Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juni II           Band Juni II           Anhang Juni II

8. Juni


OCTAVA DIES IUNII.

SANCTI QUIVI IDUS IUNII COLUNTUR.

Sanctus Maximus vel Maximinus, Episcopus Aquis-Sextiis in Gallia.
S. Calliope, Martyr apud Græcos.
S. Genesia, Virgo Martyr, Cherii in Pedemontio honorata.
S. Marcianus, Martyr in Ægypto.
S. Jocundus, Martyr in Ægypto.
S. Cristus sive Euristes, Martyr Cæsareæ in Palæstina.
S. Marcus, Martyr Dorostori in Mœsia.
S. Julius, Martyr Dorostori in Mœsia.
S. Viticus, Martyr Nicomediæ.
S. Nestor, Martyr Nicomediæ.
S. Carus, Martyr Nicomediæ.
S. Lampites, Martyr Nicomediæ.
S. Marcina, Martyr Nicomediæ.
S. Acacius, Martyr Nicomediæ.
S. Salustianus, Martyr in Sardinia.
S. Ptolomæus, Martyr Ægyptii.
S. Philippus, Martyr Ægyptii.
S. Joannes, Martyr Ægyptii.
S. Acras, Martyr Ægyptii.
S. Dorostolus, Martyr Cæsareæ in Cappadocia.
S. Chrestus, Martyr Cæsareæ in Cappadocia.
S. Marcia, Martyr Cæsareæ in Cappadocia.
S. Muciana, Martyr Cæsareæ in Cappadocia.
S. Helius, Martyr Cæsareæ in Cappadocia.
S. Lucianus, Martyr Cæsareæ in Cappadocia.
S. Zoticus, Martyr Cæsareæ in Cappadocia.
S. Januaria, Martyr in Africa.
S. Mucius, Martyr in Africa.
S. Donata, Martyr in Africa.
S. Spisinna, Martyr in Africa.
S. Julius, Martyr in Africa.
S. Eustolus, Episcopus, Martyr Nicomediæ.
S. Germanus, Martyr Gerundæ in Catalaunia.
S. Paulinus, Martyr Gerundæ in Catalaunia.
S. Justus, Martyr Gerundæ in Catalaunia.
S. Scicius, Martyr Gerundæ in Catalaunia.
S. Syra vel Syria, in territorio Galliæ Trecensi.
S. Athre, Abbas in Ægypto.
S. Gildardus, Episcopus Rotomagensis, in Gallia.
S. Heraclius, Episcopus Senonensis, in Gallia.
S. Medardus, Episcopus Noviomensis & Tornacensis, Suessione & Divione depositus.
S. Fortunatus, Episcopus Fanensis in Italia.
S. Marius, Solitarius Mauriaci in Arvernia.
S. Chlodulphus, Episcopus Metensis ad Mosellam.
S. Eustadiola, Abbatissa Biturigibus, in Gallia.
S. Naucratius, Præpositus Studitarum Constantinopoli.
S. Willielmus, Archiepiscopus Eboracensis in Anglia.
B. Joannes Raynutius, Ordinis Benedictini tuderti.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI,

Opera R. P. Godefridi Henschenii piæ memoriæ, nisi aliud indicent litteræ margini appositæ.

Sanctus Severinus, Episcopus Septempedæ in Piceno (quæ urbs ab hoc Patrono suo nunc Sanseverinum appellatur) memoratur in Martyrologio, Romano & Ferrarii Catalogo. Nos ejus Acta, quando etiam referebatur, dedimus, VIII Januarii.
S. Victorinus, Confessor Camerini, inscriptus est Martyrologio Romano, & Ferrarii Catalogo Sanctorum Italiæ. Est is frater S. Severini Episcopi Septempedani, in cujus Actis major pars ad S. Victorinum spectat, quæ (ut jam dixi) dedimus VIII Januarii.
S. Saviniani Martyris celebritas Trecis, inscripta est Martyrologio Gallicano Saussaji. Acta martyrii dedimus XXIX Januarii.
S. Rembertus, Episcopus Hamburgensis, memoratur a Ferrario & Gelenio. Vitam ejus dedimus IV Februarii.
S. Theodori, Ducis Martyris, corporis translatio, Heraclea Ponti Euchaitam, quæ inde Theodoropolis dicta, refertur in Menæis ac Synaxariis: de eo fuse egimus VII Februarii.
S. Scholasticæ translatio aliqua, in Vita Gallica indicatur. Acta ejus dedimus X Februarii.
S. Licinius, Episcopus Andegavensis, memoratur ab Adone, Notkero & aliis: ejusque Ordinatio appellatur a Saussajo, uti latius deduximus ante ejus Vitam XIII Februarii.
S. Eleutherius, Episcopus Tornacensis, indicatur in Ms. Florario. Ejus varia Acta dedimus XX Febr.
S. Oswaldus, Episcopus Wigorniensis, indicatur in quodam Ms. Kalendario Ordinis Benedictini. Vitam ejus dedimus XXIX Februarii.
S. Fina Virgo Trecis, fulgente cum lampade in occursum Sponsi cum sapientibus sodalibus progressa, celebratur a Ferrario in Catalogo generali, allegante Breviarium Trecense; a Saussajo, in Supplemento Martyrologii Gallicani; & ab Arturo, in Gynæceo sacro. Ignota est Camuzato & Nicolao des Guerrois de Sanctis Trecensibus. Illustris autem est S. Fina in Hetruria, in oppido S. Geminiani; hæc an ob Reliquias aliquas Trecis colatur, optaremus scire. Istius Acta illustravimus XII Martii.
S. Domitiani, Episcopi Trajectensis & Tungrensis, Translatio, facta anno MCLXXII, profertur in Ms. Florario. Natalis ejus est VII Maji.
S. Marcianus in Ægypto inscriptus est apographis Martyrologii Hieronymiani; quod secuti Notkerus, Grevenus, & alii in Mss. Fastis. Dedimus decem Martyres, in Ægypto passos, quorum dux est S. Marcianus, forsan seorsum iterum honoratus. Additur in apographo Corbejensi, uti alibi sæpius Jocundus, quod indicasse sufficit. Reliqua relata sunt V Junii.
D. P.
Cæcus Maurus, ad corpus sancti Infantis Ferdinandi illuminatus, indeque ad Christi fidem conversus, ac tandem Martyr pro ea factus, ab ipsisque Mauris in honore habitus, structo desuper sepulcro, refertur in Hagiologio Lusitano Cardosi. Res gesta continetur in Actis ipsius B. Ferdinandi ad num. 130 litt. k. quæ Acta vide V Junii.
Martyres XX Tarsi, sub Simplicio Judice, indicantur in Martyrologio sub nomine Bedæ. De illis egimus VI Junii.
SS. Paulus, Fortunatus, Macatius Monachus: item In Africa Victurus, Evasius, Privata, indicantur in Ms. Romano Cardinalis Barberini. De his cum antiquis etiam Martyrologiis egimus VII Junii.
S. Petrus Episcopus, S. Walabonsus Diac., S. Sabinianus, S. Wistrebundus, S. Hieremias, Martyres Cordubæ in Hispania, referuntur a Galesinio, Canisio, Dorganio. Acta dedimus die eorum natali VII Junii.
Memoria sanctissimæ Dei Genitricis, agi solita in Sosthenio, suburbio Constantinopolitano, memoratur in Menæis & Synaxariis Græcorum.
S. Sostratus, S. Heraclius, S. Primolius, S. Quartus, S. Cillianus, Martyres Nicææ in Bithynia, referuntur a Ferrario in Catalogo generali, qui allegat Menologium Græcorum. Verum perlustravimus plurima Græcorum Menologia sive Kalendaria, neque potuimus aliquid hujusmodi reperire. Opinamur forsan in aliqua Nicææ Ecclesia horum asservari Reliquias, ideoque ex levi quadam conjectura credi Nicææ martyrio coronatos. Libenter discemus rei veritatem.
S. Severinus Martyr inscriptus est Bononiæ perlustratæ per Masinum, ob aliquas Reliquias asservatas in Metropolitana S. Petri & basilica S. Stephani, forsan hoc die relatus ob memoriam S. Severini Episcopi Septempedani in Martyrologio Romano.
S. Hilarius, primus Episcopus Ecclesiæ apud Viromanduam, notatur in Ms. Florario Sanctorum. Refertur Hilarius primus Episcopus apud Sammarthanos in Catalogo Episcoporum Noviomensium; sed absque ullo titulo Sancti aut Beati, aut indicio ulterioris notitiæ, quam majorem optaremus acquirere.
D. P.
Berterici Episcopi Commemoratio, hodie præscribitur in Catalogo Sanctorum Episcoporum Viennensium, ex duplici Ms. ecclesiarum S. Petri & S. Mauritii nobis communicato. Catalogus iste ut plurimum acceptus est ex Adonis Viennensis Episcopi Chronico; ubi neque dies obitus indicatur, neque nomini quidquam additur, quo cultus significetur.
Bronus, Episcopus Hibernus, memoratur in Vita 3 S. Brigidæ: de quo ait Colganus, pag. 543 num. 19, obiisse anno 581, die 8 Iunii: ad quem promittit plura, quæ a posteris ejus expectabimus.
Eutropius, ex Abbate Servitano, Episcopus Valentinus in Hispania, circa sexti seculi finem doctrina & vitæ sanctitate clarus, memoratur hoc die in Fastis Benedictinis Wionis, Menardi, Bucelini, eisque citatis a Ferrario, & a Ghinio in Natalibus Sanctorum Canonicorum & a Tamayo Salazar in Martyrologio Hispanico; atque ab his Sanctus habetur: quo eum titulo non reperimus apud antiquos appellatum. Duas ab eo epistolas scriptas refert S. Isidorus Hispalensis de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 32. & sequitur Honorius Augustodunensis. Ioannes Biclariensis, auctor coævus, in Chronico ad annum 584 de tertio Concilio Toletano agens, Summa, inquit, Synodalis negotii penes Leandrum Hispalensis Ecclesiæ Episcopum, & beatissimum Eutropium monasterii Servitani Abbatem, fuit. Hinc sumpta occasio a recentioribus illum Sanctum appellandi. Verum abstinent a dicto titulo Valentini: & Gaspar Escolanus lib. 2 Historiæ Valentinæ cap. 12 num. 5 asserit, Concilii Toletani Summam fuisse penes S. Leandrum Archiepiscopum Hispalensem, & Abbatem Eutropium Servitanum. Ubi & sæpius de ipso agit, uti & Franciscus Diagus in Annalibus regni Valentiæ lib. 5 pag. 206, & semper absque titulo Sancti aut Beati, Idem faciunt Ambrosius Morales lib. 11 cap. 70, & paßim alii. Ceterum dum pugnant Augustiniani Eremetæ & Canonici Regulares de ipso, utrisque prudentior videtur Ioannes Morales, dum in Actis Sanctorum Ordinis Benedictini abstinuit Ordinis mentione. Tamayus Acta ex Isidoro, Pseudo-Maximo, & aliis edidit, quæ apud ipsum legi possunt.
Erthfridus Magdeburgi, inter alia semel Angelum, thuribulo aureo Fratres in choro cantantes thurificantem, vidit. Ei admodum familiaris fuit, beatissima Virgo, collatis pluribus & spiritus & corporis beneficiis. Ita Waddingus, ad annum 1249 num. 9 & Haroldus num. 4; Arturus, in Martyrologio Franciscano, Beatum appellat.
Medardus, Abbas de Moris in Campania a S. Bernardo constitutus, inter Abbates sanctitate illustres ævi XII, recensetur a Manrique ad an. 1153, cap. 5 num. 4. Idem cum titulo Beati ad hunc diem profertur a Chrysostomo Henriquez & Chalemoto. De eo ad Vitam S. Bernardi poterit agi, si aliquid certi de cultu Ecclesiastico sciatur & indicetur.
Joannes, Episcopus in Anglia, ex Abbate de Fontibus, vita functus anno MCCXXV, refertur a Chrysostomo Henriquez & Menologio Cisterciensi cum titulo Beati; sed absque illo a Chalemoto sequenti die.
Joannes Chanonius, seu Chiononus, Montisserrati Monachus, Ordinis S. Benedicti, anno 1569 mortuus, ut vir venerabilis inscriptus est Menologio Bucelini.
Guilielmus de Mota, XXVII Generalis Carthusianorum, ob eximiam virtutem inscriptus Martyrologio Gallicano Saussaji, sed inter Pios.
Amandus a Zirekzea, Lovanii an. 1534, Franciscus a Cruce, India Occid. an. 1584, Maria a Toleto Virgo, in Hispania, Beatrix de Guevarra Virgo Arevali 1589 Ordinis Minorum magne opinionis & sanctitatis, ut Beati relati ab Arturo in Martyrol. Franciscano, & Virgines etiam in ejus Gynæceo.
Francisca & Maria sorores, Ordinis Minimorum in diœcesi Granatensi, vitæ perfectione insignes, cum titulo Beatarum referuntur ab Arturo in eodem Gynæceo.
Joanna de S. Catharina, Ordinis S. Dominici Professa, Duaci in monasterio S. Catharinæ Senensis, celebris ob plurimas apparitiones; quæ cum ejus virtutibus & felici morte, obita anno MDCXXV, deductæ 20 capitibus, leguntur apud Ioannem de Reihac seu de S. Maria. Ejusque memoria celebratur in Anno Sancto ejusdem Ordinis, nec non in Diario Marchesii.
Translatio anniversaria novem corporum Sanctorum, quæ asservantur in Basilica majore Cremonæ, indicatur in Sanctuario Cremonensi Peregrini Merulæ, & Diario Cremonensi Iosephi Bresciani. Quatuor priores Protectores Urbis censentur, & coluntur;
SS. Marcellinus & Petrus Martyres II Junii.
S. Himerius Episcopus, illic XIX Octobris, aliis XVII Junii.
S. Homobonus Confessor, XIII Novembris.
SS. Babilas & Simplicianus Martyres, XXIV Januar.
S. Archelaus Martyr. XXIII Augusti.
S. Arealdus Martyr, I Septembris.
B. Facius Confessor, XVIII Januarii.
SS. Primus & Felicianus Martyres Romæ indicantur in Mss. Gellonensi, Augustano, & aliis. Coluntur IX Junii.
S. Pelagia Virgo inscripta est Ms. Martyrologio Carmelitano Coloniæ asservato; item Maurolyci & Felicii. At Martyrologii Romano IX Junii.
S. Trojeria, Virgo apud Ruthenos, ex Pictavis oriunda, memoratur a Ferrario, citatis monumentis Ecclesiæ Ruthenensis; itemque ab Arturo in Gynæceo Sacro, & a Saussajo in Supplemento Martyrologii Gallicani. At eadem esse Trojecia videtur, quam Rutheni colunt, quando de ea agimus IX Junii.
S. Columba, Abbas in Scotia, memoratur in Florario Ms. & a Camerario. Ejus Acta damus IX Jun.
SS. Nicander & Marcianus, Martyres, referuntur in magnis Menæis excusis & in Ms. Synaxario Divinionensi ac Menologio Basilii Imp. & alio Sirleti: sed hic alterum vocat Germanum, Synaxarium autem Divionense Marcum, prout ea omnia explicantur, die quo Latini ipsos colunt, XVII Junii.
S. Theodulphus, Episcopus & Confessor, relatus est in Auctario Greveni ad Usuardum. Videtur esse Episcopus & Abbas Laubiensis infra XXIV Junii.
S. Carilephus, Presbyter & Eremita in finibus Cenomannorum, refertur ab Adone, Beda supposititio, Greveno, Maurolyco, & in variis Mss. qui & Carlenius videtur a Notkero vocari. Ejus natalis est I Julii.
D. P.
S. Severinus, Episcopus Catanensis, solo nomine agnitus ex Actis S. Agrippinæ V. M. (cujus corpus hodie transtulisse is dicitur) non apte etiam hodie colendus proponitur ab Octavio Cajetano, Sanctæ illius Acta danda erunt, festo ejus præcipuo, VIII Jul.
S. Disibodus Episcopus in diœcesi Moguntina inscriptus est Martyrol. Angl. Wilsoni, Scotico Dempsteri; monasticis Wionis, Dorganii, Menardi, Gallicano Saussaji. Acta ejus varia habemus danda VIII Julii.
S. Abundius, Martyr Cordubæ, memoratur ab Usuardo, Bellino, Maurolyco, Molano, Canisio. Verum Martinus de Roa de Sanctis Cordubensibus & Tamajus Salazar, aliique cum Romano Martyrologio referunt eum XI Julii.
Honorius a Monte Granario; Capucinus Bononiæ, anno 1569 mortuus est; cujus vitam, gesta, & miracula late deducit Zacharias Boverius Tomo 1, Annalium Capucinorum a pag. 682, usque ad 689. Hunc cum titulo Beati referunt Arturus in Martyrologio Franciscano & Masinus in Bononia perlustrata: sed ab eo titulo abstinet Boverius, additque; ne processus pro ejus Canonizatione institueretur a Paleotto Cardinale, Fratres pro consueta humilitate obstitisse.
SS. Nabor & Nazarius, Martyres Romæ, memorantur in apographis Martyrologii Hieronyminiani Epternacensi & Lucensi, aliisque variis Mss. ab aliis cum Martyrologio Romano XII Julii.
S. Marcella Virgo, indicatur a Greveno in Auctario Usuardi, occasione S. Maximini Episcopi Aquæ-Sextæ, quasi fuisset ancilla S. Marthæ, & cum ea a Maurolyco & aliis refertur XXIX Julii.
S. Audomari, Episcopi Marinorum, relatio aut secunda translatio corporis, indicatur in Ms. Tornacensi & Florario; item a Molano, Saussajo, Wicne, Ferrario & aliis. Dies natalis est IX Septemb.
S. Michaëlis Archangeli festum tertium indicatur apud Seldenum in secundo Kalendario Coptico sive Arabico, adjuncto Synedriis: de primo & secundo festo actum præcedenti die inter prætermissos.
S. Marci Confessoris translatio Essendiæ, commemoratur a Theodoro Rhay inter Animas illustres Iuliæ, Cliviæ &c. colitur VI Octobris.
S. Publia, Vidua Abbatissa, indicatur a Canisio & Greveno. Forsan est quæ Antiochiæ vixit sub Iuliano Apostata, & colitur IX Octobris.
Translatio quatuor Corporum Sodalitatis Ursulanæ, ad monasterium Breirenaviense in Hassia, anno 1142, sub Abbate secundo Henrico, relata a Gelenio. De iis agendum XXI Octobris.
S. Syra, soror S. Fiacrii in Campania Gallicana, inscripta est Breviario Aberdonensi, Menologiis Scoticis Demsteri & Camerarii, & Gynæceo sacro Arturi. Colitur hoc die S. Syria in territorio Trecensi: sed eam distinguimus a S. Syra, cujus natalem dicimus esse XXIII Octobris.
D. P.
S. Mametus vel Mamertus Diac. S. Antoninus illius socius, ad hunc diem referuntur inter Sanctos Arvernos a Iacobo Branche, occasione S. Marii, cum quo dicuntur additi S. Austremonio, Roma in Arverniam misso a S. Petro; putatur autem primus in loco sui nominis requiescere; secundus, ex Savarone acceptus, ædificasse ecclesiam Compensanam versus montana Arverniæ. De primo agimus in Vita S. Marii: de altero agi poterit quando de S. Austremonio 1 Novembris.
S. Verani Episcopi Translatio, Albingauni in Liguria, adfertur a Ferrario, a quo ejus natalis statuitur XIV Novembris.
S. Melania, quæ in pace quievit, indicatur in Menæis Mss. Divionensibus. Videtur esse Senior: sed de ea poterit agi, quando de Melania Juniore, illius nepte, agunt Fasti, Græci atque Latini, die XXXI Decembris.

DE S. MAXIMO VEL MAXIMINO, EPISCOPO AQUIS-SEXTIIS IN GALLIA.

SEC. I, IV VEL VI.

COMMENTARIUS PROBLEMATICUS.
De incertitudine tam cultus, quam ætatis & nominis.

Maximus vel Maximinus, Episcopus Aquis-Sextiis in Gallia (S.)

G. H.

[1] Aquæ-Sextiæ, urbs Provinciæ ad Arcum fluvium, inter Maßiliam & Rhodanum sita est, Archiepiscopatu, Academia, & Parlamento illustris. Ejus primi Episcopi apud Antonium Monchiacenum Democharem de Divino Missæ sacrificio, [Sex priorum Episcoporum tempus Sedis incertum:] Parisiis anno MDLXII excuso cap. 32, censentur hi tres, S. Maximus, S. Cedonius, Maximus in Concilio Aurelianensi quarto. Ioannes Chenu in Episcoporum Galliæ Chronologica historia, anno MDCXXII edita, eosdem tres proponit: sed primum, Maximum seu Maximinum appellat. Apud Claudium Robertum in Gallia Christiana, anno MDCXXXI vulgata, hi enumerantur: S. Maximinus, S. Cedonius vel Chelidonius, Lazarus, Basilius, Maximus: quibus a Sammarthanis ante Maximum apponitur, Macarius. Ferrarius & Saussajus, ad diem XXX Maji, S. Maximi, primi Aquensis Episcopi Ordinationem referunt, ut ibi inter Prætermissos dictum est. Ut autem temporis ratio observetur, a certioribus ad minus certa progrediemur: atque ita Maximus, ultimo loco relatus, subscripsit Concilio Aurelianensi, circa annum DXLI habito. At qui quinto loco a Sammarthanis appositus est Macarius, ex Vindiciarum Provinciæ libello, ab illis refertur ad annum DVI. Quartus a Claudio Roberto insertus est Basilius, qui interfuit, inquit, exequiis S. Honorati Arelatensis Episcopi, imo S. Hilarii Arelatensis Episcopi. Quem tamen errorem, ex Claudio Roberto descripserunt Sammarthani. Dedimus V Maji Vitam S. Hilarii, compositam, & in aliqua Arelatensi Synodo recitatam, ab uno ex junioribus Episcopis, qui exequiis Sancti adolescens adfuerat. In hac num. 31 ista leguntur: Dum singuli-cupiunt fimbriam decerpere, corpusque contingere: sancti Basilii, tunc Presbyteri, nunc Pontificis summi invenit industria, ut maximam partem coopertorii, utraque manu discerptam, quo corpus ejus tegebatur, arriperet; & longius recedens, dividendo populis erogaret. Iacobus Sirmondus ad epistolam sextam libri 7, a Sidonio Apollinari inscriptam Basilio Papæ, conjicit hunc Basilium fuisse Aquensem Episcopum, adeoque promotum ad illam Sedem, post annum CCCCXLIX, quo ad Christum migravit S. Hilarius. At tertius, Lazarus dictus, a Claudio Roberto & Sammarthanis profertur, absque ulla probatione, ad annum CCCCXX.

[2] Quidni consequenter S. Maximinus seu Maximus primus, & S. Sedonius seu Cedonius aut Chelidonius quarto Christi seculo, cum pax Ecclesiis esset, vixerint, & ad Christum migrarint, [an S. Maximinus posfet adscribi 4 seculo:] atque ideo inter Confessores colantur, S. Maximinus VIII Junii, at S. Sedonius XXIII Augusti. Pro istius S. Maximini veneratione, ad talem aut alium quemcumque diem, stabilienda soliciti, perlustravimus quidquid habemus in Martyrologiis antiquis, tum manuscriptis quam plurimis, tum prælo excusis; & summopere mirati fuimus nihil de eo reperiri, saltem adjectum, in quatuor Martyrologii Hieronymiani apographis; nihil haberi apud Bedam, tam genuinum, quam Suppositium; nihil legi apud Florum, Rabanum, Usuardum, Adonem, Wandelbertum, Notkerum, aut Bellinum aliosque similes. [potius quā in silentio antiquorū.] Quin imo in antiquis Litaniis Aquensibus nullum S. Maximinum inveniri, asseruit nobis, qui ipsas vidisse se ait, Claudius Castellanus, Parisiensis Canonicus. Refertur tamen, sed ad diem præcedentem, S. Maximinus Episcopus Aquensis, in Mss. nonnullis minime antiquis; ut sunt Carmelitarum Coloniæ, Carthusianorum Ultrajecti, & quoddam Parisiense.

[3] [exsolis recentioribus] Ad hunc vero diem, primus occurrit Molanus in Additionibus ad Usuardum, a se anno MDLXXIII editum, ubi alio charactere ista habet: In Gallia, civitate Aquensi, depositio B. Maximini, primi civitatis Episcopi & Confessoris: quibus Baronius in Martyrologio Romano ista adjunxit: Quem Domini discipulum fuisse tradunt: & pro hac traditione allegat Petrum in Catalogo lib. 5 cap. 101, & Democharem in Tabulis Episcoporum Aquensis Ecclesiæ. Sed hic sua ex Petro de Natalibus habet; [discipulus Christi haberi,] ille vero Plebanus sanctorum Apostolorum Venetiis, istum Catalogum inchoavit die S. Barnabæ anno MCCCLXIX, & absolvit XVI Maji anno MCCCLXXI, magis solicitus ut intra pauca tempora congereret plurima, quam ut solida, genuina, & selecta daret; & quæ de S. Maximino profert, asserit se excerpsisse ex Legenda Magdalenæ, quod secutus Baronius addit in Notis, res gestas intextas haberi cum Actis SS. Marthæ & Mariæ Magdalenæ. [& socius S. Mariæ Magdalenæ.] Controversias de adventu S. Mariæ Magdalenæ & sociorum in Provinciam, hactenus satis agitatas, necdum lubet aggredi; fiet id mense Iulio, quando ambæ coluntur. Interim remittimus curiosum lectorem ad Franciscum Bosquetum, qui lib. 1 Historiarum Ecclesiæ Gallicanæ cap. 3 de hac controversia agit. Varia in utramque partem congerunt Sammarthani in elogio S. Maximini, & concludunt, quod & nos facimus, cum hac Bosqueti sententia. Illa traditio aliqua etiam auctoritate subnixa est, adversus quam absit


ut sentiam, si per Ecclesiam non licet.

[4] Hactenus Henschenius: post cujus mortem accepi Officia propria Aquensis Ecclesiæ, excusa anno MDCLXVIII, ubi ad diem VIII Aprilis, [Inventio 8 Apr. sed an hujus?] præscribitur festum Translationis S. Maximini; jubenturque omnia fieri, ut in principali Festo, præter Antiphonas, ad Magnificat & Benedictus, & hanc Collectam; Da nobis quæsumus, omnipotens Deus, beati Apostoli tui Maximini translatione gloriari; ut sicut ipsius meritis gregem tuum ad viam veritatis reducere dignatus es, ita nos ejus semper patrociniis sublevemur, & æternæ beatitudinis gloriam consequamur. Oportet admodum recenter inventum corpus translatumque fuisse: nam in Collectione Sanctorum corporum aliarumque Reliquiarum, quæ sunt in Provincia, Gallice excusa Gratianopoli anno MDCXXXVI, Caput quidem in Cathedrali Aquensi esse dicitur, [Ecclesia S. Maximini, Paschali 2 anno 1104 nota,] de corpore vero altum silentium, etiam ubi nominantur Reliquiæ asservatæ in Regia atque Parochiali S. Maximini ecclesia, Patribus Prædicatoribus attributa in ejusdem nominis oppido, sex leucis distante ab Aquensi Metropoli; quæ Parochia, licet nunc credatur Aquensis Maximini esse, multo tamen prius istud nomen habebat, quam inter Sanctos Provinciales nominaretur hic, ut ostensum est, antiquis ignotus.

[5] [videtur Episcopi Trevirensis esse] Duos autem Sanctos Maximinos novit Gallia, Trevirensem Episcopum unum, in Aquitania natum ac mortuum, fratrem S. Maxentii Pictaviensis Episcopi, fortaßis etiam S. Maximæ Virginis in Forojulio cultæ; cujus Episcopi Acta illustravimus XXIX Maji; alterum, Miciacensem propter Aurelianas Abbatem, qui colitur XV Decembris, vulgo S. Memin, cum alius S. Maximin dicatur. Uterque variarum per Gallias ecclesiarum Patronus est. Alterutrum igitur istius quoque Patronum esse potius dixerim, quam eum cujus nullus noscebatur cultus antequam Prædicatores circa an. MCCLXXX, Carolo Andegavensi Siciliæ Rege faciente, obtinerent ecclesiam istam & monasterium. Meminit illius Paschalis Papa II, anno MCIV, in enumeratione Cellarum, ad monasterium S. Victoris Maßiliensis in Aquensi Episcopatu pertinentium. Quoniam autem ecclesia illa patronum agnoscit S. Maximinum Episcopum, crediderim id ita semper fuisse, [& hinc forte natus Maximinus Aquensis,] atque adeo Episcopi potius quam Abbatis eam esse ecclesiam. Sicut autem occasione ecclesiæ S. Maximino Trevirensi apud Burgundiones dicatæ, data Chiffletiis occasio est Vesontionensem hujus nominis Episcopum comminiscendi; sic potuit etiam dari Aquensibus; quibus fortaßis nullus alius, vel Maximus vel Maximinus Episcopus fuerit, quam ille Aurelianensi Synodo subscriptus anno DXLI; cujus aliquando inventum elevatumque corpus, creditum sit esse Senioris, vulgo jam existimati cum Magdalena venisse; [pro Maximo, seculi & Episcopo.] ideoque Caput seorsim servatum, reliquis oßibus eo loco conditis, ubi denuo inventa nuper sint die VIII Aprilis. Ceterum nihil horum affirmaverim; ideoque istarum Reliquiarum existimatæ sanctitati nihil detractum volo, neque primum in Martyrologio locum, quem Aquensi Maximino jam adscripsit Baronius, ei negatum, quoad aliud Ecclesia non statuerit. Interim malo fateri, ignotos mihi primos Ecclesiæ Aquensis Episcopos, usque ad seculum VI & Aurelianense Concilium; quam tam incertos pro certis assumere.

DE SANCTA CALLIOPE,
MARTYRE APUD GRÆCOS.

SVB DECIO.

Sylloge ex Menæis Græcorum.

Calliope, Martyr apud Græcos(S.)

G. H.

[1] Tabulæ Martyrologii Romani, ad hunc VIII Iunii referunt memoriam S. Calliopæ Martyris, quæ ob Christi fidem, [Memoria in Martyrol. Romano,] mammis abscissis, atque adustis carnibus, super testulas volutata, capite demum truncata, martyrii palmam accepit. In notis citantur Græci in Menologio, videlicet Sirleti, qui Acta ejus descripsit ex magnis Menæis, [ex Græcis:] in quibus ista leguntur. Τῇ αὕτῇ ἡμέρᾳ, Eadem die (scilicet VIII, quo primo loco proponitur celebranda Relatio Reliquiarum S. Theodori Megalomartyris)) τῆς ἁγίας Μάρτυρος Καλλιόπης, S. Calliopes Martyris, subintellige ἄθλησις Certamen, vel μνήμη Memoria.

[2] [tormenta tolerata ex Menæis.] Αὕτη ἦν κατὰ τοὺς χρόνους Δεκίου τοῦ Βασιλέως, ὥρͅ σώματος καὶ κάλλει ψυχῆς διαλάμπουσα· συσχεθεῖσα οὖν ἀναγκάζεται ἀποστῆναι τῆς τοῦ Χριστοῦ ἀγάπης καὶ πίστεως· ὡς δὲ κραταιῶς ταύτης ἀντείχετο, αἰκίζεται σφὸδρῶς, καὶ τοὺς μαστοὺς κόπτεται, οὓς Ἄγγελος ἐπιστὰς ὑγιεῖς ἀπέδειξεν. Εἶτα ἐπ᾽ ὀστράκου κεκομμένου σύρεται, καὶ πυρὶ καταφλέγεται, καὶ τὰς καταφλεχθείσας σάρκας ἅλατι ἐπιπάσσεται, καὶ τριχίνοις ὑφάσματι κατατρίβεται, εἰθ᾽ οὕτως τὴν κεφαλὴν ἀποτέμνεται, εἰς δόξαν τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ. Ἀμήν. Quæsic Latine reddo. Hæc temporibus Decii Imperatoris, & corporis forma & animi pulchritudine illustris fuit: comprehensa autem cogebatur a Christi caritate & fide descissere: in qua dum constanter & fortiter persistit, graviter cæditur, mammisque abscissis plectitur: sed has illi Angelus restituit, & totam persanavit. Deinde supra testarum fragmina raptatur, ignique aduritur: tum partes adustæ sale asperguntur & cilicio perfricantur. Demum, capite abscisso, martyrio coronatur. Ad gloriam Domini nostri Jesu Christi. Eadem leguntur ἐν βίοις ἁγίων apud Maximum Episcopum Cytheræum.

[3] [Frustra inserta Hispanis Adversariis.] Quia locus martyrii non addebatur, videbatur esse cujuscumque occupantis. Arripuerunt ergo eam nonnulli recentiores Hispani, ipsiusque nomen Adversariis, sub nomine Iuliani Archipresbyteri Toletani excogitatis, num. 555 sic inseruerunt. Triboraci, quod oppidum nunc Lerma est in Masburgiis, commemoratio S. Calliopæ, cognomento Leramæ, a qua nomen accepit oppidum, quæ in persecutione Neronis, mamillarum abscissione, carnis exustione, & super ardentes testas volutatione, demum capitis abscissione, fidei causa Martyr evasit. Agunt de ea Græcorum Menologia & Martyrologia, VIII die Junii, anno XII Imperii Neronis. Hæc ibi, sed Græcorum Menæa & Menologia habent passam temporibus Decii Imperatoris, & sine dubio apud Græcos. Interim Tamajus Salazar in Martyrologio Hispanico, non contentus Græcorum elogio, copiosam narrationem, sed ejusdem figlinæ adjunxit, ad quam avidum similium inventionem remittimus.

DE S. GENESIA VIRG. MART.
CHERII IN PEDEMONTIO HONORATA.

Sylloge ex traditione loci, de allato illuc & reperto corpore.

Genesia, Virgo Martyr, Cherii in Pedemontio honorata(S.)

D. P.

[1] [Cherii insigni in oppido,] Pedemontium quid esset, interrogatus quidam, haud inepte fertur respondisse, civitatem, quæ trecenta milliaria suo ambitu complectatur. Nam, præter veri nominis civitates, Episcopali Sede insignes tres, sub Metropolita Taurinensi; continere dicitur circiter quingenta quinquaginta oppida muris cincta; inter quorum multa, nihil civitatibus cedentia, unum est Cherium; de quo in Atlante Blaviano legitur, quod a Frederico Barbarossa titulo Maximæ-Villæ decoratum, revera talis est, tum propter nobilitatem ecclesiarum, conventuum, [Patrona S. Genesia hoc die colitur,] & omnis generis ædificiorum; tum propter opes incolarum, solique ubertatem: ubi multæ familiæ nobiles, multi mercatores opulenti. Distat Taurino ad Orientem sex septemve passiuum millibus; atque unius milliaris intervallo respicit vicinum sibi ad septemtrionem vicum Antecellium, vulgo Andeseno dictum: inter quæ inventum corpus S. Genesie Virginis & Martyris, cum causam præbuisset contentionis; ea miraculo dirempta fertur, & Cheriensibus ceßisse repertus thesaurus, qui ei annue honorando festum voluerunt esse hunc VIII Junii; fortaßis quia tali die factum miraculum sit, aut olim sic colebatur in ea quæ dicitur isto loco stetisse S. Genesiæ ecclesia, nunc autem funditus periit.

[2] De Sancta illa scripsisse dicuntur Guilielmus Baldesanus Metropolitanæ Taurinensis Canonicus, [de qua scriptores Pedemontani] in Historia Ecclesiastica Italiæ Occidentalis, nobis necdum visa, sed auctoris diligentiam cognitam habentibus ex ejusdem Sacra historia Thebæa, Taurini vulgata anno 1598 & auctius 1604; & Paulus Britius, anno 1642 factus Albensis Episcopus, in Additionibus Mss. ad Baldesanum; item antiqua Mss. quædam insignis Collegiatæ Cheriensis. Hinc informationis aliquid petentibus nobis, [quædam conjectant, non verosimilia.] respondit nostri istic Collegii Rector anno MDCLXXXIX R. P. Ioannes Franciscus Dabray, opinionem esse prædictorum auctorum, fundatam in pariter repertis Sanctorum Iuliani & Basiliæ Reliquiis, fuisse illam ex hujus mille discipulis, magistræ suæ commortuis, unam; cujus corpus, una cum prædictorum duorum Sanctorum Reliquiis, illuc ab Antiochia tulerit civium aliquis, a sacro bello redux post illam anno MXCVIII per Christianos occupatam. Sanctorum istorum Acta ad IX Ianuarii illustravit noster Godefridus Henschenius, ex quibus cum in Ægypto, non in Syria passos constet; & Hieronymianum vetustius Martyrologium Antinoo illos adscribat; merito existimavit Antiochiam, pro Antinoïa (nam sic etiam scribitur) obrepsisse, eo facilius quod Antiochia Syriæ celebrem quoque habuerit Martyrem Iulianum, nobis hoc mense die XXI commemorandum. Sed neque in Ægyptiorum istorum Actis Genesia ulla nominatur, ut omnino incertißimæ habendæ sint conjecturæ, fundatæ in simultanea translatione Reliquiarum. Quare malui de ipsa hoc loco seorsim agere.

[3] Curavi igitur per nostros Cherii, iterum queri, quid saltem de inventione & hodierno cultu certius scribere possem; & responsum hujuscemodi a supra laudato Rectore accepi, [Traditione autem habetur,] ex traditione potius quam certo aliquo litterarum monumento: Percurrente bubulco quodam cum aratoriis bobus agrum, Cherii oppidum inter & pagum Antecellii positum, genibus flexis constitisse boves. Hujus rei novitate perculsus bubulcus, ut hinc atque illinc oculos mentemque convertit, aratro sepulcrum detectum aspexit; simulque altius fodiens tellurem, capsulam habuit; qua sanctorum Juliani, & Basilissæ, & Genesiæ reliquiæ condebantur. Palam re tota facta, [ad locum latentis arcæ procubuisse boves,] continuo Cherienses & Antecellenses confluxere, & cum quisque populus cælestis thesauri nimium cupidus esset, eo ventum fuit, ut armis litem conficere pergerent. Qua re perspecta, ut paci consuleret, consilium iniit Episcopus, imponendi sacras Reliquias currui, quem duceret, par indomitorum juvencorum; ita pactus adstantium pacem, ut cum procedentes juvenci venissent ad bivium, cujus altera pars Cherium, altera Antecellium ducebat, illius gentis esset thesaurus, [& ortam pro ea contentionem miraculo diremptam in favorem Cheriensiū] cujus in urbe aut pago illi consisterent. Præcipiti igitur cursu correpta via juvencis insistentibus, plane divinitus factum, ut Cherium versus iter susciperent: ubi nulla mora interposita, currum advexere ad templum majus insignis Collegiatæ sanctæ Mariæ de Scala. Observat autem Cheriensis Communitas, quod quotannis quando experitur cælum, vel nimia siccitate, vel crebrioribus quam par est pluviis telluri noxium, publico cultui expositis Reliquiis, & per novemdium circumlatis ecclesia tota, [qui Sanctā pro pluvia aut serenitate invocant.] ita feliciter conciliare sibi illud consueverit: nam aures vertit ad precantium vota, ut in pluvias plerumque, vel serenitatem, secundum temporis exigentiam, cælum convertatur.

DE SANCTIS MARCIANO ET IOCUNDO,
MARTYRIBUS IN ÆGYPTO.
Ex Martyrologii Hieronymiani apographis.

[Commentarius]

Marcianus, Martyr in Ægypto (S.)
Jocundus, Martyr in Ægypto(S.)

G. H.

Quatuor Martyrologii Hieronymiani apographa auspicantur hunc octavum diem Iunii his verbis: VI Idus Junii in Ægypto Marciani. In apographo Corbeiensi, Parisiis excuso cum tomo quarto Specilegii per Lucam Acherium, additur socius Jocundus, uti etiam in Martyrologio antiquo ejusdem monasterii Corbeiensis: quare & nos eumdem noluimus separare. Notkerus eumdem diem ita etiam orditur: In Ægypto nativitas S. Martiani, quem plurima Mss. referunt, & cum iis Grevenus in Additionibus ad Usuardum. Celebrantur die quinta Martyres in Ægypto Marcianus, Nicander, & Apollonius, etiam dictis apographis Martyrologii Hieronymiani inscripti: a quo quia hic diversus forsan fuit, sub ista præmonitione hoc die illum producendum statuimus; eo maxime quod socius Jocundus addatur, diversus a sociis antea nominatis.

DE SANCTO CRISTO SIVE EURISTE,
MARTYRE CÆSAREÆ IN PALÆSTINA.
Ex vetustis Martyrologiis Mss.

[Commentarius]

Cristus sive Euristes, Martyr Cæsareæ in Palæstina(S.)

G. H.

Cæsarea, inter urbes Palæstinæ celeberrima, plures operi nostro suppeditavit Martyres, inter quos ad hunc diem in Ms. vetusto Reginæ Sueciæ, per Lucam Holstenium vulgato, primo loco aliquis ibi passus refertur, hoc modo: VI Idus Junii, Cæsareæ Palæstinæ natalis S. Chresti; sic etiā scribitur in Mss. Augustano, Gellonensi, Sangallensi, & Parisiensi Labbei, nec non Richenoviensi in Suevia, Oresti in Aquisgranensi, Cesti in Rhinoviensi. Verum in apographis Martyrologii Hieronymiani Lucensi & Blumiano, itemque apud Notkerum ita legitur: In Cæsarea Palæstinæ natalis Cristi: primaque littera mutata, scribitur in apographo Corbeiensi, Eristi; ac cum majori etiam diversitate in Ms. apographo Epternacensi Euristis. In titulo proposuimus nomen Cristi, & adjunximus sive Euristis, propter antiquitatem Ms. Epternacensis. Si quis majorem lucem affuderit, aut aliter senserit, libenter acquiescemus.

DE SANCTIS MARCO ET IULIO,
MARTYRIBUS DOROSTORI IN MOESIA.
Ex Martyrologio Hieronymiano.

[Commentarius]

Marcus, Martyr Dorostori in Mœsia (S.)
Julius, Martyr Dorostori in Mœsia(S.)

G. H.

Progredimur cum quatuor Martyrologii Hieronymiani apographis, in quorum tribus, Epternacensi, Lucensi, ac Blumiano tertio loco sic legitur: In Dorostoro civitate, natalis S. Marci. Quæ eadem habentur in Martyrologio Notkeri, & alio Reginæ Sueciæ supra citato. In apographo Corbeiensi additur illi socius his verbis. In Dorostoro civitate, natalis S. Marci, Lucii. Fuit Dorostorum civitas in Mœsia inferiori & hodierna Bulgaria, ubi plures pro Christi fide decesserunt Martyres; puta, XXV Maji, Passicrates, Valentio, & alii: quos secutus est XXVII Maji S. Julius, cujus Acta & varia elogia ad dictum diem edidimus: nec modo habemus unde eumdem arbitremur, aut etiam diversum statuamus. Sit judicium penes lectorem; qui si quid certius poßit adferre, nobis ac Sancto beneficium præstabit. Natale S. Marci, non addita palæstra, aut ullo Socio, habetur in antiquo Kalendario ante Psalterium quod pertinet ad monasterium Trevirense S. Maximini. At Marti, pro Marci, legitur in Mss. Gellonensi, aliquo S. Galli, & Parisiensi Labbei.

DE SANCTIS MARTYRIBUS NICOMEDIENSIBUS,
VITICO, NESTORE, CARO, LAMPITE, MARCINA, ACAICO.
Ex eodem Martyrologio.

[Commentarius]

Viticus, Martyr Nicomediæ (S.)
Nestor, Martyr Nicomediæ (S.)
Carus, Martyr Nicomediæ (S.)
Lampites, Martyr Nicomediæ (S.)
Marcina, Martyr Nicomediæ (S.)
Acacius, Martyr Nicomediæ(S.)

G. H.

Quarto loco referuntur in præcitatis Martyrologii Hieronymiani apographis hi sex Martyres: & in vetustißimo quidem Epternacensi sic; Nicomedia, Vitici, Nestoris, Cari, Lampitis, & Marcinæ, Acaici. Consentiunt alia apographa in nominanda palæstra Nicomedia, & in nominibus Vitici atque Nestoris; differunt in reliquis. Nam loco Cari, Lampitis, unico vocabulo habent Carolapidis & Carolapis: pro Marcina vero Marina: nomen autem Acaici deest in Lucensi & Blumiano, in Corbeiensi vero legitur Foci; ut videatur forsan alius Martyr, & tam ille quam Acaicus a reliquis separandus. Apud Notkerum ita habetur. In Nicomedia Eutychii, Nestorii & Marinæ: ubi Eutychius ponitur loco Vitici. Mss. Richenoviense & Aquisgranense cum Greveno; In Nicomedia S. Nestoris. Viticus, absque palæstra, refertur in Ms. Gellonensi, Augustano aliquo S. Galli, & Labbeano. Nec plura de iis obtinuimus.

DE SANCTO SALUSTIANO,
MARTYRE IN SARDINIA.

Sylloge de veteri ejus cultu & recentiorum commentis.

Salustianus, Martyr in Sardinia(S.)

AUCTORE G. H.

Antiqua memoria S. Salustiani in Sardinia reperitur in jam sæpius laudato, vetußimo Martyrologii Hieronymiani apographo Epternacensi, [Memoria in antiquis Fastis:] de quo in apographis Lucensi & Blumiano ista leguntur. In Sardinia natalis Salustiani; & additur Silvianiani, in Ms. apographo Corbeiensi, atque (uti advertit Franciscus Maria Florentinius, in suis ad dictum Martyrologium Notis) in omnibus quibus innitimur Mss. libris nulla ab aliis Martyribus differentia signatur. Salvator Vitalis, in Additionibus ad Annales Sardiniæ pag. 46, inter Martyres illum numerat, sed sub Hadriano coronatos: quod ultimum non continuo admittimus, ideoque cum prædicto Martyrologio Hieronymiano eum post Martyres Nicomedienses collocamus.


Usuardus solum ista habet: In Sardinia S. Salustiani; interponitur vox Nativitas, apud Notkerum. Ceterum ipse & Bellinus, Grevenus, Molanus, aliique cum Usuardo loquuntur. Porro absque palæstra Salustianus habetur in Ms. Gellonensi & Sangallensi: at Salustinus in Ms. Augustano, Sedustinus in Labbeano: Maurolycus Justinianum appellat.

[2] Primus Confessorem eum dixit Galesinius, & tamen allegat Usuardum: in cujus exemplaribus pluribus quæ habemus, nomen Confessoris non reperitur. Galesinium secutus est Baronius in Martyrologio Romano, & deinde Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, ubi hoc addit elogium: [a recentioribus Confessor habetur:] Sallustianus, qui & Justinianus (scilicet apud Maurolycum) Calari (ut quibusdam videtur) in Sardinia, eadem tempestate, qua SS. Gabinus & Crispulus Turribus, mira sanctitate vixit, & miraculis aliquot fulsit. Is cum eam tempestatem pertulisset, ad cælestem requiem vocatus, evolavit VI Idus Junii. Deinde in Annotatione, Fara, inquit, lib. 1 de Rebus Sardiniæ, Salustianum quidem miraculis clarum ex Usuardo commemorat, haud tamen patriam exprimit, ut Dimas in Chronico, qui illum Calaritanum, amore forsan patriæ ductus, facit. Quorsum ergo & ipse Ferrarius, tam levi conjectura nixus, ipsum in elogio, Calaritanæ urbi adscribit? SS. Gabinum & Crispulum Turribus fuisse martyrio coronatos, diximus ad diem eorum natalem XXX Maji, [an Turribus vixerit?] illosque in Martyrologio Hieronymiano Turribus in Sardinia adscribi; quod de S. Salustiano non dicitur, neque arbitramur hunc cum illis aliquid commune habere, nisi id meliori ex antiquitate argumento probetur; imo, nihil præter eorum cultum, probabilius etiam martyrium, de illo posse sciri. Qui additur supra ex Corbeiensi apographo Silvianianus, a nobis in titulo omittitur, quia veremur ne per errorem sit intrusus, dum aliunde major lux affulserit: quia a reliquis Scriptoribus, etiam Sardis, nulla ejus mentio facta reperitur. Denique non assentimur Dionysio Bonfant, qui lib. 13 Triumphi Sanctorum Sardiniæ cap. 15, eremitam scribit vixisse in montibus Calaritanis, [an eremita in ditione Calaritnaa?] & solum allegat Maurolycum ad diem XIII Iunii, tam in textu, quam nota marginali: cum tamen Maurolycus ejusdem non meminerit ad diem istum, sed solum hac VIII ista habeat: In Sardinia S. Justiniani loco Salustiani. Qui pro reliquis recentiorum prænominatorum assertis adduxerit auctores fide dignos, nostrum assensum haud ægre obtinebit; gratis assumpta hactenus, gratis rejicimus.

DE SANCTIS MARTYRIBUS ÆGYPTIIS,
PTOLOMÆO, PHILIPPO, IOANNE ET ACRA
Ex Hagiologio Metrico Anonymi Habessini.

[Commentarius]

Ptolomæus, Martyr Ægyptii (S.)
Philippus, Martyr Ægyptii (S.)
Joannes, Martyr Ægyptii (S.)
Acras, Martyr Ægyptii(S.)

D. P.

Inter ceteros Martyres, quorum notitiam, ab Ecclesia Alexandrina acceptam, suis in Fastis conservarunt Habeßimi, [A sagittis & flammis servati,] & Metro Æthiopico consignavit eorum Poëta; insignis etiam est Quadriga prætitulata, & Ægypto Septemtrionali adscripta, hoc modo: Salutem dico Ptolomæo & Philippo, Joanni & Acræ, ex Ægypto Boreali consociatis: qui cum stetissent ad martyrium coram tribunali immitis Judicis, liberavit eos Dominus ab advolante sagitta, & ab igne in pyram composito servavit illæsos. Numquid autem & ab acie gladii? Non existimo: [videntur gladio martyrium complesse.] sed pariter martyrio consummatos, persuadet communis omnium hic memoria. Si enim post hæc miracula dimißi, vitam in pace finiissent, solo Confeßionis titulo clari, non colerentur eadem die. Est autem Septemtrionalis Ægyptus, unde illi ad tribunal adducti sunt, & forsitan Alexandriam, ad dexteram Nili ripam versus Mare-rubrum. Sub Maximino passos, si non sub Diocletiano, divinare licet, definiri non potest, deficientibus ad id argumentis.

DE SANCTIS DOROSTOLO, CHRESTO, MARCIA, MUCIANA, HELIO, LUCIANO, ZOTICO,
MARTYRIBVS CÆSAREÆ IN CAPPADOCIA.

Sylloge ex Martyrologio Hieronymiano.

Dorostolus, Martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)
Chrestus, Martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)
Marcia, Martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)
Muciana, Martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)
Helius, Martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)
Lucianus, Martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)
Zoticus, Martyr Cæsareæ in Cappadocia(S.)

G. H.

Septem hos Christi athletas repræsentat nobis vetustißimum Martyrologii Hieronymiani apographum monasterii Epternacensis his verbis: Cæsareæ Cappadociæ, Dorostoli, Chresti, Marciæ, Muciani, Helii, Luciani, Zotici. Ex his memoria Chresti deest in aliis tribus apographis, forsan quod inter Martyres in Cæsarea Palæstinæ passos hoc die referatur; tum Euristus in hoc Ms. deest; & loco Helii legitur in Corbeiensi, Helianæ, deestque in Lucensi; sed Helii est in Blumiano. Dein loco Mutiani habetur in aliis tribus Muciane & ideo titulo sic præposuimus. In allis quatuor est magnus consensus. Nomen Marciæ est in Mss. Augustano, Gellonensi & alio S. Galli, & Marthæ scribitur in quodam Parisiensi. At Martiæ & Mociani in Ms. Richenoviensi. Est aliquis Lucianus Martyr Cæsareæ Cappadociæ, propositus hesterno die seu septimo Iunii; sed seorsim absque sociis: verum iterum hac die cum sociis in eisdem antiquis monumentis: qua de re monemus Lectorem, ut, si quid certius repererit, dignetur proferre: interim uti reperimus, reliquimus omnia.

DE SANCTIS IANUARIA, MUCIO, DONATA, SPISINNA, JULIO,
MARTYRIBVS IN AFRICA.
Ex eodem Martyrologio.

[Commentarius]

Januaria, Martyr in Africa (S.)
Mucius, Martyr in Africa (S.)
Donata, Martyr in Africa (S.)
Spisinna, Martyr in Africa (S.)
Julius, Martyr in Africa(S.)

G. H.

Iam toties etiam hoc die allegata, antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa consignant hos in Africa passos. Ex his nomen Muci est in solo Epternacensi, & Julii in solo Corbeiensi. Quæ in tribus scribitur Januaria, in Epternacensi est Januarius, & loco Spisinnæ legitur Spisinæ atque Spesinæ, & contractius Spinæ. Sed iterum oritur controversia, quod pridie hujus diei sive septimo Iunii, inter septem Martyres Afros reperiantur nomina Januariæ seu Januarii, Donatæ, & Spisinæ seu Spissinæ. Verum in iisdem Martyrologiis, & quidem cum quatuor sociis, diversis a duobus hic junctis. Si quis eosdem voluerit esse, funem contentiosum non trahemus, maxime si aliquid verosimilis ratiocinii præ se tulerit.

DE SANCTO EUSTOLO EPISCOPO,
MARTYRE NICOMEDIÆ.
Ex eodem Martyrologio.

[Commentarius]

Eustolus, Episcopus, Martyr Nicomediæ(S.)

G. H.

Sub finem Martyrum hujus diei proponitur, in quatuor Martyrologii prædicti apographis, Sanctus Episcopus Eustolus, sive Eustylus, aut Eustulus: sed ex qua urbe aut Cathedra adductus eo fuerit, non exprimitur: martyrio autem coronatus præsumitur, ut plures alii; idque Nicomediæ, Sede Imperatorum. Etenim antiqua etiam Martyrologia Casinensis monasterii charactere Longobardico, & Romanum Ducis Altempsii, septimo Iunii referunt eumdem Eustolum Episcopum, ut Nicomediæ coronatum. Plura de ejus certamine non extant, hactenus a nobis visa: utinam ea aliunde pro designato Supplemento emergant!

DE SANCTIS MARTYRIBUS,
GERMANO, PAULINO, IUSTO, ET SCICIO,
GERVNDÆ IN CATALONIA.

SUB DIOCLET.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De eorum cultu certo, Actis incertis.

Germanus, Martyr Gerundæ in Catalaunia (S.)
Paulinus, Martyr Gerundæ in Catalaunia (S.)
Justus, Martyr Gerundæ in Catalaunia (S.)
Scicius, Martyr Gerundæ in Catalaunia(S.)

AUCTORIBUS G. H. & D. P.

Gerunda, Hispanis vulgo Gerona, antiqua urbs est Ausetanorum, in Hispania citeriore sive Tarraconensi, & hodierna Catalonia, dives & munita, cujus titulo olim utebantur filii primogeniti Regum Aragoniæ, dicti Comites seu Principes Gerundenses. Hæc, suscepta olim fide Christi, gloriatur se habuisse S. Narcissum Episcopum, in persecutione Diocletiani & Maximiani martyrio coronatum XVIII Martii, quando Acta martyrii & varia miracula dedimus. In eadem persecutione paßi dicuntur Sancti quatuor Martyres, Germanus, Paulinus, Justus, & Scicius sive Sicius; quorum festum solenni Officio celebrari proximo die seu feria secunda post festum Sanctissimæ Trinitatis, eosque nominari in Collectis Missæ & Officii divini, [Cultus feria 2 post festum SS. Trinitatis.] asserit Antonius Vincentius Domeneocus, Ordinis Prædicatorum Theologus, in diœcesi Gerundensi natus, in Historia generali Sanctorum Principatus Cataloniæ, in qua Acta horum Martyrum Hispanice describit, desumpta ex libro, manu antiqua scripto, quem tenent in Cathedrali ecclesia Gerundensi diligenter custoditum. Ea ex Hispanico Domenecci, a se Latinitate donata, edidit Ioannes Tamajus Salazar in Martyrologio Hispanico; sed ita, ut fidere non poßimus jam sæpius deprehenso vix quidquam ita sincerum dare, [Acta martyrii ex Ms. Gerundin.] ut non aliquid de suo admisceat. Quare felicitati duximus, quod ex ipsi Catalonia acceperimus originaria Latina, ad judicium de ipsis immediate ferendum. Titulus hic erat: Incipit Historia quatuor Martyrum Lapicidarum civitatis Gerundæ. Annus Martyrii nullus ibi exprimitur, solum nominatur Dacianus Præses, missus a Diocletiano & Maximiano, etiam in Actis S. Vincentii notus: Domeneccus tamen aßignat annum CCC, & initio folii Junium mensem, cujus diem VI Idus, sive hunc VIII Junii, definit Tamajus: quem hic, quamdiu certius nihil, proponitur, quod sequamur, tantisper tenebimus; potius quam externū Ferrarium, qui nec ipse fundamentum allegat definiendi diem XIII: erravit autem typographus ejus, quando ex Germano fecit Gesmanum.

[2] [Translatio prima facta a Carolo Magno,]Fuisse Sanctorum horum corpora primo extra muros civitatis deposita in ecclesia, olim B. Mariæ, postea S. Felicis ibidem Martyris; deinde a Carolo Magno Imperatore cum singulari honore & reverentia ad Ecclesiam Cathedralem translata, & in altari Beatæ Virginis collocata; ac demum ab Arnaldo de Monte-Rotundo, tunc Canonico, postea Episcopo Gerundensi, [secunda ab Arnaldo Canonico ante 1198,] delata ad Capellam, ab ipso in honorem horum Sanctorum constructam, indicant Acta tum Latina veteris Ms. tum Hispanica Domenecci. Præfuit autem Arnaldus iste urbi & diœcesi Gerundensi ab anno MCXCVIII usque ad annum MCCXVI; diciturque de illo, quod accessit ad Curiam Romanam, & inde habuit Vitam istorum Sanctorum.

[3] Idem Arnaldus Episcopus, ob beneficia a Carolo


Magno præstita Ecclesiæ Gerundensi, statuit, ut festum ejusdem in urbe & diœcesi Gerundensi celebraretur, [qui deinde Episcopus festum S. Caroli Magni instituit,] ad diem XXVIII Ianuarii, ad quem Acta ejus illustravimus, ab Eginardo scripta; ubi cap. 3 narratur bellum ejus Hispanicum, & post saltum Pyrenæum superatum, in deditionem accepta oppida & castella, in quibus videtur Gerunda fuisse. Domeneccus, relata ad dictum XXVIII Ianuarii Vita ipsius Caroli, profert diploma ejusdem Arnaldi de veneratione illius in capella prædictorum quatuor Sanctorum Martyrum, quod diploma lubet hic exhibere, sicut, omisso exordio, Latine excusum est.

[4] Attendentes … quod virtutum decore adeo refulgebat Carolus Magnus, quod Altissimus, pro ejus claris & dignis meritis sibi gratis, dignatus fuit grandia & crebra miracula operari, ut gestorum suorum pollens historia manifestat; Et quod propterea fuit per sanctam Sedem Apostolicam digne Sanctorum Catalogo aggregatus, & de eo per totam Alamanniam solenne festum die intitulata quarta Kalendas Februarii in Dei Ecclesia anno quolibet celebratur; Attendentes insuper & ad memoriam reducentes, [ob beneficia præstita Gerundæ,] quod inter ceteras Hispaniæ civitates, Gerundensem civitatem armorum potentia abstulit Saracenis, & Gerundensem Ecclesiam, sponsam nostram, nec non omnia Monachorum cœnobia nostræ diœcesis fundavit pulcherrime, & dotavit etiam affluenter; Ideo volentes & pia consideratione ducti, plurimum affectantes, ut tam in dicta Ecclesia Gerundensi, quam in ceteris Ecclesiis nostrarum civitatis & diœcesis, de eo celebris & colenda memoria perpetuo habeatur; de consilio & assensu nostri venerabilis Capituli, statuimus & etiam ordinamus, quod de cetero dicta die fiat annuatim festum signi novi, de almo Confessore B. Carolo Magno prædicto in Gerundensi Ecclesia prælibata; & quod in altari capellæ beatorum Martyrum Germani, Justi, Paulini & Scicii, quam fundavimus & dotavimus, in ipsa etiam Ecclesia, simul cum ipsorum Sanctorum invocatione ejusdem almi Confessoris, [celebrandū in capella horum 4 Martyrum.] sic intituletur & perpetuo collocetur; & quod post utrasque Vesperas & Laudes ipsius festi, fiat processio per Clerum dictæ Ecclesiæ die præfata ad capellam præfatam; & coram altari prædicto ipsius capellæ, fiat de ipso almo Confessore Commemoratio, prout in ipsa est fieri consuetum in Processionibus, quæ fiunt in festivitatibus Sanctorum, sub quorum vocabulo seu invocatione sunt constructa altaria in eadem; nec non quod omnibus & singulis ecclesiis nostrarum civitatis & diœcesis prædictarum, in utrisque Vesperis & Laudibus, dicto die anno quolibet, cum Oratione & Antiphonis propriis, ad hoc per nos designatis, Commemoratio celebretur.

[5] Hactenus Henschenius, nihil quidem hæsitans, quin Gerundensium traditioni crederet de translatione dictorum Martyrum, [Acta quando & ubi composita?] ex suburbio ad Cathedralem facta tempore Caroli Magni; sub quo expurgatam a Saracenorum spurcitia civitatem, & sacras ædes restauratas esse constabat: merito tamen dubius de veritate Actorum, non ex aliquo veterum Christianorum scripto, tunc pariter in lucem producto; non etiam ex tradita per manus memoria, mox a facta translatione ibidem Gerundæ conscriptorum; sed post annos abinde quadringentos & amplius, fere autem nongentos post Martyrum Paßionem composita Romæ, indeque allata: nec enim vetustiora esse, stylus totus loquitur, isque non Hispanicus, sed Italicus. Itaque valde ambigens Henschenius, expediretne illa, huic operi inserere, judicium ea de re mihi reliquit; qui solum omnibus expensis existimavi, [cur dentur ut apocrypha!] non subtrahendam discreto lectori facultatem, proprio arbitrio statuendi de re tota, judicandique quam non sine causa ea dumtaxat ut Apocrypha legenda proferam.

ACTA APOCRYPHA.
Ex Ms. antiquo Gerundensi.

Germanus, Martyr Gerundæ in Catalaunia (S.)
Paulinus, Martyr Gerundæ in Catalaunia (S.)
Justus, Martyr Gerundæ in Catalaunia (S.)
Scicius, Martyr Gerundæ in Catalaunia (S.)

BHL Number: 3466

EX MSS.

[1] Flagrante & inardescente persecutione Maximiani & Diocletiani, [Patria & parentes Martyrum:] adfuerunt in civitate Gerundæ, quatuor uterini pugiles & gloriosi athletæ, pro Christi fide gloriosissime certantes; videlicet Germanus, Justus, Paulinus, & Sicius. Qui nempe sancti Martyres oriundi fuerant de territorio Girundæ, quod vulgariter dicitur a Lampurda, in quo est villa quædam, quæ dicitur la Pera b: ubi erat vir quidam nomine c Eter, qui habebat duos filios, quorum unus vocabatur d Lirus & alius Sirus: & in alia villa, quæ dicitur Cursa e, erat alius homo, nomine Corus, qui habebat duas filias, quarum una vocabatur Floris f, & alia vocabatur Gelida. Primam autem, Deo disponente, scilicet Florem, accepit in uxorem prædictus Lirus: [duorum mater Christiana obit,] secundam vero, scilicet Gelidam, accepit Sirus in uxorem. Prima autem, scilicet Floris, a prædicto viro suo, scilicet Liro, habuit duos filios, scilicet Germanum & Paulinum; altera vero, scilicet Gelida, a viro suo Siro habuit alios duos filios, scilicet Justum & g Sicium. Cum ergo prædicta scilicet Floris concepisset, vidit quoddam somnium: videbatur enim quod ignis h exiret de utero suo, qui totam patriam illustrabat. Quæ excitata retulit somnium viro suo, qui fuit valde admiratus. Processu autem temporis, natisque jam dictis duobus filiis; dicta Floris natravit ipsum somnium cuidam matronæ, vocatæ i Fœcundæ, jam Christianæ. Quæ quidem divino Spiritu edocta, interpretata fuit ipsum somnium, dicens; Audi, filia Floris; hoc quidem somnium quod vidisti, a D. N. Jesu Christo tibi revelatum extitit: nam scias pro certo, quod hi duo filii tui, duo candelabra erunt lucentia in sancta Ecclesia: & quia hoc lumen veritatis videre meruisti, restat ut sacrum baptisma recipias, ut ei qui in cælis regnat valeas sociari. His autem auditis dicta mulier Floris effecta est Christiana secreto modo; quæ post non multos dies obiit. Et vir ejus misit filios suos, scilicet Germanum & Paulinum, ad suam materteram, scilicet Gelidam, & ibi morabantur.

[2] [ac sorori, aliorum matri, apparens] Dicta autem Gelida nocte quadam in somniis audivit vocem, dicentem sibi: Veni ad me. Quæ respiciens, vidit sororem suam, valde pulchram, dicentem sibi; Desiderasne mihi similem k pulchritudinem habere? Quæ respondit: Quomodo potest fieri? cum ex utero matris nigra fuerim & sim. Respondens soror defuncta, dixit: Vade ad Stephanum, qui moratur hic prope: hic dicet tibi, quid te oporteat facere, locus autem in quo prædictus Stephanus tunc morabatur, vocatur nunc S. Maria de Angelis. Quibus peractis, d. defuncta disparuit. Dicta autem Gelida, perterrita ex his quæ vidit & audivit, surrexit ante lucem: & arripiens iter, nesciebat quo iret. Dominus autem, cujus nutu ista fiebant, misit ei lucem de cælo, quæ direxit eam usque in locum, ubi d. Stephanus tenebat domum. Cum autem d. Stephanus vidisset eum intrantem, a Spiritu sancto edoctus, cognovit quare dicta veniebat; & incepit eidem prædicare de Christi vita & morte, & aliis articulis fidei, [persuadet fieri Christianam;] & permansit d. mulier cum d. Presbytero vocato Stephano, per tres dies, jejunando, orando & sermones audiendo: quibus bene informata recepit sacrum baptisma:


& fuit ita dulcedine divini amoris inflammata, quod omnia mundi oblivioni tradidit. Tertia vero die audiens Missam, vidit in manibus Sacerdotis, dum sacrum Corpus elevasset, puerum valde pulcherrimum, facientem cum manu ei signum, ad modum hominis vocantis alium: completoque mysterio reversa est ad propriam domum.

[3] [idem hæc persuadet suæ consobrinæ,] Lirus vero prædictus, maritus Floris defunctæ, accepit uxorem, consobrinam germanam dictarum mulierum Floris & Gelidæ, nominatam Florentiam, ex qua genuit binos filios, quorum unus natus est valde pulcher, alius autem leprosus in omnibus membris. Quibus auditis, parentes & amici concurrunt ad visitandum; inter quos venit illa fidelis Christicola, scilicet Gelida, quæ dixit consobrinæ germanæ suæ: Cara soror, si scires mysterium, quod a Domino factum est, citius lætari deberes quam tristari. [ut sic filius ejus leprosus sanetur;] Vides, inquit, filium tuum leprosum? hoc designat tuam legem infidelitatis, quam tu servas: sed si cupis sanitatem, pueri, crede in Dominum Jesum Christum, filium Dei unigenitum, natum ex Maria Virgine; & accipe sacrum baptisma tu & filii tui, & videbis mirabilia Dei. Deinde narravit sibi omnia, [quibus baptizatis, baptizantur & privigni,] quæ ipsa Gelida viderat & audierat a Sacerdote Stephano prædicto. Quibus auditis d. Florentia, Spiritu sancto inspirata, rogavit d. Gelidam, ut mitteret ei d. Sacerdotem. Et illico d. Gelida, non pigra sed diligens, misit præd. Sacerdotem. Qui venit & stetit in domo d. Florentiæ per sex l dies, informando eam de fide. Quæ instructa plane, requisivit sacrum baptisma: & statim d. Sacerdos baptizavit eam cum filiis suis. Cum autem ille leprosus fuisset baptizatus, statim curatus fuit a lepra. Quod videns Florentia, ardentius dilexit Factorem, & rogavit ut audiret Missam: quod ita factum est. Cum autem sacram Hostiam elevasset Sacerdos, Germanus & Paulinus fratres, per rimas portæ cameræ viderunt Christum, sicut matertera eorum viderat: & statim territi clamare cœperunt: & festinanter cameram intrantes, peracta Missa sacrum baptisma susceperunt.

[4] Quibus peractis præd. Sacerdos loquebatur cum Florentia de fide, [& eorum pater,] absente Gelida, quæ prandium parabat. Lirus vero maritus Florentiæ venit, & reperiens d. Sacerdotem cum uxore sua, furore repletus arripuit gladium, & voluit eam interficere: sed statim divino nutu effectus est immobilis, & patiebatur morbum gravem. Sed statim Gelida venit, & una cum d. Florentia ante altare beatæ Virginis se prostraverunt, rogantes Christum ut ostenderet suam potentiam. Oratione autem facta, venerunt ad d. Lirum, ostendentes ei filium suum a lepra curatum, dicentes ei: Si tu credis in Dominum Jesum Christum, & te baptizari permittas in nomine ipsius, recipies sanitatem. Quod ille videns, & se cruciatum; dixit: Credo in Dominum Jesum Christum, & baptizari volo in nomine ipsius. & statim curatus est, & immediate vocato Sacerdote præd. sanctum Baptisma percepit.

[5] Tunc his peractis, Gelida cum viro suo Siro ad domum propriam rediit: [ac patruus.] qui quidem Sirus, reperiens uxorem suam quadam nocte intra cameram orationem facientem, & perpendens eam esse Christianam, arrepto gladio voluit illam jugulare. Sed statim Angelus Domini, in forma pueri, adfuit cum maximo lumine, & ipsum Sirum in terram prostravit, ita quod per totam noctem extra sensum fuit. Mane autem facto, Gelida misit ad ejus consobrinam germanam & virum ejusdem, narrans eis casum qui acciderat. Quibus auditis, accesserunt ad Sirum, & in lecto quasi mortuum viderunt. Cumque excitatus fuisset d. Sirus, vocavit uxorem ejus; & in præsentia circumstantium narravit quæ viderat; & valde tristis veniam petiit ab uxore, & fieri Christianum se postulavit, & sic sacrum baptismum suscepit.

[6] Isti igitur quatuor, Germanus, Paulinus, Justus, & Sicius, ad ætatem debitam pervenientes, [Patrueles 4 facti statuarii, cœlibes vivunt:] artem mechanicam tam lapidum quam lignorum didicerunt. Erant autem multum periti lapicidæ, & in arte sculpturæ famosi artifices; quos equidem non invenitur habuisse uxores: forte enim consilium Christi de virginitate servanda, ferventi amore quo in Christum ferebantur, opere implere cupiebant. Unde Matthæi XXIX dicitur; Sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum; qui potest capere, capiat. Hos, inquam, quatuor strenuos, defensores pariter & confessores Catholicæ fidei, elegit Deus & oriri fecit in istis Hispaniæ partibus, ut Christum in tam atroci persecutione, constantissime confiterentur, & fidem orthodoxam eorum martyriis mirabiliter in cordibus fidelium roborarent, & multis miraculis sanctisque doctrinis mirabilem demonstrarent. Propter quod Deus, bonis & justis præmia dispensans, sicut illos specialiter ad certamen martyrii elegit, pro fidei Catholicæ defensione; sic etiam in hac Gerundæ civitate terrestri, & in civitate Paradisi cælesti, gloriosissime magnificavit: de quibus loquitur Apostolus ad Romanos VIII; Quos præscivit & prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui: quos autem prædestinavit, hos & vocavit: & quos vocavit, hos & justificavit; quos autem justificavit, illos & magnificavit.

[7] Mortuis autem eorum parentibus, arte præd. utentes sine uxoribus, in fide Catholica permanentes, [clarent miraculis,] etiam miraculis claruerunt. Nam primo, in loco qui dicitur Ultra-montem, cum quamdam domum edificassent, quidam ex coadjutoribus ex ædificio cecidit: & fractis cruribus & brachiis, spes vitæ in eo non erat. Beati autem isti videntes descenderunt; & ipsum a terra levantes, divino nomine invocato, ita pristinæ sanitati restituerunt, ac si numquam aliquid mali passus fuisset. Completo autem d. opere, accesserunt ad locum qui dicitur Flassa: & dum ingressi fuissent locum, viderunt ibi juvenem, m surdum & mutum a natura. Cui dicti Sancti compatientes, accerserunt eum; & tangentes aurem & linguam ejus, dixerunt; Audi, & loquere, & redde gratias Altissimo. Et statim apertæ sunt aures ejus, & solutum est vinculum linguæ ejus, & loquebatur recte, benedicens Deum. Fama autem eorum incepit ventilari per totam villam. Ipsi fugere volentes hominum laudes, recesserunt inde, & venerunt ad villam quæ dicitur Moneto, in quo repererunt unum hominem possessuma dæmone: & statim Sancti prædicti hominem, in nomine Dei, sanum & incolumen reddiderunt. Qui videntes famam excrescere, recesserunt ab illo loco, & venerunt Gerundam; & in porta civitatis repererunt unum senem claudum, postulantem eleemosynam: ad quem accedentes Sancti Dei, dixerunt; In nomine Jesu Christi, Nazareni, crucifixi, surge & ambula. Qui illico surgens, secutus est eos.

[8] Temporibus autem illis regnabant duo Imperatores, scilicet Diocletianus & Maximianus, [a Rufino Præfecto jussi idola sculpere.] qui persequebantur Christianos: qui miserunt Datianum, Gubernatorem generalem super totam Hispaniam, ut Christianos persequeretur. Hic cum venisset Valentiam, ibi crudelissime n interficiebat


Christianos: & misit versus Gerundam unum crudelem virum, Rufinum nomine, officialem suum. Qui primo venit at civitatem quæ dicitur Empurias, & invenit ibi Felicem, & duxit illum vinculatum usque o Gerundam. Et cum ibidem fuisset d. Rufinus, quæsivit homines peritos in arte lapidea: & fama istorum juvenum volabat. Tandem ducti sunt ante Rufinum: [eorū ostendunt vanitatem:] quibus Rufinus ait: Audivi famam vestram: idcirco feci vos venire, ut faciatis mihi imagines lapideas Deorum nostrorum, & homines & mulieres eos adorare possint. Respondens Germanus, nomine aliorum & suo, ait: Rufine, audi & crede verba salutis. Omnes dii gentium dæmonia; Dominus autem cælos fecit. Miror multum de te & de prudentia tua, ut nobis dicas quod faciamus deos tuos. Numquid majores erimus diis tuis! nam factor major est factura. Agnosce Deum omnipotentem, creatorem cæli & terræ, qui propter suam magnam misericordiam, misit Filium suum unigenitum in terras, natum de Virgine, passum in cruce pro peccatis primi parentis: hunc adora, quoniam hic est Rex regum & Dominus dominantium.

[9] Quibus auditis Rufinus, furore repletus, jussit eos mittere in carcerem, [inedia macerati in carcere,] ut ibi fame morerentur: & præcepit custodibus, ut nullus daret eis subsidium. Missis ergo in carcerem venit Angelus Domini, confortans & dicens: Nolite timere: nam Dominus Jesus Christus non dimittet vos. Confortatis igitur Sanctis Dei Angelus discessit: & in octavo die Rufinus fecit eos sibi præsentari: quibus præsentatis jussit eos expoliari, & plumbatis p cædi, & iterum in carcerem recludi. Et ecce Angelus Domini confortans eos, [dein plumbatis cæsi,] sanavit eos. Tertia vero die iterum Rufinus fecit eos sibi præsentari, dicens: O juvenes, cur vultis propter illum Crucifixum mori? Relinquite eum, & abnegate, & adorate deos nostros: & faciam vos magnos viros in terra, & ab omnibus hominibus honorari. Tunc sancti Viri una voce clamaverunt: O membrum satanæ! Deos vestros colite: nos autem credimus in Jesum Christum, & pro eo mori parati sumus. Tunc Rufinus jussit sibi tribunal parari, ante portam Vallis-tenebrosæ; & sedens pro tribunali dedit sententiam. Primo, quod Germanus, qui dicebat Deum omnipotentem, & filium suum unigenitum asserebat, cum silice & martello caput ejus tunderetur. Secundo, quod Paulinus, qui dicebat, Christum passum in cruce pro peccatoribus, decollaretur. Tertio quod Justus, qui dicebat quod Christus esset caput Ecclesiæ, & resurrexit tertia die, [capitis damnantur.] capite truncaretur. Quarto, quod Sicius, qui dicebat quod Christus quadragesimo die a sua resurrectione ad cælos ascendit, & quinquagesimo die misit sanctum Spiritum in linguis igneis super Apostolos, igni traderetur. Qua sententia data, Sancti Dei voce magna dixerunt: Gratias agimus tibi, Domine, quia mori nos dignos fecisti pro te. Dum Sancti Dei cruciarentur, vox de cælo venit cum magno tonitru, dicens; Pretiosa est in conspectu Domini mors Sanctorum ejus. Quam vocem audiens Rufinus, timuit, & cecidit in terram; & tremens, cum magno timore intus portale q intravit; & ipsum portale jussit cum lapidibus & calce claudi, ita quod ex tunc non fuit apertum: populi autem fugerunt ad domos proprias, Istis autem factis, venerunt mulieres devotæ & honestæ de nocte, & ceperunt corpora Sanctorum, & sepelierunt ea in tumbis marmoreis; & cuilibet tumbæ fecerunt suum scriptum, scilicet in ecclesia B. Mariæ extra muros, ubi nunc est ecclesia S. Felicis r.

[10] [Corpora sub Carolo M. translata,] Post aliquod tempus Carolus Magnus, Imperator & Rex Franciæ, cepit civitatem Gerundæ; & fecit novam Sedem in Mesquita Saracenorum, in Sede quæ nunc est. Et fuit sibi revelatum, quod quatuor Martyres fuerunt sepulti in d. ecclesia: & magno honore transtulit in altari B. Mariæ: & fuerunt facta ista die, meritis istorum Sanctorum, infinita miracula. Et post magnum tempus, quidam Canonicus istius Sedis, vocatus Arnaldus de Monterotundo, ad honorem & reverentiam dictorum Sanctorum, fecit in d. ecclesia quamdam capellam cum tumba, in quam transtulit dd. Sanctos s. Et ibi instituit quoddam Sacerdotale Beneficium: [deinde in propriam capellam.] & propter ista facienda ipse accessit ad Curiam Romanam; & inde habuit Vitam istorum Sanctorum, ob quorum reverentiam ipse plures expensas fecit. Quare bene creditur, quod meritis ipsorum Sanctorum ipse fuit Episcopus t Gerundæ, & vixit per multum tempus; & fuit bonus, simplex, & castus; & aliæ gratiæ eorum nomine fuerunt sibi factæ, Dei gratia & meritis. Sit Deus benedictus in secula seculorum. Amen.

[11] [Debilis ex casu puella, Sanctis oblata,] Temporibus præteritis, antequam civitas Gerundæ publice faceret festum dd. sanctorum quatuor Martyrum, erat in d. civitate quædam bona mulier, uxorata viro, quæ habuit filiam quamdam, quæ cum esset trium annorum, casu cadens, perdidit totaliter vires ambulandi, quia non poterat aliquo modo suis pedibus aut tibiis sustentari; cum antea sufficienter & juxta ætatem viriliter ambulasset, & tunc viribus quasi destituta differebatur: & hoc spatio quasi trium annorum. Qua de causa mulier prædicta, & mater infirmæ puellæ, sæpissime flebat præ tristitia; considerans & quasi dubitans, quod ipsa puella longo tempore sic viveret, & numquam a d. infirmitate liberari posset. Adveniente autem vigilia diei Sanctorum dictorum, & audito quod ipsi Sancti multa miracula faciebant; de voluntate viri sui, vovit puellam ipsam mitti in confratria ipsorum Sanctorum, casu quo a d. infirmitate curaretur. Quo facto, jacente dicta puella in quodam u estramine (quia aliter stare non poterat nisi jacendo) & matre existente solicita per domum circa ministerium; ipsa puella gradiendo tentavit se elevare propria virtute, nullo alio adjuvante. [subito roboratur.] Et stans erecta & ridens præ gaudio, quia diu erat quod sic non steterat; vocabat matrem suam, applaudendo & dicendo; Ecce, mater mea, ecce ambulo: & sic de cetero convaluit, & vixit in eadem civitate, sana & integra in omnibus membris suis; & fuit uxorata, & habuit filios; & post suo tempore obdormivit in pace. Et parentes ipsius, obtenta d. gratia meritis ipsorum Sanctorum, statim posuerunt ipsam puellam infra confratriam dd. Sanctorum.

ANNOTATA G. H.

a Lampurda vulgo l'Ampurdan, regiuncula adjacens Emporiæ, in ora littorali maris Mediterranei, inter Rhodan vulgo Roses, & Gerundam.

b Quod illud oppidum Pera hodie sit, ignorari asserit Tamajus.

c Eter, Tamajo & Domenecco Hater.

d Lirus & Sirus Domenecco Lyrus & Syrus, Tamajo Lirus & Syrus.

e Cursa, Domenecco Coræa.

f Floris, Tamajo Flora.

g Sicium Tamajo & Domenecco Scicium.

h Tamajus Ex ejus alvo ignis coruscans totum terræ ambitum illuminans prosiliret.

i Fœcunda etiam Domenecco, Facunda Tamajo.

k Tamajus, ut me pulchrior evadas.

l Domeneccus por espacio de seys meses. Hinc Tamajus per semestre.

m Tamajus cæcum, mutum & surdum, & deinde


tactis oculis, lingua & auribus, & postea, visum receptum esse. In Domenecco etiam cecus habebatur; sed calamo in nostro codice deletum id est, & ibi nihil erat de tactis oculis, aut visu recepto.

n Inter hos fuit S. Vincentius Levita, & adjunguntur a variis alii 18, quorum Dux statuitur Orion, de quibus egimus 22 Ianuarii.

o Gerundæ Martyr obiit S. Felix Kalend. Augusti.

p Tamajus, plumbels globulis flagellari.

q Idem, in urbem cum cetera plebis caterva fugit.

r Idem addit: Dies agonis creditur VI Idus Junii anno Domini CCC. Annum eumdem indicat Domeneccus, & adjungit: Elapsis dein multis centenis annis, scilicet usque ad annum DCCLXXVIII; quo, sicut Annales Francorum nos docent, Carulus Magnus Pampelonam acquisivit, & obsides accepit a civitatibus Osca, Barcellona, nec non & Gerunda; quas potuit etiam personaliter adiisse, nondum tamen Imperator: hoc enim primum factus est anno DCCC, neque Cataloniam cum illo titulo unquam vidit.

s Hic finiunt Acta Tamaji.

t Gerundensium Episcoporum catalogus.

CENSURA D. P.

Germanus, Martyr Gerundæ in Catalaunia (S.)
Paulinus, Martyr Gerundæ in Catalaunia (S.)
Justus, Martyr Gerundæ in Catalaunia (S.)
Scicius, Martyr Gerundæ in Catalaunia (S.)

Quid differant genuina Sanctorum Martyrum Acta, ex Proconsularibus accepta commentariis judiciorum, vel certe ex coævorum scriptorum relatu accepta, ab diu post ex veteri traditione compositis; & hæc rursum, ab iis, quæ, nulla ejusmodi traditione prælucente, gratis omnino sunt conficta; nemo potest ignorare, in hujusce nostri operis lectione versatus. Talis autem facile dijudicabit, qua in classe ponenda sint, istiusmodi loco ac tempore inventa Acta horum, ignotorum alias Martyrum; de quibus hoc solum eatenus sciebatur, in suburbana ecclesia sub altari repertos, ubi ante irruptionem Saracenorum repositi fuerant; & seculo VIII, recuperata a Christianis Gerunda, translatos ad Cathedralem esse; numero quatuor, & nominibus distinctos, vel per traditionem servatis, vel ex laterculo apposito notis. Plus de iis sciri potuisse Gerundæ, quando facta translatio fuit, nemo credet, qui consider averit, quod Arnaldus Canonicus, bonus & simplex, qui, ob Sanctorum a se in novam capellam translatorum reverentiam, plures expensas fecit, dicatur ipsorum Vitam Roma attulisse, qualem jam exhibuimus. Fuerit haud dubie persuasus ille, quemadmodum infiniti alii, pii magis quam rerum periti, omnium pro Christo passorum notitiam Romæ posse inveniri; ignarus nusquam studiosius abolita olim fuisse sanctorum Martyrum Acta quam ibi, intentißimo in eam rem Diocletiano ejusque ministris; unde factum, ut illustriorum quarumdam paßionum historias, postmodum utcumque rescriptas, non quidem omnino improbaverit Gelasius Papa, sciens eas in nonnullis ecclesiis legi; testatum tamen, suo de Apocryphis Decreto, esse voluerit, eas a Romana Ecclesia non recipi. Cum ergo Arnaldus, non minori anxietate quam devotione, perquireret ibi Acta prædictorum quatuor; inventus videtur sciolus aliquis, qui quæstum facturus ex boni viri pietate, Legendam confinxerit peculiarem, accepto fundamento ex Legenda S. Felicis Martyris Gerundensis, quæ ipsi nomina Diocletiani & Maximiani, mißique abiis in Hispanias Datiani, & Officialis Rufini suppeditavit; Empurias item atque Gerundam. Quatuor autem cum essent in quæstione, incidit ei cogitare de Quatuor Coronatis, eo quod deorum statuas nollent sculpere, martyrium paßis; itaque etiam Lapicidas fecit. Veritus deinde ne simplex relatio, istis licet vestita circumstantiis, non satisfaceret Canonico suo, nisi etiam adderet quibus parentibus nati, & quomodo facti essent Christiani; licere sibi voluit fingere Lirum & Sirum fratres, filios Cori ex duabus sororibus Flore & Gelida filiabus Etheris; quarum prior Germanum atque Paulinum pepererit; altera, Consobrinam suam Florentiam, Flori demortuæ superinductam, jamque ex Liro matrem Justi & Sicii, converterit ad Christum una cum viro suo, Stephanoque Presbytero adduxerit baptizandos: de quo Stephano quia turpe videbatur dici nihil, adscripsit in margine; Fertur, hunc Stephanum advenisse cum Beatis Magdalena, Lazaro, Celidonio & aliis; qui cum pervenissent Massiliam, iste ad hanc provinciam confirmandam remeavit. Dignum profecto patella operculum. Ignoscendum interim ruditati seculi XII ac XIII, quod ista ab Arnaldo ut thesaurus recipi, & apud Gerundenses fidem potuerint invenire: quod autem Domenecco & Tamayo etiam visa sint prælo digna, nemo mirabitur, qui noverit Domineccum, initio hujus seculi, adhuc ad talia rudis, scripsisse; & Tamayi stomachum ferreum, ad quantumcumque absurdas fictiones approbandas digerendasque. Unum dico, nullo unquam exemplo probandum, quod Christianis, Martyrum paßiones cum gererentur conscribentibus, otium vel animus fuerit de eorum natalibus parentibusque longas historias texere, ut auctor hic fecit. Iam vero nomina villarum, Pera, Cursa, Ultramont, Flassa, Morels, eo liberius commentus videtur auctor, quod speraret Hispanis eo certiorem faciendam fidem antiquitatis, quo minus iis haberentur nota: qua fiducia etiam miracula addiderit apparentis sub Missa Christi, & lepræ per Baptismum purgatæ. Sententia autem in Martyres lata, secundum diversitatem confeßionis singulorum, de Personarum divinarum trinitate & Capitis Ecclesiæ firmitate, non minus inepte ad Iudicis personam videtur concepta, quam titulus Gubernatoris Generalis Hispaniarum datur Datiano. Præsidem antiqui sub Romanis Hispani appellasent, Capitaneum Generalem recentiores. Similiter Altare Beatæ Virginis, ante quod Gelida & Florentia prostratæ finguntur, non dixisset prima sub Gentilibus Christianitas, & alia hujus generis, quibus immorari non vacat.

DE S. SYRA VEL SYRIA, IN TERRITORIO TRECENSI IN GALLIA.

SEC. IV, AUT V.

Cultus stabilitur, quæritur ætas; Reliquiarum inspectio declaratur.

Syra vel Syria, in territorio Galliæ Trecensi(S.)

AUCTORE G. H.

[1] Sacra S. Syræ vel Syriæ vulgo Sainte Syre, memoria ad hunc VIII Iunii inscripta est Mss. Trecensi & Carmelitano Coloniæ adservato his verbis: In territorio Tricassinensi B. Syriæ matronæ. In Ms. Florario, & Martyrologio Coloniæ atque Lubecæ sub annum 1490 excuso, dicitur, optimæ Matronæ. Secuti Grevenus & Molanus in Additionibus ad Usuardum, Maurolycus, Felicius, Canisius, Ferrarius, [Cultus Sanctæ,] a quibus omnibus Matrona compellatur: Mulier autem in Actis S. Sabiniani, Trecis sub Imperatore Aureliano martyrium paßi, quæ ad diem XXIX Ianuarii duplicia edidimus: priora autem & antiquiora ex codicibus Mss. Rotomagensi & Trevirensi S, Maximini. In his cum relatum esset, quomodo inter alia miracula sanguine ejus restitutus


fuisset visus Imperatoris; ista num. 12 subduntur.

[3] Audiens hæc quædam mulier, nomine Syria, quæ * quadraginta annos ab oculis cæca sedebat, ait parentibus suis: Ducite me ad amabile gaudium, ubi sacratissimus Savinianus cælestem gloriam conquisivit. Parentes autem illius dereliquerunt eam, & noluerunt cum ipsa pergere. [ad sepulcrū S. Sabiniani Mart.] Exiit parvulus de germine eorum, & introiit ad eam: & comprehendens eam manibus, in viis ejus ambulaverunt, & nescierunt ubi requirerent passionem sanctam. Venientes autem, ubi S. Savinianus requiescebat, affixi sunt pedes eorum, & non potuerunt amplius iter pergere, quia in locum sanctum advenerant. Illa humili corde flectere genua sua in terram cœpit, & orare confidenter, dicens: Deus Christianorum, & S. Saviniane, qui tibi impetrasti coronam pretiosam, lapidibus pretiosis ornatam, osteude virtutem tuam in me. Cum hæc orasset, in ea hora aperti sunt oculi ejus, & vidit lumen diei, & sepulcrum S. Saviniani. Multus autem populus festinabat videre virtutem Dei. [ubi cæcitas ejus curata fuerat:] Tunc loquitur ad eos Syria: Diligamus sepulturam, & faciamus cellam magnam, ubi S. Savinianus vitam non deposuit, sed mutavit. Hæc in prioribus Actis S. Sabiniani: quæ in posterioribus Actis, ex Promptuario Antiquitatum Tricaßinæ diœcesis a Nicolao Camuzato vulgato & a nobis, editis, cum pluribus circumstantiis de vita Syriæ, describuntur, ideoque etiam hic videntur addenda, ut sequitur:

[3] Pluribus autem annis latuit corpus beati Martyris, ob nimiam Christianorum persecutionem: & ejus sepulturæ locus soli Deo erat cognitus. Igitur campus ille fit miraculis floridus, & redolens virtutibus: propter quod excitantur remoti odore, vicini attrahuntur dulcedine: conveniunt ægroti, recepta exultantes sospitate. Fama ergo volitante, quædam mulier, Syria nomine, oculos habens carentes lumine, toto corde quærens beati Martyris thesaurum occultum, [venit], & ipsum flagitat ut recuperet visum. Quærens ergo quem corde desiderabat, Christum planctibus invocat, [quare ejus desuper structa ecclesia,] ac sanctum Martyrem precibus exorat. Ad locum venit, & nondum oratio complebatur, & ecce jam mulier exauditur: oculi etenim reparantur ad usum, & depulsa caligine reformantur ad visum. O quantas laudes & gratiarum actiones illa Deo & beato Martyri refert! Igitur miraculo divulgato, accurritur a civibus, acceleratur ab omnibus: lætantur communiter omnes, ac Deo resonant vocibus laudes: quia ipse tam præclaro miraculo dignatus est revelare Martyrem suum populo suo. [ibidem egit vitam reliquam.] Ergo ex communi sententia, hortante plurimum B. Syria, decenter construitur sancta ecclesia. Qua diligenter ædificata, non immemor beneficii accepti B. Syria, devovit se Deo servire & beato Martyri: ibi se affligens multis jejuniis, orationibus vacans & vigiliis, se vivam hostiam Domino immolavit. Ac sic juste ac sancte vivendo, per immensum vitæ martyrium, ac per magnæ devotionis famulatum, meruit adipisci sancti Martyris in cælo consortium, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus, per omnia secula seculorum. Amen.

[4] Hactenus testimonia de S. Syria, ex antiquis Actis S. Sabiniani desumpta: ex quibus colligimus. eam vixisse, cum jam Christiana religio in suo vigore esset, atque ecclesiæ Christianorum secure erigerentur. Ceterum ad quodnam seculum, quartum forsan aut quintum, debeat referri, non possumus definire. Non arbitramur autem illam adscribendam Ordini Benedictino, [Alia ab hac est S. Syra soror S. Fiacrii.] uti Menardus & Bucelinus fecerunt. aut referandam ad annum DCXL, uti fecit de Sanctis Trecensibus agens Nicolaus des Guerrois. Illorum assertio eo nititur, quod credant fuisse sororem S. Fiacrii, Scoti sive Hiberni. Hujus quidem soror Syra appellata est: sed ea monasticam vitam in cœnobio Brigensi Meldensis diœcesis duxit, ac postea monasterium puellarum prope Catalaunum construxit & gubernavit, diem vero natalem habet XXIII Octobris. Sancta autem Syria, de qua nunc sermo, videtur Rilliaci aut certe non procul ab ipso loco, ubi S. Sabinianus depositus erat, & prognata & educata. Nam cum parentes ejus nollent cum ipsa pergere; parvulus illam manu apprehensam deduxit. Fuisse autem Rilliacum vicum quinque circiter leucis infra urbem Tricaßinam, ad eumdem cum ipsa fluvium Sequanam, asserit Camuzatus; eumque dein a sancto Martyre dictum Sabinianum, nunc vero S. Syriæ vocabulo appellari. Menardus ex Lectionibus Officii S. Syriæ, in veteri fragmento repertis, ista adducit, etiam a Camuzato relata, & huc referenda.

[5] Postquam ex obscura custodia, in quam detrusus fuerat, S. Savinianus admiranda virtute evasit; statim apud dictum Rilliacum capite plexus est, ibique ejus corpus terræ mandatum. [Sacellum & capsa Reliquiarum illius] Quod cum diu occultum fuisset, tandem Virgini, cui Syriæ nomen erat, divina revelatione manifestatum est. Quæ cum multum vitæ tempus caste pieque ibidem traduxisset; sacrosanctas Martyris Reliquias religioso honore prosequens, ad ejusdem sancti Martyris monumentum ædiculam sive sacellum extruxit. In quo & post obitum condita est in lapide concavo, qui hodieque in eodem sacello, ipsius Virginis nomini sacrato, visitur: in quo quidem ejusdem Virginis corpus, ærea capsa affabre facta conclusum, requiescit. Ipsa vero ædicula, magno peregrinorum undique confluentium concursu, maxime eorum qui calculo laborant, celebratur: in quibus divinitus curandis egregia quotidie miracula eduntur. Ejus dies festus in Tricassina diœcesi Octavo Junii solenni celebratione colitur: & jaminde ab anno millesimo trecentesimo Henricus de Noa, Decanus Ecclesiæ Trecensis, eodem nonnullos annuos reditus in id contulit, ut novenis Lectionibus illius festum ageretur. Hæc ibi: quorum ultimum confirmans Nicolaus Des Guerrois, in historia Trecensi, ipsius Henrici Epitaphium profert ad annum MCCC: sed corrigendum monet, & annum mortis jubet scribi MCCCXXVII; quasi diceret, prænotato seculari factum, testamentum talia fundantis; indeque sumptam occasionem a grata posteritate, mortem ipsius fundatoris isto anno signandi. Cetera verba Menardi magna ex parte retulit in Martyrologio Gallicano Saussajus: iterumque in Supplemento ad diem VII Iulii, Trecis, inquit, ipsa die memoria S. Syræ Virginis; & in Indice Topographico ostendit, de eadem S. Syria illa accipienda esse.

[6] Addit Menardus, quod Dominus Guillotius, Curio S. Aventini Trecensis, cuidam scripsit; [ut patronæ hernia & calculo laborantium,] in veteri Ms. hos de S. Syria versus esse repertos:

Regia Campanis celebrata est Syria terris,
      Cujus quisque piam percipit æger opem.
Linquit arenosos per te gravis hernia renes,
      Sanatur meritis fractio quæque tuis.
Talibus oro meam serves cruciatibus alvum:
      Credimus es tanti vera medela mali.
Ora pro nobis summum, pia Syria, Regem,
      Ut scrupulo curet viscera nostra gravi.

Menardus, ob primam horum versuum vocem Regia, arbitratur, fuisse ex regali prosapia, ac perinde non distinguendam esse ab illa Syria, quæ fuit S. Fiacrii soror, & filia Scotorum Regis. Verum debile argumentum: ut enim non dicam, quod dici poßit, Regia Syria, quia inter Reginas cælestes adscripta; cur non posset hic titulus ad litteram verificari, conjectando quod filia fuerit S. Colloquilli Regis, apud


Senones honorati, de quo nos egimus XVI Martii. Demum hujus S. Syriæ Commemoratio in Missa, præscribitur in Breviario Lingonensi, anno MDCIV.

TESTIMONIUM
Reseratæ capsæ Reliquiarum.
Ex Promptuario Tricassino Camuzati.

Syra vel Syria, in territorio Galliæ Trecensi (S.)

BHL Number: 7972

[7] In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, Patris & Filii, [Jussu Vicariorum Trecensium] & Spiritus sancti, Amen. Universis præsentes litteras seu præsens publicum instrumentum inspecturis, Odardus Hennequin, in utroque Major, & Petrus Fiene, in Jure canonico Licentiati, Officiales Trecenses, ac S. Margaretæ in ecclesia Trecensi Archidiaconi & Canonici præbendati Presbyteri, Vicarii generales in spiritualibus Reverendi in Christo Patris, Domini D. Ludovici Dei gratia Trecensis Episcopi, a suis civitate & diœcesi Trecensi notorie absentis, Salutem in Domino sempiternam. Quoniam ab humanæ mentis memoria cito dilabitur quod gestum est, nisi scripto confirmetur, eapropter serie præsentium notum facimus, quod nos auctoritate dicti R. Patris, ad laudem, gloriam & honorem Dei Salvatoris nostri Jesu Christi, ejusque gloriosissimæ & intemeratæ Matris piissime Virginis Marie ac totius Curiæ cælestis, venerationemque & decorationem S. Syriæ Virginis, [coram multis testibus,] totiusque populi Christiani firmiorem & indubitatam fidem, dictæque S. Syriæ meritorum & miraculorum ejusdem, quæ quotidie fiunt & per universum orbem renovantur, exaltationem; in villa de S. Syria & capella ejusdem Sanctæ, in qua ab antiquo capsa, intra quam sacrum & gloriosum corpus dictæ S. Syriæ reponitur & requiescit, die data præsentium, in Notariorum publicorum, venerabiliumque Religiosorum & discretorum virorum, Magistri Nicolai Coiffardi in utroque Jure Licentiati & Jacobi Rocignoti, Canonicorum dictæ Trecensis Ecclesiæ, ex parte venerabilis Capituli Ecclesiæ Trecensis ad hoc commissorum & deputatorum, Nicolai Mergey Matricularii Presbyteri in dicta ecclesia, Fratris Christophori de Crusi Præpositi & Religiosi professi monasterii Cellæ prope Trecas Ordinis S. Benedicti præsentia, & plurium aliorum nobiscum existentium, personaliter accessimus de mane, & nobis ibidem in dicta capella existentibus, ornamentis & indumentis Sacerdotalibus reverenter & honorifice vestitis & indutis, maxima & copiosa populi dicti loci de dicta S. Syria & aliunde multitudine ibidem congregata, de voluntate & expresso consensu venerabilis & discreti viri Magistri Guillermi Acuti Presbyteri, in Jure canonico Licentiati Canonici & Archidiaconi Brenæ in dicta Trecensi ecclesia, ac Curati parochialis ecclesiæ S. Saviniani de dicta S. Syria; Johannis Quatreux & Gilleti Symon alias le Febure, Matriculariorum & Provisorum fabricæ dictæ parochialis ecclesiæ S. Saviniani de dicta S. Syria pluriumque parochianorum & habitantium dictæ villæ de S. Syria & aliorum ibidem existentium, [capsa super altare deponitur:] cantatis certis & decentibus Antiphonis, cum Versibus & Orationibus sequentibus, dictam capsam, existentem retro altare chori dictæ capellæ, descendere & super dictum altare ponere fecimus.

[8] Qua sic posita inspectaque diligenter, visa & visitata ipsius capsæ firmatura, quam bene seratam & firmatam, absque aliquali apertione aut fractura in aliqua sui parte facta, invenimus; eamdem per honestos viros, Petrum Chevry & Johannem Chevry aurifabros, Trecis commorantes, cum suis malleis & instrumentis ferreis apetire fecimus. Qua aperta laudes Deo decantando, visitavimus diligenter & reverenter quid intra eamdem capsam erat; maximaque cum cordis devotione & lacrymarum aspersione inspeximus, & intra eamdem capsam quamdam cuvam seu capsam parvam, reverenter & honorifice quodam panno antiquo pallio deaurato viridi & perso duplicato circumdata, ornatam & decoratam. Et in præmissorum omnium & pluriū aliorum ibidem affluentium & congregatorum præsentia repertum fuit corpus sacrum, [in eaque reperiuntur caput & ossa S. Syriæ;] scilicet caput & alia ossa sacra dictæ S. Syriæ Virginis, cum pluribus aliis ossibus gloriosis & sacris, reverentialiter & magnifice reposita, recondita in quadam parva & honesta cuva intra dictam capsam existente, recondita panno de serico figurato, & (ut præmittitur) circum-amicto; Cleroque & populo ibi astanti in majori parte per nos monstrata. Quod quidem corpus dictæ S. Syriæ Virginis, cum capite & aliis ossibus & reliquiis sacris, prout reperta in eadem capsa fuerant, per nos Vicarios prædictos, in quodam sacco lini desuper suto, cooperto quodam sandali rubro sericeo honesto, cum qua decuit reverentia in præmissa cuva, prout alias (ut præmissum est) intra dictam capsam posita & reclusa fuerant, Te Deum laudamus, [eadem post cantatum Te Deum & Missam:] cum Antiphonis Versibus & Orationibus decentibus sequentibus, Missaque de dicta S. Syria in ejus honore alta voce solenniter decantata, laudes Deo devotissime & dictæ S. Syriæ referentes, integraliter reposuimus, prout hujus Corpus & Reliquiæ pro nunc in dicta capsa reponuntur, recluduntur, & dimittuntur. Quibus sic repositis, inclusis, & dimissis, eamdem capsam in nostrorum Notariorum & Testium præmissorum præsentia per dictos aurifabros claudere, [denuo occluduntur] & tum clavis ferreis bene & secure serare & firmare fecimus. Qua sic firmata, dicti aurifabri, imagines & alia jocalia & ornamenta ejusdem capsa, per eos nuper reparatæ, de & super dicta capsæ apponi promiserunt, & apponere inceperunt.

[9] In quorum omnium & singulorum fidem & testimonium præmissorum, præsentes litteras seu præsens publicum instrumentum, per Notarios publicos subscriptos, qui nobiscum & testibus infrascriptis ad præmissa præsentes fuerunt, fieri; sigillique Curiæ Trecensis, quo utimur in hac parte, una cum nostris signetis signisque publicis & subscriptionibus dictorum publicorum Notariorum subscriptorum, [1461, 13 Augusti.] fecimus & jussimus appensione muniri. Acta fuerunt hæc in dicta Capella S. Syriæ, anno Domini MCCCCLXI, die XIII mensis Augusti, Indictione nona, Pontificatus Sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri Domini Pii divina providentia Papæ II, anno III; regni vero Illustrissimi ac Christianissimi Principis & Domini nostri, Domini Ludovici Dei gratia Francorum Regis, anno primo. Præsentibus ibidem discretis & honestis viris Dominis Ægidio Colerne, Canonico præbendato Ecclesiæ collegiatæ S. Stephani Trecensis; Petro de Jugny, Curato parochialis ecclesiæ de Dropto S. Bazoli; Laurentio Jacquet, Capellano Rectore dictæ parochialis ecclesiæ de dicta S. Syria; Jacobo de Bourgongne, Joanne Broüart, Symone Coleson, Perrino Vilat, Leonardo Prestat, & Nicolao la Plattote, dictæ Capellæ matriculariis seu luminarium ejusdem Capellæ administratoribus, parochianis & habitantibus de dicta S. Syria, cum pluribus aliis utriusque sexus testibus ad præmissa vocatis specialiter & rogatis.

Signatum Henricus Doreti, & Joannes Guerry.

[Annotatum]

* Ms. S. Max. Septuaginta


APPENDIX CRITICA,
De distinguenda Meldensi ac Trecensi hujus nominis Sancta, deque hujus contra calculos patrocinio.

Syra vel Syria, in territorio Galliæ Trecensi(S.)

AUCTORE D. P.

[10] [Chiffletiide hoc argumento opusculum,] Istum de Syra Commentariolum prælo Henschenius diu ante pararat, quam suum, de una S. Syra seu Syria Virgine Opusculum elaborandum sumpserat Petrus Franciscus Chiffletius: certe multo prius quam ipse illud, inter Quatuor similia Opuscula secundum, ederet anno MDCLXXIX; nec scio an ipsum unquam Magister noster viderit, quippe tunc primo allatum Antverpiam, cum paralysis virum diligentißimum corripuit, [non vidit Henscheius:] atque a suo Museo ad valetudinarium transtulit. Caroli le Cointe tomum 3 Annalium vidisse de controversia prænotata potuerat, & Arturi a Monasterio Gynæceum sacrum, ubi argumenta quæruntur, ad firmandam distinctionem S. Syræ Rilliacensis, a discipula S. Burgundoforæ, in Brigensi prope Meldas cœnobio, dicta etiam sorore S. Fiacrii, cui Meldenses non hanc VIII Iunii, ut Trecenses; sed XXII Octobris sacrum habent, teste Mabilione, ubi de S. Fiacrio.

[11] [sed neque Cointium inspexit, contra quē illud scriptum:] Sed apparet, Henschenium non existimasse operæ pretium, contrariam opinionem multis ventilare; quando in antiquißimis S. Saviniani Actis, tam clare distincteque describitur mulier, cæca ab annis XL, inter parentes suos, id est consanguineos manens; quos cum illa frustra rogaret ut se, divinitus monitam, ducerent ad locum, in quo Sanctus Martyr obierat; exiit parvulus de germine eorum, & comprehendens eam manibus, duxit quo voluit. Non video, quomodo hæc poßint aptari Virgini, in Scotia natæ, adeoque suos ibi parentes habenti; nec in promiscui sexus ætatisque familia; qualem verba præcitata indicant, inducentia parvulum de germine eodem; sed in monasterio, sub Abbatissa degenti: nec tot annis cæca censeri potest Abbatissa fuisse, aut si fuerat antea & quidem fundatrix cœnobii Catalaunensis, credibile non est caruisse una saltem ministra, ad suum obsequium deputata. Præterea ejusmodi sunt antiqua illa Acta, unde Rilliacensem Syram novimus, ut prius conscripta poßint videri quam S. Burgundofora & S. Fiacrius nascerentur. [quid res evidens ei erat ex Actis S. Saviniani:] Longævas, præsertim Deo sacras Virgines, fateor Mulieris ac Matronæ nominibus compellari posse; nec, ad hoc probandum, recurrere oportet ad titulum Dominæ, qua paßim in Gallia Sanctimoniales utuntur. Sufficiunt verba præcitata, ne virginem quamvis, Sanctimonialem cogitet aliquis; nisi dicere velit, admodum sero scripta esse Acta S. Saviniani, quando ignorabatur cujus conditionis mulier fuit, quæ occasionem exhumando corpori prima dedit; sed hoc vel ipsa codicum vetustas poßit redarguere.

[12] [& sicut alterius Vita, sic & Reliquiæ dici possunt periisse:] Insurgit nihilominus Chiffletius in Cointium, a quo occasionem scribendi Opusculi sumpsit; quia eamdem facit Syriam Brigensem & Catalaunensem, atque a Rilliacensi distinguit: &, Proferat, inquit, vel unum certo affirmatum testimonium, quod ad Syram Rilliacensem non pertineat. Hoc autem quid opus est? quando de Rilliacensi habemus tale, quod ad Brigensem & Catalaunensem pertinere credi nequeat. Pergit tamen, &, Doceat nos, inquit, ubinam Brigensium vel Catalaunensium extent S. Syræ reliquiæ, extra Rilliacensem ejus lipsanothecam, omnibus notam. Respondeo, tam illas pridem potuisse perire, quam periit Vita quam fatetur nullam haberi: sic enim loquitur, [& confusio, superiori ætate frequens,] Dubitare vix cuiquam licet, quin S. Syriæ… res gestæ, jam olim conscriptæ, in majorum nostrorum manibus fuerint: sed quæ Saracenorum, Nortmannorum, atque Hungarorum barbaræ irruptiones, Galliarum plerisque ecclesiis sacrisque earum monumentis vastitatem attulere; eisdem & S. Syriæ Vitam conscriptam periisse, par est æstimare. Sed an etiam necesse credere, in tali, si qua extitit, Vita, assertum haberi, quod Catalaunis tulerit cæcitatem annis quadraginta, a qua Rilliaci liberata, ædificandam ibi ecclesiam suaserit, in cujus ministerio vitam reliquam exigeret, ubi primo saxeum tumulum, deinde & mausoleum acceperit? Ista ut gratis præsumuntur, ita jure merito negari possunt, quo ad positive probentur; non probantur autem ex familiari superiorum seculorum vitio, synonymos Sanctos confundere solitorum.

[13] Pergit tamen Cointiumque urget Chiffletius, ut dicat, cur post omnem memoriam, æque a Rilliacensibus seu Trecensibus & a Catalaunensibus Syra seu Syria colatur ad diem Junii octavam; [facta Trecis & Catalauni;] si non eadem utrorumque Patrona est. Respondebo pro Cointio ego, Meldis, ubi mortua una sit, distinctos mansisse dies: confusionem Trecis factam, & Catalaunis receptam probabo, ex ipsomet Chiffletio, qui pag. 77 fatetur, quod Crebrescentibus Rilliaci miraculis, studium etiam repullulavit genus nosse, & res præclare gestas Patronæ suæ. Tunc vero, inquit, emersit fabula de genitore ejus Davide Scotorum Rege, [ubi conficta Legenda, fabulosa, ut fatetur Chiffletius:] cui Margarita conjux cum Syriam & Fiacrium genuisset, Edmundo postea secundis nuptiis sibi conjuncto, quinque alios liberos, Levicum, Florentium, Furseum, Mansuetum, & Triduanam ex eo suscepit. Hæc in rhytmicis versiculis, Gallico sermone concinnatis, typis mandata adhuc supersunt: sed & ducentis fere abhinc annis in Breviarium Autissiodorense inculcata fuerant, referunturque a Benedicto Gonono in Vitis Patrum Occidentis; ac (nisi me conjectura fallit) illa ipsa erant, quæ novem digesta lectionibus in ecclesia Trecensi recitari solita erant, festivo S. Syriæ die, ex institutione Henrici de Noya, Decani ecclesiæ S. Petri Trecensis, ut legere est in ejus Epitaphio anno MCCC.

[14] Invenio ista omnia apud Gononum pag. 248, & Epitaphium apud Des-guerrois, ut dixi. [& S. Fiacrii soror dici cœpta, ac Scota,] Sed si fabula est, quod S. Fiacrius, prætensus S. Syriæ frater, qui (sicut in Vita legitur) ex Hibernia nobilibus ortus parentibus, solitariam vitam appetens, Meldis ad Faronem Episcopum advenit, seculo Christi VII; filius fuerit Davidis, in Scotia-Britannica circa annum millesimum regnantis: cur non etiam fabula reputetur, quod S. Syria, S. Burgundoforæ in monasterio Brigensi discipula, & Catalaunensis monasterii institutrix, a longinqua regione ad partes Gallicanas pervenit; [quæ erat forte Meldensis,] quodque fuerit soror S. Fiacrii; quod denique eadem ipsa sit, quæ ad S. Sabiniani corpus visum recepit, quo annis caruerat quadraginta? Syræ certe aut Syriæ nomen nihil Hibernicum vel Scoticum sonat: & quod hujus nominis una colatur in Trecensi diœcesi VIII, altera a Meldis XXII Octobris, argumento mihi est, non solum diversam utramque esse; sed etiam diversißimis locis sepultam; Rilliaci unam, de quo nemo ambigit; alteram Meldis, quo scilicet reverterit ad Brigense S. Burgundoforæ seu Faræ monasterium; post Catalaunense recte institutum, mortem obitura in primo conversionis loco, apud spirituales suos Patres Faronem & Fiacrium: & cultus quidem perseveraverit, Reliquiæ autem ut aliorum multorum Sanctorum perierint.

[15] Interim Catalaunenses, cum forte, instaurato quod olim illa rexerat monasterio, ipsā pro Sancta haberi antiquitus intelligerent; [diver sacerte a Rilliacensi multo seniore.] neque vel corpus vel certum diem cultus haberent; facillime induci potuerunt seculo XII vel XIII, ut cum Rilliacensi Syria, licet longe vetustiori, ipsam confunderent; & quæ de illa ex Actis S. Saviniani sciebant, applicarent Meldensi,


per ridiculam de genere regio fictionem, assumpto patris nomine, qui annis fere quadringentis fuerit filiis suis junior. Frustra autem nititur Chiffletius errorem corrigere, pro Davide substituendo Eugenium IV sive Eoganum: necdum enim Scoto-Britanni contra Hiberno-Scotos evendi caverunt S. Fiacrium, nec facile evendicabunt; cum autem hæc fecerint, numquam Chiffletius, aut quisquis ut ille sentit, probare poterit, sororem ipsi fuisse Syriam; cum in Actis S. Fiacrii nulla neque parentum, neque fratrum, neque sororum mentio fiat.

[16] His contra Chiffletii opinionem pro verosimiliori Henschenii sententia deductis, ab eodem sumo Opusculi clausulam, [Miracula Rilliaci scripta nulla,] unde Sanctæ in curandis calculis efficax opitulatio clarius elucescet. In S. Syriæ adnotandis miraculis, Trecensium ac Rilliacensium diligentiam requiro & delectum. Multa negliguntur, quæ, si ab idoneis excepta testibus, & scripto mandata essent, plurimum Dei & Sanctorum augerent gloriam, & piis mentibus plurimam afferrent utilitariam: multa vulgi ore circumferuntur & infuscantur fabellis, [præter unū quo Gaspar Coliniacus,] quæ apud prudentes fidem non faciunt. Admonet Desguerroisius lectores suos, minime ausum se esse de nomine appellare famosum, & e prima nobilitate Calvinianæ hæreseos sectatorem, qui, invocata olim S. Syria, immanibus a calculo tormentis exemptus est. Imo propter hanc ipsam causam (si res ita se haberet) debuisset ille omnibus innotescere, ut intelligeretur prolem esse Syriam illius Patris, qui solem suum oriri facit super bonos & malos, & pluit super justos & injustos. Sed rem incredibilem narravit Desguerroisius. Nam Gaspar Coliniacus, [(nē ille hæreticus Admiralius;] a B. Syria persanatus, bene Catholicus fuit, & cognominis atque in tertio gradu consanguineus illius, qui Admiralius, hoc est, Regiæ classis Præfectus, Catholica religione abjurata, fœdissimam nomini ac familiæ suæ notam inussit.

[17] Seriem familiæ Coliniacensis justo volumine explicuit vir clarissimus Dominus du Bouchet (unde consanguinitatis schema, a communi ambobus proavo Guillielmo Colignæo deductum, [sed ejus consanguineus, ex ministerio filiorū Regis)] hic omittitur) qui Dominus du Bouchet sequens monumentum, ex schedis autographis Nicolai Camuzat, antiquæ probitatis viri, transmisit, in externorum gratiam sic Latine legendum. Hoc scriptum est in tabula, appensa in sacello S. Syriæ Trecensis diœcesis, nunc vetustate consumpta, quæ adhuc legi poterat anno MDCIV. Gaspar de Coliniaco, Dominus & Baro de Bovain & de Beaufort, Sector mensarius Dominorum Delphini & Ducis Aurelianensis, [anno 1539 evomuit 7 calculos,] libero Burgundiæ Comitatu oriundus, hodie XIIII Aprilis, MDXXXIX, septem calculis, quos ore evomuit, liberatus est: qui se de vita periclitari sentiens, cum se Dominæ sanctæ Syræ devovisset, prædictis calculis ejectis, nunc prospera utitur valetudine: unde se idem Dominus profitetur ecclesiæ Dominæ sanctæ Syræ vectigalem. Erant prædicti duo Regii juvenes, Francisci I Francorum Regis filii (quorum Gaspar de Coliniaco erat anno MDXXXIX Sector mensarius) Henricus Delphinus, qui natus anno MDXVIII, annum tunc ætatis agebat XXI; & frater ejus Carolus Dux Aurelianensis, [ad invocationem S. Syriæ:] qui postmodum vita cessit ante patrem anno MDXLV. Nec vero incredibile videatur, renum calculos a Gaspare fuisse ore ejectos; non modo, quia divinæ virtuti nihil est impossibile; sed etiam quia passim videmus, obstructis ureteribus, urinam in renibus excoctam ore ejici: unde constat, sicut urinæ, sic & calculis pervium esse transitum a renibus ad stomachum, & inde ad guttur, si quando omnipotenti Deo naturalem ejectionum ordinem immutare placuerit.

[18] Hactenus Chiffletius, de isto miraculo: qui denique finem Opusculo suo facit, in imagine Sanctæ; [cujus Divione apud Carmelitas imago] quam non probat, haud multis abhinc annis, repræsentari in veste ornata & variegata, qualis esset nobilium laicarum: magisque laudat, & æri incisam exhibet aliam, solidæ molis effigiem, quæ ad justam pene staturam prostat Divione in Basilica Carmelitanorum, in qua jam pridem instituta est Sodalitas urbanorum, sub S. Syriæ nomine, haud exiguo populi Divionensis solatio & fructu. Vestis illi oblonga, caput velatum linteo, orario modeste obducti sinus: apertum librum dextra sustentat, in quem intentos habet oculos: vestis interna sparsa liliis, opinor ad regium ejus genus designandum; sinistra & palmam gestat, virginitatis symbolum; & baculum, vel fulcrum senilis ætatis, vel peregrinæ sustentaculum. Potuit hoc modo Meldensis Syria, & Catalaunensis hospita exprimi; non item Rilliacensis (ut ego quidem existimo) nisi quatenus matronis provectioris ætatis, etiam laicis potest convenire, [& confraternitas.] quarum multas sic invenies antiquitus pictas. Istius tamen loci describendi causa mihi præcipua fuit Divionensis illa Sodalitas, quam pro calculorum doloribus aut leniendis aut avertendis potißimum credo institutam: sicuti alibi aliæ S. Liborii, qui colitur XXIII Iulii.

DE SANCTO ATHRE,
ABBATE IN ÆGYPTO.
Ex Synaxario Ms. & Vitis Patrum.

SECUL. V.

[Commentarius]

Athre, Abbas in Ægypto(S.)

G. H.

Notitia hujus Sancti habetur in Ms. Synaxario, a nobis Divione apud Petrum Franciscum Chiffletium Societatis nostræ reperto, [Memoria in Fastis Mss. Græc.] in quibus ad hunc diem VIII Iunii, inter aliorum Sanctorum Elogia, legitur: Τῃ αυτῃ ἡμέρᾳ Ὃσιος Ἀθρὲ ἐν εἰρήνῃ τελειοῦται. Eadem die Sanctus Athre in pace vitam finivit, & hi adduntur versus, cum allusione ad nomen, sumpta ἀπὸ τοῦ ἀθρεῖν, Videre.

Κάλλη τὰ τῆς γης ἐμφρόνως διαπτύσας,
Ἁθρεῖς τὸ καλλὸς, Ἀθρὲ τοῦ σοῦ Δεσπότου.

Speciosa mundi transvolans animo, tui
Nunc pulchritudinem Domini vides, Athre.

[2] [Elogium ex Vitis Patrum.] Mentio ejus reperitur in Vitis Patrum lib. 5, auctore Græco incerto, sed interprete Pelagio, Libello 15 num. 43, ubi Abbas Sisoi, narrat ista: Veni aliquando ad Abbatem Hor & Abbatem Athre. Hi ambo non erant de una provincia: fuit autem inter eos magna gratia, donec exirent ambo de corpore. Abbas autem Athre summæ obedientiæ erat: Abbas vero Hor multæ humilitatis. Feci ergo paucos dies apud eos, investigans virtutes eorum; & vidi mirabile quid, quod fecit Abbas Athre. Attulerat enim eis quidam unum piscem modicum, & voluit illum facere Abbas Athre seniori Abbati Hor. Posuerat ergo Abbas Athre cultellum, & incidebat piscem illum: & vocavit eum Abbas Hor, dicens: Athre, Athre. Ille vero statim dimisit cultellum


in medio pisce inciso, & non perincidit eum, & cucurrit ad eum. Et miratus sum tantam obedientiam ejus, quia non dixit; Expecta donec incidam piscem. Dixi ergo Abbati Athre: Ubi invenisti obedientiam hanc? Et ille mihi respondit: Non est mea, sed istius senis est. Et tulit me, dicens: Veni, vide obedientiam ejus. Coxit ergo modicum piscem male; ita ut perderet eum voluntarie, & apposuit seni: & ille manducavit, nihil loquens. Et dixit ei: Bonum est, senex? Et ille respondit: Bonum valde. Posthæc attulit ei illud modicum, nimis bene coctum, & dixit: Ecce illud perdidi, senex; male illud coxi. Et ille respondit: Etiam modice tibi male exivit. Et conversus ad me Abbas Athre dixit: Vides quia hæc obedientia illius senis est. Et exii ab eis, & quidquid vidi, hoc feci secundum virtutem meam. Hæ dixit fratribus Abbas Sisci. Sanctus quidem Hieronymus, in Epistola ad Ctesiphontem, inter Origenistas ab Episcopis damnatos numerat prædictum Hor: sed ut ab hæresi numquam resipuisse compertum nobis non est, ita non sine causa factum putamus, quod laudato Athre, ipsius seu discipulo seu socio, nusquam in Menæis mentio inveniatur ipsius Hor.

DE SANCTO GILDARDO,
EPISCOPO ROTOMAGENSI IN GALLIA.

POST AN. DVIII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
De ipsius & S. Medardi diversa ætate, ac fabulosi Synchronismi auctoribus, & conjunctione corporum apud Suessiones.

Gildardus, Episcopus Rotomagensis, in Gallia(S.)

AUCTORIBUS G. H. & D. P.

Duo floruerunt, seculo Christi sexto, Episcopi in Gallia, de quibus tria narrantur, quæ simul conjuncta, audientis animum continuo tam grata afficiunt admiratione, ut vix considerare eum sinant, sintne verosimilia satis. [Mirabilis Synchronismus S. Gildardi & Medardi,] Sunt illi Gildardus, Episcopus Rotomagensis, vulgo dictus S. Godard; & S. Medardus, Episcopus, primo Viromandensis, tum Sede translata Noviomensis, ac postea simul etiam Tornacensis. Primus in apographo Corbeiensi vetustioris Hieronymiani Martyrologii, ita post alios initio ibi scriptos Sanctos additus invenitur, Rotomago civitate, depositio S. Gildart, Episcopi & Confessoris. Usuardus, cum egisset de S. Medardo, de illo hæc subjunxit. Eodem die, S. Gildardi Rotomagensis Episcopi. Admirandum autem est, quod gemelli, eisdem parentibus, eodem die prognati, eodem quoque die simul Episcopi ordinati, ac denique eodem ejusdem anni die ex hac vita ad æterna præmia evocati dicuntur. Hadrianus tamen Valesius, nihil motus recentiori plurium assensione, [falsitatis revincitur,] libro 8 Rerum Francicarum pag. 485, notandum esse ait, errare eos, qui Medardum Noviomagensium Episcopum, & Gildardum Rotomagensem Antistitem, fratres geminos fuisse, & uno eodemque die ut natos, sic Sacerdotes factos, ac mortuos ajunt. Habemus quædam Acta Mss. de S. Gildardo, ex collectione Nicolai Belfortii desumpta: quorum auctor in Prologo fatetur, Vitam illius incuria antiquorum hactenus latuisse. Hinc videtur assumpta libertas audaciaque quælibet de eo asseverandi. Ipsa nomina, in ardus desinentia, favebant inventione novæ: sed isto modo, Bernardus, Gerardus, Gothardus, Nithardus, Adelardus, aliique plurimi ejusmodi Sancti possent fratres censeri, modo seculo eodem vixissent.

[2] Nos, relictis istis prorsus indignis, ut operi huic inserantur; nunc quidem de S. Gildardo paucis agimus, ad definiendam ætatem ejus cultumque probandum; [ex silentio Actorum S. Medardi.] mox infra de S. Medardo daturi, quæ de eo viri, doctrina & sanctitate conspicui, dicto seculo sexto scripserunt, scilicet Venantius Fortunatus & Gregorius Episcopus Turonensis; quorum primus Vitam & soluta & stricta oratione composuit; duplex testimonium alter adjunxit; sed uterque sine ulla prorsus S. Gildardi mentione. Subjungimus illis aliam Vitam, a Radbodo Episcopo Noviomensi & Tornacensi seculo Christi undecimo scriptam, atque ex hujus quoque perpetuo de S. Gildardo silentio colligimus, tunc necdum fuisse inventum mirabilem illum synchronismum, supra indicatum; cujus etiam non meminerunt Monachi Sueßionenses, vel in Vita ejusdem Sancti a Boscio edita, & in Mss. latius extensa, vel in Sermone primo ibidem apud Boscium. Decreta insuper sub nominibus Hormisdæ, Ioannis III, & Gregorii Magni Summorum Pontificum excogitata, & a viris eruditis repudiata, huc usque non procedunt. Denique non conjunxerunt hos Sanctos antiqua Martyrologia, aut alia quæcumque monumenta de S. Medardo infra reperienda; quibus Molanum motum credo, ut rem, in aliquibus Mss. procul dubio repertam, tacitus præteriret.

[3] Hoc supposito, quod scilicet ex S. Medardi Vita nihil de S. Gildardo sperari poßit; quærimus quid de eo suggerant Scriptores antiqui. Principium fiat a Concilio Aurelianensi I, quod anno DVIII aut initio sequentis habitum arbitramur. Huic subscriptus invenitur Gildaredus, Episcopus Ecclesiæ Rotomagensis metropolis, estque S. Gildardus, de quo agimus, eratque dicto anno Episcopus, & forte aliquamdiu ante consecratus, aut etiam pridem mortuus antequam ordinaretur S. Medardus: id enim factum anno DXXX, [Subscripsit ille Synodo Aurelianensi I] infra ad ejus Vitam probamus. Secundo celebratur memoria S. Gildardi in Vita S. Laudi seu Lautonis, Episcopi Constantiensis, quam Rotomagi descripsimus ex Ms. Legendario cœnobii Canonicorum Regularium, dandam ad diem XXI Septembris, ubi ista leguntur: siquidem eo tempore (sub Childeberto Rege) Antistes præclarus & meritis magnus, Beatus scilicet Gildardus sanctæ Rotomagensis Ecclesiæ civitati præerat Pontifex, cujus benedictionis munere eum oportebat sublimari Pontificali in apice. Tunc idem memoratus Sacerdos Christi simul & Pontifex, præfati Regis est accitus in curia, ut eum scilicet roboraret in ordine Pontificali benedictione sua. Quod audiens præfatus Antistes, & juvenilem in eo cernens ætatem (erat enim annorum duodecim) mente intuens meritorum magnitudinem, ad sacros quidem Gradus eum promovere disposuit; Episcopatus autem ad apicem eum promovendum, indignum & nimium rudem est arbitratus. Dumque hujus rei anxietate æstuaret, & semet sopori dedisset; [& consecravit S. Laudum Episc. Constantien.] adest ei Angelus, nimia claritate præfulgidus, eumque tali affamine est affatus. Gildarde, inquiens, Pastor beate, Vas electionis ac Rector Ecclesiæ, ne existas ultro istius de meritis anxius, quoniam præfecit eum Deus Constantæ urbis populo. Quapropter ne pigriteris eum tua insignire benedictione: quoniam multa beneficia per illius merita ostensurus


est Dominus in civitate memorata, Expergefactus autem idem Pontifex, divina animatus inspiratione, eum benedixit Episcopali more. Hæc ibi, quibus similia leguntur in Breviario Constantiensi anni MDCIX.

[4] [Ex dictis definitur utcumque tempus Sedis & mortis.] Ordericus Vitalis, lib. 5 Historiæ Ecclesiasticæ pag. 559, de eo sic scribit:

Fulsit Gildardus, Pastor sacer atque benignus,
Dapsilis & constans, verbi quoq; lumine flagrans.

Hic XV annis, tempore Felicis, Gelasii, Anastasii & Symmachi Paparum, sub Zenone enituit, & B. Laudum Constantiensem Episcopum consecravit. Dein idem Ordericus Gildardi successorem Flavium asserit adhuc tempore Symmachi præfuisse. Vita functus hic est XIX Iulii anno DXIV, ita ut ex hujus calculo jam ante ex vita decesserit Gildardus. Ut autem attigisset tempora Felicis III Papæ, anno CCCCXCII mortui, ultra XV annos necessario procederet ejus Episcopatus. Verum agnoscimus calculum Orderici in ista antiquitate non esse tam accuratum, ut ei multum fidere audeamus: quippe qui multo junior suam Historiam deduxit ad annum usque MCXLI, quo tempore plene vigebat persuasio, duorum & amplius seculorum præscriptione firmata, de germanitate & synchronismo utriusque Sancti, [Synchronismus seculo 9 certus credebatur:] ex quibus Medardum constabat XV annis sedisse, & proinde consequens credebatur, ut totidē etiam sedisset Gildardus. Synchronismus satis ex dictis corruit: Germanitas aut saltem Fraternitas non æque efficaciter falsa monstrari potest (quid enim vetat unum fratrem altero esse viginti annis aut etiam triginta seniorem, & pluribus etiam, si diversa fuerint matre nati) posset tamen citius credi ea opinio, non habuisse aliud fundamentum, quam quod inter se fuerint ambo patrueles aut consobrini, vel etiam unus alterius nepos ex fratre aut sorore. Interim prædicta opinatio non videtur antiquior esse seculo VIII aut etiam IX; tunc certe inde sumpta occasio fuit, corpus prioris cum corpore posterioris jungendi, hoc qui sequitur modo.

[5] Fuerat S. Gildardi corpus olim depositum Rotomagi in ecclesia suburbana Deiparæ Virgini dicata, [quando corpus Rotomago] sed cui postmodum nomen ab illo est inditum; nec dubitamus, quin mutandæ appellationi causam dederint multiplicia miracula, ejus meritis & interceßione ibidem patrata. Est ea Ecclesia, jam urbi inclusa & parochialis, etiamnum S. Gildardo sacra: quamquam Reliquiæ ejus inde sint translatæ ad Abbatiam Sueßionensem S. Medardi, [delatū Suessionem est,] ubi sub ritu semiduplici XVII Iunii adventus corporis celebratur. Odo Abbas ejusdem Monasterii donavit brachium inde sumptum Nicolao de Normannia, Abbati Rotomagensi S. Audoeni, vita functo anno MXCII. Primæ translationis monumentum accepimus ex veteri ecclesiæ S. Audoëni Ms. quo Translatio S. Romani Rotomagensis Archiepiscopi celebratur, distributa in octo Lectiones historia; sed primis duabus Lectionibus cum initio tertiæ deficientibus; sic tamen ut ex periodo, licet acephala, appareat, Ludovicum Pium (qui anno DCCCXXV Roma acceperat, & in S. Medardi Sueßionensi ecclesia collocaverat Reliquias S. Sebastiani; ac deinde, cum ea peregrinorum turbæ capiendæ angustior esset, destructa veteri, ampliorem novam a fundamentis ædificandam curaverat; & translationem corporis S. Medardi, quod consequens est, magnificentißime celebrarat) apparet, [mandante Ludovico Pio post an. 825,] inquam, Ludovicum Imperatorem, rogatum fuisse ab Abbate S. Medardi (qui erat Hilduinus ipsius Cancellarius, idemque Abbas S. Dionysii) nec non a Præposito Rodoino, ut Rotomago afferri juberet corpus S. Gildardi; ne scilicet (& hic incipit acephala periodus) eorum corpora ab invicem sepultura divideret, quos cælestis aulæ sinus pariter unius horæ articulo in cælesti gloria suscepisset.

[6] Tum sic progreditur ipsa narratio. Remota ergo omni dilatione, Imperator suorum Primatum consultu, [caput tamē Rotomagensibus relictum,] pro S. Gildardi corpore ocius idoneos Rotomagum nuntios dirigit. Quo comperto cives ejusdem urbis, gravi mœrore concussi, & ad repugnandum conspirati, primo quidem armis gregatim obviare, & huic edicto violenter conantur resistere; sed tandem saniori consilio correpti, Imperiali cedunt potestati; obnixe tamen expetunt sui Pastoris aliqua donari portione, ad ejus æternum memoriale. Legati igitur, nihil ex membris imminuere ausi, Caput B. Gildardi ibidem relinquunt (fortaßis jam ante separatum a corpore, & in propria, ut fit, hierotheca ad publicos usus repositum) & mutua vicissitudine Caput B. Romani, cum corpore S. Remigii, ejusdem Sedis Archiepiscoporum, ad propria deferunt. Quibus Monachi B. Medardi una cum populo festive obviam procedentes, magno cum tripudio corpora Sanctorum excipiunt, & in sua ecclesia honorifice recondunt. Aliqua etiam Reliquia servatur in ecclesia Cathedrali Atrebati. Colitur S. Romanus cujus occasione hæc discimus die XXIII Octobris; quando dandæ erunt reliquæ Lectiones quinque, in quibus nihil de S. Gildardo: Sanctus autem Remigius sive Remedius, Caroli Martelli filius, iterum sub annum MXC relatus fuit Rotomagum, XIX Ianuarii, quando de eo egimus.

[7] [& brachiü iis relatum fuit postea.] Extat in præfato S. Audoëni monasterio Sermo in festivitate Sanctorum, quorum Reliquiæ in præsenti, S. Audoëni, ecclesia requiescunt, in Lectiones distributus, nobisque ex per antiquo istic codice a Petro Francisco Chiffletio indicatus, hoc principio, Sanctorum gloriam, dilectissimi, crebris solennitatibus venerari divinis invitamur beneficiis. In IV autem Lectione sic habetur: B. Gildardus Rotomagensis Præsul, cujus sacri corporis ut thymiama apud nos brachia redolent, nobis pio obtentu defensionis adhibeat clypeum, contra omnium impetus inimicorum. Duo forte unius brachii ossa, duobus argenteis brachiis servabantur inclusa: nam unum dumtaxat una cum corpore S. Remigii aliisque Sanctorum lipsanis Sueßionibus allatum, petente Gualterio & concedente Odone Abbatibus, scribit auctor Historiæ Sant-Audoënensis lib. 2 cap. 25. Intelligimus etiam, Atrebati in ecclesia Cathedrali Reliquiam aliquam S. Gildardi monstrari.

[8] Nunc observo, ex occasione conjunctorum jam corporum SS. Gildardi & Medardi, isto IX ac sequentibus seculis componi cœpisse, multa in utriusque laudem, [Exhinc magis invaluit fabula,] quibus eorumdem, tamquam germanorum fratrum, mirabilis Synchronismus pro fundamento fuit, super quo struerentur cetera; præeunte in sua Ephemeride metrica Wandelberto Prumiensi, qui seculo jam dicto mediante floruit, & ad VI Idus Iunias ita cecinit.

Progenies, meritumq; pium quos junxit, & ara,
Gildardus senas (idus) pariterq; Medardus honorat.

Secuti mox aliæ aliæque compositiones prosa & versu, atque inter ceteras * Sermo de utroque, qui est secundus inter tres editos post vitam S. Medardi, in Bibliotheca Floriacensi per Boscium; ubi (ut inde aliquid excerpam) ista pag. 147 habentur: Beatos Medardum & Gildardum unus quidem ortus effudit in mundum: [facta compositionum variarum argumentum,] sed quibus exordium una contulit nativitas, eadem in sanctitate & magnificentia applausit libertas. Et variis interpositis Ambos una hora veros Dei Præsules, ambos una eademque dies egregios creavit Pontifices, & varia statuit mundi lumina &c. Dein pag. 178, Finito cursus sui agone pariter de cœnulenta mundi voragine, pariter de carnis ergastulo evulsi, pariterque laboris sui æterno consolati sunt præmio … Simul letale mortis persolverunt debitum, simulque ad æternum pervenerunt regnum;


simul clarissimi extiterunt victores, simulque ad æternam gloriam suscepti sunt triumphantes. Hæc ibi.

[9] In Vita Ms. quam habemus ex Collectione Belfortiana, plura adjiciuntur non admittenda; imprimis, quod B. Remigius Regem Chlodoveum baptizavit, S. Medardo, tunc Veromandensium Episcopo, suscipiente illum de sacro fonte. [& Vitæ prorsusapocryphæ:] Baptizatus est Chlodoveus anno CCCCXCVI, & S. Medardus solum consecratus Sacerdos anno DXXX. De obitu vero S. Gildardi, ista ibi habentur: Tandem electus Dei Antistes, senio confectus, cum quindecim annorum spatio in Episcopatu militasset, nec a Dei opere unquam cessaret, invalescente ægritudine cœpit acriter fatigari. Cumque populum civitatis, de futura Pastoris absentia mœrentem, esset consolatus; Deo omnipotenti omnes committens, ac quæcumque Dei sunt peragens, nec non sacramentum Corporis & Sanguinis Domini devote percipiens, inter discipulorum manus spiritum reddidit, & ad Angelorum [consortium] transiit, quorum in terra colloquiis crebro perfrui meruerat. Fertur autem eadem hora eodemque momento animam reddidisse, quo & venerabilis Medardus germanus ejus obiisse dignoscitur: & sic pariter migraverunt, quemadmodum uno eodemque die in hanc vitam ingressi, & ad Pontificatus honorem sublimati fuerunt.

[10] Hæc ibi, ex quibus elogia desumpta in variis Mss. leguntur hoc modo: [inserta etiam Martyrologiis nonnullis,] Depositio S. Gildardi Rotomagensis Episcopi, fratris S. Medardi, quos ferunt, una die natos, eademque die Episcopos ordinatos, similiter quoque una die ab hac luce subtractos. Secuti sunt alii, qui deinde ediderunt Martyrologia, Maurolycus, Felicius, Canisius, & Galesinius: sed hic more suo, ex nuda conjectura, adjunxit utrumque interfuisse Concilio Aurelianensi primo, animum non advertens ad subscriptiones Episcoporum, inter quos Sofronius, Episcopus Ecclesiæ Veromandensis, cui subrogatus in Catalogis Episcoporum reperitur Aldmerus, ac deinde Medardus. Verum, ut supra indicavimus, eidem opinioni vulgandæ etiam Poëmata serviverum. Extat in Ms. Trevirensi monasterii S. Maximini Hymnus de sanctis Confessoribus, [Hymno Ms.] Medardo & Gildardo, editus a Gifardo monacho, petente Lanfredo S. Medardi monacho, quem Hymnum possemus integrum dare: sed ne tantum tribuamus hisce fabulis, sufficiat unica strophe, quæ sic sonat:

Ortu gemellos dies una protulit,
Atque ad culmen Præsulatus extulit.
Proque virtute laureati pariter
Diem natalitium dicastis solenniter.

[11] [carmini cuidam] Apud supra memoratum Ordericum Vitalem de his insignis Audoënus sic versificavit:

Hi sunt Gildardus fratres gemini atq; Medardus.
Una dies natos utero, viditque * * sacratos
Albis indutos, & ab ista carne solutos.

Hoc Poëma integrum edidit Laurentius Surius, sed ipsum perperam adscripsit beatissimo Audoëno Archiepiscopo Rotomagensi: quiscumque enim insignis ille Audoënus fuit, censeri debet quadringentis & pluribus annis junior Sancto. [& Antiphonæ.] Similis est Antiphona a Surio adjuncta, quasi ea auctorem habeat S. Gregorium Turonensem: sed etiam hæc quingentis post istius obitum annis constructa est, in hunc sensum: Avete magni toto orbe Præsules, ortu gemelli, sanctitate compares, sacrati simul, coronati pariter, juncti dicastis diem festum meritis, S. Medarde, cum Gyraldo inclito, opem poscenti semper ferte populo. Hæc ibi. Patrocinium utriusque æqualiter ambimus, cetera probare non possumus hactenus; libenter tamen correcturi jam dicta, ubi melius instructi fuerimus. Ita polliceor hisce quibus nunc scribo Kalendis Decembris, anno MDCLXXVIII.

[ANNOTATUM]

* al. Socratos

DE SANCTO HERACLIO,
EPISCOPO SENONENSI IN GALLIA.

CIRCA DXXII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus cultu & vita.

Heraclius, Episcopus Senonensis, in Gallia(S.)

AUCTORIBUS G. H. & D. P.

[1] Memoria S. Heraclii Episcopi Senonensis reperitur in quam plurimis Martyrologiis, ad hunc VIII diem Iunii, [Cultus 8 Junii in Mss.] ut sunt Mss. Romana, Vaticanum S. Petri & Vallicellanum Congregationis Oratorii; Ms. Centulense S. Richarii; Mss. Leodiensia, S. Lamberti & S. Laurentii; Ms. Ultrajectinum S. Mariæ, & aliud pervetustum Ms. in Anglia exaratum, cum Ms. Florario: sed, quod ponderis majoris est, eumdem refert Usuardus in Martyrologio Ms. duplici Parisiensi monasterii S. Germani, [& excusis fastis:] ubi vixit & scripsit; Idem eumdem habet, prout est editus cum additionibus a Bellino, Greveno & Molano, idque secuti sunt Maurolycus, Felicius, Galesinius, Canisius, Ghinius, cum hodierno Martyrologio Romano, istis fere ubique verbis: Apud Senonas S. Heraclii Episcopi.

[2] Andreas Saussajus in Martyrologio Gallicano eum hoc elogio exornat. [cum elogio apud Saussajum,] Ipso die Senonis transitus S. Heraclii Episcopi & Confessoris, qui Agritio surrogatus, sanctissimæ conversationis gloria prodigiorumque splendore illustris, eximia solicitudinis pastoralis piorumque operum instantia, Ecclesiæ hujus gubernacula gessit: obque clara merita a S. Remigio invitatus, baptismo Chlodovei Regis, in quo divinæ potentiæ mirabilia eluxerunt, interfuit: puritatisque amator ac cultor egregius, fovendi virginalis honoris studio, S. Joannis Euangelistæ cœnobium construxit in suburbio suæ civitatis, ubi Virgines Deo sacras collocavit. Persuasit Theodechildem Chlodovei filiam, Christo ut florem integritatis perennemque servitutem devoveret, atque in S. Petri honorem monasterium conderet; ubi ipsa ad extremum usque perseverans, Christo puros reddidit famulatus. Tandemque beatus Pontifex, tot meritis plenus, bonorum operum abiit ad præmium; nec minus post mortem miraculis, quam in vita virtutibus divinis refulsit; in prædicta basilica S. Joannis Euangelistæ, cui impense devotus erat, sicut moriens concupierat, sepultus. Hæc ibi, quæ eadem, sed contracta, [& Sammarthanos,] leguntur apud Sammarthanos in Archiepiscopis Senonensibus, in hoc apud utrosque corrigenda, quod nullo antiquiori auctore præeunte, faciant puellare monasterium virili antiquius; cum tamen ab hoc istud pendere debuerit, pependeritque quamdiu stetit; nec seorsim uspiam nominetur, si tamen nominetur uspiam, præterquam in Vita, mox indicanda. Memoratus supra Agricius, decessor ejus, colitur XIII die hujus mensis Iunii, uti & XXVIII S. Theodechildis, fundatrix monasterii S. Petri Vivi, in quo corpus


ejus quiescit. Dicti monasterii Chronicon edidit Clarius, ibidem monachus; ubi indicat illud constructum, dum regebat Archipræsulatum Senonicæ Ecclesiæ Beatus Heraclius. Robertus Monachus Altißiodorensis plura addit his verbis. Ad dedicandam basilicam cum S. Heraclio, tunc Senonis Præsule, vicinarum quoque urbium Præsules affuere. Ubi dum in orationibus pernoctarent, Angelicas audiere voces, dulcissime concrepantes. Facto mane accedentes ad altare, vident in quatuor angulis medioque marmoris Crucis signacula decenter impressa: stupentesque proinde, non ausi sunt ulterius consecrare locum, quem cernebant cælitus consecratum. Quibus similia habet Saussajus ad diem III Maji, ubi cum S. Chlothilde Regina una agit de S. Theodechilde ejus filia, de qua nulla fit mentio in Actis S. Heraclii infra dandis, ut vel ideo hic placuerit ista proferre.

[3] Alter dies, venerationi S. Heraclii tributus, est ad Nonas Iulii; quem Saussajus auspicatur his verbis: Senonis festivitas S. Heraclii, Episcopi hujus Metrotropolis & Confessoris: cujus beatus transitus Ecclesiasticis diptychis colendus notatur die octavo Junii. Eodem die nono Iulii celebratur ejus memoria in Ms. Florario, [item 9 Julii.] & in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ sub annum 1490 excuso, & apud Grevenum in Additionibus ad Usuardum. Imo, quod maxime notandum, in Breviario Ecclesiæ Metropolitanæ Senonensis, quod habemus anno MDCXXV excusum, nulla S. Heraclii fit mentio hoc VIII Iunii, sed solennißima festivitas præscribitur ad dictum diem nonum Iulii; forsan ob corpus ejus & fratris S. Pauli, successoris in Episcopatu, translatum ex ecclesia S. Ioannis Euangelistæ, ad Ecclesiam Cathedralem S. Stephano sacram. Colitur ibidem S. Paulus sub ritu duplici die quinto Iulii.

[4] Fuimus nos in urbe Senonensi anno MDCLXII, & invenimus aliqua Acta S. Heraclii, [Vita ex Ms.] quæ Ioannes Nicolaus Domvalle Societatis Iesu Professor Rhetorices curavit describi, & cum suo originali contulit. Eadem Acta, omißis verbis hinc inde superfluis, extant in supra citato Breviario, divisa per novem Lectiones, ad Matutinum recitari solitas. [& Breviatio Senonensi,] Auctor vixit aliquot seculis post ætatem S. Heraclii, imo post incursionem Paganorum, forsan Normannorum, quando corpus in Ecclesiam Cathedralem illatum esse indicatur.

[5] Tempus quo fuerit in Episcopum assumptus, & quo vitam finierit, in Actis non præscribitur, nec in aliis antiquis monumentis. Baronius, in Notis ad hunc VIII Iunii, ait, migrasse ex hac vita anno quingentesimo septimo. [Tempus Sedis usque ad an. 522.] Idem scribit Carolus le Cointe ad an. 564 num. 36, sed neuter ullum profert sui asserti documentum. Non vidit Baronius, fortaßis nec Carolus, Testamentum ipsius Theodechildis, scriptum in favorem Viviani monasterii anno nono regnante Chlothario, Germano ipsius virginis, qui statim a morte patris, anno DIX, aut ut tardius DXI, regnavit apud Sueßionas, donec extinctis etiam fratribus nepotibusque Monarchiam obtinuit, anno DLVIII, sed annis solum tribus; ut autem eam tenuisset annis novem aut pluribus, non potuit eorum ratio hic fuisse habita, quia diu ante debuit obiisse Heraclius, qui fratrem S. Paulum, de quo nobis agendum IX Iulii; habuit in Senonensi Cathedra successorem; ac deinde S. Leonem, anno DXXXI præsentem Concilio Aurelianensi III. Hujus memoriam recolunt XXII Aprilis; ubi correctum velim, quod Henschenius posuit de Heraclio, Leone ac Theodosio, quibus S. Remigius scripsit Epistolam a Sirmondo relatam Tom. 1. Conc. Galliæ pag. 204; intelligens ipse Heraclium Parisiensem, Leonem hunc Senonensem & Theodosium Autissiodorensem; & addens, datam Epistolam circa annum Christi DX: Sirmondus enim Epistolam illam ponit velut scriptam sub Ioanne Papa I, qui sedit ab anno DXXII ad XXVI: nec repugnat Theodosium Autissiodorensem ad hujus Pontificatum usque pervenisse. Quod igitur sine teste & argumento definivit Baronius, sine scrupulo negatur; ut catenus saltem verificentur subscriptiones, Heraclio attributæ in Regiorum diplomatum ecgraphis, etsi alias non sincerißimis, de quibus agimus ad diem S. Theodechildis, Virginis Regiæ, filiæ Chlodovei I, scilicet XXVIII Iunii.

VITA
Ex Ms. & Breviario Senonensi.

Heraclius, Episcopus Senonensis, in Gallia (S.)

BHL Number: 3820

EX BREVIARIO.

[1] Operæ pretium est; Fratres dilectissimi, & rationabile, nos unum Omnipotentem, [Laudandus Deus in Sanctis,] qui est origo totius sapientiæ, in omni loco dominationis ejus, tota mentis & corporis collaudare fortitudine, & in omnibus ejusdem operibus Domino confiteri & benedicere. [Ps. 102, 22] Et quoniam, Scriptura testante, benedicunt omnia opera Domini Domino, maxime oportet ut nomen Domini benedicat rationabilis creatura, quæ ad imaginem ejus facta est, ut testatur liber Geneseos in principio. Ubi autem & in quibus laudetur magnificentia ipsius, indicat David Propheta, dicendo: Laudate Dominum in Sanctis ejus. [Ps. 150] Laudatur Domini Jesu Christi patientia, quando Sanctorum cum eo in cælis regnantium a fidelibus prædicantur opera. Dignum est itaque ut in Ecclesia eorum nomen sit memorabile, [saltē cuique Ecclesiæ propriis.] qui semet abnegantes, crucem suam in vita detulerunt pro Christi nomine. Verum, quando de omnibus totius mundi, lingua vel ratio non potest dicere, nec ut meruerunt mentionem eorum ullus sermo valet exprimere; oportet saltem nos eorum opera recitare & nomina, qui pro nobis desudantes tota die laboraverunt in Domini vinea.

[2] Imprimis siquidem Beatissimum Heraclium pro posse dignius extollamus vocibus, [S. Heraclius successor S. Agricii:] qui Senonensis Ecclesiæ effulsit Pastor quartus decimus. Successit namque in Episcopatu, beato & magni meriti Agricio: qui clarus miraculis, corpore quiescit in Apostolorum Principis monasterio extra civitatem, in illo quod Vivus vocatur suburbio; de cujus vita vel virtutibus non est modo tempus disserere, quia ad eum quem sermo noster desiderat, festinamus tendere. Hujus igitur sanctissimi Præsulis Heraclii generatio gloriosa, in nostrorum librorum non reperitur pagina, quia ut scriptura visa est testari in ædificio principalis ecclesiæ, [cujus Vita incendio quidem periit,] ternis vicibus eadem fuit vorata flammarum voragine. Eodem etiam tempore liber vitæ vel operationis ipsius sanctissimi viri, sicut a patribus traditur, ejusdem ignis deperiit incendio; nec fuit qui repararet, turbatis omnibus tantæ calamitatis periculo. Scimus tamen, nec est sapientibus incognitum, quia Sanctis Dei nihil nocet ad laudis eorum cumulum, utcumque in mundo habuerint nativitatis exordium: quod maxime Scriptura monstrante declaratur, quia textu sancti Euangelii manifestum reperitur; quod factus homo Dei filius non ministros elegit, quos sanguis ornaret regius; sed de plebe piscatores, manu victum quærentes & retibus. Hos itaque tanta Spiritus sancti confirmavit gratia, ut invicti superarent terrenæ dignitatis supplicia, nec timerent cruciatus sustinere præ cælesti gloria.

[3] Magnus autem Sanctus iste, cujus hodie celebramus solennia, etsi martyrium non senserit, [certum est tamen quia placuit Deo:] nec tormentorum genera; non est tamen incredibile, nec dubitatur ab aliquo, actus ejus & vitam placuisse Altissimo. Debemus etiam procul dubio sentire, quia, si necesse esset, cruciatus corporis non


timeret sustinere; qui quamdiu vixit geminæ dilectionis intimo flagravit ardore. Hoc namque verum esse ipsius sanctitatis [signum] demonstravit caritas, quando per eum unum quoddam operari dignata est divina benignitas, quod ad propalandum perfectionis illius testimonium, in subsequentibus denudabit nostræ lectionis studium. Quodam etenim tempore, dum pastorali curæ deserviret devotus, & cælestia cogitaret; [cæcum a nativitate] cæcus quidam a nativitate, a parentibus est præsentatus, deprecans cum aliis, ut orbitati suæ apud Deum subveniret miseratione & precibus. Ipse vero, divinæ pietatis roboratus gratia, retinens in animo, Regem cæli ac terræ Dominum posse omnia; flexis genibus in terram corpore prosternitur, & ante majestatem Jesu Christi supplicando lacrymis perfunditur. [precibus illuminat.] Deinde toto spiritu versus ad Dominum, erectis luminibus divinum exposcit auxilium; deprecans, quatenus ille, qui cuncta creavit ex nihilo, lumen cæco redderet suæ virtutis signaculo. Sentiens itaque precibus suis Domini nostri adesse potentiam, erigens se constituit ante omnium qui aderant præsentiam. Denique facto sanctæ Crucis signo in cæca facie, præsens lumen recepit qui numquam viderat; laudes Dei clamantibus cunctis. In hac igitur virtute tam admirabili sentire debet, quisquis mente adhæret fidei, quam gloriosus in miraculis extitit; quamque Deo carus in vita enituit, per cujus manus divina pietas tantum opus edidit. Raro autem vel numquam in librorum serie invenitur, quod alicujus Sancti merito lumen cæco nato redderetur, nisi per Dei filium; sicut Euangelica lectio testatur, quando faciem cæci nati linivit ex sputo, dicens; Vade ad natatoriam Siloë, & lava: & ivit, & lavit, & vidit, & credidit Domino. [Joa. 9, 11] Quapropter omnibus modis extollenda est istius Sancti gloriosa devotio, qui Dominum ac Redemptorē nostrum imitatus est in tali miraculo.

[4] Verum ne alicui videatur istud incredibile, quamvis superius dictum sit, [adest baptismo Chlodovei R.] Vitam illius fuisse destructam flammarum voragine: hoc namque in quodam antiqui temporis libro scriptum invenitur. In Hymno quidem uno, qui ad laudem ejus adhuc in ecclesia recitatur, in qua (ut in sequentibus dicetur) corpus defuncti quievit, ibi etiam de ipso illud scriptura ostendit, quod credere debet quicumque legere vel audire poterit. Tempore etenim quo Clodoveum, Regem Francorum, B. Remigius vitali lavacro perfudit; idem Pastor noster, præsens & cooperator, cum eo divinum opus complevit; quando amborum meritis Chrisma sanctum detulit visio Angelica, sicut Vitam ejus legentibus declaratur in Remensi Ecclesia.

[5] His & aliis Præsul noster decoratus virtutibus, Senonensem Ecclesiam bene rexit, [struit ecclesiā S. Ioannis Euang.] curis intentus Pastoralibus: qui (ut per successionis seriem ad nos usque manavit) castitatem veram animi & corporis in vita semper amavit; & ut pius Dominus illam sibi conservaret in omni tempore, ecclesiam quamdam extra muros construxit, in honore S. Joannis Apostoli & Euangelistæ: qui, sicut librorum testatur historia, immaculatus & virgo permansit usque ad vitæ ultima. Quod bene in Domini dilectione demonstratur omnibus, qui eum honorando dilexit ceteris Apostolis amplius, [pro Sanctimonialibus] & Virgini Matrem Virginem commendavit in cruce positus. Ecclesiam vero supradictam idem Pontifex noster ex rebus propriis pulchre ditavit, & quæ digne Deo in ea deservirent Virgines aggregavit: sæpius quoque in illa celebravit Missarum solennia, credens & confidens in Domino, sibi profutura beati Apostoli orationes & merita. Et quoniam idem locus in secretiori parte suburbii erat positus; sæpe hominum fugiens consortia, ibi Deo serviebat vigiliis & orationibus.

[6] Postquam vero Spiritu sancto sibi revelante cognovit, quod deposito corpore, a Deo mercedem laboris reciperet, cui devote servivit; tactus febris incommodo, [in eadem morte sepultus,] beata membra in lecto recubans collocavit. Tandem quammultis hinc & inde lacrymantibus, plurimis vero præ doloris angustia vociferantibus, jacens ut Christianum decet in cinere & cilicio, levato super se sanctæ Crucis signaculo, deposito carnis onere, animam reddidit Domino. Omnibus igitur pari voce concordantibus, ad supradictam ecclesiam, quam ipse construxerat, honorifice deportatus, in optimo loco, sicut in vita jusserat, est tumulatus. Facta sunt autem ibi, ad laudem Dei, plura miracula, quæ multis modis experta fuit multitudo languentium varia; dum quisque sospes regreditur a tumulo, qui debilis venerat, [uti & S. Paulus successor:] perculsus aliquo membrorum incommodo. In Episcopatu quoque successit ei beatissimus Paulus, ejus frater secundum carnem, Confessor egregius: qui eamdem ecclesiam, pro Apostoli & fratris amore, nimium-dilexit; in eaque corpore sepultus juxta fratrem, in pace quievit.

[7] Labente denique curriculo multorum temporum, & crescente numero Christianum nomen persequentium; [uterque postea translatus ad S. Stephani.] timentes cuncti hujus civitatis incolæ, quod Pagani venientes corpora Sanctorum tractarent pessime, quia per idem tempus totum regnum vastabant; communi consensu, amborum tollentes Reliquias, cantantibus Clericis, cum honore maximo, detulerunt in principalem ecclesiam D. Stephani Protomartyris. Ibi etiam, sicut adhuc videri potest, in uno eodemque loco positi, in Domini pace quiescunt, auro & argento circumdati. Credimus autem, nec alicui debet esse dubium, quia quisquis iisdem patrocinantibus divinum postulat auxilium, si bene vixerit, per eorum merita consequetur veniam a Domino Jesu Christo; qui cum Patre & sancto Spiritu vivit & regnat, per omnia secula seculorum. Amen.

DE SANCTO MEDARDO, EPISCOPO NOVIOMENSI ET TORNACENSI,
SUESSIONE ET DIVIONE DEPOSITO.

ANNO DXLV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Medardus, Episcopus Noviomensis & Tornacensis, Suessione & Divione depositus(S.)

AUCTORIBUS D. P. & G. H.

§. I. Varia Acta conscripta. Tempus vitæ & mortis.

[1] Inter illustres Galliarum Episcopos floruit seculo Christi sexto, ut supra diximus, S. Medardus, in vita, obitu, ac deinceps miraculis clarus; [Vita Auct. Fortunato scripta, primum versu] quibus mox meruit honorari constructa ecclesia, a Regibus Chlothario & Sigeberto; & rerum gestarum obtinere scriptorem Venantium Fortunatum: qui, sicut Anonymus Sueßionensis, ad eorumdem Actorum Supplementum præfatur, a S. Gregorio Turonensi rogatus, cum Pictavis ageret, Vitam gloriosi, & cum omni reverentia nominandi, Domini nostri Medardi, succincte quidem, tam prosa quam versibus, sed tamen luculento sermone perstrinxit. Alius autem, æque Sueßionensis, sed Monachus, Auctor Sermonis mox plenius citandi, de prædicto Fortunato ait, [circa annum 570,] quod ejusdem Patris Vitam metro & arctissima edidit oratione, id est, brevißima prosa. Et metro quidem prius quam prosa. Nam Carmen, cum laude & benedictione viventis adhuc Sigeberti Regis, & Sueßiones victo fratre Chilperico obtinentis, adeoque post annum DLXIII, aut circa DLXX, finit hoc modo:

Et tua templa colit nimio Sigebertus honore,
      Insistens operi promptus, amore tui.
Culmine custodi qui templum in culmine duxit,
      Protege pro meritis qui tibi tecta dedit.

Prosa autem, in fine, bene apprecatur Theodeberto Regi; deinde Sanctum rogat, ut Sigeberti quondam Regis animæ sempiternam requiem præstare dignetur, qui templi ejus spatia devote extendens, ad excelsa fastigii tegmina sumptuoso decore perduxit.

[2] Obiit Sigebertus Rex Austrasiæ anno DLXXV, Theodebertus vero ejus nepos (cujus felicitatem, crebris successibus dilatatam, & in externis gentibus justo dominandi jure procul extensam, Auctor optat esse longævam) primum regnare cœpit anno DXCIII, necdum annos XIV natus, [deinde prosa, post an. 600.] nec nisi anno DC Sueßiones cœpit poßidere. Quam late autem ea ætate Austrasiorum pateret regnum, sic ut etiam Turones, Pictones, ceterosque Aquitaniæ populos contineret, vide ad Acta S. Sigeberti Regis num. 28. die 1 Februarii. Potuit ergo Fortunatus, quæ junior versu scripserat, jam senior & Episcopus Pictavensis factus anno DXCIX, juxta Carolum le Cointe (Sammarthanos enim, qui decessorem ejus Placidum, faciunt successorem, enormiter exerrare ostensum est ad Acta S. Germani Parisiensis, XXVIII Maji num. 2: ubi tamen correctum aliquid velim, & pro sine seculi VI quo mortuus sit Fortunatus poni primos annos seculi VII, quibus adhuc vixit) potuit, inquam. Fortunatus, jam Episcopus, prosa reddere, in ordine ad Officium divinum, quæ versu junior scripserat: potuerunt etiam Sueßiones Monachi, in gratiam Theodeberti jam Regis sui, mutasse finalem clausulam (est enim cur de hoc dubitem, quod infra exponetur) manebit tamen, quod supra dixi, Versus esse antiquiores quam Prosa sit; ideoque eos ponendos primo loco.

[3] Hoc ergo facimus, extrahentes eos ex Fortunati Carminibus, [Datur utraque ex Mss.] anno 1574 a Iacobo Salvatore Solano Calari, & 1617 a Christiphoro Browero Moguntiæ editis; conferentesque cum vetustißimo Ms. Augustano Marci Velseri & alio nostro; scriptoria quoque menda nonnulla, licet omnibus communia, corrigemus ex rationabili conjectura, sensu id omnino exigente. Prosam vero dabimus ex ejusdem Velseri antiquißimo similiter Ms. cui Fortunati auctoris nomen expresse præfigitur; collatam cum Divionensi & Noviomensi, acceptis a nostro Petro Francisco Chiffletio; item cum Audomaropolitano ecclesiæ Cathedralis & Trevirensi monasterii S. Maximini: quæ extat etiam in Mss. Cathedralis Pragensis, Cæsaris-insulæ, atque Reginæ Sueciæ. Medica eaque prior pars, excusa est in Bibliotheca Floriacensi pag. 150 & seqq., tamquam tertius Sermo de S. Medardo; tota vero Prosa accuratißime habetur impressa tom. 8 Specilegii Acheriani pag. 397 & seqq. ex tribus optimæ notæ Mss. Parisiensibus, scilicet S. Germani de Pratis, Claudii Ioly Canonici, & Antonii Wion d'Herouval. Quin & Ferdinandus Ughellus tom. 1 Italiæ sacræ meminit ejusdem Vitæ, ex Ms. Bibliothecæ S. Augustini Romæ a Vincentio Bello editæ, & Hieronymo Manello Episcopo Nucerino dicatæ sub finem seculi superioris.

[4] Poterant his Actis subjungi elogia Sancti, excerpta ex Gregorii Turonensis Historia Francorum & Gloria Confessorum, nisi posterior, isque potior locus, in Supplemento describeretur totus. Interim hi duo auctores, Fortunatus, inquam, & Gregorius, possunt quasi Synchroni haberi, ut qui S. Medardo jam ordinato Episcopo nati saltem erant, vel aliqua etiam ætate adolescebant, si ipsi Gregorio inscripsit sua poëmata Fortunatus. Utrique a Fortunato scriptæ Vitæ subjicimus Supplementum jam dictum (sic enim potius vocari debet, [cum Supplemento scripto circa an. 890:] quam Vita altera) scriptum a quodam Sueßionensi, ut apparet; quia in Prologo Sanctum appellans, utitur titulo Domini nostri; indicat autem seculo IX scripsisse se, quando num. 16 ait, quod nova a Ludovico Pio Imperatore extructa Basilica, nuper est a Marcomannis exusta. Hoc enim liber, qui Gesta Normannorum inscribitur, refert ad annum DCCCLXXXVI his verbis: Post hæc Sigefridus, Rex famosissimus, ecclesiam B. Medardi igne cremavit, & palatia regia, interfectis & captivatis terræ accolis. Præfatur quidem Auctor, quod ea quoque quæ historicus (Fortunatus) elegiaco intexuit metro, ut manifestoria legentibus forent, prosa expressit: sed ea vel paucißima sunt, vel in Resbacensi codice, unde scriptum istud nobis dedit Acherius, post Acta per Fortunatum edita, fuerunt a quærentibus brevitatem omissa: quare nihil ea causa mutandum putamus a titulo, ex re nobis nato.

[5] Ex ambobus porro, id est ex Fortunati & Anonymi Supplentis Actis, composita est seculo, ut putamus, XI exeunte vel XII inchoante, Vita altera, quam submisit nobis Ildephonsus Vrayet, Monachus Corbeiensis, & studiorum nostrorum amantißimus, nitidißime descriptam ex codice Compendiensi S. Cornelii. Eamdem Vitam reperit in Bibliotheca Thuana Philippus Labbe noster, ejusque initium & titulos Capitulorum indicavit; addens convenire cum Vita; quam Laurentius Surius edidit nihil mutato stylo, [item Vita 2 ex Mss. & Surio, scripta,] velut auctore primum Fortunato Presbytero scriptam: cui tamen, inquit Surius, ab alio quodam docto


viro non pauca postea adjecta esse non dubito. Surii opinionem sequitur Claudius Dormayus in Historia Sueßionensi lib. 3 cap. 14, verba hinc sumpta allegans. Ast in Mss. prænominatis Auctor habetur Radbodus, Episcopus Noviomensis & Tornacensis, quem cum Sammarthanis arbitramur esse secundum hujus nominis: cujus etiam sermones de Annuntiatione B. Mariæ Virginis manuscripti asservantur Tornaci in monasterio S. Martini. [& scribi jussa a Radbodo Episc.] Mortuus is est Brugis anno MXLVIII, sepultus in templo Cathedrali Tornacensi. Ioannes Boscius Cælestinus, in Bibliotheca Floriacensi, edidit Sermonem Anonymi de primi templi S. Medardi statu, ejusque ut majus fieret lapsu; & de interitu Guarimberti, Abbatis simulque Episcopi; in quo Sermone dicitur, quod de principalibus B. Medardi gestis aliqua Scriptoris, qui non nominatur, compendiosa oratio perstrinxit; quæque in his & in illis, metro scilicet ac prosa editis, aliisve chartis potuit reperire, in unius congeriem quantitatis coacervare, moderata institit brevitate. Nam præclara ipsius vita angusta olim fuerat ratione conclusa; virtutumque ejusdem insignia, cum Translatione corporis, quædam propemodum infantia vilibus exaravit schedulis. Cum ergo succincta esset Fortunati auctoritas, & negligenter habita legentibus displiceret (propter scriptoria, ut credo, menda); posteritas ex præcepto obedientiæ utraque opuscula coire una Scriptoris & cohærere harmonia fecit: quibus verbis si indicatur Vita, quam sub Radbodi nomine damus, credi poterit hic, non tam ipse illam scripsisse, quam scribi jußisse. Nec in aliquo, inquit posterior hic scriptor, voluit posteritas, illi viro, scilicet Fortunato, derogare, qui ejusdem Patris Vitam metro jam dudum & arctissima edidit oratione. Sed quæ ille acsi in transitu tetigit, hæc illa mediocri dilatare calamo operæ pretium duxit: quæ vero * pervetus orator in relatione præterit, hæc iste novus relator posteris ad notitiam tradere procuravit, haud suis commentis extorta, verum veteribus antiquorum utcumque chartulis inserta. Hæc ille, quando diu post Normannorum incendia jam stabat, tertium ædificata, S. Medardi ecclesia, qualis etiamnum superest, anno MCXXX ab Innocentio Papa II consecrata.

[6] Habemus nihilominus tertiam quamdam Vitam, etiam post hæc (ut nobis quidem videtur) compositam; quam, [Vita 3 a Boscio edita,] præfixo fallaci titulo Fortunati, edidit prælaudatus Boscius; de qua si quis velit potius agere Auctorem Sermonis, quam de Vita sub nomine Radbodi ad nos missa, non equidem magnopere contra nitar: sed simul judicabo, exiguæ admodum vetustatis sermonem ipsum esse. Quin etiam ad hoc credendum, vel ideo propendemus, quia de prædicta Dedicatione nec verbo quidem meminit, tamquam ea res jam fere e memoria abierit. Ut ut est, ipsam quoque tertiam istam Vitam seculo XIII antiquiorem non esse credimus; scriptamque ab aliquo Sammedardensi Monacho; qui nullis novis instructus monumentis, Radbodi contextum magis dilatare, & ex aliis quandoque supplere studuit, styli exercendi causa; ne, si acceptum terræ infoderit talentum, ad iracundiam ipsum talenti provocaret Dominum, ut ait in Prologo; ubi profitetur se notitiæ tradita continuatim universa illius præconia perstringere. Hanc Vitam habemus, in Ms. nostro Actorum mensis Iunii, & contulimus cum codice Ms. Reginæ Sueciæ num. 136 signato, [& in originali Ms. turpiter interpolata,] sed absque involucro & principio. In his multa inseruntur non satis inter se & cum veritate cohærentia; & ideo a Boscio non edita, aut certe in Ms. Floriacensi omissa. Displicebat credo, & quidem jure merito, quod omnia quæ ecclesiam spectant tribuantur uni Chlothario Regi, nulla facta mentione filii Sigeberti, qui ex voluntate patris illam perfecit. Præterea non leviter peritos osfendit, quod tribuatur eidem Chlothario procurata apud summum Pontificem confirmatio privilegii, a S. Leone, sanctæ Romanæ urbis Episcopo, & aliis venerabilibus Episcopis conceßi. Necessario enim hic intelligendus est Leo aliquis, ipsa monasterii fundatione posterior; puta istius nominis Papa secundus, qui sedit ab Octobri anni DCLXXII, usque ad Majum anni DCLXXIV; aut certe Leo tertius vel quartus, qui seculo octavo aut nono præfuerunt Ecclesiæ. Non videtur etiam aliquis Chlotharius I, quam ex Merovingicis substitui posse ad impetrationem dictæ confirmationis; sed assumendus est ex Carolingicis Lotharius, filius Ludovici Transmarini, qui huic anno DCCCCLIV succeßit, & superfuit usque ad annum DCCCCLXXXVI. Interim non est assumptus aliquis Pontifex, qui tempore talis Regis floruerit; [omittitur.] sed substitutus Hormisdas Papa, qui sedit quidem tempore Chlotharii primi, sed diu ante vita functus, quam S. Medardus ordinaretur Episcopus, aut construeretur ad ejus honorem monasterium. Inceperat hanc Vitam prælo parare & Annotatis illustrare Henschenius, verum ubi ad hunc labyrinthum pervenit, removit manum a tabula, neque eam huic operi inserendam judicavit: solum ergo noto, scriptam videri seculo XII aut XIII, diu post Normannorum incursionem ac templi Medardensis destructionem. Robertus Quatremarius, in Privilegio S. Medardi propugnato, Artic. 25, opinatur, unum eumdemque Auctorem esse Vitæ & Sermonis prædictorum: sed in hoc adeo prolixe commendatur magnificentia Sigeberti Regis, in perficienda dotandaque S. Medardi ecclesia, ut hoc solum sufficere poßit, ad Auctorem secernendum ab auctore Vitæ, qui Sigeberti, ut dixi, nusquam meminit.

[7] Tempus vitæ & mortis pluribus discußimus ad Vitam S. Eleutherii §. 2, quæ nolumus repetere: [Definitur tempus Sedis,] satis est indicare, quod mortuum hunc esse anno DXXXI ostendimus, eique tunc successerit S. Medardus; sed ante consecratus Episcopus Veromandensis, quod arbitramur factum circa annum DXXX; ac dein Sedem Noviomum transtulisse, quod potuit contigisse anno DXXXI, & tandem anno DXXXII etiam assumpsisse regimen Ecclesiæ Tornacensis. Quia autem Fortunatus asserit, eum Episcopum consecratum, conversatione cælesti, terquinis annorum circulis, in sanctimonia ipsius officii Sacerdotem extitisse pretiosum, [mortis,] ac deinde longævitate defessum, requiem deprecatum, spiritum emisisse, ideo arbitramur circa annum DXLV athletam triumphalem (uti ibidem additur) convexa cæli ascendisse, ac vere tunc longævitate defessum fuisse; qui puer & innocens, S. Eleutherio puerulo compari prædixerat Episcopatum. Et quia Auctores, maxime posteriores, [ætatis,] volunt S. Eleutherium moribundum attigisse annum ætatis septuagesimum sextum; adeoq; cum eodem fere anno natus esset S. Medardus, pervenisset ad annum ætatis circiter nonagesimum (id quod nobis non satis placet) mallemus S. Eleutherio tribuere ætatis annos circiter sex & sexaginta, ac S. Medardo annos aßignare omnino octoginta: libenter tamen certiores characteres prolaturis manus dabimus. Iam quo in loco fuerit primo constitutus Episcopus, nolumus multum inquirere. [& situs urbis Viromanduæ.] Carolus le Cointe in Annalibus Francorum ad annum 53 num. 24 & sequentibus hanc controversiam deducit, ubi scilicet sita fuerit Augusta Viromanduorum, quæ per multos annos Episcopis Viromandensibus nomen dedit: num ad Somonam fluvium, ubi hodie est oppidum S. Quintini, an vero ad Dalmanionem rivum, ubi hodie visitur Veromandia, seu Vermandum, monasterium Ordinis Præmonstratensis. Nos cum Cointio arbitramur potius Quintinopolim fuisse: argumenta apud hunc lector poterit videre.

[ANNOTATUM]

* al. perfectus.


§. II. De monasterio S. Medardi ejusque Privilegiis.

[8] Mortuo S. Medardo superfuit Chlotharius Rex annos omnino sedecim, quibus illum miraculis clarum cœpit magis honorare, [Ecclesiæ S. Medardi] ac novam Ecclesiæ fabricam inchoare, quam filium ejus Sigebertum ad excelsa fastigii tegmina sumptuoso decore produxisse, supra diximus ex Fortunato. Huic mox accessisse monasterium, & quidem Ordinis Benedictini, probari volunt ex Privilegiis illic tunc datis. Fuit istis temporibus Pontifex Romanus Joannes III, creatus anno DLIX, vita functus anno DLXXII, sub cujus nomine datum privilegium allegatur a Baronio, [fuisse mox adjunctum monasteriū non probatur ex Privilegiis, Joanni 3 & Gregorio 1 adscriptis,] in Notis ad hunc VIII Iunii, his verbis: Præ excellentia meritorum tanti viri S. Gregorius Papa indulsit, ut ejus monasterium caput esset omnium monasteriorum totius Galliæ, aliaque superaddidit privilegia; & quæ olim a S. Joanne Papa eidem fuerant elargita, confirmavit stabilivitque. Extant de his litteræ Apostolicæ in Registro lib. 12 Indict. 7 cap. 32. Præterea utriusque privilegii, scilicet Ioannis & Gregorii, meminit Baronius ad an. 654 num. 33. Privilegium Ioannis Papæ hactenus ineditum habemus ex collectione Nicolai Belfortii, aliud vero Gregorii Magni sub finem omnium epistolarum adjectum est per modum Appendicis. Utrique adjungitur annus datæ Bullæ, & priori quidem sic; Datum Rome in ecclesia S. Silvestri V Idus Marti, anno Dominicæ Incarnationis DLXII Indictione decima. At S. Gregorii charta istam habet clausulam: Datum VII Kalendas Junii, anno ab Incarnatione Domini DXCIV Indictione XI, quæ pertinebat ad annum præcedentem, ad quem aliqui dictum Privilegium remittunt, ant certe pro Indictione XI, statuenda est XII. [cum nota annorum Christi,] Sed id non tam est consideratione dignum, quam quod annus Christi utrique privilegio sit adscriptus, quod dicto seculo sexto & etiam sequenti necdum fuerat usu assumptum apud ullos seculares Principes, vel Ecclesiasticos Antistites, & primum seculo IX in Italia cœptum fieri censet Mabilio, serius etiam Romanis Pontificibus placuit.

[9] Privilegio Ionnis, Papæ Simplicius, Notarius sanctæ Romanæ Ecclesiæ, [Episcoporumq; subscriptionibus,] subscripsit & sigillavit: Gregoriano autem subscripserunt Greogorius sanctæ Romanæ Sedis Antistes, Euterius Arelatensis Archiepiscopus, ignotus aliis, (imo præerat tunc dictæ Ecclesiæ S. Virgilius) Gregorius Portuensis Episcopus, Andreas Albanensis Episcopus, tantum hinc noti, atque adeo dubii an unquam fuerint; Augustinus Cantuariorum Episcopus, non nisi anno DCI ordinatus; Anastasius Tiburtinæ Episcopus, qui Synodo Romanæ anno DXCV etiam subscripsit; Petrus Ananiæ Episcopus, Agnellus Sutrinæ Episcopus, etiam hinc solum noti; Mellitus Lundoniæ Episcopus, sed anno DCIV tantum ordinatus; Joannes Volaternensium Episcopus, qui etiam Synodo Romanæ anno DXCV subscripsit, & forte idem ut Episcopus Falaritanæ subscripsit Synodo Romanæ anno DCI; Tiberius Silve-Candidæ Episcopus alibi ignotus; [quorum multi annis istis non fuerunt.] Marinianus Ravennatis Ecclesiæ Episcopus, sed qui Ioanni anno DXCV mortuo succeßit; Vitalinus Sipontinensis Episcopus, nusquam alibi inventus hactenus; Joannes Syracusanorum Episcopus, successor S. Maximiani, anno DXCIV die IX Iunii (uti tum dicetur) primum vita functi; Sabinianus Tudertinorum Episcopus, alibi ignotus; Eulogius Alexandriæ Episcopus, Dominicus Carthaginensis Episcopus, quorum subscriptiones merito suspectas esse Labbe asserit; Fortunatus Neapolitanorum Episcopus, Joannes Surrentinus Episcopus, qui saltem istis temporibus floruerunt; Primævius Nursiensium, alibi necdum inventus; Felix Portuensium Episcopus, non obstante quod jam supra Gregorius Portuensis Episcopus subscripserit; Sed Felix aliis Synodis Romanis interfuit anno DXCV & DCI; Gloriosus Ostiensium Episcopus, hinc primum notus; Constantius Narniensis Episcopus, prædictis aliis Synodis subscriptus; Constantius Mediolanensis Episcopus, tunc florens; Sutellius Burdigalensium Episcopus, de quo silere omnes melioris natæ catalogos, indicant Sammarthani; Vitalis Vesoncensium Episcopus, Bonifacius Placentiæ Episcopus, alibi ignoti; Syagrius Augustodunensium Episcopus istis temporibus sedens; Flavius Remorum Archiepiscopus, qui a quadraginta annis e vita decesserat; Ansericus Suessorum, sive Sueßionum, Episcopus, qui succeßit Droctigisilo, circa annum DCII (ut Sammarthani statuunt) vita functo, post quem ille præfuerit usque ad annum DCLII; tum Theodericus Rex, pro eo scilicet anno quo regnabat adhuc Childebertus ejus pater, idque apud Austrasios tantum, cum apud Sueßionenses regnum teneret Chlotharius; Brunichildis Regina, avia Theoderici; ac demum Petrus sanctæ Romanæ Sedis subscripsit & sigillavit.

[10] En subscriptiones omnium Episcoporum, ob quas Sammarthani in Archiepiscopis Bisonticensibus sub Silvestro II asserunt, [Privilegia illa, uti proferuntur, merito improbata,] hoc diploma tot esse inustum falsitatis notis, ut mirum sit nondum eas esse ab omnibus deprehensas: Philippus autem Labbe in suis Conciliis, ante privilegium istud Gregorianum hanc præmittit observationem: Privilegium istud, quod velut appendix attexitur, improbarunt ex orthodoxis, Cardinalis Perronius, Sirmondus, Launojus, aliique viri pereruditi; ex heterodoxis Blondellus: propugnavit vero nuper, edito adversus Launojum libro, Robertus Quatremarius O. B. Fictas autem subscriptiones, neque illis congruere temporibus vel ipse ultro fatetur Baronius, ac postea addit, Subscriptiones falsi arguere, pronum futurum cuivis vel parum in historia illorum temporum versato; qui & varia in marginibus ad ipsum textum Gregorii annotat, unde hoc privilegium a nonnullis credatur effictum. Idem etiam magis posset ostendi ad privilegium Ioannis Papæ tertii, quod datum dicitur anno DLXII, præcellentissimi Chlotharii suadente clementia … & coram Rege Chlothario & omni plebe Francorum … & Regum manibus firmatum, & ex consensu Bandaredi Episcopi Suessorum factum, & septuaginta Episcoporum auctoritate solidatum. [potuerunta diu post secutis Joanne & Gregorio aliquo data fuisse:] Interea Rex Chlotharius vitam anno DLXI finierat, & Sigebertus filius, cujus nulla mentio in dicto diplomate habetur, templi spatia extendens, ad excelsa fastigii tegmina sumptuoso decore produxit: uti Venantius Fortunatus testatur, nulla ullius monasterii facta mentione. Itaque illud postea adjunctum arbitramur; ac deinde sequentibus seculis (cum Regula S. Benedicti, quæ in dicto Privilegio præscribitur, per omnes Galliarum regiones vigeret) ab aliquo Pontifice Romano Joanne (nam plurimi hujus nominis fuerunt) datum esse præcitatum diploma, quod deinde Gregorius aliquis, forsan IV aut V aut VI confirmarit, amatores autem indiscreti antiquitatis transtulerint ad Joannem III & Gregorium Magnum, infelici nimium conata, & adjunctis circumstantiis rerum & testium, ob quas non posse consistere ipsum Privilegium a plerisque judicatum est. Imo etiamsi omnes supra nominati Episcopi floruissent dicto anno DXCIV, nulla tamen verisimilitudine fingeretur, quod omnes illi ex tam diversis Italiæ, Galliæ & Angliæ ditionibus, ex Ægypto etiam atque Carthagine, quæ sub Wandalis Arianis gemiscebat; una cum Theodetico Rege & Brunechilde Regina, Romam dicto die VII Kal. Iunii convenissent subscripsissentque.

[11] Additam nihilominus ecclesiæ, a Sigeberto perfectæ, de qua dixi, [basilica ac monasteriū S. Medardi] aliquam fuisse congregationē Monachorum, currente adhuc seculo Christi sexto, multa nobis persuadent. Ac primo, quod S. Gaugericus, Episcopus Cameracensis & Atrebatensis, prope mœnia Cameracensia in supercilio montis basilicam fabricarit: [a S. Gaugerico Cameraci construuntur:] quam ex rebus propriis pro opportunitate dotatam in sanctorum Confessorum Medardi & Lupi (quorum semper Reliquias speciali amore secum portabat) honore & memoria consecravit: & constitutis Fratribus in perpetuum servituris, fratrem suum, Landonem nomine, præfecit. Hæc ex Actis vetustissimis, ad S. Gaugerici natalem XI Augusti dandis, prælibamus. Imo mansisse loco nomen solius Medardi, indicant etiam Acta his verbis: Sepultus est autem S. Gaugericus in basilica, quæ est in vertice montis, ab ipso sancto viro in honore B. Medardi constructa. Arbitramur autem id factum sub initium septimi seculi, ad exemplum monasterii Medardensis, prope urbem Sueßionensem constructi. [Suessionensi S. Bathildis benefacit] Floruit eodem septimo seculo S. Bathildis Regina, quæ post obitum mariti sui Chlodovei secundi, anno DCLVI vita functi, cum Chlothario III filio suo regnum administravit. Hujus Acta duplicia illustravimus ad diem XXVI Ianuarii, in quorum prioribus num. 9 ista leguntur: Præterire non debemus, quod per seniores basilicas Sanctorum, Domni Dionysii, & Domni Germani, & Domni Medardi, & S. Petri, vel Domni Aniani, seu S. Martini, vel ubicumque ejus pertinxerit notitia. Pontificibus sive Abbatibus suadendo pro zelo Dei præcepit, & epistolas per hoc eis direxit, ut sub sancto regulari ordine Fratres in ipsa loca consistentes vivere deberent. Et ut libenter acquiescerent, in privilegio eis firmare jussit, vel etiam immunitates concessit, ut melius eis delectaret, pro Rege & pace, summi Regis Christi clementiam exorare. Hæc ibi, quæ in altera Vita repetuntur.

[12] Primum monasterium S. Dionysii prope Parisios condiderat Dagobertus primus, & teste Fredegario cap. 79. Psallentium ibidem adinstar monasterii sanctorum Agaunensium instituere jusserat; quod etiam in monasterio S. Medardi viguisse scribunt Sammarthani hoc modo: In hoc vixerunt olim quadringenti Monachi, qui jugem in choro psalmodiam, quam Laudem perennem appellabant, die noctuque sibi invicem per turmas succedentes persolvebant, & nihilominus in academia publica divinas humanasque disciplinas profitebantur: in qua S. Dado sive Audoënus, [in eo fuit psalmodia continua.] Dagoberti Regis Cancellarius & Archiepiscopus Rotomagensis, bonis litteris excultus fuit. Ab hoc dependent feuda bis centum viginti, Prioratus septem, Præposituræ septem, in quibus omnibus, nec secus ac in ipso S. Medardi castro, & multis aliis oppidis, Abbas jurisdictionem Episcopalem, independenter ab omni Episcopo vel Archiepiscopo, exercet, quia nullo medio ad Sedem Apostolicam pertinet. Hæc Sammarthani. Beneficia hoc tempore ab Abbatia S. Medardi dependentia recensentur in Registro beneficiorum diœcesis Sueßionensis pag. 30. Auctor Vitæ S. Deicoli Abbatis, seculo X scriptæ, & a nobis ad XVIII Ianuarii illustratæ, num. 4 ista scribit: Urbs Suessionum ita est meritis atque miraculorum sublimitate B. Medardi Episcopi insignita, quatenus nulli videatur esse secunda. In Historia Translationis S. Sebastiani ad dictum monasterium, appellatur S. Medardus, Suessionensium in omnibus protector. Similia leguntur in Historia Miraculorum S. Vedasti, ad diem VI Februarii edita.

§. III. De secunda S. Medardi ecclesia, a Ludovico Pio extructa; & tertia, ab Innocentio II dedicata.

[13] In collectione Nicolai Belfortii dicuntur claustrum, dormitorium, refectorium, & hospitale a Carolo Magno sumptuosissime ac vere regio opere extructa; & profertur decretum Synodi Duciacensis viginti & unius Episcoporum, [Dicuntur Carolus, Magnus & Calvus, benefecisse monasterio:] anno DCCCLXXI habitæ, in qua confirmantur donationes a Carolo Calvo Rege factæ huic monasterio, & præscribuntur plenariæ refectiones quotannis conferendæ. De hac Synodo consule plurima, VIII tomo Conciliorum a Philippo Labbe congesta, sed absque talis decreti mentione: proinde fides ejus sit penes Belfortium & Sammarthanos, Carolum Magnum quod attinet, nihil illum aliud reperio egisse, quam quod Monasterium quoddam ditissimum, in honore S. Medardi Confessoris fundatum, ob amorem filii sui Hugonis, auxit (ut dicunt) id est, adjunxit, Novalicio, celeberrimo in Italia monasterio, ubi ipse Hugo præerat Pater, sicut legitur in Novaliciensis Chronici fragmento, Tomo 2 Francicorum du Chesne pag. 229. Ibidem autem mox narratur, [quod tamen ille Novaliciensi subjecit.] quomodo idem Hugo, in Franciam veniens, ubi multæ cellæ erant, sub ditione Novaliciensis cœnobii … in præfato monasterio S. Medardi, obiit Idus Junii; ibique sacrum ejus corpus honorifice requiescit humatum; de quo, post multos annos, retulit Abbas loci, quod apud ipsos multas virtutes & miracula per eum Dominus illo in loco sit operatus, & quanta veneratione ab incolis loci haberetur; unde occasionem sumemus ad XIII Iunii in ejus cultum quærendi. Interim notamus, non esse inter beneficia Caroli numerandum, quod alteri ipsum locum subjecerit.

[14] Certius est, Caroli filium, Ludovicum pium, solo æquasse primam Basilicam, [Ludovicus Pius, post an. 825,] per Chlotharium Sigebertumque Reges constructam; novamque in honorem SS. Sebastiani & Medardi constructisse, post annum DCCCXXV, quo istuc Roma allatæ illius Reliquiæ, ut est in proprio ea de re libro narratum ad XX Ianuarii. Sed licet in eo libro perducatur historia usque ad ipsius Imperatoris mortem, obitam anno DCCCXL; narreturque solatium ipsi, ibidem a filiis incluso, divinitus oblatum; nulla tamen (quod sane mirum) ejusmodi structuræ fit mentio. De ea nihilominus abunde certos nos reddit, [novam fecit ecclesiam:] ipso seculo IX scriptum, Vitæ S. Medardi Supplementum; cui consonans Auctor supra citati primi Sermonis, priorem domum ita funditus eversam scribit, ut lapis super lapidem in tota illa nequaquam relinqueretur fabrica: pro qua gloriosus Cæsar … aliud templum multo majoris adorsus est quantitatis … quod cum omnium virtutum decus obtineret, totiusque schema dignitatis & gloriæ prætenderet, nulli extitit inferius, cum elegantia sui claruit esse superius. Verum non diu ea sic stetit, sed (ut idem Sermo prosequitur) a Marcomannis olim, id est anno DCCCLXXXVI, exusta, ab illis maxima ex parte honorum decidit gradibus, quibus constabat; &, [qua a Normannis exusta an. 886,] quasi ad posterorum dedecus, solum superstes relictus est immensus congestorum lapidum acervus. Hinc intelligo secundam istam ecclesiam alio prorsus loco stetisse, quam stet hodierna: de hac enim videtur mox dicere Sermo, nescio quomodo inter se cohærens, quod istis hodietenus superest temporibus, quæ tribus dimensa intervallis, vastam sui corporis quantitatem præfert omnibus, testudine videlicet eminens, longitudine vero atque latitudine plurimum excellens.

[15] Claudius Dormay, primo Historiæ Sueßionensis volumini, eam veteris Sueßionensis urbis ichnographiam subjicit, quæ multum videtur ad intellectum rei præsentis facere; & volumine 2 cap. 31 narrat, quomodo Odo, Abbas recens electus, ad dedicandam novam S. Medardi ecclesiam, [surrexit alia an. 1130 dedicata.] invitavit Innocentium II (qui anno MCXXX in Galliam venerat; ipsumque Aurelianis benedixerat in Abbatem) ut die XV Octobris eam consecraret, uti fecit, ad nomen B. Mariæ Virginis, Sanctorumque Apostolorum & Martyrum, atque S. Medardi: qui deinde dies annue habitus est festivus, accurrentibus undique ad eam celebritatem peregrinis. Accipe ergo prædicta ichnographiæ partem huc spectantem; & vide hodiernæ ecclesiæ situm, ad septemtrionale latus cœnobii; ad latus vero meridionale, vacuam aream, in qua auctor designat capellam S. Trinitatis & Croviacense palatium. Regibus, apud Sueßionenses agentibus, illud pro suburbano fuisse, contendit Dormayus vol. 1 cap. 14, ubi vetus Ms. allegat, in quo S. Medardi Abbatia nominatur Fiscus Croviacus, & huic consonans Hadrianus Valesius, [in opposito monasterii latere,] in Notitia Galliarum, Vicus, inquit, Croviacus, vulgo Crouy, parum distat a monasterio Suessionico S. Medardi, ad ipsumque pertinet: qui vicus (ut nomen hodieque & vicinia indicant) villæ regalis fiscalisve Croviaci pars fuisse videtur. Surius Croiciacum; Boscius, Chroniacum scribit; quod librariis mendis accensendum, & ex tot melioribus Mss. corrigendum esse, suadet hodieque usitatum vulgare nomen Crouy: ad cujus vici parochialem ecclesiam ducit trans-Isarensis suburbii porta septemtrionalis, per viam mox in Orientem flexam, relicta ad meridiem Abbatia S. Medardi.

[16] In hac custodiæ mancipatus a rebellibus filiis Rex Ludovicus, queritur, inter miracula S. Sebastiani num. 93, quod ad ecclesiam tantum, & ad Fratres raro sibi via, [sicut probat Oratorium S. Trinitatis,] & ipsa cum summa prospectione custodum, patebat. Deinde num. 24 narrat, quomodo ingressus sanctæ Trinitatis vicinum carceris oratorium, post Matutinalem expletionem, solus ibi pernoctavit: cumque per fenestram extra, intuitum dirigeret, vidit cominus jacentem custodem suum, somno meroque sopitum; & ejus ensem, frequenti cervicalis quo super fuerat expositus impulsu, penes fundamenta Basilicæ impexum; unde in mentem sibi venit, ab uno ex prope stantibus Litaniarum vexillis hastam arripere; eique acceptum aliunde funiculum cum loqueo innexuit, perque eamdem fenestram jecit, atque hac arte comprehensum mucronem sustulit. Ex quibus apparet, istud S. Trinitatis Oratorium (quamvis adeo capax, [olim adhærens Ludovicianæ Basilicæ.] ut a Flodoardo lib. 3 hist. Remem. cap. II vocetur ecclesia, ubi Hincmarus anno DCCCLIII Synodum provincialem cum viginti Episcopis, pluribusque Abbatibus & Presbyteris celebrarit) apparet, inquam, Oratorium istud inhæsisse ipsi majori basilicæ, sic ut in hanc abinde daretur transitus, adeoque eamdem Basilicam fuisse monasterio Meridionalem, si recte illius Oratorii situm notavit Dormayus: putat autem quod recte, quia ex relatu Monachorum seniorum, qui ad partem illam vidisse se dicunt fundamenta prodigiosæ craßitudinis; nec non circum locum, quem ipse palatio regio aßignat, fossam triplicem ostentant.

[17] Fateor tamen non videre me, quomodo sibi cohæreat Sermo; ubi, descripta ea quam Ludovicus extruxerat ecclesia, continuo subdit. Hæc, inquam, domus a Marcomannis olim exusta &c. ac deinde immediate post, idem prænomen repetens, dicit; Hæc istis etiam hodietenus superest temporibus. Si enim de ecclesia, ab Innocentio II dedicata, hæc sunt intelligenda; quomodo tunc adhuc, ex Ludoviciana ecclesia, supererat immensus congestorum lapidum acervus, qui potuer at debueratque jaciendis novi operis fundamentis murisque educendis fuisse absumptus totus? Suspicor ergo vehementer, totum illud comma de Marcomannis, ab interpolatrice manu fuisse insertum; adeoque solam Ludovicianam Basilicam, etiam ultimis illis verbis describi, & hanc adhuc stetisse cum Sermo recitaretur; atque ita optime ipsi convenire titulum supra propositum de ruina primæ & resuscitatione novæ ecclesiæ. Hinc vero esset consequens, Sermonen istum (unde etiam num. 5 sumpsimus testimonium, de Vita S. Medardi compendio scripta) antiquiorem esse eo, quod dabimus, ad Fortunati utrumque textum Supplemento; consequens etiam esset, quod compendium istud novo stylo Radbodus donaverit & expoliverit; sicut postea lucubrationem ipsiusmet tertiæ Vitæ auctor rursus phrasi ampliori reformavit.

§. IV. Cultus sacer. Reliquiæ variis locis.

[18] Memoria S. Medardi est paßim omnibus Fastis Latinis adscripta, [Cultus 8 Junii,] & ipsis Martyrologii Hieronymiani apographis, sub finem a posteris adjuncta his fere verbis: In Gallia civitate Suessionis, depositio S. Medardi Episcopi & Confessoris. Similia leguntur in genuino Martyrologio Bedæ: quibus addidit Florus: De cujus ore visa est columba exisse, cum præsentem terminaret vitam. Rabanus hoc ei concinnavit elogium. VI Idus Junii, in Gallia Suessionis civitate, depositio S. Medardi Episcopi & Confessoris: cujus vita, plena virtutibus, conscripta est. Nam largus fuit in eleemosynis, virtutibus clarus, prophetiæ spiritum habuit, ter quinis annis Veromandensium urbis Episcopatum tenuit; extremum ad cælestia migrans, Suessionensium ad urbem corpus ejus translatum est, ibique sepulcrum multis virtutum titulis claruit. Vita, quæ dicitur scripta, est illa quam damus auctore Fortunato, qui etiam solius Veromandensis Episcopatus meminit. Ab eodem Fortunato Vitam & prosa metro nobiliter esse conscriptam testatur in suo elogio Notkerus. Eumdem celebrant Usuardus, Ado, & paßim omnes Martyrologi manuscripti atque cum iis Bellinus, Maurolycus, aliique recentiores, alibi sæpius a nobis indicati. Aliqua ejusdem


Translatio indicatur in Usuardo Ms. S. Gadulæ Bruxellis ad XIX Maji, de qua nihil certi comperimus, quando, quomodo, aut quo facta sit.

[19] Longo eum encomio ad hunc diem honor at Saussajus in suo Martyrologio Gallicano, prætereaque ad diem IX Septembris de translatione corporis ista scribit: [& 9 Septembr. ob quasdā Reliquias Divione servatus.] Divione, in basilica S. Stephani Protomartyris cœnobitica, repositio Reliquiarum S. Medardi, Episcopi & Confessoris gloriosissimi: quæ e suburbano Suessionensi monasterio allatæ, per Jacobum de Vitriaco Cardinalem Legatum in thensa seu capsa collocatæ fuerunt super majus altare. Hæc ibi. In dicta S. Stephani ecclesia Divionensi colitur festum S. Medardi hoc VIII Iunii, sub ritu duplici primæ claßis; & in sexta Lectione dicuntur sacræ ejus Reliquiæ ibidem summa in veneratione asservari. Præterea die IX Septemb. celebratur festum Revelationis S. Medardi, sub ritu duplici secundæ claßis: & in Lectionibus quarra & quinta agitur de ea Translatione Reliquiarum, cujus historiam infra damus, in sexta autem Lectione ista particularia recitantur: Illatis in Stephaniensem basilicam sacris Reliquiis, eo usque increvit erga novum Tutelarem religio, ut a S. Medardo ea potius quam a S. Stephano vulgo nuncuparetur. Unde initum est consilium ædem alteram in propinquo excitandi, in quam cum S. Medardi nomine etiam parœciæ titulus derivaretur. Nemo alterutro loco ad S. Medardum preces in irritum fundit, præsertim si in eliciendis de cælo imbribus, aliisve avertendis publicis calamitatibus laboratur. Celebris porro est hæc dies, ex hujus Sancti sacrorum ossium elatione de humili conditorio, & in ornatiorem hierothecam translatione, Jacobi Cardinalis Episcopi Prænestini, Sedis Apostolicæ per Gallias Legati, manibus, anno Christi octavo & tricesimo supra ducentesimum & millesimum facta. Hæc ibi. Prænominatus Cardinalis est Iacobus, ut dictum, de Vitriaco, Episcopus primo Acconensis, deinde non Prænestinus, sed Tusculanus: de quo late agimus ad Vitam B. Mariæ Oigniacensis ab ipso scriptam XXIII Iunii.

[20] In Ducatu Brabantiæ Geldonacum sive Geldonia oppidum, Gallo-Brabantis Judoigne, leucis duabus Thenis, [Aliæ habentur, Geldonaci,] at quatuor Lovanio dißitum, celebratur cultu S. Medardi, de quo Pastor loci Franciscus Collet rogatus ista scripsit: Ut vestris satisfaciam, vos scire velim, nos habere pro Patrono oppidi nostri Geldoniensis S. Medardum; cujus integra mandibula, exceptis tamen dentibus, ab immemorabili tempore extat in ecclesia nostra: authentica autem illius rei scripta nulla modo habemus: ratione enim bellorum antecedentium deperdita, ut apparet, fuerunt. Dicta mandibula capitibus perturbatorum seu phreneticorum novem diebus alternativis applicatur, oblatis totidem diebus Missæ sacrificiis in honorem dicti Sancti, mandibula præsente; aliæque preces durante novena solitæ ad Deum funduntur. Quod profecto non caret effectu: raro enim frustrantur ope intenta; & neminem fere vidi absque aliqua, tametsi non tota, morbi sui ac furiæ alleviatione discessisse. Fuerunt tamen tres aut quatuor qui sanitatem non recuperarunt (fortasse quia aliunde vexabantur) inter plus quam triginta quatuor aut quinque, quos a sex annis quibus hic officio fungor pastorali, vidi sanatos. Hæc sunt quæ vestræ Reverentiæ mandare valeo: quia tamen nihil authentici hic habemus, quæso si quid fortasse peculiare habeas dignetur mihi significare. Datum Geldoniæ hac XXIII Januarii anno MDCLVII. Hæc ille. Est Vita Gallice pro Geldoniensibus edita, in qua eadem miracula narrantur.

[21] Esse dentem S. Medardi in ecclesia S. Martini, Tornaci & aliquas Reliquias Duaci in ecclesia Collegiata, nec non in monasterio Lætiensi, asserit in Hierogazophylacio Belgico Rayzzius. In pago etiam Berthemio prope Lovanium est ecclesia S. Medardo dicata, [Tornaci, Duaci, Lætiis,] ubi & aliqua Reliquia dicitur haberi. In pago territorii Gandensis Seven-eyken, sive Ad-septem-Quercus, solebat S. Medardus inter Patronos haberi, eique erat aliquod altare dicatum. Ægidius Gelenius, inter Reliquias Coloniæ asservatas numerat brachium S. Medardi, in ecclesia parochiali S. Jacobi: [Coloniæ,] ejusdem ait aliquas esse in ecclesia Collegiata S. Gereonis, & in Abbatia S. Martini majoris. Bruvillare celebre monasterium est leucæ itinere ab urbe Coloniensi, [Bruvillari,] de quo egimus XXII Aprilis ad Vitam B. Wolphelmi Abbatis; habet autem ecclesiam dicatam SS. Nicolao & Medardo, ibidemque in hierotheca VIII, inclusa est scapula S. Medardi. Quomodo autem Reliquiæ S. Medardi illuc primum allatæ, iterumque in desolato pridem sacello inventæ, huic restaurando, fundandoque postea ad illud monasterio occasionem dederint, fuse relatum lege in Prologo, ad Vitam B. Erenfridi Fundatoris XXI Maji, qui totus de eo argumento est. Sed solum ibi dicuntur inventæ Reliquiæ S. Medardi & aliorum Sanctorum, cum charta in fasciculum compositæ. Fortaßis fundato monasterio plus fuit impetratum. In ecclesia Trevirensi S. Mathiæ, inter Reliquias majoris altaris, [Treviris,] esse quoque aliquam S. Medardi, legitur in historia Reliquiarum, post Acta S. Mathiæ cap. 4. Thomas Ioannes Peßina, in Diario Reliquiarum Ecclesiæ Metropolitanæ Pragensis, [Pragæ,] indicat ad hunc VIII Iunii, S. Medardi brachium Carolo IV Imperatori ex Gallia dono allatum anno MCCCLVI, ab eoque donatum Ecclesiæ Pragensi: de cujus aliorumque Reliquiarum solenni ibidem exceptione, vide ad commune ipsarum festum II Ianuarii in Addendis ad Prætermissos illius diei Tom. 2 pag. 1084. Ulißippone quoque, in nostra S. Rochi ecclesia, aliquas ejusdem Sancti Reliquias haberi, invenietur ad earumdem ibi factam anno 1587 translationem, inter Prætermissos ad diem XXV Ianuarii.

[22] His omnibus non obstantibus, supra laudatus Ildephonsus Vrayet arbitratur, corpus S. Medardi fuisse asservatum in proprio monasterio, neque Divionem ablatum umquam; [Parisiis,] & Parisienses pro celebri parochia S. Medardi, non petivisse Divione, sed Sueßione hujus Sancti Reliquias, quas magna cum ceremonia susceperunt. E contracio scripsit nobis Petrus Franciscus Chiffletius noster, anno MDCL die II Augusti Divione, quod Noviomenses, missa recens legatione, [Noviomi,] S. Medardi os femoris alterius a Divionensibus impetrarunt, eoque a se expectent, ut ejus translationis historiam certis antiquorum testimoniis affirmaret: quod an scripto typis edito fecerit, non comperimus. Interim narratio d. Ildephonsi Vrayet etiam meminit prædictæ donationis ac translationis; quibus ex litteris Domini la Haye Decani Ecclesiæ Noviomensis, anno MDCLXXXVIII, XII Kal. Februarii Antverpiam datis, addere licet, S. Medardum in diœcesi Noviomensi plus quam quadraginta ecclesiarum Parochialium Patronum haberi. * In Catalogo Reliquiarum nobis misso, pedum ejus Episcopale etiam istic haberi dicitur. Claudius Dormajus, lib. 4. Historiæ Sueßionensis cap. 25, scribit Normannicæ devastationis tempore fuisse in urbem Sueßionensem delatum corpus S. Medardi, & depositum in ecclesia ejusdem Sancti. Optaremus nancisci certa documenta, [Suessione,] e quibus constaret, posterioribus seculis extitisse ibidem aut corpus S. Medardi, aut saltem varia ex sacris oßibus; quod credimus quidem; sed tamen officii nostri esse putavimus, quæ nacti fuimus monumenta proponere, absque præjudicio ullius partis. Fuisse etiam Liciaci in agro Parisiensi ecclesiam S. Medardi, [Liciaci,] indicatur


III Ianuarii nostri in Historia miraculorum S. Genovesæ pag. 151 num. 34.

[23] Hactenus, si pauca a me adjuncta excipias, P. Henschenius: qui cum mihi ordinanda Acta Notisque illustranda reliquisset, [Monumenta translati Divionem corporis.] offensus ea, quam in originalibus Vitæ 3 invenerat, temporum personarumque confusione; coactus fui ego id ipsum agendo, & multa in singulis observando, pro paucis periodis, a quibus Commentarium prævium inchoarat ille, circa ordinem ætatemque Auctorum, Paragraphum bene magnum de novo componere, tum etiam de S. Medardi ecclesiis disquisitionem; tertium item novum Paragraphum interponere secundo ac quarto. Venerunt interim in manus meas, post Chiffletii mortem, quæ pridem ille congesserat in materiam tractatus Noviomensibus promissi: unde dabimus haud pœnitendam Appendicem insignium monumentorum, Translationis Divionem factæ veritatem, & continuam ex anno DCCCCI possessionem per secula fere singula comprobantium; cum instrumentis novem acceptis circa Reliquiam, ut dixi, Divione allatam, festivißimeque exceptam. Porro dum ex Flexiensi nostro Collegio aliud quæro, simulque interrogo, quis Sanctus sit ille, sub cujus nomine inter Flexiam & Ludium habetur parochia vulgo dicta S. Mars; intelligo plures esse hujus nominis, apud Cenomannos & Andes, villas atque ecclesias, quæ S. Medardum hunc de quo agimus Patronum colunt VIII Iunii, nec alium esse requirendum.

VITA METRICA
Auctore Venantio Fortunato.
Ex variis Manuscriptis & typo cusis.

Medardus, Episcopus Noviomensis & Tornacensis, Suessione & Divione depositus (S.)

BHL Number: 5863

AUCTORE FORTUN.

[1]

Inter Christicolas, quos actio vexit in auras,
      Pars tibi pro meritis magna, Medarde, patet; [Cælum obtinet fuga mundi.]
Qui sic vixisti terrenis hospes in oris,
      Ut cælum patriam crederis a esse tuam.
Exilium tibi mundus erat, cœnosa caventi,
      Et modo te gaudet cive manente polus.
Exutus tenebris, vestitus tegmine lucis,
      Post obitum frueris liberiore die.
De tellure satus, factus possessor Olympi,
      Et matrem linquens cum patre, læta tenes,
Humani victor vitii, super astra triumphas;
      Atque cremas carnem, das animæ requiem,
Te inter mundanos vepres gradiente, fatemur,
      Calcatis spinis promeruisse rosas.

[2]

Flores refertus ager suaves tibi fundit odores,
      Balsama; thura, replens b quæ paradisus habet.
Cauta per angustum figens vestigia callem,
      Sic dedit arcta tibi semita lucis iter. [& voluptatum:]
Lata voluptatum via quæ submergit Averno,
      Dulcia carnis alens, mortis amara parat,
Hoc nunquam sacros flexisti tramite gressus,
      Nec potuere tuos prava tenere pedes.
Durum iter ad laudes, gravior via ducit in altum;
      Quo labor est potior, gloria major erit.
Quæ prius incipiam sacri miracula facti;
      Cum quidquid facias, omnia prima micent?
Dum fuit ad superos humano in corpore vita,
      Ex oculis fugiens, lux tibi cordis erat.

[3]

Qui cæcus venit, rapuit palpando salutem, [cæcum illuminat:]
      In mediis tenebris fulsit aperta dies.
Qui voluit furti causa penetrare latenter c,
      Te religante sedet, te referante fugit,
Fur sine d profectu, voto deceptus inani,
      Omnia restituens, crimina fraudis habet: [furem in vinea deprehensum,]
Nam semel ut molles carpserunt palmitis vuas,
      Non valuere gradus inde referre foras;
Nec potuit raptor pedibus subducere prædam,
      Raptori abduxit e sed sua præda pedes.
Ergo suis laqueis cœpit miser esse ligatus:
      Venerat ut caperet, captus at ipse fuit.
Nec tetigit mustum, sed iniqua mente rotatur:
      Antea quam biberet, ebria turba jacet. [permittit abire:]
Incepit servare magis, quam ferre racemos;
      Et datus est custos, qui venit esse rapax.
Donec, Sancte, tuis verbis tu jusseris ire,
      Ut furtum impleret; doctus ab hoste, f redit.
Quæ manet hæc animi pietas, sanctissime Præsul,
      Lædentem auxilio qui facis ire tuo?
Tinnitum rapit alter inops, magis improbus, illum, g
      Qui jumentorum colla tenere solet:
Absconditque sinu, fœno præcludit hiatum,
      Et tenet ipse manu ne manifestet opus. [tintinnabulū furatus, ipsum referre cogitur:]
Te veniente, sacer causas patefecit opertas,
      Tinnitu incipiens jam quasi furta loqui.
Nil valet abscondi, nil claudi, nilve teneri,
      Facundo strepitu prodidit omne malum.
Pandebat propriam veluti sub judice causam,
      Nil de fure timens liberiore sono.
Indicat, accusat, convincit, damnat, acerbat;
      Te præsente tamen non licet esse reum.
Absolvis furem solitæ pietatis amore,
      Addens & monitus, cautus ut intret iter;
Præcipiens querulam secum portare rapinam,
      Ne vacua tristis spe remearet inops.

[5]

Hinc tamē, ut potero, cum raptus ab orbe h fuisses,
      Quæ dederis populis, signa verenda loquar.
Cum pia composito veherentur membra feretro,
      Subtractum i meruit cæcus habere diem:
Anxius ille sacra lumen suscepit ab umbra,
      Et tua mors illi lucis origo fuit:
Dumque sepulcra darent, oculi rediere sepulti, [dum corpus ad sepulturam fertur, cæcus illuminatur.]
      Tunc sopor ille tuus hunc vigilare facit.
Cum fugis a mundo, datur illi lumine mundus,
      Te linquente diem tunc fugiunt tenebræ.
Antiqui vultus lucem stupuere modernam,
      Et veteri fabricæ prima fenestra venit.

[6]

Compedibus validis alter manicisque ligatus,
      Mox tetigit templum, ferrea vincla cadunt.
Tam grave fragmentum, dolor est vel cernere pænā,
      Pondera tot miseros sustinuisse pedes,
Si connexa forent, k elephas nec solvere posset,
      Nec poterit rigidos ipse movere gradus.
Non minus est illi, quam subvertente procella
      Littoribus Libycis anchora fracta jacet. [Solvit vinctum compedibus]
Pœna quidem gravior cecidit crescente triumpho,
      Vincere rem sævam gloria major erat.
Non habuit tot vincla pati miser ille ligatus,
      Sed tua quo virtus plus mereretur opus.
Cum solidarentur non sic strepuere catenæ,
      Ceu tinniverunt cum crepuere seræ.
Quæ fuit illa prius nimiis male vincta catenis,
      Jam tibi qui solvis libera dextra favet.

[7]

Lignea vincla gerens l alter confugit ad aulam, [& cippo adstrictum:]
      Quæ simili merito scissa repente cadunt:
Nec mora vix tetigit sacrati limina templi,
      Fit tonitru in cælis, arma ferendo tibi.
Grandia divisi ceciderunt pondera ligni,
      Et qui gessit onus, corruit ipse simul:
Expavit subito de libertate recepta,
      Atque magis timuit, quando solutus erat.
Quæ ratio fuerit, cecidit cur pronus in arvis?
      Gaudia magna quidem sæpe timere solent.
Dum stupet unde salus laceris est reddita plantis,
      Admirante animo membra soluta fluunt.
Inde vetus mulier, pariter nascente periclo, [aridam manum sanat.]
      Vulnere naturæ mortua membra tulit.
Inclusos m digito morbos numerante tenebat,
      Nec poterat ducto pollice fila dare.

Secum nata quidem, sed non sua dextra pependit,
      Corpore juncta suo res aliena fuit.
Tempore sed tardo est, cum jam spes fracta jaceret,
      Ante tuos tumulos vivificata manus.
Sic inopinatum commendat gratia votum.
      Desperata salus dulcior esse solet.
Mobilis ergo venit digitis torpentibns usus,
      Et dispensatus fluxit in ungue vigor.
Arida nervorum sese junctura tetendit,
      Agnovitque suum vena soluta locum.
Apta ministeriis incepit palma moveri,
      Servitium discens libera dextra fuit.
Nec tantum profugos pietas tua reddidit artus,
      Reddidit & victum, pensa trahente manu.

[8]

Eripuisti aliam simili de peste puellam; [virginem aliam sanatā Christo dicat:]
      Membraque restituens plus animæ tribuis.
Desponsata viro mortali lege jacebat,
      Nunc thalamis Christi virgo dicata micat.
Sponsa quidem radiat cum virginitate modesta,
      Spe meliore fruens nupta tenenda polis.
Nec fructus uteri sterilis deperdit onusti;
      Flore pudicitiæ mater habenda placet:
Acquirit cunctos, natum quoq; non habet unum n,
      Progeniemque sibi gignit amore Dei. [manum a nativitate aridam sanat:]


[9]

Inde pari morbo deflenda infantia parvæ
      In lucem veniens membra necata trahit.
Mors & origo simul o miseræ processit ab alvo,
      Extinctam generans mater anhela manum.
Commendata tuo rediit medicata sepulcro:
      Quod de matre perit, de tumulo recipit.

[10]

Dum jacet alter inops, visu caligine clauso,
      Cæcus, nec misero lumine lumen erat.
Longa nocte oculos quarto jam mense premebat, [cæcum illuminat,]
      In luce obscurius, vivus imago necis;
Vocibus hunc medicis monuisti tempore somni,
      Tenderet ut velox ad tua templa gradum.
Mox veniente die, sed non sibi, forfice pressa
      Enituit, Christi vertice p tonsus homo.
Detrahit hic crines nitidos ut haberet ocellos,
      Et mercante coma munera lucis emit.
Qui titubante gradu tractus pervenit ad aulam,
      Per biduum recubans ante sepulcra fuit.
Tertia lux rediens nocturnas solverat umbras,
      Et cæco occurrit sic revocata dies:
Undique limita q cecidere a fronte tenebræ,
      Sanguinis unda rigans luminis atra lavat.
Sicca lucerna novo flagrante refulsit olivo,
      Obtinuitque suum lux peregrina locum. [mutos facit loqui.]


[11]

Quid referam, mutis qui verbo verba dedisti?
      Quod gravat ejiciens, quod juvat omne locans.
Cuncta nec enumero: tua me præconia vincunt,
      Et si non potui, velle fuisse, vide.
En tua templa colit nimio Sigibertus r honore
      Insistens operi promptus amore tui:
Culmine custodi s, qui templum in culmine duxit:
      Protege pro meritis, qui tibi tecta dedit.
Hoc t perpauca ferens ego Fortunatus amore,
      Auxilium posco, da mihi vota, precor.

ANNOTATA D. P.

a Crederis pro Credideris.

b Replens .i. repletus: alii replent. Sed & alia quædam subinde, mutata littera una, reddidi clariora, quod tamen celatum nolo. Sic infra, Si cæcus venit, scribo, Qui: quia sic fit aptior distichi proximi sequela.

c

Sensum, sub hac correctione clarum, sic corruperant librarii:

Qui voluit furti causas penetrare latentes.

d Impressum, perfecto.

e Abduxit .i. abstulit.

f Ab hoste .i. ab eo quem sibi putabat hostem.

g Impr. ille: sed sensus exigit, illum, & tinnibus ponitur pro tintinnabulo, quale jumentis appenditur.

h Impr. urbe, malo, orbe, quamquam & ab urbe raptus sit, Sueßiones translatus.

i Minus bene, subractus. Est qui legendum putavit, substratus, scilicet feretro, idque consonat Radbodo.

k Impr. Elephantem solvere possent, nec poterat: quæ sensum non habent, puto me dedisse.

l Vita 3 vinctum hunc, uti & priorem, dæmoniacum facit; nos infra aliam talium vinculorum causam dabimus. Aula autem hic Ecclesiam significat.

m Digitus numerans, idem qui index. Hunc intelligi, patet ex mox nominato pollice: utroque enim simul fila ducuntur. Male ergo impressum, Inclusos digitos morbo numerante tenebat: quis enim morbus numerans?

n Indicatur quod hæc virgo, facta Abbatissa aut Superior monasterii, multas Deo lucrata sit, mater spiritualis.

o Ita legendum, non, misero, ut adjectivum suo respondeat substantivo, parvæ, id est, infantulæ.

p Ita melius, quam, tonsa comis: indicatur autem, quod voti causa cæcus ille tonsuram Monachalem vel Clericalem prius suscepit quam visum.

q Limita .i. serena. Impr. Limatæ.

r Paßim quidem legebatur amore: sed absit ut credam Fortunatum eodem in disticho bis usum eadem voce, quam rursus repeteret post alterum distichon; & vox, honore, magis concordat cum sumptuoso decore, quo simili in sensu ecclesiam a Sigeberto constructam prosa postmodum edita laudat.

s Huic requiem præsta, legi jubet Velserus, prosam secutus: sed hæc requies minus viventi convenit, quam votum, quo petitur ut in sui regni culmine diu servetur Rex.

t Impressa, Hæc pia pauca: sed puto clariorem me sensum dedisse.

VITA PROSA
Auctore eodem Ven. Fortunato.
Ex pluribus Codicibus Mss.

Medardus, Episcopus Noviomensis & Tornacensis, Suessione & Divione depositus (S.)

BHL Number: 5864

AUCTORE FORTUN. EX MSS.

[1] [Prologus.] Beatissimi Medardi Antistitis Vitam, quæ per universum orbem virtutum propalatur insignibus, nequivimus silentio præterire, quamvis non valeamus gestorum a cuncta perstringere. Et quia solennitatis ejus diem, veneratione perspicuum, omnium populorum catervas quotannis expetere, Depositionis sue commemoratio principalis invitat; crescat in universorum pectoribus pro fidei b ardore devotio, dum Sanctorum panditur magnitudo: ut si in hac rarus sit qui existat imitator operis, cunctos tamen faciat ejus intercessio potiores. Hujus ergo originem propterea primum suggestio nostri sermonis insinuat, ut nullus forsitan desperationis obstaculo magis culpandus offendat: quoniam Deum integro amore diligere, non facit gentium divisa discretio, sed unita d fidei plenitudo; ne divina gratia, quæ volentibus cunctis generalis ostenditur, specialis esse judicio fallente credatur.

[2] Pater igitur hujus, nomine Nectardus, de forti Francorum genere, non fuit insimus libertate. [Illustri prosapia apud Veromanduos natus puer.] Mater vero Romana, nomine Protagia, absolutis claruit servitute natalibus: quæ in Christi tabernaculis (ut censemus) pretioso fœcunda partu plus placuit, quam si integritate servata nequaquam se vinculis virilibus tradidisset: quorum in Viromandensi territorio & habitatio fuisse dignoscitur, & origo.


In qua urbe cum adolescens ad scholam recurreret, casyululam quam ei sua genitrix fecerat, per ipsum ad artificem componendam direxit: quam in itinere cæco a se invento mox præbuit. [vestem dat cæco, cibum pauperibus:] Similiter quidquid ad escam accipere deberet, dum suorum parentum gregem e pasceret, si pauperem vidisset, cibum egenti porrigebat, ipse ferens inopiam, diei ducens jejunia. Nec illud est reticendum rei gestæ mysterium. [S. Eleutherio prædicit Episcopatū:] Dum adhuc esset in scholis vir sanctus, parvus & innocens, dicit ad Eleutherium f quemdam puerum, quod publica in actione Comitivam g assumeret; & cum triginta annorum vitæ spatium caperet, ipsum dixit futurum summum Dei Pontificem: qui in Tornaco civitate Pastor est datus Ecclesiæ. Ita Sanctus, quod prædixit quasi Propheta divino spiritu, jam probavit.

[3] Deinde cum crebrius ad templorum oracula, fidei monitu h promulgante, discurreret; & tenerositatis annos, [omni virtute excellens,] libratis patientia moribus temperaret propriæ voluntatis arbitrio; dum mundi illecebras vitando despiceret, officium Sacerdotis excepit, pariter & animo conversus & habitu. Morum claritate præcellens, confestim claruit, apud urbis Pontificem conversatione præcipuus, apud cunctos mentis puritate i sincerus. Numquam se lætitiæ ubertate plus extulit, numquam mœroris acerbitate turbavit. Fuit semper tolerans in adversis, mitis in prosperis; cunctos sibi obedientiæ sedulitate præferens, egentibus larga miseratione succurrens: & ex omnibus calcato vitiorum fomite, angusti callis tramitem, sanctæ conversationis gressu surgente conscendens, [ordinatur Presbyter:] quicquid adversum est horruit, quicquid pretiosum, elegit. Quid plura? Ut hospes cerneretur in seculo, & jam possessor esset in cælo, tunc crescentibus muniis k per singulos Sacerdotii honores, interjecta discretione temporum, ecclesiastici moris tenorem percurrens, Presbyterii officium electus excepit, probatus obtinuit: & ita se deinceps sanctis cœpit publicare virtutibus, ut Christi merito putaretur alumnus.

[4] Contigit ergo ut autumni tempore, fructus, mitescente l botri succo, varicantem vindemiam ubertas ostenderet, per quam latronis temeritas ejus gratiam publicaret. Intempesta igitur nocte, cum potius in humanis corporibus, [furem in vinea de prehensum] curarum diversitate seclusa, dominante silentio, blandi soporis onus incumbit; vineam suam, cupiditate m fraudis impulsus, latro capiendus expetiit, tenendus irrupit. Tunc prædam gladio secante corripiens, ipse magis prædatus, intra patentia septa constringitur; & quod effringere violentus voluit, nequaquam evasit. In posterum suo crimine captivatus, gustum habere de fructu non meruit, & reduendi aditum ebrius non invenit: [uvis donatum dimittit:] nec amittere poterat quod præsumpserat, nec auferre fas habuit quod ambiebat: sed cum inibi primo diluculo, rei præscius vineæ dominator occurreret; furem reperit, quem sua jam præda prævinxerat, & uterque alium mutato jure servabat. Tunc usque adeo Sancti ultio rei sævit in crimine, ut uvas propria manu discerpens, augmentum magis illi profusa oblatione tribueret, & delictum objurgatione castigans, remeandi aditum indulgeret.

[5] Pari igitur meruit pœna percelli, vel perdurante insidia coërceri, qui vasa ejus domum nocturna obreptione præveniens, distenta melle furatus fuerat. [apum ramptorem ab earum aculeis liberat:] Custodes deceptione callida fallere potuit, pecus quod rapuerat temerarius non evasit. Castrorum habitacula sublatæ apes cum indignatione linquebant; ubique furem non casto ditantes opere, sed aculeorum sævitia persequentes: quo usque latronis detecta confusio, Sancto quod fraudaverat reddidit, & veniam prostratus invenit. Sed nec immerito pia Sacerdotis indulgentia reum non damnabat ex crimine, quem ipsa ultrix præda torquebat.

[6] Accidit etiam simile sub hac proditione mysterium. Dum viator quidam juxta domum ejus, [ejus bovem cum tintinnabulo furatus,] agendi itineris copia præteriret, capiens illius callida fraude juvencum, furti scelere tintinnabulum collo præripuit; atque hiatum ipsius impressi graminis fraude condemnans, nullius contemplatione deprehensus abscessit: & cum jam se censuit vel criminis evasisse periculum, vel sortitum compendia fuisse per furtum; obstaculo nullo serata n, ipsa dedit præda tinnitum, cupiens domini redire præsidio: [hoc ultro sonante cogitur ipsum restituere.] quæ quamlibet abditis penetralibus studio diligenti locata, vel ferrata claustrorum obseratione retrusa maneret; tinniente ambitu scelus nullo modulante vulgabat, hiatu ingenti vomens, auctorem criminis querela geminante confudit. Tunc latro præterita memorans, confusa mente perculsus, revexit domino territus quod abstulerat, quod etiam pietatis studio non o servabat. Ita demum reddita juri naturæ, cœpit species se non animata celare, nec sonitu se nisi pulsa detegere. Sanctus igitur athleta Christi, absque reatu proprio, pro delicto confunditur alieno: atque ideo mercedem reo pro culpa tribuit, ne inani ambitione tristior remearet p.

[7] Quadam q vice præcelsus Clotarius Rex in procinctu, Francorum movens exercitum, [Regii milites coguntur ablata dimittere.] cum transisset fluvium cujus est Sumina r vocabulum, omnia quæ inveniebant loca prædantes & pecora; pervenientes inter castellum s, quod fertur Noviomagum, & Isaram fluvium, quidquid fuit t vehiculorum, carra vel summas u trahentium, pedes affigentes, de loco nullatenus moverunt per triduum. Ad villam S. Medardi, quæ x Sellentiacum dicitur, occurrunt viro sanctissimo: & data oratione y discaricantes quæ tulerant, laxati pergunt itinera.

[8] [porci abacti, per se e longinquo redeunt.] Nec illud omittendum est, quod per miraculum factum est. Cum procarii sui in glandem porcos deducerent, & ab iniquis hominibus furto subducti fuissent; divina mox virtute soli, de longa regione, nullo homine sequente, ad sanctum virum reducti sunt. Nec hoc inter reliqua miranda signa prætereat. Quidam Tosio nomine, [liberatur energumenus.] dæmonis graviter oppressus infestatione, curari meruit expresso viri Dei signaculo.

[9] [Episcopus factus sedet anni 15:] Sed cum jam multimodis virtutum fulgeret studiis, famaque ejus per diversa orbis spatia gratia crescente præcelleret; defuncto Viromandensium z urbis Pontifice, in ejus locum consecratur Episcopus. Ubi conversatione cælesti ter quinis annorum circulis in sanctimonia ipsius officii Sacerdos extitit pretiosus: & nisi quod percussor corporis defuit, martyrium Confessor implevit. Sustinuit jugiter diabolo præliante calumniam, sed pervenit victor meritis ad coronam. Tunc Pontifex beatissimus, membrorum compage, protenta longævitate defessus, spiritum requiem deprecatus emisit, & convexa cæli athleta triumphalis ascendit. Inter reliquos, [signa in ejus morte.] etiam asseverante (ut vidit) Willacario α Presbytero, quando S. Medardus accepit corporis transitum, ipsius horæ momento cæli prorsus aperti sunt, & ante Sancti corpusculum fere per tres horas divina luminaria cunctis videntibus adstiterunt: moxque in terra grande fluxit diluvium, ita ut plueret multum calida aqua de nubilo.

[10] [Ad seretrum] Cujus corporis solenne pignus, præcellentissimi Clotharii Principis Francorum vel devotione vel tempore, Suessionensium urbs, tanti muneris


præmio ditata, promeruit. Sed cum omnium populorum fides solenni ambitione, gravissimo feretro, tradenda sepulturæ membra conveheret, [curatur surdus:] & unanimitate vel amore gestandi onus leve sentiret; tunc obviam Sanctum habuit, damnatis aurium dudum aditibus, surdus quidam occurrens: & pretiosi velaminis peplum osculans, psallentium illico stupens melos audivit, & fraudati sensus usum recipere mundatus fide promeruit.

[11] Postquam igitur, devotione fidelium, maximo decore præfulta ejus tumuli urna exornata surrexit; [item paralyticus] prolixum est enarrare, quantis se virtutibus, quantisque pro debilium clamor attollat emundatione trophæis: a quo quidquid fusis precibus expetitur, incunctanter effectibus obtinetur. Hujus igitur templi pro foribus paralyticus quidam depositus & ejectus, quem omnium membrorum debilitas diverso jure β discreta damnaverat, pristinæ incolumitatis meruit augmenta suscipere, & salutis gloriam obtinere; ut singulis vigor artubus redditus, [& mutus;] confestim suffragante remedio adstaret illæsus: & cujus prius, communis usum sermonis adnexa palato lingua confuderat, virtutem sancti Antistitis resoluta oris compagne laudabat.

[12] [captivi liberantur,] Protinus scilicet sæpe palam triumphante mysterio, quos iniqua ferrei ponderis retentacula gressibus negatis adstrinxerant, ad templi oraculum summus Antistes veniendi præstitit facultatem; & robustam metalli naturam exuperans, vasta compedum vincla confregit. Multos igitur promiscui sexus, quos membrorum debilitas miseranda contraxerat, usibus restitutis virtus medica indiscrete solvebat. [infirmi sanantur.] Crebrius etiam oculorum captis lumine, purgatis tenebris, præsidium contemplationis indulsit, & redivivæ lucis compendia desertis habitaculis restauravit. Multa quoque & innumera virtutum suarum insignia, quæ deibus singulis ex more concrescunt, relatio nostra præteriit, ut nec lateret silentio magnitudo operis, nec diei consumeret spatium tanta prolixitas dictionis γ.

[13] [Theodeberto Regi optatur felicitas.] Hujus ergo piam majestatem fusis indesinenter precibus exoremus, ut [clementissimi Theodeberti δ Regis nostri felicitatem, crebris successibus dilatatam, & in externis gentibus, justo dominandi jure procul extensam, pro sua pietate longævet: & clementissimi ε Sigiberti quondam Regis animæ sempiternam requiem præstare dignetur, qui templi ejus spatia devotus extendens, ad excelsa fastigii tegmina sumptuoso decore perduxit; quatenus eodem intercedente, servato culminer regii diadematis, protendantur sceptra regiæ potestatis: ac perinde medelam populis, pacemque tribuat universis]: conferat etiam petitum pro delictorum indulgentia cunctis generale præsidium, qui speciale solennitatis suæ hodie mundo præstitit ornamentum ς.

ANNOTATA D. P.

a Mss. Audom. & Velseri addunt, ejus insignia cuncta.

b Ms. Belfortii, amore.

d Noviom. unitatis plenitudo.

e 3 Mss. addunt, porcorum: verosimilius Radbodus, equorum: hoc enim ingenuo puero convenientius.

f Colitur S. Eleutherius die 20 Februarii, quando varia ejus Acta dedimus ex antiquioribus, ubi ista leguntur: Quem videns nutu Dei Medardus, correptum lusorie dixit: Frater Eleutheri, nuntio te huic civitati Pontificem summum affore. Quod ita probatum est.

g Comitiva aliquando accipitur pro dignitate Comitis, isque videtur hic esse sensus.

h Varia Mss. fidei monita promulgando.

i Ms. Maximini, sinceritate purus.

k Acherius, singulis Sacerdotii honoribus.

l Alia, mitescentibus botris succo varicante vindemiæ.

m Boscius, fructus capiendi impulsus latro expetiit & irrupit.

n Alia, servata, vel servato.

o Alia, quo actus pietatis studio non errabat: alia, quo veniam pietatis studio non orabat.

p Huc usque edita Vita in Bibliotheca Floriancensi Boscii:

q Hoc numero relata, deerant in Ms. S. Maximini; sunt in aliis, etiam illo quo usus est Andreas du Chesne, qui ista resert Tomo I scriptorum historiæ Francorum pag. 545.

r Aliis Somma, vulgo la Somme; antiquioribus Somona.

s An forte Nigella, vulgo Nelle, oppidum medium inter utrumque flumen? Vita 3. Inter Isaram fluvium & urbem Noviomagum, quasi hanc jam transisset exercitus, quod minus probo. Radbodus inter Noviomum & Is ar am rem actam ait.

t Vehicula, id est equi, Gallice Voitures.

u Ms. Velseri Saumas, al. Sagmas, & Sagmata: apud Radbodum, plaustra scribuntur, apud Monachum Sueßionensem, carpenta.

x Ms. Noviom. Salenciacum, vulgo Sallancy, prope Noviomum.

y Discaricare, vulgo descharger, exonerare, onus deponere.

z Ionas in Vita S. Eustasii Abbatis Luxoviensis 29 Martii, appellat num. 16 S. Eligium, Veromandensem Episcopum, sub quo, Noviomensi tunc Episcopo, scribebat.

α Aliis Mss. Willicharius, & Walcharius.

β In 3 Vita cap. 24, infirmitatem ejus sic explicat, utroque pede in posteriora reflexo, ad vitam quoquomodo semivivens tenebatur imago; quia & manus nugaciter vacabant ab opere, nec ad aliquid agiles exeri, nec dissipatæ saltem ori habiles erant applicari.

γ Hic desinit Ms. Cœsaris insulæ. Chissletius etiam quædam Mss. habuit, in quibus deerant vota pro Regibusmox nominandis.

δ Iam dixi, Theodebertum hunc cœpisse regnare, etiam in Aquitania & apud Pictones, an. 593, & dilatari per victorias an. 600.

ε Quamquam in regni paterni divisione, Chilperico majori natu, Sueßiones cum regno Neustriæ; Sigiberto quatuor fratrum minimo, Austrasiæ regnum Metis tenendum sortito obtigisset anno 561; Chilperico tamen fraternæ ditionis urbes invadente, & Remos usque progresso, male suus ille conatus ceßit; nam rediens a debellatis Hunnis Sigebertus an. 564, teste Gregorio Turon. lib. 4 cap. 22, non modo ablata recepit, sed & Suessionas civitatē occupavit, quam annis satis multis tenuit, ut opus inchoatum a patre, a fratre autem, homine libidinoso improboque neglectum, perficere potuerit: obiit autem interfectus an. 575 machinatione ejusdem fratris, quem toto fere regno exutum Tornaci obsidebat, ætate quadragenaria. Dormayus existimat, Clotharium patrem, Sigeberto, tamquam magis caro & magis probato, cœpta commendasse: quod dici non potest, nisi velimus Clotharium, dum adhuc viveret, partitionem regnorum aliam instituisse, per quam Sigeberto obvenissent Sueßiones: hoc autem nullum habet in Historia fundamentum, sed contrarium potius, divisionem legitimam appellante Gregorio, quam ipse inter se fratres sortito fecerunt, absque ulla prioris divisionis mentione.


ς Apud Acherium, ex Mss. Corbeiensi & Resbacensi, ultimus paragraphus, annuo in sacris usui longe aptior, legebatur hoc modo: Hujus ergo piam Majestatem fusis indesinenter precibus exoremus, ut conserat pro delictorum indulgentia cunctis generale præsidium, qui speciale solennitatis suæ hodie mundo præstitit ornamentum. Quia cuncta præconia sunt non modo ejus, qui accepit ut pro nobis dignus suffragator adsistat; sed potius sanctæ & inseparabilis Trinitatis, cui honor & potestas, virtus & imperium, laus & jubilatio in omni gente, loco & tempore, & per infinita seculorum secula.

SUPPLEMENTUM
Auctore Anonymo Suessionensi seculi IX.
Ex Ms. edito a Luca Acherio Tom. 8 Spicilegii.

Medardus, Episcopus Noviomensis & Tornacensis, Suessione & Divione depositus (S.)

BHL Number: 5865

EX SPICILEGIO.

PROLOGUS.
Incipiunt Actus Medardi Presulis almi a.

[1] [Ex Italia in Galliam appulsus Fortunatus,] Fortunatus, natione Italus, Presbyter Ravennensis, suo tempore eruditissimus, ex Ravenna progrediens, Galliarum fines peregre adiens, Pictavensi rure commodam sibi delegit habere stationem. Ea tempestate Chlotharius, Chlodovei magni quondam Francorum Principis filius, paternam monarchiam, post mortem fratrum suæ ditioni subactam, potenti moderamine regalique sceptro regebat b. Per idem quoque tempus inter Gallicanos Præsules c Gregorius Historicus sermone & actu Turonis habebatur insignis. [Gregorio Turonensi familiaris,] Hic comperta jam dicti fama viri, affectuose eum diligebat. germanæ caritatis obtentu: erat enim summo ingenii acumine præditus. Conferebant denique frequentius seria quæque de Scripturis, modo verbis, nunc scriptis, alterna vicissitudine disserentes, Denique, rogatus ab eodem venerabili Pontifice, edidit perplura d opuscula, maxime metro ludens, de vita & virtutibus Sanctorum; [scripsit Vitā S. Medardi,] inter quæ & Vitam gloriosi, & cum omni reverentia nominandi Domini e nostri Medardi; succincte quidem, tam prosa quam versibus, sed tamen luculento stylo perstrinxit.

[2] Hæc quorsum tali petita principio? Ut noverit quis non eum visa, sed tantum audita, & hæc procul f & in extera regione positum, narrasse. Possent equidem de iis, quæ a puero ipse gloriosus gessit, [procul positus & ex relatu aliena;] plura confici volumina; si quis curiosus ac solers hæc perscrutari, & indagare hæc, & paginis mandare decrevisset. Omnium perspecta serie temporum, perspicuum est, per idem tempus studia liberalia tepuisse; quia & rudis Christianæ legis cultus in his Galliarum partibus adhuc pubescebat, & idololatriæ vana superstitio necdum ex toto obsoleverat. Liquet itaque eatenus collapsa fuisse litteratum studia, [quando valde languebant studia,] ut pretiosi admodum haberentur earum sectatores; quandoquidem exteræ nationis vir, tantaque regionum intercapedine semotus, ad ejus Acta scribenda tam succinctus breviator sese admoverit. Fuere namque ea quæ per eum vis divina operata est, magna valde & admiranda, quæ relatio prædicti Auctoris, [multis prætermissis.] ut ipse fatetur, præteriit. Feruntur hodieque multa de eo, quibus nec omnimodis derogandum est, nec sanæ fidei ejus repugnandum. Quibus omissis, ne fabulosa magis quam vera scripsisse criminarer, duo tantum, quæ ab honestioribus viris fideliter narrata comperi, licet iners, vili schedula vulgarique sermone, mandare ausum duxi: ea quoque quæ jam dictus historicus elegiaco intexuit metro, ut manifestiora legentibus forent, prosa expressi g.

ANNOTATA D. P.

a Hic nempe titulus in Ms. Resbacensi prænotabatur.

b Præmortuis tribus fratribus, omnium natu minimus Clotharius Monarchiam obtinuit anno 558, obiit 561; demonstrat autem Browerus, solum circa an. 565 in Gallias appulisse Fortunatum; adeoque sub Sigeberto Clotharii filio, tunc Turones & Pictones obtinente, ut diximus.

c S. Gregorius Turon factus est Episcopus an. 573.

d Carminum libros edidit & Notis illustravit Christophorus Browerus prænotatus, præmittens Tractatum de Vita Auctoris. De Sanctorum Vitis ab eo editis,egimus 28 Maji ante Vitam S. Germani Episc. Parisiensis, similiter ab eo scriptam.

e Scriptorem Sueßionensem esse hinc colligat: Monachus, an Clericus, non disputo.

f Distant Turones Noviomo plus quam 60 leucis.

g Cum horum fere nihil in hac Vita appareat, vereor ut integrum habeamus contextum, ideoque malui Supplementum vocare, quam Vitam.

CAPUT 1.
Adolescentiæ miracula duo, obitus, sepultura.

[3] [Puer optimis moribus præditus,] Igitur Beatus Medardus in lege Domini ab ipso tenero ungue meditabatur nocte ac die; hanc meditatione concipiens, lingua revolvens, opere complens, juxta illud Psalmistæ: In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui. [Psa. 18, 13] Et quia nihil imbecillius eo qui a carne superatur; contendebat, ut bonus athleta, certare ut vinceret; ne vinceretur, carnis illecebras resecans, perfectum vitæ gradum subire certabat. Consentiebat in eo incessus, sermo, & habitus, humilem se in prosperis, mitem exhibens in adversis; obedientiæ bono cunctis imitabilis, frugalitare laudabilis, & universa morum probitate habebatur insignis. Erat ei studium recreare pauperes, alere egentes, [& erga pauperes imprimis misericors,] & quidquid ex paterna substantia percipere poterat, eorum usibus sedule impendebat. Operæ pretium duxi unum e pluribus pietatis ac misericordiæ opus, quod puerulus gessit, narrare; ut qualis quantusve a puero in juventute adoleverit, dehinc ab adolescentia in senectutem quam maturus excreverit, cognoscat qui imitari desiderat.

[4] Una dierum Nectardus vir gloriosissimus, genitor ejus ab itinere remeans, domum cum suis revertitur. [ex commendatis sibi a patre equis,] Aberant tunc fortuitu famuli domus, nec fuit in promptu qui equos defatigatos pastum minaret custodiendos. Injungit pater dilecto sibi filio eos ad pastum ducere, & ad horam custodire: quos ille suscipiens minavit quo jussus fuerat, omnem solerter adhibens diligentiam. Interea dum his intentus habebatur, contemplatur eminus viatorem, equestrem sellam loraque in ea dependentia a tergo gestantem. Quem advocans, sciscitatur quisnam esset, quo pergeret, cur taliter onustus abiret. At ille rei ordinem pandit. Profitetur se ignorum hominem, equum quo vehebatur leto periisse, quo


sternebatur secum vehere, & longius iter habere. Tunc sanctissimus puer, necessitudini ejus compassus, unum e pluribus equum capiens: [cum unum dedisset viatori, cui suus obierat;] Sume, inquit, & sterne tibi, quo libuerit pergens. Et ille: Non est, inquit, tui juris, nec datu tuo ejus libere possum potiri servitio. Cui puer: Accipe securus,iter carpens tutum; & si quis te impetierit, me auctorem dati incunctanter habebis. Hæc viator audiens, jubenti libenter obtemperat, cornipedem sternit; & qui eatenus pedester tristis advenerat, equester hinc & alacer cupito pergit itinere.

[5] Inter hæc convivium itinere fessis instruitur; [a pluvia protegitur ab aquila,] jamque prandio imminente, ad accersendum venerabilem puerum it unus ex numero: ipse autem secesserat sub quadam arbore, quia dies pluvius erat. Is itaque qui ad exhibendum eum fuerat directus, dum cum eo colloquitur, sursum intentus conspicit aquilam, expansis alarum remigiis omnique distento corpore, tam congruenti latebra puerum confovere, ut in nullo penitus contingeretur ab imbre. Hoc diu miratus, commonet eum domum regredi, paternoque convivo interesse. Id ille recusans: Rogo, inquit, rediens domum, habeto me excusatum. Reor, ob hoc remorari cupiens, quo jam dictus eques in hac morositate longius protraheretur, quatenus, si a quoquam insecutus fuisset, minime reperiretur.

[6] Perlata sunt patri ab inquilino quæ viderat atque audierat a filio. [quod etiam vident accersiti parentes:] Super quæ plurimum miratus, dilato prandio, sumptis sociis, ipse pergit ad locum, oramatis hujus ipse gestiens contemplari auspicium. At ubi illo ventum est, intuetur diligentius; & quod relatu didicerat, visu probat; prudenterque perlegit interius, quod gerebatur exterius. Inter hæc collegæ recensent sonipedes, damnum reperiunt, unum deesse cognoscunt: denique blanditiis parvulum mulcent, quatenus si facti esset conscius fateretur. Erat siquidem aliquantula de hac re in eo suspicio, quia jam late patebat, pietatis eum affectu erga indigentes festina largitione munificum fore. Itaque prodit patri pie admissum facinus: & licet dispendium passus, congratulatur tamen de felici provectu gratissimæ prolis.

[7] Interea famuli, curiosius iterum iterumque recensitis equis, eorum summam subito redintegratā reperiunt; & damnum, quod caritate cogente, pia admissum fuerat fraude, [numerus vero equorum in pascuis reperitur integer.] nihilominus caritate largiente mirabiliter restauratum inveniunt. Magno itaque pater cum omnibus attonitus gaudio, non tam de recuperatione damni, quam de incremento beatarum virtutum in filio; dans ei manum, ducit ad domum. Amplexatur mater filium, convivantesque pariter jucundantur, admirantes gratiam Dei tam evidenti obumbrationis indicio in eo esse diffusam. Dehinc genitor postquam affatim exhilaratus est; Care,inquit, nate, utere ut libet rebus a Deo nobis concessis: refove ex his indigentes, ea æqualitate dumtaxat, ne cum alii refrigerantur, nobis sit tribulatio; sed ut nostra abundantia, aliorum sit supplementum. Devotum, ut cœpisti, Christo famulatum impendens, erige nobis in statione paradisiacæ amœnitatis tabernaculum, ubi tecum quiescamus sine fine mansuri.

[8] Dum adhuc puerulus sub tutela parentum domi moraretur, [Limitem terræ designat,] contigit inter propinquos ejus de terminis agri cujusdam disceptatio. Cumque ex communi consensu statuta die ad videnda agrorum exissent confinia, contigit affuisse cum eis & hunc, de quo fabula est, venerabilem puerum. Ubi vero ventum est ad locum, de quo sermo habebatur, videt cominus lapidem terræ fixum, uti fieri assolet in terminis agrorum, super quem pedem injiciens: Hic est, inquit, limes & confinium horum jugerum. Ad cujus levissimum tactum lapis ille ita subsedit, veluti cera a facie candentis ferri liquescit. Apparet equidem stigma plantæ pedis ejus in eadem caute adeo subtiliter expressum, [lapidi vestigium impressum relinquens;] ut a nullo artificum expressius exsculpi aut signari possit. Ita contentione sedata, rerum omnium arbitrum Dominum, qui magna operatur in minimis, glorificantes redierunt in sua. Extat usque in hodiernum idem lapis in monasterio sancti Medardi, magnique penditur, [& litem sopit.] ac venerationi habetur a multis. Hæc duo tantum de ejus pueritia dixisse sufficiat: nunc ad ejus transitum stylum vertamus.

[9] [Moriturus assentitur Regi, ut corpus Suessionas avehatur:] Tempore quo præcellentissimus Chlotharius Rex Francorum reversus est a Britannia, exusto filio suo Chranno a cum uxore ac filiabus, gloriosus Confessor Domini Medardus, evocante se Domini gratia, apud Noviomagum b castellum, caput jam lectulo deposuerat. Ad quem visendum cum introisset Rex, Optimatum sibi obsequentium fulcitus caterva, ultimum ei vale faciens, benedictionem devotissime poscit & accipit. Cum itaque in hac Regia visitatione de loco sepulturæ ejus sermo haberetur, Sacerdos beatissimus sua se Sede censuit cespiti commendandum. Econtra Rex Suessionis eum deferendum, ibique tumulandum disposuit; asserens se super eum basilicam constructurum, cœnobiumque ædificaturum. Cessit igitur dilectus Dei Regiæ voluntati, sicque plenus virtutibus, plenus & gratia migravit ad Dominum. Ad cujus transitum, sicut in libro de vita ejus a Fortunato inscribitur c, divina luminaria cunctis præsentibus micuerunt. [quod decenter compositum] Fama volans tanti luctus prænuntia, totius orbis populos ad ejus exequias advocat. Conditur aromatibus corpus sanctissimum, insignitur pretiosis vestibus, auro textis involvitur linteis, componitur feretro: cumulantur desuper margaritis crispantibus aurea pepla. Fit luctus ingens populorum, gaudium evidens Angelorum: concurrunt hinc inde chori, [post celebratas exequias,] psalmodiam personant, illi lectiones congeminant: vigiliis sacræ devotionis nox omnis expenditur, & inter luctus & gaudia venitur ad diei exordia. Episcopi & Primates qui tum fortuitu defuere palatio, certatim conveniunt, concurrit catervatim numerositas populorum: plangendi docta proruunt ex villis & viculis promiscua egenorum examina.

[10] Instructo itaque itinere, procedit Rex ad ecclesiam, in qua cælestis servabatur thesaurus, stipatus hinc inde stolatis Christicolis ac primoribus chlamy datis. Venitur ad Sancti corpus: aguntur quæ Dei sunt. Post hæc mitis Sicamber d ulnas primus supponit, dehinc Episcopi, exin primi nobilium: [humeris suis Rex ipse suscipit:] quibuslibet fit accessus. Sustollitur sursum per oscula cælestibus gazis dignissimum numisma. Sentiunt onus leve, inoffenso gradientes itinere. Fit clamor confusus, istis psallentibus, illis flentibus; & inter choros psallentium & agmina lugentium, voces tonant per nubila. Quid memorem? Diem hanc gaudii dixerim, an mœroris? aut mœroris simul & gaudii? Unum sine altero fateri minus oportet, ad tanti diei qualitatem exaggerandam. [interfletus gaudio mixtos,] Restat ergo ut dies ipsa, & gaudii dicatur & mœroris. Cui enim non erat mœrendum de ejus absentia corporali, præsertim destitutis pastore ovibus, quibus post transitum nec gleba corporis e celabatur? quibusque non erat gaudendum de ejus tam evidenti gloria, cui cæli patebant, luminaria obsequebantur divina, & Regalis famulabatur pontentia? [illuminatur cæcus] Insistunt igitur cœpto operi, regio gradientes itinere. Confluit undique palatina cohors, gestientes ferre pignus nobile. Interea cæcus quidam, interturmas properantium veniens, substratus loculo, fugatis mox tenebris, videndi recepit usum virtute sancti


Antistitis. Hinc cumulantur gaudia, laudantur Sancti præconia.

[11] Properant aggressum iter conficere, confluentibus passim populorum catervis, perveniuntque f Adtipiacum villam. Ibi Axona amne transmisso, flectunt gressum ad urbem Suessonicam. Ruit obviam civitas omnis Suessio, duce prævio venerabili magnarumque virtutum viro Bandarido, g ejusdem tunc urbis Pontifice, cum crucibus, ceroferalibus, ac thymiamateriis. [excipitur honorifice Suessionibus,] Stipat undique illud cæleste margaritum numerositas Sacerdotum, turba canora totius ordinis Clericorum, immensitas populorum, omnigenis vocibus una Deo canentium. Mutuatis vicibus unus post alterum, certatim se ingerentes, colla supponunt. Propulsatur alter ab altero, his recedentibus, illis succedere cupientibus. Magno se censu remuneratum credidit, cui, etsi non gestandi, saltem vel tangendi loculum copia fuit. [curatur mutus.] Excipit tandem solemniter, tanti muneris nobilitata præmio, urbs Suessionica sacratissimum pignus corporis beatissimi Medardi: amplectitur festive Patronum, ex tunc proprium habitura tutorem patriæ, universalis Ecclesiæ lumen inextinguibile. Inter hæc obviam fit Sancto quidam multatis aurium aditibus, diutina surditate attonitus: qui ut peplum, quo sacrum tagebatur corpus, fide ingitus manu attigit osculatusque est; fraudati sensus usum ilico recipere a Sancti virtute promeruit. Gratulatur admodum Rex, congaudent Sacerdotes cum Primatibus, exultant populi, fit gaudium in cælis ob magni meritum Confessoris.

[12] Retransmeant fluvium, properantque in prædium secus litus jam dicti amnis, prope quod tumulandus erat, hodieque est stips h lapidea, habens desuper vexillum sanctæ Crucis sculptum, [Croviaci tantisper depositum corpus] cum nomine Sacerdotis. Ibidem lecticam sacri funeris deponentes, moras paulisper nectunt fortuitu, vel quia Rex necdum venerat, vel quia in his quæ ad jus sepulcri congruebant, aliquid imperfectionis inerat, quod in hac morositate perficiendum foret. Erat autem illud rus, quo hæc agebantur, ex ditione regalis fisci, cui Croviacus i vocabulum est, ex antiquo, profano idolorum cultui mancipatum. Nam & usque hæc Danorum k tempora bifrons lapideus magnæ latitudinis ante fores sacræ ædis in eodem loco perstitit. Eruderato itaque agro, & in planum redacto, construitur nobile mausoleum, receptui tanti hospitis dignissimum. Encœniatur locus, in quo sacrum Christi ovium famosissimum toto orbe erat alveare futurum.

[13] [moveriporro aequit;] Igitur adveniente Rege coadunantur cohortes nobilium, plebeia multitudo populorum apponunt manus ad feretrum, laturi sanctum corpus ad tumulum, nituntur certatim attollere: sed, quod est dictu mirabile, adeo manet immobile, ut penitus moveri posset a nemine. Succedunt alii post alios, frustra robur impendentes. Hæret Basileus l eventu tantæ rei attonitus; stupor in commune possidet omnes. Tandem sagaci animo conjiciens quid res prætenderet, facta ex medietate jam dicti fisci traditione, accito Commentariense, jubet conscribi tomum annulo proprio roborandum. Exin spe meliori fidentiores, [quod ipsa villa Sancto donetur:] applicant iterato ulnas ad loculum. Geminatur virtus miraculi, panditur devotio Sancti. Attollitur sursum parte quidem ex una absque ullius gravedine ponderis; manet parte altera tanta fixum immobilitate, ut putaretur plumbea immense molis species, non humani corporis esse materies. Tunc Rex, liberalissima erga Sanctum affluens Denignitate, reaccersito Commentariense, factaque more solenni donatione, fiscum cum omni integritate conscriptum, ac impressione proptii annuli signatum, delegavit Sancto perennibus unquam seculis possidendum. Dehinc spe certissima subnixi, extollunt super ulnas beatissimi funeris sarcinam, adeo levigatam, ut putares pro æris gravedine stipulæ accessisse levitatem. Fiunt populatim lacrymosa gaudia, psalmodiaque personante pergunt ad tumulum, ditissime refertum.

[14] [brachia surasque catenatus absolvitur:] Dum hoc iter agitur, adest inter permiscuos properantium cuneos homo quidam vastis catenarum compedibus ferreis brachia surasque m pervinctus, adeo ut ei in gradiendo difficilis esset libertas. Hic dum, solatio fustentatus alieno, ante Sanctum fuisset expositus; illico ut manu peplum tetigit, contrito chalybe, disruptisque catenarum repagulis ac solo tenus delapsis, redditur virtute sancti Antistitis absolutus & liber, pergens cum reliquis fide subnixus ad munerarii sui tumulum lætus & alacer. [columbæ ad corpus visæ.] Itaque ubi ventum est ad locum, commendatur tumulo beatissimi Sacerdotis pretiosissima corporis gleba, plena virtutis ac gloriæ, præclaris mox indiciis evidentissime propalata. Nam cum ejus sacratissima membra tumulo clauderentur, cælum apertum est, & duæ columbe visæ sunt descendisse quasi nubes, & de ore ejus egressa est columba candida sicut nix.

ANNOTATA D.P,

a Perperam hæc intrusa sunt, ex Gestis Francorum anonymi fabulatoris, nam prius S. Medardus obiit, quam istud factum narretur.

b Noviomagum, aliis paßim Noviomum.

c Verba Fortunati hæc sunt num. 9.

d Ex Sicambria, nunc Geldria, Francorum Reges originem trahere medii ævi opinio erat: hinc illud de Chaldoveo baptizando, mitis submittit colla Sicamber.

e Recte Acherius legi jubet, credebatur, id est concedebatur.

f Vitæ posteriores Attipiacum, puto legendum Attichiacum, vulgo Attichy, Noviomo tribus, Sueßionibus quinque leucis distans.

g Bandaridus sedit ab anno circiter 542 ad 566, quo refertur ipsis Kalendis Augustiobiisse & coli. Radbodo, Bandaredus; Saussæjo, sed ad 2 Augusti, Bandarinus scribitur.

h Stips, id est stipes: in Vitæ 3, Columna.

i Vulgo Crouy, una ab urbe leuca trans Axonam vulgo l'Ayne.

k Dani, alias Normanni, seculo 9 bis Parisios obsederunt, totamque Franciam infestarunt; quo usque Dux eorum Rollo, suscepta fide Christiana, & accepta Caroli Simplicis filia an. 912, permissus Normanniam a gente sua dictam poßidere, pacem regno dedit.

l Basileus, Græce Βασιλεὺς, Rex.

m De hujusmodi publicæ pœnitentiæ forma, cum obligatione vel voto vincula ipsa circumgestandi, qucad apud aliquem Sanctum miraculo solverentur, frequentißima occurrunt in opere nostro exempla. Non videtur hoc intellexisse 3 Vitæ Auctor cap. 21, ubi hominem descripsit, atroci immundorum spirituum infestatione pervasum, & expulso dæmone vincula dissoluta: eodemque modo idem loquitur de alio, quem lignea vincula gestantem describit Fortunatus num. 7.


CAPUT II.
Ecclesia supra corpus erecta, miracula
patrata, Episcopus monasterio injurius morte mulctatus.

[15] Post tanti officii inferias, prona Regis munificentia festive celebratas, [Ex temporali vimineo sacello,] erigitur super Sancti tumbam pro temporis opportunitate parvum tugurium, exili vimine constructum; quousque, ut Regia decreverat dignitas, coacervatis in opus expensis, aula famosissima perito fabricaretur studio. Hanc quidem ejus ardentissimam devotionem pedissequa protinus est efficacia comitata. Deinde, cumulatis abunde in opus sumptibus, [succedit basilica, jussu Regis extrui cœpta;] qui non Regio solum, sed & fidelium sunt quorumcumque munere prompta devotione exhibiti; orditur venerabile Dei templum mira latomorum peritia; essetque in brevi, manu celeri consummandum, si ejus conatui mors ex improviso non obstitisset. Nam Turonis pergens ad beatissimi Martini tumulum, diutissime oravit, plurimaque ibi munera contulit: per plurimas quoque Sanctorum basilicas multa dona largitus est. [quam ipso mortuo & inibi sepulto,] Inde regressus, dum in Cotiæ saltu venatum exercet, valida febre corripitur; & Compendio palatio rediens, ingravescente incommodo, lecto sternitur; sicque commune mortalibus debitum solvens, finem regno & vitæ dedit a. Hinc mœror Gallias occupat, Francigena gens induitur luctu, lacrymis opprimitur, singultibus præpeditur. Inde Suessionis evectus, in ipsa quam cœperat necdumque finierat, basilica, quamque & villarum reditibus plurimis ditavit, & muneribus maximis cumulavit, ante gloriosi Pontificis tumulum honestam merito obtinuit sepulturam.

[16] [absolvit filius Sigebertus,] Post quam filius ejus Sigebertus, non minori quam pater erga Sanctum fervens devotione, opus quod morte patris interdiu dilatum fuerat, fine tenus consummavit, intrinsecus varietate diversarum specierum adornavit, extrinsecus agrorum reditibus ampliavit. Nec multo post & ipse, cum fratrem suum Chilpericum apud Tornacum civitatem obsidere disponeret, versutiis Fredegundæ uxoris suæ, Victoriaco b villa a duobus Taruennensibus latera gladiis transverberatus, mortem, quam fratri suo paraverat, [etiam ibi tumulatus,] sibi ipse concivit, & luctum ingentem suis contulit. Hinc a fratre Lambris perlatus & sepultus, exinde postea Suessionis relatus, in ipsam, quam operose construxit, basilicam lateri patris sui junctus, honorifice depositus ac sepultus est c. Nemo sane autumet, hanc esse basilicam, quæ olim a Chludovico Cæsare d cœpta, nuper est a Marcomannis e exusta. Verum illa prior, a Sigeberto Rege patrata, [pro quasec. 9 amplior excitata, a Danis exuritur.] ob frequentiam populorum, propter omnigenum virtutum insignia ad memoriam egregii Martyris Sebastiani f confluentium, a Rodoino tunc Præposito ejusdem cœnobii, Augusta præceptione, cooperante semper bonæ memoriæ Hilduino Archicapellano g Abbateque jam dicti Monasterii, funditus destructa, & in maximo ambitu augustius est restaurata.

[17] Hic nostra intermittentes, quid Gregorius historicus de hujus sanctissimi Pontificis virtutibus referat, [Mulier manu debilis curatur meritis S. Medardi.] huic Opusculo innectendum, ratum duximus. Medardus, inquiens, gloriosus Confessor, juxta urbem Suessionis quiescit, ad cujus sepulcrum sæpe compedes miserorum confractas adspeximus. Post scriptum de miraculis ejus librum h, mulier manu debilis devote expetiit beati præsidia Sacerdotis. Denique cum reliquis vigilias fide integra celebrat, confisa ab ejus virtute manus humore ligatas posse dissolvi, qui infelicium catenas potentia virtutis eximeret. Factum est autem, dum Missæ celebrarentur, resolutis nervorum arentibus ligaturis, gratias Confessori referens, ad sanctum accedens altare, gratiam benedictionis accepit incolumis. Et quia priusquam templum ædificaretur, erat super sepulcrum Sancti cellula minutis contexta virgultis, & dedicato templo fuit amota, dignum est ut de ipsius ligni tenuitate magnum aliquid proferamus. [Dolores dentium mitigantur.] Nam sæpe de eo hastulæ factæ, parumper acutæ, dolori dentium remedia contulerunt. Hæc audiens Charimerus i, qui tunc Referendarius Childeberti Regis habebatur, dum de hoc dolore laboraret, basilicam Sancti expetiit, ut sumpturus ex ligno, a virtute Sancti medicinam mereretur accipere: sed veniens, ostium reperit obseratum. Confisus ergo quia virtus Beati ubique sit præsens, extracto cultro assulam extulit ab ostio, statimque ut dentes attigit, noxius dolor abscessit. Habetur apud nos & baculus ejus, de quo plerumque infirmi medicamina sunt experti k. Hactenus extra propositum aliorsum digressi, nostra quodam postliminio reposcentes, ea quæ cœpimus exequamur. [Dissolvuntur catenæ lignea.] Homo quidam, ligneis catenarum loris insolubiliter arctatus, famosa toto orbe gloriosi Confessoris Christi expetiit suffragia, securæ libertati se reddi supplex expostulans. Ut ergo sacræ ædis limina fide afflatus attigit, repentino fragore uno eodemque momento & cælum intonuit, & vasta compedum vincula dirupta longe dissiliunt; homo peroptatæ redditus libertati, stupore attonitus, solo prosternitur. Dehinc timore post habito, pergit, levigatis jam artubus, ante sacro-sanctum tumulum, laudes Domino & gratias Confessori referens pro libertate recepta. Fit cuntis admirationi tam cita & efficax divinæ virtutis operatio, quam Dominus, in Sancto suo gloriose triumphans, ob ejus meritum suis fidelibus dilucidandum, mirabili omnipotentiæ suæ instinctu, mirabiliter patrare dignatus est. [Mulieris manus arida sanatur.] Muliercula quædam annosa, supervivens cadaveri suo, cui omnem salutis spem ipse genuinæ nativitatis exortus ademerat; inter præpeditos diversarum calamitatum incommodis promiscui sexus cuneos, ad experta toto orbe beatissimi Sacerdotis præsidia se se raptim conferentes, magnæ fidei devotione subnixa se contulit. Erat enim ei a primis vagitibus manus arida, omni humoris valitudine ex hausta, perplexis volæ digitis summo tenus brachio res quasi aliena dependens. Hæc ut se ante memoriam beati Confessoris summisse exposuit, affuit protinus per Sancti meritum divinitatis suffragium. Restauratur in ea, quod vitio naturæ defraudatum fuerat aut peccatum; reparatur membrorum naturalis integritas; & quod minus habuit ex utero, Sancti remisit e tumulo. Revirescit juvenilis manus in senili brachio; & quæ prius stipem ostiatim quæritabat, quia impos laboris extiterat; post docilis nendi facta, cœpit commodius suis jam stipendiis vivere. Itaque sospes effecta gaudet, lætatur, gloriatur, exultat, sanctum magnificat Sacerdotem, glorificat, veneratur, adorat, laudes debitas Domino, gratias votivas suo rependens munerario.

[18] Processu temporum, cum jam locus ipse haberetur insignis, extitit quidam Warinbertus nomine; [Ex Abbate factus Episcopus,] aula Regia frequens, & inter Regis domesticos plurimum valens. Hic post excessum Auberti l venerabilis viri, qui idem cœnobium strenue rexerat, Regia præceptione successit; dignitate quidem, ut post patuit, non merito. Qua per aliquot potitus annos, decedente vita Drausione Suessionicæ urbis Episcopo m, loco ejus substituitur


n, denique nactus Cathedram Pontificalē, sategit maxima summa, ne prioris dignitatis privaretur honore; quod licet difficulter, obtinuit tamen. Itaque voti sui compos effectus, [reditus monasterii dilapidat:] cœpit commendatum sibi locum neglectui habere, quia erat plus justo tenax; cæcaque cupidine illectus, reditus atque fiscalia, quæ qui ibidem Domino militabant accipere soliti erant, suis suorumque usibus male sibi providus delegabat; immemorque pastoralis officii, suimet curam gerens, creditum sibi gregem negligens, pascua dominicarum ovium lupino dente carpebat.

[19] Erat denique in pago Cenomannico rus nobile, tam magnitudine præstans quam censu, quod Sigibertus quondam Rex, cujus supra meminimus, ob amorem beatissime Medardi, quem impense dilexerat, monasterio ipsius contulerat; cui ex duabus linguis, Latina videlicet atque Britannica o, quoniam eidem genti finitimum erat, nomen ex antiquo Mat-vallis inditum fuit. Matvallis ergo, id est bona vallis, fundus ipse vocatus est: quia, sicut fati sumus, & confinio lati cespitis erat præstans, & censu plurimo ampla marsupia complens. Sed quoniam difficile erat ipsius fundi annuales & uberes fructus devehi posse ad idem cœnobium, [ad quem deferendam annonam] distrahebantur annuatim; & in aliis speciebus, quibus vehendi & deferendi facilior copia videbatur, eorum pretia expendebantur in melle ac sale, aliisque speciebus; & sic annis singulis plurima plaustra onusta ad jam dictum deducebatur monasterium: sed ea jam dictus Episcopus ad suum diuerit faciebat Episcopium, suis usibus expendenda. Hoc compendio mercabatur præsentis vitæ letale mox futurum exitium, & æternæ gehennæ inevitabile detrimentum. Talibus eo instante fraudibus, Dei famuli tristabantur; insistendo precibus, continuabant jejunia; illacrymantes ante sepulcrum Sancti, profunda trahebant suspiria.

[20] Igitur quadam vide cum advenirent solito onerata carpenta, [cum sibi ut suam Monachi vendicassent,] penum Episcopii repletura, contigit Episcopum casu fortuito defuisse. Itaque servi Dei, nacta occasione de ejus absentia, pergunt obviam, plaustra perducunt ad Sancti Basilicam, reponunt in suis promptuariis quæ fuerant patrata a p Clericis. Ilico furore accenditur, ignescit ira, perturbatur mania; minatur se adventurum, & de ipsis se vindicaturum. Interea milites Domino, formidantes promissum sibi exitium, concurrunt ad aulam; per triduum Domini implorant clementiam, altaria discooperiunt, pharos q extingunt, universa ostia obstruunt, [id ille ulturus veniens,] & per illud triduum nec campanæ in ea quatiuntur, nec divinæ in publico Horæ canuntur. Regreditur ad urbem furibundus Episcopus, competoque quæ agebantur, effervescit iterata insania, reaccenditur ira repetita; consurgensque mature, transit flumen; accelerat iter ad monasterium, quasi vindictam acturus ex Clero, ignarus properans ad sibi imminentem perniciem.

[21] Itaque cum pervenisset, invectus furia, ante Sancti basilicam, [effractis ecclesiæ ostiis] & non solum neminem se præstolantem inveniret, sed & omnia ostia munita cerneret; cœpere sui irreverenter valvas sancti templi concutere, & conclamare ut aperirent. At hi qui intro habebantur, attentius Sancti flagitabant auxilium. Iterum iterumque qui extra erant, pulsant januas: interius remorantes moras nectunt. Quid pluribus immoror? Ipse, non jam Sacerdos, sed hostis sævus, quo plus fervebat insania, eo amplius concutit ostia. Tandem aperiuntur ab uno ædituo r regiæ. Qui mox ædem sacram ingressus, ut vidit Clericum, qui ei ingredienti aditum præbuerat, stantem; baculo, quem tunc manu gestabat, caput ejus allisit tam valide, ut totus cruentaretur sanguine. At ille ut erat mœrens, [ædituum percutit;] imprecatus est ex animo, quod mox patuit in facto. Pergit, heu miser! non jam Episcopus, sed vir sanguinarius, cothurnoso gressu ante Sancti tumulum, cruentis manibus oraturus, sed mox horribiliter moriturus. [moxque egestis intestinis moritur,] Nam ut genua ante Sancti tumulum flexit, extemplo per alvi secreta ejus proruperunt vitalia; cujus corpus in cœmeterio ejusdem cœnobii, honore sibi congruo, depositum ac sepultum est s.

[22] Vos, vos, inquam, qui dicimini Pastores, Abbates, Rectoresque Ecclesiarum, vos hœc fabula, non fabula, sed res veraciter gesta, respicit; vos instruit, vos admonet. Videte ne abusive, aut nomine tenus tantum, [ad terrorem Prælatorum ei similium.] horum nominum dignitatem sortiti sitis. Pascite fideliter commissum vobis gregem. Quid est fideliter? id est, sine fraude. Fraus namq; dicitur fracta fides. Nam Ananias ac Saphira, quia fidem fregerunt, Deoque mentiti sunt, temporali morte plexi sunt. Cavete ne fraudem faciatis Sponsæ Christi, id est Ecclesiæ ejus, ne mercenarii ejus, vel quod deformius est, lupi veracius vocemini; & mortem, quam Pastores illi, & iste de quo sermo texitur, in corpore pertulerunt, vos in anima patiamini. Expendite & considerate, si is de quo loquimur aliquos habuerit ante se simili mortis exitu consimiles. Intuemini Judam traditorem, & Arium hæresiarcham considerate, quorum unus humanitatem Christi, alter Divinitatem extinguere nisi, ambo sicut sensu inanes vixerunt, ita quoque ventre vacui perierunt.

ANNOTATA D. P.

a Mortuus est Clotharius anno 561, relictis quatuor filiis, inter quos divisum regnum.

b Victoriacum, vulgo Vitry, 2 leucis distare Duaco indicat Cognatus lib. 1 historiæ cap. 65, & Duaco viciniorem esse vicum Lambres.

c Idem narrat Gregorius Turon. lib. 4 cap. 46.

d Ludovicus Pius, Imperator, ab anno 814 ad 840.

e Marcomanni, iidem qui Normanni, & Dani.

f De S. Sebastiani Reliquiis, huc allatis an. 826, actum 20 Ianuarii §. 7.

g Hilduinus etiam Abbas erat Monasterii S. DionysiiParisiis; monasterium autem S. Medardi obtinuerat anno 817, juxta Sammarthanos.

h Fortunati librum intelligit proculdubio.

i Charimerem, inquit idem lib. 9 cap. 23, Referendarium, cum consensu civium, decrevit auctoritas fieri Sacerdotem, scilicet Episcopum Virdunensem. Quas autem Gregorius hic hastulas vocat parumper acutas (non, auctas, uti legit Acherius) dentiscalpia poßis intelligere.

k Hactenus Gregorius Turon. libro de Gloria Confess. cap. 95, ubi memoratur baculus Sancti, nescio an idem sit, vel alius Sueßionibus servatus, de quo Vitæ 3 auctor cap. 22 sic loquitur; Sed & virtutifer ejusdem Patris baculus plurimo fuit tempore sanctimoniæ habitus; de quo nonnulli variis languoribus obsessi, expulsis incommodis, redivivæ sanitatis multoties sunt remedia experti. Ipsius quippe attactu, febrium crebro tepuit fervor, immanissimus immundorum spirituum siluit furor; & si quid extitit sinistri, medica virtus potenti medicamine perturbavit. Porro idem S. Gregorius, etiam in Historia lib. 4 cap. 19, hæc habet: Tempore quoque Chlotharii Regis, sanctus Dei Medardus Episcopus, consummato boni operis cursu, & plenus dierum, sanctitate præcipuus, diem obiit. Quem Chlotharius Rex cum summo honore apud Suessionas civitatem sepelivit, &


basilicam super eam fabricare cœpit: quam postea Sigebertus filius ejus explevit atque composuit. Ad cujus beatum sepulcrum vidimus vinctorum compedes atque catenas disruptas confractasque jacere: quæ usque hodie in testimonium virtutis ejus ad ipsum Beati sepulcrum reservantur.

l Hildephonsus Vrayet, apud Sammarthanos aßignat annum 668.

m Acta S. Drausii sive Drausionis dedimus 5 Martii, eumque diximus deceßisse post an. 675.

n Anonymi Sermo dicit, quod apud Regem pecuniæ magnitudine & amicorum intercessione obtinuit Pontificatus dignitatem.

o Econtra idem Anonymus, qui, quasi Bonavallis; non ex Latina atque Britannica, cui finitimus est, lingua, sed ex ubertatis abundantia, plenæque fertilitatis copia. Hodie fortaßis Beaulieu, in Lavallensi Decanatu, ipsisque Britanniæ confiniis, ad Ordonem rivulum, 80 leucis procul a Suessionibus.

p Acherius in margine: Sic tunc Monachos vocabant, inquit. Ita passim Gregorius Turonensis, ut docte observavit Hadrianus Valesius lib. 17 rerum Francic. pag. 556, fuse vero in cap. 6 Discept. de Basilicis. Ego ea causa nolim contendere. Radbodus, communi utrisque nomine, Fratres nominat.

q Id est, lucernas & cereos, inquit idem Acherius in margine: hinc Pharo-cantharus apud Anastasium Biblioth. pro candelabro majori, alias Cerostata.

r Regiæ, id est, valvæ principales: de quibus multa vide apud Magrium in Hierolexico, & Cangium in Glossario.

s Hæc fuit modestia bonorum illorum virorum, erga tam male meritum, ipsoque in scelere, quo excommunicationem incurrisse censeri poterat, tam notorie extinctum.

ALIA VITA
Auctore Radbodo Episcopo Noviomensi & Tornacensi.
Ex Mss. codicibus & Surio.

Medardus, Episcopus Noviomensis & Tornacensis, Suessione & Divione depositus (S.)

BHL Number: 5866,5867

AUCTORE RADBOD. EX MS.

CAPUT I.
Ortus, illustria in juventute facinora, Sacerdotium.

[1] [Salentiaci apud Veromanduos natus,] Beatissimus Medardus, egregiæ vir sanctitatis, patre Nectardo, matre vero Protagia genitus, apud Salentiacum, hereditariam prædecessorum suorum possessionem, natus atque altus. Est autem prædium illud Salentiacus in Episcopatu situm Viromandensi, in regione autem Noviomensi; qui Noviomus, cum tunc temporis castrum seu munitio haberetur, postmodum ipsius ejusdem gloriosi Pontificis Medardi ordinatione, [litterarum studiis eruditur:] Pontificalis Cathedræ honore, ut postea dicendum reservamus, sublimatus est. Sanctus itaque puer, sub parentum tutela diligenter educatus, divinæ providentia gratiæ studiis litterarum eruditus, parvo in tempore inspiratæ scientiæ lumine præ ceteris consodalibus suis eminentius claruit.

[2] [prædicit puer S. Eleutherium fore Episcopum,] Erat autem illi eo in tempore consodalis quidam, Eleutherius nomine, quem ipse tamquā similis similem, puer videlicet puerum, socius consocium, quam multa diligebat familiaritate. Hunc itaque, cum aliquando invicem colloquerentur, utpote propheticæ gratiæ afflatus spiritu, Episcopum futurum esse puer ipse prædixit; & non multo post ejus spiritualem prænuntiationem, ipse per quem prophetaverat, Spiritus sanctus adimplevit. Cum enim ætatis & morum sibi divinitus aspirasset gratia, in Tornaco civitate Pontificali Deo annuente sublimatus est Cathedra. Ita Medardus hoc quod prædixerat, [postea Tornacensem ordinatum:] quasi propheta, divino spiritu jam probavit.

[3] [erga pauperes misericors,] Erat ei super egentibus cura non modica, adeo ut adhuc puerulus, multa sese domaret abstinentia, expensam suam pauperibus distribuerat, ac vestimenta sua indigentibus benevole largiretur. Quadam siquidem die, casulam, quam ei mater sua non modici pretii fecerat, dum ipse in manibus haberet, fortuitu cæcum quemdam habuit obvium; [vestem cæco donat:] cujus quam tunc patiebatur nuditati compassus, eam benignissime porrexit; & licet parentum temporalium indignationem revereretur, quod tamen ab eis susceperat, spirituali patri Deo præsentare non dubitavit.

[4] Contigit eo tempore genitorem suum, quem, prænominavimus, ab itinere redisse, equosque suos, qui defatigati erant, quia tunc servientes aberant, huic sancto puero, quo in prato sub ejus custodia reficerentur, commisisse. [equorum curam a patre commissam gerens,] Puer autem ex patris præcepto equos hilariter suscepit, & voluntati ejus assentiens, injunctum sibi officium officiosissime adimplere properavit. Cum vero in custodia eorum inrentus esset, vidit fortuitu ignotum quemdam pertransire, ac sellam equestrem, & quæ equitantem condecent a tergo gestare. Percunctari puer cœpit, qua de causa sic incederet onustus, cum solummodo via vianti gravi satis impedimento videretur. Equum meum, ille respondit, contigit casu deperisse, quæ tamen equi erant inutile mihi visum est perdidisse: facilius nempe solum equum mihi erit comparare, quam & equum, & quæ ad hujusmodi condecent officium, reparare. Puer autem bonæ indolis, tantæ illius compatiens fatigationi, [ex iis aliquem dat homini afflicto:] cum jam eum præ nimio labore desudantem & pene jam deficientem vidisset, ex piissimo affectu mentis; In nomine, ait, Domini, unum ex his tolle, quos hic in custodia suscepi. Cumque viator, hoc suæ potestatis non esse ambigens, aliquantulum remoraretur; Tolle, ait, sicut dixi, & quocumque te pertransire contigerit, me hujus concessionis & auctorem & patronum incunctanter habebis. Persuadenti puero eques libentissime, ut pote nimis defatigatus, obtemperavit; equoque quam citissime strato, cum multis gratiarum actionibus lætus abscessit.

[5] [per aquilā a pluvia protectus cernitur a famulo,] Post ejus abscessum, cum jam domi paratū esset, per quemdam servorū puer a parentibus ut prandio interesset invitatur. Ille vero, qui ad hoc missus est, eminus prospiciens, videt puerum propter pluviam, quæ tunc forte ingruebat, aliquantulum ab equis secessisse; ac tamquam latebram propter imbrium effusionem quærentem, ab officio declinasse; & in altum oculos elevans, videt aquilam alarum expansione, omnique ad hoc distento corpore tam congruenter puerum cooperire, ut in nullo, cum circumquaque pluvia illa grassaretur, ab inundante aëris illius contingi posset exundatione. Hoc diu miratus, tandem non sine multa trepidatione appropians, humillime puerum sanctum adiit, & ut ex præcepto patris, paterno interesset convivio diligentissime invitavit. Puer autem ire recusans; Precor, inquit, frater, revertens domum, apud parentes meos super hoc me habeas excusatum. Ea de causa fortassis remorari cupiebat, quo jam dictus eques in hac remoratione longius eveheretur, ne forte ab aliquo, si eum insequi vellet, inveniretur. Reversus


itaque servulus parentibus filii replicat excusationem; & non sine multa stupefactione, aquilæ super puerum ex ordine pandit obumbrationem. Parentes, cum omni familia super his quæ audierant murmurantes, invicem lætantur; ut vero certiores fiant, [dein a parentibus & tota familia:] ad videndum tantum hoc miraculum hilariter sese cohortantur. Relicto convivio pater cum omni ruit familia, mater cum ancillulis ejus currendo pene atterit vestigia; unum omnibus votum, si forte quæ auditu didicerant, visu etiam probare possent. Ubi vero illo ventum est, invenitur diligentius, & quod relatu didicerant ipso suorum oculorum testimonio veraciter confitentur. Pater & mater super filio quam familiariter lacrymantes, Deo puerum commendant; ac non sine multa devotione, carissimæ suæ sobolis innocentiam retractant.

[6] Inter hæc milites, quorum equos custodierat, equis recensitis, unum deesse reperiunt, quem (ut hujusmodi mos est hominibus) a puero intente requirunt. Blande ac leviter puerum demulcent, insistenter ab eo requirentes, [equum absentem fassus se viatori dedisse,] siquam per eum damni hujus adinvenire possent recuperationem: erat siquidem aliquantula super talibus de illo suspicio, quia eum erga pauperes non nesciebant esse munificum, ac quidquid uspiam reperire poterat, in usus eum audierant expendere miserorum. Cumque a famulis ea de causa & privatim & publice argueretur, appropians patri rem ordine pandit. Miratur pater clementissimam compunctionem filii; & licet damni aliquantulum sibi non nesciret imminere, admodum tamen super benevoli pueri benevola congratulatus est compassione. Tantum hujus pueri Dominus in sua prospiciens voluntate famulatum, ipso eodem momento magnum subito dignatus est ostendere miraculum. Nam cum denuo equorum suorum solicite recenserent numerum, [alium divinitus substitutum recipit:] divina sic operante majestate, totam eorum integritatem ex improviso reperiunt. Mirantur astantes, familia cuncta lætatur. Pater cum matre filium quam familiariter amplexantur, & ut ad altiora se subrigat lacrymabiliter cohortantur. Fili, ajunt, omnia nostra sunt tua, utere nostris ut libet: tuo, ajunt, & nostro, ut tibi visum fuerit, in Dei gratia utere patrimonio, ut nos tecum consortes perennis vitæ habeas in præmio. Non diffidebant enim ejus se oratione salvari, quem jam tantis a Deo videbant virtutibus illustrari. Et hæc dicentes, secum adducunt puerum; multoque cum gaudio, in his & aliis bonæ suæ sobolis actibus, Deo gratias referentes, gratanter sese reficiunt.

[7] [disceptationem de agri limitibus dirimit,] Accidit postmodum, dum domi puerulus haberetur, inter indigenas non modica quædam altercatio, de terminis videlicet agrorum, ut frequenter fieri videtur, jugis & infinita disceptatio. Rixabantur multoties a mane usque ad vesperam, & (ut hujusmodi rusticis moris est) pene jam ad arma usque invicem exprobando processerant. Genus enim hoc agreste hominum, si quid inter eos dissensionis exortum fuerit, nisi cum multa ignominia terminare nesciunt. Cum vero tandem, ex communi consensu, ad dirimenda agriculturæ suæ processissent confinia; contigit cum eis affuisse & hunc venerabilem puerum. Ubi vero ventum est ad locum, [imprimens saxo vestigium pedis:] cum diversi diversa sentirent; vidit puer lapidem terræ fixum, ut plerumque videri solet in terminis agrorum: super quem pedem injiciens; Hic est, inquit, terminus, & hujus contentionis limes certissimus. Ad cujus levissimum tactum lapis ille ita subsidit, veluti cera a facie candentis ferri liquescit. Apparet equidem figura plantæ ejus, in eadem caute adeo subtiliter expressa, ut a nullo artificum expressius exculpi aut signari posset. Ita contentione sedata, Dominum, qui magna operatur in minimis, glorificantes, redierunt in sua. Exstat usque in hodiernum diem penes nos idem lapis, magnæque apud eos quibus est cognitum habetur venerationis. Hæc duo, quæ in pueritia ejus acta cognovimus, dixisse sufficiat: amodo autem ad ea quæ in maturiori ejus ætate per eum Dominus operatus est, Deo ipso annuente, tota mentis intentio est dirigenda.

[8] [sub cura Episcopali constitutus,] Respicientes autem boni parentes bonæ sobolis suæ benevolentiam, & in servitio Dei ejus attendentes industriam, Episcopo eum qui tunc temporis Viromandensi præerat Ecclesiæ commendaverunt; orantes devotissime, quatenus Episcopali benedictione ad Clericatus promoveretur officium. Commendatum itaque sibi benigne præsul suscepit, benevole amplexatus est, & diligenter enutrivit; & tamquam unicum & uterinum filium, in fide & doctrina Ecclesiastica educare liberaliter elaborabat. Quantæ ipse liberalitatis, quantæ sanctimoniæ seu castimoniæ se a puero exhibuerit, quanta humilitate seu reverentia & apud Deum & Urbis Pontificem claruerit, pro certo edicere, non est nostræ possibilitatis. Erat quidem magnanimus in adversis, mitis in prosperis, [omni excellit virtute:] cunctos sibi obedientiæ sedulitate præferens, morum claritate præcellens, egentibus larga miseratione succurrens. Sicque viriliter fomite conculcato vitiorum, angustiorem conscendens scalam virtutum; quidquid Deo contrarium sentiebat, declinabat; quidquid vero placitum noverat, omni nisu exequebatur. Erat siquidem in oratione assiduus, jejuniis & vigiliis intentus, aliorum tribulationibus tamquam suis ipsius lacrymabiliter compatiens; omnibus omnia factus erat, ut omnes ad æternam confortaret consolationem. Quid plura? Multis attestantibus peregrinus erat in seculo, & jam pro certo mansionarius credebatur in cælo; facies ejus jucunda, lingua ejus facunda, os ejus in laudem Dei semper erat apertum. Carnis voluptatibus reluctans, perfectiorem spiritualis vitæ lineam toto nisu exequebatur; obedientiæ virtute omnibus se imitabilem, frugalitate laudabilem, & universa morum probitate præbebat insignem. [Psal. 83.] De virtute in virtutem secundum Psalmistam transmigrabat, ut Deum Deorum videre promereretur in Sion.

[9] Decursis itaque cum multa honestate inferiorum ordinibus Graduum, post bonam eorum administrationem; [post alios Ordines susceptos] divina sibi aspirante gratia, sub multimodo utriusque sexus testimonio, Sacerdotale promotus est ad officium. Simul vero ut tam sublimi promotus est dignitati, quanta corpus suum parsimonia maceraverit, quis posset explanare. Ipse quidem multa se affligens abstinentia, esurientes reficiebat; sitiens ipse, sitientes refocillabat; nudos, suæ non parcens nuditati, misericorditer vestiebat; & omissis suis suorumque usibus, quidquid sibimet subripere poterat, pauperibus & egenis benigne largiebatur. [consecratur Sacerdos.] Postquam ergo vir beatus dignitatem, ut prælibatum est, adeptus est Sacerdotii, divinæ dispositionis gratia, multimoda miraculorum meruit declaratione publicari. Deus siquidem, cujus ipse sanctis institutionibus viriliter elaborabat obedire, per multa eum insignia mundo non dedignatus est declarare.

CAPUT II.
Mira erga fures benevolentia. Alia prodigia. Episcopatus susceptus.

[10] [Furem vineam noctu ingressum,] Contigit forte illis in diebus latronem quemdam vineam ejusdem Sancti noctu irrupisse, multaque cum aviditate uvas & palmites, & quidquid arripere potuit irreverenter discerpsisse. Secabat gladio quod manu discerpere non poterat, quæque manum evadere poterant, pedibus atterendo conculcabat. Sanctus autem Medardus ipsa fortassis eadem hora solitis incumbebat orationibus; &, sicut hujusmodi decet hominem, Deum tam pro inimicis quam pro amicis deprecabatur. [sed cum uvis egredi non valentem,] Orasset autem necne, non dormitabat tamen, neque dormiebat pervigil custos Israël. Cum enim miser ipse latro plenis præda manibus effugere conaretur, tota nocte vineam circuiens, aditum exeundi reperire non potuit; imo, vellet nollet, ad usque auroram suo ipse furto devinctus, ibidem tota ipsa nocte permansit. Quid ageret? A summo usque ad summum vineam tum rependo, tum discurrendo circumquaque percurrebat: obstrusos sibi sentiens exitus, [itaque a custodibus deprehensum] iniquæ suæ malitia conscientiæ admodum torquebatur. Miser ipse uvas quas decerpserat dimittere non poterat, imo tamquam proprias ad augmentum judicii sui reservare cogebatur. Aurora igitur illucescente, custodes subito conveniunt; vineam conculcatam, palmites disruptos, vindemiamque irreverenter desecatam reperiunt; & e vestigio latronem circumquaque insequuntur. Stupefactus nimium, raptor infelix, latebat in vinea, quem sua ipsius rapina, tamquam jam judicatum pene condemnaverat. Tenebat quidem rapinam in manibus, imo ipse a sua ipsius rapina tenebatur; nullum jam misero patebat effugium, imo in manibus suum ipse in palam præferebat judicium. Abstractus demum a latibulo, confusionis suæ ignominiam confessus est in publico. [& se reum confitentē,] Confessus est, se rapiendi causa furtim vineam irrupisse; &, cum maxima parte noctis ad id elaborasset, nusquam exitum. reperisse. Erat ibi videre miseriam, videre miserum illum in seipso suæ gestare sententiam damnationis, qui & rapinam præripuerat, & ab ipsa sua rapina publice se confitebatur coarctari. De latrocinio suo gustare non potuit, [absolvit onustumque abire permittit:] & quia sanctum Sacerdotem injuste insequebatur, condemnationis suæ periculum impune non evasit. Adjudicatus ergo jam cogebatur ad supplicium, cum sanctus ipse Sacerdos ex improviso accurrens, misero factus est munimentum. Memor siquidem Dei servus Dominicæ orationis, in qua oramus; Dimitte nobis, sicut & nos dimittimus debitoribus nostris; vix de manibus eum eripuit insequentium: blandeque ac leniter demulcendo, ab hac eum culpa clementer absolvit, & eum sicut erat onustus abire libere permisit.

[11] Hac eadem patientia vir sanctus plerumque & in alios usus est. Quodam namque tempore, cum noctu latro alius apes suas subripuisset; apes ipsæ in sancti viri ultionem, relictis vasis suis, malefactorem illum circumquaque diffugientem, [alteri alveare furato, atque ab apibus cruciato, condonat:] acerrima eotenus instimulatione persecutæ sunt, quousque ad Sanctum, vellet nollet, regrederetur; & ejus provolutus vestigiis, suppliciter pro commisso crimine veniam precaretur. Cui mox ut Sanctus manum extendit benedictionis, & apes tamquam obedientes ab ejus insecutione cessaverunt, & antiquo domini sui dominio evidenter sese reddiderunt.

[12] De tauro quoque, qui ei similiter furto sublatus est, non est tacendum, ne nesciant malefactores, curam non modicam Deo esse super oppressione fidelium suorum. Taurum illius malignus quidam furtim in exteras abducere partes præsumpsit, & ne ab aliquo insequentium deprehenderetur, [taurum furto sublatū, tintinnabuli sonitu recuperat:] tintinnabulum quod a collo dependebat præreptum, multa graminis impressione obstruxit. Cum ergo nemine se insequente in propria devenisset, & alienum illud pecus jam ex certo sui esse juris non desperaret; in tintinnabulum illud, quod sic damnaverat, rediit sonitus; adeo ut ubicumque esset repositum, & jugiter sonaret, & circumquaque audiretur. Abditum sæpius in cubiculis penetralium, in scrinio vel arca frequentius reconditum, semper tamen & ubique liberrimo sonitu, latronis illius declamabat flagitium. Audiebant vicini & mirabantur; quid tamen res prætenderet necdum scientes, magnum aliquid designari arbitrabantur. Fraudulentus demum latro, sua diu tortus conscientia, cum jam se pro tanto miraculo divina judicatum pertimesceret in præsentia; amicis suis & affinibus, quia jam celare non poterat, factionem hanc flagitiosissimam lacrymabiliter disseruit; & eorum sapienti usus consilio, S. Medardo, quod maligne defraudaverat, suppliciter restituit.

[13] Rex postea Chlotharius exercitum movens, Summam violenter transivit fluvium; [milites cum furtis suis factos immobiles,] & ubicumque potuit deprædatus, adjacens omne devastavit territorium. Cum multa ille præda inter Noviomum revertebatur & Isaram; verum quia & Episcopium Viromandense & quæ sub illa degebant Ecclesia, deprædatus erat, divinæ ultionis digne & laudabiliter prædicandam non evasit sententiam. Parcens quippe Dominus & ipsi Chlothario, & qui cum ipso erant participibus hujus criminis; equos tamen eorum & omnia vehicula, plaustra scilicet & alia quibus preda evehebatur, adeo divinitus affixit, ut per omne triduum a loco illo nullo modo possent moveri. Perspicïentes autem tantum hoc Dei miraculum, ad sanctum Dei Sacerdotem Medardum, [depositæ præda relaxat:] qui tunc temporis Salentiaci remorabatur, suppliciter confugiunt; eique unanimi devotione, quæ deprædati fuerant restituentes, cum ab eo super commissis absolutionem suscepissent, divino illo vinculo resoluti, læti & alacres ad propria reversi sunt. O mira & ineffabilis Dei clementia! Quos ipse Deus judicii sui per triduum justissima ligaverat condemnatione, sanctus Confessor Medardus uno in momento indulta relaxavit absolutione. Vere lingua Petri & qui ab eo suscipiunt, claves sunt regni cælorum, quibus concessum est vere pœnitentes tam potenter a nexibus absolvere peccatorum a.

[14] Tosio postmodum quidam, qui sic dicebatur, gravissima dæmonis depressus infestatione, [energumenum oratione & Crucis signo liberat:] ad virum Dei non sine multa parentum seu amicorum suorum perductus est fatigatione. Dolens autem Sanctus ipse, a diabolo, Dei præoccupatam esse imaginem, fidentissimam ad Deum fudit orationem; moxque signo Crucis imposito, potentissima Spiritus sancti virtute, & diabolum expulit, & hominem illum in pristinam sanitatem restituit. Tantum hunc Dei servum plebs universa admirabatur, ut quidquid ex ejus ore suscepisset, cum summa devotione studiosius exequeretur. Erat enim justus in judicio, providus in consilio, in prosperitate mitis, in adversitate fortis; erat patiens in tribulatione, larga miseris subveniens miseratione; & licet omnibus ipse præstantior judicaretur, omnibus, tamen tamquam præstantioribus humillime obsequebatur; [in omni plane virtute excellens.] & per omnia Prælatis suis obediens, subjectis suis amicabiliter sese affabilem exhibebat. Erat in oratione assiduus, in eleemosynis largus, aliorum


incommoda sua ipsius æstimans, pro universali omnium prosperitate Dominum sedulo exorabat.

[15] Contigit ergo eo in tempore Viromandensem Episcopum, [Episcopus Veromandensis, licet invitus, ordinatus,] qui per aliquot annorum curricula ipsam rexerat Ecclesiam, Dei sic præordinante clementia, divinum ad judicium evocari; & sponso Ecclesiæ prærepto, Ecclesiam illam per aliquot temporis spatium viduari. Peractis vero non sine multo fletu Episcopi sui excubiis, Regis & Optimatum assensu, sanctissimum Sacerdotem Medardum plebs omnis illa Viromandensis, & omnes eidem provinciæ adjacentes, Episcopum sibi unanimiter acclamabant consecrari: quorum petitioni cum diutius, indignum se judicans, vir Dei restitisset; divina tandem dispositione multimodis eorum precibus fatigatus assensum dedit, & Viromandensis Præsulatus curam regendam, non sine devotissima cordis compunctione suscepit b. Flebat siquidem populus ille, tantam sancti Confessoris duricordem reveritus obstinationem: compungebatur & ipse Sanctus, tantam plebis illius luctuosam admiratus devotionem. [partes veri Episcopi explet.] Vicit tandem populi supplicantis supplex oratio, & quæ sibi a sanctis Pontificibus objiciebatur obedientia; &, licet invitus, ecclesiastica tamen suscepit gubernacula. Quod vero invitus suscepit, feliciter & intente administravit. Hujus quippe Prælationis honore sublimatus, sanctissimæque Unctionis sacramento confirmatus, die noctuque in lege Domini meditabatur, & infatigabiliter divinis in laudibus persistebat; & cum ab ipsa infantia curandis pauperibus sedulo insudasset, tum præcipue majorem in hoc diligentiam adhibens, in ipsis majestatem ipsam Dei se non diffidebat amplexari. Sedula quidem prædicatione, subditorum animas a diabolica liberabat seductione, bono suæ conversationis exemplo confortabat, & quoscumque devios seu erroneos noverat de ipsis mortis faucibus ad vitam prædicando revocabat. Quid plura? Quod ore prædicabat, indissimulate opere, ne aliis reprobus efficeretur, explere non negligebat.

ANNOTATA G. H.

a In Vita 3, ista adduntur: Si quando vero subulci sues ejusdem agerent in glandem, quoties furtim subducebantur, toties ad proprium revertebantur dominum. Nam nullo præduce ad beatum virum de longinqua repedabant intercapedine.

b In eadem Vita dicitur hujus consecrationis caput extitisse B. Remigius Remorum Archiepiscopus, qui B. Medardum sanctificationis perungens oleo, super gregem Christi Pastorem instituit, cooperante Spiritu sancto. Hæc ibi. De ætate & anno obitus S. Remigii egimus 6 Februarii, & ostendimus vixisse saltem ad annum 530, ulterius progressuri ad Kalendas Octobris, quando ex professo de ipso agemus.

CAPUT III.
Sedes Noviomum translata. Adjunctus Episcopatus Tornaci Morbus. Obitus.

[16] Verum priusquam beatissimus Pontifex Episcopali sublimatus fuisset Cathedra, [Ob barbarorū irruptionem factam & resumendam,] crebris & intolerabilibus a Wandalorum, Hunnorum, Hungarorum, & aliarum gentium irruptionibus universalis devastata erat Gallia. Destructis civitatibus, diruta Gallicana lamentabatur Ecclesia; exectis matrum visceribus, inhumata infantium projiciebantur corpora; conjugibus interfectis, matronæ viduatæ remanserant; & præ nimia desolatione, ad internecionem usque indigenæ omnes pene devenerant. Dolens itaque vir beatus civitatis illius Viromandensis, quam regendam susceperat, jam factam desolationem, veritusque iterandam b Paganorum irruptionem; Noviomum, [Cathedram Noviomi collocat,] quem munitiorem prænominavimus, sano satis consilio Sedem constituit Episcopalem. Est enim regio illa fertilis & amœna, vineis & hortis abundans, multaque annone cultura; bellicosos generans homines, & in Ecclesiasticis officiis utriusque sexus personas, Deo generose servientes: est & regio ipsa silvis circumdata & paludibus, & sua ipsius habilitate contra hostiles non parum munita excursus. [loco amœno & munito:] Ipse quoque inter geminos rivulos constitutus est Noviomus, ab Oriente Galliola, ab Occidente Margareta circumfluitur, quos ambos tertius quidam suscipit, qui Versa nominatur; & sic pariter confluentes non longe a mœnibus illis in Isaram, qui magni est nominis, dilabuntur. Circumquaque ibi virent pomaria, grata ibi planities est, & amœnissima pratis & pascuis virentibus, suis non modicum arridet habitatoribus. Est etiam locus ipse ab Oriente & Occidente adeo rupibus vallatus & rivulis, montibus quoque & vallium cuniculis, quod contra plurimam hostium incursionem a paucis commodissime possit defendi.

[17] Ibi ergo, ne ulterius direptioni subjacerent gentium, Episcopali Sede confirmata, [prædicationi constanter insistit:] sanctus Præsul Domini, suæ oves pastoralitatis multa prædicationis instantia confortabat. Prædicabat instanter pœnitentibus promissam remissionem peccatorum, prædicabat omnibus regnum Dei appropinquare, citoque judicium Dei futurum, His & aliis multimodis prædicationibus, & carus Deo erat, & in populo amabilis admodum habebatur.

[18] Cum ergo Ecclesiam quam Noviomi construxerat felicissime gubernaret, & suos quosque, prout diximus, ad æternam remunerationem confortaret; [mortuo S. Eleutherio] c S. Eleutherium Tornacensis Ecclesiæ Pontificem, quem ipse ut prælibavimus in infantia sua futurum esse prædixerat Episcopum, hominem contigit exuere; ac post felicem Pontificii sui administrationem, de terrenis ad cælestia coronandum transmigrare. Post cujus lugubres exequias, cum de Pontificis electione invicem dissererent; peracto triduano jejunio, & solennibus hostiarum victimis Deo devote oblatis; [eligitur Episcopus Tornacen.] subita sancti Spiritus inflammati inspiratione, unanimiter sanctum hunc Medardum elegerunt, ejus se orationibus confidentes contra impetus muniendos esse malignorum spirituum. Id Clerus, id Populus acclamabant; in hoc Rex ipse Proceresque palatii, præcipue comprovinciales Episcopi, consentiebant. Legerant siquidem, vocem populi, vocem ipsam esse dominicam; & quod tam unanimiter populus expetierat, omni remota excusatione fieri adjudicabant.

[19] Recusabat humillime insignis Dei Præsul, quod plebs tam unanimiter acclamabat; [& multum reluctatas, suscipit utramque Ecclesiam regendam] obstinato eis animo, impotentem se & indignum vociferante, magnanimiter resistebat. Pontificali demum, Metropolitani scilicet & Comprovincialium suorum, evictus auctoritate; Regisque ac Procerum assensu, plebisque coactus incessabili acclamatione, vix concessit; & unanimi, Pontificali videlicet ac Regali auctoritate, duas illas Ecclesiam unam fecit; utrumque ovile Pastor egregius, consilio & auctoritate comprovincialium Episcoporum, tempore d Hormisdæ Papæ, sub sanctissimo Remigio Remorum Archiepiscopo, assensu


Regis & Curialium, ac utriusque plebis acclamatione, tandem suscepit; &, ut utrique Ecclesiæ, Cathedralis semper honor maneret, benigne concessit. Quot & quanta in regione illa opprobria, quot & quantas perpessus sit injurias, [& Tornacenses a suis barbaris moribus convertit.] quoties comminationibus injuriatus fuerit Tornacensium, quoties pro incessabili prædicatione adjudicatus fuerit ad supplicium, licet nos lateat, Deo tamen soli manifestum esse, nulli est ambiguum. Erat enim gens ipsa fera & indomabilis, duræ cervicis populus & implacabilis, pravis admodum subditus obsequiis idolorum, & cum multa obstinatione suorum defendens culturam Deorum. His ipse se viriliter injiciens sanctus Episcopus, Euangelicas & Apostolicas institutiones imperterrite prædicabat, falsis eorum objectionibus magnanimiter respondebat, & imaginarias eorum opiniones veridica Prophetarum prænuntiatione viriliter expugnabat. Aderat siquidem ei divina semper gratia, quæ illum & ab infidelium protegebat incursu, & eorum quoque infidelium ad dulcisonam spiritualis doctrinæ institutionem emolliebat auditus. Sicque factum est, ut parvo in tempore innumerabilis eorum multitudo ad fidem Catholicam converteretur; & Deo præordinante, per inestimabilem sancti hujus Pontificis instantiam, sacrosancti baptismatis unda maxima ex parte sanctificaretur.

[20] Comprobatur in hoc sancto Pastore veridica summi Pastoris sententia, quam sancta & Euangelica nos edocet historia; [Signa Euangelica patrat,] Signa, inquit, eos qui in me credent, hæc sequentur: in nomine meo dæmonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, & si mortiferum quid biberint non eis nocebit; super ægros manus imponent, & bene habebunt. [Marci 16] Dæmonia quidem sanctus Dei Athleta ejecit; cum Creatoris imaginem ab idolorum cultura, remissionem peccatorum prædicando, relocavit. Lingua eum nova locutum esse non diffidimus; [sed Spiritualia,] cum ad ejus prædicationem, quam eotenus non audierant, infideles ad fidem transisse non nescimus. Serpentes siquidem eum manifestum est ejecisse; cum prædicationis sanctæ antidoto, ab execrabilis serpentis venenosis immissionibus, languentium ei gentium corda concessum est sanasse. Mortiferum multoties bibit, verum ei non nocuit; cum profanis semper repugnans persuasionibus, neque diabolo neque ministris ejus succubuit. Ægros bene se fecit habere; cum eos ad veræ fidei sanitatem, de infirmissima convertit incredulitate. [Joan. 10] Sic itaque ad imitationem summi Pastoris, qui, sicut ab eo in Euangelio suscepimus, alias habens oves, de duobus unum ovile fecit, sanctus Pontifex Medardus, ferocem illam Flandrensium gentem, suæ Noviomensi Ecclesiæ associavit; & per quindecim annorum spatium, [annis quindecim sui Episcopatus:] licet aliquo itineris intervallo remoti essent, ad divinum eos cultum informare indesinenter elaboravit. Quindecim annis commissam sibi divinitus insedit Cathedram; eo in tempore, non sine multo labore, incredulos & infideles ad fidem educavit Catholicam: reædificatis ecclesiis, eos qui Deo inibi servirent, non sine sacræ manus impositione decenter consecravit; & quidquid Deo placitum noverat, incessabiliter & in excogitabili devotione ordinavit e.

[21] Hujus ergo temporis transacto spatio, sanctum Dei Pontificem gravissima contigit deprimi corporis infirmitate; [gnavi morbo correptus,] & invalescente morbo, corporeos ejus sensus de die in diem paulatim deficere. Jacebat quidem Sancti corpus omni pene sua ipsius virtute destitutum; spiritus autem, quia semper Christum desideraverat, omni nisu suspirabat ad eum: fessum corpus ad suam anhelabat materiem, anima vero ad eam unde processerat tendebat hereditatem. Confluebant undique, quos ipse regendos susceperat, ad Pastoris sancti plorabundam visitationem: confluebant undique filii, [advenientibus inculcat fidem Christi:] paternam sibi lugentes adimi consolationem. Verum, licet corpus & sensus ejus corporeos gravis illa mortis occupasset instantia, non tamen a prædicationis officio sanctissimæ ipsius linguæ retardabatur facundia. Deum corde suspirabat, & ore fatebatur: Deum incessanter prædicabat, & ad fidem Catholicam, usque ad ipsum mortis suæ momentum, quoscumque poterat instanter exhortabatur.

[22] [a Chlothario Rege invisitur:] Cum autem beatus hic Pontifex vitæ propinquaret ad exitum; contigit Chlotharium Regem, postquam Chranum filium suum cum uxore sua ac filiabus combusserat, a regione reverti Britannorum. Cognita vero hujus valetudine Pontificis, ad eum visendum humiliter festinavit; ejus se non diffidens contra diabolicas infestationes benedictione muniri, & intercessione apud divinam majestatem reconciliari. Cum ergo in hac regali visitatione, in conspectu ejusdem & Principum, de sepultura Pontificis tractaretur; [relicta huic dispositione sepulturæ] suorum assensu filiorum sua se in Sede Sanctus ipse præordinavit sepeliendum. Cujus sententiæ obstinato animo Rex resistens, Suessionis eum constituit transferendum; asserens se super corpus ejus basilicam decenter ædificaturum, & ad laudem & gloriam divinæ majestatis cœnobialem servorum Dei regulam ordinaturum. Cessit igitur beatissimus Pontifex regiæ dispositioni, [pie moritur: luminaribus cælestibus apparentibus.] & indefesse se suosque Domino commendans, finita oratione spiritum exalavit. O felix corpus, felicioremque animam! Mox, eorum certissimo qui aderant testimonio, cæli aperti sunt; & divina luminaria, fere per duarum horarum spatium, ante Sancti apparuere præsentiam, de tenebris eum transitoriis ad lucem designantia pro certo transisse perpetuam. Hoc tanto beatissimi Præsulis animati miraculo, majori ut eum transferrent accensi sunt desiderio. Corpore itaque sancto composito ac delato ad ecclesiam, nocte illa exequialem cum multa devotione celebrarunt vigiliam f.

ANNOTATA G. H.

a Wandali, anno 407 duce Gunderico; Hunni, anno 451 duce Attila, Gallias vastarunt. Quibus Radbodus adjecit Hungaros, ut ab Hunnis distinctos, qui subsecutis seculis idem fecerunt.

b Maxime propter domestica bella, quibus sæpe immiscebantur Pagani.

c S. Eleutherium ex hac vita deceßisse anno 531, diximus ad illius Acta 20 Februarii.

d Est σφάλμα auctoris, vel interpolatoris. Nam S. Hormisdas mortuus est anno 523, 6 Augusti, quo colitur. Quod idem de S. Remigio dicendum videtur.

e In Vita 3 ait, a S. Medardo S. Radegundi impositum fuisse velum, eamque sanctæ professionis primitiis initiatam, & quæque sequenda forent, quæque evitanda, edoctam. Quæ poterunt ad hujus. Vitam 13 Augusti accuratius examinari.

f Ibidem, Funalia vincebant tenebras præ immensitate luminis, omnisque illa basilica multis cereorum adornata lucernis resplendebat.


CAPUT IV.
Corpus Suessionem translatum. Varia miracula patrata.

[23] [Corpus Suessionem effertur, Rege succollante.] Mane vero facto, cum Episcopi, quibus interesse contigerat, suum defuncto celebrassent officium; inopinabilis multitudo convenit nobilium: ex castellis & civitatibus, de agris & municipiis adjacentibus inestimabilis accurrit conventus, alii ejus devote desiderantes interesse obsequiis, alii admodum lugentes, patrem separari a filiis. Per medias ergo plorantium lacrymas Rex irrumpens cum Episcopis & Optimatibus, suis ipsius humeris corpus sustulit sanctissimum; Suessionis, sicut prædixerat, efferre volens ad sepeliendum. Ea nimirum hora, quibus interesse contigit, ineffabilem lugentis populi expavere gemitum, dum non modo illa in ecclesia, sed & per totam civitatem & in suburbio, per vicos quoque & plateas, unam & eamdem vocem audirent plorantium. Recolebant siquidem urbis illius indigenæ Patris sanctissimi, [inter Veromandensiū lacrymas:] qua eotenus informati fuerant, benignissimam prædicationem; dolebant vero & vehementer angebantur, quia cum Patrem amisissent, Patris etiam sepultura, Regis & Procerum violentia, frustrabantur. Compatiebantur qui supervenerant ad tantam plebis illius compunctam illacrymationem; verum quia regia urgebat dignitas, ad sanctissimi corporis intente insudabant translationem. Vix ergo & non sine multo labore, patre mœrentibus & lugentibus filiis erepto, sicut a Rege acceperant, iter aggrediuntur.

[24] Hujus audita translatione sanctissimi Confessoris, & non desperans de tanti clementia intercessoris, [cæcus lume recipit:] inter portantium cuneos, cæcus quidam feretro se humillime submisit; & protinus secundum fidem suam, quia bene speraverat, per S. Medardi meritum, visum gratuito Dei munere recepit. Quid plura? Qui prius in civitate tantam audierant devotionem lugentium, & tunc super hac cæci illuminatione, tantum Dei & sancti Pontificis perspiciebant miraculum, ulnas libentissime sanctæ illius evectioni supponunt. Magna se credit ditatum remuneratione, cui etsi non gestare, saltem illud Sancti feretrum quoquomodo licuit attrectare. Episcopi & Optimates ad id se officii hilariter cohortantur; & onus illud leve sentientes, ex præcepto Regis apud Attipiacum villam, fluvium Axonam navigio transgrediuntur. Postmodum vero iter dirigentes contra ejusdem fluminis undam, sicut Rex præordinaverat, iter ad urbem flectunt Suessionicam.

[25] Dei & sancti Pontificis gratia Bandaredus Suessionensis Episcopus, [occurrit cum suis Episcopus Suessionensis:] cum debita processione reverenter occurrit, ac sanctissimum corpus prout decebat honorifice suscepit. Sic solemniter felix illa Suessionensiū civitas sanctū Dei suscepit Confessorē, amplexata est festive Patronum, amodo proprium patriæ habitura defensorem. Inter hos properantium cuneos quidam se ingessit, aurium diutius frustratus officio; qui mox ut peplum, quo sacrum tegebatur corpus, [& surdus auditum vecuperat;] osculando devote attigit, fraudati sensus usum illico sancti Pontificis intercessione suscipere promeruit. Gratulatur admodum Rex, gratulantur etiam Pontifices cum Optimatibus; magnum fit in cælis gaudium, & astantes universi Deum ex toto corde non sine lacrymis compuncte venerantur.

[26] Retransmeant ex præcepto Regis prædictum flumen Axonam, perveniuntque in prædium, ubi Rex præordinaverat sepulturam. Ibi, Deo disponente qui cuncta prævidet & prænoscit, lecticam, qua sanctum illius corpus evehebatur, [Corpus loco moveri nequit;] nescio qua de causa contigit deponi. Et ecce iterata miracula geminantur, & in universali conspectu astantium, sanctissimi Præsulis merita glorificantur. Cum enim sanctissimam ejus glebam, ex injuncto sibi officio, ad sepulturam deportare vellent; divino nutu tanti eam ponderis persenserunt, ut nullo modo corpus Sancti a loco, ubi eum deposuerant, movere possent. Alii aliis succedentes ad evectionem totis viribus elaborabant; alii alios tamquam invalidos & impotentes increpabant. Verum, licet alios tamquam imbecilles causarentur, ipsi tamen cum ad id sese præparassent, desiderio suo ex toto frustrabantur. Rex & qui aderant diligenter causæ hujus recensentes eventum, cum penitus quid res hæc prætenderet ignorarent, Dei solius suppliciter super hoc exorabant subsidium. Tumultus non minimus super hac retardatione perstrepebat in populo, dicentibus aliis; quia de Sede sua tamquam captivus abductus fuerat, hoc divinitus fieri & merito; aliis autem objicientibus, Regem corpus sanctum reverenter transtulisse ex veræ devotionis studio.

[27] [ast oblatione partis regalis villæ] Rex nimium attonitus ad Sancti loculum non sine multa devotione appropinquavit, & solenni facta traditione villæ illius regalis Croviaci, in qua Sanctus ipse sepeliendus erat, medietatem Sancto eidem perenniter habendam, sigilli Regalis impressione confirmavit. Contigit illico res mirabilis & laudabiliter recitanda. [dein integræ] Mox enim ulnis suppositis onus illud sanctissimum, parte quidem ex altera sine ulla difficultate sublevare potuerunt; parte vero ex altere incredibilis ponderis, & penitus immobile persenserunt. Ad hæc Rex jucundo satis vultu, [facile transfertur] tantam Dei retractans gratiam; quam citius potuit ad Confessoris sanctissimi dominium, illam quam sibi retinuerat jussit resigillari partem residuam. Nec mora: Dei gratia sanctum mox sustulere adeo levigatum, ut quod eotenus desperaverant, sine ulla difficultate a paucis deportaretur ad sepulcrum.

[28] [&, solatis vinculis brachiorum & surarū,] Defertur igitur corpus sanctum ad sepulturam: verum illo in itinere Deus pretiosissimam suam non dedignatus est clarificare margaritam. Antequam enim terræ corpus sanctum conderetur, quidam vastis catenarum loris, brachia surasque devinctus, per medias properantium turmas non sine multa difficultate sese injecit; cui mox ut sancti Confessoris concessum est tangere operimentum, omnia mox dissiluere repagula catenarum, [sepelitur,] disruptisque compedum vinculis, liberrime cum multa gratiarum actione sequebatur munerarium suum. Perventum est tandem ad eam quam ei Rex, non fine Dei providentia, præordinaverat sepulturam: Episcopi cum Abbatibus, peractis prius quæ Dei erant, sanctissimum illud corpus terræ decentissime commendant.

[29] [tribus columbis apparentibus.] Ecce reiteratur sancta Sancti gloria. Nam cum ejus sacratissima membra tumulo clauderentur, cælum apertum est, & duæ columbæ visæ sunt descendisse quasi nubes, ac de ore Sancti egressa est columba, candida tamquam nix. Sic igitur Dei athleta Medardus de terris evocatus, lætatur cum Angelis; lugentibus in terra filiis ademptus, cum Fratribus suis, quod semper desideraverat, coronatur in cælis, ubi gratulabundo amodo cum eisdem Fratribus sequitur Agnum quocumque ierit. Sequitur ergo Agnum & inestimabilem in habitat lucem; de terrenis incommoditatibus gaudet se ad cælicam translatum prosperitatem; gratulatur, se de hac nostra transitoria infelicitate ad perpetuam commoditatem translatum, de tenebris his ad incomparabile lumen


esse assumptum; lætatur quoque, se carnalibus exutum illecebris, Angelicis choris esse ascriptum. Exultemus ergo & nos, Fratres dilectissimi, super hac beatissimi Pastoris nostri Medardi gloriosissima remuneratione: exoremus remuneratorem ejus Deum, videlicet omnipotentem Patrem; quo sanctissimi hujus Pontificis Medardi exoratus precibus, nos cum eo in æterna regni sui adscribere dignetur hereditate, per Dominum nostrum Jesum Christum Filium suum, qui cum eo in unitate Spiritus sancti vivit & regnat Deus, in secula seculorum. Amen.

CAPUT V.
Ecclesia illi constructa. Alia miracula. Warimberti Episcopi, monasterio injurii, dira mors.

[30] [Oratorium construit Rex Chlotharius,] Peractis celeberrime beatissimi Dei athletæ inferiis, Rex Chlotharius supra venerabile Sancti corpus parvum ad tempus jussit ædificari tugurium, quousque ad faciendam inibi ecclesiam, necessaria pararet expensarum. Contracta vero undecumque potuit non parva pecunia, sanctum illud Dei habitaculum instanter ordiri perproperabat, & plerisque negotiis postpositis ad hoc perficiendum enixius elaborabat: fecitque parvo in tempore quod benevola conceperat mente, nisi, secundum quod unicuique imminet, [in quo ante altare S. Medardi sepelitur:] rebus eum humanis nimis intempestive contigisset excessisse. Cum enim in Cotia silva venatu exerceretur, valida proh dolor! correptus febre, cum ad Compendii palatium repedasset, parvo post tempore morte præventus, postmodum vero in ecclesia eadem, quam jam ædificare cœperat, ante sanctū [servi] Dei Medardi altare honorifice est sepultus. Expensas vero quas huic præparaverat operi, [commendata ædificatione Ecclesiæ Sigeberto filio.] secundum quod David Rex filio suo Salomoni ad templi Domini ædificationem fecerat, filio suo, Sigeberto nomine, ad ædificationem ecclesiæ, quam Deo voverat, expendendas dereliquit; mandans & remandans ei, quatenus si qua ei erga patrem caritatis debitæ dilectio maneret, omni occasione seposita, sanctæ huic quam prænotavimus ædificationi, quousque honorifice compleretur, totam prorsus intentionem adhiberet.

[31] Sigebertus vero patre sepulto, in regno confirmatus, firmatus, [Qui, hac decenter extructa,] quod a patre in hoc susceperat negotii, largiflue prosecutus est. Admirabili enim diversi generis lapidum constructione, secundum quod a patre susceperat, ecclesiam illam decoravit, auro & argento ac necessariis in officio ecclesiastico ornamentorum varietatibus abundanter exornavit; censu & redditibus, prout regiam decebat dignitatem, affluenter & excellentissime ditavit. Eleganter vero ecclesia composita, undecumque potuit elegantiores ibi sacrari ordinavit personas, quo & patris sui votum benignissime compleretur, & inibi Deo in æternum ecclesiasticum officium ex debito, pro universali sua videlicet & patris sui omniumque fidelium salute, perenniter exhiberetur. Idem ipse venerabilis Rex Sigebertus, cum fratrem suum Chilpericum nomine, apud urbem Tornacum, obsidere disponetet, apud Victoriacum Fredegundis Reginæ versutia interemptus, [ibidem sepelitur.] cum prius eum Lambris sepelissent, ab ipso eodem fratre suo Chilperico postmodum Suessionis relatus, in ecclesia quam decentissime composuerat, prope patris sui tumulum decenter est sepultus.

[32] Quia vero pro sanctæ illius ecclesiæ ædificatione, pro Sancti quoque cui ædificata est veneratione, [Miraculis claret S. Medardus:] adhuc autem pro Regum honorificentia, quos prænominavimus, cœpto ab opere aliquantulum deviavimus; amodo necessarium ducimus ad propositi nostri seriem redire, quæque post transitum gloriosissimi Consessoris ad honorem ejus Deus operatus sit miracula, licet pauca de multis, non residemus scripto commendare. Hujus quidem Sancti fama circumquaque increbrescente a, infirmos variis detentos languoribus, [agri varii sanantur:] ad ejus memoriam ex multis terrarum partibus accidit confluere; quibus per meritum sancti sui athletæ, gratia divina non dedignata est subvenire. Quod ergo prius memoriæ occurrit, prius dicamus: quatenus de singulis non solummodo singulares, verum multimodæ Deo gratiæ referantur b.

[33] Tuguriolum illud quod corpori sancto superædificatum esse præscripsimus, [dolor dentium attastuviminis] tantæ virtutis divina disponente gratia compertum est esse, ut si quis dolore dentium attactus ex virgulis quibus contextum fuerat, locum doloris tangeret, confestim omnis illa dentium infirmitas abigeretur, quod & in palatio Regis divulgatum est. Quidam namque, Carimeris nomine, [aut assulæ januarum,] qui eo in tempore Childeberti Regis Referendarius habebatur, quia hoc eodem morbo gravissime laborabat, ad eamdem S. Medardi basilicam deductus est. Cumque januas ecclesiæ clausas reperisset, & eum dentium dolor magis ac magis urgeret, de una januarum fiducialiter hastulam excidit, & ubi magis infirmitas grassabatur confidentissime quod exciderat apposuit, [alii languores per baculum.] moxque ab eo quem diu perpessus erat dolore liberatus est. Habetur etiam baculus ejus apud nos, per quem plerosque infirmos diversorum languorum medicamina expertos esse comperimus.

[34] Quidam quoque catenarum loris indissolubiliter arctatus, gravissima nimis fatigatione, [Vincula solvuntur:] sancta Sanctissimi hujus suffragia expetiit, confidens se sanctissima ejus intercessione ab illa impeditione posse resolvi. Ut ergo sanctæ basilicæ valvas attigit, repentino fragore, uno eodemque momento, & cælum intonuit, & vastis compedum vinculis disruptis & longe dissilientibus, homo ille indultæ adhuc inscius liberalitatis, multo attonitus stupore, solo prostratus est. Deinde resumptis viribus, cum jam se sentiret expeditum, pro recepta libertate Deum & S. Medardum, cujus hoc intercessione obtinuerat, vocibus altisonis cœpit magnificare. Mirantur omnes tam citissimam divinæ virtutis operationem, & concordi omnes acclamatione potentissimam sancti Præsulis collaudant interventionem.

[35] Anicula quædam annosa nimis, & quodammodo suo ipsius superstes cadaveri, [manus arida restituitur aniculæ] cum ei manus arida quasi alienum quiddam de brachio dependeret; licet jam de vita præ nimia sua ipsius ætate desperaret, ad sancti tamen Confessoris memoriam, cujus celebrem famam audierat, devotissima mente pervenit; eumque multimodis precibus non sine multa lacrymarum profusione, super aridæ suæ manus, qua nimis angebatur, solicitabat recuperatione. Ut ergo se ante præsentiam beatissimi Pontificis cum multo ejulatu exposuit, affuit repente per Sancti ejusdem meritum divinæ Majestatis suffragium. Restauratur mox mulieri quod vitio naturæ defraudatum erat: reparatur in ea manus aridæ naturalis integritas: & quod minus de matris assumpserat utero, intercessoris sui benignissimo resumit præsidio. Reviviscit manus juvenilis in jam præmortuo vetulæ illius brachio; [& alteri mulierculæ] & quæ prius eleemosynam tamquam impos laborandi ostiatim quæsierat, jam tunc effecta docilis, suarum ipsius laborationum vivere cœpit stipendiis. Sospes effecta gaudet & lætatur, gratias quamplures suo referens munerario, Deum adorat & veneratur. Similiter & alia


muliercula, eodem manus morbo laborans, ante Sancti ejusdem præsentiam sanitati restituta est c.

[36] Post aliquod vero temporis intervallum, cum jam ipse locus multæ circumquaque haberetur venerationis, [Warimbertus Præpositus monasterii S. Medardi,] Warimbertus quidam qui sic nominabatur, post venerabilis Autberti decessum regia præceptione regendum idem cœnobiale suscepit monasterium. Quo cum aliquot poritus esset annis, Drausionem Suessionicæ civitatis Episcopum vita contigit excedere, Sedemque illam aliquamdiu absque rectore vacuam manere. Post ejus autem lugubres inferias, unanimi consilio Regis & civium Warimbertum hunc, quem prædiximus, Cathedræ illi pontificali, [& simul Episcopus Suessionensis] suo magis quam Dei, ut post patuit, arbitrio Rectorem substituunt. Adeptus ergo regimen episcopale multo elaborabat studio, ne priori privaretur dignitate; &, licet cum difficultate non minima, obtinuit tamen quod male quæsierat. Heu socors nimis & ignava mens hominum! Miser hic nimia æstuans cupiditate, dum pravæ suæ ambitionis augere non cessat commercium, corporis sui, & (quod magis dolendum est) animæ quoque sibi, proh dolor! præparat exitium. Attentus siquidem extra modum negotiis secularibus, ac suis plus justo pravis inhians cupiditatibus, locum illum sanctum neglectui cœpit habere; [rebus monasterii abutitur:] quæque inibi a Regibus & aliis pro eleemosynarum largitione deputata fuerant, suis male usibus retinere. Quæ inibi Deo servientibus fideles quique, Dei & S. Medardi gratia, præordinaverant, suis ipse in thesauris recondebat; ac servorum Dei posthabita solicitudine, redditus Ecclesiæ suis satellitibus irreverenter distribuebat. Suis præ nimia ingluvie eructuantibus, spiritualis illa congregatio esuriebat; suis multo vino exestuantibus, sancta sancti Præsulis familia præ nimio sitis ardore pene deficiebat. Nudi & pauperes serui Dei lugebant & lamentabantur, familiares autem miserrimi illius Episcopi per plateas in vestibus pretiosissimis gloriabantur. Acclamationes servorum Dei surda Episcopus aure pertransibat; cum enim eis Prælatus esset, eorum querimoniam, tamquam a nullo arguendus, non sine multa cordis & oris arrogantia, imminentis sibi vindictæ nescius, pro nihilo reputabat. Ad libitum suum miserum illum, qui pastoris indigne sibi nomen usurpaverat, oves Domini non suas tractare licuit; verum illius, cujus erant propriæ, manus effugere nullo modo potuit. Audiat ergo intente quicumque prælationis ecclesiasticæ fungitur officio, quam terribili pro hac servorum Dei reclamatione percussus sit judicio.

[37] Erat siquidem in pago Cenomannico quoddam prædium, [& prædium Matvallem sibi vendicat:] quod Rex Sigebertus, ejusdem ædificator ecclesiæ, ad ejus, quam inibi Domino aggregaverat Congregationis, firmaverat dominium. Prediū illud Matvallis dicebatur, ex Britannica videlicet & Latina lingua nomine composito, quod Bona-vallis nostro scilicet & Romanæ linguæ vulgari potest interpretari eloquio. Matvallem itaque illam, id est Bonam-vallem, quia multis abundat redditibus, ipse sibi Warimbertus ad perditionem suam usurpaverat, & ex toto neglectis, sicut diximus, Fratribus illis, [atque inde plaustra ad monasteriū advecta repetiturus,] villæ illius census suis usibus mancipabat. Gemebat Medardi pauper Congregatio, quia quod eorum erat usibus deputatum, contra canonicam institutionem male dilapidabatur in Episcopio. Quadam itaque die, cum secundum consuetudinem, de prædio illo plaustra onusta, ut diximus, ad palatium episcopale deducerentur; comperta Fratres illi Episcopi absentia, vehicula illa, utpote quæ sui erant juris, ad sancti Præsulis divertere coëgerunt ecclesiam; non diffugientes pro defensione justitiæ, si quoquo modo inferretur, corporalem sustinere molestiam, Sua ergo cum suis reposuissent in promptuariis, sanctissimi Dei Athletæ lacrymabiliter solicitabant merita, quatenus aut ejus intercessione furibundus ille invasor placaretur, aut ejus defensione ab ejus protegerentur insania. Verebantur siquidem, quod non post multum provenisset, nisi gratia divina lugenti suæ familiæ propitiabili clementia subvenisset. Ut enim ad Episcopi quod factum erat pervenit notitiam; proh dolor! non retractans institutionem canonicam, nec reveritus judicialem Dei sententiam, cum fustibus & gladiis, non jam Prælatus, verum vir sanguinarius, ad ipsam S. Medardi cum multo superbiæ fastu, cum indoctæ plebis conventu, ausus est properare basilicam. Cumque irreverenter sanctuarii regias concuterent, eosque qui pro subitanea tormentorum suorum expectatione aditum obstruxerant, [furibundus accedit,] exprobrationibus contumeliosis insequerentur; furibundus ipse Pontifex, per medium eorum irrumpens, præsumptuose nimis & cum multa superbia, excruciari custodes minabatur, nisi cito sibi januæ aperirentur.

[38] In tam eminenti mortis discrimine, servi Dei trementes, Deo & S. Medardo, non sine multa lacrymarum profusione animas suas commendant; & sic divinitus animati, aperiri furentibus illis jubent ecclesiam. Mox infelix Episcopus ingressus monasterium, ut eum qui sibi aperuerat, [ostiario grave vulnus instigit,] præ nimio timore secus januas percepit delitescentem; tam valide illi baculum, quem manu gestabat, illisit in capite, ut pene totum ejus vestimentum exundanti cruentaretur sanguine. Stupefactus Frater, & pene decidens, ad Deum suspiravit; & ei querimoniæ hujus causam, cum aliter non præsumeret, intimo cordis murmure lacrymabiliter commendavit. Audiant tyranni servorum Dei reclamationes, & revereantur; audiant fideles quique celerrimam Dei consolationem, & confortentur. Statim enim infelicissimus ille Warimbertus, excors & impœnitens, [ipse diffusis visceribus exspirat.] mox ut ante sanctissimi Confessoris memoriam tamquam oraturus genua flexit, divino terribiliter percussus judicio, diffusis per alvi secreta visceribus, miserabiliter expiravit. Fratres autem ecclesiæ, malum pro malo reddere nolentes, Fratris illius, quem percussum diximus, sedata querimonia, corpus defuncti honorifice in ipsa eadem sepelierunt ecclesia.

[39] Ibi sæpe per beatissimi Pontificis Medardi meritum gloriosa fiunt miracula: [Gloriosa fiunt miracula.] ibi qui fideliter precantur, grata consequuntur remedia: ibi certa vere pœnitentibus non denegatur indulgentia, quam nobis quoque peccatoribus, de ejusdem tamen gratia non desperantibus, per ejusdem S. Medardi largiatur intercessionem, qui fidelibus suis æternæ felicitatis repromisit consolationem, Jesus Christus Filius Dei, qui cum Deo Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus, per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA G.H.

a In Vita per Monachum Sueßionensem longa paraphrasi dicuntur sanati cæci, surdi, contracti, claudi, leprosi, amentes, paralytici, energumeni.

b Hic in Vita 3, ut apud nos Ms. habetur, apponebatur fabulosa promotio privilegii monasterii S. Medardi, quæ apud Boscium est omissa. De qua supra ante Acta egimus.

c Duo hæc miracula in eadem Vita 3, sic fusius distinguuntur, ut quod de prima muliere hic dicitur, dividatur inter ambas, hoc modo: Alio nihilominus tempore, quædam admodum paupercula extitit mulier, cui arida manus omni exhausta dependebat


humore, ut ramale vetus. Hæc enim marcida, arscente nervorum compage, tantum torpebat ad otia; imposque laboris, solo inhærebat brachio, plenitudine viroris effœta. Cum autem relatu multorum comperisset, ad Sancti memoriam, creberrime ægrotantes concurrere, ejusdem amoris facibus accensa, ad locum toto orbe venerandum pervenit anhela. Inter promiscuas vero turmas, sacras, eadem qua advenit nocte, vigilias continuavit, & sequentem diem cum pluribus festivum in divinis exegit laudibus. Sed dum fraterna caterva sacrosancta publice Missarum solennia percoleret, ecce nervi protendi, & ex improviso acsi inanimata cœpit species animari. Ventilatis namque digitorum articulis, continuo manus illi, obtentu reviruit sancti Pontificis; rediensque in florem, muliebrem denuo didicit inire laborem. Accedens ergo ad altare, cunctis intuentibus incolumen protulit manum: ibique suo satisfaciens desiderio, sospes ad propria cum ingenti remeavit lætitia. Altera item mulier tenuissimis suarum rerum facultatibus pauper, a primæuæ ætatis vagitibus, eodem agebatur infortunio in annis procul dubio senilibus. Nam arefacta illius dextera, spem ei, salutem, auxilium, consilium subduxerat; & ab ipso genuinæ ortu nativitatis, perplexis in vola digitis, effectum pariter ademerat laboris. Confidens autem sibi posse Sancti virtutem succurrere, quæ profectum salutis aliis consueverat inferre; cum copiosa manu debilium, ad eumdem, ubi ægris frequens patebat medicina, suppliciter accessit locum. Ubi cum aliquot invigilasset diebus, in continuis piæ obsecrationis persistens precibus: quod pene ex materno utero amiserat, diu optato sanctissimi Confessoris Christi meruit patrocinio. Siquidem post diuturna nimiæ ægritudinis tempore, aridis in momento articulis, redivivæ juventutis gratia resplenduit; & cutis superducta manui, grandævo consumptæ situ, maxima pars miraculi revirescentibus extitit nervis. Eadem insuper dextra, ita in oculis cunctorum apparuit sanissima, ac si in ea nihil periculi, in transacto tam longo vitæ suæ spatio, pertulerit. Tunc primum compos lanificii, muliebria feliciter exercere opera didicit; & quæ prius diurnam sibi ostiatim providebat stipem, postmodum colo, fuso & filo superstitem vegetavit senectutem. Incolumis ergo effecta, in jubilos vocis collata sibi attollebat beneficia; repetensque domum, divinum, quibuscumque potuit, revelavit sacramentum.

DOCUMENTA
De corpore S. Medardi Translato Divionem, indeque communicata Noviomensibus parte.
Collecta a Petro Franc. Chiffletio S. I.

Medardus, Episcopus Noviomensis & Tornacensis, Suessione & Divione depositus (S.)

BHL Number: 5871, 5872

AUCTORE D. P., EX MSS. CHIFLET.

§. I. Translatio sacri corporis in Burgundiam.

[1] [Documenta veritatem translationis,] Acturus Chiffletius de osse uno femoris S. Medardi, anno MDCL Noviomensibus conceßo; ante omnia stabiliendam sibi censuit fidem translati Divionem corporis. Itaque schedam ejus reperio, collectis ab eo monumentis præpositam, in hæc verla. Realitas translationis probatur, non tantum ex traditione, sed etiam scripturis variis. Ac I ex Catalogo Reliquiarum S. Stephani, II ex ejusdem ecclesiæ tabulario, III ex Vita Garnerii Præpositi, IV ex Chronico Bezuensi, V ex historia longiore translationis, VI ex hujus compendio. Continuatam vero possessionem probant, I tres Translationes, [& continuatam Divione possessionem probantia,] per occasionem trinæ reædificationis S. Stephani; II Erectio Parochiæ S. Medardi, ante annos quingentos, ex præcitata Vita Gernerii; III Gratiæ & miracula; IV Miraculum capsæ Sancti, sub ingenti ruina anno MCCCCLXXXVIII illibatæ; V Deliberationes Capitulares, pro apertione vel circumgestatione capsæ, in supplicationes, publicarum necessitatum causa instituendas. Verum sicuti hæc ex Actis colligi debere notavit, nec tamen collectas reliquit vir diligens, sed pluribus simul partim edendis, partim parandis ad editionem occupatus; [in quibus Catalogus Reliquiarum,] ita non invenio Gratias & miracula alia, quam unum illud quarto loco notatū, neq; Garnerii Præpositi Vitam: invenio autem Catalogum primo loco citatum, veluti ante annos abhinc circiter trecentos descriptum post Martyrologium, Obituarium atque Homiliarium ipsius ecclesiæ; ubi omnium ultimum numeratur Caput B. Medardi Confessoris, cujus corporis residuum in argentea capsa, super majus altare, est reverenter collocatum.

[2] Bezuensis monasterii, [Chronicon Besuense,] quatuor leucis Divione dißiti, Chronicon Acherius edidit tomo 1 Spicilegii sui, sive, ut titulus habet, Librum memorabilium seu etiam chartarum Bezuensis monasterii, auctore ut sub finem apparet Joanne, Monacho ejusdem loci, initio seculi XII collectum. Veniens auctor ad annum DCCCLXXXVIII, quo narranda sibi erat monasterii præfati desolatio; præmitit, quod Normannis totam Franciam vastantibus, neque uspiam Francis tutam resistendi firmitatem reperientibus, multa Sanctorum corpora Divione castro invecta sunt, eo quod firmissimum & inexpugnabile videretur: quorum quædam postea sunt relata, quibusdam postea remanentibus. Istis autem quæ fuerunt relata præteritis, de iis solum quæ remanserant ipsum porro agere, atque adeo in iis numerare corpus S. Medardi, ex contextu sequenti patet, qui talis est: Delatum est a Suessionitis corpus Beati Medardi Episcopi: delatum & a Teruanentibus corpus Beatissimi Silvini eorum Episcopi. Nostri quoque Patroni Beatissimi Prudentii corpus eodem delatum, & in Basilica B. Stephani collocatum multis annis permansit; quousque scilicet non tantum ipsis redditum illud est, sed donatum etiam corpus S. Silvini, quod Divione permanserat; adeoque & corpus S. Medardi dici debet ex istius auctoris sensu Divione etiam remansisse, [& historia rei gestæ ex 2 Mss.] saltem ad annos multos. Bezuenses credo ipsosmet Patronum suum S. Prudentium, Martyrem Lingonensem, qui VI Octobris colitur, Divionem detulisse ante vel post monasterii vastationem: idem forte fecerint Teruanenses, cum corporibus SS. Silvini & Angliæ, Besuensi monasterio postea donatis: [docens,] sed de modo & auctoribus ejus de qua hic agimus translationis, distinctorem certioremq; notitiam præbet historia propria, quem ex duobus Codicibus Mss. altero Cisterciensis, altero Corneolensis Abbatiæ, quæ Ordinis Præmonstratensis in Burgundia est, Chiffletius habuit, nosque etiam ex priore descripseramus, hoc tenore:

[3] Post gloriosissimum Confessoris eximii Medardi transitum, qualiter, arbitrio pii Regis Clotharii, sanctissimum ejus corpus Suessioni fuerit allatum, [quod vastantibus Franciam Normannis,] & tam sui, quam aliorum virorum bonorum usquequaque circumfluentium diligentia maxima, inibi fuerit reconditum; ubi postmodum prædictus Rex super ejusdem Confessoris sarcophagum, perpulcrum incepit monasterium, eleganti opere satis admirandum, replicandi non censuimus necessarium: nam scire volentibus, sufficienter in ejus a Vita (ut vere comperimus) est explanatum. Quomodo


quippe, plurimorum transacta temporum intercapedine, ad castrum Divion, in inferioribus Burgundiæ partibus situm, exinde fuerit transvectum, quamvis exilem, nostræ tamen narrationis flectamus b graffionem; & juxta ingenii possibilitatem, successoribus pariter & nunc existentibus, descriptione verissima insinuare conemur, quemadmodum proborum hominum, credibilium quoque, didicimus relatione.

[4] Igitur, dum Marcomannorum gens effera, superbiæ iracundiæque facibus accensa, [quo tempore maxime aitabatur ecclesia S. Medardi,] insatiabilis etiam cupiditatis fame concitata, Suessionicæ terminos civitatis invaderent, atque loca circumquaque consistentia impietatis atrocitate depopularentur; homines etiam quos non diræ captionis suæ ligaminibus innexuerant, membrorum abscissione, seu capitum detruncatione debilitarent, aut penitus perimerent; cuncta quoque animantia eorum, una cum omni supellectili consumerent, seu ad invicem dirimerent; propius ad prædicti Confessoris basilicam, habitatoribus cunctisque satis opibus mundanis opulentam, gressum cursim tendere acceleraverunt; ut ita saltem irremediabilem suæ sævitatis amentiam, insecutionis improbitate, prædæ quoque augmentatione saturare quivissent. Denique tum temporis, [illatis illuc etiam S. Sebastiani Reliquiis.] omnibus totius Galliæ incolis, beati Præsulis Medardi ecclesia habebatur precipua; quia illic, subveniente divinæ operationis clementia, mancipatis diversarum infirmitatum molestia, quampropere fiebant medicamina: ideoque, quia cælestium virtutum munera, sincera fide humiliter postulantium implorata, meritisque Sebastiani Martyris ibi quiescentis quantocius impetrata, quotidie exuberabant augmentata, eo amplius terrenarum copia rerum, ex offertoria datione populi, illic Domino vota persolventis, non minimum sumebat incrementum.

[5] Sed qui prælibati Martyris corpus invexerat, videlicet Augustus diæ recordationis Ludovicus, primam regiam videns ambire non posse affluentis populi exuberantiam, funditus eam diruere jussit, & tam culminis inaltatione, quam longitudinis porrectione ampliavit honorifice. Quam pervasores atrocissimi paulo superius nominati aggredientes, diversisque spoliis ibidem repertis eam exuentes, demum etiam ipsos murorum parietes combustione ignis funditus diruentes everterunt: sicque mundane felicitatis gloria, qua nimium pollebat, destitutam dimiserunt.

[6] Eodem autem tempore Ysmarus c, Divionensis territorii Comes, istius fama exterminationis audita; dum Gallias, visendi gratia qualiter se haberent sua, tendere properaret cum uxore sua d Lampadia (ipsius enim ex parte, [Ymarus Comes occurrit auferentibus corpus Sanctum] fundorum amplitudine illic rura possidebat plurima) & eo jam ad locum appropinquante, quem Franci dicunt Brierias e nomine, talis ex improviso casus contigit, qui eum per quod iter venerat, jocundissime remeare compulit. Nam nemus quoddam loci illius dum fuisset ingressus, suos secum præcedens equitantes, campanæ auribus suis tinnitus insonuit. Qui gressum protinus mirans secum restitit, & a sequentibus quidnam esset percunctari solicite cœpit. Qui cum faterentur se nescire, eos jussit equitare velocius, quo posset experiri certius, quid ibi designaret tintinnabuli sonus, ubi veniens antea nullus sibi apparuerat habitationis locus. Erant autem illi quos audierant, qui Barbarorum insecutionem fugiendo evaserant, & corpus Sancti Medardi Confessoris, quod carius habebant, dumtaxat secum eatenus attulerant.

[7] Sed dum ad illos impetus sonipedum, strepitus quoque armorum, ad invicem collidentium propinquius accederet, & more solito longe lateque silva, quasi respondens, sonitum geminaret; [& a perterritis derelictum,] nimia (ut puto) divinitus obsessi formidine, metuentes esse se interceptos undique, glebam Antistitis eximii scapulis exonerantes, candelabra quoque & tintinnabula, necnon & omnem apparatum, ad celebrandam Missam necessarium, ad terram deponentes, fugerunt huc illucque dispersi, opacaque nemoris latibula, omnes citissime petierunt. Unus tamen eorum, non valens se ceteris pedum segnitie æquiparare fugientibus, a militibus est deprehensus: qui quæ sibi contigerant infortunia, per ordinem narravit percunctantibus. Quod audiens Comes Ysmarus, nimis ægre ferens relata, mox ad terram cum suis prostratus, emeriti Confessoris implorare cœpit clementiam, [reverenter tollit,] ut per ejus somatis f quam ibi venerabantur præsentiam, apud Deum sibi peccatorum impetraret veniam, & illis annueret ut ejus corpus secum possent ad ipsorum transferre patriam. Quod & factum est. Porro finitis orationum sermonibus, sursum se direxit: equis rursum ascensis, quo tendebat, ulterius proficisci voluit: verum sumpto corpore sacratissimo, cum omnibus ibidem repertis, celerius quam potuit, unde venerat gratulanter repedavit.

[8] Qui aliquot terrarum spatiis transcursis Galliæ, fines ingressus Burgundiæ, [evocatisque Monachis atque Canonicis offert:] ad suum jam dictum castrum cœpit appropinquare: & præmissis ante se nuntiis utrique mandavit congregationi (Monachis videlicet g, & Canonicis) quatenus de insperato gaudio congratularentur; atque cœtu maximo psallentium stipati, ire obviam ne morarentur. Et quoniam tantam sibi Deus misericordiā impenderat, quod cum beneficio sibi divinitus collato, ad sua nullo resistente obstaculo redierat; suæ fretus optimæ conjugis consilio, [quod his datur,] utrique Ordini aliquid de suo impertiri disposuit, ut Monachis corpus sacratissimum intra sua murorum septa ponere concederet; Canonicis vero villam quamdam, a supra memorato castello tribus fere millibus distantem, jure hereditario habere concederet. Quod audientes Monachi, de præsentia Confessoris aliquantulum increduli, villæ quoque cupidine inflammati, dixerunt, [istis villam præeligentibus;] plurimum esse se ditatos Sanctorum pignoribus, rurisque possessione indigere potius, unde suæ maxime suppeditaretur familiæ sumptus. De quo felici commercio Canonici sunt nimium gavisi, dicentes, omnino sese fore beatos, si talis Patroni diu fruerentur patrocinio. Nec mora fuit ulla: decrevitque Comes [satis] fieri utrorumque deliberationi; ut Monachi de reliquo villam possiderent suo in dominio, Præsulisque eximii reliquias Canonici reconderent in suo monasterio.

[9] Factum est autem, recepto honorifice ab utroque Conventu corpore sanctissimo, [sed mox ad miraculorum frequentiam pœnitentibus,] [&] cum processionis obsequio certatim protelaretur cantus vocis in jubilo, immanis statim affuit congregatio plebis, catervatim undique concurrentis, quæ virtutes optabant mirificas cernere, quæ super his qui infirmabantur per eumdem fiebant mirabiliter. Quisquis enim ægrotus, qualicumque corporis imbecillitate detentus, accedebat; per ipsius præsentiam exorata Cunctipotentis clementia, repentinam illico se recepisse incolumitatem gaudebat. Unde qui eatenus de ejus præsentia fuerant increduli, sera ducti pœnitentia Monachi, demum cœperunt contristari, dicentes, secum transferre Antistitem, ut Comes primitus per suam disposuerat legationem. Quibus e contra oppidani; Nequaquam (inquiunt) ita debet fieri: præsumptive enim vobis dari rogastis, quod primitus fuerat concessum.


Concessimus vobis gratulanter rus optimum; vos vero identidem nobis corpus virtutiferum. Fecimus commercium, partibus ambabus laudabiliter stabilitum: modo sic & deinceps indissolubiliter maneat subnixum.

[10] [& frustra retractantibus optionē] Ceterum improbe Monachi resistentes, Clericorumque sermonibus acquiescere negligentes, instantius laborabant efficere, quatenus ad sua secum transveherentur Reliquiæ. Istius ergo disceptationis fremitu, ex utraque plebe immensus armorum statim fit apparatus: nam potius quisque omni se vellet inferre periculo, quam careret umquam talis Patroni solatio. Verum Confessor præstantissimus, qui apud Deum, intemeratæ fidei confessione, obtinuit compescere libidinis incendium, ipse quoque demum tumultuatæ plebis flammas sedavit litium: & ab utroque conventu corpus ejus intra castrum, in basilica Protomartyris honorifice est reconditum: ubi cluens signis & virtutibus, persæpe suffragatur Deo ibi famulantibus.

ANNOTATA D. P.

a Vitas dedimus antiquiores, sed nulla earum meminit ædificati a Chlothario Rege monasterii: cujus initium fatemur nobis adhuc esse incertum, maxime si de Benedictinis agatur, quasi illi ibi a principio fuerint.

b Graffio proprie Comitem significat: hic vero idem quod γραφεῖον stylus: Graphium habet Cangii Glossarium.

c Ysmarus infra Ymarus, alias Aymarus & Ademarus. Chiffletius hic notat, quod non fuit Comes Suessionensis; credo quia hoc ab aliquo perperam dictum invenerit. Chronico S. Benigni dicitur Ademarus illustris vir ex Senatoribus, multas habens possessiones, tam in Divionensi pago, quam in aliis regionibus, scilicet pago Turonensi, Aurelianensi, Senonico, Antisiodorensi, & Tornodorensi…

d Alias etiam Lampagia & Lampaya.

e An forte Brierias intelligam Briontam, sive Brigerium, aut Brigiensem saltum, Divione Sueßionas venientibus transeundam regiunculam, vulgo la Brie?

f Soma, Græce ζῶμα, corpus.

g Monachis scilicet S. Benigni, & Canonicis S. Stephani.

§. II. Tempus Translationis primæ, aliarumque post secutarum memoriæ.

[11] [Translationem hanc factam anno 901,] Historia præmissa annum notat nullum, nullum etiam Chronicon Bezuense; solum indefinite designat tempus populationis Normannicæ, qua anno eodem DCCCLXXXVI S. Medardi exustam ecclesiam supra diximus, id est biennio prius quam Bezuense monasterium ab eisdem barbaris vastaretur. Non tamen necesse est ut ipso anno inciderit in corpus sanctum Ysmarus, quin potius credibile est, non nisi Normannis digressis & regione pacata, iter ex Burgundia in Franciam ab illo susceptum; & ex tintinnabulo corpus comitante, conjecturam formo, quod tempore utcumque quieto, circuiverint aliquoties per Franciam mendicabundi cū sancto corpore Monachi, [tum aliunde sit verosimile,] ad stipem pro restauratione monasterii vel sui sustentatione corrogandam: eaque ratione puto differri istam historiam posse in annum DCCCCI: nam anno DCCCXCIX profligatos a Richardo Duce Normannos notat Chiffletius, ut ab iis requies aliqua esse per annos nonnullos potuerit.

[12] [tum ex donatione tunc facta;] Prædictum annum etiam cum mense Majo notari in Vita Garnerii Præpositi, idem Chiffletius observaverat; quin etiam addit, eodem mense & anno datam chartam, per quam ipse Ademarus & conjux ejus Lampaja nomine, ut est in Chronico S. Benigni, dederunt S. Benigno mansum unum indominicatum, cum supraposito, terrisque ad eum pertinentibus ac silva: qui mansus est in villa Ruffiaco: & aspiciunt ad ipsum mansum, exceptis indominicatis terris, colonicæ & mansa vestita septem & quinque apsi. Videtur autem omnino teneri posse illud esse prædium, cui corpus S. Medardi comparatum, & a Monachis postpositum, supra est dictum. Itaque sine scrupulo suscipere possumus, id quod in Ms. Codice S. Stephani, post Martyrologium & Necrologium scriptum invenitur, his verbis: Anno dominicæ Incarnationis nongentesimo primo, Indictione quarta, in mense Majo, sub Benedicto divina providentia Papa quarto, regnante vero in Galliis Karolo cognominato Simplice, partim justo Dei judicio, partim Principum inertia, Gallia fere tota a barbaris Marcomannis, incendio, rapina, ac cæde innumerabilium suorum depopulata est, ac devastata. [& compendio historiæ ex Ms. S. Stephani,] Dumque non esset qui resisteret barbarorum ferocitati, nullusque esset qui se sibique cariora salvare posset, fugæ præsidium implorabat. Ea ergo crescente tempestate, contigit multa Sanctorum pignora a Galliis in Burgundiam deferri. Inter quæ corpus virtutiferum beatissimi Medardi Noviomensis Episcopi, ab Hysmaro Comite territorii Divionensis & uxore ejus Lampadia, ex confinio urbis Suessionicæ (in quo quondam sepulturæ traditum fuerat, sub pio Rege Francorum Chlotario) ad castrum Divion, in inferioribus partibus Burgundiæ, delatum est.

[13] Nam præfatus Comes iter faciens pro rebus suis agendis, quas copiose inibi possidebat, [ubi eadem res strictim narratur.] obvios habuit in quadam silva viros barbaricam persecutionem fugientes, nihilque secum portantes, præter glebulam sancti Confessoris. Dumque ad illos impetus sonipedum strepitusque armorum ad invicem collidentium accederet propius, nimio divinitus timore concussi, metuentes se esse a barbaris interceptos, glebam Antistitis eximii scapulis exonerantes, & ad terram deponentes, fugerunt huc illucque dispersi. Unus tamen illorum, non valens se ceteris fugientibus pedum segnitie æquiparare, a militibus præfati Comitis est deprehensus: qui quæ sibi contigerant infortunia per ordinem recitavit. Quod audiens pius Comes Hysmarus, implorato sancti Confessoris auxilio, celeriter gratulanterque ad castrum Divion repedavit: prædictumque sanctissimi Medardi corpus secum afferens, huic matrici Ecclesiæ in honore Protomartyris sancti Stephani consecratæ, cum magnis laudum præconiis & applausu populi dedit. Quod & in ea honorifice fuit reconditum, Garnerio tunc Præposito in eadem præsidente, Angrimo vero bonæ memoriæ Lingonensem Cathedram pastorali dignitate feliciter regente. Atque ob insignia virtutum, quæ ad declaranda Sancti merita Deus frequenter operabatur, jam non ecclesia sancti Stephani, sed sancti Medardi vocabatur. Propter quod constructa est altera basilica, huic ecclesiæ satis vicina, in honore Dei & præfati Confessoris consecrata: in qua Deus jugiter per suum fidelem Confessorem Medardum, populis ad eamdem confluentibus, pro modo & captu devotionis singulorum, præstat beneficia non modica.

[14] Huc etiam facit insignis notitia ex Chartulario S. Stephani, [Ibidem instituta a Comite eleemosyna panis hebdomadaria.] sic transcripta nobisque transmissa a Chiffletio. Tempore Ismari, Comitis villæ Divionis, Dei misericordia præstante, ejusque probitate cooperante, corpus beatissimi Medardi in ecclesiam. Protomartyris Stephani, transferri fecit. Fuerunt


ordinata quædam dona panis, pro remedio animæ ejus prædecessorumque suorum, in curte S. Stephani, semel in hebdomada; scilicet die Jovis, & tribus annis continuis; ac sæpe deficiente pane, mutuo capiebant ab Abbate. Completo eleemosynæ tempore, pauperes clamabant: ad quod Abbas pro pietate continuavit eleemosynam de suo, per dimidium annum vel circa, contra voluntatem Conventus sui, imo in Capitulo dictus Conventus contradixit. Quo non obstante, dictus Abbas pius donum semper continuavit, ut est consuetum. Hæc ibi: quibus præmißis noto, quod Divio Lingonibns Metropoli sua, distet leucis XIV, eique etiamnum subest, licet Burgundici Ducatus pridem Caput facta. Hinc tempus sedentis Angrimi notatur in præmisso Compendio: quod tempus fuit ab anno circiter DCCCXCV, usque ad DCCCCXII, quando in S. Benigni monasterio Monachum professus, Sedem ceßit Garnerio supramemorato Præposito, ipsam obtenturo usque ad annum DCCCCXXI. Sub quibus multa procul dubio ad S. Medardi corpus facta miracula sunt, quorum nulla ad posteros servata memoria est.

[15] Prima, quam signatam nobis dedit Chiffletius, spectat ad annum MCXX, [Reliquiæ altaribus impositæ an. 1120,] quando Guichardus Archiepiscopus Lugdunensis, IV Nonas Julii, consecravit altare S. Joannis in cryptis S. Stephani, sub eoque collocavit aliquid de Reliquiis S. Medardi. Postea invenio deflagrasse ecclesiam S. Stephani, in Vigilia Apostolorum Petri & Pauli, Indictione XV, anno MCXXXVII, quando summa cura servatas Reliquias, apparet ex post secutis earumdem elevationibus ac translationibus. Reparata autem clade; cum anno MCXLI, V Kal. Maji, altare Majus S. Stephani consecraretur; inter alias Reliquias quædam etiam S. Medardi in eo repositæ sunt. [& 1141:] Verum his omnibus prætermißis, Compendium supra allegatum sic progreditur: Post hæ autem evoluto multorum annorum spatio, scilicet anno ab incarnatione Domini MCCXXXVIII, quinto Idus Septembris, translatum est præfatum corpus gloriosissimi Confessoris Medardi, [Translatum corpus anno 1238] & honorifice conditum in hac matre ecclesia, a Reverendissimo Patre, Domino Jacobo Cardinale, in Francia tunc Legato; deinde per Reverendum in Christo Patrem, Dominum Robertum de Baubigneyo, Decretorum Doctorem ac Abbatem hujus ecclesie, supra majus altare decenter repositum, usque in hodiernum diem.

[16] Postremæ hujus repositionis monumentum, in tabulario Divionensi S. Stephani, [& 1392, per Robertum] invenit, idem qui prænotata omnia, Chiffletius, his conceptum verbis: Anno Domini MCCCXCII, die Veneris, in Vigilia inventionis B. Stephani Protomartyris, II Augusti, fuit positum beatissimum corpus S. Medardi super altare prædicti Protomartyris S. Stephani, per Reverendum Patrem & Dominum D. Robertum de Baubigneyo, Decretorum Doctorem, Abbatemque prædicti monasterii: præsentibus Fratribus, B. Petro de Liceyo, Priore ejusdem monasterii, Fratre Guidone de Arcu, Galtero de Rupeforti, Petro d' Autroiche, Philippo de Grave, Guillelmo Preley, Pariseto de Lux, Maxello de Erangiis, Philiberto de Villa, Regnaudo de Preria, Hugone Bonsonalle, Petro de Tanueria, Joanne Laurentii, & Guillelmo Vergerii: & Sacerdotes de Puerum, Frater Perrenetus de Greyaco, Joannes de Veronis, Joannes de Lufomon, Michael Columbier, & Petrus de Hedua, ibique devote assistentibus & psallentibus in hymnis & canticis. [postea Abb. Bisuntinensem.] Quamquam autem idem Robertus, non multo post transierit ad potiorem S. Pauli Bisuntinensis Abbatiam, ubi usque ad annum MCCCCXXVIII vixit; Stephanensis tamen Collegii usque ad mortem memor, meruit ut ex Necrologio quotannis commemoraretur, sub hac formula: VI Kalendas Martii, Depositio Venerabilis Patris Roberti de Baubigneyo, Doctoris in Decretis, Abbatis monasterii Sancti Pauli Bisuntinensis, & quondam Abbatis hujus Ecclesiæ: qui dedit Conventui nostro, pro suo Anniversario singulis annis faciendo, & pro una Collecta pro defunctis, quolibet die dicenda in Mista nostra quotidiana, quinquaginta scuta auri: cum suis libris, quos de bonis nostræ Ecclesiæ sua industria acquisivit, ponendis in nostra libraria.

[17] Sed præ istis omnibus memorabile est miraculum, quod in veteri quodam sæpe dictæ ecclesiæ libro, qui pergameno rubro vestitur, legitur lingua vulgari scriptum, [An. 1488 ruente turri] & Latine redditum facit hunc sensum: Anno incarnationis Domini nostri MCCCCLXXXVII, secundum usum Divionensium, annos a XV Martii vel a Paschate tunc inchoantium; qui nobis, a Kalendis Ianuarii nunc auspicantibus annum, esset LXXXVIII jam dicti seculi XV, penultima mensis Januarii, sub Missa solenni, dum Post-communio cantaretur, in ecclesia & monasterio gloriosissimi Protomartyris & fidei Catholicæ pugilis Domini S. Stephani Divionensis, quæ est Ordinis S. Augustini & diœcesis Lingonensis; campanile lapideum, impositum absidi ipsius ecclesiæ una cum medietate fornicum arcuumque & parastatarum, corruit; vitio quod induxerat, non tantum longævitas temporis, [illæsi manent omnes in choro,] sed & incendium duplex aut triplex, quod præteritis annis eadem turris cum fornicibus parietibusque sustinuit: reliqua autem fornicum arcuumque ruinæ contiguorum ita sunt labefactata, ut gravioris damni metu fuerint funditus demolienda; unde tota ecclesia miserrime desolata ac destructa jacet. Quamquam autem omnes Religiosi tunc essent in choro, cantantes prædictam Missam; nec longe a loco ruinæ abesset frequens omnis ætatis, sexus, atque conditionis populus; tamen, per Dei Creatoris gratiam, nullus præsentium, sive Religiosus, sive Secularis, veletiam Laicus, læsus ullo modo fuit.

[18] Quodque eo etiam amplius est, capsa in qua erat & etiam nunc est corpus gloriosi S. Medardi, [& sub casu fornicis etiam arca corporis,] Episcopi & Confessoris, tunc expositum super altari inter imagines SS. Stephani & Augustini, supra quæ, capsam scilicet, imagines & altare, totus fornix cecidit, nec minimum quidem perstricta fuit: cum tamen dictæ imagines & altare comminuta prorsus atque contrita sic essent, ut nullum deinceps usum habitura omnibus appareret. Similiter & reliquiarium, in quo clauditur junctura manus sive os pugni gloriosi S. Stephani, [cum reliquiis S. Stephani.] insertum statuæ prædicti S. Medardi, inviolatum remansit cum crystallo, posita ante sacrum istud Sancti Protomartyris reliquiarium. Quæ omnia, judicio Theologorum & Clericorum eruditorum, graviumque personarum plurium, æstimata sunt & habita pro miraculo; dixeruntque & dicunt, suprascripta debere attribui soli bonitati Dei, omnia regentis & gubernantis, qui per suam magnam misericordiam, voluit miraculose custodire, defendere, & conservare capsam, corpus, & reliquiarium prædictum, una cum omni populo, tunc intra ecclesiam existente: unde Deo sint laudes, & humiles gratiarum actiones.

[19] Addit in sua super hunc contextum Annotatione Chiffletius, quod Richardus Chambellan, tum Abbas S. Stephani, dato diplomate, die Lunæ, XXI mensis Aprilis proxime sequentis, [Satagit pro reparanda ruina Abb.] eodem nimirum anno MCCCCLXXXVIII, fideles omnes invitavit, ad opem suam conferendam in ejus basilicæ restitutionem; quam asserit, fundatam primum fuisse trecentesimo & quadragesimo primo anno a Domini passione: eumque


in finem innovat Sodalitium seu Confratriam, sub S. Stephani & S. Medardi nominibus ac patrociniis in ecclesia sua jam olim institutam, multarum gratiarum ac meritorum participatione insigmen. Asserit autem, Ecclesiam S. Stephani, penultima illa die Ianuarii, sola vetustate collapsam, cum pinna seu campanile ipsius, cum * votis, arcubus, & muris lapideis (quamquam nullum in ipsis appareret læsionis indicium) repente corruissent, & ad terram funditus concidissent. Quod vero animo conceperat Richardus Abbas, de restituenda ecclesia sua, id cumulate præstitisse memoratur in Necrologio, [defunctus an. 1495, 19 Sept.] ubi hæc habentur: XIV Kalendas Septembris, Depositio bonæ memoriæ Reverendi in Christo Patris, Domini Richardi Chambelland, hujus oppidi oriundi, in jure Canonico Baccalaurei, hujus Ecclesiæ vicesimi quarti Abbatis, per annos decem & octo abbatizantis: necnon ejusdem (post illam gravissimam ruinam, die penultima Januarii, hora circa decimam ante meridiem, anno MCCCCLXXXVII factam) reparatoris curiosissimi, ac fundatoris amplissimi plurium reddituum; & inter cetera, que diffuse habentur in mense Februario, in additionibus post folium 481 & 53, multa alia bona huic Ecclesiæ fecit. Qui dictus migravit anno MCCCCXCV, die hac XIX hujus mensis.

[20] [an. 1524 includuntur altaribus Reliquiæ Sancti.] Denique, ne seculum ullum testimonio vacet præsentis Divione corporis S. Medardi, etiam sequentia ex Schedis, intra ipsa altarium quæ vocant sepulcra inclusis, leguntur post ecclesiæ Martyrologium. Michael Episcopus, Dux Lingonensis & Par Franciæ, anno Domini MDXXIV, XXV Aprilis, consecravit in ecclesia Sancti Stephani, altare Deiparæ Virginis, & Sanctorum Mammetis ac Desiderii Marytrum, in eo includens Reliquias S. Desiderii, S. Medardi, & S. Antonii Abbatis. Et rursus, eodem anno idem Episcopus XXIII Aprilis, consecravit pro tertia vice altare majus ecclesiæ S. Stephani, includens in eo Reliquias S. Stephani, S. Augustini, S. Medardi, S. Benigni, S. Georgii, & S. Martini Episcopi.

[Annotatum]

* voltis.

§. III. Insignis portio sacris corporis a Noviomensi Capitulo petita, a Divionensi concessa.

[21] [Anno 1650] Transeamus ad seculum hoc XVII, recentemque communicatarum cum Noviomensibus Reliquiarum memoriam, cujus initium in Chiffletii collectaneis facit Epistola Noviomensis Capituli petitoria sequentis tenoris: Illustrissimo ac Reverendissimo Domino, [Divionem scribunt] D. Cabilonensi Episcopo, Ecclesiæ Sancti Stephani Divionensis Abbati, Regi a sanctioribus Consiliis; & venerandis admodum Dominis Decano, Canonicis, & Capitulo præfatæ Ecclesiæ S. Stephani Divionensis Decanus, Canonici & Capitulum insignis Ecclesiæ Cathedralis Beatæ Mariæ Noviomensis, salutem in Domino. Numquam lætiore nuntio affecti sumus, nec majore perfusi gaudio, Illustrissime Præsul, [Decanus & Capitulum Noviomen.] viri venerabiles, quam cum sacras Beatissimi nostri Patris, Ecclesiæ nostræ Patroni primique Præsulis Medardi Reliquias apud vos servari, & in maxima veneratione haberi novimus; hinc enim futurum speravimus, ut, pro vestra in nos benevolentia, aliqua nobis tanti thesauri (quem nobis olim Regia potestas subduxit) portio contingeret, ac suæ postliminio redderetur Sedi Episcopus, Ecclesiæ Patronus, familiæ parens, debita veneratione colendus, & quovis thesauro nobis pretiosior futurus. Illud igitur a vobis quam possumus ardentissimis precibus & votis exposcimus, ut insignem aliquam sacrarum illius Reliquiarum particulam erogare dignemini; ut quem hactenus absentem venerati sumus, veneramurque etiamnum solenni festo, [& petunt aliquam S. Medardi sui Reliquiam.] vestro posthac beneficio, præsentem venerari & exosculari liceat; maximam a nobis inituri gratiam, nulla unquam oblivione delendam, si quem ante mille & amplius annos ereptum luximus, redditum ex parte, summo animorum gaudio recipimus. Hæc ad vos itaque hujus nostræ scriptionis causa est; & summa votorum est, ut quem in aliena Sede tanto cultu prosequimini, in propria sinatis debita veneratione celebrari. Valete, & nos aliquando voti compotes efficite. Datum Noviomi in Capitulo nostro VII Idus Aprilis, anno Domini MDCL, signatum Souillart, dictæ Ecclesiæ a secretis, de mandato præfatorum venerandorum Dominorum Decani, Canonicorum, & Capituli Ecclesiæ Noviomensis.

[22] Nihil opus existimo, hic ex Gallico Latinum apponere tenorem ipsarum credentialium, Legato Capitulari Domino Crochet ad prædicta datarum, aut resolutionis inter Acta Capitularia notatæ; sufficiet gratiosum ad supplicationem responsum, utriusq; instrumenti mentionem hoc modo faciens, Jacobus de Nuchezes Dei Et Sanctæ Sedis Apostolicæ gratia Episcopus & Comes Cabilonensis, [Quibus Episcopus Cabilonen. ut Abbas respondet,] nec non in sanctiori consessu Regis Consiliarius, Abbas S. Stephani Divionensis Lingonen. diœcesis, Decanus, Canonici & Capitulum Ejusdem Ecclesiæ; universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Notum facimus, quod libello supplici & capitulari deliberatione, ex parte Reverendorum Dominorum Decani, Canonicorum & Capituli insignis Ecclesiæ beatissimæ virginis Mariæ Noviomensis, nobis preesentatis per venerabilem Magistrum Joannem Crochet, Regis Christianissimi Sacellanum, ejusdemque Noviomensis Ecclesiæ Canonicum, deputatum ac fundatum procuratione, [quod eorum precibus inclinatus,] per Notarios Regios Poignet & de Targny Noviomi commorantes recepta, a supradictis Dominis & Decano, Canonicis & Capitulo illi data Noviomi septimo Idus Aprilis, anni currentis millesimi quinquagesimi, de mandato præfatorum Dominorum, per Magistrum Nicolaum Souillart a Secretis ejusdem Ecclesiæ signata; cujus quidem procurationis ac deliberationis causa & supplicantium summa votorum est, quatenus beatissimi Patris Medardi, ejusdem Ecclesiæ Noviomensis Patroni & primi Præsulis, cujus corporis translatio in eamdem nostram S. Stephani Divionensis ecclesiam facta est anno nongentesimo primo, Indictione quarta mense majo; illudque religiosissime ab illo tempore servatur & in maxima veneratione habetur; aliquam insignem sacrarum Reliquiarum particulam impertiri velimus; ut eamdem in dictam Noviomensem Ecclesiam transferre possint, & inibi summo animorum gaudio conservare, venerari & osculari valeant.

[23] Quapropter nos, his omnibus auditis & attente consideratis, ad majorem Dei gloriam qua in suis Sanctis resplendet, dictorum Venerabilium Dominorum Decani, Canonicorum & Capituli Noviomensis Ecclesiæ precibus, tamquam justis & ratione consonis satisfacere cupientes, [& mittat eis os femoris,] omnibus & singulis præsentium tenore certificamus & attestamur, quod hodierna luce, in dicta nostra Ecclesia, majori qua potuimus devotione, easdem beatissimi Patris Medardi Reliquias, in capsa super majus altare ab antiquo servata positas, suscepimus, visitavimus; & ex eisdem Reliquiis (sicut nobis declaratum est per testimonium chirurgorum infrascriptorum, qui in dicta nostra Ecclesia, ad id expresse vocati convenerunt) os sinistri femoris accepimus; postea honeste inclusum, ejusdemque nostræ Ecclesie sigillo signatum, prefati Mag. Joannis Crochet Canonici fidei custodiendum, & in dictam Noviomensem Ecclesiam transferendum tradidimus & commisimus: ideoque præfatorum duorum Decani, Canonicorum & Capituli Ecclesiæ Noviomensis votis & precibus plenarie satis factum gaudemus & declaramus, ac per Magistrum Marcellum Coignier Presbyterum sigillo nostro muniri & obsignari jussimus: idemque factum ex parte Mag. Ludovici Bruns dicti Capituli Secretarii, qui iisdem litteris sigillum Ecclesiæ & suum apposuit chirographum.

[24] Datum Divione, in nostra Abbatiali & Collegiata Ecclesia, die prima mensis Julii, anno Domini millesimo sexcentesimo quinquagesimo, præsentibus nobili Joanne de Belleval, Ecclesiæ nostræ Cathedralis majori Archidiacono; & Magistris Joanne Cortabon, ejusdem Ecclesiæ nostræ Cathedralis Canonico; [sub sua & testium fide] Juliano Pean, S. honorati Canonico Parisiensi; Francisco Cornu, Capellano dictæ Ecclesiæ; Leonardo Guibauds & Stephano Courtaut chirurgis, in eadem urbe commorantibus, testibus ad id vocatis & infra signatis; insuper aliis multis viris fide dignis, quorum nomina pro multitudine sub silentio manent. Subscripsere qui sequuntur

Jacobus Episcopus Cabil. Abbas S. Stephani.
Petrus le Souz-morin, [rite signatum:] Consiliarius in suprema Burgundiæ Curia & Canonicus.
Benignus Milletot, Decanus.
Anthonius Bernardus Suyoi, Cantor.
Josephus Milletot, Præpositus.
Stephanus Arnisis, Thesaurarius.
Andochius Vernion, Canonicus.
J.B.F. dela Chauziz, Canonicus.
Anthonius Loppin, Canonicus.
Theobaldus Billebaudet, Canonicus.
Joannes de Belleval, Archivista.
Joannes Cortabon.
Stephanus Courtaut, chirurgus.
Ludovicus Guibauds, chirurgus.
Joannes Crochet, Canonicus Noviomen.
Julianus Pean. F. Cornu.
De mandato Illustrissimi D. Domini mei M. Coignier
���Locus ✠ sigilli in cera rubea.
De mandato dictorum Dominorum Decani, Canonicorum & Capituli.
���������Brunet Secretarius
���Locus ✠ sigilli in cera viridi.

[25] His acceptis prænominatus Capituli Noviomensis Legatus, [unde mox conficitur Instrumentum] continuo fecit scribi & signavit hunc Actum, Joannes Crochet, presbyter insignis & cathedralis Ecclesiæ B. Mariæ Noviomensis Canonicus, nec non Regis Christianissimi Sacellanus & Eleemosynarius, omnibus præsentes litteras inspecturis & visuris notum facio, quod cum Illustrissimus & Reverendissimus Dominus Jacobus de Nuchezes, Episcopus & Comes Cabilonensis, Abbas Ecclesiæ secularis & Collegiatæ Sancti Stephani; Venerabiles Viri Decanus, Canonici, & Capitulum ejusdem Ecclesiæ, portionem Reliquiarum corporis beatissimi Patris primique Præsulis Noviomensis Medardi, in capsa super majus altare Ecclesiæ S. Stephani ab antiquo existentis extraxerint, quam chirurgi ad hoc vocati os femoris sinistri esse declararunt; eamque Venerabilibus Decano, Canonicis, & Capitulo supradictæ Ecclesiæ Noviomensis ex eorum pura liberalitate & benevolentia concesserint, [rogante Noviomensium legato:] in dicta Ecclesia fideliter servandam, honorandam, ab omnibus fidelibus & diœcesanis venerandam, dictamque portionem in theca ferri albi, sigillo magno supradictæ Ecclesiæ Sancti Stephani munita positam, illis cum honore & reverentia Noviomi deferendum, mihi Crochet tradiderunt, tamquam procuratione ad hoc fundato a supradictis Decano & Capitulo dictæ Noviomensis Ecclesiæ concessa, coram Poiquet & Carquy Notariis Regiis Noviomi commorantibus, facta de die nona Aprilis præsentis anni, subsignata Sovillard, de mandato dictorum Dominorum; ideoque ego dictus Crochet, eo nomine supradictis Illustrissimo Domino de Nuchezes, Episcopo Cabilonensi & Abbati S. Stephani, & Decano, Canonicis, & Capitulo dictæ Ecclesiæ S. Stephani gratias agens & referens; dictam portionem, in supradicta theca inclusam, majori qua potui reverentia recepisse fateor; eisque promitto, eam fideliter deferre; & dictis Decano, & Capitulo Noviomensis Ecclesiæ tradere: ut de receptione dictæ Reliquiæ, per litteras, ampliores gratias continentes, supradictum Abbatem & Decanum, Canonicos, & Capitulum, quam primum certiores faciant; in cujus rei fidem præsentes litteras subscripsi. Datum Divione, anno millesimo sexcentesimo quinquagesimo, prima mensis Julii, Joannes Crochet cum paragrapho.

[26] Fuit etiam, qui Noviomensi civitati obtentum thesaurum, receptum Patronum, his versibus gratularetur

Romanæ iratus domitor Carthaginis arci, [quibus obtentum thesaurum desideratum]
      Sub patrio vetuit sidere membra tegi.
Iratum credet patriæ quicumque Medardum
      Noverit in patrio non jacuisse solo.
At non ira fuit, verum indulgentia: corpus
      His negat, in quorum mente superstes erat.
Exuvias patitur mortis tellure recondi
      Ignota, Regis quo pia vota trahunt.
At servata suis mens immortalis, apud quos
      Nobiliore sui vivere parte cupit. [gratulatur Poëta.]
Sed neque perpetuo servatum est passus abesse
      Corpus, & externis membra jacere locis.
Ecce suos repetit post secula dena penates
      Et pius ad notum Pastor ovile redit.
Occurre, & carum reducem amplexare parentem
      En patrios subeunt ossa paterna lares
Quæque tibi abstulerat vicina Suessio, reddit
      Divio, Burgundi gloria magna soli.

[27] Anno reparati orbis millesimo sexcentesimo quinquagesimo, die Dominica vigesima Novembris. [Legatus 20 Novembris gratanter excipitur:] Post Primam solenniter in choro Noviomensis, Ecclesiæ, & ut in festis annualibus solet decantatam, Clerumque, Proceres & populum campanarum modulatione convocatum, instituta est solennis supplicatio: in qua præcedebant Patres Capucini & Regulares Divi Augustini Canonici, dein sequebatur Clerus Noviomensis Ecclesiæ frequenti numero, ac postmodum Reverendissimus Dominus Episcopus Pontificiis indutus vestibus; post ipsum Nobiles aliquot vicini, civitatis Proceres & Magistratus, pridie ad eam ceremoniam invitati: qui quidem omnes candelam seu cereum e cera candida præferebant, singulis Capituli liberalitate donatam; demum succedebat innumera pene multitudo promiscui sexus. Quo quidem ordine postquam ventum est in ædem Franciscanorum, huic peragendæ solennitati, destinatam, Dominus ac Magister Joannes Crochet Canonicus, sacri gestator muneris quod Divione attulerat, cappa indutus, & infra gradus majoris altaris constitutus, sacrum illud pignus, quod ulnis gerebat sua theca inclusum, adventanti Domino Episcopo, [& sacrum os Episcopo tradit:] præsentibus Domino Decano, ceterisque deputatis a Capitulo, Canonicis ac Notariis Apostolicis, & nonnullis nullis ex urbe Primoribus, reverenter obtulit; quædam præfatus super hujus sacri pignoris concessione, a Venerandis Dominis, Abbate, Decano & Canonicis Divi Stephani Divionensis, Ecclesiæ Noviomensi facta; per quam suus reddebatur eidem Ecclesiæ Patronus, Sedi Episcopus, plebi Pastor, ante tot annos ereptus; & nova civitati tutela, novum præsidium parabatur adversus ingruentem hostium impetum. Quæ ubi finiit, gratulatus eidem præfatus Dominus Episcopus, sacram ex illius manibus Divi Medardi Reliquiam excepit, ac supra majus altare deposuit, habitaque interim fuit per me Capituli Notarium publica lectio duplicis instrumenti actusve publici concessionis & traditionis prædictæ reliquiæ, & juramentum a præfato Domino Crochet præstitum, quod illa eadem esset sacra Reliquia, quæ sibi Divione concredita fuisset; visitatum insuper accurate sigillum, quo dicta theca claudebatur, e filo sericeo viridi pensile & integrum repertum.

[28] Tandem ipsius thecæ facta est apertio per præfatum Dominum Episcopum: e qua eductum est os oblongum, [qui illud capsæ ad id præparatæ imponit.] panno sericeo viridi involutum, ac sigillo variis in locis munitum; quod quidem suo involucro exutum, quanta fieri potuit reverentia, conversus ad populum Dominus Episcopus illud venerandum exhibuit, nonnullis etiam deosculandum porrexit; ac postquam satis conspectum & exhibitum fuit, inter musicæ suavioris concentus, & innumera candelarum ardentium lumina, quas tum singuli manibus accensas gestabant, in lignea theca decentissime ad eum finem parata reconditum; ac postmodum egressa supplicatio Cathedralem Ecclesiam repetiit, adjunctis reliquo ordini prædictis Franciscanis, & capsam deferentibus Dominis ac Magistris Antonio Picard Thesaurario, & Carolo Bourdin Scholastico: quam inter Episcopales & urbicas faces deducebant duodecim e cera candida ingentes tædæ, Ecclesiæ Patronorum imaginibus insignes. Quæ capsa ubi in dictam Ecclesiam, inter campanarum suaviter sonantium modulamina & tormentorum bellicorum strepitus, illata est, & in media navi decentissime reposita; habita est de laudibus prædicti sanctissimi Patroni concio diserta, per nobilem virum Dominum Robertum de Romain Archidiaconum. Qua finita, & in chorum inducta solenni ritu capsa prædicta; Missa solennis per Dominum Episcopum celebrata est: ad cujus Offertorium eductum e theca prædicta sacratum pignus, singulis e Clero ad oscula porrectum est, deinde reconditum; & post Vesperas, etiam solenni pompa decantatas, in armaria, quæ est in sinistra parte altaris, repositum, ubi magno cum honore servatur, & magno populi concursu colitur. In quorum premissorum fidem ego Nicolaus Souillart, Presbyter, publicus ejusdem Ecclesiæ Notarius, publicum hoc instrumentum confeci; omnibusque præsens adfui, una cum deputatis & rogatis a Capitulo Notariis Apostolicis, qui suum etiam confecere publicum instrumentum ad futuram rei memoriam.

§. IV. Apparatus ad exceptionem dictarum Reliquiarum, & confecta desuper instrumenta.

[29] Post hæc ad usum P. Chiffletii transcripta, idem vel Secretarius vel Actuarius Appendicem ad superiora talem addidit: Ne quid in hujus tam solennis apparatus descriptione prætermissum videretur, operæ pretium duxi, etiam ex levioribus quibusdam circumstantiis, [Receptionis pompam describit Secretarius,] quas publicum dictæ receptionis instrumentum capere non potuit, aliquas hic coronidis instar attexere: illasque præsertim, e quibus nonnihil huic ceremoniæ decoris & ornatus accessit. Inter has triumphalis arcus, qui in principe Cathedralis Ecclesiæ janua conspicuus visebatur, primum sibi locum jure vendicat; qui tum eleganti structura, cum picturis & emblematis, quibus varie distinguebatur, mire spectatorum oculos recreabat, & lectorum animos pascebat. Constabat porro duabus utrimque columnis, inter quas medius hinc Medardus, inde Gildardus, accuratissime depicti eminebant; cum hac epigraphe, singulis columnarum basibus inscripta.

Uterque dilectam fulciet Urbem.

Duæ postmodum tabulæ utrique imagini subjectæ visebantur, [triumphalem arcum cum suis lemmatis] in quibus binæ manus in mutua connexæ fœdera, fraternam eorum caritatem, & morum animorumque similitudinem, exprimebant hac inscriptione:

      Veræ fraternitati sacrum.
Parturit una dies geminos, geminosque perungit,
      Una duos tumulo destinat, una polo.
Quos sic in fragili vinxt nexu concordia,
      Esse duos certo crede, nec esse duos.

[30] Porro convexum dicti arcus spatium quinque tabulis replebatur, quæ subjectorum epigrammatum materiam exponebant. Prima, urbis Divionensis repræsentabat effigiem, cum hoc tetrasticho:

A Divis quondam deduxit Divio nomen,
      Quod cultu in veterum Numina, prona foret: [tabulisque]
A Divis hodie teneat sibi Divio nomen,
      Divorum donis reliquiisque potens

Secunda celebrem Divi Stephani in eadem civitate Ecclesiam hac inscriptione:

Os sacrum magni Clerus Stephanita Medardi
      Mittit, & hoc dono mœnia nostra beat.
Accipimus læti obryzo pretiosius auro:
      Si gemmata daret dona, minora daret.

[31] [& epigrammatis.] Tertia, ut & sequentes aliæ, quædam præcipua Divi Medardi miracula continebat; hæc nimirum, triplicem igneum globum, qui ipso moriente conspectus est, cum hoc hexasticho:

Dum capis exultans cælestis præmia palmæ,
      Corporis emissus carcere, Dive tui.
Ecce globus triplex faciem coalescit in unam.
      Igneus, & cæli sidera summa ferit.
Quid tanta hæc tumulo surgunt miracula? victor
      Ad superos triplici nobilis hoste redis.
Quarta, Medardi Apotheosin, hac inscriptione.
      Ardens evexit ad æthera virtus.
Sublatis quondam Tyrinthius undique monstris
      Visit ab Oeteis regna paterna jugis:
Sic te, tot curas, tot sæva incommoda passum,
      Virtus sublimi duxit ad astra, via.

Quinta, denique miraculum continebat apium, furem suis aculeis insequentium.

Abstulerant fures alvearia nota Medardo:
      Admissam fraudem sedula sensit apis:
Insequitur totis sugientem viribus hostem,
      Lancinat & stimulis ora genasque suis.
Casta placent apium castris, ideoque profanas
      ferre manus, castæ non potuistis apes.

Demum in ipsius arcus vertice prægrandis aquila visebatur expansis alis, quasi denuo reducis Medardi tectura corpus; vel certe symbolum erat renovati amoris, fœderisque mutui parentis in prolem, & vicissim prolis in parentem, quod & subdita indicabat epigraphe.

Antiqui renovantur amores.

[32] Non videbantur Noviomenses satiari posse, precandæ & quaquaversum vulganda sua super obtento thesauro lætitia: qua propter ampliorem etiam Relationē scripserunt, quæ a Notariis Apostolicis, ac Reverendißimi Noviomensis Episcopi, aliorumq; de clero & populo Noviomensi virorum illustrium chirographis obsignata, in perpetuum sic legeretur; [Deniq; scribitur amplior relatio] Ad majorem Dei gloriam, & honorem Beatissimi Patris Medardi, primi Noviomensis Episcopi & Patroni. Hujus Instrumenti publici tenore omnibus in Christo fidelibus, tam presentibus quam futuris, sit notum, quod nobis Carolo Fransois & Petro Targny Presbyteris Capellanis Ecclesiæ Cathedralis Beatæ Mariæ Virginis Noviomensis, ac Notariis Apostolicis Noviomi degentibus subsignatis, a parte venerandorū Dominorum Decani, Canonicorum & Capituli dictæ insignis Ecclesiæ Cathedralis Beatæ Mariæ Virginis Noviomensis, novissime talis, quæ sequitur, facta est relatio.

[33] Præfatos videlicet Dominos singulari semper pietatis ac devotionis affectu erga merita & eximiam sanctitatem Beatissimi Medardi, quondam hujus urbis Noviomensis primi Antistitis & Patroni ductos extitisse, præcipue vero a mense Martio nuperime elapso; a quo venerabilis vir, Dominus ac Magister Joannes Crochet, [totius rei gestiæ per missum Divionem Legatum,] Domini nostri Francorum & Navarræ Regis Christianissimi Eleemosynarius & Consiliarius nec non dictæ Cathedralis Noviomensis Canonicus, in dicti Domini nostri Regis Comitatu per Burgundiæ Provinciam nuper ex officio iter agens, dictis Dominis Decano, Canonicis, & Capitulo litteris expressis, renuntiavit, Reliquias sacratissimi corporis dicti Beatissimi Medardi in inclita Ecclesia Abbatiali & Collegiata Sancti Stephani, civitatis Divionensis Lingonensis diœcesis, sub authenticis & probatissimis testimoniis ab antiquo asservari, venerationique publicæ perpetuo exponi; ipsarumque Reliquiarum partem aliquam, ex promissione sibi a Reverendissimo Domino Cabilonensi Episcopo, dictæ Ecclesiæ Sancti Stephani Abbate, & a venerabilibus viris Dominis Decano, Canonicis & Capitulo dictæ Ecclesiæ antea facta, de facili posse obtineri, si procucuratorio aliquo aut libello supplici, a dictis Dominis Decano & Canonicis Noviomensibus emanato, fulciretur: ex qua prædictarum litterarum lectione & continentia, tantus de novo in præfatorum Dominorum animis de dicto Beatissimo Medardo conceptus est zelus, ut generali congregatione ea propter inter ipsos die octava Aprilis anni præsentis celebrata, unanimi omnium consensu decretum sit, præfato Crochet, ab ipsa Burgundiæ Provincia regresso, & in urbe Parisiensi pro tunc existenti, rescribi, viceque totius Capitularis Congregationis litteras procuratorias, & libellum supplicem, in finem obtinendæ alicujus partis dictarum Reliquiarum Sancti Medardi oportere transmitti, prout de facto præfatas litteras procuratorias, Noviomi coram Poignet & Targny Notariis regiis expeditas, dictumque libellum supplicem per Magistrum Nicolaum Souillart dictorum Dominorum scribam ordinarium, de ipsorum mandato subsignatum, sub data Noviomi die septima Idus Aprilis anni prædicti, transmiserunt.

[34] Quibus instrumentis sic legitime fundatus & munitus prædictus Crochet, [quomodo is Reliquiam obtinuerit,] legationem ad dictam civitatem Divionensem, pro dictis Reliquiis, tam a præfato illustrissimo Cabilonensi Episcopo, quam a prædictis Dominis Decano & Canonicis dictæ Ecclesiæ sancti Stephani Divionensis, humiliter postulandis & obtinendis, libentissime suscepit; ipsamque tam felici ac desiderato successu adimplevit, ut ab ipsis respective Dominis, dicto Crochet, pro Capitulo Noviomensi in hac parte stipulanti, insignis pars dictarum Reliquiarum corporis sanctissimi Medardi magnifica liberalitate donata fuerit, fideliter ab ipso in civitatem Noviomensem, pro votis & satisfactione supplicantium, reportanda. Quare præfatus Crochet inde digressus, ad urbem Noviomensem die Sabbati decima nona mensis Novembris anni prædicti se recepit; dictasque Reliquias in cœnobialem domum Fratrum Minorum sancti Francisci dicti loci secum intulit; ibique existens, præfatos Dominos Decanum, Canonicos, Capitulum dictæ Cathedralis Ecclesiæ de suo ad urbem accessu, & de dictarum Reliquiarum asportatione præmonuit. Quo audito prædicti Domini statim ad ipsarum Reliquiarum receptionem, [& Noviomum attulerit,] ornatiori quo potuit fieri apparatu, sese accinxerunt; ac propterea indicto solenni Sancti Medardi servitio, postera die Dominica hora octava matutina, nobis prædictis Notariis ad sequentia videnda & observanda expresse vocatis, præsentibus, a dicta Cathedrali Ecclesia Noviomensi solennis processio, Reverendissimo in Christo Patre Domino Domino Henrico de Baradat, Episcopo & Comite Noviomensi, Franciæ Pari, Pontificalibus ornamentis induto, & ad dictam Reliquiarum receptionem faciendam a dictis Dominis Decano & Canonicis rogato, præsente toto Clero, viris nobilibus, civitatis primatibus, frequentiori etiam quam antea visus sit populorum concursu undique assistentibus, ad dictam cœnobialem & conventualem Fratrum Minorum Sancti Francisci Ecclesiam instituta & peracta est.

[35] Quo pervenientes & illius chorum intrantes, prædictum Crochet ad gradus majoris altaris stantem, stola opertum, & vas quoddam quasi uno cubito longum, ex lamina albiferrea confectum, præ manibus tenentem, invenerunt: cui quidem vasi pendulus erat magnus sigillus ceræ viridis in pyxide etiam albiferrea inclusus, effigiem Divi Stephani repræsentans: ad quem dictum Crochet Dominus videlicet Episcopus, Decanus, Thesaurarius, Scholasticus, aliique plures ex senioribus Canonicis dictæ Cathedralis Ecclesiæ, cum dictis viris primatibus ac civitatis magistratibus accedentes, magna hinc inde facta reverentia & consalutatione, cœpit dictus Crochet, alta & intelligibili voce, adjunctis etiam multis de Beatissimo Medardo elegantibus encomiis, totum suæ legationis narrare negotium. Quomodo videlicet ab Illustrissimo & Reverendissimo in Christo Patre Domino D. Jacobo de Nuchezes, Cabilonensi Episcopo, nec non dictæ Abbatialis & Collegiatæ Ecclesiæ Sancti Stephani Divionensis Abbate, [recognoscendamq; exhibuerit;] & ab ipsis dictæ Ecclesiæ venerandis Decano & Canonicis perbenigne receptus fuisset; quomodo etiam, vice & nomine Dominorum Decani & Canonicorum Noviomensium, oblato supra memorato supplici libello singulari benevolentia annuentes, mox partem Reliquiarum corporis Sancti Medardi, supra omnem spem & votum insignem, ex ejus sacratissima theca extractam a chirurgis, os sinistri femoris vocatam, & in ipso quod præmonstrabat vase inclusam, concessissent; prout tam in Processu verbali, ad hoc ex ordinatione dicti Domini Cabilonensis Episcopi, Dominorumque Decani & Canonicorum Sancti Stephani Divionensis expresse confecto, & ab ipsis, cum utrorumque magnis sigillis ipsi affixis subsignato, sub data Divioni die mensis Julii prima anni prædicti, quam in quadam dictorum Dominorum Decani & Canonicorum conclusione, per Magistrum Ludovicum Brunet ipsorum Secretarium, sub eadem data subsignata ab ipso Crochet exhibitis, & per Magistrum Nicolaum Souillart, Capituli Noviomensis scribam præfatum, publice perlectis, amplissime continetur.

[36] Quibus omnibus eo modo per dictum Crochet enarratis, præfatus Dominus Episcopus Noviomensis, tam suo quam dictorum Dominorum Decani, Canonicorum, Nobilium, Optimatum, & totius populi civitatis Noviomensis nomine; dixit, se multum studio & labori dicti Crochet gratulari, suamque in dictis Reliquiis conquirendis & comparandis laudare diligentiam; ipsas interim, præstito prius per dictum Crochet super veritate dictarum Reliquiarum sibi commissarum juramento, de vase quod præ manibus tenebat extrahendas, videndas, & examinandas esse. Quapropter prædictum vas illico super majus altare dictæ conventualis Ecclesiæ a dicto Crochet delatum est, & continuo secato filo sericeo viridi, in quo pendebat antedictus magnus sigillus in pyxide inclusus, per dictum Dominum Episcopum reseratum est; [quod cum fecisset Episcopus,] in eoque repertum os sinistri femoris, panno sericeo viridi obvolutum, & in multis partibus Capituli dictæ Ecclesiæ Sancti Stephani Divionensis parvo sigillo ceræ rubeæ Hispanicæ, conformiter ad tenorem præfatæ conclusionis perlectæ, munitum. Quod quidem os, de dicto panno evolvens dictus Dominus Episcopus, & in manibus accipiens, magna ut par est reverentia deosculatus est; sursumque ipsum elevans, dictis Dominis Decano, Canonicis, viris Ecclesiasticis, Optimatibus, totique popularum dictæ civitatis multitudini præmonstravit, & plerisque osculandum dedit. Quo sic peracto, sonantibus interea organis, & toto musicorum in hymnodiis & canticis jubilante choro, nec non etiam per totam civitatem tormentis bellicis, & aliis in signum lætitiæ concrepantibus bombardis, præfatus Dominus Episcopus prædictam Reliquiam in capsam ligneam, panno sericeo villoso viridi decoram, & undique textura & fimbriis aureis variegatam, in medio chori dictæ conventualis Ecclesiæ depositam, retulit & reposuit.

[37] Mox iisdem ordine & pompa, quibus ad dictam Ecclesiam processum fuerat, singulis de Clero ac urbis Optimatibus, cereos accensos in manibus gestantibus, præfata Reliquia, sic in capsa composita, in Cathedralem Ecclesiam, per venerabiles, viros Dominos Antonium Picard Thesaurarium, [ad Cathedralē deferri fecerit:] & Carolum Bourdin Scholasticum relata est; inque medio navis super mensam decenter præparatam reposita. Ubi decantatis arte musica variis canticis, Nobilis vir Dominus ac Magister Robertus de Romain, Dominus temporalis de Fontaine, Presbyter Canonicus Archidiaconus ac dicti Domini Episcopi Noviomensis Generalis Vicarius, de virtutibus & meritis Sanctissimi Patris Medardi eruditum sermonem habuit: quo finito & in medium dictæ Cathedralis Ecclesiæ chori reportata a prædictis Reliquia, Missa solennis de dicto Beatissimo Medardo, per dictum Dominum Episcopum pontificali ritu celebrata est. Ad cujus quidem Missæ offertorium, e capsa extracta Reliquia a dicto Domino Episcopo; omnibus, Decano, Canonicis, Capellanis, Vicariis, choralibus pueris, ceterisque viris ecclesiasticis, nec non viris nobilibus & civitatis Noviomensis magistratibus ad osculandum porrecta est, statimque in dicta capsa inclusa: Horisque canonicis integre illo die persolutis, in quadam armoria retro altare sita, recondita & occlusa est; innuentes ac nihilominus singulos ibi præsentes adhortantes, tam præfatus Dominus Episcopus, quam dicti Decanus & Canonici, quatenus præfata sanctissimi Patris Medardi Reliquia, sic sub tam solenni ritu approbata, postmodum futuris temporibus, a Christi fidelibus debito honore coleretur. De quibus omnibus præfati Venerandi Domini, Decanus & Canonici dictæ Cathedralis Ecclesiæ Noviomensis, a nobis Notariis actum seu processum verbalem fieri & sibi tradi petierunt: quem illis concessimus & tradidimus.

[38] [condito ad memoriam desuper instrumento.] Acta fuerunt hæc Noviomi in dictis Fratrum Minorum conventuali Divi Francisci, & Cathedrali Beatæ Mariæ Virginis Noviomensibus Ecclesiis, die vigesima prædicti mensis Novembris anni præsentis millesimi sexcentesimi quinquag simi, præsentibus Reverendissimo in Christo Patre Domino Domino Henrico de Baradat, Episcopo & Comite Noviomensi, Franciæ Pari; venerabilibus & circumspectis viris Dominis, Nicolao de la Haye Decano; Roberto de Romain Archidiacono, & Vicario generali dicti Domini Episcopi; Antonio Picard Thesaurario, Claudio de Chipre Cantore, Carolo Bourdin Scholastico, Ludovico Flamen, Radulpho l'Evesque, Antonio Cottel, Guillelmo Vielle, Ludovico Desme, Antonio Blattier, Ludovico le Febure, Presbyteris Canonicis; Nobili viro Domino Carolo de Belloy, Domino temporali de Salancy loci natalis præfati Sancti Medardi, nec non locorum d'Amy & de Belloy, magno Senescaldo in Picardia provincia, Consiliario Regio, atque cubiculi Domini nostri Regis uno ex primoribus ordinariis; nobilibus etiam atque integerrimis viris Dominis, Francisco de Charmolue Præside, locum tenente fori regii Noviomensis in civilibus; Claudio le Blond, locum etiam tenente dicti fori in criminalibus & particularibus, & alias & pro hoc tempore urbis Majore; Philippo Marcotte, Petro Goyer, Balthazare de Fourcroy, Regiis Consiliariis & Assessoribus; Henrico de Sainct-Massent, Ballivo Noviomensi; Antonio de Fourcroy, Dominæ nostræ Francorum Reginæ Consiliario ac prædicti Ballivi Noviomensis locumtenente; Gabriële Beuffrin, præfatorum Dominorum Decani, Canonicorum & Capituli Noviomensis etiam Ballivo; & aliis honorabilibus tam de Clero quam de civibus viris, ob nimiam eorum frequentiam suppressis, hic nobiscum Notariis prædictis subsignatis.

HENRICVS EPISCOPVS NOVIOMENSIS.

Sequuntur alia chirographa prænominatorum Notarierum Apostolicorum, & illustrium virorum cleri ac populi Noviomensis, quibus nihil attinet immorari. Potius tractatum hunc claudat epistola, per quam gratius agit Ecclesia Cathedralis Beatæ Mariæ Noviomensis, Ecclesiæ Collegiatæ S. Stephani Divionensis, pro S. Medardi acceptis ab ea Reliquiis: ac perpetuam cum illa societatem, & honorum spiritualium communionem sancit, hoc tenore:

[39] [Aguntur Divionensi Capitulo gratiæ] Venerandis admodum viris, Dominis Decano, Canonicis & Capitulo Ecclesiæ Divi Stephani Divionensis, Decanus, Canonici & Capitulum Ecclesiæ Cathedralis Beatæ Mariæ Noviomensis. Etsi multa a vobis, eaque maxima uno tempore accepimus beneficia, Viri venerabiles, quæ vix animus cogitatione, nedum sermone lingua possit assequi. Duplici tamen potissimum nos fatemur obstrictos vinculo, Muneris & Amoris. Muneris in tam insignis Reliquiæ dono; Amoris, in tam benevola consociatione. Muneris, quod ideo gratissimum nobis, quod ab amore sit profectum, & rei sit omnium nobis carissimæ Amoris, qui & nobis eo jucundior, quod in vestrorum societatem vocet animorum, & in omnium partem bonorum adsciscat. Hoc posteriore si devincti sumus, certe fumus priore devicti. Cum enim Parentem liberis, Clientibus Patronum, Clero Præsulem Pastoremque reddideritis, nihil est quod vel pro Parente liberi, vel pro Patrono Clientes, aut pro Pastore ac Præsule Clerus reponat, [per Epistolam;] inferius longe semper erit quidquid conentur rependere, etiamsi vitam expendant. Amorem vero quia datur amore compensare, ne omnino simus aut esse videamur ingrati, amorem offerimus affectu, imo & effectu copiosum, parati etiam in vestra transire pectora, si naturæ leges sinant, vobisque & convivere & commori: qui enim vos non readmemus, a quibus sic nos amari sentimus, ac etiam in amore prævertimur? At cum solvere, & contractum ex Munere nomen expungere non aliunde suppetat nobis, quam a gratiarum actione & perenni jugique memoria; & illam quam possumus cumulatissimam rependimus, & hanc perpetuam spondemus in omnium nostrum animis perennaturam, & ad posteros æterna serie transituram; apud quos vigebit semper vestri memoria, nullo vel locorum spatio vel intervallo temporum obliteranda; vestramque liberalitatem non alius quam mundi finis excipiet, imo & ipsa mundi busto superstes ævoque superior futura est.

[40] Societatem vero quam nobiscum inire gestistis, & cujus votum publicis consignatum monumentis a vobis nuper ad nos allatum est, [& societas inter utrosque firmatur.] perquam libenti animo suscipimus; æternumque vobiscum ferimus fœdus, non dextrarum modo, sed & animorum conjunctione, quos invicem nectimus indissolubili vinculo caritatis, vosque in partem spiritualium bonorum, quæcumque tandem illa futura sint, admittimus: quæ ut viventibus vobis semper adfutura, ita nec morientibus defutura pollicemur. Non est autem quod vobis in choro sedem vestemque deferamus, cum in ipso pectoris nostri meditullio, artifice Amoris manu insculpti, jam insideatis. Quod ut ratum æternumque sit, hujus sic inter nos sanciti fœderis testem adhibemus eum, qui & vobis & nobis sanciendi auctor fuit Medardum; qui vos sempiternum beet, vestræque pietatis fructum suorum munerum auctione cumulet. Valete. Datum Noviomi in nostra Capitulari exedra, sub sigillo Ecclesiæ nostræ, ac Magistri Nicolai Souillart Presbyterii, Notarii nostri ac publici Actuarii, chirographo. Anno salutis MDCL, XI Kalendas Decembr. De mandato præfatorum Venerandorum Dominorum, Decani, Canonicorum & Capituli Noviomensis Ecclesiæ. Souillart.

§ V. Capella S. Medardi in Velaunis, anonymis Reliquiis pluribus insignis.

[41] Jacobus Branche, Prior-major Conventus Dominæ de Pebrak Ordinis S. Augustini, in opere Gallico de Sanctis Arverniæ & Velaunii, excuso sub annum MDCLII, [In capella S. Medardi ad Elaverim,] pag. 421, adscripto in margine VIII & XXIV Junii, agit de Capella S. Medardi super Elaverim, vulgo Saint Mezard d'Allier, subjectam Parochiæ cuidam, ad ejusdem fluvii ripam dexteram sitæ, leucis quatuor ab urbe Podiensi, Velaunorum Metropoli ad Ligerim, in quem ipse Elaver, Arvernia tota percursa, tandem illabitur. Parochiæ nomen ipse Iacobus scribit Saint Aond, tabula topographica Languedociæ Saint Avo. Neutrum nomen Latine scivit reddere Simon Peironetus, Presbyter Curatus Tolosæ, in Onomastico Sanctorum Latino (qui tamen inter auctores, [sub Parochia Saint Aond dicta:] unde Gallica nomina sumpsit, etiam Iacobum prælaudatum numerat) nisi quod Avol, ipsi esse dicatur Avolus, nescio unde sumptum nomen, & nusquam mihi adhuc inter Sanctos repertum, nequidem apud Saussajum; uti nullum apud eumdem invenio, cujus nomen vergat ad Gallicum Aond, nisi forte sit aliquis S. Abundius Martyr, quales tres Romæ passos, præter alios alibi duos, & nominis ejusdem Mansionarium ecclesiæ S. Petri, Romanum Martyrologium suggerit, Gallicanum neminem. Itaque optamus ex ipso loco discere, quis ibi & quo die Patronus colatur. Interim venio ad Reliquias, in dicta capella servatas, de quibus sic Iacobus:

[42] Monstratur ibidem, inquit ille, magna quantitas Ossium sanctorum innominatorum, quæ quatuor grandibus lapideis arcis implendis sufficiunt; [Monstrantur quatuor arcæ,] cum lignea capsa valde cariosa & albo ferro tecta, atque elevata ad dextrum latus altaris, quæ etiam ipsa ejusmodi ossibus plena est; ubi inter alia videre est quotuor vel quinque capita, partim integra, partim fracta in partes, aliaque membra similiter habita; ex quibus clare patet hominum esse interfectorum, ac morte violenta sublatorum. Quæ ad cornu Euangelii consistit arca, [quarum una dicitur S. Medardi,] satis alte supra pavimentum chori eminet, ac nomen S. Medardi præfert, tota fere autem plena est ossibus, magnis ac parvis: interque alia sunt quinque humana capita virorum aut puerorum, omniaque firmiter clausa & crate ferrea circumsepta, eminente desuper S. Medardi effigie. [alia S. Ferreoli,] Ad cornu Epistolæ alia conspicitur sub nomine S. Ferreoli, nescio an Arvernensis, an Vesontionensis. Hæc tumba, supra chori pavimentum elevata, insistit lapidibus quatuor, eodem modo quo altera S. Medardi; sed plenior Reliquiis est quam illa, earumque spectabilior est Maxilla, nullo dentium deficiente integra, cum aliquibus ossibus, etiamnum inter se herentibus & carne vestitis, supra quam tumbam nequis possit irreverenter ascendere, peribolo ligneo cingitur.

[43] Tumulus qui media templi navi extat, gerit titulum S. Mauritii. [tertia S. Mauritii,] Nescio an ei includantur aliquæ Thebæorum Reliquiæ, quarum multas variis in locis haberi constat; is in pavimentum modice deprimitur, & crate ferrea bene circummunitur. Quartus denique, altius terræ infossus, solaque sui medietate ab ea extans, bene clauditur etiam ipse; [quarta S. Caprasii.] & lignea crate cinctus, nomen habet S. Caprasii, Martyris Aginnensis, cujus etiam Reliquias aliquas huc allatas, deducta a majoribus traditio habet. Et hic etiam totus impletur ossibus, quemadmodum comperit idem qui præcedentia omnia, D. Henricus de Maupas du Tour Episcopus Podiensis, diœcesim suam hisce nuperis annis visitans. Ad centum autem vel centum viginti passus inde, juvenit fontem a S.Ferreola cognominatum; [Fons S. Ferreolæ prope abest,] cujus ibidem adstat intra concham statunculus lapideus. Fons ille profundus valde est ac fornice tegitur, estque vulgaris opinio, istic immersam aliquam ipsius Sanctæ Reliquiam; indeque procedere tot curationes miraculosas, quas aquæ hinc sumptæ haustus adfert. Dicitur illa sepulta in aliqua sui nominis ecclesia, in districtu Lemovicensi; sed de translatione corporis ad Velaunos nulla uspiam notitia.

[44] [illæ plenæ sunt ossibus Martyrum, ut creditur,] Hactenus Iacobus prælaudatus: qui deinde occasionem investigans tot ibidem collectorum sacrorum oßium, aliud ab incolis exsculpere non potuit: quam credere ipsos, antiquis temporibus solitos fideles Velaunenses, imminentibus gentilium atque barbarorum infestationibus, ad abdita & inaccessa magis loca recipere sese, qualis est, inquit, hic S. Medardi pluribus vallibus cinctus, ac fere in abyssum depressus, circumstantibus undique altissimis rupibus; & quæ plana sunt, occupantibus arborum procerarum silvis. Tum exorditur enumerare persecutiones, quas passa Agaunensis ecclesia est; primum ab Ethnicis, deinde ab Arianis Sabellianisque, ac denique pluries a Saracenis. Religionem vero loci, inquit, augustiorem reddit multitudo ex circum vicinis regionibus illuc accurrentium, omnibus diebus Dominicis ac festis, a tempore mediæ Quadragesimæ usque ad omnium Sanctorum, [& frequens illuc est populi concursus,] sed præcipue, in Nativitate S. Joannis Baptistæ, festo S. Petri Apostoli, & in Natali S. Medardi: quorum numerus sæpe ad millenarium accedit. Ut taceam Processiones, illuc toto anno duci solitas, ex plus quam duodecim vicinioribus parochiis; idque cum tanta profusione eleemosynarum, ut sufficiant servandis sartis tectis, ecclesiæ ornandæ, alendo Priori ibidem deservienti. Est autem confitentium ibidem & communicantium magnus numerus: qui major etiam foret, si Confessariorum suppeteret copia.

[45] Nec desunt miracula eaque frequentia; sed, quod litteris commendata non sint, præcedentium Priorum incuriæ adscribitur: interim notatum est, omnis generis infirmos illuc deferri, [sequentibus crebris miraculis.] partim jumentis impositos, inter stramineos fasces duos, velut in lecto; alios furculis subaxillaribus nixos, qui propriis pedibus sani regrediuntur; quidam secundo aut tertio; nonnuli post nonum suæ devotionis diem; prout placet Deo ad honorem suorum Sanctorum, quorum nomina, licet ignota terris, conscripta tamen tenet liber vitæ. Refrigescens ultimis his seculis caritas, permisit collabi hospitale, quod majorum pietas in conspectu ecclesiæ fundarat pauperibus, cujus nunc solum parietinæ visuntur. Gaufridus, ad D. Martialis apud Lemovices Monachus & Prior Vosiensis, in Chronico quod a Roberto Rege, id est, ab anno DCCCLXXXVI, usque ad MCLXXXIV deduxit, quodque Labbe protulit Tom. 2 Novæ Bibliothecæ cap. 15, enumerans Sanctos in Episcopatur præclariores, Beata Ferreola, inquit, in ecclesia S. Martini; & B. Dominius, sive Dominicus, [S. Ferreola & S. Dominius prope Tullum.] in basilica S. Stephani, juxta castrum de Gimel, requiescunt. Est illud prope Tullense ibidem oppidum, leucis fere quatuordecim ab urbe, unde de hoc & illa notitiam distinctiorem requirimus, saltem dierum quibus coluntur, siquidem is cultus adhuc supersit.

DE SANCTO FORTUNATO,
EPISCOPO FANENSI IN ITALIA.

CIRCA DCXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus cultu, & Vita, seculo XII scripta.

Fortunatus, Episcopus Fanensis in Italia(S.)

AUCTORE G. H.

Fanum, Umbriæ Senonensis urbs antiqua & Episcopalis, in littore maris Adriatici, inter Pisaurum & Senogalliam, ita a priscis creditur appellata, quod præclaro olim Fortunæ templo fuisset nobilitata, unde & Fanum Fortunæ etiamnum a viris eruditis solet nominari. [Inter 4 Protectores Fanenses S. Fortunatus.] Inter hujus urbis Episcopos sunt quatuor, Sanctorum catalogo inscripti, quos ipsa ut suos Protectores & Patronos colit. Duorum memoriam elapsis proximis mensibus celebravimus, scilicet S. Eusebii XVIII Aprilis, & S. Ursi XV Maji; aliorum duorum Acta habemus, proferenda hoc & sequenti mense, scilicet S. Paterniani, primi Episcopi, XII, Iulii, & S. Fortunati, hoc VIII Iunii.

[2] Fuimus nos ibi, anno MDCLX cum proficisceremur Romam, [Acta ex Legendario scripta,] humanißime excepti ad Admodum Reverendo Domino Matthæo Galletto, Canonico Pœnitentiario, qui Acta dictorum Sanctorum Potentiani & Fortunati a nobis aßignata, sua ipse manu descripsit, ac Romam ad nos curavit deferri cum hoc testimonio: Nos infrascripti, Joannes Baptista Marcolinus Præpositus Cathedralis Fanensis, Lucas Amianus Canonicus Theologus, & Canonicus Gallettus, attestamur medio juramento, tactis &c. supradictos tractatus de Vita Sanctorum Fortunati & Paterniani, Episcoporum & Protectorum civitatis Fanensis, Latino sermone descriptos, fideliter de verbo ad verbum collectos & extractos ex tabulis publicis, scripturis, ac membranis pergamenis in codice magno manuscripto, ad binas columnas, ac magnis litteris rubeis in qualibet periodo fol. 327, characteris Gothici mixtim & Longobardici, cooperto ex tabellis ligneis pelliculatis nigri coloris; qui asservatur in archivio Cathedralis Ecclesiæ Fanensis: ubi sunt descriptæ Vitæ Sanctorum, [sub attestatione Capituli.] quæ antiquitus loco Lectionum legebantur in choro; omissis verbis nonnullis in eo spatio antiquitate corrosis: & affirmamus, ut supra, concordare cum originali, S. Fortunati ad folium 271 a tergo, usque ad folium 277 per totum, & S. Paterniani ad folium 278 usque ad folium 283; ubi sequitur Vita S. Ægidii Abbatis. In quorum fidem.

Ego Joannes Baptista Marcolinus, Præpositus Fanensis, affirmo, ut supra.
Ego Lucas Amianus, Canonicus Theologus, affirmo, ut supra.
Ego Matthæus Gallettus, Canonicus Pœnitentiarius, affirmo, ut supra.

Joannes Baptista Alferius, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Fanensis. Universis & singulis notum facimus & attestamur, suprascriptos Nobiles & Admodum Reverendos Dominos, Præpositum Joannem Baptistam Marcolinum, & Canonicos Lucam Amianum Theologum, & Pœnitentiarium Matthæum Gallettum, Cathedralis Fanensis, fuisse & esse tales, quales se supra fecerunt respective, supradictaque omnia in præsenti quinterno chartæ 39 contenta, scripta & copiata per supradictum Dominum Gallettum, ex libro, modis & formis superius descriptis & designatis, servato in Archivio supradictæ nostræ Cathedralis Ecclesiæ sub tribus clavibus, pro ut nobis constat. Et propterea supradictis omnibus & propriis eorum manibus subscriptis, plenam & indubitatam fidem fore & esse adhibendam; prout in similibus semper adhibitam fuisse & adhiberi, testor. In quorum fidem &c. Datum ex nostro Palatio Episcopali Fanensi hac die prima 1661.

Ego Joannes Franciscus Thomassinus, Cancellarius.
Et est sigillum Episcopi appositum.

[3] Ferdinandus Ughellus, tomo primo Italiæ sacræ in Episcopis Fanensibus, statuit, quintum S. Fortunatum Leoni successisse, circa annum DXC. Hunc narrant, [Captivi liberati, venditis sacris vasis.] inquit, erga Christianos captivos adeo deflagrasse caritate, ut sacris divenditis vasis, illos durissima servitute eximeret: quod sane præclare factum (ut sæpe piis mentibus evenire solet) cum Fortunato venisset in suspicionem, Gregorium Magnum consuluit, an in hujusmodi pios usus sibi liceret vasa sacra distrahere: cumque in facti favorem retulisset responsum, perrexit esse pius, donec ipse corpore, quasi e durissimo carcere exolutus, evolaret ad cælum VI Idus Junii: cujus sacrum corpus apud Cathedrale templum in arca marmorea asservatur: ubi tamquam Tutelaris ejus civitatis quotannis festa dies concelebratur.

[4] Nos etiam ibidem inter alia annotavimus, in dicto templo, admodum venusto etiam in frontispicio, præter chorum & crucem, [Aram marmoreā construit anno 1638.] quatuor ad mediam navim intercolumnia numerari; atque in dextro ad chorum sacello post pulchram aram marmoream hanc inscriptionem legi: Aram hanc, sub qua venerab. corpus S. Fortunati, civitatis hujus Antistitis, Patroni meritiss. asservatur, Hector Diotallevius Ariminensis, Episcopus Fani, in ejus honorem Pario marmore ac pretiosis exculptis lapidibus undequaque exornavit, anno Domini MDCXXXVIII. In sinistro ad eumdem chorum sacello sub ara, marmoreo in monumento, conduntur corpora SS. Ursi & Eusebii, Fanensium Episcoporum: super eam vero sunt Reliquiæ variæ.. Invisimus deinde S. Paterniani templum, in quo corpus ejus quiescit, ut ad ejus Natalem diem XII Iulii poterit indicari.

[5] Addit supra laudatus Ughellus ista: De B. Fortunati Episcopi vita tractatum edidit Joannes Nonantulanus; quem nos hic, ex antiquissimo codice pergameno augustissimæ Nonantulanæ Abbatiæ descriptum, ad majorem ejusdem Sancti gloriam, damus. Verum compendium illud solum est Actorum, quæ accepimus ex Mss. Fanensi. Omissæ scilicet ibi sunt longa Præfatio & comparationes, de sumptæ ex sacra Scriptura, & adhortatio sub finem de flagellis divinis tolerandis. Præterea, quia Nonantula a S. Anselmo (de quo egimus III Martii) condita est in agro Matinensi, aliquot dierum itinere ab urbe Fanensi dißita, videtur dictus Ioannes, Nonantula quidem oriundus fuisse, sed Fani vixisse: asserit enim num. 13, se interfuisse spectaculo liquoris manantis ex ossibus S. Fortunati: & num. 16 indicat, se sacre cognitam habere mulierem, a contractione liberatam. Idem in titulo hujus Vitæ appellatur vir eloquentissimus.

[6] S. Fortunatum creatum Episcopum circa annum DXC diximus ex Ughello: [Tempus Vitæ.] at quo anno e vita hac decesserit, non constat: si tamen recte definimus S. Ursum illi succeßiste anno DCXXV, consequens esse videatur, ut ultra annum DCXX iste vixerit. Vincentius Nolsi, (a cujus familia extat illustre sacellum in Cathedrali Fanensi) edidit anno MDCXLI Italica phrasi Vitas quatuor Sanctorum Episcoporum Fanensium, & ad Vitam S. Fortunati præfatur, antiquas memorias per incursionem Barbarorum, Gothorum, & Longobardorum, periisse. Interim describit educationem Fortunati sub piis parentibus, eumque ad exemplum virtutum a se descriptarum proponit, [Translationis,] sed per multas nimiasque evagationes. Idem, Episcopum asserit creatum anno DXCII; vita functum hoc die VIII Iunii, non addito anno. Addit sacrum corpus extra urbem in ecclesia ipsi dicata, atque inde ad ecclesiam Cathedralem translatum, Petro existente Episcopo Fanensi, non tamen anno MCXIII ut apud Ughellum legitur, sed aliquot seculis citius: & forte Petrus iste collocandus est post Amatum, qui ad annum DCCXLIII refertur; & ante Ioannem, qui ponitur floruisse anno DCCCLIII. Nam deinde dicitur num. 12, [Inventionis Ossium,] anno MCXIII plebs Fanensis pia dubitatione perquisivisse, ubi vel quomodo hujus almi Pontificis ossa quiescerent: quod signum est, jam pridem factam fuisse translationem ad Ecclesiam Cathedralem, in qua sub pyramide reperta fuerunt. Imo eodem tempore dicuntur plura patrata miracula, quæ se vidisse confirmabant, [& scriptæ Vitæ.] qui adhuc tempore scriptoris vivebant: unde colligimus, aliquot elapsis ab illa perquisitione annis Acta fuisse composita, ante seculi XII dimidium. Demum S. Fortunati meminit Philippus Ferrarius in Catalogo generali, & alio Sanctorum Italiæ, & in Nova Topographia.

VITA
Auctore Joanne Nonantulano.
Ex Ms. Ecclesiæ Fanensis.

Fortunatus, Episcopus Fanensis in Italia (S.)

BHL Number: 3084

AUCTORE IOANNE EX MS.

PROLOGUS.

[1] Gloriosi Præsulis Fortunati, dilectissimi Fratres, festum venerabile celebrantes, nostri Conditoris laudibus nos oportet insistere: ad cujus redundat honorem, quidquid sanctitati pie fuerit ac religiose collatum. Etenim testante Propheta, in Sanctis suis mirabilem Dominum esse didicimus, quia quidquid recte sapiunt, [Per Sanctos divinitus instructos] quidquid laudabiliter operantur, quidquid suaviter in moribus erga proximos redolent, ab illo indeficienti fonte pietatis supernæ percipiunt, qui munera gratiæ spiritualis abundanter omnibus tribuit, & nulli improperat. [Psal. 67, 36.] Ipse enim est, qui juxta beati Job testimonium, facit Arcturum, facit etiam Orionas, & Hyadas, & interiora Austri. [Job. 9, 9] Hæc cælestia sidera, Fratres, humanis visibus subjecta cernuntur: sed quoniam carnales, quique ad cognitionem spiritualium non assurgunt, ex ipsis instruuntur rebus visibilibus quas noverunt… Arcturus quippe quoddam cæleste signum est, inter tenebras noctis lucens; [ornata Ecclesia comparatur Arcturo;] quod septem quidem continet stellas, & semper volvitur, sed nunquam sentit occasum. Quid ergo per Arcturum, nisi Ecclesia sancta signatur, quæ nimirum tenebras noctis irradiat, dum hujus mundi caliginem sua claritate diverberat, & ignorantiæ cæcitatem a fidelium cordibus procul eliminat: ad quod peragendum septem stellis fulgida redditur: quia dum septemplici munere gratiæ spiritualis instruitur, ad alios illuminandum potens efficitur. Ardet etiam & lucet, quia Conditoris sui desiderio vehementer exæstuat, & lucem aliis divinæ cognitionis infundit; quæ quidem semper volvitur, sed nullominus mergitur, quia inter procellas & turbines hujus mundi Ecclesia sancta colliditur, sed numquam a status sui soliditate dejicitur. Quia enim supra firmam petram solidata consistit, licet flumina violenta conveniant, procellæ tumentes insurgant, ventorum rabies sæva propulset, divelli tamen non poterit, quæ super firmam petram fortis innititur. Ferre ergo debet Arcturum, cum per septiformem sancti Spiritus gratiam in caritate corroboravit Ecclesiam, ad cujus ornatum Orionas & Hyadas decenter apposuit.

[2] Oriones quippe stellæ sunt, quæ in tempore hiemali apparent, [Sancti ejus, Orionibus] & in suo ortu validas excitant tempestates. Quid igitur per Oriones nisi Sancti designantur, qui in hieme apparent, & tempestates maximas excitant: quia dum fidei gratiam congelatis adhuc prædicavere Gentibus, quorum corda frigore infidelitatis obdurata torpuerant, valida illos tempestas illatæ persecutionis attrivit: sed hiemis asperitate cedente, cum cæli facies serena succedit, a radio solis aëris tepefacta temperies fructibus procreandis fomenta ministrat; [& Hyadibus.] Hyades fulgentes apparent, quæ largos imbres effundunt, & ad germinandum terram fertilem reddunt: quia nimirum, postquam crudelitas est sedata Gentilium, postquam mundi principibus, jugo fidei Christianæ suppositis, divinæ caritatis ardorem orbis pacatus accepit; sancti mox effulsere Doctores: quibus tanto magis licuit imbres doctrinæ spiritualis effundere, quanto liberius eis concessum est in pace recte permanere. Isti itaque sunt Dominicæ vineæ sacræ cultores: isti sunt qui tenera arbusta, in agro plantata Dominico, cælestibus aquis infundunt: isti sunt qui ad proferendum justitiæ germen, terram alieni cordis fœcundam efficiunt: isti sunt qui ovile Dominicum a lupis insurgentibus protegunt: isti sunt qui venenatis pravitatis hæreticæ jaculis clypeum Catholicæ defensionis opponunt: isti sunt, qui Scripturarum sacra mysteria, densis ad operta figuris, ad cognitionis lucem per seriem expositionum adducunt.

CAPUT I.
Virtutes S. Fortunati verbis Sacræ Scripturæ expositæ.

[3] Inter hos ergo gloriosus Domini Fortunatus, velut lucidum sidus emicuit: cujus vita laudabilibus moribus simul & forma doctrinæ salutis effulsit: [S. Fortunatus, in omni virtute eximius,] cujus fuerat in cogitatione sobrietas, in operatione constantia, in fide soliditas, in spe longanimitas, in caritate perfectio: in exhortando quoque fuerat alacer, in corripiendo severus, in consulendo benignus, in ignoscendo facilis, in irascendo difficilis in operando solicitus, in docendo assiduus. Constitutus in corpore, [quasi absque carne] corruptionē corporis ignorabat: quia carnis infirma per vigorem spiritus superabat: præter carnem vivebat in carne: sic vivebat in mundo, quasi non esset e mundo. Imo nequaquam erat e mundo: nam si Christi discipulus erat, quod utique erat, [extra mundum vivens,] profecto ex hoc mundo non erat. An forte contendis Christi discipulos fuisse de mundo? Audi ipsum Christum discipulis suis dicentem; Si essetis, inquit, de hoc mundo, utique quod suum esset, diligeret mundus. [Joan. 15, 19] An de hoc mundo B. Paulus Apostolus erat, qui dicebat: Mihi mundus crucifixus est & ego mundo? [Gal. 6, 14] Nequaquam igitur, beate Fortunate, de hoc mundo fuisti: quia ipsum cum suis pompis & concupiscentiis abnegans, carnem quoque tuam omnino mortificans, nudus nudum Dominum sequens, crucem tuam post Dominum bajulasti. Qui enim de hoc mundo est, nequaquam ea, quæ mundi sunt, abjicit; imo nimis cupide amplectitur & diligit: [talenta commissa auxit:] & dum transitoria ludificata mente insequitur, a semper mansuris bonis procul excluditur. Sed tibi nequaquam, excellentissime Præsul, aulæ cælestis janua clauditur: quia talenta tibi commissa pie dispensans & fideliter augens, dum geminata lucra tuo creditori reportas, Domini tui immarcessibile gaudium feliciter intras.

[4] Nullatenus, inquam, Fortunate sacer, a supernæ patriæ removeris ingressu, [e terreno tabernaculo ad cælestem montem translatus,] quia dum fideliter in terreno tabernaculo militas, in cælesti monte feliciter religiose quiescis. Sed hic forte quis instat, & quid sit tabernaculum, quis sit mons ille sanctus, æterna felicitate decoratus, interrogat. Hoc tabernaculum, est Christiana militia: mons sanctus, est immarcessibilis gloria vitæ perennis. Sed qui non habitat in tabernaculo, non ascendit in montem; quia qui non currit stadium, noc accipit bravium: qui laboris exercitium recusat in militia, remunerationis donativum non habebit in patria. Sed felix Pontifex iste quem colimus, [quia sine macula operatus justitiam:] qui ingressus est sine macula, & est operatus justitiam; sine macula ingressus est, quia nullam notam delicti criminalis incurrit; justitiam est operatus, dum quod sibi voluit alteri non negavit, & quod sibi voluit alteri devotus impendit: sine macula ingressus est, qui nec se nec alterum læsit: justitiam operatus est, qui legis divinæ mandatum devotus implevit: sine macula, inquam, ingressus est, qui lumbos suos, Domino jubente, præcinxit; [lumbos præcinxit & lucernas in manibus habuit:] justitiam operatus est, qui ardentes lucernas in manibus tenuit. Lumbos namque præcinxit, qui carnis suæ lasciviam per continentiam coarctavit; ardentes lucernas in manibus gessit, qui proximis suis lucis exempla monstravit: lumbos præcinxit, qui carnem suam cum vitiis & concupiscentiis prorsus extinxit: ardentes lucernas in manibus habuit, qui caritatis fervore semetipsum vehementer accendit: lumbos, inquam, præcinxit, qui corporeos sensus ab omni immunditiæ inquinamento compescuit; ardentes lucernas in manibus tulit, qui proximis suis lumen doctrinæ spiritualis ostendit: lumbos præcinxit, qui sibi custodiam assiduæ correctionis adhibuit; ardentes lucernas in manibus tenuit, qui sacræ conversationis exemplis, proximos illuminavit.

[5] Unde merito, vir iste sanctissimus inter sexaginta fortissimos computatur, qui (sicut in amoris Cantico legitur) Salamonis lectulum ambiunt; qui ad bella doctissimi, gladios in manibus tenent; & unusquisque, propter timores nocturnos, [inter 60 fortes viros ad lectum Salomonis nostri Christi,] super femur suum ensem imponit. [Cant. 3, 7] Quis vero Salomon, qui pacificus dicitur, nisi Dominus Jesus Christus accipitur? qui nimirum est vere pacificus, dum genus humanum proprio sanguine fuso, Deo Patri reconciliavit; & utrumque parietem, e diverso venientem, in se ipso, qui lapis est angularis, circulo fidei & caritatis univit: cujus pacifici lectus sancta Ecclesia vel anima quæque fidelis efficitur, dum a mundanæ solicitudinis strepitu vacua in solo Conditoris sui desiderio pausat; & ut intus Sponsus cælestis quiescat, cor suum ab omni seculi cupiditate prorsus emundat. Quid vero per sexaginta fortes, qui hunc lectulum ambiunt, nisi sancti Prædicatores aperte signantur? qui dum sex operibus misericordiæ vigilanter insistunt, dum legis decalogum spiritualiter implent, quasi ad sexagenarium numerum surgunt. Hi profecto Salomonis lectulum ambiunt: quia mentem sanctam, in qua Christus quiescit & habitat, verbis & exemplis instituunt: quibus a mentis aditu venientes hostes abjiciunt, dum ipsam mentem exemplis sustinent & doctrinis erudiunt. Hi tenent gladios, & ad bella doctissimi existunt; [accinctos ense super femur.] quia dum verbum Domini complent, quod corde percipiunt; magis ac magis ad spirituale prælium semper instructi, hostem suum diabolum sapientia simul & fortitudine vincunt. Per gladium enim, Domini verbum intelligitur; per manus vero bona, operatio figuratur: de quibus bene adhuc subjungitur; unius cujusque ensis super femur suum, propter timores nocturnos. Quid per ensem, nisi rigorem conversationis; & quid per femur, nisi carnis appetitum accipimus? Electi ergo quique, qui jam ad perfectionem vitæ provecti sunt, semper ensem super femur suum imponunt; qui a rigore destrictæ sibi severitatis adhibitæ, appetitum carnis assidue conterunt; ne hostis, quem in nocte mundi hujus timent, repente veniens, mollem aditum in eis inveniat; & per voluptatis molliciem eo facilius, quo voluptuosiores invenerit, ad graviora perducat. Et tales profecto ad Ecclesiæ regimen deputandi sunt, qui dum semetipsos provida meditatione discutiunt, dum proprios mores severitate rigida comprimunt, qualiter subditos corrigant ex semetipsis agnoscunt.

[6] Unde lætare, Fanensis Ecclesia, & in laudem tui Conditoris erumpe, eo quod tibi talem providit Antistitem, qui donec tibi corporaliter adhæsit in terris, sacris te documentis instruxit, moribus decoravit, virtutibus exornavit; & relicto tandem carnis ergastulo, [Aspiritibus immundis liberat:] cum Domni sui gaudium coronatus intravit, a spirituum malignorum incursibus te sanctarum precum potenti brachio protegit. Spiritualibus igitur gaudiis, plebs Fanensis, exulta, tanto munita Patrono: cujus dum sacras Reliquias pio amore veneraris in terris, sanctis ab ipso precibus confoveris in cælis. Hic orationes tuas, quas ei commendas, intra sacrarium exauditionis divinæ præsentat: hic tibi salutiferos imbres, copiam fructuum, cæli serenitatem, & corporum incolumitatem implorat: [& omnia bona apud Deum impetrat.] hic tibi sinum divinæ misericordiæ aperit, & divinæ pietatis aures, quas peccando concluseras, hic interpellando sacris orationibus reserat. Unde, si forte investigare delectat, utrumnam te Patronus tuus, pio amore dilexerit suspice retro transacta miracula, & intuere diligenter, quanta tibi contulerit eximiæ dilectionis insignia.

CAPUT II.
Corpus S. Fortunati miraculose translatum.

[7] [Ab Ecclesia ejus extra urbem,] Ut enim reverenda senum testatur auctoritas, ecclesia quondam extra urbem non procul a muris fuerat dedicata, in qua beatissimi Fortunati venerabile corpus honore debito fuerat collocatum. Accidit autem, ut plebs devota fidelium, non longe ab illa quam præfati sumus, ad honorem B. Paterniani ædificaret ecclesiam. [ad aliam S. Paterniani,] Unde factum est, ut populi, semper novitate gaudentes, antiquam negligentes ecclesiam, novam basilicam devotius frequentarent, ibique suæ venerationis vota persolverent. Tandem igitur Petrus Antistes, qui Fanensi Ecclesiæ præerat, instanti populorum supplicatione pulsatus, Abbati, ordinato in B. Paterniani cœnobio, veterem illam concessit ecclesiam, ejusque dominio improvida aliquantulum discretione commisit. [transferri nulla vi potuit, Corpus:] Abbas itaque usurpata licentia, cogitans, ne venerabilis illa vetus ecclesia aliquando sibi impedimentum afferret, sacrosanctum corpus B. Fortunati cupiebat auferre, & in nova quam construxerat basilica collocare. Hoc Episcopus cognito, ad prædictam ecclesiam cum suis Clericis properavit; Abbati præcipiens, ne sanctum corpus audaci temeritate contingeret. Sed imminente populorum frequentia prævaluit Abbatis audacia, & sacro corpore super plaustrum imposito bubusque subjunctis, ad novam basilicam properare conantur. Sed ecce ventus turbinis, e regione prorumpens, tantam densi pulveris nebulam in illorum facies impetus sui vigore contorsit, ut alter alterum non posset aspicere; & ipsi boves in vertiginem ducti, nequaquam valerent ultra procedere. Sed quoniam stultorum superbia contumax, nec etiam flagellis acquiescit, illatis verberibus & stimulis boves urgere, plaustri rotas manibus adjuvare, illisque tertio hanc temeritatem tentantibus labor in nihilum cedere.

[8] [sed bobus plaustri sibi relictis,] Consuluit tandem Episcopus, ut hominum cessante officio, res ista divino committeretur arbitrio. Recedentibus ergo procul hominibus, plaustro subjuncti boves, recto tramite tendunt ad urbem; neque a dextris vel a sinistris ab itinere deviunt, donec cum sacro corpore Episcopalem ecclesiam intrant. Frequens adest populorum conventus, lætitiæ voces ad cælum tolluntur, magnalia divina laudantur: exultant Fanicolæ cives, [portatur ad Cathedralem,] qui venerandis Reliquiis tanti Pontificis non privantur: sacrum corpus plaustro deponitur, hymnis & laudibus crebrisque vigiliis honoratur: saxea pyramis erigitur, in qua sanctum corpus, cum locello in quo fuerat, honore debito collocatur. Sed eodem tempore quo vetus illa, de qua locuti sumus, B. Fortunati basilica ob populi incuriam fuerat derelicta; sævæ mortalitatis pestis immissa Fanensem populum devastabat: quæ mox receptis sacris in urbe Reliquiis, [& pestis sedatur.] impetrantibus hujus almi Præsulis meritis sedata quievit: quod ex superni æquitate judicii non dubium est evenisse: ut qui exigente negligentiæ culpa, severæ correctionis flagella pertulerant; ad debitæ religionis exercitium redeuntes, benignæ consolationis gaudia læta sentirent. Sic Dominus omnipotens errores nostres verbere paterno castigat, & quos per flagella viderit emendatos, æternæ consolationis dono lætificat.

[9] Sed intueri diligentius libet hoc insigne miraculum, cui veterum facta videntur obtulisse præsagium. Nam sicut in Regum reperitur historia, Arca fœderis Domini a Philistæis est capta, & in Azotum translata; ubi etiam, exigentibus peccatis Israëlitici populi, per aliquot tempus mansit. [1 Reg. 4, & seqq.] [Sic Arca Dei capta a Philistæis,] Sed quoniam Philistæos ultionis divinæ plaga percussit, Arcam Domini diutius violenta dominatione retinere non prævalent. Plaustrum itaque novum faciunt, Arcam fœderis super illud imponunt, boves fœtas illi subjungunt, earum vitulos domi concludunt, nullum qui eas regat ductorem constituunt. Sed plaustro subjunctæ boves recto tramite pergunt, gressus suos ab itinere nullo modo flectunt, in Betsamis cum Arca domini veniunt. Sed quid, Fratres, quid per Arcam fœderis, nisi sancta Ecclesia designatur? Ipsa namque est divinæ promissionis pignore fœderata, [id est Ecclesia a dæmonibus oppugnata,] ipsi divina credita sunt sacramenta, ipsa est dominicæ desponsationis annulo subarrhata, ipsa est quæ Spiritum sanctum in pignus & arrham æternæ hereditatis, ad quam vocatur, accepit. Hanc olim Philistæi captivam duxerunt, dum per hominis primi delictum, dominium super eam maligni spiritus habuere, qui recte per Philistæos signantur: Philistæi quippe, [his plaga magna a Christo percussis] Potione cadentes interpretantur: & maligni spiritus quasi potione superflua ceciderunt, dum nimia contra Dominium superbia tumescentes, de claritate patriæ cælestis ejecti, ad aëris hujus caliginem corruerunt: qui Arcam Domini captivare conantur, dum locum beatitudinis, quem perdidere, hominibus invidentes; genus humanum, de quo ædificanda erat Ecclesia, suggestione pestifera ad delictum traxerunt. Sed tandem unigenitus Dei Filius, sua non deserens, nostra suscipiens; remanens in sinu Patris, egrediens de utero matris; insanabili Philistæos plaga percussit, dum malignos spiritus moriendo contrivit, regnum illorum destruxit, dominium, quod super electos habuerant, omnino delevit. [Psal. 88, 11] Sicut ei per Prophetam dicitur; Tu humiliasti superbum, sicut vulneratum, & in virtute brachii tui dispersisti inimicos tuos. Superbum quippe, o bone Jesu, potenter humiliasti, dum apostutam Angelum, qui ob superbiam dignitatem amisit angelicam, tuis fidelibus subdidisti: [atque per Sanctos pulsis;] ut ejus suggestionis illecebras per vigorem spiritus vincant, eumque ex obsessis corporibus pellant, & ejus calliditatis machinamenta penitus destruant. Tu quoque, fortis & invicte Jesu Christe, diabolum vulnerasti; dum ea, quæ contra te direxerat, in ipsum fortiter jacula retorsisti, & propriis eum telis occumbere præcepisti: suis quippe telis opprimitur, qui ea, quam homini propinaverat, morte perimitur.

[10] Tandem igitur plaustrum novum erigitur; boves, [plaustro subvecta Euangelico,] quæ fœtæ fuerant, subjunguntur, arca superimponitur, & in Bethsames ducitur. Quid per plaustrum novum, nisi novi hominis nova doctrina signatur? Plaustrum quippe quatuor volvitur rotis, & Domini Jesu Christi nova doctrina continetur quatuor Euangeliis. Quatuor enim Euangelia illæ præsignaverant rotæ mirabiles, de quibus Propheta Ezechiel in sua visione sic loquitur; Quocumque ibat spiritus, illuc eunte spiritu ibant: spiritus enim vitæ erat in rotis. [Ezech. 1, 20] Vos quippe, vos Euangelistæ quatuor, istæ rotæ fuistis, qui spiritum vitæ, quem vobis Jesus ab arce Patris infuderat, toto corde sequentes, ea dumtaxat nobis credenda misistis, quæ ab ejus magisterio didicistis. Quid vero per boves, quæ plaustrum ducunt, nisi sacri prædicatores congrue figurantur? Bos namque animal est aratris aptum, [Prædicatoribus ipsum trahentibus instar boum fœtarum,] quod cornua producit, ungulam quoque findit, & ruminat. Sic nimirum doctores sancti, terram alieni cordis prædicationis vomere scindunt; & dum vitiorum spinas extirpant, ad virtutum germina procreanda aptam efficiunt; cornua vero producunt, dum hæreticam pravitatem argumentis catholicis ventilant, dum soliditatem & robur sanctitatis assumunt; quo muniti, occursantibus inimicis, quasi cornibus armata fronte, resistunt. Ungulam quoque findunt & ruminant, dum discretionis modum in omnibus servant, & legis divinæ quam gustavere dulcedinem assidue semper in mentis palato retractant. Qui bene fœtæ etiam dicuntur, quia nimirum hi, qui tantæ perfectionis existunt, nequaquam steriles in Ecclesia permanent; immo dum alios doctrina & exemplis instruunt, multos Domino filios verbo prædicationis gignunt. Sed notandum, quia dum boves plaustro subjunguntur, earum filii domi includuntur: quia nimirum dum perfecti in scientia prædicant; hi qui adhuc in sensu parvuli sunt, qui adhuc doctrinæ alimento indigent, sub disciplinæ magisterio cohibendi sunt; [in Bethsamis, id est patriam æternam dicitur.] ne forte dum ad alios docendos adhuc docendi prodeunt, semet ipsos perdant, & alios non acquirant. Sed plaustro arca superponitur & in Bethsames reducitur. Bethsames, Domus solis interpretatur, per quam æterna patria figuratur; quam verus justitiæ sol semper illuminat, dum eam suæ claritatis presenti visione lætificat. Percussis ergo Philistæis, arca plaustro superposita bubus trahentibus in Bethsames reducitur: quia nimirum per Christi victoriam superatis malignis spiritibus, sancta Ecclesia, euangelicis sacramentis instructa, per prædicatorum officium ad obtinendam gloriam patriæ cælestis erigitur, ubi claritatem æterni solis aspiciat, & gaudium perpetuæ felicitatis obtineat.

[11] Sed ecce, dum prolati testimonii sacramentum inquirimus, [Sed & Arca dicitur Ecclesia Fanensis, per S. Fortunatum,] a te, Beate Fortunate, longe evagati sumus. Sed precamur, ignosce; ad tuum honorem ista prosecuti sumus: ignosce, ut ea quæ de tuis mirabilibus restant, dicere valeamus. Tu quippe, beatissime Præsul, suave Domini jugum sacris cervicibus portans, novo plaustro subjunctus, Fanensem Ecclesiam, instar Arcæ superimpositam, in Bethsames adduxisti; dum eam verbis instruens, & exemplis informans, ad æterni solis contemplandam gloriam sublimasti. Revera, inquam, novo plaustro subjunctus, beate Fortunate, fuisti; dum euangelicis sacramentis instructus, veterem hominem cum suis actibus exuisti; & novum eum, qui secundum Deum creatus est, cum sanctitatis operibus induisti. Novo plaustro subjunctus es; dum carnalem sensum veteris legis a te prorsus excludis, & spiritualem intellectum per gratiam novæ legis assumis. Novo plaustro subjunctus es, dum hujus mundi pressuras pro ovibus tibi commissis pati non renuis, [quasi novo Spiritus plaustro subjunctū,] & Domini tui passiones imitando devotus amplecteris. Novo plaustro subjunctus es, qui cum Christo humiliatus in terris, cum ipso exaltaris in cælis: & quoniam vivens humilitatem spontaneam eligis, jam solutus a corpore ineffabilem gloriam percipis. Sic nimirum, sic bone Jesu, qui tua vestigia sequitur, doctrinis instruitur, exemplis informatur, inter cives angelicos in cælestibus honoratur, & frequenti devotione in terris ab Ecclesiæ filiis celebratur. Qui enim tibi, qui vera vita es, bone Jesu, [sicque receptū cælo.] vivens adhæserit, moriendo nequaquam moritur, imo ad vitam felix introducitur, cum a præsenti vita relinquitur. Electorum quippe vita non deficit, sed augetur; nec occidendo præterit, sed ex ipso occasu principium accipit. [Quid enim]? An mortem incurrisse B. Fortunatus dicendus est, qui æterne vitæ conjunctus est? qui etsi corporaliter a nobis absens est, per crebra miracula semper nobis præsens est?

CAPUT III.
Inventio corporis S. Fortunati. Liquor ex oßibus manans.

[12] Lætare ergo, Fanensis Ecclesia; spirituale gauduim sume: [Coram testibus oculatis,] quia nequaquam te Pontifex tuus deseruit: & qui olim te spiritualibus alimentis instituit, etiam nunc præclaris signis illustrare non desinit. Ut, etsi de innumeris, pauca narremus, illud præcipue notificare curavimus, quod ante paucos annos multorum oculis ostensum innotuit; [post inventum an. 1113 corpus,] ut eo verissimum cunctis appareat, quo plures adhuc in carne viventes existunt, qui hoc se vidisse confirmant. Anno itaque ab Incarnatione Domini millesimo centesimo tertio decimo, cum plebs Fanensis pia dubitatione perquireret, ubi vel quomodo hujus almi Pontificis ossa quiescerent; placuit tandem, ut pyramidem illam confringerent, in qua sacrum corpus cum suo locello contineri majorum relatione didicerant. Igitur pyramis evertitur, saxea arca detegitur, detecta aperitur, venerabilis ille thesaurus, qui quærebatur, intus aspicitur; [cum corporibus SS. Eusebii & Ursi,] & quoniam caritas electorum sancta semper societate congaudet, quia nec singularis esse caritas potest; alii duo cum ipso reperti sunt, quorum sacra nomina, supposita scriptura declarat, dum alterum Eusebium, alterum Ursum vocati denuntiat. Et merito tres isti Pontifices uno mausoleo clauduntur, qui eadem fide Trinitatis & Unitatis instructi, eadem Pontificali dignitate sublimes, [suavem de se odorem spirat,] ejusdem Fanensis Ecclesiæ sacri Rectores, ad eamdem felicitatis perpetuæ gloriam pariter pervenerunt, Sed detectis venerandis Reliquiis, tum vero cerneres nivis candorem in ossibus, ut jam in illis futuræ per resurrectionem glorificationis imaginem præsignares: odoris quippe fragrantia tanta manabat, ut myrrhæ & balsami & omnium unguentorum odoramenta incomparabili suavitate transcenderet. [& oleum emanat,] Saxea quoque arca, B. Fortunati sanctificata Reliquiis, contra naturalem soliditatis suæ duritiam sacrum cœpit emanare liquorem, adeo largiter, ut & ipsa tota madesceret, & suppositum pavimentum stillicidiis sacris infunderet.

[13] Sed sacer ille liquor exceptus a pluribus, diversum versum diversis est operatus effectum, dum aliis salutem, aliis contulit detrimentum. Etenim spiritualia dona, Paulo testante, aliis vitæ præstant odorem, odorem aliis exhibent mortis: [diversa in diversis efficaciæ,] & Domiuus Jesus, juxta vaticinium Simeonis, aliis in resurrectionem, in ruinam aliis positus fuit. Et quoniam bonum male accipienti commutatur in malum, Domini Jesu buccella, quæ electos sanctificavit Apostolos, impium Judam deteriorem fecit, dum ab ipso diabolum non expulit, sed inclusit. [Cor. 2, 16, Luc. 2, 34, Joan. 13, 30] Nam, sicut Euangelista testatur, mox ut buccellam Judas accepit, in illum diabolus introivit. Caveas ergo & tu, cujus conscientiam pondus iniquitatis onustat, ne ad spiritualia dona non purificatus accedas: quia dum immundus munda contrectas, benedictio tibi in maledictionem mutatur; [miraculo quotannis iterato,] & qui aliis vitam conferret, tibi perniciem operatus. Renovatur autrem istud annua revolutione miraculum: & dum B. Fortunati festivitas colitur, de saxi duritia liquor ille salutaris egreditur: &, ut plus mireris, in mense Junio cum solis ardor vehementer incanduit, saxum natura rigidum molliciem accipit; & ne forte hoc naturæ lapidis imputes, mox transeunte festivitate, hoc miraculum desinit. Memini quoque me, licet indignum, huic interfuisse spectaculo; [etiam vidente Auctore, indeque moto ad scribendū.] petram totam vidisse madescere; &, dictu mirabile! manna cæleste saxo rigente diffluere. Unde te, Fortunate sacer, toto corde laudamus, qui nos miraculis tantis illustras: quia dum nobis signa exterius exhibes, divinæ cognitionis interius nos luce perfundis. Hoc quippe confirmati miraculo, te veneramur, adscriptum inter senatores aulæ cælestis. Hinc quæ de te pie dicuntur, vera esse perpendimus: hinc, pulsati Fratrum Fanensium precibus, ad tuas laudes scribendas accessimus. Imo nequaquam nos ista componimus, tua sunt prorsus ista quæ dicimus. Tu scriptor es, ego sum tibi calamus; hos per me characteres signas, per me populis cognoscenda fidelibus tua miracula mandas. Utinam, excellentissime Præsul, me idoneum calamum sacris manibus tuis efficias! Utinam meæ servitutis officium tibi complaceat! Utinam me tua merita protegant, & ad societatem patrie superne perducant, in qua sublimatus exultas.

[14] Veneranda sunt, Fratres, superius enarrata miracula, & olim transactis comparanda mysteriis. Nonne huic simile esse videtur divinæ illud virtutis insigne, [Comparatur hic liquor aquæ ex petra,] cum sitienti populo longi itineris labore defesso, Moyse exorante, irriguos fontes petra profudit? Sed intueamur diligentius, Fratres, quid spiritualiter illa petra signaverit, quis ille sitiens populus fuerit, quas aquas ad refocillandum acceperit. [Exod. 17, 6] Quid vero petra significet, Doctor gentium beatus Paulus insinuat; Petra, inquit, erat Christus. [1 Cor. 10, 4] Scilicet de hac petra flumina manant, dum spiritualia ap ipso sacramenta procedunt, a quibus fideles populi poculum salutare percipiunt. Hæc petra, virga lignea bis percussa refertur: [id est ex Christo,] quia profecto duo sunt ligna crucis, in qua Dominus Jesus lapis angularis pependit, ubi lancea persossus aquam & sanguinem simul emisit. Sacra quippe nos aqua regenerat, sanguis redimit, caro immaculata cibando consolidat. Hæc namque tria sunt indivisibilia sacramenta salutis, in quibus Christiana fides roborata consistit, & totius hæreticæ pravitatis & mundanæ sapientiæ machinamenta confringit; Joanne Apostolo testante, qui ait; Omne quod natum est ex Deo, vincit mundum; & hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra. [1 Joan. 5, 4] Et quasi ab eo quæreres, unde nostra fides testimonium habeat, mox subsecutus adjunxit; Tria namque sunt, quæ testimonium dant in terra, aqua, sanguis, & caro; & tresunt qui testimonium dant in cælo, Pater, Verbum, & Spiritus. [1 Joan. 5, 7] Hæc sunt testimonia tua, bone Jesu, [qua aqua S. Fortunatus Fanenses refecit.] hæc sunt illa flumina salutis, quæ de tua soliditate profundis; his fluentis sanctam Ecclesiam irrigas, his urentem sitim in cordibus fidelium tuorum extinguis, his aquis satietatem perpetuam donas, his vitiorum sterilitatem aufers, & fœcunditatem justitiæ præbes. Has aquas, Fanensium turba fidelium, de viva petra tuus tibi produxit Antistes; & quod ad eruditionem tuam adhuc tibi visibiliter exhibet, copiosius olim spiritualiter ministravit atque ministrat.

[15] Et tu quippe cum antiquo populo patrum in Ægypto fuisti, sub Pharaonis dominio gemuisti, Moysem ducem accepisti, rubrum mare transisti: sed quia adhuc per desertum incedis, quia siti deficis, labore tabescis, pro te Moyses orat, aquam tibi de petra producit, & recreationis fomenta largitur. [Filiis Israël ex Ægypto migrantibus, comparandos.] An non in Ægypto eras, cum originalibus compedita criminibus, in tenebris manebas, & divinæ cognitionis luce carebas? Ubi etiam sub Pharaonis dominio nimis oppressa plorabas, dum sub diaboli jugo captiva, corruptionis injunctæ [ærumnas] deflebas. Sed præsto tibi est Moyses, qui te liberat; divina gratia B. Fortunatus tibi providetur Antistes, qui te per veritatis doctrinam ab erroribus ignorantiæ solvit; & dum te ab notitiam tui Conditoris adducit, ab iniqui hostis dominio eripit. Eo quoque ducente rubrum mare transis, dum per ejus doctrinam & ministerium, baptismi lavacrum percipis; quod utique tunc rubrum efficitur, cum roseo sanguine Dominicæ Passionis intingitur. Videas autem, ne adhuc de securitate præsumas. Etenim per desertum incedis, iter tibi est per insidias, per multos labores oportet te redire ad patriam: sed utinam in hoc itinere sitias, ut satietatem beatæ refectionis invenias, illam, inquam, satietatem, quam bonus Jesus sitientibus repromittit: Si quis sitit, inquit, veniat & bibat, & de ventre ejus fluent aquæ vivæ: & alibi, Beati qui esuriunt & sitiunt justitiam, [quos hortatur auctor ut inde potari satagant,] quoniam ipsi saturabuntur. [Joan. 7, 30] Hanc beatitudinem votis omnibus, plebs Fanensis, amplectere; justitiæ sitim vehementer assume, ut ad ejus saturitatem attingas: in te ipsa tabesce, & carnis exiccans humores, a te ipsa penitus defice. Huic tuo desiderio, Moysi vice, Pontifex venerandus Fortunatus occurret; precibus almis tuæ sitis extinguet ardorem; Dominum Jesum vivam petram orando pulsabit, ut tibi fluenta gratiæ spiritualis impendat, quibus satiata pinguescas, & ad gaudium æternæ refectionis attingas. Quoties enim munera supernæ gratiæ percipis, quoties miraculis illustraris, quoties doctrina sacra perfunderis, toties tibi perspicuas aquas petra producit, ut in his munditiæ lavacrum & poculum salutis invenias. [unde energumeni, ægri, claudi sanitatem ferunt,] Nonne vero limpidissimum te irrigavit gratiæ divinæ fluentum, cum impetrantibus Beati Fortunati meritis, dæmones effugatos, infirmos curatos, claudos erectos vidisti? Unde si te sitis egregia divinæ cognoscendæ virtutis exurit, audi, quod tibi proponimus insigne miraculum, in cujus fonte restinguere poteris desiderii æstuantis incendium.

CAPUT IV.
Contracta & distorta mulier sanata.

[16] [Paupercula auctori nota,] Quædam mulier paupercula, quam omnes fere novitris, quam ego quoque facie cognitam habeo, pluribus narrare solebat, quod in noctis visione cognoverat: cujus quidem verba nequaquam ab ejus ore suscepi, sed fideles testes & subsequentia circa ipsam declarata miracula fidem præcedentibus astruunt. Quæ in Urbinati territorio mediocri genere orta, [misere contracta,] ex altera parte corporis erat invalida, adeo ut digiti retortæ manus, brachio tenaciter adhærentes, adhuc ostendant complexionis ingratæ vestigia; & contractum crus pedem a terra suspenderet & juxta genitalia applicaret. Cruciabatur itaque urgente inopia, morbo quoque torquebatur apposito. Devotis [ergo] precibus Dominum exorabat, ut mori permitteret, quam totam vivere non sinebat. Adest nox quæ finem curis imponet. Debilis hæc somno resolvitur, devinitus ei consilium salutis recuperandæ tribuitur. [in somnis sibi visa graviter periclitari,] Aspiciebat igitur in visione nocturna: videbatur sibi quatenus dum alti fluminis ripam baculo sustentata præcederet, angustum tandem & difficile reperit iter, cujus etiam expediti pericula formidarent; cum a dextris obstantibus rupibus diverticula nulla paterent, a sinistris fluvius præcipitanter incederet, ante oculos vehemens præcipitium immineret. Intentabant ei undique omnia mortem: & ut majoris infortunii terror accederet, baculum, quo sustentabatur, delapsum alveus torrentis accepit. [admonetur S. Fortunatum accedere:] Sed circumspiciens quonam modo sublevaret asperos casus; videt ecce duos senes non procul assistere; quorum alterum patrem suum esse cognovit, quem jam defunctum esse meminerat; alterum vero, qui vultus admodum fuerat reverendi, minime cognoscere potuit. Paterna eam solicitudine pater alloquitur, ne timeat exhortatur, recuperandæ salutis fiduciam præbet, si ad B. Fortunatum, Fanensis ecclesiæ Præsulem, venire festinet.

[17] [Fanum proficiscitur,] A somnis tandem evigilans mulier, hanc secum cum visionem sæpe retractans, utpote de salute recuperanda solicita, laborem assumpsit itineris; & baculo sustentante subnixa, Fanensium urbem vix demum fatigata subivit. Quantam tibi gloriam tuus præstat Antistes, plebs intuere Fanensis. A remotis finibus languidos evocat; & cum eos curare in regione propria valeat, te tamen solam suis miraculis illustrare deliberat: ut, sicut in terris vivens cibaria tibi sacræ prædicationis impendit; ita nunc in cælis consistens, laudibus te præclaræ virtutis honoret. Cujus facta dum solerti meditatione considero, alterum Heliseum illum esse perpendo, quem in Samaria commorantem Naaman ille Syrus lepra percussus adivit; & in Jordane fluvio septies Heliseo monente lavatus, [instar Naaman Syri ad Eliseum pergentis,] munditiam pristinæ sanitatis accepit. [4 Reg. 5] Quid rogo, Fratres, quid iste leprosus, nisi genus designat humanum? Quod eo tempore deformem cutis varietatem contraxit, cum innocentiæ & sanctitatis decorem per inobedientiam depravatum amisit, & pollutionis multifariæ sordes per peccatum assumpsit. Sed Heliseo mandante Jordanem ingreditur, septies lavatur, ac tandem mundatur. Jordanis quippe, Descensio dicitur; Syrus vero, [atque in Jordane lavari jussi:] Sublimis interpretatur. Heliseus ergo monet, ut Syrus, qui leprosus est, Jordanem ingrediatur; quia sancti prædicatores præcipiunt, ut qui peccati lepra sordescit, sublimitatem mundanæ dignitatis abjiciat, cervicositatem superbiæ comprimat, ab elationis turgidæ fastu omnino descendat, humilitatis lavacrum intret; ubi, cooperante septiformi sancti Spiritus gratia, dealbationem totius sanctitatis assumet.

[18] [quo monentur Fanenses,] Et tu igitur, plebs Fanensis, ad tuum Heliseum concurre, ejus monita summa devotione mentis amplectere, quatenus salutatem munditiam valeas obtinere. Et tu siquidem, ut opinor, in Syria forte consistis, aliquando sordida forsitan lepra contingeris; & ideo ad Heliseum propera, Jordanem ingredere, lavare septies, nitidamque cutem [recipe]. In Syria quippe es, dum contra tuum Auctorem elata mente tumescis, dum in tua scientia gloriaris, dum divinæ sapientiæ nullatenus acquiescis. In Syria es, [ut & ipsi a lepra spirituali mundandi,] quoties tui Conditoris præcepta contemnis, quoties mundi honoribus delectaris; & quia cum mundo ditescere cupis, Christi paupertatem imitari non appetis. Hinc te lepra turpis invadit; quia mox ut a Christo recedis, qui sibi adhærentes sanctificat, prædo te malignus aggreditur, qui suos imitatores totius iniquitatis contagio sordidat. Sed nec pereas, ne sordibus involuta putrescas, egredere de Syria; omnem depone superbiam, mundi projice dignitates, relinque divitias, honores postpone, ad Heliseum curre, ad Pontificem tuum Fortunatum affectu pii cordis accede; ejus monitis acquiesce, Jordanem humiliata prorsus ingredere; [ad Patronum suum veniant,] compunctionis & pœnitentiæ lavacro [totam] te, si sanari cupis, asperge: cumque lavata septies fueris, profecto mundaberis: quia in sanctum Spiritum credens, cujus gratia est septiformis; septiformes sordes vitiorum abjicies, & inæstimabilem justitiæ candorem percipies. Sicut ergo Naaman ille Syrus ad Heliseum sanandus accessit; sic & tu, [sicut mulier illa,] quoties peccati morbo deprimeris, auxilium hujus almi Sacerdotis inquire: ad cujus beneficia postulanda debilis etiam & contracta mulier nocturna visione docta pervenit.

[19] Igitur urbem ingressa, B. Fortunati frequentabat oratorium, prece sedula ejus implorabat auxilium, quatenus consequeretur salutis promissæ solatium. [quæ ad tumulū Sancti orans,] Sed ut futurum circa illam miraculum magis celebre fieret, cunctis fere Fanensibus ostiatim victum quærendo prius innotuit, quam fructum optatæ liberationis acceperit. Sed tandem aliquando, cum juxta tumulum B. Fortunati procumbens oraret, magnus eam repente stupor invasit, adeo ut sensu derelicta jaceret, & apertis oculis penitus nil videret. Interim ejus ossa contorta quemdam fragorem emittunt, [recepit usū membrorū] nervi siccati virescunt; & quos morbus male contraxerat, ad proprios usus virtus divina reformat. Ad se tandem reversa mulier tremebunda surrexit, & utroque pede subnixa, non adhuc se sanam intelligens, baculum quo sustentari consueverat, in pavimento quærebat. Quod ut circumstantes aspiciunt, contra morem solitum illam incedere admirantur; quid sibi contigerit; solicita intentione perquirunt. Confitetur illa, quæ circa se divinitus facta cognoverat: in lætitiam mox omnes prorumpunt, divinam omnipotentiam laudant, B. Fortunati merita venerantur. Verumtamen prædicta mulier sine baculo quidem incedit; sed adhuc claudicat: quod ex divina dispensatione arbitror evenisse, ut in altero divinæ munera pietatis intelligat, in altero severitatem adhibitæ correctionis attendat. Etenim Dominus omnipotens pauperes suos pia severitate flagellat, ut eo magis fulgidiores efficiat, quo vehementius in camino mundanæ tribulationis examinat.

[20] Amplectenda sunt nobis divina flagella hujusmodi, & œquanimiter toleranda: [Adhortatio ut flagella Dei patienter ferantur.] quia ab hereditate paterna indignus excluditus quisquis paterna castigatione commonitus nullatenus emendatur. Ne ergo nos, dilectissimi, ab hereditate sua Pater cælestis excludat; optemus, ut nos per flagella suæ pietatis emendatos efficiat, mentis nostræ duritiam comprimat, carnis nostræ lascivias severitatis suæ mucrone trucidet, &, quod magis mirere, eo clariores per laborum exercitia reddat. Numquidnam nos, dilectissimi, Paulo Apostolo meliores? numquid David Rege mitissimo sanctiores? numquid Job probatissimo justiores? & unde Paulo Apostolo Angelus sathanæ, stimulus carnis, qui colaphizet apponitur; pro quo ut ejiciatur, ter Dominum rogat, & non exauditur? imo apposita simili causa ostenditur, cum virtutem in infirmitate perfici, divino ei oraculo dicitur. [2 Cor. 12, 7, Psal. 25, 2] Propheta quoque David, ut flagellis corrigeretur orabat: Proba, inquit, Domine, & tenta me: ure renes meos & cor meum. [Psal. 117, 18] Et quasi ab eo [quid tentiones sibi] prosint exquireres; in alio Psalmo evidenter insinuat; Castigans, inquit, castigavit me Dominus. & morti non tradidit me. Beatus Job divina voce laudatur, & quod ei similis in terra non sit, superna assertione probatur: & tamen filiis orbatur, possessionibus spoliatur, a dignitatibus sublimatus dejicitur, [pessimo] insuper morbo percutitur, & a planta pedis usque ad verticem vulnus aperitur; ut profecto fideles intelligant, in hoc mundo semper esse plorandum: quia, qui hic in lacrymis seminant, illic in gaudio metent; & qui hic euntes deflent, in futuro cum exultatione laborum suorum manipulos colligent. [Job. 1, 18,]

DE S. MARIO SOLITARIO,
MAURIACI IN ARVERNIA.

SEC. VI, VEL VII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus cultu certo, Actis apocryphis, & incerta ætate.

Marius, Solitarius Mauriaci in Arvernia(S.)

AUCTORE D. P.

[1] Qua Durdanius fluvius Lemovices ab Arvernis separat, ad Auzam rivulum, jacet Maruiacum; in eoq; Benedictini Ordinis & reformationis Cluniacensis cœnobium, [In oppido Mauriaco] quod a Theodechilde, Chlodovei Francorum Regis filia, fundatum creditur, S. Petro dicatum. Oppidum vero ipsum cum titulo Archipresbyteratus, sub diœcesi Claromontana ad plures circum vicos extensi, ad provisionem Episcopi pertinet, qui ecclesiæ ibi Parochiali Curatum imponit. Ad cœnobialem vero ecclesiam corpus S. Marii, in eremiticæ suæ exercitationis loco sedecim leucis distante sepulti, transferri curavit nobilissima quædam femina, nomine Ermengardis, quod exinde multis ibi miraculis claruit, celebri religione cultum hac VIII Iunii, non solum istic, sed & per totam Arveniam & Aquitaniam. Dominicus de Iesu, Carmelita Discalciatus, in Vita seu Historia panegyrica hujus Sancti, allegatus a Iacobo Branobe inter Vitas Sanctorum Arverniæ, [ab an. circ. 1060 corpus;] existimat, Ermengardim prædictam eam esse, quæ Stephano, ejus nominis quinto Episcopo Claromontano, in favorem, ecclesiæ Cathedralis, dedit ecclesiam Silvaniacensem, cum terra * Nohanensi, tempore Philippi Franciæ Regis, circa annum MLX. Addit idem Branche, quod, licet Sanctus hic proprium habeat Mauriaci sacellum, tamen Dominica festum præcedente, scrinium ejus efferatur processionaliter in proximum oppido montem, ad duos bellici tormenti jactus distantem, dictum Podium S. Marii; ibique relinquatur totos tres menses, visitandum a frequentia concurrentium illuc vicinorum: quo in monte prædictus Stephanus ecclesiam consecrarit, supra cujus tectum nocte sequenti lux magna effulserat, totam circumilluminans regionem. Agitur de hoc monte & ecclesia num. 33 & 35, simulque indicatur, numquam illuc efferri sacrum corpus, pro pluvia vel siccitate impetranda, quin optatus sequatur effectus.

[2] [& Vita in Ms. vetusto,] Vita præfati S. Marii Confessoris, Patroni urbis Mauriacensis, e Latino vetustissimoque quodam membraneo manuscripto monasterii S. Petri ejusdem urbis, atque post Vitam & miracula S. Austremonii, ejusdem S. Marii Acta continente, fideliter & ad verbum descripta, uti ad calcem ecgraphi legitur, & inter schedas P. Odonis Gissæi reperta, ad nos venit beneficio P. Petri Poßini sub hoc titulo, Incipit Vita S. Mari, Patroni nostri; qui titulus aliique, Capitibus præfixi singulis, elegantiori notantur rubrica. Sequuntur autem in eodem codice, satis male habito, Passio SS. Tiburtii & Vincentii, Viteq; Sanctorum Guinidii Episcopi (cujus Reliquias possidet Conventus Mauriacensis) Benedicti, Odonis, Albini. Hæc autem ideo hic adjungo, [inter Vitas Patronorum.] ut verosimile faciam, ipsum Mauriacense cœnobium adhuc superesse aut superfuisse, cum ista Odoni Gissæo ibi scribebantur, ante medium seculi hujus defuncto, licet in Pullario Beneficiorum & Indicibus Abbatiarum Galliæ nusquam illud nominetur. Ut ut est, velim ab eis qui nunc locum poßident de præsenti sacri corporis cultu ac statu distinctius edoceri; tum etiam de prænominatis tribus Sanctis, Benedicto Odone, Albino, quorum ibidem Vitæ haberi dicuntur, sintne vulgo noti, Benedictus totius Ordinis Patriarcha, Odo Abbas Cluniacensis, Albinus Andegavensis Episcopus; an alii nobis forsan ignoti. De primo & tertio egimus in Martio, nec non in Majo de Alcuino, alias etiam dicto Albino; de Odone acturi XVIII Novembris. Guinidii autem, seu Quinidii, Episcopi Vasionensis, Acta illustravit Bollandus ad diem XV Februarii. Scire etiam velim, sintne adhuc in usu Invitatorium, Antiphonæ, Versus, Responsoria, & Hymni Officii S. Marii, ad Matutinum, Laudes ac Vesperas, sicut in eodem codice ponuntur ante Vitam; quæque fortaßis antiquiora sunt omnia, ipsique scribendæ argumentum subministrarunt: unde ea ipsa valde optamus nancisci.

[3] [Cultus late diffusus,] Non ibi autem consistit Sancti illius cultus; tota enim diœcesi Claromontana Officium de eo fit sub ritu semiduplicis, partim hac die, partim præcedenti; uti apparet, ex Breviarii Ecclesiæ Claromontanæ & monasterii Casæ-Dei. Complures per Arverniam & Aquitaniam ecclesiæ pluraque altaria, inquit Iacobus Branche, inveniuntur eidem dicata, in quibus per intercessionem illius, multa Deus operatur miracula; puta ecclesia Villæ-siccæ, prope Cadurcum; Capella intra ædem Divæ Virginis a Portu, Claromonte, aliaque ibidem S. Petri; in ecclesia S. Juliani Brivatensi; in vico S. Saturnini prope Clarum-montem; Massiaci, Orceti, Outablæ prope Issorium; Bonnæguis, prope Ussetum; Fortunis, prope Muratum; Croncæ & Moledis, prope S. Florum; ad S. Bonitum, prope Achonem. Besseriis autē pago, qui distat duabus leucis Pebraco, ad VII Jun. concurrunt rustici, sua ei animalia commendaturi, [per sacella & altaria;] successu optimo, ut ipsemet ex iis intellexi an. MDCXLIII, quando illuc ut minimum duo millia confluxerant: nec probare potui Dominorum quorumdam secularium cupiditatem, vindicantium sibi bonam partem caseorum, magno tunc numero offerri solitorum; metuique ne iss id male aliquando cedat.

[4] Idem Iacobus Branche, istis sic relatis, ad sinem Vitæ Gallicæ, a se post, præallegatum Carmelitam concinnatæ; [Vitam non scripsit S. Odo Ab. Cluniac.] Latinæ veteris, quam etiam in archivis ecclesiæ Brivatensis servari asserit, auctorem facit S. Odonem, Abbatem Cluniacensem; testem nullum nominans, neque animadvertens quod antea dixerat de Ermengarde, velut translationis curatrice, seculo XI ad medietatem provecto; quodque S. Odo obierit anno DCCCCXLII, uno ut minimum seculo citius. Adde, quod stylus tam verbosus, qualem hic reperio ac potißimum libro primo (qui tamen & secundus ejusdem Auctoris sunt) nequaquam Odonem istum referat, ex suis scriptis satis noscendum. Neque dixerim hunc scripsisse quidpiam, rogatum a Mauriacensibus Monachis, prius forsitan quam transferretur ad ipsos Corpus, in propinquo poßidentes & regentes parochiam, S. Marii dictam etiam ipsam; [utpote verbosissimam,] nisi Ermengardis alia anterior admittatur, quæ translationem curaverit. Tunc enim facile concessero ab Odone compositum Officium, quod postea extenderit alius amplißima phrasi, addens ex suo librum secundum de translatione & miraculis posterioribus: maneret tamen difficile captu, quomodo talem auctorem habens, satis habuisset eo innominato polliceri, simpliciter scripturum se Acta Sancti, prout tradita sunt ab antiquis (& quidem scriptis, ut postea innuit) seque. … fidem totius historiæ committere eis qui hæc tradiderunt. Idem autem queritur de uno quopiam recentiorum, quod, antiquis non contentus, Acta S. Marii tantis superfluitatibus, tantaque inanium implerit luculenta nugacitate dictorum, ut gravibus quibusque lectoribus sive auditoribus, non solum nauseam atque fastidium, verum etiam (nisi ob Sancti reverentiam) totum pene quod ibi dicitur, contemnendum penitus videretur & abjiciendum.

[5] [temporaq; & res mire confundentem,] Utinam hæc censura non etiam caderet in ipsammet illius Præfationem verbosißimam totumque librum primum: in quo non solum verba, sedres etiam ipsæ tales sunt, ut Henschenius noster dubitaverit, essentne typis evulganda nostris; ipseque Auctor merito caverit fide jubere pro veritate historiæ, a se scribendæ ex antiquis. Quis enim utcumque peritus linguarum ac temporum, sine stomacho legat, quod socius (ut præfertur) S. Austremonii, missusq; in Galliam Roma Sanctus, Ermonio dæmoniaco a se curato & baptizato num. 11, jussit ut diceretur vocabulo Bernardus; num. 12 quod cæcus, Salmana nuncupatus, a Sancto vocatus est in baptismo Barnerus; quodque Stennonio paralytico idem Sanctus num. 14 gesti in se miraculi publicationem fortiter interdicens; [dum Teutonica nomina imputantur socio, S. Austremonii] locutioni Teutonicæ assuetum imposuit vocabulum Hilpericus? S. Gregorius Turonensis, in Arvernianatus & educatus, qui in sua Francorum Historia duorum potißimum Episcopatuum, Turonensis videlicet & Claromontani, Antistites sibi enumerandos proposuit seriatim; inter hos primum statuit Austremonium, Decio & Grato Coss. id est anno CCL, missum in Gallias, uti ipse ait lib. I cap. 28. Atqui tota tunc Gallia, unis parens Romanis, Francica & Teutonica ignorabat nomina; quæ etiam inepte finguntur assumi ab homine, qualem tunc Marium concipere oporteret, [aut etiam discipulo Christi.] lingua, lege, natione Romano. Quod si ista inepte fingerentur de tali, multo etiam ineptius finguntur de eo, qui (ut scriptis ab anterioribus traditum, inquit Auctor Vitæ ipso initio,) ex illorum collegio fuit discipulorum, qui cum Dominum Jesum præsentem in carne vidissent, primos Apostolorum Petrum & Paulum Romam sunt secuti, ac divinæ prædicationis sub eorum magisterio fideles extitere ministri.

[6] [Floruit enim Austremonius seculo 3] Ioannes Savaro, Præses & Præfectus Arverniæ, vir eruditus deque litteris & patriæ suæ historia optime meritus, de S. Austremonio scribit in Originibus Urbis Claromontanæ, eum, postquam annos sex & triginta suæ præfuisset Ecclesiæ, sibi substituisse S. Urbicum, decessisseque ad Iciodorum vicum, & adhuc sex annos superfuisse. Acta S. Urbici dedit Henschenius, docuitque vita functum circa annum CCCXII; rursumque die v Iunii, de successoribus ejus Sanctis Leogontio & Illidio probavit, ex eorum Actis, seculo IV floruisse. Atque hinc porro ex mente Turonensis ad S. Austremonium, seculo III dimidio advectum, facilis est ascensus; non item ad ætatem Apostolorum; cui qui S. Austremonium admovent ex quadam opinatione vulgi, ignotas sibi suarum Ecclesiarum origines cupide ad Apostolos attollentis, enormem coguntur in Episcoporum succeßionibus admittere hiatum: quod fieri non deberet absque certißimis testimoniis, qualia pro S. Austremonio non habentur, nedum pro S. Mario atque adeo vacillet necesse est, quidquid de hoc, ut tali, dicitur toto libro primo Vitæ. Totum tamen contextum hic dare proposui, ut suo quisque rem arbitrio æstimet, tanto liberior futurus, quanto fidelius transcriptam acceperit qualemcumque S. Marii Vitam.

[7] Ego in ea nihil video, in quo poßit verosimilis aliqua, de S. Marii ætate, conjectura formari, quam ipsa illa Teutonica nomina, [verosimiliter dictus misisse S. Marium, sicut ipse missus a S. Petro,] quæ alias per summam absurditatem inducta deberemus agnoscere. Quid enim, aliunde habemus, quo ille vehementer suadeatur non esse multo junior S. Gregorio Turonensi? qui cum plerorumque Arvernorum Sanctorum Acta suis in libris, de gloria Martyrum & vitis Patrum, insigniter illustrarit; S. Marii tamen non meminit. Primi autem, qui de eo scripserunt aliquid, videntur Monachi Mauriacenses fuisse, postquam ipsis fuit loci sepulcralis cura commissa. Liceat ergo opinari mihi, quod sicut a S. Petro missus S. Austremonius dicitur, quia missus ab aliquo ejus in Apostolica Sede successore, puta S. Fabiano, initio anni CCL vita functo; sic & S. Marius, ad reliquias Gentilismi in Arverniæ superioris montanis extirpandas, missus ab aliquo Arvernorum Episcopo, seculo VI vel VII, Francis jam tota Arvernia dominantibus, dicatur missus a S. Austremonio, [licet in Gallias venerit anno 250.] quia illustrior nullus occurrebat, cujus nomini ea mißio adscriberetur, ab hominibus, minime malis, & initia fidei Christianæ apud se posita per S. Austremonium agnoscentibus. Ita optime intelligetur, quomodo potuerit Marius, conversis baptizatisque a se ponere nomina Teutonica, id est, Francica: si tamen alia nomina illi unquam habuerunt, & plus quam a morbis corporis curati fuerunt, nec a nativitate Christiani. Equidem vereor, ut tota tot verbis deprædicata Gentilium conversio, aliud habeat in rei veritate fundamentum; quam quod S. Marius, [& Marius forte pertineat ad seculum 6 vel 7.] nullo adhuc imposito sacræ ordinationis officio, sed pii pectoris compellente devotione, & simplex Clericus; montanis hominibus, Christianis quidem, sed per quam rudibus instituendis utilem operam navaverit, ex ea quam sibi delegerat solitudine; approbante, aut etiam hortante Claromontano Episcopo, qui ei Clericalem tonsuram dederat. Sed hæc per se dijudicet lector; & quantum plus fidei mereantur quæ strictim dicuntur libro 2, quam quæ libro I tam prolixe exaggerantur.

[8] Certiora sunt veteris cultus monumenta, in eo ubi Sanctus eremiticam vitam duxit & sepultus fuit loco; [Ejus in loco primæ sepulturæ, memoria] quem Iacobus Branche asserit ab ejus ibi spelunca nominari S. Mary le Creux, in tabulis ex Arvernorum dialecto, le Croz, id est Cavum S. Marii, sive ad litteram S. Marius cavus. Ibi erecta super ipsum ecclesia Parochialis, sub titulo S. Petri, etiamnum servat arcam corporis ligneam, circulis ferreis circumdatam, unde assumptum fuit transferendum Mauriacum: eademque in valle scaturit fons, ab eodem Sancto nominatus, ex quo bibentes ægri sanitatem frequenter hauriunt: & ducentis abinde passibus monstratur lapis, unde is populum solebat instruere, dicta Sedes S. Marii: ipsa vero ecclesia plurimum etiam nunc visitatur, absente licet corpore, & multis illustratur miraculis. Ita Iacobus le Branche, qui non videtur postea magni facere, quod Marojolium, ubi Sancti anima visa est, venienti ad sepulturam curandam Episcopo, ferri in cælum, putetur ab aliquibus esse, quod hodie vocatur Podium S. Marii, diversum a prædicto, inter civitatem S. Flori & Mauriacum, qui locus abest leucis 8 a loco sepulturæ: estque vero propius, Marojolium haud distare, a parochia S. Victoris, si non est ipsamet; siquidem hic ibi dicitur in corpore requiescere num. 19 distatque a Cavo-S. Marii solum leucis duabus. Quod autem prænominatum Podium attinet, id quoniam jacet in via Maßiaco Mauriacum euntibus, crediderim, transeunte illac corpore, donatum Mauriacensibus fuisse, occasione miraculi, circa mulum in præceps lapsum patrati num. 25: sicut alias sæpe in talibus factum legimus.

[9] [An. 1528.] Hactenus scripseram, quando Mauriaco accepi, editum ante annos CLX & amplius Episcopale decretum, de festo Translationis X Septembris celebrando, in hæc verba: Thomas du Prat, miseratione divina Claromontensis Episcopus & Dominus, universis & singulis Christi fidelibus, in eo qui est vera salus, salutem sempiternam. Cura Pastoralis est vigilare super gregem sibi commissum, & illius in omnibus salutem procurare, imo Omnipotenti se tribuere fidelem ministrum, & maxime si ea quæ petuntur animarum salutem concernunt. Considerantes igitur servorem caritatis devotionemque sinceram subditorum nostrorum, civium & habitatorum villæ Mauriaci, [Statuit Thomas Episc. ut inter alia quædam festa] præfatæ nostræ diœcesis, quam habent erga ecclesiam parochialem d. villæ, ubi imago Deiparæ & sacrosanctæ Virginis Mariæ veneratur & decoratur, ob miracula quæ Deus omnipotens, intuitu beatissimæ Virginis, ibidem crebro & de die in diem facere & operari dignatur; nec non & propter corpora Sanctorum Quinidii Episcopi & Marii Confessorum, quæ requiescunt, coluntur, & venerantur devotissime a dictis civibus alia in ecclesia præd. oppidi, videlicet in cœnobio S. Petri Ordinis S. Benedicti. Nos ergo, ex officio nostro optantes, eorum prædictorum subditorum nostrorum devotionem augere, sicut sitimus & desideramus in Domino; concedimus, permittimus, & volumus, quod de cetero annis singulis, eodem in loco, a viris ecclesiasticis pariter & laicis, fiat & celebretur festum, prout fieri solitum & de jure statutum in d. nostra diœcesi diebus Dominicis & Festis solennibus, [agatur 10 Septembr. Translatio S. Marii:] in tota præd. Parochia; scilicet memoria miraculorum intemeratæ Virginis die IX Maji; similiter & festum B. Quinidii, XV Februarii; & ejus Translatio, XXV Septembris; & Translatio S. Marii, Presbyteri & Confessoris X Septembris. Cupientes insuper eorum voluntatem adhuc propensiorem reddere; concedimus in Domino omnibus & singulis, prædictas ecclesias visitantibus, & præfatorum Sanctorum festa diebus superioribus celebrantibus, XL dies Indulgentiarum, quas ab hoc perpetuo statuimus valituras. In quorum omnium & singulorum robur, fidem, & testimonium, has nostras litteras sigilli nostri rotundi appensione jussimus muniri. Datum in domo nostra Episcopali Claromontensi, die V mensis Maji, anno Domini MDXXVIII. Signatum G. Dovitre; & sigillatum infra rubra cera, vincta cordulo rubro serico.

[10] [licet hodiedum solus agatur natalis 8 Junii.] Miramur hic nihil poni pro VIII Junii, qui tamquam Natalis S. Marii etiam nunc colitur Officio semiduplici, ut patet ex propriorum diœcesis Claromontanæ festorum indiculo inde nobis transcripto, & Ordine recitandi Officii pro anno MDCLVI; quando idem festum, tunc concurrens cum Feria V Pentecostalis hebdomadæ, transferri contigit usque in XIII Iulii, cum addito; Fuit VIII Junii. Magis etiam mirum videtur, Translationis festum, cum prærogativa Indulgentiarum tam studiose postulatum a populo, concessumque ab Episcopo, non perennasse ad posteros; sed in dicto Ordine Indiculoque omnino præteriri; fortaßis quia in vindemiæ tempus cadens, minus aptum erat ciendo concursui populari. Fuit autem Episcopus Thomas, ut hoc obiter dicam, qui Societatem nostram, ex Italia adductam, primus stabilivit in Gallia, jactis trium Collegiorum fundamentis, Billomi in Arvernia & Parisiis in Francia, quod in maximam deinde celebritatem amplitudinemque excrescens, [Quis ille Thomas?] Claromontani Collegii nomen usque ad nostra hæc tempora tenuit; donec suum illud Rex Ludovicus XIV fecit, cœpitque Ludovici Magni vocari; tertium Mauriaci erectum fuit, unde diploma prænotatum accepimus, absque spe inveniendi quæ supra optabamus vetustiora monumenta.

[Annotatum]

* an Rohanensi?

VITA
Ex veteri Ms. Mauriacensi.

Marius, Solitarius Mauriaci in Arvernia (S.)

BHL Number: 5542

EX MS.

PROLOGUS.

[1] Inter omnes Sanctos, qui post Domini Salvatoris adventum, vel vita, [Inter Sanctos præcipue laudandi,] vel prædicatione claruere per mundum, illorum vel maxime apud fideles attolenda sunt merita, per quos fides ipsa toto orbe fundata est, ac propagata. Quamvis enim postea extiterint multi, qui & sanctæ vitæ mirandis exercitiis meritisque magnis, & signorum quoque gratia collata ingentibus enituere miraculis; quidquid tamen istorum obtinuit fides & meritum, totum ad illorum spectat nihilominus meriti supplementum, per quos isti ad gratiam credulitatis, & ad virtutem pervenire potuerunt per fidem operationis. Huc accedit, quod inæstimabiliter fortioris virtutis fuit meritique majoris, quam esse nunc possit, eo tempore agnovisse ac suscepisse credulitatem veræ pietatis, quo nondum tanta fuerat gloria ac virtute comprobata, post illorum etiam ex hac vita discessum, [qui fidem primi annuntiarunt populis,] qui ejus agnitores ante fuissent atque cultores. Ea namque, quibus hi post hanc vitam apud Deum se vivere & per illum plurimum se posse demonstrant, indubitanter ac certissime probant, nequaquam illos, dum hic viverent, in cultu pietatis errasse, ac per hoc imitationem veræ fidei indubitabilem sequentibus effecisse: quod jam temporibus nostris tot & tantis certissimum factum est documentis, ut facilius, etiam nolens quispiam, credere his cogatur, [illam adhuc recentem probantes miraculis,] quæ negare non posse convincitur, quam ut credere velit, laboriosius persuadendum cuipiam videatur. At vero primis illis temporibus grandis hinc poterat humanis mentibus nutabilitas dubietatis irrepere; ne forte illud quod credendum prædicabatur, tale quiddam esset,quod ad tempus aliquod prævalens, postea penitus esse desineret. Sed profecto tanta redundantia inhærebat illis virtus & gratia Spiritus sancti, ut ipsam sinceriter intuentes in fidei prædicatione certitudinem veritatis, nullam in ea recipere possent ambiguitatem dubitationis. Imo vero tantum in eis exuberavit, tantaque illos ejusdem Spiritus abundantia replevit, ut non tantum fortissima fide retinere, verum etiam prædicatione instantissima toto illam satagerent orbe diffundere.

[2] Jam vero quis digne valeat æstimare, quanta fuerit, quantæque gloriæ, & quanti meriti virtus illa, [& multa sua tolerantia,] qua, pro eadem prædicatione per totam mundi latitudinem disseminanda,nec pericula vel labores asperrimorum expaverunt itinerum, nec universarum angustias indigentiarum, nec barbararum immanes gentium feritates, nec affuturas absque dubio multimodas persecutiones, postremo nec tantorum tam diversa genera tormentorum, & per ipsa tandem illatum crudelissimæ mortis exitium? Quod si aliquando aliquibus horum, in talibus patientis, supernæ pepercit consilium Majestatis; quis tamen audeat dicere, illos passionum gloria caruisse, quos constat semetipsos ad omnes perferendas passiones, non tradidisse solum, verum etiam quodammodo ingessisse? [ut fecit S. Marius;] Talium unum, nobis peculiarem Patronum, Sanctum scilicet Marium, dignatio cælestis attribuit: ob cujus ingens meritum atque eminentissimam gloriam aliquatenus exprimendam, pauca quædam de viris hujusmodi putavimus in primis generaliter loqui. Nunc ad specialia ipsius ita nobis, pro exilitate sermonis, loquendi sive narrandi videtur intentio dirigenda, ut ea ipsa tamen non aliunde laudanda putentur aut approbanda, quam ex eo ipso quod generalis talium Sanctorum probatur habere laudatio; hoc est, non commentitiis aliquibus aut extrinsecus perquisitis laudationibus, [cujus Acta nimia verbositate obfuscata,] sed ex ipsa suorum evidenti intimatione gestorum. Jam dudum siquidem nescio quis hujus beatissimi, sicut & plures alii aliorum suscepta narratione gestorum, tantis illam superfluitatibus tantaque inanium opplevit luculenta nugacitate dictorum; ut gravibus quibusque lectoribus sive auditoribus non solum nauseam pariat atque fastidium, verum etiam (nisi ob Sancti reverentiam) totum pene quod ibi dicitur, contemnendum penitus videatur & abjiciendum. Quapropter his omnibus penitus omissis, gesta beatissimi viri, prout nobis tradita sunt ab antiquis, ita simpliciter ac breviter decrevimus expromenda; [simplicius dantur, prout habentur antiquitus scripta.] ut non tantū suimet consideratione digna & laudabili, sed moderata commendatione sint vacua. Neque enim aut extra appositis compositionibus debent superflue phalerari, aut proprii internique sui decoris neglecta consideratione, tantæ pulchritudinis admiratione & glorificatione fraudari. Fidem sane totius historiæ, ab anterioribus nobis traditæ, de ipso vel actibus ipsius, illis qui hæc tradidere committimus; tantumque secundum relationem eorum, vel recitamus ejus gesta, vel prædicamus: de magnitudine tamen virtutis meritorumque ipsius nulli penitus ambigendum esse censemus, quam quotidianis satisque mirandis comprobari miraculis videmus.

LIBER I APOCRYPHUS.

CAPUT I.
Missio viri Apostolici in Arverniam & secessus in locum solitarium.

[3] Beatus igitur Marius, ut scriptis ab anterioribus traditum accepimus, [Discipulus Christi,] ex illorum collegio fuit discipulorum, qui cum Dominum Jesum præsentem in carne vidissent, primos Apostolorum Petrum & Paulum Romam sunt secuti, ac divinæ prædicationis sub ipsorum magisterio fideles extitere ministri. Unde quatuor ex his Princeps Apostolorum Petrus, electos atque expertæ virtutis testimoniis approbatos, primo ad proximiores direxisse fertur Italiæ fines; [a S Petro in Gallias missus,] postquam ibi sufficienter verbum fidei prædicassent, deinceps ad Gallias usque progressuros, idemque verbum per ipsas disseminaturos a. Horum primum nomine Austremonium b consecrasse perhibetur Episcopum; comitesque illi attribuisse Necterium c Presbyterum, & Diaconum d Mammetum, atque Marium, verbi Dei strenuum fidelemque ministrum. Ita nondum alicujus officii Sacerdotalis sublimatione promotus, [cum S. Austremonio,] jam tamen divinæ prædicationis minister Apostolica per Spiritum sanctum electione monstratus est dignus: & qui fines, domos, & possessiones, notos & amicos deserens ac parentes, ad labores Apostolicos in fidei annuntiatione ac testificatione properanter adjuvandos, annuntiando eamdem exteris nationibus fidem, idem quod Apostoli ministerium sortitus est eumdemque laborem; factusque est alienis vir Apostolicæ dignitatis, qui secutus Apostolos alienus fieri non cunctatus est suis.

[4] Et illos quidem quos, Ordinum sacrorum gradibus acceptatis, ipsa ordinationis necessitas ad solicitudinem impellebat, [licet solum Clericus esset:] injunctæ administrationis non adeo mirum est instantissimos operatores fuisse Dei agriculturæ Deique ædificationis. At iste, nullo adhuc imposito sacræ Ordinationis officio, sed sola pii pectoris compellente devotione, instantissimus nihilominus operator effectus, nonne digne est pro tantæ virtutis gratuita ac spontanea assumptione mirandus? Nam qualiter cum sociis, quibus ab Apostolorum principe comes ac minister fuerat attributus, opus assumptum fuerit executus, historica de illis traditio nobis evidenter ostendit; [sociis tamē nihilo in fide prædicanda inferior,] ubi ea quæ de ipso vel circa ipsum deinceps sunt acta narravit. Et verbis quidem illud ipsum satis astruxit, asserens illum non minus sociis insignem, tam prædicationibus, quam virtutibus atque miraculis, una cum illis totam pene Italiam ad veræ pietatis adduxisse culturam. De moribus quoque ipsius animique virtutibus ac vitæ instructione, præclara retulit multa, quibus appareret, quod ad tantos populos convertendos satis in eo prædicationi congrueret vita. Verum id quod deinceps narratur actum, omnem hac in re attestationem probatur superare verborum. Id autem est, quod sanctus ille Pontifex Austremonius, cum prædictis duobus sociis, Necterio Presbytero Diaconoque Mammeto, [ab iis præmittitur in Arverniam:] remorans adhuc in Italiæ finibus, tertium illum socium, & in prædicationis finibus, tertium illum socium, & in prædicationis officio comministrum Marium beatissimum, delegisse dicitur ac judicasse præmittendum e, ad insinuandum verbis & virtutibus, fidei & virtutis Christianæ doctrinam gentibus Galliarum. Quod onus ipse, licet maximum, nec expavit, nec recusavit, nec tamquam gravissimum cunctabundus suscipere dubitavit. Nam de hac re a Sancto illo conventus, qualiter illius mandatum acceperit atque susceperit, juxta ea qua tradita hinc accepimus, breviter aliqua inserere putavimus.

[5] Vides, inquit, S. Austremonius, O Mari, venerande frater, & dilectissime fili, cum ratione temporis, [qui suscepta exhortatione Austremonii] tum quoque & dignitate operis & utilitate operationis, atque ad ultimum paucitate nos cogi operariorum, ut agricultura Dominica nulla penitus debeamus torpere desidia: sed totis viribus ita jugiter sancto nobis insistendum est labori, ut si fieri possit nullum momentum temporis, nulla pausationis requies dependatur inutili vacationi. Igitur dum nos in his adhuc finibus remoramur, per te partes orbis occidui claritate sanctæ prædicationis ac lumine veritatis volumus illustrari; ut & pereuntibus populis salus per te conferatur æterna, & tibi per salvationem illorum Domini tui gaudium, atque in regno cælorum super multa constituaris. Ne verearis hominum ferociam barbarorum, quia missos nos esse nosti a Domino, sicut oves in medio luporum. Sed numquid suos oderat, quos ita mittebat? an non potius quantum diligeret, studebat hinc ostendere, quos & insectatione hostium, patientiæ palmam acquirere, & de ipsorum postmodum subjectione in cælesti curia volebat sublimiter triumphare? Ad hujus igitur remunerationem prælii, ad hujus semper aspice gloriam triumphi; & numquam ad laboris quanticumque, sive tribulationis perpessionem, aut metus aliquid patieris aut cædii. Tum beatissimus Marius, alacer magis ac gaudens, quam dubitans aut pavidus, ad tale beati Pontificis hortamentum hoc modo fertur dedisse responsum: [alacriter profectus,] Quam dulcia mihi tua, Beatissime Pater, sunt mandata! quam salutaria videntur tua monita! quantique & opportunitatem afferre meriti comparandi, & beatitudinem præparare præmii consequendi! Agnosco te utilissimum præceptorem, & saluberrimum hortatorem. Par est igitur, ut me promptissimum habeas obauditorem. Vadam lætus & alacer, eroque Deo juvante non piger injuncti a te officii pro toto posse minister. Superest ut me semper indesinentibus tuis orationibus prosequaris, atque a communi omnium magistro Christo Jesu Dominio nostro sedulis obtineas votis, ut & laborem congruum suscepto ministerio juvet impendere, & laboris impensionem nō inanem aut infructuosam illis circa quas impendetur gentibus existere, tantamque mihi ad passiones universas, pro suo nomine perferendas, dignetur patientiam dare, quæ immanitates omnes valeat superare.

[6] Ita jam securus & intrepidus, summa etiam cum devotione, ac si nullo monente, proficiscar ultroneus. [& Apostolico plenus spiritu,] Quid dicis, vir vere mirabilis ac stupende? Solus veritatis præco ad innumerabilia cultorum falsitatis impugnator non cunctaris accedere? In tot populorum, tanta etiam antiquitate confirmatos errores, non vereris unus omnium eversor insurgere? Hinc certe probatur, quia quantum in te fuit, ad depellendos omnes, non Gallorum tantum, sed totius orbis errores, totum te & modis omnibus atque intimis votis, si res evenire posset, impendere cupivisses. Mirandum jam multum non erit, quod terrifica cuncta facile contempsisti, dum cælum esse unum optasti ex illis, qui enarraverunt gloriam Dei, atque in omnem terram exivit sonus eorum, & in fines orbis terræ verba eorum. Cum Paulo Apostolo legationem pro Christo fungi concupisti, atque unus esse ex adjutoribus Dei, mysteriorumque ipsius dispensator fidelis, & tam strenuus minister Christi, quo secundum promissionem ipsius illic esse posses honorificante Patre, ubi Filius ipse, cui ministrastis: hac, inquam, tanta non inanis, sed veræ magnificentia gloriæ delectatus, acquisitione tantæ sacræque dignitatis studio pietatis illectus, non adeo mirum si ad hæc obtinenda magnis quantumcumq; laboribus putaveris properandum, nec ab iis ullus te revocaverit metus quorumcumque perpetiendorum. Sapienter igitur atque utiliter inchoandum non recusasti, quod favente Deo fortiter consummasti. Postulatum itaque orationum suffragium mox in præsenti beatus Pontifex abunde studuit impendendum, benedictione solenni pietatis illi prosperitatem itineris, devotionem operationis, instantiam fructumque laboris, ab inimicis tuitionem, patiendi fortitudinem, sustinendi longanimitatem, atque ad ultimum certamini bono & cursui consummato fideique servatæ repositam, a justo judice, justitiæ coronam.

[7] [Arverniamque ingressus,] Ita profectus, Italiæ finibus transmissis, atque Alpibus superatis, pervenit ad Gallias, verbum disseminans pietatis per quæcumque transibat loca. Hoc modo ipsam quoq; Galliam pene pertransiens, Aquitaniæque regionibus appropinquans, in territorium devenit Arvernicum; ubi in quodam ipsarumque confinio patriarum locatus, sol veritatis ab Orientalibus adveniens oris, usque in ipsos limites Occidentalis Oceani porrectis facilius radiis resplenderet; itaque illuminaret innumeras multitudines populorum, antequam eo veniret. Ibi quoque tempore pauco, per totam circum circa regionem, Euangelicæ prædicationis eadem lux clara diffunditur; verba prædicationis, operum mirandorum signa sequuntur; [multa patrat miracula;] & quidquid auditum venire posset in dubium, gestis mirabilibus assertum, certissimum comprobatur. Reddebantur namque lumina cæcis, surdis auditio, debilibus membrorum fortitudo vigorque, ægris quibuscumque atque languentibus ad integrum pristina salus; fatigatis ab spiritibus immundis persecta curatio, nec violentam aliquam vexandi in eorum sinebantur habere corporibus, in quorum cordibus amittere cogebantur jus improbum pristini dominatus. Ita divinis sagitis atque spiculis prædicando emissis, dum Dei miles invictus coruscantibus se protegit atque effulgurat armis, subactis hostibus universis, satis nobilem de illorum subjectione triumphum regno meruit importare cælorum. Et ille quidem cælestis ostensor luminis humilem sibi locum, eoque adhuc tempore, fama satis obscurum, propriæ delegit habitationis: hoc est in quodam viculo, qui vulgari vocabulo dicitur Vallis f Jornensis.

[8] [in Valle Iornensicellam sibi locat:] Ibi igitur quaquaversum verbi seminandi gratia discurrens, locatum sibi habebat hospitiolum, quo rediens privatim secretiusque maneret. Verum * nequaquam obscuritate loci luminis claritas obscurari, quin potius claritate luminis obscuritas loci potuit meruitque depelli. Nam, ut de alio quodam Sancto ait quidam, æque sanctus ac doctus, illustratur latibulum, dum limen recluditur. Denique, cum per loca circumquaque sita, perque diversas longius etiam positas regiones, doctrinæ virtutumque, illius splendor effulgeret; sanctitas ac sinceritas vitæ omnibus accedentibus mirabilis videbatur nihilominus resplendere: [mira ibi abstinentia] de * qua re multa, ac superabundantius quam necesse est, a quodam relatore actuum vitæque ipsius accepimus dicta, quæ nec omittenda ex toto, nex ex parte maxima putavimus attingenda. Illud quamprimum Apostolicum exemplum imitandum sibi esse congruum duxit & commodum, castigare scilicet & in servitutem redigere proprium corpus, ne aliis prædicans ipse reprobus efficeretur. Abstinentia itaque mirabili pollebat, sed non minus hanc sapienter quam mirabiliter exercebat: ita nempe virtutis hujus ratio semper observanda deposcit, quam Jesus Dominus in Euangelio, breviter quidem, sed pleniter intimavit. Cum * enim de Joanne Baptista dixisset; Venit enim Joannes Baptista, non manducans neque bibens; & dicunt, demonium habet; ac deinde de se ipso; Venit autem filius hominis manducans & bibens; & dicunt, ecce homo vorax & vini potator, peccatorum amicus & publicanorum; [vigiliisque se exercens:] insipientiam talia dicentium his statim pauculis redarguit verbis, Et justificata est, inquit, sapientia a filiis suis: quod tale est, ac si dictum esset, Insipientes quique ac stulti, justitiæ sive injustitiæ meritum non nisi in sola consideratione constituunt vel sumendi cibi vel a cibis abstinendi; dum summam justitiæ palmam illam tribuunt solis, qui eo tantum more quo ipsi solent a corporalibus abstinent cibis; illos vero minus reputant justos, qui cū ceteris utuntur communibus alimentis: at * vero generosi veræ sapientiæ filii totum justitiæ meritum, nec abstinentiæ, nec edulio, sed sapientiæ deferunt soli; qua inter ceteros religiosi cujusque hominis actus, abstinendo quoque, similiter ut edendo, non nisi rationabiliter & jejunatur pariter & manducatur. Sufficiat hæc dixisse paucis de tantæ intimatione virtutis, ne qui eam putent in sola jejunandi diuturnitate, sed in edendi potius moderatione temperamentoque consistere. Vigiliarum etiam laudabili strenuitate, orationum perinde jugi pene continuatione, divinæque legis assidua meditatione vir beatus, instantissimo sanctæ ac beatæ vitæ studio, memoratur satis insigniter viguisse.

[9] [castus,] Mores * nihilominus habuisse & castos ad perfectum atque castigatos, & virtutum insuper omnium speciositatibus adornatos, modestiæ lenitate transquillos, gravitatis honestate compositos, sustinendi longanimitate fundatos, patiendi tolerantia fortes, suavitate benignitatis amabiles, dilectionis erga omnes plenitudine redundantes, caritatis in Dominum ardore ferventes, [misericors,] compatientes universis undecumque tribulatis; pro posse largos, sed ultra largiendi possibilitatem misericordes egenis; pacis semper cupidos atque concordiæ, sive conservandæ sive reparandæ inter quosq; mortales; virtuti jugiter studentes utrique; totius ad postremum injustitiæ, & iniquitatis exosos, justitiæ totius & æquitatis atque universæ bonitatis ac benignitatis dulcedine plenos; cunctæ vero malitiæ seu ferociæ vel etiam severitatis nimiæ amaritudine vacuos. [efficax ad conversionem infidelium,] Tali sanctæ puritate pariter atque exercitio vitæ, talique morum omnibus florens virtutibus institutione, doctrinam perornans sanctæ prædicationis, adjunctis etjam signorum ac prodigiorum admirabilibus gestis, totam convertisse dicitur ad fidem Dei ac Domini nostri Jesu Christi multitudinem longe lateque circumpositæ gentis. Pensandum igitur est, quanta illi præmia supernæ retributionis tot & tanta merita compararunt sanctæ operationis; quandoquidem, si vitam sine crimine ducens, solummodo injuctum prædicationis officium inculpabiliter exsequeretur, non parum ex hoc & meritum compararet, & assequi præmium crederetur. Rursum, si nullo aut imposito aut executo prædicationis officio, vitam solum gereret tantæ puritatis, [ideoque multipliciori laude dignus.] tantique acquirendis virtutibus laboris & exercitationis; & hanc, humanis aspectibus devitatis, in conspectu tantum ageret divinitaris, ea quoque sola immensum posset acquirere meritum cælitus restituendæ mercedis. Quod si etiam, & nulla exterius absconsione celatis bonis ejus moribus & actis, exemplo tantummodo sui, absque admonitione scilicet aliqua verbi, pigris quibusque excitationem, ac solicitis propriæ salutis meliorandæ semper vite cogendique propositi præberet imitationem; hinc quoque non minimam mercedis æternæ mereretur retributionem. Quam ergo ingentia supernorum conquisita illi putamus merita præmiorum, qui tot magnificorum exercitiis operum & justificationes & remunerationes unus obtinuit plurimorum.

ANNOTATA D. P.

a Hic in margine notabatur Lect. II, ut appareat pro Officio proprio distinctam in Lectiones Vitam fuisse, idque per totam Octavam: nam infra initio num.7, notatur in margine Dominica infra Oct. Lect. I, ac porro ad asterscos, paucarum linearum intertervallo interponendos, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8.

b S. Austrimonii Acta dabuntur 1 Novembris.

c Necterii, Branche Nectarium appellat, ejusque Vitam tradit sub die 9 Decembris.

d Neque hic Mammetus proprium aliquem cultum habet, sed de eo agit, Branche post Vitam S. Marii, additque quod in Arvernia superiore, prope oppidum Salers, parochia sit S. Mameti dicta, quam Ioannes Aicelinus Episcopus Claromontanus an. 1298 dedit suæ Cathedrali, ubi suspicatur sepultum Sanctum, quem etiam vocat Mammertum.

e

Idem Branche putat S. Marium prius ordinatum fuisse Presbyterum, neceßitate id exigente: sed hoc nullus antiquior dixit, solumque ex Hymnis ab eo profertur, quod

Hic nobilis nobilibus progenitus parentibus,
Contemptis pompis seculi, vitam suscepit Clerici.

f Idem locum describit montosum, qui terminat Vallem Montis-journalis, sitam inter civitatem S. Flori & Mossiacum: ubi, inquit, hodie visuntur pagi duo pulchri, ab ejus nomine dicti, S. Marii le Creux, & S. Mary le Plain, id est S. Marius, seu pagus S. Marii, Cavus & Planus, a situs diversitate. Prior solum nominatur in topographica Arveniæ tabula ad occiduum latus Maßiaci, & æque ac ipsum distans a S. Floro leucis 4, in quo mortuum & sepultum Sanctum, idem postea asseverat.

CAPUT II.
Miracula a vivente patrata: præparatio ad mortem.

[10] Jam vero de miraculis, quæ privatim in loco gessit propriæ habitationis, [Pauca distinctius scripta,] præter illa scilicet quæ diversis in locis ob salutem populorum, spectantium turbis astantibus egit; nonnulla, satis licet pauca, signantur, & promptæ memoriæ nostræ scripto anteriore sunt tradita: quia nimirum facilius hæc, assignatis etiam curatarum & nominibus & passionibus personarum, a circum manentibus dignosci traditione sequentibus potuerunt a; quam illa, quæ inter externos atque externis exhibita, pro sui quoque multiplicitate colligi vix possibilia, multo citius præsentium oblivioni quam posteriorum memoriæ sunt mandata. Hæc ergo ex eis, scripto tradente, ad nostram usque notitiam pervenerunt: hæc nos quoque, non tam pro magnitudine aut numerositate gestorum, quam pro ceterorum habenda certitudine, notitie tradimus posterorum.

[11] Dæmoniacus quidam, furiis agitatus, ad beatum deductus virum, [Energumenum a se liberatum,] ingenti metu præsentiam perhorruit illius; clamantibus statim dæmoniis per os ipsius; Cur, homo Dei; quare, Vir beate, venisti a propriis deturbare nos sedibus? Satis te sanctum, satis norunt omnes, satisque potentem: quid necesse est sentiamus tuam in nos potentiam exercentem? Et si ejicimur, ab æterno saltem nobis interim igne parcatur; cujus sine fine perpetiendi instare & ipse nosti, ac nimium nimiumque propinquare jam tempus. Istas sive istiusmodi voces, ut sæpius sunt auditi gemebundi proclamantes spiritus immundi, mox a Sancto silere sunt jussi, atque ab obsesso homine tota cum festinatione discedere. Quibus statim abscedentibus, homo corporis liberi sanæque mentis effectus, ad pedes procidit Sancti, fidemque confessus ac fidelitatem professus Christi Jesu Dei & Domini nostri, gratias illi multas pro sui liberatione, ac Sancto per quem liberatus fuerat devotissimus cœpit exolvere. Quem vir beatus, fidei Christianæ regulis diligenter instructum, ac deinde baptismate sacro sanctificatum, [baptizat & instruit Marius:] jussit ut diceretur vocabulo Bernardus, qui prius appellabatur Ermonius. De implendis quoque Dominicis mandatis, deque actibus bonis fortiter ac jugiter exercendis, & pleniter eruditus & sufficienter admonitus, non vocabulo tantum inani, aut solo fide edoctus est esse Christianus; sed qui vas fuerat antea dæmonum, vas didicit deinceps esse virtutum. Sic enim cum ceteris comministris didicerat probus iste divinæ prædicationis sacramentique minister; sic eos facere docuerat verus ille unusque magister, ut ad Dominum verum quosque conversos, primo fidei doctrina imbutos, ac sic baptismate sacro purificatos, omnia servare docerent, [docens eam observare præcepta:] quæ cumque ipsis ab illo mandata fuissent. Proinde, quod de uno isto, de quo supra retulimus, est dictum, id non putamus esse superfluum; quia cum beatus ille Domini dispensator tot & tantas ad Dominum converteret hominum turbas; in hoc uno no negligenter est considerandum, quantum ex ceterorum omnium instructione colligere potuerit ac studuerit fructum: cui Dominicum observanti præceptum non sufficeret ad solam fidei perceptionem aut sacramentorum initiationem sua conversos prædicatione perducere; sed ad totius quoque sanctæ conversationis religiositatem studiosius informare.

[12] Pauco post tempore exacto, transeunte per viam nocturnis tenebris beatissimo viro, cum quidam luminibus orbatus, nesciens quo intrare, domos circumiret loci ipsius, clausasque palpando quiescentium fores, vocibus importunis inquietaret intrinsecus dormientes; [rogatus a cæco] impegit fortuitu in Dei hominem, per eamdem (ut dictum est) viam transeuntem. Quem cum, nesciens in quem impegisset, ipsum esse mox didicisset; corruit statim ad pedes illius, atque hoc modo votis illum cœpit implorare supplicibus: Tu es Sancte; tu es ille prædicatus Dei servus ac minister fidelissimus; tu etiam meritis dignis intimus ipsius ac multum familiaris amicus; tuam omnes erga miseros cunctos misericordiam redundantissimam esse testificantur; tuam ingentem miseris quibuslibet succurrendi potentiam æque fatentur: & mihi ergo potens ipsa succurrat misericordia tua, lumina reformans olim amissa; & post diuturnam nimium tædiosæ cæcitatis noctem, visionis optatæ serum tandem reparans diem. [Deum invocat,] His imploratus Sanctus affectuosis ac supplicibus verbis hominis opis indigi, ipse quoque affectum insumpsit pro eodem Dominum implorandi, ac talibus illi supplicare nihilominus & votis cœpit & verbis. Tuum est, Domine Dominus noster, qui omnium misereris, tuum succurrere universis, cujuscumque opis indigis. A te nobis est totum, si quid boni habemus: a te poscendum necessarium omne, quo indigemus. Tui est ergo muneris, si qua nobis adest, efficacia talis operationis, qua fit in humanis corporibus aliquid reformationis. Tu igitur & formator hominum & reformator, cujus est omnis salus, ac per hoc omnium es salvator; tu suscipe nunc votum meæ precationis, effectumque tribue devotæ supplicationis; atque ita huic homini cæcati vultus repara lumen, ut ipsa corporei reparatio luminis ejusdem illuminet mentem: dum bonitatem atque virtutem tuæ sentiens operationis, [illuminatumque baptizat:] & notitiam adeptus fuerit pleniorem tuæ agnitionis, & dilectionis tuæ insumpserit ferventiorem, velut tantæ agnitor bonitatis, ardorem. Cumque hujusmodi, etsi non eisdem verbis, flexis ad terram genibus, oculis mentis ac corporis ad cælum erectis, potentiam exorasset Omnipotentis; facile quod petivit obtinuit; & ita quod petebatur, libentissime impertivit. Siquidem corporis ad integrum luminibus reformatis, tristis sine mora cæcitas depulsa, lux est pro voto jucunda homini restituta; lux quoque interior mentis ita illi est potentia & largitate Divinitatis indulta, ut cum eatenus aut incuria propriæ salutis, aut gentilitatis errore detentus, necdum esset sacrosancti lavacri ablutione mundatus; mox illud expetens devotissimus acciperet, fideique in Dominum & spei ac dilectionis instructione firmatus, Christianitatis insignia non minus vita quam credulitate præferret: qui cum antea esset Salmana b nuncupatus, a Sancto vocatus est in baptismo Barnerus.

[13] Nec discredendum, beatum illum Dei dispensatorem aliorum quoque, [hinc natam sui æstimationem declinans,] circa quorum tunc adhuc laborabat salvationem, in eodem facto præoptasse ac procurasse salutem, quam nobis non minimam traditum est subsecutam; cum miro sibi opere agnito, tunc usque incredulorum plurima credidit multitudo; lumenque veræ fidei, ac possibilitatem etiam Dominum ipsum quandoque videndi, innumeris aperuit unius illuminatio cæci. Verum quia, ob istiusmodi facta, undecumque ad eum concurrentibus turbis, in eo loco, ubi sibi mansionem privatæ delegerat habitationis, vacationem jam habere non poterat optatæ quietis, qua soli Deo solus liberius inhæreret, dum corporeis sensibus strepitibus nullis inquietatis, & ob hoc inquietantibus, mundum omnem & cuncta creata libera transcendere mente valeret; hujus rei gratia secretiorem aliquem loculum perquirere cœpit. Itaque… In eadem Jornensi, ut dicitur c, Valle specum quemdam reperit, quem sibi ad id quod optabat habilem satis esse putavit. In hunc igitur ingressus, [in speluncā se abdit:] solitis vigiliarum orationumque ac jejuniorum studiis absque ulla intermissione manebat intentus: & qui aliorum innumerabilium tantam curam gesserat animarum, æstimari vix potest quantam hic maxime solicitudinem assumpserit suæ; eo præcipue, quod ad supremam jam perductus ætatem, instare jam non nesciret beatum sanctis laboribus finem. Ita nempe mos est viris quibusque virtutum, ut quo proximiorem adesse senserint meriti comparandi terminum, eo solicitius instent ac laboriosius ad illud comparandum. Sed etiam hic diutius latere non potuit: nam lumen tantum, tantis licet illis latebris occultatum, velut per quamdam rimam clarificum satis radium emisit, quo profecto, ubinam lateret, ignaros tandem, vellet, nollet, nosse permisit.

[14] Denique vir quidam nomine Stennonius, paralysis aliquamdiu infirmitate vexatus, [ad quam accedens paralyticus,] nec parum jam totius corporis dissolutione gravatus, jussione (ut postea retulit) divinæ revelationis admonitus, atque ope ipsius (ut creditur) virtutis adductus, ad specum, quo Marius sanctus latitans morabatur, utcumque devenit. Quo perductus, per fenestellam quamdam curiosius introspexit: ac vidit hominem, vestimentis vilibus indutum, flexis in terram genibus summisque digitis sustentatum, corpore quidem humi acclinem, sed ad cælos vultum & oculos erigentem, atque ab imo pectore suspiria crebro profunda trahentem; illicoque intellexit, Dei esse hominem illum, quem sibi revelatio cælestis mandaverat expetendum. Cœpit itaque, stans foris, ostiolum quatere pulsibus crebris, quousque ab orationis intentione sancta deductum, quisnam esset deintus perquirentem Sanctum audiret. Tum respondens illi ait, Stennonium vocari, gravi apprehensum infirmitate dure vexari, ad ipsum esse divinæ revelationis jussione transmissum, ut incursae valetudinis optatum valeret obtinere remedium. Dignaretur ergo sui misereri, & divinæ properaret obsequi voluntati, quæ per illum suæ debilitati monstraverat debere succurri. Ita Sanctus, supernæ revelationis ac jussionis primo percitus auditu, dehinc miserationis compassionisque erga debilem tenerrimo motus affectu; hominem suscipiens, precesque pro eo illi cujus est omnis salus supplices fundens, [curatur.] invalidis continuo membris recuperationem vigoris obtinuit; gelidumque corpus revalescentis, sanguinis per venarum meatus celeri discursu abunde repleri; virumque [vidit] perfectæ redditum sospitati, totis adstare membris protinus validum, quem totis acceperat pene destitutum. Tum gesti miraculi publicationem eidem fortiter interdicens, locutioni Teutonicæ assuetum imposuit illi vocabulum, videlicet Hilpericum; fortassis ut & ignoto in illo ante vigori corpore restituto, & noto cunctis nomine immutato, res posset utcumque celari; quam satis metuebat, ob subeundam rursus inquietationem frequentantium, publicari. Verum, ne sic quidem celatio ista potuit obtineri: nam & hoc insigni miraculo, quantumlibet ipse occuli vellet, usquequaque celerius diffamato, illud est actum, quod a nobis est similitudine quadam superius intimatum; hoc est facto isto, velut radio foras emisso, ubinam esset lumen occultatum ita repente est ignorantibus manifestatum. Quibus denuo ad eumdem, tamquam bonis filiis ad dulcissimum sæpius recurrentibus Patrem, dilectam Sancto non poterant non obturbare quietem.

[15] Sed quia beatum illum fidelissimumque operarium suum jam Dominus omnium Deus, [Morti appropinquare se videns Sanctus,] digna tantorum laborum suorum mercede, post paululum decreverat remunerandum; idemque Sanctus, corporis fessi deficiente vigore, finem vitæ præsentis sibi sentiebat de proximo affuturum; non putavit ulterius eo modo percurrendum hic, vacationem Domino soli incessabiliter observando; sed implorandam potius libertatem, corruptibilis carnis vinculis disruptis, in cælis illi perenniter assistendi. Itaque corporis incommodo post modicum tactus, idque causam esse resolutionis ultimæ non ignarus, circummanentes omnes, quos ipse regno acquisiverat Christi & Dei, ad se convocatos fecit aggregari. Quos primo de fidei admonens integritate servanda, tum deinde de vita fidei congruente tota bonorum actuum instantia jugiter tenenda, [convocatos fideles monet,] ad postremum de pacis atque concordiæ deque fraternæ dilectionis mutua in invicem & in omnes ferventissima instruens & obsecrans caritate, hujusmodi ad eos sanctæ profudit verba doctrinæ: Optime nostis, fratres & filii, quæ vobis jam olim, de fide credenda & operibus servanda, tradiderim: sic enim nos debere eos instruere communis noster ac vester omniumque Deus & Dominus ipse magister edocuit, ut post perceptam fidei veritatem sacrorumque mysteriorum initiationem, ad omnia sua servanda mandata vigilantia nobis & solicitudo atque instantia numquam desit. Quapropter fidei primitus firmissimum, tamquam & justitiæ totius ac salutis, corde & ore, tenere vos moneo stabiliter fundamentum; super quod virtutum omnium ædificatio stabilita, contra tentationum, contraque vitiorum omnium [violentiam] manere jugiter poterit inconcussa: de qua re satis esse securi Christo pollicente debetis, [stare in fide,] qui fidei suæ fortitudinem, quam omnium primus Apostolorum confessus fuerat Petrus, nominavit petram, [Super hanc, inquit] ædificabo Ecclesiam meam, & portæ inferi non prævalebunt adversus eam; quæ sunt utique universorum diversa genera tentamentorum, per quæ in fide nutabundi quique atque instabiles facile præcipitantur in infernum. Vos igitur petram hanc, propter quam beatus ille Apostolus Apostolorumque summus a Christo appellatus est Petrus, fortiter amplectentes, [& patientia] de nulla jam sitis vel intrinsecus vel extrinsecus pulsantis inimici impugnatione soliciti; quin (ut Jacobus ait Apostolus) omne gaudium potius existimare debetis, cum intentationes varias incideritis; etsi, juxta alterius viri sapientis dictum, tamquam aurum Deo deinceps pretiosissimum probati fueritis in camino humiliationis. [Jac. 1, 2]

[16] In hujusmodi itaque tribulationibus atque adversis, in his diaboli fatigantis incursationibus gravibusque bellis, ea vos spe consolantes & lætabundi, quia nostis, per multas tribulationes oportere vos introire in regnum Dei; illud magis pertimescite, deque eo semper estote soliciti, [caritatemque mutuā tenere,] ne inter vos ipsos fraternam ulla perturbent scandala caritatem; ne invicem provocantes, invicem invidentes, mordeatis & comedatis invicem, atque ita (quod absit) ab invicem consumamini: omne enim regnum in seipso divisum desolabitur, sicut ait Christus Dominus noster, & domus supra domum cadet. [Mat. 12, 15] Dissidentes namque ac seipsos alterutrum impugnantes, externus quilibet impugnator tota facilitate dejiciet: at contra, dominicum illud præcipuum unicumque mandatum studiosissima integritate servantes, hoc est invicem diligentes, tamquam scilicet unius cælestis patris filii ac per hoc omnes invicem fratres, illud dubio procul in vobis implebitur dictum sapientissimi Salomonis, Frater fratrem adjuvans, tamquam civitas munita & fortis: itemque illud, Si prævaluerit quispiam contra unum, duo resistent ei: funiculus triplex difficile rumpitur: ita & contra omnes visibiles atque invisibiles hostes, contraque adversantia cuncta persistetis semper inexpugnabiles; & Dominum qui caritas est, quique Deus est pacis, manentem in vobis habentes, & nullum dissensionis aut discordiæ patiemini malum, & ad omne opus bonum liberi eritis ac prompti exercendum. [Prov. 18, 19, Ecle. 4, 12] Hæc vos ideo nunc convocatos maxima curavi solicitudine commonendos, quia vitæ præsentis adest mihi in proximo finis. Idcirco laborem, quem in vobis hactenus expendi, ista consummandum exhortatione curavi; ut & vos in bono perseveretis incepto, & ego pro vobis recipiam [mercedem], quam de Domini misericordiaspero.

[17] Ad hoc dictum singultus omnes & gemitus emittentes, amaras universi lacrymas profuderunt, paternitatis illius dulcedinem pariter ac tuitionem se deflebant amittere, & desolatorum pericula pupillorum metuentes conquerebantur incurrere. Quos Sanctus pie redarguens; Cur, inquit, [mortem suā lugeri vetat;] aut pro me dolentes, aut pro vobis adeo metuentes mœstitudini atque tristitiæ ita vos jam nunc cœpistis addicere? Ubi est quod, paulo ante adhortans vos, astruxi; nihil scilicet unquam vobis timendum esse periculi, si piæ fidei soliditate firmati, & sanctæ sitis ad invicem caritatis vinculo colligati? Porro autem de me gaudendum potius quam tristandum est vobis, si tamen vera me caritate diligitis: quandoquidem, sicut de Dei & Domini nostri bonitate clementiaque confido, de tantis tamque diuturnis vitæ istius laboribus atque miseriis ad beatitudinem quandoque perpetuam locumque transeo sempiternæ quietis. De vobis igitur confortamini in Domino & in potentia virtutis ejus: mihi autem & optate & implorate, ut sim tandem unus de beatis illis, qui habitant in superna domo ipsius, quorum unum plenum est perfectissimum bonum, summum illud, quod est ipse Deus, beatum & beatificum bonum videre, amare, & laudare in secula seculorum. Unum est quod ad præsens rogo faciatis, Dominum scilicet & Patrem meum Austremonium, Arvernorum Episcopum, qui me olim in has partes ante se direxit, [& petit S. Austremonium advocari.] ad meam pusillanimitatem properanter venire rogetis; nec dedignetur aut pigritetur hunc quantocius famulum, in supremis constitutum, expetere; ut ministerii a se injuncti, & a me gratia opitulante superna utcumque expleti, retributorem mercedis dignantissimum fore, illuc migranti præsens studeat exorare communem Dominum. Quod ut petivit, ita mox astantium turba fidelium, concito properante nuntio, adimplevit.

ANNOTATA D. P.


Notea Hoc ipso supposito, concludo ego ex nominibus Francicis, ad Francorum in Galliis dominantium tempora Sanctum pertinere.
Noteb Salmana, Regis Madianitarum nomen, Iudicum 8; & Ermonius a monte, Ermon similiter ex Scripturisnoto dictus, magnam mihi suspicionem ingerunt, quod tota illa mutatio nominum gratis conficta sit: nec gentiles fuerint, sed Christiani, qui dicuntur sanati: quorum vera ac prima nomina Bernardus atque Barnerus, sola fuerint memoriæ posterorum tradita. Idem dixerim de mox sequenti Stennonio, quem Branche Stemonium vocat.
Notec Addit idem Branche, quod vallis illa tunc porrigebatur ad longitudinem leucarum sedecim; putæ a S. Floro usque Issorium & ultra, Alanione & Elaveri fluviis intersecta.

CAPUT III.
Honor a S. Austremonio impensus mortuo: quem Auctor multis laudat & invocat.

[18] Tum forte S. Austremonius digno procurabat obsequio sepulturam cujusdam Beati; nomine a Lucii, pro Christo martyrizati: perlato tamen ad se hujusmodi nuntio, ceteris omnibus expediri festinanter acceleravit; [Veniens Sanctus, videt mortui animam incælum ferri,] & assumptis proprii comitibus itineris, sancto Presbytero Necterio atque Mammeto Archidiacono, ad beatum Dei hominem properandi iter assumpsit. Verum cum pervenisset ad locum, quem appellant b Marojolum, superno lumine illustratus beatus Pontifex, aspexit & vidit Sancti ipsius animam, vinculis carnis eductam, ad cæli celsa conscendere; arduumque illud intimum ingressu libero penetrare. Unde plurimum illius beatitati congratulans; [& supra corpus jubet ecclesiā fabricari:] Dominumque cum sociis multa glorificatione collaudans, ad exhibendas sacro corpori dignas venerandi funeris exequias, id quod restabat itineris cœpti citatis sociis hortatus est maturari. Ita perventum est tandem ad specum, ubi Sanctus solitarie vixerat, & in quo tunc corpus ipsius exanime jacebat. Ibi quoque psalmis & hymnis, pro beata illius ad Dominum transmigratione, supernæ Majestati debite persolutis, venerabile corpus solito & digno curatum obsequio, Pontifex beatus novo condidit mausoleo; ubi etiam tanti Patris meritis condignam fabricari jussit c ecclesiam, quæ & devotioni satisfaceret fidelium, qui per Sanctum crediderant, populorum; ac posteris omnibus repræsentaret ac testaretur ingentium ipsius apud Deum meritorum magnificentiam.

[19] Quin etiam in loco illo Marojolo nuncupato, ubi supra memorata beata illa sibi fuerat visio concessa, qua Marii beatissimi animam intimis gloriæ cælestis penetralibus vidit illatam; [item aliami in loco prædicta visionis,] ecclesiam præcepit ac sategit ædificari, eamque Domino in honorem dedicavit Apostolorum principis Petri: ubi etiam nunc sanctus quidam Martyr nomine Victor d corpore requiescit. Ita sanctus ille ac beatus Præsul Austremonius, beatissimi illius sui quondam discipuli saluti fidam memoriam, non uno tantum in loco, procuravit habendam: quæ, ubicumque per orbis vastitatem seculis post futuris esset habenda, salutem erat (ut rebus nunc probatur) omnibus [fidem] habentibus præbitura. [S. Petro sacram.] Credibile namque videtur ob hoc eum prædictam ecclesiam in loco illo voluisse construi, & nomini principis Apostolorum magistri & sui & Marii beatissimi e consecrari, ubi illi gloria animæ beatæ in cælum conscendentis apparuit; & ut tradita scilicet posteris tantæ memoria visionis, attestatione ecclesiæ mox ibi constructæ roboraretur; & dum ecclesia ipsa Petri esset honori & nomini consecrata, pro tanti discipuli meritis magistri nihilominus tanti pius ibidem cultus celebrior haberetur. Bene siquidem satisque congruenter gloria sibimet utriusque respondet, cum & discipulus, non iste quidem solus, sed non minimus e pluribus, magistri magnificentiam eo protestatur, quod tam idoneum ad tantum ministerium, hoc est ad procurandam diversarum gentium salvationem, tam efficacem opere & doctrina, delegerit ac destinaverit prædicatorem; & ipse non parum gloriæ de tam magnifico probatur obtinere magistro, quem cum Deus & Dominus noster Jesus Christus suimet Vicarium relinquens in terris, pascendis ovibus suis, hoc est regendis universis præfecerit Christianis; ipse illos non mediocriter gloriosos effecit, quos per orbem sui nihilomiuus vice dirigens, conversis per eos populis tamquam magistros utique præesse donavit.

[20] Hac igitur & Marius beatus, per illum primitus, favente Deo, gloria præditus, [Laus magna sancti] eo sine dubio præstantius effectus est gloriosus, quo plurium conversione populorum & apud Deum & apud homines probatur esse glorificatus: denique, si illi quam maxime apud homines jam olim gloriosiores sunt habiti, qui terreno alicui regno potuerunt plures subjicere gentes … exinde namq; frequentior de illis est fama cum laude, quæ definitio esse noscitur rei ejus quæ apud homines gloria vel est vel nuncupatur. Neque enim vere & absolute esse dicenda est gloria, quæ non rebus ipsis alicujus veræ virtutis, sed ventosa atque inani fama tantum & laude constat. Humana siquidem potentia vel fortitudo illa virtus vocatur, qua plurimorum multiplicitas populorum humano imperio bellis edomita subjugatur: cum sit apertissime illud omnium primum & maximum superbiæ vitium, [a conversione gentilium,] quo dominari cupiunt homines hominum, naturæ utique sibi lege consortium: at vero illa vera credenda est libereque dicenda & virtus & gloria, qua subjugantur homines Deo, qua terrena superno & mortalia sempiterno conquiruntur imperio: atque exinde non laus inanis famaque ventosa mortalium comparatur, sed veræ virtutis præpotens efficacia ab ipsa, quæ Deus est, veritate laudatur; nec transitoria pro ipsa, sed perennis remuneratio compensatur. Sed quia vera illa virtus, quæ ab ipsa ut diximus, veritate laudatur, non ipsi soli, sed omnibus constat esse laudabilis agnitoribus & dilectoribus veritatis; pensandum nobis est jam, quantam hoc cuicumque ita Deo militanti pariat gloriam, cujus veræ laudabilem beatamque famam boni omnes & Angeli & homines pia congratulatione frequentant. Ad tantam autem gloriam esse provectum non ambigerent, & hunc Dei militem fortissimum Marium, beatum [dicerem,] etiamsi solummodo homines centum, [tanto numero per eum salvatorum,] vel certe mille, aut postremo decem millia hominum, diabolicæ perditioni vi sanctæ prædicationis ereptos, Christi Domini conquisiisset redemptioni salvandos. Cum vero, juxta ea quæ ab anterioribus tradita, superius sunt relata, non dico homines, sed hominum millia, constet esse innumerabilia, quæ per ipsum regno cælorum sunt acquisita; æstimationem nostram excedere jam non est dubium, quanta Marium nostrum reputare debeamus cælo terraque gloria efferendum.

[21] [unde ingens ei gloria acquisita in cælo,] Vere felix operarius, vere beatus, quem & merces jam beatificat operis peracti, & magis magisque beatificatura jugiter accescit merito operis, quamdiu seculum volvitur, jugiter. Quam vis enim per se nil in hac vita, qua jam caruit, possit operari, quo sibi meritum comparet majoris in futura vita præmii consequendi; operatus est tamen dum hic viveret talia, quæ toto tempore seculi hujus, dum semper augmentatum Deo exhibent fructum, quis audeat dicere, non ea proficere in ejus futuræ supremo inducio retributionis augmentum? cujus labore ac studio constat actum, operante scilicet & gratia Dei secum, ut cuncta nunc operentur bona quæ agunt quicumque per ipsum conversi probantur ad Deum. Denique illa Domini repromissio, qua de servo fideli & prudente, conservis cibum congrue ministrante, novimus dictum, quoniam super omnia bona sua constituet eum; si curiosius discutiatur & vigilantius intelligatur, hoc ipsum intimare videtur. Si quidem hoc pie creditur atque indubitanter in Ecclesia Catholica prædicatur; prædicatores sanctos, [tamquam fideli & Euangelico servo:] & hoc & in futuro, super illos esse constituendos, quos regno Christi & Dei sua fuerint prædicatione lucrati. Sed hic, super justos licet & bonos, super corruptibiles tamen atque mortales malorumque præsentium multis miseriis redundantes, futurorum vero plenitudinis bonorum adhuc nimis egentes, probantur constituti, ac per hoc super pauca adhuc bona Domini sui: ast ubi in futura illa beata vita omnes omnia possederint bona, quæcumque animi eorum exigit corporisque natura; summoque ipso, quod Deus est, bono perfectissime pro suo quique frui cœperint merito; quicumque tunc talibus præfuerint, non utique ad dominationem aliquam super eos exercendam, sed ad congaudendum invicem de bono ab istis caritative impenso, & ab illis obedienter ac fructuose accepto; nonne possunt rectissime dici super omnia Domini sui bona constituti? Quod si dedicere nemo potest, illud jam sine dubio consequens est, ut quanto majoribus meritis excelluerint subditi, tanto excellentius emineant & talibus prælati. Constat igitur, in augmentum gloriæ talium Prelatorum, augmentata proficere merita simul & præmia subditorum.

[22] Ad hoc ipsum denique spectat illa multiplicatorum remuneratio talentorum, qua boni ac fideles servi intrare jubentur in gaudium Domini sui. [qui creditū sibi talentum multiplicavit:] Nam cum pios omnes ac justos dubium non sit ad participandum Domini sui gaudium introducendos; sic omnes e contra impios atque iniquos in exteriores tenebras ejiciendos; cur boni lucratores talentorumque multiplicatores speciali remuneratione in illud gaudium jubentur intrare? nisi quia quiddam in eo privatum ac proprium obtinebunt, quod, Sancti licet ac Beati, ceteri non habebunt? Id autem est, quod sicut ipse Deus non de sola sua sibimet beatitate plenissima atque perfectissima gaudet, sed etiam de bonis a se impertitis gaudere, dignatur creaturis suis, sicut sæpe per Prophetas loquitur hoc modo, [quare eum invocat Auctor.] Gaudebo super vos cum vobis bene fecero; ita & illis, non de ea sola beatitudine donat gaudere, quam sibimet & in seipsis adipiscuntur, verum etiam de ea qua per ipsos alii una cum ipsis beatificantur. Ad tantum ergo tamque intimum gaudium introductum, ad tantæ gloriæ celsitudinem dum te gaudemus ac prædicamus perductum, nostrarum, Sancte Mari, nimium deprimens pondus releva mœstitiarum; de profundo tantarum nos alleva miseriarum; atque omnibus ablutis tuis meritis & precibus culpis, illam nobis obtine munditiam cordis, qua in æternum summi Dei & Domini nostri valeamus tecum visione beari: & hanc ipsam, quæsumus, dilue primitus culpam, quod nequaquam tua gloria dignis, nec satis tibi gratis fortasse sermonibus, tuos conscribere præsumpsimus actus; nec patiaris insolubile manere delictum, quod non peccandi studio, sed cum imperitia, tum negligentia, aut etiam temeritate dicendi, quod non debuerat forsan dici, constat esse commissum. Fave precamur nostræ erga te devotioni, & indulge ei quæ adhuc inest nobis imperfectioni; quoniam si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir.

[23] Ecclesiam sane, quam beatus Pontifex Austremonius, ut dictum est superius, [Sepultus in sui nominis ecclesia Sanctus.] in honorem ac memoriam Sancti istius construi præcepit; devotione sumptibusque fidelium celerius extructam, ipse, (ut scripto traditum accepimus) Domino consecravit, donationesque prædiorum f multorum, ad eumdem locum factas, ob servientium ibidem subsidia Clericorum, auctoritate propria confirmavit. Quod autem non immeritus illi nec indebitus honor talis deferretur in terris, gratum habuit virtus monstrare cælestis. Et quidem pro tantis beneficiis, ab ipso hic etiam adhuc vivente collatis, omnium hominum maxima veneratione dignissimus erat; & eorum præcipue, quos sanctæ fidei & imbuerat doctrinis & sacramentis initiarat: verum ne post ipsius ab hac vita discessum memoria obsolesceret anteriorum, si hanc jugiter non refricaret exhibitio posteriorum; quantum ad corporalium præbitionem spectat beneficiorum, non minora cœpit hic viventibus prorogare defunctus quam præstiterat & ipse hic nihilominus vivus. Venientes namque ad locum suæ provisum requietioni g, ad Ecclesiam suæ dicatam venerationi, imo etiam ubicumque loci pro quibuslibet illum incommoditatibus implorantes, dum celerem consequantur vel visus vel auditus seu ceterorum sensuum reformationem, aut membrorum quocumque modo debilitatorum restaurationem, [multis clarescit miraculis,] sive pervadentium dæmonum etiam non imploratam a pervasis evasionem, postremo cujuscumque mœstitudinis atque angustiæ relevationem, virtutis ejus potentiam ire non sinunt in oblivionem. Ea tamen quæ per ipsam potentiam fiunt, dum subinde exhibentur & transeunt; nisi litterarum quibusdam quasi vinculis alligata retinentur, fugaci tantum commissa memoriæ celerius elabuntur. Unde quia jam ex his ita sunt elapsa quam plurima, ut ea nulla nobis possit revocare memoria; pauca quædam recentius gesta huic subjuncto altero placet explicare Libello.

ANNOTATA D. P.


Notea Lucium Martyrem nullum norunt Arverni: Saussajus quidem in Supplemento ex Ecclesiæ Tolosanæ Diptychis ad 20 Octobris profert Sanctos Euticum, Lucium & Marcellianum: sed hos Nicomedienses esse Martyres, constabit ex Martyrologio Hieronymiano; adeoque illi huc trahit nequeunt. Branche, hac circumstantia dißimulata, dicit Claromonte fuisse Sanctum, cum nantium accepit.

b Morogeol, inquit Branche, una leuca distat a valle Montis journalis: nomen in tabula non reperio, sed Murol, 5 leucis infra Clarum-montem, unde ad locum mortis S. Mary le Creux restant leucæ 8. Verum propinquiorem locum credere suaderet mox facta mentio S. Victoris: hoc enim nomine dicta parochia, Brivate, non Claromonte, venienti transeunda.

c Non hoc licuisset seculo 3, persecutione adhuc fervente.

d Branche fatetur, S. Victorem hunc non aliunde notum esse quam ex hac Vita, & diem cultus ignorari. Quid si prædicta parochia revera corpus ejus habeat æque ac nomen? sed confuderit cum S. Victore Maßiliensi, iis regionibus notißimo, 21 Iulii: eoque die suum Victorem colendum sibi sumpserit, cujus alias ignorabat Natalem.

e Nec hoc cum moribus ejus seculi convenit, quo vixit S. Austremonius:

f Uti nec id quod sequitur, de dotatione ecclesiæ &c.

g Supponit Branche, id de quo vix potest dubitari, mortui corpus fuisse ab aliquo Episcoporum aliquando elevatum de terra.

LIBER II,
Majori certitudine scriptus.

CAPUT I.
Translatio corporis Mauriacum & secuta miracula.

[24] Sicut * a actus vitæ Sanctorum sequentibus proponuntur ad imitationis exemplum; [Etiam scribenda Sanctorum miracula post mortem,] ita quæ in aliis vel circa alios mira gesserunt, ad testimonium proferuntur virtutis ipsorum; ut quo eminentior atque gloriosior comprobata fuerit eadem virtus, eo devotius imitanda illa qua conquisita est actio judicetur: quod æque sentiendum est, tam de illis, quæ dum hic viverent miranda egerunt, quam de eis, quæ post hujus vitæ cursum, vel per ipsos, vel propter, a Domino fiunt: utraque enim & virtutis magnitudinem testificantur, & ad studium imitationis hortantur; ita beneficia, corporibus collata, optabilius atque utilius beneficium sæpius conferunt animarum. Huc * accedit, quod hæc, dum mentes hominum ad ferventiorem erga Sanctos & amorem incitant & verationem, succurrentiorem eis dubio procul acquirunt & hic & apud Deum opitulationem. Jam quantum hæc eadem, [tamquam testimonia beatitudinis obtentæ:] & ad incredulorum convincendam valeant infidelitatem, & ad roborandam atque augendam proficiant fidelibus fidem; ea quam maxime, quæ, post beatum illorum ab hac vita discessum, obtinentibus ipsis mirabilia fiunt, satis est omnibus diligenter considerantibus manifestatum. Quis enim dubitare jam valeat de beatitudine illius invisibilis vitæ, cum in ea constitutos in hac visibili tanta videat operari? Proinde in his referendis nihil arbitrari debet esse superflui, aut etiam commodi parvi vel profectus exigui; ac propter hoc sicut nobis proficuum videtur non utcumque ea referre, sed arctiori ac durabiliori litterarum memoriæ commendare; ita lecturus vel auditurus quisque onerosa non debebit habere. De * virtutibus igitur, quas Marius gessit, posteaquam hinc ad supernam patriam demigravit, (quia libello superiore utcumque explicuimus actus vitæ) sequenti hoc tentamus aliqua vel pauca referre; omissis scilicet antiquioribus universis, longa jam oblivione sepultis; & recentibus tantum, vel quæ nostræ propinquaverunt memoriæ, breviter annotatis.

[25] [ac primo actum in translatione corporis,] Atque illud putamus primitus memorandum, quod tunc asseritur gestum, cum corpus illius a loco transferretur, ubi primo fuerat sepultum. Nobilissima quædam femina, nomine Ermengardis, cum ingenti multitudine Militum, locum adiens antiquæ beati corporis tumulationis, videlicet specum illum Vallis-Jornensis, ubi (juxta ea quæ sermone superiori sunt exprompta) ecclesia olim super illum fuerat constructa, asportatum idem corpus a loco ipso, & ubi jam non satis forte digno sibique grato colebatur obsequio; ad quoddam monasterium S. Petri, loco illo situm quem appellant Mauriacum, transvehi fecit, ubi religiosorum digno gratoque excoleretur servitio Monachorum. Verum cum istud iter maturato conficeretur, [cujus vector mulus, in præceps cum scrinio lapsus,] accidit ut veniretur super altissimam quamdam rupem, quam nuncupant Apionem. Ibi, non tam fortuiti casu, quam necessario dispensationis divinæ prospectu, ut & virtus Sancti quanta esset manifestaretur, & eadem translatio sibimet non ingrata comprobaretur; mulus, qui sacratissimum scrinio conditum corpus deferebat, ex eadem rupe delapsus, in profundum ruit, quod subter ipsam mille fere passuum spatio horribili ruinæ patebat. Quod femina venerabilis cernens, metuque ingenti exterrita, [Sancto invocato.] ac mœstitudine luctuosissima comprehensa, mox eumdem Sanctum, talibus cœpit compellare sermonibus: Si tu, Beate, ut credimus, Mari, vere Dei Sanctus, vere Dei probaris amicus; pateat nunc quæso, quanta tibi apud illum gratia, quanta tibi ab illo collat sit virtus: ne sit rogo talis tuus, qualis esset vilis cujuslibet hominis casus; nec tanti, ut fidimus, tui corporis thesauri dispendium patiamur, quod etiam in hujusmodi periculis nobis præsidio fore pie gratulamur.

[26] Inter hæc verba, [salvus cum Reliquiis educitur.] requisitus in tanto illius profundi præcipitio mulus, ita sanus & illæsus ac toto corpore vigens est repertus, ac si se ipse leniter super plumas cubaturus mollissimas collocasset. Scrinium perinde, quo sacrum corpus erat reconditum, ita sanum & integrum atque in nullo penitus læsum pariter est repertum, ut manifeste probaretur id, quod intus erat, totum conservasse, quod in tantam profunditatem de tantæ altitudinis immensitate corruerat. Tum vero in admirationem metus, in gaudium convertitur felicis feminæ luctus; omnesque, qui aderant, ineffabiliter lætificat ostensa beati Dei Confessoris, hominumque doctoris tam prædicabilis, virtus: quæ utique lætitia multo major gratiorque fuit, ex eventu atque incursione periculi, quam si nihil tale contigisset incurri. Cum enim in virtute Sancti, evectio corporis sui ita ab ipso regi posser atque servari, ut per quælibet præcipitia graderetur; nihil tamen illi periculi saltim metueretur; voluit tamen Deus & periclitationem accidere, & metum mœstitiamque plurimam increscere, ut quo major præcessisset graviorque tristitia, eo nihilominus major succederet gratiorque lætitia; & virtus, quæ vix posset agnosci in aversione seu remotione incurrendi, manifestissime pateret in evasione absque ulla læsione incursi periculi tanti b.

[27] Postea vero quam ita translatum est, atque in monasterio supra memorato digna veneratione repositum beatissimi venerabile Confessoris corpus; & in eodem loco, [Contra populatores elato corpore,] & quocumque alibi ob impendendam opitulationem est delatum, miraculis coruscavit ingentibus: e quibus primum istud commemorandum putamus. Villas ac terras ejusdem monasterii depopulabantur atque etiam auferebant quidam potentes seculi, divini timoris immemores & incuriosi: contra quos quia Monachis humanum deficiebat auxilium, conferre se coacti sunt ad divinum. Itaque S. Marii corpus detulerunt ad villam quamdam Hibernaliam nuncupatam, [quidam serentibus male dicentes & cominantes] circa quam sibi seculares illi damna plurima inferebant; ut tanti possessoris illius loci saltim Corporis præsentia territi, ab invasione illius desisterent, atque a solita præsumptione eumdem depopulandi. Verum ex illis unus, nomine Aldebertus, de Castro Sanias nuncupato, ubi hoc factum audivit; qui terreri debuerat præsentia Sancti, e contrario furiosam versus in iram, aggregatis satellitibus suis cum armorum strepitu, contra Monachos advenit; atque objurgationibus ac minis territare, ac deinde assultu terrifico cum lanceis & gladiis cœpit impetere, [percutiuntur cæcitate:] si forte ita deterritos posset effugare. At in ipso assultu improbo, una universis cæcitate percussis, atque ad terram eorum decidentibus lanceis; famuli Monachorum in eosdem statim irruerunt, ac duris ictibus sacrilegos verberare cœperunt; quousque illi, vellent nollent, humiliati, indulgentiam precarentur, ac peterent pacem; & tam de præteritis malefactis, quam de præsenti tanta præsumptione, pollicerentur emendationem. Ita illi, qui superbi venerant, & Dei Sanctique Marii servos territaturi, ablatis etiam sibi pluribus caballis tremebundi redierunt, & pro suis ausibus non immerito duriter verberati.

[28] [& qui manuminjecerat scrinio,] Porro in illa clamitatione ac minis, qua Milites contra Monachos fuerant ante jurgati, quidam (ut fertur) nomine Girbaldus, improbe ac scelerate contra scrinium, quo sacrum Corpus habebatur conditum, sacrilegam extenderat manum. Sed is mox, toto corpore debilitatus ac pessime infirmatus, domum quidem utcumque rediit, sed irremediabiliter eadem detentus infirmitte permansit. Venit etiam postea ac plurimis diebus, ante Corporis sacri præsentiam prostratus, sanitatisque remedia petivit; sed ullatenus impetrare nequivit, ac sic ad mortem usque vexatus infirmitate, [incurabili debilitate punitur.] miseram vitam debita morte finivit. De cujus temeraria nimis offensione, in illa scelerati brachii extensione, non est omittendum, quod a nonnullis fertur auditum, quasi vocem videlicet sonuisse beatissimi Confessoris, ita contra illum sive de illo conquerendo dicentis: Quid me cædis? Quem quidem sacrilega illa extensio non tangebat; sed, sicut Dominus & Deus noster Christus, qui sub præsentia, non jam sacri, sed sacrilegi Pontificis, in ipso suo corpore, quod est caput Ecclesiæ, sine culpa cæsus, verba illa protulit; atque etiam postea, contra persequentem membra sua Saulum, de cælo clamavit; Saule, Saule, quid me persequeris? ita Marius beatus, hominem contra se rabientem, famulosque suos, ac sibi sub uno Domino Deoque conservos, furibundis vocibus & minacibus gladiis impetentem, audiri fecit atque intelligi voluit sese persequentem; qui membra, & per Dei gratiam sibimet conjuncta, & pia devotione subdita atque subjuncta; impia cæsione lædere properabat.

[29] Post ista, relato Corpore sacro ad monasterium, locumque suæ requietioni divina dispensatione provisum; [Sanatur ignis sacer,] homo quidam, arsura pedum comprehensus amborum, illius suffragium in tanta necessitate sibi credidit expetendum. Verum cum ad eumdem locum modo quo poterat deproperaret; antequam illuc perveniret, velut in occursum illi præcucurrit virtus Sancti; & quod ab illo desiderabat expetere, [& pedum debilitas.] antequam expeteret adimpleto desiderio largissima illius benignitate meruit obtinere. Nam in ipso itinere arsura illa penitus extincta, redditaque sibi est ad integrum suffragio Sancti salus optata. Adolescens autem quidam in eodem monasterio morabatur, qui Dominicus appellabatur. Is cum esset pedum debilitate mu tatus, prostratus in orationem, & aliquamdiu decubans ante sancti Marii corpus, pedibus restitutis ac reformato gressu, integræ sospitati celeriter est restitutus.

[30] Superius memorata rursus necessitas expoposcit beati Confessoris corpus alio deportari. Namque existentibus plurimis, qui res Monachorum usquequaque diriperent, pessumdarent, [Elato iterum corpore] atque vastarent; & e contra ex toto pene deficientibus legalium talibus Rectoribus Potestatum, qui eas ab illis tucrentur atque defenderent, aut etiam qui vel diripi prohiberent vel direpta quæque reddi compellerent; ad indefect vum S. Marii suffragium necessario sæpius erat Monachis recurrendum. Itaque ob istiusmodi causam detulerunt illum aliquando ad quamdam possessionem suam, quam Orcedum c vulgo appellant. [Orcedum,] Ibi dum divertentibus eis ad ecclesiam, sacri Corporis scrinium illuc esset introducendum; accidit super idem scrinium advolantem consedisse alitem gal um. [obmutescit insiliens illi gallus,] Sed is mox vocem amisit pariter & volatum: quod factum illud fortassis quadam significatione portendit, superbos quosque ac leves super sancti Marii famulos, imo etiam in uno corpore sub Christo capite membra iusurgentes atque insilientes, eosque oppressione improba ac tomeraria deprimentes, vocem illam cito amissuros: qua in nocte vitæ præfentis super Dei servos una exultatione grandique voce se efferunt, gaudentes & cantantes, ipsamque pariter levitatem superbi volatus, qua humiles quosque sub se habere a que deprimere, [& iniuriæ auctor ex equo dejicitur:] seque super omnes satagunt semper extollere. Quamvis enim in bonam partem multo aliam habeat gallus gallique cantus significationem, novimus tamen multa per significationem & in bonam & in malam accipi partem. Et certe id quod consecutum est in exhibitione virtutis, quæ nunc narranda suscepta est, nobis satis putamus est intimatum, quod in illo facto diximus significatum; dum in seipso expertus est unus, quod esset ceteris expectandum. Denique post paululum contra Monachos adventantes, illi ipsi sui malefactores cum cœpissent adversus eos eorumque famulos dure jurgari, malaque multa solita superbia minitari; unus ex illis contra ipsos impetu facto, mox de eo in quo sedebat cecidit equo, eodemque equo potius moriente, ipse pedes remansit directus & humiliatus, qui eques fervebat minitans ac superbus; reputandus forsan, quantum ad sensum historicum, inter illos, de quibus sacer Psalmus; Ab increpatione, inquit, tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos. [Ps. 75, 7,] Qui si forte sua correctus [pœna], didicit non esse confidendum ulterius de operibus malis Deoque rebellibus; congruenter illud potuit dicere propheticum; Super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, [alius item punitur:] Dii nostri opera manuum nostrarum. [Os. 14, 4] Alia vice idem corpus ab eisdem Monachis est delatum in locum suæ possessionis vocabulo Glenadum d. Accidit illic ut quidam rusticus, reverentiæ Sanctis habendæ ac timoris ignarus, deportationem illam sacri Corporis, atque expostulationis exhibendæ illi venerationis, stultis deridere cœpisset ac procacibus verbis; sed hic continuo falce, quam gerebat manu, oculum sibimet evulsit; & quæ S. Mario reverentia esset habenda, quodque exhibita illi veneratio non deridenda, sero cognovit.

[31] Homo quidam uxoratus, cum ita esset invadente dæmonio dementatus, ut ipsam uxorem suam rabidis dilacerare morsibus conaretur, ad præsentiam deductus est corporis B. Marii. Ubi dum furiosis huc illucque motibus & actibus debaccharetur, visum est ecclesiæ Custodi durioribus illum alligaminibus debere vinciri, [liberatur energumenus,] quousque virtute Sancti recuperato sensu, nihil quemquam ultra læsurus, secure posset postea solvi. Sed dedignatus est Sanctus, eum qui sibi curandus esset adductus, non suæ solius potestatis relinqui. Itaque, sub incipientis diei crepusculo, dormientem Custodem ipsum visus est idem Sanctus verberare per somnum, atque increpitando dicere; eum qui adductus esset, expostulando atque assequendo præsidio divinæ virtutis, humanæ provisionis atque custodiæ non egere præsidiis. Perductus est etiam eo quidam puerulus, sermonis elocutione multatus. [mutus loquela donatur.] Is cujusdam pauperis erat filius, sed ad talem medicum venerat sibi medicaturum, qui pro exhibendo medicinæ beneficio copias non exposceret pecuniarum; quin potius ad eum, qui semper libentius habuit pauperibus humilibusque concurrere, quam humanæ altitudini timorique favere. Itaque non expensa pecunia, sed valentia locutionis accepta, multo utique pretiosiore atque utiliore quam grandis pecunia; qui puerum mœstus adduxerat, lætus recepit; & Deo, & illi tam potenti medico tamque pio debitas agens gratias, propria revisit. Verum non sic dixerim, beatum Confessorem beneplacitum habuisse semperque habere pauperibus humilibusque concurrere, ut dedignetur altis etiam in hoc seculo atque divitibus, si humiliter expetant ac devote, necessaria quæque prorogare beneficia.

[32] Denique Nobilis quidam, Stephanus vocabulo, de Castro Scurralias e nuncupato, cum febribus laboraret immensis, [Curatur febris violenta uni,] virtutem supplex & devotus expetiit Marii beati, morbis omnibus cælitus facileque medentis; ante cujus sacri præsentiam Corporis tota cordis humiliatione prostratus & corporis, optatum cito meruit incursæ valetudinis obtinere remedium, Erat autem (ut traditum accepimus) quamvis habitus laicalis & celsitudinis homo secularis, morum tamen probitate vitæque honestate laudabilis. Et ipse igitur, depositis febribus atque remedio sospitatis accepto, rediit domum, qui præter exteriora munera, multo acceptiora pietatis & devotionis ad sacrum detulerat locum Marii beati requietionis. [alterique:] Alter æque vocabulo Stephanus, sed habitu religiosus, professionis titulo Monachus, diris & ipse febribus apprehensus, ad locum eumdem similem detulit devotionem, parem protulit postulationem; nec dissimilem retulit omni, mala valetudine deposita, sospitatem. [illuminantur cæcæ 2.] Duæ mulieres unam, sed suam singulæ cæcitatem lugentes, illum sibi ad impendendum remedium putaverunt expetendum; qui luce veritatis penitus carentes tot illuminaverat superno lumine gentes. Nec inanis talis earum reputata est fides; nam totius cæcitatis tenebris depulsis, lumen optatum virtute cælestis obtinuerunt illuminatoris.

ANNOTATA D. P.

a Hujus Capitis prior medietas, secundum notas marginales, dividitur in octo Lectiones, nescio anrecitandas in die Octavæ ipsius, an vero in proprio Translationis festo, quod etiam fuerit cum Octava celebratum, per quam deinceps cetera legebantur. Initia cujusque Lectionis * notabit.

b Si hoc miraculum contigit media circiter via, ubi Topographia Arverniæ notat Podium S. Marii, alterum ejusdem nominis notari debuerat circa Mauriacum, ut in Comm. Prævio dictum, ubi tabula solum notat S. Marii.

c Orcet prope Clarum-montem Branche constituit, nec plus quam duabus leucis ipsum removet tabula.

d Glenat, 8 leucis in meridiem distans Mauriaco.

e Scorrailles, solum 2 leucis removetur ad eamdem partem.

CAPUT II.
Alia ad S. Marii invocationem miracula.

[33] Corpus illud sacrum, per loca diversa aliquoties jam memoravimus deportatum, [Admontem vicinū quotieseffertur corpus,] nec alicunde absque miraculi exhibitione ad locum suæ requietionis fuisse relatum. De qua re ab anterioribus scripto accepimus traditum memoriæ nostræ, quod nusquam pro aliqua delatum fuerit necessitate, & suo illos quocumque fraudaverit voto, quicumque in eo laboraverint deportando. Denique pro hoc ipso in cujusdam montis excelsi, monasterio proximi, pulcherrimo loco, ecclesia illi ædificata est, & sacrata; in qua solito Corpus sacrum, pro aliqua illuc necessitate delatum, debitis excolatur obsequiis. Itaque si quando nimia cæli serenitas indigentiam necessariarum induxerit pluviarum, cum debita veneratione necessitatique congruis supplicationibus, [pluvia vel serenitas impecratur:] defertur illuc a Monachis Marii beati venerabile corpus; statimque, noxia siccitate remota, pluvia descendit optata. Item si ingentior noxiarum profusio extiterit pluviarum, pari modo, Corpore sacro pro obtinenda illuc serenitate delato, postulata statim serenitas redit; quæ & Sancti meritum postulantibus prodit, & eam pro qua postulatur periclitantem messium reparat viriditatem.

[34] Nec videtur omittendum, quod cum vice quadam illuc esset delatum, [cumque illi fures imminerent;] mansissetque diebus aliquot non relatum; quidam malæ mentis homines furto illud cogitaverunt inde asportandum. Quod cum perverso corde tractarent, consiliisque sinistris quo id possent actu explere perquirerent; nocturna visione cuidam pauperi cælitus ostensum est ac præceptum, ut Custodem illius ecclesiæ quantocius monere curaret, quo S. Marii corpus ad monasterium referri sine dilatione satageret. De cujus ille visionis atque præceptionis, aut dubius certitudinis, aut timidus indicationis; prima tali apparitione noluit quidquam illi, cui jussum fuerat, indicare: quapropter opus fuit apparitionis secundæ, sed non similis primæ. Ea namque non jam solummodo monitus, sed pro inobendientiæ culpa digna est pœna multatus. Nam in ea jam visione audivit sibi divinitus dici: [quidam id impedire per visum jussus,] Quia præceptioni cælesti debitam obedientiam denegasti, gravi eris ad præsens addictus debilitati. Quam comminationem sine mora secuta est debilitas comminata: nam pedibus graviter infirmatis, qui jam pene totum gressuum amiserat usum, satis sibi potuit persuasum videri, ne adhuc expectaret tertia visione moneri. Cum autem aliquantum tempus in ea mansisset debilitatione, nullum sibi rectius pro recipienda putavit expetenda salute, quam illum, cujus debilitatus fuerat virtutis castigatione. [moram luit debilitate subita.] Itaque indulgentiam culpæ relaxationemque vindictæ coram præsentia postulans Corporis sacri, pristinæ reformari meruit sospitati. Ita Sanctus, cum facile posset secreta virtute furunculos illos ab asportatione sui Corporis prohibere; attestatione quoque miraculi maluit fortasse manifeste monstrare, nullum sibi ad repausandum usque in diem resurrectionis gratiorem esse alium, quam sacri illius monasterii locum; a quo se nullatenus auferendum, & ad quem tam solicite monere curavit citius revehendum.

[35] Ipsam etiam in illo monte sitam ecclesiam quam sibi gratam duxerit, [Dedicata ibi ecclesia] sub ipso quo consecrata est tempore declaravit. Denique cum eamdem consecrationem exhibiturus venerabilis ac reverendus Stephanus a Arvernensis Episcopus advenisset, atque eum ingenti Cleri Nobiliumque multiplicitate, cumque plebei populi innumerabilitate, ecclesiam ipsam in honorem Beatissimæ Dei genitricis sanctique Confessoris Christi Marii dedicasset; omniaque quæ tanti officii solennitas exposcebat, implesset; sole in occasum ruente, terrisque solitas tenebras inducente, in ecclesia illa claritas cælestis emicuit lucis; claritasque cælestium ministrorum tanta coruscatione resplenduit, ut pars maxima circumpositæ regionis miro illo splendore claresceret, [nocturno lumine illustratur cælitus:] & omnes eidem ecclesiæ propius assistentes procul aufugere nimia sui admiratione compelleret. Cujus ostensione miraculi quid aliud ille Dei confessor eximius intimavit? nisi se, una cum illis jam sibi sociatis spirituum ag minibus beatorum, gratum habuisse, ecclesiam sibi constructam atque sacratam invisere; & quanta ipse apud Deum internæ lucis claritate resplenduit, ostenso exterius lumine declarare. Et quis valeat existimare, quanta illi claritate Dei vultus infulgeat, qui luce veritatis ipsius, & per fidem cognitionis, tot illuminavit populos, tot homines illustravit? Jure igitur, post beatam ad superna transmigrationem, in æternum suam demonstrat hominibus exterius lucem, qui eis agnoscendam ac adipiscendam exterius nihilominus demonstravit eamdem.

[36] Causa cujusdam extitit aliquando devotionis, qua sæpe dictum sacratissimum Corpus beati Confessoris ad monasterium deferretur, [cæcus illuminatur] quod Bellus-locus b speciali nuncupatione vocatur. Cumque per Dordonium fluvium navigio devehendum navi imponeretur; adveniens illuc quidam luminibus orbatus, divina miseratione & Sancti virtute, ibidem est illuminatus. Dum vero ad prædictum esset monasterium perventum, [curatur debilis,] sacrumque corpus in ecclesia ipsius monasterii susceptione desiderata debitaque veneratione depositum; virtus ibi perlati manifesta facta est thesauri. Nam quidam pedibus debilis, cruribus contractus, tanti hospitis pia visitatione consolatus, gressibus reparatis incolumis est erectus. [Senonibus pluvia impetratur,] Apud Senonensem Franciæ civitatem, in monasterio Principis Apostolorum Petri, quod cognomento dicitur Petri-vivi, beati Confessoris Christi Marii agebant aliquando solennem ejusdem monasterii Monachi festivitatem. Quo tempore, cum jam diutius siccitas inimica commoditatem detinuisset imbrium, messiumque ubertas periclitaretur indigentia diutina pluviarum; ea die pro tanta necessitate Marius sanctus ab illis est devotius imploratus. [prædones arcentur,] Nec defuit affectui piæ devotionis optatus exhibitæ implorationis effectus: nam statim die ipsa siccitas diuturna remota, redundansque necessariarum reducta est copia pluviarum. Eadem quoque ipsa die, ad deprædandas res Monachorum, turma quædam irruerat militum improborum: quorum ductator ac primus, [energumenus liberatur;] a famulis Monachorum captus est, & in vincula merita conjectus. Sed a Cellerario monasterii famulus in silvam directus, cum esset ibi dæmone se corripiente vexatus, S. Marii servus effectus est, & continuo liberatus.

[37] De regionibus, in quibus ille beatus doctrinam pietatis primus seminavit, [Peregrini ab ecclesia exclusi,] cujus seminationis nunc usque fructificans messis, beatos fructus horreis cælestibus mittit; adventantes quidam, tamquam patrem amantissimum specialemque patronum pie revisuri, ac pro sui salvatione debitas eidem gratias acturi; cum ad superius memoratum Mauriacense monasterium pervenissent; quo translatum olim Corpus sacratissimum nossent; atque ab ecclesiæ custode aditum precarentur ad illud sacrarium interius, quo erat repositum venerabile Corpus; nescio qua injuria aut obstinatione custodis nequaquam apertum est illis. Verum ille beatus Pater indulgentissimus, pati non potuit filios pios de sui negata invisione remittere mœstos, quos de ipsorum per se salvatione gratos acceptabat & gratulabundos. Etenim dum ante januam loci cum muneribus astarent precibusque devotis; potentis Sancti virtute janua patefacta, liberaque illis est facultas introëundi concessa. [ea ultro aperta admittuntur:] Quod factum quantum eis adauxerit erga ipsum sanctæ devotionis affectum, quantamque præstiterit & quam præbuerit prædicandam de tantæ virtutis ostensione lætitiam, multo est intelligere facilius quam dicere. Ita votis adauctis, muneribus oblatis & precibus; qui de præstita sibi salute Patrono proprio gratias venerant relaturi, præstantiorem erga se gratiam rediere prædicaturi. Miræ infirmitatis angustia gravissima; hoc est pedum arsura, comprehensus quidam, nomine Robertus, [curatur ignis sacer uni,] ante præsentiam corporis Marii beati est deductus: quem quanto durior arsuræ illius arctabat angustia, tanto clementissimi Confessoris cælitus remediantis celerior adfuit medicina. Mox namque pessimus ille ignis, ad cernendum minime visibilis, ad puniendum dire sensibilis, ita in homine illo penitus est extinctus, ut præter eam pedum partem, quæ consumpta jam fuerat, hodieque vir ille superstes ad integrum sospes existat, [alterique:] non minus & nunc ad omnia valens, quam ante morbi illius incursionem ad cuncta valebat. Ejusdem incommodi alter gravatione depressus, eamdem in sui sanatione, Sancti clementiam expertus est pariter & virtutem; eademque ad omnia valentia roboratus, in servitio monasterii usque nunc strenuus permansit ac devotus.

[38] Mulier ex Lemovicensi solo, miserationem deposcens Marii beati, [illuminatur cæcus:] pro reformatione luminum filium adduxerat cæcum; quem die dominico ante Sancti festivitatem, quo solitum est reverendam sacri corporis glebam deportari in illum quem superius memoravimus montem, ille cælestis illuminator & animarum & corporum, cæcatum filium videntem fideli reddidit matri, qui tot quondam mentibus orbos cæcæ rapuerat infidelitati. Alio tempore mulier alia filium æque parvum, brachiolo debilitatum, ante præsentiam exhibuit Corporis sacri: cumque misericordia illius aliquamdiu postulata nec impetrata, domum desperata rediens, [sanatur debile brachium,] extra loci fines jam fuisset egressa; retro respiciens, & de ipso Confessore beato apud ipsum conquerens; O Sancte, inquit, Mari, quam fida veneram de impetranda super hujus parvuli sanatione misericordia tua, de qua nunc ulterius adipiscenda diffidens redeo mœsta. Hæc ea dicente, puerulus, quem paululum requietura terræ deposuerat, contractum brachiolum ad illam extendere cœpit, restitutum & sanum. Tum vero querimoniam de Sancto lugubrem, in gratiarum, jam illi debitarum, convertit actionem; nec spe resumpta, sed re ipsa quæ sperabatur accepta, quæ redire mœsta cœperat, reditum complevit lætabunda. Vir quidam loci ipsius nihilominus parvulum graviter infirmatum ad eumdem sacrum attulit locum. Qui cum per aliquot dies, [mortuus suscitatur.] non solum remedii nihil acquireret, verum etiam ingravescente quotidie languore deterius semper haberet; quadam nocte ad ipsum tandem perventum est montem. Cum pater, afflictum cernens filium, mortique suprema defectione jam proximum; mœstus & ingemens, O sancte Mari, ajebat, non huc ad te filium meum, ad mortem excipiendam, sed ad recuperandam vitam attuleram. Inter hujusmodi verba rursus inspiciens puerum, ante præsentiam jacentem sacrarum Marii reliquiarum, invenit illum aliquantulum respirantem ac melioratum: aliquantulumque spei resumens, atque opem Sancti enixiori devotione deposcens, ita post paululum vitæ restitutum & incolumitati filium recepit; ut facto mane, ante patrem saltitans & jocabundus, cum ipso rediret domum, quando mortuus efferendus expectabatur ad tumulum c.

ANNOTATA D. P.

a Septem Episcopos Stephanos urbs habuit. Primum sec. 7, secundum an. 951, Tertium, Quartum, Quintum sec. 10, Sextum an. 1126, Septimum an. 1165: quare vereor ne gratis hæc dedicatio adscribatur ab auctoribus Gallis Stephano V, potius quam alicui successorum duorum.

b Baulieu trans Dordonium, 9 leucis infra Mauriacum.

c Horum miracula aliqua cum retulisset Branche, magnum, inquit, aliorum numerum refert P. Dominicus Carmelita, unde expectabo si quæ hic desiderantur. Inte im ex Iacobo addam, quod de suo sic profert ille, tamquam testis de visu. Cum, inquit Mauriaci essem in hospitio meo, quæsivi cuinam Sancto dedicata ecclesia loci esset: responsumque mihi est, S. Mario. Rursum interrogavi, num ad ejus invocationem factum miraculum aliquod esset. Responsum est, Plura; inter alia autem accidisse unum, cujus signa esset etiamnum in ecclesia videre. Scilicet cum die Sancti festo, Consules civitatis in fella brachiali collocatam imaginem Sancti portarent in processione, secundum consuetudinem; ecce tibi hæretici duo, in via quæ Issorio Montferrandum ducit, per mediam se pompam trajecerunt, non solum absque reverentia ulla, sed etiam irridendo dicentes, O homines insensatos, qui tanto cum honore gestant annosum truncum. Qua blasphemia prolata, continuo utrique pes dexter excidit, tamquam si vi revulsus fuisset a corpore: quare non dubito quin culpam pœnitentes agnoverint. Interim ad memoriam facti uterque pes appensus est dextero brachio imaginis: ubi ego utrumque vidi, & videre potest quiscumque accedere volet ad imaginem, supra majus altare collocatam.

DE SANCTO CHLODULPHO, EPISCOPO METENSI AD MOSELLAM.

CIRCA DCXCII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De cultu, vita, translatione.

Chlodulphus, Episcopus Metensis ad Mosellam(S.)

G. H.

[1] Inter Episcopos Ecclesiæ Metensis numerari ultra triginta, qui in antiquis Catalogis & Martyrologiis hujus Ecclesiæ vere Sancti habiti fuerunt, docet Meurißius Episcopus Madaurensis, & hujus Ecclesiæ Suffraganeus, [Memoria in Fastis] in Præfatione ad Historiam Episcoporum Ecclesiæ Metensis §.6. Ex istis ad hunc VIII Iunii colitur S. Chlodulphus, pluribus sacris Fastis inscriptus, & non solum in Mss. Ecclesiæ Metensis, sed etiam in Hilariacensibus S. Naboris, & Ms. Florario, ubi ista leguntur: Metis depositio B. Chlodulphi, ejusdem urbis Episcopi & Confessoris. Similia habentur in Martyrologio Bellini de Padua, secundum morem Romanæ curiæ Venetiis anno 1498 excuso, quod secuti sunt Grevenus & Molanus in Additionibus ad Usuardum, Maurolycus, Canisius, cum hodierno Martyrologio Romano Galesinius: item & Ferrarius, sed hi duo ad diem VII. Nos Prioribus cum Theodoro Rhay inhæremus, licet Meurißius & Saussajus ipsum Sanctum referant VIII Maji, ut ibi inter Prætermissos diximus. Paulus Warnefridus de Episcopis Metensibus, ista scribit: Godone de mundo excedente, Chlodulphus, beati Patris Arnulphi genitalis filius, Ansigisi quoque (a quo semen propagatum est regium) germanus, ad Episcopale culmen ob paternæ sanctitatis gloriam tricesimus atque secundus ascendit: de quo nihil ad nos amplius, præter quod a tali radice exortus est, fama perduxit. Hæc Warnefridus ad Angilramnum Episcopum Metensem, qui dictæ Ecclesiæ præfuit ab anno circiter DCCLXIX, usque ad annnm DCCXCIX.

[2] Postea auctor aliquis, ob sanctitatem vitæ & forte virtutem miraculorum excitatus, [Vita scripta] res gestas S. Chlodulphi collegit, atque hanc quam damus Vitam conscripsit. Hic num. 5 meminit Pippini Regis, & succedentis prolis, scilicet Caroli Magni & Ludovici Pii: item num. 17 asserit, S. Chlodulphum sepultum in ecclesia, quæ antea ad sanctos Apostolos dicebatur, jam ad S. Arnulphum vocatur. Scilicet sub filiis Ludovici Pii, quando in chartis Caroli Calvi inveniuntur Canonici de monasterio S. Arnulphi, & a Ludovico Regni Germaniæ, nominantur Fratres ex cœnobio sanctorum Apostolorum, nec non & beatissimi Confessoris Christi Arnulphi, atavi sui. [datur ex Mss.] Hanc Vitam damus descriptam ex vetusto codice Trevirensi monasterii Imperialis S. Maximini, collatam cum ea quam Acherius & Mabilio ediderunt Tomo 2 de Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti, acceptam ex codice Ms. V. C. Andreæ du Chene.

[3] Inscripserunt hunc eumdem suis Martyrologiis Benedictinis Arnoldus Wion, Dorganius, Menardus, [Non fuit monachus,] Bucelinus. Verum ex Vita jam citata colligit Mabilio, Chlodulphum nusquam Monachum fuisse Eremitamve; sed ex laicali vita ad Episcopalem Sedem assumptum, aut certe id huic auctori ignotum fuisse: quod cum aliunde non probetur, elegit idem Mabilio minore solum charactere Actis suis illius Vitam addere. Dedimus ad Kalendas Februarii post Vitam S. Sigeberti pag.235 diplomata duo, [sed domesticus S. Sigeberti Regis,] tam hujus, quam Childerici Regis, pro monasteriis Stabulensi & Malmundariensi concessa, in quibus Chlodulphus appellatur domesticus Regis Sigeberti; sub quo Rege S. Desiderius, Episcopus Cadurcorum, Epistola 55 Tomo I Andreæ du Chene Scriptorum historiæ Francorū pag. 878, Clodulphum nominat Dominum illustrem & virum excellentissimum; hortaturque ut patris monitus & acta recordetur. Fuit autem Chlodulphus proximo quoque tempore, sub eodem Sigeberto Rege, ordinatus Episcopus Metensis: in eoque Episcopatu plenus dierum mortuus est, [non Archiepisc. Trevirensis aut conjugatus.] non autem translatus ad Trevirensem Archiepiscopatum, quod post nonnullos alios Saussajus & Bucelinus, æque ac vitam ejus monasticam, absque ullo fundamento adstruunt. Demum ejusdem farinæ fabulam arbitramur, quod cum Roserio auctore fabuloso dicunt aliqui, Chlodulphum, in matrimonio novem procreasse liberos; quia in dicta Vita aut apud antiquos ac domesticos scriptores nullam fieri mentionem conjugii ullius reperimus.

[4] [Corpus Layum translatum,] Est Layum, celebris locus in Comitatu Calvomontensi, prope capitalem Lotharingiæ Nanceium, quem Udelricus Archiepiscopus Remorum ejusque mater Eva Comitissa obtulerunt S. Arnulpho Metensi. Hujus donationis charta extat apud Sammarthanos in Archiepiscopis Remensibus, & apud Meurißium ad Vitam S. Chlodulphi. Ut autem jam indicatum Layum magis celebre redderetur, ac Deo consecraretur; obtinuit dictus Udelricus ab Adalberone Episcopo Metensi, ut corpus S. Chlodulphi eo transferretur, atque Prioratus Monachorum, a monasterio S. Arnulphi Metensis dependentium, institueretur: uti factum est anno DCCCCLIX die XI Decembris: ad quem diem memoria S. Chlodulphi celebratur in Ms. Florario, & alio Ms. Carthusiæ Ultrajectinæ, atque Translatio appellatur a Greveno & Canisio. Sed hanc aliqui asserunt factam VI Septembris, Saussajus vero ipsam refert ad XVI Decembris. [caput Metis servatum.] Meurißius addit in ea Translatione illustria quædam miracula facta, & caput ejus adservari Metis in ecclesia S. Arnulphi. Nos ea Miracula nancisci optamus, siquidem uspiam scripta extant.

VITA
Ex codicibus Mss.

Chlodulphus, Episcopus Metensis ad Mosellam (S.)

BHL Number: 1735

EX MS.

PROLOGUS.

[1] [Hortatio ad celebranda festa Sanctorum,] Beati Chlodulphi, Metensis urbis Pontificis gloriosi, depositionem venerabilem annuo recursu commemorantes, Domini gratiam magnificare, collaudare, & benedicere dignissimum decrevimus, & utillimum judicavimus; simul etiam summa utilitate monemus, ut qui notam semper in nationibus facit virtutem suam, & qui est Deus faciens mirabilia, quique gloriosus est in omnibus Sanctis suis; sicut eisdem Sanctis gloriam contulit sempiternam, sic nobis eorum festa celebrantibus peccatorum omnium conferat veniam, omnes in commune & singuli summa devotione exoremus. Siquidem Sancti, qui laborum multimodorum & propriorum operum felicissima retributione æterna præmia assequuntur, cum Christo Deo in æternum gaudentes regnant; & eidem Christo Domino summo capiti incorporati, devicto mundi principe, devictis cunctis hostibus, stola immortalitatis induti, & laurea perennitatis adornati, coram suo Domino victores semper affistunt, & de præsentia sui Regis continua festivitate lætantur. Idcirco nostra non egent veneratione, nec nostris annuis solennitatibus indigent; sed provisa sunt nostræ infirmitati hæc divina subsidia, ut quotiescumque per tempora revoluta perque assignatos dies Sanctorum merita recordamur, & in recordando dulces venerationis affectus exhibemus; eosdem Sanctos nobis, ad evitanda mala & acquirenda bona, dulces patronos & pios exoratores, apud Deum deorum Dominumque dominorum, mereamur.

CAPUT I.
Illustris prosapia. Institutio. Possessiones.

[2] Scripturi aliquid ex B. Chlodulphi gestis, & de tanto viro locuturi, [Natus patre S. Arnulpho] consueto ordine justæ narrationis, quis vel unde fuerit, primum necesse est intimemus: prosapiaque, sic nobilis, sic inclita, quia præsentibus luculentissime patet, uti futuris etiam aperta sit, justum est ut faciamus. Nam genealogiam paternam a B. Arnulphus, hujus sanctæ Metensis Sedis Pontifex, coruscam mirabiliter facit, & decentissimam mirabiliter reddit; dum ejus genitor prædicatur & est, qui ex antiquo Senatorum genere, patre b Arnoaldo procreatus, Franciam omnem, imo totam Galliam nobilitate ac decentissima generositate superat, [avo Arnoaldo] & in superando ingenti gloria famosam reddidit & honestam. Arnoaldus, quem dicimus, patrem habuit c Anspertum; qui ditatus non solum rerum opulentia, [pro avo Ansperto,] verum fratrum dignitate & d consociali excellentia gloriosus effulsit. Sanctum namque e Aigulfum, Metensium Pontificem, ex filia Chlodovei Regis procreatum dicunt: qui Chlodoveus, [fratre S. Aigulfi,] prædicante S. Remigio Remensium Pontifice, & se & totam Franciam Christianæ religioni primus subdidit, & in honorem debitum decus Ecclesiæ, prout unquam plus potuit, dilatavit & exaltavit. f Deotarius Arisidi Pontifex, & g Firminus Ucetie itidem Pontifex, & Gamardus S. Goërici Præsulis genitor, & Remfridus fratres hujus Ansperti extiterunt. [Deotarii, Firmini, & Gamardi, Renfridi.] Mater vero Domini & venerabilis Chlodulphi h, Doda nuncupata, non minori nobilitate clara refulsit: sed hanc ipsam nobilitatem, morum pietate & animi sanctitate gloriosissime illustravit ac decoravit. Quæ cum viro pudicissime, [Mater Doda] pro ut fert mundus, vivens, non patiebatur bonorum ex hibitione se imparem fore: & dum B. Arnulphus Pontificali cathedra sublimatus est, [postea Treviris inclusa obiit.] ipsa etiam, fervente in ea ignea sancti Spiritus gratia, non solum spirituali veste & velamine induta est, verum etiam apud Treverenses inclusione usque ad diem mortis sese retrusit atque religavit.

[3] Igitur Chlodulphus, venerabilis indolis puer, ut par erat, & ut nobilium filiis fieri solet, scholis traditur & liberalibus litteris docendus exhibetur: [Educatus in pietate & doctrina,] proficiebatque ætate, nec minus vero doctrinæ spiritualis effluentia. In quo parabatur etiam thesaurus desiderabilis, qui requiesceret ejus in ore sapienti; studebantque pii & doctissimi magistri, ut eorum benignissimus auditor, tempore præfinito effectus paterfamilias, sciret & haberet unde proferret nova & vetera. Hic itaque liberalissimus puer, a pueritia in adolescentiam juventutemque, humanis divinisque rebus & studiis bene adultus, proficiebat; satagebatque solertissime Deo & omnibus bonis hominibus, verbis & factis perfectissime complacere; malis autem favere, & eorum amicitiis vel ad modicum jungi sic effugiebat & renitebatur, sicut pravam vitam & mores prorsus imitari abhorrebat ac despiciebat. Erat ætate & sapientia majoribus subditus, erat æqualibus æquus; erat minoribus benignus & mitis, & mira benevolentia ab omni ordine, sexu & professione, dulcissime amabatur.

[4] Cum vero omnipotentis Dei antiqua pietas B. Arnulphi, [S. Arnulpho patre ad Episcopatum Metensem electo,] hujus beati Chlodulphi genitoris cor, ad divina studia, & ad cælestia opera sua inspiratione intime accendisset, & ferventissime ardere coëgisser; actum est, defuncto i Papulo Metensium Pontifice, hunc eumdem B. Arnulphum summa instantia a Clero & plebe postulari; & tanta vis in postulando erat, ut k Theodericus Rex [ipsum eis concesserit. Nam] licet hunc inter amicos amicissimum & inter consecretales secretissimum haberet, esset etiam palatii Rector, & audiendorum reddendorumque consiliorum primus auditor, & sapientissimus redditor; vicit tamen nobilissimæ plebis, ut ita dicam, admirabilis improbitas, & inverecunda in rogando constantia: & B. Arnulphus, eruditissimus laicus & sanctissimus Major-domus, derepente Clericus factus, Cathedræ Pontificali votis omnium populorum felicissime ad regendum est elevatus. Dum autem Ordinationis tempus immineret, & fugæ latebrarumque cunctarum desperatio jam facta fuisset; prædia & suppellectiles multarum divitiarum, [ex relictis sibi ab eo facultatibus] quas ditissimus possederat, honestissime partitas, multa sanctæ Matri Ecclesiæ contulit, plurima etiam duobus filiis suis Chlodulpho & Anchisæ jure hereditario habenda derelinquit. Qui paterna benedictione donati, in brevi locupletissimi efficiuntur; & totius patriæ principatum post Regem, regio munere gloriosi, gloriosissime assequuntur. Sed beatus Pontifex [cum] quæ vel ex suo retinuerat, vel etiam in archivis sanctæ Ecclesiæ sibi commissæ thesaurorum ac pecuniarum repererat, cuncta usibus pauperum distribuens, bonus fœnerator dispersisset; multa necessitate coactus, filios adiit; utque sui suisque misererentur, humili prece supplex exposcit. [solum pauca largitur:] Quia autem Dei prævidentia, & inevitabilis prædestinatio Chlodulphum adhuc dulcissimum, juventutis flore vernantem, suæ sanctæ Ecclesiæ præficiendum decreverat, & plebi Cleroque Metensi ad regendum præficere disposuerat; res quas possidebat, & quas Deo & Christo ejus & filiis spiritalibus postea collaturus erat, ejusdem Dei & Domini nostri Jesu Christi instinctu sibi retinuit, nec patri ex his quæ petierat, multa contulit, verum ad similes usus imposterum eroganda servavit.

[5] l Anchises, beati viri junior filius, petitionibus patris in cunctis libentissime assentiens, [liberaliori ejus fratri posteritas gloriosa promittitur.] universa quæ habere videbatur, voluntati ejus tradidit; & nihil de crastino cogitans, pauperem Christum secutus, ut haberet thesaurum in cælo, manibus patris cuncta quæ habebat vendere & dare pauperibus deliberavit. Quapropter ejusdem piissimi patris, beati videlicet Arnulphi, magnificis benedictionibus ditatus, spirituali ac per hoc prophetali prævisione, quod totam Franciam, imo & totam Galliam, sibi & filiis suis per multas generationum successiones omnipotens Deus collaturus esset, audire promeruit. Quod & accidit, dum idem Anchises, sicut pater fuerat, Major regiæ domus effectus, ejusdem officii successionem m filio; & post, filii filio dereliquit. Nam Pippinus ex ministerio in Regem totius Galliæ, a beato Papa Stephano consecratus & benedictus, primus ex B. Arnulphi felicissima stirpe, regalibus sceptris seque & n succedentem prolem, felici auspicio & beatis initiis, decoram reddidit & honestam.

ANNOTATA G. H.

a S. Arnulphus colitur 18 Iulii, quo mortuus est circa annum 640.

b Arnoaldus, cognomine Boggisus, Dux Austrasiæ.

c Anspertus, Senator & Dux Austrasiæ.

d Consocialis sive uxor censetur Blithildis filia Chlotharii I Regis. De quo matrimonio varii longas disputationes scripserunt, in quas non est animus ingredi, aliis pro eo stantibus, aliis ut fabulam rejicientibus.

e Paulus Warnefridus de Episcopis Metensibus, Agiulfus, inquit, fertur patre ex nobili Senatorum familia ortus, ex Chlodovei Regis Francorum filia procreatus. Apud Meurißium de Episcopis Metensibus dicitur obiisse anno 593, die 22 Novembris; & in omnibus antiquis Sanctus appellari.

f Deotarius Arisidum vicum, in finibus Ruthenorum olim situm, in Episcopatum erexisse, & a fratreAigulfo ordinatus dicitur; cui Modericus, filius Ansperti, succeßisse asseritur: de quo, ejusque Arisidensi Episcopatu, agit Gregorius Turonensis lib. 5 cap. 5.

g S. Firminus Episc. Uceticensis, vulgo Usez in Gallia Narbonensi, colitur XI Octobris.

h Doda, in Vita S. Arnulphi, sed nomine non indicato, plurimam laudatur. De secessu ejus ad Treviros agit Browerus in Annalibus Trevirensibus lib. 7 n. 38, sed locum ignorari dolet.

i Post Agiulfum sederunt Arnoaldus & Pappulus, dein S. Arnulphus.

k Loco Theoderici apud Mabilionem legitur Theodebertus, a fratre Theoderico anno 612 occisus, & hic anno sequente profluvio ventris mortuus; his ergo annis esset Episcopus factus Arnulphus, quod ad ejus Vitam examinabitur 18 Iulii.

l Ista etiam refert Paulus Warnefridus.

m Intelligit Pippinum Herstallium, & Carolum Martellum.

n Scilicet Carolum Magnum, & Ludovicum Pium Imperatores.

CAPUT II.
Vita laicalis & Episcopalis.

[6] Sane ut cœpta prosequar, B. Chlodulphus, dum vixit in seculo, vixit sine querela; [Chlodulphus adhuc virtutibus vacat.] quæ sibi fieri nolebat, nulli faciens; quæ sibi volebat fieri, proximo faciens; injuriam fratri non inferens, & illatam sibi patientissime sufferens; fide perfectissimus, spe ad ulteriora, & hæc divina diffusus; dilectione Dei & proximi ferventissimus, visceribus pietatis ad dandas eleemosynas plenissimus. Animum & mentem, in laicali proposito positus, sic informabat, quatenus dum postmodum Dei providentia aliis præesse cogeretur, ipse prius sibi præesse doctus, doctrinæ officium, quod subditorum mentibus erat infusurus, assiduæ operationis studio instructus & attritus, semper doceret exemplo quos instruere compelleretur sermone.

[7] Sic multorum annorum temporibus decurrentibus, jam B. Arnulpho hujus sancti viri genitore, post Episcopatus dignitatem, post eremi dulcissimam solitudinem, ad cælestis patriæ æterna gaudia translato; jam a B. Goërico successore ejus, cælestium virtutum & omnium Sanctorum societati adjuncto; Domno etiam b Godone Episcopo ad æterna translato; jam tandem hic, in omnium virtutum gymnasio; nobilissime assuetus & bonæ actionis scholis decentissime informatus atque eruditus, qui interim aliis bene subesse noverat, ad Pontificium erectus, [Sedi Metensi præficitur,] deinceps subditis diligentissime præesse, & commissos honestissime regere cœpit. Nam, ut ordine rem referam, dum B. Godo Præsul ex hujus mortalitatis incolatu transisset, & Deo omnibusque Sanctis felicissime conjunctus esset; plebs & clerus cœpit quærere precibus & vocibus Patrem & Pastorem; & rogabant regiam dignitatem, quo B. Chlodulphum, nobilitate & sanctitate insignem, sibi dare dignaretur Antistitem. Nam multos ex genere ipsius, generositate in tota Francia primos, sanctitatis & virtutum ac miraculorum gloria celeberrimos, per multos annorum cursus, huic sanctæ civitati præfuisse & profuisse commemorabant; & laudibus dignissimis, quibus viribus poterant, ad æthera usque efferebant. Regia vero majestas, videns populi fidem ac devotionem, perpendens etiam ad hæc virum satis ingenuum; accersitum, ut curam regendarum animarum suscipiat, commonet: utque utilitati Fratrum commoda administrare non denegaret, ex parte Dei & ex sua auctoritate imperat. Ille reniti cupiens, sed omnino non prævalens, baculum & officium Pastoralitatis suscepit; & votis populorum Pontifex factus, Cathedræ Sacerdotali supersedere compellitur. [magno omnium gaudio;] Dantur voces in altum; laus, decus & honor Deo canitur; felicem se omnis sexus & ætas profitetur, dum Sanctis invicem succedentibus animarum quotidiana lucra cumulantur, diaboli æterna detrimenta providentur & procurantur. Felicia tempora, felicesque dies sibi affore plebs fidelis inclamat, & beatam se pro tanti Pastoris successione testatur: dum ejus pio exemplo ad bene agendum informatur, verbo & prædicatione eruditur, benedictionibus jucundatur, virtutum insigniis roboratur.

[8] Igitur B. Chlodulphus ordinatur Pontifex, non immemor commissi officii, cœpit circuire datum Episcopatum, ut quæ corrigenda erant corrigeret, & quæ confirmanda erant confirmaret; bona patrociniis & dignis favoribus attolleret, mala justa censura resecaret: sicque Deo & Christo ejus annuente, in brevi apicem perfectionis obtinuit, [ex perfecto laico] ut omnium bonorum felicissimo applausu, justus atque perfectus omnino diceretur & esset. Nam in laicali proposito constitutus, dum viveret sine querela, & esset verus Dei cultor, haberetque pacem cum omnibus hominibus; neque defenderet se, sed daret semper locum ire, esurientem & sitientem inimicum cibans & potans; nec vellet umquam vinci a malo, sed vincere semper in bono malum; postquam Pontificale conscendit solium, hæc omnia parvissima deputans, cœpit demum, Christo Deo præsule, [factus sanctissimus Antistes.] novus homo fieri, & ex bonis ad meliora proficere: & qui in activæ vitæ palæstra bene pugnare consueverat, jam in contemplativæ vitæ dulcedine, se ipsum fortissime atterens, orationum jugi instantia, lectionis & sacræ meditationis continua vigilantia, noctu & interdiu, horis & momentis omnibus cælum depulsans, quia necdum corporis præsentia poterat, conversatione & morum probitate avidissima in cælestibus habitabat. Et quia erat parentibus non solum nobilibus, verum etiam sanctissimis procreatus; sanctitatem quidem priorum imitari, nobilitatem vero carnalem virtute animi & mentis vigore superare ac transcendere vivacissime procurabat: sicque divino fretus auxilio, ad divina opera exequenda sese probabilissimum reddebat; ut non solum sibi prodesset, verum subditis & cunctis se cernentibus specimen pietatis effectus, imitabilem atque sequendam vitam suam præstaret. Quid ultra? Fide perfectus, spe credulus, caritate dulcissimus, pietate insignis, sermone ad utilia promptissimus, ad vana dicenda rarissimus, vel etiam nullus, castitate continentissimus, eleemosynis largissimus, vitæ innocentia probatissimus, erat Christi bonus odor in omni loco, cujus nomen erat diffusum unguentum, flagrans aromatibus & odoramentis optimis; qui cum sancta Ecclesia, sponsa Sponsi cælestis, vere dicebat; Trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum. [Cant. 1.]

ANNOTATA G. H.

a S. Arnulpho ad eremum decedenti succeßit S. Goëricus, qui corpus S. Arnulphi transtulit e Vosago Metas, colitur 19 Septemb.

b De S. Godone aliqua observatu digna dedimus 8 Maji, quo colitur, ac diximus videri obiisse circa annum 650, cui succeßit S. Chlodulphus.

CAPUT III.
Acta S. Chlodulphi cum S. Trudone.

[9] Sane ut dicta & præconia, quæ de Sancto protulimus, vera esse comprobemus; gesta aliqua in medio deportavimus, ut sapiens auditor [magna] ex parvis conjicere & ex aliquibus bonis multa optima compensare valeat. Igitur temporibus a Childerici Regis Francorum, hoc eodem sancto viro civitati Metensium præsidente, & super custodiam commissi gregis ferventissime vigilante, erat in partibus Hasbaniæ vir magnæ nobilitatis & præcipuæ sanctitatis b, Trudo nominatus, [S. Trudo] qui ab ipsis infantiæ piissimis rudimentis omnipotenti Deo, prout ferebat tenera ætas, servire incipiens, etiam paupertatis summus appetitor, facultates & possessiones, quibus ditissime abundabat, Christo Deo tradere concupiscebat; & eumdem Christum Deum & Dominum nostrum nudus nudum sequi desiderabat. Cujus benignissimo desiderio & affectui justissimo Divina bonitas, more consueto, ut effectum daret, illico affuit; & ordine, quo dicemus, quod pia mente conceperat, ut inspiraret, [ad S. Remaclum;] auxilium consiliumque contulit. Erat in Tungrensi urbe c Remaclus dignissimus Pontifex, cui iste puer S. Trudo dulcissimo copulabatur affectu, cui etiam, quod ei gratia Spiritus sancti inspirare dignata est, & quia bonum heredem Jesum Christum Dominum Dei filium habere deliberasset, cuncta ordine pandit. Sanctus Sacerdos Remaclus, quia sibi & suæ Ecclesiæ, quæcumque conferre potuisset, justo & bono ingenio, ut conferret, rectum decerneret; & quia hujus sancti viri [bona] in suæ civitatis diœcesi & vicino constituta erant; cœpit Deum precibus continuis exorare, ut, [optantem ejus: bona suæ Ecclesiæ turbui,] qui B. Trudonis menti devotionem & animi benignam intentionem cuncta relinquere & pauperibus erogare inspiravit, suæ Ecclesiæ filiis hæc tradere & thesaurum in cælis ob hoc adipisci beatum virum, donaret. Sed quia non est in homine via ejus; & non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei; aliter quam beatus Sacerdos æstimaverat, res hæc processit, aliasque sese protendit. Nam dum beatus Trudo totum se & cuncta sua Deo devovisset, sed quo se verteret, & cui Sanctorum se jungeret, certum non haberet; continuis precibus continuisque lamentis celos & cælestia depulsans, Deum rogabat, ut per aliquem Sanctorum suorum, quid se vellet agere, edoceret; & quo se & sua subdere disponeret, palam facere dignaretur. Et quia multum valet deprecatio justi assidua, non diu voti sui efficacia frustratus est; sed bonæ voluntatis compos effectus, quadam noctium post longum vigiliarum & orationum consuetum laborem, Angelica meruit visitatione consolari, & quæ sibi erant facienda plenissime instrui. Orationes, inquit, tuæ & eleemosynæ, dilectissime frater Trudo, ut bonus odor, & ut felicia aromata ante conspectum summæ Divinitatis ascenderunt: ego vero, cælestis militiæ consors, a Deo huc missus sum, quæ tibi facienda sunt nuntiare. Adimplevit Deus & Christus ejus, votum atque desiderium tuum, [Angelica visitatione missus] & quæ assiduis precibus postulasti pius auditor perficiet, dabitque tibi sapientiam & notitiam litterarum; nec soli tibi, verum etiam multis aliis, ad divina mandata implenda, sapiens doctor effectus, prodesse poteris. Surge ergo & vade ad B. Remaclum Tungrensis Ecclesiæ Pontificem; adest enim in proxima villa, quæ d Septemburias dicitur; & quæcumque jusserit, implere festina: revelat enim ei divina pietas, quæ tibi sunt facienda: erit enim tecum Deus omnipotens, & custodiet te in omnibus ad quæ perrexeris.

[10] Evigilans virbeatus, & multum secum demirans, quam cito poterat, sumptis secum duobus pueris, ad beatum virum ire properat: sed antequam veniret, beatus Pontifex suos occurrere, & summa devotione sanctum juvenem deducere jubet. Qui deductus, dum se pedibus sancti Pontificis prosternere vult; exurgit sanctus Pontifex, & in amplexus ruens, oculos & vultus dulci osculo demulcet; & inter osculandum, utrimque satis lacrymatum est. Post multum vero lacrymarum & fletuum imbrem, quo in invicem se perfuderunt, & dum vix a singultibus cessatum est, [jubetur bona sua S. Chlodulpho offerre,] sanctus Pontifex; Ad quod, inquit, venisti, fili, ut dicas; non necesse habes: mysteria enim revelans Deus, quæ mente geris & quæ tibi sunt facienda, mihi Sanctorum minimo revelare dignatus est. Perge, fili, perge ad B. Chlodulphum Metensis urbis Pontificem gloriosum, & ejus nutu atque dispositione, cuncta, quæ in his partibus prædiorum & facultatum possidere videris, Deo & S. Stephano Protomartyri tradere festina: & fac eum tuarum terrenarum rerum heredem, quo tu in æternæ felicitatis gaudio meritorum illius ac virtutum felix ac perpetuus heres effici merearis. Traditis vero facultatibus & rebus ac possessionibus, per manus S. Chlodulphi Pontificis, Deo & Protomartyri, testamento ex eisdem rebus effecto, munificentiam ejusdem venerabilis Pontificis humillime aggredere; & ut tibi magistrum, qui te sacris imbuat litteris providere dignetur, obnixe deposce; & dabit tibi supernæ Divinitatis antiqua bonitas gratiam, non solum in conspectu sacratissimi Pontificis, verum etiam coram omnibus Deum timentibus: iterque tuum & vota tua, & quæcumque in pueritia ex tunc ad divinum servitium peragendum facere disposueras, & votis te astrinxeras, prosperanda noveris, & piissimis affectibus tuis effectus salutares securos, me prædicante, volo ut certissime credas: ea enim loquor, quæ mihi exiguo Deus & Spiritus sanctus revelare dignatus est.

[11] B. Trudo hæc audiens, simul & multis benedictionibus Pontificis confirmatus, [ac Metas discedit:] domum redit, & sumptus itineri necessarios parat: pecuniamque, qua satis ex nobilissimis & ditissimis parentibus abundabat, secum assumens, Metim usque ire properat; Dominoque Deo, qui diligit mansuetos in judicio, & docet mites vias suas, faciente, prospera velocitate & veloci prosperitate, quo tendebat pervenit. Ingressus autem sæpe memoratam & sui memoratu sæpe memorandam urbem Metensem, nusquam declinans, recto gressu Ecclesiam B. Stephani Protomartyris, [precibus in ecclesiæ S. Stephani fusis,] quæ est caput totius civitatis & Episcopatus, cum devotione summæ humilitatis & pietatis intrat; querelamque & rem pro qua venerat, Deo & S. Stephano, lacrymarum multis imbribus & pectoris multis tunsionibus, prostatus depromit. Quid amplius? Diu oratum est, diu lacrymatum est, diu frons terræ, pectori manus [appressa est]: & post hæc ab oratione vir beatus, non semel aut bis, sed frequentius, salutaris signo Crucis sese muniens, exsurrexit. Huic rei quidam venerabilis ejusdem Ecclesiæ sacer provisor, quem Gustodem vel Thesaurarium vocabant, intererat: qui devotionem sancti viri tam ingentem maximo stupore admirans, exurgenti ab oratione manus dat; & quis esset, aut unde esset, aut quo tenderet, aut quare veniret, summo studio sciscitatur. Huic responsum est a Trudone, [a Custode petit accessum ad S. Chlodulphum:] se honestis parentibus natum in Hasbania; Metim usque properare, salutem animæ summa intentione quærere. Hæc autem Angelicis oraculis, & B. Remacli Tungrensium Pontificis jussionibus esse aggressum: S. Chlodulphi Sacerdotis vero præsentiæ ut inferri & deduci mereatur, summa devotione & piissimo affectu se velle: & cujus rei causa advenerit, gloriosissimo Pontifici suggerere, animo sibi esse profitetur. Nulla mora fuit: vir venerabilis & custos thesaurorum Ecclesiasticorum B. Chlodulpho Præsuli audita enarrat; & quod tantus ac talis vir, ex peregrinis partibus adveniens, Pontificali dignitate sese præsentari obnixe postulat, refert.

[12] B. Chlodulphus ad divina summa devotione paratus, nullam moram in sancto viro accersendo fieri passus est: verum eidem, qui sibi hæc nuntiaverat, beatum virum, summo honore & summa devotione, ad se deducere & sibi præsentare imperat. Nuntius quam citius valuit, & quam devotius potuit, pii Patris Domini videlicet Chlodulphi jussionibus obtemperans, juvenem præsentiæ sancti Pontificis repræsentat; & eum esse, de quo dixerat, humiliter suggerit. Cui Sacerdos venerabilis Chlodulphus, jam plenus lacrymarum, jam plenus singultuum, reverentissime assurgens, & in oscula dulcia ruens; postquam diu lacrymatum est, postquam uberes fletus longissime effusi sunt, sibi considere virum fecit; & quæ causa sui adventus sit, percunctatur. Nulla dilatio fit in referendo: verum rem cunctam ordine narrans, ut voti sui compos effici mereatur, [ab eoque benigne excipitur:] gestibus quibus unquam potest efflagitat. S. Chlodulphus Sacerdos hæc piis auribus hauriens, & in gratiarum actionibus, & in Dei omnipotentis laudibus agendis totus conversus, & ut, qui secum aderant idem facerent, adhortatus; iterum ad beatum virum sese convertens, ut ejus desiderii efficaciam summa & induidua Trinitas condonaret, iterum iterumque rogabat. Quia vero id tempus & hora monebat, & jam diei magna pars processerat, itur ad prandium; & inter prandendum, divini verbi semina venerandus heros bonæ terræ sulcis, videlicet piis auribus, & pio cordi sancti juvenis Trudonis, seminare non desistebat. Multa de mundi contemptu, plurima de vitæ æternæ appetitu, quanta gaudia bonorum, quantæ sint pœnæ malorum; quod pro peccatoribus & impiis convertendis Salvator noster ex sinu Patris, & ex summa arce cælorum [descenderit], ibi manens, & ad nos veniens, ut nos ad agnitionem Divinitatis reduceret, magna pietate facundissimus Pontifex edocebat. Miscetur cibus, qui non perit, sed qui permanet in vitam æternam; quem Pater Deus fidelibus suis semper subministrat; & calix inebrians, qui sic præclarius est, cibi & potus sustentaculis: feliciusque se beatus juvenis animæ sagina refectum esse dicebat, quam corpus fuerit opulentia carnium epularumque exsatiatum. Quid immoror? finitur dies, nox sequens transit. Die vero altera illucescente, quia mens justi & perfecti viri crepusculum nescit, sed semper Spiritus sancti dulci fervore fervescit; adest summo diluculo præ foribus venerabilis Trudo, & continuo intromissus, magistrum divinarum Scripturarum expetit: & evocatus is qui pridie illum sancto Pontifici præsentaverat, quia erat illius artis peritissimus, & multa bonitate conspicuus, suscipit commendatum, [scientiis variis excolitur,] aggrediens opus honestissimum. Dum magister fidelissime, & sine aliqua invidia, injuncta exequitur; discipulus autem, ingenii & memoriæ Dei gratia concedente capacissimus efficitur, in brevi notitia e divinarum Scripturarum imbuitur; & quod ad divina mysteria, & ad sacros usus peragendos pertinet, plenissime instruitur & edocetur.

[13] Sane quia in hac vita mortali sine subsidio corporis anima subsistere nequit; B. Chlodulphus Pontifex, dum spiritalia subministrat, corporis etiam subsidiis & necessitati multo studio providere procurans, [cui œconomus necessaria invitus ministrat,] accersito rerum suarum œconomo, ut tanto viro, seriusque & æquus, maxima diligentia & summa cura, quæque erant necessaria, uti sibimet ipsi, ministrare maxime habeat, vivacissime imperat. Suscipit quidem mandatum [ille]: sed quia animalis homo ea quæ Dei sunt non percipit, sed sola carnalia & caduca diligit; Deum & servos ejus ignorans, cœpit invidere, quidquid usibus sancti viri dare compellebatur: & inter quotidianas querimonias quadam dierum hoc maledictionis elogium sibi impingere, miser infelixque, non timuit. Dentium dolorem, inquit, ante non patiar, quam iste alienigena vel solius Psalterii notitiam ad plenum apprehenderit. Dei autem antiqua bonitas, qui novit purgare vitia, & novit complere justa desideria; dedit B. Trudoni facilitatem optimi sensus, & boni ingenii grandem efficaciam; [& male sibi precatus,] ita ut ante anni circulum, morte punitur. non modo Psalterii perfectam scientiam, verum reliquarum sanctarum Scripturarum non modicam plenitudinem felix hauserit. Finitur annus, & B. Trudo Psalterium plene novit; & ecce infelicem œconomum ultio, suo malo omine imprecata, subsequitur. Nam dolor dentium fortissimus sic miserum invasit, ut in brevi vis ægritudinis vitam animamque ab eo extorqueret; sicque impletum est illud rusticum proverbium, Stultum est flere malum servum ex donis boni Domini.

[14] Igitur dum B. Trudo, ad quod venerat, plene consecutus fuisset, & litteris bene instructus esset, & moribus; dumque res & facultates, & quidquid prædiorum, quorum non modica copia erat, possidere videbatur, Deo & S. Stephano & B. Chlodulpho Pontifici sub fortissimis testamentis tradidisset; [Trudo possessiones S. Stephano offert.] jam tandem missionem petens, ejusdem venerabilis Pontificis Chlodulphi benedictionem & commeatum expostulat, & ad sua quam citissime festinat; & ut, quæ olim mente disposuerat, sancti desiderii pio voto ardens, opere implere potuisset, omnino satagebat. Quid deinceps B. Trudo egerit, quanto animi fervore monasterium & reliqua servorum Dei habitacula construxerit, & ad Deo serviendum sanctos viros aggregaverit; quisque cursus vitæ ejus fuerit; [& in Hasbaniam redit.] quam sancte, quam juste, quam pie vixerit; qui nosse desiderat, ad libellum sanctorum gestorum ejus recurrat, & ibi cuncta honestissime descripta reperiet.

ANNOTATA G. H.

a Childericus Rex Austrasiorum factus est circa annum 659. Ejus tempore S. Trudo adhuc vixit Metis, non eo venit.

b Colitur S. Trudo 23 Novembris, ex cujus Vita sequentia sunt desumpta.

c S. Remaclus fuit Episcopus Trajectensis, ab anno 650 ad 660: sed quando hic auctor scripsit, Episcopi residebant Leodii, & resumpserunt nomen Tungrensis, ut alibi clare demonstramus. Colitur S. Remaclus 3 Septembris.

d In Vita S. Trudonis Septimburias.

e S. Trudo a Grammatica per reliquas liberales artes progressus, anno sexto Episcopatus S. Remacli sacræ Scripturæ studium arripuit: in quo optatum assecutus profectum, in Clerum assumitur; & per gradus Ecclesiasticos promotus, ordinatur Sacerdos: dein ad S. Remaclum anno Episcopatus ejus decimo remissus, in diœcesi illius verbum Dei euangelizavit. Quæ ex Chronico Trudonensi constant.

CAPUT IV.
Aliæ S. Chlodulphi virtutes, Obitus, Sepultura.

[15] Nos vero quantulacumque Patris nostri & Pontificis Chlodulphi gesta scribere aggressi, quantæ humilitatis extiterit, quamque vile mancipium sese adjudicaverit, paucis referemus, [S. Arnulph Vitam curat conscribi] & ad imitandum fidelibus Christianis proponemus. Certe vitam felicis patroni nostri & patris sui sanctissimi, videlicet Arnulphi, item B. Chlodulphus a describere fecit: in qua quid egerit, quid meruerit, quid assecutus [sit]; quam largus erga pauperes, quam parcus sibi, quam devotus in omnibus divinis cultibus extiterit, prout potuit scriptor describere studuit. Cui libello etiam B. Chlodulphus b inserere jussit, quod tempore quodam, dum in pauperū usibus B. Arnulphus sua vel quæ sanctæ Ecclesiæ fuerant cuncta expendisset; hunc Chlodulphum primum adiit, & ut sui pauperumque Christi necessitatibus succurreret, multa prece deposcit; is vero denegavit, vel juventute suadente, vel (quod magis credibile est) divina præscientia prævidente, B. Chlodulphum ad similes usus natum & prædestinatum; [eique suam erga ipsum parcitatem inseri.] videlicet eidem sanctæ Ecclesiæ postmodum præficiendum, & quæ paravisset, itidem Christi pauperibus, viduis & orphanis & peregrinis ac Deo servientibus distributurum: qui nisi esset mirifica humilitatis virtute præditus, & nisi vituperatione hominum magis gauderet quam delectaretur popularibus extolli favoribus; non solum juberet; verum, ne de se talia scriberentur, summo conamine inhiberet.

[16] Nam sanctus Episcopus, quanta eleemosynarum largitate, quanta pietatis ope ergaindigenas & advenas, sine aliqua personarum acceptione, effluxerit, [Eleemosynis dandis deditus,] dum ipse secretissimum esse omnino optabat; omnis ordo, omnis sexus, omnisque professio passim resonabat. O quanta solicitudo, quanta cura, quantumque desiderium viro huic sanctissimo inerat, creditis ovibus divina & humana, domi forisque, noctu & interdiu utilia ministrare, & morum ac corporum infirmitatibus dulcissime continueque adesse; illud implens; Omnipotenti te tribue, & conclude eleemosynam in sinu pauperis, & ipsa orabit pro te; nam ut aqua ignem, sic eleemosyna extinguit peccatum. [Eccle. 29] Nam, quod rarum est, in resecandis vitiis, severitas & pietas in mentis ejus sacrario, eo pacis amore inter se confœderabantur, [aliis virtutibus fulget:] ut protestatur Rex & Psalmista David, in mentibus Sanctorum obviare sibi misericordiam & veritatem, & osculari pacem & justitiam, quæ subditos verbo docebat, operatione & operis exhibitione prius implere studebat; imitans illum de quo Scriptura testatur; quia cœpit, inquiens, Jesus facere & docere. [Ps. 18, 16, Act. 1] Gaudebat cum gaudentibus, flebat cum flentibus. Non alta sapiebat, sed humilibus consentiebat. Quæ sunt Cæsaris Cæsari, & quæ sunt Dei Deo reddebat, dum regalia negotia & palatinas curas cum fratre Anchisa, ad celebrandas vigilias animarum commissarum & gregis commissi, prævidens & procurans, intentissimus & utrarumque rerum peritissimus, sic hoc officium implebat, acsi de altero ad eum nihil attineret. Felices dies, felicia tempora, quæ tanto Pastore gubernari disponique meruerunt! Felix populus, qui hujus institutis & monitis ad cælicas aulas indies plus plusque provehebatur!

[17] His igitur hujusmodique gymnasiis cælestique palæstra per multa annorum spatia Deo omnipotenti deserviens, [æger, Deo vacat.] tactus infirmitatis molestia, ad diem pervenit ultimum. Et, licet corpus languoris molestia gravissime premeretur, spiritus tamen Deo & Creatori suo, ad id bene doctus & institutus, servire non desistebat. Oculi cælo semper & cælestibus intenti, manus itidem ad Deum & ad divina continue erectæ, mens & vox precibus quibus poterat animam suam Angelis & Archangelis, & omnium Sanctorum agminibus [commendabat, &] ut sibi suffragio essent, studiosissime invitabat. Anima siquidem viri sanctissimi ad æterna gaudia & ad præmia sempiterna perveniente, & spiritu ejus summis spiritibus consociato, discipulorum mœsta & luctuosa turba, quæ non solum ex tota urbe, verum ex agris villisque clamosis vocibus undecumque irruperat, corpori sanctissimo debitas excubias exsolvit; feretroque impositum, ad ecclesiam, quæ antea ad sanctos Apostolos dicebatur, [mortuus, in ecclesia S. Arnulphi sepelitur:] nunc autem S. Arnulphi sanctissimo corpore insignis, ad S. Arnulphum vocatur, intra Meridiem & Orientem sitam, deferunt; & ut devotius poterant sepulturæ tradunt; & per dies triginta, animam spiritumque ejus Missarum solenniis, orationibus continuis, vigiliis & psalmodiis continuis fidelissimus populus Deo omnipotenti commendare studuerunt.

[18] Quia autem plenus dierum, virtutum atque sanctitatis fuerit &, quia non sit revocatus in dimidio dierum suorum, hinc liquide clarescit; dum recurrentes ad Metensium Pontificum catalogum, invenimus B. Arnulphum, jam in perfecta ætate, promotum votis populorum, & ad Episcopatum magis raptum quam electum, in quo sedit c annis quindecim; [Ratio temporis.] cui succedens sanctus Goëricus rexit Ecclesiam annis decem & septem, cui item venerabilis Godo subsecutus, regimen Præsidatus administravit annis octo. Huic viro is, de quo in præsentiarum nobis sermo est, Chlodulphus beatissimus successit; & infulas Sacerdotii felicissime, dum adornatur, adornans, rexit Ecclesiam annis quadraginta duobus. Poterat autem esse annorum triginta, dum pater ejus Dominus Arnulphus ad Pontificium sublimatus est: sicque hinc inde colligentes, æstimamus dies ejusdem Domni Chlodulphi Pontificis venerandi d centum fuisse annorum, gratias agentes Deo Patri & Filio & Spiritui sancto, viventi & regnanti ante omnia tempora, & nunc & in omnia futura secula seculorum. Amen.

ANNOTATA G. H.

a Auctor Vitæ S. Arnulphi eam ita concludit. Ecce reverentissimis Domine, Chlodulphe Pontifex, habeto conscriptam, quam poposcisti Vitam & genitoris tui gesta: juste quippe & perfecte censuisti, ut cujus tenes Sedem, crebro relegas & Acta.

b Verum sequentia modo non sunt in dicta Vita, sed leguntur apud Paulum Warnefridum.

c Hos annos ita ordinamus, ut S. Arnulphus præfuerit ab anno 611 aut potius 612, usque ad annum 626; inde S. Goëricus, usque ad annum 642; ac postea S. Godo, usque ad annum 650; denique S. Chlodulphus usque ad annum 692; cui succeßit S. Landericus, eique subrogatus S. Abbo anno 697, mortuus anno 707, uti ad hujus Vitam diximus 15, & ad Vitam illius 17 Aprilis.

d Si subsisteret hic calculus, fuisset S. Chlodulphus centum duodecim annorum. Quid si dicatur fuisse 30 annorum, cum S. Arnulphus reliquit Episcopatum? ita pervenisset ad ætatem nonaginta septem annorum, creatus Episcopus anno suo quinto & quinquagesimo. Iudicio Lectoris hæc relinquimus.

DE SANCTA EUSTADIOLA,
ABBATISSA BITURICENSI IN GALLIA.

SEC. VII.

Commentariolus Prævius, de cultu & vita.

Eustadiola, Abbatissa Biturigibus, in Gallia(S.)

G. H.

Floruit hæc sanctißima Abbatissa seculo Christi septimo, potißimum temporibus S. Sulpitii Pii, Archiepiscopi Bituricensis, mortui circa annum DCXLVII, XVII Ianuarii (ad quem diem hujus Acta illustravimus & Wlfeodi ejus successoris: in hujus autem elogio, quod inseritur Historiæ Archiepiscoporum Bituricensium auctore monacho Sansulpitiano conscriptæ, [Elogium ex Patriarchio Bituricensi.] tomo primo Novæ bibliothecæ Labbe pag. 55 hæc referuntur: Beato Wlfeodo Bituricensem Ecclesiam cum laude egregia gubernante, S. Eustadiola, nobilissima quondam matrona, ob opinionem eximiæ sanctitatis celebris habebatur Bituris. Hæc namque femina memorabilis, gloriosissimo Patriarcha Sulpitio adhuc in humanis agente, jamque Dagoberto Magno regnante, Ecclesiam, Medii-Monasterii, amplitudine & facie perspicuam, intra ejusdem Biturigæ civitatis mœnia extruxerat; atque ibidem ipsa, consentiente filio suo Thetradio, viro multa probitate conspicuo, monasterium devotarum Virginum instituit. Quibus sese Abbatissam & Matrem exhibens, eas ad seculi contemptum, ad formidanda damnatorum supplicia, ad ambienda æternæ vitæ præmia, denique ad Christum unice amandum, monitis & exemplis jugiter inducebat. Siquidem eadem venerabilis matrona, instar illius sanctissimæ Annæ, quæ (ut refert Lucas Euangelista) non discedebat de templo, jejuniis & obsecrationibus serviens Deo nocte ac die; jejuniis, vigiliis, sacris meditationibus, orationibus, & aliis spiritualibus exercitiis omne tempus vitæ suæ expendens, tandem feliciter consummato hujus mortalis vitæ agone, [Obitus 8 Junii] sexto Idus Junii ad præmium beatitudinis æternæ ab Angelis perducta est. Cujus sanctum corpus pia fidelium devotio humandum duxit ad Ecclesiam Prioratus divi Pauli Apostoli, prope & extra muros Bituricæ civitatis: ubi usque in hodiernum diem generalis resurrectionis gloriam expectans, in laudem Domini nostri Jesu Christi multis coruscat miraculis. Hæc ibi. In antiquo Martyrologio Abbatiæ S. Laurentii Bituricensis, apud Philippum Labbe in Hagiologio Franco-Galliæ præsertim Aquitaniæ, ad dictum sextum Idus Iunii ista leguntur: Bituricas S. Stadiolæ Virginis, id est, inquit Labbe, sanctimonialis: & ita Scariola Virgo appellatur in nonnullis Martyrologiis VI Iunii. Saussajus, in Martyrologio Gallicano, memoriam ejus a sexto Idus Iunii transtulit ad sextum Idus Maji; ubi ista scribit: Bituricis S. Eustadiæ Deo sacratæ Virginis, fundatricis Medii-Monasterii ac primæ ejusdem Abbatissæ: quæ columbina puritate nitens, relictis suis Virginibus perfectæ sanctitatis exemplis, immaculatam animam Deo reddidit, honorificoque funere a Rochone Archiepiscopo Bituricensi, in æde S. Pauli Virginum Christi paranymphi, sepulta est. Hæc Saussajus, qui si Acta S. Eustadiolæ vidisset, aliud protulisset elogium, neque Eustadiam appellasset Virginem, sed Viduam Deo sacratam; non etiam retulisset eamdem ad diem X Maji: excusare tamen se poterit exemplo Hugonis Menardi, quem in die secutus est, non tamen in ipsa Benedictino Ordinis Sanctis adscribendo, quod etiam is fecit in suo Menologio. Si autem usque ad Archiepiscopatum Rochi seu Rochonis, quem hic anno DCXCVI suscepit, Eustadiola vixerit; debuit pervenisse ad finem circiter septimi seculi, ac tunc expletis vitæ suæ annis nonaginta ad cælestem patriam migrasse. [Vita ex Ms.] Eadem autem videtur sub nomine Scuriolæ adscripta Martyrologiis, Coloniæ & Lubecæ antiquitus excusis, atque Florario Ms. idque die VI, ut inter Prætermißos dictum. Vita extat in Codice Ms. Ecclesiæ jam Collegiatæ Canonicorum, olim Sanctimonialium, vulgo Medii-Monasterii dictæ in urbe Bituricensi, quam inde exceptam edidit Philippus Labbe tomo 2 Novæ bibliothecæ pag. 576 & sequentibus, qualem nos hic damus.

VITA
Ex editione Philippi Labbe S. J.

Eustadiola, Abbatissa Biturigibus, in Gallia (S.)

BHL Number: 2772

EX EDIT. P. LABB.

[1] [Senatoria de stirpe prognata,] Fuit in urbe Biturigensium illustrissima quædam, femina, nomine Eustadiola, tempore quo venerabilis Pontifex Sulpitius Biturigensem optime gubernabat Ecclesiam. Hæc autem femina, etiam in seculari adhuc habitu, religiosam ducebat vitam; orta clarissimis parentibus, ac secundum seculi dignitatem, nobilitate Senatoria florentibus, &, quod his est nobilius, sic Catholica pollebat doctrina, ut nullus eam hæreticus valeret seducere. Nobilis erat fide, & nobilior opere; seculi dignitate inter suos cives clara, & in divinorum munerum gratia pretiosa.

[2] Igitur cum a flore suæ infantiæ esset litteris sacris instituta exercitio disciplinarum, erudiebatur religiosis moribus, & in cunctis erat subjecta parentibus. Crescente vero ætate & gratia prudentiæ, erga illam omnium affectus crescebat. Itaque parentes ejus, [nuptui tradita parit Tetradium] timentes ne forte recedentibus illis de mundo, heres succederet extraneus; cœperunt eam exhortari ac ei imperare, ut ad propagandum genus illorum nuberet, ingerentes ei dictum illud Apostoli: Si nupserit virgo, non peccabit. [Cor. 7, 28] Erant enim opulentissimis valde possessionibus, atque facultatibus per Galliarum & Aquitaniæ fines nimium dilatati. Tamdiu ergo persuaserunt filiæ suæ, donec ipsa permisit se viro legitimo sociari. Cumque juxta suos natales sortita esset honorabile connubium & torum immaculatum, atque genuisset unum solummodo filium, nomine Tetradium; vir ejus, finem vitæ præsentis faciens, migravit a seculo.

[3] Nobilis autem puella, cum morte viri sui fuisset viduata, & fervente mundi cupidine ad iterandum thalamum, & opes & ætas eam vocarent; elegit magis spiritalibus nuptiis copulari Deo (in quibus a luctu incipitur, sed ad gaudia sempiterna pervenitur) quam carnalibus nuptiis subjici, quæ a lætitia semper incipiunt, & ad finem cum luctu pertingunt. Soluta enim a lege viri, maluit Apostoli consilium sequi, dicentis; [at mortuo marito vidua,] Beatior erit si sic permanserit, secundum meum consilium. Afflata ergo Spiritu sancto, ut sine mundi solicitudine esset & tota Christo militaret, abjecto seculari habitu, sic in omnibus semetipsam omnipotentis Dei servitio mancipavit, ut propter Euangelium omnia sua relinqueret, ut Dominus ait: Si vis perfectus esse; vade & vende omnia quæ habes; & da pauperibus, & habebis thesaurum in cælo, & veni sequere me. [1 Cor. 7, 40, Matth. 19, 21] Pauperibus enim propter Salvatoris præceptum dedit res suas; sed præcipue pauperibus Deo servientibus. Nam imprimis domos, [construit & ornat ecclesias,] quas intra mœnia Biturigæ civitatis possidebat, in honore S. Mariæ semper Virginis, vel beatæ Martyris Eugeniæ, Basilicas dedicari fecit; & ex abundantia thesaurorum suorum, ex vasis aureis & argenteis; margaretis electis, gemmarumque variis generibus adornavit ecclesias, faciendo cruces, candelabra, calices, & reliqua vasa sacro mysterio congrua; sed & libros ac turres construendo. Vestimenta quoque sacra fecit; & altaria palliis pretiosis, [cum cœnobio Virginum.] quæ manu propria cum suis puellis opere elegantissimo polivit, cum fresiis aureis, & procinctoriis, ac parietes cortinis ornavit. Sed & monasterium atque cœnobium dignum ædificavit sibi suisque puellis; & ex feminarum sexu, juxta normam Regulæ paratarum vivere, magnum ibi inclusit agmen; quæ ad exemplum B. Eustadiolæ sua omnia reliquentes, & se Deo plenissima voluntate voventes, propositum servare castitatis, & adornari studuere virtutibus ceteris.

[4] Igitur cum S. Eustadiola memoratum monasterium consummasset; omnes suas villas ac facultates ita per testamentum, [70 annis ab esu carnis abstinet:] juxta legem seculi & canonicam institutionem, ibidem delegavit atque dicavit, ut ea numquam ulterius jure hereditario deinceps vel ipsa vel aliquis possideret, sed illa esset una ex iis quæ per ejus exemplum semetipsas voverent Christo. Plurimæ vero puellæ, harum exemplo ad cælestem patriam anhelantes, respuerunt carnales sponsos, ut cælestem & immortalem sponsum invenire mererentur. Gaudebat monasterii Mater Eustadiola de sancto studio filiarum. Quis autem dicere valeat, quanta humilitate ipsa se dejecit, vel quanta se abstinentia maceravit, [cæcum illuminat:] aut quantæ caritatis quantæque bonitatis extitit? Per septuaginta annorum spatia, nec quadrupedum nec avium carnes aliquas in cibum sumpsit. Si inter potentes seculi aliosve orta esset altercatio vel odium, sic suis locutionibus, si prope; vel literis, si procul essent, eos pacificabat, ut numquam ulterius ad pristina redirent scandala. Sed & plurimas sanitates per ejus orationem Dominus operatus est, ita ut etiam ex aqua, de qua manus aut faciem lavabat, cæci visum reciperent, & ab aliis languoribus variis plurimi sanarentur.

[5] Quodam tempore tanta erat siccitas, ut cælum putaretur quasi æreum, & terra velut ferrea: Eustadiola autem Dei famula, dum more solito gratia orationum ad Basilicam B. Pauli Apostoli, juxta mutos exterius portam, [in summa siccitate pluviam impetrat] in qua delectabatur nocte ac die in oratione atque lectione meditari, quadam die pergeret; suggerente sibi sancto Spiritu, blandis sermonibus sanctas Sorores, quas insuum habebat obsequium, admonuit dicens; Filiæ dilectissimæ, deprecemur piissimi Domini misericordiam & veniam pro peccatis; ac supplices & cum lacrymis fundamus preces, ut nobis dare pluviam dignetur. Completa vero oratione, dum ad suum reverteretur cœnobium, & a supradicta basilica B. Pauli cum processione fuisset egressa; statim cœperunt sonare tonitrua, micare fulgura, & nubes densissimæ terram operire Biturigam: moxque tanta adfuit inundatio pluviarum, ut venerabilis Mater, cum suis Sanctimonialibus, arrepta fuga, veloci cursu, cum summa festinatione ad suum monasterium pervenit. Vestes autem earum sic fuerunt madefactæ, acsi in gurgitem magnum fuissent demissæ.

[6] Ipsa autem, inter cetera pietatis opera, pedes hospitibus lavabat & crine tergebat; orationesque tantas indesinenter die noctuque cum lacrymis Domino fundebat, ut recte cum Propheta dicere posset, Fuerunt mihi lacrymæ meæ panes die ac nocte. [Psal. 41, 4] [in omni virtute excellit:] Erat fide plena, caritate succensa; affabilis alloquio, amabilis aspectu; prudentia prædita, temperantia clara, interna fortitudine firma, censura justitiæ stabilis, longanimitate larga, patientia robusta, humilitate mansueta; itaque eam cum omnium harum virtutum gemmis decor sapientiæ adornabat, ut secundum Apostolum sermo illius semper esset sale conditus. [Colos. 4, 2] Multorum pauperum consolatrix, peregrinorum cum humilitate susceptrix, esurientes reficiens, nudos vestiens, pupillis viduisque subveniens; sed non valet os humanum per singula bonitatem ejus omnem disserere.

[7] Jamque tempus erat ut habitaculum suæ carnis relinqueret (nonaginta enim annorum ætatem & amplius habebat) & ad cælestem patriam migraret. Illuc igitur per opera bona festinans, cum esset senex ac plena dierum, & ætatis suæ tempora consummato splendore meritorum illustrasset; cognovit horam exitus sui propinquare: & bona conscientia eam exhilarante, [nonagenaria obit.] parata erat pulsanti Domino confestim aperire; ac Deo ex mente gratias agens, & velut hospes novus alienum habitaculum relinquens, & ad propria vadens, cum ipsarum actione gratiarum beatum exhalavit spiritum: aqui Angelorum sociatus choris cælestia regna petivit, ubi inter ignitos lapides in cælestis Regis ornamento coruscat.

[8] [cum magno luctu sepelitur:] Igitur ex omni latere urbis innumerabilium populorum undique caterva confluxit; cumque omnium esset infinitus animi mœror, Clericorum interruptis singultibus acediosa lamentatio spiritales hymnos canere vix sinebat. Interea ventum est ad basilicam S. Pauli, quam ipsa dudum summo construxerat nisu: ubi miro decore sepulta, cum glorioso triumpho tempus resurrectionis expectat. Religiosus autem Biturigæ urbis Pontifex, Rocco nomine, qui enutritus in aula Regisfuerat, & in obsequio funeris B. Eustadiolæ præsens aderat; testabatur, se numquam vidisse tam immensum fletum, vel in obitu alicujus in ecclesia religiosi, vel in fine cujuslibet Regiæ potestatis. Unde patet hæc Dei famula, quam utilis, quam benefica fuit semper omnibus, quæ sic amabatur & plangebatur abomnibus. Lugebant absentem, quam non amiserant, sed præmiserant; sed repente variis infirmitatibus salutem reddendo se prodidit esse præfentem, dum per Dei gratiam frequenter ad suum venerabile sepulcrum multis virtutibus miraculorum, ut sol quidam, ipsa resplenduit: quorum pauca strictim memorare volumus, ut ex his intelligatur similium gestorum innumerabilis copia.

[9] Erat Presbyter, Leodebodus nomine, cæcitate percussus; cui tanta fides inerat, ut non dubitaret, [Illuminantur: cæci oleo lampadis;] quod si paucitatem pulveris, quem super tumulum B. Eustadiolæ posset invenire, mixtam oleo de lampade, quæ ante sepulcrum illius erat, posuisset super oculos suos, sicut in nocte per Angelum ei fuerat nuntiatum, cælestem consecuturus medicinam foret. Quod cum fecisset, victis tenebris lumen recepit oculorum. Sed & homo quidam de Pictaviensi urbe, Prætextatus nomine, cum ad sacrum tumulum propinquasset, fundens orationem Domino, & liquore sancto fuisset perunctus, invocato Christi & B. Eustadiolæ nomine, confestim lumen recepit.

[10] [sanantur totidem contracti,] Nec non & quidam, nomine Theoderamnus, dum contractus pedibus, & plantis ad nates hærentibus, a proximis in vehiculo deportatus esset ad venerabilem tumulum; invocato Salvatoris nomine & B. Eustadiolæ, sic gressuum adeptus est restitutionem, ut sanus & incolumis ad suum rediret habitaculum. Quædam etiam femina, nomine Leonichildis, dum claudis pedibus & brachiis contractis, ante ejus sepulcrum fuisset deportata, [& alia cæca.] mox recepta sanitate mirabiliter ad sua propria remeavit. Alia quoque femina, nomine Bona, cum esset cæcitate percussa, ad ejus tumulum est deducta; & cune a Presbytero, cui officium erat, ex oleo lampadis illius peruncta fuisset, recuperavit lumen, & ad domum gaudens remeavit.

[11] Sed talium signorum multiplicitas numerum excessit: tot enim & tanta hujusmodi facta sunt sanitatum beneficia, ut si scriberentur per singula, magna complere possent volumina. Sed & usque hodie tot ibi frequenter sanantur ægroti, [Invocatur a scriptore.] ut evidentibus signis B. Eustadiola demonstret, se cum Christo vivere & plurimum apud eum posse. Quæ & pro nobis solita pietate sua dignetur intercedere, ut & nos de præsenti seculo nequam erepti, gaudio justorum cum ea mereamur interesse. Quod nobis misericorditer concedat Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus, per omnia secula seculorum. Amen.

DE S. NAUCRATO, SEU NAUCRATIO,
PRÆPOSITO STUDITARUM CONSTANTINOPOLI.

AN. DCCCXLVIII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
Quo fundamento censeatur hoc die relatus in Synaxario.

Naucratius, Præpositus Studitarum Constantinopoli(S.)

G. H.

[1] Græci in Mss. Menæis, quæ Divione apud Petrum Franciscum Chifletium reperimus, celebrant hoc VIII Iunii memoriam Sancti Naucratii, quem asserunt vitam in pace finivisse, & hos versus addunt, [Cultus apud Græcos.] cum allusione ad etymon nominis, a navigandi peritia sumpti.

Τὴν Ναύκρατος γῆν ἐκπερῶν, ἐπιτρέπεὶ
Τὴν ψυχικὴν ναῦν τῷ κυβερνήτῃ Λόγῳ.

Enavigata Naucratus terra, Deo
Commendat, animæ gubernatori, ratem.

[2] [videtur fuisse Studita C. P.] Si conjecturæ locus foret, arbitramur hunc S. Naucratum, esse Naucratium virum illustrem, qui inter Studitas Constantinopoli vixit & præfuit, S. Theodori Studitæ discipulus, ac S. Nicolai condiscipulus, in cujus Vita a nobis ad IV Februarii illustrata, cap. 2 n. 12 enumerantur illustres viri, qui in dicto monasterio tum florebant cum ipso Nicolao, videlicet S. Theodorus, ejusque frater Joseph, postea Archiepiscopus Thesallonicensium. Quin & Timotheus, Athanasius quoque & Naucratius. Quos enim mores conjungunt, locus quoque in unum cogit. Locus enim in moribus laudatur, vicissimque mores in loco amati laudem habent. Plurimas Naucratio scripsit epistolas S. Theodorus Studita, ex quibus scimus, eum variis carceribus probatum, atque illustrem pro orthodoxa fide Christi extitisse Confessorem: in epistola autem ad prænominatum Athanasium, [in exilium missus,] ista leguntur: Cur Naucratius & Arsenius fratres arcta custodia huc usque detinentur, parique modo Basilius & Gregorius, ibidem monachi? Cur Stephanus, ille virtutis amans Præpositus, cum discipulis quinquaginta sex exactus monasterio, postquam una cum centum & decem, & cum eo qui Episcopus ante fuerat Mœcho-Synodum, tamquam Euangelii infractricem, anathemate damnasset?

[3] De Naucratii liberatione, & Præfectura Studitarum illi commissa, in dicta Vita S. Nicolai Studitæ cap.7 num. 36, ista leguntur: Ubi porro Theophilus Imperator jam diem obiisset, unoque misere tumulo pariter hæresis, quod existimo, merito circumscripta esset; [ab exilio reversus] ac Christi amans uxore ejus Theodora, cum filio Michaële admodum juvene, Romani Imperii arcem suscepisset; impiusque Jannes, cum præludio quodam æternæ ultionis, hic quoque abdicationem a divinis sortitus esset; magnusque Methodius Ecclesiæ gubernacula Pontifex obtineret, a Deo afflatis Patribus in unum coëuntibus, [qui deinde Præpositus Studitarum,] initium habuit Orthodoxiæ celebritas, cum orbis jam fines serenitas haberet. Tunc plane etiam communis Pater noster ac Christi famulus Naucratius, ab exilio rediens, venit Byzantium; proque certaminum merito, multo cum honore ab Imperatrice ipsoque Patriarcha susceptus vir inclitus, eorum rogatu sacræ Fratrum sodalitatis, in unum tunc congregatæ, in venerabilissimo Studii monasterio Præfecturam suscepit: quam quidem magnus Theodorus, [interfuit Translationi S Theodori Stud.] multis nuper laboribus enutriens adaugensque, ad millenarium fere numerum provexerat. Eratque rursus novo vigore vegetum Christi illud ovile, velut cuidam Paradiso simile, multas virtutum rosas ac spiritus suaveolentiam adspectare volentibus præstans … Perid tempus illustris quoque ac lætitiæ plena Translatio contigit Confessoris ac sancti Patris nostri Theodori, ab insula Principe ad nostrum hoc monasterium, providente piissima Augusta, ac magno Pontifice universoque Ecclesiæ cœtu concurrente: fuitque gloriose depositus vicesimo sexto Januarii, juxta inclitum ac afflatum a Deo ejus avunculum Platonem, una cum fratre ac Episcopo Joseph, a dextris ad Orientalem partem delubri sancti Præcursoris: quo utique loco victoriosorum Martyrum Reliquiæ conditæ sunt.

[4] Methodio autem pietatis defensore ac præcone ad beatam illam sortem commigrante, cum Ignatius Pontificalis apicis gubernacula suscepisset; admirabilis ille, multisque certaminium coronis revera inclitus Naucratius, [mortuus 18 Aprilis.] decima octava Aprilis mensis in idipsum soporatus est, obdormivitque, successorem suum relinquens beatum Confessorem, ac multa passum Patrem nostrum Nicolaum. Hæc ibi ac dein, relato S. Nicolai exilio & reditu ad regimen monasterii, miraculis & morte, ista de ejus sepultura adduntur. Porro ejus Nicolai, compunctum, [sepultus cum aliis Sanctis,] plurimaque certaminum gloria inclitum tabernaculum, una cum B. Naucratio depositum est ad dextram partem, in gloriosissimo ac sacro Martyrum sacello, quod a dextris delubri Præcursoris situm est: quo in loco sancti Patris nostri Theodori præclarissimus ac venerabilissimus & honorabilis loculus constitutus est.

[5] Hæc ibi, ex quibus omnibus collegimus videri Naucratium, Præpositum Studitarum, Constantinopoli Sanctorum veneratione dignum habitum, sed quod non repereramus nomen ejus sacris Fastis inscriptum, ad dictum XVIII Aprilis, quo in Christo obdormivit, inter Prætermissos dumtaxat eum retulimus: nunc autem existimamus, eo quod dictus dies aut Paschali tempore aut veneratione aliorum Sanctorum esset impeditus, vel quod hoc die VIII Iunii sit facta aliqua Reliquiarum elevatio, vel ex alia denique quacumque causa, [& videtur coli 8 Iunii,] diem istum cultui ipsius seu annuæ commemorationi delectum. Versus supra relati indicant aliquam ejus in gubernandis subditis præcellentiam; & qui cum Naucratio in dextra parte sacelli sepulti referuntur, omnes suum proprium cultum habent; ut S. Nicolaus, successor ejus, IV Februarii; Theodorus decessor, XII Novembris; Plato Hegumenus & Archimandrita Saccudeorum, [sicut & Socii suis quique diebus.] IV Aprilis; & Josephus Archiepiscopus Thessalonicensium XIV & XV Iulii: qui autem Naucratium ab exilio revertentem susceperunt, Theodora Imperatrix, & Methodius Patriarcha, illa quidem relata a nobis est ad diem XI Februarii; iste infra, XIV hujus Iunii, referetur. Imo qui supra indicantur cum ipso vixisse, Athanasius & Timotheus, nō videntur annuæ commemorationis inter Sanctos honore caruisse nam ad diem XXII Februarii egimus de quodam Athanasio, nihildum de Studitis cogitantes; & Timotheus aliquis relatus a nobis fuit Kalendis Februarii, idem fortaßis qui supra laudatur.

[6] [Tempus vitæ.] Naucratius autem ab exilio reversus anno DCCCXLII illoque vel sequenti creatus Præpositus Studitarum, in ea dignitate vitam explevit anno DCCCXLVIII.

DE SANCTO WILLIELMO,
ARCHIEPISCOPO EBORACENSI IN ANGLIA.

ANNO MCLIV.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Willielmus, Archiepiscopus Eboracensis in Anglia(S.)

AUCTORE D. P.

§. I. De antiquioribus ac fere coævis Auctoribus Actorum.

Cum ante accessum Patris Godefridi Henschenii ad hanc tam vasti operis molitionem, eidem applicitus a Superioribus solus Bollandus, [Bollandus 8 Januarii] primos Ianuarii, utcumque consarcinati, dies cœpisset prælo dare; consilium ejus erat, diebus singulis referre singula singulorum Sanctorum festa. Ita ibi notantur, Octavæ SS. Stephani, Joannis Euangelistæ, & Innocentium: item 1 Ianuarii, Canonizatio S. Osmundi Episcopi Sarisburiensis; die II, Inventio capitis S. Vedasti aliarumque Reliquiarum Atrebati in Belgio; die III, Inventio S. Quintini apud Veromanduos, [acturus de translatione Sancti,] & Relatio capitis S. Jacobi Apostoli ad monasterium S. Vedasti. Similiter ergo referendæ erant solennes Sanctorum Translationes, quarum annua festivitas agi vel acta fuisse inveniretur; nisi superveniens Henschenius suasisset, ista omnia notare inter Prætermissos, & integrum de unoquoque Sancto omnique ejus cultu tractationem reservare, ad præcipuum cujusque diem. Id ubi placuit, sepositum fuit quidquid hujus generis præparaverat Bollandus, [pararat compendiū Vitæ ex Harpsfeldio:] unde inter Prætermissos VIII Ianuarii; hoc solum nunc legitur de Sancto prætitulato, S. Guilielmi, Archiepiscopo Eboracensis translatæ hoc die Reliquiæ anno MCCLXXXV, ideoque hic ejus adscriptum Martyrologio Anglicano & Ferrarii Catalogo nomen. Colitur VIII Junii.

[2] Ita sepositum reperio Commentariolum de Translatione S. Willielmi: [postea accepit Legendā Capgravii,] qui ne paucis totus absolveretur lineis, quando præter duas istas auctoritates nihil de illa tunc suppetebat, visumfuit Bollando, ex Anglicana historia Nicolai Harpsfeldii, seculo sequenti exeunte collecta editaque Duaci anno 1622, transcribere vitæ mortisque compendium, sicut illud refertur ab eodem, seculo XII cap. 41, ad aliquam scilicet tanti viri notitiam; & ex seculi XIII capite 26, unam alteramve lineam de Translatione. Necdum scilicet antiquior Auctor ullus Bollando in manus venerat: venit tamen, priusquam ad VIII Ianuarii procederet impreßio, Nova legenda Angliæ, Londini edita anno 1516, [& fere coævi Neubrigensis historiam Angliæ:] ex autographo collectoris Ioannis Capgravii, Monachi Augustiniani, anno MCCCCLXIV vita functi; unde sine dubio accipere maluisset compendium aliud, verbis brevius, sed rebus prolixius: venerunt & Guilielmi Neubrigensis, de rebus Anglicis sui temporis, libri quinque, ipso quo S. Willielmus vixit seculo XII ad finem vergente scripti; & sparsam veneni Sancto præbiti suspicionem refellentis, testimonio domesticorum, desuper a se studiose requisitorum.

[3] Hæc Bollando & Henschenio subsidia aderant, eo tempore quo dabatur ad prælum VIII dies Ianuarii, [accessit inter X Scriptores antiquos] haud dubie adhibenda tunc omnia, nisi mutata consilia suasissent totam de Willielmo tractationem differre in mensem Iunium. Interim vero prodierunt Londini Historiæ Anglicanæ Scriptores antiqui X; quorum secundus, Joannes Prior Hagustaldensis, sui temporis historiam texuit, ab anno scilicet MCXXX, usque ad LIII. Dico LIII, non LIV, ut habent edita, post annum MCXL sequentium annorum numeros uno plus quam par est augentia. [coævus Jo. Hagustaldensis,] Erroris occasionem librariis dedit, quod de Turstino Archiepiscopo, cujus mortem eo anno retulerat Ioannes, cœptam ejus historiam prosequens, cœpit a Concilio Remensi, in quo Turstini electio fuerat confirmata; scripsitque, Anno MCXIX Calixtus Papa Concilium Remis celebravit XIII Kalend. Novembris. Indubitabilis est hic annus ex ipsis Concilii Actis. Interim Librarius, [sed in numero annorum vitiatus a librariis,] novum hic annum inchoari ratus, nec considerans quam longe Calxti Pontificatus præcesserit obitum Turstini, ita scripsit, Anno MCXLI Calixtus Papa, deinceps vero cetera omnia de Turstino, usque ad sequentem annum, qui incipit, Post mortem Turstini; quem cum debuisset prætitulare, Anno MCXLI, prætitulavit MCXLII; & sic consequenter omnia, usque ad MCLIII, quem prætitulavit MCLIV. Sed Librarii turpißimum errorem, ut alia intermedia taceam, convincit hujusmodi finis anni istius; Obiit Eugenius Papa, successit ei Anastasius vir grandævus. Bernardus quoque Abbas Claræ-vallis, quem unctio Spiritus docuit de omnibus, defunctus est. Henricus etiam Archiepiscopus Eboracensis, apud Beverlacum, pridie idus Octobris, obiit. Constat autem duos priores obiisse anno MCLIII, Eugenium VIII Iulii, Bernardum XXI Augusti: ne autem de Henrico forsan aliquis dubitet, faciet mors successoris, obita sequentis anni Iunio, [usque ad an. 1153,] hac VIII die. Fuit interim hoc notandum, ne Lector, Willielmi historiam inventurus a Ioanne tam præclare deductam, miretur; primo, quod in numerandis annis uno semper ab editis differam; deinde, quod nihil ex ipso habeam de reditu ad Archiepiscopatum, unde fuerat dejectus; & in quem fuit ab Anastasio, Eugenii successore, repositus; nihil etiam de morte, quam sanctißime obiit sex mensibus ante Anastasium Papam, ipso anno MCLIV die XI Decembris extinctum.

[4] Porro, in referendo Willielmi fine, deficientis coævi scriptoris vicem supplebit, ætate proximus, Joannes Bromton, Abbas Jornalensis, inter prædictos X Scriptores sextus; cujus Chronicon ad annum usque MCXCVIII pervenit; item Gervasius Monachus Dorobernensis, in ordine prædictorum Scriptorum septimus, [item duo ejusdem seculi alii,] qui ab anno MCXXII sumpto initio, Chronicon reliquit deductum usque ad seculi ejusdem annum XCIX; quo etiam tempore scribere desiit Neubrigensis præcitatus. His tribus, ac pariter primo, subnixus Thomas Stubs Domicanus, seculo XIV describens Actus Pontificum Eboracensium, [& unus seculi 14.] agit de Henrico Murdak & de Sancto Willielmo. Eosdem omnino Auctores habuit is, qui Vitam composuit, insertam Legendæ Sanctorum Angliæ, sub nomine Ioannis Capgravii edita; quæ, quia brevis & clara est, digna mihi videtur prius legi, quam Syllogen Actorum ex synchronis auctoribus compaginare aggrediar. In scribendo autem nomine, quod Neubrigensi & Harpsfeldio Guilielmus est, Capgravio Willelmus, sequar cæterorum consonam pluralitatem, notando Willielmus.

§. II. Vita ex Legenda Joannis Capgravii.

[5] Beatus Willielmus, præclaris natalium titulis insignitus, [Regio genere editus,] ex patre Herberto strenuissimo Comite, & matre Emma sorore Regis Anglorum Stephani, originem traxit. Verum ne sola parentum generositas vitæ ejus seriem titulis decoraret, evolutis annorum circulis, cum ætas tenera discretionis regimine solidari cœpit, [sit Thesaurarius Eboracensis,] omni morum honestate pollebat. Crescentibus tandem virtutis & sanctitatis ejus meritis, Eboracensis Thesaurarius effectus, opes suas inter manus egenorum transire coëgit, nullum thesaurum pretiosiorem existimans, quam penuriam patientibus subvenire. Defuncto tandem a Turstino Archiepiscopo Eboracensi, vir summæ mansuetudinis, pietatis, & caritatis eligitur. Sed livor edax & amor dominandi quemdam ejusdem Ecclesiæ Archidiaconum in regionem dissimilitudinis adeo attraxit, ut inter eligentes dissidium excitans, a saniori parte Electum impediret. [deinde eligitur Archiepiscopus;] Licet enim in electione, ejus laudum præconia clerus acclamans & plebs applaudens, illum justitiæ & morum amatorem præcipuum testarentur; negotium tamen suspenditur, ad Apostolicæ Sedis examen provocatum. Summus autem Pontifex Cisterciensis Ordinis b Eugenius, non vitio personæ, sed suæ voluntatis carbitrio, electionem ejus cassavit; & Henricum Murdach, prædicti Ordinis Professorem, Eboracensis Ecclesiæ Pastorem ordinavit.

[6] Venenosis vir Dei Willielmus detrahentium morsibus laceratus, [ab Eugenio 3 depositus ut vitio creatus,] pro consolatione patientiam habuit; variosque eventus constantia superans animi sui, ad Henricum Wintoniensem Episcopum, patruum suum, accessit: a quo benigne susceptus, ad ejus obsequia omnem familiam suam assignavit. Sed vir Dei pompam seculi abhorrens, in quodam Episcopi manso solitudinem affectans, mansit; & commissorum suorum pœnitudinem gerere, & ultrices pœnarum flammas lacrymarum ubertate restinguere curavit. Erat enim vita ejus in summo silentio, moresque tranquilli; nec vox vana aut otiosus sermo ejus intentionem a divina contemplatione impedire potuerunt. [vivit solitarius pientissime:] Augebantardorem devotionis considerata damnatorum supplicia, beatorumque præmia; & quam grave sit, in extrema ventilatione Deum videre & perdere, a memoria non recessit; pauca, sed debita, indulgens naturæ; nulla, gulæ. Et si quando generositatis eminentia visitantium turbas offerret etiam invito, in ipsarum aspectu tam honorabilis, & lætus, & gratiæ plenus apparuit, ut eum aliquid angelicum habere ipsa visio indicaret.

[7] Mors tandem, summi Pontificis Eugenii & Archiepiscopi Henrici, in uno eodemque d die, vitam violenter abrupit: [& absentia divinitus cognoscit:] quæ Spiritu sancto revelante B. Willielmo revelata sunt. Cum autem illis diebus quædam calcaria mirabilis sculpturæ Wintoniensi Episcopo a transmarinis partibus fuissent transmissa, ea vultu hilari viro Dei obtulit. Quibus inspectis, per ordinem ei aperuit, qualiter prædicti Patres, uno eodemque die, in diversis terrarum locis, in fata decesserunt: adjiciens quod Cardinalis ille e, qui suæ Electionis præcipuus defensor exstiterat, felicibus auspiciis elevatus, Apostolicæ dignitatis culmen ascendit. Venerabilis summus Pontifex, veritatis amator, Eboracensis Ecclesiæ Canonicis, B. Willielmum iterum eligentibus, electionem confirmavit, & consecrationis f ei munus impendit.

[8] Rediens igitur vir Dei, cum per pontem urbis Eboraci transitum faceret, [atque iterum electus] populi sequentis ponderositate rupto ponte, magna plebis pars in aquæ g profundum cecidit: sed a sancto Episcopo facto Crucis signo, & oratione fusa, ab omni periculo incolumis & illæsa ad terram evasit. Elapsis post hec aliquot h annis, plenus bonis operibus, eleemosynis, jejuniis, vigiliis; & omni sanctitate Deo placens, a seculo ad Deum migravit sexto Idus Junii. Post obitum vero ejus puellam quamdam, a nativitate cæcam, [multitudinem submergendam salvat.] illuminavit: contractos tres gressibus restituit, surdo auditum præbuit, hydropicum sanavit, paralyticum & leprosum optatæ saluti reddidit, mortuum resuscitavit; & usque in hodiernum diem, in loco requietis ejus, omnipotens Dominus precibus ejus & meritis miracula ostendit. [mortuus miraculis claret,]

[9] Anno autem Domini millesimo ducentesimo octuagesimmo tertio i, translata sunt cum magno honore ossa ejus, & in scrinio pretioso collocata. Hæc ille, ex sequentibus confirmanda, [corpus transfertur.] prius tamen in nonnullis corrigenda illustrandave, per Annotationes subjectas.

ANNOTATA.

a Obiit Turstinus anno 1140 die 5 Februarii.

b Ordinatus Eugenius est an. 1145; ante quem sederunt alii, coram quibus causa Eboracensis ventilata etiam fuit (ut infra videbitur) Innocentius II, defunctus anno 1143; Cælestinus II, quinque solum mensium Pontifex; & Lucius II, post undecimum Sedis mensem Defunctus.

c Non prorsus ex suo arbitrio egisse Pontificemvere Sanctißimum (quod & post mortem miracula testantur, edita in nostro ad Majum Propylæo) sed apparente causa rationabili motum, agnoscit Bromptonus, cum ait proceßisse ex zelo, ut præsumitur pio; eoque impulsorem habuisie S. Bernardum, constat ex Epistolis ejus.

d Satis fuerat dixisse, uno eodemque anno, nam Eugenius obiit 8 Iulii, Henricus 14 Octobris, eumque sua nihilominus sanctitas dignum eo gradu probavit: ad eumdem tamen errorem præivit Gervasius.

e Conradus, Cardinalis & Episcopus Sabinensis, dictus Anastasius IV, coronatus 12 Iulii 1143.

f Pallii munus dicere debuit, jam pridem enim ordinatus Willielmus erat, scilicet an. 1143.

g Pontem hunc, seu potius vicum in quo pons est, Saxonibus Kirkby vocitatum scribit Cambdenus: ab hoc autem eventu Normannice nuncupatum Pont-freit .i. Pontem fractum. Insternitur ille Uro fluvio, Saxonibus Ousa dicto, unde Eburaci nomen haud inepte derivatur, quasi supra Urum.

h Imo diebus dumtaxat. Decepisse auctorem videtur Ordinatio Episcopalis, annis XI ante mortemsuscepta.

i Lege, quinto, unde Harpsfeldius; post annos, inquit, centum triginta & unum; qui, additi, ad 1154, faciunt 1285.

§. III. Electio Willielmi controversa, examinatur Romæ, probatur in Anglia; & Electus ordinatur.

[10] Anno MCXLI, post mortem Thurstini Archiepiscopi, Clerici Eboracenses, [Canonici, cassata prima electione sua,] secundum desideria cordis sui, varia & vaga sententia circumacti fuerant toto anno, super electione facienda. Elegerant autem, persuadente Legato, Henrico Wintoniæ, nepotem Regis Stephani, Henricum de Coilli: qui quia præfuit Abbatiæ Cadomensi, noluit Domnus Apostolicus eum præfici Archiepiscopatui, nisi renuntiaret priori honori. Mense Januario iterum de electione tractantes, in personam Willielmi Thesaurarii plurimi consenserunt. Addit Bromptonus: [petunt Willielmum Regis nepotem,] Iste aute B. Willielmus ex spectabili prosapia Regis Stephani ortus, præclaris natalium titulis fuerat insignitus: erat enim filius Herberti Comitis, viri potentissimi: & Neubrigensis; Vir plane secundum carnem nobilis, & morum ingenua lenitate amabilis. Thomas vero Stubs; Ex Emma sorore Regis progenitus; vir quidem genere nobilis, sed morum excellentia, & vita mundissima incomparabiliter insignis. [virum optimum,] Et profecto, inquit Bromton, ne, dum parvulus esset, ignobilitatis turpitudinem teneræ medullæ prælibarent, moralis pædagogi pedibus est additus; & cum litterarum laurea refloreret, liberalibus imbuitur disciplinis. [doctum, liberalem in pauperes.] His & aliis divinæ gratiæ donis pensatis, Thesaurarius Ecclesiæ Eboracensis effectus, proprias opes inter manus postulantium opem transire coëgit, nullum thesaurum pretiosiorem reputans quam patientibus penuriam subvenere.

[11] [Opponunt ei se aliqui] Deinde, nulla facta moræ mentione, Inter hæc, inquit idem Bromton, Archipræsule Eboracensi Thurstino in fata decedente, Canonici singuli Willielmum preferunt, tam pro honestate morum quam excellentia meritorum. Verum quod dicit a singulis prælatum, mox temperat cum addit: Sed livor edax, & impetuosus amor dominandi, quemdam ejusdem Ecclesiæ Archilevitam adeo traxit in regionem dissimilitudinis, ut inter eligentes excitaverit dissidium, a saniori parte impediens electum; licet de ejus electione Clerus & Plebs laudum præconia acclamassent. Suspenditur igitur causa, ad examen Sedis Apostolicæ provocata. Hæc ille, verbis (ut apparet) fere iisdem, postea in Vitam apud Capgravium translatis; quod & in sequentibus usu veniet observasse. Verum Brompton, longioris temporis, & apud plures Pontifices Acta transiliens, causam videtur immediate ad eum deferre, a quo fuit decisa, Eugenium. Non ita Hagustaldensis: sed eamdem causam per gradus suos accurate deducit hoc modo.

[12] Interfuit Willielmus, Comes Eboracensis, solicitus super promotione ejus. Apparuit autem hora eadem super eos in aëre magnum signum Crucis, per longitudinem & latitudinem ecclesiæ S. Petri protensum. [ab Archidiac. Ebor. suscitati:] Adversatus est electioni huic Walterus, Lundoniensis Archidiaconus, cum sociis suis Archidiaconibus; quem proficiscentem ad Regem idem Comes interceperat, & in castro suo de Biham incluserat. Habes (nisi fallor) principium & causam accusationis, contra electionem objectæ; quasi Comes iste, ex voluntate Regis. Willielmum commendasset, impediissetque prædictum Archidiaconum ne posset commendationem, quasi electionis libertati adversantem, reddere irritam: quod ex sequentibus clarius fiet. Perductum itaque Electum ad Lincolniam Rex libenter suscepit, [quia Rex dicebatur electionem mandavisse,] & in terris & possessionibus Eboracensibus confirmavit. Hoc vero Gervasius Dorobernensis sic explicat: Rex autem Stephanus dedit Archiepiscopatum Eboracensis Ecclesiæ; cuidam Clerico, nomine Willielmo, quibusdam Clericis ejusdem Ecclesiæ consentientibus, aliis vero (ut audebant) reclamantibus.

[13] [aut etiam pecunia impetrasse:] Ergo eodem anno MCXLI adhuc currente (sicut ex Hagustaldensi habetur) Henricus Episcopus Wintoniæ, Legatus, ad audientiam Domini Apostolici direxit Willielmum, Electum Eboracensem. Interpellabant enim eum Willielmus Abbas Rievallensis, & Ricardus Abbas de Fontibus secundus, Cuthbertus Prior de Giseburn, Wallevus Prior de Kirkaham, & Rodbertus Hospitalis, quod pecuniaria sponsione ambierit ad honorem hunc. Rodbertus quoque Bisech Prior Hagustaldensis, audita electione ejus, statim domum suam exposuit & Fratres; & sub Bernardo Abbate Claræ-vallis Monachum se contradidit; ne scilicet eum cogeretur habere Archiepiscopum, quem ex tali, licet falsa, accusatione credebat Simoniaca labe infectum. Hinc ipsum S. Bernardum œpit adversarium experiri Willielmus: [quod & S. Bernardus credidit,] unde demum sub Eugenio III, Bernardi discipulo, deponi eum contigit, ut infra videbimus; nunc litem Romæ inchoatam prosequor ex Hagustaldensi, ad annum MCXLII, sic scribente.

[14] [& Innocentius 2, adducta ad se causa,] His diebus Willielmi Electi Eboracensis causa audita est, in consistorio Papæ Innocentii. Affuit & Magister Walterus Lundoniensis Archidiaconus, præ manibus gestans allegationes Abbatum & Priorum scriptas in eum. Tandem datum est præceptum, ut in Dominica tertia Quadragesimæ sequenti anno, super quæstione hac, & qui adfuerant tunc & qui abfuerant, illuc concurrerent. Anno ergo MCXLIII, secundum tenorem præcepti Apostolici, Willielmus Abbas Rievallensis, Richardus Abbas secundus de Fontibus, Cuthbertus Prior Giseburne, Wallevus Prior de Kirkaham, & Robertus Hospitalis Romæ convenerunt, cum quibus Walterus Lundoniensis Archidiaconus, & Willielmus Cantor Eboracensis. Astitit & Willielmus Electus cum suis coadjutoribus: adversus quem coram Apostolico processerunt in causam hi qui eum appellaverant. [juramento Decani Eborac. purgari jussit:] Summa vero querelæ eorum in hoc niti videbatur; quod Willielmus Comes Eboracensis, in Capitulo Eboracensi præcepit ex ore Regis, hunc Willielmum eligi. Idcirco decrevit Apostolicus, ut, si Decanus Eboracensis Willielmus juraret, hoc Regis præceptum ad Capitulum per Comitem nequaquam perlatum, hunc ad consecrandum solenniter posse admitti; si tamen & ipse pro se fidem daret, [quod, illo se excusante.] datione pecuniæ hunc honorem se non appetisse. Impetratum etiam fuit, vice Decani aliam approbatam personam ad sacramentum posse substitui…

[15] [fecerunt alii:] Sic Willielmus, a transmarina regressus profectione, mense Septembris apud Wintoniam, secundum Apostolici decretum, Legati constitit judicio, considentibus Cleri Angliæ nobilibus. Instabat pro eo multitudinis desiderium, non tam deposcentis, quam exigentis eum consecrari. Non apparuit ibi quisquam, qui adversus eum mutire præsumeret. Mandatus ad hunc Conventum Willielmus, Episcopus Dunelmensis, directo responsali excusavit se. Vice ejus surrexerunt Radulfus Nuël, Episcopus de Orcadis; Severinus, Abbas Eboracensis; & Benedictus, Abbas de Witebi, satisfacturi cum Electo & pro Electo. Consecratus est itaque a Legato, scilicet Henrico Episcopo Wintoniensi; [& sic ordinatus Willielmus fuit apatruosuo Winton. Ep.] VI Kalendas Octobris, Willielmus Archiepiscopus Eboracensis, multis collætantibus super ejus promotione. Gervasius Dorobernensis id sequius interpretatus, tamquam Cantuariensis Archiepiscopi jus eo facto invasisset Legatus; cum, inquit, sic (ut supra dictum est) factæ electioni Theobaldus Archiepiscopus Cantuariensis non consentiret, Henricus frater Regis, Wintoniensis Episcopus & Apostolicæ Sedis Legatus, præsumptuosa semper magnanimitate famam colligens, prædictum Electum apud Wintoniam consecravit.

§. IV. S. Bernardi, apud Cælestinum II & Eugenium III, graves contra ordinationem Willielmi querelæ.

Abiit itaque novus consecratus Eboracum, & vix duobus annis in pace sedit, [Novo Pontifici Cælestino 2 queritur Bernardus,] teste eodem Gervasio. Hoc autem eodem anno inquit Hagustaldensis. Obiit Papa Innocentius, XXIV Septembris: & nulla interjecta mora, substitutus est pro eo Cælestinus, vir grandævus; eodemque ipso die ordinatus Romæ, quo Willielmus in Anglia, ubi scilicet nihildum sciebatur de Pontificatus mutatione. Hæc autem ubi innotuit S. Bernardo, simul & ordinatio Willielmi; excitatus est ejus ferventißimus zelus, ut contra hanc, quam illegitimam credebat novo Pontifici scriberet, nec non Episcopis Cardinalibus Curiæ eas Epistolas, quæ in ordine Epistolarum ejus censentur CCXXXIV & V. [contra sententiam decessoris ordinatū Willielmum,] Et primam quidem sic orditur: Oportet vos, secundum justitiam quæ ex lege est, suscitare semen fratris vestri defuncti: quod digne adimplebitis, si Papæ Innocentii, cui in hereditate Domini successistis, & defenditis bene gesta, & minus adimpleta perficitis. Præ manibus est in quo id liceat experiri. Causam Eboracensis Ecclesiæ per eum fuisse decisam, quis nesciat? At quomodo executioni mandatum sit, quod egressum est de labiis tanti viri, utinam nesciretur! … Cum in multis accusaretur is, qui sibi vindicare electionem in præfata Ecclesia impie cupiebat; tandem omnis controversia ad testimonium viri illustris, Willielmi ipsius Ecclesiæ tunc Decani, conticescere jussa est; ut nisi capitulum intrusionis, quod huic inter cetera impingebatur, ille propriæ manus juramento amoveret; suis omnino conatibus tanta frustraretur ambitio. … Non causamur sententiæ remissionem: neque enim profuit adversario etsi largior indulgentia, qui ne ipsum quod ultro spoponderat implere prævaluit: nam de quo præsumere visus est defecit ei, ne sibi ipsi deficeret pejerans … Quid ergo? Ille non juravit, & iste Episcopus est.

[17] [idque cum magna acerbitate verboruman] Equidem non definierim, illum a jurando absterruerit conscientia sua, an alia causa aliqua: unum dicere me posse credo, si electionem Willielmi vere præceßit illud quod accusabatur præceptum Regis, ignarum prorsus fuisse Electum; excusabilem etiam fuisse, tam ipsum, quam Synodum Anglicanam, quæ electionem probavit; quando, ut supra dixit Hagustaldensis, impetratum erat, vice Decani, vel impediti vel recusantis, aliam approbatam personam ad sacramentum posse substitui: pro uno autem Decano, tunc Episcopo, indeque forsan excusationem sumente; surrexit Episcopus alius & Abbates duo, satisfacturi pro Electo. Hujus etiam virtutem & mores ignorasse Bernardus debuit, nec nisi ex adversariorum relatu cognovisse eum, [adversurordinatum & ordinatorē] quem repræsentat cum titulis; Servi nequam Turpis infamisque personæ; Publice infamati, nec purgati, imo & convicti. Neque his contentus; Ego dico, inquit, & confessum: nam qui, ut judicium evaderet, ultro elegit ad testimonium Willielmi Decani confugere; illo sibi deficiente, quid nisi suo judicio a causa decidit, ore proprio condemnatus? Pergit ergo factum exaggerare Bernardus, ac denique miserabiliter quærere, quod consilium det Pontifex miseris Abbatibus illis, quos ad accusandum Willielmum vocatio Apostolica Romam traxit; sed & aliis quampluribus ex illo Episcopatu viris religiosis; sintne obedituri & Sacramenta accepturi ab homine bis intruso, primo quidem per Regem, deinde per Legatum, qui illum in sanctuarium Dei, contra jus fasque, contra mandatum summi Pontificis, in injuriam summæ Sedis & totius Romanæ Curiæ, cum non potuit per ostium, fodit argenteo, ut ajunt, sarculo, unde impudenter intrusit.

[18] [a quibus, prolatum indultum Apostolicū Subreptionis accusat:] Nihilo levior, licet brevior, est Epistola ad Episcopos Cardinales; ubi inducit etiam mentionem cujusdam Pontificii rescripti his verbis: Quid enim de eo dicam, quod occultas & vere tenebrosas litteras habuisse se gloriatur Willielmus iste? utinam a principibus tenebrarum, non a Principibus Apostolorum. Tale rescriptum non potuit aliunde fuisse profectum, quam ex eo, quo dixit Hagustaldensis concessum, ut vice Decani substitui ad sacramentum dicendum posset alia persona idonea. Illud autem concedendi causa rationabilis fuisse Innocentio potuit; quod defensores electionis non diffiterentur quidem, missum a Rege Comitem, Capituloque commendasse personam Willielmi; sed negarent imperasse electionem absoluto mandato, saltem aplerisque intellecto ut tali, quantum cumque urgentibus terminis usus fortassis Comes fuerat. Atque ita controversia tota recidebat ad merum scrupulum, [quod tamen rationabile fuisse videtur:] quem pars utraque, pro sua quæque conscientia vehementius urserit, suis quæque occupata præjudiciis, & adminiculidsiversarum relationum ac depositionum, illa præjudicia roborantibus: inter quæ cum forte timeretur ne hæsitaret Decanus, provide fuerit postulatum, ut idonea quælibet persona sufficeret ad electionem purgandam. Plurima in Sanctorum Actis historiaque ecclesiastica occurrunt tricarum ejusmodi inter viros etiam sanctißimos exempla; imprimis celebris illa inter Sanctos Leonem & Hilarium Arelatensem controversia, a nobis exposita in Appendice ad V Maji; in quibus aliud medium non invenias, quam excusare partis utriusque conscientiam, secundum quam agentes singulæ, coram Deo fuerint immunes a culpa.

[19] [interim negatur a Cælestino Pallium,] Sic tamen præoccupato per S. Bernardum Cælestino Papa, cum Willielmus, ut scribit Neubrigensis, consecratione, ut dictum est, Wintoniæ accepta, Responsales idoneos, pro petendo solenniter Pallio, ad Sedem Apostolicam direxisset; emergentibus adversariis & multa contra eum proponentibus, negatum est; jussusque ad eamdem Sedem in propria persona accedere; & pro semetipso, tamquam ætatem habens, allegare… Interim, inquit ad annum MCLIV Hagustaldensis, Cælestinus Papa obiit die VIII Martii; cui Lucius successit, die XII ejusdem Martii ordinatus, non adeo austerum spiritum animi gerens: in conspectu cujus Henricus Episcopus Wintoniensis, Willielmi patruus & ordinator, gratiam reperit … Legato tamen nomen & officium non obtinuit: sed nepotis sui causam efficaciter egit. Nam anno MCXLV Hicmarus (aliis Ymarus) Episcopus Cardinalis Tusculanus, [quod tandem mittit Lucius II.] ex Clunia censibus ab Innocentio II assumptus, directus ab Apostolico Lucio, Legatus venit in Angliam, habens Pallium Willielmo Archiepiscopo destinatum; postquam scilicet, ut scribit Thomas Stubs, lite in Curia Romana sub Papa Innocentio II, Cælestino II, & Lucio II, per annos quinque … debito processu currente, nihil inventum est, quod Consecrationem deberet elongare. Moram autem fecit per negligentiam idem Willielmus occurrere ei, circa alia minus necessaria occupatus. Fuerat enim filius Herberti Wintoniensis, enutritus semper in deliciis & divitiis, & raro labori assuetus; benignitate tamen animi innocentis & liberalitate plebi valde carus.

§. V. Instante apud Eugenium III Bernardo, deponitur ab Archiepiscopatu Willielmus, eique substituitur Henricus Abbas Fontanus, Sancti discipulus.

[20] Obiit itaque Lucius Papa, inquit Hagustaldensis, XIII Februarii, [Creato Eugenio III, differtur traditio Pallii:] rexitque Apostolicam Sedem Eugenius, Abbas observationis Cisterciensis, prius vocatus Bernardus, ordinatusque XVIII Februarii. Defunctus est etiam Willielmus, primus Abbas Rievallensis… defunctus est & Ricardus, secundus Abbas de Fontibus; transtulitque ad regimen illius loci Bernardus Abbas Claræ-vallis Henricum Murdac, Abbatem (lege, Monachum) Clarævallis, excellentia quidem generis, sed potius excellentem frugalitate conversationis; ante Monachatum, sub venerabili Archiepiscopo Turstino, tam in Eboracensi Ecclesia quam in circumjacenti Provincia, ex dono parentum, honoribus & divitiis locupletatum. Resumpta itaque confidentia; convenerunt qui adversati fuerunt Willielmo Archiepiscopo, & cum eo iste Henricus, plurimum præsumens sibi de gratia Apostolici. Quibus instantibus in appellatione adversus eumdem Archiepiscopum Eboraci, Hicmarus revocatus Romam rediit, Palliumque reportavit.

[21] Anno MCXLVI, Willielmus Archiepiscopus Eboracensis Apostolicum Eugenium adiit, [& Bernardus suas querelas resumit,] officii sui plenitudinem, id est Pallium, postulaturus. Adstipulabantur ei instanter suffragia Romani Senatus: scripsit vero adversus eum Bernardus Abbas Claræ-vallis, cui Apostolicus quasi peccatum ariolandi putavit repugnare, & quasi scelus idololatriæ nolle acquiescere. Extant epistolæ ejus binæ, numero CCXXXVIII & IX, potentißimæ omnino & vehementißimæ. Prior sic incipit. Importunus sum, sed habeo excusationem: Eugenii Apostolatus excusat me. Ajunt, non vos esse Papam, sed me & undique ad me confluunt qui habent negotia… Et nunc est etiam alia excusatio, non minus idonea, quia causa honestissima est. Contra idolum illud Eboracense iterato stylus dirigitur, ea scilicet necessitate, quod sæpe a nobis hoc telo impetitum, necdum confossum est… Solius Romani Pontificis noscitur esse, [Wullielmum deponi postulans:] peremptoriam dare sententiam ad depositionem Episcoporum… Solus proinde, si dicere audeam, in culpa es, si culpa non feritur, quæ ferienda est; & ea impetu, quo fuerit ferienda: quo autem impetu, non dico ferienda, sed fulminanda fuerit prædicti Eboracensis culpa, vestræ conscientiæ derelinquo. Ceterum quod factum non est, vobis credimus reservatum; ut in eo experiatur Ecclesia Dei, cui ipso auctore præestis, fervorem zeli vestri, potentiam brachii vestri, & animi sapientiam; & timeat omnis populus Sacerdotem Domini, audiens sapientiam Dei esse in illo, ad faciendum judicium.

[22] Quid faceret, sic constrictus, & tantum non adjuratus, a suo quondam Abbate, Eugenius? Fuit, inquit Hagustaldensis, [ille iterum jubet citari Episc. Dunelmensem, qu. Decanū Eborac.] in angustia animi positus, dum, frustrata Romanorum sententia, Abbatis consulto præfert satisfacere. Elegit ergo eamdem, quam Innocentius, causæ decidendæ rationem, & præcipit tandem eumdem Willielmum ab officio Episcopatus cessare; donec Willielmus Episcopus Dunelmi, Decanus quondam Eboracensis, secundum decretum Innocentii Papæ, huic controversiæ sacramento suo finem daret. Ita definivisse se, eum rescripsisset Bernardo Eugenius, & Dunelmensis a Pontifice requisitus adjuratusque veritatem palam edicere, contra Eboracensem videretur rescripsisse; urget Bernardus secunda Epistola: &, Quousque, inquit, sarmento inutili occupatur tellus, suffocatur fructus? Et certe tempus putationis advenit. Siquidem homo pacis ejus, in quo speravit, quod se purgare deberet, non purgatione, sed amputatione opus esse testatur. Extant denique litteræ ipsius de eo ad Apostolicæ Sedis Legatum, in quibus manifestam ejus asserit intrusionem, electionem negat. Ita ergo quem sibi paraverat defensorem, accusatorem sustinet … Quanam via procedendum sit ad ejus dejectionem (neque enim una esse videtur) non est meum dictare vobis. [quo intrusionem agnoscente,] Nec multum nostra interest, in quam partem arbor infructuosa cadat, dummodo cadat… Ubi asserit se habuisse clandestinas litteras execrationis suæ, aut verum est, aut falsum quod loquitur. Si verum est, reus est furti, & sumimi Pontificis criminati … sed absit ut tanta de tali viro credatur duplicitas, quanta ab isto ei imponitur. Nempe Innocentius hic erat; cui si pro se respondere liceret, procul dubio diceret huic: Quia ego palam in te dedi sententiam, & in occulto locutus sum nihil.

[23] Videns ergo Willielmus (ut cum Hagussaldensi progrediar) conatus suos nequaquam prosperari; cum litteræ, quas pro se allegabat, [recedit in Siciliam Willielmus:] obreptionis & subreptionis arquerentur; & Dunelmensis causam, cui prius se patronum obtulerat, palam desereret, ne dicam proderet; Roma discedens; ad Rogerium, Regem Siciliæ, cognotum suum divertit; & cum Rodberto, Cancellario ejusdem Regis oriundo de Anglia, scilicet in Salesberia, plurimis diebus commoratus est. [ubi data ab aliis novæ offensæ causa irritatus Eugenius,] Tunc afflictione ejusdem Willielmi permoti Milites quidam, consanguinei ejus, quamdam possessionem Monachorum de Fontibus, cum copiis opum, quæ ibi congestæ conservabantur, incenderunt. Facta est super hoc querela coram Apostolico, qui plurimum voluit posse manus in eumdem Willielmum injicere & ulcisci. Atque hoc est quod Neubrigensis ait, causis ingravescentibus atque invalescentibus adversariis, Papam Eugenium contra Willielmum, sive per veritatem, sive per subreptionem, implacabiliter irritatum fuisse.

[24] [Remis anno 1147 electionem cassat,] Anno MCXLVII, secundum Gallos & Anglos, adhuc currente usque ad Pascha, celebrandum die XI Aprilis, secundum hodiernum usum, jam inchoato XLVIII; Eugenius Papa, sicut scribit Gervasius Dorobernensis, a Roma recedens pervenit in Franciam, ut Cisalpinorum Præsulum concilium celebraret. Convocati sunt itaque ex mandato Domini Papæ Præsules & Prælati, ut eidem Remis occurrerent; & in media Quadragesima celebravit Eugenius Papa Concilium magnum Remis… Adstiterunt in hoc Concilio Clerici Eboracensis Ecclesiæ, una cum Henrico Murdac, tunc temporis Abbate de Fontibus, accusantes Willielmum Eboracensem Archiepiscopum, & dicentes, eum neque canonice electum, neque legitime consecratum, sed auctoritate regia intrusum: tandemque præfatus Willielmus convictus & depositus est. Alberico Hostiensi Episcopo pronuntiante sententiam, & dicente: [aliumque substitui jubet.] Decernimus auctoritate Apostolica, Willielmum Eboracensem Archiepiscopum, a Pontificatu deponendum, eo quod Stephanus Rex Angliæ, ante canonicam electionem, eum nominavit. Cum igitur Dominus Papa Eugenius beatum Willielmum, Eboracensem Archiepiscopum, minori parte Cardinalium sibi consentiente, propria voluntate, ut prædictum est, deposuisset (prosequor reliqua verbis Hagustaldensis) directa epistola ad Willielmum Episcopum Dunelmi & Capitulum Eboracense, infra dies quadraginta acceptæ Epistolæ, in locum ejus virum litteratum, discretum, religiosum eligendum decrevit … Secundum Apostolicum hoc decretum, in suburbium de Richemund apud ecclesiam S. Martini, in Vigilia S. Jacobi Apostoli; convenerunt majores Cleri Eboracensis Ecclesiæ & Diœceseos, de electione Archiepiscopi tractaturi; & (ut cum Gervasio paucis absolvam) elegerunt Archiepiscopum, [Eligitur autem Henricus,] pars Capituli major D. Hilarium Cicestriensium Episcopum; pars altera Henricum Murdac, Abbatem de Fontibus. Prædictus autem Papa Eugenius, cum utraque electio sequenti hieme ei fuisset Autissiodori præsentata, electionem prædicti Henrici Murdac confirmavit; & alteram, cum plurima tamen personæ commendatione, cassavit; & ipsum Henricum propriis manibus consecravit.

[25] Addit Hagustaldensis, factum id esse apud civitatem Treviris, in Octavis S. Andreæ, Dominica secunda Adventus Domini: de Willielmo autem præmiserat, quod eum de Sicilia reversum Henricus Episcopus Wintoniæ ad se tulit, [& Treveris a Papa consecratur.] eique non nisi quasi Archiepiscopo officiosissime quotidianum ministerium prærogavit. Qui in toto tempore humiliationis suæ, non protulit murmur, non querimoniam; sed corde tacito mens sibi conscia conservavit patientiam. Adversus æmulos non oblocutus est, imo ab obloquentibus animum & auditum avertit. Nullus ex sociis adeo frequens & continuus assedit lectioni, institit orationi: totus enim immutatus est in virum alterum. Hactenus Hagustaldensis de B. Willielmo, nec amplius quidquam; utpote reliquam scriptionem impendens referendis actis sub Archiepiscopo Henrico, viro etiam sanctißimo; eamque finiens cum ejus Sanctorumque Bernardi & Eugenii mortibus, anno (ut dixi) MCLIII, non LIV secutis.

§. VI. Mortuis adversariis & Henrico Archiepiscopo, iterum eligitur a Capitulo, & a Pontifice Anastasio confirmatur Willielmus.

[6] Hagustaldensi deficienti succedens Ioannes Bromton, narrata breviter depositione Willielmi, [Dum depositus Willielmus solitarie vivit,] vitam ejus sic prosequitur. Vir Dei Willielmus, patientiam super hoc habens, ad Henricum Wintoniensem Episcopum patruum suum accessit: qui ei mansionum suarum obtulit optionem, ad ejus obsequium universam clientelam volens inclinare. Sed Dei electus tanta refutans, in quodam manerio dicti Præsulis in solitudine mansit: cupiens ibidem commissorum gerere pœnitentiam; & ultrices pœnas flammarum, ubertate restinguere lacrymarum. Post hæc mors, cujus sententia dives & pauper ad paria judicantur, in uno eodemque (ut fertur) die Papæ Eugenio, & Archipræsuli suo Henrico vitam violenter abrupit: Cardinalis vero ille, qui prius electionis viri Dei Willielmi præcipuus defensor extiterat, felicibus auspiciis elevatus, Apostolicæ dignitatis culmen ascendit, [moriuntur Eugenius & Henricus,] Anastasius vocatus. Qui de prædecessoris sui sententia dolens, erga Dei electum Willielmum sententiam suam non mutavit, sed tamquam veritatis zelator, Canonicis Eboracensis Ecclesiæ, pro majori & digniori parte illum Willielmum iterum eligentibus, electionem confirmavit. Hactenus Bromtonus, nescio tamen quo rumore abreptus, ut eodem die crederet mortuos Eugenium Papam & Henricum Archiepiscopum. Intercesserunt enim, [non quidem eodem die, sed brevi intervallo,] ut supra dixi, tres omnino menses. Nam de Eugenio ejus Epitaphium dicit, quod

Eripuit solenne jubar mundique decorem?
      Julius octavum sole ferente diem.

De Henrico autem irrefragabilis testis Hagustaldensis, in ejus morte scriptionem finiens, asseverat, quod apud Beverlacum pridie idus Octobris obiit.

[27] Sed, quia Eugenii mors Tiburi accidit, sepultura ejus ad S. Petrum fortaßis ad XIII Octobris dilata sit, [uti & S. Bernardus;] eoque die anniversarium ejus in ipsius Basilicæ Necrologio adscriptum: quod ansam errori isti dederit. Undecumque ortum, optime corrigit Neubrigensis, & reliquam historiam prosequitur, haud paulo distinctius, lib. 11 cap. 26, agens de institutione Hugonis Dunelmensis Episcopi, & restitutione Guillelmi Eboracensis. Profectus erat ille Romam in Comitatu majorum ex Electoribus suis, & Responsalis, ab Henrico Archiepiscopo electionem improbante mißi. Sed venerabili Eugenio, inquit Neubrigensis, ex hac luce paulo ante subtracto, invenerunt Anastasium Sedi Apostolicæ præsidentem, & coronatum XII Iulii. Tres quippe viri venerabiles, & in vita sua amicissimi, tempore illo decedentes, [interim Willielmus, Romam profectus,] in morte quoque brevibus intervallis separati sunt; Eugenius Papa Romanus, Bernardus Clarævallensis Abbas, Henricus Eboracensis Archiepiscopus: e quibus Eugenio & Bernardo prius absumptis (hic autem obiit XX Augusti) Henricus e vestigio, id est, non totis duobus mensibus post, secutus est. Vulgato autem duorum transitu, tertio adhuc superstite, Guillelmus olim Eboracensis, qui Wintoniæ morabatur, spe recuperationis concepta (nam primus eum deposuerat, secundus ut deponeretur egerat, tertius ei successerat) Sedem Apostolicam celeriter adiit: & judicium non accusans, misericordiam humiliter postulavit. Et ecce certus de transitu Eboracensis Archiepiscopi nuntius superveniens, verecundissimas ejus preces multum adjuvit.

[28] [& audita Henrici morte raptim regressus iterumque electus,] Iidem nuntii, qui Henrici mortem Romæ nuntiaverunt, videntur mihi secum reduxisse in Angliam itineribus citatis Willielmum, a suis Eboraci fautoribus invitatum, cum spe bona, quod nisi eo præsente, non esset procedendum ad novam electionem. Hæc vero cum in ipsum recidisset; videtur is, nulla rursus interposita mora, jam Romam pari celeritate revertisse. Dicit enim Gervasius Dorobernensis, quod cum Anastasius Papa præfatum Dunelmensem consecrasset, in Vigilia S. Thomæ Apostoli, XX Decembris, eademque tunc Dominica die; Beatus Willielmus subsequenti tertia die ad Curiam Romanam venit, utique altera vice: quem prædictus Dunelmensis Episcopus honorifice suscepit, & negotium ipsius usque adeo procuravit & promovit, [sistit se novo Papæ Anastasio;] quod ei restitutionem sui Archiepiscopatus a prædicto Papa Anastasio & tota Curia Romana perquisivit, & ei Pallium, quod numquam prius habuerat, antequam inde discederet, impetravit. Sed hoc ultimum non admittit Neubrigensis: dicit enim, quod Dunelmensis, qui prior Romam venerat, a Domino Papa solenniter consecratus, illius qui posterior advenerat pendente adhuc causa, discessit. Ut ut ista se habuerunt, Guillelmus quoque, ut idem Neubrigensis scribit, prioris judicii rigore sublato, [& ab eo Pallium impetrat.] Apostolicæ mansuetudinis clementiam expertus est; miserante ejus canos Papa cum Cardinalibus, & satagente circa ejus negotium, maxime quodam Gregorio, magni animi Cardinale, homine facundissimo & profundissimæ astutiæ, atque animi vere Romani; eodem, uti credo, qui tunc S. R. E. Archipresbyter, & pridem S. Mariæ trans Tiberim titulo Calisti creatus ab Innocentio II, inter hunc & Fridericum Imperatorem dicitur pacis mediator fuisse. [redux in Angliam sub Pascha anni 1154:] Ita in integrum restitutus Willielmus; & Pallio, quod numquam eatenus impetrare potuerat, insignitus, Sabbato sancto, anni utique MCLIV in diem III Aprilis cadente, Wintoniam rediit; ibique celebrata solennitate Paschali, post Albas ad civitatem propriam properavit.

[29] Bromtonus, cum dixisset, quod Willielmus, accepta cum tanto beneficio Papalis benedictionis gratia, ad Angliam cœpit remeare; addit, [quis sibi sit successurus prædicit,] Et ubicumque locorum transitum faciebat, castimonia ac puritate & divinæ conversationis gloria laudabiliter fulgebat. Eadem verba repetit Thomas Stubs, atque hæc subjungit. Qui, scilicet Willielmus, cum venisset Cantuariam, Rogerus Cantuariariensis Ecclesiæ Archidiaconus, desiderio mutuæ collationis cum eo habendæ specialiter accensus, eum pro suæ sanctitatis reverentia, devote visitavit. Cum vero, post optata tanti Patris colloquia, Rogerus ad propria remeasset; Willielmus Archiepiscopus talem de eo protulit sententiam, adstantibus dicens; Iste erit successor meus: quod & factum est. Interim etiam Gervasius affirmat, quod prius quam Eboracum accederet, in Paschali solennitate alumnam Wintoniensem Ecclesiam visitavit, [Wintoniam addit,] credo ut novo ejus Episcopo Hugoni gratularetur aditam posseßionem; & gratus pro obsequiis sibi Romæ impensis, lætificaret eumdem de felici eventu. Venit autem Eboracum, inquit Thomas, die Dominica proxima ante festum Ascensionis, VII Idus Maji, anno Domini MCLIV. Occurrerunt autem ei, secundum Neubrigensem, extra civitatem minus pacifice, [& Eboratum venit 9 Maji.] Robertus Eboracensis Ecclesiæ Decanus, & Osbertus Archidiaconus: qui ut eum a desiderata Sede arcerent, propositis capitulis adversus eum fortiter appellarunt. Ille nihilominus progrediens, solenni occursu & ingenti applausu a Clero & Populo susceptus est. Prænominati vero ejus adversarii, Theobaldum Cantuariensem Archiepiscopum, Apostolicas tunc in Anglia vices agentem, concite adeuntes, ejusdem favore & suffragiis utebantur. Sed frustra.

§. VII. Regressus in Sedem, & sancta mors, a veneni suspicione excusata.

[30] Cum ergo civitatem Eboracensem intraret, inquit Bromtonus, & infrænata multitudo populorum pontem post Patrem transire vellet, compago lignei pontis ponderositate rupta est. Itaque, quod horrendum est visu, [Urbem intranti obvia multitudo] & stupendum relatu, multitudines virorum ac mulierum, & præcipue infantium, catervatim inter rapida fluenta fluvii ceciderunt, ubi profunda fluminis habebantur, mixtis hominibus equis phaleratis. Conversusque vir Dei ad populum, insanis undis undique involutum, salutifero signo Crucis eos insignivit; & resolutus in fletum, orationes Deo obtulit, ne eos aqua profunda absorberet: quod & ita factum est, quod nec anima una periclitavit. Idem scribit Thomas Stubs, [a submersione liberatur;] verbis paulum prolixioribus; & pontem Usæ tunc ligneum fuisse dicens, indicat suo tempore lapideum stetisse. Bromtonus ultra nihil addit, quam quod, sancto Willielmo postmodum in Domino quiescente … evocati Majores Eboracensis Ecclesiæ, … decreto in Rogerum Cantuariensem Archidiaconum facto, ipsum a suo Archiepiscopo, cujus astutia omne negotium electionis istius præcesserat, Rege annuente in suum Archiepiscopum petierunt: [eoque non diu post mortuo,] quem cum facile a volente impetrassent, preces statim alias injecerunt, scilicet ut eum non tamquam Cantuariensis Archiepiscopus, sed Sedis Apostolicæ Legatus consecraret. Hoc etiam a volente non difficulter impetrato; idem Electus in ecclesia B. Petri apud West-monasterium consecratur, impleturque B. Willielmi de eo prophetia. Hujus tamen Neubrigensis non meminit, sed Bromtono consonus ait, [impletur Prophetia de successore.] quod Eboracensis Episcopi morte comperta, Robertus Decanus & Osbertus Archidiaconus, annuente & cooperante Cantuariensi Archiepiscopo, Apostolicæ Sedis Legato, Rogerum ejusdem Archidiaconum ad Eboracensis Ecclesiæ Cathedram elegerunt, magnisque suffragiis atque terroribus Eboracense Capitulum ad consentiendum induxerunt.

[31] Idem Neubrigensis antea dixerat, quod Willielmus receptam non multo post Albas Paschales Ecclesiam decenti moderamini regens, & ingenita lenitate nulli onerosus existens, paucis post Pentecosten evolutis diebus febre corripitur, & rapitur ex hac vita, ingenti tam Clericis quam Laicis, ex mitissimi Pastoris occasu, [mortuus est autem febri,] luctu relicto. Thomas Stubs eamdem mortem sic distinctius exponit, atque post prænarratum ad pontem miraculum; Non multo post, inquit, sanctus Præsul Willielmus, ad celebrandum sanctæ Trinitatis festum se solenniter accinxit, ut per assumptionem cælestis Panis, uni & trino Deo seipsum munus redderet acceptum. Completis vero tantæ solennitatis mysteriis, Præsul Willielmus, gravi morbo subito correptus, [in festo S. Trinitatis contracta,] ad palatium suum rediit, & hospitibus suis epulum abundanter tribui præcepit. Illis autem splendide epulantibus, intravit cameram suam beatus Pater, & familiaribus suis obitus sui diem spiritu prophetico prædixit. Per octo igitur dies vi febrium fatigatus, non alterius quam cælestis medici manum admisit medicantem. Die autem nono ægritudinis suæ, hoc est trigesimo die ex quo venit Eboracum, VI Idus Junii, anno supradicto, regni vero Regis Stephani XIX, & ultimo vale dicto Fratribus suis, [8 Junii 1154.] in palatio suo Eboraci vitam finivit temporalem, percepturus a Domino sine fine mansuram: sepultusque est in ecclesia S. Petri Eboraci. Quo in loco, effluente de corpore ejus oleo salutifero, Deus optimus, per ejus merita, plurima pro infirmis operatus est miracula.

[32] Hæc scribens Thomas, non potuit non legisse apud Gervasium, quod Willielmus in sacra solennitate Pentecostes, inter Missarum solennia, [Hinc creditur veneno extinctus,] veneno infectus est. Non etiam potuit ignorasse Hymnum, in laudem Sancti tunc compositum, cujus Alfordus noster hanc profert particulam, totum utinam dedisset!

In Octovis Pentecostes, quidam malignantes hostes
      In eum Pacificum,
Et ut ipsum privent vita, celebrantis aconita
      Propinant in Calice:
Toxicatur a profanis, ille potus, ille panis
      Per quem petit Toxicum.

Quamquam enim hæc legeret Thomas, merito tamen non credidit, tacente Bromtono; & Neubrigensi, [& quidem in sumptione Calicis:] post accuratum fabulæ totius examen, in contrarium assertive sic scribente.

[32] Propter inopinatum transitum a multis creditur veneno extinctus, asserentibus eum ex sacro calice, per quemdam ex adversariis vel pro eis æmulantem infecto, potum mortiferum (quod dictu horrendum est) & cum potu mortem hausisse. At hoc mera quorumdam opinione: quam tamen petulanter, velut perspicuam veritatem, sparserunt in vulgus. Denique ego processu temporis, cum fama ista crebresceret, quemdam virum, magnum & grandævum, Rievallensis monasterii Monachum, [quod falsum esse probatur,] jam valetudinarium & morti vicinum, qui eo tempore Eboracensis Ecclesiæ Canonicus, & memorato Archiepiscopo familiaris extiterat, super hoc cum adjurationibus percunctandum putavi. Qui constanter respondit, hoc esse conceptæ a quibusdam opinionis mendacissimum commentum. Quippe, cum scelus attentatum dicitur, præsentem se atque Archiepiscopo assistentē fuisse; & nullo modo malignum quemquam, inter circumstantes fidelissimos, ad tale quid audendum irrepere potuisse. Illud quoque falsum est, quid dicunt, eum amicis suadentibus antidotum gustare noluisse, cum ab eis hostilis malitia in eum aliquid ausa putaretur: & ad hoc suum vel opinabile vel figmentum firmandum, fertur eum dixisse, quod cælesti antidoto non adjiceret humanum. Quod utique, quia vir sapiens fuit, & Dominum non esse tentandum divina auctoritate edoctus, nec dixisse neque egisse credendus est. Ad hoc Symphorianum, [testimoniis familiarium.] familiarem Clericum ejus, qui in ejus obsequio non parvo tempore fuerat, & ægrotanti devotus minister adstiterat, audivi dicentem, quod amicis suadentibus antidotum sumpserit, quod (utique sapiens) credendum est. Ab eodem quoque audivi, amicos qui aderant, ob hoc maxime, ad putandū quod mortiferum quid biberit, fuisse proclives; quia dentes ejus, qui candidi fuerant, in extremo illo incommodo nigrescere cœperant. At hoc ridetur a medicis, cum dentes hominis morituri passim nigrescere Soleant.

§. VIII. Sancti corporis elevatio, quando & quibus auctoribus facta.

[34] Sæpe laudatus Thomas Stubs, Pontificum Eboracensium Actus prosequens usque ad Quadragesimum quartum inclusive, post narratum Walteri Giffardi obitum, hæc scribit: Tricesimus septimus suscepit regimen Eboracensis Ecclesiæ Willielmus Wykwane, [Willielmus 37 Archiepiscopus] Canonicus & ejusdem Ecclesiæ Cancellarius. Hic in festo S. Albani anno Domini MCCLXXIX electus, XIII Kal. Octobris proxime sequenti, in Curia Romana consecratus est a Papa Nicolao III. Cujus venerabili ministerio, cooperantibus undecim Episcopis qui convenerunt, Translatio sanctissimi Confessoris Willielmi, quondam Eboracensis Archiepiscopi, solenniter in ecclesia Eboracensi facta est, die Dominico, V Idus Januarii, anno Domini MCCLXXXIII, Pontificatus vero ipsius Patris Willielmi IV, Regni autem Eduardi, [anno 1284.] filii Regis Henrici Tertii XI. Et notandum, quod annus iste, in quo Translatio facta fuisse memoratur, extitit Bissextilis. A Kalendis enim Januarii usque ad locum Bissexti, qui eodem anno contigit, B littera Dominicalis habebatur, & post Bissextum, abjecta B, A littera Dominicalis permansit residuo anni tempore, [9. non 8 Januarii, translationem facit,] (adhuc scilicet usque ad Pascha more Anglico durantis, cum nobis jam numeraretur annus MCCLXXXIV): & per consequens patet ipsam Translationem, quarto die ab Epiphania, utroque die computato, non tertio ut quidam volunt, esse completam.

[35] [sumptu Antonii Episc. Dunelmen.] Hujus itaque gloriosi Confessoris Translationem nobilis vir Antonius de Bek, electus ad regimen Episcopatus Dunelmensis, cum esset electio ejus confirmata, diligenter procuravit, & omnes expensas impendit; sicut Magister Thomas, frater ejus, circa Translationem S. Hugonis Episcopi Lincolniensis prius fecerat (videlicet anno Domini MCCLXX pridie Nonas Octobris; uti ad S. Hugonis Natalem die XVII Novembris dicetur.) Eodem vero die Translationis sancti Confessoris Willielmi Eboracensis Archiepiscopi, idem Antonius, præsente Domino Rege Eduardo & Regina Elianora, & majori parte Magnatum totius Angliæ, qui Translationi interfuerant, per manus sancti Patris Willielmi Eboracensis Archiepiscopi, in ecclesia B. Petri Eboraci, Episcopus Dunelmensis est consecratus. Idem etiam venerabilis Pater Willielmus, summa devotione illustratus, [postea sancte mortui,] maximam partem ecclesiarum suæ diœcesis, ad honorem cultus divini ampliandum, suo tempore dedicavit. Functus est Archiepiscopatu quinque annis & dimidio: quibus expletis cessit Pontificatui, & in partes transmarinas secessit. Et cum venisset Pontiniacum, gravi infirmitate aliquanto tempore vexatus, & usque ad extrema perductus, in Domino feliciter obdormiens, vitam finivit. Obiit autem idem venerabilis Pater Willielmus apud Pontiniacum VII Kal. Septembris, anno Pontificatus sui VI, & anno Domini MCCLXXXV, Regni vero Regis Edwardi XIII: & in ecclesia monasterii Pontiniacensis, cum honore tanto Patri debito, sepultus est: ubi per ejus merita divina pietas plurima operatur miracula. [apud Pontiniacum 26 Aug. 1285.] Hæc eo libentius hic adjunxi, quod anno MDCLXII Pontiniaci existens, nihil ibi de hujus secundi S. Willielmi cultu audivi, per celebriorem ibidem S. Edmundi Cantuariensis cultum forsitan obscurato: sed neque nomen invenio vel in Martyrologio Gallicano Saussaji, vel in Cisterciensium Fastis, quare libenter plura cognoscam pro die XXVI Augusti, quo ille esset commemor andus.

LECT. I

[36] Interim revertor ad prioris S. Willielmi Translationem; qua quam festive fuerit Eboraci celebrata, [Lectiones de illa translatione dicunt;] docet nos egregius de ea Sermo, ex Anglicano Codice Ms. Macloviopoli ad Bollandum transmissus; & pro Officii divini usu in Lectiones novem distributus; sed primis aliquot lineis mutilus, quarum videtur fuisse sensus; quod hujus S. Willielmi Natalis statis ab ejus morte, judicante populo & consentiente Ordinario (nam de Canonizatione aliqua per Romanum Pontificem nulla uspiam mentio) fuerit … in tota Provincia Eboracensi a cunctis fidelibus solennis & celebris habitus; & in laudem sanctissimi Patris Willelmi devotissime celebratus, & celeberrime custoditus. Verum licet a clero & populo ita gloriosus ac laudabilis haberetur; hoc tamen ad cumulum gloriæ & laudis ipsius Sancti deesse videbatur; quod sanctissimum corpus ejus, [quodmultis eam optantibus,] de quo per lapidis duritiem oleum frequentius resudabat, inter lapides informes tenebatur inclusum. Unde ad laudis & gloriæ consummationem, ipsius sancti corporis translatio a Prælatis a Eboracensis Ecclesiæ, nec non a Canonicis, ac ceteris Clericis ac Laicis desiderio ardenti affectabatur. Sed licet omnium desiderium ad hoc esset directum; non tamen omnibus est concessum, tantam sancti Patris gloriam cernere, aut opus ita gloriosum ac magnificum inchoare.

L.II.

[37] At ubi venit plenitudo temporis, quo Deus in sui secreti sinu Sanctum suum decreverat sublimare; erexit in Archipræsulem Eboracensem Venerabilem patrem Willielmum, [tandē Synonymus successor,] qui prius per multa tempora in eadem Cancellariæ officio fungebatur, cujus nimisterio gloriosi Confessoris sui corporis translationem præordinaverat consummare. Nec vacare creditur a mysterio, quod Antistes Willielmus Willielmi corpus transferret. Sed hoc ad præsens valentibus & volentibus mystica reserare relicto, nobis liceat cogitare; quod dicti Præsulis meritis & affectu singulari, quem ad S. Willielmum gerebat, est adscribendum, quod aliis prætermissis opus tam sanctum & sublime eidem fuerat reservatum.

L. III.

[38] Anno igitur ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo octogesimo tertio, [adjuvante Electo Dunelmensi,] & præfati Patris Willielmi amo tertio; nobili viro Antonio Bek, electo ad regimen Episcopatus Dunelmensis, cum esset electio ejus confirmata; Archiepiscopus & Electus, eodem spiritu (ut pie credi poterit) inspirati, ad hoc vota sua unanimiter direxerunt, ut translatio S. Willielmi & consecratio ipsius Electi concurrerent, & eodem die celebrarentur; ut sancti Patris translatio, procurante Electo, celebrior fieret; & ipsius Electi consecratio, S. Willielmi precibus, pro cujus translatione zelabat, finem felicem ac exitum optabilem obtineret. [& jubente Rege Edwardo] Firmato itaque proposito mitantur Illustris Rex Angliæ Edwardus, ac serenissima Regina Elienora, nec non & Magnates terræ Angliæ, tam personæ ecclesiasticæ quam seculares; ut tantæ solennitati, ad honorem Sancti & intercessionem Electi, cum devotione debita suam præsentiam exhiberent. Licet autem crederetur a multis, quod aëris intemperies, quæ post tropicum hiemale solet ingruere; & maxima Regis & Baronum occupatio circa dispositionem Walliæ, quæ illis temporibus de novo fuerat acquisita; ipsius Regis & Procerum adventum impedirent: ex insperato tamen est Regi cælitus inspiratum, ut firmo proposito tantæ solennitati interesset. Cum autem in tam sancto proposito permaneret; [miraculose servato,] accidit ut quadam die in eminentem loçum ascenderet; et cum esset in loci cacumine, lapso pede ab alto cecidit: unde & ab omnibus assistentibus, nec mirum stupefactis, confractus & quassatus in corpore putabatur. Statim vero Rex ipse, absque omni læsione consurgens, Deo omnipotenti & S. Willielmo gratias egit; casum suum inimico humani generis imputans; & saluationem suam meritis gloriosi Confessoris, quem honorare disposuerat, constanter adscribens. Ex eo autem die ad honorandum S. Willielmum tanto desiderio est accensus; ut quam citius iter arriperet, & ad civitatem Eboracensem de die in diem solicitus properaret.

L. IV.

[39] Appropinquante vero tempore quo sanctum corpus debuit sublimari; prævenit diem ipsum Venerabilis Pater Willielmus Archiepiscopus Eboracensis, nec non & Menevensis b Episcopus, frater Electi Dunelmensis, similiter & idem Electus: & intempestæ noctis silentio intrantes ecclesiam, Decano comitante & Canonicis, [primo elevatum sit clam de sepulcro corpus.] Litanias concinunt, orationes fundunt; & ad tumbam S. Willielmi, ejus implorantes auxilium, humiliter se prosternunt. Tandem ab oratione surgentes, amoto lapide sarcophago superposito, reperiunt sancti Pontificis corpus, sacris vestibus, in quibus sepultum fuerat, multipliciter involutum: ipsæ autem sacræ vestes olei pinguedine, quod de sancti Patris corpore resudaverat, & aspectu & tactu cernebantur iufusæ. Amotis igitur Patena & Calice, qui juxta corpus in sepulcro fuerant collocati; Archiepiscopus & Episcopus præfati, una cum aliis qui meritis præcellere credebantur, incipientes a capite, sacras Reliquias cum reverentia & devotione debita convolventes, in quadam capsula locaverunt: & ad locum secretum & securum cum summa devotione in humeris suis portantes, sigillis appositis & vigilanti custodia deputata, cum maturitate debita recesserunt. Mane autem facto redeuntes, [& in aliam capsam translatum.] clara luce sacras Sancti Reliquias, quas prius involverant evolventes, & cum exacta reverentia pertractantes; ipsas vestes sacras, in quibus gloriosi Confessoris corpus involutum fuerat, in partem ponebant; ea vero quæ ad corporis substantiam pertinebant, in capsula ad hoc diligentius præparata devotissime collocabant, signantes capsam & custodiam adhibentes.

ANNOTATA D. P.

a Fuerunt post Rogerum, S. Willielmi successorem, usque ad Willielmum auctorem Translationis; Walterus Gray, anno 1216 ab Ecclesia Wigorniensi ad Eboracensem traductus: Sewallus, ex Decano factus Archiepiscopus anno 1256; Godefridus, similiter a Decanatu assumptus an, 1258; & Walterus Giffard, ab Episcopatu Badonensi & Wellensi an. 1265 evocatus.

b Supra nominatus Thomas, de quo Franc. Godwinus de Præsulibus Angliæ, pag. 610, dicitque electum an. 1280 rexisse annis 13.

§. IX. Ipsius Translationis solennitas, eamque secuta miracula.

L. V.

[40] Hactenus quatuor primæ Lectiones, aliæ quinque sic continuantur: [Pridie festi sub Officio dormiens quidam,] Sequenti vero die, dum Matutinæ de S. Willielmi translatione solenniter cantarentur; ut celebrior esset solennitas, Deus omnipotens Sanctum suum miraculo mirificavit insigni. Dormientibus siquidem in ambone quibusdam Canonicorum servientibus, qui cum dominis suis ad ecclesiam venerant; unus ibidem quiescentium, caput suum, super basim pulpito in quo legi solet Euangelium, reclinavit. Et ecce, dum tertia Lectio legeretur, per impulsum fortuitum, lapis columnaris non modici ponderis, super caput quiescentis cecidit; ita quod caput ipsius inter lapidem cadentem & basim jacebat compressum. Quod videntes qui presentes fuerant; accurrebant, ut lapidem erigerent, [servatur a lapso in caput saxo:] putantes caput ipsius irreparabiliter fuisse confractum. Surgens vero ille qui dormierat, nihil mali sentiebat; tenam a autem suam quam habebat in capite dissolvens, advertit eam ex utraque parte capitis a superiori lapide & inferiori corrosam, & quasi dentibus mordicatam; ita ut ut omnibus aspicientibus luculentius appareret, opus divinum esse, quod sic confracta tena ex utraque parte, & capite intercluso, evasit illæsus. Attendens ergo præfatus serviens, se a tanto periculo liberatum, Deo & B. Willielmo gratias egit; cujus meritis non immerito credidit se a tanto discrimine evasisse.

L. VI.

[41] Sequente vero die, circa Horam primam, convenientibus ad ecclesiam Prælatis, qui ad solennitatem venerant, [ipso die mane, in celebri conventu,] præsentibus etiam Rege ac Regina, & maxima comitiva Comitum & Baronum, proposito prius verbo Dei per Venerabilem Patrem Willielmum tunc Archipresulem; Rex ipse, una cum Episcopis qui aderant, sanctæ Reliquiæ capsam, in qua erant sanctæ Reliquiæ, cum summa devotione & reverentia, in humeris suis circa partem unam chori, ad locum ubi nunc corpus Sancti requiescit, non sine magna pressura solenniter bajulabant: non enim valebant in corpus ecclesiæ cum sanctis Reliquiis præ multitudine hominum descendere; quamvis Regis stratilates b ad præparandum viam pro viribus niterentur. Sic igitur S. Willielmi corpus, [& succollante Rege defertur ad locum præparatum corpus;] cum gaudio & solennitate qua decuit, ab imo in altum, a communi loco in chorum, Domino disponente venerabiliter est translatum. Translationis autem officio jam completo, Archiepiscopus consecrationis mysteria solenniter peragebat. Quilibet autem Episcopus, qui huic solennitati interfuit, cum essent undecim, præ Achiepiscopum ipsum, quadraginta dies, omnibus vere contritis & confessis, Dominica proxima post Epiphaniam, [Indulgentiæ ab Episcopis conceduntur,] Ecclesiam Eboracensem in honore Translationis S. Willielmi visitantibus, de pœnitentia pro peccatis suis agenda, assentiente & ratificante Metropolitano, misericorditer relaxabant c.

L. VII.

[42] Non multum autem temporis effluxerat, post translationem sic factam; quin Deus cæli, [sequuntur multa miracula.] sanctum suum Willielmum toti provinciæ reverendum, & ab ipso remedium in tribulationibus & angustiis requirendum esse, multis miraculis declarabat. Hujus autem temporis miracula, multa prætermissa sunt, quia non sunt Ecclesiæ & ministris ejus solenniter & certitudinaliter, propter eorum qui ea viderant ignorantiam & negligentiam, nuntiata: multa vero quæ nuntiabantur, & certa fuerant, non sunt memoriæ commendata, nec in scripturam redacta; aliqua autem, quæ ita publice prædicata sunt, quod latere non poterant, ad honorem S. Willielmi & perpetuam memoriam, continuo subjunguntur. Quadam die Dominica d ante Ascensionē, proxima post translationem (ut prædictum est) consummatam, mulier quædam in civitate Eboracensi, in quodam batello e in aqua, quæ Wse vulgariter nominatur, more solito fluctanti, filiam suam jam triennem tenuit; & dum ad alia casualiter intenderet, [Puella submersa in flumine] ipsius filia de batello cecidit; & per præfatum fluvium rapta, sub quinque navibus, quasi usque ad aquæ medium, nunc huc nunc illuc fluctuando, aquæ fluentis impetu ferebatur. Quod videns mulier, cœpit lamentabiliter ruere, miserabiliter clamare, & adjutorium invocare. Accurrunt igitur qui prope erant; in batellis se recipientes, ad relevationem puellæ pro viribus navigabant: quam tandem apprehendentes; cum quasi ad tractum arcus, a loco in quo cecidit, fuisset violentia fluminis elongata; navigio consequentes, ad terram protinus reduxerunt. Mater vero filiam suam apprehendens, & in ipsa sensum vel motum cognoscere non prævalens, fructu ventris se privatam lacrymabiliter querebatur.

[43] Adfuit ad clamorem multitudo vicinorum, multipliciter experientium, si forte aliquis eorum in puella posset animadvertere aliquod signum vitæ: cumque ab omnibus mortua putaretur; quærunt f Coronatorem, ut officium suum, sicut moris est circa submersos in aqua, [ad votum matris reviviscit.] circa puellam mortuam exerceret. Unus autem assistentium ab aliis excitatus, ad honorem S. Willielmi unum denarium super corpus puellæ g plicare cœpit, ut S. Willielmus sacris suis precibus matris mœstitiæ mederetur. Mater etiam ipsa, ex hoc concepta spe de adjutorio S. Willielmi, accepta filia sua inter brachia, ipsam ad feretrum S. Willielmi cœpit celeriter deportare. Et factum est Domini adjuvante clementia, antequam perveniret ad locum intentum, cœpit puella se movere, & viva veraciter apparere: divinaque dispensatione sic actum est, ut cum appropinquaret ad locum intentum, spiritus vitales & animales in tantum reviviscerent, quod cum ad feretrum S. Willielmi mater cum filia pervenisset; stare poterat, quæ mortua putabatur: & infra breve tempus, matre ibidem devote orante, filia viva, sana, & alacris est inventa. Mater autem nimium consolatione repleta, ipsius S. Willielmi servitio filiam devoti; & ad propria, post publicationem tanti beneficii, per S. Willielmi suffragia a Deo percepti, cum puero h remeavit.

L. VIII.

[44] Erat etiam circa tempus translationis S. Willielmi, quod quidam Religiosus, de Ordine militiæ Templi Jerosolymitani, habens tibiam unam, virtute sensibili ac vitali a multo tempore destitutam in tantum, ut illa pars corporis aresceret, & animali operatione sensibiliter privaretur. [Templarii Equitis arida tibia sanatur:] Qui cum audisset, quod per S. Willielmi suffragia, jam de novo translati, multis infirmis sanitas redderetur; devotionem suam ad Sanctum dirigens, de sanitate per ipsum obtinenda spem firmam concepit. Cœpit igitur infirmorum more membra sua languida i mensurare, atque ad honorem Sancti luminare præparare, prout fieri assolet ex ipsa mensura. Statim vero absque moræ dispendio, virtute Spiritus sancti, cujus gratia molimina tarda non novit, restitutus est plenariæ sanitati. Ipse vero se salvatum sentiens, gratus tanti beneficii, statim miraculum publicavit, ad honorem & laudem S. Willielmi; & in testimonium miraculi, tibiam ceream & pedem, sub sigillo suo, ad feretrum S. Willielmi transmisit.

[45] Accidit etiam ad laudem istius gloriosi Confessoris, quod quidam contractus a nativitate, [item puer k contractus,] cum esset quasi tredecim annorum, ad tumbam, in qua S. Willielmi corpus ante translationem requievit, est a suis parentibus deportatus. Cumque uno die in Processione solenni sancti Confessoris corpus portaretur; contigit, ut cum Processio cum sanctis Reliquiis in ecclesiam esset reversa, dum adhuc staret Processio inter tumbam & ostium, cantica laudis solito more decantans; contractus, qui juxta tumbam dormierat, ad strepitum eorum, qui in Processione fuerant, excitatus, nervorum in se rectificationem & directionem sentiens, propria virtute surrexit: & qui sine adjutorio ad locum non venerat, adjutorium ad motum & gressum amplius non requirens, sanus abiit; Deo & S. Willielmo, prout ætas illa permisit, gratiarum referens actiones.

L. IX.

[49] Anno autem secundo translationis ipsius Sancti, quædam mulier de Villa fatigata, quantum ad sensus exteriores, cum quiesceret; in sopore apparuerunt ei S. Joannes l Beverlaci, & S. Willielmus, sicut postea eadem mulier vivæ vocis oraculo referebat. [mulieri mutæ, post visionem Sancti,] Ipsamque Beatus Willielmus manu sua utraque tetigit; ipso facto signans ad ipsius adjutorium se venisse: quid autem ei dixerit, forte quia non totam visionem mente tenuerat, nullatenus explicabat. Cum autem expergefacta fuisset; ingenti est accensa desiderio, S. Willielmum peregre visitare. Cumque loqui non posset, cœpit nutibus & signis desiderium animi sui aliis ostendere insolito more: propter quod quidam circumstantes, nutus ejus nullatenus intelligentes, ipsam mente alienatam existere judicabant. Tandem vero post multas insinuationes &…ejus desiderium divinantes, quod ad S. Willielmum, jam de novo translatum, voluntatem direxerat, cognoverunt. Adduxerunt igitur ipsam ad feretrum S. Willielmi jam per tres dies, & ibi quiescere permiserunt. Hora vero quasi tertia, cum Missa celebraretur, in choro parumper dormivit: & cum incepisset Sacerdos Angelorum Canticum, videlicet Gloria in excelsis Deo, excitata surrexit, [loquela redditur.] & solutum est vinculum linguæ suæ, cœpitque dicere; Sancte Willielme, miserere: gratias ago tibi, quia per tua suffragia usus linguæ, quem perdidi, est mihi a Domino restitutus. Cœpitque adstantibus recitare; qualiter in eodem loco, statim antequam surgeret, S. Willielmus eam visitaverat; & capiti suo manum supponens, eam erexit; & sic per ipsum expergefacta, sana surrexit, beneficio linguæ plenarie restituto. Eadem etiam mulier, coram multis de ecclesia circumstantibus & aliis, principium infirmitatis suæ, & finem plenarie recitavit; nec non & qualiter S. Joannem & S. Willielmum prius in somnis viderat, & quomodo spem recuperandæ conceperat sanitatis. Oratione vero ab ipsa & adstantibus ad Deum & sanctum Willielmum effusa, ad parentes suos cum gaudio remeauit.

ANNOTATA D. P.

a Tena idem quod Tenia: ubi Congius annotat, quodsicut in Concilio Londinen. anni 1268 cap. 5 cavetur, ne Clerici nisi in itinere audeant publice portare infulas, quas vulgo Coifas vocant; sic in Provinciali Cantuarien. lib. 3 tit. I agatur contra Clericos portantes infulas aut tena coram Prelatis &c. ut idem sit Tena, quod Coifa, pileolus lineus.

b Στρατηλάτης Dux militiæ, hic videtur pro Satellite poni.

c hic ante Lect. VII notabatur, legendum Euangelium secundum Lucam, Nolite timere pusillus grex: & nihilominus, juxta veterem usum festorum in ecclesiis pluribus, continuabantur Lectiones cœptæ historiæ.

d Pascha anni 1284 celebratum fuit 9 Aprilis: atque adeo Dominica ante Ascensionem, fuit 14 Maji.

e Batellus, cymba, unde Francis Bateau; diminutivum a voce Batus, Anglis Boate, quod Belgis Boot dicitur.

f Coronatur, inquit in Glossario Spelmannus, apud nos Coronæ Officialis pervetustus est, ad tuendam pacem ac dignitatem regiam, in quovis Comitatu populi suffragiis constitutus: moris autem Anglis & Belgis est, inventa cadavera non sepeliri nisi a Magistratu inspecta, ne forte non casu, sed voluntarie, cædes patrata sit.

g Ad solennem sponsionem plicari denarium, etiam hodiedum usus obtinet in Belgio, apud eos qui mutuo sibi matrimonium clam spondent: qui etiam eum inter se dividunt, suam quique partem donec jungantur servantes, in pignus.

h Anglis Childe, Belgis Kint.

i Hunc quoque ritum in utraque Britannia frequentißimum probabunt miracula SS. Thomæ Herefordiensis& Caroli Blesensis 2 Octob. & 28 Septemb. Quin etiam die 6 Iunii ad Miracula B. Bertrandi Aquileiensis, notavimus alios sepulcra Sanctorum cingere.

k Puer hic dicitur citra differentiam sexus, sicut infans Latine, Græce παιδίον. Erasa hic aliqua vel extrita, legi non potuerunt; utinam aliunde suppleantur.

l S. Joannis Beverlacensis Acta dedimus 7 Maji.

DE B. IOANNE RAYNUTII,
MONACHO BENEDICTINO, TUDERTI IN UMBRIA.

ANNO MCCCXXX.

Reliquiæ inventæ; cultus probatus.

Joannes Raynutius, Ordinis Benedictini tuderti (B.)

C. J.

Memoria hujusce B. Joannis, qui a Patre Raynutius, a patria Tudertinus, a misericordia in pauperes Eleemosinarius cognominatur, celebrior facta est ab anno MDLXVIII; [Reliquiæ B. Joannis,] quo sacræ ipsius exuviæ, per spiritus malignos indicatæ, a Tudertibus quæsitæ ac inventæ, al Episcopo eorum Angelo Cæsio translatæ, atque in capsa marmorea repositæ fuerunt. Narrat hæc pauculis Ioannes Baptista Possevinus, in libro de Sanctis ac Beatis Tudertibus, impresso Perusii anno MDXCVII, & dedicato supra dicto Episcopo, sic fere pag. 116 & 117 Italice scribens. Solebant Sacerdotes e corporibus dæmoniacorum per adjurationes ecclesiasticas excire nequam hospites, in Sacello (nisi cryptam malis appellare) sub altari principe ecclesiæ S. Margaretæ, quæ non procul extramuros civitatis Tudertinæ sit a est. [per dæmonē indicatæ. reperiuntur an. 1568,] Erat autem memoria, aut potius traditio quædam, a majoribus ad posteros transmissa, quod istic loci quiesceret Corpus Sancti alicujus: sic tamen ut nihil de Sancto illo determinate sciretur, nisi quod malignus Spiritus per os energumeni edixerat; quiescere ibi Corpus B. Joannis Eleemosynarii. Hanc ob rem fodere istic cœperunt, atque invenerunt die III Septembris anni MDLXVIII, capsam marmoream, in eoque ossa B. Joannis, [cum titulo Beati,] clarißime, indicata per adjunctam laminam plumbeam, hisce ipsis insculptam verbis: Hoc est Corpus Beati Joannis Raynutii de Tuderto, sepulti in monasterio S. Margaretæ de Tuderto, qui transiit ex hoc mundo ad Patrem anno Domini MCCCXXX, die VIII Junii.

[2] Credibile est, laminam prædictam sarcophago impositam fuisse una cum sacro Corpore, [verosimiliter statim a morte dato;] statim a morte Joannis, ita suadente ac persuadente fama virtutum atque miraculorum ejus, quæ de ipso narrari plurima, testatur citatus Possevinus, quamvis nullum ipse referat. Observo enim, sub tempus quo obiit Joannes, civitates integras sine ullo scrupulo solitas gentilibus suis, qui cum laude sanctimoniæ vixerant, adscribere statim a morte titulum Beati, Sanctive; imo etiam monumentum aliquod cum ejusmodi titulo postcritati relinquere, ut ne memoria eorum excideret lapsu temporis. Nec longius a Tuderto quærendum exemplum, [uti datus est B. Raynerio Burgensi,] quam inde abest Burgum sancti sepulcri; ubi in templo Patrum Franciscanerum quiescit integer adhuc, carneque ac pelle vestitus, B. Raynerius; quem similiter ipso quo deceßit tempore honorarunt cives sui sanctitatis titulo ac monumento; quod ipse anno MDCLXXXV coram inspexi & examinavi. Monumentum autem illud est ara grandis, & super extensus lapis solidus, peramplus, circum cujus extimum marginem majusculis antiquæ formæ incisa legitur hæc inscriptio: Anno Domini MCCCIV, in festo omnium Sanctorum, Sanctus Raynerius migravit ad Dominum, quo anno hoc altare Commune Burgi fieri fecit ad honorem Dei & dicti Sancti Raynerii.

[3] Sed ad Joannem redeamus, aliaque sanctitatis ejus indicia ex Possevino proferamus. [B. Joannes olim pictus cum radiis;] In ecclesia supramemorata S. Margaretæ, videre est imaginem ejus, more Monachi depictam sine diademate, sed cum radiis quibusdam in capite; qualiter depingi solent Beati, per canonizationem solennem in Sanctos nondum relati. Ad hæc impositas humeris portat crumenas septem, cum gestu distribuentis eleemosynam pauperibus circum appictis; ut scias cur Eleemosynarius appellatus sit. Simulq; intelligas picturam istam esse posteriorem inventione prænarrata: quare nec curavimus eam hic exprimere, uti alias curassemus. [Ossa ejus exposita venerationi;] Insuper subscripsit sanctitati ejus Illustrißimus Dominus Angelus Cesius, Episcopus Tudertinus, quando anno MDLXVIII die III Septembris, ut diximus, inventas in capsa marmorca venustißime facta sacras Joannis Reliquias, publice populo monstravit venerandas; in eademque capsa dein repositas condidit denuo sub altari, unde fuerant extractæ. Denique adducit Iacobillus ex Missali antiquo Ms. quod in ecclesia S. Joannis Tudertini (ita appellat) servatur, verba, [titulus Beati in Missali appositus,] antiquitatem venerationis B. Joanni olim impensæ, abunde probantia: Die VIII Junii MCCCXXX obiit B. Joannes Tudertinus apud monasterium S. Margaretæ, extra portam Tuderti, & ibi sepultus est.

[4] Annotat porro Iacobillus nonnulla de monasterio S. Margaretæ, ejusq; mutatione varia. Nempe illud, atque aliud S. Bartholomæo sacrum, olim membra fuisse celebris monasterii S. Pauli, extra muros Romanos siti; uti ipse testatur legi in Brevi aliquo Innocentii Papæ III, anno MCCIV directi ad Abbatem ac monasterium ejusdem S. Pauli. Quia vero monasterium S. Margaretæ, extra civitatem positum, periclitabatur tempore belli, [Monasterium S. Margaretæ unitur aliis] unitum fuit cum monasterio S. Georgii intra muros; ac deinde utrumque, una cum monasteriis S. Bartholomæi & S. Catharinæ, in unum coierunt, cum monasterio S. Benignii Presbyteri ac Martyris Tudertini; id quod pridē ædificatum fuerat ab ipso B. Joanne sub regula Ordinis sui. Contigit autem quinque isthæc monasteria coalesere in unum S. Benigni anno MCCCCX: quod tamen ipsum non diu tenuit, sed eversum quoque Moniales suas in urbem inmisit; ubi comparatis aliquot ædibus, exædificarunt monasterium novum, in eoque incluserunt locum, qui vulgo audiebat: Militaris; unde & novum monasterium nomen traxit, appellatumq; est Militare, imposita ei coronide anno MCCCCLXXX; militatque Deo sub Regula S. Benedicti.

[5] Destructis quæ diximus monasteriis, destructa etiam fuere eorum templa, unum si excipias S. Margaretæ; [& destruitur excepto templo.] quod præsentia sua & protectione a ruinis servasse videri potest B. Joannes, hujus solius Reliquiæ ibi remanserunt: nam alias omnes, quas idem Beatus (uti legitur in codice antiquo monasterii Militaris) portavit plurimos e Palæstina, quo religionis causa trajecerat, in eademque ecclesia condiderat, secum transtulerunt Moniales, atq; hodiedum venerantur in monasterio suo Militari. Ex hisce, credo, principiis colligit Iacobillus, B. Joannem e monasterio S. Pauli prope Romam (ubi eum primitus monasticam vitam professum, ait) transiisse in Terram sanctam; visitatisque ibidem locis sacris, redivisse in Italiam, ac monasterio S. Margaretæ a Moderatoribus suis præpositum, eidem Reliquias comportatas donasse: de quibus si quid amplius doceamur, poterimus agere suo cujusque Sancti die.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Acta Sanctorum: Juni II: 9. Juni




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 8. Juni

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 8. Juni

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.