelse, qui solus habes immortalitatem; qui lucem habitas inaccessam; qui creaturam omnem in sapientia condidisti; qui divisisti lucem a tenebris; qui constituisti solem ut præesset diei, lunam vero ac stellas ut præessent nocti; qui nos peccatores & hac hora præoccupare faciem tuam in confessione, & vespertinas tibi laudes offerre voluisti; ipse benigne dirige orationem nostram, sicut incensum in conspectu tuo, & eam in odorem suavitatis admitte. Sed & præsentem vesperam & sequentem noctem nobis tribue pacificam. Lucis armis indue nos. Libera nos a timore nocturno, & omni negotio perambulante in tenebris. Somnum, quem in nostræ infirmitatis requietem dedisti, da ab omni diabolica cogitatione liberum. Ita, Domine, bonorum largitor; ut in cubilibus nostris compuncti, meminerimus noctu nominis tui; & commentatione mandatorum tuorum illustrati, in animi exultatione, ad dicendam bonitatis tuæ gloriam, exurgamus; preces & supplicationes tuæ misericordiæ offerentes, pro peccatis propriis & cuncti populi tui, quem precibus sanctæ Dei Genitricis clementer protege. Quia bonus & hominum amans Deus es, tibique gloriam rependimus, Patri, & Filio, & Spiritui sancto; nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

Jam vero nos Typicum revocat; sic habens.

[85] Εῖτα στιχολογοῦμεν τὸ κάθισμα, ἤγουν τὸ, Μακάριος ἀνὴρ μετὰ μέλους εἰς ἦχον πλ. δ᾽.

Postea, recitatur Κάθισμα, Beatus vir, cum modulatione ad Tonum obliquum quartum.

Comm. Hic autem non puto unicum illum Psalmum jam dictum recitandum esse; sed insuper septem sequentes, sive octo primos. [Postea recitatur unum ex Cathismatis viginti] Καθίσματα enim apud Græcos vocantur divisiones seu sectiones totius Psalterii, eaque sunt numero viginti. Ac primum quidem Κάθισμα continet Psalmos octo, a I ad VIII. Secundum a IX ad XVI. Tertium a XVII ad XXIII. Quartum XXIV ad XXXI. Quintum a XXXII ad XXXVI. Sextum a XXXVII ad XLV. Septimum a XLVI ad LIV. Octavum a LV ad LXIII. Nonum a LXIV ad LXIX. Decimum a LXX ad LXXVI. Undecimum a LXXVII ad LXXXIV. Duodecimum a LXXXV ad XC. Decimum tertium a XCI ad C. Decimum quartum a CI ad CIV. Decimum quintum a CV ad CVIII. Decimum sextum a CIX ad CXVII. Decimum septimum solum habet Psalmum CXVIII, [in quæ dividitur totum Psalterium,] Beati immaculati: quo completur istud Καθίσμα propter prolixitatem. Decimum octavum, a CXIX ad CXXXI. Decimum nonum a CXXXI ad CXLII. Vigesimum reliquos usque ad CL. Ita post Meursium Cangius, additque singula ista Καθίσματα dividi in tres partes, quæ cum, Gloria Patri, terminantur, aliter ac fit in Ecclesia Latina, quæ dictum doxologiam post singulos Psalmos recitat. Dividitur pariter, decimum septimum Cathisma in tres partes, quæ eädem glorificatione terminantur. Illiusmodi autem Cathismatum divisiones dicuntur Στάσεις. Igitur dum Typicum dicit, recitandum esse Κάθισμα τὸ Μακάριος, [intercurrente Doxologia,] Octo primos Psalmos recitandos esse insinuat. Alia item significatio est vocis κάθισμα. Sed de illa agendi ansa dabitur secuturo Capite.

[86] Εἰς δὲ τὸν γ᾽ ψαλμὸν ἀναῤῥοῦμεν μικρὸν τὸ δεύτερον καὶ τρίτον ἀντιφωνον εἰς τὸν ἦχον τῆς ἡμέρας.

Ad Psalmum tertium; dicimus secundum & tertium Antiphonum tono diei.

[87] Comm. Hic noto, quod, quamvis Antiphona & Antiphonum, ab uno & eodem Græco vocabulo originem trahant, tamen hoc apud Græcos non sonat idem, quod illa apud Latinos. Antiphona namq; (ut est apud Goarū Pag. 123) est sententia vel modulus cuilibet Psalmo decantato adjunctus, & quasi ex opposito respondens. Antiphonum autem, ut hic usurpatur, sunt plures versus Psalmi unius, ad quorum singulos, una & eadem fit semper ab altero Choro responsio. Et propter hanc unam & reciprocam sententiam semper illatam: Ἀντίφωνον quasi vox opposita seu vocis oppositio vocatur. Ἀντίφωνον autem (quale unum ad Matutinum proferam) dividitur in primum, secundum & tertium. Primum est in quo post singulos versus recitatur, Ταῖς πρεσβείαις, τῆς Θεοτόκου, Σῶτερ σῶσον ἡμᾶς. Precibus Deiparæ, Servator, serva nos. Secundum, in quo recitatur post versus singulos, [uti & primo secundo vel tertio antiphono.] Ταῖς πρεσβείαις τῶν Ἁγίων σῶσον ἡμᾶς. Precibus Sanctorum serva nos. Tertium denique in quo, singulis versibus subjungitur aliquid solennitatem utcumque exprimens, ut in die Paschatis, Σῶσον ἡμᾶς, Υἱε Θεοῦ ἀναστὰς ἐκ νεκρῶν ψάλλοντάς σοι, Ἀλληλοῦἳα. Fili Dei, qui resurrexisti a mortuis, serva nos, qui laudamus te, Alleluia. Et in hoc festo trium Doctorum: Σῶσον ἡμᾶς, Ὑιὲ Θεοῦ μονογενὲς, ἐν Ἁγίοις θαυμαστὸς, ψάλλοντάς σοι, Ἁλληλοῦἳα. Fili Dei unigenite, qui es mirabilis in Sanctis; serva nos, qui laudamus te, Alleluia.

Ἐν έκάστῳ δὲ Ἀντιφώνῳ ποιεῖ Διάκονος μικρὰν Συναπτήν.

In unoquoque Antiphono dicit Diaconus Collectam parvam, quæ hæc est.

[88] Ἔτι καὶ ἔτι ἐν εἰρήνῃ, τοῦ Κυρίου δεηθῶμεν. χορός. Κύριε ἐλέησον.

Ἀντιλαβοῦ, σῶσον, ἐλέησον, καὶ διαφύλαξον ἡμᾶς Θεὸς τῇ σῇ χάριτι. Χ. Κύριε ἐλέησον.

Τῆς παναγίας, ἀχράντου, ὑπερευλογημένης, ἐνδόξου δεσποίνης ἡμῶν Θεοτόκου καὶ ἀεὶ παρθένου Μαρίας, μετὰ πάντων τῶν Ἁγίων μνημονεύσαντες, ἑαυτοὺς, καὶ ἀλλήλους, καὶ πᾶσαν τὴν ζωὴν ἡμῶν, Χριστῷ Θεῷ παραθώμεθα. Χ. Σοὶ Κύριε. Καὶ Ἱερεὺς ἐκφωνεῖ. Ὅτι σὸν τὸ κράτος, καὶ σου ἐστὶν βατιλεία καὶ δύναμις, καὶ δόξα τοῦ Πατρὸς, καὶ τοῦ Υἱοῦ, καὶ τοῦ ἀγίου Πνεύματος, νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰῶνων. χόρ. Ἀμήν.

δὲ ταχθεὶς μοναχὸς Κανονάρχης, μετὰ τὴν συμπλήρωσιν τῆς συνήθους στιχολογίας, λέγει τὸν ἦχον, καὶ ψάλλομεν, Κύριε ἐκέκραξα, εἰς τὸν τυχόντα ἦχον τῆς ὀκτωήχου.

Iterum iterumque in pace Dominum deprecemur. Chorus. Domine miserere. [Diaconus parvam Collectam subjicit]

Suscipe, serva, miserere & custodi nos, Deus, tua gratia. Ch. Domine miserere.

Sanctissimæ, intemeratæ, super omnes benedictæ, gloriosæ Dominæ nostræ Deiparæ & semper Virginis Mariæ cum omnibus Sanctis memoriam recolentes, nos ipsos, & invicem & totam vitam nostram, Christo Deo commendemus. Ch. Tibi Domine. Et succlamat Sacerdos. Quia tua est potentia, & tuum est regnum & virtus & gloria Patris, & Filii, & Spiritus sancti. Ch. Amen.

Solita Psalmorum recitatione jam absoluta, designatus monachus Canonarcha, tonum suggerit & psallimus Domine clamavi, juxta Tonum in Octoëcho occurrentem.

[89] Comm. Suggerit autem Canonarches Tonum illum stans in medio Ecclesiæ, ut me docet Philotheus Patriarcha Constantinopolitanus in Ordine sacri Ministerii.

Ε͂ἰτα θυμιᾷ Ιερεὺς, Διάκονος, ὡς ἔθος ἐστὶ, ποιῶν τὴν συνήθη μετάνοιαν τῷ Καθηγουμένω. Ἡμεῖς δὲ ἰστῶμεν στίχους ι᾽. ἀπὸ τοῦ, Ἐξάγαγε ἐκ φυλακῆς.

Posthæc Sacerdos vel Diaconus (ut moris est) thus adolet, consuetam exhibens reverentiam Antistiti vel Abbati. Nos vero recitamus Versiculos decem, ab, Educ a custodia.

[90] Comm. Est hic ultimus Versiculus Psalmi CXLI: ut ergo habeantur versiculi decem, continuatur cantus per novem primos Versiculos Psalmi sequentis. At vero, festo horum trium Doctorum, non recitantur nisi Versiculi octo, quemadmodum videre est ex Menæis, ubi & dicuntur post illos Versiculos psalli Versus sive Stichera Prosomœa tono tertio sicut Ὡς γενναῖον ἐν μάρτυσιν. Scito assignari tantum quatuor, sed dicenda bis, ut sint quasi octo, uti indicant Menæa subjiciendo singulis in rubrica vocem Δίς, Bis. In Typico autem idem sic exprimitur. Ἐν ταύτῃ τῇ ἡμέρα, ἱστῶμεν Στιχηρὰ η᾽, δευτεροῦντες αὑτά. Hoc die canimus Versiculos octo, ipsos duplicantes, scilicet Stichera illa quatuor quæ in Menæis habentur, ut sequitur.

[91] Τὰ τῆς χάριτος ὄργανα, τὰς κιθάρας τοῦ Πνεύματος, τὰς εὐσήμους σάλπιγγας τοῦ κηρύγματος, τὰς φοβερὸν καὶ ἐξάκουστον ἐξ ὕψους ἠχούσας βροντὰς, καὶ τὴν δοξαν τοῦ Θεοῦ γνωριζούσας τοῖς πέρασι· τοὺς τρεῖς κήρυκας τῆς μεγάλης Τριάδος, Ἰωάννην καὶ Βασίλειον ἀξίως σὺν Γρηγορίῳ τιμήσωμεν. Δίς.

Instrumenta gratiæ; Spiritus citharas; insignes Euangelii tubas; terrificum & altum resonantia in cælo tonitrua, Deique gloriam annuntiantia finibus terræ; præcones trigeminos magnæ Trinitatis, Joannem & Basilium cum Gregorio digne honoremus. Bis.

[92] Τῆς Τριάδος οἱ πρόμαχοι, εὐσεβείας οἱ πρόβολοι, οἱ μετὰ τοὺς δώδεκα τρεῖς Ἀπόστολοι, οἱ ἐξ Ἐδὲμ ἀναβλύζοντες τὸ ζῶν ὕδωρ πόταμοι, καὶ τὸ πρόσωπον τῆς γῆς ζωηῤῥύτως ποτίζοντες θείοις ῥεύμασι· τὰ μεγάλα στοιχεῖα τὰ τὴν πίστιν, ὥσπερ κτίσιν συστῶντα, ἀξιοχρέως τιμάσθωσαν. Δίς.

Trinitatis propugnatores; pietatis defensores; post illos duodecim, tres Apostoli; flumina aquam vivam vehentia ex Edem, & faciem terræ divino ac vivifico fluxu rigantia; magna elementa, fidem veluti aliquam fabricam constituentia, jure merito honorantor. Bis.

[93] Οὐκ εἰσὶ λαλιαὶ, οὐδὲ λόγοι λεγόμενοι, ὦν οὐχὶ ἀκούονται αἱ φωναὶ αὐτῶν· εἰς πᾶσαν γῆν γὰρ καὶ θάλασσαν φθόγγος ἐξέδραμε τῶν ἐνθέων καὶ σοφῶν διδασκάλων τῶν κτίσεως· ὅθεν ἄριστα τοῖς αὐτῶν θείοις νόμοις συγκρατεῖται καὶ συνέχεται πρὸς μίαν ὀρθοδοξίαν τὰ πέρατα. Δίς.

Non sunt loquelæ, inquit, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Nam in omnem terram & mare exivit istorum divino afflatorum Numine & sapientium magistrorum sonus: unde ipsorum legibus optime in fidei integritate continentur & conservantur fines orbis terræ. Bis.

[94] Τὰ τοῦ Πνεύματος ὄργανα ἀληθείας τὰς σάλπιγγας, τοῦς τοῦ λόγου ῥήτορας, ἐυφημήσωμεν φωναῖς ἀσμάτων, τοῖς αὐτῶν οἱ ἐπόμενοι· ἱκετεύοντες αὐτοὺς παῤῥησίαν ὡς ἔχοντας πρὸς τῶν Κύριον, δωρηθῆναι εἰρήνην σταθηρὰν μὲν εἰς ἀεὶ τῇ οἰκουμένῃ, ἡμῖν δὲ πᾶσι συγχώρησιν. Δίς.

Spiritus organa, veritatis buccinas, Verbi Dei oratores lætis prosequamur canticis; & eorum dogmata sequentes, rogitemus eos supplices, ut pro ea, quam habent apud Dominum, fiducia, petant firmam pacem in perpetuum mundo dari, nobis autem veniam. Bis.

Δοξα.���������ηχος, πλ. β᾽.

[95] Τὰς μυστικὰς σήμερον τοῦ πνεύματος σάλπιγγας, τοὺς θεοφόρους πατέρας ανευφημησωμεν, τοὺς μελουδήσαντας ἐν μέσῳ τῆς Ἐκκλησίας μέλος ἐναρμόνιον θεολογίας, Τριάδα μιαν ἀπαράλλακτον οὐσίαντε καὶ θεότητα, τοὺς καθαιρέτας Ἀρείου καὶ ὀρθοδόξων προμαχους, τοὺς πρεσβεύοντας πάντοτε Κυρίῳ ἐλεηθῆναι τὰς ψυχὰς ἡμῶν.

Gloria.���������Tonus obliquus 2.

Mysticas hodie celebremus Spiritus tubas, Deo impletos Patres, modulatos in medio Ecclesiæ concinnum theologiæ melos; scilicet unam Trinitatem immutabilem, essentiamque ac divinitatem; domitores Arii, & Orthodoxorum antesignanos; continenter orantes Dominum, ut nostrarum animarum miserescat.

Καὶ νῦν.���������Θεοτόκιον.

[96] Τίς μὴ μακαρίσει σε, παναγία Παρθένε; Τίς μὴ ἀνυμνήσει σου τὸν ἀλόχευτον τόκον; γὰρ ἀχρόνως ἐκ Πατρὸς ἐκλάμψας Υιὸς μονογενὴς, ἀυτὸς ἐκ σοῦ τῆς ἀγνής προῆλθεν, ἀφράστως σαρκωθείς· θύσει Θεὸς ὑπάρχων, καὶ φύσει γενόμενος ἄνθρωπος δι᾽ ἡμᾶς· ὀυκ εἰς δυάδα προσώπων τεμνόμενος, ἀλλ᾽ ἐν δυάδι φύσεων ἀσυγχύτως γνωριζόμενος. Ἀυτὸν ἱκέτευε, σεμνὴ παμμακάριστε, ἐλεηθῆναι τὰς ψυχὰς ἡμῶν.

Et nunc.���������Mariale.

Quis te, Virgo sanctissima, non beatam prædicet? Quis non celebret tuum sine virili ope partum? Quippe qui ante omne tempus CX Patre effulsit Filius unigenitus, ille idem ex te, Purissima, prodivit, ineffabiliter incarnatus; natura Deus existens, & natura factus homo propter nos; non in duas divisus personas, sed in duabus naturis inconfusibiliter cognoscendus. Hunc ora, o Augusta & Beatissima, ut nostrarum animarum misereatur.

[97] Habe jam iterum verba Typici, ut discas, quæ fiant post decantata hæc Stichera:

Ἀπέρχεται Ἱερεὺς καὶ Διάκονος, καὶ ποιοῦσι μετάνοιαν τῷ Προεστῶτι, εἰς τὸν τόπον αὐτοῦ ὠς προείρηται, καὶ ἀλλάσσουσι τηος ἱερατικὴν στολὴν ἐν τῷ διακονικῷ. Καὶ ἐξελθόντες ἐν τῷ ναῷ εἰςοδεύουσι μετὰ τοῦ θυμιατοῦ, τῶν λαμπάδων προπορευομένων αὐτούς. Οἱ δὲ Ἀδελφὸν πάντες ἀποσκεπάζονται ἐνουμένων τῶν δύο χορῶν.

[Egressus Sacerdotis cum ministris ex Diaconico,] Secedunt Sacerdos & Diaconus faciuntque reverentiam Præsidi, aut versus ipsius locum, ut ante dictum est, & mutant sacram stolam in Diaconico. Et exeuntes ad templum introëunt cum incenso, præcedentibus ipsos lampadibus. Fratres autem omnes teguntur, in unum coëuntibus duobus Choris.

[98] Comm. Quod nos Sacristiam appellamus, Diaconicum Græcis dicitur: ideo fortasse, quod Diaconorum primitus esset in eo sedes & consessus; [quod Latinis Sacristia, & Secretarium dicitur:] vel potius, quod hic locus eorum curæ præcipue commissus fuerit. In eo enim non solum quæ ad Ecclesiæ vasa & Sacerdotales vestes spectant, priusquam sacra perageretur Liturgia seu Divinum ac Ecclesiasticum Officium, munia obibant Diaconi; sed & considebant pro muneris sui ratione. Isidorus Mercator Διακονικὸν Secretarium vertit; & congruenter quidem Agathensi Concilio, cujus 66 Canon hic est: Quoniam non oportet insacratos ministros licentiam habere in Secretarium (quod Græci Diaconicon appellant) ingredi & contingere vasa dominica. Atqui Secretarium idem est, quod apud nos Sacristia barbare nuncupatur: de quo qui dubitat, adeat Cardinalem Bona lib. 1 rerum Liturgicarum cap. 24 num. 2. Διακονικὸν tamen, sicut & Secretarium in aliis præterea usurpatur significationibus, quas non est hujus loci explicare.

[99] Ingressus autem Sacerdotis in templum, supra descriptus ex Typico, non est simplex quidam ingressus; sed ingressus qui fit cum sacris codicibus, quibus Diacono a Sacerdote traditis, egreditur ille e porta Diaconici; & elevatos ante faciem deferens, subsequente Sacerdote, viam quamdam sinuosam tenet; qua peragrata ante sanctas fores uterque sistit, ut Sacerdos recitet τήν εἰσόδου εὐχὴν, id est, Introitus orationem, quam Constantinopolitanus Patriarcha S. Germanus, loco antea citato, nobis exhibet & ita sonat:

[100] Ἑσπέρας καὶ πρωΐ, καὶ μεσημβρίας ἀινοῦμεν, εὐλογοῦμεν, εὐχαριστοῦμεν, καὶ δεόμεθά σου, Δέσποτα τῶν ἀπάντων, κατεύθυνον τὴν προσευχὴν ἡμῶν ὡς θυμίαμα ἐνώπιόν σου. Καὶ μὴ ἐκκλίνης τὰς καρδίας ἡμῶν εἰς λόγους εἰς λογισμοὺς πονηρίας, ἀλλὰ ῥύσαι ἡμᾶς ἐκ πάντων τῶν θηρευόντων τὰς ψυχὰς ἡμῶν· ὅτι πρὸς σὲ, Κύριε, Κύριε, οἱ ὀφθαλμοὶ ἡμῶν, καὶ ἐπὶ σοὶ ἠλπίσαμεν· μὴ καταισχύνῃς ἡμᾶς, Θεὸς ἡμῶν. Ὅτι πρέπει σοι πᾶσα δόξα, τιμὴ, καὶ προσκύνησις, τῷ Πατρὶ, καὶ τῷ Υἱῷ, καὶ τῷ ἁγίῳ Πνεύματι, νῦν καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

Εἶτα εὐλογεῖ τὴν εἵσοδων, λέγων·

Ἐυλογημένη εἴσοδος τῶν Ἁγίων σου πάντοτε, νῦν καὶ ἀεὶ, καί.

Vespere, & mane, & meridie laudamus, benedicimus, [unde ille cum sacris libris ingressus templum] gratias agimus, & oramus Te, omnium Domine; dirige orationem nostram sicut incensum in conspectu tuo; & ne inclines corda nostra in verba vel cogitationes nequitiæ, sed libera nos ab omnibus venantibus animas nostras; quia ad Te, Domine, Domine, oculi nostri, & in Te speravimus; ne confundas nos, Deus noster. [recitat orationem Introitus,] Quia convenit Tibi omnis gloria, honor & adoratio, Patri, & Filio, & Spiritui sancto, nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

Et benedicit introitum dicens:

Benedictus sit introitus Sanctorum tuorum ubique, nunc & semper &c.

[101] Εἶτα Διάκονος χαράττων σταυρὸν μετὰ τοῦ θυμιατοῦ λέγει· Σοφία, ὀρθοί. Καὶ ἡμεῖς το, Φῶς ἵλαρον.

Posthæc Diaconus, Thuribulo efformata Cruce, dicit. Sapientia, Recti. Nos autem: Lumen jucundum.

Comm. Reliqua supple ex Capite primo de minoribus Vesperis. Hic vero notaverim ex Joanne Morino, Diaconum dicentem Σοφία, Sapientia, verosimiliter digitum intendere in Codicem sacrum: & sic a præsentibus exigere attentionem præstandam iis, quæ inde recitabuntur. Pauci quidam cum S. Germano legunt Σοφια ὀρθή, Sapientia recta.

[102] Μετὰ δὲ τὴν εἴσοδεν ταχθεὶς μόναχος, βαλὼν τὴν συνήθη μετάνοιαν τῷ Προεστῶτι, ψάλλει τῆς ἡμέρας προκείμενον δίστιχον. Κυριος ἐβασίλευσεν. Στίχος, α᾽. Ἐνεδύσατο Κύριος δύναμιν. Στίχος β᾽. Καὶ γὰρ ἐστερέωσεν. Στραφεὶς δὲ Ἱερεὺς πρὸς δυσμὰς, δεδεμένας ἔχων τὰς χεῖρας; ἵσταται περιμένων τὴν πλήρωσιν τοῦ προκειμένου. Εἶτα βάλλει μετάνοιαν, καὶ ἀπέρχεται εἰς τὸν πόπον αὐτοῦ.

Post introitum vero, designatus ad id Monachus, præmissa solita corporis inflexione versus Præsidem sive Abbatem, canit propositum diei distichum, & dicit Dominus regnavit. Versiculum 1, Indutus est Dominus. Versiculum 2, Etenim firmavit. Interim conversus ad Occidentem Sacerdos, & junctas habens manus, Propositi finem opperitur. Mox exhibet reverentiam, & in locum discedit suum.

[103] [per incuriam forte omissum in excusis:] Comm. Ecclesia quidem Græca singulis totius anni feriis singula disticha attribuit: non tamen in quolibet Officio videtur post Introitum & diei distichon etiam dici Dominus regnavit; cum supradictis versiculis sed tantum in Vesperis Sabbati. Est enim apud S. Germanum: Εἰ δέ ἔστι σάββατον ἑσπέρας, λέγει τὸ, Κύριος ἐβασίλευσεν. Si sint vesperæ sabbati, dicit, Dominus regnavit &c. Propterea ego existimo, pauculas illas voces in Veneto illo quo utor S. Sabæ Typico prætermissas esse, incuria typothetarum & correctorum. Qua in opinione non mediocriter confirmor, videns in Menæis, imo & in Typico ipso, pro hac trium Doctorum solennitate, assignari statim post diei Propositum tria ἀναγνώσματα hoc est, tres Lectiones. [& recitantur 3 lectiones] Prima est ex Deuteronomii capite 1, incipitque a versu 8 & sistit in versu 17. Altera est ex capite 10 libri ejusdem, & incipiendo a quarto decimo versu complectitur reliquos omnes præter ultimum. Tertia denique petitur ex Sapientiæ 3, continet decem priores versus illius capitis. Nos autem ad se denuo revocat Typicum dicens:

[103] Μετὰ δὲ τὸ προκεῖμενον Διάκονος ποιεῖ τὴν συνὴθη ἐκτενῆ.

Absoluto Proposito Diaconus facit consuetam Prolixam.

Comm. Subintellige Vocem Orationem vel Precationem εὐχὴν, vel δέησιν, vel ἱκεσίαν, [subjungit Diaconus Orationē Prolixam] quemadmodum Act. 12 dicitur, προσευχὴ ἐκτενὴς, Oratio sine intermissione fusa esse ab Ecclesia ad Deum, pro Petro in carcerem conjecto; estque similis Litaniis nostris, quibus Chorus, vel Populus respondens, identidem interponit, Miserere nobis, Ora pro nobis, Te rogamus audi nos. Sed age, sic orantem Diaconum, eique succinentem Chorum audiamus, apud S. Germanum. Dicit Diaconus.

Εἴπωμεν πάντες ἐξ ὅλης τῆς ψυχῆς, καὶ ἐξ ὅλης τῆς διανοίας εἴπωμεν χορός. Κύριε ἐλέησον.

Κύριε παντοκράτορ Θεὸς τῶν πατέρων ἡμῶν, δεόμεθά σου, ἐπάκουσον καὶ έλέησον. Χ. Κύριε ἐλέησον.

Ἐλέησον ἡμᾶς Θεὸς κατὰ τὸ μέγα ἔλεός σου· δεόμεθά σου, ἐπάκουσον καὶ ἐλέησον. Χ. Κύριε ἐλέησον.

Ἔτι δεόμεθα ὑπὲρ τῶν εὐσεβεστάτων καὶ θεοφυλάκτων Βασιλέων ἡμῶν, κράτους, νίκης, διαμονῆς, εἰρήνης, ὑγείας, σωτηρίας αὐτῶν, καὶ τοῦ Κύριον τὸν Θεὸν ἡμῶν ἐπὶ πλέον συνεργῆσαι, κατευοδῶσαι ἀυτοὺς ἐν πᾶσι, καὶ ὑποτάξαι ὑπὸ τοὺς πόδας ἀυτῶν πάντα ἐχθρὸν καὶ πολέμιον. Χ. Κύριε ἐλέησον.

Ἔτι δεόμεθα ὑπέρ τοῦ Ἀρχιεπισκότου ἡμῶν, δεεῖνος, καὶ πάσης τῆς ἐν Χριστῷ ἡμῶν ἀδελφότητος. Χ. Κυριε ἐλέησον.

Ἔτι δεόμεθα ὑπὲρ τῶν μακαρίων καὶ ἀειμνήστων κτητόρων τῆς ἀγίας μονῆς ταύτης. Χ. Κύριε ἐλέησον.

Ἔτι δεόμεθα ὑπὲρ ἐλέους, ζωῆς, εἰρήνης, ὑγείας, σωτηρίας, ἐπισκέψως, συγχωρήσεως καὶ ἐσαφεεως τῶν ἁμαρτιῶν, τῶν δούλων τοῦ Θεοῦ, τῶν Ἀδελφῶν τῆς ἁγίας μονῆς ταύτης. Χ. Κύριε ἐλέησον.

Ἔτι δεόμεθα ὑπὲρ τῶν καρποφορούντων, καὶ καλλιεργούντων ἐν τῷ ἁγίῳ καὶ πανσέπτῳ ναῷ τούτῳ, κοπιόντων, ψαλλόντων, καὶ ὑπὲρ τοῦ περιεστῶτος λαοῦ, τοῦ ἀπεκδεχομένου τὸ παρὰ σοῦ μέγα καὶ πλούσιον ἔλεος. λαός. Εἴς πολλὰ ἔτη, Δέσποτα, Ἐκφώνως Ἰερεὺς. Ὅτι ἐλεήμων καὶ φιλάνθρωπος Θεὸς ὑπαρχεις, καὶ σοὶ τὴν δόξαν ἀναπέμπομεν, τῷ Πατρὶ, καὶ τῴ Υἱῷ, καὶ τῷ ἁγίῳ Πνεύματι, νῦν καὶ ἀεὶ καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας αἰῴνων. Χ. Ἀμήν. Καὶ λαός. Καταξίωσον Κύριε.

Dicamus omnes ex tota anima; & ex tota mente dicamus. Chorus. Domine miserere.

Domine præpotens, Deus patrum nostrorum, oramus Te, exaudi & miserere. Ch. Domine miserere.

Miserere nostri Deus secundum magnam misericordiam tuam; oramus Te, exaudi & miserere. Ch. Domine miserere.

Adhuc oramus pro piissimis & a Deo servatis Imperatoribus nostris, pro eorum imperio, victoria, perseverantia, pace, valetudine, incolumitate; & ut Dominus Deus noster ipsos magis adjuvet, prosperet in omnibus, ipsorumque pedibus subjiciat omnem inimicum atque hostem. Ch. Domine miserere.

Adhuc oramus pro Archiepiscopo nostro N. & cuncta nostra in Christo fraternitate. Ch. Domine miserere.

Adhuc oramus pro beatis semperque memorandis hujus sanctæ ædis conditoribus. Ch. Domine miserere.

Adhuc oramus pro misericordia, vita, pace, sanitate, salute, protectione, venia, & remissione peccatorum, servorum Dei, Fratrum hujusce sancti monasterii. Ch. Domine miserere.

Adhuc oramus pro referentibus fructum & bona facientibus in hoc sancto & omni ex parte augusto templo, laborantibus, canentibus; [& a Sacerdote completur;] & pro circumstante populo, a Te magnam & affluentem misericordiam expectante. Populus. In multos annos, Domine. Tum effert vocem Sacerdos. Quia misericors & benignus erga homines Deus es, & Tibi gloriam impertimur, Patri, & Filio, & Spiritui sancto, nunc, & semper, & in secula seculorum. Chorus. Amen. Et populus dicit: Dignare Domine.

[104] Διάκονος πάλιν. Πληρώσωμεν τὴν ἑσπερινὴν δέησιν ἡμῶν τῷ Κυρίῳ. χορ. Κύριε ἐλέησον.

Ἀντιλαβοῦ, σῶσον, ἐλέησον καὶ διαφύλαξον ἡμᾶς Θεὸς τῇ σῇ χάριτι. Χ. Κύριε ἐλέησον.

Τήν ἑσπέραν πᾶσαν τελείαν, ἀγίαν, ἐιρηνικὴν καὶ ἀναμάρτητον παρὰ τοῦ Κυρίου αἰτησώμεθα. Χ. Παράσχου Κύριε.

Ἄγγελον εἰρήνης, πιστὸν ὁδηγὸν, φύλακα τῶν ψυχῶν καὶ τῶν σωμάτων ἡμῶν, παρὰ τοῦ Κυρίου αἰτησώμεθα. Χ. Παράσχου Κύριε. Συγνώμην καὶ ἄφεσιν τῶν αμαρτιῶν καὶ πλημμελημάτων ἡμῶν, παρὰ τοῦ Κυρίου αἰτησώμεθα. Χ. Παράσχου Κύριε.

Τὰ καλὰ καὶ συμφέροντα ταῖς ψυχαῖς ἡμῶν, καὶ εἰρήνην τῷ κόσμῳ, παρὰ τοῦ Κύρίου αἰτησώμεθα. Χ. Παράσχου Κύριε.

Τὸν ὑπόλοιπον χρόνον τῆς ζωῆς ἡμῶν ἐν εἰρήνῃ καὶ μετανοίᾳ ἐκτελέσαι παρὰ τοῦ Κυρίου αἰτησώμεθα. χορ. Παράσχου Κύριε.

Χριστιανὰ τὰ τέλη τῆς ζωῆς ἡμῶν, ἀνώδυνα, ἀνεπαισχυντα, εἰρηνικὰ, καὶ καλὴν ἀπολογίαν τὴν ἐπὶ τοῦ φόβεροῦ βήματος, παρὰ τοῦ Κυρίου αἰτησώμεθα. Χ. Παράσχου Κύριε.

Τῆς παναγίας, ἀχράντου, ὑπερευλογημενής, ἐνδόξου δεσποίνης ἡμῶν Θεοτόκου, καὶ ἀειπαρθένου Μαρίας, μετὰ πάντων τῶν Ἁγίων μνημονεύσαντες, ἐαυτοὺς καὶ ἀλλήλους, καὶ πᾶσαν τὴν ζωὴν ἡμῶν, Χριστῷ τῷ Θεῷ παραθώμέθα. Χ. Σοὶ Κύριε.

Iterum Diaconus: Compleamus vespertinam nostra precationem Domino. Ch. Domine miserere.

Suscipe, serva, miserere & custodi nos Deus tua gratia. Ch. Domine miserere.

Vesperam omnem perfectam, sanctam, pacificam & peccati expertem a Domino flagitemus. Ch. Tribue Domine. [iterumque resumitur a Diacono,]

Angelum pacis, fidelem ducem, custodem animarum & corporum nostrorum a Domino flagitemus. Tribue Domine.

Veniam & remissionem peccatorum & delictorum nostrorum a Domino flagitemus. Ch. Tribue Domine.

Bona & animis nostris conducentia, ac mundo pacem a Domino flagitemus. Ch. Tribue Domine.

Reliquum vitæ nostræ tempus transigi in pace & pœnitentia, flagitemus. Ch. Tribue Domine.

Christianos vitæ nostræ terminos, sine dolore, sine confusione tranquillos, & bonam defensionem in tremendo Christi tribunali, a Domino flagitemus. Ch. Tribue Domine.

Sanctissimæ, intemeratæ, super omnes benedictæ, gloriosæ Dominæ nostræ Deiparæ semperque virginis Mariæ ac omnium Sanctorum memoriam agentes, nos ipsos, & invicem, & vitam nostram totam, Christo Deo commendemus. Ch. Tibi Domine.

[105] Καὶ Ἱερεὺς ἐκφώνως· Ὅτι ἀγαθὸς καὶ φιλάνθρωπος Θεὸς ὑπάρχεις, καὶ σοὶ τὴν δόξαν ἀναπέμπομεν, τῷ Πατρὶ, καὶ τῷ Υἱῷ, καὶ τῷ ἀγίῳ Πνεύματι, νῦν, καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰῶνων. Χ. Ἀμήν. Ἱερεύς· Εἰρήνη πᾶσι. Χ. Καὶ μετὰ τοῦ πνεύματός σου. Δίακ. Τὰς κεφαλὰς ὑμῶν τῷ Κυρίῳ κλίνατε. χορ. Σου Κύριε.

Καὶ λέγει Ἱερεὺς τὴν εὐχὴν μυστικῶς.

Et Sacerdos elatiore voce succinit: Quia bonus & amans hominum Deus existis, & tibi gloriam attribuimus, Patri, [& a Sacerdote completur.] & Filio, & Spiritui sancto, nunc & semper, & in secula seculorum. Ch. Amen. Sacerdos. Pax omnibus. Ch. Et cum spiritu tuo. Diaconus. Humiliate capita vestra Deo. Chorus. Tibi Domine.

Et sacerdos secreto dicit orationem.

Comm. Hæc Oratio, Κεφαλοκλισίας, sive Capitis inclinationis nuncupatur, & ita sonat.

Κύριε Θεὸς ἡμῶν, κλίνας οὐρανοὺς καὶ καταβὰς ἑπὶ σωτηρίᾳ τοῦ γένους τῶν ἀνθρώπων, ἔπιδε ἐπὶ τοὺς δούλους σου, καὶ ἐπὶ τὴν κληρομίαν σου σοὶ γὰρ τῷ φοβερῷ καὶ φιλανθρώπῳ κριτῇ, οἱ σοὶ δοῦλοι ὑπέκλιναν τὰς κεφαλὰς, τοὺς δὲ αὐτῶν ὑπέταξαν αὐχένας, ού τὴν ἐξ ἀνθρώπων ἀναμένοντες βοήθειαν, ἀλλὰ τὸ σὸν περιμένοντες ἕλεος, καὶ τὴν σὴν ὑπεδεχόμενοι σωτηρίαν. οὓς διαφύλαξον ἐν παντὶ καιρῷ, καὶ κατὰ τὴν παροῦσαν ἑσπέραν, καὶ τὴν προσιοῦσαν νύκτα, ἀπὸ παντὸς ἐχθροῦ, ἀπὸ πάσης ἀντικειμένης ἐνεργείας, διαλογισμῶν ματαίων, καὶ ἐνθυμήσεων. Εἶτα ἐκφωνεῖ. Εἴη τὸ κράτος τῆς βασιλείας σου εὐλογημένον καὶ δεδοξασμένον, τοῦ Πατρὸς, καὶ τοῦ Υἱοῦ, καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος, νῦν καὶ ἀεὶ καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνω Ἀμήν.

Domine Deus noster, qui inclinatis cælis propter salutem humani generis descendisti, respice famulos tuos & hereditatem tuam: tibi enim, tremendo simul ac benigno judici, tui famuli inclinarunt capita, & suas submiserunt cervices; non ab hominibus sperantes auxilium, sed tuam præstolantes misericordiam, &, tuam salutem expectantes: quos custodi omni tempore & hoc præsenti vespere, & hac secutura nocte ab omni inimico, ab omni diabolica machinatione, a cogitationibus vanis, & pravis affectibus. Deinde altiori tono dicit: Sit regni tui potentia benedicta & glorificata, Patris, & Filii, & Spiritus sancti, nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

Prosequitur Typicum:

[106] Εἶθ᾽ οὕτω ψάλλομεν τὰ ἰδιόμελα τοῦ κατὰ τὴν ἡμέραν Ἁγίου, λιτανεύοντες ἐν τῷ νάρθηκι, τοῦ Ἱερέως καὶ τοῦ Διακόνου προπορευομένων μετὰ θυμιατοῦ καὶ λαμπάδων.

[Deinde fit Processio,] Tum psallimus idiomela illius Sancti qui eo die colitur, facientes Processionem in Narthece, præcuntibus Sacerdote & Diacono cum thuribulo ac lampadibus.

Comm. Hinc adverte, erudite Lector, has voces Λιτὴ, Λιτανεία & Λιτανεύειν, apud Græcos Ecclesiasticos non usurpari in primæva sua significatione, quæ est preces & precari; sed in alia. Sonat enim circuitum illum, quem Latini Ecclesiastici Processionem nuncupant. Quid, quod etiam hi hoc nomen Litania non raro sic usurpent: quippe (ut Anastasium, Aimoinum, aliosque multos tacitus præteream) audi magnum Gregorium Epist. 2 lib. 11 jubentem tempore mortalitatis fieri septem Processiones divisim secundum status, uno die: Litania Clericorum (inquit) exeat ab Ecclesia B. Joannis Baptistæ; Litania virorum, ab Ecclesia B. Martyris Marcelli; Litania Monachorum, ab Ecclesia Martyrum Joannis & Pauli; Litania ancillarum Dei, ab Ecclesia BB. Martyrum Cosmæ & Damiani; Litania feminarum conjugatarum, ab Ecclesia B. Primi Martyris Stephani; Litania viduarum, ab Ecclesia Martyris Vitalis; Litania pauperum & infantium, ab Ecclesia B. Martyris Cæciliæ. Ubi τὸ Litania aliud nihil præter Processionem significat. Die autem his tribus Doctoribus sacro in Λιτῇ sive Processione recitabantur sequentia στιχηρὰ ἰδιόμελα Nili Xanthopuli.

Ηχος β᾽.

[107] Δεῦτε τῆς οὐρανίου Τριάδος ὀι λατρευταὶ, τὴν ἐπίγειον τριάδα τῶν θείων Ἱεραρχῶν εὐφημήσωμεν, τὸν Γρηγόριον τῆς θεολογίας τὸν ἐπώνυμον, τὸν Βασίλειον τῆς βαποιλείας τὸν φερώνυμον, καὶ Ἰωάννην τὸν ὅντως χαριτώνυμον, τοὺς τῆς σοφίας βυθοὺς, τοῦ πνεύματος τὰ ῥἑεῖθρα τὰ ὠκεανικὰ, τὰς πηγὰς τὰς ἀεὶ βλυζούσας τὸ ὕδωρ τὸ ζῶν τὸ ἁλλόμενον, τοὺς διαυγεῖς μαργαρίτας, τοὺς ἐπιγείους φωστῆρας, τῆς ἐκκλησίας τοὺς οἴακας, τὰ ἀγλαόκαρπα δένδρα, τοὺς οἰκενόμους τῆς χάριτος, Χριστοῦ τὸ στόμα, καὶ τῆς Τριάδος τοὺς ὑπερμάχους, τοὺς ἐξ αὐτῆς ἀμέσως ἐλλαμπομένους, καὶ πρεσβεύοντας ἀπαύστως ὑπερ τῶν ψυχῶν ἡμῶν.

Tonus 2.

Huc agite, cælestis Trinitatis cultores; collaudemus terrestrem trinitatem divinorum Antistitum; [& canuntur idiomela] Gregorium cognomento Theologum, Basilium ducentem a regno nomen, & a gratia Joannem; imos gurgites sapientiæ; Spiritus marina fluenta; fontes aquæ vividæ jugiterque salientis; lucidas margaritas; terrestria luminaria; Ecclesiæ gubernacula; splendidorum fructuum feraces arbores; administros gratiæ; os Christi; vindices Trinitatis; ab eadem sine ullius interventu illustratos; & assidue pro nostris animabus orantes.

αὐτός.

[108] Τοὺς ἀναφθέντας ἄνθρακας, ἐκ τοῦ ἀστέκτου πυρὸς, οἱ διὰ αὐτῶν φωτισθέντες, πιστῶς ἀνευφημήσωμεν· οὗτοι γαρ τῇ πρὸς αὐτὸ ἑνώσει ἐκπυρωθέντες, φωστῆρες τοῦ κόσμου ἐγένοντο, ζωτικὴ τοῖς πτωχοῖς χρηματίζοντες δύναμις, Πατέρα καὶ Υἱὸν καὶ Πνεῦμα ἅγιον εὐσεβῶς ἀνακηρύττοντες, οἷς καὶ ἠμεῖς προσείπωμεν· Χαίροις Τριάδος Τριὰς θεόσοφος.

Idem Tonus

Accensos ab igne inevitabili carbones fideliter prædicemus, qui per illos collustrati sumus. Hi enim, per eam quam habebant cum eodem conjunctionem inflammati, evaserunt mundi lumina; vitalemq; pauperibus virtutem largientes, Patrem, & Filium, & Spiritum sanctum, pie promulgarunt: quos & nos compellemus: Salve Trinitatis Trinitas, rerum divinarum intelligens.

Ἦχος πλ. β᾽.

[109] Τοῦ Δαβὶδ τὴν σφενδόνην τὴν τρίπλοκον, τοῦ Σαλομῶντος σπάρτιον τὸ κόκκινον, τὸ τοῦ Λόγου φραγγέλιον τρίπλοκον, τοὺς σοφοὺς Ἱεράρχας, Βασίλειον τὸν μέγαν, Γρηγόριον τὸν θεῖον, Ἰωάννην Χρυσόστομον πιστῶς ἀνευφημήσωμεν· τὸν νοητὸν γὰρ Γολιὰθ τῷ ἀκρογωνιαίῳ λίθῳ καταβαλόντες, τὴν πίστιν πρὸς ὁμόνοιαν ἤγαγον, τῷ ἐρυθραίῳ τοῦ Χριστοῦ περιτειχίσαντες αἵματι, καὶ τοὺς θεοκαπήλους αἱρεσιάρχας τῶν περιβόλων τῆς θείας τοῦ Χριστοῦ ποίμνης μακρὰν ἀπελάσαντες διὰ τῶν λόγων, καὶ ἔτι τὴν πίστιν στηρίζουσιν, καὶ πρεσβεύουσι Κυρίῳ, ἐλεηθῆναι τὰς ψυχὰς ἡμῶν.

Tonus obl. 2

Triplicatam Davidis fundam, Salomonis funiculum coccineum, Verbi flagellum triplex, sapientes Præsules, Basilium magnum, Gregorium divinum, Joannem aureo tonantem ore, fideliter prædicemus. Nam Goliathum, qui animo cernitur & mente intelligitur, angulari lapide prostraverunt; fidem adduxerunt ad concordiam, eamque purpureo Christi sanguine, quasi vallo aliquo munierunt; & Deo quæstum facientes, hæresiarchas a Christi divino grege longissime repulerunt, sua dicendi scribendiq; vi. Quin imo fidem hodiedum sustentant, & a Domino postulant animabus nostris misericordiam.

Ἦχος πλ. δ᾽.

[110] Ἐπεφάνη χάρις τοῦ Θεοῦ πᾶσιν ἀνθρώποις, παιδεύουσα ἡμᾶς διὰ τῶν διδασκάλων τὰ ἥθη κοσμηθέντας, τοὺς τρόπους βελτιωθέντας, θεογνωσίας ἄιγλῃ τὸν νοῦν περιλαμφθῆναι· διὸ κράξωμεν Τριὰς ἁγία, κυρία τοῦ παντὸς, ταῖς τῶν τριῶν σου Ποιμένων προσευχαῖς τὸ σὸν ποίμνιον τοῦτο ἐν εἰρήνη συντήρησον ἀσφαλῶς καὶ ἀλύπως, καὶ σῶσον ὡς φιλάνθρωπος.

Tonus obl. 4

Apparuit gratia Dei omnibus hominibus, erudiens nos per præceptores illos, ut emendatis moribus vitæque consuetudine, mentem nostram luce divinæ cognitionis illuminemus. Idcirco clamemus: Trinitas sancta, rerum omnium domina, horum trium Pastorum tuorum precibus hunc tuum gregem in secura pace custodi, ab omni molestia libera, & ad salutem perduc sempiternam; benigna cum sis.

Ἦχος πλ. β᾽.

[111] Τριὰς ἁγία καὶ προσκυνητὴ, δόξα τῇ σοφῇ προνοίᾳ σου, ὅτι τρεῖς σοὺς μεγάλους φωστῆρας τοῖς ἁνθρώποις ἐξ ἀνθρώπων ἐχάρισας, τῷ φωτὶ λαμπαδοχοῦντας τῆς σῆς ἐπιγνώσεως, καὶ τῇ αἴγλῃ φρυκτωροῦντας τῶν σωτηρίων σου καὶ σεπτῶν θελημάτων· δι᾽ ἧν οἰκουμένη φὼς γνώσεως πλουτοῦσα, τὴν σὴν δόξαν αὐγάζεται, καὶ πρὸς τὴν βασιλείαν σου τὴν μακαρίαν σπεύδει, τούτων ἡμᾶς ταῖς θείαις ὑπακούειν πείθουσα διδασκαλίαις, καὶ αὐτὴ τῶν εὐχῶν τῶν ὑπὲρ ἡμῶν ἐπάκουσον, ὡς Θεὸς πανοικτίρμων, καὶ τὰς ψυχὰς ἡμῶν σῶσον φιλάνθρωπε.

Tonus obl. 2

Sancta & adoranda Trinitas, gloria sit sapienti providentiæ tuæ, quia hominibus largita es, e numero hominum tria magna luminaria efferentia agnitionis tuæ facem, ejusque fulgore salutarem tuam ac venerandam voluntatem tamquam de specula significantia. Quo quidem lumine locupletatus orbis, tuam cum admiratione contemplatur gloriam, & ad tui regni beatitatem contendit. Cum igitur horum divina instituta tenere nos jubeas, tu vicissim audi eorumdem pro nobis vota, ut Deus plane misericors; & ut benignus, serva animas nostras.

Δόξα. Ήχος πλ. β᾽.

[112] Τοὺς Ἱεράρχας τοῦ Χριστοῦ, καὶ τῶν Πατέρων κλέος, τῆς πίστεως τοὺς πύργους, καὶ τῶν πιστῶν διδασκάλους καὶ φύλακας, συνελθόντες φιλέορτοι ἀσματικοῖς ἐγκομίοις ὑμνήσωμεν, λέγοντες· Χαίροις τῆς ἐκκλησίας φωστὴρ, Βασίλειε σοφὲ, καὶ στύλε ἀπεριτρεπτε· Χαίροις νοῦς οὐράνιος, Ἀρχιερεῦ μέγιστε, θεολόγε Γρηγόριε. Χαίροις Χρυσολόγε πάγχρυσε Ἰωάννη, τῆς μετανοίας διαπρύσιος κήρυξ· ἀλλ᾽ Πατέρες τρισόλβιοι, μὴ παύσησθαι ἀεὶ πρεσβεύειν Χριστῷ ὑπὲρ τῶν πίστει καὶ πόθῳ τελούντων ὑμῶν τὴν πανίερον καὶ θείαν πανήγυριν.

Gloria.���������Tonus obl. 2

Hierarchas Christi & Patrum decus, turres fidei & fidelium magistros atque custodes, o vos omnes quibus cordi est hæc celebritas, coacti in unum, canoris extollamus laudibus, dicentes: Salve Ecclesiæ luminare, Basili sapiens, & columna immobilis. Salve mens cælestis, maxime Antistes, theologe Gregori. Salve o aureo potens sermone, prorsus auree Joannes, ad repisiscentiam hortator vehemens. Agite, o ter beati Patres, ne intermittite orare Christum pro nobis, qui cum fide & studio, agimus hunc vestro nomine sacrosanctum atque divinum diem.

Καὶ νῦν���������Θεοτόκιον.
αὐτος.

[113] Τὴν τῶν παρθένων καλλονὴν καὶ χαρμονὴν τῶν νόων, τὴν μόνην Θεοτόκον, καὶ τῶν πιστῶν ἀρραγὲς περιτείχισμα, συνελθόντες φιλέορτοι, ἀσματικοῖς ἐγκωμίοις, ὑμνήσωμεν λέγοντες· Χαίροις, Παρθενομῆτορ ἁγνὴ, λυχνία χρυσταυγὴς, καὶ πύλη ἐπουράνιε· χαίροις σκηνὴ ἁγιάσματος, τὸν Θεὸν χωρήσασα ἐν μήτρᾳ σου, πανάχραντε· χαίροις τῶν οὐρανίων ταγμάτων ὑπερτέρα ἁπάντων ἀσυγκρίτως· διὸ μητράνανδρε δέσποινα, μή λίπης φρουροῦσα τοὺς δούους σου, τοὺς ἀνυμνοῦντάς σε πίστει καὶ ποθῳ ἀεὶ, καὶ τὸν τόκον σου προσκυνοῦντας τὸν ἄσπορον.

Et nunc.���������Mariale
Idem Tonus.

Virginum decus & lætitiam mentium, solam Deiparam, & firmum fidelium vallum, o celebritatum amantes, modulatis præconius efferamus, dicentes: Salve Virgo, parens purissima, candelabrum lucens ut aureum, & porta cælestis. Salve tabernaculum sanctificationis. Salve incontaminata, cujus uterus fuit capax Dei Salve quæ es cunctis cæli ordinibus sine ulla comparatione superior. Ideo ne cesses, Domina & sine viro Mater, custodire famulos tuos, qui Te semper cum fide & desiderio laudant: & qui tuum fœtum adorant sine virili conceptum semine.

[114] Μετὰ ταῦτα ἐκφωνεῖ Ἱερεύς εἶς ἐπήκουν πάντων.

Post hæc exclamat Sacerdos, [quibus subjiciuntur orationes] sic ut cuncti audiant.

Comm. Et ita quidem Typicum S. Sabæ, sed S. Germanus, loco jam plus vice simplici allegato, ait id Sacerdotem tantummodo facere absente Diacono. Ipsius autem verba adscribere non fuerit fortasse omnino inutile.

Μετὰ ταῦτα λέγει Διάκονος, έἴπερ τύχῃ· ἐι δ᾽ οὐ τύχῃ, λέγει Ἱερεύς.

Post hæc dicit Diaconus, si adsit; sin minus, dicit Sacerdos sequentes orationes.

[115] Σῶσον Θεὸς τὸν λαόν σου, καὶ εὐλόγησον κληρονομίαν σου. Ἐπίσκεψαι τὸν κόσμον σου ἐν ἐλέει καὶ οἰκτιρμοῖς. Ὕψωσον κέρας Χριστιανῶν ὀρθοδόξων, καὶ κατάπεμψον ἐφ᾽ ἡμᾶς τὰ ἐλέησου τὰ πλούσια. Πρεσβείαις τῆς παναχράντου δεσποίνης ἡμῶν Θεοτόκου καὶ ἀειπαρθένου Μαρίας· τῶν τιμίων ἐπουρανίων Δυνάμεων ἀσωμάτων· τοῦ τιμίου ἐνδόξου προφήτου, προδρόμου καὶ βαπτιστοῦ Ἰωάννου; τῶν ἁγίων ἐνδόξων καὶ πανευφήμων Ἀποστόλων· τοῦ Ἁγίου τοῦδε, καὶ πάντων σου τῶν Ἁγίων, ἱκετεύομέν σε, πολυέλεε Κύριε, ἐπάκουσον ἡμῶν δεομένων σου, καὶ ἐλέησων ἡμᾶς.

Οἱ δὲ Αδελφοὶ λέγουσιν τὸ Κύριε ἐλέησον. μ᾽.

Salva Deus populum tuum, & benedic hereditati tuæ. Visita orbem tuum in misericordia & miserationibus. Extolle cornu Christianorum orthodoxorum, & abundantes misericordias tuas ad nos demitte. Precibus intemeratæ Dominæ nostræ Deiparæ semperque Virginis Mariæ; [a S Germano relatæ:] venerandarum cælestium & incorporearum Virtutū; honorabilis ac gloriosi prophetæ, præcursoris & Baptistæ Joannis; sanctorum, gloriosorum & celeberrimorum Apostolorum, sancti N. (Illius verisimiliter cujus festa lux agitur) & omnium Sanctorum tuorum, Quæsumus te, multum misericors Domine, exaudi nos te deprecantes, & miserere nostri.

Fratres autem dicunt, (vel, ut S. Germanus, chorus primus.) Domine miserere: quadragies.

[115] Καὶ πάλιν Ἱερεὺς ἐκφωνεῖ. Ἕτι δεόμεθα ὑπὲρ τῶν εὐσεβεστάτων καὶ θεοφυλάκτων Βασιλέων ἡμῶν, κράτους, νικῆς, διαμονῆς, εἰρήνης, ὑγείας, σωτηρίας, ἐπισκέψεως, καὶ ἀφέσεως ἁμαρτιῶν, καὶ τοῦ Κυριον τὸν Θεὸν ἡμῶν ἐπὶ πλεῖον συνεργῆσαι, κατευοδῶσαι αὐτοὺς ἐν πᾶσι, καὶ ὑποτάξαι ὑπὸ τοὺς πόδας αὐτῶν πάντα ἐχθρὸν καὶ πολέμιον. Εἶπωμεν. Οἳ δὲ Ἀδελφοὶ τὸ Κύριε ἐλέησον λ᾽.

Et iterum exclamat Sacerdos: Adhuc oramus pro piissimis & a Deo servatis Imperatoribus nostris, [Pro Imperatore,] pro ipsorum imperio, victoria, stabilitate, pace, valetudine, protectione, venia peccatorum & ut Dominus Deus noster ipsos magis adjuvet, prosperet in omnibus, ipsorumque pedibus subjiciat omnem inimicum & hostem, dicamus. Fratres vero dicunt (vel ut est apud S. Germanum, chorus secundus) Domine miserere tricies.

[116] Καὶ πάλιν Ἱερεὺς ἐκφωνεῖ

Ἔτι δεόμεθα ὑπὲρ τοῦ Ἀρχιεπισκόπου ἡμῶν, Ἐπισκόπου, τοῦ δεῖνος, καὶ πάσης τῆς ἐν Χριστῷ ἡμῶν ἀδελφότητος, καὶ ὑπὲρ πάσης ψυχῆς Χριστιανῶν θλιβομένηστε καὶ καταπονουμένης, ἐλέους Θεοῦ καὶ βοηθείας ἐπιδεομένης· σκέπης τοῦ Ἀγίου οἴκου τούτου, καὶ τῶν κατοικούντων ἐν αὐτῷ, εἰρήνης καὶ καταστάσεως τοῦ σύμπαντος κόσμου, εὐσταθείας τῶν ἁγίων τοῦ Θεοῦ ἐκκλησιῶν· σωτηριας καὶ βοηθείας τῶν μετὰ σπουδῆς καὶ φόβου Θεοῦ κοπιώντων καὶ διακονούντων Πατέρων καὶ Ἀδελφῶν ἡμῶν· ὑπὲρ τῶν ἀπολειφθέντων καὶ τῶν ἐν ἀποδημίαις ὄντων· ἰάσεως τῶν ἐν ἀσθενείαις κατακειμένων· ὑπὲρ κοιμήσεως, ἀνέσεως, μακαρίας μνήμης, καὶ ἀφέσεως τῶν ἀμαρτιῶν, τῶν προαπελθόντῶν Πατέρων καὶ Ἀδελφῶν ἡμῶν, τῶν ἐνθάδε ἐυσεβῶς κειμένων καὶ ἁπανταχοῦ ὀρθοδόξων· ὑπὲρ ἀναῤῥήσεως τῶν αἰχμαλώτων, καὶ ὑπὲρ τῶν ἀδελφῶν ἡμῶν, τῶν ἐν ταῖς διακονίαις ὄντων καὶ πάντων τῶν διακονούτων καὶ διακονησάντων ἐν τῇ ἁγίᾳ μονῇ ταύτῃ. Εἴπωμεν. Οἱ δὲ Αδελφοὶ τὸ Κύριε ἐλέησον ν᾽.

Et iterum exclamat Sacerdos.

Adhuc oramus pro Archiepiscopo vel Episcopo N. & omni in Christo fraternitate nostra, [pro vivis & defunis.] & pro omni Christiana anima, afflicta & mœrore oppressa, divinæque misericordiæ ac opis indiga; pro hujus sanctæ Domus, & in ea habitantium protectione; pro totius orbis pace ac tranquillitate; pro statu prospero sanctarum Dei Ecclesiarum; pro salute & auxilio Patrum & Fratrum nostrorum, cum studio ac timore Dei laborantium & ministrantium; pro derelictis & iter facientibus; pro ægrotantium medela; pro dormitione, requie, beata memoria, & venia peccatorum impetranda animabus defunctorum Patrum ac Fratrum nostrorum, hic & ubique terrarum pie sepultorum fidelium; pro captivorum libertate, pro fratribus nostris qui sunt in ministeriis, & omnibus qui ministrant & ministraverunt in hac æde sancta, dicamus. Fratres autem dicunt quinquagies, Domine miserere.

[117] Εἶτα δεόμεθα ὑπὲρ τοῦ διαφυλαχθῆναι τὴν ἁγίαν μονὴν ταύτην καὶ πᾶσαν πόλιν, καὶ χώραν ἀπὸ λοιμοῦ, λιμοῦ, σεισμοῦ, καταποντισμοῦ, πυρὸς, μαχαίρας, ἐπιδρομῆς ἀλλοφύλων, καὶ ἐμφυλίου πολέμου, καὶ αἰφνηδίου θανάτου. Ὑπὲρ τοῦ ἵλεων, εὐμενῆ καὶ εὐδιάλλακτον γένεσθαι τὸν ἀγαθὸν καὶ φιλάνθρωπον Θεὸν ἡμῶν, τοῦ ἀποστρέψαι πᾶσαν ὀργὴν τὴν καθ᾽ ἡμῶν κινουμένην, καὶ ρύσασθαι ἡμᾶς τῆς ἐπικειμένης δικαίας αὐτοῦ ἀπειλῆς καὶ ἐλεῆσαι ἡμᾶς. Τὸ Κύριε ἐλέησον μ᾽.

Adhuc oramus ut sancta hæc ædes, omnis urbs & regio a peste, [pro ipso loco] fame, terræ motu, inundatione, igne, gladio, alienigenarum incursu, intestino bello, & repentina morte liberentur; ut bonus & hominum amans Deus noster, fiat nobis propitius, clemens & reconciliatu facilis; ut avertat omnem iram contra nos motam, justisque suis comminationibus nos eripiat, & misereatur nostri: & dicitur Domine miserere, quadragies.

[118] Ε͂ἶτα δεόμεθα καὶ ὑπὲρ τοῦ εἰσακοῦσαι Κύριον τὸν Θεὸν τῆς φωνῆς τῆς δεήσεως ἡμῶν τῶν ἀμαρτωλῶν καὶ ἐλεῆσαι ἡμᾶς. Τὸ Κύριε ἐλέησον ιβ᾽. Εἶτα μνημονεύει οὓς θέλει ζῶντας καὶ τεθνεῶτας. Καὶ πάλιν ἐκφωνεῖ Ἱερεύς.

Ἐπάκουσον ἡμῶν Θεὸς σωτὴρ ἡμῶν, ἐλπὶς πάντων τῶν περάτων τῆς γῆς καὶ τῶν ἑν θαλάσσῃ μακρὰν, καὶ ἵλεως, ἵλεως γενοῦ ἐπὶ ταῖς ἁμαρτίαις ἡμῶν, καὶ ἐλέησον ἡμᾶς. Ἐλεήμων γὰρ καὶ φιλάνθρωπος Θεὸς ὑπάρχεις, καὶ σοὶ τὴν δόξαν, ἀναπέμπομεν, τῷ Πατρὶ, καὶ Υἱῷ, καὶ τῷ ἁγίῳ Πνεύματι, νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν. Καὶ ἐυθὺς τὸ, Εἰρήνη πᾶσι. Καὶ οἱ Ἀδελφοὶ. Καὶ τῷ Πνεύματί σου. Ἱερεὺς, τὰς κεφαλὰς ἡμῶν τῷ Κυρίῳ κλίνατε. Καὶ πάντων κλινόντων τὰς κεφαλὰς, καὶ ἐπὶ γῆς κεκυφότων, ἐπεύχεται Ἱερεύς μεγαλοφώνως λέγων τὴν εὐχὴν ταύτην.

Adhuc oramus, ut Dominus Deus noster exaudiat vocem deprecationis nostrum peccatorum, & misereatur nostri. Domine miserere, bis & vigesies. Posthæc quorum vult, [& aliis quibuscumque,] vivorum ac mortuorū memoriam agit, & denuo exclamat Sacerdos.

Exaudi nos Deus servator noster, spes omnium finium terræ & in mari longe: ac propitius, propitius esto peccatis nostris, & miserere nostri. Misericors enim Deus, & humanus es: & tibi gloriam referimus, Patri, & Filio, & Spiritui sancto, nunc & semper, & in secula seculorum. Amen. Et statim subdit: Pax omnibus. Fratres autem: Et Spiritui tuo. Sacerdos (vel, ut S. Germanus, Diaconus) Capita vestra Domino inclinate. Et cunctis inclinantibus capita seque incurvantibus versus terram, bene precatur Sacerdos contenta voce dicens hanc Orationem.

[119] Δέσποτα πολυέλεε, Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ Θεὸς ἡμων, πρεσβείαις τῆς παναχράντου δεσποίνης ἡμῶν Θεοτόκου καὶ ἀειπαρθένου Μαρίας· τῶν τιμίων καὶ ἐπουρανίων δυνάμεων ἀσωμάτων· τοῦ τιμιου ἐνδόξου προφήτου προδρόμου καὶ βαπτιστοῦ Ἰωάννοο· τῶν ἁγίων ἐνδόξων καὶ πανευφήμων Ἀποστόλων, τοῦ Ἁγίου τοῦδε, καὶ πάντων σου τῶν Ἁγίων, εὐπρόσδεκτον ποίησον τὴν δέησιν ἡμῶν· Δώρησαι ἡμῖν τὴν ἄφεσιν τῶν παραπτωμάτων ἡμῶν· σκέπασον ἡμᾶς ἐν τῇ σκέπῃ τῶν πτερύγων σου· ἀποδίωξον ἀφ᾽ ἡμῶν πάντα ἐχθρὸν καὶ πολέμιον· εἰρήνευσον τὴν ζωὴν ἡμῶν, Κύριε, ἐλέησον ἠμᾶ, καὶ τὸν κόσμον σου, καὶ σῶσον τὰς ψυχὰς ἡμῶν, ὡς ἀγαθὸς καὶ φιλάνθρωπος.

Dominator multum misericors, Domine Jesu Christe, Deus noster, [tandemque cunctis benedicit.] precibus intemeratæ Dominæ nostræ Deiparæ semperque Virginis Mariæ; venerandarum & cælestium Virtutum incorporearum; venerandi ac gloriosi Prophetæ, Præcursoris & Baptistæ Joannis; sanctorum gloriosorum & percelebrium Apostolorum; Sancti N. & omnium Sanctorum tuorum, acceptam redde orationem nostram, nobis tribue nostrorum delictorum veniam; sub tegmine alarum tuarum protege nos, omnem inimicum & hostem a nobis propulsa, vitam nostram contine in pace; Domine, miserere nostri atque orbis tui, & serva animas nostras, utpote qui es bonus & hominum amator.

[120] Εἶτα ἀρχόμεθα τὰ στιχηρὰ τοῦ στίχου, καὶ ψάλλοντες εἰσερχόμεθα ἐν τᾦ ναῷ, ἐπᾴδοντες καὶ τοὺς τυχόντας στίχους αὐτῶν.

Hisce absolutis incipimus, Stichera Versiculi, & psallentes templum ingredimur accinentes etiam Versiculos tali die occurentes.

Comm. Sed antequam ad illa Stichera animum applicemus, meum esse intelligo, ut dicam ea quæ de propositis jam orationibus ac precibus dicenda restant. Atque ante omnia, in prima & ultima Oratione, [in utraque autem oratione, post Apostolos] prout apud S. Germanum extant, multo plurium Sanctorum patrocinia implorantur, quam prout extant in Typico. Quippe post hæc verba, Καὶ πανευφήμων Ἀποστόλων, Et celeberrimorum Apostolorum, sequitur in utraque Oratione series aliorum Sanctorum bene longa, & in prima quidem Oratione, num. 115, fit singularis mentio

Τῶν ἐν ἁγίοις Πατέρων ἡμῶν καὶ οἰκουμενικῶν μεγάλων Διδασκάλων καὶ Ἱεραρχῶν, Βασιλείου τοῦ Μεγάλου, Γρηγορίου τοῦ Θεολόγου, καὶ Ἰωάννου τοῦ Χρυσοστόμου· τοῦ ἐν ἁγίοις Πατρὸς Νικολάου Ἀρχιεπισκόπου Μύρων τῆς Λυκίας τοῦ Θαυματουργοῦ, τῶν ἁγίων, ἐνδόξων, καὶ καλλινίκων Μαρτύρων, τῶν ὁσίων καὶ θεοφόρων Πατέρων ἡμῶν, τῶν ἁγίων καὶ δικαίων Θεοπατόρων Ἰωακεὶμ καὶ Ἄννης, τοῦ Ἁγίου τῆς μονῆς.

Sanctorum Patrum nostrorum, & universalium magnorum Doctorum ac Pontificum Basilii Magni, Gregorii Theologi & Joannis Chrysostomi; [nominantur præcipui quidam Sancti alii.] Sancti Nicolai, Myræ in Lycia Archiepiscopi & miraculorum patratoris; Sanctorum, gloriosorum & victoriis inclitorum Martyrum; Divorum & Deiferorum Patrum nostrorum; sanctorum & justorum Dei parentum Joachim & Annæ; Sancti hujus ædis.

Series autem quæ in ultima Oratione num. 119 adjungitur, post supra dicta verba, hæc est:

Τῶν ἀγίων, ἐνδόξων, καὶ καλλινίκων Μαρτύρων, τῶν ὁσίων καὶ θεοφόρων Πατέρων ἡμῶν, τοῦ ἐν ἁγίοις Πατρὸς ἡμῶν Νικολάου Ἀρχιεπισκόπου Μύρων τῆς Λυκίας τοῦ Θαυματουργοῦ, τοῦ ἁγίου καὶ ἐνδόξου Μεγαλομάρτυρος Γεωργίου τοῦ τροπαιοφόρου, τοῦ Ἁγίου τοῦ δεῖνος, οὗ καὶ τὴν μνήμην ἐπιτελοῦμεν· τῶν ἁγίων καὶ δικαίων Θεοπατόρων Ἱωακεὶμ καὶ Ἄννης.

Sanctorum, gloriosorum & victoriis inclitorum Martyrum; Divorum & Deiferorum Patrum nostrorum; sancti Patris nostri Nicolai Archiepiscopi Myræ in Lycia, miraculorum patratoris; sancti gloriosi & magni Martyris Georgii tropæa referentis; Sancti N. cujus agimus memoriam; sanctorum & justorum Dei parentum Joachim & Annæ.

[121] Neque hoc prætermittendum est, in utraque Oratione, statim post hæc verba; Πρεσβείαις τῆς παναχράντου δεσποίνης ἡμῶν Θεοτόκου καὶ ἀειπαρθένου: apud S. Germanum poni, [& Monachi exempti nominant Abbatem suum.] Δυνάμει τοῦ τιμίου καὶ ζωοποιοῦ σταυροῦ, id est, virtute honorandæ & vivificæ Crucis. Reliqui vero supra memorati genitivi, cum hac voce Προστασίαις sive Patrociniis, ibidem copulantur. Præterea S. Germani Acoluthiæ cum Typico non satis convenit de vicibus, quibus a Choro dicendum est Κύριε ἐλέησον: ubi enim in Typico scribitur λ᾽. sive trigesies, ibi apud S. Germanum scribitur tantum γ᾽, sive, ter. Testatur tamen Goarus, etiam antiquos Codices habere λ᾽. Denique Monachi, ab Episcoporum jurisdictione exempti, non nominant Episcopum in prece num. 116 posita, sed suum Abbatem sive Præpositum, hoc modo: Ἔτι δεόμεθα ὑπὲρ ἀφέσεως ἁμαρτιῶν τοῦ δούλου τοῦ Θεοῦ δεῖνος. Adhuc oramus pro venia peccatorum servi Dei N, quibus verbis ostendunt quam submisse de suo genere vivendi sentiant. Atque hæc sunt quæ hic paucis annotanda esse existimavi.

[122] Nunc remeemus ad templum, audituri Stichera hujus diei. Sunt autem illa προσόμοια & a Nilo Xanthopulo scripta, ut indicant Menæa.

Ἦχος πλ. α᾽. πρὸς, Χαίροις ἀσκητικῶν

Χαίροις Ἱεραρχῶν τριὰς, τῆς Ἐκκλησίας τὰ μεγάλα προπύργια, οἱ στύλοι τῆς ἐυσεβείας, τῶν πιστῶν ἑδρασμὸς, τῶν αἱρετιζόντων κατάπτωσις, Χριστοῦ οἱ ποιμάναντες τὸν λαὸν τοῖς θείοις δόγμασι, καὶ ταῖς ποικίλαις ἀρεταῖς οἱ ἐκτρέψαντες, οἱ τῆς χάριτος διαπρύσιοι κήρυκες, νόμους οἱ προεκθέμενοι Χριστοῦ τῷ πληρώματι, οἱ ὁδηγοὶ πρὸς τὰ ἀνω, τοῦ παραδείσου αἱ εἰσοδοι· Χριστὸν καταπέμψαι, ταῖς ψυχαῖς ἡμῶν αἰτεῖτε τὸ μέγα ἕλεος.

Tonus obl. 1 sicut Χαίροις ἀσκητικῶν.

Salvete Hierarcharum trias, [Ingressi templum, cantant idiomela Xantopuli de 3 Sanctis: primum,] magna Ecclesiæ propugnacula, columnæ pietatis, fidelium firmamentum, hæreticorum ruina; divinis institutionibus pascentes Christianum populum, eumque variis nutrientes virtutibus; excelsi gratiæ præcones, interpretes legum in plenitudine Christi, ad superna ductores, Paradisi introitus: orate Christum, ut magnam animabus nostris largiatur misericordiam.

Στίχος. Ὅσιοι Καυχήσονται ἐν δόξη.

[123] Χαίροις Ἱεραρχῶν τριὰς, οὐρανοβάμονες, ἐπίγειοι ἄγγελοι, τοῦ κόσμου σωτηρία, τῶν ἀνθρώπων χαρὰ, καὶ τῆς οἰκουμένης οἱ διδάσκαλοι, τοῦ λόγου οἱ πρόμαχοι, ἰατροὶ ἐπιστήμονες τῶν νοσημάτων τῆς ψυχῆς καὶ τοῦ σωματος, οἱ ἀείῤῥοοι ποταμοὶ οἱ τοῦ Πνεύματος, λόγοις οἱ καταρδεύσαντες τὴς γῆς ἅπαν πρόσωπον, οἱ Θεολόγοι, αἱ βάσεις, οἱ χρυσολόγοι, οἱ ἔνθεοι. Χριστὸν καταπέμψαι ταῖς ψυχαῖς ἡμῶν αἰτεῖτε τὸ μέγα ἔλεος.

Versiculus. Exultabunt Sancti in gloria.

Salvete, [secundum,] Hierarcharum trias; gradientes in cælo; terreni Angeli; salus mundi; hominum lætitia; Doctores orbis; propugnatores Verbi; periti medici morborum tum animi tum corporis; Spiritus perennia flumina, eruditione universam terræ faciem inundantia; Theologi, bases, aureo insignes idiomate, divino spiritu afflati; orate Christum, ut magnam animabus nostris largiatur misericordiam.

Στίχος. Οἱ Ἱερεῖς σου Κύριε ἐνδύσονται δικαιοσύνην.

[124] Χαίροις Ἱεραρχῶν τριὰς, τοῦ ἐπιγείου στερεώματος ἥλιος, ἀκτῖνες καὶ δαδουχίαι ἐκ τρισηλίου αὐγῆς, τῶν ἐσκοτισμένων ἀνάβλεψις, τὰ ἅνθη τὰ εὔοσμα, τοῦ παραδείσου τὰ κάλλιστα, θεολόγος Γρηγόριος, σοφόστε Βασίλεος, Χρυσόστομος, τὰ πυξία τοῦ Πνεύματος, πλάκες οἱ θεοχάρακτοι, μαζοὶ οἱ ἐκβλύζοντες τῆς σωτηρίας τὸ γάλα, τὸ τὴς σοφίας τὸ ἀγλάἳσμα· Χριστὸν δυσωπεῖτε, ταῖς ψυχαῖς ἡμῶν δωθῆναι τὸ μέγα ἕλεος.

Vers. Sacerdotes tui, Domine, induent justitiam.

Salvete, Hierarcharum trias; terrestris firmamenti sol; [tertium,] radii, & de triplicis solis lumine accensæ faces; in obscuris versantium illuminatio, flores suave-olentes, pulcherrima paradisi amœnitas, tu theologe Gregori, tu erudite Basili, tu Chrysostome; Spiritus tabulæ a Deo exaratæ, distenta salutis lacte ubera, ornamenta sapientiæ; Christo supplicate, ut magnam nobis tribuat misericordiam.

Δόξα.���������Ἦχος αὐτός.

[125] Σαλπίσωμεν ἐν σάλπιγγι ἀσμάτων, χορεύσωμεν ἑόρτια, καὶ σκιρτήσωμεν ἀγαλλόμενοι ἐν τῇ πανδήμῳ πανηγύρει τῶν διδασκάλων ἡμῶν· Βασιλεῖς καὶ Ἄρχοντες συντρεχέτωσαν, καὶ τοὺς ἱεράρχας κροτήτωσαν ἐν ὕμνοις, ὡς δογμάτων βλύσαντας ποταμοὺς ὑπερμεγέθεις, τρεῖς καλλιῤῥόας ἀειζώους τοῦ Πνεύματος, ποιμένες καὶ διδάσκαλοι, τοὺς τῆς σεπτῆς Τρίαδος τρισσοὺς ἱερομύστας· συνελθόντες εὐφημήσωμεν, οἱ φιλόσοφοι τοὺς σοφοὺς, οἱ Ἱερεῖς τοὺς ποιμένας, οἱ ἁμαρτωλοὶ τοὺς προστάτας, οι πένιτες τοὺς πλουτιστὰς, οἳ ἐν θλίψεσι τοὺς παραμυθοῦντας, τοὺς συνοδίτας οἳ ὀδοιπόροι, οἱ ἐν θαλάσσῃ τούς κυβερνήτας, οἱ πάντες τοὺς πανταχοῦ θερμῶς προφθάνοντας· θείους Ἀρχιεράρχας ἐγκωμιάζοντες οὕτως ἔιπωμεν· Πανάγιοι· διδάσκαλοι, σπεύσατε ἐξελεῖν τοὺς πιστοὺς ἐκ τῶν τοῦ βίου σκανδάλων, καὶ ῥῦσαι κολάσεων τῶν εἰωνίων ἡμᾶς.

Gloria.���������Tonus idem.

Canamus tubis, tripudiemus ut facere festo die convenit, & gestiamus lætitia, cœtu publico in nostrorum gratiam Doctorum coacto. [quartum,] Reges ac Principes concurrant, & Hierarchas cum plausu excipiant, non secus ac tres immensos fluvios dogmatum, tres Calirrhoæ fonti similes, Spiritus aquam vivam in perpetuum fundentes. O Pastores ac Magistri, una celebremus tres adorandæ Trinitatis interpretes; Philosophi, ut sapientes; Presbyteri, ut pastores; peccatores, ut patronos; pauperes, ut locupletatores; afflicti, ut consolatores; viatores, ut comites; navigantes, ut gubernatores; reliqui omnes, ut ubique & in quavis necessitate ardenter præoccupantes. Et dum laudibus divinos illos efferimus Antistites, dicamus; Doctores sanctissimi, maturate eripere fideles ex hujusce vitæ offendiculis, & nos æternis liberare ærumnis.

Καὶ νῦν. Γερμανοῦ Πατριάρχου Θεοτόκιον ὅμοιον.

[126] Σαλπίσωμεν ἐν σάλπιγγι ἀσμάτων· προκύψασα γὰρ παντάνασσα μητροπάρθενος ταῖς εὐλογίαις καταστέφει τοὺς εὐφημοῦντας αὐτὴν. Βασιλεῖς καὶ Ἄρχοντες συντρεχέτωσαν, καὶ τὴν Βασιλίδα κροτήτωσαν ἐν ὕμνοις, Βασιλέα τέξασαν τοὺς θανάτῳ κρατουμένους πρὶν ἀπολύσαι φιλανθρώπως εὐδοκήσαντα. Ποιμένες καὶ διδάσκαλοι τὴν τοῦ καλοῦ ποιμένος ὑπεράγιον μητέρα, συνέλθοντες εὐφημήσωμεν· τὴν λυχνίαν τὸν χρυσαυγῆ, τὴν φωτοφόρον νεφέλην, τὴν τῶν Χερουβὶμ ὑπερτέραν, τὴν ἔμψυχον κυβωτὸν, τὸν περίμορφον τοῦ Δεσπότου θρόνον, τὴν μανναδόχον χρυσέαν στάμνον, τὴν ζωηφόρον τοῦ Λόγου πλάκα, ἁπάντων τῶν Χριστιανῶν τὸ καταφύγιον, ἄσμασι θεηγόροις ἐγκωμιάζοντες, οὕτως εἴπωμεν· Παλάτιον τοῦ Λόγου, ἀξίωσαν τοὺς ταπεινοὺς ἡμᾶς τῆς οὐρανῶν βασιλείας· οὐδὲν γὰρ ἀδύνατον τῇ μεσιτείᾳ σου.

Et nunc. Germani Patriarcha Theotocion simile.

Canamus tubis, quia Regina omnium, Mater Virgo, [& Theocion S. Germani] benevola est, & benedictionibus coronat laudatores suos. Reges ac Principes concurrant, atque excitato plausu venerentur Reginam, quæ peperit Regem, gaudentem a morte victos benigne solvere. Pastores ac Magistri, Pastoris boni sanctissimam Genetricem una efferamus laudibus. Candelabrum aureum, illuminantem nubem, excelsiorem Cherubim, animatam arcam, speciosum Altissimi solium, urnam auream receptricem mannæ, vitalem Verbi tabulam, omnium Christianorum perfugium sacro celebrantes carmine, sic dicamus: Palatium Verbi, nos humiles cælorum regno dignare: non est enim quidquam, quod te intercedente fieri non possit.

[127]

Iterum repedandum est ad contextum Typici.

Εἶτα, τὸ Νῦν ἀπολύεις, τὸ Τρισάγιον, τὸ Παναγία Τριὰς, σὺν τῷ Πάτερ ἡμῶν. Ἐκφωνεῖ Ἱερεὺς, Ὅτι σοῦ ἐστὶν βασιλεία, καὶ δύναμις, καὶ δόξα, τοῦ Πατρὸς, καὶ τοῦ Υἱοῦ, καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος, νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν. Καὶ ἡμεῖς τὸ ἀπολυτίκιον, τὸ Θεοτόκε παρθένε, λέγοντες αὐτὸ ἐκ γ᾽.

[dicunt Canticum Simeonis,] Deinde, Nunc dimittis, Trisagion, Sanctissima Trinitas, Pater noster. Exclamat autem Sacerdos, Quia tuum est regnum, virtus & gloria, Patris, & Filii, & Spiritus sancti, nunc, & semper, & in secula seculorum. Amen. Nos autem Apolyticion, vel Deipara Virgo, ter recitamus.

Comm. Primo hic notatur recitandum Canticum Simeonis, quo Latini Completorium suum claudunt. Trisagion exhibui num. 31. Oratio ad Sanctissimam Trinitatem dirigenda, in Euchologio sic integra ponitur.

Παναγία Τριὰς ἐλέησον ἡμᾶς, Κύριε ἱλάσθητι ταῖς ἁμαρτίαις ἡμῶν, Δέσποτα συγχώρησον ταῖς ἀνομίαις ἡμῶν, Ἅγιε ἐπίσκεψαι καὶ ἴασαι τὰς ἀσθενείας ἡμῶν, ἕνεκεν τοῦ ὀνόματός σου.

Sacrosancta Trinitas, miserere nostri; [cum invocatione S. Trinitatis,] Domine propitius esto peccatis nostris; Dominator, remitte iniquitates nostras; Sancte, respice & sana infirmitates nostras, propter nomen tuum.

[128] Comm. Quod ad duo ista vocabula attinet, Deipara Virgo; ea Salutationi Angelicæ addidit Ecclesia Orientalis post condemnationem Nestorii, qui, ut num. 32 vidimus, eam tantum Χριστοτόκον dicendam esse pugnabat. Græci itaque Mariam Θεοτόκον salutant, priusquam Κεχαριτωμένην sive Gratia plenam; nec celant causam istiusmodi salutationis; nam hisce Elisabethæ verbis, [atque post Pater noster, salutant Deiparam.] Εὐλογημένος καρπὸς τῆς κοιλίας σου, Benedictus fructus ventris tui, statim subjungunt: Ὅτι σωτῆρα ἔτεκες τῶν ψυχῶν ἡμῶν. Quia Servatorem genuisti animarum nostrarum. Non tamen opinor Angelicam illam salutationem hic totam recitandam fuisse a Græcis antiquioribus, licet ea tota habeatur in aliquo recentiore horologio, quia ritus salutationem illam connectendi cum Oratione Dominica non admodum antiquus est; ut licet cernere ex iis, quæ a doctissimo viro, Joanne Mabilione, in Præfatione ad seculum decimum §.6, afferuntur. Sed hoc Tribus Doctoribus sacro die, recitatur sequens Ἀπολυτίκιον.

Ἀπολυτίκιον���������Ἠχος α᾽.

[129] Τοὺς τρεῖς μεγίστους φωστῆρας τῇς τρισηλίου θεότητος, τοὺς τὴν οἰκουμένην ἀκτῖσι δογμάτων θείων πυρσεύσαντας, τοὺς μελιῤῥύτους ποταμοὺς τῆς σοφίας, τοὺς τὴν κτίσιν πᾶσαν θεογνωσίας νάμασι καταρδεύσαντας, Βασίλειον τὸν μέγαν, καὶ τὸν θεολόγον Γρηγόριον, σύν τῷ κλεινῷ Ἰωάννῃ τῷ τὴν γλῶτταν χρυσοῤῥήμονι, πάντες οἱ τῶν λόγων αὐτῶν ἐρασταὶ συνελθόντες, ὕμνοις τιμήσωμεν· αὐτοὶ γὰρ τῇ Τριάδι ὑπὲρ ἠμῶν ἀεὶ πρεσβέυουσιν.

Ἕτερον. Ἦχος δ᾽.

Ὢς τῶν Ἀποστόλων ὁμότροποι, καὶ τῆς οἰκουμένης διδάσκαλοι, τῷ Δεσπότῃ τῶν ὅλων πρεσβεύσατε εἰρήνην τῇ οἰκουμένῃ δωρήσασθαι, καὶ ταῖς ψυχαῖς ἡμῶν τὸ μέγα ἔλεος.

Dimissorium.���������Tonus 1.

Tria maxima Divinitatis, [& tres SS. Doctores in hoc eorum festo:] tamquam solis triplicis luminaria, orbem totum suis divinorum documentorum radiis, quasi de alta specula illustrantia; mellifluos amnes sapientiæ, omnem creaturam irrigantes divinæ cognitionis latice; Basilium magnum, theologum Gregorium, & inclitum Joannem, aureum illud eloquentiæ flumen, consensu pari honoremus omnes qui eorum scripta adamamus. Etenim Trinitati pro nobis semper supplicant.

Aliud. Tonus 4.

Iisdem quibus Apostoli præditi moribus, ac Doctores orbis, Dominum universorum orate, ut & mundo pacem, & nobis misericordiam magnam impartiatur.

[139] Sequitur Benedictio panis, vini & olei: & pro communi quidem pane diebus solennioribus apponi Paximatia, id est panes biscoctos tradit Goar: credo quia tunc panem recentem coqui festi solennitas prohibebat. Olei autem non meminit S. Germanus. De ipsa vero prædictorum benedictione, sic loquitur Typicon.

δὲ Κελλαρίτης προτίθησιν ἐν τῷ ἀναλογίῳ ἄρτους ε᾽, ἐξ ὧν ἐσθίομεν ἐν τῇ τραπέσῃ. Ὡσάυτως καὶ στάμνον οἴνου τοῦ καλλίστου, καὶ ὀλίγον ἔλαιον εἰς ἄγγος τι. δὲ Ἱερεὺς λαβὼν ἄρτον ἕνα ἐπὶ χεῖρας, καὶ τυπώσας ἐν αὐτῷ σταυρὸν, ἐπεύχεται τὴν εὐχὴν ταύτην, ἐκφώνως.

[exinde benedicitur panis vinum & oleum,] Promus-condus exponit in pulpito panes quinque, quibus in mensa vescimur. Apponit quoque amphoram plenam vini generosissimi, & modicū oleum in aliquo vase. Tum Sacerdos, accipiens panem unum in manus, in eoque formans signum Crucis, fundit elata voce hanc Orationem.

[131] Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ, Θεὸς ἡμῶν; εὐλογήσας τοὺς πέντε ἄρτους, καὶ πεντακισχιλίους χορτάσας, αὐτὸς εὐλόγησον καὶ τοὺς ἄρτους τούτους, τὸν σίτον, τὸν οἶνον, καὶ τὸ ἔλαιον· καὶ πλήθυνον αὐτὰ ἐν τῇ ἁγίᾳ μονῇ, καὶ εἰς τὸν κόσμον σου ἅπαντα· καὶ τοὺς ἐξ αὐτῶν μεταλαμβάνοντας πιστοὺς ἁγίασον, ὅτι σὺ εἶ εὐλογῶν καὶ ἁγιάζων τὰ σύμπαντα, Χριστὲ Θεὸς ἡμῶν, καὶ σοὶ τὴν δόξαν ἀναπέμπομεν σὺν τῷ ἀνάρχῳ σου Πατρὶ καὶ τῷ παναγίῳ, καὶ ἁγαθῷ καὶ ζωοποῖῳ σου Πνεύματι, νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων.

Domine Jesu Christe, Deus noster, [Sacerdote orante,] qui quinque panibus benedictis, quinque millia hominum satiasti; idem hos panes, frumentum, vinum & oleum benedic, & hæc multiplica in hac sancta habitatione, & per universum tuum orbem, ex iisque comesturos fideles sanctifica: quia Tu benedicis & sanctificas omnia, Christe Deus noster; Tibi enim gloriam tribuimus, cum tuo ingenito Patre, & omnino sancto & bono ac vivifico tuo Spiritu, nunc, & in secula seculorum.

[132] Καὶ μετὰ τὸ, Ἀμὴν, λέγομεν λγ᾽ ψαλμὸν, τὸ, Εὐλογήσω τὸν Κύριον ἐν παντί καιρῷ, ἕως τοῦ, Οὐκ ἐλαττωθήσονται παντὸς ἀγαθοῦ· δὲ Ἱερεὺς ἀπελθὼν, ἴσταται ἔμπροσθεν τῶν ἁγίων θυρῶν, βλέπων πρὸς δυσμάς. Μετὰ δὲ τὴν συμπλήρωσιν τοῦ ψαλμοῦ, ἐπεύχεται Ἱερεὺς, λέγων· Εὐλογία Κυρίου ἐφ᾽ ὑμᾶς πάντοτε, νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

Et dicto Amen, recitamus tertium & trigesimum psalmum, Benedicam Dominum in omni tempore, usque ad hæc verba. Non minuentur omni bono. [& præsentibus benedicente,] Sacerdos vero digressus stat pro sanctis foribus, Occidentem respiciens, & finita ea parte Psalmi orat, dicens: Benedictio Domini sit super vos ubique, nunc & semper; & in secula seculorum. Amen.

[133] Comm. Hic, ut S. Germanus, quidem ait, γίνεται ἀπόλυσις, fit dimissio: sed, ut Typicum, εὐθέως ἀνάγνωσις εἰς τὸν Πραξαπόστολον, id est confestim succedit Lectio Praxapostoli. Est autem Πραξαπόστολος liber Græcorum ecclesiasticus, qui sic appelatur, inquit Petrus Lambecius, lib. 5 de Bibliotheca Cæsarea, pag. 287, [sequitur lectio ex Praxapostolo,] quod potior majorque illius pars ex Actibus Apostolorum & Epistolis S. Pauli concinnata sit. Atque ea causa est cur etiam dicatur simpliciter, Ἀπόστολος. Hoc sane insignitus titulo in lucem prodiit Venetiis anno MDCVII, quæ impressio extat in Museo nostro. Res illo ecclesiastico libro contentas præterea, aliquis ignotus auctor, apud Leonem Allatium Dissertat. 1 de libris Ecclesiast. Græcorum, expressit carmine iambico, quod eo non transcribo, partim quia logiusculum est, partim quia eæ res facile cognosci queunt ex verbis Typici, huc necessario alia de causa transcribendis.

[134] Ἰστέον ὅτι ἀπὸ τῆς Κυριακῆς τοῦ Πάσχα μεχρὶ τῶν Ἁγίων πάντων εἰς τὴν τοιαύτην ἀνάγνωσιν, λέγω δὴ τοῦ μεγάλου ἑσπερινοῦ, αἱ πράξεις τῶν ἁγίων Ἀπόστόλων ἀναγινώσκονται μόναι· εἰς δὲ τὰς λοιπὰς Κυριακὰς τοῦ ὅλου χρόνου αἱ ἑπτὰ καθολικαὶ, καὶ αἱ ιδ᾽ τοῦ ἁγίου Παύλου Ἐπιστολαὶ, καὶ ἀποκάλυψις Ἰωάννου.

Sciendum est, quod a Dominica Paschatis usque ad Dominicam Sanctorum omnium, [sic dicto ab Epistolis Canonicis quas digerit per annum:] pro lectione majorum Vesperarum, leguntur tantummodo Acta Apostolorum; reliquis totius anni Dominicis septem Catholicæ, & quatuordecim S. Pauli Epistolæ, & Joannis Apocalypsis.

[135] Jam vero, ut minutissima quæque studiosissime persequar, sequentia quoque observata velim. Primo, [circa cujus usum notanda aliqua,] quod dictæ Scripturæ, non secus atque in Latinorum Ecclesia, leguntur cum titulo & nomine auctoris. Deinde quod Lectionibus Actuum Apostolorum & Apocalypseos præmittuntur hæ particulæ, Ἐν ταῖς ἡμέραις ἐκείναις, sive In diebus illis; nisi forte initium libri fuerit, vel aliqua nota temporis in genuino textu apposita, inveniatur. Tertio, quod Apostolorum Epistolis præfigitur, vox Ἀδελφοί, Fratres, si ad plures scriptæ fuerint; sin autem ad unum tantum, illius, ad quem scriptæ sunt, nomen præponitur, addito dulcissimo Filii vocabulo E. G. Τέκνον Τιμόθεε, Τέκνον Τῖτε, Fili Timothee, Fili Tite. De Dominica quoque Sanctorum omnium, superius memorata, scire convenit, eam esse primam post Pentecosten. Id patet ex Callisto; qui in Synaxario sic fatur. Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ κυριακῇ μετὰ τὴν πεντηκοστὴν, τὴν τῶν ἁπανταχοῦ τῆς οἰκουμένης, ἐν Ἀσίᾳ, Λιβύᾳ καὶ Εὐρώπῃ, βορεᾷ τε καὶ νότῳ, Ἁγίων πάντων ἑορτὴν ἑορτάζομεν, Eadem die Dominica post Pentecosten, ubique per universum orbem existentium, in Asia, Libya, & Europa, Austroque ac Septemtrione, Sanctorum omnium festum agitamus. Edita est etiam Oratio Leonis Imperatoris, ubi sic legitur: Κύριακῇ μετὰ τὴν πεντηκοστὴν εἰς τοὺς ἁπανταχοῦ γῆς Ἁγίους πάντας, ὅτε τὸν ἀλάστορα τοῦ γένους οἰκείοις ἄθλοις κατέβαλον, καὶ παγκόσμιος ἐκκλησία τούτους τιμᾷ. Dominica post Pentecosten, universæ terræ, Sanctos, quia generi nostro infestum dæmonem suis in certaminibus vicerunt, universa Ecclesia honorat.

[136] Roges fortasse quid supradicto pane benedicto fiat. Id nos edocebit Typicum, quod sic habet.

Κελλαρίτης διακλάσας τοὺς ἄρτους ἐπιδίδωσι τοῖς Ἀδελφοῖς. Ὡσαύτως καὶ ἀπὸ ἑνὸς ποτηρίου οἴνου, διὰ τὸν κόπον τῆς ἀγρυπνίας, ὥσπερ ἑξ ἀρχῆς παρελάβομεν ἀπὸ τῶν ἁγίων Πατέρων.

Promus-condus frangit panes & dat Fratribus; consimiliter de eodem calice vini, [Deniq; sumitur refectiuncula ad pervigilandum,] ad vigiliarum molestiam perferendam; sicut jam inde ab initio Patres nobis nostri tradiderunt.

Comm. Neque vero hæc a Patribus instituta ceremonia videtur vacare mysterio: quid enim ad excitandam memoriam illius Oraculi, Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei, potest esse aptius, quid magis accommodatum, quam sacrorum voluminum lectionem eum esu panis conjungere? Mitto illum in Orientali Ecclesia panis esum gerere speciem quamdam ac similitudinem antiquæ Agapes, & ad seriem Typici revolvor: [& egrediuntur Conversi] ubi mox nominandi Diaconitæ, intelliguntur Monasteriorum famuli, religiosis pariter votis obstricti, quod Conversos ex usu antiquo alii, alii ex recentiori Laicos dicunt, de quibus in hoc Vigiliarum ordine sic legitur:

[137] Οἱ οὖν Διακονηται, ποιήσαντες τὴν συνήθη μετάνοιαν ἔμπροσθεν τῶν ἁγίων θυρῶν, καὶ εἰς τοὺς χοροὺς πρὸς μίαν, ἐξέρχονται. Ἀπὸ δὲ τῆς ὥρας ἐκείνης οὐκ ἔχει τις ἐξουσίαν πιεῖν ὕδωρ, διὰ τὴν μετάληψιν τῶν ἀχράντων μυστηρίων. δέ εὐλογητὸς ἄρτος ἐστὶ ἀλεξιτήριος παντοίων κακῶν, ἐς μετὰ πίστεως λαμβάνοιτο.

Diaconitæ igitur, facta solita reverentia ante sanctas januas & versus alternos choros, [neque fas deinceps vel aquam gustare,] egrediuntur. Ab illa autem hora nemini fas est aquam bibere, propter perceptionem incontaminatorum mysteriorum. Benedictus autem panis est præservativus a quibuscumque malis, si cum fide sumatur.

[138] Comm. Ultima hæc verba cum nequeant de pane alio intelligi, quam de illo qui antea quasi ad cœnulam illatus & distributus fuisse dicitur; [an propter Eucharistiam postridie sumendam?] dubitari possit, an indicta omnibus posthæc abstinentia etiam aquæ, propter participationem incontaminatorum mysteriorum, ad benedicti istius panis præsentem sumptionem, an potius, ad faciendam sequenti die Eucharistiæ communionem referatur. Hoc quidem ultimum mihi videtur verosimilius; quia nomine ἀχράντων μυστηρίων intelliguntur communiter Mysteria corporis & sanguinis Domini; & hæ tam solennes Vesperæ cum subsequenti pervigilio, præparatio quædam erant ad festum subsequens: nam egressis Conversis, ad pervigilandum in Ecclesia remanebant Monachi Clericique, ad ejusmodi laborem delibatis pane ac vino corroborati. Quod tamen ad reverentiam, etiam communi, sed ita ut supra benedicto pani vinoque habendam, & utilitatem inde capiendam attinet; illa probatur etiam S. Augustino Doctori Latino, qui lib. 2 de pecc. remiss. de illo pane, vel (ut alii volunt) de sale Catechumenis dari solito, sic loquitur. Quamvis non sit corpus Christi, sanctus est tamen, & sanctior quam cibi quibus alimur. Quoniam Sacramentum est.

[139] [non quia id vere sunt,] Nihil necesse arbitror, ut hic aliquantulum digrediar moneamque D. Augustinum hoc loco Sacramenti nomine, non intelligere vere ac proprie dictum Sacramentum, sive signum sensibile atque symbolicum gratiæ sanctificantis, a Deo stabiliter institutum, ut usu suo hominem sanctificet? Quippe cum dicat illum precibus consecratum panem vel salem porrigi Catechumenis; qui in Theologico pulvere exercitatus est hector, facile pervidet, etiam me tacente, Augustinum hic nomine Sacramenti tantum intelligere ritum aliquem ecclesiasticum, [sed quasi sacramentalia prosunt,] sive ut verbis Scholæ utar, aliquod Sacramentale, quod gratiam sanctificantem ex operato opere conferre non potest, quamquam quasi ex opere operato possit aliquos effectus inferiores conferre tam quoad corpus, quam quoad animum. Id quod de hoc pane, Sacerdotis precibus consecrato, diserte pronuntiat. Typicum, ut supra num. 137 vidimus.

[140] [dum ritu sacro fuerint benedicta:] Sed hujus panis vis ac virtus distinctius describitur in Hincmari Archiepiscopi Rhemensis Capitulis, quæ Presbyteris suis dedit anno DCCCLV, & extant apud Philippum Labbeum tom. 8 Conc. col. 570, ubi Cap. 7, legitur hæc panis benedictio: Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, benedicere digneris hunc panem tua sancta & spirituali benedictione, ut sit omnibus cum fide & reverentia ac gratiarum tuarum actione sumentibus, salus mentis & corporis, atque contra omnes morbos, & universim cunctorum inimicorum insidias tutamentum. Per Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum, panem vitæ, qui de cælo descendit, & dat vitam ac salutem mundo, & tecum vivit & regnat in unitate Spiritus sancti, per omnia secula seculorum. Amen. Quæ quidem Oratio continetur etiam Can. 9 Namnetensis Concilii, ut videre est apud eumdem Labbeum tom. 9 Concil. col. 470. [hic panis alius est ab Antidoro,] Hic porro benedictus panis in Græcorum Vesperis, ita distribui solitus, vocatur proprio nomine Κατάκλαστος, a fractione,ut significetur esse diversus a pane illo benedicto, qui in Liturgia sive Missæ sacrificio distribuebatur iis, qui ob impedimentum quodpiam communicare non poterant, ideoque talis panis dicebatur Ἀντίδωρον, quasi ἀντὶ τῶν ἁγίων δώρων, seu vice divinæ Eucharistiæ & sacræ Communionis. Et vero Ἀντίδωρον erat, panis Προθέσεως, sive panis ille sacer, ex quo pars aliqua ad conficiendam Eucharistiam desecta erat, & Pachymeræ lib. 5 Hist. cap. 8 dicitur Θεῖος ἄρτος, id est, divinus panis. [cujus usus in Missa.] Κατάκλαςος talis Προθέσεως panis non erat, ut ex ante dictis patet. Nullus itaq; Meursius, nullus Casaubonus duo illa benedicti panis genera confundat. Verum de hoc pane benedicto satis: Quare abeuntibus Fratribus Laicis, nos remaneamus in templo, ut cum reliquis etiam τῷ Ὄρθρῳ sive Matutino Officio, ceremoniisque in eo adhiberi solitis interesse possimus.

CAPUT TERTIUM.
De Officio Matutino.

[142] [Recitato, post Actus Apostolorū, Hexapsalmo,] Matutinum in Græcanica Ecclesia Ὄρθρος dicitur. De eo agit Typicum in ultima parte Capitis secundi, quod jam commentati sumus. Attamen ne Caput istud in immensum excresceret, visum fuit illud partiri. Sic ergo infit Typicum:

Μετὰ τὴν ἀνάγνωσιν τοῦ Πραξαποστόλου, εὐλογοῦντος τοῦ Ἱερέως, ἀπαρχόμεθα τοῦ ἑξαψάλμου.

Post Praxapostoli lectionem bene precante Sacerdote, auspicamur Hexapsalmum.

[143] [pulsatoque Semanterio] Comm. Ita dicitur continuatio sex Psalmorum: qui hoc loco erant Psalmi 3, 37, 62, 87, 102, 142, quantum quidem possum ex Antonii Arcudii Horologio conjicere. Hexapsalmus ergo recitatur statim post Lectionem sacram, intellige si agendæ sint vigiliæ; ut agendæ sunt hoc die, cujus exponimus Officium. Nam si vigiliæ agendæ non sint, sacra Lectione finita, ad suam quisque cellam recipit se, & dat quieti, donecSemanterii pulsibus a Candelapte revocetur ad templum. Quod autem tunc sit Matutinæ precis initium; quæ ceremoniæ, quæ ratio pulsandi Semanterii, quæ thuris adolendi, qui ritus reverentiarum, sat clare explicat hoc idem Typicum cap. 10. Quamquam & tum, cum aguntur vigiliæ, Semanterium pulsetur, eo videlicet tempore quo dicuntur sex assignati Psalmi. Atque id significat Typicum: postquam enim instituerat de illis Psalmis sermonem, dicit:

Καὶ μέν Κανδηλάπτης, ἑτοιμάσας τὸν θυμιατὸν, ἐξέρχεται, καὶ σημαίνει τὸ μέγα. δὲ Ἱερεὺς θυμιᾷ. Ὅταν οὖν ἄρξηται Προεστὼς τοῦ ρβ᾽ ψαλμοῦ, ἤγουν, τὸ Εὐλόγει ψυχή μου τὸν Κύριον, λέγει αὐτὸς Ἱερεὺς τὰς εὐχὰς τοῦ Ὄρθρου, ἱστάμενος ἀσκεπὴς ἔμπροσθεν τῶν ἁγίων θυρῶν.

Et Candelaptes quidem, apparato thuribulo, [decantatur Psalmus 102,] egreditur pulsatque Semanterium majus, & Sacerdos incensat. Quando vero Præses sive Abbas inchoavit 102 Psalmum, scilicet Benedic anima mea Domino, dicit Sacerdos, orationes Matutini, stans detecto capite ante sanctas fores.

[144] [cui subjiciuntur 12 preces Matutinæ:] Comm. Non invenio orationes illas in Typico, sed apud S. Germanum invenio, omnino duodecim: fortassis pro numero totidem horarum; quas nox præsumitur absumpsisse absque divinis laudibus, respectu diurnarum quibus cum hoc Officio datur initium, licet ea horarum partitio inæqualis ad usus civiles parum aut nihil faciat: ipsæ autem Orationes hæ sunt.

ἘΥΧΗ᾽ α᾽.

Εὐχαριστοῦμέν σοι Κύριε Θεὸς ἡμῶν, τῷ ἐξαναστήσαντι ἡμᾶς ἐκ τῶν κοιτῶν ἡμῶν, καὶ ἐμβάλοντι εἰς τὸ στόμα ἡμῶν λόγον αἰνέσεως, τοῦ προσκυνεῖν καὶ ἐπικαλεῖσθαι τὸ ὄνομά σου τὸ ἄγιον. Καὶ δεόμεθα σοῖς οἰκτιρμοῖς, οἷς πάντοτε ἐχρήσω περὶ τὴν ἡμετέραν ζωὴν, καὶ νῦν ἐξαπόστειλον τὴν βοήθειάν σου ἐπὶ τοὺς ἐστῶτας πρὸ προσώπου τῆς ἁγίας δόξης σου, καὶ ἀπεκδεχομένους τὸ παρὰ σοῦ πλούσιον ἔλεος· καὶ δὸς αὐτοῖς μετὰ φόβου καὶ ἀγάπης πάντοτέ σοι λατρεύοντας, αἰνεῖν τὴν ἀνεκδιηγητόν σου ἀγαθότητα. Ὅτι πρέπει σοι πᾶσα δόξα, τιμὴ καὶ προσκύνησις, τῷ Πατρὶ, καὶ τῷ Υἱῷ καὶ τῷ ἁγίῳ Πνεύματι, νύν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοῦς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

ORATIO I.

Agimus Tibi gratias; Domine Deus noster, qui nos excitasti e nostris cubilibus, & verba laudis immisisti in os nostrum; ut adoremus & invocemus nomen sanctum tuum, & misericordiam tuam, qua semper circa vitam nostram usus es. Precamur te, mitte & nunc auxilium tuum super adstantes coram facie sanctæ gloriæ tuæ, ut copiosam a Te miserationem expectemus: iisque Tibi cum timore & caritate servientibus, inenarrabilem tuam bonitatem laudare concede. Quia convenit Tibi omnis gloria, honor & adoratio, Patri, & Filio, & Spiritui sancto, nunc & semper, & in secula seculorum. Amen

ΕὙΧῊ β᾽.

[145] Ἐκ νυκτὸς ὀρθρίζει τὸ πνεῦμα ἡμῶν πρὸς σὲ Θεὸς ἡμῶν, διότι φῶς τὰ προστάγματά σου ἐπὶ τῆς γῆς. Δικαιοσύνην καὶ ἁγιασμὸν ἐπιτελεῖν ἐν τῷ φόβῳ σου, συνέτισον ἡμᾶς. Σὲ γὰρ δοξάζομεν τὸν ὄντως ὄντα, Θεὸν ἡμῶν. Κλῖνον τὸ οὖς σου, καὶ ἐπάκουσον ἡμῶν, καὶ μνήσθητι, Κύριε, τῶν συμπαρόντων, καὶ συνευχομένων ἡμῖν πάντων κατ᾽ ὄνομα, καὶ σῶσον αὐτοὺς τῇ δυνάμει σου, Εὐλόγησον τὸν λαόν σου, καὶ ἁγίασον τὴν κληρονομίαν σου, εἰρήνην τῷ κόσμῳ σου δώρησαι, ταῖς Ἐκκλησίαις σου, τοῖς Ἱερεῦσι, τοῖς Βασιλεῦσιν ἡμῶν, καὶ παντὶ τῷ λαῷ σου. Ὅτι ηὐλόγηται καὶ δεδόξασται τὸ πάντιμον καὶ μεγαλοπρεπὲς ὄνομά σου, τοῦ Πατρὸς, καὶ τοῦ Υἱοῦ, καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος, νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

ORATIO II.

De nocte noster spiritus ad Te vigilat, Deus noster, quia præcepta tua lumen sunt super terram. Doce nos justitiam & sanctitatem in timore perficere: Te enim ut nostrum verum Deum colimus. Inclina aurem tuam, & audi nos; & memento, Domine, præsentium, eorumque nominatim, qui una nobiscum comprecantur, & virtute tua eos salvos fac. Benedic populum tuum, & hereditatem tuam sanctifica; Orbi tuo, Ecclesiis tuis, Sacerdotibus, Imperatoribus nostris, & cuncto populo pacem concede. Quia benedictum, gloriosum, venerandum & magnificum est nomen tuum, Patris, & Filii, & Spiritus sancti, nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

ΕὙΧῊ γ᾽.

[146] Ἐκ νυκτὸς ὀρθρίζει τὸ πνεῦμα ἡμῶν πρὸς σὲ Θεὸς, διότι φῶς τὰ προστάγματά σου. Δίδαξον ἡμᾶς Θεὸς, τὴν δικαιοσύνην σου, τὰς ἐντολάς σου, καὶ τὰ δικαιώματά σου. Φώτισον τούς ὀφθαλμοὺς τῶν διανοιῶν ἡμῶν, μήποτε ὑπνώσωμεν ἐν ἁμαρτίαις εἰς θάνατον. Ἀπέλασον πάντα ζόφον ἀπὸ τῶν καρδιῶν ἡμῶν. Χάρισαι ἡμῖν τὸν τῆς δικαιοσύνης ἥλιον, καὶ ἀνεπηρέαστον τὴν ζωὴν ἡμῶν διαφύλαξον ἐν τῇ σφραγίδι τοῦ ἁγίου σου Πνεύματος. Κατεύθυνον τὰ διαβήματα ἡμῶν εἰς ὁδὸν εἰρήνης. Δὸς ἡμῖν ἰδεῖν τὸν ὄρθρον καὶ τὴν ἡμέραν ἐν ἀγαλλιάσει, ἵνα σοι τὰς ἑωθινὰς ἀναπέμπωμεν εὐχάς. Ὅτι σὸν τὸ κράτος, καὶ σοῦ ἐστιν βασιλεία, καὶ δύναμις καὶ δόξα, τοῦ Πατρος καὶ τοῦ Υἱοῦ, καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος, νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας. Ἀμήν.

ORATIO III.

De nocte spiritus noster ad Te vigilat, Deus, quia præcepta tua lumen sunt. Doce nos, Deus, justitiam tuam, mandata tua, justificationes tuas. Illumina mentium nostrarum oculos, ne forte in peccatis ad mortem obdormiamus. Caliginem omnem a cordibus nostris dispelle. Præbe nobis justitiæ solem, nostramque vitam ab omni tentatione liberam sub sigillo Spiritus sancti tui custodi. Dirige gressus nostros in viam pacis; & ut Te matutinis concelebremus laudibus, da nobis videre diluculum & diem in exultatione. Quia tua est potentia, & tuum est regnum, & virtus & gloria, Patris, & Filii, & Spiritus sancti, nunc & semper, & in secula seculorum Amen.

ΕὙΧῊ δ᾽.

[147] Δέσποτα Θεὸς, ἅγιος καὶ ἀκατάληπτος, εἱπὼν ἐκ σκότους φῶς λάμψαι, ἀναπαύσας ἡμᾶς ἐν τῷ τῆς νυκτὸς ὕπνῳ, καὶ διαναστήσας πρὸς δοξολογίαν καὶ ἱκεσίαν τῆς σῆς ἀγαθότητος, δυσωπούμενος ὑπὸ τῆς ἰδίας σου εὐσπλαγχνίας, πρόσδεξαι ἠμᾶς καὶ νῦν προσκυνοῦντάς σε, καὶ κατὰ δύναμιν εὐχαριστοῦντάς σοι. Δώρισαι ἡμῖν πάντα τὰ πρὸς σωτηρίαν αἰτήματα. Ἀνάδειξον ᾑμᾶς υἱοὺς φωτὸς καὶ ἡμέρας, καὶ κληρονόμους τῶν αἰωνίων σου ἀγαθῶν. Μνήσθητι, Κύριε, ἐν τῷ πλήθει τῶν οἰκτιρμῶν σου, καὶ παντὸς τοῦ λαοῦ σου, τῶν συμπαρόντων καὶ συνευχομένων ἡμῖν, καὶ πάντων τῶν ἀδελφῶν ἡμῶν, τῶν ἐν γῇ, τῶν ἐν θαλάσσῃ, τῶν ἐν παντὶ τόπῳ τῆς δεσποτείας σου, δεομένων τῆς σῆς φιλανθρωπίας καὶ βοηθείας· καὶ πᾶσι χορήγησον τὸ μέγα σου ἔλεος, ἵνα σεσωσμένοι ψυχῇτε καὶ σώματι, πάντοτε διαμένοντες, μετὰ παῤῥησίας, δοξάζωμεν τὸ θαυμαστὸν, καὶ εὐλογημένον ὄνομά σου, τοῦ Πατρὸς, καὶ τοῦ Υἱοῦ, καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος, νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

ORATIO IV.

Domine Deus, sancte & incomprehensibilis, qui dixisti ut e tenebris lux splendesceret, qui nos refecisti somno nocturno, & iterum ad laudationem supplicationemque bonitatis tuæ excitasti. Tua ipsius permotus misericordia, nos, adorantes Te, & quantas possumus Tibi gratias referentes, etiam nunc suscipe; omniaque quæ ad salutem faciunt, postulata concede. Filios lucis & diei, tuorumque æternorum bonorum heredes, nos constitue. In multitudine miserationum tuarum, Domine, recordare cuncti populi tui, præsentium & una nobiscum comprecantium, omniumque fratrum nostrorum, vel terra vel mari vel quocumque alio dominationis tuæ loco tua clementia & auxilio indigentium; omnibusque impende magnam misericordiam tuam, ut tam quoad animam quam quoad corpus salvi, glorificemus cum fiducia admirabile ac benedictum nomen tuum, Patris, & Filii, & Spiritus sancti, nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

ΕὙΧῊ ε᾽.

[148] Ἀγαθῶν θησαυρὲ, πηγὴ ἀένναος, Πάτερ ἅγιε, θαυμαστοποιὲ, παντοδύναμε καὶ παντοκράτορ, πάντες σε προσκυνοῦμεν· καὶ σοῦ δεόμεθα, τὰ σὰ ἐλέη καὶ τοὺς σοὺς οἰκτιρμοὺς ἐπικαλούμενοι, εἰς βοήθειαν, καὶ ἀντίληψιν τῆς ἡμετέρας ταπεινώσεως. Μνήσθητι Κύριε τῶν σῶν ἱκετῶν. Πρόδεξαι. πάντων ἡμῶν τὰς ἑωθινὰς δεήσεις ὡς θυμίαμα ἐνώπιόν σου, καὶ μηδένα ἡμῶν ἀδόκιμον ποιήσῃς, ἀλλὰ πάντας ἡμᾶς περιποίησαι διὰ τῶν οἰκτιρμῶν σου. Μνήσθητι, Κύριε, τῶν ἀγρυπνούντων, καὶ ψαλλόντων εἰς δόξαν σὴν, καὶ τοῦ μονογενοῦς σου Υἱοῦ καὶ Θεοῦ ἡμῶν, καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος. Γένου αὐτῶν βοηθὸς καὶ ἀντιλήπτωρ. Πρόσδεξαι αὐτῶν τὰς ἱκεσίας, εἰς τὸ ὑπερουράνιον καὶ νοερόν σου θυσιαστήριον. Ὅτι σὺ εἶ Θεὸς ἡμῶν, καὶ σοὶ τὴν δόξαν ἀναπέμπομεν, τῷ Πατρὶ καὶ τῷ Υἱῷ καὶ τῷ ἁγίῳ Πνεύματι, νῦν καὶ ἀεὶ καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

ORATIO V.

Bonorum thesaure, fons perennis, Pater sancte, mirandorum artifex, qui omnia potes, omnibus imperas; Te omnes adoramus, & deprecamur Te, misericordiam tuam & miserationes tuas exposcentes, in subsidium ac defensionem humilitatis nostræ. Supplicum tuorum memento, Domine; matutinas nostrum omnium preces suscipe, sicut incensum in conspectu tuo; neque quemquam e nobis reproba, sed per misericordiam tuam nos omnes conserva. Memento, Domine, vigilantium & psallentium ad gloriam tuam, & unigeniti Filii tui ac Dei nostri, & sancti Spiritus. Eorum adjutor esto atque propugnator: eorum preces in cæleste tuum & intellectuale altare recipe. Quia Tu es Deus noster, & Tibi gloriam referimus, Patri, & Filio, & Spiritui sancto, nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

ΕὙΧῊ στ᾽.

[149] Εὐχαριστοῦμέν σοι, Κύριε, Θεὸς τῶν σωτηρίων ἡμῶν, ὅτι πάντα ποιεῖς εἰς εὐεργεσίαν τῆς ζῳῆς ἡμῶν. ἵνα διαπαντὸς, πρὸς σὲ ἀποβλέπωμεν τὸν σωτῆρα καὶ εὐεργέτην τῶν ἡμετέρων ψυχῶν· ὅτι διανέπαυσας ἡμᾶς ἐν τῷ παρελθόντι τῆς νυκτὸς μέτρῳ, καὶ ἐξήγειρας ἡμᾶς ἐκ τῶν κοιτῶν ἡμῶν, καὶ ἔστησας εἰς προσκύνησιν τοῦ τιμίου ὀνόματός σου. Διὸ δεόμεθά σου, Κύριε, δὸς ἡμῖν χάριν καὶ δύναμιν, ἵνα καταξιωθῶμεν ψάλλειν σοι συνετῶς, καὶ προσεύχεσθαι ἀδιαλείπτως, ἐν φόβῳ καὶ τρόμῳ τὴν ἐαυτῶν σωτηρίαν κατεργαζόμενοι, διὰ τῆς ἀντιλήψεως τοῦ Χριστοῦ σου. Μνήσθητι, Κύριε, καὶ ἐν νυκτὶ πρὸς σὲ βοώντων. Ἐπάκουσον αὐτῶν, καὶ ἐλέησον, καὶ σύντριψον ὑπὸ τοὺς πόδας αὐτῶν τοὺς ἀοράτους καὶ πολεμίους ἐχθρούς. Σὺ γὰρ εἶ βασιλεὺς τῆς εἰρήνης, καὶ σωτὴρ τῶν ψυχῶν ἡμῶν· καὶ σοὶ τὴν δόξαν ἀναπέμπομεν, τῷ Πατρὶ, καὶ τῷ Υἱῷ, καὶ τῷ ἁγίῳ Πνεύματι, νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

ORATIO VI.

Agimus Tibi gratias, salutarium nostrorum Deus, quia; ut Te nostrarum animarum servatorem beneficum identidem respiciamus, condis omnia ad vitæ nostræ beneficium. Et quia nos, præterita noctis parte refocillatos, excitatosque iterum e cubilibus, ad honorandi nominis tui adorationem erexisti; propterea, quæsumus te, Domine, largire nobis gratiam ac robur; ut Christi tui ope, cum metu & tremore nostram salutem operantes, Tibi scite psallere & indesinenter supplicare valeamus. Memento etiam, Domine, eorum qui Te de nocte invocant: exaudi eos & miserare, sub eorumque pedibus hostes invisibiles atque infestos contere. Tu enim es Rex pacis, & servator nostrarum animarum; Tibique gloriam rependimus, Patri, & Filio, & Spiritui sancto, nunc & semper, & in secula seculorum Amen.

ΕὙΧῊ ζ᾽.

[150] Θεὸς καὶ Πατὴρ τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, ἐξαναστήσας ἡμᾶς ἐκ τῶν κοιτῶν ἡμῶν, καὶ ἐπισυναγαγῶν ἐπὶ τὴν ὥραν τῆς προσευχῆς· δὸς ἡμίν χάριν ἐν ἀνοίξει τοῦ στόματος ἡμῶν, καὶ πρόσδεξαι ἡμῶν τὰς κατὰ δύναμιν ἐυχαριστίας, καὶ δίδαξον ἡμᾶς τὰ δικαιώματά σου, ὅτι προσεύξασθαι καθ᾽ δεῖ οὐκ οἴδαμεν, ἐὰν μὴ σὺ, Κύριε, τῷ Πνεύματί σου τῷ ἁγίῳ ὁδηγήσῃς ἠμᾶς. Διὸ δεόμεθά σου, εἴ τι ἡμάρτομεν μέχρι τῆς παρούσης ὥρας, ἐν λόγῳ, ἔργῳ, κατὰ διάνοιαν, ἐκουσίως ἀκουσίως, ἄνες, ἄφες, συγχώρησον· ἔαν γὰρ ἀνομίας παρατηρήσῃς, Κύριε, Κύριε, τίς ὑποστήσεται; ὅτι παρὰ σοὶ ἀπολύτρωσις, σὺ εὶ μόνος ἅγιος βοηθὸς, κραταιὸς ὑπερασπιστὴς τῆς ζωῆς ἡμῶν, καὶ ἐν σοὶ ὕμνησις ἡμῶν διαπαντός. Εἴη τὸ κράτος τῆς βασιλείας σου εὐλογημένον καὶ δεδοξασμένον, τοῦ Πατρὸς, καὶ τοῦ Υἱοῦ, καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος, νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

ORATIO VII.

Deus & Pater Domini nostri Jesu Christi, qui nos e nostris thalamis suscitatos ad horam orationis congregasti; da nobis gratiam in patefactione oris, & suscipe quas tibi pro viribus grates referimus, & nos edoce justificationes tuas; quia nisi Tu, Domine, nos tuo Spiritu sancto direxeris, non possumus orare prout oportet. Ideo rogamus Te, ut si quid peccavimus usque ad præsentem horam, verbo, vel opere, vel cogitatione, sponte vel coacte, remittas, condones, indulgeas: quia si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit? Quoniam apud Te redemptio est, Tu solus es auxiliator sanctus, vitæ nostræ defensor præpotens; & ad Te tota nostra laudatio refertur. Benedicta sit & glorificata regni tui potestas, Patris, & Filii, & Spiritus sancti, nunc, & semper, & in secula seculorum. Amen.

ΕὙΧῊ η᾽.

[151] Κύριε Θεὸς ἡμῶν, τὴν τοῦ ὕπνου, ῥαθυμίαν ἀποσκεδάσας ἀφ᾽ ἡμῶν, καὶ συγκαλέσας ἡμᾶς κλήσει ἁγίᾳ, καὶ ἐν νυκτὶ ἐπάραι τὰς χεῖρας ἡμῶν, καὶ ἐξομολογεῖσθαί σοι ἐπὶ τὰ κρίματα τῆς δικαιοσύνης σου· πρόσδεξαι τὰς δεήσεις ἡμῶν, τὰς ἐντεύξεις, τὰς ἐξομολογήσεις, τὰς νυκτερινὰς λατρείας· καὶ χάρισαι ἡμῖν Θεὸς, πίστιν ἀκαταίσχυντον, ἐλπίδα βεβαίαν, ἀγάπην ἀνυπόκριτον· Εὐλόγησον ἡμῶν εἰσόδους καὶ ἐξόδους, πράξεις, ἔργα, λόγους, ἐνθυμήσεις· καὶ δὸς ἡμῖν καταντῆσαι εῖς τὰς ἀρχὰς τὴς ἡμέρας, αἰνοῦντας, ὑμνοὗντας, εὐλογοῦντας τῆς σῆς ἀφράστου χρηστότητος τὴν ἀγαθότητα. Ὅτι ηὐλόγηται τὸ πανάγιόν σου ὄνομα, καὶ δεδόξασθαί σου βασιλεία, τοῦ Πατρὸς, καὶ τοῦ Υἱοῦ, καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος, νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

ORATIO VIII.

Domine Deus noster, qui nos, torpore somni dissipato, vocatione sancta convocasti, ut & manus extolleremus noctu, & Tibi confiteremur super judicia justitiæ tuæ; suscipe orationes nostras, postulationes, confessiones, nocturnos cultus; & tribue nobis, o Deus, inconfusam fidem, spem firmam, caritatem sine fictione. Benedic nostros introitus & exitus, actiones, opera, sermones atque cogitationes; & nos ineffabilē bonitatem tuam laudantes, celebrantes, benedicentes, ad principium diei pervenire concede. Quia benedictum est sacrosanctum nomen tuum, & glorificatum regnum Patris, & Filii, & Spiritus sancti, nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

ΕὙΧῊ θ᾽.

[152] Λάμψον, Δέσποτα φιλάνθρωπε, ἐν ταῖς καρδίαις ἡμῶν, τὸ τῆς σῆς θεογνωσίας φῶς ἁκήρατον, καὶ τοὺς τῆς διανοίας ἡμῶν ὀφθαλμοὺς διάνοιξον εἰς τὴν τῶν εὐαγγελικῶν σου κηρυγμάτων κατανόησιν· ἔνθες ἡμῖν καὶ τῶν μακαρίων σου ἐντολῶν φόβον, ἵνα πάσας τὰς σαρκικὰς ἐπιθυμίας καταπατήσαντες, πνευματικὴν πολιτείαν μετέλθωμεν, πάντα τὰ πρὸς εὐαρέστησιν τὴν σὴν καὶ φρονοῦντες καὶ πράττοντες. Ὅτι σὺ εἶ ἁγιασμὸς καὶ φωτισμὸς ἡμῶν, καὶ σοὶ τὴν δόξαν ἀναπέμπομεν, τῷ Πατρὶ, καὶ τῷ Υἱῷ, καὶ τῷ ἁγίῳ Πνεύματι, νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τούς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

ORATIO IX.

In cordibus nostris, Domine, incorruptum divinæ tuæ cognitionis lumen benignus accende; & aperi mentis nostræ oculos ad considerationem prædicationis euangelicæ. Timorem beatorum tuorum mandatorum nobis immitte, ut, omnibus carnalibus concupiscentiis conculcatis, spiritalem conversationem sectemur, sapiendo & faciendo omnia quæ tuæ placita sunt voluntati. Quia Tu es sanctificatio & illuminatio nostra; & Tibi gloriam rependimus, Patri, & Filio, & Spiritui sancto, nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

ΕὙΧῊ ι᾽.

[153] Κύριε Θεὸς ἡμῶν, τὴν διὰ μετανοίας ἄφεσιν τοῖς ἀνθρώποις δωρισάμενος, καὶ τόπον ἡμῖν ἐπιγνώσεως ἁμαρτηματων, καὶ ἐξομολογήσεως τὴν σοῦ προφήτου Λαβὶδ μετάνοιαν, πρὸς συγχώρησιν ὑποδείξας· αὐτὸς, Δέσποτα, πολλοῖς ἡμᾶς καὶ μεγάλοις περιπεπτωκότας πλημμελήμασιν ἐλέησον, κατὰ τὸ μέγα σου ἔλεος, καὶ κατὰ τὸ πλῆθος τῶν οἰκτιρμῶν σου. Ἐξάλειψον τὰ ἀνομήματα ἡμῶν, ὅτι σοὶ ἡμάρτομεν Κύριε, τῷ καὶ τὰ ἄδηλα καὶ κρύφια τῆς καρδίας τῶν ἀνθρώπων γινώσκοντι, καὶ μόνῳ ἔχοντι ἐξουσίαν ἀφιέναι ἁμαρτίας. Καρδίαν δὲ καθαρὰν κτίσας ἐν ἡμῖν, καὶ πνεύματι ἡγεμονικῷ στηρίξας ἡμᾶς, καὶ τὴν ἀγαλλίασιν τοῦ σωτηρίου σου γνώρισας ἡμῖν, μὴ ἀποῤῥίψῃς ἡμάς ἀπὸ τοῦ προσώπου σου· ἀλλ᾽ εὐδόκησον, ὡς ἀγαθὸς καὶ φιλάνθρωπος, μέχρι τῆς ἐσχάτης ἡμῶν ἀναπνοῆς, προσφέρειν σοι θυσίαν δικαιοσύνης, καὶ ἀναφορὰν ἐν τοῖς ἁγίοις σου θυσιαστηρίοις, ἐλέει, οἰκτιρμοῖς καὶ φιλανθρωπίᾳ τοῦ μονογενοῦς σου Υἱοῦ, μεθ᾽ οὗ εὐλογητὸς εἶ, σὺν τῷ παναγίῳ καὶ ἀγαθῷ καὶ ζωοποιῷ σου Πνεύματι, νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς ἀιῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

ORATIO X.

Domine Deus noster, qui per pœnitentiam hominibus remissionem tribuisti, & nobis locum agnitionis peccatorum atque confessionis in prophetæ Davidis pœnitentia ad veniam commonstrasti; ipse, Domine, nobis in multa ac gravia delicta lapsis miserere, secundum magnam misericordiam tuam; & secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitates nostras: quia Tibi peccavimus, Domine, qui incerta & occulta cordis hominum pernovisti, & qui solus habes potestatem remittendi peccata. Cor mundum crea in nobis, & spiritu principali confirma nos, & manifesta nobis lætitiam salutaris tui: ne projicias nos a facie tua; sed placeat Tibi, bono & benigno, ut usque ad nostrum extremum halitum offeramus Tibi sacrificium justitiæ, & oblationem super sancta tua altaria; misericordia, miserationibus, & benignitate unigeniti tui Filii, quicum benedictus es, cum sanctissimo & bono & vivifico tuo Spiritu, nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

ΕὙΧῊ ια᾽.

[154] Θεὸς, Θεὸς ἡμῶν, τὰς νοερὰς καὶ λογικὰς ὑποστησάμενος δυνάμεις τῷ σῷ θελήματι· σοῦ δεόμεθα, καὶ σὲ ἱκετεύομεν, πρόσδεξαι ἡμῶν καὶ τῶν κτισμάτων σου πάντων, τὴν κατὰ δύναμιν δοξολογίαν, καὶ ταἵς πλουσίαις τῆς σῆς ἁγαθότητος ἀντάμειψαι δωρεαῖς· ὅτι σοι κάμπτει πὰν γόνυ, ἐπουρανίων, καὶ ἐπιγείων, καὶ καταχθονίων· καὶ πᾶσα πνοὴ καὶ κτίσις ὑμνεῖ τὴν ἀκατάληπτόν σου δόξαν· μόνος γὰρ εἶ Θεὸς ἀληθινὸς, καὶ πολυέλεος. Ὅτι σὲ αἰνοῦσι πᾶσαι αἱ δυνάμεις τῶν οὐρανῶν, καὶ σοὶ δόξαν ἀναπέμπομεν, τῷ Πατρὶ, καὶ τῷ Υἱῷ, καὶ τῷ ἁγίῳ Πνεύματι, νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν ἀιώνων. Ἀμήν.

ORATIO XI.

Deus, Deus noster, qui intellectus & rationis participes Virtutes tua voluntate condidisti; quæsumus Te atque obtestamur, suscipe nostram omniumque tuarum creaturarum glorificationem, uniuscujusque viribus congruentem, & affluentia bonitatis tuæ dona repende; quia Tibi omne genu flectitur, cælestium, terrestrium & infernorum; omnisque spiritus ac creatura celebrat incomprehensibilem gloriam tuam. Quia Te laudant omnes Virtutes cælorum, & nos Tibi gloriam reddimus, Patri, & Filio, & Spiritui sancto, nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

ΕὙΧΉ ιβ᾽.

[155] Αἰνοῦμεν, ὑμνοῦμεν, εὐλογοῦμεν, καὶ εὐχαριστοῦμέν σοι, Θεὸς τῶν πατέρων ἡμῶν, ὅτι παρήγαγες τὴν σκιὰν τῆς νυκτὸς, καὶ ἔδειξας ἡμῖν πάλιν τὸ φῶς τῆς ἡμέρας· ἀλλ᾽ ἱκετεύομεν τὴν σὴν ἀγαθότητα, ἰλάσθητι ταῖς ἁμαρτίαις, ἡμῶν, καὶ πρόσδεξαι τὴν δέησιν ἡμῶν ἐν τῇ μεγάλῃ σου εὐσπλαγχνίᾳ, ὅτι πρὸς σὲ καταφεύγομεν, τὸν ἐλεήμονα καὶ παντοδύναμον Θεόν. Λάμψον ἐν ταῖς καρδίαις ἡμῶν, τὸν ἀληθινὸν ἥλιον τῆς δικαιοσύνης σου· φώτισον τὸν νοῦν ἡμῶν, καὶ τὰς αἰσθήσεις ὅλας διατήρησον, ἵνα ὡς ἐν ἡμὲρᾳ εὐσχημόνως περιπατοῦντες τὴν ὁδὸν τῶν ἐντολῶν σου, καταντήσωμεν εἰς τὴν ζωὴν τὴν αἰώνιον, ὅτι παρὰ σοὶ ἐστὶν πηγὴ τῆς ζωῆς· καὶ ἐν ἀπολαύσει γενέσθαι καταξιωθῶμεν τοῦ ἀπροσίτου φωτὸς, ὅτι σὺ εἶ Θεὸς ἡμῶν, καὶ σοὶ τὴν δόξαν ἀναπέμπομεν, τῶ Πατρὶ, καὶ τῷ Υίῷ καὶ τῷ ἀγίῳ Πνεύματι, νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

ORATIO XII.

Laudamus, celebramus, benedicimus & gratias agimus tibi, Deus patrum nostrorum, quod dissipaveris umbram noctis, & nobis diei lumen iterum ostenderis. Verum bonitatem tuam obsecramus, propitius esto peccatis nostris, & pro magna misericordia tua nostras preces admitte: quia ad Te confugimus, misericordem & omnipotentem Deum. In cordibus nostris solem justitiæ tuæ accende, mentem nostram illumina, omnesque sensus conserva, ut tamquam in die per viam mandatorum tuorum pulcre ambulantes, ad vitam perveniamus æternam, quia fons vitæ apud Te est; & lumine inaccesso perfrui mereamur, quia Tu Deus noster es, & Tibi reddimus gloriam; Patri, & Filio & sancto Spiritui, nunc, & semper, & in secula seculorum. Amen.

[156] Εἶτα λέγει τὴν μεγάλην συναπτήν. Μετὰ δὲ τὴν ἐκφώνησιν, ψάλλεται, Θεὸς Κύριος.

Deinde recitat magnam Collectam, Et post exclamationem canit: Deus Dominus.

Comm. Magna illa collecta & exclamatio eadem est, quam dedimus supra num. 74, in majoribus Vesperis, adeoque supervacaneum esset eam hic totam repetere. Ad τὸ, Θεὸς Κύριος, quod attinet; [Sequitur major Collecta,] forte illi subnectendum est ex Horologio: καὶ ἐπέφανεν ἡμῖν εὐλογήμενος ἐρχόμενος ἐν ὀνόματι Κυρίου: Et apparuit nobis, benedictus qui venit in nomine Domini. Typicum autem S. Sabæ dicit, illud cani, non a Sacerdote, sed a designato Monacho: Verba hæc sunt.

[157] Εἶθ᾽ οὕτως ταχθεὶς μοναχὸς ἀφ᾽ ἑσπέρας, εἰς τὸ προκείμενον τῆς ἡμέρας, ποιήσας τὴν συήθη μετάνοιαν τῷ Ἡγουμένῳ ψάλλει τὸ, Θεὸς Κύριος.

Absoluta exclamatione, statutus jam inde a Vesperis Monachus, ad diei Propositum, facta Abbati reverentia, canit: Deus Dominus.

Comm. Post στιχολογίαν sequuntur Stichera Sanctorum, quorum festa lux agitur. Est autem hic notandum, [tum Stichologia, prima cum suo Cathismate] quod ea Troparia quæ in Menæis vocantur Καθὶσματα, non eo sensu hic vocentur, quo illa accepimus supra num. 85: sed longe alio. Hoc nimirum, quod sint Cantica, quæ sedendo persolvuntur, ut cantoribus aliquid levaminis concedatur. Potest itaque Κάθισμα Latine reddi Sessio. Habe igitur hujus Officii Cathismata

Μετὰ τὴν α᾽ στιχολογίαν. Κάθισμα
Ἦχος δ᾽ προς Ταχὺ προκατάλαβε

[158] Φωστῆρες ὑπέρλαμποι τῆς Ἐκκλησίας Χριστοῦ, τὸν κόσμον ἐφωτίσατε ταῖς διδαχαῖς ἡμῶν· Πατέρες θεόσοφοι, πήξαντες τὰς αἱρέσεις πάντων τῶν κακοδόξων, σβέσαντες τὰς φλογώδεις τῶν βλασφήμων συγχύσεις. Διὸ, ὡς Ἱεράρχαι Χριστοῦ, πρεσβεύσατε σωθῆναι ἡμᾶς.

Δόξα. Τὸ αὐτό. Καὶ νῦν.
Θεοτόκιον ὅμοιον.

Παρθένε πανύμνητε, Μῆτερ Χριστοῦ τοῦ Θεοῦ, θεόνυμφε καὶ ἀπειρόγαμε, πιστῶν ἀντίληψις· ρῦσαι παντὸς κινδύνου καὶ παντοίας ἀνάγκης, δέσποινα Θεοτόκε, τοὺς ἐν πίστει πόθῳ τῇ σκέπῃ σου προσφεύγοντας, μόνη θεόνυμφε.

Post primam Stichologium Sessio.
Tonus 4, sicut Ταχὺ προκατάλαβε.

Ecclesiæ corusca luminaria, doctrinis vestris collustrastis orbem: confixis omnibus prave sentientium hæresibus, flammeas conturbationes impietatis extinxistis, Patres divinorum periti. Qua de causa, veluti Christi Hierarchæ, nostram incolumitaten exposcite.

Gloria. Idem Sticheron repetitur. Et nunc.
Mariale simile, sive eidem tono attemperandum.

Virgo summe laudabilis, Mater Christi Dei, Divina Sponsa & conjugalis ignara commercii; Fidelium defensio, ab omni discrimine & omni genere necessitatis expedi, Domina Deipara, [& secunda, cum suo,] fideles qui ardenter in clientelam se tuam conferunt, Tu quæ sola Dei sponsa es.

Μετὰ τὴν β᾽ στιχολογίαν Κάθισμα
Ἦχος δ᾽. Κατεπλάγη Ιὠσήφ.

[159] Ἐν λειμῶνι τῶν γραφῶν, καθάπερ μέλισσαι σοφοὶ, προσιπταμενοι ὑμεῖς, περιεδρέψασθε καλῶς καὶ τῶν ἀνθέων τὰ ἄριστα, καὶ τὸ μέλι, πᾶσι τοῖς πιστοῖς, τῶν διδαγμάτων ὑμῶν προτίθεσθε ὁμοῦ, εἰς πανδαισίαν ἀυτῶν· καὶ διὰ τοῦτο ἅπας γλυκαινόμενος, μετ᾽ εὐφροσύνης κραυγάζει· Πάρεστε πάλιν καὶ μετὰ πότμον, τοῖς ὐμᾶς εὐφημοῦσιν, Μακάριοι.

Δόξα. Τὸ αὐτό. Καὶ νῦν.
Θεοτόκιον ὅμοιον.

Τρικυμίαις τῶν παθῶν ἀσυνειδήτως ἐγὼ χειμαζόμενος, Ἀγνὴ, ἐπικαλοῦμέν σε θερμῶς· μήμε παρίδῃς τὸν δείλαιον ἀπολέσθαι, ἄβυσσον ἐλέους τέξασα. Πλὴν σου γὰρ ἄλλην ἐλπίδα οὐ κέκτημαι. Μὴ οὖν ἐχθροῖς ἐπίχαρμα καὶ γέλως, πεποιθώς σοι ὀφθήσομαι· καὶ γὰρ ἰσχύεις ὅσα καὶ βούλει, ὡς μήτηρ οὖσα τοῦ πάντων Θεοῦ.

Post 2 Stichologiam Sessio
Tonus 4, sicut Κατεπλάγη Ἰωτήφ.

Vos, veluti sapientes apes, in prato Scripturarum circumvolitantes, lectissimum quemque flosculum diligentissime depasti, cunctis fidelibus mel vestrorum dogmatum simul ad lautissimum epulum apponitis. Et propterea quilibet perfusus dulcedine, exclamat cum gaudio: Vos vestris laudatoribus etiam post mortem adestis.

Gloria. Idem Sticherium repetitur. Et nunc.
Mariale simile.

Maximis ego perturbationum jactatus occulte tempestatibus, Te, o Casta, ardenter invoco: ne sinas perire miserum me, Tu quæ abyssum misericordiæ genuisti. Præter Te spem nullam aliam habeo. Igitur confisus in Te, non præbebo inimicis materiam gaudii & risus: etenim potes, quodcumq; vis, ut Mater illius qui est omniū Deus.

[160] Comm. Antequam fiat tertia Sessio, recitatur Psalmus 134, αἰνεῖτε τὸ ὄνομα Κυρίου, Laudate nomen Domini, & in fine cujuslibet Versiculi annectitur, Alleluia. Hic Psalmus a Græcis dicitur πολυέλεος, quia dum canitur, ei accinitur Psalmus alius, 135 videlicet, Ἐξομολογεῖτε τῷ Κυρίῳ τὸν Κύριον, ὅτι εἰς τὸν αἰῶνα τὸ ἔλεος αὐτοῦ. Confitemini Domino Dominum, quoniam in seculum misericordia ejus. Quemadmodum igitur hymnus ille, in quo vox Ἅγιος ter repetitur, dicitur Τρισάγιον; ita etiam Psalmus 134, solitus copulari cum Psalmo 145, in quo sæpe, imo in singulis Versiculis repetitur vox ἔλεος, sibi πολυελέου nomen merito adscivit. Haud equidem scio, quid passus sit Allatius, dum agens de origine ac radice hujus nominis, locutus est sub disjunctione: Πολυέλεος, (inquit Dissert. 1 de libris Eccles. Græc. pag. 13 & 14) nomen habet ab eo quod eodem tempore Psalmus alius (jam dictus) accinitur; [deinde Psalmus polyeleos,] vel quod tunc cereis & luminibus lampadis, in medio Ecclesiæ ante Sancta Sanctorum appensæ, quæ vocatur πολυέλεος, Psalmus ille recitatur. Hic bonus dormitat Homerus. Etenim, quamquam Allatio gratis concederem Πολυκάνδηλον, id est, coronam illam quæ ex templi fornice pendet, compluribus lychnis instructa, appellari apud Græcos etiam Πολυέλαιον; tamen Psalmus ille nomen Polyelei inde trahere non potest; quia ἔλαιον, oleum, scribitur per ai, quomodo Polyeleos non scribit ipse Allatius. Quapropter non relinquitur locus dubitationi, quin Polyeleos proveniat ab ἔλεος Misericordia, adeoque a jam dicto Psalmo, in quo ἔλεος, Misericordia, tam frequenter iteratur. Quando autem non est tanta solennitas, tunc loco Psalmi Πολυελέου, dicitur Psalmus Ἄμωμος Immaculati, de quo vide num. 60; &, ἐν ᾧ (ut dicit Typicum) θυμιᾶ Ἱερεὺς· καθ᾽ ἓν δὲ Δὸξα ποιεῖ συναπτὴν μικράν. Et in quo Sacerdos thus adolet, & ad unumquodque Gloria facit Collectam minorem num. 88 propositam. Hoc ipsum & in Psalmo qui Πολυέλεος dicitur, fieri existimo, cum hic in majori solennitate recitetur.

Μετὰ τὸν πολυέλεον κάθισμα.
Ἦχος δ᾽, Ἐπεφάνης σήμερον.

[161] Οἱ σοφοὶ διδάσκαλοι τῆς οἰκουμένης, οἱ Θεὸν δοξάσαντες ἔργοις καὶ λόγοις ἐπὶ γῆς, μεγλυνέσθωσαν σήμερον, ὡς σωτηρίας ἡμῖν ὄντες πρόξενοι.

Δόξα. Ὅμοιον.

Ἑορτάζει σήμερον Ἐκκλησία τὴν σεπτὴν πανήγυριν τῶν διδασκάλων τῶν τριῶν, καὶ γὰρ αὐτοὶ ἐστερέωσαν τὴν Ἐκκλησίαν τοῖς θείοις δόγμασιν.

Καὶ νῦν.���������Θεοτόκιον ὅμοιον.

Προστασία ἄμαχε τῶν θλιβομένων, καὶ θερμὴ ἀντίληψις τῶν πεποιθότων ἐπὶ σὲ ἀπὸ κινδύνων με λύτρωσαι· σὺ γὰρ ὑπάρχεις πάντων βοήθεια.

Ὁι ἀναβαθμοί.
Τὸ ά ἀντίφωνον τοῦ τετάρτου ἤχου.

Post Psalmum Polyeleon Sessio.
Tonus 4, sicut Ἐπεφάνης σήμερον.

Sapientes Doctores orbis, qui in terra Deum glorificaverunt opere & oratione, [cum Cathismate 3] hodie extollantur, ut nostræ salutis conciliatores.

Gloria Sticheron simile.

Hodie celebrat Ecclesia augustam memoriam trium Doctorum: etiam illi Ecclesiam divinis institutis stabilivere.

Et nunc.���������Mariale simile

Tutela inexpugnabilis miserorum, & velox defensio in te sperantium, crue me a periculis: tu enim omnium auxilium es.

Psalmi Graduales.
Antiphonum primum quarti toni.

[162] Comm. Quid sit Antiphonum in ecclesia Græcorum, sat fuse, opinor, num. 87 declaravimus. Hic accipe ibidem promissum exemplum. [& Psalmi graduales cum Antiphono,] Prius tamen ex Typico annotabo, a Candelapte pulsari Semanterium ferreum, tempore quo illi Psalmi Graduales concinuntur. Verba Typici hæc sunt. Οἱ ἀναβαθμοὶ, ἐν οἶς ἀπέρχεται Κανδηλάπτης καὶ σημαίνει τὸ σιδηροῦν. Absolutis autem hisce Psalmis, succedit Antiphonum primum, Propositum diei sive Versiculus, troparium Πᾶσα πνοὴ dictum.

ἈΝΤΊΦΩΝΟΝ α᾽.

Ἀγαθὸν τὸ ἐξομολογεῖσθαι τῷ Κυρίω, καὶ ψάλλεͅν τῷ ὀνόματί σου, Ὕψιστε. Ταῖς πρεσβείαις τῆς Θεοτόκου, Σῶτερ, σῶσον ἡμᾶς.

Τοῦ ἀναγγέλλειν τὸ πρωῒ τὸ ἕλεός σου, καὶ τὴν ἀλήθειάν σου κατὰ νύκτα. Ταῖς πρεσβείαις τῆς Θεοτόκου.

Ὅτι εὐθὺς Κύριος Θεὸς ἡμῶν, καὶ οὐκ ἕστιν ἀδικία ἐν αὐτῷ. Ταῖς πρεσβείαις τῆς Θεοτόκου.

Δόξα καὶ νῦν. Ταῖς πρεσβείαις τῆς Θεοτόκου.

ANTIPHONUM I.

Bonum est confiteri Domino, & psallere nomini tuo, Altissime. Precibus Deiparæ Servator serva nos.

Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, & veritatem tuam per noctem. Precibus Deiparæ &c.

Quoniam rectus Dominus Deus noster, & non est iniquitas in eo. Precibus Deiparæ &c.

Gloria. Et nunc. Precibus Deiparæ &c.

[163] Comm. Hoc, ταῖς πρεσβείαις &c. ultima vice dicitur a duobus Choris simul & majore contentione vocis, ut habet Pentecostarium.

ΠΡΟΚΕΊΜΕΝΟΝ.

Οἱ Ἱερεῖς σου Κύριε, ἐνδύσονται δικαισύνην.

Τὸ στόμα μου λαλήσει σοφίαν.

Διακονος. Τῷ Κυρίῳ δεηθῶμεν.

Ἱερεὺς ἐκφώνως. Ὅτι ἅγιος Θεὸς ἡμῶν, καὶ ἁγίοις ἐπαναπαύει, καὶ σοὶ τὴν δόξαν ἀναπέμπομεν, τῷ Πατρὶ, καὶ τῷ Υἱῷ, καὶ τῷ ἁγίῳ πνεύματι, νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Αμήν.

Πᾶσα πνοὴ αἰνεσάτω τὸν Κύριον· αἰνεῖτε ἐκ τῶν οὐρανῶν, αἰνεῖτε αὐτὸν ἐν ὑψίστοις· σοὶ πρέπει ὑμνος τῷ Θεῷ.

Καὶ ποιεῖ Ἱερεὺς μικρὰν συναπτήν.

PROPOSITUM.

Sacerdotes tui, Domine, induent justitiam.

Os meum loquetur sapientiam.

Diaconus Dominum oremus. [atque Proposito:]

Sacerdos elata voce. Quia sanctus Deus noster est, & Sanctis delectatur: & tibi gloriam reddimus, Patri, & Filio & Spiritui sancto, & nunc, & semper, & in secula seculorum. Amen.

Omnis Spiritus laudet Dominum; laudate Dominum de cælis, laudate eum in excelsis. Te Deum decet hymnus.

Et Sacerdotes facit parvam Collectam.

Comm. Qualem scilicet habes in majoribus Vesperis num. 88. Post hanc autem exclamans, Diaconus quidem secundum S. Germanum; secundum Typicum vero ipse Sacerdos, ait:

[164] Ὑπὲρ τοῦ καταξιωθῆναι ἡμᾶς ἀκούειν τοῦ ἁγίου εὐαγγελίου, τοῦ Κυρίου δεηθῶμεν.

Ut simus digni qui sanctum Euangelium audiamus, Dominum oremus.

Comm. Hic legitur Euangelium occurrens. Sed prius, saltem secundum Philotheum, dicitur a Diacono Σοφία, ὀρθοὶ ἀκούσαμεν τοῦ ἁγίου εὐαγγελίου. Sapientia, recti audiamus sanctum Euangelium. Sacerdos autem dicto εἰρήνη πᾶσι pax omnibus, [deinde legitur Euangelium 1,] subinfert: Τοῦ κατὰ τόνδε ἁγίου εὐαγγελίου τὸ ἀνάγωσμα. Euangelii secundum N. lectio. Respondet populus: Δόξα σοι Κύριε, δόξα σοι. Gloria tibi Domine, Gloria tibi. Diaconus Πρόσεχωμεν, Attendamus. Quibus autem diebus unumquodque Euangelium legatur, docet Typicum cap. 8 & Euangelistarium, sive liber, in quo ad hunc usum exarata sunt Euangelia. Post lectionem Euangelii

Δόξὰ. Ἦχος β᾽.

Ταῖς τῆς διδασκάλων πρεσβείαις ἐλεῆμον, ἐξάληψον τὰ πλήθη τῶν ἡμῶν ἑγκλημάτων. Καὶ νῦν.

Ταῖς τῆς Θεοτόκου πρεσβείαις ἐλέησόν με ο Θεός. Καὶ τὸ στιχηρὸν τῶν Ἁγίων. Ἦχος. πλ. β᾽.

Ἐξεχύθη χάρις ἐν χείλεσιν ἡμῶν, ὅσιοι Πατρές· καὶ γεγόνατε ποιμένες τῆς τοῦ Χριστοῦ Ἐκκλησίας, διδάσκοντες τὰ λογικὰ πρόβατα πιστεύειν εἰς Τριάδα ὁμοούσιον ἐν μιᾷ θεότητι.

Πᾶσα πνοή. Εὐαγγὲλιον κατὰ Λουκᾶν. Εἶπεν Κύριος, ἀκούων ὑμῶν, ἐμοῦ ἀκούει,

Gloria. Tonus 2.

Doctorum precibus misericors, dele multitudinem delictorum nostrorum. Et nunc.

Deiparæ precibus, Miserere mei, Deus. Versus Sanctorum. Tonus obliquus 2.

Diffusa est gratia in labiis vestris, Patres sancti; & facti estis Pastores Ecclesiæ Christi, docentes rationales oves credere Trinitatem consubstantialem in una deitate.

Omnis spiritus, ut antea. Euangelium secundum Lucam: Qui vos audit, me audit. [& secundum,]

[165] Comm. Hinc videtur posse colligi: diebus festis duplex in Matutino legi apud Græcos Euangelium, alterum occurrens, quod ἑωθινὸν appellatur, alterum quod ὁσιακόν. Sed quæres, Diaconusne legat Euangelium, an Sacerdos ipse? Typicum, [a Diaconone,] dum dicit λέγομεν τὸ ἑωθινὸν εὐαγγέλιον dicimus Matutinum Euangelium, loquitur obscurius, quam ut hanc quæstionem inde possimus dirimere. Patriarcha Philotheus quoque & S. Germanus, in contrarias partes distrahuntur. Hic enim a Diacono Euangelium recitari affirmat, ille a Sacerdote. Locum Philothei commentans Goarus sic fatur: In Missa Diaconus, in Matutinis Euangelium Sacerdos recitat, ut quos in Missa Sacramentis est cibaturus, prius verbo Dei pascat. Utrobique vero curam omnium cælesti cibo pascendorum in se suscipere profitetur, ad Christi exemplum, qui prius verbo, quam corporis Sacramento, Ecclesiam pavit. Nes usus iste ab Ecclesia Latina omnino alienus est: adhuc enim mos iste viget inter D. Benedicti filios & sequaces, [an a Sacerdote?] ut finitis matutinis Lectionibus, Abbas vel Superior, Euangelium integrum pronuntiet. Nunc redeamus ad Typicum, tamen ante observa apud Græcos in Liturgia sive Missa non legi idem Euangelium quod in horis Canonicis: nam hoc die in Missa legitur Euangelium secundum Matthæum, quod incipit, Vos estis lux mundi.

[166] Μετὰ τὸν ἀσπασμὸν τοῦ Εὐαγγελίου, λέγει Ἱερεύς· Σῶσον Θεὸς τὸν λαόν σου, καὶ εὐλόγησον τὴν κληρονομίαν σου. Κύριε ἐλέησον ιβ᾽. Καὶ ἐκφώνησις. Ελέει καὶ ὀικτιρμοῖς καὶ φιλανθρωπίᾳ τοῦ μονογενοῦς σου Υἱοῦ, μεθ᾽ οὗ εὐλογητὸς εἶ, σὺν τῷ παναγίῳ, καὶ ἀγαθῷ, καὶ ζωοποιῷ σου Πνεύματι, νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν. Καὶ ἀρχόμεθα τῶν Κανόνων.

Post osculum Euangelii dicit Sacerdos: Salva, Deus, populum antequam tuum & benedic hereditati tuæ. Domine miserere, duodecies. Et exclamatio: Misericordia & miserationibus & benignitate unigeniti tui Filii, quocum benedictus es, cum sanctissimo & bono & vivifico tuo Spiritu, nunc & semper, & in secula seculorum. Amen. Et inchoamus Canones.

[167] [Hic S. Germanus Litaniam interponit] Comm. Verum antequam trium Doctorum Canones, a Joanne Euchaïta concinnatos, subjiciamus sub aspectum, observandum est, S. Germanum non significare dicendum duodecies, Domine miserere; sed verbis Εὐλόγησον τὲν κληρονομίαν σου, confestim subnectit sequentia dicenda a Diacono.

Ἐπίσκεψαι τὸν κόσμον σου ἐν ἐλέει καὶ οἰκτιρμοῖς. Ὕψωσον κέρας Χριστιανῶν ὀρθοδόξων, καὶ κατάπεμψον ἑφ᾽ ἡμᾶς τὰ ἐλέη σου τὰ πλούσια. Πρεσβείαις τῆς παναχράντου δεσποίνης ἡμῶν Θεοτόκου καὶ ἀειπαρθένου Μαρίας. Δυνάμει τοῦ τιμίου καὶ ζωοποιοῦ σταυροῦ· προστασίαις τῶν ἐπουρανίων δυνάμεων ἀσωμάτων, τοῦ τιμίου ἐνδόξου προφήτου προδρόμου καὶ Βαπτιστοῦ Ἰωάννου, τῶν ἁγίων ἐνδόξων καὶ πανευφήμων Ἀποστόλων, τῶν ἁγίων ἐνδόξων καὶ καλλινίκων Μαρτύρων. Καὶ τὰ λοιπὰ τούτων, ὡς ἐν τῇ λιτῇ γέγραπται.

Respice orbem tuum in misericordia & miserationibus. Exalta cornu Christianorum orthodoxorum, & demitte super nos tuas affluentes misericordias. Precibus illibatæ Dominæ nostræ, Genitricis Dei semperque Virginis Mariæ; virtute venerandæ & vivificæ Crucis, patrociniis cælestium incorporearumque Potestatum; venerandi, gloriosique Prophetæ, Præcursoris & Baptistæ Joannis; Sanctorum gloriosorum & celeberrimorum Apostolorum; Sanctorum, gloriosorum & victoriis inclitorum Martyrum; & reliqua sicut Litaniæ inscribuntur.

[168] [& Philotheus explicat ritum osculandi Euangelii] Comm. Hæc omnia ait S. Germanus dici a Diacono, cui tandem succinat Sacerdos, exclamando ut supra. Non fuerit, porro injucundum hic annotare & ritum & tempus, quo a Fratribus osculum sancto Euangelio imprimitur. Sic ergo scribit Patriarcha Philotheus in Ordine sacri Ministerii.

Ἱερεὺς χαλάσας τὸ φελώνιον, καὶ βαστάζων τὸ ἅγιον Εὐαγγέλιον ἔμπροσθεν τοῦ στήθους, ἐξέρχεται καὶ ἵσταται εἰς τὴν μέσην τοῦ ναοῦ, καὶ Ἀναγνώστης εὐταξίας, ἵσταται δεξιόθεν ἀυτοῦ, κατέχων μανουάλιον μετὰ λαμπάδος ἡμμένης, καὶ γίνεται ἀσπασμὸς τοῦ ἁγίου Εὐαγγελίου, παρὰ τῶν Ἀδελφῶν συνήθως.

Sacerdos, demissa casula, sanctum Euangelium ante pectus deferens, egreditur, & in medio templo stat. Lector autem, vel qui a ceremoniis est, stat ipsi a dextris, tenens candelabrum cum cereo accenso; & osculum Sancto Euangelio de more figitur a Fratribus.

[169] [diebus Dominicis.] Comm. Illis autem osculantibus, canitur Troparium quod incipit, Ἀνάστασιν Χριστοῦ θεασάμενοι, εἰ ἔστιν κυριακὴ δηλονότι, καὶ πεντηκοστὸς μετὰ μέλους, id est, Resurrectionem Christi contemplati: videlicet, si dies Dominica fuerit; quando etiam canunt Psalmum quinquagesimum: nam, ut idem Philotheus dicit postea, exosculatio Euangelii festis aliis prætermittitur, nisi forte in Dominicam inciderint. Verba ejus Græca hæc sunt: Ἐν ἄλλη δὲ ἑορτῇ οὐ γίνεται ἀσπασμὸς, εἰ μὴ μόνον ἐν κυριακῇ. Igitur nisi hoc trium Doctorum festum incidat in Dominicam, statim post, Σῶσον Θεός. Dicuntur Canones cum Hirmis, Canones autem in hoc Officio tres sunt, unus de Deipara, alii duo de Sanctis, [Sequitur Canon triplex.] omnes ejusdem Joannis Metropolitæ Euchaïtorum opus: sed medius solus acrostichicus: unde facile est singulorum partes a partibus aliorum discernere.

ΚΑΝῺΝ ΤΕ͂Σ ΘΕΟΤΌΚΟΥ
Ποίημα Ἰωάννου Εὐχαΐτων
ὨΔῈ α᾽. Ἐχος β᾽. εἱρμός.

[170] Δεῦτε λαοὶ, ᾄσωμεν ἄσμα Χριστῷ τῷ Θεῷ, τῷ διέλοντι θάλασσαν, καὶ ὀδηγήσαντι τὸν λαὸν, ὃν ἀνῆκε δουλείας Αἰγυπτίων, ὅτι δεδόξωσται. Τὸν εὐσεβῶς σε Θεοτόκον κυρίως ἀγνὴν ὁμολογοῦντα, Ἄχραντε, ψυχῆς καὶ σώματος χαλεπῶν ἐκ κινδύνων καὶ νόσων, καὶ πταισμάτων σύ με διάσωσον.

Ὅλην ἐν σοὶ τῶν χαρισμάτων ἀβυσσον ἀποκειμένην ἔγνομεν. Διὸ προσφεύγοντες, Θεοτόκε, προθύμως τῇ σκέπῃ σου τῇ θείᾳ διασωζόμεθα.

Ὑπὲρ ἡμῶν τῶν σε ὑμνούντων δυσώπησον τὸν σαρκωθέντα, Πάναγνε, ἐκ τῶν ἀχράντων σου καὶ τιμίων αἱμάτων, ῥυσθῆναι ἐκ πταισμάτων καὶ νοσημάτων πικρῶν.

CANON DEIPARÆ,
Opus Joannis Euchaitæ.
ODE 1. Tonus 2. Hirmus.

Huc huc, Populi, canamus carmen Christo Deo, dividenti mare, & ducenti populum quem liberavit a servitute Ægyptiorum, quoniam glorificatus est.

A gravibus tam corporis quam animæ periculis & morbis & lapsibus, o Incontaminata, eripe me, qui pie confiteor esse te proprie puram Dei Genitricem.

Integram gratiarum abyssum in te reconditam esse agnoscimus. Propterea, o Deipara, qui ad te prompto & erecto animo confugimus, divino tuo patrocinio servamur.

Pro nobis celebrantibus Te, Castissima, ora incarnatum ex impolluto tuo & pretioso sanguine, ut simus a delictis & amaris ægrotationibus immunes.

ἝΤΕΡΟΣ ΚΑΝῺΝ ΤΩ͂Ν ἉΓΊΩΝ,
οὗ ἀκροστιχὶς
Τρισήλιον φῶς, τρεῖς ἄνηψεν ἡλίους.
Ποίημα τοῦ αὐτοῦ Ἰωάννου.
ὨΔῊ α᾽. Ἦχος καὶ εἱρμὸς αὐτός.

[171] Τίς ἀμοιβὴ, τίς ἀνταπόδωσις πρέπουσα τοῖς ἡμετέροις, ἄνθρωποι, προσενεχθήσεται παρ᾽ ἡμῶν εὐεργέταις, δι᾽ ὧν πρὸς τὸ εὖ εἶναι χειραγωγούμενοι;

Ῥητορικαὶ γλῶσσαι, καὶ τέχναι, καὶ μέθοδοι, καὶ πᾶσα λόγων δύναμις, νῦν εἰς ὑπόθεσιν συγκινείσθωσαν μίαν, καὶ τοὺς τετιμηκότας ἀντιτιμάσθωσαν.

Ἱδιον μὲν οὐδὲν ἠνέσχοντο κτήσασθαι ἐν γῇ οἱ οὐρανόφρονες, φύλακες δ᾽ώφθησαν τοῦ κοινοῦ καὶ προστάται· κοινῶν οὖν καὶ τῶν ὕμνων κατωξιούσθωσαν. ���Θεοτόκιον.

Μὲ τὴν κοινὴν φιλοτιμίαν, Πανάμωμε, τῆς ἡμετέρας φύσεως πάντες δοξάζομεν, χεῖλος σὲν γεγονότες, καὶ συμφωνίαν μίαν ἀποτελέσαντες.

ALTER CANON SANCTORUM,
Cujus acrostichis est
O Trinitas, lucere tres soles facis.
Opus ejusdem Joannis.
Ode I. Tonus & Hirmus idem.

O mortales, quam remunerationem afferetis, quam studiorum officiorumque vicissitudinem dignam iis, qui sunt tam bene de vobis meriti, & per quos perducti estis ad pie sancteque vivendum?

Tersæ rhetorum linguæ, artesque methodique, & omnis dicendi vis atque copia nunc in argumentum incumbant unum; & a quibus honorata sunt, eos vicissim honorent.

Revolventes animo bona cælestia, nihil terrestre sustinuerunt habere proprium; sed fuerunt custodes assei toresque communitatis; ideo & communi laude ornentur.���Mariale.

Immunis ab omni labe, Te, commune naturæ nostræ decus celebramus omnes, labium effecti unum, unumq; concentum perficientes.

ἝΤΕΡΟΣ ΚΑΝῺΝ ΤΩ͂Ν ἉΓΊΩΝ,
Ποίημα τοῦ αὐτοῦ.
ὨΔῊ α᾽. Ἦχος πλ. δ᾽. Ἁρματηλάτην Φαραώ.

[172] Οὐκ ἀνθρωπίνης τὸ παρὸν ἐγχείρημα σπουδῆς κατόρθωμα, ἀλλ᾽ τοῦ σοῦ θρόνου παρεδρος, Φιλάνθρωπε, σοφία συνεργείτω μοι, λόγου χάριν διδοῦσα, δι᾽ ἧς δοξάσαι δυνήσομαι, οὓς αὐτὴ καλῶς προεδόξασεν.

Ὡσπερ κρατὴρ ὑπερεῤῥύη, Δέσποτα, ἀγαθότης σου, καὶ πολὺς πλοῦτος τῆς φιλανθρωπίας σου ἐκχεῖται καὶ διώδευσεν, ὡς καὶ ἄλλους Ἀγγέλους μετὰ σαρκὸς ὑποστήσασθα, τοὺς νῦν προκειμένους εἰς ἔπαινον.

Ἐξ οὐρανοῦ τοῖς οὐρανίοις ἔπρεπε καὶ τὰ ἐγκώμια, ἀγγελικὸς ὕμνος τοῖς θείοις ἁρμόδιος· Θεοὶ γὰρ κατὰ μέθεξιν οἱ τὸν φύσει καὶ μόνον ἀληθινὸν Θεὸν ἔχοντες, ζῶντα ἐν αὐτοῖς καὶ φθεγγόμενον. ���������Θεοτόκιον.

Μνήμην δικαίων θεόφρων σύλλογος μετ᾽ ἐγκωμίων τέλει, οἷς Θεοῦ μητὴρ, ὡς αὐτῶν κεφάλαιον εἰότως συνδοξάζεται, τελευταῖαν καὶ πρώτην καὶ μέσην τάξιν ἐπέχουσα, καὶ τῆς εὐφημίας μετέχουσα. ���������Καταβάσια.

Χέρσον, ἀβυσσοτόκον, πέδον ἥλιος ἐπεπόλευσε ποτὲ, ὡσεὶ τεῖχος γὰρ ἐπάγη ἑκατέρωθεν ὕδωρ λαῷ πεζοποροῦντι καὶ θεαρέστως μέλποντι· Ἄσωμεν τῷ Κυρίῳ· ἐνδόξως γὰρ δεδόξασται.

ALIUS CANON SANCTORUM.
Opus ejusdem.
Ode I. Tonus obliquus 4, sicut Ἁρματηλάτην Φαραώ.

Conatus præsens non est humanæ diligentiæ opus. Quare, o Benigne, Sedi tuæ assidens sapientia mihi præsto sit, & suppeditet gratiam sermonis; ut, quos ipsa præclare ante glorificavit, eosdem glorificare valeam.

Bonitas tua, Domine, non aliter redundavit ac crater: & divitiæ multæ benignitatis tuæ effusæ sunt, eoque pervenerunt, ut & alios condideris in carne Angelos, qui nunc laudandi proponuntur.

Cælestes cælestia decent præconia; hymnus angelicus divinis hominibus congruit: Nam qui natura unum verum Deum habent & viventem in se & loquentem, illi per communicationem dii sunt.���������Mariale.

Pius cœtus cum præconio agit memoriam Justorum, quibuscum Dei Mater, tamquam ipsorum caput, merito glorificatur, primum mediumque ordinem occupans & gloriæ particeps. ���������Catabasia.

Solum sterile & incultum, locum abyssi, sol aliquando ut campum lustravit: etenim instar muri stetit aqua utrimque, donec populus pedibus pertransiret mare, & ex divino præcepto caneret; Cantemus Domino: gloriose enim glorificatus est.

[173] Comm. Post Catabasiam primam secundum numerorum ordinem, sequi deberet Ode 2, sed quia hæc sumitur per ordinem feriarum ex Canticis sacræ Scripturæ, ut dixi in Dissertatione onomastica num. 17 ea præterita Canonum Auctores semper transeunt ad Oden 3, quæ prætermissio manifeste patet ex Canonibus Acrostichicis, qualis in hoc Officio est secundus: qui Canones continuantur eodem semper ordine, quo supra, hoc modo.

ὨΔῊ γ᾽.

Στερέωσον ἡμᾶς ἐν σοὶ, Κύριε, ξύλῳ νεκρώσας τὴν ἁμαρτίαν· καὶ τὸν φόβον σου ἐμφύτευσον εἰς τὰς καρδίας ἡμῶν τῶν ὑμνούντων σε.

Πρεσβείαις, σου, Ἁγνὴ, Θεὸν, ὃν ἔτεκες, παράσχου εὐίλατον τοῖς ἱκέταις, τοῖς προστρέχουσι τῇ σκέπῃ σου, καὶ πιστῶς προσκυνοῦσί σου τὴν κύησιν.

Ὅλην μου τὴν ζωὴν διακυβέρνησον, Παρθένε, ἐλπίς μου καὶ προστασία· πειρασμῶν καὶ περιστάσεων λυτρουμένη δεινῶν με, Ἀειπάρθενε.

Σοφίαν τοῦ Θεοῦ τὴν ἐνυπόστατον ἀγκάλαις ὡς φέρουσα Θεοτόκε, ἐξ ἀγνοίας καὶ πλανήσεως λυτρωθῆναι τοὺς ὑμνοῦντάς σε ἱκέτευε.

ODE III.

Confirma nos in te, Domine, qui ligno interfecisti peccatum; & tui timorem immitte in nostra Te laudantium præcordia.

Quem peperisti Deum, Intemerata, hunc tua prece & obsecratione redde propitium supplicibus, se tradentibus in tuam tutelam, & fideliter partum tuum adorantibus.

Vitam meam totam dirige, Virgo, spes mea atque defensio; tentationibusque & necessitatibus erue me gravibus, semper Virgo.

Dei Genitrix, quæ tuis ulnis vere portasti subsistentem Dei sapientiam, pete famulos tuos ignorantia & errore liberari.

ἌΛΛΟΣ. Ἐν πέτρᾳ με τῆς πίστεως ἱστερέωσας.

[174] σάλπιγξ μεγάλη τῆς Ἐκκλησίας, λύσχνος φωτίζων τὴν οἰκουμένην, κῆρυξ τῷ φθόγγῳ περίλαμβάνων πάντα τὰ πέρατα, μεγαλώνυμος συγκροτεῖ τὴν σύναξιν ταύτην Βασίλειος.

Λαμπρὸς ἀπὸ τοῦ βίου καὶ τῶν πραγμάτων, λαμπρὸς ἀπὸ τοῦ λόγου καὶ τῶν δογμάτων, ἐν πᾶσιν ὑπερλάμπων πάντας ὡς ἄλλους ἀστέρας ἥλιος, πολυΰμνητος Θεολόγος σήμερον μακαρίζεται.

Ιδοὺ τὸ φῶς τοῦ κόσμου τῷ κόσμῳ φαίνει· ἰδοὺ τῆς γῆς τὸ ἅλας τὴν γὴν ἡδύνει· ἰδοὺ τὸ ζωῆς ξύλον· ἀθανασίας καρποὺς προβάλλεται χρυσοῦς Αγιος· Οἱ θανεῖν μὴ θέλοντες, δεῦτε τρυφήσατε.���������Θεοτόκιον.

πάντα ἐκ μὴ ὄντων ὄντα ποιήσας, καὶ φύσιν δοὺς ἑκάστῳ τῶν γενομένων, αὐτὸς καὶ τὰς δοθείσας φύσεις ἀμοίβειν οἶδεν, ὡς βούλεται· ὅθεν ἀκούεται καὶ παρθένος τίκτουσα. Τίς οὐ θαυμάζεται;

Alius. Sicut ἐν πέτρᾳ με τῆς πίστεως ἐστερέωσας.

Non parva Ecclesiæ buccina, lucerna illuminans orbem, præco omnes mundi fines voce comprehendens, Magni nomine insignitus Basilius, hunc cœtum convocat.

Illustris vita & rebus gestis, illustris facundia & documentis, omnes omni ex parte sicut sol alias stellas exuperans, multa laude cumulatus Theologus; hodierna die beatus prædicatur.

Totius mundi lumen ecce mundo toti ostenditur: ecce sal terræ terram condit: ecce lignum vitæ, ecce immortalitatis fructus effundit Sanctus Aureus. Qui mori non vultis, huc adeste, & delicias capite.���������Mariale.

A principio qui creavit omnia quæ sunt, ex iis quæ non erant, & qui suam cuique rei naturam dedit, datas naturas novit mutare ut vult; unde auditur & Virgo parens: Quis non miretur?

Comm. Tertii Canonis non Acrostichici pars altera sic prænotatur.

ἌΛΛΟΣ. στερεώσας κατ᾽ ἀρχὰς τοὺς οὐρανούς.

[175] Οἱ τῶν ἠθῶν διωρθωταὶ καὶ τῶν ψυχῶν οἰκονόμοι, οἱ σωτήρες οἱ κοινοὶ τῶν ἁπάντων, οἱ καὶ πράξεων ἡμῖν καὶ λόγων τύπους δείξαντες, οἱ παιδευταὶ τοῦ βίου, λαμπροὶ λαμπρῶς εὐφημείσθωσαν.

Πνεῦμα ἐνέπλησε Θεοῦ Βασίλειον ἐπιστήμης· τῶν πυρίνων δὲ γλωσσῶν ἔσχε μίαν Γρηγόριος, καὶ πῦρ ὑψηγορίας ἔμπνευσε· τὸ τοῦ Χριστοῦ δὲ στόμα ἐν Ἰωάννῃ ἐλάλησεν.

Τοῦ νῦν αἰῶνος τὴν σαφῶς καταργουμένην σοφίαν μωρία τοῦ κηρύγματος ἔχει ὑποκύπτουσαν αὐτῇ, καὶ δουλικῶς λατρεύουσαν· κήρυκας γὰρ χάρις σοφοὺς προβάλλεται ῥήτορας���������Θεοτόκιον.

ἐν τῇ μήτρᾳ τῆς ἁγνῆς κατασκηνώσας Παρθένου, τὰς ψυχὰς τῶν θεοφόρων Ἁγίων οἰκητήριον ποιεῖ, καὶ τοῖς ἐκείνων στόμασι τὰ κατὰ τὴν μητρὰ διερμηνεύει μυστήρια���������Καταβασία.

Τὸ στερέωμα τῶν ἐπὶ σοὶ πεποιθότων, στερέωσον Κύριε τὴν Ἐκκλησίαν, ἣν ἐκτῄσω τῷ τιμιῳ σου αἵματι.

Κάθισμα. Ἦχος πλ. δ᾽. Πρὸς τὴν σοφίαν καὶ λόγον.

Alius. Sicut στερεώσας κατ᾽ ἀρχὰς τοὺς οὐρανοὺς.

Emendatores morum, animorumque œconomi; communes omnium servatores; factorum dictorumque speciem nobis & exemplar proponentes; vitæ moderatores illustres, illustri celebrentur encomio.

Spiritus Dei replevit Basilium scientia: ex linguis flammeis habuit unam Gregorius, & ignem sublimis eloquii spiravit: in Joanne autem os Christi locutum est.

Hujus seculi manifeste antiquatam sapientiam sibi subditam habet stultitia prædicationis, & perinde ac famulam servientem: nam gratia oratores facundos facit.���������Mariale.

Qui Virginis puræ inhabitavit uterum, facit animas deiferorum Sanctorum domicilium suum; & illorum ore pandit quæ Matrem suam spectant mysteria.���������Catabasia.

Firmamentum confidentium in te Domine, firma Ecclesiam quam acquisivisti pretioso tuo sanguine. Sessio. Tonus obliquus 4 Sicut τὴν σοφίαν καὶ λόγον.

[176] Τοὺς μεγάλους φωστῆρας τοὺς φεραυγεῖς, Ἐκκλησίας τοὺς πύργους τοὺς ἀρραγεῖς, συμφώνως αἰνέσωμεν, οἱ τῶν καλῶν ἀπολαύοντες καὶ τῶν λόγων τούτων ὁμοῦ τῆς χάριτος· τὸν σοφὸν Χρυσοῤῥήμονα, καὶ τὸν μέγαν Βασίλειον, σὺν τῷ Γρηγορίῳ τῷ λαμπρῷ Θεολόγῳ· πρὸς οὓς βοήσωμεν ἐκ καρδίας κραυγάζοντες· Ἱεράρχαι τρισμέγιστοι, πρεσβεύσατε Χριστῷ τῷ Θεῷ τῶν πταισμάτων ἄφεσιν δωρήσασθαι τοῖς ἑορτάζουσι πόθῳ τὴν ἁγίαν μνήμην ὑμῶν.

Δόξα. ὅμοιον.

Magna luminaria, splendorem afferentia, firmasque Ecclesiæ turres, concorditer laudemus, qui pulcris eorum monumentis pariter ac gratia fruimur: sapientem Joannem, fundentem aurea flumina eloquentiæ; & magnum Basilium, cum Gregorio præstanti Theologo: quibus toto pectore clamemus; Hierarchæ ter maximi, precamini Christum Deum, ut sanctam vestri memoriam recolentibus, errata condonet.

Gloria. Simile.

[177] Τὴν σοφίαν λαβόντες παρὰ Θεοῦ, ὡς Ἀπόστολοι ἄλλοι τρεῖς τοῦ Χριστοῦ, τῷ λόγῳ τῆς γνώσεως συνιστᾶτε τὰ δόγματα, τὸ πρὶν ἐν λόγοις ἀπλοῖς κατεβάλλοντο ἁλιεῖς, ἐν γνώσει καὶ δυνάμει τοῦ πνεύματος· ἔδει γὰρ καὶ οὕτως τὸ ἀπλοῦν ἡμῶν σέβας τὴν σύστασιν κτήσασθαι· ὅθεν πάντες βοῶμεν ὑμῖν, πρεςβεύσατε Χριστῷ τῷ Θεῷ, τῶν πταισμάτων ἄφεσιν δωρήσασθαι τοῖς ἑορτάζουσι πόθῳ τὴν ἁγίαν μηήμην ὑμῶν.

Καὶ νῦν.���������Θεοτόκιον ὅμον.

Accepta divinitus sapientia, quemadmodum alii tres Christi Apostoli, explicatis pulcro elegantique sermone dogmata, quæ antea sermone rudi & simplici piscatores tamquam fundamenta ponebant, in scientia & virtute spiritus: etenim religionem nostram simplicem, hac etiam ratione constitui oportebat. Unde omnes clamamus ad vos, precamini Christum Deum, ut sanctam vestri memoriam recolentibus errata condonet.

Et nunc.���������Mariale simile.

[178] Τὴν ψυχὴν μου Παρθένε, τὴν ταπεινὴν, τὴν ἐν ζάλῃ τοῦ βίου τῶν πειρασμῶν, νῦν ὡς ἀκυβέρνητον, ποντουμένην τῷ κλύδωνι, ἁμαρτιῶν τῷ φόρτῳ ὀφθεῖσαν ὑπέραντλον, καὶ ἐν πυθμένι ἅδου ἐλθεῖν κινδυνεύουσαν, φθάσον Θεοτόκον, πρεσβειῶν σου ἐλέει, γαλήνην παρέχουσα, καὶ κινδύνων ἐξαίρουσα· σὺ λιμὴν γὰρ ἀχείμαστος· πρεσβεύουσα τῷ σωτῆρι καὶ υἱῷ Θεῷ τῶν πταισμάτων ἄφεσιν δοθῆναι μοι. σὲ γάρ ἔχω ἐλπίδα ἀνάξιος δοῦλος σου.

Animam meam humilem, Virgo, in hujus vitæ discrimine tentationumque turbine, quasi sine gubernatore, fluctuantem jam ac pene submersam; ejiciendoque peccatorum oneri imparem, & constitutam in periculo decidendi in ima tartara, serva Dei Genitrix clementissimis tuis precibus; affer tranquillitatem, & periculum propulsa: Tu es enim portus expers tempestatis. Roga ergo Redemptorem & filium Deum, ut mihi lapsuum veniam concedat, quia in te spem omnem pono, indignus famulus tuus.

ὨΔῊ δ᾽. Εἱρμός.

[179] Εἰσακήκοα, Κύριε, τὴν ἀκοὴν τῆς σῆς οἰκονομίας, καὶ ἐδόξασά σε, μόνε φιλάνθρωπε.

Τῶν τραυμάτων μου, Δέσποινα, τῶν τῆς ψυχῆς σαρκός τε νοσημάτων, Θεὸν τεκοῦσα, λύσιν παράσχου μοι.

Ἐκ περιστάσεως ῥῦσαί με, μήτηρ Θεοῦ, καὶ ζάλης καὶ κινδύνων ταῖς σαῖς ἱκεσίαις, μόνη πανύμνητε.

Χειμαζόμενον κλύδωνι βιωτικῶν ἐξάρπασον, Παρθένε, πρὸς τὸν σὸν λιμένα καθοδηγοῦσα με.

ODE 4. Hirmus.

Obedivi, Domine, sermonibus providentiæ tuæ: & Te, qui solus benignus es, glorificavi.

O Domina Dei parens, me animæ carnisque vulneribus ac morbis libera.

Ex necessitate, procellis & periculis eripe me per tuas preces, Mater Dei, quæ sola es omni laude dignissima.

Jactatum hujus vitæ fluctibus serva me, Virgo, ad portum tuum deducens.

Comm. Hinc iterum reditur ad Canonis acrostichici metrum prosequendum.

ἌΛΛΟΣ. πρὸς Ἐλύληθας ἐκ παρθένου.

Νοήμονες ἐκ τῆς κάτω σοφίας γενόμενοι, κυβέρνησιν ἔνδοξοι πάρα τῆς θείας ἐκτήσασθε· ὅθεν ὡς θεράπαιναν ταύτην ἐκείνῃ πανσόφως ὑπετάξατε.

Φιλόσοφοι, τοὺς σοφοὺς εἰ φιλεῖτε, σοφίσθητε, καὶ λέγειν διδάχθητε πάντες οἱ λόγους θαυμάζοντες, πράξεως ἀκρίβειαν καὶ θεωρίας ἐντεῦθεν ἐξασκούμενοι���������Θεοτόκιον.

Ὡς ὄψιμος ὑετὸς ἐπ᾽ ἐσχάτων πρώἳμος, ὑδάτων αἰώνωντε δημιουργὸς εἰς τὴν μήτραν σου ἔσταξε Πανάμωμε, κατὰ καιρὸν ἀναψύχων τοὺς ἐκλείποντας.

Alius. Sicut Ἐλύληθας ἐκ παρθένου.

Sapientes facti ex inferiori sapientia, gubernandi rationem a divina sapientia gloriose consecuti estis: unde illam huic, quasi famulam, sapientissime subjecistis.

Lunien sapientiæ quærite, philosophi, si sapientes diligitis; & docemini loqui omnes, qui artem loquendi admiramini, hinc exercitati in agendi contemplandique studio.���������Mariale.

Ut pluvia serotina valde ac temporanea, sic aquarum seculorumque artifex in tuum, o Virgo uterum, sine omni labe, peropportune descendit, ad deficientes refocillandos.

ἌΛΛΟΣ. Σύ μου Χριστὲ Κύριος.

[180] Στύλος πυρὸς λαοῦ πιστοῦ προηγούμενος καὶ φλογίζων τοὺς ἐχθροὺς τῆς πίστεως, τὰς δὲ φυλὰς σώζων ἀσφαλῶς τὰς ἐφεπομένας, μέγας ὤφθη Βασίλειος· ταρσείτο καὶ νικάτω Χριστοῦ Ἐκκλησία, τηλικοῦτον πλουτήσασα πρόμαχον.

Γλώσσης τρυφὴ, καὶ ἀκοῆς πάσης ἥδυσμα; σὸς λόγος πέφυκε, Γρηγόριε· μάννα ζωῆς, δρόσος γλυκασμοῦ, μέλι τὸ ἐκ πέτρας, ἀγγέλων ἄρτος οὐράνιος, ἀπλήστως ἐμφορεῖσθαι τῆς ἡδύτητος πείθων, καὶ πληρῶν ἡδωνῆς τοὺς μετέχοντας.

ποταμὸς τῶν χαρισμάτων τοῦ Πνεύματος ἐπληρώθη Ἰωάννης μέχρι καὶ προχύσεως· καὶ τὸ καλὸν πρόσωπον τῆς γῆς, ὡς τρυφῆς χειμάῤῥους, ἀπὸ χρυσοῦ ἄρδει στόματος, εὐφραίνων καὶ παίνων τοῦ Χριστοῦ πᾶσαν πόλιν τοῖς τῶν θείων κυμάτων ὁρμήμασι. Θεοτ.

Φύσιν ἀπλὴν, ἀνασχομένην συνθέσεως, καὶ φανεῖσαν κρείττονα συγχύσεως, ἐπὶ τοῦ σοῦ, Δέσποινα, Υἱοῦ οἱ τρεῖς θεοφόροι δογματισταὶ ὡμολόγησαν, ἐκ δύο θελημάτων καὶ διπλοῦς, ἐνεργείας τὸν διπλοῦν κατὰ φύσιν γνωρίσαντες. Καταβασία.

Ἐκάλυψεν οὐρανοὺς ἀρετή σου Χριστὲ· τοῦ κυβωτοῦ γὰρ προσελθὼν τοῦ ἁγιάσματός σου τῆς ἀφθόρου μητρὸς, ἐν τῷ ναῷ τῆς δόξης σου ὤφθης ὡς βρέφος ἀγκαλοφορούμενος, καὶ ἐπληρώθη τὰ πάντα τῆς αἰνέσεως.

Alius, sicut, Σύ μου Χριστὲ Κύριος.

Columna ignis fidelem præcedens populum, urens inimicos fidei, & sequentes Tribus secura servans custodia, magnus extitit Basilius. Confidat & vincat Christi Ecclesia, tanto dives propugnatore.

Linguæ delicium & cujusvis auditus jucunditas fuit oratio tua, Gregori; manna vitæ, ros dulcedinis, mel de petra, panis cælestis Anglorum, lectorum alliciens animos ut tua suavitate sese insatiabiliter ingurgitent; eosque voluptate complens.

Fluvius charismatum Spiritus, Joannes, repletus est usque ad effusionem; & pulcram terræ faciem quasi torrente voluptatis ex ore irrigat aureo; exhilarans Christi totam civitatem & pinguefaciens impetu divinarum undarum. Mariale.

Naturam simplicem, expertem compositionis, & perfectiorem quam ut confundatur, in tuo, Domina, Filio tres illi divini Doctores confessi sunt; in duabus voluntatibus & duplici operatione, duplicem illum secundum naturam agnoscentes. ���������Catabasia

Virtus tua, Christe, obduxit cælos: procedens enim ex arca sanctificationis tuæ incorruptæ Matris, in templo gloriæ tuæ visus es ut infans gestatus ulnis, & omnia impleta sunt laude tua.

ὨΔῊ έ.��������� εἱρμός.

[181] τοῦ φωτὸς χορηγὸς, καὶ τῶν σῶν αἰώνων ποιητὴς, Κύριε, ἐν τῷ φωτὶ τῶν σῶν προσταγμάτων, ὸδήγησον ἡμᾶς· ἐκτός σου γὰρ ἄλλον Θεὸν οὐ γινώσκομεν.

Ὅπλον ἀήττητον κατὰ ποικίλων πειρασμῶν ἔχοντες τῶν δυσμενῶν πάσης ἐπηρειας λυτρούμεθα ἀεὶ, ὁν σε Θεοτόκον, Ἁγνὴ, ἐπιστάμενοι.

Νόμου τὸ πλήρωμα ἀνωτέρα χερουβὶμ τέτοκας τὸν τοῦ θεοῦ ἐκ σοῦ σαρκωθέντα υἱον μονογονῆ, ὃν ὑπὲρ τῶν δούλων τῶν σῶν ἐξιλέωσαι.

Τὸν τοῦ παντὸς ποιητὴν ἐν ταῖς ἀγκάλαις σου, Ἁγνὴ, φέρουσα, τοῦτον ἡμῖν ταῖς σαῖς ἱκεσίαις εὐίλατον διδου, τοῖς νῦν ἐκ καρδίας πρὸς σὲ καταφεύγουσι.

ODE 5.���������Hirmus.

Luminis largitor & temporum opifex, Domine, in lumine mandatorum tuorum dirige nos: extra Te enim alium Deum non cognoscimus.

Habentes armaturam inexpugnabilem contra tentationes diversi generis, omni adversariorum improbitate semper expedimur, qui Te Dei Genitricem incontaminatam credimus.

Appropinquante legis plenitudine, sublimior Cherubinis, peperisti incarnatum ex Te filium Dei unigenitum, quem servis tuis reconcilia.

Omnium Conditorem quem tuis ulnis Intemerata, portasti, redde precibus tuis nobis propitium, quia ad Te ex animo confugimus.

ἌΛΛΟΣ.��������� φωτισμός.

[182] Σὺ τὴν πηγὴν τῶν σεαυτοῦ χαρισμάτων ἐκπιεῖν, ὅλως φιλάνθρωπε, δέδωκας τοῖς Ἁγίοις, ἐλαττωθεῖσαν οὐδαμῶς τῇ κενώσει, τὸν δὲ κόσμον πάντα μεθύσασαν, τοῖς ἐκ τῆς κοιλίας αὐτῶν θείοις ῥεύμασιν

Τί μοι χρυσὸς; τί μοι πλοῦτος καὶ δόξα καὶ δυνστεία; καπνοὶ διεῤῥέοντες εἰς ἀέρα. Πάντα οἰχέσθω, αὔρα πάντα φερέτω ἐμοὶ πλοῦτος εἷς πολυέραστος τῶν Διδασκάλων τριὰς ῥητορεύουσα.

Ρεῖ ποταμὸς ἀμβροσίαν καὶ νέκταρ· ῥεῖ τοῖς πεινῶσιν ἀθάνατος βρῶσις, καὶ ταῖς διψῶσιν ἄφθαρτος πόσις, ὗδωρ ζῶν εἰς αἰῶνας καὶ συνέχον ζῶντας τοὺς πίνοντας· πάντες πλημμυρούσης ζωῆς ἐμφορήθητε.������Θεοτόκιον.

Ἔσχεν ἰσχὺν καθ᾽ ἡμῶν κακία, ἀλλ᾽ οὐκ εἰς τέλος· ἠσθένησε γὰρ μετὰ τὴν παρθένον τὸν ἐν ἰσχυὶ δυνατὸν τετοκυῖαν ὑπελθόντα σαρκὸς ἀσθένειαν, καὶ τὸν δυνατὸν ἐν κακίᾳ νεκρώσαντα.

Alius. sicut��������� φωτισμός.

Charismatum tuorum fontem propinasti, o hominum amans Deus, Sanctis bibendum: qui quantumcumque bibitur, imminuitur numquam; sed divinis rivulis, ex sinu ipsorum profluentibus, mundū inebriat universum. Ecquid mihi aurum? quid mihi opes gloriaque & potentia? fumi abeuntes in aërem. Omnia facessant, ventus ferat omnia Mihi opes unæ multum amabiles, eloquens Doctorum Trinitas.

Rivus ambrosiæ fluit & nectaris; fluit cibus immortalis esurientibus, & sitientibus incorruptus potus, aqua vivens in secula, & bibentes in vivis conservans. Omnes vita exundante implemini.���������Mariale.

Exuperans malitia in nos habuit potestatem: at non in finem usque. Est enim debilitata, postquam Virgo peperit potentem virtute, qui carnis infirmatem subiit, & potentem malitia prostravit.

Exhinc continuatur secundus de Sanctis Canon.

ἌΛΛΟΣ. Ἵματί με ἀπώσω.

[183] Τοὺς τῶν θείων πραγμάτων καὶ τῶν ἀνθρωπίνων σοφῶς ἐπιστήμονας, τὰς τῶν ὄντων φύσεις φιλαλήθας ἡμῖν σαφηνίσαντας, καὶ τὸν τήνων κτίστην πᾶσι γνωρίσαντας, ὡς θέμις, εὐχαρίστοις φωναῖς ἀμειψώμεθα.

Τὸ πικραῖνον καὶ στίφον τῶν πρὸς σωνηρίαν φαρμάκων ἐγλύκαναν ταῖς σοφαῖς τῶν λόγων ἐπῳδαῖς τε καὶ τέχναις καὶ χάρισι, τῶν ψυχῶν οἱ θεῖοι θεραπευταὶ· θέλγεσθε πάντες εὐσεβεῖς, καὶ τερπόμενοι σώζεσθε.

Σιωπᾷ λόγος ἅπας τῶν θεοκηρύκων λαλούντων τὰ ἔνθεα, καὶ κρατεῖ τῆς πάλαι διαθήκης νέα προβάλλου τὰ σεπτὰ πυξεῖα τῶν ἐν αὐτῇ νομοθετούντων, οἷς ῥυθμίζεται πᾶς πιστῶν σύλλογος.���������Θεοτόκιον

Τὴν ἀθάνατον φύσιν θνητὴ παρέδραμεν εἰς ἁγιότητα, καὶ παρθένος κόρη τοὺς ἀσάρκους ἀγγέλους παρήτασον, ὡς Θεὸν τεκοῦσα τὸν βασιλέα. τῶν ἀγγέλων, ᾧ προσβλέπειν ἐκείνοις ἀδύνατον ���������Καταβασία.

Ὡς εἶδεν Ἠσαΐας συμβολικῶς ἐν θρόνῳ ἐπῃρμένῳ Θεὸν ὑπὸ ἀγγέλων δόξης δορυφορούμενον, τάλας ἐβοα ἐγὼ, πρὸ γὰρ εἶδον σωματούμενον Θεὸν, φωτὸς ἀνεσπέρου καὶ εἰρήνης δεσπόζοντα.

Alius. sicut Ἵματί με ἀπώσω.

Divinarum humanarumque rerum scientia imbutos, qui studio veritatis naturas rerum nobis enodarunt, cunctisque ostenderunt illarum opificem, remuneremur (ut æquum est) gratiarum actionibus.

Salubrium pharmacorum amaritiem dulcem reddiderunt doctis sermonum illecebris, artibusque & leporibus, divini medici animarum. Lætamini, Pii omnes, & cum jucunditate ad salutem incumbite.

Præconibus divinis Divina tractantibus, omnis sermo tacet; & testamento vetere præstat novum, proponens pretiosas tabulas suarum legum, quibus tota Fidelium respublica regitur ac temperatur.���������Mariale.

Naturam immortalem mortalis præcucurrit sanctitate, & puella Virgo superavit carnis expertes Angelos, quando genuit Regem Angelorum Deum, quem illi obtueri haud possunt ���������Catabasia

Ut vidit Esaïas symbolice in excelso solio Deum, gloria Angelorum tamquam satellitio stipatum; Miser ego! exclamabat: coram enim vidi corpore indutum Deum, luci vesperum non habenti pacique dominantem.

ὨΔῊ στ᾽��������� εἱρμός.

[184] Ἐν ἀβύσσῳ πταισμάτων κυκλούμενος τὴν ἀνεξιχνίαστον τῆς εὐσπλαγχνίας σου ἐπικαλοῦμαι ἄβυσσον· ἐκ φθορᾶς, Θεός, με ἀνάγαγε.

Σωτηρίας λιμένα γινώσκων σε, πλέων πολυφρόντιδος βιοῦ τὸ πέλαγος ἐπικαλοῦμαι, Δέσποινα, κυβερνήτην ψυχῆς μου γενέσθαι σε.

Ἱερᾶς πολιτείας ἐκπέπτωκα ῥαθυμῶν δείλαιος· ἀλλ᾽ ἐπανάγαγε, εὐλογημένη Πάναγνε, προσταγαῖς τοῦ Υἱοῦ σου ῤυθμίζουσα.

ODE 6.���������Hirmus.

Ego qui in abysso peccatorum volutor, investigabilem misericordiæ tuæ imploro abyssum. Ex interitu educ me, Deus.

Salutis portum agnosco Te, Domina, & navigans solicitæ vitæ pelagus, obsecro, ut gubernatrix animæ sis meæ.

Sanctiore statu excidi, quia miser torpebam otio. Sed me reduc, Benedicta & omni ex parte castissima, meq; tui Filii mandatis accommoda.

Ἄλλος. Ἄβυσσος ἁμαρτημάτων

[185] Ιδια ἐν τῇ Τριάδι τριττὰ συνθεολογεῖτε τὴν ἀγεννησίαν Πατρὸς, τοῦ Λόγου τὴν γέννησιν, καὶ Πνεύματος τὴν ἐκπόρευσιν μόνου.

Σήμερον τῷ όἰκῳ τούτῳ περιφανὴς σωτηρία· δύο γὰρ καὶ τρεῖς συνηγμένους Χριστὸς εἰς τὸ ὅνομα αὐτοῦ τιμῶν, μέσος πάρεστι τούτων.

Ἄπειρον τῆς γῆς τὸ βάθος πρὸς τὸ οὐράνιον ὕψος, ἀλλ᾽ ἀπὸ τῆς γῆς τοὺς Ἁγίους ἐξῇρεν ἐπέκεινα τῶν ὀυρανῶν ὀυράνιος ἔρως.���������Θεοτ

Νέαν σε πηγὴν, Παρθένε, καὶ άφορμὴν μυστηρίων ἕχοντες οἱ τρεῖς Θεηγόροι, καιναῖς ὑποθέσεσι καινοπρεπῆ προσαρμάζουσι φράσιν.

Alius. sicut Ἄβυσσος ἁμαρτημάτων.

Triplicem proprietatem in Triade explicatis: quippe theologica commentatione disseritis, quomodo non sit genitus Pater, quomodo genitum verbum, & Spiritus quomodo solus procedat.

Repente huic domui refulsit hodie salus manifesta: nam Christus, honorans duos vel tres congregatos in nomine suo, est in medio eorum.

Etsi profunditas terræ immenso intervallo remota est a cæli altitudine, Sanctos tamen ultra cælos cælestis amos extulit.���������Mariale

Sancta Virgo, cum te haberent novum fontem novamque originem mysteriorum, iidem tres Theologi, studuerunt formulas loquendi novas novis argumentis adaptare.

Ἄλλος���������Ἰλάσθητί μοι σωτήρ.

[186] Τριάδα μοναδικὴν θεολογεῖν ἐδιδάχθημεν, μονάδα τριαδικὴν ὑμνεῖν παρελάβομεν, προσκυνεῖν ἐμάθομεν παρὰ τῶν Πατρῶν μίαν φύσιν τρισυπόστατον.

Λόγος ἦν ἐν ἀρχῇ πρὸς τὸν Πατέρα συνάναρχος· τῷ Λόγω Πνεῦμα συνῆν, ἀλλ᾽ ἐκ τοῦ γεννήτορος, ἁπλῆ, ὁμούσος, συμφυὴς θεότης, ὡς οἱ θεῖοι φασὶ κήρυκες.

Συνάπτω καὶ διαιρῶ, τὰ συναπτῶς δαιρούμενα ἓν ἀμερὲς ἐννοῶ καὶ τρία φαντάζομαι· διδασκάλους δέχομαι τρεῖς θεοφορήτους, όὑτω πείθοντας πιστεύειν με.���������Θεοτόκιον

Αμήτωρ πρὸ τῆς σαρκὸς, ἀπάτωρ μετὰ τὴν σάρκωσιν, υἱὸς πατρὸς καὶ μητρὸς, ταῦτα καλούμενος· ὑπὲρ νοῦν ἀμφότερα· τῷ Θεῷ γὰρ πρέπει τῶν θαυμάτων τὰ παράδοξα.���������Καταβασία

Ἐβόησέ σοι ἰδὼ πρέσβυς τοῖς ὀφθαλμοῖς τὸ σωτήριον, λαοῖς ἐπέστη· ἐκ Θεοῦ, Χριστέ, σὺ Θεός μου.

Alius. sicut Ἰλάσθητί μοι σωτήρ.

Trinitatem unam adstruere theologice ab illis Patribus edocti sumus; Unitatem trinam laudandam accepimus; adorare didicimus unam in tribus Personis naturam.

In principio erat Verbum apud Patrem coæternum: cum Verbo erat Spiritus, sed ex Genitore *, simplex, consubstantialis, connaturalis Divinitas, quemadmodum divini illi Oratores pronuntiant.

Conjungo & disjungo; conjunctim disjuncta cogito unum individuum, & tres imaginor: sequor tres Deo afflatos Magistros, qui me ad sic credendum adducunt.���������Mariale

Sine matre ante assumptam carnem, sine patre post assumptam; ita filius patris & matris dictus, utrimque vim intelligendi excedit. At enim admirabilia, & quæ sunt supra intelligentiam omnium, Numen supremum decent.���������Catabasia

Dixit tibi senex, oculis cernens salutare, quod populis apparuit ex Deo, Christe, Tu Deus meus.

ΚΟΝΤΆΚΙΟΝ. Ἦχος, β᾽. Τοὺς ἀσφαλεῖς.

[187] Τοὺς ἱεροὺς καὶ θεοφθόγγους κήρυκας, τὴν κορυφὴν τῶν διδασκάλων, Κύριε, προσελάβου εἰς ἀπόλαυσιν, τῶν ἀγαθῶν σου καὶ ἀνάπαυσιν· τοὺς πόνους γὰρ ἐκείνων καὶ τὸν κάματον ἐδέξω ὑπὲρ πᾶσαν ὁλοκάρπωσιν, μόνος δοξαζων τοὺς Ἁγίους σου.

ΟἾΚΟΣ.

Τίς ἱκανὸς τὰ χείλη διᾶραι καὶ κινῆσαι τὴν γλῶσσαν πρὸς τὸ αἰνεῖν τοὺς πνέοντας πῦρ δυνάμει λόγου καὶ πνεύματος; Ὅμως τεσοῦτον τον εἰπεῖν θαῤῥήσω, ὅτι πᾶσαν παρῆλθον τὴν ἀνθρωπίνην φύσιν οἱ τρεῖς τοῖς πολλοῖς καὶ μεγάλοις χαρίσμασι, καὶ ἐν πράξει καὶ θεωρίᾳ τοὺς κατ᾽ ἄμφω λαμπροὺς ὑπεράραντες. Διὸ μεγίστων δωρεῶν τούτους ἠξίωσας, ὡς πιστούς σου θεράποντας μόνος δοξάζων τοὺς Ἁγίους σου.

Contacium Tonus 2. sicut Τοὺς ἀσφαλεῖς.

Sacros & divina locutos præcones, columen Magistrorum assumpsisti, Domine, ad tuorum bonorum usuram & requietem. Illorum enim labores atque lassitudinem quovis holocausto libentius suscepisti, qui solus Sanctis tuis impertiris gloriam.

OECUS.

Quis satis queat labia diducere, & movere linguam, ad laudandos eos qui efflant ignem vi sermonis ac spiritus? Nihilominus hoc ausum dicere. Hi tres transierunt totius humanæ naturæ terminum multis singularibusque gratiis; actione vero & contemplatione præstantissimum quemque longissime superarunt. Quocirca eos, tamquam fideles tuos famulos, donis maximis cumulasti, qui solus Sanctis tuis impertiris gloriam.

[188] Comm. Hactenus priores triplicis Canonis Odæ: post quarum, non quartam (sicuti num. 19 scripsi ex Cangio, quem vel sua hic fefellit memoria, vel librarii oscitantia) sed post sextam, interrumpitur Canonum cursus, ut assumantur Lectiones vel de Sanctis, vel de tempore; quales in Menæis quidem suo hic ordine habentur dispositæ; seorsim autem manu descriptæ per anni circulum reperiuntur in iis codicibus, quos Græci passim Synaxaria vocant, quidam etiam Menologia: quo fit, ut modo uno, modo alio nomine appellati inveniantur ejusmodi codices in nostris Sanctorum Actis. In quorum nonnullis item ut in Menæis, præmittuntur singulis Elogiis Sanctorum sive Historiis Disticha singula Iambica: nisi quod hic pro versibus duobus ponantur versus omnino triginta tres, utique ad majorem solennitatem. Sed prius indicitur tam in Synaxariis quam Menæis festum hoc modo:

Τῷ αὐτῷ μηνὶ, λ᾽. μνήμη τῶν ἐν ἁγίοις πατέρων ἡμῶν καὶ οἰκουμενικῶν διδασκάλων, Βασιλείου τοῦ Μεγάλου, Γρηγορίου τοῦ Θεολόγου, καὶ Ἰωάννου τοῦ Χρυσοστόμου.

Eodem mense die 30 memoria Sanctorum nostrorum & œcumenicorum Doctorum, Basilii Magni, Gregorii Theologi, & Joannis Chrysostomi.

ΣΤΙΧΗΡΆ.

[189]

Ὁμοῦ δίκαιον τρεῖς σέβειν ἑωσφόρους,
Φῶς τρισσολαμπεὺς πηγάσαντας ἐν κόσμῳ.
Κοινὸν τὸν ὕμνον προσφέρειν πάντας θέμις
Τοῖς ἐκχέασι πᾶσι κοινὴν τὴν χάριν.
Ἔαρ χελιδὼν οὐ καθίστησι μία.
Ἁι τρεῖς ἀηδόνες τῶν ψυχῶν ἔαρ.
Τὴν μὲν νοητην Τριὰς λάμπει κτίσιν,
Τριάσγε μὴν αὔτη σε τὴν ὁρωμένην.
Ἀπώλεσαν μὲν, οἱ πάλαι Θεοῦ σέβας,
Ἐξ ἡλίουτε καὶ σελήνης ἀφρόνως·
Κάλλος γὰρ αὐτῶν θαυμάσαντες καὶ τάχος,
Ὥσπερ θεοῖς προσῆγον οὐκ ὀρθῶς σέβας·
Ἐκ τῶν τριῶν τούτων δὲ φωστήρων παλιν
Ἡμεῖς ἀνηνέχθημεν εἰς Θεοῦ σέβας.
Κάλλει βίου γὰρ, τῇ τοῖ πειθοῖ τῶν λόγων,
Πείθουσι πάντας τὸν μόνον Κτίστην σέβειν.
Κτίσιν συνιστᾶ, τὴνδε τὴν ὁρωμένην.
Τὸ πῦρ, ἀὴρ, ὓδωρ τε καὶ γῆς φύσις.
Οἱ δι᾽ αὖ συνιστῶντεσγε κόσμον τὸν μέγαν.
Τὴν πρὸς Θεόντε πίστιν ὡς ἄλλην κτίσιν,
Στοιχιακῆς φέρουσι Τριάδος τόπον·
Μέλλει γὰρ αὐτοῖς οὐδενὸς τῶν γηΐνων·
Καὶ γήἳνον νοῦν ἔσχον οὐδὲν ἐν λόγοις,
Γρηγόριος γὰρ, πῦρ πνέει νοῦς τὸν λόγον,
Πρὸς ὑψος αὖ πείθοντα πάντας ἐκτρέχειν.
Τοῖς λειποθυμήσασι δ᾽ ἐκ παθῶν πάλιν,
Ἀναπνοή τις, οἱ Βασιλείου λόγοι.
Μιμούμενος δὲ τὴν ῥοὴν τῶν ὑδάτων
καρδίαντε καὶ στόμα χρυσοῦς μόνος,
Τοὺς ἐκτακέντας ἐκ παθῶν ἀναψύχει.
Οὕθω πρὸς ὕψος τὴν βροτῶν πᾶσαν φύσιν
Ἐκ τῆς χθονὸς φέρουσι τοῖς τούτων λόγοις.

MODULI.

Ternos simul celebrare Luciferos decet,
Qui triplice clarum lampade ostendunt jubar.
Themis ipsa petit hos laude communi coli,
Commune cunctis ferre qui auxilium student.
Ver una hirundo non facit; sed hæc triplex
Philomela vernum tempus animorum attulit.
Corpore carentem spiritum, & sola potest
Qui mente cerni, summa collustrat Trias:
At hæc Trias te, qui sub aspectum cadis.
Perierat olim vera relligio Dei,
Quando colebatur Sol atque Latonæ globus:
Nam læva mens mortalium, admirans decus
Cursumque olympi, sidera hæc dixit Deos.
Sed bene. Refulgens illa Doctorum Trias
Veri Dei vetusta restituit sacra.
Nam sanctiore vita & eloquio potens
Ad Conditoris unius cultum impulit.
Quodcumque cerni luce corporea potest,
Id ignis, unda, terra cum levi æthere
Sociata conflant, alterum innexa alteri.
At ubi hi fide condunt velut mundum alterum
Magnificū & amplum, Triados effigi gerunt.
Nec ambiunt terrena; terrenum nihil
Aut mens eorum volvit, aut sermo sonat.
Gregorius ore spirat eloquium igneum,
Quod urit omnes, atque in excelsum rapit.
Hos qui sub alta mole vitiorum gemunt
Et jam fatiscunt, sermo Basilii erigit.
Imitatur amnes, pectore ac ore aureus,
Qui motiones reprimere animorum docet.
Sic eruditus sermo Doctorum trium
E terra ad astra ducit humanum genus.

[190] Comm. Ad majorem etiam præcipui hoc die cultus commendationem facit, ex Ephemeride metrica totam ante Tomum 1 Maji expositam videre licet) sumptum Hexametron.

Δάμψεν ἐνὶ τριακοστῇ χρυσοτρισήλιος αἴγλη.

Sole nitet triplici mensis trigesima Jani.

Dein legitur triplicis festi Historia, satis prolixa, quam uti jam nunc dixi, Latinitate a me donatam invenies in Actis S. Basilii cap. 38. At vero cum plures Sancti eodem die concurrunt, tum etiam plures sunt hujuscemodi lectiones; [Post modulos de festo recitatur ejus historia,] & singulis præmittuntur versus aliquot. Atque id colligi potest ex hoc ipso, quod jam commentamur Officio: nam quia XXX Januarii in Græcorum Ecclesia celebratur etiam S. Hippolytus, Papa Romanus quidem dictus a Græcis, sed ut summum intelligendus Episcopus Portuensis, primus ex Romani Pontificis Suffraganeis, quos medio ævo & anno 1090 Episcopos Urbis, & Episcopos S. Romanæ Ecclesiæ dictos, post Mabilionem docuit Papebrochius. Adeo autem celebris fuit Græcis hic Sanctus, ut prius quam præcipuum in hujus diei Officio locum occuparent tres sancti Doctores, [sicut & historiæ aliorum Sanctorum eodem die commemorandorum] ille faceret diei nomen in prædicta Ephemeride, unde fit ut post Hexametrum de illis, adhuc recitetur Hexametrum de isto.

Ἱππόλυτον πόντου τριακοστῇ ἔκτανε ῥεῦμα.

Hippolytum Ponti trigesima tradidit undis.

Qui autem de eodem Sancto in Matutinis cantabatur Canon, habetur in Menæis excusis pridie ante utrasque Vesperas festi hujus sub hoc Titulo. Τῷ αὐτῷ μηνὶ λ᾽, τοῦ ἁγίου ἱερομάρτυρος Ἰππολύτου Πάπα Ρώμης· ἀκολουθία αὐτοῦ ψάλλεται ἐν τοῖς ἀποδείπνοις· εἰς δὲ τὸν ἑσπερινὸν καὶ τὸν ὄρθρον ψάλλομὲν τὴν ἀκολουθίαν τῶν ἁγίων τριῶν Ἱεραραρχῶν. Ejusdem mensis die XXX agitur festum S. Hippolyti Papæ Romæ: cujus Acoluthia psallitur post prandium diei XXIX: ad Vesperas autem & Matutinum spallitur Acoluthia trium Sanctorum Hierarcharum. Ibi ergo Canonem illum require, usui nobis futurum die XXV Augusti, quando Sanctum istum, cum simplici titulo Episcopi Portuensis, habet Romanum Martyrologium. Hic vero eidem a Græcis junguntur socii, suis expressi nominibus omnino viginti quatuor, quorum tres præ aliis totidem Distichis seu Modulis honorantur.

[191] [& S. Theophilus Dux M.] Simili modo, eodem hoc XXX die, commemorantur singuli cum Disticho & Elogio ex Vita sumpto, Sancti Barsimæus Martyr, Episcopus Edessenus sub Diocletiano & Maximiano; atque Theophilus Martyr, belli Dux sub Constantino & Irene, fidei causa a Saracenis interfectus, Junior autem dictus, pro more Græcorum, respectu plurium ejus nominis sub Gentilibus Imperatoribus martyrio coronatorum. De ipso vide sis Theophanem ad annum secundum Græcos 782, secundum Latinos 790; qui cum mensem diemque Martyrii nusquam exprimant, uti nec Paulus Diaconus, in Historia Miscella Theophanem de more sequens, mirum est unde ei Baronius acceperit in Romano Martyrologio diem XXII Julii. Nempe nullum inveniens, in eo quod Sirletus ipsi raptim collegerat valdeque imperfecto Menologio, quodque solum augendo Romano præluxit, mensem ac diem pro suo arbitratu legit; [Conclusa autem lectione de Sanctis] nolens ignotum Latinis relinquere, cujus tam insigne Martyrium inveniebat in prædicta Historia miscella. Atque hæc de hujus diei Sanctis, commemorari apud Græcos solitis, obiter attigisse satis sit: hoc tamen de iis addendum restat, quod hæc pars Matutini, idem præstans Græcis, quod Latinis præstat Lectio Martyrologii ad Primam, hoc ab eo differat, quod plerorumque sic commemoratorum Sanctorum longiora Elogia, seu vitæ actorumque compendia, legenda proponat, præeunte ad singula quale diximus Disticho; consentiat autem cum eodem, quod sicut apud Latinos Martyrologium concludit Lector, dicens, & alibi plurimorum Sanctorum Martyrum & Confessorum atque Virginum & respondetur a Choro, Deo Gratias: sic & Græci, absoluta Sanctorum commemoratione prædicta, clausulam adhibent, quovis die iterandam, Ταῖς αὐτῶν ἁγίαις πρεσβείαις· Θεὸς ἐλέησον καὶ ζῶσον ἡμᾶς. Horum sanctis precibus miserere nobis, Deus, & salva nos. Exhinc resumitur cantus trium Canonum eodem quo supra ordine. Est autem in hujusmodi poëmatis perquam usitatum, ut ultimarum trium odarum Strophæ seu Troparia singulaeodem fere modo terminentur; ut in Ode quidem septima clausula sit Ευλογητὸς Θεὸς τῶν πατέρων ἡμῶν Benedictus Deus patrum nostrorum; [continuantur Canones ea causa interrupti.] in octava, Εὐλογεῖτε καὶ ὑπερυψοῦτε εἰς πάντας τοὺς αἰῶνας, Benedicite & superexaltate in secula; in nona denique frequentetur verbum Μεγαλύνειν Magnificare: ut videantur quædam quasi dispositio ad Laudes, quæ sunt extrema Matutini officii pars ac vere Matutina, uti dicetur Capite sequenti.

ὨΔῊ ζ.������Ὁ εἱρμός.

[192] Εἰκόνος χρυσῆς ἐν πεδίῳ Δεηρᾷ λατρευομένης, οἱ τρεῖς σου παῖδες, κατεπάτησαν ἀθεωτάτου προστάγματος· μέσον δὲ πυρὸς ἐμβληθέντες, δροσιζόμενοι ἔψαλλον· Εὐλογητὸς εἶ Θεὸς, τῶν πατέρων ἡμῶν.

Σταυρῷ προσπαγεὶς, ἐκ σοῦ σωματωθεὶς θεογεννήτρια Ἀδὰμ διέῤῥηξε τὸ χειρόγραφον, ὃν νῦν δυσώπει, Πανάμωμε, ἅπαντας κινδύων ῥυσθῆναι τοὺς ἐν πίστει κραυγάζοντας· Εὐλογητὸς εἶ Θεὸς, τῶν πατέρων ἡμῶν.

Ἐλπὶς ἀγαθὴ, προσδοκία τε πιστῶν ὑπάρχεις, Δέσποινα· καὶ νῦν δεόμετά σου δωρήσασθαι τῆς συμπαθείας τὸ πέλαγος πᾶσι τοῖς εἰς σὲ πεποιθόσι, καὶ τῷ υἱῷ σου κραυγάζουσιν· Εὐλογητὸς εἶ Θεὸς, τῶν πατέρων ἡμῶν.

Ὡραίαν στολὴν, σωτηρίων ἐντολῶν διὰ βαπτίσματος ἀμφιασάμενος, ἀπημαύρωσα, δι᾽ ἀμελείας δέίλαιος. Νῦν δέ σοι προστρέχω Παρθένε, τὸν χιτῶνα αἰτούμενος τῆς σωφροσύνης διὰ σοῦ πάλιν ἐνδύσασθαι.

ODE 7. Hirmus.

Cum adoraretur statua aurea in campo Dura, tres pueri tui proculcarunt impiissimum mandatum: conjecti autem in medium ignem, quasi rore perfusi spallebant: Benedictus es Deus Patrum nostrorum.

In crucem suffixus qui ex Te Dei Genitrix corpus assumpsit, Adami discerpsit chirographum. Illum nunc precare, omnis nævi expers, ut a cunctis periculis liberet fideles clamantes: Benedictus es Deus Patrum nostrorum.

Spes bona exspectatioque fidelium es, o Domina, & jam deprecamur Te, ut effundas commiserationis pelagus super omnes, in Te confidentes, & ad Filium tuum clamantes: Benedictus es Deus patrum nostrorum.

Speciosam salubrium mandatorum vestem, qua amictus fui in baptismate, perdidi præ incuria o miser! Nunc ad Te, Virgo, confugio, & peto tunica temperantiæ per Te iterum indui.

ἌΛΛῸΣ. Ἀντίθεον προστάγμα.

[193] Ηττᾶται, Μακάριοι, καὶ δραπετεύει πρὶν ἀνυπόστατος θρασύτης τῶν αἱρέσεων, κηρὸς δὲ τηκόμενος ἀπὸ προσώπου πυρὸς, νόθον ἅπαν δόγμα τοῖς ὑμῶν προσβάλλον φθόγγοις πυρπνόοις δείκνυται.

Υευδεὶς μὲν ἐξέκλιναν ἑλλήνων ὕθλους, πειθῶ δὲ τὴν τύραννον ἀνθρώποις μόνην εἱλοντο, ὑφ᾽ ἧς τὴν ἀλήθειαν ὁι τρεῖς τονώσαντες, οὕτως ἅπαν σύστημα πιστῶν, χειροῦνται λόγοις καὶ καταπείθουσι.���������Θεοτόκιον.

Ἐν σοι πᾶσα πρόῤῥησις ἐπανεπαύθη, καὶ πέρας ἐδέξατο, ξενίζουσα τοὺς λέγοντας· ἐκ σοῦ δὲ λαμπρότερα καὶ τῶν προῤῥήσεων, θαύματᾳ πηγάζουσαι, Ἁγνὴ, δηλοῦντα τοὺς ἑρμηνεύοντας.

Alius, sicut Ἀντίθεον προστάγμα

Superatur, o Beati, & fugit quæ erat ante intolerabilis audacia hæresum. Et cera liquescens a facie ignis ostenditur esse quodvis adulterinum dogma, quod opponitur vestris verbis, ignem spirantibus.

Obsoletas nugas gentilium declinarunt Tres illi; eamque solam elegerunt suadelam, quæ hominum mentibus dominari idonea, corroborandæ serviret veritati; itaque omnem fidelium cœtum subegerunt verbis ad persuadendum accommodis.���������Mariale.

Laudabilis & pura Virgo, in Te omnes prophetia conquievit & finem habuit; in admirationem rapiens eos qui dicunt; Ex Te, o Casta, scaturiunt illustriora quam quæ prædicta fuerunt miracula, quæ sapientiam interpretum declarant.

ἌΔΛΟΣ. Θεοῦ συγκατάβάσιν.

[194] Σιγῶσαι καὶ κράζουσαι, ὁρώμεναί τε καὶ ἀκουόμεναι, ἀρετῆς καὶ σοφίας, οἱ Θεηγόροι, στῆλαι γεγόνασιν, ἔργῳ καὶ λόγῳ βοᾷν προτρεπόμενοι· Εὐλογητὸς Θεὸς, τῶν πατέρων ἡμων.

Θεοῦ φωνὰς· ἄνωθεν. ἐπιβροντώσας ἡμῖν ἐξαίσιον, ἀστραπῶντε βολίδας, τοὺς ὑμῶν φθόγγους δεχόμενοι, πάνσοφοι, συμμελῳδοῦμεν ὐμῖν· Εὐλογητὸς Θεὸς, τῶν πατέρων ἡμῶν.

Ῥιφίζονταὶ χάλαζαι ἐκ πυροβύλων γλωσσῶν, συντρίβουσαι τὰ σαθρὰ τῶν δογμάτων, εἴ τις μέσον παῤῥησιάσηται τῶν κενολόγων, ὀρθὰ μὴ φθεγγόμενος, Εὐλογητὸς Θεὸς, τῶν πατέρων ἡμῶν.���������Θεοτόκιον.

Παρθένον οἰκήσας σε, καὶ μετὰ τόκον παρθένον ἔλιπεν, ἀμείβων στοιχεῖα, θεοκυῆτορ Μαρία πανάχραντε, πρὸς ὃν βοῶμεν σὺν σοὶ; πάναμώμητε, Εὐλογητὸς Θεὸς, τῶν πατέρων· ἡμῶν. ������������Καταβασία.

Σὲ τὸν ἐν πυρὶ δροσίσαντα παῖδας θεολογήσαντας, καὶ παρθένῳ ἀκηράτῳ ἐνοικήσαντα, Θεὸν λόγον ὑμνοῦμεν, εὐσεβῶς μελωδοῦντες, Εὐλογητὸς Θεὸς, τῶν πατέρων ἡμῶν.

Alius, sicut, Θεοῦ συγκατάβασιν.

Tacentia & clamantia, visaque & audita virtutis ac sapientiæ simulacra fuerunt illi Theologi, qui nos opere & sermone adhortati sunt ad clamandum: Benedictus Deus patrum nostrorum.

Ut Dei voces, horrendum ex alto intonantes, fulminumque jacula excipimus verba vestra, o Sapientissimi, una vobiscum concinentes; Benedictus Deus patrum nostrorum.

Ex linguis ignivomis jactantur grandines, quæ conterunt frivolas opiniones; si quis vaniloquorum audeat in medium prosilire, neque ut par est, dicat, Benedictus Deus patrum nostrorum, ���������Mariale.

Virginem Te inhabitavit, & post partum Virginem reliquit, mutans naturæ ordinem, o Deo gravida Maria & omnis expers maculæ, ad quem clamamus Tecum, Intemerata, Benedictus Deus Patrum nostrorum.���������Catahasia

Te qui in igne irrorasti pueros derebus divinis disserentes, & incorruptam Virginem inhabitasti, Deum verbum prædicamus, pie concinentes; Benedictus Deus patrum nostrorum.

ὨΔῊ ή. Εἱρμός.

[195] Τὸν ἐν καμίνῳ τοῦ πυρὸς τῶν ἑβραίων τοῖς παισὶ συγκαταβάντα, καὶ τὴν φλόγα εἰς δρόσον μεταβαλόντα Θεὸν, ὑμνεῖτε, τὰ ἔργα ως κύριον, καὶ ὑπερυψοῦτε εἰς πάντας τοὺς αἰῶνας,

Πῦργον ἰσχύος ἀσφαλῆ, καὶ κρηπίδα, καὶ φρουρὰν, καὶ προστασίαν κεκτημένοι σε, πίστει διασωζώμεθα νῦν· ὑμνοῦμεν τὸν τόκον σου, Πάναγνε, καὶ ὑπερυψοῦμεν εἰς πάντας τοὺς αἰῶνας.

Ἀθανασίας διαυγῆ ἑπιστάμεθα πηγήν σε, Θεοτόκε, ὡς τεκοῦσαν τὸν Λόγον τοῦ ἀθανάτου Πατρὸς, τὸν πάντας θανάτου λυτρούμενον τοὺς ὑπερυψοῦντας αὐτὸν εἰς τοὺς αἰῶνας.

Ρεῖθρον ἰάσεων ἡμῖν ἀεννάως τοῖς πιστοῖς, Ἁγνὴ, πηγάζεις, οὗ τὴν ἄφθορον χάριν ἀποῥῥυόμενοι, ὑμνοῦμεν τὸν τόκον σου, Ἄχραντε, καὶ ὑπερυψοῦμεν εἰς πάντας τοὺς αἰῶνας.

ODE 8. Hirmus.

Opera Deum, qui cum Hebræorum pueris in caminum ignis descendit, & flammam mutavit in rorem, laudate, ut Dominum, & superexaltate eum in omnia secula.

Turrim fortitudinis securam, & crepidinem, & custodiam & defensionem possidentes Te, per fidem nunc servamur. Laudamus autem partum tuum, o Expers maculæ, & superexaltamus in omnia secula.

Immortalitatis fontem pellucidum novimus esse Te, Dei Genitrix, ut quæ genuisti Patris immortalis Verbum, quod morte liberat omnes qui ipsum superexaltant in secula.

Nobis fidelibus, velut ex perpetuo fonte, effundis medelæ flumen; cujus impolluta gratia abluti, o Incontaminata, laudamus partum tuum, & superexaltamus in omnia secula.

ἌΛΛΟΣ. Ἰνδάλματος.

[196] Νοοῦμεν εὐσεβῶς, καὶ δοξάζομεν ὁμότιμον μίαν φύσιν, ἀπειροδύναμον Μονάδατε καὶ Τριάδα, τὴν πάντα ταῦτα λόγοις κυβερνῶσαν κρείττοσιν· οὕτω γὰρ δοξάζειν οἱ τρεῖς Θεοφόροι παρεγγυῶσιν, οἷς συμπροσκυνοῦμεν αὐτὴν εἰς τοῦς αἰῶνας.

Ἡνώθησαν οἱ τρεῖς θεοκήρυκες ἑνώσαντες τὴν Τριάδα, καὶ τὸ ἀμέριστον ἐν πᾶσι τετηρηκότες τῇ θείᾳ φύσει, μίαν παρ᾽ αὐτῆς ἀντέλαβον ἀμέριστον δόξαν, εἰς ἔπαινον ἕνα συγκαλουμένην τοὺς ὑπερυψοῦντας αὐτὴν εἰς τοὺς αἰῶνας.���������Θεοτόκιον.

Λαβὼν τὸ καθ᾽ ἡμᾶς ἀντιδούστε τὸ οἰκεῖον εὐεργέτης, ἔδρασε μόνον, οὐκ ἕπαθε δὲ, Παρθένε· ποιεῖ γὰρ, ἀλλ᾽ οὐκ εἰς φθορὰν καθίσταται, μᾶλλον δὲ καὶ πάσχων ἐκὼν διὰ πάθους, τὰ πάθη λύει, ὡς οἱ τρεῖς Πατέρες ἡμᾶς μυσταγωγοῦσιν.

Alius, sicut, Ἰνδάλματος

Et agnoscimus pie, & glorificatus unam ejusdem honoris naturam, infinitæ potentiæ Unitatem & Trinitatem; quæ hæc omnia gubernat, ac nutu torquet suo. Sic enim docent tres illi Deiferi, quibuscum eam adoramus in secula.

Sunt maxime uniti inter se tres illi divini præcones qui univerunt Trinitatem, & in omnibus servaverunt divinæ naturæ individuum; ab eaque idcirco receperunt unam & indivisam gloriam, in qua ad unam laudem convocantur superexaltantes Trinitatem in secula. ���������Mariale.

Filius Dei erga nos beneficus, operatus est solum, non autem passus quidquam, o Virgo, dum assumpsit quod nostrum & reddidit quod erat suum. Facit enim, sed non incurrit corruptionem: quin potius passionem libere sustinens, hac ipsa passiones nostras dissolvit, quemadmodū tres illi Patres nos sancte docent.

ἌΛΛΟΣ. Ἑπτaπλασίως κάμινον.

[197] Οὓς Θεὸς συνήνωσεν εἰς ὁμότιμον ἕνωσιν, ἐγκωμιαστὴς μὴ χωριζετω ἄνθρωπος· ἀλλ᾽ ἴσους ἡγούμενος ἐν τῖς αὐτοῖς χαρίσμασιν, ἴσων καὶ τῶν ὕμνων μελῳδῶν ἀξιούτω· οἱ παῖδες εὐλογεῖτε, ἱερεῖς ἀνυμνεῖτε, λαοὶ ὑπερυψοῦτε εἰς πάντας τοὺς αἰῶνας.

Οἱ δυνατοὶ καὶ ἅμαχοι τῆς Θεότητος σύμμαχοι, καὶ τῆς ἀληθείας ἀψευδεῖς συνήγοροι, τὰ βάθη τοῦ Πνεύματος καλῶς ἀνερευνήσαντες, τὰς θεοπρεπεῖς περὶ Θεοῦ ὑπολήψεις ὲκεῖθεν συνιστῶσι, καὶ διδάσκουσι ψάλλειν· Λαοὶ ὑπερυψοῦτε εἰς πάντας τοὺς αἰῶνας.

Ἐξ οὐρανοῦ μὲν μέγιστοι δύο λύχνοι φωτίζουσιν ἐκ διαδοχῆς ἀλλήλων τὴν ὑφήλιον, ἐκ γῆς δὲ φανώτερον τὴν σύμπασαν αὐγάζουσι, τρεῖς κατὰ τ᾽ αὐτὸν ὑπερμεγέθεις φωστῆρες, συλλάμποντες ἀλλήλοις, καὶ συμψάλλοντες ἅμα· Λαοὶ ὑπερυψοῦτε Χριστὸν εἰς τοὺς αἰῶνας.������Θεοτόκιον.

Ὑπὲρ ἡμῶν σάρκωσις καὶ τὰ πάθη τὰ τίμια· δι᾽ ἡμᾶς Θεὸς μετὰ νεκρῶν ἐγένετο, θανάτου μὲν ἄγευστος, οἶα παθῶν ἑλεύθερος, τῇ δὲ πρὸς τὴν σάρκα τὴν θνητὴν κοινωνίᾳ, λεγόμενος καὶ πάθους μετασχεῖν καὶ θανάτου· μεθ᾽ ἧς ὑπερυψοῦμεν εἰς πάντας τοὺς αἰῶνας.���������Καταβασία.

Ἀστέκτῳ πυρὶ ἑνωθέντες οἱ θεοσεβείας προεστῶτες νεανίαι, τῇ φλογὶ δὲ μὴ λωβηθέντες, θεῖον ὕμνον ἔμελπον· Εὐλογεῖτε πάντα τὰ ἔργο Κυρίου τὸν Κύριον.

Alius, sicut, Ἑπταπλασίως κάμινον.

Quos Deus conjunxit æqualiter honorandos, homo laudator non separet; sed donis cælestibus pares eos existimans, paribus quoque dignetur præconiis. Pueri benedicite, Sacerdotes celebrate, Populi superexaltate, in omnia secula.

Potentes & invicti Divinitatis defensores, & veritatis sinceri patroni, profunda Spiritus recte scrutati, sententias Deo consentaneas adstruitis, & hinc docetis psallere: Populi superexaltate in omnia secula.

Duo maxima luminaria, positum sub sole mundum de cælo illuminant alternatim. De terra autem coruscant tria supra modum immensa lumina, collucentia & simul spallentia: Superexaltate, o populi, Christum in secula. ���������Mariale.

Propter nos incarnatio est, & passio pretiosa. Propter nos cum mortuis fuit Deus, mortem quidem gustare nescius, sicut nec dolorem alium; sed per carnis mortalis communionem factus particeps & doloris & mortis. Quare eum superexaltamus in omnia secula.���������Catabasia.

In ignem intolerabilem conjecti pii erga Deum juvenes, a flamma vero non læsi, divinum carmen canebant: Benedicite omnia opera Domini Domino.

ὨΔῊ θ᾽.��������� Εἱρμός

[198] Τὸν ἐκ Θεοῦ Θεὸν Λόγον, τὸν ἀῤῥήτῳ σοφίᾳ ἡκότα καινουργῆσαι τὸν Ἀδὰμ, βρώσει φθορᾶς πεπτωκότα δεινῶς, ἐξ ἁγίας Παρθένου, ἀφράστως σαρκωθέντα δι᾽ ἡμᾶς, οἱ πιστοὶ ὁμοφρόνως, ἐν ὕμνοις μεγαλύνομεν.

Θεομακάριστε Κόρη, τὴν ἐλπίδα μου πᾶσαν προθύμως ἀνατίθημι ἐν σοὶ· σῶσον με, Μῆτερ τῆς ὄντως ζωῆς· καὶ τρυφῆς ἀεννάου πλησθῆναι καθικέτευε, Ἁγνὴ, τοὺς ἐν πίστει καὶ πόθῳ σε ὕμνοις μεγαλύνοντας.

Ἐπιφανεῖσα Παρθένε, τῆς ψυχῆς μου τὸν ζέφον, φωτός σου ταῖς αὔλοις ἀστραπαῖς αὔγασον, πύλη τοῦ θείου φωτός. Καὶ πυρὸς αἰωνίου ῥυσθῆναι καταξίωσον, Ἁγνὴ, τοὺς ἐν πίστει καὶ πόθῳ σε ὕμνοις μεγαλύνοντας.���������Θεοτόκιον.

Ἐν τῇ γαστρί σου σκηνώσας, ἐκ γαστρος πρὸ ἄιώνων Πατὴρ ὅνπερ ἐγέννησεν υἱὸν, τέλειος γέγονεν ἄνθρωπος καὶ πηγὴν χαρισμάτων σε, Θεομῆτορ, ἔδειξεν ἡμῖν, τοῖς πιστῶς προσκυνοῦσι τὴν ἄφραστόν σου γέννησιν.

ODE 9.���������Hirmus.

Ex Deo Deum Verbum, quod inexplicabili sapientia venit ad innovandum Adamum, per cibum corruptionis graviter lapsum, quodque ex sancta Virgine ineffabiliter incarnatum est propter nos, unamini cantu magnificamus fideles.

In te, Virgo Beatissima, spem meam omnem libenter colloco; serva me, Mater veræ vitæ; & pete, o Casta, perenni gaudio impleri eos qui cum fide & desiderio te canticis magnificant.

Virgo illustrissima, janua divini luminis, illumina animæ meæ caliginem spiritalibus lucis tuæ radiis. Et pete, o Casta, perenni igne liberari eos, qui cum fide & desiderio te canticis magnificant. ���������Mariale.

Quem Pater filium ex utero ante secula genuit, is in tuo habitans utero factus est perfectus homo; & Te, Deipara, fontem gratiarum ostendit nobis, qui fideliter adoramus ineffabilem tuam progeniem.

ἌΛΛΟΣ. Ἀνάρχου γεννήτρος.

[199] Μεγάλυνον ψυχή μου, τοὺς ἐν ἱεράρχαις φωστῆρας τρεῖς μεγάλους. Ιδου τὸ ὑμέτερον γεώργιον καὶ ποίμνιον, ὑπὲρ τοὺς μεγίστους πόνους ὑπέστητε· εἰς ἑν συνελθόντες ὁμοῦτε, τοὺς τρεῖς ὑμᾶς συμπαραλαβόντες κοινὴν ἕχομεν αἴνεσιν, τὴν ὑμῶν ἡδίστην ἕνωσιν.

Μεγάλυνον ψυχή μου τοὺς τρισσολάμπτηρας Χριστοῦ τῆς Ἐκκλησίας.

Οὐ δίστομον μάχαιραν χάρις, ἀλλὰ τρίστομον κατὰ τῶν πολεμίων αὐτῆς προσβάλλεται· ὃν οὐρανοχάλκευτον ξἱφος τρισὶν ἀκμαῖς κατεστωμένον, ἀεὶ προμαχόμενον τριλαμποῦς μῖας θεότητος.

Μεγάλυνον ψύχή μου τοὺς κεκοσμηκότας Χριστοῦ τὴν Ἐκκλησίαν.

Ὑμῶν τὸ πολίτευμα ἐν οὐρανοῖς ἦν ἔνδοξοι, καὶ τὴν σάρκα φορούντων εἰς ἔτι ἄσπιλον, οὓς εἰλικρινῶς νῦν οἰκοῦντες, τοὺς ἐπὶ γῆς ἡμᾶς στρεφομένους τὰ ἄνω πρεσβέυετε καὶ φρονεῖν καὶ πραγματέυεσθαι.���������Θεοτόκιον. Μεγάλυνον, ψυχή μου, τὴν τιμιωτέραν.

Μυενοῖ με τὸ πλάτος σου, τῶν μεγαλείων Δέσποινα, καταπνίγον τὸν λόγον ὑπὸ πυκνότητος, καὶ μοι παρὰδόξως συμβαίνει τὸ ἀπορεῖν ἐκ τῆς εὐπορίας· διὸ τὸν τοσοῦτόν σε μεγαλύναντα δοξάζομεν.

ἌΛΛΟΣ. Ἐξέστη ἐπὶ τούτῳ οὑρανός.

Μεγάλυνον, ψυχή μου, τοὺς τῆς παναγίας Τρίαδος τρεῖς Ποιμένας.

Alius, sicut, Ἀνάρχου γεννήτορος

Magnifica anima mea tria magna inter Antistites luminaria.

Agrum vestrum & ovile respicite, propter quæ maximos labores sustinuistis. In unum coëuntes, vos tres conjungimus & suavissimam vestram conjunctionem pro communi habemus laudationis materia.

Magnifica anima mea tria candelabra Ecclesiæ Christi.

Christi gratia hostibus suis objicit suis machæram non bis, sed ter acutam; unum in cælo fabricatum ensem, triplici fulgentem cuspide, pro Deitate una & trina semper dimicantem.

Magnifica anima mea eos qui Christi exornavere Ecclesiam.

In cælis, o Gloriosi, erat vestra conversatio, cum adhuc carnem gestaretis incotaminatam; ubi nunc vere habitatis. Ergo orate, ut nos versantes in terris, possimus quæsursum sunt sapere, quæ sursum sunt quærere. ���������Mariale.

Magnifica, anima mea, Venerandam.

Stringit me tua latitudo, magnificentissima Domina, magnitudineque suffocat orationem, & mihi mirabile accidit inopiam nasci ex copia. Ideo cum qui te tantopere magnificat, glorificamus.

Alius, sicut, Ἐξέστη ἐπὶ τούτῳ οὑρανός.

Magnifica, anima mea, sanctissimæ Trinitatis tres Pastores.

[200] Ἐπῄρθη τῆς Τρίαδος ἀρετὴ, καὶ τὰ πάντα τῆς δόξης ἐπλήρωσεν, ἄλλην δ᾽ ὑμῖν αἴγλην ἀναλάμψασα τριλαμπῆ ὡς ἑαυτῆς ἀπαύγασμα, τοὺς ἐπ᾽ οὐρανίους μυσταγωγοὺς, δι᾽ ὧν ἐπὶ τὴν θείαν ἐκείνης θεωρίαν, εἱ εὐσεβοῦντες ὁδηγούμεθα.

Μεγάλυνον ψυχή μου τοὺς ἐκ τρισηλίου φωστῆρας τρεῖς μεγάλους.

Οὐκ ἔστι δευτερεῖον ἐν τοῖς τρισὶ, τὰ πρεσβεῖα γὰρ ἕκαστος φέρεται· πρῶτος οὐκ ὢν καὶ τοὺς ὁμοτίμους ὑπερνικῶν. Ἐξοικειοῦται μᾶλλον δὲ τὴν ἀλλήλων νίκην περιχαρῶς· οὐ χώρα γὰρ ἐνταῦθα τῷ φθόνῳ παῤῥησίας, λυμαινομένῳ τὴν ὁμόνοιαν.���������Δοξα.

Μεγάλυνον, ψυχή μου; τῆς τρισυποστάτου καὶ ἀδιαιρέτου θεότητος τὸ κράτος.

Πατέρας εὐσέβεια τοὺς αὐτῆς πρωτοτόκους υἱοὺς ἀναδείξασα, τέκνα φωτὸς γνήσια καὶ ἄμωμα δι᾽ αὐτῶν τελειούμενα Πνεύματι, τῷ ζωὴν λαλήσαντι ἐν αὐτοῖς, κὰι σώζειν ἐξαιτεῖται εἰς τέλος τὴν εἰρήνην, ἀπ᾽ αὐτῶν ἐκληρονόμησεν.

Καὶ νῦν.���������Θεοτόκιον.

Μεγάλυνον, ψυχή μου, τὴν τιμιωτέραν.

Υἱὸν Θεοῦ τοῦ ζῶντος τῶν σοφῶν διδασκάλων ἀκρότης ἐκήρυξε τὸν σὸν υἱὸν, ἐξ ἀποκαλύψεως πατρικῆς, οὐκ ἐκ σαρκὸς καὶ αἵματος τοῦτο μυηθεῖσα, μῆτερ Θεοῦ· Διό σε καὶ παρθένον δοξάσασα μητέρα καὶ θεοτόκον ἐμεγάλυνεν.���������Καταβ.

Θεοτόκε, ἐλπὶς πάντων τῶν Χριστιανῶν, σκέπε, φύλαττε τοὺς ἐλπίζοντας εἰς σέ.

Ἐν νόμῳ, σκιᾷ καὶ γράμματι τύπον κατίδομεν οἱ πιστοὶ. Πᾶν ἄρσεν τὸ τὴν μήτραν διανοῖγον, ἅγιον Θεῷ. Διὸ πρωτότοκον λόγον, Πατέρος ἀνάρχου υἱὸν, πρωτοτοκούμενον μητέρι ἀπειράνδρως μεγαλύνομεν.

Sublimis est Trinitatis virtus, & gloria sua complevit omnia. Sed in vobis longe alio & tripartito fulgore emicat, tamquam in majoribus radiis & cælestibus sacrorum principibus, per quos ad divinam illius contemplationem pii deducimur.

Magnifica, anima mea, ex triplici sole tria magna luminaria.

Nullus ex his tribus tenet secundas, sed primas tenent omnes; cum primus non sit qui pares honore exuperet. Quin potius alter alterius victoriam cum gaudio facit suam: neque enim ibi locus relinquitur audaci invidiæ, labefactanti concordiam.���������Gloria.

Magnifica, anima mea, unius individuæ Deitatis in tribus Personis potentiam.

Postquam pietas patres primogenitos suos declaravit, eorum ope filios lucis generat, veros inculpatosque ac perfectos spiritu, qui vitam in ipsis loquitur, & petit in finem usque servari pacem, quam ab ipsis consecuta est.

Et nunc.���������Mariale.

Magnifica, anima mea, Venerandam.

Filium Dei vivi, o Mater, esse filium tuum prædicavit sapientium Doctorum apex, hoc a revelante Patre edoctus, non a carne & sanguine. Quare Te, Virginem Matrem & Deiparam, gloriose magnificavit.���������Catabasia

Dei Genitrix, spes Christianorum omnium, protege, defende, custodi sperantes in Te.

In lege, umbra & littera typum fideles conspicimus: Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Deo est. Idcirco primogenitum Verbum, Patris æterni filium, primogenitum a matre sine viro, magnificamus:.

ἘΞΑΠΟΣΤΕΙΛΆΡΙΟΝ. οὐρανὸν τοῖς ἄστροις.

[201] Τὰ τοῦ φωτὸς δοχεῖα, τὰς φεγγοβόλους ἀστραπὰς, Βασίλειον νῦν τὸν Μέγαν, Γρηγόριον Θεολόγον, Χρυσόστομον Ἰωάννην ἀνευφημήσωμεν πάντες.

Ἕτερον Ὅμοιον.

ἑνιαία Θεότης, Πατὴρ, Υἱὸς καὶ τὸ Πνεῦμα, ταῖς Βασιλείου πρεσβείαις, Γρηγορίου καὶ Ἰωάννου καὶ τὴς ἁγνῆς Θεοτόκου, μὴ χωρισθῶ τῆς σῆς δόξης.

Θεοτόκιον ὅμοιον.

Χρυσοπλοκώτατε πύργε, καὶ δωδεκάτειχε πόλις, ἡλιοστάλακτε θρόνε, καθέδρα τοῦ βασιλέως, ἀκατανόητον θαῦμα, πῶς γαλουχεῖς τὸν Δεσπότην;

Δεῖ δὲ εἰδέναι, ὅτι εἰς τὴν θ᾽ ᾠδὴν ποιοῦμεν, μετάνοιαν ἕως εἰς γὴν, οἱ δύο χοροὶ ὁμοῦ.

Exapostilarium, Sicut, οὐρανὸν τοῖς ἄστροις.

Luminis receptacula, fulgura lucem evibrantia, Basilium Magnum, Gregorium Theologum, Chrysostomum Joannem, omnes collaudemus.

Aliud simile.

Una Deitas, Pater, fili, & Spiritus sancte; precibus Basilii, Gregorii & Joannis, & castæ Dei Genitricis, non separer a tua gloria.

Mariale simile.

Auro implicata turris, duodecim muris circumsepta civitas, e solaribus stiriis coagmentatum solium, regalis sedes, prodigium fugiens aciem intelligendi, quomodo lacte tuo nutris Dominum?

Oportet autem scire, quod ad Oden nonam fiat inclinatio corporis usque ad terram, idque a duobus choris simul.

[202] Comm. Hæc corporis inclinatio, quæ fit ad terram usque, appellatur passim in Ritualibus Græcorum libris Μετάνοια μεγάλη, Reverentia major; illa quæ usque ad terram non fit, appellatur ibidem Μικρὰ Minor, [Finitur Officium cum inclinatione totius corporis.] quandoque etiam συνηθὴς Μετανοια, Reverentia consueta. Unde quælibet Inclinatio corporis dicitur simpliciter Μετάνοια. Et hæc quidem vox Μετάνοια, ex primæva sua institutione, Pœnitentiam significat: sed jam apud Monachos Græcos significat quoque dictam reverentiam; propterea quod, cum humilis sit & laboriosa, in multam pœnamque peccatorum a Græcis imponi soleat. Et vero quod corpus non parum debilitetur hujusmodi incurvationibus, patet ex illo Ptochoprodromi in Hegumenum ex Cod. Ms. Τὰ γόνατά μου ἠσθένησαν ἀπὸ τῆς μετάνοιας, Genua mihi debilitata sunt ex incurvatione. Consule Joannem Morinum, tum de Disciplina in administratione Sacramenti Pœnitentiæ fol, 4, tum etiam De Sacris Ecclesiæ Ordinationibus fol. 225, partis 2. Imo vero sequioris ætatis scriptores Latini ab ea ratione loquendi non abhorrent; neque in monasticis scriptoribus quidquam usitatius est. Sic Petrus Venerab. in Statutis Ordinis Cluniacensis cap. 4 ait: Atque illis Metanœis, quæ quotidiano usu in Capitulo fiunt, & vulgo Veniæ nominantur. Et cap. 53 Frequentibus Metanœis vel Genuflexionibus. Hieronymus Monachus Camaldul. in Vita S. Romualdi Abbatis n. 67. Docebat eos ut… disciplinas flagellorum in cella facerent, metanœas & genuflexiones frequentantes. Consimilia habent alii. Jam vero quod Veniæ sint hujuscemodi incurvationes corporis, constat apud omnes. Hinc & in Chronico Laurisham. extat hic versiculus:

Per venias centum verrunt barbis pavimentum.

[Annotatum]

* Propter communiorē tunc inter Græcos errorē dissimulat S. Spiritus processionem etiam ex Filio.

CAPUT QUARTUM.
De laudibus.

[203] [Etsi Laudes a Matutino non dividantur,] Apud Græcos Laudes numquam disjunguntur a Matutino, sed sunt ejus pars: imo etiam passim communi nomine Ὄρθρος nominantur; ex iisque una cum majoribus Vesperis tota Ἀγρυπνίας sive Vigiliarum ratio constituitur. Attamen propter causam illam, quam initio antecedentis Capitis proposuimus, judicavimus expedire, ut hic de illis seorsim ageremus, adductis verbisTypici & Menæorum. Atque ante omnia non fuerit ἀπροσδιόνυσον sive inutile observare, illam divini Officii partem, quam nos hactenus Ὄρθρον sive Matutinum vocavimus, ab aliquibus vocari etiam Μεσονύκτιον, quod media nocte persolvatur, & Laudes e contrario ab iisdem vocari Ὄρθρον; eo quod circa auroram concinantur: [hoc tamen ad noctem, illæ ad auroram spectare censentur:] neque male, si etymologia spectanda sit. Ut ut est, communius nomine Ὄρθρος intelligitur ea divini Officii pars, quæ ex Μεσονυκτίῳ & Άἰνοις, id est, ex Matutino & Laudibus coalescit. Nunc ad verba Typici veniamus.

[204] Εἰς τοὺς αἰνους, Πᾶσα πνοή. Ἱστῶμεν στιχηρὰ δ᾽. Καὶ ψάλλομεν στιχηρὰ προσόμοια. Ἦχος β᾽, πρὸς Ποίοις ἐυφημιῶν.

Ad laudes, Omnis spiritus. Recitamus versus quatuor; & spallimus Versus similares tono secundo, sicut Ποίοις εὐφημιῶν·

Comm. Πᾶσα πνοὴ quomodo continuetur, antea satis superque declaratum legisti. Postea recitantur Psalmi Davidici 148, 149 & 150, ut patet ex Hirmologio: & ut Hirmologium id non indicaret, pateret ex illis verbis, εἰς τοὺς αἴνους, ad laudes; quia Psalmi illi ob sæpe reiteratam vocem αἰνεῖτε, laudate, αἴνοι, laudes vocitantur. Versus autem similares, huic diei proprii, hi sunt, prout extant in Menæis:

ΣΤΙΧΗΡᾺ ΠΡΟΣΌΜΟΙΑ.

[205] Ἦχος β᾽. Ποίοις εὐφημιῶν.

Ποίοις εὐφημιῶν στέμμασι στεφανώσωμεν τοὺς διδασκάλους, τοὺς δεῃρημένους τοῖς σώμασι, καὶ συνημμένους τῷ πνεύματι, τοῦς τῶν θεοφόρων προστάτας, Τριάδος τοὺς ἰσαρίθμους καὶ θεράποντας, φωστῆρας τῆς οἰκουμένης διαλάμποντας, τῆς ἐκκλησίας τοὺς στύλους, οὓς στεφάνοις δόξης νικήσαντας στεφανοῖ Θεὸς ἡμῶν, ἔχων τὸ μέγα ἔλεος;

Ποίοις ὑμνωδιῶν κάλλεσιν ἀναδήσωμεν τοὺς θεοφόρους, τοὺς οὐρανομύστας καὶ κήρυκας τῆς ὁρθοδοξίας ὑπάρχοντας, τοὺς ἀκραιφνεστάτους θεολόγους, τὸν μέγαν ἱεροφάντορα Βασίλειον, τὸν θεῖον καὶ θεοῤῥήμονα Γρηγόριον, καὶ Ἰωάννην τὸν πάννυ, τὸν χρυσοῦν τὴν γλῶτταν, οὓς ἐδόξασεν Τριὰς, ἀξίως Κύριος, ἔχων τὸ μέγα ἔλεος;

Ποίοις ἐγκωμιῶν ῥήμασιν ἐπαινέσωμεν τοὺς ἱεράρχας, τοὺς ἰσαποστόλους ἐν χάριτι, καὶ ὁμοτίμους χαρίσμασι, τοὺς τῆς ἀσεβείας καταλύτας, σωτῆρας καὶ ὁδηγοὺς λόγῳ καὶ πράγματι, ποιμένας, χριστομιμήτους διὰ πίστεως, τοὺς ἐπιγείους ἀγγέλους, βρότους οὐρανίους, οὓς ἐτίμησεν Χριστὸς, τῆς δόξης κύριος, ἔχων τὸ μέγα ἔλεος;

Ποίοις εὐφημιῶν στέμμασι καταστέψωμεν τὸν χρυσολόγον, ἅμα Βασιλείῳ Γρηγόριον τὰ σεπτὰ δοχεῖα τοῦ Πνεύματος, τοὺς στεῤῥοὺς τῆς πίστεως προμάχους, τοὺς στύλους τῆς ἐκκλησίας, πιστῶν στήριγμα ἁπάντων, ἁμαρτανόντων παραμύθιον, πηγὰς βλυζούσας τὸ νάμα, ἐξ οὗ ἀῤῥυόμενοι ἡδυνόμεθα· ταῖς ψυχαῖς, αἰτοῦντες συγχώρησιν σφαλμάτων καὶ μέγα ἔλεος.���������Δόξα.

VERSUS SIMILARES

Tonus 2 Sicut. Ποίοις εὐφημιῶν.

Quibus laudum coronis coronabimus Doctores, divisos quidem ætatibus, sed spiritu conjunctos, divinorumque hominum antesignanos, numero pares Trinitati, ejusque cultores; fulgentia totius orbis luminaria, columnas Ecclesiæ, Victores quos coronis gloriæ coronat Christus Deus noster, magnam habens misericordiam?

Qua carminum celebritate canemus Deiferos, cælestiumque arcanorum gnaros, & præcones rectæ fidei, ac sincerissimos Theologos: magnum sacrorum interpretem Basilium, divinum & divina explicantem Gregorium, atque Joannem eximium, lingua aureum; quos pro meritis glorificavit Trinitas, Dominus noster, habens magnam misericordiam?

Quibus præconiorum verbis laudabimus sacrorum Principes, gratia & honore æquales Apostolis, eversores impietatis, servatores & viæ duces verbo ac facto, pastores, Christi per fidem imitatores, terrestres Angelos, homines cælestes, quos honoravit Christus gloriæ Dominus, habens magnam misericordiam?

Quibus laudationum coronis cingemus, verba aurea proloquentem, & cum Basilio Gregorium, augusta receptacula Spiritus, stabiles fidei propugnatores, columnas Ecclesiæ, fidelium omnium fulcimentum, peccantium solatium, fontes effundentes laticem, quem qui haurimus, afficimur lætitia, petentes erratorum veniam & magnam misericordiam.���������Gloria.

[206]

Ἦχος αὐτός, πρὸς τὸ, Σήμερον Χριστός.

Σήμερον αἱ ψυχαὶ τῶν γηγενῶν ὑψοῦνται, ἐκ γηΐνων· Σήμερον οὑράνιοι γίνονται τῶν Ἁγίων ἐν τῇ μνήμῃ· αἱ γὰρ πύλαι τῶν οὐρανῶν ἐπαίρονται, καὶ ἡμῖν τὰ τοῦ Δεσπότου γνωρίζονται, οἱ λόγοι τοὺς λόγους κηρύττουσι, καὶ αἱ γλῶσσαι τὰ θαύματα μέλπουσιν, ἡμεῖς δὲ πρὸς τὸν Σωτῆρα βοῶμεν, Δόξα σοι Χριστῷ τῷ Θεῷ, τοῖς γὰρ πιστοῖς εἰρήνῃ διὰ τούτων ἐγεγόνει.

Καὶ νῦν.���������Θεοτόκιον ὅμοιον.

Σήμερον Χριστὸς ἐν τῷ ναῷ προσφέρεται ὡς βρέφος· σήμερον ὑπὸ νόμον γίνεται, Μωσεῖ διδοὺς τὸν νόμον· τῶν Ἀγγέλων αἱ στρατιαὶ τεθάμβηνται, ἐν ἀγχάλαις γηραιαῖς κατεχόμενον τὸν συνέχοντα πάντα θεώμεναι. Συμεὼν, εὐλαβείας πλησθεὶς καὶ χαρᾶς, ἐβόα· Νῦν ἀπολύεις με, Σῶτερ, ἐκ τῆς ἐπικήρου ζωῆς προς τὴν ἀγήρω λῆξιν· εἶδον γάρ σε καὶ εὐφράνθην.

Tonus idem, sicut, Σήμερον Χριστός.

Hodie animæ terrigenarum exaltantur, [& cum doxologia minori] ex terrestribus hodie cælestes fiunt, Sanctorum in memoria. Nam portæ cælorum attolluntur, & quæ Domini sunt, ea nobis innotescunt; sermones sermonibus prædicantur, & miracula decantantur linguis. Nos vero ad Servatorem clamamus: Gloria Tibi Christo Deo: pax enim fidelibus per eos parta est.

Et nunc.���������Mariale simile.

Hodie Christus in templo portatur ut infans; hodie fit sub lege qui Moysi legem dedit. Angelorum exercitus obstupuerunt, quando illum qui continet omnia, viderunt inter senilia brachia. Simeon, pietate plenus & gaudio, clamabat: Nunc dimittis me, Servator, ex hac fragili vita, ad quietem ubi nulla sentitur senectus: vidi enim Te, & exultavi.

[207] Δοξολογία μεγάλη καὶ ἀπόλυσις· δίδοται δὲ καὶ ἅγιον ἔλαιον τοῖς Ἀδελφοῖς.

[ac majori] Sequitur Glorificatio major & Dimissio. Datur autem & sanctum oleum Fratribus.

Comm. Diximus quidem num. 31, Δοξολογίαν μεγάλην, sive majorem Glorificationem, esse Hymnum Angelicum; sed quia illi Hymno, prout hic a Græcis recitatur, adduntur aliqua quæ in Latino minime reperiuntur, non ingratum Lectori futurum existimo, si illum totum sub aspectum cum sua appendice posuero. Talis autem nobis in Hirmologio exhibetur, qualis sequitur.

Δόξα ἐν ὑψίστοις Θεῷ, καὶ ἐπὶ γῆς εἰρήνη, ἐν ἀνθρώποις ἐυδοκία. Ὑμνοῦμέν σε, εὐλογοῦμέν σε, προσκυνοῦμέν σε, δοξολογοῦμέν σε, ἐὐχαριστοῦμέν, σοι, διὰ τὴν μεγάλην σου δόξαν. Κύριε βασιλεῦ ἐπουράνιε. Θεὲ. Πάτερ παντοκράτορ· Κύριε Υἱὲ μονογενὲς Ἰησοῦ Χριστέ, καὶ ἅγιον Πνεῦμα· Κύριε Θεὸς, Ἀμνὸς τοῦ Θεοῦ, Υἱὸς τοῦ Πατρος, αἴρων τὴν ἁμαρτίαν τοῦ κόσμου, πρόσδεξαι τὴν δέησιν ἡμῶν· καθήμενος ἐκ δεξιῶν τοῦ Πατρὸς, ἐλέησον ἡμᾶς· ὅτι σὺ εἶ μόνος ἅγιος, σὺ εἶ μόνος κύριος, Ἰησοῦς Χριστὸς, εἰς δόξαν Θεοῦ Πατρός. Ἀμήν. Καθ᾽ ἑκάστην ἡμέραν εὐλογήσω σε, καὶ αἰνέσω τὸ ὄνομά σου εἰς τὸν αἰῶνα, καὶ εἰς τὸν αἰῶνα τοῦ αἰῶνος. Καταξίωσον, Κύριε, ἐν τῇ ἡμέρᾳ ταύτῃ ἀναμαρτήτους φυλαχθῆναι ἡμᾶς. Εὐλογητὸς εἶ, Κύριε, Θεὸς πατέρων, ἡμῶν καὶ αἰνετὸν καὶ δεδοξασμένον τὸ ὄνομά σου εἰς τοὺς αἰῶνας. Ἀμήν. Γένοιτο, Κύριε, τὸ ἔλεος σου ἐφ᾽ ἡμᾶς, καθάπερ ἠλπίσαμεν ἐπὶ σοὶ, Εὐλογητὸς εἶ, Κύριε, δίδαξόν με τὰ δικαιώματα σού.���������Ἐκ τρίτου.

Gloria in excelsis Deo, & in terra pax, in hominibus bona voluntas. Laudamus te, benedicimus te, adoramus te, glorificamus te, gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam; Domine Rex cælestis, Deus pater omnipotens; Domine Fili unigenite Jesu Christe, & Sancte Spiritus. Domine Deus. Agnus Dei, Filius Patris, qui tollis peccatum mundi, suscipe deprecationem nostram: qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis: quoniam tu solus sanctus, tu solus Dominus Jesus Christus in gloria Dei Patris. Amen. Omni die benedicam te, & laudabo nomen tuum in seculum & in seculum seculi. Dignare, Domine, [atque hujus Appendicibus:] die isto sine peccato nos custodire. Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum, & laudabile & gloriosum nomen tuum in secula. Amen. Fiat, Domine, misericordia tua super nos, quemadmodum speravimus in te. Benedictus es Domine, doce me justificationes tuas.���������Tertium.

[208] Κύριε, καταφυγὴ ἐγενήθης ἡμῖν ἐν γενεᾷ καὶ γενεᾷ. Ἐγὼ εἶπα, Κύριε, ἐλέησόν με, ἴασαι τὴν ψυχὴν μου, ὅτι ἥμαρτόν σοι. Κυριε, πρὸς σὲ κατέφυγον, δίδαξόν με τὸ ποιεῖν τὸ θέλημά σου· ὅτι σὺ εἶ Θεός μου, ὅτι παρὰ σοὶ πηγὴ ζωῆς, ἐν τῷ φωτί σου ὀψόμεθα φῶς. Παράτεινον τὸ ἕλεός σου τοῖς γινόσκουσί σε. Ἅγιος Θεὸς, ἅγιος ἰσχυρὸς, ἅγιος ἀθάνατος, ἐλέησον ἡμᾶς.���������Ἐκ γ᾽.

Δόξα.���������Καὶ νῦν.

Ἅγιος ἀθάνατος ἐλέησον ἡμᾶς.

Εἶτα γεγωνοτέρᾳ φωνῇ.

Ἅγιος Θεὸς, ἅγιος ἰσχυρὸς, ἅγιος ἀθάνατος, ἐλέησον ἡμᾶς.

Domine, refugium factus es nobis in generatione & generatione. Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi. Domine ad te confugi, doce me facere voluntatem tuam, quia tu es Deus meus; quia apud te est fons vitæ, in lumine tuo videbimus lumen. Extende misericordiam cognoscentibus te, Sanctus Deus, Sanctus fortis, sanctus immortalis, miserere nobis.���������Tertium.

Gloria.���������Et nunc.

Sanctus immortalis miserere nobis.

Deinde clariori voce.

Sanctus Deus, sanctus fortis, sanctus immortalis, miserere nobis.

Comm. Illud autem quod additur: Datur sanctum oleum Fratribus: [& sacri olei distributione,] fusius explicatur in ejusdem Typici capite 12 ad 26 Septembris, cum Græci colunt translationem S. Apostoli & Euangelistæ Joannis.

[209] Ἰερεὺς, προπορευομένης αὐτοῦ λαμπάδος, ἀπέρχεται καὶ θυμιαῖ τὴν ἰκόνα τοῦ Ἁγίου. Εἶθ᾽ οὕτως ἐπιδίδωσιν ἅγιον ἔλαιον ἐκ τῆς κανδήλας τοῦ Ἁγίου τοῖς Ἀδελφοῖς. Εἰ δὲ Προεστὼς ἠξίωται τῆς ἰεροσύνης, αὐτὸς ἐπιχρίει τοὺς Ἀδελφοὺς, ἀπὸ τῆς τοιαύτης εὐλογίας, ἐμβάττων τοὺς ἑαυτοῦ δακτύλους τοὺς δύο, καὶ οὐχὶ τὸν ἕνα.

Sacerdos lampade prælucente abit, incensatque imaginem Sancti. Deinde ex ejusdem Sancti lampade dat oleum Fratribus. Si Autem Præses sacerdotio initiatus sit, ipse Fratres inungit consecrato illo oleo, intingens duos digitos, & non unum dumtaxat.

Ac ne quis putet hoc tantum fieri istius Translationis festo, mox subjungitur:

Ἐκ τούτου οὖν σημείου σημείωσαι, καὶ ἐν ταῖς ἄλλαις ἑορταῖς τῶν Ἁγίων, ἐν αἷς δίδοται τὸ ἅγιον ἔλαιον· καὶ οὕτως ἑορτάζομεν πάσας ἑορτὰς τῶν Ἁγίων, ἐν αἶς γίνονται ἀγρυπνίαι.

[usitata in majoribus omnibus festis;] Ex hac igitur nota intellige, quid fieri oporteat etiam aliis Sanctorum festis, quibus datur oleum sanctum. Sic autem celebramus festa omnia, quorum pervigilia aguntur.

Philotheus unctionis illius ritum ita describit in ordine sacri ministerii, jam sæpe allegato.

[210] Εἰ μέν ἐστι Δεσποτικὴ ἑορτὴ, μεγάλου Ἁγίου μνήμη, δίδοται καὶ τὸ ἅγιον ἔλαιον, οὕτως· Πάντων συναγομένων πλησίον τῆς εἰκόνος τοῦ προσκυνήματος, καὶ ψαλλόντων, μὲν Διάκονος θυμιᾷ κύκλῳ, ἀπὸ τοῦ Προεστῶτος ἀρξάμενος, πρῶτον θυμίασας τὴν εἰκόνα τοῦ Ἁγίου. δὲ Ἱερεὺς ἱστάμενος πλαγίως τῆς εἰκόνος, κατέχων ἄλειπτρον χρίει τοὺς προσιόντας ἐν τῷ μετώπῳ, καὶ εὐλογεῖ. Ὅταν δὲ χρισθῶσι πάντες, ἐκφωνεῖ.

Ἐπάκουσον ἡμῶν, Θεὸς, Σωτῂρ ἡμῶν, ἐλπὶς πάντων τῶν περάτων τῆς γῆς, καὶ τῶν ἐν θαλάσσῃ μακρὰν· καὶ ἵλεως γενοῦ ἐπὶ ταῖς ἁμαρτίαις ἡμῶν, καὶ ἐλέησον ἡμᾶς.

Καὶ ἐκφωνεῖ.

Ἐλεήμων γὰρ καὶ φιλάνθρωπος Θεὸς ὑπάρχεις, καὶ σοὶ τὴν δόξαν ἀναπέμπομεν, τῷ Πατρὶ, καὶ τῷ Υἱῷ, καὶ τῷ ἁγίῳ Πνεύματι, νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων.

[Sacerdote frontes singulorum inungente.] Quod si Christi Domini festum vel magni alicujus Sancti memoria agitur, datur & sanctum oleum hoc pacto. Omnibus ad Sancti imaginem, quæ honoranda proponitur, confluentibus & cantantibus, Diaconus thus adolet in circuitu, a Præside incipiens, eo honore prius Sancti imagini habito. Sacerdos autem, stans ad latus imaginis, tenet vasculum, & accedentes inungit in fronte, ac benedicit. Cum autem omnes inuncti sunt, exclamat:

Exaudi nos Deus, servator noster, spes omnium finium terræ, & eorum qui sunt in mari longe; & propitius, propitius esto peccatis nostris, nostrique miserere.

Atque iterum exclamat:

Misericors atque hominum amans Deus es, & tibi reddimus gloriam, Patri, & Filio, & Spiritui sancto, nunc & semper & in secula seculorum.

[211] Μετὰ τὸ δοῦναι τὸ ἅγιον ἔλαιον, γίνεται τελεία ἀπόλυσις.

Dato jam sancto oleo, fit perfecta Dimissio.

Comm. Hæc sunt verba Typici ad 26 Septembris cap. 12 supra allegato. Quare autem hic dicatur τελεία ἀπόλυσις perfecta Dimissio, colligi potest ex Dissertatione nostra onomastica, ubi num. 36 illius nomenclaturæ ratio non obscure cuilibet innotescet. [Ad faciendam mox dimissionem] Igitur τελεία απόλυσις hic non solum est finis Officii Ecclesiastici, verum etiam dimissio populi. Et quoniam Sacerdos solitus est dimittendo populo bene precari, ipsa illa formula precandi non raro ἀπόλυσις quoque nuncupatur. De formula illa pauca disseremus inferius, hic vero de iis, quæ illam solent proxime præcedere.

[212] Absoluta superiore exclamatione, statim (ut est apud Philotheum) ait Sacerdos.

Ἱερεύς· Εἰρήνη πᾶσι. διάκονος· Τὰς κεφαλὰς ἡμῶν τῷ Κυρίῳ κλίνωμεν. Καὶ Ἱερεὺς λέγει τὴν εὐχὴν μυστικῶς· Κύριε ἅγιε, ἐν ὑψηλοῖς κατοικῶν, καὶ τὰ ταπεινὰ ἐφορῶν, καὶ τῷ παντεφόρῳ σου ὄμματι ἐπιβλέπων ἐπὶ πᾶσαν τὴν κτίσιν· σοὶ ἐκλίναμεν τὸν αὐχένα τῆς ψυχῆς καὶ τοῦ σώματος, καὶ δεόμεθά σου, ἔκτεινον τὴν χεῖρά σου τὴν ἀόρατον ἐξ ἁγίου κατοικητηρίου, καὶ εὐλόγησον πάντας ἡμᾶς· καὶ εἴ τι ἡμάρτομεν ἐκουσίως ἀκουσίως, ὠς ἀγαθὸς καὶ φιλάνθρωπος Θεὸς συγχώρησον, δωρούμενος ἡμιν καὶ τὰ ἐγκόσμια καὶ ὑπερκόσμια ἀγαθά σου. Ἐκφώνως. Σὸν γάρ ἐστιν τὸ ἐλεεῖν καὶ σὼζειν ἠμᾶς Χριστὲ, Θεός.

Δίακονος Σοφία.

Ἱερεύς. ὢν εὐλογητὸς Χριστὸς Θεὸς ἡμῶν, πάντοτε, νῦν, καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων.

Pax omnibus. Diaconus vero; Capita nostra Domino inclinemus. Et Sacerdos secreto subjungitorationem: Domine sancte, qui in altis habitas, & humilia respicis, [Deum invocans Sacerdos] & oculo perspicacissimo circumspicis omnem creaturam; Tibi cervices animi æque ac corporis incurvamus, & oramus Te, manum tuam invisibilem de sancto habitaculo tuo extende, & benedic nos omnes: & si quid sponte vel coacte deliquimus, ut bonus ac benignus Deus ignosce, & bona tua temporalia simul atque æterna largire, Exclamando. Tuum est enim misereri & salvare nos, Christe Deus.

Diaconus. Sapientia.

Sacerdos. Qui est benedictus Christus Deus noster, ubique, nunc, & semper, & in secula seculorum.

[213] Καὶ ψάλλεται τὸ, Στερέωσαι Θεὸς τοὺς Βασιλεῖς.

Et canitur: Confirma Deus Imperatores.

Comm. Hanc orationem non inveni usque adhuc, nisi forte putes esse illam, quæ extat in Hirmologio & sic sonat.

Ἐπουράνιε Βασιλεῦ, τοὺς πιστοὺς Βασιλεῖς ἡμῶν στερέωσον, τὴν πίστιν στήριξον τὰ ἔθνη πρᾴ̈υνον, τὸν κόσμον εἰρήνευσον, τὴν ἁγίαν μονὴν ταύτην καλῶς διαφύλαξον, τοὺς, προαπελθόντας πατέρας καὶ ἀδελφοὺς ἡμῶν, ἐν σκηναῖς δικαίων τάξον, καὶ ἡμᾶς ἐν μετανοίᾳ καὶ ἐξομολογήσει παράλαβε, ὡς ἁγαθὸς καὶ φιλάνθρωπος. Ἱερεύς. Ὑπεραγία Θεοτόκε, σῶσον ἡμᾶς. Καὶ ψάλλεται, Τὴν τιμιωτέραν τῶν Χερουβιμ, καὶ ἐνδοξοτέραν ἀσυγκρίτως τῶν Σεραφὶμ, τὴν ἀδιαφθόρως τὸν Λόγον Θεὸν τέκουσαν, τὴν ὄντως Θεοτόκον, σε μεγαλύνομεν. Εἶτα πάλιν λέγει. Δόξα σοι Χριστὲ Θεὸς, ἐλπὶς ἡμῶν, δόξα σοι. Ἀδελφοί. Κύριε εὐλόγησον.

Καὶ γίνεται ἀπόλυσις· εἰ μέν ἔστι κυριακὴ· ἀναστὰς ἐκ νεκρῶν Χριστὸς, ἀληθινὸς Θεὸς ἡμῶν, ταῖς πρεσβείαις τῆς παναχράντου αὐτοῦ Μητρὸς, τῶν ἁγίων ἐνδόξων καὶ πανευφήμων Ἀποστόλων, καὶ πάντων τῶν Ἁγίων, ἱλεήσῃ καὶ σώσῃ ἡμᾶς, ὡς ἀγαθὸς καὶ φιλάνθρωπος.

Rex cælestis, confirma fideles Imperatores nostros; [tum Christum Regem,] fidem stabili; gentes mitiga; pacifica orbem; habitationem hanc sanctam bene custodi; patres & fratres nostros defunctos colloca in justorum tabernaculis; & nos in pœnitentia ac confessione suscipe, ut qui vere bonus es & hominum amans.

Sacerdos. Sanctissima Dei genitrix serva nos. Et canitur: Magnificamus Te excellentiorem Cherubim; & sine comparatione Seraphim gloriosiorem: utpote quæ incorrupta genuisti Verbum Deum, ideoque vere Dei genitrix es. [atque Deipatam & Sanctos,] Tum iterum dicit: Gloria tibi, Christe Deus, spes nostra, gloria tibi. Fratres respondent, Domine benedic.

Et pronuntiat Dimissionis formulam, quæ diebus dominicis hæc est: [itaque pronuntiat dimissionem Dominicalem] Qui surrexit a mortuis Christus verus Deus noster, precibus intemeratæ Matris suæ sanctorum, gloriosorum & percelebrium Apostolorum, omniumque Sanctorum, misereatur & servet nos; ut bonus ac benignus.

[214] Comm. Dimissionis formula mutatur pro ratione festi vel mysterii quod celebratur, idque satis patet ex allato Philothei textu. Sic in Christi natali dicitur: ἐν τῷ σπηλαίῳ γεννηθεὶς, [cum expressione Sancti cujus est festum] καὶ ἐν φάτνῃ ἀνακλιθεὶς διὰ τὴν ἡμῶν σωτηρίαν. Qui in spelunca natus est & in præsæpe reclinatus, propter nostram salutem. Et in Circumcisione: ἐν τῇ ὀγδόῃ ἡμέρᾳ σαρκὶ περιτμηθῆναι καταδεξάμενος, Qui octavo die in carne circumcidi voluisti &c. Formulas alias, aliis Domini nostro, Jesu Christi festis & aliquot Dominicis accommodatas, videre qui voluerit, ille adeat Goarum ad calcem Euchologii. Mihi autem satis fuerit hic paucis ex eodem Philotheo annotare, in Dimissionis formula a Sacerdote solere pronuntiari nomen Sancti, cujus sacra lux agitur, si tamen fuerit e Sanctis præcipuis. Quamobrem, cum Basilius Magnus, Gregorius Naziarizenus & Joannes Chrysostomus inter præcipuos Sanctos a Græcis semper habiti fuerint, dubitandum non est, quin in hujusce diei Dimissione debeant eorum nomina pronuntiari hoc autsimili modo:

τοὺς διδασκάλους φωτίζων Χριστὸς, ἀληθινὸς Θεὸς ἡμῶν, ταῖς πρεσβείαις τῆς παναχράντου αὐτοῦ μητρὸς, τῶν ἁγίων ἐνδόξων καὶ πανευφήμων Ἀποστόλων, τῶν ἐν ἁγίοις Πατέρων ἡμῶν Βασιλείου τοῦ μεγάλου, Γρηγορίου τοῦ θεολόγου, Ἰωάννου τοῦ Χρυσοστόμου, καὶ πάντων τῶν Ἁγίων· καὶ τὰ λοιπὰ.

Qui Doctores illuminat, Christus, verus Deus noster, precibus intemeratæ Matris suæ, sanctorum, gloriosorum & percelebrium Apostolorum, nec non sanctorum Patrum nostrorum Basilii Magni, Gregorii Theologi, Joannis Chrysostomi, omniumque Sanctorum & reliqua ut supra.

[215] Comm. Sed & Latinis olim solenne erat, ut aliis & aliis diebus adhiberent etiam alias atque alias formulas benedicendi, constantes interdum ex multis versibus. [quæ benedictionis dimissoria lis varietas] Unde apud Gregorium Papam in librio sacramentorum adhuc extat illa benedictio pro die nativitatis Domini. Benedicat vobis omnipotens Deus, vestramque ad superna excitet intentionem, qui hanc sacratissimam diem nativitate Filii sui fecit esse solennem. Amen. Et qui eum qui panis est Angelorum, in præsepe Ecclesiæ cibum fecit esse fidelium animalium: ipse vos & in præsenti seculo degustare faciat æternorum dulcedinem gaudiorum, & in futuro perducat ad satietatem æternorum præmiorum. Amen. Quique ejus infantiam vilibus voluit indui pannis, ipse vos cælestium vestimentorum induat ornamentis. Amen. Quod ipse præstare dignetur, [etiam Latinis olim usitata fuit,] cujus regnum & imperium permanet in secula seculorum. Amen. Benedictio Dei Patris, & Filii, & Spiritus sancti, & pax Domini sit semper vobiscum. Benedictiones illæ (ut Illustrissimus Habertus testatur) in Ecclesiis fere omnibus Cathedralibus, antiqui moris sui studiosis, in solennibus officiis non omittuntur. Loquitur autem Habertus de Gallicanis Ecclesiis, quarum ritus ab usu Romano discrepans peculiari opere explicatur a Mabilione: harum vero antiquus usus sub imperio Gothorum in Hispaniam transiit. [& hodiedum in Gallica servatur.] Hinc Missale Gothicum sive Gallicanum vetus, anno 1680 ex Mss. Reginæ Sueciæ Romæ vulgatum, præscribitalias atque alias formulas, cuique festo proprias, sub hoc titulo, Benedictio populi; non tamen ad finem Missæ, sed post Orationem Dominicam ante Communionem. Formulæ porro illæ dicebantur quondam Interpellationes seu Postulationes: atque hoc nomine easdem vult intelligi apud S. Paulum beatus Augustinus epistola ad Paulinum: Interpellationes, inquiens, sive ut nostri codices habent, Postulationes, fiunt, cum populus benedicitur. [Sed Crucem formantes Græci aliter quam Latini digitos componunt.]

[216] A Latinis revertamur ad Græcos eorumque ritus in pronuntiandis Benedictionibus a Philotheo descriptos: Ἱερεὺς ἀνοίξας τὰ ἅγια θύρια, χαλάσας τε τὸ φελώνιον, ἱσταμένου τοῦ Διακόνου ἔξωθεν ἐκ δεξιῶν, καὶ τὸ ὡράριον κρατοῦντος συνήθως, λέγει τὴν ἀπόλυσιν. Sacerdos, sanctis portis reseratis & demissa casula, Diacono stante foris a dextris, & Stolam apprehendente secundum consuetudinem, pronuntiat Dimissionem, & benedicit populo, manum quidem movens in formam Crucis, sed digitos longe aliter componens, quam nunc in Ecclesia Latinorum fieri consuevit. Etenim auricularem aliquantulum incurvat; summum articulum annularis applicat primo condylo pollicis; indicem in longum producit, ad eumque oblique adjungit medium, & sic alterum accommodans alteri quasi decussat. Quæ quidem digitorum compositio nobis ad calcem Hirmologii adumbratur hoc schemate.

[217] [sicut IC. XC exprimere censeantur,] Porro Nicolaus Malaxus, Protopapa sive Parochus Naupliæ, ibidem affirmat tali digitorum inflexione IESU CHRISTI nomen informari ac veluti describi: nam, ut ipse quidem contendit, eadem exprimuntur hæ litteræ IC. XC. Græcos autem hac figura C olim pinxisse suum Σ notius est, quam ut hic dici a me debeat. Sed habe tibi locum Malaxi ipsum. Is mihi quidem dignus visus est, qui Latine verteretur.

Τὸ μὲν ὄρθιον τοῦ λιχανοῦ δακτύλου καὶ ἐπικαμπὲς τοῦ μέσου, τοῦ καὶ σφακέλου λεγομένου, τὸ IC ὄνομα προδήλως χαρακτηρίζει· τοῦ ὀρθίου τὸ I παριστῶντος, τοῦ δὲ καμπύλου τὸ C. Ὅθεν καὶ ἔγγιστα ἀλλήλων οἰ δύο οὗτοι δάκτυλοι, οὐτωσί πως διατυπούμενοι ἀριδήλως τοῦτο ἐμφαίνουσιν. δὲ τοῦ ἀντίχειρος, καὶ τοῦ παραμέσου, τοῦ καὶ ἐπβάτου καλουμένου, πρὸς ἀλλήλὸυς πλαγία ἕνωσις, καὶ αὖθις τὸ ἔγγιστα τούτων καμπύλον τοῦ μίωπος, τὰ XC ὄνομα σημαίνουσι ἀμφότερα· γὰρ πλαγιωτης τοῦ ἀντίχειρος καὶ τοῦ ἐπιβάτου τὸ X στοιχεῖον ἐνδείκνυται· δὲ κυρθόσχημος μύωψ, τὸ μετὰ τοῦτο, C δι᾽ ὧν τὸ XC ὄνομα, ὡς εἴρηται, δείκνυται. Ἵνα δὲ σαφέστερον τοῦτο πρὸς διάγνωσιν ἔχῃ βουλόμενος, χθεδιασάτω τὴν χεῖρα εὐλογοῦσαν, καὶ ἀριδὴλως τοῦτο γνώσεται. Δεῖ γὰρ εὐλογίαν τὸ σχῆμα τοῦτο λεγόμενον, οὐδὲν ἄλλο παραδηλοῦν, τὸ τοῦ Ἰησοῦ Χριστοῦ ὀνομα ἐν ᾧ εὐλογοῦνται πάντα τὰ ἔθνη, ὡς πρὸς τὸν μακάριον πατρίαρχην Ἀβραὰμ ἐπαγγελία γέγονεν· Εὐλογηθήσονται γάρ φησιν ἐν τῷ σπέρματί σου, πᾶσαι αἱ φυλαὶ τῆς γῆς. Οὐκ εἶπε δέ, φησιν θεῖος Ἀπόστολος, ἐν τοῖς σπέρμασιν, ἀλλ᾽ ἐν τῷ σπέρματι, ὅς ἐστιν Χριστός· Ἐχρὴν τοιγαροῦν καὶ τὸν σχηματισμὸν τῆς εὐλογούσης τοὺς ἐν Χριστῷ Ἰησοῦ εὐλογουμένους χειρὸς, οὐδὲν ἄλλο σημαινειν, αὐτὸ το ὄνομα, τοῦ ἐν ᾧ εὐλογούμεθα. Διὰ τοῦτο γὰρ οἶμαι καὶ θειοτέρᾳ προνοίᾳ, οὕτως ἀρχῆθέν ὑπ᾽ αὐτοῦ τοῦ τῶν ὅλων δημιουργοῦ, οἱ δάλτυλοι ἀνθρωπίνης παλάμης ἐξήρτηντο, καὶ οὐ πλείους οὐδ᾽ ἐλάττονες, ἀλλ᾽ ὅσοι ἂν μὴ περιττῶς, μηδὲ ἐλλειπῶς, ἀλλ᾽ ἀρκούντως πρὸς τὴμ τοιαύτην· σημασίαν ἔχοιες.

Rectitudo Indicis, & inflexio Medii, [sicut pulchre explicat Nicolaus Malaxus] etiam Sphaceli dicti, nomen IC manifeste exprimit, cum rectitudo I referat, curvitas vero C. Unde & prope invicem duo hi digiti ita dispositi, hoc non obscure præ se ferunt. Jam vero Pollicis & Annularis, qui & Epibatus vocatur, ad sese mutuo obliqua adjunctio; & iterum quæ his proxima est, inflexio Auricularis, nomen XC simul significant: quippe obliquitas Pollicis & Annularis, elementum sive litteram X ostendit: & incurvus Auricularis posterius elementum C: itaque, ut dictum est, nomen XC significatur. Verum quo, qui voluerit, cognoscat istud evidentius, manum benedicentem delineet & istud manifeste cognoscet. Et vero oportet ut benedictio dictam figuram, & nullam aliam exprimat, quam benedictum Iesu Christi nomen, in quo benedicuntur omnes gentes, sicut beato Patriarchæ Abrahæ promissum est: Benedicentur enim, inquit [Deus,] in semine tuo omnes gentes terræ. Non dixit (inquit Divus Apostolus) in seminibus, sed in semine, qui est Christus. Et certe conveniebat, ut figura manus benedicentis benedictos in Christo, non exprimeret aliud, quam nomen illius in quo benedicimur. Propterea enim, opinor, sic & ab initio universorum Conditor diviniore providentia digitos humanæ palmæ annexuit, ut neque plures sint neque pauciores, verum tot, quot neque redundent, neque deficiant, sed fussiciant istiusmodi significationi.

[218] [Goar aliquanto aliter.] Hunc Malaxi locum si, vidisset Goarus, numquam tradidisset, minimum benedicentis digitum sive auricularem protendi in longum. Tradit etiam idem Goarus, digitos a Sacerdote inter benedicendum, ita coaptari, ut semper trium horum vocabulorum Ἰησοῦς Χριστὸς νικᾷ litteras initiales, quæ sunt I, X, & N exprimant. Auricularis quidem, inquit, digitus in longum productus Τὸ I; pollex extremitati medii accumbens, & cum eo Crucem decussatam referans, Τὸ X; medius tandem & index Τὸ N majori ex parte repræsentant. Quo ex fonte Goarus hæc hauserit, invenire nondum potui.

[219] Sed hoc loco prætereundum non est, prædictam rationem complicandi digitorum, solere servari etiam a Pontificibus, dum cum δικηρίῳ & τριικηρίῳ benedicunt. [Episcopi etiam cum bicereo & tricereo benedicunt,] Est autem Τρικήριον cereus bisulcus, cujus unus est ramus, sive capulus aut manubrium, duo vero e ramo in lineam rectam ramusculi pullulant; qua ex notione etiam quid sit τρικήριον, facile intelligas: videlicet trisulcus cereus, e cujus uno itidem ramo, tres alii ramusculi ad eumdem modum effunduntur. Nec suo illa destituuntur mysterio: quippe Τρικήριον in una divina natura tres distinctas Personas, Δικήριον autem duas in una Christi persona distinctas naturas esse commonstrat, quemadmodum est apud Symeonem Thessalonicensem de Templo, ubi de lychnis Ecclesiæ. Hi itaque cerei accenduntur; & Episcopus statis temporibus modo bisulco, modo trisulco, nonnumquam etiam utroque simul, ad benedicendum utitur; sic ut tunc etiam expassa brachia signum Crucis repræsentent, id quod clare perspici potest ex hac S. Methodii effigie.

Ο ΑΓΙΟC ΜΕΘΟΔΙΟC

[220] Videsne, Lector, etiam sic benedicentis digitos, quo supra diximus modo complicatos? At vero non videbor ferri extra oleas, [digitos nihilominus ut supra componunt,] si hac occasione tria præterea ad hunc benedicendi ritum spectantia paucis perstrinxero. Primum, dum Græcus Patriarcha vel Episcopus cum βικηρίῳ vel τρικηρίῳ benedicit, Cruces efformat tres; convenienter sane Pontificibusnostris, etiam tres Cruces, dum benedicunt, formare solitis. [atque tres Cruces formant.] Probari id potest ex Demetrio Gemisto Ms. de Ordinationibus, qui apud Cangium ait: Πατριάρχης λαβὼν τὸ τρικήριον, ποιεῖ αὖθις σταυροὺς τρεῖς ἄνωθεν τοῦ εὐαγγελίου: Patriarcha, accepto trisulco cereo, facit iterum Cruces tres super Euangelium. Et mox, Πατριάρχης βλέπων πρὸς τὰς δυσμὰς εὐλογεῖ μετὰ τοῦ τρικηρίου τὸν λαὸν τρίς: Patriarcha ad Occidentem conversus, benedicit populo ter cum trisulco cereo. Deinde Bicerei & Tricerei usus non videtur admodum antiquis. Hoc non ex eo quidem colligo, quod S. Sabæ Typicum mentionem ipsius non faciat (hoc enim Typicum pro Patriarchis & Episcopis proprie scriptum non est) verum ex eo quod nec S. Maximus, nec S. Germanus ejusdem meminerint. Atque ea in re doctissimum Morinum habeo fautorem.

[221] Tertium denique. Bicereo vel Tricereo signare populum non usque adeo proprium est solis Patriarchis ceterisque Pontificibus, [Imperatores quoque sic benedicunt populo] ut eam sibi prærogativam non vendicent etiam Imperatores, idque maxime propter unctionem Chrismatis. Duplex est Balsamonis locus, ubi istud asseveratur. Alter ad Can. 67 Synodi Trullanæ, οἱ γὰρ Πατριάρχας προβαλλόμενοι ὀρθόδοξοι Βασιλεῖς δι᾽ ἐπικλήσεως τῆς ἁγίας Τριάδος, καὶ Χριστοὶ ὄντες Κυρίου, ἀκωλύτως ὄτε καὶ βούλονται εἰς τὸ ἅγιον θυσιαστήριον εἰσέρχονται, καὶ θυμιώσιν καὶ σφραγίζουσι μετὰ Τρικηρίου. καθὼς οἱ Ἀρχιερεῖς. Imperatores orthodoxi, qui sub invocatione sanctæ Trinitatis proponunt Patriarchas, [æque ac Patriarchæ.] & sunt Christi Domini, sine ullo impedimento ad sacrum altare accedunt, quando voluerint, & thus adolent, & signant cum tricipite cereo, quemadmodum Pontifices. Alter est in Melete, ubi recensens opera, quæ Imperatores cum Patriarchis habent communia, sic loquitur: Ἐντεῦθεν οἱ πιστοὶ Δεσπόται καὶ Αὐτοκράτορες, κατηχητικῶς ὁμιλοῦσι τῷ χριστωνύμῳ λαῷ, καὶ θυμιῶσιν ὡς Ἱερεῖς, καὶ μετὰ δικηρίου σφραγίζουσι. Hinc (propter unctionem Chrismatis) fideles Domini Imperatores erudiunt Christianum populum, & odore thuris suffumigant, & bicereo benedicunt.

[222] [Hinc corrigendi quorumdam errores] Ex his porro planum fit, quid sit apud Græcos Βικηρίῳ καὶ Τρικηρίῳ σφραγίζειν; ex cujus rei ignoratione quæ interpretationum monstra aliquando edita sunt! Interpres nescio quis, apud Gretserum nostrum in Horto S. Crucis part. 5 cap. 21, locum illum Balsamonis, καὶ μετὰ δικηρίου σφραγίζουσι, ita vertit: Cum cera duplici obsignant. Quamobrem iste Interpres, non immerito a Gretsero reprehenditur. Sed an non etiam reprehendendus sit Gretserus ipse, quod eodem illo Balsamonis loco, pro Βικηρίου legendum censeat Τρικηρίου, judicium sit aliorum. Etenim vir cetera eruditus videtur nescisse, Βικήριον quoque seu bisulcum illum cereum impartiendis in sacro Officio bededictionibus fuisse a Græcis adhibitum. Hic nostro de Laudibus commentario finem imponimus: nam Fratres, e templo abeuntes vocant nos, ad suam quisque cellulam, ut quas ibi minores Horas recitent, dispicere possimus.

CAPUT QUINTUM.
De Horis minoribus, Mediis-horis, & Apodipno, quod respondet nostro Completorio.

[Prima]

[223] Græci diurnas horas habent totidem, quot Latini, nempe Πρώτην. Τρίτην, Ἕκτην καὶ Ἐννάτην, Primam, Tertiam, Sextam & Nonam. Sed in eo dissentiunt, quod post singulas Horas jam commemoratas recitent singula Μεσώρια sive medias Horas: quarum ea quæ post Primam dicitur, Μεσώριον τῆς πρώτης nuncupatur; quæ post Tertiam, Μεσώριον τῆς τρίτης, & sic deinceps. De Mesoriis autem hæc invenio in Typico sub finem capitis 5.

[224] Τὰ δὲ μεσώρια τῆς γ᾽ ὥρας καὶ στ᾽, πάντοτε ἐν τῇ ἐκκλησίᾳ ψάλλονται, ἄνευ τῶν ἀγρυπνιῶν καὶ τῶν ἑορτῶν ἐν αἵς γίνονται δοξολογίαι. Τὸ δὲ μεσώριον τῆς πρώτης ὥρας ἔστιν οὕτως. Μετὰ τὸ ἀπολύσαι τὸν ὄρθρον, ἀπερχόμεθα ἐν τοῖς κελλίοις, καὶ ποιοῦντες Τρισάγιον, λέγομεν· Δεῦτε πρεσκυνήσωμεν, ἐκ τρίτου, καὶ ἀρχόμεθα ψαλμὸν μέ, Θεὸς ἡμῶν καταφυγὴ καὶ δύναμις. Καὶ ψαλμὸν ειά, Ἀγαθὸν τὸ ἐξομολογεῖσθαι τῷ Κυρίῳ, καὶ τῆς ειβ᾽ Κύριος ἐβασίλευσεν, Τρισάγιον, καὶ Τροπάριον κατανυκτικὸν, Ἐλέησον ἡμᾶς Κύριε, ἐλέησον ἡμᾶς, Καὶ νῦν, Θεοτόκιον, Τῆς ἐσπλαγχνίας τὴν πύλην, τὸ Κύριε ἐλέησον μ᾽, καὶ ἐυχὴν οἷαν ἔκαστος βούλεται.

Mesoria Tertiæ & Sextæ semper in Ecclesia concinuntur, præterquam in vigiliis & Festis, quando habentur glorificationes. Primæ autem horæ Mesorium tale est. Cum preces matutinæ absolutæ jam sunt, in cellas discedimus, [Græci minores Horas Mesoriis interpolantes,] & dicto hymno Trisagion, dicimus tertio Venite adoremus; & auspicamur psalmum 45, Deus noster refugium & virtus; & psalmum 91, Bonum est confiteri Domino; & 92, Dominus regnavit. Trisagium, & Troparium nocturnum; Miserere nostri Domine, miserere nostri: Et nunc, Mariale quod incipit, Misericordiæ januam; Domine Miserere quadragies, & orationem quam quisque voluerit.

[225] [Laudibus subjungunt Primam] Comm. Priusquam hæc omnia prout jacent in Græcorum Horologio ad longum describam, cavendum mihi esse intelligo, ne ex eo quod dicat Typicum inchoari istud Mesorium μετὰ τὸ ἀπολύσαι τὸν ὄρθρον, sive Matutinis precibus jam absolutis, Lector in animum inducat, aut Græcos Primam non recitare; aut, si recitent, recitare post jam dictum Mesorium. Sed Græcos & habere Primam, & recitare post Matutinum Officium, ante istud Mesorium, confici potest tum ex variis auctoribus, tum ex S. Maximo, qui statim post Matutinum recitandæ Primæ mentionem facit. Est & in Bibliotheca Regis Galliarum codex aliquis, qui, ut testatur Cangius lib. 4 Constantinopolis Christianæ, inscribitur Τυπικὸν τῆς σεβασμίας μονῆς τῆς ὑπεραγίας Θεοτόκου τῆς Κεχαριτωμένης, [deinde ejus Mesorium recitant] τῆς ἐκ βάθρων νεουργειθείσης καὶ συστάσης παρὰ τῆς εὐσεβεστάτης Αὐγούστης κυρᾶς Εἰρήνης τῆς Δουκαίνης, κατὰ τὴν αὐτῆς πρόσταξιν καὶ γνώμην ὑφηγηθέν τε καὶ ἐτεθέν. Typicum venerandi Monasterii sanctissimæ Deiparæ Gratiosæ, a fundamentis de novo excitati per piissimam Augustam Dominam Irenen Ducænam, secundum illius præceptum & mentem enarratum & expositum. Hic Codex, inquam, sic habet cap. 32: Μετὰ τοῖνυν συμπλήρωσιν τῆς ὀρθρινῆς δοξολογίας, δεῖ συνάπτειν ὑμᾶς τὴν πρώτην ὤραν κατὰ τὸ συνηθισμένον. Matutinis laudibus absolutis, oportet nos adjungere Horam primam, secundum consuetudinem.

[226] [ipsam vero Primam censent esse partē Matutini.] Quid igitur, inquies, sibi vult S. Sabæ Typicum, dum ait, Primæ Mesorium post Matutinum recitari? Ego quidem existimo nomine Ὄρθρου sive Matutini hic Primam intelligi: sic enim intelligebatur antiquitus. Certe libro 8 Constitutionum (quæ tribuuntur Apostolis, & licet perperam, magnæ tamen & antiquitatis & auctoritatis sunt) cap. 34, dicitur Εὐχὰς ἐπιτελεῖτε ὄρθρου, καὶ τρίτῃ ὥρᾳ, καὶ ἕκτῃ, καὶ ἐννάτῃ, καὶ ἐσπέρα, καὶ ἀλεκτοροφωνίᾳ· ὄρθρου μὲν εὐχαριστοῦντες, ὅτι ἐφώτισεν ὑμῖν Κύριος, παραγαγὼν τὴν νύκτα, καὶ ἐπαγαγὼν τὴν ἡμέραν· τρίτῃ δὲ, ὅτι ἀπόφασιν ἐν αὐτῇ ὑπὸ Πιλάτου ἔλαβεν Κύριος· ἕκτῃ ὅτι ἐν αὐτῇ ἐσταυρώθη· ἐννάτῃ δὲ, ὅτι πάντα κεκίνητο τοῦ Δεσπότου ἐσταυρομένου, φρίττοντα τὴν τόλμαν τῶν δυσσεβῶν Ἰουδαίων, μὴ φέροντα τοῦ Κυρίου τὴν ὕβριν· ἑσπέρᾳ δὲ, εὐχαριστοῦντες, ὅτι ὑμῖν ἀνάπαυσιν ἔδωκε τῶν μεθημερινῶν κόπων τὴν νύκτα· ἀλεκτρυόνων δὲ κραυγῃ, διὰ τὸ τὴν ὥραν εὐαγγελίζεσθαι τὴν παρουσίαν τῆς ἡμέρας, εἰς ἐργασίαν τῶν τοῦ φωτὸς ἔργων. Precationes facite mane, tertia hora, [juxta Canones dictos Apostolorum] ac sexta, & nona, & vespere, atque ad galli cantum. Mane quidem, gratias agentes, quod illuminarit vos, nocte sublata & reddito die: Tertia, quod ea hora Pilatus judicium adversus Dominum pronuntiavit: Sexta, quod ea hora in crucem actus est: Nona, quod tum omnia mota & tremefacta sunt, Domino crucifixo; quia horrerent audaciam impiorum Judæorum, & contumeliam Domini ferre non possent; Vespere quod noctem dederit ad requiescendum a diurnis laboribus: Ad Galli cantum, quod ea hora nuntiet adventum diei ad facienda opera lucis. Hic voce Ὄρθρου Πρώτην, sive Primam horam significari, affirmant Turrianus ibi, Durandus lib. 3 de Ritibus cap. 7: & Suarez lib. 4 de Horis Can. cap. 5 num. 3. Et facile ipsis assentientur mecum omnes qui hunc locum diligentius expenderint: quia licet hic locus nomen Primæ quidem, tunc necdum usurpatum non exprimat; tamen rem ipsam, sive precationem quæ sit mane, exprimit; eamque ab ea quæ fit per noctem, manifeste distinguit.

[227] Neque ab eo modo loquendi abhorruit S. Basilius in Regulis fusius disputatis Interrogatione 37; ubi enumerans stata tempora orandi eam Horam, [ac S. Basilium,] quæ Tertiam antecedit, Ὄρθρον appellat: nec enim de nocturna oratione sive μεσονυκτίου intelligi potest: quia postquam Tertiæ, Sextæ, Nonæ, aliarumque Horarum meminerat, etiam meminit Μεσονυκτίου, dicens: Τὸ δὲ μεσονύκτιον Παῦλος καὶ Σίλας ἡμῖν ἀναγκαῖον εἰς προσευχὴν παραδεδώκασιν, ὡς τῶν πράξεων ἱστορία παρίστησι. De tempore autem dimidiæ noctis, [imo & Latinos vetustiores.] quod id ad orationem necessarium sit, traditum nobis est a Paulo & Sila in Actis. Quid, quod & Latini ita olim locuti fuerint, ut in Euchologio pag. 33 probat Goarus, ex Cypriano, vel quocumque alio auctore expositionis in Orationem Dominicam. Ut itaque, inquit ibidem idem Goarus, a vocum confusione mentem liberemus; indubium est, geminas apud Latinos Matutinas preces, sicut & apud Græcos duplicem Ὄρθρον esse statuendum; unum ante solis ortum, & orto sole rursus alium, ut cum nos dicimus Matutinas laudes, ac Primam, Id quod fuse probat ex Joanne Cassiano, ac tandem subdit, circa D. Benedicti tempora, secundæ Matutinæ solennitati impositum fuisse Primæ nomen. Illud sane nomen usurpatuum in S. Benedicti Regula cap. 16 invenio. At distinctius locutus fuisset Goarus, si illud nomen dixisset inventum tempore Cassiani, cum illius auctorem ipsum Cassianum merito faciat. Sed his omissis, quæro ego: Si hic duplex Ὄρθρος a Goaro adstructus admittatur (sicut videtur debere admitti) quis est, [Nomen Primæ a Cassiano introductum.] qui non videat, Typicum, dum dicit Mesorium Primæ recitari Μετὰ τὸν Ὄρθρον, aliter non posse intelligi, quam si diceret, μετὰ τὴν πρώτην post Primam? Est etiam perquam verisimile, Primam fuisse apud Græcos Matutini Officii patrem ultimam; quod ut dicam, facit S. Germanus, qui enarrato toto Vespertini ac Matutini Officii ordine, non ante ponit Τέλος τῆς ἀκυλουθίας τοῦ Ἑσπερινοῦ καὶ τοῦ Ὄρθρου, quam initium Primæ in illum Ordinem incluserit. Huc accedit quod Horologium proponat Primam ante ipsum Mesorium recitandam: hæc autem recitabatur in templo, quemadmodum ex eodem Typici loco conficitur. Sed tempus est, ut Primam aliasque horas diurnas cum suis Mesoriis ex Horologio exhibeamus.

Horologium istud quod excusum est Venetiis anno 1607, [Ritus ipsam recitandi ex Horologio,] sic habet, Ὥρας τῆς πρώτης ἐν κατανύξει ἄρχου: Horam primam in compunctione incipe, ac continuo subjungit tres Psalmos: neque cum S. Germano & Hirmologio ibi insinuat, præmittendum esse Δεῦτε προσκυνήσωμεν Venite adoremus, id quod ad alias diurnas Horas facit accuratissime. Tres autem Psalmi, quos hic recitandos ponit, sunt hi, 5, Verba mea auribus percipe: 89, Domine refugium factus es; & 100, Misericordiam & judicium. Quibus absolutis dicuntur sequentia.

Δόξα, καὶ νῦν, ἀλληλούἳα ἐκ γ᾽. μετάνοιαι γ᾽. Καὶ εἰ μὲν Θεὸς Κύριος ἔψαλται, λέγομεν δόξα, τὸ τροπάριον τῆς ἡμέρας καὶ νῦν, Τί σε καλέσωμεν κεχαριτωμένη· εἰδ᾽ ἀλληλούἳα, λέγομεν τροπάριον, εἰς ἦχον πλαγίου β᾽.

Gloria, & Nunc, Alleluia tertio, tertio quoque corpus inflectitur. [cum frequenti Alleluia.] Et si Deus Dominus cantatum fuerit, dicitur Gloria, Troparium diei, Et nunc, Quid te appellem o Benedicta. Si autem Alleluia, dicatur, Troparium canitur tono obliquo 2.

[228] Comm. Græci longissime absunt ab errore Vigilantii, qui (ut testatur adversus eumdem Vigilantium scribens S. Hieronimus cap. 1) pugnabat, Alleluia non nisi in Paschate cantandum esse: nam Alleluia Græci tam carum habent, ut illud frequentent etiam tempore Quadragesimæ, etiam in suorum exequiis; [etiam per Quadragesimam,] eoque illud sæpius ingeminant, quo ratio temporis diuturniores Dei laudes postulat. Unde Patriarcha Constantinopolitanus Michaël Cerularius, apud Baronium ad an. 1033 num. 29, quasi summam impietatem Latinis objicit, quod Alleluia in Quadragesima canere intermittant. Hunc Latinis infensissimum Patriarcham imitati sunt complures alii Græci, ita ut Humbertus Episcopus Silvæ-Candidæ & alii multi, eorum calumnias scripto refutare adacti sint. Sed & Latinos olim in funeribus cecinisse Alleluia constat ex D. Hieronymo, qui in Epitaphio Fabiolæ sic loquitur: Et jam fama volans, tanti prænuntia luctus, totius urbis populum ad exequias congregarat. Sonabant psalmi, & aurata tecta templorum, reboans in sublime quatiebat Alleluia. Ejusdem ritus meminit in epistola ad Aletium de funere Ruffinæ conjugis: & narrat Baronius, ad an. 590 num. 29, eum ritum etiam in Gallia fuisse usitatum. An autem & tempore Quadragesimæ Latini aliquando illud cecinerint, non inveni usque adhuc. Hoc inveni, illud non recte factitatum fuisse a quibusdam Hispaniæ Sacerdotibus, contra quos agit Concilium Toletanum IV cap. 11: Cognovimus quosdam Hispaniæ Sacerdotes, qui in Quadragesimæ diebus Alleluia decantant, præter in ultima hebdomada Paschæ, [quod improbant Latini.] quod deinceps interdicimus fieri, statuentes, ut in omnibus prædictis Quadragesimæ diebus, quia tempus est non gaudii, sed mœroris, Alleluia non decantetur. Plura alia disputanda de Alleluia occurrunt, sed non sunt hujus loci: eapropter revolvor ad Horologium, quod duos Versiculos exhibet, dicto Tropario subjiciendos. Sunt autem hi.

[229]

ΣΤΊΧΟΣ α᾽.

τὸ πρωῒ εἰσάκουσον τῆς φωνῆς μου, βασιλεύς μου καὶ Θεός μου.

ΣΤΊΧΟΣ β᾽.

τὰ ῥήματά μου ἐνώτισον, Κύριε.

Δόξα.

Ὅτι πρὸς σὲ προσεύξομαι, Κύριε.

Καὶ νῦν. Θεοτοκιον.

Versiculus 1.

Mane exaudi vocem meam, Rex meus & Deus meus.

Versiculus 2.

Verba mea auribus percipe, Domine.

Gloria.

Quoniam ad te orabo, Domine.

Et nunc.���������Mariale.

[230] Τί σε καλέσωμεν, Κεχαριτωμένη; Οῦρανὸν, ὅτι ἀνέτειλας τὸν ἥλιον τῆς δικαιοσύνης; Παράδεισον, ὅτι ἐβλάστησας τὸ ἄνθος τῆς ἀφθαρσίας; Παρθένον, ὅτι ἔμεινας ἄφθορος; Ἁγνὴν μητέρα, ὅτι ἔσχες σαῖς ἁγίαις ἀγκάλαις υἱὸν, τὸν πάντων Θεὸν; Αὐτὸν ἱκέτευε σωθῆναι τὰς ψυχὰς ἡμῶν.

Τὰ διαβήματά μου κατεύθυνον κατὰ τὸ λόγιόν σου, καὶ μὴ κατακυριευσάτω μου πᾶσα ἀνομία. Λύτρωσαί με ἀπὸ συκοφαντίας ἀνθρώπων, καὶ φυλάξω τὰς ἐντολάς σου. Τὸ πρόσωπόν σου ἐπίφανον ἐπὶ τὸν δοῦλόν σου, καὶ δίδαξόν με τὰ δικαιώματά σου.

Πληρωθήτω τὸ στόμα μου αἰνέσεώς σου, Κύριε· ὅπως ὑμνήσω τὴν δόξαν σου, ὅλην τὴν ἡμέραν μεγαλοπρεπείαν σου. Ἐκ γ᾽.

Τρισάγιον, Παναγία Τριὰς σὺν τῷ Πάτερ ἡμῶν, Ὅτι σοῦ ἔστιν. Καὶ, εἰ οὐκ ἔστι τεσσαρακοστὴ, λέγε τὸ τοῦ Ἁγίου κοντάκιον, εἰ ἔχει, τῆς τυχούσης ἑορτῆς.

Quid te nominem, o Gratia plena? Cælum, [atque Deiparam,] quia produxisti solem justitiæ? Paradisum, quia integritatis florem effudisti? Virginem, quia mansisti impolluta? Castam matrem, quia sanctis tuis ulnis portasti filium, qui est universorum Deus? Hunc precare, ut nostrarum animarum misereatur.

Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, & non dominetur mei omnis injustitia. Redime me a calumniis hominum: & custodiam mandata tua. Faciem tuam illumina super servum tuum, & doce me justificationes tuas.

Repleatur os meum laude tua, Domine, ut cantem gloriam tuam; tota die magnitudinem tuam. Ter.

Trisagium, Sanctissima Trinitas, cum Pater noster, Quia tua est: &, nisi sit Quadragesima, [Tropariis marialibus,] Sancti Contacium, si habeat, vel occurrentis festi.

[231] Comm. Hæc omnia habes supra, ideoque nihil necesse est denuo tota describere. Tantum hic notatu dignum est, orationem Dominicam a Græcis semper finiri huc formula: Ὅτι σοῦ ἔστιν Βασιλεία, καὶ δύναμις, καὶ δόξα, τοῦ Πατρὸς, καὶ τοῦ Υἱοῦ, καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος, νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμέν. Quia tuum est regnum, & potestas, & gloria, Patris, & Filii, & spiritus sancti, nunc & semper & in secula seculorum. Amen. Hæc verba, inquit Barradius in Matthæum, exponuntur a Græcis D. Chrysostomo, Euthymio, Theophylacto & ab Auctore imperfecti. In euangelio quoq; Syriaco reperiuntur. At vero in Græcum Euangelium irrepserunt ex oratione Græcorum. Sed neque ab Ecclesia, neque a Latinis Patribus agnoscuntur, tamquam ad euangelicum textum pertinentia, neque in emendata editione adhibentur. Sanctorum Contacium legisti num. 187.

[232] Καὶ τῆ μὲν δευτέρα, τῇ τρίτῃ, καὶ τῇ ε᾽, λέγε τὸ παρὸν Θεοτόκιον.

Τὴν ὑπέρδοξον τοῦ Θεοῦ Μητέρα, καὶ τῶν ἁγίων ἀγγέλων ἁγιωτέραν, ἀσιγήτως ὑμνήσωμεν, καρδίᾳ καὶ στόματι Θεοτόκον αὐτὴν ὁμολογοῦντες, ὡς κυρίως γεννήσασαν Θεὸν σεσαρκωμένον, καὶ πρεςβεύουσαν ἀπαύστως ὑπὲρ τῶν ψυχῶν ἡμῶν.

Τῆ δὲ τετάρτῃ καὶ παρασκευῇ, λέγε τοῦτο.

Ταχὺ προκατάλαβε πρὶν δουλωθῆναι ἡμᾶς, ἐχθροῖς βλασφημοῦσί σε, καὶ ἀπειλοῦσιν ἡμῖν, Χριστὲ Θεὸς ἡμῶν· ἄνελε τῷ σταυρῷ σου, τοὺς ἡμᾶς πολεμοῦντας. Γνωσάτωσαν πῶς ἐσχύει ὀρθοδόξων πίστις, πρεσβείαις τῆς Θεοτόκου, μόνε φιλάνθρωπε.

Τῷ αββάτῳ τοῦτο.

Et secunda quidem feria, tertia & sexta, dic præsens Mariale.

Glorissimam Dei Matrem, [ad singulas ferias variatis,] & sanctiorem Angelis sonore cantemus; eamque corde & ore confiteamur esse Dei genitricem, utpote quæ proprie genuit Deum incarnatum, & quæ pro nostris animabus supplicare numquam desinit.

Feria autem quarta & sexta, dic istud:

Antequam redigamur in servitutem; Christe Deus noster, velociter occurre inimicis, qui te blasphemant, & comminantur nobis; per crucem tuam erige nos certantes. Effice, qui solus benignus es, ut cognoscant, quantum Deiparæ precibus possit Orthodoxorum fides.

Sabbato illud.

[233] Ὡς ἀπαρχὰς τῆς φύσεως. τῷ φυτουργῷ τῆς κτίσεως, οἰκουμένη προσφέρει σοι Κύριε τοὺς θεοφόρους Μάρτυρας· ταῖς αὐτῶν ἱκεσίαις ἐν εἰρήνῃ βαθεία, τὴν Ἐκκλησίαν σου, διὰ τῆς Θεοτόκου συντήρησον, πολύέλεε.

Τῇ δὲ κυριακῇ, λέγομεν τὴν ὑπακοὴν τοῦ τυχόντος ἤχου. Κύριε ἐλέησον, μ᾽, ἐν πάντι καιρῷ. Τὸ Κύριε ἐλέησον, γ᾽. δόξα καὶ νῦν. Τὴν τιμιωτέραν· Ἐν ὀνόματι Κυρίου εὐλόγησον Πάτερ. ἱερεὺς ἐκφωνεῖ, Θεὸς οἰκτείρησαι ἡμᾶς. Καὶ εἰ τεσσαρακοστὴ. ποιοῦμεν τὰς γ᾽ μεγάλας μετανοίας, λέγοντες τὴν προγραφεῖσαν ἐυχὴν, Κύριε καὶ δέσποτα τῆς ζωῆς μου. Ὁμοίως καὶ τὰς ἑτέρας μικρὰς ια᾽. Εἶτα καὶ τὴν τελευταίαν, γινόμεναι ὁμοῦ, ιε᾽. Εἶτα Τρισάγιον, Παναγία Τριὰς, Πάτερ ἡμῶν, τὸ Κύριε ἐλέησον, Β. Καὶ τὴν παροῦσαν ἐυχήν.

Pios Martyres, veluti primitias naturæ, tibi Domine, creaturaæ satori, offert orbis universus? Horum precibus, multum misericors, tuam Ecclesiam per Deiparam in alta pace custodi.

Die Dominica recitamus ὑπακουὴν occurrentis Toni, Domine miserere. Quadragesies. [ac denique Officium Matutinū concludit.] Qui omni tempore: Domine miserere. Ter. Gloria. Et nunc. Excellentiorem. In nomine Domini, benedic Pater Sacerdos exclamat; Deus misereatur vestri. Et si sit Quadragesima, facimus tres majores reverentias, dicentes præscriptam precationem: Domine & Dominator vitæ meæ. Consimiliter & alias minores undecim. Deinde & postremam, adeo ut omnes simul acceptæ sint numero XV. Postea Trisagion, Sanctissima Trinitas, Pater noster, Domine miserere duodecies, ac tandem præsentem Orationem.

[234] Χριστὲ τὸ φῶς τὸ ἀληθινὸν, τὸ φωτίζον καὶ ἁγιαζον πάντα ἄνθρωπον ἐρχόμενον εἰς τὸν κόσμον, σημειωθήτω ἐφ᾽ ἡμᾶς τὸ φῶς τοῦ προσώπου σου· ἵνα ἐν αὐτῷ ὀψώμεθα φῶς τὸ ἀπρόσιτον· καὶ κατεύθυνον τὰ διαβήματα ἡμῶν πρὸς ἐργασίαν τῶν ἐντολῶν σου, πρεσβείαις τῆς παναχράντου σου Μητρὸς, καὶ πάντων τῶν σου Ἁγίων. Ἀμην.

Δόξα. Καὶ νῦν, καὶ γίνεται ἀπόλυσις.

Christe, lux vera illuminans & sanctificans omnem hominem venientem in hunc mundum, signetur super nos lumen vultus tui; ut in ipso intueamur lumen inaccessum; & dirige gressus nostros ad operationem mandatorum tuorum, precibus intemeratæ Matris tuæ, tuorumque Sanctorum omnium. Amen.

Gloria. Et nunc, & fit Dimissio.

[235] [In hoc quid sit Ὑπακουὴ quæritur.] Comm. Utinam, sicut hæc postrema Oratio hic integra describitur, sic & reliquæ omnes supra assignatæ describerentur! non occurrerent hic tot ænigmata, nulli OEdipo solvenda. In primis enim Ὑπακουὴ quid sit, ne inter Græcos quidem convenit, ut colligitur ex Goaro: quem qui volet, consulat in Euchologio fol. 57. Ego autem hic ex Paracletico tantum apponam Troparium unum, quod Ὑποκουὴ ibidem inscribitur. Sic autem sonat: τοῦ ληστοῦ μετάνοια τὸν παράδεισον ἐσύλησε· δὲ θρῆνος τῶν μυροφόρων τὴν χαρὰν ἐμήνυσεν· ὅτι ἀνέστης, Χριστὲ Θεὸς, παρέχων τῷ κόσμῳ τὸ μέγα ἔλεος. Latronis pœnitentia paradisum prædata est, & lamentatio afferentium unguenta gaudium significavit; quia resurrexisti, Christe Deus, tribuens mundo magnam misericordiam. Precationem item illam, quæ incipit Qui in omni tempore, reperire non potui, frustra Græcorum volumina hunc in finem scrutatus. At hanc, [Quis S. Ephrem auctor 3 precationum,] quæ a voce Τὴν τιμιωτέραν sive Excelsiorem inchoatur, inveni & dedi num. 213; ideoque hic repetenda non est. Inveni quoque Precationem, quæ ad tres majores reverentias fundi consuevit. Ea S. Ephrem habet auctorem, non antiquum illum Diaconum Edessenum in Syria, Basilio coævum & amicum, sed linguæ Græcæ imperitum; verum alium multo recentiorem, Monachum tamen, qui in Catena Hymnographorum ex sinistro latere antepenultimus ponitur, Ἐφραὴμ Καρίας, quod nomen num.25 Latine reddidi Ephrem Cariæ. Non ideo tamen hic fuerit S. Ephrem, Mylassæ in Caria Episcopus, cujus Acta ad XXIV Januarii illustravit Henschenius: ab hoc enim diversus est Melodus, simpliciter Καρίας dictus, habituque Monastico, sine Episcopali pallio, expressus. Et hoc animadverso, cupit Papebrochius aliquid mutari in suo ad 21 Martii commentario de SS. Abrahamo & Maria, quorum ad Hellespontum in minori Asia conversatorum Acta, alius quidam Ephrem scripsit, titulo Sancti Patris nostri honoratus etiam ipse, nihilo tamen minus a Melodo diversus, si hic ad seculum IX vel X pertineat, & Sanctus Abraham cum nepte Maria non male referatur ad seculum VI, quod alias licebit recognoscere, ac forsitan etiam retractare.

[236] Ut ut est; Precatio, quam inveni ad tres majores reverentias recitandam, auctorem habet S. Ephrem, juxta Typicum & Horologium; [ad totidem reverentias dicendarum.] atque hoc modo peragitur. Ad primam reverentiam dicitur: Κύριε, καὶ Δέσποτα τῆς ζωῆς μου, πνεῦμα ἀργίας, περιεργίας, φιλαργίας, καὶ ἀργολογίας μή μοι δός. Domine & dominator vitæ meæ, non des mihi spiritum pigritiæ, curiositatis, ambitionis, & otiosi sermonis. Ad alteram dicitur: Πνεῦμα δὲ ταπεινοφροσύνης, καὶ σωφροσύνης, καὶ ὑπομονῆς, καὶ ἀγάπης χάρισαί μοι τῷ σῷ δούλῳ. Sed spiritum humilitatis, & temperantiæ, & patientiæ, & caritatis tribue mihi servo tuo. Ad tertiam denique: Ναὶ Κύριε βασιλεῦ, δώρισαί μοι ὁρᾶν τὰ ἐμὰ πταίσματα, καὶ μὴ κατακρίνειν τὸν ἀδελφόν μου· ὅτι εὐλογητὸς εἶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ita, Domine Rex, da ut meos lapsus videam, neve condemnem fratrem meum; qui benedictus es in seculorum secula. Verumtamen rudiores Monachi, nullisque litteris exculti, dicunt ad quamlibet majorem reverentiam, sive corporis incurvationem, hoc dumtaxat cum Publicano, Θεὸς ἱλάσθητί μοι τῷ ἁμαρτωλῷ, Deus propitius esto mihi peccatori. De ipsis reverentiis vide num. 202.

MESORIUM PRIMÆ.

[237] Ad primæ Mesorium quod attinet, de eo aliqua disseruimus num. 224; ubi & ex Typici verbis viderelicet, quando recitetur & quo loco, quosque Psalmos complectatur, quas Precationes alias. At vero cum ibi harum Precationum initia solummodo expressa fuerint, [Mesorium primæ] nostrum est ut reliqua ex Hirmologio suppleamus. Incipiemus ergo ab illo Tropario, quod κατανυκτικὸν appellatur, & quod ibi, casu nescio quo, nocturnum Latine legitur, sed male: non enim κατανυκτικὸν, ibi nocturnum significat, sed (si mihi fas sit, ita loqui) compunctivum; quoniam verbis contexitur adeo gravibus, ut in recitantium animis spiritum compunctionis facile possit progignere; adeoque a Νύττω pungo, & propius a Κατανύττω compungo, ducit originem, non a Νὺξ nox. Est autem tale.

Ἐλέησον ἡμᾶς Κύριε, ἐλέησον ἡμᾶς· πάσης γὰρ ἀπολογίας ἀποροῦντες, ταύτην σοι ἱκεσίαν ὡς Δεσπότῃ, οἱ ἁμαρτωλοὶ προσφέρομεν. Ἐλέησον ἡμᾶς.

Δόξα.

Miserere nostri Domine, miserere nostri: etenim omnis purgationis indigi hanc Tibi, utpote Domino, supplicationem peccatores offerimus. Miserere nostri.

Gloria.

[238] Κύριε ἐλέησον ἡμᾶς· ἐπὶ σοὶ γὰρ πεποίθαμεν, μὴ ὀργισθῇς ἡμῖν σφόδρα, μηδὲ μνησθῇς τῶν ἀνομιῶν ἡμῶν· ἀλλ᾽ ἐπίβλεψον καὶ νῦν ὡς έὐσπλαγχνος, καὶ λύτρωσαι ἡμᾶς ἐκ τῶν ἐχθρῶν ἡμῶν· σὺ γὰρ εἶ Θεὸς ἡμῶν, καὶ ἡμεῖς λαός σου, πάντες ἔργα χειρῶν σου, καὶ τὸ ὄνομά σου ἐπικεκλήμεθα.

Καὶ νῦν.���������Θεοτόκιον.

Τῆς εὐσπλαγχνίας τὴν πύλην ἄνοιξον ἡμῖν, εὐλογημένη Θεοτόκε. Ἐλπίζοντες εἰς σὲ μὴ ἀστοχήσωμεν, ρυσθείημεν διὰ σοῦ τῶν περιστάσεων· σὺ γὰρ σωτηρία τοῦ γένους τῶν Χριστιανῶν.

[238] [ex Hirmologio,] Domine miserere nostri: in Te enim confisi sumus, ne irascacaris nobis valde, neque reminiscare iniquitatum nostrarum; sed respice nos ut misericors, & libera nos ab inimicis nostris: Tu enim es Deus noster, nos omnes opera manuum tuarum, & nomen tuum invocavimus.

Et nunc.���������Mariale.

Misericordiæ januam aperi nobis, benedicta Dei Genitrix. Non erremus in te sperantes: per te eripiamur necessitatibus: Tu enim salus es generis Christiani. [& preces sub ipso dicendæ]

[239] Τὸ Κύριε ἐλέησον μ᾽. Δόξα, Καὶ νῦν. Τὴν τιμιωτέραν τῶν Χερουβὶμ. Ἐν ὀνόματι τοῦ Κυρίου εὐλόγησον, Πάτερ. Καὶ ποιοῦμεν μετανοίας μεγάλας γ᾽. μετὰ καὶ τῆς εὐχῆς ὡς δεδήλωται. Εἶτα λέγομεν τὴν παροῦσαν εὐχὴν τοῦ μεγάλου Βασιλείου.

Θεος αἰώνιος, τὸ ἄναρχον καὶ ἀΐδιον φῶς, πάσης κτίσεος δημιουργὸς, τοῦ ἐλέους πηγὴ, τὸ τῆς ἀγαθότητος πέλαγος, καὶ τῆς φιλανθρωπίας ἀνεξιχνίαστος ἄβυσσος, ἐπίφανον, ἐφ᾽ ἡμᾶς τὸ φῶς τοῦ προσώπου σου, Κύριε· Λάμψον ἐν ταῖς καρδίαις ἡμῶν, νοητὲ ἥλιε τῆς δικαιοσύνης καὶ τῆς εὐφροσύνης· τὰς ψυχὰς ἡμῶν πλήρωσον, καὶ δίδαξον ἡμᾶς τὰ σὰ μελετᾷν ἀεὶ, καὶ φθέγγεσθαι κρίματα, καὶ ἐξομολογεῖσθαί σοι διηνεκῶς, τῷ ἡμετέρῳ δεσπότῃ καὶ εὐεργέτῃ. Τὰ τῶν χειρῶν ἡμῶν ἔργα, πρὸς τὸ σὸν κατεύθυνον θέλημα, καὶ πράττειν ἡμᾶς τά σοι εὐάρεστα καὶ φίλα εὐόδωσον· ἵνα καὶ διὰ τῶν ἀναξίων ἡμῶν, δοξάζηταί σου τὸ πανάγιον ὄνομα, τοῦ Πατρὸς, καὶ τοῦ Υἱοῦ, καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος, τῆς μίας θεότητός τε καὶ βασιλείας, ᾗ πρέπει πᾶσα δόξα, τιμὴ καὶ προσκύνησις εἰς τοὺς αἰῶνας. Ἀμήν.

Εἶτα ἐπισυνάπτομεν καὶ ταύτην τοῦ αὐτοῦ.

Domine miserere quadragies. Gloria. Et nunc. Excelsiorem Cherubim. In nomine Domini, benedic Pater. Et facimus tresmajores reverentias, & una jam assignatam precationem fundimus, ac deinde orationem Basilii Magni.

Sempiterne Deus, lux principii expers ac perpetua, omnis creaturæ opifex, fons misericordiæ, pelagus bonitatis, & benificentiæ investigabilis abyssus; [ex S. Basilio,] signa super nos lumen vultus tui, Domine. Intellectualis sol justitiæ ac jucunditatis; illucesce in cordibus nostris, nostras animas imple; & doce nos tua cogitare semper ac loqui judicia, & tibi Domino ac Benefactori nostro jugiter confiteri. Manuum nostrarum opera secundum tuam dirige voluntatem, & ad peragenda ea quæ tibi placita sunt ac grata, attrahe nos, viamque facilem concede; ut & per nos indignos glorificetur sanctissimum tuum nomen, Patris, & Filii, & Spiritus sancti, unius & deitatis & regni, cui convenit omnis gloria, honor & adoratio, in secula. Amen.

Postea & hanc ejusdem orationem adjungimus.

[240] ἐξαποστέλλων τὸ φῶς καὶ πορεύεται, ἀνατέλλων τὸν ἥλιον ἐπὶ δικαίους καὶ ἀδίκους, πονηρούς τε καὶ ἀγαθοὺς, ποιῶν ὄρθρον καὶ φωτίζων πᾶσαν· τὴν οἰκουμένην, φώτισον καὶ ἡμῶν τὰς καρδίας, Δέσποτα τῶν ἁπάντων· χάρισαι ἠμῖν ἐν τῇ παρούσῃ ἠμέρᾳ εὐαρεστῆσαί σοι, διαφυλάττων ἠμᾶς ἀπὸ πάσης ἁμαρτίας, καὶ πάσης πονηρᾶς πράξεως, ῥυόμενος ἠμᾶς ἀπὸ πάντος βέλους πετομένου ἠμέρας, καὶ πάσης ἀντικειμένης δυνάμεως. Πρεσβείαις τῆς παναχράντου Δεσποίνης ἠμῶν Θεοτόκου, τῶν ἀΰλων σου λειτουργῶν καὶ ἐπουρανίων δυνάμεων, καὶ πάντων τῶν ἁγίων τῶν ἀπ᾽ αἰῶνός σοι εὐαρεστησάντων. Σὸν γάρ ἐστι τὸ ἐλέειν, καὶ σώζειν ἡμᾶς Θεὸς ἡμῶν, καί σοι τὴν δόξαν ἀναπέμπομεν, τῷ Πατρὶ καὶ τῷ Υἱῷ, καὶ τῷ ἁγίῳ Πνεύματι, νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοῦ αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

Δόξα καὶ νῦν. Τὴν τιμιωτέραν· καὶ γίνεται ἀπόλυσις.

Qui emittis lucem & vadit; qui solem oriri facis super justos & injustos, super bonos & malos; qui fabricaris auroram, totumque orbem illuminas, illumina & corda nostra. Universorum Domine, ut tibi hoc die placeamus; nobis concede, custodiens nos ab omni peccato, & omni iniqua actione; liberans nos ab omni sagitta volante per diem, & omni adversaria potestate. Precibus incontaminatæ Dominæ nostræ Deiparæ, tuorum ex nulla constantium materia ministrorum, cælestiumque virtutum, ac omnium Sanctorum qui tibi a seculo placuere. Tuum est enim, Deus noster, misereri ac servare nos: & tibi gloriam damus, Patri, & Filio, & Spiritui sancto, nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

Gloria, Et nunc. Excelsiorem; & finis imponitur. [Psalmi ad Tertiam,]

[241] Comm. Jam nunc marte proprio observaverit eruditus Lector, hæc quæ hic habet Horologium, non satis congruere illis quæ num. 223 pro Primæ Mesorio habet S. Sabæ Typicum. Quippe hoc Typicum præterit multa, quæ hic recitanda in Horologio proponuntur. Utrum utro melius, quis decidat? Interim cum de Horis minoribus aliis, prout passim recitantur, pauca tradat Typicum; ex eodem Horologio, ordinem earum ac seriem pandemus.

HORA TERTIA.

ὭΡΑ ΤΡΊΤΗ.

[242] Βασιλεῦ οὐράνιε, Τρισάγιον, μετάνοιαι γ᾽, Παναγία Τριάς, Πάτερ ἡμῶν, Ὅτι σου, τὸ Κύριε ἐλέησον ιβ᾽. Δεῦτε προσκυνήσωμεν, ἐκ τρίτου. Εἶτα οἱ ψαλμοῖς.

Rex cælestis, Trisagium, Reverentiæ tres, Sanctissima Trinitas, Pater noster, Quia tuum est, Domine miserere duodecies. Venite adoremus, tertio. Deinde Psalmi.

Comm. Hi Psalmi sunt, XVI Exaudi Domine justitiam meam. XXIV Ad te, Domine, levavi animam meam. & L, Miserere mei Deus secundum.

[243] Δόξα καὶ νῦν. Ἀλληλούἳα ἐκ τρίτου. Καὶ εἰ μὲν Θεὸς Κύριος λέγεται, λέγεται τῆς ἡμέρας τροπάριον, Καὶ νῦν, Θεοτόκιον τὸ, Θεοτόκε, σὺ εἶ ἄμπελος ἀληθινὴ. Εἶ δὲ ἀλληλούἳα, λέγε τὸ παρὸν τροπάριον, πρὸς ἦχον πλ. β᾽.

Κύριε, τὸ πανάγιόν σου· Πνεῦμα ἐν τῇ τρίτῃ ὥρᾳ τοῖς Ἀποστόλοις σου καταπέμψας, τοῦτο ἀγαθὲ μή ἀνανέλῃς ἀφ᾽ ἡμῶν, ἀλλ᾽ ἐγκαίνισον ἡμῖν δεομένοις σου.

ΣΤΊΧΟΣ α᾽.

Καρδίαν καθαρὰν κτίσον ἐν ἐμοὶ Θεός.

ΣΤΊΧΟΣ β᾽.

Μὴ ἀποῤῥίψης με ἀπὸ τοῦ προσώπου σου.

Δόξα, καὶ νῦν, Θεοτόκιον.

Θεοτόκε σὺ εἶ ἄμπελος ἀληθινὴν, βλαστήσασα τὸν καρπὸν τῆς ζωῆς· σὲ ἱκετεύομεν, πρέσβευε, Δέσποινα, μετὰ τῶν Ἀποστόλων, ἐλεηθῆναι τὰς ψυχὰς ἡμῶν.

Κύριος Θεὸς εὐλογητὸς, εὐλογητὸς Κύριος ἡμέραν καθ᾽ ἡμέραν. Κατευόδωσαι ἡμῖν Θεὸς σωτηρίων ἡμῶν, Θεὸς ἡμῶν, Θεὸς τοῦ σώζειν.

Gloria & nunc. Alleluia tertio. Et si Deus Dominus dicitur, dic diei Troparium, Et nunc, Mariale hoc: Deipara, tu es vitis vera; sin autem Alleluia, dic sequens Troparium tono obliquo 2.

Christe, qui hora tertia sanctissimum tuum Spiritum Apostolis misisti, hunc, o Benigne, ne auferas a nobis; sed eum in nobis Te deprecantibus innova.

Versiculus I.

Cor mundum crea in me Deus.

Versiculus II.

Ne projicias me a facie tua.

Gloria, & nunc; Mariale.

Dei genitrix, tu es vitis vera, quæ vitæ fructum peperisti; [reliquas appendices] Te, Domina, deprecamur, una cum Apostolis pete animabus nostris misericordiam.

Dominus Deus benedictus, benedictus Dominus de die in diem. Prospera nos, Deus salutarium nostrorum, Deus noster, Deus salutis.

[242] Τρισάγιον, Παναγία Τριάς. Πάτερ ἡμῶν, Ὅτι σου, καὶ τὰ τρωπάρια ταῦτα.

Εὐλογητὸς εἶ, Χριστὲ Θεὸς ἡμῶν, πανσόφους τοὺς ἁλιεῖς ἀναδείξας, καταπέμψας αὐτοῖς τὸ Πνεῦμα τὸ ἅγιον, καὶ δι᾽ αὐτῶν τὴν οἰκουμένην σαγηνεύσας, φιλάνθρωπε, δόξα σοι.

Δόξα.

Ταχεῖαν καὶ σταθηρὰν δίδου παραμυθίαν τοῖς δούλοις σου Ἰησοῦ, ἐν τῷ ἀκηδιάσαι τὰ πνεύματα ἡμῶν, μὴ χωρίσου τῶν ψυχῶν ἡμῶν ἐν θλίψεσι, μὴ μακρύνου τῶν φρενῶν ἡμῶν ἐν περιστάσεσιν· ἀλλ᾽ ἀεὶ ἡμᾶς πρόφθασον· ἔγγισον ἡμῖν, ἔγγισον πανταχοῦ· ὥσπερ καὶ τοῖς Ἀποστόλοις σου πάντοτε συνῆς, οὕτω καὶ τοῖς σε ποθοῦσιν ἕνωσον σεαυτὸν, οἰκτίρμον, ἴνα συνημμένοι, σε ὑμνῶμεν, καὶ δοξολογῶμεν τὸ πανάγιόν σου πνεῦμα.

Καὶ νῦν.���������Θεοτόκιον.

ἐλπὶς, καὶ προστασία, καὶ καταφυγὴ τῶν Χριστιανῶν, τὸ ἀκαταμάχητον τεῖχος, τῶν καταπονουμένων, λιμὴν ἀχείμαστος, σὺ εἶ Θεοτόκε ἄχραντε· ἀλλ᾽ ὡς τὸν κόσμον σώζουσα τῇ ἀπαύστῳ πρεσβείᾳ σου, μνήσθητι καὶ ἡμῶν, Παρθένε πανύμνητε.

Trisagium, Sanctissima Trinitas, Pater noster, Quia tuum est, & hæc Troparia.

Benedictus es, Christe Deus noster, qui instituisti sapientissimos piscatores, ad eosque sanctum Spiritum misisti, & per eos irretiisti orbem; o hominum amans, sit tibi gloria.

Gloria.

Velocem & firmam famulis tuis consolationem, Jesu, adhibe in nostrorum spirituum mœrore; ne desere animas nostras in tribulationibus; ne a mentibus nostris in necessitatibus elongare; appropinqua nobis, appropinqua qui es ubique: & quemadmodum eras semper cum Apostolis tuis, ita & nobis tui flagrantibus desiderio adjunge Te, o misericors, ut juncti Te celebremus, & Spiritum sanctissimum tuum glorificemus.

Et nunc.���������Mariale.

Tu, illibibata Dei Genitrix, es Christianorum spes, & patrocinium & perfugium; inexpugnabilis oppressorum murus, portus nescius tempestatis: quare, sicut mundum servas jugi tua deprecatione, sic & nostri recordare.

[243] Τὸ Κύριε ἐλέησον μ᾽. ἐν παντὶ καιρῷ καὶ πάσῃ ὥρᾳ· μεθ᾽ ἣν, Κύριε ἐλέησον, γ᾽. Δόξα. Καὶ νῦν. Τὴν τιμιωτέραν τῶν Χερουβίμ. Ἐν τῷ ὀνόματι Κυρίου εὐλόγησον Πάτερ. Καὶ, εἰ ἔστι τεσσαρακοστὴ, ποιοῦμεν τὰς μετανοίας ὡς προεγράφη. Μετὰ δὲ τὴν τελευταίαν μετάνοιαν, λέγομεν τὴν εὐχὴν τοῦ ἁγίου Μαρδαρίου. Δέσποτα Θεὲ, Πάτερ παντοκράτορ.

Domine miserere, quadragies. Qui omni tempore & hora: [claudit oratio S. Mardarii] post quam precem, dicitur Domine miserere, ter. Gloria. Et nunc. Excelsiorem Cherubim. In nomine Domini benedic Pater. Et, si sit Quadragesima, facimus reverentias, ut ante scriptum est. Post ultimam autem reverentiam, recitamus orationem S. Mardarii, Domine Deus Pater omnipotens.

Hanc orationem S. Sabæ Typicum sic integram exhibet.

Δέσποτα Θεὲ, Πάτερ παντοκράτορ καὶ Κύριε Υἱὲ μονογενὲς Ἰησοῦ Χριστὲ, ἅγιον Πνεῦμα, μία Θεότης, μία δύναμις, ἐλέησόν με τὸν ἁμαρτωλὸν· καὶ οἷς ἐπίστασαι κρίμασι, σῶσόν με τὸν ἀνάξιον δοῦλόν σου, ὅτι εὐλογητὸς εἶ εἰς τοὺς αἰῶνας. Ἀμὴν.

Domine Deus, Pater omnipotens, & Domine Fili unigenite Iesu Christe, sancte Spiritus, una Deitas, una potentia, miserere mei peccatoris; & quibus scis judiciis, salva me indignum famulum tuum, quia benedictus es in secula. Amen.

Comm. Sed Typicum hic nomen S. Mardarii, non exprimit. Hic Sanctus nobis adhuc incognitus est. Novimus quidem aliquem Sanctum Mardarium, [nobis hactenus ignoti] qui sub Diocletiano passus est in Armenia cum Eustratio, Auxentio, Eugenio & Oreste; sed hic est antiquior, quam ut Orationem istam contexuisse videatur: & quia nec Allatius quidem ipsius meminit inter Melodos, neque reperitur in Catena seu Corona, jam sæpe nominata, videri possit omnibus junior.

MESORIUM TERTIÆ.

[244] Μετὰ τὸ, Εὐλογητὸς, Τρισάγιον, Παναγία Τριάς, Πάτερ ἡμῶν, Δεῦτε προκυνήσωμεν γ᾽, οἱ ψαλμοὶ, θ᾽ Ὑψώσω σε Κύριε, ὅτι ὑπέλαβές με· εἶτα λ᾽ Μακάριοι ὧν ἀφέθησαν ξ᾽. Εἰσᾴκουσον Θεός τῆς δεήσεώς μου. Δόξα καὶ νῦν, Τρισάγιον, Παναγία Τριὰς, Πάτερ ἡμῶν, καὶ Τροπάρια ταῦτα.

Θεὸς τῶν πατέρων ἡμῶν, ποιῶν ἀεὶ μἐθ᾽ ἡμῶν κατὰ τὴν σὴν ἐπιείκειαν, μὴ ἀποστήσης τὸ ἔλεός σου ἀφ᾽ ἡμῶν, ἀλλὰ ταῖς αὐτῶν ἱκεσίαις, ἐν εἰρήνῃ κυβέρνησον τὴν ζωὴν ἡμῶν.

Δόξὰ.

Οἱ Μάρτυρές σου, Κύριε, ἐν τῇ ἀθλήσει αὐτῶν, στεφάνους ἐκομίσαντο τῆς ἀφθαρσίας, ἐκ σοῦ τοῦ Θεοῦ ἡμῶν· ἔχοντες γὰρ τὴν ἰσχύν σου, τοὺς τυράννους καθεῖλον· ἔθραυσαν καὶ δαιμόνων τὰ ἀνίσχυρα θράση· αὐτῶν ταῖς ἱκεσίαις, Χριστὲ, σῶσον τὰς ψυχὰς ἡμῶν.

Καὶ νῦν.���������Θὲοτόκιον.

Τεῖχος ἀκαταμάχητον ἡμῶν τῶν Χριστιανῶν ὑπάρχεις, Θεοτόκε παρθένε· πρὸς σε γὰρ καταφεύγοντες ἄτρωτοι διαμένσμεν· καὶ πάλιν ἁμαρτάνοντες, ἔχομέν σε πρεσβεύουσαν· διὸ εὐχαριστοῦντες βοῶμέν σοι, Χαῖρε κεχαριτωμένη, Κύριος μετὰ σοῦ.

Post Benedictus, Trisagion, Sanctissima Trinitas, Pater noster, Venite adoremus ter, dicuntur Psalmi XXIX Exaltabo te Domine, quoniam suscepisti me: deinde, XXXI. Beati, quorum remissæ sunt: & LX Exaudi Deus deprecationem meam.

His Psalmis finitis dicuntur: Glor. Et hunc, Sanctissima Trinitas, Pater noster, & hæc Troparia.

Deus Patrum nostrorum, qui nobiscum semper agis secundum mansuetudinem tuam, ne avertas misericordiam tuam a nobis, sed ipsorum deprecationibus vitam nostram in pace guberna.

Gloria.

Martyres tui, Domine, in suo certamine abs te Deo nostro retulerunt immortalitatis coronam: tua enim muniti fortitudine vicerunt tyrannos, & dæmonum invalidam fregerunt audaciam. Eorumdem Martyrum deprecationibus serva, Christe, animas nostras.

Et nunc.���������Mariale.

Murus inexpugnabilis Christianorum es, Deipara Virgo: nam ad te confugientes, invulnerati persistimus; & peccantes, Te habemus deprecatricem. Ideo referimus Tibi gratias, & clamamus; Ave gratia plena, Dominus tecum.

[245] Τὸ, Κύριε ἐλέησον, μ᾽. Δόξα, Καὶ νῦν. Τὴν τιμιωτέραν τῶν Χερουβίμ. Ἐν ὀνόματι Κυρίου, εὐλόγησον Πάτερ. Δι᾽ εὐχῶν τῶν ἁγίων Πατέρων. Τὰς τρεῖς μεγάλας μετανοίας μετὰ καὶ τῆς εὐχῆς τοῦ ὁσίου Ἐφραὶμ. Εἶτα τὴν παρούσαν ἐυχὴν τοῦ μεγάλου βασιλείου.

Κύριε Θεὸς ἡμῶν, τὴν σὴν εἰρήνην δεδωκὼς τοῖς ἀνθρώποις· καὶ τήν τοῦ παναγίου Πνεύματος δωρεὰν τοῖς σοῖς μαθηταῖς καὶ Ἀποστόλοις καταπέμψας, καὶ τὰ τούτων χείλη ἐκ πυρίνων γλωσσῶν, διανοίξας δυνάμει σου· διάνοιξον καὶ ἡμῶν τῶν ἁμαρτωλῶν τὰ χείλη, καὶ δίδαξον ἡμᾶς πῶς δεῖ, καὶ ὑπὲρ ὧν χρὴ προσεύχεσθαι Κύβέρνησον ἡμῶν τὴν ζωὴν, εὔδιος τῶν χειμαζομένων λίμήν, καὶ γνώρισον ἡμῖν ὁδὸν, ἐν ᾗ πορευσόμεθα. Πνεῦμα εὐθὲς ἐγκαίνισον ἐν τοῖς ἐγκάτοις ἡμῶν, καὶ πνεύματι ἡγεμονικῷ τὸ τῆς διανοίας ἡμῶν, στήριξον ὀλισθηρὸν· ἵνα καθ᾽ ἑκάστην ἡμέραν τῷ πνεύματί σου τῷ ἀγαθῷ πρὸς τὸ συμφέρον ὁδηγούμενοι, καταξιωθῶμεν ποιεῖν τὰς ἐντολάς σου, καὶ τῆς σῆς ἀεὶ μνημονέυειν ἐνδόξου καὶ ἐρευνητικῆς τῶν πεπραγμένων ἡμῖν τοῖς ἀνθρώποις παρουσίας, καὶ μὴ τοῖς φθειρομένοις τοῦ κόσμου τούτου συναπατᾶσθαι τερπνοῖς, ἀλλὰ τῶν μελλὸντων ὀρέγεσθαι τῆς ἀπολαύσεως ἐνίσχυσον θησαυρῶν. Ὅτι εὐλογητὸς, καὶ αἰνετὸς ὑπάρχεις ἐν πᾶσι τοῖς ἁγίοις σου, εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων, Ἀμὴν.

Domine miserere, quadragies. Gloria, & nunc. Excelsiorem Cherubim. In nomine Domini, benedic Pater. Per preces sanctorum Patrum. Tres magnas facimus reverentias, dicimusque precationem S. Ephrem, ac deinde hanc Basilii magni.

Domine Deus noster, qui pacem tuam dedisti hominibus, & sanctissimi Spiritus donum ad tuos discipulos ac Apostolos demisisti, eorumque labia per linguas igneas tua aperuisti potentia; aperi & nostra peccatorum labia; ac quomodo & pro quibus orare oporteat, edoce nos. Dirige vitā nostrā, Tu, qui tranquillus fluctuantiū portus es, & viam in qua ambulemus, nobis commonstra. Spiritum rectum innova in visceribus nostris, & Spiritu principali confirma quidquid in mentibus nostris lubricum est ac inconstans; ut quotidie spiritu tuo bono ad id quod conveniens est deducti, mandata tua observare possimus, semperque meminisse tuæ gloriosæ præsentiæ, scrutantis omnia quæ a nobis hominibus fiunt, & non decipi fluxis hujus mundi voluptatibus; sed cupiditatem futuris fruendi thesauris corrobora. Quia benedictus es, & laudabilis in omnibus Sanctis tuis, in secula seculorum. Amen.

SEXTA.

[246] Προεστὼς, Δεῦτε προσκυνήσομεν· ἐκ γ᾽· Μετάνοιαι τρεῖς, καὶ ἀρχόμεθα τῆς ἕκτης ὥρας, ψάλλοντες τὸν νγ᾽, Θεὸς ἐν τῷ ὀνόματί σου σῶσόν με. Καὶ ξγ᾽, Ἐνώτισαι Θεὸς τὴν προσευχὴν μου, καὶ μή ὑπερίδῃς· καὶ ει᾽. κατοικῶν ἐν βοηθείᾳ.

Δόξα, καὶ νῦν. Ἀλληλούἳα ἐκ γ᾽. καὶ εἰ μὲν ψάλλεται τὸ, Θεὸς Κύριος, λέγομεν τὸ τῆς ἡμέρας τροπάριον· εἰ δὲ Ἀλληλούἳα, τὸ παρὸν τροπάριον. ���������Ἡχος, β᾽.

ἐν ἕκτῃ ἡμέρᾳ καὶ ὥρᾳ, τῷ σταυρῷ προσηλώσας τὴν ἐν παραδείσῳ τολμηθεῖσαν τῷ Ἀδὰμ ἀμαρτίαν, καὶ τῶν πταισμάτων ἡμῶν τὸ χειρόγραφον διάῤῥηξον, Χριστὲ Θεὸς, καὶ σῶσον ἡμᾶς.

ΣΤΊΧΟΣ ά.

Ἐνώτισαι Θεὸς τὴν προσευχήν μου, καὶ μὴ ὑπερίδῃς τὴν δέησίν μου.

ΣΤΊΧΟΣ β᾽.

Ἐγὼ πρὸς τὸν Θεὸν ἐκέκραξα, καὶ Κύριος εἰσήκουσέ μου.

Δόξα. Καὶ νῦν.���������Θεοτόκιον.

Ὅτι οὐκ ἔχομεν παῤῥησὶαν, διὰ τὰ πολλὰ ἡμῶν ἁμαρτήματα, σὺ τὸν ἐκ σοῦ γεννηθέντα, δυσώπισον, Θεοτόκε παρθένε· πολλὰ γὰρ ἰσχύει δέησις μητρὸς πρὸς εὐμένειαν Δεσπότου. Μὴ παρίδῃς ἁμαρτωλῶν ἱκεσίας πάνσεμνος· ὅτι ἐλεήμων ἐστὶ καὶ σώζειν βουλόμενος, καὶ παθεῖν ὑπὲρ ἡμῶν καταδέξαμενος.

Ταχὺ προκαταλαβέτωσαν ἡμᾶς οἱ οἰκτιρμοί σου, Κύριε· ὅτι ἐπτωχεύσαμεν σφόδρα· βοήθησον ἡμῖν, Θεὸς σωτὴρ ἡμῶν· ἔνεκεν τῆς δόξης τοῦ ὀνόματός σου. Κύριε, ῥῦσαι ἡμᾶς· καὶ ἱλάσθητι ταῖς ἁμαρτίαις ἡμῶν, ἔνεκεν τοῦ ὀνόματός σου.

Τρισάγιον, Παναγία Τριάς, Πάτερ ἡμῶν, καὶ τὰ τροπάρια ταῦτα, εἰς ἦχον δεύτερον.

Præpositus dicit Ter: Venite adoremus: fiunt reverentiæ tres, & incipimus Horam sextam, canentes Psalmum LIII, Deus in nomine tuo salvum me fac: & LXIII, Exaudi Deus orationem meam & ne despexeris: & XC, Qui habitat in adjutorio.

Gloria, Et nunc. Alleluia Ter. Et, si canitur Deus Dominus, dicimus Troparium diei; si autem Alleluia, sequens Troparium. ���������Tonus 2.

Qui sexta die & hora, affixisti cruci admissum in paradiso ab Adamo peccatum, etiam lapsuum nostrorum chirographum discerpe, Christe Deus, & salva nos.

Versiculus I:

Exaudi Deus orationem meam, & ne despexeris deprecationem meam.

Versiculus II.

Ego ad Deum clamavi, & Dominus exaudivit me.

Gloria. Et nunc.���������Mariale.

Quia non habemus fiduciam, propter multa delicta nostra; ideo tu, Virgo Deipara, obtestare illum, qui est ex te genitus: multum enim apud clementem Dominum potest matris deprecatio. Supplices peccatores ne despicias, o semper Augusta, quia qui lubenter pro nobis passus fuit, est & misericors, & vult nos servare.

Cito anticipent nos misericordiæ tuæ, Domine, quia pauperes facti sumus nimis. Adjuva nos Deus salutaris noster: & propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: & propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.

Trisagium, Sanctissima Trinitas, Pater noster, & hæc Troparia tono secundo.

[247] Σωτήρια εἰργάσω ἐν μέσῳ τῆς γῆς, Χριστὲ Θεὸς· ἐπὶ σταυροῦ τὰς ἀχράντους σου χεῖρας ἐξέτεινας, ἐπισυνάγων πάντα τά ἔθνη, κράζοντα, Κύριε δόξα σοι.

Δόξα.

Τὴν ἄχραντον εἰκόνα σου, προσκυνοῦμεν ἀγαθὲ, αἰτούμενοι συγχώρησιν τῶν πταισμάτων ἡμῶν, Χριστὲ Θεὸς· βουλήσει γὰρ εὐδόκησαι ἀνελθεῖν ἐν τῷ σταυρῷ, ἵνα ρύσῃ οὓς ἔπλασας ἐκ τῆς δουλίας τοῦ ἐχθροῦ· ὄθεν εὐχαρίστως βοῶμέν σοι, Χαρᾶς ἐπλήρωσας τὰ πάντα, Σωτὴρ ἡμῶν, παραγενόμενος εἰς τὸ σῶσαι τὸν κόσμον.

Καὶ νῦν.���������Θεοτόκιον.

Εὐσπλαγχνίας ὑπάρχουσα πηγὴ, συμπαθείας ἀξίωσον ἡμᾶς, Θεοτόκε, βλέψον εἰς λαὸν τὸν ἁμαρτήσαντα· δεῖξον ὡς ἀεὶ τὴν δυναστείαν σου· εἰς σὲ γὰρ ἐλπίζοντες, τὸ Χαῖρε βοῶμέν σοι, ὡς ποτὲ Γαβριὴλ τῶν ἀσωμάτων ἀρχιστράτηγος.

Salutaria operatus es in medio terræ, Christe Deus. In cruce extendisti innocuas tuas manus, congregans omnes populos, clamantes, Gloria tibi Domine.

Gloria.

Veniam peccatorum nostrorum petentes, Christe Deus, adoramus incontaminatam imaginem tuam: lauderis, quia ultro crucem conscendisti, ut quos formasti, de inimici redimeres servitute. Unde in animi grati signum tibi clamamus: Gaudio replesti universa, Servator noster, qui ad servandum mundum venisti.

Et nunc.���������Mariale.

Misericordiæ fons, Genitrix Dei, dignare nos commiseratione: respice reum populum, ostende perpetuam potentiam tuam: in Te enim sperantes, Ave clamamus Tibi, sicut olim incorporeorum princeps Gabriel.

[248] Ταῦτὰ λέγονται, τῇ δευτέρᾳ, τῇ τρίτῃ, καὶ τῇ πέμπτῃ, ὅτε οὐκ ἔχει ἡμέρα κοντάκιον· τὸ δὲ ὑποτεταγμένον λέγεται τῇ τετράδι, καὶ τῇ παρασκευῇ, ἦχος, β᾽. σταυροθεοθόκιον.

Ὑπερδεδοξασμένη ὑπάρχεις Θεοτόκε παρθένε ὑμνοῦμέν σε· διὰ γὰρ τοῦ σταυροῦ τοῦ Υἱοῦ σου, κατεβλήθη ἅδης. καὶ θάνατος τέθνηκε. Νεκρωθέντες ἀνέστημεν, καὶ ζωῆς ἠξιώθημεν, τὸν παράδεισον ἐλάβομεν, τὴν ἀρχαίαν ἀπόλαυσιν. Διὸ. εὐχαριστοῦντες, δοξολογοῦμεν ὡς κραταιὸν Χριστὸν τὸν Θεὸν ἡμῶν, καὶ μόνον πολυέλεον.

Τὸ, Κύριε ἐλέησον μ᾽. εὐξὴ ἐν παντὶ καιρῷ καὶ πάσῃ ὥρᾳ, μεθ᾽ ἣν, Κύριε ἐλέησον, γ᾽. Δόξα, Καὶ νῦν. Τὴν τιμιωτέραν. μετάνοιαι ὡς εἴρηται, εἰ ἔστι τεσσαρακοστὴ, καὶ ἀπόλυσις.

Hæc dicuntur secunda feria, tertia & quinta, quando dies Contacium non habet; sed feria quarta & quinta tono secundo dicitur subjectum Troparium, quod laudem crucis simul ac Deiparæ complectitur.

Celebramus Te, Virgo Deipara, quæ gloria omnes exuperas; quoniam per Filii tui crucem victus est infernus, & mors mortua est. Resurreximus qui eramus mortui; vita digni redditi sumus; paradisum, voluptatem priscam recepimus. Idcirco gratias agentes, glorificamus Christum, qui Deus noster, præpotens est ac multum misericors.

Domine miserere, quadragies. Oratio, Qui omni tempore & omni hora, post quam Domine miserere, ter. Gloria. Et nunc. Excelsiorem. Reverentiæ, ut dictum est, si sit quadragesima; & finis.

MESORIUM SEXTÆ.

[249] Τὸ δεῦτε προσκυνήσωμεν, ἐκ τρίτου, καὶ οἱ ψαλμοὶ, νε᾽, Ἐλέησόν με Θεὸς, ὅτι κατεπάτησέ με ἄνθρωπος. Καὶ ιστ᾽ Ἐλέησόν με Θεὸς, ἐλέησόν με. Καὶ ξθ᾽, Θεὸς εἰς βοήθειάν μου.

Δόξα, Καὶ νῦν. Τρισάγιον. Παναγία Τριάς. Πάτερ ἡμῶν, καὶ τὰ παρόντα τροπάρια.

Σῶσον Κύριε τὸν λαόν σου, καὶ εὐλόγησον τὴν κληρονομίαν σου, νίκας Βασιλεῦσι κατὰ βαρβάρων δωρούμενος· καὶ τὸ σὸν φυλάττων διὰ τοῦ σταυροῦ σου πολίτευμα.

Δόξα.

Τὰς ἀλγηδόνας τῶν Ἁγίων, ἃς ὑπὲρ σοῦ ἔπαθον, δυσωπήθητι, Κύριε, καὶ πάσας ὑμῶν τὰς ὀδύνας ἴασαι, φιλάνθρωπε, δεόμεθα.

Καὶ νῦν.

Τῇ πρεσβείᾳ, Κύριε, πάντων τῶν ἁγίων, καὶ τῆς Θεοτόκου, την σὴν εἰρήνην δὸς ἡμῖν, καὶ ἐλέησον ἡμᾶς, ὠς μόνος οἰκτίρμων.

Venite adoremus, ter, & Psalmi, LV, Miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo; LVI, Miserere mei Deus, miserere mei. Et LXIX, Deus in adjutorium meum.

Gloria, Et nunc. Trisagium. Sanctissima Trinitas. Pater noster, & sequentia Troparia.

Salvum fac populum tuum, Domine, & benedic hereditati tuæ; victorias Imperatoribus contra barbaros concede, & tuum custodi per tuam crucem imperium.

Gloria.

Sanctorum cruciatus, quos pro Te passi sunt, absterge Domine; & cunctis nostris medere doloribus, quæsumus Te, amator hominum.

Et nunc.

Sanctorum omnium ac Deiparæ precibus, pacem tuam nobis concede, Domine, & miserere nostri, qui solus misericors es.

[250] Τὸ Κύριε ἐλέησον μ᾽. Δόξα. Καὶ νῦν. Τὴν τιμιωτέραν. Ἐν ὀνόματι Κυρίου, εὐλόγησον Πάτερ. Ἱερεὺς, Δι᾽ εὐχῶν. Εἶτα ποιοῦμεν τὰς μεγάλας τρεῖς μετανοίας, μετὰ καὶ τῆς εὐχῆς τοῦ ὁσίου Ἐφραὶμ, καὶ εὐθὺς τὴν παροῦσαν εὐχὴν τοῦ μεγάλου Βασιλείου.

Θεὲ καὶ Κύριε τῶν δυνάμεων, καὶ πάσης κτίσεως δημιουργὲ, διὰ σπλάγχα ἀνεικάστου ἐλέους σου, τὸν μονογενῆ σου υἱὸν, τὸν Κύριον ἡμὠν Ἰησοῦν Χριστὸν καταπέμψας ἐπὶ σωτηρίᾳ τοῦ γένους ἡμῶν· καὶ διὰ τοῦ τιμίου αὐτοῦ σταυροῦ, τὸ χειρόγραφον τῶν ἁμαρτιῶν ἡμῶν διαῤῥήξας, καὶ τριαμβεύσας ἐν αὐτῷ, τὰς ἀρχὰς καὶ ἐξουσίας τοῦ σκότους· αὐτὸς, Δέσποτα φιλάνθρωπε, πρόσδεξαι καὶ ἡμῶν τῶν ἁμαρτωλῶν τὰς εὐχαριστηρίους ταύτας καὶ ἱκετηρίους ἐντεύξεις· καὶ ῥῦσαι ἡμᾶς ἀπὸ παντὸς ὀλεθρίου καὶ σκοτεινοῦ παραπτώματος, καὶ πάντων τῶν κακῶσαι ἡμᾶς ζητούντων, ὁρατῶν, καὶ ἀοράτον, ἐχθρῶν· καθήλωσον ἐκ τοῦ φόβου σου τὰς σάρκας ἡμῶν, καὶ μὴ ἐκκλίνῃς τὰς καρδίας ἡμῶν εἰς λόγους εἰς λογισμοὺς πονηρίας· ἀλλὰ τῷ πόθῳ σου τρῶσον ἡμῶν τὰς ψυχὰς, ἵνα πρὸς σὲ διαπαντὸς ἀτενίζοντες, καὶ τῷ παρὰ σοῦ φωτὶ ὁδηγούμενοι, σὲ τὸν ἀπρόσιτον καὶ ἀΐδιον κατοπτεύοντες φῶς, ἀκατάπαυστόν σοι τὴν ἐξομολόγησιν καὶ εὐχαριστίαν ἀναπέμπομεν, τῷ ἀνάρχῳ Πατρὶ, σὺν τῷ μονογενεῖ σου Υἱῷ καὶ τῷ παναγίῳ καὶ ἀγαθῷ καὶ ζωόποιῷ σου Πνεύματι, νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμὴν.

Καὶ εἰ μὲν, Θεὸς Κύριος, ἔψαλτο, τὰ τυπικὰ λέγομεν· εἰδὲ Ἀλληλούἳα, ὑπέρθες αὐτὰ, μετὰ τὴν ἐννάτην ὥραν.

Domine miserere, quadragies. Gloria, Et nunc. Excelsiorem. In nomine Domini, benedic Pater. Sacerdos, Per preces. Deinde facimus tres majores reverentias, & precationem S. Ephrem dicimus, ac continuo sequentem Basilii magni orationem.

Deus, potestatum Domine, omnisque conditor creaturæ, qui per incomparabilis misericordiæ tuæ viscera, Filium tuum unigenitum, Dominum nostrum Jesum Christum, pro salute nostri generis misisti; & per venerandam ipsius Crucem discerpsisti peccatorum nostrorum chirographum; deque principibus ac potestatibus tenebrarum in ipso triumphasti: tu idem, Domine benigne, suscipe has nostras peccatorum orationes, quas tibi & grati & supplices offerimus; & libera nos ab omni gravi ac tenebricoso lapsu, & ab omnibus, qui nos lædere meditantur, inimicis visibilibus & invisibilibus: confige timore tuo carnes nostras, & ne declina corda nostra in sermones vel cogitationes malitiæ; sed tui amore nostras animas vulnera, ut ad te semper anhelemus, & tuo ducti lumine, Te, inaccessam æternamque lucem, intueamur; & jugi confessione agamus tibi gratias, ingenito Patri cum tuo unigenito Filio, & sancto bonoque ac vivifico tuo Spiritu, nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

Si, Deus Dominus cantatum fuerit, recitamus Typica; sin autem Alleluia, ea differ post Nonam.

NONA.

[251] Μετὰ τὸ Εὐλογητὸς, Βασιλεῦ οὐράνιε, Τρισάγιον, Παναγία Τριάς, Πάτερ ἡμῶν, Κύριε ἐλέησον ιβ᾽, τὸ Δεῦτε προσκυνήσωμεν ἐκ γ᾽. Εἶτα ψαλμὸς πγ᾽. Ὡς ἀγαπητὰ τὰ σκηνώματα· καὶ πδ᾽, Εὐδόκησας Κύριε τὴν γῆν καὶ πε᾽, Κλῖνον, Κύριε, τὸ οὗς σου. Πάλιν Ποίησον μέτ᾽ ἐμοῦ.

Δόξα, Καὶ νῦν. Ἀλληλούἳα ἐκ γ᾽. Κύριε ἐλέησον γ᾽. Καὶ εἰ μὲν Θεὸς Κύριος ἔψαλτο, ἐπᾴσεις τὸ τῆς ἡμέρας τροπάριον· εἰ δὲ Ἀλληλούἳα, τὸ παρὸν εἰς ἦχον πλ. δ᾽.

ἐν τῇ ἐννάτῃ ὥρᾳ δι᾽ ἡμᾶς σαρκὶ θανάτου γευσάμενος, νέκρωσον τῆς σαρκὸς ἡμῶν τὸ φρόνημα, Χριστὲ Θεὸς ἡμῶν, καὶ σῶσον ἡμᾶς.

Post Benedictus, Rex cælestis, Trisagium, Sanctissima Trinitas, Pater noster, Domine miserere duodecies, Venite adoremus, ter; dicuntur Psalmi LXXXIII. Quam dilecta tabernacula. Et LXXXIV. Benedixisti Domine terram. Et LXXXV, Inclina Domine aurem tuam. Dicitur autem ultimi hujus Psalmi versiculus bis. Fac mecū.

Gloria, Et nunc. Alleluia, ter. Domine miserere, ter. Et si dictum fuerit, Deus Dominus; accines diei Troparium; sin autem Alleluia, Troparium quod hic ponitur, tono obliquo 4.

Qui hora nona pro nobis mortem secundum carnem degustasti, mortifica in nobis carnis prudentiam, Christe Deus noster, & salva nos.

ΣΤΊΧΟΣ α᾽.

[252] Ἐγγισάτω δέησίς μου, ἐνώπιόν σου, Κύριε, κατὰ τὸν λόγιόν σου συνέτισόν με.

ΣΤΊΧΟΣ β᾽.

Εἰσέλθοι τὸ ἀξίωμά μου ἐνώπιόν σου, Κύριε, κατὰ τὸ λόγιόν σου ῥῦσαί με.

Δόξα, Καὶ νῦν,���������Θεοτόκιον.

δι᾽ ἡμᾶς γεννηθεὶς ἐκ Παρθένου, καὶ σταύρωσιν ὑπομείνας, ἁγαθὲ· θανάτῳ τὸν θάνατον σκύλευσας, καὶ ἔγερσιν δείξας ὡς Θεὸς. μὴ παρίδῃς οὓς ἔπλασας τῇ χειρί σου· δεῖξον τὴν φιλᾳνθρωπίαν σου ἐλεῆμον, δέξαι τὴν τέκουσάν σε Θεοτόκον, πρεσβεύουσαν ὑπὲρ ἡμῶν· καὶ σῶσον, Σωτὴρ ἡμῶν, λαὸν ἀπεγνωσμένον.

Μὴ δὴ παραδώῃς ἡμᾶς εἰς τέλος, διὰ τὸ ὄνομά σου τὸ ἅγιον· καὶ μὴ διασκεδάσῃ τὴν διαθήκην σου, καὶ, μὴ ἀποστήσῃς τὸ ἔλεός σου ἀφ᾽ ἡμῶν, δι᾽ Ἀβραὰμ τὸν ἠγαπημένον ὑπὸ σοῦ, καὶ διὰ Ἰσαὰκ τὸν δοῦλόν σου, καὶ Ἰσραὴλ τὸν ἅγιόν σου.

Versiculus I.

Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine: juxta eloquium tuum da mihi intellectum.

Versiculus II.

Intret postulatio mea in conspectu tuo, Domine, secundum eloquium tuum eripe me.

Gloria, Et nunc.���������Mariale.

Qui pro nobis ex Virgine genitus es, Benigne, & tolerata crucis morte mortem vicisti, & veluti Deus, demonstrasti resurrectionem, ne despicias quos manu tua formasti; ostende, Misericors, beneficentiam tuam. Suscipe tuam Genitricem, pro nobis deprecantem; & salvum fac, Salvator noster, populum profligatum.

Ne tradas nos in finem, propter nomen sanctum tuum; & ne disperdas testamentum tuum, & ne avertas misericordiam tuam a nobis, propter Abraham dilectum tuum, & propter Isaac servum tuum & Israël sanctum tuum.

[253] Τρισάγιον, Παναγία Τριὰς, Πάτερ ἡμῶν. Καὶ εἰ μέν ἐστν ἑορτὴ, λέγε τὸ κοντάκιον αὐτῆς· εἰ δ᾽ οὐ, ταῦτα·

Βλέπων ληστὴς τὸν ἀρχηγὸν τῆς ζωῆς ἐπὶ σταυροῦ κρεμάμενον, ἔλεγεν· Εἰ μὴ Θεὸς ὑπῆρχε σαρκωθεὶς σὺν ἡμῖν σταυρωθεὶς, οὔκ ἀν ἥλιος τὰς ἀκτῆνας ἐναπέκρυψεν, οὐδὲ γῆ σειομένη ἐκυμαίνετο· ἀλλ᾽ πάντων ἁνεχόμενος, μνήσθητί μου, Κύριε, ἐν τῇ βασιλείᾳ σου.

Δόξα.

Ἐν μέσῳ δύο ληστῶν ζυγὸς δικαιοσύνης εὐρέθη σταυρός σου· τοῦ μὲν καταγομένου εἰς ἅδην, τῷ βάρει βλασφημίας· τοὺ δὲ κουφιζομένου πταισμάτων, πρὸς γνῶσιν θεολογίας. Χριστὲ Θεὸς δόξα σοι.

Καὶ νῦν.

Τὸν ἀμνὸν, καὶ ποιμένα, καὶ σωτῆρα τοῦ κόσμου, ἐν τῷ σταυρῷ θεροῦσα τέκουσα, ἔλεγε δακρύουσα, μὲν κόσμος ἀγάλλεται, δεχόμενος τήν λύτρωσιν· τὰ δὲ σπλάγχνα μου φλέγονται, ὁρώσης τὴν σταύρωσιν, ἣν ὑπὲρ πάντων ὑπομένεις, Υἱὸς καὶ Θεός μου.

Κύριε ἐλέησον, μ᾽. ἐν παντὶ καιρῷ καὶ πάσῃ ὥρᾳ. Κύριε ἐλέησον γ᾽. Δόξα. Καὶ νῦν. Τὴν τιμιωτέραν. Ἐν ὀνόματί Κυρίου, εὐλόγησον Πάτερ. Ἰερεύς· Θεὸς οἰκτείρησαι ἡμᾶς. Καὶ εἰ ἔστι τεσσαρακοστὴ, τὰς τρεῖς μεγάλας μετανοίας ποιητέον.

Trisagium, Sanctissima Trinitas, Pater noster. Et, si dies festus sit, dic ejus Contacium; si autem Contacium non sit, hæc dicantur:

Videns latro auctorem vitæ pendentem e cruce, dixit: Si non esset carnem indutus Deus, qui nobiscum in crucem actus est; non absconderet sol radios suos, neque succussa terra fluctuaret: ergo qui hæc cuncta sustines, memento mei in regno tuo.

Gloria.

In medio Latronum fuit crux tua, veluti libra justitiæ; altero quidem depresso ad inferos præ pondere impietatis; altero autem levato lapsibus, ad Dei cognitionem. Gloria tibi, Christe Deus.

Et nunc.

Agnum, & Pastorem, & Servatorem mundi in cruce videns Mater, dicebat lacrymans: Mundus quidem exultat accipiens redemptionem; sed uruntur viscera mea, spectantis crucifixionem, quam, Fili mi & Deus, pro omnibus pateris.

Domine miserere; quadragies. Qui omni tempore & omni hora. Domine miserere, ter. Gloria. Et nunc. Excelsiorem. In nomine Domini, benedic Pater. Sacerdos: Deus misereatur nostri. Et, si sit quadragesima, faciendæ sunt tres magnæ reverentiæ.

MESORIUM NONÆ.

[254] Τὸ δεῦτε προσκυνήσωμεν, γ᾽. Καὶ οἱ ψαλμοὶ ριβ᾽, Αἰνεῖτε παῖδες Κύριον. Καὶ θ᾽. Ἐξομολογήσομαί σοι Κύριε, ἐν ὅλῃ καρδίᾳ μου. Καὶ ρλθ᾽.