Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juni II           Band Juni II           Anhang Juni II

7. Juni


IUNII TOMUS SECUNDUS SEPTIMA DIES.

SANCTI QUI VII IDUS IUNII COLUNTUR.

Sanctus Joannes, VII Episcopus Hierosolymorum.
S. Marcellinus, Episcopus Velaunensis sive Aniciensis in Gallia.
S. Potamiæna Junior, Virgo & Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Fortunatus, Martyr in Africa vel alibi.
S. Macarius, seu Macer, Martyr in Africa vel alibi.
S. Primosus, Martyr in Africa vel alibi.
S. Accadius, sive Achacius, Martyr in Africa vel alibi.
S. Mochus, seu Monachus, Martyr in Africa vel alibi.
S. Victurus, Martyr in Africa.
S. Euasius, Martyr in Arica.
S. Privata, Martyr in Africa.
S. Januaria, Martyr in Africa.
S. Donata, Martyr in Africa.
S. Spisina, Martyr in Africa.
S. Quirillus, Martyr in Africa.
S. Lucianus Martyr, Cæsaree in Cappadocia.
S. Lycarion, cum Socio. Martyres Hermopoli in Ægypto.
S. Tarasius, Martyr apud Græcos.
S. Joannes, Martyr apud Græcos.
S. Valentinus, Episcopus Tungrensis.
S. Candidus Episcopus, Trajecti ad Mosam mortuus.
S. Paulus, Patriarcha Constantinopolitanus, Martyr.
S. Colmanus seu Colmocus, Episcopus Dromorensis in Hibernia.
S. Wlphlagius, Presbyter & Pastor Ruensis, Eremita in Pontivo Galliæ.
S. Petrus Presbyter, Monachi, Martyr Cordubæ in Hispania.
S. Walabonsus Diac. Monachi, Martyr Cordubæ in Hispania.
S. Sabinianus, Monachi, Martyr Cordubæ in Hispania.
S. Wistrebundus, Monachi, Martyr Cordubæ in Hispania.
S. Habentius, Monachi, Martyr Cordubæ in Hispania.
S. Hieremias, Monachi, Martyr Cordubæ in Hispania.
S. Anthimus Presb. apud Græcos.
S. Stephanus, apud Græcos.
S. Sebastiana, Thaumaturga apud Græcos honorata.
S. Meriadocus, Episcopus Venetensis in Britannia Armorica.
S Deocarus, Abbas Heinriedæ in Germania.
S. Godescalcus Princeps, in Germania Septemtrionali M.
S. Eppo Presbyter, in Germania Septemtrionali M.
Alii Clerici & Laici, in Germania Septemtrionali MM.
S. Godoaldus, Senonibus honoratus.
B. Landulphus, Episcopus Astensis in Italia.
S. Robertus, Abbas Ordinis Cisterciensis, in Anglia.
B. Pax, Ordinis Minorum, Cassiæ in Umbria.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Opera R. P. Godefridi Henschenii piæ memoriæ, nisi aliud indicent litteræ margini additæ.

Sancti Guilielmi, Abbatis Divionensis, depositio, inscripta est Martyrologiis monasticis VVionis & Dorganii; Ordinatio seu Benedictio Supplemento Martyrologii Gallicani Saussaji. Vitam illustravimus I Januarii.
S. Vincentii Mart. festum exceptionis indicatur in Vita sub finem XIII Januarii.
D. P.
S. Genesii Episcopi Claromontani Translatio, Lugduno, ubi obiit, ad Sedem suam: in hac colitur Officio cum tribus propriis Lectionibus. Acta illustrata dedimus XV Januarii.
S. Wulstani, Episcopi Wigorniensis, translatio, inserta est Martyrologiis Anglicanis VVilfordi & VVilsoni; item monasticis VVionis, Dorganii, Menardi & Bucelini, atque Catalogo Ferrarii, De ea egimus ad Vitam, datam XIX Januarii.
S. Colmannus, Archiepiscopus Lindisfarnæ, Northumbriæ Apostolus, miraculis clarus, memoratur in Menologio Scotico Dempsteri. Res ejus gestas illustravimus XVIII Februarii.
S. Heriberti, Archiepiscopi Coloniensis, Ordinatio, inscripta est Fastis Gelenii. Ejus Vita legi potest XVI Martii.
B. Vulfranni, Episcopi & Confessoris, Translatio indicatur in Ms. Florario. Acta ejus videre licet XX Martii.
D. P.
S. Gabrielis Archangeli festum, solenne & cum rubrica, notatur in Fastis Æthiopicis Iobi Ludolfi: & in Hagiologio Metrico gentis laudatur ipse, alligasse dæmones, cum filiabus hominum flagitia perpetrantes, quo titulo ei in regione Ægypti solennitatem hanc sanxerint decretorum Doctores: quæ poterunt examinari aut etiam illustrari ad diem ejus cultui nunc aßignatum XVIII Martii. Egimus de eo nos XXVI ejusdem.
S. Isidori, Hispalensis Episcopi, memoria, ob victoriam Ferdinando Regi Legionensium procuratam, recolitur in Menologio Bucelini. Acta ejus illustravimus IV Aprilis.
S. Cælestini I, Papæ & Confessoris, inventio corporis in civitate Mantua, inscripta est Ms. quod fuit Rosenbergi Senatoris Bohemiæ, dein Reginæ Sueciæ, & Ferrarii Catalogo generali. Acta ejus dedimus, & alia addenda habemus VI Aprilis.
B. Stanislaus Polonus, Ordinis Canonicorum Regularium Casimiriæ ad Cracoviam dicebatur in Actis excusis obiisse hodie: sed verus ejus natalis agitur, quando in Appendicibus Maji relatus est, III Maji.
S. Servatii, Episcopi Trajectensis, relatio corporis notatur a Greveno, Maurolyco, Molano Galesinio, Canisio, Saussajo, Ferrario, & in variis Mss. Dies natalis est XIII Maji.
S. Theodorus Ancyranus, Martyr, memoratur in Menæis & Menologio Basilii Imp. & Sirleti, nec non Ruthenorum Fastis, atque Synaxario & Authologio novo Græcorum; item a Molano, Galesinio & Ferrario, & vocatur etiam Receptio Reliquiarum. Iterum a Græcis & Romano Martyrologio indicatur, quando Acta dedimus, XVIII Maji.
Andreas Catranius, Ordinis Prædicatorum post vitam Perusii in patria sancte peractam, ubi & Lector &Prior fuerat, impetrata facultate discessit versus Pontum Euxinum, ubi in urbe Capha a Tartaris, ob fidem Christi annuntiatam, captus & capite plexus fuit circa annum MCCC. Ita post alios Michaël Pio lib. 1 cap. 249, & refertur hoc die in Anno sancto Ordinis Prædicatorum, a Marchesio autem, ut etiam ibi inter Prætermissos diximus, IV Junii.
S. Illidius, Episcopus Arvernorum, inscriptus est Additionibus Molani ad Usuardum. Vitam illius illustravimus ad diem V Junii.
S. Galbaldus, Episcopus Ratisponensis, inscriptus est Menologio Scotico Camerarii. Constitutus est is a S. Bonifacio, in cujus Vita num. 29 Goibaldus dicitur V Junii.
S. Zenais, S. Æsia, S. Sosanna, referuntur in Menæis Græcorum, nec non ab Octavio Cajetano & Ferrario: de iis egimus VI Junii.
Amantius, & Alexander sunt inscripti Ms. Bruxellensi S. Gudilæ: at SS. Amantius, Lucius, Alexandria (imo Alexander) Donatus, Peregrinus referuntur apud Bedam supposititium, & ultimi apud Galesinium. De iis egimus VI Junii.
S. Claudius, Episcopus Vesontionensis, memoratur a Galesinio, Canisio, & in Fastis suppositis Bedæ. Acta ejus dedimus VI Junii.
Agobardus Confessor indicatur inscriptis additionibus ad Grevenum. De eo egimus VI Junii.
S. Priscus Martyr indicatur a Greveno in Additionibus ab Usuardum, forsan aliunde huc translatus: & jam I ac II Iunii aliquot istius nominis Martyres dedimus.
Sergii & Quirini Martyrum exceptio notatur in aliquo Breviario (ut videbatur) Cluniacensi, quod ad ampliorem notitiam consequendum indicamus.
S. Venantii, Episcopi & Confessoris, memoria seu translatio (nam antea Translatio S. VVlstani VVigorniensis Episcopi relata erat) indicatur in Ms. Romano Ducis Altempsii: sed, loco non indicato, nescimus divinare quis intelligatur.
D. P.
Serenus Episcopus, Hierosolymis præsens, cum S. Stephani corpus inveniretur; unde Reliquias in Belgium delatas, apud Hasteriense ad Mosam cœnobium deposuit, ibidem etiam tumulatus ipse, cum titulo Sancti; laudatur a Fizeno nostro in Hist. Leodien. ad an. 450, qui in margine notat. Molan. 7 Junii; & in contextu ait, Cælitum honoribus coli; additque; Ita cœnobii conditorem Widericum testamenti sui tabulis inseruisse, testatur Molanus. Ego hactenus tale nihil potui reperire in operibus Molani. Rayzzius in Hierogazophylacio Belgico, de isto monasterio agens, nullius cultus meminit, neque Sanctum appellat; solum ait, in medio templi monumentum extare, antiquitate venerandum, additis hisce versibus:

Serenus, Stephani referens a limine sacro
Relliquias, æde hac, præventus morte, quiescit.

Ubi nec Episcopus dicitur, neque inventioni corporis adfuiße, & Hasteria non satis probatur esse tam vetusta.

S. Eugenia, Virgo Cenomanis, in fornice subterraneo ecclesiæ S. Victoris, miraculis clara circa surdos, ac propterea appellata S. Ouyne. Ita Antonius Corvaserius in Prologo ad Episcopos Cenomanenses pag. 18; addens, se nihil certi potuisse intelligere de tempore quo vixerit, aut die quo obierit. Interim Arturus suo Gynæceo inseruit ipsam


ad hunc diem. Poterit de ea semper agi, quando certiora monumenta de Miraculis acceperimus; & forsan dies natalis, aut alius quo honoratur potißimum, aliquando indicabitur. Quod ad vulgare nomen attinet, tam ipsum potuit, absque ullo ad auditum curandum respectu, formari ex latino Eugenia, quam ex Eugendo formatum est S. Oyan: sic autem formatum, potuit dedisse occasionem surdis ipsam Sanctam invocandi, cujus nomen jam habebat affinitatem cum sensu ab eis requisito.

Fr. Berengarius, Archiepiscopus Cracoviensis, in latere dextro accepto vulnere, victor migravit in cælum. Ita Indiculus Beatorum aliquot Martyrum sacri Ordinis Prædicatorum, cum Regula & Constitutionibus ejusdem Odinis Romæ anno 1615 excusus. Ferrarius in Catalogo generali ad hunc 7 Iunii, In Polonia, ait, B. Berengarii, Episcopi Cracoviensis & Martyris. Verum latet hic aliquis error: quia inter omnes Cracoviensis Episcopus nullum fuisse Berengarium, constat ex accuratio Catalogo, per Christophorum Kotski & Ioannem Cæsarium collecto, Cracoviæque sub annum 1633 excuso. Deest etiam nomen ejus in Triumpho Martyrum ejusdem Ordinis, a Ioanne Rechac anno 1650 edito, ubi capite ultimo de Martyribus Polonis & vicinis Septentrionalibus agit. Deest quoque idem nomen ejus in Anno sancto ejusdem Ordinis, Gallice & Belgice excuso; ac denique in Diario sacro Dominicano Marchesii, in sex tomos extenso.
Martha Sanctimonialis indicatur ab Acherio tomo 13 Specilegii inter varias Lectiones ad Gellonense Martyrologium, ex alio codice Ms. perantiquo, quam ulteriori inquisitioni proponimus.
S. Ezelendis, Virgo in Anglia, inscripta est Ms. Florario, de qua nihil aliud meminimus legisse.
Joannes Gronde Sacerdos, vir Apostolicus, Daventriæ in Belgio; memoratur ex Saussaji Martyrologio inter Pios.
Dierger, Abbas Confessor, indicatur in Ms. Florario & apud Grevenum. De quo, inspectis variarum nationum Catalogis, nihil potuimus hactenus invenire.
Ermengardis, Comitissa Monialis, inscripta est Kalendario Cisterciensi: aliis etiam IX hujus, sed inter Prætermissos.
Matrona quædam vidua, sed non expresso nomine, laudatur a Ioanne Nyder lib. 1 Formicarii cap. 4, & lib. 2 cap. 9, quam ut Beatam Anonymam inscripsit Arturus suo Gynæco.
Monachi Ordinis Cisterciensis, in monasterio Bohemiæ Sedelitz, ab Hussitis anno 1421, circa festum Pentecostes interfecti; & cum iis Carthusiani, ex monasterio trans pontem everso profugi, etiam occisi; indicantur in Chronico Citizensi Pauli Langii, & referuntur ad hunc diem in Martyrologio Benedictino Menardi & Bucelini; qui allegat Menologium Henriquez, ejusque Fasciculum: in quibus nulla horum mentio fit. Sed ea est apud Iongelinum, in Notitia Abbatiarum Cisterciensium in regno Bohemiæ, ubi ait, Zedelitzium octavo ab urbe Pragensi lapide, versus Moraviam, fundatum esse anno 1143, additque ex Langio ad annum 1421, ab Hussitis funditus eversum fuisse: deinde vero ex ruderibus augustissimum Conventum extructum esse.
Piæ & beatæ memoriæ Agnes, VVladislai Bohemiæ Regis filia, Primislai soror, Abbatissa, restauratrix Ecclesiæ S. Georgii Pragæ Ordinis Benedictini, Congregationis nostræ (inquit scriptor Necrologii Doxanensis, Ordinis Præmonstratensis) Soror professa, obiit VII Junii, seculo 13. Ita Balbinus in Epitome rerum Bohemicarum pag. 256; addens, Necrologium Doxanense sustinere ætatem annorum trecentorum, & absolute Beatam appellans; neque permittens ut in duas distrahatur; nihil enim in eo repugnantiæ inveniri, ut Præmonstratense institutum professa, a fratre Rege fuerit Benedictinis data Abbatissa. Interim nullum habet alterutro in Ordine cultum, neque nomen in alterutrius Hagiologiis.
Jacobus a Laude, qui vidit animam S. Francisci, cælos in modum splendidissimæ stellæ adscendentem, miraculis clarus, jacet Assisii ad Portiunculam. Ita VVaddingus ad annum 1226 num. 28, & Haroldus num. 12; sed quo die obierit, non indicant; neque tribuunt ei titulum Beati, quod facit Arturus ad hunc diem, eumque secutus Iacobillus.
Urraca, fundatrix & Abbatissa Sanctimonialium B. Mariæ de Cannis; cum titulo Beatæ indicatur in Menologio Cisterciensi Chrysostomi Henriquez, eumque secutus est Claudius Chalemot. Citantur Petrus de Vitreyo in suo Itinerario Hispaniæ, & Seguinus libro 3 Sanctorum Ordinis Cisterciensis: quos, nisi ab illis citatos, non vidimus; neque annus, quo vixerit, indicatur.
Petrucia de Genazano, inter Beatas Augustinianas, a Coriolano indicatur, quæ moriens, inquit tempore nostri Provincialatus, id est intra annos 1466 & 1470, in capella imaginis Deiparæ sepelitur. Herrera in Alphabeto Coriolanum describens, addit, sepulcrum ejus ab omnibus ignorari. Arturus in suo Gynæceo eamdem ad hunc diem retulit.
Joannes Tozalius, Numantiæ an. 1307, Julianus, Cortone in Hetruria, an. 1449, Angelus a Verbosa, in Bosnia an. 1498, Laurentius a S. Martino, in Apulia anno 1505, Epiphanius Laicus, in Apulia an. 1510, Ruello, ab Hugenottis occisus, in Gallia anno 1562, Alphonsus Lupus, Barcinone an. 1593, Elisabetha a S. Ludovico, in Lusitania anno 1318. Ordinis Minorum, sanctitate illustres, cum titulo Beatitatis referuntur ab Arturo in Martyrologio Franciscano, & Elisabetha in ejus Gynæceo.
Ven. Mater Anna de S. Bartholomæo, Teresanarum Fundatrix Antverpiæ; quam urbem suis precibus semel iterumque ab imminentibus hostibus eripuit; obiit anno 1626, in festo sanctißimæ Trinitatis: cujus causa cum propediem speretur in Rota Romana finienda, convenit supremum istud judicium reverenter præstolari, ut, cum pleno sanctitatis titulo integrisque Actis, referri a nobis in hoc opere poßit.
S. Eustolius Episcopus, Martyr Nicomediæ, inscriptus est Mss. Casinensi & Altempsiano: in aliis VIII Junii.
S. Maximinus, Episcopus Aquensis, indicatur in Ms. Carmelitano Coloniæ adservato, Ultrajectino Carthusianorum, & alio Parisiis descripto. De eo agimus VIII Junii.
S. Marius Confessor, variis locis hoc die colitur: sed præcipue sequenti, quo. Vitam damus VIII Junii.
S. Clodulfus, Episcopus Metensis, proponitur a Ferrario & Galesinio. Vitam damus VIII Junii.
Batheni Abbatis, & S. Columbæ discipuli, commemoratio in Helvetiis, ut putatur, importatis eo Reliquiis. Ita Dempsterus in Menologio Scotico. Verum nulla hujus rei memoria est apud Henricum Murerum in Helvetia sacra, neque apud Canisium, aliosque. Vide quæ de Batheno indicavimus V Junii, & cum Vita S. Columbæ dabitur ejus Vita IX Junii.
S. Columba Confessor inscriptus est Ms. Trevirensi S. Martini. Ejus Acta damus IX Junii.

S. Felicula, socia S. Petronillæ, & S. Nicomedis Martyris Romæ, ut legitur in Historia Petronillæ, scilicet 31 Maji. Ita Ms. Strozzianum. S. Felicula seorsim colitur XIII Junii.
D. P.
S. Berthaldus Confessor. Calvimonte in diœcesi Remensi, integrum proprium cum Lectionibus Officium habet, sub hujus diei nota, in veteri Legendario, quod Remis servatur apud Sanctimoniales majoris Xenodochii, ibi relictum a Monachis antea locum tenentibus. Interim colitur ipse Calvimonte, cum socio suo S. Amando, XVI Junii.
SS. Nicander & Marcianus Martyres referuntur in Menologio Basilii Imperatoris, in aliis sequenti die. Acta illorum damus XVII Junii.
S. Molingus Episc. Fernensis in Hibernia, in Vita sua Ms. legitur obiisse VII Idus Junii: sed Martyrologia, quibus magis fidimus, commemorant eumdem XVII Junii.
S. Martialis, Episcopi Lemovicensis festum, apud Franciscanos Provinciæ Aquitaniæ, celebratur hoc die, ab aliis XXX Junii.
S. Martini, Episcopi & Confessoris Treviris, translatio annotatur in scriptis Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. De eo agetur XIX Julii.
S. Audomari Episcopi aliqua solennitas, olim habita, indicatur in antiquo Missali, Gemetici asservato. Colitur is IX Septembris.
S. Michaelis Archangelii festum secundum indicatur apud Seldenum in Synedriis Hebræorum, & adjuncto secundo Kalendario Coptico sive Arabico. De primo festo actum præcedenti die, & poterit agi ad festum ejus XXIX Septembris.
D. P.
B. Thomas, apud Erfordiam, Doctor decretorum, & Theologus, & Episcopus; depositus anno salutis 1281, notatur in Florario Ms. Haud dubie est S. Thomas Herefordiensis in Anglia, isto vel proximo anno mortuus: de die disputat Godwinus in opere de Præsulibus Angliæ: nos daturi vitam & miracula ex processu pro Canonizatione, tenebimus diem notatum in Romano Martyrologio, II Octob.
Publia Abbatissa, inscripta est Martyrologio, Gallice Leodii excuso, & alteri Kalendario Gallico. Videtur esse, quæ sub Iuliano Apostata floruit Antiochiæ, relata in Martyrol. Romano IX Octobris.
S. Barbaræ, Virginis & Martyris, translatio secunda, Nicomedia Romam; profertur a Greveno & Canisio. Dies ejus natalis est IV Decembris.
S. Folquini, Episcopi Morinorum, translatio in monasterio Sithiu, indicatur a Molano, VVione, Dorganio, Menardo, Ferrario, Saussajo. Dies ejus natalis est XIV Decembris.
Sor. Firmina Cæsia, monasterii S. Claræ Abbatissa Narniæ in Umbria, cum maximis sanctitatis indiciis & miraculis evidentibus obiit hoc die, anno 1567. Vitam mox scripsit Sor. Cherubina Herula, quæ ibidem servatur Ms. cum Processu, in ordine ad petendam canonizationem formato. Corpus anno 1612 repertum adhuc integrum, venerationem novam ipsi in populo concitavit, & longius fortasse promoverit causam. Qua de re præsentique illius statu optamus pro Supplemento informari, & Vitam interim atque Processum accipere. Quod si neque tunc adhuc de ea agere inter Beatas liceat, fortaßis licebit ante finem operis, ad diem quo corpus recognitum fuit, & Vitam Iacobillus dedit, scilicet XIX Decembris.
D. P.
S. Thomæ Cantuariensis, adventus Reliquiarum, notatur in Kalendario Paderbornensi anni 1517, addito verbo Missa: in contextu legitur sola Collecta: ipse vero colitur XXIX Decembris.

DE SANCTO IOANNE,
SEPTIMO EPISCOPO HIEROSOLYMORUM.

ANNO CXVI.

De ejus ætate, virtute, cultu Sylloge historica.

Joannes, VII Episcopus Hierosolymorum (S.)

D. P.

Historia Chronologica Episcoporum ac Patriarcharum Hierosolymitanorum, a me collecta & præfixa III Tomo Maji, post S. Justum, Hierosolymorum Episcopum tertium (cujus triennium possessæ Sedis Eusebius finit anno Trajani Imperatoris XIV, [Vixit usque ad an. 19 Trajani:] Christi CXI) quatuor recensuimus successores, Sanctos omnes, Zachæum, Tobiam, Benjamin, & Joannem, qui eamdem Sedem unus post alium tenuerint, solum quinque annis; nam postremum eorum S. Epiphanius dumtaxat producit usque ad Trajani prænominati annum XIX, qui est Christianæ vulgaris æræ annus CXVI. Tam celerem plurium succeßionem non debemus imputare persecutioni, quam Plinii litteris motus Trajanus cessare fecerat: sed potius quia eligebantur ii fere soli, quorum tanta ætas erat, ut Christum adhuc in carne viderint, aut aliqua cognatione attigerint.

[2] Theodoricus Pauli, ex illius Ecclesiæ monumentis nescio unde acceptis, [laus ejus apud Theodoricum Pauli.] in suo apud nos Chronico Ms. sic eum laudat. Joannes Sanctus, septimus Patriarcha, subrogatus sancto Benjamin, Hierosolymitanæ Ecclesiæ moderamina feliciter gubernans, divinum cultum per totam Judæam augmentavit, constantissime cunctis palam Euangelium prædicando. Tandem plenus virtutibus, & miraculorum gloria clarus, quievit in Christo. Cujus festum colitur … Diem Theodorico ignotum, conatus supplere Auctor Florarii Ms. statuit XXIII Aug. sed quasi incertus sententiæ, in Indice Sanctorum notat X Maji.

[3] Certiorem hic nobis ducem & testem se præbet Anonymus Habeßinus, ex Fastis Ecclesiæ Alexandrinæ, in suo Hagiologio Metrico sic eumdem Joannem salutans. Salutem dico Joanni perfecto, [Cultus dies apud Habessinos servatus,] Hierosolymorum Episcopo: qui relinquens magnitudinem & gloriam hujus mundi, sine mensura & modo eleemosynam erogavit pauperibus; ita ut tempore obitus ejus, non sit reperta apud eum vel unica drachma.

[4] Anni tunc solum XLIV effluxerant ab excidio urbis, per Titum patrato; cui qui se subduxerant Christi discipuli, digreßis Romanis, [profusa erga pauperes liberalitas commendata.] revertentes ad tristes patriæ suæ ruinas, Ecclesiam quidem satis numerosam constituebant, sed fere pauperem; in qua tamen opulentiores nonnullos fuisse, & inter hos Joannem istum ejusve parentes, nihil prohibet credere; ut de suis potius quam Ecclesiæ opibus benefacere potuerit, ac benefecerit Fratribus indigentibus, potuitque vel eo titulo dignus haberi Episcopatu, sicut nomine ita & opere daturus exemplum celebre illi, & ab Eleemosynis cognominato Joanni, Alexandrinæ Ecclesiæ, post annos ab istius obitu fere quingentos, Patriarchæ; cujus Vitam ad XXIII Ianuarii illustravit Henschenius; & in qua num. 90 legitur, quod conditurus Testamentum, benedixit Deo, quod ex octoginta centenariis auri, repertis cum Episcopatum susciperet, solum inveniretur unus trimeßis residuus, sicut pridem optaverat.

DE SANCTO MARCELLINO,
EPISCOPO VELAUNENSI, SIVE ANICIENSI IN GALLIA.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
De ejus miraculis, cultu, translatione.

Marcellinus, Episcopus Velaunensis sive Aniciensis in Gallia(S.)

G. H.

Ruesium sive Ruessium Velaunorum in Gallia urbem, Ptolomæo lib. 2 cap. 7 memoratam, censent Guilielmus Catellius lib. 2 Antiquitatum Languedociæ cap. 12, Odo Gisseius lib. 1 Historiæ Podiensis cap. 12, aliique fuisse, [Cultus 7 Junii.] ubi nunc S. Pauliani est oppidum, ibique Episcopos priores sex sedisse, sed Sedem a S. Euodio septimo Episcopo fuisse translatam Anicium sive Podium, uti latius deductum est ad Vitam S. Pauliani, sexti Episcopi Velaunensis die XIV Februarii. Apud hos Velaunenses S. Macellinum tertium sedisse Episcopum asserunt Ioannes Chenu, Claudius Robertus, & Sammartani in Episcopis Aniciensibus & Podiensibus; qui addunt festum agi VII Junii; quando Ferrarius in Catalogo generali, Velaunis, inquit, S. Marcellini, ejusdem urbis Episcopi; & addit in Notis fuisse tertium Episcopum Velaunensem, virginem, & clarum miraculis. Quæ in Martyrologio Gallicano Andreæ Saussaji hoc modo deducuntur:

[2] Septimo Idus Junii, in civitate Podiensi seu Podio Velaunorum, S. Marcellini Episcopi & Confessoris, qui tertius ordine eam Ecclesiam rexit, maximamque Velaunorum partem, adhuc ethnicis impilicatam erroribus, ad salutarem Christi Redemptoris perduxit agnitionem: [Elogium Saussaji,] deinde divinis muneribus ornatus, miraculis insignis, ditatus meritis, ad beatas conscendit regni æterni mansiones. De hoc sancto Præsule legitur, quod virginitatem perpetuam coluerit: postque felicem emigrationem in sepulcro coruscans, admirabilia prodiderit suæ glorificationis & potentis opitulationis monumenta: adeo ut dæmonia expulerit, cæcum illuminaverit, mortuum suscitaverit jam sepultum. Præterea tres parvulos sine sacro lavacro mortuos vitæ restituens, regenerationis effecerit pia intercessione participes: hominemque lue tactum, fereque emortuum absque noxarum expiatione, incolumem præstiterit, gratiæque expetitæ compotem. Prodigia multa alia nec minora ad ejus invocationem in hos usque dies, vel sanctissimorum pignorum appositione, vel olei perfusione, quod manavit pridem ex ejus tumulo, vel sola patrocinii ejus devota imploratione, peracta comprobantur: ob quæ insigniori cultu ejus memoria, quam ullius cujusvis Cælitis, post sanctissimæ Dei Genetricis venerationem, toto in Velaunorum tractu honoratur. Hæc Saussajus.

[3] At Iacobus Branche in Vitis Sanctorum Arvernensium & Velaunorum pag. 359, & Odo Gisseius lib. 1 Historiæ Deiparæ Podiensis cap. 11, [Sanantur mutus, item Surdus,] ediderunt Gallice ejus Vitam, adduntque, a S. Marcellino adhuc vivente datam muto per triennium loquelam, & surdo redditum auditum. At magis mirabilia post ejus sepulturam contigisse. Tunc homo in carro advehens ligna pro ecclesia, quæ illi construebatur, infestabatur a duobus magnis & visu horrendis nigris canibus villaticis, & inter turbinem venti illis faventem dejiciebatur in terram; atque a diabolo sese illis immiscente, extraordinariis tormentis vexatus, possessionem corporis passus est. Quod ubi socii adverterent, & nullum possent præbere remedium contra atroces diaboli assultus; [energumenus,] eum non absque violentia ad sepulcrum S. Marcellini traxerunt, ubi diabolus, post horrendas vociferationes ita clamavit; O Marcelline, video te, Pontificalibus indutum, festinanter accurrere ad hominem pauperem, qui modo interimitur. [cæcus,] Quod nuntius eodem tempore accedens indicavit factum esse, & sic energumenus fuit liberatus, & interimendus adjutus. Filius alicujus operarum, ad constructionem dictæ ecclesiæ conductarum, ob ingentes capitis dolores perdidit visum: & adductus ad sepulcrum Sancti, [manus hydriæ adhærens,] cum ibidem noctem in oratione peregisset, sub aurora sanitatem recuperavit. Cum puella quædam e puteo hauriret aquam, manus ejus diabolica astutia ita adhæsit hydriæ, ut nulla potuerit arte humana avelli. Accurrit illa ad tumulum S. Marcellini, & in ascensu primi gradus ecclesiæ, aufugiente dæmone, manus fuit ab adhæsione hydriæ liberata. Alius juvenis incidit in tam violentam infirmitatem, ut per octiduum affixus lecto, omniumque membrorum usu captus sit, redditusque cæcus, mutus & surdus. [omnibus membris captus.] Ad quem cum accessisset Sacristanus ecclesiæ, & membra male affecta oleo, ad honorem S. Marcellini sacrato, linivisset; eodem instanti plenam recepit sanitatem.

[4] Anno millesimo quadringentesimo decimo quarto, cujusdam mulieris maritus jam mortuus erat, & sudario insutus; [Resuscitati vir unus & 3 infantes:] sed vitam recepit ob votam uxoris, ad honorem S. Marcellini Deo factum. Et tres infantes, ante mortui quam nati, receperunt vitam, meritis & invocatione S. Marcellini: quorum duo plurimis postea annis vixerunt, tertius saltem tam diu, ut potuerit accepto baptismo ad æternam vitam transferri. Anno millesimo quingentesimo quarto incola loci Lattæ, [peste correptus,] tribus leucis monstrolio distantis, iverat Arelatum Provinciæ Metropolim; ibique a peste correptus, & ab omni humano subsidio destitutus, quærebat modum confitendi peccata sua Sacerdoti, ut se ad mortem præpararet: qua occasione non reperta, conatus fuit excitare plures contritionis actus, & inter alios expetivit suffragia S. Marcellini; facto voto eundi nudis pedibus ad sacras ejus Reliquias, Monstrolii Velaunorum asservatas, [guttis roris refectus, sanatur.] si benevolentia Dei recuperaret sanitatem. Jacebat sub arbore a die Martis usque ad Dominicam sequentem, nullo interim sumpto cibo aut potu. Tandem aliquot roris guttæ ceciderunt in faciem ejus, quamvis cum violentia radios ardentes sol emitteret, & cælum prorsus esset serenum. Faciem abstersit, & se absque dolore sensit sanum; & sic reversus venit Monstrolium, votum solvit, & ista declaravit. Plura alia miracula ejus intercessione patrata omittuntur. Sepultus sub initium fuit in antiqua urbe Cathedrali, nunc S. Pauliani dicta: e qua sacra ejus ossa Monstrolium transtulit Norbertus Episcopus Podiensis, [Sacra ossa Monstrolii in ecclesia illi dicata.] tempore Caroli Calvi Regis: ubi anno millesimo trecentesimo nono Bernardus Castanetus Episcopus collegium fundavit tredecim Canonicorum, qui divinum officium coram sacro corpore S. Marcellini essent peracturi.

[5] Hæc ibi: quorum originalia cum optarentur (plura enim eaque Latine scripta reperisse Odonem, [Officium proprium,] extra controversiam videri debet) respondit tandem Bernardus Layrac, nostri Aniciensis Collegii Rector


anno MDCLXXXIX, nec adversaria P. Odonis, neque veteres Podiensis diœceseos titulos chartasve inveniri nunc uspiam; & libellum misit Officiorum, illi diœcesi propriorum, anno MDCXCII mandante Episcopo Iusto editum: quo Lectiones, Hymni, & Antiphonæ de S. Marcellino præscribuntur, diversæ quidem a Communibus de Episcopo Confessore, sed compositionis novæ, ex dictis ita sumptæ, ut nihil inde huc referri mereatur.

[6] Nihil ibi de tempore Sedis: neque nos de eo possumus definire quidquam. De Translatione Saussajus ad XXII Decembris ista habet: Ipso die Translatio S. Marcellini, Ecclesiæ Podiensis Episcopi: [Translatio 22 Decem.] cujus sacrum corpus Episcopus Norbertus ex eo oppido Monstrolium detulit, perenni cultu observandum. Est Monstrolium situm ad Elaveris ripam, a Podio versus Occidentem quatuor milliaribus Gallicis, uti fere ab eo distat oppidum S. Pauliani. Ipsum autem Podium haud procul abest a Ligeri fluvio.

DE S. POTAMIÆNA IUNIORE,
VIRGINE MARTYRE ALEXANDRIÆ IN ÆGYPTO.

SUB MAXIMIANO

SYLLOGE HISTORICA.
Martyrium ex Palladio, tempus ejus, & dies cultus.

Potamiæna Junior, Virgo & Martyr Alexandriæ in Ægypto(S.)

AUCTORE D. P.

Quamquam hujus Sanctæ Martyris nomen Laherius noster in suo Virginum Menologio retulerit, ad XXIII Februarii; quia tamen non apparebat, quo id auctore ille faceret, [A Seniore quæ colitur 28 Junii] placuit tunc Bollando differre ipsam usque ad XXVIII Iunii, quia tali die inter alios Alexandrinos Martyres, Originis discipulos, sub Severo passos, & ab Eusebio lib. 6 laudatos, occurrebat quædam Potamiæna; quam cum ista juniore synonyma, laudata in Vitis Patrum Palladii & Heraclidis, multi confundebant. Hoc ejus consilium ut mutarem, fecit egregium illud sæpeque laudatum in hoc opere Synaxariorum par, Divione & Parisiis repertum, ubi ejus Acta ad diem VII Iunii sic inveniebantur relata. Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ. Μνήμη τῆς ἁγίας Μάρτυρος Ποταμίνης. Eadem die memoria sanctæ Martyris Potaminæ. Baronius, ex corrupto quodam Palladii textu, Potameniam legerat; Hervetus, eumdem interpretans sub nomine Heraclidis apud Lipomanum, Potamianam: sed vera nominis scriptio, [distinguitur conditione & tempore hæc Potamiæna:] in melioribus tam Eusebii quam Palladii exemplaribus, est Ποταμιαῖνα. Frustra igitur cum Baronio conabimur duas personas, pari castitatis laude, certaminis loco eodem, ac simili fere martyrii per picem ferventem consummati fine, aliter quam per conditionem distinguere, qua ingenua una, altera serva fuit; & per temporis rationem, cujus causa Senior ista, hæc Junior dicatur. Iunioris autem Historia apud Palladium Helenopolitanum Episcopum cap. 3 sic Græce invenitur.

[2] μακάριος Ἰσίδωρος Χενοδόχος, συντετυχηκὼς Ἀντωνίῳ τῷ ἁγίῳ καὶ μακαρίῳ, [quæ a suo domino frustra ad stuprum solicitata,] γγραφῆς ἄξιον διηγήσατο πράγμα, ἀκηκοὸς παρ᾽ αὐτοῦ. * Ὅτι Παταμίαινα τις ὡραιοτάτη κόρη, κατὰ τὸν καιρὸν Μαξιμιανοῦ τοῦ διώκτου, παιδίσκη τινὸς ἀκολάστου ὑπῆρχεν· ἣν πολλὰ λιπαρήσας ταὺτης δεσπότης ὑποσχέσεσι διαφόροις, ἀπατῆσαι ταύτην οὐκ ἴσχυεν. Ἐν οἷς τὸ τελευταῖον μανεὶς, παραδίδωσι, ταύτην τῷ κατ᾽ ἐκεῖνον καιρὸν Ἐπάρχῳ τῆς Ἀλεξανδρείας, ἔκδοτον αὐτὴν δεδωκὼς ὡς Χριστιανὴν, καὶ βλασφημοῦσαν καὶ τοὺς καιροὺς καὶ τοὺς Βασιλεῖς ἐπὶ τοῖς διωγμοῖς· ὑποσχόμενος αὐτῷ χρήματα ἱκανὰ ἐπὶ τῇ ταυτῆς συμφορᾳ· Ἐὰν πείσῃς ταύτην, φήσας, συνθέσθαι μου τῷ σκοπῷ, φύλαξον αὐτῆν ἀτιμώρητον· ἐὰν δὲ ἐμμείνῃ τῆ ἐξ ἀρχῆς αὐτῆς αὐστηρίᾳ, παρεκάλεσα τιμωρουμένην αὐτὴν ἀποθανεῖν, ἵνα μὴ ζῶσα λέγων καταγελάσῃ μου τῆς ἀσωτίας. Προαχθεῖσα δὲ πρὸ τοῦ βήματος ἀνδρεεία, [& judici tradita, tamquam Christiana,] διαφόροις ὀργάνοις τιμωρητικοῖς τὸ σῶμα ἐβασανίζετο, καὶ πρὸς πολλοὺς λογισμοὺς ἐπυγρομάχει τῇ γνώμῃ. Ἐν οἷς ὀργάνοις τῶν τιμωριῶν ὠμότερός τις κολαστηρίων βάσανος παρὰ τοῦ τότε δικάζοντος εὕρηται. Κελεύει λέβητα μέγαν, πίσσης πλησθέντα, ὑποκαίεσθαι τούτον λαμπρωτάτῳ πυρί. Βραζούσης οὖν τῆς πίσσης, καὶ σφόδρα ἐκκαιομένης, προέτεινεν ἀνήμερος Ἄρχων τῇ Μακαρίᾳ ἐκείνῃ, λέγων, ὅτι, ἄπελθε, [eligit vitā præ pudore amittere.] ὑποτάγηθι τοῖς θελήμασι τοῦ δεσπότου σου· ἱνα ἰδέναι ἔχοις, ἐν τῶ λέβητί σε καταγγισθῆναι κελεύω. δὲ ἀπεκρίνατο λέγουσα· Μὴ γένοιτο τοιοῦτος᾽ πώποτε δικαστὴς, κελεύων ὑποτάττεσθαί με ἀσωτιᾳ. Ἀπομανεὶς οὖν ἐκεῖνος, κελεύει αὐτὴν ἐκδυθεῖσαν ἐμβληθῆναι ἐν τῷ λέβητι. δὲ ἀφίησι φωνὴν, εἶποῦσα· Τὴν κεφαλὴν τοῦ Βασιλέως σου, ὃν σὺ φοβῇ, εἰ κέκριται σοι τὸ οὕτως με τιμωρήσασθαι, μὴ κελεύσῃς με ἐκδυθῆναι· ἀλλὰ κατ᾽ ὀλίγον με πρόσταξον ἐν τῇ βρασούσῃ πίσσῃ καταχαλᾶσθαι, ἵνα ἰδῃς πόσην ὑπομονήν μοι εὐχαρίσατο Κύριος, ὅν συ ἀγνοεῖς. Καὶ χωλασθεῖσα κατὰ μικρὸν, ὡς ἐπὶ παρατάσει ὡρῶν τριῶν, οὕτως ἐξέψυξεν, φθασὰσης τῆς πίσσης περὶ τὸν τράχηλον. Hactenus Palladius, quæ sic Latine redduntur in Vitis Patrum a Rosweido editis, phrasi aliquantulum contractiori (quod etiam in Synaxariis præcitatis notatur) sed substantia prosus eadem incipiendo ab hoc signo *.

[3] Potamiæna quædam, puella formosissima fuit tempore Maximiani persecutoris, [quæ Latine redduntur ex veteri Palladii interprete] ancilla cujusdam intemperantis & libidinosi. Quam cum multum rogasset, & ei varia promisisset ejus dominus, eam non potuit decipere. Quo factum est, ut is tandem furore percitus eam traderet Præfecto Alexandrino, qui erat eo tempore, tamquam Christianam, & quæ tempora & Imperatores insectaretur maledictis propter persecutiones; pollicitus se ei magnam pecuniæ vim daturum, ob ejus calamitatem, dicens: Si ei persuaseris ut meo desiderio assentiatur, eam custodi, nullo affectam supplicio; quod si mansisset in ea quam initio ostenderat austeritate, rogavit ut ea supplicio affecta moreretur, dicens, Ne viva meam irrideat intemperantiam. Producta autem ante tribunal virgo fortis, diversis ad pœnas sumendas comparatis instrumentis, corpore fuit excruciata; & adversus multas & varias rationes, mente, tamquam turris firma ac stabilis, resistebat. Inter instrumenta autem suppliciorum, crudelius quoddam ceteris tormentum ab eo qui tunc erat Judex inventum est. Jubet enim magnum lebetem, pice impletum, vehementissimo igne accendi. Cum bulliret ergo pix, & valde arderet; conversus ad illam Beatam sævus Præses dixit; Abi, pare voluntati domini tui; alioqui, ut intelliges, jubeo te devolvi in lebetem. Illa vero respondit, dicens: Absit, ut sit judex adeo iniquus, qui me jubeat parere libidini & intemperantiæ. Ille itaque furore percitus,


jubet illam exui, & in lebetem injici. Illa vero vocem emittit, dicens; Per caput Imperatoris, quem tu times, ne jubeas me exui; sed jube me paulatim in picem ferventem demitti, ut videas quantam mihi largitus est patientiam Christus, quem tu ignoras. Quæ sic paulatim demissa spatio trium horarum, emisit spiritum, cum pix pervenisset ad ejus collum.

[4] Præfatur Palladius, quod Isidorus, Xenodochus Alexandrinæ Ecclesiæ & Presbyter, (cujus in monte Nitriæ exercitationem descripserat Cap. 1) rem istam, dignam quæ mandetur litteris, sibi narravit, velut auditam a B. Antonio, quem convenerat: & iisdem fere verbis eadem apud eumdem Rosweidum leguntur sub titulo Paradisi Heraclidis Eremitæ, [ut audita a S. Isidoro ex B. Antonio.] ex interpretatione interpretis incerti, sed veteris; non tamen audet Rosweidus diversos auctores dicere; & merito, cum prorsus eadem eodem fere ordine narret uterque textus. Quid si Palladius, ad Lausum Principem scribens, [Heraclidis nomenunde præfixum Paradiso,] libro suo fecerit Paradisi titulum, & Heraclidis nomen assumpserit; idemque sub proprio nomine aliquando describi fecerit, appellans ipsum Lausiacam historiam? Variatur tamen subinde leviter sensus, interpretum fortaßis præcipitantia magis, quam quod in originalibus textibus differentia aliqua fuerit: quamquam etiam hæc illis potuit per transcribentes obvenisse. Ita apud Palladium deprecatur virgo ne se exui jubeat (quod ad verecundiæ commendationem facit) sed potius lente immergi in picem. Apud Heraclidem, cura cavendæ nuditatis nulla exprimitur; sed primario petitur lenta in picem immersio, quod etiam Synaxaria habent: [& modica in textu diversitas?] hæc vero etiam caput immersum dicunt, ita ut pice totum conderetur; μέχρις οὗ κεφαλὴ αὐτῆς ἐκαλύφθη ὑπὸ τοῦ βράσμου τῆς πίσσης, cum Auctor ipse solum dicat, ad collum usque pervenisse picem, quando Virgo expiravit.

[5] Quod ad tempus Martyrii attinet, Maximinum ex interpretatione Herveti reperio in editione Rosweidi; sed quantum ex Annotatis intelligo, [an Maximinus pro Maximianus?] præter ejus mentem. Fatetur enim, in Græca Parisiensi editione legi Μαξιμιανοῦ, idemque se in aliis Græcis legisse, apud veteres Palladii atque Heraclidis interpretes. Ego vero existimo S. Antonium ea narrasse Isidoro, quæ suo tempore in ferventißima Diocletiani & Maximiani persecutione facta meminerat (ipse sæpe spectator Martyriorum) non eventa anni CCXXXV, sua nativitate annis XV priora, quæ solo majorum relatu potuerat didicisse. Athanasius certe in Vita ipsius, [Martyrii spectator videtur S. Antonius fuisse.] illustrata ad XVII Ianuarii, cap. XI describit ejus profectionem Alexandriam, tempore persecutionis, a Maximiano Imperatore excitatæ. Venit autem eo Antonius, ut ipse, amore martyr, aut congrederetur, aut alios præliantes spectaret, aut adhortaretur, & ad locum felicis sanguinis prosequeretur. Postquam autem persecutionis turbo defluxerat, & beatus Episcopus Petrus martyrii coronam exceperat, regressus est ad pristinum monasterium: ut mirandum non fuerit, si coram oculis ejus passa fuerit Potamiæna.

DE SS. PAULO, FORTUNATO, MACARIO SEU MACRO, PRIMOSO, ACCADIO SIVE ACHACIO, MOCHO SEU MONACHO,
MARTYRIBUS IN AFRICA VEL ALIBI.
Ex Martyrologii Hieronymiani ecgraphis quatuor aliisque Mss.

[Commentarius]

Fortunatus, Martyr in Africa vel alibi (S.)
Macarius, seu Macer, Martyr in Africa vel alibi (S.)
Primosus, Martyr in Africa vel alibi (S.)
Accadius, sive Achacius, Martyr in Africa vel alibi (S.)
Mochus, seu Monachus, Martyr in Africa vel alibi(S.)

G. H. & D. P.

Auspicantur hunc VII Iunii quatuor Martyrologii Hieronymiani apographa, a relatis in titulo Martyribus, sed cum insigni diversitate, tam in ipsis Sanctorum nominibus, quam circa illorum palæstram; & varia eorum, in aliorum Fastis, est sequela. Antiquißimum Epternacense, ita habet: VII Idus Junii. In Africa Pauli, [Martyres tributi Africæ,] Fortunati, Macari, Primosi, Accadi, Mochi. Mss. Richenoviense in Suevia, & Rhinoviense in Helvetia, ista referunt: In Africa Pauli, Fortunati: & in Bizantio, id est Constantinopoli, Macarii. Duo priores etiam Africæ tribuuntur, in Ms. Adone Reginæ Sueciæ. At Corbeiense Hieronymiani Martyrologii apographum, ita habet: In Byzantio civitate, Pauli, Fortunati, Macri, Primosi, Achaci, Monachi. Mss. Vaticanum S. Petri, Trevirense S. Maximini, Tornacense & Lætiense; [ab aliis Byzantio,] In Byzantio natalis SS. Pauli, Fortunati: & additur in duobus ultimis, & Achaici monachi. Aliud Ms. Reginæ Sueciæ, ab Holstenio vulgatum; Constantinopoli natalis SS. Fortunati Episcopi, & aliorum quatuor. Verum hic Episcopatus ab aliis Fortunato non tribuitur. Notkerus: In Byzantio nativitas SS. Primosi, Fortunati, Macri, & Macarii monachii. Verum Macri & Macarii unicum aliis nomen, & Achaicus dicitur monachus. Apographum Blumianum aliam palæstram monstrat, hoc modo: [aut Bigarecio] In Begarecio, Pauli, Fortunati, Macri, Primosi, Cathari monachi. Quid si Begarecium locus fuerit Africæ, & legendum Bagarecii in Africa? Quid si, eo quod locus esset ignotus, occasione S. Pauli Episcopi Constantinopolitani, occurrentis hoc die; cum inter hos Martyres primus forte nominaretur Paulus, hi fuerint etiam adscripti Constantinopoli? [vel Bizacio, an in Africa:] Quid si Bizacium, Bizacenæ provinciæ caput in Africa, aliquis converterit in Byzantium? In Lucensi apographo palæstra fuit omissa: in Martyribus autem enumerandis ipsum convenit cum apographo Corbeiensi. Ms. Aquisgranense; Natalis, Fortunati, Pauli, Macarii, Primosi, Magni, & Arosi, loco Achaici aut Accadii & Macri. In Mss. Augustano, Gellonensi, aliquo S. Galli, & Parisiensi Labbei, absque palæstra fit mentio Pauli, Fortunati, Macri seu Magiri, & Primosi seu Primasi. In Ms. Richenoviensi, Primosi. Hæc vel ideo accuratius deduximus, ut lector æquum de his judicium poßit ferre, aut ex aliis Mss. majus lumen conferre. Videtur hoc velle exhibere Saussajus, in Supplemento Martyrologii Gallicani, dum ista scribit: Viganti, intra montes Cevennicos, in Nemausensi Episcopatu, natalis SS. Pauli, Fortunati, & Achazii monachi. Hæc ille. Verum optandum esset, ut suas iis addidisset probationes; tanto etiam magis, quod neque Vigantium, neque Cevennicos montes, potuerim hactenus tota Gallia reperire, nedum in diœcesi Nemausensi: & quando reperirentur quæsita nomina, non tamen sine certiori probatione adscriberem Galliæ Sanctorum istorum vel martyria vel corpora, [item Vigantii in Gallia.] nisi adhuc præsentia; cum facillime potuerit alicui librario obrepsisse, ut Vigantium scriberet loco Byzantium, perperam forte pro Bizacio repertum. In Ms. Barberiniano referuntur VIII Iunii, SS. Paulus, Fortunatus, Macarius monachus, qui huc spectant.

DE SS. VICTURO, EUASIO, PRIVATA, IANUARIA, DONATA, SPISINA, QUIRILLO,
MARTYRIBUS IN AFRICA.
Ex eodem Hieronymiano Martyrologio & aliis.

[Commentarius]

Victurus, Martyr in Africa (S.)
Euasius, Martyr in Arica (S.)
Privata, Martyr in Africa (S.)
Januaria, Martyr in Africa (S.)
Donata, Martyr in Africa (S.)
Spisina, Martyr in Africa (S.)
Quirillus, Martyr in Africa(S.)

G. H.

Altera hæc est Martyrum Claßis, indicata in quatuor Martyrologii Hieronymiani apographis, quæ in Epternacensi ita exponitur. In Africa, Victuri, Euasi, Privatæ, Januariæ, Donatæ, Spisinæ, Quirilli. In apographis Lucensi & Blumiano scribitur Victori, & in ultimo deest Quirillus. In Corbeiensi, legitur Privati, Januarii, Spissinæ: in ceteris conveniunt cum Epternacensi. Ms. Reginæ Sueciæ, ab Holstenio vulgatum, ita habet: In Africa Victuri, Euasi, Quirilli, cum aliis quatuor: quorum nomina dedimus: & ita exponuntur a Notkero: In Africa Victurii, Euasii, Privitæ, Januariæ, Donatæ, Spismæ, Quirilli. Ubi errore amanuensium est Privitæ & Spismæ, loco Privatæ & Spisinæ.

[2] Ms. Barberinianum; In Africa, Victuri, Euasi, Privatæ. In Mss. Labbeano, Gellonensi, & S. Galli: Africa Victuri, Privatæ, Donatæ: at pro duabus ultimis in Augustano legitur Privati & Donati. Omissa palæstra Africa, fit mentio Victori, Privatæ & Acusi (forte loco Euasi) in Ms. Aquisgranensi. At nomina Victuri & Vasii, loco Euasii, habentur in Richenoviensi, & additur Innocentii, cujus alibi non fit mentio. Apud Grevenum legitur Victoris, Luniciæ, Privatæ; ubi Luniciæ nomen loco alterius depravatum est. In Ms. Maximiniano fit mentio Victuri. Iterum Januaria, Donata, Spisina ex iisdem Mss. referuntur sequenti die, uti ibidem annotamus, & lectorem monemus. SS. Victurus, Euasius, Privata sequenti etiam die habentur in Ms. Barberiniano, quas huc relegamus.

DE SANCTO LUCIANO,
MARTYRE CÆSAREÆ IN CAPPADOCIA.
Ex iisdem antiquis Mss. Martyrologiis.

[Commentarius]

Lucianus Martyr, Cæsaree in Cappadocia(S.)

G. H.

Antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa concludunt hunc diem his verbis: In Cæsarea Cappadociæ S. Luciani Martyris. Quæ eadem, & sola, habent Rabanus atque Notkerus, qui ab eo hunc diem auspicantur. Ado etiam eadem habet, & Martyrologium sub nomine Bedæ excusum, plurimaque Mss. Usuardi, sed aucta, cum Martyrologiis Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excusis, quæ secuti Grevenus, Maurolycus, & alii. At die VI hujus, Licinianus Martyr apud Cæsaream Cappadociæ, relatus in Ms. Divionensi, credi potest esse hic, de quo agimus, Lucianus, qui & Lucanus appellatur in Ms. Reginæ Sueciæ, ab Holstenio citato.

[2] Plures hactenus dedimus Martyres, Luciani nomine appellatos, sed alibi passos & ab hoc diversos, inter quos eminet Lucianus Antiochenæ Ecclesiæ Presbyter, Nicomediæ passus & Helenopoli in Bithynia sepultus, cujus Acta dedimus VII Ianuarii. Major difficultas apparet in eo, quod sequenti die, sive octavo Iunii, iterum inter septem Martyres, Cæsareæ in Cappadocia passos, referatur Lucianus. Nos hac præmonitione facta hunc ita seorsim relatum relinquimus, & alium sequenti die ponimus cum sociis, secuti antiqua monumenta indicata. Porro absque palæstra sub finem refertur Lucianus Martyr in Ms. Gellonensi & alio S. Galli: quin etiam Luciana scribitur in Ms. Augustano & Parisiensi Labbei. In Ms. Divinionensi Licinianus, idque ad VI Iunii.

DE SANCTO LYCARIONE, CUM EO QUI VENENUM IPSI MISCUERAT,
MARTYRE HERMOPOLI IN ÆGYPTO.
De cultu & Martyrio ex Menæis.

[Commentarius]

Lycarion, Martyr Hermopoli in Ægypto (S.)
Socius, Martyr Hermopoli in Ægypto

AUCTORE G. H.

Hermopolis Ptolomæo lib. 4 Geographiæ cap. 5 Ἑρμούπολις μεγάλη, Magna, & metropolis ab occasu fluminis Nili mediterranea (unde & Hermopolites Nomus ibidem censetur) fuit urbs, post acceptam fidem Christi, Episcopalis in Ægypto prima. In hac urbe paßi sunt S. Lycarion, & ab eo conversus tortor. Illius memoria celebratur ad hunc VII Iunii in Martyrologio Romano his verbis: In Ægypto s. Licarionis Martyris, [Romanum Mrlium de illo.] qui laniatus, virgis ferreis ignitis cæsus, aliaque sævissima passus, gladio demum percussus, martyrium consummavit. In Notis allegatur Menologium Græcum, scilicet Cardinalis Sirleti, quod is contraxit & iis, quæ in Menæis Græcorum & apud Maximum Episcopum Cytherorum ἐν Βίοις Ἁγίων sic habentur.

[2] Οὗτος ἦν ἐξ Αἰγύπτου πόλεως Ἑρμοῦ· διὰ δὲ τὴν ἐις Χριστὸν πίστιν συλληφθεὶς, ἄγεται ἐις ἐξέτασιν, [Passio ex Menais,] καὶ παραστὰς τῷ Ἄρχοντι ἀναγκάζεται τὸν Χριστὸν ἐξομόσασθαι· μὴ πειθομένου δὲ αὐτοῦ ἐν ζοφώδει καὶ δυσωδεστάτη φρουρᾶ καθειρχθῆναι, προστάσσεται. Μετὰ δέ τινὰς ἡμέρας ἐξενεχθεὶς ξέεται σιδήροις, καὶ σταυρῷ καταπήνυται, καὶ κατὰ μέλος αἰκίζεται. Ἐκεῖθεν δὲ ἀποσπασθεὶς στρεβλοῦται καὶ μαστίζεται, καὶ τὰς πλευρὰς κατακαιεται,


καὶ ῥάβδοις σιδηραῖς πυρωθείσαις κατὰ τὸ στῆθος ἐκκαίεται. Εἶτα εἰς κάμινον ἐκκαυθεῖσαν ἐμβάλλεται, καὶ διαρκέσας ἐν αὐτῇ ἡμἐρας τρεῖς, ἐξῆλθεν ἀβλαβὴς, καὶ δηλητήρια φαάρμακα πιεῖν ἀναγκάζεται. δὲ καταφαγων καὶ ἀνενέργητα φανέντα, τὸν ταῦτα κερασάμενον ἐις τὴν τοῦ Χριστοῦ πίστιν ἐπεσπάσατο, ὃς καὶ τὴν κεφαλὴν ἀπετμήθη. δὲ Ἅγιος ἐκσπάται τὰ νεῦρα, καὶ ἐν λέβητι ἐκκαίεντι ἐμβάλλεται, καὶ τὴν δορὰν ἀφαιρεῖται τῆς κεφαλῆς, καὶ οὕτω τὸν διὰ ξίφους δέχεται θάνατον.

[3] [inter quæ causto innoxie veneno,] Lycarion ex Ægypto, urbe Hermetis seu Mercurii, propter fidem in Christum captivus, in quæstionem ducitur; & oblatus Præsidi, Christum abjurare jubetur. Verum nolens ei obedire, in carcerem, tenebris & fœtore pessimo plenum concludi jubetur: & post aliquot dies eductus, ferreis ungulis carpitur; atque in cruce suffixus, membratim torquetur. Inde abstractus rursum cruciatur, & flagellis conciditur. Deinde & latera uruntur, [convertitur & plectitur qui ipsum pararat.] virgisque ferreis igne candentibus pectus ustulatur. In fornacem postea ardentem conjectus, post triduum inde illæsus exivit. Coactus etiam medicata veneno pharmaca bibere, innoxius sumpsit; eumque qui venenum præpararat, ad fidem Christi attraxit: qui mox capite plexus est. Sanctus vero, evulsis nervis, in ollam accensam immittitur; & cute a capite detracta, sic gladio percussus, mortem obiit. Hæc ibi: at quo tempore coronam martyrii acceperit non exprimitur; nec aliud quidquam suppetit, unde de eo fiat aliqua rationabilis conjectura.

DE SS. TARASIO ET IOANNE,
MARTYRIBUS APUD GRÆCOS.
Ex Menæis impressis.

[Commentarius]

Tarasius, Martyr apud Græcos (S.)
Joannes, Martyr apud Græcos(S.)

G. H.

Post S. Lycarionem, subduntur in Menæis Græcorum ista, Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ οἱ ἅγιοι Μάρτυρες Ταράσιος καὶ Ἰωάννης, ξίφει τελειοῦνται. Eadem die sancti Martyres Tarasius & Joannes, gladio consummantur: & hi adduntur versus, cum allusione ad nomen Tarasii, quasi ἀπὸ τοῦ ταράσσω, turbo, terreo, sumpti.

Ἰωάννην τέμνουσι σὺν Ταρασίῳ,
Οὐ πρὸς τὸ τέμνον ἐνταραχθέντας ζίφος

Gladio Joannem cum Tarasio scindunt,
Ad ferri acumen mente turbatos nihil.

Eosdem gladio occisos referunt Menæa Mss. a nobis reperta Divione apud Petrum Franciscum Chiffletium nostrum, prout etiam eosdem inseruit βίοις Ἁγίων Maximus Episcopus Cytherorum.

DE SANCTO VALENTINO,
EPISCOPO TUNGRENSI;
ET S. CANDIDO EPISCOPO,
TRAIECTI AD MOSAM MORTUO.

SEC. IV.

De cultu eorum, ad diem Translationis fixo, ætate, episcopatu.

Valentinus, Episcopus Tungrensis (S.)
Candidus Episcopus, Trajecti ad Mosam mortuus(S.)

AUCTORE G. H.

Habemus pervetustum Breviarium Trajectense, secundum Ordinarium Ecclesiæ S. Servatii, sub initium repertæ Typographicæ artis excusum; in quo, quia necdum inventa erat ratio minii ad prælum adhibendi pro titulis, hos ubique una cum ceteris rubricis manu suppletos videre est. [Cultus 7 Junii.] In eo Breviario, ad hunc diem VII Iunii, præscribitur officium recitandum de Translatione corporis S. Servatii Episcopi Trajectensis, cum Commemoratione Sanctorum Valentini Episcopi Tungrensis & Candidi Episcopi, nescitur cujus Ecclesiæ; sed Trajectum orationis causa ad S. Servatii sepulcrum profecti, ibidemque sancte mortui: & hæc additur in dicto Breviario Oratio, sive, uti ibidem appellatur, Collecta: [Oratio,] Exaudi Domine populum tuum, Sanctorum Confessorum tuorum Valentini & Candidi solennia celebrantem, & temporalis vitæ tribue pace gaudere, & æternum reperire subsidium.

[2] Ægidius Aureæ-Vallis Monachus, qui circa annum MCCXL floruit, [Encomium S. Valentini ex Ægidio Aureæ-Val.] in suis ad Harigerum Abbatem Lobiensem Additionibus, cum is cap. 17 inter Episcopos Tungrenses nudum nomen retulisset Valentini, ultimi ante S. Servatium Episcopi, ista adjunxit: Nonus Tungrensium Episcopus B. Valentinus, novem ordinum Angelorum valenter amicus: ac dein cap. 18, de S. Valentino Episcopo nono, ista scribit: Beatus autem Valentinus horum ultimus, Spiritus sancti attactu præmonitus, seu quolibet Ecclesiasticæ traditionis exemplo prædoctus, quocumque Dei nutu jussuve inductus, cum ad extrema vitæ pergeret, baculum pastoralem super altare Beatæ Mariæ Virginis ponens, sub indissolubilis anathematis vetuit animadversione, ne quis inde temerarius tolleret, ne quis orbato Præsulatui mercenarius immergeret, donec per revelationem Jesu Christi cominus electio idoneum Doctorem & Episcopum animarum suarum inveniret. Qua sententia cunctis conterritis, retroque cadentibus universis, absque benedictione Pontificali Sedes Tungrensium mœrebat septem annis. Perpendere quis negligat magnanimitatem præcipientis obedientiamque plebis? Vere digno pastore dignus populus, quem tanta mora votis expectat & precibus. Obiit idem beatus Valentinus ante annum Dominicæ Incarnationis trecentesimum octavum, scilicet circa ea tempora, quibus urbi Romanæ præerat Constantinus Augustus, succedentibus ei Constante & Constantio filiis ejus; [utriusque festum 7 Junii.] sepultusque est honorifice in Ecclesia S. Mariæ Tungrensis juxta suos collegas, scilicet Tungrenses Episcopos: cujus festum a quibusdam agitur septimo Idus Junii. Quo similiter die celebratur

[0]


festivitas B. Candidi Episcopi & Confessoris: cujus corpus requiescit Trajecti, juxta Sanctorum corpora Pontificum Tungrensium. Hæc ibi, in quibus conjungitur, ad hunc VII Iunii, festum SS. Valentini & Candidi Episcoporum.

[3] [Tempus Sedis,] Verum quia dicitur circa ea obiisse tempora, quibus urbi Romanæ præerat Constantinus, succedentibus ei Constante & Constantio filiis ejus, imo & Constantino æque filio ejus, qui præfuit hisce Galliæ Belgicæ regionibus & aliis usq; ad Alpes; & quia succeßio illa contigit anno CCCXXXVII, mortuo Constantino Magno XXII Maji die Pentecostes; arbitramur circa eumdem annum obiisse S. Valentinum, eique sine mora succeßisse S. Servatium; Sedem autem Tungrensem potius ante Valentinum vacasse septem annis, mortuo S. Maximino circa annum CCC in summa Diocletiani & successorum persecutione, uti ad diem XX Iunii, quo idem S. Maximinus colitur, docturus sum. Proinde censeo initium S. Valentini ad annum CCCVIII, aut etiam serius referendum esse.

[4] De S. Candido citatus Ægidius, in marginali additione, ista insuper scribit: Hic post obitum S. Servatii, Domino sibi revelante, relicta patria, peregre fertur venisse ad tumulum S. Servatii; & illi Ecclesiæ per multos annos, Sede vacante, nocte ac die deserviisse, [Elogium S. Candidi.] usque ad obitum suum in tempore D. Agricolai Episcopi. Hæc ibi. Acta S. Agricolai dedimus V Februarii, ac diximus eum Sedem Trajectensem ante annum CCCC obtinuisse. Mortem vero S. Servatii retulimus XIII Maji ad annum CCCLXXXIV, sic ut inter utrumque vacaverit Sedes annis circiter XVI.

[5] [Memoria 7 Junii apud Molanum] Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii, ad hunc VII diem Iunii, etiam agit de S. Valentino Episcopo Tungrensi, & de S. Candido Episcopo; atque ex Chronicis Leodiensium & informatione Trajectensium ista scribit: In loco ad Mosam, qui Trajectus dicitur, natalis SS. Valentini & Candidi Episcoporum. Quorum prior proximus fuit prædecessor sanctissimi Servatii. Posterior vero causa orationis illuc venit ad sepulturam Servatii, & ibidem permansit reliquo tempore vitæ suæ, vacantis Episcopatus officium supplens. Reliquiæ utriusque in summo altari asservantur, & natales cum translatione S. Servatii concurrunt. Quod nos supra ex Breviario indicavimus. De utroque hoc die etiam agunt Miræus in Fastis Belgicis, Fisen in Floribus Ecclesiæ Leodiensis; cum Martyrologio Gallice Leodii anno 1624 excuso: in quo uterque appellatur Episcopus Tungrensis; [& alios:] quod itidem fecit Saussajus in Martyrologio Gallicano. Gelenius in Fastis Agrippinensibus, S. Valentinum recolit. In Ms. Florario Sanctorum ad diem VII Ianuarii, loco Iunii, ita scribitur: Apud Tungrim depositio Valentini, ejusdem urbis Episcopi & Confessoris; ac dein pleraque ex supra relato encomio Ægidii proferuntur, quod iterum fit ad diem nonum Iulii.

[6] [S. Valentinus non videtur fuisse simul Episcopus Trevirensis.] Interim, quod etiam monuit Molanus, Treviri celebrant Valentinum ad diem XVI Julii; & paßim, cum decessoribus septem Episcopis Tungrensibus, inseritur etiam Episcoporum Trevirensium Catalogis. Hos sequitur Browerus in Annalibus Trevirensibus, asseritque, Valentinum, in ordine illo numerandum XXVI, atque anno CCCXXI suffectum S. Maximino, post septennium obiisse anno CCCXXVII. Verum constat, quod jam pridem S. Agricius, Episcopus fuerit Trevirensis: utpote qui anno CCCXIV interfuit Concilio Arelatensi: & ex numero Episcoporum, qui post illum subscripserunt, videtur unus ex senioribus, adeoque diu antea Episcopus fuisse. S. Valentinum perperam deduci Treviros, ex horum Chronico circa initium fabuloso, conati sumus suadere in Exegesi præliminari ante tomum VI Maji, de Episcopatu Tungrensi & Trajectensi: idemque confirmabimus ad Acta duorum decessorum Episcoporum SS. Martini & Maximini die XXI & XX Iunii. Si tamen certiora monumenta nobis Trevirenses indicent, libenter omnia retractabimus, cum gratiarum actione ad diem XVI Iulii, quo S. Valentinum Treviris adscribit, Romanoque Martyrologio inscripsit Baronius, alias a nobis ibi prætermittendum. Viderint interim Trevirenses, an quem credunt Martyrem, velint distinguere a Tungrensi, qui Trajecti habetur & colitur Confessor. Hoc forte sensu S. Valentinus Episcopus Trevirensis indicatur in Ms. auctario Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum XXI Aprilis. Molanus certe ita sensit, quando in Additionibus ad Usuardum die XVI Julii celebravit S. Valentinum Episcopum & Martyrem Treviris: in Indiculo autem Sanctorum Belgii S. Valentino Episcopo Tungrorum absque martyrii mentione aßignat diem septimum Junii, vel in Natalibus Sanctorum Belgii, postmodum editis, seipsum aliunde corrigit & explicat in elogio supra relato, ubi addit sub finem, eum Treviris celebrari die XVI Julii, nulla iterum martyrii facta mentione. Demochares, de divino Missæ Sacrificio cap. 33, nudum nomen Valentini inseruit Catalogo Episcoporum Trevirensium, sed (ut monuimus) ex fabuloso Chronico, & decessorem ejus S. Maximinum statuit adfuisse Concilio Agrippinensi anno CCCXLVI, enormi plane errore, cum is fuerit celebris S. Maximinus successor Agritii, cujus Acta dedimus XXIX Maji. Baronius, qui citato Demochare & Molano, inseruit Valentinum ut Martyrem Martyrologio Romano, ut jam dixi: an non, si Indiculum & Natales Molani legisset, voluisset aliter scribere, judicet Lector.

[7] [Veneratio etiam 6 Februarii] Alia apud Trajectenses sub ritu duplicis celebratur solennitas Confessorum, quorum Corpora aut Reliquiæ in Ecclesia S. Servatii requiescunt, idque die VI Februarii, uti tunc inter Prætermissos, pluribus deduximus, & eorum unum S. Valentinum, re nondum plene discussa, remisimus ad diem XVI Iulii: tali autem die, in veteri Ecclesiæ S. Servatii Breviario hæc præscribitur Oratio: Propitiare nobis, quæsumus Domine, famulis tuis, per sanctorum Confessorum tuorum Servatii, Monulphi, Gondulphi, Martini, Valentini, Candidi, & Amandi, & aliorum, qui in præsenti Ecclesia requiescunt, merita gloriosa, ut eorum pia intercessione ab omnibus semper protegamur adversis. Ex his Martinus colitur XXI Iunii; [Elevatio reliquiarum.] Monulphus & Gondulphus XVI Iulii; occasione vero eorum videtur S. Valentinus ad eumdem XVI Iulii relatus; & sacra corpora eorum, simul cum corporibus SS. Valentini & Candidi, sub eodem monumento lapideo in quatuor capsis adservantur, jam inde ab anno MXXXIX; iterumque apertum fuit monumentum istud decimo septimo seculo anno XI & XXIII, quando Historia Elevationis prædictæ, ab oculato teste Guilielmo Fexhio, (& sic etiam lege nomen infra num. 7 lin. penult.) Ecclesiæ S. Servatii Canonico & Cantore, descripta est, sicut eam nobis transmisit D. Alardus Laurentius van Eyl Canonicus S. Servatii, cujus erga nostra studia summam humanitatem sæpius experti sumus. Saussajus in Martyrologio Gallicano, prædictorum quatuor Gondulfi, Monulfi, Valentini & Candidi inventionem aliquam, nescimus, quando aut quomodo factam, refert IV Martii.

[1]

ACTA ELEVATIONIS
SS. Valentini, Candidi, Monulphi, & Gondulphi.

Valentinus, Episcopus Tungrensis (S.)
Candidus Episcopus, Trajecti ad Mosam mortuus(S.)

AUCTORE D. P.

[1] [Anno 1623] Anno a nativitate Domini nostri Jesu Christi MDCXXIII, mensis Aprilis die XXII, Indictione VI, Pontificatus S. D. N. Gregorii ejus nominis Papæ XV anno III, Leodiensi Episcopo existente Ferdinando a Bavaria; insignis Ecclesiæ Collegiatæ S. Servatii oppidi Trajectensis Leodiensis diœcesis Præposito Engelberto Boonen, S. T. Doctore, visitatum fuit & inspectum, per Reverendos & venerabiles Dominos Winandum a Geldria Protonotarium Apostolicum, Adamum Brockart, Guilielmum Fexhium, Guilielmum de Bemmel, Joannem Stevart, prætactæ insignis Ecclesiæ Sacerdotes Canonicos, & respective, Decanum, Camerarium, Cantorem, Vice-præpositum, & fabricæ Magistrum (prævia ordinatione ejusdem Ecclesiæ Decani & Capituli) magnum illud & antiquum lapideum monumentum, situm super lapideam columnam, retro altare S. Petri Apostolorum Principis, in crypta præfatæ Ecclesiæ S. Servatii. Eoque aperto detectoque, [sub lapideo monumento] per elevationem lapidei operculi, repertus est in eo loculus plumbeus, longitudinis quatuor plus minus pedum, latitudinis circiter sesquipedis, altitudinis vero unius pedis; confectus ex laminis plumbi, spissitudinis unius digiti, & tectus simili plumbeo operculo: quem videre erat fuisse ligatum duobus funibus, & uno cingulo coriacio, obsignatis & munitis impressione quinque sigillorum cereorum, dissolutis autem & disscissis anno Domini MDCXI, cum idem monumentum adhuc semel visitatum fuit, [inventus plumbeus loculus,] eo quod non constaret quid in eo servaretur. Ceterum quia tunc non fuit exacta ibidem repertorum notitia servata, nec scripto mandata; placuit præfatis Dominis eadem hoc iterum anno visitare & inspicere, & hujus visitationis notulam servare; ne, sicut ante hac, tanti thesauri præsentia in oblivionem veniret, & Sanctorum corpora debito sibi honore fraudarentur.

[2] Super prædicto plumbeo operculo jacebat inprimis antiquum pergamenum, [cum hac inscriptione exesa,] ex parte consumptum: in quo veteri charactere adhuc legebatur interstitiis exesis… IHU .. XPI. MXXXVIIII … IN… ORE… Rege Romanorum Augusto anno primo collectæ sunt reliquiæ… ulfi Tungrensis Epi a Nithardo Leodicensi Epo et a Gerardo Camsi Epo. Secundo, ibidem jacebant litteræ; etiam in pergameno scriptæ, [litteris, anno 1611 exaratus,] & anno MDCXI prædicto impositæ, continentes tenorem præfatarum litterarum, cum interstitiis vetustate exesis, ut supra. Tertio, quinque sigilla, quæ fuerant primitus funibus & vinculis coriaceis impressa, sed ab iis (ut supradictum est) anno MDCXI abstracta & divulsa; [5 Sigillis,] quorum duo erant Ecclesiæ, ex viridi cera, cui erat impressa figura S. Servatii, Patroni ejusdem Ecclesiæ; duo alia erant verisimiliter sigilla duorum Episcoporum, Leodiensis & Cameracensis, in supradictis litteris mentionatorum, ex alba cera, cui erant impressæ effigies Episcoporum cum litteris circumquaque, [nomine Episcopi Remensis,] sed ita vetustate consumptis, ut nullum certum nomen ex iis colligi posset: tertium satis manifeste in circumferentia durioris ceræ qua constabat, habebat hæc verba .. (Hermannus Dei gratia Epus. Remen.)

[3] Quarto, super eodem operculo plumbeo, agglutinatæ erant quatuor laminæ plumbeæ, longitudinis unius pedis, & latitudinis duorum pollicum, distantes a se mutuo fere spatio unius pedis: quibus quatuor laminis insculpti erant hi tituli, [& titulis 4 Episcoporum,] singuli singulis, idque magnis litteris & hoc ordine, videlicet incipiendo a septentrione seu a cornu Euangelii, Scts Candidus Epi. Scts Gondulphus Epus. Scts Valentinus Epus. Scts Monulfus Epus. Prædicto cooperculo plumbeo elevato extractoque, [SS. Canadi, Gondulphi, Valentini & Mornulphi:] deprehensum est quod dictus loculus erat distinctus in quatuor spatia seu intervalla, in modum & formam quatuor capsularum, idque per interpositionem trium laminarum similis plumbi, inter externa latera loculi transversim pari distantia collocatarum, facientium, ut dictum est, quasi quatuor capsulas minores: in quibus erat videre distincte reposita ossa (indubie quatuor Episcoporum, in titulis operculo insculptis nominatorum & designatorum) non ad unum corpus, [quorum Reliquiæ erant in 4 capsis.] sed ad quatuor corpora (ut ex multitudine & numero dictorum ossium & articulorum constare poterat) pertinentia. Erant quippe in singulis capsulis omnia fere ossa, quæ ad integritatem humani corporis spectant; puta crurum, brachiorum, scapularum, dorsi, manuum, pedum, digitorum: sola capita erant fere in minutas partes dissoluta, mentis tamen integris existentibus, in iisque multis dentibus adhuc inhærentibus; salvo quod de corpore S. Valentini pauciora erant ossa, non omnia videlicet quæ ad integritatem corporis pertinent.

[4] Insuper in capsula S. Valentini erat linteum seu sudarium, in quo colligati erant cineres corporis S. Servatii in magna quantitate, [in harum una cineres corporis S. Servatii:] & quantum capacitas dicti sudarii ferebat; & in eodem lamina plumbea quadrata, in qua insculptum erat antiquo charactere, CINERES S. Servatii. Erant etiam inter sancta ossa præfata nonnulli panni, quibus fuerant eadem tecta vel involuta, sed valde consumpti & cineribus affines. Inter ceteros erat unus adhuc integer ex rubra bysso, longitudinis humani corporis, opere floribus intertexto: quos pannos consultum visum est Dominis prænominatis inde extrahere, & ad cameram Reliquiarum transferre; [panni & menta 4 Episcoporū delata ad Cameram Reliquiarum.] quo & translata fuerunt quatuor menta quatuor dictorum sanctorum Episcoporum, successu temporis in pretiosis thecis collocanda, & devotioni populi, cum aliis plurimis Reliquiis sanctis, in prædicta Ecclesia & in dicto Reliquiarum loco seu camera asservatis, subinde exhibenda & ostendenda.

[5] [Omnia ad videndum exhibita,] His ita repertis, inspectis, & diligenter examinatis, resolverunt Domini Decanus & Capitulum præfati, ad honorem Dei & Sanctorum, ad confirmationem fidei Catholicæ, & ad excitandam majorem populi erga sacras Reliquias devotionem, dictum monumentum & in eo loculum aliquantisper apertum relinquere, & populo ad hujus rei famam confertim affluenti introspectionem concedere, & litteras præfatas de anno MXXXIX ibidem positas, sigillaque Episcoporum, qui dictas sacras Reliquias ibi reposuerant, legenda videndaque exhibere, in testimonium antiquitatis & veritatis. Itaque comparuerunt Ordinum Religiosorum hujus oppidi Superiores, Guardianus Franciscanorum, Prior Augustinianorum, Rector Societatis Jesu, Gubernator oppidi Claudius de Lannoy, Dominus de la Moitry; duo Consules, Tolen & vander Heggen; cum Secretario Laval, aliique quam plurimi Ecclesiastici & seculares, viri & mulieres: [& post debitam venerationem] qui omnes prædictum loculum, sanctis dictorum quatuor Episcoporum, ut prædictum est, Reliquiis seu

[2]


ossibus refertum, viderunt, & prout decuit venerati sunt.

[6] In quorum præsentia novum operculum plumbeum, [novo cooperculo inclusa,] sed priore tenuius & levius (antiquum enim extrahendo ob ponderositatem ruptum erat in partes) impositum fuit, eidem affixis & plumbo agglutinatis quatuor laminis a veteri detractis, continentibus (ut supra dictum est) nomina quatuor Episcoporum, quorum sacra ossa præfato loculo continentur & servantur. Item suppositæ eidem cooperculo sunt litteræ de data anni MDCXI, continentes copiam antiquarum litterarum ante mentionatarum de anno MXXXIX, quarum originale ne penitus consumatur, [& deposita in monumento,] retentum fuit, ut in archivis Ecclesiæ conservetur. Quibus omnibus peractis, dictum sarcophagum seu monumentum, denuo superimposito lapideo cooperculo, quo antea clausum obtectumque erat, [tabulis deauratis & picturis ornato.] conclusum obfirmatumque est, & circumquaque ligneis tabulis deauratis decoratum; & effigiebus eorumdem quatuor Episcoporum sanctorum, super ipso lapide depictis, de mandato & expensis ipsorum Dominorum prædictorum Decani & Capituli, exornatum.

[7] In cujus rei perpetuam notitiam & memoriam, & ne tantus thesaurus maneat (ut antea) incognitus imposterum, [Omnia ab oculato teste scripta.] tenor præcedentium actorum, prout contigerunt, conscriptus est. Et quia ego infrascriptus præscripta vidi, perlustravi, & ita se habere, ut supradictum est, comperi; idcirco in eorum omnium fidem, robur, & memoriam, proque notitia successoribus nostris ingerenda, propria manu subscripsi & subsignavi. Guilielmus Fephius, S. T. L. prætactæ Ecclesiæ Canonicus & Cantor.

[8] [Inscriptio exesa suppletur,] Interstitia litterarum præscriptarum, de anno MXXXIX in præfato monumento repertarum, videntur supplenda in hunc qui sequitur modum; sic ut crassiusculæ videlicet litteræ, sint eæ quæ adhuc supersunt; minutiores vero ex sensu & ex Cæsarum Chronicis suppletæ: Anno a nativitate Domini nostri IHV. XPI. MXXXVIIII. Imperatore Conrardo II, & Henrico III REGE ROMANORUM. AVGVSTO. ANNO PRIMO COLLECTÆ SVNT RELIQVIÆ S. GondVLFI TVNGRENSIS EPI. A. NITHARDO LEODICENSI EPO. ET A. GERARDO CAMSI. EPO. ubi supplemus GONDVLFI, [& explicatur.] non autem MONVLFI: quia S. Gondulfus fuit S. Monulfo posterior, ac proinde verisimile est S. Monulfum prius fuisse elevatum, & in dicto monumento, cum S. Candido, apud Reliquias S. Valentini collocatum; postea autem a Nithardo S. Gondulfi Reliquias ex terra collectas, & in eodem monumento juxta S. Monulfum, cui meritis & honore par successerat, collocatas fuisse, ex antedictis litteris evidenter constat. Et præsumendum est, prædictum lapideum monumentum, ab ipso S. Servatio vel ejus tempore, aut certe paulo post, fuisse in prædicta crypta, a S. Materno ad honorem S. Petri Apostoli constructa, erectum & positum, ad in eo conservandas S. Valentini Reliquias: successu autem temporis ibidem repositos fuisse S. Servatii cineres, & SS. Candidi & Monulfi ossa, ac tandem anno MXXXIX S. Gondulfi Reliquias.

CARMEN.

Hic sacra Gondulfi tellure levata Nithardus,
Legius Antistes, sublimius ossa locavit,
Apposuitque aliis condigna hæc pignora Sanctis
(Marmore quos isto quondam devota vetustas
Condiderat; tua nempe, o Præsul Candide, membra,
Atque Valentini cineres, cineresque Monulfi)
Ut similes meritis simili colerentur honore.

ANNOTATIO D. P.
De Imperatore seu Rege, & Episcopis Leodiensi ac Cameracensi, hic nominatis.

Anno MXXXVIIII Conradus Imperator, tertio nonas Junii, obiit: pro quo Henricus Rex filius ejus regnavit, teste Hermanno Contracto: non tamen Imperii coronam nomenque accepit, nisi anno MXLVI exeunte; Rex autem Romanorum, viro patre, dictus numquam fuit; sed ut summum Rex Burgundiæ & Dux Sueviæ: hos enim titulos ei a patre concessos anno MXXXVIII, docet in Epitome Chronologica Labbeus noster. Cum igitur supplementum, quo res sub Imperatore Conrado & Henrico Rege acta concipitur, non consistat cum veritate; neque IM, sed IN, habeant residuæ litteræ, ego defectum ita supplendum puto, HelNrico JuniORE Conr. f. (id est Conradi filio) Rege Rom. &c. Etenim respectu S. Henrici, qui Conradum immediate præcesserat, Junior dici Henriricus hic potuit, aliis Niger cognominatus; licet ista Junioris appellatio sequelam non habuerit apud Historicos, succedentibus illi eodem nomine Henrico filio, & Henrico nepote: quos qui secundum regnandi ordinem distinguere volunt, annumerato etiam Henrico Aucupe, Quartum Quintumque dicunt; licet in ordine Imperatorum solum fuerint Tertius Quartusque. Præterea non satis placet, To Rege Romanorum Augusto: ideoque prætulerim sententiam nostri Bartholomæi Fizen, legentis in historia sua Leodiensi, Rege Rom. men. (id est mense) Augusto: ubi etiam Nithardum nominat, quem Sammarthani ex Chronico Alberici Richardum. Sed prius nomen verum esse, probant ipsa, quæ allegant, Alberici verba ad an. MXXXVI: Obiit Reginardus, Leodiensis Episcopus, fundator Abbatiæ S. Laurentii; succedit Nizo, Custos Majoris templi, qui & Richardus. Cum enim Nizo, diminutivum sit ex Nithardo, sicut ex Gothardo Gozo, & Adelardo Azo, aliaque simplicia; consequens fit, in sequentibus verbis, qui & Richardus, mendum esse scriptorium, atque legendum, qui & Nithardus.

In Gerardo Cameracensi liquida sunt omnia: ordinatus enim Episcopus an. MXIII, defunctus est MXLIX, juxta prælaudati Alberici Chronicon; neque de nomine quisquam ambigit. Sed quid Hermanno Episcopo Remensi facies? cujus nomen in circumferentia tertii sigilli satis manifeste legi crediderunt Trajectenses; quando Ecclesia illa nullum inter suos Antistites Hermannum novit; quique hoc tempore sedebat Guido, usque ad annum MLV superstes, non Episcopus, sed Archiepiscopus suis in ceris appellabatur. Ergo non REM. sed METT. in cera illa legendum assero; & Hermannum Mettensem, magis Leodio vicinum, intelligo. Et quoniam hic primum sedere cœpit anno MLXXIII, superstes usque MXC, non miror quod diversæ, eique firmiori ceræ, ipsum nomen impressum, melius fuerit conservatum. Hinc porro conficio S. Gondulfi Reliquias, anno quidem MXXXIX collectas fuisse, repositasque in eo tumulo, in quo jam antea collocata insimul erant SS. Monulfi, Valentini, & Candidi ossa; sed aliquam multis annis post, ipsum tumulum iterum apertum ab Hermanno Mettensi, ad collocandos ibidem Cineres S. Servatii. Sed is sui illius actus aliud nullum memoriale reliquit, quam sigillum, eadem in membrana appensum sigillis aliis antiquioribus tribus. Sicut autem prima vice, sigillum suum Canonici addiderant; ita & fecisse videntur hac secunda; atque ita factum, ut S. Servatius bis expressus fuerit, semper quidem in cera viridi, sed in cera temporis aliquantum diversi. Insuper cum Hermannus iste, ante suam electionem fuerit Leodiensis Præpositus; & contra abusum investiturarum earumque pertinascem usurpatorem Henricam,

[3]


Vicarius Apostolicæ Sedis, ut habet quædam Conradi Lutzemburgensis charta apud Meurißium; sive, ut Necrologium Mettensis Cathedralis, sanctæ Romanæ Ecclesiæ Legatus per Imperium universum; suæque fidelitatis ergo semel iterumque sua Sede ejectus ab Imperatore schismatico, ex anno MLXXIX fere usque ad mortem vixerit exul; jam facile concipio, qua occasione & quo fere tempore ipse fuerit Trajecti; scilicet ante annum MXCII, quo Leodium occupavit, optimo Præsuli Henrico suffectus, Simoniacus schismaticusque Obertus, nullum Legato Apostolico in sua diœcesi locum relicturus.

DE SANCTO PAULO,
EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO, MARTYRE.

CIRCA AN. CCCL.

COMMENTARIUS DE EIUS VITA; EX VARIIS COLLECTA.

Paulus, Patriarcha Constantinopolitanus, Martyr(S.)

AUCTORE F. B.

PRÆFATIO
Plura ejus festa, Vitæ Scriptores, Elogia.

[1] Colitur a Latinis hac VII Iunii, S. Paulus Episcopus Constantinopolitanus: qui, si calumnias & persecutiones & exilia, ab Arianis tolerata, spectemus, sane haud minor habendus est magno Athanasio; [Latinis] quamque huic laudem doctißimæ pro fide orthodoxa lucubrationes attulere, illi perpessum ipso actu martyrium abunde suppeditavit. De eo sic habet hodiernum Romanum Martyrologium. Constantinopoli Natalis S. Pauli, ejusdem civitatis Episcopi, qui sæpe ab Arianis ob fidem Catholicam pulsus, & a S. Julio Romano Pontifice restitutus, demum a Constantio Imperatore Ariano ad Cucusum oppidulum Cappadociæ relegatus, ibidem Arianorum insidiis crudeliter strangulatus, ad cælestia regna migravit: cujus corpus, Theodosio Imperatore, Constantinopolim summo honore translatum fuit. Fere eadem habent alia Martyrologia, [& Græcis celebris,] præter illa, quæ dicuntur hic de translatione corporis; cum tamen celebritatis talis causa, hoc die ejus memoria habeatur. Græci enim hunc Sanctum prius coluerunt sexta Novembris, verosimiliter quia in eam incidit gloriosum ejus Martyrium: quod habent Menæa Græcorum Venetiis excusa, & Kalendarium metricum hoc versu:

Οὔνεκα ὁμολογεῖ Παῦλος Θεὸν, ἄγχεται ἕκτῃ.

Sexta gulam Paulo, Christi pro nomine, clausit.

[2] Postea vero iterum Græci festum transtulerunt in Dominicam, proximam sextæ Novembris: ita enim eadem sexta die asserit Synaxarium Græcorum, servatum in Collegio Parisiensi Societatis Iesu, his verbis: Τελεῖται δὲ τούτου σύναξις ἐν τῇ μεγάλῃ ἐκκλησία, ἐν ἡμέρᾳ κυριακῇ. Agitur Synaxis ejus, in magna Ecclesia, die Dominico. Cum igitur in Synaxario nulla mentio fiat ecclesiæ S. Pauli, in qua sub Theodosio magno corpus hujus Sancti fuit reconditum; [vario die.] sed festum ejus in majori ecclesia dicatur celebrari; verosimile mihi fit, aliquo posteriori tempore, cum forte casu quopiam collapsum jaceret prius templum, sacras Reliquias rursus ad majorem ecclesiam relatas fuisse; idque in Dominica, tantæ festivitati magis idonea; atque inde ortam consuetudinem, tali die solenni Officio hunc gloriosum Martyrem colendi: præsertim cum septima Iunii, quo altera translatio facta est, impediatur apud Græcos solennißimo cultu S. Theodoti Martyris, prout diximus XVIII Maji, quando de eodem Sancto egimus.

[3] Quod ad scriptores Vitæ & Paßionis sanctißimi hujus Præsulis attinet; [collector vitæ anonymus:] habemus ex codice Vaticano 808 eamdem Græce conscriptam, qua usus est Lipomannus, quamque hic Symeoni Metaphrastæ adscripsit: sed hujus illam non esse Auctoris, vel ex eo patet, quod ipsam etiam legerit, laudaverit, & in suam Bibliothecam transtulerit Photius, sexaginta ut minimum annis ante Metaphrasten scribens. Quisquis autem collector ille sit, cum pleraque ex Socrate & Sozomeno corraserit, oportet eum, his recentiorem, & antiquiorem Photio, sexto aut septimo seculo vixisse. Is vero non tam hoc præstitisse videtur, ut conscriberet Actorum historiam; quam ut Sanctum solenniori quopiam festo pro concione laudaret, quod innuit exordium. [non satis accuratus.] Quemadmodum autem sæpe contingit, Encomi astas ejusmodi minus attendere ordinem rerum gestarum & cujusque tempora, quam res ipsas; ita hæc Acta Auctoris anonymi non admodum recte ordinata sunt, quoad Chronologicam rationem; plurimaque continent, non tam ad S. Paulum spectantia, quam ad Athanasium; eaque fusius explicata, quæ perstringi breviter convenisset; cum impoßibile pene esset hanc Vitam scribenti non sæpe mentionem facere de S. Athanasio. Itaque minime necessarium existimavi Vitam illam hic typis excudendam dare; præsertim cum eadem narrationis series, licet aliis verbis, reperiatur apud Photium in Biblioth. pag. 1419: sed utilius fore censui, ex præfatis Auctoribus, juxta Chronologiam in Actis S. Athanasii II Maji stabilitam, de integro nevam colligere. Hoc vero ita exequar, ut tamen non admodum solicitus futurus sim quo, minus ab eis recedam, quoties contigerit majorem auctoritatem aut rationem non levis momenti requirere, ut, quod ipsi prius factum dixerunt, ego narrando postponam; & rursus præponam, quod ipsi posterius retulerunt. Facile enim fieri potuit, ut in temporis aliisque ejusmodi circumstantiis, integro seculo post rem gestam scribentes, alucinarentur; quod tamen non obest, quo minus aliquam quoad historiam ipsam fidem mereantur, in qua non tam facile erratur a serio diligentique rerum gestarum indagatore. Fateor tamen vix ullam esse historiam, variantibus inter se Auctoribus obscureque loquentibus, majis intricatam; ita ut vix pauciora disputanda sint, quam narranda.

[4] [Elogium ex S. Athanasio:] Ante omnia accipe testem martyrii ejus irrefragabilem S. Athanasium, in Epist. ad Solitarios. De Paulo vero Constantinopolitano Episcopo nemini arbitror ignotum esse, quanto enim clarior civitas, tanto minus factum celari poterit. Etiam huic quoque crimen objectum est: idque falsum fuisse vel ex eo colligas, quod qui illum reum fecit Macedonius, nobis in ea accusatione præsentibus, cum reo suo, cujus Presbyter erat, communicaverit. Huc tamen ubi oculos suos, adjecisset Eusebius, ut raperet Episcopatum ejus civitatis (eodem enim modo a Beryto Nicomediam transiliit) non defuit in hunc Paulum species calumniæ; neque illi ignari oblitique suarum insidiarum fuere, sed perseverarunt in criminando. Et primo quidem a Constantino in Pontum relegatus est, postea a Constantio ferro vinctus in Singera Mesopotamiæ deportatus est, & inde Emesam; quarto denique in Cucusum Cappadociæ circa deserta Tauri abreptus est: quo in loco

[4]


(ut ab illis renuntiatum est, qui cum illo fuere) laqueo per Eusebianos strangulatus, vitam finiit. Elogium hoc interpretibus Henrico Valesio & Petro Nannio, uti breve, ita propter brevitatem est obscurius.

[5] Exhibeo alterum ex Menæis excusis apud Venetos, non quidem a coævo Auctore, [alterum ex Menæis.] sed ex Ecclesiæ Constantinopolitanæ traditione post aliquot secula conscriptum, ideoque in multis circumstantiis minus accuratum: Παῦλος, μέγας Ὁμολογήτης, ὑπῆρχεν ἐκ τῆς Θεσσαλονίκης, Νοτάριος γενόμένος καὶ Ὑπογραφεὺς Ἀλεξάνδρου τοῦ ἁγιωτάτου Πατριάρχου Κωνσταντινουπόλεως, Διάκονος τῆς αὐτῆς ἁγίας ἐκκλησίας· ὅνπερ οἱ ὀρθόδοξοὶ μετὰ τὴν τελευτὴν Ἀλεξάνδρου Πατριάρχην προχειρίζονται Κωνσταντινουπόλεως. Κωνστάντιος δὲ Βασιλεὺς, Ἀρειανὸς ὤν ὑποστρέψας ἀπὸ Ἀντιοχείας ἐκβάλλει τοῦτὸν ἀπὸ τοῦ θρόνου, καὶ ἀντ᾽ ἐκείνου εἰσάγει Εὐσέβιον τὸν Νικομεδίας· δὲ καταλαβὼν τὴν Ῥώμην, εὗρε τὸν μέγαν Ἀθανάσιον, ἐκβεβλημένον κᾀκεῖνον ὑπὸ Κωνσταντίου τοῦ οἰκείου θρόνου. Διὰ γραμμάτων οὖν τοῦ Βασιλέως Κώνσταντος ἀπολαμβάνουσιν ἀμφότεροι τοῦς οἰκείους θρόνους· καὶ πάλιν ἐκβάλλονται παρὰ Κωνσταντιου τῇ τῶν Ἀρειανῶν συμβουλῇ. Τότε γράφει Κώνστανς πρὸς τὸν Ἀδελφὸν αὐτοῦ Κωνστάντιον, οτι εἰ μὴ ἀπολάβοιεν τοὺς θρόνους αὐτῶν, ἐλεύσομαι μετὰ δυνάμεως κατά σου. Ἀπέλαβεν οὖν τὸν θρόνον θεῖος Παῦλος· μικρὸν καὶ μετὰ θάνατον Κώνσταντος ἐξορίζεται εἰς Κουκουσὸν Ἀρμενίας, καὶ ἀποκλεισθεὶς ἐν οἰκήματι λειτουργῶν, ἀπεπνίγη παρὰ τῶν Ἀρειανῶν μετὰ τοῦ ἰδίου ὡμοφορίου, παραδοὺς τὴν ψυχὴν τῷ Κυρίῳ. Magnus Confessor Paulus, Thessalonica oriundus, Notarius fuit & Amanuensis Alexandri sanctissimi Patriarchæ Constantinopolitani, sanctæque ejusdem Ecclesiæ Diaconus. Hunc orthodoxi, post mortem Alexandri, Patriarcham Constantinopolitanum ordinarunt. Constantius autem Imperator, cum esset Arianus, reversus Antiochia, Throno illum ejicit; contraque eum inducit Eusebium Nicomediensem. Paulus itaq; Romam perveniens, invenit Magnum Athanasium, suo pariter Throno, jubente Constantio, expulsum. Deinde ambo per litteras Imperatoris Constantis, Sedes suas recipiunt: sed rursus, instinctu Arianorum, per Constantium ejiciuntur. Scribit itaque Constans ad fratrem, quod si Cathedras suas non reciperent, ipse contra eum veniret cum exercitu. Ita divinus Paulus in Episcopatum restitutus, brevi post mortem Constantis denuo exulare compulsus in Cucusum Armeniæ, ibidem publico carceri inclusus est; &, ab Arianis proprio Episcopali Pallio strangulatus, obtulit animam Domino.

[6] Ceterum cum dicitur Confessor, nolim intelligas hodierna vocis hujus significatione, [quo sensu dicatur Confessor,] ut opponatur Martyri; sed antiquiori, qua titulus iste etiam Martyribus, præsertim si exilia aliasque calamitates ante mortem sustinuissent, ab Ecclesia tribui solebat. Neque, cum Alexandrum & Paulum Patriarchas Constantinopolitanos appellari audis, existimes temporibus Constantini Magni & Constantii, quibus illi prædictæ Ecclesiæ præfuerunt, hanc habuisse prærogativam: tunc enim nihil supra reliquos Episcopos (si amplitudinem & splendorem urbis excipias) obtinebant dignitatis; [& Patriarcha.] sed ea postmodum successoribus eorum collata est in Concilio Constantinopolitano primo, decretumque ut Episcopus urbis Regiæ, secundum, post Romanum Pontificem, haberet honoris locum. Quamvis enim supposititium hunc Canonem esse non levibus de causis eruditi existiment: hoc tamen concedere videntur, statim post absolutum Concilium, ab iis qui adhuc præsentes erant, conditum esse, & Episcopos Constantinopolitanos ea jurisdictione uti cœpisse. Denique Sanctum hunc seculo IV vixisse, sicut omnibus est indubitatum; ita, quo anno natus fuerit, quove consecratus Episcopus, aut corona martyrii donatus, non æque certum: de quibus, ex variis indiciis, ita visum est statuere, ut Natus sit initio hujus seculi IV: anno deinde

CCCXXV, interfuerit Concilio Nicæno, [Chronologia vitæ ejus.] Notarius sancti Alexandri Constantinopolitani:

CCCXXXVI, a Constantino Magno in Pontum missus sit:

CCCXXXX, Ordinatus Episcopus ac depositus sub Constantio:

CCCXLI, restitutus in Sedem suam, mortuo Eusebio:

CCCLII, iterum ejectus, iterumque per Iulium & Constantem restitutus; ac rursus per Philippum Præsidem missus Thessalonicam, indeque Romam profectus:

CCCXLVII, post Concilium Sardicense, Constantinopoli iterum receptus:

CCCL, occiso Constante Imperatore, tandem Cucusi exul strangulatus sit.

CAPUT I.
Adolescentia S. Pauli: primum sub Constantino exilium: Ordinatio Episcopalis: depositio sub Constantio.

[7] [Thessalonicæ natus,] Thessalonicæ natum esse S. Paulum testatur ejus apud Græcos Elogium, & Socrates lib. 2 cap. 16; illudque asserere nihil est quod vetet. Annus vero quo prodierit in lucem, ne palpando quidem certo potest reperiri: aliquid tamen de hoc per conjecturam dici poterit, deductam ex tempore quo scitur Episcopus & Presbyter fuisse. Ponamus enim, cum Socrate atque Sozomeno, Paulum, anno vulgaris æræ CCCXL, Alexandro mortuo succeßisse; addamus, & Concilio Tyrio anno CCCXXXV pro eodem interfuisse, utique jam tum Presbyterum; credamus denique, etiam Constantinopoli, uti verosimillimum est, observatum fuisse Canonem XI, non ita pridem conditum in Concilio Neocæsareensi, anno CCCXIV coacto; qui mandat, [ante annum 305.] Presbyterum ante annum XXX non ordinari. His admißis, debet saltem ante annum CCCV natus fuisse Paulus, & quidem tam diu, quam diu ante annum CCCXXXV susceperit Presbyteratum. Idem deducitur ex eo, quod anno CCCXXV Nicæno interfuit Concilio, Notarius Alexandri, a Metrophane Episcopo CP. ut nos quidem arbitramur, illuc legati. Debet enim Paulus ætatem annorum XX tunc habuisse; [adfuit Nicænæ Synodo 325:] adeoque post annum CCCV natus nequaquam fuerit. Sed neque fuerit natus multo ante: quandoquidem ab Alexandro, morti vicino, successor in Episcopatu anno CCCXL designatus, apud Socratem ætate juvenis appelletur, respectu Macedonii; qui annis circiter viginti post, puta sub sexagesimum istius seculi, propriam hæresim, a nomine ejus appellatam, propagare cœpit, dejectus Sede episcopali, & saltem aliquamdiu supervixerit.

[8] Godefridus Hermantius, in novißima Vita Gallica S. Athanasii, scribit, [juvenis Notarius,] tempore Concilii Nicæni jam Diaconum fuisse Paulum; cujus opinionem ut sequerer, deberet ea antiquiori auctoritate confirmari. Certe Gelasius Cyzicenus in Historia Concilii, ejus mentionem faciens, tantum vocat Lectorem atque Notarium, nec videtur omissurus fuisse digniorem ejus titulum, si eum habuisset. Si quis tamen contenderit Gelasium nihil in monumentis de Paulo invenisse, præter Officium Notarii, itaque deceptum, Ordinem Lectoris de suo addidisse, eo quod Notarii (teste Goaro in Euchologio Græco) ex Lectoribus eligerentur, non magnopere repugnabo: & tum nihil oberit, quo minus

[5]


Diaconus fuisse credi poßit anno ætatis suæ XX aut XXI. Favebit quoque superius Elogium ex Menæis. Difficilius assentiar, [an etiam Diaconus.] verum esse id, quod habet Vita SS. Metrophanis & Alexandri, ex Mss. Bibliothecæ Vaticanæ, relata etiam a Photio; duodecim dumtaxat annos numerasse S. Paulum, quando Concilio Nicæno interfuit Notarius Alexandri: hinc enim consequens foret ante annum ætatis XXII susceptum Presbyteratum. Quis vero credat, id apud Græcos fieri potuisse? uti etiam, duodennem puerum in Concilio Oecumenico Notarium fuisse Alexandri, locum Episcopi Constantinopolitani Metrophanis ibidem tenentis? nec Notarium qualemcumque, sed talem, cujus ratio in subscriptionibus habenda fuerit, pro ut habitam reperit supra memoratus Gelasius? Reversus a Concilio Constantinopolim Paulus, forte Diaconatu (siquidem ante non fuerit) certo tamen intra decennium Presbyteratu initiatus est: Presbyter quippe erat cum anno CCCXXXV Concilio interfuit Tyrio.

[9] Nunc ipsam Electionis & Consecrationis historiam audiamus ex Socrate, [Ab Alexandro CP. optatus successor,] illam ad tempora Constantii referente lib. 2 cap. 6. Alexander, Ecclesiæ Constantinopolitanæ Episcopus, qui contra Arium strenue dimicaverat, cum tres quidemac viginti annos in Episcopatu egisset, octo vero ac nonaginta vixisset, ex hac luce migravit, nemine in suum locum subrogato. Mandavit tamen iis, penes quos jus eligendi erat, ut alterum ex duobus, quos ipse nominaret, eligerent; ac, siquidem eum vellent, qui & ad docendum idoneus & vitæ ac morum integritate conspicuus esset, Paulum, quem ipse Presbyterum ordinarat, assumerent; ætate quidem adhuc juvenem, sed prudentia senem. Sin eum sibi mallent, qui externa tantum specie gravitatis commendaretur, Macedonium eligerent, seniorem ætate, qui Ecclesiæ illius jam pridem erat Diaconus. Hinc vero in deligendo Episcopo major exorta contentio, Ecclesiam conturbavit. Nam populus duas in partes divisus erat, his Ariano faventibus dogmati, illis Nicæni Concilii decreta defendentibus. Et superstite quidem Alexandro, Homousiani superiores fuere, dissidentibus Arianis & de proprio dogmate inter se digladiantibus: sed postquam ille fato functus est, anceps utrimque fuit concertatio: proinde Homousiani quidem Paulum designarunt Episcopum, Ariani vero studia sua in Macedonium conferebant. Et in ecclesia quidem quæ nunc dicitur Irenes, & contigua est ei, quæ nunc Magna & Sophiæ vocatur, Paulus Episcopus ordinatur; in quo sane videbatur mortui Alexandri valuisse suffragium.

[10] Dicitur hic Macedonius, moriente Alexandro, Diaconus dumtaxat fuisse: [an Macedonium ordinarit Presbyterum?] sed Athanasius in Epist. ad Solit. ut supra vidimus, diserte affirmat eum Sacerdotem jam tum fuisse quando accusavit Paulum, præsente Athanasio. Deinde quod dicatur, externa specie gravitatis tantum commendabilis, non ita intelligendum est, ut judicaverit Alexander, impietatem animi ejus contegi larva pietatis (quo pacto enim de tali eligendo vel mentionem facere voluisset?) sed, quod, cum mediocris esset virtutis, affectata quadam gravitate aliquod sibi sanctitatis nomen apud plebem conciliasset. Verum in eo errasse Alexandrum postmodum patuit, qui utinam ultimus in talibus deceptus fuisset. Sane si qualis erat Macedonius, talem esse vel suspicatus fuisset Alexander, nullo pacto illum cum Paulo comparasset, putaßetve dignum Episcopatu. Quantum in præmißis discrepet ab Athanasio Socrates, definire non magnopere attinet, neque vero definiri deberet si totam hanc de Pauli electione historiam, cum Baronio, ut a Macedonianis confictam, rejicere poßemus. Ipsum audiamus ad an. 340 num. 16: Cum Alexandri Episcopi integritatem animi considero, adduci non possum ut credam, ab eo Macedonium quoque una cum Paulo, ad electionem faciendam Episcopi Constantinopolis, tum nominatum fuisse: [Electionem Pauli fabulosam reputanti Baronio,] quippe qui studiosissime Eusebianorum partes sectatus esset, ab eisque adversus Athanasium in conventu Tyrio cum aliis legatus delectus. Certe quidem, qualisnam foret, Alexandrum existimo minime latere potuisse. Hæc sane de eo in conventu Tyrio ita se habuisse, Athanasius ex Actis ejusdem in Apologia secunda sæpe demonstrat: quamobrem in eam facile sententiam adducor, ut existimem, tum Socratem tum Sozomenum mutuatos istæc esse a Sabino, illo Macedoniano historiarum scriptore, qui in laudem Auctoris sui, ea de Macedonii nominatione ab Alexandro facta, putatur fuisse commentus &c.

[11] Verum, pace Eminentißimi Baronii; si Sabinus in gratiam Auctoris sui fingere voluit, aliisque, [respondetur:] ut id crederent persuadere potuit: cur non laudabilius elogium Macedonii finxit? Sed neque Socrates Sabino fidem adhibuit, ut statim post locum citatum fatetur ipse Baronius. Ille enim ait, Sabinum pro suis contexuisse apologias potius, quam historias; & quæ viderentur reprehensione digna, in Catholicos rejicere solitum esse. Denique Sozomenus non obscure significat, eam se historiam ex Catholicis habere testibus, cum dicit; Macedonianos etiam fateri, utrumque ab Alexandro laudatum; sed encomium Pauli ad Macedonium, Macedonii vero ad Paulum transferre. Reliqua, quæ adfert Baronius nihil ad rem præsentem faciunt; cum consideranti perspicuum sit, Macedonium illum, [duos Macedonios ab ipso confundi.] qui in Conventu Tyrio Eusebianorum partes adversus Athanasium sectatus est, alium omnino esse ab illo, de quo hic agimus. Macedonius enim in Conventu Tyrio Athanasii adversarius, saltem ab anno CCCXXXV Episcopus erat, & (ut Athanasius ex Synodo Alexandrina refert) ætate & ingenio putidus: alter vero ejusdem nominis, qui Paulo Constantinopolitano adversatus est sub imperio Constantii, anno CCCXLII primum ordinatus est Episcopus, & anno CCCLX, post varias insaniæ suæ tragœdias, novam hæresim excogitavit propagavitque, qua Spiritum sanctum a divinitate omnino alienum pronuntiavit.

[12] Interea Paulus, prius quam ad Episcopatum acceßit, jam pertulerat primum exilium suum, [Paulus adhuc Presbyter relegatus a Constantino,] idque sub Constantino Magno, a quo, teste Athanasio, in Pontum relegatus fuit. Quo autem relegatus sit anno, ut definiri non facile potest, altum silentibus de eo auctoribus; ita potest non incongrue statui, exilium illud accidisse intra septennium ultimum Constantini; quo labente plurimi tam Presbyteri quam Episcopi orthodoxi variarum Ecclesiarum, exilio mulctati fuisse sciuntur, Constantino Arianis nimis faciles præbente aures. Si quis tamen velit anno CCCXXXVI, adnitente conciliabulo Constantinopolitano, uti Athanasius in Gallias exulatum ivit, [eodem forte temporequo S. Athanasius] ita Paulum fuisse missum in Pontum; nihil in eo incommodi video. Quod enim in Alexandrum Constantinopolitanum effundere non audebant odium, propter auctoritatem integritatemque viri, Imperatori perspectam & probatam; convertere potuerunt in Presbyterum ejus Paulum, eo magis, quod in Concilio Tyrio Arianis contra Athanasium non consenserit; uti ego verosimilius esse arbitror, quam quod damnationi Athanasii subscripserit, [revocatus.] uti soli blaterant Ariani, mentiri in similibus assueti. Revocatus porro, redierit ex Ponto Constantinopolim Paulus, quando ex Galliis Alexandriam Athanasius anno CCCXXXVIII; tunc enim plerique ob fidem exules Orthodoxi, trium fratrum Imperatorum consensu, ad sua redierunt; mortuo præcedenti anno eorum patre Constantino.

[6]

[13] Obscuriora hinc sunt Pauli gesta usque ad ordinationem Episcopalem, mortuo Alexandro, anno CCCXL factam, ut supra tetigi ex Socrate. Sed vix ordinatus fuit, [& Episcopus ordinatus an. 340] post habito ei Macedonio, cum hujus indignatio accendit Eusebii Nicomediensis Episcopi ambitionem transeundi ad Sedem Constantinopolitanam, cuditque ipsorum & aliorum in Paulum accusationes. Confestim enim, qui cum Eusebio Nicomediensi faciebat, Imperatorem Constantium contra sanctissimum Paulum accedunt; cum multis calumniis & hoc deferentes; Sine tuo, Imperator, decreto, Alexandro mortuo, in solium Constantinopolis seipsum collocavit. Imperator autem consessum hæreticorum Constantinopoli contra divinum Symbolum congregari præcipiens, Paulum Confessorem ex ecclesia ejici, ejusque loco, pridem Beryti, tunc autem Nicomediæ Episcopum, Eusebium introduci jussit. Ita dicitur in Synodo Constantinopolitana Constantii Tomo 2 Concil. editionis Labbeanæ col. 88, & 89. Paria habet Socrates lib. 2 cap. 7, sic loquens: Imperator vero Constantius, non multo post ordinationem Pauli, [cui mox pulso subrogatur Eusebius Nicomedien.] Constantinopolim ingressus, ob illam ordinationem gravissima exarsit ira; collectoque Arianorum Antistitum Concilio, Paulo quidem Episcopatum ademit, Eusebium vero, ab urbe Nicomedia translatum, Constantinopoleos Episcopum designavit. His ita gestis Imperator Antiochiam profectus est. Ex duobus his textibus patet primo, non sub Constantino Magno Episcopum fuisse Paulum: cum accusetur, quod sine decreto Constantii, tunc rerum potiuntis, se ipsum Episcopum fecerit. Patet secundo, Conciliabulum illud Constantii, ante annum CCCXL, quo ordinatus Paulus, habitum non fuisse.

[14] Quales autem calumniæ, modo indicatæ, fuerint, quibus in isto Arianorum conciliabulo accusatus est Paulus, [propter calumnias Macedonii,] difficile est definire, tacente S. Athanasio. Aliud Conciliabulum Arianorum, sub titulo Concilii Sardicensis, accusat eum, quod ipsius causa Constantinopoli homicidia mille patrata fuerint, quod altaria humano sanguine inquinata, interfecti Fratres, & extincti Gentiles: verum his accusationibus fingendis, post secundum tertiumque exilium, occasio primum data est. Sed fortaßis ex Sozomeno lucis quidpiam hauriemus. Sic ergo loquitur lib. 2 cap. 3. Mortuo Alexandro, Constantinopolitanæ Ecclesiæ Sacerdotium obtinuit Paulus: qui, ut Ariani quidem & Macedoniani asserunt, Episcopatum hunc sibi ipse met comparaverat, præter sententiam Eusebii Nicomediæ, & Theodori Heracleæ quæ in Thracia est, Episcoporum; ad quos, utpote finitimos, Ordinatio pertinebat. Verum, ut reliqui fere omnes affirmant, ob testimonium Alexandri, [(ut apparet ex Sozomeno,)] cujus in locum successit; ab Episcopis, qui tum forte Constantinopoli morabantur, ordinatus est. Nam Alexander, jam natus annos octo & nonagitna, ex quibus tres ac viginti in Episcopatu fortissime transegerat, cum ex hac vita migraturus esset, interrogantibus eum Clericis, cuinam post ipsum committenda esset Ecclesia; Si virum, inquit, pietate præditum, simulque idoneum ad docendum quæritis; habetis Paulum; sin hominem ad res seculares & ad colloquium cum Judicibus aptum mavultis, potior est Macedonius. Et utrumque quidem testimonio Alexandri ornatum fuisse, confitentur etiam Macedoniani: verum ad res agendas & ad dicendum instructiorem fuisse Paulum affirmant; piæ autem ac religiosæ vitæ testimonium tribuunt Macedonio, Paulum contra deliciis ac solutiori vitæ indulsisse calumniantur. Ex illorum igitur confessione, Paulum disertissimum fuisse apparet, & in Ecclesia cum summa laude docuisse. Ad varios autem fortunæ casus & colloquendum cum potentioribus, non recte comparatum illum fuisse, res ipsæ testantur. Nullas enim adversariorum invidias discussit, perinde ac facere solent ii, qui in hujusmodi rebus solertes sunt. Imo vero, quamvis multitudini admodum carus esset, tamen fraude eorum, qui fidem in Nicæna Synodo stabilitam eo tempore rejiciebant, multas pertulit calamitates; ac primo quidem quasi turpiter vixisset insimulatus, Ecclesia Constantinopolitana ejectus est.

[15] [de illegitima Ordinatione,] Certum est hic narrari a Sozomeno ea, quæ a morte S. Pauli integro seculo elapso credebant & spargebant de eo Ariani & Macedoniani; verosimiliter eadem, quæ contra illum & apud Imperatorem, & in Conciliabulo fuerant allata in medium. Primum proinde accusationis caput hoc fuiße videtur, quod Episcopatum sibi comparaßet, præter sententiam Eusebii Nicomediæ & Theodori Heracleæ; ad quos, utpote finitimos, Ordinatio pertinebat, Fortaßis etiam ad firmandam accusationem suam produxerunt Canonem IV Nicæni, in collectione Labbeana tomo 2 Col. 30, Episcopum oportet, maxime quidem ab omnibus, qui sunt in Provincia, constitui &c. Talem enim Canonem in eadem Synodo sancitum fuisse, probat pene omnium interpretationum & collectionum concordia. Verum Paulus & alii Orthodoxi merito crediderunt, se ab hujus Canonis observatione excusari; cum qui inter Comprovinciales erant, de hæresi essent suspecti; & Constantinopoli tunc plures essent Orthodoxi Episcopi, per quos legitime poterat ordinari, & absentium approbatio abunde suppleri, præsertim urgente neceßitate; idque juxta eumdem Canonem, qui sic pergit: Si autem hoc difficile fuerit, aut propter instantem necessitatem, aut propter itineris longitudinem; tribus omnino eumdem in locum congregatis, absentibus quoque suffragium ferentibus, scriptisque assentientibus, Electio fiat.

[16] Alterum accusationis caput fuerit, quod solutiori vitæ indulgeret & turpiter vixisset Paulus, adeoque depositionis pœna esset mulctandus, [& impudicitia:] præcipiente id Canone LXX inter LXXX Arabicos apud Labbe Tom. 2 Col. 315: Si quis Episcopus deprehensus fuerit in adulterio, aut alio simili crimine, deponendus est, nec est amplius in eumdem gradum restituendus &c. De tali crimine accusatum fuisse Paulum, iterum insinuat Sozomenus lib. 3 cap. 10 cum ait, Constantem animadvertisse, non ob vitæ turpitudinem Paulum fuisse depositum, quod sententia continebat. Adde Arianorum impudentiam, qua plures Orthodoxos Episcopos, de eodem crimine non veriti sunt accusare, falsis etiam testibus subornatis, uti fecerunt in Athanasio ac postea in Aphraate; sed ad suam ipsorum confusionem, cum impostura potuisset. Illam autem accusationem meram in Paulum calumniam fuisse, [sed falso.] recte & paucis probat Athanasius, ex eo quod Macedonius, qui illum accusabat, cum eodem communicasset; quod ei minime licebat per Canones, si verum crimen fuisset. Accusationes hæ, si revera prolatæ fuerint contra Sanctum, ut ex Sozomeno recte videmur colligere; mirare, lector, Hæreticorum pro Canonum observatione zelum, tunc nempe cum eos prodesse putant ad stabiliendam hæresim, alias minime scrupulosorum: ut patet in Eusebio, quo instigante reus agebatur Paulus. Is enim non multo ante, contra ejusdem Concilii Canonem XV, non multo ante, contra ejusdem Concilii Canonem XV, Berytensem Episcopatum, ad quem ordinatus erat, cum Nicomediensi mutaverat; & jam conabatur, ejecto Paulo, a Nicomediensi ad Constantinopolitanum transire, & reipsa transiit. Ad secundum vero accusationis caput respexisse videri potest magnus Athanasius, cum ad Solit. verißime de hæreticis dixit: Veritatis æmulatores, tametsi sancti, tametsi puri appareant, rei fiunt, cum illis libuerit, cum eam quam volunt causam finxerint.

[7]

[17] Existimat Auctor Ms. nostri, Paulum, post depositionem suam, [an eo tempore Romam profectus sit?] ex Oriente Romam profectum, ibidem cum S. Athanasio aliisque Episcopis exulibus, apud Iulium Pontificem causam suam egisse. Athanasius quidem ab anno CCCXXXIX, usque ad initium CCCXLI Romæ commoratus est, expectans accusatores suos: sed de Pauli in Italiam eo tempore profectione, apud Socratem & Sozomenum aliosque Auctores altum silentium; unde suspicor Auctorem Manuscripti, secundum Sancti exilium, quo durante Romam profectus est, bis retulisse; præsertim cum easdem utriusque itineris referat circumstantias, eumdemque exitum. Itaque verosimilius mihi quidem videtur, sanctum Præsulem aut in Ponto, aut forte Constantinopoli, soli Deo & sibi modeste vixisse, expectando cum longanimitate tempus divinæ misericordiæ & consolationis. At Eusebius (ut ait Socrates) Constantinopolitana Sede potitus, nullo pacto quiescere poterat: sed omnem, ut in proverbio est, movebat lapidem, ut id quod proposuerat ad finem perduceret, nempe, deleret ex symbolo Consvbstantialem, & Athanasium Alexandrina Sede dejiceret. Elegit itaque Antiochiam celebrandis suis conciliabulis, tandemque sub Consulatu Marcellini & Probini, anno CCCXLI, præsente Constantio Imperatore, convenit Synodus Antiochiam: & (ne longior sim in iis, quæ spectant Athanasium) hic Episcopatu depositus est, & in ejus locum intrusus Gregorius ille sacrilegus; qui tanto furore & crudelitate irruit in Ecclesiam, ut Athanasius, qui ad tempestatem hanc, si posset, avertendam ex Italia Alexandriam accurrerat, coactus sit clam se subducere, Romamque proficisci.

[18] Interea vafer & miser Eusebius, ut ait Ms. nostrum, [Mortuo Eusebio, Sedem suam recuperat.] mala executus quanta decreverat, legatos etiam miserat ad B. Julium Romanum Archiepiscopum, prolatas in Athanasium accusationes denuntians; rogaveratque, ut causa ad se evocata Judex eorum fieri vellet, quæ contra Athanasium acta erant… sed morte præventus numquam intellexit, quid Julii Episcopi Romani judicio, de Athanasio eique adhærentibus, fuerit constitutum: exiguo enim tempore post Synodum supervivens, miser interiit. Proinde facta per mortem invasoris alium eligendi potestate, Orthodoxi, quibus satis probata erat Præsulis sui innocentia, iterum B. Paulum receperunt, & in Ecclesiam induxerunt; adhortante eos & confirmante Asclepa, Gazæ in Palæstina Episcopo. Ex hactenus dictis ostenditur, palmare Arianorum mendacium, cum ajunt in sua pseudo-Sardicensi Synodo, Paulum Athanasii condemnationi subscripsisse. Neque enim id fecisse potuit, in conciliabulo Tyrio, cujus tempore Episcopus nondum erat: neque Antiocheno, tunc ab Arianis ipsis depositus; neque ante Episcopatum, cum tunc S. Alexandri Presbyter, cum eo totus pro Athanasio staret; in eo felix, quod tempus non permiserit ut ab illis deciperetur.

CAPUT II.
Varia S. Pauli exilia.

[19] Vix B. Paulus in ecclesiam suam ab orthodoxis erat receptus, [Macedonio contra Paulum ordinato,] cum Ariani eodem tempore in ecclesia, quæ nunc ad Paulum dicitur, Macedonium ordinarunt Episcopum; atque id factum est ab iis, qui antea quidem Eusebio cuncta turbanti operam navabant, tunc temporis vero auctoritatem omnem quasi successorio jure obtinebant, Theogni scilicet Nicæno, Mari Chalcedonio, Theodoro Heracleæ in Thracia Episcopo, Ursacio Singiduni in superiore Mœsia, Valente Mursæ in superiore Pannonia. Sed Ursacius & Valens, postmodum pœnitentia ducti, libellum satisfactionis, Julio Episcopo obtulerunt; & doctrinæ Consubstantialis subscribentes, in Communionem recepti sunt: tunc vero pro Ariana perfidia acriter decertantes, gravissimos bellorum motus adversus Ecclesias excitaverunt; [oritur tumultus.] ex quibus bellis unum fuit illud, quod a Macedonio factum est Constantinopoli: ex hoc enim intestino Christianorum bello, crebræ in civitate ortæ sunt seditiones, multique earum violentia periere. Ita Socrates lib. 2 cap. 12, vel, ut brevius habet Ms. nostrum, eodem tempore contigit ab Arianis Episcopis, in nunc dicta ad Paulum Ecclesia, impium Macedonium Episcopum ordinari: qua de causa tumultus in urbe Imperatoria excitatus est, plurimique in subortis seditionibus obriti expirarunt. Seditiones enim, ut testatur Sozomenus, crebræ in urbe extiterunt, bellis haud absimiles, plebe ex utraque parte in se mutuo irruente.

[20] Mansit in tanta omnium rerum perturbatione S. Paulus Constantinopoli; dum interim Athanasius Romæ moratus, ibique in causa ejus Synodus coram Iulio Pontifice celebrata fuit; donec etiam ipse, anno CCCXLII ejectus Constantinopoli, eodem venire cogitur. Rem gestam ita narrat Socrates lib. 2 cap. 13. Hæc cum audisset Imperator Constantius, qui tum Antiochiæ morabatur, mandavit Hermogeni Magistro-militum, quem in Thraciæ partes miserat, [Hermogenes conatur vi Paulum expellere:] ut per Constantinopolim transiens, obiter Paulum Ecclesia exturbaret. Ille Constantinopolim ingressus totam civitatem commovit, dum Episcopum per vim ejicere conatur: statim enim populi seditio subsecuta est, cunctique parati erant Episcopum defendere. Cum autem instaret Hermogenes, ut militari manu Paulum expelleret; exacerbata populi multitudo, ut in talibus fieri solet, violento impetu in illum ruit; domoque ejus incensa, pedibusque fune innexo per civitatem illum trahentes, peremerunt. Gesta sunt hæc duobus Augustis Consulibus, Constantio scilicet III & Constante II, id est anno CCCXLII. Alienißima hæc quidem erant a mansuetudine Sancti: at quis cohibeat furorem iratæ plebis, crudelitatem suam zelum fidei interpretantis? [sed in tumultu occiditur.] Illa ipsa autem forte etiam fama amplificavit, quæ omnia augere solet; aut a Macedonianis, ad constandam majorem Orthodoxis invidiam, exparte conficta sunt. Auxerunt profecto hæc omnia Ariani in conciliabulo suo, apud Philippopolim sub nomine Synodi Sardicensis habito, quando tam atrociter in Paulum & Asclepam exclamarunt. Ipsos audiamus. De Paulo, inquiunt, Constantinopolitanæ quondam civitatis Episcopo, post reditum exilii sui, si quis audierit, perhorrescet. Et iterum inferius, Asclepas autem cum ad Constantinopolim civitatem, propter Paulum venisset; post immanitatem rerum atrocitatemque, commisit quæ media in Ecclesia Constantinopolitana gesta sunt, post mille homicidia, quæ altaria ipsa humano sanguine coinquinaverunt, post interfectiones Fratrum extinctionesque Gentilium &c. Duo in his pro sua impudentia peccant hæretici, & quod omnia mentiendo augeant, & quod Orthodoxis Episcopis adscribant, quæ ipsimet patraverant (si tamen facta erant) quæque illi præcavere non potuerant, nisi hæreticos in suis ecclesiis dominari permisissent.

[21] Constantius autem Imperator, audita Hermogenis cæde, inquit Socrates, statim Antiochia digressus, [Imperator ipse Paulum expellit,] equorum permutatione veloci Constantinopolim accurrit. Et Paulum quidem urbe expulit, ipsam vero civitatem mulctavit; ex annona diurna, quam Pater ejus Constantinopolitanis donaverat, adimens plusquam quadraginta millia modiorum: antea enim octoginta fere millia modiorum frumenti, ab urbe Alexandria advecti, civibus erogabantur.

[8]


Hoc vero eum fecisse putat Sozomenus, quod existimaret multitudinem, otio ac deliciis abundantem, ad seditiones proclivem esse; majori etiam pœna in seditiosos animadver surus, nisi eos sibi flentes ac supplices occurrere vidisset. [& cives mulctat.] Macedonium porro civitatis Episcopum designare distulit, quippe qui infensus erat etiam illi; non solum eo quod præter ipsius sententiam ordinatus fuisset Episcopus, verum etiam eo quod, ob seditiones inter ipsum & Paulum excitatas, tum alii multi, tum Magister-militum Hermogenes interfecti essent. Passus ergo, illum plebem colligere in ea Ecclesia, in qua fuerat ordinatus, rursus Antiochiam contendit.

[22] Ita tempestas, quæ in Athanasium, Alexandriam reversum, anno CCCXLI desævierat, in Paulum quoque Constantinopoli anno CCCXLII se effudit; & sicut antea ille Alexandria profugus Romam venerat, ita nunc eodem Paulus profectus est, Orthodoxorum omnium certißimum asylum. [Paulus Romam venit cum aliis exulibus:] Quamvis enim dicat Athanasius, Paulum ferro vinctum in Singera Mesopotamiæ deportatum, & inde Emesam, acsi seditionum & cædium auctor fuisset; facile intelligi potest, eum majori deinde libertati permissum, aufugere Romam potuisse. Pergit Socrates eodem lib. cap. 15. Porro Athanasius post diuturnos labores, ægre tandem in Italiam pervenit. Interea in Occidentis partibus Constans, Constantini filiorum natu minimus, solus Imperium administrabat, fratre ipsius Constantino, a militibus interfecto. Eodem tempore Paulus quoque Constantinopolis Episcopus, Asclepas Gazæ Marcellus Ancyræ (quæ urbs est minoris Galatiæ) Lucius denique Hadrianopolis, alius aliam ob causam, accusati & Ecclesiis suis pulsi, in urbem Regiam adventant. Ubi cum Julio, Romanæ urbis Episcopo, causam suam exposuissent: ille, quæ est Romanæ Ecclesiæ prærogativa, liberioribus litteris eos communitos in Orientem remisit; singulis suam Sedem restituens, [qui a Julio PP. restituuntur,] simulque perstringens illos, qui supradictos Episcopos temere deposuissent. Itaque illi Roma digressi, & Julii Episcopi litteris freti, suas quisque Ecclesias occupaverunt; & epistolas ad eos, quibus inscriptæ fuerant, miserunt. Verum hi, acceptis Julii litteris, reprehensionem contumeliæ loco duxere; & convocata Antiochiæ Synodo in unum collecti, de communi omnium sententia conscriptis litteris, Julium acrius insimulant.

[23] Hermantius, qui hunc Pauli aliorumque in Urbem adventum ad annum CCCXXXIX aut CCCXL retulerat, circumstantias ipsas errorem arguere dicit, si hoc anno CCCXLIII dicantur orthodoxi illi Episcopi, Romam venisse. At ipse nullam talem aßignat, neque ego quidquam video quod certiori historiæ repugnet, adeoque cur recedere debeam a Socrate & Sozemeno. E contrario, quod Ariani, tot ex diversis Orientis partibus Episcopos, vix adhuc Imperatorum litteris restitutos, statim iterum expellere potuerint, sine graviori teste credendum non existimo (hoc tamen in ipsius sententia dicendum foret) satisque est, quod in Athanasio & Paulo id fieri potuisse miremur. Paulo autem litteræ Romani Pontificis sufficere non poterant, ut consilium fiduciamque caperet redeundi: quippe non solum illi cum Arianis res erat, verum etiam cum irato Imperatore. [Paulus etiam per Constantis Imperatoris litteras,] Accepit itaque etiam epistolas Constantis ad Fratrem, teste Auctore Ms. nostri his verbis: Porro B. Paulus, relicto Oriente, Occidentem petiit, cui imperabat Constans, Constantii frater: ibique inveniens magnum Athanasium, S. Julio Romano Archiepiscopo, uti & præsentibus aliis ex Italia Episcopis (nempe in concilio Romano, juxta Labbeum, III, inchoato anno superiori post cladem Alexandrinam) omnia exposuit: qua propter ab ipsis quidem, Synodalibus; a Constante autem Imperatore, Cæsareis litteris instructus, iterum revertitur; adveniensque Constantinopolim, magno Ecclesiæ gaudio recipitur.

[24] Ut autem litteras Constantis acciperet, non parum contulit adventus Legatorum ex Oriente, seu rogatu Imperatoris (ut putat Socrates) seu alia de causa missorum. Hi erant Narcissus Cilix, Theodorus Thrax, Maris Chalcedonensis, & Marcus Syrus; qui (præterquam quod fidem Antiochiæ editam, nec Romæ nec apud Occidentis Imperatorem proferre ausi fuerint, sed aliam a se compositam tradiderint) ad interrogata Imperatoris, in causa Pauli & Athanasii, respondendo non fuerunt. Itaque Constans, cum animadverteret, eos injuste insidiatos esse Paulo atque Athanasio, nec ob crimina aut ob vitæ turpitudinem, ut depositionis sententia continebat, sed ob dissensionem fidei, illorum communionem esse aversatos; [quas ei impetravit S. Maximinus Trevir.] in patriam eos remisit, cum persuadere nequivissent id, cujus gratia venerant. Sed & S. Maximinus Trevirensis Episcopus, Arianis rejectis, cum Paulo communicavit; &, ut erat apud Constantem gratiosus, sua commendatione efficisse videtur, ut is ab eodem Imperatore litteras ad Fratrem acciperet. Ille vero quam propterea ab Arianis mercedem retulerit, audiamus ex eorum in Conciliabulo pseudo-Sardicensi Synodica ad Donatum Carthaginensem. Maximinum a Treveris, inquiunt, totum Concilium damnavit, propter quod collegas nostros Episcopos, quos ad Gallias miseramus, noluerit suscipere: & quoniam Paulo Constantinopolitano, nefario homini ac perdito, primus ipse communicavit; & quod ipse tantæ cladis causa fuit, ut Paulus ad Constantinopolim civitatem revocaretur; propter quod homicidia multa facta sunt. Causa igitur homicidiorum tantorum ipse fuit, qui Paulum olim damnatum ad Constantinopolim revocavit.

[25] Porro Imperator Constantius, Antiochiæ degens, cum ei renuntiatum esset, Paulum Sedem suam denuo occupasse, eam rem permoleste tulit, nec valuere Fratris litteræ lenire animum. Philippo igitur Præfecto Prætorii, utpote qui majorem reliquis Provinciarum Rectoribus potestatem obtineret, & secundus ab Imperatore diceretur, mandat per epistolam, ut Paulum quidem pellat Ecclesia, Macedonium vero illius loco in eam inducat. Præfectus itaque Philippus, seditionem populi pertimescens, Paulum circumvenire aggressus est. Imperatoris mandatum penes se occultat; specie autem publicorum negotiorum progressus ad balneum publicum, quod Zeuxippi vocatur, Paulum honorifice ad se accersit; ejusmodi necessitatem adeste dicens, [Iterum tamen pellitur.] ut quam primum illi veniendum esset. Paruit Paulus: qui cum accitus venisset, statim Præfectus mandatum Imperatoris ei ostendit. Et Episcopus quidem, se indicta causa damnatum animadvertens, patienter tulit: Præfectus vero, circumstantis multitudinis impetum reformidans (plurimi enim, rumore ac suspicione ducti, iluc convenerant) unam ex lavacri januis aperiri juber; per quam, Paulus in Palatium abductus, & conjectus in navem ad id comparatam, confestim in exilium mittitur: præcepitque ei Præfectus, ut Thessalonicam Macedoniæ Metropolim (ex qua urbe Paulus jam inde a majoribus suis erat oriundus) proficisceretur, utque in ea civitate degeret: & reliquas quidem urbes Illyrici adeundi facultatem ei concessit, ceterum ad Orientis partes vetuit accedere. Paulus igitur, preter expectationem Ecclesia simul & Urbe pulsus, celeriter abducitur.

[26] Præfectus autem Imperatoris Philippus, ex Balneis publicis progressus, recta ad ecclesiam contendit. Aderat una Macedonius, velut ex machina

[9]


quadam demissus; & cum Præfecto in curru sedens, omnium oculis ostentabatur. Circa illos militum manus strictis gladiis incedebat: [Macedonius in ecclesiam inducitur,] quo spectaculo conterrita est plebis multitudo, cunctique simul, tam Homousiani, quam Ariani, ad ecclesiam properarunt, prævenire singuli & ecclesiam occupare summo studio adnitentes. Postquam Præfectus una cum Macedonio ecclesiæ appropinquare cœpit, repentinus absque ulla causa metus plebem ipsosque adeo milites invasit. Nam quoniam ingens illic aderat hominum multitudo, ita ut Præfecto Macedonium deducenti nullus daretur transeundi locus: milites plebem violenter impellere aggressi sunt. Cum autem contrusa plebs, propter loci angustiam, retrocedere non posset; rati milites plebem obsistere, ac de industria transitum intercludere; velut in hostem irruentes, districtis gladiis obvios ferire cœperunt. Tria igitur hominum millia, [cum ingenti civium strage.] ac præterea centum & quinquaginta, tunc occubuisse dicuntur, alii a militibus trucidati, alii constipatione multitudinis oppressi. Post tam præclara facinora Macedonius, perinde acsi nihil mali gessisset, sed integer & purus esset ab omni culpa, a Præfecto verius quam per Ecclesiasticos Canones, in Episcopali Sede constituitur. In hunc modum Macedonius & Ariani, per tot tantasque hominum cædes, ecclesia potiti sunt.

[27] Difficultatem hic movet Baronius, hanc Pauli relegationem sub Philippo Præside, referendam existimans ad annum CCCLI, post mortem Constantis Imperatoris. Quæ autem, [Hanc persecutionem ad hoc tempus pertinere] inquit ad annum 342 num. 47, tam Socrates, quam Sozomenus post hæc subnectunt de Pauli Episcopi Constantinopolitani persecutione, per Philippum Præsidem excitata; ea contigisse, non hoc tempore vel huic proximo, sed post conventum Sardicensem suo loco manifestum erit. Et rursus ad annum 351 num. 36, Hallucinati sunt, inquit, Socrates & Sozomenus, dum ultimum Pauli exilium (quem sæpius exulasse superius dictum est) contigisse putant ante Concilium Sardicense: nam post ipsum, liquet Paulum favore Constantis fuisse restitutum, Sed, ut verum fatear errasse videtur Baronius ipse, cum dicit Socratem & Sozomenum, ultimum Pauli exilium Synodo Sardicensi præposuisse. Hi enim tres diversas Pauli proscriptiones referunt, quarum ultimam contigisse diserte asserunt post mortem Constantis: sed primam omiserunt, qua sub Constantino magno relegatus est; uti etiam de ea tacuit Baronius: qui præterea tertiam postponens Sardicensi, coactus est eam cum quarta confundere. Ego vero, dum rem attentius considero, totam hanc de Philippi persecutione historiam, ut fabulosam rejicerem potius (quod tamen qui fieri poßit non video) quam postponerem Sardicensi. Quis enim credat, quod tamen inde sequeretur, Macedonium ab anno CCCXLII, quo interfecto Hermogene secunda vice sub Constantio ejectus est Sanctus, [ostenditur ratione historica;] usque ad CCCLI episcopatu Constantinopolitano abstinuisse, ad quem tantopere anhelabat? aut Constantium tamdiu preces Arianorum, Macedonium unice desiderantium distulisse, urbemque Regiam Episcopo destitutam reliquisse? Id tamen ex hypothesi sequeretur: quandoquidem non ante Macedonius Constantinopoli Episcopus renuntiatus est, quam Paulus per Philippum esset abductus. Deinde, qui de Paulo scripserunt, affirmant, eum ultima vice exulare jussum, in Cucusum fuisse abreptum. At ea de qua nunc agimus persecutione, Thessalonicam abductus est, ibique jussus manere: sic tamen, ut per totum Illyricum, libere, quo vellet, proficisci liceret: ex quo patet diversa hæc fuisse exilia, maleque in unum confundi.

[28] At quoniam potiorem hac in re testem Athanasio non habemus, ejus verba, in Commentario prævio allata, explananda sunt; & ostendendum, ex illis nil contra nos, pro nobis vero multum probari. Consideranti itaque manifestum est, [cui favet auctoritas Athanasii,] agere eum de quatuor diversis exiliis, & non solum de exilii loco quater mutato. Dicit enim, quod a Constantino in Pontum relegatus sit, & a Constantio ferro vinctus in Singera Mesopotamiæ abductus: quod nemo facile de sola mutatione loci intelliget cum Baronio, in eam forte opinionem inducto, ex errore Nannii interpretis, qui Paulum in Pontum ait relegatum esse, non a Constantino, uti Græcus Athanasii textus habet; sed, per illos, nempe Eusebianos. Id etiam quod dicitur, in Singera Mesopotamiæ, inde Emesam, quarto denique in Cucusum &c. interpres Latinus male vertit, inde Emesam, atque ex Emesa in Cucusum. Verum, inquies, quod Thessalonicam abductus sit, videtur ignorasse Athanasius. Non ignoravit sane. Quo pacto enim diceret quarto, nisi præter tria, quæ enumerat exilia, aliud agnosceret. Sed quia non tam exilium, quam quædam ad patriam dimißio videbatur; noluit inter Martyris paßiones numerare id, quod non adeo magnam vim habebat, ad Arianorum in Orthodoxos Episcopos crudelitatem demonstrandam, quod hoc loco maxime ei fuit propositum. Hæc autem verborum Athanasii explicatio nemini mira videatur: sive enim sententiam Baronii sequaris, sive nostram, similis aliqua adhibenda est.

[29] Sed nondum difficultatem exhausimus, quam movet Philippus Præfectus Prætorii. [nec repugnat error in Præfecto Prætorii nominando.] Anno siquidem CCCXLIII, quo contigisse putamus superius relata, quæque ipse dicitur executus, nondum illo munere fungebatur (ut ex Legibus eo anno scriptis ad Leontium Præfectum Prætorii, satis liquet) sed hujus officii administrationem aggressus est anno CCCXLVI, & propterea existimabam ad tempus illud, tertium Pauli exilium transferendum: præsertim cum nil obesset, quo minus diceretur S. Paulus concilio Sardicensi interfuisse. Verum quia asseritur, Constantius fuisse Antiochiæ, cum Paulus Thessalonicam abduceretur; anno autem CCCXLVI, non Antiochiæ, sed Constantinopoli fuisset, sententiam mutavi. Censendi ergo sunt Socrates & Sozomenus, pro Leontio per errorem Philippum posuiße, aut per anticipationem Præfectum Prætorii noncupaße, qui tum tantum Magister militum erat,qualis Hermogenes, alterum Imperatoris mandatum præcedenti anno infeliciter exequi conatus.

CAPUT III.
Acta in Synodo Sardicensi circa Paulum & martyrium ejus.

[30] [Paulus Constantem rursus interpellat,] Non multo post tempore, inquit Socrates, Paulus Thessalonica Corinthum se pergere simulans, in Italiam navigavit, coram narraturus earum partium Imperatori, quam parum ejus litteræ apud fratris animum valuissent. Ille vero, istis non sine mœrore auditis, Synodum Occidentalium Episcoporum Mediolanum convocavit: ad quam etiam convenerunt ab Orientalibus ablegati Eudoxius, Martyrius, & Macedonius Cilix, aliique factionis Arianæ. Hi secum deferebant Fidem, multis verbis conscriptam. Verum Occidentales Episcopi, non quod Græci sermonis ignari essent, [qui Synodum Mediolanum convocat;] aut quod ea minime intelligerent; sed revera quod ὁμούσιον non exprimeretur, & nihil innovare vellent, nequaquam admiserunt; Nicænam Fidem sufficere asseverantes, nec quidquam amplius curiose inquirendum. Vix quidquam aliud de hac Mediolanensi Synodo litteris mandatum invenimus: sed colligimus ex sequentibus hic, magis magisque Constanti innotuisse Pauli &

[0]


Athanasii sociorumque innocentiam: ac proinde eumdem Imperatorem, sæpius apud Fratrem institisse, ut Sedibus suis restituerentur. Ita enim pergit Socrates:

[31] Cum Imperatoris litteræ, quibus mandabat, ut Paulus & Athanasius Sedibus suis restituerentur, nihil proficerent (plebs enim continuis pene seditionibus agitabatur, [deinde Sardicam:] & Constantius aures, Arianorum calumniis repletas, Fratri surdas præbebat) Paulus & Athanasius ad Concilium provocari postulant, ut tum ipsorum negotium, tum Fidei causa generalis Synodi sententia terminaretur: docebantque non aliam ob causam se fuisse depositos, quam ut Fides subverteretur. Indicitur ergo iterum generale Concilium apud Sardicam, quæ urbs est Illyrici; idque ex sententia duorum Imperatorum; quorum alter hoc per litteras flagitaverat, alter vero, Orientis scilicet Imperator, libenter annuerat. Annus agebatur undecimus ab obitu Parentis duorum Augustorum, inchoatus scilicet XXI Maji anni CCCXLVII, vel (si citius inchoata sit Synodus) erat undecimum par Consulum, computatis extremis; prout Socrates tempus sæpius designare consuevit. Consules autem erant, Rufinus & Eusebius, quo tempore synodus Sardicæ congregata est; & ex Occidentis quidem partibus trecenti circiter convenerunt Episcopi, ut scribit Athanasius; ab Oriente vero septuaginta sex tantum adfuisse, refert Sabinus; quorum e numero fuit Ischyras Mareoticæ Episcopus; quem illi ipsi, a quibus depositus erat Athanasius, Episcopum ejus regionis constituerant. Quippe alii infirmitatem corporis causati sunt, alii præstituti temporis angustiam prætenderunt, culpam omnem conferentes in Julium Romanæ Urbis Episcopum: cum tamen ab eo tempore, quo Synodus indicta fuerat, & quo Athanasius, Synodi consessum expectans Romæ commorabatur, anni &sex mensium spatium intercessisset, nempe a finito Concilio Mediolanensi anno CCCXLV exeunte, ad æstatem anni CCCXLVII: nisi forte hoc temporis spatium, acceptum ex Epistola Iulii, ad Synodum Antiochenam male huc transtulerit Socrates; cum spectet ad II Concilium Romanum. Quidquid de eo sit, Athanasium Romæ moratum non fuisse, illo intermedio tempore, constat ex Vita ejus num. 167.

[32] Sed difficilis hoc loco, in utramque partem occurrit dissertatio. [huic interfuisse Paulum, negat Theodoretus:] An Paulus Sardicensi Concilio interfuerit, ut ait Socrates cum Sozomeno; an secus, ut credidit Theodoretus; sic enim loquitur Histor. lib. 2 cap. 5. Constantius Orientis & Occidentis Episcopos jussit Sardicam convenire … nam & alia multa Ecclesiæ mala suberant, quæ Synodicam curam ac medelam deposcerent: quippe & Paulum Constantinopolitanum Episcopum, rectæ Fidei acerrimum defensorem, Ariani tamquam seditionis auctorem accusaverant (post cædem nempe Hermogenis) aliis quoque criminibus adjectis, quæ adversus veræ pietatis præcones solent confingere. Verum populus eum Sardicam abduci passus non est, cum adversariorum insidias metueret. Parum me movet, fateor, Theodoreti hæc narrantis auctoritas. Si enim Paulus Constantinopoli erat, & revera Ariani ei insidias paraverant; quo pacto Constantius eum vi non compulit Sardicam proficisci? Deinde, quas timere insidias Sardicæ poterat, præsentibus inter tot Orthodoxos Athanasio, Hosio, & Iulii Pontificis legatis, in Concilio eo fine convocato, ut innocentes absolverentur, & Arianorum calumniæ palam detegerentur? Plus ponderis apud me haberet, [sed Concilii Sardic. de Paulo silentium] ut negarem eum adfuisse, perpetuum in Actis Synodi de Paulo silentium: quo pacto enim de tam præclaro nominatissimæ civitatis Episcopo, tam calumniose ab Arianis (ut videbimus) accusato, si præsens fuisset, tacere potuissent Concilii Sardicensis Patres? Hoc argumentum, quamvis negativum, tanti fecit Baronius, ut putaverit propterea, Socrate & Sozomeno posthabitis, Theodoreto adhærendum. Existimo tamen non incongruam aßignari rationem posse, ob quam censuerit Sardicensis Synodus, expressam de Paulo mentionem sibi non esse faciendam. Quippe cum Paulus, non tam ab Arianis Episcopis, quam ab Imperatore ejusque ministris fuisset expulsus; imo a prima sua restitutione anno CCCXLI, in nulla amplius Synodo fuisset accusatus; sed solum militari manu, non Ecclesiastica sententia Episcopatu dejectus; expreßior ejus mentio invidiosa fuisset Patribus apud Imperatorem: cujus animum, satis alioquin Orthodoxis infensum, [Theodoreto non favet,] timuerint hac de causa magis inflammandum. Contenti igitur fuerint Paulum generali clausula innocentem declarare, dum ajunt in epistola ad omnes Episcopos, Nos dilectos Fratres & Comministros nostros Athanasium, Marcellum, Asclepam, & ceteros Comministros, qui cum ipsis sunt, innocentes & puros pronuntiavimus.

[33] [neque pseudo-Sardicense] Sed neque ex ejusdem nominis Arianorum Conciliabulo erui argumentum satis certum potest, quo affirmetur Paulus Sardicensi interfuisse, aut negetur. Præsentem fuisse Synodo videntur asserere Ariani, dum col. 704 apud Labbe, sic loquuntur. Dicimus autem Asclepam, qui ante decem & septem annos, Episcopatus honore discinctus est, deinde Paulū & Lucium, & quotquot talibus conjuncti sunt. Ii circumeuntes simul exteras regiones, persuadebant judicibus, non esse credendum illis, qui in eos digne sententiam protulerunt; ut hoc genere commercii, sibi quemdam ad Episcopatus reditum procurarent;… Post tot tantasque sententias putaverunt restaurare judicium … & veniunt pro judicibus defensores, pro defensoribus rei, eo tempore cum eorum defensio non valebat … quando illos accusatores sui, facie ad faciem arguebant. Hæc ultima verba præsentes eos fuisse affirmant. quos accusabant Ariani, interque illos numeratur Paulus: tam autem impudentes quis credet hæreticos, ut auderent asserere Paulum non potuisse se tueri, cum ab accusatoribus suis facie ad faciem argueretur; si palam constaret omnibus, eum tum temporis longe abfuisse. Attamen responderi non omnino incongrue posset, cum hic generatim loquantur de omnibus, necessario de Paulo non esse intelligendos. Sed neque pro Theodoreti opinione confirmanda, facit ejusdem Conciliabuli locus alius col. 706 in fine, qui sic habet: Asclepas autem cum ad Constantinopolim civitatem propter Paulum venisset, post immanitatem rerum atrocitatemque, commisit quæ media in ecclesia gesta sunt … hodieque cum Paulo, cujus causa hæc gesta sunt, communicare non cessat: sed & illi Occidentales Episcopi per Asclepam Paulo communicant, accipientes ab eodem scripta atque adillum mittentes. Sane, dicet aliquis, Theodoreti sententiam sequens, si adfuisset Paulus, non opus fuisset cum eo per litteras communicare, & superfluum quemquam illa de re accusare; cum multo gravius esset, præsentem in Synodo ad communionem admittere. Verum non adfertur ea per litteras cum Paulo communicatio, ut ostendantur Occidentales jam excommunicationis pœnas incurrisse (satis enim ad hoc ex judicio Arianorum erat, Athanasium, Marcellum aliosque Antiochiæ depositos, interesse Synodo) sed ad invidiam Orthodoxis constandam, quod tum temporis cum Paulo per litteras communicassent, quo tot tantaque propter illum homicidia patrata fuerant, adeoque & illa merito eisdem imputari.

[34] Patet igitur nec pro Theodoreto, nec pro Socrate & Sozomeno, ex his omnibus quidquam concludi

[1]


posse. Illius autem auctoritati horum auctoritas merito in hoc casu præfertur: propterea, quod multo ante Theodoretum scripserint, [pro Socrate & Sozomeno probat ratio,] & quidem Constantinopoli, ubi ipse Paulus vixerat, adeoque melius seu per traditionem, seu per monumenta aliqua scire potuerint, quæ circa eum acta fuerant; quam in Syria, ubi suam Theodoretus vulgavit historiam. Militat etiam pro Socrate & Sozomeno ratio, quæ etiam æquali utrimque auctoritate, non levis est momenti. Constat enim tempore Sardicensis Concilii Paulum non fuisse Constantinopoli; sed vel in Illyrico, vel in Italia. Si in Illyrico, qui fieri potuit, ut Sardicam, quæ Regionis illius urbs est, non venerit (pro ut ei licebat per edictum Prætoris) eo tempore quo ejus causa agebatur: si in Italia (quod verius existimo) qui credi potest cum Athanasio aliisque Episcopis eo non fuisse profectus. Maneat igitur verosimillimum, Paulum Sardicensi interfuisse.

[35] Cum ergo Sardicam omnes convenissent, Episcopi quidem Orientis conspectum Occidentalium refugerunt, negantes se in colloquium cum illis venturos esse, nisi prius Paulum & Athanasium e suo cœtu ejecissent, aliorumque a se depositorum communioni renuntiassent. Sed cum Protogenes Sardicensis, & Hosius Episcopus Cordubæ, [Orientalibus Episcopis Sardica schismatice digressis] nequaquam pati possent ut Paulus & Athanasius a consessu excluderentur; Orientales illico discesserunt; regressique Philippopolim urbem Thraciæ, Concilio seorsim habito, vocem quidem Consvbstantialis palam anathemate damnarunt, ἀνόμοιον autem vocabulum & opinionem litteris suis inserentes, quoquo versus transmiserunt. Episcopi vero Sardicæ constituti, primum quidem illos ob desertum Concilium condemnarunt, deinde Athanasii accusarores dignitate sua spoliarunt; & confirmata Nicænæ fidei formula, ἀνομοίου quidem vocabulum rejecerunt, Consvbstantialis autem vocem apertius promulgarunt, scriptasque ea de relitteras quoquoversum etiam ipsi miserunt: Paulo quoque & Athanasio, aliisque ab Arianis fidei causa ejectis, Sedes suas restituerunt. [Paulus, & Athanasius aliique absolvuntur.] Ceterum Episcopi, tam hi qui Sardicæ consederant, quam illi qui ad Philippopolim Thraciæ separatum Concilium habuerant, cum singuli id quod sibi visum fuerat peregissent, ad suas quisque civitates reversi sunt.

[36] Eum in modum finita Sardicensi Synodo, Paulus neque Constantinopoliim neque saltem Thessalonicam reversus est; sed in Italiam, cum reliquis exulibus Episcopis, ad Constantem Imperatorem. Imo tum forsan ad eum primum venit, [Constante Fratri bellum minitante,] & non ante Mediolanense. Hic vero cum successum Sardicensis Concilii intellexisset: omnia quæ ibidem acta fuerant, Fratri Constantio significavit: hortatusque est, ut Paulum & Athanasium in Sedes suas restitueret. Sed cum Constantius ejus rei executionem quotidie differret; Occidentis Imperator hanc ei rursus optionem detulit, ut vel Paulum & Athanasium redintegrata dignitate reciperet, suasque illis Ecclesias redderet; vel, nisi id fecisset, hostis ipsius esset, bellumque protinus expectaret. [nisi eos restituat,] Litteræ autem, quas ad Fratrem scripsit, sunt hujusmodi. Sunt hic apud me Athanasius & Paulus, quos quidem pietatis causa persecutionem pati percunctatus cognovi. Si ergo pollicitus fueris, te suas illis sedes redditurum, & in eos animadversurum, qui sine causa illos insectantur; Viros ad te mittam: quod si hæc, ita ut dixi, facere recusaveris; scias velim illuc me venturum esse, teque invito suas illis Sedes redditurum. Hæc cum Imperator Orientis cognovisset, in maximam redactus est difficultatem: statimque accersitis haud paucis Orientis Episcopis, Fratris sui conditiones eis proposuit, & quidnam faciendum esset interrogavit. Illi satius esse dixerunt, ut Athanasio concederentur Ecclesiæ, quam ut civile bellum susciperetur. Proinde Imperator necessitate constrictus, Athanasium ad se vocat. Interim Occidentis Imperator, Paulum cum duobus Episcopis & reliquo honorifico apparatu Constantinopolim mittit, tum suis tum Synodi litteris communitum; quem venientem Constantinopolim Constantius honorifice excipi curavit; [Paulus Sedem suam recuperat.] & Macedonius Paulo ad modicum tempus loco cessit, in privata quadam urbis ecclesia conventus agens. Tempus id plusquam duorum annorum fuit, adeoque modicum dici non potest, nisi respectu annorum quadraginta, quibus Constantinopoli Ariani dominati sunt.

[37] Prosequitur Ms. nostrum: Sanctis igitur Paulo & Athanasio in Sedes suas restitutis, [Mortuo Constante] reflorescebat Orthodoxa doctrina, & Ecclesia cum admirabili gaudio legitimis suis Episcopis & rectæ fidei Doctoribus fruebantur. Donec de medio Constante sublato, Maxentius Imperium adeptus est. Tunc Arii germina Constantium iterum in sanctos Paulum & Athanasium accendunt; rursus mandata, rursus minæ, rursus fuga celerrima, rursus per omnem terram & mare Sanctorum Pauli & Athanasii persecutio. Et primum quidem Paulum Constantinopolitanum Episcopum, deportari in exilium jubet Constantius: quem quidem hi, [in Cucuso strangulatur. Paulus] qui abducebant in oppido Cappadociæ Cucuso strangularunt. Incidit gloriosum sancti hujus Præsulis Martyrium, in Consulatum Sergii & Nigriani, id est CCCL annum Christi: quem dum Socrates lib. 2 cap. 16, quartum vocat post Concilium Sardicense; perspicuum est, eum in ejusmodi computationibus finem prioris anni pro integro sumere: Concilium enim Sardicense (ut ipso teste diximus) Rufino & Eusebio Consulibus, id est anno CCCXLVII celebratum fuit. Baronius mortuum Paulum statuit anno CCCLI: verum nihil invenio, cur ea mors tam diu differenda sit, quandoquidem Constans initio anni CCCL funesta nece sublatus fuerit: cujus mortis nuntio in Orientem perlato, credendi non sunt Ariani diu distulisse, quin Athanasium aliosque Nicænæ fidei propugnatores accusarent apud Constantium: cujus in Orthodoxos furor, jam uno alterove anno Fraternis armis, tamquam aggere quodam opposito, coercitus; illo sublato, torrentis instar sese effuderit. Adeoque sufficient abunde menses fere novem, iis agendis, quæ inter mortem Constantis, initio anni; & Pauli, sexta Novembris obitam, verosimiliter intercesserunt.

[38] Crudele hoc suum facinus Ariani occultare studuerunt; sed frustra. [Scelus Arianis negantibus patescit.] De hoc Athanasium juvat audire disserentem in Epist. ad Solit. Eusebiani, inquit, hoc scelere commisso, sine ullo pudore, ut ubique mendaces, hominis extincti aliam causam finxerunt, tamquam ex morbo periisset, cum longe aliud constet omnibus ejus loci incolis. Siquidem Philagrius, per id tempus eorum locorum Vicarius, omniumque quæ ipsi vellent histrio; sed tamen super hoc scelere stupens ac mœrens (credo quod alius, ac non potius ipse, ejus necis auctor esset) plurimis rem prodidit, & inter reliquos mihi notos Serapioni Episcopo, Paulum ab Eusebianis in arctissimo & obscurissimo loco reclusum fuisse, relictumque ibi ut fame periret; deinde post sex dies, cum eo ingressi Eusebiani, hominem adhuc spirantem invenissent, per vim Episcopum strangulasse, atque eo genere finis vitam clausisse; & dixisse, inferendæ necis ministrum Philippum Præfectum fuisse. An autem, ut Menæa excusa indicant, Episcopali Pallio strangulatus sit, tacentibus omnibus aliis, non omnino affirmare possumus; verosimile tamen id facit hæc Athanasii narratio. Cum enim putarent fame extinctum, & potius carcerem intrarent, ut mortui cadaver

[2]


sepelirent, quam spirantem suffocarent; sane fieri potuit, ut laqueum non habentes ad manum, nec quidquam aptius, quo Pastorem bonum interimerent sanguinarii lupi, [an Episcopali Pallio suffocatus?] arripuerint Episcopale Pallium, signum Pastoralis solicitudinis; forsan non sine divinæ providentiæ consilio, ut apertius constaret omnibus, hanc solam mortis causam fuisse, quod perfecte imitaretur eum, qui animam suam pro ovibus posuit. Sacrilegum hoc facinus adeo detestata est antiquitas, ut in Hymno ipsius festo cantando, bis repetatur versiculus, quo dicitur ejus sanguis clamare ad Dominum, ut sanguis Zachariæ, qui occisus est inter templum & altare. Et sane, prosequitur Athanasius, ad hoc scelus vindicta divina connivendum sibi non putavit. Philippus enim, [ejus mors divinitus vindicata.] nondum vertente anno, Præfectura sua cum magna ignominia spoliatus est, ac jam inde privatus, iis quibus minime volebat, ludibrio fuit. Mœstus igitur mirum in modum, & quemadmodum Cain gemens & tremens, & quotidie percussorem expectans; longe a suis ac patria sua, veluti attonitus, quod minime volebat, morte extinctus est.

CAPUT IV.
Solennis Translatio Reliquiarum, & cultus apud Græcos.

[39] [Post triginta persecutionis annos] Paulo, uti diximus, e medio sublato, Macedonius Constantinopoli Ecclesiis potitus est: qui maximam libertatem apud Imperatorem nactus, quam crudelem, quam horribilem excitarit in Orthodoxos persecutionem, nihil attinet hic longius enarrare; cum ea paßim apud Auctores legi poßint, nec ad Acta gloriosi Martyris pertineant. Unum omnibus testatum, dixisse sufficiat: persecutionem fuisse haud minorem illa, quam paßi sunt ii, qui sub Ethinicis Imperatoribus idola adorare cogebantur. Duravit hæc per triginta annos, scilicet ab anno CCCL ad CCCLXXX. Cum autem quadraginta annos Socrates & Sozomenus numerarunt, inceperunt ab anno CCCXL, quo Eusebius, deposito Paulo, Sedem Constantinopolitanam invasit: quamvis (ut vidimus) non una vice interrupta fuerit ejus posseßio. Attamen persecutione tam horridum in modum sæviente: ostendit, inquit, Ms. nostrum, universorum Dominus, quam vere dixerit, Portas inferi contra Ecclesiam non prævalituras: tandemque per Gratianum suscitavit Imperatorem Theodosium, vere magnum, vere pium, Sirmii in civitate Illyrici, genere Hispanum, fide autem perfectum filium S. Gregorii Theologi. Is progressus in Barbaros, victor reversus est Constantinopolim, XXIV mensis Januarii, sub Consulatu Gratiani V & ipsius Theodosii I, anno CCCLXXX. Hic in ipso statim initio adventus sui, Arianos, Nicænæ fidei consentire detrectantes, ecclesiis expulit, easque Catholicis restituit: ineunte dein mense Decembri ejusdem anni, [sinito CP. Concilio] Concilium secundum Generale convocavit Constantinopolim: quo, anno CCCLXXXI, decima quinta mensis Maji, convenerunt Episcopi orthodoxi centum & quinquaginta. In eo Concilio Ariani, aperte profitentes nolle se doctrinam Consubstantialis amplecti, jubente Imperatore, Concilio, Ecclesia, & urbe ejecti sunt; universa Synodo id approbante. Deinde S. Gregorio Nazianzeno Constantinopolitanum Episcopatum ultro abdicante, in successorem ejus electus est Nectarius, & omnibus prædictis Episcopis manus imponentibus consecratus. Hæc quoniam non magnopere ad S. Paulum spectant, volui paucis perstringere, ut ordinem temporis prosequerer: latius deducta qui volet, adeat Socratem lib. 5 variis capitibus, Sozomenum & Photium, ipsumque S. Gregorium.

[40] Dum hæc, quæ supradixi, Constantinopoli & per Orientem agerentur, post mortem S. Pauli; sacrum hujus Martyris Corpus ex Cucuso Ancyram, incertum qua occasione, translatum, [solenniter Reliquiæ transferuntur CP.] ibidem in veneratione habitum fuit. Donec Imperator Theodosius, finita Constantinopolitana Synodo (ut habet Ms. nostrum ex Socrate & Sozomeno) illud inde ad urbem Regiam transferri curavit, præsentibus etiamnum Episcopis, qui Synodo interfuerant. Hi igitur cum Clero suo, multa veneratione & piissimo apparatu; Cives Constantinopolitani; Imperator ipse, cum universo Senatu & satellitio; Episcopus Nectarius, cum omni Clero & populo religioso Urbis Regiæ, longe ultra Chalcedonem obviam processerunt sacratissimis his Reliquiis; easque venerabunde ac religiose susceptas, ingeuti cum lætitia, laudantes Deum, voceque concordi psalmos & hymnos pariter cantantes, multo cum honore tulerunt per medium civitatis; atque ita deposuerunt in ecclesia antiquæ Irenes, in qua ipse Episcopalem suam Cathedram constituerat, & ex qua abreptus fuerat missusque in exilium, ut interficeretur. Ibi per totam noctem celebratis festivis vigiliis, summo cum gaudio & animi alacritate ineffabili, mane omnis hæc multitudo, cum sacerdotibus psalmos & cantica feliciter prosequentibus, idem sacrum pignus inde transtulerunt ad ecclesiam ipsius insignitam nomine, proximam S. Anastasiæ in Mauriani tractu. Cumque ea omnia, pro meritis pie conversationis ejus, sic peracta essent, sacro & omni memoria venerando tumulo ipsum condiderunt. Omnes deinde Episcopi, cum divino & religioso Clero ipsoque Imperatore, per multos dies sacris vigiliis eum honorarunt; magnisque laudibus celebrarunt plurimas ejus, propter Religionem & orthodoxam fidem, persecutiones & exilia, & mortem, quibus æternorum bonorum consecutus est felicitatem: quorum etiam nos omnes digni efficiamur, precibus & intercessione S. P. N. Pauli Confessoris, per gratiam Christi, cui gloria & imperium in secula seculorum. Amen. Ita Ms. nostrum.

[41] Ex dictis colligimus, solennem hanc Translationem per actam esse, ut dixi in Commentario prævio, [in ecclesiam quæ ab ipso nomen retinuit] VII Iunii, anno CCCLXXXI. Synodus enim, medio mensis Maji inchoata, non diu protracta est: statimque a Synodo, imo ea adhuc durante, cœpit ex Ancyranis partibus sacrum pignus appropinquare Constantinopolim. Ecclesiam porro hanc, quæ post illatas S. Pauli Reliquias, ab eo nomen accepit, ejus per secutor Macedonius ædificaverat, ut esset arx & munimentum hæresis suæ: sed divina providentia eamdem convertit in trophæum orthodoxæ fidei, & gloriosißimi Athletæ monumentum: est enim, teste Sozomeno, ædes maxima & illustrissima. Verum, ut sæpe in similibus fieri assolet, cum Ecclesia S. Pauli paßim nuncuparetur, dicereturque in ea ejusdem Sancti Corpus esse reconditum: factum est, inquit Sozomenus, ut multi, veritatem rei ignorantes, ac præsertim mulieres & quamplurimi ex plebe, Paulum Apostolum illic conditum esse suspicentur. Neque error hic apud plebeios semper delituit: cum tempore ascendit ad digniores & præcipuos, etiam Principes ejusdem nationis. [unde postea Caput in Gallias allatum.] Hinc enim verosimiliter contigit, ut seculo XIII Græcus aliquis (haud dubie non infirmæ notæ) pro egregio munere ad Reginam Francorum ferre sepultarit Caput S. Pauli Apostoli. Rem novam & sibi hactenus inauditam Regina defert ad Clementem IV, qui ab anno MCCLXV ad MCCLXVIII universali Ecclesiæ præsedit. Pontifex errorem exparte dedocet, asserens, Caput S. Pauli Apostoli nullibi quam Romæ esse.

[42] Cum ergo fas sit credere Græcum istum omnino impostorem fuisse, quin revera caput illud pro tali habitum Constantinopoli fuerit; suspicari quis posset,

[3]


quamvis Apostoli non fuerit, pretiosum tamen thesaurum fuisse, si possessor novisset æstimare; Caput nempe hujus S. Pauli Episcopi & Martyris. [sed hoc eum corpore creditur esse Venetiis.] In hanc sane conjecturam videtur propendere Baronius; & propenderemus etiam nos, nisi Caput cum corpore haberi Venetiis indicasset, Roma rediens, Collega noster Ianningus, cujus ea de re hic subjicitur Appendix. Fuerit igitur, si vere S. Pauli nomen ac titulum affixum sibi habebat Caput allatum in Galliam, alterius cujuscumque Pauli, Martyris vel Confessoris: plures enim utriusque generis Græci in Menæis recolunt, diebus ac mensibus variis, & nos ex ipsis; in quibus etiam Episcopi duo; unus Plusiados in Bithynia, in exilio mortuus sub Iconomachis, VIII Martii; alter Corinthi, frater S. Petri Argivorum Episcopi, XXVII ejusdem. Et hi fratres etiam Constantinopolitani fuerunt. De quibus vide dicta a nobis ad dies prænotatos.

[42] Hæc sunt quæ de sancto Episcopo & Martyre, tanta ab Arianis perpesso, reperire potui, & per chronologiam, non omnino veræ absimilem, digerere. In his siquid erratum fuerit, ne mireris, memor eruditißimi viri Godefridi Hermantii, qui postquam omnia, quæ ad hanc historiam pertinent diligenter est perscrutatus, tandem ante Sardicense Concilium narrata tertia expulsione, finem imponens dicit: Reliqua hujus vitæ, adeo intricatæ, difficile est debito ordine referre; cum Auctores coævi, ex quibus haurire deberemus, perpaucis de illo egerint, & quasi transeundo ad alia quædam, tantum pauca de passionibus ejus, eaque non satis distincte, narraverint.

APPENDIX I.
De corpore S. Pauli Venetiis.

Paulus, Patriarcha Constantinopolitanus, Martyr (S.)

BHL Number: 6588

AUCTORE C. J.

[44] Colitur Venetiis die VII Iunii, Paulus Episcopus Constantinopolitanus & Martyr; [Cultus Venetiis,] in urbe quidem tota sub ritu semiduplicis Officii de Communi Pontificis Martyris; in ecclesia vero Monialium S. Laurentii, ubi Corpus ipsius honorifice quiescit, sub ritu duplicis proprii, saltem quod attinet ad Lectiones secundi Nocturni atque Orationem, cujus hic tenor: Omnipotens sempiternæ Deus, qui hodiernam diem B. Pauli, Martyris tui atque Pontificis, martyrio consecrasti; præsta quæsumus, ut qui tanti Episcopi passionem veneramur, ejus fide atque constantia roborati, ipsius & in præsenti mereamur habere auxilium, & in futuro consortium. Innotuit nobis primum sanctus iste Martyr ex Ordine recitandi divinum Officium, juxta ritum Ecclesiæ Patriarchalis & diœcesis Venetiarum, quotannis imprimi solito: ex notitia nominis natum est desiderium sciendi pluscula, de ejus vita, gestis, martyrio: desidorium vero impulit me, cum paucis ab annis, videlicet Christi MDCLXXXVI, appulissem Venetias, ut primo quoque tempore adirem Ecclesiam S. Laurentii, coram cogniturus, quod absens desideraveram.

[45] [in ecclesia S. Laurentii:] Prima sive antiqua ejus nominis ecclesia fuit ab Angelo Participatio, Venetiarum Duce, sub initium seculi noni, ut Sansovinus testatur, ædificata, una cum ecclesia S. Severi in insulis, quæ dicebantur Gemellæ. Utramque ab eodem commissam fuisse curæ quorumdam Monachorum, ait idem Sansovinus, negant alii; solumque Presbyteros ibi constitutos: in hoc autem conveniunt, quod anno DCCCXLI utraque ecclesia transierit in jus & potestatem Sanctimonialium Virginum, eo ab Orso, Angeli Ducis nepote & Episcopo Olivetensi, introductarum sub regimine sororis ejus Romanæ, [quæ est Monacharum Ord. S. Benedicti:] tamquam primæ Abbatissæ, ad normam Regulæ Benedictinæ. Hæ vero cum reformationem Cluniacensem suscepissent, sub Abbatissa Trionissa Gradenica; sub ejusmodi disciplina tam feliciter processerunt, præcipuis Venetæ nobilitatis familiis istic filias suas collocantibus; ut earum opibus ac potentia tantum splendoris atque amplitudinis, tantum sacrarum Reliquiarum sacræque supellectilis, accesserit ecclesiæ S. Laurentii, ut nulli secunda videri poßit Venetiis totis; postquam scilicet, destructa veteri, novam a fandamentis ædificavit Sicara Carosia Abbatissa, sub finem seculi XII.

[46] Istic, quod ad rem nostram præcipue facit, [ubi spectatur sere integra compages ossium.] videre est, per lucidam crystallum, summo cum decore exposita super aras duas veneranda ossa sanctorum Martyrum Barbari, de quo XIV Maji egimus, & Pauli Episcopi Constantinopolitani, de quo nunc agimus; ut de Reliquiis S. Candidæ Virginis & Martyris, sanctorumque Platonis & Ligorii pariter Martyrum, nec non beatorum Leonis Bembi & Joannis Plebani Confessorum, modo nihil dicam. Ossa ergo Pauli in capsa, ut dixi, pellucida conspiciuntur, sic ordinata coaptataque inter se, ut corpus conflent membris fere omnibus persectum, paucis ad integritatem deficientibus. Id autem quomodo allatum ac sæpius de loco in locum sit translatum, explicare cupienti, in manus venit libellus Italicus, quem D. Paulinus Flamma, Prior Cruciferorum, consarcinavit sub annum MDCXLV, inscriptum, Vera origo ecclesiarum gloriosorum Martyrum Laurentii & Sebastiani.

[47] Ex ipsius ecclesiæ archivo oblatum postea est, ipsum illud originale ac Latinum scriptum, [Fuerunt illa inventa sub altari an. 1493 10 Apr.] quod Flamma Italice in epitomen, eamque satis obscuram, contraxerat estque hujusmodi: Anno Domini MCCCCXCIII, die vero X mensis Aprilis, Ducante in inclita Venetiarum civitate Augustino Barbadico, inventum fuit Corpus S. Pauli Martyris & Episcopi in Ecclesia S. Laurentii Venetiarum, quod jam per bis centum sexaginta septem annos, in eadem absconditum fuerat. Præsidente in eodem Monasterio Venerabili D. Elisabeth Molino Abbatissa. Dum præfata D. Abbatissa, & D. Sacristanæ, quæ tunc erant, vellent ædificare unum altare S. Laurentii, diruentes altare vetus, quod ibi erat, in ipso invenerunt quoddam sepulcrum marmoreum, in quo erat Corpus istud, in quibusdam pannis laneis involutum; & habebat super pectus pyxidem quamdam eburneam, in quo nihil erat præter paucos cineres: & ignorabatur cujus esset, & nullus aderat, qui posset recordari quando ibi positum fuisset: quia, ut jam dixi, jam erant ducenti sexaginta septem anni elapsi. Ambigentes igitur præfatæ Dominæ, quid de hac re agendum esset, statim hoc Reverendissimo Patriarchæ Thomæ Donato nuntiant: ipse vero tunc infirmitate detentus, per Venerabilem virum Jacobum de S. Daniele Vicarium suum, cum quibusdam religiosis viris, ad hoc videndum misit. Qui inspecto sepulcro, visoque Corpore, censuit illud non nisi alicujus Sancti esse; jussitque tolli, & in aliquo honesto loco reponi, donec aliquid certi haberetur. Præcepit insuper ipsis Monialibus, ut diligenter per omnes monasterii libros inquirerent, si forte in aliquo ipsorum materia aliqua de hoc extaret. Cœperunt itaque Venerabiles Dominæ devote ac humiliter orare, ut dignaretur Deus per suam misericordiam nomen illius demonstrare.

[48] Post aliquot vero dies, Domina quædam, [& agnita cujus essent,] dum esset in Choro, propter hoc orans, vidit apud se Missale quoddam antiquissimum, & pene obliteratum: quod ipsum accipiens, dixit; O si Deus dignaretur mihi ostendere nomen servi sui! Et ipsum aperiens, invenit in principio scriptum, quæ Corpora, & quæ Reliquiæ Sanctorum, & in quo loco in dicta Ecclesia jacerent. Et perquirentes singula loca, omnia suis locis quemadmodum in dicto libro scriptum est, invenerunt. De hoc vero sic

[4]


scriptum erat. In altari ab extra, quod est juxta cancellos, jacet Corpus S. Pauli Episcopi & Martyris, quod altare, est illud quod superius dixi. Sicut manifeste cognitum fuit illud est: [ex veteri Missali;] Corpus S. Pauli præfati. De hoc S. Paulo habetur Vita & Passio in pluribus libris ipsius ecclesiæ; habetur etiam Missa de ipso propria, habentur Orationes in antiquis Missalibus; habetur etiam quo die festivitas ejus celebratur, septimo scilicet die Junii. Delatum fuit propterea Missale illud prædictum ad Reverendiss D. Patriarcham præcitatum: qui eo viso super hoc habita diligenti consideratione, statuit ut sepulcrum aliquod in aliquo altari construeretur, in quo Reliquiæ præfatæ decenter collocarentur; quod & factum fuit. Sicque jussu ipsius D. Patriarchæ in dicto Millesimo, die vero primo mensis Maji, [deinde translata 1 Maji.] translatæ fuerunt; & in eodem sepulcro, cum Hymnis & Canticis, adstante maxima populi multitudine devotissime collocatæ fuerunt: ubi Deus per merita ipsius Martyris non cessat miracula demonstrare, & omnibus ipsum devote invocantibus, ab omni tribulatione & ægritudine, auxilium & levamen singulare præstare, ad laudem ejusdem Dei Patris omnipotentis, cui est laus & gloria, in secula seculorum. Amen.

[49] [An Scripserit libellum de Patientia?] Ut inam servati similiter fuissent libri, continentes Vitam & Passionem prædictas; quas tamen non alterius fuisse Pauli quam Constantinopolitani, probat dies assumpti ab antiquo cultus. Fuit is dies verosimiliter, una cum corpore, allatus Constantinopoli. Quando autem aut a quibus allatum illud Venetias sit, frustra nunc quæsiverimus. Lectiones excusæ, indicata Translatione a Theodosio Imperatore curata, solum addunt: Deinde Venetiis in ecclesia S. Laurentii maxima veneratione asservatur: ac denique sic finiunt: Hic de patientia libellum tanto lepore confecit, ut mirum in modum ad tolerandas libenter tribulationes omnes excitet. Nescio unde hoc potuerit haberi; cum neque Hieronymus, neque Photius, Pauli hujus meminerint inter Scriptores Ecclesiasticos. Quia modice differunt Patientia & Pœnitentia, suspicor occasionem ex Gennadio sumptam, apud quem cap. 31 legitur: Paulus Episcopus (incertum quis, verosimiliter tamen quod Latinus aliquis) scripsit de pœnitentia libellum, in quo dat legem pœnitentibus, ita debere dolore de peccatis, ne supra mensuram tristitæ, immensitate desperationis mergantur:

[50] [Translatio anni 1617.] Historia Translationis factæ anno MDCXVII, quia SS. Paulo & Barbaro communis erat, data est in Appendice ad XIV Maji: hic sufficiet indicasse, quod ea solennißime facta sit die II Februarii; & quod in capsula hæc legantur: S. Pauli, Episcopi Constantinopolitani, qui ab Arianis occisus est anno Domini CCCLV, corpus repositum est in hac capsula, Kalendis Februarii MDCXVII, anno Domini MDCXVII more Veneto, Reverenda Domina Adriana Contarena Abbatissa.

APPENDIX II.

Paulus, Patriarcha Constantinopolitanus, Martyr(S.)

C. I.

Continebit hæc Dissertationem de anno, quo obierit S. Alexander Episcopus Constantinopolitanus, successor S. Metrophanis, de quo die IV Iunii, decessor vero S. Pauli, de quo hic egimus; cujus Ordinatio & reliqua gestorum Chronologia ex obitu illo præcipue pendet. Sed quia in Metropbane supradicto annum CCCXL, quo obierit Alexander, fere magis supposui quam probavi; & hujusce rei tractatio non minus factura sit, ad illustranda quæ illic, quem quæ hic disputata sunt: putavi, reponendam esse Dissertationem hanc eo loco, qui utrique disputationi præmissæ magis communis est, id est in calce hujus ipsius Tomi; ne propter illam, necdum plene absolutam, remora injiciatur currenti prælo.

DE S. COLMANO SEU COLMOCO,
EPISCOPO DROMORENSI IN HIBERNIA.

Commentarius Prævius.
De ejus cultu, Sede Episcopali, nomine, ætate, & Actis fabulosis.

Colmanus seu Colmocus, Episcopus Dromorensis in Hibernia(S.)

AUCTORE F. B.

Colmanos plures, Ecclesiastico cultu honor andos, nobis tradunt Hiberni, quamvis ipsimet vix norint eos satis distinguere. [Cultus Ecclesiasticus] Is vero qui hodierno die colitur Colmanus, primus habetur Ecclesiæ Dromorensis Episcopus. De quo, præter Cælitum honorem ei delatum, vix quidquam affirmare tuto poßis: ita incerta sunt omnia. Sedes Episcopalis usque ad seculum duodecimum pene ignota, nomen varium, ætas dubia, Acta fabulosa.

[2] Quod venerationem Sancti, seu cultum a tempore (ut ajunt) immemor abili spectat; hunc probant primo Acta qualiscumque fidei: extant enim in Codice Ms. ante trecentos annos exarato, [probaturex Codice Salmanticensi,] qui fuit olim Bibliothecæ Salmanticensis Collegii Societatis Iesu, nunc autem ad Musæum nostrum pertinet, & continet Acta Sanctorum Hiberniæ; ac potißimum eorum, quorum tum temporis agebatur annua festivitas; ad hoc verosimiliter conscriptus, ut ex eo in prædictorum Sanctorum solennitatibus, vel inter divinum Officium vel ad mensam Religiosis familiis prælegeretur. Secundum monumentum Ecclesiastici cultus, S. Colmano antiquitus delati, exhibet nobis Breviarium Cathedralis Ecclesiæ Aberdonensis, typis editum Edemburgi anno Christi MDIX: in quo sexta Iunii præcipitur celebrandum festum ritu solenniori, cum novem Lectionibus de vita Sancti, [Breviario Aberdonensi,] quæ ab Actis infra proferendis vix differunt: additurque hæc Oratio: Mentibus nostris Omnipotens Deus, gloriam tuæ laudis infunde; & dum B. Colmoci, Confessoris tui atque Pontificis, festivitatem agimus; in æterna refrigeria, ipso intercedente, transferamur. Per Dominum &c. Verum quo pacto cultus ejus propagatus est usque ad hodiernam Scotiam? Non alia verosimiliter ratione, quam quod moderni Scoti Sanctos fere omnes Hibernos, suos faciant, aut saltem ad se spectare contendant, seseque eos esse, [ab Hibernis ad Scotos translatus,] quorum majores antiquitas vocabat Scotos: quod quamvis convincatur erroris, cultum tamen hujus S. Colmani confirmat. Non enim ipsum colerent Scoti, nisi eumdem ante coluissent Hiberni: sed illi, cum invenissent cum in horum Kalendariis, ad se traxerunt, non invitum. Sancti enim cultum sibi delatum non respuunt, tametsi subinde habeat aliquem errorem admixtum. Ceterum quod cultum apud Hibernos habuerit, colligitur etiam ex Martyrologio Usuardi, aucto per Grevenum, [Memoria ejus in Martyrologiis.] quod sic habet VII Iunii: In Hibernia Colmani, Episcopi & Confessoris. Ex eodem aut aliis idem exscripsit Molanus; additque, ex sua, ut credo, opinione; de quo Beda in Historia gentis suæ. Quod an recte adjectum sit, infra discutiemus.

[5]

[3] Sedes Episcopalis, ut supra dixi, usque ad seculum duodecimum ignota inter Episcopatus Hiberniæ: [Episcopatus Dromorensis,] aut enim ipse nunquam Episcopus Dromorensis fuit, aut certe successores non habuit. Ita Iacobus Waræus, Eques Auratus, diligenter satis scrutatus quidquid ad Præsules Hiberniæ pertineret, nobis testatur in Commentario de iisdem Præsulibus, in quo de S. Colmano agens; Ecclesia, inquit, Dromorensis originem suam debet S. Colmano, Aradeorum gente oriundo, primo cœnobii Muckmorensis apud Antrimenses Abbati, deinde primo hujus Sedis Episcopo. Hunc Jocelinus in Vita S. Patricii cap. 96, apud nos num. 83, Colmanelum vocat: sed Mocolmoc etiam dictum, notat vetustus Engussiani Martyrologii Scholiastes. Claruit Colmanus seculo VI: quippe qui natus fuit anno DXVI, obiit septimo Idus Junii: annum vero obitus ejus nondum invenimus. De hac Sede in Libro Centii Camerarii, quod mireris, nulla habetur mentio. Ideoque credibile videtur, aliquot seculis eam proprio caruisse Antistite. Sunt qui opinentur, toto eo tempore Diœcesi Archiepiscopi Armachani fuisse inclusam; [scriptoribus antiquis ignotus,] atque ut Episcopatus erat olim tenuissimus, ita admodum pauca sunt, quæ de Episcopis traduntur. Ego certe non reperi, fateor, mentionem Episcopi cujusquam Dromorensis post S. Colmanum, ante Anglorum tempora; nisi unius dicti Rigan, qui obiisse dicitur anno MCI. Hactenus Waræus. Auctores quos citat, Hiberni sunt, fidei non magnæ; Centius Camerarius, postea Honorius III Pontifex Romanus, cum adhuc esset Camerarius, [usque ad Anglorum adventum in Hiberniam.] censuum Romanæ Ecclesiæ prægrande volumen scripsit, inquit Ludovicus a S. Carolo in Bibliotheca Pontificia lib. 1. Ibi forte invenerit Waræus enumeratos Episcopatus Hiberniæ, quotquot initio seculi XIII juris aliquid pendebant Romanæ, absque ulla mentione Dromorensis, quasi tunc non extitisset ille.

[4] Altera lis est de nomine. Ordinarie quidem Colmanus appellatur; Aberdonense tamen Breviarium, Colmocum & Colmum; Ængußiani Martyrologii Scholiastes Mocolmum vocat, ut supra retulit Waræus. At quo modo hæc omnia nomina tam diversa inter se conveniant, [Nomensancti varium.] explicatum fere reperies XXXI Ianuarii, in Commentario prævio ad Vitam S. Aidani, qui etiam Ædus, Medocus, Moëdocus vocatur: quæ si consideraveris facile reperies, quo modo idem Colmanus, Colmocus, Colmus, Mocolmocus appellari potuerit. Usserus, Waræus, Colganus, etiam Colman illum vocatum affirmant; & nihil mirum est, diminutiva ab Hibernis usurpari.

[5] Chronotaxim vero dubiam, & Acta fabulosa, eadem probant argumenta. [Chronotaxis dubia & Acta fabulosa probantur] De anno mortis nihil compertum fatetur Waræus: nativitatis, ipse, Usserum secutus, statuit DXVI; quod, nec unde refutem habeo, nec unde confirmem. Si tamen verum est; multa in Actis ejus per anachronismos falsi convincuntur. Imprimis cum introducitur S. Columba, Spiritu prophetico Mongano prænuntians; In ripa fluminis Locha, ab aliquo Sancto viro (Colmano scilicet) construendum monasterium; [ex Anachronismis in prophetia S. Columbæ,] suspecta ut minimum redditur prophetia consideranti, S. Columbam loqui, tamquam de re diu post futura; cum Sanctus hic, quatuor annis post Colmanum, nempe circa DXX, prodierit in lucem; Colmanus vero, in supposita Chronotaxi, DXVI. Vacillat item quod narratur de magisterio S. Caylani num. 2: is enim, teste Waræo, ex Abbate Nendrumensi factus est Episcopus Dunensis, sedecim annis antequam nasceretur S. Colmanus. Forte dices, ut litteras disceret ad Episcopum missum, [& Magisterio S. Caylani;] qui Abbas Nendrumensis prius fuerat; ideoque eumdem adhuc titulum, immo & Officium gerebat. Sed hoc incongruum: habent enim Episcopi plerumque quod ad Dei gloriam agant; quamvis Grammaticam non doceant.

[6] [sed multo clarius ex resuscitatione Davidis Menevensis:] Verum, omißis reliquis, considera, quam inepte fingatur S. Colmanus suscitasse S. Davidem, postea Menevensem in Anglia Episcopum, mortuum materno utero effusum; & hoc quidem in reditu ab Urbe, ubi Episcopus consecratus fuerat a S. Gregorio. S. David Episcopus multis annis ante S. Colmanum natus est, quia (ut ostensum est I Martii, [& Episcopali consecratione a S. Gregorio suscepta.] ad Vitam ejusdem) anno DXIX fuit ordinatus. Et Gregorius Magnus Pontificatum tenuit ab anno DLXXXX; a quo Colmanus consecratus dicitur, antequam Davidem infantem suscitaret, nempe septuagesimo post susceptum a prædicto Davide Episcopatum.

[7] Sunt & aliæ in Actis, quæ Lectori displiceant, ineptiæ potius, quam fabellæ; & fortaßis erit non nemo, qui judicet, [Causæ ob quas Acta fabulosa hic dentur.] convenientius ejusmodi Acta in hoc opere supprimi, quam vulgari. Idem & meum erat judicium. Sed interim considerans plerorumque Hibernorum Sanctorum, nec exstare alia, nec certiora; credidi non omnino inutile futurum publico, si hactenus inedita, & a nemine forsan edenda, curioso proponerentur Lectori: præsertim cum Breviarii Aberdonensis collector, ex iis Lectiones pro Divino Officio desumpserit; sæpiusque citentur ab Hibernis Historicis, quibus vix alia suppetunt rerum patriarum monumenta.

ACTA FABULOSA
Ex Manuscripto nostro Salmanticensi.

Colmanus seu Colmocus, Episcopus Dromorensis in Hibernia (S.)

BHL Number: 1878

EX MS.

CAPUT I.
Vaticinia de futura sanctitate, pueritia miraculis honorata, Monasticæ vitæ initia.

[1] Beatissimus vir Colmanus, Drumorensis a Episcopus, Aradeorum b gente fuit oriundus: cujus privilegium sanctitatis, [Colmanus S. Patricio revelatus,] S. Patritio Hiberniensium Apostolo, longe antequam nasceretur, a Deo est revelatum. Dum enim aliquando ab Ardmachano ad Sabballense c properaret monasterium; apud quemdam hospitatus est Episcopum, qui ob reverentiam tanti hospitis, se suumque locum, crastina die recedenti obtulit. Quod verus mundi contemptor accipere renuit, dicens d: Non mihi a Deo traditus es, sed post sexaginta annos nascituro, qui in valle vicina, quam paulo antea, Missam decantans, Angelica multitudine frequentari per fenestram ecclesiæ conspexi, suum fundabit monasterium. Alii quoque Episcopo, a se eisdem partibus ordinato, se suaque omnia ipsi tradere volenti, [& S. Columbæ,] similiter ait. Beatus quoque Abbas Columba, in campo Conalleorum e, nobili Mongano f, se suamque posteritatem ei offerre cupienti, de eodem Colmano simili prophetico spiritu dixit: Crede mihi quod te suscipere nequeo, quia cuidam sancto viro, qui in Aquilonali ripa fluminis, cui nomen Lochæ g, suum construet monasterium, donatus es a Deo. Hic enim apud Deum & homines erit venerabilis.

[2] Pontifex vero Colmanus h patruus suus, beatum infantem in fonte novo, [baptizatur a patruo suo Colmano:] quem Deus omnipotens in ipsius honorem de terra jam erumpere fecerat, baptizavit. Tempore post hæc transacto, dum parentum vitulos quodam die custodiret; lupus unum illorum eo dormiente abstulit, atque comedit. Quem puer sanctus, a somno excitatus,

[6]


diligenter quæsivit; sed non nisi ossa, & partem corii ejus invenit: quæ secum deferens, eodem corio circumamicta, [vitulum a Lupo de voratum resuscitat.] coram vacca deposuit, ac deinde signo Crucis salutiferæ signavit. Nec mora, vitulus, sanus atque integer, surrexit. Post hæc ad S. Caylanum i Nendrumensem Abbatem, ut apud eum litteras addisceret, a parentibus traditus est: qui eum diligenter instruxit, & bonis moribus informavit. Eo vero vita & moribus proficiente, [Litteras docetur a S. Caylano:] quadam die, cum lectionem suam memoriæ commendaert, patrem Abbatem, quid ulterius facere deberet, interrogavit. Cui pater spiritualis respondit: Petram illam, [ex obedientia petram Cruce comminuit.] in qua offendunt Fratres ad Matutinas euntes, comminue: quod ille, signo Crucis prius opposito, perfecit. Rursusque eumdem, quid adhuc ageret interrogavit; Cui Abbas ait: An, quod tibi dictum est, perfecisti? Veræ humilitatis professor respondit; [& fragmēta in mare projecta rursus coadunat.] Deus quidem perfecit. Caylanus dixit: In vicinum mare fragmenta illius lapidis projice. Quod Angelis cooperantibus ipse complevit. Unde fragmenta illa, divina virtute in unum coadunata, Petra Colmanni vocatur.

[3] His & consimilibus ibidem per Deum ostensis miraculis, benedictione magistri obtenta, Aylbeum k Ymlicensem Episcopum, sapientem ac religiosum virum, [Fit discipulus S. Aylbei,] adivit, ut lineam recte vivendi ab eo disceret. Apud quem divinarum scripturarum studiis, jejunio, orationi, & vigiliis sedule insistens, aliquot annis docilis mansit, multaque miracula per eum Deus fecit. Concedente itaque S. Aylbeo ad terram nativitatis reversus, [deinde suos revisit.] sanctos Patres, videlicet Episcopum Colmanum suum patruum, Caylanumque doctorem suum, visitavit; cum quo alialiquantulum demoratus, exemplar omnium virtutum; Monachos ad meliora exhortabatur. [S. Macnysius divinitus ei designat locū,] Deinde sæpe venerabilem Macnyseum, Conderensem l Episcopum petiit, qui hospitum præsciens adventum, eis necessaria jussit præparari, Ille itaque illuc perveniens, in omni hilaritate susceptus est: ibique paucis diebus mansit. De hinc, inito consilio, venerabilem senem, ubi locum serviendi Deo fundare deberet, consulit. Qui respondit; Voluntas Dei est, ut in finibus campi Coba m tibi construas monasterium.

[4] Beatus ergo Colmanus secundum verbum sancti Pontificis, [monasterio struendo.] fines illos adiit: ibique in valle, sancto Patricio quondam præostensa, super fluvium vocabulo Locha, ut Propheta Dei Columba prædixerat, sedem sibi constituit, in qua sibi discipulorum multitudo in brevi excrevit: quibus, sub districtissima regula ipsius, Deo servientibus, in omnibus se imitandum præbuit. Abstinentia, namque & oratione, & vigiliis atque caloribus, carnem suam edomabat.

ANNOTATA F.B.

a Rectius Dromorensis: est autem Dromora, inquit Baudrandus, urbecula Hiberniæ in Lagenia provincia & in Lugensi comitatu, Episcopalis sub Archiepiscopo Ardmachano, fere in vicum ignobilem redacta, juxta Laganum fluviolum, 25 miliaribus ab Ardmacha in Ortum, & octodecim a rupe Fergußii in Meridiem.

b Id est Dalradeorum, ut existimat Colganus in Triade, pag. 113 num. 106: & apud eumdem 18 Februarii, pater S. Molibbæ dicitur Aradius de Dalaradiis. Dalaradia vero est maritima & Orientalis Ultoniæ regio, ab oppido Ivorio usque montem Mis versus Aquilonem protensa. Nomen desumpsit a stirpe Fiachi, cognomento Aradii, Regis Ultoniæ, in ea olim principatum tenente. Dal enim, juxta Bedamlib. 1 cap. 1, idem significat quod pars sive portio. Sed apud Hibernos communiter usurpatur pro stirpe, propagine, vel descensu: unde sæpe videmus illustres familias nomen a progenitoribus cum præfixa particula Dal desumpsisse: ut Dal-araidhe, Dal-Fietach, Dal-rieda, Dal-cais &c. An autem ex aliqua communione sive subsimili usurpatione priscarum vocum proveniat, quod Dal apud Teutones aliasque gentes capiatur pro valle, quia nempe ibi fit descensus, aliis relinquo examinandum. Ita Colganus in Triade pag. 8; eodemque teste Dal-aradia, hodie Hivethach dicitur.

c Duplex est Monasterium Saballense in Ultonia; unum, prope Ardmacham; alterum, idque celeberrimum, duobus passuum millibus distat Duno. De ultimo hic agitur. Nam cum primum adjaceat Ardmachæ, non esset ratio, cur in via hospitatus fuisset apud Episcopum quemdam. Præterea secundum, præcipuum fuit S. Patricii hospitium, unde antiquitus Sabhall Patric vocabatur, id est Horreum Patricii.

d Hoc vaticinium in nullis Actis S. Patricii per Colganum editis reperio. Attamen quid simile habetur in Vita sexta a Iocelino descripta, a nobis item excusa num. 83. Quadam igitur vice visitans S. Patricius illam plagam Ultorum, quæ Dalnardia dicitur, per locum quemdam Muccomur vocatum transiens, progrediebatur; discipulusque illius, nomine Benignus, superius memoratus, gradum figens, in cælestibus aliquod mirum contemplabatur. Vidit enim lucifluos Angelorum choros locum illum claritate cælica circumfundere; audivitque ipsum cum inæstimabili melodia laudes Creatori canere. Stans horum mirabilium devotus contemplator, dulcedinis intimæ replebatur tripudio: nec tamen intelligebat quid prætenderet Angelicæ præsentiæ, lucis coruscæ, hymnodiæ cælicæ, in illo loco exhibita apparitio. Post modicum vero temporis intervallum admirabilis visio illa ab oculis Benigni tota disparuit; illeque præcedentis Patris Patricii vestigia sequendo, ut ad ipsum perveniret, gressus acceleravit. Sancto vero sciscitanti causam retardationis ejus, retulit visionem ostensam sibi cælitus. Sanctus vero Pontifex, divinitus edoctus, quid innueret aut indicaret perfusio luminis, & cantus Angelicus; exponens dixit coram præsentibus: Scitote, filioli carissimi, quod in illo loco quidam filius vitæ, nomine Colmanellus, ecclesiam ædificabit; multosque filios lucis ac concives Angelorum futuros ibidem adunabit. Ipse Præsul atque totius Hiberniæ Legatus efficietur, virtutibus ac signis conspicuus: post vitæ tenebras terminans, ab Angelis Dei, ad æternam lucem & requiem transferetur. Processu vero temporis, loco illi & personæ prænominatæ & prophetatæ omnia evenerunt, sicut S. Patricii labia distinxerunt. Quod autem S. Colmanus, de quo hic agimus, totius Hiberniæ Legatus fuerit, ne vestigium quidem reperio. Unde hæc aliqui applicant S. Colmano Eloi, &, ex utroque composito nomine, Colmanello; de quo 26 Septembris erit agendum.

e Campus Conalleorum videtur ea regiuncula esse, quæ in prima Vita S. Patricii per Colganum illustrata in Triade pag. 8, vocatur Conallia Murthemnensis; estque campestris regio Australis Ultoniæ, a monte Bregh prope Pontanam civitatem, usque in sinum maris, Dundelganiæ, seu (ut vulgus loquitur) Dundalchiæ vicinum, & hodie Comitatus Luthæ vulgo dictus.

f De Mongano, aut de prophetia hac, nihil reperio in Actis S. Columbæ, neque alibi apud Colganum. Quomodo vero consistat cum Chronotaxi vitæ S. Colmani, dixi in Commentario prævio num. 5.

[7]


g Loch vel Louch lacum significat Hibernis, & plures reperiuntur per totam insulam: fluvium nomine proprio Locha non alibi reperio: alius lacus, Loch-ke dictus, est in Connacia, teste Colgano.

h Alio officio aut cognomine hunc distinguere non possumus, adeo sunt multi Colmani.

i Inter multos Caylanos, allatos a Colgano, hunc alio titulo nequeo discernere, neque monasterium ejus reperire in aliis scriptis; præterquam quod Usserus pag. 1065, & ex eo Waræus, asserant, ex Abbate Nendrumensi, factum esse Episcopum Dunensem: idque ex Actis ipsius, non majoris fidei, quam sint hæc. Quæ quomodo patiantur hoc loco Anachronismum, ostendi.

k De S. Aylbeo, seu Albeo, agendum erit 12 Septembris. Poteritque examinari, an satis inter se cohæreant variæ de hoc Sancto fabellæ.

l Macnisius compositum ex Mac-Nisæ, id est, filius Nisæ: mater enim Nisa vocabatur, de eo agetur 3 Septembris.

m Quis iste sit campus, vel ubi situs, colligi debet ex annotato c & e.

CAPUT II.
Miracula varia & obitus.

[5] [Dermitium Regē hospitio excipiens,] Quanti autem meriti, & virtutis vir iste apud Deum fuerit, ex signis per eum factis patet, de quibus pauca subnectere dignum duximus. Aliquando Dermitius a Rex Hiberniæ, juxta monasterium ejus castra metatus est: quem vir Dei ad suum hospitium cum magno deduxit gaudio, eique septem vaccas cum totidem vitulis, quas ad sustentationem pauperum habuit, occidi fecit: deinde omnia vasa domus aqua fontis impleri, & modicum lactis in unumquodque infundi præcepit: [carnes macilentas mutat inpingues, & aquam in vinum;] quæ omnia pro refectione Regis suorumque assignata sunt. O magnum miraculum, ac relatione dignum! Nam fœtarum carnes vaccarum, per merita beati viri, sic crassæ & pingues factæ sunt, velut effœtarum: vituli quoque in porcos conversi sunt pingues: aqua etiam cum lacte mixta, optimum sapuit ut vinum. Quibus Rex suique refecti, gratias Deo & ejus servo, per quem facta sunt tanta miracula, reddiderunt.

[6] Miranda mirandis succedunt. Aliquando cum fluminis, [fluviū precibus alio deflectit;] quod inter monasterium & secretum ipsius orandi [est] locum, creber transitus ipsum molestaret; scissis per suam & S. Caytani orationem scopulis, cursum suum in aliam direxit viam.

[7] Ad ipsum, die quarta in cœmeterio orantem, leprosus quidam, [pallium suū tradens pauperi, aliud a Deo recipit;] de sua conquerens nuditate, pervenit: cui, cum aliquid ad manum non haberet, suum pallium pro amore pauperis Christi dedit, pro quo statim aliud a bonorum Largitore accepit.

[8] Alio quoque tempore Regem Lageniæ Brandubum b, subito inimicorum impetu interfectum, ut pœnirentiam ageret, [Brandubiū Regem a morte resuscitat:] sacramque Communionem susciperet, cum Edo c Fornensi Episcopo, ad vitam revocavit: qui post lacrymosam pœnitentiam, & Viatici salutaris refectionem, statim in pace quievit. Tradunt periti, ipsum tribus vicibus Apostolica visitasse limina. Quarum una a S. Gregorio d Episcopatus dignitatem accepit, [tertium Romam profectus, ibi Episcopus ordinatur:] & sanctorum Apostolorum reliquias secum attulit. Dum vero idem rediens, domum Regis Britanniæ pervenisset; contigit quod illa nocte Regina filium mortuum pareret; quem beatus in virtute Dei & sanctorum Apostolorum, quorum Reliquias habebat, resuscitavit, nutrivit, & docuit. Ipse enim est David e, gloriosus Britanniæ Episcopus.

[9] Quadam alia vice, virginem quandam in ora cujusdam stagni, camisiam suam lavantem, [Virginē ab aquatili monstro devotatam,] aquatilis bestia subito absorbuit: sed eam vivam atque incolumem, de ventre ejus, orationis efficacia revocavit; ac postmodum virginibus sociis, quæ ipsum pulsaverant f, assignavit. Bestiam quoque, ne ulli deinceps noceat, compescuit. Deinde idem stagnum siccis pedibus, tamquam alter Moyses, in virga Crucis perambulavit. Ejus semita usque g in hodiernum diem in ipso stagno apparet. Psalterium etiam, [& sororē occisam vitæ reddit:] quod in illo per oblivionem reliquit, post tres dies in nullo corruptum invenit. Suam quoque sororem virginem, a latronibus decollatam, capite corpori adjuncto, vitæ restituit.

[10] Ipso aliquando in quadam silva turbis prædicante, Poëtæ h impudentes supervenerunt, ac importune ab eo aliquid petierunt. Quibus vir Dei ait, [Poëtæ quidam Blasphemi Sanctum tentant,] Non habeo, inquit, modo quod vobisdem, præter verbum Dei. Unus autem illorum ait: Verbum Dei tibi habe, aliud nobis tribue. Et ille: Insipienter, meliora respuens, pejora eligis. Tunc Poëta hominem Dei tentans, dixit: Arborem hanc magnam ad terram prosterne. Vir sanctus; Si, inquit, in fide proficeres, virtutem Dei videres. His dictis, orationi paululum institit, & statim arbor illa in terram corruit. Sed filius diffidentiæ non est mutatus, sed in malitia obstinatus blasphemando, ait: [& post visa miracula obdurati, terra dehiscente, pereunt:] Hoc non est mirum, quia annosa robora quotidie cadunt; sed si modo eam erigeres, miraculo reputarem. Nec mora, divina virtute arbor illa est subito erecta, ac si ante non caderet. Illos vero Poëtas, in infidelitate induratos, tamquam alterum Dathan & Abyron, terra absorbuit. Quo viso, omnes qui aderant, coram viro Dei genua flectentes, Dominum Deum in ipso glorificaverunt.

[11] Mater ipsius viri Dei ad ipsum nuntium misit, ut licentiam loquendi cum eo obtineret: [mater ejus volens filium videre] cui servus Christi respondit: Unum e duobus eligat, aut me videre, aut mecum loqui. At illa hoc audiens ait: Malo, inquit, ut ad animæ meæ profectum loquatur, deinde juxta arborem quamdam convenientes, ille ex hac, illa ex alia parte, ne se invicem viderent, [miraculose id impetrat.] colloqui cœperunt. Interea divina clementia, cui nihil est impossibile, eorum obtutibus viam qua se, nullo obstaculo impediente, conspicerent, per medium robur fecit.

[12] [Saliva ejus lenitur capitis dolor.] Item non est prætermittendum, quod quidam, dolore capitis usque ad mortem infirmatus, sola ejus saliva sanatus est. Die quodam hinnulum transeuntem, ligni sono a matre sua fugientem ad se vocavit; eumque [junxit] vaccis, quorum vitulus furtim est ablatus. Vaccæ vero, ut suum, eumdem, [Hinnulus ei obedit,] diligebant, ac quotidie ad eas congruis horis veniebat, ac postea ad matrem suam cervam remeabat.

[13] [penuriam monasterio suo immissam intelligit,] Quodam tempore inopia trium dierum totidemque noctium monasterio ejus invaluit, ut in eo non haberet quod ad mensam Fratribus poneret. Hoc vir Dei admirans, ac tantæ inopiæ causam apud se perquirens, ad benedicendum cellarium intrans, ibi divina revelatione didicit, furtum quod Cellarius commisit esse in causa. Qui illo abdicato, [ob furtum Cellarii: quo correcto, ut prius ei prospicitur:] alium magis fidelem loco ejus substituit: sicque omnipotens Deus Fratrum necessitati, ut consuevit, providit.

[14] His breviter ac summatim dictis, ad sacratissimum beati Patris obitum veniamus. Cum igitur de hac vita esset exiturus, [perceptis extremis sacramentis moritur.] ac laborum suorum præmia a Deo percepturus; infirmitate corporis est gravatus, & Sacramenti Olei unctione perunctus, Dominici [corporis] & sanguinis perceptione exitum

[8]


suum munivit: sicque valefactis fratribus, inter verba orationis, spiritum Deo reddidit. Cui honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA F. B.

a Diermitius I Cervailli filius, regnare cœpit anno DXLIV; ut diximus in Commentario prævio ad Acta S. Patricii §. 5.

b Alibi Brandubius dicitur, Rex Hiberniæ; non quia totam obtinuit, sed quia totam fere spoliavit, inquit Colganus. Quo anno is regnare cœperit, aut mortuus sit, non invenio; neque necessarium est nunc inquirere. Dicitur tamen apud Usserum pag. 1153 cum consensu Synodi Laginensis, Archiepiscopatum istius Provinciæ a Sede Slebtiensi ad Fernensem transtulisse, S. Ædano seu Moedocho Metropolita constituto, anno DXCVIII.

c De S. Ædo, potius Aidano, vel Medoco, egimus 31 Ianuarii. Miraculum hoc in Actis ejus narratur num. 45, sed de Colmano nulla fit mentio.

d Anachronismum hunc proposui in Comm. prævio num. 6.

e De nativitate S. Davidis Menevensis in BrittanniaEpiscopi, qui patrem habuit Xantum, Cereticæ gentis (pars est hodiernæ walliæ) Regulum, prorsus alia narrantur in Actis ejus, quæ dedimus I Martii, num. 3. Dubito tamen, uter duorum scriptorum fabulam narret tolerabiliorem.

f Id est quæ ostium cellulæ aut monasterii pulsaverant, ut egressus periclitantibus subveniret.

g In Vita S. Iuttæ de Prußia, edita a nobis in Appendice ad V diem Maji, num. II. simile quid narratur his verbis: Sacramentorum vero causa adiens novam ecclesiam Culmzensem… præ desiderio ad suum dilectum veniendi, super ipsas aquas recto tramite gradiebatur; quem tramitem diu etiam post mortem ibi fuisse observatum, narrant accolæ; simili miraculo quo Orosius aliique graves Scriptores narrant, in littore maris rubri, suo adhuc tempore, conspici solita vestigia Israelitarum, Pharaonem fugientium. Quid in Prußia aut Ægypto actum sit, hic non inquiro: hoc tamen, de quo agimus, miraculum vereor, ne istiusmodi sit, ut applicari ei poßint, quæ in Appendice ad Vitam S. Patricii §. 3 num. 24 dicta sunt.

h Poetæ hi Druidæ fuerunt vel Bardi, de quibus actum ad Vitam S. Patricii §. I num. 4, aut saltem ab his originem suam duxerunt, majoribus suis nihilo meliores.

APPENDIX F. B.
An S. Colmanus Dromorensis etiam Episcopus fuerit Lindisfarnensis in Anglia.

Colmanus seu Colmocus, Episcopus Dromorensis in Hibernia (S.)
[

AUCTORE F. B.

[1] Molanus in Usuardi Martyrologio a se aucto, septimæ Iunii annectit hæc pauca verba, [Proponitur opinio Molani,] quæ non exiguam poßint suscitare controversiam; In Hibernia, inquit, Colmani, Episcopi & Confessoris, de quo Beda in Historia gentis suæ. Priora quidem verba desumpsit ex Greveni Martyrologio, ut supra diximus; alteram partem, an ex alio auctore acceperit, an ex propria opinione vel conjectura addiderit, non facile affirmavero. Citat autem in margine lib. 3 caput 26, & lib. 4 caput 4. Et initio quidem Molani error intolerabilis videbatur, quippe Colmanus iste, de quo agit Beda locis supra citatis, non Dromorensis in Hibernia, sed Lindisfarnensis in Anglia fuit Episcopus: & postquam inde, ob ritum Paschatis celebrandi Hibernicum, cujus plusquam par erat, fuit tenax, [& causæ ob quas videatur rejicienda,] ad Hienses primum, deinde in Hiberniam rediit, duo legitur construxisse Monasteria; primum non procul ab Hiensi insula, Inisbofinde dictum, quod insulam vitulæ albæ significat: alterum Mageo dictum in Hibernia. Sed de Muckmorensi cœnobio, cujus primus Abbas habetur ab Hibernis historicis, nulla mentio apud Bedam: quæ omnia suaderent, alium Colmanum Dromorensem Episcopum, alium Lindisfarnensem esse.

[2] Verum dum considero, Colmanum Lindisfarnensem, virum sanctimonia clarum, [rursusque aliæ ob quas amplectenda.] & Ecclesiastico cultu dignißimum nullo quod sciam alio die coli, tacente id etiam Colgano, ubi de eo agit in Triade pag. 382 num. 16, quamvis ex Quatuor-Magistrorum sententia eum dicat obiisse VIII Augusti: dum præterea adverto, Episcopatum Dromorensem, ab ætate S. Colmani usque ad seculum duodecimum, fuisse historicis quasi incognitum, nullumque toto intermedio illo tempore exstitisse Sancti successorem, unde putarunt; aliqui, eo tempore Episcopatum Dromorensem, Ardmachano Archiepiscopatui fuisse inclusum: denique dum reperio, in Actis fabulosis vestgium aliquod antiquæ memoriæ seu traditionis, quæ doceat peregre ordinatum fuisse S. Colmanum (fingitur enim id factum Romæ). Hæc, inquam, considerans, cœpi ulterius mecum cogitare, an non tolerabili ex conjectura dici posset S. Colmanus, prius Hiensis Monachus, deinde Muckmorensis primus Abbas fuisse: defuncto autem in Britannia Finano Lindisfarnensi Episcopo, illuc profectus Ecclesiam illam regendam suscepisse, tenuisseque per triennium; posteaque reversus in Hiberniam, relicto Episcopatu, constructis duobus monasteriis, reliquo vitæ tempore, Dromoræ (quæ parva est urbecula) assentiente Archiepiscopo Ardmachano Episcopalia munia exercuisse, rudes ad virtutem instruendo, baptizando, confirmando, prædicando, ideoque post centenos aliquot annos, per obsoleta plebejæ traditionis vestigia, creditus sit primus fuisse Dromorensis Episcopus, alibi ordinatus.

[3] Obesse videtur huic opinioni, quod Mageo monasterium nobile sit in Conacia (qui nunc est, [Solvitur & alia contra Molanum objectio:] inquit Colganus, Comitatus de Mageo) quodque Inisbofinde, modico discreta freto, ad prædicti Comitatus jura pertineat; Dromora vero sita est in Lagenia, Incongrue igitur diceretur, inquies, Sanctus, relictis suis Monachis, qui ipsum ex Anglia fuerant secuti, procul inde sedem sibi delegisse. Verumtamen cur dici nequeat, post constructum & recte ordinatum utrumque monasterium, cum esset Episcopus, Apostolicorum laborum causa diversas adiisse plagas ejusdem insulæ, & Dromoræ casu aliquo substitisse, forsan spe illic fundandi monasterii: quid enim aliud ageret vir, peregrinationibus pro divina gloria jam assuetus, de erigendis monasteriis solicitus, sanctißimorum Præsulum Columbæ, Aidani, Finani, vestigiis præclare insistens?

[4] Ista igitur si conjectura placeat, facile causam inveniet Lector, [conjectura relinquitur judicio Lectoris.] cur Sedes Dromorensis usque ad seculum duodecimum fuerit historicis incognita, etiam Centio Camerario, quod miratur Waræus; & cur Colmanus, per tria ut minimum secula, nullum habuerit successorem. Si ista, inquam, conjectura placuerit, sequetur, S. Colmanum hunc, non seculi sexti initio, sed vel in fine ejus, vel sequentis exordio natum fuisse. [Colmani Lindisfardensis ætas.] Anno enim DCLXIV Lindisfarnensis Episcopus conventui Farensi interfuit, cui tam diu supervixisse debuit, ut monasteria duo, non simul, sed succeßive extruere potuerit. Nihil præterea de ætate ejus aut vitæ tempore reperio: opinionem enim Colgani, suspicantis, Colmanum Lindisfarnensem, fuisse Columbanum nepotem Briuni, illum qui (teste Adamnano in

[9]


Vita S. Columbæ, apud nos num. 52) vasculum ferebat lacte plenum, [Acta ex Beda?] ex quo Sanctus dæmonem signo Crucis expulit, rejecimus ibidem Annotato d.

[5] Acta ejus habes apud Bedam lib. 3 cap. 25 & 26, l. 4 cap. 4. Anno Dominicæ Incarnationis DCLXI defuncto Finano Lindisfarnensi Episcopo, [Episcopatum triennio administrat:] qui post Aidanum fuit, Colmanus succeßit in Episcopatum, & ipse missus a Scotia. Triennio post, anno Dominicæ incarnationis sexcentesimo sexagesimo quarto, qui fuit Ossui Regis vigesimus secundus, Episcopatus autem Scotorum, quem gesserunt in Provincia Anglorum annus trigesimus, siquidem Aidanus decem & septem annis, Finanus decem, Colmanus tribus Episcopatum tenuere. [victus in causa Paschatis celebrandi,] Hic videns, in conventu Farensi, doctrinam suam spretam, sectamque esse despectam; assumptis his qui se sequi voluerunt, id est, qui Pascha catholicum & tonsuram coronæ recipere nolebant, in Scotiam regressus est, tractaturus cum suis, quid de his facere deberet… Eo autem abeunte suscepit Episcopatum Nordanhumbrorum famulus Christi Fuda, [resignat Episcopatum] qui erat apud Scottos Austrinos eruditus atque ordinatus Episcopus, habens juxta morem provinciæ illius Coronam Tonsuræ Ecclesiasticæ, & Catholicam temporis Paschalis regulam observans. Vir quidem bonus ac Religiosus, sed permodico tempore Ecclesiam regens: venerat enim De Scottia, [& impetrato ad regimen monasterii successore,] tenente adhuc Pontificatum Colmano. Porro Fratribus, qui in Lindisfarnensi ecclesia, Scottis abeuntibus remanere maluerunt, præpositus est Abbatis jure Vir reverendissimus & mansuetissimus Eata, qui erat Abbas in monasterio quod vocatus Mailros: quod ajunt Colmanum abeuntem petiisse & impetrasse a Rege Ossui; eo quod esset idem Eata unus de duodecim pueris Aidani, quos primo Episcopatus sui tempore de natione Anglorum erudiendos in Christo accepit. [assumptisque Reliquiis S. Aidani,] Multum namque eumdem Episcopum Colmanum, Rex pro insita illi prudentia, diligebat. Abiens autem domum Colman… assumpsit secum partem ossium Reverendissimi Patris Aidani; partem vero in ecclesia in præerat reliquit, & in secretario ejus condi præcepit.

[6] Colmanus igitur relinquens Brittaniam (pergit Beda lib. 4 cap. 4) tulit secum omnes, [cum discipulis redit in Hiberniam:] quos in Lindisfarnensium insula congregaverat, Scottos: sed & de gente Anglorum viros circiter triginta, qui utrique monachicæ conversationis erant studiis imbuti. Et relictis in Ecclesia sua aliquot Fratribus, primo venit ad insulam Hii, unde erat ad prædicandum Verbum Anglorum genti destinatus. Deinde secessit ad insulam quamdam parvam, quæ ad Occidentalem plagam ab Hibernia procul secreta, sermonc Scottico Inhisboufende, id est Insula vitulæ albæ nuncupatur. In hanc ergo perveniens, construxit monasterium; [quibus unū fundat monasterium] & Monachos inibi, quos de utraque natione collectos adduxerat, collocavit. Qui cum invicem concordare non possent, eo quod Scotti tempore æstatis, quo fruges erant colligendæ, relicto monasterio per nota sibi loca dispersi vagarentur; at vero hieme succedente redirent, & his quæ Angli præparaverant, communiter uti desiderarent; quæsivit Colmanus huic dissensioni remedium: & circumiens omnia prope vel longe, invenit locum in Hibernia Insula, aptum monasterio construendo, qui lingua Scottorum Mageo nominatur; emitque partem ejus non grandem, ad construendum ibi monasterium, a Comite ad cujus possessionem pertinebat; ea conditione addita, ut pro ipso etiam, qui eis locum commodaret, consistentes ibi Monachi Domino preces offerrent. [& alterum:] Et constructo statim monasterio, juvante etiam Comite & vicinis omnibus, Anglos ibidem locavit, relictis in præfata insula Scottis. Quod videlicet monasterium usque hodie ab Anglis tenetur incolis. Ipsum namque est, quod nunc grande de modico effectum, Mageo consuete vocatur; & conversis jam dudum ad meliora instituta omnibus, egregium examen continet Monachorum, qui de provincia Anglorum ibidem collecti, ad exemplum venerabilium Patrum, sub regula & Abbate Canonico, in magna continentia & sinceritate, proprio labore manuum vivunt.

[7] Virtutes ejus paucis proposuit idem venerabilis Beda lib. 3, Cap. 26: Quantæ, inquiens, parcimoniæ, cujusque continentiæ fuerit ipse cum prædecessoribus suis, testabatur etiam locus ille quem regebat; ubi abeuntibus eis, excepta Ecclesia, [laudatur ejus successorum & discipulorum parcimonia & continentia] paucissimæ domus repertæ sunt; hoc est illæ solummodo, sine quibus conversatio civilis esse nullatenus poterat. Nihil pecuniarum absque pecoribus habebant: si quid enim pecuniæ a divitibus accipiebant, mox pauperibus dabant. Nam neque ad susceptionem potentium seculi, vel pecunias colligi, vel domos providere necesse fuit, qui numquam ad ecclesiam, nisi orationis tantum & audiendi Verbum Dei causa, veniebant. Rex ipse, cum opportunitas exegisset, cum quinque tantum aut sex ministris veniebat; & expleta in ecclesia oratione, discedebat. Quod si forte eos ibi refici contingeret, simplici tantum & quotidiano Fratrum cibo contenti, nihi ultra quærebant. Tota enim tunc fuit solicitudo Doctoribus illis, Deo serviendi, non seculo; tota, cordis excolendi, non ventris. Unde & in magna erat veneratione tempore illo religionis habitus; ita ut ubicumque Clericus aliquis aut Monachus adveniret, gaudenter ab omnibus tamquam Dei famulus exciperetur. Etiamsi in itinere pergens inveniretur, [inde ab omnibus honorati] accurrebant & flexa cervice, vel manu signari, vel ore illius se benedici gaudebant; verbis quoque horum exhortatoriis diligenter auditum præbebant. Sed & diebus Dominicis ad ecclesiam sive ad monasteria certatim, non reficiendi corporis, sed audiendi sermonis Dei gratia confluebant: & si quis Sacerdotum in vicum forte deveniret, mox congregati in unum vicani, verbum vitæ ab illo expetere curabant. Nam neque alia ipsis Sacerdotibus aut Clericis vicos adeundi, quam prædicandi, baptizandi, infirmos visitandi, &, ut breviter dicam, animas curandi causa fuit. Qui in tantum erant ab omni avaritiæ peste castigati, ut nemo territoria ac possessiones ad construenda monasteria, [& ipse ecclesiastico cultu non indignus judicatur.] nisi a potestatibus seculi coactus, acciperet. Quæ consuetudo per omnia, aliquanto post hæc tempore, in Ecclesiis Nordanhymbrorum servata est. Hactenus Beda, quibus non solum Colmani, sed & prædecessorum & discipulorum ejus laudat virtutes; ut merito de seipso apud Bedam, lib. 3 cap. 25 dicere potuerit; Cum plurimi, ex prædecessoribus meis, fuerint, quorum sanctitati cælestia signa, & virtutum quæ fecerunt miracula testimonium præbuerunt; eos ipse Sanctos esse non dubitans, semper eorum vitam, mores & disciplinam sequi non desisto. Discipulis vero ejus ipsique Sancto id accommodare liceat, quod de Sanctis Episcopis canit Ecclesia ex sermone S. Maximi; cum dicat Scriptura, Gloria patris est filius sapiens; quantæ hujus sint gloriæ, qui tantorum filiorum sapientia & devotione lætatur? Hæc dicta sint, ut nemo miretur, quod Molani conjecturam secutus, Colmanum, Lindisfarnensem Episcopum, Sanctorum cultu dignum existimaverim.

[0]

DE SANCTO WLPHLAGIO PRESBYTERO, CURIONE RUENSI,
IN PONTIVO, GALLIÆ REGIONE.

SEC. VII

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Wlphlagius, Presbyter & Pastor Ruensis, Eremita in Pontivo Galliæ(S.)

AUCTORE G. H. & D. P.

§. I. Patria Sancti, ac pia educatio & vita in conjugio; susceptum, & pœnitentiæ causa depositum, officium Curionis.

[1] Rua, seu Rugua, oppidum Pontivi, in Gallia, haud procul ab Oceano Britannico, inter Somonam & Altiliam fluvios, celebratur tum ob venerationem Spiritus sancti, tum ob cultum S. Wlflagii Presbyteri, vulgo S. Wlfly, [Memoria in Ms. Martyrologio Centulensi.] ibidem olim Ecclesiæ Spiritus sancti Pastoris, quæ modo ipsi S. Vulflagio est dicata: quia ipse ut Patronus dictæ Ecclesiæ ibidem ad hunc diem VII Iunii honoratur. De eo in antiquo Ms. Martyrologio Centulensi sive S. Richarii monasterii in eodem Pontivo, a Rua circiter quinque leucis Gallicis dißiti, ista leguntur: In pago Pontivo Sancti Wlflagii Presbyteri & Pastoris. Integer pagus Pontivus est in diœcesi Ambianensi. Hinc Andreas Saussayus, in Supplemento Martyrologii Gallicani, ita exorditur elogium hujus Sancti.

[2] In Ambianensi tractu S. Wlphagii, Presbyteri & Confessoris, qui Pontivus ortu, a prima ætate, cum in sacra propensus esset, [Elogium Saussaji,] Clericali matriculæ se adscribendum curavit: inde tamen, quod forte adolescentiæ efferatos motus pertimesceret, legitimo sese matrimonio obstrinxit: in quo cum juste & sobrie viveret, moresque præferret ad omnem pietatem compositos, Ruæ oppiduli, mortuo Sacerdote, in Pastorem electus ac assumptus, aliquo tempore, multa dignus laude, ob egregie administratum munus, enituit. Verum instigante livido humani generis hoste, in idipsum cum uxore, quam pro sorore jam habebat, reversus est, multa cum gregis sui offensione. Sed aspirante Domino, mox ad pœnitentiam flexus, in delicti expiationem, relictis omnibus, Hierosolymam, sacra Redemptoris vestigia adorandi voto, profectus est. Inde ductu superno patriam repetens, in solitudinem secessit, parœciæ suæ vicinam: ubi in admirabili abstinentia vivens, aliquot annos transegit, cælo magis quam solo defixus. Demumque, multis exantlatis laboribus, virtutibus & miraculis clarus, quievit in pace. Hactenus Saussajus: cujus dicta, auctoritate aliorum Scriptorum, confirmamus. Hi potißimum sunt, Ignatius Iosephus de Iesu Maria, Carmelita Discalceatus, in Historia Ecclesiastica urbis Abbavillanæ, quæ totius Pontivi caput censetur; Iacobus Malebrancus, in Historia Morinorum, quo eo usque extendit; & Simon Martin, Ordinis Minimorum, in Floribus Solitudinis lib. 3 ad hunc diem VII Iunii.

[3] Ac primo notamus, quod celeberrima extitit olim peregrinatio ad dictum oppidum Ruam, ob singularem venerationem sancti Spiritus, atque anno MCCCCXI Isabella Lusitana, [Rua oppidum celebre veneratione sancti Spiritus:] in comitatu Philippi Ducis Burgundiæ & Comitis Pontivi sponsi sui, eo venit: quam fundauisse Missam perpetuam, & grandia obtulisse dona, declarant tituli & antiqua inventaria dictæ Ecclesiæ. Eamdem Ecclesiam magna cum devotione anno MCCCCLXXIV visitavit Regina Franciæ, uxor Ludovici Regis XI. Quin etiam ipse Rex obtulit summam quatuor millium scutorum auri, & quadraginta libras Turonenses, in eleemosynam Sacelli sancti Spiritus; cujus donationis chartam, factam anno MCCCCLXXX, inseruit suæ Historiæ Abbavillanæ Ignatius Carmelita cap. 81, addens quod ab eo tempore dicta Rua cœpta sit appellari Fanum sancti Spiritus, uti etiam eam appellat Philippus Brietius Abbavillæus in suis Paralellis Geographiæ lib. 7 cap. 3. Imo videtur hoc initium fuisse affectus devotißimi Regum Francorum erga Spiritum sanctum, eo usque aucti, ut denique Henricus III Rex Franciæ & Poloniæ, anno MDLXXVII instituerit celeberrimum Ordinem sancti Spiritus, de quo plurima extant elogia. Ait etiam dictus Ignatius Carmelita, credi, præcipuam Ecclesiam oppidi Ruæ olim fuisse consecratam sancto Spiritui ab eo ipso tempore, quo ibidem Pastoralem curam geßit S. Wlflagius; advenisse autem ei titulum S. Wlflagii, cum hic esset Sanctorum Catalogo adscriptus, eo quod esset in dicto oppido prognatus.

[4] [S. Wlphlagius pie inter studia educatus,] Ibi (ut, citato antiquo Vitæ Scriptore, ait Malbrancus lib. 3 cap. 10) Catholicos sortitus parentes, bonam indolem, felix ingenium, traditus est bonis artibus imbuendus: & eas ad plenum hausit, ut primævæ juventutis flore succrescens, satis probaret, quantos in ætatis autumno fructus produceret. Omnibus erat acceptus in paucis, propter ediscendorum facilitatem, & eam quidem e gratissima illa corporis concinnitudine & venustate prodeuntem. Quo perspecto parentibus visum est, ex humaniore litteratura ad sacratiorem transferre: quandoquidem a teneris eum Christianæ fidei rudimentis excolando, animadvertissent in hujusmodi nescio quos animi capacis motus. Et revera, in divinis Paginis percipiendis, mentem pervasit splendor; qui in exercitationes scholasticas prorumpens, sapientiorum urgente sententia, ipsum Clericorum Ordini inseruit; accedente etiam populi, [Clericis accensus,] ejus virtutes deprædicantis, commendatione; ut scilicet eo in statu, qui quatuor minoribus constabat Ordinibus, & ea ætate conjugatis etiam conferebatur, minora Ecclesiæ munia obeuntibus, Riguensi plurimum prodesset Ecclesiæ. Itaque Wlflagio ad majora tum minime aspiranti, quo securiori pede viam non omnino Ecclesiasticam decurreret, [etiam conjugatus,] & quo eximia corporis ejus venustas intra modestiæ cancellos cohiberetur, Clerici in morem attonsus & talari indutus nigra, cœpit templi obire ministeria, multa cum laude & populi acclamatione. [Similem moribus nactus erat uxorem: erantque] ambo, ait scriptor, [tres gignit filias:] incedentes sine querela, sobrie, juste & pie: unde ex eo matrimonio prodierunt filiæ tres, paternæ pulcritudinis & pietatis heredes: quæ templi cultui magis, quam mundo muliebri addictæ, majorem insuper populi gratiam parenti conciliabant; ut jam Ruguensi Curione vita functo, [fit Pastor Ruensis;] omnium in Wlflagium conjicerentur oculi, & propalam jactitarent omnes, non esse qui majori cum fructu in Pastorale munus valeat incumbere. Sed vetat uxoria sarcina: qua tamen nequidquam obstante, Pastorale munus amplexus est, & Sacris initiatus: sed ut sese prorsus ab re uxoria imposterum abstineret.

[1]

[5] Verum postea non levi offendiculo fuit tenere plebi uxoria illa societas, [Ob accessum ad uxorem] in homine præsertim tantis dotibus prædito, tantaque prius in hominum æstimatione versanti. Non prodit auctor Vitæ, accessisse ullam vel ab Episcopo vel ab Superiore Ecclesiastico commonitionem: quin narrat sui ipsius correptorem extitisse, dum mente icta cælitus considerat, quantum Superis displicuerit, non semel ad tremendum altaris Sacrificium accessisse, postquam laxasset conjugio habenas, & quidem animarum mediæ in Pontivo urbis Præfectum. Quocirca eum animo concepit dolorem, ut quibus pœnis noxam extergeret, plurimum angeretur: se divinæ Majestatis reum ubique locorum inclamans: & proximo die sacro, dum verba pro more ex pulpito ad populum fecit, non dubitavit sceleris sui exaggerare magnitudinem; [publice pœnitens,] seque sanctissimo illo Pastoris munere prorsus indignum, profiteri; quod proprias oves, pretiosissimo Christi sanguine redemptas, pessimo suo exemplo corrupisset. Quid igitur medelæ? Non si tot pœnas a se exigeret, quot auditores oculis obversabantur, Divino Numini facturum satis: attamen pœnitendum, sperandumque, quandoquidem spem toties faciat misericors & miserator Dominus; qui quantum vitæ reliquum dederit, certus sit singulos dies novis afflictationibus, novisque cruciatibus transigere.

[6] Itaque diu noctuque sua revolventi facinora, occurrit Hierosolymitanum iter conficiendum: quod aggreditur, [peregrinatur Hierosolymam.] pera & scipione armatus, longos viæ tractus iniens majore inedia quam viatico: & quoties robur viresque deficerent, vel male ab exteris haberetur, toties malesanas suas delicias inculpabat. Non sine molestiis ingentibus & periculis sacram illam terram attigit; hac sola voluptate fretus, quod saltem quidpiam tolerasset, quo sacratissima Christi vestigia suis pedibus inire non ita jam reformidaret. Singula amaris admodum lacrymis perpluit, aliisque variis pœnis, nonnullam Christi pœnarum speciem referentibus, conatus est ea obire: præsertim Golgatico in monte tenerrimos expressit affectus, omnesque vires insumpsit, ut ubi humani generis Servator omnium abstersit crimina, uxorium pariter scelus expiaretur. Pleniori hic spe accensus, iter in patriam relegere molitur, non minori quam prius corporis afflictione: visum est enim homini, judicii acrimonia pollenti, satius esse pravum, quod hauserint subditi, exemplum resarcire, & longa pœnitudine fluxam voluptatem redimere.

§. II. Eremitica S. Wlphlagii vita, filiarumque ejus exemplaris castitas.

[7] [Reversus omnia abdicat;] Defectu antiquioris Vitæ & jam aliquoties allegatæ a Malbranco, cogor verbosiorem contextum ex eodem prosequi in hunc modum. Ruguam ut revertit Wlphlagius, vix a suis, ob implexum & hirsutum capillitium, & faciem macie exesam, agnoscitur. Invitatur vero a cunctis ad Curionis munus resumendum: quandoquidem conjux cum tribus filiabus segregem agat vitam. Nequaquam potest persuaderi: imo eo munere proclamat indignissimum, dignissimum autem perennibus vinculis & tenebris. Statutum fixumque animo anachoreticam vitam ducere, ubi tamen prius filiarum saluti consuluerit. Has ad se accersit, matris conspectum ferre non sustinens; & enixe precatur, ut parenti suo, ad noxas penitus abolendas, manum porrigant adjutricem: tot tantisque insistit lacrymis, ut totæ in omnem paternæ voluntatis sententiam descendant. Primum saluberrimo iis præiens exemplo, sese omnibus abdicat, paterna domo, paternis prædiis, opimo Ruguensis Curionis Sacerdotio; sese etiam amicissimo virorum nobilium contubernio & congressu procul subtrahendo. Certus enim est, [eremiticam vitam assumit.] eam Pontivi oram incolere, quæ vel silvis impedita, vel saltem a vulgi strepitu maxime remota & invia censebitur. Quam dum exquirit, ea sese obtulit, expetitæ quidem solitudini valde opportuna, sed necessariis vitæ carens subsidiis: unde familiares nec non religiosi viri alium commonstrant locum, leuca solida inde distantem, fonte peramœno præditum. Verum quod nonnihil esset pervius ab Wlflagio minime admittitur, priorem longe magis præoptante, & quasi e Divina manu acceptante. Cumque nimia aquando difficultas objectaretur; Imo, ait, opportunam admodum peccata improbo isto labore eluendi materiem subministrari … Itaque se loco devovens, rudem cellam molitur; eamque subit, [rudem cellam erigit.] diu noctuque divinis commentationibus operam daturus.

[8] Dissita illa erat quarto Rugua lapide: & quamvis nulla eo ferret via, ad novum tamen Anochoretam apprime ventum est. Sed ubi asperis advenas monitis a sceleratiore vita cœpit traducere, & acriter invehi in mores improborum, brevi suæ solitudini relictus est liber. [gaudens intelligit filias voto castitatis adstrictas;] Gratissimus tamen ei accidit nuntius, quo ferebatur, tres ejus filias paterno exemplo mundum omnem muliebrem posuisse, terrenis oblectamentis nuntium penitus remisisse, imo perennis castimoniæ nuncupasse votum. Quo audito exiliens, in lacrymas effudit sese, gratesque rependit Divinæ Triadi, quæ dignata esset tres miserrimi parentis natas suo destinare obsequio: unde merito auguraretur fore, ut virgineo filiarum candore (purissimam enim hactenus vitam duxerant) paterna peccata, rubra velut coccinum, quasi nix dealbarentur. Ideo quoties de piis natarum exercitationibus inaudiebat quidpiam, toties suas innovare, majores actus edere, rigidiores persequi; ne ab insontibus animulis, in ratione emendatioris vitæ, malus parens vinceretur: ita ut jam datum offendiculum abunde resartum esset; & passim deprædicaretur, unum peccatum quatuor Sanctos peperisse. Præclarus enim puellarum ternio, uti præclare cœpit, ita sanctissime finiit, longe lateque per Morinos & Pontivum, bonum sanctimoniæ suæ odorem diffundens: & cum de parentis ingenua indole ingeniique dotibus non parum hausissent, ita liis sui sexus virginibus placuerunt, ut nonnullas sui instituti nactæ sint sequaces.

[9] Augescebat indies Wlflagii fama, frequentes vigiliæ, [procul aquam quærit] cibarius panis non nisi post longam inediam sumptus, in multam noctem extractæ preces, infrequens admodum cum mortalibus congressus, & sermo nonnisi de rebus ad alteram vitam spectantibus, magnam pariebant existimationem; præsertim vero labor ille quotidianus, quo ad fontem milliari dissitum multo cum sudore excurrebat, accolis erat admirationi; imo & venerationi erat fons ille limpidissimus, e quo haurire sanctum quidpiam vicinia augurabatur. Ultro citroque inter aquandum semitam confecit sibi, quæ ab eremo ad fontem rectissima duceret: prius illa herbidis spinetis, carduisque impedita, ab accepto famuli Dei gressu, nihil ultro produxit, sed in plano suo perstitit, hinc inde pulchro ac viridi clausa margine: [semit anullis herbis obducta:] nec solum quamdiu eam percurrit Wlflagius, sed etiam seculis ejus vita posterioribus. Non enim visa est unquam ullis herbis obtegi aut virgultis, nec ullam germen urticamque proferre, nec

[2]


ullam denique intra viscera sementem efformare. Imo quondam colonos curiosa incessit cupido Wlflagii semitam (ita quippe vulgo audiebat) rastris proscindendi cum reliquo jugero, & terram altius effossam copiosa semente donandi, ut sic tandem cum ceteris partibus confusa omnino disperderetur. Sed contra, Deus malam colonorum mentem disperdidit: omne quidem jugerum pro more solitam segetem protulit, sed collecta messe ad genium suum & pristinam planitiem rediit Wlflagii semita: nec minori in veneratione habita est, quam fons & cella, utrumque suis extremis, quasi longus meritorum funis, connectens.

[10] Jam bonus Pastor diuturno rigidæ vitæ instituto, & prodeuntibus quodammodo divinæ caritatis e profunda illa eremo faculis, [post longas pœnitentias,] eam famam obtinuerat, ut non solum e Pontivo & Morinis viri advolarent celebriores, sed etiam Transmarini ejus visendi desiderio tenerentur. Jam, inquam, bonus Pastor animam parabat, tot voluntariis suppliciis, tamquam longo martyrio cruciatam, datis pro ovibus suis, quibus offendiculo fuisse etiamnum pœnitebat. Et cum humani generis hostis super ea re Anachoretam plurimum infestaret, denuo sese divinæ Majestati obtulit hostiam, [paratus plura pati, moritur.] majoribus quam prius, si ita advoveret, immolandam: unde saluberrimum circumquaque Curionibus præbitum est exemplum, debita cum puritate munus pastorale obeundi: quandoquidem crimen unum conjugalis impudicitiæ necdum plene planeque post tot annos in acerbissimis cruciatibus exactos, censeretur ab Wlflagio expiatum.

§. III. Tempus obitus. Translatio corporis ad Foreste monasterium, indeque Monstrolium.

[11] Restabat, ut de pio S. Wlphlagii obitu aliquid diceret Malbrancus; sed videtur Vitam fine mutilam nactus, [In loco Raginarissclusa dicto tumulatur Sanctus,] non potuisse; unde vehementior nobis successit cupido, veterem contextum alicunde obtinendi, saltem pro hujus mensis Supplemento. Interim ex Malbranco addo, quod omnis ille tractus, qui & fontem & viri cellam complectebatur, ab Vitæ scriptore Raginarissclusæ territorium nominatur; ubi, inquit ille, potius legendum reor Ragnachariss clusæ, vocat enim S. Gregorius Turonensis avum S. Richarii, totius illius tractus olim dynastæ, Ragnacharium. Sicut autem ejusdem S.Richarii pater Alcharius, urbem Centulam, a centum turribus dictam, contra Chlodoveum Francorum Regem condidisse & muniisse creditur a Malbranco (quod vereor ne fabulosum sit) ita idem comminiscitur, quod Ragnacharius iste prædictum tractum, aquis aut vallo, aggere aut silvis communierit, indeque dictam Ragnacharii sclusam; quod usus paulatim emollierit, feceritque Raginaris-sclusam, vulgo Renier l'ecluse; itaque legitur in Registro Gallico Beneficiorum Episcopatus Ambianensis. Verum non facile quis ostenderit, regionem aut agrum, quacumque ratione clausum, Sclusam dici. Nomen istud Teutonicum, a Schluyssen, claudere sumptum quidem est; numquam tamen aliter accipitur, quam pro cataracta, emittendis admittendisque aquis fabricata: & talis una potuit alicui arci, ad ipsam structæ, nomen sui conditoris attulisse, sive is Ragnacharius, sive Raginarius fuerit nuncupatus; quod deinde nomen communicatum sit toti terræ tractui, ad arcem ejusmodi pertinenti.

[12] Vt ut est, habet regiuncula illa Parochum ab Episcopo constitutum, [sub R. Dagoberto I.] ex eo utique tempore, quo ibi S. Wlphlagius, ibidem (ut Ignatio Carmelitæ & Simoni Martin placet) vita functus, certe tumulatus, miraculis clarescere cœpit. Defunctum autem illi putant tempore Dagoberti I Regis Francorum, antequam S. Richarius, Pater ejus spiritualis, moreretur, quod probat hoc modo dictus Ignatius. Cum S, Richarius XXVI Aprilis, ut Alcuinus in ejus Vita a nobis edita scribit, spiritum emisisset, positus in sepulcro a discipulo Sigobardo, ubi ipse præceperat; scilicet in Foresto monasterio, quod etiamnum extat sub proprio Abbate, sed ob censum exiguum ibidem pauci subsunt Monachi: ubi jacuit spatio V mensium & XII dierum, id est a VI Kalendas Maji ad VII Idus Octobris, uti in aliis Actis legitur. Tunc, inquit Ignatius, cum Monachi Centulenses vellent Corpus S. Richarii Fundatoris sui ad cœnobium suum transferre, [inde corpus transfertur ad Foreste monasterium:] obstitit Sigobardus, nisi in hujus locum ad Foreste monasterium ante transferretur corpus S. Wlflagii, sepultum in Raginarisclusa, loco ad monasterium Centulense pertinente; & ideo, ut Simon Martin ait, postea appellatum Reclusum S. Richarii. Concessit id Ocialdus Abbas Centulensis, S. Richarii successor. Qui cum suis Monachis accessit ad sepulcrum S. Wlflagii: corpus elevarunt, & cum solenni processione ac luminibus accensis, inter cantica & laudes divinas, detulerunt ad ecclesiam S. Mariæ in Foresti monasterio; & inde extulerunt corpus S. Richarii, atque ad proprium ejus monasterium Centulense portarunt. Hæc Ignatius ex Archivio, inquit, Ruensi & inde probat S. Wlflagium uno alterove anno ante S. Richarium, ex hac vita mortali migrasse. Neque obstant hæc verba antiquioris Vitæ: Locus in quo Sanctus Domino servivit, in territorio villæ Ruguæ situs est, qui antiquitus subjacet monasterio B. Richarii Confessoris; ubi vox antiquitus, respectu temporis quo illa Vita post aliquot secula fuit scripta, accipienda est: neque ideo cum Malbranco, ad tempora Caroli Martelli aut Pippini Regis, differendus est Sancti obitus. Translationem hanc Corporis ad Foreste monasterium factum esse Kalendis Octobris, indicat dictus Malbrancus lib. 6 cap. 32, quo die inscripta est Martyrologio Ms. Centulensi festivitas S. Wlflagii Presbyteri & Confessoris in pago Pontivo, & natalis iterum appellatur, loco translationis: & deinde, celebrata per octo dies hac solennitate, die IX Octobris, facta est Translatio S. Richarii, de eremo in locum monasterii a se fundati, uti ex eodem Martyrologio retulimus ad XXVI Aprilis, diem ejus natalem.

[13] Permansit sacrum corpus S. Wlflagii in dicto Foresto monasterio per aliquot secula, multis miraculis clarum; postea Monasteriolum seu Monstrolium, oppidum munitum prope ostium Canceiæ fluminis, [inde Monstrolium:] delatum est, quod ob incursionem Normannorum factum, asserit Malbrancus. Verum Ignatius Carmelita attribuit eam translationem Arnulpho Comiti Flandrensi, qui post obitum Adolphi fratris, anno DCCCCXXXIII mortui, obtinuit Bononiam & vicinas ditiones; ac postea, capto Monasteriolo castro regio, Pontivam provinciam propriæ ditioni subegit, eoque transtulit S. Richarium, & S. Walaricum, & in castro Monasteriolo servari præcepit, uti ea pluribus leguntur XXVI Aprilis, ad Historiam Relationis S. Richarii, a nobis editam pag. 457; & Kalendis Aprilis, ad Acta S. Walarici ejusque Relationem, num. 2. Quo etiam tempore corpus S. Wlflagii delatum fuisse Monstrolium arbitratur dictus Ignatius, ibique permansisse, depositum in ecclesia Abbatiali S. Salvii Ordinis Benedictini, ubi plura Sanctorum corpora magna cum veneratione asservantur. Postmodum, inquit Malbrancus, non solum Ruguenses, Bononicos, Morinos, S. Wlflagii veneratio Monstrolium pertraxit; sed etiam Monstrolienses ipsum, ejus beneficiis recreati & illecti, inter Tutelares

[3]


suos & Patronos retulerunt, templum Wlflagiano numini nominique erigendo & indigetando, [ecclesia illi construitur:] quod modo occupant religiosi ascetæ de Monte Carmelo & ut Præsidem venerantur suum… Quin etiam Wlflagii augescente gloria, ulterius processit populi munificentia: quippe anno MCCCCXXXV, capsa ejus inveterascente, aut potius pretiosiorem per sua beneficia exigente materiem; fabro mandatum exquisitissimo, ut novam architectatus, divite multoque incrustraret argento. [Corpus nova thecæ impositum an. 1435.] Qua confecta, evocatus est Ambianorum, dein Morinorum Episcopus, Joannes cognomento Juvenis, ad Wlflagii corpus in ditiorem illam thecam transferendum: qui ad condictum diem festivæ illi Translationi, Aprilis vicesimo, operam navans, comperit in antiquo scrinio hæc verba argenteæ laminæ incisa: Hic continetvr Corpvs Sancti Wlflagii Confessoris. Hæc fere eadem habet Ignatius Carmelita, nisi quod asserat, Translationem hanc factam per Coadjutorem dicti Ioannis Iuvenis, Episcopi Ambianensis.

§. IV. Reliquiæ cum Ruensi & Ambianensi Ecclesiis, non sine Monstrolensium sensu, communicatæ.

[14] Creverat interea Ruensibus erga suum olim Pastorem, [Ruensibus Reliquiam petentibus,] Wlphlagium, devotio tanta, ut ecclesias duas Parochiales nomini ejus dicatas haberent; neque explere eam posse viderentur, aut satis condigne venerari illum, nisi Monstrolio reciperent Corpus, vel saltem aliquas ejus Reliquias. Clero igitur Populoque Ruensi postulante, animum induxit Franciscus le Fevre de Caumartin, Episcopus Ambianensis, ut Monstrolium pro suo Episcopali munere visitans, effectum daret, quod illi tam juste videbantur exigere. Quæ res quam ægris Monstroliensium animis accepta sit, quantumque in periculum adduxerit Episcopum, & quo exitu fuerit felicius terminata, malo ex publicis Actis, Gallice descriptis impreßisque, Latine reddere, quam aliena epitome uti. Primus actus in Conventu Gallicani Cleri anno MDCXXXV die VIII Augusti, Parisiis, præsidente Archiepiscopi Turonensis Coadjutore celebratus, ita describitur, in Processu quem vocant verbali Congregationis istius.

[15] Dum Acta in priori conventu recitarentur a Domino de la Meschiniere, supervenit D. Archiepiscopus Burdegalensis, [Episc. Ambianensis, eam illis daturus 1634,] locumque suum sumpsit: Dominus autem Episcopus Ambianensis supplicavit, ut audiretur super facto quodam, in quo honor & auctoritas Ecclesiæ fuerat vehementer læsa. Facta ergo sibi dicendi potestate, minutim deduxit injuriam, sibi in ecclesia Monstroliensi irrogatam, anno MDCXXXIV, die VII Junii; ubi cum visitationem prosequeretur, & secundum formam juris providisset supplicationi, sibi a parochiæ Ruensis habitatoribus porrectæ, pro impetranda parte aliqua Reliquiarum S. Wlflagii, cujus corpus olim deposuerant in monasterio S. Salvii apud præd. Monstrolium; assentientibus Monachis, separaverat inde partes aliquas, prædd. Ruensibus Parochianis donandas. Verum ipsius Monstrolii incolæ, prætextu devotionis, quo erga præd. Sanctum moveri se protestabantur, & cujus Reliquiis privari se nullatenus ferrent; vehementer concitati, pulsatis campanis arreptisque armis, tumultuario concurrerunt in ecclesiam, [a Monstroliensibus indigne violatur;] & coram Majore atque Scabinis, facto impetu in Episcopum, a Sacramento Confirmationis, plus quam bis mille hominibus conferendo, venientem; ipsum, ut erat rochetum, epomidem, & stolam indutus, absque aliquo dignitatis respectu, prostraverunt in terram; pluribusque ictibus contuderunt, tam intra quam extra ecclesiam: sic ut vulgi furentis manum ægre evaserit, adjuvantibus Toparcha S. Mauritii, & Domino Michon Sergeantio Majore loci, qui ad auxilium ferendum accurrerant.

[16] Sic per noctem elapsus ipse, questus est Regi de commissa contra se violentia: [qui impetrata eis a Rege delicti venia,] qui mox Commissarium eo misit, informationem sumpturum de prædictis. Hic omnia veritati consona inveniens, quosdam ex civibus in judicium traxit: ipse vero XXV Junii seditionis auctores excommunicatos declaravit, oppidumque cum suburbio supposuit Interdicto: quod tamen uno mense post suspendit, ad instantiam duorum civium, totius oppidi nomine sibi factam, usque ad primum diem hujsu currentis anni. Eo termino ad exitum vergente, [& Inter dicto suspenso, nihil proficiens,] alii duo cives similiter supplicaverunt, ut sententiam vellet ad semestre alterum suspensam tenere; quod etiam indulsit, assignans eis XIV Junii præsentis. Verum hoc etiam die appropinquante, cum nihil videret a Monstroliensibus moveri, ad testandam commissi facinoris pœnitentiam, [rem committit Conventui Cleri:] & satisfactionem aliquam Ecclesiæ præstandam, continuavit nihilominus, etiam non rogatus, suspensionem usque in diem XV Augusti. Ipsis autem in sua pertinacia remanentibus ne culpam agnoscerent, supplicare illum Congregationi, ut sibi quid agendum suggerat & provideat; reparandæ injuriæ contra Ecclesiam suamque personam factæ, omne jus suum eidem committens.

[17] Ex horruit ad facinus tam enorme Congregatio, laudataque prudentia & mansuetudine Episcopi Ambianensis, in toto processu monstrata, examinavit mature ac morose totius causæ statum, ipsamque in crastinum definiendam remisit. Tum vero resumpta eadem querela fuit; omnibusque circumstantiis diligenter expensis, facinus dd. civium Monstroliensium, commissum contra præd. D. Episcopum, in habitu suæ dignitatis & functione sui muneris constitutum, censuit enorme sacrilegium continere, & contemptum religionis nequaquam tolerabilem. Quare pro curanda reparatione criminis, & populo illo ad officium revocando, [ipsis deinde pœnitentibus.] Congregatio ipsa sibi capsam assumpsit; Episcopumque præd. rogavit, nequid amplius ageret vel statueret, nisi cum cognitione cœtus totius; quando jam non amplius ageretur res sua, sed causa communis Cleri totius; injungens Promotoribus, ut quibuscumque occasionibus id exigentibus, de negotii illius statu ad se referrent, ut citra moram providere possit. His præmißis secuta est die XX Septembris ab Episcopo Ambianensi sententia, Interdictum tollens tenoris sequentis.

[18] Franciscus, Dei misercordia Ambianensis Episcopus, omnibus, præsentes litteras visuris, salutem & benedictionem. Notum facimus, quod, propter excessus commissos personam nostram pluriumque Ecclesiasticorum nobis assistentium, in oppido Monstrolio nostræ diœcesis, dum ibi in visitatione essemus, & Confirmationis Sacramentum ministraremus; Rex, solita pietate motus, & justitiæ zelo impulsus, jusserit informationes sumi, & ad judicium definitivum procedi, contra eos qui ex informationibus, per suos Officiales sumptis, deprehenderentur rei; sed ad humillimas preces nostras pœnam remiserimus, qui fuerunt condemnati. [Interdictum declaratum 25 Junii,] Nos autem quamquam cavere voluimus, ne pro reparatione injuriæ, in nos Ecclesiamque commissæ, quisquam incurreret vitæ membrorumve jacturam, vel sanguis ullus effunderetur; conati tamen modis omnibus sumus, ut eos ad delicti agnitionem converteremus; itaque caveremus ne temporalis pœne

[4]


remissio, quam eis benigne impetraveramus a Rege, cederet in perniciem animarum, si ipsos in sua dimitteremus pertinacia; per sententiam nostram, latam XXV Junii anno MDCXXXIV, eos supposuimus interdicto.

[19] Postea vero, commiseratione tacti plurium bonorum, [publicitus rogatus] qui, licet gravissime sentirent crimen aliorum, cum iisdem tamen manebant privati Sacramentorum participatione, aliisque multis gravibus de causis; varias interdicti suspensiones indulsimus; quoad tandem stiterunt se nobis Mag. Antonius de l'Umbres, Locumtenens generalis & Major Monstrolii; ac Mag. Franciscus Hurtrel, Advocatus & Procurator Regius ibidem; ex vi procurationis sibi injunctæ a Majore, Scabinis, aliisque Populum Monstroliensem repræsentantibus; atque exposuerunt nobis extremum dolorem, quo universus populus afficiebatur, propter excessus atrocesque injurias illatas persone nostræ aliisque assistentibus Ecclesiasticis; [ab offerentibus satisfactionem quamcumque,] quodque magna ducebantur pœnitentia, propter offensam Deo & Ecclesiæ irrogatam. Quare considerantes, in quantam calamitatem incidissent, Sacramentis privati & extra communionem Ecclesiæ positi, nisi clementia magna usi sententiæ nostræ effectum identidem suspendissemus; cupientesque ab eadem absolvi, ac Deo & Ecclesiæ facere satis; primum quidem gratias nobis egerunt, pro condonatione reis apud Regem impetrata; deinde humiliter nos orarunt, ut supplicibus veniam absolutionemque impertiremur, ad quamcumque pœnitentiam a nobis injungendam paratis; etiam ad capsam reliquiariam S. Wlphlagii nostro arbitrio voluntatique consignandam: addendo etiam, quod, licet hostiles circum Monstrolium decursiones, egressum redderent periculosum viasque infestas; omnis tamen populus paratus erat nobis se sistere, ad quamcumque vellemus pœnitentiam suscipiendam, quando id ab eo exigeremus.

[20] Igitur de misericordia Dei confisi, qui non vult mortem peccatoris, [annuente conventu Cleri,] sed ut convertatur & vivat; considerantes insuper non alium fructum ab injunctis per nos censuris intendi, quam conversionem reorum; ad hanc vero eos divinitus perductos, secundum relationem præd. Dominorum de Lumbres & Hurtrel, deputatorum ipsius oppidi; consuluinus super ea re Dominos Prælatos aliosque deputatos Ordinis ecclesiastici, in conventu generali Cleri Gallicani; quibus omne nostrum & Ecclesie jus commiseramus. Hi vero, attentis belli præsentis circumstantiis, per quod gravibus incommodis periculisque exponendus esset populus, si ad congruam satisfactionem compelleretur; gratum habuerunt assenseruntque, [benigne relaxat,] ut indulgentia extraordinaria uteremur. Itaque de consensu & mandato ipsorum, pure atque simpliciter abstulimus interdictum, a nobis positum & fulminatum super oppidum & suburbia Monstroliensia: eo facto permisimus & permittimus ut sacrosancta Missa, canonicales Horæ, aliaque divina Officia dicantur ibidem & celebrentur; nec non, ut Sacramenta Ecclesiæ administrentur prædicti oppidi incolis, tam ægris quam sanis; atque ut eorum corpora, qui in communione sanctæ Ecclesiæ decesserint, terra benedicta condantur; & munia omnia ecclesiastica exerceantur, sicut ante Interdictum præfatum.

[21] [& ex capsa Sancti jubet tolli Reliquias,] Quod autem ad capsam S. Wlphlagii pertinet, ordinavimus & ordinamus, ut ea aperiatur per Mag. Nicolaum le Fevre, Presbyterum Capellanum Ecclesiæ Ambianensis, Eleemosynarium nostrum, qui inde accipiet præd. S. Wlphagii portiones a nobis ipsi præscriptas; quas a loco in quo requiescunt transferet ad ecclesiam S. Mariæ Monstroliensis, comitantibus Majore atque Scabinis oppidi & reis privatis: postea vero transferentur præfatæ Reliquiæ, partim ad ecclesiam parochialem Ruensem, partim ad nostram Ambianensem, ut ibidem decenter ac reverenter conserventur; [reorum sumptu alibi honorandas:] eumque in finem fundabitur in præd. ecclesia nostra Missa solennis, quotannis celebranda in festo S. Wlphlagii die VII Junii; sub qua & tota die illa, coram prædd. Reliquiis ardebit candela ceræ albæ. Quæ fundatio Missæ atque candelæ ut perennare possit, constituent dd. Major & Scabini Monstrolienses fundum * centum & quadraginta librarum, in reditum annuum ei rei impendendum, præter mulctas, ad quas rei fuerunt eadem ex causa condemnati. Ut autem memoria satisfactionis factæ Deo & Ecclesiæ conservetur, prædd. Major & Scabini poni curabunt in ecclesia Ambianensi, eo qui ipsis assignabitur loco, marmoream tabulam, in qua sculpantur litteræ abolitionis ad nostram intercessionem & in favorem damnatorum a sua Majestate concessæ. Denique ad hujus sententiæ publicationem executionemque, deputavimus ac deputamus præd. Mag. Nicolaum de Fevre, cui fecimus potestatem agendi quidquid ad effectum prædictorum conveniens fuerit. Datum Parisiis &c.

[22] Quo modo porro res acta Monstrolii sit, declarat sequens Instrumentum: [qua de causa Cleri congregati Commissarius,] Die XXVIII Septembris MDCXXXV. Nos Victor Bouthillier, Consiliarius Regius, Coadjutor cum futura successione Archiepiscopatus Turonensis, in virtute mandati a sua Majestate emanati, & commissionis Dominorum Archiepiscoporum, Episcoporum, aliorumque Deputatorum Cleri Gallicani, Parisiis de licentia Regis congregatorum, ad excipiendam submissionem & satisfactionem, Ecclesiæ debitam, propter excessus Monstrolii commissos, in personam Illustriss. ac Reverendiss. D. Episcopi Ambianensis; contulimus nos ad oppidum prædictum: ubi tam secundum litteras deputationis Dominorum de Lumbres Locum-tenentis generalis & Majoris, atque Hurtrel Advocati & Procuratoris d. oppidi, [Monstrolium venit;] signatas XXIII præteriti Julii, quando consequenter ad supplicationem nobis porrectam, nomine communitatis & habitantium oppidi præd. iterum se stiterunt prædicti illorum Deputati; verbaliterque requisiverunt, ut procederemus ad sublationem interdicti, fulminati contra præd. oppidum, per præd. D. Episcopum Ambianensem; promittentes integre se submittere omnibus, quæ sibi injungerentur, ad satisfactionem Ecclesiæ secundum sententiam præd. Episcopi.

[23] [eoque præsente, Delegatus Episcopi] Post quod ita actum, transtulimus nos ad Abbatiam S. Salvii, ubi Mag. Nicolaus le Fevre, Eleemosynarius præd. D. Episcopi, ad executionem præd. sententiæ deputatus, præsens adfuit, Stolam sacram indutus; ut per ipsum procederetur ad aperturam capsæ S. Wlflagii, indeque educerentur portiones in præd. sententia ordinatæ. Quem in finem statim apertum fuit ostium sacristiæ, coram nobis & D. Gabriele de Bauvau Episcopo Nannetensi, atque infinito populo. In quam Sacristiam ingressus præd. D. le Fevre, processit ad aperturam capsæ præd. & ea aperta accesserunt prædd. Major & Scabini, cum omni reverentia & submissione offerentes illi totam capsam, auferendam vel aliter habendam pro beneplacito D. Episcopi. [ex oblata sibi capsa tollit portiones duas;] Respondit autem D. le Fevre, D. Episcopum contentum esse portionibus iis, quas antea extrahere voluerat; scilicet maxilla Sancti, transferenda ad ecclesiam parochialem Ruensem; & aliis duobus parvis ossibus tibialibus, pro ecclesia Cathedrali.

[5]


Cantatis ergo solenniter Sanctorum Litaniis, & in terram prostratis quotquot aderant; prædictas Reliquias e capsa sumpsit, reverenterque misit supra pulvinum, eo fine coopertum mappa & pretioso quodam velo. Cumque claudendæ iterum arcæ imposuissemus actum separationis prædictæ, in pergameno exaratum; detulit prædd. Reliquias, vestitus & comitatus ut supra, ad aram principem ecclesiæ: ubi reperit totum Clerum oppidi, cum magna populi multitudine, omnes paratos ad instituendam supplicationem, in sententia Episcopali præscriptam.

[24] Cum ergo D. le Fevre cappam induisset; optimo ordine progredi cœpit pompa, a Corpore oppidi præcipuisque civibus ducta: in quibus personaliter noscebantur complures ex iis, [easque processionaliter circumlatas,] quos condemnaverat D. de Minomenil Consiliarius regius, Magister supplicum libellorum domus Regiæ, & Commissarius a sua Majestate deputatus; qui omnes gestu & habitu præseferebant pœnitentiam de commissis tantam, ut etiam lacrymas funderent, & gemitibus aures circumstantium ferirent. Hoc ordine ventum est ad ecclesiam S. Mariæ, locum exequendæ sententiæ designatum; ubi præd. D. le Fevre ipsas Reliquias imposuit altari majori, & consequenter ad Antiphonas, inter procedendum decantatas, cecinit Orationem de S. Wlflagio: qua finita, priusquam absolutionem ab Interdicto pronuntiaret D. le Fevre, intonavit Hymnum, Veni Creator, prosequente Clero ac omni populo, cum magnæ devotionis exhibitione: addidit Orationem de S. Spiritu idem Dominus, ascenditque summum altaris gradum, & inde voce clara pronuntiavit absolutionis sententiam. Tum vero nos, sermonem assumentes, repræsentavimus eis gravitatem delicti, & quam parum proportionata eidem esset ratio pœnæ exactæ; exaggerantes proinde obligationem eorum erga Ambianensem Episcopum, qui eos tractabat ut pater filios; [post absolutionem populi, aufert] & exhortantes ut caverent in aliud simile delictum incurrere: quæ verba excepit populi conclamatio, mixtum gaudio dolorem testata, & gratum erga clementiam sui Pastoris affectum: ac tandem præd. D. le Fevre assumpsit Reliquias, prout in mandatis habebat, auferendas. Quibus de rebus omnibus præsentem hunc processum verbalem formavimus, ac manu nostra signavimus, contra signante Secretario a nobis ad id lecto, coram Mag. Natali Gantois, Canonico & magno Archidiacono atque Vicario generali diœcesis Bononiensis; Mag. Francisco Tombes, item Canonico Bononiensi & Priore Rumeliacensi; Jacobo du Bois, Scutifero Toparcha de Monmoreau & Equite Ordinis Dominæ nostræ de Monte Carmelo, aliisque.

[25] Delatæ postea sunt extractæ sic Reliquiæ, cum solenni proceßione, [Mandibulam pro Ruensi,] ad parochialem ecclesiam S. Mariæ de Arnistallo in medio civitatis Monstrolii, & altari impositæ. Tum vero, post cantatum Hymnum Veni Creator, cum Oratione de Spiritu sancto, facta est relaxatio publica Interdicti. Huic actioni præsentes fuerunt Victor Bouthillier, Coadjutor & successor Archiepiscopi Turonensis; Gabriel Bauvan, Episcopus Namnetensis; Prior & Religiosi monasterii S. Salvii, aliique plurimi Ecclesiastici. Ceterum sacræ Reliquiæ extractæ summa cum lætitia exceptæ fuerunt, [& 2 Ossicula pro Ambianensi Ecclesia.] tum a Ruensibus extra oppidum occurrentibus, tum potißimum ab Ambianensibus, qui eas cum generali processione totius Cleri & omnium Ordinum Religiosorum totius urbis exceperunt, apportantes in occursum thecam sacri corporis S. Domitii Presbyteri & Canonici Ambianensis.

[Annotatum]

* Sept vingts

DE SS. ANTHIMO PRESBYTERO, ET STEPHANO, APUD GRÆCOS.

Notitia ex Mss. Græcis atque Menæis.

Anthimus Presb. apud Græcos (S.)
Stephanus, apud Græcos(S.)

G. H.

Quod habuimus a nostris Parisiensibus collegii Claromontani ad tempus concessum Ms. Synaxarium Ecclesiæ Constantinopolitanæ, valde antiquum, ad hunc diem VII ista habet. Μνήμη τῶν ὁσίων Πατέρων ἡμῶν Ἀνθίμου Πρεσβητέρου καὶ Στεφάνου; Memoria sanctorum Patrum nostrorum, Anthimi Presbyteri & Stephani, virorum strenuorum, τῶν σπουδαίων; πλησίων τῶν Φλορεντίου, prope ædes Florentii. Georgius Codinus de Originibus Constantinopolitanis pagina 59 scribit, Ædes Florentii & Callistrati, a duobus fratribus ita nominatis fuisse constructas, quæ post eorum mortem in monasteria fuerunt mutatæ. An ibidem hi Sancti vixerint, non nisi ex aliqua convenientia possumus judicare. De singulis aliquod distichon habetur in Menæis excusis; & de Anthimo qui, ἐν εἰρήνῃ τελειοῦται, in pace requievit, sic canendum præcipitur, cum allusione ad nomen Ἄνθιμος, id est, Floridus.

Ἄνθην ἐνεγκὼν Ἄνθιμος χρηστοῦ βίου,
Πρὸ τῆς τελευτῆς ἀρετῶν καρπὸν φέρει;.

Florem probatæ germinans vitæ, Anthimus,
Virtutis ante fata fert fructum suæ.

Ac S. Stephano, similiter in pace dormienti, hoc accinitur.

Ἐπώνυμος Στέφανος οὗ φορεῖ στέφους.
πρακτικὴ χεῖρ ἀρετῶν οἶδε πλέκειν.

Stephanus coronæ, quam gerit, nomen ferens,
Virtutis esse plexam fatetur manu.

In Menæis Mss. Divione apud Petrum Franciscum Chiffletium adservatis, æque Stephanus atque Anthimus appellatur Presbyter. Quæ dignitas in Ms. Mediolanensi Bibliothecæ Ambrosianæ & Claromontano præcitato solum tribuitur S. Anthimo, uti & nos fecimus: Menea neutri eamdem adscribunt.

[6]

DE SANCTA SEBASTIANA, THAUMATURGA APUD GRÆCOS.

Cultus ex Menæis & Synaxariis probatus.

Sebastiana, Thaumaturga apud Græcos honorata(S.)

G. H.

Iam supra indicatum Ms. Synaxarium Græcum Ecclesiæ constantinopolitanæ, ut antiquum, ita magnæ auctoritatis, ista sub finem hujus diei habet: Καὶ τῆς ὁσίας Μητρὸς ἡμῶν Σεβαστιανῆς, τῆς Θαυματουργοῦ. Et sanctæ Matris nostræ Sebastianæ Thaumaturgæ, sive miraculorum effectricis. Duo hic subindicantur: Primum Sebastianam alicui monasterio feminarum præfuisse, & forte Constantinopoli aut sub hujus Patriarchatu; id enim significare videtur titilus sanctæ Matris nostræ; deinde, quod miracula plurima, in vita vel post obitum, patrarit; unde ei factum Thaumaturgæ cognomentum. Ea miracula olim fuisse descripta, verisimile est. In Ms. Synaxario Chiffletiano similiter Thaumaturga appellatur, & cum Menæis excusis dicisis dicitur in pace vitam finivisse: utrobique autem distichon hoc additur, cum allusione ad nomen Sebastianæ, a venerabilitate sumptum.

Σεβαστιανῆς ὡς τὰ λοιπὰ τοῦ βίου
Σεβαστὰ πᾶσι καὶ τὸ τοῦ βίου τέλος.

Sebastianæ tota veneranda ut vita,
Ita venerandus omnibus exitus fuit.

Habemus Martyrologium Arabico-Ægyptiacum, quod ex Arabica lingua in Latinum transtulit Gratia Simonus, & nobis Roma transmisit Athanasius Kircherus: in quo ad hunc diem indicatur Certamen S. Sebastiane, ubi vox Certamen forsan loco Memoria inserta est. Interim veneratio ejus confirmatur; & suspicio nascitur, ipsam aliquatenus ad Ægyptum pertinere, seque & alias secum in aliqua ejus eremo exercuisse.

DE SANCTO MERIADOCO,
EPISCOPO VENETENSI IN BRITANNIA ARMORICA.
Ex variis recentioribus, Vita antiquiori usis.

SEC. VII

[Commentarius]

Meriadocus, Episcopus Venetensis in Britannia Armorica(S.)

AUCTORE G. H.

Inter Gallicanas civitates Britanniæ Armoricæ est Episcopalis urbs Venetensis, Venetum & Venetiæ etiam dicta, vulgo Vannes, olim Ducum Sedes; quæ ad hunc diem VII Iunii cultu sacro veneratur S. Meriadocum vulgo S. Meriadec, suum Episcopum. Hujus aliquam Vitam Gallice edidit Albertus le Grand, [Memoria ejus ut Sancti apud varios:] inter Vitas Sanctorum Britanniæ Armoricæ, jam altera vice recusas annno MDCLIX: & inter Auctores, quibus se usum profitetur, sunt Augustinus du Pas, Ioannes Chenu, & Claudius Robertus in Catalogo Episcoporum Venetensium. Sed hi nudum nomen exprimunt, tantum titulo Sancti præfixo, & statuunt duodecimum aut decimum tertium hujus Sedis Episcopum. Sammarthani decimum quintum: de quo, inquiunt, consule Proprium Sanctorum diœcesis Venetensis, ubi fertur ipsum obdormivisse in Domino VII Idus Junii. Idem Proprium allegat etiam Albertus le Grand, [cultus in Venetenso Proprio,] quod nos habemus Veneti excusum anno MDCXXX; & inde subdimus aliquod Vitæ Compendium, in tres Lectiones parvas, ad secundum Nocturnum in Matutinis recitandas, distinctum: quibus alibi additur hæc Oratio: Deus, qui de hujus mundi inedia, per mediū paupertatis, Beatum Meriadocum, Confessorem tuum atque Pontificem, abstraxisti ad patriam claritatis, tribue nobis quæsumus: ut, ipso pro nobis intercedente, dirumpas nostræ vincula pravitatis.

[2] [Legenda ex Ms. Vita Gallica,] Præterea idem Albertus allegat, antiquum Legendarium manuscriptum detentum in ecclesia S. Joannis Traoume Meriadec, Poigt dicta, in parochia Plongaznau diœcesis Trecorensis: quam Vitam utinam sub finem edidisset: tunc certior fides adhiberi posset iis quæ refert, & in Lectionibus non habentur. Talia sunt, quod S. Meriadocus anno 758 natus est: sed cifris transpositis opinamur legendum anno 578 aut 587, tunc autem valde senex fuisset circa annum 659, quando in Lectionibus dicitur consecratus Sacerdos. Deinde, ait idem Albertus, Meriadocum, post acquisitas inter studia scientias, a parentibus ablegatum ad aulam regiam, in eaque quinquennio vixisse a vitiis immaculatum, omni pietatis & sanctitatis exercitio deditum. Postea oblatum ab eisdem matrimonium recusasse & præelegisse sacros Ordines; Sacerdotioque suscepto secessisse in locum solitarium in Vicecomitatu Rohanensi, haud procul ab opido Pontivio, ubi hoc tempore extat sacellum ejus nomini dicatum. [multa particularia contines:] Interim cum prædones vicina loca devastarent, eum institisse apud Vicecomitem Rohanensem, ut dictos prædones pelleret: eique se id nequaquam posse efficere respondenti, promisisse, se id peracturum si tres celebres mercatus concederet in parœcia Noyal, scilicet die sexto Julii, octavo Septembris, & primo Octobris. Qua conditione a Vicecomite acceptata, dictos prædones solis S. Meriadoci apud Deum precibus fugatos fuisse. Denique, post administratum in omni sanctitate Episcopatum, vita functum esse & in ecclesia Cathedrali sepultum, ac tam in eo quam in loco solitudinis suæ claruisse miraculis: multas etiam in Britannia hac dicatas S. Meriadoco ecclesias, interque eas sacellum castri Pontivii, & aliud in parœcia Plou-gaznou, supra indicato. Hæc inter alia Albertus le Grand.

[3] Andreas Saussayus, in Martyrologio Gallicano, hoc eum exornat elogio: Apud Venetum in Armorica, S. Meriadoci Episcopi & Confessoris, qui ex regia stirpe Conani, provinciæ hujus Principis, editus, [exhibetur elogium ex Saussajo] calcato temporalis gloriæ fuco, humilitatis Filii Dei imitator, sese, ne natalium fulgor spectabilem mundo redderet, indumentis vilibus tegens, in desertum locum, Deo soli ut serviret, recepit: ubi diu in omni sanctitate, vitam ducens eremiticam, delituit. At deinde clara virtutum lucerna, ne sub modio esset diutius, divino indicio propalata, super candelabrum evecta est. Patefactus enim cælesti nutu Christi famulus, sublato e vivis Hinguthano Venetensi Episcopo, magna Cleri & populi conspiratione, de solitudine dilectissima abstractus, electusque est Pontifex, atque Episcopus ordinatus:

[7]


quamquam ipse subesse, non præesse, desideraret. Sic suscepto Pastorali munere, mores Episcopales ita induit, ut vix ullum, ante vel post ejus tempora, illa Ecclesia Præsulem viderit, qui majori solertia, doctrina, vigilantia, integritate, pietate, gregem rexerit commissum. Propter quarum virtutum excellentiam, & clara suæ sanctitatis ac gloriæ, quæ cum vivus tum defunctus prodidit, argumenta, a majoribus inter diœcesis hujus Tutelares præcipuos habitus, & in hunc usque diem a posteris sacris honoribus, qui beatis Opitulatoribus deferuntur excultus, hoc ipso die, quo ad beatitudinem migravit, venerationis celebratur obsequiis. [& Lectiones novæ:] Hæc Saussajus. Vitæ autem Epitome, ex propriis Ecclesiæ Venetensis, est quæ sequitur:

I Meriadocus, illustri stirpe Conani minoris Britanniæ Regis editus, [ubi narratur ejus ordinatio Presbyteralis, vita solitaria,] a teneris annis sese ad virtutum omnium studium comparavit: humilitatem vero maxime in deliciis habuit, Christi Domini vestigiis insistens. Legitimam adeptus ætatem, sacris Ordinibus ordinatur; & inania mundi nomina, quæ suspiciunt homines, & junioribus animos faciunt, aspernatus, bonis omnibus & honoribus cessit, recepitque se in locum quemdam, non procul a Pontiviensi castro, in quo solus degebat, perturbationum expers, vitæque compos securissimæ.

II Ægrotos ibi plurimos, qui ad eum sanitatis recuperandæ gratia confluebant, sospites restituit. [miracula, electio ad Episcopatum,] Cumque insignis hujus virtutis & sanctitatis fama percrebuisset; Venetenses cives concilium cogunt, Capitulumque & universum Clerum impensius obsecrant, ut Meriadocum in Episcopi nuper defuncti locum sufficiant. Quibus in id convenientibus, datum est negotium quibusdam Canonicis, ut Meriadoco, ipsummet populi precibus & Cleri concordibus animis cooptatum Episcopum, renuntiarent.

III Et licet sibi delatum onus deprecaretur; ita tamen ingeminatis omnium votis urgetur, [in eoque virtutes.] ut iis tandem cesserit. Paucis post diebus in Ecclesia Cathedrali, celebri Episcoporum conventu, & magno populi concursu, fausta acclamatione plausuque consecratur circa annum sex centesimum quinquagesimum nonum. Caritatem maxime & misericordiam erga pauperes & ægrotos exercuit, eorum inediam sublevando salutique consulendo. Cum vero pie & sancte vitam confecisset, miraculorum gloria celebris, septimo Idus Junii obdormivit in Domino.

DE SANCTIS MARTYRIBUS,
PETRO PRESBYTERO, WALABONSO DIACONO, SABINIANO, WISTREMUNDO, HABENTIO, HIEREMIA,
MONACHIS CORDUBÆ IN HISPANIA.

ANNO DCCCLI.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
Acta Martyrii ex S. Eulogii Memoriali Sanctorum; patria cujusque & cultus.

Petrus Presbyter, Monachus, Martyr Cordubæ in Hispania (S.)
Walabonsus Diac. Monachus, Martyr Cordubæ in Hispania (S.)
Sabinianus, Monachus, Martyr Cordubæ in Hispania (S.)
Wistrebundus, Monachus, Martyr Cordubæ in Hispania (S.)
Habentius, Monachus, Martyr Cordubæ in Hispania (S.)
Hieremias, Monachus, Martyr Cordubæ in Hispania(S.)

AUCTORE D. P.

Sanctus Eulogius Presbyter Cordubensis, cujus Vitam & Paßionem dedimus XI Martii, bis scripsit de Martyribus, paßis in Saracenica sui temporis persecutione, qua demum etiam ipse coronatus est. Primum (ut jam bis diximus obiter) ad Willisindum Pampelonensem Episcopum XVII Kal. Decembris ipsius anni, quo Petrus Presbyter, Walabonsus Diaconus, Sabinianus, Wistremundus, [Senarius hic Martyrum, ipso est venerabilis numero,] Habentius & Hieremias Monachi, uno die, una hora, VII Idus Junias in Æra DCCCLXXXIX interempti sunt; atque alii ante & post ipsos nonnulli, istis nominati: deinde composuit justum opus, sub titulo Memorialis Sanctorum, ab anno Christi DCCCL usque ad LVI passorum libris tribus, quorum secundi Capite quinto, de iis quos præfert titulus texuit narrationem, sic præfatus: Veniamus nunc ad illum mysterii senarii sacratissimum Martyrum globum, qui uno die unaque hora, sub ictu sævientis mucronis, ob testimonium veritatis, occisi sunt. Hac occasione multa de senarii numeri mysteriis Tamajus, in Notis ad suum Hispanicum Martyrologium, quæ apud eum legi possunt, vel apud Petrum Bungum de numerorum mysteriis, quem describit: pro omnibus sit Hugo de S. Victore, in libro de Sacram. sic loquens: Senarius, quia ex partibus suis constat: bis tribus, vel ter duobus, signum perfectionis est: & idcirco voluit Deus sex diebus complere opera sua; ut ostenderet, se in his quæ fecerat, nec supervacaneum aliquid posuisse, nec imperfectum reliquisse. Hoc præmisso veniamus ad singulos.

[2] Petrus Sacerdos, in urbe Astigitana progenitus; & S. Walabonsus Diaconus, ab Elephensi civitate exortus, utrique prioribus coævi Martyribus (scilicet SS. Isaaco & Sancio, de quibus jam egimus die III & V) Cordubam studio meditandi adeuntes, [Primus & secundus Cordubæ studuerant,] liberalibus disciplinis traditu sunt. Sed Deo fautore, scientia & doctrina Scripturarum pollentes, sub Trugello Abbate, monasterio sanctæ & gloriosæ Virginis Mariæ præficiuntur, quod in vico Cuteclara, non longe ab urbe in parte Occidentali, præclaro ancillarum Dei proposito enitescit. Nota est antiquis historiis Astigis, hodie dicta Ecija; de Eliphensi civitate, major est controversia, nisi quod omnes in eo conveniant, alias Ilipensem vel Ilipulensem scribi potuisse; quamquam Eulogii Scholiastes Ambrosius Morales, nummum etiam reperit, [& virginā cœnobio præfecti fuerant:] cui circumducebantur hæc litteræ MVN. id est, Municipium EPEPLA. Ilipulæ autem duæ fuerunt, una in Lusitania, de qua puto hic non cogitandum, quando nec Georgius quidem Cardosus id fecit; altera in Bætica, quam prædictus Morales mediam ponit inter Hispalim & Cordubam, ubi nunc oppidum Pennaflor. Tamajus, pro patria sua stans, refutata ea quam Plinius Conventui Hispalensi attribuit, aliam in Turdulis, ubi ipse natum se dicit, præferendam censet, [unus Astigitanus, Eliphensis alius:] quæ proprie Conventus Cordubensis fuerit. Quintanadueñas Nieblam hodiernam olim Eleplam fuisse contendit: Bermudez de Pedraza Ilulupulam fuisse vult, quæ nunc est Granata.

[3] Pergit porro Eulogius, &, Sanctus, inquit, Sabinianus ex vico Froniano montanæ Cordubensis, jam plenæ juventutis Monachus; & Wistremundus, ex Astigia, adolescens sternuus, e cœnobio S. Zoili Armilatensis, [tertius pridem, quartas recens,] quo dudum sub Regula vel Abbate se dederant; unus a tempore longo in castris Domini militans, Wistremundus vero nuper se

[8]


in idem cœnobium conferens, ad martyrium ambo discurrunt. Qui locus pene a Corduba triginta & amplius milliaribus distans, vastissimam horret inter deserta montium solitudinem: [ingressi monasterium Armilatense,] ad cujus collis radices, quo idem situm est, flumen Armilata discurrens (hodie Guadalmellato vocant) magno pisciculorum solatio inediam refovet Monachorum, ex quo etiam Armilatense cœnobium appellatur. Ex tali descriptione Morales colligit, prædictum monasterium fuisse non longe supra illud, quod nunc videmus & veneramur Franciscanorum cœnobium, cui S. Franciscus de Monte nomen est. Sed de hoc pluribus ad Acta S. Zoili, XXVII Iunii. Astigiam vero, S. Wistremundi patriam; ab Astigi supra dicta diversam censet Tamayus, quod hæc titulo Veteris insigniatur a Plinio, ista cognominetur Clara ab Aulo Halo, eamque Valcargadum, alii Alamedam hodie dici contendant. Sed Aulo isti nuper conficto nihil credimus, malumusque arbitrio Lectoris relinquere unum an diversa loca opinari velit.

[4] Beatissimus vero Habentius, virili jam ætate perfectus, e civibus Cordubensibus, Monachorum vita oblectatus, S. Christophori monasterium incoluit, quod situm est in spectaculum urbis, in parte Australi supra crepidinem ulteriorem Bætis: [Habentius ex monasterio S. Christophori,] ibique seculo mortuus, Christo autem sub arctissima Regula degens, utpote spontaneo carceri se tradens, altis maceriarum sepibus circumclusus, ferreisque laminis intus ad carnem obseptus, per fenestras se adventantibus exhibebat visendum. Iste talis ac tantus, cum Beato sene Hieremia (de quo supra effati, quique etiam inter ceteros Dei servos [fuit] acrioribus stimulatus flagris) occubuit. Ita de Habentio Eulogius, cujus monasterium eo loci esse, ubi nunc S. Juliani templum, operis pervetusti, ex adverso pene urbis visitur, existimat Moralez. De Hieremia autem ipse Eulogius, ante librum primum, præfatus erat, sicut in Paßione S. Isaaci vidimus, ejus, martyrio cum aliis hic nominatis coronati, [Hieremias senex, olim cum uxore & liberis,] exemplo, nonnullos ad publicum prosilientes, sub eadem confessione peremptos fuisse. Libri autem cap. 10, ubi de S. Columba, XVII Septembris passa, huic ait sororem fuisse Elisabeth, cujus laudat propositum, quod cum viro suo Hieremia adhuc vulgo admixta gerebat: qui longe antequam monasterium peterent, multis jam Christo religionibus, inter conventus populi, consecrarunt: quibus & Sobolem fuisse indicat. Ne autem poßimus dubitare, utrum unus idemque hic laudetur, facit Caput secundum, [sancte conversatus in seculo;] paulo ante prægressum istud quod modo tractamus: ubi Auctor Hieremiam commendat, ut ipsius Isaaci patruelem, virum summa timoris Dei reverentia præditum; qui etiam inclitus opibus rebusque abundans, [deinde Tabulense cœnobiū condiderat sibi illisque:] & conjux ejus venerabilis Elisabeth, ac liberi, totaque pene cognatio, sumptu proprio fundamenta ipsius cœnobii jacientes, divinarum legum perenni adhæsuri obsequio, pridem sese contulerant; scilicet ad Tabalos viculum, qui in partibus Aquilonis, inter prærupta montium atque condensa silvarum, septenis ab urbe milliaribus distans, famosissimis, in exercitatione vitæ monasticæ, virorum atque ancillarum Dei, talibus exemplis provocatorum, rumoribus decorabatur. Atque ita ex ipsomet Eulogio demonstratum manet, quod SS. Sabinianus, Wistrebundus, Habentius, & Hieremias, æque omnes fuerint Monachi; sicut in titulo prætulimus, & tenet Romanum Martyrologium: quin etiam priores duo Monachi fuisse videntur: quos enim Sanctimonialibus. sui regimini subditis, Abbas Frugellus, præficeret, nisi Monachos?

[5] Porro hi, cum Petro & Wallabonso, jam sex, viri fortissimi & præclarissimi, ad expugnandum hostem improbum descendentes, omnes quasi ex uno ore clamaverunt, dicentes; [omnes autē 6, Mahometum publicæ execrati,] Et nos sub eadem professione, o Judex, manemus, qua pridem confratres nostri sanctissimi, Isaac & Sanctius deciderunt (hic V, iste III hujus ipsius mensis & anni, ut jam vidimus). Exerce sententiam, crudelitatem exaggera, & in ultionem tui vatis, Mahomethi, totis exardesce furoribus: quoniam Christum Deum veraciter confitentes, prævium Antichristi & auctorem profani dogmatis vatem vestrum esse profitemur; [jubentur decollari,] vosque letali succo prophetismi ejus infectos, & virulento prædicamine zabuli propinatos, æterna postmodum luituros tormenta scientes, dolemus; vestramque orbitatem & ignorantiam satis deflemus. Hæc cum animoso spiritu Sancti Dei professi sunt, statim decollari jubentur. Prius tamen beatum senem Hieremiam, nescio ob quam assertionem, [Hieremia prius dire flagellato, 7 Junii an. 851,] flagellis graviter cæsum, & inter ipsa verbera (ut ferunt) emortuum, vix hærentem gressibus, foras traxerunt. Qui Martyres, dum ad locum mactationis accederent, invicem sese quasi ad epulas invitarunt. Et primi quidem reverentissimi Dei ministri, Petrus & Walabonsus ruentes, ceteri deinceps sub eodem jugulantur momento, septimo scilicet Idus Junias, feria prima, Era qua supra cap. 2, scilicet DCCCLXXXVIIII, quæ nostro anno DCCCLI respondet.

[6] Corpora stipitibus defigentes Saraceni, post aliquot dierum [intervallum], [Corpora cremantur] vastissimo consummarunt incendio, eorumque cineres perdendos flumini tradiderunt, inquit Eulogius, & caput hoc finit. Libro autem 1, qui in Capita non distinguitur, estque velut præparatio ad secundum, in genere fere agens de Martyribus, quos in secundo sigillatius erat laudaturus. Eorumdem, inquit, Sanctorum corpora, qui primo conflictu occisi sunt, equuleis versis vestigiis affigentes Gentiles, post sextum diem allisionis eorum, id est pridie Idus Junias, inopinato scelere crudelitatis, cuncta jam putredine resoluta, atrocibus incendiis deputant. Quin etiam, ne virtutum emolumenta possent præstare Christicolis, deformes cineres, quos legere e camino quieverant, minacis alvei ultimo conduntur abysso. Cadebant dictæ Idus anno illo, habente litteram Dominicalem D, [12 ejusdem.] in Sabbatum; ut indicentur hæc facta in Feria VI, quæ non potest dici dies sextus post diem allisionis seu martyrii horum sex Martyrum, nisi computatis utrimque extremis. Sic etiam in libri 1 Præfatione, post quintum Martyrii a S. Isaaco tolerati diem (hic autem ceciderat III Nonas Junias feria IV, ut dictum est) refert rem actam Dominico die, septimo Iduum Juniarum. Notabile est autem quam modico intervallo invicem sibi martyria successerint. Nam S. Sanctius coronatus fuit Nonis Iuniis, feria VI; nostri autem sex, VII Idus Junias feria I, sive Dominica; unde mirum est Galesinio, Canisio atque Dorganio potuisse obrepere, ut hoc martyrium notarent die sequenti: cum etiam Usuardus, qui primus eos in Martyrologium retulit, in omnibus quæ quidem viderim exemplaribus, hoc die scribat, item Corduba SS. Petri Presbyteri, Haventii, Hieremiæ, & aliorum trium: quos insuper Romanum Martyrologium nominat.

[7] Ioannes Mabilio, parte 2 seculi 4 Benedictini pag. 580, particularem tractationem instituit, de Monachis, qui inter Martyres hoc seculo referuntur, [Veritas Martyrii eorum defensa a S. Eulogio:] in Gallia, Anglia, Italia; atque ante omnia observat, hunc morem apud veteres fuisse, ut Martyrum in numero haberentur, qui violenta morte innocentes occubuissent; sed ut illi, qui a Normannis ac Danis grassatoribus interfecti fuerunt, vago illo dumtaxat more dicantur Martyres; Hispanos tamen interfectos a Mauris, de quibus S. Eulogius agit, negat ille in dubium

[9]


vocari posse, quod occisi sint ex odio nominis Christiani, quæ causa vere Martyres facit. Fuerunt tamen, etiam Christiani, qui Martyres agnoscere nolebant, eo quod se ultro martyrio objicerent, eoque coactum fuit conciliabulum Cordubæ, jubente Abdarachmanno Maurorum Rege, procurante Recaffredo Episcopo. In eum, inquit idem Mabilio, insurrexit Eulogius; ob idque ab eodem in vincula cum aliis conjectus, Documentum martyriale uno libro composuit, cum Epistola ad Willesindum: quin etiam in Memoriali Sanctorum apologiam Martyrum scripsit, cum in libro primo tum in tertio; & ipse tandem morte pro Christo affectus est anno DCCCLIX, uti jam supra insinuavi, id ipsum tamen distinctius volui ex Mabilione notare: eo quid hic Eulogium, Monachorum licet amantißimum, Monachum tamen non fuisse ingenue agnoscat; sed istos, de quibus hic egi aliosque, magna cum verosimilitudine contendit, non solum Monachos, sed & Benedictinos fuisse.

[8] Dederat ille, ex die XIX Februarii nostri, Vitam S. Beati Presbyteri, cum titulo Abbatis Hispanici, inter suos Benedictinos: de quo quia videbatur post Tamayum dubitasse Henschenius, ex ipsiusmet Beati scriptis, Monachum fuisse, probare conatur, non multum in hoc refragante Henschenio; sed Benedictinum certius probari optante. In hoc ergo incumbit Mabilio, [Benedictina professio eisdem adscripta a Mabilione.] ut saltem IX seculo, omnia aut pleraque Hispaniæ cœnobia Benedictinam regulam tenuisse comprobet; quando pauca illa monasteriorum veterum monumenta, quæ sola nobis reliqua fecit Maurica barbaries, illā tantum nominant. Prælaudata autem Parte 2 ea expendit, quæ videntur indicare, eamdem Regulam usque ad XI seculum Hispanis fuisse ignoratam; sustinetque, ea ad solam Cluniacensem reformationem spectare, sane perquam verosimiliter. Liceat ergo Benedictinis in suo hic sensu abundare; habear tamen excusatus ego, ne de singulis in particulari monasteriis id definiam, quod apud antiquos nondum invenio; neque in decessorum meorum scriptis mutem aliquid, priusquam venero ad retractandum Commentarium prævium ante vitam S. Benedicti Anianensis Abbatis XII Februarii. Fuerint aliqua, fuerint etiam multa tunc temporis cœnobia Benedictina apud Hispanos; omnia fuisse talia, necdum reperi quod evincat.

DE SANCTO DEO-CARO,
ABBATE HERNRIEDÆ IN GERMANIA.

SEC. IX

Notitia ex variis, præsertim ex Gretsero.

Deocarus, Abbas Heinriedæ in Germania(S.)

G. H. & C. I.

[1] Eichstadium, sive Eystetta, urbs Germaniæ Episcopalis, circulo Imperii Franconico adscripta, ad Alemannorum fluvium, [In Eystettensi dominio] in confiniis Sueviæ & Bavariæ, huic ab aliquibus tribuitur; sed manet sub dominio proprii Episcopi, cum territorio subjecto. In hoc est oppidum Hasenrietanum, sive Hernriedense, vicinum Anspacensi Marchionatui, [Hernrieda oppidum:] quod sua incunabula debere monasterio S. Deo-cari, scribit Gretserus in Episcopis Eystettensibus, lib. 2 Observationum cap. 8, ubi de S. Deo-caro agit. Ejus enim monasterii, inquit, occasione (quod & alibi sæpius factum novimus) varii ibidem domicilia fixerunt, [locus a S. Deo-caro excultus,] & terram incultam excolere cœperunt, tanto studio & conatu, ut vel invitam mitescere cogerent. Matthæus Merian, in Topographia Franconiæ pag. 26, addit, dictum oppidum Hernriedam, anno MCCCXLIII ab Henrico V Episcopo Eystettensi muris cinctum fuisse; eique anno MCCCLXXXIII a Friderico IV, itidem Episcopo, arcem adjunctam.

[2] Erat autem locus, inquit Gretserus, initio vastus & desertus, cum a S. Deo-caro incoli cœptus est: [extructa ædicula S. Mariæ,] in cujus gratiam Carolus Magnus exiguam ædiculam, Deiparæ Virgini consecratam, extruxit: quæ in magna religione & veneratione fuit usque ad avorum vel proavorum nostrorum memoriam. Nam anno salutis MCCCCXC, in Vigilia Sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, incendio periit cum potiore civitatis parte. Supradictæ ædiculæ, vel oratorio, [additum monasterium.] vel capellæ adjecit postea Carolus Magnus insigne monasterium Ordinis Divi Benedicti, cujus primus Abbas S. Deo-carus. Sed non diu post, nempe sub Eichenbaldo Episcopo Eystettensi VIII, monachis subrogati Canonici sunt. Quo anno Domini Deo-carus res mortales reliquerit, ad cælestem beatitudinem translatus, mihi non liquet. Certum est, sanctitatem viri post mortem variis miraculis a Deo decoratam & illustratam esse.

[3] [Corpus elevatum anno 1316] Anno salutis MCCCXVI elevatum est sacrum corpus S. Deocari, præsente Ludovico IV Imperatore Bavaro, & Philippo XXXIX Episcopo Eystettensi; repositumque in sarcophago lapideo, portione de sacris Reliquiis Ludovico Imperatori data, qui ea Nurimbergensium templum Laurentianum cohonestavit: in cujus altari, duodecim Apostolis consecrato, religiose asservata est. Anno Christi MCCCCXVI, vel, ut est in alio exemplari, MCCCCVI translatum est hoc altare, cum Reliquiis S. Deo-cari, ad novum sacellum, in honorem S. Deo-cari dedicatum, [translatum an. 1482.] quod vulgus quoque S. Gottliebs-Capell nominat. Anno Domini MCCCCLXXXII, ipso Paschatis festo, præsentibus Wilhelmo Eystettensi, nonnullisque Canonicis tam Eystettensibus quam Hernriedensibus, apertus est lapideus ille, de quo supra, sarcophagus; in quo reperta sunt sacra ossa Deo-cari, viridi eoque serico panno involuta, non sine gratissimi odoris fragrantia: quæ ex veteri conditorio exempta, Wilhelmus Episcopus in novum, abs se procuratum, transtulit.

[4] Porro tam Hernriedæ, quam Nurimbergæ Deus varia miracula, beatis hisce lipsanis intervenientibus, edidit: nam & cæcis visus, [Miracula patrata] claudisque gressus restitutus est: fugati omnis generis morbi, etiam epilepsia: fœdus strumæ tumor depulsus: vita reddita ad mortis limina admotis: in præceps delapsi quidam, absque noxa, invocato S. Deo-cari subsidio. Denique multa alia beneficia, ad sacros hos cineres, mortalibus accurrentibus divinitus concessa sunt, quorum Catalogum vernaculo idiomate conscriptum vidi in monasterio Rebdorffensi prope Eystadium, monstrante admodum Reverendo Patre ac Domino Leonardo Crausio, cœnobii illius Priore vigilantissimo. Quid autem Reliquiis istis factum sit, postquam Lutherus Nurimbergam occupavit, mihi incompertum est. Altera & potior pars Hernriedæ reverenter custoditur & colitur. Nec plura de S. Deo-caro indagare potui. Hactenus Gretserus. At supra citato loco Merianus ait, Reliquias S. Deo-cari etiamnum Nurimbergæ in ejus Capella adservari. Fuimus nos anno MDCLX Nurimbergæ, & vidimus in choro majoris Ecclesiæ Mausoleum S. Sebaldi, Nurimbergensium Patroni. Sub

[0]


quo ejus corpus adservari dicebant. Fuimus etiam Aichstadti, ac vidimus exteriorem urbem a Suecis exustam, a quibus asserit Merianus anno MDCXXXII interceptum oppidum Hernriedam, ejusque arcem anno sequenti die XXIII Martii vi expugnatam: an aliqua tum sacris Reliquiis injuria fuerit illata, nescimus. Raderus Tomo 3 Bavariæ sanctæ pag. 62, asserit, partem hodie Monachii in regia Bojorum, & sacrario Principis coli.

[5] Trithemius lib. 3 de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti cap. 234, aliquod de S. Deo-caro Abbate Elogium adfert; sed in loco alucinatur. Deo-carus, inquit, Monachus & Abbas Heidenheimensis in diœcesi Eystettensi, vir valde venerabilis, scientia Scripturarum & religione monasticæ conversationis insignis, multis effulsit virtutibus. Ejus festum VII Idus Junii agitur: sacræ autem Reliquiæ ejus Nurimbergæ habentur. Arnoldus Wion, citato Trithemio, pejorem addit explicationem, his verbis: In monasterio Heydemhemensi apud Aichstadium in Turingia, S. Deo-cari Abbatis, religione monasticæ conversationis insignis. Wionem describit Menardus: & Ferrarius etiam addit menda, illis graviora. Non videntur illi considerasse, quod inter urbem Aichstadium & Turingiam, in qua fuit Heidenheimense monasterium, interjaceat tota Franconia. Bucelinus ergo eos tacite emendat, dum S. Deo-carum, Hasenrietanum seu Herrenriedensem Abbatem appellat: sed quod addat enituisse præcipua generis nobilitate, ac fuisse Palatinum & Sacellanum Caroli Magni Imperatoris, alibi non legimus.

[6] Huc usque hæc a se scripta reliquerat P. Henschenius: quibus si quid addi, aut Catalogus Miraculorum, a Gretsero in Monasterio Rebdorffensi visus, obtineri posset; inquirere libuit, scriptis ea super re Eystadium litteris ad R. P. Ignatium Pfetten, illic Collegii nostri Rectorem. Is autem die XXII Martii anno MDCXC humanißime respondit, se ipsum continuo excurrisse Rebdorffium, atque ibidem acceßisse admodum Reverendum Dominum Priorem infulatum, simulque ejus Subpriorem; qui ajunt, nullam se notitiam talis Catalogi habere; imo credunt Vulcano traditum. Rogavit tamen P. Rector D. Priorem, ut per juniores Monachos ulteriorem inquisitionem in dictum Catalogum faciendam imperare vellet: quod & promisit facturum sese. Quia vero S. Deo-carus Hernriedæ vixit ac tumulatus est, ejusque sacræ Reliquiæ ibidem diu venerationi fuerunt; addit idem Rector, se per Reverendißimum Dominum Vicarium Generalem curasse illus scribi atque in ulteriora documenta inquiri; ac nobis ea, si qua fuerint inventa, submissurum. Cum vero tantum elapsum sit temporis, quod ea expectemus, inventionem merito desperabimus.

DE BEATIS MARTYRIBVS,
GODESCHALCO PRINCIPE SCLAVORUM, EPPONE PRESBYTERO, ET ALIIS CLERICIS AC LAICIS.

ANNO MLXVI.

SYLLOGE HISTORICA.
Ex Scriptoribus Saxonicis, ejusdem & supparis ævi.

Godescalcus Princeps, in Germania Septemtrionali M. (S.)
Eppo Presbyter, in Germania Septemtrionali M. (S.)
Alii Clerici, in Germania Septemtrionali MM.
Alii Laici, in Germania Septemtrionali MM.

G. H. & D. P.

§. I. Natales Sancti, regressus ad Paganismum, ac pœnitentia de malis populo Christiano illatis.

Cum editum esset Coloniæ anno MDXV Martyrologium Usuardi, cum illustri Auctario Greveni aut Patrum Carthusianorum Coloniensium, & iterum cum Additionibus hinc inde novis anno MDXXI recusum; excitati fuerunt Carthusiani Bruxellenses, ut novum additamentum colligerent, sed hactenus typis non excusum: in quo ad hunc VII Iunii ista annotarunt: [Secundum Acta ab antiquis descripta,] Passio beati Godscalci Principis Wandalorum Occidentalium, qui fuit velut alter Machabæus, & cum Ippone Presbytero, aliisque innumeris utriusque sexus, a Wandalis infidelibus rebellantibus interfecti sunt. Contigit hoc eorum martyrium anno MLXVI, cum Albertus sive Adalbertus Archiepiscopus Hamburgensis præesset Ecclesiæ Bremensi, sub quo Canonicus est factus Adamus Bremensis: ex cujus Historia Ecclesiastica decerpimus, quæ habet de vita & nece B. Godscalci & sociorum: eaque confirmamus tum ex Chronico Slavorum, quod Helmoldus Presbyter deduxit usque ad annum MCLXVIII, quo florebat; tum ex Chronico Alberti Abbatis Stadensis, creati anno MCCXXXII. Ex hisce autem suam Historiam perfecit Albertus Krantzius Decanus Hamburgensis, anno MDXVII vita functus.

[2] Adolescebat Godeschalcus imperante Conrado Salico, qui S. Henrico ad annum MXXIV mortuo successerat; [Godeschalcus, in monasterio eruditus,] Rege autem Anglorum, Danorum & Norvegorum existente Knut seu Canuto Magno, & Bernardo Duce vicinorum ad Albim Saxonum. Eo tempore, inquit Adamus lib. 2 cap. 48, virtute Knut Regis & Ducis Bernardi pax firma trans Albiam erat, cum etiam Cæsar Winulos bello domuerit. Principes enim eorum Gneus & Anatrog, Pagani erant; Uto vero tertius, filius Misliwooi, male christianus. Unde & pro crudelitate sua a quodam Saxonum transfuga interfectus est; filium habens Gotescalcum, qui per idem tempus apud Lumburg monasterium Ducis litteralibus erudiebatur studiis, [in ultionem mortis paternæ,] Godeschalco Gothorum Episcopo ejusdem cœnobii curam agente. Verum is, comperta morte parentis, ita furore commotus est, ut, rejectis cum fide litteris, arma corriperet, amneque transmisso, Winulis se Dei inimicis conjungeret: quorum fretus auxilio, Christianos impugnans, [Princeps factus Latronum:] multa millia Saxonum in patris prostravit vindictam. Hunc tandem, quasi latronum principem, Bernardus Dux capiem, in custodia tenuit: virumque arbitrans fortissimum, juncto secum fœdere, dimisit eum. Qui veniens ad Knut Regem, profectus est cum eo in Angliam, & ibi mansit multo tempore.

[3] Hæc Adamus, quæ omnia eisdem verbis Albertus Stadensis scripsit in Chronico suo ad annum MXXXII. [Christianis plurima infert damna.] Helmodus lib. 1 cap. 19 sub initium eadem indicat: ac congregata, inquit, multitudine latronum, percussit in ultionem patris omnem terram Nordalbingorum; & tantas strages fecit Christianæ plebis, ut crudelitas omnem modum excesserit: nihilque remansit in Holsatorum & Sturmariorum provincia, sive eorum qui Thetmarsi dicuntur, quod manus

[1]


ejus effugerit, præter notissima illa præsidia Ezeho & Bokeldeburg. Illo se quidam armati contulerant, cum mulieribus & parvulis & substantiis, quæ direptioni superfuerant. Hæc ibi. Est Ezeho, apud Reginonem ad annum 809, Esselfeldt, a Carolo Magno contra irruptiones Danorum constructum, ad flumen Storam seu Sturiam, oppidum nunc Itschoa appellatum, in Ducatu Sturmariæ, ad confinia Holsatiæ proprie dictæ, ut hic distinguitur. Sed ad conversionem Goteschalci progrediamur, de qua Helmoldus dicto capite 19 sic scribit:

[4] Quadam ergo die, cum commemoratus Princeps latrocinali more per campos & miricas ferretur, videns regionem, viris & ecclesiis quondam refertam, vastæ solitudini subjacere, exhorruit propriæ crudelitatis opus; [Conscientia tactus,] tactusque dolore cordis intrinsecus, deliberavit a nefariis cœptis tandem cohibere manus. Avulsus ergo parumper a sociis, & quasi ad insidias exiens, inopinate offendit quemdam Saxonem Christianum. Qui cum armatum eminus venientem fugeret, ille clamore sublato hortatur ut subsistat: jurat etiam se nihil ei nociturum. Cumque vir timidus, recepta fiducia, substitisset; cœpit percunctari ab eo, quis esset, aut quid nosset rumoris. At ille, Ego sum, inquit, homo pauper, Holsatia genitus: sinistros autem rumores quotidie experimur: quia Princeps iste Slavorum Godescalcus, multa mala infert populo & terræ nostræ, sitimque crudelitatis suæ saturare cupit sanguine nostro. Tempus enimvero esset, ut vindex Deus ulcisceretur injurias nostras.

[5] Cui Godescalcus: Multum, inquit, coarguis virum illum Principem Slavorum: [indicat se eis velle reconciliari.] revera enim multas ille pressuras suscitavit populo & terræ vestræ, ultor paternæ cædis existens magnificus. Ego autem sum vir ille, de quo nunc sermo est: & veni ut loquar tecum. Doleo enim me tantum nefas commisisse adversus Dominum & Christicolas, & vehementer cupio redire in gratiam eorum, quibus me tanta injuste intulisse recognosco. Accipe ergo verba mea, & revertens ad populum tuum, annuntia eis, ut ad locum destinatum transmittant viros fideles, qui mecum clamagant de fœdere & pacis conditione. Quo facto omnem hanc turbam latronum, cum quibus magis necessitate quam voluntate detineor, tradam in manus eorum. Et hæc dicens, designavit ei locum & tempus. [Interim a Duce Bernardo capitur,] Qui cum venisset ad præsidium, in quo Saxonum superstites cum magno timore consistebant; nuntiavit Senioribus verbum istud absconditum, suggerens omnibus modis, ut transmitterent viros ad præfixum colloquii locum. At illi non intenderunt, reputantes dolum insidiis opportunum. Post aliquot igitur dies idem Princeps a Duce captus, & quasi Princeps latronum in vincula conjectus est. Reputans autem Dux virum fortem, & ad arma strenuum, utilem sibi fore; iniit cum eo fœdus, & honorifice donatum abire permisit. [& dimissus confert se ad Regem Danorum.] At ille dimissus, abiit ad Regem Danorum, & mansit apud illum multis diebus sive annis, variis bellorum exercitiis in Nortmannia sive Angelia virtutis sibi gloriam consciscens; unde & filia Regis honoratus est.

§. II. Godeschalci jam conversi res gestæ, zelus pro conversione gentis suæ.

[6] Ita Helmoldus, & ex eo Krantzius lib. 2 Wandaliæ cap. 46, ad locum Helmoldi jam relatum in suis Notis. Henricus Bangertus, ista addit: Godeschalcum, a Bernardo Duce redeuntem, terra & ditionibus patriis excludebat Ratibor, qui interim Wagriæ Principatum invaserat, Christianam religionem professus, atque magnæ inter barbaros auctoritatis atque potentiæ. In Daniam igitur Goeschalcus delatus, Kanuto Regi primum in Norwegia præclaram operam militando præstat. [strenue in Nortwegia & Anglia rem gerit:] Tanta ibi viri enituit prudentia & fortitudo, ut Rex eum cum Suenone, suo ex sorore nepote, in Angliam ad bellum mitteret. Hic iterum claris facinoribus editis, item Suenonem, paulo post Regem sibi devinxit, ut Syritham filiam ei nuptum daret. Hæc ibi. At post mortem Regis Knut & filiorum ejus, inquit Adamus cap. 59, Goteschalcus rediens ab Anglia, contra Slavoniam venit infestus, omnes impugnans, magnumque Paganis terrorem incutiens. Quæ Albertus Stadensis refert ad annum MXLII. Porro Adamus lib. 3 cap. 21 & sequenti, res ejus gestas ita prosequitur.

[7] [& tamquā vir prudens ac fortis] Trans Albiam vero & in Slavonia res nostræ adhuc magna gerebantur prosperitate. Godeschalcus enim, de quo supra dictum est, vir prudentia & fortitudine prædicandus, accepta in uxorem filia Regis Danorum, Slavos ita perdomuit, ut eum quasi Regem timentes tributum offerrent, & pacem cum subjectione peterent. Qua temporis occasione nostra Hammaburg pacem habuit, & Slavania Sacerdotibus ecclesiisque plena fuit. Godeschalcus igitur, vir religiosus ac timens Deum, Archiepiscopo etiam familiaris, [multos paganos convertit,] Hammaburg ut matrem colebat: ad quam, solvendorum causa votorum, solitus erat frequenter venire. In Slavania ulteriori nemo unquam potentior surrexit, & tam fervidus Christianæ religionis propagator. Etenim si vita ei longior concederetur, omnes Paganos ad Christianitatem cogere disposuit, cum fere tertiam partem converteret eorum, qui prius sub avo ejus Mistiwoi ad Paganitatem sunt relapsi. Igitur omnes Slavorum populi, qui ad Hammaburgensem respiciunt diœcesim, [Sacerdotibus pro interprete serviens,] sub illo devoto Principe Christianam fidem coluerunt, hoc est Wagiri, Obodriti, vel Reregi, & Polabingi, item Linoges, Warnabi, Chissini & Circipani, usque ad Penem fluvium. Provinciæ jam plenæ erant ecclesiis, ecclesiæ autem Sacerdotibus: Sacerdotes vero libere agebant in iis, quæ ad Deum pertinebant. Quorum industrius Princeps Godeschalcus, tanto religionis exarsit studio, ut ordinis sui oblitus, frequenter in ecclesia sermonem exhortationis ad populum fecerit, quæ mystice ab Episcopis & Presbyteris dicebantur, Slavanicis verbis cupiens reddere planiora.

[8] [multa etiam cœnobia construit,] Infinitus eorum erat numerus, qui quotidie convertebantur ad Dominum, adeo ut pro Sacerdotibus in totas mitteretur provincias. Tunc etiam per singulas urbes cœnobia fiebant sanctorum virorum canonice viventium: item Monachorum atque Sanctimonialium, sicut hi testantur, qui in Liubice, Aldinburg, Leontio, Razisburg, & in aliis civitatibus singula viderunt. In Magnopoli vero, quæ est civitas Obodritorum, tres Deo servientium dicuntur fuisse congregationes. Gratulabatur ergo Archiepiscopus de novella plantatione Ecclesiarum, misitque de suis Episcopis & Presbyteris viros ad Principem sapientes, qui rudes in Christianitate populos confortarent. Ordinavit in Aldinburg, defuncto Abelino, Eizonem Monachum: Joannem Scotum constituit in Magnopoli; in Razisburg esse disposuit Aristonem quemdam, ab Hierosolymis venientem, & alios alibi. Præterea cum ipse veniret in Hammaburg, eumdem godeschalcum Principem invitavit ad colloquium, magnopere exhortans, ut inceptum pro Christo laborem ad finem constanter perducat, [animatusq; ab Archiepiscopo] victoriam illi pollicens in omnibus affuturam: postremo, si quid patiatur adversitatis

[2]


pro Christi nomine, beatum fore: multaque illi de conversione Paganorum in cælo reposita præmia, multas etiam coronas de singulorum salute venturas. Hactenus Adamus auctor coævus; quæ, sed pluribus omißis, retulit etiam Albertus Stadensis. Helmoldus vero plurimas interponit circumstantias, ac proinde, quæ ipse lib. 1 cap. 20 habet, expedit interserere. Sic ergo scribit.

[9] Post mortem ergo Kanuti Regis, reversus est Godescalcus in terram patrum suorum: [solam Dei gloriam sibi quærendam proponit.] & inveniens hereditatem suam a quibusdam tyrannis invasam, dimicare statuit: & comitante victoria possessiones cum Principatu ex integro recepit. Statimque, ad conquirendum sibi apud Dominum gloriam & honorem, animam intendens, Slavorum populos, quos Christianitatis olim susceptæ oblivio jam tenebat, ad recipiendam credulitatis gratiam, & ad gerendam Ecclesiæ curam suscitare studuit. Et prosperatum est opus Dei in manibus ejus, adeo ut infinita gentium multitudo conflueret ad baptismi gratiam. Et reædificatæ sunt per universam Wagitorum provinciam, nec non & Polabingorum & Obotritorum ecclesiæ, quondam dirutæ. Jamque missum est in omnes provincias pro Sacerdotibus ac ministris verbi, [evocatis ad id undique Sacerdotibus.] quo rudes Gentilium mores doctrina fidei imbuerent. Gratulabantur itaque fideles de novellæ plantationis incremento: factumque est, ut provinciæ plenæ essent ecclesiis, ecclesiæ vero Sacerdotibus. Sed & Kycini & Circipani, & quæcumque gentes circa Panim habitant, receperunt gratiam fidei. Est autem Panis fluvius, in cujus ostio sita est civitas Dimine: illuc quondam protendebatur limes Aldenburgensis parochiæ. Idem Helmoldus cap. 22 describit novos Episcopatus, ab Alberto Archiepiscopo Hammaburgensi erectos, inter quos Joannem, inquit, in Miklinburgum destinavit. Iste Joannes peregrinationis amore Scotiam egressus, venit in Saxoniam: & clementer, ut omnes, susceptus ab Archiepiscopo, non multo post in Slaviam missus est ad Godeschalcum: apud quem commoratus, illis diebus multa millia Paganorum baptizasse describitur.

§. III. Martyrium pro fide toleratum: pro veteri cultu justa præsumptio.

[10] Pax firma fuit in omni regno, quia fortissimus Cæsar Henricus Ungaros, Boëmos, Slavos, & omnia finitima regna potenti manu coërcuerat. Quo translato ad Superos, [Mortuis Henrico 2 Imperatore] successit in sceptrum filius ejus Henricus, puer octo annorum: statimque ebullierunt pertubationes variæ in regno: eo quod Principes, qui contentiones affectabant, contemnerent infantiam Regis. Post non multum quoque temporis mortuus est Bernardus Dux Saxonum: qui res Slavorum & Saxonum quadraginta annis strenue administravit, [& Bernardo Duce Saxonum,] cujus hereditatem Ordulfus & Hermannus filii ejus inter se partiti sunt. Et quidem Ordulfus Ducatum suscepit gubernandum, licet fortitudine & militiæ usu longe a felicitate paterna diverterit. Denique post mortem patris vix quinque transierunt anni, statim Slavi rebellare parantes, primo omnium Godeschalcum interfecerunt. Et quidem vir omni ævo memorabilis, [a Slavis rebellibus propter fidem occiditur,] propter fidem Deo & Principibus exhibitam, a barbaris occisus est, quos ipse nitebatur ad fidem convertere. Necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum, nec venit tempus miserendi eorum. Ideo necesse fuit ut venirent scandala, ut probati fierent manifesti. Passus est autem alter ille Machabæus in urbe Leontio (quæ alio nomine Lenzin dicitur) VII Idus Junii cum Presbytero Eppone, [cum Eppone Presbytero & aliis,] qui super altare immolatus est, & aliis tam Laicis quam Clericis, qui diversa pro Christo pertulerunt supplicia. Hæc Helmoldus: Adamus auctor coævus eadem eodem fere modo describit: Trans Albiam vindictæ magnitudo pervenit, quoniam Princeps Godeschalcus a Paganis interfectus est, quos ipse ad Christianitatem nitebatur convertere. Et quidem vir omni ævo memorabilis, magnam partem Slavoniæ conversam habuit ad divinam religionem. Passus est autem noster Machabæus in civitate Leontia VII Idus Junii, cum Presbytero Ippone, qui super altare immolatus est; & aliis multis tam Laicis quam Clericis, qui diversa pro Christo ubique pertulerunt supplicia. Eadem habet Albertus Abbas Stadensis ad annum MLXVI: [anno 1066.] sed Saxo Chronologus Ms. in membranis nostris ad annum sequentem. Krantzius lib. 3 Wandaliæ, capitibus quatuor primis describit Godeschalci zelum eximium in promovenda fide, aliaque, usque dum & ipse aliique, Martyres Christi mortem oppetunt, uti Scholiastes ad marginem adjunxit. Quos autem Krantzius Wandalos vocat, Adamus & Albertus Winulos, & Helmoldus Slavos appellat, populos ad Balthicum mare, in hodierna Wagria & Meklinburgensi Ducatu.

[11] Ex dictis videtur indubitabilis causa Martyrii; ad titulum tamen hoc in opere, deesse videbitur forsitan probatio cultus, testimonium aliud non habentis, quam Additiones Mss. Carthusianorum Bruxellensium, [De antiquo eorum cultu præsumptio rationabilis,] nullis vetustioribus Martyrologiorum exemplaribus adductis hactenus confirmabilem. Sed si Baronio, Romanum Martyrologium recognoscenti & augenti, licuit, ex similibus Molani Additionibus ad eumdem Usuardum, cui suas Carthusiani isti paraverunt, augere Romanum, supponendo nihil illum scripsisse (sicut omnino supponi debet vir integerrimus, id ipsum præfatus) nisi prælucente alicujus vetustioris publiceque usitati Martyrologii exemplo; cur non poßimus ac debeamus de Bruxellensibus Carthusianis, exemplum Coloniensium secutis, supponere, quod de his Molanus, & de Molano Baronius; ante Romanum Martyrologium præfatus, quod tanti viri nec brevem schedulam deperire æquanimiter patiatur?

[12] Præterea sicut Ecclesiarum Orientalium Sanctos recipimus, etiam ex fide unius Ms. Synaxarii, quod publicum usum habuisse præsumitur, [etiam ex unico testimonio.] citra aliam probationem; propterea quod eo favore dignæ sint illæ, sub infidelibus dißipatæ conculcatæque Ecclesiæ, ut veteris apud eas religionis fragmenta omnia colligantur ne pereant; cur eodem favore Septemtrionales, similem sub hæreticis sortem passæ, quarum vetusta ritualia, modis tam variis deperdi necesse fuit, dignæ etiam non censeantur, ut ex earum aliquo Kalendario vel Martyrologio nunc similiter amisso, credantur ii quos dixi Carthusiani accepisse istud additamentum? Hoc autem semel posito, & considerato martyrii tempore, tunc tolerato, quando ipsum solum non sufficiebat Catholicis, ut publicum alicui cultum decernerent, vel ex judicio Præsulum, vel ex suffragio populari eorumdem diuturna conniventia probato; sed requirebantur insuper miracula, ejusmodi cultum Deo gratum esse testantia; consequens fit ut præsumi etiam debeat, ea non defuisse, ipso ubi corpora tumulata fuerunt loco; tunc saltem cum ad Christum gens tota rediit, & quos fidei odio Martyres fecerat, studio religionis cœpit invocare Patronos? Si S. Godescalco & sociis, non obtigit, ut locus sepulturæ eorum converteretur in monasteriū, itaque certius perennaret eorumdem cultus, sicut contigit Ebbeckesdorpiensibus Martyribus, sub annum MLXXX similiter cæsis, & II Februarii relatis ex fide Actorum, perquam confuse post aliquot secula collectorum; hoc saltem præ talibus habent isti, quod eorum historia fuerit coævorum auctorum litteris certiori fide consignata, ut vidimus.

[3]

DE SANCTO GODOALDO,
SENONIBUS IN GALLIA HONORATO.

Notitia cultus ex Breviario & Martyrologiis.

Godoaldus, Senonibus honoratus(S.)

G. H. & D. P.

[1] Sancti Godoaldi memoria celebratur in Breviario Metropolitanæ Ecclesiæ Senonensis, quod habemus anno MDCXXV excusum, eaque memoria præscribitur universæ diœcesi: sed nihil in peculiari recitandum additur. Similiter Godoaldi Confessoris nomen inscriptum est Auctario Greveni ad Usuardum, anno MDXV & MDXXI impresso. Canisius in Martyrologio Germanico: Sancti Confessoris Godoaldi. In Martyrologio Bellini, auctius Parisiis excuso anno MDXXI ista habentur: Eodem die S. Godoaldi Episcopi & Confessoris. Quæ inde descripsit Molanus in suis ad Usuardum Additionibus. In Ms. Florario tres Sancti ita conjunguntur: Sanctorum Confessorum Dietgri Abbatis, & Godoaldi, ac Colmani Episcopi. An ex simili conjunctione nomen Episcopi fuerit Godoaldo adjunctum, quæri potest, sed non facile definiri. Videtur & patria apud Ferrarium addita, dum ista referuntur: In Hibernia S. Colmanni Episcopi. Ibidem S. Godoaldi Episcopi: & pro utroque citatur Molanus, qui in prima editione sub finem agit alio charactere de S. Colmanno, cum antea Godoaldum Episcopum & Confessorem, absque ulla loci notitia, proposuisset: & in posterioribus editionibus hunc solum proponit nulla Colmanni facta mentione. Saussajus in Martyrologio Gallicano ista scribit: Senonis S. Godoaldi Confessoris, qui Deo toto corde intentus, mundum carnemque odio sanctissimo impugnavit, victorque ex stadio egressus, beatam ovans perrexit ad patriam. Hæc ibi: quæ paßim de omnibus Sanctis Confessoribus dici possunt. Reliqua latent, nisi a Senonibus aliqua lux affundatur.

[2] Honoravit, aliquot abhinc annis & mortuo pridem Henschenio, præsentia sua nostrum museum vir eruditus Claudius Castellanus, Parisiensis Canonicus, docuitque nos de S. Godoaldo, illum vulgo S. Goaud nominari; ejusq; insignes Reliquias asservari Pitiveribus, vulgo Pluviers; ac titulū esse in vico, qui dicitur Yeire: quæ ambo loca sunt in pago Vastinensi, Senonensi diœcesi subjecta. Accepimus per nostri apud Senones Collegii Rectorem, anno MDCLXXXVIII processum Verbalem, de inspectis anno MDLXXI Corporibus & Reliquiis in ecclesia Metropolitana, absque ulla mentione S. Godoaldi, nec etiam ille nominatur in Catalogo per nos inde delato, quo explicantur ea quæ in ecclesia & in diœcesi servantur Sanctorum lipsana: eoque impensius hic imploramus Senonensium diligentiam.

DE BEATO LANDULPHO,
EPISCOPO ASTENSI IN ITALIA.

AN. MCXXXIV.

Commentarius prævius de cultu & vita.

Landulphus, Episcopus Astensis in Italia (B.)

G. H.

Asta, urbs Episcopalis Liguriæ mediterraneæ ad Tanarum fluvium, subest Serenißimis Ducibus Sabaudiæ & Pedemontii, de qua pluribus egimus XXX Martii ad Vitam S. Secundi Martyris Astensis. Iam acturi sumus de B. Landulpho, ejusdem urbis Episcopo, quem Galesinius, citatis codicibus Mss. & Tabulis Ecclesiæ Astensis, [Relatus ad 1 Junii] retulit ad Kalendas Iunii his verbis: Apud Astenses Sancti Landulphi Episcopi. At Ferrarius, in Nova topographia ad Matyrologium Romanum, ad verbum Asta, ex Galesinio eumdem refert, sed putat errare, cum Ecclesia Astensis in Tabulis hunc Episcopum non habeat: ac propterea in Catalogo Sanctorum Italiæ nullam ejus mentionem facit. Postea tamen in Catalogo generali ad Kalendas Iunii; Astæ in Liguria, inquit, B. Landulphi Episcopi; & in Notis, ex Martyrologio Galesinii, [mortuus 7 Junii.] Qui tamen in Tabulis Ecclesiæ Astensis non est: de quo Baronius in Annalibus ad annum 1130. Unus fuit ex illis, qui Innocentio I Papæ adhæserunt. Verum debuit habuisse Tabulas valde imperfectas: neque ulla Acta, ex quibus ipsi constare potuisset eum VII Junii vita functum. Ferdinandus Ughellus, tomo IV Italiae sacræ, deducit Episcopos Astenses, & intra illos ponit XXIX B. Landulphum, cum longo elogio, quod, ut in Prologo fatetur, videtur accepisse a docto & erudito Philippo Malabayla, Monacho Cisterciensi, olim Congregationis Fuliensium Monachorum S. Bernardi emerito Generali, [Acta scripta.] patriæ & Ecclesiasticarum rerum longe perito. Nos eadem Acta, hinc inde latius deducta, ab eodem auctore tradita Philippo Alegambe nostro Romæ, anno MDCXLIX accepimus, triennio antequam dictus tomus IV Ughelli ederetur; eaque hic damus, cum editione Ughelli collata. Prænotavit Malabayla, se hanc Vitam collegisse ex Monumentis S. Petri in Cæloaureo, & Astensis Ecclesiæ, ac diversis Auctoribus, quorum præcipui sunt, Landulphus a S. Paulo Historia, Iulius Falletus in Memoria, Ioannes Philippus Novariensis in Chronologia, Bernardus Abbas Bonavallensis & alius quidam in Vita S. Bernardi, Gæbriel Pennottus de Canonicis Regularibus. Malabayla in titulo atque sub finem Sanctum appellat: Franciscus autem Augustinus ab Ecclesia, in Historia Pedemontana & Episcopis Astensibus, cum Ughello, Beatum dumtaxat, quod & nos facimus.

VITA
Auctore Philippo Malabayla.

Landulphus, Episcopus Astensis in Italia (B.)
[

AUCTORE MALABAYLA.

[1] Quam vere dictum sit a Sapiente; Generatio præterit & generatio advenit, terra autem in æternum stat; cum in omnibus universi orbis civitatibus, tum in ea, quam suo ortu hic Sanctus, de quo loqui instituimus, illustriorem reddidit, & Pastorali officio ad salutis pascua feliciter deduxit, satis superque perspectum habetur. [Ecle. i. 4] In eodem namque loco firma consistente Astensi urbem, [Ex nobili Vareglata familia prognatus.] plurimæ ex iis familiis, de quibus ad posteros aliqua demanavit memoria, per varia temporum intervalla, dilabentium aquarum in morem, prætereuntibus unis, novisque subinde in locum concedentibus, quam

[4]


vanum sit propriæ familiæ perpetuandæ studium, apertissime docuere. In iis porro familiis una fuit ea, quæ de Vareglata, vulgo Variglia, dicebatur: ita scilicet denominata a castro ejusdem nominis, altero ab urbe lapide; sive quod hæc familia, uti ab aliis pluribus nobilium Astensium familiis factitatum fuit, ipsum castrum exædificasset; sive quod ejusdem potiretur dominio. Certe ex nobilioribus eam fuisse, ecclesia S. Francisci, in qua illius sacellum & gentilitium extat sepulcrum, monumenta testantur. Ex hac igitur familia editus Landulfus, ubi ex pueris excessit, etiamsi apud Astenses nonnulla cœnobia essent Benedictini institui, in quibus, pro more illorum temporū, adolescentes nobiles in Christianis virtutibus & in scientiis instituebantur; ne tamen domesticorum consuetudo in iis adipiscendis moram afferret, parentes illum ad celebre cœnobium, S. Petri in Celo-aureo apud Ticinum amandarunt. Hic Landulfus iis omnibus, quibus ingenui adolescentes informari solent, [in Cælo-aureo Papiensis monasterii instructus,] sed pietate in primis adeo se dedidit, ut, quo majores progressus in ea faceret, illud ipsum institutum fuerit amplexatus, quod Religiosi illius cœnobii profitebantur a. Et, siquidem Joanni Philippo Novariensi Chron. l.3, c.53, & Gabrieli Pennotto, lib. 3, c. 34. n.2, fides præstetur, inter Canonicos Regulares eum cooptatum, esset dicendum: cum ab istis inter eos, qui ex Canonicis Regularibus ad Episcopatum fuerunt assumpti, noster Landulfus recenseatur. Quamquam enim, ait Ponnottus l.I,c.58,n.3, in ipsa Abbatia usque ad annum MCCXXII, quo Honorius III Mortarienses Canonicos Benedictinis Monachis suffecit, eisdem Monachis hujus cœnobii regimen incubuerit; in eadem tamen, tam antea, quam post Monachorum a Luitprando Rege factam introductionem, semper extiterunt Clerici Regulares seu Canonici. Et quidem quod ante, probat ejusdem Luitprandi Diploma, pro confirmanda donatione de quadam alpe, [non apud Canonicos Regulares,] eidem Ecclesiæ olim facta ab Ariperto Rege, ubi Lucidum Presbyterum alloquitur Rex, his verbis: Ipsi loco venerabili, & tuæ Religioni firmantes jam nominatam alpem &c. Quod vero etiam post introductos Monachos, probant Privilegii Paschalis II ist hæc verba ad Abbatem & Monachos: Ordinationes Monachorum, seu Canonicorum vestrorum, a quocumque Catholico suscipiatis Episcopo, & in solennitate Paschali per subjectos vobis Clericos Baptismum fieri concedimus.

[2] Verum enimvero cum abhorreat a fide, quod in eadem Abbatia duplex ac duplicis instituti conventus, [sed potius monachos Benedictinos,] Monachorum scilicet S. Benedicti, & Clericorum Regularium S. Augustini, simul extiterit, dum nullum aliud firmius afferatur argumentum, illa verba, Ipsi loco venerabili, & tuæ Religioni &c. aptius accipientur in eodem sensu, ac ista, paulo ante in ipsomet Diplomate præmissa; Præfatæ Basilicæ, vel tuæ Almitati. Nempe ut significent, Tibi viro Almo, vel Tibi viro Religioso. Cum maxime Rector illius Ecclesiæ, non Præpositus, sed Presbyter tantum appelletur. Verba item illa Privilegii Paschalis, Monachorum seu Canonicorum &c. dum huic postremo non additur Clericorum, pro synonymis sunt habenda: idem namque significat vox Canonicorum, ac vox Regularium, quales utique erant Monachi. Et quando etiam additum esset Clericorum, potius ad aliquos Clericos, Regulariter viventes in aliqua ex viginti octo Ecclesiis, quæ in eadem Bulla Abbati subjiciuntur, esset referendum id verbum, quam admittendum, ut in eodem cœnobio duplex diversusque maneret conventus. Nam illis verbis, Per Clericos vobis subjectos &c. designari Clericos seu Sacerdotes mercenarios; quos ad munera Parochialia obeunda Monachi adhibere solent, nemo inficiabitur. Ut sileatur, quod etiamsi ejusmodi Clericorum Regularium conventus in ea Abbatia extitisset, ipsi tamen qui ex eadem Abbatia traduntur ad exteras Prælaturas assumpti, ex numero utique non horum Clericorum Monachis subditorum, sed Monachorum ipsorum, quorum erat Abbatia, fuisse; & in his nostrum Landulfum, ratio suadet.

[3] [habitum sumpsit.] In hac igitur Abbatia Landulfus, forti ac generoso tirocinio, in regulari instructus disciplina, eos profectus in scientiis ac virtutibus facere perrexit; ut brevi illius fama tum ad alios, tum ad Mediolanensem civitatem perlata, hujus Archiepiscopus b Anselmus, gregi suo optime consultum iri existimaverit, [fit Præpositus S. Nazarii Mediolani,] si qua ratione illum suo Clero adjicere posset. Ubi igitur se se obtulit occasio; Landulfum Nazarianæ Canonicæ Præpositum instituit. Quod secundum quamdam novitatem c, Landulfus a S. Paulo Hist. suæ C. 1., (a quo ea, quæ de hoc Sancto usque ad ejus electionem mutuati sumus) factum fuisse asserit; ut revera fuit, quod Monachus Canonice Clericorum preficeretur. Landulfus porro ipsi Anselmo ita in omnibus se fidelem ac officiosum administrum exhibuit, [Comes Archiepiscopi Constantinopoli mortui:] ut ad Hierosolymitanam expeditionem proficiscenti, individuum comitem sese adjunxerit. Verum cum maritimo itinere Syriam petens cum sua classe Anselmus, Turcicam longe potentiorem obviam habuisset; ne impar viribus opprimeretur, iter reflexit, & Constantinopolim se recepit. Hic autem suprema ægritudine correptus, secundum utrumque hominem, caritatem, solertiam, & prudentiam expertus fuit Landulfi, qui sicuti viventi summa inservierat assiduitate, ita e vivis d exempto justa persolvi solicite curavit.

[4] [actum ut substituatur Archiepiscopus,] Postea, cum Anselmi obitus Mediolani renuntiatus fuisset, de successore eligendo agi cœptum. Erat in ea urbe Savonensis Episcopus Grossulanus, seu Grisolanus dictus, ex Vallisumbrosæ Monachis, qui pro Vicario Archiepiscopali se gerebat. Hic advocatis Primicerio & majoris Ecclesiæ Ordinariis, ut coram se ad electionem novi Archiepiscopi procederent, commonuit. Hi vero, cum nobilibus Clericis & præcipuis civium Mediolanensium habito consilio, non nisi Landulfum nostrum, aut certe alium Landulfum de Badagio dictum, ex ejusdem majoris Ecclesiæ Ordinariis, eligendum consuerunt. Sed Grisolano, qui simoniacis artibus viam sibi ad eam dignitatem pararat, ne de absente persona electio fieret, prohibente; ad nutum Arialdi Abbatis S. Dionysii, quidam Clerici, quædamque pars populi, quibus de Grisolano eligendo ante convenerat, hunc in Archiepiscopum eligendum clamarunt atque laudarunt, simulque idem Abbas paludamentum Episcopale in huius humeros injecit. Quæ videns ipse Grisolanus, in Episcopalem conscendit Sedem: sed non diu male quæsito honore quiete frui illi licuit. In humanis adhuc erat e Liprandus, Titularis S. Pauli in Compito, zelo in Simoniacos memorandus: quippe qui anno MLXXVII summis Pontificibus, in simonia ex Insubria profliganda omnem operam navantibus, ab eisdem Simoniacis, quod hac in re acrem ac fidelem se illis probaret, [sed ob Grisolanum Simoniace factum Archiepiscopum,] naso & auribus fuerat mulctatus: unde Gregorius VII per epistolam ei, tamquam Christi Martyri, gratulatus fuerat. Hic igitur, quibus artibus Grisolanus Archiepiscopatum obtinuisset edoctus, advocata concione, nequaquam pro legitimo Pontifice habendum edixit, qui per munus a manu, a lingua, & ab obsequio, Episcopale munus obtinuerat.

[5]


Et ut dictis fidem faceret, paratum se obtulit hoc comprobare per divinum judicium, hoc est per ignem sine læsione transeundo. Id quod etiam indicta die, & loco ante S. Ambrosii ecclesiam statuto, ipse præstitit: tota urbe coram ipso Grisolano, & aliis nonnullis Episcopis inspectante, per accensam lignorum struem transeundo, illæso non tantum corpore, sed & vestibus sacerdotalibus, a flammis huc illucque agitatis, pedibusque nudis prunas, quasi mollem arenam percalcando. * Ad quod judicium licet exterritus Grisolanus sese abdidisset, illius tamen fautores turbas conciendo, [sedat turbas excitatas,] eo rem adduxerant; ut hæc jam armis decerni inciperet: incendioque urbs ipsa conflagrasset, nisi Landulfus, e sua peregrinatione opportune reversus, mature occurrisset, Clerum & populum ita allocutus: Cur de lege Presbyteri Liprandi (hoc est de illius sententia & experimento per ignem sumpto) & Grisolano contenditis? & homicidia in vobis facitis? En vobis certissime dico, quod ego apud Dominum Papam Paschalem, ejusque Curiam & Synodum, comprobabo, illum non posse subsistere in numero Episcoporum aut Clericorum. Clerus & populus huic authentico viro (hoc est summa virtute & auctoritate prædito) credulus, una cum Grisolano & Presbytero Liprando, etiamsi senio & corporeis macerationibus prope confecto, aliquos ad id electos ad Romanam Synodum, ubi Grisolani causa discuteretur, proficisci voluerunt. Cum vero ibi causa ipsa examinaretur, Landulfus ita promissis stetit, [& in Concilio Romano rem peragit] ut nullum tamen in Grisolanum, ante Papam, vel Curiam, aut Synodum, ignominiosum verbum protulerit. Ipse porro Grisolanns tum quidem Mediolanum redire fuit * permissus, paulo post vero, ab iis qui causam ejus judicandam susceperant, simoniace ingressus judicatus, non ad suam Savonensem rediit Ecclesiam; sed Romam repetens ad monasterium f S. Sebastiani se contulit, ubi paulo post vita functus, sepulturam accepit.

[5] At Landulfus post Synodum Roma digressus, a Canonicis Cathedralis Astensis in suæ patriæ Episcopum eligitur *, [creatur Episcopus Astensis:] ipso anno MCIII. Quoniam vero eorum operum, quæ illi sanctitatis & optimi Pastoris, etiam apud exteros, opinionem pepererunt, nulla huc usque reperimus in Cathedralis Archivio monumenta, hic recensebimus quæ in hujus ecclesiæ splendorem ac utilitatem præstita, ex eodem Archivo cognovimus. Cujusmodi fuit; quod suavitatis odore, quem circumquaque ejus virtutes afflabant, attracti Abbas Ecclesiæ g S. Theofredi Martyris, & Armajenus Cervariensis Ecclesiæ Præpositus, [accipit largas donationes:] ad illius patrocinium demerendum, ecclesias suas sponte illi subjecerunt: promittentes, in ejusdem Landulfi gratiam offerre quotannis Astensi Ecclesiæ, in die Assumptionis, unam libram incensi: & Amedeus, Dominus Anforiani h, Buzolaschi & Tevoleti, hæc ipsa castra, cum omnibus eorum pertinentiis ipsimet Landulfo donavit. Marchio præterea Montisferrati Reinerius Guglielmi filius, obtulit monasterio S. Secundi de Turre-rubea, portionem sibi spectantem in Lacu Langiano: & Obertus item ejusdem Montisferrati Marchio, juramentum fidelitatis præstitit ipsi Landulfo, pro oppido i S. Salvatoris, quod ab Astensi tenebat Ecclesia. Valfredus denique Curtis-Sedonis Dominus, hanc illi testamento legavit: & Landulfus vice versa non modo confirmavit donationes, a prædecessoribus factas monasterio S. Anastasii Sanctimonialium Benedictini instituti, [& alias tribuit monasterio:] a Berengario Rege olim fundato; verum etiam adjecit ecclesias S. Michaelis & S. Laurentii, & quidquid Episcopus habebat in loco Montanerii, in Vulpilio, & Travezole.

[6] Ex Tabulario vero civitatis aliisque monumentis, quæ sequuntur, hujus Sancti Actis inserenda censuimus, secundum memorias Julii Falleti. Cum Ottonis prædecessoris ipsius tempore, anno scilicet MCXCIX, epidemia Astensem civitatem adeo afflixisset, [veneficia auferri curat:] ut ad viginti octo millia ex ea obiisse memoriæ sit proditum; ad ægrotorum curationem adhibiti fuerant exteri medici, ac chirurgi, & præsertim Lausanenses. Quorum quidam cum magicis artibus potissimum sanitatem conferrent, iis mulieres sensim it se dediderunt, ut processu temporis, ad conciliandum amorem atque atrocia veneficia, illis uterentur. Quæ ut percepit sanctus Episcopus, ne res procederet, inultave remaneret, cum Magistratibus egit. At hi inquisitione facta, hujus criminis reas, & in iis quasdam e prima nobilitate, ad incendium damnarunt. Verum cum ipse sanctus Episcopus prospexisset, ex hujus pœnæ executione inter illarum propinquos exorituras simultates; quæ tandem in aperta odia ac dissidia, maximo cum Reipublicæ detrimento, esset eruptura; eam pœnam in perpetuos carceres intra privatos parietes commutandum duxit. Ratus præterea ad exterrendas eas, quæ fortassis adhuc latebant, hujus criminis affines, aptiorem hujus pœnæ diuturnitatem, sub earum oculis versaturam, quam atrocioris illius momentaneam & facile oblivioni tradendam acerbitatem, fore.

[7] Anno deinde decimo sequentis seculi, cum Henricus Germaniæ Rex Italiam intrasset, profecturus Romam, ad coronam Imperii suscipendam, ac in speciem se fidelem filiumque S. Petri professurus; S. Landulfus officii causa se illi comitem adjunxit. Et Henricus in gratiam ipsius, nec non k Bernardi Parmensis, l Victoris Bononiensis, m Sigifredi Vercellensis, & n Eponis Novariensis Episcopi, ac Mathildis Comitissæ rogatu, Ecclesiæ o Viraniæ amplum Privilegium, a Sigonio in Henrico ad annum MCXVI relatum, concessit. peropportune autem Sanctus hic Pastor Astensi Ecclesiæ concessus fuit, maximæ persecutionis turbine huic impendente ab eodem Henrico IV, qui pro vero Pontifice Gelasio p idolum suum Burdinum in Ecclesia adorandum proposuerat. [adhæret Gelasio Pontifici legitimo contra Burdinum,] Qua in re cum Astenses, sui Pastoris Landulfi exemplum secuti, schismatico Imperatori morem gerere aperte & constanter recusassent; indignatus ille, dum Germaniam repeteret anno MCXVIII, extrema quæque minari cœpit. Civitas vero, nulla unquam hæreseos vel schismatis labe polluta, & tam sancti Pastoris præsidio firmata, adeo non hæsitavit; ut fugienti in Galliam Gelasio egregiam pecuniarum vim etiam submiserit. Quæ ulturus Henricus, exercitum contra eam misit. Cives vero munitionibus urbis diffisi, quod hæ in sepibus & vallibus dumtaxat tum consisterent, oratores miserunt: cum quibus pactus fuit Henricus, ab omni infestatione cessare, dummodo centum millia libras argenti illi persolverent, uniusque mensis alimenta exercitui suppeditarent. quæ cum civitas præstitisset, ille spreto juramento, e ducentis civibus pro obsidibus datis, triginta in medio exercitus, perjurium illi nequidquam exprobrantes, capite truncari fecit: reliquos Germaniam abduxit, ubi ad metalla damnati, qui pecunia se non redemerunt, brevi hanc vitam cum æterna commutarunt.

[8] Anno deinde MCXXX rursum Landulfo certandum fuit, [& Innocentio II contra Anacletum Antipapam:] ut a sua Ecclesia aliud schisma averteret, contra Innocentium II legitimum Pontificem, a Petro Leone, qui se Anacletum II dicebat, conflatum. Quanti vero ponderis fuerit ejusdem Landulfi auctoritas ad id malum præcavendum, non modo penes suos Astenses, sed penes alios quoq; etiam exteros,

[6]


amplissimum testimonium præbuit S. Bernardus Epist. 126, dum illum intra paucos eos Episcopus enumerat, qui cum præcipui sanctitate & auctoritate in Ecclesia haberentur, Innocentii partes tuendo, suo exemplo, prudentiores & religiosiores quosque in eamdem sententiam pertraxerant: ad Episcopos enim Aquitaniæ ita scripsit: Dei judicium esse cognoverunt, & acquieverunt, Episcopi q Equipertus Monasteriensis, r Hildebrandus Pistoriensis, s Bernardus Papiensis, Landulfus Astensis, t Hugo Gratianopolitanus, Bernardus Parmensis: horum gloria specialis, & præcipua sanctitas, & auctoritas etiam hostibus reverenda, facile nobis, qui minorem & meriti & officii tenemus locum, aut errare secum, aut sapere persuasit.

[9] Inter hos porro Sanctissimos Pontifices, eo magis hæc Landulfi gloria & sanctitas enituit, quod ipsius Metropolita u Anselmus Mediolanensis Archiepiscopus, suos Mediolanenses eo schismate involvisse haud contentus, [& Archiepiscopum Mediolanensem:] alios etiam suæ Provinciæ Christi fideles, & Ecclesiasticos in primis, ab Innocentii obedientia ad Anacleti factionem pertrahere nitebatur. Cujus nefariis conatibus Landulfus præ ceteris dum obsisteret, Innocentius, ne vel huic, vel ceteris Episcopis Mediolanensis Ecclesiæ Suffraganeis, reverentia Metropolitano debita religionem injiceret, Apostolica sanctione eos omnes ex jurisdictione sive superioritate Mediolanensis Archiepiscopi exemit. Quod quia ab Auctoribus, qui de Archiepiscopis Mediolanensibus egerunt, fuit prætermissum; libet hoc perspectum facere ipsius S. Bernardi verbis, ad eosdem Mediolanenses; quos idem Sanctus ad Innocentii obedientiam suis prædicationibus & inaudita miraculorum frequentia adduxerat, invito licet ac renitente Anselmo. Unde cum hic ab Innocentio dignitate privatus, & seu vi seu metu extorris, obiisset; Mediolanenses eumdem Sanctum in suum elegerant x Archiepiscopum. Cui electioni etiamsi S. Bernardus minime acquieverit, in ejus tamen gratiam, Innocentius eidem Ecclesiæ suos Suffraganeos restituerat. Sunt porro S. Bernardi, civitatem Mediolanensem monentis, ne Summi Pontificis supremam &divinitus datam auctoritatem, ad suum sensum coarctandam putarent, hæc verba Epist. CXXXI. Agnosce potius, in qua potestate, gloria & honore Suffraganeorum tuorum privata extitisti. Quis pro te valuit obviare Apostolicæ auctoritatis justissimæ severitati, cum provocata tuis excessibus, decrevit te tuis illis antiquis & præclaris ornamentis denudare? mutilare membris? Et hodie confusa & mutilata jaceres, si non benignius, quam potentius tecum actum fuisset.

[10] Cum igitur Landulfus Anselmo, debitam alioquin a Suffraganeis Metropolitano reverentiam denegaret, tum quia ille Pseudopape adhærebat, tum etiam quia Summus Pontifex, ne eumdem pro Metropolita jam haberet, interdixerat; non desino mirari, quomodo aliqui y ex prædictis Auctoribus veriti non sint, hunc in Landulfo Catholicæ unitatis zelum, [quem post obsidionem urbis suæ muneribus placat.] debitamque Christi Vicario obedientiam damnare: & in Anselmo protervitatem & rebellionem commendare, de ipso Anselmo ita scribentes: Hic Archiepiscopus fregit audaciam Episcopi Astensis, qui nolebat inter Suffraganeos Ecclesiæ Mediolanensis connumerari. Etenim Anselmus, cernens præ omnibus Landulfum sibi adversari, & ipsius potissimum respectu, a sua Ecclesia detractos Suffraganeos intelligens; armis illum ulcisci, & prosequi decrevit. Itaque contractis ex Mediolanensi, aliisque urbibus Anacleti partes tuentibus, militaribus copiis, Astam contendit. Verum civibus ita sese tutantibus, ut urbis expugnandæ spes nulla superesset; ad vastationem agri, direptionemque vicinorum castrorum, arma convertit. Quæ mala, pecunia aliave ejusmodi jactura, redimenda censens Landulfus; præter cetera, donavit Anselmo ingentis ponderis auream Crucem, gemmis præfulgentem: quam ille maxime peroptabat, veluti pro tropheo, in sua ecclesia erigendam ac conservandam.

[10] [Innocentium Papā excipit:] Fama igitur virtutum Landulfi, ac studiis in sua causa tuenda invitatus Innocentius, e Galliis Romam rediturus, sacros Paschatis dies anni MCXXXII apud ipsum Landulfum, suosque fideles Astenses transigere decrevit. Cum eo autem fuit S. Bernardus: qui præsens utique cognoscere potuit ea, quæ de Landulfi præcipua sanctitate, ceterisque dotibus deinde scripsit. Discedentem deinde Pontificem Landulfus prosecutus est Placentiam: in qua cum Innocentius Concilium celebrasset, Landulfus ab eo dimissus, ne ob ipsius absentiam, in suæ causæ præjudicium Anselmus aliquid moliretur, Astam repetiit. Ubi pari cura & solicitudine, iis omnibus, quæ se ipsum, & populum sibi commissum Deo acceptabilem reddere possent, eo magis semper incumbere perrexit, quo sui cursus finem appropinquare sentiebat.

[11] [moritur anno 1134] Sicuti vero sanctitate celebrem vitam exegerat Landulfus, ita & mortem sanctissime obiit, anno sui Pontificatus trigesimo primo, & reparatæ salutis humanæ MCXXXIV. Elatum solenni pioque ritu, tota diœcesi, nedum civitate, hoc orbata Pastore, ingemiscente; ipsius cadaver tum quidem more eorum temporum, erga eos qui pro Sanctis haberentur usitato, in capsa marmorea loco sublimi posita reconditur; deinde vero in altare sacelli S. Agnetis, odæo Cathedralis inhærentis, includitur. Ejus autem obitus in Necrologio, Kalendario vetustorum Breviariorum interscripto, ita adnotatus legitur, VII Idus Junii, [7 Junii] obiit beatæ memoriæ Landulfus Episcopus Astensis. In Kalendario vero non ita antiqui Breviarii, ejus nomen eodē pene modo, quo ceterorum Sanctorum, descriptum sub eadem die cernitur: nempe, VII Idus Junii Landulfi Episcopi. Quod utique, sicuti etiam, quod ipsius corpus fuerit intra altare reconditum, evenisse dicendum, cum pro Sancto eum habendum fuit declaratum. Et licet, quo tempore, [corpus altari inclusum.] & a quibus id statutum fuerit, nobis sit adhuc incompertum, exploratum tamen habemus, non nisi post annum z MCCCCL ejus corpus in altari fuisse repositum. Nam eo anno Mattheus Catena Archipresbyter Cathedralis, ipsammet Ecclesiam hæredem ex asse instituit, ea conditione, ut sepeliretur in Capella sanctæ Agnetis, juxta capsam marmoream, in qua positum erat Corpus Beati Landulfi Episcopi; pia scilicet fiducia fretus, ad ipsius Sancti patrocinium obtinendum, ipsammet sui corporis, hujus sancti reliquiis vicinitatem, quoquo modo profuturam.

ANNOTATA G. H.

a Disputationem sequentem omisit Ughellus, & merito. Tota enim, ut legenti patebit, eo recidit, quod non sit verosimile duplicis instituti professores in eodem monasterio fuisse XII seculo: cum interim in tabernaculo majoris altaris, ad utrumque posterioris arcus angulum, clare sculpti reperiantur genuflexi, hinc Monachus, inde Clericus; & hodiedum Canonici &Eremitæ Augustiniani, excepta Regula toto cælo diversi, communiter eamdem ecclesiam teneant, monasterium inter se divisum habentes. Ughellus ergo istis omissis, tamquam incertis, ista solum habet. Hic educationis gratia ad S. Petrum in Cælo-aureo Papiensi missus,

[7]


Sanctique Benedicti institutum amplexus &c. De hoc monasterio egimus 4 Martii ad Vitam S. Apiani, ibidem Monachi Benedictini, cujus Acta, ad illud tempus ignota, ibidem retulimus.

b Anselmus, hujus nominis 4, Valvasorius, alias de Buis, ab Urbano 2 Papa anno 1696 confirmatus est.

c Landulphum a S. Paulo floruisse tempore Petri Grossulani, dicti Anselmi successoris, indicat in istius elogio Ughellus: ut autem hic Caput primum, sic postea ad asteriscos *** Caput 9, 10, 11, 12, & rursus 21.

d Dictus Anselmus mortuus est Kalendis Octobris anni 1100: cujus laudes prosequitur Ughellus.

e Hæc & sequentia ex Landulfo de S. Paulo latißime per plures paginas Ughellus descripsit, in Petro Grossulano & ejus successore Iordano, 81 & 82 Archiepiscopus Mediolanensibus, a columna 173 ad 187.

f Aliis S. Sabæ, & dicitur obiisse anno 1117. De eo plura vide ante tom. 7 Maji, in tractatu de Episcopis Mediolanensibus.

g S. Theofredus, ex Thebæa Legione Martyr, circa Ortam Padi colitur 7 Septembris.

h Ughellus Ruzoluscum appellat. Auctor vero in margine citat Notas publ. an. IIII & mox infra anni 1119, & 1113.

i Obertum Marchionem Salvatoris investivit anno 1119 B. Landulphus. Ita Franc. Augustinus ab Ecclesia.

k Bernardus, ex Abbate Generali Vallumbrosano Cardinalis, Parmam legatus, ibidem factus Episcopus anno 1106, mortuus anno 1133, 4 Decembris, quo colitur Sanctis adscriptus.

l Victor creatus anno 1104, vita functus an. 1130.

m Sigefredus succeßit Gisulfo post 19 Ianuariianni 1108, quo hic reperitur alicui instrumento subscripsisse: & Sigefredus saltem ad annum 1116 præfuit.

n Epo aliis Eppo, & Hebo, nimium adhæsit Henrico Imperatori. Consulendus Carolus a Basilica Petri, in Episcopis Novariensibus pag. 349.

o Viradæ aliis, ecclesiæ S. Petri in Episcopatu Cremonensi privilegium anno 1115 Kalendis Julii concessit.

p Gelasius 2 creatus exeunte Ianuario 1118. Hic autem in margine rursus allegatur Falletus.

q Equipertus hic videtur esse Archiepiscopus Tarentasiensis, collocandus inter Bosonem, qui præfuit anno 1090, & Israëlem creatum anno 1134.

r Hildebrandus XVIII Pistoriensis in Hetruria, sedit ab anno 1107 ad 1133.

s Bernardus LXV Papiensis sedit ab anno circiter 1110 ad annum 1132, aut sequentem.

t S. Hugonis Gratianopolitani Vitam dedimus Kalendis Aprilis, quibus mortuus est 1131: de S. Bernardo Parmensi jam egimus.

u Hic est Anselmus V Pustrella, adlectus an. 1123 cujus depositionem ex dicto Landulpho describit Ughellus, uti & electionem S. Bernardi: de quo etiam videTractatum præcitatum. Hic autem in margine citatur Bern. Ab. Bonævall, in Vita S. Bern. lib. 2 cap. 2 & mox infra cap. 3, ac deinde Guill. Ab. in Vita S. Bern. cap. 4 & Ab. Bonævall.

x Etiam de hac electione vide Tractatum præd.

y In marg. notatur Auctor libri, cui titulus, Successores S. Barnabæ, ac deinde pro Landulfo laudatur Falletus.

z Similiter in margine scribitur Nota publ. 3 Februarii.

DE SANCTO ROBERTO,
ABBATE ORDINIS CISTERCIENSIS IN ANGLIA.

ANNO MCXXXIX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De locis habitationis & Vita scripta.

Robertus, Abbas Ordinis Cisterciensis, in Anglia(S.)

AUCTORE G. H.

Inter illustres Ordinis Cisterciensis Sanctos, hoc VII Iunii, ad Christum migravit anno MCXXXIX S. Robertus, in Ducatu Eboracensi ortus, studiis excultus, ac Pastor seu Rector Ecclesiæ factus: [Loca habitationis,] qui dein habitum Benedictinum in Whitibyensi monasterio in Septentrionali Ducatus parte sumpsit; inde ad Cistercienses transgressus, ac primo in monasterio de Fontibus prope Ripum ad limitem Occidentalis & Septentrionalis partis jam dicti Ducatus, & Urium fluvium. Hinc anno MCXXXVII migravit ad plagam Northumbriæ, & Novum-monasterium construxit, primus ejus Abbas factus. Situs hujus loci ignoratur. Fuit certe in confinio Dunelmensis Episcopatus, aut hic ipse forsan Northumbriæ annumeratur, sicut olim cum toto Ducatu Eboracensi fuit in regno Northumbrorum. In dicta Dunelmensi diœcesi vixit S. Godricus Eremita, quem S. Robertus, [& situs Novi-monasterii.] ut infra in Vita dicitur num. 8, sæpius invisere & alloqui consueverat, utpote confessionis & conscientiæ illius medicus. Degebat is infra Dunelmum in loco Finehale ad Illirum fluvium. At num. 4 S. Robertus per Novum-castrum transitum fecit. Id vulgo Neucasle in confiniis hodiernæ Northumbriæ & agri Dunelmensis situm est, supra quod Neushela ad Orientalem Alovum fluvium est: sed & plurima in utraque provincia loca a Novo seu Neu denominationem habent.

[2] Vitam S. Roberti damus, primogenia phrasi apud Ioannem Capgravium Legendæ Angliæ, [Vita scripta.] Londini anno MDXVI excusæ insertam. Laurentius Surius asserit, eam bona fide conscriptam, & stylum passim nonnihil mutavit. Sed non absque mendo. Nam asserit S. Godricum solitum recipere confessiones viri Dei Roberti, cum ille Anachoreta non fuerit Sacerdos, atque cum (ut jam insinuavimus) Robertus fuerit medicus confessionis & conscientiæ S. Godrici. Aliqua eisdem verbis conferuntur in hac S. Roberti Vita, & Vita S. Godrici relata XXI Maji, videturque eodem tempore utraque conscripta. Auctor Vitæ S. Godrici fuit Galfridus, qui illum novit, & varia habuit a Germano Priore, & Reginaldo Monacho cœnobii Dunelmensis; nec dubito quin eadem diligentia fuerit hæc Roberti Vita exarata. Auctorem forte indicaret Prologus, si alibi reperiretur, Ex Laurentii Surii relatione, paßim sua contraxerunt, Chrysostomus Henriquez, in Fasciculo Sanctorum Ordinis Cisterciensis, distinctione XI; Angelus Manrique, in Annalium Cisterciensium tomo 1 & 2; & alii.

[3] Post editam apud Capgravium Vitam, sacra Roberti memoria inscripta est recentioribus nonnullis Martyrologiis. Primus id fecit Richardus Witfordus, [Memoria in Fastis.] in suo quod Anglice edidit Londini anno MDXXVI: secuti, Molanus in Auctario Usuardi & Galesinius; item Wion, Menardus, Bucelinus in monasticis; & citatus Henrique, Chalemotus atque alii e Cisterciensibus;

[8]


Wilsonus denique in Martyrologio Anglicano cum hodierno Romano, ubi ista leguntur: In Anglia S. Roberti Abbatis, Ordinis Cisterciensis. Longiora aliqua ab aliis referuntur elogia, sed ex ipsis Actis desumpta. Nonnullas ejus Reliquias haberi Monasterii Westphaliæ apud Patres nostros infra summam aram, habeo ex Catalogo Reliquiarum inde nobis misso. Optem scire quales, & quando allatæ eo sint.

VITA
A Joanne Capgravio edita.

Robertus, Abbas Ordinis Cisterciensis, in Anglia (S.)

BHL Number: 7270

[1] Venerabilis Abbas Robertus, ex provincia Eboracensi ortus, in puerili ætate levitates & infantium ludos devitans, [Rector Ecclesiæ,] & in litteratura proficiens, cujusdam ecclesiæ Rector efficitur. Dimissa tandem ecclesiæ & animarum cura, in monasterio de a Whiteby habitum monasticum petiit & accepit. Illis autem diebus b Richardus, Prior Monasterii c S. Mariæ Eboracensis, cum duodecim sociis, locum quemdam, nomine Fontes, a d Thurstino Archiepiscopo suscepit; & in Abbatem electus monasterium construxit, & habitum e Cisterciensium assumens, [tum monachus in Whiteby] vitam illorum & mores zelabat. Non erat qui panem sumeret otiosum; vel quieti indulgeret, nisi labore fatigatus. Famelici accedebant ad mensam, fatigati ad lectum: numquam satiati, sine tristitia & murmure, cum omni alacritate benedicebant Dominum. [dein Cisterciensis, in cœnobio de Fontibus,] Huic etenim congregationi sanctæ, vir Domini Robertus, obtenta Abbatis sui licentia f, se adjungens, in labore erat strenuus, in lectione & meditatione assiduus, in oratione devotus, in consilio providus, in sermone facundus.

[2] Elapsis autem quinque annis, anno scilicet Domini millesimo centesimo tricesimo septimo, collata a quodam nobili possessione magna, in plaga Northumbriæ, [post Abbas Novi-monasterii:] venerabilis Robertus in Abbatem electus, assumptis secum undecim Fratribus, Novum-monasterium construxit. De mensa satiatus numquam surrexit, & in Quadragesima panem & aquam comedere consuevit. Quodam tempore Paschali, mortificato gustus appetitu, cum apposita sumere non posset, [expetitum a se cibum, non attingit oblatū.] Frater qui ministrabat, dixit ei; Quare non comedis, Pater, Cui ille: Si haberem panem avenaceum butyro litum, puto quod inde comedere possem. Quo allato, considerans se modicum concupiscentiæ consensisse, vehementer expavit: & severus in se judex & ultor effectus, gustare renuit, & incibatus permansit. Et cum cibum illum pauperibus ad portam mitteret; juvenis quidam, splendidam habens faciem, totum cum paropside sumpsit, & statim evanuit. Cumque de vase ablato sermo fieret, [quotidie totum Psalterium decantat:] paropsis super mensam coram Abbate cecidit. Erat enim Angelus Domini, qui eleemosynam viri Dei de cælo missus accipere venit. Præter solitum servitutis & orationis pensum, centum quinquaginta Psalmos quotidie Domino decantabat.

[3] Factum est, ut quodam tempore solito attentius orans, [intelligit nomina suorum scripta in libro vitæ] & lacrymis abundanter faciem rigans, animam suam coram Deo effunderet, petens ut acceptam haberet servitutem suam & Fratrum suorum, & nomina eorum in libro vitæ conscriberet. Et facta est ad eum vox de cælo, dicens: Confortare, fili, quoniam exaudita est deprecatio tua: & nomina filiorum tuorum, pro quibus rogasti, in cælis scripta sunt. Soli enim duo de numero illorum in terra scripti sunt, quia cor eorum a terrenorum amore numquam recessit. [exceptis 2.] Nec multo post duo Conversi, relicto Ordine, vitam in seculo misere finierunt.

[4] Cum autem per g Novum-castrum transitum faceret, inter juvenum copiam hominem vidit mirabili curiositate huc & illuc discurrendo, [Dæmonem cogit sequi,] procaci vultu blandiri, & quasi negotium arduum suggerere. Et considerans vir Dei non esse hominis officium, sed inimici ludibrium; potenti virtute verborum imperat, ut societatem illam quantocius relinquat. Heus tu, inquit, calamistrate, non es viris illis necessarius: recede velociter, & sequere me. Qui statim demisso vultu Abbatis vestigia per lutum platearum, velut ad caudas equorum ligatus, cunctis mirabili stupore perculsis, sequebatur. In diverticulo semitarum extra urbem dixit ei vir Dei: Quis es tu, & quid cum hominibus illis tractabas? Et ille, Quis sum, inquit, bene nosti, & opera mea non te latent. Nuptiæ cum magna pompa a divitibus paratæ in vico illo celebrantur. Paraveram & ego, quomodo sponsus in convivio ab æmulis suis occisus rueret, & indignati convivæ in ultionem sponsi festinarent, & ira & ebrietate excæcati, [& nequitias fateri] mutua cæde multi perirent; futurum etiam, ut urbs in seditionem versa, intestinum bellum conflaret; per quod multorum animæ cæsis corporibus in fortem nostram devenirent. Putabam me gaudium magnum de adepta victoria magistro meo nuntiare: nunc dissipato per te consilio meo vacuus redeo, & inanis recedo. Vir autem Domini, [& jubet adire desertū:] malitiam illius execrans, præcepit in nomine Domini, ut deserta loca petens, ulterius hominibus illudere non præsumeret. Ad hanc vocem liquefactus inimicus evanuit, & tantum post se horrorem reliquit, ut equi, hinnitu, fremitu, [alias dæmonem videt explorare actus] & ungularum fossione sævientes, vix a sessoribus suis poterant coërceri.

[5] Quadam autem nocte vidit diabolum secus introitum chori consistere, volentem, sed non valentem introire. Erat autem quasi rusticus, succinctus nudis & longis tibiis, portans in tergo sportellam, ligno ante pectus funibus innexam: [monachorū in choro,] & producto collo, rotatu oculorum, cœpit chorum circuire, & acuto intuitu cunctos considerare, si quid sibi placitum invenire potuisset. Viro enim Dei instantius orante, & Fratres a torpore excitante, dum improbus explorator diu frustra expectans nihil proficeret, cum indignatione recedens, [indeque novitium extrahere] chorum Conversorum diligenter intuetur: si quem somnolentum videt, cachinnando contemnit; si quem noxiis cogitationibus occupatum, huic toto conatu tripudians applaudit. Demum inter novitios juvenem reperit, corde ad illicita vagantem, solo corpore præsentem; qui quomodo latenter posset exire, [mox misere mortuum:] jam fugam meditabatur. Hunc inimicus, suum esse advertens, fuscinula tridenti arreptum, in fiscellam suam projecit, & veloci cursu foras extulit. Tunc Vir sanctus, pro Fratre illo solicitus, eum mane diligenter perquiri fecit. Sed ante auroram vagus & profugus, relicto suavi jugo Christi, secutus fuerat inimicum; & coadunatus iniquitatis filiis, latrociniis deditus, capitis abscissione vitam in brevi finivit. [In visione naufragiū noscens,]

[6] Cum vice quadam Missam celebraret, vidit mare, multiplicatis voluminibus fluctuum insublime erectum; & quia navis fracto suo gubernaculo, & ruptis rudibus incerta vagatione ferebatur, donec scopulis illisa, a compage sua penitus dissolveretur; & hiantibus undis viri absorpti, pro meritis præmia recepturi, animas dederunt. Post Missam vero misit Fratres, qui quarto die in littore & loco a viro Dei designato, submersorum corpora invenientes, ecclesiasticæ sepulturæ tradiderunt. [curat submersos sepeliri:]

[7] Matrona quædam, admonitione servi Dei vitam

[9]


suam emendans, seculi pompam & ornamentorum vanitatem contempsit, [contra maledicos defenditur a S. Bernardo.] ut inter delicias domus suæ solitariam vitam agere videretur. Sæpius ergo Dominam illam visitare, & ad meliora prævocare consuevit. Hinc Fratres quidam, pravis suspicionibus fatigati, familiaritatem illam carnalis affectionis illicitæ causa fore incusant: & multorum auribus infectis, demum ad B. Bernardum & quæstio devenit: ad quem servus Dei veniens, cui in spiritu nomen & meritum divinitus innotuit, & vocans eum secretius, dixit: Frater, inquit; Roberte, falsa sunt omnia, quæ contra te sinistra suspicio machinari conata est. Et in signum amoris zonam suam eidem contulit: quæ meritis utriusque multis infirmis postmodo sanitatis beneficia restituit.

[8] Sanctum etiam h Godricum, utpote confessionis & conscientiæ illius medicus, sæpius i invisere & alloqui consuevit. De morbis vitiorum & virtutum remediis, [Anima ejus in globo igneo ab Angelis in cælum defertur:] de secretis cælestibus & angelicis visitationibus, de Sanctorum patrociniis inter se disserentes, diem cum noctibus continuabant. Cumque Godricus tandem in cella sua consisteret, vidit duos muros candidos, ad cælum usque directos; in quorum uno tres Spiritus angelici apparebant, qui spiritum præfati Abbatis in globo igneo ad superna deferebant. Unus a dextris, alter a sinistris procedebant; tertius supra omnium verticem nimia cum exultatione præibat. Non enim, inquit Godricus, disponente Domino, solus a corpore migrare potuit, quia cum eo quædam bonæ vitæ femina de Haslinges discessit, nomine Editha. Et licet fuerint longo terrarum spatio separati; eadem tamen hora in eadem beatitudinis sorte sunt conjuncti, Irruerunt in occursum ejusdem Abbatis spiritus nequam; sed decertantibus pro eo Angelis, diabolus in sua præsumptione confunditur, & in sinum Abrahæ Robertus servus Christi excipitur. Obiit autem anno Domini millesimo centesimo quinquagesimo nono, septimo Idus Junii.

[9] Quidam ab utero matris suæ mutus effectus, in magno luctu & lamentatione, [eo invocato sanatur mutus,] opem S. Thomæ Martyris diu perseverando postulavit. Cui S. Thomas in visione apparens, dixit: Surge velociter, & ad Novum-monasterium festinando progredere, & a S. Roberto illius loci Abbate loquelam & perfectam sanitatem nihil hæsitans consequeris. Ille vero in corde suo murmurans, [& alii plures.] dixit: Quis præbebit ducatum? Quis exhibebit viaticum? Sanctus respondit: Ille tibi ductor erit, qui verbo cuncta creavit. Credidit igitur, & gaudens pervenit ad locum: & salutem optatam adeptus, glorificabat Deum k. Alteri insuper muto loquelam reddidit, contractum curavit, phrenetico sensum & rationis usum dedit, puerum contractum gressibus direxit, cæcum illuminavit, & multis aliis sanitatis beneficia suis meritis devote poscentibus contulit.

ANNOTATA G. H.

a Whiteby olim Streneashala dicta, monasterium sanctimonialium, cujus prima Abbatissa fuit S. Hilda, a S. Beda lib. 4 Hist. Angl. cap. 23 laudata. Huic succeßit S. Elfleda, filia Oswy Regis Northumbrorum: cujus Elfledæ Vitam illustravimus ad diem VIII Februarii. Illud monasterium tempore Danicæ infestationis deletum scribit Malmesburiensis, lib. 1 de Gestis Regum Angl. cap. 3: sed restauratum anno MLXXIV asserit Dunelmensis, de Gestis Regum Anglorum, & Witeby appellatum: ubi primi numerantur Abbates, Willielmus, Nicolaus, Benedictus, Ricardus, qui supererat cum scriberet auctor circa annum MCXXX: sub eodemque Ricardo S. Robertus ibidem monachus fuit. Est etiam nunc Whitbye oppidum ad Oceanum Germanicum, in parte Boreali Ducatus Eboracensis vulgo Northridinge dicta. De ipso monasterio consulendum monasticum Anglicanum tomo 1 pag. 71.

b Ioannes Prior Hagustaldensis, in Historia, Dunelmensis continuata, ad annum 1132 eadem sic accuratius describit. Ricardus Prior cœnobii S. Mariæ Eboraci, & seniores ejusdem loci cum eo, non sine seditiosa contradictione sui Abbatis Galfridi & Conventus, regressi sunt eodem anno VI Kalendas Januarii, & construxerunt cœnobium de Fontibus juxta Ripum, dante eis possessionem Turstino Archiepiscopo: in qua præfuit primus eorum Abbas Ricardus, vir in Ecclesiasticis negotiis experientissimus. De eodem monasterio constructo consule etiam Neubrigensem lib. 1 cap. 14.

c Abbatiam S. Mariæ Eboraci, fundatam anno 1078, asserit Dunelmensis.

d Thurstinus Henrici I Regis Capellanus, in Eboracensem Archiepiscopum electus est anno 1114, mortuus anno 1140. Ita Dunelmensis, & Hagustaldensis.

e S. Bernardus epist. 98 ad Ricardum confirmat missos e Claravalle, qui institutum & mores Ordinis decerent.

f Sub initium monasterii cœpti, cum facultate Ricardi Abbatis sui.

g Novum-castrum, vulgo Neucasse, ad Tinam fluvium in confiniis hodiernæ Northumbriæ & Dunelmensis diœcesis.

h Colitur S. Godricus 21 Maji, in cujus Vita num. 33 eadem de anima S. Roberti & Edithæ referuntur. Fuit is Eremita non Sacerdos, ut jam dixi.

i Degebat ille supra ripam Wiri fluminis, in loco Finchale infra Dunelmum: ad quem in hujus Vita dicitur S. Robertus sæpius descendisse piæ consolationis alimenta percepturus: cui in spiritu prophetiæ semel præmonitus dixit: Memento mei, Pater, quia in hac carnis corruptione faciem meam amplius non videbis. Post mortem S. Roberti vixit S. Godricus fere undecim annis.

k Surius, reliquis omißis, ita concludit: Multa alia vir Dei miracula edidit, quæ studio brevitatis sunt omissa.

DE BEATO PACE,
ORDINIS MINORUM CASSIÆ IN UMBRIA.
Ex imagine, ex Jacobillo, & ex aliis.

CIRCA MCCLXX.

[Commentarius]

Pax, Ordinis Minorum, Cassiæ in Umbria (B.)

AUCTORE G. H.

Cassia, oppidum Umbriæ est, in diœcesi Spoletana, uti dictum ad Vitam B. Ritæ de Caßia, sanctimonialis Ordinis Eremitarum S. Augustini, die XXII Maji. In hoc oppido præter monasterium dictorum Eremitarum, est etiam Conventus Fratrum Minorum S. Francisci, circa annum MCCXLVII erectus, ejusque ecclesia denuo renovata anno MCCCXXIV. [Patria,] In hoc Conventu floruit Beatus Pax, ex urbe Theatina, sive (ut aliis placet) Reatina oriundus, & vita hac mortali exutus circa annum MCCLXX die VII Iunii. Sacrum ejus corpus tunc cum debita veneratione sepultum est in capella subterranea altaris majoris: qua postea diruta, [Sepultura.]

[0]


fuit translatum in alium ejusdem ecclesiæ locum, sed hactenus incognitum. Solum hoc tempore in dicta ecclesia videtur imago ejus in aliqua capella, erecta ad honorem S. Caroli Borromæi & hujus Beati Pacis: [Imago,] uti Ludovicus Iacobillus tomo 1 de Sanctis & Beatis Umbriæ testatur, [Capella,] ista insuper de vita ejus addens: Hic Beatus magno zelo æstuabat in Regulæ suæ observatione, & omni obedientia, quam singulari studio servabat. [Obedientia] Non enim solum suis Moderatoribus, sed præterea ex summa humilitate procurabat se subjicere & submittere voluntatem suam aliis se inferioribus: quod valde placuit Domino Deo, quo cooperante multa tam in vita quam post mortem patrata fuere miracula. [Miracula.] Hactenus Iacobillus. Inter Beatos Ordinis Seraphici illum recenset Franciscus Gonzaga, par. 1 pag. 98; Rodulphius Toßinianus, lib. 1 fol. 126; & plures alii, [Beati titulus.] ab Arturo in Martyrologio Franciscano citati, apud quem ista leguntur: Cassiæ in Umbria Beati Pacis Confessoris, virtutibus & miraculis spectabilis. Waddingus meminit ejus ad annum 1270 num. 27, asserens, eum provinciam Romanam illustrasse, sepultumque in loco Cassiæ in custodia Montanorum, & ad annum 1291 num. 66. Spoletanæ, inquit, diœcesis in Umbriæ regione Conventus Cassiæ, concessus Fratribus, inquit Rodulphus, anno MCCXLVII; in quo Frater Pax, uti habet Pisanus, multis virtutibus & miraculis claret.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Acta Sanctorum: Juni II: 8. Juni




DVD Heiligenlexikon als DVD oder USB-Stick als USB-Stick


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 7. Juni

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 7. Juni

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.